ARCHONTOLOGIA COSMICA JO. LVDOVICI GOTOFREDI. ARCHONTOLOGIA COSMICA, SIVE IMPERIORVM, REGNORVM, PRINCIPATVVM, RERVMQVE PVBLICARVM OMNIVM PER TOTVM Terrarum Orbem COMMENTARII LVCVLENTISSIMI, QVIBVS CVM IPSAE REGIONES, EARVMQVE INGENIA, ac Termini, tum Incolarum Mores, Opes Prouinciarum, Mercimonia ac Negotiatio, Robur militare, Forma dominij, Religionis cultusque ratio, Successiones denique Principum ad nostra vsque Tempora deducuntur, et veluti speculo quodam Lectoris oculis subiiciuntur, Opera et studio JO. LVDOVICI GOTOFREDI, QVI EOS PRIMO GALLICE PER D. T. V. Y. SACRI CVBICVLI apud Regem Christianissimum Equitem conscriptos: Nuper vero ex nouissimo et auctiore exemplari Parisiensi in sermonem Latinum conuertit, nouisque accessionibus locupletauit, et in tres Libros diuisit, QVORVM I. Imperatorum, Regum, Principum, summorumque Magistratuum, qui per Europam sibi Imperij sedem fixerunt, etiamsi extra hanc quoque dominentur, descriptioni tribuitur. II. Monarchos, Reges et Principes per Asiam, Africamque rerum potentes, quique in his partibus Globi Terrestris domicilia sua constituerunt, persequitur. In quo secundo libro Lector multa inueniet, inprimis in descriptione rerum Ottomannicarum et Persicarum, quae antea lucem non adspexerunt, sed jamprimum in publicum prodeunt. III. Omnium Ordinum tam Religiosorum, quam Militarium, siue Equestrium per Orbem Christianum Origines, Auctores, Leges, Incrementa et Decrementra complectitur. AD REVERENDISS. ET ILLVSTRISS. D. D. GEORGIVM FRIDERICVM ARCHIEPISCOPVM ET S. R. I. Electorem Moguntinum, etc. Cum gratia et priuilegio Sacrae Caesareae Majestatis ad sexennium. [gap: illustration] FRANCOFVRTI ad Moenum, Sumptibus LVCAE JENNISII. Anno M. DC. XXIIX.

ARCHONTOLOGIAE COSMICAE, Siue DESCRIPTIONIS IMPERIORVM, REGNORVM, PRINCIPATVVM, RERVMQVE publicarum per vniuersum Orbem Terrarum, LIBER PRIMVS. DE TERRIS ET DOMINIIS PONTIFICIS ROMANI. s0045 HTML-Text

ARCHONTOLOGIAE COSMICAE LIBER SECVNDVS, IMPERIORVM, REGNORVM, PRINCIPATVVM PER VNIVERSAM ASIAM ET AFRIcam Descriptionem continens. s0735 HTML-Text

ARCHONTOLOGIAE COSMICAE, LIBER TERTIVS ORIGO ORDINVM MILITARIVM, TAM REGVLARIVM, QVI A S. SEDE SVB ALIQVA REGVLA ET DISCIPLINA APPROBATI FVERVNT, QVAM SECVLARIVM, ab Imperatoribus, Regibus et Principibus Christianis institutorum, cum eorundem insignibus et Symbolis. s1002 HTML-Text