31 January 2004 Ruediger Niehl markup
typed text (without Italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check
6/2005; 8/2005 Ruediger Niehl, Jutta Jaeger markup
spell check partially performed
10/2010 Reinhard Gruhl markup
spell check partially performed - no orthographical standardization


image: s0001

ARCHONTOLOGIA COSMICA JO. LVDOVICI GOTOFREDI.



image: s0002

[gap: blank space]

image: s0003

ARCHONTOLOGIA COSMICA, SIVE IMPERIORVM, REGNORVM, PRINCIPATVVM, RERVMQVE PVBLICARVM OMNIVM PER TOTVM Terrarum Orbem COMMENTARII LVCVLENTISSIMI, QVIBVS CVM IPSAE REGIONES, EARVMQVE INGENIA, ac Termini, tum Incolarum Mores, Opes Prouinciarum, Mercimonia ac Negotiatio, Robur militare, Forma dominij, Religionis cultusque ratio, Successiones denique Principum ad nostra vsque Tempora deducuntur, et veluti speculo quodam Lectoris oculis subiiciuntur, Opera et studio JO. LVDOVICI GOTOFREDI, QVI EOS PRIMO GALLICE PER D. T. V. Y. SACRI CVBICVLI apud Regem Christianissimum Equitem conscriptos: Nuper vero ex nouissimo et auctiore exemplari Parisiensi in sermonem Latinum conuertit, nouisque accessionibus locupletauit, et in tres Libros diuisit, QVORVM I. Imperatorum, Regum, Principum, summorumque Magistratuum, qui per Europam sibi Imperij sedem fixerunt, etiamsi extra hanc quoque dominentur, descriptioni tribuitur. II. Monarchos, Reges et Principes per Asiam, Africamque rerum potentes, quique in his partibus Globi Terrestris domicilia sua constituerunt, persequitur. In quo secundo libro Lector multa inueniet, inprimis in descriptione rerum Ottomannicarum et Persicarum, quae antea lucem non adspexerunt, sed jamprimum in publicum prodeunt. III. Omnium Ordinum tam Religiosorum, quam Militarium, siue Equestrium per Orbem Christianum Origines, Auctores, Leges, Incrementa et Decrementra complectitur. AD REVERENDISS. ET ILLVSTRISS. D. D. GEORGIVM FRIDERICVM ARCHIEPISCOPVM ET S. R. I. Electorem Moguntinum, etc. Cum gratia et priuilegio Sacrae Caesareae Majestatis ad sexennium. [gap: illustration] FRANCOFVRTI ad Moenum, Sumptibus LVCAE JENNISII. Anno M. DC. XXIIX.



image: s0005

REVERENDISSIMO ET ILLVSTRISSIMO Principi et Domino DOMINO GEORGIO FRIDERICO, SANCTAE SEDIS MOGVNTINAE ARCHIEPiscopo, Sacri Romani Imperij per Germaniam Archicancellario, et Principi electori, Episcopo Wormatiensi, etc. Domino suo Clementissimo PERPETVAM FELICITATEM.

QVI bonos libros, praestantium ingeniorum felices foetus et duratura ad posteritatem monumenta, siue ea elaborauerint ipsi, siue ab aliis elucubrata acceperint, in iudiciosum litteratae Caueae Amphitheatrum producturi, hoc est, typis publicis descripta edituri sunt; varias in medium adducere rationes, cur ea viris Principibus Illustribusque, qui multum possunt pollentque, nuncupent dedicentque, solent,

REVERENDISSIME ARCHIEPISCOPE,

PRINCEPS ELECTOR ILLVSTRISSIME,

DOMINE CLEMENTISSIME,

vel quod hic mos apud priscos illos meliorisque seculi scriptores obtinuerit, quorum non nemo Dîs quidem immortalibus Arcas et Templa dedicanda, Principibus vero bonos libros inscribendos offerendosque censuit: vel vt acceptorum beneficiorum gratam memoriam apud se non interisse testentur, quorum aliquod in vulgus extare volunt publicum testimonium: vel vt se voto aliquo exsoluant, promissique fidem liberent: vel vt Magnorum Virorum eo modo sibi concilient atque promercentur, prouide quidem et in antecessum, fauorem atque gratiam: vel denique, vti sibi suisque lucubrationibus validum aliquem Hyperaspistem et Patronum quaerant, sub cuius defensione et patrocinio, tanta auctoritate subnixo, velut Teucer sub Aiacis Clypeo tuti subsistere, et labores suos ab malignorum foricum dente, quorum hodie plus


image: s0006

est quam olim muscarum cum caletur maxume, immunes praestare possint.

Haec omnia et singula, cum me quoque ARCHONTOLOGIAM hancce COSMICAM publici iuris facturum iunctim mouerint; quaedam tamen vrgentior propiorque causa, ab ipsa re, et tempore, et occasione Sublimitatis TVAE, partim oblata, partim acquisita monuit, vt eam Magni Glorio sique nominis Tui praescriptione in ipso superliminari munitam prodire iuberem,

PRAESVLVM EMINENTISSIME,

PRINCIPVM CLEMENTISSIME,

vix enim Supremi Numinis Prouidentia, sic exigentibus necessitatibus afflictissimae patriae, concordibus Procerum Ecclesiasticorum suffragiis, applaudente vniuerso populo Prouinciae TVAE, ab Praesulatu Vangionum ad Electoralem Archiepiscopatum Electus Vocatusque fuisti, cum conceptum ego rite votum nuncupaui, inter congratulantium voces et fausta precantium applausus, me LIBRVM hunc velut Anathemation aliquod ad aras atque puluinaria venerandi nominis tui depositurum, et eo pacto, quantum cum vniuersa Patria ex nouo isto Honorum culmine perciperem gaudij, testificaturum. Intercesserunt votis desideriisque meis duo validi Tribuni Pleb. Temporum horum miseranda facies, quae inimica Musis et acerba litteris, CLIO nostra cum primis experta est,

Nemo etenim tristes hac tempestate Camoenas
Respicit ---

Deinde Interpretis aduersa valetudo, et absque hac etiam foret, afflicta vitae conditio, qui vario iactatus turbine rerum, dicinon potest, quoties scriptionis vix bene caeptae filum rumpere,

et quoties rauco strepuerunt cornua cantu

manum de Tabula hac Cosmographica tollere coactus est, vnde non tam tempestiue, vt sperabatur, foetus hic in lucem emergere potuit. Neque tamen etiam in hac mora de alio Patrono, cui hoc quicquid est, Muneris offerrem. vel cogitare potui, quam de TE

PRINCIPE LITTERATISSIMO,

LITTERATIS FAVENTISSIMO,

qui non alienis videt oculis, alienis audit auribus, aliena loquitur lingua, sed sua, et ipse de oblatis iudicare recte potest, quo nomine Magnum Hetruscorum Principem commendat Marcellus Palingenius.


image: s0007

Accedit incredibilis Tua Humanitas, quae facit vt sperem, TE me cum hoc Opere Cosmico, etsi tardius et velut postliminio adgenua TVA accedentem, vsitata subleuaturum gratia,

REVERENDISSIME ARCHIEPISCOPE,

PRINCEPS ELECTOR ILLVSTRSSIME,

DOMINE CLEMENTISSIME,

cum suffragante Tullio SERA Gratulatio reprehendi non soleat, praesertim si nulla negligentia praetermissa sit. Hoc si obtinuero, e terris hisce, quas descriptas damus, in ipsa astra mihi abisse videbor. Francofurti Prid. Kalend. Aprilis, anno Salutiferi Partus M. DC. XXVIII.

Reuerendiss. et Illustriss. Celsitud. T.

Deuotissimus Cliens, LUCAS JENNISIUS, Ciuis et Bibliop. Francof.



image: s0008

PRAEFATIO AVCTORIS AD LECTOREM Beneuolum, QVA TOTIVS OPERIS ARCHONTOlogici ratio et vtilitas explicatur.

INVENIAS, Lector, inter eos, qui vulgo communi hominum appellatione censentur, quos Amor-sui ita priuatis studiis et emolumentis mancipauit, vt quicquid huc non facit, pro nihilo aestiment, earum rerum, quas Fortuna in arbitrio et potestate eorum non constituit, ne notitiam quidem quicquam ad se pertinere existimantes. Alii, quos paulo maior cura tangit, ita natali solo vel illi loco, in quo domicilium sibi constituerunt, velut indissolubili glutine adfixi haerent, vt contenti res gestas patriae vel cognitione comprehendisse, vel stylo persequi, ad res exteras animum atque cogitationes non proferant, optantes potius, idque suis studiis agitantes, vt vnius, et quidem trunci atque imperfecti corporis membra dicantur, quam partes totius huius Vniuersi. Tertii sellulariam exercentes, ita intra conclauium suorum ergastulis consenescunt, vt omnes vires animi ingeniique, instar stagnantis aquae torpescentis in perquirendos veterum mores, acta, res gestas conuertant, solos antiquos in mente oculisque circumferentes, quod cum faciunt, ita admirantur mortuos, vt viuorum nullam habere rationem videantur.

Et de primis quidem quod dicam aliud non habeo, quam hunc eorum sensum brutis potius animalibus quam ratione praeditis conuenire, cum ne ipsi quidem diffiteri possint, homines non sibi solis natos esse, sed humanam vitam in societate consistere, et hanc rursum in notitia eorum, quae alii faciunt, vt his cognitis vitam moresque suos ad virtutem possint informare. In secundis animaduertimus nidularem quandam et stolidam incuriam. Quid enim, si Ciuitas vel Respublica, in qua ipsi viuunt, sit cauea quaedam stultorum, vt necesse sit ab exterorum fontibus haurire, quod ad corrigendos cum vniuersorum tum singulorum ciuium mores vtile esse possit? Quis enim iis indicium faciet, omnia domi recte atque ordine constituta esse, nisi ritus consuetudinesque suas cum vicinorum vel etiam longe remotorum populorum moribus institutisque conferant, atque inde dispiciant, quantum sibi ad perfectae felicitatis culmen desit? Tertios iure Vanitatis nomine mecum reprehendere possis, quod toti et penitus immersi rebus actionibusque demortuis, quarum maxima pars in vsu esse desiit, non animaduertunt, eo ipso tempore, quo de caelorum Motibus disputant, ipsam quoque terram, quam pedibus terunt calcantque, volui mouerique cum suis Principibus, quamuis non eo modo, vt magnus et subtilis quidam Mathematicus nostri temporis voluit, cui

--- Terra mouetur et Astra quiescunt.

Caeterum de triplici hoc hominum genere sic nostra fert sententia, vt quamuis primos sinamus solos pabulum suum praedamque persequi cum Vrsis et Leonibus: transeamusque secundos, quorum non est is captus, vt penetrare vlterius et remotiora perspicere possint: tertios tamen non possimus non admirari, quod satis eleganti et cognitionis rerum auido ingenio praediti, id in res friuolas impendere malint, contemtis iis, ex quibus multo plus emolumenti percipere possent, vnde non iniuria de iis dicere possis Terentianum illud,

Facere illos intelligendo vt nihil intelligant.



image: s0009

Qui rerum definitarum certarumque cognitionem partiuntur, solent omnes scientias diuidere in Theoricas et Practicas, siue Speculatiuas et Actiuas. Sub theoricis complectuntur Philosophiam Naturalem, quam Physicam appellamus, et mathematicam, et Metaphysicam; addicentes primae Arithmeticam: secundae Musicam, Geometriam, Astrologiam: tertiae adscribentes Theologiam, cui velut ancillam subiungunt Ius Canonicum. Scientiam Practicam rursum triplicem faciunt: Moralem siue Ethicam, quae vnius alicuius hominis Mores vitamque instruit: Oeconomicam, quae de rebus actionibusque domesticis praecipit: Politicam quae res ciuiles tangit, quo pacto potissimum administranda sit Respublica: et huic quidem tribuunt cognitionem Iuris Civilis. Quin et inter easdem scientias Practicas referunt Dialecticam, Artem Memoriae, Grammaticam et Rhetoricam, cui adiungunt velut socias Poeticam Historiamque.

At ego quidem, qui in examinanda hac distributione nec mihi nec aliis taedium creare volo, existimo illos iure accusari posse, quod rem omnium maxime necessariam omiserint, nempe SCIENTIAM MVNDI, magnum illum et admirabilem librum Antonii Eremitae, Haec enim multo magis quam vlla caeterarum impellit hominem ad concupiscendos honores et munia publica, vnde flos atque decor conciliatur non priuatis tantum familiis, sed et ipsis Rebuspublicis, vt qui his praesunt, cum paruis iuxta magnisque commode sermones habere possint, et omnia ex animi votique sui sententia conficere, ipsique adeo, vt ita dicam, dominari Fato.

Acquiritur autem haec scientia conuersatione cum pluribus, colloquiis, narrationibus, deductionibusque variis, siue viua voce siue scriptis, cum vel res ipsi capessimus, vel cum extraneis communicamus institutis in diuersa loca itineribus, conspectisque variis moribus ritibusque gentium, accedente iuidicii plena consideratione, quid in horum illorumque viuendi ratione sit obseruandum.

Vt autem propius ad institutum nostrum accedamus, nouerit Lector, bonam huius scientiae partem in hoc LIBRO nostro contineri, qui repraesentat omnis generis homines et actiones, viuis natiuisque depictos coloribus, adhibitaque praecipua cura in describendis eorum moribus, ritibus consuetudinibusque. Quod si quid alicubi ad perfectionem deesse videbitur, id non nostrae tribuat Lector diligentiae, quam summam adhibuimus, sed defectui plenioris meliorisque narrationis. Addam etiam, nos non solum omni studio in id incubuisse, vt lectoris animum delectaremus, quod plerique Geographorum faciunt, in terrarum prouinciarumque descriptionibus potissimam narrationis partem rebus raris mirabilibusque tribuentes, et quae alibi non occurrunt: Sed vt quam maxime prodessemus, dum accurate et prolixe satis obseruamus ea, quae hominis vitam reddere possunt vel commodiorem vel ciuiliorem.

Quod si quis ad experimentum eius rei capiendum oculos huic operi inprimere velit, quamuis arida nondum pumice expolito, poterit in ipso prope limine deprehendere eorum, quae diximus, veritatem, obseruata inprimis distinctione et ordine, quo vbique in hoc libro vtimur, vnde facile suffragabitur nobis, nos non solum ad oblectationem sed et vtilitatem Lectoris studium et industriam contulisse, gnaros, eum omne tulisse punctum, qui miscuit vtile dulci. Etsi enim eum prope vnicum scopum mihi proposuerim, in rebus ciuilibus politicisque consistere: tamen vt omnia velut vna Synopsi lectoris oculis exhiberem, neue is necesse haberet, aliunde mendicare descriptionem illius regionis, cuius proponimus mores atque consuetudines, ne Chorographi quidem partes in me desiderari volui, de quo quidem studio meo hoc pene profiteri ausim, maius id exactiusque in percensendis rebus obseruatione dignis fuisse, quam instituti mei ratio visa fuit permittere.

Cum autem parum ad rem faciat, descriptam suis limitibus regionem oculis subiicere, si eius ignoretur Natura et Qualitas: visum est, et hanc partem addere, simulque ostendere, quid vnaquaeque terra ex sese gignat, quaeque animalia vel ipsa procreet, vel alivnde importata alat.

Sed quia cogitationes atque studia nostra prope inutiliter consumuntur, in dispiciendis considerandisque rebus, vel vita et sensu, vel ratione destitutis: ad homines qui


image: s0010

quamque regionem vel prouinciam, quam describimus, incolunt, transferendus fuit sermo, atque hoc modo instituendus, vt primo diceremus, qui fuerint antiqui cuiusque gentis mores atque consuetudines, vel ex parte vel in integrum abolitae: deinde quae noua posterorum viuendi ratio, quae leges atque instituta; cultiora omnia politioraque sint nostro aeuo, quam priscis seculis, an secus? vt facta inter vtrumque tempus comparatione beneficio ingeniosae bilancis dispici facile possit, quid ex vtroque ad instituti nostri rationem et vsum transferri, quid debeat repudiari.

Sed ne sic quidem Lectori satisfactum arbitrati fuimus, si res ita nudas, et quodammodo sine neruis musculisque proponeremus, cum pro commoditate vel incommoditate loci, et abundantia vel defectu regionum de actionibus populi alicuius iudicari possit, debeantne aliquid demere vel adiungere ad vsitatum viuendi modum: quae quidem omnia cognosci non possunt, nisi sciatur, quae sint vniuscuiusque populi opes atque facultates, quas Graeci non sine graui causa to\n bi/on et th\n biwth\n appellauere; visum fuit, et de his aliquid disquisitioni de moribus gentium subiicere, vt inde paterent ingenia hominum, quorum alii bonorum illorum affluentia inuitantur ad voluptates et delicias, alii ad peruestigandas scientias et laudabilia exercitia: non secus ac alii eorum, qui destituuntur vtilissimis illis transigendae vitae mediis, ipsum defectum in ruditatem barbariemque vertunt, alii industria solertiaque ingenii, quicquid Natura caeli solique negauit, egregie sarcire nouerunt.

Praeterea, cum satis constet, ingentes opes diuitiasque alicuius regni sufficientes non esse ad conseruandos in eo ciues incolasque, sed multo magis illecebras vicinis populis ad inuadendos diripiendosque locupletiores, nisi ea sit horum vis, robur et potentia, vt a praedonibus exteris se suaque defendere queant: placuit continuo fili ductu de his veluti armis defensivis sermonem instituere, quorum beneficio Latrones et Harpyiae illae, semper miserorum facultatibus inhiantes, repelli cohercerique possint: vnde hoc ad nos redibit emolumenti, vt cum non vnum sit defensionis genus, sedulo dispiciamus, possimus ne aliquid ab aliis populis mutuare, quod nos et domi firmiores, et hostibus captatoribusque alienarum rerum formidabiliores queat efficere.

Ne autem haec omnia velut in aere sine fundamento aedificentur, quod quidem in Forma Reipublicae consistit et Administratione iuris, Legibus atque Iustitia; bonum factum visum est, haec eadem conuenienti ordine subiicere, vt cognita natura, moribus ingenioque populi quem descripsimus, statim pateat, regantur neeo modo, qui cuique genti quam maxime conuenit: neque enim eadem ratione atque modo omnes populi regi gubernatique possunt, vt necesse sit, cognito defectu Gubernationis, atque inde dependente vel labefactatione vel euersione Reipublicae, ad salubria stabiliendae tranquilitatis ergo animum applicare remedia.

Omnibus his factis, non fuit omittendum praecipuum Reipublicae membrum, nempe RELIGIO siue cultus Numinis, qua Religione potissimum conseruantur in officio populi, vt debitam Principibus praestent obedientiam, et cuius ea vis est, vt maiore efficacia a delictis et flagitiis auocet animos mortalium, quam vllae minae superiorum, vel etiam robur militare. Ostendimus autem simul, in iis locis, vbi Religio deficit, nec Politiae aut Ordini Gubernationique locum esse posse, sed dominari Barbariem, confusionem, seditionem: vnde subiectorum animi salutari illa sententia imbuendi sunt, esse aliquod supremum Numen, quod in omnes res sum mam etiam in futurum obtineat potestatem ac imperium,

Aeternas quoniam poenas in morte timendum est.

Vt Lucretius eleganter ait: Nam

--- finem si forte viderent
Aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
Relligionibus atque minis obsistere Vatum.

Neque tamen in his cunctis substitit noster Labor, qui ne mihi ipsi quiden satisfacere visus fuit, nisi hoc postremum caput Colophonis instar toti corpori Archontologico imponeret:


image: s0011

quod est, recitare nomina Regum Principumque, qui populis vel Regionibus longa successionis serie ad nostra vsque tempora dominati fuerunt. Is tamen Elenchus, si alicubi mancus aut hiulcus videbitur, nouerit Lector, non nostrae id adscribendum esse diligentiae, sed Auctorum Scriptorumque, quos sequi coacti fuimus, vel incuriae vel inscitiae, qua factum est, vt pleniore scientia destituti ipsi, Lectorem erudire non potuerimus.

Habes, Lector, summa operis nostri capita, in quo id totis viribus praestare conata fuimus, vt si id omnibus numeris absolutum reddere non possemus, tale tamen exhiberemus, vt ad delectationem et vtilitatem esset quam aptissimum, quod ii reapse deprehendent, qui aliquot lectioni eius horas impendere non dedignabuntur; ita tamen, vt non superficiarie duntaxat aut obiter inspiciant, (quod ii fere faciunt, qui non nisi fallendi temporis ergo librum aliquem velut aliud agentes euoluunt) sed ita, vt inde aliquid ad vsus suos conquisitum in succum sanguinemque suum tranferant: quod qui facturi sunt, facile iudicabunt, paucos futuros, quos hic liber ad legendum non iure inuitare possit, vel ad acuendum iudicium, vel ad praestandam in vtraque fortuna aequabilem constantiam, vel vt possint prodesse patriae, vel sibi priuatim aliisue, vel vtrisque simul.

Vt enim primo de Regibus Principibusque loquar, inuenient illi non solum descriptionem locorum, in quae aliquid iuris sibi esse arbitrantur, sed et rationem ac modum firmandi roboris potentiaeque suae, qua ratione augenda sint populi commercia et negociatio, et per consequens vectigalia, quo pacto vel pulchriores vel opulentiores reddendae sint Prouinciae. Inuenient etiam rationes augendorum prouentuum Fisci, si exterorum nouis vtantur inuentionibus, easque prudenter applicent suis terris, quatenus vel fert tempus, vel incolarum Natura et ingenium.

Dynastae ac Toparchae inuenient hic, quo pacto Superioribus suis placere, ipsique rursum eos, quibus dominantur, beneuolos sibi atque obsequentes reddere queant: inprimis conducet iis huius Libri lectio, si Legatio aliqua sit obeunda ad exterum aliquem regem Principemque, siue is in propinqua siue longe dissita sit adeundus prouincia.

Qui in inferiore Nobilitatis sunt constituti gradu, siquidem prouectioris sint aetatis, haurient hinc modum salubribus praeceptis imbuendi iuniores. Quibus integra constansque aetas est, multa hic singularia obseruabunt, quae iis profutura sunt a paterna domo foras prodituris: siue Aulam Magni Principis sequantur, in qua huius Libri lectio non parum iis conciliabit vtilitatis: siue alias iis offerat Fortuna occasiones, vbi ea quae superioribus seculis annisve in eo Principatu, in quo ipsi viuunt, contigerunt, cum iis prudenter conferre poterunt, quae praesenti aeuo vel illic vel alibi accidunt. Postremo Nobiles Adolescentes poterunt hic velut in speculo omnia videre, antequam quicquam videant: cognoscent hi mores et ingenium Aulae, prius quam se ipsos nouerint. Quod si indoles eorum ad arma procliuis erit, vt fere fit, patria vero a bello quiescente alibi Mars exercendae virtutis scientiaeque militaris materiam suppeditet: non erit iis difficile, cognito terrae, in qua bellum est, ingenio atque temperamento, dispicere, possintne satis commode ferre vel frigus intensum, vel nimios regionis, quam adituri sunt, calores: an modus et ratio viuendi, an mores et consuetudines gentis illis futurae sint tolerabiles, an vero secus: an hic exteris pateat gradus conscendendi ad honores, quo praecipue Nobilitas adspirat. Haec omnia si cognita perspectaque habeant, poterunt paulatim sibi ipsis naturaeque suae velut vim afferre, si vltro animi desideriis obsequi nolit, et se adsuefacere ad tolerantiam variorum, quae occurrere solent, in commodorum.

Milites, qui fortibus factis et vsu belli natalium humilitatem illustriorem reddere, et fortunarum angustiam extendere volent, eundem decurrendi hic inuenient campum, vt audito rumore futuri belli in extera aliqua prouincia, domi se praeparare possint atque instruere rebus necessariis ad perferendas vel viae vel regionis incommoditates, ne quid iis nouum inopinatumque occurrat, quod ita demum assequentur, si Lectio operis nostri Archontologici omnia iis velut consueta reddat atque familiaria.

Qui Rempublicam capessunt aut ad eius sedent Gubernacula, his multae vtilissimae


image: s0012

occurrent Regulae Maximaeque, quas vsu ita suas poterunt facere, vt non mutuatae vel alienae, sed domesticae videri possint, quae res ipsis magnam iudicii et ingeniositatis conciliabit famam, vt ad salutaria Reipublicae suggerenda consilia apti bonique habeantur.

Aduocatus hoc accipiet commodi, vt quanquam praeter leges et iura patriae ac statuta municipalia eorumque notitiam nihil ei necesse videri possit, aliquando tamen inter litigandum mores legesque peregrinas in fauorem clientis adducere possit, quae res iudicem non satis curiosum ad illius extraneae Legis considerationem et admirationem non tam inuitare quam rapere, et vel magnum ad vincendam causam conferre potest momentum, vel Iurisperitiae non leuem adstruere Causidico famam et auctoritatem.

Neque dubium est, quin in magna felicitatis parte reputaturus sit Mercator, qui ex nostro hoc Libro discere poterit, et quidem perbreui tempore, vbi locorum merces suas quam commodissime diuendere possit, vicissimque, vbi earum rerum, quas ipse empturus est, deprehendat copiam: quaestuosiorne sit permutatio mercium, an venditio pro praesenti argento: quo pacto sint exercenda cum Barbaris gentibus mercimonia, vt inde lucrum percipi queat: quomodo vitandae fraudes et decipulae callidorum hominum; et quae sit in vnoquoque regno in vniuersum ratio negociationis atque mercaturae.

Artificibus opificumque choro gratus erit nuncius, si audiant in quibus regnis prouinciisque opera eorum potissimum desiderentur: vnde qui locum habitationemque mutare volent, facile cognoscent, quorsum optime transferri possit domicilium, vt vtilis sit commorationis mutatio: fieri enim potest, vt alibi maiore cum quaestu et rei familiaris incermento sua quam domi et in patria exercere possint artificia. Et vt multa paucis verbis comprehendum, vix est vllum genus hominum, quod non ex hoc libro vtilitatis aliquid percipere possit, qui complectitur magnam partem praestantissimae illius et plane necessariae scientiae MVNDI, cui quidem nulla laudatio sufficiens esse potest, quod viro rerum Mundanarum perito prope sola omne soleat conciliare decus et existimationem.

Haec autem non in eum finem scribimus, quod tam magnifice sentiamus de nostris lucubrationibus, adeoque de hoc ipso opere: longissime enim a nostro more ingenioque abest omnis vana gloriatio et iactantia, qui id solum optamus, vt vel cum propriae quietis nostrae iactura prosimus Patriae. Quin et illud clare profitemur, si quid splendoris ordinisque huic operi a nobis conciliatum est, id eo factum fine, vt aliis materiam exhiberemus, experiundi ingenii, illudque opus perficiendi atque expoliendi: posse enim multa ei addi non inficiamur, cum in singulos, non dico annos, sed pene dies plura detegantur, et ad hominum notitiam perueniant, inprimis in regionibus longioribus dissitis spaciis, et apud gentes barbaras, quo rarior est nostris hominibus aditus.

Facturus eram finem dicendi, istud vnice optans, vt Lector earum rerum quas diximus, ipse caperet experimentum: cum succurrit non alienum esse ab instituto nostro, Lectoris oculis velut in parua tabella ostendere, ex quo fonte atque scaturigine omnes pene Monarchiae et Respublicae ortae fuerint, vnde vicissitudines mutationesque humanarum rerum clare perspici possunt, et quomodo liberi populi a potentioribus oppressi subactique fuerint. Ostendemus autem hoc potissimum ex quatuor illis summis Imperiis, quae successu temporis in plures diuisa ramos, infinitos ex sese dedere principatus, quos nostra nouere tempora, quos ipsos compar manet vicissitudo vel accretionis vel diminutionis aut diuisionis. Debet autem prima Monarchia initia potentiae suae Nimrodo, quem quidam Saturnum Babylonium nominant. Hic est ille, qui Babylonicae dominationis iecit fundamenta (quam plerique scriptores cum Assyriaca confundunt) annis post Cataclysmum Vniuersalem CXXXI. Hunc opinantur quidam quadragesimo quinto Imperii suis anno misisse Assurem, Magogum et Moscum, vt ducerent colonias in diuersas terras, easque populo implerent, et noua conderent regna.

Nimrodo successit Belus, dictus Iupiter, qui occupauit quicquid est terrarum versus Occidentem, vsque ad Sarmatiam Europaeam: cuius filius Ninus etiam amplius


image: s0013

extendit Monarchiae suae pomoeria. Nino mortuo, Semiramis vxor potita regno, cum omnem prope subegisset Aethiopiam, bellum etiam Indorum populis intulit: Zameis vero filius eius amore ocii, nihil memorabile gessit. Huius successor Darius adiecit Imperio suo Bactrianos et Caspii Maris accolas. Qui eum secuti sunt Babyloniorum Monarchae, hoc fere ordine ab Historicis recensentur. Aralius, Baleus I. qui limites regni sui ad Indos vsque protulit: Armatritus, Belochus, Baleus II. Aliadus, Mamitus, Mancaleus, Mamelus, Sparetes, Ascaratus, qui totam Syriam suo subiecit dominio. Ab hoc numerantur XX. reges vsque ad Sardanapalum, trigesimum octauum Babyloniorum Monarcham, qui obsessus a ducibus suis, ad eas redactus est angustias, vt seipsum cum regia omnibusque thesauris igne cremauerit. Imperium eius victores inter se ita diuiserunt, vt Babylonia cum Chaldaea Assyriaque Belocho cesserit, Arbace Medorum et Persarum regnum sibi retinente. Durauerat autem haec Monarchia vsque ad infelicem Sardanapali interitum annis MCCC.

Fuit igitur Belochus trigesimus nonus, vel, si mavis, Primus Assyriorum rex in nova ista Monarchia, qui Manahemum regem Israelitarum sibi fecit tributarium, quem Sacrae Litterae Phiel et Phul Beloch nominant. Huic successit Phul Assur, etiam Tiglat Philesser dictus, qui captis multis Israelitarum vrbibus, populum Hebraeum captiuum abduxit. Secutus est eum Salmanassar, qui Samariam expugnauit, habuitque successorem Sancheribum, quem reducem e terra Israelitide interfecerunt filii. Qui cum patrato parricidio aufugissent, armis tamen sumtis bellum intulerunt Assaraddoni fratri, qui patri in regno successerat. Ibi Merodacus Babyloniorum praefectus, cum seditionem concitasset, vicit digladiantes inter se fratres, iunxitque rursus Monarchiam Assyriorum cum Babylonica. Non desunt Auctores, qui huic subrogant Ben-Merodacum, deinde Nebucadnezarem, cuius diuinae scripturae statim post Merodacum mentionem faciunt. Fecit hic bellum Aegyptiis, quibus eripuit quicquid est terrarum ab Euphrate fluuio vsque ad Pelusium, quae vrbs hodie Damiata dicitur. Cumque deinceps Ammonitarum quoque et Moabitarum reges deuicisset, vniuersam sioi subiecit Aegyptum. Regnauit post eum Evi-Merodacus, deinde Labassardacus, et post hunc Balthazar, quidam tamen deleto Labassardaci nomine statim post Evil-Merodacum ponunt filium eius Balthazarem. Fuit hic postremus Babyloniorum Monarcha, vt omnes fere auctores consentiunt.

Darius Medus, qui pessundedit Imperium Assyriorum capta Babylone, nominatur a profanis scriptoribus Cyaxares, filius Astyagis, octaui regis Medorum, quem Daniel Prophera Assuerum vocat, qui filiam suam in Matrimonium dedit Cyro Persae, sororis suae filio. Sic habes, Lector, primordia Monarchiae Persicae, quae in ordine secunda est, cum Dario mortuo solus Cyrus imperauerit Assyriis, Medis atque Persis, successorem nactus Cambysem filium. Hoc extincto regnauit Darius Hystaspis, cui successit Xerxes filius, interfectus a suis, postquam amisso ingenti exercitu fugitiuus domum rediisset. post hunc tenuit Imperium Artaxerxes Longimanus: hinc Darius Nothus; postea Artaxerxes Mnemon; denique Ochus vltimus filiorum Darii. Postremo imperante Dario vltimo, Alexander Macedo Philippi filius euertit Monarchiam Persarum, cum stetisset incolumis per annos quasi ducentos, et paulo amplius.

Tertiam igitur auspicatus est Monarchiam Alexander, quae tamen non diu vnita fuit, neque diutius durauit quam ipse, qui eam inchoauerat. Hoc enim mortuo regna et principatus eius inter se diuiserunt potissimi duces belli, Ptolemaeus, Laomedon, Antigonus, Cassander, Leonatus, Eumenes, Python, Lysimachus, Antipater, Meleager et Seleucus: inter quos Seleucus factus est rex Syriae, Ptolemaeus AEgypti, Antigonus Minoris Asiae, Cassander Graeciae Macedoniaeque.

Hi vero principes, cum ambitione et cupiditate agitarentur, diu quiescere non potuerunt: vnde horrenda inter eos concitata sunt bella, etiam a posteris eorum nepotibusque continuata, quibus cum se immiscuissent Romani, paulatim exhaustis gladiatoribus illis, facti sunt domini omnium illarum prouinciarum.

De Imperio Romano, cum in hoc ipso opere multa dixerim, tacere hoc loco visum est, cum ex iis quae scripsimus, Lector cognoscere possit, quo pacto mutatis


image: s0014

terrarum regnorumque possessionibus ingens illud corpus in quinque praecipua membra fuerit diuisum.

Iam deinceps excusso hoc, qui solus restare videbatur, scrupulo, istud addam, me quaedam fragmenta ex aliorum scriptis huc transtulisse et veluti transplantasse, seruatis etiam auctorum verbis sententiisque, tam ne obiiceretur mihi, omisisse me quaedam, quae ad rem facere potuissent; quam vt Lectori compendium laboris facerem, ne cogeretur in diuersis libris quaerere ea, quae vna velut Synopsi oculis obiici possunt. ceterum cum omnia instar perpetuae Historiae habeant (exceptis quibusdam locis, vbi ob rei scriptae grauitatem accuratiore consideratione opus est) non requiritur acre ingenium aut subtilis meditatio, cum nuda veritatis recitatio non multum difficultatis habeat, partim ex idoneis hausta scriptoribus, partim e virorum fide dignorum viuis relationibus.

Duo autem hic memorabilia cum primis inueniet Lector; primo, Compendium Historiae regum Persicorum, collectum ab Lusitano quodam, cui peragranti Persicas prouincias venit in manus Chronicon a quodam Tarik MIRKONDO homine Persa scriptum, cui plurimum inter Persas tribuitur auctoritatis et fidei: id Lusitanus ille in suam, id est Portugallicam linguam transtulit. Complectitur autem id opus exactam narrationem de origine, prosapia et successione regum Persicorum et Armusiorum, vsque ad ingressum Arabum et Lusitanorum in id regnum. Videtur autem Chronicon istud ipsa genuina veritate detergere priscorum mendaciorum vanitatem, quibus nescio quae de Persica Monarchia nobis persuadere voluit suis inuoluta tenebris antiquitas. Haec enim narratio multum luminis afferet rebus Persicis, in quibus perscribendis non tantum confusi sed et inter se discordes sunt auctores: Procopius, Agathias, Genebrardus, Zonaras, Tornamira aliique ex veteribus recentioribusque.

Alterum quod huic operi velut locuples Choragium accessit, est Enarratio omnium Ordinum tam Religiosorum quam Militarium, qui in Orbe Christiano reperiuntur: quibus cum idoneus locus in ipsa regionum descriptione assignari non posset, visum est omnes in vnum quasi coniicere fasciculum, additis etiam Ordinum Militarium siue Equestrium armis, insignibus, disciplina, institutis Symbolisque.

Haec tibi omnia, lector, lubens promptusque offero, cum voto atque desiderio, vt tu tantum ad id afferas beneuolentiae, quantum ego ad ea peruestiganda studii: vtque non minus ex hoc opere percipias vtilitatis et delectationis, quam ego laboris et molestiae. Lege igitur, amabo te, librum istum, non superfunctorie et praecipitanter, sed cum studio quodam atque diligentia: neque, si quae forte minus placuerint, propterea totum opus abiice, cum ob vnam verrucam aut naeuum totum corpus nemo prudens damnare soleat: quin potius superatis transitisque salebris illis aut praecipitiis, perge legendo, certus, te inuenturum affatim, quae palato gustuique tuo sapida sint futura, simulque lucubrationum mearum, si opus est, suscipe patrocinium. Vale.



image: s0015

SYLVA RATIONEM, ORDINEM ET VTILITATEM EORVM QVAE HOC LIBRO continentur, ob oculos ponens, scripta Carmine Heroico a Ioh. Ludouico Gotofrido, in Leucothermis, Kalend. Martii, anno 1628.

QVID iuuat innumeris percurrere sumtibus Orbem,
Et dubiam fragili Thetyn sulcare carina,
Vtpopulos videas, Vrbes Moresque virorum?
Cum possis mecum facili lustrare labore
Quicquid in immenso terrarum includitur Orbe.
Vis spectare Polos quorum Vranus axerotatur?
An qua Phoebus Equos, veneranda cubilia linquens,
Syderei raptat spaciosa per atria Circi,
Quoue sub Oceano fessos distringat eosdem?
Regnaper europae sinuosaque littora gressum
Ferre placet? juuat Italiam peragrare, Caputque
Romam Orbis domiti, veteres quae trunca Triumphos
Jactat, et Imperij Germanis inuidet Vmbram?
Germanis, quos laeta quies et vitabeata
Deseruit, vexatque decem Mars Ciuicus annis,
Robur et arma ferens in propria viscera Gentis.
Gallia quam sequitur Francorum plena Trophaeis,
Et cui nil satis est, Hispana potentia, donec
Limitis Hesperii fines confundat Eois,
Et dubitet qua Soloriatur parte cadatque.
Hinc iter in toto diuisos Orbe Britannos
Flectimus, et Cimbros, Borealiaregna, Gothosque,
Et per Amaxobios fert nos via Sauromatasque,
Per Tanain, per Danubium atque Borysthenis vndas.
Vt de Principibus taceam, qut iussa Prioris
Ferrenegant, aut si Respublica libera claret,
Dyrrhachium, Heluetij, Veneti, Ligures, Batauique.
Vltimus europam claudens Asiamque recludens
Incipit Illyriis dominans TVRCA atque Pelasgis,
Et Peloponneso cum Thracibus atque Triballis,


image: s0016

Pannoniaeque bonae parti, cui Thessala Tempe
Et Macedûm populi parent, Moesique Getaeque.
Limes hic Europae est. Hinc si transibis Abydon
Pandent sese Asiae celeberrima regna Minoris,
Cui Mare vtrumque latus pulsat frontemque Propontis.
Hinc per Cappadocum Montes Iugaque aspera Tauri
Phoenices petimus, queis Iudaeique Syrique
Confines, Arabesque leves queis Patria Petra,
Donec ad Euphratis ripam veniamus Eoam.
Hic nos excipient Persae clarissima bello
Natio, quae Ctesiphonta, Seleuciam et Babylonem
Et Taurim atque alias Turcarum e fauce recepit.
Terrarum his ingens spacium, campique patentes
Qua pater Oeceanus fines describit ad Indum,
Et Maris Hyrcani pandit se littus, et Oxus,
His sese ad Boream vastissima regna Scytharum
Obiiciunt, grex iuris iners, sed deditus armis,
Tartaricum Scythico mutans de nomine nomen.
Effera Barbaries illic stabulatur, Imao
Monte tenus, nullae hic vrbes, non oppida, tantum
Tecta leuis tugurij, depressa mapalia, et Hordae
Barbaricae, queis iura Chamus servilia Magnus
Sancit, et imperio stolidis dominatur acerbo.
Protinus emenso longi valido obice muri
Chinenses petimus, preciosaque vellera Seres
Vendentes populis nostris male cognita regna.
Vnde nec admissi legimus modo littus, et oram
Vicinam Pelago, contenti credere famae.
Sed quae magna subest Japonibus Insula, nota
Est mage, nam patrias nostros admittit in vrbes.
Vltima pars ASIAE sunt deficientis in Austrum
Indorum populi, Gangem quibus inter et Indum.
Imperitat Magnusque Mogor, regesque propinqui,
Bisnagar, Narsinga, Pegu, Sian, atque Malaca
Cambaia, et Calecut, Cochin, Bengala, Patani,
Atque alij, agnoscunt qui Lusitanica Sceptra.
Junge his Taprobanen, Javam, celebresque Moluccas,
Et quaecunque frequens illo jacet Insula Ponto.
AFRICA consequitur, nam qua Novus Orbis in Austros
Panditur et Zephyros, sibi vendicat omnia Iberus.
Hîc per Erythraeum petimus tua Nile fluenta,
Qua, pater, Aegyptum campis diffusus apertis
Fertilitate beas, septemque per ostia Pontum


image: s0017

Irruis, ab Meroe faciens iter atque Syene.
Hinc varij Aethiopes, quos Sol non mitibus vrit
Ignibus, occurrunt, noctis gens tincta colore.
Inter Abyssinos Tropicus quos claudit vterque
Imperitat Belul Ianus, mox regna sequuntur,
Et Melli, et Congo, et combusta calore Guinea.
Hinc iter in Boream paulatim flectimus, Afros
Lustramus, Libyas, Poenos, Mauros, Numidasque.
Iste Libri nostri est idemque Peridromus Orbis,
Sedulus hunc oculis si euoluere, mente manuque
Lector amice, velis, tibi commoda maxima (certus
Sponsor ero) accrescent, et larga scientia Mundi.
Nam quae Cosmographi Dimensoresque locorum
Descripsere suis libris Veteresque Nouique,
Cuncta dimuis facili planaque videre Synopsi.
Nec tamen hic nostri modus est finisque laboris,
Addimus ingenium terrae, qua quaelibet Aura
Perfletur, num sit variis obnoxia morbis,
An vero in solidum viuacia corpora duret.
Quam sit laeta Ceres, quod pendeat arbore pomum,
An generet Bromium velsuccum pinguis oliuae:
Quodque sub abstrusa lateat tellure metallum.
Hinc Mores Ritusque hominum veteresque nouosque
Pingimu, et nostri quae cosuetudo sit aeui.
Diuitias et opes dictis subiungimus, et quo
Robore bellorum patrios defendere fines
Rex Princepsve queat, quot mittere possit in arma
Marte viros, et qua Pontum consternere classe.
Postea qua gens quaeque Deum, vel Numina falsa
Relligione colat, perscribimus, et quibus aris
Thura Sabaea crement; sunt qui Cacodaemona votis
Et precibus placare student et pellere noxas.
Tandem imam ad caueam peruenimus atque Orchestram,
Hic cum Principibus tibi pagina nostra Monarchas
Exhibet, et longo deductos ordine Reges.
Rexere imperio populos qui tempore prisco,
Donec ad extremos successio longa Nepotes
Nomen, opes, titulos, sceptrum, Diadema propaget.
Haec tibi cuncta liber pulchro exhibet ordine noster
Perspicua veraque via, nec lucis aegente,
Sedulus istud agens, vt misceat vtile dulci,
Vnde queat quiuis monitush aurire salubres
Et vitae praecepta suae, queîs suauiter aeuum


image: s0018

Degat, vtramque ferens constanti pectore Sortem,
Sit Rex vel Princeps, sit Eques canus ve Senator,
Mercatorve sagax, ciuis, priuatus, arator.
Ergo quid insanis percurrere sumtibus Vrbes
Aut juuat instabili Pelagus sulcare carina,
Cum mecum exiguo possis lustrare labore
Quicquid in hoc toto terrarum volvitur Orbe?


image: s0019

INTERPRES LECTORI Salutem et Aequitatem.

PAVCVLA sunt, de quibus super hac Versione nostra monendus es, Amice Lector, id est, omnino tria. Primum, nos ea fide et religione in conuertendo hoc Auctore nostro versatos, qua bonum interpretem decet, gnaros, vt Poeta ait, Improbe eum facere, qui in alieno libro ingeniosus sit. Et tamen sicubi palare, et a recti verique tramite diuertere visus est, in viam reduximus, non malam apud eius Manes nos inituros gratiam rati. Deinde, vbi stylo nimis amarulento vsus, non tantum in quosdam inuectus est, sed et Iudicis sibi partes arrogauit, mollius eum loqui docuimus, cum multum differat Historia ab Inuectiua aut Satyra, quae vt sine dente placere non potest, ita atra bile et ipsa carere debet inter bonos. Verecundior est nostra Clio, quae vt omnibus placere studet, ita offendere neminem. Postremo, in mutando Ordine aliquid nobis indulsimus: et

Debuit hoc saltim nonne licere mihi?

Series Monarcharum, Regum, Principum, qua vtimur, quo fundamento nitatur, nemo est, qui non intelligat. Nemo, nisi ineptus, Gradus regum, de quibus alii iam olim litigauere, accuratius a nobis exiget, cum in nostra hac dissignatione nihil sit periculi, nihil praeiudicii:

Si non vult Quintus Thaida Sextus amet.

Alterum quod te monemus, hoc est. Dici non potest, quot modis scriptio haec nostra interturbata fuerit. Morbi enim, et pericula belli, et insonantes auribus e propinquo litui tubaeque, sexcenties nobis stylum, et ipsam prope mentem excusserunt. Adde operarum Typographicarum praecipitantiam, querulisque praelis ocium inuidentium, a quibus chartae sub manibus feruentes abreptae, et vt erant a prima incude rudes, typis descriptae sunt, hinc etiam quaedam in hoc opere non sunt a mea manu, nempe Respublica Heluetica et totus liber tertius, de Ordinibus Monasticis Equestribusque. Si ergo quaedam obelo et Aristarchi spongia digna occurrent (occurrent autem nimis multa, scio et doleo) ea

Excusata suo tempore Lector habe,

donec fortasse iterum prodeat Liber hic deute/rwn a)meino/nwn.



image: s0020

Tertium est de tabulis Geographicis, de quibus sic accipe, Amice Lector: Nos non ignorare, illarum inspectionem aliquid lucis horum commentariorum lectioni afferre posse. Quia tamen illae vbique et in magna varietate ac copia prostant, nec inter eas satis conuenit, vt Geographi earum scientiarum periti nouerunt et conqueruntur: ne positis aliquibus reliquas damnare videremur, maluimus illas omittere, et re ad Miniatorum pergulas remittere, eademque opera emtoris loculis consulere. Vale.

JOH. LVDOV. GOTOFREDVS, cui eu) le/gonh xa/ris2, tw=| de\ a(marta/nonti suggnw/mh.



image: s0021

IN ARCHONTOLOGIAM COSMICAM ACLARISSIMO VIRO DN. JOAN. LVDOVICO GOTOFREDO LATINITATE DONATAM, ET IMPENSIS LVCAE IENNISII, iam primum in Germania editam.

CVM paucis digne chartis, quas suspicit orbis
Sedes, quos Proceres, quos Dominosque tenet,
Gotfridus totum per mundum publicat, an non
Est istud mirae dexteritatis opus?
Iennisius aliis ardebit clarius, istis
Ausis, qua mundi fabrica tota patet,
Regna, Duces, Proceres, Vrbes, et maxima terne
Fulcra sibi tali dexteritate ligans.

J. HERMAN Stamm. J. V. D. et Camerae Imperialis Assessor.

ALIVD.

VAH! Archontologum quis non miretur opus? quis
GOTFREDE haud munus praedicet vsque tuum?
Est opus et sub quo sudasset olympifer Atlas,
Atlas qui coeli pondera celsa subit.
Est munus; fateor, tam celso culimine dignum,
Recreet et quo se Principis ingenium.
Historiae veteris latet in hoc faxque modernae:
Quaelibet et mundi natio picta tibi est.
Scilicet vt patulis, etiam absens, cernere ocellis
Quae cuiuis vires relligiove queas
Quae vitae ratio, qui mores, formula quaeve
Imperij, claro hîc in speculo ecce patent.
Ergo quisquis amas defixus lumine mentis
Res varias modulo noscere per facili:
Si lustrare iuvat mundique (rotatilis aulae)
Depictam faciem docti potente manu,


image: s0022

Quam pateat scriptus sinuo si terminus orbis,
Ambiat et quantos orbita culta globos.
Induperatores, Reges Proceresque potentes
Quos Europa tenet; quos Asia et Libya.
Hoc opus evolvas: cupidi, me judice, voti
Compos eris, studii commoda mille ferens

AD BIBLIOPOLAM.

AVthoris crescit studiis laus maxima Galli,
Nec minor exsurgit laus GOTOFREDE tibi.
Ast opus aere tuo et tantis quod sumptibus exit,
Optime JENNISI laus ea solatua est.
Macte vir ingenio, Chymicis qui Cosmica scriptis
Exoptata studes addere, dive, vale.

Liber de Se ad Lectorem benevolum.

SPlendidus est titulus mihi: materies quoque talis
Vtilitate placens et gravitate decens.
Perlege, nil metuo, constabit, judice te, quod
Materies titulo haud sit minor illa suo.

PAVLVS RENNENKAMPF. V. J. D. Camerae Imperialis et Reip. Wormatiensis Advocatus.

AD DN. LVCAM JENNISIUM. Summa Mundi capita, a capite, quod dicitur, ad calcem vsque recensita ad meridianum litteratorum solem, exponentem: et anagrammatizantem.

FOrte tui, LVCA, sic monstrat nominis omen:
Nunc Mundo immundo restat, NIL, HEV, NISI CASVS.
Floruit hoc, illud, Regnum, Respublica, terra:
Nunc hoc, nunc illud cadit. Omnia cernimus, ecce!
In peius ruere, et retro collapsa referri:
Sp eramus nec adhuc praesentibus his, meliora.
Hora nouissima: tempora pessima: fata suprema
Vrgent: (crede mihi: ) mundi tractura ruinam.
Quod superest; vigilare decet: Vox vltima donec
Insonet: Ad Christi cuncti apparere tribunal.
Aeternus, manet hunc Mundum NIL, HEV, NISI CASVS.

CASPAR GABRIEL RASOR. I. U. D. et Synd. Reip. Francof.



image: s0023

ALIVD.

DVM Bellona ferox orbem populatur et vrbes,
Heu! deplorando praecipitata pede:
Dum libros artesque premit vis Martia: Musas
Dum mundo exosas tristis Erinnys agit:
Illis tu fidae praebes solatia dextrae?
Excipis hospitio, subsidioque foves?
GOTFRIDE et curas, Orbi vt reddantur et vrbi
Solliciti longe, qui latuere, libri?
Perge bonis auibus! libro hoc protrudere perge
Archontes orbi, quotquot hic orbis habet,
Sic iuxta Archont as te praesens diligit orbis:
Non ignara tui posteritasque colet.

Johann Wilhelm Stam/ L. Reipub. Spirensis Syndicus.

Ad VIROS INTEGERRIMOS: INPRIMIS Clarissimum Dn. IOAN. LUDOVICUM GOTOFREDUM: Item: Humanissimum Dn. LUCAM JENNISIUM: Cum ille operâ et stadiis: Hic vero opere et sumptibus, ederet ARCHONTOLOGIAM COSMICAM: Opus Historico-Politicum elegantissimum.

QVAE varii variis autores saepe libellis
Hactenus Historico proposuêre stylo:
Vno GOTFREDVS nunc ista volumine texit
Historicumque noua fronte retexit opus
Si quis ouet lati census disquirere mundi,
Quot ferat hic Reges orbis, et orbis opes.
Ille pererrato spatio tam simplice mundo
Inueniet Reges orbis, et orbis opes.
Sit, qui Caesareas cognoscere gaudeat aulas,
Italiae fastos, Teutoniaeque decus.
Ire per Italiam, per Teuronas ire per aulas
Huic quoque Caesareas protinus ire licet.
Quid loquor? Europae non ingens orbita tantum,
Non ingens tantum Turcia, quid sit, habet:


image: s0024

Quin etiam Persas, etiam liber iste Ruthenos,
Iste Scythas etiam Sauromatasque refert.
Adde Melitenses heroas, et adde, decorum,
Martius hic pulcrum quicquid et ordo tenet.
Haec, et multa tuos praesens cum donet in usus,
Hoc lege, nec lectum despice, lector, opus.
Multa retro lapsis sunt evulgata sub annis,
Multa secuturae posteritatis erunt.
At, velut autores delectu rite probantur,
Sic sunt delectu scripta probanda suo.
Quas igitur, GOTOFREDE, tibi, quas, optime LVCA,
Describam grates carminis arte tibi?
Tu scriptis augere studes haec tempora: sedtu
Scripta studes doctis emaculare typis.

Francofurti f. M. DC. XXVIII. JP. LOTICHIVS. D. ibidemque p. t. Poliater.

Ad Clariss. Virum DN. JO. LVDOVICVM GOTOFREDVM.

ECQVID novorum perlocuples ferdt,
Inquirit hoc jam tempore quilibet,
Mercatus ad Moenum librorum
Qui studiis populisque prosint?
Vnde et Potentes publica possient
Fulcire regna et legibus indies
Munire, honestis ac statutis
Consolidare sacrum tribunal;
Vnde et Lyceis gloria pulchrior
Accrescat amplis; Ingeniositas
Doctûm virorum quam sagaci
Accumulat studio vniversim.
Prodire at illinc praecipuae libros
Auctoritatis cernimus, in quibus
Doctrina coelestis tenetur
Postgenitisque remissa floret.
Atque aequitati congrua posteris
Statuta firmant, perque forum et gravem
Queis disseruntur res senatum
Candidus vt probet has lapillus.


image: s0025

Quin inter omnes, quos modo publice
Prostare clamat praeco librarius,
Haudquaquam habebit puncta laudis
Infima, quem decumana moles
Ingente formâ prodidit; heic licet
Cognosse, totus qualia quantaque
Jam regna mundus conspicetur
Impero accumulata magno,
Orbisque per tres didita partium.
Europa qua vel sese Asiae a solo
Abjungit Hellesponti apertâ
Colluvie maris arctioris,
Vel qua remota est Aphrica fervidis
Calcanda arenis, quaque Asia ipsamet
Impugnat Europam atque atroci
Subdita belligerat tyranno.
Tantum volumen quis modo Gallicis
Scriptum loquelis in Latium stylum
Transferre praesumsit, quis ille
Candidus (ô genium disertum!)
Interpres audit? Tun' Gotofrede eras
Tam pulcher auctor? praemia gloriae
Laudisque non vanae profecto
Hoc studio meritus caveris
Dignusque eburnêo Gloria quem vehat
Ad astra curru, crede mihi, baud tuum
Oblivioni nomen vnquam ob-
Noxium erit tenebrisve caecis.
Namque hic videre est visa veterrima
Quae Danielis fatidicus liber
Futura praedixit, sub orbis
Exo dium senio crepantis.
Jamdudum in vrbes Assyrius leo
Vrsusque Medus, Graiugenûm et volans
Tardus Superbas inque gentes
Sceptra habuere, decemque restat
Signata nobis bestia cornibus,
Quorum vnum aperte magna loqui solet,
Vel execrando verba, sanctis
Bella ferox minitans profana.
Quin jampiorum pectora atrocibus
Terrentur armis, jam magis ac magis
Gradivus vrbes, imo et orbem
E statione sua movere,


image: s0026

Si fas daretur jusque, vaferrime
Conatur, ebeu, pessima secula!
In quae reservati dolendam
Vivere cogimur hancce vitam:
Quid restat? ô quid, dic GOTOFREDE dic,
Restat? nisi vnum hoc: jam prope corruet
Imago grandis, quam stiparat
Materies varia hinc et inde.
Argilla ferro mixta pedes tenet
Tam molis altae, debile vinculum:
Quo dissoluto destinatum
Imperia haec sibi finem habebunt.
Ergo, recisus tu lapis, ocyus
Adsis, manus quem nulla revincit,
Pedes vacillantes minutim
Frange, aboleque gravem hunc Colossum.
Haec sunt in isto, quem modo diximus
Prostare, libro: pluria quin simul
Rerum abditarum istic patescant
Non dubitaveris, aeque lector.
Haec in Latino, tu GOTOFREDE, das
Sermone, quanto pol studio et fide!
Narrabit hoc aevi vetustas,
Hancque operam bene praedicabit.

AD BIBLIOPOLAM.

QVis, LVCA ignorat, quam sit tibi prona voluntas,
Libros praenitidis prodere velle typis.
Quos seclum Augusti, quo Pallas floruit aevo,
Ingenij promtum dexteritate probat.
Sint alij, nugas qui et scommata nigra recudant,
Hisque sibi cupiant accumulare lucrum.
Vah, pereat, quodcunque malis sese artibus infert,
Lucrum; sit potius dira vorago mali.
Quando mentis opes dextrae, et sapientia sensa
Prius e pluteis obruta pene situ.
Atque haec aere tuo promulgas publicum in vsum;
Laus tibi ab hac opera et fama perennis erit.

Giessae faciebat CONRADVS BACHMANNVS Milhungensis, p. t. in Acad. Marpurgens. Histor. et Poes. Prof. p.



image: s0027

ALIVD.

COsmicus hic Vere libere est, quia totius Orbis
Descriptam proprie continet historiam.
Si MERCATORIS jungatur maximus Atlas
Haud scio num maius surgere possit opus
Cedet et Auctori sua laus GOTOFREDE tibique
Qui clarum Interpres nomen ab Orbe feres.
Nec minus exsurget LVCA, tibi fama perennis
Divulgando typis hoc opus eximium.

JODOCVS AVTHAEVS Reipub. Francofurt. a Secretis.

ALIVD.

PRo more nunc diversa diversis placent,
Atque ad amata suus
Rapit cupido quemlibet.
Hic Murciae litans fritillis iniicit
Tesserulas; sonitus
Jlli tubarum est gaudio,
Martisque totus ardet experirier
Ancipitem rabiem,
Dehinc furore turgidus
Tundit, necat, sternit, rapit per compita
Obvia quaeque, nimis
Humanitatis prodigus,
Hic indicarier cupit Capitaneus,
Signifer ille, locum
Tenens et iste creditur.
Et more multi Asotico graecarier,
Threiciâque solent
Certare crebro Amystide.
Mercator hic ad vltimos excurrere
Sauromatas satagit,
Lucella priva queritans.
Sed literariae rei quos publicae
Debita cura regit?
Est in venire pauculos.


image: s0028

Nae sempiternis dignus est JENNISIVS
Laudibus, et celebri
Famâ per Orbem clarus est,
Quod literariae rei studiosior,
Castalidumque calens
Amore fervidissimo,
Selectiora publicis dedit vsibus
Plurima scripta, nihil
Hîc sumptibus morantibus.
En denuo dat quicquid est in Galliâ,
In Latio, Hesperiâ,
Germaniâ, Poloniâ, Hyberniâ, Bohemiâ, Britanniâ,
Moscoviisque plagis
In Turciaeque finibus,
In Indiis, in Daniâ atque Sueciâ, Vngariaeque solo,
Imo orbe toto, quicquid est
Dignum fide, et notam merens, in moribus,
Relligione, opibus,
Foecunditate, robore,
Successione principum: Volumen hoc
Suada Maroque satis
De praedicare non queunt.
Sic perge LVCA, rem fovere publicam Aonidum, digitis
Monstrabere praetereuntium.
Te posteri coeli ferent ad sydera
Elogiis, fugiet
Tui Libitinam magna pars.

Scripta a GEORGIO SCHILE, Francofurtensi, Reip. patriae a Secretis.



image: s0029

DE ARCHONTOLOGIAS COSMICES SPECVLO GOTOFREDIANO.

QVOD speculum argento dederit mirabile primus
[note: Plin. lib. 33. n. h.] Praxiteles, facti nobile nomen habet.
Quod vero e Phoebo, nymphaque Coronide natus [note: Cic. lib. 3. de nat. deorum.]
Fecerit ex ferro, nomine in astra volat.
Ast, quid Praxiteles, celebrisque Epidaurius isto
Inventum hoc propter tempore laudis habet?
Vmbra fuit Parij lapidisque artique magistro:
Phoebigenaeque novus desiit esse labor.
GOTFREDI cedunt speclo specula omnia, templo
[note: Pausan. in Arcadicis.] Arcades in Cereris quae posuisse ferant,
Vt superum statuas, templi laquearia picti,
Signa Deûmque queant arte referre novâ.
GOTFREDI cedunt speclo specula ignea, [note: Ex Galeno Card. l. 4. Subt.] mirae
Rite Syraco sius quae dedit arte senex;
Hostilem quibus in classem desae viit atrox,
Cum tumido incautim subruit in pelago.
GOTFREDI cedunt speclo specula omnia, doctus
Quae [note: lib. 4. Subt.] Cardanus habet [note: Exerc. 82. 3.] Scaligerique liber.
Vin referam causam? reliquis molimine tanto
GOTFREDI speculum quâ praeeat speculis,
Scilicet, hoc totum quidquid vis nosse per orbem,
Seu praesens fuerit, praeteritumque siet,
Clarius in nullo poteris discernere speclo
Quam quod GOTFREDI proditur arte foras.

M. IANVS-GEORGIVS SVVALBACIVS, Poeta L. et Mathematicus Gymnas I Spirensis p. t. Con-Recotr.

ALIUD IN ARCHONTOLOGIAM COSMICAM.

HActenus ecce dedit LVCAS Microcosmica luci,
Dum Medico-Chymicos edidit ille libros.
Ordine mutato sed nunc Macrocosmica prodit,
Regna Orbis quando pandit et Imperia.
Est hic vterque labor tibi JENNISI vtilis, a quo
Et Microcosmon habes, et Macrocosmon habes.



image: s0030

IN SVMMAM LIBRI.

SCire eupis summam libri? Dicam: OMNIA tractat.
Scire cupis rursum? tractat et ille NIHIL.
OMNIA; si mundi praesentia regna tueris:
NIL; si eadem spectas interitura brevi.

JOANNES FLITNERVS P. L. C. Et Fori Helenopolitanorum Procurator ordinarius.

ALIVD.

SEdule, quae vasto tibi velle, viator, in orbe
Visere sit studium, jam liber vnus habet.
Quae sub vtroque polo populos moderentur habenae
Juris et Imperij, Relligionis item:
Totius Europae, Periianae, Asiaeque recessus,
Et Lybicis quicquid creditur esse locis:
Cum linguis leges, rerum monumenta, virûmque,
Arma, domus, habitus, moenia, templa, Scholae:
Illa quid locus aut regio regione locove
Differat, et proprium litiget esse sibi:
Singula perspicuâ methodo (legisse juvabit)
Prolixaque simul cum breuitate legas.
Qui mundi cupiunt fines lustrasse videri
Vix referent, quod non hîc GOTFREDE refers.
Ni fortuna mihi cum millibus esse negasset
a)uto/pth/, quid non posse lubere putes?
Quos juvat ingentis percurrere climata terrae
Vsur pent oculis multa subinde suis.
Lectorem poterit Tua COMMENTATIO mecum
Tutius in patrio plura docere sinu.
Crede, suprapraesens donec non pendeat aether
Qui legat, atque colat, semper habebit opus,
Atque Tuo cupiat, sit gratia digna labori,
Quaeque tibi porro, fata benigna, roges.

HERMANNVS PASTORIVS Lunensis VVestphalus.



image: s0031

AVTORI ARCHONTOLOGIAE COSMICAE

MAgna, librum, (fateor, nec sanus quisque negabit)
Qui prior exhibuit, laus tribuenda viro:
Sed Major GOTOFREDE tibi, qui, quod modo Gallis
Scire datum, multis nuncce patere facis.
Tu, in quam, solus is es, qui quae depicta colore
Ceu vivo praesens Cosmicus ille Liber
Exhibet, exhibuit primus sermone Latino,
Replevit sparsim floribus huncque suis.
Macte vir, his similes posthac producere partus
Pergito, sic tibimet laus quoque major erit.

LIBER AD LECTOREM.

TE, qui Regna, situm Regnûm, reliquosve Ducatus,
Velcelebres vrbes, noscere rite cupis,
Regum porro, Ducum Seriem, praeclaraque facta
Illorum, te, qui noscere rite cupis,
Post Mores, Leges populorum, Relligionem,
Diuitias, te, qui noscere rite cupis,
Huc voco: Me memori modo volvere volveque mente,
Hoc facto, vere singula quaeque scies.

BIBLIOPOLAE.

IMpensâ tantâ JENNIS I, quod liber iste
Prodiit, acceptum jure tibi ferimus.
Posthac nec cessex, plures sed et addito, toti
Sic orbi, credas, vtilis esse potes.

JOANN-PETRVS CVNTZMANN Phil. St.



image: s0044

LECTORI Typographus S.

EA est, humanissime Lector, fatalis quaedam Officinarum Typographicarum infelicitas, vt si vel intentissimo studio annitaris, sphalmata tamen Typothetharum vitare omnia non possis, quae ne ipse quidem in tante operarum festinatione peruiderit, qui

Centum luminibus cinctum caput Argus habebat.

Et ea quidem, quae passim in libro nostro (heu nimium multa, quod male vertat Correctori) occurrent, annotare, cum pleraque vel nullius vel exigui momenti sint, aut corrigi cuiuis litterato obvia, non existimavimus esse operae precium. Veniam precamur oscitationi, eandem homotechnis nostris in pari delicto non negaturi. Primarum tamen chartarum, quod in limine impingerent, naevos, quod nobis molestissime acciderent, dissimulandos non putavimus, ne ductoribus, quorum nobis venerabile nomen, imputarentur; Eos igitur Lector, si non gravaberis, sic corrige.

In fronte siue titulo libri, Linea 17. dele vocem vero.

Pagina prima, in facie dedicationis linea 20. pro Arcas lege Aras.

Columna sexta in Praefatione Authoris ad Lectorum linea 32. pro pessundedit lege pessundedit.

In Sylvae Heroicae pagina altera versu 11. pro Seleuciam lege Seleucian.

Ibidem linea 14. pro Leceanus lege Oceanus.

In eadem Sylva columna tertia versu 40. pro aegente lege egente.

In Carmine Hermanni Stammi ICti. versu 7. proterue lege terrae.

In Carmine D. Rennecampii ICti. versu vltimo ad Bibliopolam pro dive lege vive.

Pagina ***3. in Carmine M. Sualbacii versu 7. pro artique lege artisque vers. 10. pro ferant lege ferunt.



image: s0045

ARCHONTOLOGIAE COSMICAE, Siue DESCRIPTIONIS IMPERIORVM, REGNORVM, PRINCIPATVVM, RERVMQVE publicarum per vniuersum Orbem Terrarum, LIBER PRIMVS. DE TERRIS ET DOMINIIS PONTIFICIS ROMANI.

1. AMplitudo et potentia Dominii Pontificii. Eius praecipuae Prouinciae, Vrbes et oppida. Dominium directum, quod praetendit in multa orbis Christiani Regna.

2. Descriptio Vrbis Romae, vbi sedes Papalis. Huius antiquitas.

3. De Ponte Aelio, qui hodie S. Angeli dicitur. De Insula Tyberina, Pyramidibus, Columnis incredibilis altitudinis, Thermis et Vaporariis Antoninianis aliisque De Sepulturis Imperatorum, Theatris, Arcubus Triumphalibus, Templis, Porticibus.

4. Ambitus veteris Romae, qui olim fuit quinquaginta millum passuum, hodie ad sedecim millia coactus.

5. Portae antiquae Vrbis, quae olim in quatuordecim Regiones, hodie in tredecim diuiditur: quarum nomina vetera et recentia ad feruntur.

6. Viae publicae et Montes intra illius ambitum comprehensi.

7. Capta et spoliata septies, et a quibus gentibus.

8. Descriptio particularis Prouinciarum quae sub Imperio Pontifici et imprimis Latii, quod hodie Campania Romana dicitur, siue Ager Romanus.

9. Patrimonium Sancti Petri.

10. Vmbria et Sabinorum Regio, eiusque principales vrbes et oppida.

11. Marca Anconitana.

12. Romania, cuius caput Rauenna prisca Sedes Exarchorum, qui ab Imperatorib. Constantinopolitanis in Italiam missi. De origine Exarchatus et eius fine.

13. Principatus Ferrariensis, eius amplitudo et confinia.

14. Comitatus Cattarum (hodie Comte de Venisse) eiusque vrbes et oppida, quorum caput est Auinio.

15. Bonitas et fortilitas terrae Italiae, inprimis per agrum Campanum, Ferrariensem et Vmbriam, inter quos excellit Internamensis, vbi terra quater metitur quot annis: vt et defoecunditate tertitorii Reatini, cuius ea est praestantia, vt gramina per diem fecta, de nocte in eandem succrescant altitudinem.

16. Thermae et Balnea omnis generis circa Tibur et alia loca celebria. Fodinae aluminis alicubi et Salinae, vt circa Ostiam. Linum Fauentinum, et Isatis herba siue Glastum Bononiense. Manna ad S. Laurentii oppidum in Campania. Vinum Cesenate, Fauentinum, alia.

17. Elenchus aliarum rerum bonarum, quibus ditiones Pontificis abundant.

18. Defectus et incommoda earundem prouinciarum, inprimis aer Agri romani parum salubris.

19. Romanorum veterum ingenia ad arma et literas apta et procliua eorundem frugalitas admiranda. Vini vsus mulieribus et puellis interdictus. Ceremonia quibus vii in conciliandis matrimoniis, et libelli Repudiorum frequentes.

20. Exequiae et Funerationes eorum.

21. Coronae, Triumphi, Ouationes.

22. Praecipua Festa antiquorum, Agonalia, Floralia, alia.

23. Mores Romanorum huius temporis non vniformes, sed misti, propter immensum confluxum pereginorum.

24. Diuitiae et redditus Pontificis in quo potissimum consistant.

25. Computus et subductio rationum tam in redditibus quam expensis Papalibus.

26. Quantum Cardinalibus quotannis largiatur Pontifex, quantum in alios vsus conuertat.

27. Quantum in Legatos, siue, vt vocant, Nuncios suos impendat.

28. Quantum in stipatores corporis custodesque satellites, milites et ordinum ductores.



page 2, image: s0046

29. Robur, et firmitas status Ecclesiastici in quo consistat.

30. Vrbs Roma varie et diuersis vicibus munita.

31. Classe et militia marina quantum valeat Pontifex.

32. Rationes, ob quas multa per Italiam loca hominibus minus frequentia sint.

33. Prisca imperandi forma apud Romanos. Senatus per Romulum primo iustitutus, qualis fuerit ante et post Monarchiam Caesarum. Tribuni, Quaestores, Dictatores, Praetores et alii magistratus.

34. Forma Gubernationis Pontificiae, et primo de Collegio cardinalium, eorumque Consistorio.

35. De Magno (vt vocant) Poenitentiario et eius Iurisdictione.

36. De Curia siue Aulae Romana, iuditiis, tribunalibus et decisionibus causarum.

37. De Cancellario, Consiliariisque.

38. Praetor Capitolii eiusque Legati.

40. Vicarius Pontificis, eiusque ius in Clericos, et Duodecim Auditores causarum Sacri Palatij.

41. Electio Pontificis et Collegium Cardinalium Electorum.

42. De Religionibus siue superstitionibus Veterum Romanorum, vbi Augures, eorumque diuinandi ratio, cum institutione Lupercorum, Potitiorum, Pinariorum, Flaminum, Dialium, Vestalium, Saliorum, Fecialium, Sacrificulorum, victimariorum, aliorumque qui sacris gentilitiis operabantur.

43. Catalogus Chronologicus successionis Paparum vsque ad eum, qui hodie praeest, Pontificem.

44. Cardinalium ordo triplex, eorumque Tituli.

1

DOminium hoc Pontificis, vel Status Ecclesiae, (vt de Agro Beneuentano et Comitatu Cauarum siue Auinionensi iam taceamus) nostro aeuo amplior est, quam vnquam fuit superiorib. seculis, vtique postquam principatus Ferrariensis, Comachia et Flaminia accessit. Complectitur enim in lonitudinem circiter treceta millia passuum, in latitudinem vltra millia centum. Regiones comprehendit has: Ducatum Ferrarietisem, Agrum Bononiensem, Sabinum, Perusinum, Marcam Anconitanam, Vmbriam cum parte Hetruriae, Patrimonium Petri, Flaminiam et Latium cum ipsa Vrbe Roma. In hoc terrarum tractu siue spacio numerantur Episcopatus circiter quinquaginta, et vltra quindecies centum millia hominum. Ex Vrbibus prima est, quae et totius Italiae caput ROMA; secunda creditur Bononia; in tertiis quartisque numerantur, Ferraria, Perusia, Asculum, Ancona, Forum Liuii, Rauenna, Firmum, Viterbium. Complectitur insuper haec Italiae pars unu e quatuor Ducatibus, qui olim sub Longobardorum Regum Dominatu instituti fuerunt, nempe Spoletanum: itemque partem longe maximam Exarchatus Rauennensis Praeterea agrum Anconitanum, Marchionatus titulo insignem. Pertingit hic continuarum prouinciarum tractus a mari supero ad inferum, nempe a Tyrrheno ad Adriaticum, ad portum vsque; Anconitanum obiectum littori Dalmatico, et Comachinum littus, vbi Padus fluuius aquas suas in Adriaticum exonerat, quo loco exiguis sumptibus a Terracina vsq: ad Neptuni Oppidum munimentum extrui perducique posset. Quic quid interest terrarum inter Romam et Regnum Neapolitanum, appellatur hodie Campania Roma na, siue ager Romanus, aut vt cum priscis loquamur, Latium, non aliter quam altera pars rerrae, quae uersus Florentiam tendit, nominatur Patrimonium Petri. Anconitan us Marchionatus versus Apuliam Campaniam que: Flaminia in ducatum Ferrariensem vergit, tangitque limites agri Bononiensis. Vmbria velut vmbilicum inter vtramque prouinciam obtinet. Comprehenduntur autem hoc terrarum spacio praeter Vrbes quas nominauimus, Ariminum, Cesena, Fauentia, Imola, Macerata, Camerinum, Spoletum, Noreia, Reate, Interamna, Narnia, Oruietum, Assisium, Folinium, Tudernum, cum aliis circiter triginta. Praeter haec cominia iuris Pontificii sunt Comitatus Auinionensis in Gallia, et Vrbs cum agro Beneuentano in Regno Neapolitano.

2

Dominii directi ius velut Patroni, Pontifices sibi vendicant antiquitus supra Regna Neapolitanum et Siculum, itemque supra Ducatum Vrbinatem, Parmensem, Messeranum: quin et Reges Angliae in Pontificum verba ac fidem iurasse solitos asseuerant, nomine Regnorum Angliae et Hiberniae, antequam hoc quicquid fuit oneris excuterent. Priusquam autem longius in hac materia progrediamur, non alienum videtur a nostro scopo, vt satisfaciamus curiosorum indu. striae, ipsam VRBEM, caput ac sedem Potentiae Pontificiae describere, intenso in Antiquam illius faciem, cum adhuc Orbi dominaretur, digito: cum sciamus, non paucos illius penitius cognoscendae teneri desiderio. Capiemus igitur auspicium a Ponte qui hodie Sancti Angeli, priscis Pons Aelius dictus fuit. In hoc igitur Ponte constituti despicite in profluentem Tyberim, vbi se vobis offerent reliquiae ac rudera quaedam pontis Triumphalis, per quem Imperatores deuictis hostibus Triumphantes Vrbem ingressi ad Capitolium ascenderunt. Ad dextram est Castrum illud Angeli, quod in eum finem extructum fuit, vt esset instar Mausolaei seruandis Aelii Adriani cin eribus, cuius ibi sepulta sunt ossa. In huius castri summitate olim extabat vas ingens ex aere Cyprio, deauratum totum, quod adhuc in propatulo positum ob omnibus conspicitur in atea S. Petri. Antequam autem hinc discedamus, conscendendus est vicinus collis, quem incolae ob amaenitatem prospectus Bel vedere appellant, vbi sunt horti exquisitissimae pulchritudinis, in quibus multae veterum artificum statuae, Laocoontis et filiorum eius inter alias excellete simulacro, ad cuius Archetypum aliud itidem elegans factum constitutum est in hortis Regum Galliae deliciis consecratis apud Fontibellaquam. Caeterum in atrio S. Petri cernitur Obeliscus immensae altitudinis, qui cum humi stratus ac semiobrutus esset, erectus et hoc in loco velut


page 3, image: s0047

postlimino constitutus est ingentibus sumptibus Sixti V. Pontificis maximi.

Hinc transuerso itinere veniendum est ad portam S. Spiritus, per quam egressis offert se ad manum dextram alto loco positum exiguum S. Onofrii sacellum, vnde sumpto initio vsque ad S. Petri in Montorio aperit se latus Ianiculi Montis, qui vnus est e septem Vrbis collibus, ipseque adeo Mons Vaticanus. Vbi intenderis oculos ab Onofrio vsque in Montorium, deflexa paulisper acie videbis rudera vel locum potius, vbi olim fuit Circus Iulii Caesaris, longitudinis et latitudinis admirandae, cuius planta se magis conspiciendam praebet, si quis conscen dat collem Montorii. Vbi transieris per plateam, qua ad Ripam itur, deuenies ad S. Mariae transtyberinae Ecclesiam illustrem, quod iam eo loco conspicitur vbi olim fuit P.R. Taberna meritoria pro emeritis, mutilis aut corruptis bello militibus alendis. Ante huius templi summam Aram osten ditur locus, vibi ea ipas nocte, qua Christus Bono publico natus est, exiliisse olei fons perhibetur, qui integrum illum diem larga copia fluxerit. Pergentibus eo ipso vico, vbi forum est vinarium, elegantissimi se oculis inferunt horti, vicini pulcherrimis domibus et templis, quo loco olim fuit Armamentarium P.R. Cuius amplitudo atque vastitas ex eius vestigiis deprendi potest, quae adhuc clare conspici possunt.

Eadem via euntibus occurrit ad manum sinistram Insula Tyberina, in qua nostro tempore duo templa extructa sunt, S. Iohannis et Bartholomaei Priscorum Romanorum aeuo haec eadem fana dicata fuerunt, hoc quidem Ioui Lycaonio, illud, Aesculapio. Ipse situs Insulae considerantib. nauis longae faciem exhibet. Pontibus duobus annectitur vtrinque Tyberis ripis, quorum vnus Pons Fabricius, alter Sextius appellatur, cui nostra tempestate nomen est Ad Quatuor Capita. Vbi transiveris Insulam, et in aduersam ripam fluminis perueneris, via quae ad dextram ducit, offeret se alius pons, qui nouo nomine appellatur Pons S. Mariae, priscis olim dicebatur Pons Senatorius: ad cuius imum occurrunt oculis rudera veteris cuiusdam sane magni aedificii, de quo vulgus fabulatur, fuisse Palatium Pilati. stolide id quidem. nam qui iudicio magis valent, domum existimant fuisse Nicolai Rentii, aut Palatium Vrsinorum, quod quidem posterius profiteri videntur duo versiculi supra fornicem portae lapideae inscripti. E regione huius offert se antiquissimum Lunae Templum, a quo haud longe aliud, quod anuquitus Soli dedicatum fuerat. Haec Fana vbi transiueris, videbis ingens marmor candidum, rotundum, in quo apparent lineamenta faciei humanae, quod vulgo Osveritatis appellant, applicatum parietibus sacelli S. Mariae, Cosmedinae dictae, vbi priscis temporibus fuit Schola Graeca, in qua D. Augustinum docuisse perhibent.

Hinc venitur ad pedem Montis Auentini circa eum fluminis locum, vbi olim Horatium Coclitem Hetruscarum copiarum vim solum sultinuisse historiarum monimentis proditum est. Ad huius montis radicem iuxta profluehtem incedentibus, directa via ad S. Pauli Fanum occurrunt vineae ad dextrum Tyberis latus: olim fuisse ibi Horrea Populi Romani numero centu quadraginta, ingentis capacitatis, ruinae vastissimae loquuntur. Ipsa vinea Dominum agnoscit Iulium Caesarinum. Transita hac, offert te pratum mirae amoenitatis, vbi priscos Romanos Olympica certamina edidisse ferunt, in quo praco videre est montem Testaceum, qui e ruptorum vrceorum fragminib. coaceruatus assurgit; quod antiquis temporibus figulorum ibi fuerint officinae, qui fracta aut impr oba vasa testasque eo abiecerint. Intento in portam templi Paulini oculo videbis peruetustam Pyramidem, latam magis quam altam, sepulchrum vulgo vocant C. Cestii VII. viri Epulonum, et inscriptio loquitur.

Capto inde itinere ad laeuam Aedis Paulinae, ad S. Gregorii templum peruenies, vbi praeterito Monte Auentino occurrunt ingentes ruinae praegrandis alicuius aedificii, iuxta quas decurrit riuulus aquae limpidae, vbi frequens mulierum lauantium linteamina statio, subter ipsum fanum Gregorianum.

Hic locus non oscitanter inspiciendus videtur. Fuit enim apud veteres Circus Maximus, vbi Romani certamina equestria et aurigariones exer cuerunt, et inducta aqua Naualia praelia inter caetera spectacula ediderunt. Super sunt eodem in loco tres ordines columnarum, sibi inui. cem impositarum, de ingentiillo Septizonio Neronis siue Seueri.

Paulo infra has occurrunt rudera Thermarum Antoninarum, quibus vix quicquam admiratione dignius, a quibus haud longe absunt reliquiae Caemeterii Praxedis et Basilii, iuxta D. Balbinae.

Vbi perrexeris vsque ad S. Sixti aedem, via directa versus sancti Sebastiani, per angiportum peruenies ad rotun dum sancti Stephani fanum, quod prisco aeuo fuerat, Templum fauni, vbi assurgunt structurae lapideae ab summo fornicatae, quae aequae ductum olim sustinueruut, inque Capitolium vsque deduxerunt, ibi incipit Mons Caelius, quem si praeteriueris vsque ad Basilicam S. Iohannis in Laterano, occurret tibi priscum aedificium, instauratum et ornatum studio Sixti V. Pontificis M. Continuato itinere ad Templum quod vocatur Crux Hierosolymitana, ante cuius aedis portam est planta prisci Fani, quod Veneri dedicatum fuerat, in quo meretrices Romanae quotannis solennia sacra peragebant A. D. XX. Augusti Mensis. Non desunt qui dicant, Theatrum, quo dest iuxta aedem Crucis, fuisse priscum illud Statilii Tauri, pulchritudinis et amplitudinis admirandae, vt adhuc reliquiae loquuntur.

Inde conuerso itinere capessenda est via ad veterem Romam versus Portam quae ducit ad basilicam Mariae Maioris, vbi occurrent Trophaea C. Marii, spectatu non indigna, quantum


page 4, image: s0048

diuturnitas temporis patitur. Transeuntibus Arcum Gallieni Triumphalem, qui hodie S. Viti nomen praefert, integer prae caeteris et elegans, apparent claues Tyburtinae, affixae ab ima parte circa diuersorium publicum. Et sic quidem primam VRBIS Regionem perlustrauimus.

3 [correction of the transcriber; in the print ---]

Secundam permensuri initium capiemus a monumento Augusti, iuxta quod lucus est, pertingens vsque ad Templum S. Mariae de populo, vt vocant; obeliscus autem, qui ante paucos annosibi humiiacuit, terra leuatus, et in atrium Basilicae Mariae Maioris deductus, ibique den uo erectus est. Ipsa porta Vrbis, quae hodie Porta Populi dicitur, veteribus Flaminia siue Flumentana appellata, cohaeret cum Templo Mariae de Populo. Facta haec est pulchrior et amplior impensis Pii IV.P.M. qui et suis sumtibus direxit Viam Flaminiam.

Haec tamen se oculis elegantius infert, quando itur ad vineam illam spaciosam Iulii III. P. M. Deinceps iter conuertendum eundumque est ad Templum S. Trinitatis vsque ad Montem Caballinum, vbi luculenti illi Horti Sallustiani fuisse non temere creduntur. Hic est enim ille Mons Caballinus, qui veteribus Quirinalis fuit, vbi hodie vinea Cardinalis Ferrariensis visitur, superstitibus adhuc cryptis quibusdam subterraneis mirae vetustatis. Cumque celebrarentur a Populo Floralia, delitescebant in illis antris siue latibulis lupae atque meretrices, prostituentes corpora. In ipsa Vinea extar Ara, Apollini sacris olim dedicata.

Hinc per angiportum Mons Quirinalis adscendendus est, in quo visuntur duo Equi Marmorei, Neroni Principi ab Aegypto vsque missi, iuxta quos extat Palatium vetus, et e regione Fanum, quod nonnulli Templum Solis fuisse autumant. Sed hoc a veritate abire videtur, cum supersit via subterranea secreta, columnis vtrimque exornata, ducens ab eius Principis Palatio, vsque ad hoc Fanum, vnde verisimile est fuisse Oratorium Neronis. Hinc recta via peruenitur ad Thermas Diocletiani, ad laeuam autem vineae Cardinalis Ferrarien sis exorditur vasta structura Thermarum Constantini, quae se extendunt vsque ad S. Susannae, ad quarum Thermarum dextrum latus olim fuit Senatulus Mulierum et Orphanotropheium, quod ante quam Romani ingrederentur, salutabant Apolline, cuius ara directe erat opposita.

Inde reditur ad Thermas Diocletianas, quarum reliquiae et rudera hoc videntur velle dicere; nihil simile vlla ratione a posteritate extrui aedificarique posse: nec desunt Architecti, qui asseuerant, extare subter has Cuniculos siue vias subterraneas, quarum vna pertendat in Capitolium; altera ad S. Sebastiani Fanum, tertia subter ipsum fluuium Tyberim, acta in Vaticanum Montem. Post occurrit Platta Pia lineari rectitudine et latitudine spectanda, nomen sortita a Pio IV.P.M. qui eam strauit. Inde spectari ad satietatem potest admirabilis illa et plena delitiarum vinea Cardinalis Ferrariensis, â qua non longe abest vinea Sixti V.P.M. aedificiis sumtuosissimis pulcherrimisque exornata. Spectam ut ibi quoque horti Principis Carpensis, antiquis rebus nouisque artificiis excultissimi, vt nihil ad summum splendorem deesse videatur. Adfinem huius tam elegantis Plateae Piaeporta est, eodem gaudens nomine, eodem quippe structa autore.

Inde progredi potes vsque ad D. Agnetis aedem Via Nomentana, vbi se offert delubrum non magnum, sed pulchritudine et antiquitate preclarum, quod olim Baccho sacratum fuisse verisimile est, a quo non longe distar monumentum quoddam e lapide porphyretico, tantae elegantiae vt nihil fingi possit pulchrius. Sed ad Thermas Dioclitianas vt redeamus, earum pars a Pio IV. instaurata, et Virgini Matri dedicata fuit. Hinc suadeo capessendam viam, quae ad S. Mariae Maioris ducit, vbiin proxima vallecula occurrit Fanum Potentianae, quo loco olim Thermae Neuatianae extiterunt. Supra vicinum Collem erant antiquit us Thermae Olympicae, ab vno montis latere ad alterum pertinentes, hodie ibi visitur S. Laurentil monasterium. Vbi autem S. Mariae Maioris Basilica hodie spectatur, fuit prisco aeuo Fanum Isidis, quod in magna apud Romanos erat Veneratione: et quo nunc loco S. Lucae sacellum est, olim fuit lucus Iunonis Sacer, quae prae caeteris Deabus Romae colebatur; includitur atuem hoc tempo. re vineae Sixti Pontificis.

Paulo superius, vbi hodie floret Vinea Antonina, spectabatur olim praediues et stupendum illud Templum Dianae, cui quotannis Romani sumptuosissima sacrificia offerebant: ex aduerso cuius extat aedes D. Martini; olim fuit Templum Martis, credo ob similitudinem nominis: quod vbi praeterieris, incides in vicum, qui recto tramite ducit ad S. Petrum in Vinculis. Hunc ne ingreditor, sed deflexa parum ad laeuam via proxi. mam plateam insiste, vbi mirae structurae domum offendes, quam Titus Imperator extruxisse perhibetur tunc, cum Pontifex Maximus factus fuisset.

Hanc arbitratus oculis descende paulisper, progressus intra vineas, vsque ad Conuentum Monachorum D. Clementis, ibi peruentes ad stupendam illam molem Theatri (potius Amphiteatri) Titi et Domitiani Principum, quod hodie Colossaeum, nescio qua ratione, vocant, cuius structura omnem superat admirationem, cum constet, octoginta millia hominum satis laxe et commode sedentium spectare ibi potuisse. Opponitur huic altrinsecus Arcus Constantini, satis integer et spectatu dignus. In propinquo horto Religiosorum S. Mariae Nouae visuntur adhuc reliquiae et maceriae templi Serapidis, vnde transeundus est Arcus Vespasiani, erectus in honorem eius Principis, post expugnatam Hierosolymorum Vrbem, cum Triumpho Romam ingredientis. Progressus paulum videbis Templum pacis, quod prope totum collapsum est, et e regione huius Montem Palatinum, qui nostra


page 5, image: s0049

tempestate totus appellatur Grande Palatium, est ibi famosa illa Farnesiorum vinea. proxime stat antiquum Templum Romuli siue Quirini, quod murato nomine hodie Comsmo et Damiano sac um est: iuxta quod Fanum Marci Aurelii et Faustinae vxoris eius, filiae Antonini Pii, cuius Palatium a postica huius Templi parte extat. Huic opposita est aedes Veneris Genitrieis, mirae fanum pulchritudinis, quod abolito profanitatis ritu nostro aeuo dedicatum est S. Mariae, quam Liber atricem appellant.

Tres illae columnae, quae adhuc e multis supersunt in Campo Vaccarum, perhibentur sustinuisse Pontem, qui a Capitolio ad Grande Palatium olim pertigisse creditur, feruntque ibi prisco aeuo extitisse Lacum Curtium.

Vbi autem nunc Templum illud extat, cuius valuae aere fusae sunt, haud longe ab Arcu Septimii Seueri, arbitrantur nonnulli fuisse Aedem Saturni, vetus Aerarium P. R. hodie appellatur ad Diui Adriani. Arcus ille quem Septimii Seueri diximus, excellit pulchritudine, in ipsius plateae angulo spectatur Marforii simulacrum. Ab altera hius Arcus Septimiani parte, vbi tres columnae eminent, Concordiae Aedes fuit: et hac quidem ratione ad Capitolium peruenimus, ad cuius radices prisco aeuo stetit Templum Iouis, quod vbi cum ipso Capitolio flammis periit, non est refectum postea. Fuerat huic vicinum Fanum Cereris, vbi est statua equestris M. Aurelii Principis, aere fusa. Situs huius loci talis est, vt inde vniuersam prope Vrbem contemplari queas, iucundissimo spectaculo. Conuerso itinere progressus supra dorsum Montis Capitolini, inuenies cisternas profundas, quarum vsus apud veteres fuisse creditur, vt ibi seruaretur frumentum publicum, fuitque priscum huic loco nomen, Horrea Romanorum. Digressis hinc se offert Arcus Boarius, vnde conspici potest Theatrum Marcelli, quod hodie in priuatos vsus conuersum est: olim in eo erat delubrum pietatis.

Vbi visus forum piscarium te conuerteris, incides in locum, in quo olim extitit proticus Octauiae sororis August, cuius praeter vestigia nihil hodie superest: in ipso aditu fori piscarii offert se Porticus Septimii Seueri. Profectus hinc in Campum Florae peruenies, vbi offeret se tibi Palatium Vrsinorum, quod olim fuit Theatrum Cn. Pompeii cum Porticu eiusdem.

Non longe spectabis elegans illud Palatium ad caput Ferreum, a quo haud multum abest pulcherrima domus Farnesiorum, tam magnificentia structurae, quam antiquis monumentis spectanda.

Sed vt ad tertiam Vrbis Regionem properemus, faciamus huius initium a campo Martio quem hodie Locum columnae vocant, quod ibi emineat Columna Antonini Pii ad altitudiuem centum septuaginta septem pedum Geometricorum.

Ad huius apicem adscenditur scala cochleata, gradibus centum quadraginta fenestris quinquaginta sex instructa. Quam vbi ad satietatem spectauetis, deflectas suadeo ad manum dextram, vb est locus carceris, vnde deuenies accliui descensu vsque ad Virgines Vestales, quae olim aedes in summo apud Romanos fuit precio: nostro aeuo ibi educantur orphanis et expostititii. Columna Traiani, ad quam remetiendo viam superiorem praeterita S. Marciae de peruenitur, in altum assurgit vsque ad centum viginti tres pedes: ad huius summitatem conscenditur gradibus 155. fenestrae in ea numerantur quadraginta quinque. Redienti posteriore via offeret se Templum Mineruae, quod antiquum nomen etiamnum retinet, quanquam prisca structura corrnerit cum vicinis aedificiis. Hoc loco prope exiderat mihi monere, si quos cura visendi Archetypa et rara artificum opera tangit, siue ea sculpta siuepicta fuerint, inquirat in monte Citorio, quo loco sit domus Hieronymi Garimberti, in qua ea tempestate, qua haec scrib ebamus harum rerum erat affluentia. Haud longe ab hocloco spectandum se exhibet celebre illud M. Vipsanii Agrippae Pantheon, n quo antiquitas cum elegantia fabricae certare videtur, hodie Mariae Rotundae Basilica nuneupatur: a qua non longe abfuerunt olim Thermae Agrippinae, eo nimirum loco vbi venduntur in praesens tabulae ligneae: vti post Eustachii fanum visuntur reliquiae Thermarum Neromanarum, satis elegantes et spectatu dignae. In ima huius loci parte sub Magno illo Vrsinorum Palatio stat simulacrum Pasquini, cuius vius quis sit, nemo est qui ignoret.

Et hae quidem sunt res spectatu ob antiquitatem dignae, atque celebriores apud Historicos, quae Romae supersunt, descriptae a nobis ea qua potuimus diligentia. Iam ad alia nos couertemus.

4

Romulo regnante complectebatur Roma Montes duos, Capitolinum et Palatinum, cum valle quae inter vtrumque intercedit media. Portas habebat tres; primae nomen erat Trigonali, quod in triangnli modum prominebat ad radicem Collis Palatini: sec uda dicebatur Pandana, quod semper aperta panderetur, eoque nomine et Libera appellata, ob ing ediendi et exeun di commoditatem: tertia erat Porta Carmentalis, a Carmenta Euandri matre sic vocitata, qui ibi habitasse creditus est: dicta etiam est sceler ata, quod per hanc egressi trecenti Fabii pugna contra Hetruscos occubuerant vno die omnes, ad Arnum fluuium. Destructa autem Alba ciuitate, conciliataque pace inter Sabin os et Romanos, crescenteque populo prolata sunt Vrbis pomoeria, ad eam amplitudinem, vt septem Montes, vnde Vrbs Septicollis dicta fuit, complecteretur ambitu murorum, in quibus Claudii Principis aeuo stabant sexcentae et triginta turres lapideae, cum vicies bis mille fornicibus. De iplorum murorum complexu diuersimode loquuntur scriptores, quibusdam quinquaginta millia passuum, aliis triginta duo, postremo non nullis viginti octo eis attribuentibus. Nostro aeuo moenia Romana non nisi sedecim millia habent in circum ferentia, inclusis simul Transtyberina regione et S. Petri suburbio.

De numero portarum Vrbis non magis quam


page 6, image: s0050

de ambitu concordant authores, sed nec in nominibus earum valde consentiunt. Alii enim triginta numerant, alii viginti quatuor. Hodie non nisi octodecim patent, quibus ad septem colles inclusos diuerlis acceditur viis, estque vniuersa Roma diuisa in quatuordecim partes siue Regiones.

5

Inter ipsas portas principem locum obtinet ea quae dicitur Porta Populi, antiquis vocabatur Flaminia siue Flumentama. Altera dicitur vulgo Pinciana, olim erat Collatina. Tertia Salaria, quae priscis Quir inalis et Agonalis, per hanc ingressi sunt Galli Senones, cum captam Vrbem spoliarent. Sanctae Agnetis porta veteribus dicta fuit Noment ana, Figulensis et Viminalis. L. Laurentii erat Tiburtina et Tauriensis. Pro Labicana, quae eadem et Naeuia fuit atque Praenestina, hodierni Romani Portam Maiorem dicunt. Ad S. Iohannis fuit olim Caelimont ana quae et Septimia atque Asinaria. Porta Latinaveterum hodie est Florentina. S. Sebastiani olim Appia fuit et Capena. Per hanc inressus est M. Horatius, vnus e Tergeminis fratribus, cum vicisset Curiatios; quem secuti sunt posterioribus annis bona pars Triumphantium. Ostiensis quae eadem cum Trigemina, per quam Fratres Horatii exiuere, modo S. Pauli dicitur. Quae hodie Ripensis, olim fuit Portuensis. Quae priscis Aurelia nostris Pancratiana est. Septimiana eadem quae Fontinalis. Torrionain vocant eam, quae prisco aeuo Posterula fuit. Quam S. Spiritus dicunt, veterum pertusa erat, Cenella o. im Aniensis.

6

Viae principales numerabantur in Vrbe viginti nouem: quanquam vnaquaeque porta peculiarem haberet. Celeberrima inter has fuit Via Appia, dicta ita, quod eam Appius Claudius Censor strauisset, duxitque ea a Porta Capena Vrbis Capuam vsque. Traianus Princeps hanc instaurauit collapsam, continuauitque in extremum angulum agri Brutii Brundusium vsque. Dicta haec fuit Regina viarum Publicarum, quia hac multo maxima triumphan tium Imperatorum pars Vrbem ingressa est. Via Flaminia ab C. Flaminio Consule strata ac denominata fuit, perrexitque a Porta Flumentana Ariminum vsque. Haec alias quoque appellata fuit Via Lata. Via Abmilia debetur Lepido et Flaminio Consulibus, perrexitque olim vsque ad Bononiam. Via Suburana ordiebatur ab Amphitheatro Titi, tendebatque vsque ad S. Lucas Fanum in Orpheo. Via Sacra incipiebat ab Arcu Constantini, ibatque per Forum Romanum vsque ad Arcum Titi ipsumque adeo Capitolium. Porta Noua secabat Grande Palatium, pergebatque iuxta Septizonium vsque ad Thermas Antoninianas. Triumphalis a Vaticano ad Capitolium ducebat. Hanc collapsam Vespasianus Princeps instaurauit, vt loquitur vetus incriptio in marmore, quod videtur in ipso Capitalio ante Palatium Conseruatorum. Via Vitellia ibat a Monte Ianiculensi vsque ad Mare. Via Recta eratin Campo Martio.

Inter septem montes siue colles quibus vniuersa Vrbs innitebatur, celeberrimus erat Capitolinus, qui idem et Saturninus atque Tarpeius. Nostri Itali corrupta voce Campidoglium vocant, seruato veteris nominis vestigio. Numerabantur veterum aeuo in hoc monte sexaginta templa, delubra aedesque diuersis Idolis consecratae, in quibus primum locum obtinebat Templum Iouis Capitolini. Hoc Victores peracto triumpho ingredi solebant, acturi gratiaspro acquilita victoria. Mons Palatinus, qui hodie Palatium Maius vsurpatur, desolatus non habitatur, coopertus totus vinetis, in quorum medio turris lapidea assurgit. Hic Romulus pirmo antiquam Vrbem moliri coepit, quia eo in loco nutricus fuillet. Heliogabalus Princeps eum magna ex parte strauerat lapide Porphyretico. Mons Anentinus idemque Querquetulanus; vltra duo millia ambitu suo complectens is est, cui nostro aeuo S. Sabinae Fanum inaedificatum cernitur. Mons Caelius S. Iohannis et S. Pauli Templa sustinet, tenditque vsque ad Lateranum. Exquilinus is est, vbi hodie Basilica S. Mariae Maioris et S. Petri ad vincula. Viminalis S. Lautentii et Potentianae aedes sustinet. Quirinalis is fuit (qui et Agonalis) vbi hodie equi duo marmorei spectantur, opusalter Praxitelis, alter Phidiae: vnde Collis ipse hac tempestate Mons Caballinus dicitur. In Ianiculo est Templum S. Petri Transtiberini.

Praeter hos altiores comprehenduntur moeniorum Romanorum ambitu alii minores, necpari cum superioribus celebritate, vt Vaticanus, in quo hoc aeuo summa cum admiratione spectatur Templum D. Petri et famigeratum illud Pontificis Palatium: itemque Citorius vero nomine Citatorius dictus, quod inde citarentur tribus ad ferenda suffragia creandis nouis magistratibus. Praeter hos Hortulanus fiue Collis Hortuloram incipiens a Porta Salaria, tendensque vsque ad Flumentanam, vnde Candidati, Magistratus petituri descendebant in Campum Martium, a prensandum populum.

Regiones Vrbs olim habuit quatuordecim, hodie vna minus. Montana, cuius insigne tres monticuli: Columnia, cuius signum erecta columna: Troiana, tres gladios praeferens: Eustachiana, simulacrum Saluatoris intra duo cornua deaurata ostentans: Pontana Pontem pingit: Regularis ceruum: Ripensis rotam praeferti Transtyberina Leonem: Capitolma caput Draconis; Bariona Gryphium alitem: Pignana vas siue cupam: Campo-Martiana, quae Lunae insigni gaudet, vt Regio sancti Angeli Genio alato.

7

Septies Vibem Romam a diuersis populis ac nationibus captam spoliatamque Historiarum fides habet. Primum anno A.V.C. CCC LXIIII. cum Galli Senones Duce Brenno eam ocoupauerunt. Deinde octingentis annis post, capta est a West-Gothis, quos corrupte alii Vestrogothos alii Visigothos appellant. Quarto et quadragesimo anno post Vandali


page 7, image: s0051

tam iuiiuris Fecerunt, quos secuti post decimum octauum annum Herali eam occupauerunt, qui et quatuordecim annis obtinuerunt, donec per Osto-Gothos eücerentur. Elapsis denuo duodecim annis Totilas eam cepit ac pene euertit. Postremo anno AN. C. CIO IO XX VII. expugnata est ab exercitu Caroli V. Imperatoris, constante e Germanorum et Hispanorum copils Veteranis, ductore Burbonio Duce, ad d. VI. Maij mensis. Quanquam autem toties oppugnata, capta, direpta, magnaque sui parte flammis exusta fuerit, destruentibus et vastantibus Barbaris, quid quid ibi inueniebant preciosum aut spectatu dignum: ea tamen est adhucsemirutae Vrbis facies, ea amplitudo, platearum vicorumque splendor ac rectitudo, aedificiorum templorumque magnificentia, vt hon solum spirareveterem Romam, sed etiam loqui priscam maiestatem videatur: quae Vrbs vnafuit manebitque Sednos iam ad prouincias terrasque Pontificis M. redire ordo scriptionis iubet.

8

Igitur Latium, quae regio hodie Campania Romana dicitur, diuiditur in Antiquum et Nouum. Illud initium capit ab ostio Tyberis fluuum, tenditque ad Circaeum montem per quinquaginta millia passuum. Hoc a monte Circaeo ad amnem vsque Clanium extenditur. Fuit autem Latium priscis temporibus frequentisimis oppidis villisque cultissimum, quibus vicina Romaclaritatem attulit, Barbarorum vero irruptiones vastitatem. In hac regione sita est Inclytailla Roma: praeter quam alia quoque oppida minora, Ostia, Ardea, Neptuni oppidum quod e ruinis veteris Antii surrexit, atque Terracina, et haec fere maritima. In interiore Latii parte Praeneste, Tybur, Anagnia, Frusinum, Villa Lucullana, Verulum, Alatrium in Hernicis, Baucum et Segnia. Vniuersa haec Italiae regio nostra tempestate diuiditur in tres partes: prima est Latium: altera Campania Romana siue Ager Romanus: tertia dicitur Maritima. Pontificis imperium desinit ad oppidum Terracinam, contra quam sira est antiqua illa Caieta, clauis et velut porta Regnis Neapolitani.

9

Patrimonium Petri, quod Mathildis faemina princeps Romanae Ecclesiae testamento legauit, cum Papatui praesset Paschalis pontifex, circa annum AN. C. CIC C. incipit ab Aterno fluuio, vbi mare ingreditur sub monte Argentario, tendique vsque ad Ceperanum. Intra Quianam et Tyberim lacus est Thrasymenus, clade Romanoium sub Flaminio accepta nobilis, et paulo vlteries Perusia, oppidum nonincelebre. Intra auten Tyberim et fluuium Floridum, Petillianum, Aquapendens, Oruietum, diuturna obsidione, puteo, et Templo nobilitatum. Volsena insuper, cum lacu [reading uncertain: page damaged] eiusdem nominis, Mons Faliscus, Velitrae, Nepla, Castrum, Viterbium, vbi diu haeserunt pontifices Romani, cum a Senatoribus Romanis exaggerarentur [reading uncertain: page damaged] : praeter ea nouae quaedam ciuitates mo...ae [reading uncertain: page damaged] , Ortea, Galesus, Ciuitas Castellana; et interlittorales [reading uncertain: page damaged] Tuscanella, Vetus Ciuitas, Portus Nou... [reading uncertain: page damaged] , Arsena super lacum Sabbatinum, Ronchilio, Sutrium, Martinianum, quo loco olim Veii steterant.

10

Transito Tyberi Vmlria occurrit, quae prope omnis hodie Ducatus Spoletani nomine censetur, magnaque ex parte Apennino inumbratur, vnde regioni nomen natum existimant. Praecipua eius oppida sunt Burgum sancti sepulchri, Ciuitas Castellana, Tudernum, omnia Tyberi imposita, praeterea Interamnia, Spoletum, Folinium, Nursia, Assisium, Nuceria, Camerinum et Amecia.

Ager Sabinus vndique prope Apennino monte includitur, extenditur in lengitudinem secundum Tyberim vsque ad Nomentum in latitudinem haud multum patet, cum multo sit angustior. Caeteri limites sunt, hinc quidem nar flunius et Apenninus Mons, illinc Tybris et Anio, qui posterior Sabinos separatab Aequicolis. Praecipui nominis Sabinorum oppida fere sunt: Reate, Narnia, Ocriculi, Molliana, Fabarinum, Palumbaria.

11

Anconitana Marca extenditur intra Apenninum et Mare, incipitque a Druento siuuio, et pergit ad Iarum (qui hodie Folia) amnem. Continechaee regio multas praeclaras vrbes et oppida, in quibus vndecim Episcopales. Ipsa Anconitana Vrbs mercatu et nauigatione celebris est, superatur tamen a Firmo robore et munitionibus, nec non ab Algido. Inter elegantiores habetur Asculum, magnitudine victum ab Iessio. Macerata authoritate pollet, eo quod Rector totius prouinciae ibi habiter. Auximus antiquitate insigne est oppidum: v. Lauretum sanctitate.

12

Romania, quae priscis Flaminta, exorditur ab amne Isaro, tenditque vsque ad Scultennam fluuiolum, et ab Apennino monte ad Padum. Oppida eius praecipua sunt, Ariminum, Cesena, Fauentia, Rauenna, Forum Liuii, Imola, Sarsiha, Ceruia cum nonnullis aliis minoribus, Sex millibus passuum a Fauentia abest Brisiguella, caput vallis Auemensis, quae vallis in longitudine decem milliaria habet, in latirudine sex, alitque ad sedecim habitatorum millia. Inter omnes nobilitate Excelli Rauenna, ne ab Caesaribus quidem contempta, quos nonnullos ibi habitasse constat; post facta est sedes atque domicilium Imperatorum Constantinopolitanorum. Cum autem horum Exarchorum, frequens in Histo oricorum scriptis occurrat, mentio, non abs re fore duximus, si de ipsius Exarchatus initio, progressu et fine hic quae dam dicamus. Igitur et dominium et nomen hoc tum ortum est, cum Narses Dux copiarum Iustiniani et post hunc Iustini Principum, Gothos armis Italia expulit, ibi demum primus Exarchus cum summa post Imperatorem potentia constitutus est Longinus, qui sedem sibi fixit Rauennae, vbi antea Gothorum Reges habitauerant. Murauit hic pristinam regendi prouincias rationem, missis in singula oppida, quae maioris momenti videbantur, singulis praefectis militum sublato quoque in ipsa Vrbe Roma Senatu Consulibusque. Magna igitur fuit Exarchorum per Italiam potentia, donec in


page 8, image: s0052

in Insubriam irrumpentium Longobardorum vi extincta est. Eo tempore, cum Pipinus profligato Haistulfo Romanae Ecclesiae Exarchatum tribuisset, continebantur eo haec oppida: Rauenna, Sarsina, Clastidium, Forum Linn, et Forum Pompilii. Haec oppida cum quinque essent numero, indiderunt regiunculae nomen Pentapolis, quae pecularis prouinciae iure censebatur. Praeter haec comprehendebat Bononiam, Regium, Mutinam, Parmam, Placentiam, cum nonnullis aliis, quae intra Apennin um montem et Padum fluuium cohercebantur. Expirauit haec Exarchorum potentia anno A.N.C. IO CCLI, quo Haistulfus Longobardorum Rex Rauennam cepit: adeo vt non vltra CLXXXIII. annos durauerit. Vbi forte consideratione non indignum est, quod Romani Principes, inter quos Honorius: post hos Reges Gothorum: postremo Exarchi Imperatorum per Italiam, Rauennam non indignam iudicauerint, quam sibi in domicilium eligerent, praete ritis cum ipsa Roma tot nobilissimis et antiquissimis ciuitatibus.

Gerebant autem se sere insolentius Exarchi, cum summorum Pontificum iura frequenter labefactarent, quam rem in exemplum rapuerunt Archiepiscopi Rauen nates, vt in Roman os pontifices insurgerent, durauitque hoc dissidium a temporibus Smaragdi vsque ad Domnum, siue vt aliis placet, Agathonem Papam. Cum enim Theodorus Archiepiscopus videret, authoritatem suam apud Clericos suos labascere, vt eorum vlcisceretur insolentiam, submisit se et Ecclesiam suam potestati Pontificiae. Omnis haec prouincia antiquitus appel ata fuit Flaminia (vt supra quoque monuimus) caeterum Carolus Magnus, vt in perpetuum Exarchatus aboleret memoriam, et populum pontifici magis redderet fidelem et obnoxium, voluit vt deinceps ROMANA nominaretur.

13

Principatus Ferrariensis magnus est et opulentus. Nam si huic includatur Mutina cum agro suo, longitudo eius extendetur a Mari Adtiatico vsque ad Tyrrhenum, quod spatium circiter centies sexagies mille passus continet; latitudo eius circiter quinquaginta. Nam ab ostio Spinestico vsque ad Sagim (hodie Magnauac cam vocant,) millia numerantur nouem; a Magnauacca ad Iolanum decem et octo, inde ad Gorium totidem, hinc vsque ad confinia dominii Veneti sex. Ab altero latere, quo spectar Insubres, sunt a S. Ambrosiifano, quod estagri Bononiensis oppidum, vsque ad Forum Gallorum, (Castello Franco nostro aeuo nomen est) millia passuum quinque. A Mutina ad Regium Lepidi numerantur quindecim millia: ab Regio Lepidi ad Verulum totidem. Latitudo hic prouinciae non vbique par, alibi angnstior alibi latior. Est ager Ferrariensis vicinus Bononiensi et Rauennati, confinis etiam alicubi Venetorum prouinciis. Comitatus Mirandae ei velut limitaneus est, vt et Ducatus Mantuanus apud Stellariam. Praeter Ferrariam et Regium haber etiam Portum Caprasiae cum agro vicino, intra paludes exonerantis Eridani, marisque Adriatici, Comachiae nomine hodie insignem: nec non alia per Flaminiam castella et arces cum Graphiniano Hetruriae: postremo Carpos, oppidum non exigui nominis, et quod velut Cor aut Vmbilicus prouinciae existimatur. Donauit hoc oppidum Carolus Quintus Imperator Alfonso Estensi, duci Ferrariae, cum Marco Pio, Carporum Comite, criminis laesae Maiestatis damnato, principatus is ad Carolum V. Imperatorem, legibus Imperii deuolutus fuisset. Et Alfonsus quidem ad hunc modum Carpis potitus, Marco Pio in solatium amissae ditionis Saxolam cessit. Caeterum leonellus Pius, cum decedere suis per Carporum agrum ditionibus nollet, nec vllis ae quis rationibus, vti id faceret, perduc posset, consentiente Carolo per Alfonsum omnibus possessionibus armis pulsus est. Ne autem querelis locus esset, Ferrariensis dux centum scutatorum millia Venetiis apud Trapezitas deposuit, donec finiretur controuersia: quod aurum Leonellus recipere noluit. Ambitus ciuitatis Ferrariensis continere creditur sex aut septem millia passuum, ipsa vicis acplateis elegantissimis, magnificisque spectan da Palatris. Est in ea Templorum et monasteriorum numerus non exiguus, cum Arce tantoprincipe dignissima. Floret insuper Academia siue, vt vocant, studio vniuersali, in quo semper cum doctissimorum virorum, tum studiosorum adolescentum magna fuit multitudo.

14

Praeter haec omnia Pontifici Romano paret quoque Comitatus Auinionensisin Gallia, cuius hae sunt praecipuae ciuitates: Auinio, Carpentoracte, Cauillio, Vesonium, quas alluunt partim Rhodanus, partim Druentia atque Surga amnes. praeter haec quatuor numerantur in illa regione oppida minora muris cincta circiter octoginta. Emit autem Clemeus VI.P.M.Auinionensem Vrbem ab Iohanna Regina, filia Roberri Apuliae Calabriaeque Regis Anno A.N.C. CIC CCCLII. Comitatu ipso Reinmundum Tolosae Comitem ob Haereseos crimen excidisse perhibent. De Auinionis ciuitatis origine nihil certi habemus: illud videtur memoratu dignum, quod prope omnia quae celebriora continet, septenario numero habeat: septem Templa Parochialia, vt vocant, septem domos hospitales, septem monachorum conuentus, totidem monasteria Vestalium, septem Collegia Sacerdotum et totidem portas in moenibus. Magnum Auinio et celebre acquisiuit nomen ob Sedem Pontificiam, quae ibi fuit annis continuis septuaginta, Clemente quinto, vsque ad Gregorium vndecimum.

15 NATVRA ET INDOLES TERRAE.

AGer Romanus, totaque adeo Flamnia solo gaudet cumprimis vbere ac foecundoque omnium rerum bonarum ferax, multisque fluuiis ac riuis est irriguum. Vbi terra asperior est et petrosa [reading uncertain: page damaged] , gignit pabulum pro pecudibus, nec lignorum ad focum expers. Vmbriae prouentus copiosos facit, vt frequentissime habitetur, nec desunt qui scribant, pecudes adeoque omnia prope animalia [reading uncertain: page damaged] , quae alibi


page 9, image: s0053

monotoca sunt, binos ibi ventre foetui fundere. Ipsa humus pot ssima sui parte plana est, collibus hincinde velut conspersa, qui sunt admodum fertiles. Ager Ferrariensis fere campestris, aspectu amoenissimus, vt et Bononiensis, Foroliuiensis, Rauennas Romanusque. Cornelius Tacitus magnis laudibus prae caeteris Italicis vehit Reatinum et Interamnensem.

Narrat Plinius, tantam esse pratorum Interamnensium bonitatem, vt irrigata riuulis quater quotannis metantur: in quae autem a qua ob loci incommoditatem deduci non possit, ter foenum gignant. Caeterum teell uris foecunditas ex vlla alia re melius deprehendi non potest, quam ex brassicae caulisque ac raporum magnitudine. De territorio Reatino idem scribit Plinius, quod herbae per diem sectae in tantum sequente nocte succrescant, vt baculus siue pertica humi abiecta, coopertagramine, altero die videri vix queat. Quidquid autem interest inter Hipsellum et Spoletum agri, omne colitur seriturque, gignitque secalen et triticum praestantissimum. Elt autem illud spatium sane longom, quod cum quatuor milliaria latum sit, ad octodecim in longitu dinem extenditur. Eadem laus campis qui intercedunt inter Assisium, Perusiam et Tudernum: quibuscum certat ager romanus et Viterbiensis. Terrae Bononiensis, totiusque adeo Flaminiae id est ingenium, vt praeterquam ea parte qua leni deciuitate ad Apennini montis radicesaccumbit, tota distinguarur in planicies, colliculos et valles amoenissimas. Piceni, in quo Anconitana Marca, ea est praestantia, vt natura secum ipsa certarevideatur, amoenitate superet an foecunditate. Ariminum autem, Fanum Forrunae, Asculum, et quicquid est terrarum ad ostium Druenti amnis, Firmum item, Perusiamque, meras delicias qui dixerit, non mentietur. Abundantia ibi omnium bonarum rerum, et velut Copiae Cornu, tritici, pabuli, vini oleique, cuius magna pars ad exteras quoque gentes exportatur. Nec destituitur lacubus, inter quos palmam fert Perusinus, piscibus abundantior quam quiuis Italiae lacus. Huic succedunt Vulsinius, Sabbatinus, Albianus, Pedolucanus, Subiacenus, Pisaurensis cum minoribus aliis, quos omnes referre non est operae pretium.

16

Has Pontificis Summi per Italiam possessiones duo maximi celeberrimique fluuii perluunt, Padus et Tyberis. Minores praererimus, quorum solus Tyberis septuaginta duos exhaurit, partim fluu olos, partim torrentes riuosque. Apud Tybur Herculeum et Nomentum Thermae sunt natiuae, vt et apud Stilianum, Vicum Aurelii, Anticulum, Viterbium, alibique. Effoditur apud Stolbium oppidum magna vis aluminise terrae visceribus, apud Ostiam autem, Ceruiam, et Comachium ex aquis marinis beneficio Solis sal ex coquitur. Ad Caprasiae Portum felix anguillarum captura est, quae caeteras per Italiam magnitudine superant. Quod circa Fauentiam crescit linum, bonitate excellit, cui se cedere cannabis Butriensis et Perusina negat: Isatin herbam ager Bononiensis fert atque Foroliuiensis; apud fanum autem Laurentii Manna in vsus medicos colligitur.

De Vini generibus et praestantia iudicium ferre nequa quam constitutum mihi est: id saltim dicam, Flaminiam omnem, Vmbriam, agrum Sabinum, Patrimoniumque vniuersum, gignere vinum laudatissimum. De Cesenati, Fanentinoque, vt et de Ariminensi, Oruietano, Tudernati, Albano, et Rege caeterorun. Falerno nihil dico, ne idem mthi contingat quod olim Homero. Taceo devuis Amineis, San-Geminianis, Narniensibus, aliisque quae se vel me silente bonitate sua commendant.

17

Quid dicam de caeterarum rerum, qua s terrae istae gegnuntaluntque prae stantia? Ager Romanus, Latium, totaque Vmbria nutrit boues corporis et roboris eximii, quorum carnes vt et vitulorum saporis sunt scitissimi, nec minus commendatur porcina, inprimis montana quercu pasta. Venario ibi et au cupium frequens, inprimis circa Sermonetam, Terracinam et Neptuni oppidum, vbi reperiuntur apri non vsitatae magnitudinis. Alit Latium equos generosos, qui celeritare et pulchritudine non multum cedunt Calabris Apulisque Syluae ibi frequentes sagis quercubusque glandiferis consitae, non tantum saginandis porcis, sed et caedendae materiae perutiles. Nec Latomiis destituitur, cum multis in locis saca caedantur ad aedificia excitanda aptissima; praecipua au. tem laus est lapidi Tiburtino, qui exiguo labore eruitur facileque secatur.

Est autem id huius lapidis ingenium, non solum resistat omnibus tempestatum iniuriis aetatemque perbelle ferat, sed et ipsa vetustate melior duriorque euadat.

Ager Picenus, in quo Marce Anconitana, vndique collibus leniter assutgentibus intumescit, in quibus magna visprouenit olei, vini, frumentique laudatissimi: cui non multum cedit comitatus Auinionensis in Gallia prouincia, praecipue de vini praestantia, quo vix vllum generosius bibitur per totum Fraricorum Regnum. Tritici et fructuum arboreorum ea est bonitas, vtnulli regioni cedere debeat, quod apparet in ipso oppido Auinionensi, quo ab vicinis partibus tantum comportatur fructuum, quos et species et gustus mire commendat, vt qui oculis non fuerit arbitratus ipse, ad animum vix admittat.

18

Et haec quidem sunt bona, quibus terrae ac ditiones Romano Pontifici subiectae gaudent abundantque. undantque. Caeterum cum nihil sit ab omni parte beatum, non erit, vt opinamur, alienum ab hoc loco, etiam persequi defectus earum. Igitur sciendum est, regio nis alicuius perfectam bonitatem in sex rebus praecipue consistere. Vt aer, quem mortales nos reciprocamus, sit purus et laudabilis: aquae salutares: agricultura frequens: negotiatio commoda: habitatio secura: postremo magnus incolarum numerus; nam ab hoc vltimo caetera prope omnia dependent, Iam


page 10, image: s0054

primum vt de aere dicamus, fatendum est, eum in his partibus non vsque adeo bonum esle; nec enim per vniuersum ferme Latium Vmbriamque, inprimis autem loca maritima, ea est quae esse debebat illius puritas et salubritas.

Sunt qui caulam huius incommodi assignent densis frequentibusque syluis et paludibus, quas aestuantis maris alluuies gignit, praecipue in locis maritimis.

Nec alia ratione huic malo obuiam iri posse videtur, quam vt excisis nemoribus solum in arvum conuertatur, et extersis pauludibus vapores cohibeantur in posterum; vtilissimum autem foret, si grandia hinc inde excitarentur aedificia ad habitationem hominum.

Necenim ager Romanus Latinusque pro bonitate sua habitatur, sed rari dispersique coloni aegrotare videntur ac male habere, non tantum ob aeris insalubritatem, sed et quia humi dormiunt, male tecti, interdiu solis ardoribus perusti, noctu lunae radiis expositi, cui quidem rei non alia magis ratione caueri rectius posse videtur, quam bonis commodisque habitationibus, quarum beneficio a coeli et meteororum iniuriis tecti, et a perniciosis austris immunes esse queant.

Etsi autem plurimum difficultatis haec res habere videatur, non tamen abiicienda spes esset, si principes tantum studerent saluti populi et posteritatis, quantum intentisunt ad exactiones et tributa plebis corroganda.

Notum enim est, quam ob causam Antium, Vifernum et Ardea ob insalubritatem male audiant, cum aer horum oppidorum caeteroquin adeo malus non sit. Lacus Pontinus, olim quatuor et viginti villis in ripa habitatus, exhaustus detersusque fuit, solo magna ex parte in aruum redacto, primo per Cethegum, deinde per Theodoricum, Regem Gothorum, cum diuturnitate temporis illuuies aquarum eum denuo compleuisset.

Idem longe post facere aggressus est Sixtus V.P.M. paulo antequam obiret diem suum, non tam sumtibus suis quam auctoritate rem tentans, qua quidem in dustria factum est, vt multum accresceret agri Setientibus et Priuernatibus, correcto etiam circa Terracinam aere, extructisque hinc inde multis apothecis et granariis.

Est autem tanta res non alia magis perfecta ratione quam pertinacilabore et sumtibus continuis, quibus alueus Vsentis riui coarctatus, expatiari aquas in campestria passus non est, sed per vsitatum ostium mare inssus ingredi, obstructuris canalium apertis, fossaque depressa.

Cum autem sumtus hic tantus priuatorum modum captumque superet, nec nisi opulentorum principum fortunis conueniat: factum est, vt sublato e viuis summo Pontifice, ciuibus et accolis sumtuum magnitudinem non ferentibus, res optatum finem consecuta minimesit: quod tamen fieripotuisset, si ipsa Vrbs Roma et oppida propinqua, quae cum re lauta sunt aeraria sua aperuislent, vicinorumque inopiam subleuare voluissent.

Sed et Monachorum opulentia, praesertim familiae Benedictinae multum opis huc conferre potuisler.

Principatus Ferrariensis um primis tali eget au xilio: ea dem enim opera alueus Aufidi riui aperietur, et auertetur ab agro et oppido Terracina inundatio: quo quidem pacto non his solum, sed et toti viciniae recte consuletur.

Sed et operae pretium futurum est, si puluini et breuia Padi fluuii deprimantur, aquis cohercitis et intra priscum alueum se continere compulsis, ne inundatione perdere queant agrum Ferrariensem.

Nec est, cur quisquam ab hoc conatu tam pulchro ob impensarum magnitudinem resiliat, cum satis constet, praeclari nihil quicquam sine sumtibus conficiposse, nec debere commoueri principem, gnarum, nullum pecuniae modum cum salute publica conferendum, qui vel eo no. mine alacrior aggredi tam vtile opus debet, quod certum sit, si ipse initio suis auspiciis facto, aliquantum aeris impendat, caetera autoritate imperioque facile effecturum.

Eadem est sententia mea de spaciosis campis Rauennatibus, Bagnocauallinis et Bononiensibus, quos vicini fluuii illuuies importuno mado. re fae dat.

Hoc pacto Hercules primus Ferr ariae Dux siccavic aliquot paludes in principatu suo, Samartinam, ad fanum Hippolyti, Platensem, aliosque haud procul a Lambro fluuio.

Alphonsus secundus cum vtilitati publicae priuatas delectationes praeserret, quicquid temporis et operarum a maioribus ad reficiendas Padi ripas destinatum suerat, conuertit ad delitiosa ae dificia, vel ad muniendas arces, vel plantanda nemora lucosque, dicens non necessarium esse, cohercere intra priscos limites Eridanum, qua negligentia Principis factum est, vt violentus fluuius transgressus riparum repagula, euersisque aggeribus, late se in campos effunderet, vnde ex aquae consistentia generatis putribus exhalationibus aer maligna infectus natura, multis mortalibus necem attulit.

Hinc sublata magna colonorum parte, cum deessent, qui luxuriantis amnis eruptionibus obstruerent, plurimum damni toga regione acceptum est, tam in Agro Ferrariensi quam Comaclensi, quod quidem multis talentorum millibus reparari vix posse a peritis iudicatum est: quod omne vitari egregie potuisset si Alphonsus conuersa a rebus leuibus ad muniendas Eridani ripas diligentia, sumtus in tam necessarios vsus impendisset. Sed credibile est, eum, cum sciret principatum ab Estensi familia alio deuolutum iri, haec aut non curasse, aut de industria omisisse. Melius certe me iudice collocassetoperam, si vel Mutinam vel Regium Lepidi pro Mesola, muniisset excoluissetque, quorum oppidorum neutrum post


page 11, image: s0055

mortem eius ad Pontificem iure caducitatis Feudi fuerat rediturum.

Porro quod ad amnes fluuiosque attinet, et si fatendum est, Pontificias terras illis minime destitui, negari tamen non potest, multum accessurum commoditatis agro Romano, si Anio fluuius in ipsam Vrbem per duceretur: qua de re Sixtum V.P.M. serio cogita sse perhibent: et sane Claudium Imper atorem id fecisse iam olim constat deriuato Anione, et per a quae ductus lapideos in Vrbem de ducto, inque multos lacus elegantissimos sparso. Magnis autem vsus haec res furura esset. Primum enim campi laborati nouis a quis irrigui fertiliores futuri essent: deinde vsibus humanis nihil melius aqua, vt Pindarus iam olim existimauit: tertio possent minorib. nauiculis lintribusque necessaria in Vrbem magna ciuium commoditate subuehi: quarto hortis deliciarum magnum conciliari decus, salientibus fluentibusque aquis intra eorum saepimenta: postremo conferret cursus tam limpidi amnis ad defecandum et rarefaciendum aerem, quae res ad sanitatem in colarum non paruum esset allatura momentum. Aestate enim, cum omnia calore nimio languere videntur, ripensia fere loca modice frigescere, et iuxta consita iucundo virore frondere conspicimus. Quod enim ager propinquus Vrbi commode habitari non queat, sed morbis crebro conflictentur coloni, hanc nonnulli afferunt causam, quod aer veluti inclusus, et motu ac reciprocatione destitutus putiscar, qui longe puior salubriorque sit futurus transcursu Anionis amnis. Accedit, quod homines inuitati amoenitate et salubritate fluuii varia ibi essent excitaturi aedificia, Villas, suburbana, molas aquarias, horrea, et alia hiusmodi: nec defuturi essent, qui vtramque profluentes ripam salictis, alnetis virgultisque ad varios vsus consituri, locumque cultissimum reddituri essent.

Quo facto terra cultiore fertilioreque reddita, cum publicis tum priuatorum opibus miris modis consultum foret. Quod si Romanos ea quae diximus omnia mouere non poterunt, at istud saltem cogitent, Tyberimfluuium, cuius inundatio Vrbi tam formidabilis est, non tot modis illuuie sua ciuibus quotannis noxium futurum destitutum Anionis aquis; qui etsi exiguus est, negari tamen non potest, quin imbrib. aut hyberno madore tumidus, maiorem fluuium ingressus, illius haud parum iuuet impetum. Nec est, quod quisquam metuat, deducto infra S. Paulifanum Anione, Tyberinas aquas pet dituras bonitatem suam, quam obtinent beneficio sulphuratarum venarum, quas Anio in campis Tiburtinis acceptas secum vehit, Tyberique communicat. Sicut enim in re medica fere vsu venire videmus, vt medicina vni membro salutem quidem afferat, laesa tamen vicina quapiam vel etiam remotiore corporis parte: ita quoque hic comparatum est, vt qui tot commodis, quae deductio Anionis in Vrbem secum vehit, perfrui cupiat, idem non possit caeteris quoque leuioribus, iisdemque omnibus simul gaudere: cum maiora commoda exiguis praeferre sana dictet ratio, et inter duo mala minus eligendum esse veteri moneamur diuerbio. Adde quod admixtio aquarum Tiburtinarum, quas Anio Tyberi participat, huic fluuio plane non sit ad bonitatem eius ne ceslaria, quod ipsae Anionis aquae cum Tyberinis non mixtae, idem luculentius praestiturae sint, et Aqua Nigra ipso nomine coloreque fateatur, quantum vehat non solum sulphuris, sed et virtutis metallicae ad diuersos humani corporis affectus, quae Aqua Nigra scaturit paulo infra Narniense oppidum diuersisque locis erumpit.

Vltimum quod isto loco monendum, hoc est: quic quid terrarum est circa Romam ad triginta millia passuum vsque in cir cumferentia, fertile satis atque foecundum esse, quod immanem vim pecoris alat, et affatim carnium ad marcellum suppeditet, frumentique insuper omne genus vbere copia gignat: quod autem vineae negligentius habeantur, nec c ea sit quae in aliis quibusdam Italiae regionibus vini praestantia, causam plerique eam putant, quod tam ipsi Romani quam exteri in Vrbe viuentes, exoticis magis delectentur vinis et aduectitiis, eoque praecipue, quod in Corsicis Insula prouenit, delitiis curam sanitatis praetexentes.

Porro haec Italiae pars, cum talis tantaque sit, mirandum tamen est, quod adeo desolata sit, et destituta habitatoribus. Vnde potissimam partem anni videas ex aliis prouinciis, Insubria potissimum, magnam rusticorum eo confluere multitudinem, ad quadraginta millium instar, qui agros tam laetos colunt, frugesque in de colligunt: quibus lectis ii qui supersunt, domos quisque suas repetunt, onustiplerique frumenro.

Qui supersunt, dixi, ideo, quia multi, antequam in patriam redeant extinguuntur, partim ar dote Solis, partim ventorum marinorum pernieie, qui ex halationes putridas e vicinis paludibus haustas hominibus afflatu ingerunt. Defectu insuper lignorum laboratur in his partibus aliquo modo. Et haec sunt inter tot ac tanta bona, quibus haec regio oppugnatur, incommoda, queis tamen non tam ipsi Romani quam vicinae partes afflictantur. Hinc sit, vt haec caetera tam praestans regio prope sine habitatoribus sit, quae tamen multa hominum millia alere posset, ipsaque inprimis plana et campestria, ab Herculis Portu ad vsque Terracinam, quae circiter centum quin quaginta millia passuum complectitur, vix ab octo hominum millibus habitetur.

19 MORES ANTIQVI PRISCORVM Romanorum Latinerumque.

AD belli militiaeque vsus Romani non tam instituti quam nati factique videntur, Martis adeo studiosi, vt primo aeuo litteras prope


page 12, image: s0056

contemtui habuerint: succedentib. autem temporibus, cum imperii sui pomoeria vi et armis protulissent, nacti a bellis ocium, qui honoratiores erant inter eos, et qui maiore cum re erant, scientias auide amplexi, litteris studiisque se addixerunt: inprimis ii quiad imperium militare ductumque copiarum adspirabant, dabant operam, vt quam prudentissimi scientissimique euaderent. Nec enim existimabant, quod nostro aeuo quidam Thrasones faciunt, literarum cognitionem homine militari et nobili indignam esse, a qua stultitia tantum abfuerunt, vt nobilissimi adolescentes suscepto reorum patrocinio in foro causas dicerent, captata eloquentiae et doctrinae laude, vt iam nihil dicamus de legum studio, quibus interpretandis summi homines se addixere. Idem de reliquis quoque dicere possumus scientiis, quas nequa quam neglexerunt, cum viderent omnes catenato prope nexu inter se cohaerere. Primo seculo studiosi erant sobrietatis, contenti paucis, contemtores immodicarum diuitiarum, vt ostendit exemplum Valerii Publicolae, qui cum princeps ciuitatis fuisset, decedens de vita tantum non reliquit, vt honesto funere tumulari possit, sed opus fuerit ei publicis impensis exequias fieri. Alius ad foculum intra paruos parietes sedens, torrere ipsus sibi tapa visus est. cum paulo ante Populi Romani copiarum imperator fuisset. T. Quinctio aranti, stiuamque manu sua tenenti Dictaturam senatus nomine apparitor inagro obtulit. Alius cum duceret exercitum, missionem petiit, vt reuersus domum rus suum coleret, quod non erat nisi trium quatuorue iugerum, causatus per alios negligenter verti glebas. Postquam autem spoliatis magno numero prouinciis congessere diuitias, et peregrinas atque Asiaticas gustauere delicias, earum dulcedine allecti, adeo se dedidere luxui atque voluptatibus, vt omnes prope totius orbis gentes superauerint in hoc turpi genere. Luxuriam secura auaritia et insanus habendiardor, ipsos adeo possedit, vt mille modis exactionum prouincias deglubere et exhaurire nihil veriti, postremo versis in ciues armis proscriptionibus caedibusque alteri in alteros horrendo modo desaeuierint, tantum eo fine, vt in proscriptorum caesorumque bona impune inuolarent. Nec in paucis aut plebeiis stetit hic furor. Qui sapientissimi haberi volebant, erant auarissimi, quod in ipso bene viuendi magistro Annaeo Seneca apparet, quem quinquies centum millia scutatorum aureorum in sola Britannia foenori locasse certa historiarum fides habet, vnde immanes ipsum quotannis traxisse vsuras par est. Initio amplificandae ditandaeque Reipublicae operam dabant: sed successu temporis, abiecta cura boni publici priuatis toti inhiabant quae stibus, vnde cum semper malis peiores succederent, inclinantese ipsa rerum summa, euersa est tam operosa Respublica, et ad dominatum vnius peruentum. Gratissimum erat oculis eorum spectaculum effusio cruoris humani, cui rei certa theatra erant constituta: vnde factiones et nomina gladiatorum, Thraces, Mirmyllones, Retiarii, aluque, quos recitare non est huius loci: hi inter se disparibus armis ad sanguinem vsque et mortem depugnabant, vt spectatorum crudeles delectarentur pereuntium habitu oculi. Nec a feris et metuendis bestiis abstinuerunt. Venationes datae sunt, in quibus Leones, Tygrides, Pantherae, Elephanti, Rinocerotes, postremo nullum non ferarum genus in spectatorum gratiam productum confectumque est. Tantum autem fuit Populi Romani spectandi studium, vt captatores gratiae aureque popularis non alia magis ratione sibi deuincire potuerint plebis animos, quam editis eiusmodi muneribus, in quib. magnus gladiatorum numerus compositis paribus, bestiarum itidem, quas raritas commendabat, postremo mimi, histriones, Comaedi, cantores saltatoresque producebantur. Horum igitur munerum editores, qui alteros splendore, apparatu, copia et magnificentia superabant, iisdem quoque gratiam populi praeripiebant. Sed praeter hanc et alia aucupanda popularis aurae erat ratio, cum ditionres ciues frumentum populo viritim, et quidem gratis admetirentur, vocabanturque hae largitiones frumentariae. Quandoque et vinum addebant, interdum spargebant monetam argenteam, aliaque missilia in plebem, quod quis iure miretur, cum antiquitus apud eos summa fuerit vini parsimonia. Patres enim exeuntes domo et redeuntes domum, osculum ferebant filiabus, vt vel ipso odore deprehem. derent, si qua forte vinum bibisset, quoquidem nihil turpius erat inter Romanas feminas. Liberos extra domum paternam prandere caenareue nefas erat, vitandae corruptelae ergo: quin ipsos mittebant in Hetruriam, Athenas, et in Rhodum Insulam, vt ibi bonis artibus scientiisque imbuerentur. Pueris in publicum prodire ante decimum annum fas non erat, ibi demum duce paedagogo profitebantur nomina sua, inque Tribum referebantur. Decimum septimum ingressia annum, altera vice comparebant, praetextaque tunica deposita virilem siue puram togam sumebant, quo facto quilibet sibi vnum aliquem e Senioribus deligebat, quem coleret, sequeretur honoris ergo atque obseruaret. Cum in Senatum eundum esset, iuniores ciues officii gratia deducebant maiores natu, praestolatique ante curiam, siue Templum, aut vbicumque Senatus coactus fuerat, eosdem domum redeuntes honorifice comitabantur. Matrimoniorum contrahendorum haec ferme inter eos erat ratio. Nubenti mulieri solenniter exornatae clauem in manus dabant, imponebantque capiti eius telum, quo Gladiator confossusfuerat: eandem cingebant Zona lanea, quam de nocte ei soluebat maritus in lectulo coniugali, caput eius erat opertum operimenti quodam genere, quod Flammeum vocabant, cui erat imposita corolla e verbenis, admixtis aliis herbis, ad hunc comta cultaque modum imponebatur velleri ouillo, vbi postquam pauxillum assedisset, surgens quaesitum ibat


page 13, image: s0057

maritum. Praeibant eam tres pueri patrimi matrimique, vnus praeferebat facem ardentem ex spina alba factam, caeteri claudebant vtrumque incedentis latus. Praeferebatur itidem colus lino lanaue tecta, cum fuso filis pleno. Hinc manu tangere iubebatur aquam et ignem. Vltra quinque faces ardere in nuptiis fas non erat, quas accendere ex veteri disciplina solebant aediles. Diuortii inter nuptos ratio erat triplex. Prima vocabatur Repudium, cum vir vxorem ab se dimittebat, illa nullo modo consentiente. Primus qui vxorem repudiauit, Caruilius fuit, centum annis post Vrbem conditam: causam non aliam praefatus, quam quod vxor sterilis nullos ei pareret liberos. Alia Caio Sulpitio ratio repud andae coniugis, quod eam se inscioforis versatam cognouisset, et quidem facie minime velata. Qu. Antistius dimisit suam, quod eam cum femina libertini generis secreto collocutam intellexerat. Idem fecit P. Sempronius, quod vxor eius spectare ludos ipso inscio ausa fuerat. Eadem seueritas C. Caesari, qui repudiauit vxorem ob suspicionem commissi cum P. Clodio dedecoris. Deprehensus enim fuerat Clodius amictu muliebri interesse sacris nocturnis bonae Deae, quae Pompeta celebrauerat. Altera species proprie dicitur diuortium, fitque cum vterque coniux in secessionem consentit. Tertia appellatur separatio, quae fit vi aliqua maiore, puta de imperio aut voluntate Principis.

20

Funerandi defunctos apud Priscos Romanos duplex fuit ratio, eoque duplex exequiarum modus. Primum, sepeliebant mortuos suos nostro ritu, depressa in humum fossa, imposi oque cadauere, et iniecta terra, excitaroque tumulo. Deinde structa pyra exurebant corpora igne. Verum hic mos non fuit adeo antiquus, primusque ex ordine senatorio, qui ad hunc modum cremari voluit, fuit Cornelius Sylla. Exequiarum funebrium leges tulit Numa Pompilius, constituto pontifice, quihuius rei curam generet. Primus honor, qui defunctis illustribus hommibus habebatur, erat laudatio funebris, vbi in honorem demortui habebatur solemnis oratio. Iulius Caesar annis natus duodecim defunctum auum suum laudauit: Tiberius patrem, annos natus nouem. Alterum genus honoris in exequiis erat, munus edere gladiatorium. Primi qui hoc fecerunt, fuere Marcus et Decius Bruti, Iunii filii, qui paternum funus hoc officii genere prosecuti sunt. Tertium erat epulum populo praebitum. Quartum visceratio dicebatur cum carnes plebi viritim diuiderentur. Authores huiusmunisi centiae curatores funeris P. Licinii, ciuis clarissimi ditissimique. Praeter haec inspergebantur tumulo flores, et adolebatur thus caeteraque odoramenta, quod vniuersum populum Romanum in funere Scipionis Africani fecisse accepimus. Deferebantur insuper in certa quaedam templa siue delubra, et suspendebantur eorum arma, clypei, coronae militares aliaque huiusmodi ornamenta. Tenuiores e plebe, quorum facultates impensarum harum non erant capaces, nocte aut appetente vespera per vespillones efferebantur, ipsum cadauer albo amictum linteo tumulabatur. Morienti proximus agnatus claudebat oculos. Paulo post, cum de morte ipsius certo constitisset, aperto ostio omnis admittebatur cum domesticis vicinia, e quorum numero tres aut quatuor illum proprio nomine ter clara voce compellabant, post lauabant cadauer aqua calida. Haeres defuncti euerrebattotam domum peculiaribus scopis huic rei destinatis, et supra domus ostium pangebat ramum cupressi. Si mortuus dignitatealiqua eminuisset, vocabantur viciniad deductionem funeris. Siquae vidua mortua fuisset, quae defuncto primo marito ad secunda vota non descendisset, efferebatur honeste, corona capiti eius in signum pudicitae imposita.

21

Quia autem ad coronas deuenimus, sciendum, milites qui fortiter fecissent, in virtutis praemium iis honoratos fuisse. Erant autem hae non vnius generis. Triumpalis e Lauru erat, nec nisi Duci exercitus permittebatur. Obsidionalis erat e gramine, quae imponebatur capiti illius, quipopidum amicum vel iuris Romani obsidione liberasset, primusque hac donatus fuit Sicinius Dentatus. Ciuica e ramo querno plicabatur, quae donabatur ei qui ciuem e praesenti periculo liberasset. Muralis proponebatur cum vi oppugnanda esset ciuitas, eaque potiebatur is qui primus hostile vallum aut muros conscendisset. Castrensi donabaturis, qui primus in oppugantione castro um inimcorum munitiones superasset irrupissetque. Naualis contingebat illi, qui in nauali pugna primus in hostilem triremem insiliisset. Caeter um postremae hae tres coronae non e foliis arborum aur herbis, sed solido auro. Oualis erat e myrto plexa, dabaturque ei qui hostem sine detrimento suorum militum vicerat. Primus qui ouauit, Romulus fuit, corolla spicea redimitus caput. Armillae, quibus milites virtutis ergo donabantur, erant lancelle au eae vel argenteae, in orbem circumductae atque fibulatae, quas illi fererebant lacertis sinistris haud procul ab humero, ornatus gra ia. Triumphus permittebatur nonnisi Dictarori, Consulibus, Praetoribus, sed ea demum lege si plures quinque millibus hostium deuicissent, Imperiumque Romanum auxissent, expegnatis oppidis, subactisque prouinciis. Ouatio etsi species esset Triumphi paulo tamen infra triumphum erat, licebatque Duci, qui saluis Legionibus deuicisset hostes, pedibus vrbem ingredi. Intrantem senatus sequebatur, non item Legiones. Primus qui ouauit, creditur fuisse Posthumius Tubertus Consul, cum Sabinos deuicisset. Romulum vero primum triumphasse perhibent, numeranturque ab hoc vsque ad nouissimum CCCXX. viri qui triumphantes vrbem ingressi sunt. Inter eos qui hostes domitos sub iugum miserunt, primus fuit T. Quintius Cincinnatus. Triumphantes insidebant currui, quem duae rotae sustinebant, quadrigisque fere albis currum trahentibus. Sequebatur Imperatorem exercitus, coronatis lauru militibus. In


page 14, image: s0058

capitolium vbi deuenisset Triumphator, descendens de curru triumphali templum Iouis Capitolini ingrediebatur, vbi votis rite persolutis, si quae susceperat, Ioui gratias agebat pro acquisita victoria, mactatoque ad sacrificium Tauro candido in domum suam ibat.

22

Festa apud Priscos Romanos multa variaque fuere. A. D. I. X. Ianuarii mensis celebrabant Agonalia in honorem lani Deorum antiquissimi. Ad D. III. Aprilis mensis peragebant Floralia, in honorem Florae meretricis, quae cum quaestu corporis magnas opes collegisset, populum Romanum moriens testamento haeredem scripserat. Locus vbi domus eius steterat, etiam nostra memoria Campus Florae appellatur. Ludi Florales olim celebrabantur eo loco, vbi nostro aeuo vinea est Cardinalis Ferrariensis, ad radicem montis Quirinalis quem hodie appellant montem caballinum. A.D. VI. eiusdem mensis Equites Romani magnifice vestiti turmatim ingrediebantur, oliuae ramos manibus praeferentes, delatique ad Templum Martis, quod erat in via Appia inde ad aedem Castoris et Pollucis ibant. A. D. XXIX. mensis Maij Lustrum peragebatur, vbi in publicum proferebantur tubae, litui, Aquilae, vexilla, caeteraque signa militaria. Frequentes insuper erant apud illos Ludi Scenici, Capitolini, Apollinares, Seculares, Romani, Plebeii, Circenses aliique. Nec enim finis futurus esset scriptioni nostrae, si omnia quae ad rem praesentem faciunt, vellemus persequi. Haecigitur pauca in eum finem a nobis dicta sunto, vt curiosi et plura sciendi auidi causam habeant adeundi libros veterum, e quibus affatim antiquarum rerum ad explendum desiderium haurire poterunt. Omissis igitur priscis ad nostri seculi mores nos conuertamus.

23 MORES ROMANORVM NOstro aeuo.

QVos si spectes accuratius, deprehendes, multum eos seruare e prisca grauitate, quae velut congenita ipsis videtur: itemque de magnificentia, liberalitate et magnitudine animi, quae huic genti naturalis videtur, vt contra Hispanorum affectata est. Caeterum ipsa vrbs plena est peregrinorum hominum, qui ex omnibus prope Europae partibus eo confluere solent, vt omnium gentium linguas moresque libi reperire sit, et in tanta differentia aliquid certi constituere sit difficillimum. Hoc tamen de Roma vere dici potest, esse vrbem, in qua sollicite, et vt ita dicamus, artificiose viuitur, et vbi pauperes modo capaces sint melioris fortunae, ad honores opesque peruenire possunt. Tanta enim deprehenditur ibi rerum vicissitudo, tanti fortunae lusus, vt nullius tam miserabilis videatur esse conditio quin magna sperare possit, sibique polliceri, modo non sit ineptus ad amplexus fortunae admittendos. Nec facile quis iniuriis ibi lacessit tenuiores; metuendum enim est, ne lautiores facti illatas sibi contumelias vlciscantur. Qui extra vrbem Latium Vmbriamque incolunt, a caeteris Italis nihil differeunt, simulatores egregii offensiones tarde ex animo dimittentes, domi tenuiter viuentes, foris magnifice se efferentes, vbi ostentationi locus est. Nobilitas liberalis est, comis, ciuilitati et elegantiae morum cum primis studens, arma tractae perita, inprimis autem ad ductum copiarum adspirans. Promisicuum autem vulgus fere crassum et rude, moribus asperum, audax tamen et robustum, vt et olim. Piceni in colae agrestiores et efferi, bello vtiles iudicantur: quibuscum conuersatio difficilis et ingrata. in vniuersum addicti agriculturae mercaturam nihil pensi faciunt, cuius rei ratio esse potest quod eorum ager nauigabilibus destituitur fluminibus, nec vllus in littore commodus portus praeter Anconitanum: cuius et ipsius haudquaquam ea est praestantia et securitas pro famae magnitudine. Vulgato apud Italos prouerbio Ferrarienses appellantur Vafri, Perusini audaces, Spoletani Veter atores, Bononienses feri, Fauentini cordati, Ostienses exactores, Romanicrudeles et validi. Romani ad bellum afferunt perseuerantiam; Ferrarienses Tormenta militaria; Viterbienses calcaria. Aiunt praeterea An conitanos esse parcos, Ariminenses helluones anserum, Perusinos ichthyophagos delicatos Sed et hos fer unt, diu occultare solere itam, si quid aduersi contigerit ab quoquam, cum contra Ferrarienses Romanique starim ad vindictam pro ruant, quibuscunque, etiam crudelib. modis, exigendam. In accipiendis peregrinis Ferrarienses habentur agrestes et morosi, Spoletani rudes, celantes quantum fieri potest animi secreta. Eadem dicacitas mulieres quoque non intactas sinit, cum Persuinae dicantur vulgo applicabiles, Beneuentanae subrusticae, Bononienses gloriosae, Cesenates furaces, Romanaegraues, Ferrarienses procaces, Rauennates moribus excultae. Caeterum de omnibus in vniuersum Italis vere dici potest, zelotypiae eos morbo laborare, in tantum, vt vxoribus suis pedem domo efferre non permittant, sed eas velut in carcere custoditas detineant, nec cuiquam ad illas detur aditus, ne amicis quidem aut necessariis, nisi peculiaris quidam fauor aut consanguinitas intercedat. Quod quando fit, non sine grandi domesticorum numero et arbitris plurimis admittitur is, qui alienam salutaturus est faeminam. Horumautem Argorum tanta est perspicacitas, vt mulier etiamsi velit furtiuo amore perfrui, non tamen id possit nisi summo artificio et astu exquisito. Iniurias acceptas callidissime dissimulare norunt, cumque apud alias gentes conciliata pace partes fere in gratiam redeant, hic nihil tale est quod speres: necn. offensarum memoriam nisi cum ipsa vita deponunt. Alii iam dudum se iniuriarum omnium oblitos simulant, quod in eum finem faciunt, vt securum reddant aduersarium, et nihil tale cogitantem opprimant. Optimum igitur erit facto, vt te non credas iis, quosaliqua ratione offenderis: omninon. id agent, vt se quacunque tandem ratione vlciscantur. Quod quidem omne ita accipi volumus, vt nullius Itali honor ac existimatio a nobis laesa videatur.



page 15, image: s0059

24 DIVITIAE AC REDDITVS.

FRumento caeterisque rebus bonis terra nascentibus adeo abundant teriae Pontificii inris, vt vix vnquam auditum sit, laboratum ibi fame ob soli infae cunditatem. Cum enim vniuersa tellus montibus aut leuiter insurgat, aut vallibus clementer deprimatur, fieri vix potest, vt cadem anni malignitas fruges in omnibus locis simul semelque laedat. Tritici sane, vini oleique tantus ibi est prouentus, vt non solum indigenis large sufficiat, sed et ad exteros quoque, Tuscos, Ligures, Venetos Illyricosque efferatur. Quod si quae suboriatur inopia, non solo illa, sed aliis accepta ferenda est rationibus, quibus Princeps si vellet medicinam afferre posset: inter quas non postrema est, quod proscripti caeterique malefici totam regionem latrociniis infestant, cui malo prae caeteris terrae Ecclesiasticae videntur subiectae. Altera est, quod magna agrorum pars inculta manet, omissa aratione ob metum horum latronum, qui aslidue colonis imminent. Quibus incommodis obuiam iti posset, si vicini principes, in quorum confinia se recipiunt sicarii illi, inito cum Pontifice Max. faedere grassatores illos e latibulis suis extractos compescerent. Haec eadem ratio mouit Augustum Principem, vt delendis per omnem Italiam hisce latronib. animum serio adiiceret. Laudatus eo nomine est conatus Sixti V. et Clementis Octaui Pontificum, qui eos funditus prope substulerunt. Conficitur in Flaminia sal, qui in exteras prouincias exportatur. Ager Picenus tam vber est farre, vt quandoque ad centum modiorum millia Venetias aduehantur, praeter magnam vim olei. Patrimonium ipsumque Latium multoties suppeditauit frumentum Liguribus totique Regno Neapolitano.

Quod ad ipsam vrbem Romam attinet, inuenias in ea viros Principes aut illustri loco natos, quorum redditus annui centum quinquaginta coronatorum millia ex cedant; sed hirariadmodum sunt: Vulgo enim pauperes potius sunt quam diuites, quod quidem in hac vrbe prope necessario euenit, vbi pauci quicquam proprii turis habent, cum omnia ab aliis locis eo conuehantur vendanturque. Panni enim serici laneique Venetiis, Luca, Florentia, Neapoli Genuaque perferuntur. Nec satis dici potest quantum auri argentique quotannis Romam confluat, ex omnibus prope orbis Christiani partibus, vel in vsus ac alimoniam peregrinorum qui in vrbe commorantur, vel ad exercendam mercaturam caeteraque negotia, vel ad impetrandas indulgentias, beneficia, diplomata bullasque vel pro redimendis feudis ac inuestituris, postremo, ob alias causas quas hic persequi nimis longum foret.

Negari e contrario non potest, ipsum harum terrarum Principem eos quotannis redditus non percipere, quos amplitudo et vbertas regionum polliceri videtur, cuius rei ratio supra a nobis tacta est. Negotiationi ac mericmoniis duplici ratione consuli posset. Psimo introductis variis opificiis et artificibus; dein de copia lanae sericique velleris. His enim postremis duobus omnia prope sua debent Veneti, Mediolanenses, Neapolitani et Genuates, quorum oppidorum praecipui ciues huic negotiationi plerasque suas opes imputent necessum est. Nec difficile foret plantare moros arbores in hisce regionibus, ad aemulationem Veronensium, Vicentinorum et Mediolanensium: eadem est enim soli vbertas, et capacitas agrorum quae in illis partibus. Quod si vel vnus humiliatorum ordo lanificium in vrbem Florentiam aliasque Hetruriae partes introducere potuit: quid causae erit, quare Pontifex M. non idem in suis possit praestare terris? aut cur artes illae Mineruales, quae alibi sedulo tractantur, Romae, Anconae, Asculi et Rauennae exerceri non possint? Negotiationi ita consuli posset, si vterque Portus, Ostiensis et Anconitanus instaurarentur, ille ad excipiendias naues quae ab occidentali mari; hic ad recipiendas classes quae ab orientis partibus appellunt. Mercatores ad aperienda his in locis Emporia allici possent peculiaribus priuilegiis et immunitatibus, praetereaque comiter ac humaniter haberi, vt capti hisce commoditatibus manerent, nec loca ista desererent. Siquem forte sumtuum immanitas deterreat, eum quidem cogitare velim, potissimam partem reddituum vectigalium, vnde praecipuae principi diuitiae, dependere a negotiatorum frequentia et vbertate mercimoniorum.

25

Diuitiae quae ex ipsa vrbe Roma ad pontificem redeunt, consisitunt fere in vectiga libus ex diuendito vino, farina, sale, oleo, equis venalitiis, quibus accedit numulus in singula capita totius Imperii Papalis impositus; itemque ex mandris et pecudib in ea regione quae sigillatim Patrimonium appellatur: preterea ex dispositis celerib. iumentis, precio equorum contributione triennali per vniuersum statum Ecclesiasticum, quae cum semel tentata constitutaque fuisset per Paulum III. P. M. per successores eius postmodum abolita remissique minime est. Nec parum auri quotannis conferunt Religiosi omnis generis (exceptis mendicantibus) per Italiam, Hispaniam, Lusi aniam, Regnum Neapolitanum, Ducatum Vrbinatem, Parmensem, Placentinum, aliasque proumcias. Iam si quis annumeret ordinarios redditus qui colliguntur ex omni Latio, Piceno, Vmbria, Flaminia, Patrimonio Petri, Ferraria, Camerino, Perusia, Bononia, Beneuento vicinoque agro, innumerisque per eum sparsis pa. gis villisque haud exiguam haec summam conficient. In hunc computum non veniunt fructus Legationum et Gubernationum diuersorum oppidorum, quos Pontifex sibi peculiariter reseruat: nec omne id quod pro impetrandis Bullis, Beneficiisque a candidatis soluitur, et Pensionum nomine aut Annatarum censetur, cum non omne in aerarium Pontificis refereatur, sed magna ex parte scribis, magistratibus ministrisque cedat. Demtis igitur his omnibus, tamen si diligenter subducantur rationes, deprehendetur annuatim inferri in fiscum (vt cum nostirs


page 16, image: s0060

hominibus loquamur) quindecim auri tonnas, siue quindecies centum aureorum millia. Magna autem pars redituum abalienata est duplici nomine, officii et montium. Sub officiorum nomine comprehenduntur omnia aulae comitiua et asseclae curiae, aliisque insuper additis, quorum red ditus annui eam habent naturam, vt ad fiscum reuertantur mortuo officiario, aut ad Cardinalitiam dignitatem sublimato, tunc eos Camera Pontificia vendit alii alicui. Hi existimantur adscendere ad quinquies centena millia coronatorum. Montes, siue montium redditus (vt vocant) duum generum sunt: aut enim morte hominis caduci siunt, et hi quidem vsurae nomine numerant quotannis duodecim aureos pro sorte centenaria; aut transferuntur ad haeredes, qui numerant faenus mitius aureorum sex aut septem.

Praeter omnia haec admodum quaestuosa est praefectura vrbis et Prouinciarum, nec non Magistratuum Populi Romani. Nec tamen est negandum, ingentem vim auri quotannis ex aerario Pontificio erogari in familiam aulicam, in Heluetios corporis stipatores, in cataphractos equites, in Praesidia militum qui sunt in arcibus, Ostiensi, S. Angeli, Terracinensi, Oruietana aliisque, vt et in Cantores, Musicos, Tubicines, Nuncios, Cursores, itemque in sportulas et donatiua pauperibus distributa. Non obstiterunt tamen hi tam grandes sumtus Sixto V. P. M. quin annis quinque, quibus Papali dignitate perfunctus est, quadragies centies milse nummos aureos in aerarium intulerit, quanquam immania quoque aedificia suo aere extruxerit. Plurimum autem pecuniae acquirunt Romani Pontifices, cum Cardinales cieant: quae dignitas si cui contingit, iam caetera quae hactenus obtinuerat beneficia, cum pleno fructu ad curiam Romanam deuoluuntur: quanquam haud scio an non ex caeteris beneficiis, liberalitate, et vt vocant, gratiis tantundem ad Pontificem redeat. Hinc illud est quod Sixtus IV. P. M. dicere solebat: Pecuniae aceruos sibi nunquani defuturos, donec vnam manum, vnumque haberet calamum. Et profecto Pius IV. a solis Religiosis adeptus fuerat quadringenties centum mille coronatos, quanquam multo maiorem vim auri potuerit corradere, si quorundam consilia lucripetarum admisisset. Paulus III. P. M. venerat in foedus cum Carolo V. Imperatore et Venetis contra Turcos: suscepitque in se sextam partem omnium expensarum, missis ad Imperatorem duodecim peditum millibus, et quingentis equitibus, quibus aere Pontificio stipend asunt persoluta. Pius V. P. M. Carolo IX. Francorum Regi in belli suppetias misit quatuor millia peditum cum mille equitibus.

Vt autem tam acceptorum quam expensorum Pontificiorum ratio sit manifestior, nostri officii esse iudicauimus carptim et sigillatim vtraque persequi diligentius, quae ita fere habent. Tabernae Romae elocari solent iis, qui in licitatione plurimum auri offerunt; elocantur autem fere in singulos annos pro 35. millibus scutatorum. quod si ab hac summa detrahas ea omnia, quae ipsis conductoribus peculiares leges largiuntur, nec tam promtelatinis quam Italicis ver. bis efferripossunt, restabunt in fiscum inferendi 17000. coronati. Pari ratione Salinae Romae elocantur plus precii offerenti in septenos annos; vbi si detraxeris ea quae detrahenda sunt, vt supra diximus, supererunt in aerarium inferendi coronati 8960.

Iulius III. P. M. in singulos frumenti modios binos nummos Carolinos vectigalis nomine imposuit; quod cum posteri eius obseruarent, factum est, vt ad summam scutatorum 21333. vectigal istud adscenderet. ab his initiis ad eam peruentum est aeris summam, vt ex solis vsuris hoc nomine elocatis sortibus debitis inferantur 16000. coronati.

Ex venditione carnium intra Vrbem Romam quotannis, 2000. coron.

Itemque aliunde intra Pontificis ditiones extra Roma, Bononiam, Camerinum et Beneuentum, redeunt quotannis 5000. coron.

Vectigal vini, computatis quatuor Iulianis nummis in singulas amphoras infert 3000. coronatos.

Praefecturae celerum iumentorum in vsum peregrinantium dispositorum, tam in ipsa vrbe quam per totum statum Ecclesiasticum conficiunt scutatorum 5000. quod si detrahas sumtus, restabunt 2000.

Licitatores iuris vendendi candelas numerant quotannis 3000. coron. S. Petricensus, qui quorannis Festo S. Petri exigi solet, excedere creditur numerum 31000. coronatorum.

Clericorum quoddam genus quotannis soluit S. Petro 2160. coronat. Subsidium triennale quod Picenus ager, hodie Anconitana Marca, numerat, adscendit ad summam 6000. scura. torum aureorum. Ex hoc auro defalcantur primo quadringenti coronati ad conseruandam fabricam Anconitanam: 5000. ad instauratio. nem murorum circa Fanum Fortunae: tertio 1160. ad aedificanda maenia nouae ciuitatis iuxta mon. tem Cumerum. 4000. deponuntur apud Praetorem iudicialem, et 23. numerantur praefecto aerarii, qui id aurum seruat, mercedis nomine. His omnibus detractis restabunt in fiscum inferendi coronati 4958.

Subsidium Triennale Romanum constituit circiter 4030 4. coronatos. ex quo numero si detraxeris 2223. pro priuilegiatis, vt vocant, Venetis, aliisque, itemque 223. qui praefecto aerarii nume. rantur stipendii nomine, qui et rationes redditi. praeterea 5400. in vsus Collegii Clericorum Camerae Pontificiae: rursumque 203. qui cedunt Quae. stori, qui subsidium illud colligit et Romam defert, supererunt debebunturque fisco 29758. cor.

Subsidium Triennale ex Vmbria et Perusia collectum coronatorum aureorum est 39701. Deme huic numero 741. pro iis qui peculiarib. nituntur priuilegiis, itemque; 9485. qui apud Thesaurarium Persusiae deponi solent in vsus publicos: insuper 490. pro stipendiis diuersorum


page 17, image: s0061

ministrorum, supererunt aerario inferendi 13076. coron.

Subsidium Triennale Latii (siue, vt vocant, Campaniae Romanae) adscendit ad numerum 1565. coronatorum: Locorum maritimorum ad 2048. Redacta est haec summa per Pontif. Max. anno AN.C.M.D. LI. ad scutatos 1755. Sed anno AN. C. 1571. excreuit ad 15553. Detrahe his 770. quorum gratia fit pauperibus, qui non sunt soluendo, itemque 120. pro exactorib. huius subsidii, supererunt 14643. de qua summa inferuntur in aerarium coronati 13632.

Census equorum per vniuersum Picenum constituere creditur 77221. coron. quod omne aurum Quaestores in aerarium inuehunt.

Census equorum per Terram Patrimonialem constituit 978. coron.

Census equorum per Flaminiam coronatorum est 5027. cuius bona pars impeditur instaurationi molarum frumentariarum iuxta Rauennam, nec minor pars cedit collegio sacerdotum in vicino monte, vt Romam defereantur non nisi 800. coronati.

Tybur oppidum pendet quotannis 200. coronatos, qui superioribus annis Cardinali Ferrariensi cesserunt, hoc vero tempore deponuntur apud Thesaurarios, et inferuntur in fiscum.

Augmentum subsidii Triennalis, quod ager Picenus quotannis pendit nomine carnis porcinae, conficit circiter 10134. coron. vnde si demas 202. pro oneribus, 20. pro officio exactoris, restabunt fisco 9842. coron.

Augmentum subsidii prouinciae Flaminiae adscendit ad 6512. coronatos. Deme hinc 114. quorum gratia fit pauperibus, et 73. qui cedunt in stipendium Quaestori, inferentur in aerarium 6335. coron.

Augmentum subsidii Patrimonialis est 2423. coronatorum.

Officium Thesaurarii per Marcam Anconitanam vna cum censu ac vectigali equorum elocatum confert quotannis 6215. coron.

Locatio officii Thesaurariiper Flaminiam infert 3597. coronatos, et Praefectura illius Prouinciae cum Regalib. Camerae Apostolicae 1270.

Praefectus aerarii Flaminiae accipit de subsidio Triennali 2720. coron. itidemque 2000. pro familia Legati, nec non 3360. pro praesidiis, et aliis insuper 2220. haec iuxtim costituent 10300. coron. quib. detrahe 1700. in vsum eius qui Legati vices obit, restabunt 8600.

Praefectura aerarii per terras Patrimoniales elocata gignit 6377. cor. cum autemplurimum diuersis nominibus inde decerpatur, parum restat Fisco. Praefectura Thesauri Camerinensis multum auri et ipsa confert, sed quod de superiori dictum est, non multum infertur aerario.

Idem sentiendum de Praefecturis Perusina et Vmbriae, quarum prouinciarum expensae tantae sunt, vt parum supersit Camerae.

Eadem est sententia de officiis Thesaurariis totius Latii, Asculi, Norciae, Casciae, et Beneuentani oppidi.

Vectigal Spoletanum quotannis elocatur 4260 coronatis, deme his 781. qui Thesaurario Perusino numerantur, et 1260. qui debentur Praefecto Spoletanae prouinciae restabunt aerario 2219.

Redditus Tabernarum Anconitanarum elocati sunt Collegio in monte pio, in singulos annos pro 3500. coron.

Elocatio Tabernarum nouae Ciuitatis gignit singulis an. 1300. coron. cum onere soluendi Secretariis Apostolicis 117. et Monachis Viterbiensibus 173. quibus detractis inferentur in Fiscum 1010. coronati.

Vectigal Carnarium Bononiense excurrit in singulos annos ad 6038. coron. Subsidium Triennale Bononiense conficit quotannis 9900. cor.

Census Reatinus fuit olim oppignoratus lohanni Bapt. Sereno pro 400. scutatis: sed multo locupletior est. Adscendit enim quotannis ad 816. coron.

Portitores nauicularii consueuerunt quotannis pendere 250. coronat. Sed et hi redditus oppignorati fuerunt Francisco Fontano et Hieronymo Ciolo. Litterae, perscriptiones et Breuia ex Cancellaria Pont ficia emissa, inferre annuatim existimantur 10000. coronat. quod argentum prope omne cedit ministris domesticisque Summi Pontificis.

Montis Religiosi fructus inferunt aerario coronatos 16338.

Vectigal de vino in Bononia vrbe quotannis infert 600. coronat.

Sequestratio et consignatio bonorum ob admissa crimina apud fanum fortunae cedit Thesaurario Anconitano, praeter centum scutatos, qui singulis annis aerario inferuntur.

Locatio sodinarum Aluminis quotannis gignit coron. 200.

Locatio Salinarum per Dalmatiam 750. scutatos aureos.

Vtilitas quae a Monte Pio percipitur extendit se ad 2350. coron.

Prouentus Montis Auinionensis ad 616. cor.

REDDITVS PONTIFICII, QVORVM ratio non ita certa est.

Primi Biennii Pontificatus Sixti redditus fuere 130000. coronatorum.

Pecunia quae per Hispaniam colligitur, conficere creditur 44000. cor.

Quae per Lusitaniae Regnum 22000.

Quae per Italiam praeter propter 12000.

Campi frumentarii per Patrimonium, Anconitanam Marcam et Latium Flaminiamque 30000. coronatos pendunt.

Beneficia Ecclesiastica vacantia, 8500.

Pro immunitatibus et exemptionibus Beneficiorum numerantur 3500. cor.

Sequestratio et consignatio Bononiensis reddit quotannis circiter 4000. coronat. quae Pecu. nia intra Bononiam vrbem asseruatur.

Ex Datariis, vt vocantur, quotannis percipi creduntur 68250. coron.



page 18, image: s0062

26 QVANTVM SVMMVS PONTIFEX LARgiatur Cardinalibus, et quantum in alios vsus eroget.

Singulis Cardinalibus, qui quidem ex veteri consuetudine a Pontifice stipendia percipiunt, facta exaequatione, numerantur quotannis coronati 1310.

Magnis Aulae familiaeque Pontificiae Magistris 6000. coronati annui. Iisdem in vsus necessarios et conseruationem aulae 12000. cor.

Et pro instauratione Abaci, Vasariique bis quotannis 200. coronati.

Secretario Arcanarum Rerum Pontif. Max. quotannis 332. cor.

Scribae sine Amanuensi Secretarii illius singulis annis 180. cor.

Cantoribus et Musicis in vniuersum quotannis 4656. cor.

Ad comparandam ceram in diuersos vsus Pont. Max. 1500. coron.

Pro cera ad lychnos candelasque tantundem.

Pro Panno vitidi emendo 240. coron.

Pro impensis Diei Iouis in Sancta Septimana 250. cor.

Pro ramis oliuae 270. cor.

In Rosam auream, quae alicui principi donatur 240. cor.

In auream hastam insumuntur 240. coron.

In gladium, cingulum et Pileum gemmis vnionibusque ornatum 380. cor.

In Vmbonem de panno telae aureae Seruatoris et B. Virginis 300. cor.

In apparatus Festorum Dei Sanctorumque 250. coron.

Cubiculariis et Nobilibus Aulae numerantur singulis viceni coronati menstrui.

Ministris Archiui Pontificii Scribisque viceni quini.

27 QVANTVM IN LEGATOS ORDInarios erogetur.

Legato qui in Aula Imperatoria residet singulis mensibus erogantur coronati 230.

Nuncio Apostolico (hoc enim nomine vtemur) ad Principes Germaniae. 130. coronati menstrui.

Nuncio ad caeteros Germanos 115. coron.

Nuncio ad Regem Gallorum 145. per menses singulos.

Nuncio ad Regem Hispanorum. N.

Nuncio ad Regem Polonorum 230. coron.

Nuncio ad Ducem Allobrogum. 115. coron.

Nuncio ad Ducem Hetruriae. 57. coron.

Nuncio apud Rempublicam Venetam 230. coron.

Nuncio in Regno Neapolitano. N.

28 QVANTVM IN STIPATORES ET CVstodes corporis.

Praefecto Praetorianorum summo singulis annis numerantur 2400.

Legato ipsius quotannis 639. coron.

Equitibus grauis armaturae 1077. coron.

Heluetiis in stipendium annuum 1092. coron.

Iisdem in materiem vestimentorum 2600. coron.

Pro pileis cristisque eorundem 200. coronat.

In maiora minorauque signa ac vexilla insumuntur 1000. coron.

In Equos gradarios, quos circa festum Natalitiorum Domini diuersis dono dare solet summus Pontifex, impenduntur 2000. coron.

Pro locatione equorum meritoriorum in vsum Heluetiorum, quoties Pontifici extra Vrbem prodeambulare placet, soluuntur 250. coron.

29 ROBVR MILITARE.

IAm primum omnium prope confessione satis constat, Terras Romano Pontifici subiectas, praestantes prae caeteris Italiae prouinciis gignere milites, suntque qui scribant, Picenum cum Fla. minia circiter viginti quinque millia hominum ad bellum suppeditare posse: Latium vero cum Terta Patrimoniali rotidem. Nec est profecto dubitandum, Romanum Pontificem vel solum vel auxilio vicinorum nixum, multum posse per omnem Italiam armis, cum nequaquam destituatur opibus atque facultatibus, quib. tantum valet, vt cum quantumuis exiguis copiis quicquid possidet terrarum multoties contra grauissimos vicinorum Principum insultus Pontifices egregie defenderint. Nec hoc saltem, sed et ausi sunt Imperatores nonnullos Regesque priuare Regnis suis auferre diademata, transferre dominia. Notum est quid Patrum memoria potuerit Alexander P. Max. qui Francorum Regem impulit, vt superatis Alpibus Italiam cum armis ingrederetur, et omnia horribili misceret confusione. Leo X. et Clemens VII. PP. MM. stabiliuerunt gentis suae dignitatem et potentiam armata manu, partim cum subsidio exterorum regum partim absque eo. Clementi quidem etsi fortuna nouerca fuerit in hac Martis alea, emersit is tamen, sumsitque vires a cladibus, post quas caput extulit altius, quam si eas perpessus non fuisset. Paulus III. P. M. defendit cum auctoritatem Pontificum tum dignitatem Italiae, belligerantibus inter se duobus pontentissimis Principibus: intulit bellum Turcis, et iecit fundamenta illius splendoris, in quo familia eius hodieque constitu. ta cernitur. Iulius III. arreptis armis omnem prope conturbauit Italiam. Paulus IV. inenarra. bilem auri vim militando consmsit, deditque memorabilead posteritatem exemplum, quantum mali dare posiit orbi Pontifexprauis indulgene affectib. Adeo non stolide videntur fecisse quidam populi, qui aliis quidem Diis sacrificauerunt, vt bene facerent: aliis vero ne facerent inale, cum possent. Studuerunt ergo semper maiores nostri placere Pontificibus vt si boni essent, eorum gratia acpace fruerentur: sin secus, ne nocerent, cum praecipue nunquam desint male feriati homines, qui eos, qui cum magna potestate sunt in transversos bripiant tramites. Et haec videtur esse causa, propter quam prope omnes totius Orbis Christiani Principes, tam potentiores quam


page 19, image: s0063

infirmiores, Pontificibus fere supplices facti suerint, siue moti pietate et reuerentia officii, siue quod eos omnibus modis amicos quam inimic os habere mallent.

Caeterum, vt ad institutum redeamus, postquam recitauimus, quantum militum numerum vna alteraque pronincia emittere queat, videamus iam deinceps, quam apti illi et habiles bello sint. Igitur totum Picenum siue Marca Anconitana plena est hominibus bellicosis, qui facile non solum suam defendere queant regionem, sed et peregrinos inuadentes fortiter repellere. Haec est illa terra, genitrix virorum fortium, Latinorum Romanorumque, qui cum olim fuissent orbis domitores, posteri eorum Italiam exterarum gentium incursibus oppressam, eiectis Barbaris Tyrannisque in libertatem asseruerunt. Albericus n. Cuniesis Comes collectis duodecim millib. militum, fortiter aggressus Barbaros, qui miseram Italiam agebant ferebantque, eos acie fusos tota Italia expulit, disciplinam militarem reduxit, quam pene omnem abiecerant Itali, quos vsum armorum denuo edocere necessum habuit, nec quisquam iis temporib. militis nomine dignus iudicatus fuit, qui non sub eo stipendia fecisset.

Picentes inter primos fuere Socialis belli auctores, quod bellum inter grauissima quae vnquam gesserunt Romani computauerunt. Vmbri hi ipsi sunt, quorum maiores Hannibal ille, antequam Romanos occidione occideret, vincere, oppidumque Spoletum capere non potuit, vnde perspecta Vmbrorum fortitudine vir haud inscitus ratiocinatus est, quantae molis futura res esset Romam capere, cum Spoletum frustra oppugnasset. Praeter militum vulgus reperiuntur in his Pontificis summi prouinciis familiae quedam illustres, quae in eum finem natae videntur, vt duces, Tribunos, centuriones ductoresque ordinum procrearent: vt adeo mirandum non sit, in bello Ferrariensi, quod breui tempore feliciter confectum est, non vltra viginti millia peditum, duo equitum militasse, quib. copiis tantus Principatus vnius prope mensis spacio, Pont. Rom. auscpiciis deuictus atque occupatus est, quod fortasse alii per Europam principi tam facile factu non fuisset. Situm est a. rotum hoc dominium Papale intra mare Superum et inferum, siue Hadriaticum et Tyrrhenum, obtinetque medium Italiae, vnde sit, vt non tantum ab incursionib. Barbarorum tutiores sint incolae, sed et ex hac parte caeterae Italiae regiones, si opus sit, in officio contineri queant. Vtrumque littus portub. capacibus ad magnam classem destituitur, in quibusdam locis plane importuosum, inaccessum magnisque tempestatib. obnoxium, vt cuiuis hosti mari illos muadere volenti perdifficile futurum sit. Adde quod totum littus mari Tusco obiectum maligno aere infame est, quae vel sola causa peregrinos arcere posse videtur, quibus cum morbis et hominib. foret pugnandum. Caeteroquin Picenus ager et Flaminia pro propugnaculo habent illinc quidem Dalmatiam, hinc vero Apuliam Siciliamque, quod vel inde cognosci potest, quod Turcae, ersti libenter has Pontificis partes tentassent, nunquam tamen cum classe accedere propius ausi fuerint. Necm omni Italia vlla est vicina prouincia, quam iure hic status metue, edebeat. Hetruriam n. robore superat, nec cedit regno Neapolitano. Etsi cnim hoc patet latius, diuitusque et populo magis abundat, illi tamen in multis aliis reb. cedit. Primum n. totum Regnum Neapolitanum in longitudinem extenditur, latitudine augusta, vnde vires dissipatae vniri celeriter non possunt. Deinde est vi et armis acquisitum, vnde nequaquam ea est populi in principem fides quae solet esse in legitimum haeredem. Cogit eum haec res, firmis opportuna loca munire praesidiis, in quae Hispanorum Rex prope omnes prouentus regni insumit. De Pontificisa. in prouincias suas iure nemo disputat, vnde non est necesse, vt ad continendos in officio populos vel vnum solidum expendat. Omitto iam ipsa in Religione magnum Pontifici esse firmamentum, quae vt conseruetur caeterorum prin. cipum plurimum interest, quod aliquoties patuit, cum exteri principes pro defensione authoritatis et potentiae Papalis arma non semel auide corripuerunt. His rebus freti pontifices Gregorius VII. et Alexander III. ausisunt bellum gerere cum potentissimis Imperatoribus, etsi tunc temporis Imperium Germanicum longe videatur fuisse quam nunc validius. Taceo nunc de firmis Castellis et arcibus, Oruietana, Vifernate, Salsubina, Palliana, Spolet ana, Perusina, Anconitana, Foroliuiensi, Bertinoria, Ferrariensi; quin si quis totam Vmbriam, quae difficiles vndique habet aditus, perpetuam velut vnamque arcem dicat, non absurda loquetur.

Omnia autem haec, quantacunque sint, immanem in modum auxit auctoritas summi Pontificis. Nec n. vllus princeps est, a quo plura bona, et vice versa plura mala expectari queant: qui plus largiri possit citra detrimentum rerum suarum; qui maiores conferre queat dignitates: qui principes creet euehatque sine imminutione suorum principatuum; qui plus colatur atque obseruetur a vicinis; metuatur a longinquis: etsi verum fateri volumus, nec Imperator nec reges quietis possent ac obedientibus frui subditis, si nolit Pontifex. Et hoc vnum illud solumque est, quod reges Angliae prope coegit, vt Ecclesiae Romanae tributum penderent; et Apuliae Calabriaeque reges, vt se clientes ac beneficiarios Papae profiterentur, et Mathildam Comitissam, vt prouinciae suae satis amplae Pontificem scriberet haredem. Hac authoritate adeo vti sciuit Leo III. P. M. vt ausus fuerit imperium Occidentis ab oriente auellere. Eadem vsus potestate Gregorius V. hoc idem Imperium Germanis tradidit perpetuum, creatis septem Electoribus: et Alexander VI. inter Hispanos Lusitanosque nouum terrarum orbem diuisit, ducta linea pro limite.

Addam et hoc, Dominium Pont. Ro. nostro aeuo plus valere potentia quam olim duab. de causis. Prima est, quod Rudolphus primus Imperator accepta pecunia Hetruscos liberos


page 20, image: s0064

pronunciauit, vnde factum est, vt Imperium destitutum in ea parte auctoritate, iaceret, nec haberent eam Imperatores de caetero occasionem ingrediendi Italiam et vexandi Pontifices. Altera est interitus tot regulorum qui olim Ecclesiam eiusque lacerabent prouincias. Sublati horum multi sunt, annitentibus cum primis Alexandro VI. et Iulio II. Pontificibus Rom. His adiungi potest, quod Princeps ille, cui Regnum Neapolitanum et Principatus Insubriae paret, ipse in Italia non habitar, vt claritati pontificiae hac ratione obstruere non possit.

Iam vt de fortalitiis et propugnaculis loquar (quo quidem nomine ea tantum capio, quae iure naturali et haereditario ad Principem deuoluta, non vi aut armis occupata sunt) dubitatur, vtrum melius sit, munitiones in finibus dominii, an in medio siue vmbilico eius excitare, an vero vtrimque. De quo capite mea sic fert sententia: Vrbes et oppida quaedam esse cordis instar in prouincia, cum ratione situs, tum officii. Situs, si in meditullio eius extructae sint, cuiusmodi sunt Vlyssippo Lusitanorum, Praga, Londinum, Florentia, Lutetia Parisiorum, Mantua Carpetanorum, hodie Madritum. Officii, si propter copiam et affluentiam caeteris membris robur atque vitam suppeditent. Aliae hoc funguntur officio, quanquam in medio regionis exaedificatae non sint, huius generis sunt Neapolis, Panormus, Messina. Genua, etsi medium prope Liguriae tenet ratione longitudinis, in extremitate tamen eius sita est, scilicet ad mare, ratione latitudinis. Iam deinceps vrbes praecipuae, quae medium regionis obtinent, expedit securas et immunes potius esse quam munitas. Securitatem voco, si longe absint a periculo. Hoc autem obtineri potest, si extrema velut membra et fines prouinciae, itemque accessus quibus hostis ingredi possit, probe muniantur. Vrbs enim quae in meditullio regionis alicuius sita est, si operae manuque muniatur, primum formidinem incutit caeteris omnibus oppidis, quasi negligantur, et ad hanc solam confugiendum sit. Deinde minuit authoritatem Principis, qui de reliqua prouincia seruanda desperet, contentus vnam retinuisse vrbem. Nam profecto sic habet vt in aegris: quando calor naturalis desertis cruribus, femoribus, brachiis caeterisque extremis membris ad cor confugit, parumspei superest conualiturum aegrotum. At vero seruatis extremis serubatuntur etiam ea quae in medio sunt, non autem e contrario. Operae precium igitur erit vt cor siue medietates omnes suas vires conuertat in seruanda extrema, quod nequaquam fieri potest munita vrbe mediterranea. Nam necesse erit, vt ab extremis in eam comportetur omne robur, alimonia, pabulum, tormenta, arma, instrumenta militaria, praesidia, milites. Cumque vrbes Principales plerumque sint admodum amplae, eo difficilius et laboriosius muniuntur, exhauriuntque magnitudine sua minorum oppidorum totiusuque adeo Prouinciae succum atque sanguinem, vt ad conseruandos fines nihil amplius supersit virium. Hoc expertus est Mantuae Dux in muniendo oppido Casale. Ex his facile colligi potest, quae mea mens sit, optimum nimirum fore si vtrumque muniatur, et medium et extrema. Summa rerum huc redit. Extremorum officium est, hostem quam longissime a Prouinciae medio arcere atque distinere; Mediorum, extremis robur atque vires ad id praestandum suppeditare. Clarissimum hoc est in corpore humano. Manus et brachia arcent periculum a corpore et corde, cor et corpus largitur suceum et vires, alimoniamque membris. Praeterea vrbs in medio sita, si fortis munitaque non sit, nihil non faciet ad defendendos fines, in quorum conseruatione suam securitatem salutemque inclusam nouit. Vnde quis non inepte ratiocinari possit, expedire, Metropolim in medio sitam, munitam non esse, propter causas iam ante a nobis allatas. Haec autem de regione aut prouincia capi volumus, quae non angusta sed satis spaciosa est. nam quando de minoribus dominiis loquimur, vbi cor extremis membris admodum propinquum est, omnino conueni media diligenter muniri.

Caeterum vrbes principales, quae in aliqua prouinciae extremitate, et velut capite sitae sunt, securitati suae aliter consulere non possunt, nisi artificiosa munitione. Hoc ostendit nobis natura in quibusdam animantibus, quorum capita non solum firmo cinxit cranio, sed etiam cornibus armauit. Naturam imitatur Architectus militaris, qui vrbem non tantum circumdat firmis moenibus, sed et vallo, fossa, aliisque munitionibus et propugnaculis. Aliis ita placet. Mediterraneas vrbes, tam posse cum capite comparari quam cum corde: quod extremis partibus non tantum vigorem, vitamque ac robur suppeditet, quae proprie functiones sunt cordis, sed et sensus insuper, rationem et intellectum, quod est officium capitis: aiuntque, fieri non posse, si principibus his partibus satis caueatur, quin caeteris quoque recte consulatur.

Sed ad haec postrema facilis est tesponsio. Primum enim caput in brutis animalibus eis non tantum capitis, sed et manuum brachiorumque vicem praestat. Capitis: quia continet cerebrum ipsosque eorum sensus. Manuum, quia eo pugnant offenduntque aduetsarium. Inuenias multa quae non cornibus sed ore dentibusque praeliantur, hinc illis os oblongum patulumque; ex quorum genere sunt Canes, Lupi, Leones, Sorices, et e piscium genere Lupi aliique. Cornibus pugnant cerui, ibices, capri, arietes, inprimis autem Boum vniuersa natio:

Dente timetur aper, defendunt cornua ceruum.

Elephas praeter praelongos dentes, quos veteres cornua crediderunt, proboscidem naturae beneficio nactus est, qua vtitur manus vice, vt notum est. Arma igitur quae animalib. natura congenerauit, pro manib. iis dedit, non velut partes capi.


page 21, image: s0065

tis. Praeterea consilium et recta ratio gubernatioque non dependet a loco, sed a Principe siue magistram, qui non semper in vno haeret oppido, sed subinde locum mutare potest. Patet hoc exemplo suminorum pontificium qui non semper Romae habitauerunt, sed aliquando Oruieti, Persuiae, Anagniae, Reate, Ferrariae, quandoque et Auinione. Omnis autem vigor atque robur prouinciae dependet ita a corde, si consideremus reddituum amplitudinem, diuitias, munimenta, abundantiam commeatus, frequentiam hominum, situs commoditatem, quae omnia de loco in locum transferri mutarique non possunt.

Caeterum vt de ipsa Vrbe Roma loquamur, fatendum est, eam non obtinere medium prouinciarum pontificiarum, cum inaequalib. spaciis distet a Bononia Ferrariaque, satis longe ab vtraque semota, propior autem multo sit finib. versus agrum Brutium: neque tamen in extrema quasi fimbria collocata dici potest, nec hostihb. incursib. inter primas exponsita. Hinc consultum non videtur, vt exquisite opere manuque muniatur; neque tamen omnino munitionibus destituenda, vt apparet ijs qui rem oculis arbitrantur. Arxn. cum castello satis validis cincta est munitionib. caetera non vallo fossaque aut alio exquisito opere, sed maenib. tantum clauduntur. Nec enim dubium est, si vndiquaque nimis validis cingeretur munimentis atque propugnaculis, incommoda illa Romanis oboritura, quae superius a nobis commemorata sunt. Sufficit igitur, vt arx cum Castro ad sustinendos hostiles impetus propulsandosque valida sit, vt ibi tamdiu ducatur tempus, donec peregrinis auxiliis soluatur obsidio.

30

Fuit autem Vrbs Roma diuersis temporibus, nec ab vno Duce siue principe munita. Bellisarius n. collapsos verustate vrbis muros instaurauit, sed ambitu multo minore, quam ante fuerant. Iterum, deiectos prostratosque Adrianus I. P. M. denuo erexit, quem secutus Leo IV. P. M. vt prohiberet Saracenorum incursiones, adiecit fitmamenti gratia moenibus quindecim turres, extructis optimo consilio duobus propugnaculis ab vtraque Tyberis fluuij ripa. Vaticanum insuper muro cinxit, suoque de nomine Ciuitatem Leoninam appellauit. Nicolaus III. P. M. inclusit maenibus palatium illud elegantissimum, quod ab amoenitate prospectus denominationem traxit. Paulus III. muniuit castrum siue Burgum Romanum, hoc potissimum consilio, quod vrbs ab ea parre quae in Orientem vergit, destituta habitatorib. multum amplecteretur vacui spacij aedi. ficiis longo a moenib. remotis interuallo, vt maenia aegre defendi possent. Voluit igitur Paulus, si qua vis maior hostilis ingrueret, vt profligato populo ad tempus aliquod pateret securiatis refugium. Auxit hoc castrum Pius IV. adiectisque structuris nouis fecit amplius.

Iam deinceps ordo operis nostri postulat, vt videamus, quam firmiter fines dominii Pontificii muniti sint. Attingit hoc fines regni Neapolitani, linea trans versa ducta per mediam Italiam, a mari supero ad inferum. Perusinus ager et Patrimonialis confinis est Magni Ducis Hetruriae prouinciis, Ferrariensis autem et Bononiensis principatui Mantuano. Nec est quod metuant prouinciae Pontificis, ne quando per principes hos coniunctos arctiore aliquo foedere inuadantur, cum eorum potius intersit, vt Status Papalis in suo conseruetur vigore, ne si ad aliquem e principib. Italis noua accessione pars eius deuoluatur, factus is potentior caeteris fiat formidabilis. Quemadmodum n. Romanus Pontifex Pater vniuersalis audit: ita expedit, vt potentia eius conseruetur, vtque omnes iniusta vi oppressi inde auxilii aliquid opportunis casibus sperare possint. Experti sunt hoc vicini Veneti in bellis contra Turcas, Equites Melitenses contra eundem hostem: sed et Carolus V. Imperator bello contra Saxonem caeterosque Germaiae principes: his inquam omnibus copiae militares cum argento a Pontficibus subsidio missae sunt. Taceo iam de Ferdinando I. Maximil. II. Rudolfo II. Imppp. vt et de Transsyluaniae Principe, quibus Clemens VII. Paulus III. Pius III. et V. auxiliares equitum turmas, legionesque peditum cum magno auri pondere suppeditauerunt. Consultum igitur erit Pontifici, vt conseruato communis parentis titulo, nullum e vicinis principibus armis petat, sed eos potius authoritate et officiis in amicitia contineat. Quod si quis locus remotior et ad fines dominii pontificii situs muniendus sit, suaserim vt aliquis eligatur in agro Ferrariensi aut Bononiensi. De Ferraria quidem, cum munitissima sit, non est quod Papa sibi quicquam metuat. Aliter habet res de Bononia, quae neo ipsa fortis est, nec ad muniendum facilis, cum superetur a vicinorum montium altitudine. Si quis me audiat, muniendi Castelli Franciauthor fuerim, cum illud oppidum in plano situm omne munitionis genus commode recipere possit, nec vllos circum se montes metuat: abundante insuper omnib. reb. ad victum necessariis prouincia, et vicina Bononia largiter caetera suppeditante, cuius plurimum refert, oppidum illud esse quam munitissimum. Pius V. P. M. aggressus fuit opus hoc, sed ad famam belli Cyprii intermisit. Hac ratione non absurde quis Ferrariam et castellum Francum (quod oppidum apud veteres forum Gallorum dictum fuit) duas claues appellauerit, quibus saluis agro Romano nihil erit metuendum periculia montibus, et ab Insubria, quae nunc Lombardia est.

Ceterum ad muniendos fines versus regnum Neapolitanum, plurib, opus erit fortaliciis. Possent igitur muniri Transona, Ausidum, Asculum, quanquam hoc postremum oppidum natura ope. reque munitissimum, situque per commodo, vt quod sit vltra Druentum fluuium, sufficere posse videatur, non tantum ad defendendos fines, sed et infestandam hostilem regionem, si vsus belli gerendi id exigat. Versus agrum Sabinum Reate suffecerit oppidum munitum, et caput regionis fertilissimae, obque id non contemnendum aut prodendum hosti. Latii finibus prospectum erit si muniatur Terracina, Frusinum, Segnia et Anagnia:


page 22, image: s0066

quanquam non desint qui de Frusino et Anagnia contentisint, omissis caeteris. Ab ea parte qua Hetruriam spectat fines Pontificis habent oppida Perusiam, Oruietum, Castrum et Viterbium. firma haec per sesatis sunt, nec egenr nouis munitionibus. Non est tamen dissimulandum, Dominium Papale ab nulla parte facilius inuadi posse, quam ab Hetruria, non quod tantopere metuendum sit ab huius principis potentia: Sed quod per hanc prouinciam pateat hostibus aditus in agrum Romanum: hac enim via ingressi sunt Carolus VIII. Francorum Rex, et Carolus Bourbonius Caesarearum copiarum ductor. Dabit igitur operam Pontifex, vt Tusciae principe vtatur amico, ne permittat extraneis in penitiorem Italiam transitum.

31

Superest, vt de mari Tyrrheno dicamus. Hic recte faciet Pontifex, si perpetuo quinque velsex triremes militariter instructas habeat non tantum ad defensionem finium suorum, sed ad con. feruandam authoritatem famamque nominis, quae profecto salua constare non posset, si mare hoc, ad cuius littora tot oppida longe lateque sparsa ipse possidet sinat incustodirum. Addo quod Princeps qui vires maritimas, cum terrestribus copiis non coniungit, intetr potentiores numerandus haud veniat. His autem triremib. melius consuli non posset, quam si sub imperio alicuius Ordinis militaris constitutae militarent, cui Ordini vicina aliqua Insula ad inhabitandum concedi posset. Rationem atque formam, quo pacto ordo is instituendus sit, dabit exemplum Cosmi Magni Ducis Hetruriae, cuius instituti ratio, vt huc repetatur, non est necesse. Caput illius ordinis firmum sibi leget domicilium Pontiam Insulam ad Portum Herculis, vbi triremes perpetuo erunt in statione, quam cingunt aliae minores Insulae, salubres omnes, bonarum rerum feraces, et aeris bonitate commendabiles, qui Straboni saeuo cultissimae frequenterque habitatae erant, nostro aeuo piratis in rapinam expositae, Praeterea ex piscatu res eo loco fieri posset, cum mare id abundet piseibus, inprimis Sardinis (sunt autem hae veterum Trichides) aliisque. Erit autem haec statio triremibus commodissima, cum inde latissimus in mare prospectus pateat, ad explorandas Piratarum liburnicas, qui rapinis totum illud littus sine intermissione infestum reddere solent.

32 [correction of the transcriber; in the print ---]

In vniuersum reputanti planum fiet, nihil esse tam necessarium toti huic Italiae parti, quam vt multiplicandis colonis omnis impendatur opera, cum certum sit, ex colonorum multitudine robur ac potentiam principis aestimari solere. Cum autem huc delapsi fuerimus, nihil alieni nos facturos arbitramur, si causas quaesiuerimus, propter quas in plerisque Italiae regionibus non ea sit habitatorum frequentia, quae esse possit atque debeat. Nec enim pro bonitate soli et veteri gloria habitantur hae prouinciae. Prima causa e rebus naturalibus petitur, vt cum contagiosus et pestifer morbus longe serpens colonos extinguit; altera ab naturalibus et voluntariis dependet, qualis est fames et inedia publica. Nec enim illud est terrae Italiae ingenium, vt tellutis sola ingratitudo annonae charitatem procrect, nisi accedat hominum male feriatorum scelerata auaritia. Tertia soli hominum malitiae accepta ferenda est: Sub hunc calculum veniunt bella, in primis ciuilia, si cariorum, quorum manus ad omne scelus venales sunt, et praedonum audacia, similisque farinae nebulonum, qui vitam hominum vel mercede conducti vel gratuito appetunt. Est et cum desolatur prouincia, cum nimia abusi licentia incolae peregrinis dant nomina regibus, acceptoque stipendio ad aliorum libidinem venales exportant animas: quod postremum haud scio, an non praesentissima sit status Ecclesiastici pernicies, quod licitum sit, vnicnique ibi cogere mercenarias militum manus. Praeter has rationes exhauriuntur insuper habitatoribus prouinciae, cum populus nimis immanibus principum exactionibus consternatus, omnem futurae sortis melioris spem abiicit, iuuenes et puellae formidine onerum matrimonio abstinent, aut omnino prouinciam deserunt. Caeteri qui manent, oppressi magnitudine onerum, cum non habeant quo se liberosque suos alant, ad mendicitatem rediguntur, hinc videre est, vias publicas et oppidorum vicorumque compita huiusmodi mendicabulis obsideri, qui fatigant aures praetereuntium. Neque profecto videre possum, quid aliud faciant principes, qui omnes lucrandi aliquid modos sibi solis vendicant, nihil relinquentes populo, vnde rem vel facere vel augere possint, qui nihilo se eius grauissima persoluere cogitur tributa. Praeterea bella et profectiones in longinquas regiones exhauriunt prouincias, cum exploratum sit, vix centesimum quemque inde redire, vt loquuntur expeditiones Hispanorum in nouum orbem, et inferiorem Germaniam, et nauigationes Lusitanorum in Orientalem Indiam. Idem experti sunt Tutcae in bellis Persicis, multo autem magis in Hungaricis. Efficacia sunt haec omnia ad desolandam regionem: verum haud scio an vllum ad inducendam regno vastitatem venenum praesentins luxuria et fastu, quibus duabus rebus fit; vt ij qui commode alere possent decem homines vix vni nutriendo sufficiant, accedente vanitate, cum homines deserta agricultura caeterisque studiis necessariis ac vtilibus, rebus ludicris, vanis ac superfluis addicunt operam. Postremus exhauriendi prouinciam modus est, si bona, fundi, villae, quae hactenus multis alendis suffecerunt, ad vnius aut paucorum redeant potestatem: queritur hoc Plinius suo aeuo factum, redactis amplissimis possessionibus ac latifundiis ad paucorum, sed praepotentum, arbitrium, vnde eiectis colonis ad vastitatem prope peruenerit terrarum Regina Italia.



page 23, image: s0067

33 VETVS REIPVBLICAE ROMANAE Forma et ratio.

CVm prisci Romani tam bene praefuerint rebus suis, vt felicissimo s. ccessu omnia confecerint, quae vnquam sunt aggressi, non ingratum futurum Lectori arbitratus sum, si formam Reipublieae quanta fieri potest breuitate persecutus, quae dam de eorum administratione, sapientia et animi magnitudine dicerem, quibus virtutib, in tantum creuit res Romana, vt omnibus prope gentibus euaserit formidabilis. Ordiar autem ab amplissimo ordine Senatorio, cum nemo dubitet, quin magnitudo Romani nominis Senatui debeatur: de hoc ergo dicemus, qualis fuerit ante monarchiam Caesarum et post eam.

Igitur Senatus primum ab Romulo institutus est, qui cum videret ciuitatem pollere valida lectissimorum iuuenum manu, quae consilio prudentiaque regenda omnino esset, lectos e ciuium primoribus centum viros PATRVM nomine cohonestauit, cumque plerique inter eos senes essent, senatum appellauit, qui autem ab his procrearentur, eos Patricios dixit. Auxit ordinem Senatorium Tullus Hocstilius, eo potissimum tempore, quo destructa alba ciues eius Romam deduxit. Adseripti tunc sunt in Senatum Tullii, Seruilii, Quintii, Geganii, Clodij. Verum multis annis post, eiectis ab vrbe Regibus, videns Brutus Consul pauciores esse quam oportebat senatores, adsciuit in hunc ordinem primos Equitum Romanorum, quos et Patres conscriptos appellauit, quod ad priores lecti scriptique essent. Tanta autem fuit Senatorum auctoritas et potentia, vt soli rempublicam gererent, adeo vt ne Reges quidem, aut Consules aut Dictatores quicquam facerent, nisi senatus ita censuisset. Vnde factum est, vt cum Tarquinius superbus inconsulto senatu multa pro lubitu faceret, Tyrannus appellatus, deque regio fastigio deturbatus fuerit. Reperio insuper in triplici Senatores fuisse differentia: quosdam enim Patricios, alios Pedarios, tertios conscriptes dictos. Et de Patriciis quidem conscriptisque in superioribus iam locuti sumus. Pedarii ita dicti sunt non ob vnam rationem. Prima est, quod ipsi suffragia non ferrent, sed pedibus in aliorum concederent sententiam. Altera, quod cum praecipui senatores curru, aut lectica in senatum veherentur, hi pedestri itinere in curiam venirent, indeque dictos Pedarios. Varro priorem opinionem amplecti videtur, dicens hos fuisse in Equestri ordine facile principes, qu bus etsi Magistratus gessissent, tamen quod a Censorib. lecti non fuissent, non licuisse sententiam in senatu dicere, sed aliorum opinionibus accedere. Caeterum quod ad ius atque ordinem ferendorum suffragiorum in senatu attinet, reperio illum, qui per cesores princeps Senatus lectus fuisset, primum dixisse sententiam: quandoque et consules, aut consules de signatos. Cicero in eo quem de Senectute scripsit, libello, ait olim moris fuisse, vt natu grandiores primum dicerent. Posteriorib. temporili. is primus dicere solebat, qui a Consule rogaretur: non poterat autem Consul rogare sententiam nisi virum consularem. A. Gellius ex Varrone recitat non potuisse conuocare Senatum nisi Dictatorem, Consulem, Praetorem, Tribunum plebis, aut Praefectum Vrbis. His adiungit, sed extra iurisdictionem Praetoriam Tribunos militares, sed qui proconsules fuissent: itemque Decemviros cum consulari potestate, cum Duumviris constituendae Reipublicae. Negat vnquam sibi lectum cognitumque Praefectum Sociorum Latini nominis vsum authoritate conuocandi senatum, cum Senator non esset, neque sententium dicere posset. Caeterum Tribunos plebis id potuisse antequam perferretur Lex Attinia, etsi in numero senatorum non essent. Locus autem vbi conueniendum esset senatui, alius esse non poterat, praeterquam qui ab Auguribus definiebatur, quem ipsi Templum vocabant. Cum autem senatus coactus fuisser in curia Hostilia, post in Pompeia, postremo in Iulia, decreuit collegium Augurum, vt illa loca deinceps Templa essent, eo fine, vt quae ibi deliberata fuerant, ...ata [reading uncertain: print faded] haberentur. De tempore habendi senatus ita censet idem Varro: nefas esse conuenire Patres C. ante ortum Solis, aut post illius occasum: erat autem penes censores, tempus conueniendi patribus praescribere. De anno aetatis, quo quis in Senatum legeretur, post factum Papyrii Praetexrati constitutum est ne quis minor vigintiquinque annis admitteretur. vt Plutarchus habet in vita Pompeij. Si eidem Varroni credimus, ij qui Sena. totium auspicabantur gradum, prius immolabant Conso, constitutaque fuit poena siue multa ijs, qui vocatiad senatum non comparuissent. Senatorum posthumi in senatorio habebantur ordine, at vero ij infantes, qui concepti natique fuissent, postquam eorum patres ignominiae causa senatu mori fuissent, non habebantur Senatorum filii. quod si liberi alicuius, qui Senatu motus fuisset, post mortem Patris in aui potestatem deueniret, qui Stnator esset habebatur is non obstante patris ignominia inter filios senatorios.

Centurias equitum tres Romulus instituit, quibus ad omnes reipublicae casus vteretur: his praefecit Tribunos Celerum, ipsi autem equites in tres vt diximus turmas diuisi vocabantur Rhamnenses, Tatienses et Luceres. Quoestorum ordo inter omnes est antiquissimus, quippe qui ante omnes prope magistratus creati sunt. Cerrumn. est Tullum Hostilium Regem Quaestoies instituisse. Firmiore fide haec narratio nititur, quam illorum qui dicunt, primum Romulum duos habuisse Quaestores. De nomine horum diuersimode sentiunt, quibusdam Quaestores dictos asserentib. quod conquirerent aes publicum, et in aerarium inferrent, suscepta thesauri populi Romani cura.


page 24, image: s0068

Erant et alii, qui Imperatores consulesque; sequerentur in Prouincias: itemque alii, qui recitabant litteras in senatu ab diuersis orbis partibus milsas. Non desunt idonei auctores qui scribant, Quaestores quandoque solitos inquirere in faci. norosorum crimina, antumatque Varro, ideo sic dictos, quod subiicerent quaestionibus et tormentis maleficos. Creabantur autem veteri consuetudine quaestores, tam ex plebeio quam patricio ordine, cumque consules capitis damnare ciuem Romanum non possent, factum est vt cognitio homicidii Quaestorib. rerum capitalium committeretur.

Duumvirorum primam institutionem ipsa prope vetustas inuoluit. Capiendum autem est initium ab Tullo Hostilio Rege, qui duobus viris iudicium detulit de capite M. Horatii, cum ab Curiatiorum caede reuersus sororem interemisset. et Horatius quidem Duum virorum sententia capitis damnatus, cum ad plebem prouocasset, communibus populicalculis absolutus est. Hocfuit Duum virorum Romae initium, qui capitales ab officio dicti sunt: quibus successu temporis tertius fuit adiunctus, lemandata insuper his Triumviris carcerum ergastulorumque cura. Liuius ait huius magistratus iudicio praecipitatum de saxo C. Manlmm Gapitolinum, et sane hi ipsi tresviri etiam in coniurationis Catilinariae socios animaduerterunt.

Praefecti Vrbis iurisdictio longe lateque patebat, extendebatur enim per vniuersam prope Italiam: nam adhunc proprie pertinebat cognitio omnium criminum grauiorum. Eratadhunc refugium seruis mancipiisque qui crudelitate dominorum coacti ad deorum sta uas confugissent, hos a vi iniusta is tutabatur. Idem cognoscebat de causa tutorum et curatorum, vt et de seruis, qui manumissi ingrati in dominos fuissent. Ad eundem spectabat cura rerum venalium, quae quotidie venum exponebantur, vt tolerabilia iis constituerentur precia, nc supra aequitatem assurgerent institores, quo fine certos habebat homines velut emissarios, quiad ipsum referebant quicquid in hoc genere fieret. Durauit hoc officium multisannis, donec iurisdictio eius ad Praetorem Feriarum Latinatum migrauit, quanquam posterioribus temporibus alius denuo creatus fuerit Praefectus vrbis.

Imperii consularis initia plerique e vetustioribus auctoribus ad exemplum Regum Romanorum referunt, quibus ab vrbe pulsis, eadem potestas ad duos rediit, quanquam breui circumscripta tempore, vt vltra annum imperium eorum non duraret. Hab ebant autem Consules circum se Lictores, cum omnibus caeteris ornamentis atque signis, quae Reges circum se habere soliti fuerant. Consules ideo dictos plerique autumant, quod quae ex vsu Reipubl. eslent, consulere deherent. Primi qui post eiectos vrbe Reges consulatum gessere, fuerunt L. Iunius B. utus et Tarquinius Collatinus. Brutus transactione conuenit cum Collega, vt alter solum. modo ex iis insigniis regibus vteretur, ne populus Romanus querelarum materiam haberet, cum se pro vno Rege duos nactum conspicaretur. Lictores erant omnino duodecim, qui praeferebant manibus virgarum fasces cum singulis securibus, et hi quide m praeibant consules. Valerius cum consulatum gereret, legem tulit, qua pronocandi potestatem populo fecit ab omnibus Magistratibus, qua quidem consularis potentia multum infra Regiam imminuta est. Primis temporibus consules ambo esolis Senatoribus legebantur: postremo autem Romani seditionibus Tribunorum plebis fatigati permiserunt, vt alter consulum e plebe legeretur. Primus consul e plebeio ordine fuit Lucius Sequacius.

Dictatoris prae omnibus magna erat potentia et auctoritas. Ab huius enim sententia prouocare non licebat, cum summa et absoluta vteretur in Pop. Rom. iurisdictione. Caeterum non creabatur Dictator nisi cum in summo versaretur ciuitas periculo. Priscis annis nefas habebatur dictatorem aliunde quam e Patriciis legere. At vero in eo bello, quod Romanis cum Faliscis erat, Dictatorem sibie plebe adsciuit Populus C. Marium Rutilium. Dictaturam primus Romae gessit, Titus Largius. Cum autem hic magistratus nimis potens videretur, perangustolege circumscriptus fuit temporis spacio, vt vltra sextum mensem Dictatorem agere nulli fas esset. Quamuis posterioribus temporibus. L. Cornelius Sylla et C. Iulius Caesar abusi hoc Magistratu atque nomine rempublicam oppresserint, cum Dictatores se dici iussissent, vt odiosam Regum et Tyrannorum appellationem de. vitarent.

Magister Equitum summum in omnes milites post Dictatorem obtinebat Imperium. Primus hoc nomine appellatus fuit Spurius Cassius, lectusa Tito Largio primo Dictatore. Et vt rem in pauca contraham, tale erat officium Magistri Equitum, quale posterioriaeuo Piaefecti Praetorij apud Caesares.

Tribunorum creationi dissensus et secessio plebis a Patribus occalionem praebuit. Cum enim plebs in montem sacrum sec essisset, alia ratione ad officium reduci non potuit, quam si promitteret senatus, fore vt suos e plebe lectos haberent magistratus. Ibi primum duo Triluni plebis creati sunt A. Virginius, T. Veturius. Cum autem succedente tempore plebsiterum secessionem fecisset, duobus ad diti sunt tres alii: deinceps quinque, vt Tribunorum plebis numerus excreuerit ad decem: quorum auctoritas ad id adscendit fastigium, vt ea quae senatus de creuisset, ita demum rata forent, si Tribuni plebis ita censuissent. Stabant hi fere in limine ac vestibuloloci illius, vbi Senatui conueniendum erat, qui Tribunis solebat ostendere Senatusconsulta, vt si ita videretur, approbarent ea, si secus, adderent aut demerent quaedam prout videretnr iis ex vsu Reipublicae esle. Quod si sententiae senatorum subscripsissent, in signum assensus subscribebant litteram T. Quanquam, vt verum


page 25, image: s0069

fateamur, potissima creandorum Tribunorum causa fuit Beneficium Intercessionis, ne quisalius Magistratus violentius vteretur sua potesta. te in inferiores, vtque certas quasdam leges conciperent, quas Plebiscita appellabant, in quibus non interueniebat auctoritas Senatus. Praeterea Tribuni plebis assig nabant iis Prouincias, qui ineas cum Proconsulari potestate, velut rectores, mittendi erant, vt Plutarchus ostendit in vita Catonis. Obseruamus etiam ex Historiis, quod si omnes Tribuni plebis in vnam aliquam rem consensissent, excepto vno, hunc solum, si in contrariam iuisset sententiam, caeteros omnes impedire potuisse, ne cogirata perficerent.

Eo bello, quod Romanis cum Aequis fuit consules, Albus Postumius, et Sp. Furius, primum dixere proconsulem T. Quintium: et ab eo tempore coeperunt fieri Proconsules, qui omnibus consulatus insignibus vtebantur, excepto, quod pro duodecim Lictoribus sex haberent praeuios, cum aliquid munii sigillatim a consule mandati obituri esfent, quamquam posteriori aeuo peculiari quadam vsi fuerint potentia et auctoritate. Cum enim Romani pomaeria imperii sui protulissent latius, legibus constitutum est, vt ij qui consulatu decederent, inciperent esse Proconsules; et ad hunc modum praeerant prouinciis Romanorum, cum eas inter se sortirentur. Nec vero Proconsul exercere ius suum poterat extra prouinciam, quae ei sortito obtigisset, etiamsi iurisdictio voluntaria esset, qualis est manumissio et adoptio. Sivxorem suam secum in prouinciam duxisset, poterat eam cohercere ac compescere si forte deliquisset. Mercari eum quic. quam in Prouincia, praeter res ad alimonia spectantes, fas non erat. Sententiam desinitiuam ferrein rebus grauioris momenti, vel vt loquuntur, altioris indaginis, inregrum ei non erat: sed in lenioribus controuersiis, vibi tanta diligentia opus non erar, vt cum silius aliquis parenti debitam non praestaret obedientiam, etsi quae sunt huius generis, iudicis parres sibi sumere poterat. Seruos item, qui a dominis manumissi, ingrati in patronos existerent, virgis ad palum caedere nemoeum prohibebat. Cum autem fere negociorum multitudine obruerentu Proconsules, vt iis expediundis foli sussicere non possent, mittere consueuerant in Prouincias Legatos suos, qui ibiius dicerent, non suo sed eius nomine, cuius vices gerebant. Quod si quae grauior offerebat se legatis contronersia, quae diligentem iudicis requireret cognitionem, remittebant eam ad Proconsulem, cum ipsi nec verberare neque interficere sua auctoritate quenquam possent. Exercere tamen iudicia poterant, et ius dicere iis, qui causas ciuiles coiam eorum tribunali disceptabant, et constituere pupillis tutores.

Aedilium Pop. Romani praecipuae partes erant, vt curarent ea quae ad munera et festorum solen. nitates spectabant, in quas ipsisumtus de suo plerunque faciebant, pro splendore familiae et magnitudine opum vniuscuiusque. Refert Pedianus Cn. Pompeium cum Aedilis esset, extruxisso Theatrum admirandae magnitudinis et pulchritudinis in quo praeter munera et spectacula, quae populo exhibuerit splendidissima, conspectus fuerit currus ab elefantis tractus. Iisdem Aedilibus incumbebat, vt operam darent, vt spectatores conuenientes suo ordini in Theatro occuparent gradus, neu confunderentur cum Orchestra Equestria et popularia. Quod si quis in emendis pecudibus deceptus fuisset atque circumseriptus a venditore, appellabat Aediles fraudis vindices. Hi ipsi quoque fossarum, et aquaeductuum, caeterorumque ope um publicorum curam gerehant, vt sarta recta conseruarentur.

Praefecti Annonoe officium erat, vt frumentum vndique in vsus publicos conquireret, eos insuper, qui plus quam opus haberent, collegerant, cogeret vendere, constituto aequo ac tolerabili precio. Senfit horum Praefectorum salutarem opem multoties Romana ciuitas, tunc cum annonae difficultate populus laboraret, et fames publica metueretur. Erant autem actiones fruinenratiae tam fauorabiles in iudiciis, vt personae leues, et quae alias ad actionem iudiciariam non admittebantur, quales sint meretrices et eius farinae faex populi, incendiarios tamen frumenti ac cusare possent.

Tribum milit ares promiscue legebantur e Senatorio et Plebeio ordine. Obseruamus ex historiis, fuisse aliquando viginti, aliquando plures siue pauciores: Primis a. temporib. tantum tres creati fuerunt, A. Sempronius Amacinus, L. Attilius et T. Cecilius. Quin ipse quoque consulatus ad Tribunos milirares rediit, qui ideo cum potestate consulari esse dicebanrut, quum M. Genutius et Pro. Horatius cesserunr consulatu. Fuitautem his eadem authoritas et potestas quae ante consulibus, mutato solum nomine Magistratus, et quod plebsin Tribunorum militarium creatione interueniret.

Censorum nomen antiquitus in exigua fuit auctoritate, posteris autem temporibus ad tantum adlcendit fasligium, vt ab his mores et disciplina Pop. Rom. dependeret, Praefectura item Equitum Romanorum, iurisdictio prinatorum, et vectigalia ex locis publicis Romae. Mouebant hi magna seueritate senatu eos, quos indignos iudicabant, legebant principem senatus, adscribebant in eum ordinem, quo et quando volebant, auferebant equum et arma ignauis militibus, et qui iusto forent obesiores, quique vnguenta ex otica olebant, qui hoc modo notabantur infamia, et ignoniniae causa dimittebantur ab exercitu. Prisco aeuo hic mos obseruabatur, vt mortuo altero e Censoribus, superstes sufficere pro duobus crederetur. Postea tamen lege lata constitutum est, vt vno defuncto alter abdicaret se censura, ita creabantur duo alii. Caufa huius rei haec fuisse perhibetur, quod tunc, cum Galli Senones Vrbem cepissent, vno Censorum mortuo, subrogatus fuisset alius, quae res deinceps infelicis augutii nota fuit. Solebant insuper censores nimias vsuras compescere et intra limites reuocare.



page 26, image: s0070

Praetoris Vrbani magna erat auctoritas, adeo, vt abrogatis antiquis legibus nouas condere posset, fuitque quicquid constituisset, receptum inter leges Honorarias. Permissumque erat Praetoribus insignibus regiis vti, vt eodem prope incederent ornatu quo ipsi consules. Vehebatur autem Praetor Vrbanus equo per vrbem, amicttus candido.

Cum autem ingens hominum multitudo Romam conflueret, visum est Senatui populoque, Praetorem Peregrinum creare, qui ius diceret litigantibus peregrinis. Aucto autem in immensum extraneorum numero, narrant historiae, octodecim aliquando Praetores constitutos fuisse. Postquam autem Romani Sardiniam, Siciliam, Hispaniam Galliamque Narbonensem occupauerunt et in prouincias redegerunt, tot creauerunt Praetores quot ipsae erant Prouinciae, fueruntque in dupliciiure Praetores, aliis quidem res vrbis, aliis prouincias curantibus. Post haec tempora, cum L. Cornelius Sulla inuenisset tormenta publica, quibus falsarij, parricidae, venefici et id genus malefici subiiciebantur, adiuncti sunt superioribus quatuor alii praetores. I. Caesar insuper constituit duos Praetores et duos Aediles, qui Annonariae rei curam gererent, fueruntque a Cerere frumentorum inuetrice appellati Cereales. Augustus Caesar sedecim constituit Praetores, quibus Claudius duos addidit, cum Tyberius vnum sustulisset.

Praefectorum Praetorio apud Imperatores idem erat officium, eadem dignitas, quae Tribuni Celerum apud priscos reges, et Magistri equitum apud dictatores. Hi enim primum omnes locum ab iis obtinebant, vt ex disciplina publica corrigerent mores. Creuit autem Praefectorum Praetorio adeo auctoritas, vt cum initio a Praef. Praet. prouocatio daretur ad Principem, ea postmodum sublata fuerit, cum existimaret Imperator, eos qui ad huius dignitatis fastigium adscen. dissent, aliter iu dicare non debere, quam ipse Princeps iudicaturus esset. Alio insuper gaudebant Praefecti Praetorio priuilegio, vt minores aetate, si lata fuisset ab iis contra hos sententia, ad alium confugere iudicem non possent, quod tamen illis integrum erat, si ab aliis Magistratibus condemnarentur.

Augustus Caesar, cum existimaret curam reipub. ad neminem magis quam ad se pertinere, instituit septem coliortes militum, eosque in locis vrbis disposuit, vbi eorum maior vsus esse poterat, vt orto incendio in ciuitate promte succurrere possent, obser uabantque; hi eum ordinem vt singulae cohortes binas sibi sumerent vrbis regiones, ipsis vero cohortibus singuli Tribuni praeerant, Praefectus autem vigilum imperitabat vniuersis. Cognoscebat hic de causis incendiorum, de furtis aliisque minoribus criminibus, si culpa minor esset, quam quae ad Praefectum Vrbis remitti mereretur. Vigilare oportebat hunc Praefectum bonam noctis partem, et perambulare vrbem, monere insuper ciues, vt diligenter custodirent ignem, et aquam praesto haberent in suis aedibus.

Iam deinceps de Procuratore Caesaris dicendum est, qui iudex erat inter populum et principem. Tanta autem huius officii erat dignitas et amplitudo, vt quicquid is constituisset aut fecisset nomine Caesaris, eundem obtineret valorem, ac si ipse Princeps fecisset. In suis tamen rebus propriis eadem auctoritate vti non poterat, ita enim facta eius tata erant, li Imperator consensisset. Nam si de venditione aut donatione inter eum et Principem lis esset, nullius momenti erat, quod ipse faceret, cum potestate sua vti non posset ad abalienandas res Principis, sed ad fidem et industriam in mandato munere Caesari praestandam. Quod si quispiam e numero Caesaris testamento haeres scriptus fuisser, Procurat or eius dabat operam, vt ptinceps in successionem bonorum legatorum mitteretur, cum legibus constitutum sit, vt seruus non sibi sed domino suo acquirat. Cum autem ipse Caesar haeres testamento institutus fuisset, Procurator adibat haereditatem nomine Principis, quem hoc pacto in possessionem bonorum mittebat. Ntandum autem, Procuratorem hunc dam nandi proscribendique potentia vti non potuisse.

Praesidum nomen generale est, multisque competit: cum et Proconsules, et Legati Principum adeoque omnes qui regebant Prouincias, siquidem ex ordine essent senatorio, Praesides appellarentur.

34 MODVS ET FORMA DOMINII NOstri temporis.

CAput principatus huius est Pontifex Romanus, a quo multiplex auctoritas et dignitas deriuatur in eius membra, quae ab antiquo corpus curiae illius constituerunt, quae ea qua potero breuitate persequar. Primum omnium occurrit Collegium Cardinalium, quorum velut consul aut Dictator est summus Pont. Horum numerus definitus nostro aeuo non est, quanquam non desint, qui ex historiarum monumentis ostendant, primis temporib. nonnisi duodecim fuisse, ad exemplum Sanctorum Apostolorum. Solebant hi olim quotseptimanis bis inuisere Pontificem: auctis autem posteriorib. temporib. negotiis, non nisi semel id factum accepimus. Conuentus eorum nominatur vsitato vocabulo Consistorium. Hic ordinantur illi, qui electi sunt Episcopi aut Archiepiscopi, aut quib. commissa est dignitas Patriarcharum, vacante sede, quorum electio spectat ad aliquod collegium, ad oppidum aliquod, vel prouinciam, vel denique regem quempiam aut principem. Quidam n. creantur per ipsum summum Pontificem, vel per Senarum, quorum electio peculiari quodam priuilegio Papae reseruatur, extenditurque ad monasteria quaedam, quae pensiones suas annuas pendunt inferuntque in Cameram Papalem, vocanturque ideo Monasteria Consistorialia quod res eorum maioris momenti non nisi in pleno Consistorio expediri possint. Et vt verbo rem comprehendam, peraguntur hic omnia ea, quae concernunt Religionem et pacem tam Ecclesiae


page 27, image: s0071

quam prouinciarum Pontificis. Habent in hoc Consistorio Reges, Principes, Respublicae et Ordines Monastici suos, vt vocant, Protectores, quibus id incumbit muneris, vt vacante officio aliquo Ecclesiastico, superiorum suorum nomine referant ad Seriatum, certumque aliquem lubstitui petanr. Fere autem contingit, vt orator habear qui contradicant, cum semper inueniantur, qui desiderare se aliquid in eo, quo de agitur, profiteantur. Multis idoneisque hic opus est testibus, vbi omnia quae vltro citroque agitantur, scripto comprehenia exhibentur Patribus, vnde responsum accipiunt ij, qui expectant, sigillo Sanctae Sedis munitum.Id responsum postea exhibetur Vicecancellario, qui ad caeteros Archiuorum Pontificiorum officiarios eo nomine scribit, addita narratione eorum quae facta fuerunt. Relatis his ad scribarum collegium, petit ores instant, vt accedente Camerae Apostolicae consenus, per Abbreuiatores (vt vocant) vel Secretarium qui est extra ordinem, in libellum redigantur omnia, et signentur sigillo plumbeo.

35.

Magnus Poenitentiarius appellatur is, ad quem spectat supremum ius in causis quae absolutiones reorum a peccatis concetnunt. Exercet is potestatem hanc, quae a Pontifice ipsi commissa est, per alios vicarios, quos vocant Poenitentiarios inferiores, qui sparsim diuersorum Templorum in Vrbe curam gerunt, inprimis Basilicae S. Petri, Iohannis Lateranensis, et S. Mariae maioris. Caeterum non consentit in dispensationem, vt vocant, legum, nisi in quibusdam causis, in quibus ipse vi authoritatis a Pontifice acceptae audit supplicantes: quod si consi derata petitione res digna videatur, quae ad animum admittatur, etsi alias quoque de consuetudine per ipsum Papam concedi soleat, tunc ipse Poenitentiarius authoritate officij commissionisque suae generalis (non tamen velut ex ore Papae) subscribit libello supplici: Fiat informa, vel, Fiat de speciali, vel, Fiat de expresso. Hac subscriptionis varietate tacite innuituriis, qui pecunias hoc nomine a supplicibus exigunt, quanti momenti sit res quae petitur. Visis enim illis formulis veluti symbolis, statim nonerunt quaestorum ministri, quantum ab vnoqueque exigere debeant, variante solutione taxae pro varietate subscriptionis. Est autem tanta nostro aeuo multitudo Legum humanarum, siue a Pontif. Max. siue a Conciliis, aut monasteriorum regulis proficiscantur, vt homines ligati illis desiderio vetustae libertatis supplices recurrant ad Supremum Poenitentiarium, qui sua manu subscribit petitionibus supplicantium: post expediuntur Bullaesiue Diplomata, firmata eius nomine et sigillo. Fit autem aliquoties, vt ip se non statim rescribat, cum de re petita eiusque causa non satis liquet: ibi tum alios constituit iudices, qui de facto plenius cognoscant, qui capto consilio illius loco et nomsne rem expediunt. Hoc officium vt commodius exerceri possit, viginti quatuor viros de consuetudine velut apparitores habet, qui tueantur supplices, eaque de causa vocantur Procuratores Poenitentiarij. Dispensat autem, id est, permittit ac indulget, vt contrahantur matrimonia in gradibus prohibitis, impertit spuriis nomen ac iura Legitimorum, mancis aut aliquo membro truncatis gratiam facit, vt non obstante lege, in sacros Ordines cooptari possint, vtque plurib. beneficiis Ecclesiasticis perfrui possint, qui vetustis legibus vno contenti esse iubentur. Absolutio insuper ab homicidij crimine, in foro Conscientiae. Idem facit in Simoniae crimine, periurio, mutat vota nuncupata, et religiosis laxat acerbitatem regulae ac vinculi religionis. Impertit insi pr singulares Indulgentias tam certis quibusdam locis quam hominibus, pionunciat nulla atque irrita matrimonia, facitque multa alia nuius generis.

36.

Petitur autem quotidie a Pontifice Signatura rerum, quae ab ipsius propria prosiciscuntur liberalitate, cuiusmodi sunt beneficiorum largitiones, et plet sque res aliae, quarum permissio generatim in Magni Poenitentiarij est arbitrio, nec non ea quae ad minist: ationem iustitiae concernunt, in rebus Ecclesiasticis, per totum prope Orbem Christianum; in temporalib. autem, per Pontifi. cis quam late patent Prouincias, siue id fiat ob personae qualitatem, quae est Ordinis Ecclesi stici, siue permissione alicuius principis, aut quod litigantes Romanam Curiam sibiforum delegerint. Maioris autem commoditatis ergo, vtque supplicantium celerior haberi possit ratio, Pontifices constituerunt duo tribunalia aut iudicia, (ipsi audientias vocant) in vno expediuntur res quae beneficium aliquod vel gratjam concernunt: in altero quae iustitiam tangunt, vt hinc diuersa nomina orta sint, Signatura Iustitioe, et signatura gratiae. Inutroque foro iudices constiruti sunt, legis periti homines, et in audientia Gratiae primas tenent Cardinales, qui in legib. Ecclesiasticis versatissimi habentur. Vnde fit, vt his dicasteriis raro homines Ecclesiastici praeficiantur, quos Referendarios nominant, qui non simul sint Iurisconsulti. His officij ratione incumbit cognoscere contenta libellorum supplicum, cumque petitionem talem inueniunt quae admitti possit, consueuerunt nomina sua ipsis libellis subscribere, deinde ad ipsum Pontificem aut Cardinalem, penes quem est arbitrium negandi ant indulgendi, refer. re, talia peti, quorum ratio haberi possit. Quod si supplex tale aliquid petat, quod in alterius cedat praeiudicium, non assentiuntur nisi vocato tertio: etsi forte talis sit petitio, cuius momentum longiore indigeat dehberatione; ibi Referendarius super ea cum reliquis assessoribus in iudicio consultationem instituit, nec impetrat petitor quicquam, nisi prius in subscriptionem vniuersi consentiant. Hac re motus Poirtif. M. Cardinali cuidam summas partes vtriusque tribunalis demandare solet, qui res lcuioris momenti suo largitur arbitrio, sed et grauiores, si eas permittere alias moris sit.

Iudices in foro Gratiae, (siue eos Referendarios appellare malis) non adsueuerunt recipere causas quae ad Forum Iustitiae pertineht, veriti malam Pontificis gratiam, si sibi vendicarent,


page 28, image: s0072

quod ad ipsum proprie spectat. Ipsi signaturae certus quidam dies deter minatus est, qui vbi illuxit, conueniunt referendarij. Hoc quandoque non expectato, die illo qui praecedit, solent litigantes coram Referendariis comparere, ibique disceptare causas suas, assumtis causidicis Aduocatisque suis. Appetente die constituto, incumbit Referendario, vt breuiter exponat summa petitionum vel controuersiarum capita. Causa igitur disceptata, Praeses iudicij sententiam fert secundum plura vota, neque Referendarij in more positum habent, rem vnam, quae semel negata aut reiecta est, saepius deinde proponere. Papa cum subscribit petitioni, vno hoc verbo vtitur: PLACRT. P. si causa in foro Iustitiae decisa sit. Si vero in tribunali Gratiae, ita subscribit: FIAT VTPETITVR. P. Quod autam adiectum est P. nomen Pontificis innuit, verbi gratia si appelletur Paulus. Quod si ei Iulio nomen sit aut Innocentio, littera I. adiungltur. Quodsi Pontifex alicui quicquam impertiat beneficij non rogatus aut exoratus ab aliis, non addit VT PETITVR, sed haec verba subiungit: MOTV PROPRIO. Cardinalis autem praefectus signaturae Gratiae, eadem semper vtitur in subscribendo formula, quae talis est: CONCESSVM IN PRAESENTIA D. N. PAPAE. his verbis deinde subdit nomen suum. Quanquam haec raro expe diantur praesente Papa, sed quod hoc adiicere moris sit. In casibus autem lustitiae Cardinalis praefectus dicasterio hac sub scriptione vtitur: PLACET D. N. PAPAE. post subiungit nomen suum; et hac quidem formula solet vti, cum scribit ad iudices Curiae Romanae. Scribens vero ad Iudices Prouinciarum haec ver. ba addit, CONCESSVM IN PRAESFNTIA D. N. PAPAE. deinde subtexit nomen suum. Vtitur aliquando et his formulis: Placet prout de lure. Placet arbitrio Iudicis. Concessum arbitrio ludicum. Notandum autem, rescripta Praesidis lustitiae, quae ad iudices prouinciarum mittenda sunt, non prius in eorum peruenire manus, nisi prius deferantur ad Datarium, vt et illa quae proficiscuntur a foro Gratiae, quisubscribit diem, deinde verbotim describit in singularem quendam codicem, tunc demum red duntur petentibus aut procuratoribus eorum in formulam Epistolae redacta. Ad vlteriorem autem expeditionem tribus viis itur, siquidem causa ad forum Iustitiae pertinet: scilicet in Archiuis siue Cancellaria; aut in officio contradicentium, sub sigillo plumbeo: aut in collegio Secretariorum in forma Breuis, additis his Verbis, sub annulo piscatoris. Quod si res ad tribunal Gratiae pertineat, vel expeditur in eadem Cancellaria aut in Camera Pontificis. Siid fiat per Secretariorum collegium, tunc fit id extra ordinem.

37

Cancellariae praeest vnus Cardinalium, qui obid Vicecancellarius appellatur, Dignitas viro magna, quippe qui consensu pontificis et decreto vniuersi senatus primum caput habetur illius Curiae. Huius officiu praecipuum est, vt praesit expeditionibus rerum Ecclesiasticarum, in materia conueniente, quam late, patet Romani Pontificis auctoritas. Huius imperium agnoscit quicquid est scribarum magno numero et varietate, vt et quos vocant, Abbreuiatores, Sollicitatores, Commentarienses, aliique, quotquot occupantur circa expediendas literas et diplomata. Sunt praeter hos et alij, quorum ille vtitur ministerio, cum de solutione vectigalium aut reddituum agitur, quales sunt scribae Cancellariae, scribae Camerales et his similes.

38

Est et alia Curia siue audientia, quae appellatur Camera Apostolica quae ideo constituta est, vt melius expediantur negotia, cui bono Papa solet ei praeficere sex Praelatos domesticos, qui vocantur Clerici Cameroe. Hi sunt pars Consilij eius sanctioris, versanturque cum eo familiarius, quorum vtitur consilio in iis rebus, quae ipsum propius tangunt, cuius generis sunt praefectura Vr. bis, cura bonipublici, rationes redituum, procuratio fisci Thesaurorumque. Magistratus Vrbani, etiamsi a Papa eligantur, inramentum tamen praestant fidelitatis Cameralibus hisce. Eorundem auctoritas interuenit in omnibus reb. contractibusque publicis, quae Pontificem concernunt propius, cum beneficiotum Diplomata ex. pediuntur in ipsa Camera, quod nonnunquam supplicantes lucrandi temporis gratia impetrantr aut cum causa perse ipsa maioris momenti est, quam vtin Cancellaria definiri possit, sed specia. literipsius Pontificis assensum interuenire necesse est. Condemnantur in hoc foro malefici, siue ad paenas ecclesiasticas siue temporales, pro ratione delinquentis aut delicti. Quae preterea hic expediuntur, eorum nec finis est nec modus. Negotiorum enim, quae romam deferuntur, ad immanem modum creuit multitudo, vt Pontifices quietis studiosi, excusso tam laborioso officio rarius in hoc consilium venire soleant, praeterquam cum commoda fisci insignem aliquam curam requirunt, aut Bullae expediendae sunt maioris momenti. Fit et aliquando, vt Papa priuato studio, res illas, quas supra commemorauimus, tractandas sibi sumat, nec eas ad Camerae iudicium remittat: quo casu solos adsciscit sibi Secretarios domesticos.

Camerarins ex veteri consuetudine, siue monitus per septem clericos, siue motuproprio solet directe rescribere iudicib. de rebus omnibus, quae concernunt Magistratus in reb. ciuilib. (non sacris) totius ditionis pontificiae, cuius generis sunt, solutiones de cimarum, primitiarum, beneficia, decessus hominum Ecclesiasticorum, vacantiae, haereditates, et quae praeterea spectant ad Cameram Apostolicam. Mittit autem fere singulis dieb. talia rescripta, et illa ad eum componit modum, quasi ab ipsius Pontificis ore excepisset, vocanturque vsitate litteroe Camerales, expediunturque duab. rationib. aut enim clausae exhibentur, et sigillo Camerarij munitae, aut apertae sine signo. Praefectus oer arij siue Thesaurarius non solum custos est pecuniarum, quae in Cameram inferuntur, sed et cogit eas exigitqj expenditque quantum opus est, red ditis rationibus. Fit etiam nonnunquam, vt argenrum illud Magnario alicui negotiatori credatur, qui illud e manibus Thesaurarij accipit, redditque suo tempore: hic vocatur honesto nomine Depositarius. Auditorem Camerae, qui res spirituales tractat, sequitur is qui


page 29, image: s0073

dicitur Gubernator, qui poenas sumit de facinorosis, et appellatur Executor brachii secularis: idem de. cidit causas induciarum, quietis publicae, accipit querelas vasallorum et clienrum contra Dominos, quanquam sint capitales, ad quadragesimum vsque miliare ab vrbe. Valet hic praecipua auctoritate super omnes magistratus vrbanos, datque operam, vt tranquillitas publica conseruerur in vrbe et curia vel aula Romana. Qui exactius noise cupit, qua polleat hic Gubernator potestate, is legat caput Sixti Quarti et Iulii II. PP. M M. et satisfaciet haud dubie curiositatisuae.

Praeses Camerae Apostolicae rationes exigit ab omnibus qui impenderunt argentum ex aerario Camerae in vsus vrbis Romae vel proninciarum, auditque: eos respondentes in audientia Camere. Cumque saepe fiat, vt Procurator Fisci litem moueat prinatis, salubriter constitutum est, vt his, praesertim renuiotib. et iniur iis opportunis, Aduocatu. detur, cui merces soluitur e publico, vt habeant qui eos defendant contra Aduocatum Fisci. Est et alius Aduocatus, qui defendit causas Fisci, tam in audientia quam alibi et apud alios iudices curiae Romanae, vbi Procuratorem Fisei conuentum respondere fas est. Is a. Aduocatus est de numero et ordine Consistorialium. Igitur Procurator Fisci agit, discutit defenditque causas fiscales, tam in audientia Camerae quam coram aliis tribunalibus. Referuntur autem inter fiscales etiam illae caulae, in quibus agitnr de libertate publica, aut de moneta redditibusque publicis. Est a. huius officii magna necessitas et dignitas in Aula Romana, multumque refert, non tantum priuatorum sed et prin cipum gratia, vt illi praesiciatur vir prudens et in Romana curia versatislimus. Porest n. Procurat or ilie fisci extra Audiëriam de secretiorib. causis cognoscele, et pro suo arbitratn pronunciare, quamuis e numero iudicum non sit. Solet insuper Consistoriis publicis interesse, et exigere, vt res peractae publicae per Protonotarium aliquem in forma instrumenti publici concipiantur ad perpetuam rei memoriam. Commissarius Cameroe Apostolicoe exequitur eas res, quibuscum Iudicibus nihil est negotii. Commissa est ei cura exactionum, legationum, vectigalium, frumenti et aliarum rerum, quae spectant ad Cameram. Huius officium vltimum est inter ministeria Cameroe Apostolicae. Is enim defendit iura et reddirus qui assignantur Cardinalib. omnesque in vniuersum res, quae commodis eorum inserui unt. Cum autem magnüs sit numerus iudicum Romanae Curiae, maiorque captiuorum, quifere omnes sigillatim assernatur, multoties accidit, vt ob variasiudicum occupationes, quandoque etiam data opera, causarum decisiones diutius prolongentut, quam vel ipsarum qualitas requirit, aut carceris taedium patitur. Huic malo vt obuiam eatur, Cardinales singulis mensib. adeunt ergastula, quod se gerant pro supremis iudicib. quib. tame visitationib. interesse non solent assessores Camerae Apostolicae, sed eorum loco legatus Camerarii et vnus aut alter de septem illis Clericis, cumque iis alia Camerae ministeria, praeter Praefectum aerario et Praesidem. Hi omnes die constituto conueniunt in loco quodam sub dio in medio carceris, euocatique nominatim captiui comparent coram iis, et audiuntur si quid pro se dicere velint. Tunc eximunt illos vioculis, quos qudiuerunt, aut constituunt eis mitiorem poenam: quod si non habeant grauiaere alieno oppressi, vnde soluant, dimittuntur, modo simplciter bonis cedant. Ab his duob. vltimis carceribus qui vocantur Curia Sabella, et Turris Nonae, iudices inferiores enominationem trahunt. Qui prouocant a Iudice Turris Nonae, ad Gubernaroris tribunal confug unt, a Curia Sabella autem fit appellatio ad auditorem Camerae, qui sententiam fert in causa appellataem quanquam autem Guberhator se aliquando immisceat prouocationib. a Iudice Curiae Sabeilae, tamen ad auditorem proprie pertinent. Huic nouissimo Iudici ab antiquissimis temporib. solent Meretrices quotannis certum pecuniae modum tributi nomine pendere, estque is adeo tenaxiuris sui, vt de facto exigere possit a soluere nolentib.

39

Praeter hanc Curiam ordinariam est Romaeconuentus quidam ciuium Romanorum, quib. Pont. M. Praetorem dat, qui vsitato hodie nomine Seriator appellatur. Residet hic in Capitolio, et ius dicit ciuib. Romanis pro auctoritare officii sui. Habet et sub se tres alios Senatores inferiores, e quibus duo illi qui in causis prinatorum sententias ferunt, nominantur Collater ales. Differunta. dignitater Vnus dicitur Primus; alter Secundus; Tertius iudicis partibus fungitur in causis criminalsb. Quod si quis ab horum sententia prouocare velit,k peculiaris Iudex appellationis constitutus est in Capitolio, qui si conformem superiori ferat sententiam, iam appellationi vlterius lo. cus non est. Ibidem etiam singularia sunt subsellia, vbi omnia opisicia omnesque artes, quarum in pensill tabula sunt descripta nomina subter porticum, eligunt sibi Consulem, qui si homotechnos sociosque tribus suaegrauatons sentiat, rem defert ad conseruatores Vrbis, qui et ipsi cqmmorantur in Capitolio. Haec velnt tribunicia immunitas ciuibus confirmata est per Pontifices, Iulium II. Leonem X. et Paulum III.

40

Habet insuper Pont. Rom. certum quendam VICARIVM. Pollet hic eadem prope auctoritate, qua Papaispse, cuius est Vicarius et (vt vocant) ordinarius; cum in omnes Ecclesiasticos obtineat Imperium. Imponit poenitentibus de admissis criminibus notas poenitentiae, confert Sacramenta Ecclesiae, ius habet congregandi Clericos ex legibus Dioeceseos, visitandi Ecclesias et Monasteria regularium, nisi aliquo ptiuilegio muniantur, quo ab eius censura eximantur. Inquirit in clericorum vitia, corrigit, castigat, punit, aufert aut concedit beneficia. Tanta autem vis est indulti Papalis, vt hic vicarius iurisdictionem suam exercere possit in Laicos, vt vocant, et peregrinos, qui nomine alicuius confraternitatis, aut anachoreseos, aut seruirutis Xenodocheiis praestitae, aut monasterii, religionem aliquam in specie sectari videntur. Extendit se


page 30, image: s0074

insuper potestas eius super Iudaeos Vrbis incolas, viduas, pupillos, aliasque personas Christianas miserabiles quas Ecclesia in sinum suum fouendas recepit. Iudicem insuperagere potest in litigiis, vbi non agitur aut controuertitur de rerum proprietate, sed de vsu, locato et conducto, pensionibus aut vsura, cuiusmodi sunt villae elocatae, agri emphyteutici, vineae decumanae et salaria. Verum in contronersiis vbi de possessione proprii agitur, vltra sexaginta aureorum ducatorum iudicare non potest. Extendit autem se haec Vicarii authoritas ad quadragesimum vsque ab vrbe milliarium. Seruiunt ei quatuor Notarii siue Scribae publici cum duobus amanuensibus, quorum vtitur opera tam in causis priuatis ac ciuilibus, quam publicis et criminalibus.

Praeter hos, quos iam superius commemorauimus, habet Pontifex Romanus duodecim (vt vocant) Sacellanos, qui sunt Auditores causarum sacri Palatii, quib. singulari priuilegio a Papa permissum est, vt litigantes priuatim audire possint, quod vbifactum est, causam ad pontificem deferunt, qui definitiuam fert sententiam.

Notandum autem est, quem uis facile et exiguo tempore in Romanorum ciuium numerum recipi posse, nec hocsaltim, sed et paruo labore ad summos conscendere honores, qui in vrbe acquiri possunt. Necfere vllum locum esse, in quo tam luculenta sperai ipossint industriae ac sedulitatis praemia, quam Romae: vt ingenium non illiberale, et quod ad summas dignitates magno animo adspirare audeat, frustrationem metuere vix habeat, nisi singulariter inimicum numen inueniat.

Solent antiquitus Papae in Prouincias et Vrbes praecipuas, quae eorum subsunt dominio, Legatos velut Proconsules mittere, qui summa ibi vtantur potestate: sed hic honor fere Pontificum agnatis propinquisque cedit, aut eorum familiaribus, qui proxime ab iis dependent. Haec ratio obseruatur per Italiam, et in Gallia Auinio. ne in Comitatu Cauarum, estque is Legatus velut Gubernator aut Rector Prouinciae, polletque plurimum tam in rebus Ecclesiasticis quam in iis quae concernunt iustitiam. Armorum tamen et praesidiorum cura ei non incumbit, cum quidam ex Nobilitate omnem illam per Comitarum sustineat solicitudinem.

Sumunt sibi Pontifices etiam ius conferendi beneficia Ecclesiastica in regnis ac dominiis exterorum Principum, quanquam haec potentia multum restricta angustioribus vtatur limitib. cum multi Principes et quaedam collegia ecclesiastica in hoc casu singularibus vtantur priuilegiis. Quae tamen non impediunt, quominus illi, qui beneficia sua Papae non accepta ferunt, Roma confirmationem suam petant, et pecuniae certum modum (ipsi Annatas vocant) pendant.

41

Fortassis a praesenti instituto nihil alienum fecero, si de institutione ac modo creandi summos Pontifices aliquid perscripsero, non omissa consideratione Cardinalium, Diuersa autem est admodum ratio creandi Papas omni tempore obseruata. Petrum enim Seruator noster pro summa et absoluta sua potentia, nullius mortalis auctoritate interueniente, Papam (vt perhibent) constituit. Postea ius creandi Pontificem Max. deuolutum est ad Clerum Romanum, cui se iunxit Populus Romanus, cuius non modica intercessit in hac electione authoritas. Exactis aurem. CCCLI. annis Imperatores suam interposuerunt auctoritatem, quod inde natum est, quod Electi Pontifices aliquando ab Imperatoribus confirmari voluerunt, primo quidem soluto aliquo argenti modo; deinde absque interuentu pecuniae. Comperimus etiam ex historiarum monumentis, non ausos fuisse admittere coronationem Pontifices, msi praesente Im. peratoris Legaro. Postremo ipsorum pontificum consensu, qui hac ratione capistrum imponero vosebant effreni audaciae Pop. Romani factum est, vt omnis creandorum Pontificum auctoritas in Caesares transferretur, qui hac potestate multis annis vsi fuerunt. Posteriores Pontifices, cum hoc ius Caesarib, ereptum irent, non potuerunt id efficere sine maximis turbis et beliis ciuilibus in orbe Christiano excitatis, cum quidam Pontifices nouo exemplo ipsi sibi successores legerent, quos Clerici postea acceptauerunt. Tandem fatigatis illa altercatione et infelici dissidio Imperatorib. cum populus Rom. iam dudum exclusus esset, Pontificis electio mansit penes Cardinales, adscitis optimatibus e Clericorum numero: stetitque hic modus vsque ad Alexandrum III. qui Lateranense concilium coegit anno Salutis M. CC. LIX. cui interfuisse dicuntur CCLXXX. Episcopi. Is igitur Alexander tund quidem const: tuit, vtiis, qui duab. tertiis partib. Cardinalium praesentib. electus esset, legitimus Pontifex haberetur. Durauit hic mos vsque ad nostia tempora, quanquam an. M. CCCC. XVII. a Concilio Constantiensi in Germania Martinus V.P.M. electus suerit ad tollendum schisma. Prima Conclauis Cardinalium institutio Gregorio X.P.M. accepta fertur, qui illud commentus est duraute synodo Lugdunensi, quod conclaue succedentib. temporib. auctum exornatumque in eum adscendit splendorem, qui nostro obserua. tur tempore. Conueniunt autem Cardinales ad creandum Pontificem, vbi vna fere ex tribus his rationib. aut modis rem aguntrant condicto (compromisso) ant adoratione: aut denique coniectis in vrnam scriptis scedulis, instat calculorum, suffragia mittunt. Satis a. est nosse, omnem creandi Pontifices auctoritatem sitam esse in Cardinalibus, quod hi velut principalia ac vitalia membra sint Papae, ipse vero caput eorum, qui illorum in omnib, rebus fideli vtatur opera et consilio. Est autem hic ordo Cardinalium pulcherrimis per complures Pontifices ornatus priuilegiis, inter quos non vltimo loco nominandus venit Paulus II. cuius extat constitutio, vt Cardinalium Collegium mediam partem percipiat reddituum Papalium, quanquam omissis his gaudeant me dîetate Annatarum a beneficiis, quae conferuntur


page 31, image: s0075

aut confirmantur a Consistorio. Numerus eorum quinquaginta trium est, de veteri consuetudine: verum hic nihil ceiti constitui potest, cum Pontifices eos augeant minuantque pro arbitrio, vt constet Pii IV. Pontif. aeuo sexaginta sex simulsuisse.

Qui de futuro Papa solliciti sunt, multa simul considerent oportet, inprimis conditiones temporum: nec enim eodem modo agitur inuoluto orbe christiano turbis bellisque, et perfruente eodem tranquilla pace. Turbatis rebus opus est tali viro, qui sciat sedare procellas turbinesque. Tentandae insuper sunt atque aucupandae voluntates magnorum Principum, quorum non dubium est, quin vnusquisque habere desideret deuinctum sibi et amicum Pontificem. Ante omnia autem dispiciunt, quo pacto praecipui e Cardinalium numero affecti sint, quod videantur in electione Paparum memoriam caeterorum omnium abiicere. Videmus tamen fere Senectutis haberi rationem, non tam vtillis placeazur, qui ad Pontificiam dignitatem adspirant, quam quod senes cito decedere contingat, et crebra pontificum mutatio Cardinalib. soleat esse quaestuosa. Deinde consideratur bonitas eorum, quod homines non adeo mali sint aut flagitiosi, vt innatum bonarum rerum desiderium penitus exringuant. Illud autem bonum, quod in Cardinalibus praecipue desideratur, est vt multis prosint: puta Iustitia, affabilitas, comitas, studium iuuandi alios: et haec videtur causa, quod non faoile addueantur Electoresad legendum Pontificem, qui nimis potentes habet consanguineos aut necessarios, qui aliis forte tenuioribus possent praeripere spes suas: hinc quisque Cardinalium omni ope nititur, vt is fiat Pontif. Max. quem non solum ipse amat, sed et qui vicissim ipsum amare ac fouere obligatur. Etsi autem conuerso in omnes partes animo, ac curate cuncta consideres, fieri tamen nullo modo potest, vt firma et infallibili coniectura asse quaris, qualis sitfururus Papa, cum Romae omnia in singulos dies et horas mutentur. Leuis quae dam animorum offensio, noua Cardinalium promotio, aut improu sus aliquis casus omnia sursum deorsum vertere potest: quin et obseruatum est, concepta animi et sensa Cardinalium in ipso conclaui omnino mutata fuisse: vt vel speac gaudio elati, vel timore consternati, ac velut extra se rapti, vnum aliquem elegerint, de quo nec vnquam per somnium cogitauerant. Quod si possent praeuidere noxas, quas quisque daturus est, facile iis olouiam irent, quod cum sierinon possit, fit vt Prouinciae Pontificiae fere semper marceant langueantque. Cum autem tam ex quisita non semper adhiberi possit diligentia, et quod nihil tale cogitantibus quandoque obiicitur quispiam ex abrupto, accdit, vt exclusi breuitate temporis ex tempore consilium capere non possint, sed velut mentis inoprs currant ad electionem, ruantque velut caeci ac praecipites. Vndevidit nostra memoria, quandoque illos ad Papale fastigium consurgere, qui omnium indignissimi habiti fuerunt. Facilius igitur est diuinare quam dicere, quis sit futurus Pontifex. Commendatur Pauli V. Itudium conseruandae pacis, et concordiae cum omnibus prope regib. orbis Christiani, et quod cum Venetis, quibus cum ipsi non satis eleganter conuenerat, interuentu magnorum regum commodius quampro opinione hominum transegerit, qua quidem in spe etiam hac tempestate de hodierno Pontifice est vniuersa prope Europa.

42 QVAE PRISCORVM ROMANORVM fuerit Religio.

CVm multafalsa Numina falsosque Deoscoluerint Prisci Romani, Pana Lyceum tamen, quem aliqui Faunum aut Syluanum nominant, eos antiquissimo adeoque primo loco habuisse constat, in cuius honorem Lupercalia sunt instituta, et sacrifici eius Luperci dicti. Repetitur horum sacr orum origo ab ipso vsque Euan dro Rege, qui ab Arcadia profugus in ealoca deuenerit, vbi postmodum Roma est aedificata. Gregum armentorumque pastores, qui Faunum peculiariter suo praeesse generi putabant, sacrificabant ei in vniuersum nudi, operta tamen facie, ferentes quoddam cincturae genus manib. Sunt qui horum sacrorum originem referam ad casum quendam, qui Fauno acciderit, cum captus amore loles vxoris Herculis eam insequeretur. His contradicunt alii, asseruntque Romulum sacrificantem Pani, ab iecto ob solis calorem tagmine totum nudum aris adstitisse, vbi cum repente latr ones conspicaretur, qui pecudes eius abigere rentarent, ita vt erat, nudum eos insecutum deprehendisse: in cuius rei memoriam Lupercos nudos deinceps sacrificasse. Credebatur autem horum sacrorum ipsorumque sacerdotum virtus praecipue se exerere in grauidis mulieribus, qui magnos partus sustinerent dolores, nec eniti possent; hae enim ad Lupercos confugere solebant, vbi lleniter percussae exigua pellicula in fecta sangnine hirci, maiore facilitate parere, aut si ad eum diem steriles fuissent, conceptioni aptiores fieri credebantur. Incidebat autem hoc Lupercaliorum Festum in decimum octauum Ianuarii diero, si Ouidio credimus.

Post hos erant Potitii et Pinarii, quibus praecipue erant commendara sacra Herculis. Potitiorum prima institutio ad eundem Euandrum refertur, qui et his sacris multis annis praefuerunt, vsque dum illud munus seruis publicis committeretur, quo facto Potitiorum familia paulatim ineriit. Appio Claudro, qui eos magtro persecutus fuerat odio, defectus ille adscriptus fuit credider untque Romani, ob eam causam eum caecum factum.

Fratrum Ambarualium consilio fieri et opera opinabantur prilci, vt felix frugum prouentus annum commendaret. Romulum horum sacrorum primum auctorem fuisse perhibent, qui et ab


page 32, image: s0076

aruo Aruales eos dixerit. Erant autem omnino duodecim, donabanturque corona spicea albis otnara taeniis.

Circa idem prope tempus Romam ab Hetruria venit religio Augurum, in qua regione vulgo arre diuinandi homines multum valere credebantur. His aure fere vtebantur ritib. Is qui praesagiendi causa augurium captaturus erat arcem solebat conscendere, vbi assidens subdio inloco ediriore, conucrsain meridiem facie, incuruatum manu tenens baculum, quem Lituum vocabant, vrbem et agrum intuebatur Romanum, comprecatusque Deos diuidibat coelum in duas regiones, orientis et occidentis: Orientis partes collocabat ad meridiem, occidentis vero adseptehtrionem; designansque tacite rotum illud spacium, quousque se extendebat obtutus eius, tenens sinistra Lituum, impositaq, dextra capiti illius cuius gratia captabat auguriu: Iuppiter pater, aiebat, si fas est, huc hominem hactalire potiri, ostende manifesto aliquo signo, intra eos quos mihi praefiniuifines. Et id spacium ipsi templum vocabant, Tunc subiungebat. quale signum a Ioue ostendivellet: quod sieuenisset, bonum erataugurium. Creuit autem admodum huius scientiae precium Romae, vt cii auctoritate ipsius attis augurum quoque numerus cresceret, vt Col. legium eorum institueretur; cum a principio nonnisi tres fuissent.

Flaminem Dialem primum ab Numa Pompilio Rege constitutum autumant, cum ante id tempus Regem pontificis munus obire fasesset. Caeterum Numa cum considerasset plures post se reges fore Romulo similes quam sibi, id est Armorum quam Religionum studiosiores, quatuor Sacerdotes constituit, quos appellauit Flamines, qui perpetuo seruitio Deos colerent: quos et diuersis consecrauit numinibus, vnum Ioui, quem ideo Dialem appellauit: duos Matti: et vnum Quirino siue romulo. Et caeteri quidem ab iis quibus seruiebant Diis deno minabantur: Flaminem autem Dialem Numa voluit veste vti honoratiore, et sella sedere eburnea, cuius vsus eo tempore solis summis Magistratibus permissus erat. Vtebatur et idem pileoloalbo, equoque vehebatur per vrbem. Iurare cum fas non erat, neque ignem sacrificandi causa in vllum locum non consecratum ferre. Si quisquam cinctus Templum eius ingrederetur, discingi eum necesse erat, et cingulum extra tectum proiici. SI quisquam facinorosus, qui ad supplicium aut flagra duceretut, ad illius se abiecisset genua, nefas erat illum eo die caedere. Homini libero aut ingenuo comain huius Sacerdotis secare, integrum non erat, nec licebatipsi Daili tangere fabas, aut capram, aut hederam, aut carnes crudas, Fulcra lecti eius limo sordidata erant liquido, nec licebat cuiquam alii ineo cubare. Vngularum segmenta abrasosque crines Dialis subter terram condi oportebat, imposito silice. Nudato capite in publicum prodire non poterat prohibente religione, Massam farinae fermento subactam eum contingere fas nouerat neque mutare interulam, nisi in loco secteto et operto, ne nudus sub dio conspiceretur, velut sub intuitu louis, neque quenquam ei prandenti assidere ad mensam licebat, praeter regem sacrificulorum. Abstinere insuper iubebatur ab omni loco, in quo erat corpus mortuum. Marcus Varto memoriae prodidit, antiquos totidem habuisse Flamines quot Deos, puta Dialem, Martialem, Quirinalem, Vulcanalem, Falacrensem. Et velut nos hodie in nostris sacris habemus Archiepiscopos, Episcopos, et inferiores ordines: ita illi habebant Flamines, primum Flaminem et alios inferiores.

Vestalium virginum summa erat cura, vt ignem perpetuum alerent, qui si forte negligentia earum extinctus fuisset, verberabantur acriter virgis per summum pontificem. Non recipiebantur in hoc templum nisi virgines liberae ingenuaeue, assumebanturque a decimo fetme aeratis alino. Primo decennio addiscebant ritus et ceremonias sacrorum; altero decennio operabantur sacris; tertio instituebant alias in eadem disciplina, quae se nuper Vestae sacris addixissent. Finitis his triginta annis liberum iis erat, si vellent, nubere: plerisqu tamen infelicitet cesserunt hae nuptiae. Habebatur autem ingens illis honor ab vniuerso populo Romano, cum non solum sempiterni ignis, sed etiam Palladii (sic vocabatur pusilla statua Mineruae) eis credita esset custodia, cum nonnullis aliis rebus, quibus praecipua tribuebatur sanctitas. Quod si violatae per stuprum pudicitiae conuictae essent, hoc modo de ipsis sumebatur supplicium. Extitae vestibus sacris et inter profanas relatae, velataeque faciem lectica deportabantur per Vrbem, tristi cum silentio, maesta vniuersa cinitate, vsque ad portam Salariam, in campum qui ab hoc euentu sceleratus vocabatur, ibi erat crypta subterranea, cum duabus fenestris perexiguis, cuius angustus admodum erat aditus. Ardebat ibi lumen obscurum, apposito pocillo aquae lactisque et mellis. Ad hunc ergo locum peruentum cum esset, recitabat lummus Pontifex preculas quasdam sublatis in caelum manibus. In hanc cryptam iubebatur rea ingredi per exiguum foramen, quod cum fieret, omnis spectatorum multitudo auertebat oculos: post sursum attracta scala, ingenslapis sepulcralis imponebatur summo ostio, et populus iniiciebat terram, eratque totus ille dies lugubris ciuitati.

Salii erant Sacerdotes Martis, quos numero duodecim instituetat Numa rex. His Tullus Hostilius duodecim alios adiunxit. Putantur dicti Salii, quod saliendo sacris operarentur: gestabantque tunicas pictas et in pectore ornamenti aliquid ex argento, gemmis et auro variegato.

Primis annis nonnisi quatuor ex ordine Pontificum legebantur in Senatum: deinceps peruicit populus, vt totidem ex plebeio


page 33, image: s0077

ordine legerentur. Horum autem omnium caput eratis, quiappellabatur Summus Pontifex, vel Pontifex Maximus, qui callebat, quo tempore et quibus victimis esset perlitandum. Idem dabat operam, vt sumtus suppeterent ad sacrisicia et alimoniam sacerdotum victimariorumque. Habuisse idem tabulam perhibetur, ex qua defectus solis Lunaeque longe ante praeuidere posset.

Fecialis hae praecipuae erant partes, vt curaret, quo fides publica exteris populis data salua conseruaretur, nec iustum putabatur quibuscunque tandem illatum bellum nisi Fecialis id denunciasset. Cum facienda esset pax, sciscitabatur Fecialis ab Imperatore aut Consule, Velletne iuberetne fieri pacem cum hostibus? annuente Imperatore Fecialis eum herbam regabat: qua accepta iterum quaerebat: faceretne hoc vt Lega us Senatus Populique Romani? Relpondit Contul, facere se id bona fide. Post haec sanciebatur pax, conceptis ad Iouem Fidium precibus : quod si populus Romanus fidem ac conuenta prior falleret, tum Iuppiter eum ita feriret, vicpse porcum, quem lapide percutiebat, idque eo magis, quo magis ipse posset polleretque. Cum autem bellum indiceret, id fere hoc modo taciebat. Ferebat Fecialis, telum ambustum et herbae nonnihil ad fines eorum, quibus denunciandum erat bellum, adscitisque tribus viris grandaeuis nariabat, quo pacto hostes laesissent Pop. Romanum, ob quam rem illis iam bellum indiceretur. His dictis telum intra fines eorum coniiciebat, videntibus illis ac hoc signo intelligentibus, iure eis inferri bellum.

Duum viris sacrorum incumbebat, studiose legere libro, sacros, et libros siue versus Sibyllinos, eosque interpretari. Curam insuper gerebnt sacrorum quae fiebant in honorem Apollinis. Quod si monstrosus aliuqis parrus editus esset, aut prodigium se aliquod obtulisset, studebant sactis rite peractis, placatoque numine Deum pacem exposcere.

Quale habuerint Septemuir. Epulonum officium siue sacerdotium, pauci admodum perstripserunt. Plinius eorum mentionem facit cum dicit: Consularis homoin medio erat, et cum eo vnuse Septemuiris Epulonum; diciturque vulgo accipi excusationes Augurum et filiorum eius, itemque Decemvirorum sacrorum, Flaminum, et septemuirum Epulonum. Extat Romae sepulcvhrum C. Cestij, Septemuiri Epulonum.

Consectarium iam erat describere vestes eorum pontificales, sacerdotales, stolas, apices, vasa sacrificiorum, instrumenta victimariorum, sed nos ab hac narratione abstinebimus, veriti ne lecto ipsus taedij afferat quam delectationis.

43 INDEX CHRONOLOGICVS, CONTINENS SERIEM, ordinem successionis, Vitas et obitus Romanorum Pontificum facto initio a S. Petro, deductoque filo vsque ad Vrbanum VIII. qui nunc praeest: additis eorum inuentis, legibus, Conciliis et Schismatibus.

POSTQVAM Pontificis Maximi prouincias, statumque Ecclesiae Romanae descripsimus, de Religione veteri nouaque disseruimus, memores promissorum iam ad recitandos ordine pontifices accingimur, obseruata serie eorum vsque ad Vrbanum VIII. qui nostro auo sedi Romanae praeest, summanique in Ecclesia dignitatem obtinet: adscripto simul, quas vnusquisque pontificum sanxerit Constitutiones, legesque tulerit, quaeque sub iis habitae fuerint Synodi aut Concilia, quaeque otta fuerint Schismata: postremo historico stylo persequemur, qui in creando nouissimo Pontifice obseruati fuerint ritus atque Ceremoniae. [note: Superior numerus Ordinem Pontificum, Inferior annos Christi notat.]

SANCTVS PETRVS PRIMVS PASTOR siue Episcopus Ecclesiae Romanae.

1. 24.

SIMON PETRVS, Cephas dictus, natus Bethsaidae Galileae, Apostolus Iesu Christi, primus Episcopus Christianorum, praefuit Ecclesiae Hierosolymitanae annis quinque, Antiochiensi feptem et postrem Romanae annis Viginti quatuor, mensibus quinque, diebus duodecim.

2. 57

LINVS HETRVSCVS, Secundus Episcopus siue Papa Romanus. Chorepiscopus siue Coadiutor S. Petri, scripsit resgestas Sancti Petri, hent et pugnas eius cum detestabili incantatore sine Mago Simone. Capite truncatus est iussu Saturnij Consulis, qui illum credebat esse magum, eo quod Diabolum ex corpore filiae suae eiecerat. Tam vero clarus erat sanctitate, vt resuscitaret etiam mortuos, vel absens ab Vrbe Annunciandi verbi diuini gratia in loca infinita profectus. Praefuit sedi annis vndecim, mensibus tribus, diebus duodecim.

3. 68.

CLEMENS, Romanus constituit Notarios septem (qui nunc nominantur Protonotarij) per septem regiones Vrbis Ronae: eo fine vt describerent historias Martyrum. Ipse scripsit multa imprimis libros octo constitutionum Apostolicarum, et per pietatem et sanctitatem vitae conuertit plurimos ad fidem Christianam. Martyrio affectus est sub Imperatore Traiano. Anno Pontificatus sui, nono, mense quarto, die vigesimo sexto.

4. 77.

CLETVS, Romanus, Vocatus ad Episcopatum, cum nihil tale cogitaret. Creauit quam plurimos Sacerdotes Romae, auxit statum Ecclesiae, home doctus et sanctae vitae exemplis


page 34, image: s0078

clarus. Martyrio affectus, sub Imperatore Domitiano et sepultus in Vaticano. Anno Pontificatus sui, sexto, mense quinto, die secundo.

5. 84.

ANACLETVS Natione Graecus, patria Atheniensis. Legem tulit, vt Sacerdotes et Clerici raderent barbam et alerent cappillitium, vtque bis quotannis conuenirent, ad tractanda negotia ecclesiae, et Episcopi reciperentur per tres alios, et Clerici admitterentur in ordinem sacrum, manifeste non priuatim, et omnes fideles sacrae synaxi communicarent post consecrationem, secus mouerentur a communione fidelium, vt infideles. Hac ratione religio Christiana mirum in modum augebatur. Post tempora Apostolorum quotidie communicabatur. Mortuus est anno Pohtificatus sui 12. mense 2. die 10.

Vacauit Sedes diebus septem.

6. 96.

EVARISTVS, legem tulit, vt eligerentur Diaconi septem, qui adiuuarent Episcopum in vnaquaque Cinicate, ne accusatetur male concionatus fuisse. Distribuit Parochias sacerdotibus, ordinauit vt nuptiae solemniter et aperte celebrarentur in Templo, adhibita benedictione lacerdotali, secus haberentur illicitae incestaeque. Ne Episcopus vnquam desereret Ecclesiam suam, quam diu esset in viuis, non magis quam vxor maritum. Affectus est morte imperante Traiano. Anno Pontificatus sui 13. mense 5.

Vacauit Sedes vndeuiginti diebus.

7. 107.

ALEXANDER Romanus, homo tam sanctae Vitae, vt quam plures senatores Romanos amplecterentur religionem Christianam, moti maxima ius pietate. Primus author fuit aquae benedictae, et miscendae cum vino aquae simplicis, in sacramento corporis Iesu Christi. Adiecit ad Canonem sancti illius mysterij Verba, qui pridie quam pateretur vsque ad ea verba, hoc est etc. et vt panis sine fermento fieret, prohibuit Clericos accusari apud iudices ciuiles, sed litem lis intendi coram ecclesiasticis. Tortus sub Adriano et interrogatus qua de causa non responderet, respondit, hominem Chrstianum cum oraret loqui cum Deo. Obiitanno Pontificatus sui 7. mense 5. die 19.

Vacauit Sedes diebus quindecim.

8. 114.

SIXTVS Romanus vetuit ne ornamnta ecclesiae ab ab aliis quam ecclesiasticis attingerentur. Legem tulit vt corporalia de lino purissima essent, et in celebratione sanctae Eucharistiae caneretur: Sanctus, Sanctus: sacrum mysterium illud antea simpliciter habebatur, deuotio magis quam pompa et apparatus relucebat, paucae ceremoniae. Sanctus Petrus enim consecrauerat dicens orationem Dominicam. Martyrio affectus est Sixtus Anno Pontificatus sui 9. mense 10. die 9.

Vacauit Sedes diebus duobus.

9. 127.

TELESPHORVS Eremita Graecu, Instituit quadragesimae tempus, vt nonnullis placet, sed hifalluntur. Est enim institutio Apostolica, vt Polydorus annotauit de Sancto Hieronymo contra Montanum ad Marcellum scribens. Numerum dierum auxit quidem instituitque ieiunari debere quinquaginta pro quadraginta diebus, praecipue Sicerdotibus qui sanctiores aliis esse debebant. Legem tulit vt tres missae celebrarentur nocte natiuitatis Iesu Christi.

Prima circa medium noctis, significans horam natiuitatis Christi; altera incipiente die, qua pastores illum agnouerunt; tertia pleno iam die quae est de nostra redemptione, et vt imposterum caneretur hymnus: Gloria in exclesis Deo. Martyrio affectus est et sepultus in Vaticanno. Anno Pontificatus sui 10. mense 8. die 25.

Vacauit Sedes diebus septem.

10. 138

HYGINVS Natione Graecus patria Atheniensis, instituit vt patrini vel matrini infantem offerant baptismo, neu materia templis diuorum dicata transportaretur ad profanosvuss, ne Metropolitanus condemnaret Episcopum de sua prouincia sine consensu aliorum Episcoporum eius prouinciae. Obiit Anno 4. p. s.

Vacauit Sedes diebus tribus.

11. 142.

PIVS ab Aquileia. Praecepit, vt celebraretur Pascha (Pentecostes festo iamdudum destihato per Apostolos Act. 20.) die dominico, adiunxit plures ceremonias pro ornamento et decore baptismi, Sanctaeque Eucharistiae. Noluit Romanas puellas verlati ante vigesimum quintum annum aetaris, vtque constitutus Presbyter iurans ab officio remoueretur, et homo laicus excommunicaretur, Imposuit etiam poenitentiam sacerdotibus negligentibus et tractantibus irreuerenter sancta sacramenta. Primus templum Romanum sacrauit, in primis id quod est ad Thermas Nouatianas, hodie dictum ad Sanctum Prudentianum. Cum templa Christianorum hactenus fuissent non nisi spelunca aut Gryptae subterraneae. Obiit hic diem suum anno Pont. 11. mense 5. die 27.

Vacauit Sedes diebus tredecim.

12. 144.

ANACLETVS Natione syrus, renouauit ordinationes Anacleti, ne Clerici alerent barbam, vtpote sacerdotes haberent velut coronam. Episcopum non posse consecrari paucioribus tribus numero testibus, Metropolitanum autem omnibus Episcopis eius prouin crae praesentibus.

Martyrij coronam nactus est Anno Pontificatus


page 35, image: s0079

sui 9. mense 8. die 24.

Vacauit sedes diebus sedecim.

13. 163

CONCORDIVS SOTER FVNDENSIS. Renouauit confirmauitque institura Euaristi circa benedictionem sacerdotalem: in nuptiis consensum patris matrisque interuenire debere propter maximos abusus qui committebantur. Recitat Gratianus, statuisse illum non seruanda esse iuramenta, quae malefaciendi gratia iurantur. Exspirauit an. 7. mense 11. die 18. Pon. tificatus sui.

Vacauit sedes diebus 21.

14 171

ABVNDIVS ELEVTHERVS natione Graecus, misit in Britanniam, ita exigente rege, Fugatium et Damianum, viros pios et religiosos, per quos Rexvna cum populo baptizatus est. Prohibuit ne quis per superstitionem ab vlla esca abstineret, neue vllus condemnaretur decrimine absens et non conuictus. Auxerat hic religionem Catholicam bono suo exemplo, quam reliquit in pace et quiete per omnes prope terras extensam. In viuis esse dessit Anno Pontificatus sui 15. die 13.

Vacauit sedes diebus quinque.

15 186

VICTOR Africanus, legem tulit, vt si quis paratus esset ad accipiendam sanctam communionem, et rogatus ab inimico nollet ei remittere, et recusaret reconciliationem, eum priuari sancti illius mysterii bono debere, vtque liceret vnicuique siue viro siue mulieri baptizare in necessitatis casu, si qui cuperent illam gratiam, non obseruata aquae differentia, dummodo esset viua, prius mos baptizandi non fuerat nisi in festo paschatis et pentecostes.

Confirmauit etiam constitutionem Pii, celebrandum Pascha die Dominica contra morem ecclesiae Asiaticae, quam excommunicauit, quo nomine ille reprehensus fuit per Irenem. Martyrio affectus Anno 12. mense 1. die 28. Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus duodecim.

16 198

ABVNDIS ZEFYRINVS Romanus, instituit vt vnusquisque qui ageretannum duodecimum siue decimum tertium, acciperet diebus paschatis sanctam Eucharistiam, vtque pro calicibus ligneis, vterentur vitreis, quod decretum imposterum abolitum est, et institutum vt sierent ex argento,auro,siue stanno; neue Episcopus indicaretur ab Archiepiscopo siue Metropolitano, siue ab Primate, siue Patriarcha, non accedente authoritate Apostolica, in quo non est oblitus stabilire primatum suum. Vita excessit anno 20. die 15. Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus sex.

17 218

DOMITIVS CALLISTVS Romanus, Instituit templum et coemeterium Romae, in quo reponerentur reliquiae plurimorum sanctorum Martyrum. Ordinauit ieiunium quatour temporum, quibus recipiuntur Clerici in ordinem sacrum. Quidam ei attribuuntlegem coelibatus sacerdotum. Sed Polydorus libro quinto capite quarto dicit, quod non in totum potuerit auferre matrimonium sacerdotibus occidentalibus (nm Graeci et orientales matrimonium contrahunt) ad Pontificatum vsque Gregorii VII. Anno 1074. Martyrio affectus est anno 5. mense 1. die 13. Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus sex.

18 223

VRBANVS Romanus, sub quo Ecclesia Ro. mana caepit possidere prata, et fundos qui communiter debebant cedere ministris ecclesiae, pauperibus, peribus, protonotariisque qui scribebant acta Martyrum. Damasus ei attribuit legem poculorum argenteorum siue stanneorum, vnde Bonifacius Episcopus Moguntinus dicebat: Olim sacerdotes aurei vtebantur calicibus ligneis, nunc sacerdotes ligeni vtuntur calicibus argenteis. Conuertit sancta sua vita multos ad Christianam sidem. Martyrio affectus est anno 7. mense 7. die 5. Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus vigintitribus.

19 231

CALPVRNIVS PONCIANVS, Romanus, reliquit epistolas duas decretales; Omnibus sidelibus: perpessus afflictiones multas, mortuus est exulin Sardinia Insula, An. 5. mens. 5. die 2. Pontificatus sui.

Placet nonnullis, tempore eius Romae fuisse Sacerdotes quindecim, qui nominati fuerint Cardinales, idest, Principales, sepeliendorum mortuorum et baptizandorum infantium causa, et quindecim alios, quibus commissum erat officium Principale, nempe curanda salus animarum: Polydorus tamen et Damasus dicunt: Marcellum Papam fuisse authorem creandotum Cardinalium.

Vacauit sedes die vno.

20 236

ANTEROS Graecus instituit, vt gesta Martyrum describerentur. Ecclesiasticis permisit, vt murterent ecclesias suas cum aliis, dummodo id facerent ad promouen dam salutem animarum, et commodi publici non priuati causa, noluit adtnitti quemquam ad Papatum, qui non fuisset ante Episcopus. Martyrii coronam nactus est anno 5. mense 1. die 14. Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus sex.

21 239

FABIANVS Romanus, electus non sine miraculo, Philippum Imperatorem Christianum cum filio eius baptizauit, et accepit thesauros eorum, disposuit ceremonias sancti Chrismatis, instituit de nouo Martyrologium, prohibuit contrahere matrimonium intra quintum gradum consanguinitatis, voluit vt vnusquisque Christianus terin anno communicaret, nempe infesto Paschatis, Pentecostes et Natiuitatis


page 36, image: s0080

Christi. Martyrio affectus praecipue inuida thesaurorum quos ab Imperatore acceperat, an. 13. mense 11. Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus sex.

22 252

CORNELIVS Romanus fuit doctissimus scripsitque quam plurimas epistolas: habuit duos Antipapas, multa instituit, vt patet ex Gratiano, accusatus est de crimine laesae Maiestatis, quod scripsit ad S. Cyprianum: flagris caesus et morte affectus est Imperante Decio Anno 2. mense 2. die 3. Pontificatus sui.

Vacauit sedes mensibus duobus diebus quinque.

252 SCHISMA I.

NOVATIANVS Romanus, sacerdos haereticus, vetuit apostatas (sic vocabat de fide desicientes) recipi in Ecclesiam etsi poeniterent. Primus hic fuit schismaticus, hypocrita et percupidus pontificatus, suscitauit ignem discordiarum, sese faciens Antipapam, quxilio Nouati presbyteri Carthaginenas, vt testis est S. Cyprianus scribens ad Cornelium, qui illum in duobus conciliis romae condemnauit haereseos: Nicostratus alter Antipapa in Africa viuebat.

23 253

LVCIVS Romanus legem tulit, vt vnusquisque Episcopus esset stipatus duobus sacerdotibus, tribusque Archidiaconis, qui essenttestes bonae eins conuersationis, neue fierent Episcopi antequam agerent annum trigesimum. Gratianus tamen attribuit legem illam Zozimo. Martyrio affectus est hic anno 1. mense 3. die 13. Pontificatus sui.

Vacauit sedes mense vno diebus quinque.

24 255

LVCIVS STEPHANVS Romanus primus fuit qui habitus sacerdotalis vsum instituit: prisci sacerdoteserant contenti, quod essent vestiti pierate, religione et sanctitate, magis studiosi ad exuendum veterem hominem et viria, quam ad paranda noua et pretiosa ornamenta. Martyrii coronam nactus anno 1. mense 3. die 13. Pontificatus sui.

Vacauit sedes mense vno diebus duodecim.

25 257

SIXTVS II. Atheniensis patria, postquam annunciauerat Euangelim per vniuersam Hispaniam, Papa electus est, instituitque vt aedificarentur templa, et arae orientem versus, eratque peroportunus ad confutandos haereticos, Sabellianos, Cerinthianos, Nepotianosque, Martyrii coronam nactus anno 1. mense 10. die w3. Pontificatus sui.

Vacauit sedes mensibus 11. diebus 15.

26 260

DIONYSIVS Natione Graecus primus Monachus fuit, qui receptus est ad sedem Romanam in locum Papae electus: diuisit primus tam Romae quam in aliis locis Templa, Caemeteria, Parochias, diaecesesque sacerdotibus, inbens vt vnusquisque sua sorte contentus esset, ad pascendum gregem, qui ipsi commissus esset. affectus est morte anno 10. mense 5. die 5. p. s.

Vacauit sedes diebus quinque.

27 270

FELIX Romanus, instituit vt quotidie celebraretur memoria Martyrum, idque nullibi quam in locis sacris, et vt onmibusannis obseruaretin Templidedicatio semel in anno Martyrio affectus est anno 3. mense 5. Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus quinque.

28 274

EVTICHIANVS Hetruscus Lunensis scripsit quasoam epistolas et decreta, sepeliuit propriis manibus 342. Martyres, ips Martyrii coronam nactus anno 8. mense 6. die 24. Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus octo.

29 283

CAIVS Saloninus Dalmata ex familia Diocletiani. Huict ibuitur instirutio quauor graduum in ecclesia in quibus sunt Ianitores, Lectores, Exorcistae, Acoluthi. Sed Genebra dus obseruat ex Eusebiilibro 6. capit. 43. authorem potius fuisse antecessorem eius Cornelium. Martyrio affectus est anno 12. mense 4. die 6. Pontificatus sui.

Vacauit sedes mensibus duobus diebus octo.

30 296

MARCELLINVS Romanus, victus timore tormentorum suppliciorumque coluictdola. Sed postea agnouit culpamsuam in plena Synodo Sinuessana egitque poenitiam, ipseque post redarguit Imperatorem Diocletianum, lubensque Martyrium sustinuit Anno 7. mense 9. die 26. Pontificacus sui.

Vacauit sedes diebus viginti.

31 304

MARCELLVS Romanus limitauit locos et titulos, quos Euaristus distribnerat reduxitque eos ad 25. instituit, Concilium Generale non posse congregari absque confensuse dis Apostolicae. Martinus V. instituit contrarium vt apparebit ex sequentibus: ne Clericus conueniretur coram indice seculati. Martyrii coronam nactus est anno 5. mense 6. die 21. Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus 20.

32 310

EVSEBIVS Natione Graecus, Medicus author fuit multarum institutionum: quidam ei attribuunt inuentionem sanctae crucis. Martyrio affectus est anno 1. mense 7. die 25.

Vacauit sedes diebus 7.

33 311

MILTIADES Afer ieiunium die Solis et Iouis fieri vetuit, quia pagani celebrabant festa


page 37, image: s0081

deorum suorum illis diebus: Mortuus anno 3. mense 2. Ponitificatus sui.

Vacauit sedes diebus 7.

34 315

SYLVESTER Romanus instituit tunicam et albame tela candida lacerdotum: prohibuit vsum ornamentorum ex serico, sine panno tincto in consecratione: mutatis nominibus dierum in septimana, voluit vt dies solis post diceretur dies Dominica, sequentes quinque denominati a Luna, Marte, Mercurio, Ioue, et Venere, appellarentur feriae. 1.2.3.4.5. et diceretur dies Saturni, Sabbathi, quod significat quietem. Veruntamen ante illum dies dominicus consecratus fuerat Domino, per Apostolos in memoriam resurrectionis. Praestitit autem rem multo maiorem, quando ad fidem Christianam conuertit Imperatorem Constantinum, qui impetum persecutionum tyrannicarum contra Christianos repressit, donauitque Vrbem Romam Syluestro, vt nonnullis placet cum plurimis Prouinciis Regnisque; aedificauit, dotauitque multa templa Christiana. Mortuus est hic anno 20. mense 2. die 4. Pontificatus sui.

317 SYNODVS GENERALIS PRIMA.

Concilium primum Nicenum, iussu Constantini Magni Imperat. per 318. Episcopos ab omnibus partibus mundi conuocatos celebratum est, vt restitueretur ecclesiae pax, quae petturbata erat per detestabilem haeresin Atrii, in quo concilio ille condemnatus fuit, et conclusum, filium Dei esse Homousion, ide est, consubstantialem Patri, vt loquitur formula symboli, quod canitur in templis.

35 336

MARCVS Romanus, legem tulit, vt symbolum Nicenum: Credo in vnum Deum etc. caneretur a Clericis et populo post annuntiationem Euangelii: vtque Episcopus Ostiensis vteretur pallio Episcopali, ea de causa, quod Pallium Romanum per eum consecratum esset. Vita excessit mense octauo, die vigesimo Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus 20.

36 337

IVLIVS Romanus, rediens ab exulio, in quod actus fuerat per Constantium Arrianum, filium Constantini, instituit plurima, et inter alia, ne sacerdos accusaretur nisi ante Iudiceml Ecclesiasticum, neque concilia conuocarentur sine permissu pontificis. Mortuus est anno 14. mense quinto die 16. pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus 25.

37 351

LIBERIVS Romanus, actus in exilium qui impugnatus ab Arrianis opimis promissionibus Imperatoris Constantii, Arriani, (vt nonnullis placet) pellectus consensit eis cum maxima nominis sui infamia: Postremo tamen ad sanam mentem rediit, mortuusque est Catholicus anno decimoquinto, mense quarto, die 17. pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus 17.

SCHISMA II.

FELIX II. Romanus opinione quorundam fuit 38. Papa: sed alii eum non numerant, quia praefuit sedi absente Liberio. Onuphrius eum numerat secundum schismaticum. Arriani Martyrio eum affecerunt anno 10. mense tertio, die 11.

38 366

DAMASVS Hispanus, scripsit vitas Pontificum Consilio sancti Hieronymi: iussit vt in Ecclesia Latina caneretur in sine psalmorum hymnus, Gloria Patri etc. Compositus per Flamianum Antiochenum, auxilio sancti Christophori, vt et symbolum Constantinopolitanum, et confiteor. Eius iussu collegit D. Hieropymus Epistolas et Euangelia, quae leguntur in Missa, horasque vt vocant, canonicas. Idem cum sancto Ambrosio author fuit canendi psalmos alternatim. Mortuus estanno 18. mense 2. die 10. Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus 7.

SCHISMA III.

VRSINVS Romanus fuerat competitor Damasi post mortem Liberii et Felicis, post incepit schisma tertium, incepitque ambitio honorum occupare corda Praelatorum Ecclesiae.

SYNODVS GENERALIS SECVNDA.

Concilium vniuersale congregatum Constantinopoli per 150. Episcopos, sub Gratiano et Theodosio Imperatoribus, propter Haeresin Macedonii Episcopi Constantinopolitani, et Eudoxii, negantium Spiritum sanctum esse Deum, in quo damnati sunt.

384

SYRICIVS Romanus interdixit clericis matrimonio neve vllus Bigatnus, id est, qui secundas adiuisset nuptias, reciperetur in ordinem sacerdotalem, vtque licitum esset Monachis bonae conuersationis, fieri sacerdotibus (nec enim fuerant ad eum diem) vtque reciperentur in Episcopos: Sequani Heduique timore Huuae hoc Pontifice amplectuntur fidem Christianam. Mortuus est anno 13. mense 1. die 25. Pontificatus sui.

Vacauit sedes mense 1. diebus 15.

39 398

ANASTASVIS Romanus ordinauit, vt vnusquisque staret, dum caneretur Euangelium, eo fine vt audiretur maiore cum reuerentia, ne vitiosi siue mutili reciperentur in numerum Clericorum. Vita excessit Anno 4. die 21. Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus 10.

40 402

INNOCENTIVS Albanus siue Scotus instituit extremam vnctionem, legemque tulit, vt Episcopi, qui venderent Praebendas, Decanatus, Prioratus, siue alias dignitates Ecclesiasticas, siue aliquod sacramentum, oleum san. ctum, consecrationem altare punirentur sicut Simoniaci, neue ipse successoresque eius possent iudicari ab vllo Rege, adeoque


page 38, image: s0082

omnis ordo sacrificorum, obiit Anno 15. mense 2. die 21. Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus 22.

41 416

ZOZIMVS Graecus, homo doctissimus et sanctae vitae, vetuit sruos admitti in ordinem sacerdotalem: multo minus, inquit Platina, Spurios siue Nebulones. Obiit Anno 2. mense 4. die 7.

Vacauit sedes diebus nouem.

42 419

BON FACIVS Romaus, mutatuit vigilias sanctorum in ieiunia: Exactus est Roma propter Eulalium, per Imperatorem Honorium, filium Theodosii, qui illum reuocauit. Inviuis esse desiit Anno 4. mense 6. die vigesimo octauo.

Vacauit sedes diebus nouem.

43 419 SCHISMA IV.

EVLALIVS Romanus durante schismate contra bonifacium, electus fuit a parte Clericorum, exactusque Roma vna cum Bonifacio, Obiit exul mense tertio die septimo Electionis suae.

44 423

CAELESTINVS Romanus instituit, vt pfalmi canerentur omnes ante Missam, quod hactenus nondum factum fuerat, sed lola Epistola et Euangelium recitabantur, inde deducti introitus, vt loquuntur Graduales, offertoria, communionesque. Voluit e iam vt sacerdotes scirent canones Ecclesiasticos. Mortuus est anno 8. mense 5. die 3.

Vacauit sedes mense 1. diebus 11.

CONCILIVM GENERALE III.

Concilium Generale sub Theodosio 2. a ducentis Episcopis celebratum Ephesi, contra haeresin Pelagii et Nestorii Episcoporum Constantinopolitanorum, qui negabant diuinitarem Christi.

45 432

SIXTVS III. Romanus, accusatus quod stuprum obtulisset Monachaeque sese purgauit per sacramentum praesentibus 55. Episcopis, distribuit omnia bona sua pauperibus. Obiit anno 7. mense 11.

Vacauit sedes mense 1. diebus 11.

46 440

LEO MAGNVS ita cognominatus, propter magnam doctrinam, instituit vt renouarentur Rogationes et Processiones, quae appellantur Litaniae paruae. Gregorius magnus enim ordinauerat Litanias magnas: multa instituit velut vt caneretur Alleluia, et gloria Deo in excelsis tempore quadragesimae. Mortuus est anno 20. mense 11. die 2. Vacauit sedes diebus 7. Ante Papam hunc Ecclesia Romana numerabat annos post passionem Christi.

CONCILIVM GENERALE IV.

Concilium generale Calcedonense sub Imperatore Martiano per 225. Episcopos celebratum est, contra haeresin Eutychii sacerdoris Constantinopolitani confundentis duas naturas in Christo.

47 461

HILARIVS Sardus, homo doctus, legem tulit nullum sibi posse substituere successorem ad vllum officium ecclesiasticum. Obiit anno 6. mense 3. die 10.

Vacauit sedes diebus 10.

48 467

SIMPLICIVS Tyburtinus, instituit ne vllus Ecclesiasticus approbaret laicum, possidentem beneficium ecclesiasticum. Obiit anno 15. mense 6. die 23.

Vacauit sedes diebus 6.

49 483

FELIX III: Romanus, legem tulit vt templa consecrarentur per Episcopos tantum. Vita excessit anno 8. mense 11. die 17.

Vacauit sedes diebus 5.

50 492

GELASIVS Afer composuit praefationes, 50 quae canuntur ante sanctum canonem: instituit, vt ordines sactati nonnisi quater in anno administrarentur et diebus Sabath. Composuit hymnos, collectas, responsoria, Graduales libros aliaque nonnulla. Erat vir doctus mortuusque est anno 4. mense 8. die 19.

Vacauit sedes diebus 5.

51 496

ANASTASIVS Romanus haereseos accusatus per quosdam, qui Nestorianis indulgebant: qua infamia non obstante excommunicauit Imperatorem Anastasium vt Eutychianum. mi erabiliter exspirauit sicut Artius, effusis intestinis per secessum. Anno 2. mense 11. die 34.

Vacauit sedes diebus 2.

52 498

COELIVS SYMMACHVS Sardus factus est Papa non impediente electione cuinsdam Laurentii et alii Antonii: sic his autoribus incepit schisma quintum. Nam Theodoricus Rex Gothorum, qui pro tempore occupabat Italiam, inteligens ordinem Clericorum esse seditiosum Romae, volebat deponere Symmachum submisso illi Antonio vt teneret sedem, caeterosque pelleret. Caeterum Symmachus sese purgauit de suis delictis quae ei obiiciebantur, restitutusque est et mortuus Anno 15. mense die 28.

SCHISMA V.

LAVRENTIVS durante schismate contra Symmachum mortuus est anno 1.

53 514

GOELIVS HORMISDA Fregellanus Campanus, videns muiros monachos Romae contumaciter agere, haeresin Emychii Vrbe exegit, multa elcemosynae nomine dedit, damnauit haeresin Manichaeorum quae repullulauerat, combustis libris eorum. Mortuus est An. 9. mense 9. die 17.

Vacauit sedes diebus quinque.

54 523

IOHANNES Tuscus, missus per Regem Theodoricum Arrianum ad Imperarotem Iustinum Constantmopolin, ob restitutionem Arrianorum, quam obtinuit. Nihilominus suspectus Theorico, ab illo veneno necatus mortuus est in summa inopia. Anno 2. mense 9. die 6.

Vacauit sedes mense vno diebus 27.

55 526

FELIX IV. Samius. Populum a Clericis separauit, iisque dedit libros necessarios. S. Colmi Basilicam Romae aedificauit, reparauitque quaedam. Mortuus est anno 4. mense 2. die 16.

Vacauit sedes diebus tribus.

56 530



page 39, image: s0083

BONIFACIVS II. Romanus ab omnibus approbatus post mortem Benedicti. Sedit annos 2. dies 2.

Vacauit sedes mensibus tribus diebus quinque.

SCHISMA VI.

57 531

DIOSCORVS Romanus electus per quosdam durante schismate contra Bonifacium, mortuus est elapso anno vno et die vigesimooctauo.

IOHANNES II. cognominatus Mercurius, accepit confessionem fidei ab Imperatore Iustiniano, signatam propriis manibus eius, cum non exiguis muneribus. Mortuus est anno 2. mense 4. die 6. pontif. sui.

Vacauit sedes diebus 6.

58 534

RVSTICVS AGAPETVS Romanus, effecit vt Imperator Iustinianus desereret haeresin Eutychianam, in quam seductus fuerat per Anthemium Episcopum Constantinopolitanum. Mortuus est anno primo die decimo nono.

Vacauit sedes mensious 6. diebus 25.

59 535

Caelius Syluerius Frusinonensis Campanus, nolens restituere Anthemium in Episcopatum Constantinopolitanum, iussu imperatricis iniuste damnatus, quod dedere voluisset Romam Gothis, actus in exilium in Pontum, mortuus est in summa paupertate. Instituichic festum purificationis beatae Virginis, vt sedaret immanem pestilentiam. Mortuus anno Pontif. sui 1. mense 5. die 2.

Vacauit sedes diebus 5.

60 537

VIGILIVS Romanus, creatus durante schismamte contra Syluerium: homo anibitiosus et vnica causa expulsionis Syluerii, obtinuit dignitatem Papalem potentia et fauore Theodorae vxoris Imperatoris Iustiniani: quae illum imposterum abduxit ab Vrbe Roma consensu Romanorum, qui illum odio mortali prosequebantur. Ductus Constantinopolin grauiter afflictus, iniuriis affectus, concussus est, ductusque per Vrbem funem collo gestans, postremo in exilium actus, quod noluisset restituere Anthemium haereticum in Episcopatum Constantinopolitanum, sicut promilerat Theodorae, cuius cum poenituerat, Mortuus anno pontif. sui 17. mense 6. die 29.

Vacauit sedes mense 1. diebus 5.

CONCILIVM GENERALE V.

Concilium vniuersale celebratum Constantinopoli iterum per 155. Episcopos, contra Anthemium Episcopum Constantinopolitanum, et Theodorum hominem eloquentem, qui Virginem sanctam hominem solum, et non hominem Deumque peperisse asserebat, conclusum est eam esse Theotocon, Matrem Dei.

61 355

PELAGIVS Romanus, legem tulit, vt ecclesiastici canerent omnes horas canonis, et haeretici, schismaticique punirentur per gladium potestatemque Politicam, et brachium temporale, nullusque admitteretur in ordinem Ecclesiasticum per ambitionem neque dona. Mortuus est anno Pontif. sui 5. mense decimo die 28.

Vacauit sedes mensibus 4. diebus 5.

62 562

Iohannes III. Romanus postquam absoluit reparationem Templorum quorundam, amplificauitque coemiteria Martyrum. Mortuus est anno Pont. sui 12. Mense 11. die 26.

Vacauit sedes mensibus 10. diebus 19.

63 575

BENEDICTVS Romanus valde dilexit pauperes, vidensque vulnera Italiae per bella Longobardorum, qui incipiebant totam occupare Italiam, instigatione Narsetis irritati per Imperatricem sophiam, afflictamque inedia et pesteregionem. Obiit animo aeger anno 4. mense 1. die 29.

Vacauit sedes mensibus 4.

64 579

PELAGIVS II: Romanus, electus est absque consensu Imperatoris, ea de causa, quod Roma obsessa esset per Longobardos: Fecit hic domum hospitalem ex aedibus paternis, transportauit Patriarchi dignitatem ab Aquileia Gradum, secitque Metropolitanum prouincjae Venetae. Obiit peste anno Pontif. sui 10. mense 2. die 10.

Vacauit sedes mensibus 6. diebus vigintiquinque.

65 590

GREGORIVS MAGNVS Monachus, electus voce Clericorum totiusque populi, et consensu Imperatoris Mauritit, auxit Missam plurimis ceremon is orationibusque, introitum composuit de psalmis quibusdam: vtque caneretur nouies Kyrie eleyson quod significat Miserere nostri Domine: Alleluia. in principio horarum Canonicarum, Deus in adiutorium; et Gloria Patri, infine vtriusque Psalmi, S. Hieronymo teste, instituit opinione quorundam abstinentiam carris tempore quadragesimae, quae tamen mulo antiquiot est, adiectis diebus quatuor a die Mercurii ad diem Dominicum vsque, vt compleretur quadragenarius numrus. Haec videnda sunt apud Platinam. Instituit idem Litanias magnas, diuisas incertas stationes Vrbis Romae, infinitaque alia, postremo obiit anno 13. mense 6. die 10. Pontificatus sui.

Vacauit sedes mensibus 5. diebus 17.

66 604

SABINIANVS Tuscus, cuius originem iuxta omnes ignorant, et quiden merito. Erat enim indignus honore isto detrectator virtutum antecessorum eius, dcens eos dissipauisse bona ecclesiae, quod ruissent liberales erga pauperes, volebatque vt comburerentur libri. Instituit lampadas ardentes in Templis, aras campanasque, et vt horae sonarent. Mortuus est anno Pontificacus sui 1. mense quinto die 21.

Vacauit sedes mensibus vndecim diebus 26.

67 607

BONIFACIVS II Romanus, obtinuit primatum omnium ecclesiarum ab Imperatore Phoca: in stiuit contilium celebratum per 72. Episcopos quorum 30. Sacerdotes caeteri Diaconi: voluit vt Epilcopus eligeretur per clericos et populum, vtque omnes qui venirent ad dignitatem Episcopalem largitione et gratia, excommunicarentur. Ecce sanctam institutionem


page 40, image: s0084

neglectam cum damno plurimorum. Obiit mense Pont. sui 8. die 23.

Vacauit sedes mensibus 10. diebus tribus.

68 608

BONIFACIVS IV. patria Valeriensis, obtinuit ab Imperatore, vt Pantheon omnium deorum falsorum Templum in Basilicam beatae Virginis Mariae mutaretur, ad dita omnium Martyrum memoria: deinde vt festum omnium sanctorum ad XII. diem Maii mensis perageretur, aedes suas in MOnasterium mutauit, permisitque Monachis vt conciones haberent, baptizarent, audirentque confitentes. Obiit anno Pontificatus sui 6. mense 8. die 11.

Vacauit sedes mensibus 4. diebus 23.

69 615

THEODATVS siue Dens-dedit Romanus, homo sanctae vitae, celebrauit concilium AUxerranum, in quo strenae, quae dantur primo die anni, siue Calendis Ianuarii, prohibitae sunt, ne viderentur Christiani sequi Paganorum morem. Mortuus est anno Pontif. sui 3. mense 10. die 27.

Vacauit sedes mense vno diebus 29.

70 619

BONIFACIVS V. Neapolitanus vir valde humanus instituit primus, vt templa essent Asyla fugitiuorum, exceptis sacrilegis excommunicatisque. Obiit anno 3. mense 10. die 9.

Vacauit sedes diebus 13.

71 622

Honorius liberalis erga pauperes, reparauit Basiicam S. Petri, quam auro, argento, pulchrisque tabulis ornauit. Mortuus est Pontif. sui anno 12. mense 11. die 7.

Vacauit sedes anno vno mensibus 7. diebus 13.

72 637

SEVERINVS et ipse munificus in pauperes, incubuit omni opera in instaurandas ecclesias, auxitque redditus earum. Eodem zelo fuit noster Dazobertus, quiaedificauit aedem S. Dionysii, supra modum ditatam auctamque reliquiis sanctorum, quas aliis vlent spolia detraxerat. Obiit anno POntif. sui 1. mense 2. die 4.

Vacauit sedes mense vno diebus 22.

73 638

IOHANNES VI. Dalmata, redemit plurimos Dalmatas et Ilyrios captiuos ab Saracenis. Viuis excessit atno POntif. sui 1. mense 9. die 18.

Vacauit sedes mensibus 4. die vno.

74 640

Theodoricus Hierosoly mitanus filins Theodori Episcopi Hierosolymotum liberalitate in Pauperes commeidatur. Valuit eius electio facta per clerum poptlumque Romanum, approbata per Exarchum Imperatoris. praefuit Sedi annis 6. mensibus 5. diebus octodecim.

Vacauit sedes mensibus 4. die vno.

75 647

MARTINVS Italus, coegit concilium Romae cui interfuerunt 150. Episcopi, contra Pyrrhum, Sergium, Cyrum absentem et Paulum praesentem, Patriarchas Constantinopolitanos, haereticos, Monothelitas negaates duas voluntates in Iesu Christo: Iussu Imperatoris Constantii III. haeretici, actus in exilium vixit in Ponto, post plurimas miserias finiuit vitam suam Anno 6. mense 1. die 28.

Vacauit sedes mensibus 8. diebus 28.

76 654

EVGENIVS Romanus, legem tulit, vt aedes Sacerdotum Episcoporumque aedificarentru iuxta templa, additis carceribus, vt punirentur crimina Ecclesiasticourm. Mortuus anno 2. mense 9. die 14. Pont. sui.

Vacauit sedes anno vno diebus 17.

77 657

VITALIANVS Italus iuuxit cantui in ecclesia Romana organa musica, antea non vsitata in cultu Diuino, totumque se dedit defensioni Religionis Christianae aduersus haereticos. Obiit anno Pontificatus sui 3. mense 5. die 29.

Vacauit sedes mensibus 2. diebus 14.

78 672

DEODATVS Monachus Romanus, sanauit leprosum oblato osculo, homo relig osus, affabilis, liberalis erga pauperes peregionsque. Mortuus est anno Pont. sui 4. mense 2. die 15.

Vacauit sedes mensibus 4. diebus 6.

79 676

DOMNVS romanus aedificauit parietem ex marmore in Templo S. Petri, et per integiitratem suam subiecit ecclesiam Rauen nensem Romanae, quae se caput illius affirmabat. Mortuus est anno Pont. sui 2. mense 5. die 10.

Vacauit sedes mensibus 2. diebus 28.

80 680

AGATHONIVS Siculus Monachus, tam bonae naturae fuit, vt nemo a facie illius tristis recesserit. Non fuit amator solitudinis sed hilaris comisque. Mortuus est anno pont. sui 2. mense 7.

Vacauit sedes mensibus 7.

CONCILIVM GENERALE VI.

Concilium vniuersale Constantinopolitanum per 189. Episcopos celebratum contra Monothelitas negantes duas voluntates in Iesu Christo. Tunc Patriarcha Constantinopolitanus reliquit haeresin suam. Macarius Aniochenus pertinax in retinenda haeresi Episcopatu suo deiectus fuit: ibique permissum sacerdotibus orientalibus cointrahere Matrimonium, non autem ecclesiae occidentali.

81 682

LEO II. Siculus, homo linguae Graecae Latinaeque peritus, et praestans musicus, reduxit cantum in meliorem melodiam, amator paupetum, qui omnes verbis bonoque exemplo ad pietatem allexit, ad institiam, humanitatem aliasque virtutes exhortatus. Instituit vt pax daretur in Missa. Obiit mense Pont. sui 10. die 19.

Vacauit sedes anno vno mense vno diebus 21.

82 684

BENEDICTVS Romanus, tantae sanctitatis fuit, vt in fauorem eius Iperator Constantinus IV. approbaret electionem Paparum per Cleticos et populum Romanam factam, absque auctoritate confirmationeque Imperatorum, quod non diu obseruatum est. Mortuus est mense Pont sui 10. die 27.

Vacauit sedes mensibus 2. diebus 9.

83 685

IOHANNES V. Syrus homo doctus virtuosusque consecratus est, sicutantecessor eius per Episco pos, Ostiensem, Portuensem, et Veliternum, constituitque vt haec velut lex deinceps obseruata in consuetudinem transiret. excessit e viuis anno Pont. sui 1. die 9. post hunc

Vacauit sedes mensibus 2. diebus 18.

SCHISMA VII.

PETRVS Archipresbyter Romanus, electus per Clericos, tenuit sedem diebus paucis.

THEODORVS Presbyter Romanus electus ab


page 41, image: s0085

Vulgo Romanorum obtinuit sedem Papalem, obluctatus superiori aliquot diebus. Hi duo auctores extiterunt septimi schismatis, sed maturo consilio vtroque deiecto Conon substitutus est.

84 686

Qui Conon Romanus, cognomento Angelicus, ob vitae sanctitatem doctrinaeque vbertatem, creatus Pontifex, cum magno litigio decertasset cum Petro et Theodoro, contendendi viuendique finem fecit vndecimo Pontif. sui mense.

Vacauit sedes mensibus 2. diebus 25.

SCHISMA VIII.

THEODORVS Romanus homo diues, qui corruperat exercitum argento, tenuit sedem aliquot diebus.

PASCHALIS Archidiaconus, conuictus artis magicae, durante schismate Theodori, tenuit sedem diebus aliquot, et postremo vtroque deiecto, creatus est.

85 687

SERGIVS Syrus, homo sanctae vitae, qui instituit, vt Agnus Deiter in Missa caneretur, in viuis esse desiit anno Pont, sui 13. mense 8. die 13.

Vacauit sedes mense vno diebus 20.

86 701

IOHANNES VI. Graecus, multum impendit studii instaurandis Templis, arisque et redimendis captiuis ex thesauro Ecclesiastico. Mortuus estanno Pontif. sui 3. mense 2. die 14.

Vacauit sedes mense vno diebus 18.

87 705

IOHANNES VII. Natione Graecus, homo elo quens laduataeque vitae multa templa reparauit, picturis statuisque ea ditauit, viuis excessit anno Pont. sui 2. mense 7. die 17.

88 707

SISIMAVS siue ZOSIMVS natione Syrus, homo magnae sanctitatis, ex improuiso mortuus est, multum afflictus morbo articulari, omnem dans operam, ne quid obmitteretur, quod vero pontifici conueniret. Pontificatus sui obiit die vigesimo.

89 708

Constantinus Natione Syrus ab omnibus amatus fuit praecipue ab pauperibus: hic Papa cum esset Constantinopoli, Iustinianus II. Imperator pedes eius honoris gratia est exosculatus: sic per Imperatorem introductus mos, qui adhuc durat. Audacter restitit hic primus omnium Paparum in faciem Imperatori Philippico Badani, quitollere simulacra volebat. In viuis esse desiit anno Pont. sui 8. mense 1. die 20.

Vacauit sedes mense vno diebus 10.

90 716

GREGORIVS II. Romanus, misit Bonifacium Monachum doctum in Germaniam praedicandi Euangelii gratia, qui multos conuerit: excommunicauit Imperatorem Leonem Iconomachum qui coeperat rollere simulacra. Sic dissensio Imperatorum fuit occasio incrementi sedis Romanae, auxilio Catholicorum. Nam eo tempore Roma et prope vniuersa Italia sese subduxit ab obedientia Imperatoris. Exarchatus cessauit occupatus per Longobardos. Ab eo tempore Principes nostri implorati sunt, vt opem serrent Papis, qui et per eos quasi tutores defensi ditatique sunt. Obiit anno 14. mense 10. die 22.

Vacauit sedes mense vno diebus quinque.

91 731

GREGORIVS III: Natione Syrus, homo Graece latineque doctus, Imperio Imperatorem Leonem III. malum sane Principem, communioneque fidelium priuauit. Obsessus in Vrbe Roma ab Longobardorum exercitu, et destitutus Imperatoris auxilio, confugit ad Ctolum Martellum, a quo omnia quae desiderabat obtinuit, viuis excessit anno Pontificatus sui 10. mense 3. die 15.

Vacauit sedes diebus duobus.

92 742

ZACHARIAS Natione Graecus, ornatus plurimis virtutibus, pacauit Italiam, eo tempore valde turbatam, confirmauit Electionem Pipini, vt esset rex Galliae, loco Childerici, qui coactus factus est Monachus, absolutis Gallis fidelitate et iuramento. Exspirauit anno 10. mense 3. die 15.

Vacauit sedes diebus octo.

93 752

STEPHANVS II. Romanus quem plurimi omittunt eo quod non amplius diebus 4. fuerit superstes in pontificatu suo.

Vacauit sedes die vno.

94 752

STEPHANVS III. dictus etiam secundus. Sapiens virtuosusque, tanto amore ab omnibus dilectus, vt ferretur humerisad aedem sacram S. Iohannis Lateranensis: inde promanauit con. suetudo, vt Papae portentur humeris. In Galliam ad Pipinum profectus, obtinuit suppetias contra regem Longobardorum, accepitque dono dominatum Rauennensem longe lateque patentem, qui parete solebat Exarchis Imperatorum. Pipinum consecrauit Regem Calliae, Francisque dedit Imperium Romanum: quod postea plenius executus est Leo III. Obiit anno 5. die 29. Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus 22.

95 757

PAVLVS Romanus frater Stephani homo valde misericors erga pauperes, aegrotos captiuosque nocte solus visitauit: creatus est Papa, non impediente electione cuiusdam Theophylacti. Paulus e viuis excessit defensor magnus viduarum, orphanorum, omniumque oppressorum Anno pontificatus sui 10 mense 1.

Vacauit sedes anno vno mensibus 7. diebus 7.

SCHISMA IX.

THEOPHYLACTVS Romanus, Archidiaconus, electus per quosdam durante schismate contra Paulum, praefuit sedi mensibus aliquot.

SCHISMA X.

CONSTANTINVS Nepensis, Hetruscus, lacius vi creatus per populum, non consentientibus municipiis, tenuit sedem annum vnum mensem vnum dies 10.

PHILIPPVS Monachus Romanus durante schismate creatus est per populum contra Constatinum: occupauit sedem per dies quinque, vbi troque eiecto creatus est.



page 42, image: s0086

96 786

STEPHANVS IV. dictus III. Siculus Monachus, electus contra Constantinum et Phil. Antipapas. Stephanus in concilio ad Lateranum habito, institutiones Constantini Antipapae labefactauit, irritumque fecit Concilium septimum Constantinopolitanum, sub Imperatore Constantino (tribuunt nonnulli Leoni III. patri eius) quod imagines concernit. Excessit vita anno Pont, sui 3. mense 5. die 27.

Vacauit sedes diebus nouem.

97 789 [correction of the transcriber; in the print 189]

ADRIANVS Romanus laudatissimus omnium antecessorum suorum bonitate, docttina et sanctae vitae splendore: vocauit Carolum Magnum vt sibi opem ferret aduertus Desiderium Lombardorum Regem, qui amisit regnum suum in concilio cclebrato per 153. Episcopos, quod Sigebertus nominat Generale, permisitque Carolo Magno vt eligeret Papas aliosque Praelatos. Primus hic vt Bullae Papales signarentur plumboadinuenit. Vita excessit anno Pon. sui 7. mense 10. die 17.

CONCILIVM VII.

Concilium vniuersale per 350. Episcopos Niceae celebratum, vt restituerentur Imagines, posito certo modo quomodo honorari deberent.

98 796

LEO III. Romanus, homo doctus, amator pauperum, deditus erat concionibus, promouens viros doctos, a daobus sacerdotibus Romanis ad mortem vsque verberatus, in carceremque coniectus est; elapsus ex eo in Galliam ad Carolum Magnum venit, qui eum in dignitatem suam restituit, sese per sacramentum purgantem. Deinde Carolum Magnum Imperato. rem coronauit. Obiit Anno 20. mense 5. die 18. Pontificatus sui.

Vacauit sedes diebus 20.

99 816

STEPHANVS V. dictus IV. Romanus, homo nobilis, doctusque, in Galliam, vt sese excusaret, propter Electionem suam factam sine consensu Imperatotis Ludouici Pti venit, quem Remis coronauit Romamque reuertit, obiit mense Pontificatus sui sexto die vigesimotertio.

Vacauit sedes diebus duobus.

100 817

PASCALIS Monachus Romanus electus absque authoritate Imperatoris Ludouici Pii, sese per Epistolas nunciosque ex cusauit; hinc Imperator eam praerogatiuam et ius electionis amisit, quam reseruauit nouus Papa, per nuncios renouata amicita cum Imperatore, statim post electionem suam. Obiit Anno Pontificatus sui 7. mense 3. die 17.

Vacauit sedes diebus quatuor.

101 824

EVGENIVS II. romanus liberalis erga pauperes, doctusque, electus est non impediente electione cuiusdam Zozimi, Obiit anno Pontificatus sui 3. mense 6. die 24.

Vacauit sedes diebus duobus.

SCHISMA XI.

ZOZIMVS Romanus, creatus durante schisamte contra Eugenium praefuit sedi diebus aliquot.

102 827

VALENTINVS Romanus homo eloquen bonisque moribus, excessit vita mense Pontificatus suiprimo die decimo.

Vacauit sedes diebus tribus.

103 828

GREGORIVS IV. Romanus, Consilium Regi Ludouico Pio, vt festum omnium sanctorum primo Nouembris in Gallia Germaniaque celebraretur, dedit. Mortuus es anno Pont. sui 16.

Vacauit sedes diebus 15.

104 844

SERGIVS II. Romanus Vir bonus, antea nominatus Osporci mutauit nomen suum, primusque ansam dedit successoribus suis vt mutarent nomina in electione. Obiit anno Pontificatus sui tertio.

105 847

LEO IV. Romanus MOnachus, vit bonus, Saracenis venientibus magnis cum copiis apud Neapolitanos restitit, inuocato Deo, veniamque suis dedit pugnandi contra hostes, qui his victis adsuos redierunt, Mortuus est anno Pont. sui 8. mense 3. die 6.

Vacauit sedes diebus sex.

106 855

BENEDICTVS III. Romanus, contra voluntatem suam electus, officium Pastorale plorans accepit, Deum testem aduocauit se non esse capacem. tamen erat vir bonus, consolabatur aegrotos, nutriebat pauperes, defendebat viduas et orphanos: Talis cum esset tamen ab officio submotus est, interea Anastasio vsurpante sedem: sed prior ille restitutus est, Obiitque anno Pontificatus sui 2. mense 8. die 18.

Vacauit sedes diebus 15.

107 858 SCHISMA XII.

ANASTASIVS III. Romanus, creatus durante schismate contra Benedictum. praefuit sedi diebus aliquot. Schisma duodecimum suscitauut.

Nicolaus Magnus Romanus homo prudens dignusque tali officio: decreta infinita fecit, et inter alia instituit, ne vllus princeps secularis neque laicus sibi ius praesidendi in Conciliis sumeret, excepta quaestione fidei, nullusque assisteret Missae sacerdotis concubinariitne Baptismus reticeretur, etsi administraretur per Pagenum Iudaeumve, dummodo fieret in nomine Patris Filii et Spiritus sapcti. Viuis excessit anno Pont. sui 9. mense 6. die 20.

Vacauit sedes diebus septem.

108 869

ADRIANVS II. Romanus, homo prudens et bonus, liberalis erga Pauperes, humilis erga omnes, adeo vt lauaret pedes Episcopis, electus est Papa non expectat sententia legatorum imperatoris, Mortuus est anno Pont. sui 4. mense 11. die 12.

Vacauit sedes diebus duobus.

CONCILIVM VIII.

Concilium Vniuersale VIII. Constantinopoliter 300. siue 383. Episcopos celebratum contra Photinum Episcopum Constantinopolitanum, qui reiectus excommunicatusque est, Ignatio qui iniuria priuatus fuerat restituto.

109 872

IOHANNES VIII. (omittemus enim


page 43, image: s0087

Iohannam) in Galliam venit, carcere Romanorum elapsus, hic annis quatuor tres Imperatores coronauit: Carolum Caluum Romae, Ludouicum Balbum in concilio Troiae celebrato, Carolum Crassum, post rediit Romam, quod nunquam alij Papae acciderat. Viuis excessit Anno Pont. sui 10. dic. 2.

Vacauit sedes diebus tribus.

110 882

MARTINVS II. malis artibus ad Pontificatum ascendit. Obiit Anno Pontificatus sui primo, mense primo.

Vacauit sedes diebus duobus.

111 884

ADRIANVS III. Romanus, rursus post Nicolaum instituit, ne quis Imperator se ingereret in electionem Paparum. Vitam finiuit anno Pontificatus sui primo mense tertio die vndeuigesimo.

Vacauit sedes diebus tribus.

112 891

STEPHANVS VI: dictus V. Romanus. sese delectauit sanctitate quorundam praecipue cuiusdam Bernardi Episcopi Pictonum, praefuit sedi annis 6. diebus 9.

Vacauit sedes diebus quinque.

113 885

FORMOSVS Romanus, electus Papa praefuit sedi annis 4. mensibus 6. diebus 18. priuatus dignitate, et interueniente corruptela restitutus est.

Vacauit sedes mensibus 5. diebus 2.

SCHISMA XIII.

SERGIVS III. Romanus, creatus durante schismate, contra Formosum praefuit sedi diebus quibusdam, quod schisma fuit faedum, scandalosum, diuque durauit.

114 895

BONIFACIVS VI. Papa necatus est die pontificatus sui 25. memoria dignum nihil fecit tam paruo tempore, vt et sex successores eius. Tempus nunquam peius fuit, quam his Pontificibus, vbi alter alterum indigne persequebatur.

Vacauit sedes diebus quinque.

115 896

STEPHANVS VII. dictus etiam VI. aboleuit decreta Formosi erutoque corpori eius, abscidit digitos duos, abiecitque in sepulcrum Laici: postremo actorum suorum eum poenituit, factusque est Monachus, praefuit sedi anno vno mensibus duobus diebus vnde viginti.

Vacauit sedes diebus tribus.

116 897

ROMANVS natus Romae, approbauit acta Formosi, aboleuitque acta Stephani: praefuit sedi mensibus 4. diebus 23.

Vacauit sedes die vno.

117 897

THEODRVS II. romanus homo seditiosus, matura vindicta Dei obiit Pontificatus sui die 20. Platina dicit eo tempore homines largitionibus peruenisse ad officia ecclesiastica, et non virtutibus sicut antea.

Vacauit sedes die vno.

118 199

IOHANNES IX. Romanus Monachus Rauennam fugiens aboleuit acta Stephani praesente Imperatore Galloque Rege Carolo VIII. Simplice approbauit Decreta Formosi. Mortuus est anno Pont. sui 1. die 15.

Vacauit sedes die vno.

119 898

BENEDICTVS IV. Romanus nihil memoria dignum fecit magnorum tumultuum causa, suscitatorum per antecessores eius. Obiit anno Pontificatus sui 3. mense 6. die 15.

Vacauit sedes diebus 6.

120 901

LEO V. praefuit sedi diebus quadraginta veneno appetitus in Monasterio quo dam, coactus per successorem suum vt fieret Monachus: Moerore animi extinctus est, videns se tam male tractatum per eum quem nutriuerat.

SCHISMA XIV.

121 902

CHRISTOPHORVS Romanus durante schismate contra Leonem, iniuste acquisiuit sedem, vt modo diximus, quam mense septimo postea amisit, coniectusque est in carcerem in quo miserabiliter periit.

122 903

SERGIVS III. Romanus Antecessorem suum in carcerem coniecit, iussitque vt effoderetur corpus Formosi 113. Papae, cuius competitor fuerat, ex sepulchro quod truncauit capite ac si viuum fuisset, obiit anno Pontificatus sui 7. men. se 3. die 16.

Vacauit sedes diebus quinque.

123 910

ANASTASIVS III. Romanus honeste se gessit re nulla commemoratione digna facta excessit viuis anno Pont. sui 2. mense 1. die 22.

Vacauit sedes diebus duobus.

124 912

LANDVS SABINVS homo nullius existimationis. Mortuus est anno Pontificatus sui 2. mense 6. die 22.

Vacauit sedes diebus 26.

125 913

IOHANNES X. Romanus deditus plus armis quam religioni et pietari, expulit Saracenos Calabria auxilio Marchionis Hetruriae, hinc quia sibi attribuebat gloriam eius victoriae, a militibus merito interfectus est, anno Pontif. sui 15. mense 2. die 15.

Vacauit sedes die vno.

126 928

LEO VI. Romanus sese honestegessit si spectes mores illius seculi, obiit mense Pontificarus sui 6. die 15.

Vacauit sedes die vno.

127 928

STEPHANVS VIII. dictus VII. Romanus homo modestus religiosusque, obiit anno Pontificatus sui 2. mense 1. die 15.

Vacauit sedes diebus duobus.

128 930

IOHANNES XI. Romanus nihil memoria dignum gessit. Obiit anno 4. mense 1. die 15.

Vacauit sedes die vno.

129 935

LEO VII. Romanus, nihil memotia dignum fecit, haeresis Anthropomorphitarum (qui Deum asserebant formam corpoream habere) repullulauit. Otho primus Imperator primus Sacramentum fidelitatis huic Papae iurauit. quem et carcere liberauit, in quem coniectus fuerat per Romanos. Leo vicissim ei confirmauit potestatem eligendorum Paparum. Viuis excessit anno Pont.sui 3. mense 6. die 10.

Vacauit sedes mense vno.

130 939

STEPHANVS IX. dictus VIII. nunquam domo exibat, propter cicatrices faciei, quas ictibus acceperat in seditione quadam. Vita excessit anno Pontificatus sui 3. mense 4. die 15.

Vacauit sedes diebus 10.



page 44, image: s0088

131 942

MARTINVS III. Romanus homopacificus reparauit templa et pauperes nutriuit, in viuis esse desiit anno Pont. sui 3. mense 6. die 14.

Vacauit sedes diebustribus.

132 946

AGAPETVS II. Romanus homo vitae probae amatorque pacis, excesit anno Pont. sui 9. men. sc 7. die 10.

Vacauit sedes diebus 12.

133 956

IOHANNES XII. primus post Sergium, qui nomen suum mutauit, fuit habitus omnium nequissimus, impudicus, crudelis, ad eam dignitatem potestate paterna peruenit, occupauit in digne sanctum illum locum annis 8. mensibus 4. die 1. cardinali cui dam nasum abscidit, alii manum qui scripserat Imperatori Othoni de scandalo, quod ecclesia per detestabilem eius vitam acciperet.

134 963

LEO VIII. Postquam Iohannes XII. propter vitam perditam depositus est, in concilio Romae celebrato fere ab omnibus Episcopis Italiae substitutus fuit, sedem tenuit anno 1. mense 3. diebus 17.

Imperante Othone Magno defensore ecclesiae religiosissimo, Iohannes XII. statim post obitum Othonis per Romanos inconstantes seditiososque est reuocatus, qui eiecerunt Leonem, qui eos nolebat impedire, vt euitaret schisma. Iohannes ita restitutus praefuit sedi mensibus 3. diebus 28. in fine tandem deprehensus in adulterio per maritum vxoris interfectus est. Hic multum abfuit a vita sancta plurimorum antecessorum suorum.

LEO VIII. restitutus per Othonem tenuit sedem mensib. 8. diebus 22. Benedictus V. in exilium actus et depositus per Othonem postquam hic obsederat et occupauerat Vrbem. Leo volens obuiare malitae Romanorum in electione Pontificum, in plena Synodo instituit, ne vllus Papa deinceps crearetur non consentiente Imperatore, restituitque donationes ecclesiae factas per Iustinum.

Vacauit sedes mensibus 6. die vno.

SCHISMA XV.

BENEDICTVS V. Romanus creatus durante schismate contra Leonem, praefuit sedi diebus aliquot.

135 965

IOHANNES XIII. Romanus, Episcopi filius, praefuit sedi annis 6. mensibus 11, diebus 5. Romani seditiosi consueti reiicere Episcopos suos, eum in carcerem per Petrum praefectum Vrbis coniecerunt, et in exilium egerunt. Sed intelligentes Othonem venire cum magna militum manu reuocauerunt eum. Praefectus ille traditus carnisici, deuestitus et asino impositus, conuersa in posticam facie manibus ad caudam ligatis, sic ductus per vrbem et in exilium missus est, complices eius puniti sunt diuersimode.

Vacuit sedes diebus 13.

136 972

DOMNVS II. Romanus tam modestus fuit vt nullam acceperit ignominiam ab Romanis. Vita excessit mense Pont. sui 3.

Non vacauit sedes.

137 972

BENEDICTVS V. dictus VI. praefuit sedi anno vno mensibus sex: in carcerem coniectus est per Cintium ciuem Romanum, vbi arcte custoditus fame mortuus est, de qua iniuria nulla facta est quaestio. Platina miratur vicissitudinem rerum, cum nostro aeuo longe alia sit potentia Pontificum.

Vacauit sedes anno vno diebus decem.

138. 973

BONIFACIVS VII. Romanus non diu fuit 138. Pontifex, neque amplius mense vno diebus 12. 973 sedit.

Vacauit sedes diebus 20.

139 975

BENEDICTVS VI. dictus VII. omni ope conatus est, homo bonus et pacificus, persuadere Germanis et Italis, vt concordes essent, acquiescerentque in bono Imperatore, respublica enim valde afflicta erat. Tenuit sedem annis nouem mense vno diebus decem.

Vacauit sedes diebus tribus.

SCHISMA XVI.

140 984

Inter Bonifacium VII. Benedictum VI. et Iohannem XIV. schisma decimum sextum ortum est.

IOHANNES XIV. Romanus, in carcerem coniectus, vel propter vitam impiam, siue per cognatos Bonifacii VII. inimicos suos, cuius competitor fuerat, fame periit.

Non vacauit sedes.

BONIFACIVS VII. Romanus per media illicita ascenditad Pontificatum, et per eadem cecidit, furatus thesaurum sancti Petri Constantinopolim aufugit, inde reuersus, intelligens Iohannem XIV. esse electum Papam, eum captiuum fecit, et opinione quorundam oculos ei eruit, in carcere fameque necauit, gubernauit vontificatum mensibus 6.

Vacauit sedes diebus decem.

141 985

IOHANNES XV. Papa ab omnibus odio habitus, quod omnia bona Ecclesiae agnatis amicisque distribueret (in quo hodie eum multi imitantur) fame periit captiuus mortuus in summa egestate, sic volente Deo Anno 9. mense 6. die 10.

Vacauit sedes die vno.

142 995

IOHANNES XVI. Papa prudens et vigilans sedem tenuit mensibus 4.

Vacauit sedes diebus duobus.

143 995

Gregorius V. Saxo agnatus Imperatoirs Othonis III. coactus fugere in Germaniam, ductu Crescentii consulis, qui Iohannem XVII. elagerat Antipapam, sed priote illo reuetso Antipapa priuatus est pontificatu et vita effo ssis prius oculis. Id cum aliis causis recitatis, ansam dedit Institutioni VII. Electorum Imperii, confirmatorum in concilio Romae, suffragante Platina Tenuit sedem annis 2. mensibus 8. diebus 3.

Vacauit sedes mens. 8. diebus 10.

SCHISMA XVII.

IOHANNES XVII. Graecus, creatus durante


page 45, image: s0089

schismate, homo nequitiosus et detestabilis (quem plurimi in numerum Paparum non referunt) occupauit sedem mensibus, sex antequam Gregorius restitueretur, effossi sunt ei oculi nasusque abscissus Crescentio, vt et aures, qui deinde suspensus, et a populo laniatus inceriit opinione Platinae vt dictum est in praecedentibus.

144 998

SYLVESTER II. Monachus, natus in Aquitania, reliquit Abbatiam amore bonarum attium, Seuiliam Vrbem Hispaniae adiit, quam Saraceni tenebant, tantum in literis profecit, vt fieret praeceptor Regis Roberti, Imperatorisque Othonis III. deinde Episcopus Rhemorum et Rauennae, et postremo Papa factus est. Viuis excessit anno Pontificatus sui 4. mense 6. die 12.

Vacauit sedes diebus 25.

145 1003

IOHANNES XVII. Romanus festum defunctorum consilio Odonis Abbatis Cluniacensis instituit, qui cum obstupuisset, ob famam vocis gementis citca montem Aethnam, cuius causa erat, tam illisarum scopulis marinarum vndarum fremitus quam horrifici montis, ignem ex imis visceribus eructantis, boatus, quae est natura illius montis, credidit erulatus esse defunctarum animarum, quae in illo igne cruciarentur, Sublatis iam ceremoniis pro Christianis mortuis orandi, institutis diu ante per Gelasium, obiit Pontificatus sui mense 4. die 25.

Vacauit sedes diebus 19.

146 1003

IOHANNES XVIII. Romanus, homo otio deditus, nihil annotatione dignum gessit, excessit anno pontificatus sui 5. mense 8.

Vacauit sedes mense vno.

147 1009

SERGIVS IV. Romanus, homo prudens, liberalis erga Pauperes apud omnes gratiosus, sapienter sedem annis 2. mensibus 9. diebus 19. gubernauit Volat. Plat. Geneb. Mirantur quomdo Papa vit tam bonus esse pouterit inter tot tumultus, qui in legitima successione summorum Pontificum subinde oriebantur, vt olim in syna. goga, dominantibus Antiochis.

Vacauit sedes diebus octo.

148 1012

BENED CTVS VII. dictus etiam VIII reiectus per Romanos post mortem Imperatoris Henrici II. restitutus, vt conuenerat cum inimicis suis, sedem tenuit annis 2. mensibus 3. diebus 21. scribunt de ipso, appatuisse post mortem suam cuidam episcopo, terribili specie insidentem equo nirgro, quem rogauerit vt pecunias suas quas defoderat, erutas distribueret pauperibus. Illa enim, quae hactenus in eos erogauerat, nihil sibi profuisse, cum rapina parta fuissent, maximis tormentis affl cto. Platina.

Vacauit sedes diebus duobus.

149 1024

IOHANNES XIX. frater Benedicti, auctore Platina, diu bellum contra Romanos gessit neglectis ordinibus ecclesiasticis, sublatus per Imperatorem Conradum, electusque est Papa alius. Vita exc ssit anno Pontificatus sui 8. mense 9. die 9.

Vacauit sedes diebus duobus.

150 1032

BENEDICTVS VIII. dictus etiam IX. Tusculanus, vitam egit dissolutamibis eiectus per Romanos, electis duobus sequentibus, sedemque tenuit annis 12. mensibus 4. diebus 10. Post mortem suam specie monstrosa apparuit, dicens se vixisse sine lege et sine ratione. Platina.

SCHISMA XVIII.

1043

SYLVESTER III. Romanus, durante schismate contra Benedictum electus est, benedicto deposito, deinde inuentus indignior quam Benedictus deiectus officio, sedem non ampilus mense vno tenuit, Benedicto restituto, Ambitio et corruptio (vitia nobis familiarissima) plus quam vita christiana valuerunt ad perueniendum ad dignitates. Res deploranda. Platina.

151 1045

IOHANNES XX. Romanus, etiam durante schismate contra Benedictum creatus, sedem tenuit anno vno diebus 22. Schisma illud per tres Papas suscitatum causa fuit magnarum calamitatum.

GREGORIVS VI. Romanus tenuit sedem resignante Benedicto siue magis vendente, quam coactus est per Imperatorem Henricum tertium relinquere, vno anno mensibus 7. diebus 20.post

Concilium Sutriense non procul ab vrbe Roma praesente Imperatore celebratum est, in quo tres Papae illi depositi sunt, et electio restituta Imperatori successoribusque eius euitandorum schismatum gratia. Herm. Gontr. in suo Chronico.

152 1047

CLEMENS II. Saxo veneno per Damsum successorem suum necatus est. mense 9. auctore Platina. Sed Onuphrius Damasum virum bonum esse dicit.

Vacauit sedes mensibus 9. die vno.

153 1048

DAMASVS II. se sine vlla electione Papam fecit, mortuus die 23. sic vlteriorem poenam effugit delictorum suorum. Plat.

Vacauit sedes mens. 6. diebu tribus.

154 1049

LEO IX. Germanus, homo nobilis bonaeque vitae, magnaeque scientiae, amatorpauperum peregrinorumque, vt domus eius omnibus pateret. Afunt huic Dominum nostrum apparuisse in forma pauperis, quem in leccum suum collocauit Leo, sed pauper ille mox dispatuit. Obiit anno 5. mense 2. die 28.

Vacauit sedes mensibus 11. diebus 24.

155 1055

VICTOR II. Bauarus, electus non tam bona voluntate Romanorum quam ad placandum Imperatorem si eligerent Germanum. Mortuus est anno 2. mense 3. die 16.

Vacauit sedes mensibus 4.

156 1057

STEPHANVS X. dictus XI. Monachus Lotharingus, subiecit Ecclesiam Mediolanensem Romanae, quae annis 200. fuerat iuris proprii. Obiit post hac mense 7. die 28.

Vacauit sedes diebus 6.

BENEDIcTVS IX. dictus X. Romanus non per ianuam ad pontificatum intrauit, sed vi, in quo non amplius mensibus 9. diebus 20. sedit deiectus paulopost.

157 1059

NICOLAVS II. Allobrox homo probae vitae,


page 46, image: s0090

sedem annis duobus mensibus tribus diebus vigintiquinque tenuit.

Concilium congregatum Romae per Nciolaum II. Papam, per 118. Episcopos celebratum, in quo institutum fuit, vt electio Paprum esset penes cardinales et Episcopos approbantibus caeteris clericis et populo, et eligerent vnum ex eorum collegio, siue alium, qui non ornatus titulo Cardinalis esset.

Vacauit sedes mensibus 3.

158 1061

ALEXANDER II. Mediolanensis, homo doctus, electus absens propter virtutes suas, et primus post tam sanctam electionem: bona tamen pars Episcoporum in fauorem Imperatoris repudiato Alexandro Canolum elegerunt, hominem diuitem et praepotentem, vnde ortum est Schisma XIX. Fuit hic conflictus durus et asper, victoria Alexandri partes secuta, qui mortuus est postquam praefuisset annum vnum menses 6. dies 5.

SCHISMA XIX.

161

HONORIVS II. Electus durante schismate contra Alexandrum, antea nominatus Candolus Episcopus: tenuit sedem annos 5. depositusque fuit.

159 1073

GREGORIVS VII. Senensis, Monachus Cluniacensis, ante appellatus Hildebrandus, excommunicauit Imperatorem Henricum IV. priuauitque Imperio; postea congregauit et alium fecit eligi Imperatorem, Rudolphum Ducem Sueuiae. Hic Pontifex ter carceri mancipatus est: primo a cinthio praefecto Vrbis Romanae: secundo per Imperatorem, vbi elapsus est auxilio Romanorum, Mathildae, Ducissae Mantuae, et Guiccardi Normandi, principis Apuliae, qui eum Salernum duxit, ibi mortuus est anno pontificatus sui 12. mense 1. die 3. Controuersia de iure inuestiturarum inter Papam et Imperatorem causata est magna mala Mart. Pol

Vacauit sedes Anno vno.

SCHISMA XX.

1080

CLEMENS III. in Concilio celebrato Brixiae, ita suadente Imperatore Henrico IV. electus est Gregorio deposito, tenuit sedem per annos 21. contra Gregorium et eius successores.

160 1086

Victor II. Monachus Beneuentanus, executus est sententiam antecessoris, latam contra Henticum IV. et mortuus est anno 1. mense 3. die 4.

Vacauit sedes mensibus 3. diebus 23.

161 1088

VRBANVS II. Gallus Monachus, omni ope conatus est, vt reformaret mores ecclesiasticos, erat enim homo virtuti deditus et eruditus, videns se in Italia non esse securum, nihil pensi faciens Mathildam Comitissam Mantuae, quae carcere extraxerat Gregorium 7. bonaque sua ecclesiae reliquerat, quae nunc appellant patrimonium S. Petri. In Galliam venit, ibique Philippum I.Regem vt vxorem suam reciperet, coegit, deserta ea cum qua adulterii consuetudinem habe. bat. Viuis excessit Anno II. mense 4. die 18.

Vacauit sedes diebus 14.

162 1099

PASCHALIS II. Hetruscus Monachus et si inuitum se ad hanc trahi diguitatem simulabat, magnifice tamen se gessit, vest tus pallio coloris purpurei, auream coronam capite gestans, cingulo vsus precioso, de quo claues septem et totidem sigilla pendebant, quo schemate significare voluit, potestatem ligandi soluendique sibi datam esse. A sturcone albo vectus in Lateranum venit. Ingressus Galliae regnum, vt corrigeret vitiosos clericorum mores, concilium habuit Troiae in Campania Galliae, in quo permulti Episcopi et Sacerdotes grauiter multati sunt. Reuersus Romam, non pauca oppida et arces armis subegit. Excommunicationis fulmen in Henricum IV. et ipse eiaculatus est. Filium eius in patrem concitauit vt ei eriperet Imperium. Captus ab Imperatore et in carcere detentus, coactus est ei cedereius creandi Episcopos et Abbates, quo tamen iure Henricus paulo post vicissim cessit, metuens ne Imperium amitteret. Paschalis mortuus est postquam annis 18. mensibus 5. diebus 9. Pontifex fuisset.

Vacauit sedes diebus tribus.

1101

ALBERTVS ATELLANVS creatus durante schismate post mortem Clementis III. tenuit sedem contra Paschalem II. annos 8. menses 4.

1102

THEODORICVS ROMANVS quoque, tenuit sedem durante schismate menses 5. dies 15.

1102

SYLVESTER III. ROMANVS durante schismate post Theodoricum tenuit etiam sedem contra Paschalem II.

Vacauit sedes diebus duobus.

163 1118

GELASIVS II. patria Caietanus verberatus carcerique mancipatus, etsi esset monachus sanctaeque vitae, a quodam nominato Cinthio, diuite Romano, liberatus a populo, post quam Imperatorem Henricum V. et Gregorium VIII. Antippam suum excomunicauerat, in Galliam venit, ibique mortuus est anno pontificatus sui 1. die 25.

SCHISMA XXI.

GREGORIVS VIII. Hispanus creatus durante schismate contra Gelasium II. tenuit sedem annos 3.

164 1119

CALLISTVS II. Heduus natione, filius siue frater Ducis Heduorum, creatus Papa in Gallia, profectus Romam contra Antipapam, qui captus asinoque praepostere impositus, caudam loco freni tenens, deinde in carcerem coniectus, in eo mortuus est. Callistus honeste sedem in pace et concordia tenuit, alter Papa et Henricus V. Imperator, qui ius praetensum inuestiturarum et collationum beneficiorum cessit, quae causae multarum calamitatum fuerant. Tennuit hic ipse post Gregorium V. sedem annis 5. mensibus 10. diebus 17.

Vacauit sedes die vno.

1123 CONCILIVM LATERANENSE.

Concilium vniuersale celebratum Romae ad S. Iohannem Lateranensem per 917. episcopos contra Saracenos et Turcas.

165 1124

HONORIVS II. Bononiensis homo humilis


page 47, image: s0091

conditionis, nihilominus doctus, plus ambitione quorun dam promotus, quam consensu bonorum, praefuit sedi annis 5. mensibus 2. diebus 3.

Vacauit sedes die vno.

SCHISMA XXII.

CELESTINVS II. Romanus, electus per cardinales quosdam, suscitauit schisma contra Honorium II.

166 1130

INNOCENTIVS II. bellum Rogerio Normando intendit, qui se nominabat Regem Neapolitanum: praelio victus carcerique mancipatus, sed elapsus in Galliam venit, ibique duo concilia congreganit, vnum Rhemis, alterum claremonti, obtinens auxilium ab Rege Ludouico Crasso et Imperatore Lothario in Italiam reuersus, sedem tenuit annos 13. menses 5. dies 8.

SCHISMA XXIII.

ANACLETVS II. Romanus, electus per Romanos durante captiuitate Innocentii II. Antipap fuit, qui thesautos et reliquias, vt solueret pretium militibus suis, furatus est, et excitato schismate contra Innocentium II. moerore periit, anno octauo.

Vacauit sedes diebus quibusdam.

VICTOR IV. Romanus, creatus post mortem Anacleti durante schismate contra Innocentium II. tneuit sedem annos 5.

1139 CONCILIVM LATERANENSE.

Concilium Generale celebratum in templo S. Ioannis Lateranensis, per Patres mille pro iure Clericorum: et contra Antipapas.

167 1143

CAELESTINVS II. Hetruscus, obiit mense 5. die quinto electionis suae, dolore moeroreque propter discordiam quae erat inter illum et populum, qui Patricium quendam volebat. Electus erat quoque non consentiente populo, hinc iure exclusus per Innocentium II. solique Cardinalibus tradita potestas.

Vacauit sedes diebus 12.

168 1144

LVCIVS II. Bononiensis, vulneratus lapid um ictibus per populum Romanum volens deponere certos officiar. os vi, obiit mense vndecimo die 4.

Vacauit sedes die vno.

169 1145

EVGENIVS III. Pisanus monachus sanctae vitae, discipulus S. Bernhardi, Roma exactus, quod nollet confirmare consules quosdam, siue potius senatores, in Galliam aufugit, ibi Regi Ludouico iuueni et Richardo Regi Angliae persuasit iter tertium in terram sanctam: Romam reuersus, ibi exspirauit anno 8. mense quarto die 12.

Vacauit sedes die vno.

170 1153

ANASTASIVS IV. Romanus liberalis erga pauperes mortuus est anno 1. mense 4. die 14. per vniuersam Europam fames fuit hoc Pontifice.

Vacauit sedes die vno.

171 1154

ADRIANVS IV. Anglus natione, monachus conuertit Norvvegianos ad fidem. Papa factus excommunicauit Imperatorem Fridericum I. quod ei restitisset volenti adiungere Lombardiam sedi Romanae, viuis excessit anno 4. mense 8. die 28.

Vacauit sedes diebus 3.

172 1159

ALEXANDER III. Senensis patria, homo doctus, tres Antipapas exegit bellum magnum cum Imperatore Friderico primo gessit, qui post Carolum Magnum maximus fuit Imperatorum, quem excommunicauit. Volentem accipere absolutionem nixumque genibus, Alexander pedibus calcauit, accinique iussit super Aspidem et Basiscum. etc. ad quae Imperator: reuerentiam sancto Petro non tibi defero: respondit Alexander: et mihi et sancto Petro. Volat. Hic Papa in pontificatu plus quam vllus Pontificum vixit, excepto S. Petro mortuus est anno 21. mense 11. die 23.

Vacauit sedes die vno.

SCHISMA XXIV.

VICTOR IV. creatus durante schismate contra Alexandrum 3. Antipapa annos 4. menses 7. fuit.

PASCHALIS 3. durante schismate, creatus Antipapa annos 5.

CALISTVS III. Hungarus, creatus durante schismate, Antipapaque fuit annis 7. mensibus 5.

SYNODVS GENERALIS.

Concilium Generale celebratum in Laterano (opinante Genebrardo) per 300. Episcopos, tam Orientales quam occidentales, pro reformatione morum: in quo haeresis Valdensiu m damnata fuit, simulque instiutum, vt in electione Paprum duae tertiae partes conuenientes in suffragus sufficerent, euitata schismatis causa in posterum.

173 1181

LVCIVS III. sciens Christianos in terra sancta in periculo esse propter peccata, solicitaui. Imperatorem Fridericum, Regem Galliae Philippum Augustum, et regem Angliae, vt susciperent expeditionem in terram sanctam. Mortuus est an no 5. mense 2. die 28. p. s.

Non vacauit sedes.

174 1185

VRBANVS III. Mediolanensis certior factus de expugnatione vrbis. Ierusalem per Saladinum Suldanum, possessam per reges 9. christianorum, spatio 88. annorum, moerore obiit anno primo mense 10. die 25.

Vacauit sedes die vno.

175 1187

GREGORIVS VIII. Beneuentanus omni diligentia conatus efficere vt festinarent milites pro recuperatione terrae sanctae, obiit mense primo die vigesimo.

Vacauit sedes diebus 10.

176 1188

CLEMENS III. Romanus, homo doctus et sanctae vitae, Principes Christianos solicitauit, vt festinarent cum proposito recupe rationis terrae


page 48, image: s0092

sanctae: viuis excessit anno 3. mense 2. die 16.

Vacauit sedes diebus tribus.

177 1191

CAELESTINVS III. Romanus, interdicto subiecit Regnum Galliae, ea de causa quod Philippus Augustus repudiauerat vxorem primam, quam postea tamen recepit, deserta posteriore, Induslsit hic Virgini vestali, sorori Siciliae Regis, vtad nuptiarum vota descenderet, nupta Henrico VI. Friderici Barbarossae filio Imperatori. Obiit Caelestinus cum praefuisset Pontificatui annis sex, mensibus nouem, diebus vndecim.

178 1198

INNOCENTIVS III: Vir doctus, vt videndum est in Epistolis Decretalibus, Pontificatui praefuit annis octodecim, mensibus sex, diebus nouem.

Vacauit sedes die vno.

1215 SYNODVS GENERALIS LATERANENSIS.

Concilium vniuersale celebratum in Basilica S. Iohannis Lateranensis, celebratissimum omnium Europensium per 1285. Praelatos et Legatos Imperatorum et Regum: contra ertores Abbatis Ioachimi et alios. Plat. Tomo de conciliis.

179 1216

HONORIVS III. Romanus, coronauit Imperatorem Fridericum II. eundemque excommunicauit, quia esset rebellis sedi sacrae; confirmauit quatuor ordines medicantium, ademit habitum versicolorem Carmelitis ex albo et flauo, instituit, vt hostia sacra eleuaretur apportareturque aegris cum reuerentia: obiit anno Pontificatus sui 10. mense 8.

Vacauit sedes die vno.

180 1227

GREGORIVS IX. patria Anagninus, consanguineus. Innocentii III. iussit colligi libros decretorum per Remundum barchium Diaconum suum, vetuit ne legeretur ius Ciuile Lutetiae: Fridericum II. differentem iter in terram sanctam excommunicauit, quod is deinde compleuit occupans Hierosolymam. Mortuus est Gregorius anno pontif. sui 14. mense 5.

Vacauit sedes die vno.

181 1241

CELESTINVS IV. Patria Anagninus, vir bonus doctusque, obiit die 17. pontif, sui.

Vacauit sedes anno vno, mensibus octo, diebus 15. ea de causa, quod Cardinales captiui detinebantur per Fridericum II.

182 1243

INNOCENTIVS IV. Ligut, vir doctus, Imperatorem Fridericum II. Imperio priuauit, quod Apostolicae sedis bona inuasisset: legem tulit vt Cardinales equitarent, vterenturque mitris pileisque rubris, ad significandum, eos esse paratos ad fundendum sanguinem suum pro defensione Ecclesiae. Sic Cardinalium ordo supremus dignissimusque fuit inter clericos: Hoc incrementum honoris fuit Ecclesiae decrementum. Obiit postquam scripsisset supra Decretales et Authenticos, librumque de iurisdictione Imperili et Pontificali contra Petrum de vineis, qui omnia Imperatori attribuit, anno 2. mense 5. tlie 14.

Vacauit sedes diebus 13.

1245 CONCILIVM LVGDVNENSE.

Concilium vniuersale celebratum Lugduni in Gallia contra Fridericum Imperatoremiin quo festa plurima instituta sunt, vt festum S. Stephani, Innocentii, S. Iohannis Baptistae. Duodecim Apostolorum. S. Pauli. Virginis Mariae. S. Michael. s, et alia S. Ludouicus Rex, declaratus dux quintae expeditionis in terram lanctam, eo profectus est.

183 1254

ALEXANDER IV. Patria Anagninus, doctus, liberalis erga pauperes, eduxit Eremitas S. Augustini ex syluis, eosque in vrbes introduxit, iis mandans, vt praedicarent audirentque confessiones: Damnauit librum Gersonis de S. Amore Doctoris Parisiensis, qui contra paupertatem et mendicantes erat. Obiit anno 6. mense 5. die 5.

Vacauit sedes diebus 3.

184 1261

VRBANVS IV. natus Troiae in Campania, filius sutoris, Patriarcha Hierosolymitanus, electus Papa, Cardinalibus non consentientibus, vt eligeretur quidam ex eorum collegio: instituit festum S. Sacramenti, coronauit Carolum ducem Andegauensem fratrem S. Ludouici Regem Siciliae. Viuis excessit anno Pontificat. sui 3. mense 1. die 4.

Vacauit sedes mensibus quatuor diebus duobus.

185 1265

CLEMENS IV. Gallus, vir doctus, magnae pietatis et sanctitatis, diligens in distributione bonorum Ecclesiae, sine cuta promouendorum propriorum liberorum (in matrimonio enim vixerat) neque nepotum, quorum vni detraxit beneficia duo, habentitria, omni ope conatus vt concilia rentur principes Christiani. In viuis esse desiit anno pontif. sui 3. mense 9. die 25.

Vacauit sedes annis duobus mensibus nouem dieb. 2.

186 1271

GREGORIVS X. Patria Placentinus, Archidia. conus terrae sanctae, electus est Papa; Cardinales, qui annis duobus et vltra discordes fuerant, occasionem dederunt vni eorum qui erant in conclaui, dicenti: Auferamus tectum aedificii. S. enim Spiritus non per tam multa tecta descendere potest: sermo, me iudicante, parum Christianus. Pulchras fecit institutiones, attinentes electionem, in Concilio Generali celebrato Lugduni: et inter alia, ne Cardinales ex conclaui ele. ctione non perfecta abirent. Viuis excessit anno pontif. sui 4. mense 4. die 10.

Vacauit sedes diebus 10.

1274 CONCILIVM II. CELEBRATVM LVGDVNI.

Concilium generale II. Lugduni celebratum, in quo Ecclesia Graeca conuenit cum Latina: sed concordia illa non diu durauit, nec amplius quamantea. NICEPHORVS GREO. dicit Imperatorem Graecorum concilio adfuisse, Michaelem Palaeologum.

187 1275

INNOCENTIVS V. Haeduus Iacobinus Monachus, doctus Theologus, reuocauit legem antecessoris sui, statuentem ne Cardinales abirent imperfecta electione, mortuus est mense 5. die 2.

Vacauit sedes diebus nouem.



page 49, image: s0093

188 1276

ADRIANVS V. Ligur, reuocauit institutionem Gregorii X. quae fuerat, ne electione imperfecta ex conclaui abiretur. Obiit anno Pontif. sui mense primo die septimo.

Vacauit sedes diebus viginti quinque.

189 1276

IOHANNES XX. dictus XXI. Lusitanus Medicus, doctus, sed ineptus ad eam dignitatem. Obiit mense pontific. sui 8. die 8.

Vacauit sedes mensibus sex diebus quatuor.

190 1277

NICOLAVS III. gente Vrsinus, homo prudens et cordatus, ademit Carolo Regi Siciliae officium senatoris: incitato contra illum Rege Arragoniae, inde exortae sunt vesperae Siculae: Roma Notarios et Rabulas forenses exegit dicens, eos viuere ex sanguine pauperum. Conatus facere vnum Nepotum suorum Regem Lombardiae, et alterum ducem Hetruscorum, mortuus est anno pontif. sui secundo mense octuao die vigesimo nono.

Vacauit sedes mensibus sex.

191 1281

MARTINVS II. dictus etiam IV. Taronenfis, restituit Carolum in ossicium senatoris, excommunicauit Imperatorem Graecorum et regem Arragoniae, quorum posteriorem regno prmauit, idque Carolo fratri Philippipulchri dedit. Obiit Martinus anno pontific. sui 4. mense 1. die 2. tam sanctae vitae fuit, vt etiam aegroti venientes ad sepulchrum eius recuperarent sanitatem.

Vacauit sedes diebus quatuor.

192 1285

HONORIVS IV. Romanus vir bonae vitae, confirmauit excommunicationem antecessoris sui contra Perrum Regem Arragoniae. Excessit anno secundo die secundo pontificatus sui.

Vacauit sedes mensibus decem diebus decem.

193 1288

NICOLAVS IV. Longobardus, ex ordine fratrum Minorum, vit literatus, et prudens in distributione beneficiorum et bonorum ecclesiasticorum: Mortuus est postquam tenuisset sedem annis 4. mense 1. die bus 14.

Vacauit sedes annis 2. mensibus 3. diebus 2.

194 1294

CAELESTINVS V. Eremita, et author ordinis Caelestinorum, electus est Papa, deinde ob simplicitatem suam deceptus est per successorem suum, qui ipsi caute dixerat, vt omitteret dignitatem Papalem, quod instituisset, vt Cardinales in asinis equitarent, ad imitationem Domini hostri (institutionem sanctissimam et prodigiose euersam dicit Genebrardus) omisit papatum, et se in deserta contulit, per successorem suum captus carcerique mancipatus, in quo omni ope priuatus necessario periit mense pont. sui quinto die 7.

Vacauit sedes diebus decem.

195 1295

BONIFACIVS VIII. homo cautus et versipellis, ingratus, crudelis, arrogans, de quo dictum est, eum ad pontificatum intrasse sicut vulpem fraudantem sanctum illum virum Celestinum, alloquendo eum per tubam aut arundinem, cuius extremitas altera pertuso pariete in foramen inserta fuetat, pertingens in Celestini cubiculum: mentitus hac tatione Angeli siue Genii alicuius vocem. Regnauit vtleo, dicens se habere potestatem donandi et auferendi regna, qui de facto excommunicauit Regem Galliarum, dans Regnum Imperatori Alberto. Mortuus est sicut canis, indigne sanctum illum locum occupauit annis octo, mensibus nouem, diebus duodeviginti. Annum iubileum semel in centum annos instituit, primusque fuit qui indulgentias dedit. In malo illo seculo imperium Turcarum incrementum suum in Othomanno cepit.

Vacauit sedes diebus decem.

196 1303

BENEDICTVS IX. dictus etiam X. Iacobinus Monachus humili loco natus vir sanctae vitae, et pacisrcus Philippum Pulchrum Regem Galliarum absoluit ab excommunicatione antecessoris sui, et duos Cardinales ex genere columnarum. Obiit mense octauo die sexto pontificatus sui.

Vacauit sedes mensibus decem diebus viginti septem.

197 1305

CLEMENS V. Burdegalensis Archiepiscopus eius loci, electus absens et confirmatus Lugduni per Cardinales, sedem Romanam Auinionem transportauit, euitandarum Italicarum seditionum causa: publicauit constitutiones de nomine eius nominatas Clementinas: obtinuit Auinionem (in qua sedes annis 72. mansit) et comitatum Nicenum a Ludouico Rege Neapolitano in recompensationem tribuli debiti Ecclesiae Romanae: Venetos excommunicauit, vsurpantes vrbem Ferrariam, quae erat ex patrimonio Ecclesiae: vita excessit anno pontificatui 8. mente 10. die 16.

Vacauit sedes anno vno mensibus tribus diebus septendecim.

1311 CONCILIVM VIENNENSE.

Concilium Generale celebratum Viennae Allobrogum per 300. Episcopos in quo Fratricelli, Begini, qui tertium ordinem sancti Francisci eligere volebant, quorum caput erat Fulcinus, sic. ut haeretici damnati sunt, vt et Templarii, ibique institutum fuit, vt lingua Hebraica, Chaldaica, Arabica et Graeca in praecipuis Academiis publice doceretur.

198 1316

IOHANNES XXI. dictus etiam XXII. Cadurcensis, vir prudens, electus post longam contentionem Cardinalium excommunicauit Imperatorem Ludouicum quartum, qua de causa Antipapam ei dedit, Papa hic in quosdam errores incidit, quos tamen per Theologos Parisienses admonitus reiecit. Obiit anno Pontif. sui 18. mense tertio, die 28.

Vacauit sedes diebus sedecim.

1317 SCHISMA XXV.

NICOLAVS V. Nudipes, fuit Antipapa contra Iohannem XXI. curante Imperatore Ludouico quarto, mortuusque est in carcere Auinioni, venia ab Iohanne pertita, cuius effigiem combusserat quasi haeretici, Antipapatus sui anno tertio mense tertio die quatrodecimo.

199 1334

BENEDICTVS X. dictus XI. Monachus Tolosanus, ordinis Cistertiensis, vit doctus et seuerus, pari modo distribuens bona Ecclesiae, sine


page 50, image: s0094

respectu cognationis, dicens Papam nullum habere cognatum: reformauit ordinem Cistertiensium et Bernhardinorum, ex citato iis collegio Luteriae: in viuis esse desiit, postquam tenuisset sedem annis septem, mensibus quatuor, diebus sex.

Vacauit sedes diebus vndecim.

200 1342

CLEMENS VI. Patria Lemouicensis, Monachus, vir doctus, et liberalis in omnes: lubscripsit hic exeommumcationi Benedicti et Iohannis XXII. contra Imperatorem redegit iubileum ad annum quinquagesimum, conatus regem Galliarum Philippum Valesium cum Rege Anlaiae Eduardo in gratiam reducere. Obiit anno Pontif. sui decimo mense 7.

Clemens hic celebrauit iubileum secundum anno 1350.

Vacauit sedes diebus vndecim.

201 1352

INNOCENTIVS VI. patria Lemouicensis, vir doctus, beneficia viris lenemeritis distribuit, eos vt domi habitarent, coegit, sumptus domus suae extenuauit, vt ea pecunia pauperibus subueniret, idemque Cardinales facere iussit: actiones eius verum pastorem demonstrant, quas omnes imitari debent. Morruus est Innocentius anno pontif. sui nono mense octauo, die vigesimo sexto.

Vacauit sedes mense vno diebus quindecim.

202 1362

VRBANVS V. Monachus Lemouicenfis, Abbas in monasterio S. Victoris Massiliae, homo do. ctus, valde cupides resistendi Turcis, contra quos denunciari crucemiussit: Romam profectus, in reditu obiit anno P. S. octauo mense secundo, die vigesimo tertio.

Vacauit sedes diebus decem.

203 1370

GREGORIVS XI. Lemouicensi lius Comitis Bellofortii, homo pacificus, videns tot dissensiones in Italia, et vrbes quasdam obedientiam ei recusantes, Romam rediit sedemque vna eo transportauit, nescientibus Gallis, quod consilio praeceptoris sui Baldi effecit, sedique praefuit annis septem, mensibus duobus, diebus viginti sptem.

Vacauit sedes diebus duodecim.

204 1378

VRBANVS VI. Neapolitanus, cura Romanorum creatus est papa, cum non esset Cardinalis, homo vltionis cupidus, non ptocurans pacem inter Christianos, vt officium eius requirebat, ses pronus ad vindicandum iniurias sibi per Cardinales et Iohannam Reginam Siciliae illtas, quae causa fuit XXVI. schismatis, quique Cardinales aquis submersit. Obiit postquam tenuisset sedem annis vndecim, mensibus sex, diebus quinque: Vrbanus tertium iubileum celebrauit.

Vacauit sedes diebus vndeviginti.

1378 SCHISMA XXVI.

CLEMENS VII. electus Papa per cardinales sedem suam Auinioni habentibus, papaque legitimus per Gallos, Hispanos et Anglos recognitus est, quod schisma omnium crudelissimum fuit et scandalosum, et vltra annos quinquaginta durauit, tenuit sedem contra Vrbanum et successores eius annis quindecim, mensibus vndecim, diebus duodeuiginn.

Vacauit sedes diebus quindecim.

205 1389

BONIFACIVS IX. Neapolitanus, clarus magnis virtutibus pro ratione aetatis, non amplius enim quam annos trigint habebart sed in gratiam agnatorum suorum abusui indulgentius habuit, quas eo tempore pretio vili vendidit; et tribuitur ipsi inuentio Annatarum, id est, quantum numerandum esset singulis, qui vellent beneficio aliquo gaudere. Antipapam Petrum de Luna Hispanum habuit, qui dictus fuit Benedictus XIII. sedi praefuit Bonifacius annis quatuordecim mensibus vndecim. Bonifacius hic quartum celebrauit iubilaeum anno 1390. posthaec

Vacauit sedes diebus quindecim.

1394

BENEDICTVS XIII. Hispanus, antea nominatus Petrus de Luna, deinde Clemens VII. tenmt sedem Auinione durante schismate contra Bonifacium et successores eius, fuit vir doctus, et mortuus est anno tertio.

206 1406

INNOCENTIVS VII. patria Sulmonensis interfecit multos Romanorum (qui eum rogabant, vt tolleret bella et schismata) coactus fux aufugere, deinde cum illis conuenit rediitque, et mortuus est annosecundo, die vigesimoquinto.

Vacauit sedes diebus viginti tribus.

207 1406

GREGORIVS XII. Venetus, Papa doctus, in electione promisit se velie cedere ab Pontificatu, si Benedictus, qui erat Auioni cederet, sed cum ipso collusit: quod cum proditum ruisset, vterque depositus est per concilium Pisanum, sed obedire neuter volebat: sic sedem annis octo tenuit, mensibus septem, diebus quinque.

1409 CONCILIVM PISANVM.

Concilium celebratum Pisae per plurinros praelatos, in quo depositi sune Gregorms XII: et Benedictus XIII. electusque Alexander quintus in locum eorum, sed neque Gregorius neque Benedictus obedire volebat, sic tres pro vno habuerunt pontifices.

208 1409

ALEXANDER V. patria Cretensis, Monachus, electus per concilium, vireruditus et virtuosus: tamen plus Marti deditus quam conditio eius requirebat: fuit Nudipes: Ladrslaum Regem Neapolitanum Regno priuauit, quod conatus fuisset Ostiam et alia oppida Ecclesiae Romanae capere, idque Ludouico fratri Caroli V. dedit. Liberalitas eius tam magna fuit, vt etiam dic ere soleret, se fuisse Episcopum diuitem, Card. pauperem, et Papam mendicantem. Obit mense 10. die 8. pont. sui.

Vacauit sedes diebus tredecim.

209 1410

IOHANNES XXII. dictus XXIII. Neapolitanus, ad pontificatum vi non electione hbera peruenit: homo peritissimus in actionibus, sed tam depra. uatus et male sentiens de fide, vt ciiatus Constantiam ad lacum Acronium fuerit carcerique mancipatus et depositus, postquam sedem peran. nos quinque in quinasset.

Vacauit sedes annis duobus, mense vno diebus 10.

1415 CONCILIVM CONSTANTIENSE ad lacum Acronium.

Concilium Generale Constantiense, congregatum diligentia Sigismundi Imperatoris, cui


page 51, image: s0095

interfuit ipse cum quatuor Patriar chis, viginti nouem Cardinalibus, quadraginta septem Archiepiscopis, sexcentis et quinque Episcopis, sexaginta quatuor Abbatibus, et Doctoribus prope infinitis, in quo tres Papae fuerunt depositi, nempe Iohannes vigesimustertius Bononiae, Gregorius duodecimus Romae, Benedictus tertius in Hispania: Et Martinus V. electus in locum eorum consensu omnium, sic finitum est schisma XXIX; ibi institutum fuit concilium supra Papam esse debere.

210 1417

MARTINVS III. dictus V. Romanus, homo singularis prudentiae iustitiaeque, confirmauit institutiones quod Pap subiectus esset Concilio, vtque decimo quoque anno celebraretur, obiit anno pontsui decimo tertio, mense tertio.

Vacauit sedes diebus vndecim.

1424

CLEMENS VIII. Hispanus, durante schismate post Benedictum XIII. electus per Cardinales quosdam, siue magis anticardinales Hispanos, sedemque sicut Antipapa tenuit annis quatuor.

211 1431

EVGENIVS IV. Venetus ex ordine Canonicorum Regularium, vir bonae vitae in principio: sed malo consilio omnia turbauit, incitans Romanos ad arma, et coactus aufugere in cucullo Monachi, appetitus lapidum ictibus, sedem tenuit annis 15. mensibus 11. diebus viginti et vno.

Vacauit sedes diebus vndecim.

CONCILIVM BASILIENSE.

Concilium generale Basiliense propter reformationem Ecclesiae, contra haeresin Husitarum et Annatas, quae continentur in Pragmatica sanctione publicata in concilio Ecclesiae Gallicanae, celebrato Burdegalae. Ibi Eugenius IV. depositus est, electusque Amedeus Eremita, antea dux Sabaudiae, dictusque est FELIX IV. defensus per Imperatorem Fridericum III. Carolum VII. Regem Galliae et Regem Arragoniae. Vnde Schisam 27. pars Christianorum hunc Papam secuti sunt, pars alterum, plurimi neutrum.

CONCILIVM FLORENTINVM.

Concilium generale (Graeci id synodum octauam appellant) celebratum Florentiae, in quo Imperator Orientis assedit vna cum plurimis praelatis tam Graecis quam Latinis, in quo omnes in vnitate fidei conuenerunt, vt quoque Armenii et Indi.

SCHISMA XXVII.

FELIX IV. electus per Concilium Basiliense praefuit sedit annis nouem mensibus quinque.

212 1447

NICOLAVS V. Ligur ignobili loco natus sed doctus, amatoi doctorum, tam modestus, vt se indignum tanta dignitate iudicaret, multa impendit ad comparandam Bibliothecam, cui Amadeus siue Felix IV. dux Sabaudiae cessit sede, vt euitarer schisma, manens Cardinalis et legatus Apostolicus in Sabaudia. praefuit sedi Nicolaus annis octo diebus vndeviginti.

Vacauit sedes diebus quatuordecim.

NICOLAVS V. quintum celebrauit iubileum anno 1450.

213 1455

CALLISTVS III. Hispanus, quamprimum Papa electus fuit, bellum contra Turcas publicauit, sicut vouerat antequam ad pontificatum peruenisset: res admiratione digna: instituit festum Transfigurationis, obiitque anno Pontif: sui 3. mense 4.

Vacauit sedes diebus duodecim.

214 1458

PIVS II. Senensis, antea nominatus Aeneas Syluius, vir doctissimus, fuit Cancellarius Imperatoris Friderici III. missus legati vice fungens ad plurimos Principes, Secretarius Concilii Basiliensis, postremo Papa, defendens autoritarem suam contra omnes principes: contrarius fuit Ludouico XI. qui ei nolebat consentire de consilio aulicorum in abolitionem sanctionis Pragmaticae. Improbauit Concilium Basiliense, quod ipse ante pontificatum suum duobus libris sua manu scriptis approbauerat: fortasse mortes cum nomine mutauit: sedem annis 5. mensibus 11. die bus 27. tenuit.

Vacauit sedes diebus sedecim.

Concilium Ecclesiae Gallicanae celebratum Aureliae lanctionis Pragmaticae causa, quam Papa pius II. vt haeresin abolere volebat: cui se opposuit Parlamentum Parisianum vna cum Vniuersitate: Congregatio etiam contra Annatas fuit, per quas aula Romana incredibilem summam argenti cogebat a Gallis. Duar. l. 5. c. 11. longa serie omnes Papas alios, oppugnantes sanctionem Pragmaticam enumerat.

215 1464

PAVLVS II. Venetus hostis literarum, vir elegans, simulator, sed superbus, augens maiestate suam armis, et auarus, distribuens beneficia sui lucri causa, omnia venalia Romae habens: apparatu omnes antecessores vicit, ornans mitram suam adamantibus, Saphiris, Smaragdis, Iaspidi. bus, margaritis, et aliis gemmis magni predr, se volens spectari eo habitu: auxit etiam pompam Cardinalium tunica rubra cum caputio, iubileum ad annum 25. reuocauit, omnissis abbreuiationibus institutis per Antecessores suos, in qua parte bene fecit. Sedem annis sex, mensibus decem, diebus viginti sex tenuit.

Vacauit sedes diebus quatuor.

216 1471

SIXTVS IV. Minister generalis Nudipedum, vir doctus, vt auferret inuidiam quatuor ordinum mendicantium, omnes paribus priuilegiis donauit, multa bona fecit, sed nimium suos amauit, sicut multi faciunt abutentes maxime bonis Ecclesiae, tenuit sedem annis tredecim, diebus quatuor.

Vacauit sedes diebus sedecim.

SIXTVS V. an. 1475. sextum celebrauit iubileum.

217 1484

INNOCENTIVS VIII. Genuensis Ligur, humilibus natus parentibus, non effugit auaritiae notam. Numerum promotorum et Secretariorum auxit, quod et ante eum Pius II. et Sixtus IV. fecerant: grauiorem tamen ei maculam inussit, quod spurios suos ad summos honores euectos magnis cumulauerit opibus, quod ante eum Pontifex Romanus nemo fecerat, cum res illo fastigio indigna iudicaretur. Sedit annis 6. mens. 10. dieb. 25.

Vacauit sedes mense vno diebus 6.



page 52, image: s0096

218 1492

ALEXANDRI VI. Hispani, magnae virtures commemorantur; nomen ei ante fuisse perhibent Roderico Borgiae. Caeterum dubitare possis, maiores eius fuerint vitutes an vitia, quae tanta fuerunt, vt sine horrore referrinon possint. Primo enim peruenit ad pontificatum corruptis auro Cardinalibus, quos tamen postea oppressit. Deinde totum se dedit corradendis opibus diuitiisque vt satisfacere desideriis suis posset, et quatuor quos habebat filios nothos ad summa dignitatum culmina euehere. Primum, cui nomen erat Valentino Caesari, Ducem Vrbinifecit, cuius facti nomine totam turbauit Italiam, ipsamque adeo Romam fecit speluncam ac receptaculum grassatorum. Tertio nihil habebat tam sacrosanctum, quod non venderetauro, quod scriptores illius temporis minime dissimulauerunt, quorum vnus ita de eo canit:

Vendit Alexander claues, Altaria, Mitras:
Emerat ipse prius vendere iure potest.

Et alius non minus venuste.

Sextus Tarquinius, Sextus Nero, Sextus et iste:
Semper sub Sextis perdita Roma fuit.

Obtinuit sedem Pontificiam annis II. diebus 8. celebrauit hic septimum Iubileum, anno a nato Chrifto 1500.

Vacauit sedes mense vno diebus tribus.

219 1503

Pius III. Senensis Hetruscus, Gallis iniquissimus. Magnas hic res moliebatur animo; reformationem Ecclesiae, Concilium, bellum Turcicum: sed talia cogitantem mors apprehendit die ab electione eius vigesimo sexto.

Vacauit ergo sedes, sed non nisi diebus quatuor.

220 1503

IVLIVS II. homo Ligur. plus Marti quam litteris deditus, illato Venetis bello, Bononiam cum aliis ciuitatibus eis eripuit, ecclesiaeque restituit, inter quas et Imola, Ceruia, Rauenna, auxilio Gallicarum copiarum. His postea infensus Maximilianum I. Imperatorem et Henricum VIII. Britannorum regem in eos concitauit, vt Gallos horum ope pelleret omniltalia, cum in Praelio Rauennati ab iis victus fuisset Hispanicus Italicusque exercitus. Factus in ferior, fulmen Papale in eos emisit, offerens Galliae regnum in praedam, primo cuique inuadere volenti, quod idem et antea fecerat de regno Nauerreno. Tenuit hic sedem Pontificiam annis 9. mensib. 5. dieb. 21.

SYNODVS TVRONENSIS.

Conuenerant in Vrbe Turonum omnes Gallicanae Ecclesiae Episcopi, cum maximo Doctorum numero, contra Iulium II. Papam, vt et Pisae, Mediolani, Lugduni contra cundem annitentibus Maximiliano I. Imperatore et Ludou. XII. Gallorum regethis opposuit Iulius Concilium Lateranense, quod tamen ipse postea impediuit; Leo tamen X. id prosecutus ad finem perduxit anno Christi M. D. XVII. Causa eius potissima fuerat reformatio Ecclesiae et bellum Turcicum.

Post Iulium II. sedes vacauit octodecim diebus.

221 1513

Hinc electus est LEO X. Florentinus e familia Medicae, annos natus quasi triginta, vir doctus, eloquens, liberalis, virtutis studiosos, doctosque admodum amans, affectibus suis tamen plus iusto indulgens. Vrbinatium Ducem principatu suo priuauit, eumque donauit nepoti suo Laurentio Mediceo, parti Catharinae, quae postea Francorum regina facta est. Promulgauit hic indulgentias, omnium delictorum veniam pollicitus iis, qui argentum ad bellum Turcium conferrent, et abrogare conatus est Pragmaticam sanctionem, contradicente et fremente vniuerso Galliae Clero. Mortuum perhibent prae gaudio cum ac cepisset nuncium de eiect s Mediolano Gallis, cum annis 8. mensibus 8. diebus viginti sedi praefuisset.

Vacauit sedes mense 1. diebus 7.

222 1522

ADRIANVS VI, Germanus, vir prudens doctusque, qui frugalitati et sobrietati admodum studeret. Beneficia ecclesiastica hic conferre solebat non promiscue quibusuis, sed viris doctis bonaeque conuersationis. Non erat hic admodum gratus Romanis, puto quia nimius honestatis et virtutum studiosus esset. Et sane fuerat formator pueritiae ac magister Caroli V. Imperatoris. Obtinuit hanc dignitatem non nisi anno vno, mensibus 8. diebus 9.

Vacauit sedes duobus mensibus, diebus quatuor.

223 1523

Successit huic CLEMENS VII. Florentinus, et ipse e familia Medicea, consanguineus Leonis X. Vir altilpiritus, astutus, vafer, dissimulator, qui studio sibi Gallorum partes aduersus Carolum Imperatorem fonendas sumserat: conciliator matrimonii inter Catharinam neptem suam, et Henricum, Aureliorum ducem, post Regem Galliae. Florentiam Vrbem, partiam suam obsidione cinxit, propter iniurias, quibus gentiles suos a ciuibus aftectos querebatur, eamque totius anni obsidione pressam cepit: multis asperitatem eius in natale oppidum improbantibus. His Alexandrum Mediceum primum Ducem constituit, quiabusus potestate sua, matronarum puellarumque qua. si per ludibrium violauit pudieitiam. Sed ipse non impune tulit, trucidatus a suis. Sedit Clemens mensibus 10. die bus 7. celebrauit idem octauum Iubileum anno a nato Seruatore 1525.

Vacauit sedes diebus 17.

224 1534

Paulo III. Romano, gente Farnesio multae virtutes tribuuntur, quod amauerit pacem, omnemque dederit operam, vt concordiam sanciret intes Imperatorem et Gallorum Regem. Hoc ei vitio fertur, quod populum nimiis exhauserit exactionibus, suorumque commodis plus iusto incubuerit, vt qui Petrum Aloisium filium Ducem Parmae ac Placentiae constituerit, qui postea ab irato populo et offensa nobilitate iugulatus et in frusta concisus est, quod eos iniustis grauaret oneribus. praefuit sedi annis 15. diebus 18.

Vacauit sedes mensibus 2. diebus 29.

1542

Concilium vniuersale Tridentinum sub hoc Pontifice coepit anno 1542. postea translatum Bononiam 1546. sed reuocatum Tridentum finitumque ibi anno Christi 1564. aduersus haereses, abusus, corruptelas et vitiosam vitam populi Christiani.

225 1550

IVLIVS III. antea Maria de Monte dictus, mutauit cum nomine etiam mores. Nam cum


page 53, image: s0097

adhuc esset Legatus Apostolicus, multa praeclare fecerat in concilio. Nactus pontificatum totum se immersit negotiis bellicis, carpulae ac voluptatibus ventris, irrisor propriae dignitatis. Sedit hic Sardanapalus annis 5. mense vno, diebus 16. celebrauit autem nonum iubilaeum anno 1550.

Vacauit sedes diebus 17.

226 1555

MARCELLVS II. plebeio genere natus, doctus tamen et virtutis studiosus, quae tamen ipsi mortis causa extitisse creditur, sublatus venenata potione, vigesimoprimo Pontificatus sui die. Postea

Vacauit sedes diebus 25.

227 1555

Paulus IV. patria Neapolitanus, e nobili Caraffarum familia, vit austerae vitae, multum desiderans tollere abusus Ecclesiasticorum, osor auaritiae, non admittens resignationes beneficiorum, quae alterius commodo fierent; et vt verbo dicam, natus ad restitnendam pristino nitori Ecclesiam, ledem Pontificiam solis annis 4. tenuit, mensibus 2. diebus 27.

Vacauit sedes mensibus 4. diebus 7.

228 1560

PIVM IV. Mediolanensem maxime detestatum ferunt Simoniacos, eosque qui plura simul possiderent beneficia Ecclesiastica: sed et eos qui ea aliorum commodo seruarent. Hos omnes fulmine ditisque percussit, damnatos repetundarum: quam legem, etsi videretur rigidior, successor eins confirmauit. Sedit hic annis 5. mensibus 11. diebus 15.

Vacauit sedes 29. diebus.

229 1566

PIVS V. patria Alexandrinus, Monachus sanctae vitae habitus est, seuerus, sobrius doctusque, cunctis rebus seruitium DEI praeferens, vt corrigeret vitiosos hominum mores, et aboleret haereses. Hunc non sine miraculo pontificem creatum asserunt, Cardinalibus uibil minus quam de electione eius cogitantibus. Author hic fuit sancti foederis inter quosdam Principes Christianos aduersus Turcas, qui ab exercitu Christianorum ingenti praelio nauali victi Caesique sunt ad Naupactum anno Salutis 1571. quae victoria duobus Christianorum millibus captiuis et ad remum alligatis liberatem peperit, vigintiqui quinque millibus barbarorum caesis captisve, ducentis et octoginta nauibus partim occupatis, partim submersis aut exustis. PIVS hic cum torqueretur cruciatibus calculi clamabat: Domine, auge dolores. sed praesta mihi patientiam. Postremo mortuus est, vita longiore dignissimus, qui natus fuerat bono reipublicae Ecclesiasticae: cum sedisset annos sex, menses 3. dies 16.

230 1572

GREGORIVS XIII. Bononiensis nobili ortus prosapia, Iurisconsultus celebris, omnibus viribus adnixus est, vt praedecessoris sui insisteret vestigiis. Diuinis igitur incumbens officiis in id incubuit, vt corrigeret viciosos ecclesiasticorum mores, sublatisque abusibus veram religioni redderet faciem. Liberalitatis eius haec fuerunt specimina: Collegia et seminaria instituendae iuuentuti in mutis locis extructa: Hospitalia in vsus pauperum, praecipue ob Christianam religionem afflictorum, fundata: multaeque aliae res, quae verum Pastorem decent ornantque. Cumque doctissimus esset, multa correxit in Decretis et corpore Iuris Canonici. Postremo correctioni fastorum siue Calendarii, vt vocant, finem imposuit, quam rem aliquot antecessores eius frustra tentauerant: cum conuocasset homines Mathematicarum artium peritia celebriores, ex omni prepe orde Christiano, cum prius hanc rem Regibus Principibusque per Europam significasset, vt et Collegiis Doctorum in Scholis Vniuersalibus. Excessit e viuis cum annos 12. dies 27. praefuisset. Celebrauit hic decimum Iubileum anno Christi 1575.

Vacauit sedes 13. diebus.

231 1585

SIXTVS V. Cardinalis Montaltus, Hetruscus, cui antea nomen fuerat Felici Petrecto, sedit an. nos 5. menses 4. dies tres.

Vacauit sedes diebus 18.

232 1590

VRBANVS VII. Romanus solo tredecim dierum ipacio pontifex fuit, postea

Vacauit sedes mensibus 2 diebus 9.

233 1590

GREGORIVS XIIII. Mediolanensis Insuber, qui antea fuerat Epilcopus Cremonensis, sedem non amplius occupanit quam mensibus X, diebus totidem.

Vacauit sedes tredecim diebus.

234 1591

INNOCENTIVS IX. Bononiensis, antea Cardinalis quatuor Sanctorum, duobus mensibus die vno Pontificem egit. Veneno porrecto eum interiisse perhibent, quod non satis fauere videretur Hispanorum factioni aduersus Gallos, vt quidem illi sibi in electione eius polliciti fuerant. eo mortuo

Sedes Romana vacauit per mensem vnum.

235 1592

Defuncto subrogatus est Clemens octauus, Florentinus, antea nominatus Hippolytus Aldobrandinus, S. Panctatii Cardinalis vir magnae auctoritatis, exsoluit hic e diratum Pontificiarum nodis vinculisque Henricum IV. Galliae Regem, postremo obratus catarro suffocatiuo, periit a. d. III. Martis anni 1601. cum annis 13. mense vno, diebus quatuor imperitasset. IN huius Papatum incidit Iubilaeus XI. anno Christi 1600.

Vacauit sedes diebus 28.

236 1605

LEO XI. Florentinus, Octauii filius, ex perillustri familia Medicae, ad Pontificatum ele ctus est frequentissimo totius Collegii Cardinalium applausu, populo Romano multis modis laetitiam publicam testificante, quae tamen non diu durauit. Vix enim vigesimumseptimum in ea dignitate diem compleuerat, cum maligna febre correptus viuendi finem fecit, magno populi moerore.

Post hunc vacauit sedes viginti diebus.

237 1605

PAVLO QUINTO, Romano antea nomen fuerat Burghesio, quod est nomen antiquissimae familiae apud Senas Hetruriae: Pater ipsius Romam cum se contulisset, vxorem Romanam duxit, vnde natus est hic filius. Fecit Paulus finem viuendi a. d. XVIII. Ianuarii mensis anno salutis 1622.



page 54, image: s0098

Successit huic tertia post eius exequias septimana Cardinalis Ludouisius, Archiepiscopus Bononiensis, de quo dici iure queat, diuina ipsum potius prouidentia quam hominum arbitrio ad hoc Pontificiae dignitatis culmen euectum, cum nemo tale quicquam cogitaret. Assumsit sibi nomen GREGORII XV. nec vitra biennium sedem obtinuit. Hoc tantillo temporis spacio multa tamen laude digna gessit. Composuit enim grauissimam litem super Valle Tellina in Rhaetis, sumpta ea in suum patrocinium: reuocauit ad obedientiam Marcaum Antonium de Dominis, quondam Archiepiscopum Spalatensem in Dalmatia, eumque abiurare coegit errores suos, inprimis autem librum, quem scripserat contra Monarchiam Pontificum Romanorum. Cumque non ignoraret multas in electione Paparum solere interuenire fraudes, captationes, abusus, vnde non leuiter offendantur membra Ecclesiae; bonum factum iudicauit, huic corruptelae occurrere. Nouam igitur Legem tulit, quae imposterum in Pontificum electione ceu sacrosancta obseruaretur, quam et nos beneuolo lectori non inuidebimus.

GREGORIVS EPISCOPVS seruus seruorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

IESVS Christus Dominus noster, aetermi Patris aeternus Filius, Magister et Legislator noster, cuius omnis actio nostra est instructio, quanquam omnes res portet esticaci verbo suo, nihilque sit absconditum aboculis eius: tamen, antequam eligeret duodecim Apostolos ad munus Apostolatus, totam noctem in oratione ac precibus transegit (quod ipsum alias fecisse non legimus) et priusquam Beato Petro pasturam ouicularum suarum committeret, trina interrogatione ter profellus est aeternum suum amorem: haud sane aliam ob causam, quam vt nos doceret, quanta diligentia, cura et prudentia opus esser in electione Pastorum Ecclesiae, vt boni et fideles gregi praeficiantur: inprimis autem in Successoribus sancti Petri, qui habetur lumen mundi, Doctor Gentium, et Pastor Pastorum. Commonefaciunt enim haecnos, ne quicquam omittamus, quod nobis inseruire queat, vt quam optimus Pontifex Romanus eligatur. Neque enim hic de vnius membri, sed de totius corporis salute agitur, cum deliberatio est de preficiendo capite. Non quidem nos fugit, diuersa extare de. creta Pontificum, antecessorum nostrorum, vt et Sanctorum Patrum quibus salutares leges continentur, vt electio illa fiat, non praedominantibus Affectibus aut humana sapientia, quae mera est stultitia aduersus DEVM: sed vt tota res directioni et gubernaculo sancti Spiritus permittatur: Attamen, quia Dies diei eructat verbum, et nox noctindicat scientiam, ipsa experientia magistra didicimus, nullo non tempore, nullo non loco salutaribus remediis locum esse.

Nos igitur, quibus DEVS sine vllo nostromerito commilit curam Ecclesiae suae, cum hon iniuria meturamus ne iustus ille et seuerus iudex aduentu suo ad iudicium nos negligentiae arguat, in re tanti momenti: Nos inquam statuimus tandem exequi id, quod multorum hactenus votis suspiriisque desideratum est, adhibitis in consilium venerabilibus Ecclesiae Romanae Cardinalibus, fratribus nostris, quorum matura deliberatione et consensu hanc legem siue constitutionem perpetuo valituram concepimus, quae in electione Pontificum Romanorum de caetero obseruetur.

Non est igitur eligenduss Papa alio in loco, quam in Conclaui vsitato, eoque clauso et firmato, postquam primo die ordinarium Missae sacrificium perfectum fuerit, cui Cardinales adesse et participare debent. Volumus autem valere suffregia secreta schedularum, duarum tertiarum e numero Cardinalium, etiamsi omnes adessent, nullo desiderato. Penes hos enim erit, selectis quibusdam e toto Cardinalium collegio patem eandemque creandi vniuersalis Pastoris Ecclesiae tribuere auctoritatem, quasi omnes praesto ipsi fuislent. Vel etiam (quod non improbamus) fiat ista electio ab omnibus et singulis Cardinalibus, qui praesto sunt in conclaui, quasi inspiratione diuina, nullo cum quoquam mortalium paciscente, per verbum ab vnoquoque prolatum ELIGO, siue scripto comprehenso, si ab aliquo pronunciari nequeat, Vt autem, quando Electio perviam Scrutinii faciencla est, securior accessus ad ipsum serutinlum sit, volumus, decernimusque, vt illud fiat per numerum suffragiorum, duarum tertiarum Cardinalium, qui in Conclaui praesentes sunt, qua quidem in re constituimus, ne inter duas illas tertias suffragiorum computerur persona Electa: neve quis per viam Scrutinii, aut compromissum, aut vall denique ratione se ipsum eligere possit, sibique ipsi suffragari, quanquamis qui est eligendus in Conclaui esse, inque numerum Cardinalium referri nomen eius debeat.

Praeterea nolumus quenquam haberi pro Electo per viam scrutinii, siue per accessum ad scrutinium, antequam omnia publicentur suffragia. Si enim contingat, vt plures sint, qui duas tertias votorum sibi suffragantes habeant, quod planum fiet apertis prolatisque schedulis, in hac aequalitate suffragiorum calculorumque, nec hunc nec illum pro Electo haberi volumus, sed eum, qui iis commendetur suffragiis, quorum maior est dignitas et auctoritas, cum fieri possit, vt vno solo suffragio quis alterum vincere possit, qui duos calculorum partes fauentes habeat.

Super haec ordinamus praecipimusque, vt antequam mittantur schedulae in vrnam, vnusquisque Cardinalium aperta voce iuramentum praester in hanc sententiam: Testor Dominum Iesum Christum, qui me iu dicatutus est, me electurum eum, qui eligendus est per iudicium secundum Deum, meque positutum hoc ipsum iuramentum in accessu. Hoc inramentum a


page 55, image: s0099

nullo penitus omitti debet, expeditetque, si schidia suffragiorum tam scrutinii quam accessus typis impressa, aut si hoc fieri non posset, vna eademque manu scripta essent, ita tamen, vt ea imprimantur aut describantur, quae exprimi in schedulis solent, omisso solo nomine eius qui eligit, et qui eligi debet, cum signaturis quae subscribendae sunt. Haec enim scribi debent manueligentis in aduersa pagella, eiecti vero in auersa, qua quidem in re necesse est, vt character et signum dict electi sit ita corruptum et deformatum, et cognosci non possit, operta insuper ea parte schedulae, vbi nomen eligentis scriptum est, vtque obsignetur sigillo sigillatim ad hanc facto, non eo quod quotidianis vsibus seruit.

Porro, vt cognosci possit, an quis alii alicui suffragatus fuerit in scrutinio, omnes chartulae sunto in infetiore parte notatae duobus aliis signis; vel certo quodam numero, vel dicto aut vocabulo aliquo Scripturae sacrae, quae signa inueniri debent non minus in vna quam altera chartula, tam in accessu, quam in scrutinio. Postea complicantur illae chartularum partes, in quibus haec signa siue notae sunt, ne videri possint a visitatoribus, donec electio plene perfecta sit per Scrutinium et Accessum; quo facto ichedulae aperiuntur a Scrutatoribus ab ea parte, vbi dictae signaturae sunt, qui postquam eas viderunt cum suis sigillis, peruestigant etiam alteras schedulas quae inscrutinium missae sunt, vt cognosci possit, vtrum eaedem sint signaturae, vnde perspicuum est, duo suffragia vni Cardinali non data per eundem. Quod si inter chartulas illas quaepiam inueniatur carens illo signo fiue nota, quibus accessus schedulae signari debet, aut si quis eorum qui in Serutinio nominati sunt, interueniat suffragium sit nullum. Quod nomen illius concernit qui eligendus est, operret vt eodem modo scribatur per Cardinales, quo impressum est in folio, vt moris est scribere et notare suffragia in Conclaui.

Vt autem de hac re prudentius secretiusque consultari possit, necesse est, vt fiant schedulae suffragiorum cam pluribus aliis, quae ponantur in tabula in medio sacello, eo tamen spacio a Cardinalibus distantes, vt ab aliis videti non possit quid ibi perscriptum sit. Quod si quis aduersitate aliqua impeditus, tabulam accedere non possit, is ferat suffragium in secreto, quo facto accedat eum Scrutatorum vltimus, accipiatque abeo: vtque Accessus fiat clam, publicat iam Scrutinio, si deprechendatur electio in hoc non facta per duas Cardinalium tertias, antequam ad caeteras perueniatur actiones: incumbit Cardinalibus, sicut ante fecerant in Scrutinio, facere denuo schedulas Accessus ad dictas tabulas, quarum vsus erit huiusmodi. Qui voluerit appropinquare cuiquam eorum qui in Scrutinio nominati fuerunt: eius scribatur nomen: qui autem hoc facere noluerit, ne cognoscatur, loco nominis eius hanc scribat vocem: Nemini. Cauendum autem, ne quis in Accessu plures vno nominet, alioquin suffragium nullum erit. Neque permittimus cuiquam, vt in vnoquoque scrutinio plus quam semel praesens sit, neque vt schedula in Scrutinium missa, retroce dens per accessum alium nominare possit.

Praeterea volumus constituimusque, vt antequam schedulae aut Accessus vel scrurinia aperiantut per Scrutatores, earum schedularum numerus ineatur; et si plures deprehensae fuerint quam Cardinales in Conclaui sunt, per eosdem Scrutatores celeriter omnes in ignem coniiciantur, cunctisque inspectantibus exurantur: post denuo ad suffragia perueniatur. Quod si quis huic nostrae constitutioni aliquo modo ausus fuerit contrauenire, siue id fiat directe siue indirecte, is seipso facto sententiam excommunicationis incurrisse nouerit. Statuimus insuper, vt si quis infirmitate corporis detentus ad Scrutimium venire ipse non possit, tres Cardinales sorte lecti eum inuisant, antequam in Scrutinium calculi mittantur, et vltimus Diaconorum teneat cistulam pertulam, clausam tamen ac vacuam; priusque per Scrutatores excussam lustratamque, cuius clauis in ara posita ibi maneat: tradetur insuperaegro schedula impressa, vt praestito iuramento clam nomen futuri Pontificis inscubat, chattulamque in cistam coniiciat, quae relata per eosdem Cardinales aperiatur, schedulaque in Scrutinium mittatur.

Accessu et Scrutinio finito, siue sequatur electio siue non, eligantur forte tresalii Cardinales, qui cognoscant omnes schedulas, ita tamen, vt sigillum com duabus caeteris signaturis maneat integrum, vtque omnes eae schedulae, siue electio secuta sit siue non, e vestigio crementur. Similiter etiam ne clectio prorogetur aut differatur longius, man damus constituta excommunicationis poena, ne Scrutinium bis in die haberi possit, sed vt perficiatur mane post legitimum Missae sacrificium, postquam communicauerint Cardinales, vel post meridiem, hora commoda, post decantatum hymnum, Venicreator et recitatam Orationem ad inuocationem S. Spiritus, Quod si compromisso ad electionem condixisse videantur, audito vsitato campanatum sono, omnes ac singuli Cardinales compareat ad conclaue, nisi forte quis aegritudine aut morboimpediatur, constituta secus facientibus poena excommunicationis.

Mandamus insuper atque imperamus vt Cardinales abstineant ab omnibus in vniuersum pactionibus, mutuis intelligentiis, societatibus, obligationibus, promissis minisque, signis suffragiorum aut schedularum, aut quibuscunque notis, apertis vel clandestinis, siue fiat id nutu, aut voce, aut scripto, aut quacunque tandem ratione, quod si quid tale interueniat, si vel inramentum inter paciscentes intercesserit, eo tamen nemo obligetur: quod si qui contrarium facere ausi fuerint, ii iam de facto pro excommunicatis habeantur: quo tamen edicto non prohibemus tractatus et consiliorum


page 56, image: s0100

communicationes legitimas, in negotio electionis, dummodo fiant conclaui firmato, et per schedularum suffragia duabus tertiis Cardinalium in Conclaui praesentibus, vt dictum est.

Quod si quis tam perfrictae frontis fuerit, leges hasce nostras siue Constitutiones temerario ausu violare, is sciat sepromeriturum indignationem Dei onmipotentis, beatorumque cius Apostolorum Petri et Pauli. Datum Romae in Palatio S. Petri anno incarnationis Dominicae M. DC. XXI. Calendis Decembribus, anno nostri Pontificatus primo.

SEQVVNTVR NOMINA CARDInalium, qui iurauerunt, promiserunt, et signatserunt, cum ipso summo Pontifice in eas quas recitauimus Constitutiones.

EGO GREGORIVS EPISCOPVS ECCLESIAE CATHOLICAE.

Antonius Cardinalis Saulius, Episcopus Ostiensis, promitto, voueo, iuro.

Franciscus Maria, Cardinalis de Monte, Episcopus Portuensis, prom voueo, iuro.

Franciscus Cardinalis Sfortia, Episcopus Tusculanus, promitto, voueo, iuro.

Andreas Cardinalis Montaltus, Episcopus Albanus p.v.j.

Eduardus Cardinalis Farnesius, Episcopus Sabinorum p.v.j.

Octauius Cardinalis Bandinus, Episcopus Praenestinus, p.v.j.

Andreas Cardinalis Perettus, promitto, voueo et iuro.

Benedictus Cardinalis Beuilaquensis, promitte, voueo, iuro.

Franciscus Tituli S. Praaxedis, Presbyter Cardinalis Sutdius, p.v.j.

Ioh. Baptista rituli Sanctorum Marcellini et Petri, Cardinalis Detus, p.v.j.

Dominicus de Sanctis Apostolis Presbyter Cardin. principalis, p.v.j.

Carolus tituli S. Caesatii Presbyter Cardinalis Madrucius. p.v.j.

Ego tituli S. Chrysogoni, presbyter Cardinalis Burghesius, p.v.j.

Ego tituli S. Onuphrii presbyter Cardinalis Barbarinus p.v.j.

Iohannes Garsias tituli quatuor coroniatorum, presb. Card. Millinus, p.v.j.

Ego tituli SS. Cyri et lulitae Presbyter Cardinalis Landesius p.v.j.

M. Angelus Tutius titul. S. Petri ad vincula, Presbyter Card. Nazarenus p.v.j.

Ego tituli S. Augustini Presbyter Cardinalis Veralius p.v.j.

Iohannes Baptista tit. Sanctae Caeciliae Presbyter Cardinalis Lenius, p.v.j.

Dominicus tit. S. Marcelliniin Montanis presb. Card. Riuarolus p.v.j.

Ego tit. S. Mariae de populo, Presbyter Cardinalis Philonardus, p.v.j.

Paulus tit. S. Nerei et Achillei Presb. Cardinalis Crescentius p.v.j.

Caspar tituli S. Crucis in Hierusalam, Presbyter Card. Borgia, p.v.j.

Robertus tituli S. Alexii Presbyter Card. Vbaldinus, p.v.j.

Tiberius Tit. S. Priscae, Presbyter Cardinalis Mutius, p.v.j.

Gabriel tit, S. Pancratii presb. Cardinalis Treius, p.v.j.

Petrus tit. S. Thomae in Brjonae presbyter Cardinalis Campora p.v.j.

Matthaeus tituli S. Marcelli Presbyter Cardinalis Priolus, p.v.j.

Ego S. Presbyter Card. S. Susannae, Bibliothecarius Ecclesiae Romanae p.v.j.

Guido tituli S. Iohannis ante portam Latinam, presb. Card. Bentiuolus. p.v.j.

Petrus tituli S. Saluatoris in Lauro, Presb. Card. Valerius p.v.j.

Fridericus Presbyt. Cardinalis, Comes de Zolleren. p.v.j.

Caesar tit. S. Pertriin monte aureo, Presb. Card. Gerardinus, p.v.j.

Ego tituli Sancti Clementis presb. Cardinalis Cremonensis, p.v.j.

Stephanus tit. S. Mariae in via presb. Cardin, Pignatellus. p.v.j.

Ludonisius Cardinalis tituli S. Matiae, Cancellarius Ecclesiae Romanae. p.v.j.

Franciscus tit. S. Matthiae Merulanus, Presbyr. Cardinal. Sacratus, p.v.j.

Antonius tit. S. Eusebii Presb. Cardinalis Gozadianus, p.v.j.

Alexander tituli S. Mariae in via Larga, Diaconus Card. Estensis p.v.j.

Franciscus de S. Angelo in foro piscatio Diacor, Card, Boncompagninus, p.v.j.

Hippolytus de S. Maria ad Nonam, Diac, Card. Aldobrandinus. p.v.j.

Commendatur in vnittersum huius pontificis zelus aduersus Ecclesiarn, quodque summo studio annixus fuerit pacem inter dissidentes principes Christianos componete, quin et fratris sua opera vsus est, ad componetidas res Rhetiae, per id tempus inter reges Gallorum et Hispanorum controuersas, Cumque a rege Francorum commonefactus fuisset, Monachorum Ordines per Galliam, nempe Benedictinos, Augustinianos, Clareuallenses, Cistercienses multum indigere reformatione mislo diplomate ad Card. Rupefocaltium inssit, vt intra sextum annum vitia illa seuera cortectione tollerentur. Rex cum haec ex Card. intellexisset, communicata re cum sanctiore consilio, assensus est Cardinali, vt reformationi initium faceret adscitis sibi ad executionem sententiae suae idoneis hominibus, datisque literis a. d. v. Iulii mensis anni a Christo nato M. DC. XXII. inssit, vt si quis ab eius sententia proucate vellet, is iudicatetur per Catdinalem Retensem, Archiepiscopum Biturigum, adiumctis Episcopis Andegauensi et Senlisiensi, cum Consiliariis Castellonouano,


page 57, image: s0101

Jannino, Caumartinio, Roslaeo, Marillaco, Aligrio, nec non Poterio et Lesiaeo, libellorum supplicum magistris.

Nemo potest vere dicere se Romae fuisse, et cognouisse penitus tes vrbanas, nisi ibi fuerit vacante Sede Pontificia, Cum enim viuis Pontificibus omnia recto pubernentur tramite ac ordine, praescribente Papa et conseruante legesteo mottuo, repente mutata rerum facie, omnia sursum ac deorsum voluuntur, vt quis se in alium Orbem venisse putet. Tunc enim proceres illi ac optimates, quos aulici miris assentationibus tantum non velut Idola adorauerant, adeo humiliantur et tantum non terrae affliguntur, vt qui proe nimia superbia dedignati caeteros mortales, toti mundo se leges ferre debere opinati sunt, abiecti achumiliati, incuruent se ac inclinent coram iis, quorum fastidiuerant praesentiam: Quin et ipsi Magistratus, qui absoluta vsi fuerant potentia, ab officts furcillantur, vnde multis nascitur andacia, etiam iis, qui nihil minus posse crediti sunt, quam aperire aut occuludete viam, quae ad Pontificium culmen ducit, vt ii inquam audeant excludere eum, quem non satis sibi vtilem ac officiosum fore arbitrantur, exaltato alio, de quo sibi maiora commoda polliceri possint. Ibi tunc cessante Iudicum auctoritate, quilibet sibi sumit licentiam scribendi dicendique apette ea, uae alio tempore in secreto habuerat: quae res iis documento esse possit, qui eminentioribus in mundo constituti locis, maioribus perfruuntur honoribus, vt eam adhibeant in prosperitate sua modestiam, vt si quid tale oboriatur, ipsi conscientia recte factorum extra formidinem ac inuidiam esse possint.

Notatu insuper dignum est, quam primum Pontificem vita decedere contingit, omnia defuncti vtensilia, quicquid in eius deprehenditur cubiculo diripi auferrique ab iis, quibus fortuna fauit, vt primi ingrederentur, vt nihil ibi preater nudos relin quatur parietes, ablata omni supellectile, ipsaque adeo Bibliotheca ac vasis preciosioribus, nisi mature ab amicis eiu huic spoliationi obstruatur, antequam morienti claudantur oculi.

Non absurde his iungemus, curiam siue Aulal Romanam nihil esse aliud, quam conflugem variorum hominum, qui vendita libertate sua mancipia aliorum euadunt, tantum quod sperent augmentum fortunarum suarum, aut desiderio melioris conditionis. Hi cum vident se exclusos gratia atque fauore quem sperauerant, idque occatione vacantis sedis Papalis: magna eum confidentia alterius partes sedquendas sibi desumunt, vnderes suas adiutum irisperant. HInc factum est, vtii, qui parum admodum potuerant sub Paulo V. Pentifice, omni spe sua lapsi fuerint videntes eum ingenii virum tam rigidi, adeo, vt opptessurum eum crederent omnes Cardinales, quotquot ad Papatum adspirate ausi fuissent. Hinc mirandum non est; si multi erexerunt capita ad famam aduersae valetudinis eius, quae ipsi superuenit cum in aede Diuae Agnetis esset.

Cardinalis Burghesius, videnseum cum graui luctari morbo, qui inualuerat ad diem Conuersionis Pauli, ea quae sequebatur nocte complures misit cursores, qui dispositis vsi equis vocarent ad Curiam Cardinales, qui longius aberant. Pontifex interim grauiter afflictabatur: caeterum medicamentorum, quibus vsus fuerat, praestantia effectum est, vt vitam ad secundum vsque Februarii diem procuderet, quo die expirauit circa quartam horam vespertinam.

Nimis longum foret, omnia ea enatrare, quae post eius excessum acciderunt in Vrbetrelicta igitur aliis hac narratione, nobis suffecerit, ea persequi, quae sigillatim contigerunt in eo loco, vbi Cardinales conuenerant, ad eligendum successorem, cum iis quae in ipso conclaui gesta sunt, quorum omnium hic erit vsus, vt ratio ac modus eligendi noui Pontificis nobis ob oculos ponatur, cum non multum in hac re sit differentiae, quanquam si quid intercedit discriminis, a differentia affectuum oritur, quipro ratione spei aut metus variant.

Nouem igitur diebus in exequias Papales de consuetudine facien das absumtis, decimo di in Templo S. Petri, prae sentibus omnibus Cardinalibus Missam de sancto Spiritu cecinit Cardinalis Iustinianus: qua finita, in medium prodiit Augustin us Mascardus Secretarius Card. Estensis, qui de electione Pontificis elegantem orationem habuit. Post hanc Cardinales conueniente ordine conclaue ingressi sunt, numero ad quin quaginta duo, scissi diuersis studiis atque factionibus.

Prima factio erat eorum, quorum caput erat Cardinalis Montaltus, quem sequebantur Card. creati per Sixtum V. auunculum eius, Saulius, Iustinianus, Delmontius et Perettus.

Secunda erat Aldobrandini factio, cui adhaerebant Cardinales lecti a Clemente VIII. Bandinus, Caesius, Beuilaqua, Bellarminus, Detigymnasius, Delfinus, Sanuesius.

Tertii agminis dex erat Burghesius. Seuqebuntur hunc Cardinales qui ab ipso Paulo V. creati fuerant, Barberinus, Millinus, Landus, Lenius, Tontius, Veralius, Caraffa, Rittarolus, Philonardus, Serranus, Asculanus, Vbaldinus, Matius, Sauellus, Ludouisius, Aquinus, Campora, Priulius, S. Susannae, Valerius, Geratdus, Scalius, Pignatellus, Caponus, Vrsinus.

Quarta fact oerat eorum, qui Hispanis fauebant: Zapatta, Madtucius, Borgia.

Quinta in Francorum partes inclinabat, caput habens Cardinalem Bonsium, preaterque eum quatuor alios, qui nullius ductum secuti sibi ipsis sapiebant, erantque Sfortia, Fatnesius, Medicens et Estensis, quanquam crediderim, si se Mediceus caput huius partis profiteri voluisset, secuturos eum fuisse plerosque Florentionos.

Omnes hae factiones postremo tamen in duas principales coaluerunt, quarum prior, quae et numero valebat, pro Burghesio militabat, cui et Montaltus, Farnesiusque cum Hispanis se iunxerunt. Altera Aldobrandini erat et eorum qui Gallis


page 58, image: s0102

fauebant, quam sequebantur qui de Barghesionefcio quid querebantur, quin et Vbaldinus et Vrslaus se capita profitebantur ad excluden dum Pontificatu Campotam, qui per Barghesium cum impoitunitate quadam et violentia caereris obtrudi velle videbatur, qui et poit mortem Pontificis patrui snimagno studio incaumbebat in eas artes, quas ante biennium auspicatus fuerat in fauotem Camporae, nihil habens antiquius, quam hunc in solio pontificio collocare, cum non deessent, quorum et maiores essent virtutes, et ampliora merita. Non desunt, qui hanc rem homini ea de causa tantopere cordi esse dicerent, vt sibripsi faceret ad pontificatum viam succederetque ei, qui omnes suas illi acceptas ferret fortunas, quique ipsius opera ad Cardinalitiam dignitatem euectus fuissetcvidensque Camporam robusta viridique senecta vti, cogitabat illum annis XV. aue XVI. adhuc superumere posse, quod tempus sibi suffecturum existimabat Burghesius, res suas in vado consti uendi, confirmantibus hanc hominis spem Cardinalibus, quos Paulus V. paulo ante mortem suam creauerat, caeterisque eius familiaribus et clientibus. Sunc tamen qui hunt Barghesii in Camporam affectum causae proximiori et pressius vrgenti tribuant: scilicet ne repetundarum postularetur ipse, neu redder trationem eorum, quae sub Imperio Patrui fecerat, quae fortasse futuro Pontifici non probarentur, nisi sibi eum aliqua peculiari ratione deunist um habeter

Tantum autem intererat Cardinali Estensi, Camporam Pontificem fieri, quantum ipsi Burghesio, qui ad finem desideriorum suorum peruenire non poterat, nisi, (quod Canipora pollicitus fuerat) cessaret lis familiae Estensi intentata de possessione terriotorii Commacheni, qui Estenses in Ducatum Ferrariensem restitui capiebat, quacunque id fieret ratione; vnde in hoctotis nice batur viribus, quin et Cardinali Caponio persuaserat, vt Camporae in ferendis suffiagiis faueret; cumque ipse ire aliquo non posset, miserat fideliores ex amicis suis, Fontanel um Comitem, et Entium Bentiuolum Marchionem. Itatotus propendebat in Camporam, qui pollicitus fuerat se si Papa fieret, restituturum Bentiuolorum gentiantiquum ius, quod habuerant in ciuitate Bononiensi, vnde maiores eorum aliquando armis pulsi fuerant.

Quanquam autem promissiones illae Camporae iuramento firmatae litterisque sigillo eius roboratio comprehensae essent; nemo tamen dubitat, quin tales fuerint, quae obseruarinon potuerint, etiamsi ipse Pontifex creatus fuisseticum non desint exempla, plures alios immania quandoque pollicitos fuisse, quae tamen postea nacti quod desiderauerant, haudquaquam praestiterint, hac insuper vsi excusatione se si id facerent, Simoniae notam non effugitures, vnde perspicuum est, largos illos pollicitatores omnino contraria promissis fecisse.

Igitur Burghesius cum non ignoraret, Cardinalem Montaltum multum posse ad iuuandos suos conatus, qui antea aliquoties in Conclaui fuerat, magnamque reum illarum haberet notitiam, quique multo shaberet in Cardin alium numero sibi aut necessitudine aut beneficio aliquo obnoxios; tam commode et luculenter cum illo egit, vt eum in suas partes pertraheret, pollicentem se omniannixurum studio, vt inse aut aliquis e clientela eius post Camporae obitum Papa crearetur: aut si malisauibus Camporam omnino excludi contingeret, annixurum se, vt alius aliquid, qui Burghetio beneficium deberet, eligeretur. Quin et Cardinalem Mediceum in suas partes pertraxerat, cui Magnus Hetturiae Dux in mandatis dederat: daret operam, ne quis alius fieret Pontifex, quam qui Montalto placuisset. Crediderat Montal us ab initio effecturum se, vt Delmontius cardinalis crearetur Papa, eaque de causa nihil pro Campora mioltebatur. Animaduetso autem, se haec cogitata perficere non posse, Burgheisium sibi deuincire voluit, vt repulsam passo Campora, in suffragando faueret Delmontio, Caeterum postremo se deceptum animaduertit.

Iunxerat se Mediceo Cardinalis Farnesius, de voluntate fratris sui Ducis Parmensis, non taen vt Camporae causam adinuaret: hanc ipsam ob causam exprobrabat Mediceo, quod non satisfaceret expectationi Magni Ducis: Verum hic se excusabat, vsus iis, quas supra attulimus, rationibus. Praeterea Burghesius sibi obnoxios fecerat Cardinales Hispanos, vsus opera Cardinalis Estensis, qui eis promiserat, si Campora euasisset Pontifex, adiuturum eum per omnia partes Hispanorum, vt Venctos sub iugum mitteret: Car. dinalem eum insuper creaturum fratrem Ducis Albuquerquensis, Legati Hispanici.

Interea dum cardinales ordine prodeunt e S. Petri Templo ad Sacellum Paulinum, vt omnia ibi faciant, quae fieri debent antequam occludatui Conclaue ad eligendum nouum Pentificem; ii quos non latebant conatus Burgheisii, quique se ei opposituri erant, inagna celeritate miserunt ad Legatos Venetos, vt venirent, neque enim eos commodius ad audacter loquendum tempus habituros darent igitur operam, vt primos Burghesii conatus reprimerent, quem magna confidentia ausurum aliquid scirent, simulac Cardinales essent in Sacello Paulino, cumque perlectae essent Bullae ordinariae, ante electionem Pontificis legisolitae.

Burghesium, qui tot Cardinales in suas allexerat partes, prope carta spes habebat fore vt ex voto fibi res succederet; contemta igitur aduersa factione, latere caeteros sua opinabatur machinamenta: sed turpiter seipsum decepit, patefactis illius consiliis toto biduo antequam venitetur in conclauescum Pignatellus Card, per imprudentiam haec effutiuisset verba: eamus audacter in conclatie cum Pontifice iam creato, qui est Campora. Hec autem protulerat ad quendam domesticorum, qui Burghesio non bene cupiebat: sine mora igitur ad Cardinalem Vrsinum cum se contulisset, narrauit ei quae audiuetat, gnarus Vrsinum capitali odio a Burghesio dissidere, nontantum causa matrimonii, quod inter agnatoseorum


page 59, image: s0103

interuenerat, quam quod in omnes Burghesius fuerat intentus occasiones vt aduersario noceret. Vrsinus igitur libenter hunc nuncium ad animum admisit, vtque firmior esset ad subuertenda Burghesii consilia, adiunxit sibi Cardinalem Vbaldinum, certus illum nunquam electioni Campore assensqrum, qui non obscure prae se ferebat, ducem se futurum eorum, qui fauentes Gallorum factioni exclusuri essent Pontificatu Camporam.

Aldobrandinus et ipse erat ex eorum numeto, quibus displicebant Burghesii machinationes, Habuerat hic secum Cardinalem Lancellotum cum Presientio et Philonardo Cardinalibus qui ab initio parum aequi fuerant Camporae. Caeterum Lancelloto mortuo, omissa Aldobrandinorum factione in castra Burghesii transiuerunt.

Nondum ingressi fuerant Cardinales Sacellum Paulinum, cum Vbaldinus, qui non vna incedebat cum caeteris, per causam catarrhi quo tenebatur, alia via in cameram conclauis venit. Hunc statim adiuit Perettus, obsecrans hominem, ne desertum iret Cardinalem Vrsinum. Respondit Vbaldinus, fore se Vrsino amicum donec viuetet, meque vnquam consensurum in electionem Camporeiquod si coactus aliter non posset, vitimum se fore qui eum Ponrificum agnosceret. Reddidit Perettus, daturum se operam, an mutare posset animum Cardinalis Montalti fratris sui. Verumis hoc obtinere non potuit.

Vbi primum in Conclaue peruentum est conuenere Cardinales ad impediendam Camporae electionem, erantque Aldobrandinus cum sua sequela, itemque Vrsinus, Vbaldinu, Bonsius. Forlius his se paulo post iunxit: sed antequam id facerit, collocutus cum Cardinalibus Hispanis ipsoque Legato Hispanico, ad reuocaudum verbum pcomissionis, tanta dexteritate se excusauir, vt facile ipsis persuaderet. Sed tamen ne sic quidem numerus sufficiens erat, ad excludendum Camporam. INterea vrgebat Burghesius acriter propositum, omnibusque viribus id quod animo conceperat, efficere nitebatur, antequam Sacello Paulino exiretur; multomque animi addiderat viro, quod nec Aldobrandinum nec Vbaldinum sacris interesse viderat, quo. potissimum formidabat adliersarios, credensipsos eosdem ne in conclaue quidem venturos, nisi sub serum diei. Vbaldinus, vt superius diximus, non parum languebat: Aldobrandinus autem etiam erat infirmior, ob graues viae iactationes, qui quaturor dierum spacio Rauenna Romam peruenerat temporeanni ad faciendum iter incommodo et hortido: vnde et mortuus est ea ipsavespera, qua exitum est e Conclaui. Ibi autem Burghesius se toto coelo errare animadutertit, postquam vidit duos illos ante se in Fanum Paulinum venisse: coepitque diffidere causae suae, veritus, ne interea subtraxislent sibi suffragia non nullorum, qui antea sibi suam addixissent operam. Igitur cum non omnibus fideret, statuit non progredi amplius, antequam explorasset eorum animos, an omnes ficmiter perstarent in sententia.

Interea Cardinalis Vrsinus, cum videret rem in apertoversari periculo, vt euerteret consilium Burghesii, per Cardinalem Caefarium exorauit Cardinalem Saulium, Decanum Collegii Cardinalium, vt clara voce pronunciaretse tatigatum opus habere quiete, digtessurum igitur paulisper in vicinum cubiculum. Hoc autem eo fine fiebat, quod ante perlectam Bullam ad ferenda suffragia iri non posset, nec hac ratione Burghesius, antequam clauderetut conclaue, conatus suos exsequi, Egredientem Saulium senem admodum secutus Barghesius obsecrauit, vt cum ad electionem veniretur, ad caeterorum exemplum suo Camporam iuuaret calculo Respondit Saulius, hulli parti se futurum obnoxium, nec se admissurum vel ipsam fauoris aut in dignationis appellationem: sed rem omnem Spintui sancto permissurum. Digressi a Sacello Cardina es ad suam quisque abiuit Cameram, prandendi gtatia. Vbaldinus et Vrsinus, qui iam ientauerant, tempus id lucrati sunt, ad dehberandum supet negotus istis, cum prius cum Peretro de ratione gerendae rei conuenislent. Vrbnus contulit se ad Mediceum, orquitque ne suo soffragio inuaret Camporam, neu se sinerat i.a ductariper Montaltum: hac enim ratione ipsum minume secuturum exemplum Patris sui, qui et ipse Cardinalis existens, nunquam in Conclaui aliena securus fuisset auspicia. Atqui aliter se facere non posse, respondit Madiceus, inssus obseruare Montalt um a Magno Duce fratre suo. Regessit Vrsinus: Mirari saus non possum, quod in negotio tam arduo Hetruria Dux tam arctiste constrinxerit mandatis. Persuasissimum habeo, si sciret, quantum haec res gignat praeiudicii ordini nostro, nequaquam ita facturum fuissoe quin et si praesentis temporis angustia pateretur, ipsum de hac re commonefieri, non dubito reseissurum esse mandata. Sed Mediceus excepit, frustra haec sibi dici, cui ligatae essent manus: neque adeo se videre, quid Vrsino metuendum sit. Etiamsi enim Campora Papa fieret, tantam tamen futuram Magni Ducis sub Pontificatu eius auctoritatem, vt ipse ab eo detendi possit contra omnes qui ipsi nocere vellent. Vrlinus ad haec: Tu non satis nosti hominis ingenium, quod demum cogniturus es, vbi Pontfex euaserit, quod ne Deus vnquam permittat, Nam si quid coniicio, satis superque erit negotiorum Magno Duci, ad defendendum se ipsum, suaque iura ac principatum; mihi familiaeque meae Dei benignitate satis vitium superest, vt nos tueri queamus ipsi, nec destituimur mediis, quibus repensa domui Mediceae gratia, nostros vicissim in eam familiam contestemur affectus, quod et superioribus temporibus a nostris factitatum est.

Interea Vbaldinus bonum factum indicauit Burghesium inuisere, qui illum more solito magnis honoribus summaque comitate excepit, persuadere homini conatus, consilium suum de crean. do Campora esse optimum, nixum sundamentis tranquillitatis ac boni publici. Postremo subiunxit, au ditione se percepisse, fauere Vbaldinum factioni Gallicanae, orare se vt mutaret animum, suumque suffragium cum Burghesii voto


page 60, image: s0104

coniungeret. Respondit Vbaldinus: non ego illecebris Gallicanis persuasus quicquam facio, sed eadem mihi vltro cum illis mens est, idem exculusienis consilium; et credas mihi velim burghesi: certum constitutumque esse de excludendo Campora, neuqe te quicquam effecturum, etiamsimeum lucreris suffragium. At tu mihi Vbaldine hanc facias velim gratiam, retulit Burghesius, caetera mihi curae erunt. Vbaldinus ad haecitandem tempus est Burghesi, ait, vt detracta persona et sine interprete ea loquamur quae ex vsupublicosunt. Non negauerim, te, si meo iuueris suffragio, Camporam Pontificem sacere posse: at ego libere profiteor, me in electionem eius nunquam consensurum, sed spero te non indignaturum mihi, si onmem lapidem ad impediendum ipsum mouero, non quod hoc faciam odio alicuius eorum, qui suam tuo beneficio debent prosperitatem: sed quod mea mihi persuadeat conscientia, virum illum hoc tanto fastigio indignum. Quod si examen meorum in te affectuum instituere velis, age alium quempiam e beneficiariis tuis elige (quorum non est exiguus numerus) qui dignus sit ob virtutes culmine Pontificio, quales sunt Cardinales, Melinus, Landus, Crescentius, Aracaelius, cum quibus iure conferti queat Ludouisius: quorum gratia si quid velis, experiere faxo, me non tantum meo illos adiuturum suffragio, sed et habiturum assensum omnium eorum Cardinalium, quiad repudiandum Camporam coniurauerunt. Nondum auditum erat, Ludouisium Romae esse, cum Vbaldinus haec Burghesio proponeret: sed commodum ille venit in Conclaue, ea ipsa hore, qua de ipso in Pontificem sublimando sermo iniiciebatur. Postremo Burghesius colloquio finem facturus, respondit Vbaldino: ego quidem nullum eorum, quos mihi nominasti, quantum in me erit, excludam, sed quicquid erit in me virium, in promotionem Camporae conferam. et sic vtrinquere insecta discessum est.

Digressus a Burghesio Vbaldinus rediit in cubiculum suum, vbi se expectantes inuenit Cardinalem Vrsinum et Ferdinandum fratrem eius, qui consilium ceperant adeundi Principis Sulmonensis, nepotis Papae, vt et ille se opponeret Campotae: quod ideo faciebant, quod in partes eorum pettractus posset mutare nonnullorum propositum, inprimis eorum quos auunculus eius Pontifex beneficiis affecerat, quod ingratitudinis nota inuri ipsis non posset, si in eius gratiam aliaquid fecissent, qui ipsos ad tantos honores promouerat. Sed hi quidem Sulmonensi non persuaserunti quo nomine offensi dixerunt; nos quidem de te deque tuo auxilio manum non vorterimus: ea enim familia nostra est potentia, vt tueri nos ipsos queamus sinetus ope, quod et ante hoc tempus fecimus, quanquam nos quidam inuicem collidere voluerint. Vidimus aliquoties Pontificum nepotes ac consanguineos ad summos eleuatos honores: sed et eosdem vicissim per praecipitia dciectos. Haec, si sapis, ad animum admitte.

Paulo post Perettus Princeps in Vbaldini Cameram venit, vbi communibus consiliis deliberatum est, quid facto opus foret. His adhuc colloquentibus, Cardinalis Iontius Conclaue ingressus est, veniens ab Episcopatu suo: cuius presentia multum animi ad didit iis, qui Camporam exclusum cupiebant, cum non dubitarent, secuturum eum illorum partes. Vbaldinus igitur, profligata omni mora ad eum se contulit, sed animaduertit, Cardinales contrariae factionis iam cum ipso collocutos: et quidem, adueniante Vbaldino, Campora et Pignatellus exibant camera, ac interea dum Campora valedicit Iontio, Pignatellus nactus occasionem colloquendi cum Vbaldino, eum a sententia dimouere conatus est, negans eum, quia Paulo V. creatus esset Cardi nalis, recte facturum, si consentiret in Campore exclusionem. Quod si vel maxime nulla alia ipsum moueret causa suffragandi Burghesio, gratificandum tamen esse viro, quod summum eius in hac re perspiceret et ardens desiderium. Videre ipsum non ob scure, omnes a Paulo V. creatos Cardinales in hanc pedibus ire sententiam, nec ipsum, qui in eorum esset numero aliter facere debere. Non me fugit, respondit Vbaldinus, quantum debeam memoriae defuncti Pontificis, nec commissurus sum, vt in me gratianimi desidetentur documenta. Coeterum toga hed purpurea, quam corpore gesto, tincta est sanguine Martyrum, ipsiusque adeo Christi Domini nosti, hanc in eum finem sumsi, vt me commonefacetet, quo paratus essem ad fundendum meum ipsius cruorem, siid salus reipublicae exigat. Nec metantopere mouet, multos esse, qui sequantur partes Burghesii, inter quos tu facile primus est nec enim eadem causa vtrumque nostrum Cardinalem fecit, neque ad eum modum quo tu es, ego deuinctus sum Burghesio: nec vero opus est vt ex ted scam, quid et quo nomine vnialterique deuinctus sim. Si burghesius in animum induxerit, alii quam Camporae suam commodate operam, sentiet faxo, me potius ipsi quam alii alicui amicum fort. His auditis Pignatellus discessit, et Vbaldinus ingressus lontii cubiculum haesit ibi aliquandiu. Egressus obuium habuit Legatum Galiicum, qui curriculo in Conclaue venerat neglecto plandio, collocutus iam cum aliis Cardinalibus. Hivna iuerunt ad Cardinalem Sfortiam, vbi cum non diu fuislent, pacti inter se de conuenien do in Camera Beuilaqua discesserunt, Et Vbaldinus quidem recta eo se contulit: Legatus autem Gallicus Cardinalem Bonsium adiuit, qui podagrae dolore correptus decumbebat. Vbaldino inter eundum occurrit Vrsinus, quibus colloquentibus praetereunt Cardinalis Zappata et Legatus Hispanicus: hos duos aslectatus Vrsinus ita infit: Hispanorum rex nullius exteri Cardinalis opera rectius vtetur, quam mea et huius (intenio in Vbaldinum digito) sed non vertet nobis vocio, sinon eligamus nostris suffragiis Camporam Poritificem, vt vos quidem desideratis: cum eum tam arduo fastigio nequaquam dignum iudicemus.



page 61, image: s0105

Hoc pacto tota illa die magnis partium studiis vltro citroque discuisum est, vsque ad vesperam, vt vix recipiendi spititus Cardinalibus Legatisque suppeteret spacium. Interea coleribus vectus equis cursor adfuit ab Venetis ad Legatum illius Reipublicae, vbi mandabatur Priulio et Valerio Cardinalibus, nein electione Pontificis quicquam facerent, cuius a Delfino Cardinali mandatum non haberent, ad quam perscripta fuerant quae viderentur ex vsu reipublicae. Quod si sententiis in Camporam irent, iam illos eorumque necessarios ac familiares pronunciari rebelles, poenasque his constitutas subituros. His tam grauibus minis satis se impediuisse Legatus arbitratus est Camporae ele ctionerh, igitur ad Del. finum ait, rediturum se in hospitium, quod et fecit hora noctis tertis. Hunc secutus est paulo post Legatus Hispanicus, relicto Cardinali Zappatae toto negocio: qui de Campora in Pontificem euehendo adeo se certum arbitrabatur, vt Legato abeunti diceret, expectaret diem Merturii: se enim circa caenae tempus ei nonum de Campota Papa allaturum nuncium. Sed hoc vanum fuit. Sauellus Princeps, Legatus Imperatoris non minus suarum retum satagebat, diseursinsper omnia Cardinalium cubicula, cumque venisset in Cameram Cardinalis Mardruccii, missus eo per Burghesium et Zappatam, vt huius Gardinalis suffragium acquireret, omniope conatus est ei persuadere, dicens eum gratissimum praestiturum Imperatori, Regi Hispaniarum, adeoque toti familiae Austriacae officium, quin et hoc pacto deleturum sinistras de se suspiciones, quali ipse Madruccius Venetorum faueret partibus: quanquam autem expressum Imperatoris mandatum scripto exhibere non posset, sufficeretamen debere dicebat, quod animaduerteret Legatos Gallum Venetumque nihil ad summam diligentiam reliqui facere, vt Camporam excluderent Pontificatu, qui non ignorarent, non posse eligi Papam, qui magis futurus esset ex re ex vsu familiae Austriacae. Respondit Madruccius, deliberaturum se in crastinum, nunc enim tempus esse capiendae quietis. Non ignorare se, quot modis deuinctus obligatusque esset iis, quos Legatus nominasset Principibus: facturum se quod ex vsu et honote eorum existimaturus sit: quanquam sibi succurrat, quid superiore tempore in conclaui actum fuerit, vbi ipse Imperatori plus seruierit, quam quisquam eorum, qui languenti medicinam porrexerunt, Eos quidem, qui tunc Caesari aduersari fuerint, honorib. praemiisque affectos, se praeterito; sed sperare iam non eodam modo secum actum iri. His auditis Legatus abiit.

Dum haec fiunt, Cardinales Vrsinus, Vbaldinus, Pius et S fortia consilium inibant in Camera Cardinalis Beuilaquae, antea antem adiuerant Cardinalem Iontium, vt animaduerterent quae ipsius esset sententia, veritine viso Burgehesio animum mutasset. Sed panicus erat terror: adeo enim aduersabatur Iontius electioni Camporae, vt palam diceret, arbitrarise eum indignum Papali dignitate, qui infinitis sceleribus foedasset iuuenturem suam; adesse actiones ac crimina grauissima soriptis libellis comprehensa, olim homini intentata: quib. perpetrati homicidii reus petageretur, et affinis crimini Simoniaco; quodque magis meum ab illo auertit animu, hoc est: quod sciam eum iuratum Gallorum ac Venetorum hostem, vt qui ipsum Papam creauerit, hoc agere videatur, quomodo in vniuersum destruat rempublicam Christianam. Extare affatim exemplorum, quot malis et calamitatibus inuoluerint onbem Pontifices factiosi et partium osores aut fectatores: quod idem in hoc quoque vehementer pertimescendem esse. Prudenter illum loqui, respondit Sfortia, et omnia ita habere, vti dixerat: quin et subiunxit: etiamsi te ad excludendum Papatu Camporam non moueret consideratio boni publici, ô Ionti; tuum tamen proprium priuatumque periculum teincitare poterat: nisi forte velis etiam capitis periculum adire, spoliatus honotibus a Burghesio; qui te iam ante hominem nequaquam et falsa rium pronunciauit, et velut ab aula ac vrbe Romana totiam annis proscripsit. Ego vt de me profitear, cum recta lance examino vitam tuam, vllius falisi aut frudulentiae inre te accusari posse non reor, nisi forte tunc cum Archipresbyteri ad S. Mariae maioris officium possessionemque adiuisti, vsus quinquaginta pilentorum comitatu; quanquam haud videam, quo pacto quis hoc, qualecunque est fraudem appellate possit. Et haec quidem apud Cardinalem Iontium acciderunt. Caeterum quotquot ex Cardinalibu ad excludendum Camporam consenserant, conuenerunt in Cameram Beuilaque, vnaque cum illis Legatus Gallicus, itemque Antonius et Ferdinandus Vrsini, nec non Franciscus Perettus Vulpius, et Aumalius Abbas, Galli: et hi quidem duo vltimi multum attulerunt opis ad exclusionem Camporae, quod illis licetet discurrere, et internunciorum vice fungi, inprimis autem Vulpius, quem cum Philonardus Cardinalis ita satagentem rerumsuam videret, sarcasmo perstringene dixit: tu quidem, Domine, valde occupatus es, sed vide ne frustra labores. Interea Cardinalis Pratensis accedens eos qui in excludendum Camporam conspirauerant, attulit causas exclusionis libello comprehensas, quae vbi perlectae approbataeque sunt, discesserunt coniurati, vt cum aliis quoque comunicarent, ad inquirendum in Camporae ante actam vitam: in quo homine excludendo dum ad hunc modum laboratur, burghesius ab altera patte non dormiuit, vteum includeret, animaduertens, mora suas copias subinde fieri infirmiores, veritus ne plures ex suis asseclis cum animis suffragia mutarent: tentauit igitur Camporam Adoratione facere Pontificem circiter septimam horam noctis. Vocato igitur Varetto ceremoniarum magistro, ad quem pertinebar officium claudendi conclauis, luasit vt exire iuberet Legatum gallicum. Sed aduersarii eius cum olfecisent quorsum Burghesius tenderet, statuerunt Legatum secum in


page 62, image: s0106

conclaui retinere donec dies illucescerer, missisque ministris ad CArdinales suarum partium, nunciarunt quid suspicarentur, fore scilicet vt vocarentur ad Sacellum; attenderent igitur sibi ipsis, ne quid praeter voluntatem cogerentur facere. Plures intellecto hoc consilio confestim cubitum iuerunt, iussis seruis, ne cui aperitent fores, neu quenquam intromitterent. Varettus obsecutus Burghesio aliquories conatus est Legato Gallico persuadere, vtexiter e Conclaui. Sed Legatus qui aliter statuerat, audacterlocurus Varetto, negauit se exiturum, nisi cum sibiita videretur, etiamsi caeretiomnes egrederentor. Hoc responso effectum est, ne posthac Varetrus importunns esset Legato.

Iam tertia hora noctis agebatur, cum Cardinalis Vbaldinus adiit Madrucium Cardinalem, vt si ei persuadere non posset, saltem efficeret, vt si vellet Camporae suo fauere suffragio, expectaret ortum Solis, et Vbaldinus quidem responsum tulit non alienum. Paulo post eundem Madrucium accesserunt Cardinales Mediceus et Sabellus, adiuncto sibi Legato Impe atoris: sed hi quidem parum effecerunt. Sfortiae et Beuilaquae eodem fine Madrucium accedentibus, quo ad eum venerat Vbaldinus, responsum est, cormiturum eum, neque se vlli hominum ea nocte sufftagaturum. Cardinalis Borgia etiam viterius progressus sine ambagibus dixit; fore se aperte in eorum numero, qui exclusuri essent Camporam: neque se vereri, vt hoc pacto offenderet regem suum, qui non imperasset, vt is ipse nominatim crearetur pontifex, sed vt talis aliquis eligeretur, de cuius sibi polliceri posset beneuolentia. habiturum se rationem mandati regii, sed ita, vt ne laederet suam ipsius conscientiam.

His ad hunc modum suam ludentibus fabulam, misit Burghesius S. Susannae Cardinalem ad Cardin. Bellarminum, vt eum in suas pertraheret partes, vtque vocatus in Sacellum compareret. Respondit senex, nunc non esse tempus creandi Pontificis: expectandam esse auroram, vt secundum constitutiones Romanae Ecclesiae, et Canones patrum audiatur Missa, et solennibus Deus inuocetur precibus, vt is misso spiritu suo totum dirigeret electionis opus. Non se plus fauere Burghesio quam alii alicui ex Collegio: lecturum se suffragio suo eum quem indicaturus sit dignissimum, ipsumque adeo Camporam, si ita caelitibus visum fuerit. Hinc conuersus ad Cardinalem ait: miror sane, quid te hoc horae stimulet vt tanta celeritate discurras? Respondit S. Susannae: no ego id facio meo arbitrio, sed illius iussu, cui seruiendum est.

Miserat Burghesius eo ipso tempore Philonardum ad Cardinalem Aquinum, qui in lecto decumbens propior erat morti quam vitae, vt nunciaret ei, decretum esse, vt septima hora noctis Campora deduceretur in Sacellum, vt crearetur Pontifex per adorationem. Hanc legationem ruditer admodum et importune obiuit Philonardus, cum diceret satis ferociter: Agedum, surge Domine, eundum est in Sacellum: hac enim ipsa hora deductum eo Camporam Pontificem facturus est Burghesius. Hoc nuncio aeger Aquinus, quem Burghesius hac spe tantisper in viuis conseruauerat, ita perculsus est animo, vt paulo post moreretur.

Interea S. Susannae Cardin. reuersus ad Burghesium, quid respondisset Bellarminus, nunciauit; qui quidem, non probato Senis consilio adiuncto sibi Cardinalibus Sabello, Pinatello, Philonardo, Romano, et Estio Bentivolo iuit ad Cardinales Valerium et Priulum, vt intelligeret, quid tandem defuturo Pontifice statuissent. Respondit vterque, non obstantibus Venetorum iussionibus, lecturos se suis Camporam suffragiis. Dum ad hunc modum studiis partium certatur, Vbaldinus, securus iam de exclusione Camporae, mittit ad Cardinalem Ludouisium, iubens eum esse bono animo, quod excluso altero ipse iam multorum calculo destinaretur Summus Pontifex. Burghesius contra, qui animo quieto esse non poterat, firmiter sibi persuadet, si in suam sententiam pellicere posset Bellarminum, plures exemplum Senis sequuturos, vt inceptam de Campora fabulam ad finem perducere posset. Statuit igitur denuo eius tentare animum, ingressusque in conclaue eius excitauit virum: qui videris hominis importunitatem, iratus ait; hoc vero non est tempus creandi Pontificis, sed faciendi opera tenebrarum: iam quidem velle se dormire. Burghesius pauca excusandi sui gratis locutus, illud solum se desiderare dixit, quisnam illum retineret, quod Camporae fauere nollet? Respondit Bellarminus: potissimum illud esse, quod dormire vellet; caetera posse ipsum ex Vbaldino discere, cuius non longe abesset cubiculum. Haec verba parum ad suum palatum facere intelligens Burghesius, abiuit cum sociis Cardinalibus ad Madrucium, vt huius rectius exploraret animum. Madrucius cum Germanus esset, libertate quadam animi dixit: se ea nocte lecto ne surrecturum quidem, sed expectaturum tempus matutinum. Illi contra validis adhibitis arietibus, expugnare hominis animum conati, operam inferunt. Omisso igitur hoc ad Zappatam se contulerunt, sed idem acceperunt responsum, quod a Madrocio, quem potissima pars caeterorum secuti, Sabellum ipsum, potissimum Burghesii amicum, in suam quoque pellexerunt sententiam. Quo intellecto, Burghesius: O Dii, inquit, quam vereor ne nostra factio pessum eat, et hic quoque homo e nostris elabatur manibus.

Vbaldinus, cognito quod aduersarii cum Madruccio colloquuti fuissent, veritus ne eum de propositi statione dimouissent, sine mora eum adiuit, sed firmiter in sententia deprehensum relinquens, quiescere de caetero iussit. Magnum sibi Burghesius et Estensis in Bellarmino et Madruccio collocauerant spei suae firmamentum, quod vtrumque ad exemplum plurimum posse nonetant. Iis igitur spe lapsis, Estensis, cui hoc negotium prae caeteris curae erat, ipse iuit, vt


page 63, image: s0107

conuento Madruccio persuaderet, adductisque multis in medium rationibus postremo dixit: nisi ipse consentiret in electionem Camporae, seatque Zappatam missuros certum hominem ad Imperatore atque Hispanorum regem, qui nunciaret, Madrucium directe aduerlari hotum principum intentioni, Respondit non sine stomacho Madruccius, si Zapattam scribere contingeret, se idem facturum: neque vehementer sollicitum esse de eo, quod ipsi nunciaturi essent: sibi nihil serineque meti: suslicere sibi si conscientiam propriam conseruaret illaesam: sperare se tantum litteras luas hab ituras momenti, quantum Zapattae. Quid igitur, regessit Estensis: an non pollicirus este in eandem cum Burghesio et Zapatta iturum pedibus sententiam? Nunquam negaturus sum quae dixi, respondit Madruccius: sed scire debe; torde nouo internenisse causas, quatum pondere a promissis meis discedere coactus fui. Nactus tam incommodum responsum Estensis, ad Burghesium se recepit: qui videns spes et res suas paulatim pessum ire, vltimum facere assultum statuit ad dimonendum sententia Madruccium: cumque ex stimaret ministrum eius atriensem multum ad consilium suum opis adferre posse, conuentum hominem promissis tentauerunt, polliciti Canonicatomin S. Petri Basilica, simulare heri propositum posset. Ceterum hic cum esset animo generosiore, quam qui promissis a recto tramite deturbari posset, ieiunqillis occurrit responso, irrsosque ab se dimisit.

Elusi igitur ab omnibus Burghesiani, cum vltra non haberent quod mouerent, statuerunt, quod supererat noctis quieti tribuere. Burghesium ad cubiculum digredientem consecutus Philonardus: In solo igitur, ait, Campora, proram puppimque salutis tuae constituisti? quin igitur alium ex eorum numero, quitus se obligatos profitentur beneficiis, tibi hac sumis ornandum dignitate? annon vides, omnes vno ore ad repudiandum eum consentire? nihil igitur facturus es aliud, quam vt eum quem exrollere cupis, contemnendum deridendumque propines. Non haecalio fine, quam tuo bono dico, qui paratus sum, vel ipsum ignis supplicium subire, dum tibi seruiam. Non desunt mihi alii, respondit Burghesius, sed sunt causae quaedam priuatae, quae me propius tangunt, quarum tantum est momentum, vt omnibus vitibus eundum mihi in Camporam statuerim? accedit quod citra honoris mei detrimentum a priore sententia, aut exaltando Campora discedere non possim, cum illi homini hactenus tanta contentione et aperte fauerim.

Et iam Vbaldinus collocutus cum Madruccio reuersus fuerat in cubiculum suum, cum inuenit ibi Beuilaquam et Pium Cardinales, qui posterior quidem, cum se prudenter admodum in hoc negotio gessisset, recitauit caeteris, quo pacto ab Estensi Cardinali obuiam facto ad hunc modum compellatus fuisset: Quid est, Pie? hancne rependis gratiam pro benefactis, quae a mea familia accepisti? itane obliuioni tradidistiquae nostri in te contuletunt? Haud ego negauerim, respondit Pius, multis meab Estensi familia affectum beneficiis, quorum nunquam depositurus sum memoriam: quam si vel maxime perdam, dum inseruio commodis Romanae Ecclesiae gloriosam tamen hanc iacturam existimabo. At nos faciemus Papam, qui nubis placuerit, respondit Estensis, si vel alii vel tu ruperitis ilia. Fac sodes ita, reddidit Pius, et videbis quam gloriosum tibi istuo futurum sit. Idem prope accidit Estensi, cum Beuilaquae conaretur de Campora creando persuadere: negante enim se assensurum ei Beuilaqua, respondit Estensis: at ego faxo vt te paulo post poeniteat. Nec me nec mei similes poenitere poterit, ait Beuilaqua, eorum quae facimus, cum actionum nostrarum finem habeamus honestatem.

Conuenerant iam Cardinales omnes, qui in excludendum Camporam consenserant: cumque viderent, firmis sua consilia niti fundamentis, nunciauerunt Legatis caeterisque qui in conclaui erant, se eos nihil morari, irent igitur, et quia superesset dici, quieti corporum indulgeret. Id horae Valettus, Magister ceremoniarum denuo institit apud Legatum Gallicum, vt domum iret, claudendum enim esse conclaue. Erat autem Legatus in cubiculo Beutlaquae: qui intelligens Va. lettum adesse adianuam, egressus ad eum, quidnam ibi faceret, percontatus est. Respondit is: Venire se missum a praecipuis Cardinalibus vt diceret Legato Gallo, discedendum ab conclaui tandem este, cum haud procul abesset autora. Quid ais, respondit Beuilaqua? sicne tibi huius loci vendicas imperium? eiice prius priuaros istos, quibus nihii hic est negotii: deinderedi, et maiore modestia alloquere Legatum tanti regis, qui tactus desidetio seruiendi Deo et Ecclesiae huc venit. Praefatus quaedamad excusanonem sui Varettus, negauit quenquam superesse eorum, de quibus ipseloqueretut, et iam instare diem. At tu, refert Beuilaqua, si diligentius feceris officium, deprehendes adhuc Marchionem Bentiuolum in Burghesii cubiculo latitanrem: hunc prius exire iube, deinide Legatus regis Galliae egredietur cum ipsi placuerit. Discessit evestigio Varettus, iussoque egredi Bentiuolo, caeterisque qui aderant ad Gallum rediit, qui et ipse egressos est circirer nonam noctis horam, tunc clausum est conclaue. Et Cardinales qui contra Camporam conspirauerant, celeriter cubitum concesserunt, iussis diligenter excubare famulis, ne quid interea accideret: nuncsato antea Legato Gallico, conuenturos mane Cardinales Burghesii adueisatios in cubiculo Beuilaquae, vocaturosque eo Cardinales, quorum adhuc dubia forent consilia, quibus praesentibus praelectum iri accusationis capita contra Camporam, ex quib. intelligi possit, electionem eius nullam fore atque illegitimam.

Contra amici Camporae, quos diligentia aduersariorum hactenus latuerat, firmiter sibi persuaserant, alium quam Camporam Pontificem futurum neminem, quin et ipse hac spe adeo erat


page 64, image: s0108

ebrius, vt putaret excidere se Papatu non posse qua vanitate turgidus, plerisque potius vt Papa quam Cardinalis aliquis loquebatur. Cum enim quidam conseruatorem Pop. Romani, Cardina. les nomine Vrbis inuiseret, vt vetus obtioebat consuetudo, auguratus Campore Pontificatum, vt et caeteris Cardinalibus natu grandioribus; respondit is; hoc tibi velim persuadeas, me in altiore, quam qua nunc fruot, dignitate constitutum, memorem fore huius tui in me affectus, neque commissurum, vt mea in subleuando Populo Rom. desideretur industria, inque pro curando bono publico. Quin et quosdam tam praecipites fuisse constat, vt anticipata aliisque praerepta Pontificis gratia pedes hominis deosculati fuerint, in quorum numero fuit Marchio quidam et Comes. Die Martis cum vix solare iubat apparere caepisset, desertis stratis surrexere Cardinales, vt caeptam pettexetent telam. Erant quib. conscientiae morsus exprobrabat credulitarem, quod sibi tam facile a Burghesio imponi passi fuissent. Miflo igitur sido homine ad Camporae inimicos, nuncia. ri iusserunt, cum ad exclusionem hominis petuentum fuisset, se potius alii cuiuis quamipsi suffragaturos. Caeteris ambitio potius quam conscientia quietem inuidebat. In hotum numero erat quidam Cardinalis, qui antequam occludetetur conclaue, Legato Gallico denunciauerat: quanquam se non aperte aduersarium Camporoe profiteretur: facturumtamen, cum ad summam rei peruentum esset aliquid, vnde de suo in Gallum affectu iudicare posset: idem praeterea duo alii ex eorum numero fecerant.

Mane igitur facto, qui de exclusione constituerant, non probauerunt superioris noctis de conueniendo consilium, quod res suas nondum adeo in vado constitutas existimarent, vt exclusio publicari tuto posset, certi, Burghesium altquid contra machinaturum. Visum igitur est nonullis, aliam inire rationem. Nunciauit Vbaldius Borgiae, videri sibi tempus, vt quotquot consensissent, aperte se obstitutos Camporae profiterentut: quod cum factum fuisset, deprehensus est sufficiens eorum numerus ad faciendam exclusionem. Burghesius ab altera parte, conuentis omnibus suarum partium Cardinalibus, de nouo pertenauit eorum animos, cupiens desideriis suis satisfacere peracto Missae sacrificio, cum veniendum esset ad electionem per viam Scrutinii et consequenter per vocem accessus. Vt igitur suae causae consuleret, auctor fuit suis, ne quis Camporae suffragaretur per Scrutinium, vt appareret, an inter caeteros essent, qui suis fauerent conatibus, quod si adhuc tres nanc sci posset calculos, qui soli ipsi deerant, daturum se postea operam, vt per accessum Campora eligeretur. Verum hoc consilium longe diuersus a speraro secutus est euentus. Saulio enim Cardinale Missam celebrante, Cardinales omnes participauerunt, excepto Montalto, Aldobtandino, Caesio, Aquino, qui per causam inual etudinis aberant. Farnesius et Caponus sub eodem praetextu in lectis se continebant, neque veniebant ad Sacellum, vt possentexcutete promissionis obligationem de eligendo Campora Farnelius pollicitus fuerat Mediceo, vt supra diximus, et Caponus Estensi atque Burghesio; qui deinde dixit: recepi tibi mesuffragio meo adiururum Camporam. Fateor, et praeltabo quae promisi. Caeterum hoc tescire velim, siillum Pontificem fieri contingat, me ne vnius quidem horae spacio Romae mansurum: at si Ludouisio suffragati volueris, habe bis me ad omnia paratissimum.

Facta communione, peractoque sacro, alta voce de more proclamatum est: Extraomnes: ibi cae. ptae sunt legi v sitatae leges, quae superiore die legi non potuerant, ob causas quas superius attulimus: quibus peilectis, Cardinales de more inrauerunt, et qui inter eos praecipui erant, profecti ad decumbentes, eorum exquisiuete sententias, quibus reuersis occlusum est conclaue, caeptumque vota per Scrutinium colligere. Vincebat suffragio rum numero caeteros Bellarminus, sed ad duas tertias non accedebat: et Burghesius videns nullum pro Campora se adeptum suffragium, desperauitse eum peraccessum Papam facere posse. Postea nihil admodum actum estaliud: Vrsinus acquieuit, cum vidisset Burghesium spe lapsum; primus ergo aperto Sacelli ostio exiuin hunc sequutus Burghesius est cum complicibus suis, sed iratum pleni, vt Pignatello hoc verbum excideret; valde dubito, quis nos adhuc modum flagellaueritur inde discessum vulgo est ad sumendum prandium. Qui ad excludendum Camporam consenserant, verbulum non protulerunt, expectantes, quid facturus esset Burghesius, qui animum nondum abiecerat, sed Cardinales socios statim a prandio ad se conuocabat.

Dum prandetur, Legatus Venetus periit vt audiretur. Haec res Cardinalibus occasionem praebuit, conueniendi a prandio: vbi omnes censuerunt eum audiendum vocandumque esse ad Concilium. Paulo postiis aliter visum estinunciari igitur ei iusserunt, ne venitet, extare multa indicia, vnde pateret, eum non ideopetiisse vt audiretur, quod aliquid magni momenti interuenisset, sed vt tempus consumeret, ne eo die electio summi Pontificis procurari posset, dato spatio Cardinalibus Sabando et Borromaeo ad veniendum, qui ea adhuc vespera expectabantur: quoanquam hi non venerint nisi aliquot diebus post creatum Pontificem. Legatus arbittabatur sententiam de erclusione Camporae fitmiore etiam stare pede, ignatus, postdigressum eius a conclaui Burghesianos duorum suffragiorum iure auctos fuisse. Burghesius, cuisuspectum erat Legati consilium, euersasuperiore sententia, noluit vt audiretur Venerus: sed connocatis a prandio suffragatoribus suis, tum eos de no, no in verba sua adegisset, laturos eospro Campota suffragia, iterum conarus est Camporam adoratione facere Papam. Sed hoc eius consilium multismodis subsistere non potuit. Nam ipse Campora detetruit hominem, qui videns res suas inter sacrum et saxum haerere, noluit


page 65, image: s0109

subire periculum erclamationis publicae, vitaeque suae examen, quod sciebat infallibiliter futurum, cum praete: Cardinales, qui in eum reprob andum conspitauerant, vltraduodecim essent, qui hactenus nutauerant sententiis. Accedebat quod non fugetet hominem, quot Cardinalium malam promeritus esset grariam, et quam paucos suis demeritus fuisset officiis. His aliisque de causis locutus Burghesio, negauit se in Sacellum venturum, nisi sufficiens ad electionem Papae Cardinalium numerus veniret ad se e Caniera sua deducendum.

Burghesio nouis snorum pollicitationibus confirmato, Beuilaquae res ea nun ciata est, qui continuo misit ad Aldobrandinum, vt sumeret conuenientem habitum, vtque sibi, si opus foret, subsidio esse caussamque communem adiuuare posset. Idem significari iussit caeteris Cardinalibus sociis, qui ad summam diligentiam nihilfecerunt reliqui, vt confirmarent suos in sententia, etc on ciliarent sibi eos qui hactenos in neutram partem inclinauerant. Tandem Burghesio visum est, huic negotio finem imponere, qui conuento Montalto et Zapatta, laborauit, vt excludetetur Delmontius, vtsi Campotam Pontificem facere nonposset, duntaxat illum Papatu prohiberet. Intellecto hoc Zapatta ait: ne dubita, centum ego in uenturus sum, qui in illum excludendum consentient. Burghesio cum Montalto colloquente, superueniens Mediceus, Burghesi, inquit, quo magis pro Campora moues, eo minus promoues, Exclusio enim eius tam manifesta est, vt verbum de eofaciendum non putem. Feci hactenus in tui gratiam quae potui: iam tempus est vt tu mihi quoque gtatificeris, tuoque iunes Delmontium suffragio. Non placuit hoc Burghesio: igitur, non engauetim quidem, inquit, tibimeam operarsed perdifficile istud factu erit, Hispanis vehementer hominirepugnantib. Interim succurrit Burghesio, si quis Vrsino loqueretur de Delmontio, periculum fore ne eligeretur, et ne centum illi de quib. Zappata dixerat, suffectution on essent adeum repudiandum. Amputata igitur huius rei memoria, ait ad Vrsinum: Ego quidem hactenus, quicquid potui, pro Campora feci, arbitratus id fore ex vsu reipubli. cae: tibisecus visum est, qui omnibus mihi obstitisti vitib. Tibi fortuna fauit: nunc ititur omissa conteotione faciam aliquid quod vtrique gratum futurum existimo. Siigitur tibividetut, faciamus Ludouisium Papam, quae Vbaldini fuit heri sententia. Vix nomen Ludonisii audiuerat Vrsinus, comidem sibi videri dixit, dummodo id caeteris nunciaretur Cardinalibus. Burghesius relicto eo abinitad conueniendum Vbaldinum, Beuilaquam aliosque, et Vbaldinum quidem inuenit in Camera Caponi, quisumebat togam Cardinaliriam, quod rumot sparsus esset, fore vt Campota Pontifex fieret per adotationem. Burghesiu: apprehensa vtriusque manu, paulum seductis natrauit quid cum Vrsino collocutus fuisset. Non ignorabat Vbaldinus, omnes acquieturos in Ludouisio, dixit igitur se assentiri eis, nec hoc solum, sed et inissurum calculum nomine omnium Cardinalium, qui aduersati fuerant Camporae. Cum tibi placere meum consilium videam, inquit Burghesius, iam Papa factus est, et ego confestim hoc dicam Montalto. Vbaldinus contra ad Aldobrandiniproperauit cubiculum. Inter eundein occurrit Camporae, qui nescio quid secreti cum Pignatello loquebaturihunc intuitus subridens aitrbona noua, nos habemus Pontifiocm. Campora hoctonitru perculsus, cum recepisset spiritum, si ita est, inquit, frustra laboramus; exeamus igiturceleritet, Deus faciat quae ipsi videbuntut. Et id quidem fuitutum est, regerit Vbaldinus: gratulare ergo nobis, Ludouinus est Papa. Hoc dicto cum offendisset Beuilaquam, qui id nondum audinerat, creatum iam esse Pontificem dixit. Beuilaqua, ratus Camporam eum esse, cum obstupuisset: et quotaridem pacto id fleri potuit? ait. Sed recepit animum postquam intellexit Ludouisium eum esse. Huic colloquio intetueniens Borgia eodem nuncio pariter affectus est, quin et vlterius indignatus addidit: Vos quidem, 6 Domini, omnes estis illustribus nobilibulue procreari familiis. miror quid vobis in mentem venerit, quod ita vos adunco suspendinaso patimini. Vbi dextra fidesque vestra, qui omnes eonlensistis in arendum Papatu Camporam? Recte de nobis indicas, respondit Beuilaqua, nec vnquam de vacillando in pro missis nostris cogitauimus. Sicigitut accipe: Ludouisius est Summus Ponrifex. Exiliit ad hanc vocem Borgla, comitatusque eos est ad Cameram vsque Ludouisii.

Electus adhunc modum in Conclaui Papa, Pontificalibus vestib. indutus et in S. Petri templum deportatus est, vtibi publice a Canonicis do more adoraretur: concurrente ab omnibus partibus populo, et praelaetitia gestiente, quod is creatus fuisset Pontifex, qui ab vnidersis arnabatur, vnoquoque ei testimonium perhibente, quod optimo iuresuoque merito velut per gradus adeos conscendisser honores, qut optimo cuique contingere possunt. Praedicabatur illius comitas et affabilitas, qui eadem in summos infimosque vsus fuisser humanitate, vnde singuli sibi optima quaeque de hoc Pontifice augurabantur.

Hoc de eo indicium confirmauit apud populum nomen Gregorii, quod per totum orbem Christianum grarum ac memorabile fecerat Gregorius XIII. et ipse Bononiensis, qui tam comis et liberalis in omnes fuerat, vt Pater Genetalis Christianorum dici meruerir. Audiebantur ergo variae congratulantium acclamationes, cum plausu et laetis ominibus, nccimpleti poterant ciues eum aspiciendo. Ipse vicissim populum serena facie, tisque intuebatur oculis, ex quibus Paternus affectus spirate videbatur. Tanta autem erat plebis multitudo, vt eos spaciosa D. Petri Basilica capere minime posset, vnoquoque Pontificem in illo honoris fastigio adorare cupienre. Precabantur autem ei longam vitam, vt errores abususque, qui omne occupauerant


page 66, image: s0110

nomen Christianum, ab stirpe detruncare posset reductis felicibus antecessorum eius temporibus ac seculis et sublata annonae caritate, quae miris modis affligebat vulgus.

Postremo hic Pontifex, cum breui temporis spacio praefuisset, Ecclesiam tamen multis ornasset beneficiis, morbo sontico correptus obiit a.d. VIII. lulii mensis anni a nato bono publico M.DC.XXIII.

A.D.XIX. eiusdem mensis Cardinales conclaue ingressi, totis viginti dieb. ibi manserunt: quod omne tempus alitercationibus detriuerunt, cum duae potentes inter eos ortefuissent factiones, quarum capita fuerunt Burghesius Pauli V.Pontificis fratris filius, et Ludouisius patruelis Gregorii XV. His ita in partes abeuntibus, etiam Cardinales, qui post mortem Gregorii in conclaue conuenerant, studiis scissi, diu conuenire non potuerunt, Postremo cum diu multumque litigatum tuisset, sententlis iuetunt in Cardinalem Mapheum Barbarinum Florentinum, Episcopum Spoletanum in Hetruria, Praefectu signaturae lustitiae et Protectorem Scoritae Nationis Ad Cardinalitiam hic dignitatem euectus fuit anno salutis, M.DC.VI. intercedente pro eo Henrico IV. Gallorum Rege, qui illius in Francorum gentem propensim animum cognouerat. Postea aliquor legationes in Galiiam obiuit, missus a Paulo V. Pont. Max. Assumsit is sibi nomen Vrbani VIII. Paucis post electionem suam mensibus tres creauit Cardinales, Birbatinum fratrem suum, et Cardinalis Burghesii ex fratre nepotem, et D. Magatoffum. Eodem tempore in sanctorum numerum retulit Ludonicum Gonzagam, Iesuitam, e familia principum Mantuanorum: quae res magnificis ceremoniis peracta est in aliquot oppidis, praecipue autem Romae atque Mantuae.

IMPERIVM ROMANVM, CVIVS HODIE SEDES IN GERMANIA.

SVMMA CAPITA.

1. AMplitudo et Potentia, quaeolim fuerit Romani Imperii. Debilit atum et eneruatum variis de causis. Primo per bella ciuilia: deinde translatione Aulae Imperatoriae Roma Byzantium: postremo quod per filios Constantini Magni in tres partes scissum diuisumque est.

2. Imperium Romanum ex vno duplex factum, Orientale et Occidentale. Quo pacto denuo diuisum fuerit Carolis Magni aeuo.

3. Ingenium terrae Germaniae quod. Intra quae caeli climata constituta censeatur. Aer eiusdem crassior, hyemes saeuiores, abundat frumento omnis generis et leguminib. diues variis metallis, auro, argento, aere cyprio ferro et plumbo: salsis insuper acidisque fontib. ac thermis. In nonnullis locis diues vineis, croco, glasto.

4. Enumeratur prouentuum vbertas quarundam Germaniae regionum, inprimis Alsatiae, quae diues est frumento, vino, pascuis, deinceps caeterarum.

5. Qua de causa qui nostro aeuo Alemanni dicuntut, priseis Germani vocati fuerint. Ignotus iis olim auri argentique sed et gladiorum vsus. Quibus vsi fuerint in bello armis, et quae eorum confligendi ratio.

6. Quae ratione reges sili eligere sint soliti, eorundemque ritus in creandis ducib. ac tribunis milituin.

7. Faeminae Germanorum magnaenimae et Martiaeles. Modus sacrificandi Mercurio bumanas victimas. Nouae lunae superstitio saobseruatio. Couentus eorum armaeti: exercitiae militariae: artes pacis, habitus corporum et vestitus, Castitas faeminarum Germanicarum celebrata. Conuiuia et epuletiones eorum, in quib. fere de negociis belli pacisque tractabant. Diuersus armorum osustexercitus eorum in tres partes diuisi: Quo pacto iuuentus se in armis exercuerit.

8. Quibus moribus ritibusque populi quidam Germaniae etiamnum vtantur, sigillatim percensetur.

9. Saxoniae populs quadrifariam diuisi. In vniuersum omnes dediti olim supersitiosae Idololatriae. Coluerunt adoraueruntque arbores, fontes, nemorae. Ratio diuinandi, quae prisci Saxones vsi fuerint.

10. De morib. ritibus legibusque Sueuorum.

11. Bauariae populorum siue Boiorum descriptio.

12. Quae fit hodierna Germaniae facies. Diuiduntur Germani in quatuor generae. Quibus fere in vniuersum vtantur morib. quo vitae genere, habitu, exercitiis.

13. Quantum Germaniae populi inter se differant legibus, viuendi ratione, vestitu, habitu corporis, indole ac ingenio, pressius consideratur.

14. Diuitiae Germanorum in quibus rebus praetipue consistaut: in copia metallorum cumpremis argenti, fontib. puteisque salfis, negotiatione ac mercimoniis, artium mechanticarum ac opificiorum solerti tractatione. Nundinae Francofurtenses quotannis geminae magnae celebritatis. Quorundam Principum opes ac redditus.

15. Quantas opes Imperator percipiat ex Germania.

16. Turca cum innumeris copiis Austriam inuadente, quantos Carolus V. et Maximilianus II. Impp. en Germania contraexerint exercitus.

17. Quantum exigente vsu militum numerum cogere possit Imperator.

18. Equitatus et Peditatus Germanorum qualis.

19. Quentum classe et militia marina vaeleant.

20. Quae duae res praecipue desint Imperio Germanico.

21. Quando et per quos Imperium Romanum, quod primis temporib. fuer at baeredit arium factum fit Flectuum.

22. Percensentur tria praecipua Imperii membra, inter quae septem Electores primum constituunt.

23. Alterum est Principum et Illustrium virorum.

24. Terrium liberarum Imperii ciuitatum.

25. Imperium quibus temporibus in certos orbes ac circulos diuisum.

26. Camera siue Dicasterium Imperiale in ciuitate Spirae quando constitutum.

27. Certa officia ac dignitates in Imperio haereditariae, quaternario numero comprehensae.

28. Qui ordo inconsessibus Comitiorum publicis obseruetur, inque caeteris solennitatibus.

29. Triplex in comitiis Imperiorum Senatus, et e quibus quisque conctet,



page 67, image: s0111

30. Religionum per Germaniam ingens diuersitas, quibus vnaqueque nostro auo sit imbutae prouincia. Qua religione vtaentur protestantes, et quibus nominibus accusintur, eorumque responsiones.

31. Catalogus Imperatorum occidentis, eorum vita, tempus imperii, excessus.

1

IMperium Romanum, quod sub Traiani Principatu amplissimis retr arum spaciis definitum fuit, nempe ab Oceano Cantabrico ad Tygrim Armeniae fluuium, et ab Oceano Atlanticovsque ed sinum Perticum: rursus ab Atlante Monte ad Syluam Caledoniam, attingens Albim Germaniae fluuium, et Danubium transiens: id igitut tantae vastitatis Imperium primum detrimentum cepit Galba, Othone et Vitellio bellis ciuilibus in patriam saeuientibus, quo tempore exercitus Romanorum, qui Bri anniam obtinebant, superato freto in vicinam Germaniam transiuerunt, tractis in seditionis societatem aliis quoque populis, vnde factum est, vt destitutis praesidiatio milite proninciis limitaneis, Sarmatae Danubium traiicere ausi fuerint, Alani vero Caspios Montes. Idaeui Persae quoque quorum exiguum eo tempore fuerat nomen, vites sibi et auctoritatem pepererunt, et Gothorum gentes Mysiam Macedoniamque percurrentes, occasionem postea praebuerunt Francis in Galliam irrumpendi. Caeterum Constantinus M. omni ope annixus est, vt veteri restitueret Imperium nitori splendorique, extinctis bellis domesticis, sublatis e medio Tyrannis, iniecto freno Barbaris populis, territisque plerisque omliibus nationibus, quae infestae erant Romano Nomini. Is autem Constantinus, et si talia tantaque praestitit, duas tamen res commisit, quibus Monarchiam illam non mediocriter debilitauit. Prior est, quod do. micilium Imperiale sedemque Caesaream Roma transtulit Byzantium, quo quidein errore vrbem magna ex parte spoliare cveditus est ornamentis prilcaque potentia, incisis insuperi ipsius Imperii neruis, fractrique viribus. Nonimus enim, plantas, aliaque terra nascentia, si e patrio solo auulsae, inque terram sub diuerso Climate delatae transplantentur, multum deperdere a naturalib. suis virtutib. eodem quoque modo comparatum est num omnibus prope rebus humanis, inprimis autem sentiunt regna et Imperia, quantum detrimenti capiante magnis violentisque mutationib. Rectius iudicauit Senatus priscis temporibus, qui omnibus modis obstitit populo, ne post cladem Alliensem Veios migtarent, ersi locus iste videretur commodior et amoenior, et ipsa vtbs a Gallis vastata grauissimeque afflicta fuisset. Alterum est, quod potentiam Romanam infregit, quod orbem Romanum inter tres filios suos partitus est: quae tam noxia diuisio contigit circa annum Domini CCCXLI. Hac enim distributione factum est, vt vnita illa atque innicta virtus scissa ac diuuisa in tres principatus, plurimum amiserit authoritatis atque robotis. Filii enim ab intestinis discordiis, cum ad aperta bella deuenissent mutuis cladib. seinuicem afflixerunt et consumserunt, vt Imperium Romanum simile factum sit cadaueri sine vita et sangnine. Quanquam autem posterior b. rempoiibus sub dominatum vnius redierit corpus istud, tamenfacile postea auelli scindique meambra sua passum est, vt bifariam disperritum multoties legamus, cum alter orientis se diceret, altet occidentis Imperatorem, donec Odoacer rugus, Herulotum Rex, magno cum exercitu Italiam ingtessus, coegit Imperarorem abiicere et spem et nomen occidentalis Imperii, quod euenit circa annum Grariae CCCLXVI. cum Hunnorum agmina iam Danubium transiuissent. Alaricus Vandalotum Rex inuaserat Italiam, et ipsi Vandali iam occupauerant Romam, post gentes illae digressae in Hispaniam Vlteriorem, sui iuris fecerant Baeticam, quam hodie Andaloziam (rectius Vandalusiam) vsurpamus. Inde digressi Africae quoaque possessionem arripuerunt, vt Alani Lusitaniae, Gothi vero interiora ac potissimam partem Hispaniae. Angli, Saxonica gens, Briranniam sibi vendicauerunt; Burgundi, Germanica et ipsi Natio, Aeduos Sequanosque, Romanorumque Proninciam. Francivero potissimam Galliae partem, et Hunni, Scythica gens, Pannoniam, quae hod eabiis Hungaria, obtinuerunt. Laborantem ad eum modum Romani nominis dignitatem aliquantisper sustinuit Instinianus Princeps, eie ctis per duces Legatosque suos ex Asrica Vandalis, Gothis autem ex Italia. Referunt hoc aurhores in annum DLVI. Cererum caduca fuit haec Romanorum gloria, nec diu durauit. Anno enim Salutis DCXIII. eae gentes, quae Mahometis sectantur deliria, vtrique Imperio multum exhibuerunt engocii, opprimentib. Saracenis verumque, cum omnein prope Syriam occupassent, cum Aegypti Regno et Archipelago Graecarum Insularum. Abaltera autempatte, Africam cum Sicilia Hispaniaque Anno autem a nato bono publico DCXXXV. occupauerunt iidem Narbonem, Tolosam et Auinionem cum illarum vrbium agro dominioque. Ad hunc modum Imperium occidentis paulatim pessum iuit corruitque: rebus orientis admodum debilitatis, vtipsa vrbs Constantini, Imperii caput, aegre subsisteret, seque vix aduersus Mahometistarum violentiam defenderet; tantum aberat, vt laborantib, Occidentis rebus subuenire copiis opibusque posset. Et hocillud est, quod Lconem III. Pont. Max. mouisse creditur, vt de transferendo Imperio in Ca. rolum Francorum regem cogitaret circa annum Christi DCCC. quanquam et alia causa accesserit, dissi dium Graecorum a Latinis in causa Religionis.

2

Porro occidentis Imperium ita diuisum fuit ab Orientali, vt Graecis cederet per Italiam quicquid ab vrbe Neapoli et Siponto in orientem solem potrigitur, Beneuentanum oppidum cum agto Longobardici iuris fuit: Venetis a diuisione exemptis sua mansit libertas: praeter haec quidquid erat in occidente, Caroli Magni agnouit imperium. Blondus scriptum reliquit, translationem hanc diuisionemque approbatam fuisse primum ab Irene


page 68, image: s0112

Imperatrice, postea a Nicephoro. Communis aurem fuma obtinet, hac tatione Impertium occidentis per Leonem Pontificem translatum fuisse a Graecis ad GERMANOS, eo quod Francorum Rex Carolus Germanus esset sangnine et origine, omnesque Franci, quiante eum Gallias armis subegerant, regnumque illic constit uerant e Francorum Germanorum prouincia, (quam hodie male Franconiam quidam, alii rectius Franciam otientalem nuncupant) oriundi fuerint. Igitut Impertum hoc modo scissum diuisumque postmodum vniti denuo non potuit, licet Emanuel Comnenus, intellecta Friderici Ptimi prinationc, magnum auri pondus Alexandro tertio obtulerit, vt solus rpfe imperaret Sed hoc finstrafuit. Diuisio enim ista Imperii: quae in Constantini M. libetis initium cepe rat, et in Carolo Mrobut acquisiuerat, in poste ris huius firma constansque mansrt. Ab eo tempote Imperium perangustis circumscribi caepit limitibus vt nihil illi superesset quam Germania, et pars quae dam Italiae Pontifices enim Romani in eadem terira late dominabantur, nemine eis controuersiom de possessione mouente: et Veneti, qui ferme medii erant inter vtrumque Imperium, sua cum gauderent libertar,e crescebant vitib. opibusque: et Regnum Neapolitanum Siculumque, quae Normanni Graecis ademerant, caeperunt beneficii iure dependeteab Eccli sia Romana, quod accidit sub Clemente Antipapa, deinde sub Nicolao II.P.M. eiusque successoribus, qui Bonum Factum indicauetunt, suo calculo approbare id quod sub Antipapa euenerat. Insubriam autem cum bonaparte Hetruriae dislidium Pont ficum, quod eis cum Henrico quarto et quinto, cumque Fridenico primo et secumdo Impp. intercessetat, Ecclesiae abalienauit, cum ipsiquoque incolae ingenii quadam mobilitate ad seditiones proclines, multum hanc rem adsumsissent: quanquam postea compertum sit, plus Imperatores in conseruandas istas prouincias impendisse sumtuum, quam inde traxerint emolumenti. Hinc de Rudolfo primo legimus, territutn illum variis aduersitatib. quae antecessorib eius enenerant, Italiam ingtedi noluisse, sed vendidisse iussuum libertatemque iis, quos empto es repetisset, idque precio haud sane magno. Lucenses enim decem scutatorum (vt hodic loquimur) millibus, Florentini a. sex mill b. autonomiam sibi emisse perhibentur. Authoritas quidem Imperatorum et Potentia per Italiam adhunc modum penitus collapsa est, vt nihil propeillis preter nomen superesset, cum Vicecomites Mediolanenses aliique perillam Italiae partem caesarum legati, ariiperent quibuscunque possent modis dominatum, constitutaque in liber is ciuitatibus Tyranntde cum solum Imperatorib. honorem haberent, vt eos de confirma tione, vel, (vt cum vulgo fabulamur) inuestitura compellarent. Postremo Franciscus Stortia, cum omnem prope cum Mediolanovrbe occupasset Insubriam, necquicquam pensi habuic innestitutam ab Imperatore obtinere satis se validum existimaus, iisdem armis recens parrum defendere principatum, quib, acquisinerat. Et vt rem in pauca contraham, nostro aeuo magnum illud Imperii nomen in sola conclusum superest Germania: quanquam in ea ipsa quidem multis in locis haud ita multum possit polleatque.

3 QVALITAS ET INGENIVM TERRAE Germaniae.

IGitur Germania sub sexto, septimo, octauo celi climate sita, intra quadrage simum septimum et quinquagesimum quintum gradum laritudinis, iremque inter vigesimum quartum et quadragesimum sextum longitudinis constituitur: vbi longissima dies peraestatem in parailelis verstis Austrum est horarum quindecim cum dimidia, versus autem Aquilonem horatum septendecim cum dimidia, Non nos fugit, Corn. Tacitum scribere, aerem illic loci horridum et coelum triste; Senecam autem, aeternam ibi esse hyemen: sed pace illorum virorum dixerim, gaudere illam aere satis dulci et temperato, quamnis frigid uscolo, qui tamen maxime conducat ad sanitatem et ficmitatem corporis. Terra nequaquam sterilis, quae plurimum gignat siliginis, ordei, milii, auenae, tritici, adeoque omnis generis frumenta, cum abundantia leguminum. Campestria loca vbique fere culta sunt, pascua vero inagnamgraminus herbarumque vim procteant. Quid dieam de variism etallorum speciebus, cum c Germaniae montibus multis locis effodiatur argentum, aes Cyprium, ferium, plumbum: adde etiam quod alicubi autum reperiatur. Sal partim e tetrae visceribus eruitur, partim ex aquis fonti. busque salsis excoquitur. Si Plinio credimus, priscis annis hic quoque crystallum reperire licuit, cum onyche gemma, Topazioaliisque lapillis. Culta in super est plerisque inlocis, et elegantibus hortis ac viridariis conspicua, quorum praecipuum decus est aestare et auctumno. Syluae, quibus olim vniuersa horrescebat magna ex parte excisae sunt, adeo, vt vix exigua particula magniillius Hercynii saltus supersit, quem tama fuisse vastitate magni auctores prodiderunt, vt in sexaginta dierum iter latitudo eius expedito paiuerit. Quicquid autem superest, id Syluae Nigrae, Othonicae, Bohemicae nominevsurpatur. Syluae tamen istae adeo hortidae ac formidabiles ne quaquam hodie sunt, vt prisco illo fuere aeuo, sed pigis villisque adde eriam monasteriis frequentibus cultaeatque habitatae. Vineis insuper multis in locis Germania abundar, inprimis adviramque Rhenitipam, ad Micrum Menumqueamnes. Sed vltra Danubium, qua olim fuit Pannonia superior, non solum laudabile profert vinum, verum etiam crocum notae longe optimae. Arboribus fructiferis, pomariitque vbique prope obsita est, nec bonarum rerum inops ab eaparte qua Oceano Germanico, Mari Baltico ac Vistula amne alluitur, his enim in locis ingens frumenti vis quotannis prouenit. De caetero in vniuersa supetiore Germania paucos lacus aut paludes, terosque


page 69, image: s0113

montes steriles ac fastidiosos reperies quicquid enim hic eiusmodi occurrit, frugum culturaeque vix unquam est expers, quin ipsae quoque Alpes, quarum siumma fastigia aeternis cooperiuntur niuibus, eam praebent viuendi incolis commoditatem, quod in vallibus laeto pabulo viridantibus, ingentem armenrorum pecudumque ininorum saginant multitudinem. Syluae Nigrae montes innumeras procreant abietes piceasque, vnde magnam incolae vim picis eliciunt, et tamen, quod miteris, iidem monte; in suis radicibus praestans vinum gignunt. Oleo tamen tota Germania sterilis est, nec bombyces serici artifices commode alere creditur. Cum autem de tota germania generatim verba fecerimus, agedum singularum prouinciarum ingenium pressius consideremus.

4

Alsatiae abundat optimo frumento, quod laeto prouentu luxuriat in locis praecipue planis et campestribus, vbi et arborum fructiferarum copia. in collibus generosum excoquitur vinum: vallibus pabuli praestantia et gregum faecunditas claritatem gignit. Eadem prope bonitate vniuersus Rheni tractus commendatur.

Ager Wirtembergicus ex parte asperior, vinum gignere recusat, vbi tamen excellit in creando pecorspabulo. Alibi lapidosus aut sabulosus est, quod tamen non impedit, quo minus frumentum proferat, quanquam campestria magis faueant agriculturae. Stagna hic, lacusque nonnulli amnesque pisculenti.

Francorum terra alibi quidem plana est et humilis, alibi monticulis quibusdam collibusque intumescit. Quanquam autem in multis locis arena superante argillam videatur ager Iterilior, satis tamen profert frumenti ac leguminum, vt et caeparum, porrique ac raporum maiorem copiam, nec non caulis ac brassicae, quam vicinae prouinciae pleraeque. Amoena est insuper tota ista regio mitibus arboribus, letisque pratis, in quibus innumeri passim oberrant greges et armenta. Vini vber hic fere largusque prouentus, praecipue circa VVirceburgense oppidum, vbi ob syluarum amplitudinem venatio et aucupium frequens. Circa Pabebergam magna vis Glycyrrhizae colligitur.

Sueuia ex parte campestris et plana est, alicubi montibus attollitur, culta tamen et fetax vbique; praeterquam vbiaut lacubus humida, aut Syluis aspera, aut montibus alte surgentibus editior est. Mire fauet terra haec venationib. nec minus pascuis felix, creandoque luxurians frumento. Magnus hic amnium maiorum minorumque numetus, qui e diuersis procurrentes locis velut condicto Rhenum petunt. Ipsa regio in vniuetsum salubri per flatur aere, necmetalla negant fodientibus montium vicinorum subruta viscena, quae ferrum, aut argentum, aliaque alibi exhibent.

Bohemiae regnum frumenti plurimum gignit, inprimis ordei: destituta oleis, vt vniuersa Germania. Vineae hic non adeo multae, in quibus vinum gignitur vel parcius vel insuauius, ob Aquilonis perpetuos flatus, quibus totum regnum estexpositum, prohibente Borea vuarum optatam maturitatem. Crocumtamen subministrat, cuius color, virtus et fragrantia haudquaquam cedit extero. Argenri adeo soecunda mater, vt vbique fodientib, illius metalli se venae prodant: vberiotes tamen reperies circa Crumaniam, Budouizim, et Cuttenbergam oppida: sed et autum alicubi reperiri fama est. Circa Beraunum oppidum quod eruitur ferrum, praecipuae bonitatis esse putatur. Vidimus et Adamantes atque Amethystos aliaque vera tum gemmarum simulacra, quae ibi inuentafuere.

Morauiae solum magna ex paite pinguius, gignendo tritico ac speltae peraccommodum depichenditur, vt colles nutriendis vineis, quibus haec prouincie magis fauet quam Bohemia. Omnia hic eximie culta, cum incolae prope vniuersi agriculturae prae caeteris dediti nihil inultum relinquant, nisi quantum est loci compascui alendo pecori. Iohannes Dubrauius scriptum reliquit, reperiti hic myrrham et odoramenta quaedam peregrini generis, quae non, vti thus, ex arboribus colligantur, sed eterra effodiantur in solo quo dam loco, quem Gradiscam appellat.

Bauaria superior vniuersa probe montib, syluisque horrescit, intercedentibus lacubus nonnullis, fluniisque praerapidis, vnde aptior ad pastum pecoris et pronentum fructuum arbore orum, quorum ingens ibi abundantia. In campestrib. vero satis frum enti nascitur. Huic tameti maiorem copiam gignit inferior Bauariae, quae insuper abundat piscibus, auibus, feris, armentis gregibusque, inter quos praecipuus porcis locus, quorum incredibilis ibi multitudo, ob gladium pomorumque syluestrium immanem copiam. Scatuciunt hic aquae salsae aliquot in locis, vnde sal commendate bonitatis excoquitur. Vinitamen defectum patiuntur, quod hic nullum prouenit, non item ferri aerisque cyprii.

Austriae maxima ex parte plana est: quae quamuis et ipsa ventis Aquilonarib. exposita sit, multum tamen vini, frumenti, Fructuumque omne geuns producit. In quibusdam locis argentifodinas habet nobilissimas.

Quibus camen haudquaquam cedit ager Tyrolensis, in his praecipuis prouinciae opibus consistentibus. Nam montes regionis in tantam adscendunt altitudinem, vt perpetuis eorum fastigia operiantur niuibus, quanquam ferarum largam suppeditent copiam.

Styria, veterum Tauriicorum sedes, montibus prope vniuersa asperatur, excepta eaparte, quae in orientem vergit, vbi Campi visuntur perelegantes. Sunt hic non paucae ferrifodine, intercurrentibus alicubi argenti venis.

Carinthiae montibus vallibusque alternantibus vniuersa occupatur, nec tamen tritici opimo prouentu ignobilis. multis irrigatur amoenissimis fluuiis, quibusdam eriam in locis piscosis lacubus.

Westfalia pascendis gregib. armentisque aptior est, quam gignendo frumento, alicubi syluas habet, lignisque abundat, alibi destituitur. Vini in


page 70, image: s0114

vniuersum nihil producit, quem defectum fructuum vbertate sarcit, cuiusmodi sunt nuces et glandes, quibus ingentem quotannis saginant porcorum alimentum. In ea parte, quae Archiepiscopi Coloniensis dominio subest, varia effodiuntur metalla.

Principatus Cliuensis praecipua laus est aer suauis et temperatus. ipsa humus frumenti copiam procreat satis magnam, nutritque pecoris non exiguum modum, laetiore pabulo ob amnium riuorumque, quibus irrigatur, multitudinem.

Iuliacensis ducatus tritici omnisque adeo frumen. tiferacissimus est: Incolae insuper rem facete noruntex Isatide herba, tingendis pannis aptisiima, quae apud eos prouenit magna vbertate. Animalia mansueti generis gignit alitque quam plurima, inprimis equos robori, et pulchritudinis praecipuae.

Hassia etsi asperior est, non tamen omnino contemni debet, cum prope omnia ibi proueniant, quae ad vite humanae necessarios vsus requiruntur. Vinearum est impatiens, quo tamen vtitur a vicino Rheno importato. Pecoris magnum alit numerum, inprimis in Comitatu VValdeccensi, vbi maior frugum prouentus, et liquidorum amnium copia. Praecipue autem ditant colonos metalla quae terra illa effodiuntur, cuiusmodi sunt argentum, cuprum, ferrum, plumbum, argentum viuum, sal et alumen.

Hac tamen fertilior Turingia creditur, cum vbique frumento abundet, felicique prouentu herbae tinctoribus pernecessariae, quam Isatin vel Glastum appellamus, gaudeat.

Saxonia superior metallorum abundantia superbit, fluuii huius regionis fere abundant piscibus, vt iam de caeteris terrae commoditatibus taceamus.

In Comitatu Mansfeldico argentum terrae visceribus eruitur, vt et aliae metallorum species: reperiuntur enim ibi lapides, qui facile rumpuntur, vbi vero igne incalescunt vehementius, funduntaeris Cyprii quantitatern, non sine puro argento. Fama est, reperiri in iis locis lacum, cuius ea sit natura, vt si piscatores missos hamos aut retia immergant profundius, ea amburantut haud aliter, ac si in ignem missa fuissent.

Silesia cum vicina Lusatia abundat frumento et piscinarum multitudine.

Misnia omne genus frugum liberaliter gignit, nec vini omnino expers: mellis autem et pecudum magnam suppeditat copiam. Lignorum hic difficultas, quam argenti fodinae ditiores abunde sarciunt.

Ager Leodicensis peramoenus est, omniumque bonarum rerum ferax, si quisquam alius: plenus fluuiis riuulisque, plurimum praebet piscium, syluae vero abuudant feris alitibusque, conualles pecore. Colles, qui hic numerosi, vineis arboribusque pomiferis operiuntur. Ferrifodinas hic repetire est, et carbones fossiles, quos Graecivocant Lithantraces. Nec tacendae hocloco veniunt aquae, uitratae ac medicatae, quarum salubris in curandis morbis vsus, inter quas fontes qui in Tungris scaturiunt, iam olim ipsi quoque Plinio commendati.

Treuirorum ager multiplex est nec vnius generis. Inuenies enim alicubi montes asperos et stenies, in quibus praetet auenam vix quicquam prouenit alibi humus mira luxuriat vbertate, vbi in collibus apricis vinagignuntur commendatae bonitatis. Praecipuum autem illipraeconium, qoud in vtraque Mosellae fluuli ripa, et ad Rhenum circa Confluentiam gignitur. Irrigatur Treuirorum regio vniuersa amnibus, rorcentib riuulisque iucundissimis, quipartim se Mosellae parrim Rheno miscent, vnde magna piscium fruuntur incolae copia. Syluae saltusque ferinae praebent affatim: Lacus hic duo sunt, mirae profunditatis, alter iuxta oppidum Vlmense, alter ad monasterium, quod hinc ad Lacuni dicitur. In hoc posteriore in ueniuntur lapilli virides, flaui et rubicundi, quos gemmarii non multum cedere affirmant pulchritudine Smaragdis, Hyacinthis et Rubinis: Aeris Cyprii, plumbique ac ferrihic multum etirur, et argenti aliquantum, a quibus aerifodinis haud longe scaturiunt fonres, quorumaquae medicatae et salubres.

5 MORES VETERVM GERMANOrum.

IAmprimum satis constat, eos qui hodie Alemanni et Teutones appellantur, a veterib. GERMANOS dictos fuisse. Huius nominis etymon varie a variis inuestigatur. Suntqui Germanos dictos asserunt, quasi GAR MANNOS, quod eorum lingua viros valldos robustosque sonat. straboni secus videtut, qui ideo vocatos vult, quasi fratres Gallorum, quodiis vultu, robore et habitu corporum, colore, actionibus ellent simillimi. Notum enim est, Germanos apud Latinos fratres dici iisdem natos parentibus. Sed quomodocunque haec habeant, fortes, bellicosi, magnanimi semper habiti sunt hi populi, consensu omnium scriptorum. Ituri in praelium hymnum canere solebant in honorem Herculis, perhibebantque primum eum fuisse omnium virorum fortium. Barditum vocabant sonum illum, nec tam vocis ille quam virtutis concentus vide batur, affe ctabaturque praecipue asperitas soni et fractum murmur obiectis ad os scuris, quo plenior et grauior vox repercussu intemesceret, ad incutiendum terorem hostibus. Truces et caerislei oculi, magna plerisque corpora, sed tantum adimpetum valida, laboris atque operum non eadem patientia, minimeque sitim aestumque tolerare apti, Atgenti antique apud eos olim vsus nullus, nullum precium, vt argentea vasa legatis et principibus eorum muneri data non in alia vilitate habnerint, quam quae humo flaguntut, quanquam proximi Romanorum Prouinciis ob vsum commerciorum aurum argentumque in aliquo habuetint precio. Rari gladiis aut praepilatis lanceis vrebantur; hastas, vel eorum lingua frameas gerebant angusto et breuiferro, sedita acci et ad vsum habili, vt eodem telo, prour ratio


page 71, image: s0115

posoebat, vel cominus vel eminus pugnarent. Et eques quidem scuto frameaque contentus erat, pedites et missilia spargebant, pluraque singuli, atque in immensum vibrabant, nudi aut sagulo leues. Nulla iis cultus iactatio, scuta tantum lectis coloribus distinguebant: paucis loricae, vix vni altenque cassis aut galea. Equi eorum non forma non velocitate conspicui, sed nec variare gvros docebant, in rectum aut vno flexu dextrosagebant, ita coniuncto orbe, vt nemo posterior esset. Scutum perdidisse praecipuum flagitium, nec aut Sacris adesse, aut concilium inire igaominioso fas, multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.

6

Reges eorum ex nobilitate, duces ex virtute sumebantur; nec regibus infinita aut libera potestas, et duces exemplo potius quam imperio, si conspicui, siante aciem agerent, admiratione praesse solebaut. animaduerterein aliquem, aut vincite sine verberare nulli nisi sacerdotib. permissum: non quasi in poenam, nec ducis iussu, sed velut Deo impe ante, quem adesse bellantibus credebant, effigiesque et signa quaedam detracta lucis in praelium ferebant. In acie struenda non casus nec fortuita conglobatio turmam aut cuneum faciebat, sed familiae et propinquitates et in proximo pignora, in quorum conspectu aut egregie vincendum, aut gloriose occumbendum erat.

7

Memoriae proditur, quasdamacies inclinatas iam et labantes a faeminis restitutas constantia precum, et obiectu pectorum, et monstrata cominus capriuitate: et caeteroquin inesse mulieribus sanctum aliquid et prouidum putabant, nec aspernari consilia earum aut negligere responsa soliti.

Deorum omnium maxime Mercurium colebant, cui certis diebus humanis quoque hostiis litare fas habebant, vt Marrem ac Herculem concessis animalibus placare. Sed et Sortes et Auspicia obseruabant. De minoribus reb. principes consultabant, de maioribus omnes: ita tamen, vt ea quoque quorum penes plebem arbitrium est, apud Principes pertractarentur. Solebant iidem conuenire, cum aut inchoabatur Luna aut implebatur, nec dierum numerum, vt caeteri, sed noctium computabant. Conuentus eorum fere armati erant, si placebat sententia ducis, frameas concutiebant, eratque honoratissimum assensus genus, armis laudare. Sin displicuisset, fremtu aspernabautur. Proditores et transfugas arboribus suspendebant: ignauos et imbelles et torpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate mergebant: quae diuersitas supplicii illucrespicit, tanquam sceleca ostendi oporteat, dum puniuntur, flagitia ab scondi. Nihil autem neque publicae neque priuatae rei nisiarmati agebant. Magna hic comitum aemulacio, quibus apud principem suum locus, et principum cui plurimi erant et acerrimi comites. Haec dignitas, hae vires, amgno semper electorum iuuenum globo circumdari, in pace decus, in bello praesidium. Infme militi et in omnem vicam probrosum, superstirem principi suo ex acie recessisse, nisi cum is victor occubuisset. Sic principes pro victoria pugnabant, comites pro principe. Nec arare terram aut expectare annum tam facile persuadere etat, quam vocare hostes et vulnera mereri: pigrum quinimo et iners videbatur, sudore acquitere quod possis sanguine parate. Quotles bella non inibant, multum venatibus, plus per otium transigebant, de diti cibo somnoque, delegata domus et penatium agrorumque cura faeminis senibusque. Vicos olim locabant (vt et nostro aeuo in plerisque locis) non connexis aut cohaerentibus aedificiis, sed discreti habitabant, vt fons, vt campus aut nemus placuerat. Vestitu vtebantur simplici: tegmen omnibus sagum, fibula, aut si desit spina consertum. Locupletiores veste distinguebantur, non fluitante, sed stricta et singulos artus exprimente, nec alius fere faeminis quam viris habitus.

Germani prope soli omnium populorum barbarorum iam ab initio singulis vxoribus contentifuerunt, exceptis paucis nobilioribus, qui plutes ducebant: neque vero dotem vxor marito, sed vxori maritus afferebat. Munera probabantur, non ad delitias muliebres quaesita, nec quibus nouanupta comeretur, sed par boum, et equus frenatus cum framea galeoque. Septa igitur hic vxores pudicitia agebant, nullis spectaculis, nullis ludorum aut conuiuiorum irritationibus corruptae, reperiebanturque rara in tam numerosa gente adulteria, quorum poena praesens et mantis permissa. Conuictam criminis maritus accisis crinibus nudatam coram propinquis domo expelle bat, ac per omnem vicum verbere agebat: publicatae enim pudicitiae nulla venia: non forma, non aetate, non opibus maritum inueniebat. Nemo enim illic vitia ridebat: nec corrumpere aut corrumpi, vt nunc, saeculum vocabatur, cum plus ibi boni mores valerent, quam alibi bonae leges. Sera apud hos iuuenum Venus, eoque inexhausta erat pubertas, nec virgines festinabantur. Eadem inuenta, similis proceritas, pares validique miscebantur, acrobora parentum liberi referebant. Homicidium luebatur certo armentorum ac pecorum numero, recipiebatque satis factionem vniuersa domus. Quemcunque peregrinum arcere tecto nesas habebatur, vnoqueoque pro fortuna appararis epulis hospitem excipiente. Gaudebant muneribus, cum tamen nec data imputarent, nec acceptis obligarentur. Dies noctesque continuare potando nulli probrum erat: hinc crebrae, vt inter vinolentos rixae, vbi raro conuiciis, saepius caede aut vulneribus transigebatur: quin et de pace ac bello plerumque in conuiuiis consultabant, gente non astuta nec callida secreta pectoris aperiente ipsa loci licentia. Ergo detecta et nuda omnium mens postera die retractabatur; hacque ratione deliberabant, dum fingere


page 72, image: s0116

nesciebant; constituebant, dum errare non poterant. Potui humor erat ex ordeo aut frumento in quandam vini similitudinem excoctus; quanquam proximiripae et vino aduectitio vterentur. Cibi ijs simplices, agrestia poma, recens fera aut lac concretum.

Iuuenum praecipuum hocexercitium, ant si mauis ludicrum erat, vt se nudiinter gladios acutasque frameas saltu iacerrent, quae res vsum et adsuetudinem armorum iis praebebat, et ad pugnandum audaciam. Aleam fre quenter exercere sole bant, tanta lucrandi perdendiue temeritate, vt cum omnia deficerent, extremo ac nouissimo iactu de libertate et de corpore contenderent: Victo voluntariam seruitutem adeunte, seque alligari patiente, quamuis robustior esset. Annum Germaniin tres species digerebant: Hyems, et Ver, et Aestas intellectum ac vocabu. la habebant, Auctumni perinde nomen ac bona ignorabantur. Funerum nulla apud eos ambitio, in quibus lamenta ac lacrymas cito, dolorem et tristitiam tarde ponebant, faeminis lugere honestum existimantes, viris meminisse.

8

Postquam autem in commune de omnium Germanorum morib. disseruimus, iam de quarumdam gentium institutis ac ritibus peculiariter dicemus. Igitur Saxones olim piraticam strenuiter exercuisse testis est Apollinaris. Facto in finitimam aliquam regionem impetu, antequam ex ea despoliata discederent, decimum quemque capituorum Idolis suis immolabant, ijs adhibitis ceremoniis, quae citra terrorem referri nequeunt: hac ratione probe se perfunctos officio suo rati, si captos Diss in sacrificium offerrent. Quanquam autem vicinos continuis infestarent incursibus, ipsi tamen inter se pacifice agebant, Principibus magna sollicitudine ea curantibus, quae ad multitudinis spectarent commodum. Circa conseruationem antiquae nobilitatis et familiae gentisque splendorem prope nimis erant curiosi, vt non exterorum tantum, sed et humiliorum aspernarentur connubia.

9

In quatuor autem Saxones distribuebantur ordines: in Nobiles, Liberos, Libertinos et Seruos, nec licebat cuiquam borum extra gentem aut conditionem nubere: sed legibus cautum erat, vt nobilis nobilem, ingenuus ingennain duceret vxorem, quod et caeteri obsetuabant, Legibus enim seueris eos vsos fuisse constat, constiruta aliter facienti capitis poena, quae tamen ratio non erat homicidiorum puniendorum, cum in his conditio et dignitas occisi spectaretur: quisi vilior fuisset, haud ferme capite plectebatur is qui caedem commiserat, nisi si ea in templo aliquo aut loco sacro perpetrata fuisset: tunc enim omnis reo praecidebatur spes veniae. Quod si quis in insidiis delituisset, aut interficiendi hominis occasionem captasset, etiamsi cogitata non perfecisset, patria pulus ad mulctam aliquam condemnabatur. Furta tamen etiam maiore seueritate puniebantur. Nam si quis tres solidos furatus fuisset, conuictus criminis capitis periculum adibat. Idem rigor mlnabatur incendiariis et latronibus, et omnibus qui exercerent violentiam.

Legitimum haeredem succesione bonorum excudere nemo poterat, substituto alio, nisi si quis Ecclesiam aut Principem haeredem scripsisset. Fuit autem iam ab antiquissimis temporibus vniuersa Saxonum natio Idolorum superstitioso cultui mite dedita, cum adorarent infelices, si quam arborem viridantem foliis densamqueramis offendissent, eademque superstitione fontes venerarentur. Colebant autem praecipue praegrandem truncum arboris, infixum terrae, quem sua lingua appellabant IRMENSAVL, quasi dicas columnam vniuersalem, quod ea omnes res sustineri arbitrarentur. Hanc Carolus M. euerrit deuictis ad extremum Saxonibus, magnaque earum parte in Brabantiam Flandriamque deportata, vt ibi exularent, nec vnquam reuerterentur in patriam. Mercurium insuper venetabantur, cui et statis diebus sacrificia offertbant, vt et caeteri Germani, inprimis cum proficiscerentur ad bellum. Arbitrabantur nihil fieri posseabsurdius, quam diuinam Maiestarem Templorum ergastulis includere, aut statuis simulacrisque repraesentare velle, cum humana mente, nedum parietibus, vis Numinis concipi non possit. Dedicabant igitur Diis suis densos lucos ac vmbrosa nemota, deorumque nominibus appellabant secretum illud, quod sola reuerentia videbant. Valuisse et apud eosdem perhibentur Auguria ex volatu aut pastu auium petita, aut extispicea ex interaneis volucrum, vnde de futuris coniecturas faciebant. Sortium apud eos consuetudo simplex. Virgam frugiferae arbori decisam in surculosamputabant, eosque notis quibusdam discretos, super candidam vestem temere ac fortuiro spargebant. Mox, si publice consuleretur, sacerdos ciuitatis; sin priuatim, ipse paterfamiliae caelum suspiciens, ter singulos tollebat, sublatosque secundum impreslam ante notam interpretabatur. Si prohiberent, nulla de ea re in eun dem diem erat consultatiosin permissum esset, auspiciorum adhuc fides exigebatur. Equi insuper ad captanda praesagia monitusque experiundos apud illos publice alebantur, ijsdem nemoribus ac lucis, candidi, nullo mor ali opere eontacti, quospressos sacro curtu sacerdos, ac rex, vel princeps ciuitatis comitabantur, hinnitusque ac fremitus obseruabant. Nec vlli auspicio maior fides non solum apud plebem sed apud proceres, apud sacerdotes. Se enim ministros deorum, illos conscios putabant. Vtebantur et alia obseruatione auspiciorum, qua grauium bellotum euentus explorabant. Eius gentis cum qua bellum erat captiuum quoquo modo interceptum, cum electo popularium suorum patriis quemque armis committete solebant. Victo. ria huius vel illius pro praeiudicio accipiebatur.



page 73, image: s0117

10.

De Sueuis C. Iulius Caesar in Commentariis scriptum reliquit gentem olim fuisse longe maximam et bellicosissimam Germanorum omnium, eosque centum pagos habuisse, ex quibus quotannis singula millia armatorum bellandi causa ex suis finibus eduxerint; reliquos, qui domi remanserint, se atque illos aluisse: hos rursus inuicem anno post in armis fuisse, illis domi remanentibus. Sic neque agriculturam aut arationem, neque vsum belli intermissum. Addit idem auctor, priuati ac separati agri apud eos nihil fuisse: neque longius anno remanere vno in loco, incolendi causa licuisse. neque multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vixisse, multosque fuisse in venationibus: quae res et cibigenere, et quotidiana exercitatione, et libertate vitae, (quod a pueris nullo officio, aut disciplina assuefacti nihil omnino contra voluntatem fecerint) et vires aluerit, et immani corporum magnitudine homines effecerit. Quin in eam se adduxisse eos consuetudinem, vt quamuislocis frigidissimis habitarint, neque tamen vestitus praeter pelles habuerint, quarum propter exiguitatem magna corporis parsaperta fuerit. Solitos insuper influminibus lauari. Mercatoribusad eosaditum fuisse magis eo, vt quae bello cepissent, quibus venderent habuerint, quam quo vllam rem ad se importari desiderauerint. Quin et iumentis, quibus maxime Galli eorum vicini delectati fuerint, quaeque impenso parauerint precio, Sueuos importatis non vsos, sed quae fuerint apud ipsos nata praua atque deformia, ea quotidiana exercitatione, summi vt fuerint laboris eifecisse. Equestribus praeliis saepe ex equis defilire solitos, ac pedibus praeliart, equis eodem remanere vestigio assuefactis: neque eorum moribus turpius quidquam aut inettius habitum fuilse, quam ephippiis vti: itaque ad quemuis numerum ephipplatorum equitum quamuis paucos adire ausosfuisse. Vinum ad se omnino importari non siuisse, quod ea re ad laborem ferendum temollescere homines atque effeminari arbitrarentur. Publice hanc maximam laudem puta. uisse, quam latissime a suis finibus vacare agros: hac re significari, magnum numerum ciuitatum vim eorum sustinere non potuisse: adeo vt vna ex parte a Sueuis circiter millia passuum DC. Caesatis aeuo vacare dicta fuerint.

De iisdem vetustis Sueuis Tacitus narrat, id olim infigne gentis fuisse, obliquare crinem nodoque substringere. Sic Sucuorum ingenuos a sernis sepatatos: vulgus comam in ipso solo vertice religalse: principes otnatiore habuisse. Addit stato tempore in syluam auguriis patrum et prisca formidine sacram a diuersis Germaniae populis legationes coiuisse, caesoque in denso et tenebricolo nemore publice homine, celebrasle barbariritus horrenda primordia. Sed et aliam luco fuisse reuerentiam: nemini nisi viriculis ligato ingtedilicuisse, vt minori, et potestatem numinis prae se ferenti. Si quis forte prolapsus fuerit, attolli aut insurgere haud fuisse licitum, per humum euolui solitum, eoque omnem respexisse superstitionem, tanquam inde initia gentis, ibi regnator omnium DEVS, caetera subiecta atque parentia. Partem Sueuorum, in multas enim fundebantur nationes, Isidem coluisse memoriae proditum est Posterioribus temporibus Romani Sueuos ad obsequium et amicitiam pellicere, quam dubio bello petere maluerunt: estque iis a nonnullis Principibus Romanorum is habitus honor, vt primi vocarentur ad arma, et primo loco ante omnes nationes in acie collocarentur.

11.

Bauaros a Boiis descendisse Polybius auctor est, qui eos in maplibus casisque temere structis, sparsim ac sine munimentis habitasse scribit, solitos viuere lacticiniis et carnibus, deditos bello ac laboribus. Vitam eos rudem egisse, destitutos omnibus attibus ac scientiis. Diuitias eorum constitisse in auro et pecudibus, quod hae res facile de loco in locum transferri possent, si quod frequenter accidebat, mutanda foret habitatio. Vnumquemque quam maximum amicorum clientumque sibi quaesiuisse numerum, fuisseque illum iudicatum quam honoratissimum, qui quam plurimos sibi obnoxios deuotosque haberet homines.

12. MORES GERMANORVM NOSTRI temporis.

NOSTRO aeuo omnes Germani diuiduntur in quatuor genera siue Ordines. Primus est Clericorum siue hominum Ecclesiasticorum, tam secularium (vt loqui cogimur) quam religiosorum. Hiamplissimis fruuntur possessionibus ac redditibus, magnusque iis vbique habetur honor, si sint docti, viuantque honeste. Haec enim gens, nescio quomodo, extreme contemnit ecclesiasticos, siue ij clerici sint siue Ecclesiarum ministri qui ruditatem et inscitiam cum dissoluta vita coniungunt. Religiosi vestiti in cedunt, vt vitae genus eorum exigit. Sacerdores, qui nullum Ordinem Monasticum profitelitur, togis laxis longisque vtuntur, coloris nigerrimi: pileos gestant non acuminatos, sed latos depressosque, quibus ob angustiam vix verticem tegunt, cum olim amplioribus vterentur, quos ad aures vsque tecto occipito attraherent. Incedentes perplateas non eodem modo amictisunt, quo vtuntur cun ad sacra officia eunt, sed palliis teguntur fere laneis, aliqui etiam seticis. Calceis aut crepidis, aut vtrisque simul, illis in has insertis, pedes eorum muniuntur. Caetero corpore habitu vulgari conspiciuntur. Maxima eorum pars ocium sectuntur, nec multum solliciti fuerunt patrum aeuo de litteris artibusque ingenuis, sed festiuitatibus, compotationibus ac ludis dediti fuerunt, quae tamen nostra tempestate ex parte correcta sunt.

Secundus Ordo est Nobilium, in quibus comprehenduntur ipsi Priacipes, Comites, Barones, vniuersusque Ordo Equestris. Principum summa est auctoritas, non tam ob antiquitatem generis aut splendorem maiorum, quam ob


page 74, image: s0118

potentiam, quod magna possideant terrarum spacia, immanesque percipiant redditus. Mitantur exteri nec satis capiunt, quomodo fiat, cum Principes caeterique Illustri genere nati obaediant mandatis Imperatoris, cuius se Vasallos et beneficiarios profiteri non erubescunt: ij tamen qui ex inferiore nobilitate sunt, imperata vix faciant, neque ad bellum iussi proficiscantur, nisi certis deliniti stipendiis: profitentes interim Caesarem Dominum Principemque suum. Inualuit apud prisci aeui nobiles, duratque adhuc hic mos, vt non parum faedari atque labefactari nobilitatem suam ciedant, si opificium aut artem aliquam mechanicam tractarent, aut mercatu. ram exercerent: multo vero magis si quis vxorem duceret plebeio genere natam. Contemnunt fere habitationes in vrbibus aut oppidis, maluntque ruri cum familia viuere, et libertate sua gaudere: quo fine in pagis castella ac domos munitas sibi extruunt. Multi tamen ex nobilitate sectantur aulas Principum, quib. ministrant, eosque sequuntur in bellum: caeteri domi desident, viuentes ex vectigalibus fructibusque suis.

In vniuersum omnes (vt et olim) dediti sunt aucupio et venationibus, dicentes hoc exercitii genus non conuenire vulgo sed nobilibus, peculiari quodam priuilegio principum. Hinc inoleuit atrox consuetudo, vt rusticis, qui venationi ceruorum, hinnulorum, Damarum, caprearum, Aprorum operam dedisse conuictisunt, alicubi frons canterio inuratur, vel oculi eruantur, alibi etiam in crucem agantur. De bestiis tamen noxiis alia ratio est, quas promiscue caedere fas est. Ptro nobiles plerique opipare viuunt, et splendide vestiuntur: tam viri quam faeminae torques gestant et monilia, armillaique, auro facta omnia, cum gemmis insuper ac margaritis: vtentes fere habitu e filis sericis, diuersicoloribus. Prodeuntes in publicum, non soli incedunt, sed trahentes post se agmen seruorum aut domesticorum singularem in ingressu ostentantes grauitatem, vt vel hinc eos a plebe distinguere possis. Si iter aliquo faciendum est, continuo equos conscendunt: non parum dignitatem suamlaedi existimantes, si pedites in cederent, quod hoc signum sit paupertatis et miseriarum. Et, quod iure mireris, hi homines, qui tam tenaces sunt iuris honorisque sui, non erubescunt, cum necessitare aliqua premuntur, latrocinari et rapere in viis publicis, excussis mercatorum loculamentis. Affecti iniuria aliqua, rarissime jure contra offendentem experiuntur, sed coacto quantum possunt equitum numero, armis se vlciscuntur, agentes et ferentes inimicorum bona, ferro et igne in eorum saeuientes subiectos ac clientes, donec cogant aduersarium satisfacere de iniuriis. Plerique superbi sunt, feroces, quietis impatientes, opprimentes vulgus rusticum seruitute et exactionibus.

Tertius ordo est ciuium in Vrbibus oppidisque, quorum alia quidem im mediate parent Imperatori, nec alium recognoscunt dominum: alia subsunt Principibus aut ordini Ecclesiastico. Magna autem est ciuium in oppidis concordia et amicitia, viuuntque inter se honeste ac pacifice, exercentes mercimonia vel publice vel priuatim, incumbentes artibus alii opificiisque suis. Crebro autem conuiuia agitant, diebus praesertim festis. Nocere alteri aut circumscribere vicinum, res est inter eos rara. Obuiantes sibi in plateis, perofficiose se salutant. In vestitu honestati magis quam superfluitati student, vt et in victu, magnum vectigal statuentes in parsimonia: At vero diebus festis, vt diximus, inutiant se hilarius. Cerdones et helotae, caeterique operarii ter aut quater in die cibum sumunt: sed qui vitam quietam degunt, tantum bis. Vestitus communiter faeminis virilque e lana et lino, tenuioribus trilici, quanquam peregrini cum fastu deliciisque iam eriam preciosiores vestes damno gentis inuexerint. In exequiis suorum pullum sumunt amictum, quem cum luctu fere ponunt post vnum alterumque mensem: Honoratiores et faeminae diutius lugent. Student antiquitus Germani prae caeteris cultui diuino, vt ne seruus quidem aut opifex operi manum applicet, nisi recitatis precibus.

Vidit patrum nostrorum aetas vagantes per pagos et oppida adolescentes quosdam, qui amore discendarum litterarum et artium (vt ipsi quidem profitebantur) vltro [reading uncertain: print faded] a patria exules, errabundi per orbem discurrebant, magna sane multitudine, viuentes exeo quod mendicando collegerant. His sunpliciores e ciuibus domicilium non inuidebant, ipsi porro stipem ostiatim rogantes cantillantesque profligabant inediam. Sed hi errones iam aut nulli sunt, aut rari admodum, extructis vbique ferme Scholis statisque seminariis, in quibus liberalitate superiorum gratis aluntur, qui cum re tenuiori sunt pueri, et magistris praeceptoribusque numerantur didactra e publico.

Opulentiorum aedificia fere e lapide sunt, caemento coagmentata: pauperiores e ligno extruunt sibi domicilia, argilla limoue illitis parietum cratibus. In oppidis tecta fere sunt e tegulis imbricibusque, aut alicubi e lapide fossili in laminas fisso. Vbi harum rerum copia non est, asserculis teguntur.

Quartus siue vltimus Ordo est Plebis rusticanae, qui in pagis villisque habitant, colentes agros vmeasque: quorum sane miserabilis est conditio. Alicubi iunctim, pluribus tame in locis sparsim degunt, casis minime contiguis, vitam fere in paupertate consumentes, (quanquam non est dissimulandum multum hic deprehendi differentiae) Panis eorum ex secale aut ordeo, alicubi etiam ex auena. Cibus potissimum debetur pisis fabisque aut caeteris leguminibus: vt et pulti e farina, et cauli brassicaeque capitatae. Potus est velaqua fontana, veltenuis cereuisia, prae sertim in locis vitibus destitutis. Amictus eorum fere e lino aut Cannabe tritici, vel corio, raro e lana.


page 75, image: s0119

Nunquam requies est huic calamitoso generi, in diurno nocturnoque versantur labore, feren. tes omnia quae acqutrunt in vicina oppida vt vendant, cuiusmodi sunt fruges fructusque arborij, alites, pecudes, herbae, olera, et quaecunque e repecuarta percipiuntur. Argentum inde confectum, si quid a contributionibus reliquum est, in tes necessarias, puta vestes, calceos, vtensilia, instrumenta rustrca impendunt, carëres ipsi domtfabris opificibusque. Diebus festis hilatiter agunt. A prandio enim populatiter conueniunt sub patula quadam arbore, aut in loco publico, vbi de rebus communitatis consultant. Dimisso senatu iuniores ad sonum vtriculi aut praelongae tibiae choreas agitant, tanto impetu, vt furere credantur: grandiores natu in tabernam vinauiam aut cereuifiariam irrumpunt, vbi vsque ad ebrietatem et vomitum potatur. Viri rato sine armis iter faciunt, vt si vsus exigat, parati sint ad defen sionem. Atteruntur frequenter operibus publicis a superioribus, pro quibus nihil mercedis eis numeratur, cuiusmodi sunt atare agros, facere sementem, colligere et excutere fruges, secare ligna, ministrare materias aedificantibus: Et vt verbo dicam non est vllum seruituris genus, ad quod non obligatund dicant hoc genus superiores eorum. Haec in genere de Germanorum moribus dixisse sufficiat. Videamus iam sigillatim quasdam nationes, et in quibus rebus a caeteris differant.

13.

De Saxonibus vetus verbum est, eos tam enormiter bibere, vt qui ministrant admensam, vix satis infundere possint exhaurientibus. Superiori aeuo ponebatur cupa aut aliud vas capaciuson mensa, vnde hauriebat quis quantum volebat: quin et cogebant se inuicem ad potandum: adeo dediti erant ebrietati. Parum ijs videbatur, dies integros potando consumere, nisi etiam noctes adiungetent. Qui plurimum bibebat, plurimum auferebat gloriae et honoris, coronatus insuper serto e rosis aliisque herbis fragrantibus in praemium victoriae. Hic autem mos prope totam obtinebat Germaniam: quanquam profecto nostra aerate omnia sunt mitiora. Caenantibus iis, vel potius compotantib is si quis praetereat exors symboli, quotquot habent vitraplena, porrigunt ei ad bibendum, nec fas est ei recusare bona eorum gratia. Bibitur et quandoque in absentium sanitatem et salutem, nec video, quo pacto se excusaturus sit, qui id facere renuat. Qui non respondeat praebibenti, aut caulas idoneas afferat necesse est; aut pro inimico habebitur, mitumque nisi vapulabit. Cibus Saxonum caetetorumque Aquilonatium Gerinanotum durus est, crudus fere ac difficilis digestionis, nisi ipsi sint qui edant. Laridum, botuli, lucanicae non coctae, sed fumo induratae, petasones, et interanea animalium: caepae insuper crudae et butyri saliti quotidianus vsus. Alicubi moris est, vt die Dominico coquant, quantum eis in totam sufficiat septimanam. Infantes non pulte aut lacticmiis tenuiter alunt, sed cibis solitis, a matreaut nutrice praemansis, vnde Saxonibus ex hoc nutrimento maius fere quam caeteris robur corporis, maiorque in vitae incommoditatibus patientia. Lingua aliquantum, habitu ac consuetudine ferme nihil differunt a Germanis superioribus. Pars Saxonum sunt Westphali, illis prope per omnia similes; boni milites, sed ingeniosiotes.

Franci Orientales neque corporum habitu aut specie neque Vestirus genere a caeteris Gerinanis differunt. Gens laboriosa, in qua viri pariter faeminaeque colendis assidue incumbunt vineis, vbi nulli ocioso esse permittitur. Pressi paupertate vendunt vinum, ipsi contemta cereuisia frigidam bibunt. Notata fuit ab antiquo haec gens insolentiae, quod Franci multum sibi ipsis tribuerint spretis aliis nationibus: accusantur et inhospitalitatis nomine, adeo, vt peregrini qui ad eos commeant, profiteri patriam suam vix audeant, aut id cum periculo faciant. At qui eorum perpeti possum gloriationes et arrogantiam, comiter habentur, vt et ad foedera eos admittant, et ad filiarum aut consanguinearum matrimonia. Cum autem latro ciniorum et blasphemiaenota iis vulgo inuratur; deuotio tamen vel, simauis, superstitio eorum commendatur, cuius rei exempla delectandi lectoris gratia adducemus.

Quinque septimanis proximis ante festum Natalitiorum Christi, singulis diebus Iouis videntur tam pueti quam puellae per oppida discurrere, pulsantes ostia domiciliorum, cantillantesque hymnos, quibus appropinquare solenne istud festum innuunt, et bene precantes domesticis: ipsi vicissim recipiunt Xeniola, poma, pira, nuces, aut num mulos argenteos. Ipso Christi natali simulacrum infantis recens nati, in cunis positi, super altare destituunt, circum quod pueri puellaeque in orbem saltant plauduntque, maioribus natu accinentibus. Kalendis Ianuarij sub noui anni auspicia necessarij agnatique se mutuasalute impertiunt, porrectisque dexteris felicem anni decursum sibi inuicem precantur: totum autem illum diem epulando et exultando transigunt, mitentes inore maiorum suorum alij aliis strenas atque Xenia.

Festo Epiphaniae in vnaquaque domo graiidis coquitur placanta efarina triticea, melle, pipere aliisque condimentis: quo facto creatur Rex ad hunc modum. Mater familiae placentam ipsa conficit, in quam, dum depsit subigitque, abscondit nummum argenteum. Hanc vbi satis munde quidem coxit, in tot particulas cultro diuidit, quor sunt in domo capita, seruatis tribus frustulis extra ordinem. Primum assignatur seruatori nostro: alterum Virgini Matri: tertium tribus Magis, qui Christum primi ex gentibus adorauerunt: et hae quidem particulas dantur pauperibus: caeterae manducantur a familia. Is cui obuenit id, fragmentum, in quo delitescit nummus, salutatur Rex, collocatur in solio, eleuatur tribus vicibus a terra, laetis acclamationibus eum prose quentibus caeteris omnibus.


page 76, image: s0120

Rex dum ad hunc modum attollitur, cretam dextera tenet, qua ad fingulos saltus crucem pingit in laqueari illius conclauis, in quo conuenitur. Duodecim illis intermediis diebus, qui inter Natalitia Domini et Festum Regum (vt appellatur vulgo) intercedunt, omnes domus per totam Franconiam thure aliisque incensis odoratis perfumigantur, adarcendas mulieres veneficas. Initio Quadragesimae Franci discurrunt per plateas personati, Satyrorum aut Diabolorum habitu, percutientes sine discrimine eos qui praetereunt sacculis oblongis, repletis cinere. Ipso Cinerum die aliud furoris genus exercent.

Adolescentes e diuersis locis, quotquot ad vnam Paroeciam pettinent, magno numero conueniunt, apprehensasque omnes puellas, quae eo anno Choreis et saltationibus frequentiores quam caeterae interfuerunt, loris colligatas ad currum trahendum iungunt, velut equas aut iumenta. Currui insidet auletes siue Vtricularius, qui quantum potestsonitum ciet. Hoc sche. mate pueri agunt eas ad proximam, quaese offert, aquam.

Rogationum septimana pueri puellaeque e multis villis magno numero in vnum aliquem locum confluunt, et longo ordine incedunt, reuincti tempora corollis floreis, ramos e viridi salice manibus praeferentes. Sequuntur Sacerdotes, et quiliber diligenter ad suorum cantum attendit: qui caeteris cecinerunt concinnius, laudantur publice, et pocillum vini pro praemio accipiunt. Durante festo Pentecostes, non in Francorum tantum terra, sed et per alias multas Germaniae prouincias mos inoleuit, vti omnes, quotquot equos vel ipsi alunt vel conductitiis vtuntur conueniant, certoque ordine ad sacerdotem aliquem adequitent, quo assumto ita equis per totum territorium ferantur, cantantes hymnos sacrasque cantiones, quibus Deo supplicant, vt fruges custodiat. Vrbani die festo vinitores mensam ponunt in loco publico, eamque sternunt candida mappa, inspersis odoratis floribus, herbis atque foliis, inque medio constituunt simulacrum Vrbani. Quod si dies sit clara et serena, indulgent poculis et hilaritati, in honorem, vt aiunt, illius Diui. Sin coelum nubibus operiatur aut pluat, coniiciunt stercus in statuam, persperguntque aqua sordidata, vt Vrbanus, et mappa, et mensa, et quicquid praeterea adest, faedis modis conspurcetur, onerato insupet maledictis Episcopi simulacro. Causam huius rei crediderim, quod cuca ilius festi tempus vineae florent, quarum prouentus speratur maior vel minor pro serenitate aut obscaenitate tempestatis.

Festo S. Iohannis Baptistoe ignis publice excitatur, circa quem viri faeminaeque ad lassitudinem vsque saliunt, ferentes capitibus corollas ex artemisia et verbena herbis, ferentes fasciculos florum caeruleorum quos Consolida Regia profert, per quorum patentes commissuras subinde ignem adspiciunt, hac ratione se immunes toto anno fore rati ab oculorum malis doloribusque. Qui discedere cupiunt ante quam ignis extinguatur, corollas, serta fasciculosque in ignem coniiciunt, addita hac precula: sic comburantur et in nihilum redigantur omnia mea infortunia. In pagis villisque adolescentes rusticani ad matrimonium adspirantes hunc seruant morem. Arborem pinum rectissimae proceritatis ab stirpe desectam deglubunt, ramisque omnibus nudant, praeterquam ab summo fastigio, quod speculis, poculis vitreis, ligulis coriaciis, aliisque crepundiis appensis exornant. Hanc arborem ita comtam terrae ab ima parte firmiter in figunt: et qui sunt agiliores, omni studio in summum erepere nituntur, vt aliquod anathemation auferant: quod si contingit iis, in magna gloriae parte ponunt. Ipsa pinus toto annoita defixa perstat.

Autumno maturitatem vuarum pollicente, non est fas cuiquam vindemiare nisi permissu domini aut eorum, quibus debentur decimae. Desctibitur autem quicquid est Vinearum certis quibusdam spaciis velut limitibus, arque ita ordine leguntur uvae, primo in vallibus, deinde in acclivi parte collium. Quod si qui velint tardius vinum demere, ij huius rei permissonem impetrent, necesle est: deinde vt suis sumtibus decimas deferant ad torcular Principis. Vindemia peracta, Herbipoli moris est, vt iuuenes, qui. bus obseruatio decimarum commissa est, e paleis stramentisque faces contexant, ijsque incensis cantantes itaingrediantur ciuitatem, dicentes hac se ratione Auctumni impuritatem purgare atque exurere. Duos autem ex omni diuorum numero praecipue colunt Franci, Martinum et Nicolaum: hunc quidem in templo ad aras precando, illum vero in Cauponis ad mensam pergraecando. Tunc etiam ludi et venatio. nes eduntur, conclusis intra caueam duobus ferocissimis apris, vt concitati infestis dentibus mutuisque se conficiant vulneribus: vnde pars aliqua cedit populo, reliquum magistratibus. Die S. Nicolai, pueri quiludos litterarios frequentant, tres ex omni numero eligunt: vnum vocant Episcopum, Caeteros eius Diaconos. Hic Episcopus fictitius deducitur eodem die per Caeterospueros ad Templum, indutus habitu pontificali, atque hoc schemate adstat diuinis officiis, quibus peractis, ipse cum suis Dia conis, sequentibus nonnullis pueris velut Acoluthis, de domo ad domum cantillantes circumeunt, colligentes aliquantum argenti: pernegant autem, has esse Eleemosynas, sed suppetias ex charitate profectas Episcopo debitas. Assuefiune autem et pueri infantes ad ieiunandum Vigilia S. Nicolai; vtque id faciant Iubentius, iniicitur clam et illis dormientibus puerile aliquod donatiuum in calceolos eorum a parentibus, Diui illius liberalitati id acceptum ferentibus: quae res tantum ieiunandi in pueris ardotem excitat. vt ad sum endum cibum eos compellere necesse sit.

De Suenis post Francos aliquid dicemus. Qui inter Sueuos ditiores sunt et ampliore cum re,


page 77, image: s0121

prope omnes mercaturae ad dicti sunt: quo fine vnum velut aerarium commune instituunt, sciente vnoquoque, quantum aetis in id inferre debeat. Hoc argento mercantur non solum telas sericas, aromata caeteraque maioris momenti mercimonia: sed et crepundia, pupas et cius generis minutias! praeterea vinum frumentumque, vt vili precio emta, expectato oportuno rempore magno diuen dant. Alicubi et accipiunt litteras a Principibus, quibus monopoliorum iura eis permittuntur, ne quis alibi frumentum vinumque mercaripossit, quam in iis ipsis locis, vbi illi exercent sua mercimonia, quod de Stutgardia accepimus, vbi horrea ac conditoria publica habent. Non quidem ipsi perse negotiationi operam dant: Sed habent suos quaestoresac seruos rationales, qui absentium res procurant. Nullum apud eos opificium plus exercetur, quam telae lineae; vt hyemis tempore ad colum fusumque assidere videas non solas mulieres et puellas, verum etiam viros iuuenesque. Texitur apud eos ingens copia telae mixtae, vbi stamen e lino est, sub tegmen e gossipio, nec non cannabinae materiae.

Ad res Venereas praecipue Sueuorum gens procliuis vulgo dicitur, faeminis non minus libidinosis et ad vota virorum facilibus, vt hoc in prouerbium abierit, solam Sueriam satis meretricularum suppeditare posse toti Germaniae.

Bauarorum gens minus compta est, in cultior ac rudior caeteris fere Germanis, quibus cum si conferantur Bauati, barbari propemodum dici possint, quanquam haec quidem innoxia barbaries dici possit, si cum caeteris, quorum nomine accusantur, conferatur viciis, inhospitalitatis scilicet et furti. Vulgus caeruleo siue blauo colore in amictu gaudet, vide asque eos ocreis potius quam vllo alio calceamenti genere vri, tam viros quam faeminas. Deuoti tamen sunt piae aliis gentibus, vt multoties longinquas peregrinationes religionis gratia suscipiant, Aquisgranum, ad Belgas, Iralosque et alios.

Archiduces Austriae Carinthiae quoque ducatum obrinere notum est. Huius possessionem cum primum adit princeps, antiquitus hae obseruantur ceremoniae. Haud procula S. Viti oppido patens et profunda vallis est, vbi visuntur rudera oppidi vetusti, cuius nomen ignoratur. haud longe a ruinis illis abest ptatuin commendetae amaenitatis, in cuius medio assurgit petra marmorea. Hanc insistit rusticus, cuius familia ab antiquo hoc velut gaudet priuilegio; per succe ssionem ad posteros deriuato. Huic adstat ad dextram bos nigra, faeta, et ad finistram iumentum macie deforme, et circum ipsum ingens rusticorum turba. Huc accedit Dux stipatus longo nobilium illustriumque virorum agmine, cui praeferuntur ornamenta et vestes ac signa Ducalia: equites qui ipsum comitantur, splendidissime ornati incedunt: Princeps vero ipse habitu simplici conspicitur, veste amictus rustica, vili lacerna, pileo calceisque detritis, pedum pastorale manibus ferens: vt facilius opilionem quam Principem diceres. Qui insistit saxo, accedere videns principem, alta voce exclamat: ecquis iste est quitam superbe ingreditur? Respondet multitudo aditantium: Principem Dominumque esse totius illius regionis. Hinc pergit quaerere rusticus: sit ne futurusiustus in suis iudiciis? sit ne ama or pacis ac tranquilitatis publicae? sitne ipsi curae cordique futura salus patriae? sitne ingenuus et liberae conditlonis? sitne illustri creatus prosapia? sitne vir fortis et virtuosus, qui suo merito ad hoc fastigium evehi debeat? sitne obseruaturus mandata Dei, vt bonum et Catholicum Christianum deceat? postremo sitne defensor futurus libertatis Ecclesiasticae? Ad haec omnia ac singula respondet circumstans populi multitudo: vtique talem esse atque fore. Postea isquiinsistit petrae, pergit interrogare: quibus rationibus aut mediis mihi persoadebit, vt ab hocsaxo descendam? Ibi magister aulae Principis siue futuri Ducis respondet: hic locus cui insistis emetur a te sexaginta argenteis crassioribus: animalia illa tibi cedent: Vestis qua Princeps vtitur, tibi dabitur: praeterea tu et tora tua familia eritis liberi ac immunes ab omnibus vectigalibus, contributionibus seruitiis atque grauaminibus.

His auditis rusticus leniter percutit seu potius demulcet genam principis, admonensque, vt in exercendis iu diciis studeat iustitiae, descendit de saxo; acceptisque quae aulae principalis magister cum ipso pactusfuerat, domum se confert. Ibi Princeps conscendit ipse petram, ereproque vagina gladio connertit se in omnes partes, affatusque populum adstantem pollicetur, functurum se officio boni principis, et obseruaturum ius atque aequitatem.

His a diungunt alij, afferri ipsi aquam fontanam in pileo rusticano, de qua ipsum pauxillum bibere necesse sit, in signum fururae sobrietatis. Hinc toto agmine itur ad vicinam aedem, quae Diuae Virgini Matridedicata est; et Duxipse cum omni suo comitatu interest sacro officio; donec sit finis cerem oniarum. quibus absolutis Princeps deposito amictu rusticano sumit insignia ac vestimenta Ducalia, et epulatur splendidissime cum nobilibus illius regionis.

Finito prandio reditur ad illud pratum, et Dux sedens pro tribunali, audit litigantium querelas, dicitque ius vnicuique, recipitque iuramentum fidelitatis tam a beneficiariis clientibusque quam subiectis. Contigit autem hoc prinilegium conferendi principatum rusticis, quia ipsi primi fuerunt in hac Germaniae ora, qui doctrinam Euangelij receperunt.

Sunt quidam scriptores, qui mira referunt de hac ipsa Carinthiae regione: esse ibi ciuitatem, Klagen dictam a Germanis, olim fuisse Claudiam, in qua consuetudo inoleuerit futibus admodum formidabilis. Nam si quis de commisso furto suspectus sit, eum sine mora corripi, et de patibulo suspendi: postea conuenite indices, et disceptari causam, fueritne reus furti an non. quod si innocens deprehensus fuerit, deponi


page 78, image: s0122

illum a cruce, et honeste sepeliri, factis impensis funeris ex publico ciuitatis aeratio. Quod si criminiaffinis iudicatus fuerit, relinquitur corpus eius in infelici arbore, donec tabe ac tempore solutum membratim defluat. Haec quidem Sebastianus Munsterus habet, et ex eo Gallus noster: sed quod pace vtriusque dixerim, fabula est et merum scomma, negantib. ita se habere non tantum ciuibus et inquilinis, sed et peregrinis eo frequenter commeantibus.

Amictus Carinthiorum est a lana nativa nullo colore tincta, pendente a tergo cucullo, velut in monachorum togis apparet. Styrij autem vicini eorum rudiores etiam ac simpliciores iudicantur, in quibus permultisunt, tam grandibus strumis circa guttur deformes, vt eos in loquela impediant. Vtraque gens in multis rebus caeteris Germanis est similis, etiam in sermone, exceptis iis qui vltra Drauum amnem versus meridiem habitant; hi enim Illyrica loquuntur lingua.

Ne ipsi Bohemi quidem Germanice loquun. tur, sed Sclauorum vtuntur lingua, vt Rhuteni Polonique, variante tantum Idiomate. In oppidis tamen in frequentiori vsu est lingua Alemannorum, praesertim apud homines elegantiores, et in publicis concionibus. De hac gente scribunt quidam, eam nullis certis legibus, quibus ad virtutis semitam ducerentur, alligatam fuisse, sed suam vnicuique voluntatem pro lege serviisse. Ipsi Bohemi, vt caeteri Germani, fere grandi sunt corpete, obesiores ac ventriosi, crispo capillitio, praeterea ambitiosi, iactabundi, contemtores aliorum. In caeteris rebus non multum differunt a Germanis vicinis suis.

Vnum hoc addam: in vniuersum omnes Germaniae populos naturae quodam ductu ad honestatem et aequitatem propendere: et profecto si verum fateri volumus, dicemus eos potius natos ad candorem et simplicitatem, quam fraudes et astutiam, cuius ne capaces quidem esse videntur. Caeterum cum in regiones exteras venerunt, facilius iis est alios decipere, quod nemo tale quicquam de iis suspicetur. De prisca castitate ita habet: laudari illam magis in ista natione quam obseruari. Inebriari (dummodo id non continuo aut singulis prope diebus fiat) apud eos grande vicium non habetur: quin et hoc insuperaddunt, homines malitiosos et fraudulentos abstinentiam vini inuexisse, veritos, ne si ebrij sint, per imprudentiam aut simplicitatem cogitata proferant scelera.

14. DIVITIAE GERMANIAE.

Fieri non potest, quin Germania affluat diuitiis abundetque, cum in ea tot inueniantur argentifodinae, caeterorumque metallorum eruatur copia, vt nulla Europae prouincia cum ea hac in re conferri iure possit, quam ne auro quidem destitui certum est. Accedit fertilitas soli, quod omnium bonarum rerum ferax raro eludit spem colonorum: vt et mercimoniorum frequentia, cum constet, Germanos plus deditos esse negociationi quam vllam aliam gentem. Artifices insuper omnibus remporibus aluit ingeniosissimos, quorum opera spectatu dignissima ad exteros exportata iis semper admirationi fuerunt. Est et aliud naturae beneficium huic Europae parti collatum, magnus numerus fluuiorum nauigabilium, quorum in transportandis de loco in locum mercimoniis mira est commoditas. Vbi remotior est ab oceano, prospectum est ei de salsarum aquarum perennibus fontibus, quibus excoctis salem conficiunt praestantissimum. Quid dicam de generosis vinis quae gignit Germania, quae ad exteras gentes delata magno venduntur precio, vnde non parua auri vis quotannis ad eos redit. Quin et nundinae consideratione dignaesunt, inprimis Francofurtenses quotannis geminae, quo ex vniuersa Europa homines confluunt, nonnunquam etiam ex Asia et Africa? Alsatia multum pecuniae acq uirit ex argento, cupro, plumbo quodibi effoditur: Francorum terra e vino et glycyrchiza, quae totis plaustris nauigiisque ad exteros auehitur: Palatinatus e vino praestantissimo et frumento optimo, Bohemia rem facit e metallis, ordeo, armentis: Morauia ex incensis et odoramentis: Bauaria e pinguibus porcis, qui per mulras Europae prouincias diuenduntur: nec ex his solum, sed et ex fructib. arboreis, frumento, sale e fontibus excocto, itemque ex cupro atque ferro, quod Danubij beneficio longe lateque extra Germaniam exportatur. Austriae mira fertilitas croco fit laudatior, et Tyrolensis comitatus copia argenti fodinarum. Iuliacensis ducatus e Glasto herba nummos conficit: Hassia e metallis, lana et pecore, vt et salis magna quantitate. Turingiam diuitem facit Isatis herba tinctoribus necessaria: Misniam argenti copia, quod diuersis in locis ibi eruitur. Et vt vno verbo multa comprehendam: non est vlla per vniuersam Europam regio, quae opum diuitiarumque nomine cum Germania conferri queat. Argumento vel hoc sit: quod alia quam aurea aut argentea moneta hic non inueniatur, cum apud plerasque gentes exteras cuprum orichalcumque signatum in vsu sit.

Hoc quoque non dissimulandum est, Vrbium Principumque redditus annuos miris modis crcuisse, postquam bona ecclesiastica sibi vendi. cauerunt, et multitudinem nouis exactionibus praeter veteres onerauerunt.

15.

Vt autem de diuitiis quae ad Imperatorem quotannis redeunt, aliquid dicam: Ciuitates Liberae, quarum numerus hodie ad sexaginta ac ce. dit, cum olim X C fuissent, obligantur ad numerandum duas quintas partes illius summae, quae Imperatori in Comitiis conferuntur. Inter has sunt quaedam, quae Imperatori peculiarem censum conferre tenentur, cuius summa ad quindecim millia florenorum adscendit. Omnes autem hae ciuitates Imperiales quotannis amplissimos percipiunt fructus, qui multum superant expensas, vnde eas ditescere necesse est. In Vniersum autem redditus Imperij ad septem milliones auri constituere creduntur: quod quidem


page 79, image: s0123

non est leuiter aestimandum, cum populus non adeo oneribus exactionibusque oppressus sit, vt in Italiae sed magnam auri vim praeter stata vectigalia conferre possit principibus suis. Imperium ex veteri consuetudine obligatum est, Imperatori Romam ad sumendum Diadema proficiscenti, suppeditate viginti millia peditum et quatuor millia equitum, in menses octo: et hae copiae appellantur Auxilium Romanum. Nonnunquam conferuntur Imperatori pecuniae militesque cum bellandum est aduersus haerericos, aur contra Tutcas; constatque eum hoc praetextu confecisse interdum quin quies centena millia florenorum. Et vt breuiter dicam, multo maiores opes ad Imperatorem redeunt, quam inepti quidam et ex fatui cerebri suggestione iudicantes sibi persuadere possint. Exemplo sit, quod is ex sola Alsatia, Sueuia Rhaetiaque, in qua familia Austriaca quatuordecim possider communitates, quae horum principum subsunt iurisdictioni, percipit quotannis duos milliones auri cum dimidio, si vsitata tantum pendantur vectigalia, et tantumdem, si vrgentib. necesstatib. extraordinariae imperentur contributiones.

16. ROBVR MILITARE GERMANOR VM.

Antequam penitiora Germaniae perlustremus, age consideremus, quantos exercitus superiores Imperatores e Germania contraxerint, cum constet, non aliunde eos fere quam ex hac colligere solere, quidquid est virium in militia. Turcis igitur cum infinitis copiis Austriam inuadentibus, et ad obsidionem Viennae properantibus, constat Carolum Quintum Casarem, circiter nonaginta millia peditum, triginta cquitum hostib. opposuisse, quamuis in tanto illo exercitu non pauci Itali et Hispani fuerint. Maximilianus Secundus Imperator maiores etiam copias contraxerat, quorum instarad centum millia peditum, equitum triginta quinque accedebat. Hoc in exercitu, quamuis immanis esset, annonae caeterarumque rerum tolerabilia fuerunt precia. Habuit autem Maximilianus castra iuxta Iauarinum oppidum in Hungaria aduersus Turcas, qui non expectato conflictu retro cesserunt. Et si verum faterivolumus, ingens Alemanniae estrobur militare, cum terra eorum foecunda sit omnium rerum bonarum mater: nec difficile sit aut laboriosum vires illas contrahere, ob multitudinem fluuiorum nauigabilium, quibus tota perluitur regio.

17.

Nec vana fides est eorum qui scribunt Imperium Germanicum in bellum suppeditare posse ducenta millia expeditorum militum, cuius rei testimonium exhibent ea quae superius adduximus exempla. Praeterea constar ab anno Christi MDLX ad haec vsque tempora nunquam fere cessatum fuisse a bellis in Gallia et Belgio, quibus semper ingentes interfuere Germanorum copiaetam pedestres quam equestres. Circa id aeui vidit Gallia Ducem Bipontinum ingredientem cum exercitu duodecies mille peditum, et octo millibus equitum, ad fouendas protestantium partes, cum contra septem millia equitum Germanorum militarent pro Carholicis sub ductu Aumalij Ducis et Comitis Mansfeldij. Gulielmus Nassouius vero ad Flandriae Franciaeque fines adduxit octo millia Germanorum equitum, peditum vero decem, cum contra Albae Dux et ipse copiis Germanicis instroctus esset. Quanros autem exercitus Iohannes Casimirus, Comes Paiatinus Rheni aliquoties in Belgicam et Celticam introduxerit, circa annum MDLXXXVII et postea satis notum esse puto. In vniuersum reputanti patebit, nullum per totam Europam bellum geri aut vnquam gestum fuisse, cui non Germanorum numerosae interfuerint copiae, in quibus tamen non computo inferiores Germanos, quos aliquando octoginta millia armatorum contraxisse constat, neque Heluetios, quibus nequaquam difficile est viginti aut triginta millia peditum in expeditionem mittere, quod tunc potissimum patuit, cum principatum Mediolanensem sibi defendendum sumsissent aduersus Franciscum primum Gallorum regem.

18.

Vt autem quae restant persequamur, optimos pedites suppeditare creduntur haeregiones: Bauaria, Suenia, Austria et Westfalia. Equites vero ducatus Brunsurcensis, Iulia censis cum Cliuensi, et Francorum Orientalium. Sunt qui eos plus valere existiment machae a, bipenni, gladio et hasta longa quam bombardis.

Phalanges eorum plurimum momenti ad victoriam afferre creduntur, si in loco aequo et campestri committendum sitpraelium, cum aut sustinenda est impressio, aut rumpenda hostilis acies, ad quam rem multum facit ordo cuneorum, qurbus prope a natura adsueuerunt, et gressus grauis ac lentus, armorum irëratio, quibus prae aliis optime instruuntur. Animaduersum est, eos saepius sub exteri hominis ductuprae clare ac for. titer fecisse, quam sub imperio Germani ducis. Ad repentinos insultus et oppugnationes non admodum habiles putantur, quia motus eorum tardiores, ipsi fere graues mole corporum, armorum et impedimentorum. Constantia tamen eorum in conflictibus laudatur, magis quam audacia, vt et membrorum robur et furiosus quidam impetus. Nonsunt ostentatores magnanimitatis, neque verborum iactatores, potiti autem victoria, immaniter saeuiunt in aduersam parte, nullo obseruato aetatis aut sexus discrimine. Obsessi non diu ferunt obsidionis molestiam, sed ad compositionem descendunt: in castris itidem et sub dio facile capiuntur taedio, nec possunt adduci, vt ad frangendum hostem tempus trahant. Si primus eorum impetus infeliciter cedar, velut attoniti obstopescunt, necictum repetunt: et si ipsos vinci inque fugam coniici contingat, laxatos ruptosque ordines non facile restituunt.

Exercitus Germanorum plerumque maximis sumtibus contrahuntur, multisque impedimentis tardantur, cum faeminarum seruitiorumque agmina post se trahant, vnde commeatus inutiliter absumitur, quo fit vt huiusmodi copiae magna difficultate colligantur, maiore vero conseruentur, cum vel pueri nouerint, in defectu alimoniae frustra laudabilem sperari belli euentum.



page 80, image: s0124

Equi eorum robusti magis sunt quam animosi, quod inde contingere putatur, quod e decem equis, quos in bellum ductant, septem vel octo ab agricultura aut trahendis oneribus accersantur, vnde minus habiles sunt, parumque dicto audientes, conspecto autem cruore fere fathiscunt, cum equi Hispanici inde audaciam animosque sumant. Et vt Verbo dicam, communis sententia est, peditatum Germanorum plus valere in bello quam equitatum.

19.

Nec minores sunt eorum vires in marinis bellis quam terrestribus, quanquam rarius illis vtantur. Non desunt tamen Vrbes, quarum nonnullae centum, aliae centum et quinquaginta naues possident, quibus freti maritimi Germani Danorum Suecorumque Regibus aliquando bellum inferre ausi fuerunt. Vnde cuinis planum sit, tantam esse Germaniae portentiam, vt si vnanimi consensil vires iungat, vinci ab nullo hoste vnquam possit. Accedunt ad hoc robur militare exterorum auxilia, Principum Italiae, Allobrogum, et Lotharingiae ducis: hi enim fere nunquam desunt Imperatoribus in necessitate constitutis. In bello ad Sigethum Emanuel Allobrogum Taurinorumque Princeps Caesari submisit sex centos equites sclopetarios: Cosmus autem Florintiae Dux tria millia peditum mercenariorum. Alfonsus Secundus Ferrariae Dux ipse in id bellum profectus qumgentos equites adduxit eleganter et splendide armatos. Gulielmus Mantuae Princeps et ipse cum pedestribus copiis adfuit; nec minus Henricus Guisius cum lectissima trecentorum nobilium turma. His igitur auxiliis cum iis copiis quas Pius Papa submiserat coniunctis, exercitus Maximiliani II. Imperat. (cui Imperium in comitiis Augustae anno MDLXVI decreuerat quadraginta millia peditum, octo equitum in octo menses, et viginti milia peditum, equitum quatuor in tres annos proxime sequentes) is, inquam, exercitus ascendetit ad summam centum millium peditum, et triginta milia equitum, qui omnes sub signis in acie stetere, in quo humero non computantur ij, qui in Vrbibus ac munimentis in praesidio collocati fuerunt.

20.

Duae tamen res sunt, quas in eo Imperio tantisque virib. desiderare iure possis. Prior est animorum concordia, altera promptitudo ad expeditiones. Discordia inter German os vel potius Diffidentia multis causis accepta ferenda est. Nam et Vrbes Liberae non nimis fidunt vicinis principibus, quorum semper iis est suspecta potentia: et dissidium in causa Religionis aliorum ab aliis alie nat mentes, vt non tantum Catholicis semper pugnandum sit cum aduersa parte, sed et ij, qui haereseos nomine accusantur, ac pitalibus inter se dissideant inimicitiis, vt Lutherani pessime oderint Caluinistas, et hi illos vicissim, vt iam de aliis taceamus. Et haec est causa, ob quam tam frigide et infrequentes ad comitia veniant ipsi principes: et si quando conuenerunt, plus temporis insumunr indiiudicandas controuersias religiosas, quam considerationem et curam bonipublici.

Promptitudo etiam desideratur: quod multum temporis requiratur ad cogenda comitia, sine quibus nihil in Reipublica effici potest? acciditque interdum, vt tres menses intercedant Inter primam comitiorum indictionem ipsumque conuuentum; quodque dererius est, vbi conuenitur, extrahitur tempus deliberando, contradicendo, alters cando, dum suam quisque adstruere nititur opinionem et si quid conclusum est, tarde admodum executioni mandatur, quamuis inter dum vrgens belli necessitas celeritarem requirat, et occasiones praeclare agendi in momenti spacio effluant. Accedit et aliud incommodum. quod decreta Imperatori auxilia nunquam vna expediumtur, sed alij quidem sua mature, alij tardius mittant subsidia, vnde fit, vt illis ad castrorum locum properantibus, hi tum primum domi delectus habeanc, cui absurditati vt remedium afferre Maximilianus II. Imperator, omni ope nixus est, cum in expeditione Sigechana expertus esset, quantum noxae afferret cunctatio ista, non quidem in submittendis militibus, sed pecuniis, quib. non minus opus habebat quam hominib. Sed Aethiopem lauare tentauerit, qui Germanos ad concordiam et vnitatem reducere se posse sperauerit, aut qui aliquid cedro ac posterorum praeconio dignum effici posse crediderit, donec illa opinionum diuersitas apud istas gentes locum obtinuerit.

Neque tamen ea, quae attulimus, a quoquam ita accipi velim, vt credat Imperatoris exiguam esse potentiam, vt inepti quidam, quib. exiguus est rerum vsus, aliis persuadere conancurs amplissimarum enim prouinciarium est dominus, abundat hominibus, copia insuper omnium rerum necessanarum, inprimis atgenti ad inchoandum conficiendumque quantumuis magnum et ar duum negotium. Sola Turcici Tyranni vicinia ipsi est metuenda, inde dependet quicquid est molestiarum, huius enim confinia Imperij limites contingunt a Carpacho monte vsque ad mate Adriaticum, qui et potens satis est, non debilicare solum, sed et affligere quantumuis magnam potentiam.

Hinc etiam plerisque potentiae Ottomannicae vicinis principib. vsu venit, vt perpetuis exhauriantur expensis; quae in munitiones propugnaculorum ac castrorum limitaneorum insumunt, et alenda firma praesidia, etiamsi pax intercedat: qui tamen sumtus immane quantum discrepant ab iis quos gliscens bellum exigit: Turcae enim ea est potentia, ea in expediendis exercitibus celeritas et occasionum captatio, vt melius armatus credatur durante pace, quam alij principes apetro bello. Vnde ij, quos tam formidabilis Vicinus contingit, semper in specula et excubiis starene. cesse habent; cum nunquam non sit extimescendus tam validus hostis. Et quamquam induciae iam sint Imperatori Romano cum Constantinopolitano, ingenribus tamen sumtib. opus est ad defendendos fines regni Vngarici et alenda praesidia, constatque, Rudolfum II. ad viginti milliamilitum petpetuo aluisse ad tuendos limites a barbarorum repentmjs incuisibus.

21. MODVS GVBERNATIONIS.

Septem Principum Electorum institutionem optimi


page 81, image: s0125

quique auctores Gregorio V. P. M. acceptam ferunt. Et si enim Carolus Magnus ex constitutione Pontificis ius Eligendi Caesaris penes principes Germanos esse voluerit: eos tamen hoc vios fuisse nullibi legimus, donec progenies Caroli durauit, cum fere semper filius succedererpatri. At vero Lex Gregoriana, excluso penitus inre successionis, liberum Eligendi ius septem Principibus assignauit, quod contigit anno Christi MII Causa autem, qua motus Papa Imperium, quod ad eum diem haereditarium fuerat, fecerit Electiuum, fuisse creditur, quod Otho Tertius liberis caruerit, quanquam et huius rei aliae afferri possint causae. Primo quod Imperium debile admodum et infirmum validiore aliquo videretur fulciendum ribicine, successio autem aliquando in pueros aut parum idoneos deriuaretur, cui malo per Electionem obuiari posset. Deinde, ne maiore numero Electorum. sententiarum varietati aut dissensionibus ansa praeberetur, visuin est intra septenarij numeri paucitatem eosdem includere.

22.

Caput ergo Imperij Germanici Imperater est, qui sub se habet tres Ordines, qui in comitiis publicis vna de salute Reipublicae in commune consulere solent. Primus ordo seu primum membrum est septem Electorum, qui sunt: Archiepiscopus Moguntinus, Magnus per Germaniam Cancellarius, penes quem sunt Archiua, Senatusconsulta, decreta comitiorum. Secundus est Archiepiscopus Treuirensis Magnus Imperij per Galliam Cancellarius. Tertius Archiepiscopus Coloniensis, Cancellarius Imperij magnus per Italiam. Rex Bohemiae Pincernae Imperialis nomine gaudet. Comes Palatinus Rheni Dapiferi officium sustinet, idemque Magnum aulae Imperatoriae Magistrum agit. Saxoniae Dux Mareschallus indigitetur, qui Imperatori gladium iustitiae vindicem praefert. Marchio Brandeburgicus Magni Camerarij siue Thesaurarij Caesaris vices gerit, Et hi sunt celebres illi septemuiri [reading uncertain: print faded] , penes quos est liberum Eligendi Imperatoris ius et axioma, ne quis posterorum vnquam haereditariam facere illam dignitatem audeat.

23.

Alter ordo siue membrum Imperij est virorum principum et illustrium, quorum non est exiguus per Germaniam numerus: in his Ecclesiastici ordinis hi fere sunt.

Archiepiscopi: Magdeburgicus, Salisburgonsis, Bremensis, Vesontinus, Rigensis, Pragensis. Episcopi: Bambergensis, Wurceburgensis, Wormatiensis, Spirensis, Argentinensis, Aichstatensis, Augustanus, Constantieusis, Hildesheimensis, Padebornensis, Curiensis, Halbetstadensis, Verdensis, Monasteriensis, Osnabrugensis, Passaniensis, Frisingensis, Goricianus, Seccouiensis, Lauandinus, Basiliensis, Sedunensis, Ratisponensis, Misnensis, Numburgicus, Mindensis, Lubecensis, Vltraiectinus, Caminenfis, Suerinensis, Cameracensis, Geneuensis, Verdunensis, Lausannensis, Metensis, Tullenfis, Leodicensis, Tridentinus, Brixienfis, Merseburgicus, Laubacensis, Viennensis, Brandeburgicus, Racemburgicus, Slesuicensis, Vratislauiensis, Hauelburgensis.

PRINCIPES POLITICI.

Dux Austriae

Dux Bauariae.

Dux Saxonioae.

Dux Burgundiae,

Dux Juliae,

Dux Cliviae,

Dux Montium,

Dux Brunsuicensis,

Dux Letharingus.

Dux Bipontinus,

Dux Pomeraniae.

Dux Megapolitanus

Dux Lunaeburgicus

Dux Silesiae superioris,

Dux Silesiae inferioris,

Dux Lauenburgensir,

Dux Holsatiae,

Dux Prussiae,

Dux Franciae Orient alis

Dux Sueuiae

Dux Burgundiae,

Dux Wirtembergicus

Dux Lucemburgicus

Dux Styriae

Dux Carintbiae.

Palatinus Bauariae.

Marchio Misniae

Marchio Brandeburgensis,

Marchio Morapiae

Marchio Badensis

Marchio Hachbergensis

Marchio Landgravius Hassiae,

Landgravius Hassiae,

Landgravius Thuringiae

Landgravius Leuchtembergicus,

Landgravius Alsatiae

Landgravius Susenbergicus

Princeps Anhaltinus,

Burggravius Nuremberg:

Burggraeuius Magdeburgensis.

Comes Tyrolensis, Hennebergicus.

Suarceburgicus

ABBATES, qui gaudent titulo et dignitate principum.

Fuldensis, Hersfeldensis, Campidunensis, Reichenaviensis in lacu Acronio, Sangallensis, Salfeldensis, Corbeiensis, Stabulensis. Praepositi Wissenburgensis et Elvangensis. Magister Ordinis Teuthonici, Magister Ordinis militiae Rhodiae.

Abbates caeteri hi fere sunt.

In Wingarten, Slamsvveiler, Kreutzlingen, Murpach, Valckenriedt, Schuttern, Minderau, ad Sanctum Blasium, Maulbrun, Schussenrid, Rittershusen, Stein ad Rhenum, Schafhusen, Waldsaxen, Einsidelen, Rackemburg, Ochsenhausen, ad D. Aegidium Norimbergae, Nuenburgi, ad S. maximinum in Treueris, Haveldiae, in Gengenbach, Fonte Regio, in Roden, Marckthal, Rockenhausen, ad S. Petrum in Nigra Sylua, Odenheim, ad S. Theodorum, Bergenhusen, Elchingem, Henslingem, Vrseniae, Blankenburgi, Fabirani, ad S. Iohannem in Turgouia, Petershusen, Prumiae, Prubachij, Castellae, ad D. Emeranum Ratisponae, ad D. Gregorium in Valle Monasterien si, ad S. Iacobum intra Moguntiam,


page 82, image: s0126

ad Monasterium Cornelij, Muncherodij, Verdae, Arunspergae, Bruni, Echternachi, Neruordae, Praepositi Saletiensis, in Camberg et Berch oligaden, aliique complures.

Abbatissae quaepraesunt Monasteriis Virginum.

In Quedlinburg, Essen, Monasteiro veteri Ratisponae, Superiore Monasterio ibidem, Kauffungae, Seckingae, Lindouiae, Garnerodae, Buchau, Rotenmunster, Gutenzell, Hippach, Bundta, et alibi.

Annumerantur his quidam Balliatus, vt vulgo vocant equitum Sacrorum Ordinis Teutonici, in Hassia, Austria, Alsatia, Ducatu Athesino, Confluentiae.

COMITES quorum numeris non est exiguus, praecipue hi recensentur.

In Helfenstein, Kirchberg, Wisensteig, Lauffens, Monfort, Furstenberg, Zimbern, Otinge Sultz, Zollern, Castell, Vertheim, Rhineck, Hohenlohe, Erpach, Liningen, Falckenstein, Hanavv, Nassavv Breda, Nassau Dillemburg, Nassau Idstein, Nassau Sarbrucken et Weilpurg. Konigstein, Isemburgum superius, Isenburgum inferius, Moers, Budingen, Virnemberg, Solms, Witgenstein, Seyn, Horn, Reingravij, Vinstingen, Bltsch, Salm, Veldentz, Spanheim, Dengen, Rappin, Hardeck, Schaumburg, Mansfeldt, Stolberg, Buchlingen, Barbi et Mulingen, Gleichen, Schvvarzenburg, Plauen, Witgenstein, Weda, Lovenstein, Regenstauf, Frisiae Orientalis, Frisiae occidentalis, Lippensis, Oldemburgensis, in Hoye, Delmenhorft, Westerburg, Munzenberg, Lemgou, Waldeck, Diephold, Benthem, Bronchorst, Spigelberg, Bibersdorf, Tecklenburg, Dortmund, Windorf, Hagen, Hohenfels, Leisnick, Bergen, Manderschied, Rifferschied, Egmont, Tubingen, Beaumont, Kirchingen, atque alij quos hoc numero comprehendere non est.

Barones et Liberi Domini hi fere numerantur.

Baro in Gundelfingen, Geroltseck, Rapoltstein, Stauffen, Degenberg, Sulzberg, Tautenberg, Sonnenberg, Winnenberg, Beihelstein, Tusis, Iustingen, Eppingen, Reipoltskirchen, Scheuzlingen, Rechberg, Königsberg, Hohenfels, Reigelsbug, Limburg, Kunseck, Geravv, Reichenstein, Munzenburg, Losenstein, Kriechingen, Wolkenstein, Ridberg, Lingen, Sigmaringem, Eppingen, Pappenheim, Sigmaringen, Weidenfels, Eppenstein, Haver, Roggendorf, Alendorf, Morspurg, Beffort, Bandtenstein, Wolfstein, Pyinbaum, Permont, Fronsberg, Milchlingen, Mindelheim, Störzingen, Witten, et praeter hos nonnulli alij.

24 TERTIVM MEMBRVM IMPERII CONSTITVVNT, Vrbes Liberae et Imperiales.

Obseruabit autem Lector, nos non ex reiveritate siue nostra sententia, sed praescripto auctoris Galli, quem sequi, vt fidi interpretes debemus, Vrbium harum Elenchum contexuisse, cum sciamus, quasdam inter illas aut nunquam fuisse Vrbes Imperiale,s aut libertatem Dominumque mutasse. Sic igitur eas recenset noster author.

Argentina ad Rhenum fluuium.

Aquisgranum in Ducatu Iuliacensi.

Antverpia in Ducatu Brabantiae.

Augusta Vindelicorum in Sueuis.

Basilea ad Rhenum in Rauracis.

Bernain Helueriis.

Biberacum in Alemannorum gaea.

Boppardia ad Rhenum fluuium.

Brunsuicum in Saxonibus.

Buchornia in Sueuia.

Campen in Transisulana.

Colonia Agrippina ad Rhenum.

Colmaria in Alsatia.

Constantia ad Lacum Acronium.

Curia in Heluetiis.

Dauentria in Transisulana.

Dantiscum in Prussia.

Dermond, Tremonia in Westfalis.

Dunckelsphühel in Sueuia.

Dura siue Marcodurum in agro Iuliacensi.

Egra ad syluam Gabretam.

Erfordia in Thuringia.

Eslinga in agro Wirtembergico.

Elbing a in Prussia.

Francofurtum ad Maenum.

Francofurtum ad Viadrum.

Friedbergum in Veterauia.

Friburgum in Brisigaea.

Gelhusium in Veterauia.

Gienga in Sueuis.

Gottinga in Saxonibus.

Groninga in Frisiis maioribus.

Goslatia in agro Brunsuicensi.

Gemunda Sueuorum.

Hagenoia in Alsatia Inferiore.

Hala siue Salinae Sueuicae.

Hala siue Salinae Saxonicae.

Heilbronna Sueuorum ad Nicrum.

Hamburgum in Saxonia inferiore.

Isna in Sueuis.

Ingelhemium in Palatinatu.

Kaustbüren in Sueuia.

Keisersberga ad Rhenum.

Kempten, Campidunum in Algaea.

Keiserslautern, Lutra Caesarea in Palatinatu.

Landauia haud procul Spira.

Lindouia ad Iacum Acronium.

Lubeca in Saxonia in feriore.

Lemgouia in Westfalia.


page 83, image: s0127

Lucerna in Heluetiis.

Lunaeburga in Saxonibus.

Magdeburgum in Saxonibus.

Memminga in Sueuis.

Metis in mediomatricibus.

Moguntia ad Rhenum.

Monasterium in Westfalia.

Monasterium Gregorianum.

Mulhusium in Thuringia.

Mulhufium in Suntgoia.

Notimberga in Franconia.

Northusa in Turingia.

Neomagus in Geldria.

Nordlinga in Sueuis.

Odernheimium in Palatinatu.

Oppenheimium in Palatinatu.

Ober Ehenheim in Alsatia inf.

Offenburgum in Alsat. inferiori.

Pfullendorpum in Sueuia.

Popfinga in Sueuis.

Ratispona ad Danubium.

Rauensburgum in Sueuis.

Rotenburgum ad Tuberam in Francis.

Roshemiumin Alsatia inf.

Rotvvia in Sueuis.

Sancto Gallum in Heluetiis.

Scafusium in Heluetiis.

Selestadium in Alsatia.

Spyra ad Rhenum, Camera Imperij.

Sueuofurtum in Franconia.

Svvolla in Transisulana.

Tigurum in Heluetiis.

Treuerorum Augusta ad Mosellam.

Turckheimium in Alsaria.

Tullum in Lotharingia.

Vberlinga ad Lacum Constantiensem.

Vima ad Dauubium in Sueuis.

Werda ad Dauubium.

Wangen in Suenia.

Vesalia in agro Cliuensi.

Wila in agro Wittembergico.

Weissenburgum Rhenense.

Weissenburgum in Nortgoia.

Vertodunum in Lotharingia.

Wetzlaria in Hassiae confiniis.

Wimpinum ad Nicrum.

Windesheimium in Franconia.

Wormatia ad Rhenum.

Zurich Tigurum in Heluetiis.

25.

Praeter hos tres Ordines ac velut tria membra, ne qua in Imperio Germanico oriretur diuulsio, sed vt pacis inter prouincias conseruarentur commoda, vniuersum Imperium distributum est in certos quosdam districtus, quos Circulos aut Orbes vulgo appellant. Et primum quidem Imperante Maximiliano I. Caesare in sex regiones descripta est Germania, annoa nato Christo M. D. Postea in Comitiis Noribergensibus accessere quatuor, quod factum est anno M. D. XXII. Harum prouinciarum vna quaelibet eligit sibiquemdam Principem, cuius ductum caeteri sequantur in reb. quae sunt considerationis publice. In hunc finem adiungunt ei sex consiliarios, Viros graues, nobiles, multaeque experientiae, qui non sunt ex ordine ecclesiastico. Decem autem illae prouinciae hoc se ordine sequuntur.

Primum locum obtinet Franconia.

Secundum Bauaria.

Tettium Austria.

Quartum Sueuiae,

Quintum Tractus Rhenensis.

Sextum constituunt quatuor Electores ad Rhenum.

Septimum Inferior Germania.

Octauum Saxonia superior.

Nonum Saxonia inferior.

Decimus locus datur Burgundiae.

26.

Summum autem Germaniae dicasterium atque tribunal est in Spirensi orbe, vbi difficiliores caulae excutiuntur et indicia seuerissime exercentur.

Nam rigidum Minos hic versat et Aeacus vrnam.

Index huius summis Senatus ex veteri instituto Princepsest Imperij, aut Illustris aliquis Comes vel Baro. Huic ab Imperatore adiunguntur sex Consiliarij primae notae, qui fere sunt, duo Comites aut Barones, duo exequestri ordine, et duo Iureconsulti. Et hos in eum finem mittit, vt repraesentent regna et principatus, quos haeteditario iutein Imperio possidet. Vnusquisque Electorum adiumgit insuper vnum e suis Consiliariis: vt quaelibet Prouincia siue Circulus, de quibus supra diximus, vnum. In Vniuersum autem constat magnum illud dicasterium ex nobilibus et Iuteconsultis, quorum vtrorumque par ex veteri lege est numerus.

27.

Quae autem de ordinibus Imperij post Septem Electores attulimus, Sebastianus Munsterus, aliiqueante et post eum accuratius diuidi scribunt, inque quaternarium numerum plerosque redigunt, ita vt numerent quatuor Duces, totidem Marchiones, quatuor Landgrauios, 4. Comites, 4. Barones, 4. Equites, 4. ciuitates, 4. pagos, 4. Seruos, 4. Rusticos. Neque tamen his contenti sunt Imperatores, sed subinde et pro re nata nouos creant Principes Comitesque, vt de multitudine Nobilium taceamus: quanquam nec hoc dissimulandum, nonnullos ducatus et comitatus in Imperio Principum interitu plane fuisse abolitos, quod Principatibus Sucuiae, Limburgensi, Francorum, Zeringiae, Vogtlandiae aliisque quibusdam contigisse non ignoramus. Ad hunc autem modum illi, quos supra nominauimus quadrigas suas iungunt.

Quatuor Duces.

Dux Bauariae,

Brunsuicensis,

Sueuie.

Letharingiae.

Quatuor Marchiones.

Brandeburgicus,

Misnicus,

Morauiae,

Badensis.

Quatuor Landgravij.

Turingiae.



page 84, image: s0128

Hassiae.

Alsatiae.

Luchtemburgicus.

Quatuor Butggravij.

Magdeburgensis,

Norimbergensis,

Rhineccensis

Strombergensis.

Quatuor Comites ductores exercituum.

Flandriae,

Tyrolensis,

Ferrariensis,

Aldenburgensis.

Quatuor Comites Imperij.

Cliuensis,

Schvvarcenburgicus,

Ciliensis.

Sabaudus.

Quatuor Liberi Barones.

Limburgensis in Fraenconia.

De Thusis et Raren in Helvetiae.

Westerburgensis,

Aldenbaldensis.

Quatuor Abbates Principes.

Fuldensis.

Campidunensis

Wersenburgensis

Murbacensis.

Quatuor Dynastae.

Medielanensis,

Scalanut.

Paeduanus.

Mirandulanus.

Quatuor Mareschalli.

Iuliacensis.

Pappenbeimensis.

Misnensis.

Vinstingensis.

Quatuor Equites.

Ab Andlavv.

Meldingen,

Stromdeck.

Fronberg.

Quatuor Praefecti Venationum.

Hurnensis,

Vrachensis,

Schaumburgensis.

Mesthensis.

Quatuor serui haereditarij.

De Waeldeck.

Fulchen.

Arensperg.

Rabenavv.

Quatuor Rustici.

Colonia,

Ratisbona.

Constantia

Salisburgum.

Quatuor Vrbes Capitales.

Augusta Vindelicorum.

Aquisgranum.

Mediomatricum Vrbs.

Lubeca maritima.

Quatuor Pagi Imperij.

Baebenberga.

Vlma.

Hagenoia.

Selestadium.

Quatuor Villae Imperij.

Ingelbemium.

Altdorfium.

Lichtenaviae.

Deckendorpium.

Quatuor Castra.

Altenburgum.

Magdeburgum.

Rotenburgum.

Megapolis.

Quatuor Montes.

Norimberga,

Heidelberga,

Munsterberga,

Frideberga.

Quatuor officla Haereditaria per Sueuiam.

Dapiferi de Waldburg.

Pincernae de Radach.

Mareschalli de Marckdorf.

Camerarij Kemnatenses.

De hac in Quaterniones diuisione, vt scimus varie varios sentire, ita nostrum non interponimus iudicium, illud nouimus, multa in his mutata, quaedam aboiita esse et exoleta nostro aeuo, et aliam rerum illarum hoc tempore esse faciem. Nequesane omnia hic recitantur, quaedam etiamaliena ad feruntur, vt vel obuio cuiuis planum fit.

In Comitiis publicis hic ordo ab antique obsetuari solet.

28.

Imperator, vbi consedit in throno suo Archiepiscopus Treuirorum recta ex aduerso Caesaris considet. Moguntinus autem primum locuma dextro latere obtinet, secundum Rex Bohemiae, tertium Comes Palatinus Rheni. Absinistro primus locus cedit Archiepiscopo Coloniensi, alter, Duci Saroniae, tertius Marchioni Brandeburgico. Et hic quidem ordo in consessibus obseruatur; in solenni autem Pompa hoc modo ingrediuntur.

Imperatorem proxime anteit Archiepiscopus Treuirensis solus. Moguntinus Caesaris dextrum, Coloniensis sinistrum latusclaudit. Eum continuo sequitur Bohemiae Rex, et deinceps tres caeteri Electores: Palatinus, Saxo, Brandeburgicus. Archidus Austriae, quanquam Imperij Princeps sit, sedem tamen inter caeteros Principes Seculares non habet, ad vitandam praeeminentiae ac dignioris loci aemulationem, solet autem considere inter Proceres Ecclesiasticos, quorum locus existimatur esse honoratior. In Comitiis anno M. D. XXXXVIII. Augustae Vindelicorum celebratis Burgundiae Belgiique Prouinciae sub Imperij Germanici patrocinium venerunt, quanquam hoc posteaab Hispanorum Regibus non valde sit obseruatum. Lotharingus princeps Imperij iam ab antiquo fuit, quamuis certa cum moderatione, hoc


page 85, image: s0129

aeuo videt ut in partes Gallicanas procliuior. Ciuitates Liberae, quae praeter Imperatorem Dominum non agnoscunt, municipalibus suis vtuntur legibus atque priuilegiis, modus gubernationis earum fere est Democraticus, dominante populo, interdum mixtus, vt plebs cum optimatibus confuso vatur imperio: quanquam multae sunt, in quibus Reipublicae form plane est Aristocratica, et in his celebris illa Normberga.

Ratio dominii earum primis annis in exigua fuit aestimatione, cum constaret, plerasque vel argento emisse libertatem, vel precatio accepisse priuilegia, ab Imperatoribus Principibusque: sed hac tempestate multum sane possunt.

Imperator nemo salutatur, nisi qui per Pontificem Maximum coronatus fuerit. Interim Caesarem eum dici, aut Regem Romanorum, vel etiam Regem Germaniae fas est, siquiden legitime per Principes Electores creatus est.

Neque profecto mero et absoluto in Germanos vtitur imperio, cum omnia quae grauioris momenti sunt, in Comitiis deliberationi Principum subiiciantur, a quibus Caesaris dependet potentia: ita tamen fere fit, vt in quamcunque se vertat partem, plurimum eo momentiafferat, datque operam, vt ametur atque metuatur simul.

29.

Cum autem tres Imperii Ordines, siue status supra descripserimus fit quoque, vt triplex fere in Comitiis sit consilium. Primum est Electorum. In Electione autem Imperatoris Bohemiae Rexluffragia non fert, neque interest consultationi, sed velut arbitrum agit inter collegas, si duo quidam nominentur, quorum vterque tot fauentes inuemat principes.

Tunc igitur sine dubio is praeualebit, cui Bohemiae Rex suo fauerit assensu. Alterum est caeterorum Principum vtriusque ordinis.

Ne autem nimia ex multitudine oriatur confusio, duo ex omninumero eliguntur, duo itidem ex Comitibus ac Baronibus, qui caeterorum nomine agant. Tertio loco sunt Liberae Ciuitates Imperiales. Imperator per aliquem e suis in medium proponit; quae videntur ex vsu Reipublicae. Intellecto hoc Ordinum Consiliarii discedunt, vnaque deliberant, quid facto opus sit. At Ciuitates, quanquam quid suae sit mentis exponere non prohibeantur, a grauiores tamen deliberationes vix vnquam admittuntur. Supremum suffragium est Electorum, et in eo plurimum momenti. In vniuersum tamen omnis Comitiorum Germanicorum ratio admodum confusa est et peruersa. Indicto enim conuentu ab Imperatore, vix vnquam ipsi comparent Principes, sed suos mittunt Legatos, quibus de summa rei aliquid statuere non licet, vnde plerumque inutiliter trahitur tempus missitando et altercando, vt raro admodum felix sequatur euentus.

30. RELIGIONIS PER GERMAniam ratio, vt eam auctor noster persequitur et ad nostra tempora deducit.

CVM olim per totam Germaniam non nisi vna Catholica Religio in vsufuerit, velut illa a maioribus nostris per manus tradita est; variae tamen circa eam intra proximum seculum accidete vicissitudines. Prima murationis initia (vt iam de Iohanne Husso taceamus )inciderunt in annum AN. C. MDXVII. quo Martinus Lutherus, Islebiensis patria, gente Saxo, e familia Augustinianorum Pontificem oppugnare caepit, incitatus, vt putatur, odio et aemulatione aduersus Iacobinos Monachos, quos Leo X. PP. in promulgatione Indulgentiarum Augustinianis praetulerat.

Hac re vehementer offensi fuerunt cum Iohannes Staupicius Vicarius Augustinianorum Generalis, tum Martinus Lutherus, qui tunc erat Lector in vniuersali studio Wittembergensi Ordinarius, vt omnia sursum deorsum vertere constituerint.

Primum maledictorum imbrem detonuit posterior hic in vniuersum Clericorum Ordinem, quem non viua voce duntaxat, sed et scriptis libris proscidit ob vitam dissolutam et nimiam in moribus licentiam, corrupto illo seculo visitatam.

Negabat igitur Lutherus, recte facere homines Ecclesiasticos, quod sacros prouentus et bona Deo dicata in superbiam, vanitates et alios abusus conuertetent: Adiuuabant eum Poetae et Oratores illius temporis offensi et ipsi sacerdotum ac Monachorum malis motibus, qui linguae procacitati laxantes frena, multis in hos debacchabantur inuectiuis: pictoribus etiam suam huic rei commodantibus operam, et Episcopos luporum, vulpium, diabolorum schemate depingentibus, quibus picturis et carminibus, non officinas tantum pergulasque suas, sed et priuatorum domus implebant.

Hac ratione accidit, vt Germani lectis scriptis illis maledicis picturisque, quibus sacerdotum vita et fama lacerabatur, facile iis consentirent, qui mutandis rebus studebant. Accedebantea, quaevulgo de Pontifice Romano, nec non vniuerso clero Romano circumferebantur, et vsitata Germanorum in Italos odia, qui hos vulgo seductores, falsarios, et sine omni bono iure atque conscientia homines arbitrabantur, vnde fiebat, vt Indulgentias Leonis Pontificis ad emungendam argento Germaniam excogitatas crederent. Omnium tamen maxime iuuit Lutheri nouandi studium et conatus, quod Magistratus Politicos omnibus modis Ecclesiastico ordini praeferebat, quo pacto plerosque in suaspartes pertraxit Principes, inque primis Iohannem Fridericum Saxoniae Electorem, cum quibusdam militum ductoribus per Germaniam magni nominis. Non fugiebant Lutherum Germanorum ingenia, quae libertati viuendi et genio


page 86, image: s0130

indulgendi adsueuerant, vnde non proposuit illis acria et subtilia dogmata, sed talia, quaeipsorum captui sensibusque apta erant, quibus permultum indulgebatur desideriis carnis. Nam leuiter sentiebat, deabstinentia, seiuniis, votis Monasticis, disciplina Ecclesiastica, quaedam etiam omnino sustulit, permisio Monachis Vestalibusque matrimonio, eleuata potestare Pontificis et Episcoporum, quos Principibus secularibus subiiciebat. Non est igitur mirandum, si populus hac licentia et anarchia illectus auide arripuit tam blandientem Lutheri doctrinam: vtque magis magisque suam stabiliret auctoritatem, dixit ius fasque esse Magistratibus, inuadere bona et diuitias Ecclesiasticorum, auferre calices, ornamenta et sacra vasa e templis, et Episcopatus facere haereditarios.

Quamuis autem Lutheri haere sis miros fecerit progressus, non caruit tamen contradictoribus, qui diuersis Haereseon generibus illam oppugnauerunt. Anno enim A N. C. opposuitse Luthere Vlricus Zuinglius, amplexus doctrinam Berengarii Andegauensis super Coena Dominica: quem secuti sunt Oecolampadius, Bucerus et Caluinus: aduersabatur autem inprimis Luthero Carolostadius. Tentata fuit aliquoties inter has partes reconciliatio, sed id frustra fuit, crescentibus in super litigiis.

Conuenerunt enim vtriusque partis Theologi Marpurgi Cattorum annitente potissimum Philippo Hassiae Lantgtauio, vbi conuenit inter eos de plerisque Coenae Dominicae capitibus, reliqua tamen dissidia tolli non potuerunt. Lutherus enim scripto monuit Francofurtenses, ne quid cum Zuinglio eiusque sectatoribus commune haberent: vicissim Zuinglius acribus scriptis oppugnauit Lutherum, vt vterque nea conuiciis quidem abstinuerit. Pariter Caluinus Lutheranos incessit, eos clamosos, rudes et Gigantum progeniem appellans. Conuentum etiam fuit apud Constantiam anno MDXXXV. et Witebergam anno MDXXXVI. an posset inter eos sanciri concordia: frustra omnia.

Primi qui Lutheri dogma amplexi sunt, fuere Mansfeldici, quorum ciuis erat Lutherus; hos fecuti sunt Saxones, quorum Princeps Lutherum eiusque doctrinam suo defendit patrocinio. Cumqutem Witembergae magna docentium discentiumque esset multitudo, factum est, vt haeresis illa celeriter per omnem spargeretur Germaniam.

Improbabat hanc religionis mutationem atque e prouincia sua eliminare conabatur Georgius Saxo, exiguo tamen cum effectu, obsistente conaribus eius Henrico fratre: qui cum Georgii haeres factus fuisset anno AN. C. MDXXX. vocauit ad se Lutherum Lipsiam, cuius ope tota prope Misnia, Turingia et Saxonia ad abiiciendum Catholicismum inuitata fuit, terris Electoris iam antenoua imbutis opinione, cumanno MDXXV. Henricus Sutphaniensis Bremam, et Ioachimus Westfalus Hamburgum venisset. Lubecam paule post inuasit doctrina Lutheri, conniuentia Henrici Bastilii Episcopi et successorum eius, qui contenti prouentibus suis, non multum cutabant res Ecclesiasticas.

Videbatur quidem res Catholica suffulta arque recreata Caroli V. Caesaris Victoria, quam de Protestantibus Principibus is obtinuit anno AN. C. MDXLVII. Sed haecomnis spes in praeceps abiit, cum Caesari bellum intulissent Mauricius Saxo et Albertus Brandeburgicus.

Postremo in Comitiis Spirensibus Imperator, amore pacis publicae decretum tulit, vt Augustanae Confessioni liberum permitteretur exercitium, donec vel per Concilium vel aliud aliquod remedium dissidium hoc tolleretur, Anno AN. C. MDLII. quo in Conuentu Passauiensi cautum est, ne quis secus sentiens propterea molestia afficeretur: et paulo post, anno nimirum a N. C. MDLV. permissum est Principibus Ordinibusque Imperii, vt vel Catholicae Ecclekae amplecterentur dogmata, vel Lutheri, ita quidem, ne Princeps ob mutatam Religionem, vel facultatum suarum vel famae et honorum pateretur iacturam: Ecclesiastici vero Ordinis Principes, si religionem mutassen, loco atque dignitate mouerentur substitutis aliis lisque Ca. tholicis. Voluerantetiam Principes Protestantes, vt eadem libertas permitteretur omnium Principum subditis, citra differentiam: sed huic postulato Principes Austriaci atque Bauari se opposuerunt.

Patefacta ad hunc modum nouis opinionibus fenestra, pauci per Germaniam Principes fuere, qui Religionem non mutauerunt. Nam Anno A. N. C. MDLVI. eiecit ditione sua Missam, Otto Henricus Comes Rheni Palatinus, et Carolus Badensis Marchio, et non diu post Nicolaus Gallus sparsit Lutheranismum Ratisponae, Martinus vero Chemnitius Brunsuici, alii vero apud Argentoratum.

Dum haec fiunt, anno AN. C. MDXXXII. ingressi Anabaptistae Westfaliam, occupauerunt Monasterium Vrbem, cumque omnia confusione et absurditatibus repleuissent, nouumque sibiregem, hominem cerdonem elegissent. oppressi ab Archiepiscopo Coloniensi aliisque Imperii Ordinibus, finem tumultuandi feceruntanno AN. C. MDXXXIV. Cum autem inter ipsos Lutheranos non satis conueniret, Andrea Osiandro anno Christi MDLI. nouas ciente turbas, et Vbiquitariis nouiter emergentibus auctae sunt discordiae, Augusto Electore Saxoniae Lutheranorum dogmata, et Palatino Principe Caluinistas fouente, non tam apertis quam clandestinis dissidiis, quae nullis vel priuatis vel publicis conuentibus tolli potuerunt.

Post haec mutatae Religionis initia, variae per Germaniam vsque ad nostra tempora accidere murationes: nos temporum Periodos obseruabimus, vt nunc ea sunt. Et sane Principes ac Dynastae, qui vel Caluini vel Lutheri sequuntur doctrinam, auxere potentiam suam, occupatis aliquot Episcopatibus, Abbatiis et bonis Eccle. siasticis, quae velut haereditaria suis reliquere


page 87, image: s0131

successoribus. Supersunt tamen in plerisque dioecesibus quaedam Romanae Religionis reliqmae, in Templis Collegiisque, vbi adhuc sacra Romano more pergauntur: vt apparet Vlmae, Argentinae, Erfordiae, inque vrbibus quibusdam Saxonicis, Brandeburgicis, Brunsuicensibus, et Imperialibus non paucis. Sed, si placet, videamus singulas prouincias.

In Platinatu ad Rhenum variatum est aliquoiies, alias Lutheranismo, alias Caluinismo, obtinente, prout vilum fuit Principi. Postremo tamen Caluiniani Lutheranis per torum Principatum superiores extiterunt, furcillata Vbiquitate. Verum cum anno AN. C. MDXX. Ambrosius Spinola nomine Regis Hispanorum, quid est in parte Rheni littoris Gallicani ditionum Palatini Principis occupasset, et Ducis Bauariae Legati cisrhenanas prouincias in parte Germanica: factum est sequentibus annis, inprimis hoc, qui a Salute repatata est Millesimus sexcentesimus vigesimus septimus, quo haec scripsimus, vt migrare iussis Ecclesiastum Magistris Caluinianis, et in fidem Catholicam adacto populo, Romana Religio per vniuersum Palatinatum restitueretur. Idem quoque factum est in aliquot locis per Marchionatum Badensem: Comtatum Nassouiensem, Palatinatum Superiorem aliasque prouincias, cum vbique audiretur to\ VAE VICTIS.

In Saxoniae Electoratu regnat in omnibus locis Lutheranismus, etsi parum abfuit, quin regnante Christiano I. Augusti filio, Caluini dogma superauerit, quod tamen a Wilhelmo Priderico, Electoralis haeredis Tutore in herba oppressum profligatumque est.

Brandeburgicus Electoratus diuersimode habet, ipso Principe cum Proceribus Aulae Caluinum: Nobilitare vero et populo Luthetum sequente. Eiusdem Lutheri doctrinam profitentur Duces Saxones, Brandeburgici, Brunsuicenses, Pomerani, Wirtembergici, Badenses, Hassi, Mansfeldici, aliique, et pletaeque vrbes Imperiales, inprimis Hanseaticae siuc Maritimae, paucis exceptis, quibus Caluini doctrina magis probatur.

Vt autem generatim aliquid dicamus, tepeties in Germania nouis opinionibus magis imbutos Nobiles quam plebeios, et plures diuites quam pauperes, vrbes vero liberas plerasque omnes, exceptis tribus quatuorque, vt hoc in aliquot Comitiis patuit. In principum numero a Catholica Religione non discesserunt Archiduces Austriae, Duces Bauariae, Cliuiae, quidam ex Marchionibus Badenfibus, Palatinus Neoburgicus, Lantgrauius Leuchtenbergicus, quidam etiam e Comitum numero ad Ecclesiae Romanae obedientiam redierunt.

Sed nunc ad Metropolitanas atque Cathe. drales Ecclesias conuertendus est stylus. Numerantur in Germania Archiepiscopi IX. Moguntinus, Treuerensis, Coloniensis, Magdeburgensis, Salzburgensis, Pragensis, Versontinus, Rigensis et Bremensis. Et in Moguntina quidem Dioecesi fuerunt superiotibus annis multi diuersam a Catholica sequentes Religionem, sed nunc paucissimi ibi reperiuntur, Iesuitarum opera reformata prouincia. Quod tamen de Erfordia et magna Nobilitatis parte accipionn velim. Erfordia enim ersi praeter Lutheri doctrinam aliam ignorate videtur, fert tamen Collegium Catholicorum, quos suo Senatus defendit patrocinio, ne quis e plebeiis iis molestus sit: adde quod Erfordenses Templum quoddam quod Catholicis ademerant, iussu Imperatoris restituere iisdem coacti sunt.

Archiepiscopatus Treuerensis inter totius Germaniae Dioeceses purissimus existimatur, cum in eo, alia quam Catholica Religio non toleretur.

Coloniensis mngno labore et inter varia pericula conseruauit Catholicismum, cumanno a N. C. MDXLIII. Hermannus Archiepiscopus conatus fuisset mutare religionem, vocatis a Lipsia in hunc finem Philippo Melanchthone, et ab Argentina Martino Bucero: verum SEnatus et Collegium Canonicotu, omnibus viribus huic Archiepilcopi conatui se opposuerunt, effecetuntque, vt Harmannus dignitate moueretur, subrogato ei Adolfo: quan quam ne hoc quidem pacto dissidium sopitum fuerit. Suffragantut huic Episcopi, Leodiensis, Vltraiectinus, Monasteriensis, Osnabrugensis et Mindensis. Leodiensis alios quam Catholicos ciues non habet. Osnabrugensis aliquoties eum Lutheranisino colluctacus est, primo quidem anno AN. C. MDXXI. et quamuis Ministri Lutherani decennio post exacti fuerint, redierunt tamen paulo post, et ab Episcopo et Canonicis tolerati fuerunt. Ab anno Christi MDLXXIV. vsque ad annum MDLXXXVI. vsurpault hunc Episcopatum Henricus Saxo, vna cum Bremensi. Mindae vix vlla Religionis Romanae vestigia supersunt, praeter quoldam Canonicos, quiad. hucsacra obeunt officia. De Vltraiectensi diximus, vbi de rebus Hollandorum verba fecimus.

Magdeburgensis Archiepiscopatus cum emnibus suffraganeis suis, Merseburgensi, Numburgico, Hauelburgensi, Brandeburgensi, Lubecensi, Suerinensi, Siburgensi, Racemburgico et Misnensi, nuper fuerunt in manibus Principum Lutheranorum: sed victoriae Caesaris cum ipso Metropolitano quosdam iis extorserunt.

De Salisburgensi Archiepiscopatu idem quod de Treuirensi dicere possumus, ab omni purum esse Haeresi, non in vrbe duntaxat sed in omni Dioecesi. Ratisponae tamen ciues sequuntur Lutheri doctrinam, Canonici et quidam e ciuium numero Catholicam seruant fidem, tuti patrocinio Ducis Bauariae.

Argentinensis Ecclesiae magna est per omnem Germaniam auctoritas, cum ob antiquitatem tum ob Nobilitatem Clericorum, cum nemo


page 88, image: s0132

hic admittatur in Canonicorum numerum, nisi qui Illustri natus est genere, exclusis etiam Nobilibus. Fuit hic a multisannis velut duplex Canonicorum corpus, Catholicorum vnum, Protestantium alterum, diuisis inter eos prouentibus: verum hoc anno exclusis Mandato Imperatorio Protestantibus, omnes totius Episcopatus redditus Catholicis sunt restituti.

Episcopatus Spirensis hactenus mixtus fuit ex variarum Religionum generibus, inclusus penetotus Palatinatui: sed hoc tempore omnia mutata sunt. Iesuitae ibi constituti bonam Catholicae Fidei praestiterunt operam. Vrbs ipsa, quia libera et Imperialis est, Lutheri sequitur doctrinam.

Wormatienses ab vtraque se subtraxerunt Episcopi sui obedientia, vigentque ibi plutes Religiones: in plerisque tamen Templis Romano more diuina peraguntur officia, Catholicis ius suum conseruantibus.

Quamuis in vrbe Augustana circiter XV. Ministri Lutherani sint, qui ad populum concionantur: duae tamen res Romanam in ea ciuitate conseruant Religionem: constantia Senatus in Fide Catholica, et Collegium Iesuitarum, authoribus Fuggeris excitatum.

Herbipolenses (vel rectius Wirceburgenses) ne quid in auita Religione mutarent, sagax Episcoporum cauit vigilantia.

In Aistadensi Episcopatu non permittuntur haereticis publica exercitia. Hildesheimensis Dioeceseos populus Lutherum sequitut, at viri Ecclesiastici Ordinis Catholicam tuentur fidem.

Sed quid de Bohemia, praecipua Germaniae prouincia dicemus? Nota est Historia Iohannis Hussi, qui cum socio suo Hieronymo Pragensi exustus fuit in Concilio Constantiensi, regnante Sigismundo Imperatore. Statuerant hi contra Romanam doctrinam, omnibus indifferenter necessariam esse vtriusque species, vt loquuntur, in Coena participationem. Haec sententia aperuit aliis quoque haeresibus fenestram, inter quas fuit eriam dogma Anabaptistarum, quos tamen tam Lutherani quam Caluinistae detestati sunt. Narrat insuper Picardum quendam ex Flandria in Bohemiam noxiam obscoenamque intulisse confusionem, docuisseque Bohemos, miscere sese publice cum mulieribus, non obseruato sanguinis aut cognationis discriminem: quanquam haec omnia in secreto perpetrauerint. Aiunt: eos dici solitos fuisse Adamitas et vocabulo Germanico Grubenhaimer, quod in speluncis locisque subterraneis sua peragere soliti essent sacrificia, quibus durantibus, cum sacerdos recitasset verba illa: Crescite et multiplicaemini et replete terram, extinctis luminibus vnumquemque solitum arripere in tenebris obuiam mulierem, et cum ea coire. Peracta hac turpitudine, rursum accensas fuisse candelas, et finem impositum ceremoniis. Talia sunt fere ea quae de Romanorum Bacchanalibus narrantur. Hi tamen homines et haec detestanda sacra, si vnquam in Bohemia fuere, deleta sunt iam pridem atque ex hominum memoria sublata.

Hussitae Bohemi irrident anniuersaria sacra pro mortuis, precesque pro iisdem, dicentes haec omnia ab auaris sacerdoubus excogitata. Benedictionem Lustralisquae, Cereorum, palmarum aliarumque similium terum, stolidas inuentiones dicunt, et Ordines Monachorum Mendicantium a Diabolo excogitatos dicunt, dicentes insuper omnibus permissum esse praedicare Euangelium. Extremam vnctionem Hussitae respuunt, vt superuacaneam, inque multis ad Sacramenta et Ceremonias Ecclesiasticas spectantibus, cum Caluinistis sentiunt.

Quanquam hodie Adamitae nulli, Hussitae pauci, Protestantium vero plurimi sint, quos omnes proposito edicto Ferdinandus II. Imp. Augustus, aut mutare religionem aut in exilium ire iussit, victo Friderico Palatino, nec plebeios duntaxat, sed nobilibus etiam ac Illustribus procreatos familiis. Et hi posteriores quidem nouo atque priscis temporibus inaudito exemplo inuitauerant Fridericum Electorem Palatinum, cui Elisabetha Iacobi Anglorum, Scotorum, Hibernorum Regis filia nupserat, ad cape ssendum regni Bohemici sceptrum. Admisit Fridericus Procerum Bohemorum ad regnum postusationem, et quamuis iam ante haberer Principatum florentissimum, cui vix vllus per totum Imperium Germanicum par erat, siue agrorum fertilitatem, siue oppidorum multitudinem, siue denique prouentuum vbertatem consideres: parua tamen haec omnia existimans, in Bohemiam profectus, Diadema sibi coniugique imponi passus est. Inauspicato medius fidus, vt quianno MDCXX. Nouembri mense a copiis Ferdinandi II. Imperatoris inxta Pragam regni Merropolim decantatissimo illo praelio victus, totaque Bohemia exutus, eadem celeritate, qua ad fastigium regium conscenderat ab eodem praecipitatus fuit. hanc victoriam Caesaris secuta est ea quam diximus per Bohemiam Religionis, proposito acerbo Edicto, immutatio, quo omnes regni ciues, siue Illustribus Nobilibusque procreati fuissent familiis (quorum tamen magna pars, quod Friderico Palatino adhaesissent, et arma in Caesarem sumsissent, partim suppliciis vitam finiuerant; partim voluntario exilio solum verterant) abiectis nouis Religionibus ad Romano-Catholicae gremium Ecclesiae redire iussi fuerunt, vel exire patria.

Idem factum est per Morauiam, quae olim sedes fuit atque receptaculum Anabaptistarum quorum nusquam alibi per vniuersam Germaniam maior copis, cum in hac prouincia non solum impune suae doctrinae spargerent semina, sed et integros pagos villasque soli habitarent, instituta communi et Platonica inter


page 89, image: s0133

sese viuendi ratione, vt nemo quicquam priuati haberet, sed omnes omnium facultates promilcuis inseruirent vsibus. Verum hoc genus partim bellis exhaustum, partim Edictis Superiorum proscriptum mature Morauia excessit, aliosque fines petiit. Magna pars eorum se in Hungariam atque Transyluaniam contulit, quibus sedes assignauit Gabriel Bethlemus, Dacorum et Valachorum Princeps.

Episcopalis Vrbs est Olomucium, in qua Gregorius XIII. P. P. erexit Seminarium Iesuitarum, vnde tota prope dioecesis ad Catholicismum conuersa fuit.

Silesiam totam prope Lutherani obtinent, paucis Caluinistis et Anabaptistis in ea superstitibus. Vratislauiae praeter Collegium Canonicorum nulli sunt Catholici, et Monasterium Dominicanorum.

Austria nostro aeuo tota Catholica est, migrare iussis concionatoribus Lutheranis, et restituto per Ferdinandum II. in omnibus locis Catholicismo.

Ab Austriae Archiducatu dependent hae Prouinciae; Carinthia, Stiria, Carnia, et comitatus Tyrolensis. In his quamuis olim prope dominium obtinuerit Lutheranismus, Proceribus ac Dynastis Prouinciarum illarum et dogma hoc et Ministros Ecclesiasticos fouentibus, conniuentia potissimum Maximiliani II. et Rudolfi II. Imperatorum: nostro tamen tempore nulla nisi Carholica religio eiusque exercitia tolerantur, Magistratibus pariter et Ordine Ecclesiastico in vnicam eam incumbentibus operam. Nam et Ferdinanus II. Imperator Collegia instituendae iuuentuti fundaut, et nihil quod ad restituendum Catholicismum facere posset omisit, vt puras suas redderet prouincias.

Bauaria tota Catholica est, nec vllam aliam vnquam agnouit Religionem. Caluini dogma nostro aeuo sequuntur Principes per Germaniam: Fridericus Palatinus, exul ille quidem et omnibus spoliaus principatibus suis: Elector Brandeburgicus, Dux Bipontinus, Dux Megapolitanus, Landgrauius Hassiae Maior, Principes Anhaltini cum nonnullis Comitibus Imperii et Vrbibus Imperialibus, quos omnes hoc tam funestum bellum grauiter afflixit. Porro quis imposterum Religionis per Germaniam fururus sit status, hoc atroci ac diuturno bello, quo omnia ruinam minari videntur, qew=n en goinasi kei=tai.

ELENCHVS ET COMPENDIOSA DESCRIPTIO IMPERATORVM OCCIDENTIS, FACTO INITIO AC. IVLIO CAESARE FVNDTORE ET AVCTORE HVIVS IMPERII, CONTInuatoque filo vsque ad Ferdinandum secundum, qui nostra tempestate imperio praestet.

I. CARO IVLIO CAESARI debentur prima Monarchiae Romanae fundamenta, quanquam ad declinandam potestatisvel nominis Regii potius inuidiam Dictator Perpetuus appellari voluerit. Vixit annis LVI, imperauit annis III. mensibus VII. postquam bellis ciuilibus finem imposuisset. Caesus est a Bruto, Cassio, aliisque coniuratis anno mundi MMMDCCCLXXXVI. fuitque is annus ab Vrbe condita DCCVIII. Olympiade CLXXIV.

II. OCTAVIVS AVGVSTVS et ipse Caesar dictus, nepos Iulii ex sorore, successit ei, sumsitque primus nomen Imperatoris, quod ante summis exercituum ductoribus tribui solitum fuerat, orsus cum nomine supremam potentiam supra omnes qui antea patuerant Romanis. Vixit annis LXXV. demtis diebus XXV. imperauit annis LVI. qui numerus ita constabit, si duodecim annos, quibus cum Antonio et Lepido Triumviris rerum potitus est, simul capias. Mortuus estan, mundi MMMDCCCCXLIII. A. V. C. DCCLXV. Olympiade CLXXXXVIII. anno vero Christi XIV.

III. TIBERIVS Priuignus Augusti ex Liuia, adoptatus a Vitrico anno mundi MMMDCCCCLXXIX. A. V. C. DCCLX. Suscepit post Octauium Imperium, tenuitque annis XXIII. Fuit hic natura tetricus, irrisor, scurrilis, crudelis, malitiosus. Anno imperii eius XV. Seruator noster annum agens trigesimum a S. Iohanne baptizatus est, anno vero XVIII. cruci affixus mortuusque anno XVIV. S. Paulus Damascum proficiscens ad Fidem Christi conuersus est. Vixit Tiberius annis LXXVIII. imperauit XXIII.

IV. CAIVS CALIGVLA natus Germanico Drusi filio, qui Drusus frater fuit Tiberii anno mundi MMMMI. A. V. C. DCCLXXXXX. Gratiae vero partae XXXIX. Fuit hic Caiusmonstrum hominis, ex variis viciis conflatum, faciens se crudelitate sua formidabilem apud omnes, volutans se insuper in omnibus flagitiis et libidinibus, qui cum tribus sororibus


page 90, image: s0134

consueuisse dicitut. Vixit annos XXVIII. regnauit III. menses X. dies VIII.

V. CLAVDIVS nepos Tiberii ex fratre Druso successit ei, auspicatus Imperium anno mundi MMMMV. A. V. C. DCCXCIII. anno Gratiae XLIII> cum vixisset annos quinquaginta, peruenit ad hanc potentiam interuentu pecuniae, cum singulis militibus CCCL. coronatos pollicitus esset. Bonarum litterarum rudis minime fuit, T. Liuio Praeceptore vsus. Vxoris opera veneno sublatus est, cum vixisset annos LXIV. regnasset XIV.

VI. NERO Priuignus idemque gener Claudii adoptatus per Agrippinam foeminarum vaferrimam anno mundi MMMMXIX. A. V. C. DCCCVII. anno Gratiae LVII. cum annum ageret XVII. Imperator salutatus a militibus, quibus tantundem auri pollicitus est, quantum Claudius dederat. Iussitinter fici Octauiam matrem, Poppaeam Sabinam vxorem, Senecam Praeceptorem aliosque. Christianos pessimis modis afflixit, factus postremo sui ipsius interfector, cum setransfixisset pugione, anno vitae suae trigesimo secundo, imperii quasi decimo quatro interiit in hoc familia Caesarum.

VII. SERGIVS GALBA ex gente Sulpitia a Legionibus Hispaniensibus Imperator salutatus, et auctoritate Senatus confirmatus, princeps fuit haud adeo malus. Ab Othone bello petitus, caelusque est in agro Romano, cum vixissetannos LXXIII. regnasset menses VII. dies totidem. Caput illius interfecti ad Othonem relatum est.

VIII. SYLVIVS OTHO interfecto a militi. bus Galba imperium morte aduersarii quaesitum arripuit, cum turpi monstro quam homini esset similior, Libidinibus Nerone nihil inferior, ambitione et impudentia in famis. Postreme victus per Vitellium pugione se ipsum confodit, cum nonnisi quatuor menses imperasset, vixisset autem LVIII. annos.

IX. AVIVS VITELLIVS dubium gulae vicio, an crudelitate aut libidinibus fuerit infamior. Cruoris humani adeo appetens, vt plures e nobilissimis Romanorum iusserit trucidati, ipse vicissim a militibus caesus, qui cadauer eius proiecerunt in Tiberim. Vixit Vitellius annos LVII. regnauit menses octo.

X. VESPASIANVS e Gente Flauia, turbatis affictisque rebus Romanis immanitate crudelissimorum monstrorum, Caligulae, Claudii, Neronis, Othonis et Vitellii, restituit aliquo modo imperium suo splendori, stabilitis legibus, Prouinciis, Legionibus ac disciplina militari. Misit hic filium suum Titum ad obsidendam Hierosolymorum Vrbem ad decimum quartum diem Aprilis, anno imperii sui II. Gratiae LXXII. obiit ex fluxu sanguineo ventris cum vixisset annis LXIX. mensibus III. diebus VII. regnasset ann. X.

XI. Successit patri TITVS VESPASIANVS an. mundi MMMMXXXXIII. A. V. C. DCCCXXXI. anno Gratiae LXXXI. Dictus is fuit Delitiae generis humani cum iustitia illius cum humanitate et liberalitate coniuncta vulgo nota esset. Domitiano fratri, qui imperandi desiderio ei insidias struxerat, facile ignouit. Correptus febri maligna mortuus est aetatis anno XXXIX. mense V. die XXV. cum imperasset non nisi duobus annis mensibus totidem, diebus XX.

XII. Excepit hunc DOMITIANVS frater A. M. MMMMXLV. A. V. C. DCCCXXXIII. anno gratiae LXXXIII. patrifratrique multum dissimilis, opertus, crudelitate, dissidentia suspicionibus, amator proditionum, rapinarum, immanitatis, hostis Chtistianorum: quorum haec secunda nominatur persecutio, ea, quae sub Nerone contigerat, prima computata. Fertur hie singulis diebus secessisie ad captandas muscas, vnde muscarum venator appellatus est. Fuit insuper libidinibus scortisque deditus, quae vicia ipsi causa mortis extiterunt aetatis anno XLV. imperii XV.

XIII. NERVA cum iam senex admodum esset ad imperum peruenit A. M. MMMMLXI. A. V. C. DCCCXLIX. anno salutis XCIX. Princeps bonus et iustitiae amator, restituit illis bona sua, quibus Domitianus ea per vim ademerat. Persecutionibus in Christianos modum imposuit, abolitisque nonnullis ludis publicis, in filium aboptauit Vlpium Traianum, natum in Hispania, fecitque vt sub ipsius principatu imperium magis floreret quam antea vnquam. Excessit e viuis annum agens LXXI. cum regnasset per annum vnum, menses IV.

XIV. VLPIVS TRAIANVS accepit imperium, postquam Nerua decretum adoptionis ei coloniam transmisisser, anno vitae XI.II. mundi MMMMLXII. A. V. C. DCCCL. a nato Christo C. vit cordatus, prudens, iustitiae amans, rei militaris peritissimus, audax approbante fortuna expeditiones eius, ob quas virtutes Senatusconsulto PRINCEPS OPTIMVS appellatus est. Erexit Romae Bibliothecas, anditorfrequens Plutarchi. Profectus ad compescendos bello Iudaeos mortuus est cum vixisset annis LXIV. regnasset XIX. menses VI. dies XV.

XV. ADRIANVS ebtinuit imperium A. M. MMMMLXXX. A. V. C. DCCCL. XVIII. Christi nati CXVIII. Adoptauerat hunc Traianus, sed ea fuit viri modestia, vtad Senatum scribetet, sed ne accepturum quidem imperium, nisi Senatus ita censuisset. Fuit Adrianus magna prudentia et dexteritate in negotiis, eloquens insuper misaens cum seueritate comitatem. Percutrit hic prope omnes Monarchiae Romanae Prouincias, quod vix quisquam Imperatorum ante cum fecerat. Tautum autem postremo eum cepit vitae taedium vt non semel optauerit mortem, quam adeptus est anno vitae LXXII. cum regnasset ann. XXI. menses XI. Humata fuerunt ossa eius in mole


page 91, image: s0135

Adriani, quae hodie Romae Castrum Angeli dicitur.

XVI. ANRONINVS PIVS Imperator factus est A. M. MMMMCII. A. V. C. DCCCLXXXIX. anno reparatae salutis CXXXIX. Adriani gener, et ab eodem in filium adoptatus, ho. momorum elegantia, animi magnitudine, eloquentia et humanitate omnibusgratus. Primus hic a cruoris humani effusione immunem se praestitit, maximi fecit auctoritatem Senatus, Professoribus bonarum artium stipendia constituit. Huius circumfertur illud celebre: malle se vnum seruaere ciuem quam mille hostes interficere. Hac de causa senatus eum Paetris patriae appellatione cohonestauit. Excessit anno aetatis LXX. cum rebus praefuisset annis XXIII. funus eins monumento Adriani Principis illatum est.

XVII. ANTONINVS VERVS Pii gener, successit Socero in imperio. Adsciuit hic sibi ab initio Lucium Verum fratrem, fuitque tunc primum imperium sub duobus aequali vtentibus potestate. Magnis hic princeps effertur laudibus, quod fuerit vir bonus, sapiens, modestiae et iustitiae studiosus, liberalis in viros doctos, felix in bellicis expeditionibus. Imperante eo persecutio Christianis non parum molesta fuit, quae cessauit, cum opera Legionis Christianae victoriam contra hostes obtinuisset, vnde factum est, vt edicto Christianos imposterum affligi vetuerit. Superuixit Lucio fratri annos octo, mortuusque est aetatisanno LXI. imperii XVIII.

XVIII. LVCIVS VERVS collega et socius fractris fuit in imperio. Cum autem per exiguum tempus nec solus regnauerit, neque inter malos neque bonos principes compuratur. Imperauit cum frarre Antonino ann. XI. mortus anno aetatis XLII. illatus in monumentum Adriani.

XIX. COMMODVS M. Antonino Vero Patri successit A. M. MMMMCXLIII. A. V. C. CMXXXVIII. anno salutis CLXXXII. Steterat Monarchia Romana in summo quasi flore a Iulii Caesaris aeuo vsque ad M. Antoninum, post quem variis ac prope continuis agitata seditionibus bellisque ciuilibus valde labefactata est. Edidit autem Commodus futurae crudelitaris specimen, cum ingressus balneum ob leuem sane causam magistrum Thermarum in ardentem fornacem coniici iussisset, vixdum annum agens duodecimum. Solenne huic erat totas noctes perpotare vsque in multam lucem, nec in hoc stetit intemperies hominis, addebat horrendas libidines, cum praeter CCC. quas alebat concubinas, etiam puerorum se foedaret amoribus, et hac ratione nouum Caligulam refingeret. Sororem Lucillem, infantem adhuc, misetabiliter occidit, caeteras stupris inquinauit. Non tulere monstri importunitatem Martia pellex et Laetus praefectus praetorio, quotum opera e vita sublatus, ac Senatusconsulto cadauer eius in Tiberim abiectum est. Imperauit tredecim omnino annis.

XX. Suscepit imperii gubernacula PERTINAX, A. M. MMMMCLVI. A. V. C. CMXL. anno Gratiae CXCIIII. Pater eius generis libertini primo Scholae Magister, post miles fuerat, postremo strenuitate sua in id fastigium conscenderat, vt Rhaetiae Noticique, post Mysiae ac Daciae ei committeretur Praefectura. Cumque vir esset Romanus, eorum opera, a quibus Commodus trucidatus fuerat, Imperator electus est. Cum autem Praetorianorum insolentiam cohibere conaretur in tantum eorum incurrit odium, vt facto in optimum senem impetu ob. truncarent cum, caputque eius hastae infixum ad Iulianum successorem eius in castra deferrent. Vixerat autem annos LX. nec camplius sex mensibus regnauerat.

XXI. Rebus autem Romanis in summa confusione versantibus, cum nulla prope optimatium esset au ctoritas, sed milites omnia possent, quorum insolentia, et quidlibet audendi impunitas in summum euaserar gradum, eo audaciae venerunt Sulpitius Praefectus vrbis, et DIDIVS IVLIANVS, vt auro oblato certarent in licitando Imperio. Sulpitio autem singulis militibus quingentos coronatos offerente, IVLIANVS pollicitus est DCXXV. quo in genere cum Sulpitium vinceret, imperator electus est: homo gulae deditus, aleator, quique praerorianis promissam non solueret pecuniam. Vnde primum in odium militum adductus, post vilis habitus contemtusque, ab ignotoquodam interfectus est, cum solos menses VII. dies XIV. imperasset.

XXII. PESCENNIVS NIGER Proconsul Syriae, Imperator salutatus est ab Legionibus Syriacis. At Seuerus, quem Senarus elegerat profectus ei obuiam cum exercitu, tribus praeliis cum eo conflixit. Nigro autem in Nonissimo conflictu cum vxore caswo, Seuerus solus rerum potirus est, qui Pescennii bona fisco publico addixit, extincta omni eius necessitudine.

XXIII. SEVERVS igitur Iuliano luccessisse creditur A. M. MMMMCLVII. A. V. C. CMXLV. ann. Gratiae per Christum partae CXCV. Romam reuersus exquisitis honoribus a senatu exceptus est, nec minoribus a militibus et ab vtrisque Imperator consalutatus. Vocatos in Capitolium Praetorianos, omnes quotquot interfecti Pertinacis rei erant, exauctorauit, et extra Romani Imperii limites proscriptos exulare inssit. Quin et Laetum e medio sustulit, authorem caedis Commodi et Pertinacis Impp. Pescennium Nigrum iam ante deuicerat. Profectus in Britanniam extinctus est Eboraci, homo impiger et in rebus gerendis acerrimus. Tan. tum decedens Populo Romano frumenti reliquisse dicitur, vt in annos septem proximos suffecerit. Vixitannos LXV. menses IX. dies XXV. Imperauitann. XVIII.

XXIV. CLAVDIVS ALBINVS in Gallia Imperatorem se dixerat. At Seuerus deuicto Pescennio reuersus Romam bellum intulit Albino quem sibiin Imperio socium adsciuerat. Cum autem Albinus proditorie struxisset Seuero


page 92, image: s0136

insidias, indignatus hic valido cum exercitu contra Albinum profectus est, qui se in Gallia pro Imperatore gerebat. Acri igitur praelio haud procul Lugdund commisso, Albinus victus captusque, et ad Seuerum ductus est, adhuc spirans, qui caput ei dese cari et cadauer in prosiuentem abiiciiussit, deleris in super omnibus Albini familiaribus et amicis, Haec victoria Seuero soli imperium ratum fecit.

XXV. ANTONINVS BASSIANVS CARACALLA Seueri filius patrem in imperio secutus est A. M. MMMMCLXXV. A. V. C. CMLXIII. anno Christi CCIII. Monstrum libidine et crudelitate infame. Interfecit enim Getam fratrem a collo matris pendentem einsque opem lamentabiliter implorantem, vt mulier sanguine filii tota cruentatetur, quae nihil verita facinoris foeditatem in Bassiani amplexus venite non exhorruit. Magnum hic Romae Senatorum numerum trueidari iussit interque eos celebrem illum ICtum Papinianum, Praefectum vrbi. Postremo et ipse opera Macrini Praefecti Praetorio trucidatus est per militem quendam, cui Martiali nomen erat, cuius Caracalla frattem interemerat. Corpus eius remissum fuit adluliam, quae nouerca eius simulque vxor fuerat, quae in cadauer incumbens occidi se passa est. Hic fuit incestarum nuptiarum exitus. Vixit Bassianus XLIII. annos, regnauit VI.

XXVI. ANTONINVS GETA et ipse Seueri Imperatoris minor filius, a patre in imperii societate fratri praelatus, magnam paternarum virtutum admodum adolescens spem praebuit. Hac de causa Bassianus in mortem eius cum conspirasset, nactus fratrem solum in cubiculo matris Iuliae, quaepost Bassiani matrem Seuero nupserat, interfecit adolescentem: quo parricidio plurimorum odia sibi conciliauit Bassianus.

XXVII. Excepit hunc MACRINVS A. M. MMMMCLXXXII. A. V. C. CMLXX. Anno Christi CCXX. Hic cumesset Praefectus Praetorio a militibus qui in Assyria erant, Imperator salutatus est, cum olim fuisset Tabellio Commodi, ex seruo libertus factus. Filium Diadumenum a principio imperii sibi socium adsciuit. Fuit hic ocio et aleae deditus, cumque natura esset auarior, a militibus odio habitus est accedente crudelitate, cum inuentor esset noui supplicii quodtaleerat. Duo quidam milites quod vxorem hospitis sui violaucrant, viuos in sui iu ssit detractis recentibusque boum coriis extante solo capite vtriusque, vt colloqui possent, nec passus est eximi donec scaturientibus vermieulis, et corpora eorum erodentibus foetore extinguerentur et putredine. Caesus est Antioehiae cum solos regnasset menses XIV.

XXVIII. VARIVS HELIOCABALVS Bassiani filius creditus, auiae Maesaeartibus ad imperium peruenit A. M. MMMMCLXXXIV. A. V. C. CMLXXII. Christi, CCXXII. Alexandrum consanguineum imperii socium sibi assumsit, matremque inter Senatores recipi, et ius ferendae sententiae vt Senatorem habere voluit. Et quidem tulit ipsa leges quasdam, quae Matrimeniales appellatae sunt ipse Heliogabalus obscaenis tacendisque libidinibus totus deditus, Neronemque ac Caligulam foeditate supergressus, monstrum se potius quam hominem ostendit: adeo vt Vestales virgines constupraret, sibique ipsi virilia exscindi pateretur, vt vel hac parte faeminam referret. Quin et nubere sese, et pati muliebria stolidissime simulauit. Cumque ad omnium vitiorum summam peruenisset, occisus est in cloaca, vbi se occultauerat, corpusque eius in sterquilinium abiectum, cum non nisi XVII. annis vixisset, regnasset autem II. mensibus VIII.

XXIX. ALEXANDER SEVERVS consensu Praetorianorum et Senatus Imperatorfactus est A. M. MMMMCLXXXVII. A. V. C. CMLXXV. ann. Gratiae CCXXV. cum iuuenis admodum esset, vsus fideli in regendo imperio Vlpiani consilio. Mitis hic natura nullum prope seueritatis edidit documentum, praeterquam quod Thutinum Veronium fumo necauit, quod iustitiae transgressus limites ab vtraque litigantium parte pecunias accepisset. Edicta quae proponebat inuiolabiter seruari volebat, in quibus etiam illud perscriptum erat. Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Odio habitus a milite, quem nimis seueriter habere de consilio Vlpiani existimabatur, interfectus est in Gallia, annitente potissimum Maximino, annoaetatis XXXIX. imperii XIII.

XXX. MAXIMINVS humili ortus genere in Thracia, patre ac matre barbaris, Imperator a militibus salutatus est, authoritate Senatus non accedente A. M. MMMMCC. A. V. C. CMLX. XXIIX. Christi CCXXXIIX. filium eiusdem secum nominis imperii socium dixit. Pastorem cum primo in Thracia fuisse perhibent, deinceps Romam venisse imperante Seuero, cui commendatus est inusitata corporis magnitudine et robore, accedente celeritate cursus, quo celerem equum adae quare reditus est. Hinc inter stipatores corporis Bassianire ceptus, mille poditum est adeptus praefecturam. Postremos factus Imperator, crudelis et supra modum superbus cuasit, vt Senatus hostem imperii eum declarate coactus fuerit, ob magnitudinem flagitiorum hominis. Seruos ac familiares Alexandri antecessoris sui crudelissimis inodis extinxit, vtimmanitatem hominis perosimilites, cum nossent animum Senatus Maximino eiusque filio ceruices praeciderent intra tentorium, cum circa meridiem vrerque se quieti dedisset, patre agente sexagesimum annum; filio autem decimum nonum, cumtres annos simul imperassent.

XXXI. GORDIANVS SENIOR inuitus ad imperium raptus est, cum filio cognomine, agens annum sexagesimum, vt populum Rom. a Tyrannide Maximini assereret. Interfecto autem filio, Gordiano Iuniore, miserabilis senex


page 93, image: s0137

furorem militum metuens, senile collum laqueo fregit, malens deformi hoc lethi genere perite, quam ab iis excruciatus ludibrio haberi, cum non amplius quinque mensibus regnasset. Mors cius multis tristitiam artulit, cum bonus haberetur Princeps, qul praeter prudentiam senilem in pingendi quoque et sculpendi artemultum valeret.

XXXII. PVPIENVS MAXIMVS fabri ferrarii filius, cum fortiter faciendo per omnes militiae gradus ad summas dignitates euasisset, tam durus et superbus euasit, vt magnam in Romanos exerceret crudelitatem, vnde concitati milites, facta coniuratione, excitatoque cumultu contra eum et Albinum, e Palatio raptos ad castra deduxerunt, ibique trucidauerunt, cum vix bien. hium imperassent.

XXXIII. CAELIVS BALBINVS cum Pupieno imperium nactus, ad reprimendam Maximini malitiam electus est. Erat hic natus in Hispania, vir catus et versutus, et qui compressit seditiones, quae quotidie Romae oriebantur, ad quam rem multum faciebat hominis prudentia cum eloquentia coniuncta. Deinceps autem aduersae fortunae acerbitatem ita expertus est, vt extincto Gordiano vtroque, cum Romani ad tertium gordianum aliquem adspirarent, optarentque Biblinum et Maximum abdicare se dignitate, vterque intellecta mente populia militibus trucidatus fuerit, cum praefuissent rebus annis duobus.

XXXIV. GORDIANVS II. cum annum agerêt XVI. auspicatus est imperium, A. M.MMMMCCIII. A. V. C. CMXCI. ann. salutis CCXLI. trucidato Maximino cum filio in obsidione Aquileiae, Pupieno autem et Balbino Romae caesis. Fuit hic Princeps amans iustitiae et honestatis, pacis et affabilitatis studiosus, eoque nomine omnibus charus, vt nihil praeter aetatem ad res summas ei deesle videretur. Philippus enim qui. dam Arabs, vt illum in odium apud exercitum vocaret, criminatus ad olescentiam eius, nouem Praetorianis persuasit, vt eum obtruncarent, cum regnasset annos VI.

XXXV. VALENS HOSTILIANVS ab Senatu Romae Imperator creatus, vt daret operam ne nouis moribus peruerteretur Respublica, audita caede Gordiani, qua omnium percellebantur animi non defuere Hostiliano omnes magnae ad imperandum virtutes, sed cum iam morbis esset oppressus, paulo post viuendi finem fecit.

XXXVI. Per caedem Gordiani Principis PHILIPPVS ARABS ad imperium proruit A. M. MMMMCCIX. A.V.C. CMXCVII. ann. Gratiae CCXLVIII. Romam venit anno II. imperii sui, celebrauitque ludos Seculares Kalendis Maij, anno quimillesimus erat ab Vrbe Roma condita. Funestus autem casus interuenit huic laetitiae, magna patte vrbis fortuito incendio absumta, ob crebras funalium ac cereorum nocturno. rum discursationes. Aiunthunc primum ex Imperatoribus Romanis Christianismum amplexum, cuius odio Decius in Illyrico seditionem aduersus eum mouit, attepto Imperatoris nomine. Proficiscens igitur cum exercitu ad compoescendum Decium, filium suum Romae reliquit. At Praetoriani offensi ceruices praeciderunt adolescenti. Quo intellecto milites Philippi, et ipsum Imperatorem obtruncauerunt, vbi Veronam cum exercitu venisset, imperauerat autem cum caederetur annos V.

XXXVII. Post hunc DECIVS ad imperium peruenit A. M. MMMMCCXIV. A. V. C. MII. an. Christi CCLII. Natus erat in Pannonia inferiore nobili familia, assumsitque filium suum patri cognominem in Imperii societatem consentiente Senatu. Ingens hic fuit Christianorum persecutor, vt qui Romae Fabianum Pontificem, Hierosolymis Alexandrum, Babilam Antiochiae cum tribus filiis martyrio affecerit. Erant eo tempore Christiani vbique locorum in luctu et gemitibus, vt formidine compulsi in densis syluis inter spelaea ferarum latebras quaererent. Duobus praeliis cum gothis congressus, in posteriore ipse cum filio occubuit, cum pater annum ageret quihquage simum, et non nisi annos II. menses VI. regnasset.

XXXVIII. Q. HERENNIVS HETRVSCVS a plerisque non refertur in Imperatorum Catatalogum, quanquam nonnulli imaginem ipsius inter Caesarum exhibeant, addito quod filius fuerit Decii.

XXXIX. VIBIVS GALLVS HOSTILIANVS extincto Decio successit electus ab vna Legione quae salua remanferat in conflictu cum Gothis. Hinc commendatus Senatui, ab eo ordine Augustus saluratus est, quanquam plus valeret fraude et astutia quam virtute, et aptior esset ad fusum columque quam gladium, quae res magnis in imperio mitibus causam praebuit.

XL. Qui vbiex parte compositi sunt, virtute praestantissimi viri Aemyliani, et pax aliquo modo restituta, Gallus reuersus Romam VOLVSIANVM filium Imperii socium dixit, volens ipsum Augustum salutari. Cumautem vterque vitiis adobrutus esset, regnum eorum non futurum fuisset diuturnum, nisi horribilis pestilentia, quae per itegrum decennium durauit, vniuersum orbem miserabiliter afflixisset, nullo penitus loco excepto. Interea milites Aemylianum Imperatorem dixerunt. Hunc oppressuri Gallus cum Volusiano validum collegerunt exercitum, profectique contra Aemylianum cruentum com misere praelium, in quo vterque pater et filius occubuerunt, imperium cum victoria relinquentes Aemyliano, qui omnes Galli necessarios et amicos publico bello persecutus omnibus modis afflixit, vbicunque eos nancisceretur, Gallus regnauit annis II. mensibus VIII. Volusianus solis annis II.

XLI. De quibus cum reportasset victoriam in Mauritania AEMILIANVS, feliciter


page 94, image: s0138

persecutus belli reliquias, quamuis humili natus genere, abusus fortunae indulgentia, tam arrogans euasit, vt ausus fuerit ad Senatum scribere, breui se tempore Thraciam cum Mesopotamia et Armenia ab oppressoribus vindicaturum. Sed se ipsum vana spe decepit. Agitantem enim haec consilia triste perculit nuncium, milites Appii alium creasse Caesarem, vt Aemylianum pellerent Imperio. Aemyliani copiae, cum claritatem generis in nouo Imperatore, et humilitatem Aemyliani conferrent, facile cum Appianis consenserunt. Communi igitur vtrorumque opera trucidatus est, cum vixisset annis XL. regnasset mensibus III.

XLII. LICINIVS VALERIANVS electus ab exercitu in Vindelicia accepit Imperium A. M. MMMMCCXVIII. A. V. C. MVI. anno Gratiae CCLVI. Ortus hic erat ex illustri Corneliorum gente, Senatuique gratus ob virtutem et fortitudinem, vnde communi Senatus omniumque prope exercituum consensu Imperator salutatus est. Fuit Licinius ab initio Christianis non admodum iniquus; sed postea ab incantatore Mago Aegyptii generis corruptus non solum acriter eos persecutus est, sed et idolis humanas victimas obtulit. Sed non diu perstitit haec eius impietas. Profectus enim cum copiis contra Persas victus fuit acie, depitque eum Sapores rex Persa, tanta vitum ignominia afficiens, vt pede dorso ac ceruicibus eius imposito, pro scabello eo vteretur, quoties equum conscenderet. Tandem viuo ei cutem detrahi iussit, cum infelix Valerianus, non nisi duo bus annis imperium obtinuisset.

XLIII. Capto patre Licinio GALLIENVS Augustus salutatus est A. M. MMMMCCXXIII. A. V. C. MXI. anno Christi CCLXI. Monstrum Neroni admodum simile, pestis generis humani crudelissimus ac teterrimus omnium qui fuerunt vnquam. Deditus enim suis voluptatibus, omneliberandi patris abie cit studium, quae res in odium eum adduxit apud exercitum. Historiarum monumentis proditum est, triginta eo imperante siue Legatos siue praefectos copiarum, Imperatorium nomen arripuisse, qui et triginta Tyranni dicti fuerunt, et sese inuicem mutuis lanienis consumpserunt: quae dissidia Imperium Romanum miseris modis afflixerunt. Ipse Gallienus cum aliquot praeliis contra Postumum inferlor fuisset, postremo ab Dalmata quodam eaesus est, cum praefuisset rebus perannos decem. Sub hoc Imperatore prima sit Francorum in Historiis mentio, qui pro Romanis arma sumsisse perhibentur.

XLIV. SALONINVS VALERIANVS capto apud Persas patre cum Gallieno fratre imperauit. Cumque Gallieno multum dissimilis esset, Princeps sapiens, modestus, sobrius, liberalis et doctus, dilectus obseruatusque est ab vniuerso Senatu. Verum odii, quo populus Gallienum persequebatur, pars a liqua eriam in Saloninum fratrem deuoluta fuit, nocuitque adeo virtutibus huius, vt facto aduerso in postumum praelio, Mediolanum vsque profugus seruare vitam non potuerit, sed a Francis caesus interierit, vtriusque corpore Mediolani sepulto.

XLV. Imperio igitur Romano miserrimis modis afflicto, exercitus qui in Gallia erant, LABIENVM POSTVMVM Augustum dixerunt. At Gathenus et Valerianus fratres, cum tertium in Imperio ferre nollent, profecti cum copiis in Galliam aduersus Postumum ab eo acie victi caesique sunt: quo praelio ipse totius Galliae factus dominus, ab Lolliano partis copiarum praefecto vicissim obtruncatus est cum filio, quem pater in imperii societatem assumserat, et iam per omnem Galliam Augustum consalutari mandauerat.

XLVI. Anno Mundi MMMM CCXXX. A. V. C. MXXI. Christi CCLXXI. FLAVIVS CLAVDIVS Imperator dictus est, ab exer citu qui erat in Insubria, ratamque habuit senatus electionem. Verba quibus in senatu salutatus est, haec fuisse perhibentur. Flaui Claudi Imperator salue. Tufrater noster es, tu pater noster, tu noster amicus, tu optimus Senator, tu verus Princeps. Ex quibus facile cognosci potest, qualis hic vir fuerit. Gothos magno praelio deuicit atque concidit: pulsoque Aureolo Tyranno mortuus est, cum imperasset annos duos.

XLVII. Huius frater AVRELIVS. QVINTILIVS electus est ab senatu Imperator, non tam suis quam fratris virtutibusac merito, cum ipse esset supra modum timidus et animo prorsus abiecto, praeferens regno vitam priuatam. Vnde Legiones intellecto eius ingenio, fastidientes hominem, Aurelianum Caesarem dixerunt. Quintilianus hoc intellecto, amens formidine, tristitiae ac timoris vltra impatiens, impositis in aquam pedibus venas secari iussit, ne acerbitatem mortis persentisceret. Ita mortuus est die vigesimo septimo imperii.

XLVIII. Hoc pacto AVRELIANVS electus ab exercitu, imperium accepit A M. MMMMCCXXXV. A. V. C. MXXIII. Christi CCLXXIII. homo militaris et acer, quod patuit, postquam Marcomannos et Sueuos, fortissimos Germaniae populos aliquot praeliis vicit, redditaque Italiae pace Vrbem ingressus, ortas ibi seditiones composuit, capite plexis tumultuum auctoribus. Hinc ductis copiis aduersus Zenobiam, Palmyrenorum reginam, mulierem supra sexum magnianimi, deuictam eam cepit, et in Triumpho duxit. Inde conuersis armis in Germaniam, Sueuos Bohemosque aggressus, feliciter cum illis conflixit: cumque signa in Orientem conuertisset, caesus est a militibus haud procul Byzantio, cum imperasset an. V. mens. VI.

XLIX. TACITO vittutes Imperium


page 95, image: s0139

contulerunt A. M. MMMMCCXLI. A. V. C. MXXVIII. Salutis nostrae CCLXXIX. electo ab Senatu, cuius arbitrio, exercitus Romanorum ius creandi Principis permiserant. Fuerat ante et ipse Senator, et ex hoc ordine ad thronum Imperialem sublatus, cum in hoc dutaxat suo Senatus vteretur iudicio. Tarsi e vita migrauit cum menses VI. dies XX. regnasset.

L. Hoc mortuo ANNIVS FLORIANVS frater Taciti Imperium inuasit. Cum autem homo esset ignauus, nec vllis se corporis aut animi dotibus commendaret, exer citus Probum ei praetulerunt. Tacitus periculum maius veritus, venas sibi secari iussit, mortuusque est altero postquam imperare coepisset mense.

LI. Anno Mundi MMMM CCXLII. A. V. C. MXXX. Gratiae CCLXXX. in Tarsensi oppido VALERIVS PROBVS communi militum et Senatus suffragio Augustus consalutatus est, Francis autem et Allemannis Gallias vastantibus, omnes copias ab Oriente reuocatas in Galliam duxit, et vtrosque vicit. Gothos Asiae imminentes repressit, Cyliam a latronum colluuie purgauit: cumque ociarentur milites, coegit eos circa Syrmium exhaustis aquis paludosa quaedam loca abstergere, cuius laboris taedio concitati in eum itruerunt atque trucidauerunt, cum per annos sex imperio praefuisset.

LII. CARVS Narbonensis, Praefectus Praetorio A. M. MMMMCCXL VIII. A. V. C. MXXXVI. anno Salutis nostrae CCLXXXVI. Imperator creatus est. Assumsit hic sibi in Im. perium duos filios, Numerianum et Carinum. Persas bellum monentes aggressus vicit, et imperata facere coegit. Cum Sarmatis prospere conflixit, eorumque sedecim millia occidit, captis viginti millibus, ingentique praeda. Et iam in eo erat, vt Ctesiphontem Vrbem caperet. Caeterum cum ad Tygrim fluuium venisset, tanta oborta est rempestas, tonitruis fulminibusque horrendis saeua, qualis vix post homi. num memoriam audita fuerat, qua optimus princeps oppressus est cum alterum iam annum regnasset.

LIII. Successorem habuit Carus NVMERIANVM filium, hominem magnae virtutis, et cui nihil deesse videbatur, cum esset orator optimus et eques validus, qui fortiudinis spe. cimina ediderat in bello Persico sub Patre. Cum autem Numerianus ad exercitum esset, tristis et lugens patris interitum: Aper vitricus eius, Praefectus Praetorio consilium cepit interficiendi principis. Captata igitur occasione, cum is non moestitia solum sed et morbo oppressus lectica veheretur, accurrit Aper quasi consolaturus hominem, admissusque interfecit Principem haud sane malum nefarius proditor, cum imperasset annis tantum duobus.

LIV. CARINVS cum haec fierent, aberat in Gallia, in dulgens genio et voluptatibus, quibus audita patris fratrisque morte finem imponere coactus est. Occupato enim imperio, factoque a Galliis initio causa fuit cruentissimi belli, vnde dictus fuit venenum et pestis generis humani, detestabilis apud omnes. Nouem vxores hoc monstrum duxit, quibus omnibus cum grauidae factae fuissent, porrecto abortiuo foerus excussit. Interea Diocletianus Romae electus se pro Imperatore et quidem satis commode gerebar. Hunc vt opprimeret Carinus, contracto magno exercitu accurrit, pugna. tumque inter eos est aliquories varia fortuna, donec postremo victis Carini copiis ipse quoque caesus in acie occubuit, cum solos duos regnasset annos.

LV. DIOCLETIANVS, qui cum magnanimitate prudentiam coniunxerat, Imperator creatus est A. M. MMMMCCL. A. V. C. M. XXXVIII. anno salutis CCLXXXVIII. Maximianum Imperii socium adsciuit, quod cum videretur pluribus indigere capitibus, vterque sibi collegam nominatuit, Diocletianus quidem Galerium Maximinum: Maximianus autem Flauium Constantium, Patrem Constantini Magni. Conuenerant Impp. Diocletianus et Maximianus apud Vrbem Nicomediam, vt penitus e medio tollerent Christianos. Igitur proposito edicto, imperauerunt, vt omnes Diis sacrificarent, nisi vellent capitis adire periculum. Durauit haec persecutio integrum decennium, obseruatumque est, vno mense perisse septendecim hominum millia. Postremo Diocletianus et Maximianus eodem die abdicauerunt se imperio, et ille quidem hausto veneno seipsum vita priuauit cum imperasset annis vigintiquinque.

LVI. Fuerat Diocletiani in Imperio socius et collega VALERIVS MAXIMIANVS homo crudelitatis furiosae, et pene cerebro vacuus. Ingens sub hoc rusticorum tumultus exortus est, qui iugum magistratus excusserant: quos cum compescuisset Maximianus, profectus in Africam, maxima confecit negotia. Deuicit ibi Gentianos, erecto de iis trophaeo ad immortalem memoriam. Abdicauit se imperio, quo potitus fuerat per viginti annos, reuersusque ad sua praedia, priuatam vitam antepoluit regno.

LVII. CONSTANTIVS princeps placidus et humanus vocatus ad Imperii administrationem, diuisit illud cum Galerio Maximino nactus ipse pro sua parte Galliam, Hispaniam, Italiam, Allobrogesque, quas prouincias omnes singulari dexteritate rexit. Hinc profectus in Asiam Persas domuit, obiitque postremo diem suum in Britannia, cum ann. IV. Imperium tenuisset.

LVIII. GALERIVS MAXIMINVS in sortitione Imperii adeptus fuerat cum Oriente Illyricum Graeciamque. Aiunt illum armentarii filium fuisse crudelemque inprimis et sanguinarium, barbarum, robustum, audacem, vnde magnas res in militia effecit. Allegit sibi socios Imperii Maximinum et Seuerum, reseruato sibi Illyrico, quo se cum vxore recepit.


page 96, image: s0140

Correptus autem grauissima a gritudine, cum se euadere non posse videret, manus ipse sibi attulit.

LIX. MAXIMINO II. ad Imperii societatem allecto peculiaricer cesserunt prouinciae Orientales, qui et ipse postea sibi adsciuit Licinium, hominem potentem, quamuis eum postea facti poeniteret, sed tardius. Ipse Maximinus homo fuit strenuus, qui Persas aliosque in Oriente Barbaros aliquot praeliis deuicit. Caeterum miseros Christianos persecutus varias in eos exercuit carnificinas. Hinc ipse diuinitus crudeli morbi genere affectus est, correpto inguine eius horribili putredine, vt ob foetorem nemo propius ad eum accedere potuerit. Cum autem vis mali superatet patientiam, taedio morbi sibi ipsi manus intulit, cum annis sedecim imperasset cum collegis, duobus autem solus.

LX. SEVERVM assumserat sibi Galerius Maximinus, virum bonum fortemque, cui cruentum intercessit bellum aduersus Maxentium. Verum hic tam lepide nouit tractare Praetorianos, vt Senatu contradicere non auso Imperator creatus fuerit. Seuerus cum praelio inferior fuisset, turpi fuga sibi consuluit, sed Rauennae captus crudeli mortis genere interemtus est.

LXI. MAXENTIVS ergo vafro astutoque vsus consilio ad Imperiale fastigium adscendit, cum omni ope annixus esset, vt a Praetorianis militibus electus, a Senatu insuper confirmaretur. Vir ingenio malitioso et callido, animi inquieti, pronus ad omnem nequitiam et crudelitatem, hinc non mirandum est, Seuerum, quanquam omni potiretur Italia Africaque, ab eo superatum caesumque esse. At Constantinus hoc intellecto, qui tum in Gallia erat ad exigendam facti rationem cum copiis in Italiam mouit consertisque cum Maxentio manibus vicit hunc iuxta pontem Miluium, cum crudeliter et superbe imperasset per annos septem.

LXII. Allegerat sibi collegam Maximinus, LICINIVM, qui et successor illius factus est, quamquam humili loco natus, rudis inersque adeoque litterarum hostis esset, Diris hic persecutionibus afflixit Christianos, qua re motus Constantinus Tyranno bellum intulic, in quo Victus Licinius, a suis ipse militibus obtruncatus est, cum natus esset annos septuaginta, imperasset quatuordecim. Vxor huius fuerat Constantia, Constantini Magni soror, ex qua is filium suscepit Licinium Iuniorem, qui et cum aliis Constantinum Caesarem creauit.

LXIII. Licinius bellopetitus a Constantino MARTINIANVM Caesarem dixerat, hominem inconstantem et leuem, sed satis audacem. Collegerat hic peculiarem exercitum, vt suppetias ferret Licinio aduersus Constantinum, sed victus fugatusque est. Christianorum hostis in sensi ssimus, vnde miserabilem vitae finem inuenit, cum annos quadraginta vixisset, II. imperasset.

LXIV. CONSTANTINVS MAGNVS cum in Gallia esset, fuit reuocatus a Senatu, vt profligaret Maxentium. Dubitanti, proficisceretur. ne cum exercitu, mirabile ostentum crucis for. ma in coelum suspicienti oblatum dicitur, coloris ignei, cum hac inscriptione; IN HOC VINCES. Vnde confirmatus animo, Romam proficisci statuit, vt debellaret Maxentium, quem etiam in Tyberim abiectum demersit. Quo Maxentii interitu euenit vt Constantinus et Licinius soli imperarent, quod factum est A. M. MMMM CC LXII. A. V. C. M. LX. ann. salutis CCCL. Constantino in Occidente; Licinio vero in Oriente rerum gubernacula obtinente: vixeruntque concorditer hi duo, vsque dum Licinius odii sui in Christianos venenum exereret, eosque omnibus in locis persequeretur, vt ad Constantinum confugere necesse haberent. Qui motus pierate in miseros, copias contraxit, mouensque cum filio suo Crispo in eum, asse cutus Licinium iuxta Adrianopolim acie vicit occiditque et solus vtrumque imperium obtinuit. Omisso igitur bello ad pacis artes conuersus, stabiliuit Rempublicam, restituta religione, iustitia et bonis legibus. anno Imperii sui sexto et vigesimo orsus est aedificare Byzantium, et de suo nomine Constantinopolim appellare, estque deinceps Roma. eo translata sedes imperii. Vixit annos sexaginta sex, Imperio praefuit XXX. menses decem, dies vndecim. Scribunt eum statuisse sacrum Baptisma suscipere in Iordane fluuio, sed praeuentum morte fuisse.

LXV. Mortuo L cinio CRISPVM filium in Imperii societatem admiserat Constantinus pater, adolescentem doctum probumque, qui praeceptore vsus fuerat Lactantio Firmiano. Tyrocinia belli fecit in pugna con. tra Licinium, sed non diu superuixit. Quidam hanc causam mortis eius afferunt. Faustam nouercam Crispi, alteram Constantini vxorem, de commercio stupri appellasse innenem, qui considerata sceleris enormitate consentire minime voluerit. Repulsam passam mulierem, verso amore in odium, querelam ad coniugem detulisse, sollicitatam se a Crispo de adulterio: vtque narrationi fidem conciliaret lamentabili voce non sine gemitibus ac lacrymis haec protulisse. Constantinum praecipiti credulitate imperasse, vt adolescens e vestigio occideretur. Alii dicunt, Imperatorem cognita rei veritate Faustam vxorem intersici iussisse.

LXVI. Annus mundi MMMMCCCIII. sequitur, qui est a Roma condita MXCI. a Christo nato CCCXLI. Hoc anno tres filii Constantini Magni pariter successerunt parri, qui condito testamento imperium inter ipsos partitus erat hoc modo: Vt CONSTANTINVS


page 97, image: s0141

natu maximus possideret Gallias, Hispaniam, Alpes et Insulas Britannicas. Constanti vero cederet Italia, Africa, Graecia cum Illyrico. Tertius Constantius dominaretur in oriente. Enimnero natu maximus, cum Iuperbior esset caeteris, et maiore iegnandi prutigine aestuaret, non contentus suo patrimonio, bellum fecit constanti fratri, Iraliam ei auferendi animo, quam cum vix attig sset cu suis copiis, victus acie prope Aquileiam clustatem, equorum pedibus conculcatus est, periitque annum agens vigesimum quintum, cum tres solos annos regnasset.

LXVII. CONSTANTI deuicti fratris regna et possessiones cesserunt vniuersae, victoria porito, qua a deptus fuerat aetatis suae anno 20. Iustum ac fortem se ab initio praestitit, quas tamen virtures Arrianismo foedauit, magnus Catholicorum persecutor, quos crudeliter afflixit. Vnde cum in multorum incurrisset odium, Angustae Vindelicorum creatus est Imperator Magnentius, qui constantem in lectulo cubantem iugulauit. Obseruatione dignum est in huius principis caede, quod interfectus est ab eo, quem in Dalmatia a militibus ad necem quaesitum, pallio suo texerat, et a praesenti morte seruauerat.

LXVIII. Supererat vltimus de Constantini M. filiis CONSTANTIVS. Hic cum exercitu sexaginta millium bellatorum contra parricidam Magnentium [reading uncertain: print faded] profectus, obuium eum habuit in Illyrico cum triginta millibus, in quo numero multi Germani erant, tam Franci quam Alemanni. Commisso praelio victoria penes iustiorem Constantium fuit. Magnentius fuga elapsus Lugdunum peruenit, vbi cum plerosque amicorum, quib. parum fidebat, morte affecisset, sibi quoque violentas manus attulit: et hac ratione Constantius solus Imperio potitus est. Multa bella gessit contra Francos et Alemannos. Iulianum petruum Caesarem creauit, inque Germaniam misit, vt collisum eum cum ferocissimis gentibus tolleret, et ita vtrosque perderet, dum ipse contra Sarmatas Persasque bellum gerit. In Cylicia cum esset, febri correptus vitae finem fecit cum vixisset annos XLI. imperasset XXIV.

LXIX. MAGNENTIVS intersecto principe suo Constante Imperium arripuit, quod non diu obtinuit, fractus fugatusque a Constantio, vt diximus. dominatus tamen est annis III. mensibus VI.

LXX. IVLIANVS cognomine APOSTATA anno reparatae Salutis CCCLXV. in Imperii societatem a Constantio assumtus, regnauit simul cum eoper spacium 6. annorum, postea anno vno et mensibus 7. solus Imperator fuit. Adolescens cum esset, ab Episcopo Nicomediensi in doctrina Christiana institutus adeo profecit, vt Lectoris munus in Templis obiret, et palam se Christianum profiteretur. Cum autem clanculum auditor esset Libanii Sophistae, imbutus est ab eo placitis et opinionibus Iamblichi et Maximi, profanorum Philosophorum, quorum adeo probauit deliria, vt de dignatus Christianam religionem, gentilium sectaretur impietatem. Solus autem Imperio potitus non solum Christianos palam odio habuit, sed et in secreto humanas hostias immolauit, publicatisque contra Christianos edictis, eos ab omnibus publicis muneribus arcuit, aperuit delubra Idolorum, quae Constantinus clauserat, noluit filios Christianorum in scholis crudiri, scripsitque ipse contra eos, in quorum odium exhortatus est Iudaeos, vt instaurarent statum cultumque suum. Postremo misere periit annum agens XXX.

LXXI. IOVIANVS siue IOVINIANVS huic successit, bonus Christianusque Princeps malo et Apostatae, circa annum mundi MMMM. CCC. XXIX. A. V. C. MCXVII. Salutis nostrae CCCLXVII. Pacem cum Persis sanxit, reuersusque in Asiam, plures populos multasque Ecclesias salutari pace beauit. Qui Christianae fidei causa pulsi fuerant eos ab Exilio reuocauit, restituit templis collegiisque Christianorum reditus ac salaria, quae Inlianus abstulerat, occlusisque iterum fanis idolorum, mortuus est, cum solos octo menses imperasset.

LXXII. An. mundi MMMM CCCXXX. vrbis MCXVII. Gratiae CCCLXVIII. VALENTINIANVS ad Imperiale fastigium conscendit. In Pannonia natus a Iuliano honoribus bonisque priuatus fuerat, quod Christianum se profiteretur. Vir bonus et prudens, qui vocatum e Pannonia fratrem Valentem Imperii consortem fecit, deinde eriam Gratianum filium. Valentinianus relicto fratre in orientis partibus, in Galliam profectus est, vbi cum Alemannis et Saxonibus congressus aliquor praeliis eos vicit. Falsarios et qui iniquo pondere ac mensura vterentur, acriter puniuit, praecisis eorum manibus. Correptus febre obiit in Pannonia anno aeratis L V. cum imperasset an. 11. menses 8. dies 10.

LXXIII. VALENS a fratie in regni societatem allectus super uixit illi triennium homo rudis, ingenio fero et crudeli, qui contentis monitis fraternis Arianorum placita amplexus, Christianis multis modis nocuit. Bellum fecit Procopio, qui proditus desertusque a suis Valenti deditus, et ab eo trucidatus est, in praelio quod cum Gothis commisit iuxta Adrianopolim, accepto graui vulnere cum in propinquum tugurium delatus esset, Gothi subiecto igne viuum eum cum casula cremauerunt, postquam annis 15. mensibus V. imperasset.

LXXIV. GRATIANVS et VALENTINIANVS II. filii Valentiniani primi simul Imperatores facti sunt A. M. MMMMCCCXLIV. A. V. C. MCXXXII. Gratiae CCCLXXXII. Gratianus communicauit potestatem cum Theodosio, quo cum imperauit annis IV. cum ante regnasset an. 8. cum Patre, et an. 111. cum patruo suo Valente. Fuit Princeps doctus, et qui inter praestantissimos sui aeui Poetas et Oratores haberiposset. Valente Arriano mortuo, reuocauit ab exilio Christianos Episcopos, eiectis haereticis, factumque est illius opera, vt communi consensu Symbolum Nicenum ea quam habemus forma


page 98, image: s0142

conciperetur. Reuersus in Galliam, cum multo in maiore precio haberet milites Germanos quam Romanos, offensus Lugdunensis Galliae praefectus gulam ei praesecuit, nato iam annos triginta duos.

LXXV. Successit huic MAXIMVS homo crudelitate caeterisque vitiis obrutus, non veritus Gratiano domino suo sceleratas manus iniicere, qui tamen multum ei fidebat. Arrepto Imperio Valentinianum II. Gratiani fratrem praelio vicit, qui fuga elapsus ad Theodosium venit in orientem: vbi coniunctis viribus cum validum contraxissent exercitium, profligatum Maximum mori coegerunt, non nisi vno anno Imperio gauisum.

LXXVI. VALENTINIANVS II. adiutus copiis a Theodosio, in Galliam reuersus, eam Imperatorio nomine rexit annis VII. Eugenius aurem libellorum magister et Arbogastus, natione Gothus, copiarum praefectus, cubicularios Valentiniani pecunia corruperunt, vt versanti Viennae Allobrogum Principi gulam laqueo fregerint. Eugenius cum se Imperarorem nominasset, captus et ad Theodosium perductus est, ad cuius pedes cum se abiecisset veniam orans, a militibus exacerbatis frustillatim concisus est. Arbogastus se ipsum interemit.

LXXVII. Anno mundi MMMMCCCXLV. A. V. C. MCXXXIII. Gratiae CCCLXXXIII. THEODOSIVS natus in Hispania ex familia praenobili in Imperii societatem venit, Fuit hic vltimus Imperato um qui orientem et occidentem simul obtinuit. Victo occisoque Maximo seuersus Romam, Idolorum delubra claudi iussit, abolitis in vniuersum sacrificiis Gentilium, profanisque ceremoniis ac sacris, quae vt et Bacchanaliorum turpitudo, Romae obseruata fuerant vsque ad tempora Valentis. Substituit his superstitionib. Religionem Christianam, stabiliuit bonas Leges et Iustitiam. Agitanti haec superuenit nuncius, Valentinianum strangulatum, Eugenium et Arbogastum ingenti cum exercitu Alpes petere, edito in vulgus, eo se id facere consilio, vt restituerent verustos Romanorum deos et prisca sacrificia. Theodosius nihil territus, eos adoriri statuit, in scriptoque Praetorio signo nomine CHRISTI caeterisque vexillis, et cum nocte quadam somnum caperet, visus est sibi per quietem videre quendam exhortantem, vt magno animo iret in hostes. Quod Theodosius solerter executus, magnam eorum stragem edidit, potitusque egregia victoria mortuus est Mediolani, anno aetatis suae LXV. A. D. XVII. Septembris mensis, cum imperasset an XVII.

LXXVIII. Theodosio optimo Principi e viuis sublato successere in Imperio filii, ARCADIVS et Honorius fratres. Et Arcadius quidem Orientis Imperator factus est A. M. MMMM CCCLXII. A. V. C. MCL. Gratiae CCCC. Princeps insigniter bonus, Christianismo addictissimus. Constituerat ei pater Tutorem Ruffinum, existimans eum fidelem fore filio. At Ruffinus natione Gallus, cum ad Imperium animum adiecisset attraxit Alaricum Gothorum Regem, vt Arcadio terrorem incuteret. Patefacta autem proditione Ruffinus caesus est a militibus Italicis. Superuixit patri Theodosio Arcadiusannis XIII.

LXXIX. HONORIO minori Theodosii filio, Arcadii fratri, occidentis imperium cessit. Tutelam eius gessit Stilico. Anno Imperii eius vndecimo, Christinati CCCCXI. Radagisus Gothorum Rex in Italiam irrupit cum exercitu ducentorum milium; verum hae tantae copiae industria Stiliconis fusae ac dissipatae sunt, ipse Radagisus captus et laqueo suspensus est. Tanta potitum victoria Stiliconem apud Honorium in suspicionem affectati Imperii adduxit, vt virum de se bene meritum trucidari iusserit cum filio Eucherio. Alaricus cum magna Gothorum multitudine reuersus in Italiam Romam obsidione cinxit, et elapso biennio vrbem cepit, A. D. 1. Aprilis mensis, anno Imperii Honorii XVI. Gratiae vero CCCCXIV. regnauit hic an. XVI.

LXXX. THEODOSIVS II. Arcadii filius parti successit annos natus nouem, Honorio occidentis imperium iam decimum quintum annum obtinente. Tutore vsus est Anthemio, qui adolescentem salutaribus praeceptis imbuit, instituitque in iis quae ad veram pietatem et reipublicae cutam pertinent. Pacem cum Gothis fecit, bonaque eorum opera vsus est aduer sus Hunnos et Persas-Ecclesias dissidentes conciliauit, congregauitque concilium in vrbe Epheso contra nestorium, mortuus Constantinopoli cum regnasset annos XLII. vixisset LI.

LXXXI. VALENTINIANVS III. mortuo Honorio per Theodosium II. in Imperii consortium ascitus est A. M. MMMMCCCXCII. A. V. C. MCLXXX. Christi CCCCXXX. Imperii Theodosiii II. anno IX. Fuit hic postremus Imperatorum occidentis vsque ad Carolum Magnum. Homo turpis, adulteriis et magicis incantationibus deditus, ingratus in militiae duces, quibus pro fideli opera mortem rependit. Bonifacium Legatum suum Africae praefecerat; verum is a cie victus est a Vandalis, qui et ipsam Carthaginem occupauerunt anno XXXIV. Imperii Theodosii II. Valentiniani III. autem XVII. anno Salutis nostrae CCCCXLV. Imperauit annis XXX.

LXXXII. MARTIANVS Theodosii Legatus successit principi suo in Imperio orientis, A. M. MMMMCCCCXVI. V. C. MCCXIV. Gratiae CCCCLIV. homo non minus pietate quam fortitudine et prudentia insignis, aptus ad sopiendas Ecclesiarum discordias. Cum Persis pacem fecit, vt et cum Vandalis in Africa, cumque regnasset annis VI. mortuus est Constantinopoli.

Obseruabit hoc loco Lector post obitum Valentiniani III. Imperium Romanum misere dissipatum et in partes scissum fuisse. Franci enim, qui magnam Germaniae partem incolebant, Galliam; Ostgothi Pannoniam; VVestgothi Hispaniam; Saxones Britanniam;


page 99, image: s0143

Vandali Africam occupauerant. In Italia vero complures Caesarum appellatione abutebantur, vt spacio XX. annorum nouem Imperatores fuerint, qui sibi mutuo succosserunt, mutuis in se grassantes lanienis. Vltimus eorum dictus est Augustulus, ipsius nominis diminutione, Augusti Imperii ruinam praesagiente. Odoacer enim, Rugiorum Princeps, homo Germanus, capta a turbis illis occasione, cum magna hominum multitudine se in Italiam effudit, vastauitque eam totis annis quatuordecim Leone Magno Byzantij sedente. Ingressus igitur Italiam, Romam cepit, voluitque Rex Romanorum et Italiae dici, adscendensque Triumphantis ritu in Capitolium, corona sibi tempera cinxit: quo facto non solum Romam sed et vicinas ciuitates summis periculis, caedibus, et spoliationi exposuit. Homo mire prodigus, qui tertiam Imperii partem asseclis suis donauit, qui viriis acprobris cooperti dominati sunt Italia vsque ad tempora Iustiniani Principis.

LXXXIII. LEO MAGNVS, Thrax, Constantinoplli Imperatore electus est, concordibus Senatus et militum suffragiis, corona cinctus per Anatolium Patriarcham A. M. MMMMCCC XXIII. A. V. C. MCCXXI. Christi CCCCLXI. Princeps bonus Deique timens. Regnauit annis XVII.

LXXXIV. ZENO gener et dux exercitus Leonis, beneficio filii ad Imperiale culmen conscendit. Leo enim magnus testamento condito Leonem II. Imperatorem sibi sustituerat. At vero adolescens moriens patrem Zenonem haeredem habuit, qui Theodoricum Gothum, quo cum pacem colebat, in Italiam misit, vt opprimeret armis Odoacrum, qui victus a Theodorico et in acie caesus est. Huius tempore maxima pars Constantinopoleos horribili igne conflagrauit, perieruntque eo incendio vltra viginti sex millia librorum manuscriptorum, quae rei litterariae non exigua iactura fuit. De Zenone ferunt, fuisseipsum crudelem, et ebrietati supra modum deditum, plenum autem vino in omni se volutasse turpitudine, vt vxot eius, taedio hominis capta, viuum eum sepeliti mandauerit, postquam regnasset ann. XVII.

LXXXV. An. mundi MMMMCCCCLVI. A. V. C. MCCXLIV. Saultis CCCCXCIV. ANASTASIVS ad Imperium peruenit, promotus ad hoc fastigium per vxorem ZZenonis. Acquisiuit sibi liberalitate fauorem populi, cum quaedam tributa rei remisisset. Compescuit seditiosos, fecitque cum Persis inducias. Caeterum Eutychianorum haeresi aperte fauit, eiecto ex vrbe Euphemio, a quo coronatus futrat, cuius successorem Macedonium etiam occidit, multisque modis afflixit Ecclesias, cum iam grandaeuus LXXX VII. annos natus esser. Tactus est fulmine de caelo, cum imperasset XXVII. annis.

LXXXVI. Sequutus est hunc IVSTINVS Thrax, Opilionis (vt aiunt) filius, circa annum mundi MMMMCCCCLXXXIII. A. V. C. MCC LXXI. Gratiae DXXI. cum ob vires corporis fuisset praefectus stipatorum Anastasii, et a militib. dilectus. Acceperat hic pecunias ab Amantio, vt Praetorianorum emeret suffragia pro amico suo Theocritiano. Sed lustinus suas potius res egit, effecitque hac largitione, vt ipse diceretur Caesar. Amantius et Theocritianus vltionem de eo sumere cogitabant, sed Iustinus praeuentos eos neci dedit. Expulit hic Arrianos, multumque fecit pro Ecclesiis orientalibus. Senior factus Imperatorem dixit nepotem suum Iustinianum, praesente Epiphanio Patriarcha et Senatu, qui Epiphanius etiam coronauit Iustinianum eiusque vxorem, ipse mortuus est anno XI. Imperiisui, relicto haerede Iustiniano quem adoptauerat.

LXXXVII. Qui IVST INIANVS Iustini ex sorore nepos, cum successisset auunculo Belisarium legatum suum misit contra Peisas, quib. oppressis pacem dedit. Idem in Africam missus, Cartha. gine potitus est, capto Gilimero Vandalorum Rege, qui fuit vltimus illius gentis rex in Africa. Pari felicitate vsus est Belisarius in Italia, in qua quinquennii spacio omnia recepit oppida, quae Gothi occupauerant, cum ipsa vrbe Roma, quanquam postea Totilas Gothorum potentiam in Italia instaurauerit, vt necesse fuerit, Narsetis opera eos denuo profligare, qui id quidem feliciter effecie, sed pro Gothis expulsis Longobardos atrraxit. Imperante Iustiniano Leges in vnum velut corpus contractae sunt, quod postea IVRIS CIVILIS nomine appellatum fuit. Habitum insuper est Concilium Constantinopoli, erectaeque nouae munitiones aduersus incursus barbarorum. Imperanit autem lustinianus annis XXXVIII.

LXXXVIII. Excepit hunc in Imperio filius IVSTINVS II. siue MINOR A. M. MMMMDXX VIII. A. V. C. MCCCXVII. Gratiae DLXVI. Hic vectigalibus et vsuris modum posuit, quanquam morbis impeditus cogitata penitus efficere non potuerit. Persis tamen bellum fecit per Martinum ducem copiarum suarum, quod IV. annis durauin Sub hoc principe caepit Exarchatus Rauennensis et regnum Longobardorum in Italia. Anni Imperii eius fuerunt vndecim.

LXXXIX. Erat annus mundi MMMMDXXXIX. Romae conditae MCCCXXVII. Gratiae DLXXXVI. cum TIBERIVS II. ad Imperium venit, coronatus cum vxore sua per Eutychum Patriarcham. Perseuerauit hic in fide Catholica, multaque liberalitate ad iuuit pauperes, exercuitque iustitiam in omnes. Cum aliquando reperisset crucem marmori insculptam, humi positam, tolli iussit, neque passus est, vt super eam pedibus incederetur. Mauritium Cappadocem aduersus Persas misit, qui eos acie vicit, recuperata Mesopotamia. Huic cum triumpho reuerso Tiberius filiam suam Constantiam vxorem dedit, eumque Imperatorem designauit spectante exercitu. Post mortuus est, cum imperasset annis tantum VII.

XC. MAVRITIVS CAPPADEX successit Socero anno A. V. C. MCCCXXXIV. Gratiae DLXXXIV. coronatus per Patriarcham Iohannem, dictum leiunatorum. Cacanus Hunnorum rex occupauerat Syrmium, oppidum Imperii, viceratque Mauritium ingentipraelio in quo XII. Romanorum millia cepit, cum repente pestilentia Castra eius inuafit, qua septem filii Cacani vno die extincti sunt, quo malo territus Rex


page 100, image: s0144

Barbarus retrocessit, nunciauitque Mauritio, vt pro singulis captiuis singulos sibi penderet nummos aureos, se eos dimissurum. Quod cum Mauritius renuisset, irritatus Cacanus, omnibus capita praecidi iussit. Hoc facto tam impio ad iram concitati milites, cum aliae quoque causae accederent, mota se ditione ab eo defecerunt, vnde paulo post a Phoca praefecto suo iugulatus est ipse cum vxore liberisque annumagens LXIII. cum regnasset 20. annis.

XCI. Anno igitur mundi MMMMDLXVI. A. V. C. MCCCLV. salutis DCIV. PHOCAS natione Thrax, stirpe ortus humili Imperium inuasit, accepitque coronam e manibus Cyriaci Patriarchae in suburbio Constantinopolitano: nec contentus interemisse Mauritium, omnes quoque amicos eius et familiares trucidari iussit homo crudelis, malitiosus, dissolutus, raptor alienarum vxorum, lanio innocentum hominum, Verres prouinciarum, ebrietati libidinibusque deditus: quibus vitiis dum volutatur, Cacanus Hunnorum rex et Persae vastauerunt imperium. Cosioes enim Persa Hierosolyma cum tota Syria eripuit Romanis, interfectis XC. Christianorum millibus, abstulitque veram crucem, in qua seruator noster pependerat, vnde ingens Phocae conflatum odium, Priscus enim genereius ascito sibi Heraclio praefecto Africae et Photio quodam, cuius vxorem rapuerat Phocas, facta conspiratione simul cum copiis Constantinoploim ingressi, capto Phocae crura et brachia praeciderunt cum partibus genitalibus, ad extremum capite truncauerunt cum imperasset annos 8.

XCII. Successit ei HER ACLIVS Heraclii filius, Praefectus Africae, qui communibus Senatus et exercitus suffragiis Imperator creatus est A. M. MMMMDLXXIV. A. V. C. MCCCI. XIII. Christi DCXII. Diademate cinctus per Papam Sergium eodem die vxorem duxit Fabiam Eudoxiam, quae et ipsa coronata est. Cum Hunnorum rege Cancano pacem fecit, missisque legatis ad Cofroem, eundem quoque de pace sollicitauit. Respondit Persa, non depositurum se arma, donecabolito seruitio Christi, Persarum dii in omnibus locis colerentur. Non est responso Barbari perculsus Heraclius, sed collocata in DEVM siducia armata manu in Syriam cor tendit. Cosroes retrocedens euidenti diuinae vindictae exemplo punitus est. Instituerat haere dem regni minorem filium Mardassem. Indignatus Sitores maior natu, cepit patrem, interfectoque fratre ei ceruices praecidit. Post rex factus Persatum, pacem sanxit cum Heraclio, restituitque libertati captiuos, inter quos et fuit Zacharias Patriarcha Solymorum, reddidit etiam crucem Dominicam. Imperante hoc Heraclio derestabilis blasphemia Mahometis initium cepit, ipse vero rerum potitus est per annos 31.

XCIII. Sequutus est patrem in Impetio CONSTANTINVS III. silius magno cum assensu Senatus anno Christi DCXLIV. In bello contra Saracenos admodum fuit infelix. Fratrem Theodosium mori coegit, necauitque multos bonos viros, qui illum anertere conabantura Monothelitarum errore. Eodem mandante Theodorus Calliopas, Exarchus Rauennensis Martinum Papam proditione captum Constantinopolim misit, vnde eum Constantinus exulatum misit in Chersonesum Tauricam, vbi paulo post fame inter it. In Italia cum Longobardis congressus victusque induciisque cum eis factis Romam spoliauit, inque Siciliam cum venisset, laqueo suffocatus est in balneo, postquam regnasset annos 27.

XCIII. CONST ANTINVS IV. cognomine Barbatus a patre in Imperii societatem assumtus est anno mundi MMMMDCLII. A. V. C. MCCCCXXIII. Christi DCLXX. eo tempore cum Saracenorum classis ad vrbem Constantinopolitanam primum accessit, vnde repulsi caesique coacti sunt pacem cum eo facere in triginta annos, et tributa pendere. Congregauit hic Imperator sextum Concilium Constantinopoli aduersus Monothelitas, cumque Imperio orientali Ecclesiisque pacem reddisset, placide diem suum obiit, cum regnasset annis XVII.

XCIV. Constituerat iam ante successorem in Imperio Constantinus Barbatus sine Pogonatus filium suum IVSTINIANVM II. hominem crudelem et sangumarium, qui cum nimis faciles aures praeberet duob. adulatoribus Theodosio monacho et Stephano Sacellano, causa extiterunt interitus Principi. Tractabant hi duo duriter admodum copiarum praefectos, inprimis Leontium, quem duobus annis in vinculis detinuerunt. Cum autem euasisset, seipsum Imperatorem dixit, adiuuante Patriarcha, capiumque Iustinianum naribus truncatum in Insulam deportari iussit: duo autem illi Gnathones, Theodosius et Stephanus, alligatis loro pedibus eorum per ciuitatem tracti et postremo exusti sunt. Tiberius Apsimarus rediens ex Africa, vnde pulsus fuerat cum exercitu a Saracenis, cum non auderet Leontium accedere, a quibusdam Imperator salutatus, astu cepit Leontium, ipsique vicissim nares praecidit, eumque in carcereo detinuit. Interea Iustinianus ope Regis Bulgarorum in regnum restit ut us, Leontium et Apsimarum nactus, funib. ligatos per vicos et compita vrbis trahi iussit, abiectosque in terram pedibus conculcauic, ad extremum erutis oculis, capita iis detruncati, Heraclium autem statrem Tiberii suspendi iussit. Offensi crudelitate hominis milites, Philippicum Bardanem Imperatorem elegerunt, qui recta Constantin opolim petens deprechensum in diuersorio quodam Iustinianum eiusque filium Tiberium ad mortem rapi iussit. Imperauit decem annis ante exiliunt suum, et sex post reditum; atque ita habes breui temporis spacio tres Imperatores interfectos.

XCVI. LEO siue LEONTIVS Patricius


page 101, image: s0145

Constantantinopolitanus, conspiratione cum seditiosis quibusdam inita, Iustinianum solio deturbatum in exilium egit: ipese cum coniuratis Palatium innadens Imperatorem se appellauit, qua digni. tarenon nisi tribus annis gauisus est, trucidatus a lustiniano.

XCVII. TIBERIVS III. cognomento APSIMARVS, vsurpator tituli Caesarei, Leontium fraude circumuentum cepit, truncatumque naribus in carcere detinuit. His ita altercantibus, Iustinianus exul ad cognatum suum Bulgaorum regem confugiens, adiutus ab eo Constantinopolim redit, captumque Tiberium, qui pro Imperatore segerebat, cum Leontio vincto caudisequorum alligatos per omnes vrbis plateas raptari, postremo mutilatis omnibus prope membris capita praecidi iussit, cum Apsimarus regnasset ann. 7.

XCVIII. Fuerat dux classis siue Thalassiatcha Iustiniani, PHILIPPIVCS BARDANES cum a militibus Caesar Augustus salutatus est. Profectus cum copiis Constantinopolim interfici iussit Iustinianum cum Tiberio filio. Cum igitur submotis aemulis pacifico vteretur imperio, irrita pronunciauit decreta sexti Concilii, gratificatus monacho cuidam, qui praedixerat, ipsum Imperatorem futurum, capto augurio ab aquila, visaque in somnis Philippici effigie. Eo igitur iubente sublatae sunt imagines ac statuae, et extra templa Christianorum eiectae, quam rem indigne ferens Anastasius II. coniurauit contra eum, nactusque occasionem sceleratas manus Principi artulit, eumque oculis orbatum Imperio deturbauit, cum duos solos annos imperasset. Fauille dicitur hic Monothelitis, aliorumque erraticorum deliriis.

XCIX. Anno mundi MMMMDCLXVII. A. V. C. MCCCCLXVIII. Gratiae DCCXV. ANAST ASIVS SECVNDVS Imperator factus est, homo doctus et pacis amans, quirepressit omnes qui sexito Concilio contradicebant. Misit validas copias aduersus Barbaros et Arabas: sed duces exercitus parum se fidos praestiterunt. Conuerso enim itinere, arma, quae Anastasius in hostem parauerat, in ipsum conuerterunt factoque acri insultu occupata est et spoliata a militibus vrbs. Anastasius Imperio deiectus, et in monasterium detrusus est, cum regnasset annum vnum menses tres.

C. THEODOSIVS III. authorhuius sedirionis et spoliationis vrbis, cum Anastasium solio deturbasset, nominauit se Augustum. Patria Byzantinus, loco natus humili, altitamen vir spiritus, quanquam nonnulli scribant, ipsum couctum imperium accepisse. Primum omniuiii sunulacra in Templis restituit, eo facto fauorem popul. lucratus. Quo non obstante Leo Isauricus, capitalis eius hostis crudele ei bellum mouit, quo populus grauiter afflictus est. Theodosius pertaesus belli ciuilis Imperio sponte cessit, cumque nonnisi duos annos regnasset, ingressus est monasterium.

CI. Secutus est hunc LEO III. dictus ISAVRVS. Hic cum militaret contra Sara cenos audito Theodosium Imperatorem factum, reuersus ab Nicomedia, filium Theodosii in potestatem suam nactus, transegit cum patre, vt cederet Imperio. Hoc facto a praefectis copiarum militibusque Sacramentum excorsit. Altero dominationis eius anno Constantinopolis a Saracenis obsessa est, qui aliquot eruptionibus caesi fugatique sunt crematis eorum nauibus. Liber ab his, bellum intulit imaginibus, quas templis exturbatas incendit, dictus obid ICONOMA. CHVS. Imperauit ann. 24.

CII. CONSTANTINVS V. cognomento Copronymus appellatus fuit, quod tunc, cum baptismatis fonte tingeretur infans, aluum soluisset. Diademate cinctus est viuo patre Leone per Germanum Patriarcham A. M. MMMMDCCIV. A. V. C. MCCCCXCV. Christi DCCXLII. Vehementior hic fuit in destruendis imaginibus patre, quod nonnulli indigne ferentes Caesatem dixerunt Artabardum quendam, non contradicente cum nobiliotibus Patriarcha. Caeterum Copronymuse. lapso biennio victumacie Artabardum viuum cepit, eumque cum duobus filiis oculis priuauit. Patriarcham vero flagris caesum, asino praepostere imposuit, facie in clunes versa, vt caudam loco freni manu teneret, eoque schemate illum per vrbem ductari iussit. Accusatur hic a nonnullis magicarum artium. regnatuit annos XXXV.

CIII. Successit huic CONSTANTINVS VI filius Leonis et Irenes, A. M. MMMMDCC XLIV. A. V. C. MD XXXIV. Christi DCC LXXXIII. Cum ad annum aetatis vigesimum peruenisset, ipse capessere gubernacula Imperii volens, ministros matris officiis priuauit. Offensa mulier exegit iuramentuin a militibus, nunquam eos Constantinum pro Imperarore habituros. Armeniae autem Legiones perfrictam mulieris frontem auersatae sacramentum dixerunt filio, quarum exemplum secutae caeterae idem fecerunt. At mulier a proditoriis in filium machinationibus non cessans, Constantino iam septimum annum imperante, arrepta diuortii in speciem causa, persuasir quibusdam militibus, vt caperent filium: qui non tantum hoc executi, oculos insuper ei eruerunt, vnde postea maerore et taedio vitae mortuus est, cum regnasser omnino ann. X. in quib. comprehenduntur III. anni Irenes.



page 102, image: s0146

HOC TEMPORE, QVOD INCIDIT IN annum partae Salutis DCCCI. Imperium Romanum in duo diuisum est. Nos autem persecuti institutum nostrum, omissis Imperatoribus omentis, occidentis perteximus.

CIV. Mortuo Constantino VI. CAROLVS MAGNVS in Italiam vocatus, vt Longobardorum potentiae resisteret, eiectis eis, armis occupauit Roman, Rauennam, Mediolanum, cum plerisque oppidis Campaniae et Apuliae: restituit Ecclesiam libertati, quae per CC. annos ab Longobardis oppressa fuerat, vnde Imperator appellatus est per Leonem III. P.M. magno cum gaudio populi Romani. Morti se vicinum videns Ludouicum filium haeredem Imperii dixit, nepotem vero Bernardum regem Italiae. Paulo post obiit diem suum anno Christi DCCCXIV. cum vixisset annos LXXII. imperasset XIV.

CV. LVDOVICVS dictus PIVS, filius Caroli M. mortuo patre Aqui sgrani Diadema sumsit. Incurrit in odium principum, quod immitior fuisser in Bernardum eiusque agnatos. Lotharium filium natu maximum Boiorum regem fecit, Pipinum Aquitaniae, minimum secum retinuit, ornatum titulo Regis Italiae: qua re vehementer offensus Bernardus Pipini filius arma corripuit aduersus Imperatorem: qui accurrens in Italiam, Bernardum cum confoederatis acievictos in eas redegit angustias, vt Bernardus cogeretur se ipsum Ludouico dedere, qui supplici oculos eruit, inque monasterium detrusit miserum circa anjum Domini DCCCXVIII. constituto in eius locum Lothario filio rege Italiae simulque Imperatore. Post hoc quidam eius filii facta in eum conspiratione, armis petitum coegerunt, vt se eis dederet, qui ipsum Monachum fecerunt in Suessionibus. At aliquo tempore post caeteri ex Ludouici filiis, miserti patris iniquam sortem, illum monasterio exemptum Imperiali fastigio restiuetunt, cum annum vnum latuisset. Ludouicus filiis veniam delicti petentibus ignouit, mortuusque st, vitae anno LXVII. Imperii XXV II. sepultus in vrbe Mediomatricum.

CVI. LOTHARIVS cum patri defuncto successisset, crudele bellum inter fratres, Pii filios excitauit, quo Francorum vires ita attrita sunt vt haud longe ab interitu abfuerint. Proditum est memoriae, vno praelio ad centum hominum millia caesa ex vtraque parte fuisse. Tandem principum Imperii sollicitudine ita inter fratres sancita pax est, vt Ludouico cederet Germania; Carolo regnum Franciae: Lothario Imperii titulus cum Italia Austrasiaque, et terris quae sunt intra Rhenum et Mosellam: Pipino autem Aquitania. Facta est haec transactio anno Gratiae DCCCXLIII. Non multis annis post Lotharius, cum se Imperio sponte abdicauisset, ingressus est Monasterium Prumiense anno a nato Christo DCCCLV. vbi sequente anno mortuus est cum imperasser annis quindecim.

CVII. Cum successisset patri filius natu maximus LDOVICVS II. Italiam ingressus est ad eiiciendos armis Saracenos. Peste autem exercitum eius misere affligente, coactus est cedere, agrumque Beneuentanum Adalgisi Longobardi Salernitanorum Principis fidei concredere; qui absente Imperatore Graecorum partes secutus, parum abfuit, quin totam Italiam ad rebellionem concitatet. Quo intellecto Ludouicus ad castigandam proditoris insolentiam in Italiam profectus, occupauit vrbes, quae Adalgisi factionem securae fuerant, fugienteque Adalgiso, in complices eius seueriter animaduertit. Cumque restituisset Italiae pacem obin Mediolanian. DCCCLXXIV. cum imperasset ann. XIX. vir prudens, doctus, religiosus, et consiliis habitus non futilis anctor.

CVIII. Caruerat Ludouicus II. sobole: cuius audita morte CAROLVS CALVVS, Ludouici Pii filius, sine mora conscriptis copiis in Italiam profectus est, vt Germanis Imperium eriperet. Ingressus vrbem, Imperator declaratus est A. D. XXV. Decembris, A. G. DCCCLXXV. paulo post mortuus Mantuae, credentibus cunctis, Zedechiae Iudaei, quo ille vsus fuerat Medico, perfidia veneno sublatum, cum Rex Francorum annis XXXVI. Imperator non nisi biennio fuisset.

CIX. CAROLVS CRASSVS Ludouici Germanici filius cum morte Carlomani ad eum deuolutum fuisset Italiae regnum, Germania autem per Ludouicum fratrem, falutatus ab Iohanne Pontifice Imperator Saracenos prospero conatu Italia eiecit: post reuersus in Germaniam, Galliae quoque regno praefuit, tutor existens Caroli simplicis. Cum autem perpetuis morbis esser obnoxius, nec corpore solum sed eriam mente parum aptus videretur, adeo contemtus fuit a suis, vt Imperio cedere cogeretur, subrogato ei Arnufo. Crassus mortuus est inglorius, exiguo in pago Sueuiae, A. D. 13. Ianuarii anno Christi DCCCLXXXVIII.

CX. ARNVLFO filio naturali Carolomanni Imperium adepto, Italia fere vbique seditionibus et tumultibus laborauit. Berengarius enim cum Duce Spoletano digladiabatur, vter eorum rex esset Italiae. Erat id remporis Arnulfo contra Sclauorum gentes bellum, vt Italiam ingredi non posset; quo sopito profectus Romam, compositis turbis a formoso Pontifice, quem eo vocauerat, Imperator coronatus est, anno decimo postquam Imperium accepisset. Tandem cum Spoletum oppidum vi cepisset, Cauarinum obsidione cinxit. Erat eo in oppido Guidonis vxor, mulier fraudulenta et sagax; quae cum videret se resistere viribus non posse, corrupto vni ex domesticis Arnulfi persuasit, vt exhiberet Imperatori venenum, quo ille hausto extinctus est, A. D. XXIX. Nouembris, anno


page 103, image: s0147

mundi MMMMDCCCII an. Gratiae DCCCC. Imperii XII.

CXI. Post patris obitum Imperator factus LVDOVICVS III. adiutus ope et consilio Othonis Saxonum Ducis, et Othonis Archiepiscopi Moguntini, quos pater moriens testameto Tutores filio dederat, aliquandiu Imperio praefuit, Post discordiae ciuiles, quatum semina patre viuo sparsa fuerant, incrementa sumserunt, tota Germania Italiaque bellis intestinis flagrante. Praeterea hungari incursionibus vexebant Pannoniam superiorem, vsque ad Bauariae fines, Ludouicus, vtillos compesceret, cum quantas potuisset, collegisset copias, profectus eis obuiam, praelium commisit, quod a nono die Augnsti vsque ad duodecimum durauit. Postremo victus acie Ludouicus amisit magnam nobilitatis Germanicae partem. Territus tanta clade Imperator, magno auripondere, pacem ab Hungaris mercatus, maerore obiita. d. XII. lanuarii anno mundi MMMMDCCXIII. anno Gratiae DCCCCXI. Imperii eius XII.

CXII. Secutus hunc HENRICVS SAXO, cognomento AVCEPS anno Christi DCCCC XIX. bellis ciuilibus magno studio sedatis, patem Germaniae reddere annixus est: quo facto Sclauos magno praelio vicit: hinc Danis bellum intulit, quos aliquot praeliis obtriuit. Bohemos, capta eorum Metropoli Praga, ita compescuit, vt eostributa pendere cogeret. His victoriis exultantem Hungaricum bellum excepit, quibuscum Imperator acie congressus, quadraginta millibus eorum trucidatis, caeteros Germania exegit. Iamque auctum gloria, iter Italicum adornanrem apolexiae morbus adeo inuasit, vt Paralysi correpius Othonem filium successorem sibi designauerit, ipse mortuus anno aetatis LX. regni XVIII. post natum Christum DCCCC XXXVII.

CXIII. Successit patri OTHO II. (si Othonem priscum illum Suetonii connumeres) qui tamen a Germanis ORHO PRIMVS siue MACNVS nuncupatur, dignus hoc nomine, quod non tantum Germaniae sed et regnis exteris patem reddiderit, et Imperium stabiliuerit. Consecratus Aquisgrani pet Hildebertum Archiepiscopum Moguntinum, in Italiam profectus, Iohannem III. P. M. restituit, dictoque Othone filio Imperatore reuersus in Germaniam, apolexia Obiit anno Gratiae DCCCCLXXIV. Imperii XXXVII.

CXIV. Excepit patrem OTHO III. (vel si mauis II.) anno Gratiae DCCCLXXV. Prosperrimis hic vsus est regni initiis, fine non item. Constituta per Germaniam republica, ingentem in Italiam aduersus Graecos et Saracenos duxit exercitum. Praelio commisso inferior, suga sibi consulere coactus, abiectis armis signisque Imperatoriis ad portum Tarentinum vbi perfugisset, natando salutem quaesiuit. Sed captus ab nautis hostium, nec agnitus, aerese abiis redemit, Amisso igitur exercitu, magnaque parte Imperii, non tamen amisit animum, sed collesctis copiaium reliquiis denuo armis adortus Saracenos, omnia eorum per Italiam Praesidia in f. usta concidit, vt vulgo nominatus fuerit Pallida mors Sarraccnorum. Postremo obiit fluxu sanguineo vetris a. d. 8. Decembr. an. Gratiae DCCCC LXXXVI. Imperii X. sepultus Romae.

CXV. Filius huius OTHO IV. Imperator factus, primis regniauspiciis Alemannis dissidentibus pacem ieddidit, idem quoque per Italiam facere conatus, quae intestinis laborabat seditionib, crescentius enim quidam cum consularem Romae vsurparet potestatem, Pontificem dignitate deiecerat. Imperator ingressus Italiam, cum exercitu Rauennae subsistens, de morte Papae nincium accepit. Nec moratus Brunonem Othonis filium agnatum suum Pontificem cum constituisset, Romam praemisit, ipse sacurtus et a cinibus benigneaccetpus, ignouit Crescentio. Gregorius V. (id enim erat nomen nouo Pontifici) Othonem diademate cinxit, Augustumque appellauit: qui cum vix in Germaniam reuersius esser, Crescentius mota seditione, abusus authoritate sua, nouum Pontificem vrbe pepulit, subrogato alio, Iohanne Placentino. His auditis Imp. romam redit, potitusque vrbe Crescentium captum, asino praepostere imponi iussit, deductumque ludibrii causa per vicos ac compita vrbis, postremo ad portam suspendi, cum duo decim rebellionis sociis. Hinc Imperator et Pontifex communl consilio Legem tulerunt, vt soli Germani Principes imposterium de iure eligere possent Imperatorem Romanum, nec licitum esset Pontifici quenquam appellare Augustum, nisi quem Prin. cipes Germani legitimis suffragiis elegissent, frustra ringentibus et tumultuantib. Romanis, quod a suffragiorum iure in creandis Cassarib. excluderentur. Cum vltimo Romam venisset Otho, amore captus est viduae Crescencii Consulis, quae videns Imperatorem spretis suis nuptiis reditum parare in Germaniam, indignata, veneno eum e medio sustulit. Mors eius incidit in XX. diem Octobris, anno Salutis M I. cum imperasset ann. XIX.

CXVI. Anno vno ab huius obitu elapso, ad Imperii culmen peruenit HENRICVS H. qui et Sanctus vsurpatur, superatis iis, qui contradixerant electioni eius. Heneros, qui fidem Christianam abiecerant, praelio vicit, constitutisque rebus per Germaniam, Italiam ingressus est tribus de causis. Primo, vt nouam legem de creandis Imperato ribus confirmaret. Deinde, vt Androuinum Marchionem, quem Itali Mediolani Caesarem dixerant, in oridnem redigerer. Tertio, vt Graecis ac Saracenis bellum facerer. Ingressus Imperator Italiam, duobus praeliis vicit occiditque Marchionem. Postea ipse vicissim captus per fraudem, decepta statione vigilum, saltu se ab alto carcere in terram demisit, coxamque luxauit, vnde postea CLAVDI cognomento notatus est. Exspirauit a. d. 13. Iulii anno Gratiae MXXIV. Imperii sui 24.



page 104, image: s0148

CXVII. Huic successit CONRADVS dictus SALICVS. Et hic nec esse habuit transitis Alpibus Italiam ingredi, vt populos in fide parum constantes a rebellione cohiberet. Confirmauit hic possessionem Imperii Germanis, stabilitaque lege Elecotorum, Imperium ab iis accepit. Priusquam excedert Germania, filium suum Henricum Caesarem dixit. Cum reuersus esset in patriam, subitanea morte sublatus est a. d. IV. Iunii, anno Gratiae MXXXIX. Imperii XV. sepultus Spirae Nemetum in Basilica.

CXVIII. Successorem habuit filium HENRICVM III. cognomine NIGRVM. Hunc sta. tim abinitio Imperii duo pereculosa bella exceperunt. Primum contra Bohemos, qui renuebant aliquot annorum tributa pendere. Hos Henricus armis subactos soluere debita coegit, imperioque denuo subiecit. Alterum erat, vt Petrum Vngaorum regem in regnum reduceret, vnde per Othonem quendam pulsus fuerat. Henricus ingressus Pannoniam, Othonem apud lauarinum praelio victum patumque ad regem misit, qui ei amputauit caputa. d. IV. Iulii mensis anno Salutis MXLIV. Impedito his bellis Caesare, Romam Italiamque turbabat Benedictus IX. P. M. cum Antipapis Syluestro III. et Gregorio VI. contendebantque quisnam ex his Papa foret. Ingressus Henricus Italiam, Imperiali vsus auctoritate Concilium indixit, in quo tres illi ram importuni competrores reiecti sunt, creato pontifice Clemente II. qui et ipse Henricum Augustum appellauit, quo facto Imperator in Germaniam rediit. Nondum venerat hic in patriam, cum Clementem veneo periisse, sed et Damasum, qui ci successerat, extinctum intellexit. Henricus igitur Leonem IX. Pontificem fecit, qui Imperatorem in Getmaniam secutus, ab eodem post aliquot annos in Italiam remissus est, laborantem seditionibus. Coegithaec intemperies Imperatorem in Italiam reuerti, qui priusquam eo proficisceretur, voluit filium suum Henricum aquisgrani diademare ingi, nondum quinque natum annos. In Italia haesit mensib. 13. quo exiguo temporis spacio tori regioni desideratam pacem restiturit. Domum reuersum mala inuenit fortuna, exercitu eius a sclauis ad internecionem caeso. Doluit hoc adeo Imperatori, vt maerore in morbum degenerante expirauerit a, d. 5. Octob. anno Salutis MLVI. cum regnasset annis 17. vixisset XL. Sepultus est Spirae iuxta Patrem.

CXIX. Puer ad modum, nec nisi leptem annos natus, successit genitori HENRICVS IV. quem in hac aetate bella ciuilia agitauerunt, coegeruntque regni gubernacula arripere, cum decimum quartum vix ageret aetatis annum. Flagrante intestinis discordiis patria, primus ab eo victus est Otho Boiorum pririceps. Flagitantibus Saxonibus, quos bello premebat henricus, Gregorins VII. P. M. Sacris ei ei inter dixit, proscripto a communione Ecclesiae, missaque Rudolfo Sueuroum principicorona aurea, Augustum eum appellauit, mandauitque Episcopis, vt deseitis Henrici patriibus Rudolfum sequerentur. Accepit Rudolfus appellationem Imperatoris, coronatus Moguntiae. Nouies hunc Henricum cum Saxonibus Sueuisque conflixisse constat, vbi in nouissimo praelio Rudolfo victo dextera manus amputata est, Quae cum ad ipsum iam moribundum allata fuisset, intuitus Episcopos, qui ad lectulum adstabant, lamentabili voce eos affatus dixit: Haec est illa manus, qua Henrico Imper atori meo fidem iurauit, quam vestra impulsus perfidia fregi: cuius criminis vos Deo rationcm reddetis. Proditum est memoriae, hunc sexagies his cum hostibus acie confl xisse. Vir maxsmae virtutis, postremo Imperio indignis modis exutus est perfilium: quam iniuriam dum armis vltiunit, sedensmortuus est annum agen LVII. a. d. VII. Augusti mensis, cumimperasset annis L. aerae Christianae MCVI.

CXX. Conscendenti paternum solium HENR ICO V. Henricus Lotharingiae Dux, et Robertus Fladriae comes ob impietatem in patrem luramentum fidelitatis negauerunt. Verum Henricus Caesar eosarmisad praestandum sacramentum adegit. Anno Christi MCXI. Roman ingressus a Paschali Pontifice coronatus et Augustus appellatus impetrauit, vt Germanis Electoribus crandi Caelaris iura confirmarentur. Imperatore vero vix extra vrbem digresso, Paschalis leuitate animi omnia quaeacta fuerant rescidit: qum et Saxones in Henricum concitauit, vtingehti cum exer citum eum inuaderent, quo in praelio inferior factus, prope omnes amisit copias. Imperator cupidus vindictae, auctorem huius reipetere, Italiamque denno inuadere statuit. Verum prohibitus seditionibus domesticis, agitatus insuper diis fulminibusque Pontificum, in furorem lapsus,omnem prope patriae curamabiecit: accedentibusque Episcoporum precibus, vt tranquillitatis publicae amore aliquid desuo iure largiretur, concessit pontifici auqe volebat: quod sactum est Wotmatiaein Vangionib. an. Christi MCXXII. a. d. XXIII. Septemb. Pacata adhunc modum superiore Germania, vt inferirori quoque pacem redderer, Vltraiectum profectus est, vbi morbo correptus vitae valedixit a. d. XXIII. Iulii anno Gratiae MCXXV. cum regnasset annis XXII.

CXXI. LOTHARIVS II. Saxo arripuit Imperium, quanquam non omnes Germaniae principes electionem eius probarent. Opposuit se huic Conradus, sorore Henrici V. natcus, eratque res haud procul bello ciuiliised Bernardus Clareuallensis pacem inter litigantes principes sanxit, vt Imperium esset penes Lotharium. Bis hic Imperator in Italiam profectus est, vt tranquillitati eius regionis consuleret: amanit studia doctosque viros, instuarauitque luctanres cum barbarie Leges Ciuiles ac Iura Romana. Regressus in Germaniam, correptus morbo obiit in itinere a. d. VI. Decemberis anno Christi


page 105, image: s0149

MCXXXVIII. cum Imperio praefuisset ann. 11.

CXXII. Comitiis Moguntiae ad Rhenum habitis CONRADVS II. Imperator electus est. inuenit hic aemulum et aduersarium Henricum Superbum, Saxonum et Bauarorum principem, quem bello superare necesse habuit. Ducebat bellum Guelfus Henrici frater: hunc Conradus intra oppidi WEINSBERG maenia conclusum, longaque obsidione ac fame fractum, deditionem facere coegit. Oppido autem militibus in praedam concesso, matronae supplices factae imperatori petierunt, vt earum honori consulens incolumens eas egredimoenibus pateretur, cum iis quae vnaquaeque ferre posset bonis. Assensus est mulierum petitioni benignus Imperator, nihil dubitans, quin diuitias, ornamenta mundumque muliebrem exportaturae essent. At hae contemtis nugis illis, sublatisque in humeros maritis, ferentes in fanres brachiis iumentorum vicem praestanres, ita egressae sunt oppido. Circumscriptum se astu faemineo videns imperator, risit, matronasque ob fidem in viros collaudatas magnfico epulo excepit. Postea profectus est in Asiam, cum Ludouico Francorum rege, vbio cum Turcis congressus, eos acie fudithaudlonge Maendro flunio: fuitque in illo praelio tantum cruoris humani fusum vt amnis tingeretur sanguine, et impleretur corporibis mortuorum. Hac victoria liberam ad Hierosolymorum Vrbemfecit viam. Cumque toto quadriennio inhac expeditione fuisset, reuersus domum expirauit a. d. 15. Febr. anno Christi MCL. cum regnasset annos XV.

CXXIII. Praetulerat caeteris principib. testameto Conradus moriens FRIDERICVM PRIMVM, cognomento BARBARVSSAM. Electus igitur et Imperatorium adeptus nomen Romam venit, vbi ab Adriano IV. Papa a. d. XXVIII. Iunii Caesareo dia demate cinctus domum rediit. Digresso Friderico Itali ad vsitatas seditiones reuersi, Imperatorem trans Alpes ad se attraxerunt, qui veniens plenus irarum ita cum illis conflixit, vt duodecim romanorum millia aperto campo caederentur. Post digressus ad vrbem ipsam Romam obsidione cinxit accepit. Alexander P. M. ob id Imperatorem communione fidelium exclusit, profugitque Venetias. Fridericus errore temporum vim numinis meturens, supplex coram Alexandro se prostrauit, absolutionem petens. At Papa Saporem Persam imitatus, collum Imperatoris pede pressit, iubens accini: super aspidem et basiliscum ambulabis. At Imperator respondit: non tibi haec praesto, sed S. Petro. Respondit Seruus Seruorum: et mihi et Petro. Imperator exolutus vinculis Pontificiis, cum Italiae pacem reddidisset, regressus in Germaniam, ingentes militum copias in Asiam duxit, victosque tribus praeliis Turcas prope Iconium omni ferme Asia eicit: persecutusque victoriam, omnem occupauit Ciliciam, caesis ad internecionem barbaris. Saladino ipso extra Asiam profligato, reliquias copiarum eius partim concidit, partim Armenia minore expulit. Quodam die cum supra modum incaluisset Imperator, vicini amnis aquas refrigerandi sui causa ingressus, submersus periit, quod infortunium contigit a. d. X. Iunii, anno Imperii eius XXXVII. Christi MCXC.

CXXIV. Annus agebatur a nato Seruatore MCXC. cum de consensu procerum Imperii HENRICVS VI. Patri Friderico successit. Vxorem hic duxit Constantiam Siculorum Regis fi. liam, quae dotis nomine Siciliae regnum ad eum attulit. Henricus vsitato more coronam petens, eam Romae a Caelstmo P. M. accepit, Post id tempus insignem exercitum in Asiam duxit, comitatus a multis Imperii principibus, sed inopina mors superueniens praeclaros viri conatus interrupit. Cum enim in sicilia esset, intentus classi instruendae, vt mari sequeretur exercitum quem terra praemiserat, obiit diem suum Messinae. Sunt qui scribant, eum ab vxore porrecto veneno periisse, quod contemta vetula iuuencu. larum sequertur amores. Mors eius in cidit in annum Gratiae MCXCVIII. cum annis VII. regnasset. Sustulerat ex vxore Constantia quinquagenaria filium Fridericum, qui quintum aetatis agens annum sub Philippi patrui tutela constitutus est.

CXXV. PHILIPPVS Barbarussae filius post Henricum fratrem Imperator creatus grauibus ab initio bellis agitatus est. Quamuis n. maxima pars principum Philippo faueret, Pontifex tamen cum caeteris Principib. Philippum omnibus vitibus impediebant, adeo vt hoc excommunicato Othoni Diadema pollicerentur: vnde difficile bellium inter hos duos exarsit. Exoratus Papa misit duos Cardinales, qui Philippum diris eximerent, et cum Othone reconciliarent, quod factum est beneficio matrimonii. Composita adhunc modum lite, cum Imperator Bambergae existens venam secuisset, iussis ministris exire cubiculo, alea se oblectabat cum Henrico Ttuchsessio Dapifero. Ibi Otho Witelsbacensis Dux iunior ingressus, conceptum facinus serena fronte dissimulans, pugione Philippi iugnlum percussit, vnde mortuus est a. d. XXII. Iunii anno salutis MCC VIII. cum Imperio decem annis praefuisset. narrant historiae, coniugem eius intellecto tam tristi mariti caede maerore animi obiisse.

CXXVI. Conuenerat, vt post mortem Philippi OTHO IV. siue V. Saxo nancisceretur Imperium, quo tamen non diu laeratus est. Cum enim Imperator accepisset dia dema ab innocentio III. Papa, occupauit Samnium, Anconitanam marcam cum parte Apulae. Iratus Pontifex Othoni sacris interdixit, et in Germania Archiepiscopus Moguntinus excommunicationis formulam promulgauit, vnde grauia nata sunt bella ciuilia. Otho ab omnib. partib. se infestari videns, in inferiorem secessit Germaniam, vbi cum praelio aduersus Fridericum commisso succubuisset, destitutum se desertumque ab suis cernens, vltro


page 106, image: s0150

cessit Imperio, cui non nisi tribian. praefuerat.

CXXVII. Amplexus est occasi onem FRIDERICVS II. qui diadema sumsit Aquisgrani anno Graciae MCCXIII. Percusso cum Philippo Gallorum rege foedere, pacataque Germania, rogatus a Pontifice fecit expeditionem in Asiam, profectusque cum exercitu a. d. 11. Augusti mensis coniunxit Christianorum copias ad verbem Ptolemaidem, pactusque inducias cum Sultano in biennium, recuperatuit regni Hierosolymitani pos. sessionem, liberatifque quam plurimis captiuis Christianis, ac constitutis lebuis in Palaestina, rediit in Italiam. At Papa Imperatorem communione fidelium exclusit, quae res maximarum turbarum occasi onem praebuit. Videns Fridericus se non solum ab amicis, sed et a bona fortuna destitui, in Siciliam abiit, vbi veneno interemtus creditur. Mors eius incidit in 3. diem Decembris, an. Christi MCCL. cum vixissetann. LIV. imperasset XXXII.

Quicquid intercessit temporis inter obitum Friderici II. et electionem Rudolsi I. a plerisquam scriptoribus pro interregno reput atur, qui non numerant inter Imperatores eos, qui hoc vsi sunt Titulo, cum plerique nec legitime nec sufficientibus sussragiis creati fuerint, mutuisque se insuper bellis appetiuerint, nec quisquam eorum coronam Romae sumserit. Hos et nos secutieos Augustorum nomine non dignabimur, sed solum ordine, qui ab historicis obseruatur, recitabimus.

Conradus Friderici II. filius electus fuit Imperator viuo patre, sed veneno sublatus a Manfredo fratre, Friderici Spurio an. Gratiae MCC LIV. Henricus Landgrauius Thuringiae in odium Friderici eiusque filii Conradi electus a quibusdam principib. cum obsideret Vlmam ictus sagitta occubit, eodem quo Caesar dictus fuerat anno:

Secutus hunc est Guilielmus Hollandiae Comes, quem et Alexander Pontifex approbanit, verum cum iter Romanum ad sumendum Diadema meditaretur, aquis submersus periit nono post acceptum titulum an. Gratiae autem M CCLVIII. Conradus Archiepiscopus Coloniensis et Ludouicus Comes Palatinus Rheni Imperatorem dixerunt Richardum Cornubiae Comitem, fratrem Regis Anglorum, qui cum sex annis hac dignitate vsus fuisset, obiit percussus relo anno MCCL VII. Alphonsum vero Aragoniae regem Imperatorem salutauerunt Archiepiscopus Treuirensis et Brandeburgicus Marchio, mense Ianuario anni MCCL VII. ita vides Electorum in ferendis suffragiis discordiam.

CXXVIII. Tandem conuenere Principes Septemuiri Fran cofurtem anno MCCLXXIII. et annitente maxime Palatino Principe concordib. suffragiis Imperatorem dixerunt RVDOLFVM I. Comitem Habsburgensem, cum iam natus esset annos LII I. qui a. d. II. Octobris magna cum solennitate Diademate cinctus est. Primum oimnium annixus est bella ciuilia, seditiones et latrocinia, quae interregni tempore magnam nacta fuerant licentiam, extinguere. Deinde arma mouit in Marchionem Badensem, eiusque confoederatos Sueuiae proceres, quos coegit pacem rogare. Profectus hinc in Austriam, quam vi occupauerat Otrocatus Bohemorum rex, duobus praeliis victum interemit, a. d. XXVI. Augusti mensis. Destrui iussit vltra septuaginta Arces et Castella, quae receptacula erant grassatorum latronumque securi percussis XXIX. eorum ducibus. Italiam ingressus ipse non est, sed concoridam aluit cum Pontificibus. Vit magnae prudentiae, virtutis, felicitatis, qui extinctis bellis ciuilibus meruit, vt instaurator Germaniae diceretur, auae grauiter labefactata fuerat. Mortuus a. d. XV. Iulii anno MCCXCI. cum regnasset ann. XIX.

CXXIX. ADOLFVS ANSSOVIAE COMES in comitiis Francofurti habitis anno salutis MCC XCII. Imperator creatus est a. d. I. Maii memsis. Vixdum diadema sumserat, cumpro rege Angliae armat tulit aduersus Gallum, acceptis centum coronatorum millibus, quae res indigna Caesare, in maximum eum qpud Principes adduxit contemtum, vt ei palam conucium facerent. Nec hoc solum, sed et spreto Adolf,o, Albertum Austracum Imperatorem elegerunt, qui collecto exercitu in Adolcum duxit. Adolfas mihil tertitus aduersario obuiam iuit, vbi commisso praelio inter Spiram et Wormatiam vrbes Adolfus caesus est manu Alberti, cum deiectus equo erigere le denuo conaretur. factum est hoc a. d. II. Iulii mensis an. MCCXCI IX.

CXXX. Potitus est hac ratione Imperio ALBERTVS I. Austriae dux, Rudolfi Caesaris filius, com iam ante concordibus Electorum suffragiis electus fuisset a. d. 25. Iulii, vbi historiae narant, rantam confluxisse hominum collunniem, vt Saxoniae Princeps elisus perie rit. Ne hic quidem in Italiam profectus est, sed Pontificem Romanum exorauit, vt se absentem Augustum pronunciaret: quod is fecit. Nec hoc solum, sed et Galliae regnum Alberto donauit, cum fulmen Papale vibrasset in Philippum Pulchrum regem. Albertus extra Germaniam bellum nullum gessit, sed intra pairiam armis multos vexauit, diuersis de causis. Postremo a fratris filio, Iohanne, cui abstulerat ptincipatum Sueniae, quod prodigus esset, haudlonge a Rheno fluuio occisus est. Incidit caedes eius in Kalendas Maii anno Gratiae MCCCVIII. cum praefuisset Imperio ann. X.

CXXXI. Successit huic HENRICVX VII. Princeps Luzenburgicus, electus Francofurti Kalen. dis Nouembribus. Confirmauit electionem Papa hac conditione, vt profectus in Italaiam componeret bella ciuilia, quae iam ab LX. annis Imper atorem non viderat, inque suo ipsa natabat sanguine, spoliata diuitiis ac direpta a variis regulis veltyrannis potius, qui mutuis se consumebant latrocinis. Ingresso cum validis copiis Imperaori, omnes se ciuitates ac principes Italiae submiserunt. Gliscebant tunc maxime Guelhorum et Gibellinorum factiones. Henricus cum G. bellinis fauisset, aduersam factionem grauiter afflixit, variisque Guelphos supplliciis affecit. Hinc profectus Romam Diadema a Pontifice sumsit Kalendis Augusti an. MCCCXII. Cumautem


page 107, image: s0151

Florentiam vrbem obsidione cinxisset, destituti viribus Florentini subornauerunt Monachum I cobinum, qui veneno tinctam hostiam praebuit Imperatori, vnde mortuus est, Princeps magnae virtutis et longiore vita dignissimus, cum solos VI. annos regnasset, an. Christi MCCCXI II. a. d. XXIV. Augusti, sepultus Pisae.

CXXXII. Dissentientibus Electoribus duo creati sunt Caesares: FRIDERICVS AVSTRIACVS et LVDOVICVS BAVARVS. Ludoucius diademate cinctus est Aquisgrani, Fridecricus Bonnae ad Rhenum, ab Archiepiscopo Coloniensi. Hoc pacto Germania in partes scisla, bellum ciuile ortum est, quod annis octo duratuit: quanquam intercesserint induciae, multique conciliare dissidentes principes frustra conati fuerint. Postremo in festo Michaelis anni MCCCXXIII. Fridericus acie fucus captusque est a Bauaro, ac Castello inclusus super Nabam Flunium in superiore Palatinatu: exemptus postea carceri ea conditione, vt donec viueret, nomine quidem Imperatoris vteretur, a gubernatione autem et potestare Imperiali abstineret. Fertur porrecto Philtro occisus a. d. XIII. Ianuarii anni MCCCXXX.

CXXXIII. Quo extincto LVDOVICVS IV. siue Bauarus solus Imperator factus, in Italiam iuit, Romaeque cum vxore a Pontifice coronatus est. Magnum huic cum iohanne XXII. Pontifice obtigit litigi. im, qui tum Auinione Cauarum habitabat, vt Iohannes Fulmen Papale in Ludonicum strinxerit, mandans vt Carolus Bohemiae rex Imperator appellaretur. Ludouicus, vt conciliarest sibi animos principum, proposito edicto ignouit omnibus, qui Friderrici Austriaci partes secuti fuerant. Post haec Comitia habuit Argentinae, irritamque pronunciauit excommunicationis sententiam, a qua se ad Concilium prouocare dixit. at Papa plenus irarum, arctius adduxit vinculum, mandans principibus Germanis Italisque, vt deserto Bauaro Bohemum sequerentur, quae res multarum calamitatum cansa extitit. Mortuus est Imperator a. d. XI. Octobris an. Christi MCCCXLVII. cum ann. XXXIII. imperasser.

CXXXIV. Et si Ludouico vivo CAROLVS IV. electus fuisset, tamen Electores post Ludouici obitum eo repubdiato Caesarem dixerunt Guntherum Comitem Suarceburgensem: Verum hic non diu superstes fuit. Nam Carolus coirupto pecunia medico Guntheri persuasit, vt languenti principisuo promedicata potione venenatam porrexerit. Hausit Guntherus partem, cumque venenum sibi datum suspicaretur, coegit medicum vt residuum exhauriet. qui cum aliter non posset correptus vi veneni mortuus collapsus est. Huic non diu superuixit Guntherus, qui Francofurti in aede Bartholomaei sepultus iacet. Sublato Imperii aemulo Carolus in Italiam profectus est an. Christi MCCCLIV. sumsitque coronam ferream Mediolani, inde auream Romae. Reueisus in patriam in Mediomatricum vrbe, post Noribergae comitia habuit celeberrima, fuitque auctor Legis Carolinae, quam Bullam auream vocant. postea impetrauit ab Electoribus, vt filium eius designarent successorem, nomine Wenceslaum, qui cinctus diademate vxorem duxit Iohannem, Ducis Bauariae Filiam, Hollandiae et Seelandiae dominam. Factus voti compos Imperator obiit Pragae a. d. 27. Maii an. Chr. MCCC LXXV. cum imperasset ann. XXX.

CXXXV. Successit patri Wenceslaus filius, cum annum ageret 15. Ferunt eum faciefuisse deformi, vt Satyrisco similior fuerit quam homini, ne pulchrior mente quam corpore, homo hebetis ingenii, libi dinosus, crudelis, ebrietati et crapulae supra modum deditus. Suspicionb. adeo indulgens, vt ministros cubiculariosque propria manu iugulauerit. Coegit his vitiis suos ad seditionem, vt captum eum careti mancipauerint, e quo post 4. menses euasit. Tandem perraesi ignauiam hominis Electores, dignitatem Imperialem ei abstuleunt, an. XXII. post mortem parentis eius. Wenceslaus obiit Pragae annum agens LVII. quo regnante inuentus fuit puluis nitratus siue pyrius et noxia bombardarum ratio, in Germania, a monacho quodam.

CXXXVI. Deiecto ab Imperio Wenceslao subtogatus est a Collegis ROBERTVS PALATINVS ELECTOR, magni vir ingenii, clarus sapientia et virtute. Diadema sumsit Coloniae ab illius vrbis Archiepiscopo. Galeatius Vicecomes Mediolanensis vexabat armis Italiam, ad res magans adspirans. Huius conatus vt retunderet Imperator, cum exercitu in Italiam profectus est. Caeterum commisso praelio inferior factus in Germaniam rediit, sinens Italos mutuis se lanienis consumere. Patriae turbas sapienter composuit, facta per vniuersam Germaniam pace, mortuusque est a. d. 18. Maii an. a nato Chr. MCCCCX. cum imperasset annis X.

CXXXVII. Secutus est hunc SIGISM VNDVS, Hungariae, et Bohemiae rex,qui starim post sumtum Diadema omni ope annixus est, vt reductis ad concordiam principib. Christianis, bellum inferet Turcis. Digladiabantur tunc inter se tres Papae in diuersis residentes locis: Benedictus III. Auinioni, Iohannes XXIII. Bononiae, Gragorius XII. Arimini habitabat. Huic deformitati vt occurreret Imperator Concilium indixit, profectulque est ipse in Galliam, Hispaniam et Angliam, vt regum impetrato consensu, magnam Episcopo rum colligeret frequentiam, vnde natum est celebre illud Concilium Constantiense ad lacum Acro. nium, cui interfuerunt multi Reges et Principes Christiani,vt et duo Imperatores Graeci, Constantinopol. et Trapezuntinus. Ad diem 27. mensis Decemb. an. MCCCXXXI. profectus est in Italiam, vbi magna solennitate igressus Mediolanum, corona ferrea cinstus est: inde Romae a Pontifice Diadema sumsit, ipso die Pentecostes. Ex Italia in Pannoniam iuit, quo tempore Bohem crudele bellum vicinis intulerunt, ob Iohannis Hussi necem, qui exustus fuerat Constantiae. Tandem morbo obiit diem suum Znoimae in Morauia, cum Imperium tenuisset ann. XXVII. regnum Hungariae LI. Bohemiae XVII. anno aetatis


page 108, image: s0152

LXXI. Princeps omni laude dignissimus, parum remen felix in bello et mattimonio.

CXXXVIII Sigismundo Socero successit ALBERTVS AVSTRIACVS Gener, non solum in Imperio, Sed et vtroque reguo, an. sal. MCCC CXXXVIII. Inuenit hic belli Bohemici reliquias, quod penitus sopiuit. Eo qui sequebatur anno, correptus est dysenteria ob nimium peponum esum, et mortuus est in Pannonia a. d. XXV II. Octobris mensis sis anno MCCCC XXXIX. Mors eins tam intem pestiua nouis per Hungariam motibus occasionem praebuit.

CXXXIX. FRIDERICVS III. (vel secundum aliquos IV.) ad Imperaile culmen eleuatus est a. d. 30. Mart. an. Christ. MCCCCXL. Sustulit hic Schisma, quod in Ecclesia natum fuerat cusa Conciluii Basilennsis. Profectus Roman, vxorem duxit Heieonoiam; Eduardi Lustianiae regis filiam. Declaratus primo Rex Longobardorum, biduo post Imperator appellatus et cum vxore coronatus est Romae, anno M. CDXLII. Cum de nouisper Germaniam motibus accepisset, festinato itinere in patriam rediit, suoque aduentu tumultus sedauit. Tandem extinctus est fluxu dysenterico senex admodum, cum imperasset annis LIII. Sub huius Friderici Imperio ars imprimendi libros in Germania reperta est, primique libri impressi sunt Moguntiae an. MCCCCXLI. et Constantinopolis a Turcis occupata.

CXL. A. D. 6. Febr. an. Christi MCDLXXX. VI. MAXIMILIANVS I. Friderici filios Imperium nactus est: singularis virorum doctorum amator, sub quo bonae artes, scientiae, ipsaeque litterae reuicussere caeperunt, quae prope se pultae ia cebant. Multa hic bella gessit, varia fortuna, intra et extra Imperium, inprimis contra Venetos et Carolum octuauum Gallorum regem, nec non contra Heluerios. Postrema Comitia Augustea habuit magna principum frequentia, vbi piaecipue de bello Turcis inferendo tractacum fuit. Selimus enim pulsis Syria et Aegypto Mameluccis, occisoque Campsone et Tomombeio corum Sultanis, allis quoque imminebat. Mortuus est Maximilaianus in Autstria ad XII. Ianuarii anno MDXIX. cum vixissetnnos LIX. mensem 1. dies 20. Imperasset an. XXXII. menses XI.

CXLI. Auum in Imperio secutus est CAROLVS V. Austriacus, Hispanorum rex electus a. d. 18. Innii anno MDXX. Bellum hic fecit Francisco I: Gallorum regi, qui comperitoteius fuerat. Foedus percussit cum Pontifice et Biitannoru rege; cumque Carolum Borbonium in Italiam imsisset, vt Antonio Leuae, qui Ticini obsidebatur supperias ferrer, hique duo coniuuxissent copias, acie conflixerunt cum Gallias, issque victis Franciscum primum regem cum multis viris illustribus ceperunt. Carolus facta pace Franciscor regisororem suam Eleonoram nuptum dedit, postquam a captiuo duos auri milliones lytri nomine exegisset. Hinc reuersus in Germaniam belli Turcici consilia agitanit, vt hostem imminentem Austriae reprimerer. Sed Barbari non expectato praelio fugam arripuerunt multis millibus desideratis. Principes Germaniae Protestantes cum ei bellum intulissent, vicriab eo paulatim sunt. Cumingentes in Germania contraxisset copias, obsidro ne cinxit vrbem Mediomatricum, vbi fortunam non vt ante propitiam inuehit. Filio suo philippo cum Mariam Angliae reginam matrimonio iunxisset, regum Neapolitanum Siculumque donauit. Mire vexatus ciuciatibus podagricis, cessit omni regnorum suorum administratorne, Imperio fratri relicto, quod contigit, anno MDLV. Inde Bruxellas profectus, inferioris Germaniae populos in fidem Philippi filii iuuare iussit, ipse in Hispania priuatum vitaegenus fibi elegit, mortuusque est a. d. XXI. Septemberis An. MDLVIII. cum vixisser annos LVII. menses VIII. dies XXI. et annis XXXIIX. Imperator, XLIV.Rex Hispanorum fuisset.

CXLII. Abdicanti se Imperio fratri Carolo, FERDINANDVS AVSTRIACVS successit salutatus iam antea et appellatus Romanorum Rex Coloniae mense Iaouario an. MDXXXI. frustra reclamante et protestate Electore Saxoniae. Durauit haec controuersia aliquot annis, ad extremum tamen sopita. At mortuo Carolo conuenerunt Principes Electores solenniter, et Ferdinandum regem Imperatorem elegerunt, quod factum est an. Christi MDLVIII. Hic gusmannum Hispanum Roman ablegauit, vt nunciaret Potifici suam electionem. Francofurti comilia habuit anno MDLIX. in quibus conciliatio religionum quaesita fuit. An. vero MDLXI. Principes Germaniae Protestantes Noribergae conuenerunt, quibus praeter spem superuenerunt duo Legati Pontificis, cohoitanteseos, vt ad Cocilium Tridentinum venirent, fore enim vt audirencu. Cumque anno. M. DLXII. Imperator. E, lectores caeterique principes frequentes conuenis sent, elegerunt Maximilianum II. Ferdinandi filium Imperatorem, qui paulo ante in Bohmeiae regem coronatus fuerat. Sumsit hic diadema Caesareum magna celebritate et applausu populi. Mortuus est Ferdinandus Viennae Austriae a. d. XXV. Iulii mensis cum vixisset annis LX. mensibus IX. solus autem Imperio piaefuisset annisvii. et quindecim liberos ex vxore Anna Hungariae regia sustul. sset. Sepultus Pragae metropoli Bohemorum.

CXLIII. MAXIMILIANVS II. Austriacus, Ferdiandi filius electus Imperator, prima, Comitia patre mortuo habuit Augustae Vindelicorum, ctractarum est hic de bello Turcis patriter et Iohanni Dacorum regulo inferendo, deque subministrandis anxiliis ad defensionem regni Vngarici. Impertrauit Maximilianus a principibus quadraginta millia peditum, octo equitum. Eodem anno quifui aenato Ch isto MDLXVI. Solimannus Turca cum exeicitu, sexaginta millibus peditum et infinito equitum numero constante, Danubium Drauumque amnes transgressus, cum spacio XIV. dierum Istrum ponte strauisset stupendae magnitudinis et operis admirandi, Sigethum oppidum


page 109, image: s0153

obsidione cinxit, vbi mortuus est ipse Tyrannus sanguinco ventris fluxu. At Mahometes primus purpuratorum, celato Solumanni interitu, continuataque obsidione, expugnault oppidum, quaeiactura grauissima fuit, interfecto Comite Serinensi et fortissimo quoque praesidiariorum, amisso insuper munitissimo Sastro tum circiter centum machinis bellicis maioribus. Post haec de voluntate Imperatoris Archiepiscopus Moguntinus conuentum Principum Foldamindixit; vt in medium consuleretur de conseruanda pace per Germaniam. Expitauit a. d. XII Octobris anno Salutis MDLXXVI. cum regnauisset annis XII. et sedecim liberos ex vxore sustulissen.

CXLIV. RVDOLFVS II Austriacus, Maximiliani filius natumaximus non Imperium solum, sed et regna Hungariae Bohemiaequem morte patris adeptus est, Imperator factus cum annum ageret XXV. Turcica imprimis hunc agituerunt bella grauia illa auidem, et vatiante fortuna gesta. Tandem fatigata vtraque parte induciae factae sunt mense Nouembrilanno MDCV, quae vtrinque hactenus seruatae sunt. Posthaec tepora magnae mutationes rerum per Hungariam Transsyluaniamque accidetunt, vt Rudolfus coactus fuerit Matthiaefratri cedere Vngariae regnum cum Austriae vniuerso ducatu, relicto Rudolfo Imperio cum regno Bohemiae, qui maerore obiit expers liberorum a. d. X. Feb. uarij anno Christi MDCXII Cum regnassetann. XXXV, menses IV. vix ssetannos LX.

CXLV. Excepit hunc in Imperio Matthias frater, Augustus appellatus Francofurti a. d. XIII Iunijann. M. DCXII. cuiann. MDCXVIII defuncto successit.

CXLVI. FERDINANDVS II, iam ante in regem Vngariae Bohemiaeque coronatus. Is cum Fran ofurtum venisset XX die mensis Matrijanni MDCXIX. legitimis suffragiis Imperator electus est. Matthias cumsine liberis esset, transtulerat in hunc iura vtriusque regni, Vngarici et Bohemici: Albetrus autem Austriae ac Brabantiae Archidux prouincias Austriacas ei cesserat. Praeest is hac tempestante Imperio Romanno, quod grauissimis iam ab aliquot annis agitatur ac concutitur bellis ciuilibus, et pacem ac tranquillitatem optat anhelatque.

Persecuti iam Catalogum Imperatorum Occidentis, subiiciemus lectoris oculis modum ac rationem eligen dorum ac coronandorum Caesarum, quae antiquis legibus consticuta, acin Matthia Austriaco obseruata fuit, vt ex hoc exemplo de caeteris coniectura fieri possit.

Igirur ad XX diem maij mensisanni MDCXII Francofurtum connenerunt Reuerendissimi ac Illustr issimi Archiepiscopi, Iohannes Suicardus Moguntinus, Archicancellarius per Germaniam; Fetdinandus Coloniensis Archicancellarius Imperij per Italiam, principes Electores: eodemque die Illustrissimi pricipes, Iohannes Comes Palatinus Rheni, Bauariae Dux administrator et tutor Electoralis Palatinatus, itemque Iohannes Georgius Saxoniae Dux, Magnus Imperij Marecschallus, Vicarij Imperij vacantis ex Legibus Bullae aureae. Sequente die Lunae Vrbem ingressi sunt Reuerendissimus et Illustrissmus Princeps Lotharius Archiepiscopus Treuerorum, Archicancellarius per Galliam et Arelarense regnum, itemque Legatus Illustrissimi Principis Iohannis Sigismundi, archionis Brandebergensis, Magni per Imperium Camerarij, Electoris, ducis Prussiae etc. Die autem Maij XXIII adfuit Serenissimus potentissimusque Princeps, Marthias II. Vngariae et Bohemiae rex, Archidux austriae, ingressusque est Vrbem magnifico cum apparatu et exquisito spelen dore, stipatus a centum equitibus sclopetariis. Omnes hi Principes a ciuibus Francofurtensibus honoris ergo obuiam profectis honorifice excepti inque Vrbem veteri more deducti sunt.

Ergo Electores, Moguntinus, Treuirensis, Coloniensis; Itemque Turor Palatini principis, Dux Saxonum et Legatus marchionis Brandeburgici, cum Francofurti essent, aliquoties in Curia oppidi conuenerunt, in Palatio ei rei destinato. collocata ibi cernuntur septem sedilia, tecta nigro panno holoserico, impositis rotidem Pulumeribus, in quibus Principes Electores cum legato Brandeburgico eo ordine consederunt, sia manu dextra incip iamus. Primo assedit Palatinus, post eum Rex Bohemiae, deinde Archiepiscopi, Moguntinus, Treuirensis, Coloniensis, Saxoniae Dux, postremo Legatus Brandeburgicus. In medio posita erat mensa oblonga, tecta et ipsa holo serico, cui assidebant Cancellarij, et qui erant a secretis ac Eipstolis borum principum; in subsellis post principes locatis sedebant eorum consiliarij. Proposicis, ad deliberandum valiis rebus, prima consultatio fuit de inramento, quod ex Lege Carolina ciues oppidi Electoribus praestare tenentur. Hoc igitur cum Principes Eiectores a magistiar oppidino exegissent, iussi sunt omnes peregrini vrbe exire, qui non erant ex comitatu et familia Electorum: ciuibus autem militibusque praesidiariis, praeeunte sohn tympanorum et voce praeconis, dictus fuit dies ad conueniendum, XXVI. Maij. Qui vbi adfuit, hora vna antetempus prandij Prmcipes Electores conuenere in superiore coenaculo curiae, consederuntque in sedilibus holoserico opertis, eo quem supra commemorauime ordine, erantque sedilia collocata in ea pauimenciparte, quae cir diret pedem vnum altius eminebar. Comparuit hic Senatus Vebis, primoque senatores iuramentum dixerunt ea formula, quam recitabat Archiepiscopi Moguntini libellorum supplicum Magister, in hunc fere modum. debere senatum Populumque Francofurtensem primum omnium fidelitatem iuramento promittere Reuerendissimo Principi Iohanni Suicardo, Archiepiscopo Moguntino suo caeteroumque Principum Electotum nomine, in quorum numerum etiam veniant Administrator Palatinus et Legatus Brandeburgicus, Senatum Populumque


page 110, image: s0154

Francofurtensem summa fide et diligentia securitatem praestituros omnibus et singulis Electoribus, daturosque operam, vt si forte orto inter ipsos dissidio simultates nascantur, ne vnus al. teri noceat, siue clam et astu, siue palam: neue quis ipsis aut eorum ministris ac clientibus vllo modo in damno sit, aut eos, quossecum adduxerunt, quorum numerus ad ducentos equites accedat, vllo pacto laedat, sub comminatione poenarum lege Carolina secus facientibus propositarum. Deinde ne permittant quenquam mortalem, quicunque tandem is sit, vrbem ingredi, praeter tabellariosaut ministeria Electorum, donec Electio duret: quin et eos, qui vel cum ipsis Electoribus vel ante aut postingressi fuerint, diligenter perquisuos ciuitate exire iubeant, omni profligata mora,m cunctantes vero vi cogant, grauibus denunciatis paenis.

Iurauit ergo Senatus publice, magna hominum assistente multitudine, ad eum modum, vti Cancellarius Moguntinus proposuerat. Hoc facto Administrator Palatinus et legatus Brandeburgicus, cum surrexissent de sellis, ad proximam palatij fenestram accessetunt, vt viderent multitudinem ciuium, qui conuenerant ante cm iam Vrbis vt superiore die iussi fueranc, praestituri et ipsi iuramentuj. Alio in loco connenerant milltes praesidiarij, hi et ipsi pulchro ordine in forum deducti, cum in osbem constitissent, iuraurerunt fidelitatem ex formula auae proposita fuerat, spectantibus Prmcipibus Electoribus. Iis qui sequebantus diebus aliquoties in eodem loco conuenerunt Electores, cumque de variis rebus deliberassent, postremo XIII Innij diem Electiuoni moninauerunt, quem et obseruauerunt, vt patebit in sequentib.

A. d. II. Iunij mensis Senatus Francofurtensis ad tympanorum sonitum denuo per praecones proclamari iussit, vt omnes ac singuli peregrini, qui non essent e comitatu Electorum, nec ciuitati iuramento deuinsti, Vrbe protinus exitent, quo facto a meridie omnes ciuitatis portae occlucae sunt.

Et iam decimus tterrius Iunij dies aderat, cum ad Electionem Regis Romanorum peruentum est. Primo eiues vniuersi cum armis in diuersis vibis compitis comparere iussi sunt, inprimis illi, quia curia oppidana vsque ad. D. Bartholomaei aedem longo ordine ex aduerso constiterant, eleganter exornati omnes. Hinc per mediae horae spacium auditus suit sonus ingentis campanae, quae non nisi in subitaneis gr uibusque casibus, aut cum ciues ad arma vocantur, pulsari solet. Post horam septmam conuenere Electores in Curia, ad quam accesserant in equis exquisito ornatu: ibifere imidium horae absumtum est, dum habitu Electorali ex antiquo more induuntur, quem cum sumsissent, prodeuntes ex diuersis locis conuenere in Palatio. O ctaua cum andita fuisset,decendentes de curia, conscensis asturconibus hoc ordine versus aedem D. Bartholomei perrexerunt. Praecedentem magnum Nobilium et consniarorum vt et ministrorum Elecoralium numerum, sequuti sunt in sidentes equis duo Mareschalli, Moguntinus et Treuirensis, quorum nomnia erant Iohannes Philippus ab Hoheneck et melchiorab Eltz, praeferentes singuli singulos gladios vaginis deauratis conditos. Post hos ibant duo Archiepiscopi Moguntinus et Treuirensis, vestiri habitu Electorali, rogis inquam purpureis, muris Pontici pellibus subductis, et ab summo praetextis. Hosseque batur iterum duo Mareschalli, Coloniensis et Bohemus, ferente vnoquoque eorum gladiu, Coloniaesis quidem suum condiderat vagina deaurata, bohemus autem tecta rubro holoscrico. deinde viscbantu Ferdinandus Archiepiscopus Coloniensis, dextrum: et Matthias Bohemiae rex sinistrum obtinens latus, vestiti eodem modo, vt uo priores, praeterquam quod Bohemiae rex coronom regram auream pileo Electorali imposuerat. Hinc equitabant duo alij Mareschalli, Pleicardus ab Helmestat, pro Palatino principe, et Maximilianus Baro de Pappenheim pro Electore Saxonias, ferentes et, ipsi manibus gladios vaginis deauratis conditos, Post hos ingredienbantur Iohannes Comes Palatimus Rheni, Tutor et Palatinatus Administrator, ad dextrum, Iohannes Georgius Saxoxniae Dux in medio, Admus vero Baro de Putliiz ad sinistrum latus, quia erat Legatus Electoris Brandeburgici. Et Palatinus quidem atque Saxo eodem modo vistiri conspiciebantur, togis acpilisis purpureis Electoralibus, vt priores Electores: legatus autem vsitato suo visebatur indutus habitu, nigto, nec praeferebature ei gladius, eo quod Elector Brandeburgicus ipse non esset praecens. Hoc ordine ingredientes, stantibus ab vtroque latere armatis ciuibus, postquam ad D. Bartholomaei Templum peruenissent, quod est elegans et pulchritndine conspicuum, in modum crucis exaedificatum, iucnta ei ad Seprentrionem turris altitudinis et firmitatis conspicuae, desilientes ab equis ipsam saccam aedem ingressi sunt. Dabant in Theatro extemporaneo ligneo tubicines Electorum, magno numero, qui sub aduentum Principum iucundo concentu clanxerunttubis, interboante tympanorum aeneorum sonitu, quae harmonia durauit, donec Electores Chorum Templi ingressi fuere, quae pars aedis cortinis, peripeatsmatis et stragula pictaque tela magnifice exornata erat. Sedilia Principum holoserico atro operata visebantur, impositis eiusdem coloris puluinaribus, excepta sella regis Bohemiae, quae panno aureo magni precij tegebatur. Consedere Electores in sua quisque sede hoc ordine. Moguntinus, bohemus, Palatinus ad dextrum adytorum latus: Coloniensis, Saxo, Legatus Brandeburgicus ad sinistrum. In medio e regione Arae summae sedebat Archiepiscopus Treuerensis. Hos principes ingressos Chorum, secuti sunt quidam e consiliariorum et Clericorum numero, post quos Mareschallus a Pappenheim clausit Ostium. Confestim auditus est organorum Musicorum


page 111, image: s0155

sonus, cantorumque psalmodia, concinentium Hymnum, Veni Sancte Spiritus, vt totum templum iucunda compleretur harmonia. Inde Suffraganeus Moguntinus ad atam accedens, Missa sacrificum exorsus est: Palatinus autem, et Saxo, et Legartus Brandeburgicus, cum diuersam a Romana profiterentur religioem, omnissa Missa cum suis in conclaue Electionis se receperunt, donce lacrum illud peractum fuisset: postea reuersi sunt ad sua sedilia. Finito concentu Musico Electores cum Legato ad summam Aram adducti sunt, quisque per suum Mareschallum praelato gladio vagina condito, praeter Legatum Brandeburgicum, vbi praestiterunt iuramentum secundum Legem Carolinam, ad hunc modum. Quilibet eorum conscenso summo gradu Altaris conuertebat ad assistentes faciem. ibi Moguntinus consistens medius inter duos collegas verba faciens, monuit eos de praestando iuramento, quod Electionem ex more praecedere debert. Ipse primus iurauit in manus Electoris Treueresis: post cum idem ab aliis exegisset, formulamque Sacramenti praelegisset, iurauerunt ordine omnes, Archiepsicopi quidem imposita manu pectori: Caeteri Principes in librum Euangeliorum. Idem Moguntinus, cum haec facta fuissent, postulauit duos Notarios, quihuius rei documenta scripta conficerent, quod cum fieret, omnes nobiles caeterique qui adstabant per Tabelliones rogati sunt, vt rei gestae testes esse vellent.

Postea Electores reuersiad sua sedilia, consederunt. Ibi cum denuo psalmi aliquot decantati fussent, cum hymnoi illo, quemsupra commemoraulis: in Conclaue Electionis itum est, quae est Camora angusta in longum porrecta, runcta Choro Templicversus meridiem, vbi erat Ara eleganter exornata, ipsum vero conclaue pictis deauratisque relis opere Phrygio siue peristromatis Babylonicis vndique tegebatur. Hoc igiiurin loco factum est initium electionis. In medio Templo, loco admodum edito, recta aduersus Chorum, qua per feestram patent interiota adytorum theat um excitatum erat pro Friderico, iuniore Principe Palatino, Electoratus haerede, itemque pro regina Bohemiae eiusque Gynaeceio, vnde spectari commode omnia poterant, quae agebantur tam intia quam estra Chorum.

At Principes Clectores, cum aliquandiu in Conclaui fuissent, et duabus vicibus ad se vocassent consiliarios suos Notariosque, tandem vnanimi consensu suffragia tulerunt, egressique sunt e Camera, in qua paulo plus vna hora haecerant. Honc autem ordine exiuerunt. Promo Archie piscopus moguntinus solus init: post hunc duo Collegae Colniensis et Treuit. et in medio eorum Matthias Pannonum Boliemorumque rex, electus romanorum Impeator. Secuti sunt tres reliqui, Palatinus, Saxo, Legatus Brandeburgicus. Inde rutsus auditus est tubarum tympanorumque mixtus sonus, interce dente campana rum murmure ab omnib. turribus, et horribili machinarum aenearum boatu, quae in publicae laetitiae signum a vallo et munitionib. Vrbis explodebantur. Matthias Rex deductus est ad summum altate, quo cum peruenisset, subsedit in genua ad imum gradum, oranti similis, Ele ctores autem ei adstabant ad vtrumque latus, accinentibus sace dotibus musicisque. Adiutorium nostyrum in nomine Doniini, cum psalmo, In virtute. tua laetabitur rex. Inde recitatae gratiarum actiones, precesque fusae pro nouo Rege Romanorum, quib. finitis Rex ab Electorib. in aram subleuatus consedit interim cum canitur Hymnus, Te Deum idudamus variantibus instrumentis et ratione concentus trifariam. Primo sonabant organa, deinde cantores, tertio tubicines principum. Finierant Musici, cum repente patuit ianua quae ad dextrum latus Chori erat, et Electores depositum ab altari Regem deduxerunt extra chorum super Theaturum in eos vsus excitatum, pensile, quod vndique preciosisac versicoloribus peripetasmatis tegebatur, in quo sosita erant septem sedilia holoserico nigri coloris tecta, pro totidem Electorib. In medio horum eminebar cathedra pedem vnum altior caeteris, cooperta panno aureo, in quo consedit houus Imperator medius, et ad dexteram eius Moguntinus et Palatinus: ad sinistram Moloniensis, Saxo et Brandeburgicus: Treuri autem ex aduerso. Palatinus manu tenebat Pomum aureum cruce insignitum: Saxo Gladium: Legatus Brandeburgici Sceptrum. Interea dum vnusquisque Electorum conuenientem dignitati suae sellam occupat, tubarum tympanorumque mixtus sonus omnia complet, quo cessante, Reuerendissimis D. Georgius Fridericus Greiffencloë de Volrhat, Praepositus Moguntinensis et Wormatiensis Matthiam regem Electum Imperatorem pronunciauit his fere verbis. Notum haud dubie esse ommbus, quod morre Rudolfi II Imperatoris, felicis memoriae, Imperium Romanum destitutum fuerit capite. Reuerendissimos igitur et Illustrissimos Principes Electores cum Legato absentis, obseruata lege Carolina, et habita ratione salutis publicae eo nomine conuenisse, vt aliud caput eligerent, ad gloriam et honorem omnipotentis DEI, ad vtilitatem et augmentum Imperij, totulusque adeo salutem orbis Christiani. Elegisse igitur concordibus suffragiis Serenissimum potentissimumque Principem ac Dominum, Matthiam II. Hungariae Bohemiaeque regem, Archiducem Austriae, eumque creasse Regem Romanorum, fururum Imperatorem Augustum. Haec se multitudini adstantium Electorum nomine renunciare, eo fine, vt vnusquisque Electo conuenientem oboedientiam et debitum honorem praestandum esse nouerit.

Facta hac denunciatione iterum sonuerunt tonueruntque rubae ac tympana citato ingentis laetitiae sonitu, et Electores cum nouo romanorum Rege de Theatro descenderunt: praeibat Treuirorum Archiepisopus: sequebantur deinde tres coll gae, Palatinus aureum globum ferens ab dextros, Saxo cum ense in medio, Brandeburgicus cum sceptro a sinistro incedens latere. Post hos ibat matthias rex Romanorum, Hungarorum, Bohemorum, et vliimoloco duo


page 112, image: s0156

Archiepiscopi, Moguntino dextrum, Coloniense sinistrum obtinente latus.

Hac pompa Templo exiuerunt, conscensisque equis ante maiorem Basilicae portam, eodem ordine quo diximus, nouum Imperatorem deduxerunt ad Palatium quod ei in Vrbe paratum fuerat, Francofurtenses appellant illam domu, Gross Braunsels. Principes autem praecedebantur a multis illustribus nobilibusque viris, quorum primi erant e comitatu Matthiae Regis: quos sequebantur ministri Ducis Saxoniae, deinceps caeterorum Electorum mixtim. tubicines omnia loca alacri concentu implebant, vt et tympana percussa militaritur. Post hos ibant consilaiarij Electorum, ipsique Principes, cum Caesare recens electo, omnes eo quem commemorauimus ordine. Et hac ratione Matthias II. Pannoniae bohemiaeque rex vnanimi Principum Electorum consensu Imperator creatur, ingentique cum laetitia ab vniuersis agnitus receptusque est Caput Imperij Romanl.

Quanquam utem omnis Electonis solenniras eo quem diximus modo finita fuerit, Electores tamen reuersi ad Curiam Vrbanam denuo conuenerunt, cum expediendae ad huc restarent maximi momenti deliberatinos, quae totius Imperij concernebant incolumitatem. Quod supererat tempotis, datum est latitiae, festiuitari, epulis, ludisque ac hilaritati, nemine parcente sumtibus, nec huic rei Electores solum operam dabant, sed et alij Principes ac Dynastae, qui statim peracta Electione magna frequentia ingressi fuerant ciuitatem. Conmuiorum apparatum excepit ludorum varietas, decursus equitum pro brabeio, equiria, congressus virorum fortium in Hippodromo, ludi praeterea histrionum, mimorum, gladiatorum: duraueruntque haec velut Saturnali, vsque dum nous Imperator Diademate Caesareo cingeretur, quod et ipsum feliciter perfectum est die Dominico ad XXIV Iunij, anni currentis MDCXII.

Meminisse potes, beneuole Lector, nos in superioribus decem prouinciarum, in quas vniuersa Germania diuiditur, quasque ipsi Circulos siue Orbes vocant, mentionem fecisse. has igitur nunc recitabimus, addita earum prouniciarum qualicunque descriptione. Suntque hae.

I. Franconia. II Sueuia. III Bauaria. IV. Austria. V. Tractus Rheni. VI. Dominia quatuor Electorum ad Rhenum. VII. Westphalia. VIII. Saxonia superior. IX. Saxonia inferior. X. Burgundia.

Antequam autem ad particularem harum prouinciarum descriptionem proficiscamur, de ipsius terrae Germaniae limitibus generatim aliquid dicendum est, qui a vetustis scriptoribus non constituuntur iidem. Vetustissimi ita definiunt, vt Rheno fluuio, Mari Germanico, Tanai amne, et Ponto Exuino terminent. Sed qui hos secuti sunt, Strabo, Ptolemaeus, Pomponius Mela, Plinius aliique, tam Graeci quam Latini, Rheno ac Vistula fluminibus cohercent. Tacitus adiungit, Germanos a Sarmatis Dacisque mutuo metu aut montibus separari. Nostro aeuo sub Germaniae appellatione comprehenduntur omnes prouniciae, quarum incolae Teutonica lingua vtuntur, vt superato Ptolemaei limite Vltra Danubium Raetias continaet, Noricumque com su. periore Pannonia et parte Illyrici vsque ad agrum Tridentinum. Quin et transgressi Rhenum Alemanni armis occupauerunt Vrbes ac Colonias romanorum, Constantiam, Augustam Rauracorum, Argentoratum, caput Vangionum, Moguntiacum, Treuiors, Confluentiam, Bonnam, Anternacum, Coloniam Agrippinam, cum plu. rimis aliis ciuitatibus, erarumque agro vsque ad mare Germanicum Britannicumque. Sed et Heluerij nostra tempestate Germanos se ipsi profitentur, vt et Pruteni, qui vltra Vistulam in Orientem longe lateque habitant: vt iure dici possit Germania se trans Rhemnum siue in occidentem extendere, vsque ad Picardiae Burgundiaeque fines: in meridiem vsque ad Alpes: in orientem trans Vistulam: ab septenrione qutem praetexi vtroque mari, Germanico oceano et Mari Baltico.

Vt autem omittamus inferiorem Germaniam, qua de agemus fuse, cum de Gallia Belgica tractabimus: neque commemoremus Heluetios, de quorum republica sigi latim dicemus: neglectis etiam hoc loco iis, qui Imperatorem dominum non agnoscunt, faciemus in descriptione Germanicarum Proumciarum, auae sub decem Orbibus illis comprehenduntur, inidum ab Alsatia, quae ad Heluetiorum fines pertingit. Diuiditur haec in superiorem et inferiorem, superior sub Ladgrauiatus titulo complectitur Sungoiam et Brisigauiam. In vtraque magnus inuenitur numerus oppidorum, castrorum villarumque, habitanturque frequentissime. Praecipuae ciuitates sunt Rubeaquensis, extructa a priscis Romanis: Selcstadium, Friburgum Brisigoiae, et quae caeteras omnes splendore multum superat, Argentina, duobus nominibus in primis celebris, munimentorum firmitate, et turris pulcherrimae altitudine, quae assurgit ad DLXXIV pedes Geometricos.

Ager sine Ducatus Wirtembergicus ab oriente et meridie Sueuiam attingit, ab Septentrione Francos orientales confines habet, ad occidentem Palatinatum Rhein. Medium hunc principatum Nicer fluuius perluit, abundantem oppidis, castris et pagis, quorum est incredibilis multitudo. Praecipuum regionis oppidum est Stutgardia, post hanc Tubinga Vniuersali studio in clyta, et arx Wirtembergica, quae toti prouniciae nomen impestit.

Francia Orientalis, siue vt patrio Idiomate dicitur, Francorum terra, his cirumscribitur limitibusia meridie sueuia et Palartinatu Bauariae, ab occidente rhenoab oriente saltu bohemico; a septentrione hassia et parte Thuringiae. Intes oppida primo loco numetatur Herbipolis, vulgo Wirceburgum, ob cuius posse ssionem eius loci Episcopus nominat se Ducem Francorum, quan quam solummodo partem aliquam eius


page 113, image: s0157

regionis possideat. Secundo loco occutrit Bamberga, elegans, et amplum oppidum, et ipsum Episcopale. Variis haec regio paret principibus et Episcopis, Moguntino, Bambergensi, Wirceburgico, praeterea Burggrauio Noribergensi et Palatino Comiti. Francofurtum Vrbs Emporij nomine celebris, vbi quotannis bis famosae illae per Edropam Nundinae celebrantur, et quod sigillatim destinata est Electioni Imperatorum vacante Imperio. Sita est ad Maenum fluuium.

Sutuia ratione situs altior est cunctis fere Germaniae prouinciis. Attingit ab oriente Bohemiam, a Spetentrione Franciam Orientalem, ab Occidente Alsatiam, vsque ad Rhenum fluuium: a meridie terminatur Bauaria et Alpibus. Oritur in hac regione celeberrimus ille Danubius, qui et Ister, quam perluit. Inuenimus olim hanc regio insignem fuisse titulo, sed deidceps ad Ducatus appellationem descendir: Paret nostro aeuo mulus principibus, cm tamen nemo se Ducem Sueuiae appellet, quanquam potissimam optimamque partem possideat Dux Wirtenbergensis. Praecipua Sueuorum Vrbs est Augusta Vindelicorum, ad Lycum amnem sita, quae splendore et diüitiis vix vlli cedit Germanicarum ciuitatum. hanc sequitur Vima supra Istrum fluuium, non tam amplitudine quam munimentis opibusque pollens. Et Norlinga in pulcherrima sita planitie, vt et Constantia ad Lacum Actonium, et centum aliae; quas hic percensere nihil artinet.

Qui nostro aeuo rerum potitur Imperator, Bohemia quoque regnum possidet, vndique Germanis nationibus circumseptum. Attingit hoc ab Oriente Morauiam partemque Silestae, a mefidie Austriam Bauariamque, ab occidenre habet Palatinatum superiorem partemque Francorum terrae, ab sptefitrione Saxoniam ac Misniam. Hercynia Sylua lianc ab omni parte cingit regionem, cuius forma pene rotunda est, diametro eius in tridui iter patente, quanquam alij scribunt, habere eam in longitudirie XXXVI milliaria Bohemica. Fluuij celebriores qui Bohemiam percutrunt sunt Albis et Multauia, caeteri sunt minores, et exhauriuntur prope omnes ab Albi. Prag, quae veteribus Maroboduum fuisse creditur, est praecipua Regni ciuitas, ingens et ob id Trivrbs dicta, quod e tribus coniungatur oppidis, e Praga Veteri, Noua, Parua. Separantur hae abse inuicem interuentu Multauiae fluuij, qui ponte stratus est lapideo.

Morauia veterum Marcomannorum sedes, apud Germanos nomen trahit a Mara fluuio. habet haec ab Oriente Poloniae Hungariaeque fines, ab occidente Bohemiam, a metidie Austriam, ab septentrione Silesiam. Magna ex parte montosa ac saltuosa est, Planior tamen qua in Austrum ventsi vergit. Multis perluitur amnib. inaioribus minoribusque, quorium nomina referre hon est operae pretium: Continet intra sese duos comitatus, multasque dynastias ac toparchias. Piaecipuae illius Vrbes sunt Olomuconsis, Episcopatu insignis, et Prinna, itemque Iglauia et Snoima aliaeque.

Attingit hanc a meridie Silesia cum parte aliqua Hercynij nemoris, quae ab occidente habet Lusatiam Bohemiaeque partem, ab Oriente Poloniae regnum, ab septem Trionibus Marcam Brandeburgicam. Longitudo eius in ducenta millia passuum portigitur, totaque regione multae hinc inde inueniuntur scholae. Praecipua ciuitas est Vratislauia, quam Germani Breslam vocant, Vrbs pulchritudine, Episcopatu, Ludoque litterario clara: hanc Nissa sequitur, vbi Epilc opus fere habitate solet. Quindecim olim haec tam ampla prouincia paruit Principibus: hodie maxima eius pars caducitatis lege ad Bohemiae regnum reuoluta est, exceptis sex principatibus, qui inter Veteres Ducum familias diuisi, ad huc penes eos sunt. Lusatia intra Albim et Viadrum amnes protenditur, montes Bohemiae a meridie artingens. Diuiditur in superiorem et inferiorem, gaudetque Marchionatus titulo, irrigata Nisla fltimo. Praecipuum eius oppidum est Gorlitia, deinde Budissina, Sittauia aliaeque nonnullae.

Confinis est huic qua Orientem spectar Misnia, habens a meridie Bohemiam, a septentrione Marcam Brandeburgensem cum parte superioris Saxoniae, ab occidente Turingiam-Abundat castris oppidisque supra modum, inter quae eminet Misna vrbs cum arce munica admodum: deinde Dresda, sedes Electoris, ad Albim: hinc Lipsia, mercatura et studio Vniuersali celebetrima, Freiberga, Torga, aliaeque complures. huius regionis fines nonnulli cum Saxonia Electorali imprudenter confundunt.

Ab Oriente Tburingia Sala fluuio alluitut, habens a septentrione partem Salius Hercynij, ab occidente Veram amnem, a Meridie sylnam Thuringiacam. Gaudet haec prouincia Landgrauiatus titulo. Et quanquam in longitudinem vix habeat milliatia Germariica XIV, in laritudinem XII, tamen continer intra hosce limites Comitatus XII, toridem Abbatias, CXLIV oppida maiorâ et minora, castella CCL et vltra duo pagorum millia. Praecipua Thuringorum Vrbs est Erfordia, tantae amplitudinis vt vix vlli Germanicarum cedat: sequuntur hanc. Vimaria, Isenacum, Iena Vniuersali studi nobilis, aliaeque non contemnendae.

Cum hac fines coniungit Hassia ad Orientem solem, a meridie Franconiam spectans, ab occidente Westphaliam, a septentrione Ducatum Brunsuicensem et Episcopatum Mindensem. Ciuicates meliores sunt Marpurgum, Schola publica celebre, et Cassilia, sedes Landgraniorum Hassiae. reperiuntur in hac aliquot Dynastiae, inter quas excellit Comes Waldeccensis.

Saxoniae nomen olim latissime paruit, vt quo Westphalia, Marca Antiqua, Misnia, Lusatia, principatus Anhaltinus, comitatus Mansfeldicus aliaeque permultae prouinciae


page 114, image: s0158

comprehendebantur, adeoque quicquid intra Rhenum, Albim, Mare Germanicum et Eydoram fluuium terrarum iacet, vsque ad Hassiae Thuringiaeque fines: quo pacto Brunsuicensis Vrbs cum agro fere vmbilicum obtinebat. Nostra autem tempestate in superiorem et inferiorem diuiditur. Superioris caput est Witemberga, Vniuersali studio famigerata, sita supra Albim fluuium. Inferiori Saxoniae annumerantur Principatus Brunsuicensis, Megapolitanus, Lunaeburgicus, Lauemburgicus cum Holsatis, Stormariis Marsisque. In eadem Saxonia supra Albis ripam offert se Magdeburgum, oppidum celebre, muris ac munimentorum firmitate visendum, cuius Archiepiscopus Primatem se appellat Germaniae, quamuis Moguntinensis, Treuit et Coloniensis ei nulla ex parte cedant, vt nec Salisburgensis. Sub appellatione veteris Saxoniae etiam continetur Comitatus Mansfeldicus, artingens ab Oriente Salam fluuium cum parte Episcopatuum, Magdeburgici et Mersbergensis: ad meridiem Turingos vicinos habetrad Occidentem solem Comitatum Suarcemburgicum et Stolbergensem. Huic Comitatui inserti sunt alij quatuor, Arenstatensis, Wiperensis, Wethinensis, Querfurtensis. Inter praecipua huius regionis oppida numerantur: Mansfeldia, Islebia, Lutheri partia, et Wipra cum aliis.

Holsatia, siue vt indigenae Germa ni appellant, Holstein terminatur ad Orientem Bilna fluuio, ad occidentem Dithmarsorum regione, ad meridiem limitem habet Albim, ad septentiionem Eidoram fluuium, qui et ipse limes est Daniae. Etsi autem hic Ducatus ad Imperium spectar, et Duci Holsatiae est suus inter Principes Germanos locus: tamen quia Rex Danorum nostra tempestate huius regionis est Dominus, plura de ea diceresuperse debimus, quae supersunt reseruantes, donec de Daniae regno dicendum nobis erit.

Westphaliam quidam scriptores pro vera et antiqua Saxonum sede habent, quae ad Orientem alluitur Visurgi amne, ad sep entrionem F isios attingit cum parte Episcopatus Vltraiectini, ad occidentem Rhenum habet, ad meridiem montes Cattorum, quos Plinius Abnobios appellate videtur. Praecipuae eius ciuitates sunt, Monaste ium, Minda, Osnabruggum, Tremonia, Lemgouia, Padeborna cum aliis. Maxima huius regionis pars paret Archiepiscopo Coloniensi: quod superest, aliis Episcopis, vt Monasteriensi, Mindensi, Padebornensi. Sunt et quaedam vrbes Imperiales.

Ducatum Cliuiae medius interluit Rhenus, attingentem hinc dioecesin Coloniensem, illinc Vltraiectinsm. Dominium Rauensteinense huic partim mixtum partim vicinum est. Inter meliores vrbes eius numerantur Clinia, Vesalia, Resa, Duisburgum, Rupelmonda, patria Gerardi Mercatoris et aliae.

Iuliatensis Principatus a praecipua arce Iuliaco denominatur, quae munitissima cum sit, nostro aeuo bis capta est. Primo a Germanorum copiis vi et armis expugnata: deinde ab Hispanis longa obsidione et fama ad deditionem coacta. Vterque Principatus cum regione Montensi nostra aerate misere laceratur a diuersis ius dominij in eos praetendentibus.

Principatus siue Episcopatus Leodicensis ab septentrione et occidente respicit Brabantiam, ab oriente Mosam amnem, a meridie Comitatum Namurcensem. Hoc terrarum spracium intra se complectitur Principatum Bullionensem, Marchionatum Francomontanum, Comitatus Borchloniensem et Hasbaniensem, praeter alias quasdam Baronias, dynastias, Abbatias. Continet praeterea viginti quatuor oppida, quorum omnium caput est Leodicum, siue vt aliis placet, Leodium, in valle peramaena, ad Mosam fluuium.

A quo amne ad Rhenum reuertemur: vbi primum nobis occurrit Palatinatus Rheni, siue Inferior, omnium Principatuum Germaniae olim amaenissimus et ditissimus, Caeterum bella ciuilia, quibus iam diu afflictatur patria, omnem ei splendorem, omne decus detraxerunt, vt qui olim hanc regionem, Palatium Germaniae, viderunt, iam vix agnituri sint. OPpida hic visuntur praecipua, Heidelberga, Arce Electorali et Studio Vniuersali quondam celebris, Francothalium, Crucenacum, Neostadium, Bacharacum, aliaque quam plurima: his duobus postremis praecipua gloria ob vini generositatem, quae nec Caecubo, aut Falerno Rhaeticoque cesserit ob praestantiam. Deserra haec regio a Friderico Principe suo, varie hodie occupatur, partem aliquam Imperatore, aliquam Bauariae Duce, potissimam ac meliorem Hispanis sibi vendicantibus. Nicro ac Rheno praecipuis perluitur fluuiis, ad posteriorem sita est Spira, Sepulturis priscorum Imperatorum, et dicasterio Imperiali nobilis: itemque Wormatia, ob frequentia Imperij comitia clara, cum nonnullis aliis liberis ciuitatibus.

Archiepiscopatus Moguntinus varie per Germaniam sparsus est, ad Rhenum praecipue Maenumque flnuios, artingens Palatinatum Rheni et Diaecesin Treuirensem, alicubi etiam Coloniensem, itemque Franconiam, ac Hassiae confinia, vt vertis finibus circumscribi, limitibusque designari nequeat. Ipsa Vrbs Moguntia supra Rhenum spectandae antiquitatis, Schola et clero ditissimo clara.

Treuirensem Archiepiscopatum versus septentrionem terminat Comitatus Nassouicus et Ducatus Montensis, itemque Dioecesis Coloniensis. Ab oriente spectat Ringouiam et partem Hassiae, ab occidente Ducatum Lucenburgicum, a meridie Neustriam cum Ducatu Bipontino. Complectitur Treuirensis Diaecesis quatuor Comitatus cum nonnullis Toparchiis. Caput ciuitatum est Augusta Treuirorum, quae cum verustissimis ciuitatibus totius Orbis de antiquitate certat, olim in maximo splendore. Post hanc est Confluentia, mita pulchritudinis, ad Mosellae et Rheni


page 115, image: s0159

concursum, cuma rce vicina. Sed nunc a Rheno ad Danubium proficiscemur.

Bauavia ad vtramque Danubij ripam, obtinet hodie eam regionem quam veteres Narisci obtinuerunt, quae etiamnum alicubi Norgau appellatur, et interuentu istri fluuija caetera parte separatur, vbi olim Vindelicorum, Noricorum et Lycatiorum priscorum sedes fuerunt. Omnis autem Bauaria spectat ad septentrionem Francorum terram, ad occidentem Sueuiam, a meridie haber Alpes, ab oriente Austriam Bohemiamque. Bauaria diuiditur in superiorem et inferiorem. Numerantur in vtraque permulta oppida, arces, monasteria: oppidorum praecipua haec sunt; Monachium pulchritudine spectandum, supra Isarum fluuium, vbi sedes Principis. Ingolstadium, munimentis et Schola celebre. Freisinga, Passauia ciuitates Episcopales. Ratispona, olim Augusta Tiberij, Imperialis ad Danubium. Landshuta supra Isarum, et Salisburgum sedes Archiepiscopalis. quidam etiam his Noribergam accensent, haud scio quam bene. Est et Palatinatus Bauariae sine Superior, cuius caput Amberga.

Austria, Germanis dicta Ostenrich, id est, regnum Orientale, est ea regio, quae vereribus dicebatur Pannonia superior. Ab Oriente habet Vngariae regnum, a meridio Styriae montana vsque ad Alpes, ab occidente atringit Bauariam, a Septentrione Morauiam. Fluuij qui Austriam perluunt praecipui sunt Danubius et Anasus. Gauder hic Principatus amplissime parens Archiducali Titulo. Caput Vrbium est Vienna, olim Flauiana siue Inliobona, opibus, populo, opisicibus affluens, vbi Arx spectatu digna et vniuersale studium inter antiquissima Germaniae numerandum.

Tiroleusis Comitatus, Siue, vt alij rectius, Ducatus Athesinus finitur Ticino et Oeno fluuiis, et Alpibus. Nomen haecterra acquisiuit ab arce Tirolensi. Fui haec olim pars Rhaetiae, cuius fines sunt ab Aquilone Bauatia, ab Austro Insubria siue Lombarida, ab Oriente Marca Treuisana, et Forum Iulij, ab Occidente Heluetiorum extrema. Praecipua cius Vrbs est Oeni-Pons, sedes Principis et Dicasterium regionis, itemque Episcopales ciuitates Brixia et Tridentum, quae posterior claritatem nominis deber Concilio, quod sub Paulo III. P. M. aliquor annis ibi celebratum fuit, quanquam et alia sint minora oppida nequaquam aspernanda.

Styria quae hodie dicitur, et Germanis Styriorum Marca, veteribus Valeria dicebatur, estque regio non adeo ampla, sed pars Norici, habens a septentrione Austriam, ab Occidente Carinthiam, a meridie Liburnos et Dalmatas, ab oriente Hungaros. Ducarus titulo ornata fuit iam olim per Fridericum Barbarussam Imp. Sunt in hac aliquot Comitatus interque eos Varadiensis. Caput principatus est Gratiana, cum Castro munitissimo, spectans Austriam.

Carinthia hanc attingit ab Aquilone, vt et ab Oriente; a meridie vero et occidente Forum Iulij et Carnorum regionem. Drauus hanc perluit, fluuius nobilis, gaudentem praecipuis ciuitatibus, Villaco, Claudia, et S. Viti oppido.

Carnia duplex est superior et inferior. Vtramque nostro aeuo Austriae principes possident, vtramque multis et elegantibus oppidis arcibusque spectandam. Superioris caput est Goritia: Inferioris, quae tota sita est intra montes Noricos, Lubianum oppidum, quod Germani nominant Laubacum.

Vltimum locum inter Imperij Germanici prouincias obtinet Burgundiae comitatus, olim Sequanorum pars. huius principale est Vesontio, oppidum Caesaris Dictaro is Commentariis celebre. Antea Chrysopolim dictum sunt qui autument. Dubis hanc Vrbem interluat an circumdet dubium. Vetus oppidum sane cingitur hoc amne, ab omni parte, praeterquam ad portam qua Dolam itur.

GALLIA, QVAE HODIE FRANCORVM REGNVM.

SVMMA CAPITA.

1. Origo nominis GALLIAE: quae terrae olim sub eo comprehensae, ex Casare et Prolemaeo ostenditur. Galli, olim Celtae dicti, nostro aeuo in Francorum nomen concesserunt. Antiqua Galliaram diuisio secundum Caesarem.

2. Describitur Francorum regnum, vt nostro est aeuo. eius longitudo, latitudo, limites.

3. Diuisio Gaelliae secundum Parlamenta et Diaeceses.

4. Vberior Prouinciarum Galliae descriptio; et primo quidem Picardiae, quaepars magna est veteris Gallia Belgicae.

5. Gallia Celtica Praefectura et Vicecomitatus Parisiensis. Descriptio vrbis Lutetiae. Insula Franciae. Oppidum S. Dionysij: Possiacenum; Fanum D. Germani, Vexinum, Valesia, Hurepensis ager et Gastinensis, Belsia: aliaque prouincia.

6. Numerus Insularum, promontotiorum, Syluarum, fluuiorum nobiliorum.

7. Qualitas et ingenium prouinciarum Galliae: tarum differentiae ratione fertilitatis.

8. Mores veterum Gallorum. promittebant comam, studebant eloquentiae, adorabant Mercurium et Herculem. Humanas immolnuere victimas.

9. Druides instituebant iuuentutem Gallorum: ijdem administratores institae: Druidum consuetudines, sacrificia, leges.

10. Galli formidabiles in bello omnibus prope nationibus. quibus vsi fuerint armis; modus, quem obseruauerunt instruenda acie et conflictibus.

11. Vestitus veterum Gallorum, vita eorum communis, et ratio funerum.



page 116, image: s0160

12. Ingenium et mores Parisiensium, et quorundam vicinarum Galliae gentium.

13. Mores et ingenia Francorum in vniuersum.

14. Ciuilitas et comitas Nobilium Gallorum eorundem exersitia temproe pacu.

15. Diuitiae regni Gallicani quantae et vnde.

16. Quantum pecuniarum Francorum reges quotanuis percipiant.

17. Vectigalium reddituumque annuorum per singulos annos magnitudo.

18. Galli quantum classe et marina valeant militia.

19. Quantum equitum numerum Gallia nostro aeuo alat.

20. Copiae pedestres Gallorum, et quot legiones haec tempestate habeant Galli.

21. Res tormentaria per Galliam; eius ratio vniformis. quanta longitudo vnius Canonis.

22. Elenchus munitiorum per Galliam oppidorum et arcium.

23. Francorum regnum in succeßione non electione consistit. Mares succedunt non faeminae.

24. Authoritas regni Francorum, et quibus gaudeat Priuilegiis.

25. Veteres et nouae ceremoniae in regum Francorum inauguratione.

26. Pares Franciae vnde primam traxerint originem. Quis primus eos constituerit. Parum Franciae, Comitum, Marchionum, Baronum enumeratio. quaedam harum dignitatum ad Ducalem sublimitatem euectae, aliis nonnullis extinctis.

27. Quae sint praeripuae dignitates et officia Regni Francici.

28. De aula regis, eiusque comitiuis et ministris.

29. Consilium regis sanctius priuntiusque.

30. Parlamentium Parisinum, eius firmitas, amplitudo, authoritas.

31. Fiscus regius, Camera rationalis, tribunalia atque dicasteria diuersa, in quibus ius dicitur incolis regni Galliae.

32. Munera praesidum, Balliuorum, Iudicum in vnoquoque Parlamento.

33. Dioeceses siue Episcopaetus Galliae, et quot vnusquisque parochias contineat.

34. Religio quae hodic valeat vigeatque per Galliam.

35. Catalogus Chronologicus regum Francorum, a Pharamund vsque ad Ludou. XIII:

1.

DE GALLIA dicturi, primum omnium fatemur, originem nominis incertam esse. Qui. dam enim a Graecis fontibus, et voce ga/la, quae Lac significat, id deriuant, quod Gallorum corpora faciesque ad lactis candorem accederent. Alij a Galata quadam Herculis filia trahunt, quae in his locis habitauerit. Sed vndecunque tandem id nomen ortum sit, antiquissimum esse constat, eoque minus notae originis. Istud ex historiarum monumentis liquet, Galli qui fuerunt, eos priscis quoque Celtas dictos fuisse, ob nobilitatem, puto, Gallorum Senonum, quitertas circa Lutetiam possederunt, vnde illustriores ac generosiores Gallorum prodierunt, qui deuicta Italia primi ausi fuerunt superbae ac potenti Vrbi Romae tributa imperare. Haec Gallorum pars Celtarum nomen gessit, vt eius rei Caesar saepe mentionem facit. Cumque haec natio armis adeo excelleret, vt cunctis ferme gentibus euaderet formidabilis, factum est, vt Celtarum nomen totitribueretur Galliae, et ipsa Gallia Celtarum terra diceretur. Hinc Ephorus Geographus apud Strabonem diuidens mundum in partes quatuor alit: Quicquid terratum in Austru vergit ab Aethiopibus habitari: quod in septem Triones potrigatur, ab Scythis incoli: tertiam partem, quae se in Occidentem Solem extendat, habitari a diuersis gentibus Celticis. Hac tamen Geltarum appellatione prope abolita, vetus Gallorum nomen in vsum rediit, idque temporibus Iulij Caesaris. Hoc rursus mutato nomine Franci dici caeperunt, a Francis Germaniae populis, qui a septem. trionali Germaniae parte progressi, cum multas Galliae prouinciasarmis sibi subiecissent, mixtim cum Gallis habitantes, Victores suum imposuere victis nomen, proque Gallis Francos dixere: Nomen ipsum Liberos sonat, quod libertatis vtraque gens supta modum studiosa ac seruitutis hostis; ex cusso Romanorum iugo, quae sitam armis libertatem pertinacissime custodiuetint: Vnde pro Gallia deinceps Francia dici caepit.

Galliae nomen priscis temporiibus latissime patuit, quippe quod complectebatur non solum quicquid terrarum hodie Francici regni nomihe censetur, sed et bonam partem Germaniae Italiaeque. Vetetes enim diuidebant Galliam omnem in Cisalpinam et Transalpinam. Cisalpina erat, quae espectu Romanorum cisalpes versus Romam Italiamque, quae posteris temporibus dicta fuit regnum Longabardorum. Transalpina Gallia trans Alpes hisce terminis includebatur: Rheno, Oceano, Pyrenaeis Montibus, Mari Mediterraneo et Alpibus. Caesar partitur Galliam in Belgicam Celticam et Aquitanicam. Ptolomaeus quad rifariam diuidit: in Aquitanicam, Lugdunensem, quae eadem est cum Celtica caesatis, Belgicam et Narbonensem. Verum Belgica hodie maxima ex parte Germaniae accensetur.

2.

Sed nos omissa Vetusta illa partitione eam Galliam, quae hodie nouo nomine a Francis Germaniae populis FRANCIA dicitur consideremus. Spectat haec a septentrione inferiorem Germaniam, vbiloco limitis Geometrae lineam ducunt a Portu Icio oppidoque Calerensi vsque ad Argentoratum, ad cuius lineae sinistrum latus, quod in Boream vergit regiones hae sunt: Atrebatum, Hannonum, et Ducatus Luzemburgicus. ad dextrum veto Picardia et Lotharingia. Ab ea parte, qua regnum Angliae spectat, alluitur Oceano Britannico. Ad occidentem idem alluit Oceanus, mutato nomine Aquitanicus dictus, ingentem sinum consituens. Ab Austro Hispaniae oblique obiicitur, intercedentibus montibus Pyrenaeis, vbi autem angustior est Mari Mediterraneo pulsatur. Postremo versus Orientem Alpibus separatur ab Italia: ab Helvetiis eam diuidit Iura Mons, a superioribus Germanis supra


page 117, image: s0161

Argentinam Rhenus fluuius. Totum hoc Regnum, si recta linea eatur ab extremo Aremoricae angulo vsque ad ripam Rheni continet spacium circiter trecentas Leucas siue milliaria Gallica longum. Sunt qui longitudinem eius metiantut ab extrema Normandia vsque ad Nicaeam oppidum maritimum, et hac ratione constituunt Leucas CCCXXX, et tantundem viaeest conficiendum Luteria Romam proficiscentibus. Latitudo eius, silineam ducas ab vltimis quae in Austrum vergunt partibus vsque ad Caletes, conficier circiter CCXX Leucas. Circumferentia porro et ambitus totius Franciae erit Leucarum MXX. Includitur hoc regnum intra XIII et XIX Parallelos, tonens in latitudine mediam partem quinti Climatis, vbi longissima dies est horarum XV, pertingensque vsque ad medium octaui, vbi dies longissima est horarum XVI et dimidiae. In longitudine autem comprehendit omnes Meridianos quisunt inter decimumquintum et decimumnomum.

3.

Optima autem diuidendae Franciae ratio erit, nostro iudicio, si id fiat per Parlamenta siue suptemas Curias et Dicasteria, quibus omne regnum subiicitur. Parlamenta autem (vt Galli loquuntur) habet Gallia praecipua octo: Parisinum, Tolosanum, Rotomagense, Burdegalense, Rhedonense, Diuionense, Gratianopolitanum et Aquense. Piaeter haec sunt duo minora, vnum Nauarrae in ferioris ad Sacrum Palatium, alterum Diuidori in Mediomatricibus, hodie Meris. Pariamentum igitur Parisiense has sub se continet Diaeceses Ecclesiasticas.

Archiepiscopatus hos: Rhemorum, Senonum, Biturigum, Turonum, Lugdunensem. Sub his sunt Episcopatus: Laudunensis, Catalaunensis in Campania Galliae; Suessionum, Bononiensis in Morinis, Ambianus, Nouiodunensis, Syluanectensis, Bellouacensis, Parisinus, Autrico Carnutensis, Aureliensis, Niuernensis, Auxerranus, Meldensis, Pictauiensis, Maleacensis, Lucionensis, Angulesmensis, Cenomannorum, Clari Montis, sancti Flori, Lingonum, Matisconensis. Occupant autem omnes hi Episcopatus has fere per Galliam regiones: Franciam proprie sic dictam, Bellocaslos, Bituriges, Aruerniam, Agrum Lugdunensem, Segusianos, Pictones, Andegauenses, Cenomannos, Agrum Inculismensem, Picardiam, Campaniam, Turones, Agrum Niuernensem, Burbonensem, Marisconensem, de quibus omnibus inferius sigillatim agemus.

Parlamento Tolosano subsunt:

Archiepiscopatus hi: Narbonensis, Auxitanus, Tolosanus: Cum his Episcopatibus: Nemausensi, Vceriensi, Luteuensi, S. Pontij Tome. riatum, Alerensi, Monspessulano, Betierensi, Agathensi, Carcassonensi, Mendensi, Castrensi, Albrensi, Puteano, Rurenensi, Vabrensi, Cadurcensi, Apamiensi, Mireposio, Paponitano, Montis Albani, Varensi, Riuensi, Lombariensi, Conuenarum, Consaranensi, Tarbensi, Lactoriensi, Vinariensi. Continentur autem his praecipue regionibus Galliae: Narbonensi, quae hodiesuperior et inferior Languedocia, longe lateque patens: Agro Viuariensi, Vallesia, Agro Albigensi, Robergensi, Fossiensi, cum parre quadam Vasconum et Cadurcorum.

Parlamento Rotomagensi subiiciuntur.

Archiepiscopatus Rotomagensis, cui subsunt Episcopacus: Abrincarus, Ebroicensis, Baiocensis, Sagiensis, Constantiensis, Lexouiensis, Et hi quidem omnes inueniuntur in Normandia, quae est prouincia maximae amplitudinis.

Parlamentum Aquit aniae sub se habet:

Archiepiscopatum Burdegalensem, cum his Episcopatibus: Baionensi, Aquensi, Bassaciensi, Olbiensi, Santonum, Petrocoriorum, Salatensi, Agennensi, Lemouicensi, Condomensi, Tullensi, Occupatur his spatiis pars Vasconum, et Aquitaniae Cantabriae que, nec non Santones, Petrocorij, Lemouicenses populi.

Parlamento Rhedonensi parent:

Episcopatus hi: Fanum Briocense, Fanum Maclouij, Fanum S. Pauli, Nannetensis, Venericus, Tricoriensis, Curisopitenss, dolanus, Rhedonensis. Sunt autem hi omnes in Britannia minore.

Parlamento Diuionensi subsunt:

Episcopatus Augustodunensis et Cabillonensis, vterque in Ducatu Burgundiae.

Parlamentum Gratianopolitanum sub se habet:

Archiepiscopatus: Ebiodunensem et Viennensem ad Rhodanum: cum Episcopatibus: Valentiae Cauarum, Diensi, Gratianopolitano, Fano S. Pauli ad tria Castella, Vapincano. Et hi qui. dem continentur in Delphinatu, quipars est veterum Allobrogum.

Parlamento Aquensi subsunt:

Archiepiscopatus duo: Arelatensis et ad Aquas Sextias. Subque iis Episcopatus hi: Massiliensis, Diniensis in Ebroduntiis, Grassensis, Glannatensis, Sanitionensis, S. Pauli Vinciensis, Aprae Iuliae, Regiensis, Fori Iulij, Commenorum, Cesteronensis, Telenensis. Et hi quidem sunt Prouinciae Galliae Episcopatus.

Curia Summa Bearnensis sub se habet:

Episcopatus duos: Scariensem et Oleronensem.

Curia sancti Palatij dominatur

Biscaiae Nauarrenae siue Nauarrae inferiori, quae olim pars Cantabriae.

Curiae Metensis habet sub se Episcopos

Metensem, Tullensem, Vertodunensem. Sed hi quidem inter Principes Imperij haberivolunt.

4.

Vt autem ad specialiorem singularum Galliae prouinciarum discriptionem accedamus a Picardia (nouo nomine) initium capiemus. Hanc nostro aeuo ad occasum respicit cum nonnulla Normanniae portione Oceanus Britannicus: ad septentrionem istae veteris Belgicae incent regiones, Arrebatensis ager et Annonia: ad ortum Ducatus Luceburgicus et Lotharingia attingunt: ad meridiem Campania et quae dicitur Insula Franciae, Praecipuae hius vrbes et oppida: Ambianum, Suessionum Vrbs, Abbatis villa, Corueia, Perona, Fanum Quintini, Nouiodunum, Laudunum, Bononia Morinorum, Fera, Belloua um. Diuiditur autem Picardia in Veram, Superiorem et Inferiorem, Superior


page 118, image: s0162

tota propemdoum Germaniae inferioris Prouinciis ad numeratur. Verae Picardiae, caepto Parisiis itinete superatisque Bellouacorum agris, initium est ad Crepacorium. Vicedominatus haec continet, Ambianensem, Corteiensem, Piguigniensem, cum principaribus Veromanduorum, Retelorum et Tirassensi. Complectitur autem Veromanduorum Comitatus tres potissimas huius tractus Vrbes: Augustam Suessionum, Laudunum et Feram, cum Sancti Quintini, Fano, quod oppidum prae caeteris valde est munitum. Retelensis ager, ab oppido Retela nomen adeptus, situs est inter Annones, Lotha. ringos et Barros. Tirassae praecipuum oppidum est Guisa, castro munitisiimo ornata. Picardia inferior comprehendit Santerranum territorium, in quo Mons Theodori, Perona, Roia, munita oppida, cum nonnullis aliis. Comitarus Ponthiensis principale habet oppidum Abbatis villam, cum aliis nonnullis, cuidsmodis sunt; Crotroia, Rua, Triporia, Cressiacum, et secundum quosdam cum Comitatu S. Pauli Monstrelium. Inferior Picardia complectitur Comitatum Bononiensem, atque Guinensem, qui a vicino Territorio Oiensi separatur intercessii sossae plenae siue Canalis, qui oppidum Guinense medium intersecar. Duobus milliaribus ab oppido Ardres versus mare oppidum est Calerense, in comitatu Oiensi, qui se porrigit Dunkerkam vsque Flandriae oppidum. Praecipui Picardicae regionis fluuij sunt Somona, quo alluiror Ambianum et Abbatis villa: itemque Oisa ad quem est Fera; nec non Matrona aliique minores. Inter Picardiae vrbes, Suessionum ciuites olim fuit habitatio Regum: sed Titulus regum Suessionum postea migrauit in Comi is appellationem. Territorium Caletense vltimum omnium fuit in potestate Anglorum, quod anno Christi MCCCXLVII amissum a Philippo Valesio Rege, praelio ad Cressiacum ab Anglis fuso, recepit Henricus secundus opera Francisci Lotharingi Ducis Guisij anno MDL. Et tantum quidem nobis superest ex omni Gallia Belgica.

5.

Nunc ordo rei postulat, vt de Francia angustiote signific rione sumta loquamur, quae pars est Galliae Celtice, vicina Picatdiae ad occidentem. Habitauerunt has terras olim Bellouacenses et Parisij populi, estque etiamnum hodie caput eorum Lutetia Parisiorum, praeter cuius territorium atque praefecturam complectitur Ducatum Valesium ditionesque Hurepensium et Gastinensium, Praefectuta Parisiensis in quatuor diuiditur ditiones; Parisinam quae complectebatur olim, quicquid erat hinc a porta Parisiensi vsque ad Pontem Aesium, indeque porro Claiam vsque versus Brienses. Nomen illud propemodum nostro aeuo extinctum est, praeteqjuam in quibusdam pagis, Luuerensi, Cormeliensi, Escouano paucisque alus, qui adhuc dicuntur in Parisiis: vet et in quibusdam Parlamenti Parisiensis Taxationibus. Fuit autem Lutetia olim multo quam hodie minor, in Insula iantum sira, quam ambit Sequana fluuius: sed ad eam paulatim excreuit amplitudinem, vt cum maximis vniuersi orbis certare possit Vrbibus. In tres nunc secatur partes, quarum maior, quae ad ripam fluminis dextram, humilior est, et in Ortum ac septentrionem vergens Villa vulgo appellatur. Minor ad sinistram versus Austrum et occidentem loco altiore conspicua, Vnmersitas nominatur. Mediam, quae Insula est, antiqua appellatione Ciuitatem vocant. Villa siue pars Vrbis spaciosior portas habet septem. S. Antonij, Templi, S. Martini, S. Dionysij, Montis Matryrum S. Honorij et Portam Nouam, haud procul a Regia. Cingitur Vrbs ipsa suburbiis magnis quinque, quibus ad iis, quas recitauimus, portis nomina. Magna autem huic ciuitatis partigloria accedit ab Regia siue domicilio Regum, quod in ea. Altera pars, quae Ciuitas appellatur: continet Palatium, sedem Iustitiae, itemque Pontem nonum, opus regia magnificëria dignum, inchoatum ab Herico III. perfectum vero ab Henrico IV rege, cuius opera singularis splendor et vsus ponti illi conciliatus est. Praeret hunc visitur etiam ibi Pons Matris Virginis, e lapide totus, vet et Pons nouus, opere fornicato, vbi ab omni parte spectantur tabernae pergulaeque mercatorum, in quibus prostat mira rerum venalium copia. Hinc digresso in vicinum Pontem offerent se oculis ingentes in tabernis aurificum diuitiae, splendentibus gemmis ac margaritis, et curiosorum oculis desiderium sui incutientibus. Verum in Pontem Mencato um vbi perueneris (qui olim Pons Molendinarius dictus fuit) fateberis scio, te in Paradisum quendam delitiatum delatum, quodque via illa trans pontem, omnes vrbis Plareas pulchritudine superer. Tertia pars, Vniuersuas dicta, has habet portas: Sancti Victoris, Marcelli, Iacobi, Michaelis, Germani, Bussiacam et Nelensem. Suburbia vero quinque: Sancti Germani, Michaelis, Iacobi, Marcelli, et Victoris. Templorum Sacellorumque numerus peringens est, primas tamen partes sibi vendicat Basilica S. Mariae Virginis. Huius laquearia fornicati operis sustinentur CXX columnis, in longitudine habet passus Geometricos CLXXIV, in latitudine LX, altitudine C. Incircuitu habet Sacella XLV, munita ferreis cratibus omnia. Ianuis siue portis patet vndecim, equarum numero tres quae a frontesunt, XXVIII Statuis Regum Galliae exornantur. Ad latus assurgunt Turres altitudinis XXXIV cubitorum. His sustinentur campanae quarum quae maxima est, tantiponderis dicitur, vt viginti homines eam vix impellere possint. Sonus autem eius ad septimum milliare Gallicum exaudiri fertur. Intercaetera loca deuotioni cultuique dicata admirationem meretur Sacellum iunctum Palario, extructum a S. Ludouico rege, quod altissimus fornix eius et Iatissime diductos nulla fulciatur columna, sed solisae dificij lateribus. Aiunt ibi seruari partem Spineae coronae Dominicae, vt et togae purpureae, cum arundine et spongia de quib, in historia passionis. Multa insuper hic videre est Monasteria, interquae illud, quod Templ riorum Ordini ablatum et Militiae Rhediae Equitibus


page 119, image: s0163

anno MCCCIX concessum est, amplitudinis est eximiae. Nec hoc minus Abbatia S. Genouefae, vet et S. Germani in pratis, quod est in eiusdem Diui Suburbio, cuius redditus annui ad triginta millia librarum accedere dicuntur.

Coilegia litteratorum in vniuersum hic numerantur quinquaginta: inter quae illud quod Nanarrenum dicitur, singularis est eminentiae, structum impensis Iohannae, reginae Nauarrae, quae vxor fuit Philippi pulchri tegis. Collegium Sorbonae institutum fuit per Robertum de Sorbona Theologum, regnante Sancto Ludouico rege. Officinis mechanicis et opisicibus singuli vici per Vrbem Parisinam assignati sunt: velut Memoranariis apud pontem S. Michaelis: Fullonibus iuxta S. Iohannem; et sic deinceps aliis alibi. Magnus insuper numerus est aedium magnificarum, quae principibus illustribusque viris hospitiorum loco inseruite possunt, cuiusmodi sunt: Domus Suessionum: Domus Longaevillana: Domus Mommorancia: Domus Guisia: Domus Maenia, Lingonum, Senonum, Domus de Marca, in qua cum haec scriberemus habitabat Cancellarius Galliae: Domus Nemursensis: Espernonia, Sauia, Lussonia, aliqeque complures, quibus est praecipuus per Vrbem decor atque elegantia. Extra Vrbem autem his non cedunt Domus Mercurij in Suburbio S. Onufrij: Domus Gondiaca, et Domus Luzemburgica in Suburbio S. Germani. Caeteras, quarum ingens est numerus, huc commemorare nihil artinet: illud dixisse sufficiat, quartam partem aedisiciorum in Vrbe Lutetia pro palatiis reputari posse. Qui vero Arsenale siue Armamentarium curiosis contemplarus fuerit oculis, farebitur satscio, omnia ibi abundare, quae in futura bella atque expedictiones magni regis diligentia comportare possit, imprimis tormenta aenea igniuoma: vt iam de ipsius structuiae firmitate et magnificentia nihil dicam. Quod si quem desiderium capiat visendi aedificium stupendum et vere Regia magnitudine dignum, is conferat se in Aream Regalem, vbi occurrent ei tam elegantia deambulacra in hypaethris ac proiecturis magnificentissimorum aedificiorum, habitationibus, non tantum in vsus sed et delectationem hominum pulchetrimo ordine digestis, vet vltro fassurus sit, nihil vnquam oculis se lustrasse pulchrius concinniusque. Domum Senatoriam siue curiam Vrbanam aliqui ob copiam et eleganriam appellare solent Compendium Mundi. Comitium maius minusque (Parisienses vtrumque Castelletum vocant) cum firmissima illa arce, quae Bastilla ppellatur, magis antiquitas commendat quam pulchritudo. Qui de singulis rebus Vrbis Lutertiae memorabilibus plura cognoscere cupit, legat libellum, quieo nomine conscriptus bpublice extat, vbi satisfaciet desiderio suo. Haud procul Parislis Pons Charemomus est non ignobilis vicus, vbi Matrona Sequanae miscetur. Auditur hic Echo, quae terdecies humanam reddit vocem, quaeque, quod admirarione dignum maiore, quadrisyllabum integre et perfecte quater quinquiesque resonat. Et haec quidem de agro Parisino.

Sequitur pars altera, quae vulgo nominatur Goellae. Et huic antiqui periere limites, manenteeius tantum memoria quibusdam in locis a Goella nominatis. Est ibi Comitatus Dammartinensis, nomen sortitus ab exiguo oppido in colliculo collocato. Occurrit terrio loco Insula Franciae quae exipsorum Gallorum de finitione complectitur quicquid terrarum est a Fano S. Dionysij vsque Possiacum et Mommo ancium, atque vniuersim quicquid inter simus gyrosque iacet Sequanae, hinc Picardiam inde Normanniam versum. Alij alios ipsi fines statuunt, quibus cum litigate non est nostri instituti. Eminet inter caetera S. Dionysij fanum, oppidum peramoenum et elegans, sepulturis regum Galliae, multisque Sanctorum reliquiis celebre. Possiacum oppidum non ignobile, vbi est Conuentus religiosorum ex illusti issimis Francorum familiis. Inter Possiacum et Lutetiam interiacet S. Germani Fanun, vbi habitatio regum frequens incly adomicilio Henrici IV. regis.

Insulae succedit Vexinum Francicum, continens quicquid est ab Acsia fluuio (quem supro Oysam vulgi vocabulo appellauimus) versus Picardiam. Interiit et huius memoria, nisi quod quodammodo seruatur in antiquis quibulsdam chartis et monimentis. Hactenus de praefectura Parisiensi et quatuor eius ditionibus.

Altera pars Franciae angusta significatione acceptae est Valesium, extendens se vsque ad Picardiae fines. Primarium oppidum praeter Crespiacum est Syluanectum, vulgo senlis, oppidum Episcopale. Praeter haec sunt Angium, Pons S. Maxentij, Brenonis villa, Compendium et alia quaedam.

Tertia pars Franciae habet Territorium Heurepense. Initium capit ad Sequanam sub ponte Parisiensi, qui paruus cognominatur, secusque eundem fluuium procuriit Corbolium, Melodunum et Moretum: vbi Verina amne, qui in Lorium se exonerat, seiungitur ab Agro Gastinensium. Est in hoc spacio praeter alias arces Fons-Bellae-Aquae, secessus regum amoenissimus, quietique aptissimus, verumqueregum Galliae Palatium, in quod multi Francorum reges certatim contulerunt, quic quid pulchrum iucundumque existimauerunt. Quartus in Francialocus est Ditioni Gastinensium, quae comprehendit sub se Ducatus Stampensem et nemurcensem, cum Comitatibus Rupis-fortis et Moreti ac Montargij.

Sequitur nunc Belsia quam regionem quidam faciunt triplicem, Superiorem, Mediam et Inferiorem. Superior initium capit ab Vico qui vulgo Ablis indigetatur, petens porro Carnutum agros et vleteriora: continetque comitatus Dreusensem et Montfortensem. Belsia inferior complectitur Ducatum Aureliensem cum territorio Lorriaco et Solonio. Collocant aliqui et hic comitatum Bloisensem cum Ducatu Vindocinensi et Turonum agro. Aurelia celebris est non tantum Ducatus titulo et Academia, sed et memoria et armis Iohannae pugnacissimae illius puellae. Solonium territorium continet oppida Gergouiam, Fertense,


page 120, image: s0164

Cleriacum et S. Laurcentij. Ditio Turonensis est inter Bloisiam et Salmuriam. In agro Turonum est Ambosia, in quo oppido arx est certans cum opumis torius Galliae. Bochardi Insula et oppidum vndique a Vigenna flnuio cingitur. Super Indrum fluuium sunt Castilio et Lociae oppida. Asaya Brussia et Asaya Feronia, illa supra Indrum, haec supra Charam fluuium, vt et Mons Richardi. His nonnulli adnumerant Lodunum, sed alij referunt in Pictones.

Ducatus Andegauensis incipit ab vico Cusaio, finitque inter Monconturium et Heraltum, vbi est initum Pictauiensis Territorij, quod illi obuertitur a Meridie: Versus Orientem confinia sun Turonensium et Vindocinorum; ad septentrionem Comitatus Maeniae et Laualliae: ad occidentem denique Britanniam attingit. Multa in hac regione flumina, inter quae nobiliora sunt Ligeris, Vigenna, Meduana, Sarta et Lorius. Huius regionis praecipuum oppidum est Caput Andium Caesari, vulgo Angiers. Caetera sunt, Mons Renaldi, Baugeum, Beilofortium, Brissacum, Monstrelium, Duretallia, Castellum Guntheri et alia. Accessit prouincia Andegauensis Regno Gallorum sub Ludouico XI rege, defuncto Carolo, Renati nepote, vltimo Duce. Comitatus Cenomanensis, vulgo La Maine, iungitur hinc Andegauensi illinc Turonensi territorio, qui et ipse celebr bus perluitur fluminibus, Meduana, Lorio, et Sarta. Caput eius oppidum Cenomannorum, vulgo Mans, Hanc proninciam sub Aquitania compre hensam, aliquando paruiste legimus Ducibus Aquitani, donec inter reges, Fianciae Ludouicum IX et Angliae Henricum III pactum fuit, vt Anglus Aquitania, quam a Seprentrione Carantonus fluuius, a Meridiae Pyrenaei monres terminarent, contentus in perpetuum cederet Normannia terrisque Cenomannorum et Andegauensium, eique numerarentur quindecies centena aureorum millia.

Comitatus Perchensis diuiditur in duas partes: quarum vna inferior dicitur, vulgo Perche Gouet cuius primarium oppidum Nogentium. Superior Mortagniam oppidum haber, vbi sedes est supremi iudicis. Limites habet vetsus Norman diam Verneuillam, et Mincrium versus Cenomannos.

Campaniae Gallicae fines sunt territorium Briense, Burgundia et Lotharingia. Diuiditur autem in Inferiorem et superiorem. Inferior comprehendit Tricissinum agrum cum dirion bus vulgo dictis Iuigny, Bassigny, et Vallage. Iuigmus Comitatus Campaniam separat a Burgundis, adhaerens Senonibus: caput huius Iuignium oppidum. Bassigny sic nominatur, quod inferior sit, cingiturque fluminib. Matrona, Mosa, exignaque Mosellae portione. Praecipuo oppido ab Caluomonte nomen, (vulgus chaumont en Bassigny nominat) arce praestante et in rupe extructa conspicuam. Huic regioni etiam tribuum tur haec oppida: Andomatunum Lingonum, Montignium, Nogentium Regium, Mons clarus, Andelotum, Bisnaeum, Vino ium, Clemontium, aliaque complura, omnia propesuis exornata arcibus.

Territorium Vallense terminatur illic Partensib. hic Barrensib. Oppida eius primae notae sunt Vassaeum, ditionis Cuisiae, Fanum Desiderij, Iani villa, Montiranda, Castellum ad fabricas, sclarium et alia. Superior Campania proprie est ter itorium Partense. Nomen illi a castro vulgo Perte dicto, supra Matronam fluuium. Metropolis eius Vitriacum, deinde Argillerium, Lesancurtum, Louemena minora sunt oppida cum aliis. Adiungunt huic nonnulli vicinos Ducatus, Rhemensem et Lingonensem, cum Comitaribus, Caralaunesi, Ligniensi et Mortensi. Campania autem Coronae Francicae vnita est hoc modo. Comes Campanorum Theobaldus I I filium habuit Theobaldum III, qui cum sine liberis defunctus esset, haeredem habuit Henticum Largum, filium Stephani regis Angliae, qui frater fuetat Theobaldi II. Henrico filius fuit eiusdem cum patre nominis, qui infans mortuus cum esset, frater eius, Theobaldus, qui se appellabat Comitem Palatinum Campaniae, possessionem Campaniae apprehendit. Auo autem eius materno mortuo, factus Nauarrae Rex, successorem habuit tam in Nauarrae regno quam in Comitatu Campaniae Henricum. Elocanit hic filiam suam Iohannam Philippo Pulchro Regi, dotemque dedit Campanlam, et sic haec Prouincia subiecta est Coronae Francicae. Annumeratur a plerisque Campania etiam territorium Briense, Heurepensium attingens agros. Incipit haec regio a Ponte Carentoino, vbi Matrona in Sequanam influit. Briensem prouinciam Matrona fluuius a Campania separat, vt Sequana a Gastinensi ditione: vt quiequid fere inter hos duos amnes interiacet, vsque ad Burgundiae Ducatum, vsitato nomine appelletur La Brie. In hac regione est oppidum quod dicitur Brsa Comitis Roberti, adeptum hoc nomen a Roberto Comite Briensi, qui in eo habitanit. Caetera oppida nobiliota sunt: Castellum Theodorici, Meldae, Nogentium, quidam etiam Senonum vrbem his accensent. Vltima pars Galliae Celcicae, quae iurisdictioni Parlamenti Parisiensis subiicirur est ager Lugdunensis, cuius termini sunt, ab Aquilone Breslense territorium, ab oriente Sabaudia, ab Austro Delphinatus et Viuaretum, ab occidente Aruernia. Caput regionis est Lugdunum (vulgo Lyon) ad confluentein Araris et Rhodani, Arare mediam vrbem interluente. Huius pulchritudinem et magnificentiam stylo vellepersequi, esset hominis ocio abutentis, cum omnia satis superque nota sint.

Iam ordo rei exigit, vt nos ad Aquitaniam con. uertamus, cuius nonnullae regiones Parlamento Parisino paren, verb gratia, Bituriges, Burbonij, Pictones, ager Incul smensis et Aruernorum. Igitur Bituricensis Ducatus habet a Septentrione Soloniam, inferioris Belgae partem, ad ortum Hurepenses, Niuerneoses et Borbonios; qua meridies est Lemouicenses habitant; ad occidentem Pictones et Turones. Primariam eius Vrbem Caesar et ahj vocant Auaricum, posteriotes


page 121, image: s0165

Biturigas, hodie vernacule dicitur Bourges. Habuit haec olim septem portas, sed nostra tempestate tres obstructae sunt causa bellorum ciuilium. His quae supersunt portis haec sunt nomina: Burbonia, Priuata, Sulpitia., Arognia. Amplissima haec est, vt quae Sacerdotum collegia habeat XVII. Parochias totidem, monasteria quaruor ordinum mendicantium, duas Abbatias monachorum, quarum vna ad S. Sulpicium est extra portam; altera in vrbe ad S. Ambrosium, vtraque diuitiis affluens. Foeminarum monasteria tria; primum dicitur Annunciatum: secundum S. Laurentii, tertium D. Clarae. Nundinas quater in anno celebrat, diebus S. Laurentio, Lazaro, Martino, Vtsmo sacris, vbi ingens confluit in Vrbem mercatorum numerus. Caeterae Biturigum ciuitates nobiliores haec fere sunt: Islodunum, Dunum Regium, Versonium, Mehonum, Conceslarum. Censetur in hac regione Comitatus Sancetranus, et Sanctagnaniensis, cum Baronia Montis Falconii: numerantur insuper in ea Castellaniae circiter quadraginta, quarum nomina huc afferre non est necesle, cum pleraque Romana lingua scribi renuant: et caeteroquin nullus futurus sit finis, si omnia Biturigum oppida hic percensere vellmus. Istud potius est, vt videamus, quo pacto hic Principatus Coronae Francicae sit incorporatus. Hugone Capeto regnante Godefridus quidam erat Prorex in regione Biturigum. Huius Godefridi nepos Harpinus emit Comitatum Biturigum ab Henrico I. rege. Hic Harpinus, cum militatum irer in terram sanctam, vendidit hunc Comitatum Philippo I. regi. Aliquot annis post Iohannes Valesius peculii nomine adeptus est hunc Comitatum a parte suo Ioanne rege Francorum, qui et eundem Ducatus titulo ornauit. Iohanne Valesio defuncto Principatus Biturigum ad regnum caducitatis iure rediit. Hinc peruenit ad Iohannem filium Caroli VI. regis Galliae, qui cum sine liberis mortuus esset, reliquit eum fratri suo Carolo, qui cum prope omni Gallia per Anglos profligatus fuisset, per ludibrium appellatus est Rex Biturigum. Ita per Carolum septimum Biturigum prouincia ad regnum rediit.

Ager BVRBONIVS ab occidente respicit Bituriges et Lemouices; a septentrione Niuernenses; ab oriente Burgundiam attingit, et a Meridie terram Lugdunensem. Paruit haec regio suis olim ducibus, quorum vltimo nomen fuit Archibaldo, qui cum vnicam filiam Agnetem nomine haeredem reliquisset, nupsit ea Ioanni Duci Burgundiae. Nata est ex hoc matrimonio vnica filia Beatrix, quae nupsit Roberto, Ludouici IX. Galliae regis filio, attulitque dotis nomine ad maritum patrimonium Burboniense, qui ex eo tempore se scripsit Borbonium. Robertus hic genuit filium Ludouicum, qui primus Borboniorum Dux creatus est per Philippum Valesium regem circa annum Christi M CCC XXIX. Huic successit linea recta Petrus I. (cui frater fuit Iacobus, vnde orti sunt Comites Marcani et Vindoeinenses) deinde Ludouicus II. Iohannes I. Carolus, et Iohannes II. Huic sine liberis mortuso successit Petrus II. cuius filia et haeres Susanna in matrimonium data est Carolo Burbonio Comiti Mompenserio, Gilberti filio, qui per vxorem Burboniorum Dux factus est. Hic est ille Carolus, qui cum esset Connestablius siue Magister Equitum Franciae, deserto Francisco I. Gallorum rege, Caroli V. Imperatoris partes secutus, globo traiectus caput, in oppugnatione Vrbis Romae occubuit, anno salutis MD XXVII. Extincta Susanna coniuge eius, rex Ducatum Burboniorum occupauit, ex quo tempore Duces Vindocini solo titulo et armis vsi sunt. Diuiditur autem omnis Burboniorum ager in superiorem et inferiorem. Hic duos habet Comitatus, et oppida quae dum, quorum praecipuum est Molinum, quod Elauer fluuius alluit, abundans piscibus, inprimis autem copia Salmonum. Est in eo oppido arx pulcherrima, cum hortis amoenissimis, quales vix alibi sis inuenturus, consitis variis arboribus, praecipue poma citria et aurantia ferentibus. Reliqua oppida maioris nominis haec sunt: Borbonia Archenbaldi, Borbonia Ancii, Montmeraltum, Mons Lussonius, S. Portius, Cussetum, Verneuilla, Varennae: et praeter haec nonnulla alia. Duo autem comitatus de quibus diximus, sunt, Belloiuliensis, et Forestensis. Illi adnumeratur quicquid inter Ligerim et Ararim est intermedium, versus orientem medium locum obtiner inter Secusianos et Burgundiam. Praecipuum eius oppidum est Belloiocium.

Secusianorum, siue Forestensis ditionis caput est Mons Brisonius: minores sunt, Fanum S. Stephani, S. Guermerii, S. Germani in Lauallia, Bonetum castrum, ad S. Rambertum, et aliae nonnullae. Burbonia superior, quae pluribus montibus collibusque assutgit quam inferior, comprehendit solum agrum Combraliensem.

PICTONVM prouincia latepatet, cum contineat M CC. parochias sub tribus Episcopis, Pictauiensi, Maleacensi et Lussoniensi. Habet haec a meridie agrum laculismensem et Sanctonum: ab occasu terminatur Oceano; a septentrione Andegauenses spectar et Aremoricos; quod superest attingit Bituriges, Turones et Lemouicenses. Fuit haec regio olim clara titulo regni Gothorum, qui inde, vt et vniuersa Aquitania, profligati sunt per Clodoueum regem. Ludouicus Bonus dedit eam cum Aquitaniae regno filio suo Pipino. Caeterum Carolus caluus, pulsis Aquitania Carolo et Pipino Pipini filiis, quos in monasteria detrusit, Priacipatum hunc donauit Arnulfo agnato suo, pactus prius, vt eas terras non regio, sed Ducali possideret titulo. Habuit Arnulfus succdessores Gulielmum Bonum, Ebionem I. et II. Gulielmum II. et III. Guidonem, Gulielmum IV. et V. cuius postremi filia nomine Leonora, cum haeres esset principatus, matrimonio tuncta fuit Ludouico VII. regi, qui cum eam in sospicionem proditionis et adulterii vocasset, a se dimisit. Repudiata confectim nupsit Henrico Normandiae Duci, qui successit Stephano Anglorum regi. Transmisit Henricus haereditate cum Angliae regno quas habebat per Galliam prouincias in


page 122, image: s0166

filios Richardum et Iohannem. Cum autem Arcus Godefridi filius (qui fuerat primogenitus Iohannis Regis) primogeniturae iure se praeferri debuisse fratri dicerer, impulsusque suasionibus Philippi Augusti Francorum regis, armis occupare tentaret Pictonum terram, victus acie a Iohanne et Rotomagum missus vitam perdidit. Hoc facto Iohannes de Parricidio accusatus coram Philippo rege per Constantiam Arti matrem, a Philippo Feudi Domino bello petitus et Pictonum agro spoliatus est. Verum Ludouicus VIII. successor Philippi dedit hanc prouinciam Alfonso filio, qui cum sine liberis mortuus fuisset, rediit principatus iste ad Philippum III. regem, ex quo tempore Regum Gallicorum imperio subfuit vsque ad Philippum Valesium, quo regnante Eduardus III. Anglorum rex eum armis recuperauit, et cum vniuersa Aquitania possedit interuenientibus pactis inter eum et Iohannem Galliae regem. Et Eduardus quidem filio suo Aquitaniam permisit: cum autem hic nimiis oneribus multitudinem premeret, magnam principatus partem amisit, deficientibus Pictonibusab eo ad Carolum VI. Gallorum regem, post quem Carolus VII. Anglostota Aquitania exturbauit, circa annum M CCCC LIII. suoque eam fratri dedit Carolo; post cuius mortem Ludouicus rex permisit Carolo VIII. Abeo tempore Aquitania, cuius Pictonum terra non exigua est portio, mansit sub imperio regum Galliae. Totius autem regionis caput est Pictauiensis vrbs, quae et prouinciae nomen imposuit; caetera oppida sunt Nicortum, Fontenaeum Comitis, Lusinia, Mons Morillonus, infera Marca, Dorarum, Fanum Maxentii. Complectitur prouincia Pictonum etiam Principatum Talmonensem cum Rupe Surionia, et Castelleralto supra fluuium Vigennam, cumque Vicecomitatu Tuardensi aliquot Baronias, esque non exiguo numero.

Sequitur ditio Inculismensis, habens ab Aquilone Pictones, ab Oriente Santones, a Meridie Petrocorios, ab occidente Lemouicenses. Longitudo eius ab Ortu in Occasum Leucarum est XXIV. latitudo ab Austro in Boream XVI. Caput regionis est Inculisma: minora oppida sunt, Martum, Castellum nouum, Blassiacum, Cabannae, Confollantum, Ruffacum, cum comitatu Repefalconiensi et Mommoranciensi. Carolus cognomento sapiens, Gallorum rex Inculismensem Comitatum Anglis ereptum dedit Ludouico filio, qui post mortem partris rex factus, reliquit eum filio Ioanni, cui postea successit Carolus. Carolus successorem habuit Franciscum Lqui e Comite Inculismensi Francorum rex factus, erexit illum in ducatum, eumque donauit matri suae; qua mortua adeptus est eum Carolus filius eius: et hoc sine liberis extincto, insertus est regno. Regiuncula Alniensis complectitur territorium Rupellanum, non tam late patens. Aruernia attingit ab Oriente Segusianos et agrum Lugdunensem, a meridie extrema Languedociae, ab Occidente Cadurcos, Petrocorios, Lemouicenses, ab Aquilone Biturigum et Burboniorum agros. Duiditur autem Aruernorum regio in superiorem et inferiorem. Aruernie superioris oppidum praecipuum est S. Flori Fanunieminora sunt Orillacum, Carlatum, Muratum, Billonium. Inferior complectitur Alimaniam, quae, vt puta. tur, nomen accepit a Limone amne, quem exhaurit Elauer fluuius. Longitudo eius, si metiaris a veteri ponte Priuati vique ad Ganatum, constituet circiter viginti Leucas, latitudo octo. Primi nominis in hoc tractu oppidum est Claremontium, amaenum elegansque tam ratione situs, quam copia fontium. Caetera sunt Rionium, Monferrantum, Issorium, Briudum, Aquapertusa et nonnulla alia: his quoque adde Mompenserium. Et hae quidem sunt omnes Prouinciae atque regiones, quae Parlamenti Parisiaensis forum ac tribunal agnoscunt: Veniamus nunc ad curiam Tolosanam.

CADVRCORVM terra (vulgo QVER CI) has attingit gentes: Pe rocorios, Rhutenos, Aruernos, Lemouices. Bifariam ea diuiditur et illius caput est Cadurcorum oppidum (CAHORS) huius Mons Albani supra Tarnum amnem. M nora oppida sunt Burella, Nazaretha, Sulliacum, Gurdonium cum nonnullis aliis. Rapistagnenses (vulgo ROVERGVES) tangit ab Oriente Cadurcos, caeteras partes Languedocia et Aruernia ambit. Principale oppidum est Rhurena: minora sunt Villafranca, Rapistagnum, Staugium, Speronium.

LANGVESDOCIA (olim pars Galliae Narbonensis) terminatur ab occidente Vasconum regione, a qua dirimitur Garumna flouio: ab Austro Caduicos aspicit; ab Aquilone Arnernos: ab Oriente Prouenciam Galliae et Delphinatum: adeo vt totus Rhodanus in Languedocia fluat, allu. enstertas Parlamento Tolosano subditas. Qua meridiem spectat, Mediterraneum mare habet, cum parte Montis Pyrenaei. Complectitur autem haec prouincia amplissimum tertarum spacium, continens XXII. Dioeceses, in quorum numero Viuariensis Episcopatus computatur, qui ad viginti milliaria Gallica secundum decursum Rhodani extenditur. Hae sunt autem Dioceses illae: Tolosana, Narbonensis, Albiensis, Car. cassonensis, Bitierensis, Agathensis, S. Pontii Tomeriarum, Aletensis, Magalonensis, Nemansensis, Vcetiensis, Cesteronensis, Apamiensis, Mireposius, Paponiensis, Luteuensis, Elnensis, Lactorensis, Montis Albani, Viuariensis, Velaius, Geuodanensis. Vrbs principalis est Tolosa supra Garumnam fluuium, sita loco plano et foecundo. Caeterae sunt Narbo, Alba, Carcaslo, Bitiera, Pesena, Monspessulanus, Nemausus, Vcetia, Bagnoletum, Pons S. Spiritus, Burgum, Viuarium, aliaeque, quarum ingens est numerus. Iuxta Nemausum supersunt reliquiae vetusit Amphitheatri, cuius structuta ersi lacera spectatores in admirationem rapit: pons tamen supra Cardonam fluuium lapideus, vbi pons alius alii superimpositus suit, plus admirationis habere plerisque videtur. Vtriusque aedificii lapides sunt incredibilis magnitudinis. Postromis hisce annis


page 123, image: s0167

Languedociae annumeratus fuit Comitatus Foxensis, cum antea accenseretur Aquitaniae. Habet is ab oriente Languedociam, ab Occidente Commenas, ab Aquilone territorium Ripariense, a meridie Py enaeos montes. Complectitur intra se Comitatus Foxensis Episcopatum Apamiensem, cum oppidis Sauer duno et Maserio, Comitum Foxensium autiquo domicilio.

Cum Vasconum terra ex parte subsit Patlamento tolosano, ordo instituti nostri exigit, vt ad vitandam confusionem de ea porro dicamus.

Igitur quicquid terrarum est intra Garumnam amhem, Pyrenaeos montes, Oceanum A. quitaniamque, nostro tempore Vasc onibus attribuitur. Quaedam huius regionis parres Garumna praetexuntur, velut Aremicorum ager et Bigerrensium: caeterae sparguntur ad vtrumque amnis lacus, ut Agennenses, Ducatus Albretanus, cum agro Commenarum. Comitatus Aremicus duas complectitur Dioeceses: Auxitanam et Lactoriensem, quae et praecipue eius ciuitates sunt, cum alia quae dicitur Insula Iordanis. caeterae minoris sunt momenti.

Comitatus Bigerrensis est inter Bearniam et Commenas, haud procul â Pyrenaeis montibus, quorum magna pars est sub hoc Comitatu: quem attingunt duo alir Comitatus Gaurensis et Estracensis.

Agennarum territorium ab Oriente terminant Cadurci, ab Aquilone Petrocotii, ab Occidente et Meridie Vascones cum Garumna fluuio. Continet hoc duos Episcopatus, Agennensem et Condonensem Minora oppida sunt Villanoua Agennensium, Clarracum, Marmanda, Foia maior, cum nonnullis aliis, plerisque supra Garumnam amdem sitis.

Commenarum regio diuiditur in superiorem et inferiorem, quarum superior tota montosa est habens praecipua oppida haec: Conseranam, S. Bertrandi, Monregium, Fanum Fregelli, Fanum Beati, Salarios et alia quaedam. Inferior habet Episcopatum Lombesium cum oppidis, Samathana, Insula Dodonaea, Mureto, cum magno arcium et villarum numero. Et hactenus quidem eas persecuti sumus regiones, quae parent parlamento Tolosano.

Sequitur Rotcmagense, quod totam comprehendit Norman diam. Haec cum Anglis ademta fuisset per Carolum VII. regem, et postea in manus Caroli Ducis peruenisset, erepta est ei per Ludouicum XI. fratrem, in cuius compensationem data est ei Aquitania, ex quo tempore Normandiam reges sibi perpetuo seruauerunt, nec vnquam liberis suis possidem dam dederunt. Terminatur aurem haec prouincia nostro aeuo ab oriente Epta fluuio, ad Occidentem Crenone fluuio secernitur a Britannia, a septentrione Oceanum habet, a meridi Cenomannos. Alii sic finiunt, vt dicant Normanniam habere Picardos et Bellouacenses ad ortum: ad meridiem Cenomannos; Oceanum ad Septentrionem: ad occidentem Britanniam. Itaque non tota pertinet ad Galliam Lugdunensem, sed aliqua eius pars ad Belgicam spectat. Sita est Normannia sub eleuationis polaris gradibus XL VI. et XLVII. vnde frigidior est omnibus totius Galliae regionibus. Rotomagensis ciuitas regionis caput est, sedes supremi dicasterii Praeter hanc sunt Abrincae, ciuitas maritima; Ebroicae, quae velut mater est caeterarum, quas vernacula lingua exprimere cogimur: Vernon, Aygle, Passey, Tullieres, Ingles, Canches, Rugles, Bruin, Hermenuille. Sequitur Bellocassorum ciuitas, saus spectatu digna cu Saiensi, a quibus dependent multa oppida, inprimis aute totus prope Ducatus Alenconius, cum parte Comitatus Vuellorum. Post haec est Constantia cu Lexouiis. Ducatus hos continet: Alenconium, Aumalium, Longaenillanum. Comitatus: Hatecurtium, Ebroice nsem, Tancaruillium, Mongommerium, Thorignium, Gisoriensem et alios duos, Est in hac exigua regiuncula, quod vulgovocatur regnum Iuetoti, ortum tempore Clotharii I. qui Gualterium Iuetoti dominum trucidauit ipso die Veneris Paschatis festum antecedente. Est autem hoc regnum situm in territorio Constantiensi. Diuiditur insuper Normannia in superiorem et inferiorem. Superior continet praeter Ducatus et Comitatus, quoru a nobis facta est mentio, Vexinum Normanniae, cuius Gisorium est praecipuum oppidum, vnde dependent sex vel septem alia minora, cum grandi sylua Lybomdis. Inferiof Normandia diuiditur in Callitos, (hodie Caux) grumque Bessinensem ac Constantien sem, Principale Callitorum oppidum est Diepa: caetera minora habentur, Hareflorium, Honeflotidum, Portus Gratiae, Caldebecum, et Fesc ampum. Ager Bessinus praetet Bellocassotum oppidum; de quo locuti sumus, habet alia, quae vernacula lingua scribuntur sic. Caen, Falaise, Hiesmes, Vite, Mortain. Constantinum territorium praeter constantiam Vrbem et Iuetoti quod vocatur regnum, oppida habet, quorum nomina Gallica sunt: Valoigne, Cherburg, S. Lo, Quarentan, Montebourg, S. Sauueur, S. Hermonr et S. Gilles:

Parlamenti Burdigalensis forum agnoscunt Petrocorii, Lemouices, Santones, Bordelenses, et Landes, vt vocantur Albertini cum Basadensibus et superiore, Vasconia, Boscorumque parte et Medociacis Garumnam amnem:

Lemouicum regio ad Septentrionem terminat Bituriges, ad Orientem Burbonii, ad Austrum Aruerni, ad Occidentem Patrocorii et Pictones. Assurgit ibi annosa vlmus mtra Nouam Domu et Argentonium, quae pro limite seruit quatuor ibi concurrentibus prouinciis: Biturigibus, Borbo. niis, Aruernis et Lemouicibus. Caetera oppida sunt Subterranea, Boissonia, Patata, Dorata, Cofoliata, et quae omnium facile prima est Limogaea. Et haec sunt superiorum Lemouicensium oppida. Inferiores proprie dicuntur Marcani, habentque collimitaneos Petricorios et Aruernos. Tulla ext prae cipuum eorum oppidum, sita inter loca aspera et montosa; reliquas vrbes aut oppida commemorare non est operae precium.

Petrocoriorum Prouinciae Polus supra horizontem eleuatur gradibus quadraginta. Limitibus his


page 124, image: s0168

circumscribitur: ab oriente agro Lemouicensi, ab occidente Inculismensi et parte Santonum, ab Aquilone rursum Inculismensi, deniuue a meridie ea parte Vasconum, qua Dordonna fluuio ab Agennensibus et Petrocoriis separantur. Vibs regionis primaria est caput Petrocoriorum, vulgo Perigueux, quam sequuntur aliae minores, Sarlata, Bergeracum, Riberacum, Nonero, Lunella, Bironium, Bratommaeum, Rupes et Miralmontium. Ad Parlamentum Burdegalense etiam magna pars Aquitaniae pertinet, vt supra monuimus, inprimis S antones populi. Agro Burdegalensi praecipua ciuitas nomen dedit, oppidum sane elegans et antiquum, cui natales suos debet Ausonius Poeta, non leue ornamentum Galliae. Caetera oppida sunt Blaya, Burgum ad mare, Liburna et Condatum. Est in eodem Burdigalensi Agro alia regiuncula, quae dicit ur inter duo maria, habens Medociam, Bucham et Fronsacum. Medocia complectitur id spacii, quod est inter Burdiga lam, Oceanum et Garumnam fluuium, qui ibi exonerat aquas suas. Haec terra tota prope sabulosa est absorbeturque paulatim fluctibus marinis. Est et ibi castrum Palliacum, cum alio cui Dionysiaeo nemen. Teria Buchensis Medociae iungitur, paretque Comitibus Candalensibus. Fronsacenus ager a Fronsaco oppido nomen sortitus est. Basadensis regio a Gallis Bazadois dicta, Vasato oppido nomen debet, vnius diei itinere a Burdigala distante: habet et haec aliquot oppida minora. Vltimum locum obtinebunt duo Episcopatus Baionensis et Aquensis. Baionae iurisdictio vsque ad Iron fluuium se extendit. Restant Santones, quibus a septentrione estager Pictonum, ab oriente Inculismensis et Petrocoriorum, ab Austro Garumna fluuius, ab Occidere Oceanus. Caput regionis est vrbs Santonum (Gallis Xaintes dicta) praeter quam sunt alia: Fanum S. Iohannis Angelici, Lorcaria, et quae vernaculo Idiomate scriben da sunt: Archaut, Pont Loubleze, Talliebur gum, Iarnac, Barbesieux et Brouage: quod vltimum celebre est obsalis copiam, qui ibi colligitur.

Parlamentum Rhedonense nobis occurrit, quod vtramque comple ctitur Britanniam Gallicam. Fines Haec habet ad orientem Normanniam cum Cenomannorum et Andegauensium parte: a weridie Pictones occurrunt; quod restat Oceanus Britanni. cus ambit. Eius longitudo VI. dierum iter expedito patet: latitudo III. Duae linguae apud in colas in vsu sunt: prior quam superior Britannia loquitur, Gallica est; altera qua inferiores vtuntur, est vetus Britannica; vnde et Britones Britonantes appellantur. Huic idiomati nihil putatur commune esse cum vlla reliquarum linguarum: in Hac enim sola regione locum inuenit. Britannia superior magis in orientem vergit, distinguesque eam ab inferiore, si lineam duxeris, a Castro Andronio, inter Quintinum et Corlaeum ad extremum vsque sinus Venetici angulum, ita vt S. Ioannis Fanum cedat inferiori Britannie. Huius regionis Metropolis est Vrbs Nannetensis, vulgo Nantes. Sequitur Ciuitas Rhedonensis, Renes Gallis insignis Parlamento: deinde Dolum, Fanum Briocense, Fanum Machlouii, Dinantum cum aliis superioris Britanniae oppidis, Riuensi, Castello briantio, Laballa, Vitraeo lugonio, S. Albino, Cormerio, Plerelio, Malestricto, Pontignio, Fano Uuliani. Inferioris Britanniae celebriora oppida sunt: Venetia, Vannes hodie, S. Pauli Fanum, Tricoriense oppidum, Blabia, Bresta, Morlaea et nonnulla alia. Postremo Britanniae dominium, cum diu comitatus nomine insigne suisset, tan dem Ducatus titulo illustrius redditum est Henrico II. in Anglia regnante, et coronae Gallicae msertum est post obitum Annae Britannicae; quae primo desponsata juerat Richardo Principi Walliae, Eduardi IV. regis Angliae filio: deinde Maximiliano I. Imperatori, quam postremo rapuit Carolus VIII. Galliae rex; ad hunc igitur modum Britannia Franciae annexa fuit.

Diuionense Parlamentum nostro aeuo id complectitur terrae spacium, quod Ducatus Burgundiae nomine censetur. Quidam tam faceti sunt, vt Burgundorum nomen a loco quodam, quem bourgogne vocant, in agro Lingonum deriuent. Sed vanum hoc est, cum Burgundi Germaniae populi (vel Burgundiones) olim eie ctis Heduis Sequanisque eorum prouincias armis occupauerint. Ducatus Burgundiae limites sunt versus Aquilonem Campanta et ager auxettanus: ab occidente Niuernenses et Butbonii habitant; a meridie Territorium est Lugdunense; ab Ortu Rhodanus fluit, qui eum a Sabaudia et Burgundiae Comitatu separat. Caput regionis est Diuio vrbs amoenissima sita super Oscaram [reading uncertain: print faded] fluuium. Etsi autem haec circa annum Domini M CC XXVII. penetota conflagrauit, instaurata tamen est magnificentius splendidiusque. Est et ibi Augustodunum, vrbs quondam clarissima, testantibus ruderibus vrbis splendorem. Visuntur enim hic magni Theatri ruinae; itemque Aquaeductuum, Columnarum, Pyramidumque monimenta. Fuit Diuio olim caput Heduorum, qui cum Sequanis causa extiterunt noxiarum factionum in Gallia. Augustodunum Cabillonum Heduorum sequitur, vulgo Challon sur Saone, postea Belna, vulgo Beaune, Semurium, Tinurtium siue Tornus, Nuythomu, vulgo Nuys, Auallonum, Sidolucum, Flauia Heduorum, Auxona, Selognia, Castilio, aliaque multa, quae breuitatis studio praeterimus. Accesentur et Burgundiae tria oppida Episcopalia, quae dependet a curiass arisina, Niuernum, Auxerra, Mariscona. Subiicitur etiam parlamento Diuionensi, quae Bressa dicitur regio, cuius Burgum est praecipuu oppidum; nec non Episcopatus Bellaeus, Bugaeus et Veromaeus: cum terris nouis, vt vocantur, quae Sabaudiam attingunt. Fuit Ducatus Burgundiae in potestate regum Francorum, inde a morte Caroli vitimi Burgundionum Principis, qui caesus est ante Nanceium. Ludouicus enim XI. Galliae rex vi et armis sibi eum vindicauit. De Comitatu Matisconensi sic accipe: Ludouicum sanctum Regem eum emisse a Ioanne Comite et Aelia vxore eius.

Imperat Parlamentum Gratianopolitanum toti Delphinatui (pars est veterum Allobrogum)


page 125, image: s0169

cuius suut Iimites: ad Austrum Prouincia Galliae, estque Ebrodinum Metropolis illius tegionis, quae dicitur Delph inatus superior: ab Aquilone Lugdunensis et Bressensis ager attingunt, qua parte dicitur Delphinatus inferior, cuius caput est Archiepiscopalis vrbs Vienna: ab occasu Rhodano fluuio separatur a Lugdunensi terra et Vruareto: ad ortum haber Sabaudiam. Praecipuum eius oppidum est Gratianopolis, Sedes supremi Dicasterii, in media ferme Prouincia locata. Ciuitates ad Rhodanum hae fere sunt : Ternaeum, Vienna, Rossilio, Fanum Valerii, Thema, ad Rupem. Valentia, Mons limatus. In montanis hae. Ebrodunum, Vapincum, Talartum, Briansonium, Serra, Mombrunorum et aliae. Interiora regionis non minus frequentibus oppidis habitantur, quae hic praeterimus. Sunt in his quoque Toparchiae siue Baronatus: Briansonius et Vapincanus. Viennense territorium in longum extenditur vltra decem Leucas, vt et Valeriensis ageratque Valentinus longe lateque patent, occupata meliore parte Delphinatus. Adeptus est hanc Galliae partem ab Humberto Delphino Viennensi Philippus Valesius rex, anno Salutis M CCC XL. hac conditione, vt inposterum semper silius regis primogenitus Delphinus appellaretur.

Parlamentum quod est ad Aquas Sextias, Prouinciam proprie sic dictam regit: quae a septentrione terminatur Delphinatu et Druentio amne; Orientale latus claudunt Alpes et Varus fluuius, cuius sinistrae ripae adsidet Nicaea: qua meridies est, ab Gallico pulsatur mari: Occidui illi limites Arausianorum principatus et Comitatus Cauarum siue Auinionensis: Praecipuum regionis oppidum constituunt Aquae Sextiae, sedes parlamenti: has sequuntur Massilia, Arelate, post quam vrbem est insula Camarca, quam effici et amplectitur velut duobus brachiis Rhodanus fluuius, continentem septem milliaria prouincialia, quae constituunt vltra duodecim Leucas vulgares. Prouenit in hac insula frugum copia ingens, vt nihil dicamus de pascuorum abundantia, quibus tam armenta boum quam equorum nutriuntur, magno incolarum commodo. Campestria (quae cum praestantissimis Belsiae agris conferri iure possunt) cum perluantur Druentio fluuio, non tantum aruis omne genus frumentis consitis, sed et optimis arboribus mala aurea, Citria, Medica, Granata, ficus denique atque poma ferentibus luxutiant; colliculis insuper, oliuetis vineisque lectissimis coopertis. Quin etiam inuenies ibi Palmas, quae fructus gignunt Africanis illis nihilo inferiores. Sunt et alia oppida, interque ea quaedam Episcopalia: Dinia in Ebroduntiis, et oppidum Grassense, et Glannate, et Sanitio, et Vintium, et Apta Iulia: deinde Reius, Forum Iulium, Cistero, Telo Martuis, Antipolis, Olbia, Pertusa aliaeque. Inter Aquas Sextias et Massiliam est venerabilis illa spelunca, in qua sancta Magdalena poenituisse de delictis suis perhibetur. Qui autem scire velit, quo pacto hanc Prouineiam Galliae reges adepti fuerint, is sic habeat: Iohannam reginam Nepolitanam; Comitem Prouinciae, haeredem omnium suarum possessionum reliquisse Ludonicum Andegauensem, Iohannis Gallorum regis filium, cum eum in filium adoptasset, vt vindictam vltionis cupida mulier de suis sumere posset inimicis. Ludouicus successorem habuit filium suum Ludouicum II. et hic rursus Ludouicum III. Hunc itidem adoptauit Iohanna II. Regina Neapolitana, vt rex fieret Siciliae et Dux Calabriae. Ludouicus III. cum careret liberis, haeredem scripsit consentiente Iohanna Renatum Andegauensem fratrem suum. Renatus cum nollet iura regni Neapolitani et Comitatus Prouinciae transmittere in Renatum Lotharingum, nepotem suum ex Iolanta silia, praetulit huic fratrem suum Comitem Moenium, qui cum filium suum vnicum amisisset nomine Carolum, instituit haeredem ex asse Ludouicum XI. Alii dicunt Renatum Andegauensem testamento ita cauisse, non sine multa indignatione et protestatione Renati Lotharingi.

Summa Curia Bearnensis Ducatus complectitur duos Episcopatus, Escarensem et Oleronensem. Tota haec regio sita est ad radices montium Pyrenaeorum, extenditurque a meridie in longitudinem versus septentrionem. fines eius sunt ad Austrum Comitatus Bigerrensis, ad Boream Cantabria Regalis, a qua Bearnia separata est fluuio. Latitudo eius ab Ortu in Occasum tendit, limites habens illinc territorium Landense iuxta Adurium: hinc Biscaiam Nauarrensem.

Diuiditur autem Bearnia in Montanam et depressam: qua montes sunt, Oleronensem habet Episcopum; qua conualles, Escarensem Praecipuum regionis oppidum est Pauum, vbi est Parlamentum. Caetera oppida haec recensentur: Ortesium, antiquus secessus Comitum Foxensium et Dominorum Bearniae: Morlassum, locus vbi moneta cuditur: Naia Emporium fre quens, quod igne caelitus lapso totum prope consumtum est, anno Christi M D XLV. Pontacum, Codercum, et Nauarrense oppidum, ad radicem montium sita. Praeter hanc est etiam inferior Nauarra, cum oppido S. Blasii.

Curiae Metensi in Mediomatricibus subiiciuntur oppida Tullum et Vertodunum, sub patrocinio Regis Galliae constituta, qui ibi perpetuum alit praesidium militum. Vrbs Metensis occupata est ab Henrico II. rege Gallo. Ipsa alluitur ab amne Mosella et minore fluuiolo Sella. Caput eam olim regni Austrasiae fuisse accepimus; et nunc quoque totus ager vicinus Metensis dicitur.

6.

Sunt et Insulae quae dam iuris Francici, velut in Oceano, ab latere Occidentali.

Insula Deiparae Virginis, dicta de Bouino.

Insula Dei, in qua sunt tres pagi copiosi.

Insula Marmoteria, in qua est Abbatia cogno. mine Alba.

Insula Retiaria, recta Rupellae opposita, diues prouentu meri, in qua est Sancti Martini oppidum. Gaudet haec etiamnum Ducatus titulo.



page 126, image: s0170

Insula Oleronia, in qua ingens salis copia conficitur.

Capita vel potius Promontoria Galliae celebriora sunt S. Matthaei, siue De Furno, quod longissime omnium Galliae excurrit in Occidentem.

Aliud quod vocatur Blanckenest, nomine aperte Germanicum sapiente, e regione Cantii, re. gionis Angliae. Itemque Promontorium Talmontium, et caput Buchium. In mari Mediterraneo, caput Gercellense, siue Promontorium sancti Signi. Promontorium Setense in Gallia Narbonnensi, et Haquetanum.

Syluas Gallia habet maximo numero: in Cenomannorum regione syluae sunt: Versaea, Longolniensis, Persia, Syllaea, Carnaea, maenia, Concisa. In Britannia inferiore, siue Aremoricis, sylua Postoblanca, Toriana, Guircaea. In Pictonibus Moleriensis, Dinaea, Brossaea, Lignaea. In Biturigibus Nemus Roberti cum aliis. In Andibus sylua Lursaea et Marsonia. In agro Bononiensi Morinorum, Surenna, Cellia, Hardelota, Barsina. In Veromanduis Recogniana et buana. In Picardia Sylua Bania, Fera, Bellilocensis, Cussina.

His omnibus merito antefertur sylua Aureliensis, quae latius pater quam vlla alia per Galliam, et nemus ad Fontibellaquam, delitiae regum Galliae.

Sunt praeter has aliae permultae, quarum recitatio taedio carere non possit. Fluuii Galliae praecipui ac nobiliores sunt Sequana, qui oritur in Vosago monte, in finibus Heduorum, inde petit Lutetiam, post Rotomagum, postremo exonerat aquas suas in mare Britannicum. Recipit autem Sequana Matronam fluuium prodeuntem e montibus Lingonum, et perluentem lani villam, Fanum Desiderii, Catalaunum et Meldenses, donec receptis amnibus quibusdam ignobilioribus Sequaenae miscetur apud Pontem Carentonum, haud procul Lutetia. Aesa fluuius (Galli Oyse vocant) oritur infra Guisam oppidum e loco quodam in ortum verso, apud Orgnium pagum. Fluit autem Aesa per Picardiam, alluensque Guisam, Feram, Compendium, Fanum Maxentii aliaque minora oppida exhauritur, a Sequana iuxta Possiacenum oppidum, paulo supra Pontem Aesae Axona fluuius (Gallis Aisne) Carsari est anmis Galliae Belgicae in extremo Rhemorum agro. Prodit e regione Barrensi infra Claremontum iuxta pagum Sullium.

Ligeris fluminis scaturigines sunt in Aruernis, eo loco qui propterea Pons Ligeris appellatur. Magnum terrarum spacium hic emetitur, alluens oppida plurima, cuiusmodi sunt, Roana in agro Lugdunensi, Marcinium, Desisa, Niuernum, Seuillia, Gergouia, Aurelia, Bloisa, Ambosia, Turones, Salmuria, Ponceum et alia. Tandem ingreditur Oceanum Aquitanicum apud vrbem Nannerensem. Suscipit Ligeris complures fluuios nauigabiles, inter quos priminominis sunt Elauer (vulgo Allier) Cara nunc Chari, Vigenna, Meduana. Oritur Elauer infra clarum montem et plures quam Ligeris secum pisces vehit, quanquam magnitudine non sit conserendus. Molinetum oppidum postquam transiit, aquas in Ligerim deponit apud Locum quendam qui dicitur Bec d'Allier. Oritur e monte Furcae appellaro, in Viberis Lepontiis siue Valesia superiore: cransitoque Lemanno Lacu Lugdunum petit, vbi Ararim recipit. Inde fluuiushic iuncto sibi amico amne porro tendit Viennam, Turnonum, Valentiam, Auinionem et alia oppida lambens, infra Arelatensem vrbem mare mediterraneum influit, duobus ostiis, constituta prius Comarca Insula. Recipit Rhodanus praetet Ararim, (vulgo Saone dictum) Isar am, Drum am et Druentiam amnes. Arar scaturit haud longe a fontibus Mosae et Mosellae fluminum. Transita Burgundia miscetur cum Rhodano supra Lugdunum vrbem, iuxta Abbatiam Esnaeam.

Isara (siue Isarim cum aliis dicas) percurrit Gratiani vrbem veniensque e Sabaudiae finibus, emensus Delphinatum, Rhodanum ingreditur haud longe a Valentia oppido. Draentia descendit ab Alpibus, estque fluuius hic omnium totius Galliae taediosissimus, vix vsquam secura vada praestans.

Druma et ipse Alpinus est ortu, miscens aquas suas cum Rhodano infra Valentiam.

Garumna, auctore Caesare Galliam ab Aquitania distinguit. Descendit hic amnis a Pyrenaeis montibus, haut procul ortus oppido, quod vulgo Cadalupa vocatur. Hic permeatis Foxensium montibus, perlustratisque aliquot oppidis, in. ter quae Tolosa et burdigala proncipatum obtinent, mare irrumpit Aquitanicum, receptis prius amnibus, Tarni, Egercio, Oldo, et Duranio siue Dordonna, fluuio apprime magno et nauigabili, quique non multum cedat iasi Garumnae.

Longum ac taediosum foret, non minus lectori quam scriptori, omnes totius Galliae fluuios atque amnes percenser. Acquiescemus igitur cantenti eos numerasse, qui velut principes caeterorum agmen ducunt.

7.

QVALITAS ET INGENIVM TERRAE GALLICANAE.

CVm magna sit regionum Galliae diuersitas, sequitur ingenio quoque et qualitate prouincias illas inter se non parum diserepare. Nos institutae breuitatis memores, operam dabimus, vt paucissimis de singularum regionum indole disseramus. Igitur Parisinus ager amoenitate et fertilitate exellit, cui necfrumenti vinique deest affluentia, nec lacticinia, nec olera, necfructus, nec herbae foenumque, nec fluuiorum aut aquarum scaturientium copia, quibus ab omniparte irrigatur vnde fit, vt Lutetia tam commoda sit humanae habitationi, quantum vix vlla alia vrbs per Europam. Est et ibi fluuiolus Gentilis, cuius aquae peculiari pollere vi dicuntur ad tingendas Cocci colore vestes. Inuenitut etiam apud Montem martvrum haud longe a Parisina vrbe ingens copia Gypsi, vnde magna aedisicantibus accedit commoditas. Ager


page 127, image: s0171

Carnutensis abundat frumento, vino, fructibus arboreis; irrigaturque exiguo fluuiolo, cui nomen Doeurio, qui Carnutum vrbem transit.

Belsia adeo abundat frugibus, vt fertilissimis Europae regionibus accenseri queat, adeo vt nec Sicilia nec Anglia cum ea certate posse videatur: estque haec velut commune horreum totius Galliae. Adeo aucem plana est et campestris haec regio, vt nullus fluuius vllam inueniat decliuitatem, per quam dessuere possit, terra nec in colles intumescente, nec subsidente in valles.

Hinc fit, vt in riurrum inopia incolae vtantur fere aqua e stagnantibus lacubus aut fossis, aut denlque puteis hausta, quorum tamen magna pars aestate exsiccantur.

Solonium, etsi maxima ex parteregio sit sabulosa, multum tamen farris gignit.

Territorium Bloisianum abundat frumento, vino, fructibus, caeterisque vitae humanae commoditatibus; quin et syluis caeduis, altisque ac annosis humoribus: scater in supet fluuiis, riuulis, stagnis fontibusque salientis aquae; qua quidem in parte multum superat Belsiam; alicubi etiam inunitur terra quam vocant sigillatam.

Aureliensis ager fertilitate cum quouis alio certare potest, cum non vulgaria tantum, sed et raras quasdam proferat delitias. Mira hic recreandi animi commoditas: siue piscationi, seu aucupio aut venationi operam dare velis, cum ibi srequens sit piscium, auium et ferarum copia. Plurimum autem Aureliensi territorio gloriae affert praestantia vini, tam albi quam rubelli, quod non tantum Parisios deportatur, sed in ipsam vsque Angliam deuehitur.

Regio autem Gastinensis (olim Vastinensis) multum illi soecunditate cedit, aspera et sabulosa plerisque in locis, vt si quid hic sit grati aut amoeni, llud in syluarum et riuulorum frequentia consistat.

Terra Senonum tam amica est omnibus terra nascentibus, vt nihil hic desiderari possit, quod ad vsus humanos sit necessatium. Optimi vini frumentique hic ingens copia, acce dente pecoris multitudine, vnde vile carnibus precium. Lacticiniorum, lanae, olerum, quantum vel auarissimus optarepossit. Piscium insuper hic abundantia. Campestria nucibus densissime consita, iuglandium immanem vim praestant, vnde oleum e nucleis extorquent. Qua Gastinensium agrum aspicit, laudatissimis vineis cooperta luxuriat.

Auxerritanus ager Senonibus vinearum frequentia et praestantia cedere senegat, cum tantum optimi vini fundat, vt hoc vel solum Parisiensibus in singulos annos sufficere posse videatur.

Campaniae Gallicae planities et camporum aequabilitas nomen dedit, qui arationi accommodatissimi, non quam spem colonorum eludunt. Non negauerim tamen, quibusdam in locis terram leuiorem macie, non satis respondere labori. Briensis districtus, quanquam syluis nemoribusque sit horridior, non tamen sperni debet, cum coelo vratur sereno, aere suaui, temperatoque, et fluuiis iucundis perluatur. Ad summam vt dicam, Campania nihil desiderat corum, quae humanae vitae necessitas exigit, cum abundet vino, frumento, pecudibus, fructibus, lignis, aucupio, venatione, piscatione.

Picardia multis irrigatur amnibus, vt Sommona Veromanduorum, Axona, Aesa, Serua, Scatpe aliisque. Regio est fertilissima, verumque Parisi ensium horreum. Vino tamen caret, ignaua potius In colarum socordia, quam vel coeli vel soli iniuria: nec enim dubitamus, quin vuae in hoc tractu aeque ac in vicinis, ad maturitatem essent peruenturae.

Niuernensis Ducatus tribus perluitur fluuiis nauigabilibus, qui hi sunt: Ligeris, Elauer et Yonnae minores tacemus, qui tamen non omnino sunt ignobiles, ob pratorum ad vtramque ripam amoenitatem et vsum. Plana terra syluis abundat et pascuis, vnde plebs rustica non multum laboris in rem pecuariam impendit. Sed nec multum operae collocant in aratione aut plantandis vineis, praeterquam circa Niuernum et quod vocatur charitatis oppidum. Maximus huius terrae prouentus constat in metallo, cum argentum et ferrum e telluris visceribus eruatur. Fuit superioribus annis argentum inuentum prope Fanum Leonardi: sed iam plus diligentiae in ferrifodinas im pen ditur.

Plurimum autem ad excoquenda metalla conferunt vicinae syluae, offerentibus se insuper Carbonibus fossilibus, quos Lithanthracas vocamus. Duabus a Niuerno leucis latomiae sunt, vbi praestantissima ad aedificandum saxa per totam Galliam exciduntur, quae Aureliam, Ambosiam et in alia loca deferuntur, Ligeriamne ad deportanda ea magnam praestante commoditatem,

Biturigum ager maxima sui parte laudatae foecunditatis est, abundans omnibus rebus, quae ad vsus humanos sunt necessariae. Vineae ibi cultissimae, arua et prata magno numero, nec syluarum inopia illic, vnde fructuum, car nium, lanae, lignorum abundantia. Plurimis haec regio perluitur fluuiis, quorum rex est Ligeris, quanquam et minores ad exercitia commerciorum plurimum conferant.

Maior tamen soecunditatis laus Turonum prouinciae, vt non abs re deliciae atque Paradisus Galliae vocetur. Aer enim ibi salubris et tam amicus cunctis terra crescentibus, vt fructus arborei cum omnibus totius Europae de bonitate certare queant, et in foro obsonario Parisiis maiore quam reliqui vendantur prccio. Frumenti vinique hic vbique copia, nec syluae desunt tam ad venationem, quam ad focum et fabricas. Gignit terra multis in locis lapidem laudati candoris, et qui paruo labore caeditur, vnde etiam rusticorum in pagis excitantur domicilia.

Cenomannorum regio multis irrigatur fluuiis, inter quos agmen ducunt Meduana, Sarta,


page 128, image: s0172

Lorius, quorum humiditare solum pinguescit, vt plurimum gignat pabuli ad nutrienda armenta gregesque, vnde vulgo notum est, Cenomannenses plus valere in re pecuaria quam agrotum cultu aut vinearum, quanquam nec his spsis terra destituatur: cum in quibusdam tractibus nec prae staotia vini neca bundantia annonae Andegauensibus cedat aut Turonibus: quanquam hoc non de vniuerso Cenomannorum agro dici possit.

Andium ager siue Andegauensis non omnibus in locis sibi similis est. Inuenies ibi magnum vinearum modum, inprimis vbi terra in colliculos intumescit. Plana fere occupantur syluis nemoribusque. Conualles pratis luxuriant, vbi magnus pecoris alitur numerus. Et vt verbo dicam, nihil Andibus decst; quod vel ad vsus neceslarios faciat, vel ad delltias vitae. Vini tamen albi, quod hic prouenit, praecipua per omnem Galliam gloria. Amnibus quam plurimis irrigua est Andegauensis prouincia, quiad quadraginta numerantur, in quorum computum non veniunt viui fontes, ptscinae lacus, paludes. Et vt verborum compendium faciamus, est hic terrarum tractus inter vtilissimos ad habitationem hominum per totam Galliam, Hic quoque inueniuntur lapides sissiles siue friabiles, quibus praecipuus in tegen dis ae dibus vsus: vulgo Ardosia vocant: qua materia pleraeque per Andegauensium oppida teguntur domus; cum viliori precio vendatur quam tegu ae aut imbrices. Hoc ipso quoque lapidis genere instar saepimenti muniuntur horti et muri extruuntur, cum ibi inueniantur saxa quae ad hominis altitudinem extra humum emineant. Est et in Andium agro largus lini cannabisque prouentus.

Normandiae non eadem vbique facies. Circa Rotomagensem vrbem vt et in vicinia camporum vbertate et amoenitate cum pulcherrimo Gallie agro conferri potest. Populus autem Normannorum magis negotiationi quam agriculturae operam dat, cui rei multum inseruit vicini matis commoditas. Illa porro Normandiae pars quae vulgo Caen dicitur, hoc peculiare habet; quod vinum gignat, cum caetera Normandia vitibus destituatur. Argentiae tamen, quod tribus Leucis inde distat oppidum, laudatius prouenit vinum, Ne autem singula persequi laboremus, de tota Normandia simul capta vere dici potest, eam nulla carere re ad vitam hominis necessaria, cum abundet farre, carnibus, lacticiniis fructibusque arboreis. Quod si quis mihi obilciat, vinum illic desiderari: reponam illi cereuisiae suauitatem, cum expresso pomorum pyrorumque succo, qui in his oris etiam vini saporem aemulatur Hoc illi regioni cum Picardia vicium commune est, quod vicina mari loca tota arena cooperta sunt, vt exiguus inde ad possessores redeat fructus.

Britannia minor, Carsari aliisque Armorica dicta, suis non destit uitur laudibus. Abundat enim agro culto pascuoque, nec non et syluis ad vsus multiplices. Seruit ei Oceanus ad exercenda mercimonia, suppeditatis insuper aquis marinis, e quibus calore Solis sal excoquitur, qui deinceps in exteras deuehitur regiones. Sed nee destituitur metallis variis, quae terra eruuntur: ferro, plumbo, aliquibus in locis etiam argenti venae se offerunt. Vinum gignit, sed non ea copia neque sapore, vt incolae non habeant necesse aduectitio vti, quibus Andegauense territorium et vinum Vasconicum hac in parte satisfacit.

Ad Pictones delati, terram eorum inueniemus bonam, pingue solum et abundans omnibus rebus necessariis, puta farre, vino, carnibus, piscibus, lana lino, fructibus arboreis, syluisque ac nemoribus, in quibus multa et locuples venatio.

Santonum vero ager etiam magis abundat foumento vinoque, venitque cum prae stantissimis Galliae regionibus in censum, vt e largo suo penu etiam Hispanis Anglisque, illis alimoniam, his potum suppeditet.

Cui non cedit Ager Inculismensis, tam in copia quam praestantia tritici vinique, cuius bonitas et. iam exteris cognita est. Vallibus quibusdam sub. sidit, in quibus pulcherrimos ostentat hortos, vt nc Italicis quidem amoenitate cedant. Campestria praeter frumentum etiam cannabis et sparti proferunt copiam. Syluae hic latae iparsae, in quibus Nemus Braconnense, cuius tanta est amplitudo. vt M CCCC L. iugera terrae continere credatur.

Petrocoriorum regio montibus rupibusque asperatur, soloque lapidoso. Pleraque dumetis atque saltibus apargitur, quorum pars e quercu arbore. Magna hic prouenit quotannis cast. nearum copia, quibus non ipsi solum aluntur, sed et porcos saginant, vnde non parum inquilinis accedit lucii. Harum autem arborum id est ingenium, vt succisae non suppullulent saltem, sed et meliores sructus ferant: quo beneficio naturae si Perrocorienses destitu erentur, impossibile ipsis esset, tot ferri Chalybisque fabricis, quibus ipsi abundant, carbones suppeditare. Possis primo intuitu terram sterilem iudicare. Sed aliter habet, cum non tantum sufficiens in incolarum vsum frumentum gignat, verum etiam vicinis subministret. Vina ibi in aliqua differentia. Quae enim circa Montronium oppidum versus agrum Lemouicensem crescunt, subacida sunt, nec magnae essicaciae. meliusculum quod circa Bandiatum colligitur. At vero apud Petrocorium oppidum et vlterius versus Agennenses Bacchum experiuntur clementiorem, vinis non solum palato sapientibus, sed et ventriculo conuenientibus. Aere perflatur haec regio salubri, subtili atque puro, vt raro ibi pestis aut alii contagiosi, morbi audiantur. Inueniuntur insuper hie aquae sulphurate et aluminosae, quarum magnae in medendo vires. ad castellum nomine Marsacum fons est, cuius aquae instar Oceani suam habent reciprocationem atque aestum, quan quam duorum dierum itineream mari fons ipse absit. Linda est paruum op. pidum super ripam Dordonnae fluuii. Ad hoc est fons admiratione dignus. Prosilit enim e turri quadrata circiter decem pedes alta, lata dimidiam perticam, tantamque scaturigo illaprsfundit Squarum copiam, vt duas molas frumentarias omni agitet tempore. Herbis praeterea medicis


page 129, image: s0173

abundat Petrocotiorum regio, quibus in morborum curatione sua luas. Ad quattum ab Vrbe Petrocoria miliare Gallicum, quodam loco qui da Rapem dicitur, ampla se offert in petra spelunca, e qua terrae subrubeae magna vis eruitur, eiusdem coloris ac virtutis, qua ea quae in Pharmacopoeorum officinis Bolus Armenus nuncupatur, quae ad multas extraneas gentes effertur.

Lemouicensis Ager non multum tritici gignit, solo frigidiore et macilento: Satis tamen fauet ordeo, auenae, panico. Castaneae hic crescunt, et rapa migna felicitate. Circa Limogaeam vrbem vinum prouenit, sed acidum nec grati saporis. Panis hic vt et carnes in precio non magno sunt, venatio frequens, vnde et ferinae copia, vt victus Limogaeae non sit dissicilis. Inferiores Lemouices clementius habent coelum, et quod vitibus magis fauet, cuius regionis optima pars est territorium circa Briuam, vineis, pratis et agis excultis felix.

Aruernorum regio et ipsa est in duplici differentia, multumque discrepat supetior ab inferiore. Illi praecipua laus est in pascuis et farre: Vino enim destituitur. Contra inferior abundat frumento, vino, lignis, pratis, fontibus, fluuiis, lacubus piscosissimis. Nec caret croco et argentifodinis. Limania igitur inter praestanti ssimas regni prouincias numerari meretur, quae vicem rependat colonis. Vbi Elauer fluuius oritur, etiam aurum effodicur et Lasurius lapis. Iuxta Claremontium oppidum labitur exiguus amnis, nomine Tiretania, super quem pons est lapideus spectatu et admiratione dignus. lapides enim hi ex aqua fontana in saxum indurata et velut coagulata nari sunt. Hic admirabilis fons vbi scaturit, circiter trecentos pedes ab amne abest, et pons qui ex eius aqua fabr catus est, vltra triginta sex vlnas in longitudine habet, cum sit octo latus, sex crassus. Estau em obseruatione diguum, quod aqua illa vi transformationis suae prata vicina, per quae labitur, vndique lapidibus implet, Apud idem oppidum in media planitie, colliculus modice assurgit, vnde bitumen profluit, haud aliter quam aqua fontana. Id bitumen atrum valde, glutinosum atque tenax, quo accolae ad varias res vti nouerunt. Thermas insuper natiuas habent Aruerni, vt apud Vichium oppidum, et eas quae a re dicuntur Aquae Calidae. Apud borbonios et Secusianos (hodie Forestenses) parum frumenti colligitur, idque paucis in locis, cum solum totum sit sabulosum. Alicubi tamen vinum gignit satis bonum, et secales modum aliquem. Vtraque regio syluis vndique obsita horret, solo in multis locis scabro et lapidoso: asperior tamen Secusianorum ager quam Burboniorum.

Mediomatricum regio siue terra Metensis solum habet pingue et faecundum, quod multur gignit frumenti, vini, graminis, lignorum atque salis: sed nec metallorum expers magnam insuper vim pecudum pascit, vt importatis aduectitiisque rebus Mediomatrices non egere videantur.

In Burgundia ager Diuionensis vix tantum profert, quantum in alimoniam incolarum sufsicit. Belnensis vero soecundior est, optimi vini et per totam Galliam celebratissimi prouentu nobilis. Aere vtitur haec regio bono et temperato, iucundisque perluitur fluuiis. Territorium Augusto dunense magna ex parte macilentum est, Catalaunense, Matisconense et Turnonium melius, vbi vina proueniunt commendatae bonitatis, inprimis Turnoni.

Nec pinguior ager Lugdunensis in plerisque locis, solo leui et exsucco. Nec tamen sua deest laus illi parti, quae Lugdunensis libera dicitur ad Ararim amnem porrecta, vbi solum sertile et ferax vuarum, arbores quoque felices et pabulum producie, vt amaena regio iure dici possit.

Frequentibus montibus attollitur Delphinatus, qui tamen multum frumenti procreant: vtilior pascendo pecori, cuius immanis vis in hac veterum Allobrogum parte errae, vnde lacticiniorum ingens copia. De vineis sic accepimus, in montibus parum gigni: faecundiora esse campestria, quae in longitudinem secundum Rhodanum extenduntur, vbi vina praestantia proueniunt, laudanturque cum primis viennensia, Tenia, Valentiana et Montlimariana. Interiora regionis iuxta Gratianopolim multum frumenti colligunt et vini, illo caeteris dominante, quod a D. Martino nomen accepit. Alibi grato virore prata luxuriant, inprimis ad Valerium terrae bonitate vix vlli Galliae parti cedit, siue multitudinem et speciem frumenti consideres, sius graminis et foeni abundantiam, cum quocunque vertas oculos, pulcherrima prata occurrant, intercedente alicubi aruo, et Vosa riuulo atque Oronio humumi rigantibus ac pinguefacientibus, inprimis versus Rhodanum. Manna quoque legitur apud Brannouicense oppideum.

Quicquid singulae Galliae regiones boni laudatique terra sua proferunt, ea omnia iunctim non tantum habet Prouincia, sed et pleraque praestantiora gignit. Tanta enim hic omnis generis frumentorum abundantia, vt ne Insula quidem Franciae (quam vocant) de Cereris donis cum Prouincia sine rubore certauerit. Vide enim mihi sis Camarcam Insulam infra Arelaten, et campestria Chamarrana, Miramasiana, Senasiana, Malemortana, vsque ad Aquas Sextias atque Massiliam, et rursus inde perge ad Olbiam (Hieres) Forum Iulium (Freius) et Antipolim (Antibe) vsque ad Varam fluuium. Vniuersus hic tractus arboribus consitus est, mala aurea, citria, granata, olinas et ficus proferentibus, vt iam taceam de vino, quod bonitate est ante omnia Gallicana. Tesqua et inculta loca cooperta sunt rore marino, myrtis, iuniperetis, saluia aliisque herbis ac floribus odoratis. Crocum et Orizam gignit Prouincia in pluribus locis, et oleum oliuae in summa est commendatione. Sed et Normandiam repraesentari tibi videbis in ipsa Prouincia qua altior in montes assurgit, et vbi mari alluitur, vbi vinum in vitibus nongeneratur, sed in altis arborum ramis prouenit, vbi more Normannorum ex pytis


page 130, image: s0174

pomisque succum vini aemulum exprimunt. Editior enim illa Prouinciae pars frigidiuscula est ob montes, qui niuibus cooperti sunt per integrum prope annum: nec tamen minus opulentos ibi inuenies colonos, qui rem faciunt e pecote et lacticiniis caseisque, e lacte ouium caprarumque expresso. Vnum huic regioni incommodum accidit ex lignorum penuria, quae magnovenduntur pretio. Inter Forum Inlium tamen et Antipolim montes proferunt grandes arbores, e quibus Suber colligitur. Salinis insuper abundat hacregio, vbi sal ex aqua marina excoquitur.

Languedocia pars veteris Galliae Narbonensis inter praestantissimas Galliae regiones est, ac consideratione digna. Hoc satis ager Tolosanus ostendet inprimis bonus ac vino frumentoque vberrimus Solum adeo est pingue, vt labentibus crebris imbribus, incedi per vias ob argillae tenacitatem haud possit. Iter faciens per septem aut octo milliaria Gallica silicem aut lapillum vix vllum offensurus es.

Nec Albigensium agro quic quam rerum ad vitae commoda necessarum deest. Circa Carcassonem oppidum ager cum pinguissimis Europae conferri potest, Nec solum ad Bitierenses deterius, quod olei vinique gignit plurimum. A Pesenatium oppido vsque ad Montem-bassinum multa tesqua et inculta loca sunt, fatendumque est, magnum terrae spacium nullius ferme esse precii, vt et quicquid interest Nemausum inter et Vcetiam. Sed inter Nemausum et Montem Pessulanum campi sunt fertilissimi in quibus omne geuus fruges proueniunt, triticumque optimum, vt et vini oleique plurimum. At a Nemauso vsque ad sancti Spiritus oppidum (sipauca loca excipias) terra procreat quidquid ad humanae vitae vsus necessarium est.

Viuariensibus quoque par humi coelique clementia contigit, quilongo tractu ad profluentem Rhodani habitant. Farris et tritici ibi copia, vino magna laus, praecipue quod crescit circa Cornasium et Turnonum oppidum. Prouenit etiam hic omne leguminis genus, vt et cannabis spartumque, et fructus arborei, inter quos oliuae primum locum tenent. Montana Viuareti praeter secalem nihil producunt, quanquam ad radices montium etiam grati saporis vina proueniant. Vincit enim industria laboriosorum incolarum ipsam rupium asperitatem, vt vineas pati eas velut cogant. Praecipuus tamen horum montium vsus consistit in pastura pecoris, cuius ingentem alunt numerum.

Velaeae et Geuodanensi regioni prope eadem est natura. Praeter siliginem enim et legumina vix quicquam ibi inuenies gigni. Lactis abundantiam indicant casei plurimi, e quibus diuenditis vt et secale pecunias cogunt ad emendum vinum. Et vt rem verbo dicam, Languedociae inter optimas Galliae regiones locus merito est, quae non tantum suos alit ciues; sed et exteris alimenta mittit.

Ruthenorum ager (hodie Rouerguae est) asper et montosus est, eoque parum serax. At in Cadurcis magna frumenti copia prouenit, v et vini, quod vel praestantioribus Aquitaniae conferri meretur, si excipias merum Burdegalense. Magnus hic pecoris numerus syluae frequentes, quamuis et Lithanthraces terra effodiantur. Amnes abundant piscibus, praecipui inter quos sunt Acipenseres, Lampetrae, Trissae, Lupi, Barbiones, lencisci.

Montana Foxensium plurimum pabuli subministrant pecudibus, scatentque interiora terrae metallis ac mineralibus, quorum aquae sulphu reae indicium praebent.

Et profecto melius ferrum, quam est Foxense, frustre per omnem Galliam quaesiueris. Est insuper haec regio diues resina, Terebintho, pice, odoramentis, subere, marmore, itemque tophis pumi. fissilibus ad vsum tectorum, itemque to phis pumi. cibusque. Inuen es alibi ingentem ferarum numerum in syluis, alibi lacus admirandos, hic praecipitia horrenda, illicvalles amoenissimas, rursus montes herbis vndique coopertos inque iis fontes limpidissimos. In montibus Lauedanensibus gignuntur optimi per Galliam equi, qui etiam Hlspanicis palmam praeripiunt robore et dexteritate: quanquam fatendum est, tantam eorum copiam hic non inueniri, ac in Hispania, quod montes hi angust oribus circumscribantur limitibus. Venatio hic vberrima ob copiam aprorum, damarum, ceruorum, caprearum, Ibicum. aliarumque ferarum. Herbarum medicarum hic tanta vis, vt vel curiosissimo Botanico satisfacere possint.

Ab agro Foxensium non multum differt Commenarum, plerisque duntaxat in locis: nam alicubi melior est illo, vbi multum profert frumenti, vini, fructuum, iuglandium vnde oleum conficitur, milium, aliasque res plerasque ad vsus vitae humanae necessarios.

Aremici bono gaudent solo, inprimis ad Lericurtum, Viam, et Augustam Auscorum oppida. Verum si pergas ad deserta Burdegalensium, ptaeter castaneas vix quicquam reperies et loca compascua, vbi mera est solitudo. Inuenies tamen quosdam inter tesqua recessus, et penitius a via regia loca remota, quae colonosum industriam non omnino eludant.

Bigerra sibi ipsi dissimilis regio est, tota enim vallis qua ad Aremicos itur, secundum Album fluuium, cum quouis Aqu: taniae tractu de fertilitate certare potest, vt et agri ad Aturnum amnem, cuius altera rlpasyluis iucundissimis, altera vineis cooperta est, depressa autem loca partim pratis partim campis frumentariis occupantur. Sed editiora sicca sunt et macilenta, vt hihil ferme ibi proueniat praeter milium.

Verum Burdegalense territorium vini excellentis genituta nobile est, cum vinum Grauense cognitum sit vniuersae Europae, qua in Occidentem et Septentrionem vergit. Post Grauense alia sunt, Larmontense, Bastidianum, et inptimis Melionense, quod album cum sit, praestantia vix cesserit Graeco aut Cretico. Pontesacum oppidum haud procul distans Burdegala, ob panis bonitatem primas sibi vendicat. Carnium hic piseiumque


page 131, image: s0175

larga copia? et vt breuiter multa complectar, esset Burdegala optimum totius Galliae do miciliam, nisi aer ab mari spirans, crassis infectus vaporibus vtbem variis morbis obnoxiam redderet, inprimis contagiosis. Regiuncula Buchensis pinu arbore frequens est, vnde in colaeresinam eliciumt, qua pauperiores vtuntur loco candelarum sebacearum aut cerearum, non ibi tantum sed et apud Aremicos, Bigerrenses et Bearnenses: vnde domicilia eorum interius fumo, quem resina largiter expirat, nigriora sunt ipsa pice. Deserta fere sabulo cooperiuntur aut sterilibus ericetis, suntque adeo exsucca, vt guttulam aquae ibi inuenire haud ilceat. Ad Chalossam oppidum vino albo praecipua est gloria, vt territorio Daxiensi salsarum aquarum sontes nomen conciliauere, quanquam sal, qui ibi excoquitur, pulcher aspectu, vim aliquam corrodendi obtineat, propter naturam aquae aluminosam. Inuenies hic aquas calidas e terra scaturientes, in interioribus vero visceribus ferrum aliaque metalla, et bitumen. Ager Baionensis, quamuis de foecunditate gloriari non possit, non tamen omnino contemnendus est, quod felicibus arboribus scateat, e quorum fructibus sicerae abundantia conficitur. Sequitur prouincia Bearnensis. Praecipua huic circa luransonum oppidum laus ob vini praestantiam, quod nulli per Galliam cesserit. Thermis natiuis hic sua ob vim medicam gloria, inprimis ad Aquas Calidas, ab re sic dictas, et Cauderetenses. Herbarum medicarum, quarum in Pharmacopoeorum officinis vsus, hic magna vis et bonitas: nec metallis destituitur. Milio abundat omnis fere regio, quanquam multis in locis nec frumento priuetur nec vino. Excleeit tamen in pascuorum vbertate, vnde incolis pecoris, lactis, buryri et case orum abundantia. Lino lanaque diues adeo est, vt nulla Galliae pars in hac parte cum Bearnia sit conferenda. Capras magno numero alunt incolae, cum optime hic pascantur et sine noxa teneriorum arborum, abundante prouincia rupibus, ericis, dumeris vepribusque.

8 MORES VETERVM GALLORVM.

STrabo, eumque eumque secutus Clemens Alexandrinus scriptum reiiquerunt, solitos fuisse priscos Gallos promittere comam: Agathias autem testatur, Francorum regibus in vsu fuisse, vt nunquam tonderent caput, sed crines promissos diuiderent, ducta a fronte in occiput linea. His addit Diodorus, consueuisse eos caput saepe calce lauare, ad conciliandam crinibus flauitiem. Strabo porroait, nobiliores solitos fuisse tondere genas, mentum autem labrumque nequaquam: omnemque dedisse operam, ne obesiores euaderent, aut in pinguem aqualiculum excrescerent. habuisse enim eos certum cinguli modum, quo si quis capi non posset, improbabatur.

Ab Symmacho laudantur ob studium addiscendi bonas litteras: M. Cato Originum lib. II. seripsit, si Charisio credimus: Pleramque Galliam duas res industriosissime persecutam: rem militarem et argute loqui: ne nesciamus, veteres Gallos inter alias gentes Eloquentiae gloriam reportasse, Diodorus tamen Siculus eos breuitatis et obscuritatis nomine in sermone arguit: cui reprehensioni aliam adiungit dum ait, illis familiare, vt totos dies praeconiis laudum suarum insumant, contemtis aliis: quodque proni sint ad minas et maledicentiam, sibique ipsis plurimum tribuant. Sic apud Caesarem iactat Vercingetorix, tantam se ex omni Gallia collecturum hominum multitudinem, cui ne totius orbis quidem vires resistere possint.

9

De religione veterum Gallorum idem Caesat scribit: Nationem omnium Gallorum admodum deditam religionibus: Deûm maxime Mercurium coluisse, eiusque plurima habuisse simulacra: quod eum omnium inuentorem artium crederent, eundem viarum atque itinerum ducem: quin et ad quae stus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrarentur Post hunc Apollinem, et Martem, et Iouem et Mineruam veneratos fuisse, de quibus eandem fere quam reliquas gentes habuerint opinionem: Apollinem morbos depellere: Mineruam atque artificiorum initia cradere. Iouem imperium coeleste tenere, Martem bella regere: ideoque ei quae bello cepissent, vouere sohtos. Refert Plinius Xenodorum maximam Mercurii fabricasse stacuam, quae parem in mundo vix inuenerit, in Aruernorum ciuitate. Lactantius, Lucianus et Minutius Felix inter ea quae Gallia adorauerint numina nominant Hesum, Teutarum et Zaranum, quos viri docti eosdem esse putant cum Marte, Mercurio et loue. Narrat Strabo fuisse Massiliae templum Dianae Ephesinae. Vetus tamen Inscriptio in marmore alterius cuiusdam Dianae ab Gallis cultae meminit, quae ibi Ardenna vocatur. Ausonius inter Gallorum Pseudodeos Belenum nominat: Lucianus autem Herculem cognomento Ogniensem. Solebant autem Galli in ad. orandis Diis suis in dextrum se conuertere latus, teste Athenaeo. De sacrificiis eorum Caesar ait, Gallos, cum praelio dimicare constituerint, ea quae bello cepissent, plerumque deuouisse: quae superauerint animalia, capra immolasse, reliquasque res in vnum contulisse locum, multisque in ciuitatibus harum rerum extructos tumulos locis consecratis suo aeuo conspicari licuisse. Quod si quispiam neglecta religione aut captaapud ie occultare, aut posita tollere ausus fuisset, grauissimum ei rei supplicum cum cruciatu constitutum fuisse. Eos qui grauioribus affectimorbis, aut in praeliis periculisque versati fuerint, aut pro victimis homines immolasse, aut se immolatur os vouisse, administrisque ad ea sacrificia Druidibus vsos, quod pro vita hominis nisi vita hominis redderetur, non posse Dcorum immortalium numen placari arbitrati fuerint. Supplicia eorum qui in furto aut latrocinio aut aliqua noxa fuissent deprehensi gratiora diis immortalibus arbitratos: sed cum eius generis copia defecisset, etiam ad innocentum supplicia descensum suisse. Strabo


page 132, image: s0176

refert, solitos illos fuisse, dorsum hominis, qui sacrificio destinatus fucrat, gladio ferire, et rerum futurarum praesagia ex motu ac micationibus eius hausisse. Teitullianus his addit, consueuisse eos rotas noctes exigere apud sepulturas magnorum vororum, vt inde captarent Oracula. Caeterum nullum omnino Galli offerebant sacrificium, nisi vnum aut plures ex Druidibus adhibu ssent.

Bardi erant Gallorum vererum Poetae, qui solebant virorum illustrium laudes carminibus celebrare, et ignauorum insectari vicia. Eubagios commemorat Ammianus Marcellinus, qui velut Rhilosophi secretiora naturae rimati fuerint. Etsi autem Semnotheorum mentionem faciant Laertius et Suidas, nulla tamen in re illi differunt a Druidibus, non magis quam Saronides apud Dio dorum Siculum. Plinius Druidas multis in locis appellat Magos. Etsane Druides Gallorum iidem erant qui Magi apud Persas, Chaldaei apud Assyrios, et Indorum Gyinnosophistae. Sed de Druidibus Caesarem audiamus. Illi, inquit, rebus diuinis inter sunt, sacrisicia publica ac priuata procurant, religiones interpretantur: ad hos inagnus adolescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque ii sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controuer siis publu is priuatisque constituunt, et si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de baereditate, de sinibus controucrsia est iidem decernunt, praemia penasque constituunt. Si quis aut priuatus aut publicus corum decreto non sierit, sacrisiciis inter dieunt. haec poena apud eos est grauissima. quibus ita est inter dictum, ii numero impiorum ac sceler atorum habentur: ab iis omnes decedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt: neque iis petentibus ius redditur, neque honos vllus communicatur. Druidibus praeest vnus, qui summam inter eos habet auctorit atem. hoc mortuo. si quis ex reliquis excillit dignitate, succedit: at si sint plurespares, sussragio Druidum adlegitur, nonnunquam etiasn de principatu armis contendunt. li certo anni tempore in sinibus Carnutam, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecratio. Huc omnes vndique, qui controuersias habent, conueniunt, eorumque iudiciis decretisque parent. Haec Caesar de Druidibus. Videtur autem locus ille in finibus Carnutum; quem Caesar conuentui Druidum assignat, esse oppidum, quod hodie vernacule Dreux vocatur, ipso nomine Druidas redolente. Consue uerant autem Druides a bellis abesse, neque tributa vna cum reliquis pendere, sed militiae vacatione, omniumque rerum gaudere immunitate. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conueniebant, et a propinquis parentibusque mittebantur. Discipusi autem magnum numerum versuum ediscebant, quibus ea comprehendebantur, quae fas non esse existimabant litteris mandare. Vna haec ex eorum opinionibus (in quit Mcla) in vulgus emanauit, quod animas hominum immortales crederent, quodque (scribente Diodoro) exvno corpore in aliud transirent illae, quod placuisse et Pythagoricis nouimus. Strabo etiam eos de moribus disputare solitos asserit, ad quam philosophiae partem etiam Physicen adiunxerint. Fuisse etiam inter Druidas mulieres, quae eandem cum illis professae fuerint scientiam, non desunt qui scribant. Et haec de veterum Gallorum religione ac sacris dicere habuimus, quibus id solum addemus, quod non parum ad Druidum facit commendationem; sciibere Clementem Alexandrinum in 1. Stromat. fuisse quosdam philosophos Gallos, quotum Pythegoras fuerit discipulus. Clementi adstipulatur Iamblichus, qui cum illo adducit auctoritatem cuiusdam Alexandri, qui idem scriptum reliquerit in libro suo De Symbolis Pythagoricis.

De nominis ortu ac ratione communior est sententia, natos fuisse Druidas inter Gallos; eosque ita vocaros Graeca notione, quod *dru\s2 quercum signet, quod in syluis ac quercetis potissimum mysteria sua peragerent, aemulati antiquitatem, quae sub quer cubus Ioui sacris rem diuinam fecerit. Huc facit, quod qui diligentius perlecturus sit veterum Gallorum historias, certis argumentis deprehendet, eos primitus Graeca lingua locutos fuisse, quam instar natiuae aut maternae sine haesitatione pronunciabant. Nec desunt auctotes, quid dicant eos crebris expeditionibus in Graeciam lingum Gallicam secum importasse, vt pars quae dam Graeciae Asiaticae Gallograecia appellata fuerit. Sed nos breuitatl studentes, lectorem remittimus ad librum, cuius inscript o, De Antiqua Galliarum praeexcellentia.

De Druidibus porro Plinius lib. xvi. ait, allufionem vocabuli Druides ad vocem Graecam, qua Quercus significatur, valde esse verisimilem: quanquam non absurde aliqui ab Hebraea voce Derussim aut Drussim deriuent, quae Speculatorem significat, aut peruestigantem secreta, quod Persaruin factitasse Magos accepimus, nec a professione Druidum alienum est.

Dum haec conuertimus, succurrit, in super iori Germania Magos, Sagasque ac Venesicas etiam hoc aeuo Druden appellari, et sub hoc nomine exosas esse: Tsutin [reading uncertain: print faded] autem in Veteri Germanorum lingua Deum siue Diuinitatem significare, vt Druides vel Druidae a rebus diuinis, quibus oper abantur, nomen adepti videri queant. Ad superiorem opinionem accedit Auentinus Boiorum Annalium lib 1. Posteriorem viderur adstruere Otfridus Monachus Sangallensis, qus sub imperio Ludouici Pii Caroli Filii Alemannice scripsit, ante annos prope DCCC. Negant quidem Caesar, Germanos Druidas suo tempore habuisse: sed buic facile responderi potest, cum nemo sit qui nesciat, superstitionem omnem foecundam esse, et facile propagari.

Vndecunque autem nomen id ortum sit, magna fuit Druidum per Galliam auctoritas et potentia, vt in omnibus rebus pene soli imperarent populo. Ac his ipsis acceptum ferendum est Gallorum robur militare et in bello audacia, cum periuasi ab iis milites pericula valide contemnerent, ipsamque vitae breuitatem aspernarentur, certi, animas eorum, qui per vututem occubuissent, in laetam et aeternam a corpore proficisci vitam.



page 133, image: s0177

Adorre Gallos Apollinem, Martem, Iouem et Mineruam, dequehis eandem quam Romanosh bere opinionem, Caesar ait. Sed annon possit viderisui oblitus Caesar cum haec scripsit? Certe alibi dicit, Germanos deorum numero eos solos ducere, quos cernunt et quorum opibus aperte iuuantur, Solem, Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem accepisse. Idem quoque Caesar dicit Belgas maxima sui partea Germanis orros esse. Tacitus huic subscribit dicens, Gallos olim magnam Germaniae partem habuisse; vbi autem de religione Germanorum scribit, ea tradit quae Gallorum circa sacra studiis plane sunt conformia, vt aliiab aliis propter vicinitatem mutuasse videri possint. Quocunque tamen pacto haec se habeant, certum est, Druidas nullum piaeter vnum Deum coluisse: vnde istud est quod Lucanus de bello Pharsalico scripsit: Druidas aut solos sciuisse, quis esset verus Deus, aut solos ignorasse. Et Brennus quidem cum Vibem Romam occupasset, non maioris fecit louem Capitolinum, quam fecerat Apollinem Delphicum. Tyrius Maximus in sua dissertatione XXXVIII. vbi de Celtis loquitur dicit, illos adorare Iouem, sub hoc nomine verum Deum intelligens, cuius effigiem ait fuisse proceram quercum, *agalma dio\s2 keltiko\n u(yhlh\dru=s2. vt ostenderet eos simulacr aut Idola non habuisse. Neque profecto Caesar vllibi scriprum reliquit, vidisse se in Gallia Celtica Templa vlla aut staruas Deorum. Multum autem ad Celticam Druidum colendae quercus rationem facit, quod Caesar scribit, solereillos ad illam arborem spolia ab hostib. capta suspendere ad instar Trophaei.

10

Haec de religionibus Gallorum iam ad alia veniamus. Igitur armatos eos conuenire solitos authores varii prodiderunt. Plurarchus ait faeminas eorum de pacis bellique rebus deliberare, earumque consilia magnum pondus obtinere. Apud Strabonem magna oratorib. Gallis auctoritas, vt qui concionantem in sermone impedire vel interpellare ausus fuisset, gladio stricto cohercitus ad silendum cogeretur. Hoc iterum atque tertium fieri, quod sine tum quidem imperasset linguae, alterum illum gladio magnam partem des Sago eius abscidisse, vt quod supererat esset inutile. Gallicae consuetudinis fuisse Caesar ostendit, vt viatores etiam inuitos consistere cogerent, et quod quisque eorum de quaque re audierit aut cognouerit, quaererent, et mercatores in oppidis vulgus circumsisteret, ex quibus regionibus venirent, quasque res ibi cognouissent, pronunciare cogerent. His rumoribus atque auditionibus permotos de summis saepe febus consilia ininisse, quorum eos e vestigio poenitere necesse fuerit, cum incertis rumotibus sernierint, plerisque ad voluntatem eorum ficta respondentibus. Hospitalitatis ius accurate eos obseruasse constat, vt eum qui peregrinum aut hospitem necasset, exquisitis tollerent suppliciis: cum saepius illum qui ciuem interemisset, solo multarent exilio. Si quid accidisset memorabile, celeri spargebatur id fama per pagos et oppida, vt dicto citius velut de manu in manum traditum per omnium volarert ora virum.

Ad belli negotia perueniemus. Didicisse Gallos a Massiliensibus rationem maenibus claudendi oppida, idonei auctores prodiderunt. Aelianus eos omnium hominum ad subeunda quaeuis pericula promptissimos asserit. Vopiscos homines vocating ieros, et tranquillitatis ac ocii impatientes. Negat Liuius, eos, cum ira excanduissent, sibi ipsis imperare potuisse. Libertatis qpud eos summa cura et dignatio, scribente Floro, Gallos quosdam in bello capros conatos fuisse catenas quibus ligati fuerant, dentibus rumpere: quod cum parum successisset, alteros alte. is elidendas fauces praebuisse. Summus auctorum Iulius ait, eorum ad bella suscipienda alacres ac promtos animos, mentes autem molles ac minime resistentes ad calamitates perferendas. Huic succinit Liuius, Gallos ab initio puguae plusquam viros praestare, sub finem infra faeminarum imbecillitatem abire. Cui repugnat Leo inquiens: Gallos ab animi magnitudine nequaquam discedere, minimumque e praelio receptum turpem fugam interpretari. Nec diffitetur Sallustius, virturis Gallicae suo tempore tantam fuisse opinionem, vt ad eorum motus tota tremerer Italia. Et cum aliis quidem gentibus bella geri pro gloria, cum Gallis pro vita et salute. Iustinus vero nomiminis eorum famam apud Reges Asiaticos tantum valuisse affirmat, vt sine eorum opera nec quae haberent retinere, nec amissa recuperare se posse crederent. Aristoteles ait, eos ne terrae motus quidem formidare. Narrat Strabo, Alexandrum Macedonem aliquando quaesiuisse ex Gallis, ecquamnam rem ipsi maxime meruerent? illos respondisse: ne aliquando caelum in se rueret. Aelianus eos qualemcunque fugam tam ignominiosam habuisse ait, vt repertos fuisse dicat, qui ruentistecti aut domus noluissent subterfugere aut ingruentis flammae periculum. Vt aurem propius eorum militiam spectemus, audiamus Caesarem, hoc, more Gallorum, belli intrium esse asseuerantis, quod lege communi omnes puberes armati conuenire coger entur, vtque qui ex iis nouissimus venisset, in conspectu multitudinis omnibus cruciatibus affe ctus necaretur. Sequebantur aurem omnium aetarum homines ducem in militiam, neque cuiquam valido sene ctutis vti excusarione licebat: quin et annonae curam ita gerebant, vt nihil necessariarum rerum deesset exercitui: Contra vt subtraherent hosti alimoniam, non verebantur pagos villasque exurere. Arma veterum Gallorum haec fere erant. gladius pondere et longitudine validus, teste Polybio, non in tenuem aciem desinens, sed ab extremo latior, omninoque ad caesim quam punctim feri. endum aptior. Hunc catena suspensum adlatus sinistrum ferebant, vt Diodorus ac Liuius habent. Ferebant et scuta oblonga ad viri altitudinem, cum duobus iaculis. Vtebantur et hastis praepilatis, quarum ferrum ad cubiti longitudinem


page 134, image: s0178

accedebat. Caput muniebant galca, super quam visebantur efligies auium et quadrupedum, inter dum etiam animalium cornua. Hinc factum est, vt nona legio Caesaris, quae fere ex Gallis constabat, Alauda diceretur, quod in cassidibus illorum militum vel esset insculpta illius auis imago, vel erectae in cristam pennae. Arcu et funda quoque vsos eos fuisse accepimus: repertosque, qui vaginas gladiorum suorum Coralio exornarent, quique thoraces ferreos aureis lineolis dist inguerent. Legimus apud Liuium, eos quandoque nudos vmbilico renus praelium iniuisse, quod is auctor praelio ad Cannas Apuliae accidisse testatur. Maior equitatui Gallicano laus quam peditibus, quod nec Caesarem fugit, qui Gallos equites aduocauit contra Petreium et Afranium, vt et postea factum est contra belli ciuilis reliquias. In acie struenda ingentes phalanges constituere solebant, quae quandoque sena millia hominum conficerent, teste Vegetio.

Ingressi praelium horrib lem rollebant clamorem, exilientes et scuta concutientes, vnde ex collisione armorum tantus oriebatur strepitus, vt et longe remota loca fremitum redderent: quanquam nec tubicinib. destituerentur. Quales in ipso pugnae feruore fuerint, prodit belli Africant scriptor, vbi ait: Gallos, homines apertos minimeque insidiosos, per virtutem non per dolum dimicare consueuisse. In acie struenda ordinis erant obseruantissimi. Cum enim ex diuersis populis Galliae constaret, ita collocabant milites, vt vnius oppidi, pagi, villaeincolas iunctim constituerent, vt omnis euit retur confusio, et maiore alacritate vicini pro vicinis, propinqui pro consanguineis praeliarentur, seque inuicem defenderent. Potiti victoria ab hostibus, capriuos diis suis immolabant, vt Athenaeus et Strabo scripserunt. Capita interfectorum ab equorum suorum collo suspendebant, post domum relara, valuis portarum suarum affigebant, vt publico seruirent spectaculo. Inquit Caesar in omni Gallia eorum hominum, qui in alique essent numero atque honore genera fuisse duo: alterum Druidum, alterum Equitum. Illos rebus interfuisse diuinis, sacrificia publica ac priuata procurauisse, religiones fuisse interpretatos: hos cum esset vsus, aut aliquod bellum incideret omnes in bello versari solitos, atque eorum vt quisque esset genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habuisse. Plebem pene seruorum habitam loco, multosque ex iis vltro se in seruitutem dicasse nobilibus: quibus in eos eadem fuerint iura quae dominis in seruos. Liberos suos, nisi cum adoleuissent, vt munus militiae sustinere possent, palam ad se adire non patiebantur, filiumque in pueriliaetate in publico in conspectu patris adsistere turpe ducebant. Viri quantas pecunias ab vxoribus dotis nomine acceperant tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicabant: huius omnis pecuniae coniunctim ratio habebatur fructusque seruabantur. Vter eorum vita superauerat, ad eum pars vtriusque cum fructibus superiorum temporum perueniebat. Viri praeterea in vxores sicut et in liberos vitae habebant necisque potestatem. Id quoque apud eos obseruatum fuisse constat, plebeios, cum aut aere alieno, aut magnitudine tributorum, aut iniurria potentiorum premerentur, se in seruitutem tradidisse, abiecta noxia et imbecilla libertate.

Domus eorum, si Caesari credimus, maxima ex parte in syluis structae fuerunt, aut iuxta aliquem fluuium, ad euitandos calores estatis. Negat Strabo illos ianuas claudere solitos fuisse: sed et hypocaustis vsos ritu Germanorum, e luliani Misopogone colligimus.

11

Res vestiaria quoque tangenda est. Vtebantur igitur vulgo amicto laneo, virgato, reticulatim texto, versicolore. Gestabant etiam caligas, quas ipsi, vt et Germani, appellabant Braccas; annulos ferebant; sed in solo medio digito, si Plinium audimus. Doliis vasisque vtebantur crassis, fictilibus, exterius variorum florum imaginibus depictis. Capturi cibum non in scamnis aut sedilibus considebant, sed humi extendebant corpora, super canum aut luporum pelles, vel iacentes in lectulis, vt Strabo refert, serulentibus iis pueris iunioribusque. In medio nutrie batur ignis, ad quem visebantur verua infixis carnibus plena, quibus impense delectabantur, in primis porcina, quam recentem acsalitam comedebant. Plurimum autem lacticiniis vt scebantur. Ditiores inter eos vinum bibere solebant allatum ex Italia aut a Massilia, quod vulgo vineas non haberent: aliquando et merum aqua diluere norant. Peregrinos aduenasque ad caenam invitatos multis fatigabant sermonibus, qui essent? vnde, ad quid venissent? subinde sciscitantes. Narrat Athenaeus rem vix credendam: consueuisse illos membra arietum aut aliarum animantium captribus imponere, vnde fortissimus quisque sibi coxam vendicet. Quod si quis existimer sibi potius id honoris de. beri controuersiam cruenta pugna, quam et ipsa mors sequeretur, inter ipsos decidi. Additidem auctor, quosdam accepro auro et argento, aut aliquot vini Cadis, addixisse se theatro, addito iuramento, perpessuros se id, cuius nomine praemium accepissent. Id cum amicis suis distribuissent, resupinos in scutis suis, expectasse cultrum interfectoris. Ammianus Marcellinus natandi studium illis tribuit, et quod in venatione, quae ipsis frequens, venenatis vterentur sagittis.

Funera eorum erant pro cultu Gallorum magnfica, omniaque quae vituis cordi fuisse arbitrabantur, in ignem eos intulisse, Caesar testatur, etiam vsquead sernos et clientes. Mela Pomponius hisaddit, fuisse qui se ipsos in rogum coniicerent, quo defunctus cremabatur, scilicet vt meliorem vitam cum eo viuerent. Quin et ad id stodiditaris deuenisse eos commemorat Diodorus, vt scripras litteras in ardentem pyram


page 135, image: s0179

coniicerent, quasia inortuo legendas. Istud vero tolerabilius est eo quod Valerius Maximus narrat, ollitos Gallos viuis peounlas credere, ea conditione, vt eas sibitedderent apud Inferos,

12 MORES GALLORVM SIVE FRANCOrum nostri temporis.

POst quam prisci seculi mores persecuti sumus, ad nost i ae ui homines nos conuertemus, facto initio ab Vrbe Lutetia Parisiorum, domicilio et aula Regum Gallorum, quae non quidem vt Roma est ds1titomh\ th=s2 oi)koume/nhs2 sed compendium rotius segni Francorum. haud secus ac homo Microcosmus est. Igitur Parisienses vel ipsa natura mansuetiores sunt, nec adeo feri, vt multarum aliarum vrbium incolae per Galliam. Vulgus mobile est admodum, et ad tumultus ac seditiones procliue. Argenti aurique supra modum cupidi sunt, vt nihil ne cogitari quidem possinquod Parisinus homo non aggrediatur, vt pecunias accipiat. Haec tamen de vili plebe ac humilis conditionis capiteque censis potissimum dicta velim.

Mulieres splendidi amictus apperentissimae, fere elegantius vestitae in cedunt, quam vel eafum genus vitae aut opes ferant: nec mariti, vxoribus supra modum ad dicti, vt iis per omnia placere stadeant, compescunt hanc superbiam, sed omnem mouent lapidem, vt desideriis fastuique eatum satisfaciant. Illud saltem in hac vrbe mulietum commendationi seruiet, quod eleganrissimae quaeque et opulentissimae, ipsisque innutritae deliciis non dedignan ut inuisere domus hospitales, ministrate aegris ac calamit osis liominibus, eorumque succurrere egestati.

Fuerunt autem Parisienses priscis annis rudiores et heberioris ingeniihabiti, vt peromnem Galliam Badauti, id est Inepti Stolidiq: audirentiat nostroaeuo excusso illotorpore et hebetudine tam acuti euaserunt, vtipsi extianeis artificiose imponere norint. Nectamen negauerim, multosinter eos esse, quib. illud Cochleae di)=kos fi/ltatos oi)=kos a)/ristos nimium placet, et qui nunquam egressi pomoeriis, rudiores recente cannabe, nomen illud metito sustineant. Sed simul ac pedem vlterius in mundum protulerint, difficilius inescantur, quam quiuis alii. Est aut em populus Parisiorum cum primis nouarum rerum cognoscendarum auidus, quam curiositatis notam Caesar etiam maioribus eorum impingit. Mirifice student recreationi corporis, aut si quid ad fallendum tempus excogitare possunt, suntque multi in quaerendis delitiis oblectamentisque vitae, ad quae studia illos peliciunt exempla Aulicorum, quorum hic vnicus labor est, iocari, luders, ridere, beare cutim. Caeterum Parisienses, qui olim si quid noui euenisset, tantum non obstupescebant, hoc aeuo vix quic quam mirantur, cum peregrinisrebus hostibusque quotidie visen dis adsuescant. Non multum tamen fidunt extraneis hospitibusque, ad quorum aduentum diligenter excubant, ne quid alieni hospes auferat. Nec desunt exempla eorum, qui dum nimis hospitales et Vrbani haberi volunt erga eos quos non satis nouerant, graphiice ab iis circumscripti deceptique sunt. Ar site honestum bonumque hominem cognouerint, qui drutius eorum velis vti hospitio, ea tractabunt comitate et beneuolentia, quam frustra alibi ia toto orbe quaeliueris. Hoc obseruabis singulare Luteriae, quod ad quosuis tumultus noctuinos, aut clamores violari se, spoliari, interimi quiritantiu, neino ianuam domus aperit, nec pedem tecto effert: vt homo ingrassatores illos nocturnos incidens, non in ciuibus, sed in suis manibus aut potius pedibus spem reponere necesse habeat. Nec tamen haecies ratione caret, cum in tam populosa vrbe erones et Plani magno numero inueniantur, qui vt ciues ludibrio habeant et adunco suspendant naso, eiusmodi clamores nocturnos cient, vt suppetias ferre properantes salso irrideant cachinno. Quin et inueniuntur nebulones, qui tenebris abusi hos eiularus cient, vt euorcatos e domibus bonos viros, quos ipsi oderunt, impune caedant. Postremo hoc de ciuibus Parisinis vere dicam, esse comes ac in conuersatione suaues, multoque humaniores, quam in plerisque caeteris Galliae vrbibus oppidisque vsitatum sit.

De agri Parisini incolis idem possem dicere, nisi rusticorum intractabilis feritas me diuersum fateri cogeret, vt ferociores in tota Gallia vix sis inuenturus. Causam huius durtiei sunt qui viciniae Parlamenti adscribant, quod nemo audeat aliter quamad gustum eorum loqui. Id enim si fiat, importunis ac contumeliosis desponsationibus cogent te, vt vindicandae iniuriae ergo manus ipsis afferas. Hoc vbi factum fuerit continuo vid bis in te confertim ruere vulgus agrestium, vt te

Stipitibus duris agitent sudibusque praeustis.

Id quoque rusticis in agro Parisiensium familiare est, vt exhauriant viatores, quibuscunque possint rationibus, ab iisque vel vltimum teruncium exsugant: quo fit, vt vndecunque quis vrbem accedat, semperannonae charitatem offendat. Carnutenses mo um suauitas, elegantia, liberalitas et erga quosuis humanitas commendat, quod pacem concordiamque inter se colant et peregrinos ament, si vel vllo modo se bonos praestant. Laudatur et eorum pieras ac studium religionis, munificentia in pauperes et negoriatio.

Cum his eodem prope modo affecti sunt Belsienses, laboriosi insuper et agriculturae studiosi, quorum praecipua mercimonia in frumento consistunt. Alicubi satis astuti sunt, ne dicam malitiosi, quod subinde a peregrinis ab omnibus locis adeantur. Castellodunensium ingenium acutum et subtile praedicatur, quibus non est necesse vt inulta loquaris, cum ipsi sint parci verborum,


page 136, image: s0180

adeo ne ipsi se ipsos quidem audiant, nec permittant vt colloquentes pertexant filum orationis. Quod quidem vicium illi parti peculiare est.

Blesenses terrae bonitas et aeris naturalis suauitas multum iuuat ad morum suauitatem, vt sint comes, affabiles, simulque subtiles et ingeniosi, boni patres familiae, Dei et peregrinorum amatores, concordie inter sese studiosi. Et vrbreuiter dicam, elegantia et vrbanitate haec gens nulli cedit per Galliam.

Vindecinorum (hodie Vendosme) ingenium suaue, sublime et politum est, quod non sapiat humilia aut abiecta, sed in quacunquere excellre cupiat. Testem huius rei nominabo Petrum Ronsardum, nobilem Vindecinum, ob carminum elegantiam tota Europa celebrem, decus Patriae suae, et ornam, entum totius Galliae.

Aurelienses eorumque vicini non minus politi sunt ac ciuiles, vtunturque idiomate suauiori: linguae tamen perhibentur aculeatae, et mordaces in sermone, vnde vulgo vesparum nomine verberantur. Codati sunt, sibique mutuam praestant operam, addicti mercaturae, quam in multis locis exercent.

Senones iam olim ostenderunt, quam magno essentanimo, cum hi primifuerint ausi, transitis Alpibus Brennum in Italiam sequi. Populus vulgo bonus habetur, nec adeo vafer aut astutus, vt in multis aliis locis: nec vllo modo religionis studium negligit. Nec minus bene audiunt Auxerrani, nisi quod elatiore animo sint, et ad rebellandum procliues: mercimonia tamen sua magna dexteritate distrahere gnari.

Campanos et Brienses, vicinivt nimis in opinionib. suis pertinaces vituperant, eosque ceruicosos appellant: Quae quidem infirmitas multis virtutibus obregitur, quarum nomine sua his populis laus constar, quod naturalem illum feruorem temperantia et moderatione mitigare studeant. Sunt praeterea suauesin conuersartione promti ad officia, timentes Dei, et constantes in sententia.

Picardi bonitate indolis ac morum vix vlli Galliae nationi cesserint: Libertatis amantes, ciuiles, promtiad amicitias, robusti, nec vili aut abiecto animo, celeres in expediendis rebus, vnde a calore capitis vnlgo agnominantur: Indulgent plerumque genio vltra modum, ebrietari minimeinimici, vt nullos aeque ament, quam quistrenue potando cum illis certauerint. Concordiam inter se magno studio alunt, vt si quis vnum ex ciuib. offendat, illi continuo cum caeteris omnibus fu. turum sit negocium. Breuiter Picardorum natio non est vafra aut dolosa, sed quib te tuto credere possis.

Turones circa res sublimes ambitiosi sunt, suaues tamen in conuersatione, dediti mercaturae; inprimis autem fidelitate in reges suos celebres, quam in primis erga Carolum VII. et Henricum IV. reges ostenderunt. Terrae bonitas Caelique clementia illos inuitat vltro ad lusus iocosque, vt a vicinis vulgari scommate notentur, dum Irrisores Turonenses dicunt.

Cenomannerum gens est laboriosa et industria, acutisimul ingenii, vt non facile sint lumbricum per transennam petituri: parci insuper oeconomi, et vicinis ferme astutiores, eoque ad quaeuis negoria expedienda aptiores. Nobiles in hac prouincia magnanimi et imperterriti prae caeteiis Galliae nobilibus existimantur.

Andegauenses et Pictones sublimiacrique sunt ingenio, hitamen illis acutiores. Pergraecantur, mutuo sese ad hilaritatem inuitantes, accipientes et reddentes beneficia. Rustica plebs in his regionibus fraudulenta est et nequam (dicendum) sed nobilitas alacris, cordata et aperta.

Notior est Normandorum calliditas et vafrities, quam vt referri mereatur, Hineque legib. neque consuetudinib. Gallorum subiici volunt, sed sua quaedam peculiaria habent iura, quib. maiores eorum ab antiquo vsi fuerunt: haec pertinacissime retinent atque defendunt. Litigiorum contentionumque fori sunt apprime gnari, vt eludant frustrenturque aduersa ium in iudicio, vt extranei non magno suo commodo cum illis litigent vel etiam consuescant. Caetera sunt ingenio minime contem nendo, cuius rei affarim nobis suppeditant testium, in multis claris et scientia nobilibus viris. Religionis n. studium cum animi magnitudine comungunt, cuius rei exemplum habemus in Guillelmo Conquestore, Normannorum Duce, qui virtute ad Anglorum regnum peruenit, vt et in Volangis et Guiscardo Normanno, quorum posterifacti sunt Principes Apuliae, Calabriae, Siciliae atque Neapoleos.

Britones siue B itanni minores differunt intet se ipsi; alii n. politiores ac ciuiliores sunt aliis pro diuersitate regionum quas incolunt. Qui enim in maritimis locis habitant, minus cultiac vrbani sunt quam caeteri. Communiter tamen loquendo omnes Britones gaudent societate, suaues et amici in conuersatione, nec minus subdoli et versuti, etsi prima fronte subagrestes appareant. Lucri cum primis appetentes: et tamen vino oppido quam dediti, vnde freqquentes sunt in tabernis, in quibus pleraque sua negotia tractant. Auitae religionis tenaces, et Normandorum inimici natura, quorum incommoda pro virib. promouent, vthi vicissim illorum flagiant odio. Britones quihodie sunt, Caesari Armorici dicuntur in comment.

Inculismenses et ipsi sunt in non parua differentia. Oppidani enim ingenio alto sunt et ad res magnas adspirante. Honoris auctoritatisque suae adeo tenaces, vt in vaniloquentiae aciactationis notam in currant. Negotiationis non magnam habent rationem, cum gloriosius ducant suis viuere posse redditib. qua in parte nobiles aemulantur. Praeterea literarum amantes sunt, magnificentia ac morum elegantiae studiosi, inprimis autem nouarum rerum, quodipsis vitium cum omnibus Gallis commune est. Vulgus vero et agrestes ruditatis et hebetudinis notam non effugiunt, durum et laboriosum genus, tenax opinionis conceptae, aptum tamen ad arma feren da.

Petrocorierum genius hilaritatis et laetitiae studiosus, nec minus tamen ad sobrietatem pronus


page 137, image: s0181

est, Mirandum illos inter tot corporis exer ciria tam paruo contentos esse posse. Et quanquam vulgo obesae naris et ingenii crassioris arguantur, testantur tamen illi, qui cum iis versati sunt, eos satis apros esse, ad expediendas honestas res arque actiones, sine litterae tractandae sint siue arma. Posses domos nobilium Petrocoriorum iurescholas virtutis et ciuilitatis appellare: aemulantibus etiam cluibus in oppidis haec nobilium virturis studia. Sed et foeminae illorum castitatis nomine celebrantur, et quod res domesticas gnauiter administrent, dignamque laude familiae curam gerant: caeterarum rerum sollicitudinem abiiciunt, gnarae, viros in earum res curiosius non in quitere.

Lemouicum sobrietas et parsimonia commendatur, et quod vulgo vini non admodum sint appetentes (praeter oppidanos, qui aliquando hilarius se inuitant) quodque domestica negotia diligenter curent. Propinqui ac consanguinei hic fere vna habitant, vt videre sit in vna domo eiusdem pagi, vnum patrem familiae, qui pronepotes suos secum habeat. Inueniuntur et familiae, in quibus cir citer centum numerantur capita eiulsdem generis, vbi con cor diter vna viuitur velut in collegio quodam monastico. Laboriosi sunt, sed litium nimis amantes, de lana caprina controuersiam intentant, quo contendendi studio Tullen ses praecipue laborare dicuntur, Inuenies tamen, qui magis amant armorum vsum quam negotitionis. Nobiles Lemouicen ses in perpetuis fere agunt litigiis, aliis alios litibus distinentibus, caetera magnifici ac generosi, ad quas ludes etiam oppidani adspirant.

Aruerni solertes habentur, ingeniosiac versuti, ocii fugientes, ad rem attentissimi, vnde multum mercatarae impendunt studit, quod fraudulentia plerunque non carer. Sunt praeterea queruli et violentisimul, breuiter tales, quibuscum nolis multum tibi esse negocii. Nobilitas splendida est et magnistca: sed plebs litigiorum amans et contentiosa etiam ob res minimi precii.

Burbonienses Aruernorum vicini eiusdem cum his sunt indolis. Quin. longius ab eis absunt in moribus ac sermone iucundi sunt gratique Ingenio valent subtili ac solerte, studiosirei familiaris et mercimoniorum, et munes in peregrinos. Bessinenses aliquid Germanicae seueritatis redolent: sed et eorundem Germanorum exemplo libertatis suntamantissimi. Robusti in super, intrepidi, ad sueti laboribus, minimeque versipelles, iugiseruilis impatientissimi; caeterum litterarum par um amantes.

Inter Burgundos Diuionenses conceptam opinionem magna pertinacia retinent, amant cre. bros conuentus et conuiuia, honoris sui cum aemulatione quadam tenaces, adspirantes ad res sublimes, catera commodae conuersationis. Foeminae eorum splendidae sunt et cultu vtuntur eximio, matrimonialis tamen fidei tenaces, maritis obsequentes. Promiscua plebs plurimum laboratin colendis vineis: priscae ac auiae religionis Burgundi sunt obseruantissimi, hostes nouitatis et seditionum, audaces et validi, rebusque gerendis peropportuni. Belnensium principaliores ciues iustitiae amantes perhibentur, inferioris conditionis homines velin colendis vineis occupantur, velintexendis pannis Ianeis lineisque ac cannabinis, qua materia regio ista abundat. Salmuriensibus laus tribuitur humanitatis, quod miti sint ingenio, seque ament in uicem ac concorditer viuaht, peregrinosque omni prosequantur beneuolentia. Cabillonenses sunt subtiles ac ingeniosi, dediti facundiae studio, et in quibus nihil admodum desiderare possis. Idem de caeteris quoque Burgundis dicere possis, quod sint ingenui liberique spiritus: nisi forte illis vicio datur, quod more Germanorum vicinorum suotum abutantur vino, non tamen in omnib. locis.

Populus Lugdunensis vrbanitatis acgratiarum affectaror est, suo quodam id est domestieo modo: quanquam in hoc genere plus praese ferant quam praestant. Est genus hominum mercaturae supra modum studiosum, et quod ex re qualiber lucrum caprare possit. Rustica gens veteratorie agit ac fraudulenter: sed Lugdunenses ciues, tam viri quam faeminae, externi splendoris in habitu ac incessu sunt perstudiosi. Frustra in vlla Galliae ciuitate tantum peregrinorum numerum quaesiueris, adeo, vt vulgo ad Italorum mores cum affectatione quadam adspirent.

Segusianis (hodie Forestnses sunt) ingenium tribuitur acre, solers accapax, vt quisuis rebus prudenter consulere nonerunt, quos lucri cupiditas in longe remotis regionibus mercaturae incumbere cogit. Gens nationis suae amantissima, quem affectum in suos ostendunt, cum eos inter exteros egere conspiciunt. Prudentia et cautione opus est ei, cui cum Forestiano intercedat quid negotii. De Delphinatib. generatim dicunt, esse illos amantes patriae suae, soiicitosque suae libertatis custodes, constames in proposito et attenti ad rem. Qui in oppidis habitant laudem ferunt comitatis et affa bilitatis, ingeniique scientiarum capacis, praesertim Mathemtica: um, industrii rerum naturalium peruestigatores in loquendo liberiores et sociabiles. Sunt tamen qui illorum simulationes et grandiloquentiam vituperent. Quod si Delphinates considerare velimus exactius, diuidendi erunt in eos qui montana et qui campestria colunt. Montani sunt rudes et pinguioris ingenii, magis ad arma nati quam ad litteras, magna ex parte operarii et negociatores. Inualuit apud hos monticulas mos, vt appetente hyme omnes emittant e patria, qui apti sunt ad laborandum, vt nemo domi maueat, praeter senes et pueros ad poerandum ineptos. Qui liocumodo emigrauerunt, ad Paschalis festi solennia redire solent, contingitque non raro, vt emissitii illi laculentum parsimonia sua sibiacquitant peculium, vt postea ipsi quoque mercaturam exercere queant. Nobiliores inter Montanos hosce feritatem domiciliorum redolent et ipsi: Caeterum cum aliquandiu Gratianopoli habitauerunt, ad eorum, qui plana loca incolunt, ciulitatem et elegantiam facile peiueniunt. Qui


page 138, image: s0182

montes habitant parsimoniae laudem ferunt, et quod ex variis rebus rem facere possint: primo ex pecore, cuius magnum alunt numerum, vt et e lacticiniis et lighis: cum contra qui in plano degunt, perosi sordes et tenacitatem, pecunias suas animose impendant, nec parum externo splendori tribuant. Ita autem viuunt nobiles illi, vt etiamsi bello infestetur prouincia, et ex nobilitate aliquis vile inhabiter tugurium in media sylua, nemo tamen eum facile inuasurus sit, quod anteid tempus saris commode et amice cum vicinis suis vixerit. Qui plana regionis incolunt, ciuiliores sunt rupi capris illis, sed ocio fere addictiores, quod terrae faecunditas non exigere videatur multos labores. Vulgus nobiles in precio habet et honore, iisque plus tribuit quam in aliis Galliae partibus. Ex vtraque regionis parte non mediocris numerus militum contrahi potest, cum vtrique non multum tribuant litteris. Non adeo addicti sunt Delphinates lucro, sed sufficitillis, si dies suos absque incommodis transigere possint: non quod inter eos non sint qui flagrent desiderio habendi, sed quod id vulgo non adeo frequens sit. Gratianopolivt et Viennae Allobrogum, Valentiae, alusque in ciuitatibus faeininae mire delectantur splendido ornatu, quae vanitas ab his vrbibus in agros adeoque toram prouinciam fluxit. Hanc tamen virginibus et mationis aludem non inuidebo, paucas per vniuersam Galliam inueniri mulieres, quaeingenii dexteritare et menti generositate cum Delphinaribus conferri possint, cum in ipsa sermonis libertare et familiaritate, quam prae se ferunt maximam, maiorem tamen habeant pudicitiae honorisque sui rationem, quanfaeminae quaeuis tetricae et morosae: vt inter res raras referi possit, vel fando accipere, matronam aliquam illicitis amoribus existimationem suam violasse.

Prouincialium mira sunt ingenia. Sobrietati enim plurimum student, praesertim cum de suo cuique viuendum est, suntque satis robusti; verum inconstantes, auari, versipelles, quibus res fortunasque tuas haud tuto credere possis. Verborum iactatores vulgo audiunt, qui contemtis aliis de seipsis magnifice sentiunt. Tanta est autem eorum arrogantia et ferocitas, vt magistratibus suis nullum aut exiguum honorem habeant, vt et exemplis conuincantur, aliquoties superioribus suis nefarias attulisse manus, eosque trucidasse. Foeminae eorum pomposeae sunt, et fastum repraesentant Italicum. Rustici nequaquam pro vitae genere simplices sunt, sed astuti ac loquaces, qui suam ipsi tanta dexteritate defendere nouerunt causam, ac si ab aliquo exercitato rabula instructi fuissent. Qui loca ma. ritima in colunt, strenue negotiantur, et magna solertia mercaturam exercent. Occupantur quandoque in componendis cantiunculis, quibus taedium maestitiamque animi profligant, si quae illis aegrtudo est obiecta. Postrema eorum lans est studium religionis.

Cum Languedociam consideramus, primise offerunt Tolosani, quos ingenio subrili et ad lirteras nato dixeris. Istud vitii habent, quod facile, etiam ad quemuis rumorem commoueantur, quodque parum hospitales sint erga peregrinos. Sed nec ipsis inter se satis conuenit, quam uis ciuiles haberi velint. Carcassonensium, Betierensium, Monspeliensium et Nemanssensium ingensum prae dicatur praeceps lingua secrerorum parum tenax, gloriosa, iactabunda, vana, sermo inconsideratus: quanquam ipsi natiuam libertatem et animi praesentiam interpretentur, In omni illo terrarum spacio, quod inter Tolosam vrbem et S. Spirtus oppidum interiacet, faeminarum fastus et arrogantia est intolerabilis, qui diuersis pigmentis cerussaque fucant faciem, non quidem vt alliciant amatores aut corpus venale habeant, sed vt habeantur formosae, venitque haec stultitia et vanitas apud eas in consuetudinem.

Quin et ipsi viri in ornato splendidoque amictu magnam felicitatis partemcollocant, quamuis et conditionem eorum et opes haecelegantia excedat. Mulierum haec praeciopua est occupatio, vt totam septimanam in elaborando serico consumant, quo quidem tempore tenuiter viuunt, vt habeant quod Dominicis aut Festis die bus luxu et ostentatione deperdant. Hoc tamen potius fit apud Betierenses et S. Spiritus oppidum, quam apud Catcassonenses aut Narbonenses.

Sed ad Viuarienses nos conuertemus: vbi in planirie, quae angusto cohercetur spacio, genus hominum inueniemus minime delicatum aut ocio deditum, sed labori incumbens, vt ex tam paruo agri, quem possident modo, plurimum percipiant fructuum. Rustici colendis vineis incumbunt, in quibus multum spei collocant. Non defraudant genium, sed male vestiti incedunt, qua quidem in re vicinis suis sunt dissimiles. Necfaeminis hic puerisque vacatio conceditur a colendis agris vitibusque. Alit tamen etiam haec terra viuida ingenia et spiritus capaces, ostenduntque multi inter eos ipso sermonis genere, nequaquam se hac parte caeteris Gallis cedere. Nobilium tanta est ciuilitas, et in accipiendis hospitibus comitas, erga eos praesertiam, qui aliqua singulari dote se dignos amore praestant, vt dicere possis, ipsam Humanitatem in hac parte Galliae domicilium sibi constituisse. Hoc autem praecipue dolendum est, quod omnis tractus montanus latronibus et grassatoribus infestatur, qui ne a caedibus quidem viatorum abstinent: qui quandoque iustum agmen conficiunt quasi praelio decertaturi: et hi quidem cunei siue manipuli latraonum quandoque non dissipantur, nisi multa cum effusione saguinis. Duella et ex proucatione digladiationes in hac regione ante Edictum regium tam frequentes fuere, vt prope nihil aliud quam de singularibus certaminibus auditum fuerit. Nobilitas inter eos, qui montana incolunt,


page 139, image: s0183

morumelegantiae admodum studer, et aduenas hospitesque comiter ac prolixe accipit; ad poilitos tamen ciuilesque mores corum nobilium, qui in planitie habitant, montani non perueniunt, ex ceptis iis quos vita auliaca perdolauit. Rustica plebs fera est et audax, minime tamen crafsi ingenii, cum prudenter administrent res suas, nec inopportune de iis quae nouerunt, loquantur. Laboriosissimum genus hoc est, qui vel totum triduum in runcando vno saxo insumant, vt eius loco vitem plantare possint: quae quidem industria magnas illis parit diuitias.

Qui Velaeos montes et Geuodaniam incolunt, eiusdem sunt naturae cum Viuariensibus montanis. Nobiles enim et plebeii eodem modo quo illi viuunt, excepto quod Velaei contentio. siores sunt, et rudioris ingenii quam Viuarienses. Quin et apud illos grassatorum abunde est, vt in Foxensium montibus, vbi omne ius in vi ac viribus consistir, In vniuersum tamen omnes rerum ac commodorum suorum minime sunt negligentes.

Et quia de Foxensibus mentio facta est, hos quoque videamus. Hi igitura puero laboribus et arrumnis per petiundis adsueuerunt, siue longumac difficile iter conficiendum sit, siue sustinenda fames. Sed nec sir mum ipsis pectus aut animus deest. Praecipuum huius regionis malum est, quod multi, quibus viuendi commoda desunt, aut mendicitati aut latrocinits animum applicant. Quan quam inter latrocinandum hac vtantur moderatione, si obiecta aliqua sufficiente ad sedandam illorum famem offa, primos in quos incides, placaueris, non tantum ipsi te nonlaedent, verum etiam deincepstutum praeliabunt ab aliorum incursu. Minus tamen hi grassatores iis iutesti sunt, qui vel ex Gallia in Hispaniam, vel ex Hispania in Galliam proficiscuntut.

Commenarum regio robustos gignit homines, sed qui litteris parum fauent: quanquam ingenio non sint inepro, sed ad quasuis res percipiendas docili. Ad perferendas omnes vitae incommoditares natividentur, studiosi sobrietatis, cauti in verbis, omnis luxus in vestitu et delitiarum hostes, quibus effaeminari animos arbitrantur. Faeminarum in iis locis prae dicatur pudicitia, cura rei domesticae, erga viros obsequium, et fuga ocii.

Aremiti vulgo putantur ingenii pinguioris, simplices, boni Oeconomi, qui ex quauis re lucrum facere possunt, dediti negotiationi et reipecuariae. Sed nec audacia carent in obiectis periculis.

Bigerrensis populi animus est elatior, ipsi nati ad arma, celeres sunt in expeditinibus, quanquam quid animi habeant, dissimulare nouerint. Inciuiles hi praedicantur, feroces et intractabiles, praesertim in montanis. Iniuriae vel leuis impatientissimi, vt ob exiguam causam caedes committere non vereantur. Caetera naturae (unt non malae, iusti amantes et simplices. Nobiliores inter eos hilaritatis et societatis studiosi sunt, ciuiles insuper et fortitudinis laude praedicati.

Vascones (magnam partem hi habitant A quitaniae) spiritu sublimi sunt praediti, promti ad res gerendas, celeres, animo feruido, apti ad consicienda negotia sua. Elatiores quoque sunt quam par est, semper eminere cupientes, quo nomine in aliorum odia incurrunt. Cum autem inter alios viuunt, vbi se numero et virture vinci animaduertunt, artificiose nouerunt ingenium suum occultare, nec verentur potioribus fieri supplices. Quod dum faciunt, non tamen possunt omnino dissimulare natiuum fastum atque arrogantiam. Nemo illorum iudicio inter illos pauper est: vbi vero ad exteros petuenerunt, quius pro principe viro se gerit. Plerique supra modum auari sunt, atdentque desiderio habendi, quibus. unque id fiat rationibus, et profecto norunt modos acquirendi per fas et nefas. Inuidia plus quam omnes Gallilaborant, aliosque prae se ita contemnunt, vt vix adspectu dignentur, Sed si cuius indigeant opera, videas illos humiliter et seruiliter adblandiri, instar abiectissimorum. Nobilitas vero Vasconum animosa est, ciuilis, et animo hilari, vt caeteris Gallis nihil debeant. Solent hi se creberrime inuisere, vt domus nobilium non absque ratione possis appellare diuersoria, excipitque pater familias hospitem exquisito apparatu: quanqum etiam leui de causa in ius ambulent, quae res inter ipsos vulgatissima biliosae eorum naturae tribuenda est.

Bearnenses sunt ingenio lepido, sociabiles, ciuiles; nec minus vafriac versipelles, diserti in sua lingua, pugnacces et libertatis amantes. Superbi quoque et fastuosi, qui omnes alios prae sespernunt ac fastidiunt, quae alazonia illos apud alias gentes in odium adducit. Hac laude digni sunt, quod litteraium amore tenentur, et facile apprehendunt disciplinas, libenterque auscultant peregrinis. Nob les eorum magnifice se gerunt, nec multum tribuunt comto et splendido amictui, pulcherrimam nobilitatis vestem virtutem existimantes, qua in re non sinistrum est eorum iudicium.

Hactenus quidem singulas Gallorum nationes carptim considerauimus; videamus deinceps quid de Francorum gente generatim dicere habeamus

13

Est autem Francorum natio aperta et libera, quamuis frequentia bella et cum primis ciuilia multum detriuerint de pristino illo candore per orbem decantato. Illud tamen boni illis superest, vt non tam praecipites ruant ad turpia facinora, vt quaedam aliae gentes, cum plerique natura oderint malitiam perfidiamque. Apti sunt et circumspecti, concitatiori tamen ingenio, nec semper


page 140, image: s0184

satis considerant rem antequam eam aggrediantur, quod tramen Itali faciunt et Hispani. Ad bella proni sunt ac faciles, amantque illos qui profitentur armorum scientiam, quos et eo nomine colunt, magis quam litteratos, quos eo tantum suspiciunt, quod iis carere non possins. Nobiles inter ipsos praestant se formidabiles, quod plurimum possint in iis v bi habitant locis, seque di. gne gerant titulo nobilium. Nulla natio sub sole amore et obseruantia in reges cum Gallis certauerit, possisque vere dicere, affectum illum potius ex libertate et integritare proficisci, quam seruili timore. Apti sunt Franci ad quasuis res, necfacile quid quam moliuntur, quod non expediant, adeo sunt ingentiacuri et prompti. Paucos ibi in uenies mente erronea, sed plures leui ac vagabunda, a seuera grauitate aliena, quod potius ex libertate quadam et candore animi, quam defectu iudicii aut rationis oritur.

Apprehendit populus Gallica nus facile quaeuiss opifica, et artes tam liberales quam mechanicas: viri sunt audaces, animosi, qui omnes peruagantur regiones, vel negotiationis vel armorum belliquegratia. Gens hac natura cupidior est nouarum rerum, curiosa, secretorum parum tenax, pompae et ostentationis amans. Inuenies, qui linguosiores sint iusto, plerorumque tamen potius culpabis in feriendo celertiatem quam in loquendo superfluitatem. In vniuersum ambitiosi omnes sunt, vt ante propositum edictum, quo monomachia cohibita est, etiam plebeii homines ab sui similibus offensi, statim ad prouocationes et singularia certamina deuenerint, qua in re nobiles aut milites imitatisunt. Nunc postquam paxsancita est, multam dant operam litteris, videntes togatorum genus in precio esse et honore, et opes colligere, durante hac tranquillitate publica: vnde et viles ac infimi ordinis homines liberos suos ad scholas missitant, scil. vt eruditi euadant columina familiae suae aut anterides anlae. Hinc fit, vt tantus hac tempestate sit studiosorum numerus, vt alterialteris panem praeripiant, et is cui fortuna propitia est, oppresso emergat socio. Fit eriam, vt aliquando rudiores praeferantur doctissimis, cum non multis litteris aut profunda doctrina opus sit in foro iustitiae, sed id sufficiat, si quis iura ciuilia et rationem litigiorum fori, moremquerabulis ac causidicis vsitatum probe calleat: plus enim hic praxi quam speculationi tribuitur. Reperies qui stoliditat is accusent patres, qui tam longo tempore filios suos in scholis distinent, cum plus proficiant vno anno apud actorem aliquem causarum, quam si decennium in euoluendis bonis libris terant. Nec tamen curiae aut tribu nalia destituuntur viris omni doctrinae genere perpolitis, quod eorum controuersiae et scripta ostendunt.

14

Est Francorum nobilitas strenuitate, audacia, generositare animi ante plerasque totius orbis, suntque hae dotes ipsi congenitae, vt prodigii instar sit, videre aliquem nobili ortum genere, qui turpia aut inhonesta sectetur studia. Nam ob hanc causam ent extranei in Galliam ventitant, vt ciuilitatem et morum elegantiam cum virtute coniunctam ibi addiscant. Sectantur autem praecipue venationes, artem militarem, equitandi peritiam, coeteraque exercitia equestlia, studentque omnib. modis matronarum puellarumque demereri fauorem, quib. et ipsis nihil ad perfectam gestuum elegantiam deesse videtur. Quan quam a. mulieres per Galliam minime velatae in cedunt, sed spectatum veniunt veniunt spectentur vt ipsae: haec tamen comparendi in publico libertas tantum abest vt eatum honori deroger, vt potius faciat ad conseruandam pudicitiam, cum constet, iis quae intra septa domus conclusae aetatem agunt, vel ipsa carceris repagula desiderium rerum prohibitarum instillare, vt nitantur invetitum cupiantque negata. Tam aianimosi sunt nobiles Franci, vt existimem aciem aut cuneum ex iis constantem vinci difficilime posse, quin porius si iusto constent numero, teirori futuram omnibus aliis, et reportaturam victoriam non dubiam ab quo. uis hoste. Auctoritaris suae vt sunt tenacissimi, ita ea plurimum pollent, vt si quis nobilis in oppidulo aliquo aut pago habitet, etiamsi dominus illius loci non sit, suo tamen exemplo caeteros flectere ac mouere possit. Qui ex equestri sunt inter Gallos ordine, crebro se inuicem inuisere solent: quod si quis ex inferiori censu se illis admiscere velit, continno caeteri adsunt, eumqueita ex. cipiunt, vt eum confestim poeniteat extra ordinis sui limites egressum fusse. Si duos nobiles inter oriatur controuersia grauior, aure quam ad contestationem litis aut arma perneniat, vicini adsunt, et dissidentes inter se componunt. Litteris artibusque im pente fauent, non vt illas in lucrum suum conuertant, vt plebii homines faciunt: sed quod existitnent, rerum scientiam et eruditionem praecipuum esse nobilitatis ornamentum. Occultant a. studio se ea quae perceperunt, non facile in publicum ea proserentes, nisi inter amicos. Ante omnia a. student eloquentiae, omniaque quae possunt, faciunt, vt facundiae consequantur laudem, vnde se largam gloriae messem consecuturos arbitrantur. Vnusquisque a. se felicissimum iudicat, si illustrium nobiliumue mulierum meritis sibi conciliare possit gratiam. Caeteros tamen in hoc genere longe antecellunt, qui in aulis regum principumque aliquandiu vixerunt, qui multo politiores sunt iis, qui pedem patria nunquam extulerunt: quanquam ne hi ipsi quidem ob naturae suae bonitatem illis in plerisque generositatis ac virtutis indiciis adeo multum cedunt. Quod quidem me arbitro inde prouenit, quod in singulis prouinciis sodalitia nobiles alant, in quib. semper aliquisunt qui in aulis prin cipum vixerunt, et caeteros instruere possunt, quo pacto se quam optime gerere debeant. Nostra tempestate melior nobilitatis pars, inter quos ii qui sunt ingenio liberaliore et generosiore, aulam regiam sectantur, vt anno von aut altero ibi viuant, quamuis eriam sint qui officiofius colendi regis gratia ab eo nunquam discedant, vnde fit, vt regia plurimis hominibus semper sit frequentissima. Exercitia nobilium aulicorum vsitatiora


page 141, image: s0185

haecferesunt, exultare in equis choreas agitare, tarctare arma, discurrere in equis pro brabeio, concurrere infensis hastis, rumpere lanceas, emetiri Hippodromum, et quae sunt huius generis, His adiunge aleam et omneludicrorum genus, quibus an imum oblectant. Vna tamen res est, in qua plurimum perdunt temporis, vt vacent officiis Cupidineis et occupentur in seruitiis dominarum ac amicarum suarum. Rectius meiudice id rempus collocant, quod in sequela ac comitatu regis insumunt, cum eo proficiscen. tes quocunqueeat, siue ad venationem siue ad alia loca, vt Francorum rex semper cum magno comitatu prodeat, eriamsi ex im prouiso capessat iter.

Solent autem Franci reges maiore in suos vti familiarstate, seque frequentius conspicien dos praebere quam alii per orbem Christianum reges. Id enim fere ingenium Francorum est, vt viuere valerequese non posse opinentur, si a conspectu regis arceantur, adeo, vt si quem rex benignis oculis int eatur, is hanc felicitatem magnis opibus non sit permutaturus. Quod si vnquam Gallia clementes et affabiles habuit reges, potest illa nostroaeuo gloriari, adeptam se eum regem, qui comitate incredibili cuiuis compellate se volenti aures praebeat, a qua consuetudine caeteri orbis Monarchae longissime absunt: nec tamen ideo prostituit auctoritatem suam, sed vt his gratiae suae radiis timentes afflictosque erigiteia alios splen dore Maiestatis suae ad conuenientem metum et reuerentiam adducit. Vnde non exigua spes est vniu erso regno, ob fuscaturum eum gloriam famamque omnium sui seculi regum, et iis omnium Principe dignarum virtum luclentum praebiturum exemplum.

15 DIVITIAE ET OPES REGNI Francorum.

NOn est, cur expectes a nobis Lector, vt diuitias tegni Gallici minurim et curioise persequamur aut rimemur, cum vix vllus sit regni angnalus ab iis vacuus. Omissis igitur priuatorum facultaribus, eas tantum scrutabimur regiones quae magis affluunt, et vnde potissimum abundant Gallt auro et argento. Auspicabimur autem ab Lutetia Parisiorum, quae cum tantae vastitatis sit, ad instar spongiae artrahit ad se potissimam argenti partem quod in Galliam infertur: vt si quis velit numerare illustres ac potentes viros, qui densi frequentesque ibi habirant, Senatores summae Curiae diuitiis ab undantes, Adnocatos et Procuratores, quorum domus quotidie ab aliquot hominum Chiliadibus implentur, Praefectos rationum et Fisci, quorum opes ad principum virorum faculcates adscen dunt: nec non Praesides, Consiliarios, Thesaurarios, Exactores tributorum ac vectigalium, Mercatores ac ciues caeteros Parisienses, modum inuenturus non sit. Necn. ex Gallia solum pecuniae in hanc vrbem comportantur, verum etiam e Germania, Italia, Hispania, Anglia, adeoque ex vniuersa Europa. Argenteae praeterea supellectilis hic rantum inuenitur quantum vix in caeteris Galliae oppidis omnib. simul sumtis: magna in super vis auri argentique signati, et tantum preciosarum mercii, vt sola Lutetia numerosum exercitum alere pos. se videatur. Neque vero sieripotest, quin agrestes, et quotquot agrum Patisinum habitant, et ipsi opulenti fiant, cum ex quauis re in vrbem comportata lucrum pecuniasque conficere possint. Panni coccinei qui Lutetiae conficiuntur, non per Europam solum sed et per Asiam diuenduntur, vt quandoque in ipsum Sinarum regnum et ad Seres populos perferantur, vnde facile est coniicere, quantum ad Parisien ses ex hac materia redeat diuitiarum, cum color ille apud domnes sit in admiratione. Et hoc est praecipuum mercimoniorum genus, quod ex vrbe Parisiorum ad exteros effertur. Deinceps satis scio, me finem non inuenturum, si vellem percensere immensas illas diuitias, quae in solo S. Dionysii Monasterio asseruantur, quarum nec precium nec numerum dicendo attingere quisquam possit.

Carnutes plurimum lucrantur ex diuendito tritico et siligine, omnique frumenti genere, quod ad exteros perfertur: idem faciunt Belsienses et Solonienses. Vinum Aurelienle ad se allicit non tantum negociatores Galliae, sed et Britanniae, aliarumque nationum, pro quo non tantum pecuniae sed et aliae bonae merces Aureliam inuehuntur, Ligeri flu uio magnam iis commoditatem praestante, cuius beneficio mercimonia efferri inferrique in regnum possunt. Multum in super argenti accipiunt Aurelienses ab Germanis Belgisque qui crebri ibi versantur, non studiorum tantum sed et ad discendae linguae Gallicae gartia, quod huius vrbis idiomata caeteris per Galliam credatur comtius elegantiusque.

Apud Belionacenses oppidulum est nomine Bulda, cuius ager magnam copiam gignit subtilissimi lini: huius praestant ia allecti Flandri et Hannones crebro eo veniunt, emtu i illud linum, vt inde confectam telam praestantissimam in longe dissitas dinendant regiones. Est praeterea terra illa aptissima ad conficienda vasa fictilia mirae pulchritudinis, quae vix quidquam cedunt Venetis, vnde magno numero extra Galliam exportantur. Maxima tamen negotiatio consistit in materia vestiaria ex optima lana confecta. quae non solum per Galliam diuen ditur, sed et per Germantam, Italiam, Hispaniamque, quinimo in ipsam vsque Turiam perfetur atque Grae ciam.

Niuernenses ferri bonitas dirat, quod ad exteros exportatur, vt et vitrea supellex miti nitoris et perspicuitaris, quae in illo oppido conficitur.

Andegauenses praeter vina quae Angliae subministrant, ex tela purissima magnam vim argenti colligunt, quod et vicini Pictones faciunt, qui mercaroribus Hispanis potissimum linteamina sua diuendunt, harum ereum apperentissimis.

Vix inuenies vllam per Galliam ciuitatem, vbi frequentiores versentur mercatores quam Rotomagi, aut quae exercitatiores in tractandis mercimoniis habeat ciues, qui ingentibus


page 142, image: s0186

confectis itineribus versus occidentem proficiscuntur, aut superato Aequatore ad Indos orientales vsque nauigant: vnde necesse est eam affluere atque praegnantem esse peregrinis viris mercibusque, arque inter Galliae vrbes opulentissimas numerari debere. Nec hoc mirum est, cum vniuersa Normannorum Prouincia scateat mercatoribus, qui varia cum exteris agitant commercia. Ea vero quae regio haec intra sese nata aliis submittit, sunt panni lanei lineique, nec non sicera liquoresque similes vini aemulantes saporem.

Britanniam minorem siue Gallicam claram diuitemque reddunt primo membranae siue chartae Pergamenae, quae longe lateque diuenduntur: deinde meralla quae terra effodiuntur, ferrum, plumbum cum aliqua argenti massula: tertio portuum multitudo et littorum commoditas ad appellendum apta. Eadem res Rupelianis magno vsuiest ad colligendas diuitias, cum vicino mari Angli Belgaeque mercatores eos adire soleant.

Santonibus lucrosa est negociatio frumentaria, Hispanis singulis annis inagnam frumenti vim apud eos coementibus. Inculismenses praeter tritici felicem prouentum abundant Cannabe, quam exteris magna copia diuendunt.

Petrocorios praeter porcorum saginam, qui frequentes vsque in Hispaniam auehuntut, eriam ferrifodinae lucro augent, cuius metalli frequentissime apud illos officinae, quamuis et aliquot locis argentum terrae visceribus eruatur.

Apud Leinouices magna vis telae lineae rexitur, quae extra Galliam exportata lucrosa est incolis. Ciuitas Limogaea, regionis caput, quamuis a mari distet longius, frequens tamen est mercimoniis. Abundat enim opificibus ingeniosissimis, qui omnis generis instrumenta atque vtensilia fabricant elaboratissima, vi et opera Encaustica mirae pulchritudinis, quae omnia ad exteros perlata ac diuendita ciuium opes non modice augent. Tullentes ditescunt ex oleo e iuglandium nucleis expresso, quarum copiosus apud eos prouentus.

Aruernorum commendantur emunturque casei, quos magno conficiunt numero: nec non panni multiplices, heteromalli, multitia, peristromata variegata, vnde multum ad eos redit pecuniae. Gignit insuper crocum, suppedit atque mulos, quos magno suo quaestu in Italiam Hispaniamue mittit.

Burgundi e vino frumentoque rem faciunt: illo in Germaniam, hoc in Italiam et Hispan. vendito. Inter Emporia non Galliae solum sed Europae Lugdunum caput alte attollit, quod vniuersa Italia, vt et ea Hispaniae pars quae meridionalior est, et in mediterraneum mare porrigitur, huc confluat. Cui rei multum seruit edictum regium, quo iubentur omnes negociatores serici, et eiusmodi tractames mercimonia cum mercib. suis per vrbem transire, vt lustrari et vectigalia exigi possint. Quanquam nostra tempestate lucrum non accedarad superius aeuum, quod maior sit negotiatio in maritiluis locis ob nanigiotum capacissimorum commoditatem, in primis ad Oceanum: Sunt Lugduni non pauci danistae et mensarii, quibus pecuniaria commercia intercedunt non solum cum Europoeis, sed et Afris Asiaticisque.

Secusiani siue Forestenses ferrum suum eiusque nucleum prope per vniuersem orbem distrahunt, praesertim id quod a S. Stephani fano nomen habet, cuius oppidi portissima pars e fabris ferrariis constat, qui ob operum suorum bonitatem et elegantiam loco nomen conciliauere. Mercatorum insuper hic non est exiguus numerus, Delphinates magnas opes nanciscuntur ex frumento, quod in Hispaniam Italiamque diuendunt. Qui montanas regiones incolunt, rem faciunt e re pecuaria, equis, mulis aliisque animalibus, quae Allobrogibus, Taurinis, Inmbribusque submittunt. Quin et argentum conficiunt e rupicaprarum ibicumque venatione.

Qui Languedociam siue Narbonensem incolunt, ex Itati siue Glasto herbam pastillos sub. acta opes colligunt, cuius herbae magna cop a prouenit in Comitatu Lauraguensi, inque campestribus Montpeliensium. Est atitem huius herbae tam quaestuosa negotiatio, vt vel sola prcuincia hanc diuitem facere posse videatur: cum ab omnibus Europae partibus huc conduant emtores, ad tingendos pannos. Albigensibus crocus ibi proueniens quaestum gignit: maxima tamen Languedociae pars opes suas oleo ex oliuis expresso debet. Circa Florensacum, Pomerolam et Lauraguensem Toparchiam quod prouenit frumentum, in Hispaniam diuenditur. Mompehenses ex vnguentis, materia medica, confectionibusque pharmacorum, velut Seplasiarii Capuae rem faciut, quo nomine celeb sores sunt alus: Montignacenses vero e diuendita lana. Frontiniacenses eorumque vicini e vino, quod a Muscei odore Muscarellum vocant, eque vuis passis conditisque quarum vius est per torum orbem Christtanum. Viuariensibus asseres et trabes ac tigna abiegna lucto sunt, quam materiam ligneam extra regnum efferunt diuenduntque. Laudantur emunturque Velaeorum operalanca, qualia sunt pilet, tibi alia, stragula villosa, chlamydes et his similia. Habent et salis copiam, quem Heluetiis caeterisque extra Galliam vendunt, vnde magnam argenti vim colligunt.

Prouincia strictim sie dicta aliis suppeditat frumentum, cuius Camarca Insula est feracissima, vt et tota illius regio nis plana campestrisque pars: in qua praeter Ceretis munera Pomonae mira indulgentia, crescentibus passim malis citreis, aureis, medicis, grenatis, ficubusque: suppetente insuper vins passis maioribus minoribusque, oleo et subere, e qinbus rebus omnib. lucrum emulgetur. Pecuniosiores autem sunt Prouinciales, ob frequentia, quae in omnibus locis maritimis agitantur, commercia, obque commoditatem portuum, quib. tuto creduntur nauigia.

Foxenses ferrum in argentum conuertere nouerunt, accedente insuper pecoris multitudine, quo


page 143, image: s0187

totus ille ad Pyreneos montes tractus abundat. Nec patum augetur incolatum res familiaris, contectis pecuniis ex resina, pice therebinthina, odoramentis atque subere. Aremicensibus mehis et cerae negoriatio quaestuosa est.

Aquitaniae populi variis modis pecunias querunt, Albretenses e subere, pice et resina. Vasconesinque primis Burdegalenses e vino generoso, quodin Germaniam inferiorem inque Anglia auehitur. Baionenses e sicera confectisque arte potionibus. Et vt verbo dicam, Aquitanos diuites esse nece sse est ob plurimas negociationes, conuenientibus eo mercatoribus Gallis, Hispanis, Germanis, Anglis atque Belgis.

Hactenus membratim et per partes scrutati sumus singularum prouinciarum opes, quantum quaeuis diuitiarum ab exteris nationibus percipiat, et quibus vnaquaeque vtatur mediis ad acquirendum argentum, siue id a vicinis exigatsius a longin quis gentibus: et quanquam scriptorum more receptum sit, vt exorsi a generalieribus ad particularia descendant: mihitame contraria via ingredi placuit: vt postquam intelleximus, quibus rebus Gallis abunder, quasque exteris subministrare possit: deinceps facilius discamus, posse Gallos omnium vicinorum ope et suppeditatione carere, peregrinos autem necesse habere, vt ab iis necessaria vitae petant. cuius rei causas si probe obseruauerimuss, aperiet se nobis felicitas terrae Galliae in vniuersum: qua vt persequar, iam in procinctu sum, vt ostendam non solum regni huius opulentiam, sed etiam quantae oper quotannis inaerarium regium inferantur.

Igitur omne Galliae solum, qualecunque illud sit, ad rem aliquam progignendam vtile est. Vbi enim vinum non crescit, ibifrumenta procreantur: vbi ne frumenta quidem, ibi sunt syluae castanearum arborum, aut quercuum, aut prata pacuaque, Confer mihi iam cum hac Italiam ipsam, cuius si ratio ineatur, Apenninus mons quartam occupabit partem: asper et horridus sterilisque ac inops. In Hispania occurrent tibi ingentia aequora sicca et deserta, nulli penitus rei apta. Contra in Aruernorum montibus humus colono minime ingrata est, qui montes frequenter habitantur, abundantes fructibus, gregibus armentisque, vnde affluentia lactis, butyri, caseorum et carnium. Idem dici potest de Montanis Viuariensium, Velaeorum, Delphinatum, Secusianorum, Prouincialium. Quidquid est praetr hos montes terrae, iucunda planitie in spaciosos campos diffunditur, frumento ac leguminibus gignendis aptissimos. Sic vbi humus in colles intumescit, aut vineis obtegitur, aut gratissimo pecoripabulo conuestitur. Posses dicere, certare hic de gloria vtilitatem cum amoenitate, vtra alteram vincere possit. Accedit hoc quoque commodum Galliae, quod omnes eius prouinciae contrahere, ac commercia inter se agitare, suasque altera alteri communicare bona possit, beneficio plurimorum fluuierum, quibus vniuersa perfunditur Gallia, vt in sola Andium prouincia quadraginta amnes maiores minoresque numerentur. Hac re permotam reginam Catharinam Mediceam, quae patrum aeuo vixit, dixisse perhibent arbitrari se, Galliam pluribus perlui fluminibus, quam reliquam Europae partem: quo quidem dicto non multum a veritare abiuit.

Ea dem terrae bonitas, et fluminum multitudo ac commoditas in causa est, quod in Gallia tam immanis sit numerus pulcherrimorum oppidorum, quorum optima quaeque ad fluuiorum ripas aedificata sunt. Quanquam a. Gallia bonis tu. tisque portubus nequaquam destituatur, maximae tamen ac frequentissimae ciuitates non sunt maritimae, vnde apparet, bona eius non abaliis, sed exipsa ad alios profluere, Quod enim alibi ciuitates maritimae maiores cultioresque sunt, quam quae in meditullio regionis aut interioribus partib. spectantur, inde prouenit, quod maiores opes a mari accipiant quam aterra, vt ostendunt nobis celeberrimae vrbes, Genua, Venetiae, Ragusa, Amsterodamum, aliaeque innumerae Quarum ciuitatum autem bona non alieno sed proprio solo accepta ferenda sunt, inter has mediterraneae sunt maiores atque opulentiores, quod patet in Mediolano aliisque Insubriae oppidis, vt et in multis per Germaniam. Cumque generatim loquendo omnes Galliae regiones sint diuites, et fluuiorum commoditas communis, vt pleraque oppida (excepta Lutetia Parisiorum, cuius vrbis magnitudo Aulae atque domielioregis, Parlamento siue summae Curiae, postremo studio vniuersali clarssimo de. betur) mediocris sint capacitatis, aut si quae minora, elegantia tamen ac frequenter habitata sint. Auctor est Ioh. Bodinus, regnante Henrico II. rege initum fuisse numerum omnium per Galliam humanatum habitationum, in quibus turris cum campanis extiterit, ex deprehensa fuisse loca vicies septies mille. Quemadmodum autem vrbes et oppida per Galliam fluuiorum vicinia gaudent: ita quoque arces accastella nobilium ad lacum aliquem aut stagnum apposita animaduertuntur. Etsi autem Lacus per Galliam magnitudine et spacio cum Italicis Helueticisque conferendi non sint; quotquot tamen adsunt, optimis piscibus pleni sunt defectumquo amplitudinis sarciunt multitudine.

Idem de Syluis quoque dicere possumus, quod non tam vastae sint, vt in Germania, sed eo frequentiores quo minores. Hincfactum est, vt superioribus temporibus reges plurimum emolumentie tam crebris syluis perceperint, et nobiles idem faciant nostro aeuo, caesis venditisque lignis non ad furnum solum et culinam, verum etiam ad aedificandum. Cum autem plures sint res, quae peregrinum argentum in Galliam attrahant, frumento tamen Gallicano primae debentur partes, quod non Hispanis tantum Lusitaniique, sed et quandoque Italis venditur. Se. cundae tribuuntur sali, quem vicinae nationes a Gallis petunt, inprimis apud Bertum oppidum Prouinciae, et in Languedocia, vbi videtur virtus


page 144, image: s0188

solis, quam is exe...it [reading uncertain: print faded] in transformanda in salem aqua marina, clanguescere, neque vlterius versu Septentrionem tendere. Reperiuntur et alia solis genera, velutin Lotharingia, vbi ex aqua fontana excoquitur, aut fossitius, qui e partibus subterraneis in graues micas concretus eruitur, velut in Polonia atque Suecia. Quanquam etiam in Germania et Anglia aquarum salsarum sint scaturigines, e quibus multum salis excoquitur, sunt tamen qui illum salem ad Gallicani bonitatem accedere negent. Tertias tribuens lino et cannabi, vnde incredibilis telarum copia contexitur diuenditurque, cuius rei testes producemus Castellanorum Lusitanorumque naues, quae ideo ab Hispali et Vlyssippone in Galliam appellunt, vt inde vela, rudentes atque funes coemant domumque referant. Quarto loco vinum constituimus, cuius incredibilem vim quotannis Angli et Belgae regno euehunt, tantumque argenti vicissim inferunt, vt impossibile sit huius rei inire aut subducere calculum: cum notum sit, quantum vini Gallicani quotidie in exteras regiones exportetur.

His subiunge, si placet Glastum, Crocum aliasque res minoris momenti, quae si coniunctim aestimentur, tantam pecuniae summam conficient, vt vel ex his minutiis regno diuitiae acquiri posse videantur: cum certum sit, vicinas gentes his talibus carere non posse. Etsi autem aliquoties, sic exigente vsu, a regibus prohibeatur, ne quid exportet ut regno, postremo tamen rigor edicti mitigatur, cum constet, ingenti hoc cum incolarum lucro et vsura coniunctum esse. Quin imo eo ipso tempore, quo bellum inter Galliae Hispaniaeque reges gliscebat maxime, commercia tamen cum Hilpanis termissa nnon sunt, tam propter necessitatem quae hos vrgebat, quam ob cupiditatem lucri Gallis peculiarem: vt admiratione dignum no sit, quod superioribus bellis tam in ipsa Gallia quam Italia militibus auro argentoque Hispanico stipendia periohtra fuerint.

16

De redditibus regum Francorum sic accepimus, praeter ius dominii, (vt appellatur quod superiore tempore imagna ex parte oppigneratum suit, et dissoluto debiro paulatim redimitur ab Hypothecariis vt spes sit propediem omnia futura libera) praeter id inquam, tantum ab omnibus regni prouinciis colligi argenti, vt velsolum id ingentem conficere posset, pecuniarum vim. Superioribus seculis, cum in magna raritate esset argentum, reges Galli multo minus acceperunt, quam hac tempestate, vt facile est vel cogitatu. Nam Ludouicus XII. sesquimillio nem percipiebat in singulos annos. Franciscus I. duplicauit hunc auri modum, et ad tres milliones perduxit. Henrico II. sex persoluti fuere, Carolo IX. circiter septem: at Henricus III. decem milliones supergressus est. Ludouicus XII. moriens reliquit regnum plenum auro et argento; cum moderatissime vsus fuisset exactionibus, ob eam benignitatem Pater Populi appellatus. Franciscus I. quanquam magna bella gessisset, plurimumque in ea prodegisset auri, reliquit tamen in Gaza adocties centena coronatorum millia. At vero Henricus II. loco thesauri reliquit filiis suis aeri alieni meredibilem vim, vnde Carolus IX. et Henricus II. filii ac successores eius, non solum populum sed et ordinem Ecclesiasticum grauibus exactionibus premere coacti sunt. Vnde planum fit, reges diuites existimari non debere, qui multos redditus percipiant, sed eos qui prudenter et moderate accepta dispensent, quod exempla docent Francisci I. et Henrici II. quorum ille, cum non multum exigeret ab incolis auri, difficilima tamen bella gessit, relicto liberis suis thesauro non modico: at hic, qui duplum percepit auri modum, gesto bello exiguo, liberis quidem aesal enum, regnomiseriam reliquit. Quod ad nostrum tempus attiner, frustra futuri sumus, si conabimur certum eius pecuniae inire numerum, quam Rex ex vectigalibus, dec imis, pecuniis in Filcum illati, muita, clericorum statutis rebusque similibus ac fortuitis percipit, cum vectigalia, collationes indictionesque non semper eaedem sint, sed pro diuersis casibus varient, et quanquam vectigalia certa et stipendiatis non mutentur: incerti ramen redditus certis legibus aut numero concipi nequeunt. Taceo non solum hanc rem in secreto habri, sed nesciri quidem posse, vt haec ratio computandi incerta pariter et inuidiosa sit futura. Vt tamen curiosi aliqua ratione satisfaceremus, sequentem elenchum certos fixosque redditus annuos comprehendentem subiicere voluimus, vt perceptis his de fortuitis quoque coniectura fieri possit.

17 CATALOGVS REDDITVVM ANVOrum, vectigalium stipendiariotum et Collationum, vt se habuerunt anno a Christo nato MDCIX. cum eorum augmento et stipendiis officiariorum, per singulas Gener iditates (vt loquantur) regni Gallicani consignatus.

GENERALITAS PARISIENIS.

Pro Vectigalibus et Collationibus, libras 769000.

Prostipendiis officiariorum, lib. 147000

SVESSIONVM.

Pro vectigalib. et collationibus, lib. 362465. lib. sol. 18.

Pro stipendiis officiariorum, lib. 3624. sol. 18. den. 10.

CATALAVNENSIS.

Pro Vectigalibus et Collationibus, lib. 473000

Pro stipendiis officiariorum, lib. 72000.

AMBIANENSIS.

Pro vectigalibus et collationibus, lib. 163000.

Prostipendiis officiariorum, lib. 36000.



page 145, image: s0189

ROTOMAGENSIS

Pro vectigalibus et Collationibus. millionem vnum, et lib. 72000

Prostipendiis Officiariorum lib. 11000

CAENENSIS.

Pro vectigalibus et Collationibus lib. 638280.

Pro stipendiis Officiariorum. lib. 9720.

AVRELIENSIS.

Pro Vectigalibus et Collationibus. lib. 537500.

Pro stipendiis Officiariorum. lib. 70500

TVRONENSIS.

Pro Vectigalibus et Collationibus. lib. 919000.

Prostipendiis Officiariorum. lib.102000

BITVRICENSIS.

Pro Vectigalibus et Collationibus. lib. 360740.

Prostipendiis Officiarioru. lib. 4960

MOLINENSIS.

Pro Vectigalibus et Collationibus. lib. 423993. lol. 10.

Pro stipendiis Officiariorum. lib. 66406. sol. 10.

PICTAVIENSIS.

Pro Vectigalibus et Collationibus. lib. 670000.

Prostipendiis Officiariorum. lib. 75000.

RIONENSIS.

Pro Vectigalibus et Collationibus. lib. 656000.

Pro stipendiis Officiariorum. lib. 9000.

LVGDVNENSIS.

Pro Vectigahbus et Collationibus. lib. 865000. sol. 10.

Pro stipendiis Officiariorum. lib. 45000.

BVRDIGALENSIS.

Pro Vectigalibus et Collationibus. lib. 623036. sol. 7.

Prostipendiis Officiariorum. lib. 40663. sol. 13.

LANGVEDOCIA, TOLOSA, MONSPELIVM.

In his locis omnino colliguntur. lib. 751517. sol. 3.

DELPHINATVS SOLVIT.

Pro tributo, collationibusque lib. 20160.

Ad casus et necessitares regionis lib. 30000.

Provectigalibus ordinariis. lib. 27513.

Summa lib. 77673.

PROVINCIA.

Soluit in vniuersum. lib. 86463.

BVRGVNDIA.

Pro iure regi debito soluit. lib. 168250.

Prostipend is Officiariorum. lib. 9445.

BRITANNIA.

Pro exactionibus et impositis oneribus. lib. 380460.

LIMOGAEA.

Pro tributo, collationibus et incrementis iunctim. lib. 670000.

Pro Salariis Officiatiorum soluit libras 75000.

18 ROBVR MILITARE REGNI FRANCORVM.

CVM Galliae regnum ferme in medio orbe Christiano situm sit, consequens est, id multum posse ad coniungendas ac diuidendas potentissimorum Europae Principum vires, cum habeat a fronte Italiam, a tergo Angliam, ab manu sinistra Germaniam, a dextra Hispaniam: praeteieaque hinc Heluetios, illinc Belgarum populos. Sita est insuper Gallia inter virumque mare, Meditertaneum et Oceanum. Hac situs ratione facile potest vel adiuuare vel impedire vicinotum principum conatus atque expeditiones. Ipsa ab omnibus partibus partim natura partim opere manuque munita est, Alpibus velut saepimento diuisa ab Italia; Pyrenaeis montibus ab Hispania; interiecto mari a Britannia; fluuiorum diuortiis a superiore et inferiore Germania. His finibus prospectum insuper est oppidis arcibusque munitissinus; suppetente copia armorum omnis generis, tormentis machinisque eneis; caeterisque instrumentis militaribus, vt et bonis mil tibus, ductoribus ordinum copiarumque praefectis. Neque vero ex historiarum monumen tis colligi potest, a primis regni huius cunabulis ad nostra vsque tempora, Francos domi victos fuisse ab vlla extera natione; praeterquam ab Anglis, quilongo et difsicili bello magnam Galliae partem occupauerunt: Praeterquam autem quod hae victotia contigit Angiis ex discordia Principum Galliae, quorum monnulli illos iuuerunt, non diu durauit eorum dominium, cum paulo post non tantum ex illis partibus profligati fuerint, quas armis aequisiuerant, sed et possessionem Normaniae Aquartaniaeque amiserint, quamuisillae prouinciae antiquum fuerintregum Anglieorum Patrimonium. Maiores autem hoc aeuo Francorum regum vires vna res praecipue facit quam superioribus seculis; quod vicini reges potuerunt velut occasione inuadendi regni vti Gallorum Principum auxiliis, cum tunc vnus quidem esset Dux Britanniae, alius Aquitaniae, hic Normannorum ille Burgundionum Borboniorumque Princeps, qui irati regibus exterum hostem in regni viscera admiserunt; vt bello cum Anglis gesto factum est, quos Britanniae mtnoris Dux aduenientes excepit, aut quando ad portus et littora Normandiae securi appulerunt. At hac tempestate, cum Britannorum, Aquitaniae, Normandiae Burgundiaeque Principatus Regis dominio subiecti sint, tale quid non est metuendum, nisi forte a Burgundiae Comitatu aliquid immineat periculi. Sed et hoc multum facit ad robur Galliae; quod principatus aut dominia, quae illustribus familiis sunt haereditaria, non ita minutim concerpantur et in plures diuidantur, vt fit in Germania et aliquot locis


page 146, image: s0190

per Italiam; sed maxima pars iure primogeniturae maximo natu cedat, reseruata caeteris haeredibus exigua particula, qui cum vident vnicam eminendi rationem in virtute sibirelictam, ad arma et militiam animum applicant. Idem quoque faciunt inferioris ordinis nobiles, qui cum vident patere sibi quoque ianuam ad honores perueniendi, omnibu modis annituntur, vt digni praemio qut officio aliquo habeantur. Hinc fit, vt Gallia semper viris fortibus strenuisque militibus abundauerit.

Duum autem generum cum sit militia, quae terra et quae mari geritur: de hac Galli non multum dicere habent, cum ob paucitatem nauium et defectum nautarum remigumque nunquam tam valida classis expediri potuerit, qua vlli finitimorum principum mari bellum inferretur: vnde coactus fuit Franciscus Gallorum rex Turcarum nauibus auxiliisque vti. Quae cum ita habeant, negari tamen non potest, nunquam Francis opus fuisse externis auxiliis ad defensionem regni patrii, cum in Oceano cogi potuerint ad ducentae naues, et in mari Mediterraneo circiter quadraginta triremes, quarum tamen nauium numerus nostra aetate multum imminustus est. Fuit aliquando etiam triremium harum vsus in Oceano, sed ad transportandos homines e Gallia in Scotiam, non ad offensionem vllius principis. Neruus autem atque robur militiae Franciae consistit in militia terrestri, et magis quidem in equitatu quam peditatu, quod e Germania et Heluetia pedites conscribi celeriter possint etiam maximo numero, et non videatur consultum armare manus vilis plebeculae, et quisquiliarum regni. Haec res tantum auctoritatis conciliauit equitatui, qui patrum memoria Fere solus ex nobilitate constitit: hoc autem tempore mixtura quaedam est ex variis hominum generibus: quidam enim pro stipendiis merent, alii respectu alicuius beneficii, quo regi obligati sunt, suis sumtibus militant. Equitatus ille qui ex obligatione in bellum proficiscitur, Gallica appellatione vocatur L'arrire ban, constatque e nobilibus vitis, qui iure Feudi siue beneficum tenentur ipsi in militiam proficisci, et equo merere, quod praecipue rex obseruauit in vltimo bello Sabaudico. Cum autem magnus per Galliam sit nobilium numerus, conse quens est, magnum quoque horum equitum cogi posse cuneum. Constant autem turmae equitum aliae quidem centenis, aliae vero quinquagenis equitibus. Maiores illae sequuntur ductum alicuius Principis, aut Comitis Regii stabuli, aut Mareschalli Franciae.

19

Hoc tempore cum alta in pace degamus, exiguus alitur equitum numerus: suntque hi.

Turma equitum cataphractorum cum alia leuis armaturae.

Turma equitum armatorum Reginae.

Turma equitum Ducis Andegauensis.

Centuria Principis Condaei.

Centuria equitum Principis Vindocinensis.

Centuria equitum Marchionis Verneuillii.

Centuria equitum Comitis Regii Stabuli.

Centuria equitum Magni Equitum Magistri.

Et has quidem, nec plures equitum turmas in armis expeditas alit Rex.

At si bellum aliquod oriatur, tantus repente confluit equitatus, vt vel sine peditibus hostilem percellere possit ac rumpere aciem. Omnis enim per Galliam nobilitas nostro aeuo maiore quam olim studio in peritia equitandi, et ex equo pugnandi se exercet. Sed et inter plebeios ac ciues multi sunt, qui in superioribus bellis stipendia fecerunt, nata bello iuuentus, abundansque opibus, quorum praecipua oblectatio est, equos martios domi alere, vt e vestigio eos conscendant, cum primum rauco sonuerunt coinua cantu.

20

Iam deinceps de peditatu dicendum erit. Quanquam autem Vascones optimos suppeditare pedites semper crediti fuerint, qui Hispaniae fines attingunt, quod melius tolerare possint labores et incommoda belli, multumque cum Hispanis commune habeant, quodque ex iis facile ad octo aut nouem millia militum cogi possint: quanquam etiam ii qui montana Viuatensium et Delphinatus incolunt, Vasconum peditibus nulla ex parte cedant, vt illi iudicant, qui huius rei certam habent notitiam, cum et plus peditum in militiam mittere possint quam Vascones: multa tamen millia, peditumque legiones ex aliis quoque regni prouinciis cogi posse nemo dubitat, quorum bona pars ipso usu bellandi peritiam acquisiuit: accedente natiua Francorum animositate, qui facile nomina dant militiae, promti paratique ad capessenda arma et subeunda pericula.

Non sunt autem peditani Gallicano vsi prisci Francorum reges, quod seditiones populares hac re exitatum iri meruerent. Et licet Carolus octauus cognito peditum lefectu instituerit, vt quinque millia peditum Gallorum stipendiis aletentur: quanquam etiam Franciscus I. eos ad quinquaginta millium numerum extendere voluerit: vorunque tamen consilium effectu caruit, cum ordines regni minime consultum indicarent; eo quod populus inermis freno magistrali facilius coherceri possit, accedente metu, ne propter exercitia militaria vulgus agriculturam negligeret, magno vniucuiusque detrimento: neque in bello adsuescerent latrocinus furtisque ac direptionibus agrestium, vnde non leues tumultus in regno sint exorituri. Hoc tamen procerum Galliae Senatusconsultum omnem effectum amittit, rege aliter censente.

Ludouicus II. rex, vt populum ad arbitrium haberet obuoxium, primus ademit vulgo arma, contemtisque Gallis Heluetiorum conscripsit phalanges: suntque eum imitati; quorquot secuti sunt reges. Nobis autem videtur is in magno errore versari, qui putat ciues regni timidos ac dissolutos fore, si miles peregrinus conscribatur. Acquiritur enim audacia cum experientia armorum, addisciturque ipsi quae bellum secum


page 147, image: s0191

veheresolet, detrimentis damnisque, acciditque, vt experientia illa in regno communis fiat populo cum militibus, his quidem, quod ex professo sectentur militiam, illis ob necessitatem defendendi se Sicut autem conuersatio cum bonis homines bonos facit: ita frequens cum militibus consue rudo milites efficit. Accedit quod peregrini lotorum plerumque sunt imperiti, multaque subin de se offerunt maximi momenti, quae quam bene alienigenis et extra regnum natis committi pos. sint, non video. Consultum igitur multi existimant, vt populus illus prouincie, in qua bellum gerendum est, instruatur in exercit iis militaribus, partim ex necessitate, vt Principi indigenti militibus praesto esse possint: partim quod nonnunquam ex improuiso inuadatur regnum, nec conscribendis exteris tempus suppetat. Hoc tempore non multi pedites stipendiis aluntur, quorum tamen si in vniuersum ineatur ratio, comperiemus, ad iusti exercitus modum accedere. Nos Lectoris oculis copirum pedestrium elenchum subiiciemus.

Primo loco sunt quatuor signa stipatorum corporis, quorum ductores sunt, Vitriaeus, Comes Termensis et Pralinius.

Legio Praetoria constans signis XX. cnius dux Crecquius.

Legio Pedemontana et ipsa constans signis XX.

Legio Picardica, composita e signis XX. ub ductu Ramburrii.

Legio Nauarrena signa peditum habens XX.

Legio Campana et ipsa constans signis XX.

Legio Heluetiorum, quorum dux est Bassompetrius.

Centum heluetii custodes corporis regii, quorum Praefectus Dux Bullionaeus.

Quod si quae belli necessitas ingruat, vt rex numerosioribus indigeat copiis, ad primum hostium rumorem adsunt vltra quatuor millia miluum, qui in omnes repentinos casus, extra regnum regiis aluntur stipendiis.

Quod ad voluntarios milites per Galliam attinet, quorum aliquis in armis vsus est, etsi eorum certus numerus iniri non potest, satis tamen constat, plurimos breui tempore conscribi posse, quod ad oculi nictum, vtaiunt, maxima hominum vis confluere soleat, quibus nec animus nec manus deest ad pugnandum, vt in proximis hisce bellis patuit; cum ambitiosa Francorum natio expeditiorem ad honores adscendendi viam non habeat, nisi per militiam.

Postremo tanta est im Galliae regno alimoniae abundantia, vt quantumuis magno exercitui nurriendo sufficere possit, accedente fluuiorum multitudine, quorum beneficio commeatus de loco in locum supportari potest. Hinc factum est, vt Carolo V. Imperatore Galliam primo per Prouinciam deinde per Campaniam cum exercitu inuaente, illae regni partes aluerint, praeter praesidia passim in oppidis collocata, vltra centum quinquaginta millis militum: et nosta memoria, regnante Carolo IX. XX. millia equitum, XXX. millia peditum extraneorum, e Gallis utem equitum millia XV. peditum C. neque hae tantae copiae vllam in regno annonae charitatem excitauerunt. Antiquis temporibus solebant reges Francorum perpetim alere MMM D. equites hastatos, et MMMM D. sagittarios pedites, fuitque tempus, cum quatuor millibus equitum, sex peditum perpetua fuerunt persoluta stipendia. Turmam autem equitum sequebantur C XXV. sagittarii, erantque hi sub ductu vnius einsdemque tribuni, solisque vexillis aut signis differebant. Ita singulae equitum hastatorum centuriae trahebant post se CC L. sagittarios. Stipendia horum militum quotannis XIII. millia coronatorum conficiebant, erantque huiusmodi. Signifer percipiebat coronatos CCC. Locumtenens CCCC LXXX. Capitaneus DCCC XX.

Sunt autem hae copiae ad tam pulchrum ordinem et velut perfectionem quandam redactae a Carolo VIII. rege, qui certum earum definiuit numerum, constituitque illis stipendia iussis se perpetuo exercere in armis, distribuitque in munitiora regni loca, vt iis praesidio essent, cum iis praefecisset centuriones, tribunos ductoresque ordinum, adiunctis dissignatoribus, quaestoribus et armorum annonaeque prafectis. Summum autem in eos imperium erat penes Comitem Stabuli regii et Mareschallos caeterosque Galliae proceres. Cum his igitur copiis militaribus prisci Francorum reges non solum stabiliuerunt suum regnum, sed etiam bellum intulerunt Asiae Africaeque, vt et vicinae Germaniae Hispaniaeque, nonnunquam etiam transitis Alpibus tremere fecerunt Italiam, quod Gallorum ingenium ad arma sit procliuis, et validi eorum impetus a principio: in quo quidem plurimum ad victoriam momenti situm est, quod acre et impetuosum pugnae initium saepe felicem praelii exitum post si trahat, contra lenta et inualida principia aliquoties fugae et perditionis causa extiterint. Hinc Galli se in praeliis terribiles fecerunt, vt non facile quis eos bellos impune aggrediatur. Difficulter enim primi sustinentur Gallorum impetus, qui sunt ardentissimi, quos si felix sequatur effectus, eos facit multo animosiores.

21

De re tormentaria hoc mihi dignum videtur consideratione, quod singulari prudentia omnes machinae aheneae per totam Galliam vnius generis sunt: neque nimis magnae, vt ipso pondere ineprae fiant; neque minores iusto, quae parum efsicaces futurae sint, vt in tanta parilitate vniusmodi globi ferrei ex omnibus coniici emittique valeant, eademque pulueris Pyrii quantitate onerati, iisdem instrumentis moueri, iisdemque iumentis trahi posint: quae res maximis non caret commodis, quod conuenientibus omnibus pilis globisve cum omnibus tormentis vitetur confusio in onerandis illis; quodque rupto vno vel inutili facto, pili eius e caeteris coiici possint, cum sint vniuersa eiusdem


page 148, image: s0192

ponderis vt sublato vno, statim aliud in einus locum submitti possit.

Est autem longitudo vnius tormenti pedum ferme decem, currus autem cum sua sella quatuordecim pedes conficit, vt aenea machina currui suo imposita simul consiciat pedes circiter nouendecim. Accedit aliud inuentum, quod vnumquodque tormentum eo loco, vbiforamen ab summo est, ad concipiendum ignem, ferro munitum est, quo vi Hammae aesaut metallum fusile facile consumatur, et foramen subinde laxius euadat, quod si fiat, multo minor debito ipsi cannae aereae ad eiaculandam pilam vis est, vt inutilis tota iudicetur machina, cum nulla ab huius rei peritis adprobetur, nisi quae centies aut octuagies, singulis diebus explodi possit. Omnia haec, si cum naturali situ regni Francorum coniungantur, id adeo validum potensque reddunt, cum praesertim sit sub unius regis imperio, cuius tantae vires, prudentia, circumspectio, argenti copia, rerumque omnium necessariarum abundantia. Extant autem in vicinis regionibus plurima documenta, quid Galli possint, si velint aliis bellum inferre populis.

22 [correction of the transcriber; in the print ---]

Quod si veteris historiae voluerimus euoluere monimenta, inueniemus, Gallos priscis seculis occupata Italia non labefactasse saltem, sed et euertisse Romanam potentiam, multasque in remotissimas regiones suscepisse expeditiones. Sed sufficiant nobis Caroli Magni res gestae, cuius non tam multis parasangis, ac superiora a nobis est remota memoria: Illius ergo Garoli tanta fuit potentia, vt subactis Saxonibus Bauarisque, Hispaniam bello aggressus, Saracenos prostrauerit, Regnum Longobardorum in Italia euerterit, Italiae ipsius potissimam partem occupauerit, posterisque suis prope dimidiam Europam reliquerit. illustrissimae qutem sunt Francorum expeditiones in Palaestinam regionem, ad eruendam ex infidelium manibus ciuitatem Hierosolymitanam, quae expeditio cum in Claremontano Concilio decreta fuisset, a sola Gallorum natione suscepta, tanta voluntatis promptitudine, constantia, virtute claruit, vt omnia bella sacra, quae vnquam gesta sunt, longo post se relinquat interuallo. Quid? Graecia ipsaque adeo Asia, nonne sensit vim armorum Francicorum, a quibus Imperium Constantinopolitanum occupatum retentumque aliquandiu est? Sensit et Africa cum Aegypto regnante S. Ludouico quid Franci possent, qui etsi captus fuisset, in eas tamen descendit conditiones Rex Tunetanus, vt quadraginta millia ducatorum aureorum in singulos annos tributi nomine poliiceretur. Eodem tempore occupauit Carolus Andegauensis cum Sicilia Regnum Neapolitanum, penetrauitque posteritas eius in Hungariam, vbi pluribus annis regnauit. Sed et patrum memoria Garolus octauus breui temporis spacis, miro successu partis aliquot victoriis, magnam Italiae partem acquisiuit, cuius exemplo inuitati reges Galli Ludouicus XII, Franciscus I. Henricus II. in eandem regionem duxerunt exercitus, quamuis tam praeclaris ausis defnerit fortuna.

Quod ad defensionem regni attinet, praeterquam quod Gallia populosissima est, vt sub Caroli noni regno initis rationibus viginti milliones hominum numerati fuerint: itemque praeter copiam alimoniae, armorum, tormentorum, praeterque ipsius situs rationem commodissimam, passim per totum regnum inueniuntur oppida munita, castra, arces, propugnacula, tanto numero, quanto vix in vllo alio sis reperturus regno. Horum fortalitiorum diuersae possunt allegari causae.

Primo, regno in multos principatus atque Dynastias diuiso, quiuis Princeps muniendis suis intentus fuit fimbus. Deinde Anglicana bella, quibus Britanni magnam sibi subiecerunt partem Galliae, coegerunt Francos diueris in locis munimenta opere manuque excitare, accedente alicubi ipsius naturaloci, et ratione situs, quae omnia iuuit incolarum sedulitas, cum vix vlla gens Francis in hoc fortificandi genera sit conferenda, vt nec leboribus nec sumtibus parcant. Vt autem haec quae diximus, clarius nobis innotescant, age Lector, percurramus rotam Galliam, praecipuasque illius regni lussremus munitiones.

Lutetiam hic omittemus, quae etiamsi muro nullo cingretur, vt reuera infirma sunt et ruinosa eius vrbis maenia: tamen ob incredibilem incolarum multitudinem vinci nisi fame subigique non potest.

Corblia, quae Caesaris Iosedum putatur munitissnnum foret oppidum, nisi a duobus montibus ab vtroque latere infestari posset, quanquam alter, qui Gastinensium finibus imminet, versus Fanum Magdalenae, non tam formidandus est oppido, quod longius absit, quam alter qui est ab eo latere quo Sequana fluit ab oppido vicino quod Villa noua S. Gorgii dicitur.

Carnutum ciuitas latis munita est ad sustinendam validi exercitus obsidionem vt superioribus bellis patui, Castellodunum firmum putatur et magni momenti oppidum, quod in edito monte situm sit, aditus habens perdifficiles, munitum insuper propugnaculis et arce, ad quam non nisi per vnam viam adiri potest, nempe qua ab finibus Belsensium venitur.

Aurelia digna est quae inter validas ciuitates numeretur, firmata munitionibus, et quod ibt Ligeris amnis transiri possit. Testis erit huius rei trux ille Attila Hunnus, cuins victoriarum cursum sola remorata est Aurelia: vt et Angli, qui hanc vrbem anno salutis M CCCC XXVIII. diuturna obsidione a mense Octobri vsque in Maium cinxerunt, repulsi per Iohannam Virginem.

Gergouia sex Leucis Aurelia distans, quanquam exigus sit, munita tamen satis est, nec parui momenti, quod ibi Ligeris fluminis ripae pon. te iungantur.

Montargium siue Mons Argi inter valida oppida numeratur, quamuis nec tanti momenti neque roboris existimetur vt Aurelia.



page 149, image: s0193

Castrum Landonium multa sustinuit mala praeteriris bellis; potestenim aliquandiu resistere, simediocre imponatur ei praesidium.

Senonum ciuitas super Yonnae fluuii ripam extructa, qui e Gastinensium montibus profluit, maenibus fossisque optime munita est, potestque facile defendi.

Auxerra super eundem fluuium, oppidum satis validum ipsius situs ratione. Incipit enim ab ima ralle, ascenditque crebris aedificiis in summum montem, vbi arx eminet antiquissima, densis firmissimisque mutis nixa, qui superioribus temporibus vice propugnaculi fuere, vnde totus ager vicinus defensus est.

Trecense oppidum (hodie Troia Campaniae) non minus forte habetur, quod validis muris cingatur, et ciuibus ad arma promtissimis habitetur, quod idem et de Auxerranis dici vere potest.

Mons Calluus (vulgo Chaumont) etsi inter antiquiora uumeratur oppida, bonis tamen fortibusque includitur maenibus, quibus crebrae intercedunt turres, ambiente muros profunda fossa: Sed nec arce caret.

Vitriaum Partensium Francisci primi regis tempore instauratum vel potius aedificatum est, cum sit in finibus Campaniae: quanquam non in prisco loco, sed in vicino pago, cui nomen est Mons curtus, super collem, qui dimidiae Leucae interuallo abest ab eo loco, vbi vetus oppidum extructum fuerat, Archite ctus atque dissignator fuit Hieronymus Marinus Bononiensis, ad cuius delineationem iacta sunt fundamenta, ipsumque extinctum oppidum. S. Desiderii Fanum in eiusdem est Campaniae finibus, roboratum ea munimenti specie, quam formam Realem nuncupant, postquam anno a Christo nato MD XLIV. euersum fuerat.

Monterium in penitioribus Campaniae situm Castellum habet forte et spaciosum.

Meldensium ciuitas (Meaux) monti tota incumbit, paludem h bensab Occidentali latere: diuiditurque ipsum oppidum, vt vna quidem pars appelletur Vrbs, altera vro Forum: inter vtramque interfluit riuulus aut torrens, e petra prosiliens: vtraque cingitur fossato satis alto, et in media Vrbis parte assurgit collis editior cum imposita arce, quae imminet atque minatur Foro. Muris quidem cuigitur satis validis, non tamen nostro more munita est.

Nec exiguum nec patui momenti est Catalaunani Campaniae, cum secundo loco numeretur a Durocortoro Rhemorum, metropoli totius regionis.

Ex Campania in Picardiam profecti inuenimus in finibus eius multa loca egregie munita, Laudunum, Fertaeum, Fanum Quintini, Peronam, Cappellam, Ardresium, Dorlanum, Corbeiam, et caput regionis Ambianum. Praeterea Abbatis Villam, aliaque oppida minus firma, Bononiam Morinorum, Montem regium et pleraque huius generis. Suessionum oppid um roboris est minime contemnendi, et quod hostilibus armis resistere possit. Bellouacensium oppidum situm est in interioribus, munitum adprime, inprimis qua Parisinum agrum spectat, vt vel longam obsidionem tolerare posse videatur. At vero vbi Caletes siue portum Icium contemplati fuerimus, vt nostra quidem tempestate munitum est oppidum illud maritimum, facile fatebimur, primas ei inter omnes Picardicas ciuitates deberi ratione firmitatis. Quod si caepta per Gubernatorem eius loci perfecta fuerint munimenta, tale euadet, vt obsidione aut oppugnatione capi nequaquam posse videatur.

Lingonuni oppidum (Langres) ipsius loci genio ac natura sirus robustum est, habens insuper muros firmissimos. Mons clarus Vallo propugnaculis fossisque optime munitus est, iussu Francisci I. et Henrici II. regum, quod primum hoc sit oppidum regni, quod occurrit venientibus ab Lotharingia.

Niuernensis ciriitas firmitatem suam debet maenibus fossaeque profundae, accedente ponte quo Ligeris amnis stratus est. Hinc magni momenti ob transitum existimatur.

Biturigum vrbs ob easdem causas inter validas bonasque Galliae habetur:

Sancerra in edito monte aedificata, ausa aliquando fuit, fiducia munimentorum suorum arctissimam perferre obsidionem. Sed incolarum aduersus regem seditio, qui eam ad custodiendum transitum Ligeris fluuii, fortiorem facere voluerunt, in causa fuit, vt Condaeus Princeps ingressus demoliretur Sancertanorum muros atque munitiones, quod accidit anno Christi M DC XXI. Est et aliud oppidum ad ripam Ligeris amnis, quod Charitatis tiomine insigne est, satis validum ad cuiusuis exercitus sustinendum impetum.

Issodunum in Biturigibus est locus adprobe munitus, praeterque propugnacula castrum habet in edito situm, forte ac validum, vnde in obsidentes globi ferrei commode mitti possunt: fossa insuper ampla cinctum.

Turonum ciuitati nullum munitionis genus deest, cum sita sit super Ligerim fluuium, bonis muris ac fossis cincta, vt merito maximi fiat. Eiusdem momenti etiam est castrum Ambosianum, super eundem amnem extructum; super quem et Salmuria sita conspicitur, firmis circumdata moenibus. Castrum autem in ea, cum fuerit firmissimum, usse Ludouici XIII. regis nouis munitionibus nudatum, fossaque completa est, ne possit rebellibus receptaculum praestare, transitum Ligeris amnis in sua potestate retinere laborantibus.

Inter validissimas Galliae arces locum inuenit Castellum Lociarum (de Loches) quod super altam rupem exaedificatum, vnum saltem habet, eumque difficilem aditum, quem claudit firmum propugnaculum, muri validi, et fossa duplex largissima, nec tormentis videtur arx haec pulsari aut oppugnari posse, nisi perfringatur rupes ipsa, habens in circumferentia circiter mille ducentos passus. Neque suffossionibus aut cuniculis


page 150, image: s0194

hic quidquam efficietur, cum contrariis viis subterraneis iam is conatus sit elusus.

Andegauensi ciuitati profundae fossae et optima maenia firmitatis famam conciliauerunt, accedente arce validissima, quae inter optimas Galliae referri potest, cum fosatum eius in solidam petram incisum sit, nihilque ad summam munitionis inter missum; nec id as re, cum duos fluuios vicinos habeat, Sartam et Ligerim: qua laude etiam dignus habetur Pons Saeus.

Normandia, quae in nostro ordine sequitur, non pauca habet munita oppida et cCastella, inter quae primo Loco occurrit Rotomagus, tanti roboris, vt vel diuturnam obsidionem ferre possit, notumque est, hanc Vrbem magnos saepe exercitus remoratam fuisse. Nec contemnenda est Baiocensis ciuitas.

Falesiae situs talis est, vt quanquam in valle posita ab omni pare cingatur montibus, aditus ramen eius et suburbis adhuc humiliore sint. Superbit haec optimo castello, extructo in summa rupe, imminente oppido cincta firmis maenibus lataque fossa. Proxima est eiuitas quam Normandi sua lingua Caen vocant maritimam, act quam vsque aestus et reciprocatio maris adscendit, vude non exiguae aestimationis habetur oppidum, cum spaciosum sit et medio criter munitum, vt longo tempore defendi possit, accedente arce supra rupem aedificata, in cuius medio turris assurgit quadrata, summae altitudinis et crassitiei, cui respondent aliae quatuor turres oppositae, non multo minores, cum area ipsa cum vestibulo arcis tam ampla sit, vt acies quinque ut sex millibus militum constans in ea commode instrui possint.

Abrincanense oppidum (vulgo Aurenges) firmum et ipsum est, situm super asperrimam rupem, quam fluctus mrini pleno refluxu alluunt; praeterea sita est haec ciuitas loco percommodo, bonis muris profundisque fossis cincta.

Honfloria et Diepa eiusdem sunt firmitatis, instructa vtraque plurimis tormentis. Fanum Valevii (diuersum ab eo quod est in Picardia) sequieur, vt et Cherburgum, quod oppidorum omnium vltimum Anglius ereptum est per Carolum VII. regem, cum eos regno eiecisset; Mons S. Michaelis, ab omni latere Oceano cinctus, et Forralitium Insulae Zeraeae: Haec omnia loca peropportuna sunt, ad coercendos ab incursionibus Piratas. Inter omnes autem portus et oppida maritima Normandiae caput alte extollit Portus Gratia, munimentis roboratus insuperabilibus, quorum auctor fuit Franciscus primus rex, vt inde pelleret irruentes Anglos, cum situs eius oppidi sit opportunissimus, nisi quod ab vno latere modicus collis assurgit, a quo id infestari posse videtur: cum autem sit humilior, noceri inde oppido non posse periti indicant.

In Britannia inueniemus Rhedonense oppidum, caput regionis, bonum et forte, cui tamen nihil debet Nannetense, vt et Dola, Veneti (hodie Vannes) Fanum Machlouii. Caterum Blauetum et Bresta in caetera oppida principatum sibi vendicantm quotquot ad littus extructa ordine se sequuntur.

In Pictonum regione primo loco numeranda venit Pictauiensis vrbs, quae nostra memoria fere octoginta millium militum grauifsimam obsidionem sustinuit: hanc sequuntur Maleacense et Gannacense oppidum, item Fanum S. Michaelis, quod bellis ciuilibus graues inimicorum insultus perpessum est: praeterea Niortum Fontenaeum, Castelleraltum et Lusinianum, quae omnia negligenda non sunt. Caput Santonum nuper castro firmo fortius redditum est: Fanum s. lohannis Angelici, vt et Pons oppidum, destructis muris in pagorum formam reducta sunt, ob sedicionem, qua incolae repugnauerant Ludouico XIII. regi, anno Christi M DC XXI. Incolis mensis ciuitas firmata munimentis, magis tamen arci fidit, e qua vis hostilis commodius propulsari potest. Rupellanum oppidum et Portus Marinus tanti roboris est et firmitatis, vt eludere possit vim maximorum exercituum, ideoque habetur Clauis regni Francicised nos de hoc postea dicemus. Iam Petrocorios videamus, quorum caput est validum satis ae munitum, quod nisi ab vno latere oppugnari non potest, quo tamen ipso loco oppidanis dextre prospectum est, vt se defendere possint.

Praecipuum Lemouicum oppidum tale est, vt Saepe magnos principes fatigauerit: Vcerca aurem situs opportunitas tantum concilianit roboris, vt expugnari non posse videatur. Grauem tamen passa est calamitatem anno M DC XIX. Claremontium in Aruernis munitissimum habetur, cum vicinis arcibus,d Vsonio et Nonnetensi, quae habentur inexpugnabiles. Validius tamen putatur S. Flori Fanum, situm in edita rupe, altitudinis et rectitudinis praecipitis, vt adiri, ne dum expugnari capique non possit.

Molinum Burboniorum Elauer fluuius alluit, quod oppidum est tanti roboris, vt nunquam cesserit viribus et furori hostium in proximis his bellis. Mons acutus non est ad sustinendam quamuis vim debilior.

Burgundiae munitiora loca haec sunt, Diuio, Cabillonum, Belna, Auxona, Seura: praeter minora Et arces ac castella quorum magnus est numerus. Augustodunum oppidum magni momenti, nouissima haec bella non afflixerunt, sed opibus viribusque auxerunt, vt tam vrbs, quam Semurium Castrum quamuis hostilem vim sustinere ac propellere possint.

Ad Lotharingiae Germaniaeque fines oceutrit nobis caput Mediomatricum, hodie Metae, quae satis diuturnam Caroli V. Imperatoris obsidionem sustinuit, cum maximos ei admouisset exercitur, quibus vel ipse mundus vinci posse iudicabatur; quamuis hiemis durities inaudita obsidentibus grauior hoste fuerit. Ex eo tempore Castellum ibi erectum est, quo vix munitius est per Galliam.

In meridiem si nos conuerterimus, inueniemus ciuitatem Lugdunensem, inter paucas munitissimam ab ea parte, qua arx destructa est, vbi


page 151, image: s0195

visitur S. lohannis Propugnaculum operis firmissimi, ab altera Ataris ripa est Petra Ancisa nomen Castelli super rupem aedificati, vnde arceri possunt ab illa parte aduenientes. Defenditur autem et Lugdunum ipso Rhodano fluuio; quanquam autem Vrbs non satis munita videatur ab ea parte qua S. Iusti fanum spectatur, obsidioni tamen ferendae sufficiens esse poterit, velsola situs opportunitate, qua et hostilem aciem motari et inimicorum conatus impedire potest.

Delphinatus inprimis ostendit Viennam Allobrogum, oppidum non exigui roboris, super ripam Rhodaniamnis, muris fossisque non perfunctore muniram. Paulo infra hanc occurrit Valentia, quam bella ciuilia Galliae nobilitauerunt, munitam per se, et arce valida superbientem. Siad dimidiam Leucam descenderis, occurret Mons Limarus, oppidum cum castro, quod defendifacile potest. Caeterum nouas munitiones rex destrui iussit, cum inde in Languedociam rediret, quod factum est anno salutis M DC XXII. Super Isaram fluuium in interioribus regni conspicitur oppidum quod Romanense vocant, mediocriter munitum cum duohus Castellis Morasino et Quiriensi, quorum hoc firmius est illo. Hinc peruenies ad ipsam Gratianopolim, quae nouo more optime munita est per Ladighieram Delphinatus nomine regis Praefectum, vt iam inter firmiores Galliae numerari possit. Porro aduersus Sabaudos occurrit Munimentum Barautense, vt eo velut feno hostes ab ea parte venientes coherceri possint. Hinc Dia Vocontiorum. Vapincum, Castrum Serranum, Nyonum, Ebrodunum, Brannouices Et Castrum Essillium ad fines regionis: vnde inimico Delphinatum cum copirs ingredi volenti non parum erit exhauriendum laboris, dones ad penitiora per tot obiices et repagula penetiet.

Prouincia interiore sui parte his munitioribus fidit oppidis: Aquis, Arelato, Cesterone, Vrgonio, Brignola et Pertua. Inter maritimas hae excelunt: Massilia, Tolonium, Castrum Ifium, Fanum Matris Virginis, Turris Hirci, denique Antipolis, cum nonnullis aliis partim melioribus partim deterioribus.

Inter Vrbes Languedociae Tolosa munimentis suis gloriari potest: Narbo autem ad fines proninicae illam vincit, et multo magis Lucata. Fuit Carcassonense oppidum iam olim inter munita habitum, ratione situs: sed nostro aeuo inferior pars adiectis manu nouis munitionibus longe facta est fortior.

Betierenses et Piscenates satis valida habitant oppida: quae tamen multo infra Montem Pessulanum et Nemausum constituuntur, quae duo posteriora adeo firma sunt, vt ad eorum defensionem nullum munitionis genus omissum videatur; vt Pons S. Spiritus, quod oppidum insuper firmo castello auctum visitur.

Inter Velaeorum oppida Anicium, (hodie Le Puii) de vna re iure gloriaripotest, quod nunquam ab hoste vllo occudpatum fuerit. At Castrum Polinacum ratione situs optimi insupera. bile hactenus aestimatum fuit.

Vasconicorum oppidorum munitissimum Burdegala hostem non timet nam de Albano Monte infra dicemus. Augusta Ausciorum super rupem constituta accessus habet perdifficiles, praeterquam ab vno loco, vnde superioribus annis graues inimicorum insulcus repulit. Et Lectoria inter munitiora Galliae loca numerari meretur. Commenarum oppidum huictamen nihil cedit; S. autem Fregelli Fanum ipsius naturae beneficio, situ locoque defenditur. Daxense oppidum natura opereque ac manu munitum est, vt et Baiona, quae eo maioris momenti est, diligentiusque custoditur, quod sit in finibus regni. Ethaec quidem de fortioribus munitioribusque Galliae locis dicere habuimus. Cum autem Castrum vel munitissimum sine praesidio viuorum hominum nihil sit aliud quam corpus mortuum aut cadauer immobileretiam de militibus ea loca defendere aptis deinceps aliquid dicendum est. Hos si per Galliam quaeremus, inueniemus, vix vllum sub sole regnum tantum virorum fortium suppeditare posse, quam Francicum: cum adeo sit refertum incolis, aut etiam plus, quam de maximo Chinensi regno narratur; et si vel hoc sit hominibus abundantius, dicum tamen incolas eius regni molles esse atque effoeminatos, nostros autem homines viriles ac ad arma apros; vtcunque Chinenses praestent multitudine, cum in illo regno Asiatico tantundem hominum in aquis quantum in terra habitare praedicuntur. Quod si intra solam Europam nos continuerimus, inuememus, nullibi locorum tantum hominum incolere, quantum in vna Gallia.

De periculis a vicinis imminentibus ita habet. Anglorum irruptionem non injuria metui posse, siquidem vel Aquitania vel Normandia, vt olim, in eorum potestate esset, et Gallorum pars Anglis opitulartur: caeteroquin enim vinci non poterunt. Vnde verisimile est, Caesarem parum bello effecturum fuisse in Gallia, nisi Gallorum intestinae discordiae ipsi aditum in interiora regna aperuissent, cum mutuis odiis seipsos turpi ratione pessundare studerent.

Nec Hispani Francis metuendi sunt, quod nec sufficiente numero nec quoties velint in Galliam irruere possint, difficilibus omnino futuris expeditionibus, cum per angusta loca, nec insti exercitus capacia transeundum sit: quibus in angustiis, si pauci Galli aduentantibus valide se opponant, eos remorari et desiderium vlterius penetrandi extinguere possint. Taceo Hispanos ad multa munitissima oppida, quae se in finibus Languedociae Aquitaniaeque aduentantibus velut obiices opponunt, capita haud dubie collisuros.

De Belgis nullo modo sunt solliciti Franci: primo quod mulri Belgarum Ordines aucto foedere Gallis iuncti sint: deinde quodcaeterorum tantum non sit robur, vt possint regno huic multum damni inferre: tertio quod


page 152, image: s0196

Flandri vicinaeque gentes tantum ex agro suo non colligant, quantum ad victum necessarium sufficiens sit, cum terra sit frigidior, paludibusque inuia, nec multum frumenti, vini nihil prorsus gignat: quae vtraque ex Burgundia, Picardia, aliisque Prouinciis Gallicanis petunt. Accedit quod maxima Belgarum pars opere manuario victum quaerit, ad quam rem mercatura Gallicana illis plurimum confert, qua si per belli incommodum carere cogantur, nec alimoniam sibi comparare, nec labores suos vendere poterunt. Idem quoque dicere possumus de Tuperioribus Germanis, cum tam horum quam illorum confinia insitper validis oppidis munita sufficientia sint, ad quantumuis violentum eorum sustinendum impetum.

Lotharingia debilior est, quam vt inde aliquid periculi Gallis sit metuendum: cum munitis firmisque oppidis septa sint confinia: quod idem et de Burgundiae Comitatu dici potest, quae regio augustis clauditur terminis, nec tantum exercitum expedire possit, uisi peregrinis viribus augeatur.

Solos Heluetios metuendos esse non diffitemur, cum nobis arcta vicinitate iuncti sint, quodque celeribus irruptionibus incautos et imparatos opprimere possint. Sed vicissim sciendum est, illos Gallis regibus foedere iunctos: deinde finitima eorum loca munitionibus omnibusque rebus recessariis probe instructa, vnde eorum excursiones cohiberi possint. adde his, si vis, Heluetios suo quodam ingenio aptiores esse ad confligendum cum noste, quam oppugnandum munitum oppidum: quodve parum placeat illi genti, e montibus suis in loca plana prodire longuis, relictis a tergo firmis hostium praesidiis ac munimentis, cum non iniu ia metuere possint ne intercipiatur illis alimonia, et redeundi domum facultas intercluditur: quod vtrumque facile fieri posse nouerunt. accedente et periculo, quod illis in loco plano atque expedito ab equitatu Gallicano imminere possit.

Sabaudiae siue Allobrogum Ducem nemo per Galliam metuit, cum illius fines vt et ipsius Italiae, magno firmissimorum Castrorum ac oppidorum numero coherceantur: accedentibus Alpibus transiri plerisque locis difficilibus, quibusdam etiam imperuiis, et terra sterili. Non erit igitur facile Italis irrumpere, nisi expugnatis fortalitiis, aut iis a tergo relictis, qua re nihil fingi potest stultius. A caetera Italia nihil sibi metuunt Franci, cum sint in ea parte principe multi, quibus inter se parum conuenit

23 RATIO ET FORMA DOMINII.

GAllia, cuius olim status fuit Democraticus, nostro aeuo ad Principatum vnius, quem Graeci Monarchiam vocant, peruenit: cuius rex non creatur electione, vt in multis aliis regnis praecipueque Imperio: sed succes sione et haereditate regium conscendit solium, admissis solis ad Diadema maribus, exclusis foeminis: idque ex lege Salica perantiqua, et quae regni fundamentalis indicatur. Eit autem penes regem absoluta potestas, vel inferendi belli, siid vsus exigat, vel sanciendae pacis: itemque percutiendi foederis cum vicinis principibus rebusque publicis. Idem rex pro suo arbitrio potest imperare vectigalia et tributa, creare magistratus, ferre leges, condere statuta, impertire priuilegia, aliaque paris momenti iubere mandareve: sunrque iussiones eius velut Sacrosanctae, quibus nemo ausit contradicere.

Vt autem rustitiam multum apud se valere monstret, nec mandata sua ratione carere. non promulgare solet edicta sua, nisi prius per summos regi consiliarios examinata fuerint atque approbata.

Primogenitus Regis filius, proximus est regni a Patris obitu haeres, idemque Delphini nomine vtitur: haud secus ac in Imperio Germanico, designatus Imperator appelatur Rex Romanorum.

24 [correction of the transcriber; in the print ---]

Est et Reginarum Franciae amplissima auctoritas, vt possit in suis terris conuentus ordinum agere, siue eae dominii iure siue dotis nomine ad ipsas spectent.

In his ius dicitur, ita tamen vt ad Curiam Parisiensem detur Pronocatio, cuius legis auctor perhibetur Ludouicus Crassus rex, qui eam per. tulit anno Aerae Christianae M CCC XVII. Ob. seruandum etiam est, reginam, vxorem regis regnantis, honore anteferri viduae defuncti regis, matri regnantis. Donationes, quibus Reges Reginas coniuges suas affecerunt: constante matrimonio, valent; quamius inter caeteros homines vbique gentium nullae habeantur. Reglinae vxoris, vt et Viduae siue Matris domestici ac ministri iisdem gaudent immunitatibus, quibus ipsi aulci ac ministri regii. Ipsae autem Reg nae non veniunt in partem bonorum, quae Reges mariti, dum regnauerunt, acquisiuerunt, vel salrem ab iis excluduntut bonis, quae iis parta sunt antequam ad Diadema peruenirent, contracto iam matrimonio. reginae viduae consuerudine quadam, vel potius boni ominis ergo nominantur Reginae Blancae, a matre S. Ludouici regis, quae Blanca vocata fuit, vixitque muitis annis: vel etiam a Blanca regina, vidua Philippi Valesii regis, quae vitam produxit vsque ad regnum Caroli VI.

25

Modus autem atque ratio coronandi ac declarandi Reges Gallorum, antequam Fidem Christi recepissent, talis fuit. Rex corona cinctus, grandique impositus scuto eleuabatur, portabaturque caeterorum humeris, tribus vicibus circum castra, acclamantibus vniuersis et regi bene precantibus: crediturque hic mos etiam post assumtum Christianismum obseruatus apud Francos, in tota Merouei posteritare. Sacer enim ille Lecythus, vel, vt vocant, Sancta Ampulla, quae caelitus demissa fuisse perhibetur, tantum adhibita fuit in


page 153, image: s0197

Baptismate Clodouei regis, demumque in secunda aut tertia generatione eius inseruiuit vngendis regibus. Magna autem pars regum nostrorum in Rhemorum ciuitate consecrata fuit hoc ferme modo. Inchoato sacro, Sacerdos Epistolam Sacram manu praeferens, ad regem se conuertit, recitatisque fidei Catholicae articulis, sciscitatur, an ipse eandem profiteatur, proque viribus defensurus sit? Quo annuente, Formula Intamenti affertur, quod tex perlectum ipse praestat subsignatque. Est autem Intamentum tale. Ego Henricus vel Ludomcus, Dei fauore propediem futurus Francorum Rex, hoc ipso die Consecrationis inaugurationisque meae, voueo polliceorque Deo et Sanctis eius, me conseruaturum priuilegia Canonica, Leges, iuraque, quorum nomine vniuerso ordini Ecclesiastico obstringor, quodque vos pro viribus defensucus sim, Deo adsunante, vt regem in suo regno de inre sacere ac tueri aequum est, vnumquemque Episcopum, vninersamque adeo Ecclesiam: permissarumque vt populus nostrae fidei commissus vtatut suis legibus iuribusque, in nostra auctoritate consistentibus.

Hoc iuramentum rex vbi perlegit, tradit in manus Archiepiscopi Rhemensis, spectantibus omnibus, qui adsunt Praelatis Clericisque. Quo facto idem Archiepiscopus accepto pedo pastorali sine Lituo B. Remigii, enarrat quo pacto Victor Papa dederit istum Lituum, cum potestate sibi Ecclesiaeque suae permissa, consecrandi Regem Francorum, qui et statim per Archiepiscopum caeterosque ordinis Ecclesia. stici proceres nominatur et publice declaratun Acclamant Principes regni, cum nobilibus vninerloque populo, ter repetita illa adprobatione: assentimut, volumus, siat ita. Hinc canitur Hymnus, Te Deum laudamus, quo finito Archiepiscopus vngit consecratque regem. Peractis ceremoniis, idem in sella sua considet, sic exigente Priuilegio Victoris Papae, quod per Ecclesiasticos affertur atque recitatur. Habes lector breui compendio Ceremonias, quae in consecrandis Francorum regibus obseruantur, quasque inposterum obseruari ius fasque est. Qui minoris momentisunt ritus, eos data opera amputaui, quod eos alii (de Serres) prolixe persecuti sint, et vt ipsa verborum paucitate Lectori minus molesti essemus. Interregnum si quod habetur, fit istud, quod legitimjs haeres aut minor sit aetate, aut si rex iam sit, habeatur ineptus, vel sit aeger, aut versetur peregre extra regnum. Qui interea moderamen tenent, ita de omnibus rebus statuunt iudicantque, ac si proprias suas res procurarent, non regnum alienum.

Antiquitus filii regum Galliae, obseruata aequalitate diuidebant inter se prouincias regni, neglecto iure primogeniturae: quin et confessi notoriique, vt loquuntur, spursi cum legitimis haereditatem adibant, obtinebatque quisque suam partem sub Regni titulo.

At tertia progenies in vniuersum reiecit spurios, non solum coronae, sed et feudorum fiduciariorum eos incapaces effe statuens: Francicum autem cognomen permittebatur iis. Post obitum Hugonis Capeti constitutum est, vt minores natu regum, velut prinatorum iute, aliquam terrae portionem nanciscerentur, quae lex anno Christi M CC LXXXIII. consirmata est, addito, ne causari minores natu possent, aut certam legitimamque regni partem sibi deposcere, multo minus iuris quidquam praetendere in successione regni, sed vt contenti essent assignatis in sufficientem alimoniam redditibus, sicut pater testamento cauisset. Qui si nihil certi hoc nomine constiruisset, standum erat arbitrio Fratris regnantis, qui a fratribus in ius vocari non posset, etiamsi iis minus quam prospe ipsorum attribuisset.

Filiae regum Franciae, si haeredes masculi supersunt, haereditate nihil percipiunt praeterquam, quae in bonis mobilibus computantur, et quae ab vtroque parente acquisita sunt, ita statuente Lege Salica: quin et in omne aeuum a spe diadematis excluduntur, cum magni indomitique Francorum animi muliebre imperium ferre nequa quam possint: quodque hac ratione ius regni per matrmonia dotis nomine ad exteros transferre possent.

Vidimus etiam filias regias, quae minoribus maritis, et infra regiam dignitatem constitutis nupsissent, Reginas appellari, addito nomine proprio. Permissus est autem iis honor iste, vt ad tempus vitae eo vterentur, quod essent regum filiae: vtunturque illae hoc nomine, scilicet De Fraence, siue Pater eas ante acquisitum regnum, sine regni tempore genuerit, quanquam ante regnum natae illo titulo minime gaudeant, donec pater ad Diadema peruenerit.

Filiae autem primogenitorum regis sine Delphinorum Dominae kat) e)zoxhn\ appellantur, (sine vt Galli loquuntur, Mesdaemes) ob spem quam Pater eatum habet successionis in regno, nisi ante patrem moriatur. Reliquae minore nomine patrio sermone Mesdaemoiselles vocantur, donec ad altiorem dignitatem conscendant, quae illas Dominas appellari, et Francico vti patitur cognomento.

26 DE DVCATIBVS ET COMITATIBVS, QVI REGNO SIVE COronae Francicae denuo inserti sunt: siue Parium Franciae titulo exornati fuerint siue non:

VBI NOTABIT LECTOR, OMNES EA DIGNITATE EXORNATO: fuisse, vsque ad Ducatum Biturigum, ne sit necesse semper idem repetere. BVRGVNDIA.

HAEc Prouincia olim regni titulo illustris, ad Clodoueum Francorum deuenit regemper Clotildam filiam Gundebaldi Burgundionum regis: fuitque posterioribus annis diuisa in


page 154, image: s0198

Ducatum et Comitatumillo Francorum regibus cedente: hoc penes Imperium manente. Henricus I. Rex Galliae Burgundiae Ducatum dedit Roberto Fratri suo anno M XXX. cuius Roberti posteritas eum possedit vsque ad annum M CCC LXII. quando Philippus II. Dux sine liberis obiit: quo pacto Burgundiae Ducatus iure consanguinitatis ad proximiorem agnatum Iohannem regem deuolutus fuit (non autem iure caducitatis ad coronam rediit, vt scribit Tilletus) Iohannes rex peculii haereditarii nomine dedit Philippo Audaci filio, ea conditione, vt deficientibus masculi haeredibus Burgundia ad regnum rediret. Huins Nepos Philippus Bonus Carolum Pugnacemgenuit, quo ad Nanceium trucidato anno M CC CCLXXVI. Ducatus coronae Francicae vnitus est per Ludouicum XI. cum aliquandiu litigatum fuisset.

NORMANDIA.

Aiunt vulgo Normandiae Principem Ducis et Paris Franciae titulis insignitum fuisse per Carolum Simplicem anno Salutis DCCCC XII. Sed haec sententia parum firmis nititur fundamentis. Habuit haec prouincia peculiares suos Duces vsque ad regnum Philippi Augusti, vbi Iohannes Rex Angliae noxae commissoriae nomine feudo excidit: estque ea ratione Normandia velut caduca facta ab Philippo occupata. Postea Angli mota controuersia eam receperunt, et per annos XXX. possederunt. Hinc tursus sub obedientiam Caroli septimi Regis peruenit: cumque eam Ludouicus XI. fratri suo Carolo dedisset, nescio quare rursus ademtam ei coronae regiae subiecit.

AQVITANIA.

Haec primo in Ducatum erecta est ab Carolo Caluo rege, anno Christi DCCC LXI. quae dignitas ei confirmata fuit postmodum a S. Ludouico anno M CC XIX. Angli eam diu obtinuerunt. Sub Carolo V rege sigillatim conclusum est, vt ad regiam potestatem rediret. Ludouicus XII. dedit hanc peculii nomine fratri suo Carolo, hac conditione, ne Pictonum aget sub Aquitaniae nomine comprehenderetur, vtque mortuo Carolo sine liberis Ducatus iste dominio regio infallibiliter coniungeretur.

BRITANNIA.

Britanniae Dux inter Pares Franciae receptus est per Philippum Pulchrum regem anno M CC XCVII. mense Augusto, in ciuitate Nannetensi.

AVRELIENSIS DVX ET PAR FRANCIAE.

Haec dignitas ideo erecta est, vt esset peculii instar, quod cederet regis Galliae secundo filio, qui post Delphinum natus fuisset. Sub hoc titulo eam dedit Iohannes Rex Philippo fratrisuo, qui mortuus est anno Salutis M CCC LXXXXI. Post eum Carolus VI. Ludouico fratri suo, Turonum Duci largitus est, hac lege, ne vnquam ad faemellas haereditate transiret. Hic est ille Ludouicus, qui deinde iussu Ducis Burgundiae iugulatus fuic cui successit in Ducatu Aureliensi filius primogenitus, pater Ludouici vndecimi Gallorum regis.

DVCATVS ALENCONIVS.

Antiquitus hic Comitatus fuit, possessus a peculiaribus suis Principibus, vsque ad Aeliam sororem et haeredem Roberti Alenconii, quae dedit Comitatum istum Philippo Augusto Re. gi: post quem S. Ludouicus quarto suo filio Petro Patrimonialis peculii nomine contulit: quo sine liberis mortuo, Philippus III. tex secundo filio suo Carolo cum concessit, qui vbi rex factus fuisset in peculium largitus est Carolo fratri suo iunion, cuius posteri eogauisi sunt. Carolus VI. Comitatum hunc in Ducatum erexit Kalendis lanuarii anni M CCCC XIV. Mortuo autem Carolo vltimo Duce sine liberis masculis, quod contigit anno M D XXV. Ducatus hic ad regnum caducitatis iure rediit. Post quod tempus Carolus IX. donauit eum Francisco fratri suo, quo sine prole extincto Ducatus Alenconius denuo ad Dominium regium rediit.

ANDEGAVENSIS DVCATVS.

Et hic olim Comitatus in Ducatum sublimatus fuit, addito Paris Franciae titulo, auctore Philippo Pulchro rege, qui in hoc gratificatus est Carolo fratri Valesiorum Comiti, mense Septembri anni M CC XCVII. Confirmauit hanc gratiam Iohannes rex in fauorem Ludouici filii secundogeniti Octobri mense anno M C CC XC. Huius Ludouici posteritas cum aliquandiu rebus praefuisset, defuncto Renato Siciliae rege, Andium Ducatus caducitatis iure ad regem rediit. Carolus IX. peculii fiduciarii nomine contulit Henrico fratri, anno M D LX VI. Henricus hic cum rex factus fuisset, Francisco fratri eum dedit, cuius morte Dominio regio itertum vnitus est.

ARVERNIA.

Aruernorum Comitatus suos habuit antiquitus peculiares Comites, quorum vltimus filiam haeredem reliquit, quae nupsit Roberto Bononiensi Comiti, fuitque hac ratione Comitatus hic penes familiam Bononiensem, vsque ad regnum S. Ludouici, qui eum vna cum Pictonum prouincia Alfonso fratri dedit, quo sine liberis defuncto, Comites Bononienses eum iterum possederunt, vsque ad tempora Iohannis Regis, qui cum Iohannam Bononiorum et Aruernorum Dominam duxisset vxorem, vtrumque nactus est Comitatum. Paucis annis post, nempe anno M CCC LX. Rex Aruerniam Ducatus titulo ornauit, ita vt qui eo potiretur, Paribus Franciae accenseretur, addita insuper agri Bituricensis parte, in gratiam Iohannis filii sui.

NEMVRCENSIS PRINCIPATVS.

Hic, enius caput est Nemurcum oppidum, in


page 155, image: s0199

Ducatum erectus est a Carolo VI. rege in gratiam Caroli II. Nauarraeregis a d. IX. Iulii mensis anni M CCCC IV. hac conditione, vt Secundus cederet Sexto agro Eburonicum, vicinisque terris, quas habebat in Normandia. Nauarreno aucem sine liberis mortuo Nemurcensis Ducatus rediit ad regnum Francorum. Postea datus est Philippo Sabaudo cum agro vicino pro centum librarum millibus: vtiturque hoc titulo is qui nostra memoria rebus prae est Dux Nemurcensis.

DVCATVS INCVLISMENSIS.

Comitatus hic saepe mutauit dominos. Primo peculiates suos habuit Comites: deinde peruenit in manus Philippi Pulchri regis eiusque filiorum Regum Galliae. Horum vnus, Ludonicus Hutinus, filiam habuit Iohannam Comitem Inculifinensem. Vxorem hanc duxit Philippus Ebroicensis, post quem Comes fuit Carolus Hispanus. Deinde eum Anglis tradidit Iohannes Rex. Sub Carolo Vrege peruenit ad Fratrem eius, Iohannem Biturigum Ducem, qui eum de dit Carolo VI. hic rursus peculii iure largitus Ludouico fratri Aureliorum Duci, post quem adeptus est Franciscus I. rex, qui ideo Angulesmensis cognominatur. Vltimus hic fuit Inculismensmm Comicum, cum ipse Comitatum in Ducatum erexerit anno M D XV. iusseritque deinceps regni esse prouinciam, a quo nunquam fuit auulsus nisi iure pignoris, quandopro Hypotheca traditus est Dianae, Henrici II. filiae naturali, hac conditione, vt ea mortua ad regnum renertetetur. Nostro tamen aeuo, defuncta Diana illa Ludouicus XIII. hodie regnans, perrexit eum Pignoris nomine tradere Carolo Valesio, Aruernorum Comiti, addita eadem clausula.

CASTELLERALTVM DVCATVS.

Debet et hic imtia sua Francisco I. regi, qui hanc gratiam fecit Francisco Burbonio mense Februario anni M D XIV. Mompenseria Domina eum nostro tempore Hypothecae sine pignoris nomine possidet.

SEQVVNTVR COMITATVS, quorum Domini Pares Franciae salutantur olim, hodie sunt vniti regno. COMITATVS PICTONVM.

Ademit hunc Anglorum regi Philippus Augustus Gallus, quod diceret illum iniustum possessorem, et qui perfidiae notam in dominum directum incurrisset. Paris Franciae dignitas ei accessit per Ludouicum Huttinum, qui id bene. ficii dedit Philippo Longo fratri, anno Christi M CCC L. mense Augusto.

MARCA.

Comitatus Marcanus eundem Paritatis honotem eidem debet regi, qui id largitus est honori filii Philippi Pulchri mense Martio anni M CCC XVI.

COMITATVS EBR OICENSIS.

Extat in actis publicis declaratio Caroli Belli de erigendo Comite Ebroicensi in Parem Franciae, in fauorem Philippi Longi, scripta anno M CCC XVI. Et tres isti Comitatus inserti sunt dominio regio, per Philippam Longum et Carolum bellum, cum haeterrae diuerso iuse ad eos peruenissent.

ATREBATVM COMITATVS.

Is nostro aeuo Artesia dicitur, auctus dignitate Paris per Philippum Pulchrum, in fauorem Roberti II. filii S. Ludouici. Accidit id mense Septembria nno M CC XCVII. Sed hic nostro aeuo nec regnum nec Galliam agnoscit.

COMITATVS MATISCONENSIS.

Cum Iohannes Galliae rex ab Anglis captus in carcere detineretur, Carolus Delphinus filius eius, Prorex Franciae, Comitatum Matisconensem largitus est Iohanni fratri Pictauiorum Comiti, addito titulo Paris Franciae, vt cum possideret ipse einsque filii ac haeredes legitimi recta linea: litterae consignatae sunt Septembri mense, anni M CCC LIX. Postea, cum Rex in Galliam reuersus fuisset, nullam illam pronunciauit donationem, deditque Iohanni filio suo Biturigum et Aruernorum Principatus, confectis ea dere litteris, mense Nouembri M CCC IX. quibus Comitatus Matisconensis in aeternum regno incorporatus est. Quo non obstante, in transactione Atrebatensi Matiscona data est Burgundiae Duci, et a dominio regio auulsa. Mortuo autem Carolo Burgundo Comitatus is regno denuo insertus est, scripto in eum finem diplomate mense Martio anni M CCCC LXXVI.

FOXENSIS COMITATVS.

Ornauit hunc Comitem Paris Franciae titulo Carolus V II. rex. gratificatus Gastoni Foxaeo Comiti, mense Augusto anni MCD LVIII.

BELLOMONTIVM ROGERII.

Hunc Comitatum inter Pares Franciae adscripsit Philippus Valesius rex, in gratiam Roberti Arrebatensis, mense Ianuar. anni M CCC XXVIII.

SEQVVNTVR DVCATVS, quos Simplices vocant, quod illis dignitas Parum Franciae non sit annexa: quanquam et hi cum corona regni coaeluerunt. DVCATVS BITVRIGVM.

Huius initia incidunt in annum a Christo nato M CCC XXX. quando Iohannes Rex, Biturigum Principem Ducem appellauit Iohannem filium suum in ordine tertium. Desut posteritas huius in filfabus anno Christi M CD XVII. ica hic Ducatus ad dominium regis reuersus est.

DVCATVS TVRONENSIS.

Exornauit Turonum prouinciam Ducalititulo idem Iohannes Rex, eamque donauit filio suo quarto Philippo, postea Duci Burgundiae, cognomento Audaci.



page 156, image: s0200

SVESSIONVM DVCATVS.

Debet hic principia sua atque titulum Ludouico XII. regi subannum MDI.

CARNVTVM DVCATVS.

Carnutum regio Ducali titulo cohonestata est per Franciscum I. regem, anno MD XXVIII. in gratiam Renatae Francicae, Ducis Ferratiensis coniugis. Nostro tempore pignoris nomine eam obtinet Princeps Nemurcensis.

DVCATVS STAMPIANVS.

Agnoscit hic et ipse Ducatus auctorem Franciscum I. regem, qui eum erexit anno salutis MD XXXVI. Possidet eum Hypothecae nomine nostro aeuo Princeps Vindocinensis siue Vendomensis.

DVCATVS VALESIORVM.

Antiquior est hic, institutus per Carolum VI. anno M CD II.

BELLOMONTIVS VICECOMITATVS.

Et hunc Franciscus I. rex Ducatus titulo ornauit anno MD XLIII.

MONTAR GENSIS DVCATVS.

Hulus initia incidunt in annum Salutis MD LX. de benturque Carolo IX. regi.

DVCATVS BORBONIORVM.

Burboniorum ager longo tempore sub simplicis Baroniae nomine notus fuit, vsque ad regnum Caroli Pulchri regis, qui eum Ducatus illustrauit titulo anno M CCC XXVII. in gratiam Ludouici Claremontani, et Beatricis Burgundicae Burboniorum Dominae.

SEQVVNTVR II DVCATVS, quos Simplices et Particulares simul vocant. LONGAEVILLANVS.

Ducatum hunc auspicatus est Ludonicus XII. rex anno Christi MD V. vt gratificaretur Francisco Aureliensi Comiti Dunensium.

TVTEVILLANVS.

Tuteuilla oppidum est Normandiae. Exornauit hoc Ducatus titulo Franciscus I. rex in gratiam Francisci S. Pauli Comitis, cum is matrimonio sibi iunxisset Adrianum Tuteuillae Dominum anno Salutis M D XXXIV.

CHEVREVSE.

Hunc Ducatum erexit Henricus II. rex anno Christi MD LV. in fauorem Caroli Cardinalis Lotharingici. Ioinuillius princeps eum nostra tempestate possidet, vtitut titulo eius armisque.

ALBRAETENSIS.

Et hic Ducatus principia sua debet eidem Henrico II. regi sub annum M D LXXV.

RVANENSIS.

Carolus IX. Gallorum rex huius ducatus auctor est, qui eum erexit vt placeret Claudio Guf. ferio, Magno Franciae Equitum Magistro sub annum M D LXVI.

BELLOPRATENSIS.

Idem Carolus nonus eodem anno huius Ducatus fundamenta posuit.

BOSSIACENVS.

Marchionatum Bossiacenum Ducatus titulo auctum sublimiorem fecit Carolus IX. rex ad annum Christi M D LXVI.

DVCATVS CASTRI S. THEODORI; CASTILIONIS Ad MAtronam; et Epernaeus.

Saepe memoratus rex Carolus IX. has tres Dynastias Ducali titulo exomauit in gratiam Francisci Alenconii anno Salutis M D LXVI.

EBROICENSIS.

Huius Ducatus initia debentur Carolo IX. regi, inciduntque in annum MD LXIX.

BRIEN NENSIS.

Brienna Campaniae oppidum est et Toparchia. Hanc titulo Ducatus insigniuit Henricus III. rex anno salutis M D LXXXVII.

CROVIACVS.

Hunc Ducatum erexit Henricus IV. rex in fauorem Ducis Arscotani.

BARLEDVCANVS.

Bario oppido Ducalem titulum donauit Philippus Valesius anno Aerae Christianae M CCC XIX. Possidet hunc nostro aeuo Lotharingiae Dux, quanquam et ex parte agnoscat dominium Regis Francorum.

ELENCHVS EORVM PRINCIPVM, QVI ANTIQVITVS PARES Franciae dicti fuerunt.

Fuerunt ab antiquis temporibus duodecim Pares Franciae Principes, diuisi omnino in sex Politicos, vel (vt vocant) Laicos. et totidem Ecclesiasticos. Horum rursus tres Ducali vsi sunt titulo totidem appellatione Comitum.

Archiepiscopus Rhemorum, Dux et primus inter Pares Franciae Ordinis Ecclesiastici.

Episcopus Laudunensis, Dux et Par.

Episcopus Lingonum, Dux et Par.

Tres comites Ordinis Ecclesiastici Pares hisunt.

Episcopus et Comes Nouiodunensis, Par.

Episcopus et Comes Bellouacensium, Par.

Episcopus et Comes Cabillonensis, Par.

Secularium fiue Laicorum Principum rursus hi Duces sunt.

Dux Burgundionum, Primus intet Pares Franciae.

Dux Normandiae. Dux Aquitaniae.

Comites hi sunt.

Tolosae: Flandriae: Campadaniae.

Fabulosum est et ineptum, Pares Franciae eorumque originem a Caroli Magni temporibus accersere velle: vel etiam certum eorum institutioni velle praestituere tempus, cum hic nihil certi statui possit, sed omnia lubrica sinc et obscura. Sunt tamen qui obseruauerunt, ante tempora Caroli Simplicis, omnia prope regio


page 157, image: s0201

dominio subiecta fuisse, regnique prouincias longe aliter distributas fuisse, quam posteriori aeuo: rege regni partes subiectis ministrisque suis pro arbitrio concedente. Caeterum sub Caroli Simplicis regno multum potestatem et authoritatem regis accepisse detrimenti. Id enim aeui totum regnum diuisum fuisse ac veluti scissum in septem maiores ac principes Prouincias, sub nominibus Comitum, Marchionum et Ducum cum potestate regia: his tursum alias minores velut Dynastias aut Toparchias subiectas, quae a septem illis velut feuda subalterna aut secundatia dependerent, plane eo pacto, vt nostro aeno Comitatus Turonensis, Andium, Blesensis aliique non pauci directe dependent a Corona regni Franciae. Inter septem illas maiores prouinc as primo loco numeratam Fuisse, quae diceretur Francia proprie sic vocitata cum agro Parisino, quo spacio id terrarum contineretur, quicquid est inter Sequanam et Ligerim amnes, vsque ad fines Normandiae. Verum huius Prouinciae pomaeria Hugo Magnus protulit, extenditque vsque ad interiora Picardiae. Reliquae sicab iis numerantur: Burgundia, Normandia, Flandria, Aquitania, Languedocia (quae tunc appellabatur Gothia) et quicquid posse dit Herbertus comes, sub titulo Comitatus Veromanduoru, extendens se vsque ad Campaniam, Picardiam et territorium Briense.

Quemadmodum autem septem hae prouinciae maximae amplissimaeque fuerint totius Galliae: sic eos, qui has obtinuerint, non solum caeteris dynastis regulisque potendores fuisse, sed et vendlcasse sibi vna cum appellatione principu nomina Primatum et superiorum Franciae, adiectis titulis terrarum regionumque quibus do. minati fuerint. Creuisse autem adeo horum principum potentiam, vt aemuli facti auctoritatis regiae, secessionem facerent a Carolo Simplice rege, eo quod vellet quendam e numero con. siliariorum suorum nomine Sagnaum in altiore supra principes constituere honoris fastigio; qui quamuis humili genere natus esset, totum tamen possideret regem. Haec principum nimia pariter potentia et insolentia reges in contemtum adduxit, factos iam imbecilliores, vsque ad Hugonem Capetum, et inter eius liberos ad tempora Ludouici Crassi eiusque successores, qui principes, cum regibus prope aequales essent potentia, nequa quam iis eum praestiterint honorem, quem posterioribus temporib. Quod si tunc magni illi Principes selpsos appellassent Pares, vt nostro aeuo fit, non est dubium, quin ideo se Pares dixissent, quod aequales essent auctoritate regibus: neque quidem absurde se ita nominassent, cum re veta tales essent. Rursum, si quis consideret conditiones, iura atque priuilegia, quibus antiqui illi regni magnates gauisi sunt: inueniet, dignitatem Parum non fuisse aliam ab ea qua Parespost Hugonem Capetum laetati sunt: quodque nos mouet, vt credamus, posteriores Pares ad exemplum priscorum illorum creatos fuisse, est, quod nemo ex omni Laicorum numero, qui supra recitati sunt, non fuerit aliquis e successorib. magnorum illoru principum, quos ab initio adduximus: accedente hac insuper ratione: Si Hugo Capetus Ducatum suum Franciae conferre voluisset vni e filiis suis hac conditione, ne vnquam deinceps rediret ad dominium regium, haberemus perfectum magnorum illo um principum numerum, qui antea in Gallia fuerant. Britanniae Ducatus illis non accensetur, quamuis prouincia illa satis sit ampla et opulenta, et a Caroli Crassi temporibus vsque ad Hugonem Capetum a regibus neglecta fuit, cum regum praesentiam domestica exegerunt negocia illa autem longius ab esset. Accedit quod Armoricarum illarum regionum principatus instabilis fere fuit et caducus, ob bella extera et ciuilia, quibus perpetuo distinebantur.

Neque vero dubitari debet, Campaniae Comites successisse in dignitate et possessione tetrarum, quas suo tempore possedit Herebertus Comes inter sui aeui Principes, quod prouincia eius inter liberos haeredes diuisa prope nomen snum perdiderit: Theobaldoprisco illo Turonum comite, qui vnam ex filiabus eius vxorem duxetat, ad dignitatem soceri sublimato, cum is iure matrimonii factus fuisset per Campaniam potentior, quam dotis nomine accipere potuit.

Porro Hugo Capetus, cum Diadema regium adeptus fuisset, vt nouam sibi stabiliret potetia, coactus est vnicuique principum eas relinquereterras, quas quisque Feudi aut Beneficii nomine a rege possidebat, cum omnibus graduum honorumque titulis, et imperandi inter suos potestate, vt Duces atque Comites regni prope aequales habetet, excepto solo hominio et inramento fidelitatis, ad quod regi praestandum ipsi obligarentur. Hinc descendisse nostri aeui Pares Principes verisimile est, qui tantum sex e militarium ordine supersunt, quod Hugo Caperus Prouinciam suam, strictim dictam Franciam, indissolubili nexu cum regno vniuerit, quae per antecessores eius ab dominio regio auulsa fuerat, quo facto Lutetia Parisiorum denuo facta est habitatio regum, quae hac dignitate per aliquor annos caruerat. Hinc etiam intelligi potest, quare neque Duces Andegauenses, neque Aurelienses aut Turonenses Pares Franciae non dicantur, cum dependeant velut beneficiatii a Ducatu Franciae. Haec est Lector, coniectuta Vigenetii, quae apud multos locum inuenit, certa potius quam verisimilis dicenda. At alii, inter quos agmen ducunt Pasquerius et Loiselius, parum pensi habentes eos, quitam alte in antiqua illa tempora penetrant: Pares Franciae a Patriciis Constantinopolitanis repetunt, multasque sententiae suae in medium afferunt rationes, quaalii omnino improbant. Eorum ergo opinio a pluribus approbatur, quae Pythoni quoque placuit: Pates Franciae nomen suum non aliunde quam a communi Feudorum vsu mutuasse: quod vasalli, qui obtinebant Feudum Caducarium


page 158, image: s0202

plane et directe ab eodem domino, dicerentur Pares Curiae aut Domus, qui adsunt praesto domino, cum is possessionem terrar um suarum capessit, qui comitiis iudiicisque in causis feudalibus interesse solent, pluribusque vtuntur iuribus, quae ipsis cum Franciae Paribus communia sunt, si parua licet componere magnis: nam et hi interesse solent, velut primi, inaugurationi regum, suntque praecipua summi in regno consilii membra, quod a paribus denominatur, vbi variae feudorum, in primis eorum quae ad Dominium regium spectant, disceptantur causae, quocunque tandem nomine censeantur, in primis quae ipsos pares concernunt: et vt verbo dicam, par Franciae non est alius, quam Legatus et Vicarius Regisipsius. Vnde apparet quot quot e Baronibus Feuda regalia obtinent cuiusmodi sunt Ducatus, Comitatus et eiusmodi, quae ab rege, quatenus rex est, dependent, eos iure diciposse pares regni. Haiusmodi fuerunt a prima eorum institutione duodecim illi, quos supra commemorauimus: Dux Burgundiae, Normandie alii, quos nonnulli appellauerunt pares de iure communi, vt eos a caeteris distinguerent, qui postmodum hoc priuilegio ornati fuere. Numerus autem siue computus temporis certior initi non potest, quam circa regnum Ludouici Iunioris, qui filius fuit Ludouici Crassi: nam ante huius tempora quidam horum Ducatuum eo titulo insigniti non fuerunt, sine fuerint in potestate regum, sine ab iis possessi, qui hac dignitate caruerunt, siue denique non in vniuersum dominium regium agnouerint: quae res coegit nonnullos, vt institutionem huius ordinis ad diuersa tempora retulerint. Regnantea. Ludouico Iuniore, omnes illae prouinciae, principes peculiares habebant pares Franciae, qui eas obtinebant a rege, fidelitatisque iuramentum ei praestirerant nomine feudi sine beneficii, quod nude a corona dependeret. Tunc enim Henricus Iunior, Regis Angliae filius Normandiae Ducatum obtinebat, praestuo clientelae obsequiique nomine iuramento, fratre eius existente Duce Aquitaniae. Eudo eodem titulo possidebat Ducatum Burgundiae. Henricus Largus, Theobaldi Carnutensis frater Comitatu habebat Campaniae. Philippus Flandet et Reinoldus Anfortii filius possidebant Comitatum Tolosanum; Guilelmus vero Roberti filius Comes erat Flandriae. Horum sex Principum potentia magna erat, eorumque prouinciae regni velut limitaneae, vt irruptiones exterorum arcere possent. Burgundia enim regnum claudebat ad Ararim fluuium, qui antiquus fuit Francici regni limes: Normandia Oceanum artingebat: Aquitania idem mare et Pyrenaeos montes, quibus Gallia ab Hispaniis separatur: Campania Mosam fluuium tangebat, qui alter limes est antiqui regni: Tolosa et Languedocia Rhodano amne et mari meditertaneo terminabatu: Flandria vero Scaldi et mari Germanico. Cur autem Burgundiae Dux primum inter pares Franciae nactus sit locum, Vigenerius hanc conatur afferre rationem. Henricum primum, quanquam post patris sui mortem primo. geniturae ius adeptus fuisset, a matre tamen minus amatum fuisse, quae illi Robertum fratrem iuniorem praetulerit, subnixum fauore quorundam regni principum. Caeterum Henricum adiutuma Duce Normandiae, superiorem factum inimicis, coeg sse Robertum, vt contentus Ducatu Burgundiae, quem iure clientelae possideret, de caetero acquiesceret. Verisimile igitur esse, eum hanc fratri fecisse gratiam, vt cum caeteris paribus praeferret. Reuersus est autem Burgundiae Ducatus ad dominium regium Carolo Duce sine liberis masculis excincto Normandia denuo coniuncta est regno, Anglis de perfidia et rebellione in iure conuictis exactisque: vt et Aquitania. Tolosae Comitatus vi transactionis inter regem et Reimundum, postremum Comitem Tolosanum. Campania ad regnum rediit, cum alia ratione satisfactum fuisset posteris ac haeredibus Ludouici Huttini. Flandria non amplius agnoscit Galliae regem, postquam Franciscus I. iuri suo renunciauit.

PARES FRANCIAE ORDINIS ECCLEsiastici.

HIc primum notandum est, exomni procerum Ecclesiasticorum per Galliam numero, eos solos inter pares regni adscriptos, quorum Episcopatus Ecclesiaeque Cathedrales antiquitus comprehendebantur in terris oppidisque quae reseruatae fuerant Carolo Simplici eiusque filiis, vt ibi domicilium regium constituerent, et aulam figerent. Laudunense et Nouiodunense oppida notantur ab Historicis, quod fuerit ibi frequens regum habitatio. Sic Ludouicus Transmarinus dictus, Lingonum vrbem sub peculiare sibi assumsit patrocinium: vnde Lotharius rex anno Christi CM XXC. et Robertus sub annum MXXX. eo miserunt propria sua auctoritate Episcopos, non expectata vsitata electione, quod aliis in locis non moris erat. Bellouacensem comitatum accepimus ab Eudone donatum fuisse Rogerio Episcopo, regnante eodem Roberto rege, circa annum salutis MXV. Obseruant Historici Bellouacensem Episcopu nonnisia quadringentis his postremis annis inter Pares Franciae locum habuisse. Catalaunum certum est, iam inde abanno CML XIII. nulli principum Gallicorum subiectum fuisse. Archiepiscopi Rhemorum eratid aeui praecipua auctoritas supra caeteros regni proceres cum Rhemenses iam ab antiquo a Ludouico Transmarino ius cudendae monetae obtinuissent, quod factum est anno Christi CMXXXVII. Robertus eum Episcopum Ducis et Paris titulo ornauit sub an. MLXXIX.

[gap: illustration]

page 159, image: s0203

QVINAM DVCES AVT PARES FRANciae electi sint posterioribus seculis nostroque aeuoiis per regnum gaudeant honoribus. VENDOMENSIS.

COmitatus Vendomensis siue Vindocinus secundo ramo arboris siue domus Burboniae insertus est, per Iohannem Burbonium, Iacobi filiu, cum is matrimonio sibi iunxisset Catharinam haeredem Comitatus Vindocinensis. Auxit hunc ducis et Paris titulo Franciscus I. rex, mense Februario anni MDXIV. quod ratum habuit Curia Parisiensis a. d. V. sequentis mensis Martii: Camera autem rationalis anno insequente MDXVI.

ANNOTATIO.

Rationes huius sublimitatis et dignitatis has allegare possumus: Officia regi praestita, propinquitas sanguinis, reddituum annuorum magnitudo, Dynastiarum ac Toparchiarum annexatum multitudo et opulentia, quales sunt: Mons ad Aquas duplices, Montoria, Lauerdinum et Fanum Calatii, a nullo superiore praeterquam a rege beneficii nomine dependentes, cum exemptione iurisdictionis, vt loquuntur, reseruatis tamen casibus regalibus et causis ad Parlamenti fornm spectantibus. Conditio autem annexa haec est: vt extincto principe sine liberis masculis, Paris dignitas simul extinguatur, solaque remaneat appellatio Ducis, quae in faeminas transire possit: vt videri possit, Caesarem, Henrici IV. regis filium naturalem et Ducissae Bellofortiae, donatariae dicti Ducatus Vindocinensis, vere non posse sustinere titulum Paris Franciae, nisi hoc Donatio facta secum portet, et approbetur racumque fiat per iudices Camerae rationalis: vt dignitas illa ad conseruandam Pariatus antiquitatem consistat in persona regis donatoris, qui dum vixit, eam transtulit in donatariam: cum facilius sit, rem aliquam continuare, quam extinctam viuificare. Tractat hanc quaestionem Chopinus lib. 3. de doman. fol, 495. nonae editionis: An vetustus Franciae Pariatus mutatione persona um nouus esse dicatur concluditque non videri, cum ait: Paetritiatorum verius praediorum saelariumque haberiquam personae attributum. Non debet autem destinctio ista egredi terminos, dummodo primaeui Patritiatus concessio finita non sit vltimi possessoris interitu, alioquin si prius extraneus patritialem eiusmodi ducatum coemerit, illi nouum Patritiatus diploma erit impetrandum, nisi antiquum nominetur, et referatur ad omnes successores. Quod si Caesar ille, qui hoc aeuo ducatum Vindocinensem obtinet, pro peregrino habetur, decisio quaestionis, illi aduersabitur; quod tamen a multis non existimatur.

DVCATVS GVISIVS.

Hic olim non nifi Comitatus fuit, vsque ad tepora Francisci I. regis, qui vt gratificaretur Claudio Lotharingo, Ducis et Paris Franciae cum exornauit titulo Kalendis Ianuarii anno Salutis MDXXVII. approbante summa Cutia Parisina a. d. XII. Augusti mensis, et Camera computorum regiorum a. d. V. Septembris eiusdem anni.

ANNOTATIO.

Huius honoris atque dignitatis causae sunt variae: Egregia in reges ac regnum merita, coniunctio antiquorum ducatuum cum dominio regio, propinquitas familiae sine potius affinitas, cum Claudius iste duxerit vxorem Antoniettam Burboniam e Comitibus Vindocinis. Obseruant scriptores, primum hunc fuisse principem non sanguinis, qui Paris honore affectus fuit. Conditio addita haec est, vt ipse quidem cum liberis masculis nepotibusque hoc vtatur titulo: extinctis iis simul expiret dignitas illa, remanente Ducis appellatione, vt de superiore siue Vindocinensi dictum est. Verba approbationis haec sunt: Ad onus, quod dictae Paria exi incta, ressortus dictarum terrarum reuertetur in flatum, qui ante creaetionem Ducatus et Pariae extaebat. Camera autem rationalis ita habet: saluis tamen Procuratori Generali suis actionibus, vbi imposterum aliquid Baroniarum et dominiorum aut subiectum redditui et vnioni seu incorporationi Coronae Francicae reperiretur.

DVCATVS MOMPENSERIVS.

Comites Mompenserios imposterum Duces et Pares Franciae salutari iussit Franciscus I. rex, gratificatus Ludouicae Borboniae, Mompenserii Dominae, filioque eius natu maiori Ludouico Bor. bonio, Principi Rupis Guionii; quam re approbauit Curia summa Parifina mense Februario anni MDXXXVIII. et paulo post Praefecti reddituum ac rationum.

ANNOTATIO.

Contigit iis honor iste ob egregia merita, qui. bus maiores eorum superioribus temporib. regis sibi deuinxerant, accedente consanguinitatis vinculo, et Aruernorum Comitatu aliarumque tertarum, quae iure patrocinii et clientelae a solo rege dependebant; exemptione item iurisdictionis. Lex haec dicta fuit: vt extinctis haeredib. masculis simul expiraret Pariatus dignitas, saluo tamen Ducatus stitulo.

DVCATVS ELBOVIVS.

Marchionatus hic antea fuerat, erectus in Ducatum, addito Paris titulo per Henricum III. re. gem mense Nouembri anni MDLXXXI. in gratiam Caroli Lotharingi Comitis Harecurtii. Ratum hoc habuit Curia Parisina a. d. XXIX. Martii memsis anno MDLXXXII.

ANNOTATIO.

Quod et ipsum factum est, vt Carolo illi rependerentur praemia ob sua et maiorum in regnum merita; quodque Marchionatus iste cum Baroniis et Toparchiis suis longe latque extenderetur, luculentosque perciperet redditus:


page 160, image: s0204

quibus non tantum laetaretur ipse, sed et omnes eius haetedes legitimi, tam mares quam foeminae; neque ab alio quam a regio fastigio illae terrae dependerent: quod cum fecit, abstraxit eas a Ducatu Normandiae eiusque clientela, exemitque a iurisdictione eius, quatum Pariatus illius dignitas concernit duntaxat, no autem subiectorum litigia et iurisdictionem ordinariam. Eadem hic lex valere iussa est, vt cessantibus haei edibus masculis reuolueretur ad regem. Ratum habuit hoc Curia summa Parisina pure ac simpliciter: quo facto praestitit ille iuramentum Paris, receptusque est inter summos primae Curiae, consiliarios. Obseruabit Lector, eodem modo litteras siue Diploma hoc ad Padamentum Normandiae missum, vt referretur in acta publica ratumque haberetur, vtiam ante factum fuerat in eadem Curia, velutin foro competenti, cum Comitatus Longaeuillanus Ducali titulo ornatus est per Ludouicum XII. regem, in gratiam Francisci Aureliensis, Comitis Dunensis anno Salutis MDV. ne eximeretur aut distraheretur ab hominio Ducatus Normandici. Quanquam si verum fateri volumus, rectius praestabuntur debita regiseruitia, si Ducatus illi, qui denuo coniuncti sunt dominio regio, vt tamen minoribus natu filiis in peculium culium daripossint, non tam potentes habeant clietelas, cuiusmodi sunt Ducatus. Sic enim fiet, vt peculiaria illa et attributa dominia non possint tantas ab vasallias suis vires colligere, quas regi facturo eis bellum opponete queant: quanqua enim in omnibus beneficiis vel (vt vocant) vasallagiis semper superior excipiatur: non semper tamen ea lex debito modo obseruatur. Huic incommodo vt occurratur, optimum factu iudicamus, vt magna illa Feuda siue beneficia immediate dependeant a corona regia: quamrem vtrum multi nostro aeuo considerauerint, haud pol scio.

DVCATVS NIVERNENSIS.

Niuernenses Comites deinceps Duces atque Pares Franciae haberi voluit Franciscus I. rex in fauorem Mariae Albretanae et Francisci Cliuii, mense Ianuarios, anni MDXXV III. approbante Parlamento a. d. XVII. sequentis mensis Februarii, et curia computorum regiorum eiusdem mensis die XXVIII.

ANNOTATIO.

Tilletus eo capite, quo de parib. Franciae loquitur, obseruat, Comitem Niuernensem inter principes pares relatum anno MCDLIX. per Carolum VII. regem, dantem hoc beneficium Iohanni Burgundo: quod confirmauerit Ludouicus XI. prid. Kalend. Iulias anni MCDLXIV. Sed et Ludouicum XII. de nouo parem creasse Engelbertum Cliuium mense Martio anni MDV. quod et in acta publica Curiae Parisinae relatum fuerit. Exaltationis huius causas extitisse narrant litterae, ingentia merita maiorum eius, in reges actorum Gallorum regnum, inter quos caput alte effert Iohannes Burgundus, Brabantiae Dux, Comes Nemurcensis, auus dictae Mariae Albretanae, qui regem iuuit Burgundis Galliam innadentibus. Secundus ab hoc constituitur Engelbertus Cliuius, cuius commendatur strenuitas in occupatione regni Neapolitani. Tertius est Iohannes Albretanus Comes Trecensis et Retelensis, Mariae illius pater, qui cum Francisco Cliuio bonam regi operam praestitit in bello Pe. demontano. Accedit (vt in litteris illis habetur) dictum Comitatum Niuernensem ab Iohanne Burgundo eiusque successoribus possessum fuisse eodem paris titulo, qui vt pares Franciae obiuerint munia sua in regum Gallicorum inauguratione Se quitur in Diplomate, exaltasse regem comitatum illum in Ducatum (vbi notabit lector, quia pariatus vocabulum omissum est, praesupponi illud haberique non dubium, etsi ea quae se quuntur verba renouationem aliquam innuere videantur) vt titulo illo, velut ab solo fastigio regio dependente, vtatur cum ipsa Maria Albretana, tu haeredes eius mares et faeminae, aut quocunque tandem iure in huius Ducatus possessionem succedant, aut causam proprietariam in illis terris adipiscantur, praesenti futuroque tempore, sub titulo, iure et praerogatiua Pariatus. Haec nouissima verba nouam aliquam creationem in. nuere videntur, quia sequitur: sub cognitione et tribunali prouocatorio summae Curiae Parisinae, quod et a caeteris paribus obseruatur: saluis casibus rega libus et priuilegiis: ita tamen ne quid crectur damni aut praeiudicii Mariae illi Albretanae in suis turibus, proprietaribus, possessionibus et permissione dignitatis Ducalis ipsi eiusque filio vnico. Mandatigitur rex iubetque vt viacvalore huius creationis in Ducatum et Pariatum (quae verba non enunciatiua sed dispositiua cu sint, sine dubio ostendunt Niuernensem pariatum nouum esse, abolito extinctoque iure veteri) Maria illa et Franciscus Cliuius gandeant, laetentur fruanturque titulis, iuribus ac possessionibus conuenientibus. Estque hoc Diploma approbatum tam a Curia Summa, quam a Camera computorum regiorum, pure ac simplicitet, et in acta publica relatum. Notandum insuper est, controuersiam de praerogatiua et considendi ordine motam, decisam fuisse, referente Choppino ibid. pag. 495. Litigantib. Ludouico Gonzaga Duce Niuernensi per vxorem, et Duce Montmorancio, dicen e Montmorancio, mutatas esse in illa pariatus dignitate persouas: vnde Dux Niuernensis litteras declaratorias obtinuita rege, scriptas a. d. 27. Februarii an MDLXV Lestque lis illa diiudicata in consilio mense Iunio anni MDLXVII. Eandem controuersiam Niuernesi monit Dux Aumalius, priores in consessu partes sibi vendicans; vicit autem causam Niuernensis, obtinuitque, vt praecederet Aumalium, ostendentibus iudicibus, nihil hic dari splendori generis, cum vterque Princeps esset estraneus, sed ordini pariatus. Sententia lata ac publicata est in suprema Curia a. d. V. Septembris anni MDLXXIX. Praeter has controuersias alia quoque lis commemotatur, in eodem obiecto mora Niuernensi a Duce Guisio anno Salutis MDLIII. vbi pro


page 161, image: s0205

Guisio contra Niuernensem pronnnciatum est, ita exigente etecti Pariatus ordine. Vnde potius conncere est posteriorem collati pariatus Niuernensis habitam tationem, eumque post Guisios in ordinem missum, secus ac Tilletus perscripsit.

DVCATVS AVMALIVS.

Franciscus Lotharingus, filius maior Claudii Ducis Guisii, Comes Aumalius, primus Dux et Par Franciae salutatus fuit, ab Henrico secundo, cum is ad regni fastigium ad scendisset, mese Iuhoanni MDXLVII. Ratum id habuit Parlamentam a. d. V. Ianuarii anni MDXLIIX. Camera autem tationalis a. d. XII. eiusdem mensis et anni.

ANNOTATIO.

Adscendit Comitatus iste ad hoc honoris culmen ob merita Francisci illius Lotharingici in regem, et quod in Henrici II. inaugutatione Paris Franciae munus obiuetat, tam suo quam claudii fratris sui nomine, vti conuenerat contracto matrimonio inter eum et Franciscam Busaeam, filiam Dianae Pictauiensis, Comitis Valentinae. Lex eadem quae aliis dicta, vt extin cta prole mascula Paris quoque dignitas expiratet, saluo Ducatus titulo, cum exemptione iurisdictionis praeterquam in casibus regalibus, approbante Curia Parisina.

MERCVRII DVCATVS.

Primus Dux et Par salutatus est e Principibus Mercurii Nicolaus Lotharingus, validi montis Comes, ab rege Carolo IX. mense Decembri, anno MDLXIX. Acceptauit hoc retulitque inarchinum Curia cum Diplomate accessorio Henrici III. a. c. XX. Augusti mensis an. MDLXXVI. An Camera computorum idem approbauerit nondum liquet.

ANNOTATIO.

Meritus fuisse creditur hoc quicquid est beneficii Nicolaus ille, cum multum laborasset, velut arbiter, ad conciliandam pacem inter Henricum II. et Hispanorum regem; accedenie illius prudentia atque vigilantia, cuius specimina ediderat, cum turelam gessit Francisci Lotharingiae Ducis, pupilli. Sunt et aliae rationes allatae in medium: Splendor et claritas generis, principatus ampliduo, qui multis bonis oppidis, castris arcibusque; abundat, clientelatum praestantia, existentibus eius beneficiariis nonnullis Comitibus Baronibusque. Iussus igitut est Nicolaus hoc beneficio perfrui, in posteros achaeredes tam mares quam faeminas transmittere, idque a potestate regia absolute acceptum agnoscereide libata ab Aruernorum Ducatu decerptaque iurisdictione, nomine iuris duntaxat et priuilegii pariatus, cum iure prouocationis ad Curiam Parisiensem, et derogaroria ordinaria ad vniendos denuo cum potestate regia Ducatus, Marchionatus et Comitatus.

DVCATVS MOMMORANCIVS.

Baroniae nomine haec regio olim nota fuit, aucta postmodum Ducatus et Pariatus titulo in gratiam Annae Mommorancii, Connestablii Franciae, per Henricum II regem, mense lulio anni MDL I. approbante rem actam summa Curia a. d. IV. Augusti mensis, et Cumera rationum diesequenti eiusdem anni Dissentit ab hoc Tilletus, qui ad mensem Iulium anni MDXL VI. refert, authoremque huius dignitatis laudat Franciscum I. regem.

ANNOTATIO.

Mouerunt autem vel hunc vel illum regem adhoc beneficium egregia viri in Galliae regnum merita, quodque Baro nia haec primo loco habeatur inter omnes totius Galliae, cuius Dynastae seper nobilissimi fuerint existimati, inprimis autem Matthaeus Mommorancius, Connestablius Franciae sub Philippo Augusto. Addita lex est vt intercldente posteritate mascula, paris dignitas collapsa habeatur, salua tamen Ducali soblimitate, sine distractione iuris prouocandi ad Curiam.

DVCATVS PONTERIVS.

Comitatus hic ad Ducis et Paris Franciae honorem exaltatus est per Carolum IX. regem in gratiam Sebastiani Lucemburgici, Comitis Ponterii, et Vice comitis Martiguii, mense Septembri anni MDLXIX. approbante inque acta publica referente Summa Curia a. d. XV. eiusdem men. sis, Camera autem computorum a. d. VII. Octobris eiusdem anni.

ANNOTATIO.

Mouit regem magnitudo et dignitas familiae Lucemburgicae, e qua etiam Imperatores aliquot prodierunt, confoederatioque cum regibus Gallorum, Ducibus Burgundiae, Sabaudiae Britanniaeque accedente etiam sanguinis propinquitate ac affinitatibus: vt Sebastianus ille gauderet hoc beneficio, cum successoribus haeredi. busque suis tam maribus quam faeminis, nec solu hoc de Ducatu sed et Pariatu caperetur: Ducatu duntaxat consideratione Pariatus ab Ducatu Britannico aujlso, neue ipse haeredesque eius a conuentibus ordinum Britanniae excluderentur, sed eundem, quem Comites Ponterii seruare consueuerant, obtinerent locum: ad dita iuris. dictionis exemptione, extra casus regales et iure prouocationis ad Parlamentum Britannicum (saluis tamenab hac quoque prouocatione casibus iuribusque ad Pariatum spectantibus) cum o. nere, vt deficientibus maribus faeminilque tam natis quam nascituris e procreatione dicti Lucemburgici, vel si liberi eius mares non gignerent, vt ita in illis vitilis sexus cessaret, tam Ducis quam Paris appellatio cessaret simul, et dictae tetrae ad Comitarus iura antiqua reuolueretur. Ratum id habuit Curia summa cum Parlamento Britannico, quod prouocationis ius sibi reseruauit, exceptis casibus, qui Pariatum concernunt, neue hoc in exemplum traheretur. Conditio addita fuit, vt solemne iuramentum Curiae praestaretur.



page 162, image: s0206

DVCATVS MAENIVS SIVE CEnomannorum.

Marchionatus hic in Ducatum et Pariatum erectus fuit in fauorem Caroli Lotharingici, qui filius fuit secuno genitus Francisci Ducis Guisu, per Carolum IX. regem, mense Septembri an. salutis MDLXXIII. approbante Parlamento a. d. XXIV. eiusdem mensis et anni.

ANNOTATIO.

Testatus est hoc pacto rex agnoscere se singularia merita et officia, quae Claudius et Fraciscus Lotharingici, Duces Guisit pater et auus, itemque Henricu Guisius, frater Caroli natu maior, Galliae regibus praestiterunt: Inter quae late eminuit defensio vrbis Pictausensis, itemque alia virtutis specimina in proximis his bellis: ideoque iussit, vt tam ipse quam haeredes eius successoresue gauderent eo Ducatu cum Baroniis terrisque vnitis, nec alium quam regem vnquam agnoscerent beneficii dominum, cum exemptione iurisdictionis, praeterquam in casib. regalibus, et quae appellationis iure ad Parlamentum Parisiense spectant, annexa hac conditione, vt nihilo secius Ducatus ille cum cohaerentibus dynastiis diuidi separarique posset, ac si nunquam coaluissent. Ad. ditum est his colophonis loco, vt quamuis ex veteri lege filiae succedere non possent, id tamen in hoc priuile gio non obseruaretur.

DVCATVS PINAEVS.

Huic Ducatui ius Pariatus collatum est per Henricum III. regem mense Octobri anno MDLXXXI. in gratiam Francisci Lucemburgici, approbante factum Parlamento a. d. XXX. Decembris mensis dictianni.

ANNOTATIO.

Fueratiam ante principatus Pinaeus Ducali titulo ornatus per eundem Henricum III. Decembri mense anno Salutis MDLXXVI. in eiusdem Francisci Lucemburgici fauorem, adiunctis non paucis possessionibus in diplomate comprehensis, vt iis laeta retur cum ipse tum haeredes eius mares atque faeminae, et de iure successores, dependente beneficio a solo rege, habita ratione Baroniae et crassae illius turris in arce Regia Parisina, cum reseruatione iuris prouocatorii ad Curiam Parisinam immediate, vt incolae Ducatus illius causam dicerent coram praeside Caluomontano, exceptis solis casibus regalibus. Derogatum hic est Edicto Molinaeo, quod ad vnionem Ducatuum, Marchionatuum et Comitatuum, in casu defectionis liberorum masculorum, quod cum ratum haberet Parlamentum, expresse cauit, ne id in exemplum traheretur, a. d. XXVIII. septembris anni MD LXXVII. subscripsit Camera rationum a. d. IX. Augusti mensis anno MDLXXXII. Postea Duces illos inter Pares principes adscripsit Henricus III. vt ea dignitate laetaretur cum ipse Franciscas Lucenburgicus cum eius haeredes. Causa fuit regi hos honores in ipsum conferendi splendor et amplitudo illustrissimae familiae Lucenburgicae, e qua praeter reges aliquot prodiuerant quatuor Imperatores et Marchiones Sacri Imperii, itemque Connestablii et Mareschalli Franciae. Maternum genus ducebat a bona Lucenburgica, quae nupserat Iohanni regi, vnde agnatio cum sequentibus regibus, domo item Andegauensi, Bituricensi et Burgundicae. Hucaccedebant foedera et affinitates cum potentissimis regnis, Gallia, Anglia, Hungaria, Dania: nec non cu illustrissimis Ducibus, Austriae, Sabaudiae, Lotharingiae, Brabantiae, Niuerni, Cliuiae, Flandriae, adeoque cum plerisque Germaniae Principibus. Mouebant etiam egregia in Francorum regn u merita Valeriani et Caroli Lucenburgicorum, qui Connestablii fuerant, et Antonii Lucenburgici, Mareschalli Franciae.

DVCATVS AQVILONIVS.

Henricus IV. Galliae rex Baroniam Aguilloniam Ducatus appellatione dignatus est, interque Pariatus Franciae retulit mense Augusto anni MDXCIX. gratificatus in eo Henrico Lotharingico, Caroli Ducis Maenii filio primogenito. Subscripsit Parlamentum ad d. II. martii anni MDC.

ANNOTATIO.

Datum hoc est sidei et officiis dicti Ducis Maenit maiorumque eius, quibus reges Gallorum demeriti sunt, necnon proprinquitati sanguinis, qua non ipse solum sed et maret eius Henrica Sabauda regem attingebant, accedete matrimonio inter eum et Henricam Gonzagiam, Ducis Nruernensis filiam. Annexae autem sunt huic Baroniae, postquam ad Ducale fastigium adscendit, aliae quoque Baroniae, Montpesacum, Sancti Libradii, Madallianum et Bleuiratum, quib. et ipse haeredesque eius in perpetuum gam derent, solumque regem beneficii dominum agnoscerent, nomine arcis regiae Lutetiae, reseruata Parlemto Burdegalensi prouocatione in causis ipsum Parlamentum concernentibus, a iudice curiae Augilloniae, inque causis regalibus, cum clausula derogatoria, edicto de reuniendis Ducatibus, Marchionatibus, Comitatibus cum corona comprehensa, in defectu haere dum masculoium. subscripsit diplomati Curia suprema nude et simpliciter, ita tamen vt praestaetur regiiuramentum.

DVCATVS ROHANENSIS.

Vice Comitatus hic ad Ducis Parisque Franciae dignitatem euectus est per Henricum IV. regem mense Aprili anno MDCIII. in gratiam Henrici de Rohan, Domini Leonii, quod ratum habuit Curia Parisina a. d. VII. Augusti mensis eiusdem anni, Parlamentum autem Britanniae subscripsita. d. XVI. Octobris eiusdem anni: Camera autem rationalis a. d. XXIIX. Maii an. MDCIV.



page 163, image: s0207

ANNOTATIO.

Non dubium est, quin hoc datum fueritantiquae nobilitati virtutibusque eius, maiorumque ilius, inprimis autem meritis Renati Vicecomitis Rohanensis, Patris eius, quodque familia haec semper primo loco fuerit apud Gallotum et Nauatrenorum reges, vt et apud priscos Duces Britanniae, et quod longa successione a MC Cannis eorumprogenies mascula numerari possit. Accedit quod V cecomitatus iste habebat multaopp da maenibus clausa, vltra XL. Parochias, multosque clientes acbeneficiarios. Iussus estigitur Henricus iste Ducis et Paris iure atque appellatione vti, omnesque eiusliberi acsuccessores masculi, quibus desicientibus, tam Ducisquam Paris dignitas cessaret, vtque hoc beneficium a solo fastigio regio dependeret, praestito iuramenro sidelitatis, et saluo prouocationis iure Parlamento Britannico. Approbauit Curia Parisina cum onere tituli et praerogatiuae honoris saltem Ducis et Paris, donec satisfactum esset indemnitati praestitae de non diminuendo iure et dominio iurisdictionis, vtque cansae Pariatum concernentes disceprentur et iudicentur in Curia Parisiensi, priuatim in Parlamento Britannico; neue in exemplum res traheretur. Iurauit in has conditiones Henricus Rohanensis, vt Ducem et Patem regnifacere par est ad d. VII. Augusti mensis anno Salutis MDCIII. Approbauit Parlamentum Britannicum actahaec, inque archiua retulit, annexa conditione, ne cius subditique illius Ducatus extra Parlamenti iurisdictionem conueniri possent, vtque litterae declaratorie intra sextum mensem a rege impetrarctur; saluo iure corum, qui hisreb, contradicere possent, reseruatisque casibus iudicioregio.

DVCATVS IOYEVSE.

Annas Vicecomes primus fuit, quem Ducem et Parem Franciae appellanit Henricus III. rex, mense Augusto ann MCLXXXII. subscribente Parlamentio a. d. VII. Septembris eiusdem anni.

ANNOTATIO.

Non dubium est, quin id datum sit nouae affinitati, cum Annas ille duxisser sorore regis, qui affini indulsit, vt dignitate illa frueretur cum ipse tum haeredes successoresque eius, vt incedendo, suisque muniis fungendo statim sequeretur principes, Duces autem et Pares, qui non essent Principes, etiam antecedeter. Subscripsit Parlamentum, postquam varias conditiones proposu slet, vt iis gauderet honorib, cum ipse tum haeredes liberique eius e legitimo matrimonio.

DVCATVS RETELENSIS.

Hic olim Essui populi putan ur habitasse. Erexit hunc Comitatum in Ducatum ad dita Paris Franciae appellatione Henricus III. mense Decembri anni MDLXXXI. in gratiam Ludouici Gonzagae et Henriettae Cliuiae, Ducum Niuernensium Comitumque Retelensium, approbante Parlamentoa. d. 13. eiusde mensis et anni.

ANNOTATIO

Putatur autem Henricum regem mouisse Comitatus Retelensis ampltrudo, cum hobeat sex oppida muris clausa, contineatque Baroniam siue Dynaftiam Rosaeam: vt Ludouicus Ducis titulo et dignitate vtereturcum ipse, tum haeredes legitimi, mares et faeminae in perpetuum. Notatur hic a quibusdam, Paris vocabulum in his verbis non reperi Acceptauit hoc Curia, inque acta retulit.

DVCATVS HALVINIVS.

Prouincia Magnelaea XVI aut XVII. oppidis insignis, Marchionatus tirulo nobilis fuit vsque ad annum MDLXXXVI. quum eam rex Henri. cus III. in Ducatuum et Pariatuum numerum adscripsit, addito Haluini titulo, in gratiam Magnelaei Marchionis, vtque remuneraret praestita sibi a familia Pienna officia; et quod daret hoc memoriae Haluini Flandriae.

ANNOTATIO.

Habuerat Magnelaei Dominus filium, qui cû ante patrem defunctus fuisset, mater huius marito soperstes, ccu dotis nomine vsa est titulo Ducatus Aluinii, vicreationis huius, quaipsa quoque dignitatis huius fiebat particeps, non minus ac maritus, quod sic statuisset Henricus IV. cum in viuis fuisset. Post cuius mortem Ludouicus XIII adhucsub tutela reginae matris con stitutus, expertus fidem et officia Ducis Epernonii, totiusp; adeo familia Candalensis et Piennensis; extendit prorogauitque Ducis et Paris Franciae appellationem in Cominem Candalensem, primogenitum Epernonii filium, qui duxe at filiam vicam Marchionis Magnelaei, neptem Ducis Aluinii, deditque super ea re nouas litteras, approbatas a Parlamento a. d. 28. Maii, an. salutis MDCXI. cumque Candalius fidelitatis iuramentum praestitisset, receptus est a Parlamento per Decretum a. d. 23. Aprilis an. MDCXIV. Vtitur aute Candalius iure atque dignitate Ducatus Aluinii, cuius reprae sentat primam erectionem, et percipit redditus terratum acsinunquam eae vacassent. Sequenti tempore Marchionissa Magnelaea dissoluit matrimoniale vinculum inter filia suam et Candalium, ad ducta iu stis legitim isque rationibus, nupsitque silia ista de nouo Nanteuillio Comiti, filio Comitis Schonenbergici, qui iure huius matrimonii vtitur nomine, titulo et iute Ducis Aluinii et Paris Franciae.

MONTBASSONIVS DVCATVS.

Fuit Ludouicus Rohanensis, Montbassonius Comes, ab Henrico III. rege Dux et Par Franciae appellatus mense Maio anni MDL XXXVIII. adprobauitque Parlamentum in Turronibus id a. d. 27. Aprilis MDLXXXIX. et Camera computorum putorum a. d. 7. Maii eiusdem anni.

ANNOTATIO.

Gausa huius reiextitit sublimitas et


page 164, image: s0208

antiquitas familiae Rohanensis, qui generis sui auctorem laudant primum Britannorum regem, recitantque longo ordine prosapiae suae in masculis indiuulsam seriem ab annis mille ducentis, iactantque faedera, quae ipsis cum clarissimis totius orbis Christiani Principibus intercesserint, vt et officia regibus ab antiquis temporib. parestita, in primis Petri Rohanensis, Mareschalli Franciae virtutem in pugna ad Foronouum. Ludouico igitur permissum est, vt frueretur ipse Ducis et Paris Franciae titulo, cum terris ipsius Ducatus, culus membra sunt Baronia S. Mauri, ad Monasterium et Hagam, eiusque liberi mares tantum, legitime ab eo procreati, vtque Ducatus a nullo quam rege dependeret, vtque terris illis a ludice Montbassonio ius dicerertur, salua prouocatione ad Curiam: hac tamen lege, vt deficientibus haeredibus masculis tam Ducalis quam Paris dignitas simulexpiraret, reducta prouincia illa in veterem sortem et appellationem, Approbauit hoc suprema curia, habitaque ratione ordinis, dignitatis et auctoritatis Ducis atque Paris, iuramentum ab eo exegit, non neglectis caeteris quoque, quae in hoc ganere obseruari so. lent: vt qui contradicturi essent audirentur, vt implerentur conditiones, nihilque iura regla paterentur detrimenti.

DVCATVS VENTADVRIVS.

Ducatui Ventadurio Paris dignitatem adiunxit Henricus III. mense Iunio, annia Christo nato MDLXXXIX.

ANNOTATIO.

Comites cum antea fuissent Dynastae Ventadurii, vsque ad Gilbertum Leuium, Henricus III. rex cum Ducem dixit, vtipse cum haeredib. succssoribusque melioris sexus eoperfrueretur honore, approbanreid Parlamento a. d. XIII. mensis Maii, annisuperius commemorati. Stipulatus est ab eo Procurator Generalis, ne contradicente quidem Gilberto, vt Ducatusisextin ctis haeredibus masculis ad reginm dominium reuerteretur, confirmauitque stipulationem Camera computorum, propositis conditionibus per sententiam Curiae. Henricus autem IV. eandem gratiam fecit Annae Leuio, Gilberti filio, repeticis oneribus et in edicto a. d. XIII. Maii anno MDLXXVIII. scripto comprehensis: ne quid nouaretur in iurisdictione aut petitione iuris vsitata, quae eadem in litteris declaratoriis perscripsit idem Henricus IV. a. d. IX. Iunii anni MDC IX. subscribente Parlamento a. d. III. Iulii mensis eiusdem anni, vt et Camera rationum paulo post: in quo postremo diplomate clausula illa de reuersione omissa est et sublata penitus.

DVCATVS THV ARENSIS.

Huic quoque adiuncta est Paris dignitas, in gratiam Claudii Tremulii per Henricum IV. regem, mense Augusto, anni MDXCV. Parlamentum ratum habuit a. d. VII. Decembris mensis, anno MDXCIX.

ANNOTATIO.

Ornauerat iam ante Ducatus titulo dynastiam Thuarensem Carolus IX. idque anno MDLXIII mense Iulio, adductus egregiis Tremuiorum iil reges Gallos officiis, inprinnsque Ludouici Tremulii, qui Legatus fuerat Caroli VIII. regis iil praelioad S. Albinum, in pugna ad Marignanum, sigillatim autem in clade ad Trcinum, vbi fortiter dimicans pro rege Francisco in acie caesus estiquin et ob virtutem Caroli Tremulii, Principis Talmontii, Ludouici filii, qui in praelio ad Marignanum occubuit: accedente etiam antiqua nobilitare et splendore familiae Tremuliorum, inter quos illustria virturis specimina edidir Claudius Tremulius in nouissimis hisce bellis, vt iam taceamus deillius in regem meritis, et affinitatibus. Hinc Tactum est vt cum Ducis titulo Pa is Franciae dignitas coniungererur, vt ea perfrueretur non ipse Claudius folum, sed et eius liberi ac haeredes masculi, vtque auulsa pronincia a Seneschalli Plctauiensis iuisdrctione suis vetererat legibus suoque iure, ex ceptis casibus regalibus. vtque beneficium a solo rege depen deret, desiciente autemprole mascula paris dignitas cossarer, ipsa regio in pristinum starum relaberetur. Subscripsit summa Curia, ad dit ohoc saltim, vt dignitate illa gauderet, sine fraude aut praeiudicio dominii regii eiusque iuris, quod Procurator regius in Vice Comitatum Thuarensem praetendebat.

DVCATVS EPER NONIVS.

Hanc Baroniam Henricus III. ad Ducalem sublimitatem euexit, addito Paris titulo in gratiam Iohannis Ludouici Nogaretii, Valetrae Toparchae, cui rei subscripsit suprema Curia a. d. XXVII. Nouembris an. MDLXXXI.

ANNOTATIO.

Dedit hoc haud dubie rex antiquitati ac splendori nobilissimae Nogaretiorum gentis, qui pro dignitate regni Calliae multum desudauerunt regnante Philippo pulchro, et vir tutibus Magni Seneschalli Bellocariorum, e quibus longa annorum serie ortus est Dux Epernonius, accendetibus meritis Iohannis Nogatetii Valettae Domini, qui Equesfuerat sacrae militiae, quodque Dynastiam Epernoniam antea possederant Comites Vindocini, postea Britanniae minoris Duces, vt Iohannes Ludouicus Dux et par Franciae salutaretur cum ipse tum liberi eius vtriusque sexusin perpetuum: cum iure tamen prouocandi ad Curiam Parisinam, et exemptione iucrisdictionis, extra casus regales. Accessit et alia causa in litteris expressa, quod rex constit uisset affinem suam, sororem coiugis Reginae Epernonio nuptum elccare. Constituere illum igitur arque velle, vt in ordine consessus suum cum Principib. obtineret locum, caeteris vero Ducib. Paribusque ent anteferretur, excepto Duce loreusio, cum clausula derogatoria quaritum ad vniem dos cum coronaregia Ducarus, Marchionatus, Comitatus. Ratum id habuit Parlamentum pure et simpliciter, auditis prius praesidibus Tullensibus, quo facto receptus est inter Pares Franciae, et consequenter adscriptus numero


page 165, image: s0209

Consiliariorum, praestito fidelitatis iuramento. Obseruabit lector, Ducem hunc Epernonium non duxisse sororem reginae, vtsupra quidem perscriptum est: sed haeredem principatus Candalensis: non immerito igitur in dubium vocata est praerogatiua illa ante caeteros principes, quae matrimonio illo nititur, quod tamen, vt diximus non est sequutum.

DVCATVS RAESENSIS.

Huic Comitatui Ducatus et Pariatus dignitatem conauit Henricus III. mense Nouembri enni MDXCI gratificatus Alberro Gondiaeo, et Catharinae Claraemontanae vxoricius, Comitibus Raesensibus. Subscripsit Parlamentum a. d. 20. Martii anno Salutis MDXCII.

ANNOTATIO.

Causam huius rei arbitramur, quod Comitarus iste late extendatur, magnosque possessoribus suis fructus afferat: quod maiores Alberti, primas in Republica Florentina partes obtinuermt, splendidissimaque possederint aedificia et sumtuosa Palatia, tam in ipsa vrbe Florentla quam extra eam, accedente hoc praecipuae nobilitatis indicio, quod idem fuent creatus Princeps equestris ordinis per Tusciam, cui a S. Spiritu nomen est: postremo quod forticer fecisset in sex praeliis historiarum monimencis celebribus, in Pedemontana regione et alibi: quae omnia claritatem hominis osten duot. Haec cum sequentibus in medium afserenda fuere, postquam diuersae sunthominum sententiae, Alberto permissum est frui dignitatibus illisvt et eius posteris, heredibus masculis, donec mares superstites futunri sunt, separaris a fidelitatis iuramento et prouocaroria Parlamenti Britannici, pariatus duntaxat consideratione, omniumque causarum et inrium, quae inde dependentrita ramen, vt propterea nec ipse nec posteri eius prohibeantur interess. conuentibus ordinum Britanniae, vt Comitem et Decanum Raesensem facere par est. Subscripsit diplomatiregio Patlamentum iis quae adhiberi consueuerunt saluis conditionibus: postquam solenne iuramentum ab eoexegetunr, inprimis illud quod Mareschallum Flanciae praestare pat est: quo praestito, iurauit etiam Ducis nomine.

FRONSACENSIS DVCATVS.

Fronlaci Marchionatum, Ducatus et Pariatus titulo decorauit Henricus IV. rexin gratiam Francisci Aureliensis, S. Pauli Comitis Gubernatoris et Legatitegii per Picardiam, mense Ianuario anni MDCVIII. Approbauit id summa Curia a.d. XVIII. februarii eiusdem anni in Curia Burdegalensi, cuius in prouocarione ius agnoscit Ducatus iste Fronsacensis.

ANNOTATIO.

Factum hoc est ob praeclara in regnum merita et officia singularia familiae Longaeuillanae et Comitum Dunensium, a quibus illi originem trahunt, quorum seruitiorum memoria adhuc viuit apud eos, qui non leues inde perceperunt fructus. lex dicta est, vt principatum illum obtineret nomine beneficii a solo rege proficiscenris, post quam idauulsum fuisset a Ducatu Aquitaniae ad Comitatum Petrococoriorum, quem Patroniiure etiam data fide antea obseruauerat; in solis tamen causis pariatum concernentib. cum adnexa clausula, vt exrinctis haeredibus masculis vtrique dignitus, tam Ducis quam Paris expiret et deleatur, reuertatque iurisdictio ad priorem suuin statum.

DVCATVS DAMVILLANVS.

Baronum Damuilliorum in Duces ac Pares Fianciae exaltarionem debemus Ludouico XIII. regi, qui hoc modo gratificatus est Carolo Montmorancio, Archithalasso Galliae, filio et fratri Annae et Henrici Comitum Stabuli Franciae, cum numeraretur annus a nato Christo MDCX. subscripsit Parlamentum a. d. XXX. Decembris mensis eiuidem anni.

ANNOTATIO.

Datum est hoc beneficium meritis officiisque Montmoranciorum, quae hoc pacto ad exemplum maiorum suorum regum Calliae grato aliquo munere compensare voluit rex iuuenis, gnarus, digna virtuti rependenda esse praemia, fidosque ac strenuos homines honoribus, ritulis, offi. ciis, dignditatibus ad virrtutis exercitia inuitandos, in primis qui iam eius rei illustria ediderunt spe. cimina, vt eorum exemplo allecti reliqui et ipsi ad Pareni laudis adoream enitantur. Mulrum etiam ad rem fecit antiquae f. miliae Montmoranciae nobilitas, e qua rot viri illostres et magnamini prodicrunt, qui ad conseruandam Gallici regni sublimitatem et regum auctoriatrem sepsos prope deuouerunt, a quo affectu nunquam transuersim se abripi passi sunt: inter quos caput effert Matthaeus Montmorancius, qui ad annum Salutis MCCXXII. regnante Philippo Augusto, Connestablii Franciae digniratem nactus est, vt et posterioribus temporibus Annas et Henricus Montmorancii: vnde Baronia Damuilia circa aunum MDLII. multum aucta fuit accessione aliquot dynastiarum et Aerifodinarum, vt luculentae aliquot clientelae, in quibus circiter XXXV. Parochiae sunt, Principatum Damuillanum Patroniiure agnoscant: vt ea dignitate perfruatur Carolus Montmorancius dum viuat, et post mortem eius haeredes eius mares c legitimo matrimonio procreati: quos si nullos post se relinquat; succedat Henricus Montmorancius patruelis eius, et post eum haeredes masculi, ab ipso legitime geniri in perpetuum, gaudeantque Ducis et Paris titulo.

VCETIENSIS DVCATVS.

Huic Ducatui Pariatus dignitatem adiunxic Carolus IX. rex mense lanuario an. MDLXXII. gratificatus lacobo Crusolio, Duci Vcetiensi. Ratum id habuit suprema Curia a. d. 3. Martii eiusdem anni: et Camera computorum regiorum a. d. II Ianuarii anni MDLXXVII.



page 166, image: s0210

ANNOTATIO.

Olim Vcetia Vicecomitatus fuit, sed Ducabus titulus ei accessit anno MDXCV. in gratiam Antonietti Crusolii, cum onere, vt deficientibus maribus ad dominium regis reuolueretur, cum exemptione iurisdictionis; praeterquam in casibus tegilibus, saluo prouocandliure ad parlamentum Parisiense in casibus Pariatum concernentibus, quin et ad Parlamentum Tolosanum extra casus, quos vocant Praesidiales. Receptus est ad praeslandum fidelitatis iuramentum.

DVCATVS BELLOFORTIVS.

Comitatus Bellofortius ad Ducis et Paris sublimitatem adscendit opera Henrici IV. regis quiid dedit affectuisuo in filiusuum naturalem Caesarem, et matrem eius Marchionissam Monticulorum, conscriptis ea dere litteris anno Christi MDXCVII. approbaris in Parlamento a. d. X. Iulii elusdem anni. Subscripsit Camera rationa. lis a. d. 1. Augusti mensis.

ANNOTATIO.

Quanquam Comitatus iste dicto demum anno Ducis Parisque titulo exornatus fuerit, in diplomate tamen regio perscriptum est, velle regem, vt Marchionissa illa eiusque filius Caesar, cum vtriusque haeredibustam maribus quam faemlnis, proximum in consessulocum obtineant a Ducib. paribusque Montmoranciis, quasr immediate post hos creati essent. Mouit a. haud dubie regem, quod Comitatus iste inter anti quissimos et nobilissimos est torius Galliae; quisemper possessus est a principib. Foxensib. Albretensib. et Niuernensib. sibi inuicem succedentib. Monticulorum a. Domina eum adepra esta prin cipe faemina Guisia, quae ex parte haeres fuit Ducatus Niuernensis, adiuncits adhunc terris ac dominiis nonnullis aliis, inter quae eminer Baronia Iancurtia. Mandat igitur rex, vt mulier illa cum filio Caesare, eiusque successores vrriusque sexus fruantur illis terris ac dignitatib. in perpetuu, solumque beneficii doininum agnoscant regem, eique iuramentum praestent, cu prouocatione ad Parlamentum Parisiensc, vt antea, vt ipsi eorumque successores ad priman instantiam, siita videbitur, possinr causas dignitarem Pariatus concernentes subdere cognitioni et iudicio Parlamenti, vt prisca paribus Franciae conce ssa priuilegia ostendunt, cum exemptione iurisdictionis Iudicum ordinariorum, praeterquam in casib. regalibus. Quod ad prioritatem in ordine consessus, datum id estfauori et grariae, qua rex complectebatur cum mulierem rum filium Caesarem, qui cum sua posteritare succedere debebar in hoc Ducatu. Approbauit hoc curiapure et simpliciter, vt et Camera rationalis regia.

DVCATVS BIRONIVS.

Baroniae titulo antea in signis, Ducatus et Pariatus euasit, Henrico IV. rege gratificante Carolo Gontalto Bironii Domino, Marclchallo Generali et Ducicxercitus, Gubernatori et Legaro regio per Ducatum Burgundiae et Bressae, mense iunio anni MDXCVIII. Ratum id habuls suptena Curia ad diem vltimum eiuldem mellsis et anni.

ANNOTATIO.

Considerauti haud dubie rex virtutem et animi genero sitarem in viro isto, quem dignuifl eo nomine iudicauit, vt maioribus lionorib. ad posteritatem commendaretur: accedentibus multis maximilque officiis, quibus pater eius Bironius, Mareschallus Franciae, de vniuerso regno bene mericus fuerat, cuius vestigiis insistens filius tanta vsus est fide et in regem affectu, vt magna pars illius gloriae, quae aliquot victoriis parta est ab iis, qui sub eius ductu ruinae patriae mascule se opposuerunt, huius virila boribus et vigilantic accepra ferenda sit. Hinc tex volens huius rei exemplum et testimonium ad posteros extare, vt aeternitati consec aret memoriam toc periculorum, quae ille in multis praeliis, obsidion bus, velitationibus, impressionibusque hostium adiuerat, et a vigintiannis fortiter sustinuerat, kpost quam primum per aetatem aptus ad arma fuit, quo tempore XXXII. vulnera corpore excepit, totidem fortitudinis circum ferens signa, eum adhoc dignitatis fastigium euexit: cum iam ante per omnes honorum gradus alcendisser, quibus ad sum mam a rege sublimitarem virrutis via conscendi potest. Cumque in obsidione vrbis Ambianorum, quam Hispani sibi vendicauerant, tot virturis et prudentiae edidisset specimina, igne, ferro acsanguine hostium adobrutus, per mouit regem, vt non potuerit facere quin eum summis illis cumularet honorib. Cum autem postea sententia iudicum Patiamenti ad mortem condemnatus fuisset, quam is subiit vltimo die Iulii an. MDCII. Ducatus eius fisco adiudicatus fuit, et ad primam appellationem rediit: sed tamen partem bonorum eius fisco addictorum rex donauit fratri eius S. Blancar di domino.

DVCATVS SVLLIVS.

Baroniae Sulliae Ducatus et Pariatus dignitatem con cilliauit Henricus IV. rex Februario mense anni MDCVI. in fauorem Maxmiliani Bethunensis, Marchionis Rholnaei, adprobante Parlamenro a. d. IX. Martii, Camera autem computorum a. d. XV. eiusdein mensis et anni.

ANNOTATIO.

Datum hoc est haud dubie bonae fidelique, quam isregno praestitit, operae, annnexis Baroniae illialiis quoque dynastiis ac Toparchiis Molin. fcontia, San Gondonia, et Capellae Anguilloniae: vt Ducis et Paris honore fruatur cum ipse Maximilianus, tum eius haeredes masculi, donec aliqui supe stites erunt vt per fidem et iuramentum obligati sint soli regio diademati. exrmctis autem illis, vtraque simul dignitas expirer, et territorium Sullaeum ad pristinam formam tedeat, ex formula vsitata in


page 167, image: s0211

veniendis defectu masculorum cum domino regio proniuciis. Approbauit Parlamentum ea conditione, vt satisfaceret tam ratione terrarum feudalum, quam de prouocandi iure et causis dependentibus. Sic igitur praestitit vsitatum iuramentum et iurauit regi fideliratem.

CASTELLI RVBRIDVCATVS.

Hunc Marchionatum in Biturigum situm pronincia Ludouicus tertius Ducatus et Pariarus accessione locupletauit menle Maio anni MDCXVI. officium id praestans Henrico Burbonio, Principi Condaeo, primo principi sanguinis, primoque inter pares Franciae: sublcribenre Parlamento a. d. III. Augusti sequentis.

ANNOTATIO.

Factum hoc est, vt domus, terrae et dominia eorum, qui Maiestatem regiam sanguinis necessitudine contingunt, extollerentur supra caetera oppida et possessiones, aucta nouis honoribus, tam illustr origine dignis. Sic Marchionatus iste, qui antea duobus paruerat dominis, coaluit opem huius Henrici Burbonii, vt in onmi Biturigum prouincia antiquissimus et nobilissimus habeatur, dependens a sola fide et Patrocinio regis, clar us multis et luculenris redditibus. Ipsum oppidum elegansest et amplum, celebre ob forum dicasterii, quod vulgo ab oppido illo nomen inuenit, vude et torus principatus denominatur, in quo nonnulla collegia Abbatiae et conuentus. Quin et clientelas non contemnendas habet, oppida beneficiaria non pauca, Baronias, Castra et Arces, Fortalitia, Tribunalia, dynastias, vnde dependent et alia beneficia, primaria et secundaria, ram in Ducatu Bturigum, quam in Turonibus, Pictonibus Borboniisque. Praeter Castelli rubri oppidum, spectar ad eundem Principem iurisdictio et ius prouocationis terrarum ad Indrum fluuium, quod beneficii nomine a solo rege dependet, propter Comitatum Bloisensem necnon dominium, Baronia et oppidum Castrense, dependens feudi nomine a Marchionatu Castelli rubri, cum aliis quoque dynastiis, Commeriensi, Chartericensi, quae omnes cum principatu illo cohaerent, pertinentque ad eundem puncipem Burbonium, vt et ad forum et tribunal Iustitiae memorati oppidi Castelli tubri.

COMITATVS D' EV.

Huic Paris Franciae dignitas contigit per Carolum VII. regem Augusto mense an. MCCCC LVIII.

ANNOTATIO.

Fecit hoc Carolus in gratiam Caroli Artesii Principis sanguinis regii. Obtinet hunc Comitatum nostra tempestate Catharina Cliuia, Vidua Ducis Guisii, estque hic solus comitatus non coniunctus dominio regio. Exrat declaratio Ludouici XL regis, qua Comesiste iure ac ratione comitatus sui interpares Franciae adscribitur, non obstante tractatione cum Carolo Normandiae Duce, regis fratre.

DVCATVS DVNENSIS.

Franciscus I. rex Comitatum Dunensem ad Ducis et Paris Franciae fastigium cuexit, vt compensaret fidem et officia, superioribus regibus praestica per Franciscum Aureliensem, Comirem Dumensem.

27 SEQVVNTVR NOMINA EORVM, QVOS Ludouicus XIII. qui nostro aeuo in Gallia regnat, inter Duces et Pares Franciae adscripsit.

DEdiguerii regio Ducatus et Pariatus titulo cohonestata est, sic merente Francisco Bono, Mareschalo Franciae, Legato summoregis per Delphinarum. Receptus est hic a Parlamento Parisino.

Comitatus Brissacenus Ducis et Paris titulo ornatus est in fanorem Caroli Cossaei, Mareschalli Franciae.

Malliaeum eodem honore gaudet, impetratum per Carolum Albertum, Luinae Dominum, receptum a Curia Pariensi anno salutis M DCXIX.

Honorarus Albertus, Mareschallus Franciae, Dux et Par Franciae creatus et a Parlamenro Parisiensi receptus est.

Rogerius, Magister equitum siue Magnus Hippocomiae Praefectus, Dux Bellogardius et par Franciae salutatur.

Iohannes Ludouicus de Valeria litteris instructus est, quib. Dux et Par dicitur.

Franciscus Sillius Rupis-Guioniae Comes eodem modo.

Francisc. Comes Rupis Focaltiae literis Dux et Par Franciae salutatur.

Antequam hunc de Nobilitate Francica tractatum finiamus, obieruandum est quid consilium priuarum regium constituerit a. d. X. Mart. anni MDLXXVIII. Castellania (vt vocant) hoc nomine digna non erit, nisi gaudeat iure supremo, medio et infimo exe cendae in subiectos instiriae, nisi item habeat ius Nundiarum, Praefecturae, portorii, vectigalis, praeeminentiae: inprimis autem in Ecclesiis istius terrae.

Baronia debet constare tribus Castellaniis, non paucioribus, quae sibi sint arcto et in dissolubili vinculo coniunctae, solique regi praestent fidelitatis iuramentum. Comitatus habeat duas Baronias cum trib. castellaniis, non pauciorib. vel contingat Baroniam vnam, Castellanias sex, coniunctas ita vt supra diximus. Marchionatus componitor e tribus Baroniis et sex Castellaniis coniunctis vnitisque et a solo rege dependentib.

Postremo Henricus III. rex edicto vetuit, ne vllus imposterum, cuiuscuque sit dignitatis et auctoritaris, vel diplomate vel alia ratione salutetur Dux et par Franciae, nisi e prouincia suaeique annexis rerris et agris quotannis percipiat octo millia coronatorum, ad dita hac inuiolabili conditione, vt quamprimum is, cuius gratiae aut meritis haec duplex dignitas permissa est, adita illa obierit diem suum, siue habe at liberos, tam mares quae foeminas, e legitimo matrimonio procreatos, siue is destituatur, quocunque tandem id fiat pacto, e


page 168, image: s0212

vestigio, quicquid terrarum sub Ducatus et Pariatus nomine comprehenditur, prisco suo dominio denuo incorporetur. Extat autem hoc edictum cum declaratione sua, quantum ad erectionem Ducatuum, Marchionatuum et Comitatuum in volumine quinto constitutionum regiarum, fol. 37.

28

Nunc deinceps ad caeteros Principes et Magnates veniendum est, qui praecipuis in Aula Fiancorum regum funguntur officiis.

Igitur Magni Aulae Magistri, siue Praefecti Praetorio, idem prope est officium, quod apud priscos Francorum reges maioris domus siue Palatiiregii. Authoritas huic est in vniuersa aulaecomitma, lequelamue regiam, qui instituta quotannis velut quodam ditibitorio aut lustratione seruitiorum regiorum, ab summo ad in fimum eorum censum peragit, sublatis quidem his, substitutis aliis, datisque praeceptis nec cuiquam licitum est ab eius selubtrahere obe dientia, aut iussa limitare: quae quidem sublimitas haud temere vlli quam Principi viro contingit: adeo vthostra tempestate Praefectur a P, qetorii fere sit in manibus Principis regii fangumis, Vidinuis autem aliquando duos simul et eadem vice Magnos Aulae Magistros: vnum quidem aNnam Montmoran cium, qui et iple erat Comes Regii stab uli: alterum vero Flanciseum Lotharingium, Guisiae Ducem, Legafum summum Henrici II. regis.

Quale sitofficium supremi cubicularii, vel ipsum nomen saris indicat, cum sit caput eorum qui sunt a camera et cubiculo regio: in hoc en im situm est, cos, quibus conuento rege opusest, vel arcere, vel ad mittere ad eius colloquium. Idem imperat cm nibus nobilibus, qui circum regem versantur, quique a camera aut cubiculo nomen sortiuntur, quorum est oflicium, regem exuere vestibus, iisdemque rursus induere. Numerus horum non est certus nec desinitus, led pro arbitrio regum, eltque inter eos vnus, qui se primum nominat: quod prae caeteris emineat, et nobilibus pueris vel auolescentibus praecepta der. Hoc aeui duo sunr primi cubicula ii, quorum vniciuque suum peculia e a rege assignatur officium, vt ipsi visum fuerit. Idem suptemus siue magnus cubiculatius sine discrimitie omnibus imperat, non obseruata generis aut opum praerogatiua, quicunque regipropiora et cubicularia praestant seruitia, cuius generis sunt serui atrienses, ministri cubiculi, capsatii, vestiarii, aliique, qui sub hunc censum vocantur. Postremo spectatad magnum cubicularum, regem solennibus ac regiis induere vestibus, cum in regem inauguratuc, aut Diadema regni de more suscipit.

Magistro Equitum sine magno Hippocomie ptafecto incumbit cura Equltiorum regiorum: imperat ergo nobilibus omnibus, quibus suus est in Hippocomiis regiis locus, itemque Angriis, nobilibus pueris illi ministerio destmatis, equisonibus, stratoribus et equorum in structoribus. Omnes igitur equiregis, siue is quotidianis vsibus interuiant, siue inter armenta oberrent, eius sunt commissi fidei, de quibus ille libere quae videntur constituit. Solet is quoque praeferre gladium regi in vagina auratis perspersa liliis in omnibus ceremoniis solemnioribus, cuiusmodi sunt ingressus oper osiores, consecrationes regum, et corundem sepulturae. Hoc osficium nostro aeuo in duos diuisum videtur, cu primus equitiorum praesectus eadem prope vtatur auctoritate, qua ipse magnus magister equitum: cui incumbit cura postarum (vt vocantur dispositi equi celeres, quibus compendiosa ratione discurritur) et qui pare cepta date solerillius officii exactoriatque custodi.

Inter omnia exercitia nobilia nullum vird principi magis conuenire videtur quam venatio: quod eacorpora adsuefiantad tolerandos quasuis iactationes et labores, vt hac ratione vitetur ocium et membrorum torpot, qui animu quoque in societatem ignauiae rapit laxatque. Huic rei igitur magister venationis et Praefectus Aucupi prouidere solet. Compertum est ins, quo temporerex soleat venatum prodire, siue a. lanes captandas, siue ad insectandos ceruos animum adiiciat: illius igitur intelle cta voluntare, ad hanc vel illam se acoiogunt operam, placituri studio industriaque sua regi. Imperitant hi omnious venationis ministris, siue plebeio nati sint genere siue nobili, sigillatim autem iis quibus canum venaticorum aceipitrumque cura est commissa.

Oeconomiregii aliud nihil sunt, quam boni dispensatores domus, quibus incumbit suppeditare sumtus in familiam aulicam, quorum exactam eos par est tenere rationem, vt qui eo nomine ad calculum et abacum vocantur. Solenne his gestare baculum abvtraque extremitate deargentatum, et anteambulate nobiles, qui cibos portant ad mensam regiam. Aiunt his olim comissam fuisse aestimationem retum ad alimoniam spectantium, dispunctionemque diurnorum sumtuum, cum rebus nonnullis aliis einsdem generis: sed hoc onere hodieleuari sunt, vices eorum subeunte praefecto domicilii: nec hoc nouum videtl debet, cum et alia multa mutata sint, secundum arbitrium regum, quinunc hos nunc illos auctoritate auxerunr.

Est insuper a ministeriis regiae mense, structor Panarius siue praefectus pistorum; Praeterea structores ferculorum, et carptores seu sectores cibariorum, quorum nomina satis indicant, quod sustineant officium. Olim panario praefectura quoque annonae incumbebat, et cura panis publice vendendi, vti dispiceretan frumentum esser bonum, mensura aridorum iusta, panis autem iuiti pondetis: quo comperto constitue bat vtrique aequabile precium. Nostro tempoie praegustatoris fungitur munere in cibis regi proposiris, vt obuiam eatur periculo quod accidere potest; pari modo vt pincerna praegustat pocula regia, neforte venenum in feratur proalimento.

Cum autem Regia sit receptaculum


page 169, image: s0213

diuersorum hominum, qui non om nes eodem mode affecti sunt, ob magnum numerum Principunt aliorumque Procerum qui fere semper sectantur Aulam, necesse est plurimos hic inueniri, nus siue locauerint caeteris opram suam, siue suoviuat arbitrio, multoties delinquunt, commissis furtis, homicidiis, rixis, alilsque se alligant criminibus, quae castigationem merentur: Commissum est Praeposito Domus iudicis officium, vt ius dicat tam in causis ciuilibus quam criminalibus, si controuersia inter ministeria aulica oriatur: extenditque se eies iurisdictio non solum in comitiua aulae, ipsamque regiam, sed ad Iextam vsque Leucam circa eam, habetque duos velut sub praefectos ac Legatos: vnum, cui nomen est a curta tunica, cuius apparitores se nominant seruos Praefecti Domus: alterum, cui sublunt quinquaginta stipatores, vestitu ipso sagisque dominum officiumque profitentes, etsi non multum a satellitibus et custodibus corporis regij distent: his ille vtitur ad persequen dos apprehendendosque facinorosos et maleficos. eidem demandata est, praeter irroganda noxiis supplicia, aestimatio ac indicatura panis, vini, carnium, faeni, avenae, quo munere, qui superioribus temporibus functi fuerint, iam antea perscriptum est. Cognoscit insuper causas om nium aulicorum, quae iurisdictio olim ad Oeconomos siue Magistros regiae spectabat, qui ius dicebant in Causis furti aut noxae, quae ab Aulicis committebantur. Huic eidem Domus Praeposito demandatum est officium illius, qui olim tempore Philippi III et postea Rex Ribaldorum (siue vt latine loquamur, Cohercitor sceleratorum, lenarum lenonumque ac prostibulorum dicebatur, qui de prostitutis ac flagitiosis paenas sumere ex officio poterat.

Est et Centuria nobilium virorum sigillatim adscripta in sanctiorem regij corporis custodiam, quae honoratior appellatur, retinetque adhuc centum uitale nomen, quamuis Franciscus I rex numerum eorum duplicauit. Habet autem quaeuis denturia suum Centurionem et subcenturionem.

Vniuersum autem stipatorum regiorum corpus diuiditur in Francos, Scotos, et Heluetios. Tantundem autem est Scotorum quantum Francorum, quiferunt exomides cum Tessera regia, appellanturque Satellites Custodiae: caeteri qui eas non gestant, nominantur Exempti, fetuntque baculos manibus, suntque velut infetiores dactores ordinum, qui praecedunt stipatores caeteros, eosque ducunt absentibus cenrutionibus. Praeter hos est Legio Praetoria cuisuus praeest Dux legionis.

Cum autem tanta sit eorum qui regis aulam sectantur multitudo, constitutis unt certi quidam Mareschalli, dissignatores, et diuersoriorum arbitri, quibus inceumbit officium assignadi domicilia et diuersoria tam regi quam principibus ac magnatibus, eorumque domesticis et ministris, vt omnis euritetur confusio.

Praeter hos omnes quos numerauimus, certa quaedam sunt inunia, quae nominantur Officia Status, in quibus praecipua conustunt regni negotia, et qui his praesunt, in tanta sunt auctoritate, vt sine iis nihil quod maioris sit momenti, ne expediri quidem possit. Caput siue Dux horum est Cancellarius, qui etiam est supremus per regnum Praeses Iustitiae. Huius tantae sunt vires, vt etiam immunitates et beneficia per ipsos reges concessa corrigere et minuere possit, quamuis rex ipse Diploma signuerit, et aliquis e numero Secretariorum regiorum subscripserit. Idem Cancellarlus rarione Officij, cuius maxima est per regnrum auctoritas largiri potest atque expedire gratias, immunitates, beneficia, officia altaque, quae subditi a rege peteresolent, suntque omnes litterae huiusmodi, quae ipsius sigrio non muniunt ur, nullius precij momentique. Quod si Rex sinistram aliquam de cancellatio concipiat opinionem, aut in dignetur ei, cum officium hoc sacr osanctum habeatur et inuiolabile, et quod ei nisi mortuo auferfi non possit: adiungitur ei potestatis socius, qui nomen gestat Custodis sigilli regij, quod nefas existimetur, Cancellarij nomen vlli homini impertite viuo eo, qui officium iilud gessit meritusque est.

Fieri insuper nulla ratione posse videtur, vt ipsi Principes suos secum habeant in causis propriis Secretarios, vnde factum est, vt se cretariorum qui sigillat im ab aula vel suprema Curia nominantur, in quorum collegio sunt omnino quatuor, qui dicuhtur Secrerar ij status, vsque ad sex et viginti adscendat numerus, appellanturque om nino omnes Secretarijregni Galliae, quibus singulis suae arcribuuntur Prouinciae, et hitractant expediuntque omnia negocia, tam intra quam extra regnum. Est et quidam Secretarius, qui regi est a causis occultiribus et sanctioribus, quas ipsein vulgus efferri minime velit.

Consilia in super pr obono aut emolumento publico, de domo regia duo sunt, quorum alterum appellatur Priuatum, alterum Magnum. Olim haec duo vnum et idem fuerunt, tantisper donec Parlamentum nullo loco fixum matreret, sed subinde mutarer locum: sed mutatis rebus prore nata, etiam opus fuit mutare officia.

29.

Consilium Priuatum constat aliquot viris magnae existimationis, cui Praesidet is quem rex praeesseiuber, cum ipse praesto non adest, vindicanrque sibi id iuris fere Principes sahguinis regij, vel regni Cancellarius, vel aliquis e prudentissimis et honoratissimis regni. Tractantut in hoc conlessit causae belli et pacis, aliaeque quae ad bonum publicum spectant: quin et huc reuocantur aliquando causae grauioris momenti, et quae exemplo suo vel prodesse vel noceie possunt, ab ipso Consilio Magno, vt et a Parlamento. Consilium quod Magnum vocatur, componitur antiquitus e Cancellatio et octo Magistris libellorum supplicum e Palatio regio, cum XVII Consiliarlis duobusque Secretariis, Aduocato regio vno et Procuratore Generali vno. In hoc consilio iudictur diffinitiue, ministris


page 170, image: s0214

Iustitiae illic non nisiper sem estre laborantibus, quod sit quasi Parlamentum ambulatotium. Decidunt hi iudices causas appellationum in rebus ciuilibus, quae huc afteruntur a tribunali Praepositi Domus regiae, diiudicanturque hic contronersiae, quae inter ipas summas curias oboriuntur: vt et lites beneficiorum causa, quae rex conferre solet, excitatae.

Sunt autem Libellorum Supplicum Magistri Assessores Cancellarij, quibus cum cognolcit de omnib. regni officiis, dispicitque, trum ij, qui officia venantur, ijs sustine dis pares ac digni sint an non; hi possunt accusatos eximere noxae, datis impunitatis nomine litreris publicis, vnde vocantur Parua Cancellatia: quibus autem id iuris competit, fuffragij etiam ius habent in diuersis foris ac tribunalibus Parlamenti, possuntque praesidere in Municipiis, praefecturis atque dioe cesibus, vt illis praefectiac Nomodici vltro loco cedant. Et hactenns quidem magistratus ac ministeria quibus in Palatio, regiasiue aula locus est, breuiter persecuti sumus: videamusiam eos qui extra regiam sumt; in quocum numero ij primo loco nobis occurrunt, quibus incumbit cura rei bellicae, cum hinc maximum potentiae regiae accesserit incrementum: post de reliquis quoque dicemus.

Igitur Praefectus Equitum, siue Comes Stabuli, aut vndecunque tandem diratur (nos vocem Connestablij in tanta deriuationum varietate et antea et deinceps retinemus) summum a rege imperium obtinet in vnjuersam regni Gallicani militiam, siue ea questris sit siue pedestris; cum sit caput omnium per regnum Copiarum, non conseriptorum solum militum sed et praesidiariorum, quocunque ij loco collocati sint. Haec imperij militaris amplitudo permouit reges, vt permitterent Connestabliis sedere in loco lustitiae in Palatio, vtque suum haberent Legatum ad Tabulam Marmoream, qui cognosceret de criminibus aut erroribus eorum, quiarmorum vsum profiterentur. Vt autem in exer citus crimina anima dvertere potest: ita quoque iudicare solet eos, qui quocunque modo milites offenderunt: cognoscit de praeda militari, rapinis, lycris capriuorum ipsisque captiuis, insolentia et inobae dientia militum in superiores suos, et exauctoratione eorundem: infligitque paenas qui non perfectis stipendiis abarmis discedunt. Idem audit querelas militum, cum exauctorati et arma ponere iussi sunt a Commissariis bellicis per ignominiosam missionem, habetque curam lustrationis exercitus atque diribitoriorum. Idem cognoscit causas corum, qui prospeculat oribus capti sunt, aut apprehensi nomine debiti, aut Chirographi aut contractus alius in causa militari: iudicat quinetiam eos, qui iniussu Ducis munita loca hosti tradiderunt, aut nulla vrgentiore necessitate compulsi. Pronunciat de banniris siue proscriptis viris nobilibus, qui cum beneficia clientelae nomine a rege obtincant, militare tamen pro eo nolunt. Praeterea Quaestores, Thesaurarij, praefecti annonae militaris, et qui stipendia numerant militibus, om nesque ad eo in vniuersum, qui in eensum militarem veni mt, a iurisdictione Connestablij dependent.

Hunc in O dine sequuntur Mareschalli Franciae, quibus olim missio data est ab ossicio: hodie mutata rerum facie, munus id non ante extinguitur quam corum vita. Primis temporibus vnum tantum fuisse accepimus: deinde dno creari sunt: hinc tres, et mox quatuor, vt nostro aeuo aliquando sex aur septem fnerint. Cum haec scrib eremus, erant omnino quinque. In constitutionibus regni legimus, competere Connestablio et Mareschallis Franciae eorumque Legatis ad Tabulam Marmoream, cogn oscere de delictis ac criminibus hominum militarium, tam equitum quam peditum, siue ij in castris viuant side in praesidiis, siue militatum eant, siue ab expeditione redeant, aut vbicunque tandem versentur. Pertinere etiam ad eos cognitionem causarum circa bello captos, spolia praedafque, monomachias siue pugnas ex prouocatione et causa fortuita, de stipendiis regiis, inobedientia et deserro signo ac exercitu.

Proximum ab his locum obtiner Amiralius, siue Thalassiarchus aut praefectus maris, a quo viuo hoc officium non aufertur. Ius huic est et imperium in omnibus locis maritimis, et quicquid in recum marinarum censum venit, vt coguolcere possit de omnibus, qui aliquo pacto in eo genere deliquerunt. Nemo potest vel andet ipso non permittente nauem mari commitrere, aut vela dare, etiam si eam suis sumpribus instruxerit: sed nec Portum aliquem Galliae nauigans subire Spectat ad hunc cognitio causarum, quae euenerunt circa contractus militiae nauticae ergo, itemque circa mercimonia et piscationem, cum aliis litigiis ciuilibus et crim in alibus, quae inter nauigantes mare exoriri solent. Habet autem inplerisque locis Legatos suos, quiius dicunt litigantibus. Licitum est ei accipere decimam partem omnium terum quae capiuntur, vt et omnis lucri et emolumenti, quod e mari percipitur, quam exigit per quoscunque ei visum fuerit. Permittit idem quibuscunque videtur Halecum capturam, neque quisquam sine eius venia ad terras nouas nauigare audet, ad capien. dos haleces, aut moluas pisces atque Ichthyocollam. Constituit etiam ex cubitores, vigiliarumque stationes in littoribus locisque maritimis, quoties ita vsus aut necessicas boni publici exigirinec desunt qui existiment, posse illum induclasaliquot dierum cum hoste pacisci: quae quidem praerogatina non est exigua.

Legatigenerales exercituum in hoc constituti sunt, vt pro rege adsint in iis, quae ipsis assignantur locis, ne ipse cogatur vbiuis periclitari, vt non semel compertum est. Commissum est his idem in copias imperium, eadem auctoritas, qua rex vteretur, si ipse coram et praesto esset.

Gubernatorum Rectorumque per Prouincias satis magnus est numerus per Galliam, cum


page 171, image: s0215

regnum id longe lateque pateot. Fuit his olim magna potestas vt possent impertire beneficia, ius Fori ac Nundinarum largiri, plebeio ortos genere in numerum nobilium adscribere, spurios pronunciare legitime natos, et causas ac lites a iudicibus consuetis ad suum tribunal euocare. Sed Ludouicus XII proposito Edicto in ordinem eos coegit, amputata multum eorum potentia. Quanquam autem adhuc non parum possint, Iudiciatamen vsitata ab illis nequaquam dependent, sed tantum ea quae bellum concernunt: et licet Gubernator repraesentet ipsum regem, si tamen quaestio sit de vita autfacultatibus alicuius ciuis, aut alius alicuius, qui se militem non profitetur, Rector prouinciae illum non potest punire, sed iudex loci ordinatius: neque ad hunc quidem partes litiganres prouocare possunt, sed ad forum aut Curiam superiorem. Idem dicemus de Legatis regis Generalibus in Proninciis. Multo minus id extenderim ad Legionum Duces, aut equitum ductores, neque ad magnum rei tormentariae praefectum, cum vel ipsum nomen satis osten dat, quale sit eorum ius et officium.

De Ordinibus militaribus Galliae sic accipe Lector: sicut Ordo Stellatorum initia sua debet Iohanni Regi: sic Ludouicum XL. instituisse Ordinem S. Michaelis Ambosiae: Henricum vero III. authorem extitisse sacrae militiae S. Spiritus, adhuc nostroaeuo subsistentis: cuius Equites nec paucioribus nec minoribus gaudent atque perfruuntur priuilegiis, quam aliorum ordinum, sed et insuper luculentiotibus. Restat nunc vt Curiam Parlamëri Parisiensis lustremus oculis, cum omnibus collegiis et societatibus eius supremis, tam quae ad administrationem Iustitiae, quam quae ad Fiscum regium pertinent.

Est autem institutio Parlamentorum inter antiquissimas totius Galliae, vti restantur historiae, in quibus legitur, Senatum illum priscorum adeoque primorum Galliae regum tempore Parlamenti nomine dictum non fuisse, sed Conuentum Statuum siue Ordinum, qui tertio quoque anno conuocabaritur, quand oque eriam citius, prot regni necessitas exigebat, aut regi placuemat: idque in taliloco aut oppido, quod videretur ad rem praesentem aptissimum: durabant autem Comitia illa fere duobus mensibus. Cumque pari modo vt in Angliae regno, frequentes illi Procerum Conuentus, ob multitudinem impenso um sumptuumque molesti ac incommodi acciderent: ostendit populus regi, quantopete hac regrauaretur obtinuitque, vt nobiliores aliquot in amplioribus regni Gallici Prouinciis eligerentur Vrbes, in quibus instituerentur Iudicia, lectis ad eam rem Clericis, nec non iurisperitis, iudicibusque in litigiis partium probe versati, qui discuterent causas a prouocantibus ad se delatas, vt adlinc fit in Curiis Superioribus aut Dicasteriis Galliae, vbi deciduntur causae particulates et litigia priuatorum, reseruatis querelis publicis, donec auctoritate Regis Ordines prouinciae conuocentur. Haec fuit facies ac ratio Parlamentourm, regnantibus primis Francorum regibus: perinde vt adnuc fit in Anglia: vt nempe conuocarentur regni Ordines, cum quibus rex deliberaret de maximi momenti negociis, exquisitis singulorum sententiis consiliisque, auditis quiritantium grauaminibus, iisque salutari aliquo remedio sublatis. Hinc orta est appellatio Parlamenti, nempea Collquendo vel Conferen do, quae semper rerenta est posterioribus temporibus, vt Supremus Iustitiae locus ita dicereiur.

Fuerunt autem primi procerum conuentus sub Parlamenti nomine habiti in patente aut spacioso aliquo campo, estque id obsernatum a primaelineae Francorum regibus, vt et a sequentibus quibusdam. Sic narrat historia Francica, Pipinum regem cum animo agitarer bellum Aquitanicum consicere, ad Biturigum Vrbem venisse, vt pro Francorum regum consuerudine Couentum principum haberer in aperto campo. Huius moris crebram mentionem facit Gregorius Turonensis, cum aliquotlocis ait, in publiois conuentibus, aperto campo habitis, folitos fuisse Principes, Episcopos, Abbates, caererolque Magnates atque proceres secum eo ferre tentoria et papiliones diuerten di gratia. Solebant autem in his Conuentibus siue Comitiis regni pertractari negotia, lustitiae administrationem et bonum publicum concernentia, inprimis aurem causae Beneficiorum Ecclesiasticorum, nec non leges de tollendis busibus et corrigen dis malis moribus ac consuerudinibus in regno. Quod si partes dissidentes in quibusdam certis controuerslis conciliari non poterant exigente lite vlteriorem cognitionem, quodnon satis liqueret: constituebant Ordines certos Iudices Politicos, quibus plena fiebat potestas iu dicandi ferendique sententiam defmi iuam, a qua prouocare riulli eratlicitum.

Caeretum Conuentus illi siue Comitia, quae peragebantur in agtis et sub dio, appellabantur Parlamenta Ambulatoria, quibus suus fuit in Gallia locus vlque adregnum Philippi Pulchri: qui cum animadueteret incertitu dinem tam Parlamentorum quam ipsorum locorum multum secum vehere incommodi, quod ciues regninon parum offenderentur Parlamentis illis ambulatotiis; adhibicts in consilium regni Ordinibus legem tulit, vt summa Curia siue supremum dicasterim esset.

30.

Lutetiae Parisiorum: vtque constituti iudices non clibi quam in illa Vrbe habitarent, per quos ceu summos et perpetuos desinitores omnes Prouocationes in toto galliae tegno deciderentur. Ad eundem modum magnusille Legislatio Solon in Athenarum Vibe Areopagum velut summum iustitiae tribunal constituit, lectis viris bonis et prudentibus, qurius dicerent litigantibus, et ad quos omues Atricae regiones cines deferrent causas controuersiasque suas, vt ibi definitentur. Idem fecit Lycurgus Sparrae, instituto Senatu, qui ius die eret omnibus Lacedaem onioru dominio subiectis. Apud Milesios


page 172, image: s0216

Hippodamus, legislatorum non postremus constituit summum Iustitiae tribunal, quod constabat e prudentia et senectute venerabilibus viris, ad quos deferebantur praecipua reipublicae negotia. De Druydibus Caesar Iulius affirmat, quod fuerint Gallerum Philosophi et Sapientes, conuenireque soliti certo annitempore, in loco Galliae fere medio, nempe in Carnutibus. huc omnes vndique, qui controuersias habuerint conuenire, eorumque iudiciis decretisque parere solitos. Centum viros ex omni populo lectos, senio et pruden tia conspicuos, Romulus primus Romanorum Rex praeesse rebusiussit, quos et Senatores siue Senatum appellauit, qui et ab ipso statim initio Paires honoris ergo dicti, simul ad monebantur, vt priuatorum causas parerno affectu tractarent, assignauitque illic Curiam Romanam, vt ibi conuenirent.

Potro ipsa Parlamenta, antequam firmam Lutetiae nanciscerentur sedem, ita erant ambulatoria, vt fere sequerentur aulam regis; necmultum intererat, vbi conueniebatur, dummodo id singulis annis semel fieret. Postea Ludouicus Pius siue Bonus smgulari Iustiriae studio legem sanxit, vt quotannis bis haberetur, etsi dies certi non praestituti fuerint. At Philippus Pulcher postea voluit, vt Parlamentum Lutetiae fixam haberet sedem, vtque bis in anno conueniretur, ad festum Natiuitatis Dominicae, et Purificationis Matris virginis. Sed nec haec lex adeo firma habuit fulcra, vt non mutarentur subin de dies illi, cum inter dum conueniretur ad Festum Paschatis, quandoque etiam ad Kalendas Nouem, breis, prout regi placuerat, vt apparet ex Annalibus Curiae vetustis, quae vulgo nominantur olim, in quibus latae sententiae vocantur Arresta, quae solemniter pronunciabantur in togis rubeis, ad vigilias aut alios dies solennia festa praecedentes. Postea Ludouicus Hutinus, vt maiorem Parlamento conciliaret auctoritatem, locum eifecit in Palatio, antiqua regum Francorum habiratione, haud secus ac Adrianus Imperator continuo circum se habuit centum Iudices, velut quendam Senatum, quibus singulis peculiares suas assignauit habitationes, vt ius dicerent. Ad hunc igitur modum Parlamentum, quod antea nulli loco erat alligarum, certam sedem Lutetiae inuenit, annitente Philippo Pulchro rege, vbi deinceps summum ins dictum est sub nomine et auctoritate ipsius Regis, connenientibus ibi Ordinibus regni, Proceribus Ecclesiasticis, Principibus, Baronibus, Iureconsultis, Iudicibus in iure versatissimis: neque motum est deinceps Perlamentum sua sede, nisi semel, cum Angli ipsam Parisiorum Vrbem aliaque per regnum oppida occupauissent: ibi demum in Pictonum Caput translarum est, haesitque ibi ab anno saluris MCCCCXIIX vsque ad annum MCCCCXXXVI, vbi profligatis Lutetia Anglis Parlamentum ad veterem ledem rediit. Quanquam et alias graues causae occurterint, quae reges coegerint mutare locum: vt cum Carolus VII Parlamentum conuocauit ad Montargium, et ad Vindocinorum oppidum, ad serendam ibi sententiam in Iohannem Ducem Alenconium.

Cum primum Parlamentum Lutetiae stabilitum est, non erat nisi vna sola Camera, ad quam interdum accedebat Camera Praelatorum, ea de causa, quod ipsum Parlamentum porissima sui parte constabat e Proceribus Ecclesiaslicis: vel saltem, quod Ecclesiastici viri ibi praesiderent, primumque inter caeteros obtincrent locun: vt moris erat in Camera comput orum, et Curia vectigalium oblationumque regiarum, et aliis dicasteriis supremis regni Galliae.

Postea constituta est Cam era classium inquisitoriarum, quae et alias dicta fuit Camera Magna, quod maximi momenti ibi pertractarentur controuersiae, et quod maxima polleret auctoritate supra omnes regni Inquisitiones. Et postquam Parlamentum constitutum fuisset Luteriae, dicta fuit Magna Camera litigantium sermone, ad differentiam Classis inquisitoriae, vbi actiones scriptis libellis fiebant. Subsequentibus temporibus cum Regni pomaeria prolata fuissent vlterius, auctis causis litibusque in Parlamento, necesle quoque fuit numerum Iudicum augere, atque ita plures inquisitionum classes siue Cameras instituere. Constituta ergo est alia Classis inquisitorum, quae nomen adepta est ab Inquisitionib. Palatij. Ab his igitur Classibus siue cameris Parlamenti, Inquisitorum, libellorum supplicum, detractus est certus iudicum atque consiliariorum numerus: vnde subnata est Curia Turnellae, hoc est, Audit orium minus siue Tholus. Quaestionum, quae Camera siue Classis instituta est per Franciscum I. regem anno Christi MDXV, constans duobus Praesidibus, octo Consiliariis e Camera Magna. Nomen Turnellae ei inditum autumant, quod iudices illi alternatim et quasi per orbem, obseruato semestrali tempore, ius dicerent, vt Bodmus assi mat, ne assidua condemnandi ad mortem homines consuetudo, crudelitate aliqua imbueret naturalem iudicum humaniratem, quod omnino futurum erat, si perpetim exercerent officium suum. Meam vero si quis exquirat sententiam, potius existimauerim, quod iudicum ille conuentus, a Tutri vel Turricula nomen traxerit, in qua ferebatur sententia in causis criminalibus, quae hodie attributa est Magnae Camerae iudicibus siue Auditorio Maiori.

Mense Iulioanni a Christo nato MDXIX idem Franciscus I. rex in stituit Cameram Vacationum, obseruatis legibus et constitutionibus Ludouici XII. regis.

Postea Classis Inquisitoria diuisa fuit in duas: altera maioris, alteia minoris nomen obtinente: Cumque negotia et lites ad Parlamentunr delatae mirum in modum ctescerent, Franciscus I. rex, ad fanum S. Germani anno Salutiferi Partus MDXXI. edicto sanxit, vt crearentur viginti noui Consiliarij Parlamenti, vnde emersit tertia Camera Inquisitionum siue Classis tertiandrum. Quartanorum Classis siue noua Camera


page 173, image: s0217

Inquisitoria instituta fuit mense Maio anno MDXLV, constans Consiliarlis XVIII. Praesidibus II. Circa idem ferme tempus, mense Iunio anni MDXLV iacta sunt fundamenta Camerae Consilij vel Secretarij, cuius erigendae cansa fuit, vt diuturnis litigiis sublatis, promte iustitia vnicuique distribui posset, constans duobus Praesidibus et XII Consiliariis, Clericis IV et Laicis VIII, vt cogno scerentur illic et diiudicarentur omnes prouocationes verbales (vt loquuntur) quae ad hanc Cameram remissae sunt, vt deciderentur, a Magno Auditorio, vbi causae perorantur.

Et haec quidem fuit Parlamenti facies et ratio vsque ad annum MDLIV, cum Henricus II. rex constituit Parlamentum Semestre proposito Edicto Compendij conscripto mense Maio superioris anni: in cuius edicti gratiam mandauit, vt Curia Parlamenti esset vnum aliquod et solidum corpus, compositum e centum quinquaginta sex capitibusinimirum octo Praesidib. Curiae: totidem Praesidib. Inquisitionu: XXXVI Consiliariis ex ordine Ecclesiastico (in quibus non comprehenderentur Praesides Inquisitionum Clerici) CIV Consilariis Laicis, non computatis XII Paribus Franciae et XX Magistris libellorum supplicum: vtque dimidia Praesidum Consiliariorumque pars fungeretur officio suo a Kalendis Iulij vsque ad noui annis auspicium: altera medietas (sunt autem vtrobique LXXVIII) inciperet a Kalendis Ianuarij vsque ad Iulium mensem. Vnoquoque autem semestri in tribus Cameris siue tribunalibus ius diceretur, exempli graria! Magna Camera, vbi causae viua voce perorantur, constans IV Praesidibus, nec non XXX consiliariis, (in quotum numero X. Clerici et XX. Laici) et vtraque Classis Inquisitoria, constante vnaquaque Praesidibus II. Consiliariis XX, inter quos Clerici IV, laici XVI. Ab his tribus Curiis decerpatur numerus senatorum indicum Camerae Turriculi siue Tholus quaestionum criminalium, constans duobus Praesidibus et Consiliariis VIII. c Laicorum numero, quos suppeditet Auditorium magnum: et ab vnaquaque Classe Inquisitorum detractis Laicis IV, vt ita constituatur Corpus Consiliariorum XVI, et ex tot quidem iudicibus constare debet Camera Turnellae. Hoc Edictum de Parlamento semestri durauit vsque ad annum MDLVII. cum rex promulgata noua lege Parisiis Ianuario mense aboleuit Edictum de semestri spacio; restituitque Parlamentum in pristinum statum; in quo fuerat ante. Cumque in Inquisitionum Classibus maior vsitato esset numerus Consiliariorum, cum in vnaquaque inuenitentur XXIV, cum antiquitus non nisi XV aut XVI fuissent: abundantia illa causam praebuit erigendae quintae Classi inquisitoriae, quae ad exemplum IV antiquarum constaret Praesidibus II. et consiliariorum sufficiente numero, qui derraherentur quatuor illis Classibus prioribus. Factum hoc est per Edictum publicatum mense Iulio anno A C. N. MDLXVIII.

Cum autem sequentibus temporibus tumultus atque turbae in regno ortae sedatae fuissent, proposito Ed cto Pacificatorio per Henricum III regem: in fauorem illius Pacificationis constitutum est nouum tribunal, quod appellatum est Camera edicti: in quem finem fuerunt creati praesides cum VII Consiliariis, vel potius allecti e numero iudreum e reliquis Classibus, qui lites noc edictum concernentes deciderent. Fuitautem ab vltima memoria summa huius Parlamenti auctoritas et reuerentia; cum nulla esset tam ardua causa aut difficilis, quae in eo non explicari aut decidi posset: quin et reperimus, collegia Ecclesiarum a rege in Patlamento petiisse licentiam eligendi Episcopos nouos, sip priores decessissent.

Dirimebantur etiam hic materiae monomachiarum aut duellorum, vt planum est in exemplo Comitum, Foxensis et Armigniacensis; quib: Parlamenti sententia anno AN. C. MCCCIX. permissa est pugna singularis, cum vider entur idone as eius rei in medium attulisse caulas. Extat et aliud exemplum quod contigit anno MCCCLI, vbi de pugna singulari relatum est ad Parlamentum, orta controuersia inter Iacobum Archoyum Equitem; et Iohannem Picardum, itidem Equitem Iacobi Socerum: afferente Iacobo isto, Iohannem Socerum suum vi oppressae filiae suae, quae esset Iacobi vxor, stuprum obtulisse: quam rem ipsa filia de patre vltro aliquoties confessa fuerit, cum nullis minis neque quaestionibus vrgeretur. Contra Iohammes regerebat, Iacobum generum suum, intempestiuo falsoque Zelo motum haec in Socerum confinxisse; et quicquid eius generis vxor eius dixerit aut confessa fuerit, vi adactum dixisse, aut falcinatione veneficilsque corruptam.

Tanta autem in aestimatione et iustitiae opinione fuit Parlamentum istud ob Pares Franciae Principes, non per Galliam solum sed per omnia prope Christiani orbis regna, vt eius iudicio et exteri principes vltro se submiserint etiam in controuersiis de rebus grauissimis, quod aliquot exemplis docebimus.

Refert Haymo in Historiae suae monimentis, ortam fuisse inter Melegastum et Oleadragum fratres graue de regno patrio litigium, quod compositum sit per Parlamentum Galliae, sub Ludoulco Pio Imperarore, vbi regnum natu mino. ri adiudicatum fuerit. Erant anno A C. N. MCCXLIV grauissmae simultates ortae inter Fridericum II. Imperatorem et Innocentium IV. Papam, vt in apertum bellum erumperer res. Papa ind cto Lugdunum Contilio, conabatur Immperatorem priuare Imperio. Contra Fridericus nixtus bonitate suae causae, non dubitabat, quicquid sibi esset cum Pontifice controuersiarum, submittere iudicio Regis et Principum in Parlamento. Rursum anno Salutis MCCCXII, regnante Philippo Pulchro, ix Comitis Namurcensis decisa fuit per Parlamentum: nec abhorruit ab hoc iudicio Iohannes Namurcensis, etsi aduersarium causae haberet Carolum Valesium fratrem regis. Postea ad annum MCCCX


page 174, image: s0218

Philippus Princeps Tarentinus submisit se iudicio Parlamenti in causa contronersa, qua litigabat cum Burgundiae Duce, ob sumtus certos et impendia nomine Imperij Constantinopolitant, fuitque sententia pronunciata pro Tatentino contra Burgundum, rege ipso inter Principes pro tribunali sedente. Extat et alia sententia lata in Parlamento anno a nato Christo MCCC XLII, inter Ducem Lotharingiae, et Guidonem Castilionaeum, qui duxerat Mariam Lotharingi sororem, mouente hocilli litem de vxoris dote, quae partem sibi petebat tam Ducatus Lotharingiae quam aliarum terrarum. Vtraque pars se libenter submisit iudicio Parlamenti regij. Idem fecerunt anno AC. N. MCCCXC Delphinus Viennensis et Comes Sabaudiae, cum in controuersiam venisset Marchionatus Salutiorum cum nonnullis aliis dominiis: vbi pro Delphino contra Sabaudum iudicatum est. Cum in Gallia regnaret Carolus VI. Cameracenses ad tribunal Parlamenti vocati sunt, quod aliquot modis deliquissent, contemtis lententiis definitiuis a Curia Parisiensi latis. Quanquam autem nec regi nec Parlamento subiecti essent, tanta tamen huius apud illos fuit auctoritas vt non ad dicendam causam solum comparuerint, sed etiam de admissis satisfecerint. Anno MCDXII Lutetiam venerunt aliquot Nobiles Hispani, ferentes secum transactiones et pacta quaedam inter reges Castulonis et Lusitaniae: rogantesque, vt apertis curiae valuis publicarentur; qua in re ipsis mos est gestus, et litterae reiactae testes publice datae. Quid quod nondum octoginta anni sunt, quod Carolus V. Imperator, cognita Maiestare et integritate huius iudicij, non voluit ratam habere formulam pacis factae anno A C. N. MDXXVI. et MDLVII. cum Francisco I. et Henrico II. regibus, neque eorum verbis promissisque stare, nisi prius Parlamentum vidisset, subscripsisset, suaque auctoritate approbasset. Nec profecto quicquam est, quod tantam huic Curiae aut Dicasterio venerationem conciliauit, vt eam etiam exteri admirati sint, quam summa laus integritatis, aequitatis et iustitiae iudicum, et Zelus singularis iusti bonique promouendi in regibus. Nam ab antiquis temporibus ad hoc Parlamentum ab ipsis regibus electi sunt viri de regno bene meriti, sufficientes ad illustre illud officium, et prudentia virtutibusque conspicui, non qui secus affecti. Summa autem sunt huius Curiae et Sacrosancta iudicia atque mandata, cum Parlamentum repraesentet ipsum regem, qui et ipse non dubitat, altitudinem Maiestatis suae, Iustitiae et rectitudini huius Iudicij submittere, eiusque locum dare constitutionibus. Commendatur autem tam apud