28 April 2002 Susanne Mussmann
TEI header added, structural corrections; no spell-check; suggestions: add metric, mark content
May 2005 Martin Tavakolian
Morpheus spell-check performed


page ):(1a, image: s001

IOHANNIS POSTHII GERMERSHEMII PAREROGORUM POETICORUM PARS PRIMA, AD IO. CHRISTOPH. [Abbr.: Iohannem Christophorum] NEUSTETTERUM, cognomento Sturmerum, Equit. [Abbr.: Equitem] Francum. Eiusdem POSTHII PAREGORUM PARS ALTERA, nunc recens edita cum Adoptivis.
[Gap desc: figure]
Ex Typographeio Hieronymi Commelini, Anno M.D.XCV.


page ):(2a, image: s003

NOBILITATE, DOCTRINA ET VIRTUTIB. [Abbr.: virtutibus] insigni viro, Domino IOHANNI CHRISTOPHERO NEUSTETTERO, COGNOMENTO STURMERO, Ecclesiar. Cathedral. Mogont. et Wirzeburg. [Abbr.: Ecclesiarum Cathedralium Mogontiaci et Wirzeburgensis] Cannonico, etc. Equiti Franco, Domino suo observando, IOHANNES POSTHIUS S. [Abbr.: Salutem]

CUM sub prelo iam iterum essent haec nostra, quae mitto, Parerga poetica, et quidem alterius partis accessione adaucta, Patruum tuum, IOHANNES CHRISTOPHORE, vir nobilissime, Erasmum Neustetterum, virum immortalitate dignissimum, ex hac vita emigrasse, acerbissimo sane animi sensu intellexi. Cuius mei doloris causas habeo plurimas et gravissimas. Trigesimus enim quintus iam agitur annus, cum primum in eius notitiam bona quadam fortuna adolescens perveni, post P. Lotichii Secundi, Poetae et Medici praestantissimi, obitum immaturum. Huic ego cum praeceptoride me optime merito Elegia quadam parentassem, eam, adiunctis aliorum quorundam eiusdem generis versibus, typis descriptam Patruo tuo dedicabam. Is vero statim huc ecquis, et viatico misso, me ad se humanissime


page ):(2b, image: s004

Comburgum in vitat: aliquot dies lautissime habet: magnoque tandem donatum honorario dimittit. Exilo tempore quot insuper et quanta pro sua liberalitate in me beneficia contulerit, non ignorant, qui me norunt, omnes: et cognoscet ex scriptis meis olim, ut spero, posteritas. Utinam autem praesens praesenti supremum vale dicere potuissem: nihil profecto mihi potuisset accidere optatius. Huius enim rei causa proximis superioribus mensibus cum filio Erasmo (cui propter erat) difficili etiam et incommodo anni tempore iter susceperam Comburgum: ut, quo in loco primum mihi olim conspectus fuit et innotuit, senio iam et morbis confectum Maecenatem consenescens ego cliens postremum inviserem. Sed nescio quod malum fatum meis votis conatibusque in eo itinere obstiterit. Ipso enim tum ibi non reperto, domum re infecta (quod meum dolorem auget) redeundum fuit. Erat in eo ingenium excellens, memoria divina, studium indefessum; quo non tantum Latini sermonis copiam sibi comparaverat, et elegantiam singularem: sed etiam aliarum linguarum, Graecae, Italicae, Gallicae adiunxerat cognitionem: imitatus ea in re, opinor, DANIELEM illum STIBARUM, Eq. Fr. virum laudatissimum, cuius domi, tamquam alterius Scaevolae, puer olim honestissime fuerat educatus. quo modo ipse te quoque puerum instituendum


page )::(3a, image: s005

curavit, et adultiori auctor fuit et suasor, ut ad uberiorem ingenii cultum percipiendum in Italiam, in Hispaniam, aliasque Orbis christiani provincias proficiscereris. Idem in amicis eligendis prudens, in amicitia colenda erat constantissimus. Neque sui tantum ordinis ac loci (quod plerique faciunt) verum etiam alios virtute et eruditione praeditos homines sua benevolentia et liberalitate complectebatur. E magno horum numero paucos hic tantum nominare libet: camerarios, Petrum Lotichium Secundum, Nicolaum Cisnerum, Contadum Dinnerum, Iohannem Gelchsheimerum, Paulum Melissum, Iohannem Mathesium Medicum, Ieremiam Baunachium, Richardum Hemelium, Franc. denique Modium. Et huius quidem opera ad Bibliothecam fuam, quam magnis sumptibus amplissimam et omnis generis libris refertissimam Comburgi instituit, longo tempore vius est. Ibi enim (ubi se etiam per iocum apud familiares esse quendam Regulum dicere solebat) libenter semper vixit. Eius aedificia et muros vetustate pene collapsos denuo instauravit, picturis variis et inscriptionibus exornavit, atque reditibus plurimum locupletavit: reque ipsa ostendit, quod cuidam turri inscriptum: Sic vos non vobis nidificatis aves. Ibidem quoque sepulturae locum sibi ante multos annos posito monumento designavit, Horatiani illius memor,


page )::(3b, image: s006

Omnem crede diem tibi diluxisse supremum. Inde tamen non rato illum modo Herbipolim, modo Bambergam, modo alio negotia publica evocabant:ubi omnibus exspectatus, omnibus gratus erat. et instar partis unice carus; atque id merito suo ubicumque enim degebat, domus ipsius bonorum ac doctorum virorum quasi diversorium erat publicum: pauperibus vero et adversa pressis fortuna, asylum ac penu uberrimum. In consiliis de Republ. capiendis eius in primis requirebatur auctoritas; quae propter doctrinam insignem, et sapientiam longo rerum usu confirmatam, apud omnes plurimum valebat. Testantur id legationes aliquot pacis ac belli tempore longae et graves magna cum eius laude et gloria obitae. Quam porro fuerit Iustitiae et aequitatis amans, cum in omni reliqua vita, rum vero in Provincialis Iudicis munere gravissimo, quo Wirzeburgi longo tempore functus est, abunde satis declaravit. Ab ambitione vero quam fuerit alienus, vel inde constat, quod et eo munere, et Decanatu ibidem, qui honores sunt amplissimi, ultro se ipsum abdicavit:non quod in otio reliquam vitam vellet transigere, et sibi tantum vivere: sed ut post patriam cognatos quoque et amicos consilio et ope sua iuvare commodius posset: quod Emblema quodam in cenaculo aedium eius depictum innuit, ubi candelae ardenti adscriptum, ALIIS INSERVIENDO CONSUMOR.


page ):(4a, image: s007

Adulatores ac calumniatores. qui sese ad lautioris fortunae homines plerumque insinuare student, oderat, ut qui maxime: idque his versiculis ad parietem alibi annotatis testatum reliquunt

Sit bonus interpres, nil mala verba nocent.
Sit malus interpres nil bona verba iuvant.

Poesi sic delectabatur, ut in eadem se et legendo exerceret, et interdum a curis gravioribus liber, aliquid ipsemet componeret. Memini, quum aliquando ad eum vesperi accedens post salutationem dicerem, Non invitatus venio cenare paratus, ex tempore ipsum respondere; Et quia sponte venis, gratior hospes eris. Sed quorsum haec? inquis. quorsum? Non ideo sane haec scribo, quod meo testimonio tanti viti laudibus aliquid accessurum, aut tibi ultro in virtutis stadio feliciter currenti hac Patrui virtutum conmemoratione calcar addendum censeo; sed quod antiquae ac diuturnae cum illo consuetudinis recordatio me magnopere delectat, tibique et Patri tuo Sebastiano Praefecto Hasfurtensi digniss. fautori meo honorando, eandem fore gratam et iucundam omnino mihi persuadeo. Illo igitur ex humanis rebus communi lege naturae nuper ablato Poemata nostra ad te, virtutum illius vivum exemplar, inte quodam hereditario iam veniunt: quaevi grata tibi esse patiaris, et patrocinio tuo, ubi opus fuerit, defendas,


page ):(4b, image: s008

meque ac meos tibi commendatos habere digneris, etiam atque etiam te oro atque obtestor. Quod superest, ut Deus Opt. Max. tibi ruisque omnibus, omnia semper prospera et felitia largiatur, ex animo precor. Kal. [Abbr.: Kalendis] Ianuarii, Anno Domini 1595.


page 1, image: s009

AMPLISS. [Abbr.: Amplissimae] DIGNITATIS VIRO D. [Abbr.: Domino] ERASMO NEUSTETTERO, COGNOMENTO STURMERO, ECCLESIAR. Bamberg. et Wirzeburg. [Abbr.: Ecclesiarum Bambergensis et Wirzeburgensis] Canonico, ac Decano Comburgensi, Equiti Franco, domino et patrono suo observando IOHANN. [Abbr.: Iohannes] POSTHIUS S. [Abbr.: Salutem]

QUod Rodanum et Tiberim vidi, camposque feraces
Quos refluo Scaldis turgidus amne rigat:
Quodque Machaonias tracto haud inglorius artes,
Lingua peregrinos quod mea docta sonos:
Muneris esse tui, Sturmere amplissime, norunt
Qui Tiberim et Scaldim, qui Rodanumque bibunt.
Ergo tibi nostrae merito offero carmina Muse
Qualiacumque, illis quae mihi nata locis.
His coniuncta leges numero quae dispare lusi.
Postquam me reducem Francia dives habet:
Quaeque mihi Austriacis dictavit Phoebus in oris,
Romani custos qua sedet Imperii.
Si sperata Deus mihi fecerit otia, forsan
Et graviora istis et meliora canam.
Interea longam feliciter exige vitam,
Et solito Vatem dilige more tuum.
Wirzeburgi anno 1580.


page 2, image: s010

IOHAN. [Abbr.: Iohannes] POSTHII GERMERSHEMII ELEGIARUM LIBER I.

Iter Gallicum mare Ligusticum. Elegia I.

HActenus afflictam per mille pericula vitam
Exegi, nec adhuc, quem peto, finis adest.
Exitium praesens video, mortemque paratam:
Hinc misero effugii spes mihi nulla patet.
Exitium praesens Pelagusque Notique minantur,
Missaque ab horrisonis fulmina crebra polis.
Saevit hiems, saevit mare, nox atra incubat undis,
Ultima nox oculis ingruit ista meis.
Et merito: Quid enim furiosum iter avimus aequor,
Hadriaco passi gurgite naufragium?
Et meminit, vitatque locum quo laesus asellus,
Et puer offensas abstinet igne manus.
Stultus ego ad naves redit olim naufragus: eheu
Debueram accepto cautior esse malo.
Debueram nostrae tandem memor esse puellae,
Quae mihi naufragium vaticinata fuit.
Parcite caerulei, precor, o bona numina Ponti,
Et facite insanas ponat ut unda minas.
Tu quoque ventorum cui flabra potentia parent,
Tu precor indomitos AEole claude Notas.
Prosit Apollineas animum erudiisse per artes,
Prosit et Aonias non temerasse Deas.
Vestra ego regna canam victuro amplissima versu:
Vosque colet donis nostra puella suis:


page 3, image: s011

Vos modo me salvum salva traducite pinis
Ad fortunatae letora Massiliae.
Non ego me propter metuo mihi: sed mea Vitae
Me monet: interitu nam perit illa meo.

AD BLANDINAM SUAM. Elegia II.

SI, mea vita, tuo cupies rescribere Iano,
Littera ad Hetruscos nulla feratur agros.
Inde ego sum nuper (Sic Dii voluere) profectus.
Et subii durae taediae longa viae,
Multaque per populos varios incommoda passunt
Non timui vasto ducere vela mari,
Frugifera Ausoniae tumidis quod fluctibus arvae
Pulsat, et antiquae moenia Massilia.
Heu quibus hic ventis, quibus exagitat a procellis
Nostra carina! furor quantus erat pelagi!
Vix ea transierant; saevorum turba latronum
Involat in nostras sanguinolenta rates:
Et rapit inde viros armisque animisque carentes,
Ablatisque fugit per vada salsa bonis.
Haud aliter quondam raptores agmine facte
Irrumpunt ovium mitia septa lupi:
Attonitasque trahunt nullo prohibente, vorantque.
Et saturi inde altas in suae lustra ferunt.
O superi, quae sors misero, quae vita fuisset
Inter inhumanos terribilesque Getas!
Nempe vel aequoreis iam piscibus esca natarem.
Vel premeret teneros dura catena pedes.
Ingenuaque manu serviles ducere remos
Cogerer, et leto deteriora pati.


page 4, image: s012

Haec tamen evasi Christo duce, et auspice Christe,
Gallorum optata nunc et in urbe moror.
Urbe Machaoniis qua iam non artibus ulla
Nobilius toto nomen in orbe tenet.
Nam quis Mompelium populus, quae nesciat ora?
Magnus ubis sedem fixit Apollo suam.
Ver ubi perpetuum felicibus educat aruis
Omnes, quas Medicus postulat usus, opes.
Hic ego Rondletumque senem magnumque Saportam
Suspicio, et veluti Numina bina colo.
Tertius accedis Iubertus in ordine qui me
Hospirioque fovet, colloquioque iuvat.
Fidus et excultos secum deducit in hortos,
Ingenioque docet multa reperta suo.
At dum Paeonia sum totus in arte, Tibullum
Negligo, nec doctas sector, ut ante, Deas.
Tu sola interdum facis, optatissima Virgo.
Desuetae ut repetam dissona fila lyrae.
Nec magni titulum quaero, famamque Poetae,
Ut numeros cantet postera turba meos.
Tu facis ingenium nobis, tu carmina dictat,
In certos redigis tu mihi verba pedes.
Ergo tibi placeam modo qualiscumque, beatum
Me, superisque putem Diis in honore parem.

AD SODALES IN MONTE Pessulano. Elegia III.

QUaeritis unde mihi vultus tenuatus, et unde
Assiduus sedeat pallor in ore meo.
Non sum qui studiis vigiles traducere noctes,
Aut nimio soleam membra gravare mero.


page 5, image: s013

Nostra mali toties vexarunt corpora morbi,
Vix ut Paeonia sint relevata manu.
Testis erit Rhenus flavis ditissimus undis,
Qui patriae transit rura beata meae.
Testis erit Nicrus gelidis qui vallibus errans
Castra Palatini suspicit alta Ducis.
Testis et Arnus erit fluviis venerandus Hetruscit,
Testis item Blandi Nymphula sontis erit.
Quae gelida toties me fovit amabilis unda,
Arenti toties depulit ore sitim.
Hic fera Persephone (Medicos et numina tester)
Bis voluit vitae rumpere fila meae.
Bis deploratum me deseruere sodales,
Bisque sepulturae terra adaperta fuit.
Hinc graciles artus, color hinc mihi pallidus oris
Natus, et in fracto corpore debilitas.
Quid referam assiduos tacito sub corde dolores,
Qui miserum excruciant et perimunt animum?
Dum fleo dilectos vix me vidisse parentes,
Quos tulit ante suum mors properata diem:
Dum recolo transacta meae sine fruge iuventae
Tempora, quae studiis danda fuere bonis.
Nam mea vita novem iam nunc exegerat annos,
Ut primas caepi discere litterulas.
Sic, heu, negligemur male, quando infausta parentes
Fata immatur is surripiunt pueris.
Tum male Curator mandata negotia curat.
Atque suas nostris auget iniquus opes.
Tu quoque causa meae vixisti magna ruinae
In patriis residens dura noverca bonis.


page 6, image: s014

Cui precor ut iustas: Sed quo dolor improbe, et ira
Me rapitis. pietas hoc veneranda vetat.
Nec tantum illa animum, quae iam periere, remordent,
Multa sed et praesens tristia tempus habet.
Nec minus afficiunt aevi me fata futuri,
Quae precor, exactis prosperiora cadant.
Denique (nam vobis etiam secreta fatebor)
Hunc quoque pallorem non nihil auxit amor.
Ille meas avido depascitur igne medullas,
Et gerit in nostro regna superba iugo.
Nec vacuas umquam studiis gravioribus horas
Me dare, ve! Musis invigilare sinit:
Sed desiderio miserum, cor torquet inani,
Assidue curas suppedit atque novas.
Deque mea me sollicitum iubet esse puella,
Cum sit ab aspectu tam procul illa meo:
Ne male fida suos alio traducat amores,
Posthius eque oculis fluxerit, eque animo:
Dum festis ornat se luxuriosa diebus.
Et patria molles ducit in Urbe choros.
Ah pereat quicumque leves agitare choreas
Instituit, vere pessimus ille fuit.
Tunc, heu, nequitiae nimium, via libera facta est.
Sanctus et obscaeno fugit ab orbe pudor.
Hic lascivus amor flammasque et spicula miscet,
Ludit et occultis Cypria blanda dolis,
Dum manibusque manus furtivaque basia iungunt,
Amplexus cupide Virgo subitque viri.
O quoties inibi (tantum Venue improba regnat)
Nuptarum constans est labefacta fides?


page 7, image: s015

O quoties? Sed Musa tace. Nam plurima fiunt,
Quae foret Aoniis turpe referre modis.
Hoc Reges prohibete malum, prohibete choreat,
Maxima quae nivei damna pudoris habent.
Aut saltem hunc morem, mea patria, tolle profanum,
Per petui famam nominis inde feres.
Exemplumque tuum populique sequentur et Urbes,
Quotquot habet Rhenus, quot quot et Ister habet.
Nuntiet hoc aliquis factum, donabitur auro,
Atque weo aeternum carmine natus erit.
At vos unanimi, doctissima turba, Sodales,
Hac mihi quos constans iunxit in urbe fidet:
Qui studio mecum pariter sudatis in uno,
Lumina Paonii magna futura chori:
Hic si forte Deus tristes mihi finiat annos:
(Nam mea nescio quo mens stupet augurio)
Exiguum tumulo marmor superaddite nostro,
Bina quod in celebri carmina frontigerat:
Posthius hac situs est Phoebo dilectus in urna,
Cui vitam et lacrimas finiit una dies.

AD HENRICUM STAPEDIUM Colon. Elegia IV.

TU quamvis Rhodani procul hinc submotus ad undas
Felicem celebri ducis in Urbe moram:
Et tibi Lugduni populum, vicinaque regna
Devincis medica non sine laude manu:
Succeduntque tibi felicibus omnia fatis,
Atque labore refers praemia digna tuo:
Non tamen hos colles, positamque in collibus urbem
Negligis, aut huius non memor esse potes.


page 8, image: s016

Saepe sed occurrit tibi dulcis imago locorum,
Toque Machaonii lumina clara chori:
Nempe senex altis Regum gratissimus aulis
Temporis Hippocrates ille Saporta sui:
Quique sua totum fama Rondletius orbem
Implet, Apollinei gloria summa gregis.
Eloquioque potens Feynaeus et arte medendi,
Feynaeus Celso par in honore suo.
Nec minus arte valens et mente Triallius alta,
Et Latrae et Graiae clarus honore lyrae.
In primisque frequens tibi se clarissimus offert
Iubertus patriae lumen honorque sua.
Inclita de sacra tribuit cui nomina Lauro
Phoebus, et Hoc signum, dixit, amoris habe.
Laurus noster amor; medicina est maxima laurus,
Semper habet virides laurus odor a comas.
Sic tu noster eris medicorum maximus olim:
Vivet in aeternos sic tua fama dies.
Namque pererratis Gallisque Italisque reversum
Mompelii accipient pulpita Gymnasii.
Longa ubi te iuvenum series mirata docentem
Audiet, in laudes multa canetque tuas.
Ipse novos etiam sucos, nova gramina miscens
AEgra salutifera membra levabis ope.
Multaque conscribes studio observata frequenti,
Quae teret assidua postera turba manu.
Haec Phoebus: pueroque haerens blanda oscula caro
Omniaque una animi dona beata dedit.
Hunc tu docte Virum multos Henrice per annos
Dilectum magno semper honore colis.


page 9, image: s017

Et merito: Nam te veneratur et ille vicissim,
Multaque dat certae pignora amicitiae.
Dum celebrat victura suis tua nomina libris:
Anne aliquid maius, quod dare possit, habe?
In patriamque suam tua facta fidemque recenset,
Cum tulit innumeros pestis acer ba viros.
Hunc quibus auxiliis tunc expugnaveris hostem,
Non decet ut tacito candidus ore premas.
Quicquid habes igitur, communem profer ad usum,
Consilioque iuva saecula nostra tuo.
Sic precor ut longum felici sidere vivas.
Sic faveant arti numina magna tuae.
Sic tua ad astra ferant seri benefacta nepotes,
Iubertumque simul, Stapediumque legant.

Ex monte Pessulano, Anno Domini 1566.

AD ANTONIUM IUNCKERUM Med. [Abbr.: Medicum] Elegia V.

ERgo Teutonicas seine meremeabis ad oras,
Antoni, ingenio semper amande meo?
Quam cuperem hunc montem, dulcesque relinquere valles,
Propositaeque comes garrulus ire utae,
Gallorumque urbes tecum lustrare beatas, valles,
Et loca tot claris nobilitata Viris.
Et Rhodani tractus, et litor a culta Garumnae,
Et Ligerim, et ripas, Sequana magne, tuas.
Ferrem ego tam longos animo gaudente labores.
Arva licet rapido torreat igne Canis.
Nam modo de studiis solitis, usuque medendi
Colloquium nobis texere dulce foret.


page 10, image: s018

Et revocare animo fidus Rondleiius olim
Quae docuit, Montis gloria prima sui.
Praecipue ut fragiles hum ani corporis artus
Omnipotens mira finxerit arte DEUS.
Ut corpus tenues sensim evanescat in auras,
Unde sitim stomachus sentiat, unde famem:
Sanguineumque bibant sitientia membra liquorem,
Quem parat, in venas distribuitque iecur:
Perpetuus magnam ceu fons diductus in urbem
Indigenis largas sufficit uber aquas.
Qualia, et unde fluant generis primordia nostri,
Ut magnum e paruo semine surgat opus.
Unde malis toties vexentur corpora morbis,
Unde sit afflictis certa petenda salus.
Saepe darent Silvae nobis, aut prata loquendi
Materiam, aut docti scripta Dioscoridis.
Omnia perfectum quae sunt tibi cognita ad unguem,
Omniaque in memori pectore clausa geris.
Saepe susurrantem gelidi prope fluminis undam
Acciperet fessos quae libet umbra duos.
Hic veterum dulces numeros cantare iuvaret,
Sive tuos Ovidi, sive Tibulle tuos;
Sine tuos, alto qui vertice tangis Olympum
Pindaricis feriens plectra sonor a modis.
Saepe etiam nobis vario colludere versu,
Ingenuosque foret dulce referre iocos.
Saepe tibi nostros recitarem lassus amores,
Inque vicem cupido tu mihi saepe tuos.
Atque ita iucundo transirent tempora cursu,
Esset uti longae nulla querela viae.


page 11, image: s019

At quia me dulci retinet Rondletius ore,
Nec sinit a caro Monte referre pedem:
Tu, precor, i felix, iuvenis doctissime, teque
Ad patrios ducant fata secunda lares.
Turpior hic aderas: prior hinc tu iure recedis,
Nobilibus referens laurea serta comis:
Gaudia longaevo summa allatura parenti.
Et generi laudem deliciasque tuo,
Nec minus et patriae victurum in saecula nomen
Quae Medico et Vate est clara futura suo.
Illa alit insignem facie et Virtute puellam,
In thalamos ibit quae nova sponsa tuos.
Et te divitiis, te pulchra prole beatum
Efficiet, curas diminuetque graves.
Euentura cano: laetus Rhenumque Nicrumque,
Et patriae aspicies moenia clara meae:
Moenia queis tribuit felix Germania nomen,
Haud procul a laribus, Spira diserta, tuis.
Inde petes docti prope flumina amoena Lycaei
Tecta, Palatini quae posuere Duces.
Hic pro me dulces saluere iubebis amicos,
Quot quot adhuc reliquos vita superstes habet.
Hic manes tumulumque sacrum, cineresque salutae
Huc eliique mei, Lotichiique mei.
Et geminas sacra lauri de fronde coronas
Suspende, et multa sparge sepulcra rosa.
Iamque vale, et memori serva me mente repostum,
Inque vicem carum, sicut haberis, habe.
Nam memor ipse tui vivam, et te semper amabo,
Blandinae potero dum memor esse meae.

In monte Pessulano.


page 12, image: s020

DE OBITU GUIL. [Abbr.: Guilelmi] RONDELETII MEDICINAE in Academia Mompeliensi Professoris Regii et Cancellarii, Elegia VI.

TRistior Oceani Phoebus procedit ab undis,
Obscura auratum nube tegente caput.
Et canis aestivas, ardent quibus omnia, flammae
Frigida vicini temperat aura maris.
Et densam laurus foliis vernantibus umbram
Ad gelidae rivos grata ministrat aquae.
Hic ego, Rondelete pater, tua funera flendo
Solus agens longum continuabo diem.
Alcyones mecum, immemores Ceycis, inibunt
Luctisonos circum litora curva modos.
Proh superi, tenues mens illa recessit in auras?
Indigna tegitur iam caput illud humo?
Quo neque amabilius fuerat, neque doctius ullum:
Pace, precor, Medici sint ea dicta chori:
Quodque fuit dignum, si quid modo fata moveret,
Viveret ut Pylii saecula longa senis.
Vix equidem, venerande senex, tua funera credo:
Vivus enim vivum te mihi fingit amor.
Atque animo illa meo species abeuntis inhaeret,
Diceret extremum cum tua lingua vale.
Hinc etiam vigilans veluti per somnia fallor,
Saepe mihi reditum polliceorque tuum.
Credere sed tandem, invitus sed credere cogor,
Quod populi gemitus famaque certa refert.
Quaeque domum viduam miseris ululatibus implet
Coniux orba, gravi pondera ventre gerens.


page 13, image: s021

Quaeque suum quaerit patrem undique, et undique patrem
Ingeminat blaso filia parva sono.
Qualiter in mediis silvis, tectisue sub altis
Amissum deflet Daulias ales Itym.
Hocne tot exhausti noctesque diesque labores,
Hoc meruit rerum maxima cognitio?
Hoc medicas longum docuisse fideliter artes,
Hoc meruit virtus, hoc tua religie?
Hoc tot depulsae pestes, morbique, febresque,
Tot pueris, et tot reddita vita viris?
Ut sic occideres, opera interrupta relinquens,
Quae fuerant docta perficienda manu.
Adde tot egregios iuvenes tua castra secutos,
Deseris in medio quos Palinure mari:
Multa quibus medicis monstrabas fidus in hortis,
Quae prius antiqui non docuere senes.
Nemo Dioscoridem tanto contriverat usu:
Gesneri venia, Matthiolique loquor.
Tu noras quotquot felix parit India plantas,
Quotquot et in summo vertice Pindus alit.
Quotquot et in vastis generat radicibus AEtna,
Quotquot et in paruis collibus Hybla gerit.
Et quot Mompeliensis ager, quotque humida Tempe,
Quotque Tridentinae iugera vallis habent.
Quaesint antiquis celebrata ligustra poetis,
Quaeque sic in nostris mollis Acanthus agris.
Quaeque ferax nobis mittat Colocasia Nilus,
Quas Sandix terras, quas Meliletus amet.
Scyllaque num nostris mi nor inveniatur in oris,
Et vera an nostris Baccharis halet agris.


page 14, image: s022

Haec tibi monstrarant, parent quibus arva, Napaeae,
Vel Zephyrus florum cui dedit imperium.
Vera nec a falsis melius discernere quisquam
Norat, et errorum detegere omne genus.
Veraque si desint, desunt ut plurima, quaenam
Illorum veniant substituenda loco.
Tum quae mista quibus pugnent medicamina morbis,
Egregia victum cedat ut arte malum.
Ceteraque ut sileam divinae munera mentis,
Ardua quae tollunt nomen ad astra tuum
Perfectum melius quis te cognorat ad unguens
Qua Deus humanum finxerit arte genus?
Ut membris vitam cor suppediterque calorem,
Distribuit magno Sol ut in Orbe iubar.
Utque iecur vitae thesaurum fundat in artus,
Haud secus acrivis ductus in arva Padus.
Ut ratio in summa sibi legerit arce ministros,
Qui dominae referant exteriora suae.
Ut nervis velut appositis utatur habenis,
Subdita membra suo dum movet imperio.
Denique nulla latet pars abdita corpore toto,
Quae tibi non memori cognita mente foret.
Hinc ea dexteritas fuerat tibi parta medendi,
Ut te aliquem populus crederet esse Deum,
Eque tuis reges peterent oracula tectis,
Ceu quendam a Clario Graecia tota Deo.
Nec medicina levis (dictu mirabile) verbis,
Atque etiam est manibus visa subesse tuis.
Sepe dolor cessit, te consolante, manusque
Dulce laborante saepe levamen erat.


page 15, image: s023

Vidi ego permultos iuvenes, puerosque, senesque
Vivere, crediderat quos sera Parca mori.
Vidi ego remediis revocare e faucibus Orci,
Ad quos vectandos caeperat ire Charon.
Prosint, heu, cunctis, at non tibi profuit uni
Cura tua, artificem destituitque suum.
Sic uri tristitia sapiens, animique dolore
Urgetur, propriae nescius errat opis.
Sic qui sacra docent, miseros solantur, et agros,
Ipsi aegri alterius voce monentis egent.
Sic et causidicus pro se bene dicere nescit,
Utiliorque aliis quam sua lingua sibi est.
Et si res hominum toto mediteris in orbe,
Auxilio vivit nemo valetque suo.
Scilicet hoc voluit nitidi regnator Olympi,
Alter ut alterius semper egeret ope,
Humanumque genus velut hac ratione coactum
Excoleret sanctae foedera amicitiae.
O utinam ante obitum tecum, Rondlete, fuisset
Gloria Apollinei summa, Saporta, chori.
Qui sancto vixit tibi iunctus amore tot annos,
Et studii consors consilique fuit.
Ille tibi sacras herbas, succosque dedisset,
Quos alii e medicis non didicere libris,
Ette (certa fides) ope restituisset amica,
Nec tegeret gelidus tam tua membra lapis,
Auxilioque tuo populus gauderet, et Urbes,
Quae flent nunc obitu iure, dolentque tuo.
Atque aliquis, quod te videat iam funere raptum,
Crudeles superos, impiaque astra vocat;


page 16, image: s024

Et iacit in saevas convitia dira sorores,
Rumpere quas vitae stamina vulgus ait.
Ipse etiam Proteus hoc ipso in litere nuper
Edidit haec rauco tristia verba sono
Heu male fausta dies, atroque notanda lapillo,
Quae rapuit tantum sub cava busta virum.
Scilicet e Stygiis sese extulit illa tenebris,
Fulsit et in toto stella sinistra polo.
At tua praecipue rabies, tua fervida flamma,
Dire Canis, fati maxima causa fuit:
Detestande Canis, stellaque nocentior omni,
Quotquot habet magni regia celsa Iovis.
Te propter (nullos aether quia suggerit imbres)
Intereuntque herbae deficiuntque greges.
Tu facis ut teneri moriantur in arbore fetus,
Fallat et agricolam vinea, fallat ager.
Tu facis bumani crucientur febribus artus,
Tu facis ut saeva corpora tabe fluant.
Quin et larga tuo siccantur flumina ab aestu,
Unde gravem queritur plurima Nympha sitim,
Et miserarenti vix spirat fauce colonus,
Flava parum firma dum metit arva manu.
Tu facis ut totae vexentur pestibus Urbes,
Mittis et ad Stygios milia multa lacus.
Nos etiam, quamvis habitemus in aequore, tuti
Vix sumus a facibus, stella nefanda, tuis.
Pars igitur certe est ea pessima totius anni,
Qua tuus ardenti regnat in orbe furor.
Hoc, Rondlete, tibi nocuit grave sidus, in aestu
Fecisti longum dum male firmus iter.


page 17, image: s025

Hei mihi quot pro te, vel qualia munera Divis
Vovimus, incolumis si tua vita foret!
Quae non templa piis implevimus undique donis,
Quae non plenae sacris ignibus ara fuit?
Non tot detinuit caelum Campania votis,
Pompeium premeret cum violenta lues.
Sed durus surdas avertit Iuppiter aures,
Votaque lascivi nostra tulere Noti.
Nostra tulere simul crudeles gaudia, restant
Nunc larcrimaeque oculis, pectoribusque doler.
Te Rhodanusque Ligerque gemunt, magnusque Garumnae,
Quique regit tumidas Sequana clarus aquas,
Eridanusque senex, et frater Tybridis Arnus,
Ceteraque ex Italis flumina nata iugis.
Te Rhenus deflet, te Moenus, et Ister, et Albis.
Oderaque, et multo clarus honore Nicrus.
Magnus at ante alios vitrea Neptunus in aula,
Et Thetis et Thetidis cetera turba dolet.
Id tamen in misero praebet solatia luctu,
Regna quod haec scriptis sunt celebrata tuis.
Nullum etenim vidit tumidarum rector aquarum
Qui melius tantum condere posset opus.
Meque tibi voluit magni secreta profundi
Monstrare, antiquis non bene nota viris.
Litora ad haec igitur piscesque et monstra coegi,
Imperio ventum namque vocata meo
Quaecumque Herculeis transmittit faucibus aequor,
Quaecumque Euxini litoris unda parit,
Quotquot in Oceano, nostris et quotquot in oris
Vivunt, subieci bruta marina tibi.


page 18, image: s026

Et quodcumque ferunt Germanica flumina pisces,
Gallica quotquot habent, Itala quotquot habent.
Quae tibi non oculis tantum spectare licebat.
Verum etiam facili tangere cuncta manu.
Quorum ego te docui naturam ac nomina vera.
Tum quibus ingeniis praedita quaeque forent.
Utque imo lateat pars semper in aequore, quaedam
Venetur praedas per maria alta suas.
Hac cava saxa colat, virides amet illa recessus:
Et quibus eludant retia tensa dolis.
Quis lupus, et nostris quis sit Melanurus in undis,
Quas aurata colat, quasque Silurus aquas
Quaeque sit ex illis medicina petenda, quis usus,
Quae veniant lautae grata, minusue gulae.
Omnia quae doctis per te sunt edita chartis,
Quas vagus in toto Sol videt orbe legi.
Perque plagas omnes aetate legentur ab omni,
Dum mare squamigerum gignet aletque gregem.
Dum sua vela audax committet na vita ventis.
Dum capient fluvios aequora vasta suos.
Felices colles, felicia litora nostra,
Quod toties pedibus trita fuere tuis.
Felix silva tibi gratam quae praebuit umbram.
Quique tuam solitus fons relevare sitim.
Felices iuvenes, qui te audivere loquentem,
Doctrina frui qui potuere tua.
Et tumulus felix terraque beatior omni
Qui pia defuncti corporis ossa tegit.
Illa, precor, tuta requiescant molliter urnae,
Quam tegat umbrosis laurea silva comis.


page 19, image: s027

Multaque perpetuo volucris sub fronde virenti
Ingeminet mastis carmina maesta sonis.
Et ver perpetuum tumulo pia terra ministret,
Totus et Assyrio spiret odore locus.
Et magis atque magis celebretur fama sepulti,
Longaque pax animae sit, requiesque tuae.
At vos, qui vigiles studio insudatis coden
Inclita Mompelii lumina Gymnasii,
Magne Saporta, suas Phoebus cui tradidit artes.
Quem senium primo collocat arsque gradu
Et tu quem fecit longa experientia clarum.
Iudicio, Gryphi, consilioque potens:
Cuique sui regis commisit Gallia vitam,
Castellane, aulae gloria, Regis amor.
Quique genus veteri medicorum a sanguine ducis.
Blasine, atque tuos vincere tendis avos.
Et tu quem norunt silvaeque herbaeque virentes,
Assatii generis rarum, Iacobe, decus:
Quique ornas medicam, Francisce uberrime, sedem,
Nobile Feynaeae sidus honorque domus:
Et tu longa precor faustae cui tempora vita,
Montis honorati grande, luberte, iubar.
Quique salutifera mirandus es arte Thryalli,
Cui Latio et Graio Musa dat ore loqui.
Vos agite unanimes tanam instaurate ruinam.
Unanimes lapsis addite rebus opem.
Vester honos agitur: vestrum defendite montem,
Proroget ut famam condecoretque suam.
Sed facitis:neque in hac estis mihi parte monendi:
Vester in hoc dudum pulvere sudat equus.


page 20, image: s028

At generosus equus licet in certamine curras
Fortiter, admonitus fortius ire solet.
Vidimus et nautas remos adhibere, secundi
Quamlibet inflarent lintea plean Noti.
Hac Proteus: maestusque manu larcimantia tergens
Lumina sese altis abdidit aequoribus.
At Sol Hesperias properans declivis in undas
Me quoque iam tristem cogit abire domum.
Olim plura tibi, praeceptor amate, canemus,
Ad patrios fuero quando reversus agros.
Et tumulum ad Rheni tibi litora magna dicabo,
Et cineri solvam debita iusta tuo.
Nempe tui memores lacrimas, et maesta quotamnis
Carmina, funereis ingeminanda sonis.
Audiet haec Rhenusque pater, Nymphaeque dolentes,
Et tumulo violas, et nova serta ferent.
Marmoreusque lapis patulae sub tegmine fagi
Grandibus ostendet carmina bina notis.
Posthius haec rediens posuit monumenta doloris,
Quum fera Rondletum fata tulere suum.

In monte Pessulano, Anno 1566.

IOANNIS BOTTHERII PEDEmontani Epigramma.

ROndelete altum felix super aethera regnas,
AEternaque aevum pace beatus agis.
Quod nisi sancta ipsum tibi vita dedisset Olympum,
Posthius egregia laude daturus erat.
Talebus ille modis etenim tua funera deflet,
Orpheus Eurydicen qualibus obtinuit.


page 21, image: s029

AD ANDREAM PAULUM Brunsvicensem. Elegia VII.

QUam mihi misisti, cultissime Paule, salutem
Accepi, et lectam saepe subinde lego.
Ne valeam, toto si quid mihi dulcius anno
Contigit, et ratio, iustaque causa subest.
Te quoniam elegi ante alios mihi semper amandum,
Teque colendum omni tempus in omne fide.
Dumque tibi, ut video, nostri quoque mutua cura est.
Crescit et in nostro pectore cura tui.
Et merito: nam te vix dignior alter amari:
Quem cumulant tantis Numina muneribus
Ingenuas Musae puerum feliciter artos
Certatim et linguas edocuere duas.
Mercuriusque Deum interpres, fandique magister
Ipse sui vires contulit eloquii.
Et Venus expoliens formosi corporis artus,
Hoc nostro, dixit, munere gratus eris.
Gratus eris populo, magnis gratissimus aulis.
Ardebitque igni multa puella tuo.
Et tibi divinos mores, et amabile pectus
Donarunt Charites, Cypria turba Deae.
Mars animos roburque dedit, praeclaraque bello
Pectora, et intrepidas fortia ad arma manus.
Quidiam divitias, lati quid iugera campi.
Quid generis referam stemmata prisca tui?
Quis te igitur talem non diligat, optime Paule,
Laeteturque tuae foedere amicitiae?
Quod si vitam olim tibi fata benigna dedissent,
Roma potens domiti dum caput orbis erat.


page 22, image: s030

Dum Maro florebat, puri dum Tullius eris.
Notaque carminibus cetera turba suis:
Te quoque divinis ornassent laudibus omnes,
Staret et excelso iam tua fama loco.
Sed neque sic perages obscurum inglorius aevum,
Nec poterit laudes mors abolere tuas.
Perge modo ingeniisque fave, quae nomina possunt
Clara vel e mediis tollere ad astra rogis.

Antverpiae, 1568

AD ADAMUM GELPHIUM HEYDELberga discedentem. Elegia VIII.

ERgo sedet Nicri colles, habitataque Phoebo
Moenia, et Aonias linquere, Gelphe, Deas?
Nec te Lotichius Musarum gloria, nec te
Hic retinet fusis blanda Melissa comis.
Quae nunc maesta sedens lacrimis exclamat obortis
Nil pia difficiles vota movere Deos.
Et te crudelem, solido te robore natum,
Et silices cordi dicit inesse tuo.
Qui dulcesque lares et amatae tecta puellae,
Qui vitam possis deseruisse tuam.
Eia age, Adame, redi longis commote querelis.
Quid miseram torques? Eia age, Adame, redi.
Si bene te novi, lacrimis flecteris amicae,
Mollem animum voluit vatibus esse Venus.
Testis qui cupide gelidis in montibus optat
Esse lapis, dominae caecus amore suae.
Testis, sola fuit cui Cynthia carmen: et ille
Qui fracto exsequias passeris ere canit.


page 23, image: s031

Testis Lotichius meus est, pulcherrima cuius
Versibus aeternum Claudia nomen habet.
Nec tua tam leviter tetigit ferus ossa Cupido,
Ut tibi iam solito pectus amore vacet.
Nec, quia nunc alias mens est tibi quaerere sedes.
Idcirco caram destitues dominam.
Demophoon thalamo promissam Phyllida quondam
Deseruit patrias compositurus opes,
Legitimi rediens ut iniret gaudia lecti,
Optatoque diu posset amore frui.
Sic procul hinc quamvis a nobis remige tendas.
Non tamen es vitae non memor usque tuae.
Sed rediturus abis reditum suspendere longum
Te prohibet miserae Phyllidis interitus.
Quae, quia Demophoon non pacto tempore venit,
Heu sibi carnifices intulit ipsa manus.
Ergo bonis avibus partrii pete limina tecti,
Lucida quae Rheni divitis unda beat.
Qua caput opponit soli Oppenhemia Eoo,
Inter Mogorum Vangionumque solum.
Huc te fata vocant, sors hic tibi laeta favebit,
Hic et opes crescent, hic tibi surget honos.
Sed Nymphas alias, alios fuge semper amores,
Unica sit cordis flamma Melissa tui.

IN NUPTIAS PHILIPPI STEPHANI Sprengeri, et Barbarae Hugeliae. Elegia IX.

CUM mea languerent diversis pectora curis,
Bellona horribiles incutiente metus:
Multaque cum fidis quererer privatus amicis,
Defleremque aevi fata sinistra mei:


page 24, image: s032

En medios inter gemitus mihi littera venit
Nuntia coniugii, care Philippe, tui.
Haec ubi lecta, novos sensi sub pectore motus,
Et rediit pulsa nube serena dies.
Poscis ut optati socialia foeder a lecti
Festivis celebret nostra Camena modis.
Veris opes medio glacialis tempore brumae
Quaeris, et e sicco fonte levare sitim.
Olim gratus eram Musis Phoeboque sacerdos,
Me mea sors alias nunc iubet ire vias.
Proque Helicone sacro tristes inviso penates,
Clamat ubi medicam languidus aeger opem.
Hic pro carminibus, citharque, tocisque, querelas
Audio, et ingratos corde dolente sonos.
Hic quoque nescio quae pro Castalia Aganippe
Porrigitur manibus decolor unda meis.
Proque rosa ac violis illas traho navibus auras,
Quae nihile moscho divite odoris habent.
Pro choreis hinc inde vagus discurro per urbem,
Et facio longum saepe vocatus iter.
Otia quae superant, studiis sunt danda Severis,
Ne levibus pereat utilis hora iocis.
Pro Latio voluendus Arabs Auicenna Catullo.
Posterior Rhase est Naso, Tibullus Haly.
Tu vice Callimachi Mesue es scrutandus, et ille
Artem qui longam, Vitam ait esse brevem.
Quique alti medicas docuere fideliter artes:
Et libri in primis, magne Galene, tui.
Hac studia, ista meae ratio, Stephane optime, vitae,
Quam procul a caris vatibus exul ago.


page 25, image: s033

Ergo mihi veniam dabis, adversante Minerva
Si nequeo votis scribere digna tuis.
Dii facerent, superas etiam nunc carperet auras
Germanus sponsae Carolus ille tuae.
Quoque hominum nullus vixit mihi carior umquam
Lotichius, Clarii lumen honorque chori:
Scilicet hi Phoebo, Musisque faventibus ipsis,
Concinerent vestro carmina digna toro.
Iamque vices unus poterit supplere duorum
Summa Aganippeae fama Melissus aquae.
Quem sacra Davidis miratur carmina Nicrus
Tam bene Teutonico reddere posse sono.
Ille genus sponsae referet, moresque pudicos,
Et reliquas animi nobilioris opes.
Nec minus et formae insignem celebrabit honorem,
Utque sit hunc sancta nil pietate prius.
Virtutesque tuas, clarorum ac nomina avorum,
Usque Palatinis cognita principibus.
Ingeniumque sagax, et candida pectora, nec non
Perpetuo largas ad pia dona manus.
Hac et plura canet divini Musa poetae,
Quem mihi Thesea iunxit Apollo fide.
Me iam pridem alio vocat heu miserabile vulgus,
Et querulo longas increpat ore moras.
Quod superest, thalamo felix concordia vestro
Regnet, et ingrata sit sine lite domus.
Nupta suum sancto veneretur amore maritum,
Cara sit et Stephano Barbara sola suo.
Ipsa domum faciat numerosa prole beatam,
Sit Stephanus generis pulchra corona sui.


page 26, image: s034

Denique post longae felicia fata senecta
Siderei consors fiat uterque poli.

Wirzeburgi.

DE THERMIS FERINIS. Elegia X.

QUanta Dei bonitas sit, quanta potentia. Thermae
Hae quoque prae reliquis, hospes amice, docent.
Aspicis e gelidis erumpat ut undique saxis
Crebra foco nullo vena calentis aquae.
Tange lacum digitis, arte ipsa ad balnea factum
Dixeris: argento purior unda nitet.
Faucibus admoveas gratum experiere Saporem:
Nec caput offendit qui venit inde vapor.
Denique tam simplex apparet hic humor, ut illi
Vim medicam penitus nemo subesse putet.
Huius at effectus qui sint, et quanta potestas,
Hoc obiter lecto carmine certus eris.
Sine huc attuleris resoluti corporis artus,
Seu podagra articulos vexet acerba tuos:
Seu miserum affligant crudelia tormina ventrem,
Suffusa tumeat seu tibi corpus aqua:
Seu pituita iecur, seu bilis adusta lienem
Ipsorum laesis obstruat officis:
Unde solet gravibus praeberi occasio morbis,
Tetraque defor mat luredus ora color:
Excrucient renes duri seu forte lapilli.
Undarum solitas impediantque vias:
Asthmate difficili seu pectora anhela laborent,
Assiduo madidum seu pluat imbre caput:


page 27, image: s035

Seu streperis surdae resonent tinnitibus aures,
Seu stupeant acri membra perusta gelu:
Afferat huc steriles maerens seu femina lumbos.
Aut alia humani damna queratur agri:
Erosum fluido scateat sine ulcere corpus:
Omnibus ha vitiis auxiliantur aquae:
Euincuntque brevi diuturnos tempore morbes,
Quos nequeat Coi vincere cura senis.
Talibus ergo malis, hospes, si forte gravaris,
Fide Deo, Thermis utere, sanus eris.
Postmodo cui meritas age lingua et pectore grates,
Quod tua tam miti damna levarit ope.

AD CHRISTOPHORUM FUErerum Patricium Norimberg. Elegia XI.

QUid tibi, dulce caput, scribam, quae carmina mitt?
Ne fidei dicar non memor esse meae.
Otia Pierides, et amica silentia quaerunt,
Fluminaque et silvas et loca sola colunt.
Ast ego clamores enter, variosque tumultus
Urbis ago, et curis distrahor innumeris.
Nec solum mihi luce domi vicinia tota
Obstrepit, et mediis turba molesta viis:
Verum etiam noctu stolidis perturbor amantum
Cantibus, et querulis per fora tota lyris.
Iurgia quid referam? quid verbera, vulnera, caedes,
Quande agit in furias pectora saevus amor.
Hic ruptas queritur nudato corpore vestes,
Hic caput, hic laesum clamitat ense latus.


page 28, image: s036

Extremas alius fundit iam in morte querelas,
Et misero ultores invocat ore Deos.
Nuper ut heu trepidus sub noctem his auribus hausi,
Cum data sunt subitae corpora bina neci.
Quis veteres igitur non laudet iure Quirites?
Qui villis Romam posthabuere suis.
Et gratam Musisque dabant, Phoeboque quietem
In solis animo leberiore locis.
Scilicet hic illos tum composuere libellos,
Fama coronatis quos vehit alta rotis.
Quos animis totus legit admirantibus orbis,
Et leget extremum gratus ad usque diem.
Tu vero nostrae veniam dabis optime Musae
Christophore, hic quae te scribere digna nequit.
Plura tibi, Christo Fatisque faventibus olim
Ouum mihi contigerint otia grata, canet.
Virtutesque tuas, et stemmata longa tuorum
Dicet, et ingenii dona beata tui.
Addet et exhaustos terraque marique labores,
Hospes adis Solymos dum peregrinus agros.
Tum Meliten, terrasque alias populosque remotos,
Longinquae fugiens taedia nulla viae.
Haec olim: interea mea sit tibi grata voluntas,
Contenti hac una sunt etiam superi.

Romae 1565.

AD HELIAM CORVINUM P. L. [Abbr.: Poetam Laureatum] cum Doctoratus insignia acciperet Senis Hetruriae. Elegia XII.

PHoebus adest, Coruine, tuos visurus honores,
Et comitata suo calliopea choro.


page 29, image: s037

Cernis ut incedant niveis in vestibus omnes,
Purpureisque gerant tempora vincta rosis.
Tu magnum venerare Deum, venerare Camenas,
Et cape gaudenti munera sacra manu.
Calliopea novam lauride fronde coronam
Donat, in Hetruscis quae tibi nata iugis.
Donat inauratam citharam et nova carmina Phoebus
In laudes solvens ora diserta tuas.
Salve nobilibus merito venerande Poetis,
Coruine, aetatis gloria rara tuae.
Quem chorus Aonidum teneris nutrivit ab annis,
Oraque Castalia culta rigavit aequa.
Quam cum Virgilio Lucretius hausit, et illi
Regna Palaepaphiae qui cecinere Deae.
Hinc gravibus miranda modis tua Musa triumphat,
Augusto heroam dum sonat ore tubam.
Nec minus est numeris levioribus apta iocisque,
Dum movet auratae fila canora lyrae.
Laudibus his poteras contentus vivere: sed te
Ulterius iussit tendere laudis amor,
Auctoresque graves sacrarum ediscere legum,
Quicquid et ad trepidi pertinet arma fori.
Ergo tibi duplicem contingit ferre coronam,
Iuris, et Aonius quam dedit ante chorus.
Hinc tu semper eris magnis gratissimus aulis,
Quae studiis reddent praemia digna tuis.
Sic tamen aula tibi placeat, legesque severae,
In nostrum ut redeas saepius inde nemus.
Et notas inter lauros, hederasque virentes
Ardua magnanimi Caesaria acta canas.


page 30, image: s038

Sic te nostra colet, veniens mirabitur aetas,
Atque tuum memori nomen in ore feret.

Anno 1563.

DE ROSINA PAULI MELISSI Schedii, P. L. [Abbr.: Poetae Laureati] Elegia XIII.

UT teneram genitrix peperit formosa Rosinam,
Lint eaque et cunas attulit ipsa Venus.
Et roseas mirata genas, mirata figuram,
Indicium rarae nobile mentis, ait.
Edita felici radiantibus aethere flammis,
Salve et perpetuum bella puella vale.
Matris amor, mea cura, tui nova gloria secis,
Digna ab odoratis nomen habere rosis.
Labra quibus certant tua formosissima quas tu
Oris odere refers purpureisque genis.
Hoc decus egregii tibi conciliabit amorem
Vatis, aget vernos quum tua vita dies.
Ille tuas digno celebrabit carmine laudes,
Ille tibi aeterni nominis auctor erit.
Haec tenue: et teneris figens iterata labellis
Oscula, divinum liquit in ore decus.
Evenere Deae praesagia laeta, Poetam
Te facibus torret Paule, Rosina suis.
Hac facit ingenium tibi carminaque aurea dictat,
Quae niveus dulci nectare tingit Amor.
Vine diu tali Vates dignissime flamma,
Vive diu tali digna puella viro.
Vester amor vivet dum carmina docta legentur,
Dum Rhodanus liquidas in mare voluet aquas.

Parisiis, An. [Abbr.: Anno] 1567.


page 31, image: s039

AD NICOLAUM CISNERUM I. C. excellentis. et Cam. Imp. [Abbr.: Iuris Consulti] Adsessorem. Elegia XIIII.

TERtia praeteriit maturis frugibus aestas,
Tertiaque Autumni terga fatigat hiems.
Ex quo felicem genium, medicosque secutus
Ausoniae, liqui te, patriosque lares.
Heu mihi, quot subii, Cisnere, perniculae vitae
Interea, caelum quam mihi triste fuit?
Eridani testor nymphas, magnumque Faletum,
Litoraque illa mei conscia naufragii.
Testes alta tui mihi sunt Florentia colles.
Per quos praecipiti sum revolutus equo.
Testis Sena potens, ubi de tribus una sororum
Bis voluit vita erumpere fila meae.
Testis Roma, mihi multorum causa malorum,
Quae nocuere quidem: sed meminisse iuvat.
Testes aequorei fluctus, ubi puppe citata
Vix rapidos fugi corde tremente Getas.
Denique Mempelium saevis mea pectora flammis
Torreri nuper vidit et ingemuit.
Per tamen hos ignes, per tanta pericula salvus
Auxilio evasi, maxime Christe, tuo.
Optataque sedens Lauri viridantis an umbra.
Disco salutifera quicquid in arte boni est.
Namque iubar Phoebi Laurum sic irrigat istane,
Proferat ut fructus vel medio imbre novos.
Equibus hos raptim lectos tibi mitto, reversus
Ipse domum plures Numine dante seram.


page 32, image: s040

Tu decus aeternum Lauro, aeternumque vigorem
Exopta, hoc cuius munere munus habes.
Et pro me Rhenumque patrem, Nymphasque saluta.
Meque tibi solito dilige more. Vale.

Mompelii ex aedibus Laur. [Abbr.: Laurentii] Iouberti. Anno 1566.

IOHANNIS POSTHII GERM. [Abbr.: Germershemii] ELEGIARUM LIBER SECUNDUS.

DIVUS MAXIMILIANUS II. ROM. Imp. [Abbr.: Romanus Imperator] Semper Augustus etc. RUDOLPHUM filium, successorem designatum, moriturus alloquitur. Elegia I.

Ultima iam properant dulcem mihi fata quietem,
O quoties votis illa petita meis.
Iam fugiam morbosque graves, animique labores,
Et mala quae praesens plurima mundus habet.
Quaeque secuturo venient tristissima saeclo
Effugiam, et nitidi templa subibo poli:
Nos ubi vera manent aeternae gaudia vitae,
Pax ubi tristitiae nescia regna tenet.
Ne lacrimis igitur me, Gnate, sequare sed alta
Mente reconde patris verba suprema tui.
In primis venerare Deum, qui regia donas
Sceptra bonis, adimit regia sceptra malis.
Tum magnum Imperiis reverenter habeto Senatum,
Illius et sanctis utere consileis.
Nil etenim dubitamus, ab hoc quando orbe recedam,
Quin idem nostro te velit esse loco.


page 33, image: s041

Sed fera bella tuis impendent undique regnis:
Atque honor iste tibinon leve portat onus.
Sarmatico nostri vastantur milite fines,
Arma crepant terris horrida, et arma mari.
Nuper et electo me Rege Polonia felix,
Iam dedit indigno colla premenda iugo.
Distrahiturque suo studia incontraria damno,
Se miseram ac propria conficit ipsa manu.
Quin etiam metuo, metuo quod abominor, ad nes
Perditane Turcis praebeat illa viam.
Hinc mala praemonuit dirus ventura Cometes
Visus in Arctois tempora longa plagis.
Discite vicini populi, discor dia cives
Quo trahat, et quantis sit caput illa malis.
Perdidit illa eadem diuturno Belgica bello
Regna, eademque urbes Gallia pulchra tuas.
Hanc procul a vobis, procul hanc avertite pestem,
Qua nil triste magis, nil magis indomitum est.
Sit pax alma domi, sint mutua foedera cordi,
Et liget unanimes non simulatus aneor.
Sic facile externum iuncti super abitiis hostem,
Vestraque finitimis nomina terror erunt.
Nec vero moveat quemquam tua iunioratas,
Rexit et his annis Carolus imperium.
Carolus ille domus nostrae ingens gloria: cuius
Te decet exemplo fortia gesta sequi:
Nec minus historias magnorum evoluere Regum,
Ordine qui nostris annumeratur avis.
Hinc animi crescent, laudum et generosa cupido:
Nempe voles at avis non minor esse tuis.


page 34, image: s042

Ne tamen in vitia incautus labare, decentem
Sis memor in cunctis rebus habere modum.
Iustitiam in primis cole: tum quodcumque iubebis
Ut faciant alii, fac quoque Caesar idem.
Sic popularis amor, bona sic exempla parantur:
Imperium felix sic erit usque tuum.
Praeterea ingenuas iubeo tuearis ut artes,
Cultoresque harum nos imitatus ames.
Praecipue sacros foveasque ornesque Poetas:
Hinc tuus aeterna laude vigebit honos.
Quod superest, matrem viduam, tristesque sorores,
Et fratres aequa respice fronte tuos.
Iamque vale mi care Rodolphe, vale optima coniux,
Et quaecumque meo grata fuere animo.
Hora vocat suprema, volensque recedo: valete,
Atque haec in tumuli fronte notate mei.

EPITAPHIUM.

ROmani Imperii dum magna negotia tracto,
Afflictis cupiens addere rebus opem:
Exhaustum gravibus morbis, et tam prope factum
Assiduis curis me Deus eripuit.
Eripuit terris, summoque locavit Olympo:
Quis non pro terra malit habere polum?

Obiit Ratis bonae in comitiis die XII. Octobr. [Abbr.: Octobris] Anno 1576.

AD ERASMUM NEUSTETTERUM cognomento Sturmerum, de obitu Alberti Baronis Lympurgici, etc. Elegia II.

DUM te felicem Comburgi degere vitam
Vicinus gelido Coccius amne videt:


page 35, image: s043

Ornatumque novum templis adhibere, domosque,
Moeniaque et turres condere magnificas:
Et curare simul quicquid sapiente bonoque
Dignum est, ac talis qualis es ipse, viro:
Nos videt hic casu tristari Moenus acerbo,
Conqueri et adversi fata sinistra poli.
Occidit heu, Sturmere, tibi carissimus ille
Albertus, generis gloria rara sui.
Quem Lympurga domus generoso protulit ortu,
Iam tumulo clausum vilis arena tegit.
Bis decima obscuri lux nondum erat orta Decembris,
Et deder at senis tectibus hora sonum.
Dura fatigabat Capricorni tergora Phoebus,
Lunaque fraternis tecta latebat equis:
Cum tacitam sensit labi per viscera mortem,
Et pressi obstructas pectoris esse vias.
Has larga assiduo pituita impleverat imbre,
Sistere quem medicae non potuere manus.
Hic illum leto morbus dedit, atque sepulcro,
Hic suffocavit tam generosam animam.
Febris enim quartana licet vexarit eundem,
Visceraque haud paucos torserit aegra dies:
Unde etiam solito desectum robore corpus,
Oraque erant miris pallida facta modis:
Mitior illa tamen nunc, et tolerabilis esse
Caeperat, haud longa tota abitura mora.
Pulmonum insedit sed fluxio dira meatus,
Atque aure et vocis nobile clausit iter.
Tuque adeo non causa levis, vaga Luna, fuisti,
Abscondens radios insidiosa tuos.


page 36, image: s044

Pace tua loquor haec, soror o pulcherrima Phoebi,
Ne, precor, idcirco sis inimica mihi.
Te vitae artifices merito venerantur, et usque
Observant nutus, candida diva, tuos.
Nec fas est ulli tumidam vel solvere venam,
Vel dare ponderibus pharmaca mixta suis.
Ni manifesta tui se prodant signa favoris,
Contemptum semper poena secuta fuit.
Nec tibi solum haec est in corpora nostra potestas:
Quippe tuas metuunt terra fretumque minas.
Inde tuos inhiat nocturno tempore vultus
Nauta per aequoreas vela daturus aquas.
Observatque tuae variantia lumina frontis
Semina fertilibus qui sua credit agris.
Novit et hinc pluvias, novit praedicere ventes,
Vel sine nube diem, vel sine sole diem.
Verum ego quo rapior? Deus haec, Deus ipse gubernas
Omnia, nil caelum, nil vaga luna potest.
Illius arbitrio, qui sidera nosque creavit,
Omnia proveniunt, rursus et intereunt.
Scilicet aeternum nihil est sub tegmine caeli,
Quin etiam caelum fata suprema manent.
Et nos, certa fides, semel ut moriamur oportet,
Nec decet hoc quemquam nomine velle queri.
Sed te, dulce caput, querimur florentibus annis,
Ac vitae ereptum curriculo in medio.
Lustris octo hiemem Lachesis vix iunxerat unam
Ut tibi fatalem rupit avara colum.
O lacrimosa dies, o sidere nata maligno,
Semper et infaustas inter habenda dies.


page 37, image: s045

Quantus in hoc venit tibi, Francia, tempore luctus,
Quantam haec una tulit lux tibi tristitiam.
Ille erat in dubiis et portus et ancora rebus,
Multorumque instar consilie atque animis.
Et quamvis esset generoso stemmate natus,
Atque suis Reges annumeraret avis:
Non tamen ullus erat miti sub pectore fastus,
Nulla parum grati signa supercilii.
Suave erat ingenium, dulcis facundia, mores
Optandi, et facies principe digna viro.
Constantem virtus, sapientem fecerat usus,
Ingenuaeque artes, ingenuusque labor.
Hunc igitur merito Res publica luget ademptum:
Luget ob hunc Franci Duxque Paterque soli.
Maestus et ipse viri comitatur flebile funus,
Maximaque in vultu signa dolentis habes.
Hoc pariter faciunt sacri longo ordine Patres,
Totque lugubri nobilitas habitu.
Cernuntur lacrimae turbata per ora fluentes,
Implentur querulis templa viaeque sonis.
At gemini fratres procul his regionibus absunt,
Dives ubi cultis Suevia gaudet agris.
Henricus senior generosa coniuge felix,
Fortunae excellens, ingeniique bonis.
Atque animo praestans, membrorum et robore Ianus,
Belligeri Martis grande, togaeque decus.
Ambo illi unanimum felici sidere fratrem
Vivere, et e morbo convaluisse putant.
Forsan et ad Iani sua munera ferre Calendas,
Et solito fratrem visere more parant,


page 38, image: s046

Inque vicem laetas audire, et reddere voces,
Atque precari anni mollia fata novi.
Tum festiva simul convivia ducere Baccho,
Et variis animos exhilarare modis.
Has sibi delicias, et inania gaudia fingunt
Heu versa in longam gaudia maestitiam.
Pro risu lacrima iam nunc gemitusque super sunt,
Funereoque sonat murmure tota domus.
Pro thalamo et lecto tumulum subit inclitus heros,
Perpetuusque tegit lumina clausa sopor.
Parte sui meliore tamen fata invida vicit,
Laetus et astriferi vivit in arce poli.
Tristibus et morbis omnique dolere solutus
Divina aeternum laetitia fruitur.
Aligerosque inter coetus, animasque beatas
Concinit aethereo carmina sacra patri.
Huc nos, huc vigiles, Sturmere, attollere sensus
Convenit, et magni despicere orbis opes.
Qua minime credas mors atra supervenit hora,
Nostraque crudeli gaudia falce metit.

AD PETRUM ECHTERUM A Mespelbrun, virum nobilissimum, de obitu Sebastiani filii I. C. [Abbr.: ?] Elegia III.

ERgo tuus misera consumptus tabe Sebastus
Ad gelidas Moeni iam sepelitur aquas?
Et desiderium tibi, Petre, tuisque reliquit
Perpetuum, et tristes perpetuus lacrimas?
O saevam Lachesin, fata o crudelia, nobis
Ante suum eripiunt quae bona cuncta diem.


page 39, image: s047

Non prius occiduo submergitur aequore Phoebus,
Lustrarit nitidis quam supera alta rotis.
Verum illum viridis primo sub flore iuventae
Persephone rapida sustulit atra manu.
Sic heu, sic miseri labor et spes certa celoni,
Immatura perit grandine quassa seges.
Sic gravida teneri velluntur ab arbore fetus:
Sic pubescentem decutit aura rosam.
Hei mihi quod morbus nulla sanabilis herba
Hic fuit, et medicae nil potuere manus.
Nil sanctae valuere preces, nil sedula matris
Cura, nihil sophiae coniugis officia.
Nil lacrimae: lacrimis nec enim fera fata moventur,
Nec tetricae nentes ferrea fata Deae.
Nec pietas iuveni, generis nec profuit ordo,
Nec cultum ingenuis artibus ingenium.
Nec didicisse olim triplicis discrimina linguae,
Nec doctas Lauri fronde ligasse comas,
Quando illi tribuit supremum Iuris honorem
Felsina in Aemiliis non sine laude iugis.
O animum vere generosum: hic Teutonas inter
Hactenus est raro tempora visus honor.
Eloquar, an taceam? pudor est, sed vera fatebor,
Pene bonas artes spernit equestre genus.
Et genere et proavis, auroque superbit et ostro,
Indulgens genio deliciisque suis.
Et potitus densas canibus circumdare silvas,
Et colla indomiti flectere gaudet equi:
Aut, furit externas cum Mars violentus in urbes,
Horrida Bellonae castra tubasque sequi:


page 40, image: s048

Quam tenuisse librum, et studiis dare mitibus aevum,
Atque parare animi nobilioris opes.
Pars bona nempe equitum nostris sic vivit in oris.
Versibus ignoscant pectora docta meis.
In quorum numero iuvenis fuit optimus ille,
Quem gemit imparibus nostra Thalia modis.
At veram laudem qui non satis esse putavit
Posse referre ortus stemmata clara sui:
Sed studuit generis titulos superare vetustos,
Et proprium vigili mente parare decus.
Hoc decus heu terris Libitina invidit, et altis
Egregium tenebris oberuit atra caput.
Sed tamen hoc melius, quam si vel Gallia eundem,
Vel Latum ignota ferre iacenti,
Hic mater potuit solatia ferre iacenti,
Et nato assuras ipsa parare dapes.
Hic soror, hic fratres, morienti hic affuit uxor,
Queis summum dixit frigida lingua Vale.
IULIUS hic frater, quo Francia principe gaudet,
Composuit tristi lumina cara manu.
Et summi maerens in templi parte sepulcrum
Inter honoratos constituit cineres.
Et sertis tumulum, titulisque decentibus ornat,
Ut legat hos longa tempore posteritas.
Iusta novo haec adhibe medicamina, Petre, dolori,
Haec poterunt luctus attenuare tuos.
Adde, tuo superant quod adhuc tres sanguine nati,
Praestantes animis eloquioque viri.
Gallia quos vidit, quos vidit et Itala tellus
Versantes vigili iura sacrata manu.


page 41, image: s049

Echteram et superis caeloque favente beabunt
Progenie numquam deficiente domum.
Adde, tuo super at quod adhuc de sanguine natus,
Quem pulcher famulis Moenus honor at aquis.
Fungitur officio sacri qui Praesulis idem,
Estque idem franci dux dominusque soli.
Quid tibi, quid maius poterant dare Numina patri?
Quod decus Echtero splendidius generi?
Haec tibi, care senex, tantos lenire dolores,
Haec debent luctus attenuare tuos.

AD NICOLAUM CISNERUM I. C. [Abbr.: Iuris Consultum] et Camerae Imp. [Abbr.: Imperialis] assessorem. Elegia IV.

ARdua dua Maeonio meditabar carmina plectro
Pangere, magnanimos et memorare Duces.
Et Regum historias, et facta ingentia Regum,
Quos tulit et quos iam Suecia dives habet.
Quotque Palatino Heroes de sanguine creti
Illustre ornarunt Marte togaque genus.
Et festa ad liquidum celebranda Hymeneia Nicrum,
In primis laudes, Carole sponse, tuas.
Ut genus eximium magnis virtutibus ornes:
Quam tibi sit cordi relligionis honos.
Quae tibi cognitio rerum, prudentia quanta,
Evultu eniteat gratia quanta tuo.
Quam sis intrepidus, quam forti pectore, Mavors
Sicubi belligeras poscit ad arma manus.
Ad veniam facilis: domitor quam strenuus irae,
Ut sine consilio nil moderatus agas.
Denique Gustavo te praestes ut patre dignum,
Quo longum felix Suecia Rege fuit.


page 42, image: s050

Tum sponsam, sponsaeque atavos, magnumque parentem,
Cui patriae parent rura beata meae.
Haec, et plura domi, Cisnere diserte, parabam
Audax Herois tollere ad astra modis:
Cum subito ire meo iubeor cum Principe longas
Flumina per Rheni iam male tuta vias.
Huc ubi sublimes populosa Colonia turres
Romanis olim condidit auspiciis:
Nunc ubi magnificae stant urbis moenia, qua nil
Litore splendidius Rhenus utroque videt.
Qua tumulata trium servantur corpora Regum
(Res mira)integris pene videnda genis.
Mansuram posuit qua longain saecula sedem
Aonii princeps Calliopea chori.
Plurima odoratis ubi laurus surgit in hortis,
Quae doctas merito cingit honore comas.
Mercurius varia quam ditat merce, remotis
Quam vagus huc defert navita litoribus.
Hic iam vivo mei comitatus Principis aulam:
Nec latet istius te, puto, causa viae.
Nimirum ut positis armis ac litibus alma
Pace queat tandem Belgica terra frui.
Qua patiente graves ultra duo lutra vinas,
Haud levia Imperium damna tulisse patet.
Consiliis utinam pars utraque pareat aequis,
Ut cito restitui possit ansata quies.
Ad carosque mihi liceat remeare penates,
Et studia et Musis otia grata sequi.
Otia Phoebus amat: Victurum scribere carmen,
Commoda ni fuerint otia, nemo potest.


page 43, image: s051

Hic inter varios Aulaeque Urbisque tumultus
Compositum veniam carmen inane rogat.

Coloniae Ubiorum, Anno 1579.

AD NATHANEM CHYTRAEum Mencigensem, Poetam celeberr. [Abbr.: celeberrimum] Elegia V.

PAtria communis, quod glorior, est mihi tecum,
Culta Palatinus qua regit arva Leo.
Arva, illa auriferis undis interflua Rheni,
Et Bacchi et Cereris ditia muneribus.
Hic ego, Lotichio sacros monstrante recessus,
Aoniae didici fila movere lyrae.
Hic etiam cultis mihi primus Erastus in hortis
Paeonias docta voce reclusit opes.
At tu Varniades puer olim ductus ad undas
Ornasti eximiis dotibus ingenium.
Castalidum inprimis pulchro succensus amore
Virginei hausisti largiter amnis aquam.
Hinc tibi proveniunt Musis et Apolline dextro
Carmina vel priscis aequi paranda choris.
Sive tui sequeris vestigia magna Maronis,
Sive libet teneris verba ligare modis.
Seu Calabro certas docta testudine Flacco,
Dat palmam ingenio Cynthius ipse tue.
Adde, quod externas iuveni perquirere gentes
Tempore longinquo, ceu mihi, cura fuit.
Diversisque locis diversas discere linguas,
Artis et ingenii dexterioris opus.
Scit pater Eridanus, cum Tybride novit es Arnus,
Novit honeratae Sequana rector aquae.


page 44, image: s052

Novit et uberibus formosa Britannia campis,
Et clara ingeniis Belgica novit humus.
Pene et virique tulit similes sors aspera casus,
Sive aliqua adversi stella sinistra poli.
Ut sumus aratas ausi conscendere naves,
Et pelagi insanis credere corpus aquis.
Utque per insidias latronibus undique septi
Fecimus obscurae tempore noctis iter.
Inque ipsis adeo hospitiis per rura per urbes
Saepius occultos sensit uterque dolos.
Parva loquor, vitae discrimen adivimus ambo,
Nomine quique fuit hospes, is hostis erat.
Sensimus aestiferis quoque febribus ima peruri
Viscera, Paeonia vix reparata manu.
Postque tot exhaustos terraque marique labores
Tandem iterum optatam venimus in patriam.
Doctaque honoratis velati tempora sertis
Solvimus aeterno vota precesque Deo.
Ille, Chytrae, velit longam nos vivere vitam,
Dotibus ut longum prosit uterque suis.
Perpetuos sacro tu condas carmine fastos,
Ut celebrent nomen saecula cana tuum.
Ipse ego sim medica non ultimus arte, meamque
Servatus laudet plurimus aeger opem.

AD P. [Abbr.: Paulum] MELISSUM IN ITALIAM discedentem. Elegia VI.

DIvitis Italiae sic, Paule, viator in oras
Horrida sub brumae frigora tendis iter?
Nec menti incutiunt turgentes imbribus amnes,
Nec iuga supremis nubibus aequa, metum?


page 45, image: s053

I precor, i felix animae pars altera nostrae
Angelico tutus, Paule, ministerio.
Ne tibi vim faciat saevorum turba latronum,
Neu longae subeas ulla pericla viae.
Neuti ibi, quae fertur Latias saevire per urbes,
Innocuum laedat pestis acerba caput.
Cernes magnificasque domos, gentemque togatam,
Multaque Pierio templa sacrata choro.
Praestantesque viros animis, atque artibus, aetas
Quales Augusto Caesare prisca tulit.
Nempe suos etiam profert nunc illa Galenos.
Et magno Sophia certat Aristoteli.
Ambiguamque facit facundo pectore palmam
Rhetoris Ausonio qui tonat eloquio.
Iamque suos etiam Flaccos habet atque Tibullos,
Quique sacrum aequiparent carmine Vergilium.
Quid gemini reseram Iuris legumque peritos,
Qui veteres superant lingua animisque patres.
Illi post longos studiorum, Paule, labores,
Imponent capiti laurea serta tuo.
Et titulis auctum magna cum laude remittent
Huc ad Franconici iugera culta soli.
Moenus ubi pulchram cellis in montibus arcem,
Subiectamque arci suspicit Herbipolim.
Nec non viteferos utroque in litore colles,
Nectarei unde fluit copia larga meri.
In nostro qua vix est terra beatior orbe,
Vix Bacchi ac Cereris dotibus uberior.
Euentur a cano: patriam remeabis adoram
Incolumis, viden' ut det bona signa polus?


page 46, image: s054

Tunc ego complectar te laetis obvius ulnis,
Hic tibi sollennes instituamque dapes.
Nobiscum Sturmerus erit, magnusque Nithardum,
Thungenae columen praesidiumque domus.
Et Dinnerus honor Phoebi, Themidisque sacerdos,
Quisquis et Aonias ornat alitque Deas.
Tu nobis referes veterum monumenta locorum,
Quosque habeat celebres Itala terra viros.
Quicquid et interea fuerit memorabile gestum:
Atque viae longam totius historiam.
Hinc Citharae et cantus modulamina grata sonabunt,
Queis sine vel Regum fercula despiciam.
Haec olim excipient reducem te gaudia: Salve
Interea, ac longum, care Melisse, vale.

AD HENRICUM PETRAEUM Herdesianum, Poetam doctissimum. Elegia VII.

SAEpe suis insunt fatalia nomina rebus,
Tristia seu nobis, sive ea laeta notent.
Nulla quies nostro cum sit, vel rara, veredo,
Conveniens nomen quis neget esse mihi?
Novit id Herbipolis, queritur fidissima coniux
Saepius in solo sola relicta toro.
Vicinae norunt urbes, et Francia tota,
Quique rigas lymphis Francica rura tuis,
Moene pater, nosti quoties tua flumina puppi
Transierim, quoties praepete vectus equo.
Novit fertilibus pecorosa Bohemia campis,
Novit in Austriacis clara Vienna plagis.
Unde ege Francorum redii cum Principe nuper,
Blandina exhilarans pectora cara meae.


page 47, image: s055

Nec mihi certa domi sunt otia, plurimus ager
Semper ubi nostrum postulat officium.
Quod renuisse nefas homini: mea cura negatur
Haud ulli, cunctis ianua nostra patet.
Et facilem soleo dare consultantibus aurem,
Et quocumque vocor nil remoratus eo.
Deposcit reliquum sibi cura domestica tempus;
Absumit totos saepius aula dies.
Tempora praetereo quae dantur inania amicis,
Et quae scribendis exigo epistoliis.
Haud ignota tibi refero, Henrice optime, quondam
Omnia sunt oculis cognita vera tuis.
Et tamen a nostra non cessas poscere Musa,
Ut Thalami celebret gaudia festa tui.
Fecerit hoc melius meus Ellingerus, et arte
Aonta, et puro maximus eloquio.
Seu superum laudat mansuro carmine Regem,
Sancta docens sanctos templa sonare modos:
Seu repetens prisci meliores temporis annos,
Magnorum memorat facta genusque Ducum.
Aurea seu Coi tractans praecepta Magistri,
Includit numeris dogmata certa novis.
Cantanti assurgit Phoebus, doctaeque puellae,
Et Vati applaudit Iena superba suo.
Salve grande novem decus Ellingere sororum,
Salve Paeonii gloria rara chori.
Te vivo, paucis quod contigit ante Poetis,
Cantatur toto nomen in orbe tuum.
Hic, Henrice, tuos digno celebrabit honores
Carmine, quod possit nulla abolere dies.


page 48, image: s056

Hunc comitata mei longe suavissima doctum
Musa Rudingeri succinet ore melos.
Qui veterem Phoebo carissimus incolit Urbem,
Qua socias Moeni Tubarus auget aquas.
Tubarus amne quidem parvus, sed nomine magnus,
Carmine iam Vatis notus ubique sui.
Quem toties fidae laudes flammasque Creusae
Cantantem cupidis audiit auriculis.
Audit et longas saepe ingeminare querelas
Deflentem vidui frigida regna tori.
Audiit et festis divina sonare diebus
Dicta redemptoris miraque facta Dei.
Audiit et dulces miscere epigrammate lusus,
Et varios grato non sine felle sales.
Nec vero praesens Egenolphi Musa tacebit,
Pieria doctas fronde revincta comas:
Sed facili argutas percurrens pollice chordas,
Concinet in laudes multa, Petraee, tuas.
Ut puer excultis Sophiae nutritus in hortis
Nil prius ingenii duxeris esse bonis.
AEquales quanto superaveris intervallo,
Indolis ostendens semina rara tuae.
Teque senex veluti natum dilexerit ille,
Quem Pabeberga dedit, Lipsiaque, heu, rapuit.
Ille, inquam, toto Camerarius orbe celebris,
Ingenii propter tot monumenta sui.
Quam tua mox virtus patriam diffusa per omnem,
Quam tua sit doctis Musa probata viris.
Tum quos pertuleris iuvenili aetate labores,
Quae damna, ac longae quanta pericla viae.


page 49, image: s057

Ut late insignes peregrinus videris urbes,
Quas habet Ausonii nobilis ora soli.
Invictoque geras quantum sub pectore robur
Quando lacessita corripis arma manu.
Haec, et plura canet Vates Egenolphus, honestae
Qui Veneris nuper sensit et ipse faces.
Iamque suae celebrat faciemque manusque Paphillae,
Aureolasque comas, marmoreosque sinus.
Nec magis optarit sibi pondera divitis auri,
Quae Tagus, et rutulis quae vehit Hermus aquis.
Nec quascumque legit felici in litore gemmas
Indus, Erythraei qua maris unda calet.
Afferet huc etiam senior sua vota Fichardus
Virtute et priscis clarus imaginibus,
Nec minus et Sophiae laus, et nova gloria Iuris,
Et lingua pariter, consilioque potens.
Dotibus his patriae per multos commodus annos
Et fuit, et longum si modo vivat, erit.
Ille gerens canis genialia serta capillis
Fundet ad aethereum vota precesque patrem,
Ut sit coniugium felix et fertile vestrum,
Sentiat et placidus iurgia nulla torus.
Sed rari exemplum venerabile sitis amoris,
Cum fuerint alba tempora vestra coma.
Et seri veniant ad limina avita nepotes
Lusuri ante tuos, care Petraee, pedes.
His etiam precibus subscribit Posthius absens,
Cui modo praesenti non licet esse. Vale.


page 50, image: s058

IN NUPTIAS D. [Abbr.: Domini] MELCHIORIS a Feiltsch, Camerae Imperialis Assessoris; et Annae Flehingen. Elegia VIII.

NUper ad auriferi vernantia litora Rheni
Cum genetrice vagus dum spatiatur Amor:
Et quaerit cupidosque viros, tenerasque puellas,
Quos pariter iaculis saevus et igne petat:
Lumina ad augustum quoque flectit aperta senatu,
Publica qui Imperii nomine Iura refert.
Hic videt ore gravem et multa virtute, simulque
Insignem veteri nobilitate virum.
Melchior huic nomen, celebri notissimus aula,
Pisciferis Nicrus cui famulatur aquis.
Hunc ferit, et ridens ait, Hoc cape vulnus amoris:
Cessatum satis est, subice colla iugo.
Apta tuo rogitas quae sit medicina dolori?
Virgo tibi tantum leniet una malum.
Quae gerit innumeras niveo sub pectore dotes,
Atque ipsas formae vincit honore Deas.
Anna, Flehinga domus quam protulit omine fausto,
Sponsa futura tua est. hanc pete, sanus eris.
Hanc pete, tolle moras: nocuit mora semper amanti:
Ergo tuo nullae sint in amore morae.
Nec dubita: nostris eadem quia saucia telis
Praebebit faciles in tua vota manus.
Haec tibi debetur fatis, hac coniuge felix
Spectabis thalami pignora cara tui.
Haec Amor. applaudit pulcherrima mater Amori,
Coniugioque optat candida fata novo.


page 51, image: s059

IN NUPTIAS IOHANN. [Abbr.: Iohannis] GEdelmanni I. Cti. [Abbr.: Iuris Consulti] Elegia IX.

IAM mihi praeteriit dulcis pars optima vitae,
Spargunturque albis tempora maesta comis.
Et curarum aestus gravium mea pectora versant,
Nec cultus medicam fert mihi Phoebus opem.
Et Musae, quas neglexi iam tempore longo,
Sunt merito iratae difficilesque mihi.
Tu tamen a veteri, Iane optatissime, amico
Et lusus teneros, deliciasque petis:
Dum promissa diu, fatisque adducta secundis
Ascendit thalamos Barbara virgo tuos,
Et genere et censu praestans, formaeque decore:
Verum animi donis et pietate prior.
Quae spectanda viris bona sunt, potiusque petenda,
Quam quas terra ferax, quas mare fundit opes,
Nam nisi divitiis virtutem iunxeris almam,
Divitiae vitiis pabula suppeditant.
Adde, quod instabilis fortunae munera saepe
Velmanus hostilis, vel rapit ignis edax.
Croesus in exemplo est, qui regno exutus et ostro
Extremum clausit pauper inopsque diem.
Ut sileam miseranda tuos Antuerpia cives,
Nec referam populos Gallia maesta tuos.
Cogitur heu bona pars alienas ire per oras,
Et mendicato pane levare famem.
E quibus insignes opibusque et sanguine multi
In summis suerant vivere deliciis.


page 52, image: s060

Hoc animo genitor tuus, optime Iane, sagaci
Vidit, et haud tutum sidere deliciis,
Nate, ait: ingenuas amplectere sedulus artes,
Dum florent aevi tempora prima tui.
Certe ego (fata sinant) haud parcam sumptibus ullis:
Tu modo propositam currere perge viam.
Et mora nulla: bonis iuvenili aetate Magistris
Ad vada pisciferi traderis alta Nicri.
Hic ubi promotum satis est, et Gallia vidit
Attentis leges imbibere auriculis.
Atque bipartiti versare volumina Iuris
Grandia cum glossis, Bertote magne, tuis.
Inde coronatum lauri te fronde recepit
Non procul a patrio Spira superba solo.
Spira forum Imperii Romani nobile, quo nil
Splendidius nostro Phoebus in orbe videt.
Hic agit ille meus Cicerone disertior ipso
Cisnerus, Phoebi gloria, Iuris honos.
Qui nunc historiasque ducum, gentisque vetustae
Francorum densis eruit e tenebris.
Atque novis reparat veterum monumenta libellis,
Neglecta in logo quae iacuere situ.
Noster et hic habitat docti Kyruvangius oris,
Mitia legitimi natus ad arma fori.
Hic meus est Schoras sermone et pectore verus,
Quem celebrat digno multus honore cliens.
Quique pari Schoram comitatur Linkius arte,
Nec candore animi, nec pietate minor.
Et qui Lotichium ceu fratrem frater amabat
Ziglerus lingua consilioque potens.


page 53, image: s061

Hic quoque VOLANDUS primum te vidit, et ultro
Coniugium natae detulit ipse suae.
Illa sed heu paucos vixit tibi iuncta per annos,
Et peperit lecto pignora nulla tuo.
Euphrolynae, ecce, locum nunc formissima supplet
Barbara, supremo sic statuente Deo.
Quam genuit multa virtute Georgius ille
Crapfius, et claro stemmate conspicuus:
Consule Vangionum res quo se publica iactat,
Et metuit nullas hoc superante minas.
Dii faciant longum superet, vitaque fruatur,
Deque tuo quondam sanguine fiat avus.
Vestraque progenies nullo non floreat aevo,
Omnibus et semper sit cumulata bonis.
Haec precor, his votis facili DEUS annuat aure,
Et iubeat nostras pondus habere preces.

AD ERASMUM NEUSTETTERUM cognomento Sturmerum, Equitem Franc. [Abbr.: Francum] etc. de obitu filiae suae unicae. Elegia X.

UNICA nata mihi nono quae filiae vere est
Post nova legitimi foedera coniugii,
Occidit heu, Sturmere, simulque exstincta parentum
Gaudia sub tristi spesque iacent tumulo.
Februus hanc superas prodire in luminis auras
Viderat, Augustus luce carere videt.
Sic heu, sic teneri rapiuntur ab arbore fetus,
Sic modo nata mala vellitur vua manu.
Ac mihi iam felix tam pulchra prole videbar,
Fingebamque animo somnia vana meo:


page 54, image: s062

Talis erit, sic divino mihi numine crescet,
Cursabit nostros sic tenera ante pedes.
Obvia sic veniet ridensque hilarisque parenti,
Et balbo tales proferet ore sonos.
Mox etiam incipiet rerum cognoscere patrem,
Atque pias discet me praeeunte preces.
Praeceptisque bonis animum informabo tenellum,
Ne vitiis pessum dent mala saecla suis.
Res agat urgebo: corrumpunt otia mentes.
Et sunt virgineo dira venena choro.
Consuescet prima iam aetate subire labores,
Feminae debent quos didicisse manus.
Ne mihi sit for mae nimium studiosa: nec aurum
Crinibus, aut gemmas induat articulis.
Sit pia, sitque animum niveo decorata pudore,
Gemma licet desit, culta erit illa satis.
Tandem cum digno dabitur nova nupta mar ito,
Et mater fuerit, gaudia quanta feram?
Id mea cum venient lusuri tecta nepotes,
Et senii fallent taedia longa mei.
Nec me cum pueris tum balbutire pudebit,
Vel tenera in caro pignora ferre sinu.
Haec ego fingebam mihi gaudia nuper: at illae
In longam vertit mors fera tristitiam.
Est tibi pro thalamo tumulus, mea nata, paratus,
Iamque sepulcralis fax micat ante fores.
Hei mihi, quo raperis mea lux, mea sola voluptas?
Quora peris mea lux, filia quo raperis?
Sed neque iam mea lux potes heu, neque filia dici
Iam mea: mors eheu te vocat atra suam.


page 55, image: s063

Ite igitur matres, ite atque inferte sepulcro
Innocuae tristes exuvias animae.
Has solas tellure rapax Libitina recondit:
Ipsa anima Angelicis est sociata choris.
Aeternis fruiturque bonis secura malorum,
Quae modo nos cruciant, quaeque futura manent.
Tristia multa ferox etenim Bellona minatur,
Sanguineas toto quae quatit orbe faces.
Ut taceam pestes alias, quibus undique vitae
Impetitur, longum quas numerare foret.
Tu nil ergo malis, carissima filia, passa es,
Morte obita pax est et tibi parta quies.
Sed male mecum agitur (pietas ignosce parenti)
Qui mihi iam videor parte carere mei.
Nam tu sanguis eras meus, et pars maxima cordis:
Tu vitae requies deliciaeque meae.
Nec patrios tantum poteras iam noscere vultus,
Nota sed et cari verba parentis erant.
Ad vocemque meam flectebas lumina et aures,
Et dulces risus bella labella dabant.
Hosque oculos, hoc saepe caput, barbaraque petebas,
Deducens parvas nostra per ora manus.
Haec ego dum recolo, gemitus dolor edere cogit,
Cogit et invitas imbre madere genas.
Et loca vix possum lacrimis spectare retentis
Conscia vagitus, filia cara, tui.
Seu mensae assideo, te iam mensa ipsa requirit:
Admensam praesens nam mihi semper eras.
Sive cubile peto, repetens suspiria dico,
Non habet heu numerum triste cubile suum.


page 56, image: s064

Saepe etiam miseros perturbant somnia sensus,
Et venit ad nostrum flebilis umbra torum.
Agnosco querulas moribundo pectore voces,
Seminecesque oculos, pallidulasque genas.
Qualis nempe anima iam deficiente iacebas,
Saeva brevem rupit cum tibi parcae colum.
Saepe mihi vivam te somnia laeta reducunt,
Nuper adhuc sano corpore qualis eras.
Tunc ego consueto tibi blandior ore, simulque
Ingemino teneris oscula cara labris.
Atque iterum nata incolumi mihi gaudeo; verum
Mox mea cum vano gaudia somno abeunt.
Talem ego nunc agito, Sturmere amplissime, vitam,
Postquam mors oculis carius atque anima
Mi solatiolum vitae abstulit invida, nilque
Quam desiderium flebile iam superest.
Hoc miserum torquet, vitalemque ossibus ipsis
Exhaurit sucum, meque dabit tumulo,
Quo tegitur mea vita: urna nam condar eadem,
His quae versiculis nota duobus erit.
Posthius hic iaceo: mecum mea nata quiescit
Unica, qua rapta vivere non potui.

AD IOHAN. [Abbr.: Iohannem] BOTCHERIUM Pedemontanum Poetam doctiss. [Abbr.: doctissimum] Elegia XI.

ERGO te Musamque tuam, cultissime vates,
Ultro offers de te tale nihil merito?
Quid maius Regesque mihi donare potentes,
Magnificique queat Caesaris alma manus?


page 57, image: s065

Divitiae metuant ignesque diemque necesse est,
Bellaque et occultos nocte silente dolos.
Sed neque tempus edax, neque fur, nec flamma, nec hostos
Ingenii poterunt tollere dona tui.
Ergo hilari gratoque animo tua munera, teque
Excipio, et caris oscula figo genis.
Et quia fata nihil dederunt mihi, quo tua digne
Compensare queam munera, quod doleo:
Me tibi, me totum tibi, magne Poeta, vicissim
Dono: tuus vivam, deficiamque tuus.
Utque tuos passim ediscat Germania versus
Efficiam, in laudes multa canatque tuas.
Botherium invicti resonabunt litora Rheni,
Botherium Moenus, Botheriumque Nicrus:
Quique tot eximios nutrit pater Albis olores,
Oderaque et rapidis nobilis Ister aquis.
Meque simul dicet Germania tota beatum,
Quod mea sint versu nomina nota tuo.
Vive valeque, precor, longum, divine Poeta,
Carmine ut innumero nos tua Musa beet.
Divinis veniens quod laudibus evehat aetas,
Et resonent nomen plena theatra tuum.

VOTUM SANCTUM DOMINO. AD PAULUM MELISSUM SCHEdium P. L. [Abbr.: Poetam Laureatum] Elegia XII.

QUale sit hoc, Domino quod vovi nobile votum,
Carmine, paule, meo certior esse cupis:
Nempe quod immodico perfundere teporae Bacchae
Non umquam, superat dum mihi vita, velim.


page 58, image: s066

Hoc summi praecepta Dei veneranda requirunt:
Hoc Ratio, nobis quam dedit, ipsae iubet.
Adde, valetudo quod idem mea postulat: adde,
Quod deceat doctos sobria vita viros:
Praecipue Medicum: miseris ut rectius aegris
Consulat: his etenim vellevis error obest.
Adde, quod in gravibus praeceps occasio morbis
Praesentem medici saepe requirit opem.
Hic rogo quid faciat, cerebrum cui fervet iaccho,
Quive olido hesternum ructat ab ore merum?
Praetereo rixas, scelera impia, vulnera, caedes,
Omnia quae demens parturit Ebrietas.
Multa sacrae referunt exempla, ac multa profanae
Historiae, atque aetas plurima nostra videt.
Ergo Bacche vale, Bacchique valete sodales:
Non ego, non vestro postmodo more bibam.
Nullus amicus erit tanti mihi, non erit ipse
Caesar, ut hoc mutem nobile propositum.
Non, etsi pretium mihi Francia tota daretur,
Quicquid et in gemino litore Rhenus habet.
Vina bibam, sed parca sitis quantum exigit. ultra
(Teste loquor Domino) pocula nulla bibam.
Huius me memorem voti facit annulus iste,
In digito minimo quem mea dextra gerit.
Huic similem, si me redamas, tibi, Paule, parabis,
Ut simili posthac tu quoque lege bibas.


page 59, image: s067

ITALICA.

AD BLANDINAM SUAM.

HIS, Blamdina, rogas quid agam novus hospes in oris,
Fata ubi me sine te vivere dura volunt:
Scilicet aut magni monumenta revoluo Galeni,
Aut medica celebres audio in arte viros.
Nec pudet artifices comitari hinc inde peritos,
Dum relevant docta corpora fessa manu.
Saepe etiam montes vagus, et loca sola pererro,
Multaque cum libris arboribusque loquor.
At dum festa dies agitur, passimque per urbem
Incedit nitidis multa puella genis;
Solus ego clausis foribus, clausisque fenestris
In sola meditor carmina maesta domo
Qualia dilecta viduatus compare turtur
Consinit, et socias flebilis odit aves.
Sic mea lux, cogar miseram traducere vitam,
Me tibi dum patria iunget in urbe Deus.
Quod nisi fata velint fieri cito, viximus, actum est.
Namque dabit leto me ferus iste dolor.

AD CAMILLUM FALCONETUM SENENSEM, caecum, Poetam doctiss. [Abbr.: doctissimum]

MAEonides fuerit captus quod lumine, nullam
Historiis fateor me tribuisse fidem:
Id vero ut credam nunc, imo ut credere cogar,
Efficiunt numeri, docte Camille, tui.
Nam licet aeterna tua lumina nocte premantur,
Tutamen aeterno lumine digna canis.


page 60, image: s068

AD IACOBUM FABRICIUM HEL.

TAM bene miraris gelidae me tempora Brumae
Ferre, nihilque hiemis de gravitate queri.
Imo ego me potius caeco queror igne peruri:
Nam ferus assidua me face torret amor.
Te, quoniam miserae nulla est tibi cura puellae,
Saevior immiti frigore vexat hiems.

AD CAROLUM ORIUM GALLUM.

DIC age, cur adeo placuit tibi noctua quondam
Carole? cuius adhuc tam meminisse iuvat.
Sane ea nec liquidae grato modulamine vocis,
Nec forma, aut pluma versicolore placet.
Adde, quod assidue tristis loca sola pererrat,
Atque parum faustas inter habetur aves.
Sed, puto, nocte tuas meretrix veniebat ad aedes
Noctua quae falso nomine dicta fuit.

DE SE IPSO.

DUM mea me patriis Blandina tenebat in oris,
Dum poteram roseis oscula ferre genis;
Omnia tum dulci mihi tempora melle fluebant,
Nunc felle et lacrimis noxque diesque madent.
At quand, incolumem me fata benigna reducent,
Ut repetam amplexus, cara puella, tuos:
Lux mihi dulcis erit, noctisque beatior umbrae,
Thesaurosque Arabum, regnaque despiciam.

IN QUENDAM EFFEMINATUM.

SUME puellarem, iuvenis nitidissime, vestem.
Namque quis hoc cultum te putet esse virum?


page 61, image: s069

Lana colusque tuis manibus debentur, acusque,
Et quae praeterea femina mollis amat.

AD IOACHIMUM A RECKE Vuestualum.

QUum, Ioachime tibi iurans affi mo, puellam
In Latio nullam posse placere mihi:
Subrides, vanisque putas me ludere verbis:
Ast ego, per Veneris numina, vera loquor.
Nam Blandina meos sibi sola reservat amores.
Hinc procul ad Rheni quae vada maesta sedet.
Dumque oculis Blandina, animo Blandina recursat,
Hic penitus cordi nulla puella mihi est.

DE AMORE SUO.

IUpiter horrendo contristans frigore caelum
Sarmatico largas fundit ab axe nives.
Nostra tamen rapidis uruntur pectora flammis,
Nec minuunt ignes frigora tanta meos.
Quin magis accendunt etiam (quis credere possit)
Et gelida flagrans de nive crescit amor.
Nunc etenim recolo mecum ut mea saepe puellae
De nive compactis luserit ante pilis.
Nix, fateor, primos mihi conciliavit amores:
Hinc eadem flammas auget alitque meas.

AD MARTINUM TAUBENBRUNNErum, Tribunum militum.

MOribus his quis te rigidi Mavortis alumnum
Dixerit, aut istas arma tulisse manus?
Tam placido vultu, tam miti pectore quum sis,
Et doctos tanto semper honore colas.


page 62, image: s070

Nulla animo requies: aliquid scire usque laboras,
Et medicae in primis te tenet artis amor.
Herbarumque iuvat cognoscere nomina, et usum,
Et male firma quibus vita tuenda modis.
Macte nova virtute, nova celebrabere fama,
Martine, et gemino clarus eris titulo.
Ardua nempe manu pridem tibi gloria parta est,
Altera tam docto quaeritur ingenio.

AD INSIGNIA NATALITIA THEODORI et Ioannis a Recke fratrum.

HAEC arma nostris contulit maioribus
Antiqua virtus, et fides.
Nec nos ob id tollit levis superbia,
Sumus his quod orti patribus.
Nobis sed erit ideo laborandum magis,
Ut semper hoc constet decus.

IN DIOSCORIDEM P. [Abbr.: Pauli] MATTHIOLI.

DUM pede felici cultis spatiatur in hortis
Matthiolus Phoebi gloria, regis amor:
Assurgunt illi plantae, et venerantur euntem,
Et circum volitans multa salutat avis.
Dulcius ac solito vaga murmur at unda per herbaes,
Mulcet et optatum blandior aura senem.
Quaque movet gressum, violaeque, novique Amaranti,
Et rutilis surgunt lilia mista rosis.
Salve, care senex, quem nostra aetate parentem
Praefecit medicis magnus Apollo choris.

IN EUNDEM.

DOnec erunt herbae, donec medicaminis usus,
Petre, tui vivet fama Dioscoridis.


page 63, image: s071

AD WOLFGANGUM IENBACHERUM.

GAudia post hiemem nunc quum renovantur in orbe'
Et passim volucrum garrula turba canit:
Me quoque Pierios mea Musa revisere saltus,
Depositaeque monet plectra movere lyrae.
At medicos potius iubet ire Galenus in hortos,
Herbaque quae noceat discere, quaeque iuvet.
Hic mihi divitias atque auri spondet aceraos,
AEternum aeterni nominis illa decus.
Utaque sunt animo gratissima praemia nostro,
Haud bene sed curas mens capit una duas
Ergo cum duplicem nequeam sperare coronam,
(Nam foret ingenii divitis iste labor)
Utra sit ex illis, VVolfgange diserte, petendae
Consule, consilium nam sequar ipse tuum.

AD HENRICUM MILICHIUM MED. [Abbr.: Medicum]

SI modo felices animae mortalia curant,
Nostraque de caeli sedibus acta vident:
O quae lux hodierna tuo fert gaudia patri,
Dum tibi Sena novo cingit honore caput!
Et medici confert titulos, meritamque coronam,
Insignis genitor qua tuus ante fuit.
Sis precor arte potens divina, Henrice, tuoque
AEger seruetur plurimus auxilio.

IN OLLUM.

NUnquam non vacuus nostras venit Ollus ad aedes,
Aut vacuus loculis, aut vacuus stomacho.
Huic ego non renuo, brevis est impensa, mederi,
Ars mea sed vacuos non facit ad loculos.


page 64, image: s072

AD CAMILLUM FALCONETUM.

BLandiades Blandi pulcherrima numina fontis,
Falconete, tuo carmine nomen habent.
At Blanaina meis numeris laudata superbit,
Qua nulla ad Rheni litora amabilior.
Illa tuis utinam foret associata deabus,
Dum Sena optato me fovet hospitio.
Tunc ego regnarem, nec me felicior usquam
Esset in Hetruscis collibus ullus amans.
Sed cum fata negent his illam vivere terris,
Interea absentis nomen inane cano.
Tu quoque Blandiadas celebrans, cultissime vates,
Blandinam patriis insere numinibus.
Sic tua Musa Duci veniat gratissima Cosmo,
Semper et auctori praemia digna ferat.

AD CHRISTOPHORUM ANESORgum, Romae.

DUM Bacchum referent patrem Camenae,
Dum Tybur memorabitur superbum,
Dum stabunt monumenta vasta villae,
Quam construxerat hadrianus olim,
Magni cum moderator orbis esset,
Dumque villula Tusculana nomen
Per libros Ciceronis obtinebit,
Magnae denique dum vigebit urbis
Romae famae, suamque Tybris urbem
Permeans liquidas habebit undas:
Quae nos omnia, Iuppiter, molestae
Perlustravimus ambulatione,
Semper nostra fides, amorque noster


page 65, image: s073

Sic constans, Anesorge, permanebit,
Ut non ulla dies, locus nec ullus
Hunc dissolvere possit ullo in aevo.

AD PETRUM BUDANUM MED. [Abbr.: Medicum]

TEutonis ora mihi, nec non tibi praebuit ortum,
Consortes patrii sic sumus ambo soli.
Ipse puer colui, coluisti tu quoque Musas,
Consortes Clarii sic sumus ambo gregis.
Iamque Machaonias tecum sequor impiger artes,
Consortes medici sic sumus ambo chori.
Me ferus urit amor, nec te minus ille fatigat,
Consortes paphiae sic sumus ambo Deae.
Saepe tibi (quamvis procul absit) Petre, puellam
Laudo meam, laudas tu mihi saepe tuam.
Patria sic una est, studium unum atque una voluntas,
Duraque nos pariter sub iuga mittit Amor.

IN VANITATEM HUIUS SAECULI.

QUID iuvat et populis atque urbibus esse potentem,
Structa quid e Pario marmore celsa domus?
Quid famuli prosunt, quid pondera divitis auri,
Quicquid et e rubris colligit Indus aquis?
Denique quid Tyrio saturatas murice vestes,
Quid clarum ingenio nomen habere iuvat?
Nirea quid facie, quid vi superare Milonem,
Si tibi post obitum spes sit adempta poli?

DE SE IPSO.

QUOD natura parum valido me corpore finxit,
Non, hominum veluti maxima turba, queror.
Gratus ago potius superis hoc nomine grates.
Nam mihi commoditas non levis inde venit.


page 66, image: s074

Sobria quandoquidem male firmo vita colenda est,
Qua sine virtutes dispereunt reliquae.

AD BLANDINAM.

EXperior, veteres cecinerunt falsa Poetae:
Absentes inter, lux mea, durat amor.
Verus amor durat, terras sequiturque per omnes.
Nec locus hunc ullus, nec fugat ulla dies.
Tempore detinuit me dives Hetruria longo:
Germani interea tu colis arva soli.
Hei mihi, nos inter quot flumina vasta, quot urbes,
Quot fyluae et montes, quam via longa iacet!
Me tamen acer amor per tot loca dura secutus
Urit, et immemorem non sinit esse tui.
Quin etiam (credasque velim) quo longius absum,
Hoc magis ardescit flamma, magisque furit.
Dii faciant, similes urant tua pectora flammae,
Ut tibi sit semper mutua cura mei.

AD THEODORUM A RECKE, Westvalum, De libris Officiorum Ciceronis.

MUlta licet dederit praeclara volumina nobis
Tullius, hoc reliquis omnibus antefero.
Tempore namque aliis non utimur omnibus omni,
Vita sed officiis nulla vacare potest.
Ergo quod hoc Theodore libros facis optime tanti,
Semper ut in manibus, semper in ore geras:
Declaras quam sis generosus amator honesti,
Quamque animo virtus cura sit una tuo.

IN VITAM HUMANAM.

Vita fugit rapti per devia fluminis instar,
Imminet huic socio mors inimica pede.


page 67, image: s075

Praeterita excruciant, nec non praesentia mentem,
Quaeque secuturi temporis hora feret.
Ut sileam morbosque, catenatosque labores,
Exercent hominum qui sine fine genus:
Ecquis adhuc adeo vitam putet esse beatam,
Assidue premitur avae tot onusta malis?

AD INSIGNIA CAROLI ET Raimundi in Curia fratrum.

Cur ardua vestrum genus de Curiae
Nomen gerat, satis docent
Depicta clypeo vestro avitae insignia,
Iam nota multis saeculis.
Virtutis est Martisque symbolum Leo,
Ut piscis est silentii.
Utroque proavi claruerunt optimi,
Genus unde nobile ducitis.
Ergo his, et aliis plurimis virtutibus
Amplissimam sibi gloriam
Peperere, et usque maximorum principum
Grati fuere curiis.
Cognomen inde sunt adepti congruum,
Et inclita haec insignia.

ALIUD.

DImidium piscem quod, dimidiumque Leonen
In Clypeo geritis, haud ratione caret.
Ardentes animos, rapidosque in pectore motus,
Indomitamque iram fertur habere Leo.
At pisci, quoniam gelida nutritur in unda,
Frigidior circum pectora sanguis hebet.
Parte igitur media coniunctus uterque videtur,
Alter ut alterius temperet ingenium.


page 68, image: s076

Quandoquidem nimium vitio datur omne: remisso
Pectore ne nimium sis, nimiumve fero.

AD LAURENTIUM GAMBAram Brixianum, Romae.

GAmbara, felici quem carmen amabile venae
Fundere Castalides edocuere Deae:
Cuius ego toties optavi cernere vultus,
Optavi toties tangere posse manum.
Salve sancte senex, Vates dulcissime salve,
Sintque precor vitae stamina longa tuae.
Laude diu ut tanta, doctisque fruare camenis,
Et tibi contingat posteritatis honos.

AD FUXIUM EQUUM conductivum.

EDite Teutonicis, Fuxi placidissime, silvis,
Te quis ad Ausonios ire coegit agros?
Fers ubi tot duros miseranda sorte labores,
Nec tibi luce datur, nec tibi nocte quies.
Res loquitur; macie confectus es omnis, et ossae
Cuncta per hanc cuivis dinumerare licet.
Et latera assiduis calcaribus icta rubescunt,
Laesaque, sub sellis ulcere terga fluunt.
Nec spes ulla tibi patrios est cernere fines,
Sorte vel hic olim commodiore frui.
Sed cogere lucro domini inseruire maligni,
In media tandem dum moriare via.
Haec erit exspectanda tuorum meta laborum.
Interea infelix heu malae quanta feres?
Hunc tibi fata diem properent, dominumque severum
Dirus ad infernas detrahat Orcus aquas.


page 69, image: s077

Illa tamen miserae tibi sint solatia vitae,
Haec quod Germani carmina Vatis habes.

AD MARCUM ANTONIUM MUretum, civem Romanum.

DIsertissime Rhetor, atque Vates
Omnium optime, ne, rogo, graveris,
Si vacat tua Musa docta, paucas
Mecum texere collocutiones.
Nam pars laudis erit mihi reverso
Ad sedes patrias, manum beatam
Mureti tetigisse: quem per omnes,
Vel ipsa invidia stupente, terras
Aurato vehit alta fama curru:
Quem Germania litterata tantum
Laudat, suspicit, atque purioris
Parentem vocat elocutionis.
Cui Musae quoque plurimum fatentur
Se debere, quod optimis poetis
Antiquum decus, et suum nitorem
Magnis sumptibus et labore reddit.
Quare, si vacat, ad tuos penates
Hora me iubeas venire, qua tu
Voles: colloquio ut fruar cupito.
Sic rebus superi tuis benigni
AEternum faveant, tuaeque laudes
Omni tempore sint perenniores.

IN CANTIONES P. [Abbr.: Pauli] MELISSI P. L. [Abbr.: Poetae Laureati] et Musici suavissimi.

Arte fuit gemina quondam celeberrimus Orpheus,
Carminibusque sacris, Harmonicisque sonis.


page 70, image: s078

At tanti nusquam Vatis monumenta supersunt;
Quis novus ergo Orpheus temporis huius erit?
Nullus erit; vel erit Paulus meus ille Melissus,
Orphea qui geminis artibus aequiparat.
Passit enim doctas divino carmine mentes,
Harmonicisque idem mulcet eas modulis.

AD MUSAM SUAM DE LAURENTIO Gambara Brixiano, Poeta eximio.

Gaude Musa ter o quaterque gaude,
Quod Vati tua nobili probantur
Illa carmina pauca, quae dedisti.
Iam iam nec Criticos severiores,
Nec tristes ego Zoilos timebo,
Nec iam me subiisse tot labores,
Tot pericula paenitet viarum:
Hic postquam mihi contigit Poetae
Docta cernere tam celebris ora,
Doctam et tangere dexter am, intimoque
Tanti colloquio frui Poetae.
Salve, sancte senex, tuoque semper
Posthio faveas: is et vicissim
Te carum veluti colet parentem,
Et tuam venerabitur Camenam,
Dignis laudibus efferetque, quandae
Ad dulces fuerit reversus agros,
Quos Rhenus pater irrigat, suoque
Claras flumine tot recenset urbes,
Ubi Calliopeque Deliusque
Sedes constituere non caducas.
Tu salve interea, valeque longum


page 71, image: s079

Divis Gambara care, Delioque.
Et tu Musa ter o quaterque gaude.

AD BLANDINAM.

VAnus ego, Blandina, tuas dum carmine laudes
Hic celebro, et sanctam sic tibi servo fidem.
Tu (quoniam levitas est semper amica puellis)
For sitan alterius perfida amore cales.
Imamque oblita mei, nostraeque oblita Camenae,
Carmina Vatis amas et canis alterius:
Cui festis ornas te luxuriosa diebus;
Ad teneros properans culta nitensque choros,
Dii melius: maneasque precor mihi fida, nec umquam
Tale quid huc de te fama referre queat.
Ipse quidem sanctos mores, animumque fidelem
Perspexi, et vitam, cara puella, tuam.
Nunc tamen absentem longa intervalla locorum,
Atque amor insanus multa timere facit.

IN TUMULUM CAROLI Hugelii I. C. [Abbr.: Iuris Consulti]

CArolus Hugeliae decus et spes maxima gentis
Post fata exiguo conditur hoc tumulo.
Vix bene transierat sexennia quattuor aevi,
Magnaque iam sacri gloria Iuris erat.
Hunc studiosa cohors legum est mirata docentem,
Singula praecipiti verba notans calamo.
Ille idem poterat Musis et Apolline dextro
Nectere Pieriis dulcia verba modis.
Hoc decus invidit celebri mors impia Nicro,
Iussit et invitas rumpere fila Deas.
Corpus humo tegitur: superas mens incolit arces,
Nomen erit doctis semper in ore viris.


page 72, image: s080

GEORGIO KYRMARIO, Boio, I. C. [Abbr.: Iuris Consulto] Senis.

TUne manum versusque meos, mihi care Georgi,
Poscis amicitiae signa futura meae?
Non ego crediderim verbis opus esse manuve,
Res ubi non dubiam fecerit ante fidem.
Idque probat vestri notissima regula Iuris:
Anne aliquid contra Ius petis ipse tuum?
Sed petis hoc merito: quia consuetudo bonorum
Quod iubet, id sacrae vim quoque legis habet.

AD CONRADUM DINNErum I. C. [Abbr.: Iuris Consultum] Bononiae agentem.

HInc quamvis Dinnere Procul suavissime, vivas,
Non tamen hinc ullo tempore totus abes:
Semper enim ante oculos tua dulcis oberrat imago,
Dinnerumque mihi noxque diesque refert.
Nec dubito, quin sim tibi mutua cura vicissim,
Inque oculis habitem Posthius, inque animo.

IN BUBONEM.

CLara tibi nimium mea sunt Epigrammata, Bubo.
Nempe tuis nostrum lumen obest oculis.
Odi ego difficilem Musam, et dumeta, vepresque;
Quodque fluit molli tramite carmen amo.
Nec tenebras studeo, sed amicam quaerere lucem,
Qua nihil immensus pulchrius orbis habet.
Te tamen haud mirum caecis gaudere tenebris:
Vivis et in tenebris, et tenebrosa facis.


page 73, image: s081

AD IUSTINIANUM REIFstek I. C. [Abbr.: Iuris Consultum] Senis febre laborans f. [Abbr.: ?]

Iustiniane, quid rogo, quid omnium
Scribam tibi carissimo?
Nempe esset ingens dedecus Musis meis,
Si tam bonum, tam candidum,
Et per tot annos tam fidelem cognitum
Sodalem, amicum, denique
Fratrem meum, patriique consortem soli,
Suis tacerent versibus.
Non, non tacebunt, vita modo superet mihi
Favente Rege caelitum.
At febris ista si necet me pessima,
Haec tibi voluntas grata sit.
Extraque moenia Urbis ossa mortui
Iussa sub arbore condito.
Cineres viator ut salutet plurimus,
Sitque haec sepulcri inscriptio:
Actate raptus in virenti Posthius
Hoc cespite voluit tegi.

AD FRANC. [Abbr.: Franciscum] BONINSIGNIUM, Med. [Abbr.: Medicum] Senensem.

DEsperata salus mea, desperata iacebat
Vita, sepulturae iamque propinquus eram:
Arte salutifera, Christo auxiliante, salutem
Magne Boninsigni, tu mihi restituis.
Ergo mei reliquos aevi tibi debeo menses.
Namque tuo superest hoc caput auxilio.


page 74, image: s082

AD BLANDINAM.

E morbo, Blandina, modis pallentia miris
Ora, heu, si casu iam mea conspiceres:
Attonita haud dubie clamares: Non meus ille est
Posthius, est Posthii flebilis umbra mei.

AD STEPHANUM CIRLETUM.

AN doleam tecum, dubia est sententia menti,
Gratuler an potius rebus, amice, tuis.
Ereptam doleo tibi fat is esse maritam,
Quam caram obsequium fecerat, et pietas.
Sed te iterum simili quia coniuge fata bearunt,
Gratulor, et faustas insuper addo preces;
Ut pulchra faciat te prole Sabina parentem,
Uestraque sit felix, et sine lite domus.
Et longos pariter vobis superesse per annos
Detur, et aeterna luce poloque frui.

IN BUFFALUM.

QUod vasta te mole moves, quod ventre capaci
Plus quam quinque voras, Buffale, plusque bibis:
An te ideo praefers aliis turpissime? nempe
Sic tibi hos quivis anteferendus erit.

AD IOHAN. [Abbr.: Iohannem] SCHORAM I. C. [Abbr.: Iuris Consultum] Senis discedentem.

Quod si membra aliquem retinerent frigida sensum,
Quando anima a socio corde soluta fugit;
Crede mihi, tantum non corpus inane doleret,
Discessu doleo quantum ego, lane, tuo.


page 75, image: s083

AD THEODORUM a REUKE Westvalum.

ARripui calamum nostros scripturus amores:
Hic Pietas, Quid, ait, vane Poeta, paras?
Festa redemptoris properant sollennia Christi,
Serviat aeterno iam tua Musa Deo.
Quod Pietas, Theodore, iubet, contemnere non est,
Si cupimus summi gaudia inire poli.
Interea, Blandina, vale; nos sacra canemus
Ut decet adcunas, maxime Christe, tuas.

DE PARTU VIRGINIS.

Seu magni intueor radiantia lumina mundi,
Qua peragunt certas ordine quaeque vices;
Seu mare, quod totum late circumsonat orbem,
Nec fines audet transiliisse suos:
Seu tellurem ipsam, quae ceu bona mater alumnis
Sufficit omnifero larga alimenta sinu:
Seu re colo ista Dei solo facta omnia verbo,
Mens stupet, ac tantum suspicit artificem.
Unum hoc cuncta tamen super at miracula rerum,
Quod Deus e pura Virgine natus homo est.

DE EODEM.

Cur miseris ovium famulis gens aetheris alti
Natalem prodit, maxime Christe, tuum?
Cur non magnificis potius denuntiat aulis?
An quia in his pietas rarior esse solet?

AD SEBASTIANUM NEUSTETterum cognomento Sturmerum, Eq. Fr. [Abbr.: Equitem Francum]

Sic age, sic doctis operari perge Camanis,
Sturmere, et numeris verba ligare suis.


page 76, image: s084

Dii, quantam in patriam referes hoc nomine laudem?
Quanta tibi surget gloria, quantus honor?
Crede mihi, quamvis es sanguine natus equestri,
Ducis et a longa nobilitate genus;
Plura dabunt cultae tamen ornamenta Camenae,
Et genus et nomen clarius efficient.

IN TUMULUM MARIAE HERvardae Aug. [Abbr.: Augustanae] Feminae lectiss. [Abbr.: lectissimae]

Clara Augusta mihi cunas, Memminga sepulcrum
Contulit, Heruar do nupta fui Maria.
Ter tria cui moriens linquebam pignora lecti,
Quae cum patre diu vivere fata sinant.
Plena fide, meritis Christi confisa recessi:
Is mihi monstravit dulce salutis iter.

IN EUNDEM Maritus loquitur.

Haec monumenta tibi pono, dulcissima coniux,
Et tumulum lacrimis, et monumenta rigo.
Hoc faciunt mecum pueri, tristesque puellae,
Quos mihi coniugium donat habere tuum.
Et simul optamus tua molliter ossa quiescant,
Donec erunt summo surgere iussa die.

AD IOHAN. [Abbr.: Iohannem] SCHLICKIUM I. C. [Abbr.: Iuris Consultum]

CArmina pollicitus vereor ne crimina mittam.
Cur ita, quaeris? amo: desipit omnis amans.
Nam Blandina meam mihi formosissima mentem
Abstulit, atque animi ius habet omne mei.
Nec tamen idcirco dominam sic perditus odi,
Sed magis hoc ipso nomine vanus amo.


page 77, image: s085

Ecquis amans igitur me, Iane, reprendat amantem,
Si sint carminibus crimina mista meis?
Quandoquidem sensus omnes, animumque puellae
Saepe etiam magnis eripuere Deis.

PAR BENE COMPOSITUM.

TUrpiliam legit sibi Furfantellus amicam,
Cum qua delicias nocte dieque facit.
Illo sordidius nihil est, nil turpius illa;
O similem simili quam bene iunxit Amor!

AD IOHAN. [Abbr.: Iohannem] ZELIUM Francum.

Pro numeris grates, Zeli carissime, dudum
Debueram Musae persolii isse tuae:
Sed cultis Medici dum me remorantur in hortis,
Quasque habeant vires sucus et herba docent:
Vel pater Hippocrates, vel maximus arte Galenus,
Vel me scriptorum cetera turba tenet:
Immemor Aonidum vivens (fas vera fateri est)
Dedidici solitis verba ligare modis.
Et breve quantumvis tentanti scribere carmen,
Longus abit vano saepe labore dies.
Ergo moram Medicis, brevitatem ascribe Camenis,
Quae mihi difficiles carmina plura negant.

DE LUCE SUA.

Tempora noctis amat tacitae furtivus adulter,
Deditaque obscaenis turba libidinibus:
Tempora lucis amant, caecas fugiuntque tenebras,
Excitat ingenua quos face castus amor.
Horum ego castra sequor, noctem latebrasque perosus
Lucem amo, sola animum recreat illa meum.


page 78, image: s086

Non nisi luce meam fas est mihi cernere Lucem.
Omnis at heu tristi nox mihi felle madet.
Et nunc hiberno duplicantur sidere noctes,
Et breve, me miserum, Sol habet imperium.
At tu Luciferi soror o pulcherrima Phoebi
Cynthia, tam longum contrahe noctis iter:
Longius aetherea mundus quo luce fruatur:
Longius et cara sic ego Luce fruar.

IN OBITUM DOMITII FAINI Veronensis, V. CL. [Abbr.: Viri Clarissimi]

Lugete o Aganippides puellae,
Et quantum est hominum eruditiorum,
Et vos ante alios, boni Poetae:
Vester occubuit Patronus eheu,
Vester mortuus est Fainus ille,
Veronae decus urbis, atque ocellus,
Patris deliciaeque amorque Phoebi,
Musici gregis, omnium et bonorum
Omni tempore liberalis hospes:
Ille heu, ille bonus Fainus aethra
Tactus pestifera, reliquit auras
Vitales subito, furente dextra
Dum Mors Ausonias flagellat urbes.
O factum male, o maligna fata,
Quae prima optima quaeque devoratis.
Verum parte sui manet superstes
Fainus meliore, ad astra vectus:
Virtutumque suarum in orbe dignos
Praecones habet: hunc canit Pinellus,
Muretusque, Sigoniusque et Aldus,


page 79, image: s087

Boissardusque meus, mihique summe
Ancantherus amore amandus, atque
Melissus meus: o nimis beatum,
Et caelo genitum favente, vita
Cui post fata datur nova ac perennis.

DE EODEM.

VAtibus ac Musis, dum fata, Faine, sinebant,
Usque erat hospitii ianua aperta tui.
Nunc te crudeli sublatum funere deflet
Nobilium Vatum Pieridumque chorus.
Felix qui Musas habuit Vatesque faventes:
Illius haud poterit candida fama mori.

AD PHILIPPUM MENZElium Med. [Abbr.: Medicum] et Poetam L. [Abbr.: Laureatum]

NEC tua mi facies est ullo tempore visa,
Picta nec artifici frontis imago manu:
Et tamen haud umquam visum (mirabere) novi,
Perspexique animum, docte Philippe, tuum.
Nempe tuo vidi generosam in carmine mentem,
Et cultum ingenuis artibus ingenium.
Haec vera est hominis divina sequentis imago,
Ignotos notos haec mihi sola facit.

AD IOHAN. [Abbr.: Iohannem] HAGIUM, MED. doctiss. [Abbr.: Medicum doctissimum]

CUR Vatum pars magna suos decantet amores
Miraris, Hagi candide, et causam rogas:
Accipe: Non illos Veneris fax improba, verum
Acterni amor generosus urit nominis.

IN RONCILIANUM.

ROncilianus habet multos sibi sanguine iunctos,
Nec non affines pene habet innumeros,


page 80, image: s088

Vicinosque bonos (res mira) tot inter, amicum
Garrulus haud unum Roncilianus habet.

AD EFFIGIEM N. [Abbr.: Nicolai] REUSNEri Leorini I. C. et P. L. [Abbr.: Iuris Consulti et Poetae Laureati]

Salve cara mihi Leorini Vatis imago.
Ut saepe expositam luminibus cupidis
Aspicio, veneror que? Viri praesentia quando
Hactenus ora mihi cernere non licuit.
At mens ingeniumque sagax, et plurima Virtus,
Divitis ac rarum pectoris eloquium,
Iam pridem in doctis mihi sunt perspecta libellis,
Dignis augusto Caesaris ore legi.

IN NIGRINUM.

DIvitis uxoris, Nigrine superbe, maritus
Me pronubo factus, patrem,
Et Dominum, Regemque tuum me saepe vocabas,
Amplissima mihi munera
Promittendo: abiit bruma altera: nil facis: a me
Monitrix venit tibi littera.
Dissimulas, frontemque trahis, mea limina vitas,
Colloquia refugis et mea.
Hoc cine promeruere mei, Nigrine, labores?
Hanc mihi rependis gratiam?
Imperiosa precor noctesque diesque marita
Te vexet, angat, unguibus
Iratis notet ora: aliis sit amica, tibi hostis,
Promissa donec solveris.

E GRAECO VERSA.

De Deo.

Mortales male facta forte celes,
Haud Deum, neque cogitata solum.


page 81, image: s089

De Amicitia.

Ingenius magni thesauri est instar amicus
Huic qui tale bonum servandi noverit artem.

Eruditio.

Doctrina omnibus est honori: agrestes
Quoque huius rationem habere cernas.

Fortuna

Laeta sorte minus superbiendum.
Unius est munus Dei felicitas.

Invidia.

Omnis invidus hostis est sibi ipse.
Nam se sponte sua dolore torquet.

Ira.

Vince Iram ratione: Victor irae,
Vives perpetuo bene ac beate.

Labor.

Vita honesta manet laboriosos.
Quidus cura laborque consequuntur.

Patientia.

Maerores ac damna animo toleranda virili.

Senectus.

Tuae conde viaticum senectae.

Spes.

Quem Sors dura premit, Spes bona sustinet.
Infelix, animo sit haud pusillo:
Sed semper meliora fata speret.

Tempus.

Menti longa dies medetur aegrae.

Veritas.

Errans lingua locuta saepe verum est.
Veritas aliquando prodit ultro.


page 82, image: s090

Ebrietas.

Hausto multa loqui mero iuberis:
Vulgus vera ait ebrios profari.
Ecquod ebrietate maius usquam
Malum ac perniciosius putandum est?

Aliud.

Continua ebrietas mentem mortalibus aufert,
Qua non maius habent pectora nostra bonum.

Consilium.

Capta consilium anteres agendas.
Namque hoc nil melius, magisve tutum est.

Aliud.

Iustam consilio moram adde, factum
Paenitentia ne comes sequatur

Vita humana.

Vino vita simillima est, acessit
Portio ultima, pristinasque vires,
Gratiamque relicta perdit omnem.
Hic vitae status est in orbe cunctis,
Gaudemus minus, et magis dolemus.
Qui curis sine vivit, est beatus:
Verum illis sine nemo vixit umquam.

AD ERASMUM NEUSTETTERUM cognomento Sturmerum etc.

IN dubio esse tuam, Sturmere amplissime, vitam
Dixerat in multis pessima fama locis.
Ne valeam, toto si rumor acerbior anno
Attonitas misero perculit auriculas.


page 83, image: s091

Gratia lausque Deo, cuius tua munere vita
Servata est nobis hactenus incolumis.
Ille idem porro longum te seruet in aevum,
Ut partriae longum commodus esse queas.
At male dispereat famam qui protulit istam,
Unde dolor nobis tam gravis ortus erat.

CLAUDIO ANCANTHERO Poetae cultissimo.

PHoebi gloria, amor novem sororum,
Ancanthere venuste, quid rependam
Pro missis mihi versibus politis
Illis, Aonioque melle tinctis?
Rudes nempe meae tibi diserto
Versus mittere suppudet Camenae.
Namque tempora longa permolestis
Tricis implicitus negotiorum
Doctas deservi haud volens puellas,
Cantantesque choros, lyrasque dulces,
Olim quae puero mihi placebant.
Musae sic igitur (sed ira iusta est)
Neglectae mihi, nulla postulanti
Iam nunc carmina dictitant; vel illa
Tam sane illepida, infaceta, dura,
Auctori incutiant uti pudorem,
Et foras metuant venire in ora
Vatum nobilium. Ergo, magne Vates
Ancanthere, licet tibi ipse sim impar
Cultis versibus, aureaque vena,


page 84, image: s092

Qua doctum aequi paras tuum Catullum:
Sancto amore tamen, fideque in aevum
Constanti haud equidem tibi vel hilum
Cedam: vincere quin studebo et ipsum
Bossardum officiis, sit ille quamvis
Huius notitiae atque amoris auctor,
Et te diligat ut suos ocellos,
Imo amet propriam velut salutem.
Hoc de me statuas velim, atque credas,
Immortale novem decus sororum
Ancanthere, tuisque me venustis
Quaeso versiculis beare pergas.

IN ITINERE ITALICO composita.

IAM mihi tempus adest (toto quod pectore laetor)
Contingent finem quo mea vota suum
Scilicet ut Latii sedes habitare beatas,
Et liceat caelo commodiore frui,
Atque tot egregios homines cognoscere, quorum
Nomina sunt scriptis nobilitata suis.
Tu, bone Christe, mihi validas modo suffice vires,
Ut possim insolitae taedia ferre viae.
Daque peregrinis aevum sic degere in oris,
Ut redeam salvus corpore, mente pius.
Sic ego Paeonias tractabo fideliter artes,
Cantabit laudes sic mea Musa tuas.

AD RHENUM.

ERgo ita nimbosas equites conscendimus Alpes,
Aurifer unde caput nobile Rhenus habet:
Salve, Rhene pater, dulces qui perfluis agros
Hausi ubi luminibus lumina prima meis.


page 85, image: s093

Cernis ut Italiae tendam novus hospes ad eras,
Ut medicae referam doctior artis opes:
Hinc tua si incolumem me Christus ad aurea sistet
Litora, si reduci fulserit illa dies;
Qua dulces iterum iubeam salvere sodales,
Blandinae referens oscula grata meae:
O quales tibi Rhene canam pulcherrime laudes,
Qualia dona tibi nostra puella feret?
Interea felix pacatis labere ripis,
Tuque mihi longum, cara puella, vale.

AD LIPPARUM EQUUM.

SI tantum celeri cursu pedibusque valeres,
Quantum animo reliquos, Lippare, vincis equos:
Haud umquam fuerit quadrupes mihi carior alter,
Magnus et haud talem Caesar haberet equum.

IN ITINERIS DIFFICULTATEM.

ET lutulenta via est, rigidisque asperrima saxis,
Et fluvii faciunt et iuga celsa moram.
Insuper et gelidos effundit ab aethere nimbos
Iuppiter, et gravius tam grave reddit iter.
Quin etiam densis nebulis stat turbidus aer,
Forsitan et dirae semina pestis habet.
Hanc precor a nobis, hominum pater optime, vertas,
Daque iterum salvos posse redire domum.
Cetera, quantumvis etiam sint dura, feremus:
Tu modo ab hac una nos tege, quaeso, lue.

AD ITINERIS COMITES.

IN Latium, socii, felix, urbesque beatas
Tempore dum longo continuamus iter:


page 86, image: s094

Et modo per valles, modo per iuga, perque tumentes
Amnes, perque lutum tendimus atque nives:
Iam super aerios montes, praeruptaque saxa,
Iam sequimur dubias per nemora alta vias:
Et meus in lapides impingit Lipparus omnes,
Lipparus hos omnes pessimus inter equos:
Saepe loquor mecum, veteremque revolvo quietem,
Et damno votis vota priora novis.
Felicemque voco, patria qui vivere terra,
Inque una potuit consenuisse domo.
Non subit ille suae tam saeva pericula vita,
Non tolerat longae taedia tanta viae.
Sed ratio tandem firmat spe divite pectus,
Et iubet haec alacri tristia mente pati.
Dulce erit exhaustos olim meminisse labores,
Et rigidae casus tot superasse viae.
Hinc decus eximium, iustique sequentur honores,
Praemiaque austeri grata laboris, opes
Haec socii haec eadem veniant solatia vobis,
Sic labor iste levis, sic breve fiet iter.

AD CASPARUM PRAETORIUM.

Cum tuus Italiae genitor te misit adoras,
Dicitur hos tristes ore dedisse sonos:
Te pater omnipotens, fili, deducat euntem,
Incolumem nostris restituatque focis.
Et tu nate, precor, dulcissime, te quoque serva,
Praecipitem in scopulos ne malus error agat.
Et fuge femineos coetus, fatuasque choreas,
Quae causam obscaeni semper amoris habent.


page 87, image: s095

Hic te casta manent genialis gaudia lecti,
Crescit in amplexus virgo tenella tuos.
Ebria quin etiam moneo consortia vites:
Ebrietas multis damna necemque tulit.
Aureate potius magni praecepta Solonis,
Et gravis oblectent ardua Iura fori:
Doctior ut quondam redeas, et honoribus auctus,
Et generis fias gloria rara tui.
Hic, Caspare, senis mandata suprema parentis
Semper inoblita mente, et in ore feras.

AD PTOLEMAEUM GRAVIUM.

CLarus es ingenio, grandi ceu corpore praestas,
Et donis animi postmodo maior eris.
Atque pari mecum studio, Ptolemaee, teneris,
Dum sequeris Phoebum, laurigerasque Deas.
Uno diversi sumus: ipse volumina Iuris,
Et rigidi tractas arma severa fori.
Ast ego divinas addisco Maechaonis artes,
Queisque homini sucis sit reparanda salus.
Dii faciant patrias salui redeamus ad oras,
Et voti compos fiat uterque sui.
Ac sors in Latium veluti nos iunxit euntes,
Sic animos iung at non violandus amor.

Anno 1563.


page 88, image: s096

GALLICA.

AD GUIL. [Abbr.: Guilielmum] RONDELETIUM MED. [Abbr.: Medicum] MOMPELIensem primarium, praeceptorem cariss. [Abbr.: carissimum]

ROndelete pater, qui sidera vertice tangis,
Atque solum fama nominis omne reples:
Paeonias ultro Phoebus cui lauriger artes,
Mercuriusque sagax contulit ingenium,
Et rari eloquii vires, et amabile pectus,
Omniaque excelsi dona beata animi:
Tot quibus huc clari iuvenesque virique trahuntur,
Auribus una avidis qui tua dicta bibunt:
Sive Dioscoridis repetens monumenta vetusti,
Plantarum obscuram discutis historiam:
Seu tractans hominum dissecta cadavera monstras
Quale obeant partes quae libet officium:
Sive doces alimenta habeant quas singula vires,
Queisque valetudo firma tuenda modis:
Seu causas aperis varias, speciesque malorum,
In damnum humani quae invigilant generis:
Seu medicas depromis opes, et corpora dictas
AEgra quibus possint restitui auxiliis:
Sis, Gulielme, precor, felix, et saecula vivas
Nestorea, ut tanta laude fruare diu.
Nosque diu tanto laeti doctore fruamur,
Cui similem forsan non feret ulla dies.


page 89, image: s097

AD IOHAN. [Abbr.: Iohannem] PASSERATIUM Gallum, Poetam eximium.

Luce quidem hesterna Dominae carissima vidi
Munera cum numeris, culte Poeta, tuis.
Haud tamen illius voluisti prodere nomen.
Fallor? an id tutum non satis esse putas?
Si verum metuis, nomen licet addere fictum:
Tritus apud veteres mos fuit ille choros.
Ipse ego Blandinae cecini quoque carmine laudes,
Nec tamen hoc proprium lux mea nomen habet.
Ergo tuae fingas Dominae quoque nomen, ut illam
Imparibus celebret nostra Thalia modis.
Inque vicem si non Rheni aspernabere Nymphas,
Vivat ut in libris fac mea vita tuis.

De studiis suis iocatur.

PLurima noscendis tribuo dum tempora plantis,
Perlustrans montes, flumina, rura, lacus,
Interea nostrae nulla est mihi cur a puellae,
Nomen et illius carmina nulla sonant.
Hoc si compererit, mala multa precabitur herbis,
Inque meum iaciet fulmina dira caput.
O valeant potius montes, et flumina et herbae,
Quam nostrae experiar saevitiam dominae.

AD IACOBUM VILLAREM Monpessulanum.

HEsterna mihi luce cum daretur
Tuis articulis notata charta,
Perlegi, puto, ter quaterque laudes,
Quibus me cumulas, meamque Musam
Non huius modo saeculi Poetis


page 90, image: s098

Praefers: sed quoque Vatibus Latinis
Illis, tempora quos tulere prisca,
Quibus Roma potens superbiebat,
Nostrae carmina comparas Camenae.
Summa est, haec fateor, mihi voluptas.
Nam quis non sua gaudeat probari?
Verum non sibi Musa nostra tantum
Umquam sumet et arrogabit, istas
Ut credat sibi convenire laudes,
Quas tu ductus amore singulari
Ascribis mihi, Villaris diserte.
Voluntas tamen illa amica nobis
Est gratissima: mutuumque amorem,
Germanamque fidem tibi vicissim
Sancte tempus in omne pollicemur.

AD GREGORIUM BERSMANNUM Annaebergensem, Poetam celeberr. [Abbr.: celeberrimum]

INgenuo ingenuus delecto amicus amico,
Et bonus aversor deuoveoque malos.
Nullius ad nutum loquor, et mihi deligo paucos,
Quos volo constanti semper amare fide.
Hos inter, Bersmanne, loco te principe pono:
Hoc meruit virtus, hoc tua rara fides.

AD MARIAM SOLATIAM MOMP. [Abbr.: Mompelgardensem]

SAlve perpetuum, mellita puellula salve,
Sisque bono ac fausto sidere nata precor.
O quam laetitiam dete capit optima mater,
Et cum patre domus tota, genusque tuum,


page 91, image: s099

Atque avia in primis lectissima femina, raram
Cuius Mompelium tollit ad astra fidem.
Illa tibi advigilat, blandosque referre susurros
Gaudet, et adcunas est operosa tuas
Et teneris figit quoties cara oscula labris,
Vive precor longum parvula neptis, ait.
Et mariam vita referas, ut nomine sancto,
Dicarisque hominum deliciaeque Deum.

DE PASSERE IO. [Abbr.: Iohannis] PASSERATII I. C. [Abbr.: Iurisconsulti] et Poetae opt. [Abbr.: optimi]

PAsser Catulli, fateor, est suavissimus,
Miraque sensus intimos
Mentesque doctas afficit dulcedine.
Sed pace Vatis dixerim,
Passer tuus mihi, Passerati est, millies
Passere Catulli dulcior.

De Amore suo.

Uno saepe die, quin una saepius hora
Sunt mihi cum domina proelia paxque mea.
Possideant alii faciles sine lite puellas,
Hae mihi iucundae sunt in amore vices.

In Quendam.

BEllus es ore, coma, vestitu, ac moribus aeque
Bellus es, et belle, quod facis, omne facis.
Praecipue ad numerum faciles agitare choreas
Tam belle hac tota nullus in urbe queat.
Da veniam, a fatuo, dum saltas, nil mihi differs,
Et quicumque leves gestit inire choros.


page 92, image: s100

AD IOACIMUM CAMERARIUM Med. doctiss. [Abbr.: Medicum doctissimum]

FIrma valetudo: nummi quot postulat usus:
Conscia mens recti: coniugiumque bonum:
Quattuor ista tenens, vere est, Ioachime, beatus,
Iudice me, magnos aequiparatque duces.

Et vice versa.

CArnifices morbi: infelix rerum omnium egestas:
Conscia mens scelerum: litigiique torus:
Quattuor haec quemcumque premunt, quid tristius illo,
Quid, Ioachime, potest esse magis miserum?

Paradoxon de Venere.

Cur Venerem Pelago genitam finxere Poetae,
Auxilio Bacchi si indiget alma Venus?
Non eget: imo venit, medicis testantibus ipsis,
Fortior ad Veneris gaudia potor aquae.

Laetatur in portum delatus.

IActa est ancora, iam valete naves,
Et nautae, genus impium, valete,
Ventorumque minae, et maris furores:
Non, non umquam iterum videre vobis
Continget mea vela, ne perennis
Flendi causa meae ferar puellae,
In cuius moriar sinu necesse est.

De Amore suo.

TErtia iam redeunt glacialis frigora brumae,
Quae sine Blandina sunt toleranda mihi.
Ast ego mi videor tria lustra fuisse sine illa:
Heu quanta est vita poena carere sua?


page 93, image: s101

De Calamitate sui temporis.

PEste, fame, et ferro populi vastantur, et urbes,
Interitumque parant aequora, terra, poli:
Nullaque spes melior venturo ostenditur aevo,
Quin graviora adfert proxima quaeque dies.
Ergo mori est satius, tali quam tempore nasci;
Mors requiem praebet, vivere supplicium est.

AD IACOBUM DALECAMPIUM Medicum Lugdunensem.

UT releves gravibus languentia corpora morbis,
Te video totos currere saepe dies.
Et tamen inter ea non cessas condere libros:
Ouando datur capiti luminibusque quies?

TUMULUS DANIELIS Guil. f. [Abbr.: ?] Rondeletii.

ROndeletus erat genitor, Daniel mihi nomen,
Quattuor Autumnos vivere vix licuit.
Haec monumenta pater maerens cum matre locavit,
Humidaque e lacrimis serta dedit tumulo.

EIUSDEM UMBRA PARENtes alloquitur.

PArce pater lacrimis, tuque o dulcissima mater
Parce mihi vita est morte parata nova.
Christus amat pueros, meque in sua regna vocavit,
Angelicos inter nunc ubi vivo choros.
Sunt ubi deliciae aeternae, sunt gaudia tanta,
Ut nolim ad vestros in de redire lares.
Ergo nodum iusto tam ponat uterque dolori,
Hoc mecum pietas, hoc iubet alma fides.


page 94, image: s102

AD ANTONIUM SAPORTAM Med. [Abbr.: ?] Monspeliensem doctiss. [Abbr.: ?]

QUod neque Germanas, Italas neque videris oras,
Haud ideo debes, magne Saporta, queri.
Nam tua Germanis Italisque est cognita virtus,
Qui cupiunt vultus saepe videre tuos.
Maximus est numerus gentem qui novit utramque
Et tamen ignotus gente ab utraque latet.

AD LAURENTIUM IUBERTUM Med. Monspel. [Abbr.: ?] hospitem suum cariss. [Abbr.: ?]

Dum tua dicta noto suspensis auribus, atque
In genium miror, docte Iuberte, tuum:
Saeve mihi in tenebris placidi sub imagine somni
Visus ad lecti fulcra sedere mei:
Multaque secretis arcana aperire libellis,
Haud ullis umquam cognita temporibus.
Debitor ergo tuus duplici sum nomine, quando
Luce alios tantum, me quoque nocte doces.

AD GULIELMUM RONDELETIUM Tolosae commorantem, mense Iunio.

QUid, Rondlete pater, te alienis detinet oris?
Tam longae causam quam rear esse morae?
Te vocat absentem et madidis suspirat ocellis,
In sola residens Uxor amata domo.
Perque domum totam dilecti nomina patris
Flens iterat tristi filia parva sono.
Auxiliumque tuum (visu miserabile) clamat
Pressa iacens saevis plurima turba malus.
Tu quoniam sucos divinaque pharmaca nosti,
Qualia forte queat ne ulla parare manus.


page 95, image: s103

Et tibi qua tantam laudem peperere, requirunt
Aspectum et vocem pulpita docta tuam.
Horum si qua tibi superest modo cura, Tolosam
Desere, et huc properans te cito redde tuis.
Eheu quam vereor ne sint mea somnia vera,
Interitum referunt quae mihi saepe tuum.

ILLUSTRISS. D. [Abbr.: ?] CHRISTOPHOro Principi Palatino etc.

Non ego te veneror tantum, Illustrissime Princeps,
Quod sis Principibus progeneratus avis:
Sed magis ingenuas quia sic amplecteris artes,
Ut superare tuos iam videaris avos.
Macte animo tali, sanguis clarissime:Muse
Sacrabunt celsa nomen in arce tuum.

PIE, IUSTE, TEMPERANTER.

VIve pius, magnoque animo contemnere mundum
Immundum, ac soli sidere disce Deo.
Institiam sancte colito dum vixeris, et nil
Fraude doloque malo turpius esse puta.
Utque tui cur sum peragas feliciter aevi,
Et Veneri et Baccho pone gulaeque modum.

GRATIANO STRATANDRO Gnyzaeo, Mompelio discedenti.

ADeste Charites, adeste o Musae,
Gratianus amatus ille vobis
Tantum, quantum aliquis potest amari,
Montis deserit arva Pessulani.
Hunc vos hunc revocate quaeso nobis,
Vinclis stringite quaeso Gratianum,
Nobiscum maneatque cogite. Eia


page 96, image: s104

Quo nunc optime Gratiane, quo nunc
Tendis? nonne vides ut insolenti
Sol flamma coquat aestuosus agros?
Et siti moriantur herbae, et ipsi
Fontes, ipsi etiam querantur amnes
Se iam destitui liquore? quid si
Flammas addiderit canis furentes,
Et Phoebi ingeminaverit calores?
Eia siste pedem rogamus, hocque
Molestum sine praeterire tempus.
Hoc idem tacite rogat misellus
Qui subte gemit, ut vides, caballus,
Longinquos fore sentiens labores,
Atque aestum intolerabilem futurum.
At tu longius his locis morari
Te iam posse negas, meumque Rhenum,
Qui sub Principe tam pior superbit,
Cupis visere: mox favente Christo,
Visurus Latii Lycea regni.
Sis felix igitur, tibique eunti
Sit calor levis et labor viarum:
Ut fausto pede rura amoena Nicri,
Et colles adeas meri feraces,
Heidelberga ubi nobilis beatum
Musis hospitium Iovique praebet.
Hanc urbem mihi plurimum saluta,
Et quas Urbs habet aurea illa Nymphas;
Saluta et veteres meos amicos,
Quotquot fata superstites reservant,
Xylandrum, puto, Iulium Mycillum,


page 97, image: s105

Abelum, Gabrielem, Ehemumque,
Herderosque meos, et Engelhartum,
Doctune Principis incliti architectum,
Quem colo velut alterum parentem.
In primis medicae sed heus palaestrae
Viros nomine Posthii saluta,
Langium tremula gravem senecta,
Erastum eloquioque et arte clarum,
Grynaeumque, bonumque Curionem,
Candidumque Melanchthonem: medullis
Qui semper mihi in intimis inhaerent.
At tu, quod superest, valeto longum,
Optatissime Gratiane, meque
In sinu memori feras, ut ipse
Tein sinu inque oculis feram omne in aevum.

DE PHILIPPO MELANchthone, et P. [Abbr.: ?] Ramo.

QUantum uni debet Germania nostra Philippo,
Tantum etiam Ramo Gallia docta suo.

In Ebrietatis imaginem.

QUis typus hic? Stolidae vera Ebrietatis imago est.
Cur ea veste caret? demens secreta revelat.
Quid gladius? caedes et vulnera. Cornua quidnam
Designant? reddit petulantes. Illa corona
Quid sceptro suspensa? adimit nempe ista Monarchis.
Cur velati oculi? occaecat quia lumina mentis.

In effigiem Laurentii Iuberti.

CErnis honoratos Iuberti in imagine vultus.
Nam manus ingenium pingere nulla potest.
Si tamen effigiem divinae cernere mentis
Expetis, illius scripta operosa legas.


page 98, image: s106

In linguam.

Lingua bonum, quo non aliud praestantius ullum:
Pestiferum multis est quoque lingua malum.

In Drusulam.

DRusula furtivi sequitur dum gaudia lecti,
In tenero iuvenem nocte fovetque sinu;
Intumuit miserae vitiatus pondere venter,
Furtaque nocturnae prodidit heu Veneris.
Iam fugit infelix lucemque hominesque puella,
Sub tecto et vitam paupere clausa trahit.

IN LIBROS DE TUMORIBUS Auctore Antonio Saporta, praecept. suo obs. [Abbr.: ?]

ECquid adhuc dubitas, Antoni amplissime, famae
Pulsanti clausas tandem aperire fores?
Pande fores, admitte Deam, librosque tumorum
Profer, ut hos curru devehat illa suo.
Quos nimium multos pressit tua cura per annos
In lucem veniant fac hominumque manus:
Laude tua ut vivus, meritoque fruaris honore,
Quem tibi defuncto saecla futura ferent.

AD ANTONIUM CONTIUM I. C. [Abbr.: ?]

SI Germana tibi placet iuventus,
Nec fugis tenuem sine arte mensam,
Consultissime Iuris atque legum
Conti, cras ubi pomeridianus
Sese fregerit aestus, atque sexta
Declivi comes ibit hora Phoebo,
Adnotum venias rogamus hortum,
Nostrae filia quem colit patronae,
Quae dudum bene olentibus coronas


page 99, image: s107

Nectit floribus, et rosas, marisque
Addit rorem, et amar acum tenellam:
His nos impliciti comas sub umbrae
Laeti Socraticam trahemus una
Cenam, non cyathis, sed eruditis
Certantes potius iocis: deinceps
Mentes exhilarabimus canendo
Et voce et cithara: ad leves choreas
Non deerunt quoque virgines honeste,
Si ductare choros amas. quid haeres,
Consultissime Iuris atque legum
Canti? dic, Veniam; parate cenam.

De Euchario.

OMnes Eucharium fugiant cur quaeritis? omnes
Cum nummis Charites perdidit Eucharius.

EPITAPHIUM MELCHIORIS Fonteii.

MElchior hac requiem ducit Fonteius in urna,
Helvetici quondam fama futura soli.
Namque suas ultro iuveni donaverat artes,
Cinxerat et Lauri Phoebus honore caput.
Inde sacras cupidum leges ediscere vidit
Ingeniis dives Gallia, dives opum.
Et poter at (tot in his annos transgerat oris)
Reddere nativo Gallica verba sono.
Iamque propinquabant vigilati iusta laboris
Praemia, et in patriam mox rediturus erat:
Coniugiumque sibi felix, melior aque vitae
Gaudia fingebat, progeniemque domus:
Sed miserum heu subito febris violenta peremit,
Et spes multorum sustulit una dies.


page 100, image: s108

Nemo bonis animi fidat, neque viribus villis:
Cuncta sub imperium mors trahit atra suum.

Biturigib. [Abbr.: ?] Gallorum.

IN BUFFALUM.

QUod te virum quidam vocant amplissimum,
Superba tollis cornua,
Buffale: Sed haud est dignitatis hic tuae
Titulus: habes amplissimum
Ventris barathrum penduli: hoc modo soles
Vir nominari amplissimus.

In Blandinam.

LImina Blandinae Iunonia, dextra Minervae est.
Sunt Veneris mammae, sunt Theridisque pedes.
Felicem aspectu facit, alloquioque beatum,
Semideum unanimi corde, deumque toro.

Fortunae inconstantia.

UT levis ambiguo sors misceat omnia lusu,
Coniugium, Mavors, Pontus, et Aula docent.

Ad P. [Abbr.: ?] Ronsardum.

Tum nomen, Ronsarde, tuum laudesque peribunt,
Quando erit in nullo Gallicus ore sonus.

DE LAURENTIO IUBERTO post obitum Rondeletii.

QUis varias melius Rondleto nover at herbas,
Quis nostri melius corporis historiam?
Quis docuit medicas unquam felicius artes?
Promptius afflictis an tulit ullus opem?
Verum hoc sublato, quis erit Rondletius alter?
Dic, rogo, dic nobis Phoebe: Iubertus erit.


page 101, image: s109

In Ebrietatem.

EBrietas docuit primas agitare choreas,
Et cecinit primos ore rubente modos.
Hinc adeo in madidis cantatur ubique tabernis,
Hinc amat obscaenos ebria turba choros.

De Fulvii Ursini Vergilio collato.

Magnus ab Elysia Vates si sede rediret,
Qui cecinit Latiis arma virumque modis:
Atque tui inspiceret, Fului, monumenta laboris
Cum docto aeternum digna Marone legi:
Attonitus, puto, clamaret: Qui talia novit,
Par fuit ingenio, par fuit arte mihi.

AD ANDREAM PAULUM Brunsvicensem.

Paule, cui Veneresque Gratiaeque
Et Phoebus pater, et novem sorores
Certatim sua contulere dona,
Pleno Copia contulitque cornu
Quidquid vita beatior requirit:
Quid pauper tibi diviti rependam
Pro tot officiis, tuoque summo
Erga me studio, tuoque amore?
Candidissime Paule, quid rependam?
Docti carmina diligunt: avari
Quaerunt munera: doctus ergo nostra
Gemmis carmina praeferes, et auro.
Auferri haec quoniam et perire possunt.
At Vatum monumenta docta vivent,
Dum Caelum nitidos habebit ignes,
Dum Pontus liquidas habebit undas,


page 102, image: s110

Dum levis volucres habebit aer,
Dumque almas humus educabit herbas.
Quare si numeris Apollo nostris
Et Muae dederint habere vitam:
Tu quoque in numeris, amice, nostris
Vives: posteritasque te beatum
Dicet, quod tibi fata amica Vatem
Amicum dederint: suis libellis
Tuas qui vetet interire laudes.

AD IOHANNEM AURATUM Poetam Regium.

SPlendidius nihilest, nihilest pretiosius auro,
Cui neque longa dies, nec fera flamma nocet.
Ergo, Iane, decus Vatum, et nova gloria Phoebi,
Ex auro nomen convenienter habes:
Aurea felici fundis quia carmina vena,
Quae nec edax perdet flamma, nec ulla dies.

Gallus.

Rex ego sum, referam causas, ignoscite Reges:
Regem me esse omnes glorior inter aves.
Regibus insignem mos est gestare coronam,
Esse coronatum me quoque nemo negat.
Magnificos vestit circum data purpura reges,
Purpureum Gallus tollit ad astra caput.
Aurea Marte sati gestant calcaria Reges,
Haec pede nonne etiam Galllus utroque gerit?
Solliciti vigilant nocturno tempore Reges,
Ipse etiam cantu me vigilare probo.
Feminae gaudent reges circumdare turbae,
Servitio invigilant quinque decemque meo.


page 103, image: s111

Omnia quum mihi sint magnorum insignia Regum,
Dic cur non Regem me venerentur aves?

DE OBITU GUILIELMI Rondeletii Medici clariss. [Abbr.: ?]

Dum passim medica Rondletius arte triumphat,
E medio eripiens milia multa rogo:
Trux Libitina animis ait indignantibus: Hicne
Tot mihi damna ferens, semper inultus erit?
Non ita: moxque viri let hali pector a telo
Traicit; ille gravi vulnere victus obit.
Cum tamen illa eadem morientis lumina vidit,
Dicitur invitis illacrimasse genis.

De eodem.

NUper ut in superas venit Rondletius arces,
Miratus nitidi celsa theatra poli,
Assurgens illi medicorum turba piorum,
Unanimis primum iussit habere locum.
Atque aliquis, Tandem post bella, gravesque labores
Dulcis, ait, pax est et tibi parta quies.
Gaude, sancte Senex, cura iam liber ab omni,
Nobiscum aeternis et fruere usque bonis,

Aliud.

TE quoque Gesnero comitem, Rondlete, dederet
Heu nimium nostris invida sata bonis;
Ne foret humani fabricam qurite doceret
Corporis, aut rerum scriberet historias.

Aliud.

ROndelete, iaces, tecumque et gloria Montis
Huius, et una eheu commoda nostra iacent.


page 104, image: s112

Alta sed invehitur niveis tua fama quadrigis,
Telaque contemnist Mortis et Invidiae.
Felices qui post obitum sic vivere possunt.
Dit faciant simili sint mea fata loco.

In eiusdem obitum.

Cum Rondletius ultimum videret
Iam Parcas legere et secare filium,
Seque aevi brevis attigisse metam,
Tum constans animi, fideque plenus,
Et iam certus eundi ad alta summi
Regis atria, fatur haec amicis
Circumflentibus: Abstinete fletis,
O carissima pectora, abstinete.
Me caelum vocat, et libens recedo.
Hic aptus locus: est enim remotus
Thollosa procul a tumultuosa.
Nec malim in propriis obire tectis:
Illic plurima namque me gravarent:
Inprimis gravidae mihique carae
Uxoris miserabiles querelae:
Nec non filiolae meae Susannae
Vagitus, gemitusque lacrimaeque
Domus totius. Omnia ista possent
Curis vilibus implicare mentem,
Quibus iam careo, Deumque solum
Mecum cogito. Viximus, per acta est
Vitae fabula, quae laboriosis,
Et malis fuit actibus referta.
At tu, Christe Deus, meae salutis
Ergo, natus homo es; meae salutis


page 105, image: s113

Ergo mortuus, et superba tandem
Victa morte tropaea rettulisti
In vitam rediens: mihique clausos
Accessus refer asti ad astra: quo iam
Te cocante abeo, tibi misellam
Hanc tradens animam, tuo redemptam.
Christe, sanguine: quam, precor, beata
Olympi cito siste in arce tecum,
Donec tempus erit, tuba sonante
Ut corpus quoque purius resurgens
Una in saecula sempiterna vivat.
Haec iam deficiente voce: moxque
Tranquillo similis quies sopori
Ora ac lumina tantum amata clausit.
O felicem obitum, virum o beatum;
Qui vitae duodena lustra, et ultra,
Tam feliciter hoc in orbe vixit,
Pura mente Deum pie colendo,
Sanus praecipue, bonis abundans
Fortunaeque animique; tam probatus
Doctis omnibus, omnibusque carus;
Tanta denique gloria refulgens,
Et sine invidia ullius triumphans,
Quod viventibus est fere negatum.
Nunc vitae satur huius aegra fessi
Membra corporis exuens libenter
Ad sedes proficiscitur piorum.
O felicem obitum, virum o beatum.

Tumulus eiusdem Rondeletii.

MOmpelium genuit, regalis me rapuit Mons.


page 106, image: s114

Cum Praxi medica descripsi Pondera, Pisces,
Multaque praeterea Iuberto edenda reliqui.

In claudum Parasitum.

NOta quod Autolyci totum sint facta per orbem
Claudus hic affirmat, credite, vera canit.
Per scelera et caedes nempe orbi est notus, et Orco,
Quifera carnificis corda animosque regit.

AD NICOLAUM RUDINGERUM de amoribus Melissi.

Hactenus est nostro celebrata Rosina Melisso,
Multaque (sed ficto nomine) lusit amor.
Iam vero incaluit simulator ab igne, suamque
Fer vidus attonito Margarin ore canit.
Eia age sume lyram, cultissime, et accine qua vi
Ingenium Vatis vivida gemma trahat.
Nam furit, et misero vehemens est flamma medullas,
Dum procul est digitis Margaris illa suis.
O miram, tanto pollet quae robore, gemmam,
Cui similem rubri non habet unda maris.

IN EFFIGIEM N. [Abbr.: ?] CLEMENtis Trelaei.

Haec facies, haec est Clementis imago Trelaei,
Inclusa caelo mens nequit pingi manu.
Sed tamen expressam mira arte videbit eandem,
Qui docta voluet scripta Vatis optimi.

De Caseolis eiusdem.

DElicias Parisini, candide Clemens,
Misisti nuper quod mihi Caseolos,
Munera, per Venerem iuro, tam grata fuere,
Quam fuerat dominae nox tibi grata suae.


page 107, image: s115

IN EVANGELIA DOMINI CALIA ab And. [Abbr.: ?] Ellingero carmine versa.

LUxuriat festis dum turba profana diebus
Otia agens vitae perniciosa suae:
Mente pia recolit divini Oracula Verbi
Ellingerus, et hinc carmina sacra facit.
Qualia dictabat populo Iessaeius heros,
Qualia fatidico legifer ore senex.
Hunc igitur Vatem caelestia dona canentem
Et pueri ediscunt, et sacra templa sonant.

Ad eundem Ellingerum.

Dum magna, Ellingere, canis miracula Christi,
Et verba unde homini certa petenda salus:
Uranie viridem lauri de fronde coronam
Imponit sacris te venerata comis,
Atque ait, Haec tibi serta fero nunc frondea: Christus
Quem canis, in caelo non peritura dabit.

DE N. [Abbr.: ?] CISNERO I. C. [Abbr.: ?]

LItterulas totidem plane et Cisnerus easdem,
Quas Sincerus habet: collige, certus eris.
Et bene: cui sincera fides, mens, vitaque tota est,
Sinceri nomen convenienter habet.

De Iohanne Klein Medico doctiss. [Abbr.: ?]

COrpore sis quamvis, et avito nomine parvus,
Es tamen et medicus magnus et Astronomus.

AD NICODEMUM FRISCHLINUM.

DUM te Paeonios, Frischline, revoluere libros,
Et studium iubeo continuar sacrum:
Interea dulces te nolo relinquere Musas:
Nam foret hoc ingens dedecus, imo nefas.


page 108, image: s116

Sed volo, quam bonus es, Phoebo admirante, Poeta,
Tam bonus ut fias idem etiam Medicus.

AD HENR. [Abbr.: ?] STEPHANUM.

Incerto mihi vate Nihil, Stephane optime, mittis,
Compositum: Auctorem Musa sed ipsa refert.
Lucida vena probat quam puro effluxerit amne,
Ingenii agnosco pignora docta tui;
Amplectorque libens: nihil est mihi carius illis,
Dulce magis nihil est, candidiusque nihil.

Ad eundem.

QUam fidus mihi sis, Stephane, et sincerus amicus,
Officia ut sileam cuncta, vel inde patet.
Toto animo, aspirat dum sors mihi candida, gaudes:
At vice dum ursa me premit illa, doles.
Certe ego sim scopulis, duro sim robore natus,
Si meus in te ullo tempore hebescat amor.

AD IOSEPH. [Abbr.: ?] SCALIGERUM Iulii Caes. [Abbr.: ?] filium.

TUne meos etiam, vir laudatissime, versus
Et legis, et docto candidus ore probas?
Sic est, certa fidem medici mihi littera fecit,
Qui de Vertuno nobile nomen habet.
Iam mea Musa putat se terque quaterque beatam,
Fertque supra nubes et super astra caput,
Nec tristes metuit criticos, nec scommata Momi
Invida, Scaligero iudice tuta sat est.

DE SCAEVOLA SAMMARTHAno, Poeta cultiss. [Abbr.: ?] apud Pictones Thesaurario regio.

AUrea magnorum curare negotia Regum,
Rarus honos, nec non grande laboris opus.


page 109, image: s117

Aurea Pierio sed texere carmina silo,
Mignorumque animos posse tenere ducum:
Grandius hoc opus est, et honos quoque rarior. illud
Clauditur angusto fine, brevique cadit.
Hic caret interitu, totoque effulget in orbe,
Auctori aeternum conciliatque decus.
Scaevola (quod mirum est) en Sammarthanus utrumque
Laude pari praestat, dexteritate pari.
Carmina namque facit mirantibus aurea Musis,
Illius et curae regia Gaza subest.
Aureus hic igitur vates mihi iure vocetur,
Talia qui curat, talia quique facit.

AD FRANCISCUM SANVERtunianum, apud Pictones Med. celeberr. [Abbr.: ?]

EN tua vix decimo tandem mihi reddita mense est,
Francisce docte, littera.
Littera, quae gemmis, omnique est carior auro,
Dulcique melle dulcior.
Quae veterem nostro renovat sub pectore amorem,
Gratamque consuetudinem
Temporis illius, quo, praeceptore Saporta,
Magnoque Rondeletio,
Paeonis egregias studiis ferventibus artes
Et aestu et imbre dulce erat
Aequales inter certatim ediscere nobis,
Et ambu lationibus
Longinquis varias ludendo inquirere plantas
Per montium cacumina,
Per nemora ac valles, per florida prata, per amnes,
Marisque curva litora.


page 110, image: s118

Interdum fessos rivi crepitantis ad undam
Densis sub arborum comis
Carmina Sinceri Vatis memorare iuvabat
Tibullianis aemula.
Qualia nunc etiam felici Scaevola vena
Profundit ille Pictonum
Sammarthanus honos ingens, et gloria Phoebi
Aeterna: pro cuius libris
Aureolis dono missis mihi, gratia haberi
A me potest. numquam potest
Gratia vel pretio, vel carmine digna referri
Tanto Poetae: quem meis
Scaligerumque simul verbis saluere iubeto:
Scaligerum, amore maximo
Quem complector ob ingenii dona inclita rari,
Quem docta tenero nutriit
Calliopea sinu, et dulces effingere versus
Utraque lingua ad auream
Edocuit Phoebi citharam: quibus ille perennem
Honorem adeptus nominis
Cum patre sublimi vehitur super aethera curru
Famae triumphantis, truci
Invidia admirante. quis hunc virtutis honorem
Non praeferat vel omnibus
Divitiis, quas terrarum latissimus orbis,
Francisce culte, sustinet?
Quare ego felicem te iudico, fata dedere
Cui Vatibus tantis frui,
Carminibus quorum vives dum sidera caelum,
Aer habebit alites,


page 111, image: s119

Dum mare velivolum pisces, dum robora tellus,
Floresque Ver, Hiems nives.

Ad Franc. [Abbr.: ?] Hotomanum I. C. clariss. [Abbr.: ?]

TEmpore si prisco tibi vita, Hotomanne, fuisset,
Bartholus et Baldus iam sine laude forent.
Tu quia non solum es Iuris Legumque peritus,
Verum etiam exornas eloquio illa tuo.
Tolle animos, Hotomanne; tibi iam gloria parta est,
Quam poterit posthac nulla abolere dies.

AD MICHAELIS HOSPITALII Galliae Cancellarii Villam.

O te felicem, pulcherrima Villula, tali
Hospite, qui patriae dicitur estque parens.
Carolus huic utinam facilem Rex commodet aurem,
Ne videat regno bella renata suo.

AD IOHANNEM PASSERATIUM Poetam doctiss. [Abbr.: ?]

TAndem magnificam veni, quod laetor, in urbem,
Cui Paris aeternum nomen habere dedit.
Omnia sunt maiora fide, maiora videntur
Omnia, fama prius quam mihi retulerat.
Sed licet ostentet miranda Lutetia multa,
Que sunt luminibus grata theatra meis:
Nil tamen hic vidi Ronsardo gratius, huius
Colloquium reliquis omnibus antefero.
Nunc desiderio cupidus male torqueor uno,
Ut do minam spiciam, Iane diserte, tuam.

Ad Altum.

CArmina nostra placent multis: sed carmina Vates
Nostra sibi quidam posse placere negat.


page 112, image: s120

Quid faciam? anne ideo lacerem mea, et omnia flammis
Iniciam? nolo. Cur ita, quaeris? habe.
Convivis sapiant nostrae si fercula mensae,
Difficiles flocci pendimus, Alte, cocos.

In Coniugium iocus.

QUaeris habere tua pacem cum coniuge? caecam
Ducito, vel fiat caeca precare Iovem.
Neve ingrata domi vexent tibi iurgia mentem,
Obtura auriculas qua potes usque tuas.

BELGICA.

IN HISTORIAM FRUMENTORUM REMBERTI DODONAEI med. [Abbr.: ?] clarissimi.

VIderat hunc titulum flava quae cincta corona
Frugibus atque aruis praesidet alma Ceres:
Historiamque suam mirata, simulque figuras,
Omnia quae referunt convenienter, ait:
Dum renovabit agros, sulcis dum semina credet
Rusticus, et facili demetet arva manu:
Semper honos, remberte, tuus, laudesque vigebunt.
Namque sacrabo mea nomen in aede tuum.
Et tibi sollennes posthac mea turba choreas
Instituent, festas instituentque dapes.
Et positis laeti repetent tua nomina mensis,
Rembertumque canet vir mulierque meum.
Atque aliquis iuvenum, grati monumenta laboris,
Suspendet tumulo spicea serta tuo.


page 113, image: s121

Et pius optabit tua molliter ossa quiescant,
Sanctaque perpetuis floreat urna rosis.

IN NUPTIAS D. IOHANN. [Abbr.: ?] SCHORAE I. C. CLARISS. [Abbr.: ?]

O faustas tibi Iunii Calendas,
Ornatissime Iane, quae petitam
Longo tempore virginem tenellam
Tradunt arbitrio tuo, tuique
Consortem efficiunt tori fidelem.
O noctem ter, et amplius beatam,
Quae tot gaudia, tot tibi lepores,
Amplexusque iocosque, totque dulces
Fert, Iane optime, basiationes.
Vestros Cynthia luce plena lusus
Caelo despiciens sereniore,
Vobis invidet, et suos amores
Suspirans animo requirit aegro.
Fave Diva, precor, torumque castum
Felici aspice lumine, ut quotannis
Iunii redeuntibus Calendis
Laeti prole iuvencula augeantur,
Viventesque dubene ac beate,
Vitae sint specimen beatioris.

Ad Carolum Clusium Atrebatem.

CArole Pieridum decus, et nova gloria Phoebi,
Atque idem Medicae non levis artis honos:
Quem sibi Lotichius vates iurabat amari,
Non secus ac frontis lumina cara suae.
Cuius ego nondum visi sum raptus amore,
Ingenii propter dona beata tui:


page 114, image: s122

Quantum illam crevisse putas in pectore flammam,
Ut faciem vidi, dulcis amice, tuam?
Ut doctamque manum tetigi, et dulcissima tecum
Milicuit longum texere colloquia.
Dii faciant, simili tenearis amore vicissim,
Atque tuum Ianum sic, ut amaris, ames.

AD HADRIANUM IUNIUM Med. [Abbr.: ?] et Poetam celeberr. [Abbr.: ?]

NOmen artibus extulit duabus
In toto celebratus orbe Phoebus.
Nam et tristes potuit fugare morbos,
Et doctum ad citharam sonare carmen.
Verum ille in superas recessit arces,
Aut forsan periit, si acerba maonos
Mors domat quoque conteritque divos.
Quis nobis erit ergo Phoebus alter?
Certe aut nullus erit, vel Hadriane,
Tu iam Phoebus eris: nam utraque praestas
Qua Phoebus fuit institutus arte.
Nam et tristes potis es fugare morbos,
Et doctum ad Cuharam sonare carmen.

DE SE Cum ad castra proficisceretur.

AUsoniam optavi felicem cernere, vidi,
Meque aluit messes Itala terra duas
Postmodo regna optans quoque Gallica cernere, vidi;
Meque hymes aluit Gallia docta duas.
Hinc bello eiectum civili Antuerpia dives
Excipit, Autumnos nunc aluitque duos.
Hactenus obtinui feliciter omnia vota,
Auxilio et nutu, Maxime Christe, tuo.


page 115, image: s123

At nunc vectus equo, Martis sequor horrida castra,
Hoc unum optatis defuit ante meis.
Non equidem ut referam conspersas sanguine praedat:
Hostis enim nullus me feriente cadet:
Sed potius miseris languentia corpor a morbis
Ut relevem medico qua licet auxilio.
Hoc quoque Christe meis addas precor optime votis,
Ut redeam incolumis post fera bella domum.
Tum Blandina tuis suspendet munera templis,
Grata canet laudes et mea Musa tuas.

In Crassum.

SCribere versiculos dicit me Crassus inanes.
Sunt, fateor: nam nil mi venit inde lucri.
At populo Crassus augas et inania vendit
Verba, crepans laudes ebrius usque suas.
Dentibus et rabidis alienam arrodere famam
Gaudet inhumana turgidus invidia.
Pluto igitur, Furiaeque atrae, mendacia Crasso
Dictent; Pierides, carmen inane mihi.

In Lentulum.

SI tibi dens caderet quoties mendacia profers,
Iam, reor, haud posses, Lentule, pane frui.

Amor.

Nil ego amare aliud puto, quam sine vivere vita;
Quam sine morte mori: requies est plena laborum
Stultus amor, longo comitata dolore voluptas,
Principiumque malorum idem, finisque bonorum.

AD MARCUM LAURINUM, DOminum de Wateruliet, etc.

UT pater aethereas Phoebus migravit ad arces,
Te, Laurine, suum iussu habere locum;


page 116, image: s124

Pieridasque suas tibi commendavit. et hortos,
Queis tua perpetuas urna ministrat aquas.
Phoebeamque facit Brugis sic crescere silvam,
Ut veniat nullo copia tanta solo.
Nunc igitur merito totus te suspicit Orbis,
Laudibus ac studium tollit ad astra tuum.
Quin debere tibi se Roma super ba fatetur,
Er uta quod tenebris sunt monumenta patrum.
Vive diu, Laurine, omnes victure per annos,
Quandoquidem nescit gloria vera mori.

Ad eundem.

DUm tua cura dies fastos, veterumque triumphos,
Et veterum profert aera notata manu:
Scriptaque praeterea saxis inventa vetustis,
Atque ita perpetuae consulis historiae:
Tu quoque perpetuos, Laurine, mereris honores,
Quos modo consensu totius orbis habes.

AD HUBERTUM GOLTZIUM Herbipolitanum.

DE patria magni lis magna exarsit Homeri,
Septem urbes civem quem voluere suum;
Tu maior: siquidem te praedicat inclita civem
Belgica terra suum, Francia docta suum.
At quoniam illustras veterum monumenta Quiritum,
Asserit et civem te tua Romas suum.
Ergo donec erunt mea Francia, Flandria, Roma,
Semper honos, Goltzi, vivet in orbe tuus.

In Blandinam.

Cor tibi frigidius glacie est, durissima Virgo,
Sit licet in nitidis purpura fusa genis.


page 117, image: s125

AEstuat igne mihi pectus: sed pallida frons est;
Heu quanto melior sors tua sorte mea est!

In Aulum.

UN de tibi assiduis madeat caput imbribus, unde
Vexet anhelosum tussis acerba latus:
Unde frequens renum generetur calculus, unde
Articulos cruciet dira podagra tuos:
Cur olido exhalent tetri de tutture flatus,
Quae mala sudorum causa sit, Aule, rogas?
In lucem cenas, in noctem prandia ducis,
Et tibi potando cesserit ipse Cyclops.
Ducunturque tuas nova semper scorta sub aedes,
Et latera exhaurit prodigiosa Venus.
Quae superant, pigro transmittis tempora somno:
Hinc tibi morborum provenit illa seges.

AD GERHOLDUM RUTERIUM, Medicum Gandavensem.

FElix ingenium tibi, iudiciumque, Ruteri,
Nobile, largitur qui bona cuncta, dedit.
Eloquium puri docuit te Tullius oris,
Te docuit linguam Graia Thalia suam.
Praeterea geminas Phoebus tibi contulit artes,
Et Medicum et Vatem reddidit eximium.
Tolle, Ruteri, animos: fies notissimus orbi
Ingenio, eloquio, carmine, et arte sacra.

IN SYMBOLUM IODOCI BORluti, Urbis Gand. Consil. [Abbr.: ?]

HInc Aquila, inde Draco implicitis fera proelia rostris
Miscentes pariter sidera ad alta volant.
Et pugna neuter dum cedit, ab aethere summo
Praecipites vita deficienteruunt.


page 118, image: s126

Haud aliter fatuos discor dia mutua Reges
Perdit, et e summo trudit ad ima loco.

DE CONCORDIA MEDIcorum Gandavensium.

Felix illa potest Res publica iure vocari,
Cui medicos tales magnus Apollo dedit.
Qui procul invidia, procul ambitione remota
Exercent medicum convenienter opus.
Et veluti unanimi fratres, communibus aegros
Consiliis relevant restituuntque suos.
Salvete illustres medici, aeternumque valete,
Meque simul cari fratris habete loco.
Ipse ego vestrarum dicam praeconia laudum,
Clarior et numeris urbs erit ista meis.

De amore.

QUicquid ubique, vides, terra, mare, sidera, caelum,
Omnia constanti foedere nectit amor.
Audeat et quisquam maledicere sanus amori?
Quo nihil orbis habet carius et melius.

In Podagram.

UNde rogas hominum generi sit nata podagra?
Et Bacchi et Veneris filia multivolae est.

CHRISTIANO EGENOLpho P. L. [Abbr.: ?]

ORnatissime Gratiarum alumne,
Christiane, tuas ego querelas
Et legi, et dolui tuo labori
Digna praemia defuisse. Sed tu
Haud sacris inimicus esse Musis
Debes propterea, lyraeve plectra
Doctae frangere, tale nil merentis.


page 119, image: s127

Tu causa es potius tui doloris,
Tu culpandus es. an potentis aula
Perspecti tibi non fuere mores?
An nescis fatuos suos quod aula
Longe praefer at optimis Poetis?
Illis aurum et opes dat aula nudos
Cum Musis sinit esurire Vates,
Cum Phoebo iubet exulare Musas.
Ergo consilium sequare nostrum,
Atque aulis fuge dedicare quicquam:
Sed bonum potius virumque doctum,
Qui Musas amet et bonos Poetas,
Tibi selige, cui tuos libellos
Inscribas, Egenolphe docte, dives
Sit minus licet ille: plus profecto
Inte conferet unus, idque prompto
Magis pectore, quam vel aula Croesi.

IN HODOEPORICA NATHAnis Chytraei, popularis sui.

AUsonius, Gallus, Germanus, Belga, Britannus
Suspiciunt Musam, culte Chytraee, tuam.
Atque ducem sibi quisque legit comitemque viarum,
Quas canit Herois suaviter illa modis.
Tum quae praecipuas visu sint digna per urbes,
Quasque habeat celebres quae libet ora viros.
Quaeque viatori fugienda sequendave cauto,
Norit uti longum carpere tutus iter.
Istis macte animis, tua Musa ac carmina vivent
Dum patrius liquidas Rhenus habebit aquas.


page 120, image: s128

IN CITHARAM PAULI MELISSI.

HAnc citharam sacra suspendit in aede melissus,
Qua cecinit laudes, magne Iehova, tuas.
Seque ipsum, Musasque suas tibi dedicat uni,
Tu vati dextro numine semper ades.

AD TUMULUM D. [Abbr.: ?] WERNHERI Stainchi I. C. [Abbr.: ?] et Camerae Imp. [Abbr.: ?] assessoris. Viator et Umbra colloquuntur.

Quis iacet hoc tumulo? Wernherus stemmate clarus,
Sed docto longe clarior ingenio.
Quae sedet ad tumulum lacrimans? Themis alma.
Libraque designat pendula? Iustitiam.
Huius erat cultor fidissimus, atque sacerdos Quid ensis
Integer: hanc etiam spirat amatque cinis.
Non illum rapuit mors saeva: sed ipsemet ultro
Spiritus afflicti corporis hospitium
Flebile deseruit. Nam febris longa misello
Ossa etiam pene absumpserat atque cutem.
Candida fama viri terris, mens vivit Olympo,
Nec timet humanas facta beata vices.
Quis tumulum violis, sertisque recentibus ornat?
Cisnerus sanctae cultor amicitiae.
Dii longos, Cisnere, tibi superesse per annos,
Et cineri aeternam dent, precor, huic requiem.

AD IMAGINEM SIGISMUNDI Feierabend. V. clariss.

Sculptor nobilis, optimusque pictor,
Nec non chalcographa arte clarus, ista
Senex conspiciendus est figura
Sigismundus, ab otio paternum


page 121, image: s129

Qui cognomen habet: sed ipse contra
Otium fugiens, negotiosam
Vixit semper, et usque et usque vivit
Vitam, publica dum studet iuvare
Bonus commoda civis. Hinc paravit
AEternam sibi gloriam, suoque
AEternum generi decus: quid, oro,
Quid maiusue homini, aut mage appetendum,
Ac minus violabile hoc in orbe
Possit a superis dari beatis?

IN MONARCHAS NICOLAI Reusneri Leorini I. C. et P. L. [Abbr.: ?]

UT legi numerose tuos Reusnere Monarchas,
Excidit hic laeto protinus ore sonus:
Talia de summis Ducibus qui carmina pangit,
Ipse etiam est summo dignus honore coli.

IN PARADISUM EIUSDEM.

Pavo.

PEnna quidem variis me picta coloribus ornat,
Sed doleo turpes laude carere pedes.
Sincerum nihilest, et ab omni labe remotum:
Est vitiis virtus, sunt mala mixta bonis.

Passer.

QUod feror in dulcem venerem lascivior aequo,
Mi brevior vitae terminus inde venit.
Disce meo fato, longum qui vivere quaeris,
In Veneris iustum rebus habere modum.

Columbae.

Quid prodest puram sceleris traducere vitam,
Si tamen innocuas dat gula dira neci?


page 122, image: s130

Hirundines.

Implumes nido rapimur; medicina caduco
Namque cinis noster creditur esse malo.

Gallus.

Martia dicor avis, vigilo quia tempore noctis:
Victuros vigiles convenit esse duces.

Capo.

Me gula castravit, fierem quo pinguior: atqui
Esse tibi poteram masculus utilior.

Idem.

Si Veneri et Baccho debetur saeva podagra,
Unde, rogo, nostris illa venit pedibus?

Anser.

Anseris indicio Capitolia tuta fuisse
Quis negat? at veteris periit iam gratia facti.

Canis venaticus.

Non mihi, sed domino venor, ceciditque frequenter
Officio in casses plurima praeda meo.

Canis doesticus.

Non mihi sed domino custodio remque domumque,
Furibus incutiens nocte silente metum.

Catellus Melitaeus.

Sit mihi formosae studium placuisse puellae,
Cum qua communis mensa torusque mihi est.

Vulpes.

Quod pellis pretiosa mihi, quod pulmo salubris,
Insidus vulpes insidiosa petor.

Lepus.

Quadrupedes inter lepori data gloria prima est,
Illa sed heu misero gloria vana recet.


page 123, image: s131

Sus.

Nireparet numerosa genus fetura suillum,
Restarent nostri semina nulla gregis.
Quae sine carne suum convivia lauta parantur?
Aut quae non nostro villa cruore madet?

Formica.

Sole sub ardenti mihi colligo provida victum,
Quo gelido Brumae tempore laeta fruor.
Disce meo exemplo iuvenis tolerare labores,
Ne desint canis certa alimenta tuis.

Cicada.

Cantando aestatem male cauta Cicada peregi,
Hiberno patior sidere muta famem.

Vitis.

Me temere excidi lex iussit iniqua Lycurgi;
Cur ego, quod peccant ebria turba, luam?

Centaureum minus.

Flos mihi suave rubet, sed inest mihi sucus amarus,
Qui iuvat obsessum bile aperitque iecur.

Genista.

Et cinis et flores et arenam semina pellunt,
Nec leve dirus Hydrops medicamen sentit ab iisdem.

Iuniperus.

In pretio mage raa forem: nunc copia vilem
Me facit, et granis nullus habetur honos:
Praecipue in patria: medicina domestica sordet,
Nec nisi de rubro litor missa placent.

IN OBITUM HECTORIS AEMILII Thomae I. C. [Abbr.: ?]

Et dives satis, hector, eras, et honoribus auctus,
Praeditus et raris dotibus ingenii.


page 124, image: s132

Et regum poteras magnorum excellere in aulis,
Eloquio pariter consi ioque bonus.
Sed tu tranquillam malebas ducere vitam,
Exosus rauci garrula bella fori.
Commodus et patriae tamen, et iucundus amicis
Vixisti, quorum raptus es ex oculis.
Nulla sed ex animis illorum te eximet aetas;
Hoc meruit piet as, hoc benefacta tua.

AD INSIGNIA NICOLAI Reusneri Leorini I. C. et P. L. [Abbr.: ?]

FOrmidanda gerens animosi signa leonis
Reusnerus ille nobilis
Vates, historicusque bonus, legumque peritus,
Feritatis haud micam unicam
Possidet: ast animi constantia rara leone
Notatur, et robur viri,
Virtutesque aliae gener osi pectoris, ipsi
Iam Caesarinotissimae.

LUNAE ET CONIUGIS honestae comparatio.

LOngius a Phoebo quo menstrua Luna recedit,
Ostentat roseas hoc magis illa genas.
Sed contra latet uxor honesta absente marito;
Praesente, in populum conspicienda venit.

De Drusula.

Res mihi saepe suas commendat Drusula; verum
Quid iuvat hoc, usum si mihi dura negat?

IN AROMATUM HISTORIAM a Carolo Clusio descriptam.

GRatia magna tibi debetur, Garcia; nec non
Gratia debetur, Carole, magna ubi.


page 125, image: s133

Tu quoniam nobis Latio sermone dedisti,
Ille suis patrio quae dedit ante sono.
Vestra simul vivent igitur praeconia, donec
India fertilibus pharmaca mittet agris.

In Bassum.

DIvite te passim iactas uxore beatum,
Sed miserum populus iudicat et fatuum.
Morbus enim quo virgo fuit vexata, caducus,
Contemnit medicum te graviusque furit.
Quid gemmae, quid multa iuvant te iugera campi,
Si nequeas sana coniuge, Basse, frui?

In Buffalum.

Te merito oderunt omnes, vage Buffale. namque es
Et Bacchi et Cereris maxima pernicies.

De Amore suo.

Quam sequor, et cuius semper mihi maxima cura est,
Ire sub amplexus, heu, negat illa meos.
Quam fugio, et cuius nulla est mihi mutua cura,
Amplexus lacrimans appetit illa meos.
Dii facite ingratum nobis haec ponat amorem,
Alter aque in nostros currat amica sinus.

Sequentia Coloniae composuit Auctor Anno 1579 quae propter vicinitatem inter Belgica referte placuit.

ADOLPHO MEKERCHO Brugensi I. C. [Abbr.: ?] Viro clariss. [Abbr.: ?]

COnsuetudo Tyrannus esse quidam
Vere dicitur, et tenax malorum,
Malus quae semel apprehendit error:
Et versa vice iniquus ac malignus
Antiquae probitatis aestimator.


page 126, image: s134

Sunt exempla domi forisque multa,
Rebus inque sacris et in profanis,
Quae nec Hendecasyllabi minuti
Possint enumerare, nec necesse est.
Sic iam olim vitiata Graeca abusu
Lingua perdidit elocutionem
Nativam, propriamque, simplicemque,
Ac plenam gravitatis, et decoris.
Puto hanc grammaticam elocutionem,
Recta quae pueros sonare lingua
Docet litterulasque, syllabasque,
Verba et composita ex utrisque: ea inquam
Elocutio prisca, vera, sic est
Corrupta a sciolis et imperitis,
Ut si vel rediens Homorus ipse,
Vel Plato Elysiis remissus oris
Audiat sua scripta iam referri
Sono tam male congruo rudique,
Tam confuso, et inepto, et insuavi,
Tam molli, tenuique, et evirato,
Vix intelligat illa: quin libellis
Suis barbara mixta verba iuret
Numquam Palladiis probata Athenis.
Ist um, Adolphe animose, tam potentem
Aggressus solio arduo Tyrannum
Deturbas, iugulasque, conterisque:
Errorumque genus tenebricosum
Docto, Iuppiter, aureoque libro
Omne discutis, et fugas, reducto


page 127, image: s135

Novo lumine. Iam vetus Pelasgae
Reuiviscit honos nitorque linguae,
Iam plenumque, gravemque, masculumque
Aures percipiunt sonum: notantur
Iam discrimina certa dictionum,
Iam longe aptius et docent magistri,
Et minore puer labore discit,
Ductu, Adolphe, tuo: tuum ergo nomen
Immensum celebrabitur per orbem,
Graeca dum monumenta litterarum
Extabunt bibulis notata chartis,
Donec et teneris graves puellis
Dictabunt eadem in scholis magistri.

AD IANUM DUZAM NORDOvicem, Poetam nobilem.

SI volucres Maia genitus mihi commodet alas,
Praepete sive vehar Bellerophontis equo;
Non ego Blandmamque meam, carosque penates,
Et pulchram in riguis vallibus Herbipolim
Nunc repetam: inde procul quantumvis tempore longo
Acarae amplexu coniugis abfuerim.
Tu me, tu potius, cultissime Duza, teneres,
Me desiderium dulce tui hinc raperet
Lagdunum usque: tuos ut possem cernere vultus,
Colloquioque frui, magne Poeta, tuo.
Sed nequeo. hos igitur pro me nunc accipe versus,
Testes victurae semper amicitiae:
Si modo, si tenuem non dedignaris amicum,
Et Musam, Duzam quae officiosa colit.


page 128, image: s136

DE TACITO IUSTI LIPSII V. C. [Abbr.: ?]

Lipsius eloquio quantum, ingenioque sagaci
Excellat, reliqua ut scripta viri taceam,
Vel solus loquitur Tacitus, gratusque loquetur,
Dum pronas voluent Rhenus et Ister aquas.
Dii caput hoc orbi longos servate per annos,
Ex illo ut nobis commoda plura fluant.

Ad generosum et illustrem D. [Abbr.: ?] CAROLUM Comitem Egmondanum, et Canteinii Baronem.

CArole fortunae piserili aetate procellas
Experte, et tristes Marte furente vices,
Sume animos, et fide Deo: contraria quae nunc
Est tibi sors, veniet laetior illa viro.
Berchemio interea patientem da bonus aurem,
Mansuras confert qui tibi fidus opes.
Nam pietas, virtus, culturaque mentis, et artes
Ingenuae, cunctis sunt potiora bonis.
Haec sola auferri nequeunt: his, Carole, donis
Orbi carus eris, carus erisque Deo.

AD HIERONYMUM BERCHEmium, I. C. doctiss. [Abbr.: ?]

Ex solo aspectu nasci qui credit amorem,
Hieronyme, haud, me iudice,
Fallitur ille parum: doctosque, bonosque columnat
Ad Herculis degant licet,
Nec visi nobis ullo sint tempore, amamus,
Totoque corde amplectimur.
Sic ego dilexi te. Nam mihi cognita virtus
Eximia tua prius fuit
Quam facies. Virtus quem conciliavit amorem,
Haud ulla dissolvet dies.


page 129, image: s137

AD IOHANNEM GULIELMUM Lubecensem
[Gap desc: one word]

Sic salvam reduci Blandinam cernere detur,
Fessaque consueto ponere membra toro:
Ut te perpetuum victuro amplector amore,
Tum quia Paeonus deditus es studiis:
Tum quia vel priscos iuvenili aetate Poetas
Eloquio et doctis versibus aequiparas.
Macte istis, Gulielme, animis: tibi gloria duplex
(Rarus honos) duplici nascitur e titulo.

IN SPICILEGIA IANI MELleri Palmerii, ad lectorem.

MUsarum Iuvenis dum culta per arva vagatur
Palmerius, hinc et hinc videt
Neglectas olim messe in praedivite spicas:
Has sedula impiger manu
Colligit: et paruo cumulavit tempore frugis
Magnos acer vos optimae.
Quam bonus, ecce, tuos profert, bone lector, ad usus,
Laboris abs te praemium
Exhausti nullum repetens. Nam Calliopea
Artes suas, citharam suam
Illi pro meritis donavit talibus ultro.
Hinc docta Vates carmina
Mirandis fundit numeris, palmaque potitus
Victor triumphat nobili.

IN ALBUM AMICORUM FRANCISCI Modii Brugensis, Poetae cultissimi.

SAlvete illustres animae, quarum inclita signa,
Atque notas manuum continet iste liber.
Quarum et fama viget totum celebrata per orbem,
Nominaque aeternis scripta voluminibus.


page 130, image: s138

Salvete atque novum, videor si dignus, amicum
Suscipite, inque oculis quem gerit, inque anime
Ille idem Modius vester, nunc et meus idem,
Et genere et raro nobilis ingenio.
Ut vobis impar docta sim carminis arte,
Arguti ut cedam viribus eloquii;
Haud facile at vestrum concedam Posthius ulli,
Ut mage constanti pectore amicitiam
Et colat, et modium nostrum mage diligat, almi
Haec ego dum Solis lumina conspiciam.
Quin et morte obita Modii me cura sequetur.
Verus enim nullo tempore defit amor.

IN DIONYSII ALEX. [Abbr.: ?] DE SITU Orbis librum ab Andrea Papio Gandensi Latino carmine translatum.

Pene puer Graiis ausus certare poetis
Hoc Papius specimen meus
Edidit ingenii rari, quod saecula nostra
Mirantur, et senes legunt.
Mirari sed enim fortassis desinet, illum
Ab avunculo Torrentio
Formatum atque altum a tenerisque noverit annis,
Puerum et magistro usum diu
Ximenio: quorum est alter nova gloria Vatum,
Sapientium alter est vetus.

AD TUMULUM GERHARDI FALkenburgii Noviomagi, viri cl. [Abbr.: ?]

Et Themidi et sacris dilecte Gerharde Camenie
Ergo hoc iaces sub marmore?
Et tua perpetua iam lumina nocte premuntur,
Audire nec datur amplius


page 131, image: s139

Ora illa, ubertim queis dulcia mella fluebant,
Latiisque et Atticis favis
Expressa. O saevam Libitinam, quae optima quaque
Celeri rapit semper manu.
Sed rapere haud potis est divinae particulam aura:
Haec morte caret: hac tu polum
Parte, Gerharde, tenes, et carmina sancta Iehova
Laetus canis ter maximo.
At fama ingenio quaesita, per omnia vivet
Phoebo favente saecula.

AD LAURENTIUM SCHRAdaeum, I. C. [Abbr.: ?]

AD placitum Hispanus concedat ut omnia suades,
Et pacem fore mox hac ratione putas.
Crediderim: populi placitum si intelligis illud,
Schradaee. at Regi displicet hoc placitum.
Vis ergo optatae coeant ut foedera pacis?
Fac placeat Regi quod placuit popule.

ADEODATO MARIFORDAE Brugensi, poetae nobiliss. [Abbr.: ?]

NOstra tuam rogitas ut laudet Musa Camillam.
Ast ego non ausim quod, Mariforda, rogas.
Cur ita? nempe domi furtim mea carmina coniux
Omnia Zelotypis excutit usque oculis.
Cernit et alterius si nomina forte puellae,
Protinus exclamat, Haec ne marita fides?
Et iurato etiam contraria credere pugnat:
Tantum suspicio perniciosa valet.
Ergo tuam celebrent alii, Marisorda, Camillam,
Quorum censura libera Musa caret.


page 132, image: s140

Me Blandina vetat: dominae parere necesse est:
Nam dominam contra quis ferat arma suam?

Ad eundem

ET bona me et subito, Mariforda, Epigrammata poscis,
Felicem dum iterum tendis in Aissoniam.
Non hoc ingenium, non est ea copia nobis:
Nam bona sunt longa perficienda mora.
At bona si subito vis ut tibi carmina fundam,
Culte mihi ingenium da, Mariforda, tuum.

AD CAROLUM UTENHOvilum Gandensem, C. F. [Abbr.: ?]

PArte tui meliore quidem mihi, Carole dudum
Es notus, animo scilicet
Artibus ingenuis multa et virtute polito:
Haec pars tui divinior
Escriptis mihi nota tuis: hanc osculor absens,
Venerorque, amoque sed aveo,
Vates magne, tuos praesens quoque cernere vultus,
Et dulcia simul texere
Colloquia: huc igitur, non est via longa, venito:
Nam me negotiis tenet
Implicitum variis populosa Colonia: teque
Adire non finit. Vale.

AD STEPHANUM ISACUM pastorem Ecclesiae Colon. [Abbr.: ?]

QUis, Stephane, Hebraeo genitum te sanguine credat?
Tam puro Christi qui canis ore fidem.
Confutasque tuae puerilia somnia gentis,
Terrea quae Christi regna futura putat.
Tali credibile est afflatum numine Paulum
Obiurgasse malos, erudisse bonos.


page 133, image: s141

Macte animi, Stephane, aeternam post fata coronam
Cum Paulo, Christo contribuente, feres.

AD IANUM DUZAM NORDOvicem Poetam celeberr. [Abbr.: ?]

Quod tua te lim is coniux observat ocellis,
Seis Charitilla tuam, seu venit Ida domum,:
Seu quaecumque tibi loquitur non dura puella,
Sive ea sit virgo, sive ea iuncta viro:
Parce queri: ingenio nec sit tibi vilior isto
AEies; amore tui, quod facit, omne facit.
Absit amor: loris te quolibet ire solutis,
Aique choros inter ludere femineos,
Et petere amplexus, dare luxuriosa puellis
Oscula, securo te sinet usque animo.
Quod vero obloquitur, tua quod notat omnia dicta,
Factaque quodque minas invida saepe iacit;
Maxima, Duza, tibi magni dat signa caloris,
Suscitat ardenti quem face castus amor.
Hinc illae lacrimae, non ira aut verbere saevo,
Duza, sed et venia dignae et amore pari.

AD ANNAM PALANTIAM virginem nobilissimam.

ALtera ab undecima non dum tibi Bruma peracta esi
Flos virginum Palantia,
Iamque vir is audes versu certare Latino,
Quocumque genere quis velit.
Experius dico, stupeoque, pudetque fateri
Extemporali carmine
Me victum ergo tibi do, nobilis Anna, coronam.
Lubens merenti lauream.


page 134, image: s142

Te decet illa, tui fies tu gloria saecli,
Decus et per enne virginum.
Incolumem Christus longos te seruet in annos,
Utenhoviumque Carolum,
Quo ductore facis, quicquid facis; hic tibi Phoebus,
Domus huius Helicon est sacer,
Huic partes Phoebusque suas Musaeque dederunt,
Hic, anna, tibi colendus est.

NUSSIAE. AD CAROLUM UTENHOvium Gandensem, C. F. [Abbr.: ?]

Cum caput unum habeas atque unam, Carole, linguam,
Tam varios uno miror in ore sonos.

Ad eundem.

LIvor inhumanos agitat Furiaque Poetas,
Barbara quorum atro pectora felle tument.
Posthia livoris nullius conscia Musa,
Musam amat atque colit, Carole docte, tuam.

IN ALBUM AMICORUM DANIElis Rogerii Angli v. clariss. [Abbr.: ?]

FAllor? an ignotamque manum, ignotumque Rogeri
Miraris libro nomen inesse tuo?
Posthius haec scribsi nullo tibi cognitus usu,
Sed virtute tua raptus et ingenuis
Artibus, excultum quibus est tibi nobile pectus,
Accendisque animos omnium amore tui.
Ergo tibi quamvis nullo sim tempore visus
Posthius, hoc posthac carmine notus ero.
Quem numerare tuos dignaberis inter amicos.
Inque vicem versu non reticere tuo.


page 135, image: s143

RECTO CLAVO: IOHAN. [Abbr.: ?] MEtelli Sequani I. C. [Abbr.: ?] Symbolum.

UT quondam Oceani turbantibus aequora ventis,
Cynosura nautae spem facit perterrito,
Hanc animo, hanc oculis puppi speculatur ab alta,
Rectumque clavum intentus ad eam dirigit:
Sic varias inter cur as, vitaeque labores,
Varios tumultus et procellas horridas,
Vir pius erecto servat tua lumina vultu,
Iesu benigne, tuamque suspirans opem,
Fluctibus e mediis in portum ac litora sisti
Patriamque rogat et templa dia Caelitum.
Scilicet hoc etiam tua symbola, amice, loquuntur,
Exercite diu rebus adversissimis.
Macte his, Iane, animis, rectoque innitere clave,
Christum sequendo, Helicen tuam, et portum tuum.

AD CAROLUM UTENHOVIUM. C. F. [Abbr.: ?]

ASpera clausigeri celebrat quae vincula Petri
Lux erit aeternum, Carole, festa mihi.
Vultus illa tuos quia primum conspiciendos
Exhibet, optato datque frui alloquio.
Dii faciant sancti nos inter foedus amoris
Iuncturis coeat inviolabilibus.
Quod vel morte obita perduret, idemque imitandum
Ponat in exemplo candida posteritas.

Ad Iohan. [Abbr.: ?] Metellium Sequanum I. C. [Abbr.: ?]

Thesauro potior si quolibet esse putatur
Amicitia viri bon;
Quaenam ego, quadratus tibi, culte Metelle, rependam
Munera? qui amicis pluribus,
Hoc est thesauris, de te ni! tale merentem.
Beas; nec his vulgaribus:


page 136, image: s144

Sed quos Phoebus amat, totus quos suspicit orbis,
Omnisque in ore olim feret
Posteritas, quorum libris mea nomina vivent
Vel morte, et invidia mala
Invita: hos inter clarissimus eminet ille
Grapheus Alexander, sacrae
Regula iustitiae, et divini carminis austor,
Vir optimus, doctissimus.
Dura valetudo cuius tandem, opte, levetur
Benignitate maximi
Caelicolum patris: mala quo medico omnia cedunt
Animi pariter ac corporis.

Ad insignia Alexandri Graphei Antverpiani, Corn. f. [Abbr.: ?]

SErmo animi est index. seu scribas, sine loquaris,
Non meditata prius fundere verba cave.
Iuducio inprimis veniunt limanda sagaci
Mansuris volumus quae superesse libris.
Hoc ius in clypeo sugens monet Ursulus ungues,
Qui dextris calamum continet articulis.
Talia, docte Grapheu, prudentem insignia Vatem
Qualis es, atque parens exstitit ante, decent.
Sic magnum referunt olim fassum esse Maronem
Carmina se ursino fingere more sua.
Haec ratio, haec doctis est meta sequenda Poetis,
Vivere qui cupiunt et sua scripta legi.

Aliud ad eadem.

SCripturo similis dic, Ursule belle, quid ungues
Rodis sinistrae palmulae?
Verbaque resque prius sapienter pondero; namque
Manet exarata littera.


page 137, image: s145

AD ADOLPHUM MEKERchum Brugensem I. C. [Abbr.: ?]

SIcuris vacuum lauri viridantis in umbra
Te sinerent patriae vivere bella tuae;
Carmina perlegeres mea, Adolphe diserte, rogarem,
Maturo expendens omnia iudicio.
Nunc quia te exercent graviora negotia, saltem.
Inspicienda obiter mittimus illa tibi.
Si tamen hic oculo quaedam properante notabis
Sive Latina parum, sive pudica parum:
Docta, precor, iustas inducat dextra lituras:
Hoc mihi vel magni muneris instar erit.
Emendare domi licet, evulgata ruborem
Auctori incutiunt carmina inepta suo.

ANNAE PALANTIAE VIRgini nobilissimae.

Ceu vatem vates, ceu frater amare furorem
Solet, unicamque filiam
Ceu pater: haud aliter sensu te diligit omni,
Palandae virgo, Posthius;
Non quia nobilibus prognata parentibus agri
Nummique multi dives es:
Non quoniam in rarum formae procedis honorem,
Gratisque culta es moribus:
Sed quia Pierides et amas, et amaris ab illis,
Tenellulae quae virgini
Dulcia Castalio ubertim de fonte ministrant
Pocula, chelymque ad auream
Et canere, et facili faciles dant ludere versu,
Contextaque manibus suis
Laurea serta tuo capiti imposuere: beate
Cedant tibi, Palantia,


page 138, image: s146

Reginae auratis in vestibus, aurea quarum.
Premit corona verticem.
Nam totum lauro sapiens quis praeferat aurum,
Marisque rubri munera?
Omnia quae pereunt ut inania somnia noctis:
At docta Vatum carmina,
Vatum et laurigeri durant per saecula honores,
Alboque divorum inserunt
Nomina clara, mori prohibet avae magnus Apolle.
Hac inter et nomen tuum.
Iam referunt Phoebusque pater doctaeque sorores.
Has tu sequi, his Virgo optima,
Virginibus constans operans perge magistro
Utenhovio, et longum vale.

Ad Alexandrum Grapheum, Poetam excell. [Abbr.: ?]

Gaudeo, culte Grapheu, quod me tibi ducis amicum,
Sinceroque meum pectore pectus amas.
Deponas tamen ipse velim hunc tantisper amorem.
Dum mea censuram scripta tuam subeunt.
Blandus amor nebulas animis offundere suevit,
Atque aciem recti laedere iudicii.

Ad eundem.

Cum tuus aethereas genitor migravit ad arces,
Grapheus futurus Caelitum,
Divinam Uranie citharam, et plectra aurea Vatis,
Nec non coronam lauream,
Commendans tibi, Patris ait tu nobilis haeres
Haec iure possides tuo.
Digna canes superis, et magnis digna Monarchis,
Migno parente non minor.


page 139, image: s147

In effigiem Electoris Coloniensis.

Principe quo Rhenus, quo sancta Colonia gaudet,
Magnnimum ecce refert tibi parva tabella Gebhar dum

DE FRANCISCO MODIO Brugensi, Poeta cultiss. [Abbr.: ?]

Haud modice Modius Permessi fluminis unam
Libavit, toto proluit ora vado.
Unde, licet iuvenis, iam carmina talia condit,
Qualia vix credas condere posse senem.

De eodem.

Restituit iuvenis veterum qui scriptae, quid olino
Parturiet? cana quid dabit ille coma?

ANNAE PALANTIAE FALINgenium dono mittit auctor.

STellatum, ecce, tibi, mellita Palantia, Vatem.
Vates et ipse Posthius
Do Vati exiguum sed magnis pignus amoris,
Ovem suscitat virtus tua,
Et dona ingenii at atem super antia: Christe
Favente precor ad optimam.
Perveniat frugem seges haec tua, longaque filiae
Vincas Sibyllae saecula.

In Bubonem.

IN luce cuius te pudet
Cur nocte, Bubo, perpetras?
Famam times, ut arbitror,
Ne te illa meritum differat.
Sed conscientia interim,
Te lacerat, urit, ac secat:
An Poena, Bubo, hac est levis?


page 140, image: s148

Ad Carolum Utenhovium Seniorem.

IN patria summis es functus honoribus olim,
Dum veteri illa suo in flore et honore fuit.
In peius sed enim res labi ut publica caepit,
Contemnique patrum consilia ac pietas;
Cessisti urbe tua confisus numine Christi,
Deserto praesens qui tulit auxilium;
Et cum prole senem tuta in statione locavit,
Dum patrios vastat Mars violentus agros;
Dum sua grassantur furiosi in viscera cives,
Belgicaque heu proprio terra cruore madet.
His caruisse malis solamen, Carole, magnum est,
Aque omni puras crimine habere manus.
Cetera cuncta viris sunt fortiter evincenda,
Dum scelere et culpa mens generosa vacat.
Nec tibi, care senex, irasci Numina credas,
Quod tua iam lumen lumina destituat.
Te Deus imo ista reddit quoque parie beatum,
Ne miserae videas excidium patriae,

Ad Iohan. [Abbr.: ?] Gulielmum Lubecensem.

QUando meos tandem mihi reddis, lane, Phalaecos?
Meas an esse tu negas,
Quos tibi Calliope in nostrum officiosa Veredum
Dictavit atque Symbolum?
Imo ego iure meum queo dicere, quod semel ipse
Tuo dicasti Posthio.
Si renuis: mihi causidici rabulaeque forenses
Te contra ad unum servient
Omnes: convincenique reunte, Iudice Baldo,
Et Bariholo, ergo ni velis


page 141, image: s149

Horrendam istorum rabiem sentire, Phalaecos
Mihi redde sine mora meos.

Annae Palantiae suae.

SIc mea, sic igitur tibi sacra et sancta Camena est.
Maximum ut esse nefas, cara Palanda, putes,
Illotis illam manibus vel tangere saliem?
Musam o felicem terque quaterque meam.
Quam tu sic reverenter habes, cultissima Virgo,
Cuius et in tenero carmina amata sinu
Usquegeris, memorique animo studiosa recondis,
Aique eadem dulci perpetuo ore sonas.
Vive precor longum generosa Palantia, vive,
Et Musae vitam dageniumque meae.

AD ABELUM STRASBURGUM I. C. [Abbr.: ?] et Poetam doctiss. [Abbr.: ?] Sponsum.

ANte sacras nova nupta tibi dum traditur aras,
Arrident faustis sidera luminibus.
Cum Luna exoriens animo vultuque serene
En caeli res erat candidi Virgo fores.
Complexus Geminos despectat ab aethere summ?
Phoebus, et hinc Venerem, Mercurium inde trahit
Illustres secum comites, martemque cruente
Mitem ense et rigida casside depositis.
Leta fovet sedes secundos septima Pisces;
Tertia, quae fratrum dicitur esse, Iovem.
Quinta senem curva metuendum falce recondit,
Qui queritur vires retro abiisse suas.
Ista poli facies suavemque piamque maritam,
Et multam sobolem, perpetuumque decus,
Nec non diviti as, cognator umque favorem,
Et fortunatam spondet, Abele, domum.


page 142, image: s150

Ne dubita: eventus felix mea dicta probabit:
Ecquis sideribus nolit habere fidem?

HONESTISSIMAE VIRGINI Marthae Thomingiae Sponsae.

Qui numerosa prius pangebat carmina Vates,
Ima se pauca Mihi scribere posse negat.
Et causam Sponsus tibi, Martha pudica, relegat,
Terapuisse animi ius ait omne sui.
Parce precor tenero, pulcherrima Virgo, Poetae,
Sponsa precor Sponsum parcius ure tuum.
Ni facias, Phoebusque pater, doctaeque sorores
Irati, imo hostes post tibi semper erunt.

Ad eundem Sponsum.

Quid celebraturus genialia festa Hymenai,
Abele, posthium tuum.
Carmina poscis? et a caris procul ille Camenis,
Et a libris abest suis
Irrequietus: habet tua Lipsia docta quod optas.
Frater Iacobus hoc potest,
Hoc tibi Bersmanus praestare, et nomen honestum
Cui barba dedit, et otio, et
Viribus eloquii, Romano atque ore Pelasge,
Vates qui abundant optimi.
Hi tua festa canant mansuro carmine: Vota,
Precesque, quod solum potest,
Posthius ad caeli fundit terraeque parentem,
Opes, honores, liberos
Det vobis, longam det sano in corpore vitam,
Det sempiterna gaudia.

Ad Conradum Dinnerum I. C. [Abbr.: ?]

Non odiosa mihi, Dinnere, Philautia suasit
Depingi vultus formam habitumque mei


page 143, image: s151

Curarem: haud tanto me dignor honore, figura
Rustica pene mihi est, fuscus in ore color
Sed quoniam huc illuc proficiscor saepe, diuque
Inter dum a dulci cogor abesse domo:
Pro me quam videat, violisque rosisque coronet,
Fida mihi coniux effigiem hanc habeat.
Quam iuvet et seros olim spectare nepotes,
Haec mea quum vili membra tegentur humo.
Exitus hic etenim manet omnes: sed tamen impar.
Nam docto aeternum vivitur ingenio.

Ad Iohan. [Abbr.: ?] Metellum Sequanum, C. I. [Abbr.: ?]

Dura in orbe, Metelle, bella toto
Accendit facibus cruentus atris
Mavors, agmina quae trahunt malorum
Secum maxima et in dies et horas
Sequuntur graviora, nec fugari
Villis consiliis queunt, vel armis.
Quid ergo faciendum, amice? quaenam
Tantis pharmaca pestibus paranda?
Vota ardentia, supplicationes
Ad Deum instituendae, ut illa nostris
A cervicibus aufer at flagella:
Et poenas meritas parentis instar
Boni filiolis suis remittat.
Lectarum huc faciet precum libellat.
Vere sanctus et aureus libellus,
Chyspenningias ille vester olim
Quem pio studio et labore multo
Conscripsit sibi, conditumque servat.
Quare hic, Iane, tibi rogandus, imo


page 144, image: s152

Tibi urgendus erit, venire tandem
In lucem sinat ut suos labores,
Thesaurumque reconditum: aurearum
Puto congeriem precationum,
Quis hoc tempore tam periculoso
In primis opus est: ab his, Metelle,
Solis vita salusque nostra pendet.

AD HENR. [Abbr.: ?] STEPHANUM.

ET libros facere, et doctos excudere libros,
Longus uterque labor, durus uterque labor.
Huic gemino invigilat pariter tua cura labori,
Henrice. o mira sedulitate virum!

FRANCICA.

AMPLISS. [Abbr.: ?] DIGNITATIS VIRO D. [Abbr.: ?] ERASMO NEUSTETTERO, cognomento Sturmero, Eq. Fr. etc. Dom. [Abbr.: ?] et Patrono suo observando, Iohan Posthius S. [Abbr.: ?]

INterea Autumni sex praeteriere, reliqui
Cum te, Patrone amplissime,
Italiam iussuque tuo sumptuque secutus,
Doctor futurus et comes
Fratris, Apollineas coleret quo sedulus artes,
Vestigiis nitens tuis.
Hei mihi, quot casus, quot ego discrimina vita
Terra marique adii miser?
Naufragus Eridani sum vix ereptus ab undis,
Testis Faletus optimus.
Mox equus (horresco referens) mecum arava montis
Per iuga retro volatus est:


page 145, image: s153

Cum me iam periisse putaret frater, et omnes
Qui tunc erant comites viae.
Sed tamen excepit Florentia proxima salvum.
Benignitate Caelitum.
Dein me Sena duas aluit pulcherrima messes,
Ardentibusque fibribus
Bis me confectum vidit: Medicique iacentem.
Bis mortuis addixerant.
Iamque sepulturam socii inferiasque par abant:
Sed velut ab Orci faucibus
Me Deus exanimem superas reuocavit ad auras,
Iussuque vivere longius.
Hinc clarum Medicis iactat quem Gallia montem
Per mare petens Ligusticum,
Ventorum incurrit abiem, pelagique procellas,
Iam fata cernens ultima
Ante oculos: pulsa vix tempestate latrones
Heu Turcici nos involant,
Et sociam multo conspersam sanguine navem.
Spoliant viris ac mercibus.
Diffugiuntque cita spumantes puppe per undas,
Praedam ferentes impiam.
Denique bis totus doluit Monspessulus aegro
Vix me trahente spiritum,
Ignea cum graciles mihi febris adureret artus,
Iecur coquens et sanguinem.
Testis Feynaeus, testisque Iubertus ibidem,
Artis sacrae duo lumina.
Quid miseranda tuas hic dicam Gallia clades?
Quid et domestica Belgii


page 146, image: s154

Bella, quibus vixi circumdatus undique? testis
Flos urbium est, antuerpia,
Cum miseros late populos vastaret et urbes
Mavors cruenta dextera.
Horrida quin etiam demens sum castra sequutus
Nimis, heu, sinistro sidere.
Nain quidam e sociis propriis furiosus inermaen.
Petiit globo bombardico,
Insuper et stricto voluit me der dere ferro:
Sed texit hoc Deus caput.
Perpetuas igitur duplici iam nomine grates
Habeoque agoque maximo
Caelicolum Regi: tum quod me reddere salvum.
Dignatus est patrio solo:
Tum quod te pariter, macenas optime, salvum
Reduci videre contigit.
Quod superest aevi Francis ego laetus in oris
Uxore ducta transigam,
Ut seruire cliens Medicus Vatesque Patrene
Semper queam carissimo.

DE VINEIS FRIGORE CONFECTIS Anno 1569. Ad Georgium Merium Med. clariss. [Abbr.: ?]

OMnibus ebrietas foedissima regnat in oris,
Exitiale animis corporibusque malum.
Quid mirum infestos si mittant Numina ventos,
Cumque suis perdant vitibus omne merum?
Utque sit ira Dei cunctis manifesta, Georgi,
En medio Maii tempore saevit hiems.

In Divites avaros.

FRigore clam gaudent teneros periisse racemos,
Sunt quibus annoso dolia plena mero:


page 147, image: s155

Illius augetur pretium quia grande liquoris,
Divitibusque ferunt publica damna lucrum.
His ego per per tuas hiemes det Iuppiter opto,
Tantaleamque sitim, Tantaleamque famem.

In Gallum quendam.

GAllus habet solam; num solus habebit eandem?
Galli erit haec coniux quae modo serva fuit.
Gallo succubuit gravida prius, ut reor, alvo,
Gallum astuta senem nunc ait esse patrem.
Galle miser, captus cavea morieris in istae,
AGallo in faustum nomen et omen habes.

In [(transcriber); sic: Iu] Feminas.

FAma malum, peiusque fames, sed femina, quales
Multae, malorum est pessimum.

Ad R. D. [Abbr.: ?] Erasmum Neustetterum.

Ire pedes celsam toties ne cogar ad aulam,
Officii acio quod ratione mei:
Tu venerande mihi donas Sturmere cabaltum.
Posthius ergo tuo est munere factus eques.

Ad Iohan. [Abbr.: ?] Lauterbachium Poetam Laureatum.

URbs ea qua sedem posuisti, uberrime Vates,
Iam caput ob fontes tollit ad astra duos:
Nempe salutares alter sitientibus undas
Sufficit: ingenii est alter, amice, tui.
Inde iot egregii iuvenes puerique tenella
Labra rigant, Clario digna canuntque Des.
Quin etiam Charites, Phoebusque novemque sorores,
Purbachi, hunc fontem, spreto Helicone, bibunt.

In Corbalum.

CRine niger, niger ore, nigris es dentibus, atre
Pectora felle tument, labra venena vomunt.


page 148, image: s156

Quid mirum, site fugiant puerique senesque,
Quando etiam afflatu, Corbale dire, noces?

In Elegias Evangelicas Nicolai Rudingeri.

DOnum insigne Dei cum sit veneranda Poesis,
Auctori debet psallere grata suo.
Mente Rudingerus reputans hoc lauriger alta,
Sanctam Euangelii transtulit historiam.
In qua sic pietas arti certare videtur,
Ut palmam dubites illa, vel illa, fer at.
Hisngitur numeris non solum amplissimus orbis,
Verum etiam caeli lucida templa sonant.

Ad R. D. [Abbr.: ?] Erasmum Neustetterum.

Dum Solymas tecum proficisci cogito ad arces,
Concipioque animo iam loca sancta meo:
Et plantas meditor mecum inde referre, rosasque
Quas laeti pariunt Hierichuntis agri;
Risit Amor, risit Venus, arrisere sorores
Castaliae, et ridens sic mihi Phoebus ait:
Quo ruis? anne rosas longinqua per aequora quaeres?
Ecce tibiin Moeni litore nata rosa est.
Haec caelo pariter superisque faventibus ipsis
Crevit in amplexus digna venire tuos.
Haec, mihi crede, rosis est suavior omnibus, hanc tu
Accipe, tam longas et fuge inire vias.
Haec Phoebus mihi. Numinibus parere necesse est,
Da veniam Vati, magne patrone, tuo.
Sic tibi contingat Solymam feliciter urbene
Visere, et ad patrios inde redire lares.

Votum Auctoris cum ambiret Rosinam.

SI mihi iuncta toro fuerit vincloque iugali
Purpureas inter nata Rosina rosas:


page 149, image: s157

O quam iucunde transmittam tempora cursu,
Quam sancte instituam meque meamque domum!
Ergo precor, modo sit tua, Christe benigne, voluntas,
Ut cito in amplexu dormiat illa meo.

Ad Sponsam oscula sibi denegantem.

Cara Rosina, Rosina rosis mihi suavior ipsis,
Oscula cur sponso iam mihi pauca negas?
Sollennes pudibunda faces causaris, et aras;
At mihi te dudum iunxit uterque parens.
Et celebrata suo iam sunt sponsalia ritu,
Et pueri norunt te fore et esse meam.
Ergo meis iungas rosea illa labella labellis,
Cara Rosina, procul fac eat iste pudor.

De Rosina sua.

Aestibus in mediis succo foliisque rosarum
Utimur, ut fiat mitior inde calor.
Sed mea longe alias rosa, sentio, sentio, vires
In se habet, igni ignes adicit illa meo.

De eadem, Ad ERASMUM NEUSTETTERUM.

BLandinam cecini, vanum et sine corpore nomen
Hactenus, Aonias testor, Erasme, Deas.
Namque mihi, dixi, Blandina vocabitur olim,
In thalamos veniet si qua puella meos.
Ecce Rosina datur; Blandinae gaudeat ergo
Nomine blanditiis nata Rosina meis.

TUMULUS IOHANN. [Abbr.: ?] CNODII I. C. [Abbr.: ?] Viator et Umbra colloquuntur.

Quis lapide hoc tegitur? Legum Iurisque sacerdos
Cnodius, atque ingens gloria Pieridum.


page 150, image: s158

Quae sedet ad bustum illacrimans? Astraea: sed unde
Veris opes medio frigore? Flora dedit.
Quid sibi vult Adamas rutilo circumdatus auro?
Sunt fidei, et sanctae symbola amicitiae.
Unde odor hic? Cineri Cisnerus tura ministrat,
Cinnamque, et lacrimas candida Myrrha tuas.
Quis movet harmonicas tristi modulamine voces
Sub tumulo? Musae, Delius, et Charites.
Felix umbra nimis, talique beata sepulcro;
Haud aliter manes opto habitare meos.

CNODIUS CISNERO.

QUod tumulus, Cisnere, meus tantae est tibi curae,
Funeraque exornas carmine nostra tuo:
Et reliquos ut idem faciant hortaris amicos,
Grata mihi pietas officiumque tuum est.
Scilicet haec virtus hoc est rarissima saeclo:
Namque fidem et vitaem terminat una dies.
Candor amorque tuus vive est mihi cognitus, idem,
Nunc sequitur cineres candor amorque meos.
Pone tamen lacrimisque modum, longoque dolori.
Nil etenim patior post mea fata mali.
In lucem e tenebris, in portum ex aequore vaste
Munere perveni, Christe benigne, tue.
Aligerosque inter felix sine fine ministros
Tergemini laudes Numinis usque cano.
Ergo meum lacrimis cessate onerare sepulcrum,
Et potius vestras quisque dolete vices.
Quos curaeque graves, et gaudiae vana, metusque,
Spesque agitant variis in misero orbe modis.
At iam summa dies properat, gaudete: malorum,
Meta erit haec, vitae principiumque novae.


page 151, image: s159

Quare animos vigi'es patrio convertite caelo,
Ne aeternis noceat sordida cura bonis.

Aliud.

CNodius hic iaceo satis hoc: nam cetera Rhenus,
Atque Palatini principis aula sonant.

De se ipso.

DE me certabant nuper duo flumina, Moenus
Vitifer, et Phoebi maxima cura Nicrus.
Hic me iure suo vocat ad sua litora: namque
Olim artes puere iradidit ingenuas.
Ille, quod uxoremque mihi, dederitque penates,
Me quoque iure suo nunc ait esse suum.
Liserae haec anceps: tandem Iove iudice Moenus
Vicit, in optato me retinetque sinu.
Dii facite, hic multas numerem cum coniuge brumas,
AEtatique fluant mollia fata meae.

In Fantulum.

Dum pede sanus eras, et erat tibi curta supellex,
Paupere subtecto, Fantule, Croesus eras.
Nunc est ampla domus tibi, dives et ampla supellex,
Sed podagra articulos vexat acer ba tuos.
Fallor?`an exoptas sortem tibi saepe priorem,
Dum liceat sanos rursus habere pedes?

DE BLANDINA SUA.

Quod si a lumine fasciis remotis
Blandinam aspiceret meam Cupido,
Impotente furens amore saevas
In se verteret et faces et arcus.

TUMULUS Iosuae a Burkhartrode.

MIsnia quam dederat, rapuit mihi Francia vita,
Nobilibus proavis Iosua natus eram.


page 152, image: s160

Quattuor addideram lustris vix quattuor annos,
Mors fera cum tristi me imposuit tumulo.
Qui legis haec, memori sub pectore semper habeto,
Quam fallax et quam sit tibi vita brevis.

IN LEANDRUM RUDINGERI.

Dum referent Musae Musaei carmina, flammas
Qui, Leandre, tuas fataque dira canit,
Scripta Rudingeri quoque iuncta legentur, eandem
Laude pari historiam qui canit, arte pari.

In Imperatorem Turcicum.

EUropae exitium immanis dum Turca minatur,
Et magnum in terris se vocat ipse Deum;
Classe virisque hostem spoliavit Rector Olympi.
Prae populo ostendens segerere arma suo.
I nunc, tolle animos Turca impie, teque putate
Esse Deum, et Christo numen inesse nega.

IN LIPPUM.

SI veterum redeat probitas laudata parentum,
Tum fieri iuras te quoque velle probum.
Nempe id simplicius poteras sic dicere, numquam
Induxisse animum te fore, Lippe, probum.

Ad Adamum Kalum Herbipol. [Abbr.: ?]

Dum tanto studio, venuste Adame,
Picturam colis, et colis Poesin,
Es aig missimus, ut simul Poetae
Pictoresque tuum colant honore,
Depingantque suis Kalum tabellis,
Inscribantque suis Kalum libellis.

De Io. [Abbr.: ?] Christophoro, Sebastiani Neustetteri, cognomento Sturmeri, filiolo primogenito.

Cum tibi filiolum peperit dulcissima coniux,
Rettulit hos praesens magnus Apollo sonos:


page 153, image: s161

Salve nobilium soboles formosa parentum,
Salve felici sidere nate puer.
Tu magni generis longum servabis honorem,
Tu nova Sturmerae gloria gentis eris.
Ipsa tuos finget mores animumque Thalia,
Rarisque ornabit dotibus ingenium.
Quin et pro patria, si quando ferocia surgant
Bella, geres for ti strenuus arma manu:
Hactenus, et cunas puerumque amplexus amat
Ter fixit roseis oscula pressa genis.
Et citharam insignem gemmis auroque nitentem
Obtulit, et teneris laurea serta comis.
Fortunate puer, cui Numina, Mundus, et AEther,
Cui favet Aonii turba novena chori.
Tuque, Sebaste, etiam pulchra cum coniuge felix,
Stirpe quod aucta tua est iam meliore domus.

Ad P. [Abbr.: ?] Melissium e Gallia reversum.

ERgo vivis adhuc, Paule optatissime, vivis,
Atque, quod ex animo laetor, amice, vales?
Quem rebar medios inter periisse tumultus,
Gallia dum furtis est agitata suis.
O mihi laeta dies, fuluoque notanda metalle,
Quae superesse refert te mihi dulce caput.
Vive precor, valeasque diu, cultissime Vates,
Atque tuis vitam da mihi carminibus.
Sic facilem Princeps semper tibi commodet aurem,
Cui patriae parent arva beata meae.

EX EPIGRAMM. [Abbr.: ?] GRAECIS.

FElix de vitae queritur brevitate: sed unam
Infelix noctem tempora longa vocat.


page 154, image: s162

Post tantos pelagitem pestatumque furores
In portu absumpsit me fera flamma ratem
I nunc infidumque voca maris aequer, et austros:
In terra perii, tutior unda fuit.
Quid faber e pinu navem aedificare laboras?
Nescius, heu, lignis omne inesse meis:
Me notus horrendus valida a radice revulsit.
Sic non visa freto, sensi ego naufragium.
Omne solet nimium naturam offendere. sic mel.
Si nimium es, tristis fiet amarities.
Exsecrabilius nil Phoebus ab aethere cernit
Illo qui puram fingit amicitiam.
Non etenim hunc hostem, sed amicum eredimus: inde
In nostrum veniunt plurima damna caput.
NON fleo iam placida resolutos morte: sed illos
Perpetuo mortis quos metus acer habet.
Utere divitiis tamquam moriturus: et iisdem
Parce, senectutis tempus in omne memor.
Ille mihi sapiens erit, his qui rite duobus
Perpensis, novit iustum adhibere modum

Allusio ad nomen Iohan. [Abbr.: ?] Lauterbachii, P. L. [Abbr.: ?]

Cum tot ab amne tuo, Purbachi candide, rivi
Passim educti animos oraque docta rigent:
Haud tamen inde tuus minor est, haud deficit amnis,
Fonte sed exundans uberiore fluit.
Perge igitur rivos plures diffundere, vincat
Aonidum sacras ut tuus amnis aquas.

Ad Iacobum Didymum I. C. [Abbr.: ?]

Quod misere vivat, medice qui vivit, in ore est
Omnibus: idque etiam saecula nostra probant.


page 155, image: s163

Nemo etenim vivit medice, nisi viribus agris
Iam videat vitae certa pericla suae.
At medicam ad normam studeant si vivere sane,
Esset morborum forte, Iacobe, minus.

In Cupidinem nudum.

SI tam potens Veneris puer, uti fingitur,
Cur nudum ubique cernimus?
An non habet tantum pecuniae miser
Vestem sibi unde comparet?

DE INTERITU CLAUDII GUDImeli insignis musici.

Qui cycnos dulci super abat et Orphea cantu
Claudius Eois notus, et Hesperiis:
Heu facinus, praeceps Araris turbatus in unas
Insontem medio liquit in amne animam.
Fleverunt Nymphae, deflevit Apollo iacentem,
Fudit et haec multo carmina cum gemitn:
Hinc procul, o Musae, procul hinc fugiamus, alumnis
Gallia si nescit parcere saeva meis.

DE R. D. [Abbr.: ?] ERASMO NEUSTETTERO etc. cum Decanatu Wirtzeburgi se abdicasset.

ALta petunt alii variis ambagibus: atqui
Sturmerus sapiens, qua licet, alta fugit.
Nota loquor, magnos ultro deponit honores.
Intra fortunam dum cupit esse suam:
Ut reliquam placido vitam transmittere cursu
Possit, et Aoniis invigilare choris,
Et patriae et caris prodesse benignus amicis,
Ingenia ac censu multa iuvare suo.
Quaerat opes alius, vanosque sequatur honores,
Damnosisque gula serviat illecebris:


page 156, image: s164

Tu, Sturmere, viam, veluti facis, ire beatam
Perge, tibi donec vita superstes erit.
Hinc solida exurgit victuraque gloria in aevum:
Cetera quantumvis splendida, morte cadunt.

Ad Galiardum equum suum.

ANne ideo incedis passu, Gaharde, superbo,
Quassans honoratas inbas,
Quod vehis insignem facie et virtute puellam?
Amabili quae brachio
Memedium complexa tenet, dulcissima mecum
Colloquia texens: Iuppiter,
Hac liceat socia proficisci ad flumina Nili,
Vel ad columnas Herculis:
Gaudia quanta forent mea? Sed tu candida virgo,
Tu for sitan media via
Deficeres, tantos neque posses ferre labores.
Ergo vale, pulcherrima
Nympha vale: via namque mihi longissima restat
Terra marique, dum sacras
Contendo ad Solymae (sic stat sententia) turres.
At tu vale flos virginum,
Utque olim incolumis te hic et tua regna revisam
Numen precare maximum.

AD INSIGNIA P. [Abbr.: ?] MELISSI.

PHoebi munus olor: Charitum tria lilia: magni
Caesaris est capiti fixa corona tuo.
Ter, quater o felix, et Vate beatior omni,
Quam cumulant donis flumina tanta suis.

Aliud.

Qui cycnum superat cantu, nova lilia mentis
Candore, haec Vates signa Melissus habet.


page 157, image: s165

Addidit his auro insignem gemmisque coronam
Caesar, et hac, inquit, carmina digna canis.

IN OBITUM P. [Abbr.: ?] LOTICHII SECUNDI ad Nicolaum Raudingerum.

Dum te carmina melle dulciora
Pater Moenus amoenitatis audit
Mirantes cithara sonare ad undas,
Rudingere novem decus sororum;
Tristi nos Lachesis ferox fatigat
Casu, gaudia datque nostra pessum.
Namque gloria sempiterna Phoebi,
Et Machaoniae decus Palaestrae,
Cui Musae cit haram, et suos lepores
Dii boni dederant, amabilique
Versu posse hominum elegantiorum
Mentes pascere, palli dosque mor bos
Sucis atque potentibus levare
Herbis, vimque citi impedire fati:
Ille nunc rapido maloque raptus
Fato Lotichius Nicri dolentis
Ripa conditur, omnibusque longum
Heu desiderium sui reliquit;
Et mihi ante alios cui solebat
Ad sacros Aganippidum recessus
Et dux et comes ire, qua susurro
Fons intactus amabili per hortos
Caelestes fugit, educatque Musis
Lauros, myrtum, et amaracum tenellam,
Rosasque et violas suave olentes.
Ergo quandoquidem meo Galeno
Hic iam destituor, meoque Phoebo:


page 158, image: s166

Nicer care vale, valete colles
Amoeni, unanimes valete amici,
Dilectaeque mihi valete Nymphae:
Hinc longe ad Viadri profectus amnem
Vatis hospitium petam Sabini,
Quo vix cultior alter est Poeta,
Vix legum magis alter est peritus.
Hoc ductore Heliconios revisam
Saltus, Pieridum choroque mistus
AEternam capiti meo coronam
Ex lauro atque hedera virente texam.
Eheu quid paro? dum loquor, citato
Tristis fama Nicrum petens volatu
Sabinum quoque nuntiat fuisse.
Iam Musas et Apollinem, sacrosque
Cogor deserere heu miser liquores:
Iam nec lanificas mihi sorores
Spes est vincere, ferreumque pensum,
Plebeio sed avar a cum sepulero
Exstinctum Libitina me reponet,
Nullum extabit opus mei laboris,
Quod seri manibus terant nepotes,
Speratumque mihi ferant honorem.
At tu deliciae novem sororum
Cui pater sua sacra Phoebus ultro
Donat, et numeros venustiores,
Rudingere diserte, perge celsa
Clarum in arce tuum sacrare nomen,
Ut te suspiciant loco minores
Iltustri positum, tuamque summis


page 159, image: s167

AEquent sideribus poloque famam.

Heidelbergae Anno 1560. Mense Novembri.

IN ANNULUM A D. [Abbr.: ?] IOHANNE EGOLpho a Knoringen sibi dono missum.

ANnulus iste mihi, mea quo decorata sinistra est,
Dum vivam duplici nomine gratus erit:
Tum quoniam est gemma insigni pretiosus et auro,
Tum quoniam est munus, fortis Egolphe, tuum

Ad eundem, cum in Episcopum Augastanum electus esset.

RUmor ut hic, Knoringe, tuos vulgavit honores,
Laetuiam Moeno, tristitiamque tulit.
Ardua laetatur vectum ad fastigia: verum
Te dixisse vale tam sibi, iure dolet.

De Cupidine.

SI tener et puer est, est et sine veste Cupido,
Omnibus ut pictus cernitur esse locis:
Qui valet armatosque viros, volveresque feras que
Vincere, et imperio subdere cuncta suo?

Proverbium.

Femineo generi pueris senibusque cavete
Seruire, hinc etenim praemia nulla feres.
Fata senem rapiunt, omnes variatur in horas
Femina: sed puer est immemor officii.

EPITAPHIUM REGINAE, IOHAN. [Abbr.: ?] Schorae I. C. [Abbr.: ?] filiolae.

Hic iaceo Regina, patris matrisque voluptas
Unica dum vixi, nunc dolor et lacrimae.
Vita fuere dies pauci: sed in aethere summo
Angelicos inter nunc ago leta choros.


page 160, image: s168

TUMULUS D. [Abbr.: ?] MARTINI A Thungen, Can. Wirtzeburg. [Abbr.: ?]

ME fera mors iuvenem rapuit florentibus annis,
Quando aevi nondum bis duo lustra tuli.
Nobile Thungorum quis nescit stemma, decusque?
His ego Martinus sum generatus avis.
Corporis ossa mei tumulo conduntur in isto:
Spiritus aeternae gaudia lucis habet.
Qui legis ista, miser longae spem pone senectae:
Quo minime credis mors venit atra die.

DE EODEM AD R. D. [Abbr.: ?] NITHARDUM a Thungen, Decanum Wirtzeburg. [Abbr.: ?] etc.

UT tuus extremam cognatus senserat horam
Instare, hos fesso protulit ore sonos:
Pone modum lacrimis, nimioque, Nitharde, dolori
Pone modum; patriam laetus adibo meam.
Scilicet una piis animis est patria caelum,
Hac fruar, haec Christi munere parta mihi est.
Terra vale infelix, vani valeatis honores,
Et quascumque tenet maximus orbis opes.
Gaudia vana valete, mihi divina petuntur
Gaudia, et astriferi regia celsa poli.
Nulla meos potuit, sensi, medicina dolores
Tollere, mores morbum finiet una meum.
Multa ingrata tuli, tolerandaque plura fuissent;
Iam dulcem properant fata mihi requiem.
Non ego damna famis, non horrida bella timebo,
Non cernam exhaustas peste furente domos.
Nec doleo in primae moriar quod flore iuventae,
Debuit hic aevi terminus esse mei.


page 161, image: s169

Longa etas, homini series est longa malorum:
Est minus ille miser cui data vita brevis.
Iamque vale cognate mihi dilecte, valeto
Quisquis ades: summi me vocat aula Dei.
Haec referens anima iam deficiente iacebat,
Mox placidus clausit lumina fessa sopor.

TUMULUS NICOLAI RUDINgeri infantis.

Iam tibi inauratam cit haram, et nova serta paraba me
Musae, misele Nicoline; sed rapax
Heu cito te Libitina tulit: pariterque Dearum
Carique patris gaudia et spes abstulit.
Dum tamen ista novem vivent monumenta sororum,
Vixisse te cognoscet aetas postera.

ANNAE RUDINGERAE.

Una mihi vitam dedit, et vitam abstulit hora:
Anna Rudingero nata parente fui.

AD TUMULUM CREUSAE coniugis Nicolai Rudingeri.

CReusa Vatis optimi, et viri optimi
Coniux hon esta, dum favebant Caelites,
Amorque summus, et voluptas unica:
Nunc cinis et umbra, nunc dolor sub pectore
AEternum imo: lacrimae, suspiria
Testantur hoc, et carmina illa tristia,
Tumulum quotannis ad tuum quae concinis.
Orbatus ut turtur fideli compare.
Felix Creusa ter, quater que: contigit
Tibi (puellis quod dat ur rarissimis)
Nomen perenne versibus Vatis tui.


page 162, image: s170

DE CREUSA AD EUNDEM Rudingerum.

LEgit in Elysiis tua carmina vallibus olim
Troiani coniux fida Creusa ducis:
Et raram mirata fidem, mirata Creusae
Quas tribuis laudes, culte Poeta, tuae:
Invideo, exclamat, tibi Francica Nympha: celebrem
Tu superas famam nominis una mes.

Chloris avicula.

Sit Philomela suo licet acceptissima cantu,
Et varios norit voce referre modos:
Si tamen excutias verum, mihi gloria maior,
Aut certe non est attribuenda minor.
Seu formam plumaeque velis conferre decorem,
Gratior est nobis, nobiliorque color.
Sive modum tempusque velis spectare canendi,
Vox minor est nobis, sed magis apta cano.
Illa tenebrosas gaudet cantare per auras,
Languida quando hominum pectora somnus habet.
Horum ego sed vigiles iucundis vocilus aures
Muloco vel totos ingeniosa dies.
Illa brevi auditur genialis tempore veris.
Quo durante canit, quo fugiente tacet.
Tempora sed finem statuum mihi nulla canendi:
Nonne igitur Chloris plus quoque laudis habet?

IN NUPTIAS D. IOHAN. [Abbr.: ?] GEDELmanni Germ. I. C. [Abbr.: ?] et Euphrosynae D. [Abbr.: ?] Michaelis Volandi, etc. filiae.

IMmensis dum Rhenus aquis late obruit agros,
Oppidaque in solite territat alta metu:


page 163, image: s171

Dumque nives nivibus gelida cumulantur ab Arcto,
Et gravis insueto frigore saevit hiems:
Ostensurus Amor vires matrisque suasque,
Idalio accensas concutit igne faces,
Urbs ubi Spira iacet formosis plena puellis,
Plenaque facundis nobilibusque viris.
Utque Gedelmannum studio videt indefesso
Tractantem causas, armaque dura fors:
Ilicet huic torquet validas in pectora flammas:
Iamque, ait, in nostro Iure disertus eris.
Nunc alia arma, alias causas tractabis amator,
Quas nec habet Speculum, quas neque Baldus habet
Nempe labor abis teneram exorare puellam;
Nec labor hic durus, sed tibi lusus erit.
Euphrosynam blandae Charites dixere: Volandus
Huic genitor, magni gloria magna fori.
Non adversa tuis erit, hoc tibi spondeo, votis:
Namque meas dudum sensit et ipsa faces.
Quas vis nulla hiemis, vis nulla exstinguet aquarum
Vuit ad extremos Cypria flamma rogos.
Laeta Venus sancto iungit nova foedera nexu,
Et facit ut nati sint rata dicta sui.
Par bene compositum; felicem vivite vitam,
Longaevique dies vincite Nestoreos.

AD MICHAELEM VOLANDUM I. C. [Abbr.: ?] et Camerae Imperialis Fiscalem, etc.

MAximus ut Caesar tibi nobilitatis honorem
Contulit, hos sacro reddidit ore sonos:
Quam doctrina, fides, meritum, sapientia, virtus
Nobilitant, vera nobilis ille mihi est.


page 164, image: s172

IN CALLIMACHUM NICODEMI Frischlini Poetae Laur. [Abbr.: ?]

CAllimachus superas si forte rediret ad auras,
Cuius mirata est Gracia tota lyram:
Atque suam aspiceret Romana in veste Camanam
Aut hos, aut similes ederet ore sonos:
Multa mihi debet numerosi Musa Propert I:
Verum ego Frischlino debeo plura meo.
Ille meos furtim numerosque secutus et artem est
Hic Latio totum me facit ore loqui.

AD STEPHANUM FEIRAbent, I. C. clariss. [Abbr.: ?]

ORnatissime vir, corona Iuris,
Phoebi gloria, amor novem sororum,
Quis non suspiciat, colatque, ametque
Te, nomenque tuum, quod est vel ipso
Melle dulcius, et mage appetendum.
Nam quis inter opus grave et labores
Non suspirat ad otia ac quietem?
Hoc tuum sonat indicatque suave,
Optatum, aureolumque, melleumque
Cognomen, quod in urbe, quodque in agre
Laeta voce canunt labore functi
Matronaque virique, quod vel ipsi
Armis depositis amant Tyranni,
Amant causidicique, iudicesque,
Amant Perides, amatque Phoebus,
Et Phoebi chorus omnis: imo et ipsa
Amant bruta animalia: imo et ipsa
Suspirant elementa, amatque caelum,
Et caeli, ut reor, incolae beati.


page 165, image: s173

Ergo cum te amet orbis omnis, omnes
Mihi tu quoqueam aberis per annos,
Ter felix Stephane, et novem sororum
Rara gloria, et utriusque Iuris.

Ad eiusdem cognomen allusio.

Tam grati iniustus, Stephane, es cognominis haeres:
Nam nec luce datur, nec tibi nocte quies.
Imo tibi requiem ipse negas atque otia, semper
Te multis onerans sollicitudinibus.
Ergo tibi aut aliud cognomen prorsus habendum est.
Aut assuescendum posse quiete frui.

Aliud.

GAudia post lacrimas, gratus post nubila Phoebus,
Et venit exhausto grata labore quies:
Cur ingrata tamen mors omnibus? una laborum
Quaemeta, ac fessis otia longa facit?

AD DANIELEM ROGErium Anglum.

LEgi pauca tuae, Rogeri, carmina Musae,
Romanus cecinit qualia Callimachus.
Verum, ut fama refert, magnum tibi, magne Poeta,
Dictavit vario carmine Phoebus opus.
Quod sine Chalcographa vulgetur ut arte per orbem,
Sic populi veniet nomen in ora tuum.
Nam si muta domi tua plectra lyramque recondas,
Nullus erit Musae, nullus et artis honos.

IN NAEVOLUM.

QUod mihi plus solito blandiris, Naevole, verbis
Suavibus addubito num sit habenda fides.
Hoc facit, insidias aliis qui construit: auceps
Decipit hac stolidas arte peritus aves.


page 166, image: s174

AD IOH. LAUTERBACH. P. I. [Abbr.: ?]

HEroum laudes, et Caesaris inclita facta
Dum celebras numeris, Iane Poeta, tuis:
Te simul attollens magnis Hercibus aequas,
Et niveis tecum Musa triumphat equis.
Donec et Heroum laudes et Caesaris acta
Vivent, vivet honor nominis usque tui.

AD SUAVIAM LAUTERBACHII.

Gaude Suaviater, quaterque gaude,
Fortunatior omnibus puellis.
Gaude Suavia, quod sacre Poeta
Arrisit tua forma, qui maritam
Te legit sibi, candidosque mores,
Honoremque tuae decusque formae,
Constantemque fidem tuam, tuumque
Sanctum carminibus suis amorem
Ad summi aurea vexit astra caeli.
Gaude Suavia, ter quaterque gaude,
Tuum posteritas in ore nomen
Suave semper habebit, et beatam
Te dicet, Nemesinque Lesbiamque
Postponet tibi, Cynthiaque laudes
Dicet laudibus his tuis minores.
Gaude Suaviater, quaterque gaude.
Fortunatior omnibus puellis.

AD ADAMUM SIBERUM Poetam cultiss. [Abbr.: ?]

AUrea felici quae fundis carmina vena,
Ex Aganippao non tibi fonte fluunt:
Sed geris aethereo saturatum nectare pectus.
Et movet ipse tibi linguam animumque Deus,


page 167, image: s175

Hinc tam rara tuos commendat gratia versus,
Vena tibi ex isto fonte, Sibere, fluit.

Ad Uxorem suam

DA semper, Blandina, loco mihi principe quicquid
Nostra culina boni
Continet: inverso qui ponunt ordine mensas,
Nil rationis habent,
Indicent: famulis etenim meliora remittunt
Fercula, cum stomachus
Iam fatuis satur est betis: vole des mihi prime
Optima quaeque loco.

DE VANITATE HUIUS MUNDI. ad Philipp. [Abbr.: ?] Camerarium I. C. [Abbr.: ?]

QUid miseri tanto studio affectamus honores,
Et cupimus terris et dare iura mari?
Quid prosunt auri ingentes atque aeris acerui,
Gemma quid a rubro litore missa iuvat?
Quidue voluptates orbis totius? in uno haes
Omnia momento mors violenta rapit.
Cum nihil hic igitur videat durabile mundus,
Spes sit in aethereis nostra, Philippe, bonis.

In Falernum.

AStrologus liquida periturum morte Falernun
Dixerat. hic omnes providus horret aquas.
Sed nimio indulgens noctesque diesque Lyaeo
Occidit. an falsum dixeris Astrologum?

Ad Nicrum fl. [Abbr.: ?]

Qui faciles quondam pleno de gurgite versus,
Nicer, mihi his sub collibus
Fundebas puero, cur iam melioribus annis
Difficilis es mihi pater?


page 168, image: s176

An quia sum factus pulchri novus accola Maeni,
Irasceris nunc hospiti?
Parce precor, solitumque mihi dilecte favorem
Praebe benignus. sic tuas
Efficiam Moeni resonent ut litora laudes,
Academiamque hanc inclitam.

Heidelbergae Anno 1571.

Ad Nicolaum Trelaeum Mosellanum.

Quos tibi dictavit facilis Clementia versus
Cur tenebris, Clemens dure, situque premis?
Forte pudet: vulgique times ne fabula fias,
Si tuus in dominam detegeretur amor.
Tolle metum, et ronchos fatui contemne popelli,
Haec tua erunt doctis carmina grata viris.

Ad eundem.

Consona quae veniant Gallis Germanica verbis,
Tu mira primus sedulitate notas.
Macte novo studio, digna celebrabere fama,
Praemiaque et laudem lingua ab utraque feres.

DE MICHAELE TOXITE, Medico et Poeta L. [Abbr.: ?]

Clarus erat iaculis, Medicina, ac carmine Phoebus:
Haec tria Toxiten iussit habere suum.
Aoniae assensere Deae: mox una sororum,
Hic, ait, a Phoebo patre secundus erit.

Ad Iohannem Lauterbachium P. L. [Abbr.: ?]

QUod tua dente nigro rodens Epigrammata livor
In te etiam foedo virus ab ore vomit;
Gratulor ingenioque tuo, doctisque Camenis:
Hunc comitem virtus inclita semper habet.


page 169, image: s177

Non habet invidiam vile et miserabile carmen,
Eximios Vates carpere livor amat.
Graecia progenuit magno quid matus Homero?
Hunc lacerare tamen Zoilus ausus erat.
Nec potuit sacro fera parcere lingua Maroni,
Et Momos habuit Naso Poeta suos.
Tu quoque, Purbachi, fato iam natus eodem,
Nomen ab aeterna posteritate feres.

AD EUNDEM DE BLANDINA SUA.

ME praesente tuos mea cum Blandina libellos
Versaret, cupidis perlegeretque oculis:
Erubuit simul ac vidit sua nomina, moxque
Iniecit niveas in mea colla manus.
Affigensque meis sua labra cor allina labris,
Cur, ait, hoc fidum non ego pectus amem?
Tu victura tuis mandas mea nomina chartis,
Te monitore alii me quoque laude vehunt.

Ad N. [Abbr.: ?] Clementem Trelaeum Mosell. [Abbr.: ?]

LAurea magnanimi culto de Principis horto
Cur offers, Clemens candide, serta mihi?
Rectius hac nostro dabis ornamenta Melisso:
Vel potius doctas his tibi cinge comas.
Pieris ornatam mease satis esse putabit
Populea religes si mihi fronde caput.

Heidelbergae.

AD CONRADUM DINNERUM I. C. [Abbr.: ?] et consiliarum Franc. [Abbr.: ?]

Hic ego te primum (memini) doctissime vidi
Dinnere, et visum egregias te propter amaus
Virtutes nu mero multas, cultumque beatis


page 170, image: s178

Artibus ingenium: sine quis feliciter aevum
Degere nemo potest, teneat licet omnia terra
Regna: sed inprimis nos coniunxere sorores
Aoniae, ateneris quae te erudiere, tibique
Aurea felici deducunt carmina vena,
Sive graves sacri numeros imitere Maronis,
Sine leves teneri versusque salesque Tibulli,
Pindariosve modos, et plectra sonantia Flaccis
Seu Graiae placeant Musae, placeantue Latinae,
Prompta fluit geminae scribenti copia linguae.
Quid referam ut bifidi numerosa volumina Iuris
Te pater Eridanus, mox Gallia viderit acri
Voluentem studio? Dein Spira diserta reversum,
Cultaque Phoebea redimitum tempora lauro
Consuetas docuit leges usumque forensem,
Quo sine iam nequeat vel Bartholus esse patronus:
Herbipolis tandem te laeta recepit, ubi ultro
Magna tibi patuit Friderici Principis aula,
Qui tecum curasque suas, sua gaudia tecum
Partitur, longasque senex sermonibus horas
Saepe trahit tecum: praesens ipse omnia vidi.
Dit faciant, Dinnere, diu sub Principe tali
Ambo felices degamus, et omnia nobis
Prospera succedant, Christo duce et auspice Christo.
Gloria tu Themidos vivas, ego gloria Phoebi,
Nostraque ventura celebrentur nomina saeclo.

Anno 1569.

Ad Iohann. [Abbr.: ?] Lauterbachium P. L. [Abbr.: ?]

CArmina dum Phoebo, dum carmina Casare magno
Digna canis variis, Iane diferte, modis:


page 171, image: s179

Laurea serta tibi Phoebus, dat maxima Casar
Ornamenta, tuum nobilitatque genus.
Felices, quoscumque probat cum Caesare Phoebus.
Gloria namque horum nescia mortis erit.

Ad Iohan. [Abbr.: ?] Gelsamerum I. C. [Abbr.: ?] et consiliarum Franc. [Abbr.: ?]

Notus eras facie prius, ingenioque sagaci,
Iane, mihi, ac culti viribus eloquis.
Sed te Pierios etiam coluisse recessus,
Et tam felici tangere plectra manu,
Tam facilesque modos, tam suaves fundere cantus,
Teste loquor Phoebo, nescius ante fui.
Ergo eris et posthac longe mihi carior isto
Nomine, quandoquidem te quoque Phoebus amat.

Ad Valentinum Muldnerum Med. [Abbr.: ?] Compatrem suum.

COmpater unde tuus sim, Muldnere optime, quaris
Uxor, et an mihi sit, vel tibi filiolus.
Huic ego compatres olim nos dico futuros,
Seu tibi contigerit, seu mihi progenies.
Illa tamen iurato etiam mihi credere non vulti
Femineum o plenum suspicione genus!

In nuptias eiusdem.

MUldnerum aspiciens loris Venus ire solutis
Et fugere lecti vincula
Stricta iugalis, ait:
Cessatum satis est, ades huc tandem, atque capistro,
Collo, superbe, hoc accipe,
Et tolerare iugum
Assuesce: en sociam vitae, dominamque cubilis
Felicitam tibi Virginem
Omine iungo bone.


page 172, image: s180

Felix coniugium felicia sidera vobis,
Et ipsa promittit Venus,
Et Veneris soboles.
Felici coniux faciet te prole parentem:
Vestramque Dea Felicitas
Incolet usque domum.

ARA BENEDICTO ARIAE MONTANO S. [Abbr.: ?] Theologiae D. [Abbr.: ?] et Poetae L. [Abbr.: ?] dedicata.

Hanc, Benedicte, tibi sacravi Pothius Aram,
Plurima qua viridem laurus opacat humum.
Quam liquidis semper Moenus pater irrigat undis,
Mollibus et Zephyri flatibus aura fovet.
Ara habet effigiemque tuam, titulosque decentes,
Editaque ingenii tot monumenta tui:
Quae colit haec, dignis et laudibus evehetatas
Postera, donec erunt flumina, terra, poli.
Quin ubi iam in cineres haec cuncta redegerit ignis,
Et nihil e tanta mole superfuerit:
Sancta tamen vivet tua Musa, canetque supremum
Inter Caelicolas tempus in omne patrem.
Interea mihi vive diu, clarissime Vates,
Et gratum hoc nostri pignus amoris habe.

Ad eundem.

Dum, Montane, tuos animo admirante libelles
Perlustro, videor mi super astra rapi,
Aligerosque audire choros, mentesque beatas,
Tergeminum laudant quae sine fine Deum.
Talia namque sonas divino carmina plectro,
Qualia nec cecinit Musa, nec ulla canet.


page 173, image: s181

DE STELLA NOVA ANNO 1572 exorta: ad Philipp. [Abbr.: ?] Geuderum Senatorem Norimberg. [Abbr.: ?]

QUalis Hyperboreo iam stella sub axere fulget,
Numquam visa prius: talis et illa fuit
Que generose tuo conspecta est tempore Honori,
Consule Romanas te moderante Aquilas.
Utque illam Italiae clades miseranda secuta est,
Gotthorum irrueret cum violenta manus:
Sic, reor, haec pestem, fera bella famemque minatur,
Et monet a Geticis multa timenda plagis.
Cumque cruentarit totum Mars impius orbem,
Forte aderit terris summa repente dies.
At quota pars animis haec signa, Philippe, recondit,
Cum posua ante pedes cernere nemo velit?

AD IULIUM MICILLUM I. C. [Abbr.: ?]

SEquana docuit numerosa volumina Iuris,
Lastrea certa tibi contulit Eridanus.
Magna Palatini reducens Ducis aula recepit,
Inter honoratos constituitque viros;
Consiliis quorum iustissimus utitur Heros,
Poscit ubi in dubiis patria rebus opem.
Hic quoque formosa te coniuge fata bearunt,
Divitiisque amplis, pignoribusque tori.
Tanta tibi ex animo bona gratulor, optime Iuli.
Inque dies veniant uberiora precor.

IN VITAM HUMANAM: ad Petrum Riterum Senator. Nor. [Abbr.: ?]

Alma dies vitam, tristem nox horrida mortem,
Tumulumque lectus denotat.
Grata dies cunctis: sed plena laboribus illas
Molestiisque est plurimis.


page 174, image: s182

Ingratae tenebrae; verum mortalibus aegris
Requiem afferunt dulcissimam.
Accipit et veluti nos vespere lectulus, et nos
Oriente reddit lumine:
Sic nos accipiet tumulus, reddetque vicissim,
Vocante rege Caelitum.
Ista, Ritere, animis noctesque diesque recursent.
Ut rebus hic inanibus
Posthabitis, superi meditemur gaudia regni.
Et lucis et vitae patrem.

Epigrammata DIVO MAXIMILIANO AUSTRIO II. scripta, cum in regem Rom. [Abbr.: ?] eligeretur Francofurti Anno 1562.

De principum concordia.

Saepe duces inter discor dia tristis oborta est.
Tractandum Imperii nomine si quid erat.
At nunc tantus amor, reverentia mutua tanta est,
Quanta prius nullo tempore visa fuit.
Scilicet hos magno sumunt a Caesare mores,
Quifacis ut toto regnet in orbe quies.

Electores.

Quod patriae faustum, nobisque sit utile cunctis,
Sit vitae felix Amiliane tuae:
Ecce tibi unanimes votis concordibus ultro
Romani Imperii regia sceptra damus.
Tu titulis istis, et tanto nomine dignum
Postmodo sic etiam te, velut ante, geras.
Et cum patre diu residens ad culmina rerum.
Imperii aeternum sis decus, Orbis amor.


page 175, image: s183

Religio.

Mille premant quamvis tua pectora, Rex die, curae,
Prima tamen nostri sit tibi cura decor.

Musae.

EX Helicone sacra lauri de fronde coronam
Hanc ferimus capiti, Maxmiliane, tuo:
Quam rosa, quam violae, quam rosmaris additus ornat,
Et grato quicquid pascit odore animum.
Tu doctas solito complectere amore Camenas,
Quae tua victuro carmine facta canent.

Ad Aquilam.

QUid volucrum regina alis plaudentibus auras
Concutis, et laetos fundis abore sonos?
Numquid honoratus movet haec tibi gaudia Rector,
Qui gerit imperii iam nova sceptra novi?
Sic habet, hinc plausus veniunt populique tuique,
Fulget et in toto purior orbe dies.

Pecuniae in Vulgus missae.

AEde coronatum sacra dum Curia Regem.
Excipit, et caelum plausibus omne sonat:
In densam populi turbam venit aureus imber,
Et legitur medio regia Gaza foro.
Clamaturque beatus io, Rex inclite, vivas,
Cuius ab auspiciis munera tanta fluunt.

Ignes nocturni.

LUciferis emensus equis spatia ardua mundi
Occulit Hesperio Phoebus in amne caput.
Exoritur mediis Moeni novus ignis in undis,
Et tenebras late lisce nitente fugat.
Hac simule flamma, validisque e moenibus urbis,
Turribus eque altis fulmina crebra tonant.


page 176, image: s184

Scilicet ista tuo, Rex magne, parantur honor,
Ut sint laetitiae publica signa novae.
Nec solum terras, sed et aurea sidera pulsant,
Audit et haec magni regia celsa Iovis.

AD BARTHOLOMAEUM HUbnerum Medicum Erphordianum.

Praemia quod medicis et rara et vilia dentur
In patria quereris, Bartholomae, tua.
Crede mihi, haud solum tenet hunc tua patria morem;
Commune est populis omnibus hoc vitium.
Consilium quivis et opem sibi postulat aeger,
Digna sed hinc medicus praemia rarus habet.

Ad Henricum Stephanum, amicum opt. [Abbr.: ?]

Quam tibi cum reliquis dedimus, Stephane optime, amicis,
Haud te digna satis lautaque cena fuit.
At tua quam nobis Musa ingeniosa remisit,
Divinum illa sapit nectar et ambrosiam;
Influit et tanta in sensus dulcedine, numquam
Ut satiari illa pectora docta queant.
Tanto igitur nostra praestantior est tua, quanto
Mens est mortali corpore nobilior.

AD P. [Abbr.: ?] MELISSUM.

CAra mihi queritur coniux, et plurimus aeger,
Paule, nimis longas me ire subinde vias.
Ast ego longa domi si segnior otia ducam,
Cognomen tuear qua ratione meum?

AD IANANTONIUM SARACENUM Medicum Genevensem.

Scire cupis quae sit rerum fortuna mearum:
Hos obiter versus perlege, certus eris.


page 177, image: s185

Me videt Herbipolis iam per duo lustra maritum,
Interea una meo filia nata toro est.
Spes generis monstrata: sed heu cito rapta reliquit
AEternam patri tristitiam et lacrimas.
Cetera sum felix, paucis contentus abundo,
Mente hilari, validis integer articulis/
Quod si iterum faciat mea me Blandina parentem,
Sorte mea magnos vincam ego, Iane, Duces.

Anno 1579.

TUMULUS MARIAE PFINTZINGAE, D. [Abbr.: ?] Christophori Herdesiani I. C. [Abbr.: ?] coniugis. Ipsa loquitur.

ET cinis ante fui, redigorque sepulta vicissim
In cinerem. hunc cinerem sed nova vita manet:
Nam velut artifices (licet hinc exempla petantur)
E cinere effingunt lucida vitra manus:
Sic olim mandante Deo cinis iste nitentem
Induet angelici corporis effigiem.
Tunc ego te rursum, dilecte marite, videbo,
Christophore, et socii pignora cara tori.
Interea nostri memorem pius exige vitam,
Et pater officium iam quoque matris age.

Ad Iohan. [Abbr.: ?] Cnipium Andronicum, S. Th. D. [Abbr.: ?]

Qui bene te notum non diligit, optime Cnipi,
Est rudis, et nullo carmen honore colit.
Tu Vatum spirans es Bibliotheca bonorum,
Eque tuo loquitur magnus Apollo sinu.

Ad Nicolaum Steinbergium Poetam L. C. [Abbr.: ?]

TE puerum Aonii nutritum in vertice montis
Esse, probat nomen, Nicole docte, tuum.


page 178, image: s186

Quid loquor? imo probant magis hoc tua carmina: priscis
Vatibus et Clario carmina digna Deo. (
Digna quibus magni celebrentur Caesaris acta,
Qui tibi laurigero cinxit honore caput.

Ad Nicolaum Megelinum, Med. [Abbr.: ?]

CErta quod humanas iungit concordia mentes,
Aut contra his certae sunt inimicitiae:
Haud dubie astriferis dimanat ab orbibu: unde
Rerum et naturae semina cuncta fluunt.
Sic mihi Bersmanus, sic Crusius, atque Melissus
Diligitur: sic te iam, Megeline, colo:
Atque alios, quibus est similis sub pectore virtus:
Cumque malis constans est mihi dissidium.
Seu bona seu mala sit natura, bonosue malosue
Ingenii mores occuluisse nequit.

De Felicitate Nicolai Rudingeri.

QUod vivo genitore tuo tua filia nuper
Te de legitimo coniuge fecit avum,
Gratulor, et plures animo gaudente nepotes
Opto secuturis messibus ut videas:
Limina qui veniant ad avita, tibique supremae
Longa senectutis taedia discutiant.
Orbus ego interea dilectae funera natae
Defleo, quae sola atque unica mi fuerat.
Dii faciant iterum Blandina tumescere ventrem
Sentiat, et sexum e meliore beet.

IN LIBROS DE EDUCATIONE liberorum a M. Ant. [Abbr.: ?] Mokero conscriptos.

Qua ratione pater dulces sua pignora, natos
Erudiat tener is prorsus ab unguiculis,


page 179, image: s187

Perfectum libris docet his Mokerus ad unguem,
Alter et ut Theseus fila sequenda trahit.
Hanc quicumque viam pede non errante sequetur.
Ingenio celebris, corpore sanus erit.
Utilis et patriae vivet, carusque propinquis,
Et feret aeternum post sua fata decus.

AD NOBILEM VIRUM MARTInum a Thann, Eq. [Abbr.: ?] Francum.

MElli legas tecum volucres dum conspicor, atque
Me puerum ut quendam laeserit una queror,
Ilicet una ferit malam mi irata sinistram,
Cogit et indignos me edere voce sonos.
Hic tu, sed merito, rides, Martine, dolentem
Nam fugere illa, olimque nocuere, decet.

DE OBITU IOACHIMI Camerarii, viri clarissimi.

Ergo tristia fata sustulerunt
Magnum illum Camerariuna? huius aus
Lumen eximium, decusque: septem
Qui decennia, quatturo Decembres
Vita, luciferosque sex peregit,
Florens perpetuo vigore mentis,
Nec non robore corporis, nisi illum
Calculi dolor improbus, senecta
Infestus comes, ultimo occupasset:
Potens eloquio utriusque lingua,
Et vincto pariter pede et soluto,
Magna copia ceu docet librorum,
Quos orbis legit approbatque totus.
Nec mutus modo profuit magister,


page 180, image: s188

Sed viva quoque voce, quam frequenti
Nunc heu cum gemitu et dolore maesta
Scholae pulpita Lipsicae requirunt.
Felix progenie, nepotibusque,
Que solatia sunt senum suprema:
Felix divitiis, agris, amicis
Claris stemmate, et optimis patronis,
Quos inter quoque principes, et ipsi
Suo tempore Caesares fuere.
Tandem aevi satur huius et laborum,
Vinclis corporis exolutus oras
Caelestes adiit: patrisque summi
Omnes quem coluit pie per annos)
Aspectu fruitur beatus almo,
Natis atque nepotibus, virisque
Bonis omnibus hic sui relinquens
Et desiderium grave, et dolores,
Plena ac flumina lacrimationum.

De eodem.

Qui Phoebum Camerarium utriusque
Linguae et nobilium artium vocavit,
Et vere ille quidem et bene est loquutus;
Verum is nomine digniore dignus:
Namque lumina vincit ille Phoebi,
Qui post funus et ultimas tenebras
Lumen suppeditat perenne terris.

Ad eundem.

Iam septem numerans, Ioachime, decennia vitae,
Bisque duas hiemes, morte solutus obis:
Sed vivit vivetque omnes tua fama per annos,
Et Latio et Graio parta tibi calamo.


page 181, image: s189

Felix post obitum potuit qui vivere terris,
Sidereasque pia mente habitare domos.

De eodem.

Bis septem lustris aevi Camerarius annos
Quattuor addiderat quando volens obiit.
Hunc tamen exstinctum iuvenili aetate putavit,
Qui lacrimas vidit, Lipsia docta, tuas.

In Nuptias ANDREAE SCHEFFERI I. C. [Abbr.: ?] et Magdalenae Helferichae virg. honestiss. [Abbr.: ?]

Adeste Hendecasyllabi frequentes,
Et vos o Veneres Cupidinesque,
Non illae Veneres Catullianas,
Vatis nequitiae proterviores,
Sed castae Veneres Cupidinesque,
Et risus teneri, et ioci, et lepores,
Huc huc ferte pedem gradu citato,
Pro me Lipsiacam petetis urbem,
Qua non Misnia pulchra pulchriorem,
Qua non Misnia docta doctiorem,
Dives non videt oraditiorem,
Hic iam (Numine sic iubente) nostro
Scheffero datur Helferichagnata,
Scheffero bona Magdalena nubit,
Prudens, nobilis, et pudica virgo,
Donis omnibus omnium Dearum
Exornata, decus puellularum,
Quotquot Lipsia delicata nutrit.
Haec vos excipiet manu tenella,
Haec vosterque quaterque basiabit,


page 182, image: s190

Haec vos lacteolum in sinum recondes
Inter turgidulas suas papillas:
Hinc vestri numeri repente fient
Dulci nectare, saccaroque puro,
Et melle ambrosiaque dulciores.
O vos Hendeca syllabos beatos,
Quanta gaudia, quanta vos voluptas,
Quae vos deliciae manent? Cupido
Vobis quas malus invidere possit,
Quas optet sibi fabulosus ille
Vatum Iuppiter, improbusque Mavors
Spernens auricomae sinum Diones,
Spernens auricomae torum Diones.
Illis coniugibus, novisque sponsis
Vos pro me comites subite templum,
Et sanctas bona verba proni ad aras
Brevi dicite carmine: illa utrique
Felix copula sit, bonum sit omen,
Fausto sidere fiat hic maritus,
Fausto sidere fiat haec marita,
Ambobus studium sit unum, ut unus
Lectus, una fides, amorque sanctus
Fida haec pectora mentes
Iam nunc tam valida alliget catena,
Albae tempus ad ultimum ut senectae
Duret connubiale foedus istud
Constans, inviolabile, et fidelis
Exemplum maneat perenne amoris,
Quod ventura dies, et omnis aetas
Perre commemoret, sequatur, omnis


page 183, image: s191

Pater filiolo unico quod optet,
Mater filiolae, soror sorori,
Fratri frater, avus pio nepoti.
A templo ad tabula dapesque festas
Una adibitis, et iocosa Bacchi
Patris munera; liber aliores
Cuius munere collocutiones
Consuerunt fluere, et leves cachinni.
Cantusque et citharae sonant canorae,
Sequuntur choreae, sequuntur udis
Labris basia, mutuique lusus,
Amplexusque, iocique, mutuique
Ignes, quos vagus aureis Cupido
Pennis ventilat, ipsa Cypris afflat,
Iucundoque alimenta dat furori:
Nil Baccho sine suave, nilque laetum est.
Hic Vatum chorus elegantiorum
Musas inter Apollinemque myrto
Et lauri foliis caput revinctus
Certabit numeris modo his, modo illis:
Quos inter Latiae decus Camenae,
Et linguae pariter decus Pelasgae,
Bersmanus genio Tibulliano
Fundet carmina dulciora melle,
Priscisque aemula carminum magistris.
Bersmanum ingeniis et arte claris
Vicissim excipient pares canendo
Strasburgi unanimes bonique fratres:
Iacobus gravis ore, versibusque
AEterno resonans Marone digna:


page 184, image: s192

Et praestans Elegis choris Abelus,
Atque idem Themidis minister almae.
Illis se socium canorus addet
Finckelthusius et sacris Camenis
Dilectus iuvenis, patrique Phoebo.
Hi, pluresque alii, et genus parentum,
Et morum decus, atque formae honorem,
Candoremque animi novae maritae
Tradent carmine posteris legenaa,
Nec Sponsi patriam et genus tacebunt,
Quosque impenderit arduis labores
Per vigil studiis, quot et per annos,
Quaeque insignia honoris atque laudum
Excelso ingenio sit assecutus,
Quae porro quoque consequi laboret,
Indefessus et acer usque miles
In castrisque, foroque, legibusque,
Magnus quas tulit Imperator orbi
Iustus nomine, reque iustus idem.
Haec et plura canent quibus Minerva
Vires ingenii beatiores,
Viresque eloquii dedit potentis.
At vos Hendecasyllabi mei, vos
Cum festum geniale nuptiarum
Explerum fuerit, salute dicta,
At nos huc celerem pedem referte,
Et me participem facetiarum
Reddite omnium, et omnium leporum:
Absentes etiam ut fruamur illis
Sola commemoratione, quando


page 185, image: s193

Est praesentibus iis frui negatum.
Ergo o Hendecasyllabi mei, iam
Ad plausus choreasque nuptiarum
Laeti abite, redite laetiores.

De Gregorio Bersmano Poeta cultiss. [Abbr.: ?]

ELocuto teneros dum format alitque Poetas
Bersmanus Clarii fama decusque chori,
Ipse pater Vatum Vatem admiratus, et alto
Ingenio exclamat par hic et arte mihi est.

De eodem.

IN nova migrarent animae si corpora, Vatis
Cultum Tibulli spiritum
Pectori inesse tuo, Bersmanne diserte, putarem,
Elegos poliret qui tuos.

DE MAGDALENA H. [Abbr.: ?] ELBORNIA, eiusdem Vatis coniuge honestiss. [Abbr.: ?]

MAgdalin e puro genitrix pulcherrima fonte
Prognatam sanctis moribus udiit,
Hic ubi perpetuam dulces fixere Camenae
Sedem inter Nymphas, Urbs Philyrea, tuas.
Illam animi donis insignem, et honore figurae,
Bersmanno Phoebus donat habere suo,
Atque ait, Hanc digno celebrabis carmine Vates,
Cui pura e pleno gurgite vena fluit.

AD IACOBUM STRASBURGUM Poetam doctiss. [Abbr.: ?]

Cum fer a flama tuas, Strasburge, absumeret aedes,
Pieridum laceris turba novena comis
Flevit, et uberibus lacrimis exstinguere flammas
Conata est frustra, maestaque condoluit:


page 186, image: s194

At Phoebus, Saevi ignis edax quantum libet, inquit,
Et tu diva rotis nixa volubilibus:
Longe alias strasburgus opes hic munere nostro
Possidet, aequatem quae superis faciunt.

TUMULUS GULIELMI HUTteni Bernhardi filii.

Hac Gulielmus humo post fata suprema quiescit,
Qui spes Huttenae maxima gentis erat.
Undecimum vitae vix dum compleverat annum,
Sanguineo fluxu ventris ut interiit.
Iuncta cubat fratri soror anna: hanc tempore eodem
Infantem simili mors tulit atra lue.
Sidereis animae degunt in sedibus: illis
Hos titulos posuit maestus uterque parens.
Quid miseri ab nobis longi spem fingimus aevi?
Cum fragili similis vita sit ista vitro.

Aliud.

Dum nimium properant Gulielmo stamina Parcae
Ducere, disrupto stamine vita fugit.
Cumque iterum vellent ea nectere, Mors fera clamat,
Parcite: rupta semel continuare nefas.

DE ERASMO NEUSTETTERO, cognomento Sturmero etc.

Graeca senem historiae veteres didicisse Catonem,
Et laudem hoc studio promer visse ferunt.
Iam quoque Graeca meus discit Sturmerus eadem
Actate, at curis pluribus implicitus.
Adde, quod ipse trium linguarum est ante peritus,
Eloquii ut taceam flumina Teutonici.
Ergo Francus eques veluti pietate Catonem,
Sic etiam linguis vincit et ingenio.


page 187, image: s195

AD GREGORIUM BERSMANUM.

ELicuisse tibi lacrimas mea carmina nuper,
Teque diu affirmas nil potuisse loqui.
Fata, precor, te laeta iterum, Bersmane, revisant.
Et redeat pulsa nube serena dies:
Ut vice mutata scribam quae gaudia possint
Afferre et risus deliciasque tibi.
Interea praesens animum spes erigat: hora
Quam minime credis grata supervenies.

AD G. [Abbr.: ?] LUDOVICUM HUTTEnum Equitem Francum.

EBrietas genitrix vitiorum iure vocetur:
Hoc quia fonte mali profluit omne genus.
At vitae custos diuturnae, altrixque salutis,
Virtutum estque parens aurea Sobrietas.
Hanc, Ludovice, colis, studioque amplecteris omnis:
Praelsa sed Bacchi perniciosa fugis.
Macte, Huttene, animo contra tua saecula recto,
Atque armis pessum da fera monstra tuis.
Monstra puto segetem vitiorum, pessima mater
Per fora perque domos quae parit ebrietas.
Crede mihi, aeternum virtutis in arce tropaeum
Victori ipsa tibi Nobilitas statuet.

AD IACOBUM STRASBURGUM.

OMe felicem medicum, te iudice, cuius
Dexter a non solum corpora fessa iuvat:
Verum et carminibus mordaces pellere curas,
Afflictosque potest exhilarare animos.
Quod si vera canis de me, Strasburge, Galenus
Cesserit ipse mihi, cesserit Hippocrates.


page 188, image: s196

AD IOHAN. [Abbr.: ?] SCHORAM I. C. [Abbr.: ?]

Octo mihi coniux fuerat sociata per annos,
Et deder at lecto pignora nulla meo.
Saepe ego tristis eram, saepe indignabar, et omnis
Spes abiecta meae posteritatis erat,
Cum mea fecundum Blandina tumescere ventrem,
Optatumque diu crescere sensit onus.
Hinc disco aetherei bonitas sit quanta parentis,
Et quam mirandis det sua dona modis.
Cum tua, Iane, putes vota irrita cuncta fuisse,
Nullaque spes superest, ille dat, ille iuvat.

TUMULUS CHRISTOPHORI Schellenbergii, Poetae elegantiss. [Abbr.: ?]

Hac Vates requiem ducit Schelnbergius urna,
Cui fuit arcta domi res: sed mens conscia recti,
Coniugium felix, proles numerosa, beatum
Ingeniam, cuius monumenta legentur in orbe,
Dum Latiae vivent et erunt in honore Caniaenae.
Tot bona quis Regum neget anteferenda triumphis?

AD GREGORIUM BERSMAnum amicum cariss. [Abbr.: ?]

TEmporis ergo huius mores et bella perosus.
Apostoli votum facis
Dissolvi cupiens, meliorem et vivere vitam
Inter beatos Caelites?
Illa quidem pietas aevo rarissima nostro
Est digna laude maxima:
At viduam cui tu moriturus, amice, puellam
Linques? tuaene tam cito
Coniugis amplexu carae divellier optas?
Casto gerentis in utere


page 189, image: s197

Partem aliquam, Bersmanne, tui: misera illa periret,
Sequeretur et te mortuum.
Ergo sume animos, et spem, Bersmanne, virilem,
Summique Regis invoca
Numen et auxilium: praesto ille vocantibus esse
Amat, suosque protegit.

AD EUNDEM BERSMANUM.

Munus exiguum, Poeta magne,
Quod misi tibi nuper, ipse tanti
Facis, magnificum me ut esse regem
Oportere putes: sed heus, amice,
Si Deus tua vota liberalis
Audiens mihi det talenta Croesi,
Detque urbes, populosque ditiores,
Et magnum faciat repente Regem;
Spectarer Tyrio superbus ostro,
Stiparent equites foras euntem,
Stiparent pedites domi morantem,
In auro mihi cena poneretur,
Egemma biberem: novique honores
Mutarent animum ilico priorem,
Curisque implicitum novis tenerent,
Et mole obruerent negotiorum
Sic, ut carmina doct, carminumque
Auctores simul, et novem Camenas
Cum Phoebo unius assis aestimarem.
Rogas talis an ipse sim futurus,
Si fiam locuples potensque Princeps?
Sane id credibile est, amice. namque
Morem hunc Principibusque Regibusque
Fere esse omnibus et fuisse conflat.


page 190, image: s198

Regales igitur valete honores,
Aurum, gemma, et opes valete regum.
Sit, qui nunc mihi census est, minorue,
Sit mens libera, sit salubre corpus,
Sit vestis popularis et supellex,
Sit lis nulla foris domive nobis,
Sint Musae comites paterque Phoebus,
Amicos habeam bonos Poetas,
Qui vivum celebrent suis libellis,
Grato et carmine defleant sepultum.
Hanc, Bersmane, mihi precare vitam,
Hanc, Bersmane, mihi precare mortem,
Et regnum tibi habe et talenta Croesi.

De praematura Ioachimi Cam. [Abbr.: ?] Medicicanicie.

PRudentem aequiparas, Camerari docte, senectam
Ante annos: hinc canicies tua praevenit annos.

AD VITUM CREBSERUM I. C. [Abbr.: ?]

SI validus longum, si quaeris vivere filix,
Secretum vitae, Vite, sequaris iter.

AD NICOLAUM RUDINGERUM.

TE iuvenem esse putat qui cernit parte sinistra,
Parte videns dextra te putat esse senem.
Quid sibi vult facies hicolor? te scilicet annis
Esse notat iuvenem, mente animoque senem.

De eodem.

CUlta Rudingerus residens ad flumina Moeni
Dum canit Aonio carmina digna choro:
Credidit esse patrem, colloque infusa canentis
Oscula fert pressis Calliopea genis:
At barbam aspiciens in dextra parte senilem,
Mox se deceptam sensit et erubuit.


page 191, image: s199

DE BARBA EIUSDEM.

PArva Rudimgeros habet urbs Vverthemia plures,
Haud tamen eiusdem sanguinis et stuaii.
Ergo suum cupiens facie insignire Poetam
Mercurius virga mirifica tetigit
Maxillam leviter dextram: pars protinus illa
Visa fuit barbae candida, nigra prius.

In Aulum.

IN me liberius quod nuper es, Aule, iocatus,
Ut tibi dem veniam supplice voce rogas.
Nil opus est precibus: tua nil me dicta movebant.
Nam suber int capiti vina iocosa tuo.

AD R. D. [Abbr.: ?] IOHANNEM BURCKHARdum, Coenobior. Bantz et Schwarzach Abbatem digniss. [Abbr.: ?]

Alter ab undecimo iam pene effluxerat annas
Post misera agresti bella peracta manu,
Idibus Octobris superas in luminis auras
Editus ut gravida sum genitrice puer.
Tempore tu mecum, Burckharde, es natus eodem,
Me tamen es paucis luciferis senior.
Vique prior genitus, sic te quoque fata priori,
Et magis illustri constituere loco.
Sic age sic Spartam decoremus uterque Iehovae
Munere concessam, ut candida posteritas
Et nostrum ventura memor per saecula vivat,
Et studia amborum certet honesta sequi.

IN OBITUM CONRADI ALbini, Patricii Francof. [Abbr.: ?]

Mors fera surpuerat dilectam peste marita n
Aibino. impatiens ipse doloris, at,


page 192, image: s200

Vel mihi redde meam morso saevissima vitam,
Vel me etiam iaculis confice dira tuis.
Nec mora, mortifera transfixus arundine pectus
Innocuam intrepido reddidit ore animam.
Sic quos felici thalamo coniunxerat olim,
Nunc infelici iungit amor tumulo.

IN SYMBOLUM AND. [Abbr.: ?] REUSSII, Rei pub. [Abbr.: ?] Vratislaviensis Secretarii.

Vita salusque Deo mea nititur: hic mihi turris
AEnea, et est instar militis innumeri.
Ille ferebat opem suppresso hostilibus armis,
Et mihi praesentem porrigit usque manum.

BRUNONI SEIDELIO MED. [Abbr.: ?] et Poetae celeberr. [Abbr.: ?]

QUale viatori rapido fons vivus in aestu,
Tale mihi est carmen, candide Bruno, tuum,
Quo miserae defles incommoda plurima vitae;
Dissidia in templis, bella cruenta foris.
Tandem animo penetrans nubes et sidera, Christi
Conspectu frueris colloquioque Dei.
Atque meam pariter rapis ad supera ardua mentem,
Dum Christi cunas et benefacta canis.
Ecce sequor: valeant et opes, et inania vitae
Somnia, me caeli regna beata vocant.
Hic ego cum Brunone meo, coetuque piorum,
Christe Deus, laudes usque sonabo tuas.

GREGORIO BERSMANO S. [Abbr.: ?]

Ecce catenatos inter, Bersmane, labores
Fert solatiolum dulce marita tibi:
Imo Deus: nam certa Dei sunt munera proles,
Quo ceu fonte fluunt omnia nostra bona.


page 193, image: s201

Gratulor ex animo sortem hanc tibi, candide Vates.
Et mea vota tuis iungo simul precibus:
Ut cum matre puer longos tibi vivat in annos,
Diminuant curas illaque et ille tuas.

Ad eiusdem Bersmani filiolum.

Gregori Petre, Vitae in huius auras
Nuper edite matre Lamprocrene,
Bersmanoque parente, care salve,
Et Mellite puer, favente caelo
Puer sideribusque nate faustis,
Salve ter, quater: ut tui libenter
Natalis video beata signa!
Sol a culmine non procul supremo
Nonam in Piscibus obtinere sedem
Laetus conspicitur, locoque eodem
Natus Pleiade: Cypris alma Marti
Et Lunae sociata summam olympi
Arcem possidet, haud timens propinqui
Tauri Cornua: Iuppiter secundam
Captus Virgine: sextam habet severus
Domum Falcifer accubante Capro.
Gaude parvule ter, quaterque gaude?
Felicem astra tibi benigna vitam,
Honoresque sacros, opesque, et alti
Promittunt animi beata dona,
Favoremque ducum potentiorum,
Et Demosthenis ora, copiamque
Fandi Nestoream: parente magno
Nec olim miner ipse eris Poeta,
Sive grandiloqui tubam Maronis,
Seu blandi citharam veles Tibulli,


page 194, image: s202

Seu docti numeros lyramque Flacci,
Surgerent faciles tibi Camenae
Ultro materiamque, congruosque
Modos, verba suit et apta rebus.
Salve parue puer, diuque vive,
Et ridere parentibus, iocosque
Dulcesque incipe iam movere lusus.

In Bibliothecam Fichardianam.

SCriptorum monumenta animo celeberrima voluens
Sumptibus haud modicis empta, Ficharde, tibi;
Et numerum ingentem miror, tamque ordine pulchre
Dispositu, et titulis cuncta notata suis.
Huc redeant sacri, caelestia pectora, Vates,
Qui cecinere almi iussa verenda Dei:
Huc redeant Arabes, Graeci, veteresque Latini,
Qui medica aeternum nomen ab arte tenent:
Sacrarum redeant legum Iurisque periti,
Rhetores, et famae nobilis Historici:
Antiqui redeant, genus immortale, Poeta,
Roma superba tui, Graecia docta tui:
Denique Phoebe pater Musis comitantibus adsis,
Sanctaque Musarum numina quisquis amas:
Omnes ingeniis hic convenientia vestris,
Librorum et raras invenietis opes.
Salvete allustres animae, aeternumque valete,
Tam pretiosa quibus seribere cura fuit.
Dii faveant nostris et dent bona fata libellis,
Ut legar hoc olim Posthius in numero.
Tuque adeo longum, Vir laudatissime, salve,
Crescat ut haec studio bibliotheac tuo.


page 195, image: s203

AD SENATUM GEILHUSANUM de tabulis Iudicalibus D. [Abbr.: ?] Melchioris Weissenbergeri, I. V. L. [Abbr.: ?] et Syndici ibidem.

Ille decus patriae, et vestri laus magna Senatus
Melchior eloquio consilioque potens,
Quis credat? curas inter variosque labores,
Quales assidue curia vestra parit,
Praeclarum hoc confecit opus, quo Iuris et aequi
Norma velut puro cernitur in speculo.
Publica quo gaudent iam commoda, quodque per avum
Postgeniti cupidis mentibus omne legent.
Vos agite auctori vestris e cuibus orte
Digna ultro grati praemia ferte patres.
Atque viri laudes annalibus addite, nomen
Huius ut usque sonent Curia, templa, forum.

AD IOHANNEM IACOBUM Boissartum Vesuntinum.

VOtum, docte Iacobe, Posthianum
Passim carminibus tuis probari
Sane gaudeo plurimum, tuique
Optarim similes habere plures.
Namque propositum meum illud, atque
Carmen audio displicere multis,
Udi bella quibus placent Lyaei.
Verum id aequo animo mihi ferendum est.
Quod sensi prius ipsemet futurum,
Et dixi quoque saepius futurum
Ante, quam mea prodiere vota.
Qua ductus ratione quaeris? atrox
Veritas odium parit, nec umquam
Solent optima pluribus probari.


page 196, image: s204

IN HIPPOCRATIS APHORISMOS ab Andrea Ellingero carmine redditos.

ELysiis iterum si forte rediret ab oris
Hippocrates medici gloria prima chori,
Et sua Romanis oracula versa Camenis
Aspiceret: tali solveret ora sono:
Hos legite, hos medici numeros ediscite, nostri
Quos Ellingeri candidae Musa dedit.
Carmina nempe animis infixa tenacius haerent,
Hincque adeo scriptis lux venit ampla meis.

IN SACROS HYMNOS AB eodem Ellingero emendatos.

HYmnos composuit multos veneranda vetustas:
Leges in his sed carminis
Libera neglexit saepe, et rudioribus usa est
Simplex loquendi formulis.
Illis quicquid erat vitii Ellingerus ademit,
Meliora ubique suggerens.
Splendor in his Latiae et fulget nunc gratia lingua,
(ertisque constant legibus
(armina sacra: sacrae meritis pro talibus illi
Musae coronam lauream
Imposuere, virique ferunt super athera nomen,
Nomen polo notissimum.

Ad eundem.

Quod mea circumdas viridanti tempora laure,
Et tanto nostros tollis honore modos,
Raptus amore mei facis, Ellingere, sed idem
Occaecat recti lumina iudicii.
Est tamen ille mihi (fateor) gratissimus error.
Maxima namque tui signa favoris habet.


page 197, image: s205

Thomae Poppelio Belchrysio.

Quod novum ac lepidum mihi libellum
Dedicas Epigrammatum tuorum,
Poppeli optime, signa certa amoris
Tui perspicio inde, maximasque
Primum ago tibi gratias, tuamque
Laetus excipio osculorque Musam,
Pro meaque tuebor hanc virili,
Ceu caros soleo tueri ocellos.
Dein vero tibi gratulor, Camenae
Cui dant scribere tam venusta tamque
Docta carmina, quae suavitate
Mira atque insolita eruditiorum
Oblectant hominum attrahuntque mentes.
Perge sic age, amice docte,
Perge sic operari, Apollinique: Christo
Victurum dabit hic in orbe nomen:
Beatam dabit ille vitam olympo.

In Vitam aulicam, ad P. [Abbr.: ?] Melissum.

Qui trahere infelix specioso in carcere vitam.
Cunctaque dura pati vult sponte, moretur in aula.
Qui seruis seruire, moram qui ferre recusat,
Seque irridendum praebere, recedat ab aula.
Spemque metumque inter dubius qui vivere non vult,
Omnia qui nescit simulare, recedat ab aula.
Qui vere esse pius, qui sobrius esse laborat,
Quique valere diu, nocituram deferat aulam.
Aula locus fortuna suos ubi lubrica lusus
Ludit, et exaltat nunc hos, nunc deicit illos.
Aula mare est quo non aliud furiosius ullum,
Non, quo naufragium contingit crebrius, ullum.


page 198, image: s206

Aula fera est capitum multorum bellua, servos
Pessundans plerumque suos: o terque quaterque
Infelix fatua quicumque senescit in aula:
At contra felix o terque, Melisse, quaterque,
Ambiguam sapiens iuvenis qui liquerit aulam.

AD HENRICUM PETRAEUM Scholae Francofurtensis Rectorem

Quod scholae celebris celebri in urbe
Docta sceptra tenes, Petraee, honorem
Laetus hunc tibi gratulor: Labores
Quamvis officium sequantur illud
Magni atque assidui, parumque grati,
Ut nunc sunt homines, mala ut inventus.
Munus esse tamen patri supremo
Et gratissimum, et haud minus placere
Hoc illi statuas, amice, summa
Quam si sceptra tibi regenda magni
Cuiusdam imperii dedisset: imo
Nulla regia sceptra comparari
Sceptris utilibus queunt scholarum.
Nam quae vita foret, statusque rerum,
Quanta barbaries ubique, mentes
Si rudes iuvenum institutione
Magistrisque fidelibus carerent?
Nulla religio, pudorque nullus,
Nullus institiae modus, nec esset
Virtus ulla: suo sed arbitratis
Vitam aegere more bestiarum.
Neglecta Ratione cernerentur
Mortales miseri: domus nec ulla,
Nec Res publica permaneret usquam.


page 199, image: s207

His demptis penitus, nec ulla regna
Toto in orbe queant, nec esse Reges.
Magnorum ergo superba sceptra Regum
Concedant ferulis piis Scholarum:
Scholis aurea cedat aula, cedant
Aulici gravibus Scholae magistris,
Cedant et minimis Scholae ministris.
Quibus nil magis utile et necesse est.
Quare illum tibi, ini Petraee, honorem,
Istos ac tibi gratulor labores.
Nempe honos comitem trahit laborem,
Victurumque parit labos honorem.

AD MICHAEAM UBISERUM P. L. [Abbr.: ?]

QUam tibi sunt faciles, Ubisere, ad carmina Musae,
Tam mihi nunc versa sunt vice difficiles.
Et merito: Hippocratem quoniam Mesuemque secutus,
Deserui Aonios tempora longa choros.
Sed licet ipse nihil scribam; tamen usque Poetas
Et foveo, et tamquam numina suspicio.
Hi quoque iam vivum celebrant, olimque sepulti
Deflebunt tristes funeris exsequias.
Pro quibus officiis nolim mihi divitis auri
Pondera, non rubri lucida dona maris.
Ista aliis etenim post fata relinquere cogar,
Qui nostri immemores post breve tempus erunt.
At longam tribuent Vatum mihi carmina vitam,
Et spargent toto nomen in orbe meum.

Ad Petrum Hackium Batavum.

Quam scriptis mihi litteris salutem
Misisti procul a Nicri sonantis


page 200, image: s208

Curvo litore, et urbe Principali,
Quam Musaeque colunt, paterque Phoebus,
Candidissime Petre, mente laeta
Accepi, mage nec venire gratum
Quicquam mi potuisset: ipse namque
Sum nullo penitus labore nactus,
Votis quod tacitus diu expetivi,
Nempe amicitiam tuam, tuaeque
Docta carmina gratiamque Musae:
Quae tu ultro mihi tam benignus offers,
Cunctantemque prior vocas amica
Ad certamina litterarum: in illis
Haud lubens tibi, Petre culte, cedam,
Schribendi numero frequentiaque:
Ut nec officiis, fide, atque amore
Vinci me patiar: paratus at sum
Vinci carminibus lepore tinctis
Musaeo, et varia eruditione,
Qua Phoebus pater et novem sorores
Pectus atque animum tibi replerunt.

AD THOMAM POPPELIum Belechrysium.

Quid nostrae tantum laudas Epigrammata Musae,
Illaque vel Phoebo digna canente putas?
Ipse libens equidem, Belchrysi candide, palman
Do tibi, do Musae laurea serta tuae.
Me siquidem longe superas me iudice, longe
Carminibus cedunt carmina nostra tuis.
Quid cessas cultos animi depromere fetaus?
Quid surdas famae claudis, amice, fores?


page 201, image: s209

Epitaphium D. [Abbr.: ?] Alberti Baronis Lympurgici.

Hoc lapide Albertus tegitur Lympurgieus Heros,
Maximus ingenio, nec pietate minor.
Ardua qui patriae curare negotia doctus,
Damna bonis cavit plurima consiliis.
Vita quater demos unumque peregerat annes
Illius, e vivis raptus ut interiit.
Exstinctum flevit supremus et infimus ordo,
Fama sed exstingui nominis ampla nequit.

Aliud.

Quo, Lympurge, iaces tumulo, tumulatur eodem
Ingens Franconici lumen honorque soli.

Epitaphium D. [Abbr.: ?] BALTHASARIS AB HELLU, Cancellarii Wirzeburgici.

Balthasar hoc requiem ducit post fata sepulcre,
Qui genus a claris nobile duxit avis.
Eloquio praestans, et rebus natus agendis,
Non sine laude suo praefuit officio.
Novit id Herbipolis, novit Germania tota,
Huius et est magni Caesaris aula memor.
Haud senio fractus, rodente sed ulcere partem
Vesicae, lenta morte miser periit.
Nunc gravibus curis omnique dolore solutus
Spiritus astrigeri vivit in arce poli.

Ad Reverendiss. [Abbr.: ?] Principem suum.

Maesta diu Herbipolis tua, laudatissime Princeps,
Cumque ipsa Herbipoli Francia tota, fuit,
Te longas ducente moras ad flumina Rheni,
Regum ubi sanctorum corpora trina latent.


page 202, image: s210

At iam te auspiciis felicibus inde reverso,
Francia tota simul gaudet et Herbipolis.
Proque salute tua grates agit Omnipotenti,
Proque salute tua publica vota facit:
Gaudeat ut longum te principe Francica tellus,
Perpetuum et Moeno pax sit amica tuo.

Ad Laurentium Schradaeum I. C. [Abbr.: ?]

Quid cunctaris adhuc veterum monumenta sepulcrum
Edere victuris sculpta voluminibus?
Quae tibi sunt multo quondam congesta labore,
Dum facis huc illuc irrequietus iter.
Ne, rogo, ne tenebris sine longius illa premantur,
Laurenti, hoc ipse manibus officium
Gratum erit, atque olim simili decor abit honore
Posteritas cineres officiosa tuos.

AD GEORGIUM DUSELIUM, ECCLEsiae Cathedr. Wirzeburg. [Abbr.: ?] Syndicum, Sponsum.

TE quoque magnanimum duri fore Martis alumnum,
Inferret Geticis qui fera bella focis,
Si thalami consors aevo gravis occubuisset,
Iurabas olim: sed tua verba Venus
Atque puer Veneris ridentes irrita vastum
Iusserunt celeres per mare ferre Notos:
Et facie rara, ac multa virtute puellam,
Nec non et censu divite conspicuam,
Connubio iungunt tibi, fortunate Georgi,
In cuius gremio iam tua bella geres.
Et sane haec potior, quam illius Martis arena:
Illa hominem perimit militia, ista facit.

Ad Sponsam eiusdem.

SAEva tibi ante diem caros Libitina parentes
Eripiens tristi supposuit tumulo,


page 203, image: s211

Nec tibi cognata superant de stirpe sorores,
Nec tibi, cui possis dicere Frater, adest.
Omnes, en, Sponso Deus hos compensat in uno,
Cuius in amplexus iam nova nupta venis.
Ipse vir, ipse parens erit, et soror, et tibi frater,
Walpurgi. o vitae candida fata tuae!

IN VITAM HUMANAM, AD IO. HEN. [Abbr.: ?] Heinzelium, Patricium August. [Abbr.: ?]

Exilium haec vita est, patria optatissima caelum:
Huc iter huc alacres tendite, Christus ait.
Et stimulis segnes et spinis undique pungit,
Blandae irretitos ne illecebrae teneant.
Nempe fames, morbi, luctus, bella horrida, pestes,
Quicquid et ingraeti totus hic orbis habet:
Cuncta ea sunt, Henrice, velut calcaria pigris,
Nosque monent caeptam continuare viam:
Ut patrio tandem laeti sistamur Olympo,
Pax ubi tristitiae nescia regna tenet.

Ad M. [Abbr.: ?] Petrum Albinum Nivemontium.

CArmen in obscaenos Epicuri de grege porcos
Herois cecinit quod tua Musa modis,
Iudicio haud tantum Posthii, sociisque probatur
Limina sophrosynes qui veneranda colunt:
Verum etiam Musis ipsis, Phoeboque magistro,
Que tua cantantis pectora et ora movet.
Hanc age, Petre, insiste viam: dirum hoc age monstrum
Strenuus e patriis eice limitibus.
Victura inde feres laudatae nomina famae;
Producetque aevi stamina Parcatui.


page 204, image: s212

Praemia magna quidem sunt haec viventibus: atqui
Maior a his tribuet post obitum Pietas.

Epitaphium Iohan. [Abbr.: ?] Henrici Gregorii fil. [Abbr.: ?] Bersmani.

INfans hac tegitur Fanus Bersmanulus urna,
Cui vix compositam Parca severa colum
Fregit, et heu matri tenerae cultoque parenti
AEternum peperit cordolium et lacrimas.
Firma diu speres tibi gaudia nulla viator,
Fata mala rapiunt optima quaeque manu.

Aliud eiusdem infantis.

NE mea fle genitor, mea neu fle funera mater,
Fata quod ante diem me puerum abstulerint.
Multa laboriferae sic fugi incommoda vitae.
Nullisque infecta est mens mea criminibus.

De Nuptiis M. [Abbr.: ?] BALTHASARIS RICHTERI LIpsensis, et Wandelbreae Lauterbachiae.

Providentia numinis supremi
Unicuique suam viro puellam,
Unicuique suum virum puellae
Donat, credite, suscitatque dulces
Mutui insinuans amoris ignes.
Hoc docet sacra paegina, hoc piorum
Multa exempla probant vetusta patrum.
Multa exempla probant recentiorum;
In quorum numero beatus ille
Richterus meus est, Magister ille,
Iudexque optimus artium optimarum.
Quem nulla in patrio puella cepit
Selo, quamlibet ore et auro et agris


page 205, image: s213

Potens.Potens. ille Deo iubente Nicri
Petens litera flexuosi, in urbem,
Heilbrunnam venit hospes ad Poetam
Candidissimum et optimum illum, ab amne
Qui cognomen habet celebre puro,
Purus carmine, mente, vita, et ore,
Quo vix notior alter est Poeta,
Quo vix ditor alter est Poeta.
Quo vix prole beatior Poeta.
Huius ut videt hospes ille natam
Cultis moribus, elegante forma,
Visam protinus ardet, intimisque
Flammam fervidus imbibit medullis.
Nec longa it mora, vulnus hoc amoris
Strasburgoque suo mihique chartis
Fidis detegit, et rogat iuvari.
Currit littera: Virginis parentes
Haec geri superum favore certi,
Annuunt, simul annuit puella
Wandelbrea, decus puellularum,
Richteroque datur volens amanti,
Amantem redamatque amore sancto,
Et dextram pudibunda testem amoris
Constantis, fideique coniugalis
Sponso tradit, et accipit vicissim.
Felix copula pronubo supremi
Facta numine patris, et bonorum
Consensu, veluti decet, parentum.
Felix ter, quater, et beate ludes,
In cuius thalamum puella talis


page 206, image: s214

Venit: terque quaterque Virgo felix
Tali cui dabitur frui marito.
Quid vobis precer? et bene et beate
Longum vivite: Suaviaeque dulces
Quotannis date strenui nepotes.

Iocus.

APpeteret Venerem praegnans cur femina, praegnans
Quam fugeret brutum, quaestio mota fuit:
Femina convivis immista iocantibus, inquit,
Da mentem brutis, bruta sequentur idem.

Epitaphium Iacobi Tomingii I. C. clariss. [Abbr.: ?]

COnditur hoc tumulo Iuris legumque sacrarum
Nova gloria et decus unicum Tomingius.
Lipsia quem audivit summa cum laude docentem,
Nunc maesta luget et requirit mortuum.
Cuius magnificas prudentia nota per aulas
Est principum potentiorum, Teutonis
Qua patet ora: viri dubiis in rebus honesta
Consilia qui fecere semper maximi.
A quibus et retulit vigilati iusta laboris
Praemia, bonique nominis famam inclitam.
Ista gener socero posuit Strasburgus acerbi
Doloris et monumenta amoris intimi.

AD NOB. VIRG. [Abbr.: ?] URSULAM A TILL, Ioach. [Abbr.: ?] Camerarii Sponsam, Acrostichis.

UT tu felici prognata es luce puella!
Raro hoc coniugio quam bona fata beant.
Scilicet et Medicus praestans, virque optimus idem,
Ursula, in amplexus iam venit, ecce, tuos.
Longa precor vobis contingant gaudia vitae,
Almaque pax vestro dormiat usque toro.


page 207, image: s215

AD MICHAELEM BEUTHERUM I. C. [Abbr.: ?] et Historicum celeberr. [Abbr.: ?]

Dum tu perpetuos, Beuthere uberrime, fastos,
Magnorum et motus saevaque bella Ducum
Inscribis nullo morituris tempore chartis,
Te simul e mortis faucibus omnivorae
Eripis, et vitam tibi das famamque perennem,
Qua dare nil maius Iuppiter ipse queat.

AD IOHAN. [Abbr.: ?] FICHARDUM I. C V. CI. [Abbr.: ?]

TE nova rumor ait Leorini Emblemata Vatis
Clausa tenere tua, Iane diserte, domo.
Ne, rogo, ne longis patiare absconda tenebris
Illa iacere; moram tolle age, pande fores:
Et cito Chalcographam fac multiplicata per artem
Eois fiant cognita et Hesperiis.
Hoc ego te, mecum hoc docti tua cura Poetae,
Hoc Musae, hoc Charites, Phoebus et ipse rogat.

AD NICOLAUM RUDINGErum Pisovernatem.

Damna ferunt interdum etiam sua commoda secum,
Quodque nocere putes, Nicole, saepe iuvat.
Exemplum capio de te, cui noxius humor
Excruciatque manus, excruciatque pedes.
Tu tamen interea non cessas condere versus,
Doctaque inauratae fila movere lyrae.
Quin etiam (res mira) furentis tempore morbi
Ipsum te cultis carminibus superas.
Sic meliora pater quoque dicitur Ennuis olim
Carmina grandisona concinuisse tuba.


page 208, image: s216

Cum podagrae longos sentiret et ipse dolores,
Antiqui ut referunt temporis historiae.
Sic quoque Cropacius Vates iam ludit, et ille
Nobile qui puro nomen ab amne trahit.
Sed mihi non tanti fuerit laus carminis ulla,
Tam diri consors ut cupiam esse mali.

DE IACOBO GERHARDO CAROlopolita, Musico suaviss. [Abbr.: ?]

Dum variis liquidas mulcet concentibus auras
Gerbardus ad Moeni patris vaga flumina,
Cantantem lauro Musaeque et Apollo coronant,
Circumque avis Vatem salutat plurima.
Cum Satyris choreas ducunt per litora Nymphae,
Muscosum et imo Moenus alveo caput
Extollens: Orpheus, ait, hic novus est, vel Arion
Adest novus, veteres silete fabulae.

De Martino Rulando Medico celeberr. [Abbr.: ?]

SAEvarum ut quondam grassantia monstra ferarum
Herculis eximii succubuere manu;
Sic iam Rulandus pestis genera omnia vincit,
Quae medica vinci non potuere manu.
Rulando divini igitur debentur honores,
Omne salutifer a qui fugat arte malum.

REVERENDISS. [Abbr.: ?] PRINCIPI AC D. D. [Abbr.: ?] Iulio Episcopo Wirzeburg. et Fr. Or. [Abbr.: ?] Duci, domino suo clementiss. [Abbr.: ?]

PAEonias olim summis quoque regibus artes
Curae fuisse, plurima
Haud ignota tibi veterum monumenta loquuntur,
Generose Dux. Illos sequi
Dignum laude putas: nec tantum scripta Medentum
Legis: sed hortos insuper


page 209, image: s217

Excolis herbarum nullo non germine, et omni
Genere refertos arborum.
Quid numerum enumerem librorum, quos tua cura
Congessit atque congerit?
Aut quid magnificas turres, quid templa sacrata,
Palatiaque memorem nova?
Pauperibusque tuis amplissima condita tecta?
Virtute macte regia,
Haec studia, hos animos effert haec laudibus aetas,
Seri et probabunt posteri.

ADAMO SCHILLINGO ARCHIatro Pabebergensi.

Vita quater denas super avit iam mea messes,
Tuque parem aetatis tangis, Adame, gradum:
Nobilis Archiatrum tua te Pabeberga salutat,
Et mihi munus idem credidit Herbipolis:
Nostraque multorum vigilat dum cura saluti,
Vix tibi cura tui, vix mihi cura mei est.
Interea assiduos ridet Libitina labores,
Nos quoque tandem atris impositura rogis.
Heu quam hoc incertum est quod vivere dicitur eis
Curam etiam propriae quisque salutis agat.

PAULO MELISSO SUO.

FErvida iam vehitur Phoebus per terga Leonis,
Et gravis arentes Sirius urit agros:
Fessaque torpenti pariter cum corpore languet
Mens mihi, nec studiis aegra vacare potest.
Tu tamen hortaris me saepe hoc tempore, versus
Exemplo ut faciam, candide Paule, tuo.
Scribe age tu, cui Musa potens, cui copia fandi,
Cui large Aonidum proluit ora liquor.


page 210, image: s218

At mihi parce: meam neque posce Epigrammata Musam,
Arida quae vena deficiente sitit.

AD HEN. [Abbr.: ?] STEPHANUM, Typographorum Phoenicem.

Donasti mihi Principes medentum,
Donasti mihi Principes Poetas,
Donasti mihi Principem Sophorum:
Iam donas mihi consecrasque lusus
Pastoris Siculi, Theocriti inquam,
Cuius delicias salesque doctos
Romanis Maro miscuit Camenis,
Et summam hinc meruit Poeta laudem.
Illa carmina melle ulciora,
Typo, Iuppiter, eleg ante cusa,
Et charta nitida, et brevi libello,
Adiunctis numeris simul Latinis,
Inscribis mihi: visque Posthiani
Exstent haec monumentae amoris, auro
Atque Indis pretiosior a conchis,
Et quovis diuturniora saxo,
Rigentique perenniora ferro.
Haec dono aequivalente dona quamvis
Posthius nequeam remunerare,
Ne ingratus tamen arguar fuisse,
Ne prorsus nihil arguar dedisse,
Hoc mitto tibi Posthiani amoris
Vile Mnemosynon quidem et minutum,
Si velis tua comparare dona;
Sed tu gratum animum, tuique amantem
Quam munus leve, cariorem habebis,


page 211, image: s219

Henrice optime, Posthiumque perges
Tuis aureolis beare libris.

IN BIBLIOTHECAM ERASMI Neustetteri.

Iste locus Phoebo sacer est doctisque Camenis:
Hinc remove illotum turba profana pedem.
Ingenia ingenuas quorum sunt culta per artes,
Thesaurum his pandit Bibliotheca suum.
His liceat quiduis describere; itemque legendo
Hic liceat totos continuare dies:
Dum nihil exscindant, hinc nulla volumina portent.
Sturmeri hoc leges, ipsaque Iura vetant.

Ad Franciscum a Dumsdorff.

A Cena facunde tua Francisce reversus
Inveni lacrimis omnia plena domi.
Immaturum etenim grau:di (o miserabile fatum)
Enixa est coniux optima ventris onus.
Altera vix quintum superavit filia mensem:
Haec exstincta prius quam mihi nata fuit.
Omnia sunt incerta: nihil sperasse iuvabit:
Spes hominum longas vel brevis hora rapit.

Die 10. Octobr. An. [Abbr.: ?] 1580.

AD IOHAN. [Abbr.: ?] SCHROTERUM, Medicum celeberr. [Abbr.: ?]

Nulla mihi superant fecundi pignora lecti.
Et misere hoc ipso nomine discrucior.
Quinque tuo ducunt auras de sanguine creti,
Feminei et generis te vocat una patrem.
Hi tua sollicitis divexant pectora curis,
Dum bene prospectum cuilibet esse cupis.
Dic, uter enobis felicior esse videtur,
Aut uter enobis, Iane, minus miser est!


page 212, image: s220

AD ERASMUM NEUSTETTERUM Pabebergae commorantem.

QUam Pabeberga tuo gaudet pulcherrima vultu,
Tam tua, crede mihi, iam dolet Herbipolis.
Illa tuaepatriae propiorque et amoenior urbs est,
Atque oculis praebet grata ibeatra tuis.
At si longa valet praescriptio, ter evocabit
Haec, et iure suo dicet, Erasme, suum.

AD IOACH. [Abbr.: ?] CAMERARIUM, Medicum doctiss. [Abbr.: ?]

LEgimus Husanae dulcissima carmina Musae
Ego et Patronus optimus.
Carmina vesanas hominum taxantia mentes,
Qui sortis obliti suae
Divitiis inhiant nimium, rebusque caducis,
Non aliter ac si illis frui
Perpetuos liceat terreno hoc orbe ver annos:
At morte vicina dolent,
Invitique abeunt: avidas tum protinus haeres
Manus relictis inicit
Rebus, et has vetitos haud raro effundit in usus,
Domini prioris immemor.
Haec monumenta boni Vatis, Ioachime, fuerunt
Legentibus gratissima,
Et tecum Husanum pariter saluere iubemus
Ego et patronus optimus.

AD IOH. [Abbr.: ?] ERASMUM FLOSSErum, Collegam suum.

PAuces ante dies stupefacti inspeximus ambo
Quam longa offlixit tempore dirus hydrops.
Vidisti humidum cui me pertundere ventrem,
Equius tantum abdomine fluxit aquae.


page 213, image: s221

Illa eadem, Flossere, hac nocte puerpera facta est,
Quae sterili vixit hactenus in thalamo.
An non miraclis res annumeranda videtur,
Cui sit posteritas vix habitura fidem?
Quod prius incolumi natura negaverat, illud
Oppressae morbo post tria lustra dedit.

INSCRIPTIO NOSODOCHII Iuliani Wirzeburg. [Abbr.: ?]

PRaesul amans Christi patriae aeternaeque salutis,
Iulius has aedes statuit, quibus orphana turba,
Et fessi morbo, nec non laesa ulcere membra,
Tum procul adveniens externis pauper ab oris,
Hospitio, auxilio, victuque foventur et aris.
Hunc pia posteritas tueatur et augeat usum.

AD ERNESTUM A MENGERSdorf, Eccles. Bamb. et Herpib. Can. [Abbr.: ?] etc.

Quis mala quae totum regnant diffusa per orbem,
Scribendo integras Iliadas numeret?
Euentura tamen longe graviora minantur
Consultis caeli motibus Astrologi.
Mente quis attonita secum haec, Erneste, volutans
Non putet extremum iam fore iamque diem?

AD ERAS. [Abbr.: ?] NEUSTETTERUM etc.

NUper ad herbosi rediturus flumina Coccii,
Laetaque Comburgo subdita rura tuo:
Iam pridem Aonios, dicebas, promere cantus
Tempus erat, quid adhuc, lente poeta, taces?
Induat Heroos age sedula Musa cothurnos,
Carminibusque novum tollat in astra ducem


page 214, image: s222

Paruit, et Domini subit officiosa penates,
Ut se iudicio sistat, Erasme tuo.
Si minus apta canit, tantis si est laudibus impar,
Da veniam, insuetis hic fuit usa modis.

REVERENDISS. [Abbr.: ?] PRINCIPI AC DOMIno, D. [Abbr.: ?] IULIO ex nobiliss. [Abbr.: ?] Echterorum familia electo Episcopo Wirzeburg. [Abbr.: ?] et Franciae orientalis Duci Illustriss. D. [Abbr.: ?] suo clementiss. [Abbr.: ?] Carmen gratulationis ergo scriptum a Iohanne Posthio.

Unde novus tam laeta vagi per litora Moeni
Exoritur plausus? quid iam sub turribus altis
Pendula certatim resonant totam aera per Urbem?
Quidue sacram populus sic circumfunditur aedem
Laetitia exsultans? nostras an rumor ad aures
Vera refert? hac luce sacro statuente Senatu
Pontificem fieri, quem Moenus adoret, et omnis
Francia submixo veneretur poplite, postquam
AEthereas abiit nuper FRIDERICUS adarces,
Rege vocante poli: vitam qui donat, et aufert,
Sceptraque ruricolis aurata ligonibus aequat.
Sic habet: en summi linquens penetralia templi
IULIUS Echter ae decus et nova gloria gentis
Purpureo incedit velatus tegmine crines:
Aspicis ut solito maiorem frontis honorem,
Et vultu refer at tacitas sub pectore cur as?
Inde chorus procerum sequitur longo ordine, quorum
Nomina virtutesque breisi perstringere versu
Nec debet mea Musa, nec isto in tempore possit.
En sacro coniuncta pedo sacra infula, Diut
Gestamen Chiliam olim, praefertur, et auro
Inclusus rutilo gemmisque micantibus ensis,
Antiquum monumentum, ac Franci insigne ducatus.


page 215, image: s223

Iamque novi volitant nova Principis arma per urbem
Picta, domumque illis gaudens sibi quilibet ornat.
Caeruleo clypeus niveoque colore refulget,
Caeruleum in medio transversim candida findit
Linea, cui serie pariles referente colores
Inspectantum oculis trinus se circulus infert.
Caeruleus caelo venit, albus mentis imago est:
Hic candorem animi: pietatem denotat ille.
Utraque nempe viro digna est haec principe virtus,
Utraque sed nostro rarissima provenit aevo,
Quo seges uberior vitiorum semper abundat.
At niveo spectandus equo nunc inclitus Heros
Nobilium ingreditur stipatus utrinque caterva,
Et laetae populi voces, clangorque tubarum
Ad celsi comitantur euntem culmina montis.
Quo fundata iacet validis arx regia muris,
Praesidium patriae firmum, atque amplissima sedes
Pontificum, ditione tenent qui Francida terram.
Quin ego me socium gratanti immisceo pompae
Vectus equo, notamque una proficiscor ad aulam!
At quae tam diro crepitantes sulfure flammae
Desuper ex altis erumpunt turribus? ipse
Pons labat, attonitique tremunt porroque caballe
Ire negant: retro fugiunt trepidantia Moeni
Flumina, non umquam tantos experta fragores.
Haud secus irata iaculatur fulmina dextra
Iuppiter, et caelum ac terras terroribus implet.
Sed bene habet: spatiosa patent nunc atria, quorum
In medio Uranie comitata sororibus offert
Se Domino, et notae submissa dat oscula dextrae?


page 216, image: s224

Sic venerata Ducem dictis affatur amicis:
Ingredere o felix tibi debita limina Princeps
Iamdudum, inque tua sedem felicibus aula
Auspiciis figas: verum hic te pauca monebo,
Quorum te numquam forsan meminisse pigebit.
Optima pars hominis Ratio est: haec sola gubernas
Bellae foris, pacemque domi feliciter: hac tu
Utere sola, animique omnes huic subice motus.
Haec regit instabiles insana per aequora naves:
Hac dominatur equis auriga ferocibus: illa
Usus homo saevos docuit iuga ferre leones.
Sola hominem Ratio Diis immortalibus aequat:
Hanc sequere, hanc audi, Praesul venerande, magistram.
Neve aliquid facias umquam dicasue cavete
Iratus: decet ira feras, Clementia reges.
Qualis seditio castris, aut urbibus amplis,
Qualis tempestas commoto turbida ponto,
Talis extra homini: sensus ira impedit omnes:
Dat sine mente sonos: quiduis temere audet, agitque,
Tristis at hanc sequitur lacero Metanoea capillo.
Neve aliquid cupias nimis: immoderata cupido
Rectorum haud raro populos evertit, et urbes.
Nec tibi, sit quamvis iam tradita summa potestas,
Cuncta licere puta: mentem respectus honesti,
Et virtutis amor regat: hoc exempla docebunt
Maiorum historiis totum cantata per orbem.
Ac voluti Ratio celsa sibi (numinis instar)
Legit in arce locum: sic tu sublimis in alta
Hac veluti specula residens vigilare memento,
Et tibi subiectas curare fideliter urbes,


page 217, image: s225

Ne truculenta tuos Bellona irrumpat in agros,
Undique sanguineo miscet quae proelia ferro:
Neu miseros demens turbet discordia cives,
Quae tot regna olim, tot claras perdidit urbes.
Tum ne sacra fames auri trahat omnia secum
Certam in perniciem prohibe: ne dives egenti
Nil miserans alimenta neget, neve horrea claudat.
Durus ad extremum ut nummos extorqueat omnes
Pauperis, esurieque mori patiatur eundem.
Heu tantum nunc regnat amor sceleratus habendi.
Est et in hac aliud terra exsecrabile monstrum,
Invisum superis, Erebi certissima proles,
Ebrietas, vitiorum altrix fecunda, bonorum
Pernicies morum, qua nulla nocentior usquam
Est hominum pestis, plures quae mittat ad Orcum.
Quam vafere Geticis Mahumetes expulit oris,
Hocque uno aeternam meruit per saecula laudem.
Huic sociam se dira addit Blasphemia, caeli
Contemptrix, scelerumque aliae longo ordine turmae.
Has pestes, haec monstra tuis quoque cedere cogas
Finibus, et malefacta comes sua poena sequatur.
Hoc Deus, hoc Pietas, Themis hoc veneranda requirito
Quae tria sunt omnes tibi numina culta per annos.
Quod superest, facilem ne delatoribus aurem
Des moneo: nam credulitas temeraria magnis
Plurimum obesse solet Ducibus, dum saepe fideles
Officiis removent animo indignante ministros,
Opprimit immerito quos dira calumnia, verbis
Occultum instillans Rectorum in pectora virus.
Principis est igitur generosi maxima virtus


page 218, image: s226

Nosse suos, auresque malorum avertere dictis.
At quo progredior? ru, laudatissime Princeps,
Illa puer quondam didicisti cuncta, parentis
Admonitu, teneros qui pr aeceptoribus annos
Tradidit, haud paessus segni torpere veterno,
Sed procul a patria externas dimisit in oras
Te, fratresque tuos, haud parcens sumptibus ullis
Providus, Italiae insignes testantur ut urbes,
Testis et Eridanus pater, et Tiberinus et Arnut,
Quique volubilibus Rhodani confunditur undis
Lugduno vicinus Arar, tum Matrona clarus,
Et Liger, et Paridis celsam qui permeat urbem
Sequana fertilibus fortunatissimus agris,
Et rapido Scaldis fluvio, qui Belgica late
Rura secat: rura illa viris opibusque superbae,
Et Phoebo et Musis olim gratissima sedes,
Queis procul eiectis Mavors nunc impius illic
Regna tenens camposque et moenia sanguine complet.
Sed vidisse parum fuerat regna extera: multis
Contigit hoc, animo qui deteriore reversi
Despectum in tenebris egerunt turpiter aevum,
Nulla relinquentes actae praeconia vitae.
Te patris exemplum egregii, laudumque cupido
Impulit adverso vestigia figere clivo,
Inque altam multis penetrare laboribus arcem,
Quam Vertus habitat, rerum pulcherrima, alumnis
Victurum tribuens etiam post funera nomen.
Nec triplicis tantum Sophiae penetralia quondam
Scrutari tibi cura fuit pulcherrima, fido
Spanselo monitore: sed alta volumina Iuris


page 219, image: s227

Mox etiam, et vigili sacras ediscere leges
Ingenio, ac rerum varios perpendere casus.
Nec minus interea peregrinas mente sagaci
Hausisti linguas, studiis quandoque severis
Paulisper positis: cum cetera turba Epicuri
More voluptati aut multo indulgeret Iaccho
Prodiga, nec carae metuens dispendia vitae,
Nec memor impensum se perdere turpiter aurum.
Ergo te reducem ingenii tot dotibus auctum
Festivo laeti plausu excepere parentes,
Dulciaque amplexo fixerunt oscula nato
Spargentes pariter lacrimis gaudentibus ora.
Mox egressa tuas vicina per oppida laudes
Fama canit, qua Rhenus aquis spumantibus agros
Fecundat, quaque alta pater sua cornua Moenus
Explicat, et dulces in collibus educat vuas.
Te vocat Heroum insignis Moguntia sedes,
Te vocat Herbipolis certatim, et grande Decani
Officium invito multumque diuque neganti
Imposuit, magna quod dexteritate gerentem
Te stupuere senes iuvenem, palmamque dedere
Consiliis plerumque tuis, vocique disertae.
Postqua igitur superam Princeps Fridericus ad aulam
Morte solutus abiit: Procerum lectissimus ordo
Conveniens te unum rata per suffragia dignum
Censuit ex omni numero (sic fata ferebant)
Armi potens cuius pareret Francia iussis,
Te licet obluctante diu, lacrimisque subortis
Detrectante sacram non ficto pectore mitram.
Quis non miretur? quis enim regnare rogatus
Abnuat e populo, tantosque recuset honores?


page 220, image: s228

Sed precibus tandem, et longo certamine victus
Passus es incingi sacro diademate crines,
Cum gladioque pedum digiti accepere coacti.
Ora pientem animum, orares hoc tempore mores.
Omnipotens longos vitae precor annuat annos,
Dux generose, tuae, et medici nullius egentes,
AEternumque habitet Francos Pax aurea fines,
Ut Cerere et multo dives laetetur Iaccho
Incola, ab hisque fames miserabilis exulet oris.
Hactenus Uranie: laeto longa atria plausu
Organicisque modis resonant sacraria templi,
Nec non hymnisonae tolluntur ad aethera voces,
Tergeminoque Deo peraguntur carmine grates
Pro domino talis: sacris dein rite peractis
Itur ad ambrosia instructas et nectare mensas
Regali de more, animis gratantibus omnes
Indulgent genio, variis sermonibus horae
Sepositis curis luctuque recente trahuntur,
Tarda Lycaonius versat dum plaustra Bootes.
IULIUS inque oculis est omnibus unus, IULUM
Aereae resonant arces, et vallibus Echo
Vicinis habitans ad sidera tollit IULUM,
Cui pater irriguis acclamat Moenus ab undis.

AD EUNDEM PRINCIPEM Iohan [Abbr.: ?] Posthii Epigrammata.

Orta pruinosi lux haec est prima Decembris,
Et Boreas pulso regna tenet Zephyro.
Nix tegit arva, riget glaciali frigore tellus,
Iamque suas latitans Flora recondit opes.
Purpureas tamen ecce rosas tibi, maxime Praesul,
Offert gratanti nostra Thalia manu.


page 221, image: s229

Qualia dona novi parient tibi tempora veris,
Talia si medio frigore mittit hiems?

Aliud.

QUacumque ingrederis, Princeps clarissime, Iuli,
Sublimis niveo conspiciendus equo:
Verticibus nudis, et flexo poplite cives
Exoptant vitae tempora longa tuae:
Hos contra placido resalutas tu quoque vultu,
Et solito nudas mitis honore caput.
Macte animo tali, Dux inclite, tamque paternis
Te patriae patrem moribus esse proba.
Scilicet hac sola virtute, haud viribus ullis
In dominum populi conciliatur amor.

De Eclipsi Lunae quae accidit 8. Decemb. [Abbr.: ?] Anno 1578.

QUalis per tenebras erepto lumine Phoebi,
Phoebi nuper erat conspicienda soror:
Talis forma (loquor vicinis testibus) almae
Franconiae exstincto Praesule nuper erat:
Qualis et hinc iterum pulsis a fronte tenebris
Fulgebat medio Cynthia clara polo:
Talis Franconiae est facies sub Principe IULO,
Qui lucem maestae restituit patriae.

Aliud.

Esse tibi curae miseros ante omnia cives,
Et facto, Princeps optime, et ore doces:
Seu tibi cena datur, seu dantur prandia, egene
Multa super populo sollicitus rogitas.
Et quia difficilem praebent hae tempora victum,
Tu quoque das larga plurima dona manu.
Quis non hunc animum veneretur ametque paternus
Quis non prae tali Principe vota ferat?


page 222, image: s230

DE MENSA PRINCIPIS.

QUalia Socratico convivia more vetustas
Instituit: Princeps talia noster amat.
Fercula multa quidem ponuntur divite mensa,
Multaque iucundo pocula plena mero:
Dira sed hinc absunt madidi certamina Bacchi,
Sunt procul hinc turpes et sine fronte ioci.
Colloquium praebent Pietas, Ius, Sidera, Musae,
Historiae veteres, historiaeque novae,
Et medicos quicquid Natura ministrat ad usus,
Quique homini prosint, qui noceantque cibi.
Nec minus et dulces licet inter seria risus
Miscere, et lepidos, sed sine felle, sales.
Huic ego maluerim conviva accumbere mensae,
Quam magni ambrosias Caesaris esse dapes.

IN NUPTIIS NOBILISS. [Abbr.: ?] VIRI Valentini Echteri a Mespelbrun, Eq. Fr. et honestiss. [Abbr.: ?] virginis Otiliae, nob. [Abbr.: ?] ac strenui v. [Abbr.: ?] Adolphi Rau ab Holtzhausen, relictae filiae, Carmina gratulatoria.

Ecce dies optatus adest, quo foedere sancto
Flos iuvenum exspectata diu, concessaque tandem
Connubia Echterus laetis stipatus amicis
Et confirmet, et Otilia potiatur amata.
Iamque tubae lituique sonant: procedit ad aras
Cum sponso nova nupta suo, purusque sacerdos
Praefatur pia verba, tori praefatur honorem:
Ut paradisiacis lex haec manarit ab hortis,
Ut sit amicitiae gradus hic supremus, ut illum
CHRISTUS honestarit praesens, lymphasque benignus
Fecerit esse merum suave: et quae denique partes


page 223, image: s231

Sint fidi memor at sponsi, partesque maritae.
Haec caput esse virum sciat, et reverenter habeto,
Et studiosa domus mandata negotia curet:
Ne bene parta malo male disperdantur abusu.
Tum pietate suos prudens ac sedula natos
Instituat, sine qua pereant bona cuncta necesse est.
Vir thalami sociam fido amplectatur amore,
Haud secus ac proprios dilecti corporis artus:
Asperitate sacri nimia ne foedera turbet
Coniugii, aut laxas nimium permittat habenas.
Idem animo iustos subeat dextraque labores
Quos vitae ratio, et generis fortuna requirit:
Ut patriam tueatur, et augeat, et cumulet r. m,
Concessis de iure modis. Nam turpia lucra
Famam denigrant, et sunt aequalia damnis.
At nunc, quod felix faustumque sit opto, sacerdos
Amborum iungens dextras connubia sancit
Teste Deo: Quoscumque Deus coniunxerit, illos
Dissociare nefas humana lege putandum est.
Ecce capit digito memorabile pignus amoris
Sponsa auro insignem et gemmis radiantibus orbe.
Quam bene conveniunt nuptis ea dona puellis!
Ut nihil illustri Vis ignea detrahit auro:
Temporis ut spatio nullum corrumpitur aurum:
Sic sanctum sponsae non ulla pericula amorem,
Canaque non umquam valeat mutare senectus.
Quale decus gemmae fuluo addunt insuper auro,
Tule decus pia nupta suae domuique viroque
Conciliat, rarisque genus virtutibus auget.
Ast ego quos aula passim splendente paratus


page 224, image: s232

Intueor! quam magnifico sunt omnia sumptis
Instructa? ut nihil hic neglectum dicere possis,
Talia quod deceat, quod talia festa requirant!
Auro intertextis nitet alta tapetibus aula,
Quis genus, et proavi spectantur in ordine picti
Echterae gentis, Diis carae, et ad aetheranotae,
Quae magnis semper ducibus gratissima vixit,
Seu truculenta ferus misceret proelia Mavors,
Dulcia seu placidae florerent otia pacis.
Longa nimis series: paucos mea Pieris omni
Ex numero referet. Viden' impiger ut ruat hostem
In medium Humanus ferro, exsultetque feroci
Victor equo? pacis mox tempore cernis eundem
Commissis leges populis ac Iura ferentem,
Qua vetus ad Moeni iacet Aschafeburga sonantis
Litora: parte alia silvis venator in altis
Filius acer agit trepidos in retia cervos,
Adversosque manu venabula torquet in apros,
Filius Hamani virtutum, ut nominis haeres
Inclitus officiique simul laudumque parentis.
Ille idem nemorum sacrorum et ruris amator
Exstruit en validis munitam turribus arcem
Hercynia in magna, quam circum prata coronant
Florida, nec desunt gregibus sitientibus undae,
Nec gratae desunt aestivis mensibus umbrae.
Mespilus huic nomen dedit, et fons limpidus arci,
Echteri unde fluit generis cognomen avitum.
Hic etiam agnosco faciemque habitumque beati
Laudatique senis Petri illius, ardua nuper
Quem vitae saturum stellantis regia caeli


page 225, image: s233

Suscepit, superumque beata in sede locavit.
Illum olim iuvenem audivit, stupuitque loquentem
Carolus Augustus, rerum cui summa potestas
Tunc erat, et dignis fortuna Caesaris auctum
Dimisit donis, rebus feliciter actis.
Hoc animi specimen rarum sapientis, et altae
Vir tutis laudemque viro famamque par avit.
Hinc Moguntiacae mox est evectus in urbe,
Et meruit primos aulae moderator honeres.
Principis inde sui Legatus nomine Reges
Saepe adiit, magnosque Duces: tum publica summus
Instituit quoties tractare negotia Caesar,
Rebus et Ineperii lapsis succurrere, dignus
Semper is est habitus, rerum qui conscius esset
Tant arum, in mediumque etiam sua providus Orbi
Consilia adferret salve heros inclite, salve
St emmatis Echteri decus immortale: virorum
Nobilium exemplar salve memorabile: tuque
Gertraudis tanti herois (dum fata sinebant)
Coniux fida, diu lectissima femina vive.
Felices ambo, et geniti melioribus astris,
Cernere quis licuit vestro de sanguine cretum
Extolli ad summos patriae florentis honores,
Constituique Ducem Francorum, et sara tenere
Sceptrae, quibus tumidus submittat cornua Moenus.
Maxima quid poterant maius dare Num ina vobis
Pro vestrae pietate? quid hic iam cetera lecti
Pignora commemorem vestri? castasque puellas,
Praestantesque viros? quos omnes Phoebus et ipse
Artibus ingenuis Musae erudiere: parentis


page 226, image: s234

Qui modo certatim vestigia honesta sequuntur,
Omnes ingenio insignes, virtutibus omnes,
Et variis docti voces expromere linguis.
Scilicet est aliquid peregrinas visere gentes,
Atque animum egregias ineunte aetate per artes
Exornasse, quibus feritas inamabile monstrum
Pellitur, et placido mitescunt pectora cultis.
Sed iam clara tubae liquidas dant signa per auras.
Assyriisque domus spatiosa vaporibus halat.
Iam positas famuli generoso nectare mensas
Et variis onerant datibus: discumbere tempus.
Iam laeti incipiunt geniales ducere cenas
Femina virgoque simul: primo sedet ordine Princeps
Optimus, ostendens hilari sua gaudia vultis,
Hortaturque viros equis immittere dextras,
Inque vicem dulces Bacchi libare liquores,
Inque vicem gratis longas sermonibus horas
Fallere, liberiusque iocos atque edere risus.
Ora Valentinus sed numquam avertit ab ore
Otiliae, stupet Otilia defixus in una,
Purpureasque genas et labra corallina mirans,
Et nitidos oculos, pulchrae duo sidera frontis,
Fervidus occultum venis sitientibus ignem
Imbibit, et tacita nova gaudia mente volutat.
Totque licet facie insignes et corpore Nymphae
Praesentes decorent mensas: tamen omnibus unam
Otiliam praefert: nec iam Venerisue beatos
Maluerit thalamos sibi, vel Iunonia regna.
Tantum forma potest, et amatae Virginis ardor.
At nunc harmonii modulamina suavia cantus


page 227, image: s235

Organicis permixta sonis, citharasque lyrasque
Auscultare iuvat, choreasque videre decentes.
Musa sile, donec thalamos nova nupta subintret.
Interea nona plectra novis mihi versibus apta.

EPITHALAMIUM.

EN Hymenaeus adest praecinctus tempora myrte,
Et geminas praefert luce nitente faces.
Quaque venit, molles Arabum diffundit oderes,
Purpureasque sacro spirat ab ore rosas.
Hunc laeto genius comitatur, et aureae vultu
Gratia, et alma Fides, ingenuusque Pudor.
Et Venus, et castus Veneris puer, et bona Iune,
Et pater Aonio cum grege Phoebus adest.
Omnes ornati, niveis in vestibus omnes,
Compositisque gerunt laurea serta comis
Et sua mellifluo testantes gaudia cantu
Fata novis optant mollia coniugibus.
Pulsat Hymen, thalami video discedere postes:
Nunc age, vergineos sponsa relinque chores.
Quid vultus pudibunda rubes? quid lumina tingis?
Quid trepidas vano territa Virgo metis?
Non tibi de Lapithis Scythica aut de gente maritus,
Sed datur Echtero sanguine progenitus,
Quo nihil humanum magis est, nil suavius: et qui
Te propriis oculis plus amat, atque anima.
Eia age scande torum, quid adhuc formosae moraris?
Quid iuvenem torques? eia age scande torum.
Ad lusus teneros, et ad oscula grata vocaris,
Et sponsi amplexus deliciasque tui.
Sed bene habet: subiere novi nova stragulatam antes.
Et thaelami properans limina clausis Hymen.


page 228, image: s236

Par bene compositum, fatis felicibus opto
Carpite legitimi gaudia prima tori.
Vincito Chaonias concordi in amore volucres,
Echteramque nova prole beate domum.
Filia nascatur pulchro quae lumine matrem.
Exprimat, et tenero filius ore patrem.
Sint procul a vobis cruciantes pectora morbi,
Et quicquid laetos non sinit tre dies.
Floridaque et felix contingat utrique senecta,
Et vestros habitent Paxque Salusque lares.

Ad nobilem et omni virtutem genere insignem virum, THEODORUM ECHTERUM a Mespelbrun, Eq. Fr. [Abbr.: ?] Sponsi fratrem.

HAnc tua cum nuper, Theodore, veniret in urbene
Susanna, ab alto gurgite
Moenus prospiciens ait, O pulcherrima Nympha,
Pede nostra fausto litora
Tange precor: longum nostris in collibus avum
Deges tuo cum coniuge
Dilecto: augebisque domum fecunda quotannis
Susannula, aut Theodorulo.
Vestraque progenies Francis florebit in oris
Hic dum vehet piscem alveus.
Euentura pater Moenus videt: omnia certam
Habitura sunt olim fidem.
Felix tam raro coniuncta Susanna marito.
Et tu marita tam pia
Es felix, Theodore: Dei sunt talia dona,
Huic sunt agendae gratiae.

Anno Domini 1577.


page 229, image: s237

AUSTRIACA.

RUDOLPHUS II. ROM. IMPERATOR. [Abbr.: ?] Electus, semper Augustus, Ungariae et Bohemiae Rex etc. patris mortem deflet.

Sic igitur, sic magne parens, telumine cassum,
Sic pallida ac silentia
Aspicio ora? ora illa quibus mage dulcia dulci
Verba effluebant nectare.
Ergo tuae exsangui et gelidae nunc ultima dextrae
Affigo pronus oscula?
Proh dolor, anne tuum, genitor, venerabile corpus
Arena vilis obruet?
Pector aque illa, domus virtutum augusta, sacruque
Sapientiae templum, iacent
Vermibiss esca avidis heu heu indigna futura?
Parcam o severam, o ferreas
Fatorum leges: hoc, hoc instare monebat
Phoebi soror maestissima
Paucos ante dies medio sub culmine caeli
Inter serena sidera
Turbatam ostendens atra ferrugine frontem,
Terra stupente, et omnium
Mentibus attonitis hominum:mala signa ruinae
Nempe haec fuere maximae.
Mors tibi lenta quide, placidoque simillima somno,
Pater beate, contigit.
Iamque novam degis translatus ad aethera vitam,
Mistus piorum coetibus:


page 230, image: s238

At nes circumstant horrenda pericula: nostrae
Rectore navis, heu, suo
Dum caret, et Borea et saevis iactata procellis,
Hanc tu, benigne caelitum
Rector, nostra salus quo nititur, aspice quassam,
Tuo et potenti numine
Usquerege, et tutum da vasta per aquera rursum,
Mihique dignas suffice
Corporis atque animi tam magna ad pondera vires,
Septemuiri quae iam meis
Imponunt humeris, sic te, qui talia curas,
Volente. fac ad gloriam
Nominis omne tui cedat, Deus optime, quicquid
Agam, loquar, vel intimo
Voluam animo tacitus mecum: tibi deditus uni
Sim semper, uni serviam.

KALENDAE OCTOBRES Viennenses Anno 1577.

AUstria subnixo dum poplite laeta Rodolpho
Promittit firmam tempus in omne fidem:
Ostent atque novos populosa Vienna paratus,
Et strepitu reboant omnia fulmineo:
Despicit excelso Maximilianus Olympo,
Sidereo augustum cinctus honore caput,
Atque ait, rerum facias Pater optime, semper
Austriaco ut sanguis regnet in orbe meus.
Conatusque minasque ferorum averte latronum,
Qui temerant Christi sacra fidemque tui.

Austria.

EN mea meque tibi, Princeps amplissime, trahe,
Tu patrio foveas meque meosque sinu.


page 231, image: s239

Ipsa ego semper ero casus tibi fida per omnes,
Vindice propugnans reque tuosque manu.

Danubius.

INgenti tonitru dum magna Vienna remugit,
Terribiles Ister credit adesse Getas.
Ut vero attonitunt apidis caput extulit undis
Cernens Austriacae gaudia gentis, ait.
Vive precor longos, Auguste Rodolphe, per annos,
Fluminis ac teneas litora tota mei.

AD TUMULUM TIDEMANNI Kleinfeldii Dantiscani.

COrpore magnus eras, cognomine parvus, at inges,
Maximus imo alti dotibus ingenii.
Ling varum quot enim noras discrimina? quas non
Historias memori pectore condideras?
Quid referam sacri numerosa volumina Iuris,
Quicquid et ad rauci pertinet arma fori?
His animi donis te florentem extulit ultro
Romani ius est quem penes Imperii.
Sed duraturos Libitina invidit honores,
Ante diem et vili te sepelivit humo.
Exstinctum socii deflent: sibi tristis ademptium
Cum Phoebo ac Musis tota Vienna gemit.
Patriae Dantiscum tua te quoque maesta requirit:
Sed patriam caelum nunc, Tidemanne, tenes.
Salve anima o felix superis decus addita Diuti,
Agnoscenda mihi post mea fata. Vale.

De Lepidina virgine formosissima.

Cum Natura tuos, Virgo pulcherima, vultus
Fingeret, obstupuit tacta dolore Venus:


page 232, image: s240

Et sibi ne eriperes palmam, laudemque decoris,
Suffixit dextro naevum inimica oculo.
Nil tamen ille tuae formae defor mat honorem,
Sed magis egregio naevus in ore decet.

De eadem.

ET facibus caret, et iaculis, pharetraque Cupido,
Nam Lepidina isthaec arma superba gerit.
Comminus hinc flammis puerosque senesque perurit,
Eminus at iaculis corda animosque ferit.

Ad eandem.

SI Paris Ideo quondam sub vertice index
Vidisset faciem, Virgo decora, tuam:
Cedite dixisset Lepidinae, cedite Divae:
Haec omnes formae vincit honore Deus.

De eadem.

OBuius ut nuper Lepidinae venerat ille
Qui face, qui iaculis caelum hominesque domat,
Affigens roseis formosa labella labellis,
Esse ratus matrem, basia mille dedit.
Sed naevum aspiciens dextro sub lumine, clamat,
Errori veniam da, Lepidina, meo.

De vestibus Lepidinae.

Seu te rubra tegit, seu candida vestis, uterque
Mirifice exornat te, Lepidina, color.
Intactis candor quia debet inesse puellis;
Purpura reginam, qualis es ipsa, decet.

Ad eandem.

Haec ego cum cutis vacitus gravioribus essem,
Imparibus lusi, candida Virgo, modis.
Sed tantum lusi. pereant qui turpia quaerum.
Namque post virgineus res mihi sancta pador.


page 233, image: s241

IN CAROLI CLUSII OBSERvationes plantarum.

TUrba frequens hominum longinque per aequora currunt,
Rarus at inde redit doctior et melior;
Tu raros inter numerandus es, optime Clusi,
Testatum praesens quodlibet iste facit.
Namque peregrinis longo qua tempore eris
Indagare tibi cura laborque fuit,
Haud legere hic tantum calamo descripta fideli,
Verum etiam ad vivum picta videre licet.
Iamque innotescunt totum diffusa per orbem,
Vix norant ipsi quae prius indigenae.

AD IOHANNEM FRIDERICUM Baronem a Zinzendorf.

MAgna quidem, fateor, Friderice, est gloria nasci
Magnificum magnis non sine divitiis:
Si tamen his pietas, virtus doctrinaque desint,
Despiciuntur opes, stemmata laude carent.
At tu qui generi pietatem, qui bona iungis
Cetera, perpetuo es dignus honore coli.

Patientia.

OMnes humanos vincit patientia casus:
Hanc adhibe, haec cunctis est medicina malis.

In Gurmandum.

His, Gurmande, locis, fieri non posse vereris,
Ut tua sit voto consona vita meo.
Scilicet ut madidi certamina dira Lyaei,
Et fugias molles durus inire choros.
Difficile ost, fateor, consueta relinquere: verum
Si fortis incipias pectore, victor eris.


page 234, image: s242

M. [Abbr.: ?] HIERONYMI LAUTERBACHII Mathematici et Poetae insignis, Epitaphium. Viator et Genius colloquuntur.

Quid hic globus nitidi figuram habens poli,
Quid cycnus hic, cubus quid iste denotat?
Hieronymus sub marmore hoc reconditur
Cognomen a puro trahensrivo: poli
Quo vix erat peritior, Academia
Ceu Gratiana testis: at Caystrius
Ales sui Vatis gemit casum heu gravem.
Animo fuit constante semper: hoc vetus
Veterum notat sophorum, amice, symbolum:
Quaesita habes: fati memor tui ambula.

AD IOHANNEM LAUTERBAchium, Poetam Laur. [Abbr.: ?]

Non rapuit Libitina tuum, Iane optime, fratem,
Diva sed in caelum transtulit Uranie.
Hic ille aether ei propius vaga sidera mundi,
Multaque mortalem quae latuere, videt.
Immistusque choris superum felicibus, almi
Aspectu fruitur colloquioque Dei.
Quae superest igitur tibi iusti causa doloris,
Gaudia cum fratrem non peritura beent?

AD INSIGNIA ANDREAE REUSsii, Reip. [Abbr.: ?] Vratislaviensis Secretarii.

ET laus ingenuas victuraque fama per artes,
Et venit armigeri per grave Martis opus.
Viribus hic opus est et robore corporis: illic
Viribus ingenii: magnus utrinque labor.
Rara tuo generi quaesitz est gloria bello,
Illa tuos, Reussi, nobilit avit avos.


page 235, image: s243

Hinc clypeum miles decorat, galeamque corona,
In sacro qualem vertice Caesar habet.
Mitia sed Phoebitu castra secutus, et armis
Et lituis praefers pacis amore togam.
Et patriae fidus secreta negotia curas,
Eloquioque illam consilioque iuvas.
Nec patria id tantum novit: sed maxima laude
Divi etiam resonat Caesaris aula tuas.

In Lausum.

SE bene habere negat tua gratia: mortua certe
Gratia, Lause, tua est, vel tibi nulla fuit.

AD INSIGNIA LAUTERBAchiorum.

Quid sibi vult surgens rabidam Leo saevus in iram?
Caeruleo in clypeo, pura quid unda notat?
Hinc cognomen habet gens Lauterbachia: at inde
Nobilitas generi Caesare dante venit.
Cur vero insistit gelidae Leo fervidus undae?
Frangitur affusa pectoris aestus aqua.

DE IOHAN. [Abbr.: ?] SAMBUCO V. C. [Abbr.: ?]

PRaestantes medicos, praestantes carmine Vates,
Maximilianus habet Caesar, et Historicos.
Haec tria sed solus qui praestet munia, nullum,
Sambuco excepto Maximilianus habet.

IN TUMULUM NICASII Ellebodii.

Ista Nicasius Medicus requiescit in urna,
Cui genus et cunas Belgica terra dedit,
Ingenium Pallas rarum, Cyllenius artes
Ingenuas: iuvenem Pannonia, heu, rapuit.
Exstincti Charites et Musae et Phoebus alumni
Mansuro famam carmine ad astra vehunt.


page 236, image: s244

AD PAULUM FABRICIUM MED. [Abbr.: ?] Poetam et Math. Caes. [Abbr.: ?]

AMphitryoniades et caelum et sidera quondam
Dicitur invictis sustinuisse humeris.
Verum tu, Fabrici, mihi maior es Hercule magno,
Inclusa in cerebro quigeris illa tuo.

In Ganymedem Fabricii.

MEns hominum geminis super athera tollitur alis,
Altera Spes certaest, altera pura Fides:
His evecta subit summi penetrale parentis,
In cuius requiem gaudet habere sinu.
Haec Aquila, hic ille est Ganymedes, aucta vetustas
Quem supra nubes finxit et astra rapi.

DE HELIA CORVINO I. C. [Abbr.: ?] et Poeta nobili. [Abbr.: ?]

Dum celebrat Reges et facta illustria Regum,
Coruinus magno digna Marone canit.
At quando adversos armatus fertur in hostes,
Invicto Martis robore digna facit.
Macte animis, Coruine, duplex tibi gloria dudum est
Parta, prior lingua, parta secunda manu.
Rarus honos Getico retulisse ex hoste tropaeum;
Rarior, aeterno digna Marone loqui.

Ludovicus Camerarius
[Gap desc: one word]
Culmus radice suavior.

ET nomen, Ludovice, tuum, et cognomen honestum
Hanc continent sententiam pulcherrimam,
Or dine iuncta legas certo si grammata, Culmus
Radice suavior: laborem scilicet
Radici similem fecit veneranda vetustas,
Quae gustui sit tristis, et amarissima.


page 237, image: s245

Ex illa sed enim fructus et commoda tandem
AEuum prae omne pullulant dulcissima.
Hoc monitus stimulo, Camerari docte, labores
Musarum alumnus pertulisti maximos,
Provenit unde viro tibi nunc uberrima messis,
Culmoque suavi lata complet horrea.

AD NICOLAUM ISTHUANFIUM nob. Ung. S. Caes. M. [Abbr.: ?] Secretarium

CArus es ipse quidem per te mihi, Nicole, propter
Virtutesque tuas, ingeniique bona.
Cum tibi praesertim sua carmina dictet Apollo,
Donet et Aoniam blanda Thalia chelyn:
Mars animos roburque suum, praeclaraque bello
Pectora, quando movet Turcicus arma furor:
Sed quia Lotichius tibi vixit amicus, ob ipsum
Iam te etiam, Isthuanfi, cogor amare magis.

DE IMAGINIBUS DIVI MAXIMILiani Imp. et Iohan. [Abbr.: ?] Cratonis Archiatri Caes. [Abbr.: ?]

CAEsaris effigiem magni, effigiemque Cratonis
Qui confert, similes protinus esse videt.
Quod si animum posset divinum effingere pictor,
Idem, ut credibile est, plane utriusque foret.

Aliud.

SI, quibus est similis facies, similis quoque mens est,
Caesaris haud differt et tua, docte Crato.

Ad Nicodemum Frischlinum, P. L. [Abbr.: ?]

TEmpore quod geminas uno, Frischline, Rebeccas
Enixus es, congratulor
Ingenio domuique tuae: Sic pergito, natis
Fies brevi ditissimus.
Quos tamen ingenio generas praedivite fetus,
Vivaciores ceteris


page 238, image: s246

Exsistent, nomenque tuum laudesque omnes
Orbis sonabunt cardines.

Ad Paulum Fabricium amicum cariss. [Abbr.: ?]

Iam puto praeteriit tibi quinquagesima messis,
Inficit et nigras alba senecta comas:
Tu tamen haud cessas studiis vigilare severis,
Sollicitoque datur nulla quies animo.
Parce precor gravibus ie sic affligere curis,
Parce precor genium fallere, Paule, tuum.
Sat studiis famaeque datum: tua serior aetas
Nunc requiem et latos possit, amice, dies.
Suppeditat Cererem dives tibi villa quotannis,
Suppeditat grato dolia plena mero.
Quare quod superesi aevi cum coniuge carae
Molliter in teneris exige deliciis.
Ni facias, sero nimium frustraque dolebis
Quando aderit vitae meta suprema tuae.

Hominis Ieprosi tumulus.

VEnturae est morbus specimen miserabile mortis:
Quin morbum mortis dicere partem aliquam
Iure queas: imo est mortis pars maxima morbus:
Haec, brevis: hic, longo tempore nos cruciat.
Assiduis igitur vexati corpora morbis,
Haud vivunt, lenta morte sed, heu, pereunt.
Talem ego transegi vitam, dum vita manebat:
Afflicto sed mors verius illa fuit.
Hac misera tandem ac diuturna morte solutus,
In caelo vita iam meliore fruor.

In Gelasinum.

FRustra luce fores, frustra, Gelasine, fenestras
Claudis, in uxorem Zelotypus miseram.


page 239, image: s247

Si, nisi quam retinet custodia saeva mariti,
Femina nulla proba est, femina nulla proba est.

AD PAULUM WONECKERUM I. C. [Abbr.: ?] de Iohanne Lauterbachio.

Rem tibi, Paule, novam, rem miram nuntio, Vates
Emit domum: quis ille sit
Attonitus quaeris? puro qui nomen ab amne
Sortitus est, Purbachius
Scilicet. hunc Phoebusque pater Musaeque bearunt
Laribusque, agrisque, et vineis.
Res nova nonne tibi, Paule, haec et mira videtur,
Cum tot Poetae nobiles
Esuriant? vera ac vetus est sententia: SORTIS

In symbolum Iacobi Monavii.

OMnia qui fecitque, et adhuc facit omnia: soli huic
Me dedico: IPSE FACIET unus omnia.

In Calendas Ianuarias.

Ianus adest reseratque novum mortalibus annum,
CHRISTE fac ut laetis mensibus ille fluat.
Utque novus roseo cum sole renascitur annus,
Sic nova da nobis corda animosque novos:
Ut scelere et vitiis positis tibi serviat uns
Nostra voluntatem vita secuta tuam.
Et bene defunctis perituri munere munde
Gaudia da regni non peritura tui.

In Susannam Frischlini.

SPectabit quicumque piam, Frischline, Susannam,
Vestibus ornavit quam tua Musa novis:
Miratus rarum eloquium, miratus honorem.
Pulchrior haud (dicet) ipsa Susanna fuit.


page 240, image: s248

AD IOHAN. [Abbr.: ?] WEIDNERUM Scholae Halensis Rectorem.

Qui, Vueidnere, tibi tam dulcia carminae donant
Leius et Artomedes, qua regione latent?
Cur sua non promunt? nam multa recondita felix
Iudice me, Vates servat uterque domi.
Crede mihi, pietas tam sancta perire vetabit
Scripta vel angelico gutture dignae cani.

In Cribrum Adami Siberi.

QUisquilias veluti puris secernere granis
Cribro solemus: haud secus
Utilia anguis, et barbara verba Latinis
Acri Siberus separat
Iudicio: inde fluunt sacro purissima Vati
Dictante Phoebo carmina.

Ad Iacobum Strasburgum.

Quid meos toties videre vultus
Optas, care Iacobe? vera Posthii
Iamdudum tibi cognita est imago.
Quin et cernere singulis eandem
Momentis potes, ut libet, tuisque
Exhibere sodalibus videndam.
Ubinam rogitas? in hoc libelle
Et scriptis aliis meis: ibidem.
Verae expressa tui est imago Posthii.
Sic optatam ego amabilemque culti
Strasburgi effigiem mei videre
Et possum quoties libet, meisque
Exhibere sodalibus videndam.
Nempe in carminibus tuis: in hisce
Vina et vera mei est Iacobi imago.


page 241, image: s249

Haec post funera permanet superstes,
Illa corporis interit figura.
Sic desiderium tui videndi,
Vates candide, lenio: vicissim
Tu desiderium mei videndi
Ista imagine lenias oportet,
Donec fata sinant vel hoc in orbe,
Vel in sede beatiore caeli,
Alterum alterius videre vultus.

In Corydonem Aulicum, ad Martinum Crusium.

IN caula genitus Corydon nunc regnat in aula
Principis, ac titulum nobilitatis habet.
Sed tamen agrestes remanent sub pectore sensus,
Et fera vox taurum fronsque proterva refert.
Nec tantum nullo dignatur honore Poetas,
Verum etiam immeritis qua pote bardus obest.
Quam poenam huic monstro dignam, Martine, precemur?
Dii faciant stolidi fata Midae subeat.

Ad P. [Abbr.: ?] Melissum suum.

OMnia praesentem minitantur, Paule, ruinam,
Nec procul extremum iam reor esse diem.
Ergo quid ingenio tantos perferre labores,
Quid prodest famae nomina vana sequi?
Quae mare, quae terras, quae flamma cremabit Olympum,
Illa eadem exitio carmina nostra dabit.
O valeant Helicon, et inania numina Musae,
Nostraque sit soli mens operata Deo.
Sola hominem pietas etiam post fata sequetur;
Cetera sunt umbrae, somnia, verba, nihil.


page 242, image: s250

Flos Solis.

FLores flos supero quod unus omnes
Amplitudine et elegantia, alto
Nec non stipite, quodque Solis almi
Semper suspicio sequorque lumen;
Dignum sole mihi dedere nomen
Qui Machaonia sedent cathedra.
Sed quae vis mihi, quaeve sit potestas.
Haud notum satis est adhuc iisdem.
In laetis tamen interim viretis
Seror, lumina ut otiosa pascam.

Tacamahaca.

Indomitam lenit si Tacamahaca podagram,
Et omne corporis pathos,
Illam ego praetulerim quas venditat India gemmis,
Arabumque gazis omnibus.
Nam quis divitiis validos non praeferat artus,
Tristique sensu liberos?

Tulipa.

Multiplici vincit florum genus omne colore
Huc usque a Geticis Tulipa missa iugis.

Lapis Bezar.

Tristibus haud tantum est lapis iste medela venenis;
Verum et pestiferas depellit corpore febres.

Manna.

Manna tibi impuram subducet leniter alvum,
Conveniens puero, conveniensque seni.

Myrobalani.

Quae Graecis fuerit glans unguentaria, monstrans
Scripta Dioscoridis.
Sed verum nobis qui vult imponere nomen,
Indica pruna vocet.


page 243, image: s251

Solvimus adstrictam, fluidamque adstringimus alvum
Ad medici arbitrium.

Tamarindi.

Et modice siccat, modiceque refrigerat horum
Pulpa, refertque acidum gustanti grata saporem,
Et valet ardentes purgando evincere febres.

Cassia.

Nec fuit Hippocrati, nec Cassia nota Galeno,
Ad medicum sed prineus Arabis hanc attulit usum,
Estque ea nobilibus medicina aptissima, ventrem
Leniter evacuans: calidaeque inducta podagrae
Mitigat immites repetita subinde dolores.

Balsamum.

Hoc fertur ex Hispania
Nova novum, ecce, balsamum,
AEgyptio haud minus potens.
Odore nam suavissimo
Nares caputque recreat,
Morbisque prodest frigidis,
Infirma firmans viscera.
Idem dolores corporis
Totius illitum levat:
Unguento et omni fortius
Cruenta sanat vulnera.
Miram o Dei potentiam!

Tabacum.

Nulla salutifero se comparet herba Tabaco,
Viribus hoc omnes exsuperat reliquas.

Poma Arantia.

Lumina conspectu recreamus, odore cerebrum,
Expetitur sucus nimium sitientibus aegris,
Frigida calfactat conditus ciscera cortex.


page 244, image: s252

Ad Felicem Platterum, Medicum celeberr. [Abbr.: ?]

Cum felix animo, felix sis divite censu,
Felicis nomen convenienter habes.

Ad Paulum Melissum in Angliam navigantem.

Ibis Britannos visere nobiles,
MELISSE, Musis care et Apollini.
Tutum per undas aestuosas
Referat opto secundus Auster.
Raris beatam mercibus insulam,
Camposque multis frugibus uberes,
Et pascuis errare opimis
Laeta oviumque boumque saecla
Spectabis illic, splendidaque oppida, et
Caelo minantes culminibus domos,
Tum civium augustas catervas,
Regificosque dapum apparatus.
Collegiorum quid referam decus?
Dicata Musis qualia plurima
Visuntur insignes per urbes;
Unde virum sapientum abundans
Emergit omni tempore copia,
Negotia alto publica acumine
Quirite tractare, et docere
Sacra rudem satagunt popellum:
Qui tor per orbem docta volumina
Sparsere priscis aemula saeculis,
Sparguntque provocantque Romanum
Eloquium, et veteres Athenas.


page 245, image: s253

His ergo honores dignaque praemiae
Largitur alto prosata sanguine
Regina; virtutesque avitas
Iustitiamque fidemque puram
Fuso tueri sanguine proprio
Parata; nec non divitias suas
Impendere, ut saevos repellat
A grege Christicolum latrones.
Hanc tu videbis; haec tibi dexteram
Praesenti amicam porriget, ac tuae
Vultu serenato Camenae
Excipiet sibi dedicatos
Gaudens libellos, atque suas leget
Laudes avaro lumine; regia
Tum dona decernet merenti,
Magnificosque lubens honores.
MELISSE felix! Dii facerent, comes
Hinc ire possem nunc tibi: nin truses
Ventos timerem, nin furentis
Terribiles pelagi procellas.
Sed astra quando adversa vetant, precor,
Felix eas hinc, et redeas bonis
Ad nos faventibusque fatis,
Exhilaresque tuos sodales.

Ad amicum quendam.

INsultes licet usque mihi dominaeque podagrae,
Insultat pedibus non minus illa tuis.
Nec fugit atroces frontis, Petre candide, rugas:
Quamlibet et duro scit recubare toro.
Me iuvat arte sacra podagrae praescindere causas.
Et quocumque modo triste fugare malum.


page 246, image: s254

Est podagra dignus, medicam qui despicit artem;
Qui colit hanc, podagrae rarior hospes erit.

De Herdeno.

Formosas Herdenus amat: sed ducere talem
Cur renuit? non vult vivere Zelotypus.

De pietate Francisci Dumstorfii.

DIlectae tumulum matri Dumstorfius heros
Caelatum e Pario marmore constituit,
Et titulis ornat violisque rosisque sepultam;
Tristiaque effusis busta rigat lacrimis.
Utque prius sancto vivam complexus amore est,
Observat mutos sic etiam cineres.
Cumque vetustatem metuant saxa ipsa; libellis
Victuris famam matris ab interitu
Vindicat, aeternumque parat facto hoc sibi nomen:
Carmina namque aetas nulla abolere potest.

Ianantonio Saraceno, Medico doctissimo.

TE quoque Matthiolo comite, Saracene, merentem
In niveis iunget fama superba rotis.
Dumque Dioscoridis monumenta operosa legentur,
Vestra simul vivent nomina, vivet honos.
Namque ipsos etiam medicos permulta latebant,
Quae penitus vestris erata sunt studiis.

Gregorio Bersmanno.

FAma tibi doctis ingens est parta libellis
Dictavit genio quos pia Musa tuo.
Iam mage conspicuam, Bersmanne, magisque perennem
Cum Nasone tuus dat tibi Vergilius.
O te falicem, gemino qui lumine clares:
Haud tenebrae, haud unquam nox metuenda tibi.


page 247, image: s255

De obitu D. [Abbr.: ?] Iohannis Fichardi.

DEfinite eximium, vates, deflere Fichardum,
Et vos o vatum numina Pierides.
Non obiit, sed vivit adhuc, praesensque Fichardus
Nobiscum comedit, combibit, et loquitur.
Filius ecce patris spirans Raimundus imago est:
Ergo per hunc, et in hoc ipse pater superat.
Atque utinam superet, longos valeatque per annos,
Post obitum in natis vivat et ipse suis.

Solidum gaudium.

LAEtitiam pacemque animi non regia sceptra,
Non gemmae, et auri pondera,
Non quicquam quod mundus amat, quod vulgus adorat.
Puerique mirantur leves:
Sed pia largitur tranquillae semita vitae,
Et pura conscientia.

Ad Valent. [Abbr.: ?] Leusserum I. C. Imp. Cam. [Abbr.: ?] Advocatum affinem cariss. [Abbr.: ?]

SI te forte sinunt negotiorum,
VALENTINE, forensium molestae
Tricae, sed tibi commodae utilesque
Has nostras age cogitationes
Brevi carmine nuper explicatas
Tranquilla lege ter quaterque mente,
Imis sensibus et reconde lectas:
Lucidum occidere et redire Solem,
Plenas imminui usque et usque Lunas,
Complerique iterum vides easdem:
Utque frigus iners honore silvas
Amoeno spoliet, virensque iisdem
Sub vernum redeat iuventa tempus.


page 248, image: s256

Terra semina cernis obrui, atque
Computrescere, sed tamen renasci
Ex illis nova corpora, uberemque
Fausto sidere provenire messem.
Nonnullae exanimes iacent volucres
Dum desaevit hiems: sed hisce Solis
Vitalem revocat tepor vigorem.
Et tu nonne silente nocte dormis
Tui nescius ipsius, iacesque
Tamquam mortuus? ad novam inde vitam
Redis mane novo, simulque tecum
Cara filia, Magdalisque coniux?
Ista commemoratione tandem
Quid velim rogitas? habeto paucis.
Nempe exempla Creator omnium ista
Nobis proposuit, quibus docemur,
Nostra corpora quamlibet sepulta
Et versa in cinerem tuba sonante,
Ac nostro adveniente Sole CHRISTO,
In vitam reditura pulchriora,
Et nullo interitura deinde saeclo.
Haec fides animos, amice, nostros
Et sustentet et erigat labantes
In vita hac misera, inque mortis hora:
Namque id est dubio procul futurum.

In effigiem Caroli Utenhovii, C. F. V. C. [Abbr.: ?]

Quod mortale fuit, tabula spectatur in ista:
Nempe os disertum ac vultus Utenhovii:
Ingenii effigies doctis expressa libellis,
Expers sepulcri cuncta vivet saecula:

FINIS.


page 1, image: s257

IO. [Abbr.: ?] POSTHII GERMERSHEMII PARERGORUM POETICORUM PARS ALTERA. Accessit CARMINUM LIBER ADOPTIVUS.
[Gap desc: figure]
Ex Typographeio Hieronymi Commelini ANNO CHR. [Abbr.: ?] M D X C V.


page 3, image: s259

ERASMO POSTHIO, IOHANNIS F. [Abbr.: ?] UNICO, EXIMIAE SPEI PUERO. discipulo suo dilectissimo, IOHANNES MAUDAEUS S. [Abbr.: ?]

INTER cetera Dei Opt. Max. beneficia, quibus nos miserrimos homines, pro immensa sua erga nos bonitate cumulare non desinit, illud non minime iudicandum est, Erasme mellitissime, quod in genere humano saluberrima pietatis artiumque optimarum studia conservare dignatur. His enim sublatis, nihil fere homines a brutis animantibus, quae natura prona et ventri oboedientia finxit, differre videntur. Quamobrem beati illi, et prae ceteris hominibus felicissimi sunt, quos Deus liberalium attium cognitione exornat, ad eamque consequendam praeceptores illis ac magistros idoneos largitur. Sive enim ipsarum honestatem et dignitatem spectem, sive utilitatem in vita humana, aut denique iucunditatem et voluptatem; nihil sane studiis illis utilius, nihil dignius, nihil iucundius dici et cogitari porest. Quae omnia elegantissima sententia Cicero complexus est, ubi de iis sic pronuntiat: Haec studia adolescentiam alunt, senectutem obiectunt, secundas res ornant, adversis perfugium ad


page 4, image: s260

solatium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Sunt praeterea eaedem famulae atque ministrae altiorum et sublimiorum facultatum, quae nos ad veram solidamque Dei et nostri ipsorum cognitionem deducunt; in qua vera perfectaque huius et futurae vitae beatitudo consistit. Non igitur sine gravissimis causis Philosophi veteres tantopere iuventutis institutionem suis scriptis commendarunt, et parentes ad debitam liberorum educationem sunt adhortati, cum sine hac plerosque a sua natura degenerare et belluinos mores induere viderent. Gravitetque ab illis reprehensi sunt, qui protervo quodam artium contemptu, liberorum institutionem neglexerunt. Cuius rei exempla licet varia in veterum scriptorum monumentis occurrant, singulare tamen illud adferre placuit quod de Cratere Philoso pho memoriae proditum legimus, Is enim ad populum quondam in haec fertur prorupisse verba: Quo ruitis homines caeci, qui omne in coaceruandis pecuniis studium collocatis; educationis filiorum, quibus eas relicturi estis, nullam habetis rationem? adeone delirus liberorum amor oculos mentis vestrae perstrinxit, ut nil vos pudeat stultis successoribus tantas opes, tanto labore ac studio partas relinquere, quas tandem cum helluonibus et scortis insumant? Ouibus verbis gravissimus et sapientissimus Philosophus supinam plane ac stupidam parentum negligentiam,


page 5, image: s261

ne dicam impietatem, accusat: simulque indicat, quales illorum liberi plerumque exsistere soleant, nimirum homines pravi, fruges consumere nati, pestes et pernicies Rei publice. Iam ut istorum hominum negligentia et insania merito omnibus est fugienda et detestanda. sic contra omni laude et praeconie dignissima est eorum parentum diligentia et pietas, qui in hoc potissimum incumbunt, ut liberos recte curent educandos atque instituendos; et non tam externas opes quam veras illas et numquam perituras animi divitias illis relinquant; prudentissimum et saluberrimum illud veteris philosophi, licer ethnici, Christianis tamen metito amplectendum secuti consilium: Non novi, cui rei quis, qui mentis composet, maiorem impendere operam debeat, quam ut filium suum quam optimum reddat, illique praeceptorem pietate, eruditione, festiva morum urbanitate spectatum, qui filio exemple esse possit, maioris studio seligat, quam aurum et argentum, gemmasque in metallorum fodinis inquirat et eruat. Quid enim auri et argenti acerui improbo homini divitiisque ad omnem luxuriam et libidinem abusuro profuerint? nempe quod incendio oleum. Sunt enim opes (si abutaris) vitiotum et omnium malorum fomenta, ut Ovidius testatur:

Effodiuntur opes irritamenta malorum.

Nihil itaque pueris utilius esse potest, nihil quod ad honestam vitam ac salutem eorum


page 6, image: s262

aeque conducat, quam ut a teneris (quod aiunt) unguiculis in vera pietate liberalibusque artibus instituantur. Quod ideo dico, mi Erasme, ut eo melius agnoscas, quanta gratia te Deus Opt. Max. dignatus sit, qui tali te parente nasci voluit, in quo domesticum pietatis, doctrinae ac virtutis exemplum habeas. Qua rei psum merito et amare et revereri debes plurimum, eiusque piis praeceptis atque admonitionibus te praebere obsequentissimum. Quamvis vero Deus patrem tuum plurimis donis ornaverit, praeter medicae attis scientiam insignem, ob quam principibus quoque viris est gratissimus, multasque alias virtutes: ita tamen in poesi excellit, ut inter huius saeculi pueris non postremum locum teneat. In omnibus enim poematis singulari artificio usus, sic gratissimam illam poeseos dulcedinem salubribus praecepris et sententiis temperat, ut omne punctum, non dicam meo, sed nostrae aetatis excellentissimorum virorum iudicio ferat. Cum autem superiori anno Carminum suorum, quae in schedis variis, uti composuerat, descripta iacebant, pro sua erga me humanitate, copiam mihi fecisset, egoque avidissime illa magna cum voluptate percurrissem, ab ipso tandem precibus impetravi, ut ea in lucem exire pateretur, alioquin in perpetuis forsan mansura tenebris. Quae nunc excusa, tibi offerre atque inscribere visum est, tamquam insto et unico


page 7, image: s263

bonorum paternorum heredi; ut hac altera parte parentis tui Parergorum poeticorum (sic enim ipsi vocare placuit) magis ad virtutem eius et industriam, ac praesertim ad poesin colendam, excitareris. Quemadmodum enim nihil est turpius quam a parentum virtutibus degenerare, ita nihil honestius, nihil laudabilius, quam ipsorum laudatis insistere vestigiis. Quod te facturum plane mihi persuadeo, parentemque tuum non modo virtute ac doctrina exaequaturum, sed aliquando etiam antecessurum. Quod ut consequaris, semper memini eris, pulcherrimarum rerum notitiam, non otio sed negotio, non somno sed vigiliis, non votis sed laboribus, non pretio sed prece comparari. Ingeniore natura facili et felici beavit: vide ne eo abutaris. Tenera es aetate, et adhuc tua messis in herba. Si voluntas adsit et studium, nihil est quod non labore possis assequi. Semper ob oculos tibi versetur divinum illud Augustini: Maledictus omnis qui pulcherrimum et fragr antissimum vernantis iuventutis florem Diabolo, foetidas vero decrepitae ac sordidae senectutis faeces Deo consecrat.

Tempora labuntur tacitisque senescimus annis; ait poeta. Cave igitur ne pretiosissimum hunc temporis thesaurum amittas. Ars longaest, vita brevis; ait Hippocrates. Vitae ergo brevitas labore atque industria compensanda est.

Moveat te parentis exemplum ad imitandam,


page 8, image: s264

immo ad superandam eius industriam. Eius erga te pietas et paternus animi affectus ad maiorem diligentiam tibi calcaris instar esse debet; ut pote qui tibi praeceptores haud exiguis sumptibus hactenus aluit atque adhuc alit, a quibus fideliter instituaris: omniaque studiorum adminicula liberaliter suppeditat: adeo ut nihil tibi sit defuturum, nisi ruipse tibi desis, et hanc opportunissimam occasionem sine fructu praeterlabi patiaris. In primis vero caelestis ille magister tibi assidue est invocandus, ut et te discentem, et me docentem sua benedictione dignetur; sine qua omnes conatus nostri vani et inutiles futuri sunt.

Cum enim Deus omnis sapientiae, veritatis et intelligentiae, omnium denique bonorum fons et origo sit, solus ille est, qui homines cum ad docendum, tum ad discendum aptos reddit; folus denique ille est a quo omnia corporis et animi dona et nondum accepta exspectare, et accepta eidem referre debemus. Hic igitur nobis colendus est, et invocandus serio, Est enim timor Domini initium sapientiae: quo sapientissimi regis oraculo epistolae finem imponam. Vale, et hunc libellum mei erga te amoris, erga patrem tuum debitae observantiae, tesseram indubitatam cape.

Heidelbergae ex Museo nostro, Kalendis Maii Anno Domini M D X C III.


page 9, image: s265

In Natalem ampliss. [Abbr.: ?] viri D. [Abbr.: ?] ERASMI NEUSTETTERI cognomento Sturmeri, equitis Franci, etc. Elegia I.

Natalis, Sturmere, tuus, mea gaudia, venit,
Splendida sollennes instruit aula dapes.
Ecce coronati lauro tua tecta frequentant,
Quite, quique una festa hodierna colunt.
Insigni ante alios Modius testudine dulces
Et ferit et docto succinit ore modos.
Exhaustosque refert per tempora longa labores,
Dum longum huc illuc continuatis iter.
Quasque habeant medicas fumantia balnea vires,
Quae retinent nomen, Carole Quarte, tuum.
Nec non historias, iucundaque multa recenset
Inter vos illo empore colloquia.
Et tecum montes ut perreptaverit altos,
Dum fervens rapido Sirius igne furit.
Ut liquefacta cavis exundent aera caminis,
Artifici ut niteat vena probata manu.
Ut iocasit multo scrutatus feta metallo,
Telluris caecas ausus inire vias.
Praesentem inde tui celebrat Natalis honorem,
Et meritum meritis laudibus accumulat.
Lotichiique ciet genium, manesque sepulto,
Ut notos repetat, si licet, umbra lares.
Lotichio quondam lux ista novissima fulsit.
Principium vitae quae tibi, Erasme, dedit.
Lotichii illa inquam morientia lumina vidit.
Quem tristi Nicrus supposuit tumule.


page 10, image: s266

Sed tumuli mortisque expers Musa inclita vinis
Ipsius, et niveis alta triumphat equis.
Cumque illa nomenque tuum laudesque canuntur.
Romani penetrat qua decus eloquii.
Dii faciant, istis olim sociata legantur
Quae tibi devotis carmina pectoribus
Offerimus: tum quae venientibus offeret annis
Turba patrocinio dedita, Erasme, tuo.
Euentura cano. manifesta dat omina Laurus,
Quae crepiscit sacris terque quaterque focis.
Vivamus, linguisque hilares animisque precemur.
Sturmero haec redeat candida saepe dies.

2. Ad Nicolaum Clementem Trelaeum.

Tune etiam, Clemens, tranquillae pacis alumnis
Horrida tam duro tempore castra sequi,
Aoniasque Deas potuisti linquere? nec te
Coniux, nec tenuit filia parva domi?
Postque tot exhaustos terraeque marique labores,
Post animae ac capitis mille pericla tui,
Nondum desistis, nondum ferabella perosus
Ad Phoebum et Musas et tua regna redis?
Eia age, amice, redi: quam per dita tempora cernis
Qui mores hominum, quanta sit impietas.
Invidia, Ambitioque et Amor sceleratus habendi,
Et summos Reges fascinat et populos.
Quo ruis, hisne malis unum te posse mederi
Consilio, et docta voce, manuve putas?
Non puto: fatales rerum impendere ruinas
Certum est, ac summum non procul esse diem.
Nos igitur pacem, nos otia grata colamus
Quae licet, et doctas, lumina nostra, Deas.


page 11, image: s267

Cetera mandemus fatis, magnoque Iehovae,
Qui nostra arbitrio dirigit acta suo.

3. De obitu Petri Lotichii Secundi, Med. [Abbr.: ?] et Poetae celeberr. [Abbr.: ?] ad Erasmum Neustetterum.

Maesta quod a nicro passis elegia capillis
Venit in aspectum, fortis Erasme, tuum:
Nec gerit insignem Lauride fronde coronam
Nec movet auratae fila canora lyrae:
Sed nigra tempus redimita utrumque cupresso,
Ingeminat tristes cor de dolente sonos:
Nil mirum, quia tacta gravi modo fulmis icta
Languet, et ah miseros vix trahit aegra pedes.
Causa mali: vatem illa suum, famamque perennem
Tristis in ardentes vidit abire rogos.
Quippe Camenarum decus. et nova gloria phoebi
Lotichins summum clausit in orbe diem.
Acta pruinosi fuerat lux. prima Novembris,
Furuaque nocturnum Lunae terebat ner:
Cum tacitam sensit labi per viscera pestem,
AEgraque non solito membra dolore premi,
Nec mora, dira lues, omnes augescit in horas,
Ulla nec ardentem diluit unda sitim.
Artificae adsunt vitae, succosque salubres,
Et quaecumque solet herba iuvare, ferunt.
Nec minus interea pectus quatit aspera tussis,
Torret et accensum febris anhela secur.
Hic fuit, heu, nulla morbus sanabilis arte,
Nil lacrimae, sanctae nil valuere preces.
Hei mihi, quam fragile est, quam fallax, quam breve nobis
Usta bonum, misera est si modo vita bonum.


page 12, image: s268

Quam cito bulla perit pluvias sublata per undas.
Tam cito vitalis deserit ossa vigor.
At mortale genus sibi spe blanditur inani,
Illecebrisque malis, divitiisque inhians:
Sic tamquam Parcae manibus post terga revinctis,
Lanificae nequeant rumpere pensa coli:
Sic tamquam liceat stabiles hic ponere sedes,
In quibus aeternum fata manere sinant.
Haec stultas hominum quia ducit opinio mentes,
Immemores propriae conditionis agunt.
Ille leves fastu, tumidus sectatur honores,
Vanus in his summum constituitque bonum.
Illum castra iuvant, saevique licentia ferri,
Partaque sanguinea praeda opulenta manu.
Agros ille colit, cultique novalia campi
Plurima cum teneat, plura tenere cupit.
Lucri alius studio sitientes currit ad Indos,
Mille ferens pelagi taedia, mille viae.
Exstruit in sanis altas hic sumptibus arces,
Ad dominos credas scandere velle Deos.
Interea indignans vastum Libitina per orbem.
Invehitur, tenebris dirum adoperta caput.
Et male securas inopino funere gentes
Sternit, et infernos cogit adire lacus.
Florida non aetas, robur non pectoris illam.
Nobile, non animi dona beata movent.
Hectora sed Paridis, Bavium sed iungit Homere,
Et natos maesto patre vidente rapit.
Hic, modo qui cecidit, quot erat virtutibus auctus?
Quam fuit ingenio, quam fuit arte potens?


page 13, image: s269

Vix alius miseris poterat felicius aegris
Arte salutifera triste levare malum.
Hinc quoties mediam sese tulit ille per urbem,
Omnibus augusti numinis instar erat.
Adde, quod huic citharam dederant, artemque canendi
Thespiadum rector, Thespiadumque chorus.
Sive modis etenim gravioribus iret in altum,
AEmulus Andini carmine Vatis erat.
Seu levibus castos Elegis cantaret amores,
Certabat numeris, culte Tibulle, tuis.
Sive lyrae digitis resonantia fila moveret,
Ornabat faciles gratia blanda modos.
Quid referam eloguii vires, et fertile pectus,
Quid tincta Hyblaeis verba diserta favis?
Sic igitur nobis, sic o divine poeta,
Ante suum rapuit te fera parca diem?
Nec chorus Aonidum, nec carminis auctor Apelle,
Nec tibi Paeoniae profuit artis honos?
Quin procul a patria Nicri spumantis adundas
Obrueret sanctum vilis arena caput?
Vixisses saltem donec suprema fuisset
Per te ipsum scriptis addita lima tuis:
Ut quae nunc variis sunt edita carmina libris,
Illa simul possent continuata legi:
Praeferrent nullum tibi saecula nostra Poetam,
Pace loquor Bembi, pace, Sabine, tua.
Multa etiam passim, heu perituris illia chartis
Nullius ingenio perficienda iacent.
Effigies Veneris sic imperfecta remansit,
Quam mira Cous pinxerat arte senex.


page 14, image: s270

Proh superi, tenebris tot carmina lecta praementar,
Nec poterunt Vatem nobilitare suum?
Sic hess, sic tenere velluntur ab arbore fetus,
Sic modo nata cadit falce resecta Ceres.
At vos, quando iubent ita fata Deusque, Camenae,
Nec licet in superas bella movere domos:
Mittite, qui superant, ad saecula cana libellos,
Nec sinite his longam posse nocere diem.
Tu facies, Musarum columen, patieris Crasme,
Ut pereant Vatis carmina docta tui.
Scilicet hac animum spe solabatur et ipse
In tepido versans languida membra toro:
Saeva licet duram properent mihi fata quietem,
Et florens campos mittar ad Elysios:
Tu tamen, o vatum decus et spes dulcis, Erasme,
Plurima quo vivus munera dante tuli:
Tu facies ut quae laudes tibi grata rependit
Musa, volet late docta per ora virum.
Musa quidem levis est mea, sed tua gloria magna
Cum musa vivet tempus in omne mea.
Talibus ille modis aeger tunc ora resolvit,
Ora propinquanti pallida facta nece.
Quae tamen irae Deum, quae temala fata tulerunt?
Quid te dulce caput commeruisse putem?
Scilicet indomitus, spreta pietate poloque,
Iecisti in magnos verba superba Deos.
Aue tibi nullae fuit sanctorum cura parentum,
Aut libi labe fuit commaculata manus:
Aut placidae miles turbasti commoda pacis,
In natate ferens arma inimica solum.


page 15, image: s271

At tibi non aliquis vel dicto laesus amaro est,
De factisque fuit nulla querela tuis.
Quin potius mitis colusisti, fraude remota,
Et studiis homines, et pietate Deum.
Tu vero o nimium nimiumque infeste November.
Cur Phoebo et Musis impia bella moves?
Ille tuis cecidit telis, tu funeris auctor:
Ah pudeat tanti criminis esse reum.
Audierit quicumque, tibi convicia dicet,
Detestans mensem terque quaterque tuum.
Phoebeae nobis tu tempus amabile lucis
Furaris, longas substinens tenebras.
Tu pluvias tristes, tu frigera saeva reducis,
Tu spolias maestum frondis honore nemus.
Tu quoque deformas nudatos gramine campos,
Dum madido gelidas spargis ab axe nives.
Mense tuo nec laeta greges per pascua ludunt.
Nec resonat volucrum picta per arva chorus.
Credibile est igitur genitum te nocte profunda,
Cum veniens orbi nil nisi triste feras.
Sed quid ego vanus queror? aut quid inania fingo
Somnia? parce pater, non ea culpa tua est.
Tempora nil peccant, rapidum quae versus in orbem
Metitur, Phoebo sic moderante, polus.
Caelum crimen habet nostri causamque doloris.
Vosque per aetheream sidera fixa domum.
Vos duras fato leges praescribere certum est,
Vos penes est vitae, vos necis arbitrium.
Mirabar, citius solito quid subdola Cypris
Cum Sole occiduas ingrederetur aquas.


page 16, image: s272

Scilicet heu nocuo se armavit uterque venenom,
Caudam ubi letiferam Scorpius acer habet.
Quadrataque ferox acie, facibusque cruentis
Impetiit Lunae Mars trepidantis equos.
Nec minus ense truci clavaque timendus Orion
Instabat capiti Cynthia maesta tuo.
Inde mali fluxit morbi letalis origo,
Vincere quem medicae non potuere manus.
O superi, quid signa iuvat radiantia caelo
Fixisse, igniferos quid variasse globos?
Sponte sua morbi veniunt, saevique dolores:
Sponte sua e misero corpore vita fugit.
Lumina si caeli terris nocitura fuerunt.
Una novi facies debuit esse poli.
Sed neque credibile est, pietas neque credere suadet,
Sideribus solis omnia nata regi.
Astra vices peragunt iussas: Deus astra gubernat:
Hunc vitae penes est, et necis arbitrium.
Cum libet ipse bonos mediis e fluctibus aevi
Eripit, et vita dat meliore frui.
Nulla ubi praecipiti voluuntur saecula cursu,
Nec rapit occiduum nox tenebrosa diem.
Nullum ubi morborum genus est, ubi nulla fatigat
Cura animos; Sancti nil ubi triste timent.
Sed Pax alma tenet regnum, dulcisque Voluptas.
Laetitia et dempto fine perennis erit.
Huic comes it facilis ridenti Gratia vultu,
Exhilaratque homines, exhilaratque Deos.
Quique ligat dulci felitia pector a nodo,
Perpetuum immenso flumine abundat Amor:


page 17, image: s273

Et liquido resonant cantu aurea templa Iehovae,
Angelicique movent tinnula plectra chors.
Hos inter cithara praestans et voce Secundus
Concinit aeterne carmina laeta deo.
Ille canit, cantus iterant et verba frequentes
Caelicolae, vatem suspiciuntque novum.
Suspicie ipse parens vatum laudatque Micyllus;
Discipulo gaudes, magne Philipe, tuo.
Ille velut sanctos coluit nos Usque parentes,
Et tumulis solvit debita iusta piis.
Nec tantum sparsit violisque rosisque sepulcra.
Et tristes sedit flebilis ante rogos:
Vestra sed et doctis celebravi busta lib ellis,
Quos poterunt nulli post abolere dies.
Salve magne Dei vates, decus addite caelo,
Salve et perpetuum, care Secunde, vale.
Me sine dulce tibi est sedes habitare beatas:
Sed manet heunobis te sine dulce nihil.
Tecum deliciae perierunt, omnia tecum.
Gaudia iam tenebris nostra sepulta iacent.
Laeta tuis olim studiis, modo Gallia luget,
Tergit et humentes Ausonis ora genas.
Et magno ante alios tua mors inopina dolori est
STURMERO, ante alios qui tibi carus erat.
Eloquioque potens et carminis arte Sabinus
Ad Viadri maestas te gemit amnis aquas.
Stigelius numerans exacti temporis annos
Conqueritur vitae de brevitate tuae.
Et Latio et Graio tua funera pectine defles
Cracovius Phoebi gloria, Iuris honos.


page 18, image: s274

Blandaque cui facili decurrunt carmina vena
Loescherus lacrimis irrigat ossa suis.
Et carum veluti fratrem te luget ademptum
Cisnerus patriae lumen honorque suae.
Quid loquar ut noctes gemitu lucesque fatiget
Cultor amicitiae Gelphius ille tuae?
Gelphius ille tibi niveo candore probatus,
Cui dedit ipsa suam Calliopeta lyram:
Qua nunc tale tibi meditatur condere carmen,
Quale canit tristi tempere mortis olor.
Dii facerent possem, simili, cultissime vates,
Ipse etiam ornarem funus honore tuum.
Sed mihi cum iuveni desint in carmine vires,
Manibus et nequeam scribere dignatius:
Haec precor ah saltem tibi sit mea grata voluntas,
Sic tua suspensus contegat ossa lapis.
Et lapidem iuxta Laurus pulcherrima surgat,
Quae sit honoratis semper odora comis.
Qua residens dulces iteret Philomela querelas,
Semper et hanc circum plurima cantet avis.
Ut tua praeteriens olim monumenta viator
Sentiat Aonias hic habitare Deas.
Atque locum venerans cineri nova serta ministres.
Hisque legat brevibus carmina caesa notis:
Lotichio eximio medico, eximioque poetae
Exstincto Charites hanc posuere domum:
Quamque vides Laurum tumulo superimpendentem
Transtulit Aonidum huc es Helicone Pater.
Cetera Sturmerus dedit ornamenta: Camenae
Vatis custodes adpia busta sedent.

Heidelbergae Anno 1560.


page 19, image: s275

4. De Podagra, Ad Iohannem Burkhardum A. B. [Abbr.: ?]

QUicumque ille fuit dignam qui laude podagram.
Duxit, inbumanis sensibus ille fuit.
Quis morbos, nisi mentis inops, Saevosque dolores
Aprobet, inque bonis insuper enumeret?
Non ego: non animo talis patientia nostro,
Dum secat haec miseros pestis acerba pedes.
Nec sinit ore cibum languenti carpere, nec me
Dura sinit grata posse quiete frui.
Dulcia quinetiam prohibet mihi dona Lyaei,
Cogit et e gelido fonte levare sitim:
Aut tenuem e lupulo coctum potare liquorem,
Insuetum stomacho visceribusque malum.
Ni faciam, graviora mihi peioraque longe
Formidanda malae sceptra minantur herae.
Durum haec cuncta quidem perferre: sed his mage durum
Quod risusque aliis ludibriumque sumus.
Qui mea cumque etenim veniunt ad limina, nostris
Mordaci insultant protinus ore malis.
Quid faciant hostes, audent cum talia amici?
I puer et geminas his mihi claude fores.
O utinam qui nunc rides mala nostra, future
Tempore conspiciante graviora pati.
Tunc ego nec cupiam solatia amica dolenti,
Nec misero optatam ferre rogatus opem.
Quid loquor? heu nulla haec pestis sanabilis herba est.
Sed medicinam omnes despicit et medicos.
Expertus fater; fotus, cata plasmata, succi
Lenire hanc nullo mi potuere modo.


page 20, image: s276

Quinetiam visa est posthac mage fervere, quondam
Ceu furit infuso stridula flamma oleo.
Percitus hinc ira abieci medicamina cuncta,
Detestans artem terque quaterque meam.
Nam mihi quid prosint Coi praecepta magistri,
Quidue tua o Mesue, quidue, Galene, tua?
Hinc si nulla venit nostro medicina dolori,
Hinc si etiam turpem cogor habere notam.
Nempe malis medicum propriis haud posse mederi,
Ridiculum (ut vere est) quilibet esse putat.
Verum haec non pungunt me inimica probria solum:
Paeonii illa audit plurima turba chori.
Scilicet est misero socios spectare voluptas,
Et levius cuncti publica damna ferunt.
Cur tamen ista lues nostro magis ingruit aevo,
Quae minus antiquis cognita temporibus?
An solitas hominum generi decrescere vires,
Corporaque hinc nasci debilior a putem?
An, quia luxuriae nimium via libera facta est,
Natura inpius iam vitia tarnit?
An, ceu negligimus nunc optima quaeque, tuendae
Sic etiam paucos cura salutis habet?
An vitiis poenam hanc nostris Deus irrogat aequus,
Et vetitas prohibet longius ire vias?
Sic habet: hinc veniunt nobis mala plurima: verum
Si bene perpendas, non mala, sed bona sunt.
Indulgens ponat ferulas scuticamque magister,
Addiscet petulans grammata nulla puer.
Omnia fac liceant: vivant impune latrones:
In proprio quisnam limine tutus erit?


page 21, image: s277

Poena malos hominum mores inflicta coercet,
Quosque nequit virtus flectere, poena demat.
Sic quoque carnifices immittunt numina morbos,
Excruciantque malos, excruciantque bonos:
Hos, ne securi vitiis mergantur; at illes,
Ut positis redeant ad melior a malis.
Hac ego munitus valida ratione, dolores
Herculeo conor vincere velle animo.
Vincere velle quidem conor: verum illa voluntas
Egregia, heu miserum, quam cito victa cadit?
Tum Libitina precor nigram mihi nuntiet horam.
Et statuat lacrimis nos miserata modum.
Aut rigidis fieri cautes in montibus opto,
Assidue cogar ne tot acerba pati.
At tu quem ingenio finxit natura beato,
Fortiaque in celso pectere corda dedit;
Tu me aegrum, venerande pater, solare, iacentem
Erige, consiliis me solidaque tuis.
Nam quis te melius queat hoc praestare? tot ipse
Tam generoso animo quum mala pertuleris.
Ceteraque ut taceam; quem fracti incommoda cruris,
Et male curati denique noxa latet?
Sed te nemo queri, nemo audiit ulla doloris,
Aut consternatis igna dedisse animi.
Imo alii quae damna putant haud parva, tuasque
Vulnera ob ista vices corde gemente dolent;
Mira fides, eadem tu forti pectore perfers.
Teque beare aliqua commoditate putas.
O bene munitos sensus contra omnia sortis
Omniaque inferni tela inimica Iovis.


page 22, image: s278

Non, non humanae Sophiae sunt talia dona,
Non e Socraticis illa petita libris.
Nascenti dederunt hanc astra faventis mentem,
Ino tibi hanc numen contulit Omnipotens.
Quid referam, magnas utopes et cetera temnes
Omnia, quae falso mobile vulgus amat.
Nec tibi divitias pateris domninarier; illis
Sed nosti certa cum ratione frui.
Pauperibus donas; reficis labentia templa;
AE dificas turres, moeniae, castra, domos.
Largificaque foves dextra virtutis alumnos,
Qui studia ac Phoebum Pieridasque colunt.
Hospitibus vero quam suavis es atque benignus!
Queis tua quottidie mensa domusque patent.
Macte animo tali, vir laudatissime, semper
Virtutis vivet candida fama tuae.
Nam benefacta homines Diis immortalibus aequant:
Qua cuiquam an potior gloria, maior honos?
Quod superest, dirae tibi nescia vita podagrae
Nestoreos opto duret ad usque dies.

Wirzeburgi Anno 1583.

5. De obitu Illustrissimi Principis et Dom. D. [Abbr.: ?] IOACHIMI ERNESTI, Principis Anhaldini etc. Ad Casparum Peucerum v. cl. [Abbr.: ?]

VErane rumor ait, nostram qui pessimus aulans
Terruit, et gelidi litora tota Nicri?
Scilicet Ascaniam luctu tabescere gentem,
Ob domini et patris funera maesta sui.
Vix equidem credo: sed enim fata omnibus aequae,
Quamlibet et summos mors rapit atra viros.


page 23, image: s279

Et tua me heu, Peucere, manus, tua littera cogit
Credere, Grynradio nuntia missa tuo.
Littera, quae tristemque diem designat, et horam,
Quatantum amisit Teutonis ora decus.
Amisere suum Pietas Musaeque patronum,
Quas grato hospitio fovit et auxit ope.
Haec nostro virtus rarissima cernitur aevo,
Quo fera barbaries impietasque vigent.
Iamque furit nostras Bellonae cruenta peroras.
Indignis vastans sacra, profana modis.
Intereaque ferox titulos mentitur honestos,
Et scelera obtensa relligione tegit.
Proh dolor et miseros parva cum prole colonos
Divexat, patriis exspoliatque bonis.
Parva loquor: totos agros iam replet et urbes
Caedibus, immeritas et cremat igne domos.
Tantis totque malis Princeps pius ille mederi,
Cumque aliis certam ferre par abat opem.
At patriae hanc fortem Libitina invidit, Et illi
Intecit rapidas imperiosa manus.
Publica talem igitur merito res luget ademptum,
Et plangunt magni pectora maesta Duces.
Sed licet haec summos tangant quoque funera reges,
Nulli flebilior tanta ruina venit,
Quam, Peucere, tibi: cui te debere fateris,
Quod licuit vitaliberiore frui.
Cuius tranguilla degebas laetus in Aula,
Musarum optatis deditus in studiis.
Cum quo partiri Princeps sua gaudia suerat,
Pellebatque tuo tristia colloquio.


page 24, image: s280

Teque in Paeonia sibi leger at arte magistrum,
Commendans fidei seque suosque tuae.
Et bene. Nam quibus melius deprehendere causas,
Diraque morborum pellere damna queat?
Quis melius rerumque obitus perspexit et ortus,
Et varia haec nitidi signa viasque poli?
Tum quicquid medicos tellus producit ad usus,
Quicquid et hoc caelum, quicquid et aequor alit.
Et si quid medici valuisset cura fidelis,
Consilio is poterat convaluisse tuo.
Sed nihil adverso medicamina sidere prosunt;
Fatalem abservat Parca severae diem.
Nec genus aut proavos, nec robora firma iuventae
Respicit, aut culti dona beata animi.
Attamen hoc melius, quam si fer a bella sequentem.
Hostili Gallus suposuisset humo.
Vidit enim iuvenem Mavortia Gallia quondam.
Vectus spumanti quum cataphractus equo,
Et frameam, et nitidum vibraret fortiter ensem,
Terrorem magnis incutiens ducibus
Carolus ut Caesar Romani gloria regni
Sequanicos iusto Marte subegit agros.
Hic potuit cara cum prole et coniuge dulci
Dulcia deficiens texere colloquiae.
Hic abeunti animae valedicens optima coniux
Composuis maesta lumina cara manu.
Et tumulum statuit: tumuloque recentia semper
Serta ferens lacrimis tristibus illa rigat.
Solantur viduam famulae, teneraeque puellae,
Et pueri Ascaniae spes columenque domui.


page 25, image: s281

Hic quoque tu Peucere, pio iam munere fungens.
Afflictis gratam fers medicinam animis.
Scilicet e sacris solatia prompta libellis,
Queis nullum praesens est magis auxilium.
Inde patent nobis veteris contagia culpae;
Inde patet nobis dulce salutis iter.
Qualiter et Christi mors crimina nostra piarit,
Nos regni heredes efficiatque sui.
In quo nunc etiam princeps pius ille triumphat,
Et solida aeternae gaudia lucis habet.
Nullum ubi morborum genus est, ubi nulla quietem
Turbant horribili classica pulsa manu.
Huc vigiles animos, huc tollere lumina oportet,
PEUCERE, et vasti despicere orbis opes,
Despicere et curas hominum, vanosque tumultus,
Et spes fallaces, terribilesque metus,
Et sperare diem quae nos quoque sistat Olympo,
Sanctorum sanctis associetque choris.
Quam precor ut nobis felici profer at ortu
Candida luciferis quae Dea fertur equis.

6. In Nuptias Georgii Michaelis Lingelshemii, I. C. El. Pal. Consil. [Abbr.: ?] ac Claudinae Virotae Monpeligardensis.

QUaenam animum urebat nuper tibi cura, Georgi,
Quale erat in tacito pectore cordolium?
Cum tua languentis nullus cibus ora iuvaret,
Nec solitis posses deditus esse libris:
Et coetus hominum fugeres, carosque sodales,
Quos tibi longa dies, quos tibi iunxit amor.


page 26, image: s282

Nempe Amor ille potens, pharetra metuendus et arcu,
Tanti occulta tibi causa doloris erat.
Fallimur: imo fuit tanti tibi causa doloris
Quae venu in thalamum iam nova nupta tuum.
Illa tuas rapido succenderat igne medullas,
Sensusque una omnes atque animum abstulerat.
Hinc tua nec dulcem capiebant lumina somnum,
Nec tibi grata Ceres, nec tibi Bacchus erat.
Ast ego vexari tacito tua viscera morbo
Credebam, et medica languidum egere manu.
Iamque tibi sucos, iam pharmaca certa parabam,
Triste quibus sumptis posset abire malum.
Sed frustra. nullis amor est sanabilis herbis,
Paeoniae hic solus respuit artis opem.
Sola tuas poterit Claudina exstinguere flammas,
Et sanare aegri vulnera caeca animi.
Felix hac medica, felix hac coniuge, felix
Hac sponsa, tantis quae venit aucta bonis:
Splendida nobilitas clari quam sanguinis ornat,
Quaeque vetusta decent stemmata divitiae:
Ingenuusque pudor, locuplesque ante omnia virtus,
Et pietas cunctis anteferenda opibus.
Quid rarum formae referam praestantis honore,
Quid placidis vultum moribus ingenium?
Quid docilemque manum, quid honesta pectoris artes,
Quidue opera Phrygio texta magisterio?
Audeat huic vix arte sua contendere Pallas,
Quamvis e cerebro nata sit illa lovis.
Nec minus et curare domum, curare culinam,
Et varias novit prompta parare dapes.


page 27, image: s283

Sit licet his donis ornata; superbis nulla,
Nullus in egregio pectore fastus inest.
Gaude virgo tuae gentis nova gloria, gaude,
Te sociant digno candida fata viro.
Omnia qui veterum callet monumenta sophorum,
Et gemini quicquid pagina Iuris habet.
Ling varum ut tacea discrimina multa, sagacis
Ingenii atque animi fertilis indicium.
Quare illum tantis virtutum insignibus auctum,
Magna Palatini principis aula colit,
Praecipuosque inter numerat, quorum inclita virtus,
Rebus et in dubiis saepe probata fides.
Par bene compositum! tu, sponte, hac coniuge dignum;
Dignior haud alio sponsa Virota toro.
Viutte concordes, faustis et euntibus annis
Multiplici vestram prole beate domum.
Et bene habet: vox laeta Nicri de valle resultat,
Multiplici haec fiet prole beata domus.
Sume animos, sponse, et captum pertexe laborem
Strenuus: ipsa Venus, ipsa tibi astra favent.

7. Ad Henricum Petreum, I. C. [Abbr.: ?]

QUartum nunc agitur, Petree uberrime, lustrum,
Tam celeri fugiunt tempora lata pede!
Ex quo mi primum tua contigit ora videre,
Primum et aperta tuae est ianua amicitiae:
Hic ubi praeclaras inter caput exserit ur bes
Herbipolis, Franci gloriae prima soli.
Protinus ingenuas tua pectora culta per artes
Agnovi, et docti plurima dona animi.
Admiransque tuae suavissima carmina Musae,
Et unctum Aonio nectare colloquium;


page 28, image: s284

Hortabar simul et te, dulcis amice, rogabam
Per Phoebum et Phoebi numina Pieridas:
Ut ne desereres Heliconis amoena vireta,
Castaliamque undam, Pieriosque choros.
Tadia nec caperent te, quod modo carminis auctor
Pro studiis ferret praemia rara suis:
Quodque bonam insipidum vulgus male temneret artem,
Dum sequitur solas et veneratur opes.
Cura animum potius generosa moveret honesti,
Partaque carminibus nescia fama mori.
Verum opus haud fuerat currenti subdere calcar:
Nam tuus hanc metam sponte petebat equus.
Aurea librorum veluti monumenta loquuntur,
Ingenii et genii pignora docta tui.
Optatam aspiciunt fausto quae sidere lucem,
Iamque aura gaudent libericre frui.
Vive diu, et sacris operari perge Camenis:
Hac tibi perpetuum surget ab arte decus.

8. Ad Theodoricum Semelbeckerum, Med. Pal. [Abbr.: ?]

Et merito luges caram, Theodore, maritam,
Quam celeri rapuit mors inopina manu.
Illa fidelis erat custos rerumque domusque,
Et thalami et vitae fida ministra tuae.
Illa manu poter at doctae certare Minervae,
Et placidis culti moribus ingenii.
Talem igitur merito luges tibi nuper ademptam,
Neglectoque iaces flebilis in thalamo.
Sed tamen hoc iusto solatia ferre dolori,
Hoc recreare animum debet, amice, tuum:
Quod meritis Christi unius confisa recessit,
Contemnens levium somnia vana hominum,


page 29, image: s285

Quis imbuta olim teneris erraver at annis:
Nunc vera flagrans agnitione Dei,
Dissolvi cupiebat, et altum scandere Olympum,
Et iungi Christo laeta hilarisque suo.
Auribus hoc praesens hausit, stupuitque loquentem
TOSSANUS verbi buccina clara sacri.
Audiit et cano venerandus RECKIUS aevo,
Vicinique omnes, et tua tota domus;
Audiit et magni CASIMIRI amplissima coniux,
Largiter humectans imbre fluente genas.
Nec latere a caro voluit discedere, donec
Pallenti fugeret dulcis ab ore anima;
Quae (nihil addubites) iam caeli in parte receptae
Omnes immensi despicit orbis opes.
Et te flere vetat, cum gaudeat ipsa: sed una
Gaudere, atque animo te iubet esse bono.
Imo iubet pietas, cui te parere necesse est,
Regula cum vitae solae sit illa tuae.

9. Ad Danielem Tossanum, S. Th. D. [Abbr.: ?] secundas [(reading uncertain: print unclear)] nuptias celebrantem.

Iam stetum satis est, satis est, Tossane, dolori
Indultum, in viduo dum resides thalamo.
Tempus nunc aliam tibi ducere, amice, maritam,
Quae tecum curet remque domumque tuam.
Dum loquor, ecce volat totans vaga fama per urbem,
Instaurare novi te nova festa tori.
Et pietate gravem tibi reque et nomine Claram
Adstrinxisse suam dextra animoque fidem.
Gratulor; una fere patria est ambobus, et atas
Pene eadem, est idem relligonis amor:


page 30, image: s286

Quam propter, vitae discrimina mille subisti,
Vincula dura miser passus et exilium:
Quam propter quoque mille cruces, opprobria mille,
Damnaque constanter Clara animosa tulit.
Utque prius sancto vixit sociata marito,
Qui populo ostendit sidera ad alia viam:
Sic eaiam, Tossane, tibi Christo auspice nubit,
Cuius tu populum sacra fidemque doces.
Par bene compositum! post bella gravesque labores
Longa precor vobis tempora pacis eant.
Vestraque cari olim veniant ad tecta nepotes,
Qui grata exhilarent garrulitate senes.
Et tandem vitae saturos feliciter una
Excipiat nitidi regia celsa poli.

10. [(transcriber); sic: 9] Ad Rembertum Dodonaeum, Archiatrum Caes. [Abbr.: ?]

REmberte, ingenio praestans usuque medendi,
Et fama Eois cognite, et Hesperiis,
Eia age tolle moram doctosque emitte libellos,
Dura nimis longum quos tua cura premit.
Congestum multos emendatumque per annos
Fac tandem in lucem prodeat illud opus.
Quod tener ediscat Phoebi cur antis alumnus,
Quodque terat medica factus in arte senex,
Sine potestas herbarum inquirat et usum,
Stue animum variis pascat imaginibus.
Quin tua mirantes etiam monumenta puellae,
Lustrabunt cupidis omnia luminibus.
Halantesque legent in serta recentia flores,
Et gratum quidquid naribus esse solet.
Inde suas quoque promet opes qui pharmaca miscet,
Sive tibi Caesar, villice sive tibi.


page 31, image: s287

Discet et ex illis coquus ingeniosior hortis
Adparet uv domino fercula rara suo.
Te Bacchus, te flava Ceres, te rustica turba,
Te Satyri et Fauni Naiadesque caenent.
Fortunate, tua frueris qui laude superstes:
A Iove quid magno maius, amice, petas?

11. In Iohannis Fieni librum de Flantibus.

Res levis est flatus: sed enim firmissima quaeque
Concutit, et terris et dominatur aquis:
Horrenda ignivomo reboare tonitrua calo
Audisti, et trepidis fulmina missa polis?
Iratum vastis agitari fluctibus aequor
Vidisti, et mersas per freta saeva rates?
Annosasque ima quercus tellure revulsas,
Et validas turres et cecidisse domos?
Tum sonitu ingenti torqueri immania saxi
Pondera, per longos ignibus acta tubos?
Sensisti et quondam tremere intima viscera terrae,
Credulus extremum iam fore iamque diem?
Scilicet efficiunt violenti haec omnia flatus;
Qui simili afflictant corpora nostra modo,
Si quando inclusi per summa per ima vagantur,
Et miseris vexant viscer a torminibus.
Illorum causas medica bonus arte Fienus
Explicat, et pelli qua ratione queant.
Ergo sibi laudem peperit famamque perennem,
Utile qui nobis hoc dedit Auctor opus.
Quod praesens gratis animis amplectitur atas,
Assidua ac voluent postera saecla manu.


page 32, image: s288

12. In secundas Nuptias Lamberti Ludolfi Pithopoei, v. cl. [Abbr.: ?]

ERgo iterum, lamberte, cales, iterumque capistro
Blanda maritali te Venus impediit?
At memini nuper detestabaris amores,
In viduo certus degere velle toro,
Multa senectutis memorans incommoda, nec non,
Quae cubat ante tuas dira podagra fores.
Molle sed ingenium, facundis Musa poetis,
Cordaque Acidaliis ignibus apta dedit.
Haud igitus mirum, tua si mutata voluntas,
Pector aque incendit languida fortis Amor.
Ille etiam magnis Ducibus, summisque monarchis
Imperat, et nil non sub sua iura vocat.
Sed bene, quod digna, Vates doctissime, flamma
Ureris, hac felix coniuge rursus eris.
Margaris, altera erit tibi nunc Adelheida: beatum
Illaque et ista simul nomen et omen habet.
Nec lasciva tuos subit haec nova nupta penates,
Aut merito invisae dedita luxuriae.
Sed quae femineis assueta laboribus, et quae
Convixit tali tempora longa viro,
Cuius num fuerit pietas doctrinave maior,
Hactenus in dubio est: utraque summa fuit.
URSINUM loquor eximium, quem sidera norunt;
Gemmatisque vehit candida fama rotis.
Cuius amat sanctos aetas haec discere libros,
Posteritas memori nomen in ore feret.
Tali nupta fuit tua Margaris ante marito,
Nec virtute sua, nec pietate minor.


page 33, image: s289

Hanc tibi sorte bona vitae sociam atque laborum
Auctor coniugii donat habere Deus.
Haec tibi iam veniet solamen dulce malorum,
Cur abitque tuam fida ministra domum.
Et longos tecum feliciter exiget annos,
Surget et in placido nulla querela toro.
Sed velut una fides, sic vobis una voluntas,
Firmaque constantis vincula amoris erunt.
Euentura cano: volucris Cythereia Turtur
Comprobat assensu foedera pacta suo.
Augurio, Lamberte, bono tibi ducitur uxor,
Signa haec sum fausti nuntia coniugii.
Ecce domum tenera myrto, lauruque, hederaque
Spargit et ambrosiis Cypria diva rosis.

IOHANN. [Abbr.: ?] POSTHII SILVARUM LIBER I.

AD FRIDERICUM IV. ELECT. PAL. [Abbr.: ?] heredem, cum corporis hum. [Abbr.: ?] anatomen ipsi explicaret.

Quae tibi virtutes sint, Dux Friderice, colendae,
Ut simul et mundo complaceasque Deo;
Grunr adius, reliquique docent te rite magistri,
Queis pariter vitae tradita cura tuae.
Sed propriae quam mira domus sit fabrica, quod pars
Corporis obtineat quae libet officium,
Te tuus (huc dociles patiens si admoveris aures,
Attentosque oculos) Posthius erudiet.
Hinc poteris te ipsum penitus cognoscere, virtus
Maxima quae et vere est principe digna viro.


page 34, image: s290

In Nuptias nobilissimi viri, Philippi Wamboldi ab Umstat, etc.

I.

HActenus ad cenam me saepe, Philippe, vocasti,
Tum quia vicinus, tum quia solus eras:
Atque epulas inter placido mecum ore solebas
De rebus variis texere colloquia.
Saepe etiam mecum gaudebas ludere, quaerens
Fallere sic viduae taedia longa domus.
At sociam vitae postquam tibi fata dederunt,
Te puto vicini non meminisse tui.
Et bene: delicias tibi nocte dieque ministrat,
Multorumque implet Margaris una vices.

II.

Laudandus, Vuambolde, iterum quod coniuge ducta
Gaudia legitimi iam repetis thalami.
Accumulata iuvant quid pondera divitis auri?
Structa quidem Phrygio marmore celsa domus?
Quid longo prodest famulorum examine cingi?
Purpurea insignem quid iuvat esse toga?
Quid late populis dare iura ferocibus; aut quid
Pontificum lautas vincere posse dapes?
Iudice me, infelix inter tot commoda vivit,
Frigidus in solo qui cubat usque toro.

III.

Si veteri credis dicto, Ternarius in se
Perfectionem mysticam
Concludit numerus. Cui tertia ducitur uxor,
Perfectionem amabilem
Ille etiam assequitur sic te, Vuambolde, beatum,
Perfectum et esse quis neget?


page 35, image: s291

IV.

Quaerebam (et merito) ducenda ne tertia coniux?
Nec mora, Grammaticus sic mihi promptus ait:
Si bona prima fuit, meliorque secunda; sequetur
Optima. sic dictat regula grammatices.
Sin mala prima fuit, peiorque secunda; sequetur
Pessima. Grammatices hoc quodque norma doces.
Ter felix, Vuambolde: tibi nunc optima venit;
Altera nam melior, nam bona prima fuit.

V.

Inviso penitus luxu pompaque remotis
Dum properas thalami gaudia inire novi,
Magnanimus dulci cum nata et coniuge Princeps
En tua fronte hilari tecta, Philippe, subit,
Et tecum gaudens genialem ducere cenam,
Maxima propensi dat tibi signa animi.
Tanta tuae vis est virtutis, ut attrahat ipsos
Et tibi conciliet, Sponse beate, Deos.

VI. Ad Theodoricum, Sponsi fratrem.

Dum modo festa tuus celebrat convivia frater,
Et cupidis haurit flammae alimenta oculis;
Heu misero exurunt aliae tibi pectora flammae,
Dum coquit accensum febris anhela iecur.
Sumne animos, Theodore: sequetur nubila Phoebus,
Mox iterum sano corpore laetus eris.
Tum quoque te simili Venus alma beabit honore:
Et medico et vati certa adhibenda fides.

D. [Abbr.: ?] Hieronymo Olbora, I. V. D. [Abbr.: ?]

INgeniosa tui profers dum scripta magistri,
Olbroen, in tenebris quae latuere diu,
Consulis et famae Duareni, et te simul iste
Officio fidum discipulum esse probas.


page 36, image: s292

Tam praeclara igitur donec monumenta legentur,
Nominis ille tui non morietur honos.
Exemplum hinc alii sumant venientibus annis,
Vi simili laudem promereant studio.

Ad Iohannem Schroeterum, Med. celeberr. [Abbr.: ?]

O te felicem, viridi, Schroetere, senecta,
Sentire tanta gaudia
Cui datur: ingenii praestantis acumine natus
Residens cathedra ut publica,
Antiqui reseret praecepta obscura magistri,
Stagira quem olim protulit.
Praecepta illa, inquam, senibus vix pervia, lingua
Utraque invenis explicat
Egregius, magna iuvenum stipante caterva;
Rebusque de gravissimis
Disserit utiliter, dum multa recondita pandit
Philosophus et medicus bonus.
Quae patri e nato maior queat esse voluptas?
Idem ille nunc (quod Optimus
Maximus esse velit faustum felixque) puellam
Animi beatam ac corporis
Dotibus, et genere insignem cum divite censu,
Sibi vinculo insolubili
Iungit: ades praestans animo vir et arte, tuaeque,
Elia docte, filiae
Felicem hanc thalami sortem, talemque maritum
Congratulare, et hinc novos
Affines animo dextraque amplectere amica:
Tuque o puella, sidere
Fausto nata, tuo formosa fer oscula sponso,
Barbara, novoque nomini


page 37, image: s293

Assuesce: hinc etenim Schroetera vocaberis, hocce
Auctura stemma nobile
Pignoribus multis. et avito sanguine dignis:
Matrem puellae moribus,
Ingenio pueri referent atque ore parentem:
Domusque vestra numine
Ter gemino faciente aevum florebit in omne,
Bonis abundans omnibus.
Certa fides, numquam fallunt praesagia Vatum
Apollo quae ipse suggerit.
Quod superest, Schroetere vale, vale, optime, longum
Tuisque fruere gaudiis.

Ad Lambertum Lud. [Abbr.: ?] Pithopoerum, in Nuptiis Sarae filiae.

Sara boni patris bona filia nubit Adamo.
Sancta, precor, sanctus vincula portet Amor,
Et valido nectat ferventia pector a nodo,
Quem queat haud undquam solvere longa dies.
Diligat, annosum quamvis, pia Sara maritum
Hanc et anum quondam fidus Adamus amet.
Interea multos tibi dent, lamberte, nepotes,
Qui carum exhilarent et venerentur avum.
Haec quoque vota, reor, tacito sub corde volutani
Iam tecum coniux, filia Sara, gener.
Ecquis adhuc dubitet vota haec, iustissima cum sint,
Effectum aeterni nutu habitura Dei?

Melisso suo.

Iam currente iubes me scribere carmina praelo
Iungenda cultis, imo mellitissimis
Versibus, in festum quos connubiale dedisti
Lucreteae atque nobilis Canizii.


page 38, image: s294

Votis, Paule, tuis sum respondere paratus,
Si nobilem illam et melleam facundiam
Mi dederis, qua tu polles velut alter Apollo.
Verum hoc potesse te, negabis arbitror.
Ergo dabis veniam mihi, si praestare quod optas,
Nequeo imparatus illa ab eloquentia,
Qua quamvis subito fundi bona carmina possunt,
Tuis, Melisse, digna doctis auribus.
Hoc saltem precor, ut longum Lucretia vivat,
Domumque multa prole felix augeat.

Ad Guilielmum Cripium Secundum.

TErroris mihi plena, plena luctus
Abs te littera, Guilielme, venit,
Qua virum optimum et optimum Poetam
Pacis delicias, decusque Martis,
Scribis vivere desiisse Duzam.
Musas testor Apollinemque, nil mi
Magis triste fuisse nuntiatum
Toto hoc tempore, quo Ducis potentis
Huc postliminio vocatus aulam
Cur avi medicus. Sed heus, amice,
Quando haec fama, vel unde venit illus?
Vobis certus an exstat huius auctor,
An rumor vagus et malignus illam
Vestra sparsii in urbe? vanus opto
Et mendax fuerit: mihique Duzam
Longos fata superstitem per annos
Seruent incolumque: nos profect.
Illum haud credere quimus occidisse,
Vivum quem bene eredimus valere.


page 39, image: s295

Nam nihil stenius, nihil Melissus,
Tale nil reliqui audiere amici,
Queis Duza haret in intimis medullis.
Si tamen (quod abominor) sepulcro
Iam sit conditus; hoc mei levamen
Restat maximum et unicum doloris,
Nobis quod specimen sui, imo vivam et
Spirantem sui imaginem reliquit,
Natum scilicet artibus paternis
Imbutum egregie et politum ad unguem;
Quod probant monumenta litterarum,
Dudum publica facta quae leguntur,
Et vincto pede condita et soluto,
Musis omnibus, et probante Phoebo.
Tales qui iuvenilibus sub annis
Profert Pieridum favore fructus,
Quam laetos dabit uberesque quondam,
AEtas illi ubi venerit virilis!
Hunc, Cripi, velut alterum parentem,
Si pater superas reliquit oras,
Nunc amabimus et colemus omnes,
Queis vixit pater huius ante amicus.
Namque haeres velut omnium bonorum,
Sic amicitiae volet paternae
Natus iam fieri beatus haeres.
O quantum est genitum esse patre tali,
Tales gaudia quanta habere natos?

Ad Georgium Michaelem Lingelshemium, I. C. [Abbr.: ?]

Sic tibi, Georgi docte, amabilissime,
Optata DI dent omnia,


page 40, image: s296

Sic tibi superstes sit pater carissimus
Cum matre cara et optima,
Sic et favente Venere et ipsis Gratiis
Virota tecum dormiat
Virgo velipsis conferenda Gratiis,
Et conferenda Palladi:
Ut grata nobis sunt et acceptissima,
Senis faceti carmina,
Qui Gloriosum militem, qui Poenulum
Colore pingit vivido.
Pro quo tibi tot ago, tot habeo gratias,
Poetae quot lepidissimos
Habet sales: quot basia dedit Iuppiter
Amphitruonis coniugi.

De obitu Henrici Molleri, S. Theol. D. [Abbr.: ?]

Te quoque constantes inter pietatis alumnos,
Mollere, nostra iure numerant saecula,
Atque omnis referet votis concordibus aetas,
Quae tua legendo olim teret volumina.
Tu quia posthabito Satanae mundique furore,
Et quae imminebant tum tibi, periculis,
Sinceram vera de relligione professus
Es calamo et ore publica sententiam:
Exilium inde animo patienti hilarique tulisti
Cum coniuge una parvulisque liberis,
Donec es in veram patriam caelumque receptus,
Ubi vita vera, vera constant gaudia.
Huius ad exemplum sacri o durate ministri,
Vos ut sequantur digna pariter praemia.


page 41, image: s297

Ad Ianum Duzam, virum nobiliss. [Abbr.: ?]

Quae maiora tibi contingere gaudia possint,
Quae mage, Duza, queant exhilarare patrem?
Quam natum virtutis iter quod currere cernis,
Doctaque Musarum te duce castra sequi:
Et iam nobilibus iuvenem certare poetis,
Pieria meritas fronde ligante comas,
Ac canere argutas quae possint ire per aures,
Nec morsum metuant ipsius Invidiae?
Longum vivat uterque precor, natusque disertum
Dicatur numeris aequiparasse patrem,
Vel potius superasse. Eadem (nisi fallimur) ipsae
Sunt quoque vota animi, candide Duza, tui.
Scilicet in natos patrum propensa voluntas
Consultum his melius, quam sibi, semper avet

Ad Paulum Melissum.

Vis magna verbis, Paule, tuis inest:
Expertus hoc sum: Carmen enim tuum,
Legens, repente saevientes
Sensi abisse mihi dolores,
Queis dira pestis me cruciaverat,
Pedum immerentum pessima carnifex
Podagra, quae terret vel ipso
Nomine eos quibus esse suevit
Molesta. Liber nunc igitur tuo,
Amice, cantu, rursus obambulo
Domi, tibique gratiarum
Milia multa habeoque agoque.
O te poetam rarum et amabilem,
O ter beatum, carmine qui vales
Fugare morbos tam feroces,
Vincere quos medisina nescit.


page 42, image: s298

Melissus alter Phoebus erit mihi:
Hunc vel Galeno postmodo praeferam:
Urente cum premar podagra,
Auxilium repetam a Melisso.

Ad Ianum Gruterum, I. C. [Abbr.: ?] Sponsum.

INsignem facie, censu, et virtute puellam
Largiri poter at Saxonis ora tibi.
Sed Venus inde vocans ad amoeni te vada Nicri,
Hic tibi, ait, dudum est certa parata domus.
Hic generosa manet te Smetia origine virgo,
Mille petita procis, mille negata procis.
Nec mora, certa fides Veneris promissa secuta est:
Iam subit amplexus Smetia virgo tuos.
Haud temere obveniunt connubia, Iane: maritam
Unicuique suam donat habere Deus.

Ad Henricum Smetium, M. D. [Abbr.: ?] Sponsae patrem.

Cur veniat vestras, Henrice, frequenter ad ades
Gruterus, lentas nectat ibique moras:
Desine mirari. Vinclis U enus attrahit arctis
Implicitum, et grato detinet alloquio.
Si Venus illa rogas quaesit; tua filia nempe,
Quae formae Idaliam vincit honore Deam.
Vincit et ingenio, sanctis et moribus omnes
Quas cecinit Vatum Musica turba Deas.

Ad Ianam Smetiam, Sponsam.

Parcius ure tuum, pulcherrima Smetia, Vatem,
Et remove frontis sidera bina tuae:
Ne, quem miraris, quem diligis uniee et unum,
Pra nimio cogas forsan amore mori.

Ad Sponsum

Dum modo sublimes Senecae, Grutere, libellos
Voluis, et arguto singula iudicio


page 43, image: s299

Excutis, a mendis ut prodat optimus auctor
Purior, ablatis et niteat tenebris;
Interdum posito calamo, studiisque severis,
Ad dominae properas limina cara tuae.
Et variis gratas ducis sermonibus boras,
Vixque potes sera nocte redire domum;
Dulce puer Veneris ridens, Iane optime, quaer
An Senecae, an dominae sit tibi cura prior?
Etquis non tenerae rosea ora iocosque puella
Praefer at austero difficilique seni?

Ad eundem.

Iam canis Erigones Phoebeos duplicat aestus,
Et queritur cervus siccaque terra sitim.
Ipse tamen U eneris residens securus adignes,
Usque trahis longas dulci in amore moras.
Parce, precor, Venerique tuae, Grutere, tibique,
Nonne hanc teque simul tabe perire vides?

Ad Sponsam.

Iana pudica mei Gruteri maxima cura,
Iana puellaris flosque decusque chori,
Accipe quae cupido promuntur pectore vota,
Accipe iam tremulae carmen inane Lyrae:
Te Charites, te Phoebus amet, doctaeque sorores,
Perpetuo Omnipotens teque tuosque beet.
Et tua Gruteri cultis celebrata libellis
Floreat aeternos candida fama dies.

Ad Sponsum.

Haec, Grutere, tibi culto de principis horte
Divae Pierides laurea serta ferunt:
Insuper hanc vario contextam flore corollam,
Aureolas ornet qua tua Iana comas.


page 44, image: s300

Has eidem erutilo factas mira arte metallo
Armillas, atque haec cingula donat Hymen.
Et vobis pariter felitia fata precantur,
Multaque honor ati pignora coniugii.

Ad eundem.

Cur renuis nostri saltem gustare Lyaei
Munera, dum fervent tempora sicca Canis?
Cum tamen id facias (nuper ceu vidimus ipsi)
Quando subis dominae limina, Iane, tuae.
Nempe merum melle est et nectare dulcius omni,
Quod tibi formosa porrigit illa manu.
Nec mirum: hic geminus tua pectora corripit ardor
Nam sponsae et rapido Solis ab igne cales.

Ad eundem.

Non nisi quinque dies, Grutere, (hoc per breve tempus)
Ad thalami restant gaudia prima tui:
Verum hi quinque dies anni totidem esse videntur,
Et tibi felle mero quae libet hora madet.
O nimis impatientem animum cupidumque futuri,
Indomitus saeva quem face torret Amor!

Ad Marquardum Freherum, I. C. et Consiliar. Pal. [Abbr.: ?]

VEnit, vidit, et obtinuit, Marquarde, puellam
Gruterus, qua non pulchrior ulla Nicrum
Accolit, aversata procos quae nuper honestos
Nolebat socii vincla subire tori;
Iam subito capta est mira dulcedine linguae.
Victaque divino carmine et arte Lyrae.
I nunc vulgus iners doctas et sperne Camenas,
Vatibus en Musae commoda quanta ferant?


page 45, image: s301

In Epitheta Graeca a Conrado Dinnero Acroniano I. C. [Abbr.: ?] collecta.

PErpetuae obtinuit laudis praeconia Textor,
Epitheta Vatum colligens prope omnium,
Culta quibus Latiae dictarunt carmina Musae:
Idem in Pelasgo prastitit Vatum choro
Dinnerus, vegetae quondam sub flore iuventae
Amore ductus nobilis scientiae.
Iam veteres recolens matura aetate labores,
Foras ad usum tradit illos publicum.
Tali macte animo, Dinnere operose, tuique
Fetus in auras ingenii reconditos,
Dum super as, profer; fama clarescere vivum
Suisque dulce est interesse laudibus.

In Catalogum amicorum Iohannis Elychii, S. Th. D. [Abbr.: ?]

Lipsii nota fuit mihi pars divinior ante:
Iam quoque picta viri cernitur hic facies.
Et simul ingenuae cultissima pignora dextrae,
O quam luminibus symbola grata meis!
Utrumque aureolus mihi praestitit iste libellus,
Qui tot habet sanctae pignora amicitiae.
Gratia, Ione, tibi debetur maxima, qui me
Sponte etiam illorum suscipis in numerum,
Qui tibi sunt cari. sim ferreus ipse, nisi et te
Carum habeam, et memori semper in ore feram.

Ad Franciscum Modium.

TEmpora Pontificis site, Francisce, tulissent
Leonis, illius puto
Qui tanto egregios vates complexus amore est.
Vates et ipse non malus;


page 46, image: s302

Ut sibi cenanti numquam non vellet adesse,
Dulci lepore condiens
Et sale Musarum sua fer cula: te quoque Romam
Amplis vocasset praemiis,
Fecissetque suum te protinus archipoetam,
Vatemque principem omnium.
Namque furore sacro succensus carmina fundi.
Et multa simul, et qualia
Fingere vix alii toto sudante cerebro,
Longove in otio queant.

Ad Marcum zum Lamb, I. C. et El. Pal. Consil. [Abbr.: ?]

Er genus et longa proavos ab origine claros
Agninae repetens, optime Marce, domus,
Illorum effigies addis, clypeosque decoros,
Et cui praefuerit quilibet officio.
Tum matris pariter laudabile stemma recenses,
Cognatam attexens ordine progeniem.
Istius et fuerit quaenam tibi causa laboris,
Ut sciat hoc olim postera turba, notas:
Nempe ut maiorum vestigia honesta sequantur
Postgeniti, antiquum condecorentque genus:
Omnibus ae cordi sit virtus una, fidesque,
Et purae constans relligionis amor.
Macte vir ingenio tali, tu sideris instar
Fulges, tu gentis lumen honorque tuae es.

In Pericula Iani Gruteri, I. C. [Abbr.: ?]

Quae prius in lucem, Grutere diserte, dedisti
Conscripta doctis versibus Pericula,
His temptare animos hominum, et vaga murmur a famae
Placuit, opinor, de tuis cognoscere


page 47, image: s303

Carminibus: bene successit, cultissime Vates,
Gaude, atque lauru cinge laetus tempora.
Nam tua iudicio Phoebique novemque sororum
Sunt comprobata iam Pericula, et sacro
Aonidum templo Invidia indignante recepta.
Gaude ergo, gaude ter quaterque: et quae domi
Clausa premis nondum vulgata pericula, iuris
Mora remota protinus fac publici.
Haec avide exspectant Italus, Germanus, Iberus,
Et quotquot usquam musicos amant choros.
Felix qui meruit Divisque virisque probari,
Suaeque vivus interesse gloriae.

Ad Hieronymum Commelium. De obitu Georgii Benedicti.

VItae qui cecinit beatioris
Vates commoda, Martiis Kalendis
In lucem editus est, ut ipse testis.
Illae caedem rapuere nunc Calendae
Et castissimum et optimum poetam,
Nempe illum Bendictum in urbe natum
Harlemo: olim ubi Iunius solebat
Mentes pascere versibus canoris,
Et tristes medicus fugare morbos.
Iam dic, mi Comeline, num Calendae
Olim profuerint magis, poetam
Edendo vitiosum et impudicum;
Nunc an obfuerint magis, necando
Et castissimum et potimum poetam?

Iohanni Christophoro Neustettero cognomento Sturmero, etc.

Qui puer ingenuas sic, Iane, amplecteris artes,
Ut multos possis iam superare senes:


page 48, image: s304

Quales provenient Autumni tempore fructus!
Maturo surget gloria quanta viro!
Strenuus hanc modo perge viam decurrere, blandae
Ne remorentur iter propositum illecebrae.

Tumulus Iohannis Schorae, I. C. [Abbr.: ?]

Hic situs est Schoras Themidis Legumque sacerdos,
Febri peremptus pessima:
Parte sui sed adhuc vivit meliore superstes
Inter beatos caelites.
Rautum Spira gemit lacrimans, laudatque patronum,
Chens requirit plurimus.
Qui legis haec, vitam vitro similem esse memento,
Levi quod ictu frangitur.

De Othone Grunrade.

MAgno animo contemnit opes, contemnit honores,
Omnigenasque simul respuit illecebras
Grunradius: raros o nostro tempore mores!
O summa dignum laude et amore virum!

Ad Volradum a Plessen, Electoratus Pal. [Abbr.: ?] Consiliarium.

Cum tibi Pierides felitia carmina dictent,
Volrade, atque ipsa candidior a nive:
Cur fugis hisce palam generosum adscribere nomen?
Cur renuis multo cognitus ore legi?
An, quia nostra fere derident saecula vates,
Te invisum vatis nomen habere pudet?
Pelle age, pelle istum tota de mente pudorem,
Nec leve te moveat iudicium populi.
Nil nisi vile sapit vulgus: Caeleste poetae
Sunt genus, et laudem posteritatis habent.
Cetera mortales inter bona cuncta peribunt,
Solius ingenii gloria morte caret.


page 49, image: s305

Reinero Reineccio, V. cl. [Abbr.: ?]

Cum tibi cura Ducum sit maxima, magna vicissim,
Reinere, est merito cura tui Ducibus.
Tu genus ac proavos illorum ac fortia belle
Victuris celebras facta voluminibus.
Heroes te praecipuo dignantur honore,
Et tribuunt curis praemia iusta tuis.
Vive diu, felixque tuos pertexe labores,
Ut prisci aequipares temporis historicos.

Ad Carolum Clusium.

Sic igitur, Clusi, fatis ereptus iniquis
Plantinus gelida contum ulatur humo?
Qui vitam et lucem innumeris auctoribus olim
Restituit, vita iaem miser ipse caret.
Quid loquor? imo suit miser hic cum viveret, atque
Iam placida in superum pace beatus agit.

In effigiem D. [Abbr.: ?] Davidis Chytraei, S. Th. [Abbr.: ?] Doctoris, v. cl. [Abbr.: ?]

DIvini ingenii passim monumenta leguntur,
David Chytraeus quae dedit paene aurea.
Cuius postgenitis ut nota extaret imago,
Sculptoris illam dextra finxit aemulae.
Hunc Mencinga aluit; docuit pia Leucoris art
Rostochiana grato adhuc Schola utitur
Doctore: et merito se omnes hoc nomine iactant,
Primamque laudem quae libet sibi arrogat.
In tantum vivus qui iam processit honorem.
Quanta hunc sequetur mortuum olim gloria!

Ad Ianum Gruterum, I. C. [Abbr.: ?]

UNdecimum vitae iam claudit Erasmulus annum
Unica qui nostri spes superest generis.


page 50, image: s306

Cras igitur caris statui dare pr andia amicis,
Laetitia ac totum continuare diem.
Huc quoque tu venias, Grutere diserte, rogamus.
Ne careat numero mensa parata suo.

Die 3. Augusti, Anno 1593.

Ad Franciscum Modium, I. C. [Abbr.: ?]

Cum celebrata tuo nostri sit fama Veredi
Carmine, quod tempus nullum abolere queat;
Ecce ferox animis ut gestiat, ecce superbos
Edat ut hinitus, et pede pulset humum!
Te praesente, Modi, facit hoc: tua munera sentit:
Te portare suo tergore gratus avet.
Scande, Modi, cape frena manu, quocumque iubebis,
Promptus inoffenso te feret ille gradu.

Memoriae Petri Lotichii, et Iacobi Micylli, cc. vv. [Abbr.: ?]

LOtichii cineres, cineres salvete Micylli,
Quorum ego praeceptis doctior et melior
Euasi: meritis pro talibus hoc monumentum
Pono senex vobis, quod puer haud potui,
Grati animi indicium: nitida qui in sede piorum
Mox animis vestris consociandus erit.

Ad Wendelinum Regensbergerum.

Dura compede dum mei tyranni,
Vel dicam potius meae tyrannae,
Constrictus iaceo miser, diesque
Et noctes querula fatigo voce;
Tu me dulcis amice visitando
Afflictum recreas subinde gratis
Tuis colloquiis monesque forti
Tam graves animo ut feram dolores:


page 51, image: s307

Morbos haud temere evenire nobis;
Sed volente Deo, sed esse poenas
Malorum, ut memores fugaecis huius
AEui ad sidera dirigamus omnes
Omni tempore cogitationes.
Pro tali officio, aureisque dictis,
Ornatissime Vuendeline, fratris
Mi dilecte loco, precor valenti
Vivas corpore semper, utque nun quam
Vexet dira tuos podagra nervos.

Ad Nicolaum Reusnerum.

INveni tandem, mecum laetare, podagrae
Medelam, amice, nobilem, certissimam;
Quae neque longinquis ad nos defertur ab oris:
Neque aere multo comparanda venditur:
Nec variis constat speciebus mixta: nec infers
Assumpta noxam vel dolorem corporis.
Nec docis ipsa gravat, nec laedit copia quemquam.
Sed nec sapore abominabilis malo
Subvertit stomachum: capiti nec odore molesta est,
Ceu reliqua pharmaca assolent prope omnia.
Tale nihil: verum licet illa sit obvia passim,
Tamen fere unis nota crescit rusticis.
Nobilibus raro plantata videtur in hortis.
Raro in superbis et gulosis urbibus.
Usurpata novas in languida corpora vires
Revocat, genusque pellit omne febrium.
Venturam imo arcet quoque continuata podagram
Quod nonne habetur millies praestantius,
Quam posse urgentes tantum lenire dolores,
Hostisque praesentis refringere impetum


page 52, image: s308

Insuper et sensus et nubila corda serenat,
Mentemque caelo reddit acceptissimam.
Divinum hoc plane est, inquis, medicame, et illud,
Reusnere aocte, pridem aves cognoscere.
Dicam equidem ingenue: tu porro aicito multis,
Facitoque ut innotescat ipsis posteris.
Non etenim invideo cuiquam bona tanta: podagrae
Medela sola et optima est FRUGALITAS.

In Aristotelem Iulii Pacii, Philosophi et I. C. [Abbr.: ?] clarissimi.

MAgnus Aristoteles magnum haec monumeta per orbem
Ingenii spar sit non peritura sui.
Hinc ut inexhausto fontis degurgite manat
Mens hominis solidae quicquid habet Sophiae.
His sed inepta manus seribarum et longa vetustas
Errores varios intulit ac tenebras.
Adde, quod et per se non cuivis pervia Dassim
Obscuros habeant difficilesque locos.
Sustulit errores penitus, tenebrasque removit
Pacius, obscuros explicuitque locos.
Inde nova Auctori divino reddita lux est,
Illustrique simul Pacius ore nitet.
Pacius ingenioque potens, et fulmine linguae,
Raraque Musarum gloria, Iuris honos.
Quem Nicer et Nicri colles mirantur, honorant,
Heroasque inter Semideosque locant.
Vive diu, Paci cultissime, vive, valeque,
Ut Sophiae et Nicro commoda plura fer as.

Ad Generosum Dn. [Abbr.: ?] FABIANUM Burggravium et Baronem a Dona.

MUlta quiden facimus medici (fateamur oportet)
Quae prohibei medui regula sana chori.


page 53, image: s309

Propterea et morbis merito male plectimur ipsi,
Quaeque ferunt alii, nos etiam patimur.
Sed tamen aegroti debent praecepta medentum
Sobria, si sapiunt, haud mala facta, sequi.

In Idus Octobres Anni 1590. Ad Melissum.

HAnc ego iucundos inter meditabar amicos
Cantibus atque epulis ducere, Paule, diem,
Qua magni primum suspexi lampada Solis,
Vagitusque dedi flebilis ore puer.
Sed vetat affligens saevo mea membra dolore,
In tristique tenet dira podagrat toro.
Ergo quid faciam nunc aegro corpore quaeris?
Quod feci prima luce, gemo, atque fleo.

Ad Iohannem Burkhardum, A. B. [Abbr.: ?]

LUstra novem vitae nunc, Iane, peregimus, et quid
Mirum si cani tempora nostra tegant?
Cur tibi sint plures quaeris? gravioribus ipse es,
Atque etiam curis pluribus implicitus.
Carnifices hominum sunt curae: vivere longum
Si cupis, has animo qua potes elicias.

Ad Lambertum Pithopoeum, Idibus Octobr. [Abbr.: ?] Anno 1590.

NAtalem celebrare meum, Lamberte, par abam,
Et podagrae nobis haud metus ullus erat.
Perfida securum sed protinus illa fefellit,
Nocte silente meis se in sinuans pedibus,
Affixitque toro miser um: quid cetera dicam,
Iampridem articulis cognita, amice, tuis?
Sic mihi fingebam modo qui mera gaudia demens,
Tristitiam, ecce, mer am, selque merum experior.


page 54, image: s310

Omnia sunt incerta, nihil sperasse iuvabit,
Ut minus excruciet pector a nostra dolor.

Ad D. [Abbr.: ?] Erasmum Neustetterum cognomento Sturmerum, Equ. Fr. [Abbr.: ?] etc.

Iam mediis coniux in nixibus anxia mecum
Divini implorat numinis auxilium.
Spemque metumque inter versantur pectora nostra:
Et nec adesse queo, sed nec abesse diis.
Haec est causa morae mihi iusta gravisque, penates
Quod non adveniam, magne patrone, taos.
Deserit uxorem dubii qui tempore partus,
Desipit, aut verae nil pietatis habet.

Ad Nathanem Chytraeum.

Dum vigilas sacris, Chytraee operose, Camenis,
Atque animas doctam voce sonante chelym,
Varniades certatim iterant nova carmina Nymphae
Varnus et attentis auribus illa bibit.
Plurimus irriguis applaudens cycnus in undis,
Insolitum arguto succinit ore melos.
Laurea odoratum diffundit silva vaporem,
Suavibus aspirant culta roseta comis.
Et vatem pariter laurique rosaeque coronant,
Cantanti pariter terra polusque favent.
Felicem o nimium fortunatumque poetam,
Cui datur has inter vivere delicias!

Cenotaphium. Christophori Plantini, Architypographi Regii.

Hoc tibi constituo vacuum, Plantine, sepulcram
Ad gelidas Nicri lene fluentis aquas,
Dulcis amicitiae monumentum, ac pignus amoris,
Quem non ulla umquam tempora dissidient.


page 55, image: s311

Hoc tua promeruit virtus, doctrina, fidesque
Integra et Eois cognita et Hesperiis.
Hoc long a exhausti meruere aetate labores
In divulgandis chalcographa arte librie.
Qua te non alius vixit praestantior usquam:
Pace loquor Stephani, pace, Vuechele, tua.
Nunc est parta quies capitique animoque beato,
Qua nitet aeterno lumine pura dies.
Ter, quater o felix, cui nomen honosque perennis
Contigit, et caelum patria post obitum!

Ad Theodorum Simelbekerum, Med. Pal. [Abbr.: ?]

NUlla tibi ex Maria soboles, Theodore, relicta est,
Quae fuerat thaelamo consociata tuo.
Iam formosa datur Christina tibi, auspice Christo,
Ut viduum exhilaret te faciatque patrem.
Hoc unum, Theodore, tuis, cultissime, votis
Defuit. hac igitur parte beatus eris.
Nam collecta iuvent quem pondera divitis auri,
Ni videat natis illa parata suis?

Aliud.

Hactenus esse domi rarus, Theodore, solebas,
Dum vacuus dulci coniuge lectus erat.
At nunc calfaciens socium Christina cubile,
Causa erit ut peregre rarus abesse velis.

Othoni Grunradio, viro nobiliss. [Abbr.: ?]

SOllicitus metuis dirae tormenta podagrae:
Namque notas huius signaque certa refers.
Consilium ergo petis, tanti evitare tyranni
Vincula et imperium qua ratione queas.
Certas pone gulae met as: alui elue sordes
Saepius: et Venerem, quod facis, usque fuge.


page 56, image: s312

Balnea rarus adi: ne sis proclivis ad iram:
Tum cave ne laedant frigera saeva pedes:
Hosque sale atque oleo tibi vespertinus inunge
Quottidie: hoc poteris tutior esse modo.
Si nihil ista iuvent, Grunradi candide, restat
Ut PATIENTIA tunc sit medicina tibi.
Hac egomet medicus quoque me consoler oportet:
Haud alia tantum vincitur arte malum.

In obitum Iohannis Sturmii, v. cl. [Abbr.: ?] epigrammata.

I.

TRistibus in tenebris ut lumine cassus agebas.
Sturmius, ac vitae iam satur huius erat,
Optabat superas proficisci laetus ad arces,
Et finire aevi taedia longa sui;
Audivit Pater Omnipotens, placideque solutum,
Transtulit ad celsi regna beata poli,
Lumine ubi tenebras, terram commutat Olympo,
AEternis felix perfruiturque bonis.
Mors talis, non mors, sed dici vita meretur,
Quam sibi quisque optet, sic cupiatque mori

II.

Saepe tuos iterum, Sturmi cultissime, vultus
Optavi ante obitum cernere posse tuum,
Supremumque vale morituro dicere amico,
Atque animum dulci pascere colloquio:
Sed fortuna meis nimis obstitit invida votis,
Spemque leves nostram diripuere Noti.
At quos divulsit modo Parca severa, beatos
Mox iterum caeli iunget in arce Deus.


page 57, image: s313

III.

Quo tegeris, Sturmi, tumulo, tumulantur eodem,
Romani flores et decus eloquii.

IV. De Melchiore Iunio, Acad. Argent. [Abbr.: ?] Rectore magnifico.

Dum Sturm I exsequiis meritos indicit honores
IUNIUS, et tumulo debita iusta parat;
Exsultant sancti manes senis, atque precantur
Nestoreos felix vinat ut ille dies.

V. Ad Philippum Glaserum, Graecae linguae in eadem Academia professorem.

LUstra bis octo senex totidemque peregerat ultrae
Menses, in orbe clausit ut summum diem
Sturmius: at primo ceu raptum in flore iuventae
Lugent Iberus, Teuto, Gallus, Italus.
Improbus hic luctus numquid, Glasere, videri
Queat velipsis Sturmianis manibus?

MELISSI ET POSTHII Dialogismus.

Meli: Quae causa, Posthi, quae ratio facit,
Ut vincta muto lingua silentio
Tibi obticescat, nec Melissum
Versibus aggrediatur ullis?
Post: Mentem solutam carmen ab omnibus
Curis requirit, libera et otia:
Noctes fatigat me diesque
Assiduus labor atque curae


page 58, image: s314

Meli: Et me triformi sollicitudine
Commissa moles muneris adficit,
Urgetque subrepen senectus:
Saepe tamen quid anile fingo.
Post: Nunc aula nostrum consilium petit,
Nunc urbe tota sollicitus vagor;
Nunc aeger hinc longe remotus
Me vocat, auxiliumque poscit.
Meli: Tantine possint esse negotia.
Diurna quamvis; noctibus ut vetent
Longis poetari sodalem,
Praecipue a placido sapore?
Post: Noctem quieti Caelicolum Pater
Cum destinarit, nulla ego carmina
Tum fingo prudens: verum edaces
Qua licet usque repello curas.
Meli: Misponte contra, quattuor horulas
Aut quinque somno cum recubans dedi,
Nec cogitanti Musa, noctis
Post medium, nova metra dictat.
Post: Natura iam nunc languidior mea,
Caputque crebris debile febribus,
Somnum requirit longiorem,
Pervigiles fugiens labores.


page 59, image: s315

Meli: O te beatum, cui sua munera
Dator quietis largiter annuit!
Me parva si tranquillat aegri
Pax animi, vigeo et viresco.
Post: Beatiorem tete ego iudico,
Contenta cuius mens requie brevi,
Lucem ante matutinam amicis
Laeta quit invigilare Musis.
Meli: Sic adsuevi. Delicias mihi
Si tollis has, pol dimidium mei
Tollis. Placendis in Camenis
Haec anima et mea vita posta est.
Post: Consueta nullo, PAULE, negotie
Tractantur. at sunt difficiles mihi
Musae, quod has parum lucrosas
Posthabui Hippocrati et Galeno.
Meli: Opes dat amplas Paeonius labos,
Ut et forensis. Me premeret licet
Extrema paupertas, valere
Non tamen hoc studii iuberem.
Post: Musis amicus POSTHIUS est tuus,
Fuitque semper: tangere sed nequit,
Curis molestis occupatus,
Quam cuperet tetigisse metam.

Proverbium Gallicum.

Capra bona, atque Asinus bonus, et bona Femina. Gall,
Dicuntur esse bestiae tres pessimae.


page 60, image: s316

In Symbolum D. [Abbr.: ?] Petri Beuterichi v. cl. [Abbr.: ?] quod est: ARTE, SORTE, MARTE.

ARtes ingenuas tener is avidissime ab annis
Beutrichus imbibit sagax;
Sorte bona ad summos propere est evectus honores,
Multis stupentibus invidis.
Mars animos cernens, Age sis meus, inquit, alumnus,
Nostrumque sis dux militum.
Artibw. ergo potens, et sorte et Marte beatus,
Elegit hoc sibi symbolum.

Ac generosum D. D. [Abbr.: ?] FABIANUM Burggravium et Baronem a Dona.

LAngvere ingenitum nobis, Fabiane, calorem
Asseris aestivam Sole terente plagam.
Vina igitur generosa magis tunc esse bibenda,
Qualia fert Bacchi nobilis ara, putas.
Subscribo, medicinae instar si talia sumas:
Sin plenis cyathis, tunc Fabiane, nego.

D. [Abbr.: ?] Danieli Tossano, S. Th. D. [Abbr.: ?]

ASpera multa tuli iuvenis: sed ne aspera restent
Plura ferenda seni,
Tossane, heu vereor: sed quid me dico vereri?
Iam scio, iam propius
Hoc sentisco miser: seris venientibus annis
Una etiam approperat
Omnium acerba cohors morborum, nuntia metae
Ultimae, et interitus:
Utque alios taceam, diram exhorresco podagram,
Quae se inimica meis
Artubus insinuans magis ac magis usque, medelae
Respuit omne genus.


page 61, image: s317

Quid misero fiet, longam si sorte senectam
Fata mihi dederint?
Nempe iacebo domi telluris inutile pondus,
Et gravis ipse mihi.
Dic rogo num vitae species ea rite vocetur?
Vita, valere, mihi est:
Longo in tormeto quae degitur, haud ea vita est,
Sed mage poena gravis.
Nonne igitur melius placida cito morte resolvi,
Quam mala tanta pati?

De obitu Theodori Zvingeri, v. cl. [Abbr.: ?]

ZVingerus, Basilea, tuum decus, occidit, imo
Paeoniae excellens occidit artis honos.
Quid loquor? imo viget sua per monumenta superstes.
Quis tali haud cupiat vivere posse modo?

Aliud.

Qui medicam docuit, medicamque exercuit artem,
Multisque promptus dextra et ore profuit,
Zuingerus, rapida combustus pectora febri,
Sua ipse destitutus arte heu occidit.
Nec mirum. contra vim durae et spicula mortis
Haud ulla profert hortus ullus pharmaca.

Aliud.

Zuingero fugiente anima dum sedulus adstat
Grynaeus, inque spem virum bonam erigit.
Se quoque pene anima sensit privarier. Arcti
Vis tanta amoris, tam potens est vinculum.

Francisco Modio.

Dum studio, Francisce, tuo, curaque fideli
Emendas veteres restituisque libros:
Horum credibile est manes gaudere sepultos
Auctorum, ac genio se insinuare tuo.


page 62, image: s318

Dumque eadem celebras opera tot clara virorum
Nomina, quos vivos gloria ad astra vehit:
Hos quoque vel numquam visos tibi reddis amicos,
Fautoresque tui, docte poeta, operis.
Qui bene de vivis et cassis luce meretur,
Iudice me, summo est proximus ille Deo.

Ad Sodales.

MAgni dum colitis Maronis Idus.
Candidissimi et optimi sodales,
Ad culti vada flexuosa Nicri,
Vestro quae resonant suave cantu:
Ipse eheu iaceo impeditus arctis
Longo tempore vinculis podagrae;
Nosterque interea malis scaturit
Toto corpore pustulis Erasmus,
Quibus iam pueri fere laborant.
Per rura undique, perque civitates.
Hic, tanti inspatiens doloris, Uror,
Uror, clamat, opemque flens requirit
Mater flens misera assidet misello,
Amarisque replet domum querelis.
Quid nobis animi putatis esse
Hos inter gemitus, amici, et inter
Diros, queis modo torqueor, dolores?
Homo sum fateor, malisque pressus
Tot tantisque simul, gemo querorque
In me fata nimis severa: sed me
Spes rursum erigit: hacce fretus almum
Imploro auxilium patris supremi,
Et nato bonus unico salutem,
Et nobis patientiam det ore


page 63, image: s319

Hoc mecum unanimes rogate amici.
Natalis memores et este nostri,
Posthac sive ero, seu fuisse dicar.

Ad Generosum D. [Abbr.: ?] FABIANUM, Burggravium et Baronem a Dona.

NOlo ego quae Phaelarim medico misisse fideli
Munera ob id scripto constat epistolio:
Viginti intactas nolo, Fabiane, puellas,
Idem quas donis addiderat reliquis.
Nam quid prodessent mihi pondera divitis auri:
Quidue puellarum nobilis ille chorus?
Dum vires animi pariter cum corpore languent,
Indignos podagra discruciante pedes:
Firma valetudo mihi sit precor; orbis et omnes
Divitias alii deliciasque habeant.

Ad Michaelem Beutherum, I. C. [Abbr.: ?] obitum Georgii Christophori filii fui lugentem.

ECquid adhuc luges dilecti funera nati,
Beuthere docte, quem severa dextera
Mors puerum eripuit nuper tibi? corde age forti
Pioque vince quicquid hoc molestiae est,
Femineumque puta natos deflere sepultos,
Nec id placere caelitum regi optimo.
Innocuos ad se pueros qui colligit, ante
Quam criminosis imbuantur moribus,
Nigraque Tartarii trudantur in antra tyranni,
Stridor ubi dirus est futurus dentium.
Hoc metuens Christus, Christi de nomine dictum
Ad se vocavit filium, dicam suum,
An Beuthere tuum? melior pars venit Olympo:
Ad se vocavit ergo filium suum.


page 64, image: s320

Ecquid adhuc igitur luges, Beuthere? nec illam
Felicitatem gratularis filio?

Ad Iustum Lipsium.

RUmor ait rapido sublatum funere Duzam:
Rumori at dubito num sit habenda fides.
Quod si vera refert, Lipsi cultissime, certum est
Ereptum una animae dimidium esse tuae.
Aut, si anima est, ubi amat, tua Duzam tota secutu
Incolit excelsi lucida templa poli.
Sic datur ergo tibi (res admiranda) duobus,
Diver sisque simul vivere posse locis.
Hoc Thesea fides, virtus rarissima, praestat,
Et valsdus sanctae nexus amicitiae.

D. [Abbr.: ?] Conrado Rittershusio, I. C. S. [Abbr.: ?]

BErgius ad superum sedes, Conrade, beatas
Quod nuper abiit, te dolere non decet.
Nam gravibus morbis obnoxius usque trahebat
Vitam in dolore et lacrimis miserrimam.
Adde, quod a teneris fortuna agitatus iniqua,
Domi forisque multa pertulit mala.
Vitae hinc pertaesus cupiebat morte resolvi,
Istisque liber evolare vinculis,
Et patrio sisti caelo: Deus audiit aequus,
Virumque voti compotem fecit pii.
Ergo flere nefas: hanc ne videaris amico
Felicitatem et invidere gaudia.

Henrico Smetio, M. D. [Abbr.: ?] secundas nuptias celebranti, S. [Abbr.: ?]

ALtera, quod prosit, Smeti, tibi ducitur uxor,
E vidua remove tristia signa domo.


page 65, image: s321

Iam satis est lacrimisque datum, iustoque dolori:
Laetitiam et cantum postulat ista dies.
Sume lyram, summoque patri dic carmine grates.
Faustum hoc cuius habes munere coniugium.
Conveniunt animi candor, probitasque, pudorque
Conveniunt atas, patria, lingua, fides.
Par bene coniunctum! felicene vivite vitam.
Sanctus et in vestro pectore regnet amer.

De obitu D. [Abbr.: ?] Christophori Ehemii, v. cl. [Abbr.: ?]

Dum gaudens hilarisque mente totus,
Eberhardus Ehemius celebrat.
Nuptialia festa, tinnulisque
Domus perstrepit alta cantilenis,
Et messes redolet decens Sabaeas,
Et myrtus duplices fores coronat;
Proh dolor! Libitina falce saeva
Patrem christophorum ferox peremit,
Pessum gaudia datque cuncta, et aedes
Maesto dira facit sonare planctu,
Et risum in lacrimas repente vertit,
Cupressoque fores inumbrat atra.
Humanam o fragilem brevemque vitam.
O sortem instabilem et nimis fugacem!
Quam nil inviolabile aut perenne
Hic complectitur orbis universu!
Luctus gaudia, lacrimae choreas
Laetas excipiunt, vicesque semper
Permiscent varias severa fata:
Rebus fidere et interim caducis


page 66, image: s322

Nos vetant, memores quod hinc eundum.
Nobis, qua minime putemus hora.

Ad Theodorum Bezam, De lobo sibi dono dato.

QUam bene conveniunt nostro tua munera morbo,
Auriferi donis anteferenda Tagi!
Nam podagra articulos quoties mihi dira perurit,
Et nihil Hippocrates, nil Auicenna iuvat;
Arripio historirm tot dura ferentis Iobi,
Explicita est studio quae bene Bezatuo:
Inde malum contra tantum tantosque dolores,
Depromo medicam quod mihi praestet opem.
Quid sit scire cupis? PATIENTIA quae levat agros.
Es superat victrix quicquid in orbe grave est.
Quanta tibi (et merito) debetur gratia, tali
Munere qui infirneum me mihi restituis!

Quo longa vita?

Cui datur in terris vitae diuturnior usus,
Is mala plura videt, fertque, simulque facit.

De Iohanne Iacomoto Barrensi, Theologo et Poeta excellenti.

UT sacer Buchananus ille vates,
Nempe Horatius ille Christianus,
Hinc est ad superam evocatus aulam,
Phoebus aurea plestra barbitonque
Sacram, et laurea serta Christiano
Donavit Iacomotio poetae.
Inde est quod genio incitatus alto
Fundit carmina melle dulciora,
Et certantia Vatibus Pelasgis,


page 67, image: s323

Et certantia vatibus Latinis,
Non buius modo temporis, sed illis
Olim saecula quos tulere prisea,
Palmam qui Lyricis tenent in Odit.
Seu laudes domini canit Iehovae,
Inflammatque pias amore mentes
Divino, et scelerat a corda terret,
Quae bella impia, quae neces nefanda
Immerentibus inferunt, et ipso
Crudi sunt mage Turcico tyr anno.
Seu regum benefacta principumque
Pro Christi grege, pro focis et aris
Exhaustos foris ac domi labores
Involui tacitis vetat tenebris.
Seu sancti celebrans amoris ignes,
Et casti pretiosa dona lecti,
Lusus innocuos, salesque miscet
Conditos gravitate Christiana.
Seu dulces cithara sonante amicos
Ad caelum vocat arduus, simulque
Divorum numero in serit beato.
Sic divine age perge, perge vates,
Magnum nomen habes: sed usque et usque
Tibi crescet honos, tuaeque laudes
Domum Solis utramque personabunt,
Ipso Sole et erunt perenniores.

Memoriae Iohannis Cratonis, Archiatri Caesarei.

MUltos Caesaribus tribus inseruiver at annos
Eloquio et medica clarus ab arte Crato;


page 68, image: s324

Quum magnae tandem valedicens providus aulae,
In priva latuit tempora longa domo:
Ut soli seruire Deo propriaeque saluti
Posset ad extremum sedulus usque diem.
O animum vere sapientem, qui omnibus horis
AEternas inhiat mox abiturus opes.

Ad Pithopoeum iocus.

FRancicus offendit nervos, Pithopoee, Lyaeus:
Est etenim, ut nosti, fer vidus atque potens.
Ergo ego ne noceam, ne sim tibi causa podagra,
Et toruis uxor me tua luminibus
Aspiciat: vinum tibi mittere, amice, petitum.
Haud placuit; causa haec non tibi iusta satis?

In effigiem D. [Abbr.: ?] Hartmanni Hartmanni ab Eppingen, Consil. [Abbr.: ?] et Iudicis Aulae Pal. El. [Abbr.: ?]

Hoc vultu sacrae Themidos Phoebique sacerdos
Hartmannus integer viget,
Inque Palatina Iudex venerabilis aula
Loco sedere cernitur
Praecipuo; eloquioque et mentis acumine praestans,
Magni favor em Caesaris
Emeruit, dignosque viro illustrissimo honores:
Requirit hunc Spira inclita,
Vixit ubi Augusti quondam pars magna Senatus
Cum dignitate maxima.
Talem fata virum nobis felitia seruent
Longum precemur, ut queat,
Afflictae incolumis patriae seruire, suisque,
Ecclesiaeque commodis.


page 69, image: s325

In Phylen Gregorii Bersmani.

INstar theatri magnifici cluet
Hic totus orbis, quo sapientiae
Exempla divinae relucent
Conspicuis manifesta signis.
Nam sive caeli vasta volumina,
Et fixa in illis astra micantia,
Simulque contempleris hornu.
Multiplices sine fine motus:
Seu pulchra terrae germina fertilis,
Et quae quotannis munera sufficit
Nobisque, brutorumque saeclit
Alma parens facilisque mater:
Seu pluma amicitas versicolore aves
Passim vagantes per liquidum athera,
Cantuque mulcentes sonoro
Usque hominum pecudumque sensus:
Seu quae pererrant vulgo animantia
Silvas et agros, prataque florida:
Seu pura in unda lusitantes
Squamigeri generis catervas.
Haec protinus nos attonitos iubent
Agnoscere omnes omnipotentiam
Patris supremi, et huius amplas
Ore pio celebrare laudes.
Hoc fine prae sens est liber editus,
Quem scripsit olim carmine Iambico
Phyles poeta Christianus,
Sanguine progenitus Pelasgo.


page 70, image: s326

Latino eundem transtulit en metro
BERSMANNUS ingens gloria Apollinis,
Linguaque praepollens utraque,
Ceu monumenta docent librorum:
Queis diligentem se Camerarii
Fuisse magni discipulum probat.
Quem fama sublimem superbis
Non moritur a vehit quadrigis.
Hunc ergo, Lector candide, musicum.
Vultu laborem suscipe candido,
Miramque brutorum legendo
Historiam, venerare Numen.
Ter maximum, quod talia condidit,
Tam mira et illis ingenia indidit,
Humani ad haec ut obstupescat.
Saepe animi sapiens acumen.

In Iohan. [Abbr.: ?] Sambuci tumulum.

SAmbuci exuviae tumulo conduntur in isto.
Cui deder at clarum Pannonis ora genus:
Sed genus ingenio et studiis super avit honestis,
Historicus, vates nobilis, et medicus.
Dotibus hisque fuit magnae acceptissimus aulae,
Romani dominus quam regit Imperii.
Unde tulit dignos virtutum praemia honores,
Et famam toto sparsit in orbe suam.
Iamque fatigatus curis, ac debilis aevo,
Et longi impatiens pene laboris erat.
Ergo dissolvi cupientem, et multa precantem.
Audiit excelsa mitis ab arce Deus:
Et subito e terris raptum super aethera vexit.
Laeta ubi perpetuae gaudia pacis habet.


page 71, image: s327

Daniel Tossanus Iohanni Posthio
[Gap desc: one word]

ASpera sors hominum, fateor, doctissime Posthi,
Vitaque plena malis.
Iam bella incumbunt miserus, iam curva senectus,
Sollicitique metus.
Sed quid te tristes trepido de pectore questus
Ingeminare iuvat?
Unde novus timor hic? quoque illa audacia fugit,
Quam tibi suppeditat
Lex sacrata Dei, nobis promissa saliss que
Dulcibus eloquiis?
Non haec cura moram rugis affert ve periclis?
Pulvis et umbra sumus.
Sic Deus ipse iubet, sic poscit nostra propage,
Tetraque sic scelera.
At nunc cum nostris constet tibi Numina laesa
Indoluisse malis:
Irrita nec sacri credas fore foedera pacti
Sanguine quae pepigit,
Iane, tuae Christus custodia certa salutis
Confugiumque tuum:
Cuncta licet late ferre populetur et igni
Hostica bar baries,
Et membra in cin eres mors haec deposta resolvas.
Non met venda bonis:
Et vitam et vires, christi de gurgite mortis,
Restituet pietas;
Carceris et tetri e tenebris, ac mortis ab umbris
Asseret is penitus,


page 72, image: s328

Quos sincera fides hilarat, quos lumine vultus
Irradiat Dominus.
Hos ego felices nullo non tem pore certe
Vincere, Iane, pato.

Iohannis Posthii responsio.

Vera quidem, Tossane, adhibes solatia nobis,
Queis pia mens animi
Nulla queat reperire magis praestantia, nulla
Pharmaca certa magis.
Verum homo sum: frangit vel robustissima longus
Pectora saepe dolor.
Ne male firma tamen patientia nostra labascat,
Fractaque tota cadat:
Semper in ore mihi, mihi pectore semper in imo
Aurea dicta tua,
Tossane, haerebunt: parendo his omnia tandem.
Per mala victor ero.

Ad Dominicum Baudium Insulensem, I. C. [Abbr.: ?]

POsthabitis igitur, Baudi cultissime, Musis.
Insudas tetricis legibus atque foro?
Et ceu Sirenum scopulos, tua gaudia quondam,
Dulec Pieri dum iam fugis illecebras?
Vix equidem, Baudi, vix possum credere; quamvis
Ausa tua id fuerit scribere docta manus.
Non tu vulgari latices de fonte bibisti:
Divino saturum nectare pectus habes.
Hinc tibi dulce fluit puro de gurgite carmen
Exhilarans homines, exhilaransque Dcos.
Tali mactavit facilis quem munere Phoebus,
Aonios numquam deserit ille choros.


page 73, image: s329

Iano Gulielmio Lubecensi, S. [Abbr.: ?]

A Medicis igitur, Gulielmi, transfuga tastris
Nomen dedisti Bartholo?
Et tibi iam Speculum, tetricus modo voluitur Abbas,
Reliquique legum interpretes,
Ad litesque feras animum placidissimus olim.
Phoebi sacer dos applicas?
Ut fora causidicus mox ambitiosa frequentes,
Odore lucri percitus?
Non, non huc ideo, tua si bene pector a novi,
Te contulisti: non sitis
Sacra, aurique fames r abulamte, Iane, forensem,
Non capitis aut rerum ullius
Mangonem efficient: haec sordida cura fatigat
Animos virum abiectissimos.
T spiras maior a: Dei tu numine ductus
Rebus mederi publicis,
Et bene de Musis de Iustitiaque mereri
Totis laboras viribus.
Iamque idem Astraeae simul es Phoebique sacerdos,
Titulo decorus duplici.
Noster et Alciatus veterum monumentae Sophorum
Mendis referta corrigis;
Ceu tua succinctis nuper vulgata libellis
Similia veri comprobant;
Et tuus, in quo iam sudas, testabitur orbi
Sibi restitutus Tullius.
Sis felix, et perge istam decurrere vitam:
Famam hinc par abis nomini
AEternam, ingeniis mercedem scilicet unam.
Nobilibus acceptissimam.


page 74, image: s330

De Iacobo Boissardo, Poeta et Pictore eximio.

CEdite Boissardo, reliqui concedite Vates:
Hic omnes unus usdice me super at.
Pace loquor vestra: vos estis semi poetae:
Solus is hoc merito nobile nomen habet.
Vos homines verbis tantum modo pingitis; ille
Ingenii dotes carmine, et ora manu.

Ad Melissum iocus.

Post festum aa festum Lepidus me, Paule, vocavit:
Num Lepidi nomen convenienter habet?

De obitu Michaelis Beutheri, I. C. [Abbr.: ?]

TE quoque Lotichio comitem, Beuthere, secunde
Uranie sedes misit ad aethereas:
Ne foret in terris dulci qui carmine mentes
Pasceret, aut doctas soriberet historias.
Dum tamen historiae, dum carmina docta legentur,
Clara utriusque simul fama superstes erit.

Illustrissimo Principi ac Domino D. [Abbr.: ?] FRIDERICO IV., El.Pal. [Abbr.: ?] Domino suo clementissimo.

MAgnorum effigies, Dux Illustrissime, Regum.
Dat tibi devota Posthius, ecce, manu.
Horum virtutes ac regia facta sequaris
Providus, et fugias si quid habent vitii.
Sic quoque postgeniti quondam tua facta sequentur,
Ac laudes tollent sidera ad alta tuas.

In obitum IOHANNIS CASIMIRI, Com. Pal. [Abbr.: ?] ad Rhenum, Ducis Boiorum, Administr. Archipal. [Abbr.: ?] Principis et fortiss. [Abbr.: ?] et optimi, Epigrammata.

I.

DIssolvi optabas, casimire, et vivere Christo:
Iam voti compos factus es, ecce, tui.


page 75, image: s331

At nos, heu, vitam in lacrimis agitamus acerbam,
Orbati auxilio consiliisque tuis:
Dum circum fera bella fremunt nos undique, et hostes
In nostras acuunt tela cruenta animas.
Sed Pater omnipotens, nostrae spes una salutis,
Pro populo vigilat, et gerit arma suo.
Crescentem ille Ducem sic ducet et instruet, olim
Ut patruum factis. utque imitetur avum.

II.

Anno ineunte novo Rhenum CASIMIRE paraba
Transire, et regni visere rura tui:
Sed Deus in regnum mox te caeleste vocavit,
Dulcis ubi pax est, et tibi parta quies.
O ver augustum, o laetam, Dux optime, sortem
Vana reliquisti gaudia, vera tenes.

III.

Oscula defuncto lacrimans dum filia patri,
Oscula dum fratri dat quoque maesta soror;
Nec caro miser ae divelli acor pore possunt,
Eodemque una optant condier in tumulo:
Labuntur, tandemque sibi vix restituuntur:
Tantam habet acer amor vim, rapidusque dolor

IIII.

Te verno melius valiturum tempore dixit
Nescio quis vaes: sed non tu credulus illi,
Dux Casimire, tuae referens ea dicta soruri,
Ridens subiunxti: Tum morbis nempe soluta
Omnibus in tumulo placide mea menbra quisecem
O fati praesagum animum, sortisque futurae!

V.

Qua te lux rapuit princeps fortissime, sacra est
Regibus illa tribus, Dorotheaque tuae.


page 76, image: s332

Natalis, niveo quondam signata lapillo,
Iam nigra, iam tristi felle aloeque madens:
Quae porro numquam meditantem gaudia, numquam
Dorotheam siccas cernet habere genas.

VI. De Casimirano collegio.

Qui fuit a teneis lituos et castra secutus,
Et valida gessit strenuus arma manu,
Condidit haec sacris augusta palatia Musis,
Contulit et largas huc Casimirus opes.
Cuius ob interitum lugent Virtusque Fidesque,
Lugeter effusis turba novena comis:
Et tumulum spargunt lacrimis et floribus ornant.
Tantum et laude vehunt sidera ad alta virum.
Quid facturus erat Phoebi nutritus in umbra,
Hoc cum praestiterit Marits alumnus opus?

VII.

Quarta novem lustris vitae fuit addita bruma,
Ut superos adiit Dux Casimirus heros.

VIII. Ad FRIDERICUM IV. Electorem Pal. [Abbr.: ?] Dominum suum clementissimum.

Hactenus ille tuus patruus, Friderice, paterque,
Prote sollicitus, pro patriaque fuit:
Lampada iam moriens tibi tradidit: eia age vires
Exsere, sume animos, teque virum esse proba.
Sincerae in primis Fidei tucaris honorem,
Nec sine transversum te metus ullus agat.
Iustitiamque tuis in finibus adsere, egenum.
Nepremat iniustus, divitiisque potens.
Denique sic vivas, laudandae ut regula vitae
In vita veniat conspicienda tua.


page 77, image: s333

Sic longum incolumis perages feliciter evum.
Sic carus terris, carus erisque polo.

Melchiori Weissenbergero, L. L. [Abbr.: ?] Licentiato, Syndico Gelhusano.

ERgo tibi super at, Melior doctissime, natus,
Qui facit imparibus carmina docta modis?
Iamque etiam studiis animum gravioribus aptat,
Astraeae meditans iussa verenda Deae.
O quas delicias capit hinc tua serior aetas,
Demulcent patrios gaudia quanta sinus!
Scilicet in caro post funer a tristia nato
Ipse vel invita morte superstes eris.
O utinam fausto currentibus ordine fatis
In nato possim sic super esse meo.

In effigiem Nathanis Chytraei.

EXimio sacros scripsit qui carmine fastos
Christiadum, exaequans libros revolubilis anni
Mensibus, hac Nathan spectandus imagine vivit,
Altera Chytraeae laus et nova gloria gentis.
Nec solum fastos, sed Musa et Apolline dextro
Multa dedit Vates longis dignissima saeclis.
Felix cui dederunt talem astra faventia mentem!

De Georgio Ludovico Hutteno, viro nobiliss. [Abbr.: ?]

MAgnanimo AEneae quod erat consultus Achates,
Huttenus hoc est Friderico Principi,
Cui famulas Rhenus submittit spumifer undas,
Dominumque Nicer prono ador at flumine.
Huic comes indefessus adest noctesque diesque,
Consors laborum providique consill.
Grandem humeris molem suffers, Huttene: sed istae
Virtus ad astra celsa deducit via.


page 78, image: s334

De terra sigillata in Silesia per Iohannem Montanum, Medicum reperta.

QUando hominum generi vita nil dulcius usquam est,
Hanc quod custodit, languidulam aut reparat,
Quanti erit? haec medicina tuo, Montane, reperta est
Ingenio in terrae visceribus penitis.
Aurea nimirum terra illa, Axungia Solis
Dicta tibi, ipso auro carior et melior.
Namque fugare venena, atrasque evincere pestes,
Innumerisque potest esse medela malis.
Quod nequeat fuluum praestare dolentibus aurum;
Quod neque ant rubri lucida dona maris.
Exclamare libet: Nostri o nova gloria saecli,
Montane, o medicae nobilis artis honos.
Perte naturae thesauri, arcanaque tanta,
Hactenus in tenebris quae latuere, patent.
Per te nostra avidis iam non germania Turcis
Invidet, ac vastae gentibus Armeniae.
Terram habeat iactetque suam Vulcania Lemnos,
Montano melior terra reperta meo est.

De eadem terra.

QUoscumque Antidotus sanat Mithridatica morbos,
Cunctaque laudatae pharmaca Theriacae,
Eosdem etiam, pluresque adeo (si noveris usum)
Cur at mirandis haec nova terra modis.
Gratia debetur Mont ano quanta! sagaci
Thesaurum hunc nobis qui eruit ing enio.
Hunc imitare cohors medicae studiosa cathedra:
Quaerenti tellus sideraque ipsa favent.

Ad M. [Abbr.: ?] Iohannem Chorinum Bohemum.

VEris opes varias geniali carmine pingens
Exprimis una amimi dona beata tui.


page 79, image: s335

Pro quibus officiis Charites, dea Flora, Camane
Imposuere tuis laurea serta comis.
Perge age sic reliquos etiam depingere menses:
Perpetuam hinc laudem, docte Chorine, feres.

Ludovico Masurio. Poetae celeberr. [Abbr.: ?]

Dum Babylona tuam, Masuri doctissime, verso,
Mens animi variis motibus afficitur.
Irascor tetricos Satana stimulante tyrannos
Christiadum innocium dilaniare gregem;
Pectora nostra dolor rur sum ingens tangit, iniquae
Dum miserorum hominum supplicia intueor.
At simul eloquii vires, artemque decusque,
Suspicio Musae, culte poeta a tuae;
Mi perfundi animum dulcedine sentio tanta,
Ut rear Aonias me penes esse Deas.
Quo iva Borbonias fera bella sonore tonabit,
Tam gravibus numeris cum Babylona canas?

In Potatores ex Graeco Onesti.

VOluntaria potio bibenti
Est gratissima semper: at coacta
Est vino atque viro pudenda: tellus
Profusum vomitu resorbet illud:
Potorem rapit unda amara Lethes.
Ergo o ebrioli valete. vinum
Mi sumptum modice placet, suavi
Quod nostram exhilaret vapore mentem;
Excessum cane peius odi et angue.

Ad Henricum Mirulaeum.

TE puerum in Phoebi cultis vixisse viretis,
Henrice, ingenuas et coluisse Deas:


page 80, image: s336

Transmissa indicium certum mihi carmina praebent,
Quae large Aonio tincta liquore fluunt.
Adde quod herbarum vires, ac nomina vera,
Quoque paranda modo pharmaca cuncta, tenes.
Ergo tibi duplex titulus debetur honosque,
Qui duplici laudem clarus ab arte refers.

Ad Henricum Stephanum.

Quod Lausanna suum te praedic at inclita civem,
Doctoremque sui Gymnasii indigiat,
Iudicium sapiens Bernatum agnosco potentum:
Hoc quia vix alius munere dignus erat.
Excultum egregie lingua cui pectus utraque,
Quique poeta audis doctus et historicus.
Iam Lausanna vetus veteres aequabit Athenas,
Tuque, Henrice, illic Socratis instar eris.

De Laur. [Abbr.: ?] Scholzio, Med. celeberr. [Abbr.: ?]

IN lucem profert dum scripta diserta Cratonis
Scholziut, aeternam lucem ipse decusque meretur.

Ad Franciscum Modium Brugensem. De Natali D. [Abbr.: ?] Erasmi Neustetteri cognomento Sturmeri, etc.

SUme lyram Francisce novam, lauroque recenti
Cinge caput, numeros et mihi funde novos.
Lux haec Sturmerum superas produxit in auras,
Praesidium Aonii dulce decusque chori.
Carmine digna dies: his nec te praeter in oris
Promptior acn elior carminis auctor adest.
Ergo diem celebra, magno quae prima patrone
Illuxit: faustas et simul adde preces:
Ut validus superet longaevi Nestoris annos,
Et videat rebus cuncta favere suis.


page 81, image: s337

Magnus habetur honos claro de stemmate nasci,
Sed virtute genus vincere maior honos.

Nicolai Reusneri I. C. [Abbr.: ?] Symbolum,
[Gap desc: 3 words]

AEquo animo fer onus, quod sors iubet aspera: sic te
Et ipsa leniter feret.

Aliud.

Vis ferri, nil ferre? sapis. Verum illa negata
Sors penitus est mortalibus.
Ut tu fata feres, sic ipse fer ere vicissim: hanc
Sanxere legem Numina.

Aliud.

Suaviter ut vitam degas, placideque feraris,
Adversa aequo animo tu quoque fata feras.

Aliud.

Fer, quod ferendum est, placide et absque insani a:
Sic et fereris sine tumultu et murmure.

Ludovico I. F. [Abbr.: ?] Camerario.

QUis cultissime Ludovice, quis te
Metricam docuit magister artem?
Sane ego haud hominem fuisse cr edam;
Verum ipsas Heliconias puellas,
Ipsum aut Mercuriumue, Apollinemue:
Tam suaves, lepidos et eruditos
Dulci et nectare saccharoque tinctot
Versus divite et eleg ante vena
Fundis. Sic age Ludovice, perge
Divinae Themidi novem sorores
Et Phoebum sociare, sicut olim
Fecit Alciatus, bonus Poeta,
Nec non Iustitiae integer sacerdos:


page 82, image: s338

Utque nunc faciunt Scholae illa vestra
Bina lumina, praesidesque claros,
Gentilis patriae decus perenne,
Et Rittershusius, simul poetae,
Consultique boni; quibus fidelem
Aurem sedulus applicasque mentem.
Hos, euge, hos sequere impiger, viamque
Vir tutis super a arduam: obtinebis
Honore e duplici duplex tropaeum.

Ad Ianum Gruterum I. C. [Abbr.: ?] viduum subito factum.

Vix hiemes tecum geminas, Grutere, peregit
Iana tui consors Smetia fida tori,
Iamque suburbano iacet, heu, condenda sepulcro,
Cordolium soccro, cor doliumque tibi.
Parva tamen superest horas ante edita paucas
Filia, quae longum sit tibi salva precor.
Et tenero incipiat risu cognoscere patrem,
Atque suo curas pellere discat avo.
Et quondam ipsa suis accedere sentiat annis,
Debita quae matri lustra fuere piae.

Obiit Heidelbergae 9. Martii, Anno 1594.

De amoribus M. [Abbr.: ?] Tobiae Sculteti, Poetae cultiss. [Abbr.: ?]

Post multas igitur lacrimas, suspiria multa,
Post vigiles noctes, tot pia vota preces;
Postque tot exhaustos cerebro sudante labores,
Post tot flebilibus carmina dicta modis;
Tandem se Sophie tibi tradidit aurea totam,
Divinique replet pector a deliciis.
Ter quater o felix, et amante beatior omni,
SCULTETE, in gremio quem Dea tanta fovet!


page 83, image: s339

Ad Marquardum Freherum I. C. et El. Pal. [Abbr.: ?] Consiliarum.

BArtholus et baldus, Speculum, Salicetus, et Abbas.
Et reliqui Iuris barbara turba Sophi,
Perlecti tibi sunt, et adhuc, Marquarde, leguntur:
Quande quidem hoc rigidi poscit arena fori:
Vitaceam Iliadas scriptorum Teutonicorum,
Queis evoluendis assidue obrueris,
In dubiis petitur tua cum sententia rebus,
Et trepidi horrescunt Iudiciora rei.
Et tamen interea quoque condis amabile carmen,
Quod Maro miretur, quodque tibullus amet;
Quodque pater Phoebus stupeat, doctaeque sorores,
Comparet ac numeris Calliopea suis.
Perge age tam dextro genio arte in utraque, merenti
Ipse tibi palmam deferet Alciatus.

Ad Reverendum v. D. [Abbr.: ?] Davidem Pareum, S. Theol. Doct. [Abbr.: ?]

Abs te quod toties ad prandia lauta vocatus
Non veni, veniam, docte Paree, mihi
Des rogo: saepe fuit veniendi prompta volunt as:
Sed modo ventriculi me laterisque dolor,
Nunc podagra, aut alii vexarunt heu male morbi.
Semper et invitum detinuere domi.
Num venia videor tibi dignus, amice? measque
Cor de doles pariter compatiente vices?
Sic habet: hoc pietas tua mi per suadet, et ille
Quo prosequeris non simulatus amor.
Te, precor, Omnipotens it a longum seruet, ut olim.
Ineger albenti conspiciare coma.


page 84, image: s340

Tu mihi dulcem opta properent ut sata quietem:
Nam talem hic vitam degere, supplicium est.

TOBIAE SCULTETO P. L. S. [Abbr.: ?]

IRascor tibi, amice docte, et una
Mecum tota Academia ista, et una
Tota Principis aula, et ipse Princeps
Tibi irascitur: irae et huius aequam
(Si nescis) rationem habemu; hinc quod
Florem nobilitatis atque ocellum
Illum abduc ere es ausus, omnium unus
In sese qui oculos. favorem, amorem
For ma traxer at elegante vultus,
Artiumque peritia optimarum,
Miraque eloquii suavitate:
Nempe illum puto SIGEMUNDUM, avite
Clarum sanguine, plurimis beatum
Villis, et rutilo uberem metallo;
Sed virtutibus omnibusque donis
Divini ingenii affluentiorem.
Quare illum, iuvenem licet, dynastes
Palatinus honore saepe mensae est
Dignatus propirae, simulque longas
Cum ipso texere collocutiones
Inter fercula laetior solebat.
Hoc, Scultete, Academiamque et aulam
Privasti decore inclito. ergo zure
Tibi irascitur illa, et ista mecum,
Tibi irascitur imo et ipse Princeps.
Atqui te facere imperata aices;
Nam sic fratre iubente Nicolao,


page 85, image: s341

Magna Burkhusiae domus columna,
Politissimus ille SIGEMUNDUS
Ibit visere tecum amoeniores,
Pollentesque opibus, virisque claris
Et prudentia et eruditione,
(Queis Germania nunc superbit) urbes.
Laudandum est (fateamur hoc oportet)
Fratris consilium bonum atque honestum,
Nec non utile commodumque fratri
Futurum. Inde igitur resedit illa
Indignatio et ira nostra, dudum
Quam concepimus, et profectionem
Felicem tibi comprecamur omnes,
Et simul comiti tuo, ut, quod instat
Iter Numine prosperante vestrum,
Tuti sitis ab omnibus periclis;
Tandem et difficili via peracta
Vobis Burkhusias videre turres
Salvis detur et aureos penates,
Queis Silesia nobilissimorum
Mater ingeniorum et alma nutrix
Assurgit, meritumque fert honorem,
Tamquam praecipuis suis patronis.

Ad Othonem Grunradium, virum nobiliss. [Abbr.: nobilissimum]

DEbita, Grunradi, semper me carmina poscis:
Nam promissa semel, debita iure putas:
Et non simpliciter me poscis carmina; verum
Vis bona, vis dulci tincta lepore fluant.
Talia sed nobis cum soribere Musa negarit,
Nonne excusatus sic poteram esse tibi?


page 86, image: s342

Adde, quid argumentum ipsum vix ulla meretur
Carmina: quid Musis cum vetula est asina?
Quam sacri referunt vates olim esse locutam,
Sessorem et querulis increpuisse sonis.
Si tamen institeris, pro carmine crimina mittam,
Materiam ut sapiant carmina inepta suam.

IOHANN. [Abbr.: ?] POSTHII SILVARUM LIBER II.

In Natalem Illustriss. [Abbr.: ?] Principis FRIDERICI IV. Electoris Palat. [Abbr.: ?]

A Decimo octavus iam nunc tibi clauditur annus:
LAETARE, et sanctas, Dux Friderice, preces
Concipe: det vires animo membrisque Iehova,
Tam grave sustineas ut sapienter onus.
Utque tuos subigas armis victricibus hostes,
Qui tibi iniqua domi bella forisque parant.
Horum magna quidem vis est, astutia magna:
Consilia at pessum dat scelerata Deus.
Hic tibi praesidium, hic tibi murus aheneus esto:
Hoc tu (certa fides) vindice victor eris.

Dominica Laetare Anno 1592.

Ad Henricum Stephanum.

U Itam inter mortemque rogas quae tertia res sit,
Dicam, si nescis: tertiares sopor est.
Namque soporatus nec vivere rite videtur,
Nec vere dici mortuus esse potest.
Somnum igitur debebat Episcopus Endymionis
Dormire is, nuper quem periisse refers.


page 87, image: s343

Sic, Stephane, haud essent istos nunc bella per agros,
Sed foret ad Rhenum dulcis, ut ante, quies.

In Onellum.

EBrius ex aula numquam descendit Onellus;
Sed redit inde domum quottidie ebriolus.

Ad M. [Abbr.: ?] Martinum Braschium, Poetam doctiss. [Abbr.: ?]

NUlla quod Arctois naescatur laurus in hortis,
Te, Braschi, indigno non decet ore queri.
Nam tibi quae manant de divite carmina venae,
Illa vel in medio nata Helicone putem.
Scilicet haud lauri de fronde corona poetam,
Sed genius felix et sua Musa facit.

In Nuptias Iohannis Gernandi I. C. [Abbr.: ?] et Sabinae Stichsiae virginis honestissimae.

GAude, Iane, ter o quaterque gaude,
Talem quod tibi fata dant puellam,
Qua vix relligiosior puella,
Vix for mosior altera est puella,
Qua vix ditior altera est in urbe,
Quam vagi celebrem fluenta Nicri,
Et Phoebus facit, et novem sorores.
Gaude ter quater, o Sabina gaude,
Talem quod tibi habere dant maritum
Iuno pronuba Iuppiterque fautor,
Insignem tot honoribus maritum,
Praestantem pietate singulari,
Praestantem ingenio sagaciore,
Praestantem eloquio, scientiaque
Bonarum artium et utriusque Iuris,
Et summis adeo infimisque carum.
Vobis DI faveant precor benigni,
Ut concorditer usque suaviter que


page 88, image: s344

Una Nestoreos agatis annos,
Et multam sobolem tori feracis,
Et piae sobolis pios nepotes
Spectetis simul, ac beatiores
Sitis per petuum omnibus beatis.

In D. [Abbr.: ?] Erasmi Neustetteri cognomento Sturmeri, etc. Symbolum: AMAT ARDUA VIRTUS.

Sive quis ingenio, seu forti excellere dextra
Contendat, impigra est opus
Mente manuque: opus est longos perferre labores,
Cupita donec praemia
Accipiat victor, celsa et virtutis in aula
Pleno triumphet gaudio.
Haec animo voluens teneris Stur merus ab annis,
Ut calcar adderet sibi,
Armis inseripsit librisque, AMAT ARDVA VIRTUS.
Dignum viro hocce symbolum.

Ad Franciscum Modium.

Sic igitur periere, Modi, carissima nobis
Pectora, Musarum deliciae et Charitum?
Papius audaci Mosam penetrare natatu
Dum fatagit, rapido gurgite mersus obit.
Mellerum doctos properantem visere Gallos
Sustulit in media pestis acerba via.
Et te dum patriis arces a moenibus hostem,
Illa eadem rapuit, dux Marivorda, lues.
Iam nostri interitum Gulielmii Gallia luget,
Luget et effusis Calliopeia comis.
Quid nobis fiet Francisce? SEQUAMUR OPORTET:
Vox memori haec nobis semper in ore sonet.


page 89, image: s345

Theodoro Zvingero, viro cl. [Abbr.: ?]

TE mecum affirmat noster sentire Grynaeus,
Zuingere, cumque candido Mekerchio:
Nimirum linguae restaurandam esse pelasgae
Pronuntiationem et antiquum sonum.
Quem licet horridulum atque insuavem iudicet auris
Insueta, nobis est gravisque et masculus.
Conmoda quid referam? quae magna ac multa sequentur,
Mekerchiano comprobato calculo.
Helvetii ergo 'Ducem fac te, Zuingere, sequantur,
Fortasse Nicer Posthium audiet suum.
Hinc alii atque alii populique sequentur et urbes,
Et nostra Athenas provocabunt saecula.

In effigiem Iohannis Langii, Archiatri Palatini.

Hac facie spectandus eras, clarissime Langi,
Quum tibi supremum dicerem iuvenis vale.
Nunc canus tua busta, pater, cineresque saluto,
Post lustra quinque redditus Nicro meo.
Officioque tuo sublimi fungor in aula:
Utinam pari cum dignitate et gloria.
Fama tuas resonat laudes, tua scripta leguntur,
Audisque Vates pariter et medicus bonus.

Ad Franciscum Modium.

Languidior stomachus Bacchi bonae munera poscit:
Sed podagrae hinc metus est, et dolet indec caput.
Quid faciam? patiarne, Modi, frigere culinam,
Ut bene sit capiti, nec male sit pedibus?
Consulere his, pariterque illi avia, amice, necesse est,
Diluet annosum sobriae lympha merum.


page 90, image: s346

In sacra Biblia.

Haec mihi mereddunt magni monumenta Iehovae,
Terrenum angelicis associantque choris.

Ad Melissum.

Rem tibi, Paule, novam refero:bis quinque Camenae,
Quattuor et Charites sunt, Vener esque duae.
Unde rogas numerus iam creverit ille Dearum?
His tribus adiuncta est Anna Utenhova choris.

In effigiem Nicolai Cisneri I. C. [Abbr.: ?]

MAximus ingenio Cisnerus, corpore parvus,
Aonidum vixit gloria, luris honos.
Spira forum Imperii, Themidisque sacraria lugene
Defunctum, et celebris litora culta Nicri.
Quae doctam toties vocem stupuere loquentis,
Iam pia depositi corporis ossa tegunt,
Magna Palatini quem Principis aula requirit,
Claraque florentis pulpita Gymnasii.

De Iohanne Heurnio, v. opt. et Med. celeberr. [Abbr.: ?]

ILlustrat medicam feliciter heurnius artem,
Commodus et viva voce librisque novis.
Quin etiam vitam reddit morientibus agris,
Mirifica miscens pharmaca rara manu.
Ergo virum praesens celebratque et suspicit aetas,
Postera sea faciet Diis in honore parem.

De Iulio Pacio a Beriga, Iurisc. cl. [Abbr.: ?]

PAcius ad cenam laeta me fronte vocavit,
Addidit et blandas terque quaterque preces.
Causatus podagram, me posse venire negavi;
Ille tui iuris protinus inquit eris.


page 91, image: s347

Quandocumque voles, tibi rursus abire licebit:
Quod placitum comedes, quod placitumque bibes.
Pace tua, Paci, dicam: tua amica voluntas
Nota mihi est, verbis nec male fido tuis:
Invitat praesens sed avarum occasio ventrem,
Nec sinit appositas deserere illecebras.
Qui metuit peccare, modum qui excedere non vult:
Cena sit huic potior parca brevisque domi.

Ad Henricum Stephanum, De Herodoto tribus nobilibus viris dedicato.

Est domus unatribus, mens una, atque una voluntas,
Est et idem studium, mensa eademque tribus:
Scilicet Hutteno, Plesseno, Grunradtoque,
Quigenere antique sunt et honore pares.
Quorsum ergo Herodotum, doctasque, Henrice, sorores
Distrahis, et sorti subicis ambiguae?
Integer herodotus maneat, maneantque Camenae
Indivisae, habeant unicum et hospitium:
Nempe Palatini venerandam Principis aulam.
An tribui his sedes dignior ulla queat?

Aliud.

Rem tantam dubiae sapiens committere sorti
Grunradius non vult: sed nec Apollo pater.
Nec sinat Herodotus: nec Musas velle putandum est
Divelli, inque tribus sic habitare locis,
Quaetot coniunctim vixerunt saecula, quare
Hic, Henrice, alia est invenienda via.
Nempe suas teneant sedes velut ante: sed usu
Communes dominis sint faveantque tribus.

Aliud ad eundem.

Pace tua dicam, Stephane: haud bene iudico factum
Quod dedicare singulis


page 92, image: s348

Nobilibus Musas tres ausus es: omnibus omnes
Tribus dicare convenit.
Nam Musas teneris illi coluere sub annis,
Easque amore maximo
Complectuntur adhuc, nec se patientur ab illis
Vel sorte caeca avellier,
Vel ratione alia: Musas sed quilibet omnes
Habere proprias volet.

D. [Abbr.: ?] Erasmo Neustettero cognomento Sturmero, Eq. [Abbr.: ?] Franco, patrono suo observando.

IMbriferi quoties lux septima, Erasme, Novembris
Redit, excitatur intimis in ossibus
Tristitiae sensus, sensu mihi acerbior omni,
Et crebra maesti pectoris suspiria.
Quae sit causa rognas? lux abstulit ista Secundum,
Medicum et Poetam saeculi huius principem.
Lotichium dico, quo non mihi carior alter
Vixit, tuique nullus observantior.
Hinc eadem renovat veteres in corde dolores,
Oppletque largis lumina uda lacrimis.
Ast eadem quoniam fausto te sidere nasci
Vidit, paterna qua iacet Schonfeldia:
Cuncta serenato depellere nubila vultus,
Laetisque mensis, et vacare cantibus
Me iubet, inque tuas nova pangere carmina laudes
Legenda et hoc, legenda et aevo postero.
Tristia sic laetis nostro sub pectore certant,
Eademque fletus gaudiumque lux parit.
Quid faciam? antiquos vincant nova gaudia luctus.
Gemitusque cedant musicis concentibus.


page 93, image: s349

Quare hilares inter lauro redimitus amicos,
Sturmeriana ter quaterque nomina
Ingeminans, redeat Natalis ut iste precabor
Candidior usque et usque multis saeculis.
Hoc quoque Lotichium sentire et velle sepultunt,
Sensus sepultis si quis est, iuraverim.

Ad Basileam, quum Iohannem Iacobum Grynaeum Theol. Doct. [Abbr.: ?] revocasset.

ET doleo, irascorque tibi, Basilea, disertum
Nicro Grynaeum quod superba surripis.
Qui desiderium nobis ah triste reliquit,
Gemitusque crebros excutitque lacrimas.
Hoc faciunt pietasque viri pectusque refertum
Virtute multa et artibus rarissimis.
Cumque tot ingenii praecellat dotibus, illo
Magis est suave nil, nihilque humanius.
Si lenire tamen Nicri, Basilea, dolorem,
Cumque hoc redire in gratiam antiquam cupis,
Zuingerum nobis, aliumue remitte Grynaeum:
Sic dulcis inter nos erit concordia.

Ad Casparum Peucerum, Med. [Abbr.: ?]

PErcelebrem fama vidi, Peucere, puellam,
Quae potu atque omni per duo lustra cibo
Abstinuit, stomachi penitus languentibus agri
Viribus, et clausis ante retroque viis.
Nutritam Medici statuunt et phlegmate multo,
Et crudo in venis sanguine mira fides!
Sed novares non est: exempla prioribus annis
Sunt visa, historicis et memorata libris.
Causa quidem (fateor) ratioque probabilis illa est,
Quam referunt medici lumina magna chori:


page 94, image: s350

Non tamen haec temere fieri frustraque putandum:
Sed iussu aetherei consilioque patris;
Talia proponit fatuo qui monstra popello,
Dextrae opera ut stupeat mira canatque suae.

De puris Iambis Iani Dousae.

INsolitos placido modulos ut Rhenus in alveo
Audivit hosce; talibus
Attonitus verbis, diuturna silentia rumpens,
Vatem allocutus est suum:
Litora praestantes genuerunt nostra poetas
Multos: sed odas integras,
Totos imo libros solo qui implerit Iambo,
Inventus est nemo hactenus.
Tu primus primum dux Dousa mereris honorem,
Primam repor tas gloriam.
Dixit, et insignem lauri de fronde coronam,
Victoriae antiquum decus,
Decernit, citharamque auro gemmisque decoram,
Vati nova novo praemia.
Applausu Phoebusque pater, doctaeque sorores:
Rheni approbant sententiam.
Felix Dousa, datur cui fama amplissima vivo,
Multis negata mortuis!

Ad P. [Abbr.: ?] Melissum, De obitu Bellinae blandiss. [Abbr.: ?]

NUncio tibi, mi Mellisse, tristem,
Acerbum, lacrimabilemque casum.
Bellina, ah, periit catella nostra,
Qua nec blandior ulla vixit umquam,
Qua nes candidiorue molliorue,
Nec formosior ulla vixit umquam.


page 95, image: s351

Sed nec ludere doctior, iocosque
Et risum celeri movere saltu.
Uxor quam mea Erasmulusque amabant
Improbissimo amore et impotenti,
Quantum umquam canis ulla amata cuiquam est.
Huius interitum modo hic et illa
Maesto pectore maesto et ore deflent,
Largoque imbre genas sinusque replent.
Illam tu quoque lugeas mecesse est:
Nam circumsiliensque gestiensque,
Gannitu et tenero velui salutans,
Prima te excipiebat usque et usque,
Nostra ad limina quando ventitabas,
Proiectamque sibi modo huc, modo illuc
Chirothecam avido appetebat ore,
Reddebatque tuae vocata dextrae:
Nec tantum deciesque viciesque,
Verum idem quoque centies in unae
Pernicissima factitabat hora;
Discessuque tuo gemens dolebat;
Nimirum cupiens abire tecum,
Et tuae fieri caetella Musae.
Quaeris funere quo perempta? Leti
Leto tristius est genus: misella
In partu occubuit, suisque facta est
Sepulcrum breve mater, heu, catellis.
Et nulla exstat imago tam venustae,
Tam probae et lepidae meae catellae.
Sed tuo celebrata, paule, versu
Immortalis in omne vivet aevum.


page 96, image: s352

Ad Iohannem Burkhardum, A. B. [Abbr.: ?]

Sum medicus vatesque tuus: do carmina vates,
Musta tibi medica mitto parata manu.
Munera parva quidem; sed grato a corde proficta,
Atque animo, qui te non simulanter amat.
Haec tibi, Iane pater, si sensero grata fuisse,
Munera plura alias, et meliora feres.

Ad D. [Abbr.: ?] Adolphum Occonem Medicum, De Insignibus Occonum.

HUnc tua promeruit virtus insignis honorem,
Quem tibi, quemque tuis Caesar, Adolphe, dedit:
Caeruteo in clypeo magni Iovis armiger alis
Aureus expansis ad supera alta volat,
Aureaque Eois decorata corona lapillis
In summo galeae vertice clara micat.
Non magis apta dari poterant Insignia vobis,
Conveniunt generi talia dona tuo.
Regia sicut avis nitidi templa aureae caeli,
Sublimi virtus sic petit astra via.
Denique ceu fuluo nihil est pretiosius auro,
Nil oculi gemmis pulchrius aspiciunt;
Sic virtute nihil pretiosius, et mage pulchrum,
Quae vestrum decorat non moritura genus.

Ad Iohannem Hagium, M. D. [Abbr.: ?]

LOnge suspicionibus remotis,
Hagi candide Posthium fidelem
Constantemque tibi futurum amicum
Semper, crede: licet parum frequenter
Ad te scribere possit impeditus
Fluctibus variis negotiorum.
Inierim tamen Hagius medullis


page 97, image: s353

Haeret interioribus, meoque
Non minus mihi carus est Secundo,
Cuius Musam et amabiles lepores
Nostris plus oculis amamus ambo.
Quare suspicionibus remotis,
Amorem tibi crede Posthianum
Mansurum inviolabilem et perennem.

De Tragoediis Senecae, Ad Fridericum IV Elect. Pal. [Abbr.: ?] heredem.

QUam gravis immineat saevis fortuna tyrannis,
Hoc Senecae in primis nobile monstrat opus.
Quo veluti picta in tabula speculove, potentis
Qualia sint aulae fata, videre licet.
Tristia nempe: suos una quae saepe ministros
Pessumdans Stygios cogit adire lacus.
Talia principibus teneris bene cognita prosunt
Exemplat, ut fugiant quae nocitura vident:
Quae bona, sectentur, quare illustrissime Princeps,
Eximia haec docti dramata vatis ama.
Et facilem praebe fidis monitoribus aurem:
Sic numquam tragici materia oris eris.

Ad P. [Abbr.: ?] Melissum.

ASpera dum gelidas producit bruma tenebras,
More tuo an faciam carmina, Paule, rogas.
Non equidem aut versus, aut cetera ludicra curo,
Quae iuveni quondam grata fuere mihi.
Nunc omnes penitus languenti e corpore vires,
Eque ipso rapuit dira podagra animo.
Parte igitur cum sim male firmus utraque, quietem
Tempore noctis amo; ludere, paule, piget.


page 98, image: s354

De Theodoro Beza v. cl. [Abbr.: ?]

Hic est Beza pater toto celeberrimus orbe,
Quem bonus omnis amat;
Turba maligna odit: sed enim certissima laus est,
Displicuisse malis.
Gaude Beza: polo nota est tua maxima virtus,
Atque animi pietas.
Quaque sacri flatus monitu monumenta dedisti,
Iam magis atque magis
Per fora perque domos, per templa sacrata leguntur,
Et modulata sonant
Voce pia, ac cithara; rumpantur ut ilia momo,
Beza perennis erit.

Francisco Modio S. [Abbr.: ?]

ERgo graves capitis plagas: ac vulnera passus,
Et longa tetri carceris fastidia,
Conficeris maerore animi, et rerum omnium egenies
Consilium, amice care, flagitas meum?
Hoc iter adversis quando infeliciter astris
Coeptum est: recurras inde Francofordiam
Mature, et vitam repetas, Francisce, priorem.
Contentus illa sorte honesta suadeo
Et requie potius; quam mille pericla viarum
Subire, et aulas principum ingratas sequi;
Sis ubi perpetuo servorum servus oportet:
Privatus instar Reguli vivas licet.

Ad Melissum.

Vix decimi ingressus nuper sum limina lustri,
Et meiam vires destituere meae.
Iam cerebrum assiduo pulmonibus imbre molestum est,
Iam quatit infirmum tussis anhela latus.


page 99, image: s355

Nunc miserum vexant crudelia tormina ventrem.
Nunc secat articulos saeva podagra meos.
Saepius insomnes cogor transmittere noctes,
Saepe cibum stomachus respuit, ora merum.
Hi mihi cum veniant Autumni tempore morbi,
Dura quid o tandem bruma, Melisse, feret?

Ad Franciscum Modium I. C. [Abbr.: ?]

TUne, Modi, Charitum Phoebique et pacis alumnus.
Horrendi tractas iam grave martis opus?
Militiaeque duces et partas sanguine praedas,
Eversasque urbes regnaque tota refers?
Et quibus hoc fieri consueverit artibus: armae
Quae deceant equitem, quae deceant peditem?
Desine, care Modi: procul hac ratione fugabis
Et 'Phoebum et sacri numina docta chori.
Sic ego: sic hastam quatiens Mavortia Pallas,
Historiam hanc Modius texere pergat, ait.
Nominis inde feret claram per saecula famam,
Atque orbi titulo duplice notus erit.

Ad L. [Abbr.: ?] Pithopoeum.

OCia Phoebus amat, sunt otia grata Camenis,
Rebus et haec Vates omnibus anteferunt.
His sine quandoquidem fieri memorabile carmen,
Ipse pater Vatum 'Pieridesque negant.
Otia Maecenas olim nisi iusta Maroni
Fecisset, tantum non peperisset opus.
Tam bona nec culti legerentur carmina Flacci,
Otia ni Tuscus suppeditasset eques.
Nostra sed huic similem videant cum tempora nullum,
Maecenatis agit sola podagra vi ces.


page 100, image: s356

Haec sola egregiis facit otia certa poetis,
Et super at magnos hac ratione duces.
Ergo canenda tibi, Pithopoee, et laude vehendae
Haec domina, est tantiquae tibi causa boni.

In nuptias Conradi Rittershusii I. C. [Abbr.: ?] et Helenae Theodosiae Staudnerae. I.

Non tantum eximias tulit olim Graecia formas,
Fert Helenas etiam Teutonis ora suas.
Inde meus legit sibi Rittershusius unam,
Cui modo commendat remque suamque domum.
Cum qua partiri curas et gaudia possit:
Quaeque epulas domino fida ministra paret.
Ex qua suscipiat fecundi pignora lecti,
Quaeque genus matris, quae referantque patris.
Queis sine coniugium infelix et triste putatur:
Queis sine frigescit connubialis amor.
Ast horum numquam genialis desinet ardor:
Namque erit hic felix et sine lite torus.
Hoc Venus, hoc Charites, hoc magnus spondet apollo,
Et fata et nitidi sidera fausta poli.

Ad eundem Rittershusium Sponsum. II.

UNdique circumstant nos dira pericula Martis,
Et saturata hominum sanguine terra gemit.
Tutamen esse animo securo diceris, atque
Uxorem his miseris ducere temporibus.
Quid, Conrade, paras? cur te non respicis? an non
Hinc tibi quae possint damna venire vides?
Quid loquor? his dictis pondus precor absit, et omen:
Hinc potius veniant commoda multa tibi.


page 101, image: s357

Perge igitur, Conrade, istam pertexere telam;
Perge maritalis gaudia inire tori.
Dumque alii praedas atque arma cruenta sequuntur,
Tu cole tranquillae fertile pacis opus.

De miserando interitu Annae Leiae Conradi filiae.

Anna patri, heu, misere rapta est puerilibus annis,
Innocuum duro tacta caput lapide.
Et nunc ecce iacent opera interrupta Minervae,
Texere quae docta coeper at illa manu.
Et calathi amissam lugent, ipsique libelli,
Quos trivit digitis bella puella suis.
Annam et maesta domus, sacra Annam templa requirunt.
Psallere ubi aeterno sueverat illa Deo.
Sed tam labe carens, dilecti munere Christi
Pars melior nitidi vivit in arce poli.
Aligerisque choris, sanctisque immixta puellis,
Praesentem celebrat carmine laetae Deum.
Ista patri misero sint et solatia matri.
Caelica terrenis nam potior a bonis.

In Lauream M. [Abbr.: ?] Valentini Clessii, et M. [Abbr.: ?] Ulrici Bollingeri.

Dant Reges aurum, dat Laurea serta Melissus:
Musarum haec comites, vulgus at illud amat
Vos generosa iubent contemnere pectora vulgi
Iudicium, et Phoebum Pieridasque sequi.
Ergo coronari dignos meus ille putavit
Praesidium Clariae grande Melissus aquae.
Hanc merito gemmis Laurum praefertis et auro,
Magnorum et sceptris muneribusque Ducum.


page 102, image: s358

Ista vagae siquidem pereunt obnoxia Sorti,
Vester at hic omni tempore vivet honos.

Ad M. [Abbr.: ?] Ulricum Bollingerum, P. L. [Abbr.: ?]

TU quoque Laurigeris merito annumerande poetis
Bollingere, faces corripe et arma manu,
Ac dirum nostris depellere sedibus hostem,
Ut bene cepisti, perge age; victor eris.
Scilicet ebrietas est hoste nocentior omni,
Corporis atque animi quae bona cuncta rapit.
Hanc Bebenhusana ceu nuper ab arce fugasti,
Bacchus ubi sedem suerat habere suam;
Sic etiam Europae reliquis procul eice regnis,
Et profugam Antipodum coge subire plagas.
Hoc facto aeternam per saecla mer ebere laudem
Prae qua fulua tibi sordeat unda Tagi.

Ad M. [Abbr.: ?] Valentinum Clessium P. L. [Abbr.: ?]

QUod nostro Clessi subscribis candide voto,
Et madidi socius non cupis esse gregis:
Gratulor ex animo patriae, Musisque, tibique,
Et terat hanc opto plurima turba viam:
Ingenia ingeniis ut certent nostra vetustis,
Fertile quae Latium, Graecia quaeave tulit:
Et bona iam surgit spes hoc aliquando futurum;
Virtutum est genitrix aurea sobriet as.
Fecerit id porro duce te studiosa iuventus,
AEquabit veteres Teutonis ora Sophos.

De se aegrotante.

CErtus eram silvas invisere fontis amoeni,
Quidem Principibus nobile nomen habet.


page 103, image: s359

Dicebam, Comites Gravius, Cocus, atque Melissus,
Agricola, Hemelius, et Pithopoeus erunt:
Iamque propinquabat IANO lux sacra; paratae
Omnia erant, subito cum furiosa meis
Se illatebrat Podagra articulis et dira misellum
Ter senas noctes discruciatque dies.
I nunc delicias meditare et gaudia vanus,
Et lepidos inter vina iocosa sales.
Omnes una potest podagra intervertere lusus,
Gaudiaque aereis tradere cuncta Notis.

Melislo suo S. [Abbr.: ?]

VErsor in undecimo, Paule optatissime, lustre,
Membraque iam vires languida destituunt.
Utque alta haud referam morborum incommoda, pestis
Scis mihi quae invalidos urat acerba pedes.
Imo haec peste mala quavis est peior habenda:
Nempe hominem reliquae vel subito iugulant,
Vel medicam admittunt curam: exsecranda Podagra
Neutrum Paule facit; sed rabidi miseros
Instar carnificis lento cruciat tormento,
Quod gravius quavis est nece supplicium.
Ergo alii exoptent longos sibi Nestoris annos,
Qui vegetum in sano corpore robur habent:
Non ego, tam saevos patior qui saepe dolores;
Vota sed haec potius sint mea, posse mori.

Ad Iustum Reuberum I. C. [Abbr.: ?]

BElla seni imbelli nuper quod iuncta puella est,
Iudicio nostro quid videatur, habe:
Nempe vicem miserae doleo, Reubere, puellae,
Sic quie nec vere nupta, nec, heu, vidua est.


page 104, image: s360

Aliud.

EBria ceu dulci immoritur Lampetra falerno;
Sic et iuvenculae in sinu dulcissimo
Delicias inter teneras lususque iocosque
Salax obire suaviter solet senex.

Ad Iohannem Gruterum I. C. [Abbr.: ?]

Iam noster fuit ille, mi Grutere,
Et vili tegitur sepultus urna
Divini Benedictus oris, ille
Phoebi patris ocellus et voluptas,
Qui teplus oculis suis amabat,
Quem tu plus oculis tuis amabas.
Illum, proh dolor, abstulere nobis
Martis pessimae Alastoris Calendae,
Fractum continua malaque febri,
Nulla quae medicabilis vel herba,
Velsucco fuit, hunc, Grutere, amicum
Vatemque eximium fleas necesse est
Docto carmine, quod legant nepotes,
Tam sanctumque probent ansentque amorem,
Qui vinclis adamantinis ligatus
Vel post fata remanserit suprema
Constans, inviolabilis, perennis.
Hoc, Grutere, bonos decet sodales,
In primisque ptos decet poetas.

Ad Hieronymum Commelinum, De Frid. [Abbr.: ?] Sylburgio.

EX auro Aurifaber calices facit: at Sileburgus
(Res mira)ex verbis construit en cyathos.
Ille facit tantum mutos, facit iste loquentes;
Dic utri palmam tu, Comeline, feras?


page 105, image: s361

Ad Frid. [Abbr.: ?] Sylburgium.

INterpone tuo requiem, Friderice, labori,
Neve animum curis excrucia assiduis.
Ni facias (omen tenues vanescat in auras)
Uix equiaem fieri te puto posse senem.
Perdurant moderata: cito immoderata fatiscunt:
Hoc natura parens, hoc ratio ipsa docet.

Tumulus Antonii Sadeelis, Theologi praestantissimi. Ipse loquitur.

PLena catenato mihi vita labore peracta est,
Curarum et nullo tempore finis erat.
Tandem summa dies onera omnia prorsus ademit,
Ut posui invalidi corporis exuvias.
Has tellus tegit: in nitido sed laetus Olympo
Inter agit coetus Spiritus aligeros.
Quis Sadeelem igitur defunctum ploret amicus?
Quis non hac cupiat tendere ad astra via?

Ad Danielem A. F. [Abbr.: ?] Sadeelem.

Eia age, parue puer, magni vestigia patris
(Ardua sint quamvis duraque) perge sequi:
Ut studiis adiuta tuis Ecclesia crescat,
Utque Dei in terris amplificetur honos.
Sic te perpetuum felitia fata manebunt,
Et quondam astrigeri templa beata poli.

Ad Othonem Grunradium, virum nobiliss. [Abbr.: nobilissimum]

SAdeelem eximium, Grunradi candide, terris
Ereptum duro tempore, iure doles.
Hoc tecum in variis faciunt regionibus omnes,
Queis pietas cordi, veraque relligio est.
Magna columna quidem cecidit (fate amur oportet)
Verum aliam facile est substituisse Deo.


page 106, image: s362

Haec animos nostros spes erigat et confirmet,
Haud umquam populum deserit ille suum.

Ad Henricum Stephanum.

NE versus facerem nisi otiosus,
Olim consuluisti, amice, nobis.
Nunc licet videas negotiorum,
Pressum mole, tamen monesque et urges,
Versus versibus ut tuis rependam:
Praecepti memor haud bene es prioris.

Melissus Posthio.

SI capiti prodest nihil aeque ac frigida lympha,
Cum stillans nudi verticis alta lavit;
Celsus uti suasit, rem Cardanusque probavit:
Quantum vitigenus proderit ipse latex?
Quam magis excellit, Posthi, vinum super undam,
Tam magis id loto profuerit capiti.

Posthius Melisso.

Non eadem est vino lymphaeque, Melisse, facultas:
Frigida vis huic est, sed liquor ille calet.
Utque caput gelida infirmum perfundere prodest:
Infirmum stomachum sic liquor ille invat.
Ergo merum ventri debetur, at unda lavacro.
Verum in utroque modum transiliisse nocet.

Nicolai Rudingeri tumulus.

Hic iacet Aonidum cultor, Phoebique sacerdos,
Candidius pura cui nive pectus erat.
Cuius fama viget, totoque leguntur in orbe
Qua dedit imparibus carmina sacra modis.
Imo Rudingeri Musam vaga sidera norunt,
Igniferique sonat regia celsa poli.


page 107, image: s363

De Philippo Iacobo Theodoro et Magdalena Flurhemia
[Gap desc: one word]

Quae tecum patriis adolevit in aedibus olim,
Philippe, Magdalena iam datur tibi,
Corpore praestanti multa et virtute puella,
Puraque mente caelitum colens patrem.
Coniuge tu felix: tali sed et ipsa marito
Beata, qui praestans medendi gloria
Principibus vivit carus, populoque Deoque;
Qui longa salvos vos velit per saecula.

In Effigiem D. [Abbr.: ?] Caspari Peuceri, v. cl. [Abbr.: ?]

NE totum in cineres te longa resolveret aetas,
Peucere, artificis cavit amica manus,
Deformans placidosque oculos frontemque verendam,
Notaque tot magnis ora diserta viris.
Ingenium, pietas, animi constantia, et artes,
Pingenda haud ullo dona magisterio,
Cognita sunt orbi, sunt ipsis cognita divis,
Inque tuis vivunt non moritura libris.
Felices, talem possunt qui degere vitam,
In quam fata nihil tristia iuris habent!

De obitu Sigismundi Feirabendi, Typographi celeberr. [Abbr.: ?]

TE licet ex oculis, Sigemunde operose, tuorum
Abstulerit rapida mors inopina manu,
Fama tuas laudes tamen haud moritura per orbem.
Et canit et grato perpetuum ore canet.
Scilicet haec longos compensat sola labores:
Haec studiis merces solvitur una tuis.
Tu quoque magno animo solam hanc (memini ipse) petebas:
Haec imos summis Regibus aequiparat.


page 108, image: s364

Ergo tui compos, vir laudatissime, voti,
Hic fama, ast anima vivis apud superos.
Quis sibi non cupiat talem contingere vitam?
Qua sine vilescunt totius orbis opes.

Epitaphium Caspari Peuceri, iunioris, M. D. [Abbr.: ?]

COnditur hac tenui Peucerus iunior urna,
In medio aetatis raptus honore suae.
Cui pater illacrimans hanc nigram ad besta cupressum
Perpetuae testem tristiriae posuit.
Heu fatum infelix! natus quod iure parenti
Debuerat, nato praestitit, ecce, pater.
Sic res sunt hominum: sume hinc exempla viator:
Fortia saepe ruunt, debiliora manent.

Ad Richardum Hemelium, compatrem suum carissimum.

UNdecimum clausi iam, compater optime, lustrum,
Et canis albent tempora nostra comis.
Et podagra articulos crebro importuna fatigat,
Cumque suo exhaustum sanguine corpus edit.
Ipse tamen (res mira) animus iuveniliter ardet
Ad citharam assuetum voce sonare melos,
Et veterum dulces scriptorum evoluere lusus,
Interdum numeros fingere et ipse novos.
Sic fallo miseros obliviscorque dolores:
Longa venit brevior sic mihi saepe dies.
Scilicet hanc vati inspirant bona numina mentem,
Et Musae et studiis cultus Apollo meis.
Nam puer hunc coluit quicumque fideliter, olim
Languentem oblectat suaviter ille senem.


page 109, image: s365

Ad Danielem Tossanum S. [Abbr.: ?] Theologiae Doctorem, Iohannis Clerici generi sui cariss. [Abbr.: ?] obitum Iugentem 17. Iul. [Abbr.: ?] Anno 1588.

QUem procul absentem iam convaluisse putabas,
Persuasus fidis litterulis medici;
Proh dolor, occubuit, natam, Tossane, relinquens,
Ecce, tuam in viduo semanimem thalamo.
Heu spes fallaces, et inania vota parentum.
Vita vitro similis quam cito fracta perit!
Ille sed excelsi iam sede receptus Olympi,
Quem docuit laeto conspicit ore Deum,
Teque tuosque vetai sua funera flere, quod alma
Vos etiam Pietas Relligioque vetant.
Pone igitur lacrimis, Tossane, modumque dolori:
Officium exposcit iam schola maesta tuum.
Exposcunt quoque templa tuam lacrimantia vocem;
Publica privata sit tibi causa prior.
Nec dubita, fletusque tuos fletusque tuorum
In risum vertet laetitiamque Deus.

Ad Iohannem Heurnium, Med. celeberr. [Abbr.: ?]

Nuper quod mihi, candidissime Heurni,
Dono Artis Medicae Institutiones
Misisti solidas et eruditas,
Maximum indicium intimi est amoris
Quo me amplecteris ipse non merentem.
Uicissim ergo ego candidum illum amorem
Tuum exosculor, obviis et ulnis
Laetus excipio, tibique mentem
Hanc totam studiumque, meque totum
Volo tempus in omne dedicatum.


page 110, image: s366

Ad Conradum Dinnerum I. C. [Abbr.: ?]

Esse tibi faciles numeri, cultique videntur,
Imparibus nectit quos mea Musa modis.
At mihi difficiles potius, Dinnere, videntur:
Sunt etenim nullo compositi Genio.
Qui vero cultos valeam componere versus,
Artis qui medicae barbara scripta lego?
Me tamen ista iuvat (fateor) censura: saventis
Namque mihi et nivei pectoris indicium est.

In natalem Erasmi filii, Ad Franciscum Modium I. C. [Abbr.: ?]

TErtia sextilis nato celebratur Erasmo
Posthiolo: sacra est lux tibi quarta, Modi.
Utraque festa dies mihi semper agetur, amicum,
Haec vatem eximium, filium at illa dedit.
Tu quoque natali vives cum luce; trientes
Adde3 mei septem nomine Posthioli.
Atque illi vitam sortemque precare benignam:
Sic iterum patria sit tibi posse frui.

De fama Sigismundi Feirabendi.

CAndida fama bonum, quo non praestantius ullum
Totus hic orbis habet.
Omnia Mors vincit, Famam sed vincere solam,
Imperiosa nequit.
Ergo vel invita Sigemundus morte superstes
Feier abendus erit:
Cuius et Hesperiis iampridem, et cognita Eois
Candida fama plagis.
Divitias vulgus; celebrem post funera famam
Nobile pectus amat.


page 111, image: s367

Henrico Stephano S. [Abbr.: ?]

QUod iam carmina rariora dicto,
Gratiaque carentia ac lepore,
Miraris, Stephane, et subinde culto
Frustra carmine provocas inertem.
Sed dignum venia, utreor, putabis;
Imo et commiseratione dignum,
Causam dixero cum tibi latentem,
Nuper quam vetuit pudor fateri,
Et iam nunc quoque suppudet fateri:
Sed fidam tamen hanc reconde in aurem.
Ex quo nos habet ista iniqua vallis,
Ista frigida et inquieta vallis,
Clamore assiduo et referta rixis;
Musae et Phoebus Apollo, Gratiaeque
AEdes deseruere Posthianas.
Hinc est nostra quod officina friget.
Longi iusta silentii ista causa est.
Non dignus venia tibi videbor?

In Emblemata sacra Augustini Calliae I. C. [Abbr.: ?]

Huc oculos pueri, teneras huc vertite mentes,
Auidique sacra Emblemata,
Qualia non umquam sunt visa prioribus annis,
Noctes diesque voluite,
Sensibus atque imis memoranda recondite, fructus
Olim datura uberrimos.
Calliae et ista mei vestigia docta sequuti,
Vipilate sacris Bibliis.
Haec vobis Helicon, haec sint Aganippides undae
Hinc bibite plenis faucibus,


page 112, image: s368

Ut saturi ambrosia divino et nectare, laudes
Ter optimi, ter maximi
Numinis aeterno celebretis carmine: finis
Hic esto sacrae musicae.

Ad Erasmum Neustetterum cognomento Sturmerum, etc.

Saepe venire iubes: et saepe venire volentem,
Sturmere, implicitum saeva podagra vetat.
Hac tamen invita iam (si mandaveris) ad te
Curram olaudus eques, cum nequeam ire pedes.

Danielis Echteri Th. F. [Abbr.: ?] tumulus.

Huc immatura Danielem morte perenitum
Infantem posuit maestus uterque parens.
Echtero ille satus de stemmate, stemmatis huiu,
Laus quondam atque decus grande futurus erat.
Mors vetuit: firmum tibi nil fore crede, viator:
Quo minime speras tempore, vita fugit.

Captivus tandem liberatus.

IMperium muliebre olim me carcere clausit,
Longoque immeritum tempore detinuit.
Tandem etiam imperio liber sum factus eodem:
Sic mihi quod nocuit, profuit illud idem.
Haud aliter cauda dirus quae vulnera fecit
Scorpius, his medicam fert quoque rursus opem.

Salomoni Frenzelio P. L. [Abbr.: ?]

ERgo meam, Salomon, vates suavissime, natam,
Docta quod ingenue dextra fatetur, amas?
Et me propter eam pridem abs rescribis amari,
Exoptans nostrae foedus amicitiae?
Ecce manum, ecce animum tibi saecla per omnia fidum
Promitto, ac natae iura fidemque meae.


page 113, image: s369

Sic mihi non solum, cupide quod poscis, amicus,
Sed gener, imo etiam filius esse potes.
Qui vinclo propiore queas mihi iungier? atqui
Quaenam ea sit, vel ubi filia forte rogas.
Nempe ea quae nostro quondam de vertice nata est,
Quam tu laude tua dignam et amore putas.
Musa mea: hanc stabili genitor tibi foedere iunctant
Esse volo: dotem quaeris? habeto: Nihil.
Hanc possunt solam vates promittere dotem:
Nam quis divitias ex Helicone peiat?

Huberti Langueti tumulus.

Hic tandem, Languete, tuorum meta laborum,
Haesit, habet sacros hic tumulus cineres.
Clara sed immensum volitat tua fama per orbem,
Et pleno laudes buccinat ore tuas.

In Pandectas Francisci Modii.

PAndectas Francisce tuos cultissime poscit
Nobilium quicquid teutonis ora videt.
Iamque suum Modium iuvenesque senesque loquuntur,
Historico et statuunt praemia digna suo.
Sume animos, operose Modi: tua fama vigebit,
Donec in orbe aliquid nobilitatis erit.

Ad Hieronymum Arconatum.

IMbelles tecum, Musas. Hieronyme, duxti
Per rigidos enses Sarmaticasque nives.
Et Martem Aonia saepe es remoratus in umbra
Attonitum ad citharae fila canora tuae.
Inde decus geminum et duplex tibi gloria parta est,
Alter a nempe armis, altera carminibus.


page 114, image: s370

Andreae Papii tumulus.

PApius hac tegitur Heliconis alumnus in urna,
Heu rapido exstinctus flumine, Mosa, tuo.
Fleverunt Latiae iuvenem Graiaeque Camenae,
Et vati marmor hoc posuere suo.

De Q. [Abbr.: ?] Sereno Sam. [Abbr.: ?] per C. [Abbr.: ?] Rittershusium emendato.

AEger erat praestans Medicus Vatesque Serenus,
AEgro tu facilem fers miseratus opem.
Vatibus ac medicis dum sic, Conrade, mederis,
Te certam Phoebi progeniem esse probas.

Melisso suo.

MIraris nostrae diuturna silentia Musae,
Melisse mellitissime.
Diversas renuunt admittere pectora cur as:
Medicus poetari nequit.
Otia da nobis, tibi qualia fecit Apollo,
Et me poetam feceris.

In Henrici Stephani effigiem.

INnumeros fecit proprio qui marte libellos,
Cudit et innumeros chalcographa arte libros,
Henricus tali Stephanus viget ore, Camenae
Quem merito ac duplici nomine Phoebus amat.

M. [Abbr.: ?] Martino Praetorio.

QUod celebras victura tuis mea nomina libris,
Praetori, ingenuae pignus amicitiae
Das mihi, quod gemmis longe et pretiosius auro est,
Quodque ego vel Regum praefero divitiis.
Cetera sunt etenim rapidis obnoxia fatis:
Sola boni vatis carmina morte carent.

Memoriae Christinae Brismannae.

AD se qui quondam pueros servator Iesus
Iussit venire parvulos:


page 115, image: s371

Me quoque vix natam superas in luminis auras
Ad se vocavit; patrio
Complexusque sinu lacrimas abstersit, et omnem
Sensum doloris abstulit.
Tulla quod in terris poterat medicina beatos
Nunc ergo laeta Caelites
Inter ago, Christina, mihi salvete parentes
Carissimi, optatissimi,
Salvete aeternum, et tristem deponite luctum.
Vos stirpe Christus optimus
Mensibus exactis paucis meliore beabit,
Quae vestra claudet lumina.

Ad Henricum Mollerum S. Th. Doct. [Abbr.: ?]

TE prior ingressus vitam, vita prior idem
Excessit frater Naturae hoc ordo petebat.
Pone igitur luctus age, tolle Henrice querelas.
Quod Deus et Natura iubent, aequum esse putandum est.

Memoriae Petri Beuterichi v. cl. [Abbr.: ?]

MAximus ingenio, vario sermone disertus,
Fortique ad Martis proelia natus eras.
Iustitiae rigidus cultior, legumque peritus,
Laeurea quae doctis serta dedere comis.
Principibus placuisse viris si maxima laus est,
Laus ea iure tuos condecorat cineres.
Raptus es, heu, nobis alieno tempore, raptus
In medio aetatis flore et honore tuae.
Salve anima illustris: nitidi novus aetheris haere
Salve, et perpetuum, Petre beate, vale.

De Hastiludiis Germ. a Fr. [Abbr.: ?] Modio renovatis.

LUdicra Germanus tractans certamina quondan
Erudit fortes ad fera bella manus.


page 116, image: s372

Sed neglecta diu iacuere prioribus annis,
Et vix iam patrio nota fuere solo.
Ecce novam Modius lucem impiger attulit istis,
Romano vulgans Teutonis acta sono.
Multaque praeterea Regum monumenta Ducumque
Germanae prudens addidit historiae.
Sidere felici totum quae fusa per orbem,
Auctoris celebrant nomina clara sui.
Virtutem colite o proceres: haec una superstes
Permanet, ut sumus cetera dispereunt.

Ad Volradum a Plessen, Consil. Pal. [Abbr.: ?]

ME meus affixit lecto, Volrade, Tyrannus,
Et miseros urit nocte dieque pedes.
Hoc tibi, qui late complet vagus omnia, rumor
(Utreor) ante suo prodidit indicio.
Tu tamen afflictum cessas invisere amicum
Lentus, et alloquio me recreare tuo.
Fallor? an istius metuens quoque vincla tyranni
Iam renuis nostrae tecta subire domus?

Ad Carolum Clusium Atrebatem, De obitu Iohann. [Abbr.: ?] Aicholti, Med. celeberr. [Abbr.: ?]

ERgo tuus, Clusi, iam vivere desiit hospes
Aicholtus ille Phoebi ocellus, ac suae
Grande decis vatroae. et medicae laus magna cathedra?
Hic ubi Vienna tollit arduum caput,
Et gratam Musis praebet celeberrima sedem.
Quam multus aeger lacrimans hunc flagitat!
Crudelesque vocat parcas, crudelia fata,
Quae tam fidelem, tam peritum, tam pium
Artificem vitae rapuerunt: sed tamen ille
Iam morte victa vivit alto in aethere


page 117, image: s373

Parte sui meliore: laboribus atque dolore
Solutus omni, et omnibus periculis,
Quae nos circumstant:igitur caelo additus haeres
Lugere fatum nos vetat propter suum:
Sed potius memores horae iubet esse supremae,
Nobis beatitudinem exoptans parem.

Ad Wendelinum Regensbergerum.

SI negotia, Vuendeline, nulla
Te nunc impediunt, meas ad aedes
Rogamus venias. venire namque
Ad te non queo, vinculis podagrae
Adhuc implicitus: loquemur una
De rebus minimisque maximisque,
Ut consuevimus, insuperque ludum
Ludemus solitum, haud pecuniarum
Aut turpis studio impio lucelli,
Sed risusque iocique causa honesti;
Ut, victoria cui favet, triumphans
Ludicram referat domum coronam.
Quare si vacat et libet iocari,
Ad nostros citus advola penates.

M. P. [Abbr.: ?] Albino Nivemontio.

Haec iam tertia praeterivit aestas,
Candidissime Petre, fata amatam
Ex quo surripuere Ludemillam,
Cum caro tibi filio unicoque,
Paucis ante diebus has in auras
Edito. lacrimis, amice, qui tum
Te iussisset et abstinere luctu,
Sanae ni l habuisset ille mentis.


page 118, image: s374

Atqui maestus adhuc quod usque et usque
Indulges lacrimisque luctibusque,
Nec modum statuis tuo dolori,
Post tot menstrua pleniluniorum
Inter valla: quis hoc probet rogo? quis
(Quod velim venia tua esse dictum)
Non dignum aestimet increpatione?
Magno quod placuit Iehovae, idipsum
Fac tibi placeat, nec ire contra
Velis. hocce nefas et est iniquum.
Illa aevi spatium brevis peregit,
Fati vivere quod dedere leges;
Nec non filiolus suum peregit.
Hi nunc sideream recepti in aulam.
Et vita meliore gaudioque
Inter aliger os choros perenni,
Et summi intuitu Dei fruuntur.
Cave ergo his videaris invidere
Vitam illam ac requiem beatiorem,
Dum questu et lacrimis polum fatigas,
Nec ullum statuis modum dolori.
Istis sed tibi cordulis carere,
Quae tu plus oculis tuis amabas;
Omnino intolerabile esse dices.
Hic te ad Socraticos ego libellos,
Platonisque tui tuique Tullii,
Ad docti numeros graves Lucret I,
Lipsiique mei relego ad hortos,
Illos dico novos et eruditos,
Prorsus aureolosque melleosque,


page 119, image: s375

Excultos Sophiae manu venusta,
Ipsiusque sacrarium verendum,
Quo Constantia fixit ipsa sedem.
Quin te ad sacra volumina illa summi
Iussu Numinis exarata mitto.
Haec vel sola animo tuo fugabunt.
Quidquid tristitiae hactenus resedit,
Quidquid pectoribus tuis inhaeret
Curarumque molestiaeque. verum
Scribenti auriculam Thalia dextram
Mi vellens ait: Haud opus Poetae
Nostro his est monitis: remota nubes,
Abstersae lacrimae, dolor fugatus:
Iam Soles rediere laetiores,
Iam novos meditatur ille amores,
Iam cantus placet, et placent choreae;
Nunc et carmina molliora fingit,
Quis possit teneris plaeere Nymphis.
Et tempus breve; quum suum vocabit
Posthium ad nova gaudia, atque taedas
Rogabit celebrare nuptiales.

In effigiem Melissi.

EN magni effigiem tibi parva tabella Melissi,
Divinum ingenium vivida Musa refert.
Quod si hoc arte pari manus ulla effingere posset,
Nil oculi in terris pulchrius aspicerent.

Ad Iohan. [Abbr.: ?] Lobetium I. C. [Abbr.: ?]

Iam puto, Iane, decem superas sexennia vitae,
Mutavitque nigras alba senecta comas:
Ipse tamen firmo latere et pede sanus oberras,
Nec te diseruciat calculus, aut podagra.


page 120, image: s376

Fallor? an hae pestes absunt a caelibe lecto?
Ote felicem terque quaterque virum!

De optimarum Artium contemptu, et Ducis Casimiri laudibus.

Cur spretae iaceant hac tempestate Camenae,
Est causa, lucri nil ferunt.
Lucro inhians properat studia ad maiora iuventus,
Iuris puta prudentiam,
Et medicas artes, et pulpita sacra: quod inde
Maiora veniant commoda.
Ingenuas rarus, prout addecet, excolit artes;
Doctaeque temnuntur Dea.
Hinc cito barbaries iterum tenebraeque sequentur,
Quales fuere saeculis
Haud multis retro: fatagant nisi talibus ipsi
Malis mederi principes.
Ceu pietate facit praestans et fortibus ausis
CASIMIRUS, optimi patris
Optima progenies, carumque ex fratre nepotem
Vestigiis ultro suis
Iam niti gaudet. Magni o duo lumina Rheni,
Et spes Palatinae domus,
Vivite Nestoreos ambo feliciter annos,
Et stirpe clarum mascula
Amplificate genus, terris quae praesit avitis,
Vestroque dulces nutriat
Exemplo Musas, et Relligionis honorem
Tueatur imperterrita.

De Nathane Chytraeo.

PIndaricis cantum numeris mihi deme, manebit
Quantumvis doctae gratia parva Lyrae.


page 121, image: s377

Versibus adde suos modulos cantumque decentem,
Iisdem inerit maior gratia, maior honos.
Quantam igitur laudem Chytraei Musa meretur,
Plectra animat melicis quae Buchanana sonis?

Ad Melissum.

QUinque reor superas iam, Paule, decenniae vitae,
Spargitur et niveis barba caputque pilis.
Necdum fida tuis amplexibus uxor inhaeret,
Qua pariente patris nomen habere queas;
Quaeque seni curas minuat sermone benigno,
Quaeque paret gratas officiosa dapes.
Cessatum ah fatis est: sociam tibi iungere tempus,
Si cupis in natis vivere, Paule, tuis.

In Gregorii Bersmani effigiem.

ET mento niger es, Bersmane, et vertice: verum
Pectore et ingenio vel nive candidior.
Dii faciant, olim sera veniente senecta
Ore simul niveus et videare coma.

In eandem.

Fertur
[Gap desc: 3 words]
brevis esse sagacior illo:
Unita virtus nempe fortior cluet.
Talis mest, Bersmanne tibi cultissime vates,
Hinc et probaris, hinc amaris unice.
His age macte animis, rumpantur ut ilia Cordis,
Tua dum probentur scripta musico choro.

Aliud.

In scriptis, Bersmane, tuis elucet image
Doctrinae eximiae, et fertilis ingenii.
Vultus effigiem sculpsit manus aemula veri;
O quam grata animo est illaque et ista meo!


page 122, image: s378

Atque utinam ora queam spirantia cernere quonda,
Colloquioque frui, culte poeta, tuo.
Interea pro me tecum mea charta loquetur,
Saepe et praesentem te mihi finget amor.

Melisso suo.

Cur me saepe vocas in carmine, Taule, beatum,
Qui diram aut patior aut metuo podagram?
Me miserum potius, miserum dic esse; Beatus
Est, qui carnificis nescius huius agit.

Ad Iustum Lipsium v. cl. [Abbr.: ?]

LEntus, quod doleo, tibi fatigat
Morbus viscera, Phoebo amate Lipsi,
Doctisque invigilare te libellis
Interdum vetat, et gravi innocentem
Dat languori animum: sed impedire
Grata colloquia, ambulationes,
Et convivia liber aliora
(Puto sobria liberisque digna,
Magnus qualia Socrates amabat)
Interim haud potis est, quod ipse miror,
Hocque nomine te beatiorem
Esse iudico, sisque semper opto:
Imo opto potius tibi salutem
Integram stabilemque sanitatem,
Et vitam innumerabiles per annos.
Verum ego, heu, pedibus laboro, LIPSI,
Et saepe et graviter misellus uror,
Saeva discruciante me podagra.
O quae carnificina! qui dolores!
Tormentis Stygiis acer biores,


page 123, image: s379

Vel si tristius hisce quicquam in orbe est!
Utque absit dolor, et molesta febris,
Istum quae comitatur usque morbum;
Adest debilitas tamen perennis,
Quae me non sinit ambulare longum.
Nec convivia laeta visitare,
Dulcesque inter amiculos iocari,
Et tristes animo fugare curas.
Quin et longum equitare nullus ausim,
Crudeles metuens herae potentis
Iras, saevitiamque pertinacem.
Sic claudus veluti latere sutor
Fere cogor. an haec, amice Lipsi,
Non est vita miserrima? imo vitam
Vix hanc dixeris esse: namque vita
Motu gaudet et ambulatione.
Sedentaria vita, vita non est.

De Ursula Hanniwalda, Danielis Princii Sponsa, in laurum conversa.

URsula quae thalamo tibi iungitur, optime Princi,
Si nescis, faustum nomen et omen habet.
Litterulas transpone aliquas, ecce URSULA qua nunc,
Mox tibi mutato nomine LAURUS erit.

Aliud.

Omnia nominibus dicuntur inesse; beatum
Ergo tuae sponsae nomen et omen ama.
Lauro gratus odor: sponsam comitatur amatam
Virtutum et famae candidioris odor.
Laurus perpetuum retinet ceu frondis honorem,
Sic suus est sponsae non periturus honos.


page 124, image: s380

Laurus habet medicas in languida corpora vires:
Ursula erit euris grata medela tuis.
Laurus tuta manet ceu saevo a fulmine: tutam
Ursula praestabit sic tibi cara domum.
Denique multiplici feta est ceu germine Laurus,
Multiplici cinget sic tibi prole torum
Ursula, quae fausto currentibus ordine fatis
Et patri et matri gaudia mille feret.
Haec certo evenient, Princi clarissime, gaude,
Et laurum ob sponsae nobile nomen ama.

De Psalterio G. [Abbr.: ?] Buchanani Ad Nathanem Chytraeum.

SIdereum ascendit nuper Buchananus Olympum,
Vocante Rege Caelitum,
Mistus ubi sanctis iam vatibus aurea templa
Cantu suorum carminum
Mellifluo replet, coetu admirante piorum,
Stupente et ipso Davide,
Qui merito Superis, ait, ista probantur, et Orbi,
Ter Maximi laudes Dei
Clarius ac melius referentia, quam mihi quondam
Modulata Hebraea barbito.

Ad Marcum zum Lamb, I. C. et Consil. Pal. [Abbr.: ?]

EXtremi pariter vexant nos, Marce, dolores,
Aspera dum cano frigore saevit hiems.
Te podagra affligit, longo obruor ipse catarrho;
Ouam gravat illa pedes, tam gravat iste caput.
Neuter et alterius potis est accedere ad aedes:
Me tenet acre gelu, teque podagra domi.
Sed tamen usque animis coniuncti vivimus, atque
Vivemus donec vita superstes erit.


page 125, image: s381

Quin etiam summo iungemur in aethere quondam,
Nullus ubi est morbis frigoribusque locus.

Ad Melissum.

CAndida si vitam tibi fata, Melisse, dedissent,
Urbs olim domiti dum caput orbis erat;
Marmorea effictum statua lauroque decorum.
Spectasset medio regia Roma foro.
Nullus enim veterum super at te carmine vatum:
Tanta tuae est Musae copia, tantus honos.

Ad Georgium Erasmum Schroegel, doctorem militum fortissimum.

VIdebar mihi liberatus esse
Asaevo podagrae dolore: namque
Firmata poteram ambulare planta,
Molesta sine claudicatione,
Teque invisere iam parabam, Erasme,
Cui tales bene cogniti dolores:
Quum pedem subito involat sinistrum
Illa pessima bestia, atque tristi
Me rursus iubet incubare lecto,
Et dulci iubet abstinere vino,
Nec cibo sinit aut frui sopore,
Faucesque immedicabili misellas
Siti nocte dieque dira torquet.
Vanae o mentis imaginationes,
Vana o somnia: quum valere belle
Videmur, cito rursus, heu, iacemus.

Ad Melissum.

sumpturus mecum tenuem, Paule optime, cenam
Ad nostram in gelida valle venito domum.


page 126, image: s382

Hic aderunt Gravius, Stenius, Pithopoeus, Abramus,
Pectora cara mihi, pectora cara tibi.
Isthaec nempe dies agitur mihi fista quotannis,
Qua meus in lucem venit Erasmiolus.
Qui precor ut longum vivat, superetque parentem,
Fortuna ac culti dotibus ingenii.
Relligionque ille sit cordi ante omnia. natus
Quid cupiat potius, quid voveatque pater?

De obitu Georgii Sonii, Theol. celeberr. [Abbr.: ?]

Dum gelidam sentit penetrare in viscera mortem,
Sonius, intrepido pectore firmus ait:
Uxor amata vale, mihi pignora cara valete:
Splendida supremi me vocat aula patris.
Hic miseras curat viduas, hic patre carentes
Mirifica ducit fidus alitque manu.
Eia igitur lacrimas compescite, ponte questus:
Ipse ineo vitae iam melioris iter.
Hactenus, et placida resolutus morte quievit.
Quis simili haud optet sanus obire modo?

Francisco Modio Herbipoli discessuro Mense Ianu. [Abbr.: ?] Anno 1585.

TEmpore difficili patrios, francisce, penates
Dum repetis, curis nos gravibus cumulas.
Frigore saevit hiems grassatur et undique pestis:
Infestant patrium bella cruenta solum.
Illarum una satis poterat te causa movere,
Ut longam hanc nolles durus inire viam:
Sed sedet haec penitus menti sententia: teque
Posse morari ultra hac in regione negas.
Ergo vale o mihi dulce caput, vale optime vates,
Inque vicem sic me, sicut amaris, ama.


page 127, image: s383

Sive superstes ero: seu me tibi fama fuisse
Dicet, et hoc tumulo corpus inane tegi:
Tum mihi tu veterem lacrimis testatus amorem,
Persolves cineri debita iusta meo.
Carminaque in nostrum compones pauca sepulcrum,
Notus uta sera posteritate legar.
Hanc ego spem mecum (si me sperare iubebis)
Ad Superum laetus templa beata feram.

Ad Iohannem Iacobum Boissardum.

QUum tibi sit stomachi concoctrix aegra facultas,
Et coma iam longa facta sit alba die;
Dulcia cur vitas generosi munera Bacchi,
Quae stomachumque iuvant, exhilarantque senes?
Si tetricam speras podagram sic posse fugari,
Falleris; baec crudos valdius excruciat.
Adde, quod hoc potu dirus quoque gignitur hydrops,
Dum calor innatus viscera destituit.
Ergo iterum assueto posthac, Iane, utere vino:
Aut, si forte nimis, diluat unda merum.
Auguror, hoc suadebit idem tibi cara Marilla,
Suadebunt Musae, cum Soceroque Soerus.

In Iani Gruteri I. C. [Abbr.: ?] Suspicionum libros, nondum editos.

TAndem profer, amice Iane, doctis
Plenos suspicionibus libellos,
Quas Phoebus pater et novem sorores
Suggessere tibi, labore multo
Dum voluis veterum aureos libellos
Scriptorum, quibus aut edax vetustas,
Aut manus nocuit librariorum
Inepte, aut scioli insolentiores.


page 128, image: s384

Clausas tandem age capsulas resigna,
Doctas pande fores, ut inde claram.
In lucem veniant tui labores,
Debitumque tibi ferant honorem.
Non est quod metuas maligna vulgi
De te iudicia: ista namque oportet
Flocci pendere. sat sit eruditis
Tuas ingeniis placere curas.

Ad Francicum Modium.

Iam, reor, hic sextus, Francisce, revoluitur annus,
Colonia ex quo te mihi primum dedit
Spectandum, et fido mox pectore iunxit amicum:
Tu deinde Papium et Mekerchum et insuper
Palmerium et Ianum Gulielmum, inde et Marivordam
Nobis ibidem amore constantissimo
Iunxisti; quorum e numero superesse Mekerchum
Puto solum; acerba, proh dolor, mors ceteros
Iam pridem rapuit iuvenes et corpore firmos:
Quae spes, amice, nos manet validos minus,
Maioresque aetate illis? sic vivere certum est,
Sit summa tamquam quae libet nobis dies.

Ad Iohannem Iacobum Boisardum [(transcriber); sic: Boisardnm] .

UT legi, Boissarde, meo sub nomine laudes,
Queis tua non meritum pagina me cumulat;
Erubui, et mecum tacito sub pectore dixi,
Amplificat dotes ab nimis iste meas.
Agnosco eximium quo me amplexatur amorem;
Sed nimius caecos reddere suevit amor.
Hoc ceu fonte fluunt nostrae praeconia famae:
Ne valeam, si non ex animo hunc redamem.


page 129, image: s385

Ad Paschasium Brismannum I. C. [Abbr.: ?]

OPtabas puerum, tua Florentina puellam;
Patri favebat Delius, matri Venus.
En usedios inter flores tibi filia nata est,
Cui nomen inditum novis de floribus.
Floricomi in lucem quae venit tempore veris,
Florente erat, Brismanne, digna nomine.
At tua vota olim fient rata: Delius ipse
Promittit hoc per me tibi et Musae obsides.

Aliud.

Iam tibi filiolam peperit dulcissima coniux,
Compensans fetu damana priora novo.
Alter ab hoc puerum feret annus: et inde quotumnis
Consuescet similes uxor obire vices.
Haec, Brismanne, manet vestros fortuna penates:
Vatinum vates credere adhuc dubitas?

Aliud.

Est mihi Erasmiolus, tibi Florentinula. quidsi haec
Mi nurus, ille tibi fiat, amice, gener?

Ad eundem aliud.

Est mihi filiolus, tibi filia: filius optas
Ut tibi nascatur; filiolam opto mihi.
Fac Deu hoc votum concedat utrique benignus,
Det mihi filiolam, det tibi filiolum.
Vanae finis erit num deinde cupidinis? ultra
Anne aliquid numen quod rogitemus erit?
Sic puto: mens homini non est fatiabilis umquam,
Et voti finem nescit habere sui.
Vivamus laete praesentibus ergo: futuris
Namque inhians, misere vivit et emoritur.


page 130, image: s386

v. cl. [Abbr.: ?] Davidi Chytraeo, S. Th. Doct. [Abbr.: ?]

Cum tibi sit gemmis fuluo et pretiosius auro
Carmen, in effigiem quod mea Musa tuam
Lusit; inepta nimis te laudatore superbit:
Hanc sed ego arrepta submoneo auricula:
Ah noli nimium tibi vana placere: Chytraeus
Ductus amore mei, quod facit, omne facit.

Ad Paulum Melissum.

OCia concedi mihi nulla, Melisse, querebar
Nuper, et hinc Musae plectra silere meae.
Audiit hoc, furtimque meis illapsa medullis
Quae cruciat miseros pestis acerba pedes;
Otia suppeditat nunc heu male grata dolenti,
Affigens duro tristia membra toro.
O ego, dum validos redeat mihi robur in artus,
Absit et articulis pessimus iste dolor;
Quam cuperem longas quantumvis imbre vel aestu,
Posthabitis Musis omnibus, ire vias!
Quae vero horribilis mihi iam facit otia morbus,
Eveniant nostris hostibus illa precor.

In Effigiem D. [Abbr.: ?] Iusti Reuberi I. C. Elect. Pal. [Abbr.: ?] Cancellarii.

PArente natus Vuestphalo hic est ingenii
Sagacioris viribus,
Turisque praestantissimus scientiae,
Et flumine eloquentiae:
Casimiro amatus principi, ut qui maxime,
Arcana cuius omnia
Gerit sub alto pectore, et gravissimis
In rebus illi consulit


page 131, image: s387

Iustique nomen obtinet iustissime,
Prodesse cupiens omnibus,
Nocere nemini: et quod est res caput,
Pietate cedit nemini.
Dignus valenti corpore, et mente integrae
Qui saecla vincat Nestoris.

In Natalem Lamberti Ludolfi Pithopoei.

UNdecimum vistae tibi clauditur optime lustrum
Lamberte. prima Martii et utgesima
Lux monet hoc.age sume lyram, sume aurea plectra,
Viridique lauro docta cive tempora,
Et superum regi meritas dic carmine grates,
Qui te a periclis liber avit plurimis
Hactenus, et dulci Musarum fovit in umbra
Beatum honesta coniuge atque liberis,
Et celebri notum fama ac pietate, fideque.
Quae praeferenda bona bonis sunt talibus
Eia age, vivamus: tristes discedite curae,
Aurique avara macerate pectora.
Nos, Lamberte, iuvet tranquillam ducere vitam
Doctisque Musis et vacare Gratiis:
Donec et a morbis omnique dolore solutos
Accipiat alta patris almi regia.

De obitu honestiss. [Abbr.: ?] matronae Claudiae, Th. [Abbr.: ?] Bezae v. cl. [Abbr.: ?] coniugis.

AD metam properare aevipia Claudia cernern
Bezam maritum annis gravem:
Iamque animo versans viduum deserta cubile,
Longumque luctum et lacrimas;


page 132, image: s388

Posset ut ipsa prior mortali excedere vita
Voto petebat supplice.
Pondus habere preces iussit quit temperat orbem,
At Beza, privatus sua
Compare, non oculis somnum velut ante capessit,
Non ore languido cibum:
Exoptatque mori, cum Christo ut vivere possit,
Carissimaque coniuge.
Tantum sanctus amor, tantum dulcissima lecti
Valent iugalis vincula!
Hunc tumen in vita retinet firmatque Iehova,
Plures lucretur ut sibi
Sacra docendo animas: quod adhuc facit ore librisque
Domi forisque strenuus.

Ad Othonem a Grunrade, de Peucero liberato.

ALter ab undecimo Peucerum viderat annus
Custodiae addictum gravi,
Cum Deus Augusti mitescere Principis iras,
Claustrisque iussit vincula
Laxari. o fausto productam sidere lucem,
Grunrade nobilissime,
Quae patriae Historicum, Medicum, Astrologumque peritum,
Nobisque amicum reddidit!
Quodque magis mirere, animoque et corpore firmum,
Nulloque mutatum pilo.
Discite in aerumnis mortales fidere Christo,
Numquam ille deserit suos.

In vitam humanam, Ad Richardum Hemelium compatrem suum.

Vita brevis: Forma est fugitiva: Pecunia fluxa:
Impersum invisum: Bellona pericula gignit:


page 133, image: s389

Ancipitis volitat penna Victoria: raro
Intemerata manet concordia: longior aetas
Quam miseraest! felix igitur mors iure putetur.
Mortis at expertem praestat sapientia famam,
Qua sine vel Croesus nil paupere discrepat Iro.
Ista, Richarde, meo sunt scripta in pectore verba,
Nocturnis meditunda horis, meditanda diurnis.

Ad Abrahamum Colbingerum, El. Pal. [Abbr.: ?] a secretis.

TE saepe insomnes quereris traducere noctes,
Breuive somno perfrui.
Nil mirum: cum tot vexent tua pectorae curae
Intenta rebus publicis,
Quae te sollicitum sic, Colbingere, fatigant,
Somnos ut excludant leves.
Namque sagaci animo commissa negotia tractas,
Et bello et utilis togae.
His age macte animis: ista ratione paratur
Laus et perennis gloria.

Ad Volradum a Plessen, El. Pal. Consil. [Abbr.: ?]

EXimio celebrans praestantem carmine Dousam.
Volrade, antiquis vatibus aequi paras:
Ne valeam, tecum nisi sentio; quin ego Dousam
Arte sacra priscis vatibus antefero.
Pauci etenim veterum puri monstrantur Iambi:
Ecc edat integros Dousica Musa libros.

Ad Ianum Dousam Nordovici dominum.

DOusa decus Phoebi, patriae servator et ultor,
Et ampla gentis Nordovicae gloria,
Terque quaterque mihi salve: salve inclite vates,
Voniamque longo da precor silentio.


page 134, image: s390

Causa fuere tui, Musas testamur, Iambi,
Melliti Iambi, candide, purissimi.
Queis ego dum simili pede respondere laboro,
Et paria tecum facere, tantum temporis
Interea effluxit frustra mihi: nec tamen umquam
Tuis ad unguem aequanda condet Posthius.
Tandem indignatus haec qualiacumque profudi
Uno, ut satis res ipsa loquitur, impetu.
Quae mala sint quamvis, te, Dousa, probare necesse est:
Amor requirit hocce namque mutuus.
Nimirum illa etiam quae non sunt pulchra, videri.
Plerumque nobis pulchra amor caecus facit.
Sed meliora leges tamen his super addita; Vates
Quae passim amantes Dousiani nominis
Composuere, tuae laudes resonantia Musae.
His fruere, Dousa, candidumque Lipsium,
Et reliquos Leidae per te florentis ocellos
Saluere plurimum mihi iube, et vale.

Ieremiae Reusnero Sponso S. [Abbr.: ?]

TUne etiam ducis tener am, Reusnere, puellam,
Volensque curis te implicas domesticis?
Nec te sanguinei terrent bella horrida Martis,
Quae pervagantur orbis omnes angulos?
Nec te dira movent grassantis semina pestis?
Nec rerum adaucta caritas prope omnium?
Nec, quod sata Orbi iam iamque suprema videntus
Instare? sacram consulas seu paginam,
Seu caelum hoc ingens, et sidera conscia fati.
An ista flocci, amice, pendis omnia?
Agnosco imperium viresque potentis Amoris,
Aque medullas sauciaris intimas:


page 135, image: s391

Quique tibi dulces in pectore suscitat ignes,
Elisa queis fomenta grata suggerit,
Vuilandina domus fausto quam protulit astro,
Armis, togaque, nobilique stemmate
Clara domus, magnisque aulis notissima: curas
Elisa cunctas sola nempe expectorat
Ex animo, Reusnere, tuo: Ius haec habet una
In te, tuisque regnat una sensibus.
Ergo tua felix longum, opto, fruaris Elisa,
Honore, censu, prole abundans optima.
Et vitae saturitandem laetique hilaresque
Vestri nepotes compustetis sanguinis.

In Vesalii libros Anatomicos.

MUlta prius Medicos nondum observata latebans
In varia humani corporis historia:
Singula Vesalius scrutans oculisque manuque,
Perfectum hoc longo tempore fecit opus.
Nec tantum scriptis haec explicat omnia libris,
Sed vivis etiam monstrat imaginibus.
Nominis inde tulit famam landemque perennem,
Hac veteres superans arte, simulque novos.

Ad Melissum.

Sic ergo sedet abstinere prorsus
Lecto, care Melisse, coniugali?
Nimirum sapis: hocce namque saeclo
Tam tristi, furioso et impiato,
Bellona horribili tonante ubique,
Qua vastantur agri domusque et urbes,
Absque coniuge liberisque praestat.
Vitam degere: sic enim laborum


page 136, image: s392

Habebis minus, et minus dolorum.
Pro caris tibi liberis librorum,
Iam pridem est numerus paratus ingens,
In queis usuis, amice, et usque vives,
Dum vivent monumenta litterarum,
Dum calum rutilos habebit ignes,
Dum piscis liquidas amabit vundas,
Dum flores apis, et capella frondes.

In Aristophanem Frischlini.

Qui Ranas, Equites, Nubes et cetera vates
Canit facetus ludicra,
Ante quidem Ausoniam fuerat traductus in urbem,
Sed barbara obsitus toga.
Iam nitido pulchroque venit spectandus amictu,
Latiisque certat comicis,
Haec, Frischline, tuis debetur gratia Musis,
Theatra plena quas colunt,
Et cupidas gaudent praebere loquentibus auris
Dignasque cedro iudicant.

In Calicem Frid. [Abbr.: ?] Sylburgii.

AUreus ille calix a te, Friderice, profectus,
Epulis meretur regiis apponier:
Hunc ut spectantes recolant curamque paternam,
Pronamque summi numinis clementiam.
Is mihi dulce tui monumentum exsistit amoris,
Decusque mensae Posthianae est inclitum.

Ad Insignia Clessiorum.

Hoc insigne gerit celebris gens Clessia Signum.
Quod Christianos pectori insculptum pie
Circumferre decet. nudo pede fortis Iesus
Dat colla pessum dira Serpentis feri.


page 137, image: s393

Nempe typus notat hic nostrae admiranda salutis
Mysteria, et Redemptionis magnum opus.
Herba tribus foliis spectanda in casside, sanctae
Est Trinitatis symbolum reconditum.
Ambiguas hominum rota praeterea addita sortes,
Firmumque in orbe permanere nil, docet.
At Leo, fortianimo duros perferre labores
Hortatur, aeternamque spondet lauream.

Memoriae Adolphi Mekerchi Brugensis I. C. [Abbr.: ?]

Post varios casus, post multa pericula vitae,
Multa et tuorum funera,
Anglia te Flandrum sepelivit, Adolphe, deditque
Maerens sepulcro lacrimas.
Te patria exstinctum lugubri voce requirit,
Chorusque deflet Musicus.
At tibi iam requies, vates cultissime, parta est,
Cui nulla vivo contigit.
Semper enim premitur pietas hostilibus armis:
Sed opprimi haud umquam potest.

Aliud.

Flandria tota fuit quondam te praeside felix,
Adolphe prudentissime:
Mox iterum infelix gemuit sub milite Ibers,
Orbata consiliis tuis.
Hinc te cum natis et cara coniuge fovit
Regina dives pauperem
Angliae; ubi placida resolutus morte quiescis
Liber periclis omnibus.
Quae virtus fuerit tua, qua doctrina fidesque:
Libri loquuntur editi.


page 138, image: s394

Qui legis haec, rebus nimium ne fide secundis:
Sors lubrica cito vertitur.
Quemque vides hodie florentem, crastina forsan
Dies videbit exulem.

Ad Melissum.

URit Amor gravius, quo serius urere coepit.
Exemplo hoc didici, candide Paule, tuo.
Quem vigilem misere torquet generosa virago,
Sopitum variis turbat imaginibus.
Spemque metumque inter fluitantia pectora versat,
Iamque Rosina animus habet omne tui.
Ah nimium indulges, nimium permittis amori,
Subicis et servo libera colla iugo.
Affectus Ratio regina domare feroces
Debet, et ingenua frena tenere manu.
Hoc facto, poteris totas requiescere noctes,
Securosque vigil continuare dies.

In Oppianum Conradi Rittershusii.

OPpianum, Conrade, tuum cur edere differs,
Cur premis argutas ingeniose notas?
Tolle age, tolle manum: satis ille politus in auras
Prodire, et multo iam cupit ore legi.
Laudatur criticae sollers industria lima:
Sed nimia et tabulis cura librisque nocet.

Cenotaphium D. [Abbr.: ?] Davidis Chytraei, S. Th. D. [Abbr.: ?]

Iam senio fractus multoque labore Chytraeus,
Haec monumenta sui constituit tumuli.
Intrepidoque videns propiorem pectore mortem,
Mors, ait, haec, non mors, sed mihi somnus eris.


page ?, image: s395

Discedoque volens, satur ut conviva: quiesces
Corporis hic moles: Spiritus astra petet:
Donec summa dies iterum coniunget utrumque:
Tum vitam accipient haec quoque membra novam.
Ceu mihi promittit magni cox sancta Iehovae,
Cuius certa manet tempus in omne sides.
O animum caelo dignum! quem rite sequatur
Angelici consors qui volet esse chori.

D. [Abbr.: ?] Marquardo Frehero, Patricio Augustano, I. C. et El. Pal. [Abbr.: ?] Consiliario, Sponso.

ET nomen dominae tuae, aureumque
Dictum virginea manu exaratum,
Ornatissime mi Frehere vidi,
Et talem tibi contigisse laetor
Pudici sociam tori atque vitae.
Quamvis namque pecuniis abundet,
Et multo Catharina dives agro,
Et forma aequiparet Deas venustas:
Tamen non ideo levis superbit,
Nec vano tumet improboque fastu:
Ornamenta sed esse vera credit,
Et gemmis pretiosiora et auro,
Quae sunt interiora: nempe honesti
Virtutes animi, fidemque puram,
Et cultum ingenii decentem, et artes
Casta virgine nobilique dignas.
Tecum gaudeo, gratulorque, amici,
Hanc tibi ex animo beatitatem,
Et vobis propria haec sit et perennis,
Maximum precor Optimumque Iovam.


page 140, image: s396

De eodem Sponso.

LAEsus Acidalio Marquardus nuper ab arcu,
Quaerebat medicam qui sibi ferret opem.
Dulce Venus ridens, Medicos i, dixit, in hortos,
Irrorat nivea quos Catharina manu,
Nempe Vuiera: tuo medicabitur illa dolori,
Pectoris et flammas leniet una tui.
Evenere Deae praesagia laeta: Freherus
Convaluit sucis docta Vuieratuis.
Hac utinam medica longum, Marquarde, fruarum:
Semper et ipsa tuo gaudeat officio.

Ad Laurentium Scholzium, Med. cl. [Abbr.: ?]

UT medicum vidi Musis comitantibus hortum
Excultum manibus, Scholzi operose, tuis;
Miratus plantas varias, miratus honorem,
Attonito hosce dedi protinus ore sonos:
Quid petis anobis bulbos et semina? quorum
Nascitur, ecce, tibi copia tanta domi;
Quantum ego vix ullo memini me cernere in horto:
Pace loquor Clusi, pace, Platere, tua.
In silvamne ego ligna feram, velin aequora pisces?
Florae dem flores, poma vel Alcinoo?
Tu potius mihi mitte, quibus tuus hortus abundat:
Usque memor ScholzI sic meus hortus erit.

De Iubilaeo Erasmi Neustetteri, cognomento Sturmeri, Eq. Fr. [Abbr.: ?] etc.

TE iam, magne patrone, Iubilaeum
Factum esse audio, gratulorque talem
Tibi laeto animo beatitatem,
Qua paucos hodie frui videmus.
Supremi ergo patris benignitate


page 141, image: s397

Hanc sortem tibi contigisse certum est,
Pro tua pietate singulari,
Pro tua bonitate singulari, et
Summa denique liber alitate,
Qua doctosque bonosque et indigentes
Fovisti hactenus, et manu benigna
iuvare obvius usque et usque pergis.
Huius sum locuples vel ipse testis,
Quod mei quoque praedicant libelli,
AEtas quos legit haec, legentque seri,
Si Phoebus pater annuat, nepotes.
Gaude terque quaterque, Erasme felix,
Quem Deus viridi beata senecta,
Beat divitiis honoribusque,
Et dulci vegeta quiete mentis.
Idem Maximus Optimusque faxit,
Sturmere optime, iubilaeo ut isto
Multos incolumis fruaris annos,
Et tandem satur huius aevi Olympo
Sistaris patrio, ac beatus illic
Inter iubila sancta iubilaeum
Agas innumerabiles per annos.

Conrado Rittershusio I. C. [Abbr.: ?] de recens nato filio gratulatur.

Quod proles, Conrade, tibi iam mascula nata est,
Gaudent Pierides, gaudet Apollo pater.
Post aliquot vobis nascetur filia menses,
Tum quoque gaudebunt Cypris et alma Charis.
Hasque vices porro repetet tua saepius uxor:
Sic vestrum sexum crescet utroque genus.


page 142, image: s398

Hinc generos cernes virtute opibusque beatos,
Et facie insignes et pietate nurus.
Felices nimium fortunatique parentes
Queis Charites, Musae, Cypris, Apollo favent.

Marquardum Freherum I. C. [Abbr.: ?] invitat.

CRastina lux, Marquarde, meo est natalis Erasme:
Hunc cupio festum semper habere diem.
Ergo meas propera Musis comitatus ad aedes,
Tempore quo sumi prandia laeta solent,
Et dulces inter cantuque iocisque sodales
Hanc lucem et doctis exig e colloquiis.
Sic precor usque tuis faveat Dea Cypria votis,
Et faciat pulchra te quoque prole patrem.

Paulo Melisso.

QUid tibi nunc animi est, tacita quid mente volutas!
Anne sub arbano tactus ab igne cales?
An tibi frigidior circum praecordia sanguis
Fluctuat, et nullis tangitur illecebris?
Si nullum haec poterit tibi Nympha movere calorem,
Frigore in aeterno, Paule, iacebis iners.

Eidem Melisso.

Hactenus ut maestus fida sine compare turtur
Vixisti in sola, candide Paule, domo.
Ecce suburbanas inter pulcherrima Nymphas
AEmilia est thalamum iam subitura tuum.
Compensare moram voluit bonitate Iehova:
Coniuge non poteras commodiore frus.

Ad eundem Melissum Sponsum.

Scribebas olim, memini, liberrimus: atque
Iam tibi libertas illa, Melisse, perit.


page 143, image: s399

AEmilia hunc etenim titulum tibi nuper ademit,
Qua sibi ius animi vindicat omne tus.
Scribe igitur posthac: Fueram liberrimus olim,
Iam mihi dulce meae est servitium dominae.

Eidem Sponso.

Tandem exacta decem post lustra, Melisse, Melissa
Nactus es, in medis quae tibi nata rosis.
Cuius ab ore fluit mel, quod dulcedine vincit
Omnia in Hyblaeis condita mella iugis.
Cui Venus eximium formae aspiravit honorem,
Ingenii Pallas dona beata dedit.
Quam sibi vel Reges poterant optare maritam,
Quandoquidem ipsa etiam Regibus orta venis.
Talem cum dederint Sponsam tibi fata, beatum
Quis te prae reliquis esse, Melisse, neget?

In Melissi nuptias.

Ceu voce cervus raucisona gemens
Silvas pererrat, quem furor improbus
Turgente vena cogit almae
Imperium Veneris subire:
Sic et Melissus iam face Cypria
Succensus ardet, castam et amabilem
Dum mente tota concupiscit
AEmiliam AEmiliaeque formam,
Dotesque raras pectoris aurei
Dum saepe mirans commemorat vigil,
Morpheus easdem dormiente
Obiciens, miseram quietem


page 144, image: s400

Turbat Poetae, falsaque gaudia,
Vanosque lusus blandaque basiae
Mentitur, illusumque ridet
In thalamo vacuo iacentem.
Sed hora iam nunc sidere prospero
Optata venit, regia qua tuum,
Melisse, turbis hinc remotis,
AEmilia ingreditur cubile.
Iam vera sumes oscula fervidus,
Sinumque tanges lacteolum, et novos
Lusus inibis, debitasque
Primitias Veneri sacrabis.
Felicis auctor coniugii Deus
Amicia vinclo corda adamantino
Connectat, in veraque servet
Relligione, pios nepotes.
Idem ille vestros divite copia
Rerum penates augeat omnium,
Et dignitate et invidendis
Deliciis faciat beatos.

Ad Iohannem H. F. [Abbr.: ?] Mollerum Hamburgensem, Medic. [Abbr.: ?] Doctorem.

CUrarum tandem vigilatorumque lalo um,
Quorum ego sum testis, praemia, Iane, tenes.
Nempe triumphalem lauri de fronde coronam,
Imposuit doctis quam BASILEA comis.
Gratulor: at ne parta tibi nunc otia credas;
Namque labore venit semper onustus honos:
Sive grave officium subeas munusque docendi:
Splendida seu nostri te vocet aula Ducis:


page 145, image: s401

Corpora seu passim variis languentia morbis
Consilio fuerint restituenda tuo:
Asper a multa feres toto sudante cerebro;
Nullaque lux requiem, nox tibi nulla dabis.
Sed tua cura sagax industriaque omnis vincet,
Atque vel Invidia iudice magnus eris.

De Casparo Bauhino, Med. cl. [Abbr.: ?]

COrporis humani partes usumque libellis
Bauhinus explicat suis
Plenius ac melius (livor licet audiat illud)
Quam fecit ullus hactenus.
Insuper historiam plantarum examinat idem
Et tractat accuratius,
Quam multi ante ipsum fecere prioribus annis:
Et sic labore maximo
Paeoniam fatagit ditare industrius artem.
Hanc curre felix semitam,
Bauhine: auctores inter celebraberis olim
Totum per orbem principes.

In Myrtum Zachariae Schefferi.

ARguta Paphiam Schefferus arundine Myra
Dum canit, et laetos carmine mulcet agros;
Ipsa Venus tenera Myrtz defronde coronam
Nectat, et hanc Vati donat habere novo.
Atque ait, Hocce tuam decoramus honore Camane,
Post modo certa tibi laurea Apollo dabis.

Ad Laurent. [Abbr.: ?] Scholzium Vratislaviensem, Medicum celeberr. [Abbr.: ?]

LIbri Consiliorum, amice Scholzi,
Et iuncti simul his Epistolarum,


page 146, image: s402

Magni nomine quos tui Cratonis
Vulgasti studio et labore multo,
Medentum ingeniis rogas probentur?
Aperte ingenueque veritatem
Dicam ambagibus omnibus remotis:
Sane isti aureoli tui libelli,
Docti vel potius tui Cratonis
Libri non modo emuntur et leguntur,
Verum, quod magis est, fideque maius,
Plenis faucibus usque devorantur:
Nec fames satiatur, appetitus
Sed crescit magis indies vorando:
Horum tam sumus improbi helluones.
Quare Consiliorum, amice Scholzi,
Et iunctos simul his Epistolarum
Libellos reliquos tui Cratonis
In lucem propera dare: appetitu
Illos insatiabili omnis una
Exspectat chorus AEsculapiorum.

In Senecam a Iano Grutero I. C. [Abbr.: ?] emendatum.

DIvini Senecae sunt lecta volumina paucis
Hactenus ob mendas multiplicesque cruces.
Has vigili cura multoque labore removit
Gruterus nostri gloria Gymnasii.
Nunc avide evoluunt Senecam iuvenesque senesque,
Gruteri et studium sidera ad alta ferunt.
Gaude, Iane, tibi vivo iam gloria parta est
Maxima, venturo tempore maior erit.

De Io. [Abbr.: ?] Wittichio Med. celeberr. [Abbr.: ?]

GRaiis Hippocratem Natura deditque Galenum,
Germanis eadem Vuittichium Medicum.


page 147, image: s403

In effigiem Adolphi Occonis Medici et Hist. doctiss. [Abbr.: ?]

Haec est illa mei facies, quam cernis, Adolphi,
Hinc usque ad ipsa sidera
Iam noti eximiam bonitatem propter, et artem
Quam tractat utilissimam.
Namque homini utilius quid contulit arte medendi
Largitor omnium DEUS?
Hac bonus et calamo atque opera prodesse laborat,
Ceu scripta monstrant publica.
Nec satis hoc; antiqua etiam monumenta Quiritum,
Laudabili exemple patris,
Ingenti inquirens sumptu atque labore paravit,
Argentea, aurea, aerea.
In quibus effigies magnorum et symbola Regum,
Veterumque Romae Consulum,
Heroumque armis clarorum insignia facta
Spectare summi principes
Gaudent, deque iisdem conscriptum evoluere librum,
Adolphus Auctor quem dedit.
Ille, inquam, hic cuius facies tibi picta videtur,
Terris poloque cogniti.

Nobiliss. [Abbr.: ?] viro Henrico a Severin, Pomerano, Pal. Elect. [Abbr.: ?] Consiliario, Sponso.

DIxerunt verteres fieri connubia fato:
Exemplo idipsum, Henrice, comprobas tuo.
Quem procul a Nicro, procul alto a litore Rheni
Armis virisque praestans Pomeranis
Protulit insignem doctrina et divite censu,
Satum parente nobili atque strenuo.
Et tamen in nostris uxor tibi ducitur oris
Caelo favente, pronuboque numine:


page 148, image: s404

Melli legas inter volucres quam mater in aurae
Partu beato nobilissima edidit;
Et verae sanctum pietatis sedula amorem
Primis ab annis filiae carissimae
Instillavit, et innumeris virtutibus auctam
Moritens reliquit Kunigondam hac coniuge
Ut longum validus felixque, henrice fruaris,
Torique numeres opto multa pignora.

De nova D. [Abbr.: ?] Hippolytide Collibus, etc. et D. [Abbr.: ?] Iani Gruteri amicitia.

IUris sacerdos purus et integer,
Vatesque magno carus Apollini,
Gruterus, actorumque quondam,
Temporum et historiae peritus.
Venit penates, Hippolyte, ad tuos,
Pulsatque doctas sub timidus fores,
Optans et admitti, simulque
In num erum recipi tuorum.
Seque impetraturum hoc facile autum
Humanitatem propter amabilem,
Sermone quae in tuo, tuaque
Exempta in facie relucet.
Sed, ecce, postes Hippolyti patent,
Grutero et ipsus iam venit obviam,
Passis et amplexatur ulnis,
Atque suum vocat uliro amicum.
Grutere, gaude ter, quater; obtines
Quod mente tota nuper et omnibus
Votis petebas: euge laudes
Hippolyts celebra merentis,


page 149, image: s405

Qui se volenti tam facilem dedit,
Interque amicos te locat intimos,
Queis gratus acceptusque vives
Omnibus et pariter beatus.

De Columbis Fr. [Abbr.: ?] Taubmani.

QUas emisisti nuper, Taubmane, Columba
Nobilium volitant docta per ora virum.
Quin sese illatebrant in pectoris intima claustra,
Dulcique illa replent nectare et ambrosia.
Mellitae volucres, natae felicibus astris,
Gratia queis Superum tanta favore datur.
Vestra opera toto Taubmanus in orbe canetur:
Sicque eritis Paphiae turba sacrata Deae.

Ad Conradum Rittershusium I. C. [Abbr.: ?]

Iam tuus ergo fuit natus, Conrade, tibique
Uxorique tuae flebile cordolium
Heu peperit moriens? nimis o fera et invida pareae
Tam cito tam bellum quae rapuit puerum.
Quid loquor? imo tuus iam vivit in aethere summo
Filius, et summa laetitia fruitur.
Hic iterum cernes indutum veste nitenti,
Et teneris figes oscula blanda genis.
Interea vobis fecundi pignora lecti
Qui regit omnipotens omnia, plura dabit.
Pignora, quae caros vincent aetate parentes,
Et Rittershusiae gloria gentis erunt.

Ad Adrianum Borkium a Regenwald, Eq. Pom. [Abbr.: ?] Camerae Imper. [Abbr.: ?] Adsessorem.

Cenam sumere liber aliorem
Solebant veteres, et abstinere
Prandio, variis ut expediti


page 150, image: s406

Curis, tempora quas ferunt diurna,
Flores spargere, odoribusque crines
Perfusi Genioque Liberoque
Indulgere silente nocte possent.
At versa vice prandet Adrianus
Tantum borkius, abstinetque cena;
Nempe nobilitatis ille ocellus,
Quem Spira Imperii forum sedere
Iuris inter et aequitatis almos
Dicentem venerans videt patronos.
Ille ventriculo licet petenti,
Subtrahit rigidus negatque cenam.
Nec producit ad instar helluonum,
Multas prandia sumptuosa in heras:
Sed prandet breviterque sobrieque,
Mox vacare negotiis paratus,
Et fungi officio suo, diesque
Augustae Themidi sacrare totos.
Dein noctis quoque maximam seureris
Partem dat studiis, brevem quieti.
Verum legibus, Adriane, nostris
Si parere voles, id est Galeni
Audire Hippocratisque et Auicennae
Praecepta ac simul omnium medentum;
Si vis vivere, si valere longum,
Laborem minuas gravesque curas,
Quae noctesque diesque te fatigant,
Atque ipsas penitus vorant medullas.
Ut cena libeat carere, saltem,
Ille tempore cogitationes


page 151, image: s407

Fac pellas animo laboriosas,
Et cantu, et cithara, sodaliumque
Gratis colloqutis, tocisque fessam.
Doctis exhilara, Adriane, mentem.
Per durant moderata longum in aevum:
At brevi immoderata collabascunt.

Ad Ignatium Hannielem I. C. [Abbr.: ?]

RIvalem odit amans, et rem possessor amatam,
In cupido gaudet solus habere sinu.
Tu secus, Ignati, Musas qui fervidus ardes,
Tinctaque Pierio carmina melle facis:
Et me rivalem tamen haud fugis; imo salute
Transmissa nostram quaeris amicitiam.
Hoc praestat virtutis amor, qui candida iungit
Pector a constanti tempus in omne fide.
Prono igitur laetoque animo te amplector amicum,
Et iuveni laurum dono lyramque senex.
Istis tu longum feliciter utere vates,
Ut celebret numeros Teutonis ora tuos.
Nobis mens animi pariter cum corpore languet,
Et requiem spreto nunc Helicone petit.

Ad nobiliss. v. D. [Abbr.: ?] Philippum Wamboldum ab Umstad, El. Pal. Consil. [Abbr.: ?] cum quartam duceret uxorem.

LAnguebas animo, languebas corpore toto,
Nec medicina tuis proderat ulla malis.
Frustra fontem acidum, frustra tot amara bibisti
Pharmaca, spesque super parva salutis erat:
Ecce, Iehova tibi dat, magne Philippe, maritam,
Corporis atque animi dotibus eximiam.
Haec feret auxilium praesens tibi; nempe parabit
Quottidie varias ingeniosa dap es:


page 152, image: s408

Membra quibus solidas acquirent languida vire,
Atque iterum tinget vividus ora color.
A latere illa tuo numquam divisa recedet;
Fida ministra domi, fides ministra foris.
Colloquiisque animum facunda hilarabit amicis,
Omnem abigens toto pectore tristitiam.
Maergaris et gemmis et erit pretiosior auro,
Saepe nova augebit quum tibi prole domum.
Hac rata sint opto praesagia: quin mea vota
AEterni superet gratia larga Dei.

Ad Ianum Gruterum I. C. [Abbr.: ?]

SI renovant veterem tibi maesto in pectore luctum,
Quae curas aliis tristitiamque fugant:
Scilicet arboribus variis et floribus hortus
Conspicuus, qualem noster amicus habet
Scholzius, Hesperiis iam carmine notus et Indis.
Ille, inquam, medici gloria rara chori:
Quid, Grutere, tuos poterit lenire dolores?
Auxilium tantoque feret herba malo?
Aut nulla, aut Veneris culto quae crescit in horte:
Vulneribus veniet hinc medicina tuis.

De obitu Iohan. [Abbr.: ?] Lauterbachii Poetae nobilis.

ET Phoebo et Musis carus summisque monarchis,
Publicaque ad patriae commoda natus eras.
Testes sunt, olim qui te audivere docentem,
Inter honoratos iam residentque viros.
Testes sunt vario conscripti carmine libri,
Quos grato iuvenes ore patresque legunt.
Tandem, Iane, alto post fata receptus Olympe
AEternum celebras voce lyraque Deum.


page 153, image: s409

Candida sed totum tua fama perambulat orbem,
Contemnitque minas Mortis et Invidiae.
Contigit ergo tibi tota quod mente petebas:
Contingat cineri sors eadem opto meo.

De partu Illustriss. [Abbr.: ?] Dominae LOISAE, Friderici IV. Elect. Pal. [Abbr.: ?] coniugis.

I.

FErvida dum vehitur Phoebus per tera Leonis,
Et Canis arentes iunctus hiulcat agros;
Voce Palatini horrendum reboante Leones
Urbemque et castri moenia celsa replent;
Et Nicer et Nymphae Dryadesque et Oreades uns
Dicuntur passim nocte silente queri.
Quae sit causa rogas? heu nostri Principis uxor
AEgra nequit gravidi reddere ventris onus.
Inde feris etiam lacrimae gemitusque moventur,
Et pariter silvae, flumina, saxa, dolent.

II.

Difficili in partu dum magna Loisa labor at,
Et sibi iam summum credit adesse diem:
Vita vale, dixit, dextram complexa mariti:
Ipsa tuo infelix abstra hora thalamo;
Et mecum pars illa tui (doleo, hoc doleo unum)
Quae conclusa meo corpore adhuc latitat.
Hoc saltem in superas prodisset luminis auras,
Esset acerba minus mors mihi, vita tibi.
Vix ea protulerat moribundo gutture verba,
Vagitus tenero blandus ab ore sonat.
Exoritur plausus: nataque insante revixit
Mater, et intuitu laeta novo fruitur.
Tanta est aetherei bonitas et gratis Patris:
Spes ubi nulla subest, ille repente iuvat.


page 154, image: s410

III. Ad Illustriss. [Abbr.: ?] Principem.

Iunius ante tibi dederat, friderice, maritam,
IULIUS en pulchram dat salva matre puellam:
Exactis utinam spatiis revolubilis anni
Augusto AUGUSIUS puero laetam augeat aulam,
Qui tibi successor genus haec illustre propaget,
Semper et e vestris regnare nepotibus unum,
Ad Rheni auriferas videat Germania ripas.
Hoc itidem votis optant ardenticus omnes,
Qui parentque faventque tuis, Dux inclite sceptris.
Nil siquidem utilius, nil suavius esse putandum,
Ducere quam placidam nonto sub principe vitam.

Ad Ianum Gruterum I. C. [Abbr.: ?] et Poetam nobilem, de Sigismundo a Burkhaus Eq. Siles. [Abbr.: ?]

MUlta SIGISMUNDO tribuit, Grutere, Iehova
Dona, alios longe queis superat iuvenes.
Scilicet eximiam praestanti in corpore mentem,
Et faciem ingenui pectoris indicium.
Praeterea antiquum generosae stirpis honorem,
Et decora antiquae nobilitatis opes.
Cumque his egregium pulchrae virtutis amorem,
Et vitiorum ingens stultitiaeque odium.
Omnia quae (fateor) sunt maxima: sed tamen absque
SCULETO haud dubie cuncta minora forent.
Hic iuvenem cultos Sophiae caelestis in hortos
Ducit, et in Themidi templa sacrata Deae:
Socraticisque animum catus ornat alitque libellis,
Et solidis puri viribus eloquii.
Queis sine nobilitas et cetera dona iacerent.
Obruta perpetuis post obitum tenebris.


page 155, image: s411

Felices iuvenes, tali, Grytere, magistro
Mitibus in studiis qui potuere frui!

Ad tumulum Marquardi Theodori Freheri, infantis suaviss. [Abbr.: ?] Pater loquitur.

TE nobis dederat, Theodorule, Rector Olympi,
Vel saltem ostendit, rursus et, heu, rapuit.
Hunc mecum Catharina dolet genitrix tua casum,
Et miseris lacrimis ora sinumque replet.
Sed frustra: neque enim fletu revocabilis vollo es,
Nec tu iterum his velles, nate, habitare locis:
Dira ubi regna tenent duo pessima numina Mars, Mors,
Et tenebrae et morborum omnium acer ba cohors.
Ergo animas inter mihi salve et vive beatas,
Ardua nos etiam dum vocet aula Dei.
Tunc simul aeternae capiemus gaudia lucis,
Tristibus a tenebris et procul a lacrimis.

Ad Ianum Kotteritium Eq. Sax. [Abbr.: ?] Poetam nobilem et coronatum.

ET merito noster tibi laurea serta Melissus
Contulit, in primis tu quia dignus eras.
Qui genus ingenii raris virtutibus ornas,
Et clarum docto carmine nomen habes.
Praeterea et Legum sacrarum es, IANE, sacer dos,
Iudicioque simul promptus et eloquio.
Hanc, age, perge viam decurrere; gloria duplex
(Rarus honos) duplici te manet e studio.

Ad Ioach. [Abbr.: ?] Camerarium Med. celeberr. [Abbr.: ?]

UT nobis placeat rogas libellus,
Quem LIBAVIUS edidit medentum,
Rara gloria, Apollinis voluptas,
Novem deliciae et decus sororum.


page 156, image: s412

Ille, inquam, ut placeat mihi libellus
Quaeris, quo Panacea diva, fuco,
Pulchra veste, coloribusque ademptis,
Nuda ostenditur; hinc et inde summis
Quae blando imposuit dolo monarchis:
Nec non agricolas et oppidanos
AEre emunxit ubique, fului et auri
Magnis ponderibus replevit arcas.
Nunc mendacibus undequaque plumis
Detractis pudibunda et aegra sese,
Ceu cornicula fabulosa quondam,
Ridendam omnibus exhibet, suoque
Patrono miserum incutit pudorem:
Illum nec potis est, ut ante, dulci
Augere amplius et beare lucre.
O factum lepidum! aureum o libellum!
Cuius, iudice me, meretur Auctor,
Omnis cui chorus AEsculapiorum,
Erigat statuam auream, illi ut olim,
Dignos postgeniti ferant honores.
Iudicem an, Ioachime docte, laudas!

Ad Ianum Kotteritium Eq. Sax. [Abbr.: ?] Poetam nobilem et coronatum.

ASpicis ut nivibus montes, nemora ardua, valles,
Pagique et urbes candeant;
Utque Nicer saevo constrictus frigore lymphas
Torpere miretur suas;
Talis ego sum, IANE, nives mea tempora velant,
Tristique torpet frigore
Vona mihi: mirari igitur iam desine, nostra
Quod Musa mula facta sit.


page 157, image: s413

Vos, quibus est aetas melior, celebrate Melissi
Nova nata primum gaudia.
Scilicet ingenii fetus sunt carmina leti,
Opesque verni temporis.
Otia lenta senes, et post convivia ludus,
Iuvenumque delectant sales.

Ad Iohannem Burkhardum, A. B. [Abbr.: ?] De potu calido.

QUid faciam quaeris glacialis tempore brume
Nunc aetate gravis, factus et heu podager?
Potando veteres imitor, Burkharde, Pelasgos:
Nempe bibo calidum frigidus ipse merum.
Sed compotorem nequeo reperire vel unum,
Tu nisi compotor forsitan esse velis.
Qui simules mecum sub consule natus eodem,
Iamque minus firmum tu quoque corpus habes.
Sume igitur mecum fumantia pocula Bacchi,
Fiat ut ingenitus fortior inde calor.
Frigida vina bibant, quibus est in pectore sanguis
Fervidus; egelidi sed cale facta senes.

Ad Ioh. [Abbr.: ?] Gernandum I. C. El. Pal. Consil. [Abbr.: ?]

Dum te Praga tenet, dum Caesaris aula fatigat,
Ob magna nostri principis negotia:
Hic tibi filiolum peperit dulcissima coniux,
Et noster auctus est Melissus filio.
Hunc omnes spectant: est omnium in ore Melissus,
Omnesque Vati gratulantur optimo.
Nempe seni semper tenera est socianda puella,
Gernande: certi hinc procreantur liberi.

Ad Ianum Charisium Danum, Med. doctiss. [Abbr.: ?]

SOlus nodosam, Charisi, non posse podagrans,
Paonii asseruit turba vetusta chori.


page 158, image: s414

Tandem inventa via est. detectaque pharmaca nodos
Quaerigidis possunt solvere in articulis.
Naso, age, fac redeat, mutato carmine dicet,
Nodosam ars didicit tollere iam podagram.

Ad Wolfgangum Zundelinum, v. cl. [Abbr.: ?]

BRuma patrem fecit nostrum, Zundline, Melissum,
Prole et beavit mascula.
Iam, reor, exclamas laetuique hilartisque, Melissus
Sese virum, ecce, praestitit.
Et senior iuvenes hoe in certamine vincit.
Hinc o puellae nobiles
Exemplum petite, et canos optate maritos.
Hinc multa vobis commoda,
Multus honos, casti certissima pignora lecti,
Multaeque contingent opes.
Tuque etiam audacter feliceni imitare Melissum,
Brevi et ipsus audies pater.

Ad Dan. [Abbr.: ?] Mogelingum, Med. [Abbr.: ?] apud Tubingenses professorem publ. [Abbr.: ?]

CEllenses mihi profuisse thermas,
Candidissime Mogelinge, nosti,
Qui mecum pariter fuisti in iisdem;
Namque tormina acerba ventris, atque
Lumborum intolerabiles dolores
Diebus simul abstulere paucis.
Quin et mitior hinc podagra facta
Venit rarius, ac minus molesta est,
Vel minus fuit hactenus molesta:
Quid sit, nescio, postmodum futurum.
Ex illis sed enim domum reversus
Dolorem capitis gravedinemque


page 159, image: s415

Sum passus diuturnam, et inde morbus
Accessit novus: ecquis ille quaeris?
Renum calculus, heu, malum podagra
Longe saevius atque peius ipsa:
Hoc mi et conciliasse credo thermas.
Vera illa usque adeo vetus querela est:
NIL PRODEST, QUOD OBESSE NON POTISSIT.

Ad Erasmum filium.

LOtichio quodam monitore poemata fugi,
Quae Venerem obscenam ac nil nisi turpe sonant:
Haec quia fixa animis etiam nolentibus haerent,
Divinam et vitiis particulam inficiunt.
Idem ego praecipio tibi iam, carissime fili:
Hanc quoque tu prudens ingrediare viam.
Casta Deoque virisque placent queis pectus honestum:
Immunda immundum carmina pectus amat.

Ad Fridericum Sylburgium v. cl. [Abbr.: ?]

HUmana vita, in orbe donec vivitur,
Nil est nisi mera seruitus.
Idesse verum Sylleburgi candide,
Mecum ipsemet fateberis.
Pars invidendis opibus inhiat maxima,
Colit has et instar numinis.
Hic alta honorum tendit ad fastigia,
Summumque in his statuit bonum.
Alium voluptas blanda captivum trahit,
Sibique servum vindicat.
Et quis referre seruitutis vincula,
Curasque possit omnium.
Bona propter illa, quae incitatus expetis
Flagrante corde spiritus?


page 160, image: s416

Sed recto ut ista computentur calculo,
Inania esse somnia
Potius bonorum, umbrasque fallacissimas,
Quam vera dixeris bona.
Nempe et labore comparantur maxime,
Brevique durant tempore.
Quin possidentes implicant periculis,
Pessumque dant saepissime.
Quid ergo, quaeris, censeam? quae seruitus
Sit praeferenda ceteris?
Seruire summo namque caelitum patri,
Et sanitati corporis.

Ad Ianum Kotteritium Eq. Sax. [Abbr.: ?] et Poetam coronatum.

Non levitate aliqua, non turpi concitus oestre,
Laudes Seline, IANE, decantas tuae:
Sed laudum generosus amor, famaeque perennis,
Haec tibi, Poeta culte, dictat carmina.

Ad Thomam Mermannum, Illustriss. [Abbr.: ?] Ducam Bavariae Archiatrum.

QUod me domi latentem,
Podagra iubente saeva,
Veterem tuum sodalem,
MERMANNE, vistasti,
Comitatus optimo illo
HUSERO amico, et artis
Nostrae enclyto magistro;
Magnas tibique et illi
Ago gratias, et opto
Vobis pedes valentes,
Et nescios podagrae,


page 161, image: s417

Ad iter ut expediti
Foris domique sitis.
Salus quid ipsa vobis
Melius queat precari?

Heidelbergae 10. Ianuarii Anno 1590.

Ad Danielem Schneppium, Med. [Abbr.: ?] Isenacensem.

Sic vole, Iustitiae sic lex veneranda requiri;
Ut capias aliquid, tu quoque das aliquid.
Qui cupide capiunt aliorum arcana; sed ipsi
Contra aperire aliisque didicere, negant,
Sint procul a nobis: amo candida pectora, Schneppi
Ingenuesque viros, qualis es ipse, colo.

In Aulaeum locus.

HOrrendae assiduo metu podgrae
Aulaeus cruciatur, et medelas
Quaerit anxius in libris vetustis,
Quaerist anxius in novis libellis,
Rogat quoslibet anxius medentes
Qua possit ratione praecaveri
Isthaec articulorum acerba pestis.
Cenat sollicitus bibitque parce,
Potum et sollicitus cibosque quosuis,
Tanti pessima queis inesse credit
Mali semina, peius angue vitat,
Virum o terque quaterque te misellum,
Qui formidine maceraris ista,
Morbi et conficeris metu futuri:
Praesentes podagrae ut feres dolores?

Ad Georgium Marium, Med. expertiss. [Abbr.: ?] affinem suum cariss. [Abbr.: ?]

COnstitutio ut aeris notetur,
Non est astrologis opus tabellis,


page 162, image: s418

Non longa mihi supputatione,
Argutique laboribus cerebri:
Ventos seu gravis AEolus furentes,
Tristes seu pluvias minetur Auster,
Multam seu Boreas nivem: sine istis
Tempestatem ego praescius futuram,
MARI, quamlibet indicare possum;
Nec caeli faciem, nec astra specto,
Verum ipso in thalamo undequaque clauso,
Ipsisque in tenebris mihi podagra
Longe certius omnia illa dictat,
Vellicans leviter modo hunc, modo istum,
Pedem: commoditate me podagra
Hac beat.NIHIL EST NOCERE NATUM,
QUOD NON PARTE ALIQUA IUVARE POSSIT.

Ad P. [Abbr.: ?] Melissum, in funere AEMILII filii ipsius primogeniti.

Bis septem vitae Sturmerus laestra peregit,
Bis septem AEmilius vix tuus ille dies.
Exclamare libet: Nimis o nimis aspera fata,
Quae vix in lucem hanc progenitum, heu, rapitis.
Hic tamen est illo felicior: hic mala fugit
Plurima, quae aetatis tempora longa manent.
Puraque mens sceleris patrium repetivit Olympum:
Num meliore queat sorte, Melisse, frui?

Ad P. [Abbr.: ?] Melissum, amicum primarium.

MIhi pars MELISSE, vitae
Melior peracta nunc est,
Tibicinesque mortis
Cani, malique morbi
Veniunt frequentiores,


page 163, image: s419

Et corpus hoc misellum,
Vexant, eduntque totum,
Hos inter est podagra
Vel mille pestium instar;
Est calculusque renum,
Sunt colici dolores,
Est et gravis catarrhus,
Est inde anhela tussis.
Dira haec cohors malorum
Mihi nuntiant propinquum.
Instare terminum aevi.
Neque me, Melisse, terres
Meditatio ista mortis:
Potius diemque et horam,
Prope abesse mi supremam,
Laetorque gaudeoque
Quae me dolore solvet,
Caeloque sistet alto;
Ubi aevum in omne vitam,
Cum CHRISTO agam beatam.

IOHAN. [Abbr.: ?] MAUDAEUS COLON. [Abbr.: ?] ERASMO POSTHIO S. [Abbr.: ?]

Quae sequenti libello continentur Epigrammata, Pater tuus, Erasme, adolescens olim composuit. Ea quod et aetati et studiis tuis maxime convenire viderentur, una cum aliis excudenda putavimus. Tu illis fruere, et parentis tui vestigiis, quod facere coepisti, insistere graviter perge. Vale.


page 164, image: s420

IOHANN. [Abbr.: ?] POSTHII SILVARUM LIBER III.

EMBLEMATIBUS ACCOMODANDA.

Potentiori cedendum.

FRangitur haud umquam ventis, quia cedit, arundo:
Subvertit rapidus robora firma Notus.
Cedendo potius super abitur ira potentum.
Quam tumido contra pectore si quis eat.

Femina.

Dextera fert oleam: gladio est armata sinistra:
Arbitrio veniunt bellaque paxque meo.
Quum libet, audaci moveo fera proelia lingua;
Quum libet, in pacis foedera mitis eo.

Concordia discors.

Multorum officiis regitur varioque labore
Per mare quae dubium fertur onusta ratis.
Res ita servitis multorum publica constat,
Illa inter sese sint licet imparia.

Nobilitas ex literis.

AEternam meruit laudem generosus Achilles
Pugnando forti Pergama ad alta manu.
At qui huius cecinit divino carmine facta,
Non minus ipse etiam laudis Homerus habet.

Spe salutis.

Corpore valeat, cauteria plurimus aeger,
Scindius acuta sustinet novacula.
Ut valeas animo (divinae particula aurae)
Aliquidne duri ferre detrectaveris?


page 165, image: s421

Desperata salus.

Pharmacia contemnit Cancer leviora, magis
Irritatur adhuc sucis mordacibus idem.
Invenias homines etiam quos reddere sanos
Nec bona verba umquam, nec verbera ferrea possint.

Moderata prosunt.

Erectam, baculo et stuppis circumlita nutrit;
Innversam exstinguit cera soluta facem.
Corporibus vires moderata alis menta ministrant:
Atque eadem si sint immoderata, necant.

Curis securis.

Corda urunt vigiles roduntque miserrima curae,
Mortemque properant ante iustum terminum.
Ergo hos carnifices abige, has vitae eice pestes,
Quem liberali sors beavit dextera.

Perfice.

Dedecori est domino domus imperfecta relicta,
Incola seu prater seu peregrinus eat.
Aut non incipias, aut quod semel est bene coeptum
Acriter instando perficiatur opus.

Audendum.

Armat spina rosas, et apes sua mella tuentur:
Qui digitis metuit, stultus utroque caret.
Audendum est: forti subeunda pericula dextra,
Dulcia si vitae commoda ferre cupis.

Neutrum capiet.

Qui geminos sequitur lepores canis, inde redibit
Inanis et lassus domum.
Si diversa simul tractare negotia tentes,
Carebis effectu bono.

Quo fugias vide.

Ut vitet pluviam, mediis sese occulit undis
Stultus, et hos tutum se putat esse loco.


page 166, image: s422

Saepe aliquis fugiens leviora pericula, longe
Damna alibi imprudens in gravior a cadit.

Sine fructu.

Stulte quid in liquidum spargis bona semina flumen,
Unde tibi poterit crescere nulla seges?
Scilicet ingratos ista sub imagine taxo,
Protinus ex animo queis benefacta fluunt.

Animae Laterna corpus.

Mentis est veluti Laterna corpus.
Ergo plumbeane si illa, neve
Tibi saxea sit cave, ne inepta
Obscuret nitidum Laterna Lumen.

Ex malo peius.

Quis rapidas oleo tentet restinguere flammas:
Nisi mente captus, ant malus.
Ne mala suppedites accenso alimenta fureri,
Hoe admoneris symbolo.

Semper nudus.

Saxa voluta vides musco haud obducier umquam:
Hunc etenim motus deterit assiduus.
Divitias sibi mansuras non congeret is, qui
Usque alia ex aliis gaudet adire loca.

Senes magistri.

Rustice inaequales cur iungis inepte iuvencos?
A bove maiori discit Arare minor.
A sene et experto discant aetate minores,
Instituant vitam qua ratione suam.

Labor improbus.

Sub liquido semper tibi gurgite pendeat hamus,
Spem praeda evincet piscium.
Assiduo vigilans industria iuncta labori,
Agros opemque comparat.


page 167, image: s423

Noli irritare potentes.

Impia quid torques in caelum spicula? quae te
Laedere, cum recident, non poterunt superos.
Irritare cave lingua petulante potentes,
Qui, quo te valeant perdere, fulmen habent.

Ne quid nimis.

Crudelis pastor nimis est et avarus, in anni
Bis sua qui placidae vellera demit ovi.
Parcite felices sorte inferioribus, ohe
Parcite, detracta ne cute sanguis eat.

MUSICA Bona bonis, mala malis.

Arma virosque canit generos martius Hector,
Matris Acidaliae mollia bella Paris.
Ille animos cantu inflammans ruit acer in hostem,
Hunc lyra deliciis praeparat, et vitiis.

Speculi usus.

Fac propriam ostendat speculum tibi saepe figuram:
Seu bona, seu mala sit, commoda certe feres.
Deformem pulchris faciem virtutibus orna;
At pulchram vitiis dedecorare cave.

Caute iudicandum.

Sit stolidus iudex, iniusta calumnia iustam,
Accuset; dabitur mox miser ille neci:
Detecta sed fraude, comes Metanoea sequetur,
Iniustum accusans libera iudicium.

Cum forma virtus.

Lucidas flaventi circum data gemma metallo,
Gratior est; pretio nam comitata venit.
Sic facies formosa magis tum denique grata est,
Si summum virtus sit quoque iuncta bonum.


page 168, image: s424

Tempestatibus cedendum.

Praesentit pluviesque Notos, pelagique furerem.
Lepus marinus, inque terram prosilit.
Prudentes animo ventura pericula cernunt,
Vitantque fati saevientis impetum.

Natura mulierum.

Quam vaga, quam levis est pictarum turba wolucerum,
Liberior magnum quae per inane volat:
Tam leve tamque vagum genus est muliebre, nec ullit
Legibus adstringi carceribusue potest.

Sursum corda.

Sperne voluptates ac pondera divitis auri
O anime, et quidquid mobile vulgus amat.
AEternaeque memor patriae ad stellantis Olympi
Atria funde pias nocte dieque preces.

Fortuna.

Ipsa licet cuperem firmai in statione manere;
Non sinit id ventus, non sinit unda maris
Ergo meo filix nimium ne erede favori:
Instar enim dubii vertitur ille Noti.

Amicitiae novae documentum.

Quam prius accipiat pretio sum testa liquerem.
Aqua probare eam solemus indita.
Rebus in exiguis fac ante probetur amicus,
Secreta quam commiseris ei tua.

Amici fortunae.

Mensibus aestivis mea tecta frequentat hirunde,
Adveniente hiemis tempere cauta fugit.
Fortunae comites plerumque videntur amice:
Rideat hac, adsunt: intonet, aufugiunt.

Horologium.

Quaelibet officio rota ni fungatur ad unguem,
Turbatur omne, quamlibet praestans, opus.


page 169, image: s425

Sic nisi membra suo fungantur munere quaevis,
Rem mox necesse est interire publicam.

Voluntarium malum.

Flammam Papilio involat coruscam.
Pulchritudine ductus, occidit que.
Potentis lituos et arma Martis
Inexpertus amat, peritque in illis.

Meliora latent.

Punica mala vides defor mi cortice tectis:
Intus grana tamen latitant suavissima gustu.
Nempe latent pretiosa fere: sed vilia passim.
Obvia sunt oculis, nulloque teguntur amictu.

Ovis aurei velleris.

Ecquid ovi prodest, si vellere fulgeat aureo?
Nil penitus: miserae sed magis est oneri.
Huic similis numquid pecudi est opulentus avarus,
Qui magnas aliis, non sibi condit opes?

Odium redivivum.

Exstinctus semel atque iterum succensus ab igni
Carbo, urit inde fortius.
Inveteratum odium rabido cane peius et angue est,
Ubi renovatum exarserit.

Utrumque expertus.

Dolia bina iacent diverso plena liquore:
Hic est laetitiae, tristitiae ille parens.
Nemo hominum vivit qui non gustarit utrumque
Nam modo fel homini dat, modo mella Deus

Vexatio prodest.

Ut fragilis rapido tegula induratur ab igni,
Et hinc ad usus apta sit:
Sic adversa animis addunt durabile robur,
Quo sine frequenter concidunt.


page 170, image: s426

Vita vapor.

Quale vapor late diffusus ad aethera surgit;
Vanescensque brevi tempore totus abit.
Talis vita homini, quae grande quidem esse videtur,
Mox fugit, et nullo est conspicienda loco.

Mors a tergo iuvenibus.

Quacumque ingrederis, quidquid facis: en, ego Mors te
Observo, et tacito subsequor usque gradis,
Prostratura tuas, confidentissime, vires:
Qua minime credis luce cadaver eris.

Mors ante oculos senibus.

Quae iuvenes sequitur, securo ego pectere mortem,
Ante oculos video nocte dieque senex.
Nempe minus semper praevisa pericula laedunt:
Damna sequens hostes saepe inopina dedit.


[Gap desc: table]

Morte tua vitam mihi, Christe benigne, parasitis
Nunc igitur felix in cruce VIVO tua.
Meque ideo totum tibi mente et corpore VOVI,
Et sidei socios ore, manu, aere IVVO.

EPIGRAMMATA IN AESOPI FABULAS.

Aquila et Vulpes.

Qui tenues laedunt nimium petulanter amicos,
Hoc impune licet tempora longa ferant;
Non tamen effugiunt commotam numinis iram,
Sed nocuos tandem debita poena premit.

Aquila et Scarabaeus.

Quamlibet exiguum videas sine viribus hostem,
Is tamen haud umquam despiciendus erit.


page 171, image: s427

Namque lacessitus lapidem movet impiger omnem,
Ut sese ulcisci qua potis arte queat.

Philomela et Accipiter.

Praesentem sapiens sortem retinere labora,
Quam dederint vitae fata benigna tuae.
Quicumque incertis inhiant, et certa relinquunt,
Hi stolida poenam pro levitate ferunt.

Vulpes et Hircus.

Quidquid ages, animo prudenti respice finem,
Ne te praecipitem devius error agat.
Prona quidem facilisque viae est, quae ducit ad Orcum;
Sed labor ad Superos inde referre pedem.

Vulpes et Leo.

Terribile est adeo nihil aspectuque timendum,
Quod non paulatim molliat ipsa dies.
Illa feras etiam facit assuetudine mites;
Hine mulcenda ferus dat sua terga leo.

Felis et Gallus.

Qui gerit in prave sceleratam pectore mentem,
Insidiansque aliis damna necemque parat,
Si non iustitiam sceleri praetendere possit,
Mox tamen oppressos vi violare solet.

Vulpes.

Hei quot habet Vulpes infidaque pectora mundus,
Quot simulatores saecula nostra ferunt!
Consilia assidue tacita qui mente volutant,
Ut scelerata aliis fraude nocere queant,

Vulpes et Rubus.

Saepe quis imprudens ab eo qui laedere gaudet
Auxiliumque sibi consiliumque petit:
Sed miser heu nimium falsa spe lusus, ab ille
Exitium gravius perniciemque refert.


page 172, image: s428

Vulpes et Crocodilus.

Qui suam irifice verbis mendacibus ornant
Stemmata, sed vera nobilitate carent,
Illos et facies et vitare darguit ipsa;
Nam perhibent mores indicium generis.

Galli et Perdix.

Non ego me laedi temere mirabor ab illis,
Est quibus assidue rixa parata domi.
O procul a nobis, procul hinc sint talia monstrae
His ego nam socium me comitemque nego.

Vulpes.

Sunt quibus eximiam tribuerunt numina formam,
Et tamen his animi nil sapientis inest.
Felices nimium fortunatique, decora
Quos facies animo conveniente beat.

Carbonarius et Fullo.

Ut gaudere pares paribus, sociamque libenter
Unanimes nitam continuare solent:
Sic qui dissimili studio laetantur et arte,
Illos nulla potest consociare dies.

Piscatores.

Destituit si forte tuum sors lubrica votum,
Succumbens animo deiciare cave.
Nempe vices hominum rebus Deus addidit aeque:
Quod negat ista, sequens forsitan hora dabit.

Iactator.

Non ego crediderim, tua si praeconia iactes,
Quaeque peregrinis sint tibi gesta locis.
Si quis honoratus cupiat, si magnus haberi,
Nil opus est verbis, re mihi facta probet.

Impossibilia promittens.

Qui nimium leviter promittere quaelibes audet,
Addere policitis non cupit ille fidem.


page 173, image: s429

Non decet ingenuos vanis ita ludere verbis,
Sit sensis animi consona lingua tui.

Malignus.

Numine cum magno magnum Deus impleat orbem,
Hunc neque sensa animi tecta latere queant;
Quis tacitis illum conetur fallere technis,
Aut latebras sceleri speret habere suo?

Piscatores.

Saepe graves hominum ludit fortuna labores,
Et miseros eadem saepe innare solet.

Deceptor.

Odit multiplices, et qui mendacia fingunt;
Sed quae fraude carent pectora, Numen amat.
Illos persequitur claudo pede poena merentes;
Hi niveae fructum simplicitatis habent.

Ranae.

Consilium ratio debet praemittere factis,
Atque secuturas ante videre vices.
Quam prius in puteum descendas, consule mentem,
Rursus an ad superos inde redire queas.

Senex et Mors.

Longa aetate gravis, fessusque labore, precatur
Ipse sibi mortem, mox revocatque preces.
Nemo senex adeo, nec tam miser ullus in orbe est.
Optet ut ex animo fata suprema sibi.

Anus et Medicus.

Saepe aliquem videas propriis se involuere dictis,
Dum contra a sese quod facit ipse

Agricola et Filii ipsius.

Vendere Caelestes bona cuncta laboribus, olim.
Prudenter veteres admonuere patres.


page 174, image: s430

Semper inexhaustus quoniam Thesaurus egenti
Est homini constans qualibet arte labor.

Herus et Canis.

Mactat herus solitos iuga dura subire iuvencos:
Hoc anima diverso terga dedere canes.
Scilicet hinc illos fugiendos esse monemur,
Parcere qui famulis non didicere suis.

Mulier et Gallina.

Femina gallinam parientem ova aurea cultre
Dissecat, et reliquis hanc videt esse parem.
Sic auri cumulum quaerens, spoliatur et ovo.
Disce cupidibus frena adhibere tuis.

Morsus a cane.

Exacuunt etiam pravos benefacta bonorum,
Ut magis atque magis postmodo obesse velint.
Dii precor hoc hominum genus his a finibus omne
Submoneant, diris associentque Getis.

Adolescentuli et Cocus.

Impia quantumis homines periuria celes,
Et sceleri obtendas candida vela tuo:
Non ratione pari Numen venerabile falles,
Cuius in aspectu quod facis, omne patet.

Inimici.

Usque adeo cupidos vindictae est cernere quosdam,
Ut sua gaudenti pectore damna ferant:
Si modo conspiciant inimicos ante peremptos,
Et satient tristi lumina saeva nece.

Felis et Mures.

Quem semel expertus fueris turpemque malumque,
Huic erit et porro nulla adhibenda fides.
Nam ferus annorum spatio mutare colorem
Dicitur, ingenium non variare, Lupus.


page 175, image: s431

Vulpes et Simius.

Qui sine consilio res aggrediuntur agendas,
In mala praecipites perniciemque ruunt.
Si sua prudenti male saepe negotia cedunt,
Qualia damna feret, qui male cautus agit?

Thunnus et Delphin.

Tum levius tolerant homines mala fata, malorum,
Cum simul auctores interiisse vident.
Leniter atque animo victus patiente resedit,
Cum simul et victor vulnera mortis habet.

Medicus et AEgrotans.

Consilium Medici quis sana mente requirat,
Frigida cum fato corpora victa iacent?
Quid scopulos prodest monstrare, viamque docere,
Cum natat in mediis fracta carina vadis?

Auceps et Vipera.

Insidias avibus ponit dum callidus auceps,
Insidiatorem vipera dente necat.
Sic mala saepe parans aliis, prius occidit ipse:
Scilicet eveniunt ista iubente Deo.

Fiber.

Sunt congesta quidem carissima divitis auri
Pondera, quae curas pauperiemque fugant:
Illa tamen sapiens, itare cogente relinquit,
Incolumis vita possit ut ipse frui.

Canis et Cocus.

Carmen fauce canis rapiit esuriente, fugitque:
Hinc Cous insano proicit orminas,
Seque magis posthac fore iurat ad omnia cautum:
Nempe hominem semper, quae nocuere, docent.

Canis et Lupus.

Qui semel incolumis gravior a pericula fugit,
Seu fuerint terra seu superata mari:


page 176, image: s432

Si sapit, et casus similes vitabit, et ipsum,
Quo fuit in dubio territa vita, locum.

Canis et Gallus.

Hoste lacessitus sapiens, maioribus illum,
Hostibus opponit, vim superatque dolo.
Haud aliter puero si quae nocitura videntur,
Implorat timida voce parentis opem.

Leo et Rana.

Raucae voce sonans animosum ranaleonem,
Terruerat, poenam mox pede trita luit.
Sic fatui solo veniunt clamore timendi,
Et pavido nullum pectore robur habent.

Leo, et Asinus, et Vulpes.

Felix alterius quicumque pericula cernens,
Discit abexemplo posse cavere sibi.
Sic asini fato misero perterrita vuspes,
Alterius fasta ect doctior ipsa malo.

Leo et Ursus.

Sunt qui perpetua se sollicitudine torquent,
Et bona continuo multa labore par ant.
Sunt alii, resides peragunt qui molliter annos,
Alterius fructus atque laboris edunt.

Vates.

Saepe aliquem videas qui se male negligit ipsum,
Negligit et secum remque domumque suam,
Gaudet et interea lanam tractare caprinam,
Dum vana laudem garrulitate petit.

Formica et Columba.

Officia officio meritisque rependere semper
Convenit, ut gratae sint in amore vices.
Nullo animi siquidem vinclo potiore ligantur,
Nilque magis sanctam praestat amicitiam.


page 177, image: s433

Vespertilio et Rubus et Mergus.

Quod studium vitae legit sibi quilibet, illud
Sollicitus gaudet tempus in omne sequi.
Divit saeque licet desint et copis rerum,
Prime tamen memeri pectore cura sedet.

AEgrotus et Medicus.

Turpe frequensque malum est ficto procedere vultu,
Et nisi quod placeat, dicere velle nihil.
Pestis amicitiae non est capitalior ula,
Quaeque hominum generi plus nocuisse queat:

Lignator et Mercurius.

Quam levat auxilis divina potentia iustos,
Quos premit urgenti sors violenta manu:
Tam gravat et miseris involuit casibus illos,
Qui fraude atque dolis pector a plena gerunt.

Asinus et Hortulanus.

Ingenium tale est famulis, ut ubique querantur,
Se nimium dura conditione premi.
Ast ubi mutarunt dominos, tum denique vellens
Sese iterum vita posse priore frui.

Auceps et Galerita.

Ut bene moratis habitentur civibus urbes,
Atroces minime convenit esse duces.
Nam quis in illius cupiat ditione morari,
Insidias vitae qui struit atque bonis?

Viator.

Quod scelus aut vitium non audeat ardor habende.
Cum studeat magnis imposuisse Deis?
Scilicet omne genus proficiscitur inde malorum.
Rixa, doli, impietas, bella venena, neces.

Puer et Mater.

Ut nisi principio tollatur morbus, in horas
Crescit, et infernos ducit ad usque lacus


page 178, image: s434

Sic mala, ni primum vitiis levioribus obstes,
Augescunt furtim, perniciemque ferunt.

Pastor et Mare.

Fecerat aequoreis iacturam pastor in undis;
Postmodo suspectas naufragus horret aquas.
Que nocuere, docent: Epimetheus scilicet omnis
Discit ab accepto cautior esse male.

Punica et Malus.

Seditio siquando inter viget orta potentes,
Atque recens animos versat utrinque furor:
Quamlibet abiectos etiam capita alta ferentes
Tum videas, nec non verba superba loqui.

Talpa.

Immoderata adeo quosdam dementia cepit,
Ut de se instituant falas referre palam.
In quibus adversans natur a redarguit ipsost
Quis talpam credat posse videre diem?

Vespae et Perdices.

Invenies qui magnifice tibi magna diserti
Promittant, quos tu dicere vera putes.
Nec tamen interea quicquam prodesse laborant,
Sed potius furtim qualibet arte nocent.

Pavo et Monedula.

Quis Paridis faciem sapiens inrege requirat,
Atque venustatem Cynthia pulchra tuam?
Nen tam forma decet, quam pectora fortia reges,
Semper et invictae dura per arma manus.

Singularis et Vulpes.

Mente secuturos vigili circumspice casus,
Et tibi quid quondam possit obesse vide.
Atque manus animumque tuum sic instrue, tamquam
Fida satis rebus nulla sit hora tuis.


page 179, image: s435

Cassita.

O nimis insanos, qui vilia lucra petentes
Non dubitant animae damna subire suae.
O quoties aliquis lucri compendia quaerens,
In tumidis periit non rediturus aquis!

Hinnulus.

Quos natura parens timidos ab origine fixis,
Illis verba animos addere nulla queunt.
Aspera si fugiat male fortis proelia miles,
Non facient fortem fortia verba ducis.

Lepores et Ranae.

Est miseris quaedam miseros spectare voluptas:
Nam socios durae sortis habere iuvat.
Quin homines etiam levius sua damna queruntur.
Cum tolerare alies asperiora vident.

Asinus et Equus.

Ne doleas, quod nec tibi serviat India dives,
Nec sis principibus par in honore viris.
Quo quisque est maior, maiora pericula vita
Sustinet; in parva est vita beata domo.

Avarus.

Quid prodest homini frumenti copia, sinon
Audeat esuriens inde levare famem?
Non habet ille aurum, proprio sed habetur ab aure
Auro qui nescit divitiisque frui.

Anseres et Grues.

Moenia crudeli quoties capiunt ab hoste,
Pauperibus facile est corripuisse fugam:
At quos divitiae remorantur, tristia capti
Vincula coguntur servitiumque pati.

Testudo et Aquila.

Aerias testudo vias dum carpere tentae,
In silicem praeceps decidit, atque perit.


page 180, image: s436

Naturam contra moliri desine quicquam,
Successu siquidem res caret ista suo.

Pulex.

Re nimis in vili quisnam sibi poscere sanus
Audeat aeterni numinis auxilium?
Sollicitare Deum precibus tum denique tempus,
Expetitur votis res ubi digna piis.

Cerva.

Utilia interdum videas et amica fuisse,
Quae male credideras esse timenda prius.
Et vicibus versis fiunt eas noxia, quae non
Credideras aliquid posse movere mali.

Cerva et Leo.

Forte canes fugiens in hiantem cerva leonem.
Incidit: hic, miseram diripit atque vorat.
Saepe aliquis timide levior a pericula vitat,
Et tamen imprudens in graviera cadit.

Cerva et Vitis.

O male virtutis memores, qui turpiter audent
In benefactores sumere tela suos.
Hos tamen observat venerabile numen, eosque
Ad meritas poenas suppliciumque trahit.

Asinus et Leo.

Hosti nulla fides, qui vult cessisse videri,
Inque sua nullam spem posuisse manu.
Talis securos est saepe reversus in hortes.
Victoremque mala rettulit arte pedem.

Olitor et Canis.

Quid meritum dicas, qui conservare volenti,
Quamodocumque potest parte nocere, nocet?
Scilicet ille mihi dignissimus esse videtur,
Qui veniat rapidis praeda cruenta lupis.


page 181, image: s437

Sus et Canis.

Eximia est virtus rabidae convitia linguae
In decus et laudem ventre posse suam.
Nesciet id, doctas qui non perceperit artes,
Est proprium magni Rhetoris illud opus.

Sus et Canis.

Producit catulos caecos in luminis auras,
Festinat nimium dum paritura canis.
Quam cito, non refert, sed quam recte omnia fiant;
Qum cito, non curo; quaem bene facta, noto.

Serpens et Cancer.

Qui duplices versant animos in pectore false,
Conanturque dolum iungere amicitiae:
Quos violare parant ipsi, violantur ab iisdem,
Iustaque non iustae praemia fraudis habent.

Pastor et Lupus.

Naturae genius nulla est variabilis arte,
Cura malos animos flectere nulla potest:
Cuncta creatae sui generis quia prima sequuntur
Semina, seu bona sit, seu sit origo mala.

Leo et Lupus.

Alterius vitae mala perniciemque parantes,
In laqueis vidi saepe perire suis.
Hanc etenim fraudi poenam Deus addidit aequus,
Ut premat auctoris saepius illa caput.

Mulier.

O iuvenes revocate animos a turpibus ausis:
Nam vitio vires tempora longa dabunt.
Cernitis ut soleant habitum quandoque bibendi
Nolentes etiam conciliare sibi.

Cycnus.

Ansere pro pingui tenebrosa nocte fuisset
Protinus occisus, ni cecinisset, olor.


page 182, image: s438

Ergo,quandoquidem sacra musica prorogat aevum
Ipsa sit hoc etiam nomine cara magis.

AEthiops.

Ut manet AEthiopi color immutabilis ater,
Sucus et hunc nullus, balnea nulla iuvant:
Ingeniis natura dedit sic propria quaedam,
Quae mutare aies postmodo nulla potest.

Hirundo et Cornix.

Non tibi tam subeat poliendae curae figurae,
Quam sit uti constans et diuturna salus.
Haec etenim longe venit anteferenda figurae
Corporis; haec brevis est, longius illa bonum.

Butalis.

Heu sero miseris tandem sapientiae crescit,
Nullus ubi est operae consilioque locus!
Hoste quid immisso validas occludere portas,
Quid scopulos fracta puppe cavere iuvat?

Cochleae.

Tempore facta suo, laudemque decusque merentur;
Facta sed haud apto tempore, nemo probat.
Quis, nist mentis inops, flammis populantibus aedes,
Persistens medio laetus in igne canat?

Mulier et Ancillae.

Saepe levem Medicus cupiens depellere merbum,
Efficit ut gravius saeviat inde malum.
Consilia instituunt homines sic optima quondam,
Et tamen eventus non solet esse bonus.

Mulier et Venefica.

Magna solent gravibus multi promittere verbis,
Alterius spondent auxiliumque malis:
Qui ne parva quidem removere incommoda possunt,
Et sua non aliquo damna levare modo.


page 183, image: s439

Mustela.

Cara adeo multis levis est victoria linguae,
Ut potius laedi quam reticere velint.
Omnes ingenio quia cedere turpe putamus,
Dulcis et est lingue gloria cuique suae.

Agricola.

Convenit auctorem benefacti agnoscere primum,
Et gratas illi vellere ferre vices.
Quod tellus homini utilum cum frugibus aurum,
Sufficit, est soli gratia habenda Deo.

Viatores.

Quos non participes habuisti tempore laete,
Dum fortuna fuit rebus amica tuis,
Hos fore ne speres comites sociosque malorum,
Ancipitem versat cum Dea saeva rotam.

Ranae.

Est mihi crede mala nil consuetudine peius.
Cum studio mores convaluere malo:
Tam quia constantes, adeoque tenaciter haerent,
Ut cladem multis exitiumque ferant.

Apiarius.

Mente parum vigilans, inimici negligit astum,
Furta nec illius perfidiamque cavet.
Et laedit demens, a seque repellit amicum,
Qui venit optatam ferre paratus opem.

Alcedo.

Saepe locum fugiens suspectum, hominesque malignos,
In loca post multo deteriora venit.
Quosque sibi fidos speraverat hospes amicos,
Illos, heu, queritur mox violasse fidem.

Piscator.

Ut piscator aquas numeroso verbere turbat,
In sua quo piscis retia multis eat


page 184, image: s440

Magni saepe duces ita, quos amor urget habendi,
Turbari imperium seditione volunt.

Simius et Delphis.

Vana quibus laus est et inanis gloria cordi,
Plurima pro veris falsa referre solent.
At suae non raro mendacia turpiter ipsi
Eloquio produnt indiciisque suis.

Muscae.

Turpe voluptatem sectari velle palate,
Sit satis urgentem pellere ab ore famem.
Nam gula non paucis multorum saepe malorum,
Et gravis interitus denique causa fuit.

Mercurius et Statuarius.

Egregie multos sua fallit opinio, qui se
Esse putant cuivis laude et honore pares.
Et tamen in numero vulgi insipientis habentur,
Gloriaque illorum ceu levis umbra perit.

Mercurius et Tiresias.

Non facile artifices propria falluntur in arte:
Namque vident tectos effugiuntque dolos.

Canes.

Artibus assuescant pueri nisi mellibus annis,
Illis perpetuus vita manebit iners.
Culpa sed ad segnes merito redit illa parentes,
Instituunt natos qui male saepe suos.

Maritus et Uxor.

Colligere e paruis aliquando magna solemus,
Et non certa satis per manifesta patent.

Haedus et Lupus.

Disce sequi certum vitae genus atque laborem,
Quaeque tui non sunt muneris, illa fuge.
Acanibus rapidis laceratus pene fuisset,
Ad choreas stulto dum canit ore lupus.


page 185, image: s441

Cancer et Vulpes.

Qui data transgreditur consuetae limina vitae,
Contentusque sua vivere sorte nequit:
Ridetur merito cum tristior obvenit illi
Casus: in hoc ultro nam ruit ipse malum.

Citharoedus.

Non etiam ille foro vel templis digna loquetur,
Qui docuit pueros arma virumque domi.
Non ideo tentat vasti maris aequora, si quit
Exiguo rector navis in amne fuit.

Fures.

Oderunt vigilem, rumpit quia somnia, gallum,
Qui subeunt furtim nocte silente domos.
Omnia nempe solent pravis inimica videre,
A quibus utilitas provenit ampla bonis.

Cornix et Corvus.

O fuge, ne forsan magnis in rebus inepte
Magnorum studeas aemulus esse virum.
Illud quandoquidem multis male cessit ineptit,
Pro studiis risum qui meruere suis.

Cornix et Canis.

Hostibus est etiam faciendum aliquando benigne
Ut mutent animos hac ratione feros;
Et quamvis etiam porro prodesse recusent,
Ne saltem studeant rebus obesse tuis.

Corvus et Serpens.

Saepe bonis aliquem vidi gaudere repertis,
Mox et ab his miserum damna tulisse bonis.
Tristia nempe latent dulci sub melle venena;
Ergo decet cautas semper habere manus.

Monedula et Columbae.

Et sociis constans et moribus utere certis,
Ne mihi nunc albus sis, alibique niger.


page 186, image: s442

Nam simulatorem quis te sibi iungat amicum?
Quin odio dignum quis bonus esse neget?

Mercurius.

Tempestate frequens hac est, et vera querela,
Artificum mendax esse malumque genus.

Iuppiter.

Non admittit amor comitem sociumque pudorem;
Adveniente fugit castus amore pudor.

Iuppiter.

Felices nimium, quos, ambitione remota,
Paupere sub tecto sobria vita iuvat.

Lupus et Ovis.

Tum malus inprimis cupiet te laedere, quando
Blanditur, simulans se bene velle tibi.
Insidians auceps ita cantat amabile quiddam,
Donec avis subeat non bene cauta plagas.

Lepores.

Maiorem contra quisquis capit arma, videtur
Sanguinis ac vitae prodigus esse suae.

Formica.

Nulla dies animos perversaque pectora mutat,
Durat ad extremum mens vitiosa rogum.

Vespertilio et Mustela.

Vir bonus et sapiens aliam pro tempore formam
Induit, ut vitae consulat inde suae.

Viatores.

Prima fronte truces multi fortesque videntur:
Excutias penitus, nil nisi fumus erunt.

Asinus silvestris.

Sol nihil in mundo videt omni parte beatum;
Nempe aliquid semper gaudia fellis habent.

Asini.

Si quod onus fato mortalibus imminet aegris,
Vitari nulla conditione potest.


page 187, image: s443

Asinus et Vulpes.

Qui doctos habitu simulant cupiuntque timeri,
Vox rudis illorum pectora barda notat.

Asinus et Ranae.

Quamlibet exiguos nequeunt perferre labores,
Otia qui gaudent luxuriamque sequi.

Asinus et Corvus.

Insidias aliis et damna necemque parantes
Quilibet ex prima noscere fronte potest.

Asinus et Vulpes.

Sustinet immeritum qui prodere cumque sodalem,
Dignus erit poenas quaslibet ille pati.

Gallina et Hirundo.

Nulla malas benefacta queunt inflectere mentes,
Quo minus occulta fraude nocere velint.

Camelus.

Quod metues primum, longa assuetudine tanges,
Imperio tandem subiciesque tuo.

Serpens.

Fortiter obsistas cupienti laedere primum:
Terrori reliquis sic tuus ensis erit.

Columba.

Qui violento animo res aggrediuntur agendas,
In mala praecipites exitiosa ruunt.

Columba et Cornix.

Augentur famulis curaeque gravesque labores,
Augetur soboles cum numerosa tori.

Dives.

Turpia ab alterius quoque lucra dolore petuntur,
Tantus amor nummi pectora foeda tenet.

Pastor.

Turpe alii fuerit prodesse, nihilque merenti,
Et benefactorem laedere velle suum.


page 188, image: s444

Piscator et Cervus.

Parva licet teneas, tamen haud spernenda putato:
Parva, tibi veniant dum potiora, tene.

Equus et Asinus.

Ni genus humanum sibi mutua praestet ubique
Auxilia, in mundo quis superesse queat?
Alter et alterius veluti manus esse videtur;
Negligit officium sed mala saepe manus.

Homo et Satyrus.

Ancipitem quicumque gerit sub pectore mentem,
Foedus amicitiae nesciat ille meae.

Vulpes et Lignator.

Si cupis ingenuus, constans et apertus haberi,
Conveniant linguae facta manusque tuae.

Homo perfractor Statuae.

Nullus honorando pravos sibi lucra reportat,
Sed male tractando commoda plura feret.

Homo et Canis.

Se benefacturum si quis promiserit ex re
Alterius, vanam spem facit ille tibi:
Quandoquidem praestare aliis non possumus ipse,
Quae non in nostra Dii posuere manu.

Piscator.

Quidquid agis iustam rationem praeter et aptum.
Tempus, id in vitio ponitur omne tibi.

Bubulcus.

Saepe quis imprudens aliquid vehementius optat,
Inventumque lupo peius et angue fugit.

Corvus.

Qui sibi multorum diuturnam colligit iram,
Congerit iniustas dum violentus opes,
Ille etiam merito fortuna agitatus acerba
Deseritur, cunctis ludibriumque iacet.


page 189, image: s445

Aquila.

Crede mihi, durum nimis est acuitque dolores,
A propriis damnum sustinuisse bonis.

Cicada et Formicae.

Congerat aestivo ni quis sibi tempore victum,
Esuriet, campus cum nive tectus erit.
Nunc age dum vires tibi sunt, dum laeta iuventus,
Collige, quo possit cana senecta frui.

Vermis et Vulpes.

Ni fuerit praesto simul experientia facti,
Est levibus verbis nulla adhibenda fides.

Gallina auripara.

Disce cupidinibus certum praescribere finem,
Ne tua sit nummi non saturanda fames.

Leo et Vulpes.

Qui sapit, is longe praevisa pericula vitat,
Laesurumque cavet qualibet arte malum.

Lupus et Vetula.

Diversum facere, et diversum dicere, nostra
Tempestate frequens heu nimis est vitium.

Haedus et Lupus.

Et locus et praesens occasio saepe minorem
Audacem faciunt atque superba loqui.

Mulus.

Pauper divitias magnos et adeptus honores,
Haec bona fortunae, non putet esse sua.

Serpens et Agricola.

Difficile est odium conceptum ponere quemquam,
Tristitiae cernit dum monumenta suae.

Tubicen.

Iusta precor: sumptis utinam ferus occidat armis,
Concitat iratos quisquis ad arma duces.


page 190, image: s446

Arundo et Oliva.

Cedendo melius super abitur ira potentum,
Quam tumido contra pectore si quis eat.

Lupus et Grus.

Praesenti licet eripias de morte tyrannum,
Officio veniet gratia nulla tuo.

Galli.

Deicit elatos animis nimiumque superbos,
Et levat abiectos iustus in orbe Deus.

Ranae.

Gignere quae possit veniens incommoda tempus,
Ante procul vigili cernere mente decet.

Agnus et Lupus.

Saepe ferunt magni convitia dira minorum,
Dum grave sublimi fulmen ab arce timent.

Culex et Leo.

Saepe cadit minimo superatus ab hoste, triumphum
Qui prius ingenti victor ab hoste tulit.

Formicae et Cicadae.

Sedula formicae curas imitare iuventus,
Dum florent aeus tempora laeta tui:
Ne tibi cum pigris sit egendum forte cicadis,
Dura senectutem quando gravabit hiems.


page 191, image: s447

IOHANNIS POSTHII CARMINUM LIBER ADOPTIVUS.

IOHAN. [Abbr.: ?] MAUDAEUS COLON. [Abbr.: ?] ERASMO POSTHIO HERBIP. S. [Abbr.: ?]

PAternorum ut, Erasme, iustus haeres
Olim Numine dante eris bonorum:
Amicos ita te decet parentis
Tui amplectier, ac merendo eosdem
Proprios tibi reddere, et putare
Illos ponderibus nitentis auri,
Gemmisque omnibus esse praeferendos.
Ergo istum quoque habe tibi libellum,
Quo tot candida nomina optimorum
Virum, et carmina docta continentur,
Tui composita in patris favorem,
Inque amicitiae fidele pignus
Victurae innumerabiles per annos:
Nec non composita in tui favorem:
Nam natalitas dapes, tuumque
Festum iidem celebrant boni poetae,
Et te carminibus suis ad artes
Hortantur patrias. Age ergo perge
Quo dudum pede, Erasme, quoque cursu
Coepisti bene: sio laboriosae
Virtutis venies perennem ad arcem,
Amicosque homines, amicum et ipsum
(Quo maius nihil est) Iehovam habebis.


page 192, image: s448

In Nuptias Iohan. [Abbr.: ?] Posthii, et honestiss. [Abbr.: ?] virginis Rosinae, Chiliani Brosameri, cuius Wirzeburgensis, filiae. P. [Abbr.: ?] Melissi Epigramma.

GRatia blanditias mihi suppeditare rogata est,
Illecebrasque Erato, deliciasque Venus;
Qualibus Hesperii et Galli Belgaeque fruuntur,
Exhilaraturis gaudia festa tori:
Gratia blanditiis caruit, caruitque iocosis
Illecebris Erato, deliciisque Venus.
Abstulerat prorsum tribus una puella deabus
Francica seu dotes seu geniale decus.
Quei lepide tua festa canam, suavissime Posthi,
Si caream Genio, si sale, sique iocis?
Aut igitur Bladina mihi sua dona ministret,
Aut ablata Deis munera restituat;
Aut potius sponso tibi blandimenta reseruet,
Cum Genioque sales, cumque pudore iocos:
Tutemet ut recinas nullis recinenda Poetis:
Cantor Blandinae blandior ecquis erit?
Carmine quippe tuo Posthi (quis nescit?) et ipsa
Gratia, et ipsa Erato spirat, et ipsa Venus.

Celebratae Wirzeburgi 26. Sept. [Abbr.: ?] Anno 1569.

Coniugi Encomium Iohanne Lauterbachio auctore.

CUicumque ducitur piis
Coniux honesta nuptiis,
Dei favore noxia
Mundi fugit pericula.
Coniux viroter maximum
Est in malis solatium.
Coniux graves suavibus
Curas levat sermonibus,


page 193, image: s449

Non grata vita, non salus,
Ni fida custos est domus.
Orbatus omni gaudio,
Nuptae carens consortio.
Ne solus ergo tristibus
Homo gemas in casibus,
Ius ordinavit optimi
Sacrum Deus connuii.
In hoc tibi dulcissimum
Coniungit adiutorium;
Ut iunxit adae mutuo
Amoris Euam vinculo.
In hoc Dei praesentia
Licet frui cum gloria,
Si postulas urgentibus
Opem necessitatibus.
Proinde ne domesticae
Premant torum molestiae,
Constans inexpugnabilem
In mente contine fidem.
Sudore vultus in tui
Acquire sumptus victui,
Vitaeque recta dulcibus
Exempla da nepotibus.
Contende nusquam plurimo
Ut impudens opprobrio;
Conu ciis neve auream
Exaspera concordiam.
Non separet quisquam, Deus
Quodcumque iunxit pronubus.
Sit casta vita, sit probis


page 194, image: s450

Cor deditum negotiis.
Fili Dei, qui pro tua
Mortem subis ecclesia.
Quae fida sponsate suis
Solum Vocat suspiriis:
Connubii fac omnibus
Obtemperemus legibus,
Et in fide vera pios
Sancte educemus liberos.
Nostris diebus prospera
Clemens suborna tempora,
Vocationis ut tuam
Cursus sonet potentiam.

Nicolai Rudingeri.

FOrte Rosina roas dum pollice carpit ab horte,
Qua viret irriguo villa paterna solo:
Posthius halantes indagine colligit herbas,
Gignit odorifero quas ibi terra sinu.
Ecce sed in vultu dum lumine virginis haeret,
Et tacito propius tentat adire gradu;
Sedibus aethereis niveis delabitur alis
Candidus et nervo spicula torques Amor,
Torquet in amborum declivi pectora motu,
Et celer ad Moeni litora versus ait:
Unanimes floris studium quos fecit et herbae,
Unanimi iunctos convenit esse toro.
Sensit et ex alto respondit gurgite Moenus,
Coniugium felix auguror illud erit.
Digna puella viro, vir dignus amore puellae est,
Talia qui nectat vincula dignus Hymen.


page 195, image: s451

Vivite felices, nostraeque in margine ripae
Cum vestra teneras carpite prole rosas.

Carolus Utenhovius Gandensis Iohanni Posthio S. [Abbr.: ?]

OMnia pene tuo par es, Posthi optime, Phoebe,
Si qua fides elegis est tribuenda tuis.
Phoebus erat Medicus, condendi carminis auctor
Phoebus erat; Medicus tu quoque carmen amas.
Tam bene idemque facis, Posthi, ut post terga relin qua,
Hos quoque, ad hos scopulos quos senuisse iuvat.
Nam neque Lotichio es me iudice postponendus,
Qui Medici titulum Vatis et ipse tulit.
Fallor? an, ut medica morituris arte salutem
Reddis, et his vitae tempora longa facis,
Post tua victurus sic carmine fata perenni
Lanificas leto das rediuive Deas?
Hinc et in auratis te posthuma postibus olim
Posteritas, Posthi, seraque fama feret.
Dumque tuus ille Veredus
Cursibus ali pedes antevolabit equos,
Tam tua, Iane, diu, MEDICI quoque fama POETAS
Exsuperans, vivax tollet ad astra caput.

In Idus Octobres Virgilio et Posthio natales. Ad Nicolaum Cisnerum I. C. [Abbr.: ?] Camerae Spirensis assessorem. P. [Abbr.: ?] Melissi melos.

SU audicum resono dum nos melos integramus ore,
Seros in annos posteris canendum;
Huc ades, o Cisnere: Lyram cape, floridosque mecum,
Crines virenti pampino revinctus


page 196, image: s452

Natalem celebra: ter et o quater invocemus altum
Musas novenas Gratiasque trinas,
Sobria libando Rhenensia Franculaeve pressos
Vitis liquores, Neccharive dona.
Cantemus pariter: viden' ut bona signa dent hianti
Lauri colono, proximaeque myrti?
Idibus Octobris Musae, mea cura, Mantuanum
Videre natum primitus Maronem.
Posthius has Germershemius quoque Gratiarum alumnus,
Ortu beato consecravit Idus.
Hunc, medicum et vatem finxit catus artium magister;
Illum, poetam nemini secundum.
Ille vagum Tiberim tenuit fide Minciumque docta:
Hic, ecce, Rhenum sistit atque Moenum.
Alter curam habuit culti gregis atque ruris: alter
Curat dynastae sanitatem et hortos.
Condidit aeternas chartas Maro: Posthio futuris
AEterna libris inchoata fama est.
Virgiliusne illibatam sibi gloriam paravit?
Intacta laus et Posthium sequetur.
Suggere quod reliquum est, Phoebi decus o poeticaque
Cisnere turbae fautor et patronus.
Ingrediens priscis rem laudibus, inclitam recenti
Virtute praeo gloriam meretur.

De eisdem Idibus carmen Nicolai Reusneri I. C. [Abbr.: ?] et Poetae L. [Abbr.: ?]

OCtobres Maro consecravit Idus:
Idus tu quoque consecras easdem,
Posthi, carmine qui refers Maronem,
Et scriptis lepidis et arte docta.
Felix lux favet Iduum poetis,


page 197, image: s453

Et Diis et pariter sacris Deabus.
Maiis Mercurius creatus olim,
Augustis fuit Idibus Diana.
Salvete o celebres bonis tot Idus:
Tot natalibus inclitae Deorum,
Et Vatum pariter disertiorum.
Sitis, opto, bonae (quid obstat?) Idus:
Et fausta toties redite luce,
Caelo tam quoties fuistis ortae:
Tutae numine maximo Deorum.

Iohannis Lauterbachii poetae L. [Abbr.: ?] Epigramma In Natalem Iohan. [Abbr.: ?] Posthii.

U Atibus Octobres Italis sacravit ut Idus
Quintuplici fama notus in orbe Maro:
Sic, Posthi, Octobres Germanis Vatibus Idus
Sacras, qui fama notus in orbe tua.
Illis quando ferent Itali sacra thurea Vates:
Germani peragent relligione tuas.
Te quia Germanis, cantu quos allicis omnes,
Ut Siren, docta finxit Apollo manu.
Hinc ingens Medicus, Vates hinc diceris ingens;
Quae facis et scribis, sunt tua plena Deo.

Christiani Egenolphi Poetae L. [Abbr.: ?] in easdem Idus Epigramma.

QUam tu prae reliquis Phoebeo numine clares
Pomiferi Octobris quinta ter orta dies!
Nam duo te superas auras adiere favente,
Dispare quamquam aevo, disparibusque polis,
Andinusque Maro, Germershemiusque Veredi
Posthius admissi symbola et omen habens.


page 198, image: s454

Euge dies iterum toties iterumque renide,
Fulgeat et toties lumine uterque tuo.
Sic votiva meo statuetur munere laurus
Dicenda ex illo Posthia Virgilias.

Conradi Dinneri I. C. [Abbr.: ?] et Consiliarii Francisci, Epigr. [Abbr.: ?] in Effigiem Ioh. [Abbr.: ?] Posthii.

NE vultum mors, IANE, tuum post funera busto
Mergat, Apelleae spirat honore manus.
Ingenii at, quod docta manus non pingere novit,
Verior in scriptis lucet imago tuis.
Quam Nusae Charitesque, sacerque exculpsit Apollo,
Quaeque expers Libitinae una perennis erit.

Eiusdem in eandem Effigiem.

SI candorem animi, niveum si pectus, ut ora,
Posthii admirator quisquis es, inspicias,
Iste nive Alpina niveus mage, candidiorque,
Aureus aut potius debuit esse color.
Gemmeus imo, animo e cuius niveo, ingenioque,
Tot gemmae, Aonidumque aurea dona fluunt.

Iohannis Sanderi Lunaeburgensis in eandem eff. [Abbr.: ?]

DEpictus tabula cum Posthius esset in ista,
Ipsa Venus multa laude probavit opus.
Astitit et Pallas, quae se quoque iudice, dixit,
Effingi melius non potuisse virum.
Sed tamen aspiciens nudam sine mente figuram,
Fertur ad artificem talibus usa iocis:
Tota suo pulchre facies depicta colore est,
Sed color ingenium qui mihi pingat, ubi est?

Thomas Poppelius Belchrysius ad Ioh. Post. [Abbr.: ?]

SI mihi difficili cruciarent sidere, Posthi,
Sive dolor mentem, corpora sive dolor:


page 199, image: s455

Non ego (nec possem) nitidas ad Apollinis arces,
Sed cuperem sedes rectus adire tuas.
Namque mihi positu quo tu praesentior esses,
Hoc esset praesens et medicina magis.
Carmine sanares animum, medicamine corpus;
Nec minor hac, illa nec minor arte fores.
Ergo cum mentem corpusque salubria reddas;
Quis te Leucadium non putet esse deum?

Melissi Epigramma, Ad Nicolaum Reusnerum Leorinum, de Io. Post. [Abbr.: ?]

SIve gradum Franci celerans ad magna dynasta
Atria, sublimis culmina montis adit:
Sive per insignes, gressu properante, plateas
Urbis inoffensos fert, Leorine, pedes:
Seu quocumque viam secat obvia nubila tranans,
Et portans medicae dona saluber opis:
Mereurio similis facit omnia Posthius, ore
Promptus, iudicio providus, arte sagax.
Nulla tamen plantis volucer talaria nectit,
Nec vafro dociles instruit angue manus.
Forma aliqua est tantum, qua pollet Atlantius; in se
Posthius omne genus dexteritatis habes.

Iacobi Strasburgi Epigramma ad Ioh. [Abbr.: ?] Posthium.

Saeva meas aedes absumpsit flamma, sed hostis
Nocte latro reliquas saevior hausit opes.
Quas Deus et fortuna dedit, labor auxit honestus,
Unica divitias abstulit hora meas.
Illa quidem fatis alias peritura caducis
Abstulit, in cineres haec bona versa leves


page 200, image: s456

At nunc, ingenium trepida cum mente superstes
Cum rogus haud possit perdere, cura vorat.
Si qua tibi gravium, Posthi, medicina dolorum,
Oro meis subitam luctibus affer opem.
Ultima seu maestis parientem oblivia Lethen,
Pocula seu pleno mixta stupore bibam;
Non tamen immemores mala nunc urgentia sensus
Post longas etiam sunt habitura moras.
Tollere non poteris totum, sed amice, doloris
Si me plus media parte levare voles:
Dulcia saepe mihi Vates tua carmina mitte:
Aut haec aut tristes pharmaca nulla iuvant.

In amores Iohan. [Abbr.: ?] Posthii Francisci Modii Brugensis I. C. et P. nob. [Abbr.: ?] Elegia.

QUid met vis tetricae, bone Posthi, verbera linguae,
Multa quod in libris sit tua Caia tuis?
Frustra est cura, imo quam versas pectore fixam;
Nil censura tuo haec, Posthi, in amore valet.
Hos odere illi, pietatem iungere Musis
Quis labor, illicitas qui cecinere faces.
Hos odere, inquam, doctique bonique, pudenda
Quorum nil praeter crimina, carmina habent.
At licitos lusus, et castos scribere amores,
Cumque Catone Cato, Pompiliusque probent.
Quod metuas igitur, Vates cultissime, non est,
Permissis ludat cum tua Musa iocis.
Nec princeps adeo ad famam hanc grassaris; habemus,
Exemplo quorum, quod facis, omne facis.
Nam quid Pontanus faciles nisi cantat amores,
Castaque legitimi vincula coniugii?


page 201, image: s457

Quid magnus Caesar, non dico magnus in armis,
Sed vere hoc ipso maximus in studio;
An non ipse sui praeco est ardoris et ignis,
Quem in molli accendit pectore mollis amor?
Denique Castalio quid agit, dominam anxius orans,
Ut pelagi fugiat, hispida monstra, Deos?
Ergo parce metu o Phoebo gratissime Vates:
Nil qui te hic possit carpere rumor habet.
Tantum quod facis, usque face, ut coniuncta legantur
Donec erunt ignes, carmina donec erunt,
Nomina Blandinae et PosthI, Vatesque et amantes
Blandina usque sonent, Posthius usquesonent.

Eiusdem Modii Epigramma.

EXemplum verum Phoebi, Phoebi arte in utraque,
Posthi, seu medicae est, seu melicae artis opus,
Exemplum de te da terris: neu velut alter
Ille astra et caeli sidera totus adi.
Phoebo quippe priore illo supera arce recepto,
Spes erat in fato, die Poeta, tuo.
At te denato, nec enim fata altera restant,
Non Phoebum est aetas ulla habitura suum.
Quod ius fasque igitur, serus conviva tonantis
Accede, et senii nescius usque vale.
Exemplumque tui, haec pertaesus saecla, futurae
Da aetati, ut Phoebum cernat et illa suum.

Iohan. [Abbr.: ?] Lauterbachius Posthio S. [Abbr.: ?]

IN vulgus sollers quos cura polivit ad unguem
Cur Elegos, Posthi, non sinis ire tuos?
Fac lucem videant, ne longa nocte premantur:
Ut toto nomen floreat orbe tuum.


page 202, image: s458

Me desiderium tenet illos grande videndi:
Longius hanc possum vix ego ferre moram.
In vulgus profer,nec longos differ in annos:
Gratia ab officio quod mora tardat abest.

Claudii Ancantheri Lotharingi Hendecasyll. [Abbr.: ?]

OMnium Podalirii nepotum
Posthi gloria, cui gravis Minerva,
Sive Socraticas iuvet per umbras
Sterni in margine rivuli sonantis,
Seu docto pede pulverem ex Lycaei
Colligi assidua ambulatione,
In primis tribuit suos honores.
Ignotus tibi for sitan (nec abs re est)
Tu mirere quid esse possit, ipse
Quare carmina dem prior, meisque
Nugis putidus obstrepam occupato,
Et toti in gravioribus Camenis.
Te mihi id vitio imputare nolim.
Boissardus veteri tuo est in aere,
Qui te ipsum colit, ingenI tuique
Dotes suspicit, has ubique suetus
In caelum lepido vocare versu.
Hunc bonus Deus, et boni iugator
Amoris mihi iunxit, et perenni
Vinxit foedere pectus utriusque
Apollo, atque novem illius sorores.
Ius amicitiae, ut nihil sit, ullus
Quod suum sibi vindicare possit;
In partem at vocitet sui peculii
Omnes unanimes suos sodales.


page 203, image: s459

Quod site ille suum, in suisque, Posthi,
Boissardus numeretque praedicetque.
Si sum ego illius, ille si meus sit,
Tu meus quoque iure singulare
Sis amicitiae, tuusque fiam.
Quis porro esse nefas putetque ineptum
Suos mittere carmen ad sodales?
Hac, Posthi, ratione ductus, ad te
Scribo, et deuoveo tibi me in aevum.
At non Pieriae es rudis Thaliae,
Nec te deposita severitate
In sacris pudet Aonum viretis
Doctam cingere, largiente Phoebo,
Ramulo ambitiosiore frontem.
Iam duplo meus es: meum esse possum
Hunc illum asserere atque gloriari,
Quo amicus fruitur, mihique dulcis
Charis conciliavit, et Camena.

Iohannis Lauterbachii Epigrammata de Posthii admirabili casu inter Scarpatiam et Florentiam.

VEctus equo praeceps decies ter et amplius ulnas
Metiris longam quod per inane viam,
Cumque tuo, Posthi, superas vectore, nec ullum
Turbata sentis mente laboris onus,
Praesidium summi praesens agnosce parentis,
Quo tu, quo felix auspice vivit equus.
Quem tegit angelicae custodia fida cohors,
Auspiciis superat dura pericla bonis.

Aliud.

Pegasus alter equus, Posthi, tuus esse videtur,
Bellerophon nobis tu simul alter ades.


page 204, image: s460

Nullius exemplis quia praecipitatus ab alto
Absque alis hominem posse volare doces.
Non sic Bellerophon secuit, non Pegasus auras:
Illum tu, superat hunc equus ille tuus.

Aliud.

ARmatus Perseus talaribus, aegide, et harpe,
Reddidit adversos frigida saxa viros.
Tu vacuus, Posthi, talaribus, aegide, et harpe,
En comites redis frigida saxa tuos.
Gorgonis obiciens caput ille tuentibus, ipse
Praecipiti montis vertice lapsus equo.
Dum mirantur equum tecum de monte valentem
Delapsum, stupidi saxea corda gerunt.

Anna Palanda Iohan. [Abbr.: ?] Posthio S. [Abbr.: ?]

QUod cerebrum Persis Ioviale, favique quod ursis,
Quod thyma mellificis gentibus esse solent,
Hoc quoque Stellate mellita poemata Vatis
Missa mihi, PosthI munera Vatis, erant,
Sunt, et erunt, quam grata diu mihi carmina PosthI,
Grataque Posthiaci pignora amoris erunt.
Dona sed ingenii (mihi quae tuus, optime Posthi,
Nec meritae tribuit candor et integritas)
Haud equidem agnosco: si quae tamen esse fatendum est
Dona, Panomphaeo sunt tribuenda Deo.
Cuius ut auspiciis seges haec mea crescere pergat,
Exoraturus perge rogare Deum.
Quique Sibyllinos mihi, Iane, precatus es annos,
Nestoris ut valeas vivere saecla, vale.

Pauli Melissi Hendecasyll. [Abbr.: ?]

ADmirabilis ista sympatheia,
Ipsum quae mihi me exuit, tibique


page 205, image: s461

Induit penitus, latenter imo
Ipsum quae tibi te exuit, mihique
Prorsus induit, o amate tantum,
Quantum nullus amatus est, nec umquam
Quisquam amatur, amabitur ne, Posthi:
Ista, inquam, genuina sympatheia
Undenam venit? undenam creatam,
Aut quidnam esse rear? prosicta caelo,
Sanctorum e geniorum amore nata,
Vel medulla animae tuae meaeque
Medullaeve amma est meae tuaeque
Vel mens est animi tut meique
Mentis aut animus meae tuaeque.
Ni res sic habet; unade quaeso plusquam
Admirabilis ista sympatheta?

In Lauream Iohannis Posthii aliquot amicorum Epigrammata. Nicolai Rudingeri.

PRaepete dum bifidi iuga montis ad alta Veredo
Fertur et Aonias Posthius haurit aquas:
Thespiadum assurgit chorus illi, atque aurea Phoebus
Plectra Tibulleae donat habere lyrae,
Inquit et, His magnos tibi conciliabis honores,
Nobilis et blandi carminis auctor eris.
Et matura tuis aetas ubi venerit annis
A magno lauri Caesare serta seres.
Dixit: et en magnos sibi conciliavit honores
Posthius, et laurum Caesare dante tulit.
Nempe artem comitatur honos: plectra aurea Phoebi
Quis demens lauro digna virente neget?
Culte tuo Vates applaudo laetus honori:
Cum Phoebo et magno te love Caesar amet.


page 206, image: s462

Laurentii Finkelthusii.

Cum tua legisset, Posthi, miratus Apollo
Carmina, quae tinxit blanda lepore Charist
Huc, ait exclamans, Musae properate frequentes,
Consilii sociam causa requirit opem.
Convenere Deae: mox facta silentia rumpens,
Ore prior tales edidit ipse sonos:
Ille Poetarum splendor, mea Posthius aura,
Et vestrum pariter Posthius ille decus,
Dicite Pierides quonam donetur honore:
Virtutem magnam praemia magna decent,
Sic Phoebus: contra sic Phoebi turba Sororum
Contulit in versus verba relata duos:
Laurus amica tibi, donetur Laurus amico,
Vatibus et Vatem debita serta beent.
Annuit: et nexam lauri de fronde coronam
Imposuit capiti Lauriger ipse tuo.
Atque ait: Ingenio cape praemia digna sagaci,
Ardua Pegasei gloria, Iane, chori.
Parnassis veluti non fulmine tangitur arbor,
Non horret Boreae flabra, minasque Noti:
Non aestate comas, non marcida frigore mutat,
AEterno gratae frondis honore virens:
Sic immota manens fixo fortuna tenore
Aspiciat nullis te variata malis:
Postera sic Vatem te noscant saecla: tuasque
Perpetuo laudes fama loquatur anus.

Christiani Egnolphi.

QUam tua iam pridem meruerunt tempora laurum;
Temporius, Posthi, non tibi danda fuit.


page 207, image: s463

Sic tibi Musagetae, vel mono iudice, in ipsas
Pierias cessit imperium, inque ducem.
Quam bene! quam caute! quam digne hoc numine nulla
Iactura est illic, iusta ubi facta mora est.
Laurigeri titulos meruisti et praemia dudum;
(Da veniam) titulum non ita forte Ducis.
Desine post alacrem stimulis urgere Veredum;
Ventum est, quo decuit, metaque tacta tibi est.
Fallor? an hoc (quamquam data serius) omine laurus
Et bene mature est nec data sero tibi?

Iohannis Lambini.

ACcipe quae divum tibi concio serta paravit
Vates pro numeris et pietate tua.
Illa tibi faustosque dies, facilemque precatur
Caniciem, et vitae mollia fata tuae.
Accipe, et e numerisque tuis, et Apollinis arte
Immortale tibi quaere tuisque decus.

In Symbolum et Insignia Iohannis Posthii, diversorum carmina. Hadriani Iunii Medici et Poetae clariss. [Abbr.: ?]

QUod celerem referas cognomine docte Veredune
Posthi, crede mihi, non ratione caret.
Nam Vati rapitur sic concita Musa, labores
Victuros genio qui velit esse suos.
Quid? quod Apollinea non fis postremus in arte.
Qua surgit studiis inclita fama tuis.
Posthuma dein veniet nocui caritura venene
Livoris quae te gloria ad astra vehet.

Adami Siberi Poetae celeberr. [Abbr.: celeberrimi]

PEgasus ingenii vis est; ad summa volantem
Sidera quae castum Bellerophonta vehit.


page 208, image: s464

Huic gerat in clypeo similem cum Posthius, alta
An dubites doctum quin super astra serat?

P. [Abbr.: ?] Melissi Schedii P. L. [Abbr.: ?]

FAllitur, Anoii super alta cacumina Pindi
Vatibus aequalem qui putat esse viam:
Non nisi quisquis amat Musas, et amaturabilis,
Difficilem facile scandit agone locum.
En quo vix aliis pedetentim repere fas est,
Posthius admisso currere gestit equo.

Eiusdem Dialogus.

Quo properas, Posthi, celeri raptate Veredo?
Ad fluviolos Charitum.
Ecquid ibi facies? loturus et ora mannusque.
Cur ? bibere Pierios
Dignior ut possim latices. Et postea? Phoebi
Scandere sacrata inga.
Quorsus? Apollineam vaster anticipare coronam.
Sed quid opus est nimium
Praecipiti nisu? Labor improbus omnia vincit.
Buccina, age, quid sibi vult?
Hac signum metae cano. Quis fert praemia cursor?
?????

Iohannis Lauterbachii P. L. [Abbr.: ?]

VEctus equo pensum cursor ceu publicus urget,
Dulce nec incassum tempus abire sinit:
Sic quod opus facto, multas ne differ in horas:
Commoda non repeti quae fugit hora potest.

Nicolai Rudingeri.

Nil bene distuleris quod sit fecisse necesse,
Esse vetat longas res peragenda moras.


page 209, image: s465

Sic iter assuetus levis accelerare Veredus
Currit, et hortantem non remoratur herum.

Eiusdem.

Res agis? assiduus nil differ; rebus agendis
Saepe ferunt minimae maxima damna mora.
Pellaeus iuvenis domiti caput esset ut orbis,
Cunctantes Marti noluit esse manus.

Eiusdem.

Sedula apis flores, formicaque sedula aristas,
Haec aestaete, illa at vere tepente legit.
Siv ubi tempus erit, rebus fac sedulus instes;
Est opportuna falce secanda seges.

Iohannis Lambini

Quo non sedulitas penetrat? quid cura labori
Iuncta negat? quae non damna dedere morae?
Tolle moras igitur, caeptoque insiste labori;
Dulcis erit palmae gloria, dulcis honos.

Gerhardi Falkenburgii Noviomagi.


[Gap desc: short poem]

Sebastiani Fridelii.

MAgnus Alexander totum quibus artibus orben
Vicerit exigua concomitante mora,
Quaesitus, Cunctans nihil, arma sed acrius urgens
Semper, ait, victor Marte favente sui.
Omnia sic animo prius excutienda sagaci,
Quam coeptum monuit perficeretur opus.
Scilicet exsuperat magnas mens provida vires;
Magna sed et parvae damna dedere mora.


page 210, image: s466

Et properasse nimis nocet, et nocet esse moratum;
Qui medio currit tramite, tutus erit.
Omnibus in rebus res est occasio prima:
Hanc quisquis numquam negligit, ille sapit.

Nicodemi Frischlini, Com. Pal. et P. L. [Abbr.: ?]

UT celeri fertur loca per longinqua Veredo
Qui fi stina suo nuntia portat hero:
Alipedisque putem cursu quatit undique campum,
Et cornu adventus signa dat ante sut:
Sic bonus ingenii velocis Posthius arte
Pervolat, et nullas nectit in orbe moras.
Sive manu medica tentat depellere morbos,
Tardatam nulli protinus addit opem.
Sive velit celeri deducere pollice carmen,
Carminis incedit pes pedis instar equi.
Utque suos apte sonipes celer implicat orbes,
Sic Posthii versus convenienter eunt.

Henrici Petraei Herdesiani.

FOrte meum, Posthi, nuper spatiatus ad Alnum,
Publica lugubri dum mala voce queror.
Vota mihi, laurumque tuam, clypeumque decorum
Nuntius, et ?????
Vique manum, gemmamque tuam, doctumque libellum,
Et cultae video carmina mentis opus:
Certa meae requies, medicinaque grata querelis
Reddita, tristitiam duraque fata levat.
Nam tua sufficiens animo facundia vires,
Non sivit curis amplius esse locum.
Quae vero satis apta tibi, quaedentque digna
Rescribam numeris eloquioque tuo?


page 211, image: s467

Carmine qui pariter docto, pariterque medendo,
Tot modo cum vitiis aspera belia geris.
Qui mentes errore levas, et corpora morbis,
Exemploque rudes ingenieque doces.
AC brevis ignaros vitae, mortisque futura,
Praeceps innocuas fortius ire vias.
O utinam plures incendia publica tecum
Sedent, et curam posteritatis agant.
Vidi ego saepe senes, vidi puerosque, virosque
Grandia letalis damna tulisse morae.
Scilicet ut pennis animoque nigerrimus ales
Cras album crassa se sore voce sonat:
Nec tamen ingenium mutat, pennasue, sonumue,
Sed cunctator idem cras sonat, atque manet:
Sic quisquis niger es, pravae quicumque morande
Delicias vitae desidiosus amas:
Et tua semper iners in crastina seria differs,
Aptum teque magis cras fore semper ais:
Cras et idem dices, et eris: rebusque gerendis
Cum non sis hodie, cras minus aptus eris.
Si quis amat, turpemque suis fovet ossibus ignem,
Alea si quemquam foeda merumve tenes:
Nec cito principiis obstat, vitioque recenti,
Sed pravae causas invenit usque morae:
Nulla salus ille: nulla revocabitur arte;
Tollitur huic nulla flebile vulnus ope:
At si quem innet in cunctos inquirere, si quis
Praesentis index temporis esse velit:
Censuerit plerosque gravi torpere veterno,
Et pestem patriae nobilis esse moram.


page 212, image: s468

Sed tu Musarum sacra per con munia, Posthi,
Perge tuo rapidum subdere calcar equo.
Ignausque ciens cornu, properare morantes,
Virtutisque viam fortius ire iube.
Sic tua florenti decorentur tempora lauro,
Sic tegat ornatas pulchra corona comas.
Dignatus numquam morietur gloria facti,
Materiam docilis sed dabis ingenis.
Ergo ita communi praebe monimenta saluti;
Non meliore decus quaeritur arte. vale.

Andreae Mergileti Franci.

Dum proprium urget opus sectatus Apollinis artes
Posthius, haec celebri nomine signa gerit.
Sedulitas nullos fugit indecessa labores,
Neloperis seram reicii inque diem.
Hoc qui fertur equo celeri, has qui laxat habenas,
Hunc numquam cursus paenituisse potest.
Perge tuum stimulis, Posthi, exagitare caballum;
Bellerophonteo nomine clarus eris.

Iohannis Sambuci Medici et Poetae clariss. [Abbr.: clarissimi]

Nil
[Gap desc: 2 words]
peragit mandata, refertque.
Qui subito raptus praepete fertur equo.
Impedit excitum mora nulla, labore quietem,
Permutat, capto consilio urget iter.
Dedita mens caelo, sequitur, pietatis amore,
Quae sunt aetherei iussa parentis opus.
Deinde suas promptu meditatur, quas tenet, artes,
Officio indulgens, noxia quaeque cavet.
Cetera quae ambitio cogit, cumulatque clientes,
Posthius haud curat, vana ?????


page 213, image: s469

Andreae Ellingeri, Medici et Poetae clariss. [Abbr.: ?]


[Gap desc: 2 words]
, tua Posthi lymbola, laudo:
Nil melius fingi, nil pote dexterius.
Vicit Alexander Persas, fregitque Darium,
Pompeium Caesar,
[Gap desc: Greek]

Praecipiti velut ipsa volans occasio cursu
Destituit lentos commoditate sua:
Sic ubires poscit, poscunt tempusque locusque,
Res age; dant parvae maxima damna morae.

Nathanis Chytraei, viri clariss. [Abbr.: ?] et Poetae optimi.

QUid sibi vult cornu? quid eques properante Veredoe
Quid scriptum in clypei margine, Tolle moras?
Fallor? an ingenuum designant ista Poetam,
Qui cupiat Musas labe carere suas?
Nescit adulari Vates bonus: acer idipsum
Vel Regem excutiens tergore, nescit equus.
Cornicen in latebris caelari nescit opacis:
Nescit idem Vatis non tumulanda chelys.
Urget opus sonipes, coeptisque laboribus instat,
Pergit et admetam sedula Musa suam.
Scilicet ista tuos, Posthi clarissime, mores
Ingeniyque notant vimque decusque tui.
Sis felix, nostrique novum cape pignus amoris,
Iure etiam patrium propter amande solum.
Nam me vitiferos spectans Mencingia colles,
Te Germershemium non procul inde tulit.
Sis felix, nec te quatiat, nec sternat euntem,
Sed tuus optato tramite currat equus.

Gregorii Bersmanni Poetae celeberr. [Abbr.: ?] Professoris V. L. [Abbr.: ?] in Academia Lipsensi.

OMnia sig figmentis involuere docta vertustas
Alatum finxit Bellerophontis equum.


page 214, image: s470

Cuius percussu pedis emanavit in auras
Qui sacra Pegasidum proluit ora liquor.
Scilicet ingenii vis est haec otior alis,
Cursibus et rapidio otior acris equi,
Pectora qua Vatum stimulis agi tota calescunt,
Ac caelo gaudent liberiore frui.
Quae tua nunc etiam versat praecordia, Posthi,
Sublimemque sacro vertice tollit humo.
Unde volante nitet clypeus tibi iure Veredo,
Symbola quem cursus accelerare iubent.

Aliud.

Persia placat equo Phoebum: quod victima velox
Credatur celeri rue litare Deo.
Armis gaudet equi cognominis inclitus arte
Phoebe tua consors Posthius atque lyrae.

Et rursus.

Vitae summa brevis, modus est longissimus artis,
Quod veri Cous praegravis auctor ait.
Expedit ergo moras incidere protinus omnes;
Quod tua nos, Posthi signa, quod arma docent.

Eiusdem.

Occipiti calvo est Occasio: Posthius ergo
Hanc ut prendat, equum strenuus urget eques.

Aliud.

Fronte gerit crines Occasio: Posthius illos
Aerepturus equum calcaribus impiger urges.

Aliter.

Occipiti calvo est occasio crinibus hanc ut
Prendat, equo fertur Posthius absque mora.

Et rursus.

Fronte capillata est occasio. Posthius illam
Apprensurus equo ruit obvius, et quatit armos.


page 215, image: s471

Pauli Fabricii Med. [Abbr.: ?] et Mathematici Caesarei.

IUsta gerendarum dum captat tempora rerum,
Tempore nil umquam posteriore gerit
Posthius. hinc sanctas sectanti et Apollinis artes
Palmam mature Pallas amica dedit.

Nicolai Steinbergii, Poetae laureati Caesarei.

NUlla tuas dotes poterant insignia, Posthi,
Clarius armigero significare typo;
Quam quod in hoc clypeo per saxa, per invia tesqua
Alipedem cursor strenuus urget equum.
Corniculoque canens portarum claustra velaxat,
Longa nec abrumpit nox properantis iter.
Praepetis in versu vis ingeniosa, caballi
Instar habet; cornu, metra canora notat.
Dextra licet properet, mens est velocior illa,
Et canor Aonius pectora maesta levat.
Namque tuas sonipes vebit in modulamine Musas
Stirpe Medusaet progeneratus equi.
Nec medicina deest numeris, qua corda rigantur,
Et laxant clausos exhilarata sinus.
Quot Vates Posthi post te divine relinques,
Nasonis tecum qui gradiuntur iter?
Fac rapidum exagites multumque diuque Veredum.
Inviaque inceptis sit via nulla tuis:
Postmodo quo Vatis complura poemata, Posthi.
Posthuma posteritas post tua fata canat.

Danielis Hermanni Borussi, S. Caes. Maiest. [Abbr.: ?] in Camera aulica a libellis.

DIsposito quid cursor equo volat? oreque pleno
Buccinat? in clypeo signa quid estanotant?
Per loca quaeque volant resonantia carmina, Posthi,
Afflat Apollenea quae tibi Musatuba.


page 216, image: s472

Michaeae Ubiseri Silesii, P. L. [Abbr.: ?]

DOctus in Itabcas abiturus Posthius oras
Quaerebat celerem, quo veheretur, equum:
Sensit ubi Phoebus, prognatum monte Veredum
Aonio Vati donat habere suo.
Atque ait: Hoc Latias proficiscere laetus in oras,
Et pete selici Gallica regna pede.
Post Antuerpiacam propere te confer in urbem
Quam vitreis lambit Scaldis amoenus aquis.
Interea meriti tibi decernentur honores,
Crescet et in thalamos uxor itura tuos.
Fecit et in longas rem non male distulit horas
Posthius, admisso dum volat acer equo.
Nec caruere fide summi praesagia Phoebi,
Sicut id eventures probat ipsa suo.

Christiani Egenolphi P. L. [Abbr.: ?]

QUalis eques, Posthi, raptus volitante Verede
Perque solum vehitur, perque fluenta salt;
Haud aliter faciles simul et sectare Camenas,
Nec Phoebo praestas inferiora tuo.
Euge Deum soboles: uno tibi vertice clausit
Munera rectoris Iuppiter ambo tui;
Ut medicus pariter possis audire, sacerque
Vates, laudandus nomine utrinque pari.
Symbola conveniunt rebus. Sic praemia cursor
Ille tuus
[Gap desc: GR]

Eiusdem.

Otia laude carent: comes inclita fama laborum est:
Hoc docet admisso Posthius acer equo.
Fama indefessas operas illustris honorat,
Hoc cristae, cornu, laurea serta docent.


page 217, image: s473

Iohannis Guilielmi Lubecensis.

Posthi, dulce decus novem Sororum.
Posthi, cui medici politiores,
Adsurgunt medico politori:
Ultro cui, cithara lubente, Vates
Summittunt numeros bono Poetae;
Gratias tibi, quotquot usquam et usquam,
Dico, quod lepidum meum libellum,
Semper Mnemosynon tui libellum,
Non cultis modo versibus decorum.
Verum insignibus et tuis superbum
Cupisti magis et magis placentem
Mea saepe manuteri, legique.
O insignia nobilis Poetae
Rara, Iuppiter, et sereniora!
Ut vos exuviae oscinis secundae,
Plumae tergeminae, lubens adoro!
Ut te buccina! quae ministra Phoebi
Doctrinae et genii beata dona
Late notificas canore vasto, et
Didis postgenitum omnibus, quot umquam
Musas suspicient, Apollinemque.
Et tu laurea frontium corona
Doctarum, o hederae soror gemella.
Ut insignibus optimi medentum
Pulchre convenit, optimique Vatum,
Frons tua exitium mali veneni,
Frons tua emeritae quies Camenae.
Tu vero in medio citate campo
Qui venare decus perenne, Posthi.
Et laudem omnibus a bonis perennem,


page 218, image: s474

Cornu perpete personans, quod omnis
Praesens audit, et insequens nepotum
Surrectis bibet auribus propago.
Macte insignibus, ingenii polita
Veris testibus, aureaeque mentis,
Virtutum et studii severioris,
Et meri indocilis tuae Camenae.
Macte his dotibus et meos phaleuces
Sudanti calamo modo exaratos
Male atque illepide, meos phaleucos
Lubens suscipe, qualecumque munus,
Mei Mnemosynon fidele amoris,
O novem decus unicum Sororum.

Eiusdem.

Rex Macedum magnus, totum quo vinceret orbem
Quaerenti, retulit.
Et noster famam molitus ad aeviternam
Posthius acri animo lymbolon ursit idem.
Fallor? an ut regem non spes frustrata fefellit,
Posthiades vote sic quoque victor ovat?

Nicolai Reusneri I. C. et P. L. [Abbr.: ?]

CUnctator cavet esse piger, qui vult sine damne
Immensas subito pervolitare vias.
Qui cupit optatam studiis contingere metam,
Cunctator caveat non secus esse piger.
Praesertim Phoebi iuga qui vult scandere celsa.
Pegaseo properet, si licet, usus equo.
Cunctantes Mars odit, Apolloque: magna gerendi
Praecipita tempus, magnus ut esse queas.
Nam mora dam nosa est: totis incumbere remis
Praestat, et admisso subdere calcar equo.


page 219, image: s475

Sic,Nil distuleris, inquit tuus ecce Veredus,
Posthi, Pieria qui petit astra via.
Iamque tibi Phoebus cum Musis obvius ultro
Pocula Castalia plena ministrat aquae.
Et tua iam cingit Parnasside tempora lauro:
Et metae signum buccina laeta canit.

Francisci Modii Brugensis.

O Fortunatum te, o terque quaterque beatum
Prae reliquis, Posthi, quos tuus ardor agit.
Tu cunctam emensus cursu Permessidos oram
Pegaseo. Musarum abdita victor inis.
Nos viles animae Parnassi sub pede montis
Sicca tepente aegre tingimus ora vado.
Non tamen invideo, faveo mage laudibus istis;
Tu modo, mi Posthi, quod facis usque face.
Nec te deficiat stadio decurrere eodem,
Qui reliquos superas, te quoque dum supera.

Iohannis Metelli Sequani, I. C. [Abbr.: ?]

LEgerat, ut perhibent, Posthii divinus Apolle
Carmina, Musae etiam, tergemmaeque Deae;
Suspexere novem, mirantur tresque Sorores,
Ut cithara illa sonat pulcher Apollo sacra.
Mox haec:O Posthi, hanc Lauri tu sume coronam,
Quam tibi nos lymphis sparsimus Aoniis.
Hinc Caesar donavit equo: dixitque, Triumphe
Pegasus hic, te equitem, docte Poeta, serat.
Insilit: at cernens Pigros subsistere Vates
In triviis, cornu personat; Ite viam.
Hac ter est, patet hac virtuti gloria nostrae
Hac, duce me, celeres currite; meta prope est.


page 220, image: s476

Inde venit, Posthi. meritae tibi fama coronae;
Inde tuum clypeum pervolat acer equus.

Christiani Egenolphi P. L. [Abbr.: ?]

UNgula quos colles quatit illa animosa Veredi
Ad vocem hor tantis gnava volare tubae?
Pronus ad Aonios equitem rapit impetus amnes.
Quas cristas galeae promit equestre caput?
Dona Deum assiduos comitari iussa labores,
Vati Caesarea dona parata manu.
Ecquis ea indeptus? Phoebi assecla Posthius. At qui
AEmathia ????? lege ?????

Iohan. [Abbr.: ?] Ortelii Cycnocomaei.

QUid hic aeripes monet Veredus?
Gressu dum propero quatit salebras
Viarum? omnibus esse transeundum,
Vitae quiterimus laboriosum
Tramitem dubiae. Quid instat uncum
Cornu? nam vigiles oportet esse,
Tempori officia et suos labores
Qui praestare volunt. Quid acre calca
Subdit? scilicet ingenI vigorem, et
Cursus adiuvat asperos honor, spes
Praemii. Anne quies negatur omnis?
Mutuas ut agunt equi vices:hic
Subiugum rapitur, solutus alter
Sudores comites laboris halat,
Et vias meat idem utroque cursor:
Alterna quoque credo disciplinas
Urgendas vice, nilque differendum.
Supremo quid habent loco volucres
Pennae? nempe vehant per aera, omnem


page 221, image: s477

Qui nil distulit, et viris celebrem
Reddant omnibus, ac polo reponant.

Iohannis Lundorpii.


[Gap desc: short poem]

Richardi Hemelii.


[Gap desc: poem of 10 verses]


page 222, image: s478

Varia diversorum Poetarum ad Iohannem Posthium Carmina. Iohannis Bottherii Pedemontani.

LAudem habuit geminam Phoebus: nam et tollere morbei
Novit, et in certos cogere verba pedes.
At procul aether eum sese intulit ille sub axem,
Aut periit, si mors vincit iniqua Deos.
Fundere quis versus igitur, quis pellere morbos
Arte sacra poterit? quis modo Phoebus erit?
Nullus erit, veltu, Posthi clarissime, nobis
Phoebus eris: nam tu nomen virumque geris.
Tu potes afflictis febres depellere membris,
Tu potes Aontis plectra ciere modis.

Eiusdem.

Quid carmen, quod Bottherii testetur amorem,
Quaeris? amor nullo carmine verus eget.
Quisquis amat, sese totum condonat amate.
Do mea meque tibi, da tua teque mihi.

Iohannis Passeratii Galli.

AUgurio est, citharaque, herbisque, arcuque decorus
Socratis custos, summus Apollo Deum.
Augurium demas, humerisque sonantia tela,
Posthius e Phoebo iam tibi factus erit.

Eiusdem.

Men' falsas voces verte imponere rebus,
Aus tantam flammam posse latere putas?
Veronae Vati sic Lesbia dicta, Tibullo
Posterior Nemesis, Delia cura prior.
Dicta Corinna tibi Naso, Galloque Lycoris,
Doctaque Romano Cynthia Callimacho.
Nec tamen exemplo veterum, nec moribus utor.
Gaudet enim vero nomine verus amor.


page 223, image: s479

Cum me vult notum, Posthi, dolor edere nomen,
Unica nata meis est Catharina malis.
Hanc video in somnis, hoc uno torreor igni,
Hac una miserum morte perire iuvat:
Hac facit ingenium nobis, hac Pieris una est.
Hac sine muta meae surdaque fila lyrae.
Vel Blandina igitur, tua lux, Catharina vecetur,
Vel nostris nequeat notior esse modis.

Eiusdem de suo Catullique Passere, eidem Posthio.

Passer Catulli melle tinctus Attice
Meone cedat Passeri?
Coruis Aedon, atque rauco cederet
Olor canorus Anseri.
Apud peritum sed probatus Iudicem
Hoc esse posset gratior:
Nisi ille qui me caecus occaecat puer,
Tuis noceret sensibus.

Idem ad Ioh. [Abbr.: ?] Posthium Lutetiam Parisiorum proficiscentem.

Hac ergo invisa sum permansurus in urbe?
Cumque meis curis aspera fata traham?
Moenia tu cernes Paridis de nomine dicta,
Quae vitreus liquidis Sequana lambit aquis.
Florentes cines armisque togaque videbis,
Et semper laeto rura beata love.
Turba frequens populi, caeloque minantia tecta,
Luminibus venient omnia grata tuis.
Ecce resurgentes iam tam miraris Athenas,
Ecce tibi in Gallo Roma renata solo.
Te quoque iam felix est magna Lutetia, Posthi,
Nostra dat eximium sed Catharina decus.

Biturigibus Gallorum.


page 224, image: s480

Antonii Contii I. C. [Abbr.: ?]

Non te carminibus, non herbis vincit Apollo,
Relicet in Medica primus, et Harmonica:
Nam potes auctorem his rebus laudare priorem,
Larga qui fundit munus utrumque manu.

Hadriani Iunii Medici.

MUtatas quamquam species tu carmine pangas,
Mutari nolim foedus amicitiae:
Quin sanctum maneat, clavo fixumque trabali,
Quod queat illaesum solvere nulla dies.

Nicolai Rudingeri Pisovernatis.

HAusit ubi primum vitales Posthius auras,
Ad ripas, populis Rhene superbe, tuas:
Ingenium Pallas dedit illi, Gratia mores,
Calliope numeros, doctus Apollo lyram:
Blandaque formatrix nativae Suada loquelae,
Nectar eis linguam tinxit in ore favis.
Namque puer virides aevi provectus ad annos,
Et Latia, et didicet verba Pelasga loqui.
Insuper, et Thuscam, Gallamque, et Iberida linguas
Maternis patrio iunxit ab orbe sonis.
Scrutatusque sacros Musae Phoebique recessus,
Carminis atque herbae nomen ab arte tulit.
Felix linguarum qui sex idiomata calles,
Et terris, Posthi, commodus arte tua es.

Pauli Melissi Schedii, P. L. [Abbr.: Poetam Laureatum]

Posthi candide, si quid universo
Usquam sub Iove pluris aestimandum,
Quam gemmae, nivei vel uniones,
Aut quicquid pretiosius vel Indi
Vel mittunt Arabes, fretumque rubrum,


page 225, image: s481

Ipsa amicitiae fides profecto,
Sacrosancta fides, inanis expers
Fuci, fraude mala carens et astu,
Longe pluris ab optimis quibusque
Censeri pretiosiorque debet.
In terris tamen illa rara valde est.
Non caste nisi, non nisi pudice
Conservanda: prius nigros olores,
Candentesque sit invenire coruos
Minor poena. colamus ergo, Posthi,
Hanc iunctis animis fidem, parique
Alter alterum amore prosequamur,
Crabronesque vagos, nigrasque vespas,
Qui concordibus obstrepunt Poetis,
Nil curemus: ut invicem frequentes
Rauco murmure misceant susurros,
Rosinam tamen et mei libelli,
Blandinamque canent tui libelli,

Caroli Hugelii I. C. [Abbr.: Iuris Consulti] Propempticon.

QUos patria, atque eadem studiis aequalibus aetas,
Quos pia constanti iungit amore fides:
Non hos immutat tristis fortuna, nec illa
Quae perimit salva corpora mente dies.
His equidem solor, Posthi dulcissime, verbis
Corda sodalitio non satianda tuo.
Noscere dum varias tua te prudentia gentes,
Et iubet augustum carpere laudis iter.
Qua Venetas Leo iactat opes: qua munere Phabi
Floret in Aemiliis Felsina docta iugis.
Et qua Roma potens veterum monumenta Quiritum
Monstrat honoratas Tybridis inter aquas.


page 226, image: s482

Et qua Mompelium totam amoenos excolit hortos,
Paeoniasque sinu divite fundit opes.
Quaque Ararim Rhodanus spumantibus excipit undis,
Quaque rigat laetos Sequana clarus agros.
Et qua magnificas Scaldis pater alluit urbes,
Qui populis affert commoda multa suis.
Interea quoties grato sub tegmine lauri
Sacrabis Clario dulce poema Deo:
Aurea fac memoren subeant certamina mentem,
Nos inter fuerant quae celebrata diu:
Aonios postquam tentavimus edere cantus
Ad fortunati litora culta Nicri,
Hic ubi Lotichio quivis sub iudice laudu
Ausus erat dominae commemorare suae.
I felix, valeasque diu, carissime Posthi,
Hugeliique precor sis meneor usque tui.
Ipse ego te nomenque tuum celebrabo vicissim,
Si mea Musarum pectora tangit amer:
Donec, quod cupio, nutu sancta Deorum,
Nos iterum patria iungat in urbe dies.

Iohannis Langii Silesii, Medici clariss. [Abbr.: ?]

VAde bonis avibus Latium visurus amice,
Atque Machaonia doctior arte redi.

Iohannis Lauterbachii.

Tam bene quod, Posthi, Venerem depinxit Apelles.
Fertur ei nudo corpore visa Venus.
Quod vero sapiunt Venerem tua carmina, crede
Cognita quod tibi sit, non modo visa, Venus.

Erasmi Ligsalzi Augustani.

MUsae blandiades, lacrimas iam fundere tempus,
Posthius Hetruscos linquit amatus agros.


page 227, image: s483

Quis nunc blanditias gratas et carmina dicet?
Carmina quae vestrum nomen in astra ferant.
Non alius laudes vestras cantare peritus
Est magis, et doctis vos celebrare modis.
Forsitan ingratae non respondistis amori;
Sic meliora sibi quaerere fata cupit.
Felices o si tali contingat alumno
Vobis perpetuo tempore posse frui.

Senis Hetruriae.

P. [Abbr.: ?] Melissi Schedii, P. L. [Abbr.: ?]

UNus inest utrique animus, mens una, cor unum,
Unae fides, unum foedus, et unus amor.
Aut mihi vivendum, qua tu regione moraris,
Aut tibi vivendum, qua regione moror.
Accola sed patrii vetor esse domesticus amnis;
Accola tu Nicri, quum libet, esse potes.
Vive meoque loco Moeni cane flumina, supplens
Celtis et Hutteni Lotichiique vicem.
Interea alterutrum me recreet, ipse ego quod sum,
Alter tu, Posthi, tu quod es alter ego.

Iohannis Lauterbachii.

VIta hominum, scena est, et ludus: ludere, posthi,
Disce iecis cur as, tristia disce pati.

Eiusdem.

Quis tantum Posthii libris inspirat amorem?
Corda movens culti carminis unde lepor?
Ipsa Gnidum caelosque Venus fortasse reliquit,
Inque tuo legit carmine clausa locum.
Non modo sola Venus, se iungit gratia Suadae,
Et Charis, e cuius nomine nomen habes.
Hinc amor, hinc lepor, hinc quoque gratia carmina, ares
Q vod sic lector es allicis, et specie.


page 228, image: s484

Heliae Corvini, I. C. et P. L. [Abbr.: ?]

ACcipe Sincerum, Posthi sincere, Poetam.
Ut numeris, animo convenit ille tuo.
Germanos mecum, Lavinaque iugera venit,
Inde comes tecum Gallica regna petet.
Fallor, an exclamas, Per te gratissime Vates,
Nomine Coruini gratior esse potes.

Iohannis Lauterbachii.

Posthi candide, candidis serene
Par candore animi tui columbis,
Carmen quod mihi liberalitate
Nuper candidus ex tua dedisti,
Non tantum semel atque bis, sed ipsum.
Imo plus puto millies relegi.
Hoc desiderium meo reliquit
Tantum pectore, nil amice Posthi,
A Diis ex animo quidem benignit
Ut possim magis et magis precari,
Quam tecum lepidos amoris festus
Alterno recitare saepe versu;
Quam tecum gelido levare fonte
Molli gramine frigida sub umbra
Exarente gravem sitim palato,
Quam Phoebus tenero novem Dearum,
Ardentissimus igne concitavit.

Eiusdem.

Nil homini quicquam medica pretiosius arte,
Qua nescit fragilis vita carere, datum.
Aut pellit morbos, aut vires sufficit agris,
Aut herbis coram monstrat adesse Deum.
Hanc igitur, Posthi, dum sedulus excolis artem,
Grata facis mundo, grata facisque Deo.


page 229, image: s485

Melissus De Blandina Posthii et Creusa Rudingeri, Ad Andream Voitum Rineccum, Eq. [Abbr.: ?] Francum.

QUas ego fatali succensus amore Rosinae
Vulgavi teneras, Voite, sine igne faces;
Sum rudis illarum plane, mea vita vel unum.
Visa mihi numquam figere suaviolum.
Posthius expertus Blandinae coniugis ignes;
Casta Rudingeri flamma Creusa fuit.
Felices ambo, felix ego: sicut amicam.
Hic habet, ille habuit, mox et habebo meam.
Id superi faxint: tum, ceu compacta sodales
Unanime gerimus pectora trina fide;
Iunctae ibunt una Blandina, Rosina, Creusae
Per triplices mandi, non sine laude, situs.
Fallor? an ut vester es miratur Roma, novorum.
Mirator Vatum sic novus orbis erit?

Nicolai Rudingeri.

ANte tuos, Posthi, meditabar adire penaetes
Annua quam nati lux foret orta Dei.
Verum me captum pedibus, lectoque iacentem.
Invisa tenuit dira podagra mora.
Quin miser, et totus mihi lamentabilis ipse
Corpus adhuc maeste debile verso toro.
Et modo difficiles traho pectore suspiratus,
Effusis gemitus do modo cum lacrimis.
Nec mihi fas Musis savum lenire dolorem,
Paestat et ingenie vim facit ille meo.
Scilicet haec hominis vita fungentis imago est,
Hac via quae Stygiis dura propinquat aquis.
Quod si fata tamen me sic extrema vocabunt,
Nec dabitur vultus ante videre tuos:


page 230, image: s486

Pone meo saltem tumulo breve carmen, ut olim
Constet amicitiam me coluisse tuam.
Cetera Diis mando, valeas, valeatque Melissus:
Vos etiam exuto corpor, mente colam.

Melissi ad Iohannem Plagium [(reading uncertain: one letter erased)] Med. [Abbr.: ?]

TErribilem vicit, monstrum furiale, Chimaeram.
Pegaseo insidens alite Bellerophon.
Posthius invectus Galiar di tergore fortis,
Contudit infor mi gutture barbariem.
Durus uterque labos, utrivaque ut durior, Hagi,
Portenti rabies exitiosa fuit.
Sed quo deterior Lycia peiorque Chimara
Barbaries Musis plurima damna dedit.
Posthius hoc noster melior (nam commoda Phoebus
Sentit) et integrior Bellerophonte venit.
Glaucia si proles aeternum hinc cepit honorem,
Posthius aeterni plus quid honoris habet.

Francisci Modii Brugensis.

Sic te semper ament Musaeque, et Apollo, merentem,
Sic tu me toto pectore semper ames:
Ut me extra positus te, posthi docte, reliqui,
Primi melle tui pastus ab alloquii.
Quod Di utinam faciant saepe ut de nectare codem.
Ebrius assimiles auferat in furias.
Tunc ego nec metuam ingenus contendere nostri
Tempore, audaci nec dare vela rati.
Felices quibus hoc fas est, immo immortales:
Me miserum, hos inter cur ego non numeror?


page 231, image: s487

In patrum Blandinae uxoris Iohannis Posthii.
[Gap desc: 3 words]
Andreae Ellingeri Med [Abbr.: ?] et Poetae clariss. [Abbr.: ?]

PHoebea radiis illustrante aethera puris
Lampade speratum lux tulit alma diem,
Qua, nonam tibi post, sterilis male credita, messem,
Quam nupta est, nonam denique post hiemem:
Enixa est sobolem fausto tua sidere coniux,
Dimidium o nostrae, candide Posthi, anima.
Tristis erat fateor vestrae bene mutua taedae
Copula, felicis dulcia coniugii
Pignora quod deessent, parvus neque luderet aulae
Dulce micans blando lumine Posthiolus.
At levat amborum curas, sopitque dolorem.
Certae propagandae spes modo facta domus,
Filiola insisetas teneris vagitibus aures
Non sine laetitia nunc feriente tibi.
Sunt ea divini, sunt argumenta favoris,
Non nisi munifici sunt ea signa Dei:
Qui sibi dilectos hoc dulci munere mactat,
Vatis Iessaei ceu lyra docta canit.
Nunc decet explicitis ambabus ad aethera palmis
Supplice caelestem voce rogare patrem,
Seruet ut incolumes lassam enitendo parentem,
Mellitamque tori primitias sobolem.
Detque ut ab una stirpe sata felice frequentes
Atque aliae atque aliae prosiliant oleae.
Sic erit ut natos inter mediusque nepotes
Hinc avus, inde pater gaudia plena feras.

Aliud eiusdem Ellingeri, ad eundem Post. [Abbr.: ?] Carmen.

DIva tuae, Posthi, favit Lucina maritae,
Et partum iuvit stella benigna Iovis:


page 232, image: s488

Sic aliquis praeeunte nihil nisi apolline scribens
Posthiados dominae fausta puerperia,
Sera licet, novies praelatae at tempore taeda
Lucifluum Phoebus cum peragravit iter;
Et voce et calamo excepisset, multaque inepte
Vovisset laribus tura cremanda piis.
Ne mihi quem morem quisquam persuadeat auctor
Relligio induxit barbara, ut hunc imiter.
Nam pietas prohibet, vetat aurea regula christi,
Quaeque huic acceptos nos facit esse fides.
Unigena aeterni Patris, tibi gloria honosque
CHRISTE, tuo partus numine prosperabit.
Quaeque diu vitam tristi sine prole puella
Traxerat, illa tue munere facta parens.
Exhilaratque virum, et maerorem in gaudia vertit.
Hinc dono grates laetus uterque canit.
Da precor incolumi nata gaudere parentes,
Perpetuumque bona prosperitate frui.
Tu facene morbi lactentis viscera tentent.
Lactantisue, alacer duret utrique vigor.
Tu Mariae natus, Mariam complectere natam.
Fontere nata tuo filia facta tua est.
Primiparae vires et robur suffice matri,
Plena iterum exactis mensibus ut pariat.
Plena marem pariat, patrii qui nominis hares
Daphnea cingat tempora docta coma.

P. [Abbr.: ?] Melissi melos ad Lunam in eodem partu.

NOctium regina, comes dierum.
Luna, quae nixu teneras puellas
Solvis, et vivos facis absque luctu
Gignere partus;


page 233, image: s489

O laboranti rudibus sub annis
Mitis affulgens, uterum relaxa
Posthiae, patremque diu cupita
Prole beatum.
Redde: si Vates Medicusque solem
Rite Phoebeis operatus aris
Et dies noctesque, tuo tuive
Fratris honori
Barbiton dignam numeris tetendit,
Teque verbena, viridique nardo
Cinxit; ast illi implicuit capillos
Fronde perenni.
Cui torum coniux sterilem relinquit,
Orbus est eheu pater, ante funus
Liberum, maestamque adolet sepulta
Matre cupressum;
Vota nequiquam geminans, precesque
Ad Deum frustra calidas refundens:
Nec dolor dispar, eademque Nympham.
Cura remordet.
Posthii Blandina ferax canatur,
Ut Rudingeri docilis Creusa, et
Nupta Frischlino, lepideque ridens
Suavia Vatis,
Pura cui nomen dedit amnis unda;
Unda Musaeo similis liquori;
Quo tuos persaepe soles Diana
Tingere vultus.
Ferte sacratas cito ferte lymphas
Mystici fontis, riguisque primum.
Editi fetus caput evolutum.
Spargite guttis.


page 234, image: s490

Mox et enixae genitricis ori
Cinnamum costive boni fragrantem.
Fumulum insuffite, pia precati
Voce salutem.
Vivat extento diuturna vivat.
Saeculo proles tua, laete Posthi;
Donec in celso veneranda Phoeba
Lucet Olympo.
Eia sic dicamus, et usquequaque
Prosperam partus referamus horam;
Menstruas Luna, memores, nihil dum.
Fallere metas.

In Natalem Mariae Posthiae Hendecasyll. [Abbr.: ?] Andreae Ellingeri. Pater loquitur.

Iesu christe hominum sator salusque,
Qui das et sobolem et pios parentes,
Vitae quique alimenta subministras:
Grates quam aveo maximas ago nunc,
Ac deinceps tibi agam, quod elegantem,
Donasti mihi filiam secundo
Partu coniugis et piae et pudicae.
Nuper maestus eram, negante dulces
Te rerum domino mihi et parente
Nonum pignora liberos in annum,
Lecti pignora nempe coniugalis.
Sic tentando soles pater tuorum.
Explorare fidemque spemque amicum)
At nunc gestio totus et triumpho,
Postquam pro patria benignitate
Dilectam solem mihi dedisti,


page 235, image: s491

Pignus legitimi decens amoris.
Te sancta veneror prece, invocoque
Integrum ut mihi gaudium hoc reserues,
Et qua prole meam domum beasti,
Praestes incolumem, et diu valentem.
Faxim, te tribuente mi favorem,
A primis tenera educetur annis
Ad cultum pietatis et bonorum.
Morum, virgo futura casta et exper:
Omnis nequitiae superbiaeque,
Spectari potius volens ubi ipsa
Rebus concio de sacris habetur,
Lascivas agitant quam ubi choreas
Mixti virginibus mares protervi.
Sic cum nupta viro vocationem.
Quam mater sua nunc gerit, subibit,
Toto pectore te colat, petatque
Se divinitus et regi et iuvari,
Et freta auxilio tuo insolentis
Fortunae superet graves procellat,
Ac tandem mare vecta per laborum.
Fervens fluctibus, assonante molli
Aura relligionis inferatur
In portum requiemque sempiternam.
Hoc concede precor mihi roganti,
Calitum bone rex benigne iesv.

De obitu Mariae Posthiae infantis suaviss. [Abbr.: suavissimae] Elegia Abeli Strasburgi, I. C. [Abbr.: Iuris Consulti]

Non mihi nunc veteres curae, privata ministrant
Quas mala, quas toties publica damna movent:


page 236, image: s492

Non fremitus Hecubae, Niobesque silentia cordi,
Tristitiae causam dant propiora meae.
Huc quia fama tuum, Posthi clarissime, luctum.
Attulit, affecto flebilis ore gemo.
Scilicet illa suae matris patrisque voluptas,
Coniugio soboles unica nata tuo:
Nunc cinis et vivo sine semine terra quiescit,
Et desiderium mortua triste parit.
Hoc commune malum premit, haec iactura fatigat.
Quotquot in hoc solis cernimus orbe iubar.
Non vita aeternum, non est fortuna perennis,
Parvaque praesentes alterat hora vices.
Non est aerumnis, non est data meta labori,
Et lux ingenti nulla dolore vacat.
quoties, multos sibi qui promiserat annos,
Illius in pr imo flore iuventa perit!
Cornua silvestri quae ponit bellua saltu,
AEtatis numerat tempora longa sua.
Cum cute praeteritum serpens vetus exuit avum,
Saecla novem cornix garrula vivit avis.
Nos vero caeli divinorumque capaces,
Conformes voluit quos Deus esse sibi:
Occiduae raro spatium declive senecta
Tangimus, et iustos mors venit ante dies.
Saepe quis haud morbis fractus, neque tempora canus,
In vivis hodie est, cras tumulatur humi.
Saepe quis incertum finit maeroribus aevum,
Saepe quis exiguo vulnere laesus obit.
Anacreon passam dum faucibus occupat vuam,
Spirituum clausas opprimit ore vias.


page 237, image: s493

Vatem,contiguum cui dat tilphosa sepulcrum,
Enecat epotae frigidus haustus aquae.
Quae priscis, quaecumque novis annalibus exstant,
Quae veterum tragicis dant monumenta sonis:
Tot dubios hominum casus memorare labor ant,
Et testem nostrae conditionis agunt.
Unde sed haec miseras subeant incommoda terras
Gentiles nullis edocuere libris.
Illius at nobis causa est manifesta ruina,
Per nos aerumnis libera facta via est.
Scilicet a primo quia degener avimus ortu,
Poena per humanum transit et ira genus.
Non est de vetito puerilis fabula pomo,
Numina non vanas proposuere minas.
Hei quantis luimus commissa piacula damnis,
Hei quantas lapsus per didit unus opes!
Tam male, femineo monitu deceptus Adamus,
De tota meritus posteritate fuit.
Sedquam suspirent, cunctis praefiniit aram,
Quidem se Christo principe nomen habent.
Hic tumule clausus tremefactum terruit orcum,
Reddidit et merito dona priora suo.
Hic tollens veteri contractam crimine labem,
Ad patrium revocat nos sua membra polum.
Huic natam, huic tantas, Posthi, committito cur as,
In nova qui praesens gaudia vertet onus.
Pellito turbato conceptum pectore luctum,
Restitui nullo vita dolore potest.
Exstinctae lacrimas, tumulos sua iusta dedisti:
Nilest quod pietas addere vestra queat.


page 238, image: s494

AErumnis premitur quicquid mortale creatur,
Communes aequa mente subito vices.
Rursus in antiquam rediget cum saecula sortem.
Nuntia quae venies iudicis hora Dei:
Tunc, quae concluso iacuit putrefacta sepulcro,
Illaesam carnem iusta reducet humus.
Nec ficta humanas demulcet fabula gentes,
Aurea quae quondam saecla futura canit.
Ut revirescenti reparantur gramine plantae,
Gratia ceu blandi veris amoena redit:
Sic nova prodibunt patefactis corpora bustis,
Queis inerit maior gloria, maior honos.
Interea quodcumque mali est, quodcumque timemur,
Non defectura mens pietate ferat.

De obitu eiusdem Mariae Posthiae, Laurentii Finkelthusii Lips. M. [Abbr.: ?] Elegia.

SI decet infantis cita funera fiere puellae,
Huius et infantis funera flere decet.
Si licet ad teneram lacrumas suspendere tumbam,
Haec etiam lacrimas sistere busta licet.
Elicit exiguus fletum dolor, abripit ingens:
Cura loqui patitur parva, sed aucta vetat.
Ah dolor, in superas genitam vix luminis oras,
Natalem summa pene sequente die,
Praecipitis perimit Mariam vis effera leti,
Ut sit quod digitis quinque levatur, onus.
Ab dolor, illa patris spes, et spes unica matris
Sic cadit, ut Phoebo cum fugiente dies.
Et decus optatum thalemi, serumque novennis
Coniugii subite funere pignus obit.


page 239, image: s495

Flectere nec potuit Lachesin vel pectus amare
Felle carens, vitae vel brevis hor a tuae.
Non formae vernantis honos, non membra tenelli
Corporis, aut matris vota precesque piae.
Parva queror: non fama patris virtusque probati,
Non labor, atque aegros docta iuvare manus:
Non versus resonare graves assueta Maronis
AEmula vox valuit sistere iura necis.
O dolor, o longo haud minuendus tempore luctus,
O scelus, o nulli parcere parca volens.
Sed quid ego vanis manes infesto querelis,
Incusans subitae fata severa necis?
Stat sua cuique dies, stat certi funeris hora,
Serius aut citius quae sua quemque manet.
At quoscumque Deus caros habet, ocius illos
Ad se immatura morte vocare solet,
Ne mala quae modo sunt, quae postera proferet atas,
Aspiciant oculis multa subinde suis.
Ergo tuos genitrix, et tu pater optime, questus
Ponite: nam iusti causa doloris abest.
Immatur a licet, tamen hospes debita caelo
Filia, nunc vitae saecla perennis agit.
Plurima praevertens leto mala, plurima verae
Laetitiae, et pacis commoda mille ferens.
Auguror, augurium Deus approbet, unica terne
Pensabunt superi pignore damna tori.
Et natae quod detractum est, genitricis ad annes
Adducient nentes stamina longa Deae.

Nicolai Rudingeri ad Io. [Abbr.: ?] Posthium Elegia.

NUper ut emensus Nemeaei terga Leonis
Erigonen altis Phoebus adivit equis:


page 240, image: s496

Lugebas dulci tibi parta e coniuge proles
Quod tristi in cunis funere mersa foret;
Nec posses illa transferre superstite nomen,
AEui ad venturi tempora sera tuum.
Non miror: quis enim patrem lugere vetaret,
Quem pius augendi nominis urit amoris
Hoc miror: quod nunc amissa prole repente
Dissimilis factus cerneris esse tui.
Nam quos ingenio peperisti divite fetus,
Iane, tuos intra supprimis ipse lares.
Sicque mori cogis: noli crudelia noli
Fata palam verbis dicere clamue tuis.
Quin prodire foras, serisque nepotibus illos
Commemorare tuum nomen in orbe sine.
Sic tua non ullo fama obscurabitur aevo,
Nomen et ingenii laude perenne feres.
Quae venit enatis, non est laus vera parentum:
Quae venit ingenio, gloria vera venit.

In Mariae Io. [Abbr.: ?] Posthii filiolae obitum.

Tam cito Posthiolam mors immatura Marillam
Praeripuit matri, praeripuitque patri?
Unica eras et prima hilarum quae cura parentum,
Supremis causa es luctibus et lacrimis.
At nihil heu lacrimis aut luctibus aegra levatur
Mens, desiderio crebrius icta tui.
Ocule mors antris haec gaudia. quid facis? usque
Ut superent luctus scilicet et lacrimae?
Quid ni? testis enim lacrima est, planctusque parentum,
Gaudia, quae sepelis, sola suisse sibi;
Donec mens longi saturata doloris, utrinque
Conficiat luctus, conficiat lacrimas.

Melissus faciebat Romae.


page 241, image: s497

Gregorii Bersmani Epigram. [Abbr.: ?] in eiusdem obitum.

DEbemur rapidis nullo discrimine fatis;
Serius aut citius mors sua quemque manet.
En ego vere novo lucis producta sub auras
Matris amor blandae, spesque Maria patris:
Praecipitis cum mense nigris submersa tenebris
Condor humi, matris cura, dolorque patris.
Centum natn dies, ter vicenosque, novemque
Pars querum somno quanta peracta fuit
Sed mihi vere tamen longe est acceptior astas,
Ad superos obitu quae mihi pandit iter.
Haec est vita: sed hic nobis quod degitur evi,
Quam nihil heu vitae, omnia mortis habes?

Eiusdem infantis Epitaphium, Nicolao Rudingero auctore.

POsthius hoc genitor, genitrixque Rosina sepulcrum
Filiola maesti constituere sua.
Visa illi fuerat vix sexta recurrere Luna,
Cum leto in vitae limine succubuit.
Et quae debuerat viva exhilarare parentes,
Longam illis peperit mortua tristitiam.
O spes fallaces hominum! quis crederes? illa
Saepe gravant quae te posse levare putes.

Aliud Henrico Petreo auctore.

Posthia, quae tumulo capit hos defuncta quietem
Francigenum fuerat grande futura decus:
Sed nova cum rigidae rupissent fila sores,
Intulit infanti mors inopina manus.
Herbipolis tristi fleret cum funer aluctu,
Continuit cursum Moenus, et obstupuit.
Desine flere parens, iam desine; filia caelo
Otia cum CHRISTO plena salutis agit.


page 242, image: s498

In Eiusdem obitum Hen. [Abbr.: ?] Stephani Epigram. [Abbr.: ?]

EXspectata diu proles utrique parenti,
Haud maneo hic illis conspicienda diu.
Quo insperata magis, magis immoderata fuerunt.
Gaudia, quod nimium est, vix solet esse diu.

Aliud eiusdem.

Vestram ego spem praeter quae veni in luminis aurae.
Cur abitu exstinguo gaudia vestra meo?
Alterius prolis vobis praenuntia veni,
Quae clausura pia est lumina vestra manu.

Aliud Conradi Dinneri I. C. [Abbr.: ?] Epigramma.

Posthii patris amor tegor hic nata unsca, matrit
Deliciae, sero nata, perempta cito.

Wendelinus ab Helbach de Poematibus Io. [Abbr.: ?] Posthii.

EDidit in terras quem Germershemia, Cycnus
Protulit in lucem quod modo cernis opus.
Hac ego magnifico non conor honore per orbem.
Tollere per numeros carmina culta meos.
Sicut enim propria dulcedine vina probantur,
Et propria Virtus inclita luce nitet:
Propria sic elebris per carmina redditur auctor,
Lavae nec alterius qua celebretur, eget.

Nicolaus Rudingerus Iohanni Posthio Coloniae commoranti, S. [Abbr.: ?]

Dum tuus ad pacis tractanda negotia Princeps,
Missus, Agrippina ducit in urbe moram:
Teque, sibi medicos, Posthi, quem legit ad usus,
Vicinum lateri praecipit esse suo:
Nec tibi cum thalami fas est consortes beatos
Sub lare privato continuare dies:


page 243, image: s499

Inter ego curasque domus, aulaeque labores
Prima senectutis tempora fallo meae.
Nunc operans Quastor rationum impendo libellis,
AEris et acceptas supputo fidus opes.
Exigo nunc hilares natis cum dulcibus horas,
Et mihi fecundum glorior esse torum.
Nunc, quantum sinit et colus et cura aequa culina,
Me tenet alloquiis uxor amata suis.
Nunc gratante frequens me voce salutat amicus,
Et nova, quae vulgus spargat in urbe, refert.
Nunc lento Moeni liquidas pede obambulo ad undas,
Molliaque in viridi margine prata tero.
Nunc cultum arboribus plantisque redemptibus hortum
Et loca vitiferis proxima lustro iugis.
Dumique genus volucrum resono ferit aethera cantu.
Vocalique aures personat ore meas;
Assuetam rapior pangendi ad carminis artem,
Inter et Aonias me reor esse Deas.
Non tamen interea nostri obliviscor amoris,
Ille meis curis cura suprema manet.
Sive dies lucem, seu nox ferat atra tenebras,
Defluere ex animo te vetat ille meo.
Te semper cupidis, ut amicus amicum, in ocellis.
Ut fratrem memori frater in ore fero.
Testis tota mihi domus, et quicumque frequentant,
Advena praesenti limina nostra pede.
Nec magis exspectans tua te desiderat uxor,
Ipse ego quam vultus opto videre tuos.
Quid, quod saepe tuum mea parvula filia nomen.
Auribus assuescit commemorare meis?


page 244, image: s500

Saepe meus positis accumbens filius escis,
Ore mihi balbo, posthius, inquit, ubi est?
Saepe refert, Nostris succedens aedibus hospes,
Me solito dicet nomine quando brevene?
Sape audent ambo de te contendere, dum te
Certatim illa suum nominat, ille suum.
Sic, quamvis absens sis corpore, nomine praesens
Usque tuo nobis omnibus esse soles.
Adde, quod unanimes Ubiorum irascimur urbi
Quae reditum differt invidiosa tuum.
Quid faciem tristis loquar et suspiria Moeni?
Plus solito maestis ille rotatur aquis;
Seque suis queritur non fingere carmina ripis,
Dum placidi veris mitior aura tepet.
Vera cano, domina Francorum nuper in urbe,
Cum tenero Maius flore niteret, eram.
Suevorumque vadum curru veloce petebam,
Mars ubi civiles ignibus hausit opes.
Hic mihi (ne vivam si mentior) omnia, Posthi,
Sunt desiderio tristia visa tui.
Cumque tuos oculo aspicerem propiore penates,
Cum multo invitus praeterii gemitu;
Praeterii, dixique, Meus si Posthius absens
Non foret, haec nobis esset aperta domus.
Nunc, quia longinquis hespes peregrinus in oris
Ad Rheni tumidas ille moratur aquas:
Clausa riget, dominoque suo spoliata, reclusas
Aoniis prohibet vatibus esse fores.
Dii faxint Musisque sacris Phoeboque beata
Mox domini reditu gaudeat illa sut.


page 245, image: s501

Quaeque diu in viduo iacuit deserta cubili,
Excipiat reducem laeta Rosina virum.
Haec ego: quae si te non flectunt, optima flectas
Uxor, apud matrem sola relicta suam.
Illa tui absentis pene extabescit amore,
Pro reditu superis supplicat illa tuo.
Illa morae impatiente te suspirat, et in te
Fixa, quid adversi ne patiare timet.
Imo quid et dicas et agas inquirit, et an sit
Capta pergrinis mens tua blanditiis.
Rumor ait cultas istic habitare puellas,
Ipsos quae possint ore movere Deos.
Hae tibi contempto metuit ne forte pudore
Furtiva iniciant vincula blanda manus
Et te vel captum teneant, vel ducere longas
Invisa heu cogant in regione moras.
Quisquis amat timet; et quisquis timet, optat amaris
Nascitur e vero verus amore timor.
Icaris absentem revocat dum casta maritum,
Externo ne sit captus amore timet.
Serius Egides patrio quod ab orbe rediret,
Credidit hunc vetitos Phyllis adisse toros.
Sic quoque blanditiis tua ne capiare veretur
Uxor, et exemplum, cur vereatur, habet.
Hanc si fidus amas, ut amas, conscende Veredum,
Et celer huc reduces per iuga siste pedes.
Siste pedes, longas reditum neo differ in horas;
Maternae in foribus te manet illae domus.
Componensque manus niveas, teretesque lacertos,
Gestit in amplexus laeta venire tuos.


page 246, image: s502

Nos etiam, qui te cupide exspectamus, amici,
Pro reditu facimus debita vota tuo.
Desino: pace tuo facta cum principe, Posthi,
Huc salvus properes incolumisque. Vale.

c. v. [Abbr.: ?] Iohanni Posthio, Alexander Grapheus, S. [Abbr.: ?]

CUlto carmine me tuo beasti
Posthi candide: meque, qui beatus
Eram utcumque, facis beatiorem.
Illum namque meum ursulum, meum illum
Rudem, turpiculum, invenustulumque,
Informem horridulis nigrisque villis,
Armatum unguibus asperis, trucemque
Toruo ore, atque oculis feris minacem:
En, totum facis aureum, aureisque
Villis, unguibus aureis micantem.
Reddis blandidulum, asperique habentem
Nil prorsus, facilem; manu se amica
Tractari sinat ut: facisque mutum
Praeclare aurea dicta proloquentem:
Alta seria mente cogitantem
Mature, calamoque scriptitantem:
Et grata atque salubria admonentem.
Tanto denique splendidum decore
Illustras, merito sit ut putandus
Dignus qui medio polo inseratis:
Quondam Parrhasiam ferunt ut ur sam
Rettulisse Iovem inter astra. Quare
Rudem, turpiculum, invenustulumque,
Totum dum facis ursulum meum illum
Clarum, conspicuum, aureum, vel ipso
Gravi iudicio eruditiorum:


page 247, image: s503

Non dicam fieri beatiorem
Me: me, resque meas beas favoro
Qui tuo atque tua benignitate?
Tuo carmine qui tuum Graphea
Reddis perpete perpetim perennem?
Illud ni fallear diserte Posthi,
Iratos habeam Deos Deasque
Mihi omnes merito meo, Sorore
Pimpleas pariter, Patremque Phoebum
At hos, hos habeant sibi perenni
Invisos odio precor secundis
Votis, Diisque probantibus, severe
Qui supercilio suo, protervo
Vultu, moribus et nigris, inepti,
Impuri, stupidi, improbi, supini,
Crudo e robore, stipitisue trunco
Exsecti valida rudes bipenni,
Spernunt numina Apollini dicata,
Vatum despiciunt sacros labores.

Idem Grapheus Iohan. [Abbr.: ?] Posthio S. [Abbr.: ?]

DII tibi pro studio hoc animi, suavissime Posthi,
Concedant quaecumque cupis: quae concipis alta
Mente, tuis plane succedant omnia votis:
Ingenii fecunda tui qui munera dives
Orbi aperis, caeloque volens ostendis reperto:
Non abstrusa premis; velut is, qui sordidus auro
Incubat, et nummos gazasque reponit opimas.
Nec partem vult esse suis, dum solus aceruos
Miratur fuluos, sua inania gaudia solus
Dum carpit, plauditque sibi, solumque beatum
Autumat, haud aliis se, sed sibi vivere soli.


page 248, image: s504

Macte animo: sat pressa diu latuere: sat illa
Sunt perspecta tuis oculis, satis illa voluta,
Et revoluta satis manibusque et acumine mentis.
Nunc (ut sponte facis; neque enim tua prompta voluntas
Acribus aut stimulis eget, aut calcaribus) ergo
In mediam profer tua clara poemata lucem:
Incedant terris illustri splendida cultis:
Et sublimia eant populo spectata theatris
Omnibus, et passim per pulpita docta legantur.
Sic o perpetuos tibi conciliabis honores:
Sic ibit ventura tuum per saecula nomen;
Et tua sidereo succedet gloria caelo.
Sedneque magnarum morsus horresce Molossum,
Ringant ora licet ture, tu nomine maior,
Quam quemquam ut metuas; ignavos despice Posthi
Degeneresque velut catulos, latratibus auras
Qui vacuis implent nequiquam, uteroque reflexam
Subiciunt caudam, tibi non moraacia Momi
Damna venena ferent: praesenti Numine Phoebus
Namque aderit, noxa quite defendet ab omni.

Coloniae Agripp. [Abbr.: ?] 1579.

Francisci Modii Brugensis in Io. [Abbr.: ?] Posthii Poemata Elegia Ad Reverendum ac nobilem Dominum D. [Abbr.: ?] Erasmum Neustetterum, cognomento Sturmerum, etc.

DElicum Aoniae et mel, Neustettere, catervae,
Aoniique simul pars bona et ipse chori:
Quid tibi turba dabit te dignum Musica, vel quae
Sunt satis ex meritis dona futura tuis?
Nil mortale feres, si te tibi digna dabuntur,
Non capiunt tantum quae peritur a decus.


page 249, image: s505

Ergo quid, quid erit? mansurum in saecula nomen
Famaque ab Eois didita ad Hesperios.
Quae si parva cui merces, si indigna videtur,
Hunc ego iurarim mente carere bona.
Nil maius praestare potest mortalibus ipse
Iuppiter, atque ipso cum Iove Calliope.
Nectu, Neustettere, scie, maiora negabis
Omnibus haec aliis munera muneribus.
Dixerit hoc reliquis, cogendis nocte dieque
Qui nescit finem ponere divitiis;
Quem malus ardor habet praesentibus addere sempe
Plura, et quaerendo conterereare diem,
Qui fragili potis est vitam concredere ligno,
Temnere et ignoti incerta pericla maris:
Ut gemma bibat, et pererino dormiat ostro;
Barbaricusque cava pendeat aure lapis.
Dixerit hoc aliquis, patriis qui nomina fastis
Inserere in votis ambitiosus habet.
Empto qui sellae mercatur iura favore,
In populo primus gaudet et esse suo.
Qui titulos titulis veteres cumulare laborans
Usque novis, toto hoc pectore semper agit,
Vestibulum ante ipsum ut numeret longo ordine fasces,
Impleat et vanis atria imaginibus.
Denique de medio hoc vulgo quis dixerit, omnis
Fabrili cuius sudat in arte labor.
Quique profana velut Musarum arcentur ab aris
Turba, exesse sacris iussaque liminibus,
AEra merent, nummoque operas praestare coacti,
Quodlibet a mane ad vesperam opus faciunt;


page 250, image: s506

Quo sibi sit, natisque suis cum uxore, magistram
Artium et ingenii, pellere ab ore famem.
Dixerit hoc, inquam, de turba quilibet horum,
Quisquis et huic turbae non alienus erit.
Non tu, Neustettere, sacri celeberrime coetus
Praesul, ab omnivola liber avaritia.
Divitias qui ita habes, ut non habearis aoillis,
Dives sisque magis quam videare tibi.
Patritis opibus fere in hoc et qui utere avitis,
Seu quas Fors meritis adicit aequa tuis;
Ut ne egeant, dulces quis sunt ante omnia Musae,
Aut Clario esuriant pectora sacra Deo.
Non tu, quem ambitio levis, et sitis acris honorum
Vanis non torquent sollicitudinibus.
Nec potuere mali speciosi avertere nubes
Tramite Iustitiae qua Cynosura vocat.
Qui contemnendo, quae alii mirantur et optant,
Esse animo ostendis cuncta minora tuo.
Et clavum, titulos, fasces, sellamque curulem,
Non decora, at, quod sunt, nomen inane putas.
Non tu, qui reliquis vale factis artibus, uno
Musarum in studio nocte dieque habitas.
A tergo longe et vili qui plebe relicta,
Haec, ut te dignum est, numina sola colis.
Qui famam ipse tuam certas extendere scriptis,
Quis Latiis cedat pagina Callimachi.
Molirisque novum Vatum degente triumphum,
Sive tui Posthii carmine, sive tuo.
Non tu, in quem puerum sua congessere frequentes
Munera quique notare meliore Dei.


page 251, image: s507

Aonio Musae quem lactavere sub antro,
Penderuntque suis tantulum ab uberibus.
Quem felice bonus respexit ab arbore Phoebus.
Et citharae docuit fila movere suae.
Secta cui Veneris mores finxere, decorum
Et ridere cui, ac dulce dedere loqui.
Vestivit frontem cui maiestate verenda
Et soror et magni maxima nupta Iovis.
Luminibus cuius laetos afflavit honores
Nullo nota Deis Cypria adulterio.
Cui Dea Fors aurumque et opes donavit abunde,
Praebuit utraque et plurima dona manu.
Fors Dea, caeca alias, et lumine cetera utroque
Capta, sed bic quavis lyncea lynce magis.
Non tu, Neustettere, inquam, tot dotibus auctus.
Quae solo vivunt nomine perpetuum.
Nomen perpetuum, et victurum laude perenni
Omnium in ore aevis innumerabilibus.
Praemia parva, tuis meritisque indigna putabis,
Aut spernes, hominem quae facit una Deum
Fama ex mortali immortalem: amentia mentem.
Haec eius teneat, quicque mihi hostis erit.
Sed nec spernis; enim didici Vate indice nuper
Posthio, ut haec voti cura sit una tui:
Nota sit ut seris tua fama nepotibus olim,
Et celebrent nomen postera saecla tuum.
Quin etiam ipse facis nova carmina, et insuper omnes
Carminis auctores numinis insta amas.
In reliquisque unum, ut reliquos super eminet unus,
Carmine seu melico, gramine seu medico.


page 252, image: s508

Ipsum hunc Posthiadem merito vener aris honore,
Usque domi et tecum, quod pote, semper habes
Posthiaden, late insolito qui his extulit oris.
Flagrantem Aonii fulminis igne facem.
Posthiaden, famam, dare quae sit idonea vitam,
Ipsa etiam a sera qui dare morte potest.
Qui et vulgo hunc vulgans (quod spero) bono omine librum,
Multa tuum cuius pagina nomen habet;
Ante alia in primisque unum hoc spectavit in illo,
Cresceret ut scriptis laus tua. Erasme, suis.
Non, quo more solent vani dictare Poeta,
Laudato et Domino praemoritura suo:
Sed quo more magis Pelignis natus aquosis,
Tradidit aeter nis multa voluminibus.
Velquo Messalam celebravit more Tibullus,
Memmiadenue suo Caius epistolio.
His tua nominibus miscentem nomina Musam
Iure lubens igitur mutuo amore colis.
Iure foves, inquam, hanc, multo et dignaris honore,
Inque tui ponis parte patrocinii.
Felices ambo, si quid pia carmina possunt,
Bis ter felices tuque, cliensque tuus.
Dat tibi famam, et non minus accipit ipse vicissim,
Ornantque utrumuis alter utrius opes.
Macte pari antiquo par quolibet, aut prius; aut par
Non meliore aliud venit in astra via.

Ad eundem Iacobi Didymi Elegia.

NEustettere bonis prognate, et fortibus, ipse
Fortior et melior, qua potes esse, tuis,
Musa salutandi cupidissima nostra tui, so
Tollit et invito verba pudore legit:


page 253, image: s509

Verba Tibullinum quae posse movere palatum,
Quale tuum, et Posthii quale scit esse tui:
Stulta velit, frustraque cupit, desueta canendi,
Atque oblita sui, si quid inepta fuit.
Sed quid agas? amor ire iubet, reverentia cogit
Effugere ingratae taedia muta notae.
Belade vale, mage conveniunt tua iurgia bruma:
Turbida ventorum proelia miscet hiems.
Iam sol Virgineos Taurino in vellere lusus,
Et repetit numeros iam philomela novos.
Suavior exposcit studium quoque mitius hora:
Emollit rigidam blandior aura fidem.
Ite leves Elegi, miserum cohibete pudorem:
Quaerite STURMERAE limina celsa domus.
Non labor hic, petitis declivo tramite pontem:
Summa deinrecta templa forumque via.
Ist haec transgressis inter sublimia sacri
Inter et augusti tecta superba chori:
Quem penes arbitrium rerum, quo iudice princeps
Accipit imperium, quo moderante regit:
Fulgebunt lapidis quadrati schemate longe
Atria quaesitae tesserulata domus.
Has igitur pulsate fores, dominoque salutem
Admissi verbis significate meis.
Sed venerabundi, quales decet esse clientis:
Qui recipi ad veteres, postulet ipse novus.
Ad veteres amplosque viros, doctosque bonosque,
Ques Fors et Virtus ingeniumque beant.
Ipse novus, non ingenio, virtute, vel arte
Praeditus, aut alia dotis amandus ope.


page 254, image: s510

Nuntia talis heri, non ipsa beatior illo:
Cuius, et ad quem, quae, vade Elegia memor.
Tutemet ipsa tui bene conscia, me quoque nosti:
Ad quem igitur, brevibus, mittere disce virum,
Neustettera quidem fausto gens sidere tantum,
Sed STURMERA domus protulit alma decui.
Longa genus series clarorum illustrat avorum:
Et vetus antiquae nobilitatis honor.
Ardua militiae decorant insignia clarae:
Et partum forti nomen equestre manu.
Qua tamen offuscat praestinguens omnia Virtus,
Rectaque cum prisca relligione fides.
Ingenii cultus, rerum experientia, fandi
Infandique artes, iustitiaeque modus.
Illa quidem propter multis praestantior unus:
His vincit sortem celsior ipse suam.
Celsior his sancti pars est non parva senatus:
Celsior his summi portio magna chori.
Huic igitur tali dictura Elegia salutem
Tempestiva lares, et reverenter adi.
Nec properes admissa loqui, sed sidus amicum,
Tempus et alloquii dispice molle tui.
Seria cum positis cessare negotia curis:
Ut sua nonnumquam Delius arma sinit:
Cum tribui Genio tandem sua tempora cernes:
Praebetit facilem mensa secunda locum.
Tum sic pauca refer. Didymus, vir maxime, salva
Te cupit esse tuis, incolumemque diu.
Atque haec vota facit sic ut simul ipse tuorum
In numero, exiguo postulet esse loco:


page 255, image: s511

Si recipis certamque fidem ingenuumque pudorem,
Et castum innocui pectoris officium.
Haec quae sola potest, nil magni conscius, offert
Prompta ministerio nocte dieque tuo.
Haec tu sic breviter, sine cetera Posthius addat,
Posthius Aonii gloria rara chori.
Rustica magnificis hic sub tua verba sequetur:
Et fataget balbae ferre disertus opem.
Quicum liberius dapibus garrire remotis:
Cui poteris domino commemorare tuo,
Quam mihi displiceat tam longae absentia causa:
Quamque velim morbos disperiisse malos.
Qui toties, nobis tam longes Principis aula,
Invitis, alio gaudia nostra vocant.
Si tamen hoc melius, si pluribus utile: saltem
Proferat in medium, quos premit usque libros:
Atque manumittat non dignos carcere versus:
Hic quoque communis vertitur utilitas.
Utilitas. et honor dignorum laude virorum:
Quos celebrat variis notus in orbe locis.
Subice quorum alios soleat tam saepe monere:
Nunc eadem sapiens accinat ipse sibi.
Ecquid adhuc dubitas, Posthi doctissime, fama
Pulsanti clausas tandem aperire fores?
Pande fores, admitte Deam, lepidosque libellos
Profer, ut hos curru devehat illa suo.
Et sine chalcographa vulgentur ut arte per orbem:
Sic veniet populi nomen in oratuum.
Nam si muta domi tua plectra lyramque recondas:
Nullus erit Musae, nullus et artis honos.


page 256, image: s512

Quid tua Blandinae, tua quid suppressa Rosinae,
Quid prodesse Nicro culta Thalia potest?
Crata labore tibi quae gratia constitit, ingens
Invidiae crimen dissimulata parit.
Haec sibi subiciat, nec candida vota suorum,
Vota senum et iuvenum Pieridumque chori,
Vota puellarum, nono iam tutior anno,
Longius in laudes differat ipse suas.
Sic optata ferat, sic mox fecunda maritum
Longaeva Vatem prole Rosina beet.
Tutamen interea nutus servabis heriles
Sedula, quid iubeat, quidue Elegia vetet.
Nam si animadvertes mentem frontemque serenam,
Nec penitus votis numen abesse tuis:
Non metus: admissi nobis conabimur ipsi
Adstruere innocua simplicitate fidem:
Moxque vel invitus, iussuque coactus herili,
Quod precibus claudit, Posthius edet opus.
Iam satis est, tu laeta redi: aut si pigra moreris,
Deliciis captam iam ratus ipse sequar.

Ad C. V. [Abbr.: ?] Nicolaum Cisnerum, I. V. D. [Abbr.: ?] et Imperialis Camerae assessorem, Nicolai Rudingeri Elegia.

CIsnere interpres sacrarum candide legum,
Iura fovent bifido quem veneranda sinu;
Et Themis ad sedes Nemetum, Imperiique tribunal
Inter honoratos suspicit alma viros.
Sive fori dubias satagis cognoscere causas,
Sive tuo gaudes cum Cicerone loqui.
Seu proceres inter magnos, legumque peritos
Tincta Pericleo verba lepore facis.


page 257, image: s513

Seu longa repetens Francorum ab origine gentem
Eruis e priscis gesta vetusta libris.
Otia pauca tuo facilis concede labori,
Et lege disparibus verba notata modis.
Verba Rudingerus rudis et sine nomine Vates
A Moeni liquidis quae tibi mittit aquis.
Qua generosa rosis tribus et Iovis alite sedes
Ardua sublimes tollit ad astra lares.
Felix, cui mitis placido sors obtigit evo:
Dura ego continuis tempora duco malis.
Saepe mihi renum coalescit arena latebris,
Et lento rigidus nascitur igne lapis.
Viscidus infirmos humor diffusus in artus
Saepe meos urit discruciatque pedes.
Saepe dies tacitis mihi ducitur anxia curis,
Coniugis amissae funera saepe queror.
Me tamen interdum sacras Heliconis ad umbr as
Auocat argutis Calliopea modis.
Et sua iucundo deducit ad antra recessu,
Pocula vocalis fons ubi praebet aquae.
Et meus ex hedera viridi lauroque recente
Serta legit capiti Posthius apta suo.
Posthius, ad dominam Francorum vitifer urbem
Moenus honoratis quem veneratur aquis.
Ille, levat medicas dum languida membra per artes,
Otiaque ingenio quaerit amica suo.
Talia saepe levi deducit carmina vena,
Qualia Thespiadum cum grege Phoebus amat.
Haec ego sive lego, seu lecta recondo sub aures,
Suspicor Aonii vertice nata iugi.


page 258, image: s514

Et dulcem egregia miratus in arte leporem,
Pectus ab impositis erigo triste malis.
O utinam videam prodire in luminis auras
Illa, nec aeterno pressa latere situ!
Quam mihi delicias facerent, quam dulce levamen
Esse meis possent illa subinde malis!
Ipse mihi colles habitare videret et umbras,
Quas sacer Aonio perluit amne liquor.
Ipse novam musam Phoebi gratarer alumnis,
Et cari laetus Vatis honore forem.
At nunc illa domi, ceu ferri indigna per orbem,
Clausa tenet domini musa modesta sui.
Doctorumque vetat volitare per ora virorum,
Nobileque a patria quaerere nomen humo.
Hoc prohibe Cisnere: tui cor flectere Vatis,
Chalcographa in lucem mittat ut arte, potes.
Quae prodesse foris possunt si publica fiant,
Illa domi minime sola latere decet.
Nil prodest fuluum terra quod conditur aurum,
Indica nil vasto gemma sepulta mari.
Nil fontana latens sub opacis lympha cavernis:
Quaelibet est usu res pretiosa suo.
Sic, quae privatis se musa penatibus abdit,
Uberiore sui fertilitate caret.
Ne lateant igitur, serosue premantur in annos,
Quae tener arguto Posthius ore canit.
Iam Venus et Charites et alumnae temporis Horae
Illa satis lima perpoliere sua.
Iam per amoena satis deducta vireta leporum
Consona sunt numeris facta, Tibulle, tuis.


page 259, image: s515

Et quis adhuc vetet haec peregrinas ire per oras,
Lucis et usura liberiore frui?
Ne tantum Cisnere malum patiare; sit illis
Fas ire admonitu docta per ora tuo,
Externisque sitim restinguere Vatibus amne,
Thespias e Clariis quem parit unda iugis.
Sic Themis et Themidis germana Astraea, senatus
Dent tibi Caesarei conciliare decus,
Et famae niveis vectum super aethera pennis
Calliope memori te ca nat ore. Vale.

Werthemiae, An. [Abbr.: ?] 1574.

In Natalem Erasmi Posthii, qui incidit in 3. Augusti Anni Domini 1582. P. [Abbr.: ?] Melissus Iohanni Posthio S. [Abbr.: ?]

IN te ipso defunctus eras, et lumine cassiis,
Dum Venus heredem distulit aegra marem.
Ex quo sana tibi prolem dedit, ecce revixti:
Iamque novae vesci munere lucis amas.
Parvulus o quanto tibi natus Erasmus amori!
Quanta tuum exhilarant gaudia nata iecur!
Fallimur, an, Iam nunc ego sum mihi Paulerentaus,
Dices? nunc demum vivere disco senex.
Hercle quidem, Posthi, propria haec tibi sit precor usque
Vita, tuoque itidem propria filiolo.
Ecquid habes unquam melius sperare, superstes
Si pater in nato, si in patre natus erit?

Augustae Vindelicorum, Anno 1582.

Eiusdem Melissi De Erasmo Iohan. [Abbr.: ?] Posthii filiolo.

ME primum ut blandis adspexit Erasmus ocellis
Vix anni spatium filiolus superans;


page 260, image: s516

Ridet, et ignotum adfari titubante labello
Gestit et e cunis posse salire cupit.
Discedentem idem manibus totoque sequutus
Corde, voluntatis dat bona signa suae.
Que me prosequeris, Posthi carissime frater,
Iam vivax suboli est ingeneratus amor.
Quanta ea natur ea vis est, cum et mutus et infans
Appetat aeternam vatis amicitiam?

Eiusdem Ad Erasmum Posthium Iohan. F. [Abbr.: ?]

Rare puelle, mei proles certissima Posthii,
Iam mores imitans comis Erasme patris;
Quis tibi me Genius manifesto prodidit ore,
Gestibus abscessus ut sequerere meos?
Indolis admirer generosae arcana necesse est,
Quae sibi me tacitora perit aucupio.
Vive puelle diu, corais furuncule vive;
Et Charitum donis suavibus usque vige.
O quantum natura potest? adoleris Erasme,
Quam sancte fidei foedera sancta coles!

Anno 1583. 18 Septemb. [Abbr.: ?] Wirzeburgi.

Henricus Stephanus Iohan. [Abbr.: ?] Posthio S. [Abbr.: ?]

ME tibi ventura vatem de prole fuisse
Gaudeo: sed vincis gaudia nostra tuis.
Gratulor ipse mihi vati, mage sed tibi patri:
Gratulor et matri non minus atque tibi.
Gratulor et proli, spem quod vestram illa fefellit:
Tanto etenim ambobus carior illa venit.
Verum, quid siiterum tibi, mi dulcissme Posthi,
Vaticiner? Calchas none loquutus erit?


page 261, image: s517

Imo semel satis est tibi me Calchanta fuisse,
Me Calchantauxor nunc habitura tua est.
Femineam haec igitur, Posthi, nunc spondeo prolem:
Tota haec matris erit: mascula tota patris.
Fallor, an uxori verba invidet ista maritus,
Et vatem in sexum e cupit esse malum?

Ianus Gulielmius Lubecensis Iohanni Posthio S. [Abbr.: ?]

O Factum bene! o beate Posthi!
Sic natus tibi pusio parenti
Mille gaudia, mille dat lepores!
Bello pusio bellulus parenti
Risu dulciculo, uvidoque lallans
Vagitu, et fugitiva verbula hiscens.
Gaude gaudia, quot fuere, quot sunt
Posthi. quid tibi iam dehinc molesti
Sint morsus animi, malique luctus?
Cuius ludit ????? domi; cui
Garrit usque lubentias ?????!
Nomen, Gratia quod triplex adoret;
Quod Phoebus colat, atque ament Camenae,
Uber blanditiis amantiisque;
Plenum deliciis leporibusque.
O boni ominis, o spei bonae vim!
Cui non Posthii ????? placebit?
Quis non Posthii ????? peribit?
Quantum quis pote plurimum perire.
Non desiderio tuo nocebunt
Seu Dii, sive homines, amice Posthi.
Nam quis tam pote amabili nocere


page 262, image: s518

Pullo barbarus efferusque? crescet,
Crescet hic tuus in dies et horas,
Annosque et patris optimaeque matris;
Ut qui surculus hortulo salubri,
Tempesti viter irrigante caelo
Surgit, claviculis suis tenens se,
Paulatim et proprium parentem adaequat.

Nicolai Reusneri I. C. [Abbr.: ?]

Posthioli cognomen habens, et nomen Erasmi;
Propatris hoc; illud, Iane diserte, Patris:
Sit felix precor, et multos longaevus in annos:
Quodque gerit, nomen semper, ut omen, amet.
Posthius ingenio, virtute sit alter Erasmus
Sturmerus: par hinc Propatri, utrinque Patri.

Paschasii Brismanni I. C. [Abbr.: ?]

Dum quereris sine prole torum, Pater orbe, frequenter,
Incusasque graves dulci in amore moras:
Millecuplo Lucina moram pensavit amore,
Blanda tibi ut natum Posthirosina dedit.
Nil differre nocet, stant lucra in amore moranti.
Fallere, quisquis ais, Triste in amore morae.

Erasmulo POSTHIOLO.

Venisti tandem properante advecte veredo?
Fas erat optatos anticipasse dies:
Fas erat anticipasse, sed haud nocet esse moratum;
Sat cito, si bene sat, mobile vulgus ait.
Veni sti fatis lente properantibus. Atqui
Fers pretium exosae orande, Puelle, morae.


page 263, image: s519

Longa decem matri tulerant fastidia menses,
Longa patri: ut grata haec tu vice nate leves,
Oscula da patri, da dulcis Erasmule matri:
Quot dederis, tot ab his oscula et ipse cape.

Ad eundem.

Laeta et feta novo Lucina superbit Erasmo,
Quem vati egregio Posthirosina dedit.
Augusto sate mense puer Augustule cresce,
Flore, vive diu blandule Posthiole.
Vive diu geminosque tibi duo sidera Erasmos
Elige, post patrem quos imitere tuum.
Horum alter Sturmerus erit, qui solus honori
Sufficit ut possis calcar habere tuo.
Alter magnus erit, sese ipso maior. ERASMUS,
Ille decus gentis Rotterodama tuae.
His certes, victura tibi laus cedet in aevum,
Spes patris et matris blandule Posthiole.

Iohanni Posthio novo patri et Rosinae matri.

POsthiolam luxit Charitum piaturba Marillam,
Astra dabant fletus, terra bibit lacrimas.
Nunc Posthi genitor, genitrixque Rosina secundo
Fetu abigis fletus, longe abigis lacrimas.
Gratia blanda Rosina tibi, tibi gratis Posthi,
Qui terram, et Chraritum numen et astra beas.
Talia saepe feras, o Posthi, germina: tales
Postmodo saepe ferat culta Rosina rosas.

Iohannes Lundorpius Obernhovianus ad Posthium patrem.

Quod tua te sexu coniux meliore beavit,
Fausto iterune mater facta puerperio:


page 264, image: s520

Gratulor ex animo Posthi percare, simulque
Gaudia ut ista tibi sint diuturna, precor.
Annuat omnipotens, et te hac quoque parte beatum
Efficiat, votis favit vi ante tuis:
Ut videas natum incolumem, recteque valentem
Crescere, et in mores naviter ire tuos.
Morbi absint tristes, absint quae laedere possunt.
Cumque parente diu vivat utroque puer,
Praesidio tutus caelesti. Sic pia Musae
Numina mecum omnes dicite Pierides.

Aliud.

AUgustus lacrimas quondam tibi, Iane, paravit,
Filiolam rapiens, quae tibi sola fuit.
Ast factum doluit, atque Huic ait o mihi Divi
Si faveant, referam gaudia pro lacrimis:
Atque dabo fieri fexu meliore parentem,
Unde propagandae spes fiet ampla domus.
Vix paucae messes abiere; et cernimus istud
Evenisse tibi, Numine dante, bonum.
Iamque tibi in teneris ridet spes altera cunis,
Ex te legitimo natus amore puer.
Sic alia en alia, Posthi, sors sorte levatur,
Sic redit en pulsanube serena dies.
Vive ac deliciis fruere his cum coniuge salvus,
Sicque tuam videas crescere saepe domum.

Aliud.

SUrpuerat Libitina tibi tua gaudia, Posthi,
Surripiens tristi funere filiolam.
At Blandina tibi tua nunc duplicata ea reddit,
Divino pariens munere filiolum.


page 265, image: s521

Qui precor ut patrias crescens generosus ad artes,
Sit decus et vivax gloria Posthiadum:
Quilibet admirans rara ut super indole dicat:
Filius o magno non genitore minor!

Aliud.


[Gap desc: short poem]

Aliud ad Posthium filium.

Quae praeit Augusti Mensis lux tertia Nonas,
Illa ortus primum vidit, Erasme, tuos.
Dii faciant crescas utriusque in vota parentis,
Laetus et hunc videas saepe redire diem:
Sisque domus vestrae decus immortale; paternae
Effigies laudis vividae, et ingenii.
Id tuus et genitor, genitrixque exoptat; eorum
Adiungit precibus nostra Camena suas.

Aliud ad Poetas.

GErmershemius en poeta nato
Gaudet filiolo: poetae adeste:
Ellingere, Melisse, tuque purus
Cui nomen dedit amnis; et Chytraee,
Bersmane atque Petraee, vosque vates
Ceteri cata turba, adeste, laeto


page 266, image: s522

Et patri et puero, simulque matri,
Versu gaudia tanta gratulari,
Atque ut sint diuturna comprecari.
Sic vobis faveant Deae novenae,
Sic Deus, Deus ille, qui beavit
Dono hoc Posthiadae domum poetae,
Vestris omnia det petita votis.

Franciscus Modius Brugensis Iohanni Posthio S. [Abbr.: ?]

Dum nos Franconici miramur pinguia regni
Culta, et Solipetis pendula vina iugis;
Qua cum vicinae Bambergae prineipe, princeps
Herbipolis, populis curat uterque suis:
Nec modo divitias oculis metimur apertas,
Quis vos telluris fertilia arva beant:
Viscera sed magnae matris penetramus in ipsa;
Scrutantes caecus quae bona Plutus habet:
Quis mons argento, et quis mons meliore metalle
Praegnans sit, facta haud quaerimus ante via:
Quid tu Musarum POSTHI iustissima cura,
Quid tuus interea Posthiolusque facit?
Anne hic patrissans iam nunc, nutricia cantat
In cunis, certis flens quoque, amice, modis?
An, quod ne fierint Divi, quod abominor, artem
Et studium exercet nocte dieque tuum?
In re diversa? et morbis puerilibus infans
Tentatus patriam qua pote poscit opem?
Multa hoc; in multis aetas infirma vereri
Eius me, et metuens omnia cogit amor.
Spem sperare bonam contra tua cura iubet me,
Maiorem hac quam te ponere parte decet:


page 267, image: s523

Quo tibi maior erit recreatus gloria natus,
A te per medica gramina cocta manus;
A te idem vitae qui iam ante acceperat usum,
Et communi aliis more creatus erat.

Conradus Leius Orocrenius, Iohanni Posthio.

Sicne igitur, Posthi, Blandina sospite rursuam
Aucta tibi domus est Posthia Posthiolo?
Laetitiaque nova tu terque quaterque triumphas,
Votaque persolvis debita Caelitibus?
Leius ego quid agam, tacitove in pectore versem,
Quaeris in hoc vestrae tempore laetitiae?
Gratulor, atque tibi precor ut Blandina quotannis
Exhilaret paribus te tua blanditiis.

Ad eundem

ABstulerat, POSTHI, natam tibi Parca, futuram,
Si vixet, decimam scilicet Aonidum.
Flerunt Aonides raptam sibi, flevit Apollo,
Questus apud summum talia fata Iovem.
Iuppiter haec Parcis: Ite, ite o Numina saeva,
Et nova fila novaetexite POSTHIOLAE.
Iussa Iovis fiunt studio properante. Sed ecce!
POSTHIOLAM instaurant, Posthiolusque redis.
Risere Aonides errorem, risit Apollo,
Risit ab aethereo Iuppiter ipse polo.
Quid moror? immites riserunt denique Divae
Miratae erroris stamina mira sui.
Nos quoque, mi Posthi, cur non ridebimus una,
Hisce iocis laeti delitiisque tuis?
Posthiolus sed enim quiderit? patris instar Apollo,
Idque simul Medicis artibus et Melicis.


page 268, image: s524

Ad Erasmum IOH. [Abbr.: ?] POSTHII ex Blandina filiolum dulcissimum.

QUando fortibus ac bonis creari
Fortes atque bonos liquet, poeta
Teste, quo Venusinarura gaudent;
Tu tam fortibus ac bonis creatus,
Pio patre, piaque matre natu;
O mi blandule, mi tenelle, mique
Belle Erasmiole, et puelle dulcis:
Ut ne degeneres protervus unquam;
Sed matrisque patriique more vivas,
Honorem inque Det, tui in salutem,
Et multum patriae tuae in decorem,
Modis impiger omnibus cavebis.
Sic o blandule, sic tenelle nec non
Belle ERASMIOLE, o puelle dulcis,
Opimi patris, optimaeque matris
Unicum decus, unica et voluptas,
Cresce in Nestoreos superstes annos,
Et stirpem generis boni nepotum
Longa olim serie ipsemet propaga.

Iohannes Weidnerus Lendsidelius.

SAlve festa dies, amoenioris
Parens laetitiae benigna, salve:
Augustareduceminclytum poetam,
Posthium, celeberrimum poetam,
Prole quam bene masculabeasti!
Salve Pegasidum decus sororum
Posthi, quem voluere iam secundo
Parentem fieri secunda fata.


page 269, image: s525

Salve et tu pueri, Rosina mater,
Tam belli pueri, Rosina, mater,
Cari subsidium atque amor mariti.
Salve belle puer, patris voluptas,
Tu vivas mihi Nestoris per annos,
Et fias aliquando law parentum,
Et solatiolum gravis senectae,
Et Christo DOMINO DEOQUE ERASMUS.


[Gap desc: 2 words]
AD Iohannem Posthium M. D. [Abbr.: ?] filio Erasmo nuper auctum Richardi Hemelii Franci.


[Gap desc: 8 verses?]


page 270, image: s526


[Gap desc: 5 verses]

M. [Abbr.: ?] Martini Braschii Epigramma in Natalem Erasmi Posthii.

Quae cunae? POSTHII. quis circum plaudit? Amores.
Quaenam obstetricis munere functa? Venus.
Unde aqua lustralis? Clario de fonte. quis hausit?
Aonides. frontis quis decor? Hippolyti.
Quis mentis? patrius. quis fata edixit? Apollo.
Quae fata? aut par hic, aut patre maior erit.
Cresce puer, patrium mox et conscende veredum:
Huic Tu, non alius, posceris alter eques.

ERASMUS POSTHIUS
[Gap desc: 2 words]
RAMUS ES POSITUS.

Hic Myrtilleti pulcherrimus adiacet hortus,
Qua Nicri Rhenus combibit auctus aquas.
Vernantes flores, vernantes conspicor herbas,
Tune etiam his POSITUS RAMUS ES areolis?


page 271, image: s527

Neccarides Nymphae fluvialem aspergite rorem,
Hic ramus iam iam fertilis arbor erit.

Idem Braschius Professor Academiae Rostochiensis F. [Abbr.: ?]

Ad Erasmum Posthium Iohannis F. [Abbr.: ?]

Une o Erasme et unice
Fili parentis eruditi
Clarique cum primis, have
Hac luce, qua natalis augmen
Duodenus aetati tuae
Confert novellum, mensiumque
Numero explet annos flexiles.
Have, et serenis intuere
Solem recentem visibus,
Mensaeque convivas disertos
Genio litantes, in tua
Certam tenenti fronte sedem;
Custos in alta ceu vigil
Adsue vit arce sive turri,
Speculave montis, perdius
En atque pernox, excubare.
Quis obsecro est nostrum omnium,
Qui non tibi imo ex corde, Erasme,
Diuturna vitae tempora
Precetur, annosamque Clotho
Longaeva poscat stamina,
Colo trahenda firmiori?
Patri voluptas, gaudium est
Matri videre dulcem Erasmum
Semper vigenteni et sospitem:
Nobisque melli est te studere


page 272, image: s528

Bonis abunde et artibus
Et disciplinis, quae futuro
Te reddere aevo possient
Antiquiorum (spe praeimus)
Similem virorum, quos tulit
Et Roma, et urbs Graiae Minervae.
Euge, euge comis Ianipor,
Ne sperne amicorum bonorum
Sincera vota, queis tuae
Ipsi saluti candidaeque
Incolumitati servium;
Deum rogantes mutuo ore,
Deum optimum illum et maximum,
Fortunet ut te prosperetque
Per omnia unum, largiens
Haud dona tantum puro alumno
Vel ceteris communia,
Sed singulari et rariori
Tibi attributa a spiritu.
Sentiscat haec vivus vidensque
Genitor, datorem praedicans
Boni huius in canam senectam.

Melissus F. [Abbr.: ?] 3. Aug. an. [Abbr.: ?] 1593.

Marquardus Freherus I. C. et Consil. Palat. [Abbr.: ?] Iohanni Posthio S. [Abbr.: ?]

Rite facis, Posthi, Phoebi Aonidumque sacerdos
Qui sacram hanc Genio ducis agisque aiem:
Qua vitalis ovat natus; licet unica proles,
Pro multis unus qui tamen esse queat:
Dona probi ingenii si spectem, atque indo is aptae,
Et quas de studiis spes facit ante diem.


page 273, image: s529

Vive diu felix nato: tibi rursus, Erasme,
Di dent longaevo posse parente frui.
Tuque sequens moniti sis exemplique paterni,
Ingeniique sagax utere dote tui.
Sic meritus studiis vel spes superare paternas
Posthius alter eris, alter Erasmus eris.

Heidelbergae 3. Aug. an. [Abbr.: ?] 1594 [(reading uncertain: printing unclear?)]

Iani Gruteri I. C. [Abbr.: ?] Oda in Natalem XI. Erasmi Posthii.

Quid ni propritim sit mihi gratior
Lux ista, Posthi, qua ante novem ac duas
Messes, Erasmus dulce primo
Ille tuus iubar hausit aethrae?
Quidni, inquam, amici gaudia principis
Lubens frequentem, nec renuam diem
A vertice ad calcem usque quaque
Hunc sepelire dape atque vino?
Qui vel paratus, dura foret licet
Ultra gelatum vita Borysthenem,
Gnati hoc tui natale festum
Ad citharae celebrare cantus.
Nempe ipsus ille est, scipio qui tuae
Exstet senectae, quoque superstite
Vicarium nusquam requirat
Aut medica aut melica arte Phoebum
Iam nunc rotundis usque adeo emines
Inter puellos dotibus ingeni,
Longeque palmares genarum
Ante pilos meditatur artes.
O vive Matris, vive Patris lepos
Iuxta ac voluptas, vive puer: lacit


page 274, image: s530

Iam te Caballi fons, bicorne
Iam lacit Aonidum cacumen.
Formatque plectrum dulce Erato tibi,
Thalia chordas, Terpsichore chelyn,
Laurumque Phoebus, ceterarum
Dextera nec reses est Dearum.
Quarum una voces has iacit: O puer
Dilecte nobis cresce agedum, et pedis
Iam nunc canoros disce montes
Scandere nano utriusque cursu.
Magnis Medusae nec metuas labrae
Aptare rivis parvula: quin tibi
Tota Hippocrene bullit, ad se
Et strepitu vocat insolenti.
Cuius liquorem crebro ut amystide
Depleris almum te manet hic sinus
Noster beatus, non sine oris
Dite poetifici saliva.
Quid plura dicam? cresce modo puer:
Haudque ire tantum fas via erit patris,
Wuam rarius Vatum volucris
Planta tamen teruit priorum:
Nostris levatus curribus ast humo
Scandes polum ipsum, tritaque nullius
Antehac solo signare tempe
Pro libitu dabitur cupito.
Sic Musa dixit: quae rata mox fore
Nolito, Posthi, subdubitare. nam
Aut sallere aut salli sacrorum
Numina non didicere Divum.


page 275, image: s531

Tantum bibamus: pocula ad ipsaque
Novem loquamur Virginibus bene,
Natale quo festum istud usque
Candidiore habitu recurrat.
Vel usque donec inter amiculos
Conviviales luciferum hunc colat
Sollenniter letus; Parente
Cum seniore senex Erasmus.

Ode M. [Abbr.: ?] Iohannis Adami Pomerani In Natalem Erasmi Posthii.

Sic ergo lucem numine vidimus
Felice, Posthi, dexter Apollinis
Idemque Musarum sacerdos:
Qua tuus has placida sub auras
Natus Diana filius, alteri
Adiecit annum lustro, et amabili
AEquavit auso, seu bonarum
Illius intueare cursum
In litterarum tramite: seu probos
Ipsi parentum quos dedit aemula
Natura mores. Nam trementem
Non aquilae generant columbam
Theronve damam trux creat; et bonis
Virtus vaballis insita patria est.
Gnatum quis illa non beatum
Parte tuum, quis et hoc parentem
Gnato, beatum dicere te minus,
Tam perpoliti, iudicet, ingenii?
Per quem superstes consequere
Nomen, et ipse tuo superstes


page 276, image: s532

Post fata vivet nomine, quod die
Nullo vetustas invida supprimet
Obliviosis vindicandum
A tenebris. Erit ecce tempus,
Ut docta tam non ora celebrium
Tua virorum laude perambules,
Gnati secundis quam parata
Ex studiis: et erunt ERASMI
AEquata IANO nomina POSTHII
Haud fallor. At tu, quo sine nil datur
Sperare magni, tu secunda
Vota Deus, pueroque sanam
Cum mente sana, cumque parentibus
Extende vitam, saepius ut diem
Hunc laetiores transigamus;
Donec Apollineos honores
Gratemur illi; tum caput innuba
Daphne revincto; tum celebri, suae
Quam Phoebus Oenonae retexit,
Arte. Quid his melius precabor?

Heidelbergae An. [Abbr.: ?] 93.

Iohannis Maudaei Colon. Epigram. [Abbr.: ?]

Ecce beata dies rediit, quae natus Erasmus,
Unicus, o Posthi, qui tibi filiolus.
Saepius haec redeat faxit qui missus Olympo
Natus pro nobis est puer ipse Deus:
Nec dedignatus mortale assumere corpus,
Nos regni heredes ut propris efficeret.
Ille, precor, vitam longam concedat Erasmo,
Moribus ut referat ingenioque patrem.


page 277, image: s533

Cumque olim iustos felix impleverit annos,
AEtheria tecum vivat in arce poli.

In Natalem Erasmi Posthii, Elegia Iohannis Mallendorfii Transylvani.

ACcessi ut peterem formosas carmina Musae
Nuper: at infausta sorte repulsus eram.
Post ubi parva peti dixi, natalia Erasmi
Scilicet argutis concelebrare iocis:
Quid, mihi responsum est, fulgentia limina tangis
Haec tantum lauto sunt adeunda pede.
Haec delubra patent mentem quibus aethere puro
Formavit docta doctus Apollo manu.
At tu de Geticae prognatus sanguine Gentis
Non es adhuc sacris, Barbare, tinctus aquis.
Cernis ut Hyblaeo nutritus melle MELISSUS
Mellifluum docto pectore promat epos.
Quem, sive est animus Tragico certare cothurno.
Laudem huius dices esse facemque chori:
Seu volet ad dulces versus mollescere chordas,
Victus es Ausonia Flacce Poetalyra.
Posthius (hunc omnes pariter genuere Camenae)
Esse hic multiplici clarus honore potest.
Proferat ipse etenim sacras Epidaurius herbas,
Hac certe felix arte Machaon erit.
Carmina si spectes omni sine fusa labore,
Certabit laudi Naso poeta tuae.
Non refero Stenium, tua iam, Pithopoee, siletur
Gloria, nunc isto non celebranda loco
Hos tantum sacro semper dignamur honore:
His ius scandendi limina nostra domus.


page 278, image: s534

Ne tamen o iuvenis, tanto iam fesse labore,
Frustretur votum praeda petita tuum,
Hac i, mox fontem poteris reperire sub illo
Colle, Medusaei signa ubi cernis equi.
(Castalias ostendit aquas) hinc sumito, sponte
In certos venient verba coacta modos.
Sic ait: haud segnis, fontis perculsus amore,
Pieriae facio iussa verenda Deae.
His ego vel nimium, vel parce fontibus haustis:
Haec pauca infelix verba poeta dedi:
Spargite nunc flores, nunc carmina dicite Musae,
Nunc sit deposito festa labore dies.
Haec est illa dies, haec est lux grata Iohannis
Qua POSTHI ornavit Pronuba Iuno torum.
Hic ille est Musae quem nutrivistis alumnum
Qui vestrum primus, Posthius, agmen agit.
Hoc genitore satus cuius natalia Vates
Frigidus incompto carmine festa cano.
Ingenium cui nunc fingit Latonia proles,
Ceu mollem ceram dextera docta solet.
Quemque recens auras cernentem, Numine fauste,
Talibus affata ast pulchra Thalia sonis:
Grata Deo soboles, matri ter cara, patrique
Laetitiae columen grande futurae tuo.
Salve, atque has hederas magnus quas mittit Apollo,
Nuntia venturae munera laudis habe.
Haec tibi, care puer, cur non gratemur amici,
Cum sint a tanto dona profecta Deo?
O utinam his oculis ea cernere tempora possim
Queis hedera haec POSTHI tempora docta premat!


page 279, image: s535

Tunc ego Sarmaticis procul hinc seu iacter in oris,
Sive in Marmarica sim tumulandus humo:
Me tamen aeternum certe meminisse iuvabit,
Haec nobis dederit gaudia quanta dies.

Iohan. [Abbr.: ?] Posthius Secundus, Io. [Abbr.: ?] Posthio S. [Abbr.: ?]

Qui nitidus Maias ostendit Cynthius Idus
Hoc modo signiferi tramite legit iter,
In quo certa mihi consumptum morte parentem
A partio venit fama relata solo:
Ille gravis cecidit perpessus taedia morbi,
Hercyniae dum me rura Cherusca tenent;
Hinc mea pulsantur tristi praecordia luctu,
(Insita ceu pietas debet habere sidem)
Et gelida pavidum trepidat formidine pectus,
Attonitique sinus corde tremente micant:
Ut, veluti fugiunt insuetum lumina solem,
Sic ad laetitiam mens mea tenta foret.
Dum mihi, Phoebeae Posthi virtutis imago,
Officii de te litera plena venit,
Cuius in aspectu gemmae, (properante veredo)
In qua praecipiti limite fertur eques;
Sic animi nubes cessit, quasi nuntiet iste
Iudicio causam me tenuisse fori:
Indi mihi sensim diffudit epistola vultum.
Ianua amicitiae qua patefacta tuae;
Qua mihi, vel peream subito telluris hiata,
Teste Deo numquam gratior ulla fuit:
Nam Nepenthes erat, quod vates carmine tollit,
Qui de Dulichio condidit auctor opus.
Sed quia, quo iungi tecum suspiro, moratur,
Qui segnis tardo sol movet orbe diem,


page 280, image: s536

Hoc aditu me Musa vadum tentare iubebat,
Et bene praesenti commoditate frat;
Qua ne destituar, dum vela ferantur ab alto,
Hei vix inceptum rumpere cogor opus.
Quae melius possint argutas ire per aures;
Tempore forte magis conveniente canam:
Nunc igitur POSTHI prior ut tueare Secundum
Vivida Thespiadum gloria vive. Vale.

Epigramma ad Erasmum Posthium suum in musicis tyronem.

NEscibat patri (quae grata est fama) Galenus
Esse suo gratus mente vel ore satis.
Cunarum memor et pupparum, prima ubi matri
Lallanti caepit vix dare verba sono:
Quod sibi pro lacrimis docti modulamina cantus
Laudasset multa sedulitate pater:
Inde gemellantem puero inculcasset et artem
Quae iugat et numeros et cubicat numeros:
Scilicet haec fuerant praeludia congrua magnis
Mox subnascentis dotibus ingenii.
Tali te infantem tua, Erasme, crepundia mamma
Nutritum Musae laxa dedere meae,
Protinus harmoniis per plectra frequentia motis
Firmandum: haec vocis certa magistra bonae.
Dic age, quid reddes tali pro munere Patri?
An male gratus eris, dum satis esse nequis?
Sat, scio, gratus eris, si, quo peae currere felix
Caepisti, porro continuabis iter:
Ergo tui, ac Patris non immemor, atque Galeni,
Sis gratus, nequeas gratus ut esse satis.

Balthasar Pancratius Stargardensis Borussus.


page 281, image: s537

Carmen Protrepticum ad maximae spei et optimae indolis puerum ERASMUM POSTHIUM.

AUreole o vere, POSTHI, puer, ut tua summus
Coepta secundet, adhuc ceu facit, usque Deus;
Sisque tuo proles quondam haud indigna parente,
Doctrina et virtus quem super astra locant:
Pauca haec quae tenui deduxi carmina filo,
Conveniant annis ut magis illa tuis;
Accipe et illa animi penetrali in sede recondet;
Quoque vocant, illuc sit tibi cura sequi.
Et labor aeterna hic pariet tibi nomina famae,
Ora per Aoni semper itura chori.
Quodque hic iure bono tibi sit palmarium; habebis.
Illa sequens, certum caelica in arce locum.
Cumque beatorum ordinibus, duce et auspice CHRISTO,
Per cuncta heic etiam saecla beatus eris.
A Deo ut incipiam ergo igitur, qui cuncta creavit;
Cuius principium hic munere mundus habet:
Hunc semper reverenter habe; hunc prece supplice adora
Det tibi non vulgi quas petit error opes,
Sed sanum sapere a puero, SOLOMONIS ad instar:
Votisque accedent cetera sponte tuis.
Prima etenim haec verae est pietatis linea, nisu
Observare omni, quod pote, tussa Dei.
Haec meditari animo assidue atque revoluere, luce
Clarae, seu furuae tempora noctis eant.
Proxima, mandato ut dulces in honore parentes
Usque habeas; merces unde tibi ampla venit:
Longae nimirum felitia stamina vitae;
Promittit certo hinc quae Deus ipse tibi


page 282, image: s538

Quis sit honos, quem te debere parentibus aio,
Quaeris? suavi horum subdere colla iugo,
Et purei exemplo his parere per omnia CHRISTI:
Horum dicta avidis imbibere auriculis.
Dicta nec ipsorum tantum observare; sed ipsis
Factis exprimere hos, et pietate pari.
Inprimisque patris tibi per vestigia eundum est;
(Quo Germana nihil cultius ova tulit)
Templa bonae ad MENTIS, diaeque ad PALLADIS arces:
Ardua Virtutis qua via sola patet.
Quod tibi ne nimium facile et pronum esse futurum
Fingas; laus, ingens est tibi, patris, onus.
Patris, quem culti stupuerunt Ausones, et quem
Iurabant Phoebi dulcius ore loqui,
Gallia quot doctos gremio officiosa fovebat,
Quot gremio fovit Belgica nostra suo,
Cum tuus ille parens praeter nullius avarus
Virtutem, doctrinae et