Quaerenti mihi, multumque et diu cogitanti, quanam re TIBI, VIR MAGNIFICE, PATRONE OPTIME, qui doctrina magistri, curando propinqui, monendo patris, suadendo amici partes sic semper egisti, ut nemo prope esset, cuius officiis me tam esse devinctum non confiterer, sed gauderem etiam, pietatem meam et observantiam testificari possem, nulli aptius interpretatio huius pietatis mandari potuit, quam musae meae. Nam et TU quasi patrocinium poeseos suscepisti, et ipse carmina componis, ad veterum elegantiam quae quam proxime accedunt, atque etiam nuper versiculos meos tantopere laudasti, ut TE magis TUO in me amori et benevolentiae indulsisse, quam ad severitatem
censoriam omnia exegisse, facile appareret. Illa vero vehementer primum erubescere, rem deinde differre quotidie ac procrastinare, obsequium negare, atque, cum acrius urgerem, ita dicere: Heu! Tu me ad BELIUM ablegabis, tam intelligens qui iudicium, tam teretes aures qui habet, ut, nisi ab illius acumine ingeniique elegantia tibi timeas, te ipsum ignorare videaris, hoc probabit, hoc indignum doctis illius auribus. quid si hoc muto? At vereor ne illas magis offendam. quid si multa ieiune, multa tenuiter, quaedam barbare dicta sunt? quid si pauca veterum lectionem redolent? Cave, ne, dum pietatis dare testimonium cupis, infantiam tuam prodas. Tum vero ego multa de comitate et humanitate TUA, quae, ut
TUUM ingenium atque eruditionis copia, cultum et observantiam, sic amorem TIBI omnium conciliat, dicendo, persuasi tandem illi, ut ad TE aditum pararet. Cui illud potissimum negotii dedi, ut TIBI primum commemoraret, me quidem ipsum tenuitatem horum carminum perspicere, sed non tam munusculum hoc, quam animum, a quo illud proficiscatur, considerandum esse; deinde TIBI de mea in TE voluntate, de meo TIBI deditissimo animo, et de studio TIBI gratam meam mentem testificandi, exponeret, meque non prius TUAE benevolentiae memoriam, quam cum vita esse depositurum, polliceretur; denique ut a TE quam posset maxime contenderet, ut animum TUUM pristinum servares, meque in
TUORUM numero habere pergeres. Quae posteaquam dicta essent, mandavi, ut hunc libellum, tamquam aeternum animi cultusque in TE mei pignus, et quasi tabulas confessorias, non liberatorias, omni, qua par est, cum observantia, TIBI traderet. Quem TU sic accipies, ut soles, id est animo aequo et litterarum amantissimo. MAGNIFICI NOMINIS TUI Scripsi Lipsiae A.C. [Abbr.: Anno Christiano] MDCCLVIIII
Qui nuper populi deliciae Tui,
Nunc desiderium curaque maxima,
O nostrum decus! o noster amor! redi,
In tristem patriam, redi!
Quae non vota facit! quam lacrimat! quibus
Ah! desideriis illius illius
Augusti cupidum Saxonis aestuat
Pectus! Quo pietas, fides,
Terrae fertilitas almaque copia,
Quo praesente bonum floruit otium,
Constans iustitiae Pieridumque amor,
Et blandum studium artium.
Non siccis oculis, notus enim Tuus
In cives animus regius, urbium
Spectabis cinerem, diruta moenia,
Nudasque hospitibus domos,
Spectabis fluvios sanguine turgidos,
Regni rura Tui caede tepentia,
Et matrum lacrimas, et gemitum Tuae
Ah! Dresdae lacrimas Tuae.
Illo, crede, die incendia, funera,
Terror, pauperies, omne genus mali,
Quod nunc perferimus, mentibus excidet,
Quo cives repetes Tuos.
Tunc lauro impediam tempora, nobili
Tunc plausus hilares carmine, tunc piam
Nostrae laetitiam Saxoniae super
Augusti reditu canam.
Tu mihi, quem procul a patria pro valle reducta,
Pro gelido luco, dulci pro murmure rivi,
Pro blandis musae numeris, tentoria, valla,
Ignivomae glandes, telorum ferreus imber,
Sanguine spumantes enses, hinnitus equorum,
Armorumque iuvat strepitus, sonitusque tubarum,
Ah Te ne violent enses, ah nullius arma
Sanguine forte Tuo rubeant, Solmi, en erit umquam
Ille dies, mihi cum liceat Te cernere coram?
En erit, ut redeant musis solacia, Tecum
Rapta? Vocant vitrei Te fontes, florea rura,
Te ver purpureum, riguique in vallibus amnes,
Te nemus umbrosum vocat, invitantque camenae.
Ipse egomet dudum, vos rura virentia testes,
Vos, quae me flores vidistis carpere, Nymphae,
Dudum narcissos et suave rubentem hyacinthum,
Fragrantesque rosas, violas, et lilia legi.
En umquam, Solmi, post tanta pericula, curas,
Frigora, sollicitas noctes, post mille labores,
His dabitur nobis Tua cingere tempora sertis?
Non quia Tu, Solmi, genus alto a sanguine ducis,
Te veneror, nec quod titulis numeroque clientum
Divitiisque potens oculos in Te attrahis omnes.
Ecce! Tuae turgent generoso sanguine venae,
Nobilis est animus, supra mortalia longe
Erectus, titulis et claro stemmate maior,
Maior imaginibus virtus, clementia mira,
Doctrinae studium. Hoc dignum Te reddit amore,
Hoc memores laudes vatum cultumque meretur.
O quotiens, musae, dixi: concedite nobis,
Qualia vester amor, venusini pectinis haeres,
Carmina componit, musae concedite nobis!
Ipse Tibi Flaccus, sic ore effatus amico:
Ecce lyram, Solmi, Te nunc habet illa secundum,
Hoc nostri monimentum, hoc nostri pignus amoris!
Tradidit a multis speratam vatibus ante
Optatamque lyram, docuit Te impellere nervos
Et, quibus in nubes Te tollis, hic addidit alas.
Attonitus celeres pennas, longeque relictos
Montes, et propius coelum propioraque cerno
Sidera, iamque oculis nostris, o cygne sonore,
Nubes eripiunt, Te sublimesque volatus.
Nos inter salices, arbusta, humilesque myricas,
Muscosos circa fontes, ripasque virentes,
Erramus, longasque canendo fallimus horas.
Si ventura tamen nos confirmaverit aetas,
Maius et addiderit robur, viresque poetae,
Tunc graviore Tuas dicemus carmine laudes.
Ultima fata viri dicam, qui dira fugavit
Agmina Parthorum, Catilinam incendia caedem
Urbi, perniciem, et servilia vincla parentem,
Moenibus eiecit, quem primum exempta catenis
Roma patrem patriae magno clamore salutat,
Mittit in exilium, magnoque reducit honore.
Qui dulci eloquio felix, qui fulmine linguae
Eripuit miseros leto, populumque frementem
Leniit, infensus sceleri infensusque tyrannis
Qui libertatem defendit ad ultima vitae.
Hic etiam rerum studuit cognoscere causas
Quidve bonum, rectum, quid turpe, decens, quid honestum
Hic etiam ad studium iuvenes usumque forensem
Duxit, hic et cecinit sublimi carmina vena.
Heu! Nimium Cicero, nimium crudele dedisti
Supplicium, tibi nec studium virtutis amorque
Profuit, aut varias animum excoluisse per artes,
Nec libertatem tibi defendisse Quiritum.
Quid non, o solum caput horum et causa malorum,
Improba regnorum, sceptri soliique libido
Efficis? O quantum mortalia corda voluntas!
Accendis rabidas iras, odia aspera misces,
Foedera rescindis, cogisque in proelia gentes.
At Tua per totum, Cicero, canabitur orbem
Gloria, tu memori semper celebrabere fama.
Ecce! Tibi quantos aetas persolvat honores
Nostra, tibi ut priscum decus, ingenioque vetustum
Splendorem, magno studio magnoque labore,
Tandem reddiderit divino Ernestius ore.
O musae, musae, date lilia, spargite flores,
Ferte rosas, musae, vestroque assurgite alumno!
Illi submittit fasces, qua cultior, Illi
Imperium defert laeto Germania vultu.
Semper quem colui, toto quem pectore amavi,
Praesens Ernesti, dudum Tibi debeo carmen,
Doctrinaeque Tuae iam dudum debeo laudes.
Nunc ades, (uberius carmen, modo vita supersit,
Promeritas altero [(reading uncertain: bad transcription)] Tibi tempore laudes:)
Nunc ades , Ernesti, iuveniles accipe versus,
Accipe Tu cultus et nostri pignus amoris.
Caesaris occisi crebro calidoque cruore
Curia adhuc Romana rubens, ultricia poscit
Arma, virosque monet, qui tot sibi vulnera saeva
Intulerint dextra, aut caedem qui mente pararint,
Consiliumque aliis dederint, hos sanguine poenas
Solvere, et hos toto perquiri praecipit orbe.
Iam Brutus periit, reliqui cepere, relicta
Urbe, fugam, solus sua forti pectore fata
Expectans Cicero patria remanebat in urbe.
Saepius Antonius gladios caedemque parabat;
Saepius Augustum mortem Ciceronis acerbam
Poscebat Lepidus, negat ille diuque restitit.
Non aliter, [(reading uncertain: bad transcription: word omitted)] pontum qui dividit, Isthmos,
Exiguo spatio duo distrahit aequora, frustra
Coniungi cupiunt, frustra cum murmure vasto
Circum undae tumidae spumantia litora latrant.
Ille maris rabiem perfert, ventique furorem.
At nondum Veneri miserandum pectore letum
Caesaris exciderat, dolet aeternum dolebit.
Vix videt incolumem Ciceronem in moenibus urbis
Vivere, vix placidum videt Augustumque quietum,
Cum pulchrum quassans caput, ambrosiosque capillos
Haec secum: potuisse meum, potuisse perire
Caesarem, et hosce viros impune quiete potiri?
Quo mihi cessit amor tandem, quo curaque nati?
Non illi dabitur vitam (esto) reddere ademptam,
At punire licet, dignasque reposcere poenas,
At licet ulcisci facinus Ciceronis. Atrocis
Conscius hic sceleris, dirique hic criminis auctor.
Non ea vis nobis? Venerique potentia tanta?
Morte luat merita culpam, det sanguine poenas.
Haec dea: flagranti referns e pectore voces ,
Horrida saxa petit, longisque recessibus antrum,
Est specus horrendum saxis longoque recessu.
Quam sedem Ambitio sibi toto legit in orbe.
Hic dea multa malo secum sub pectore versat,
Et parat insidias regnis fraudesque malignas.
Multus in ore rubor, suffusi sanguine multo
Igne micant oculi, fluit albida spuma per ora,
Triste per angustam rimam, qua [(transcriber); sic: quae] saxea moles
Olim dissiluit vasta convulsa ruina,
Immissum lumen micet caligine [(reading uncertain: bad transcription)] lucem.
Terra mandet sanie, multa rubentia caede
Saxa madent, turpi maculata cadavera tabo.
Abscisaeque manus, truncataque corpora multa,
Ossaque multa iacent totum dispersa per antrum.
Hic etiam flammas, hastas, saevasque catenas,
Hic laqueos videas et pocula plena veneno,
Hic gemmas, aurum, regum diademata, sceptra.
Hic timor, insidiae, laudum male sana cupido,
Adsunt, insomnes noctes, fraudesque dolique.
Huic dea commemorat, quae sint, huic narrat, agenda
Addat se sociam, det opem, iungatque potentes
Vires, Augusto sanos evertere sensus
Temptet, et aeternis odiis accendat et ira
Pectus. Confestim paret, furiala membra
Exuit, et vultus et Caesaris induit artus.
Pectora tum nudat, transfossque pectora ferro
Pallidaque ostendens et multa sparsa cruore
Ora, capit media placidam qui nocte quietem,
Augustum alloquitur, sic ore effata trementi:
Sic vacuus curis caesar, sic mente quieta
Tu dormire potes? Nec aperta pericula vitae
Cernis et insidias? non arma latentia, multis
Vulneribus caesi patris miseretque pudetque?
Ecce tibi lacerum corpus crudeliter, ora,
Ora, manus, pectus, percussaque tempora! Cessas
Caesar? Et ultrices tu cessas sumere poenas?
Inferias cineri Ciceronem mitte paterno,
Hic saevos acuit gladios, nec perfida Bruti
Dextra magis vitam mihi, quam Ciceronis, ademit
Perfidus hic vivet? Cicero, pro Iuppiter! Ergo
Riserit exitium nostrumque impune cruorem?
Non gladium stringes? Non foedo in pectore condes?
Quid dubitas? Tutum regnum non ante tenebis,
Nec prius extendes totum tua iura per orbem,
Quam saevi madeat Ciceronis sanguine terra.
Hunc igitur iugula, tibi dum iugulare potestas.
Haec ubi dicta dedit, dea fuscas commovet alas,
Et repetit rupes, antrum tenebrosaque profundas.
Excutit Augusto somnum formido tremorque,
Ignescunt irae, meritas tibi solvere poenas,
Romanisque iubet Ciceronem excedere muris.
Vix haec compererat Cicero, desperat, acerbi
Antonii rabies, tum Caesar, Brutus in ipsis
Omnia sunt oculis, tum secum talia fatur:
En quid agam? Supplex ego tandem deprecer hostes?
Ille ego qui toties generoso pectore dona
Quique minas risi et propiora pericula mortis,
Hos adeam? Partesque sequi me velle nefandas
Pollicear? Prius o caeli me fulmina perdant,
Ossaque nostra terant! Sed, me fac velle, salutem
Accipiam? Poterone malae me credere tuto
Antonii fidei? Sic fraudem nescis et iram?
Nescis perfidiam? Fugiam, manibusque scelestis
Me leto eripiam? Fugientem pro pudor! Hostes
Indecoremque sui Ciceronem Roma videbit?
Quin moriar, fugiamque hostem lucemque profanam
Sanguineum cernat gladium terramque rubentem
Antonius, cernat transfossum pectus, et inde
Augurium capiat. Vixi, civilia iura
Intrepidoque animo defendi moenia Romae,
Fata obstant, subiitque iugum lacrimabile Roma.
Quid cesso? Hic animus servilia vincula rumpet,
Et ferrum hoc nobis - vaginaque eripit ensem.
Adcurrit subito Quintus, (sic fata volebant
Sic Venus, ut vindex Ciceronem dextra necaret,)
Semanimisque super fratrem se proicit, ensem
Extorquens manibus. Seu, si lacrimabile sponsi
Corpus forte videt proiectum in litore virgo,
Numquam quae faciem dimoverat aequore, multa
Vota diis faciens, et frustra suavia serta
Floribus e vernis connexerat, illa stupefecit,
Nec queritur , nec verba facit, sed corpore in uno
Defigens oculos, suffundit fletibus ora:
Sic etiam Quintus stupet vix ora resolvit.
Ferro etiam vitam, Romae quae sola voluptas,
Qua sine nil gratum Quinto, nec amabile quicquam,
Et qua nostra salus, patriae spes nititur omnis,
Hanc ferro, frater, voluisti abrumpere vitam?
Ut adeone mori gratum? Quo cura tuorum
Quo tibi cura mei cessit? Tu stringere ferrum?
Nec venit in mentem, quid Roma miserrima poscat?
Heu! Mihi quid misero superest? Te nulla perempto
Libertatis erit patriae spes, nulla salutis.
Has ego per lacrimas, per divos, per te amorem
Quem patriae debes, oro, miserere tuorum.
O Romae miserere tuae! Periisse iuvabit?
Non tua mors hostes Romanos vincet, acerbum
Vita iugum nostris de collis auferte, ille
Spiritus, ille tuus, tollet vincetque tyrannos.
Moenibus excedas inimicis, fata reducent
Te meliore, dii si Romae moenia curant,
Otia tunc tecum, pax, libertasque redibunt.
Aut si crudelis stat adhuc sententia mente,
Non ego destituam te. Qui tua pectora rumpet,
Idem una rubeat gladius quoque sanguine nostro,
Atque eadem vitam Ciceronibus auferat hora.
Sic animum Quintus Ciceronis leniit, ille
Poscit equos, murisque parat discedere Romae,
Stare loco nescit, tollit se, longaque crura
Iactat equus. Ter equum stimulis auriga cruentis
Urget, ter resilit, ter calce everberat auras.
Omine percussi servi meliora precantur
Lecticamque ferunt. Tum in fletum erumpere fratres
Incipiunt, miscent amplexus, oscula miscent.
O utinam mea nexa tuo dum bracchia collo
Exhalare animum liceat, ne nuntius aures
Vulnere heu! Gravior, liceat decedere vita
Ut fugientem animum, di tristem avertite casum
Ore legam digitisque meis tua lumina condam.
Alter in alterius frater complexibus haeret,
Oscula iungentes extremum et multa gementes.
Tandem progreditur Cicero aegre et moenibus exit.
Egreditur vestra nunc Tullius urbe, Quirites,
Egreditur simul libertas vestra. Tueri
Iura quis et leges, patriae fulcire ruinam
Quis poterit? Turpes quis - debellare tyrannos?
O retine, retine, ne talem excedere muris
Roma tuis patiare virum. Te vincula dura
Perpetuumque iugum manet, illum letifer ensis.
Ut, quando teneros pullos nidosque loquaces
Agricola invadit, philomela arbusta relinquit,
Finitimaeque sedens in ramis arboris, inde
Aspicit, et querulo deplorat carmine raptum:
Sic Cicero fugiens oculos faciemque retorquet
Saepius ad muros, et maesto pectore fatur:
Sat patriae Romaeque datum; salve mea Roma,
Aeternum vale mihi. Victus amore meorum
Victus amore tui fugio, sed corpore tantum
Absum, non animo. Manet aeternumque manebit
Hic tecum, veteremque qui servabit amorem.
O utinam aut numquam redeam in tua moenia, iustae
Aut libertatis redeam defensor, honoris
Affertor veteris, saevaeque tyrannidis ultor.
Aut si, namque malum mihi mens praesagit, iniqua
Me vis eripiat, nec in ipso limine mortis
Iamque exspirantem, scito, iam extrema gementem,
Dimisisse tui Ciceronem pectore amorem.
Haec dicens abiit villam, in qua saepius egit
Otia, Musarum se delectavit amore,
Pectore deposuit curas, animumque refecit.
At Romae Antonius, nec enim decesserat ira,
Poscit, ut Augustus Ciceronem tollat, hic exul
Insidias melius nobis struet, urbe remotus
Efficiet facile, quae diro in pectore versat.
Tolle virum, tutus regnum
Romanosque tenebis.
Annuit hic dictis Augustus, et ocius omne,
Omne genus mandat Ciceronum sternere ferro
Popilio. Hic magna pergens stipante caterva:
Hoc erat, hoc votis optavi saepius, inquit,
Me duce vos socii Ciceronis figite corpus,
Caesaris haec cineri mactatur victima grata.
Mox Cicero in villa dubia dum mente moratur,
Advolat en! Cursu veloci servus, anhelat,
Imploransque ruit Ciceronem nomine. Frater,
Heu! Frater periit, natus cum patre peremptus;
His oculis vidi caedem, vidique cruorem.
Heu! Fugite hinc, celeri vitae pericula cursu,
Accipit haec Cicero, vultuque immotus eodem,
Quin mihi, care puer, dixit res ordine narra.
Tum vix exieras Romae tu moenibus,
inquit,
Impia turba tuas effusa ruebat in aedes.
Haec trucibus verbis Ciceronem, haec ense mianti
Poscit, seque tuo restinguere sanguine clamat
Velle sitim. Natus Quintum occultaverat, illum,
Postquam te frustra quaesiverat, ore tonante
Flagitat: at natus, se patrem scire, negavit.
Saevit atrox miles, tuus, inquit, perfide, sanguis
Sit sat in amborum poenas, simul ense corusco
Ibat in intrepidum iuvenem. Tunc prosilit amens,
Et meme, pater exclamat, me caedite, nato
Parcite, nil dignum commisit morte, sit ille
Patri, si quis adhuc precibus locus, oro , superstes:
At natus manibus complectens colla paterna,
Tene, inquit, pro me gladio succedere cernam?
Haec patiar? Vitae teneat me tanta voluptas,
Ut tua servari cupiam per vulnera? Solum
Aut vos me gladiis transfingite, parcite patri;
Aut simul amborum transfingite corpora ferro:
Non ego divellar patriis complexibus umquam.
Tum paullum his verbis ex ira corde residunt,
Et simul amborum demittunt corpora morti.
En! Pater atque pius procumbit filius una,
Alter et alterius moriens se in sanguine vestrae
Ingemit, et precibus servorum adductus ad aequor
Aufugit, et navim Cicero
propellit in undas.
Vix Venus e caelo Ciceronem linquere teram,
Velaque prospexit ventos implere secundos,
Supplice confestim Neptunum voce
precatur:
Tune meos igitur sic hostes ire per altum
Permittis? nec eos crudelibus obruis undas?
Illa vehit navis Ciceronem. Salva per undas
Ibit? Et incolumis tellurem et litore tanget?
Supplicium fugit hic, vindictam, numina nostra
Quaerit et extremo sceleratus in orbe salutem.
Quin, Neptune, iube, validos consurgere
ventos,
Commotumque, iube, ventis consurgere pontum,
Ne coeptos navis cursus absolvere possit.
Vix haec ediderat, tumidis mare fluctibus albet,
Surgit, et in toto tempestas aequore saevit,
Tunc iterum taedet vitalem carpere lucem,
Mortem orat, vos, o nostri, miserescite venti,
Aut me praecipitem vasto submergite ponto.
Felix morte tua, frater! Tu morte dolores
Finisti, casusque graves, fruerisque quiete.
Nos graviora manent, nobis maris aequor arandum,
Nos alia ex aliis asperrima fata fatigant.
Sic memorans Cicero vento iactatur et undis.
Interea navis terrae iactatur ad oras.
Vix Cicero egreditur navi, vix litora linquit,
Pulveream nubem et rutilantia prospicit arma.
Quis tibi tunc Cicero sensus procul arma videnti,
Quaeque animum curae, quae spes, timor atque voluntas,
Cum magis atque magis properaret saeva caterva
Versabant Cicero? Seu, si de montibus altis,
Aut, cui sugentes catulos rapuere coloni,
Impetuosus aper ruit, aut furiosus amore
Per valles silvasque vagans per ardua cervus
Obvius agricolae sese obtulit, ille propinqui
Sene specus tenebris abscondat, an ardus fagi
Ascensu superet celsaque cacumina pini,
Haeret, et incertus quo sit sibi nescit eundum:
Sic Cicero, repetatne ratem fluctusque marinos,
Ambigit, an turbae venienti se offerat. Omnis
Spes abiit, vitam Ciceronis fata reposcunt.
Tum Musae abiciunt fragrantia serta capillis,
Et late lucos lacrimosis questibus implent.
Deliciae nostrae rapientur, nostraque cura,
Noster amor vitam sub acerbo vulnere mittet!
O fugit! Haud oculis tantum perferre dolorem
Possumus, haud vita Ciceronem cernere cassum.
Iamque propinquabat festinis passibus agmen:
Ponite lecticam, Cicero imperterritus inquit,
In patria moriar. Furit, aestuat, intonat ore
Popilius: nostrasne manus te evadere clamans,
Sperasti? Facundas ubi nunc Tullius? Illa
Nunc ubi vis animi tibi? Ubi ventosa lingua?
Nunc morere, hocce tuo cineres satiabo cruore
Caesaris, hoc gladio Caesar tua pectora Caesar
Perforat, et meritas poenas cum sanguine sumit.
At minime Cicero minitantem expalluit ensem,
Sed placide: frustra gladio me, pessime, terres,
Hanc vitam patriae devovi, spiritus ille
Debetur patriae. Quid libertate sepulta
Commorer? Ecce tibi cervicem! Hanc amputet ensis!
Liber ego morior civis patriaeque fidelis.
Haec dicens iugulo non inscius accipit ensem
Popilii, et vitam multo cum sanguine fundit.
Mitte Tu tristes super urbe, Riechi,
Paullulum curas animo, meumque,
Si Tua quidquam loquar aure dignum
accipe cantum.
Te colunt cives, et amant paternam
In Tuos mentem, studium fidemque
Novit Augustus, memori dignum
censet amore
Adde quod musae sua dona laeto
Deferunt vultu Tibi, pectus adde
Artibus cultum variis, et aptum
rebus agendis.
Hac via caelum petimus, favorem
Hac via humani generis meremur,
Nec per aeternum metuet perire
Gloria tempus.
Infimum produnt animum, corona
Ambiat quamvis caput, innocenti
Caede qui dextras hominumque terram
sanguine tingant;
Matris ut fletu resono et cruore,
Caede, funesto cinere, ossibusque
Sordido in paucos potiantur annos
caespite parvo.
Maximam mundi glaciata partem
Aequora, inculti niveique campi
Occupant, rupes, steriles arenae,
antraque vasta.
Nostra, si mundi fabricam intuemur,
Terra, quid tandem nisi parva glaeba,
Hanc tamen reges emitis, nefas heu!
Sanguine glaebam.
Non eum, Riechi, facit hunc diem qui
Perdidi dixit thronus, haud corona,
Haud opes, sceptrum, nec ebur, nec ardens
purpura regem
Saepius sceptro solioque dignus
Qui suos tauros iuga dura ferre
Cogit, et curvo subigit paterna
vomere rura.
Quando, nefandis squalida caedibus
Quando calentes tu gladios teges,
Europa, natorum cruore?
Quando tuos viridante crines
Lauro implicabis? Sat tonuit grave
Bellum per orbem, flendaque matribus
Sat arma sat Martis furentis
Sat rubuere manus cruore.
Quot luctuosus, pro pudor! oppida
Delevit ignis! Quem fluvium tuae
Non decoloravere caedes!
Quis iuvenumque senumque campus
Non mitia vidit funera! Et ossibus
Quae rura non albent! Nova proelia
Cur clangor accendit turbarum?
Cur nova bella movent cohortes?
Luget venustae potor adhuc Tagi
Urbis ruinam, luget adhuc patrem
Natus peremptum, flet maritum
Femina, flet iuvenis sponsam.
Quot fulmina atris nubibus emicant
Terrentque mundum! Quam reboant poli,
Quam fervet aequor! Quam tremescit
Diluviemque Tagus minatur!
Tellus tremescit, summa montium
Nutant, et imis saxa frementia
Nutant cavernis, urbs vacillat
Cum sonitu trahit ruinam.
Qui mane surgens ampla palatia,
Turres, et urbis viderat arduas,
Ah! dirutos muros et aedes
Sol stupet occiduus revulsas.
Nostris quid armis,quid gladiis opus?
Nostrum quid ipsi proterimus genus?
Quid caedibus caedes, quid auges
Funera funeribus? Cruoris
Si pectus urget tanta sitis tuum,
Europa, concors o utinam feros
In barbaros nostris retusos
Vulneribus gladios refingas.
Cur non per agros somnifero fluunt
Rivi susurro? Cur citharae tacet
Cantus reducta in valle? Nulla
Cur sterilis rosa pingit arva?
Eheu! Cruenta caede rubens dolet
Tellus, et undae sanguineas agunt
Spumas in aequor. Bella totum
Horrida Bella, fremunt per orbem.
Iam tertium nostrae inficiunt manus
Annum immerenti sanguine, ter famem
Sol vidit, ignem, pauperumque
Quemque diem lacrimis madentem.
Quantum obstupescet, cum gladius situ
Nigros, et altos eruet ossium
Rastris acernos, sive vitem
Montibus in patulis colonus
Ponens et ulmum, seu morientibus
Rivos sequentes et fluvium fatis
Sollerter inducens! Trementi
Ore color manibusque dura
Rastra excident. Heu! Ferrea quam fuit
Aetas avorum! (filiolis suis
Vernisque dicit convocatis,)
Pectora quam furiosa patrum!
Credetis? Eheu! Credite, credite,
Tum saeva caelum fulmina, tum sua
Mors tela, tum plenam timendis
Mors profuit pharetram sagittis.
Ipsi admovebant aedibus impios
Ignes, et ipsi sanguinea manu
Se proterebant. Martis, eheu!
Tum lacrimae gemitusque sponsae.
Lauro tegebant tempora principium,
Clarumque nomen funeribus sibi
Reges parabant. Haec locutus
Ossa teget tumulo, sed arma
Tergo auferet secum, et trepida manu
Fuliginosis partibus aedium
Affiget, horrorem in nepotum
Opprobriumque patrum perenne.
Euoe! Flore comas cingite cingite,
O dulces socii, purpureis rosis
Et lauro viridi, vos hyacinthinis
Sertis cingite tempora.
Ut mens incaluit! Pectus ut aestuat
Nostrum! Quis Deus o! quis Deus excitat
Mentem? Quisve calor, me quis in aera
Auferet attonitum vigor?
Altos per scopulos erro, per invias
Rupes et gelidam per nemorum vagor
Umbram, perque specus, audio garrulam
Undam et murmura fontium.
Numquid conspicitis? Conspicio leves
Nympharum choreas, quis niveo ignis in
Vultu purpureus! Quis rutilantibus
Risus ex oculis micat!
Praecingunt variis en! Satyri mero
Spumantes calices floribus, ebrius
Quam Bacchus titubat! Quamque oculi natant,
Procumbitque humeris caput!
Tempora iam properant, mi Geysere, ultima vitae,
Et positas metas me tetigisse monent.
Eheu! Mortiferis cruciatibus ossa laborant,
Membra gravis languor, pallor et ora tenet.
Arida iam rabidus praecordia corripit aestus,
Oraque ferventi torrent anhela siti.
Iam graviusque malum marcentes atterit artus
Frigus et infandum pallida membra quatit.
Nec reprimit mollis praesentia frigora lectus,
Nec gelide ingentem mitigat unda sitim.
Ut teneros flores durum succindit aratrum
Ut nimiae extinguunt molle papaver aquae:
Aevi sic viridem florem, sic gaudia nostra
Heu! Scindit nimium mortis avara manus.
Et scindat, quidni patiar? mors corporis huius
Ius habet, hunc animum non iugulare potest.
Non in perpetuum clauduntur lumina somnum,
Nostra nec in ventos vita recedet iners.
Hic animus vacuum se tollet in aera magno
Remigio alarum, splendida astra petet.
Astra petet, celeri caelo minitantia saxa
Cursu transiliens regna beata petet.
Sed pedibus nubes tempestasque sonoras
Cernet et in rutilo lumina fixa polo.
Audiet irati metuenda tonitura caeli,
Adspicietque gravi fulmina missa sono.
En! Ubi in aeternum florescens tempora laurus,
Magnaque pictorum gloria, palma tegit;
En! Ubi mellifluos concentus omnia reddunt,
Et dulces numeros aurea plectra sonant;
Ingenium nostrum meliori ardore calescet,
Maior et intrabit pectora nostra deus.
Nunc ades, exuvias rape mors praedaque superbi,
Nunc tumulus cinerem condat et ossa mea.
Ille dies veniet, quo sordida claustra sepulchri
Rumpet, et ex croceo pulvere surget homo.
At Tu defuncti bustum, Geysere, sodalis,
Ornabis lauro pupureisque rosis.
Credo, Tuis oculis, dum debita munera solves,
Excidet in cineres plurima gutta meos.
Descendit, viridi veste superbiens
Et cinctum variis tempora floribus,
Ver caelo, ut fugiunt nubila! Quam polus
Ridet lumine candido!
Praecedunt Zephyri blandisono deam
Flatu, quam charites, quam sequitur iocus,
Per dulces umeros collaque lactea
Ludunt ambrosiae comae.
Nunc Tu purpureis picta coloribus
Mecum rura petas, nunc ad aquae caput
Mecum inter salices stratus amabiles
Concentus avium audias.
O quem per scopulos, per gelidum nemus
Muscososque specus, saxa per invia,
Mecum in nobilium culmina montium
Dulcis diripuit furor,
Nascenti citharam musa Tibi dedit,
Et, molles numeros addidit, O Rothi,
Tum natura probrum tum bene mutuis
Aptum pectus amoribus.
Nil fido melius pectore amantium,
Sinceris animis nil pretiosius,
Hi soli, ut macias turpiter, unguibus
Foedas dilanies genas,
Spumosisque fremas dentibus, invide,
Digni. Divitiis affluat omnibus
Rex, corradat opes, orbis et ultimas
Oras imperio regat:
Dulcis si socii desit amor, potens
Rex mendicus erit. Sobria civium
Quot sceptris quatiunt atria, quot stipem
Auratis, manibus petunt!
Frustra, nescit amor candidus aureis
Cogi compedibus, mutuus at favor,
Et virtutus amor solus, aheneo
Iungit pectora vinculo.
Te per inaccessas rupes praereptura saxa,
Te facili duxit musa benigna manu.
Teque eadem docuit, qua divus Pindarus olim
Ibat, qua Flaccus Virgiliusque, via.
Quam lubet has tecum rupes ascendere, laeta
Quam lubet inde meis carpere serta comis!
O si quis nemorum dulci me sistat in umbra
O ubi per valles garrula currit aqua!
Tu, Neumanne, viam nosti, Tu porrige dextram,
Saxosumque doce me superare iugum.
Duc, age, duc ubi me Venusinus dulcia vates
Auratae doceat tangere fila lyrae.
O quotiens, et quae nobis in gramine molli
Prostratis noster dixit, Amice, comes.
Vidimus et Satyros, et Bacchum in rupibus altis,
Nos flavam Pyrrham vidimus atque Chloen.
Fontem Bandusiae vitreum gratosque susurros
Vidimus, et rutilo pocula plena mero.
Forti per medias acies, per tela, per ignem,
Pectore Romani fulgida in arma ruunt.
Subicit Augustus Parthorum
colla catenis
Romanisque refert otia laeta suis.
Saevit amor caedis, surgunt civilia bella,
Inficit et fratrum sanguine Roma manus.
O quoties ambo nos delectavimus illis
Carminibus, longos condidimusque dies!
O quibus in primo fruimur iam flore iuventae
Ne desint nobis gaudia blanda viris.
Ne careat cantu vitae pars ulla lyraque,
Nec nos despiciat musa latina senes!
Quam metuenda sonant, totum tonitrua caelum,
Piniferos montes, resonantia litora longe.
Immensas silvas, scopulos, vallesque reclusas,
Ingentesque specus, horrendo murmure complent!
Undique scinduntur nubes, subita undique flamma
Decidit in terras. En! Noctem fulmina vincunt
En! Vincunt tenebras, en! Longe terra relucet.
Iam turpem informi prodens pallore timorem
In caecas latebras descendit et antra tyrannus.
Qui prius audaci divinum fronte negabat
Numen, et insano caelestem accenderat iram
Risu, iam trepidant, numenque tremore fatetur.
Sponsa gemit iuvenem, quem trans mare detinet atra
Tempestas, ah ne solvisses litore navim!
Ah ne iacteris spumantibus aequoris undis!
Vagit, materno dat collo mollia circum
Brachiola, exhorret flammas, oculosque retorquet,
Vagituque caput mammis infantulus abdit.
Extremumve diem mundo venisse scelesto
Dicam? Descendisne Deus? Descendis ut orbem
Tristibus ut pelagum involvas caelumque ruinis?
Anne tuas vires, Maiestatemque tremendam
Ostendis? Somnum ut pellas securaque corda
Commoneas hominum? Tibi paret laetaque iussa
Exequitur natura. Quid aurea sidera caeli,
Quid? Nisi quem spargunt tua cuius lumina, splendor?
Lumnina, quae caelum, quae terram, quae simul uno
Omnia conspiciunt obtutu. Irasceris, atrae
Ecce! Tegunt nubes caelum solemque tenebris.
Consurgunt rabidi venti, consurgit et Eurus,
Surgit, et horrisonos fluctus ad sidera tollit.
Iram deponis, subsidunt aequoris undae.
Diffugiunt nubes, quam puro lumine caelum
Ridet, et eiectis quam rident litora conchis!
Quis variis vestit redolentes floribus hortos?
Quis segetes aut rore fovet, pluviaque benigna
Irrigat, aut gravidis culmos incuruat aristis?
Quis blando docuit rivos errare susurro?
Quis rubeoque uvas in aprico monte colore
Pingit? Ubi inveniam Deum? Ubi? Stellantis Olympi
Templa petam? Ferar in tenebras nigrosque recessus?
An radios solis, fulmen tonitruque rogabo?
O utinam, o liceat mihi sic decedere vita,
Exhalare animum ut possim sub laude Iehovae!
Quis novus in vacuum me sustulit aera, nubes
Quis furor in liquidas? Iam flammea sidera circum
Iamque extra solis lunaeque vias vagor audax.
Hem! Quae conspicio! Nova, splendida, nova stuporis,
Quo se cumque oculi voluunt, apparet imago.
Tu, quae Iessiadae quondam pia corda movebas,
O quam te memorem? Tibi mens divinor, atque os
Nil mortale sonat, nil parvum, tu dea certe,
Seu gelidi mavis Boreae resonantibus alis,
Seu placida Zephyri penna descendere caelo,
Tu dulces numeros, tu verba canora docebis,
Ut, quae conspiciam, secundo carmine narrem.
En! media immensis operit terramque polumque
Nox tenebris. Rugis, pallore et vertice cano
Deformis vigilat, defossoque incubat auro.
Iam malefida cohors fraudes in pectore versat,
Iam vendunt patriam, miscent periuria, mundo
Excutiunt pacem, mediantur et horrida bella.
Sanguine caesorum sanieque madentia linquens
Antra, fero cinctus gladio, per templa domosque
Perque vias passim audaci pede latro vagatur.
Invadit thalamos, irridet numina caeli,
Sanctaque iura fori violat lascivius adulter.
Iamque pii vates aut dulcia vina coronant
Cantantes, gravidis qui collis vestiit uvas,
Aut lauro socii decorant aut sertisque sepulchrum.
At subito totus tremulis micat ignibus aether,
Horrendoque cadunt cum murmure fulmina caelo.
Undique iam medias video discindere nubes
Caelestes acies, cives felicis Olympi,
Teque triumphali pompa descendere, Christe.
Qualis descendis! Quantum mutatus ab illo
Christo! Cui querulo duroque in caespite strato
Sanguineus toto dimanat corpore sudor,
Vel cui ferali suffixum stipite corpus,
Confossum latus, et concreti sanguine crines.
Quis strepitus circa comitum! Qua luce coruscat
Omne! Novum ut terrae credas lucescere solem,
Utque novas stellas caelo lucescere credas.
Iudicis adventu perterrita luna rubescit,
Pallescensque iterum sensim sua lumina perdit.
Sanguineo extremum rutilantes igne cometae
Triste micant, sensim pereunt, sidera caelo
Praecipitant, nutant axes magnoque fragore
Sol ruit, ingentes per silvas, aequora, montes,
Explicat inque omnes oras incendia voluit.
Flumina siccantur, tellus ardore dehiscit,
Fervet et immensis spumis exuberat aequor.
Ecce! Secat iuvenis rutilantibus aera pennis,
Terribilique tuba trepidantem personat orbem,
Personat horrendas umbras et pallida regna.
Hoc sonitu cineres animantur, et ossa, sepultos
Reddit humus, reddunt fluvii sub luminis auras,
En! reddit pelagus quos saevis obruit undis.
Hoc sonitu omnis,adhuc qui vita et luce fruatur,
Cogitur in planum, latum sine limite campum.
Sed mihi quis strepitus, quis clamor verberat aures?
Audio ferrato stridentes cardine portas,
Hinc, ubi commistus flammis ascendit in auras
Fumus, en! infelix magno clamore caterva
Egreditur, pallentque geane, gressusque tremiscunt,
Nuda mirantes ad caelum bracchia tollunt
Quis procul ille autem, quis nodis vinctus ahenis,
Horrendumque fremens multis cum millibus antro
Exit, et ardentes oculos per singula versans
Terribilique vultu comites supereminet omnes?
Ponitur in medio campi regale tribunal
Sanctum, aeternum, ingens auro gemmisque decorum.
Auro ponuntur constructa sedilia centum.
Illo divina rex maiestate tremendus
Considet, his ferrum pro Christo et vulnera passi,
His comites Christi resident, totumque per orbem
Qui caecos populos docuerunt iussa magistri.
Dextra tenet palmas, et ad imos defluit album
Velamen talos. Dextra laevaque frequentes
Circumsonat animae, et cupiunt sua dicere fata.
Fertur inauratum Mosi spissumque volumen.
Ille gerens canis albentia tempora tollit
Se solio, reprimit vultu dextraque tumultum.
Virtutesque hominum pia sancta recenset, et atris
Scripta notis recitat sceleratae crimina vitae.
At Christus, prece quem frustra lacrumisque movere
Contendunt miseri, solio ius dicit ab alto.
Nec mora, nec requies, rutilantia fulmina Christus
Iactat, et aeternas miseros detrudit in umbras.
Dentibus infrendent, iusto convicia caelo
Atque Deo faciunt, ardescunt corda furore,
Spumaque terribiles obducit plurima rictus.
Quot reges hominum conspersi sanguine, et armis
Illicitis cincti heroes, cum iudice iniquo,
Quotque sacerdotes adiguntur ad horrida regna!
Interea caeli panduntur moenia, gemmis
Panduntur portae radiantes, quantus amoena
Atria percurrit splendor longeque refulgent!
O quam dulcisonis resonat concentibus aether!
Sed felices animae, vix Christus Olmypum
Intravere, tonat subito caelum omne fragore.
Totus concurritur mundus, mundique columnae
Nutant, en! media natura in morte tenetur,
Audio iam gemitus, singultus audio, nutant
Omnia, iamque cadit, iamque totus corruit orbis.