SUMMARIA.
1. Vile et illaudabile est imperitor. Rabular. fovense negotium.
2. l. 14. C. d. advoc. div. iudic. loquitur de veris Advocatis.
3. Contrarium vero de rabulis dici potest.
4. Totus mundus de rabular. malitia conqueritur.
5. Plurimi interest non quibusvis promiscue fieri litigantibus patrocinandi licentiam.
6. Salubriter provisum ut non admittantur ad causar. patrocinium nisi literati iique probati in Ordin. provinc. Saxon.
7. Idem cavetur in Ordin. Saxo Gothana.
8. Ut aliquis in album Advocator. recipiatur quale testimonium eruditionis requiratur.
9. Qualis debeat esse qui advocandi munere rite praeesse vult.
10. Advocatus plane imperitus peccat contra Magistratum probibentem.
11. Loci. Dd. de hoc.
12. Patrocinans per imperitiam causam perdens clienti vel interesse tenetur.
SUMMARIA.
1. Advocatus merita causae diligenter percunctari debet.
2. Id negligens peccat et renetur ad damna clientibus.
3. Clientum narratio facti varia.
4. Peccat advocatus qui sciens et credens sibi veritatem à cliente non esse propalatam, illius tamen patrocinium suscipit.
5. Si fuerit commissa falsitas circa instructionem processus malitia clientis et advocati auxilio in damnum adversarii, illa à iudice saepe non deprehenditur.
6. Quilibet Advocatus serio moneat clientem suum ut veritatem ipsam libere profiteatur.
7. Consilium de boc Oldekopii.
8. Aliud de eod. Laymanni.
9. An Advocatus pro salvanda conscientia in dubia causa probabiliore sententia relicta, probabilem sequi et defendere teneatur.
SUMMARIA.
1. Dubius et anceps est litis eventus.
2. Multi sub iustissimo clypeo pereunt.
3. Peccant Advocati qui victoriam causae alicui temere promittunt.
4. Rabulae forenses clientibus suis victoriam litis spondere solent.
5. Hi appellantur Fumi venditores.
6. Qua poena plectendi qui certum litis eventum pollicentur.
7. Saepe aliud iudicis aliud partium et advocator. de causis est iudicium.
8. Pro captu iudicis causae sua fata habent.
Victoriam spondentes quam exhibere nequeunt Chimici vocantur, et Chimistar. praemium mendicitate sentiunt.
SUMMARIA.
1. Advocati inviti etiam ad patrocinium praestandum compelli possunt.
2. Quia eorum officium quodammodo publicum est.
3. Officia publicae etiam invitis imponi possunt.
4. Advocatorum munus est partibus litigantibus inservire.
5. Quilibet compelli potest ad id quod est sui muneris.
6. Quibus mediis compellantur Advocati ad patrocinium parti praestandum.
7. Peccat Advocatus qui rogatus vel iussus absque iusta causa pro honorario patrocinium clienti denegat.
8. Et negligit monitum Christi. Omnia quaecumque vultis etc.
SUMMARIA.
1. Advocati qui pauperum ac miserabilium personarum patrocinium gratis suscipere recusant, peccant gravissime.
2. in Deum et proximum.
3. in Deum.
4. in proximum.
5. Advocatus in conscientia sua obstrictus est pauperi gratis patrocinium suum praestare.
6. Hoc recusans mortaliter pecat.
7. Monitum de hoc Petr. de Gemrd.
8. Aliud de eodem Mengeringii.
9. Qui pauperibus gratis patrocinium praestare recusat,
ab Advocationis officio suspendi potest.
10. Sicuti praeceptores et Medici pueris ac aegrotis pauperibus, im nec Advocati paupertate pressis clientibus auxilium denegare debent.
11. Advocati pauperibus in causis ipsorum iustis gratuicum patrocinium tamquam piam eleemosynam praestantes opus faciunt Deo ac bominibus gratissimum etc.
12. Laudabiliter in Republ. Christiana certi constituuntur pauperum Advocati qui certo sibi salario ex publicis reditibus constituto pauperibus gratis patrocinantur.
SUMMARIA.
1. Advocati debent esse iustitiae ministri imo Sacerdotes.
2. Advocatus clienti suo iniustam causam foventi patrocinium praestans non solum proximum et Rem publ. sed semet ipsum laedit immque divinam in se provocat.
3. Advocati sint boni Christiani, boni Viri et boni Cives, ex Mengeringio.
4. Multi Advocati saltem multos optant Clientes sine delectu bona sit eorum causa an mala.
5. Rabularum proverbium: Es sey keine Kunst eine gute Sache zu erhalten, sondern eine böse zu gewinnen.
6. Aliud est iurisprudentia, aliud ars Rabularia.
7. Advocati iniustarum causarum patrocinium suscipientes in extremo iudicio Deo vix rationem reddent.
8. Advocatus iniustam causam scienter defendens mortaliter peccat et ad restitutionem tenetur.
9. Mali Advocati nisi restituant iniuste percepta vel damna quae causarunt regnum caelorum vix ingredientur.
10. Opus Advocatorum per iniustarum causarum patrocinia corrasae aquilinas habent pennas.
11. Multa recentia in medio sunt exempla qui eiusmodi bona Advocatorum non ad primum nedum ad secundum heredem pervenerint.
SUMMARIA.
Lucri cupidi Rabulae non raro homines à litibus abborrentes ad litigandum incitant.
Gaudent lites serere ubi nullae sunt.
Rusticos instigant ut litem moveant Dominis.
Causarum patroni lites saepe quaerunt solius lucri causa et ne fame ipsis sit pereundum.
Vae illis qui homines concitant.
Deus est Deus pacis, odit quicquid discor di???s parit.
In Ordin. Proc. Elect. Saxon. severe probibetur ne Advocati proprii lucri gratia homines ad litigdndum instigent.
Rabulae severissime coërcendi, immo è civitate eiciendi.
Per lites dissolvitur concordiae vinculum.
Locus ex Platone de ll. dial. 5. et 6. Ex Paullo 1. Cor. 3.
Litium multitudo et prolixitas est veluti gangraens exitialis.
Boni Advocati intentio quaenam sit.
Advocatorum titulum non merentur, qui conscientias hominum pervertunt, et Iudiciorum sanctitatem in technas et periuria commutant.
SUMMARIA.
1. Litis eventus est dubius et difficile est sententiae exsecutionem obtinere.
2. Advocatus promptus sit ad partes componendas.
3. Ein magerer Vertrag ist besser denn ein fett Urtheil.
4. Si quis velit tunicam tuam tollere et in iudicio tecum contendere, dimitte ei et pallium.
5. Voracissimarum et odiosarum litium mille sune incommoda et molestiae.
6. Advocati non plus proprio commodo quam clientis utilitati invigilent.
7. Rabulae litibus tamquam quatuor elementis nutriuntur et conservantur, litigantium vero crumenae corrumpuntur.
8. Studium amicabiliter partes componendi Advocatis iniungit Ord. Elect.Saxon.
9. Qui hoc faciunt Deo grati sunt et hominibus.
10. Omittentes vero graviter peccant.
SUMMARIA.
1. Advocatus peccat qui sciens clientem suum iniustam fovere causam eum cum adversarii damno ad transigendum inducit.
2. Huc faciunt verba Alam. Cremonens. tmct. de Advoc. et Causidic. Christian. quaest. 26.
3. Quidam causidici obstinati causas iniustas ab aliis dimissas us que ad excutionem rei iudicatae sustinent ut adversarium adtnansactionem inducant.
4. Si quis iniustam fovet causam, et nulla subsit dubitatio nihil debet accipere ab adversario,
si vero sit dubium, aliquid confempt secundum qualitatem dubii.
5. In causis dubiis solum trans actio ab Advocatis svadenda.
6. Qui contrafaciunt et stratagemata forensia exercent aeterna morte peribunt.
7. Si quidem qui in causis iniustis in gratiam clientum vel ob proprium commodum transactionem urgent, consiientiam laedunt.
SUMMARIA.
1. Quidam Advocati multas causas suscipiunt, quarum patrocinium sufficienter praestare non possunt.
2. Hi peccant.
3. Locus Alae Cremonens. de hoc.
4. Advocati regulariter incumbere debent causis prius sibi demandatis, ne tamen causae nova interim in periculo versentur.
5. Advocatus qui plurium causarum patrocinium suscipit quam expedire potest gravissime peccat et obligatus est ad restitutionem damnorum.
6. Expedit paucas causas bene agere quam multas male defendere.
7. Advocati non recipientes plures causas quam bene agere possunt praecavent multa peccata.
SUMMARIA.
1. In quibus dam iudiciis advocati non nisi praestito iuramento recipiuntur.
2. Uti in supremo iudicio spirensi et aliis.
3. Advocati iuramenti religione ab abusibus deterrentur et ad maiorem parocinii fidem adstringuntur.
4. Advocatus licet iuramentum non praestittrit tamen eius contenta servare tenetur.
5. Quod confirmant verba Mengeringii.
6. Summa iuramenti Advocatorii.
7. Formula iuramenti ex Ordin. Camerali de anno 1495.
8. Versiculi de iuramento Advocatorio.
9. Ad boc iuramentum velut ad lapidem lydium quottidie actiones suas examinet Advocatus.
10. Vae illi qui negligit.
SUMMARIA.
1. Forma in iudicio causas tractandi certa quare praefinita.
2. Hac forma neglecta lis protelatur et clientibus nocetur.
3. Graviter peccat Advocatus processus iudiciarii formam negligens.
4. Meretur iudicis poenam et ad restitutionem damni tenetur.
5. Cavere igitur debent advocati ne à tramite iudiciario recedant.
SUMMARIA.
1. A iudicandi Munere abstinere debet qui antebac eius dem causae fuit patronus.
2. Ne suspectum se reddat.
3. An quis in eodem negotio, alia tamen instantia, Advocatus esse possit in qua antea iudex fuit?
4. Affirmant quidam.
5. Rectius alii negant.
6. Gravissime peccant illi qui eius dem causae patroni et iudices simul sunt.
SUMMARIA.
1. Iura partium ab Advocatis ciare et dextere proponenda.
2. Peccant qui causam vel malitiose vel per imperitiam confuse proponunt.
3. Ignorantia rerum quae sciri debent mtione officii est contra virtutem studiositatis.
4. Ineptus libellus à iudice ex officio dentibus laserandus.
5. Querela de hoc Theologorum.
6. Item ICtorum.
7. Advocati sint solliciti de bene narrando facto rite formando libello, et iuste inferendo et concludendo.
SUMMARIA.
1. Quam variis modis negligentia Advocatorum partibus sit damnosa.
2. Haec negligentia grave est peccatum.
3. Quia clienti fidelem promisit opemm.
4. Gravis negligentia mortale peccatum inducit.
5. Clientem pro virili non defendens peccare dicitur.
6. Mali Advocati vel negligentes vel negotiorum
mole obruti saepe causantur sollicitatorum incuriam qui tamen fuerunt diligentissimi.
7. Tam patrocinium suscipiens quam sollicitudinem causae complectens sollertes sint, ne partes quid detrimenti sentiant.
8. Conclusio haec variorum Dd. auctoritatibus firmatur.
SUMMARIA.
1. Saepe fit ut propter spem maioris praemii ditiorum et potentiorum causae maiori studio tractentur quam pauperum.
2. Pauperis causa citius quam divitis expediri debet.
3. Pauper favorabilior est divite.
4. Turpe est Coristiano spe maioris temporalis mercedis potius quam aeternae bene agere.
5. Advocatus patrocinando non bominibus sed Deo ipsi servit.
6. Advocati partibus patrocinentur caritatis amore non lucri cupidine.
SUMMARIA.
1. Advocatorum proter via in loco iudicii commissa iustis coercenda poenis.
2. Parentis persona filio et patroni liberto sancta esse debet.
3. Iudicis persona advocato bonesta ac sancta videri debet.
4. Contaminatur iudicii sanctitas, quando iudicis persona contemnitur.
5. Quod sit quando Advocati cum praefectis nimium familiares se reddunt.
6. Nimia familiaritas parit contemptum.
7. Temeritas Advocatorum quorundam in praescribendo iudicibus modum sententiam ferendi.
8. Hoc casu tam iudex quam advocatus peccant.
SUMMARIA.
1. Familiare hodie est advocatis ut in adversarios vel in ipsum etiam iudicem conviciandonimis licentiose invehantur.
2. Quod Vitium caninum advocatos non decet sed rabularum forensium est proprium.
3. Legibus Romanis est prohibitum.
4. Ordinatione item Camerali.
5. Nec non electorali Saxonica Torgens.
6. Uti Ordin. Proc. etc.
7. Gravissime igitur peccant Advocati constitutiones basce negligentes.
8. Confirmatur hoc auctoritate Theologica.
9. Cavillationes litem magis impediunt quam expediunt.
10. Eius modi Advocatorum temeritas multa compesci solet arbitraria
11. Iudicis multum interest non fieri à causidicis cavillationes vel factas castigari.
SUMMARIA.
1. Advocatus ne qudiem in bonacausa fallacias vel mendacia adhibeat.
2. Causa etiam iustissima non nisi iustis remediis est asserenda.
3. Auctoritates tam ex Sacris, quam profanis.
4. Quae sententia amplectenda licet in praxi contrarium obtineat.
5. Propter periculum animae.
6. Olim homines vitam suam conscientia dirextrunt nunc vero scientia quae saepe degenerat in sala entia.
7. Conscientia est omnium Advocator. suprema cautela.
8. Advocatus nulla ad obruendam veritatem utatur cautela.
9. Conscientia est Angelus humanae vitae praesidens.
10. Caveant Advocati à Cautelis deceptoriis quae in hac vita honorem facientes in alia animae detrimentum adferunt.
11. Hodie nonnulli fidelibus admonitionibus minus quam sancto denario moventur.
SUMMARIA.
1. Advocatus debet iudicem de causae meritis bent instruere ut iuscum aequumque decernat.
2. Qui iudicemfalsis allegationibus in suam sententiam pertrabere nititur gravissime peccat.
3. Imo furtum committit.
4. Advocatus iudicis mentem falsis allegationibus ne pervertat.
5. Secus faciens publico odio persequendus et severa animadversione Coërcendus est.
SUMMARIA.
1. Advocati iura partium prolixe proponentes litem solummodo protrahunt aures et oculos iudicis offendunt.
2. Recessus vel producta interdum in integra volumina excresunt.
3. Querela de eiusm. prolixitate auctoris Stiagraph. process. iud.
4. Advocati merita causae succincte, breviter et nervose proponere debent.
5. Secus facientes poenam arbitmriam incurrunt, quam Ordin. Electoral. Saxon dictitat.
6. Iudex ex officio advocato verboso interdicere potest.
SUMMARIA.
1. Temere et impudenter advocati negant ea quae l.
principales confessi fuerunt l. in Actis notata reperiuntur.
2. Male quoque instruunt clientulos ad dicend. negendum etc. quod verum non est.
3. Querela Mengeringii de hoc.
4. Malitia haec Advocatorum est Diabolica.
5. Quae poenam meretur arbitrariam.
6. Cautio Ordinationis Saxo-Gothanae.
7. Quae repetitur alibi.
8. Caveant Advocati piper negare nigrum, ne eos in agone mortis nimis sero paeniteat.
9. Nec clientes instruant ad tacendam veritaatem.
10. Auctoritas Ploti tr. de in lit. iur.
11. Alia Auctoris des Bedenckens was von dem Mißbrauch der Rechts Processen dieser Zeit zu halten.
SUMMARIA.
1. *dwrofagi/a hodie multa iudicia corrupit.
2. Eam S. Scriptura passim severe detestatur.
3. Iudicem muneribus expugnare tentantes Advecati peccant.
4. Non licet iudici vendere iustum iudicium.
5. Qui bonam habet causam et sibi iniuriam facit et iudici Munus si offerat.
6. Hac ratione iudex adsuescit muneribus ut tandem in causis minus iustis abduci se sinat à recto.
7. Qui in mala Causa iudicem corumpit tripliciter peccat.
8. Auctoritas Christianaei de hoc.
SUMMARIA.
1. Defensio rei laudabilis alias et permissa non debet laedere pretatew et iustitiam.
2. Quod sit quando Advocatus sceleratissimos homicidas et famosos latrones defendit.
3. Sed hoc modo tam famae, quam animae pessime consulit.
4. Iudices non debent admittere patrocinium pro insignibus furibus et latronibus publicis.
5. Sententia Mengeringii de hoc.
6. Advocati qui suis iuristicis sophisticationibus iustam homicidae poenam eludunt sunt pollutores terrae, Landschänder, porro ex Mengeringio.
SUMMARIA.
1. Interest Rei publ. ut delicta manifesta puniantur nec defensiones admittantur.
2. Iudex denegare potest defensiones et copias indisiorum in delicto notorio.
3. Item si reus exceptiones prorsus frivolas et contra iura manifesta opponat.
4. Advocatus notorie criminosos defendens graviter peccat.
5. In scelere praestare patrocinium legibus et ipsi na turae est contrarium.
SUMMARIA.
1. Detestanda Advocatorum malitia qui processum inquisit orium confundentes velprotrahentes immoderata honoraria à reis extorquent.
2. Quales Advocati Diaboli sunt mancipia.
3. Nec non qui propter maius pretium deductiones innocentiae in infinitum fere extendunt.
4. Probi Advocati à tali malitia ac stultitia abstinent.
5. De Advocatis nimia sua subtilitute causas involventibus et protrabentibus querela Nathen. de iustit. vulner.
SUMMARIA.
1. Advocatus causam in progressu litis iniustam deprebendens deserat.
2. Licet iuramento ad finem usque operam suam se praestiturum promiserit.
3. Iuramentum non debet esse vinculum iniquitatis.
4. Cautio de hoc Ordinationis process. Saxon. Gothan.
5. Ob spem lucri id negligentes conscientiam suam laedunt.
6. In omnibus potior iustitiae quam pecuniae ratio, conscientiae, quam crumenae cura habenda.
7. Auctoritas Baldi de hoc.
8. Item Chassanaei et aliorum.
SUMMARIA.
1. Quidam non satis praegnanti ratione moti causae patrocinium deserunt.
2. Advocatus non potest in medio litis causam deserere.
3. Alias ad interesse tenetur.
4. Eiusmodi enim litis desertio cum damno clientis est coniuncta.
5. Assexti huius ratio.
6. Advocatus sine causa clientem deserens varie se prostituii.
7. Et videtur colludere.
8. Qui non tantum falsi sed pluribus poenis tenetur.
SUMMARIA.
1. Advocati debent plena fide clientes suos defendere.
2. Advocatus unius partis patrocinio recepto alteri adversae parti patrocinans incurrit crimen praevaric ationis.
3. Advocatus ium Clientis sui adversae parti pandens falsum committit.
4. Licet Adversarii causam iustiorem putet.
5. A praevaricatione tamquam ab igne abstinere debet Advocatus.
6. Clientis causam prodere simile latrocinio habetur.
7. Advocatus in prima instantia Actori Patrocinium praestans, in secunda Reo patrocinari et vice versa non debet.
8. Huius assertae ratio.
9. Peccat Advocatus, qui Clientem malitiose deserit. et prodita causa ex parte Actoris in partem rei transit, etc.
10. Et punitur infamia ac exclusione ab Advocati munere vel alia poena arbitraria.
11. De qua inordinat. crim. cap. 115. cautum.
SUMMARIA.
1. Lites abbreviari publice interest.
2. Huius ratio.
3. Tolerabiliorem patibuli poenam quam laxiorem processus iudiciari tractum reputat Nissenus Theolog. Hispan. huiusque nationem.
4. Lis protelatur petendis dilationibus.
5. Multi tamen Advocati lucri gratia frustratorias terminorum dilationes saepe petunt.
6. Imo quidam gloriantur sibique de protelatione litis gratulantur.
7. Quod tamen non solum perniciosum sed etiam detestabile peccatum.
8. Propter enormia damna et pericula ex frivolis dilationibus enasci solita.
9. De quibus Advocatus in Extremo Iudicio rationem Deo reddere tenetur.
10. Monitum Auctoris.
11. Verba ex Ala Cremonensi de peccati huius gravitate agnoscenda.
12. Alia ex Arnoldi Mengeringii Scrutinio conscientiae. etc.
SUMMARIA.
1. Per Leuterationes nimium protelantur lites.
2. Per Leuterationes ad multus imo ultxa novem, instantias saepe ascenditur, ut lites per multos annos durent.
3. Querela de hoc Imperatoris ad statum Imperii.
4. Verba R. I. de ann. 1654.
5. Advocatus qui calumniae aut litis differentiae causa leuterationem vel appellationem interponit, peccat.
6. Ad evitandam hanc calumniam in quibusdam iudiciis adinventum est malitiae iuramentum.
7. Querela Mengeringii de lites prorahendi studio Advocatorum.
8. Querela Selnecceri de eodem.
SUMMARIA.
1. Hodie saepe debita liquidissima vel negantur penitus, vel exceptionibus quamvis frivolis tempus solutionis in infinitum protrabitur.
2. De quo Owenus.
3. Advocatus debita liquida disputans graviter peccat.
4. Confirmatur auctoritate Rebuffi.
5. Senecae.
6. Syracidis.
7. Lutheri et aliorum.
8. Ignominiosum est Advocato, klare Brieff und Siegel zu durchlöchern.
9. An Advocati praesumantur parum conscientiosi.
10. Negatur de omnibus, nam bonos adhuc reperiri nemo dubitat.
11. Propter malorum tamen exempla apud Plebem boni etiam saepe male audiunt.
12. Rabulae forenses Iuris Consultorum ordini cui se immiscent non levem iniuriam contrahunt.
SUMMARIA
1. Advocati quidam acta iudicialia clandestine radunt vel alio modo corrumpunt.
2. Quae temeritas in crimen et poenam falsi incidit.
3. Eiusmodi corruptio praeter quam quod peccatum sit in partibus litigantibus altercandi materiam praebet.
4. Mandat. Elect. Saxon. de an. 1526.
SUMMARIA.
1. Quando iniuriatus iniuriantem amice salutavit, iniuria praesumitur remissa.
2. Advocati non debent Clientibus suis disvadere, ne ulla benevolentiae signa adversariis adbibeant.
3. Auctoritas Balduini.
4. Ab officio Christiani hominis alienissimum ect, quando litigantes ad S. Synax in accedunt animo non conciliato.
5. Dedekenn Consi. Theolog. vol. 1. p. 2.
6. Mengering. Scrutin. Consc. cap. 9. q. 100.
7. Auctor des Bedenckens, was von dem Missbrauch des Rechts-Processzu halten sey, c. 2. §. 27.
SUMMARIA.
1. Advocatus non omnia quae ad infamiam ac detrimentum adversarii quoquo modo torqueri possunt, conquirat.
2. Alsted. Theol. cas. pag. 78.
3. Mengering. Scrutin. consc, cap. 9. q. 102.
SUMMARIA.
1. Advocatis debentur Salaria ex aequo et bono aestimanda.
2. Ordin. Process. Iudic. clect. Sax, tit. 36. §. zum dritten.
3. Saepe Advocati maiora à Clientibus Solaria extorquent.
4. Maxime quando sciunt, daß sie Speck in der Tafchen haben.
5. Advocatorum salaria moderationi iudicis submittuntur.
6. Advocatus modum in petendo honorario excedens peccat.
7. Sanctissima iuris sapientia pretio numario non ect dehone standa.
8. Peccat minister Principis salarium à Domino supra merita exigens.
9. Spangenb. in cap. 2. ad Rom. Conc. 10.
10. Peccat quoque Advocatus laboris industriae et aliarum circumstantiarum iniustam mtionem habens.
11. Mengering. Scrut. Consc. c. 11. q. 115.
12. Advocatorum in exigendo salarium iniquitatem Iudex ex officio graviter castigare debet.
13. Iniquitas Advocatorum species ect criminum per quae Iustitia amarescit, iraque Dei adversus terras incenditur.
14. Advocatus in accipiendo palmario modum ne excedat.
SUMMARIA.
1. De quota litis pacisci de omni iure prohibitum.
2. Qui ita paciscitur depraedator et latro appellatur.
3. Ala Cremon. tr. de. Advocat. et Causid. Christian. quaest. 12.
4. Peccat Advocatus, qui cum Cliente de aliqua litis parte paciscitur.
5. Mengeringii monitum ad Advocatos ut conscientiam suam examinent.
6. Auctor Iudicii Theolog. super Consult. Spener. p. 187.
SUMMARIA.
1. Alienarum litium redemptio hodie frequens. num. 1.
2. Actio. n. 2.
3. Adducitur Electorale iMandatum contra coëmtores litium. n. 3.
4. Redemptorum litis officium odiosum. n. 4.
5. Advocatis imputatur n. 5.
6. Constitutiones Anastasianae et Iustinianeae contra cessiones, actionum. n. 7.
7. Fugiendae coëmtiones litium n. 8.
8. Quatenus charitati Christianae adversae. n. 10.
SUMMARIA.
1. Advocato Acta retinere licet, donec ipsi de honorario satis faciat.
2. Secus, si nullum debetur vel iniquum petitur.
3. Advocatus ad damnum quod ex retar data Actorum traditione nascitur restituendum tenetur.
4. Advocatus si modicum honorarii restet et Cliens facultatibus lapsus sit, Actarßtinere debet.
5. Ad exhibitionem Actorum publicorum Advocatus tenetur.
SUMMARIA.
1. Quidam Advocati diebus etiam Sacris cum aeglectu cultus divini litibus tractandis vacant.
2. In diebus sacris Actus Iudiciales cessare debent.
3. Ita et Advocatorum opere cessare debent.
4. An ex l. 7. C. de fer. colligatur in diebus Dominicis Instrumenta confioere posse.
5. Die dominica solum Deo vocandum.
6. Chrysostomus Homil. 10. in Genes.
7. Brentzius in Postill. super Dominic. 17. post Trinitatis.
8. Robertus Theolog.
9. Memento Advocate, ut diem Sabbathi Sanctifices, etc.