TRAGOEDIAE AUTUMNALES, CUM ANIMADVERSIONIBUS. ACCESSIT EGO COMOEDIA. AUCTORE IGNATIO WEITENAUER, Soc. IESU. CUM LICENTIA. August. Vind. et Friburgi Brisgoiae. Sumptibus Fratrum IGNATII et ANTONII WAGNER. MDCCLVIII.

HANNIBAL MORIENS, TRAGOEDIA s003 HTML-Text

ARGUMENTUM, ET ANIMADVERSIONES.

I. Nemo unquam in Romanos vel pugnis felicior, vel odio acrior, Hannibale suit. Cui summam gratiam debebat Carthago, summum dedecus rependit ingrata, et exilio multavit eum, per quem toties Romam terrarum dominam superarat. Ad alios primum, denique ad Prusiam confugit Hannibal, Bithyniae regem, timidi virum animi, et inconstantis. Veteri odio in Romanos incensus, belli, adversus Eumenem Romanorum socium gerendi, et auctor Prusiae, et dux fuit. At Romani ad Prusiam T. Quintium Flamininum oratorem mittunt, qui ab rege contendit, ut Hannibal Romanis dedatur. Frustra pro hospite deprecatus rex, cessit ad extremum, et fugam, quam parabat Hannibal, custodiis circa arcem collocatis impediit. Ergo Hannibal venenum, quod ad id pridem paratum habebat, ex annulo haurit, et miserando exitu docet, Odium nimium in pericula semper, non raro et in exitium ducere. Livius l. 21 - 39. Cornel. Nepos in Annib.

II. Heros tragicus, seu persona tragoediae princeps, quamvis esse possit, nequaquam tamen semper esse debet Heros ethicus, seu moralis, qui virtutis magnitudine vitium omne excludat. Demonstrant id luculenter omnium gentium aetatumque tragoediae. Imo Aristoteles in Poetica ceteris omnibus Heroem tragicum illum praefert, qui inter virtutes eximias aliquid tamen habet vitii, propter quod in hoc ipsum infortunium incidit. Inde miseratio simul ac terror exsistunt, in quibus tamquam duobus cardinibus Tragoedia vertitur, ut ex eius definitione constat. Miseremur Hannibalis, dum eum et ab Ro manis, et ab ipsis Carthaginiensibus premi, desertumque ab omnibus, in exitium impelli videmus. Idem vero tanti viri descrimen et exitium spectantes absterret, ne odia foveant, unde tantum periculi malique oriri vident. Nimium hoc Hannibalis in Romanos odium, ab ipsa historia suppeditatum, nervosos et concitatos affectus praebuit: quos tamen progredi longius non sum passus, quam verus Herois mei character et vitae historia me deducebant. Huic odio servire cogit omne animi robur, omnem ingenii vim, omne auctoritatis pondus, et calliditatis Punicae artem, qua uti eum consuevisse, historici omnes Graeci Latinique tradunt. Lamentis indulgere, non erat huius viri: neque tamen idcirco aut mala sua non sentit, aut minus misericordiae a spectatoribus obtinet, atque etiam meretur. Etenim si in gladiatoriis pugnis, inquit M. Tullius, misericordiae ciendae peritissimus artifex, Orat. pro Mil. fortes et animosos, et se acriter ipsos morti offerentes, servare cupimus; eorumque nos magis miseret, qui nostram misericordiam non requirunt, quam qui illam efflagitant: quanto hoc magis in fortissimis civibus facere debemus?

III. Prusiam regem levem ac timidum facio, qualem fuisse historia docet. Thomae Cornelii Prusias, in Hannibale Tragoedia, homo est nullius omnino fidei, et periurus proditor. Fuerit talis, siquis ita velit: sed ego praecepti Aristotelici memor, peiorem exhibere nolui, quam erat necesse. Ergo necessitate potius adactum, suaque mobilitate et metu impulsum malui; cetera Hannibalis amantissimum. Ipso etiam in extremo articulo Prusias meus nil decernit gravius, quam ut Hannibalem protegere desinat, et sibi ipsi relinquat. Equidem Thomas Cornelius Prusiam puniit, et filii quidem Nicomedis manu. Sed is modus Petro Cornelio magno, Thomae fratri, tam horribilis et barbarus visus est, ut in Nicomede Tragoedia, ubi proprius erat eius rei locus, parricidium introducere non auderet, sed historiam potius immutandam duceret. Mihi autem praesenti supplicio non fuit opus: mala, quae ex Romanorum amicitia impendebant, Hannibalis ore praenuntiantur: cetera, quae filii odium peperit, nihil ad rem hanc nostram. Multo aptius ad animi motum censui, si et Prusias, et praesentes alii omnes Hannibalis fato ingemiscerent, suoque dolore spectantium miserationem augerent.

IV. Legatus Romanorum Flamininus Hannibalis gloriam non parum illustrat. Sive adulatur, sive minas intentat: superior apparet Heros. Ipsa eius contentio, quae Hannibalem timeri ab Romanis ostendit, eius magnitudinem auget. Praesentia Flaminini efficit, ut totum Bellum Punicum alterum, quo nihil est in historia Romana illustrius, in unam Tragoediam collectum cernatur. Argumenta Flamininus profert, quibus id agit, ut iuste Hannibalem sibi deposcere Romani videantur. Respondet tamen Prusias, et coloratos hos titulos ita diluit, ut satis appareat, eum non iusta aliqua ratione adductum, sed minis ac terrore perculsum, ab hospitis sui patrocinio discedere. Denique Flaminino comparatus Hannibal, ubique ostendit, se non modo victorem olim, sed nunc etiam, exulem et proditum, insuperabilem tamen Romanis esse.

V. Hannibalis filium, eiusdem cum patre nominis, ex historia sperabam certissimum: quod meminissem, Hannibalem minorem, Hannibalis filium, e Polybio ubique laudari. Verum pile Polybius, Hist. l. 1 c. 43, narrat ille quidem Hannibalem ab Himilcone duce missum, eumque Hannibalis filium, sed longe diversi, eius, qui in Sardinia vitam finierat. Alio igitur converti animum, et hunc meum Trabeam excogitavi. Quaecumque filii huius natales aetatemque, veri similem efficere potuere, congessi in Scenam quintam et sextam Actus primi, ac testimoniis additis munii. Personae huius inventio ad illustrandum characterem Hannibalis plurimum contulit: nam fere quoties cum filio pater agit, antiquum illud in Romanos odium magis elucet. Sed et poena huius odii gravissima a patre datur per hunc ipsum filium, qui neque tam sero ab Hannibale agnosceretur, neque ad necem a Gisgone deposceretur, neque tam celeriter et indigne periret, si pater comprimere vim odii maluisset. Nomen Trabeae femininum nequem offendat, cogitandum est, id frequens in Romanorum historia esse. Scimus L. Muraenam, et C. Fimbriam, e Cicerone; Merulam, Flaiminem Dialem, e Floro; ex eodem Calpurnium Flammam, et Antonium Flammam e Tacito; Tullium Lauream, et Antonium Musam, e Plinio maiore; Musam alium, rhetorem, e M. Seneca; Merendas duos, Cornelium Dolabellam, Cornelium Scapulam, Aemilium Barbulam, Cornelium Arvinam, omnes e Fastis Consularibus. Ne plures, ipsum Trabeae nomen exstat in celeberrimo poeta comico Trabea, cuius locos retulit M. Tullius l. 4. Tusc. et l. 2 de Finib. Volcatius autem Sedigitus l. de Poetis, et ex eo A. Gellius Noct. Attic. l. 15 c. 24 Trabeam hunc inter Comicos Latinos octavum numerant.

VI. Thomas Cornelius Hannibali suo non filium, sed filiam affingit, Elisam: hac enim indigebat, ut amoribus locus esset, deque nuptiis conficiendis agi posset. Enimvero Elisae character est numeris omnibus absolutus: eademque est Ariadne, quae sola filum universae Tragoediae praebet. Memorabilis est illa Elisae vox, Hannib. Actu I Scen. V.

Quod in ipsum Tragoediae auctorem non iniuria torqueas, dicasque, amorem, qui per omnes illius poematis scenas regnat, vix ullum relinquere miserationi locum. Idque plurimis evenit ex earum Tragoediarum numero, quae in amoribus totae sunt, hosque dum consectantur, etiamsi magnos passus faciant, certe extra viam faciunt.

VII. Carthaginienses omnino praeterire non placuit, duabus potissimum de causis: primum, quia ingratae civitatis iniuriae longe altius descendunt in spectatoris animum, magisque misereri Hannibalis cogunt, dum cernitur et auditur torvae gentis legatus, quam si de absentibus Poenis tantummodo narrarentur: deinde, quia nemo aptius redarguere Hannibalis odium potuit, et ostendere, id non patriae amorem esse, ut videri volebat Hannibal, sed pervicaciam ab ipsa patria damnatam. Curatum tamen est, ne Gisgonis haec reprehensio in spectatore favorem minueret adversus Hannibalem: quandoquidem tantum de miseratione detrahitur, quantum de favore in Heroem amittitur.

VIII. Singulare Tragoediae ornamentum est, si fundamentis historiae, quoad licet, in personarum nominibus, dictis, factisque nitatur: quod iam olim ab Aristotele in Poetica, deinde a magno Petro Cornelio, et nuper a felicissimo poeta tragico Antonio Clausio est animadversum. Eo enim veri similiora fiunt omnia, et personarum imagines quam proxime ad naturam accedunt. Quaprotper ingenti studio non in Hannibale tantum, sed in ceteris quoque Tragoediis meis elaboravi, ut veram singulorum effigiem, veras voces, veros eventus, aut afferrem, aut e propinquo aemularer. Quod quoniam non cuivis lectori memoria ultro suppeditatura est, subiectis auctorum testimoniis ubique admonui; et molestiam in me suscipere non mediocrem, quam erudita voluptate lectorem carere malui.

IX. Veritas, quae totum istius Tragoediae corpus animat, haec est: Qui odio indulget, periculo se exponit. Fabula generalis, ex Aristotelis in Poetica praescripto, veritatem hanc ita docet: Fuit Heros bellicus insignis, qui gentem suae patriae infestam et noxiam armis persecutus est diu, et feliciter; sed acerbe. Odiis deinde progressus longius, cum eius patriam inter et hostem pax esset composita, ipse tamen hostilem animum non modo non exuit, verum etiam alia ex aliis in veterem illum, non iam patriae, sed suum hostem, machinari non destitit. Inde gravia illi mala, ac tandem exitium natum est. Generali huic constitutioni fabulae, ut iubet Aristoteles, nomina propria et singulares circumstantias ex historia petii: sed iis ad finem Tragoediae recisis, veritatem primariam, quam toto poemate docueram, et fabulam generalem ultimis tribus versiculis ita conclusi:

ARMINII CORONA, TRAGOEDIA. s107 HTML-Text

ARGUMENTUM, ET ANIMADVERSIONES.

I. NUllus eligi heros e tota antiquitate potuit, Germanis Arminio gloriosior. Hic Germanorum veterum Mars fuit, ab ipsis Hermannus, a Romanis Arminius appellatus. Ab hoc heroe, uti narrat Velleius Paterculus l. 2 Rom. Hist. Romanorum exercitus omnium fortissimus, disciplina, manu, experientiaque bellorum inter Romanos milites princeps - - - - - ad internecionem trucidatus est. Victoria hac reportata Arminius liberator haud dubie Germaniae dici meruit, teste Cornelio Tacito l. 2 Annalium, admirandus summopere, qui, ut idem pergit, non primordia Populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit. Post tanta in patriam merita, mirum non est, si praemium etiam singulare Arminius exspectavit, eius gentis principatum, quam consilio ac fortitudine conservarat. Sed libertatem popularium adversam habuit, cumque coronae honorem desideraret, dolo propinquorum cecidit, septem et triginta annis vitae, duodecim potentiae expletis. Tacitus l. d.

II. Amorem favoremque spectatoris, unde miseratio potissimum nascitur, non potest non conciliare Arminio patriae amor, cui non salutem tantum, sed summam gloriam clade Romanorum peperit. Tanta ea fuit, ut Cannensi parem Romani ipsi confiterentur, et Arminio duce Germaniam Carthagine non inferiorem agnoscerent. Nequid favoris propter ambitionis suspicionem decederet, cupiditatem regni in Arminio extenuavi sic, ut et historiae relinqueretur veritas, et ex heroica Arminii virtute cresceret miseratio, et animorum error ac suspensio plurimum iuvaretur. Motus animi teneros, praeterquam paenitentiae, nec Arminii character, nec praesens negotium admittebat: eos ad Flavium Arminii fratrem, Sigimerum filium, et Edelboldum reieci.

III. Maroboduus rex veteris Germaniae mores et imaginem refert. Etsi regno exutus, eandem constantiam et animi fortitudinem, eandem maiestatem, eandem loquendi libertatem servat, quam in solio prae se ferret. Germanus ille candor, fides, gravitas, auctoritatem in eo regiam etiam absque regno tuentur. Cavendum tamen fuit, ne ipsi Arminio magnitudo Marobodui obstaret. Discrimen utriusque, et quanto intervallo regem heros post se relinquat, M. Varus indicat, Actus II Scena ultima, dum inquit:

Quanto nobilior ferro, quantumvis lucidissimo, est adamas; tanto Arminius rege.

IV. Dux Chattorum Adgandestrius talis est apud me in scena, qualis olim in vita; Romae servus, Arminii proditor. Perfidia hominis, invidia, et crudelitas, virtutem herois reddunt magis conspicuam, ut umbrae in pictura lumen. Deliberavi, an Adgandestrii scelus Arminii manu punirem: quod fieri iustissime poterat. Sed ita malui, ut propter Arminium quidem, non tamen per Arminium caderet: quo dignior miseratione esset herois ruina, qui ne sontis quidem sanguinem fudisset. Illustri manu plectitur, Marobodui: neque tamen hic ultro id facit, sed praesenti necessitate coactus.

V. Longe dispar Vibilius, virtutis amantissimus, et libertatis patriae studiosissimus. Huius defendendae et conservandae gratia ausurum quidlibet, facile prospicias a principio: nam Actu I Scena VIII, qua primum apparet, audiente ipso Arminio, ad Flavium eius fratrem ait:

Quibus verbis cum Eques Italus perstringitur, non illi Quintilio Varo insultatur, qui cum legionibus cecidit: neque enim gens Quintilia Romae equestris erat, sed inter patricias numerabatur. Ipsi Arminio Vibilius malum intentat, si regnum capessere audeat: namque is, ut auctor est Velleius Paterculus, civitatis Romanae ius et equestrem gradum eo tempore consecutus erat, quo in Romanorum exercitu ducens ordines, praeclara fortitudinis documenta ediderat. Hoc animo pro libertate cum esset Vibilius, iamque temporis articulum praesentem videret, quo sceptrum, ut ipse quidem putabat, prehensurus Arminius esset: falsa opinione deceptus, et iuvenili impetu concitatus, proruit ad extrema. Protinus tamen errore cognito, paenitentia facti doloreque obrutus, victimam se ultro ipse Arminio immolat.

VI. Propinquorum dolo cecidisse Arminium. e Tacito constat. Nihil esse Tragoediae aptius poterat: etenim, ut optime observat Aristoteles, non tam est miserandum, ab homine alieno et inimico opprimi, quam a proxime coniunctis in exitium praecipitari. Itaque Adgandestrium et Vibilium, qui necem Arminio machinantur, sanctissimo affinitatis vinculo ei adstrinxi, fingens, alterum sororem eius, alterum filiam in matrimonio habere.

VII. Vafrum et subdolum Tiberii Caesaris ingenium occasionem praebuit fingendi Legati, qui Adgandestrio responsum afferat, virtute et maiestate plenum; re autem ipsa odiis atque dissidiis principes Germanos inflammet, et perniciem moliatur Arminii, adeo Romae tum formidandi, ut metuerent etiam, teste Dione Cassio, ne in Italiam, ipsamque urbem irrueret; et proverbii loco diceretur, cui probrum et clades optaretur, eum contra Germanos et Arminium mittendum esse. Nemini porro vindicta magis cordi esse potuit, quam filio Quintilii Vari, praeter patriae damna etiam paterna clade stimulato. Legatus hic ob oculos ponit Romam totam, cuius mores non inclinati tantum, ut Hannibalis tempore; sed corrupti penitus, et omnibus aevi ultimi vitiis deformati, umbram duntaxat antiquae virtutis et magnitudinis exhibent. Legati fratre, Varo minore, idcirco indigui, quod Germanorum nemo esset, cui arcana Romae consilia Orator crederet: atqui ea nosse, magnopere spectatorum interest. Ne tamen ad folum audiendi munus adductus a me iuvenis videretur, addidi magnum illum amorem Arminii, qui ab Romano profectus, praeclaram herois exsistimationem auget non mediocriter. Praeterea catastrophes quoque partem luculentam ad eundem detuli, ut secretum Arminii propositum de Corona mox reddenda testimonio suo confirmet.

VIII. Totam Tragoediae oeconomiam ex historiae monumentis conflavi, omniaque five ex rebus gestis Arminii, sive e Germanorum veterum moribus contuli. Inde venenum, ab Adgandestrio Roma petitum, quo Arminius tollatur: inde responsum Tiberii: inde Maroboduus regno spoliatus; reliquiae Vari, eiusque legionum, in saltu Teutoburgico insepultae; traditum iuveni scutum cum framea; annulus ferreus, odiorum testis; aliaque per totam Tragoediam disseminata.

IX. Locum rebus agendis designavi, quo gloriosior Arminio nullus esset; Teutoburgensem videlicet silvam, e cuius arboribus Romani fasces et aquilae pendent, et affixa Romani ducis ac militum ossa tropaeum efficiunt. Indicia haec sunt victoriae, et, ut Velleius loquitur l. 2, atrocissimae calamitatis, qua nulla post Crassi in Parthis damnum gravior Romanis fuit. Multa hinc occasio nascitur motuum animi, tum in Arminio sociisque, tum in Legato Romano.

X. Temporis autem ratio, si historiam sequi simpliciter libuisset, nonnihil impeditior occurrebat. Tacitus Annali secundo, ubi mortem Arminii narrat, libertatem, inquit, popularium adversam habuit, petitusque armis, cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit. Commissum igitur proelium est, nec sane brevissimum; quia dubio Marte, et inter utramque aciem fluctuante fortuna. Praela haec, quae intra ipsam Tragoediam committuntur, non leve negotium poetis facessunt, five personas, sive temporis unitatem respiciamus. Difficile inprimis est, invenire personas, quae cum dignitate scenam illo tempore impleant: cum personae primariae intersint plerumque certamini, spatium illud temporis ad secundarias fere devolvitur, summo Tragoediae periculo, ne languere incipiat, et inanibus verbis potius, quam agendis rebus gravibus occupetur. Unitas vero temporis propterea in discrimen adducitur facile, quod pugnae hae exercituum, validorum praesertim et fortium, apparatum et moras requirunt. Instruenda acies, producenda tot hominum milia: proeliandum acriter et vehementer: vel si cedat hostis, tamen et fugae dandum tempus, et instandum fugientibus. Qui castra et conflictus norunt, rident nimirum, si poeta haec in unum veluti momentum condenset; neque credunt, peragi tam celeriter potuisse, quae nisi pluribus horis explicari non solere sciunt. AEquiores tamen iudices, et iuris poetici ac licentiae non ignari, haud gravate ferunt, si laxetur spatium temporis, quod inter Actus effluit. Iuvant et illecebrae musicae, quibus Actus interpolari solent, ut imponi sibi patiatur auditor, et amoena fraude inductus, plures interea horas abiisse credat, dum ad alia cogitanda spectandaque animum et oculos ultro avertit. Atque id sumpsere sibi nobilissimi etiam poetae tragici, iure quidem ac merito: quidni enim horarum aliquot pugnam libere interponerent, cum nihilominus intra unum solis ambitum, atque eo etiam citius, cursum totius Tragoediae terminarent? Licuit igitur et mihi, certamen hoc Arminii, si vellem, intra Actus quarti et quinti intervallum constringere: multoque magis licuit, fingendi libertate contrahere spatium, ac ita imminuere, ut non iustum proelium, sed levem brevemque velitationem fuisse, spectator exsistimaret. Quo abundantius tamen Unitati Temporis consuleretur, ita finxi, ut pugnam Adgandestrius quidem et socii duces expetant, iamque etiam destinent; exercitus tamen, addictus Arminio, eam detrectet, et arma capere adversus liberatorem Germaniae recuset. Hac ratione nec ab historia ita abii, ut omnino pugnae nulla mentio inferretur; et intra brevitatem temporis arctissimam me continui, et omittendi proelii causam Arminio honorificam attuli.

XI. Scopus, ad quem omnes Tragoediae partes collineant, est veritas haec: Qui ambitione illectus praemium sibi poscit, etsi optime meritus, in periculum se ipse conicit. Veritatem hanc istis gradibus persecutus sum: etiamsi merita tua praemio digna sint, propter ipsum tamen hunc splendorem oculos multorum offendes: ergo eo cautiorem te oportet esse; tantum abest, ut prodire, et mercedem petere expediat. Summa tua merita vitium hoc vix pensabunt. Flagitare praemium, viri boni non est; certe viri magni et herois non est. Fortasse id, quod iustum et meritum fructum laboris tu autumas, iniquum et nimio plus immoderatum videbitur aliis; et erit fortassis immodicum. Ob inanem gloriam saepe etiam verae laudes oblivioni traduntur. Quamquam solum tu honorem, non ipsam honoris usuram et fructum, bona mente desideres: tamen alii hoc ignorantes, vel recusantes credere, magno te mactare infortunio poterunt. Itaque infausta haec merces, quo demum cumque modo ac animo appetatur, virtutem et honorem vulnerat, teque odio ac discrimini obicit. Haec per totam Tragoediam sparsi, et personarum paene omnium ore ita docui, ut, dum Arminii miseratione spectator tangitur, simul a vitio, quo ille infelix fit, potenter et constanter absterreatur.

MORS ULYSSIS, TRAGOEDIA. s193 HTML-Text

ARGUMENTUM, ET ANIMADVERSIONES.

I. TElegonus, Ulyssis filius, missus a matre, ut genitorem quaereret, tempestate in Ithacam est delatus: Ulysses a Telegono filio est interfectus. C. Iulius Hyginus fab. 127.

II. Negari non potest, ingens emolumentum afferri poetae tragico, si in heroem magni nominis incidat: praeclara enim opinio, quam plerique de eo conceptam, penitusque in animis defixam habent, uti favorem et benevolentiam omnium ei conciliat, ita respondentem favori misericordiam ciet. Atque hoc nomine confitendum est, debere me Ulyssi plurimum: cuius admirandas laudes praestantissimamque effigiem poetarum antesignanus Homerus literis et immortalitati commisit, eumque secuti Graeci et Romani certatim verbis amplissimis nobilitarunt. Sed liceat profiteri aperte, quod res est: praeter vetustam hanc nominis amplitudinem nihil propemodum Ulyssi debeo, cuius historia mortis, ex Hygino hic recitata, nobilitatem antiquissimam cum ieiunitate maxima coniunctam offert, nec poetae quidquam nisi scenam ultimam subministrat, qua Ulysses moriens exhibeatur. Similis est Ulysses hic meus viro forti et sapienti, ex ultimae nobilitatis familia oriundo, sed quae dilapsis opibus ac fortunis omnibus, ad summam egestatem redacta est. Superest ipse, vir magnus et nobilis; sed rerum omnium egenus.

III. At habes, inquiet aliquis, in hoc argumento duo quaedam praesidia artis insignia; animorum suspensionem, qua ad extremum summa rei involvitur, quoniam Ulysses pater Telegono filio et interfectori suo ignotus est; et affectum tenerrimum, cum infelix Telegonus videt, patrem a se ignaro occisum. Scio esse complures, qui in Tragoediarum materia plurimum esse ponderis arbitrentur, quoties huius generis suspensio et affectus ex historia ipsa obveniunt: quod praeiudicium ne tibi quoque, Lector Benevole, fortassis imponat, utriusque rei commoda cum incommodis brevissime conferamus. Suspensionem laudant, quae spectatorem involvit: affectum laudant, qui ex agnitione subita nascitur, dum Telegonus vulnerati a se Ulyssis filium se esse intelligit. Laudo et ego, sed cum ea exceptione, quam in magni Petri Cornelii Dissertationibus legimus, ubi de Crispo Tragoedia doctissime disputat. Titillat, inquit, animum, et cum suavitate illabitur voluptas illa suspensionis, qua tenentur personae praecipuae, Constantinus Caesar, Fausta Augusta, Crispus ipse; ille, ne Crispum filium; illa, ne eundem privignum; hic, ne patrem et novercam agnoscat. Decipitur blande spectator, dum veluti alienos cum alienis agere omnes videt, sed in catastrophes exitu repente cognoscit, novercae insidiis Crispum perire, patris ipsius iussu in necem praecipitatum. Bella haec, bella; quis neget? sed sic tamen bella, ut vero et perpetuo Tragoediae affectui sint parum idonea. Longe alii orirentur motus in Constantino, in Fausta, in Crispo, si maximam illam inter se propinquitatem nossent: nunc acres illi affectus, elisis naturae et officiorum stimulis, ante finem Tragoediae se non exserunt. Quare qui miserationem intimam et lacrimas quaerit, per haec involucra nihil ad summam profectum putet. Ita Cornelius, vir experientia, successu, gloria, in rebus tragicis maximus. Suspensio nimirum illa, tantopere quibusdam probata, adeo affectum non promovet, ut impediat potius, et per totam paene Tragoediam excludat. Ubi ad calcem ventum est, tum demum se mutuo filius et pater agnoscunt, et postquam ter quaterve Eheu clamatum est, demisso sipario scena obtenditur.

IV. Accedit incommodum alterum, priore etiam molestius. Si Aristotelici consilii memor, inter multas magnasque Ulyssis virtutes etiam vitium quaero, a quo in ruinam pertractus, ab eodem spectatores absterreat: respondent uno ore, quotquot eius imaginem posteritati transmisere, fuisse iusto callidiorem, et praestantem sapientiae gloriam ad vafritiem deflexisse. Id si accipio, haec mihi erit per universam Tragoediam docenda veritas: Cave, ne astutiam pro prudentia complectare: id vitium ni fugeris, te, ut Ulyssem, serius ocius gravi damno involvet. Huic documento iam quomodo Ulyssis morientis historia consonet, intueamur. Occiditur a Telegono filio. Quare? Quia nequaquam patrem, sed alienum ignotumque hominem Telegonus sibi resistere opinabatur. Viden' ut in diversa abeunt moralis illa veritas, et suspensus iste historiae exitus? Mors Ulyssis non iam calliditatis poena est, sed casus, et infortunium merum. Ignarus parentis filius Ulyssem occideret, etiam si candidissimus in omnes per omnem vitam fuisset: idemque contra, si patrem nosset, quantumvis ille versuti ingenii esset, parricidio horribili se numquam obstringeret. Viden' ut nihil cohaeret? Speciosa illa suspensio in fumum abit, utilitatem ad mores non affert, nihil docet, et, ut verbo dicam, pulchrum somnium est.

V. Cur igitur, interrogabit Lector, vadum hoc elegisti, si usque adeo incommodum praevidebas? Primo quidem idem mihi evenit, quod insignis ille poeta in alio genere cum sensisset, ita conquestus est:

Ger. Groms. Eleg. 1 de Pace. Tum vero etiam, in hunc alveum aliena magis voluntate inductus, quam mea ingressus, eam mihi spem proposui, quanto essent maiora obstacula, tanto plus loci industriae et arti futurum. Ante omnia pugnandum mihi contra duo illa duxi, quae sunt a me paulo ante commemorata, ut motus animorum per totum Tragoediae corpus diffunderentur, dudum ante plenam personarum omnium agnitionem; et ut documentum de vitanda fraudulentia tum ubique cum Actibus omnibus, tum praesertim cum ultimo, insolubili vinculo connecteretur, et ideo Ulysses periret, quia dolosis consiliis usus erat, non periturus, si aperte candideque agere maluisset.

VI. In Ulysse magna omnia Homerus ceterique proponunt; sapientiam admirabilem, vim ingenii singularem, moderatricem negotiorum omnium prudentiam, sagacitatem acutissimam, eloquentiam flexanimam, patientiam laborum, animique fortitudinem in adversis invictam. Tot tantisque viri maximi et regis optimi ornamentis notam unam addunt omnes, eiusque versutam ac simulatam loquendi agendique rationem unanimi sententia reprehendunt. Noxium profecto vitium saeculis omnibus, et bono publico infestissimum: quod quo latius serpit, et sibi deditos specie prudentiae fallit, eo maiore contentione, iunctaque philosophorum, oratorum, et poetarum opera ex ingeniosorum hominum animis evellendum est et extirpandum. Neque tamen verendum est, ne, dum Ulyssi hoc in Tragoedia crimini vertitur, spectatorum miseratio infringatur. Scelestos homines in Poetica sua Aristoteles recte et sapienter herois Tragici dignitate exclusit; quippe nulla spectatorum benevolentia, nulla miseratione dignos, atque ideo Tragoediae alienissimos. Tales reor esse Iulianos Apostatas, Nerones, Mahometes; viros impios, religionis expertes, barbaros, et quodammodo humani generis odium publice professos. At si viro principi, cetera laudatissimo, et omni genere virtutum conspicuo, unum aliquod vitium adhaeret, praesertim excusationem recipiens, aut virtutis etiam specie fulgens: nemo fere est in tota spectatorum cavea tam severo supercilio, ut veniam non tribuat facile, et suorum sibi errorum conscius, in aliena culpa clarissimi viri non indulgenter conniveat. Imo crescit per ipsum vitium commiseratio: dum enim tot alia herois decora spectator considerat, dolere ac misereri incipit, quod unus naevus gloriae tantae officiat, et calamitatis maximae causa fiat. Quapropter apud se voto tacito ingemiscit: O utinam vir tantus uni huic vitio non succubuisset! Ah cur in istas se pedicas incautus coniecit, unde evadendi facultas non suppetat?

VII. Cum inter poetas axiomatis instar sit, sine adversario theatrum torpere: indagandum fuit, quem dignum hostem Ulyssi opponerem. Illorum temporum historia Nauplium suggerebat Euboeae regem, Graecis universe omnibus, quicumque Troiam obsederant, sed nominatim Ulyssi iratum: filium enim Nauplii Palamedem, ab Ulysse accusatum, Graeci apud Troiam damnaverant, et tamquam proditionis reum saxis obruerant. Necem Palamedis filii Nauplius ad promontorium Caphareum ingenti Graecorum strage ultus est; parem haud dubie calamitatem et exitium, ubiubi posset, Ulyssi allaturus, quem ducem facinoris et coryphaeum ceterorum fuisse non ignorabat. Differre vindictam id unum cogebat, quod Ulysse annos ipsos decem absente, et erroribus continuis iactato, nemini constaret, ubi gentium deprehendi posset. Nunc ubi tandem ille in regnum a diuturno exilio rediit, moram non patitur Nauplius, quo minus destinata perficiat, et cupiditatem veterem satiet. Vitandi tamen erant scopuli duo, in quorum alterutrum incurri facile in hoc negotio poterat: suberat enim periculum, ne vel crudelitas Nauplii esset nimia, vel Ulysses suscepti olim sceleris magnitudine fieret miseratione indignus. Sed Nauplio species quaedam iuris non deest: irascendi enim ea causa est, quam reprehendere vix, omnino damnare profecto non possis. Non hic vel de sacris hominibus, vel de Christianis legibus sermo est. Haec autem si non respicimus, quis vitio dabit Nauplio, si de persequenda filii nece cogitet? Reges sunt, et Ulysses, et ipse: neuter tribunal agnoscit. Si satisfieri sibi cupit Nauplius, per se ipse satisfaciat necesse est: iudicem implorare non potest. Ac ne tam longe abeam, vir nobilis aut militaris quicumque, antiquis praesertim illis moribus, inultos filii Manes relinqueret? aut ad iudicem potius, quam ad capulum suum causam talem referret? Atqui eo usque Nauplius meus non procedit: cohibet enim dexteram, et vindictam, etsi vehementer expetit, ab alio tamen exspectat. Alterum vero erat periculosius, ne, qui toties Nauplium de Palamedis filii nece querentem audit, Ulyssi auctori succenseat, eumque supplicio et odio dignum exsistimet. Qui Virgilii meminit, praefossum ab Ulysse aurum scit in Palamedis tentorio, ut hoc indicio perfidiae convinceretur. Fraudis ergo capitalis, et crudelitatis reus Ulysses videri potest, nec indignus, qui innocentis sanguinem suo nocentis sanguine expiet. Fraudem insiciari, nec potui, nec volui: meo enim proposito conducebat, Ulyssem dare poenas fraudis, quandocumque commissae. Sed fraus haec ne crudelis, neve capitalis esset, in hunc modum commentus sum. Palamedes apud me, tum in Choro, tum in ipsa Tragoedia, laesae in patriam fidei vere est reus, quippe qui, acceptis ab hoste Priamo clandestinis literis, tanti momenti rem tam diu celaverit. Commeruit ergo supplicium: nec ipse Nauplius diffitetur. Occulto tamen Palamedis crimine exercitus ad eius odium tam facile concitari non poterat, ut regum iudicio assentiretur, qui eum capite damnabant. Argumento plausibili et populari eum Ulysses oppressit, infensus pridem; et auri defossi artificio rei causam afflixit. Sic Ulyssis astus non ad rei summan, sed ad modum pertinet; nec innocentem involvit, quod crudelis est; sed capitali poena dignum dolo excogitato impellit, quod vafri et callidi.

VIII. Telemachi non mores tantum, sed exilium etiam apud Cephallenos, e veterum monumentis hausi. Magnanimum eum facio, et animosum; sed paulo elatiorem: quoniam utrumque illi Homerus tribuit, cuius est in hac re antiquissimum primumque suffragium. Pulsum ab Ulysse patre in Cephalleniam, narrat Dictys Cretensis, Troiani belli historicus. A fratre Telegono sic eum distinxi, ut ille gloriae sit appetentior et excelsior, hic patris amantior teneriorque. Mavult exulare Telegonus, et ubivis delitescere, quam patrem propter se in metu et periculo esse. Telemachus ambitiosior, aversatur quidem et ipse parricidii nomen, sed ut regnum fugiat, et patria sponte exeat patris causa, animum non inducit. Intererat autem huius Tragoediae, ab eo ipso Ulyssem interfici, a quo tantopere amabatur.

IX. Natales Telegoni difficultatem paene inenodabilem offerebant, cum non appareret, quid de illius matre seu dici, seu reticeri, convenienter historiae mythicae, et auditorum exspectationi posset. Missus a matre, Ulyssem patrem quaerebat Telegonus, ut in ipso argumento ex Hygino narravi. A qua tandem matre missus? Telegonus Ulyssis et Circes filius ab eodem ipso Hygino dicitur, fab. 127. Plutarchus in Graecorum et Romanorum Parallelis, ut inscribit, ad libri finem, eosdem Telegono parentes assignat; eosdem Eustathius in librum undecimum Odyss. Homericae. Ipsum eius nomen Eustathius (in Odyss. l. 4) hinc derivat, quod esset procul ab Ulyssis regno Circe matre genitus; [ek Kirkhs thle pou gennhqeis] thle enim Graecis procul est. Atque id in Mythologis, in Lexicis omnibus, in omnibus adeo Elucidariis ita passim occurrit, ut neminem latere possit, qui modo labris primoribus eruditionem degustarit. Eludi proin dissimulatione haud potuit opinio tam pervagata, qua Telegonus Circes filius creditur. Atqui vivit Penelope, eiusque memoriam in audientium animis Tragoedia mea identidem refricat. Quid ergo? duas Ulyssi uxores iungerem uno tempore? Equidem id fingere absque honestatis labe ulla inter Theologos et Historicos potuissem, qui legum ac temporum discrimina in numerato habent, et ritus variarum gentium varos norunt. Sed auditorem promiscuum a theatro in scholam deducere, non libebat: nec sperare poteram, probatum iri plerisque rem a nostris moribus, ipsisque auribus, usque adeo abhorrentem. Dividerem igitur uxorum tempora, et post obitum Circes primae coniugis Penelopen demum in Ulyssis regiam introducerem? At obstabant ulta, et illud inprimis, quod ridiculum futurum erat, maiorem natu Telemachum ad coniugem posteriorem reicere: esse autem minorem Telegonum, ita notum est omnibus, ut ne in dubium quidem vocare sine eruditorum offensione auderem. Ex adulterio ergo natum Telegonum confiterer, quod plerique faciunt, et victum Circes amoribus Ulyssem infamiae suae relinquerem? Foedum dictu: turpe tam illustri filio: ipsi autem heroi longe turpissimum. Nego prorsus, Ulyssem Circaeo hoc amoris poculo captum unquam fuisse, aut illecebris petulantibus insidiantis Deae cessisse. Testes edo innocentiae; Homerum, Aristotelem, Plutarchum, Philostratum, e Graecis; Ciceronem, et Propertium, e Romanis: quorum locos in Testimoniis ad Act. U Scen. IV nominabo. Sustragatores tam nobiles purum et integrum cum praestent Ulyssem, faeci iure, quod fingere per licentiam potuissem, et Circaeos illos amores ac delicias inter commenta reieci. Suspensionis tamen occasionem, quae inde nascitur, neutiquam repudiavi.

X. Sinon, Ulyssis propinquus, et proditor, iisdem a me coloribus pingitur, quibus eum Virgilius in Aeneide olim expressit. Perfidus hic duo mihi obsequia perquam optabilia exhibet: conservat miserationem, quam adversus Ulyssem in spectatore opto; idemque indignationem lenit, quae contra Nauplium concipi poterat, nisi intercederet Sinon hic, et ictum veluti in se averteret. Calliditatis reus Ulysses est, sed ita, ut ex ipsa huius vitii nebula heroicus animus et excellens magnitudo eluceat. Sinon ostendit, quousque progredi calliditatis vitium possit, et in quam profundum sceleris barathrum denique praecipitet sibi obnoxios, quin usquam iam possint insistere. Cum homine hoc perfido dum Ulyssem spectator comparat, tantam in heroe virtutem reperit, ut paene innocens haberi vel in vitio possit. Unde miseratio incrementum capit, dum dolemus, eodem interitu virum maximum deterrimumque involvi. Sed et Nauplium Sinon odio levat, et crudelitatis invidiam totumque perfidiae titulum ipse sustinet. Abominandum hominem e Tragoedia impunitum discedere, nemo spectatorum aequo animo ferret: quamobrem inventa est ratio, qua scelus eius detestabile et celerrime detegeretur, et in vestigio puniretur.

XI. Mori meo hic quoque institit, ut fabula Tragoediae tota commissuris historicis coniungeretur. Ex illorum igitur temporum Historia Mythica deprompsi longinquam Telegoni peregrinationem, Telemachi apud Cephallenos exilium, Palamedis cineres in urna aurea ad Nauplium missos, delphinum Ulyssis insigne, hastam Telegoni trygonis osse fatali munitam. Si scelerum artifex et fraudis machinator, si dirus et saevus, si hortator inventorque scelerum apud me Ulysses alicubi dicitur: neutiquam id ex animi mei sententia dicitur, aut a me ceu verum asseritur: sed antiquae sunt inimicorum voces, e scriptoribus vetustissimis repetitae, quae in hostium ore vim paene omnem amittunt, et contrariis laudibus ubique eliduntur; praesertim cum hae quoque non a me confictae sint, sed antiquitati debeantur. Si in Choro altero Apollinis Pythii seu Delii oraculum nominavi, non Lycii: id eo factum, quod ipse Ulysses apud Homerum (Odyss. 1. 6) suae ad Apollinem Delium profectionis meminit, dum Nausicaam regis Alcinoi filiam cum palma succrescente comparat, quam nuper in Delo fecundum altare Apollinis se vidisse ait. Si denique oracula duo in speciem contraria saepius commemorantur, quorum altero praedidictum erat, periturum Ulyssem a mari; altero, periturum a filio: sola Historiae Mythicae reverentia me permovit, ut ea retinerem, quae nisi in possessione veteri reperissem, numquam profecto ipse ultro finxissem. Tametsi vetustis his temporibus oracula ius quoddam sacrum et pontificale obtinent, quo deici absque iniuria manifesta non possunt: illorum enim saeculorum more oracula opinioni hominum et veri similitudini adeo non repugnabant, ut nihil esset usitatius, nec ulla certior sanctiorve negotiorum regula esse crederetur. Sophoclis ille Oedipus, toties apud omnes gentes repositus diversis Europae linguis, duobus oraculis continetur, antiquo altero, de parricidio toroque materno; altero novo, de expianda Laii caede, ut immissa divinitus pestis cohibeatur ac cesset. Est tamen oraculorum, etiam veterum, ingens in theatris discrimen: cum alia soli ornatui serviant, alia necessitati. Si oraculum poemati fulciendo sic inseritur, ut sine illo Tragoedia non consisteret, et labante causarum nexu ipsa fabulae constitutio inclinaretur: sola necessitate coactum esse poetam apparet, qui ad opem hanc divinam, tamquam ad machinam et asylum, confugerit. Quod si vero contingere etiam sine oraculo aeque res eadem poterat, salvo causarum nexu, et fabulae constitutione integra persistente: non iam necessitati, sed ornatui datum esse oraculum intelligetur. Necessaria parum laudis habent, temporum tamen excusatione se tuentur, et illa Horatii voce, dignum Deo vindice nodum fuisse. Cetera, quae ad ornatum duntaxat pertinent, praesertim si ab antiquis scriptoribus referantur, communi peritorum approbatione semper excepta sunt. Ad postremum hoc genus refertur oraculum illud, quod in Hannibale Tragoedia ex Appiano et Plutarcho posui:

Simile est oraculum de Ulysse, quo mare allaturum ei exitium dicitur:

Quam Dei vocem semel et iterum Homerus narrat, Odyss. l. 10 et l. 23. Quandoquidem et in Hannibale, et in hac Tragoedia, etiam absque his oraculis eadem omnia fierent, totusque causarum et eventuum nexus, demptis illis, integer perseveraret. De altero autem Tragoediae huius oraculo dubitabunt non pauci, et iure quidem, utrius sit generis: nam nisi audisset heros, se manu carissimi interemptum iri, personam non tegeret; leque a Telegono occideretur, si personam ipse suam non tegeret. Ita videri sane potest primo Tragoediae aspectu: sed dicam, quid fuerit mei consilii. Si Ulysses, percepto etiam hoc oraculo, nec latuisset, nec mortuum se simulasset: quid erat futurum? Mansisset in regno Telemachus: Ulyssem vivere, et regnare, scirent omnes incolae: idque advenienti Telegono sive Telemachus frater, sive alius quilibet, aperte et sine ambagibus indicaret: Telegonus autem pro sua in parentem pietate summa, et amore incredibili, gaudio et reverentia plenus ad carissimum Ulyssem accurreret, nec de ulla re minus, quam de exsecrabili parricidio cogitaret. Nunc, dum Ulysses more suo oblique omnia agit, et per cuniculos dolosque se tegit; eo denique proceditur, ut ipse Ulyssis interfector credatur a Telegono, et vindicandi patris studio pater infelicissime perimatur. Non ergo oraculum, sed sua calliditas Ulyssem perdit: cum interire Telegoni manu apud me non posset, si eum vivere filius intelligeret: quod autem occisum credit, ab ipso Ulyssis astu sparsoque de sua morte commento proficiscitur.

XII. Monuit me ex amicorum numero unus et alter, haerere se dubios, satisne sit vero simile, quod in Tragoediae meae exitu Ulysses furenti Telegono se non manifestat: nam tu ipse, aiebant ad me illi, fateris Ulyssem eo esse animo, ut mortem quamlibet optet potius, quam cadere filii dextera velit: cum ergo intentari ignoto sibi necem a filio non obscure sentiat, quidni malum ultimum antevertit, seque Ulyssem profitetur vir sapientissimus? Respondi; quia, ut cetera sapientissimus, ita suis in rebus callidissimus. Alienum penitus erat, non a proposito tantum meo, sed ab ipso Ulyssis charactere, ut mysterium illud tanta arte concinnatum, tanto studio occultatum, momento proderet, seque de fallacia ipse palam argueret; Nauplio praesertim astante, quem ne in arcani cognitionem admitteret, multa obstabant. Imminentem a Telegono ictum prospicere spectator quidem facile potest, quippe gnarus mendacii, quo perfidus Sinon modo iuvenis animum inflammavit: ut Ulysses, eiusdem ignarus, diu nullum habet indicum, unde furorem tantum suspicari in Telegono possit. Securus perstat, nec habet, quod metuat, donec exclamanten Telegonum audit de Ulyssis sanguine, quo infectam esse hastam sibi traditam falso exsistimat:

Tum vero, cum Telegonus aperte cupiditatem vindictae denuntiat, Sinon ipse monet:

Ita ille, ut proditionem suam celet, et sidus Ulyssi videatur; cum tamen satis videat, regem, etiamsi cedat, effugere tamen aperto in loco iuvenis concitati impetum iam non posse. Ulysses autem, ubi serio rem agi videt, absque mora se in villam proximam recipit, disertis verbis professus, fugere se necem a filio inferendam, quam dii praedixerant.

Sed has ipsas deorum minas ignarus implet Telegonus, qui protinus insectans, mortiferam plagam infligit. Sicui tamen haec minus satisfaciunt, is per me fingat, abire Ulyssem una scena ante, quam apud me se subducit: sic tempestive vitare periculum velle videbitur, neque tamen in constitutione fabulae aut catastrophes ordine quidquam aliud mutare necessum erit.

XIII. Totius Tragoediae summa in hanc veritatem contrahitur: Illa in agendo calliditas, qua tantopere sibi multorum ingenia placent, nequaquam virtus est, sed vitium periculosum. Philosophus, ad mores formandos disputans, documentum istud his fere argumentis corroboraret. I. Nec omnes, nec semper latebis. II. Deprehenso astu, in odium et invidiam incurres. III. Etiam cum latebis, fortassis alius, consiliorum tuorum ignarus, tibi damnum afferet. IV. Etiamsi nunc evadas, exsistet olim non leve incommodum. V. Alii contra te tuis artibus pugnabunt; etiam a quibus minime omnium exspectes, vel quorum adeo opera in negotiis usus fueris. VI. Gravem quoque vindictam parere tibi calliditas haec potest. VII. Per quae maxime tutum te opinaris, ea te fortasse pessumdabunt. Orator, si his ipsis argumentis uti voluerit, neutiquam nuda arripiet, sed figuris ad motum animi ciendum aptatis convestiet, ceterisque dicendi ornamentis efficere conabitur, ut in suam sententiam auditores adducat. Poeta vero theatralis, cuius est non probare tantum, ut philosophi; nec persuadere solum, ut oratoris; sed probare et persuadere agendo; argumenta illa omnia in totidem personas convertet, ac veluti transformabit. Non dicet poeta, ut philopsophus, et orator, Calliditas periculosum est vitium; sed ita: Fuit vir maximus, sapientia regia, eloquentia singulari; sed callidus: is, rebus praeclare gestis, innumeris defunctus periculis, dum astutis artibus securum se reddere conatur, per has ipsas interitum sibi affert. Rex hic Ulysses est. Argumentum primum ex iis, quae supra enumeravi, est Palamedes; alterum, Circe; tertium, Telemachus; quartum, et quintum, Sinon; sextum, Nauplius; postremum, Telegonus. Nam quod argumenta illa solis verbis, hoc personae istae dictis factisque suis probant; et auditorum animis auribusque, imo et oculis ipsis inculcant.

IONATHAS MACHABAEUS, TRAGOEDIA. s297 HTML-Text

ARGUMENTUM, ET ANIMADVERSIONES.

I. HErois vitam ac mortem nemo brevius simul ornatiusque complexus est, quam doctissimus Salianus, qui in Annalibus Ecclesiasticis Veteris Testamenti ad Annum Mundi 3912 n. 23 hoc ponit

EPITAPHIUM IONATHAE.

[Iacet hic clarus ille Dux Hebraeorum Pontifexque Ionathas, quem nativus candor, minimeque suspicax, potius quam hostile ferrum barbari proditoris prostravit. Hic est ille Ionathas, qui cum fraternarum victoriarum, ac triumphorum pars magna fuisset, Populum gloriosissimi Iudae morte perculsum erexit, eique constantiae signum et pietatis excitavit. Qui ita cum DEI hostibus decertavit, ut afflicta Bacchidis potentia, ac deinde Apollonii superbia, magnam, ut illis temporibus, Populo suo pepererit tranquillitatem, fregerit Idololatriam, Hierosolymam instaurarit. Hic est ille bellator, pro cuius amicitia obtinenda, beneficiis inter se reges, privilegiisque decertant, quam illi honorant, quos hic tutatur, et domesticis coniurati populi turbis mirabiliter eripit: qui mirabilius etiam Demetrianas coplas, desertus a suis, precibus et dextera fudit ac perculit: rursumque hosti ad extremos regni fines occurrens, ad nocturnam compulit fugam, ne frontem quidem fortissimi imperatoris ausum intueri. Denique perfidi Tryphonis fraude captus, duobus eius filiis impetratis, centumque talentis, quasi pretio proditionis, corrasis, parens cum filiis trucidatur.]

II. In Tragoediis aliis Romanae, Graecae, Germanicae antiquitatis monumenta illustria protuli: in hac magnitudinis Hebraicae exemplum induco, cuius populi annales, ut peritissimus eius historicus Berruyerus observat, abundant heroibus, Romanos Graecosque non aequantibus tantum, verum etiam superantibus. Neque me deterruit sacra earum literarum auctoritas, quibus gentis huius historia consignata est: cum enim vestigiis inhaerere veritatis historicae vel in iis sim solitus, in quibus id a poeta nemo exigit: multo etiam religiosius in hoc argumento idem mihi custodiendum putavi. Sed quemadmodum nihil contra historiam, cuius Divinam certissimamque veritatem Orthodoxi agnoscimus, comminisci de meo ausim: ita ultra historiam fingendo progredi, non licuit tantum, sed necessarium omnino fuit: nec enim pauca illa, quae in Divinis libris commemorantur ad iustum Tragoediae spatium implendum sufficiunt; praesertim si arctis legibus, quas aetas nostra imperat, actionis et loci temporisque unitas circumscribatur. Id iuris et moris poetici esse, demonstrant exempla omnium, quicumque in quocumque poeseos genere sacrum hunc circum ingressi sunt. Hanc fingendi licentiam sibi vendicarunt Epici iuxta Tragicique: cuius rei documenta videmus innumera inter poetas heroicos in Christiade M. Hieronymi Vidae aut Roberti Clarkii, in Moyse Antonii Milliei aut Santamandi, in Hebraeide Nicodemi Frischlini, in Caietani Vicichii Iesseide; inter theatrales in celeberrimi Racinii Athalia et Esthere, in Iosepho triplici Francisci Gabrielis le Iay, in eiusdem Daniele, in Sedecia veterum plurium et nuper ornatissimi Granelli, in eiusdem Granelli Manasse, et, ut omittam plurimos alios, in Tyrrhi Creopolitae sive Iosephi Carpani Tragoediis, Quae omnes, si unum Althemenem demas, e codicis Divini historia petitae sunt. Nemo horum in reverenciam sanctissimis libris debitam peccare, vel sibi, vel sibi, vel aliis visus est; dum veritati Divinae fictionem humanam admiscuit.

III. Quam aptam Tragoediae materiam praebeat Ionathae Machabaei mors indignissima, vel obiter intuenti liquet. Praemissum a me Saliani elogium si legatur, fieri non potest, ut sancti huius Herois admiratione amoreque non capiaris. Hac benevolentia qui complexus Ionatham fuerit, fine dolore et gemitu spectare casum viri tanti non potest. In intercepto perfidiose Ionatha videre mihi Samsonem videor, scelesto Dalilae astu ab hostibus captum. Uterque post edita fortitudinis prodigia, et gestas res admirabiles, conclusus nunc, et in irridentium barbarorum potestatem redactus, spectaculum miserabile de se praebet: uterque invalidus, et omni auxilio destitutus, credulitatem suam nimiam incassum deplorat. Hoc infelicior Ionathas, quod et filios secum in praeceps trahit, et inultus mori cogitur. Communis autem utrique est error, credendi facilitas: nisi enim Samson Dalilae, et Ionathas Tryphoni fidem nimis pronam tribuisset, neuter in hostiles insidias incidisset. Culpam hanc Ionathas in se agnoscit, et magno cum animi dolore confitetur, sero animadvertens, quantum detrimenti inconsulta sua bonitas non sibi tantum et liberis, sed sociis suis omnibus, totique Hebraeorum populo intulisset. Quanto magis alii hunc eius qualemcumque lapsum excusant, et idoneis rationibus eximere a culpa conantur: tanto dignior commiseratione in spectatorum animis Heros fit, qui praeter illatam sibi ab hostibus calamitatem suo etiam maerore et paenitentia torquetur.

IV. Ionathae filii a me Apphus et Abaron appellati, ille paterno, hic patrui sui cognomine: Apphus enim ipse Ionathas Machabaeus dicebatur, eiusque frater Eleazarus Abaronis cognomentum acceperat. Characteribus eos insignivi non parum inter se distantibus, ne similitudo auditori satietatem afferret. Maior fratrum Apphus, regi Antiocho aetate aequalis, eiusque gratia florentissimus, imperii capax et appetens, magnanimus, primisque sapientiae igniculis fulgens. Minor abaron toto genere mollior, tener, meticulosus, simplex, et sua, et populi mala, quam graviter sentit, tam aperte luget. Itaque ille misericordiam rebus ipsis, hic verbis etiam elicit impetratque. Successu compertum est fratres ambos, Abaronem praesertim, et maxime morientem, aptissimos motui ciendo fuisse.

V. Tryphoni perfidiam detrahere, scena mea priorem, nec apud peritos dissimulando potui, nec fingendo apud quemquam volui: illa ipsa enim ambitionis ferocia, et falsae magnitudinis impotens assectatio, virtutem Ionathae religiosissimam et veram heroicamque magnitudinem sua oppositione extollit magis et commendat. Sed crudelissimam Ionathae, filiorum, regis ipsius necem, quam Tryphoni historia imputat, qua ratione illi relinquerem? id si fecissem, et miserationem corrumperet indignatio, et atrocissimum scelus e Tragoedia impunitum discederet ac triumphans. Ut haec declinarem, Simonem introduxi Beniaminiten, quem sacra machabaeorum historia nobis exhibet, hominem magnae quidem dignitatis, quippe templo Hierosolymitano praefectum; sed infamem sceleribus, impium ad hostes transfugam, proditorem patriae, latronem denique civium cruore aspersum, quos per familiarium suorum manus peremit. In hunc dirivavi Tryphonis crimina, ut velut in duos divisa alveos, illum levius premerent, in hunc vero Beniaminitam impetu ac pondere suo toto incumberent: qui cum persona sit tantum secundaria, indignatione contra se concepta multo minus auditorem occupat, quam si in Tryphonem eadem crimina contulissem. Imo dolor et miseratio, quam apud me Tryphon sentit, non modo spectatoris odium contra eum mitigant, sed et indignationem Simoni debitam ex obliquo non parum infringunt. Sanguinolentum vero sicarium praesenti celerique supplicio punire quo facilius possem, salva Machabaeorum historia: peropportunum accidit codicis Divini silentium, quo in rem meam uti licuit. Aliorum enim, qui ad Syros flagitiose transfugientes, peccatis non dissimilibus mores contaminarunt, in sanctis his annalibus tam clarus et memorabilis est interitus, ut nulla fingendi libertas poetae relicta sit. Simonis narrantur delicta, poena non legitur: ut integrum mihi fuerit, iustum eius supplicium huic potissimum loco et tempori assignare. In hominis nomine proferendo ea cautione usus sum, ut in solo personarum indice ante ipsum Tragoediae initium Simon legatur; deniceps vero numquam hoc nomine appelletur, sed Beniaminites ab avita suae Tribus origine ubique nuncupetur. Erat nimirum Simon alter, Ionathae frater, vir summus: in cuius mentionem incidere hanc Tragoediam cum necesse sit saepius, memoriae auditoris hac ratione consului, nequis forte Machabaeum cum proditore confunderet.

VI. In ipsum Tragoediae meae tempus incidit mors Antiochi regis Syriae, etiam tum adolescentis: cui, quod haeres non esset alius, Tryphon regis tutor successit. Ita cum Flavius Iosephus, tum ipsi etiam Machabaeorum libri, a quibus mors Ionathae et liberorum, regisque Antiochi coniunguntur. Quodsi contendat aliquis, paulo serius Antiochum e vivis sublatum, non valde repugnabo: sed illud addam, operae pretium fuisse, ut per anachronismum poeticum vera temporum ratio, si tamen ea vera, paululum deflecteretur. Antiochi regis praesentia ita ornat Ionathan, ita eum adversus insidiatorem communit, tam certam ei facit libertatis spem; repentina vero mors adeo statum omnem rerum commutat ac perturbat, ut ornamentis non exiguis privaturus Tragoediam fuerim, una hac persona subducta. Mors inopinata regis ne incredibilis videri posset, praeparavi sensim spectantium animos, crebra morbi mentione, et periculi suspicione iniecta. Morbi genus non ignoravi: calculus fuisse traditur. Dedita opera lateris tumorem et inflammationem substitui, ut quorundam delicatis auribus parcerem. Aetatem Antiochi definiit Epitomistes Livii, Cap. LV ita scribens: Alexandri filius, Rex Syriae, decem annos admodum habens. Sed theatrum, tum negotiorum, tum vocis causa, annos paulo plures poscebat. Eandem aut maiorem licentiam ut nihil dicam de poetis aliis, sumpsere Cornelius maior, et Racinius; ille, cum Ptolemaeo regi Aegyptio in Pompeio Moriente: hic, cum in Athalia Tragoedia regi Hebraeorum Ioaso, ex ingenio aetatem auxere.

VII. Legati Hebraici agnitio, ac totus ille dolus non malus, grata fuere spectatori. Mihi autem non tam animorum suspensio curae suit, quam affectuum incrementum. Persona utraque vera erat, Numenii, et Ioannis. Machabaeorum historia testatum facit, Numenium et Antipatrum legatos a Ionatha Romam et Spartam missos: eademque Ioanni, Simonis Machabaei filio, nepoti Ionathae, viri fortis laudem tribuit. Eodem igitur iure in castra mea deducere utrumlibet poteram, si historiam vellem consulere; si Tragoediam, ingens erat discrimen. Si Numenius apud me loqueretur, ageret sane ut vir prudens, civis bonus, legatus gravis et causae peritus. Ioannes non haec tantum officia implet, sed addit praeterea, quidquid amoris, pietatis, misericordiae, sollicitudinis, a fideli ac tenero nepotis animo exspectari potest ac solet.

VIII. Spartani quoque Legati occasio ex illo foedere mihi nata est, quo Hebraei hanc sibi rem publicam adiunxere. Romanum pariter fingere eadem de causa licebat: sed quoniam Romanis Legatis in Hannibale et Arminio suas partes commiseram, hoc loco abstinui. Orator hic nobilissimae rei publicae virtutem et mores praesefert, fidem, constantiam, gravitatem, animi fortitudinen. Ipsa etiam oratio, breviloquentiam Laconicam redolens, styli varietate poema distinguit, et, unde legatus venerit, vel absque nomenclatore docet.

IX. Documentum ad mores in hac Tragoedia sic instruitur: Fide, sed cui, vide. Unde haec manat philosophica fabulae constitutio: Nisi providentia duce ingressus fueris, in gravia te pericula ultro conicies. Sis licet innocens, sis magnanimus, et optime de illo meritus, cui temere te credis; sis amicitia potenti subnixus, et auxilio tuorum confisus; sis promissis animatus speciosissimis, et summi iuris spe certa fretus: accidere tamen poterit, ut, si reditum tibi ipse intercluseris, promissa spem fallant; amicorum auxilium te premat magis, quam iuvent; patrocinia non eripiant; defensorum optimus et potentissimus repente tibi subducatur; ille ipse, quem timebas potissimum, invitus etiam vel ignarus, non per se, sed per suorum aliquem te perditum eat. En eventus omnes huius Tragoediae, personarum nominibus spoliatos, retentis duntaxat argumentis, quae actionis velo teguntur.

DEMETRIUS PHILIPPI, TRAGOEDIA. s391 HTML-Text

ARGUMENTUM, ET ANIMADVERSIONES.

I. PHilippus Macedonum rex, ingenio callidus, bello fortis, odio in Romanos acerrimus, duos genuerat filios: quorum Maior Perseus, e Gnathaenio pellice, nihil habebat regium, nisi regnandi cupiditatem: minor Demetrius, legitimo toro natus, iis omnibus excellebat, quae praestantissimum regem promitterent Macedoniae, nisi nimius Romanorum favor exitio adolescenti fuisset. Vicerat Philippum saepius T. Quintius Flamininus, assertaque in libertatem Graecia, quam Philippus oppresserat, obsidem Demetrium duxerat in triumpho: quo tempore adolescens omnium in se oculos animosque convertit. Cum deinde Philippum universa Graecia accusaret Romae, legatus pro patre Demetrius tanto favore exceptus est, ut in filii gratiam patri Senatus ignosceret. Inde Demetrio honoris et apud Macedones gratiae plurimum, spes regni haud dubia, sed et animus paulo inflatior, nec satis cauti sermones; odium vero, invidia, suspiciones, a patre fratreque. Pater nova in Romanos bella, et foedera clam parabat, inprimis cum Bastarnis, e quibus princeps regius sororem in matrimonium obtulit, alterutri filio regis iungendam. Interea non desistebat Perseus apud patrem, nunc Romanorum amicitiam, nunc proditionem etiam Demetrio obiectare. Quod cum sentiret iuvenis, fugam ad Romanos per Paeoniam meditatus est, cum Philippus Aemum montem summo labore conscenderet, prospecturus exercitui in Italiam iter, Demetrio interim per honoris speciem a se amandato. Proditum fugae consilium, et fictae a Perseo T. Quintii literae ita commoverunt regem, ut veneno oblato Demetrium innocentem occideret: quem, hausto iam veneno, suffocare etiam aggressi sunt inimici, simplici parricidio non contenti. Cognito rex per Antigonum Persei scelere, adeo doluit, ut et excluso fratricida, Antigonum destinaret regni heredem; et ipse paulo post occisi filii desiderio extabesceret: cui deinde Romani, everso Macedoniae regno, ductoque in triumphum Perseo regum ultimo, magnifice parentarunt. Livius a l. 24 ad 46, maxime l. 39 et 40. Iustinus l. 32. Plutarchus in Arato, Paulo Aemilio, et T. Quintio Flamin. Pausanias in Corinth. Polybius Legat. Excerpt. 46.


II. Huius Tragoediae heros, etsi Ulysses aut Hannibal non est, multa tamen affert poemati decora, seu gravitas negotiorum, seu motus animorum desideretur. Gentis utriusque, Romanae et Macedonicae, potentia, magnitudo, et aemulatio, quae ex omnibus paene scenis translucent, mentes audientium excitant, Macedones antiquo, Romani novo orbis imperio elati, ita inter se contendunt, ut Demetrio non suus tantum populus faveat, sed ille etiam, qui viribus et maiestate vincit. Versatur in spectatorum animis, ac propemodum oculis, ingens illa fatorum mutatio, iamque impendens conversio summi imperii, quod Monarchiam dicimus, paulo post a Macedonibus ad Romanos in perpetuum transferendi. Supremam hanc gloriam consecuta est Roma, dum nostri huius Demetrii necem in Perseo deinde ulciscitur. Characterem herois, antequam in conspectum se det, ex ore Persei congnoscit auditor, familiariter ad amicum dicentis:

Aperta haec, ab hoste capitali profecta confessio plus habet ponderis, quam laus amicorum quaecumque, dum virtutis testimonium ipsi invidiae odioque summo extorquet. Ne bellicas quidem laudes in eo desiderari passus sum, Pausaniae historia fretus, qui in Messeniis praeclaram Demetrii expeditionem contra Messeniam et Ithomen recenset. Illud etiam favori et miserationi non mediocre incrementum addit, quod, cum in Romana legatione Demetrius Macedoniae quietem, parenti regnum et pacem conservasset, ab eodem patre nunc iusti ac debiti praemii loco exitium ferre cogitur.

III. Sed hoc ipsum tibi, Lector Benevole, videbitur fortassis intolerabile, quod usque adeo ingratus pater benefactis malefacta reddit, idque impune. Verum ipsa historia Philippum absolvit, culpamque omnem in impium fratrem Perseum transfert: illius enim diuturnis criminationibus plenam denique fidem apud patrem fecere, quemadmodum narrat Livius, fictae T. Quintii literae, in quibus proditioni; reus Demetrius aperte ostenditur. Accusatione tanti ponderis obrutum damnare pater sine iniustitiae nota potuit; imo cum eadem iustitiae et magnanimitatis laude, qua Bruti severitatem celebramus, paternae caritati amorem boni publici anteferre ausi: nam innocentia, Philippo incognita, miserandum principem tueri non ante potest, quam ubi sero intellecta, Philippi quidem lacrimas ubertim elicit, sed vitam iam morienti non servat. Multo operosius negotium est et in hac Tragoedia, et in iis omnibus, in quibus a patre filius interimitur, ut satis credibile poeta efficiat, paternum animum intra unius diei spatium usque ad occidendi filii consilium descendere. In homine fero et barbaro immanis crudelitatis impetus repente procurrere eo usque potest: sed Philippus talis nec in historia legitur, nec esse apud me salvis Tragoediae legibus potuit. Gradatim eo deducendus mihi Philippus fuit, sed intra horas tres quatuorve, ac demum impellendus sic, ut veri simile fieret, a tali rege talem filium tam subito morti addici. Hoc si perficerem, maiorem gratiam a viris prudentibus, et humanam naturam intuentibus, speravi me initurum; quam si caecis eventuum filis, et agnitionibus quibuscumque, involverem omnia et implicarem. Ante ipsum Tragoediae exordium iam pridem exulceratus Philippi animus est, et indignatione adversus Demetrium ac multiplici suspicione impletus. Talem apud me in theatrum affert mentem, qualem ei ex historiae fide Livius et Iustinus contra filium tribuunt. Nec unquam in hac Tragoedia Philippus in scenam prodit, quin argumento aliquo novo vetus eius odium in Demetrium inflammetur. Hinc Persei calumniae, hinc ipsae Demetrii res praeclare gestae, irritant et exasperant regem. Denique Romanorum patrocinium, quo nihil videri poterat ad principem defendendum validius, miserum ruina involvit. Actus V. Scena II. veluti decretorio certamine, rex a Legato Romano ita urgetur, ita loco pellitur, ut consistere nusquam possit: tentatis incassum omnibus, cum effugere se non posse videt, extremum Romani Senatus mandatum accedit, quo consilia sua omnia iugulari intelligit. Hoc imperium ultimum ei desperatam illam vocem exprimit, initio Scenae tertiae eiusdem Actus: Oboediatur. Superveniens Perseus ea omnia congerit, quae aestuantem iracundia patrem ad perdendum absque mora Demetrium possunt impellere.

IV. Impietatem Persei abominandam, quae omnibus saeculis horrori fuit, sine poena e theatro dimittere fas non erat. Equidem digno eum supplicio post aliquot annos affecit Roma, exutum regno, vinculis onustum, triumpho et custodiae perpetuae addictum. Sed haec, tanto temporis intervallo a Demetrii obitu disiuncta, in eandem Tragoediam compingere non sum ausus: nam etsi celeber in germania poeta tragicus id facere non dubitavit, eius tamen exemplo tutum me fore, nequaquam speravi. Thomas Cornelius, Petri frater, merito sufficere credidit, si acerbum hoc supplicium, quod per temporis rationes exhibere non posset, certo subeundum praenuntiaret: cum satis hoc modo spectator sentiat, ne principibus quidem impune abire, quae contra ius et fas patrarint. Quis tamen has poenas praediceret? In Cornelii Tragoedia Philippo regi datum est id negotium, qui Scena ultima vaticinantis instar futura aperit, et, si iustum modo caelum sit, ait fore, ut Romani crimen Persei castigent, et vinctum triumphi ignominiae destinent. Dubitare tamen licet, an haec satis conveniant Philippi superbiae, qui cum bellum Romanum eo ipso tempore animo agitaret, et Macedonum vires hostilibus pares duceret, laureas et spolia Macedonum regno obventura, non clades et probra ultima augurabatur. Aliam ego viam tentavi, et Legati Romani ore, non ut prophetae vaticinantis, sed ut viri gravis cavere iubentis et minitantis, ita Perseum allocutus sum:

Quae quamquam certo eventura nemo hominum nosse illo tempore poterat, vere tamen et singillatim impleta suo tempore fuisse spectatores ex historia sciunt. Ad haec praesens etiam poena, eaque luculenta et regia, Perseo a rege patre denuntiatur, dum ad finem Catastrophes eum hereditate et succedendi iure privat, regnumque Macedoniae Antigono principi, Demetrii amico, a se traditum iri apertissime profitetur. Neque id arbitratu meo fingitur: nam ita Philippum decrevisse, e Livio et Iustino compertum est.

V. Legatus Romanus in mea Tragoedia idem est, qui ad regem Philippum missus in historia legitur. Magnitudinem et maiestatem Romae, qualis eo tempore fuit, in eo spectare licet. Urbs regum dominatrix est, quae leges accipere cogit, et omnia eo vertit, quo ipsius utilitas suadet. Ceteras quoque personas, Antigonum principem, Xychum amicum Persei, et Paeoniae praetorem Didan, veritati historicae quam simillimos faeci. Cotto princeps Bastarna opportunitatem non unam mihi praebuit, ipse quoque ex historiae solo creatus, narrantis, oblatam Philippo Macedonum regi a Bastarnarum principe regio sororem virginem, quam filiorum alterutri in matrimonium collocaret. Thomas Cornelius, relicto fratre, sororem in theatrum educit, quam Erixenam vocat. Haec meta est, in quam ambo fratres, Perseus, ac Demetrius, per Tragoediam totam collineant: huc vota, huc consilia omnia unice tendunt. Rivalitate illa fratrum, et amantium trium suspiriis mutuis Actus omnes implentur, adeo, ut Tragoedia non morum, sed amorum schola sit, deque sua gravitate ad effeminatae elegiae mollitudinem descendat. Amoris occasionem, quam praebebat historia, ne ego quidem repudiavi: sed operam dedi, ut amor condimentum esset, non ut convivium. Gallicus ille Demetrius Actu quarto Scena quinta, post quam in theatro deinceps non apparet, iis intemperiis agitur, atque ita de sua Erixena cum rege patre agit, ut reverentiae, iuris, naturae oblitus esse prae amoris vehementia videatur. Non dubitat conceptis verbis minari Philippo, nisi cedat Perseus, et Erixenam sibi relinquat, se dolori suo fratris sanguine facturum satis. Eo etiam prorumpit, ut exclamet:

Non summum duntaxat, sed unicum bonum in thalamo collocat, eoque averso, orbis terrarum ruinam pro nihilo ducit. Ibidem Didae praetori, consiliis suis adverso, praesente Philippo patre, necem minatur: et increpante Philippo proterviam, easdem minas redintegrat, iurans etiam, se vel inspectante patre Didan furori suo immolaturum. Tui, Lector Benevole, iudicii est, quid de his moribus statuendum censeas. Ego unum addam ex Aristotele, personas in tragoedia peiores esse, quam necesse sit, non debere.

VI. Dum in Corneliani Demetrii mentionem incido, celebris illa occurrit quaestio, an aut quantum primaria poematis actio mutari a poeta possit, et ab historica veritate recedi. Thomas enim Cornelius Demetrium non veneno, sed ferro; nec alieno scelere, sed sua manu cadere fingit, ob amissum Erixenam aegritudine animi ac desperatione victum: quorum utrumque monumentis historiae notissimis aperte repugnat. Plerique ita sentiunt, actionis primariae summam et caput a theatrali poeta servari integra et intacta debere; cetera, quae circumstantiae appellari solent, mutari eius arbitratu posse. Dum gladium Cornelius veneno subrogat, haud dubie id ad rei adiuncta pertinet, neque ipsam actionis primariae summam attingit. Quod ipse Demetrius violentas sibi manus affert, multis videbitur ipsum actionis caput et summam evertere: fortasse tamen non deerunt, qui etiam hoc ad circumstantias ablegent, et poetae potestati ac iuri non inviti permittant. Ego cum Demetrium scriberem, de hac Thomae cornelii Tragoedia ne cogitationem quidem suscepi: sed si eius tam memor tunc fuissem, quam fui immemor: numquam tamen imperare mihi potuissem, ut duas has eius mutationes relicta historia imitarer. Veneni loco ensem deligere, tantum abest ut ultro vellem, ut mortem veneno allatam etiam longe praeferam: ferrum enim repentino exitio heroem tollit, eodemque ictu eius vitam et spectantium affectus praecidit: at virus haustum moras patitur, et sermones morientis admittit, et finiri negotia patitur, et astantium singultus et lacrimas ante obitum heroi ostendit: quae omnia quantum miserationem adiuvent, experientia et ratio docent. In gallico quidem theatro nihil intererat, veneno an gladio periret iuvenis regius: cum enim extra conspectum moriatur Demetrius, imo totius Actus quinti tempore spectatorum oculis subducatur: genera mortis omnia ad motus animorum diuturnitate alendos aeque sunt inutilia. Sed incredibile dictu est, quantum amittat Tragoedia, si heros moriens celetur spectantium oculis; praesertim si toto Actu ultimo, qui summum exigit incrementum affectuum, ille e scena removeatur. Nec mutationem alteram ulla mihi ratio persuaderet: tum ne fidem amitterem spectatorum, quos timerem dicturos, Non se occidit Demetrius, sed a patre ac fratre occisus est: tum ne rem pessimi exempli absque omni necessitate docerem, desperationem et sui ipsius caedem propter unius mulierculae iacturam: tam ne contra praeceptum Aristotelicum in Poetica peiorem Demetrium facerem, quam sit opus, affingendo ei scelus ultimum voluntariae necis, quam etsi inter virtutes mirarentur antiqui, siquis eam sibi virtutis amore conscisceret; iidem tamen, si d desperatione mera oriretur, ipsi quoque damnabant et contemnebant. Felicissimus poeta tragicus, Antonius Clausius, quoties in theatris pluribus Stiliconem ostendit coniuratione in lucem protracta, ipsum sibi manus attulisse finxit: at ubi Tragoediam hanc cum ceteris iuris publici facturus, ad limam ultimam omnia revocavit; ad historiam, quam ante reliquerat, consulto reversus est; nec iam sua manu Stiliconem tollit, sed iustitiae tradit, abducendum, et supplicio afficiendum, quemadmodum rem contigisse illorum temporum historia docet.

VII. Complures interrogarunt, cur Actus ultimi Scenam septimam tantopere contraxerim, nec innocentiam Demetrii Philippo patri pluribus demonstrarim: Xychi enim confessio de literis nomine T. Quintii fictis ita brevis est, nec ullis argumentis munita, ut mirum sit, suspiciosissimum regem affirmationi tam nudae tam celeriter credere. Dicam, quid reposuerim: nam et lectores in eandem dubitationem delabi facile possunt. Scena illa fieri longior nec debuit, nec omnino potuit. Antigonus, ut narrat Livius, e Xycho elicuit arcanum illud scelestum, quo literas Quintii Perseus finxerat, earumque maxime invidia Demetrium ceu proditorem et parricidam oppresserat. Statim ergo Antigonus ad Philippum accurrit, falsitatem accusationis indicat, Xychum fraudis administrum ostendit. Fatetur Xychus, et veniam supplex rogat. Sufficere haec debent Philippo, ut vel penitus innocentem Demetrium credat, vel certe literis Quintii moveri desinat, quarum dolum reus ipse Xychus negare non audet; non obiecturus ultro caput suum tanto periculo, sed inficiaturus crimen, si suam et Persei innocentiam tueri posset. Longior ergo confessio haec esse non debuit; sed ne potuit quidem. Urget suprema necessitas, quam rex Philippus illo versiculo indicat: [Modo ne venenum filius iamiam hauserit.] Demetrio succurrere, exsecutionem suspendere, vitam eius discrimini praesentissimo eripere necesse est: narrationem Xychi audire, argumenta in utramque partem librare, conferre cum Perseo, haec agitare deinceps licebit: Demetrio mortuo vitam reddere non licebit.

VIII. Poeta superioris saeculi Cremifanensis in Austria inter alias Tragoedias, quas ad illorum temporum normam factas in lucem edidit, Demetrio titulum hunc praefixit: Innocentia dolo circumventa. Aptissime hoc ad concitandam miserationem in nobilissimum iuvenem. Superest officium Tragoediae alterum, terror, qui nimirum, uti definitio Tragoediae poscit, spectatorum animos purget, et cupiditatem vitiumque dedoceat. Philosophicum hunc et poeticum terrorem consequi me posse non speravi, si Demetrium omnis omnino vitii expertem scenae committerem. Et subministrabat historia, quod vitio verti iure posset, libertatem linguae nimiam. Occasio haec est documenti ad mores et vitam humanam utilissimi: eadem enim culpa, quae Demetrio nocuit, aliis nocere innumeris solet. Ne tamen auditoris favorem in Demetrium imminuerem, occasionem studiose captavi, qua vitium excusando extenuarem. Tota autem Tragoedia attente considerantes ita monet: Noli esse linguae immodicus: quantacumque enim tua sint merita, quantumvis potentes amici, quantumvis illibata in ceteris innocentia: hic unus tumor, perniciem tibi accire potest. Fabula generalis, ad mentem Aristotelis nominibus propriis omnibus spoliata, duobus illis versiculis comprehenditur, quibus Legatus Romanus totam Tragoediam finit:

EGO, COMOEDIA, DATA LUDIS AUTUMNALIBUS. s477 HTML-Text

ARGUMENTUM.

QUi se unum spectat, ceteros negligens, nemini sere magis, quam sibi nocet. Vir opulentus ac nobilis in Italia (EGO a nobis dicitur) quod nimium uni sibi studeret, invisus principi, irridendi sui hanc praebuit occasionem. Gallicii filii necem ulturus, quem Epimetus, nobilis, sed pauper iuvenis, vulnere letali prostraverat, more gentis caput percussoris a principe emit, octo scutorum milibus ei promissis, qui Epimeti caput attulisset. Id ita factum, ut tanta auri vi nil nisi ludibrium ac damnum sibi EGO compararet. Camus Bellicens. in Theatro, hist. 48.