I. Nemo unquam [Reg: umquam] in Romanos vel pugnis felicior, vel odio acrior, Hannibale suit. Cui summam gratiam debebat Carthago, summum dedecus rependit ingrata, et exilio multavit eum, per quem toties Romam terrarum dominam superarat. Ad alios primum, denique ad Prusiam confugit Hannibal, Bithyniae regem, timidi virum animi, et inconstantis. Veteri odio in Romanos incensus, belli, adversus Eumenem Romanorum socium gerendi, et auctor Prusiae, et dux fuit. At Romani ad Prusiam T. Quintium Flamininum oratorem mittunt, qui ab rege
contendit, ut Hannibal Romanis dedatur. Frustra pro hospite deprecatus rex, cessit ad extremum, et fugam, quam parabat Hannibal, custodiis circa arcem collocatis impediit. Ergo Hannibal venenum, quod ad id pridem paratum habebat, ex annulo haurit, et miserando exitu docet, Odium nimium in pericula semper, non raro et in exitium ducere. Livius l. 21 - 39. Cornel. [Abbr.: Cornelius] Nepos in Annib. [Reg: Hannib.]
II. Heros tragicus, seu persona tragoediae princeps, quamvis esse possit, nequaquam tamen semper esse debet Heros ethicus, seu moralis, qui virtutis magnitudine vitium omne excludat. Demonstrant id luculenter omnium gentium aetatumque tragoediae. Imo Aristoteles in Poetica ceteris omnibus Heroem tragicum illum praefert, qui inter virtutes eximias aliquid tamen habet vitii, propter quod in hoc ipsum infortunium incidit. Inde miseratio simul ac terror exsistunt [Reg: exsistunt] , in quibus tamquam duobus cardinibus Tragoedia vertitur, ut ex eius definitione constat. Miseremur Hannibalis, dum eum et ab Ro manis, et ab ipsis Carthaginiensibus premi, desertumque ab omnibus, in exitium impelli videmus. Idem vero tanti viri descrimen [Reg: discrimen] et exitium spectantes absterret, ne odia foveant, unde tantum periculi malique oriri vident. Nimium hoc Hannibalis in Romanos odium, ab ipsa historia suppeditatum, nervosos et
concitatos affectus praebuit: quos tamen progredi longius non sum passus, quam verus Herois mei character et vitae historia me deducebant. Huic odio servire cogit omne animi robur, omnem ingenii vim, omne auctoritatis pondus, et calliditatis Punicae artem, qua uti eum consuevisse, historici omnes Graeci Latinique tradunt. Lamentis indulgere, non erat huius viri: neque tamen idcirco aut mala sua non sentit, aut minus misericordiae a spectatoribus obtinet, atque etiam meretur. Etenim si in gladiatoriis pugnis, inquit M. Tullius, misericordiae ciendae peritissimus artifex, Orat. pro Mil. [Abbr.: Milone] fortes et animosos, et se acriter ipsos morti offerentes, servare cupimus; eorumque nos magis miseret, qui nostram misericordiam non requirunt, quam qui illam efflagitant: quanto hoc magis in fortissimis civibus facere debemus?
III. Prusiam regem levem ac timidum facio, qualem fuisse historia docet. Thomae Cornelii Prusias, in Hannibale Tragoedia, homo est nullius omnino fidei, et periurus proditor. Fuerit talis, siquis ita velit: sed ego praecepti Aristotelici memor, peiorem exhibere nolui, quam erat necesse. Ergo necessitate potius adactum, suaque mobilitate et metu impulsum malui; cetera Hannibalis amantissimum. Ipso etiam in extremo articulo Prusias meus nil decernit gravius, quam ut Hannibalem protegere desinat, et
sibi ipsi relinquat. Equidem Thomas Cornelius Prusiam puniit, et filii quidem Nicomedis manu. Sed is modus Petro Cornelio magno, Thomae fratri, tam horribilis et barbarus visus est, ut in Nicomede Tragoedia, ubi proprius erat eius rei locus, parricidium introducere non auderet, sed historiam potius immutandam duceret. Mihi autem praesenti supplicio non fuit opus: mala, quae ex Romanorum amicitia impendebant, Hannibalis ore praenuntiantur [Reg: praenuntiantur] : cetera, quae filii odium peperit, nihil ad rem hanc nostram. Multo aptius ad animi motum censui, si et Prusias, et praesentes alii omnes Hannibalis fato ingemiscerent, suoque dolore spectantium miserationem augerent.
IV. Legatus Romanorum Flamininus Hannibalis gloriam non parum illustrat. Sive adulatur, sive minas intentat: superior apparet Heros. Ipsa eius contentio, quae Hannibalem timeri ab Romanis ostendit, eius magnitudinem auget. Praesentia Flaminini efficit, ut totum Bellum Punicum alterum, quo nihil est in historia Romana illustrius, in unam Tragoediam collectum cernatur. Argumenta Flamininus profert, quibus id agit, ut iuste Hannibalem sibi deposcere Romani videantur. Respondet tamen Prusias, et coloratos hos titulos ita diluit, ut satis appareat, eum non iusta aliqua ratione adductum, sed minis ac terrore perculsum, ab hospitis sui patrocinio
discedere. Denique Flaminino comparatus Hannibal, ubique ostendit, se non modo victorem olim, sed nunc etiam, exulem et proditum, insuperabilem tamen Romanis esse.
V. Hannibalis filium, eiusdem cum patre nominis, ex historia sperabam certissimum: quod meminissem, Hannibalem minorem, Hannibalis filium, e Polybio ubique laudari. Verum pile Polybius, Hist. l. 1 c. 43, narrat ille quidem Hannibalem ab Himilcone duce missum, eumque Hannibalis filium, sed longe diversi, eius, qui in Sardinia vitam finierat. Alio igitur converti animum, et hunc meum Trabeam excogitavi. Quaecumque filii huius natales aetatemque, veri similem efficere potuere, congessi in Scenam quintam et sextam Actus primi, ac testimoniis additis munii. Personae huius inventio ad illustrandum characterem Hannibalis plurimum contulit: nam fere quoties cum filio pater agit, antiquum illud in Romanos odium magis elucet. Sed et poena huius odii gravissima a patre datur per hunc ipsum filium, qui neque tam sero ab Hannibale agnosceretur, neque ad necem a Gisgone deposceretur, neque tam celeriter et indigne periret, si pater comprimere vim odii maluisset. Nomen Trabeae femininum nequem offendat, cogitandum est, id frequens in Romanorum historia esse. Scimus L. Muraenam, et C. Fimbriam, e Cicerone; Merulam, Flaiminem Dialem, e Floro; ex
eodem Calpurnium Flammam, et Antonium Flammam e Tacito; Tullium Lauream, et Antonium Musam, e Plinio maiore; Musam alium, rhetorem, e M. Seneca; Merendas duos, Cornelium Dolabellam, Cornelium Scapulam, Aemilium Barbulam, Cornelium Arvinam, omnes e Fastis Consularibus. Ne plures, ipsum Trabeae nomen exstat [Reg: exstat] in celeberrimo poeta comico Trabea, cuius locos retulit M. Tullius l. 4. Tusc. et l. 2 de Finib. Volcatius autem Sedigitus l. de Poetis, et ex eo A. Gellius Noct. Attic. l. 15 c. 24 Trabeam hunc inter Comicos Latinos octavum numerant.
VI. Thomas Cornelius Hannibali suo non filium, sed filiam affingit, Elisam: hac enim indigebat, ut amoribus locus esset, deque nuptiis conficiendis agi posset. Enimvero Elisae character est numeris omnibus absolutus: eademque est Ariadne, quae sola filum [(printer); sic: filium] universae Tragoediae praebet. Memorabilis est illa Elisae vox, Hannib. Actu I Scen. V.
[Miseratio, meis debita quottidie [Reg: cottidie] malis,
Vix ullum amori dat locum in suspiriis.]
Quod in ipsum Tragoediae auctorem non iniuria torqueas, dicasque, amorem, qui per omnes illius poematis scenas regnat, vix ullum relinquere miserationi locum. Idque plurimis evenit ex earum Tragoediarum numero, quae in amoribus totae sunt, hosque
dum consectantur, etiamsi magnos passus faciant, certe extra viam faciunt.
VII. Carthaginienses omnino praeterire non placuit, duabus potissimum de causis: primum, quia ingratae civitatis iniuriae longe altius descendunt in spectatoris animum, magisque misereri Hannibalis cogunt, dum cernitur et auditur torvae gentis legatus, quam si de absentibus Poenis tantummodo narrarentur: deinde, quia nemo aptius redarguere Hannibalis odium potuit, et ostendere, id non patriae amorem esse, ut videri volebat Hannibal, sed pervicaciam ab ipsa patria damnatam. Curatum tamen est, ne Gisgonis haec reprehensio in spectatore favorem minueret adversus Hannibalem: quandoquidem tantum de miseratione detrahitur, quantum de favore in Heroem amittitur.
VIII. Singulare Tragoediae ornamentum est, si fundamentis historiae, quoad licet, in personarum nominibus, dictis, factisque nitatur: quod iam olim ab Aristotele in Poetica, deinde a magno Petro Cornelio, et nuper a felicissimo poeta tragico Antonio Clausio est animadversum. Eo enim veri similiora fiunt omnia, et personarum imagines quam proxime ad naturam accedunt. Quaprotper ingenti studio non in Hannibale tantum, sed in ceteris quoque Tragoediis meis elaboravi, ut veram singulorum effigiem, veras voces, veros
eventus, aut afferrem, aut e propinquo aemularer. Quod quoniam non cuivis lectori memoria ultro suppeditatura est, subiectis auctorum testimoniis ubique admonui; et molestiam in me suscipere non mediocrem, quam erudita voluptate lectorem carere malui.
IX. Veritas, quae totum istius Tragoediae corpus animat, haec est: Qui odio indulget, periculo se exponit. Fabula generalis, ex Aristotelis in Poetica praescripto, veritatem hanc ita docet: Fuit Heros bellicus insignis, qui gentem suae patriae infestam et noxiam armis persecutus est diu, et feliciter; sed acerbe. Odiis deinde progressus longius, cum eius patriam inter et hostem pax esset composita, ipse tamen hostilem animum non modo non exuit, verum etiam alia ex aliis in veterem illum, non iam patriae, sed suum hostem, machinari non destitit. Inde gravia illi mala, ac tandem exitium natum est. Generali huic constitutioni fabulae, ut iubet Aristoteles, nomina propria et singulares circumstantias ex historia petii: sed iis ad finem Tragoediae recisis, veritatem primariam, quam toto poemate docueram, et fabulam generalem ultimis tribus versiculis ita conclusi:
[Ille imperator, terror Ausoniae unicus,
Quem nulla potuit dextera exitio dare,
Abreptus odio, fata miseranda invenit.]
HANNIBAL MORIENS, TRAGOEDIA.
PERSONAE.
HANNIBAL.
PRUSIAS, rex Bithyniae.
T. QUINTIUS FLAMININUS, Legatus Romanus.
T. FLAMININUS TRABEA, Quintii ex sorore nepos.
GISGO, Legatus Carthaginiensis.
ARISTO, Tyrius, Hannibali familiaris.
Milites, Comites, Ephebi.
Scena figitur in arce Hannibalis ad fluvium Libyssum, haud procul Nicomedia.
MARS.
Agnosco haec tropaea,
Dona olim mea.
His Hannibalem meum ornavi,
His nomen heroi aeternum paravi.
Sed vos quae causa huc evocat?
BITHYNUS.
Hannibalis salus nos congregat.
Adsumus Bithyni, Syri, Graeci, Itali,
Iberi, Celtae, Phoenices, et Libyci: [Note: (1) Hos omnes secutos esse Hannibalem, testatur Polybius Hist 11, 17.]
Omnes Fortunam precamur,
Et pro Hannibale Deos, teque Mars, obtestamur.
MARS.
Quid imminet novi periculi?
BITHYNUS.
Romani minantur exuli.
1.
Succurre Iuppiter [Reg: Iuppiter] !
Quem ipse ad bella misisti, [Note: (2) Datum ab Iove ducem esse Hannibali, et imperatum adversus Romanos inItalia bellum, testatur Cicero l. 1 de Divinat. et Livius 21, 22 (iuxta divisionem Capitum a Duiatio servatamin Delphinis Parisiensibus, quam ubique sequor.) Narrat et Val. Max. [Abbr.: Valerius Maximus] 1. 7.]
Cui ensem fatalem dedisti,
Ne cadat turpiter!
CHORUS.
Amica Carthaginis Iuno,
Quam multa hoc perdis in uno! [Note: (3) Iuno - - - - hunc audet solum componere fatis, Hannibalem. Sil. Ital. [Abbr.: Silius Italicus] l. 1.]
O Domina!
Ah Ducem Adiuva!
2.
O magne Hercules,
Quem aemulus noster sectatus, [Note: (4) Primus inexpertas adiit Tirynthius arces (Alpium): Scindentem nubes,frangentemque ardua montis Spectarunt Superi. Sil. Ital. l. 3. Primus eum secutus est Hannibal, dum Alpestransiit, quas nemo unquam [Reg: umquam] cum exercitu ante eum, praeter Herculem Graium, transierat. Cornel. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] in Hannib. c. 3. Scipio quoque, Africani pater, de Hannibale apud Livium (21, 41) ait: aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert.]
In Alpibus stetit armatus,
Ne ruat nostra spes!
CHORUS.
O Tyriae columen gentis,
Tot vinclis te saepe stringentis,
Ah turpia
Averte vincula!
3.
Fortuna respice!
Te duce tot neces vitavit;
Aut hostes fefellit, aut stravit:
Ne illum confice!
CHORUS.
Tot millium [Reg: milium] inclitus [Reg: inclutus] victor
Parebit, cum iusserit lictor?
Ah opem fer,
Gradive lauriger!
MARS.
Miseret me Hannibalis,
Summi et ducis, et militis.
Sed Romanos an deseram?
Meone Romulo poenum praeferam?
BITHYNUS.
Non, ut praeferas, petimus:
Satis est, si Hannibal non oneratur compedibus.
MARS.
Utinam ambo quiescant!
Utinam fata iram utrorumque compescant!
1.
Hannibal o mea lux!
Magne tot bellorum dux!
Sat est tandem bellis datum:
Pugnat pro Romanis fatum:
Pone tandem odia,
Mitiora cogita.
2.
Nimium o aspera
Romanorum pectora!
Non iam Cannas formidatis,
Non Saguntum vindicatis:
Victor orbis popule,
Abstine ab exule. [Note: (5) Romani ipsi damnarunt crudelitatem Flaminini, qui Hannibalem eo temporeoppressisset, quo iam nihil magnopere nocere is posset Urbi omnium prope gentium victrici. Plutarchus inFlamin.]
3.
Quo haec tendunt nimia
Utrorumque odia?
Bella gerant galeati:
Vos quo ruitis pacati?
Exstinguatur [Reg: Exstinguatur] belli fax,
Dum vos pridem iungit pax!
BITHYNUS.
Numquam [Reg: Numquam] Hannibal odium exuet.
MARS.
Sed an Fortuna coeptis annuet?
Ego, veteri more, sequor Fortunam:
Illam ducem respicio unam.
CHORUS.
O Fortuna rursum ave,
Et periclitanti fave,
Magna rerum domina,
Sortis omnis arbitra,
Ave!
Fave!
GENIUS FORTUNAE superveniens.
Audite fatorum et Fortunae decreta!
MARS.
Romaene, an Hannibali laeta?
GEN. FORT.
Fortuna Hannibali pridem amata,
Et mille ab eo annulis pridem est desponsata.
Arrhae loco, et ipsa promittit annulum, [Note: (6) Arrhae loco usurpatos olim annulos, auctor est Plinius, Hist. Natur. 33, 1.]
Victura cum ipso supremum periculum.
BITHYNUS.
O laetum auspicium!
O beatum annulum!
GEN. FORT.
Ego ille sum Fortunae Genius,
Missus olim ab Iove Hannibali nuntius [Reg: nuntius] :
Qui iuvenem primus ad tela vocavi,
Et ruinam Italiae nuntiavi [Reg: nuntiavi] . [Note: (7) Iuvenis ille, ab Iove missus, vastitatem Italiae significavit, cum tempestasetiam audiretur, quae id ipsum portenderet. Liv. 21, 22. Val. Max. [Abbr.: Valerius Maximus] 1, 7.]
Quos olim praedixeram caeli fragores,
Et saevos Poenorum in Tibrim furores,
Tristia fulgura,
Rapida fulmina,
Vulnera,
Funera,
Strages, ruinas,
Plagas divinas,
Eventus probavit,
Et fidem firmavit.
Eadem nunc side ostendo futura,
Et vos ac Hannibalem libero cura.
BITHYNUS.
Iam pectus metu sollicito caret.
GEN. FORT.
Dicam, quid Fortuna, quid Iuppiter [Reg: Iuppiter] paret.
1.
Rursus Hannibal certabit,
Actus ira vetere;
Rursus Roma repugnabit,
Non pacata foedere.
Poenus victor triumphabit,
Et securus debellabit.
2.
Fractis te Quiritum minis
Cinget nova laurea:
Tutus conquiescet cinis,
Plaga in Libyssina.
Nomen tuum perennabit,
Nil hanc lucem maculabit.
CHORUS.
3.
Laeti plaudimus victori,
Celebramus lauream:
Palmam Romae domitori
Gratulamur ultimam.
Poenus victor triumphabit,
Et securus debellabit!
MARS.
Id si Iuppiter [Reg: Iuppiter] , et Fortuna statuit,
Amicus Hannibali Mavors annuit.
HANNIBAL.
Hic opperiri Quintii adventum placet. [Note: (a) Ad Prusiam regem legatus T. Quintius Flamininus venit. Liv. 39,51. Idem habent ceteri, qui de Hannibale tradiderunt, Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] in Hannib. c. 12; Plutarch. in Flamin.]
Suspensus animus haeret, et fata aspera
Perferre suetus, impetum exspectat novum,
Forsan supremum. [Note: (b) Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat, ait de Hannibale Livius, 39,51.] Roma funesta imminet.
ARISTO.
Imminuit illa saepe, funesta haud fuit.
HANNIBAL.
Forsan erit hodie, Quintio diro duce.
Infestiorem neminem in nostrum caput
Immittere sagax poterat Ausoniae furor.
Ego Flaminino consulem eripui patrem,
Thrasymena [Reg: Trasumena] quando littora [Reg: litora] cruore imbui.
In Quintio uno me petunt hostes duo,
Legatus, atque filius vindex patris.
ARISTO.
Video periclum! publicis in te ruunt
Odiis Quirites, iste privata adicit.
HANNIBAL.
Amate Aristo, tanta terrarum et sali
Emense mecum spatia, quam Carthagine, [Note: (c) Quam diligentem Hannnibali operam Carthagine navaritAristo Tyrius, cum iam ad Antiochum Hannibal profugisset, narrant Livius, 34, 61, et Appianus in Syriacis.]
Quam cuncta mihi per regna servasti fidem,
Eam, hoc periclo pressus, et spero, et peto.
ARISTO.
Te propter, heros, patria carui Tyro:
Te per procellas, bella per, per tot fugas
Secutus usque, vita dum durat, sequar.
Accedit hostis, alloqui solum petens.
QUINTIUS.
Vix urbe visa regia hesterno die,
Tuam hanc in arcem protinus verti gradum.
Secunda quippe ab rege tu cura es mihi.
HANNIBAL.
Aliquando prima cura Romanis fui.
Nunc exul et privatus an moveo Patres,
Bithynicae dum regiae vivo cliens? [Note: (d) - - - - - - - - atque ibi magnus Mirandusquae cliens sedet adpraetoria regis, Donec Bithyno libeat vigilare tyranno. Iuvenal. de Hannibale, Sat. 10.]
QUINTIUS.
Quocumque te transtulerit aut fatum, aut fuga,
Idem ille ubique es, anima bellorum Hannibal.
Fortuna mutat res tuas, te non potest.
Idem ardet animus, perpeti audax omnia, [Note: (e) Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consiliiinter ipsa pericula erat nullo labore aut corpus fatigavi, aut animus vinci poterat ..... cibi potionisquedesiderio naturali, non voluptate modus finitus .... multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem intercustodias, stationesque militum conspexerunt. vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equiconspiciebantur. equitum peditumque idem longe primus erat, princeps proelium inibat: ultimus consertopraelio excedebas. Haec Hannibalis effigies apud Liv. 21, 4.]
Nihil refugiens arduum, metuens nihil,
Inter pericla firmus et praesens sibi:
Quem nec voluptas blanda, nec fregit labor:
Unam quietem qui solet, et unum decus
Admittere arma; cura cui princeps fuit,
Hannibale ne quis aut eques prior, aut pedes,
Milesve, duxve tenderet, et idem fera
Primus cieret proelia, atque idem ultimus
Excederet Mavortis absolvens opus.
Dubium relinquis, maior an sis, cum favens
Fortuna tibi blanditur, an cum te premit. [Note: (f) Ac nescio an mirabilior adversis quom secundis rebus fuerit.Liv. 28, 12.]
HANNIBAL.
Orator es disertus, et rostris potens.
Unam adde laudem ceteris, primam omnium;
Hannibalis odium iureiurando sacrum,
Quo concitatus in Tybrim [Reg: Thybrim] verti omnia,
Quaecumque narras: hoc mihi laudum est caput.
QUINTIUS.
Olim id petebant tempora, et constans fides,
Amorque patriae. Patriae spes ac opes
Debemus, atque spiritum, et famae decus.
Non tu Quirites oderas, patriae pius
Sed serviebas: publicus Mars si flagrat,
Privata nulla causa collidit duces.
Pax ponit odiis terminum: quam nos sacram
Fide coluimus integra: Hannibalem magis
Amplexa pace est Roma supremum ducem,
Quam patrias Carthaginis celsae domos. [Note: (g) Romani ad Antiochum Legati omnibus diebus assidui circaHannibalem fuere, dicentes, timide eum a patria recessisse, cum pacem Romani non tam cum republ. eius,quam cum eo factam, summa fide custodiant; nec bella eum Romanorum magis odio, quam patriae amoregessisse, cui ab optimo quoque etiam spiritus ipse debeatur; bas enim publicas inter populos, non privatasinter duces, bellandi causas esse. Inde res gestas eius laudare. Iustinus l. 31.]
HANNIBAL.
Antiqua memoras: causa quae vocat huc nova?
QUINTIUS.
Pacis amor idem. Prusias bello Eumenem [Note: (h) Missi a Senatu Legati sunt, qui utrumque regem in pacemcogerem. Iust. l. 32.]
Prior lacessit, foederum iam non memor,
Quae Pergamenos iunxerant Bithyniis. [Note: (i) Inter Prusiam ...... et Eumenem bellum ortum est, quod PrusiasHannibalis fiducia rupto foedere prior intulit. Iustin. l. 32.]
Id Roma cultrix pacis indigne tulit:
Socioque suadet Eumeni pacem sequi,
Vestrumque eandem Prusiam amplecti cupit.
HANNIBAL.
Augere palmas Prusias victor cupit:
Cui Mars secundus moenia et turres domat.
QUINTIUS.
Tres cepit urbes Prusias, dextra tua:
Idemque carum filium captum gemit,
Et Nicomedes Eumeni palmae loco est.
HANNIBAL.
Quid Roma cultrix pacis, et regum arbitra,
Suadere tentet, video: memorabo tamen,
Quid suadeat Quiritibus contra Hannibal.
Vestri Senatus spiritus altos scio:
Est magna vobis indoles, non utilis. [Note: (k) Verba Hannibalis ad Scipionem: Novi vobis spiritus magnos magisquam utiles. Liv. 30, 30.]
Utilius intra limites clausi Itali,
Quam Flaminine praedicas, pacem colent,
Aliena nec certamina efficient sua.
QUINTIUS.
Nostrum putamus, quidquid est sociis grave.
HANNIBAL.
Sic totus orbis vester est. Dixi satis.
Si rex quiescit, Hannibal pacem probat:
Sin arma profert longius, ferrum placet.
QUINTIUS.
Te curia unum, castra te, classis, forum,
Bithynia omnis, rexque te sequitur favens.
Consule saluti publicae, dum res sinit.
Aequa utriusque damna sunt: nato caret
Regum alter, alter urbium amisit decus.
Si pertinaces Eumenis causae bonae
Adesse Romam cogitis, num se parem
Tanto Gradivi ponderi haec censet manus?
HANNIBAL.
Hoc censeo unum, qua patent orbis plagae,
Esse aut fuisse neminem, aut unquam [Reg: umquam] fore
Inimiciorem nomini Romae tuae; [Note: (l) Hannibalem hominum omnium qui viverent infestissimum PopuloRomano. Liv. 39, 51.]
Et me, Deorum numine, hoc fato fatum,
Ut odia vestra persequar, dum sim cinis. [Note: (m) De duce Hannibale, nato adversus Romanos hoste. Liv. 35,12.]
Hic noster animus: plura, cum regi loquar.
QUINTIUS.
Romae memento.
HANNIBAL.
Plus satis. Regem move. Abit.
QUINTIUS.
An saevientem protinus iuvat insequi?
Et praevenire .... Sed quis huc tendit celer?
ARISTO.
Res nuntianda [Reg: nuntianda] poscit Hannibalem nova,
Et Flamininum.
QUINTIUS.
Prusias an me vocat?
ARISTO.
Properabit equidem Prusias: utque audio,
Arci propinquus, regia ex urbe advenit.
Sed Flaminini copiam fieri sibi
Nunc alius hospes nemini optatus petit.
QUINTIUS.
Optatus hospes nemini? meque is petit?
ARISTO.
Vix ortus hodie Phoebus extulerat iubar,
Vix tu relicta Nicomedia viam, [Note: (n) Libyssum, et eum locum, quo mortuus Hannibal est, vicinumNicomediae fuisse, apparet ex Historia Plinii, l. 5 c. ult. Diserte Paulus Diac. [Abbr.: Diaconus] Aquilei. Apud Libyssam in finibus Nicomediensium [(perhaps: Nicomedensium)] . Hist. l. 4.]
Nostram hanc ad arcem, carpere institeras, Tite:
Cum moenia hospes Nicomediae subit,
Ex urbe missus Punica Gisgo tibi.
QUINTIUS.
Dum redeo, ducet Nicomediae moras.
ARISTO.
Celerare fertur: Quintium ut nostra audiit
Subisse tecta, Nicomedia exiit,
Nostramque ad arcem flexit actutum viam.
QUINTIUS.
Ergo imparatum Gisgo et incautum opprimet?
Abrumpere omnem iam decet propere moram.
Aliquis meorum huc eia mihi Trabeam vocet:
Abit miles, qui accersat Trabeam.
Ipsumque par est rursus Hannibalem alloqui,
Ne Gisgo veniens impigre utrumque occupet.
ARISTO.
Quidquid vereris, Hannibal coram audiet.
QUINTIUS.
Adesto, Trabea, dabitur Hannibali loqui.
TRABEA.
Dabiturne? laetus audio: et summum ducem,
Hostemque nostrae gloriae summum, ardeo
Videre pridem, neminem cui Mars parem,
Si Scipionem demimus, dedit aut dabit. [Note: (o) Hannibal et Scipio, duo omnium et antea et postea ducummaximi. Florus, 2, 6.]
QUINTIUS.
Poenum videbis, more qui nostro tulit
Raptas secures consulum, et fasces sacros. [Note: (p) Gestat Agenoreus nostro de more secures Consulis, etsparsos lictor fert sanguine fasces. Sil. Ital. [Abbr.: Silius Italicus] l. 8.]
Non tot secures tota nunc Roma obtinet,
Quot ille nostris cladibus fecit suas. [Note: (q) Fatebantur ipsi Romani, non esse hodie tot fasces magistratibusPopuli Romani, quot captos ex caede Imperatorum praeferre posset Hannibal. Liv. 30, 28.]
TRABEA.
Cupidine viri gestio, et totus flagro.
QUINTIUS.
Nullusne terror gaudio mixtus tuo est?
TRABEA.
Trepidare quemquam Trabea, Romanum genus?
QUINTIUS.
At Punici oris callidas artes cave:
Non mage timendus Hannibal pugnat manu,
Quam mente rerum fertili, et laqueis vafris. [Note: (r) Nec Poenum liquere doli. Silius l. 5.]
TRABEA.
Consilia, Quinti, me tua labantem erigent.
Avunculo confisus haud timeo virum.
QUINTIUS.
Nescis pericla, quae tibi minantur, nepos.
TRABEA.
Heu quae pericla surgere ignaro canis?
QUINTIUS.
Mox plura disces; hoc, nepos, moneo, cave.
Amato Romam, et gloriam, et magnos avos.
Ne te ille capiat patriae evorsor tuae,
Ad cuius in nos odia nil addi potest.
TRABEA.
O Roma princeps urbium, atque orbis caput!
O Flamininae stirpis ingentes avi,
Adeste, vester ne quid indignum nepos
Concipiat animo, gloriam neve inquinet.
Tua quoque, Flaminine, me cura adiuvet.
QUINTIUS.
Mihi deserendus, consules ipsus tibi.
TRABEA.
Avuncule, pie avuncule, quid affers mali?
Deserere tu me? quod meum haec meruit scelus?
QUINTIUS.
Sic Roma statuit, resque me praesens iubet.
HANNIBAL.
Quid Flamininus denuo, aut Gisgo movet?
QUINTIUS.
Quid Gisgo moveat, ipse non penetro satis.
At ego, priusquam Gisgo me secum avehat,
Regisque cogat petere me limen redux:
Nostri Senatus inclitum [Reg: inclutum] donum offero,
Animi fidelis pignus, et vinclum novum,
Quo mutuus amor teque Romamque alliget.
HANNIBAL.
Pretiosa spondes munera, et plusquam inclita [Reg: incluta] ,
Quibus togatae gentis ad amorem trahar.
QUINTIUS.
Nil munere isto carius poterat dari,
Nil maius, aut nobilius.
HANNIBAL.
Attentum facis.
QUINTIUS.
Trabeam Senatus mittit ac donat libens.
TRABEA.
Avuncule ...
QUINTIUS.
Sile, dum moneo.
HANNIBAL.
Trabeam mihi
Populus Quiritum? Vestis augustum genus,
Quod saepe vidi laetus, et spolium tuli.
QUINTIUS.
Errore lapsus nominis, non me capis.
Hunc Roma Trabeam, quem vides, comitem viae,
Hunc Roma iuvenem nobilem donat tibi.
Te trade, Trabea, munus Hannibali novum.
TRABEA.
Quae monstra, Quinti, loqueris? heu sic me abicis [Reg: abicis] ?
HANNIBAL.
Praeclara species! iuvenis Hannibalem movet.
Cum capta sint tot milia [Reg: milia] e vestris plagis,
Praestantiorem neminem vidi uspiam.
In servitutem traditis tantam indolem?
TRABEA.
Prius iste capulus sanguine rubebit meo,
Quam servitutem, aut vincla cuiusquam feram.
HANNIBAL.
Pulchre [Reg: Pulchre] ferocit. Unde tibi genus et domus?
TRABEA.
Avunculum saluto legatum hunc Titum.
QUINTIUS.
Mea sorore natus adolescens hic est:
Flaminia puero Salapiae lucem dedit.
HANNIBAL.
Flaminia mater est tibi, Quintii soror?
Tibi urbs Salapia patria? quis demum est pater?
QUINTIUS.
Illustris, altus, inclitus [Reg: inclutus] pater, Hannibal.
TRABEA.
O Dii, Deaeque! Quis mihi pater? Hannibal?
QUINTIUS.
Audite, pater, et nate, quae series rei.
Dum tu Sala piae consides olim, Hannibal, [Note: (s) Salapiae captum esse Hannibalem amore puellae, constat ePlinio Hist. Nat. 3, 11. Ut vero legitimum, ac maritalem hunc amorem facerem, praeter decorum, suasitetiam historia, quae temperantissimum fuisse Hannibalem docet. ita Iustin. l. 32, qui praeter alia ait:pudicitiamque eum tantam inter tot captivas habuisse, ut in Africa natum quivis negares.]
Paulo ante finem punico Marti datum:
Avus supererat noster, et propior seni,
Et bella lentis febribus vetitus sequi.
HANNIBAL.
Memini: Salapiam flamma fecisset rogum,
Tanto misertus nisi pepercissem viro,
In cuius aedes hospitem me ipse intuli.
QUINTIUS.
Flaminia neptis moverat te plus avo.
Flius amores, nuptias, thalamos breves,
Sobolem relictam longa celavit dies.
Vix clanculum tu duxeras nuptam novam,
Cum te repente cura bellorum abstulit,
Carthaginemque compulit patriae metus.
At partu in ipso fracta succubuit soror:
Avo stupenti punicum fassa est patrem:
Certas reliquit abditi generis notas,
Quas hac repostas cistula mittunt Patres.
Rogum parentis, filii cunas avus
Curavit, alta nocte secretum tegens.
Nunc bella, nunc exilia te Roma procul
Tenuere semper: cautus et lentus senex
Nullum nec hominem, nec viam tutam satis
Ducebat esse: dum tibi fidit parum,
Dum nesciente patria tentat nihil,
Vitae supremus denique accedit dies.
Clausurus oculos, protinus Roma advolo:
Ille ante mortem grande secretum docet.
Renuntiare [Reg: Renuntiare] Patribus Romae iubet,
Et mihi paterni nominis tradit notas.
Ego ad Senatum refero: Conscriptis placet
Per me docere filii casus patrem,
Statimque pignus reddere Hannibali suum.
HANNIBAL.
Arcana profers intima: an speras fidem?
QUINTIUS.
Iussu Senatus omnia haec spargo palam:
Haec cistula affert, quae tibi faciant fidem.
HANNIBAL.
Exploro cuncta: natus hic si sit meus,
Nil munere isto carus poterat mihi,
Nil maius, aut nobilius, a vobis dari.
Romana tamen exempla Scipiadae sequar, [Note: (t) Africanus privata beneficia a rebus publicis secreta essedixit; aliaque esse patris officia, alia patriae iura, quae non liberis tantum, verum etiam vitae ipsipraeponantur; proinde gratum se munus accipere, privatoque impendio munificentiae regis responsurum.Iustin. l. 31. Narrat et Liv. 37, 36.]
Cui cum remisit filium Antiochus suum,
Gratus reposuit, quae tibi repono modo:
Accipio gratus filium; at moneo tamen,
Privata distant publicis, nec me impedit
Amor paternus, iura ne patriae colam:
His filium, meque immolem, si res ferat.
Privata dona, si tamen id exul queam,
Tam luculento muneri referam volens.
QUINTIUS.
Hoc curia unum poscit, ut credas favens,
Te Romae amari publice, et amicum peti.
TRABEA.
Quae fata mihi servastis, o patrii Dii?
HANNIBAL.
Hac cistula teguntur et fata, et pater.
Agnosco gemmas Punicas, novi annulum:
Novi utriusque literas mixtas manu,
Et signa soli coniugi nota et mihi.
At quale charta haec altera indicium facit?
Legit. Flaminia moriens Hannibali suo.
Hannibal, o patria, patre o mihi carior ipso:
A me supremum pignus amoris habes.
Communem natum Trabeam post fata relinquo:
In nato matrem fidus amansque cole.
Flaminia scripsit, testis et cera et manus.
O cara quondam, cara nunc etiam mihi!
Tu post Imilces coniugis fatum asperum [Note: (u) Imilce Hannibalis coniux, apud Silium Ital. l. 4. Castulone orta,teste Livio, 24, 41.]
Amor alter, atque suavior primo mihi,
Hoc dulce pignus mihi relinquebas tori?
TRABEA.
O magne, formidande, praeclare Hannibal,
Tuus ego natus? o Dii! ego natus tuus?
HANNIBAL.
Flaminia cepit pectus Hannibalis ferox,
Et ipsa capta est: patrii leti immemor,
Oblita Romae, petiit Hannibalis fidem.
Sed heu voluptas perbrevis! perdit virum
Rapiente bello sponsa, moxque ipsa interit.
O umbra amata, mox tuum didici rogum:
Superstitem sed filium abdebant tui.
Nunc, care Trabea, nunc mihi te dant Dii.
In te, quod ipsa seminece poscit manu,
In te parentem diligam fidus tuam.
Illam his in oculis, illam in his video genis,
Et bis novenos viva post annos mihi [Note: (x) Bellum Punicum II finitum est, Cn. [Reg: Gn.] Cornelio, P. Aelio Paeto Coss. ut habet Liv. 30, 44. qui annus est apud Carol. [Abbr.: Carolum] Sigonium in Chronologia, A. V. C. 549. Hannibalis mortem alii aliis annis tribuere: qui maxime properarunt, nominant Coss. M. Claudium Marcellum, Q Fabium Labeonem, qui incidunt secundum Sigonium in A. V. C. 567. Prodeunt ergo anni 18.]
In te videtur, atque ab Elysio redux.
Age! quid moraris? patris amplexum occupa!
TRABEA.
Repente natus videor: ac impos mei,
Novum parentem cupio, timeoque alloqui.
Hoc vultu in uno bella quot video simul, [Note: (y) .... .... Si admoveris ora, Cannas, et Trebiam ante oculos,Thrasymenaque [Reg: Trasumenaque] busta, Et Pauli stare ingentem miraberis umbram. Sil. Ital. [Abbr.: Silius Italicus] l. 11.]
Trebiae ruinas, busta Thrasymeni [Reg: Trasumeni] lacus,
Cannas, et umbras mille conspicio ducum.
HANNIBAL.
Trabea timesne bella, me genitus patre?
TRABEA.
Non tela vereor, altius vulnus latet.
Hannibalis esse filium, summum est decus;
Sed esse Romae filium, summus dolor.
Si specto matrem, Roma veneranda est parens:
Si specto patrem, Roma damnanda est mihi.
O dura fata, quem mihi dedistis patrem?
Ergone crimen imperat Trabeae polus?
Nam crimen est, amare quos odit pater:
Et crimen est, odisse quam patriam voco.
Quocumque mentem flecto, delinquo impius.
HANNIBAL.
Imitare matrem: restitit amori diu
Flaminia, tandem cessit, et Romam procul
Eiecit animo, digna tum nostra manu.
TRABEA.
O magne genitor, melius exemplum vocat.
Tibi abdicavit patriam mater suam,
Odiumque veteres expulit amores novum.
Omitto matrem; te, pater, potius sequor.
Carthaginem tu patriam constans amas:
Me Romam amare patriam, o genitor, sine.
HANNIBAL.
O nate, nondum dignus amplexu patris,
Aetate peccas; Roma quae sit, te latet.
TRABEA.
Quantum universos Hannibal vincit duces,
Romana tantum ceteras urbes praeit. [Note: (z) Non est inficiandum [Reg: infitiandum] , Hannibalem tanto praestitisse ceteros Imperatores prudentia, quanto Populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes. Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] in Hannib. c. 1.]
HANNIBAL.
Attende mecum, nate, quid Aristo serat.
ARISTO.
Iam limen arcis Prusias nostrae attigit.
HANNIBAL.
Comitare fili, sisto te regi ocius [Reg: ocius] .
CHORUS I. PHARNACES CUM SUIS. DEINDE MITHRIDATES, PRINCEPS TIRIDATES, TUM
BITITIUS.
PHARNACES.
Ergone pater veniam dat proditori? [Note: (a) Mithridatem, cognita proditione filii, eidem ignovisse, auctor estAppianus Alexandr. in Mithrid.]
Nec cogit impium Pharnacem mori?
Equidem utemur hac venia:
Una m hi deest ad propositum taenia.
Diadema si posuerit Mithridates,
Tum demum meas merebitur grates.
ODE.
1.
Et patrem, et regem irrideo te!
Pompeii tu victima iace: [Note: (b) Idem a Pompeio fusus, fugatusque, et omnibus exutus copiis. Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2. Donec (Mithridates) tribus ingentibus bellis subactus, felicitate Syllae, virtute Luculli, magnitudine Pompeii consumeretur. Florus, 3. 5.]
In probris senesce, et tace:
Me sola iam Roma invitat ad se:
Hanc vince, si tuum me vis:
Nec rex es, nec pater, si victor non sis.
Dum palmas amittis, irrideo te!
2.
Nec ducem, nec iudicem audio te!
Te nullus iam exterus pavet: [Note: (c) A Pompeio tum penetratae cum victoria Media, Albania, Iberia: ac deindeflexum agmen ad eas nationes, quae dextra atque intima Ponti incolunt, Colchos, Heniochosque, etAchaeos. Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2.]
Exercitus Pharnaci favet: [Note: (d) Per defectionem civium, Pharnacisque filii scelere praeventus. Flor. 3, 5.]
Pompeius hortatur, et recipit me: [Note: (e) Oppressus auspiciis Pompeii, insidiis filii Pharnacis Mithridades.Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2.]
Infirma unius est vis:
Vel alter in Romam si Hannibal sis: [Note: (f) Mithridates ... ... ... ... odio in Romanos Hannibal. Idem eodem l. 2.]
Desertum a tuis non audio te!
3.
Parcentem, vocantem, irrideo te!
I, regna ruinis involve! [Note: (g) Totum paene Orientem ac Septentrionem [Reg: Septentrionem] ruina sua involvit. Florus, 3, 5.]
I, odii poenas persolve!
Dum perdit te odium, erudit me.
In filio nulla est spes,
Cum vitio patris eversae sunt res:
Et patrem et regem irrideo te!
O invisum Mithridatis adventum!
MITHRIDATES.
Agnoscit filius crimen cruentum:
Abit, pudet Pharnacem.
Bene est, patrem habebit facilem.
Veneram solaturus,
Ne iratus filio viderer, aut durus.
TIRIDATES.
Quam metuo, pater,
Ne parum sincere resipuerit frater!
BITITIUS prodiens.
Heu rex! heu sortem asperam!
Heu fortunam Mithridatis miseram!
MITHRIDATES.
Non est miser animus,
Qui scit augeri tristibus. [Note: (h) Sed animus (Mithridatis) malis augebatur. Flor. 3, 5.]
Quas affers fortunae minas?
BITITIUS.
Ultimas, rex, tuarum rerum ruinas.
ODE MINOR.
Heu animos serviles!
Degenerem,
Ingratum Pharnacem!
Heu rupit prodens fidem miles!
Stant sociae
In castris aquilae.
Fugam, rex, heu fugam cape!
Summum illis scelus rape!
MITHRIDATES.
Scelus nato, et rebellibus rapiam,
Nec tamen fugam capiam.
ODE.
1.
Mithridates vixit satis,
Sat est illustratus fatis,
Tot regnorum dominus,
Victor, victus, proditus.
De me Roma triumphavit,
Ante quam me superavit: [Note: (i) Adhuc ita vestri cum illo rege contenderunt Imperatores, ut ab illo insigniavictoriae, non victoriam reportarent. Cic. pro Leg. Manil. Fatetur et Florus. 3, 5, de Lucullo: debellatumetiam foret, nisi de Mithridate triumphare cito quam vere maluisset.]
Nunc triumphet ultimum,
Servum habet filium.
2.
Per quos oras tot devici, [Note: (k) Vicerat Bithyniam, Cycladas, Delon, Euboeam, Boeotiam, Athenas ipsas. Flor,3, 5. adde ex Plut. [Abbr.: Plutarcho] (in Sylla) Paphlagoniam, et Cappadociam; et ex Appiano (in Mithr.) Scythas, et mare Cilicium.]
Nunc me produnt inimici.
Roma quem non perdidit,
Is a suis pessumit.
Roma, iam catenas necte, [Note: (l) Id maxime verebatur, ne a suis traderetur Romanis, et in triumpho ab hisduceretur. Appianus Mithr.]
Illum Mithridatem plecte,
Quem si vinctum duxeris,
Vere triumphaveris.
3.
At non duces, urbs superba! [Note: (m) Id maxime verebatur, ne a suis traderetur Romanis, et in triumpho ab hisduceretur. Appianus Mithr.]
Frustra vincis, gens acerba!
Mei, mei iuris sum:
Nondum sero dominum!
Odio antiquo plenum
Me servabit hoc venenum: [Note: (n) Venenum, quod in ense gerebat perpetuo, sumpsit. Appian. Mithr.]
Fili, miles, popule,
Nondum triumphastis me!
BITITIUS.
Rex magne, quid paras?
MITHRIDATES.
Magnam victimam ad maiorum aras.
Romam adorarunt reges ceteri:
Solus ego servire non didici. [Note: (o) Ultimus omnium iuris sui regum, praeter Parthicos. Vell. Pat. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2.]
TIRIDATES.
Pater, fuga te servituti eripiet.
MITHRIDATES.
Mors me omni periculo eximet.
Vos ad Pharnacem confugite, [Note: (p) Eos, qui in fide perstiterant, ad novum regem ire iussit. Appian. Mithrid. [Abbr.: Mithridates] ]
Me mihi relinquite.
Sic perit, qui Asiam et Europam appetiit. [Note: (q) Asiae totius, et, st posset, Europae cupiditate flagrabat. Flor.3, 5.]
Hunc finem pertinax odium invenit.
PRUSIAS.
Adesto solus. Hannibalis opus est fide.
Quid Flamininus postulet, non te fugit.
Docere te quidem ipse cupiebam prior:
Sed occupavit Quintius, et aures tuas
Obsedit ultro, forsan et fecit suas.
Illustre munus flectere Hannibalem queat,
Ut mitiora sentiens arma exuat.
HANNIBAL.
Illustre, fateor, laudat hoc munus pater:
Sed nescit unquam [Reg: umquam] amare donantem Hannibal.
Non Roma vincet: Hannibal maior patre est.
Solus ego dudum me tuo obsequio dedi:
Geminare studium nunc licet iuncta fide,
Eruntque praesto nunc tibi Hannibales duo.
PRUSIAS.
Utinam sit unus, Roma nec capiat virum!
ANNIBAL.
Quid suspicaris, rex potens? sancta est fides.
PRUSIAS.
Te Roma amicum censet, et donis capit,
Amat et amari digna, puto, visa est tibi.
HANNIBAL.
Captat maligna pectus hoc, at non capit.
Non est amoris munus hoc, misit timor.
Rex magne, diese callidum Romae genus:
Expertus ego sum duplicem populum nimis.
Dum bella magni nuper Antiochi iuvo,
Ephesina in urbe fraude me captant pari. [Note: (a) Testem supra (ad Act. I ce. 2) dedi Iustinum, l. 31. Addo hicLivium, 35, 14; et Appianum Syriac. Romani quoque ad Antichum legatos misere, qui sub specie legationis..... Hannibalem aut Romanis mitigarent, aut assiduo colloquio suspectum invisumque regi redderent. Iustin.l. 31.]
Legatus ad me Villius tendit frequens;
Laudat, timores eximit, amicam fore
Et esse Romam callido spondet dolo.
Consilia fraudulenta, rex magne, an vides?
Dum Romam amicam Villii fingit dolus,
Suspicio timidum pulsat Antiochum gravis,
Labare nostra coeperit nequa fides. [Note: (b) Idem Iustinus ibidem, et Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] in Hannib. c. 2.]
PRUSIAS.
Utine credam fraudibus Latios Patres?
HANNIBAL.
Aperta quondam pectora gerebant diu.
At nunc reliquit degener proavum nepos, [Note: (c) Mores Populi Romani mutatos obiecit Hannibal ultimo vitaedie, teste Livio, 39, 51.]
Candorque Roma pristinus dudum exulat.
Suet exprobrare Punicos nobis dolos,
Rabiem lupinam Romuli vulpe induunt.
Suspectus illis Prusias atque Hannibal: [Note: (d) Prusiam suspectum Romanis, et receptus post fugam AntiochiHannibal, et bellum adversus Eumenem morum, faciebat. Liv. 39, 51.]
Me Prusiae ergo obicere [Reg: obicere] suspectum volunt.
PRUSIAS.
Si perseveras candidus, frustra volunt,
HANNIBAL.
Odere Italici me Patres, Equites, Tribus: [Note: (e) Odi odioque sum Romanis. verba Hannibalis ad Antiochum,auctore Livio, 35, 19.]
Exsecror [Reg: Exsecror] Italicos ego Patres, Equites, Tribus.
Proinde pacem si cupis, me hic eice [Reg: eice] .
Si bella Romae fastui, et sociis paras,
Me statue curae principem, auctorem, ducem.
Rex, ipse te frustraberis, nisi me vocas. [Note: (f) Siquid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris, sime celaris: cum quidem bellum parabis, teipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris. Corn.Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] Hannib. c. 2. Narrat et Livius, 35, 19.]
PRUSIAS.
Agnosco, amice, pectus odiorum ferax:
Docuere quatuor lustra bello uni data, [Note: (g) Italiam reliquit Hannibal post finem anni 16 Punico II consumptiLiv. 30, 21, ac 30, 28. Punicum II finitum est septimo decimo anno. Liv. 30, 44.]
Et busta quadringena versarum urbium, [Note: (h) Bello Punico II combussit Hannibal urbes 400. Appian.Alexandr. in Syriacis et Libycis.]
Quas unus Italo victor ussisti solo.
Docuere regis nuper Antiochi Lares,
Qui te, Deorum munus ut lapsum polo, [Note: (i) Hannihal, cum ad Autiochum pervenisset, velut Dearum munusexcipitur. Iustinus l. 31.]
Cepere cupidi, bella dum Latio movent.
HANNIBAL.
Idemque, rex verende, testantur Dii,
Et patris umbra Amilcaris. Manes sacri,
Vos audiistis odia iurantem effera,
Altaria Deum quando tangebam puer,
Testatus, usque et usque me infestum fore. [Note: (k) Id me verum dicere, pater Amilcar. et Dii testes sunt. Liv.35, 19. Tactis aris, iuravit puer. Numquam [Reg: Numquam] me in amicitia cum Romanis fore, Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] in Hannib. c. 2. Idem iusiurandum referunt Liv. 21, 1; Val. [Abbr.: Valerius] Maximus, 9, 3; et Polybius Hist. 3, 1.]
Cynosura vitae haec, hoc sacramentum fuit:
Hoc, pace abacta, patria me odium extulit:
Hoc terduodecim milito iam annos duce:
Hoc me arentem patria rapit exulem.
Si forte nostrae Prusias desit spei,
Hoc auspice ibo, maria perquiram et solum,
Ubicumque vires, armaque, et classes sciam,
Hostem superbo quaerere Capitolio. [Note: (l) Sub hoc sacramento sex et triginta annos militari: hoc me in pacepatria mea extulit: hoc patriae extorrem in tuam regiam adduxit: hoc duce, si tu spem meam destitueris,ubicumque vires, ubi arma esse sciam, huc veniam toto orbe terrarum quaerens aliquos Romanis hostes. Liv.35, 19.]
Genus Quirini! qualis ad Tiberim fui,
Talem Libyssi ripa praesentem video: [Note: (m) Castellum donarat Hannibali Prusias, Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] in Hannib. c. 12. Id ad Libyssum fuisse, ostendit Appianus in Syr.]
Capitalis osor, nutrio antiquas faces.
Civem vocabo, quisquis in Romam irruet. [Note: (n) Hostem qui feriet, mihi erit Carthaginiensis, Quisquis erit:Ennius in fragm.]
PRUSIAS.
Placet ardor animi:commoda dextram, Hannibal,
Consilia iunge, vincere ardentem doce.
Bithyniam num ducis Ausoniae parem?
HANNIBAL.
Bithynia potens sufficit pridem Eumeni:
At sola Romae sentiet se se imparem.
Ne sola sit, iungamus alienas plagas.
Ad signa multi convolant prompti tua.
PRUSIAS.
Scio, quid potuerit ardor Hannibalis sagax,
Qui bellicosas addidit gentes mihi,
Regesque iunxit exteros lingua potens. [Note: (o) Hannibal Prusiae conciliabat ceteros Reges, adiungebatquebellicosas nationes. Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] in Hannib. c. 10.]
HANNIBAL.
Iungamque plures. Asia Romanos pavet,
Oditque paene tota: non deerit manus
Amica nobis, signa quae cupiat sequi.
PRUSIAS.
Sed ante cunctos Hannibal caput est spei.
Antiqua taceo. quid mihi attuleris, scio,
Qui Pergamenos saepe consilio duces,
Terra marique fregeris victor sagax. [Note: (p) Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit: neque tum solum,sed saepe alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit adversarios. Idem, Hannib. c. 11.]
Iuvisset eadem dextera Antiochum quoque,
Livor superbus ni fefellisset virum: [Note: (q) Antiochus autem, si tam in agendo bello parere voluisset consiliiseius, quam in suscipiendo instituerat, propius Tiberim, quam Thermopylas, de summa imperii dimicasset.Idem, Hannib. c. 8. Invidia id factum, narrat App. Syr.]
Sic quoque superior Hannibal vicit Rhodum: [Note: (r) Testis Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] in Hannib. c. 8.]
At ille tua dem consilia stulte abnuit,
Satiavit hostes praeda vel avarissimos. [Note: (s) Cum ostendisset Antiochus Hannibali exercitum suum auroargentoque fulgentem, ex eoque coepisset quaerere, an satis esse crederet Romanis haec omnia: Satis plane,inquit, satis esse credo Romanis haec omnia, etiam si avarissimi sunt. A. Gell. [Abbr.: Aulus Gellius] 5, 5.]
Decreta Romae bella sunt! perge, Hannibal,
Favere nobis: Quintius iam non movet.
HANNIBAL.
Semper fidelem Prusiae addico manum.
Ne suspiceris, stabit hic ara ilico,
Ad quam supremos rite testabor Deos,
Praesente te, praesente Romano duce.
PRUSIAS.
Arbitria semper pronus Hannibalis sequar.
Accedere vult Trabea, sed rege conspecto redit, ad quem rex:
Accede, quid vereris? accede ad patrem,
Tantumque, Trabea, disce genitorem sequi.
TRABEA.
Nondum osculari dexteram patris licet?
Nova tibi soboles, flagrat impatiens morae.
HANNIBAL.
Romane civis, dexterae tu isti osculum?
Cruore nonne Oenotrio plenam vides?
TRABEA.
Genitor amavi patriam, altricem piam,
Terrarum amavi principem, matrem ducum,
Ignarus alti generis, et tanti patris.
HANNIBAL.
Amasse dicis? pergito, iam non amas?
TRABEA.
Si simul amare Romam et Hannibalem queo,
Amare pergam patriam, sed post patrem.
HANNIBAL.
Si simul amare Romam et Hannibalem nequis,
Faciesne, quod Flaminia tua fecit parens?
Ut nostro amore digna porrigeret manum,
Oblita gentis, et Quirinalis probri est.
Hunc, nate, digitus quem gerit, specta annulum:
Hic opima caesi praeda Flaminii fuit:
Hanc servo stabilem gloriam: et virus latens,
Quod Flamininus indidit casum timens,
Casus in omnes ego quoque remedium fero.
Hunc annulum Flaminia cernebat palam,
Non respuens hoc annulo ornatam manuae.
Qui victus est amore, nil aliud videt.
TRABEA.
Id sentio ipse: victus ego tanti et viri,
Et patris amore, video praeterea nihil:
Amare Roman desino, amplectens patrem.
HANNIBAL.
Sic, nate, sic iam patris amplexum pete,
Haeres paternae gloriae, ac odii mei!
TRABEA.
Sed Flaminino, quid, pater, dici iubes?
HANNIBAL.
Imitare dicta Quintii: vultu bono
Simulat amicum, caeca mens odium tegit.
Sie vivere docet Roma, virtutum artifex.
Hanc sequere, fili: verba da fraudum fabro,
Hostemque patris callidus lude, et late.
TRABEA.
Quid audio, pater? Quintius an hostis tibi?
Qui laudibus te cumulat, et prensans [(reading uncertain: print faded)] colit?
HANNIBAL.
O anime simplex! Roma quam nota est parum!
Nempe ut coronis victimam ornamus neci,
Sie ille laudat, cadere quem stratum cupit.
At prensat ille? timeo, ne prenset nimis.
TRABEA.
Si te Senatus odit, et virus tegit:
Cur tibi benignus filium reddi iubet?
HANNIBAL.
Facit, quod olim docuit exemplo Hannibal.
Etsi arva late cuncta populabar ferox,
Fabio peperci maximo: intactos agros
Custode cinxi milite, avertens malum:
Suspecta Romae ut fieret insontis fides. [Note: (t) Liv. 22, 23; et Plutarch, in Fabio Maximo.]
His nunc vicissim me petit Roma artibus.
Blanditur atque donat, ut maculet fidem.
Vah! et magister gentis exosae fui.
TRABEA.
Sed Flamininus nil nisi hic pacem petit.
HANNIBAL.
Et eius obicem maximum me seit satis.
Vel ergo de me, Roma quem solum timet,
Arcana Patrum iussa legatus tenet: [Note: (u) Iussu Senatus postulatum esse a Flaminino, ut Prusias Hannibalemdederet, multi crediderunt: quod videre est apud Corn. Nep. [Abbr.: Cornelium Nepotem] in Annib. c. 12; Plut. [Abbr.: Plutarchum] in Flamin. Iustin. l. 32; Val. Max. [Abbr.: Valerium Maximum] 9, 2; Sil. Ital. [Abbr.: Silium Italicum] l. 13.]
Vel absque iussis ipse nos ultro premet,
Incensus ira pristina et patris nece: [Note: (x) Alii Flamininum id sua sponte secisse cense bant, ut habentAppianus in Syriac. et Plut. [Abbr.: Plutarchus] in Flaminino.]
Levique volitans gloria, nomen sibi
Perenne quaeret, Hannibale demum obruto. [Note: (y) Gloriae studio, ut nomen sibi ex eius morte compararet.Plut. in Flamin.]
TRABEA.
Orator autem Punicus quidnam movet?
Favetne, genitor, an tibi insidias struit?
HANNIBAL.
Ut fert Aristo, Quintium solum petit.
Mandata patriae quae ferat, penitus latet.
At mihi suboritur nescio quae lux spei.
Oraculum audi, nate, quod pridem polus
Mihi sciscitanti reddidit fatum docens.
Futura namque cum poposcissem Deos,
Mihi sacerdos, caelitum afflatu tumens,
Haec verba fundit pectore accenso edita:
Libyssa tellus corpus Hannibalis teget. [Note: (z) Oraculum refert Plut. [Abbr.: Plutarchus] in Flamin. Meminit et Appian, in Syriac.]
TRABEA.
Oracla laeta! patriam tandem redux
Rursum videbit Hannibal, et annos senex
Terrae in Libyssae littore supremos aget.
Dilecte genitor, patria quid si te vocet,
Haecque [(printer); sic: Haec quae] ipsa nobis causa Gisgonem afferat?
HANNIBAL.
Fortasse nostra exilia satiarunt Deos:
Fortasse noxam patria agnoscit suam,
Fortasse honori consulit tandem suo:
Fortasse quem perdiderit, et civem, et ducem,
Carendo didicit, sponteque invitat domum.
TRABEA.
O laeta spes, o tempus optandum mihi!
Hic ipse patri reddidit Trabeam dies,
Qui gratulanti patriae reddet patrem.
HANNIBAL.
Si numina datam liberant hodie fidem,
Gemma notandus est mihi praesens dies.
Promissa quod si differunt lenti dii,
Tamen aliquando patriam cerno redux. [Note: (aa) Libyam suspicabatur, et sepulturam Carthagine sperabat,tamquam ibi moriturus. Plutarch. in Flamin.]
QUINTIUS.
GAudet parente natus, et nato pater,
Certumque certae gaudium efficiunt notae.
HANNIBAL.
Agnosco, Flaminine, quem Roma obtulit:
Est natus, estque dignus, et similis patri.
QUINTIUS.
Amor utriusque me iubet utrumque alloqui,
Ne vestra turbet gaudia procella imminens.
HANNIBAL.
Unde haec procella?
QUINTIUS.
Turbinem Gisgo excitat.
Praefatus ille foedera Quiritum, et sua,
Carthaginis, Romaeque mihi iussa indicat,
Quibus imperatur, Trabea ne videat patrem,
Carthaginis sed littus et muros petat.
HANNIBAL.
Hoc Gisgo poscit? Roma Poenusque hoc iubet?
QUINTIUS.
Vidi ipse utrasque literas, laetus tamen,
Quod praevenire contigit tantum malum.
Nec praemonere distuli sortis minas.
TRABEA.
O spes inanes, o fides fallax poli!
Qua luce primum intueor, amitto patrem.
HANNIBAL.
Quid nate, quereris? quintio grates age.
En quanta nostri cura stimulavit virum!
Romane, sollers [Reg: sollers] Hannibal non fallitur.
Sat nos Aristo docuit, o fraudum artifex.
Gisgonem adesse nuntiat Aristo tibi,
Mox tu vocatum filium tradis mihi,
Ne Gisgo veniens impigre utrumque occupet.
Condicta vobis omnia, et iuncti doli.
Iam, Flaminine, iam tibi credo favens,
Me Romae amari publice, et amicum coli,
Dum me meumque silium prodit simul,
Illumque mihi dat et rapit eodem die.
Carthaginem latebat arcanum hoc meum,
Nisi vestra patriam Roma docuisset meam,
Pridemque misso nuntio [Reg: nuntio] ad Libyae sinus
Quaesisset hostes, filio et patri, novos:
Dextra mihi dedit filium, laeva eripit.
QUINTIUS.
Amor parentem turbat, et praeceps dolor:
Ignosco utrique. Tu patrem placa, nepos.
HANNIBAL.
Discede, fili: raptor en Gisgo imminet.
TRABEA.
Causam tuere filii prima hac die.
GISGO.
SAlvere per me patria Hannibalem iubet,
Et gratulatur filum patri novum.
Annus reducit tempus augusti sacri,
Quo victimam Diis patriis urna expetit. [Note: (bb) Urna reducebar miserandos annua casus. Sil. Ital. [Abbr.: Silius Italicus] l. 4. loquens de Sacro hoc Carthaginiensi, et petito ad Sacrificium filio Hannibalis, quem pater negavit. quod Silius, etsi versu rem narrat, more tamen suo ex historia videtur sumpsisse. De humanis certe victimis Carthagine usitatis, constat ex Curtio l. 4; Lactantio, Inst. Div. [Abbr.: Institutiones Divinae] 1, 21; Augustino, C. D. [Abbr.: Civitas Dei] 7, 26; Plutarcho de Superstitione, c. 21, et Apophth [Abbr.: Apophthegmata] . Graec. c. 20.]
Cum ducta sors est proxima in mensem alterum,
Trabeam vocarunt filium Hannibalis Dii.
Hanc ergo per me victimam poscunt Patres,
Dum publica urbis cogit invitos salus.
HANNIBAL.
Ego gratulantem patriam, et sacrum, et Deos,
Admiror aeque: nam nec apparet satis,
Immania bonis sacra cur placeant Diis;
Nec, gratulari quo mihi pacto queat,
Longinqua patria filium, acceptum hac die.
GISGO.
Audita res Carthagine est menses duos.
HANNIBAL.
O Roma! fallax Roma! crudelem dolum!
Hosti ante prodis filium, quam das mihi?
GISGO.
Patrium Senatum civis anne hostem vocat?
HANNIBAL.
Veneror Senatum: patriam fidus colo,
Et minus amantem plus tamen luce hac amo.
Sed hostis Hanno est: illius fraudes latent. [Note: (cc) De Hannonis adversus Hannibalem odio multis Livius, 21,10; 21, 11; 30; 20; et alibi.]
GISGO.
En literarum publicam et certam fidem.
ANNIBAL.
Video sigillum, publicas video notas:
Sed Hanno fraude subdola induxit patres.
GISGO.
Hannonis odia non tibi tantum nocent,
Quantum ipse durus tibi tuis odiis noces.
Amare Romam disce, nec quidquam lues.
Illius odium patria extorrem facit:
Nec illa natum proderet nobis tuum,
Si pertinaces spiritus tu frangeres.
HANNIBAL.
Amare Romam? patriae nostrae aemulam? [Note: (dd) Romani Imperii Carthago amula. Vell. Pat. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 1.]
Iurata postquam tamdiu bella intuli? [Note: (ee) Hannibali - - iurata in bella ruenti. Sil. Ital. [Abbr.: Silius Italicus] l. 1.]
Gentem superbam et improbam amplecti iubes?
Quae facere cuncta tendit arbitrii sui?
Quae bella, pacem, foedera, tributa imperat?
Quae limites dat gentibus sola omnibus, [Note: (ff) Crudelissima ac superbissima gens, sua omnia, fuique arbitriifacit: cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum imponere aequum censet: circumscribitincluditque nos terminis montium fluminumque, quos ne excedamus: neque eos, quos statuit, terminosobservat. Sic Hannibal de Romanis, apud Liv. 21, 44.]
Nullosque servat? Quae nihil tutum sinit,
Nisi quod feroci vindices dextra tibi? [Note: (gg) Nihil usquam nobis relictum est, (ait contra Romanos Hannibal.)nisi quod armis vindicarimus. Liv. 21, 44.]
Cui orbis est angustus, et pelagus breve?
Vos iuro, Cannae, vulnus Ausoniae ultimum! [Note: (hh) Pane ultimum vulnus imperii, Cannae. Florus, 2, 6.Cannae busto insignes Romani nominis. Plin. Histor. Natur. 15, 18.]
Teque Zama iuro patriae tumulum meae! [Note: (ii) In decretorio ad Zamam praelio (quod narrat [(transcriber); sic: narnat] Livius l. 30 distincte) Hannibal cessit, praemiumque victoriae Africa fuit, et secutus Africam terrarum orbis. Florus, 2, 6.]
Non finiam iras ante, nec pacem colam,
Quam Roma vel Carthago sit nudum folum [Reg: olum] ,
Superstitemque pulverem spargant Noti. [Note: (kk) Hannibal, impacto in terram pede, et suscitato pulvere, cum deRoma et Carthagine sermo esset, tunc inter eas fore finem belli dixit, cum alterutra urbs in habitum pulverisesset redacta. Val. Max. [Abbr.: Valerius Maximus] 9, 3.]
GISGO.
Cum patria iubet, cladibus Romam obrue:
Tum maria sulca, trans Pyrenaeos feri,
Alpes aceto rumpe, [Note: (ll) Diduxit scopulos, et montem rupit aceto. Iuvenal. Sat. 10. Struem ingentemlignorum - - - succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. Liv. 21, 37.] Bellonae faces
Iacta per omnes insulas, terras, freta.
Cum patria iubet, publico servi otio,
Pacem iubenti civis ausculta bonus.
Cum patria enses imperat, scelus est quies:
Cum patria pacem praecipit, bellum est scelus.
Gloriola fallit, fallit aemulatio:
Non fallitur, qui patriae morem gerit.
HANNIBAL.
Patrisne causa, an filii huc missus venis?
GISGO.
Suadere fas est alteri, posco alterum.
HANNIBAL.
Fecisti utrumque libere; neutrum audio.
Carthago iubeat, obsequar iussis ego;
In filium nil iuris est. Nostros lares
Non vidit unquam [Reg: umquam] , natus alieno in solo.
Meus est, suusque, nec forum Tyrium pavet.
GISGO.
Tuus est, venire filium genitor iube.
HANNIBAL.
Si victimas eligere Sidoniis placet,
Non ego morabor; eligant sane domi,
Non exteras, non Italas, non liberas.
Tuum est refere dicta, responsum dedi.
GISGO.
Fortassis aliud mollius reddes dein.
ARISTO.
Heu quae pericla filium, et patrem manent!
Romanus isti, Sidonius illi imminet.
HANNIBAL.
Utrique, dic, Romanus; hic auctor mali.
Nati periclum me movet plusquam meum:
Excelsus animus carior vita mihi est:
Vivent in illo post patrem curae patris.
ARISTO.
O ut astra adulto destinent Cannas novas!
HANNIBAL.
Heu fata iuvenis! esse vixi coepit meus,
Cum sentit eadem damna, premiturque innocens.
Sed impedita multa consilium expedit. [Note: (mm) Verba Hannibalis. Multa, quae impedita natura sunt, consilioexpediuntur. Liv. 25, 11.]
In rege spes est. Quo mage huic animum probem,
Fac ara surgat, sacra Didoni meae,
Beloque generis principi, [Note: (nn) Hannibal - - - ortus Sarrana prisci Barcae de gente, vetustos A Belonumerabat avos. Sil. Ital. [Abbr.: Silius Italicus] l. 1.] et Iuno tibi:
Carthaginis spes maxima, o Iuno, fave,
Troiae reliquias ut tuo exemplo premam!
PRUSIAS.
COnsilia laudo, laudo prudentem fidem.
HANNIBAL.
Nisi Nicomedes Eumeni eripitur brevi,
Secura non est principis tanti salus.
A Flaminino ducitur rex quo placet:
Senatus illi maior est Diis et Iove:
Si Nicomedem iubeat is mitti sibi,
Romana vincla non reversurum prement.
PRUSIAS.
Ergo ut monebas, rectius siet nihil,
Quam si recipiam filium obsidibus datis.
HANNIBAL.
Sitiens honoris Eumenes ultro annuet.
PRUSIAS.
Quem vero procerum tam mihi fidum autumas,
Ut liberos periculo pro me offerat?
HANNIBAL.
Rex, optimates extero non fat patent.
At si mea sides, si tibi studium placet,
Est mihi repertus natus hac ipsa die:
Is Nicomedem servet hac ipsa die.
PRUSIAS.
Vix bene receptum filium, et sero datum,
Motus aliena sobole [Reg: subole] , dimittet parens?
Alienus, hospes, natus Hannibalis, volet
Discrimini se obiecere, vix visus mihi?
HANNIBAL.
Sibi gratulatur Hannibal tantum decus:
Et gratulans id natus excipiet meus,
Praeferre solum quem tot indigenis voles.
PRUSIAS.
Sed Nicomedi quae minabaris modo,
Romana vincla non magis nato times?
HANNIBAL.
Non timeo: captum quidlibet victor iubet,
At liber obses Trabea nil metuit grave.
Novi Quirites: gloriae laudem ambiunt,
Nec iura sacra gentium laedi sinant.
PRUSIAS.
Concedis igitur obsidem carum, Hannibal?
HANNIBAL.
Dixi, beari censeo nati caput.
PRUSIAS.
O fide nimium Prusiae, o care Hannibal!
Accede, amicum pectus amplectar sine!
Sed filium non adimit heroi polus.
En literas, quas Eumenes ad me novas!
His Nicomedem liberum et nostrum iubet
Redire sponte: nulla lex porro additur:
Cras Nicomedem in finibus nostris fore.
HANNIBAL.
O spe superior comitas! Maior fide!
PRUSIAS.
Romana se consilia commemorat sequi,
Et Scipionis more sese uti monet, [Note: (a) Africanus Maior Massivam, Masanissae [Reg: Masinissae] hostis filium, in praelio captum, regi patri ultro remisit. Liv. 27, 19.]
Animumque paci deditum oblique docet.
HANNIBAL.
Rex magne, quam me recreat princeps redux,
Tam timeo, nequis lateat in dono dolus.
Expertus, etiam dona Dardanidum horreo.
Consilia sunt Romana: quid statuas, vide.
Mihi quoque reddunt filium, et produnt simul,
Ac innocentem perfidi tradunt neci.
PRUSIAS.
Horresco, amice! quis necem Trabeae struit?
HANNIBAL.
Interroga, rex, Quintium, en praesens subit.
QUINTIUS.
Rex, gratulatum venio, dum natus redux
Bithyniam solatio [Reg: solacio] , et patrem replet.
Iussu Senatus Eumeni hoc auctor fui,
Generosus esse ut Prusiae vellet bono.
Iussu Senatus, rex, et a te nunc peto,
Generosus esse ut audeas Romae bono.
PRUSIAS.
Quid Roma poscit?
QUINTIUS.
Ne velis hostem suum [Note: (b) Flamininus a Prusia, nomine Senatus, petiit, ne inimicissimum suum secumhaberet, sibique ut dederet. Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] in Hannib. c. 12.]
In regno habere, et regia, adque insum latus.
Fax iurgiorum, litis aeternae sator,
Tecum moratur Hannibal, Romam premens.
Hunc curia virum nostra sibi dedi petit.
PRUSIAS.
Hoc vestra poscit curia et honorat virum,
Colitque donis, filium sponte offerens?
QUINTIUS.
Superare dono hoc Roma sperabat virum.
Hunc experiri iussus extremum arietem,
Cum perseveret usque minitari ferox,
Suprema Patrum iussa iam cogor sequi,
Petoque rursum noxium dedi caput.
PRUSIAS.
Quo iure vester munus hoc populus cupit?
QUINTIUS.
Tyriis petitam Roma cum pacem daret,
Haec scripta lex est, bella ne fas sit geri
Quacumque posthac parte terrarum aut freti,
Nisi urbs quiritum conscia id fieri probet. [Note: (c) Inter conditiones pacis, quam Poenis Roma post Punicum IIdedit, haec quoque fuit: Bellum neve in Africa, neve extra Africam, iniussu Populi Romani gererent Liv.30. 37.]
Pacta haec per omnes Hannibal violat plagas:
Illius opera Graeciam trans et mare
In nos Philippi densa surrexit phalanx. [Note: (d) Philippum, quem absens (Hannibal) hostem reddidit Romanis.Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] in Hannib. c. 2. Idem est apud Livium, 23, 33; et 33, 49. Tota foederis formula exstat [Reg: exstat] apud Polybium Hist. 7, 2.]
Illius opera exarsit Antiochus potens,
Et arma cepit, nactus Hannibalem ducem. [Note: (e) Omnium bis temporibus potentissimus rex Antiocbus fuit.Hunc tanta cupiditate incendit bellandi, ut etc. de Hannibale loquens, Corn. Nep. Hannib. c. 2.]
Illius opera tu quoque in bellum ruis,
Numquam [Reg: Numquam] hostis ante, foederum vinclo Eumeni
Coniunctus olim, rupta quae Poenus cupit. [Note: (f) Regem (Prusiam) armavit et excitavit adversus Romanos.Corn. Nep. Hannib. c. 10. Quod (bellum) Prusias Hannibalis fiducia rupto foedere, prior intulit. Iustin. l. 32.]
Vir eloquens, et laureis pridem gravis,
Totoque Marte plenus, armatus dolis, [Note: (g) Atque armata dolis mens, et vis insita fandi. ita de HannibaleSilius l. 1.]
Quaecumque regna noxio tetigit pede,
Sequuntur arma, miles accensus fremit,
Haustus medullis Hannibal stimulat viros. [Note: (h) Accensae exsultant [Reg: exsultant] mentes, haustusque medullis Hannibal exagitat, stimulatque sequentia bella. Silius Ital. l. 1.]
Ubique sanctam foederum seindit fidem,
Turbator orbis, nec quieturum caput,
Nisi cuncta miscens mole bellorum implicet. [Note: (i) Hannibalem aiebant Legati Romani haud quieturum ante,quam bellum toto orbe terrarum concisset. Liv. 33. 49.]
PRUSIAS.
O Flaminine! Prusiam quid tu petis?
O sancte Mavors! sic tuum Hannibalem premis.
Tua Roma vinclis dexteram stringi cupit,
Romae tremendam dexteram, fulmen tuum,
Quae stagna et amnes, littora et campi aequora
Toties cruore nobili implevit ducum! [Note: (k) - - - Dextra haec, en dextera, quam tu Aeneadis lacerare dabas, etlittora, et amnes, Et stagna, et latos implevit sanguine campos. Sil. Ital. [Abbr.: Silius Italicus] l. 11.]
Hanc hostibus nunc Prusias dedet manum?
QUINTIUS.
Quantum petamus te virum, non me fugit.
Confiteor ultro, non Alexandor minor [Note: (l) Flaminini ipsius vox: Nec Hannibalem quidem Alexandro M.postponendum. Iustin. l. 30.]
Magnus videtur Annibal: verum hoc magis
Est submovendus, quo potest metui magis.
PRUSIAS.
Si Roma votis Prusiae flecti potest,
Si precibus ullis: rex precor, teque obsecro,
Concede, quem deposcis, et dona mihi. [Note: (m) Sollicite deprecatum pro Hannibale Prusiam, testatur Plutarchusin Flamin.]
O hospitalis Iuppiter [Reg: Iuppiter] ! vosque, o Dii, [Note: (n) Prusiam nec ausum esse negare, neque ius hospitii violare, narratCorn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] Annib. c. 12.]
Quos populus omnis Romaque in primis colit!
Praesentibus, videntibus vobis ego
Prodam scelestus hospitem spreta fide?
Hac dextera, quae pignus hospitii fuit,
Hac dextera nunc hostibus tradam impius,
Quem modo fovebam pectori appressum meo?
Quae probra de me fama, quae de te canet,
O Flaminine, deque Romano ambitu?
QUINTIUS.
Nullam mereri perfidum dicet fidem.
Qui iura violat, iura non speret sua.
Fatale caput, et proditae pacis reum,
Praeterita damnant, et futurorum timor.
PRUSIAS.
Quis te lacessit tempore alieno timor?
Quid possit in vos exul, incerti laris,
Privatus, exspes, pauper, invisus suis?
Crudelitatem Quintii, et Romae, et meam, [Note: (o) Crudelitatis damnatum esse a multis Quintium, tradit Plut. [Abbr.: Plutarchus] in Flamin.]
Seri nepotes arguent, magno duci
Si nunc nocemus, ille cam iam non nocet.
QUINTIUS.
Exspes, egensque, exulque, consilio nocet:
Dum vivit ignis, quaerit alimenta et rogos. [Note: (p) Plut. in eodem.]
PRUSIAS.
Deliberanti perbrevem mihi da moram,
An laedere Urbem, prodere an malim hospitem.
TRABEA.
Pater, recedit Prusias, frustra adsumus.
HANNIBAL.
Heu nate! amice! verba quid regis petunt?
Cum Flaminino solus! et trepidus fugit!
Vultuque dubio turbidus secum expedit,
An laedere Urbem praestet, an prodi hospitem?
ARISTO.
Quid quaeris heros? filium Tyriis dedit:
Te saeva Roma flagitat donum sibi.
TRABEA.
Verende genitor, hospitem me sors petit.
ARISTO.
Carthago te, mi Trabea, non Roma evocat.
At Flamininus hospitem petit alterum:
Is si negetur, laeditur Romae furor.
O vere vates Annibal, Roma imminet!
HANNIBAL.
O urbs cruenta, dire inexpugnabilis!
Tam tibi propinquus, moenia attingens manu, [Note: (q) Castra Punica ad tertium lapidem vallata, portaequeColline adequitans ipse Hannibal. Plin. Hist 15. 18.]
Heu cur peperci improvidus? cur distuli?
Cur me una tenuit, una post Cannas dies? [Note: (r) Mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio.Liv. 22. 51.]
Qui viceram, victoria uti nescii! [Note: (s) Maharbalis dictum: Vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis. Liv. 22,51. Florus quoque Maharbali Bomilcaris tribuit id dictum, 2, 6. Plutarchus autem (in Fab. Max) Barcam idnarrat dixisse.]
Non omnia uni nempe donastis Dii. [Note: (t) Non omnia nimirum eidem Dii dedere. Maharbal ad Hannibalem,teste Liv. 22, 51.]
O si irruissem! moenia aequassem solo!
O si ense cives, tecta delessem rogo,
Et, quos rogarent, non reliquissem Deos!
Fortuna toties o meis coeptis favens,
Cur eruendae, ah! cur mihi Romae improbae
Nunc dura mentem, nunc potestatem negas? [Note: (u) Auditaque vox Hannibalis fertur, potiundae [Reg: potiendae] sibi Urbis Romae, modo mentem non dari, modo fortunam. Liv. 26, 11.]
TRABEA.
Trepido periclo patris, heu plusquam meo!
Tantumne captus Prusias crimen paret?
HANNIBAL.
Mi nate, regum saepe cognovi fidem, [Note: (x) Fidei regum nihil sane confisus. Liv. 39, 51.]
Quam vertit aura, quaelibet et aufert dies.
Mollis levisque Prusias semper tremit: [Note: (v) Prusiae vero levitatem etiam expertus erat. Liv. 39, 51.]
Nunc domina terret Roma, nunc laurus placet.
Nunc Nicomede reddito, agnosco satis,
Quid Roma captet, quaeque sint rerum vices.
PRUSIAS.
Quid Roma quaerat, quaeque sint rerum vices,
Docebo Trabeam. Quintium siste, Hannibal:
Deliberatum quid mihi sit, ambo audiant.
Meos, Aristo, quotquot huc duxi, voca.
HANNIBAL.
Adduco, rex, quem praecipis, cladem intuens.
Memento, nate, patris exemplum sequi!
PRUSIAS.
Nostine, Trabea, quae mihi de te Hannibal
Promissa magna, mira, metuenda annuit?
TRABEA.
Rex magne, novi: regium affatum ambii,
Amore Nicomedis, et regis flagrans.
Pro principe meum sponte devoveo caput.
PRUSIAS.
Vacat periclo filii nostri caput.
TRABEA.
Scio: sed revincto grata libertas deest:
Monuitque genitor, non sibi probari moras.
Hoc Trabea poscit, regium ut natum iuvet:
Da munus hoc, meque [(printer); sic: neque] Eumeni mitte obsidem.
Gratum est levare filium tanti patris,
Qui tam benignus sublevat patrem meum.
PRUSIAS.
Mi Trabea, non me filii terret salus:
Cari pericla proxima Hannibalis movent.
Generose iuvenis, pocitur Romam Hannibal:
Dic, utra potius sors tibi, fili, placet,
Pro Nicomede ut obsidem dedam Eumeni,
An pro parente destinem Romae foro?
TRABEA.
Heu optio! rex! Hannibal pro me eligat:
Me iudicare terror et luctus vetant.
O Roma! eodem, quo patri me das, die,
Mihi parentem tollis? et per avunculum?
Rex magne, quid Bithyniam Ausonii iubent?
An iura cunctis regibus Latium dabit?
PRUSIAS.
Non Roma iussit, petiit: at petiit minax.
Audetne mitti Trabea genitoris loco?
Nam Nicomedes salvus est, et cras meus.
TRABEA.
Si Nicomedes tutus est, mitte, obsecro,
Me mitte Romam! spiritum impendam patri!
CENA VI. PRUSIAS, HANNIBAL, QUINTIUS, TRABEA, ARISTO. ASSECLAE REGII.
HANNIBAL.
Nunc tota gens Bithynica orbisque audiat,
Quam Roma in omnes candida, Hannibalem suum
Amore foveat publico, et amicum colat.
PRUSIAS.
Deliberatum est. Quod petit Roma, obtinet:
Nisi Flamininus obsidem patris loco
Trabeam revehere malit ardentem sequi.
TRABEA.
Pro patre vincla provoco, exilium, necem!
QUINTIUS.
Si trabea nobis esse potuisset satis,
Noster erat olim: solus est votum pater.
PRUSIAS.
Meretur odia Martiae Romae Hannibal,
Qui tanta vobis damna cladesque intulit.
Ille unus amplas edomuit Hispanias. [Note: (z) Imperator factus, proximo triennio omnes gentes Hispaniae bellosubegit. Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] in Hannib. c. 3.]
Gentes in omnes ex Saguntino rogo
Disiecit ille flebilis belli faces.
Quacumque signa movit, infesta intulit,
Nec ulla gens omissa nisi victa et pavens. [Note: (aa) Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit:neminem, nisi victum, dimisit. Idem ibidem.]
Si consulares Roma, praetores, duces,
Si consules conscripserit, quot quot fuga
Aut nece notavit Poenus, annales leget, [Note: (bb) Fugavit enim aut occidit P. Corn. Scipionem Cos. eiusquecollegam Tiberium Longum, C. Flaminium Cos Centenium Praetorem, L. Paulum et Varronem Coss. Cn. [Reg: Gn.] Servilium geminum et alios Consulares ad Cannas, C. Minutium [Reg: Minucium] Numatium nuper Magistrum Equitum, M. Minutium [Reg: Minucium] Rufum Magistrum Equitum, T. Sempronium Gracchum iterum Cos. M. Claudium Marcellum U Cos. L. Posthumium Cos. designatum, Cn. [Reg: Gn.] Fulvium Praetorem, Cn. [Reg: Gn.] Fulvium alterum Pro Cos. Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] Hannib. c. 4. et 5. Liv. l. 22, l. 23, l. 25, et l. 27.]
Et saeculorum [Reg: saeculorum] gesta credet, non viri.
Inauspicate Rhodane, Clastidium iacens,
Venusia, Thrasymene [Reg: Trasumene] , Trebia, Herdonia [Reg: Herdonea] , [Note: (cc) Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] Hannib. c. 4 et 5. De Herdonia [Reg: Herdonea] Liv. l. 27.]
Vosque Alliensi infamiae Cannae pares, [Note: (dd) Cannensem cladem Alliensi parem fatetur ipse Livius, l. 22.]
Vos ultionem poscitis et iras graves.
QUINTIUS.
Non ista querimur: poscere Hannibalem iubent
Recisa pacis sanctitas, leges, Dii.
Quae tu disertus damna retulisti et probra,
Satis ulta Roma est. Nola, Beneventum, Croton, [Note: (ee) Victi Poeni ad Nolam a Marcello (Liv. l. 23.) adBeneventum a Graccho (Liv. l. 24.) iterum ad Beneventum a Q. Fulvio Flacco (Liv. l. 25.) in agroCrotoniensi a P. Sempronio. (Liv. l. 29.)]
Hispaniaeque et regna Trinacriae sciunt. [Note: (ff) Superati in Hispania Poeni, totaque eiecti, a P. Corn.Scipione. Liv. l. 28. Syracusae et Sicilia subactae a Marcello. Liv. l. 25.]
Cannis Metaurus par fuit, maior Zama. [Note: (gg) Pugna ad Metaurum atrocissima fuit. Numquam [Reg: Numquam] eo bello una acie tantum hostium interfectum est, redditaque aequa Cannensi clades, vel ducis, vel exercitus interitu, videbatur. Quinquaginta sex milia [Reg: milia] hostium occisa. Liv. 27, 49. Ad Zamam debellatum est, ut ipse Hannibal in Senatu Carthagine fateretur, non praelio modo se, sed bello victum, Liv. 30, 35.]
PRUSIAS.
Quaecumque stimulat causa vos, ego obsequor.
Cum Flaminino naviget Romam Hannibal.
TRABEA.
Rex! Genitor!
PRUSIAS.
Actum est: naviget, dixi, Hannibal.
HANNIBAL.
Rex magne! gravius tota nil vita obtulit,
Vexata quamquam gravibus ac multis malis:
Sed te coactum video, nec quidquam queror.
Quae plurima tibi debeo, gratus palam
Agnosco, fateor, praedico: et grates tibi,
Munifice semper hospes, exsolvo memor.
Tu regio me pauperem tecto excipis:
Arcana pandis exuli, et totum sinum:
Aequas proceribus advenam, cumulas bonis,
Me copiarum praeficis parti optimae, [Note: (bb) Plutarch. in flaminio.]
Haec ipsa donas moenia et latos agros,
Quodque antepono ceteris donis, amas.
Hoc ultimum, rex, usque mihi serves precor,
Amesque porro: reliqua restituo omnia:
Haec tecta et arcem reddo, ponoque inclitum [Reg: inclutum]
Ducis supremi munus, et iura addita.
Commendo tantum filium, orbandum patre,
Quem vix adeptus, vidit, ut fleret diu.
TRABEA.
Eheu!
PRUSIAS.
Timere parcite: ero Trabeae pater.
Sed reddere arcem, ponere aut nomen ducis
Cur properat heros Hannibal? non id sinam.
Nil detraho; addo quin tibi nomen novum.
Consulta nostra, ut video, vos omnes latent.
Ut vult Senatus, naviget Romam Hannibal:
Sed nulla tanto vincula parentur viro:
Non deditus, non captus, aut abeat reus.
Legatus esto noster ad Latios Patres.
Sic, Flaminine, rite deduces virum:
Sic videat urbem maximam, haud illa minor.
HANNIBAL.
Favore, rex, nil tale sperantem obruis.
QUINTIUS.
Quam gratus urbi veniat orator, patet.
PRUSIAS.
Caput expetitum mitto, quo possum modo.
Nam dedere nefas, hospitem, insontem, probum.
Quid laesa memoras foedera? an pacem Hannibal
Composuit unquam [Reg: umquam] ? patria eiectus sua
Erravit ante, Roma quam pacem daret.
Carthago iunxit foedera; et fida impleat.
Nil iuris est in exulem: civis domi
Ni pacta servet, criminis poenas luat.
HANNIBAL.
Me Flamininus gaudio cumulat novo:
Romae timetur Hannibal: fruor hoc metu. [Note: (ii) Romani timebant Hannibalem, etiam finito Bello Punico, utoperte fatetur Iustinus l. 31: apud timentes. et ibidem: Senatus metu perculsus etc. Silius autem Italicus itade Hannibale canit, narrato Romanorum metu: - - fruiturque timore paventum. l. 12.]
QUINTIUS.
Fortassis alio nos quoque fruemur metu.
TRABEA.
O regis amor! o hilaris ex maesto dies!
HANNIBAL.
O Trabea! Iuno fata convertit potens.
HANNIBAL.
NIl fingo, rex: timore perculsus gravi,
Iustoque, supplex deprecor munus novum.
PRUSIAS.
Non iura sancto gentium es tutus satis?
Violare iusta Roma legatum audeat?
HANNIBAL.
Quae iura laedens gentium, petit hospitem,
Cur timeat eadem iura, legatum opprimens?
Temerata si me foedera accusant reum,
An esse Romae desinam tandem reus?
Tituli ne deerunt, quos coloratos habent,
Quidquid ubicumque placuit, in promptu Patres?
Tanto petitum tempore, et per tot dolos,
Cum iam tenebunt traditam caveae feram,
An lenti omittent? sponte laxabunt plagas?
Si subeo Romam, nemo iam captum iuvat.
PRUSIAS.
Non diffitebor, nec tuos carpam metus.
Periculosae munus est plenum aleae.
Praesente me si Quintius iactat minas,
Trans vasta marium spatia quid fiet domi?
Adhuc cicatrix cruda plagarum admonet,
Et annulorum perditi modii dolent. [Note: (a) Modii duo annulorum Carthaginem missi. Florus, 2, 6. Alii tresstatuunt. Sic Plinius: trimodia illa annulorum. Hist. Nat. 33, 1. et Orosius, 4, 15: tres modios annulorumaureorum Carthaginem misit. Ideamque totidem verbis testatur Augustinus, Civ. Dei, 3, 19. Alii unumfuisse modium, alii plusquam 3½ tradiderunt. Silius nihil definit, sed simpliciter, haud parvum fuisseacervum, l. 11. Lucianus quoque modios nominat, in Dial. Mort. [Abbr.: Dialogis Mortuorum] ]
Remitto munus arduum, care Hannibal.
Consilia sed quae capere me par est nova?
HANNIBAL.
Odisse Romam si queas hostis, sat est.
PRUSIAS.
Sed arma si Romanus adversa inferat?
HANNIBAL.
Quid aliud opto? valida tibi manus est domi:
Socii potentes, si vocas, prompti annuunt.
PRUSIAS.
Tam varia membra, dissona et discors manus,
Quos exitus certaminum spondent mihi?
HANNIBAL.
Quos exitus Mars Punicus mihi reddidit:
Duxi feroces Libyas, et Poenum trucem,
Celtas, Iberos, Italos, Graecos leves: [Note: (b) Polyb. [Abbr.: Polybius] Hist. [Abbr.: Historia] 11, 71.]
Sed unus omnes spiritus in hostem tulit; [Note: (c) Mirantur hoc Livius, 28, 12; et Polybius, Hist, 11, 17.]
Nec Roma vicit, sed Senatus Punicus,
Furentis in me incensus invidiae face. [Note: (d) Vicit ergo Hannibalem, non Populus Romanus toties caesusfugatusque, sed Senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia. ita ipse Hannibal, apud Livium, 30, 20.]
PRUSIAS.
Fateor timorem: dux placet belli Hannibal;
Romanus hostis displicet, et animum movet.
HANNIBAL.
Rex magne, nutas.
PRUSIAS.
Inter utrumque haereo.
Tu Flamininum dedoce, et causas refer,
Quae terram adire Romulam te non sinunt.
HANNIBAL.
Referam diserte. Tu cave fidas, precor:
Fallace vultu orator insidias tegit.
GISGO.
Imploro magni regis auxilium potens,
Ne sors reverti hinc irritum cogat domum.
Carthago mitti filium Hannibalis iubet:
Contemnit ille patriae legem ferox.
Averte, regum aequissime, hoc tantum probrum,
Ne fame vulget, imparem Carthaginem
Cessisse civi spretam, et illusam suo.
PRUSIAS.
Adesse si Carthagini iustus queam,
Non deero unquam [Reg: umquam] : verum inauditus nequit
Crescenti ad alta sobole privari Hannibal.
Satis superque Roma miserandum premit:
Nun patria etiam iunget infensas minas?
GISGO.
Medela facilis obstruet fontem mali:
Odisse Romam desinat, paci obsequens.
PRUSIAS.
Ideone vestris meritus est odiis peti,
Tutela quondam patriae, et summum decus?
GISGO.
Fontem malorum die, et aerumnae caput. [Note: (e) Furiam facemque huius belli (Punici II) appellat HannibalemHanno, apud Livium, 21. 10.]
Cuius temeritas sola nos cladi obtulit, [Note: (f) Senatus Carthaginiensis post Bellum Punicum alterum clamabat,satis pro temeritate unius hominis (Hannibalis) suppliciorum pensum esse. Liv. 34. 61.]
Damnisque mersit per Saguntinum scelus. [Note: (g) Saguntinum scelus Livius, ex persona Scipionis, eius, quiAfricano Maiori pater fuit, 21, 41.]
Incendii auctor unus, iniussu Patrum, [Note: (h) Ita Carthaginienses Legati Romae in Senatu, eam iniussu Senatusnon Alpes modo, sed Iberum quoque transgressum. Liv. 30, 22.]
Perdidit Italiam, perdidit nostrum genus.
PRUSIAS.
Sic civitatis principem laudas tuae? [Note: (i) Principem civitatis appellat Hannibalem Livius, 33, 48; et Iustinus l.31 de Hannibale: Civitas principem suum - - - - exspectabat.]
Ingrate popule, bella iussisti geri:
Tot lustra pugnans paene fregisti ducem:
Consilia, pugnas, foedera probasti omnia:
Lauros tulisti mille, maiores fide:
Nunc praemium rependitur dignum viro,
Maledicta, probra, exilia, demumque orbitas.
Exilia vester mutat exiliis parens,
Dumque exterorum regna fugientem ambiunt,
Laresque pandunt, et sinum vestro duci:
Vos odia nondum vetera satiastis truces.
HANNIBAL.
Audivit acta Quintius.
PRUSIAS.
Plura audiet.
Minus Quirites damno, quam cives tuos,
Qui tanta meritum praemia eiciunt [Reg: eiciunt] solo,
Teque cumulare clade non cessant nova.
HANNIBAL.
Seu immerentem patria, seu damnat reum,
Non damno patriam, non meos cives ego. [Note: (k) Damnatus, aequo animo rem tuli. Lucianus, in Dialog.Mortuorum.]
Me coluit illa laurea et praeda inclitum [Reg: inclutum] :
Nunc odit eadem, debitum fato exulem.
Ego parentem nunc quoque fidelis colo,
Amoque natus integer. Quamvis egens,
Exulque cunctas erro circumiens plagas,
Tamen una pectus cura sollicitat meum,
Totum ut per orbem vindices quaeram manus,
Quae patriae hostes Italos poena obruant.
PRUSIAS.
O magna virtus! summa o herois fides!
HANNIBAL.
Quae damna patior, sentio; at pridem fero:
Carthago quae fert damna, me semper movent:
Huius misereor! huius illacrymor [Reg: illacrimor] malis! [Note: (l) Ita Africa Hannibal accessit, saepius patriae quam suorumeventus miseratus. Liv 33, 48.]
Regina servit fastui Quiritium!
PRUSIAS.
Dominam potentem gentibus dederunt Dii.
Excutere o utinam Romulum liceat iugum!
Carthaginem non negligo, Gisgo, tuam:
Nunc Flamininum petere res praesens iubet.
HANNIBAL.
Tandem revisit filius amatus patrem.
TRABEA.
O care genitor, quo loco res sunt tuae?
Nam scire nolo, quo loco res sint meae.
HANNIBAL.
Tu vive, sili; vive: nam genitor perit.
TRABEA.
Avertat almus Iuppiter [Reg: Iuppiter] !
HANNIBAL.
Venit dies.
Mitte hunc dolorem! si pereo digne, sat est.
Nunc Flamininum Prusias timidus petit,
Blandisque verbis captus, et fractus minis,
Paci Quiritum donat Hannibalis caput.
Novi trementem Prusiam, instabilem scio.
Sed si perire sors iubet, fatum sequor.
Recte perit, mi nate, qui digne perit.
Tu quoque memento, si vocat fatum asperum,
Praeferre vitae ignobili insignem necem.
TRABEA.
Memor parentis usque, virtutis memor,
Erectus atque liber aut vivam, aut cadam.
Sed, care genitor, quid tibi superest spei?
HANNIBAL.
Mi nate, spera! fata prospexi omnia:
Periclitanti tabula mihi nondum deest.
Tu, Trabea, quisquis casus impendet dehinc,
Hanc respice aram, et nostra per vestigia
Patrios in ausus surge! Quod Amilcar mihi,
Id ipsum ego hodie tibi sacramentum impero.
Odium perenne et arma tueatur nepos: [Note: (m) - - - - - Odiumque perenni Servatum studio, et mandatanepotibus arma. Sil. Ital. [Abbr.: Silius Italicus] l. 1.]
Sive arma deerunt, exul ac opibus carens [Note: (n) Qui quidem, (Hannibal) cum patria pulsus esset, et alienarumopum indigeret, numquam [Reg: numquam] destiterit animo bellare cum Romanis. Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] in Hannib. c. 1.]
Bellabis animo, semper exosus Tibrim.
TRABEA.
Utinam corie pacta vos inter queant!
Utinam Quirites teque complecti simul
Liceat gementi filio! at iam non licet.
Odium meretur illa, quae patriam patris
Evertit una, teque latitantem procul
In angulo orbis degere quietum haud sinit.
Parens amate, filium quae nunc movent,
Olim movebunt posteros: illi arbitri
Tibi ingemiscent, tanta qui tantus feras.
HANNIBAL.
Me semper odit Roma, par refero pari.
Certantium ira viribus maior fuit. [Note: (o) Odiis etiam prope maioribus certarunt, quam viribus. Liv. 21, 1.]
Quoties poposcit illa sibi dedi hoc caput!
Nunc me Sagunto, [Note: (p) Cum Saguntum obsideret Hannibal, missi sunt a Romanis Legati ad ducem ipsum inpoenam foederis rupti deposcendum. Liv. 21, 6.] nunc semel et iterum domi, [Note: (q) Post proelium ad Zamam:postulantique ante omnia Scipioni, ut Hannibal sibi traderetur. Liv. 30, 37. Eundem rursus dedi petieruntRomani Legati, M. Claudio, L, Furio Coss. Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] Hannib. c. 7.]
Nunc a Syriaco rege [Note: (r) Cum ab Antiocho Romani inter ceteras conditiones pacis deditionem eiusdeposcerent. Iustin. l. 32. Narrat et Corn. Nep. in Hannib. c. 9.] et a Bithynio,
Ubicumque dego, me sibi tradi iubent.
Pax patriae est concessa, mihi bellum manet,
Immane, dirum, aeternum, inexpiabile. [Note: (s) Hannibalem unum se peti ab Romanis non fallebat; et ita pacemCarthaginiensibus datam esse, ut inexpiabile bellum adversus se unum maneret. Liv. 33, 47. Romanoruminexpiabile odium in se cernens. Liv. 39, 51.]
TRABEA.
Sed Roma quam te nunc metuit, olim colet:
Et paenitebit patriam eiecti ducis:
Utrimque cernent posteri effigiem tui. [Note: (t) Ut Hannibalis etiam statuae tribus locis visantur in Urbe. Plin. 34,7. Ita Hannibal ad filium, quem a Poenis petitum, ut victimam immolarent, dedere recusavit. Sil. Ital. [Abbr.: Silius Italicus] l. 4.]
HANNIBAL.
Ut fama seris laudibus utrumque augeat,
Age, sequere patrem; iureiurando fidem
Maioribus, mihi, atque Iunoni obliga.
Aeterna promitte odia, terraque et mari,
Dum vita stabit, arma in Ausoniam move. [Note: (u) Spes, o nate, meae, - - - - - - - terraque, fretoque CertareAeneadis, dum stabit vita, memento. Ita Hannibal ad filium, quem a Poenis petitum, ut victimamimmolarent, dedere recusavit. Sil. Ital. [Abbr.: Silius Italicus] l. 4.]
Promissa patri fidus implevi meo,
Tu paria sponde, parque promissa effice.
TRABEA.
O alma Iuno, summa Troiugenum aemula!
Bele atque Elisa, generis auctores mei!
Tu, sancte genitor, digne Semideum choro!
Audite, quae promitto, iuroque Trabea!
Hic ensis, haecque dextera, et mens haec mea,
Omnisque vita pugnet in Romam impiam.
Devoveo caput hoc: quodlibet letum prius
Alacer subibo, laesa quam titubet fides.
HANNIBAL.
Sic mihi probaris nate, si vitam prius,
Quam iusta ponas odia Latialis soli [Note: (x) Hannibal ipse velut hereditate [Reg: hereditate] relictum odium paternum erga Romanos sic confirmavit, ut prius animam, quam id, deposuerit. Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] in Hannib. c. 1.]
ARISTO.
COhors parata nutui, laudat dolum.
Tuo periclo fida succurret manus,
Ardens vibrare tela pro caro duce.
TRABEA.
Quid machinaris genitor?
HANNIBAL.
Ausculta omnia.
ARISTO.
Romana cuncti pila, Romanas gerunt
Galeas et enses, ut tua voluntas tulit.
Ad limen arcis agmen exspectat silens.
Romana quivis arma tam scite gerit,
Ut fallere ipsum Quintium posset dolus.
TRABEA.
Tuam cohortem veste Romana tegis?
HANNIBAL.
Sic incitare Prusiam in Romam iuvat.
ARISTO.
Sors fausta nuper arma Romana obtulit,
Superatus acie cum dedit terga Eumenes,
Et cecidit Itala, fugere dum spernit, cohors.
HANNIBAL.
En ipsa prodest Roma, dum spoliis iuvat.
ARISTO.
Sed omnis est cavenda consiliis mora:
Currus paratur regius ad arcis fores,
Moxque rediturum Prusiam ostendit satis.
HANNIBAL.
Quid ais? recedit? insalutato hospite?
Amice, nunc me proditum eventus docet.
Nutabat ante Prusias; Titus impulit:
Intelligo, quid Prusiae haec moneat fuga.
Properandum, amice. Militem coepta exsequi,
Sed Flaminino parcere et regi iube.
ARISTO.
Monui, caveret quisque: simulabunt probe,
Fictaque pugna Prusiae incutient metum.
HANNIBAL.
Imo ipsus adeo militem, et regem iuvo:
Hac arte fallam melius incautum et levem.
Tu vero, Aristo, filium deduc comes,
Et ad Libyssum semita arcana praei. [Note: (y) Septem exitus e domo fecerat, et ex iis quosdam occultos, ne custodia saepirentur. Liv. 39, 51. Idem est apud Plutarchum in Flamin. Et Corn. Nepotem in Hannib. c. 12.]
Si tuta pateant omnia, ad flumen fugam
Capesse, fili: monitus ab amico sequar. [Note: (z) Hannibal fugere conatus ante mortem. Liv. 39, 51. Confirmat et Plut. in Flam.]
Si se periculum offerat, in arcem redi.
Cessisse decus est tempori, et sorti malae. [Note: (aa) Cum primum Carthagine ad Antiochum fugit, cedere tempori et fortunae statuit: ut ait Livius, 33, 47.]
TRABEA.
Parebo, cedam: fata si iubeant, cadam.
CHORUS II. PHARNACES CUM SUIS, TIRIDATES, DEINDE BITITIUS, TUM MITHRIDATES.
TIRIDATES.
NEc ingemiscis frater,
Dum perit veneno pater?
PHARNACES.
Laetissima nuntiatis [Reg: nuntiatis] :
Non sceleri diadema, sed debeo fatis.
Ipse in se pater ultro deliquit,
Et heredi [Reg: heredi] coronam reliquit.
BITITIUS prodiens.
Falsus, falsus, o princeps, es vates:
Nondum coronam reliquit Mithridates.
Adhuc ornat diadema regiam frontem,
Nec transire dignatur ad filium sontem.
PHARNACES.
Cadaver corona non diu ornabit,
Mox sons ille filius eam gestabit.
BITITIUS.
Dixi, falsus es vates:
Nec diadema, nec vitam reliquit Mithridates.
PHARNACES.
Quid? fefellisti frater?
Vivitne pater?
BITITIUS.
Vivit incolumis,
Venena, quae sumpserat, cessere antidotis. [Note: (a) Profecit poto Mithridates saepe veneno, Toxica ne possentsaeva nocere sibi. Martial. 5, 77. Habet id etiam Plinius, Hist. Nat. 25, 2; A. Gellius, 17, 16; Florus, 3, 5;Appian. Mithr.]
PHARNACES.
O gravis rerum mutatio!
Quid duo reges in eodem palatio?
BITITIUS.
Tune rex?
Quae vivo parente id sinit lex?
PHARNACES.
Ego legum dominus,
Ita iubet exercitus.
Diadema ad me mitti iubeo: [Note: (b) Cinctum a rebellibus diademate Pharnacem, constat ex Appiano, in Mithr.]
Abi, Bititi, hoc patri per te nuntio. Bititius abit.
ODE ALTERNA.
1.
TIRID. Quid agis, Pharnaces?
PHARN. Quod tanta poscit spes.
TIRID. Haec ferta nato pater?
PHARN. Deliberavi, frater.
TIRID. Quod non Sylla, non Lucullus, [Note: (c) Sylla et Lucullus, praecipui Romanorum Imperatorum, qui antePompeium Mithridati bellum intulerant. Nominantur cum ab aliis, tum a Floro, 3, 5.]
Quod non hostis tulit ullus,
Rapiet nunc filius?
PHARN. Quod non potuit Lucullus,
Quod non Sylla, hostis nullus,
Solus potest filius,
Solus suum tenet ius.
2.
TIRID. Quod nobis iactas ius?
PHARN. Quod dat hic capulus.
TIRID. Vis ergo sola placet?
PHARN. Lex inter arma tacet.
TIRID. Quo auctore lucem vides,
Ei haec respondet fides,
Parricida impie?
PHARN. Vitam mihi qui donavit,
Vitam a me impetravit:
Nemo, rege Pharnace,
Patrem ausit tollere.
3
TIRID. Sed ubi vivet rex?
PHARN. Id dicet Romae lex.
TIRID. Romano prodis patrem?
PHARN. Quidsi et una fratrem?
TIRID. Ante vale dicet luci,
Quam se in triumpho duci
Sinat victor inclitus [Reg: inclutus] .
PHARN. Licet, vale dicat luci,
Si se in triumpho duci
Nolet victor inclitus [Reg: inclutus] :
Non hoc illi nego ius.
PHARNACES.
Romanis permitto arbitrium,
Mihi sufficiet diadema traditum.
BITITIUS rediens.
Diadema Mithridates non tradet:
Moxque tuis e manibus liber evadet.
PHARNACES.
Circumstant undique, qui teneant fugientem.
BITITIUS.
Non coges! audi patrem, per me respondentem.
ODE.
1.
BITIT. Quid petis, o proles rebellis,
Iratis progenita stellis?
Veniam dat pater tibi:
Diadema servat sibi:
Etsi manet illum nex,
Tamen morietur rex.
2.
I, serve Romani Senatus,
Futurus et ipsi ingratus.
I, adora Romae fasces,
Oculos Quiritum pasces!
Hoc ut scelus minuat,
Pater natum abdicat.
3.
En munus, o fili ingrate!
En ensem, o impie nate!
Hic te patre liberavit,
Hic heroem trucidavit, [Note: (d) Venena - - - - frustra expertus, suo se ipse gladio transegit. A. Gell. [Abbr.: Aulus Gellius] 17, 16. Male tentatum veneno spiritum ferro expulit. Florus, 3, 5.]
Hoc traiecit ense se,
Manum adiuvante me. [Note: (e) Bititium rogavit, ut morituri manum iuvaret. Appianus in Mithridat.]
PHARNACES.
An pater hoc ferro iacet?
BITITIUS.
En ut hoc pio filio placet!
Hunc sanguinem, munus ultimum, cape.
Diadema si cupis, e vertice rape.
PHARNACES.
Diadema petebam, non spiritum.
Effertur in scenam Mithridates.
BITITIUS.
En patrem! en regem inclitum [Reg: inclutum] !
PHARNACES.
Pater! an morientem te video?
TIRIDATES.
O genitor, care genitor! heu qualem te defleo?
MITHRIDATES.
Hic tot bellorum fructus.
TIRIDATES.
Elinguem me facit luctus.
PHARNACES.
Pater, quo me purgem, non habeo.
MITHRIDATES.
Fruere, fili, hoc gaudio.
Sed audi monitum ultimum,
Imitare patris in Romanos odium!
BITITIUS.
Hoc odium, rex magne, te perimit:
Heu quantus vir, quo modo nos deserit!
ODE.
1.
BITIT. O maesta sors!
O tristis mors!
Choro sequente. Te ducem bello maximum,
Te militem acerrimum,
Tot gentium victorem,
Te patriae honorem,
Perdimus!
Gemimus!
2.
MITHR. O mea gens!
Solus. Exsultat [Reg: Exsultat] mens!
Romanas vires fugio,
E vita liber abeo:
Vos, filii, valete,
Et odia explete!
Patria!
Vindica!
3.
BITIT. Heu odia
Sequente Quam noxia!
Choro. Invicte semper anime, [Note: (f) Mithridates - - - - - - bello acerrimus, virtute eximius; aliquando fortuna,semper animo maximus. Vell. Pat. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2.]
Rex aevi nostri maxime, [Note: (g) Mithridates, maximus sua aetate regum. Plin. Hist. Nat. 25, 2.]
Te tua manu stratum,
Iacentem ante fatum,
Perdimus!
Gemimus!
PRUSIAS.
HEu quam procellam fugimus, fide Annibal!
Superi! propinquum quam mihi exitium fuit!
Vix nunc fugatis hostibus tutum satis,
Vel in arce media, caput Ab insidiis reor.
HANNIBAL.
Accerse fidam Nicomedia manum:
Quem nunc fugavi, levis et instabilis globus
Iterare non audebit infelix scelus.
PRUSIAS.
Quantum tua, heros, me sibi obstringit fides,
Quae sola vitam Prusiae fato eripit!
Te si carerem, vinceret dirus latro.
HANNIBAL.
Unum reposco praemium. Tandem vide,
Quae sint Quiritum studia, quisve in te favor.
PRUSIAS.
Vah Roma fallax, saeva, inexsaturabilis!
Latrocinari non piget? non te pudet?
HANNIBAL.
Nullius illam sceleris, aut piget, aut pudet,
Quo regna vincere omnia, et reges queat.
PRUSIAS.
Sed Flamininus proditor nun non luet?
HANNIBAL.
Custodia num perfidum cingi iubes?
An, quod videtur potius, hinc pellis procul?
PRUSIAS.
Severiora non probo: Romae hoc dabo,
Illaesus hinc ut migret indignus latro.
Denuntia sententiam, migret statim.
HANNIBAL.
Iubebo regis nomine: at in arcem prius
Voco maniplos Nicomedia tuos.
PRUSIAS.
O side nimium Prusiae! o custos meus!
Non iam tacebo, nec meum errorem tegam.
Agnosce tandem Prusiam, ingratum, et levem!
Quos tu maniplos Nicomedia cies,
Ut Prusiae tuteris indignum caput:
Hos ego vocavi caecus (effari pudet)
Ne via pateret fugere cupienti tibi. [Note: (a) A primo colloquio flaminini, milites extemplo ad domum Annibaliscustodiendam missi sunt. Livius, 39, 51. Totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo indeelabi posset. Idem ibidem. Adde Plaut. in Flamin.]
A Flaminino territus, cessi minis:
Clauduntur omni ex parte circa arcem procul,
Quos te sciebam tegere, septeni exitus.
At nunc retractum militem sistam tibi.
HANNIBAL.
Rex! quamdiu te Roma circumagit dolis!
Non iam illa Roma est vetere candore inclita [Reg: incluta] :
Quam degener sit populus atque imparavis,
Haec ipsa luculenter ostendit dies.
Horum parentes sponte pandebant dolos,
Quos forte in hostem servus obtulerat reus:
Hos consularem mittere haud puduit virum, [Note: (b) Mores quidem Populi Romani quantum mutaverint, vel hicdies argumento erit. Horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a venenocaveret, praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi hospitis,miserunt. Verba Hannibalis ante mortem, relata a Livio, 39, 51.]
Qui concitaret Prusiam in cladem hospitis.
Rex, talis urbs te fraudibus capiet suis?
PRUSIAS.
Non capiet ultra! bella iam, bella ardeo!
I, Flamininum exsire mox regno iube!
QUINTIUS.
QUae causa pelli Quintium regno iubet?
Quis criminator, aut quod affingit scelus?
PRUSIAS.
Res ipsa loquitur, et nihil fingi docet.
QUINTIUS.
Res ipsa loquitur: Punicae fraudes patent,
Quas intueri si cupis mecum palam,
Ad limen arcis vertere haud pigeat gradum.
PRUSIAS.
Ubi Quiritum tela petiere hoc caput.
QUINTIUS.
Ubi Quiritum tela celarunt dolos,
Queis [Reg: Quibus] ausus est me teque tentare Hannibal.
HANNIBAL.
Contra latrones dextera probavit fidem.
QUINTIUS.
At hi latrones te sequebantur ducem.
Rex, ne morare: vulnere affectus gravi
Iacet tribunus perfidi illius globi,
Quem fida dissipavit Hannibalis manus.
Cognosce vultum: verba suprema accipe:
Namque ille pandet, quidquid arcani latet,
Unumque rogat hoc, ut tibi sinatur loqui.
PRUSIAS.
Quis vulneravit?
QUINTIUS.
Sequere, narrabo omnia:
PRUSIAS.
Festino, ne mors ultimam vocem occupet.
HANNIBAL.
INfausta coepta! proditi erumpunt doli!
ARISTO.
Non annuit fortuna speratae fugae.
HANNIBAL.
Stat nempe miles regius ad omnem exitum:
Id ipse fassu Prusias ultro mihi est.
Sed filius ubi? quae morae lentum tenent?
ARISTO.
Ut ostium latentis attigimus viae,
Properavit illa semita arcana egredi:
Nec hostis ullus, qui moraretur, fuit:
Nec ulla nobis tela claudebant viam.
Procedimus: cum proximo colle abditi
In nos feruntur, armaque intentant viri.
Amens refugio: filium inclamans voco:
At ille celeri militum inclusus manu,
Frustra, teneri haud posse se, clamat miser:
Nam iussa miles regia quaerenti obicit [Reg: obicit] .
HANNIBAL.
Captivus ergo natus? an laesus quoque?
ARISTO.
Illaesus, at captivus, infensis diis.
HANNIBAL.
Heu sentio! estis, estis infensi, o dii!
Vale, o amice! filium, accurro, ut iuvem.
Fortasse poterunt aliquid Hannibalis preces;
Promissa fors, et munera; aut ensis meus.
ARISTO.
Ah frange tantos mentis heroae impetus!
Imperia regum gravia quis vitat satis? [Note: (c) Sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod investigarivolunt, efficit. Livius, 39, 51.]
Quis illa vincit? rex patrem et natum petit:
Subsiste, placa Prusiam, et natum eripis.
HANNIBAL.
Protractus est a Quintio in lucem dolus:
Mage concitatus Prusias in me furet.
TRABEA.
SUccumbo: vires deserunt. Video patrem!
HANNIBAL.
Heu Trabea! quis te languor? hei mihi, quid moves?
TRABEA sedens.
Ne vincla patiar, morior, at dextra mea.
Ensem petebat hostis: ego torsi ilico
In me ipse ferrum. Liber hinc migro, o pater!
HANNIBAL.
Heu nate! sic eriperis inopino exitu?
Qua te recepi, rursus amitto die?
Ah cur dedere te mihi severi dii,
Si te carere tam cito iubeor miser?
TRABEA.
Est fructus ingens unius lucis mihi,
Quod linquo vitam filius tanti patris.
ARISTO.
Heroe dignum filium perdit pater!
HANNIBAL.
Hannibale dignus patre, cur iuvenis perit?
Mea tu tropaea, nate, debebas sequi;
Et rursus Alpes frangere; et Trebiam novam,
Novum Saguntum quaerere, et modios novos.
Nunc avocaris ante malefaustum patrem!
TRABEA.
Tu vive genitor!
HANNIBAL.
Me quoque reposcunt dii.
TRABEA.
Libyssa tellus corpus Hannibalis teget.
Hoc recreor uno, gloria, et reditu patris.
HANNIBAL.
Tecum peribo nate! te moriens sequar!
Me, teque vox fefellit ambigui dei.
Hic quoque Libyssa terra me tumulo teget, [Note: (d) Fuit et Libyssa oppidum, ubi nunc Hannibalis tantumtumulus. Plin, Hist. 5, 32. Obiisse Hannibalem Libyssae, memorat Plutarchus quoque in Flaminio, etAppianus in Syriac. Venenum bibit, et apud Libyssam in finibus Nicomediensium [(perhaps: Nicomedensium)] sepultus est. Paulus Diac. [Abbr.: Diaconus] Aquilei. Hist. l. 4.]
Ripa Libyssi fluminis condar pater,
Ad quam peremit se sua natus manu.
TRABEA.
Deficio, genitor - - - - Vale!
HANNIBAL.
Vale, o fili! vale!
Nos denuo coniunget Elysium nemus,
Ubi nulla in umbras Roma dominatum petit.
Moritur! sed heros moritur, et dignus patre!
Genitor praeire debui: at fortis sequar.
O dolor, amorque! cura! desperatio!
Pudor! ira et odium! cuncta simul in me irruunt!
Cedo dolori: non fero aspectum gravem.
ARISTO.
Cadaver hinc auferte, ne luctum augeat.
GISGO.
Ubi Hannibal? responsa nunc posco ultimum.
Ni dedat ultro filium, superest via,
Qua consulatur gloriae Carthaginis.
ARISTO.
Nil machinis iam, Gisgo, nil opus est minis.
Nihil negabit Hannibal, si quid petis.
Iras remitte: si tibi obiecit moras,
Amor paternus territum excuset virum.
Scis, quanto amore Patriae constans flagret.
GISGO.
Magnus amor illi, maius est odium tamen:
Hoc si careret (non nego laudes viri)
Omnis memoriae summus heroum foret.
Sed filius si redditur, mihi fit satis.
ARISTO.
Non iam laborat, natum ut eripiat, pater.
Et hostia diis, quam poposcerunt, manet.
GISGO.
Nunc, nunc triumpho! Martius fomes perit!
Aeterna pax Carthaginem et Romam beat!
PRUSIAS.
ARisto, adesse coram et Hannibalem volo.
ARISTO.
Monebo, nec morabitur regem Hannibal.
PRUSIAS.
CAlumnia te libero, Quinti, palam:
Teque innocentem gaudeo, ac laudo fidem.
GISGO.
Audita criminatio et nobis fuit,
Quae Flamininum stigmate notabat gravi.
PRUSIAS.
Totam peractae tibi memoro seriem rei.
Cum Quintius me cedere coegit sibi,
Desideratum ut dederem Hannibalis caput,
Vitare statui proditi aspectum viri.
Dum posco currum, iamque conscendo prope,
Romana surgunt arma, meque unum petunt.
Vix me periclo celeris eripuit fuga,
Dum proditores dextera Hannibalis fugat.
QUINTIUS.
Cessere iussi, sponte simulata fuga.
Satellitum unus terga fugientum premit,
Violatum honorem regis ulturus sui,
Et assecutus ultimum ferro necat.
Tribunus ipse ceteris fugientibus,
Dum respicit, satellitis ferrum excipit.
Victor iacentes spoliat, atque aperit scelus:
Hannibalis homines esse, fit cunctis palam.
PRUSIAS.
Ultima tribuni verba mihi narrant dolum.
Veniam precatus, et sibi, et sociis, Deos
Testatur omnes, esse se fidos mihi,
Quaesisse tantum Quintio invidiam et notam.
Sic abit ad umbras: veritas nobis patet.
PRUSIAS.
An Roma me versuta circumagit dolis?
Liquere technas, Hannibal, sentis tuas?
HANNIBAL.
Sentio, nec erubesco: seu vis, seu dolus
Propulsat hostem, vincere utrovis licet.
QUINTIUS.
Utroque victus Hannibal, totus iacet:
Et forsan aliquo nunc frui potero metu.
HANNIBAL.
Non metuo, Quinti! nulla me frangunt mala.
Regem ut iuvarem, quidlibet honestum ratus,
Hac arte concitavi in urbem noxiam:
Audacia nil pulchrius [Reg: pulchrius] in hostes puto. [Note: (e) Plutarchus in Fabio Max. Virum audacem, Hannibalem.]
PRUSIAS.
Nos Punicis audaciam iunctam artibus
Iam non amamus, teque deserimus palam.
HANNIBAL.
Dudum relictus, proditus dudum fui.
Rex, Flaminine, Gisgo, quod petitis, dabo.
Tu, rex, abire me tuo regno iubes:
Me Flamininus, filium Gisgo petit:
Hos iuro Divos, omnibus faciam satis!
Tu Gisgo primum, vin' tibi Trabeam dari?
GISGO.
Non mihi, sed urbi patriae dedi volo.
HANNIBAL.
Fac ergo, Aristo, fac, Trabea ut adsit mihi.
Crudelitatem satiet hac Hanno hostia.
PRUSIAS.
Quid hoc?
HANNIBAL.
Cadaver eius est, cui te patrem,
Rex Prusia, paulo ante spondebas fore.
En Trabea! placet haec hostia, o Gisgo, tibi?
Tibi, Flaminine, num placet talis nepos?
Tibique natus, Prusia? frustra impii!
Frustra latrones! ipse praevenit minas,
Sibique reperit spiritus liber viam.
Nos quoque reperimus. Aspice hunc, Quinti, annulum!
Tui est parentis, hic me, hic eripiet tibi.
Hic unus e tot annulis nunc est super:
Carthago reliquos servat: hunc linquit mihi.
O Cara filii umbra! quod gladius tibi,
Hoc mihi venenum ex annulo hoc haustum dedit. [Note: (f) Veneno perisse narrant Graeci et Latini, profani et sacri. Memor pristinarum virtutum, venenum, quod semper secum babere consueverat, sumpsit. Corn. Nep. [Abbr.: Cornelius Nepos] in Hannib. c. 12. De veneno Hannibalis Appianus Syriac. Liv. 39. 51; Plut. [Abbr.: Plutarchus] Flamin. Iustin. l. 32; Sil. Ital. [Abbr.: Silius Italicus] l. 2 et l. 13; Iuv. [Abbr.: Iuvenalis] sat. 10; Oros. [Abbr.: Orosius] 4, 20; Paul. Diac. [Abbr.: Paulus Diaconus] l. 4; Ado in Chron. aetates; D. Hier, ep. 11.]
Age Flaminine gratias magnas mihi,
Tuam quod urbem libero tandem metu,
Gravibusque curis anxios moriens levo. [Note: (g) Liberemus, inquit, diuturna cura Populum Rom. Liv 39. 51.]
ARISTO.
O dira Roma! militi parci tuo
Cannas ad ipsas iussit in bello Hannibal: [Note: (h) In praelio ad Cannas Hannibal, caede satiatus, parci iussisse perhibetur. D. August. de Civ. Dei, 3, 19. Donec Hannibal diceret militi suo, Parce ferro. Florus, 2, 6.]
Tu pace media perdis heroem hospitem.
HANNIBAL.
Hanc, magna Roma, gratulor victoriam: [Note: (i) Nec magnam, nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus victoriam feret. verba morientis Hannibalis, teste Livio, 39, 51.]
Superas inermem, proditum tibi per nefas.
GISGO.
Deploro tanti civis indignum exitum!
HANNIBAL.
Valere iubeo patriam, ingratam licet,
Rursusque Martem Punicum in Romam sequi,
Dum Roma Carthagove tollatur loco.
GISGO.
Narrabo nostris ultimam Hannibalis fidem.
Nec ulla nos tam surda posteritas manet,
Quae non ad astra nomen Hannibalis serat.
Dii patrii, cur odia non vicit sua,
Qui vicit hostes ceteros?
ARISTO.
Mortis notae
Iamiam propinquae membra concutiunt viri.
QUINTIUS.
Dux gloriose! moreris heroum modo.
HANNIBAL.
Solum hoc meorum facinorum Romae placet.
QUINTIUS.
Mihi crede, non hanc Roma, non petiit necem:
Secura cupiit vivere Quirini domus:
At non perire nobilem cupiit ducem.
Nos parceremus, tu tibi gravius noces.
HANNIBAL.
O misericordes! gratias poscis meas?
Tibi Prusia, rex proditor, et auctor necis, [Note: (k) Hannibal proditus ab hospite. Liv. 39, 52.]
Tibi hospitales gratiam reddent dii. [Note: (l) Exsecratus [Reg: Exsecratus] deinde in caput regnumque Prusiae, et hospitales deos violatae ab eo fidei testes invocans. Liv. 39, 51.]
I, servitutem quaere, Romanos ama,
Servilia ser insignia, appella deos,
Exosculare curiae limen iacens,
Ridendus ipsi, regio indignus gradu. [Note: (m) Narrat haec Polybius, in Legat. Excerpt. 97. ex eoque Livius, l. 45 c. ult. eum regem indignum maiestate nominis tanti ... pileatum capite raso obviam ire legatis solitum, libertumque se Populi Rom. ferre, et ideo insegnia ordinis eius gerere. Romae quoque ...... oscule limen curiae contigisse: et deos servatores suos senatum appellasse.]
PRUSIAS.
Ah magne victor! quam mihi nex haec dolet!
Quis praevideret talia? ignosce ah precor!
Ignarus et compulsus admisi nefas.
HANNIBAL.
Audite vota Hannibalis extrema, o Dii!
Gens omnis arma tollat in Romae caput!
Haec ipsa lasset Italos Bithynia,
Alterque nostro surgat e tumulo Hannibal! [Note: (n) Mithridates ..... odio in Romanos Hannibal. Vell. Pat. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2.]
Civilibus tum proeliis Roma impotens
Se laceret ipsa! serviat tandem domi!
Sic Roma salve, sic mihi aeternum vale!
PRUSIAS.
Deficit, et aestu fractus irarum interit.
HANNIBAL.
Victoriarum hic finis ..... haec merces mihi est!
GISGO.
Exstinguitur [Reg: Exstinguitur] lux patriae, summus ducum.
PRUSIAS.
Me dicet orbis funeris tanti heu reum!
QUINTIUS.
Quin potius ipsum. Spiritu infelix caret.
Ille imperator, terror Ausoniae unicus,
Quem nulla potuit dextera exitio dare,
Abreptus odio, fata miseranda invenit.
I. NUllus eligi heros e tota antiquitate potuit, Germanis Arminio gloriosior. Hic Germanorum veterum Mars fuit, ab ipsis Hermannus, a Romanis Arminius appellatus. Ab hoc heroe, uti narrat Velleius Paterculus l. 2 Rom. Hist. Romanorum exercitus omnium fortissimus, disciplina, manu, experientiaque bellorum inter Romanos milites princeps - - - - - ad internecionem trucidatus est. Victoria hac reportata Arminius liberator haud dubie Germaniae dici meruit, teste Cornelio Tacito l. 2 Annalium, admirandus summopere,
qui, ut idem pergit, non primordia Populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit. Post tanta in patriam merita, mirum non est, si praemium etiam singulare Arminius exspectavit, eius gentis principatum, quam consilio ac fortitudine conservarat. Sed libertatem popularium adversam habuit, cumque coronae honorem desideraret, dolo propinquorum cecidit, septem et triginta annis vitae, duodecim potentiae expletis. Tacitus l. d.
II. Amorem favoremque spectatoris, unde miseratio potissimum nascitur, non potest non conciliare Arminio patriae amor, cui non salutem tantum, sed summam gloriam clade Romanorum peperit. Tanta ea fuit, ut Cannensi parem Romani ipsi confiterentur, et Arminio duce Germaniam Carthagine non inferiorem agnoscerent. Nequid favoris propter ambitionis suspicionem decederet, cupiditatem regni in Arminio extenuavi sic, ut et historiae relinqueretur veritas, et ex heroica Arminii virtute cresceret miseratio, et animorum error ac suspensio plurimum iuvaretur. Motus animi teneros, praeterquam paenitentiae [Reg: paenitentiae] , nec Arminii character, nec praesens negotium admittebat: eos ad Flavium Arminii fratrem, Sigimerum filium, et Edelboldum reieci.
III. Maroboduus rex veteris Germaniae mores et imaginem refert. Etsi regno exutus,
eandem constantiam et animi fortitudinem, eandem maiestatem, eandem loquendi libertatem servat, quam in solio prae se ferret. Germanus ille candor, fides, gravitas, auctoritatem in eo regiam etiam absque regno tuentur. Cavendum tamen fuit, ne ipsi Arminio magnitudo Marobodui obstaret. Discrimen utriusque, et quanto intervallo regem heros post se relinquat, M. Varus indicat, Actus II Scena ultima, dum inquit:
O par virorum forte, sed dispar sibi!
Uterque firmus: alter ut ferrum riget,
Indomitus, asper, inter aerumnas ferox:
Alter, adamantis more, fulgendo allicit.
Quanto nobilior ferro, quantumvis lucidissimo, est adamas; tanto Arminius rege.
IV. Dux Chattorum Adgandestrius talis est apud me in scena, qualis olim in vita; Romae servus, Arminii proditor. Perfidia hominis, invidia, et crudelitas, virtutem herois reddunt magis conspicuam, ut umbrae in pictura lumen. Deliberavi, an Adgandestrii scelus Arminii manu punirem: quod fieri iustissime poterat. Sed ita malui, ut propter Arminium quidem, non tamen per Arminium caderet: quo dignior miseratione esset herois ruina, qui ne sontis quidem sanguinem fudisset. Illustri manu plectitur, Marobodui: neque tamen hic ultro id facit, sed praesenti necessitate coactus.
V. Longe dispar Vibilius, virtutis amantissimus, et libertatis patriae studiosissimus. Huius defendendae et conservandae gratia ausurum quidlibet, facile prospicias a principio: nam Actu I Scena VIII, qua primum apparet, audiente ipso Arminio, ad Flavium eius fratrem ait:
Mihi dextra ferrum dum regit, et animus manum,
Nullus Tiberius iura det, nullus Tibris,
Nullus Eques Italus liberos cogat viros.
Regina nobis una libertas praeest.
Quibus verbis cum Eques Italus perstringitur, non illi Quintilio Varo insultatur, qui cum legionibus cecidit: neque enim gens Quintilia Romae equestris erat, sed inter patricias numerabatur. Ipsi Arminio Vibilius malum intentat, si regnum capessere audeat: namque is, ut auctor est Velleius Paterculus, civitatis Romanae ius et equestrem gradum eo tempore consecutus erat, quo in Romanorum exercitu ducens ordines, praeclara fortitudinis documenta ediderat. Hoc animo pro libertate cum esset Vibilius, iamque temporis articulum praesentem videret, quo sceptrum, ut ipse quidem putabat, prehensurus Arminius esset: falsa opinione deceptus, et iuvenili impetu concitatus, proruit ad extrema. Protinus tamen errore cognito, paenitentia [Reg: paenitentia] facti doloreque obrutus, victimam se ultro ipse Arminio immolat.
VI. Propinquorum dolo cecidisse Arminium. e Tacito constat. Nihil esse Tragoediae aptius poterat: etenim, ut optime observat Aristoteles, non tam est miserandum, ab homine alieno et inimico opprimi, quam a proxime coniunctis in exitium praecipitari. Itaque Adgandestrium et Vibilium, qui necem Arminio machinantur, sanctissimo affinitatis vinculo ei adstrinxi, fingens, alterum sororem eius, alterum filiam in matrimonio habere.
VII. Vafrum et subdolum Tiberii Caesaris ingenium occasionem praebuit fingendi Legati, qui Adgandestrio responsum afferat, virtute et maiestate plenum; re autem ipsa odiis atque dissidiis principes Germanos inflammet, et perniciem moliatur Arminii, adeo Romae tum formidandi, ut metuerent etiam, teste Dione Cassio, ne in Italiam, ipsamque urbem irrueret; et proverbii loco diceretur, cui probrum et clades optaretur, eum contra Germanos et Arminium mittendum esse. Nemini porro vindicta magis cordi esse potuit, quam filio Quintilii Vari, praeter patriae damna etiam paterna clade stimulato. Legatus hic ob oculos ponit Romam totam, cuius mores non inclinati tantum, ut Hannibalis tempore; sed corrupti penitus, et omnibus aevi ultimi vitiis deformati, umbram duntaxat antiquae virtutis et magnitudinis exhibent. Legati fratre, Varo
minore, idcirco indigui, quod Germanorum nemo esset, cui arcana Romae consilia Orator crederet: atqui ea nosse, magnopere spectatorum interest. Ne tamen ad folum [Reg: olum] audiendi munus adductus a me iuvenis videretur, addidi magnum illum amorem Arminii, qui ab Romano profectus, praeclaram herois exsistimationem auget non mediocriter. Praeterea catastrophes quoque partem luculentam ad eundem detuli, ut secretum Arminii propositum de Corona mox reddenda testimonio suo confirmet.
VIII. Totam Tragoediae oeconomiam ex historiae monumentis conflavi, omniaque five ex rebus gestis Arminii, sive e Germanorum veterum moribus contuli. Inde venenum, ab Adgandestrio Roma petitum, quo Arminius tollatur: inde responsum Tiberii: inde Maroboduus regno spoliatus; reliquiae Vari, eiusque legionum, in saltu Teutoburgico insepultae; traditum iuveni scutum cum framea; annulus ferreus, odiorum testis; aliaque per totam Tragoediam disseminata.
IX. Locum rebus agendis designavi, quo gloriosior Arminio nullus esset; Teutoburgensem videlicet silvam [Reg: silvam] , e cuius arboribus Romani fasces et aquilae pendent, et affixa Romani ducis ac militum ossa tropaeum efficiunt.
Indicia haec sunt victoriae, et, ut Velleius loquitur l. 2, atrocissimae calamitatis, qua nulla post Crassi in Parthis damnum gravior Romanis fuit. Multa hinc occasio nascitur motuum animi, tum in Arminio sociisque, tum in Legato Romano.
X. Temporis autem ratio, si historiam sequi simpliciter libuisset, nonnihil impeditior occurrebat. Tacitus Annali secundo, ubi mortem Arminii narrat, libertatem, inquit, popularium adversam habuit, petitusque armis, cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit. Commissum igitur proelium est, nec sane brevissimum; quia dubio Marte, et inter utramque aciem fluctuante fortuna. Praela haec, quae intra ipsam Tragoediam committuntur, non leve negotium poetis facessunt, five personas, sive temporis unitatem respiciamus. Difficile inprimis est, invenire personas, quae cum dignitate scenam illo tempore impleant: cum personae primariae intersint plerumque certamini, spatium illud temporis ad secundarias fere devolvitur, summo Tragoediae periculo, ne languere incipiat, et inanibus verbis potius, quam agendis rebus gravibus occupetur. Unitas vero temporis propterea in discrimen adducitur facile, quod pugnae hae exercituum, validorum praesertim et fortium, apparatum et moras requirunt. Instruenda acies, producenda tot hominum milia [Reg: milia] : proeliandum
acriter et vehementer: vel si cedat hostis, tamen et fugae dandum tempus, et instandum fugientibus. Qui castra et conflictus norunt, rident nimirum, si poeta haec in unum veluti momentum condenset; neque credunt, peragi tam celeriter potuisse, quae nisi pluribus horis explicari non solere sciunt. AEquiores tamen iudices, et iuris poetici ac licentiae non ignari, haud gravate ferunt, si laxetur spatium temporis, quod inter Actus effluit. Iuvant et illecebrae musicae, quibus Actus interpolari solent, ut imponi sibi patiatur auditor, et amoena fraude inductus, plures interea horas abiisse credat, dum ad alia cogitanda spectandaque animum et oculos ultro avertit. Atque id sumpsere sibi nobilissimi etiam poetae tragici, iure quidem ac merito: quidni enim horarum aliquot pugnam libere interponerent, cum nihilominus intra unum solis ambitum, atque eo etiam citius, cursum totius Tragoediae terminarent? Licuit igitur et mihi, certamen hoc Arminii, si vellem, intra Actus quarti et quinti intervallum constringere: multoque magis licuit, fingendi libertate contrahere spatium, ac ita imminuere, ut non iustum proelium, sed levem brevemque velitationem fuisse, spectator exsistimaret. Quo abundantius tamen Unitati Temporis consuleretur, ita finxi, ut pugnam Adgandestrius quidem et socii duces expetant, iamque etiam
destinent; exercitus tamen, addictus Arminio, eam detrectet, et arma capere adversus liberatorem Germaniae recuset. Hac ratione nec ab historia ita abii, ut omnino pugnae nulla mentio inferretur; et intra brevitatem temporis arctissimam me continui, et omittendi proelii causam Arminio honorificam attuli.
XI. Scopus, ad quem omnes Tragoediae partes collineant, est veritas haec: Qui ambitione illectus praemium sibi poscit, etsi optime meritus, in periculum se ipse conicit [Reg: conicit] . Veritatem hanc istis gradibus persecutus sum: etiamsi merita tua praemio digna sint, propter ipsum tamen hunc splendorem oculos multorum offendes: ergo eo cautiorem te oportet esse; tantum abest, ut prodire, et mercedem petere expediat. Summa tua merita vitium hoc vix pensabunt. Flagitare praemium, viri boni non est; certe viri magni et herois non est. Fortasse id, quod iustum et meritum fructum laboris tu autumas, iniquum et nimio plus immoderatum videbitur aliis; et erit fortassis immodicum. Ob inanem gloriam saepe etiam verae laudes oblivioni traduntur. Quamquam [Reg: Quamquam] solum tu honorem, non ipsam honoris usuram et fructum, bona mente desideres: tamen alii hoc ignorantes, vel recusantes credere, magno te mactare infortunio poterunt. Itaque
infausta haec merces, quo demum cumque modo ac animo appetatur, virtutem et honorem vulnerat, teque odio ac discrimini obicit [Reg: obicit] . Haec per totam Tragoediam sparsi, et personarum paene omnium ore ita docui, ut, dum Arminii miseratione spectator tangitur, simul a vitio, quo ille infelix fit, potenter et constanter absterreatur.
ARMINIUS, TRAGOEDIA.
PERSONAE.
ARMINIUS.
FLAVIUS, Arminii frater.
MAROBODUUS rex.
ADGANDESTRIUS, Chattorum dux.
VIBILIUS, Arminii gener.
SIGIMERUS, Arminii filius.
SERG. VARUS, Quintilii filius, Legatus Romanus,
M. VARUS, Legati frater.
EDELBOLDUS, Adgandestrii filius.
Scena in Luco Teutoburgiensi, ad statuam Thuisconis.
ADGANDESTRIUS.
TAndem triumphas: ortus est tandem dies,
Victorias qui compleat palma ultima,
Cum tibi corona verticem heroum teget.
ARMINIUS.
Sperasne, voti compotem Arminium fore?
ADGANDESTRIUS.
Virtute dignum praemium ostendit polus,
Sceptrumque donat, debitum pridem tibi.
Dum prenso dextras, moneo, circumeo, rogo:
Proni annuere milites, proni duces.
Tui Cherusci consono plausu favent:
Chatti sequuntur, me duce, et voti auspice:
Te laetus Hermundurus, et castra omnia
Regem salutant ante, quam praeco evocet.
ARMINIUS.
Tibi haec comitia debeo, speique exitum:
Tu flectis animos, ora cunctantum moves,
Suffragia paras: ceteri mihi si student,
Unus peregit omnia Adgandestrius.
Fraterna novi studia, et addictos sinus.
ADGANDESTRIUS.
Tibi Comitia haec, spesque, facilesque exitus
Debes tibi uni: lucus hic ipse admonet,
Diesque rediens annua solis rota,
Teutonidis, heros, esse te gentis caput.
Hoc publicum me vinculum tibi alligat:
Privata nectit inclita [Reg: incluta] Arminii soror,
Quam cum rogantis traderes nuptam toro [Reg: toro] ,
Coepi esse frater, teque fraterna fide
Ut usque colui, sic dehinc firmus colam.
ARMINIUS.
Si destinata consequi hoc coetu licet,
Bis auspicatos hunc diem ducam et locum:
Hic Varus olim cecidit, et Roma insolens: [Note: (a) Meminit Tacitus de Teutoburgiensi saltu, in quo reliquiae Vari legionumque insepultae. Annal. l. 1 c. 60, iuxta divisionem diligentissimi Berneggeri, Edit. Argentorat. 1664. quam in hac Tragoedia ubique sequor.]
Haec lux superbum contudit mundi caput:
Optata si nunc munera adiciunt [Reg: adiciunt] mei,
Nil deinde Superos posco, fortunae satur.
ADGANDESTRIUS.
Marobodus unus lumini tanto obstitit: [Note: (b) Arminius, abscedentibus Romanis et pulso Maroboduo, regnum affectans. Tacitus Annal. l. 2 c. 88.]
Iniuriam nunc ille quando exul luit,
Quis coepta te perficere turbator vetet?
ARMINIUS.
Ego Cheruscos moderor, et Chattos tua
Mihi cura iungit: Vibilius, per me potens,
Exercitu si tertio nos augeat,
Et fidus Hermundurus accedat mihi:
Hodie paratus stabit Arminio thronus.
ADGANDESTRIUS.
Male gratus an Vibilius auxilium neget,
Auctore te fortuna quem gremio fovet?
ARMINIUS.
Monendus, ac movendus iterata prece est:
Tu ceterorum, quod facis, mentes tene.
ADGANDESTRIUS.
Si dedero pro te spiritum, dedero parum.
ADGANDESTRIUS.
Quis huc Quirites? Roma quos mittit viros?
SERG. VARUS.
Salutat Adgandestrium Roma hospita.
Salutat Adgandestrium Vari genus.
Orator urbis maximae grates fero.
ADGANDESTRIUS.
Fare age, stupentemque, hospes, id primum doce:
An cerno Vari filium? an ab umbris redux,
An vivus, intras caedis infaustae locum?
Nam Sergium cum patre communi nece
Stratum hic ferebant, asperi Arminii manu.
SERG. VARUS.
Dum cupida dextra Teutonum in praedam ruit,
Fortuna me paucosque, per caecas vias, [Note: (c) Dum Germani praedam diripiunt, multos e Romanorum validissimis noctis beneficio evasisse, narrat Dio Cassius l. 56.]
Densis tenebris abditos, leto eripit.
Nunc me repetere patria Alemannos [Reg: Alamannos] lares,
Tibique, et alto colloqui Arminio iubet.
Vestigia comes hic premit frater minor.
M. VARUS.
Germana virtus suasit hanc avido viam,
Ut visere oculis detur, an Tibri procul
Habitare magna pectora et probitas queant.
SERG. VARUS.
Ego, paternae mortis, et cladis memor,
Electus ante ceteros, ad vos ii,
Quem gemina stimulet cura, dum Roma, et pater
Face geminata pectus incensum excitant.
ADGANDESTRIUS.
Ea cura crescet, et mage calebunt faces,
Monumenta si respexeris, quae fert nemus.
En ossa Vari patris, affixa ilici!
En capta signa, spoliaque, et testes probri!
SERG. VARUS.
Spectacula heu nefasta, truculenta, effera!
Averte, frater, lumina! ah pietas vetat!
ADGANDESTRIUS.
Haec intuens, responsa quae reddis mihi?
Promptumne virus? promptus hic animus manet.
SERG. VARUS.
Percipe Tiberii dicta, et Aeneadum Patrum.
Grates, amice, Caesar obsequio refert,
Grates Senatus: atque amicitiam probant.
Hortantur, eadem studia sectari ut velis,
Et amare Romam, quae sibi fidos amat.
Iam nunc rependit candidas merito vices:
Tibi remittit filium, praedam hosticam:
Quem socius, Italis additus, captum abstulit,
Et nunc precanti munus Ausoniae dedit.
Adduc morantem, frater, ad blanda oscula.
ADGANDESTRIUS.
O grata Roma, nemo quam frustra iuvat!
Iuvare porro ut liceat, et pacta exsequi,
Iam prome munus alterum, ac hostis necem. [Note: (d) Narrat Tacitus, Adgandestrii principis Chattorum lectas in senatu literas, quibus mortem Arminii promittebat, si patrandae neci venenum mitteretur. Tacitus, Annal. l. 2 c. 88.]
SERG. VARUS.
Pacta haec remittit Caesar, et Patrum chorus.
Solent Quirites, Martis e stirpe editi,
Hostibus aperto quaerere in campo necem. [Note: (e) Responsumque esse, non fraude neque occultis, sed Palam et armatum Populum Romanum hostes suos ulcisci. idem ibid.]
Si pilo adacto occumbit Arminius, bene est:
Perdi veneno clanculum, Romam haud decet,
Armata gerimus odia, respuimus dolos.
ADGANDESTRIUS.
Generosa miror consilia, laudo, sequor.
Praeferre tutis fortia, virile est opus.
Probabit Adgandestrius et armis fidem,
Si res locusque pectus hostile offerat.
FLAVIUS.
EN, frater, hic interpres Ausoniae venit.
ADGANDESTRIUS.
Arminii oculos quaerit Orator novus,
Superstes ille Sergius Varo patri.
Audite, fratres: non ferunt haec me arbitrum.
SERG. VARUS.
CHerusce rector, Teutonum summum decus,
Pono memoriam patris, huiusque arboris:
Solus Tiberius loquitur haec; Varus tacet.
Affecta Roma vulnere infami, et gravi,
Tanti tuetur benevola auctorem mali.
Quos patria socios ad tuum admovit latus,
Commune quos periculum armavit foris,
Commune semper quos bonum iunxit domi,
Ii salutem nunc tuam insidiis petunt,
Suique servatoris infestant caput.
Nos, hostium deterrimos quos tu autumas,
Quos exsecraris [Reg: exsecraris] , Marte quos olim gravi,
Et acer odio nunc inextincto [Reg: inexstincto] premis,
Nos te monemus, nos tuum arcemus malum,
Nos proditorem prodimus, nos te pii
Cavere tibi iubemus, ac testem damus
Hanc tibi tabellam, machinatricem doli.
ARMINIUS.
Si certa, Vare, sit tuis dictis fides,
Quin expedis, quae loqueris, et nomen notas?
Quis ille capitis proditor nostri impius?
SERG. VARUS.
Missae docebunt literae: agnosces manum,
Quae nos venenum, tibi propinandum, petit.
Novus Tiberii signat occlusam annulus:
Intus sigilli pristini cernes notam.
Auctor Alemannus [Reg: Alamannus] ; dignus, ut paucis agam,
Quem deprehensum puniant artes suae.
ARMINIUS.
Eventa mira praedicas: Teuto nocet,
Proditque civem! candida est Roma, et monet!
SERG. VARUS.
Non si coiimus [Reg: coemus] proeliis mixti horridis,
Vel caeca tanti decora non cernit viri,
Vel invida negat Roma, vel trux non amat.
Te genere summo nobilem, fortem manu,
Celeremque sensu, et ingenii luce inclitum [Reg: inclutum] ,
Pridemque patrii laude maiorem soli [Note: (f) Genere nobilis, manu fortis, sensu celer, ultra barbarum promptus ingenio, nomine Arminius, Sigimeri, principis gentis eius, filius. Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2.]
Italia laudat, exteri populi stupent.
ARMINIUS.
Virtute laudem patriae si aequo, sat est.
Virilis animus, candor, integritas, fides,
Corpus pudicum, prompta bello dextera,
Constantia audax, Teutonum veteres notae,
Aut barbarum esse neminem ac dici sinunt,
Aut esse talis barbarus dicique amem.
SERG. VARUS.
Pridem exuisti barbarum, Romae comes,
Castris iisdem suetus, et iisdem focis, [Note: (g) Assiduus militiae nostra prioris comes. Idem ibid.]
Et civitatis iura Romuleae tenens,
Et inter Equites annulo nostro potens. [Note: (h) Iam civitatis Romanae ius equestremque consecutus gradum. Idem ibid. de Arminio.]
ARMINIUS.
Periere pridem nomina haec, Romae data,
His hausta silvis [Reg: silvis] , sanguine eluta Ausonum.
SERG. VARUS.
At nos meminimus, et favor durat vetus,
Tuis adauctus laudibus toties novis.
Perire decora tanta perfidia unius,
Non aequitas est pasta, non candor sacer;
Non sic avorum nobilis virtus docet,
Venale Pyrrhi qui recusarunt caput,
Hostemque forti tela quatientem manu,
Inque ipsa Italia caede metuendum ac face,
Duxere iniquum, toxicum occultum pati. [Note: (i) Qua gloria aequabat se Tiberius priscis imperatoribus, qui venenum in Pyrrhum regem vetuerant, prodiderantque. Tacit. Annal. l. 2 c. 88. Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a veneno caveret, praedixerunt. Liv. l. 39. Cum - - - - polliceretur se regi venenum daturum, cum indicio ad regem remissus est. Liv. Epit. l. 13. Idem narrat Plutarch. in Pyrrho, et Florus l. 1 c. 18.]
Fidus imitatur hac patrum laudes nepos,
Utque edidere proditae indicium luis
Proavi fideles, sic tibi Caesar probus,
Urbisque Patres, providi auxilium ferunt.
Quin haec venena, quae tuus quaerit latro,
Mittit tibi ipsi Roma, supplicium reo.
Venefici sit poena, quod crimen fuit.
Quod tibi parabat virus, in vinclis bibat.
ARMINIUS.
Iustitia lento fertur in poenam gradu.
Cum ponderaro literas, culpam, reum:
Consilia capiam, digna Germano, et viro.
SERG. VARUS.
Tu, quod videtur: Tiberii cernis scopum,
Solam expetentis mutuam concordiam:
Ut, cui dicavit templa munificus Deae, [Note: (k) Dedicavit et Concordiae adem. Sueton. in Tiberio, c. 20.]
Ea gentem utramque foedere aeterno liget.
ARMINIUS.
Concordia utinam stare per vos hic queat!
Re cognita, responsa te, Sergi, manent.
FLAVIUS.
SIlentia alta rumpere an tandem licet?
ARMINIUS.
Fratres loquuntur libere: servi rogant.
Nisi forte Roma, cuncta quae cunctos docet,
Hoc quoque docere sola nos possit, loqui.
Meliora si silentio occurrunt, mone.
FLAVIUS.
Legatio ista, frater, an docuit satis,
Non esse Romam, qualis, invidia duce,
Tibi cetrisque visa, Germanos movet?
Sincerus ille candor, Alemanni [Reg: Alamanni] nota
Virtusque prima nominis, utrisnam manet?
Proditio nostra est, candor ab Roma et salus.
ARMINIUS.
Civis Quiritum! Caesarum digne o cliens!
Quam lingua didicit more Romano loqui!
Hoc gentis eius proprium, soli sibi
Tribuere cuncta, ceteris cunctis nihil.
Peccavit unus Teutonum: omnes vapulant.
Vertamus arma: vulnus in Romam redit.
Peccavit unus: tota gens vitio caret.
Fefellit illa millies: pura est semel.
Quid si dolorum ne quidem pura est semel?
Nam cur venenum tollit, at mittit simul?
Germanica horret funera, et stimulans petit.
Sic in Alemannos [Reg: Alamannos] Romuli gens est tui:
Dum candidi sunt maxime, dant toxicum.
Cupiunt perire quemlibet: sic nos amant.
Odia intus ardent: lingua virtutem sonat.
FLAVIUS.
Romana tantum loqueris; aliorum taces,
O frater, odia: nonne erit satius, domi
Curasse plagas, quam reprendisse [Reg: reprehendisse] exteras?
Est aliquis osor, quisquis est; atrox, gravis,
In crimen omne promptus, haerens ad latus.
Haec cogitasse iuverit, memorem sui.
ARMINIUS.
Cera soluta, diffugit hic omnis metus.
Tollere inimicum, quisquis est, nutu queo.
FLAVIUS.
Tollere inimicum, facile; sed, frater, parum est.
Tollere odiorum semina, heroum puta.
Vir magnus haec scitabitur, culpam timens,
Suique iudex: odia num iusta ingruunt?
An provoco ipse incendia, et causas alo?
Fortuna magnum fecit: hocne unum aemulos
Irritat in me? num latet origo altior?
Libido vana gloriae num me extulit?
Fragilis cupido laudis, ambitio levis,
Offendit animos civium, aut fastus tumens?
Haec deprehendens, ipse se damnat magis,
Quam quos coegit crimini irasci suo.
ARMINIUS.
Quae monita fundis? aure perculsa haurio!
Scrutaris huius intimas animi fibras.
Agnosco: amavit ipsa te sapientia.
FLAVIUS.
Tuum ad tribunal cognitor temet voca.
Hoc suggero unum: civium hostilis manus
Siquando magnos insequitur, aliquid subest.
Raro absque culpa sternitur dux a suis.
Quo mage cavere, quisquis excellit, decet:
Satis ipsa lux haec nimia, quam clari vibrant,
Offendit aegra lumina, et mentem invidam:
Si sponte maculas additis, numanam ferent?
ARMINIUS.
Salubria moves, at mihi sero agnita!
Mutare coepta non sinit praesens dies.
FLAVIUS.
QUis in propinquo est, frater? O superi! nepos!
SIGIMERUS.
O spes Cherusci nominis patriae iubar!
O summa nati gloria, et constans amor!
Daturne rursum stringere paternam manum?
Romae parem, Romaeque domitricem manum.
ARMINIUS.
Sigimere, carum pignus, ablatum diu!
Quis te propitius restituit hodie deus,
Romana passum vincula aestates decem? [Note: (l) De Arminii filio diu apud Romanos captivo Tacitus, Annal. l.1 c. 58.]
An Varus idem, Flavius cum quo venit,
Te mihi reducit, filium fratri additum?
SIGIMERUS.
Varus reducit.
FLAVIUS.
Flavio haec inconscio?
Cur toto itinere mentio nulla incidit?
ARMINIUS.
Cur tacuit ante Sergius, dum me modo,
Nomine Tiberii blandiens, mulcet diu?
SIGIMERUS.
Non ego Tiberii munere hic adsum redux,
Nec Sigimerum Sergius reddit patri.
Varo minori debeo solutas manus:
Namque ille magni captus Arminii bonis,
Virtute, palmis, gloria, incensus flagrat,
Et cum parente me quoque amplectens amat.
Accedere ultro saepe, solari moras,
Levare dictis carceris duri mala,
Accendere animos: fortiter ferrem omnia,
Exempla patris cupidus ac matris sequi.
Nam cara genitrix, Martii imitatrix viri, [Note: (m) Uxor etiam Arminii capta, teste Tacito l. 1 Annal. c. 57. nequevicta in lacrimas [Reg: lacrimas] , neque voce supplex. Idem ibid.]
Nullisque fracta vinculis, Romae haud minor
Sibi hostibusque visa, quam stans et vigens.
ARMINIUS.
O digna thalamo! quam mihi hoc animo places!
Sed ubi relicta mater? an vincla exuit?
SIGIMERUS.
Antiqua fortunae odia nunc etiam luit.
Nos carcer idem strinxerat iunctos diu: [Note: (n) Cum coniux, cum filius eius servitium adhuc tolerent. ita deArminio Maroboduus, ante proelium, apud Tacitum, annal, l. 2 c. 46.]
Hoc quoque levamen Roma cum tandem eripit,
Et separatos mutuo visu abstinet.
Venit ecce Varus, pridie, fratri comes
Quam pergeret Germanicas visum plagas.
Narrat iter: et me ludere vigilias docet.
Elabor, intempesta dum nox me iuvat,
Patriamque repeto, adultus hostili in solo. [Note: (o) Filius (Arminii) hostili in solo adultus. Tacitus. Annal l. 11 c.16.]
ARMINIUS.
O te recepto faustus Arminio dies!
O care fili! perge virtuti obsequi:
En, inter hostes illa praesidium invenit:
En vincit animos, et sui immemores facit.
Ille, ille Varus, cuius hic servo patrem,
Virtute mitigatus et nostra, et tua,
Te diligit, te liberat, te sospitat.
SIGIMERUS.
Nunc e propinquo cernere assidue licet
Arminium virtutis et veri ducem.
ARMINIUS.
Fuge, nate, labes, et vel in me ipso cave.
Si me videbis, tramite a recto avium,
Virtute spreta, laude corrupta trahi:
Si patriae me noxium, populo gravem
Si deprehendes, atque dissimilem mei:
Amare patrem perge, sed culpas patris
Abominare fortis, et vita probus.
SIGIMERUS.
Quae iussa promis, genitor? aut quorsum hic timor?
O liberator patriae! vita omnium! [Note: (p) Liberator haud dubie Germaniae, Idem, Annal. l. 2 c. 88.]
Tuumne verti pectus, aliumve impetum
Admittere unquam [Reg: umquam] posse, quam semper soles?
ARMINIUS.
Ah Sigimere! fallit aliquando color,
Nec sentientes vitia praecipites agunt.
Heu! sera lucet veritas! Dixi, cave.
SIGIMERUS.
Dic genitor, aut tu, patrue, horrentem doce
Quid alta sibi suspiria et luctus velint.
ARMINIUS.
Frater! doloris causa stimulusque intimi!
Cur monitor hodie vulneras fratrem et necas?
Cur distulisti? sapere cur tandem doces?
Haec te mihi olim decuit, aut numquam [Reg: numquam] , loqui.
VIBILIUS.
Invicte dux, in castra se rumor novus
Diffundere modo coepit; ingentem hospitem
Intrasse fines, Sergio comitem datum.
Marobodus ille, Teutonum laus et probrum,
Antiqua tibi cos gloriae, ut fertur, redit.
ARMINIUS.
Marobodus, inquis? video, non frustra exulem
Legisse Italiam naufragae portum rati.
Romana vereor consilia. Flavi! taces?
FLAVIUS.
Arcana si consilia Romani occulunt,
Me nesciente texitur tela haec latens.
VIBILIUS.
Flavi, Latinos candidus temno dolos.
Germanus ego non degener pugno manu.
Arminio volente, Marobodi aemuli
Manu occupavi regna, victisque impero.
Contemno sceptra: patria libertas iuvat.
Tu, qui secures colere didicisti exteras,
Lunato adora poplite coronae iubar.
Mihi dextra ferrum dum regit, et animus manum,
Nullus Tiberius iura det, nullus Tibris,
Nullus Eques Italus liberos cogat viros.
Regina nobis una libertas praeest.
FLAVIUS.
Forti licebit esse, vel omissis minis,
Cum certus hostis certave pericla ingruent.
ADGANDESTRIUS.
Advena superbus Sergii claudit latus,
Suo et Quiritum spiritu trux et ferox.
ARMINIUS.
Marobodum adesse nuntias?
ADGANDESTRIUS.
Visum mihi.
ARMINIUS.
Amice, solus rem novam mecum expedi.
ARMINIUS.
De Marobodo videro: de me prius.
Quid ferre censes Sergium ex urbe hostica?
ADGANDESTRIUS.
Arminio dignum aliquid, et dignum hostibus.
ARMINIUS.
Nec me, nec illis: nam mihi salutem attulit.
Delere me hostis debuit, clade efferus;
Servare civis, saepe servatus mihi:
Nunc servat hostis, civis it me perditum.
ADGANDESTRIUS.
Indigna memoras. Certa num dictis fides?
ARMINIUS.
Hae proditoris literae invenient fidem;
Atque hoc venenum, Roma quod mittit monens.
AEGANDESTRIUS.
Quis cum veneno literas auctor dedit?
ARMINIUS.
Ut pateat auctor, vinculum cerae aufero.
ADGANDESTRIUS.
Quin subtrahe irae, prima dum flamma aestuat,
Periculosum fomitem, arcanas notas.
Latere nomen hostis ignotum sine,
Diiudicare ut rectius litem queas.
ARMINIUS.
Ausculto monitis: iustitia caeca aestimet.
Postquam togatae gentis excussi iugum,
Auctor salutis publicae, et clade hostium
Numquam [Reg: Numquam] ante partas laureas patriae intuli,
Ut gloriosa, ut libera, ut spoliis gravis,
Timore tacito compleat Romae forum:
Postquam merebar praemium, et amorem omnium:
Quid tu esse censes, cur meam sitiant necem,
Quos fidus et amans usque cumulavi bonis?
Immane quodnam facinus admisi impius,
Atrox, pudendum, dirum, inexcusabile,
Ut haec mererer ultima a nostris pati?
ADGANDESTRIUS.
Laesusne procerum quispiam offensam dolet,
Et ultionis appetens iram coquit?
ARMINIUS.
Iniuria num laedere ego possim meos,
Quibus parentem duco me fato datum?
ADGANDESTRIUS.
Incogitantes culpa nonnumquam [Reg: nonnumquam] premit.
ARMINIUS.
Quae culpa, frater? indica! cupio: rogc.
Reprende voce libera erroris reum!
ADGANDESTRIUS.
Turbatur animus innocens umbra mali.
ARMINIUS.
Si credor insons, quis mihi exitium struit?
Quis innocenti toxicum miscet latro?
Quis ille durus, tacitus, indomabilis?
ADGANDESTRIUS.
Nisi cuncta fallunt, magnus est, audax, potens,
Qui speret aliquid, et reformidet nihil.
Fraterna ni consilia contemnis, dabo.
Mihi cede clausas literas, causam hanc mihi:
Et ultionis ius mihi manda et modum.
Laesum esse eundem et iudicem, haud aequum satis.
ARMINIUS.
Cape hanc tabellam: par tibi nostri est amor,
Liberior animus, certa et unanimis fides.
At tu, cruente, quisquis in caput hoc furis!
Ubicumque degis, disce, deprendi scelus,
Aliquando nulli praeter auctorem nocens,
Curaeque Superis esse vitam Arminii.
ADGANDESTRIUS.
Secedo, frater, doque iudicium reo.
ARMINIUS.
At siste: quidsi proditor longa fide!,
Famave clarus fuerit, aut armis potens?
Si nostrum utrivis carus? An geminus pudor,
Me teque facti conscio, afflictum obruet?
Miseratio vetat. Redde quas ceras dedi.
Cognitio causae mea sit, arbitrium tuum.
Solus latronis nomen occultum eruam,
Si forte famae parcere silendo queam:
Sin nequeo, tu pronuntia [Reg: pronuntia] , iudex rei.
M. VARUS.
Hic natus Adgandestrium tandem videt,
Quem noster alibi quaesiit frustra labor.
EDELBOLDUS.
Salveto, genitor, mille post fati vices,
Quas me tulisse, dum tibi donor, iuvat,
Ut liberatus vinculis caro a patre,
Mea cuncta bis iam debeam Adgandestrio.
M. VARUS.
Laetus favore hoc fruere Romani ducis.
ADGANDESTRIUS.
Sic vos, precor, fruamini iratis diis,
Ut ego favore hoc, perfidi, vestro fruor!
I, discat ex te Sergius, fraudum artifex,
Non me latere, Roma quos nectit, dolos.
Ah nate! te restituit infidum genus,
Patremque prodit, abdito reti implicans.
Fuge pestilentes: recipe te mecum dolens.
ARMINIUS.
Huc, iuvenis acer! huc Edelboldum voco.
Hic te Thuisco, spoliaque ablata hostibus,
Et hostium dux ipse te Varus docet,
Teutonica virtus quid petat, tentet, queat.
Virtutis huius impetu primo rapi
Te testis ipse videram, Marti obvium,
Romana cum te paene protrivit manus.
EDELBOLDUS.
Equidem perieram, tu nisi tulisses opem:
Qua liberatus, media dum rursus feror
In arma praeceps, captus ex acie trahor.
ARMINIUS.
Laudo ferocem, dum tuam aetatem anteis,
Neque consecratus rite bellorum aestui,
Misceris ultro proeliis, imitans viros.
Captivitatis nunc quoque expertus labor
Te duplicata laude Mavorti asserit.
Tibi imperator Teutonum luco hoc sacro
Decerno honores publicos, digno coli.
EDELBOLDUS.
O me beatum! postubi eripuit neci
Me summus heros gentium fortissimae,
Idem ipse ritu patrio annumerat viris.
ARMINIUS.
Quod auspicatum patriae tibique accidat,
Hoc trado scutum more maiorum tibi,
Hanc addo frameam, gloriae primordia. [Note: (a) Nihil autem neque publicae, neque privatae rei, nisi armatiagunt. --- --- --- Vel principum aliquis, vel pater, vel propinquus scuto frameaque iuvenem ornant. haecapud illos roga, hic primus iuventae bonos. Tacit. de Morib. German. c. 13. De framea, proprioGermanorum telo, haec habet: hastas, vel ipsorum vocabulo frameas gerunt, angusto et brevi ferro. DeMorib. Germ. [Abbr.: De Moribus Germanorum] c. 6.]
Insignia haec te inertium turbae eximunt,
Rebusque agundis admovent deinceps parem.
Tu sic memento tegere te scuti obice [Reg: obice] ,
Sic quatere frameam hanc, ut Thuisconis patris
Arminiique nulla degenerem arguat
Diesve, resve. Sic in amplexus veni.
EDELBOLDUS.
Servator huius spiritus, auctor novi
Mihi nunc honoris, quid tibi reddam pius?
Quod imperasti: dignus ut vivam hoc avo;
Te dignus, heros; dignus et gente hac nepos,
Cuius vel ipse feminae, expertes metus,
Numerant suorum vulnera, atque optant nova, [Note: (b) Ad matres, ad coniuges vulnera ferunt: nec illaenumerare, aut exsugere plagas pavent. Tac. [Abbr.: Tacitus] de Mor. Germ. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 7.]
Cuneisque densis obviae, incendunt viros. [Note: (c) Memoriae proditur, quasdam acies inclinatas iam et labantesa feminis restitutas, constantia precum. Tac. eiusd. l. c. 8.]
Tu, sancte saltus! tuque o hunc saltum replens,
Parietibus ullis nescie includi Deus! [Note: (d) Nec cohibere parietibus deas ..... ex magnitudine caelestiumarbitrantur. Lucos ac nemora consecrant. Idem eiusdem libri c. 9.]
Ac tu, Thuisco, conditor Germaniae!
Vos facio testes, me mei memorem fore,
Tantumque vobis, atque virtuti sacrum.
ARMINIUS.
Unum hoc, o Edelbolde, Germanum facit.
EDELBOLDUS.
At tu, benigna qui manu natum erigis,
Fac sentiat opem turbidus genitor parem.
ARMINIUS.
Sinister Adgandestrium an casus premit?
EDELBOLDUS.
Nescio quod animum territi versat malum.
Nil fassus aliud, Tiberii incusat dolos:
Graves procellas imminere vertici:
In te esse solo, quidquid est reliquum spei.
ARMINIUS.
Non te fefellit. Pectus incertum viri,
Urgente Varo, cura sollicitat gravis.
Haec intuere munera: Tiberius dedit.
EDELBOLDUS.
Ignobilis quid pulveris Caesar tibi?
ARMINIUS.
Venena mittit. Teuto, qui peteret, fuit,
Arminii molitus obscuram necem.
EDELBOLDUS.
Heu! cadere tantum possit in quemquam [Reg: quemquam] nefas?
ARMINIUS.
Documenta certa, literas istas, cape.
EDELBOLDUS.
Adgandestrius Tiberio Caesari, et Romanis.
Quod video nomen? an pater ....
ARMINIUS.
Disces, lege.
EDELBOLDUS.
Mors prompta Arminii votum est vestrumque, meumque:
Mitte mihi virus, Caesar: et ille bibet.
Sunt, sunt parentis omnia! heu novi nimis!
Testis paternus annulus, testis manus.
Infauste genitor! quid miser primum querar?
Arminii pericula, an patriae, an tua,
Patriae, tuusque filius, et huius cliens?
ARMINIUS.
Sopi, o parentis non boni fili optime!
Sopi querelas. Facilis ignosco reo.
Sunt nomina illi multa, quae veniam petunt:
Coniux sororis; civis; et amicus diu,
Functusque amici munere et saepe et probe;
Tot millium [Reg: milium] dux nobilis, bello integer;
Spes patriae ingens; cari Edelboldi pater.
Ipsum esse sivi iudicem, et porro sino.
Fer literas, fer virus hoc: causam tenet:
Expendat acta: ius sibi dicat licet.
EDELBOLDUS.
Qua se ipse poena talis heu damnet reus?
ARMINIUS.
Hic annulus sententiam alterutram feret.
Scio, annulus quid more Chattorum petat.
EDELBOLDUS.
Siqua ultion paratur hostile in caput,
Hoc ferreo nos vinculo induimus manum; [Note: (e) Inter Chattos fortissimus quisque ferreum insuper annulum(ignominiosum id gemi) velut vinculum gestat, donec se cade hostis absolvar. Tacit. de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 31.]
Nec ponere sinit mos vetus turpem hanc notam,
Vindicta donec nominis labem expiet.
ARMINIUS.
Seu semet Adgandestrius damnat reum,
Seu iura me laesisse fortasse arguit:
Alterutrum in hostem digitus hoc ferrum geret.
Ego si merebor, patiar hoc ligno impeti:
Si se ipse damnat, annulus Romam notet.
EDELBOLDUS.
Romam euge! Romam! tanta quae nobis mala.
Namque innocentem te quis hic damnet furor?
ARMINIUS.
Heroas etiam saepe sua labes trahit:
Utque umbra maior corpore a magno cadit,
Ita culpa magnum nomen obscurat magis.
EDELBOLDUS.
O te Cheruscum! semper o aequum et bonum! [Note: (f) Boni aequique Cherusci proprio sibique peculiari elogiodicebantur. Tacit. de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 36.]
O similis Adgandestrium ut purget timor!
FLAVIUS.
TUae salutis me pius trahit huc amor,
Cui fratris aures, fallor, an dociles patent?
ARMINIUS.
Aures et animum sic tibi, o frater, dedi,
Ut vox tua omnis pectore sub imo haereat.
O inquietum, iure qui sese arguit!
FLAVIUS.
Minus inquieto vivere huic animo licet,
Stimulos revelli si sibi quosdam sinat.
Noctes diesque te cruciat odium vetus,
Quo dissides Quiritibus durus nimis.
Amicus esse disce, frangereque impetum:
Ego quietus Romae amicitia fruor: [Note: (g) Flavius, insignis fide, in Romanos videlicet. Tacit. Annal. l. 2 c. 9.]
Imitare fratrem! laeta succedet quies.
ARMINIUS.
Iam non amicum, non ego fratrem audio:
Romanus Eques haec suggerit, nostrae pudor
Et poena gentis: vile qui pretium aucupans,
Torque et corona vendidit patriam levis. [Note: (h) Torquem et coronam, Flavio ab Romanis datas, irridetArminius apud Tacitum, Annal. l. 2. c. 10.]
FLAVIUS.
Quae dona spernis, maximi reges colunt.
ARMINIUS.
Servi Quiritum. Teuto sat magnus domi est:
Quas culta nugas Roma, quos titulos nova
Procudat arte, temnere irridens amat.
FLAVIUS.
Non sic tonabas, quando Romanos duces [Note: (i) qui Romanis in castris ductor popularium meruisset. Idemibid. de Arminio.]
Dux ipse sectans, decora laudabas Patrum,
Et instituta Martis, et florem artium.
ARMINIUS.
Quae roma sit, tum nosse praesenti datum est.
Praeclara multa; vana, ridicula, impia
Videre plura contigit Romae in sinu.
Sectemur artes, si placent: quid opus iugo est?
Didici Quiritum pleraque, et vici aemulus.
Cur Teuto cedat exteris, par, aut prior?
FLAVIUS.
Quis cedere iubet? socia iungatur manus.
ARMINIUS.
Sociumne quemquam [Reg: quemquam] tumidus agnoscit Tibris?
Roma una totum gignit humanum genus:
At ceteri omnes, barbari sunt, et ferae.
Hocne est, quietum dulci amicitia frui,
Foris putari barbarum, ac hostem domi? [Note: (k) Exploratoris Flavii exosa est apud Germanos memoria, testeTacito, Annal. l. 11 c. 16. Non alium infensius arma contra patriam ac deos penates .... exercuisse. Ibidem.]
FLAVIUS.
Necessitas prae nomine est. Frater pie!
Tendit supinas uxor e vinclis manus,
Annosque denos passa, subsidium rogat.
ARMINIUS.
Si fortis illa est, qualis est, non sic rogat.
Si sic rogaret, esse cessaret mea.
FLAVIUS.
Germania ipsa, fessa tot bellis parens,
Ne valida pila provoces ultro, obsecrat.
ARMINIUS.
Teutonia, bello laeta, me gaudet duce. [Note: (l) Germani, laeta bello gens. Tacitus, Hist. l. 4. c. 16.]
Quis valida pila frangat, hic narret dies,
Vari cruore nobilis, Romae niger,
Quae reperit inter Teutones Cannas novas. [Note: (m) Varus perditas res eodem, quo Cannensem diem Paulus, etfato est, et animo secutus Florus l. 4 c. 12.]
FLAVIUS.
Disperiit olim Varus, et Vari manus:
Pereant et odia, dum sua est armis quies.
ARMINIUS.
Vari supersunt vitia, Romamque inquinant.
Contemptus idem gentium late omnium;
Idem superbo spiritus fastu insolens;
Eadem libido, percita, et freni inscia;
Idem amor habendi, sordidaque lucri fames. [Note: (n) Vari Quintilii libidinem ac superbiam haud secus quamsaevitiam odisse coeperant. Idem ibid. Quintiles Varus .... mira superbia atque avaritia in subiectas se agens.Orosius l. 6. Similia habet Dio Cass. [Abbr.: Cassius] l. 56.]
Talesne amico stringere amplexu iubes?
Enses quiescunt: mens Itala pugnas movet.
Turbare nos, et laedere, et pessum dare,
Non melior armis quaerit Ausonidum toga.
FLAVIUS.
Romana iactas crimina, et stragem virum:
Victoriarum gloriam an iniquus negas?
Idistavisi [(perhaps: Idisiavisi)] cogita immensos agros,
Milia [Reg: milia] ubi dena passuum Alemannus [Reg: Alamannus] cruor
Rigavit, et Visurgis intumuit rubens: [Note: (o) Caesi hostes (Germani, in campo Idistaviso [(perhaps: Idisiaviso)] ad Visurgim) decem milia [Reg: milia] passuum cadaveribus atque armis opplevere; repertis inter spolia eorum catenis, quas in Romanos, ut non dubio eventu, portaverant, Tacit. Annal. l. 2. c. 18.]
Nec profuere compedes vanae spei,
Mox praeda iisdem, queis [Reg: quibus] ferebantur, datae.
ARMINIUS.
Fortuna, Martis socia, dum variat vices,
De laude prisca detrahere potuit nihil.
Qui pepulit hostem, vicit: haec summa est rei,
Germaniae omnes victor ubi toties plagas
Stravi Latino funere, exhausi malum:
Hanc dexteram fugere Romani duces,
Et liberata patria victorem canit. [Note: (p) Gloriatur Arminius: ad postremum eiectis romanis, satis prodatum,penes utros summa belli fuerit. Tacit. Annal. l. 2. c. 45.]
FLAVIUS.
Nec diffitetur Roma, te laude efferens.
ARMINIUS.
Ah frater! oculos denique in temet refer!
Me Roma cum Germania laudans colit,
Dum fundo patriae sanguinem, et servo fidem.
Te roma spernit transfugam, Teuto fugit.
O qui salubri me pius monitu regis,
Te te vicissim, quid viro expediat, doce.
Iuvatne ferre vulnera, labori immori,
Summum ut bonorum, fama, laceretur probris?
Hoccine profusi sanguinis pretium feres,
Ii ut triumphent, qui tuam oderunt domum;
Qui te tuosque saxa, non homines, putant;
Qui non quiescunt ante, quam discordia
Ubique sparsa Teutonas discerpserint?
FLAVIUS.
Frater!
ARMINIUS.
Rependo nobili obsequio vices:
Commotus a te, sana tibi dicta ingero.
Per patriae te iura, per avitum decus, [Note: (q) Ille (Arminius ad Flavium) fas patriae, libertatem avitam,penetrales Germaniae deas, matrem precum sociam; ne propinquorum, et affinium, devique gentis sitaedesertor et proditor, quam imperator esse mallet. Tacitus, Annal. l. 2. c. 10.]
Per numen istud oro praesentis dei,
Ne servitutis exterae potius iugum,
Quam fas, patrumque gloriam assertam velis.
Ego dum supremum Teutones inter gradum
Conscendere aveo, gloriam hanc unam ambiens,
Colligere vires tandem ut Alemannas [Reg: Alamannas] queam,
Unumque in armis audiant omnes caput:
Tu civium desertor es? tu proditor?
Tu macula generis? tu tui caeli lues?
FLAVIUS.
Ah parce, frater! criminis tetri pudet.
Pudet videri, donec errorem expio.
SERG. VARUS.
COmperta, spero, veritas, dux, te docet,
Pretiosa quam sit Caesari Arminii salus,
Et an Quiritum, dum tibi sic se probant,
Sincera studia digna sint studio tuo.
ARMINIUS.
Grates parabam, iure quas a me petis.
Generosa Roma pugnat officiis modo,
Quemque superare Marte non valuit gravis,
Humanitate vincere et cura studet.
Victus fateri cogar, et laude hac minor,
Certare vobis nisi pari obsequio datur.
SERG. VARUS.
Id dabitur hodie. Roma commendat virum,
Fortuna utraque nobilem; regem, exulem:
Quem fortem et altum fortior tenuit manus,
Magnumque maior cedere coegit loco.
ARMINIUS.
Quid fortior maiorque nunc faciat cupis?
SERG. VARUS.
Magnanimus ut sit victor, et spernat lucrum:
Sortis sequester asperae tu, vir potens,
Quod illa sceptrum irata Marbodo abstulit,
Restitue liberalis, et lapsum eleva.
Hoc roma dum optat, reddere officium licet,
ARMINIUS.
Non humile votum Roma concepit tua.
Gravi hic dicatus sit licet curae dies,
Tamen huius etiam mox erit causae arbiter.
MAROBODUUS.
TIbi, dux Cherusce, multa in acceptis fero:
Ludibria famae spernere, videri minor,
Regni abstinere commodis, per te scio.
Unum adde meritis, vusque Marobodi adiuva.
A te repulsus, arma dum Latii invoco,
In te Tiberii tela, sed frustra, ciens:
Latro Catualda regiam absenti eripit,
Tuaeque fortitudinis fructum capit. [Note: (r) Catualda valida mann fines Marcomannorum ingreditur,corruptisque primoribus ad societatem, irrumpit regiam. Tacit. Annal. l. 2. c. 62.]
Praemia rebelli dina statuerunt dii.
Stratus Vibilii dextera, auspiciis tuis, [Note: (s) Idem Catualdae casiis. .... Pulsus haud multo postHermundurorum opibus, et Vibilio duce. Tacit. Annal. l. 2. c. 62.]
Mihi redeunti pandit ad folium viam.
Tibi Vibilius cum suis castris subest:
Decedere illum, regna mihi reddi iube.
ARMINIUS.
Meretur aliquid, esse qui didicit miser.
Carere regno qui scit, est dignus throno.
Sed quis, carere quo potest, ambit tamen;
Nomenque regis perditum supplex petit?
MAROBODUUS.
Interpretaris perperam. Peto, non rogo. [Note: (t) Ita certe Maroboduus scripsit Tiberio, non ut profugus autsupplex, sed ex memoria prioris fortunae. Idem ibid.]
Didici abstinere: sed iubet reddi aequitas.
Rex esse numquam [Reg: numquam] desii: immemorem gradus
Quem supplicare non pudet, regem haud puto.
Regum est, monere. Te Maroboduus monet.
ARMINIUS.
Opibus valentes pompa verborum decet.
Sed nec iacenti tela fortunae exprobro,
Nec sperno monita, dum parem mihi te reor.
MAROBODUUS.
At Maroboduus non sibi ducit parem,
Quemcumque nullo nobilem sceptro videt.
ARMINIUS.
Forsan tenebit hoc quoque Arminii manus.
MAROBODUUS.
Quodnam arrogare tu tibi solium?
ARMINIUS.
Tuum.
Si prendere mihi libeat, et spolia indui, Tuum.
Quae iure Martis parta sunt, quis me vetet?
Sed Marobodue, sis licet regno prior:
Laurum coronae aequiparo, pulchrumque [Reg: pulchrumque] hoc nemus.
MAROBODUUS.
Turbator o Germaniae! [Note: (u) Hoc ex Romanorum sensu, quibus Arminius turbator Germaniae, apud Tacit.Annal. l. 1. c. 55.] Vari ossibus
Quid gloriaris? occupas mitem virum
Magisque doctum, castra, quam pugnas sequi. [Note: (x) Varus Quintilius vir ingenio mitis, moribus quietus.Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2. Otio magis castrorum, quam bellicae assuetus militiae. Idem ibid.]
Tres vincis aquilas, proelii vacuas metu: [Note: (y) Maroboduus obtrectans Arminii laudibus: quoniam tres vacuaslegiones .... deceperit. Tacit. Annal. l. 2. c. 46.]
Ego duodenis hoc meum opposui caput. [Note: (z) Maroboduus gloriatur, se duodecim legionibus petitum duceTiberio. Tacit. Annal. l. 2. c. 46.]
SERG. VARUS.
Quid Variana potuerit clade haec manus,
Gens nostra sentit, Romaque fatetur dolens.
Exercitus, quo melior haud alius fuit, [Note: (aa) Cum Varo cecidit exercitus omnium fortissimus, disciplinamanu, experientiaque bellorum inter Romanos milites princeps. Vell Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2. is autem ad internecio nem trucidatus est. Idem ibid.]
Victoriarum prima spes Urbi sacrae,
Una ruina cecidit, Arminio duce.
ARMINIUS.
Marbode, verbis congredi non est meum.
Est edita alibi pugna, ventumque ad fugam. [Note: (bb) De Marobodui receptu Tacitus, Annal. l. 2 c. 46.]
Tu regna repetis pristina; Arminius tenet.
Deliberanti perbrevem mihi da moram.
M. VARUS.
O Par virorum forte, sed dispar sibi!
Uterque firmus: alter ut ferrum riget,
Indomitus, asper, inter aerumnas ferox:
Alter, adamantis more, fulgendo allicit.
SERG. VARUS.
Quo maior, hoc et gravior est nobis timor.
Quem Roma nequiit, Teutones perdant virum.
Dissidia gentis, nostra sunt victoria.
Ergo haec fovere, summus est Romae labor.
Pridem Tiberio proprium, bellis procul, [Note: (cc) Tiberii mos, consiliis et asta res externas moliri, arma proculbabere. Tacitus, Annal. l. 6 c. 32. De Germanis nominatim, Annal. l. 2 c. 26.]
Viros ut inter principes litem serat,
Cadmeaque seges mutuis odiis cadat.
Hoc nostri itineris, frater, occultum est caput.
Dum prodit alterum alteri, incendit faces,
Quae iuncta superent tecta flammarum globis.
Regem iuvamus exulem, Arminii aemulum,
Ne desit unquam [Reg: umquam] , bella qui prenset nova.
Spectator otiosus haec Caesar videt,
Hostesque scissos vincit ipsorum manu:
Dum clade tandem mutua attriti satis,
Romae irruentis viribus fessi patent,
M. VARUS.
Sapientiae praecepta tu narras novae,
Ignota Romae annalibus, quotquot lego.
SERG. VARUS.
Laudanda virtus: serviendum tempori est.
ARMINIUS.
Aut fallor animi, aut vir tibi videor probus:
Post bella acerba, post opem Romae hosticam
In me expetitam, fassus hoc ipsum palam,
Speras, perisque, quo nihil maius datur.
MAROBODUUS.
Sic quippe magnum magna largiri decet,
ARMINIUS.
Oblitus acta, quae petis, facilis dabo,
Si dederis ante, quod bonum patriae petit.
Varum exsecrati [Reg: exsecrati] Teutones, numquam [Reg: numquam] ferent
Clarum corona Caesaris satellitem. [Note: (a) Arminius Maroboduum ante proelium appellabat proditarempatriae, satellitem Caesaris, haud minus infensis animis exturbandum, quam Varum Quintiliuminterfecerint. Tacit. Annal. l. 2 c. 45.]
Opulenta regna Sueviae, votum tuum,
Germaniae partem inclitam [Reg: inclutam] , non iam pio
Regi viderer tradere, sed hosti impio,
Si Romae amico crederem sceptri hoc ebur.
MAROBODUUS.
Quid Roma, nunc pacata, Germanos movet?
ARMINIUS.
Cineri doloso pertinax ignis subest.
Satis Segestes nocuit, indignus socer,
Per quem bicornis Rhenus Ausoniam togam,
Virgas, secures vidit, et Primum horruit
Admota servitutis externae probra. [Note: (b) Hominem (Segestem) Germanos numquam [Reg: numquam] satis excusaturos, quod inter Albim et Rhenum virgas, et secures, et togam viderint. Arminii verba apud Tacitum, Annal, l. 1 c. 59.]
Haec una nobis pacta: si regnum placet,
Uni fidelis patriae, eiura Tibrim.
Corona dabitur, esto Germanus modo.
Libens omitto regna, si tantum virum
Hoc emere pretio patriae carae queam.
Sed civis esse ni velis, rex non eris.
MAROBODUUS.
Ingentia petis.
ARMINIUS.
Iure, dum summa offero.
MAROBODUUS.
Secedo: solitudo consilium dabit.
ADGANDESTRIUS.
DUx, iudicatum est.. Annulus stringit manum.
ARMINIUS.
Arminiusne, an Tiberius causa cadit?
ADGANDESTRIUS.
Agnosco Romam denique, oppressus dolo.
Grati remittunt filium, et perdunt patrem.
Quin ipse, mecum ut pereat, huc natus venit.
Agnosco tandem Arminii magnam indolem,
Quae solam amare gloriam et laesum iubet.
ARMINIUS.
Amemus unam gloriam, et patriae bonum;
Animoque magno spernere Italicas opes
Celsi audeamus. Patria nos virtus docet,
Perinde habere pondus argenti nitens,
Quo Roma mentes tentat, ut testam levem. [Note: (c) Est videre apud illos argentea vasa, legatis et principibuseorum muneri data, non in alia vilitate, quam quae humo finguntur. Tacit, de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 5.]
ADGANDESTRIUS.
Non me cupiditas facinus in tantum impulit:
Sed nesciebam (nec fateri me pudet)
Animo impotente ferre maiorem domi.
ARMINIUS.
Amice, fac te nomine hoc dignum velis,
Quod prodidisti. Stemus, obliti omnia
Uterque posthinc, Tiberium contra aenei.
ADGANDESTRIUS.
Ipsum Quirinum, siquis est, iuro deum!
Iuro arrogantis Praestites Capitolii!
Tuumque iuro, fortis Armini, caput!
Ultor Quirites persequar, sive id manu,
Sive arte potero; sive consilio eminus,
Seu cominus sors dederit: infensum sciant,
Exulceratum, ferreum, implacabilem.
ARMINIUS.
Sic frater es, sic sponte mihi factum est satis.
ADGANDESTRIUS.
Neo voce sola, re satisfacio tibi:
Eventus ipse mox tibi probabit fidem.
Eo, ducesque et ordines rursum alloquor,
Mutatus animo, voce, qua faeci prius.
Corona cum sublime decorabit caput,
Iniuriam delebit obsequium novum.
ARMINIUS.
Vestigia mihi nulla sunt pridem super.
FLAVIUS.
An verus acutor Varus? An fucum facit?
Te porro amicum narrat Aeneadis fore;
Pignus daturum, Sueviae [Reg: Suebiae] regno uberi
In Marobodui rursus illato manus,
VIBILIUS.
Ardet comitiis miles intentus novis,
Tuamque mentem discere, impatiens morae,
Constantiaque de tua dubius cupit.
ARMINIUS.
Constantiam probabo: Marobodi vices
Meamque mentem reteget hic cunctis dies.
Nunc agite, frater, tuque Vibili gener,
Docete coram, vestra quid mens hic probet,
Si Maroboduo regna concedo bonus,
Regale nomen an sibi is reddi velit?
An ceterorum sorte contentum decet
Posita corona pristinis terris frui?
FLAVIUS.
Si Marcomannos recipit, imperio potens,
Cur invidere nomini antiquo placet?
ARMINIUS.
Male suspicaris: pingue si reddo solum,
Reddo et coronam pristinam, neutri invidens,
Sed Maroboduus rectius utrumnam eliget?
Regis resumet nomen, an sponte exuet?
FLAVIUS.
Illustre nomen siqua fortuna obtulit,
Implere nomen rite si factis queas,
Si iure partam gloriam nulla inficit
Ambitio prava, non ego hoc damnem iubar.
VIBILIUS.
Tu multa, Flavi, poscis: at plura accipe.
Aequarit actis regium nomen licet
Marobodus, alto dignus imperii gradu:
Sua coronam sponte si prenset manu,
Ambitio abesse qui potest, odii parens?
FLAVIUS.
Odiis petitum nemo Marbodum neget.
VIBILIUS.
Unumque regis nomen haec odia intulit. [Note: (d) Maroboduum regis nomen invisum apud populares; Arminiumpro libertate bellantem favor habebat. Tacit. Annal. l. 2 c. 44.]
Laudata bellis consilia, virtus, manus:
Corona nocuit sola, laudique obstitit.
Arminium secutus Alemanni favor,
Dum libera pro gente pugnanti adfuit,
Regis superbi gloriam in casum impulit.
FLAVIUS.
Exosa sceptrum, fateor, est nostra indoles.
VIBILIUS.
Roma dominatu gaudet, ac victos premens,
Cervice reges ferre servili docet.
Eat, coronam quaerat, ubi lictor iubet:
Liber Alemannus excutit nomen iugi.
ARMINIUS.
Suadere tutiora te video, gener.
FLAVIUS.
Potest carere nomine hoc, rem qui tenet.
VIBILIUS.
At non carebit. Umbra Marobodum trahit:
Relinquere alta nescit, indulgens sibi.
O patria! quae te denuo plagae manent?
Namque odia redeunt vetera, clamores, faces,
Teutoque pugnans Teutoni bello impio.
ARMINIUS.
Meum est, cavere providum tantos metus.
Perspecta nobis mens tua, Vibili, satis.
Nunc nos comitia, cupidus et miles vocant.
Tu iunctus Adgandestrio curas leva.
Tibi deinde, frater, plura, cum tempus sinet.
SIGIMERUS.
Quae fama castris, o pater, de te volat?
Credamne? regnum magnus Arminius petet?
ARMINIUS.
An erubescis, regium dici genus?
SIGIMERUS.
Arminii esse sanguinem, summum est decus:
Sed servitus Germaniae est summus pudor.
Eheu! quid ambis? sic tibi patria excidit?
Sic excidisti tu tibi, heroum optime?
Nunc dicta patris assequor tandem miser!
Heu sera lucet veritas natu quoque!
Heroas etiam vitia praecipites agunt.
ARMINIUS.
Etiamne proles Flavio accedit comes?
An uterque pectus lancinat tortor ferus?
SIGIMERUS.
Ignosce, genitor, si tuam vocem sequor.
Heu cor tremiscit! vera sed fas est loqui.
Te video, genitor, tramite a recto avium,
Virtute posita, laude corrupta trahi.
Ah patriae te noxium, genti gravem
Te deprehendo, moris haud similem tui.
Amare patrem pergo: sed culpam patris ....
Heu quae iubebas, filius timet eloquo.
ARMINIUS.
Dies pudenda! filius patrem docet.
Sed, nate, dic, tropaea si nostra aspicis,
Nullane meretur praemia Arminii manus?
SIGIMERUS.
Omnia meretur, sed nihil virtus petit.
Qui gloriae laborat, in honorem irruat:
Qui patriae laborat, ipse illum labor
Solatur instar praemii: nescit lucrum.
ARMINIUS.
Mi nate! splendor decipit
SIGIMERUS.
Vanus, levis.
Quem vero? num fas dicere est? vanos, leves.
Non haec, Thuisco maxime, nepoti dabas
Documenta vitae! cernis haec: nec te pudet?
Non tu coronam, te corona quaesiit.
Indigna nunc amamus, immemores patrum.
ARMINIUS.
Sic perge, fili: mereor audire omnia.
SIGIMERUS.
Ille, ille quondam patriae vindex deus,
Arminius ille, iura qui Vari aspera
Dominosque fasces depulit, dominus novus
Collum parentis regio calcat pede.
Quod Roma iniqua non potuit, hoc tu facis?
Nam Roma victrix quid aliud demum hic velit?
Praetor veniret nempe, lictores trahens:
Sella in curuli iura dictaret tumens,
Nostrumque sceptro Caesaris curvans genu.
Civisne poterit, Caesari quod non licet?
Romanus agnosceris ex uno hoc Eques?
ARMINIUS.
Prosequere! fidus ingere merenti probra!
SIGIMERUS.
Utinam dolorem cerneres nati intimum!
Romam reliqui: desero nunc et patrem:
Namque intueri gloria haec coram vetat.
Nullusne nostrum finis exilium manet?
Utrinque fugere geminus heu hostis iubet!
O misera patria! quis tuum haud lacerat sinum?
Foris Quirinus aemulus, et intus pater.
ARMINIUS.
Cave doloris arbitrum: Marcum vides.
ARMINIUS.
MArce, mihi salve, patris in nato salus.
M. VARUS.
Uterque frater dona fortunae nova
Tibi gratulatur, Armini, rex Teutonum!
Nam praevenire regium nomen iuvat.
Quo protinus vox te una cunctorum efferet.
ARMINIUS.
Fors domina campi cernere futurum vetat.
M. VARUS.
Me, quem tua olim dextera orbavit patre;
Me, cuius almam patriam exosus premis;
Me sola cepit fama virtutis tuae.
Tuine cives praemium heroi negent.
Germaniae quem Romulum et Martem vident?
ARMINIUS.
Nobis Thuisco est Romulus.
SIGIMERUS.
Mars es, pater.
Sed patria deum quem colit, regem sugit.
M. VARUS.
Rex esse didicit, qui triumphat Caesares.
Fractum hoc ab uno stupuit Augustum Tibris,
Cum parietes pulsaret attonitum caput,
Frustra reposcens, tela quos vestra hauserant. [Note: (e) Adeo namque consternatum ferunt, ut - - - - caputinterdum foribus illideret, vociferans: Quintili Vare, legiones redde! Sueton, in August. c. 23. Narrat etOrosius, l. 6.]
Quin et quotannis lugubrem hunc habuit diem, [Note: (f) Diemque cladis quotannis maestum habuerit, aclugubrem. Suet. eodem loco.]
Sese minorem fassus Alemanno duce.
SIGIMERUS.
Augustus ipse ponere coronam gravem,
Et liberare patriam statuit iugo. [Note: (g) De reddenda republ. bis cogitavit. Suet. in August. c. 28.]
Nec vox Tiberii prima me vestri latet,
Cum frena regni caperet invita manu:
Indomita regnum est bellua, in dominum fremens [Note: (b) Tiberius, cum ad imperium vocaretur, adhortantesamicos increpans, ut ignaras, quanta bellua esset Imperium Suet. [Abbr.: Sueton] in Tiber. c. 24. Tandem quasi coactus, et querens miserum et onerosam iniungi sibi servitutem, recepit imperium; nec tamen aliter, quam ut depositurum se quandoque spem faceret. Iden ibid.]
M. VARUS.
Tamen tot annos belluam hanc Caesar domat:
Tenuitque sceptra Augustus, abiecto metu:
Lupata quamvis mordeat plebs insolens,
Praestat fideli dextera unius regi, [Note: (i) Sed reputas - - - - illam (rem publ.) plurium arbitrio temere committi,in retinenda perseveravit. Sueton, in Augusto, c. 28.]
Arbitrio quam plurium everti rotas.
ARMINIUS.
Quae destinata sint mihi, neuter videt.
Adeste, iuvenes: pando consilia intina.
ADGANDESTRIUS.
TAndemne deprehendo, quem pridem peto?
EDELBOLDUS.
Paterna quorsum imperia me promptum vocant?
ADGANDESTRIUS.
Quo ducet isthic annulus, et irae tumor.
EDELBOLDUS.
Eccui minatur ira, ferrumque asperum?
ADGANDESTRIUS.
Geminis minatur hostibus, Romae, et duci.
Illa immerentem prodit, exponens neci:
Hic vel meretur odia, vel certe feret.
Fili, mea salus poscit Arminii necem.
EDELBOLDUS.
Qua voce terres? heu! necem Arminio struis,
Cui iam coronam, cui tua sceptrum manu
In hunc parabas primus adiutor diem?
ADGANDESTRIUS.
Sceptrum et coronam Vibilius custos tenet,
A me parata insignia imperii novi.
Nova nunc pericla Varus ignaro attulit,
Quae provido occupare consulto decet.
EDELBOLDUS.
Quae tibi pericla fingit hic laevus timor?
Herosne cuiquam post fidem et veniam nocet?
ADGANDESTRIUS.
Quo quisque maior, hoc magis laesus dolet.
Vindicta saepe non opinantem eruit.
EDELBOLDUS.
O pugnam iniquam! disparem o animum nimis!
Qui laesus est, iniuriam venia tegit:
Qui laesit ultro, gratiae poenam expetit.
Virumne tolles, Roma cui cessit potens,
Atrociore nemini strata impetu,
Summumque ab uno passa post Parthos malum? [Note: (a) Atrocissimae calamitatis, qua nulla, post Crassi inParthis damnum, in externis gentibus gravior Romanis fuit. Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2, de clade Variana loquens.]
ADGANDESTRIUS.
Permisit hunc is annulum arbitrio meo:
Utar ego utroque: sentiat munus dator!
EDELBOLDUS.
Servator o Germaniae, Armini optime!
Hanc summa merita gratiam tandem ferent?
Quos dura premeret servitus stratos humi, [Note: (b) Caeso Quintilio Varo, pulsam e Germania servitutem. Tacit.Histor, l. 4 c. 16.]
Nisi vindicasses: sanguinem hi sitiunt tuum!
Vos, o tropaea, rapta victoris manu! [Note: (c) Cerni adhuc Germanorum in lucis signa Romana, quae diis pariissuspenderit, Arminius nimirum. Tacit. Annal. l. 1 c. 59.]
Vos, ossa Vari! conscium o pugnae nemus!
Edicite! hocne palmifer meruit pugil,
Ut liberati liberatorem necent?
ADGANDESTRIUS.
Quem Teuto libertatis antiquae ducem [Note: (d) Arminium potius gloriae ac libertatis - - - - - ducem. Idemibidem.]
Amabat olim, patrios ultum focos:
Hunc servitutis horret auctorem novae,
Qui vincla rupit extera, ut tendat sua.
Implevit ille laudibus mundi plagas:
Sed falsa dum nunc gloria immemorem trahit,
Vera quoque, nebulis implicita falsae, perit.
EDELBOLDUS.
Fratremne frater perimet? et lugens soror
Caesi videbit sanguinem haerentem viro?
Non sancta prosunt foedera aut dulcis torus [Reg: torus] ?
ADGANDESTRIUS.
Sibi quisque cura est prima: me servo pius.
EDELBOLDUS.
O astra! quo me distrahit pietas duplex?
Utrinque pater est: alter hanc vitam dedit;
Servavit alter. laedere heu neutrum licet!
Servare patrem utrumque, mihi superi date!
ADGANDESTRIUS:
Nescisne morem patriae? ferrum hoc patris [Note: (e) Suscipere tam inimicitias, seu patris, seu propinqui, quamamicitias necesse est. Tacitus, l. de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 21.]
Sequi necesse est filium. Tibi nil licet.
EDELBOLDUS.
O dura lex! o lacrimis [Reg: lacrimis] dignus rigor!
Ergone coges fieri Edelboldum impium?
Arminii opera luce vitali fruor:
Arminii animam dextera haec quaeret furens?
Pater Thuisco! tertius mihi tu parens:
Credamne, te probare tam dirum nefas?
Tu me videbas tela capientem modo:
Arminius porrexit hoc frameae decus:
Arminiine pectus hic mucro hauriat?
ADGANDESTRIUS.
I, sequere patrem hunc alterum! non es meus.
EDELBOLDUS.
Utrique vitam debeo. Hanc frameam cape!
Transverbera me genitor, et serva pium!
ADGANDESTRIUS.
Audi parentem. Teneo primores ducum,
Quocumque [Reg: Quocumque] hic ensis traxerit, promptos sequi.
Ii paratam nunc quoque addicunt fidem.
Vestigia ducum miles armatus premet.
Dum Chattus omnis signa in Arminium movet,
Tu solus Adgandestrium obnitens feri.
Quaere in paterno corpore huic frameae locum,
Primumque facinus sim tibi occumbens ego.
EDELBOLDUS.
Si cuncta spernis, moveat ah tua te salus!
Impune sterni fulmineus heros nequit.
Noli experiri vincere assuetam manum!
ADGANDESTRIUS.
Cadet ante pugnam: dum nihil metuit, perit. [Note: (f) Arminius, ante Vari cladem, haud imprudenter speculatus,neminem celerius opprimi, quam qui nihil timeret. Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2.]
En ipse: cedo, prodere ut possis patrem.
EDELBOLDUS.
Absit: tibi, pater, haereo, quamquam [Reg: quamquam] gemens.
ARMINIUS.
FAc, te quietem velle: sed Roma an volet?
Omnis quietis nescia, aut pugnat manu,
Aut pugnat arte callida: semper nocet.
MAROBODUUS.
Laudanda pietas, quae bono patriae cavet:
Nihilne vero tu meae famae dabis?
Quid fama sparget: si minax Romam eiero [Reg: eiuro] ,
Dum liberalis illa mihi sceptrum asserit?
ARMINIUS.
O liberalem, quae suum donat nihil!
Opem tibi negat Martiam, Verbo iuvat.
Munifica dicit: Armini, da, quae tenes.
MAROBODUUS.
Seu verba prosint, seu gladius, aeque iuvat. [Note: (g) Maroboduo undique deserto, non aliud subsidium quammisericordia Caesaris fuit. Tacit. Annal. l. 2 c. 63.]
ARMINIUS.
Te, Marobodue, te iuvat: patriam taces?
Commoda suorum magna mens tantum videt:
Se negligit, se patriae sponte immolat.
O sancta patria! magna virtutum parens!
Quisquam impudentes Teuto Romanos amet,
Qui mente vacuis Teutonem annumerant feris,
Demptaque forma et voce nos homines negant? [Note: (b) Varus Germanos concepit esse homines, qui nihil,praeter vocem membraque, haberent hominum. Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l 2.]
Qui nostra tumido cuncta conculcant pede,
Consilia, mores, dicta, caelumque, ac solum, [Note: (i) Tacitus Germaniam e suorum sensu appellat informemterris, asperam caelo, tristem cultu aspectuque, nisi si patria sit. l. de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 2.]
MAROBODUUS.
Hunc ego dolorem testis his hausi auribus:
Ipsi astra tangunt: barbari nos serpimus.
ARMINIUS.
Aliusne pecudes sterneret ferro furor,
Quam quo cruorem Roma Teutonicum bibit? [Note: (k) Germanos Romanus exercitus semper more pecudumtrucidaverat. Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2.]
Siquando sors adversa nos ensi obtulit,
Insiste! clamat Caesar: insiste, o cohors!
Insiste, turma, caedibus! veniam nega! [Note: (l) Germanicus Caesar ad suos in praelio: insisterem caedibus: nilopus captivis, solam internecionem gentis finem bello fore. Tacit. Annal. l. 2 c. 21.]
Nemo triumphum captus anteeat meum:
Nemo supersit Teutonum! haec Romae est salus.
MAROBODUUS.
Accendis animum: barbaros Itali sonos!
Hanc ego nec hominis, nec de homine vocem puto.
ARMINIUS.
Audisne, in ipsis quid rogent fanis deos?
Ut mutua se strage Germanus necet,
Vincatque Romae! Stirps ut Aeneadum intuens
His pascat oculos! semper ut discors sibi
Pugnet Alemannus, cade fraterna madens! [Note: (m) Cum Romani suis oculis viderent crudele Germanoruminter se proelium, quo Bructeri excisi sunt, ait Tacitus: super LX milia [Reg: milia] non armis telisque Romanis, sed, quod magnificentius est, oblectationi oculisque ceciderunt. Maneat quaeso, duretque gentibus - - - - odium sui: quando urgentibus imperii fatis, nihil iam praeflare fortuna maius parest, quam hostium discordiam. Tacit. de Morib. Germ. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 33.]
MAROBODUUS.
Immane votum! dira, sed vera audio.
Praesens uterque didicimus Romae indolem,
Aemulam, inimicam, subdolam, flecti insciam.
Iam debitus amor patriae in pectus redit.
Iam damno, quos amaveram, fraudum fabros.
Sciunt lacertos Teutonum experti Ausones,
Sciunt, timentque: non eos Samnis vetus,
Non Poenus, aut Hispaniae, aut Gallus ruens,
Nec Parthus ipse saepius conterruit. [Note: (n) Non Samnis, non Pani, non Hispaniae, Galliaeve, ne Parthi quidempsaepius admonuere. Idem eiusdem libri c. 37.]
ARMINIUS.
Germania urget acior regno arsacis. [Note: (o) Regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. Idem ibid.]
Nos Carbo, Scaurus, Cassius, nos Caepio,
Nos manlius, sensere, qui pugna edita
Tulere vel fugere vinclorum probrum. [Note: (p) Germani Carbone, et Cassio, et Scauro Aurelio, et ServilioCaepione, M. quoque Manlio fusis vel captis. Idem ibidem.]
Nos Consulares quinque simul exercitus
Disiecimus, devicimus, delevimus. [Note: (q) Quinque simul consulares exercitus Populo Romano - - - -abstulerunt. Idem ibidem.]
MAROBODUUS.
Quid Lolliana vulnera, et Vari hic pudor,
Urbis supremo poene coniunctus malo? [Note: (r) Augustus graves ignominias, cladesque, duas omnino, nec alibiquam in Germania accepit, Lollianam et Varianam - - - - - Varianam poene [Reg: paene] exitiabilem. Sueton. in Aug. c. 23.]
ARMINIUS.
Quis ambigat? timemur. hinc odia, et doli.
MAROBODUUS.
Augustus olim Arminii fassus metum est, [Note: (s) Augustus, post Vari casum, Galliae et ipsi Romae timebat.Dio Cassius l. 56.]
Mei Tiberius nuper [Note: (t) Exstat oratio, qua magnitudinem viri, (Marobodui) violentiam subiectarum eigentium, et quam propinquus Italiae hostis, suaque in destruendo eo consilia extulit: ita de Tiberio Tacitus,Annal. l. 2 c. 63.]: odit, cum favet.
ARMINIUS.
Cessamus autem? nec ferimur odio pari?
MAROBODUUS.
Vir magne, vincis. Cogis odisse improbos.
Amare cogis patriam, et mentem hanc tuam.
Non iam cupitae Sueviae spes me movent:
Tu me, Thuisco! tuque me, Armini, trahis!
Iuro perennem nomini Alemanno fidem:
Eiuro Romam. Teuto sum: verbo sat est.
ARMINIUS.
Amice salve! denuo sceptrum cape.
SERG. VARUS.
ARminio vocante, spes hilaris datur,
Instare celerem regiae causae exitum.
ARMINIUS.
Properare miles cogit, exosus moram.
Tria Marobodi verba rem totam secant:
Dum tu vocaris, facile transacta omnia.
Quod Caesar optat, tribuere Arminio placet
Marobodus usque pristino stabit gradu,
Cui Suevicas Vibilius reddet plagas.
Luco hoc in ipso protinus surgat thronus,
In quo recipiat iura Marbodus sua.
SERG. VARUS.
Magnanima gens est Teuto: plus mores boni
Vos inter, alibi quam bonae leges valent. [Note: (u) Plusque ibi boni mores valent, quam alibi bonae Leges. Tacit,de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 19.]
ARMINIUS.
Vox una digno reddidit sceptrum viro:
Rem pactus unam, splendidum regnum dedi.
SERG. VARUS.
Magna stipuleris, regna cum dominos novant.
ARMINIUS.
Magnum est; amicus quod mihi petenti annuit:
Fare, Marobode: foederis legem explica.
MAROBODUUS.
Vestrum omne foedus, atque amicitiam exui
Arminius a me voluit, ut regno fruar.
Ego, teste caelo, testibus Vari ossibus,
Signisque vestris, teste te, Sergi fremens,
Vestrum omne foedus, atque amicitiam exuo.
SERG. VARUS.
Haec pactio igitur, Caesare irriso, coit?
Qui regna per nos recipit, has grates refert,
Ut ducat hostes, quos patronos duxerat.
MAROBODUUS.
Renuntiare [Reg: Renuntiare] placuit hospitio malo.
Grates tamen agit Caesari civis bonus,
Quod repulit a se bella conantem impia,
Arminiumque nosse me docuit pium.
SERG. VARUS.
Turbator hic Germaniae nunc te rapit,
Qui vincit hostes, proelii vacuas metu,
Magisque doctos, castra, quam pugnas sequi? [Note: (w) Marobodui [(transcriber); sic: Marabodui] verba in Arminium, supra Act. II Sc. 4.]
MAROBODUUS.
Arminii quid possit herois manus,
Gens vestra sentit, Romaque fatetur dolens. [Note: (x) Serg. Vari dictum de Arminio, supra Act. II Sc. 4.]
ARMINIUS.
Dolor ut levetur, neve male gratus vocer,
Grates et ampla munera exsolvo libens,
Memor veneni traditi, indicii memor.
Conspicua dona censuit Latium dari,
Cum rapta Crasso signa Parthorum favor,
Rogante utroque Caesare, haud sponte obtulit. [Note: (y) Parthi quoque - - - - signa militaria, quae M. Grasso etM. Antonio ademerant, reposcenti reddiderunt. Sueton. In Augusto, c. 21. Recepit et signa, quae M. Crassoademerant Parthi. Idem in Tiber. c. 9.]
En fixa nostrae laeva monumenta ilici.
Vexilla et aquilas liberas cernat Tibris, [Note: (z) Signa, et aquilas duas adhuc barbari possident. Florus l. 4 c. 12.Cerni adhuc Germanorum in lucis signa Romana, quae diis patriis suspenderit (Arminius) Tacitus, Annal. l.1 c. 59.]
Fascesque Vari redditos natus ferat. [Note: (aa) Varum fuisse Cousulem, argumento est illud Flori. ipsus quoqueConsulis corpus - - - - effossum. l. 4 c. 12.]
Addimus Equestrem hunc annulum, pridem arbori
Inter tropaea cetera appensum decus:
Arminio quem Roma donavit bona, [Note: (bb) Equestremque consecutus gradum. de Arminio Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 2.]
Remitto gratus, ornet ut templum novum,
Imaginemque nobilem Concordiae. [Note: (cc) Dedicavit et Concordiae aedem. Sueton, in Tiberio, c. 20.]
SERG. VARUS.
Haec ubi videbit Caesar, et gesta audiet,
Habebit, unde laudet ac damnet simul.
ARMINIUS.
REx, militarem testis an coetum petis?
MAROBODUUS.
Peto, tibique praemium dignum auguror:
Nam tanta virtus quid nisi coronam petit?
Aut quis erit unquam [Reg: umquam] dignior patriae throno?
ARMINIUS.
Sententia mihi quae sedeat, uni hactenus
Audire natio licuit, et Marco arbitro.
Nunc tertium te conscium arcani volo.
Comitare, rex, ac disce narratu meo,
Quae vota tacito pectore Arminius fovet.
SERG. VARUS.
HIc, hic, paratus ubi Maroboduo thronus,
Audire, Flavi, te procul strepitu iuvat.
M. VARUS.
Dic, quaenam Erinnys subita commovit viros?
Civilia quis in arma momento impulit?
FLAVIUS.
Promptus Comitiis agger a campo eminet,
Exercitu stipatus hinc atque hinc procul.
Cheruscus, Hermundurus, et Chatti ambiunt,
Alacresque tela more Teutonico vibrant.
Triplex per agmen nomen Arminii sonat.
Apparet ipse, perfidus cum se dolus
Aperit repente, et caecus erumpit furor.
Inclamat Adgandestrius: Chatti duces!
En hostis! en promissa qui vestra impleat!
Nec plura: mox feruntur in pactum scelus,
Quoscumque dux corruperat: socios vocant,
Arminiumque principes sterni iubent.
M. VARUS.
O barbare! o ingrate!
SERG. VARUS.
Quid Chatti movent?
FLAVIUS.
Infame parricidium miles fugit,
Ducumque crimen deserunt cuncti ordines.
Frustra moveri signa latrones iubent,
Frustra reprendunt: unus est castris sonus;
Chatti, ut Cherusci, voce sublata intonant:
Vivat Cheruscus! vivat Arminius diu!
M. VARUS.
Non hic repressit turbo scintillas leves?
FLAVIUS.
Auxit furorem perditi Adgandestrii.
Ira geminata, criminis vani pudor,
Praecepsque desperatio urgebat virum.
Corrupta per se capita in Arminium rapit:
Facto feroces impetu in fratrem ruunt. [Note: (a) Testatur Tacitus, armis petitum Arminium, cum regnum peteret.Regnum affectans, libertatem popularium adversam habuit: petitusque armis et c. Annal. l. 2 c. 88.]
Ille expedire telum ab armigeri manu,
Depellere ictus ictibus, frustra peti.
Tollunt Cherusci signa pro caro duce:
Armor ego, primus irruo: auxilium alterum,
Tela Marobodus corripit, et hosti imminet.
M. VARUS.
Spem medius inter trepido, suspensum et metum.
FLAVIUS.
Trepidare virtus cognita Arminii vetat:
Quem Roma bello vincere adnixa haud potest, [Note: (b) Proeliis ambiguus, bello non victus. Idem ibid. deArminio cum Romanis pugnante.]
Nec Roma nascens, sed domina rerum omnium: [Note: (c) Qui non primordia Populi Romani, sicut alii regesducesque, sed florentissimum inperium lacessierit. Idem ibid.]
Eum rebellis frangere haud potuit globus.
Nondum iuvandi veneram ad fratris latus,
Cum victor Adgandestrio scutum eripit,
Quod summa nobis gloriae, et pugnae est caput. [Note: (d) Scutum reliquisse praecipuum flagitium. Tacitus, l. deMorib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 6.]
M. VARUS.
O nobilem victoriam! o iustos deos!
Sed nunc ubi heros? aut quid Adgandestrius?
FLAVIUS.
Disiecta facile turba flagitii rea,
Et auctor ipse, victus, et spolio carens,
Diras precante exercitu, retulit pedem.
At frater in tentorio vulnus leve
Praebet liganti dexterae: vobis ego,
Peiora ne mens auguret, gesta affero.
M. VARUS.
At ecce frater! victor huic luco subit.
ARMINIUS.
Scutum hoc amici perfidi accipiet libens
Luci Thuisco praeses, et civis boni
Novum tropaeum, civis exuvias mali,
Hostilia inter spolia respiciet probans.
M. VARUS.
Salve, recepte ex inferis victor necis.
SERG. VARUS.
Bis prodit Adgandestrius summum ducem:
Bis sibi paratam Arminius vitat necem:
Et quod periclum Caesar avertit prius,
Id fortis ipse nunc sua repulit manu.
SIGIMERUS.
Diu superstes patriae vive, o pater!
EDELBOLDUS.
Subire an oculos, victor, irati licet?
Ullamne veniam poscere rebelli licet?
SERG. VARUS.
Tu quoque rebelles ilico armasti manus?
EDELBOLDUS.
Facinus pudendum! non ego armavi manus:
Ipse, ipse, quem lacessii, ferrum dedit.
Funesta sors me compulit, ut in te uterer,
Quo tu benignus hanc honestaras manum.
SIGIMERUS.
Peccare quae sors cogit?
EDELBOLDUS.
At cogit pater,
Cui iungere odia, patriae mos me iubet.
Peccavit ille, nil mea motus prece:
Peccavit una natus, invitus licet.
Utrique veniam petere non audet pudor:
Sed alteri, heros, alteri an spes est super?
ARMINIUS.
Non ulla facti culpa Edelboldum premit.
Laudo, quod aequum filii officium facis:
Paterna studia non sequi, fuerit scelus.
Invita si pugnavit in nos haec manus,
Amansque nostri, debeo grates memor.
EDELBOLDUS.
Ah ne memento! repetere exilium iuvat,
Novaque probrum tegere et aeterna fuga.
Sed si favoris ulla pars durat tui;
Si semper animo te meum colui patrem,
Atque meliorem; si mihi curae salus
Tua fuit hodie; cuncta si movi impiger,
Ut mitigarem perfidi sensus viri:
Huic, victor, huic da perfido veniam viro.
Non ille dignus munere hoc pacis, scio:
Nec dignus Edelboldos est, cui tanta des.
Sed digna soror est, dignior virtus tua,
Et fama, et alma patriae concordia.
Non obsecro mihi: sata quod cogent, feram.
Pro patre supplex altero, imploro alterum:
Pro patre, primum hoc dextera amplector genu.
ARMINIUS.
Surge: pietate flector: ignosco patri.
Ubi ille? scuti an gloria exutus latet?
EDELBOLDUS.
Postquam repulsi robore invicto sumus,
Diversa per vestigia institimus fugam.
Extrema flexu castra circumiens lego,
Donec propinquum te mihi offerret nemus.
At ille forsan iam sacerdotum in manu [Note: (e) Neque animadvertere, neque vincire, neque verberare quidemnisi sacerdotibus permissum. Tacit. de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 7.]
Indigna vincla sentit, aut plagas miser:
Quid si furori publico, et laeso tibi,
Iam destinatur victima? aut si iam luit?
ARMINIUS.
Ne metue: lentus in sacerdotum choro
Poenas reposcit ardor, et recti tenax.
Et nequa nostrae sit simultatis nota,
En reddo scuti gloriam, et famam, patri.
Tu quaere latebram: perdito clypeum refer,
Ut filio debere se videat senex
Recepta honoris publici iura ilico. [Note: (f) Scutum reliquisse praecipuum flagitium. nec aut sacris adesse, autconcilium inire ignominioso fas. Tacitus, de Morib. Germ. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 6.]
EDELBOLDUS.
O spe superior lenitas ....
ARMINIUS.
Laus haec tua est.
Patri impetrasti, quidquid Arminius dedit.
Nunc mihi Comitia denique ordiri datur:
Intersit Adgandestrius posito metu:
Domino licet redire, dum scutum redit.
M VARUS.
Frater, Alemannum cernere an coetum placet?
Arminii me gloria optantem allicit.
SERG. VARUS.
Favere perge, semigermane! hostibus:
Et gloriam precare, quam Romae invident.
M. VARUS.
Ubi magna virtus gloriam dignam obtinet,
Amabo semper gloriam, et plausum dabo.
SERG. VARUS.
Concilia gentis exteris nusquam patent,
Nec invocatos ingerere nosmet decet.
Hic nectere moras paululum, frater, iuvat,
Dum Maroboduum cernere sedentem hoc throno,
Et quis comitia solvat eventus, queo.
MAROBODUUS.
Huc, iuvenis, huc me sequere: mox patrem scies.
Nostine telum hoc?
EDELBOLDUS.
Patris est. Rex! quid rogas?
MAROBODUUS.
Fuit, fuit parentis: et parens fuit.
EDELBOLDUS.
Heu Marobodue! genitor heu! genitor fuit?
MAROBODUUS.
Dextra haec scelestum stravit, et spolium abstulit.
Tibi, Thuisco, dedico hoc, ultus nefas!
EDELBOLDUS.
Quae puniendi, rex, tibi potestas adest,
Arminius ipse cum patri veniam annuit?
MAROBUDUUS.
Reus secundi criminis, merito iacet.
Vix obligato vulnere Arminius pedem
Extulerat e tentorio, huc scutum ferens:
Cum dirus Adgandestrius, victus modo,
Haud sentientem sequitur a tergo ducem.
Iamque eminus vibrabat hanc hastam furens,
Ignobili rapturus heroem nece:
Nisi occupassem vulnus infandum manu.
A me peremptus, sanguine rigavit solum.
Pater o Thuisco! telum ut hoc tibi do libens,
Sic metuat omnis proditor, vel sic cadat.
Haec ipse nunc Arminius, et coetus virum,
Dum de corona iudicant, ex me audient.
EDELBOLDUS.
Sic invenis, o genitor infelix! rogum? [Note: (g) Id solum observatur, ut corpora clarorum virorum certis ligniscrementur. -- -- -- -- sua cuique arma, quorundam igni et equus adicitur. Tacit. de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 27.]
Conspicuus olim proeliis, clarus gradu,
In proditorum faece numeraris migrans!
Ego dum salubri te patrocinio iuvo,
Dum reparo felix perditum armorum decus,
Dum te requiro gratulans, dum te voco:
Heu expiatum denuo instauras scelus,
Scelerisque sentis praemium infami exitu!
SERG. VARUS.
O te sinistra redditum patri die!
EDELBOLDUS.
Hocne fuit, almi caelites! cur me domum
Reduceretis, talia viderem ut miser?
Patrem obligatum crimine, invisum suis,
Et fratricidam, proditoremque impium?
M. VARUS.
Dolenda sors, cum civis a cive obrutus,
Abominatus gentibus, arenam premit.
EDELBOLDUS.
Nec adire saltem corpus, et ferre oscula
Suprema fas est, odia dum iuncta omnium
Caesum exsecrantur [Reg: exscrantur] , meque misereri vetant.
Monui, rogavi, turpe dedocui nefas:
Cur aure surda respuebantur preces?
Cur te periclo potius et sceleri dabas?
SERG. VARUS.
At tu fidelis filii implesti [Reg: implevisti] locum,
Tutatus Adgandestrium, et placans ducem.
EDELBOLDUS.
Ideone scutum hoc reddidit per me deus,
Ut cum parente funebres flammas alat?
Sed non et hasta lugubrem ornabit pyram,
Foedum tropaeum quercubus sacris data.
Omnia videbunt saecula parentis nefas!
Narrabit omnis persidam rabiem nepos!
ARMINIUS.
Hicne gemit Edelboldus? o iuvenis miser,
Nisi patre melior, ipse sufficeret sibi!
EDELBOLDUS.
Victor benefice! munus heu summum perit!
En ille clypeus, pabulum infamis rogi!
ARMINIUS.
Abolebit ignis membra scutumque impii:
Te iusta semper fama laudabit pium.
Virtus dolorem temperet. Genitor perit:
Sed funere suo liberat patriam metu.
Patriae memento, genitor ut menti excidat.
Pater ego posthac, melior, et fidus magis,
Tua ne iuventus orba sit, curo impigre.
EDELBOLDUS.
Tu spes gementis: tu mihi iacenti salus.
ARMINIUS.
Ego mente tacita nunc Thuisconem precor,
Meriti recentis hac die et veteris memor.
SIGIMERUS.
Audite, Vari, patris affatum brevem,
Post quem relicto Teutonum coetu exiit.
Nondum aggere altus edito Arminius stetit,
Nondum sacerdos iusserat silentia: [Note: (h) In coetibus publicis silentium per sacerdotes .... imperatur. Tacit. l.de Morib. Germ. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 11.]
Cum sponte cupidi comprimunt vocem viri,
Tandemque tales edidit genitor sonos:
Haec ipsa lux est, Teutones, caelo duce
Qua Varus olim cum suis hic corruit.
Gratus memento, civis: ego primus deum
Adoro in ipso gratias luco ferens.
Nec elocutus plura, per medios abit.
M. VARUS.
Nisi gratus animus pulsus hoc orbe exulat,
Regno carere Teuto an Arminium sinet?
FLAVIUS.
Fraterna crescat gloria, et culmen petat!
MAROBODUUS.
Corona tandem cingat heroum caput,
Suadente me quam copiae addicunt tibi.
FLAVIUS.
Marobodus ipse, cum reliquisti aggerem,
Te consecutus, auctor ex alto eloquens
Instat maniplis, graviter hortatur duces,
Tuis coronam regiam meritis parent:
Meminisse lucis huius, atque huius loci,
Solumque per te sospitis patriae iubet. [Note: (i) Arminius liberator haud dubie Germaniae. Tacit. Annal l. 2 c.88.]
MAROBODUUS.
Sceptri pudebat me mei, dum tu cares,
Virtute tantus, tantus armorum impetu.
Regnum meretur, qui potest regnum dare.
FLAVIUS.
Haec ille memorat: plausus hortantem excipit,
Frameisque frameas gratulans miles quatit. [Note: (k) Si displicuit sententia, fremitu aspernantur: sin placuit,frameas concutiunt. Idem, de Morib. German. [Abbr.: de Moribus Germanorum] c. 11.]
Regem salutant, capere te sceptrum iubent.
VIBILIUS.
Insignia huius nominis tradens mihi
Pararat Adgandestrius: iussu ducum
Depromo cultum regium: iussus fero.
MAROBODUUS.
Mihi paratus, serviat tibi nunc thronus.
Conscende, rex; corona, Marobodi manu
Imposita, tandem verticem decoret sacrum.
ARMINIUS.
O grata meritis patria! quod unum potes,
Augmentum honoris publicum Arminio adicis.
SIGIMERUS.
Bis gloriosam primus, o genitor, diem
Tibi grator, olim laurea, sceptro modo.
Tibi conscius victoriae quondam locus,
Victoriarum praemium summum videt.
Verum haec supremo ut gaudio mentem impleant,
Arcana faciunt verba, quae Marco et mihi
Commissa solis, nunc suam poscunt fidem.
ARMINIUS.
Promissa, nate, fidus implebo palam.
Spectabit ipsa gloriam hanc Roma in suis.
SERG. VARUS.
Non invidemus sceptra, quae multis damus.
M. VARUS.
Sed digniori Roma nulli unquam [Reg: umquam] dedit,
Quam Teutoburgae lucus augusta hac die.
MAROBODUUS.
Age, rex, morantem te thronus dudum vocat.
ARMINIUS.
Exercitum ne longior lasset mora,
Non scando solium: sisto ine gratum meis.
Haec dicens, extremam theatri oram accedit.
MAROBODUUS.
Insignia cape, munus ut videant suum.
Cedat coronae iam galea victrix locum.
ARMINIUS.
Accipio. Sceptrum iungite coronae novum.
VIBILIUS.
Habe, quod optas: praebeo sceptrum novum.
Paravit Adgandestrius: at ipse exsequor [Reg: exsequor] .
Intro abeunti Arminio sceptrum Vibilius porrigit, simul abditum in eo pugionem educit, eoque Arminium
intus confodit.
Abi, tyranne! tale te sceptrum decet!
FLAVIUS.
Proditio, superi!
MAROBODUUS.
Sica sub sceptro latens
Regem heu trucidat!
FLAVIUS. intus.
Frater! heu nihil est spei1
Excipite solio languidum.
VIBILIUS.
Sic, sic thronum,
Sed libera Germania, per me occupa!
ARMINIUS.
Quod voluit Adgandestrius, fecit gener [Note: (l) Arminius dolo propinquorum cecidit. Tacit. Annal. l. 2 c. 88.]
VIBILIUS.
In gente natus libera, regem haud fero:
Servilia alii sponte sibi vincla eligant:
Mihi dextra ferrum dum regit, et animus manum,
Nullus Eques Italus liberos cogat viros. [Note: (m) Vibilii verba, supra Act. I Sc. 8.]
FLAVIUS.
O si monentem Flavium audisses, miser!
Stares, iuvares patriam, regeres tuos.
Ambitio nunc inanis .... Indignam heu necem!
ARMINIUS.
Ambitio qualis pectus Arminii egerit,
Vos edocete, conscii!
M. VARUS.
Maestus loquar.
SIGIMERUS.
Audi, Vibili latro, quam frustra furas!
M. VARUS.
Audite magni grande consilium viri!
Regale nomen ille, delatum sibi,
Nunc exuisset protinus, et insignia,
Exercitu spectante, posuisset pius.
Unam hanc petebat gloriam, ut summo gradu
Se posset abdicare: sic cives amat.
SIGIMERUS.
Testis ego destinata cum Marco audii.
MAROBODUUS.
Testis ego vobis certior. Mihi dum refert,
Quae sic parabat, nobilem hunc animum stupens,
Fassus minorem me quoque, adamavi ilico:
Et amabo post fata quoque, et heroem colam.
Rex magne, regno maior, heu cur sic abis?
ARMINIUS.
Errore lapsus non gravi, poenam luo.
MAROBODUUS.
Ego ultus Adgandestrium, iamiam alteras
Tibi videnti iustus inferias dabo.
VIBILIUS.
Rex, cui minaris? gaudeo liber mori.
Mors haec tibi utinam redderet vitam, socer!
Ah cur latebat mens tua? Heu! patriae studens,
Interimo patrem patriae! Errorem impium!
Sed cui superstitem esse me prohibet dolor.
Ignosce genero! ignosce morituro statim!
Ignosce, rex! nam rege sub tali libens
Et vivere sciens poteram, et ignarus mori.
Age, sica! parricidii mecum rea!
Age, plecte facinus! meque plectendo expia!
ARMINIUS.
Quid agis? tenete dexteram.
MAROBODUUS.
Dignus iacet.
EDELBOLDUS.
O destinata sanguini illustri dies!
Quot lacrimas [Reg: lacrimas] tot caedibus procerum moves?
Misero parentem utrumque lux eadem rapit.
SIGIMERUS.
At mihi, mihi unum! patriae qui idem fuit!
Dilecte genitor! ah vale! aeternum vale!
ARMINIUS.
Memento, nate, patriam ut gratis colas.
Ambitio, poscens praemium, viden' ut nocet?
SIGIMERUS.
Iustum ah! petebas; vi procul, nullo dolo;
Et redditurus: sic quoque ambitio opprimit!
M. VARUS.
Propinqua mors est. Grandis Armini, vale!
ARMINIUS.
Claude morientis lumina, o fili pie!
SIGIMERUS.
Heu triste munus!
MAROBODUUS.
Solus, o Sergi, haud gemis?
Sic, sic videre Teutones Auson cupit.
At iuncta si vis Teutonum ferrum vibret,
Vae, Roma! celso fastui, et caecis dolis!
I. TElegonus, Ulyssis filius, missus a matre, ut genitorem quaereret, tempestate in Ithacam est delatus: Ulysses a Telegono filio est interfectus. C. Iulius Hyginus fab. [Abbr.: Fabulae] 127.
II. Negari non potest, ingens emolumentum afferri poetae tragico, si in heroem magni nominis incidat: praeclara enim opinio, quam plerique de eo conceptam, penitusque in animis defixam habent, uti favorem et benevolentiam omnium ei conciliat, ita respondentem favori misericordiam ciet. Atque hoc
nomine confitendum est, debere me Ulyssi plurimum: cuius admirandas laudes praestantissimamque effigiem poetarum antesignanus Homerus literis et immortalitati commisit, eumque secuti Graeci et Romani certatim verbis amplissimis nobilitarunt. Sed liceat profiteri aperte, quod res est: praeter vetustam hanc nominis amplitudinem nihil propemodum Ulyssi debeo, cuius historia mortis, ex Hygino hic recitata, nobilitatem antiquissimam cum ieiunitate maxima coniunctam offert, nec poetae quidquam nisi scenam ultimam subministrat, qua Ulysses moriens exhibeatur. Similis est Ulysses hic meus viro forti et sapienti, ex ultimae nobilitatis familia oriundo, sed quae dilapsis opibus ac fortunis omnibus, ad summam egestatem redacta est. Superest ipse, vir magnus et nobilis; sed rerum omnium egenus.
III. At habes, inquiet aliquis, in hoc argumento duo quaedam praesidia artis insignia; animorum suspensionem, qua ad extremum summa rei involvitur, quoniam Ulysses pater Telegono filio et interfectori suo ignotus est; et affectum tenerrimum, cum infelix Telegonus videt, patrem a se ignaro occisum. Scio esse complures, qui in Tragoediarum materia plurimum esse ponderis arbitrentur, quoties huius generis suspensio et affectus ex historia ipsa obveniunt: quod praeiudicium ne tibi quoque, Lector Benevole, fortassis imponat, utriusque rei commoda cum incommodis brevissime
conferamus. Suspensionem laudant, quae spectatorem involvit: affectum laudant, qui ex agnitione subita nascitur, dum Telegonus vulnerati a se Ulyssis filium se esse intelligit. Laudo et ego, sed cum ea exceptione, quam in magni Petri Cornelii Dissertationibus legimus, ubi de Crispo Tragoedia doctissime disputat. Titillat, inquit, animum, et cum suavitate illabitur voluptas illa suspensionis, qua tenentur personae praecipuae, Constantinus Caesar, Fausta Augusta, Crispus ipse; ille, ne Crispum filium; illa, ne eundem privignum; hic, ne patrem et novercam agnoscat. Decipitur blande spectator, dum veluti alienos cum alienis agere omnes videt, sed in catastrophes exitu repente cognoscit, novercae insidiis Crispum perire, patris ipsius iussu in necem praecipitatum. Bella haec, bella; quis neget? sed sic tamen bella, ut vero et perpetuo Tragoediae affectui sint parum idonea. Longe alii orirentur motus in Constantino, in Fausta, in Crispo, si maximam illam inter se propinquitatem nossent: nunc acres illi affectus, elisis naturae et officiorum stimulis, ante finem Tragoediae se non exserunt. Quare qui miserationem intimam et lacrimas [Reg: lacrimas] quaerit, per haec involucra nihil ad summam profectum putet. Ita Cornelius, vir experientia, successu, gloria, in rebus tragicis maximus. Suspensio nimirum illa, tantopere quibusdam probata, adeo affectum non promovet, ut impediat potius, et per totam paene
Tragoediam excludat. Ubi ad calcem ventum est, tum demum se mutuo filius et pater agnoscunt, et postquam ter quaterve Eheu clamatum est, demisso sipario scena obtenditur.
IV. Accedit incommodum alterum, priore etiam molestius. Si Aristotelici consilii memor, inter multas magnasque Ulyssis virtutes etiam vitium quaero, a quo in ruinam pertractus, ab eodem spectatores absterreat: respondent uno ore, quotquot eius imaginem posteritati transmisere, fuisse iusto callidiorem, et praestantem sapientiae gloriam ad vafritiem deflexisse. Id si accipio, haec mihi erit per universam Tragoediam docenda veritas: Cave, ne astutiam pro prudentia complectare: id vitium ni fugeris, te, ut Ulyssem, serius ocius gravi damno involvet. Huic documento iam quomodo Ulyssis morientis historia consonet, intueamur. Occiditur a Telegono filio. Quare? Quia nequaquam patrem, sed alienum ignotumque hominem Telegonus sibi resistere opinabatur. Viden' ut in diversa abeunt moralis illa veritas, et suspensus iste historiae exitus? Mors Ulyssis non iam calliditatis poena est, sed casus, et infortunium merum. Ignarus parentis filius Ulyssem occideret, etiam si candidissimus in omnes per omnem vitam fuisset: idemque contra, si patrem nosset, quantumvis ille versuti ingenii esset, parricidio horribili se numquam [Reg: numquam] obstringeret.
Viden' ut nihil cohaeret? Speciosa illa suspensio in fumum abit, utilitatem ad mores non affert, nihil docet, et, ut verbo dicam, pulchrum [Reg: pulchrum] somnium est.
V. Cur igitur, interrogabit Lector, vadum hoc elegisti, si usque adeo incommodum praevidebas? Primo quidem idem mihi evenit, quod insignis ille poeta in alio genere cum sensisset, ita conquestus est:
[Qua nolunt nautae saepe vehuntur aqua.]
Ger. Groms. Eleg. 1 de Pace. Tum vero etiam, in hunc alveum aliena magis voluntate inductus, quam mea ingressus, eam mihi spem proposui, quanto essent maiora obstacula, tanto plus loci industriae et arti futurum. Ante omnia pugnandum mihi contra duo illa duxi, quae sunt a me paulo ante commemorata, ut motus animorum per totum Tragoediae corpus diffunderentur, dudum ante plenam personarum omnium agnitionem; et ut documentum de vitanda fraudulentia tum ubique cum Actibus omnibus, tum praesertim cum ultimo, insolubili vinculo connecteretur, et ideo Ulysses periret, quia dolosis consiliis usus erat, non periturus, si aperte candideque agere maluisset.
VI. In Ulysse magna omnia Homerus ceterique proponunt; sapientiam admirabilem, vim ingenii singularem, moderatricem negotiorum omnium prudentiam, sagacitatem acutissimam, eloquentiam flexanimam, patientiam
laborum, animique fortitudinem in adversis invictam. Tot tantisque viri maximi et regis optimi ornamentis notam unam addunt omnes, eiusque versutam ac simulatam loquendi agendique rationem unanimi sententia reprehendunt. Noxium profecto vitium saeculis omnibus, et bono publico infestissimum: quod quo latius serpit, et sibi deditos specie prudentiae fallit, eo maiore contentione, iunctaque philosophorum, oratorum, et poetarum opera ex ingeniosorum hominum animis evellendum est et extirpandum [Reg: exstirpandum] . Neque tamen verendum est, ne, dum Ulyssi hoc in Tragoedia crimini vertitur, spectatorum miseratio infringatur. Scelestos homines in Poetica sua Aristoteles recte et sapienter herois Tragici dignitate exclusit; quippe nulla spectatorum benevolentia, nulla miseratione dignos, atque ideo Tragoediae alienissimos. Tales reor esse Iulianos Apostatas, Nerones, Mahometes; viros impios, religionis expertes, barbaros, et quodammodo humani generis odium publice professos. At si viro principi, cetera laudatissimo, et omni genere virtutum conspicuo, unum aliquod vitium adhaeret, praesertim excusationem recipiens, aut virtutis etiam specie fulgens: nemo fere est in tota spectatorum cavea tam severo supercilio, ut veniam non tribuat facile, et suorum sibi errorum conscius, in aliena culpa clarissimi viri non indulgenter conniveat [Reg: coniveat] . Imo crescit
per ipsum vitium commiseratio: dum enim tot alia herois decora spectator considerat, dolere ac misereri incipit, quod unus naevus gloriae tantae officiat, et calamitatis maximae causa fiat. Quapropter apud se voto tacito ingemiscit: O utinam vir tantus uni huic vitio non succubuisset! Ah cur in istas se pedicas incautus coniecit, unde evadendi facultas non suppetat?
VII. Cum inter poetas axiomatis instar sit, sine adversario theatrum torpere: indagandum fuit, quem dignum hostem Ulyssi opponerem. Illorum temporum historia Nauplium suggerebat Euboeae regem, Graecis universe omnibus, quicumque Troiam obsederant, sed nominatim Ulyssi iratum: filium enim Nauplii Palamedem, ab Ulysse accusatum, Graeci apud Troiam damnaverant, et tamquam proditionis reum saxis obruerant. Necem Palamedis filii Nauplius ad promontorium [Reg: promuntorium] Caphareum ingenti Graecorum strage ultus est; parem haud dubie calamitatem et exitium, ubiubi posset, Ulyssi allaturus, quem ducem facinoris et coryphaeum ceterorum fuisse non ignorabat. Differre vindictam id unum cogebat, quod Ulysse annos ipsos decem absente, et erroribus continuis iactato, nemini constaret, ubi gentium deprehendi posset. Nunc ubi tandem ille in regnum a diuturno exilio rediit, moram non patitur Nauplius, quo minus destinata perficiat, et cupiditatem veterem satiet.
Vitandi tamen erant scopuli duo, in quorum alterutrum incurri facile in hoc negotio poterat: suberat enim periculum, ne vel crudelitas Nauplii esset nimia, vel Ulysses suscepti olim sceleris magnitudine fieret miseratione indignus. Sed Nauplio species quaedam iuris non deest: irascendi enim ea causa est, quam reprehendere vix, omnino damnare profecto non possis. Non hic vel de sacris hominibus, vel de Christianis legibus sermo est. Haec autem si non respicimus, quis vitio dabit Nauplio, si de persequenda filii nece cogitet? Reges sunt, et Ulysses, et ipse: neuter tribunal agnoscit. Si satisfieri sibi cupit Nauplius, per se ipse satisfaciat necesse est: iudicem implorare non potest. Ac ne tam longe abeam, vir nobilis aut militaris quicumque, antiquis praesertim illis moribus, inultos filii Manes relinqueret? aut ad iudicem potius, quam ad capulum suum causam talem referret? Atqui eo usque Nauplius meus non procedit: cohibet enim dexteram, et vindictam, etsi vehementer expetit, ab alio tamen exspectat. Alterum vero erat periculosius, ne, qui toties Nauplium de Palamedis filii nece querentem audit, Ulyssi auctori succenseat, eumque supplicio et odio dignum exsistimet. Qui Virgilii meminit, praefossum ab Ulysse aurum scit in Palamedis tentorio, ut hoc indicio perfidiae convinceretur. Fraudis ergo capitalis, et crudelitatis reus Ulysses videri potest, nec indignus,
qui innocentis sanguinem suo nocentis sanguine expiet. Fraudem insiciari, nec potui, nec volui: meo enim proposito conducebat, Ulyssem dare poenas fraudis, quandocumque commissae. Sed fraus haec ne crudelis, neve capitalis esset, in hunc modum commentus sum. Palamedes apud me, tum in Choro, tum in ipsa Tragoedia, laesae in patriam fidei vere est reus, quippe qui, acceptis ab hoste Priamo clandestinis literis, tanti momenti rem tam diu celaverit. Commeruit ergo supplicium: nec ipse Nauplius diffitetur. Occulto tamen Palamedis crimine exercitus ad eius odium tam facile concitari non poterat, ut regum iudicio assentiretur, qui eum capite damnabant. Argumento plausibili et populari eum Ulysses oppressit, infensus pridem; et auri defossi artificio rei causam afflixit. Sic Ulyssis astus non ad rei summan, sed ad modum pertinet; nec innocentem involvit, quod crudelis est; sed capitali poena dignum dolo excogitato impellit, quod vafri et callidi.
VIII. Telemachi non mores tantum, sed exilium etiam apud Cephallenos, e veterum monumentis hausi. Magnanimum eum facio, et animosum; sed paulo elatiorem: quoniam utrumque illi Homerus tribuit, cuius est in hac re antiquissimum primumque suffragium. Pulsum ab Ulysse patre in Cephalleniam, narrat Dictys Cretensis, Troiani belli historicus. A fratre Telegono sic eum distinxi, ut ille
gloriae sit appetentior et excelsior, hic patris amantior teneriorque. Mavult exulare Telegonus, et ubivis delitescere, quam patrem propter se in metu et periculo esse. Telemachus ambitiosior, aversatur quidem et ipse parricidii nomen, sed ut regnum fugiat, et patria sponte exeat patris causa, animum non inducit. Intererat autem huius Tragoediae, ab eo ipso Ulyssem interfici, a quo tantopere amabatur.
IX. Natales Telegoni difficultatem paene inenodabilem offerebant, cum non appareret, quid de illius matre seu dici, seu reticeri, convenienter historiae mythicae, et auditorum exspectationi posset. Missus a matre, Ulyssem patrem quaerebat Telegonus, ut in ipso argumento ex Hygino narravi. A qua tandem matre missus? Telegonus Ulyssis et Circes filius ab eodem ipso Hygino dicitur, fab. [Abbr.: Fabulae] 127. Plutarchus in Graecorum et Romanorum Parallelis, ut inscribit, ad libri finem, eosdem Telegono parentes assignat; eosdem Eustathius in librum undecimum Odyss. Homericae. Ipsum eius nomen Eustathius (in Odyss. l. 4) hinc derivat, quod esset procul ab Ulyssis regno Circe matre genitus; [ek Kirkhs thle pou gennhqeis] thle enim Graecis procul est. Atque [(reading uncertain: print faded)] id in Mythologis, in Lexicis omnibus, in omnibus adeo Elucidariis ita passim occurrit, ut neminem latere possit, qui modo labris primoribus eruditionem degustarit. Eludi proin dissimulatione haud potuit opinio tam pervagata,
qua Telegonus Circes filius creditur. Atqui vivit Penelope, eiusque memoriam in audientium animis Tragoedia mea identidem refricat. Quid ergo? duas Ulyssi uxores iungerem uno tempore? Equidem id fingere absque honestatis labe ulla inter Theologos et Historicos potuissem, qui legum ac temporum discrimina in numerato habent, et ritus variarum gentium varos norunt. Sed auditorem promiscuum a theatro in scholam deducere, non libebat: nec sperare poteram, probatum iri plerisque rem a nostris moribus, ipsisque auribus, usque adeo abhorrentem. Dividerem igitur uxorum tempora, et post obitum Circes primae coniugis Penelopen demum in Ulyssis regiam introducerem? At obstabant ulta, et illud inprimis, quod ridiculum futurum erat, maiorem natu Telemachum ad coniugem posteriorem reicere [Reg: reicere] : esse autem minorem Telegonum, ita notum est omnibus, ut ne in dubium quidem vocare sine eruditorum offensione auderem. Ex adulterio ergo natum Telegonum confiterer, quod plerique faciunt, et victum Circes amoribus Ulyssem infamiae suae relinquerem? Foedum dictu: turpe tam illustri filio: ipsi autem heroi longe turpissimum. Nego prorsus, Ulyssem Circaeo hoc amoris poculo captum unquam [Reg: umquam] fuisse, aut illecebris petulantibus insidiantis Deae cessisse. Testes edo innocentiae; Homerum, Aristotelem, Plutarchum, Philostratum, e Graecis; Ciceronem,
et Propertium, e Romanis: quorum locos in Testimoniis ad Act. U Scen. IV nominabo. Sustragatores tam nobiles purum et integrum cum praestent Ulyssem, faeci iure, quod fingere per licentiam potuissem, et Circaeos [(reading uncertain: print faded)] illos amores ac delicias inter commenta reieci. Suspensionis tamen occasionem, quae inde nascitur, neutiquam repudiavi.
X. Sinon, Ulyssis propinquus, et proditor, iisdem a me coloribus pingitur, quibus eum Virgilius in Aeneide olim expressit. Perfidus hic duo mihi obsequia perquam optabilia exhibet: conservat miserationem, quam adversus Ulyssem in spectatore opto; idemque indignationem lenit, quae contra Nauplium concipi poterat, nisi intercederet Sinon hic, et ictum veluti in se averteret. Calliditatis reus Ulysses est, sed ita, ut ex ipsa huius vitii nebula heroicus animus et excellens magnitudo eluceat. Sinon ostendit, quousque progredi calliditatis vitium possit, et in quam profundum sceleris barathrum denique praecipitet sibi obnoxios, quin usquam iam possint insistere. Cum homine hoc perfido dum Ulyssem spectator comparat, tantam in heroe virtutem reperit, ut paene innocens haberi vel in vitio possit. Unde miseratio incrementum capit, dum dolemus, eodem interitu virum maximum deterrimumque involvi. Sed et Nauplium Sinon odio levat, et crudelitatis invidiam totumque perfidiae titulum ipse sustinet.
Abominandum hominem e Tragoedia impunitum discedere, nemo spectatorum aequo animo ferret: quamobrem inventa est ratio, qua scelus eius detestabile et celerrime detegeretur, et in vestigio puniretur.
XI. Mori meo hic quoque institit, ut fabula Tragoediae tota commissuris historicis coniungeretur. Ex illorum igitur temporum Historia Mythica deprompsi longinquam Telegoni peregrinationem, Telemachi apud Cephallenos exilium, Palamedis cineres in urna aurea ad Nauplium missos, delphinum Ulyssis insigne, hastam Telegoni trygonis osse fatali munitam. Si scelerum artifex et fraudis machinator, si dirus et saevus, si hortator inventorque scelerum apud me Ulysses alicubi dicitur: neutiquam id ex animi mei sententia dicitur, aut a me ceu verum asseritur: sed antiquae sunt inimicorum voces, e scriptoribus vetustissimis repetitae, quae in hostium ore vim paene omnem amittunt, et contrariis laudibus ubique eliduntur; praesertim cum hae quoque non a me confictae sint, sed antiquitati debeantur. Si in Choro altero Apollinis Pythii seu Delii oraculum nominavi, non Lycii: id eo factum, quod ipse Ulysses apud Homerum (Odyss. 1. 6) suae ad Apollinem Delium profectionis meminit, dum Nausicaam regis Alcinoi filiam cum palma succrescente comparat, quam nuper in Delo fecundum altare Apollinis se vidisse ait. Si denique oracula duo in speciem contraria saepius
commemorantur, quorum altero praedidictum erat, periturum Ulyssem a mari; altero, periturum a filio: sola Historiae Mythicae reverentia me permovit, ut ea retinerem, quae nisi in possessione veteri reperissem [Reg: repperissem] , numquam [Reg: numquam] profecto ipse ultro finxissem. Tametsi vetustis his temporibus oracula ius quoddam sacrum et pontificale obtinent, quo deici [Reg: deici] absque iniuria manifesta non possunt: illorum enim saeculorum [Reg: saeculorum] more oracula opinioni hominum et veri similitudini adeo non repugnabant, ut nihil esset usitatius, nec ulla certior sanctiorve negotiorum regula esse crederetur. Sophoclis ille Oedipus, toties apud omnes gentes repositus diversis Europae linguis, duobus oraculis continetur, antiquo altero, de parricidio toroque [Reg: toroque] materno; altero novo, de expianda Laii caede, ut immissa divinitus pestis cohibeatur ac cesset. Est tamen oraculorum, etiam veterum, ingens in theatris discrimen: cum alia soli ornatui serviant, alia necessitati. Si oraculum poemati fulciendo sic inseritur, ut sine illo Tragoedia non consisteret, et labante causarum nexu ipsa fabulae constitutio inclinaretur: sola necessitate coactum esse poetam apparet, qui ad opem hanc divinam, tamquam ad machinam et asylum, confugerit. Quod si vero contingere etiam sine oraculo aeque res eadem poterat, salvo causarum nexu, et fabulae constitutione integra persistente: non iam necessitati, sed ornatui datum esse oraculum
intelligetur. Necessaria parum laudis habent, temporum tamen excusatione se tuentur, et illa Horatii voce, dignum Deo vindice nodum fuisse. Cetera, quae ad ornatum duntaxat pertinent, praesertim si ab antiquis scriptoribus referantur, communi peritorum approbatione semper excepta sunt. Ad postremum hoc genus refertur oraculum illud, quod in Hannibale Tragoedia ex Appiano et Plutarcho posui:
[Libyssa tellus corpus Hannibalis teget.]
Simile est oraculum de Ulysse, quo mare allaturum ei exitium dicitur:
[Ut pereat Ithacus, non nisi ex pelago fore.]
Quam Dei vocem semel et iterum Homerus narrat, Odyss. l. 10 et l. 23. Quandoquidem et in Hannibale, et in hac Tragoedia, etiam absque his oraculis eadem omnia fierent, totusque causarum et eventuum nexus, demptis illis, integer perseveraret. De altero autem Tragoediae huius oraculo dubitabunt non pauci, et iure quidem, utrius sit generis: nam nisi audisset heros, se manu carissimi interemptum iri, personam non tegeret; leque a Telegono occideretur, si personam ipse suam non tegeret. Ita videri sane potest primo Tragoediae aspectu: sed dicam, quid fuerit mei consilii. Si Ulysses, percepto etiam hoc oraculo, nec latuisset, nec mortuum se simulasset: quid erat futurum? Mansisset in regno Telemachus: Ulyssem vivere, et regnare, scirent omnes incolae: idque
advenienti Telegono sive Telemachus frater, sive alius quilibet, aperte et sine ambagibus indicaret: Telegonus autem pro sua in parentem pietate summa, et amore incredibili, gaudio et reverentia plenus ad carissimum Ulyssem accurreret, nec de ulla re minus, quam de exsecrabili parricidio cogitaret. Nunc, dum Ulysses more suo oblique omnia agit, et per cuniculos dolosque se tegit; eo denique proceditur, ut ipse Ulyssis interfector credatur a Telegono, et vindicandi patris studio pater infelicissime perimatur. Non ergo oraculum, sed sua calliditas Ulyssem perdit: cum interire Telegoni manu apud me non posset, si eum vivere filius intelligeret: quod autem occisum credit, ab ipso Ulyssis astu sparsoque de sua morte commento proficiscitur.
XII. Monuit me ex amicorum numero unus et alter, haerere se dubios, satisne sit vero simile, quod in Tragoediae meae exitu Ulysses furenti Telegono se non manifestat: nam tu ipse, aiebant ad me illi, fateris Ulyssem eo esse animo, ut mortem quamlibet optet potius, quam cadere filii dextera velit: cum ergo intentari ignoto sibi necem a filio non obscure sentiat, quidni malum ultimum antevertit, seque Ulyssem profitetur vir sapientissimus? Respondi; quia, ut cetera sapientissimus, ita suis in rebus callidissimus. Alienum penitus erat, non a proposito tantum meo, sed ab ipso Ulyssis charactere, ut mysterium illud tanta arte concinnatum,
tanto studio occultatum, momento proderet, seque de fallacia ipse palam argueret; Nauplio praesertim astante, quem ne in arcani cognitionem admitteret, multa obstabant. Imminentem a Telegono ictum prospicere spectator quidem facile potest, quippe gnarus mendacii, quo perfidus Sinon modo iuvenis animum inflammavit: ut Ulysses, eiusdem ignarus, diu nullum habet indicum, unde furorem tantum suspicari in Telegono possit. Securus perstat, nec habet, quod metuat, donec exclamanten Telegonum audit de Ulyssis sanguine, quo infectam esse hastam sibi traditam falso exsistimat:
[Dilecte sanguis, osculum nostrum hoc habe:
Obliterabit [Reg: Oblitterabit] rite te sanguis novus.]
Tum vero, cum Telegonus aperte cupiditatem vindictae denuntiat [Reg: denuntiat] , Sinon ipse monet:
[Cernis, cuspidem ut quatiat minax?
Cede, obsecro, ne casui detur locus.]
Ita ille, ut proditionem suam celet, et sidus Ulyssi videatur; cum tamen satis videat, regem, etiamsi cedat, effugere tamen aperto in loco iuvenis concitati impetum iam non posse. Ulysses autem, ubi serio rem agi videt, absque mora se in villam proximam recipit, disertis verbis professus, fugere se necem a filio inferendam, quam dii praedixerant.
[Non mucro terret iste, sed voces Deum,]
Sed has ipsas deorum minas ignarus implet Telegonus,
qui protinus insectans, mortiferam plagam infligit. Sicui tamen haec minus satisfaciunt, is per me fingat, abire Ulyssem una scena ante, quam apud me se subducit: sic tempestive vitare periculum velle videbitur, neque tamen in constitutione fabulae aut catastrophes ordine quidquam aliud mutare necessum erit.
XIII. Totius Tragoediae summa in hanc veritatem contrahitur: Illa in agendo calliditas, qua tantopere sibi multorum ingenia placent, nequaquam virtus est, sed vitium periculosum. Philosophus, ad mores formandos disputans, documentum istud his fere argumentis corroboraret. I. Nec omnes, nec semper latebis. II. Deprehenso astu, in odium et invidiam incurres. III. Etiam cum latebis, fortassis alius, consiliorum tuorum ignarus, tibi damnum afferet. IV. Etiamsi nunc evadas, exsistet [Reg: exsistet] olim non leve incommodum. V. Alii contra te tuis artibus pugnabunt; etiam a quibus minime omnium exspectes, vel quorum adeo opera in negotiis usus fueris. VI. Gravem quoque vindictam parere tibi calliditas haec potest. VII. Per quae maxime tutum te opinaris, ea te fortasse pessumdabunt. Orator, si his ipsis argumentis uti voluerit, neutiquam nuda arripiet, sed figuris ad motum animi ciendum aptatis convestiet, ceterisque dicendi ornamentis efficere conabitur, ut in suam sententiam auditores adducat. Poeta
vero theatralis, cuius est non probare tantum, ut philosophi; nec persuadere solum, ut oratoris; sed probare et persuadere agendo; argumenta illa omnia in totidem personas convertet, ac veluti transformabit. Non dicet poeta, ut philopsophus, et orator, Calliditas periculosum est vitium; sed ita: Fuit vir maximus, sapientia regia, eloquentia singulari; sed callidus: is, rebus praeclare gestis, innumeris defunctus periculis, dum astutis artibus securum se reddere conatur, per has ipsas interitum sibi affert. Rex hic Ulysses est. Argumentum primum ex iis, quae supra enumeravi, est Palamedes; alterum, Circe; tertium, Telemachus; quartum, et quintum, Sinon; sextum, Nauplius; postremum, Telegonus. Nam quod argumenta illa solis verbis, hoc personae istae dictis factisque suis probant; et auditorum animis auribusque, imo et oculis ipsis inculcant.
MORS ULYSSIS, TRAGOEDIA.
PERSONAE.
ULYSSES, Ithacae rex, sub nomine Eumeli.
NAUPLIUS, Euboeae rex.
TELEMACHUS, Ulyssis filius.
TELEGONUS, Ulyssis filius, sub nomine Polypemonis.
SINON, Ulyssis propinquus et proditor.
MACAREUS, Ulyssis ac Telegoni familiaris.
BELIDES, et EURYMEDES, filii regis Nauplii.
Scena in littore Ithacae, proxime villam regiam.
NAUPLIUS.
IThacamne felix inscio tetigi pede?
Haecne illa tellus, summa quam vota expetunt?
SINON.
Altrix Ulyssis terra se sponte obtulit:
Et quam negabat nigra tempestas, dedit.
NAUPLIUS.
Bona o procella! citius admovit ratem.
Sed qui fit, ultro littore ut primo obvium,
Sinon amice, te mihi sistas celer?
SINON.
Magnanime Naupli, literis ex quo datis
Tua excitavi vela, numerabam dies,
Oculoque vigili terga lustrabam maris.
Excelsa mihi cum specula velorum sinus,
Et nota pridem insignia ostendit procul:
Te spero, te requiro, nec voto irrito.
NAUPLIUS.
Neptune genitor, debeo pinguem hostian, [Note: (a) Nauplius. Neptuni et Amymones filius, teste PomponioSabino in 2 Aeneid.]
Daboque laetus: filio ignaro ducem
Te praebuisti, dumque te saevum reor,
Tu mihi secundus littus optatum obicis [Reg: obicis] .
Tua persequentem, meaque nunc odia, o pater,
Communem in hostem, me iuva, o Tridentifer!
Tuquoque, fidelem pollicitus operam, Sinon,
Iramque nostram, spemque destituas cave.
SINON.
Servatus a te, non tibi servet fidem?
Ultrice tu cum littus armasti face, [Note: (b) De Nauplio ita Hyginus: facem ardentem eo loco extulit, quo saxaacuta et locus periculosissimus erat. Fab. [Abbr.: Fabulae] 116. Idem habet Sen. sen quisquis auctor est, in Agamemn. Act. 3 scena unica.]
Cum sparsa Achivum membra fluitarent ducum,
Graiasque puppes saxa tua dirumperent:
Sinon perierat naufragus, praeda aequoris,
Rigidive teli, tot peremptorum comes: [Note: (c) Naves - - - - plurimae corum confractae sunt, militesque plurimicum ducibus tempestate occisi sunt, membraque eorum cum visceribus ad saxa illisa sunt: siqui autempotuerunt ad terram natare, a Nauplio interficiebantur. Hyginus Fab. [Abbr.: Fabulae] 116.]
Nisi enatantem tu recepisses pius.
NAUPLIUS.
Placatus illa voce repressi impetum,
Qua Dardanas perisse narrabas opes.
Nec immolari filio te par erat,
Qui, quod petebat filius, cauto dolo
Effeceras impavidus, everso Ilio.
At quanta spes erepta, quam clarum decus,
Quam dulce munus esset, et nato et mihi,
Si te vel aequor, vel mea hausisset manus?
Quam bene peperci, fata miseratus viri,
Devotum Ulyssis qui mihi addicit caput!
Age, quae flagranti pateat ad metam via,
Docere propera, dum meo iussu foros
Deserere nemo sustinet, et hospes procul,
Quem veho, remotus istud explorat solum.
SINON.
Tibi universa consilia et artes dico:
Nec vincere unum nequeo, qui vultu bono
Omnes fefelli Troas et Priamum senem,
Cum pinea unus claustra reseravi impiger,
Et milia [Reg: milia] inter Dardanidum inermis steti.
NAUPLIUS.
Non minus Ulysses unus ingenio potest,
Quam tota quondam Troia, quam vertit potens.
SINON.
Quam diro Ulyssi ad gloriam praesto fui, [Note: (d) Ita ab hostibus appellatus est - - dirus Ulysses. Virg. 2Aeneid. et extremo eodem libro: Custodes lecti Phoenix et dirus Ulysses.]
Tam dirum Ulysses sentiet me nunc sibi.
NAUPLIUS.
Hos iuro cineres, munus Atridae impii, [Note: (e) Palamedis cadaver crematum, et vasculo aureo servatum,misere duces ad patrem. Pomponius Sabinus, in 2 Aeneid.]
Hos iuro cineres filii, nil tam asperum,
Periculosum tam mihi impones nihil,
Quod non paternus audeat furor ac amor,
Quo non iniquam rite Palamedis necem
Ulyssis hostis mutua clade expiem.
SINON.
Nemo Palamedi, foederis taciti reo,
Palam imputasset literas Priameias,
Vox nulla tristi morte damnasset caput:
Dulichius hostis nisi tetendisset plagas.
BELIDES.
Ulciscere ergo, genitor, indignam necem:
Et sterni Ulyssem milite a nostro iube.
NAUPLIUS.
Nil iussa, nil aperta vis isthic queat.
Moderare linguae, nate mi, bilem tegens:
Ni facis, inultus hic revertetur cinis.
EURYMEDES.
O caese frater, tristis odiorum hostia,
Ah cur cruorem nobilem fundi iubes?
NAUPLIUS.
Haec urna fac servetur loco.
NAUPLIUS.
IAm fare tutus: tela quo verti expedit?
Ubi hostis? aut queis [Reg: quibus] Neritius armis patet?
SINON.
Solum docere libere nunc te licet.
Nec suspicaris, quae tibi pandam, intima.
Tu namque Ulyssem te reperturum hac die
Frenos tenentem patriae speras plagae.
Quantum stupebis, lumine ubi cassum audies,
Et publico pronuper absumptum rogo!
NAUPLIUS.
Quid loqueris? aura desiit vesci improbus?
Quis finis illum tam subitus orbe expulit?
SINON.
Mira, nova, multa percipe, et digna hoc viro.
NAUPLIUS.
Arcana differ: praeproperus hospes redit.
TELEGONUS.
O laeta navigatio! o prosper dies!
Spe citius Ithacae littora agnovi meae.
Voto potimur ambo: nam salvis licet
Salvum hic Ulyssem cernere, periclo procul,
Nostro, suoque: sic docent mites dii.
NAUPLIUS.
Suis Ulyssem redditum tandem focis
Indicia sida comprobant.
SINON.
Sed quae canis
Oracula deum, propitia nostro duci?
TELEGONUS.
Laetare: domino si Cephallenum faves [(printer); sic: favet] . [Note: (f) Cephallenos et Cephalleniam l geminato. Homerum sequorOdyss. l. 20. eodemque modo scribit Eustathius, in hunc Homeri versum, et in primum Odysseae librum. Inipso autem Homero Odyss. l. ult. semel, iterum, tertio idem reperies. Scio versum, quem Senecae tribuunt [(reading uncertain: print faded)] : Gressus nefandos, dux Cephalenum admovet. Troad. Act. 3. Sed ne ille quidem secunda syllaba nisi longa uritur.]
Mihi namque sors est reddita, precanti diu,
Ut pereat Ithacus non nisi ex pelago fore. [Note: (g) Vaticinatio, qua Ulysses ex mari periturus praedicatur, esiOdyss. l. 11 et 23.]
NAUPLIUS.
Vexatus usque concito ventis salo,
Aptum reperiet exitum, a pelago obrutus.
TELEGONUS.
Atqui pepercit fluctus, ut narras, ferox:
Superavit iras Nerei, evectus domum:
Tentare nec iam caeca properabit vada,
Narrante me si discat has divum minas.
SINON.
Ulyssi amicum prisca me iunxit fides,
Et sanguis ipse, proximo distans gradu. [Note: (h) Autotycus liberos [(reading uncertain: print faded)] habuit Sisyphum, unde Sinon hic natus; et filiam, quae Ulyssis mater fuit. Servius in 2 Aen. Vel certe Sinon hic noster avum habuit Sinonem alium, Autolyci filium, e cuius sorore Ulysses genitus; ut vult Pomponius Sabinus, in 2 Aeneid.]
Sed tu quis hospes? unde hic in Ulyssem favor?
TELEGONUS.
Mihi parentes regii, Polypemonis [Note: (i) Ulysses, dissimulata persona, genus hoc ipsum nominaque confinxit;sic enim ipse narrat apud Homerum, Odyss, l. ult.]
Fecere nomen, patrio Alybantis solo.
Fortuna sed me transtulit in oram exteram,
Alybante pulsum, regio amisso patre.
Hic educatus, patriam hic nactus novam,
Amore vetere gratus in Ulyssem feror.
NAUPLIUS.
Euboeae arenas forte Polypemon venit,
Dum navim in Ithacam vela facturus paro.
Generosa placuit indoles, stirpsque inclita [Reg: incluta] ,
Multo igne flagrans animus, atque Eperito [Note: (k) Hoc sibi Ulysses nomen apud Laertem imposuit. l. d.]
Parente dignus; denique et studium viae
Commune nobis: quippe Laerta satum
Cupidine ambo petimus ardentes pari.
TELEGONUS.
Heroa tantum Graeciae quis non colat?
Virtute tanta nobilem, quis non amet?
Quantum irretorta praestitit Achilles manu, [Note: (l) Homerus, ut in Iliade vires corporis, ita in Odysseaexcellentiam animi ad imitandum proposuit. Plutarchus in Vita Homeri.]
Tantum repostis eminet hic animi bonis.
Tot urbium, tot gentium leges vigil
Moresque vidit, tantum inest menti iubar,
Sapientis olim tulerit ut nomen novum. [Note: (m) Heroicis aetatibus Ulyssem et Nestorem accepimus et fuisse, ethabites esse sapientes. Cic. Tusc. Quaest. l, 5. Ulysses sapientissimus vir. Cic. l. 1 de Oratore, et 1, 2 delegibus.]
Hoc nomen illi, regna post Phrygiae eruta
Nomen tropaeis splendidius unum omnibus,
Hoc nomen illi victor, et victus sacrum,
Europa et Asia, continens atque insulae,
Amici et hostes vendicant: una haec sonat
Vox barbarorum et Graeciae, cum bis decem
Classis coisset gentium, Troiae minans, [Note: (n) Sapientiorem Ulysse neminem in toto Graecorum exercitufuisse, observat Pausanias, in Eliacis [Reg: Heliacis] .]
Consilia Ulyssis prima fregisse impetus,
Prudentiaque neminem ferri parem. [Note: (o) Ita Ulysses appellatur in Plutarchi libro de Ratione irrationalium.Ab Homero autem per totam Iliadem et Odysseam Polymetis seu prudentiae plenus saepissimecognominatur.]
SINON.
Sapientiae non disparem laudem alteram
Geminavit idem: nullus audacem labor [Note: (p) Statius, 2 Achill. - - - - - acer Ulysses.]
Acremque fregit spiritum: nemo arduas
Tot provocavit, ac tulit rerum vices.
TELEGONUS.
Sapiens amatur: sorte sed prava obrutus,
Ac saepe mersus paene, mihi pectus movet,
Gemitusque crebros excitat, dum tot malis
Patiens lacertos ferreos usque obicit [Reg: obicit] .
Sed adfuere rebus in trepidis dii:
Omnis ferendo victus est tandem labor:
Et tot pericla discutit sapientia. [Note: (q) Labores et pericula omnia esse ab Ulysse sapientia et prudentia superata,elogium est Plutarchi, in Vita Homeri.]
NAUPLIUS.
Sapientiae tam strenuae adiecta est nota,
Quae sola regis laudibus tanti officit.
Versutus heroem animus, ingenium duplex
Vocesque versae fraudibus numquam [Reg: numquam] decent.
Fucus hic Ulyssis gloriam vestri inficit: [Note: (r)Plato in Hippia minore, dum Graecorum duces aliquot suaquemque nota distinguit, Ulyssem appellat versutissimum. Nec cursus duplicis per mare Ulyssei. Hor. Carm.l. 1 Od. 6. Ulysses versutus. Hyginus. Fab. [Abbr.: Fabulae] 201. Astutior Ulyxes [Reg: Ulixes] dictus est. Fulgentius, Mytholog. l. 2. c. 11.]
Hoc fugit et odit hostium damnans cohors: [Note: (s) Nec fallacem cernit Ulyssem Chorus primus Troad. Senec.Adest Ulysses, et quidem dubio gradu vultuque: nectit pectore astus callidos. eiusdem Tragoediae Act. 3Sc. I. O machinator fraudis, o scelerum artifex. ait ad Ulyssem Andromacha, eiusdem Tragoediae Act 3 sc.3. - - - Fare, quos Ithacus dolos, quae scelera nectat. ait rursum Andromacha, dictae Tragoediae Act. 4 sc.unica. - - - Subdolo Parens Pyrrhus Ulyssi, Agamemn. Senecaeae choro 3. ubi Delrius Syntagm.Tragoediae latinae, P. 2, ad Agamemn. v. 631: Quae Pyrrho ..... conveniunt optime; fraudes vero Ulyssi.Denique apud Lucianum, in Dialogis Marinis, idem in Ulysse Polyphemus reprehendit, in Dial. Cyclopis etNept.]
Ipsi hoc amici libere fassi arguunt; [Note: (t) Apud Homerum in omnibus paene libris utriusque poematis. Furtisaptus Ulysses. Ovid. l. 6 Fast. Regnum fallacis Ulyssis. Idem l. 13 Met.]
Hoc latam acerbis pandit aerumnis viam.
SINON.
Hoc Ithacus ipse doluit haud raro improbans,
Cum licuit alma luce nobiscum frui.
TELEGONUS.
Cum licuit, inquis, luce nobiscum frui?
Dii melius! an rex luce Dulichius caret?
Quid ora retro vertitis? Naupli! comes!
NAUPLIUS.
Confusus ipse, mente suspensa haereo.
SINON.
Quid nuntiare [Reg: nuntiare] cogitis maestam necem?
TELEGONUS.
Heu me! domine rex, an occubuit mari?
Domi perire oracula deorum haud sinunt.
At fluctuum iras Nauplius victas docet.
Quid credere iubes, horridae o index rei?
SINON.
Hic nuntiabit [Reg: nuntiabit] impiger, qui nos adit.
NAUPLIUS.
Amice quis supervenit?
SINON.
Vester dolor.
ULYSSES.
VObis videtis obvium Eumelum, hospites, [Note: (u) Hom. Odyss. l. 4.]
Cui nuper huius cura commissa insulae,
Servare tutum ab advenis littus iubet.
Dum vestra arenas haeret ad nostras ratis,
Appropero, causas sciscitaturus viae.
NAUPLIUS.
Praeclarum Ulyssis nomen hoc avidis iter
Euboeae ab oris suasit; et fama inclita [Reg: incluta] ,
Gentes per omnes qua celebratur potens,
Maximus Achivum ductor, ac Troum timor.
TELEGONUS.
Dum navis Ithacam quaerit, Aeolius furor
In littus hoc incognitum antennas rapit. [Note: (w) Telegonus ..... tempestate in Ithacam est delatus. Hygin. [Abbr.: Hyginus] Fab. [Abbr.: Fabulae] 127.]
ULYSSES.
Reperistis Ithacam: cursui hic vestro scopus.
Attamen Ulyssi quae parabatis loqui,
His auribus si creditis, Ulyssis loco
Percipio promptus. Nupta reginae soror [Note: (x) Eustathius, in l. 4 Odyss.]
Ad summa rerum fecit Eumelo gradum.
NAUPLIUS.
Regi propinquum nomen Eumelum colo:
Ipsum sed amor est alloqui: ipsius manum
Ut tangeremus, aequora secuimus trabe.
ULYSSES.
O cassa vota! Ne veniat is, quem petis,
Coercet interfusa Styx atro sinu.
Cineres Ulyssis alloquere, Ulyssem haud potes.
TELEGONUS.
O vulnus altum pectoris! Ulysses miser!
NAUPLIUS.
Frustrane tumida venimus mensi freta?
ULYSSES.
Mihi tristiora damna, quam vobis fleo.
Post tot Gradivi, Nerei tot post moras,
Rursum haec tenebat pristinum regem insula:
Et innovarat protinus robur vetus
Audax Ulysses, totque par unus viris
Ultor sagittis straverat et hasta procos.
Post tanta patriae gaudia, exilii modum,
Regno salutem redditam, quis crederet,
Quis heu timeret tam celere fatum incola?
NAUPLIUS.
Stantem quis hostis tam cito in lapsum impulit?
ULYSSES.
Primum calamitas nata probrumque est domi.
Vix bene reversus dederat amplexus patri
Telemachus, exul regia cum pellitur. [Note: (y) Telemachum ab Ulysse in Cephalleniam remotum, narrat DictysCretens. [Abbr.: Cretensis] l. 6.]
TELEGONUS.
Quae culpa iuvenem strenuum poenae obtulit?
ULYSSES.
Quid suspicetur vulgus, et procerum manus,
Mora est referre: consilia regum latent.
NAUPLIUS.
Sed qua ruina concidit regis salus?
ULYSSES.
Nil cogitantem invasit occultus latro,
Ferrumque vibrans, innocens hausit latus.
TELEGONUS.
Quis ausus atrox tantum in heroem est nefas?
ULYSSES.
Vir exterus se clanculum regno intulit,
Ultor necati filii: hic ira fremens,
Misit sepultis Manibus nati hostiam.
Pietate functus impia, furtim citam
Subducit alnum, repetit Euboeam fuga.
NAUPLIUS.
Quis ultor iste filii, Euboicus latro?
ULYSSES.
Rex ipse fertur Nauplius, acerbus, ferox,
Palamede adempto rabidus, ac impos sui.
Letale vulnus, impetu toto irruens,
Punctum reliquit temporis, quo me ultimo,
Dulcemque fracto lumine uxorem videns,
Moriens mea, inquit, regna Penelope tibi
Relinquo, coniux fida: Telemachi exulis,
Eumele, tu pro patre tutelam gere.
NAUPLIUS.
Erepto Ulysse, vela torqueri retro
Res ipsa cogit. Ante navigio tamen
Quam demus Austros, munus exiguum peto.
Eumele, tantos fervidi tractus maris
Ne permearit puppis omnino irrita,
Viduae relictae liceat aspectu frui.
ULYSSES.
Suadebo: quamquam maesta nunc oculos fugit,
Et littorali [Reg: litorali] tecta solitudine,
Hanc, unde venio, proximam villam colit.
TELEGONUS
NObilis Ulysse! gentis o Ulysse salus!
Talem reperio Graeciae regum ducem?
Dum spero vultum, dexteram mihi dum sacram
Prensare iam iam videor, et premere osculo;
Oracula tuae dum mihi sapientiae
Promitto demens: tu iaces mutus cinis?
Heu! iam quis Ithacae tecta servabit sagax?
Neritia quis iam regna, quis custos Samen, [Note: (z) Et iam Dulichios portus, Ithacamque, Samenque,Neritiasque domos, regnum fallacis Ulyssi, Praeter erant vecti. Ovid. Met. 13. Nec mihi Dulichium domusest, Ithaceve, Sameve. Idem, ubi se cum Ulysse comparat l. 1 Trist. Elegia 4. Iam medio apparet fluctunemorosa Zacynthos, Dulichiumque, Sameque, et Neritos ardua saxis. Effugimus scopulos Ithacae, Laertiaregna, Et terram altricem saevi exsecramur [Reg: exsecramur] Ulyssis. Aeneas Virgilianus, Aen. 3. Ulysses ipse de ditione sua apud Alcinoum loquens, enumerat Dulichiam, Samen, et nemorosam Zacynthum, Odyss. l. 9. Quod et Telemachus repetit [(transcriber); sic: Telemachusrepetit] Odyss. l. 16. His addit Homerus l Iliad. [(reading uncertain: print faded)] Cephallenios, Neritium, Ithacam, Crocylia, Aegilipa.]
Quis tua, Zacynthe, nemora sic unquam [Reg: umquam] teget?
Dulichia squalet [Reg: squalet] , et Cephallenus iacet.
NAUPLIUS.
Non me Ithaca terrae parva lapidosae caput,
Nec saxa mentem Neritia tantum movent,
Quantum alia gravior cura sollicitum premit.
TELEGONUS.
Pia educatrix pectus hoc merito movet,
Austera, nutrix Ithaca sed iuvenum bona:
Sed quae remordet cura te, Naupli, anxium?
NAUPLIUS.
An nomen ipsum Nauplii non te admonet?
Non audiebas tu modo Eumeli sonos,
Cruenta Ulyssis fata tribuentis mihi?
Quamquam innocentem nulla me culpa arguit,
Absentiaeque testis es tute integer:
Me tamen ab Ithacis agnitum quae sors manet?
Plebis furorem quis teneat? aut quis patres?
SINON.
Incognitum te nulla violabit manus.
NAUPLIUS.
Agnoscat imo, me sed insontem sciat
Regina victa testibus: nam tu, Sinon,
Tuque Polypemon, quotquot et comites veho,
Adesse Ulyssis cernitis me post rogum.
TELEGONUS.
Rogum heu dolendum! quisquis hoc ausus nefas,
Miserae benignum patriae eripuit patrem. [Note: (a) Populorum, quos impero regebat, patrem appellat Homerus,Odyss. l. 2.]
Rex, inquietus aestuat in animo dolor:
Repeto biremem: servulum e sociis voco,
Per quem latebras tristis indagem rei.
Spes in Macareo est, saepeque experta fide.
NAUPLIUS.
QUae surgit accusatio in nostrum caput?
Novae quis auctor fabulae?
SINON.
Finxit Sinon.
NAUPLIUS.
Sinonis haec inventa sunt? sicne adiuvas,
Mihi universa consilia et artes dicans?
Quae non patravi crimina, hac fraude astruis?
SINON.
Damnare parce, mira dum, multa, et nova,
Ulysse digna, dignaque Sinone audias.
Differre quae coegit adveniens comes,
Pertexo, Naupli, teque de errore eximo.
Tune ergo Ulyssem credulus in urna situm
Frigere censes? sic tibi notus vir est?
Crede mihi, vivit; vivit, et nectit dolos.
NAUPLIUS.
Quid igitur aures personat luctus recens?
Illae in latronem quid sibi dirae volunt?
SINON.
Abstulit Ulyssem Nemo: Nemo hic est reus. [Note: (b) Neminem ipse se appellavit. Lucian. in Dialog. Marinis, inDial. Cycl. et Nept. Narrat Homerus Odyss, l. 9.]
Is, qui hoc inani nomine Cyclopem efferum
Irrisit olim, solus e medio tulit,
Sed salvum Ulyssem, sanguine et plenum suo.
Postquam pepulerat ille Telemachum solo,
In se reductus, aeger ignoto metu.
Fugiensque lucis, terruit amicos diu,
Euboica donec exposuit hic me ratis.
Gaudere visus, meque participem ratus
Ut sanguinis, ita amoris, has technas struit,
NAUPLIUS.
Conficta mortis fama quid praebet spei?
SINON.
Fassus timorem Macareo soli et mihi,
Responsa divum narrat, horrenti edita, [Note: (c) Vaticinatio haec refertur Act. 3 sc. 4 lit. d.]
Periturum Ulyssem dextera carissimi.
Ne pereat ergo, se perisse rex ait.
Nam quis cadaver cinget insidiis putre?
NAUPLIUS.
Verum illigari fabulae me cur decet?
Cur interemptor, rebus infectis, putor?
SINON.
Nauclerus aderat vester, exspectans Notos,
Ut me reducto, peteret Euboeas domos.
Qua nocte solvit ille, per tenebras migrans,
Vento secundo carbasa: ego late incolis
Impono falsis vocibus: regis necem
Divulgo passim; Nauplium ablatum fuga;
Cecidisse Ulyssem, perditum Euboica manu.
Fictum cadaver flebili impositum rogo,
Cinisque mendax, urnaque illata aedibus,
Suasere tristem fabulam vulgo levi.
NAUPLIUS.
Utinam peracta fabulae series foret!
Utinam iaceret stratus hac Ithacus manu!
SINON.
Non est Ulysses debitus, Naupli, tibi:
Carissimi sed dexteram exspectat pavens.
Nec cariorem filio quemquam rear.
Ille evocatus e Cephallenis agris,
Nisi fallat aura, tanget hac portum die.
Oraculi Telemachus implebit fidem.
Per otium spectare tibi casum licet.
NAUPLIUS.
Fabella mihi nunc vestra praesidii loco est:
Quis me, cruore regio tinctum modo,
Ausum redire credet e trepida fuga?
SINON.
O perspicacem! quem vides fructum, et capis,
Is ipse mihi spectatus est, cum fingerem.
NAUPLIUS.
Sed nunc, amice, nulla mihi cura est prior,
Quam conscias Ulyssis ut latebras sciam.
O si videre detur!
SINON.
Id nempe est datum.
NAUPLIUS.
Quid ais? Ulysses vius est praesens mihi?
SINON.
Ille ipse Ulysses: visus est tibi, quem cupis.
NAUPLIUS.
Ubi? quando? magna Numina! eloquere, o Sinon!
SINON.
Paulo ante Ulyssem, rex, tibi hoc littus dedit.
Eumelus ille, nomen alienum gerens,
Tegebat hostem filii: is Ulysses erat.
NAUPLIUS.
Cur nesciebam ah? nec Sinon fidus monet?
SINON.
Moneo. Cruenta consilia rursum immemor
Revolvis animo? Vi procul et armis tace:
Dixi. aderit alius, qui tuam sedet sitim:
Carissimam hostis sentiet Ulysses manum.
NAUPLIUS.
Menti quietem reddis: exspecto silens
Promissa divum. Si tamen cessant dii,
Non deerit ipse Nauplius tantae spei.
SINON.
Nunc persevera fingere, et Ulyssem sine
Veluti latentem callido ingenio frui.
His ille suetus artibus, ut olim Ilii
Credula fefellit tecta, personam tegens:
Decipere furtis gaudet, et veste haud sua,
Ut sanguinem se rite Sisyphium probet.
Nescire simula cautus: Eumelum puta.
NAUPLIUS.
O ars inanis, et fragilis, astutia!
Ille architectus, mille labyrinthos struens,
Se Daedaleis flexibus frustra occulit.
SINON.
Annosa vulpes sit licet, laqueo capi
Ignara poterit, te modo ignarum putet.
NAUPLIUS.
Pergam videri nescius fictae necis:
Quamquam ultionem filii impatiens amor
Et ira spiret. O mihi redeat velim
Eumelus ille! verba non parce ingeram,
Quae vel latentem puniant Ithacum satis.
SINON.
Reddine fictum, rex, tibi Eumelum cupis
NAUPLIUS.
Cupio, ea tibi si copia est.
SINON.
Reddam celer.
Mihi tibique spero tam laetum hunc diem,
Quam laeta nox est acta Teucrorum in foro,
Incendiis cum miscui Troum lares.
NAUPLIUS.
Grandine o iniqua nate saxorum obrute! [Note: (e) Palamedes lapidibus interemptus est. Servius, in 2 Aen. Idemhabet Philostratus in Heroicis, de Palamed.]
Vivo tuorum vulnerum, vivo memor!
ULYSSES.
Vetus laborum socie, laudisque, o Sinon, [Note: (a) Sinon Ulyssis socius appellatur a Pausania, in Phocicis.]
Pericla mecum multa perpesse aspera,
Hoc quoque periculum sustine mecum recens.
SINON.
Discriminis, rex provide, minatur nihil.
ULYSSES.
Nescire tu me Nauplium iratum iubes,
Non te Caphareus sat docet, mihi quid paret. [Note: (b) Saxa triumphales regere capharea puppes, Naufraga cumvasto Graecia tracta salo est. Propert. l. 3 Elegia 6.]
SINON.
Ignotus illi, nomine Eumeli lates:
Creditaque Ulyssem mors Ulyssis nunc tegit.
ULYSSES.
Mihi ille nusquam visus hunc ante est diem:
Nec Nauplio unquam [Reg: umquam] visus ego, fallo inscium.
Munitus hac spe, rursus aspectum audeo
Subire saevi vindicis: neque me chalybs
Terret furentis Nauplii; promptum manu,
Et destinatum heu cariori dexterae!
Sed animus explorandus infensi hospitis:
Atque reparandus, qua potest, error prior.
SINON.
Cuivis medetur vulneri prudentia.
ULYSSES.
Si vera sit, si candida, et laevis doli
Pigmenta fugiens. Mi Sinon! quanto stetit
Ars ista pretio, quam populus inhiat stupens!
Vitam per omnem fucus hic amatus mihi,
Auxitque famam saepe, clademque intulit.
In hac arena non bene effictus furor
Prima Palamedis odia, demumque ultima
Progenuit illi damna, mihi poenae hunc metum,
O sancta coniux, vera tu, vera admonens,
Flebas, carere posse successu dolos.
SINON.
At quanta, rex, praeclara versutus geris!
Nunc per te Achilli falsa detrahitur stola;
Tuus est Achilles totus, atque Hector iacens.
Hunc regia unus victima classem Aulide
Spargenda ad alta Pergama et lauros moves.
Nunc fata transfers, Palladis signum efferens,
Irasque iustas Caesiae complens deae,
Nunc tela, Troiae moenibus fato addita,
Ipsumque dominum, blandus e Lemno vocas.
Telamonii nunc victor herois sagax,
Fortissimi fers arma sapientissimus.
Nunc fabro Epeo machinam dictas novam,
Lauro coronans Graeciam, ac annos decem.
Nunc denique fugis arte Polyphemi gulam,
Superasque inermis lumine orbatam feram.
ULYSSES.
Eheu amice! multa, sed frustra aggeras.
Quam tristis est haec gloria, malorum seges!
Quae me iuvabant subdolis artes modis,
Eae implicabant; nuncque miserandum implicant.
Qui fallit, odiis omnium expositus gemit,
Periculisque mille cervicem obicit [Reg: obicit] .
Ille ego Priamidum victor, heu vincor domi!
SINON.
Rex magne! soli qui minabantur proci,
Tua repulsi dextera mordent humum.
Quidquid Zacynthus, quidquid opposuit Same,
Centena fundis corpora, et tollis luem.
ULYSSES.
Quid fracta prodest impia procorum manus?
Quid verba prosunt dulcia, et lenes soni? [Note: (c) Ulyssem in omni sermone omnibus affabilem habes apud M.T. Cic, I de Off.]
Affabilis quid comitas, manans labris, [Note: (d) --- --- Quod vobis semper, Achivi, Profuit ingenium: meaqeuhaec facundia, siquo est, Quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est. ita Ulysses Ovid. 13 Met.]
Si nulla flectunt verba terrentes deos,
Si victimam orco dextra talis me immolat?
SINON.
Confide melius rebus afflictis, precor:
Natum timebas? exulat. an hostem, lates.
ULYSSES.
Cur me per ora gentium fama extulit?
Curve populorum tradidit habenas deus?
Melius latebam tugurii in parvi sinu. [Note: (e) Tale est Ulyssis votum apud Platonem, l. 10 de Republ. (sed apudlnferos.)]
Mortalium oculos fallerem, vitae integer:
Nunc ipsa lux me prodit; imperii, et mea.
O vos beatos, simplices! ego qui dolis
Omne superare videor humanum genus, [Note: (f) Ita de se ad Penelopen Ulysses ipse, adhuc tum ignotus, Odyss.l. 19.]
Laedo omne, et omne vereor humanum genus.
SINON.
Paucas vereris syllabas dubii dei?
Oraculum ipse publicum, oraclum times?
Vatemne tu audis, vatibus oculatior?
Tu pectus istud fertile et plenum excita:
Praei sagaci mente, non deerit polus.
ULYSSES.
Ah ne lacesse Numinis telum grave!
SINON.
Mentem dedere Numina; ac uti sinunt.
ULYSSES.
Utebar olim candidus, et inter meos,
Consilia sectans Mentoris, [Note: (g) Mentor Ulyssis comes. Homerus Odyss. l. 2.] vitae genus
Placidum sequebar pridem inoffenso pede.
O care Mentor! Mentor o morum artifex!
Ex cuius ore visa mihi Pallas loqui! [Note: (h) Homer. Odyss. l. 2 et 24.]
Tibi obsequens, colebar, et amabar meis,
Quod irreprensum [Reg: irreprehensum] tramitem decurrerem. [Note: (i) Nomen ireprehensi [Reg: irreprehensi] saepius Ulyssi ab Homero tribuitur.]
Cur stultus ah, relinquo naturam ducem,
Laqueis molestis memet aliosque induens?
SINON.
Mentor tibi, Pallasque, sapienti favent.
ULYSSES.
Solatium [Reg: Solacium] , o Minerva, spesque in tot malis! [Note: (k) Bellatrix illi Diva ferebat opem. Ovid I Trist. elegia 4.Gloriatur hoc ipse, apud Euripidem in Rheso, Act. 4 sc. 2. Idem legitur apud Homerum Iliad. 10, et Odyss.13.]
Te duce subivi tot maria, teque auspice
Exsire salvo contigit: tu nunc quoque
Me sapere vere, et fugere tot pedicas doce.
Sequar, o Minerva, fata quo divum trahunt!
Sed nunc, amice, devoca e navi hospitem.
SINON.
Descendit ultro, tua prior vota occupans.
ULYSSES.
Idem mea utinam cuncta sic vota impleat!
NAUPLIUS.
Eumele, dum te conspicor littus prope,
Occurro sponte, siqua peregrino imperas.
ULYSSES.
Nil imperatur regibus, magne advena.
Naupli, potentis inclitum [Reg: inclutum] Beli genus, [Note: (l) Belidae nomen Palamedis, et inclita [Reg: incluta] fama gloria, Virgil. 2 Aen.]
Hanc nescienti da mihi veniam bonus.
Modo ab Sinone doctus, Euboeae colo [Note: (m) Dum stabat regno incolumis. Virgil. 2 Aen. Ubi Cerdanus:Regem vocat, ut proceres alios belli Troiani, Aiacem, Achillem, Nestorem, Homerus. In eumdem [Reg: eundem] Virgilii locum Pomponius Sabinus: Palamedes unus ex ducibus, id est, regibus erat. Et Servius: quia et ipse unus de regibus fuit: Iacobus vero Pontanus: Nauplius autem Euboeae rex. in Ovid. Met. ad l. 13. De eodem Delrius: fuit namque rex Euboeae. Synt. Tragoediae Latinae, P. 3, in Sen. Medeam, ad v. 658.]
Regem verendum gentibus, carum hospitem.
NAUPLIUS.
Tuo a Sinone proditus, nil iam tego.
Sum Nauplius: sed Nauplius non sum latro.
ULYSSES.
Purgare culpam hanc propero, iam gnarus satis,
Procul abfuisse regiam Nauplii manum,
Cum nostrum Ulyssem perculit fatum repens.
Rumore vulgi nempe ne reges quidem
Servare semper nomen intactum queunt.
NAUPLIUS.
Regina tantum ne mihi tribuat scelus,
Paulo ante fandi copiam petii innocens.
ULYSSES.
Tam iusta desideria Penelope audiet.
NAUPLIUS.
Fors et querelas audiet, Ulyssis loco:
Quas premere nescit maeror [Reg: maeror] orbati patris.
Audiret haec, superstitem si cernerem
Rex ipse Ulysses: repeterem ereptum mihi
Obsessa ad Ili tecta Palamedem miser.
ULYSSES.
Rex, damna quereris tristia, immensa, aspera.
Lacrimis [Reg: Lacrimis] Ulysses maduit, hanc narrans necem.
NAUPLIUS.
Nec flere quisquam hanc iustius potuit necem.
Auctor facinoris, Graeciam totam impulit.
Hocne Palamedis meruit eloquium potens?
Hocne illa mens consilia profundens sacra? [Note: (n) Palamedes consilio et eloquentia plurimum valebat.Pompon. Sabin. in 2 Aen.]
Hocne illa Martis praesidia, signum datum,
Ordo, vigiliae, tesserae, inventum unius? [Note: (o) Ordinem exercitus, signi dationem, tesseras, vigilias invenitPalamedes Troiano bello. Plin. hist. natural. l. 7]
Hunc omnia illa decora meruere exitum,
Ut leto eodem duxque milesque utilis
Stratus periret, quo cecidit Hecuba impotens? [Note: (p) Hecubam, cum victorem exercitum devoveret, actumultum cieret, Maroneae Ulyssis iussu lapidatam, tumulumque ab eo sepulchrum canis appellatum esse,narrat Suidas, in Canis Monumento.]
Sed hanc lapidibus hostis ululantem obruit:
Palamedem amicus et socius imbre hoc tegit.
ULYSSES.
Rex, dicta Ulyssis repetis: ah indigna mors!
(Ita ille saepe gemuit) hic animus sagax, [Note: (q) Palamedi nomen sapientis tribuit Eustathius, in Odyss. l. 11.]
Haec lingua suavi melle Musarum fluens, [Note: (r) Chorus in Euripidis Tragoedia, Palamed. verba recitat (ipsaenim Tragoedia intercidi) Philostratus in Heroicis, de Ulysse.]
Hoc literarum pariter et belli decus,
Quae non didicerat iuvenis, Argivos docens, [Note: (s) Philostratus, in Vita Apollonii, l. 3 c. 6.]
Hic tantus, ah! cur praecoci morte occidit?
NAUPLIUS.
Cur? cecidit ideo, quia melior alacri manu,
Sapientiaque clarior [Note: (t) Philostratus in Heroicis, de Ulyss. Xenophon in Apologia pro Socrate. Denique etD. Greg. Naz. [Abbr.: Gregorius Nazianzus] Oratione priore in Iulianum observat, Palamedem propter sapientiam invidiae fuisse obnoxium, ideoque damnatum.], famae obstitit
Hostis latentis, luce cui gestum est nihil.
Hanc quoque tenebris consciis caedem edidit:
Praefodit auri pondus [Note: (u) Ostendit, quod iam praefoderat, aurum. Ovid. 13 Met. Narrat Hyginus, fab. [Abbr.: Fabulae] 105, ubi et de literis ad Priamum.], ut teste improbo
Convinceretur noxa Palamedis rei,
Ac veritas occumberet nato prior. [Note: (w)Philostratus in Heroicis, de Palamede.]
ULYSSES.
Non ipse Ulysses vivus inficias eat,
Solitus fateri, proditum hoc auri dolo
Auctore se perisse Palamedis caput;
Sed proditoris: literae ad Priamum datae,
Responsa Troum, perfidum silentium
Nil indicantis, haec peregerunt reum,
Haec perdiderunt Nauplii infelix genus.
Ithacus quod aurum credidit furtim solo,
Vulgo movendo, non rei summae datum est.
Oculis patebat iudicum verum scelus:
Exercitum astu perpulit ficta haec nota.
NAUPLIUS.
O mens Ulyssis maior humano modo,
Summoque magni gemina consilio Iovis! [Note: (x) Non dubitavit ita pronuntiare [Reg: pronuntiare] Homerus, nec uno tantum loco; Iliad. l. 2. totidem verbis id dicit Iliad. l. 10. rursum in Boeotia libri 2 Iliados.]
ULYSSES.
In laudibus, probrisque, cave nequid nimis. [Note: (y) Exstat [Reg: Exstat] is versus Iliados l. 10, et laudatur a Plutarcho in septem sapientum Convivio.]
At gloriam sapientiae fama arbitra,
Laudem hanc probante Graecia, tribuit viro.
NAUPLIUS.
Nec laudem Ulyssi Nauplius veram eripit
Et odit artes, filii exitium sui.
ULYSSES.
Has reprehendens, Graeciam totam arguis: [Note: (z) - - Vobis quoque digna pudore Obicit [Reg: Obicit] . An falso Palameden crimine turpe Accusasse mihi, vobis damnasse decorum est? Ovid. 13 Met.]
Qua iudice, male gesta Palamedes luit.
NAUPLIUS.
Punita per me Graecia Euboico salo,
Per saxa quod peccarat, in saxis luit.
Neque culpa nati me latet, lapsi male:
Sed ne daretur venia, quis clausit viam?
ULYSSES.
Ipse sibi: mutus adstitit, et exspes palam:
Defensionis vacuus, et fugiens precum. [Note: (a) Sed neque Naupliades facinus defendere tantum Tamquepatens valuit. Idem ibidem.]
Tu Graeciam ultus, perditum et Ulyssem videns,
Sufficere tantas filio inferias puta.
Ulterius odiis tendere, o rex, cur iuvat?
Ignosce passo fata: fit cineri quies.
NAUPLIUS.
Fandi ille fictor, gloriaque prima aucupum,
An te reliquit oris heredem [Reg: heredem] eloquens?
Non filii, sed patris es tutor potens:
Nec ipse plura posset, ex urna redux.
BELIDES.
At parce flecti! firmus hanc veniam nega!
Ulyssem abominare, vel in ipsa Styge!
EURYMEDES.
Crudelis est, qui mortuos odit dolor.
Umbrae fruantur abditae aeterno otio.
ULYSSES.
Te per ego Achillem, Doricae classi datum:
Te per ego victum Pallade avulsa Ilium:
Per vulnera ac tropaea Neritii ducis
Per quidquid ille patriae lucri attulit,
Seu arma, seu consilia proferret vigil:
Iras remitte manibus Ulyssis pius.
NAUPLIUS.
Dulcibus abundas, blandus et felix precum.
Eumele, crede, regia certus fide,
Quae spondeo hodie manibus Ulyssis tui.
Nihil ego cineri, mortui tumulo nihil,
Nihil iacentis nomini noxae afferam.
BELIDES.
Utinam superstes cerneret Ulysses diem,
Promissio ne vinciat talis patrem!
NAUPLIUS.
Ulyssis umbrae quae spopondi, sunt rata.
Vir mente pollens, mille consiliis ferax,
Sublimia agitans semper, ad summa editus,
Summus fuisset, tanta nisi virtus dolum,
Obscuram ut umbram, lucis adamasset loco. [Note: (b) Ulysses fuit homo sublimis consilii, et praegrandis ingenii,fraude an virtute plus valens, incertum. Ioann. Bocatius, de Genealogia Deorum l. 11 c. 40.]
Ipsos fefellit callidus Ulysses deos,
Oraculorum denique elusa fide:
Non dextera carissima leto datus,
Hostile sensit vulnus, et ferrum exterum.
ULYSSES.
Oraculorum densa caligo latet.
Regis benigni verba sufficiunt mihi:
Hoc recreandae gaudium et viduae fero.
TELEGONUS.
DImissus a me nuspiam apparet comes.
Me longa dudum torquet ardentem mora.
SINON.
Haud dissita procul villula remittet brevi,
Quem vota tam calentia videre expetunt.
NAUPLIUS.
Sed inde quis nos hospes aut civis petit?
SINON.
Idem hospes atque civis, hic Ithacam redux,
Meo vocatu, post Cephallenos videt.
NAUPLIUS.
Hicne ille?
SINON.
Ulyssem semper in regem pius,
Sapientia [Note: (c) Telemachus constanter ab Homero appellatus est prudens. Odyss. 1, 2, 3, 4, 15, 16, 17, 18,19, 20, 21, 22, 23, 24. Ipsorum etiam hostium, procerum, procerum Penelopes, confessione, iuvenis fuitconsilio et mente pollens. Odyss. l. 16.] annos anteit: celsa indoles,
Magnanima, celeris, proxima arrogantiae. [Note: (d) Ita semel, iterum, saepius, Odyss. l, 2 et 17.]
TELEGONUS.
Amice, quis te casus inopinus refert?
Quid frons severum maesta languorem notat?
TELEMACHUS.
Care Polypemon! nuntie [Reg: nuntie] o luctus, Sinon!
Heu quos dolores audio! quosque affero!
SINON.
Fuit heu Ulysses! nosse sed refert tua.
TELEMACHUS.
O Patria! o absens nate! regina o dolens!
Quid cum audietis funus effari alterum?
SINON.
Quid acerba cumulas? morsne funestat nova?
TELEMACHUS.
Et Anticlea Ditis accessit domos.
SINON.
Genitrix Ulyssis? auctor an certus rei es?
TELEMACHUS.
Prudentia haud dignatur efficta eloqui.
Falsa esse o utinam funera haec ambo queant
Ut codicillis e tuis didicit, Sinon,
Auctore diro Nauplio factum nefas,
O nate! clamat: nate mi! sic heu peris?
Mortalium gravissima o passe omnium!
Nec plura: victam stravit immanis dolor.
Revocata tandem, muta, pallens, frigida,
Morique certa, texit has furias tamen:
Itaque fefellit paululum, donec tacens,
Occasione adiuta, dum famulae gemunt,
Praeceps in undas se Cephallenas dedit. [Note: (e) Anticlia vitam morte voluntarin finiit, cum ei persuasum esset,Ulyssem Nauplii dolo periisse. Eustath. in l. 11 Odyss.]
TELEGONUS.
O amice! quis repente geminatur dolor!
SINON.
Solos sinamus libero fletu frui:
Conferre nos consilia per littus iuvat.
TELEGONUS.
O Quantum ab illo vultus hic differt tuus,
Nestorea primum quem mihi ostendit Pylus,
Cum transeuntes forte nos iunxit via!
TELEMACHUS.
O quantum ab illa sorte praesentis rigor,
Spe quantum ab illa distat heu ista orbitas!
Amice, quem tunc quaesii, nunc plangitur!
Rex ille magnus, quem Pyli sapiens senex
Totius ingens Graeciae lumen canit.
TELEGONUS.
Amice, crede, quam tuum pectus gravat
Letum hoc Ulyssis, tam mihi angustat sinum.
Heu vana spes! solamen hic gravibus malis,
Longique itineris terminum rebar fore.
Nunc omne vitae gaudium hic aufert locus,
Quem quaesii, sperare me nusquam sinens.
TELEMACHUS.
An tu quoque indagando lassaris vagus?
TELEGONUS.
Me quaerere patrem, matris imperium iubet. [Note: (f) Telegonus missus a matre, ut genitorem quaereret.Hyginus fab. [Abbr.: Fabulae] 127. Item Plutarch. in Parall. Graec. et Rom. [Abbr.: Parallelis Graecorum et Romanorum] ipso fine.]
TELEMACHUS.
Patriam Alybantem fassius es nobis Pyli.
Cui tanta decora, teque cui debes patri?
TELEGONUS.
Alybante natus, venio Tyrrheno ex agro, [Note: (g) Eustath. in l. 11 Odyss.]
Patris requirens abditi vestigia.
Erat ille imago regiae sapientiae, [Note: (h) Quis est enim Ulysses? an non sapientia, quae invicta per omniapericula intrepide pertransit? Natalis Comes, Mytholog. l. 9 c. 1. Fulgentius quoque Ulyssem velutisymbolum et effigiem quamdam facit sapientis. Mytholog. l. 2 c. 11.]
Qua nemo divis propior immortalibus. [Note: (i) Homer. Odyss. l. 1.]
Consilia semper hostium vicit prior.
Oreque diserto Nestoris vicit sonos,
Qui verba librans pondere impleret gravi,
Flos ac medulla dulcis eloquentiae.
TELEMACHUS.
O amice! generis quas mihi promis notas?
Communia meo cuncta genitori refers.
Perge, obsecro: incunabula parentis doce.
TELEGONUS.
Ipsum Tonantem tertio accedit gradu, [Note: (k) Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, Iuppiter [Reg: Iuppiter] huic. Ovid. 13 Met. Adde Eustathium, in Odyss. l. 16.]
Cyllenioque iunctus a matre est avo. [Note: (l) Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis Altera nobilitas.Deus est in utroque parente. Ovid. 13 Met. Nam Anticlea, Ulyssis mater, Autolyci erat filia, Mercuriogeniti. Homerus Odyss. l. 11.]
TELEMACHUS.
Qua voce, o hospes dulcis, attonitum feris?
Quae signa cumque prodis, in Ulyssem cadunt.
An ille, amice, spiritum genitor dedit,
Fratremne iunxit te mihi clemens polus?
Ulysse namque patre me genitum vides.
Quid obstupescis? Telemachus est, qui rogat.
TELEGONUS.
O dii potentes? tune Telemachus mihi?
Tune celebratus ille, Laerte nepos,
Tune ex amico frater, ignotum beas!
TELEMACHUS.
Te gloriari fratre, Polypemon, iuvat:
Verum remota penitus Alybantis plaga
Verane prole Ulyssis augebit genus?
TELEGONUS.
Nomen Alybantis absit, et Polypemonis.
Pater ipse Ulysses, haud mihi visus quidem,
Hac iussit uti fabula, exemplo suo.
Natus ego, genitor quo petiit anno Ilium,
Clamque educatus, haud meae sortis sciens,
Fratrem Macareum nomino, puerum puer:
Eius latentem me soror alebat domi.
TELEMACHUS.
Quis te repente regium edocuit genus?
TELEGONUS.
Regina dum me quaerere parentem iubet,
Nominat Ulyssem; meque Telegonum suum,
Commune utrique pignus, appellat gemens.
Testis Macareus, qui meo iussu huc venit:
Regina testis, cuius aspectum expeto:
Hasta illa testis, quam tibi abeunti Pylo,
Donatus ense hoc, mutuum donum obtuli.
TELEMACHUS.
Fatalis hasta!
TELEGONUS.
Quam mihi genitor notam
Reliquit abiens, regii indicium patris.
Nam genitor armis, maximeque hasta inclitus [Reg: inclutus] ,
Hastam osse firmo trygonis claram dedit, [Note: (m) Eustathius in l. 11 Odyss. De osse Trygonis etiam testaturDictys Cretens. [Abbr.: Cretensis] l. 6.]
Quondam futurum pignus, ac testem domus.
TELEMACHUS.
Nunc frater es, nunc certa dictorum fides!
Haec hasta prodit, credita heu patri nimis!
Deceptus illa, me sacrum, dirum, impium,
Me fratricidam clamat, arcetque exulem.
TELEGONUS.
Heu quanta fratri damna conflavi insciens!
TELEMACHUS.
Sed cur, amatus atque amans primo die,
Fratrem tamen latere malebas Pyli?
TElEGONUS.
Tu me latebas ipse: nam stirpem tegens,
Virtute sola amabilis visus mihi es.
At me vetuerat cauta Penelope loqui,
Donec Ithacenses denuo adiissem lares.
TELEMACHUS.
O frater oculis carior! lux o Sames!
Ah cur Ulysses gaudiis tantis abest?
TELEGONUS.
O me sinistra perperam egressum hinc ave!
Patre ut potirer, patriam muto mari:
In exteris quem sedibus quaero miser,
Ibi, unde fugi, cernitur, et illic perit!
MACAREUS.
COnspectus improvisus aufert me mihi,
Telemache salve! tuque Polypemon meus!
TELEMACHUS.
Quid decipis! salvere Telegonum iube.
Germanitatis conscium effecit volens.
TELEGONUS.
Germanitatem an dicere, o frater, licet?
Incerta origo pectus hoc dudum exedit.
MACAREUS.
Haud dubium Ulyssis germen, hoc dubio angeris?
TELEGONUS.
De patre certus, matre de vera haereo.
MACAREUS.
Non verba tibi percepta reginae satis?
TELEGONUS.
Audite, amice, et frater, agitatum salo,
Et fluctuanti, fi licet, tabulam date.
Circaea cum me ventus ad regna appulit,
Quem quaererem professus, ad dominam trahor
Studium hoc Ulyssis protinus monuit catam,
Ut filium deprenderet. Taceo moras:
Post lacrimas [Reg: lacrimas] , post oscula, et blandos sonos,
Quid tantus, inquit, spiritus humiles alis?
Iuvenis, parentem tune Penelopen colis?
Mortalis haud est, quae tibi membra haec dedit.
Patre tibi maior mater est, expers rogi.
Nondumne sentis? te sibi Circe arrogat.
Hoc nuptiarum germen ad Ulyssem redit.
Ego mater, immortale tibi ego sum decus.
TELEMACHUS.
Has nuptias, mi frater, innuptas puta.
An casta tanto digna Penelope probro est?
MACAREUS.
Tune educatus insulae in nostrae sinu
In iura nunc Circaea traduci queas?
TELEGONUS.
Ferebat illa, me suae natum domi,
Amoris ergo, mutua ex pacti fide,
Huc esse missum protinus, pignus tori.
MACAREUS.
Caligo rerum mira iudicium impedit.
Multa teneo equidem consilia Ulyssis comes: [Note: (n) Neritiut Macareus, comes experientis Ulyssei. Ovid. 14Met.]
Celare solitus plura, nil certum sinit.
Hesperia dum me littora absentem tenent, [Note: (o) Pertimui, fateor, nactusque hoc littus, adhaesi. Macareus,apud Eundem ibidem. Littus autem illud erat Italiae, ubi dein Caieta aedificata est.]
Fortuna quid turbaverit, fors me latet.
TELEMACHUS.
Quid casta verba fundimus? Macareu, abi:
Adesse utrumque filium mater sciat.
TELEGONUS.
Tibi mater, et regina: mihi quid si extera?
Parentem utrumque perdidi, morte, aut dolo:
Vivente genitrice orbus, et patrio solo,
Et matre careo, dum teneo matres duas.
TELEMACHUS.
Ulysse dempto, sola Penelope est super,
Natalium explicare quae nodum sciat.
TELEGONUS.
Praecede Macareu: nuntia, penetra, roga,
Viamque nobis pande. Si coram adsumus,
Patebit oculis lynceis fraus aut parens.
Properare tu memento.
TELEMACHUS.
Nequa obstet mora,
Hunc mitte gladium, frater, indicium tui.
Insigne, capulus quod gerit, delphin natans,
Monumentum Ulyssis, coniugi faciet fidem. [Note: (p) Ulysses delphinis insigne in scuto praetulit. Alexander abalexandro, Genialium dierum l. 6 c. 22. Idem habet Caelius Rhodigin. antiquarum lectionum l. 8 c. 6. sedneuter fontem prodit, e quo haec hausta. Is est Plutarchus, qui l. Quae animalium prudentiora, Stesichorumnarrare inquit, Ulyssem clypei insigne habuisse delphinum.]
Telegone ferrum commoda, munus meum,
Donata pro quo reddidit abunde vicem,
Quam tu vibrabas, hasta.
MACAREUS.
Tu dono dabas,
Telegone, signum generis, et Ulyssis notam?
TELEGONUS.
Egone ut amico nil redonarem novo?
Ille mihi Radius Trigonis [Note: (q) Pastinaca latrocinatur ex occulto, transeuntes radio (quod telum est ei) figens.Plin. histor. natural. l. 9 c. 42. De hoc pastinacae seu trigonis radio meminit idem Plinius l. 32, c. 7, 8, et10.] desit licet,
Me vel carentem hoc indice agnoscet parens:
Si modo parentem veritas dici sinit.
Capesse ferrum hoc: teque fac liceat sequi.
TELEMACHUS.
Reducem opperimur, quisque te puppi ex sua.
SINON.
POllicita praesto laetus, et felix doli.
Non suspicabar vanus arcana hostium,
Hostem indicare suetus in Troiae solo. [Note: (a) Specularem significationem eodem bello Troiano, invenit Sinon.Plinius histor. natural. l. 7 c. 56. Et Calaber, l. 13; ac Tryphiodorus [Reg: Triphiodorus] in Halosi Troiae.]
Impertiendus nuntio [Reg: nuntio] non es levi.
Ille Polypemon, magne rex, quem tu vehis,
Alybantis ille alumnus, est fumus merus.
Tam lusit ille Nauplium, simulans genus,
Quam mors Ulyssis ludit Ithacorum tribus.
NAUPLIUS.
Quam tectus igitur iste personam occulit?
SINON.
Sperare Ulyssis filium iussit Sinon;
Adduxit etiam, literis iuvenem ciens.
Fortuna liberalis hoc geminat bonum,
Tibique Ulyssis obicit [Reg: obicit] natum novum.
NAUPLIUS.
Quid? Ulyssis hic est surculus? perge, assere!
SINON.
Cum natum Ulysses vertere iuberet solum,
Raptum sibi nece questus est natum alterum,
Cui traditam hastam Telemachus ad nos tulit.
At ille gestans hanc sibi dono datam
Tuetur hastam; seque munus par pari
Remunerasse, nobili gladio patris.
Ensem hunc Macareus tendit ad villam gerens:
Accedo: Ulyssis nosco delphinem notam.
Hic ille gladius: ergo hic ille filius.
NAUPLIUS.
Ratiocinator callidus verum eruis.
Argenteum delphina vidi ipse ad latus.
SINON.
Insigne Ulyssis.
NAUPLIUS.
Telemachus ensem hunc dedit:
Cui dederat, illum filium Aeolides vocat.
Ergo ille, cuius dextera hoc ferrum attulit,
Soboles Ulyssis altera in patriam redit.
Hocne erat, amore cur vetere in Ithacum ducem
Flagrare sese ferret, et salvum hoc loco
Cuperet Ulyssem cernere, periclo procul? [Note: (b) Telegoni verba, Act. 1 sc. 3.]
SINON.
Vix obvii se viderant, qui mox amor?
Quae gaudia salutantium toto sinu?
Fraternitati haec, non amicitiae dabant.
BELIDES.
QUousque, genitor, degere in navi iubes?
EURYMEDES.
Quando oppidis inferre permittis pedem?
NAUPLIUS.
Cave, mea soboles: oppida haec hostem tegunt.
Quid vero? an hoste si potiremur simul,
Simul hosticis et liberis, iusta ultio
An cum parente prolis involvet caput?
BELIDES.
Hostile quidquid spirat, exspiret iacens.
SINON.
Sententiam aequam! munere hoc uti deum,
Et cum parente liberos tolli expedit.
EURYMEDES.
An cum parente filius damnum intulit?
NAUPLIUS.
Ignare soboles intulit damni nihil.
BELIDES.
Sed sunt nocentes filii, si sit pater.
SINON.
Vindicta pulchra [Reg: pulchra] est, cum ferit totum genus.
EURYMEDES.
At innocenti parcere, est pulchrum [Reg: pulchrum] magis.
Si nos teneret hostis, ac odio patris,
Licet innocentes, dederet rabidus neci,
An hoc probares, frater? insons ne luat!
NAUPLIUS.
Mi nate, laudo: maior aetate hac sapis.
Si consulo iram, dulcis est omnis cruor:
Sed gloriam si consulo, hic aestus perit.
A filiis non repeto Dulichii scelus.
Contentus ille filii nostri nece,
Nil gravius ultra Nauplio incolumi parat.
Contentus et ego patris unius nece,
Natis Ulyssei nil gravius aliud paro
SINON.
Rex, in propinquo est unus ex illo pari.
TELEMACHUS.
LEnta Polypemon consilia vixdum expedit.
Haeret Macareus: quem mea incastum ex rate
Diu arbitratus, quaero toto littore [Reg: litore] .
SINON.
Inicere [Reg: Inicere] quasdam villula videtur moras.
NAUPLIUS.
Est pro Macareo qui veniat alius prior.
Pugnare rursus callido Eumelo haud lubet.
TELEMACHUS.
CUi hic relinquor? quis oculis sese obicit [Reg: obicit] ?
O generis auctor Iuppiter [Reg: Iuppiter] ! an umbra, an vir est?
Vivisne, Ulysse genitor? an verus venis?
ULYSSES.
Verus rebelli filio genitor venit.
Deserere iuga te quis Cephallenum sinit?
Sic tu paterna imperia post crimen colis?
Reversio violenta quid vult haec sibi?
Quod fratricida coepit, an regno imminens
Nunc parricida absolvet? an vixi satis?
Cur mutus es, Telemache? vae misero mihi!
Ad littus alnum conspicor forte alteram:
Fert animus explorare suspectum hospitem:
Occurrit ecce, non peregrinum caput,
Sed exul ille filius, subito redux,
Me nil iubente, nescio, prohibente me!
TELEMACHUS.
Vel duriora si pater nato ingerat,
Omnem dolorem gaudium absorbet recens.
Te, te reperto, quidlibet dicar libens.
Ah quae trementi fama mihi de te ingruit!
Vulnere (dii, absit omen!) exstinctum gravi,
Tristis ferebat rumor, at fallax io!
ULYSSES.
Rumore vano tune metiris fidem?
TELEMACHUS.
Cum patris agitur vita, nil vanum mihi est.
Mora nulla, redeo: patrium ut funus colam,
Idemque fortis vindicem, si fors sinat.
Amice genitor, dexteram an dulci osculo,
Veniamque inexorabilis proli negas?
ULYSSES.
Undique patente in littore caveto arbitros.
Eumelus hic sum, et ipse succedo mihi.
TELEMACHUS.
Iam sat remotos, quos times, ducit Sinon.
Nobilis Ulysse, morte dum ficta tuos
Tu sponte terres, lacrimas [Reg: lacrimas] vera imperat.
ULYSSES.
Cuius?
TELEMACHUS
Paternum gaudeo exstinctum rogum:
Materna sed te funera ad luctum vocant.
Heu Anticlea spiritum amisit parens!
Tuae hanc peremit nuntius [Reg: nuntius] vanus necis:
Periit in undis, se sequi natum rata.
ULYSSES.
Neptunium proh semper elementum nocens,
Mihi, meisque! peior at fraus est aquis!
Haec, haec Ulyssem conficit semper malis.
Sentisne iam, sentisne quid demens struas?
Caram Anticleam filius latro enecas:
Tuum latronem filium revocas domum.
TELEMACHUS.
Ah sancte genitor! flebiles voces preme!
Egone nefastus, egone formidabilis,
Abominandus in te ego tollam manus?
Parens verende, mille me mortes prius
Tradent nigranti Tartaro, quam te enecem.
Quo scelere meruit tam tui soboles amans,
Ut tale de se suspicareris malum?
ULYSSES.
O nate, mecum flende, sed melior patre!
Es innocens, Telemache: quid iniquus negem?
Magnam (fatebor namque) et insignem indolem [Note: (c) Odyss. l. 1 et 3.]
Tibi dederunt Numina: ingentem fidem,
Meique amorem semper hic aluit sinus:
Tibique amorem reddidi semper parem.
TELEMACHUS.
Unde igitur atrox lancinat pectus timor?
Fraternus aut cur maculat insontem cruor?
ULYSSES.
Diis, patrique haec tribue: tu culpa cacas.
Neritia sceptra cum capessivi redux,
Se consulenti dii mihi iussa horrida
Sic reddidere: filii caveas manum:
Carissimi nam dextera stratus cades. [Note: (d) Quod ei responsum fuerat, ut a filio caverer mortem. Hygin. [Abbr.: Hyginus] Fab. [Abbr.: Fabulae] 127. Idem narrat Dictys Cretens. [Abbr.: Cretensis] l. 6 et 7, additque, idcirco suspectum telemachum in Cephallenios agros remotum.]
Causas timoris, nate, fatalis vides?
Haec ut ab utroque fata removerem impia,
Tibi perempti fratris affingo scelus.
Quod metus, amorque me iubent, iram voco:
Fratris latronem dico te, ne sis patris.
Hastam cruore tingo, ceu signum necis.
TELEMACHUS.
Tulisse patris hanc iram et exilium iuvat,
Si iudice ipso patre discessi immerens.
ULYSSES.
Amare suetus utilem fallaciam,
Memet fefelli, ceteros astu petens.
I nunc, Ulysses! fata certando impedi,
Procul remotae filium manda insulae,
Secede tutus, [Note: (e) Secessisse Ulyssem, seque abdidisse, discriminis Vitandi causa, affirmat Dictys Cretens. [Abbr.: Cretensis] l. 6.] mortuos inter late.
O fata nostris nescia infringi artibus!
Haec ipsa mortis latebra me tradit neci.
Diffeminata haec fabula reducit manum,
Quam sic cavebam. Luctor incassum, o dii!
Promissus ille vocibus vestris, adest.
TELEMACHUS.
Si certa, genitor, nostra tibi mens est parum,
Si me vereri pergis, age, ferrum expedi:
In me deorum praeveni horrificas minas.
Peribo amoris victima, et morte auferam
Mihi futuram infamiam, exemplum et scelus
Orbi exsecrandum [Reg: exsecrandum] postero, patri metum.
OLYSSES:
Exulcerant praecordia hae voces. - - - - tace!
Aut mite siquod est tibi remedium super,
Deprome, miseri vulnus ut patris leves.
TELEMACHUS:
Superi! hucne posse deici [Reg: deici] tantum virum,
Ut filium aut formidet, aut sperans roget?
Parens verende, si mihi tribuis nihil,
Si vita amorque fragile sunt fu crum spei:
Diffide de me: natus est alter tibi.
Dabit ille praesens, quod mihi vires negant.
Iubesne adesse? littus hoc ipsum occupat.
ULYSSES.
Quis?
TELEMACHUS.
Cuius ego dicebar occisi reus.
ULYSSES.
Quis prole genitor vivit infelicior?
Unum repello filium; invadunt duo.
O futilem artem! Bella dum Troiam evocant,
Cunas recentes abdo, Telegono cavens:
Effingo nomen, nuncupo Polypemonem:
Alybanta patriam dico, patrem Eperitum:
Ne, ceu tibi, pericla Palamedes novus
Instruat et illi: filium in latebris ali,
Hastamque iubeo capere, quae stirpem approbet.
TELEMACHUS.
Haec omnia patris providi ingenium docent.
Notumque firmant nomen indicio novo.
ULYSSES.
Haec omnia patrem providum ludunt modo,
Vanumque nomen ridet iratus polus.
Quid iam? recipio filium, an fallo latens?
Decipere sive pergo, seu fateor patrem,
Non muto fata: quid meus differt dolus,
Seu nescius, seu gnarus hoc fodiat latus?
Ah nati! uter, uter vestrum in hoc corpus ruet?
Edicite! utri debeor opima hostia?
TELEMACHUS:
O magne Ulysses! lacrimae [Reg: lacrimae] vocem auferunt.
Valeant, agantque cuncta rectores dii:
At hoc deorum nulla vis, nullus dies
Efficiet unquam [Reg: umquam] , ut ille me sanguis lavet,
Unde meus iste profluens venas rigat.
ULYSSES.
Transadigere furens non mihi Ciconum cohors [Note: (f) Homer. Odyss. l. 9.]
Hoc pectus olim potuit? an nullus Phrygum
Aptam vibrabat cuspidem in Ulyssis necem?
Soboli reservor! sic pepercisti, o Tonans?
TELEMACHUS.
Quaecumque moveo, tantus haud cedit dolor.
Permitte, genitor, frater ut disertior,
Adductus a me, flebiles questus domet.
ULYSSES.
Siquid potestas patria in sobolem valet,
Gravissimis obnuntio [Reg: obnuntio] iussis vetans,
Ne vivere patrem Telegonus ex te sciat.
Prospicere vobis, et mihi, meus est labor.
TELEMACHUS.
Implebo iussa candidus.
ULYSSES.
Ulysses quoque
Candidus o utinam fraude vixisset procul!
Non tanta ferret, tanta prospiceret mala.
TELEMACHUS.
O Quamdiu exspectatus huc gressum refers!
TELEGONUS.
Regina quid?
MACAREUS.
Suspensa penelope novo
Haud leviter haesit nuntio [Reg: nuntio] : andem stylo
Tradenda vobis protinus verba exarat.
TELEMACHUS.
Non filiis Ulyssis accessus patet?
MACAREUS.
Regina nil inconscio Eumelo movet.
Excipiet ille, cum sciet, utrumque hospitem.
TELEMACHUS.
Hi codicilli, frater, exproment fatis
Scribentis animum. Te quoque salutat parens.
Penelope Telemacho, et Telegone, suavissimis liberis.
TELEGONUS.
Utinam noverca ne sit!... O dii! quid lego?
Audesne, frater, credere hoc tantum boni?
TELEMACHUS.
Censesne, Macareu, seriam cerae fidem?
Dilecta o soboles [Reg: suboles] , adventus gaudia differ:
Mox cernes laeta cum genitrice patrem.
TELEGONUS.
O me renatum denuo, o superis parem,
Si genitor umbris tristibus nondum occubat!
TELEMACHUS.
Nihilne Macareus? fare, cur lentus taces?
TELEGONUS.
Non ego macarei dicta iam posco anxius,
Cum laetus ipsam cerno Penelopes manum.
Differre te, regina, laetitiam sino;
Perpetior aequus omnia, incolumi patre.
TELEMACHUS.
Istasne duxit laeta Penelope notas?
Thalamone viduo casta laetari potest?
TELEGONUS.
Impressit istas laeta Penelope notas:
Ergo incruento vita genitori manet:
Nam casta viduo nulla laetatur toro [Reg: toro] .
Erigere, frater! gaudii pondus cape!
TELEMACHUS.
Dic, fide Macareu: nilne signorum edidit?
Qui vultus haec tradentis, aut vox quae fuit?
MACAREUS.
Micare in oculis visa laetitia et genis:
Circaea donec audiit mendacia.
TELEGONUS.
Num prodidisti? Sed age, quid porro addidit?
MACAREUS.
Contractiore fronte, Quos, inquit, dolos
Mihi meisque mulier insidians struit?
An vertere etiam filios illi datum est?
Disces parentem, Telegone, venias modo.
TELEGONUS.
Materna me iam gaudia afficiunt minus,
Dum restituto tota mens est in patre.
MACAREUS.
De patre demum nescio quid protulit,
Oracula esse prodita, nefanda, et piae
Tremenda stirpi.
TELEGONUS.
Fusane in nostram domum?
MACAREUS.
In natum Ulyssis alterum, hoc fulmen cadit.
TELEGONUS.
Parcite, faventes caelites! Macareu, tremo!
Fratremne, mene, tela designant poli?
MACAREUS.
Telemachus ipse conscius fata explicet.
TELEMACHUS.
Quid me referre crimen ambiguum iubes,
Fratris, meumve?
TELEGONUS.
Frater ah! edissere!
TELEMACHUS.
Telegone, nostrum alteruter in patrem impius
Inimica stringet arma, vitaque exuet.
TELEGONUS.
Heu me! quis horror concutit praecordia?
Quae vox deorum? quem petit tantum nefas?
Tuumne pectus sceleris est tanti capax,
Telemache? an istam dexteram huic credis parem?
TELEMACHUS.
Abominemur facinus indignum licet,
Decreta divum nn queunt flecti irrita.
TELEGONUS.
Habeo beatus, habeo, quo vitem scelus!
Excedo promptus patria: exilium sequor:
In ultimum orbis sponte me condo angulum,
Servire diris dextra ne fatis queat.
O expetita tot mihi votis domus!
O dulcis Ithaca, desero carum solum.
Valete regna! cara Penelope vale!
Tuque ipse Ulysses absque Telegono vale!
Praesente nato ne tua laboret salus,
Nolo intueri, nolo iam patrem alloqui.
Pandantur hodie vela: celerabo fugam,
Cariturus uno gaudio, aeternum miser.
TELEMACHUS.
Virtute tutus sat tua, crimen fugis?
TELEGONUS.
Non ulla virtus debiles munit satis,
Si nos tremendo crimini obiciunt [Reg: obiciunt] dei.
Cum crederetur traditus Ulysses Stygi,
Atrox remedia nulla capiebat malum.
Dum vivit ille, certus auxilio est locus.
Telemache, de te statue: me nihil hic tenet.
Te perdo, perdo patriae summas opes,
Omniaque vitae commoda, atque ipsum patrem.
Sed me paternus reicit in fluctus amor.
TELEMACHUS.
Admiror animum, frater: at praeceps vide
Nequ feraris: non tibi dico vale.
NAUPLIUS.
SIste, Polypemon! quae tibi Macareus redux
E villula responsa sollicitus tulit?
Non ego aliena penetro secreta impudens:
Mea curo tantum: nilne Penelope mihi?
TELEGONUS.
Tibi per Macareum, quod sciam, reddit nihil,
Ego ipse vero te nova prece ambio.
Si lintea paras, patere me comitem viae:
Sin immorari pergis Ithacorum solo,
Me scito gratum regio officio fore,
Quocumque me fortuna circumagens feret,
Commendo tantum Ulyssis herois caput.
NAUPLIUS.
Quae mira misces, hospes? agitasne hinc fugam,
Cum pridem anhelus alteram hanc patriam expetas?
Quam vero Ulyssi mortuo exoras opem?
TELEGONUS.
Ludibrium id rumoris est: lucem videt.
NAUPLIUS.
Quis hic Ulyssem ab inferis rursum excitat?
SINON.
Indicia vivum quae tibi eripiunt rogo?
TELEGONUS.
Indicia fida, certa, sed latitantia.
Umbras Ulysses fugit: at noxam gravem
Hostis minatur tacitus, et miserum premit.
NAUPLIUS.
Quis hostis ille? fraudibus, an armis potens?
TELEGONUS.
Huc ille ab oris exteris egit ratem.
NAUPLIUS.
Hostisne notus Nauplio, atque ipsi tibi est?
TELEGONUS.
Duo sunt, Ulyssis a quibus pendet salus,
Cladesve summa. Tu bonus Ulyssem tege:
Oppone fidus, siquid auxilii potes,
Ne rex verendus impia dextra cadat.
NAUPLIUS.
Quid, filii, reponere oranti decet?
BELIDES.
Mortuus Ulysses si iacet, merito iacet,
Si vivit ille, frater ut cecidit, cadat.
EURYMEDES.
Me deprecantis miseret, an iuveni probo,
Forti, eleganti, regio, hanc veniam neges?
SINON.
Semper benigniora placuere optimis.
Vir est Ulysses, aut fuit, clarus manu,
Et mente celsa clarior ....
BELIDES.
Scelerum artifex, [Note: (a) -- -- scelerumque inventor Ulysses. Virgil. 2 Aen. Hortator scelerum. --- Ovid. 13Met. Hortator scelerum, Aeolides. Virgil. 6 Aen. Sed haec Ulyssis hostes, Deiphobus, Aiax, Aeneas.]
Hortator ardens criminum.
SINON.
Si quid dolis,
Dedit labori plurimum, patriae memor.
Rex, qui tot hostes, tot maria demum exiit,
Eum perire ne velis asper domi.
NAUPLIUS.
Ut eloquenti me premis lingua potens!
SINON.
Pluraque subiciam.
NAUPLIUS.
Cetera in puppi audiam.
ULYSSES.
Responsa, rex, haud mollia referri iubet
Regina concitatior. Nullum hospitum,
Immersa lacrimis [Reg: lacrimis] , aut sibi sisti iubet,
Aut trahere nostro patitur in portu moras.
NAUPLIUS.
Hodie migramus, imperant reges domi.
Polypemonis sententiam ex ipso elice:
Euboea mecum an littora, Alybantem an suam,
An celsa adire tecta Penelopes velit,
Ut flectat illam, vota quae regum abnuit.
TELEGONUS.
Abigit volentem: iussa me nulla teneant.
Felix Ulysses insulam teneat diu:
Haec mihi gementi summa votorum est brevis.
ULYSSES.
Numquam [Reg: Numquam] hac Ulysses insula excedet dehinc,
Quieta in urna perpeti somno fruens.
NAUPLIUS.
Tu reliqua nobis effice in navi, Sinon.
ULYSSES.
Post obsequetur Nauplio: parum morae est,
Dum cum Macareo praebet hic aures mihi.
ULYSSES.
Quid garriebat civis hic Alybantius,
Polypemonis qui nomen haud verum gerit?
Viventem Ulyssem praedicat: quonam indice?
Praeter Macareum, te Sinon praeter, dolos
Quis pandere meos potuit inviso hospiti?
Uter fefellit proditor dominum loquax?
SINON.
Sic dii sereno lumine Sinonem beent,
Ut vita per me nemini patuit tua.
MACAREUS.
Regina missis literis auram spei
Afflavit animo iuvenis.
ULYSSES.
Incautam manum!
Vos protinus, quam texuit telam male,
Dissuite mecum. Literae ambiguos sonos,
Macareu, retractans in meam torque necem.
Cum praeparatum senties pectus satis,
Post hoc adesse mox iube iuvenem loco.
Ego Sinonque deinde supremum arietem
In advenam admovebimus, nequam auferat
Opinionem nomini adversam meo.
SINON.
Facundia Ithaci, quo cupit, cunctos rapit.
ULYSSES.
O quam severi incumbitis nobis dii!
Oracula urgent vestra: dum natum horreo,
Fortasse nati incurro fatalem in manum!
NAUPLIUS.
Ubi illa nunc promissa, quae largus crepas?
Ubi alius ille, qui meam sedet sitim?
Per otium spectare quid licuit mihi?
Oraculi an Telemachus implevit fidem?
Sensitne Ulysses dexteram carissimi? [Note: (a) Sinonis dicta, Act. 1 se. 6.]
Eicior [Reg: Eicior] hospes turpiter: versus retro,
Altum secabo rebus infectis mare.
SINON.
Nondum relucens Hesperus finit diem:
Repetita nondum dividis rostro aequora.
Oraculorum sentiet Ulysses fidem,
Cessante te: namque in suos casses ruet.
Interpretabar fata, Telemachum ratus:
Proles latebat altera: [Note: (b) Nec enim alium quisquam Ulyssis filium noverat, praeter Telemachum, ut aitDictys Cretens. [Abbr.: Cretensis] l. 6.] sed illam quoque
Protraxit ipse Nauplius, natum vehens,
Oracla divum terminaturum hac die.
NAUPLIUS.
Spes vana, cuius nuspiam columen patet.
SINON.
Sat est, latere. Fallat ut Polypemonem,
Conduxit ipse me socium Ulysses sibi.
Videre solitus omnia, [Note: (c) Ab inimico Aiace Ulysses appellatur omnia videns, in Sophoclis AiaceMastigoph. [Abbr.: Mastigophoro] Act. 2 sc. 2.] hoc nondum videt,
Quod comparavit in suam cladem Sinon.
Securus edic navitis, transtra ut parent:
Iube refigi mobile tabernaculum:
Cetera videbis gesta me solo duce.
NAUPLIUS.
Tentorium, quod fallere inimicos queat,
Spolium relinquo facile: tu dicta effice.
NAUPLIUS.
Responsa repetens nostra, Polypemon venis?
Auctore do Sinone: qui lenis petit,
Tuis, o hospes, ut precibus indulgeam.
Tuus in Ulyssem flagrat effulgens amor.
Et quidquid optat, sperat aut credit probans.
Per me ille vivat, si potest: regnum senex
Obtineat usque, Parca dum sera avocet.
TELEGONUS.
Ah avocavit! sentio errorem nimis.
Inutilis, rex magne, pollicitatio
Herois animam nil in Elysio iuvat.
Indicia rebar certa, Penelopes manum:
Blandita spes est, voce me fallens levi.
NAUPLIUS.
Etiamne certum est, linquere Ithacenses agros?
TELEGONUS.
Imperia cogunt regia, et luctus iubet.
NAUPLIUS.
Patet carina nostra. Nunc nautae impero:
Velis paratis, hospitem ad cursum voco.
TELEGONUS.
Amore magnus regio, miserum foves.
TELEGONUS.
Eumele, iussum abire, quid rursum vocas?
ULYSSES.
Eademne tibi nunc summa votorum sedet?
Nondum precari desinis voto irrito,
Felix Ulysses insulam ut teneat diu?
TELEGONUS.
Dedocuit idem, qui mihi tabellas tulit.
MACAREUS.
Regina cernet laeta dilectum hospitem:
Sed maesta maesto ostendet, ut poterit, virum;
Flammae reliquias scilicet in urna brevi.
TELEGONUS.
Spectaculum ferale luminibus piis!
Pollicita tamen hoc, qua mea culpa fidem
Regina violat? insula cur me exigit,
Non ante viso cinere, quem lacrimis [Reg: lacrimis] rigem?
ULYSSES.
Meo ore Ulyssis vidua tibi causas refert.
Primum remittit nobile hoc gladii decus.
Restitute, Macare, regii generis notam:
Virtutis iste sit monitor, et gloriae.
Tum tibi reponi dona Penelope imperat.
Data afferatur hasta Telemacho Pyli,
Cinerisque pars, Ulyssis ex igne ultimo.
Macareu, reposta defer ex villae atrio.
MACAREUS.
Tollo pretiosa munera, et memini locum.
ULYSSES.
Sinon, propinquus patere tantillum morae:
Polypemonem tum testis, ut dixi, erudi.
SINON.
Pars nulla veritatis effugiet latens.
ULYSSES.
Sopi querelas: plura promissis feres.
Videre Ulyssem, qualis est, permitteris;
Quin possidebis, et tibi partem auferes.
TELEGONUS.
Triste monumentum! sed sacrum, sed amabile!
Ferocia cui tanta, cui animus fuit,
Tam nescius mitescere, ut tali reum
Pollueret orbem funere, in Ulyssem furens?
ULYSSES.
Incerta manus est, certa sed caedes nimis:
Quam vidit unus tum superveniens Sinon,
Cum iam latronem celeris auferret fuga.
TELEGONUS.
Hoc prode nomen, o Sinon! utinam scias!
Si nosse detur, testor ego proavum Iovem,
Non haec quiescet dextra, dum plectat nefas.
At nunc inultum destituo Ulyssem miser:
Ac dura dum regina conspectum negat,
Et alterum, quo torqueor, votum perit.
ULYSSES.
Quae vota memoras?
TELEGONUS.
Pendeo incertus mei.
ULYSSES.
Sortis, domusne te tuae incertum doles?
TELEGONUS.
Aculeum hunc eximere Penelope potest;
Revellet alius nemo.
ULYSSES:
Quid si ego te iuvo?
Arcana Ulyssis multa sunt mihi credita.
TELEGONUS.
Hodierna primum me tibi ostendit dies:
Abdita mihi ipsi, pandere ignoto queas?
ULYSSES.
Opinione notior, o hospes, mihi es.
Promitto plura: notior mihi quam tibi es.
Polypemonem te dicis, Alybantis genus.
Eperito te rege venerantur satum.
Polypemonem te fingis: Alybanti nihil
Debetur a te: nomen est Eperitus.
Movisse videor.
TELEGONUS.
Me mihi quando eripis.
ULYSSES.
Commentum Ulyssis pervetus novi satis.
Hanc fabulam in te transtulit Ulysses pater.
Quid extimescis? quid refugis? an te pudet.
Genitoris huius? crede mihi, te filio
Indignus ille non fuit, quamquam optimo.
TELEGONUS.
Utinam quidem unquam [Reg: umquam] me dii tantum evehant,
Ut dignum Ulyssis filium quisquam putet!
ULYSSES.
Propago Ulyssis certa, quid simulans negas?
Verone vis te nomine appellem? scio.
Telegone, salve. Video, non ultra abnuis.
Pergamus, hospes indigena nostrae insulae.
Pergamus, inquam: visne tibi narrem palam,
Quis ille, quo configeris, sit aculeus.
Velle hoc videris. Candidus faciam satis.
De matre dubitas: nam patris gnarus probe es.
Tu mente Circen atque Penelopen simul,
Complexus haeres, matreque bimater cares.
TELEGONUS.
Quis ista de me? quaeve me demum edidit?
ULYSSES:
Telegone, nostris ipsa regina auribus,
Notis fidelibusque, te modo prodidit.
Eadem eierare [Reg: eiurare] perfidam Circen iubet:
Suum esse partum te, deos testes vocat.
Iam te Macarei fida nutribat domus,
Cum nondum Ulysses cerneret Xanthi alveum,
Circaea nondum cogitaret littora.
TELEGONUS.
Circen quid igitur, fingeret ut ista, impulit?
ULYSSES.
Dicam, ex Ulysse saepe quae certa audii.
Triremis ut Dulichia Circaeo solo
Allapsa sero est, fervidam cepit deam
Inscius Ulysses. Sensit arcanas faces,
Turpique Circe cupida pugnavit dolo.
Fictum subornat nuntium [Reg: nuntium] , uxorem domi
Morbo solutam: vacuus ut pateat torus [Reg: torus] .
Hunc ipsa poscit: concitans arte omnia,
Novas Ulyssem ad nuptias pellax vocat. [Note: (d) --- laborantes in uno Penelopen, vitreamque Circen. Horat.carm. l. 1 Od. 17.]
TELEGONUS.
Quam vereor ilios melleae Circes scyphos!
ULYSSES.
Vitavit unus iste, nec amorem bibit.
Semper voluptas spreta Neritio duci, [Note: (e) Contemptum voluptatis in Ulysse laudat Plutarchus, in VitaHomeri]
Nec tunc amoris spiculo laesit sinum. [Note: (f) Ogygiam et Aeaeam insulas, et illum dearum amorem, nullamfidem mereri, iam olim observavit Philostratus in Heroicis, de Ulysse.]
Fletum gementis praeteriit ore aereo, [Note: (g) Et thalamum Aeaeae flentis fugisse puellae. Propert. l. 3 Elegia11.]
Nec ipsa fortem movit immortalitas: [Note: (h) Sapientissimus vir, Ithacam ut videret, immortalitatem scribiturrepudiasse. Cic. l. 2 de Legib. ut Ithacam ...... sapientissimus vir immortalitati anteponeret. Idem Cic. l. 1 deOratore. Laudavit id Aristoteles quoque, l 1 Oeconom secundum divisionem Sylv. Mauri c. 9. Obtuleratimmortalitatem Ulyssi Circe. Odyss. l. 5 et 7.]
Hoc munere prior nostra Penelope fuit.
Elata quamvis, sic tamen tenuit virum,
Ut repudiaret et dei iura, et deam. [Note: (i) Ulysses Circaeos amores contempsit. Gryllus Plutarchi, de RationeIrrational Animal. Idque ipse de se dicit Ulysses, Homeri Odyss. l. 9.]
TELEGONUS.
Qua fronte Circe spreta iacturam tulit?
ULYSSES.
Ut ferret aequiore, simulator vetus,
Blanditur Ithacus, et fovet plenam spei:
Donec secunda provocent navim flabra,
Sponsamque clandestina devitet fuga.
TELEGONUS.
Decepit ergo filium, illusa a patre,
ULYSSES.
Versare totam fabula hac una domum
Aggressa, dum te filium mendax rapit,
Parenti utrique regio quantum probri,
Discordiarum fomitem quantum obicit [Reg: obicit] ?
Hereditatis [Reg: Hereditatis] parte Telegonum exuit;
Ut nudus armis noxiis quaerat bona.
En illa Siren se tibi matrem canit,
Ut merset odiis pectora, et populos malis,
Sed tu, parentis more, Sirenem effuge.
Sero illa adornat non cohaerentem stropham.
Troiana te post bella, post annos decem,
Ad se receptum, spoliat aetate impudens.
TELEGONUS.
Aetate fractum concidit mendacium:
Troiana mihi si tempora haec aufert parens,
Qualis remaneo? vah! doli crassi piget.
ULYSSES.
Vera ergo mater, sola Penelope tori
Consors Ulyssi, invita tibi dicit vale:
Et fratre, teque, ne sibi visis quidem,
Privare sese cogitur tristis parens.
Hortatur illa, patris ut Ulyssis memor,
Sortis procellas semper experti asperae,
Quidquid iubebit casus, erectus feras.
TELEGONUS.
O dura virtus! pondera heu quanta imperas?
ULYSSES.
Quis plura Ulysse solus exhausit mala?
Virtute vicit, atque confilio omnia.
Minus arma, quam consilia, vel in armis queunt.
Sectare patris cetera; unum illud fuge,
Ne quidpiam unquam [Reg: umquam] lubricis moveas dolis.
Hoc fama Ulyssi pertinax unum obicit [Reg: obicit] ,
Quod miscuit bilinguis aliena et sua.
TELEGONUS.
Summe o Ulysse, quo, viris magnis ferax,
Diviniorem [Note: (k) Divinus ab Homero Ulysses Iliadis et Odysseae locis innumeris dicitur. ipse adeo Iuppiter [Reg: Iuppiter] eum hoc nomine appellat Odyss. l. I et 24.] neminem haec aetas tulit!
Tene violatum magnanima proles sciat,
Te tamen inulto spiritum ducat stupens?
ULYSSES.
Cupidinem tam nobilem sobolis piae
Forsan iuvabit testis exitii Sinon.
TELEGONUS.
Adeo propinquum: plura de patre is mihi.
TELEMACHUS.
PRohiberi arena hac hospites omnes ferunt,
An hospitem me censet Eumelus fugans,
An filium me iudicat Ulysses amans?
ULYSSES.
Quia filium te iudicat Ulysses amans,
Arcere parricidio diro cupit,
Teque ingemiscens hospitem Eumelus fugat.
TELEMACHUS.
Vale ergo, genitor, carior patriis plagis!
Diuque vive, filii absentis memor!
ULYSSES.
O miser uterque nate! miserior pater!
Iactatus alto gurgite, et terra, et freto,
Passusque, in hominem quot quot aerumnae cadunt,
Graviora nunc exantlo [Reg: exanclo] , totusque obruor.
TELEMACHUS.
Eunt volentes filii, aerumna ut vaces.
ULYSSES.
Sic in tenebris gloriam tumulo meam,
Et ante mortem mortuus, cesso videns
Pars orbis esse, quo careo, qui me caret.
Heu ille Ulysses, regna qui fama replet,
Metuens suorum, trepidus, in villae abditus
Arctos parietes, ultimos dies agit.
TELEMACHUS.
O magne genitor, ambo dum nati absumus,
Spirare fas est libere, et regno palam.
Sit vita nobis misera, ne paveas necem.
ULYSSES.
Absit ab Ulysse mortis ignavus timor.
Metuere letum me negant bella et salum.
Qui provocavit millies, mortem an timet?
Nefas, et unam filii timeo manum.
Exstingui [Reg: Exstingui] ab alio, munus est misero patri.
Si Nauplius, si quilibet telum exserat,
Fortiter Ulysses, fronteque serena cadet.
Sed filii mucrone .....
TELEMACHUS.
Si pelagus fugis,
Vitata crede, quae tibi fata imminent.
Oraculis conferre fas oracula.
Ne spreveris responsa Telegono data,
Paulo ante frater, quae mihi laeto attulit:
Tibi exstituram non nisi ex pelago necem.
ULYSSES.
Fatale semper pelagus! an Ulyssis caput
Immite pergis insequi, in terris quoque?
Neptune, solus Numinum ex omni choro
Infeste Ulyssi! quas tibi poenas dedi,
Sufficere tandem patere, Polyphemi immemor.
Noctes tot hiemis [Reg: hiemis] , tot dies culpam eluant,
Ne posteri ferociam damnent dei.
Ipsa Polyphemi vota satiavi omnia:
Puppe in aliena, solus, et sero, et male,
Patriam revisi, et casuum inveni chaos.
Desiste, Numen! sorte me laesus Cyclops
Meliore vincit: invideo Telamonio.
TELEMACHUS.
Ni maria tentes, ille non laedet Tridens.
ULYSSES.
Ut mare, ita natos fugere me cogit polus.
Vale exul, o Telemache! virtute ardua
Vel ultimis a posteris laudem pete. [Note: (l) Sic Telemachum hortatur Minerva Odyss. 1. Quod Nestor reperit l.3. Id ei cumulate praestitit Celsiss. Fenelonus in opere immortali De rebus gestis Telemachi: quodfloridissimo stylo latine conversum Amicus noster eruditissimus edidit Pl. R. D. Gregorius Trautweinius,ad Insulas Wengenses Ulmae Canonicus Reg.]
Sublime, forte, liberum ingenium tibi est:
Sed parce verbis, fastui parce, et vale.
Ambo valete filii, avulsi domo,
Tu, quem paternis brachiis stringo gemens;
Tuque heu, o absens! filium mihi quem palam
Vixdum tribuere nomine exserto [Reg: exserto] audeo.
TELEMACHUS.
Propinquat ipse.
ULYSSES.
Telemache nautas adi,
Levesque tonsas regio iussu expedi.
TELEGONUS.
SUprema spero munera Eumeli a manu.
ULYSSES.
Stimulo Macareum: pollicita iamiam feres.
TELEGONUS.
TU iam illud oro, exsequere [Reg: exsequere] , tam coeptum bene:
Tibi namque cognita omnia, oculato arbitro.
Quis interemptor perfidus? nomen tenes?
SINON.
Care Polypemon, teneo; nam quid iam abnuam,
Eumelus ipse quando me testem facit,
Confessus, occurrisse me sceleri novo?
His visus oculis est fuga in mea latro.
Telum relictum manibus his tenui tremens,
Stillante Ulyssis sanguine e plaga madens.
TELEGONUS.
Age ergo! prode nomen auctoris fieri!
SINON.
Luctum quid ipse quaeris atque auges tuum?
Quid proderit, si dixero: praesens adest?
Si dixero, vidisse te vivum scelus?
Si dixero, non fallere deorum fidem,
Et clari Ulyssis fata venisse ex mari?
TELEGONUS.
Quid aequori commune cum regis nece?
Marine periit?
SINON.
Non mari, verum ex mari.
Transfixus hasta, cui venenatam dedit [Note: (m) Nihil est venenatius usquam, quam in mari pastinaca, utpote cumradio eius arbores necari dixerimus. Plinius l. 32 c. 2. Dixerat id autem de Trygone seu Pastinaca, l. 9 c. 48,ubi ait: Arbores infixus radici necat. Arma ut telum perforat. Idem de arboribus narrat Aelianus, l, 2 deanimalibus, c. 36. Eiusdem l. 2 c. 50 praesentissimum id esse venenum testatur. Rursum l. 8 de animalibus,c. 26, radium illum appellat mortiferum. Idem testatur Nicander in Ther. [Abbr.: Theriaca] ]
Trygon marina cuspidem, subito iacet.
Tristi deorum dicta conveniunt rei.
Virus marinum, corpus in Ulyssis furit.
TELEGONUS.
Letalis osse Trygonis mucro riget?
Dii! hasta nostra est! quis aliam vidit parem?
Tuo an cruore, rex, meum telum rubet?
Hocne mihi donum redditur, patris cruor?
Quis fudit autem? per deos! latro quis est?
Vindicta stimulat, intimis venis calens.
SINON.
Pia, sed inanis ista vindictae sitis.
TELEGONUS.
O amice! dextra sufficit: decus et mori est,
Si patris umbrae gaudium mea mors emat.
SINON.
Est praepotens sicarius, cautus metu,
Timendus armis: nemo prior his in plagis.
TELEGONUS.
Visum mihi inquis: nemo eum maior praeit.
Quem suspicari me iubes? hicne est reus?
Nam tantum in unum congruunt isthaec virum.
SINON.
Hic innocenti Nauplio labem affricat,
Mendacii compertus, absentem arguens,
Aliumque nullum caedis auctorem afferens.
Domesticum si diceret sceleris reum,
Convincere et punire non erat obvium.
Dixit alienum: quem tamen iusti dii
Huc appulere, fraudis horrendae indicem.
TELEGONUS.
Aperta criminatio prodit reum.
SINON.
Ambitio nullum refugit in regno scelus.
Hunc, per cadaver regium, ascendit gradum
Eumelus ille, nemo quem non hic pavet.
Regina ceu captiva custode hoc gemit,
Optatque frustra vindicem infelix manum.
TELEGONUS.
Dabo, quod optas, fida Penelope, dabo!
Manes Ulyssis, spondeo magnam hostiam!
SINON.
Frenare, o hospes, impetum disce, et modum
Periculosis providus pone ausibus.
TELEGONUS.
Venit ecce, mente quem peto tota, venit!
SINON.
Audi monentem rursus, et sapiens cave.
ULYSSES.
PArata Macareus dona mihi sponte obvius
Dum tradit, opportunus imminuit viam.
Ulyssis hoc perenne memnosynon cape,
Partem verendi cineris. hanc serva memor. [Note: (n) Solita iam tum comburi cadavera, argumento est urna aurea,in qua Palamedis cineres ad Nauplium missi: ut dixi ad Actum I ex Pomponio Sabino, in 2 Aen. AddeHomerum, qui in Elpenoris funere arma etiam cum domino flammis tradit, Odyss. l. 12.]
TELEGONUS.
Non huius ante quam mei vivam immemor.
Cinis o amate! marmore ex Pario struam
Heroi Ulyssi templa: cui plena manu
Ture et dicato sanguine litabit nepos. [Note: (o) Fuit Lacedaemone Ulyssis aedes. Plutarchus, in CapitibusGraecis, quaest. 48.]
Litabo et ipse sanguine, ita testor deos.
ULYSSES.
Accedit hasta, pignus ac donum alterum.
Quam transtulisti in hospitem carum Pyli,
Hanc Ithaca reddit, dextra quam fortis vibret.
TELEGONUS.
Vibrabo gestans, tela iam pridem mea:
Vibrabo: Ulyssis hasta quoque mentem admonet.
ULYSSES.
Ab Ulysse primum venit: ab Ulysse ultimum
Ad te reversa, te sui memorem petit.
TELEGONUS.
Hic mucro regis stirpe me dignum probet.
SINON.
Multum an cruorem cuspidi haerentem vides?
TELEGONUS.
Dilecte sanguis, osculum nostrum hoc habe:
Obliterabit [Reg: Oblitterabit] rite te sanguis novus!
NAUPLIUS.
CAre Polypemon, prompta te navis vocat.
Age, deseramus nos repellentem insulam,
Scopulis dolosam: fallit hic ipsum solum. [Note: (p) Et nocens saxis Ithace dolosis. Troad. Senec, Choro 3.]
Utamur isto, qui datur solus, die.
TELEGONUS.
Obsequia navis accipio, et utar die.
Rex, an valere nobilem Eumelum haud iubes?
BELIDES.
Quid ferat honoris ille, iactatum aequore
Qui Nauplium proturbat hospitio ferox?
ULYSSES.
Regina me, regina vos quidvis iubet.
NAUPLIUS.
An et maritum perditum tribui mihi
Regina iussit, regiam famam opprimens?
TELEGONUS.
Calumniator, transferens atrox nefas!
Quam paene abibam, sceleris admissi inscius!
Sed tute, ne te nesciam, imprudens sacis.
ULYSSES.
Quod exprobras, o hospes, insonti nefas?
TELEGONUS.
Ut hospitis me nomine hoc abigat solum,
Effecit ille, qui trucidavit patrem.
Perempte Ulysse, respice Elysia e domo!
Telegonus audet sanguinem ulcisci tuum.
Non iam recondo nomine adscito genus:
Telegonus Ithaco genitus has poenas petit.
Rex, nunc Ulyssis disce latronem impium!
Illustre facinus testis illustris vide.
SINON.
Eumele, subitus hospitis crescit furor:
Nec dignitati consulis, perstans loco.
ULYSSES.
Nil innocens veretur, aut magnus timet.
TELEGONUS.
Fatetur innocentiam hic hastae cruor.
SINON.
Eumele, cernis cuspidem ut quatiat minax?
Cede, obsecro, ne casui detur locus.
ULYSSES.
Non mucro terret iste, sed voces deum.
Sub tecta me recipio: sectare o Sinon.
MACAREUS.
TEmerarie o Telegone! nam quae te rotat
Vertigo? cui minaris?
TELEGONUS.
Hunc ictum aspice!
MACAREUS.
Succurre, Naupli! Telegone! siste ah miser!
EURYMEDES.
POlypemonem quo cursus insanus rapit?
NAUPLIUS.
Nunc, filii, nunc iusta Palamedi meo
Persolvet aequa dextera Polypemonis.
EURYMEDES.
Eumelus opera num sua fratri obfuit?
NAUPLIUS.
Ipse, ipse Ulysses hoc sub Eumelo latet.
Io patratum facinus! en reducitur!
TELEGONUS.
TELEMACHUS.
SUbicite [Reg: SUbicite] sedem proximam e tentorio!
Quem specto casum heu? sicne subtraheris mihi?
Fratrem salutaturus accurro ultimum:
Hoc me manebat impium spectaculum? [Note: (q)Telemachum adfuisse morienti patri, docet Hyginus, fab. [Abbr.: Fabulae] 127.]
TELEGONUS.
Hostem parentis impium sterno pius.
Telemache, nescis: huius Eumeli manu
Cecidit Ulysses: vidit, ac docuit Sinon.
TELEMACHUS.
Error cruentus! huius est auctor Sinon?
TELEGONUS.
Suis hic oculis hausit Eumeli scelus.
TELEMACHUS.
Hastam mihi, hastam, frater! adsis tu patri.
TELEGONUS.
Cui ille adesse me iubet patri?
MACAREUS.
Tuo.
Moritur Ulysses!
NAUPLIUS.
Telegone, grates ago.
Meo fidelis filio, te orbum facis.
ULYSSES.
Est, est Ulysses hic tuus.
TELEGONUS.
O astra! o pater!
Imo o Ulysses! dicere haud ausim, pater!
Insons, amansque filius, qua se putat
Te vindicare cuspide, heu traicit furens! [Note: (r) ulysses a Telegono filio est interfectus. Hyginus ibidem. Narratet Dictys Cretens. [Abbr.: Cretensis] l. 6. Meminit et Eustathius, in Odyss. l. 10 et l. 11. Horatius quoque: Telegoni iuga parricidae. Carm. l. 2 Od. 29. Nemo nescit Ovidianum illud: Oedipodas facito, Telegonosque voces. Trist. l. I elegia I. Imo apud ipsum Aristotelem id exstat [Reg: exstat] in Poetica c. undec. secundum divisionem Sylv. Mauri: e quo loco constat, iam tum exstitisse [Reg: exstitisse] tragoediam, Ulyssem Vulneratum.]
NAUPLIUS.
Oraculorum laudo nunc demum exitum:
Filius Ulyssem pectit, et maris e sinu
Educta cuspis hoc peragit ingens opus.
TELEGONUS.
O impia manus! credula o, o stulta mens!
Miserande rex! en genua complexus tua,
Excuso nil, nil deprecor: queror et fleo.
Nam quid relictum est aliud? Ah veniam, pater!
Veniam scelesto tribue! sed poenam irroga!
En offero ensem, qui tuam praefert notam.
Vires supremas collige, et macta reum!
ULYSSES.
Accipio ferrum. Macarei servet fides.
Ne falsa pietas peccet errore altero.
TELEGONUS.
Quae vita, genitor, morte iam mihi acerbior?
ULYSSES.
Mi nate, surge! nulla te culpa inquinat.
Paterna venia delet hunc lapsum manus.
TELEGONUS.
Vivam parentis carnifex, orbis probrum?
Quae nemora sat me, quive celabunt specus?
NAUPLIUS.
Memento, soboles, hunc diem fratri sacrum.
BELIDES.
Alacri triumpho gaudio! inimicus luit,
Peritque Ulysses: frater exsulta obrute!
EURYMEDES.
Humana pectus tangit hoc miseratio:
Nec clari Ulyssis cernere exitium queo.
TELEMACHUS.
IUstas scelestus proditor poenas dedit.
Euboica transtra dum per ambages petit,
Fugam assecutus mucro sceleratum impulit.
Haec hasta, qua meruerat, interitum attulit.
TELEGONUS.
Hanc parricidae, frater, immerge in latus!
ULYSSES.
Ego ipse, nati, fata promovi dolis.
Virus marinum properat .... o soboles mea,
Valete. Valeat fida Penelope domi.
TELEMACHUS.
O summe regum, pignus hoc fidei ultimum,
Hoc osculum, atque has lacrimas [Reg: lacrimas] nati cape!
TELEGONUS.
Heu! osculo contingere verendam manum
Non sustinet, qui sanguinem fudit latro.
ULYSSES.
Telegone ....
TELEGONUS.
Sacram porrigis, genitor, manum!
Per osculum hoc te, patriam te per manum,
Ignosce precor ah! ....
MACAREUS.
Maximus Ulysses fuit!
NAUPLIUS.
Puppim repetimus, filii! visum est satis.
TELEMACHUS.
I nunc, dolose, quisquis es, tacito pede:
Sapientiae si iungitur et astus vafer,
Per mille damna damnum in extremum ruit.
I. HErois vitam ac mortem nemo brevius simul ornatiusque complexus est, quam doctissimus Salianus, qui in Annalibus Ecclesiasticis Veteris Testamenti ad Annum Mundi 3912 n. 23 hoc ponit
EPITAPHIUM IONATHAE.
[Iacet hic clarus ille Dux Hebraeorum Pontifexque Ionathas, quem nativus candor, minimeque suspicax, potius quam hostile ferrum barbari proditoris prostravit. Hic est ille Ionathas, qui cum fraternarum victoriarum, ac triumphorum pars magna fuisset, Populum gloriosissimi Iudae morte perculsum
erexit, eique constantiae signum et pietatis excitavit. Qui ita cum DEI hostibus decertavit, ut afflicta Bacchidis potentia, ac deinde Apollonii superbia, magnam, ut illis temporibus, Populo suo pepererit tranquillitatem, fregerit Idololatriam, Hierosolymam instaurarit. Hic est ille bellator, pro cuius amicitia obtinenda, beneficiis inter se reges, privilegiisque decertant, quam illi honorant, quos hic tutatur, et domesticis coniurati populi turbis mirabiliter eripit: qui mirabilius etiam Demetrianas coplas, desertus a suis, precibus et dextera fudit ac perculit: rursumque hosti ad extremos regni fines occurrens, ad nocturnam compulit fugam, ne frontem quidem fortissimi imperatoris ausum intueri. Denique perfidi Tryphonis fraude captus, duobus eius filiis impetratis, centumque talentis, quasi pretio proditionis, corrasis, parens cum filiis trucidatur.]
II. In Tragoediis aliis Romanae, Graecae, Germanicae antiquitatis monumenta illustria protuli: in hac magnitudinis Hebraicae exemplum induco, cuius populi annales, ut peritissimus eius historicus Berruyerus observat, abundant heroibus, Romanos Graecosque non aequantibus tantum, verum etiam superantibus. Neque me deterruit sacra earum literarum auctoritas, quibus gentis huius historia consignata est: cum enim vestigiis inhaerere veritatis historicae vel in iis sim solitus,
in quibus id a poeta nemo exigit: multo etiam religiosius in hoc argumento idem mihi custodiendum putavi. Sed quemadmodum nihil contra historiam, cuius Divinam certissimamque veritatem Orthodoxi agnoscimus, comminisci de meo ausim: ita ultra historiam fingendo progredi, non licuit tantum, sed necessarium omnino fuit: nec enim pauca illa, quae in Divinis libris commemorantur ad iustum Tragoediae spatium implendum sufficiunt; praesertim si arctis legibus, quas aetas nostra imperat, actionis et loci temporisque unitas [(reading uncertain: print faded)] circumscribatur. Id iuris et moris poetici esse, demonstrant exempla omnium, quicumque in quocumque [Reg: quocumque] poeseos genere sacrum hunc circum ingressi sunt. Hanc fingendi licentiam sibi vendicarunt Epici iuxta Tragicique: cuius rei documenta videmus innumera inter poetas heroicos in Christiade M. Hieronymi Vidae aut Roberti Clarkii, in Moyse Antonii Milliei aut Santamandi, in Hebraeide Nicodemi Frischlini, in Caietani Vicichii Iesseide; inter theatrales in celeberrimi Racinii Athalia et Esthere, in Iosepho triplici Francisci Gabrielis le Iay, in eiusdem Daniele, in Sedecia veterum plurium et nuper ornatissimi Granelli, in eiusdem Granelli Manasse, et, ut omittam plurimos alios, in Tyrrhi Creopolitae sive Iosephi Carpani Tragoediis, Quae omnes, si unum Althemenem demas, e codicis Divini historia petitae sunt.
Nemo horum in reverenciam [Reg: reverentiam] sanctissimis libris debitam peccare, vel sibi, vel sibi, vel aliis visus est; dum veritati Divinae fictionem humanam admiscuit.
III. Quam aptam Tragoediae materiam praebeat Ionathae Machabaei mors indignissima, vel obiter intuenti liquet. Praemissum a me Saliani elogium si legatur, fieri non potest, ut sancti huius Herois admiratione amoreque non capiaris. Hac benevolentia qui complexus Ionatham fuerit, fine dolore et gemitu spectare casum viri tanti non potest. In intercepto perfidiose Ionatha videre mihi Samsonem videor, scelesto Dalilae astu ab hostibus captum. Uterque post edita fortitudinis prodigia, et gestas res admirabiles, conclusus nunc, et in irridentium barbarorum potestatem redactus, spectaculum miserabile de se praebet: uterque invalidus, et omni auxilio destitutus, credulitatem suam nimiam incassum deplorat. Hoc infelicior Ionathas, quod et filios secum in praeceps trahit, et inultus mori cogitur. Communis autem utrique est error, credendi facilitas: nisi enim Samson Dalilae, et Ionathas Tryphoni fidem nimis pronam tribuisset, neuter in hostiles insidias incidisset. Culpam hanc Ionathas in se agnoscit, et magno cum animi dolore confitetur, sero animadvertens, quantum detrimenti inconsulta sua bonitas non sibi tantum
et liberis, sed sociis suis omnibus, totique Hebraeorum populo intulisset. Quanto magis alii hunc eius qualemcumque lapsum excusant, et idoneis rationibus eximere a culpa conantur: tanto dignior commiseratione in spectatorum animis Heros fit, qui praeter illatam sibi ab hostibus calamitatem suo etiam maerore [Reg: maerore] et paenitentia [Reg: paenitentia] torquetur.
IV. Ionathae filii a me Apphus et Abaron appellati, ille paterno, hic patrui sui cognomine: Apphus enim ipse Ionathas Machabaeus dicebatur, eiusque frater Eleazarus Abaronis cognomentum acceperat. Characteribus eos insignivi non parum inter se distantibus, ne similitudo auditori satietatem afferret. Maior fratrum Apphus, regi Antiocho aetate aequalis, eiusque gratia florentissimus, imperii capax et appetens, magnanimus, primisque sapientiae igniculis fulgens. Minor abaron toto genere mollior, tener, meticulosus, simplex, et sua, et populi mala, quam graviter sentit, tam aperte luget. Itaque ille misericordiam rebus ipsis, hic verbis etiam elicit impetratque. Successu compertum est fratres ambos, Abaronem praesertim, et maxime morientem, aptissimos motui ciendo fuisse.
V. Tryphoni perfidiam detrahere, scena mea priorem, nec apud peritos dissimulando
potui, nec fingendo apud quemquam volui: illa ipsa enim ambitionis ferocia, et falsae magnitudinis impotens assectatio, virtutem Ionathae religiosissimam et veram heroicamque magnitudinem sua oppositione extollit magis et commendat. Sed crudelissimam Ionathae, filiorum, regis ipsius necem, quam Tryphoni historia imputat, qua ratione illi relinquerem? id si fecissem, et miserationem corrumperet indignatio, et atrocissimum scelus e Tragoedia impunitum discederet ac triumphans. Ut haec declinarem, Simonem introduxi Beniaminiten, quem sacra machabaeorum historia nobis exhibet, hominem magnae quidem dignitatis, quippe templo Hierosolymitano praefectum; sed infamem sceleribus, impium ad hostes transfugam, proditorem patriae, latronem denique civium cruore aspersum, quos per familiarium suorum manus peremit. In hunc dirivavi Tryphonis crimina, ut velut in duos divisa alveos, illum levius premerent, in hunc vero Beniaminitam impetu ac pondere suo toto incumberent: qui cum persona sit tantum secundaria, indignatione contra se concepta multo minus auditorem occupat, quam si in Tryphonem eadem crimina contulissem. Imo dolor et miseratio, quam apud me Tryphon sentit, non modo spectatoris odium contra eum mitigant, sed et indignationem Simoni debitam ex obliquo non parum infringunt. Sanguinolentum vero
sicarium praesenti celerique supplicio punire quo facilius possem, salva Machabaeorum historia: peropportunum accidit codicis Divini silentium, quo in rem meam uti licuit. Aliorum enim, qui ad Syros flagitiose transfugientes, peccatis non dissimilibus mores contaminarunt, in sanctis his annalibus tam clarus et memorabilis est interitus, ut nulla fingendi libertas poetae relicta sit. Simonis narrantur delicta, poena non legitur: ut integrum mihi fuerit, iustum eius supplicium huic potissimum loco et tempori assignare. In hominis nomine proferendo ea cautione usus sum, ut in solo personarum indice ante ipsum Tragoediae initium Simon legatur; deniceps vero numquam [Reg: numquam] hoc nomine appelletur, sed Beniaminites ab avita suae Tribus origine ubique nuncupetur. Erat nimirum Simon alter, Ionathae frater, vir summus: in cuius mentionem incidere hanc Tragoediam cum necesse sit saepius, memoriae auditoris hac ratione consului, nequis forte Machabaeum cum proditore confunderet.
VI. In ipsum Tragoediae meae tempus incidit mors Antiochi regis Syriae, etiam tum adolescentis: cui, quod haeres non esset alius, Tryphon regis tutor successit. Ita cum Flavius Iosephus, tum ipsi etiam Machabaeorum libri, a quibus mors Ionathae et liberorum, regisque Antiochi coniunguntur. Quodsi contendat
aliquis, paulo serius Antiochum e vivis sublatum, non valde repugnabo: sed illud addam, operae pretium fuisse, ut per anachronismum poeticum vera temporum ratio, si tamen ea vera, paululum deflecteretur. Antiochi regis praesentia ita ornat Ionathan, ita eum adversus insidiatorem communit, tam certam ei facit libertatis spem; repentina vero mors adeo statum omnem rerum commutat ac perturbat, ut ornamentis non exiguis privaturus Tragoediam fuerim, una hac persona subducta. Mors inopinata regis ne incredibilis videri posset, praeparavi sensim spectantium animos, crebra morbi mentione, et periculi suspicione iniecta. Morbi genus non ignoravi: calculus fuisse traditur. Dedita opera lateris tumorem et inflammationem substitui, ut quorundam delicatis auribus parcerem. Aetatem Antiochi definiit Epitomistes Livii, Cap. LV ita scribens: Alexandri filius, Rex Syriae, decem annos admodum habens. Sed theatrum, tum negotiorum, tum vocis causa, annos paulo plures poscebat. Eandem aut maiorem licentiam ut nihil dicam de poetis aliis, sumpsere Cornelius maior, et Racinius; ille, cum Ptolemaeo regi Aegyptio in Pompeio Moriente: hic, cum in Athalia Tragoedia regi Hebraeorum Ioaso, ex ingenio aetatem auxere.
VII. Legati Hebraici agnitio, ac totus ille dolus non malus, grata fuere spectatori. Mihi
autem non tam animorum suspensio curae suit, quam affectuum incrementum. Persona utraque vera erat, Numenii, et Ioannis. Machabaeorum historia testatum facit, Numenium et Antipatrum legatos a Ionatha Romam et Spartam missos: eademque Ioanni, Simonis Machabaei filio, nepoti Ionathae, viri fortis laudem tribuit. Eodem igitur iure in castra mea deducere utrumlibet poteram, si historiam vellem consulere; si Tragoediam, ingens erat discrimen. Si Numenius apud me loqueretur, ageret sane ut vir prudens, civis bonus, legatus gravis et causae peritus. Ioannes non haec tantum officia implet, sed addit praeterea, quidquid amoris, pietatis, misericordiae, sollicitudinis, a fideli ac tenero nepotis animo exspectari potest ac solet.
VIII. Spartani quoque Legati occasio ex illo foedere mihi nata est, quo Hebraei hanc sibi rem publicam adiunxere. Romanum pariter fingere eadem de causa licebat: sed quoniam Romanis Legatis in Hannibale et Arminio suas partes commiseram, hoc loco abstinui. Orator hic nobilissimae rei publicae virtutem et mores praesefert, fidem, constantiam, gravitatem, animi fortitudinen. Ipsa etiam oratio, breviloquentiam Laconicam redolens, styli varietate poema distinguit, et, unde legatus venerit, vel absque nomenclatore docet.
IX. Documentum ad mores in hac Tragoedia sic instruitur: Fide, sed cui, vide. Unde
haec manat philosophica fabulae constitutio: Nisi providentia duce ingressus fueris, in gravia te pericula ultro conicies [Reg: conicies] . Sis licet innocens, sis magnanimus, et optime de illo meritus, cui temere te credis; sis amicitia potenti subnixus, et auxilio tuorum confisus; sis promissis animatus speciosissimis, et summi iuris spe certa fretus: accidere tamen poterit, ut, si reditum tibi ipse intercluseris, promissa spem fallant; amicorum auxilium te premat magis, quam iuvent; patrocinia non eripiant; defensorum optimus et potentissimus repente tibi subducatur; ille ipse, quem timebas potissimum, invitus etiam vel ignarus, non per se, sed per suorum aliquem te perditum eat. En eventus omnes huius Tragoediae, personarum nominibus spoliatos, retentis duntaxat argumentis, quae actionis velo teguntur.
IONATHAS MACHABAEUS, TRAGOEDIA
PERSONAE.
ANTIOCHUS, rex Syriae.
IONATHAS MACHABAEUS.
APPHUS, Ionathae filius maior.
ABARON, filius Ionathae minor.
TRYPHON, Antiochi tutor, et in regno successor.
NICANDER, Orator Spartanus.
LEGATUS HEBRAEUS.
SIMON BENIAMINITES, Machabaeorum hostis, et pridem ad Syros transfuga.
Scena figitur in castris Tryphonis ad Bascaman, ante ipsiun praetorium.
COMITES.
IONATHAS.
O sors inexpectata! tu castra haec adis,
Lux a Syrorum, et columen Hebraeae spei?
Morbusne tandem cessit, et fugit dolor?
ANTIOCHUS.
Vicit dolorem corporis flagrans amor,
Studiumque cari Ionathae, et amicus Lacon.
NICANDER.
Ubi fida Sparta Ionathae herois caput.
Periclitari didicit, ubi Solymae preces
Audiit, amicam iure poscentes opem:
Mittor ego, regem flectere ut vobis Syrum,
Et vincla coner rumpere Hebraei ducis.
ANTIOCHUS.
Heu vincla! tanto vincla quis nectit viro?
IONATHAS.
Tu nexuisti: regios iussus Tryphon
Praefatus, has circumdedit manicas [Note: (a) Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret interram Iuda, et Ionathas cum eo in custodia. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 13 v. 12.] gemens.
ANTIOCHUS.
O triste facinus! impium, indignum, ferox!
Indecore nostrum utrique! Mihi testes dii,
Amate semper Ionatha, ignarum arguis.
Sic regna vigeant nostra, sic vivam diu,
Ut nemini unquam [Reg: umquam] tale mandavi nefas,
Abominandum ut horreo cernens probrum.
Levate sacras pondere inviso manus!
Missis id unum literis docuit Tryphon,
Aerarium deficere, non culpa sua;
Parare se tribunal et poenam reo.
Spartana demum nuntia heu sero monent,
Reum teneri Ionatham, insontem licet.
NICANDER.
Regis favorem dirus ostendit dolor,
Quo pectus incitante, dimovit moras,
Aegerque longae spatia confecit viae,
Ferret ut amico Ionathae praesens opem.
ANTIOCHUS.
Nam quis Tryphoni obstare, me dempto, queat?
Me, me poposcit causa praesentem tua.
IONATHAS.
Talenta centum poscor, o regum optime, [Note: (b) Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas in varione regispropter negotia quae habuit, detinuimus eum. Et nunc mitte argenti talenta centum. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 13 v. 15 et 16.]
Tetraeque fraudis arguor praedo rapax.
Adesto iudex, diluent tabulae scelus.
ANTIOCHUS.
Conscie Tryphoni Beniaminita omnium,
Una Machabaeum culpa nummorum premit?
BENIAMINITES.
Invicte rex, non aliud oblatum est nefas.
ANTIONCHUS.
Promptae ne tabulae, si dari testes petam?
IONATHAS.
Nostro ab Senatu sibi Tryphon missas tenet.
ANTIOCHUS.
At non ego, heros, specto chartarum fidem:
Tua te, tua fides munit, et litem secat.
Fideliorem neminem invenit parens: [Note: (c) Alexandri vox illa fuit, Ionathae gloriosissima: Nunquid [Reg: Numquid] inveniemus aliquem irum talem? 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 10 v. 16. Apud amicos dictitabat (Alexander, Antiochi huius pater,) non posse se eo tempore cummodiorem [Reg: commodiorem] sosium invenire, quam Ionatham: qui et virtute sit eximia, etc. Iosephus, Antiq. [Abbr.: Antiquitates] l. 13 c. 5. iuxta editionem Sigismundi Gelenii, quam ubique hic sequor.]
Virtute nemo promptior, nemo manu,
Candore nemo maior, aut armis fuit.
Te Fratris olim nomine amplexus pater, [Note: (d) Rex Alexander fratri Ionathae salutem. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 10 v. 18.]
Demetrium hostem, Ionathae ferro impulit: [Note: (e) Narratur 1 Mach. 10 v. 47 - 50.]
Ego ipse regnum, et regiam, famam, ac opes [Note: (f) Antiochiam, regni caput, Antiochus cum regno obtinuit opeIonathae, ut ait Cornelius a Lap. in 1 Mach. 11 v. 56.]
Huic dexterae debere me, gratus sero.
Victoriarum te colo mearum auspicem,
Primumque Syriae pro meis spebus ducem: [Note: (g) Exiit Ionathas .... et congregatus est ad eum amnisexercitus Syriae in auxilium. 1 Mach 11 v. 60.]
Patri fuisti frater, et pater es mihi.
IONATHAS.
Si dici amicus mereor Antiochi, sat est. [Note: (h) Antiochus rex in literis ad Ionathan: Et constituo te superquatuor civitates, ut sis de amicis regis. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 11 v. 57.]
Dignatus hoc me nomine, o regum decus,
Dignare porro: Ionathas constans erit
Fidelitate frater, et cura pater.
ANTIOCHUS.
Virone tali, cuius invicta fide
Patri mihique constitit regnum et salus,
Patiar avarus paucula talenta obici [Reg: obici] ?
Cui cuncta pridem debeo, hunc nummus gravet?
Iam nemo tabulas flagitet, nemo urgeat:
Esse absolutum et liberum rex te iubet.
IONATHAS.
Generose iudex, mite perfugium bonis,
Insontibus tutamen, amor une omnium,
Quam liberali Ionathan condis sinu,
Tam tibi fidele hoc senties pectus meum.
NICANDER.
O iudicatum regie! Spartae preces
Et vota superas: macte virtute inclita [Reg: incluta] ,
Aetate maior, digne fortuna et gradu.
IONATHAS.
Sed ne vereri quempiam videar timens,
Responsa neu deesse credantur reo,
Hic persevero, dum Tryphon tibi se redux,
Rex magne, sitit, meque convincit reum,
Siqua documenta criminis foedi latent.
Te nisi volente haud effero castris pedem.
ANTIOCHUS.
Manere amicum sede communi placet.
Nicander, abeo: libere socio loqui,
Dum fessus ego me recipio, coram licet.
NICANDER.
Praesente te, dum talis es, fas est loqui.
IONATHAS.
Meum omne pectus regi et Antiocho patet.
IONATHAS.
O fida semper pectora Lacaenae plagae!
Agnosco veteris gratiae pignus novum.
NICANDER.
Periclum amici deserere, Spartae est nefas.
Toto propemodum saeculo [Reg: saeculo] vestri sumus: [Note: (i) Iampridem missae erant epistolae ad Oniam summumsacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri Ita Ionathas ad Spartanos, 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 7 IAMPRIDEM annos minimum nonaginta significat, ut ait et ostendit Salianus Annal. Eccles. V. T. ad A. M. 391 1 n. 4. idemque repetit seq. n. 5.]
Nec foedus ullum tam meae Spartae placet,
Quam quo similibus iungimur, vere viris;
Iniuriam nec facere, nec solitis pati;
Parere solis qui didicerint legibus;
Qui vivere sciant, nec tamen metuant mori;
Queis [Reg: Quibus] verba pauca, multa sed res et gravis;
Qui ius et aequum principe reponant loco,
Fortunam et auri pondera immensa ultimo.
Talibus Hebraeis esse sors dedit ac Deus:
Suosque tales esse Lacedaemon cupit. [Note: (k) Similitudinem legum et morum, quae Lacones inter et Hebraeosintercessit, attigit Cornelius a Lapin 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 21, ex Clemente Alex. [Abbr.: Alexandrino] l. 1 Strom. [Abbr.: Stromateis ] et Serario in 1 Mach 12.]
IONATHAS.
Agnosco fratres: nomini par est amor. [Note: (l) Ionathas summus sacerdos .... Spartiatis fratribus salutem. 1Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 6. Sed et Arius Laconum rex ad Onian scripserat. Inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham. 1 Mach. 12 v. 21.]
NICANDER.
Par candor etiam. Iuvimus, dum res monet:
Monemus, ut iuvemus adversus malum.
Mirantur omnes, Ionathan captum dolo,
Exercitu nudasse securum latus.
IONATHAS.
Milia [Reg: Milia] reliqui terna, quae tegerent ducem: [Note: (m) Retinuit autem secum (Ionathas Ptolemaidem ingressurus)tria milia [Reg: Milia] virorum. 1 Mach. 12 v. 47.]
Quantumque valeant milia [Reg: milia] meorum tria,
Urbs prima Syriae vidit, ubi fumans rogo,
Luxit necatos centies mille incolas. [Note: (n) Iudaei III M. Antiochiae, cum cives adversus regem rebellassent,soli occiderunt in illa die centum milia [Reg: milia] hominum, et succenderunt civitatem. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 11 v. 48. Quo illustrissimo facinore glorificati sunt Iudaei in conspecta regis, et in conspectu omnium qui erant in regno eius. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 11 v. 51.]
NICANDER.
Stupenda memoras: verum et hanc ipsam manum
Dimittis ante moenia, et Ptolemaidi
Mille ohicis [Reg: obicis] , non milites, sed victimas. [Note: (o) Retinuit autem secum tria milia [Reg: milia] virorum ex quibus remisit in Galilaeam duo milia [Reg: milia] , mille autem venerunt cum ea 1 Mach. 1 v. 47. Clauserunt portas civitatis Ptolemenses: et comprehenderunt eum: et omnes, qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. 1 Mach. 12 v. 48.]
IONATHAS.
Quis hanc procellam metueret, laeto mari?
NICANDER.
Quisquis Tryphonem nosset, aut quisquis dolum.
IONATHAS.
Pollicitus urbem, finxerat amica omnia. [Note: (p) Tryphon ita promiserat: Veni mecum Ptolemaidam, et tradamcam tibi, et reliqua praesidia. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 45.]
NICANDER.
Timenda promissa hostium iuxta ut minae.
IONATHAS.
Insons timerem? frater Antiochi, et pater? [Note: (q) Et credidit ei. Ionathas Tryphoni. 1 Mach. 12 v. 46. Cumqvenullius sibi in regem delicti esset conscius. et ei se inprimis utilem ac necessarium videret, ut Demetrioresisteret, .... credidit ei. Salianus, Annal. Eccl. [Abbr.: Ecclesiae] V. T. ad A. M. 3912 n. 4.]
NICANDER.
Agno innocenti raptor an parcit lupus?
Quaeris, Tryphonem quid moveat? hoc es nocens,
Quod innocentis frater Antiochi, et pater.
IONATHAS.
Quid suspicaris?
NICANDER.
Barbarum fore barbarum.
Assueta praedis dextera, ingenium ferox,
Superba fallaxque indoles, hic est Tryphon.
Rex, unus haeres patriae, adolescens tener, [Note: (r) Antiochus .... puer adolescens. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 11 v. 54. Antiochus adolescens. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 11 v. 57.]
Parumque firmus, improbae flabrum spei.
Te praeter, isti nulla vis obstat spei:
Hoc odit in te, summam in Antiochum fidem. [Note: (s) Cum cogitasset Tryphon regnare Asiae, et assumerediadema, et extendere manum in Antiochum regem: timens ne forte non permitteret eum Ionathas, sedpugnarer adversus eum, quaerebat comprehendere eum, et occidere. 1 Mach. 12 v. 39 et 40. Nec aliudmagis videbatur obstare eius cupiditati, quam Ionathas amicus Antiocho. Ioseph. Antiquit. [Abbr.: Antiquitates] l. 13 c. 10.]
Subruere fulcrum debet, ut solium ruat.
IONATHAS.
Amice, dira, atrocia, incerta occinis.
NICANDER.
Nempe opperiri incendium plenum decet,
Non praevenire semina infausta ignium.
Si fida mens Tryphonis est, cur te capit?
Cur turpiter mendaciis regem implicat?
Cur fingit isthaec vincla ab Antiocho data?
Cur, nisi quod odia per parum cautos serit,
E mutuis vos cladibus perdi cupit?
IONATHAS.
Amice, video visa mihi numquam [Reg: numquam] hactenus.
Fallere Tryphonem intelligo, sero nimis.
Quam caecu mens mortalibus et improvida!
Non acta, non futura dispicimus satis.
NICANDER.
Qui credulam aurem non dubitat hosti dare,
Amat ipse casses, saepeque implicitus perit.
Te summa virtus ornat, Abramidum salus:
Sed, siquid audis, nimia credulitas obest. [Note: (t) Nimis facile Ionathas vir simplicis, candidique animi crediditversipelli. et perfido Tryphoni: quare temere dimisit exercitum, ideoque captus ab eo. et occisus est. Corn. [Abbr.: Cornelius] in 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 46. Quem (Ionathan) nimia credulitas sua, et Tryphonis proditoris fraus sacrilega perdidit. Salianus, Annal. Eccl. [Abbr.: Ecclesiae] V. T. ad A. M. 3912 n. 1. Ionathae nimia credulitas. Lyranus in 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 39. eademque verba repetit, in 1 Mach. 12 v. 46.]
IONATHAS.
Audio, pudetque: culpa me premit haud levis,
Qui tot meorum capita perdiderim nocens.
NICANDER.
Nec tu periclo, Ionatha, penitus vacas.
Regi absolutus, vincis: at superest Tryphon.
IONATHAS.
Ego vero, o hospes, inter hostiles minas
Solamen ingens teneo, caelestes libros, [Note: (u) Ita Ionathas in Epistola ad Lacones: Habentes solatio [Reg: solacio] sanctos libros. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 9.]
Quibus paternum mihi patrocinium DEUS
Casus in omnes spondet, ac pellit metum.
Machabaeus haud sim, nomine indignus meo [Note: (x) Machabaeorum nomen a tessera ductum est, quam inbello sacro Iudas Machabaeus ex c. 15 Exodi v. 11 elegit: Mi chamocha baelim Iehova? Quis similis tui infortibus Domine? Eorum verborum capita, brevitatis causa, vexillis inscripta, auctori nomen Machabaeifecere, quod et ad successores transiit.]
Meminisse si desiero, par fieri nihil,
Nihil secundum posse victori DEO.
Quod si vocarit hora mortalem ultima, [Note: (y) Si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propterfratres nostros, et non inferamus crimen gloriae nostrae. ita Iudas, frater Ionathae, ante pugnam sibifatalem, 1 Mach. 9 v. 10.]
Fraterna poscit si meum exitium salus:
Malimne quidquam, gloria tantae necis
Quam mox potiri? patria sic virtus iubet.
Tu, qui supremus temperas regna arbiter,
Contentus una victima, parce ah meis,
Carosque serva liberos, gentem eripe!
NICANDER.
Bonum movebit fortis haec pietas Deum.
BENIAMINITES.
UTrique vestrum nuntius [Reg: nuntius] laeta affero.
IONATHAS.
Si laeta mihi vis, redde te patriis sacris.
BENIAMINITES.
Inisse castra auditur Orator novus,
Qui vota Hebraeae gentis ad regem ferat.
Etsi quietem posceret regis dolor,
Malumque tacitum graviter infestet latus:
Facilis petenti patuit accessus viro:
Tantus amor ardet Ionathae et Populi sacri.
NICANDER.
Quid postulare fertur?
IONATHAS.
Aut quisnam venit?
BENIAMINITES.
Necdum mihi ille visus, et nomen latet:
Arcana vobis pandet a domino redux.
IONATHAS.
Mihi si levamen missus est, ultro alloqui
Properabit ipse.
NICANDER.
Ionatha, occurro prior:
Miscere in unum consilia iunctos placet.
BENIAMINITES.
QUid video? iamne castra repetivit Tryphon?
TRYPHON.
Inglorius, repulsus Hebraeo a duce.
Mea tela vertit Ionathae frater Simon,
Nec absque clade. Redeo temeratus probro,
Dolore frendens: iisque gem natur dolor,
Adesse cum Lacone dum regem audio.
BENIAMINITES.
Praesente me rex Ionathan solvit metu.
TRYPHON.
At me replevit. Pessimo sunt res loco,
Audacia nisi Martia, et fraudes iuvant.
BENIAMINITES.
En illa iniquo foedera erumpunt die,
Queis [Reg: Quibus] gentum fortissimas iunxit sibi,
Famaque traxit nominis, laudum ferax, [Note: (z) Post heroica facta, totque victorias ingens nominis eius famapercrebuerat apud Romanos, et Spartiatas, ut ambirent cum eo inire amicitiam, et foedus. Corn. [Abbr.: Cornelius] a Lap. in 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v 1.]
Periclitantem ut duplices aquilae tegant, [Note: (aa) Romanas Aquilas nemo nescit: sed et Spartae sigillumAquilam praeferebat, quae comprehensum unguibus tenebar draconem, teste Iosepho, Antiq. [Abbr.: Antiquiates] l. 12 c. 5.]
Hinc Roma, Sparta hinc, utraque imperio potens.
Graves Quiritum literae, [Note: (bb) 1 Mach. 8 v. 23. Ad Ionathan pertinnisse illas Romanorum tabulas, recteostensum est a Saliano, ad A. M. 3894 n. 1 et v. 32.] et durus Lacon
Regem impulere, Ionathae ut celerans opem,
Longinquam ad usque Bascaman ferret gradum. [Note: (cc) Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Ionathanet filios eius illic. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 13 v. 23.]
TRYPHON.
Valetne regi corpus?
BENIAMINITES.
Ut pridem solet,
Deterius etiam. Nil licet prodat color,
Tamen hostis haerens ad latus, gemitus ciet.
TRYPHON.
Pugnemus eia! Regem, et Eurotam, et Tibrim,
Et Ionathan lacesso! tu serva fidem.
BENIAMINITES.
Me prima traxit ducis Apollonii manus: [Note: (dd) Simon Beniaminites, Israelita seditiosus, cum vincere Oniamnon posset, venit ad Apollonium. 2 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 3 v. 5.]
Tu nunc secundus me clientela tenes.
Eripiet animam citius Hebraeus furor,
Quam gentis odium, quam fidem Syriae datam.
TRYPHON.
Amore sobolis Ionathas tenero flagrat.
Adduc utrumque filium: accedo patrem.
TRYPHON.
ME, teque, Princeps, laeta sors tandem iuvat.
Errore posito, rursus Antiochus favet,
Quaeque male dudum iusserat, vincla abstulit.
Tutor o Hebraeae gentis, et nostrae timor,
Te quisquis audet laedere, sibi ipse officit.
Te sensit Odares, Bacchides fractus latet, [Note: (ee) Percussit Odaren, et fratres eius. 1 Mach. 9 v. 66. Bacchidescontritus est. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 9 v. 68. et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines eius. ibid. v. 72.]
Prostrata per te vis Apllonii ferox, [Note: (ff) Apollonius ab Ionatha victus praelio, narratur 1 Mach. 10 v. 77 85.]
Exstincta per te nomina Heroum hostica,
Dum tota castra duplice cum socio fugas, [Note: (gg) Facinus Ionathae singulare, ex 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 11 v. 69 - 74. Desertus a suis, et cum duobus tantum relictus, reparavit bellum, avertit hostem, fugitantes suos ad societatem revocavit triumphi. verba sunt D. Ambrosii, l. 1 Offic. [Abbr.: De officiis] c. 41. Hos autem duos cum suis remansisse, admitto cum Saliano, Annal. Eccl. [Abbr.: Ecclesiae] V. T. ad A. M. 3910, n. 16. Iosephus, numerum definiens, cum quinquaginta virorum fortium manu permanserunt, inquit Antiq. [Abbr.: Antiquitates] l. 13 c. 9.]
Docent vereri dexteram insuperabilem. [Note: (hh) Timuit potentiam Ionathae Tryphon: Vidit Tryphon, quia venitIonathas cum exercitu multo ... timuit. 1 Mach. 12 v. 42.]
IONATHAS.
Tu sic es illam veritus, ut vincla adderes,
Asperaque iussa fingeres, rege inscio.
Confidere dolis desine: retecti patent.
Ptolemaidem promittis, atque amplum solum: [Note: (ii) Veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi. 1 Mach.12 v. 45. Et excepit eum (Tryphon Ionatham) cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, etdedit ei munera: et praecepit exercitibus suis, ut obedirent ei, sicut sibi, 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 43.]
Cumulas honore: dona male cauto obicis [Reg: obicis] :
Vocas amicos, verba mellita aggeras,
Amare me, me colere, collaudans iubes:
Exercitum omnem tradis in nostras manus:
Me ponis ante principes: aequas tibi:
Ego, Tryphonem Ionathae mensus pede,
Credo speciei vir bonus, grates ago,
Millena donec funera, et stagnans cruor,
Manicaeque tristes aperiunt, quis sit Tryphon.
TRYPHON.
Taceo: dolor nil audit intractabilis [(transcriber); sic: iutractabilis] .
De rege, respondebo regi, non tibi.
IONATHAS.
Totum te o utinam noverit rex, perfide!
Mihi nil timendum: numquam [Reg: numquam] erit, ut artes malae
Nocere forti et candido possint viro.
Est frater, est exercitus, sunt liberi:
Vivum hi tueri, mortuum ulcisci queunt.
TRYPHON.
Vir fortis, atque candide, ut gratum scias,
Perfidus ego ille quid tibi pandam, vide.
Ut noveris totum ipse te, ac sortis statum,
Impertiam mysterio te non levi.
Solum teneri te meis castris putas?
Utrumque tecum filium claudo obsidem. [Note: (kk) Tryphon ad Simonem, Ionathae fratrem: Et nunc mitte ....duos filios eius obsides. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 13 v. 16. Ei misit pueros. 1 Mach. 13 v. 19.]
En dulcis Abaron, carus en Apphus adest!
TRYPHON.
GEnerosa proles, digna magnanimo patre,
Eia osculare dexteram, amplexum pete.
Inopina, genitor, gaudia tibi ultro offero.
Amice, sequere: doceo, quid fieri velim.
APPHUS.
O Magne genitor, sospitem an servat polus?
ABARON.
Carior o oculis filio salve parens.
APPHUS.
Quam laeta sors est nostra, quam felix dies,
Reducere patrem cum mihi Solymam licet!
ABARON.
Urbs tota gestit gaudio, et reducem cupit:
Laetitia nobis prima, maiorque obtigit:
Namque obviam procedere heroi datum est,
Sacrumque tibi stipare plaudentes latus.
APPHUS.
Quid hoc? retorques lumina? et maestus gemis?
ABARON.
Iniuriasne passus an damnum doles?
IONATHAS.
Heu filii! doloris heu causae novi!
ABARON.
Verende genitor, quam mihi culpam imputas?
Egone gemitus exprimo patri miser?
Ignosce! veniam criminis supplex peto.
APPHUS.
Nulli facinori conscius hic animus dolet.
IONATHAS.
Cessate nati! nulla vos noxa inquinat.
Non vos parentem laeditis, sed vos parens.
Quod innocentes luitis, hoc doleo magis.
Vos laeta vobis fingitis mihique omnia,
Vosque mihi comites ad meos reduci fore
Speratis eheu! Syria vos castra obsides,
Cum patre nondum libero, stringunt sinu.
ABARON.
Fefellit ergo patruus, cum nos domo
Tibi gloriosae misit huc comites viae?
IONATHAS.
O frater! o prudentiae exemplum Simon!
Ubi perspicacis illa vis animi sagax? [Note: (ll) Simon ... vir consilii. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 2 v. 65.]
Penetrare solitus omnia ubi sensus vigil?
Ego fraude captus ducor hostili manu:
Spes una superest, filii, gentis decus:
Hos tu cruentis obsides mittas lupis?
Millena cernis capita sanguineae neci [Note: (mm) Caedes mille virorum, Ptolemaide a Tryphone perpetrata,Ostendebat eum aliud a pecunia quaerere. Salianus, Annal. Eccl. [Abbr.: Ecclesiae] V. T. ad A. M. 3912 n. 15.]
Iussu Tryphonis dedita: nec istis times?
ABARON.
O luctuosa gaudia! o maestas vices!
APPHUS.
Semper faventem quis tibi regem asperat?
IONATHAS.
In rege spes est, nate. mihi promptus favet,
Et te benigno semper amplexus sinu,
Amore fovit intimis clauso fibris.
Age, regis oculos (ipse nam castris adest)
Subire propera, flagita auxilium potens.
Evincet Apphus deditum pectus sibi.
ABARON
Conare, frater.
APPHUS.
Elaborabo pius,
Pro patre, fratre, gente, communi bono.
IONATHAS.
Quod si irrita tamen coepta frustretur polus,
Assurgite animis, silii, exemplo patrum.
Me genitor olim, limine eductum suo,
In antra traxit, omnibus nudum bonis: [Note: (nn) Fugit ipse (Mathathias, Ionathae nostri pater) et filii eius inmontes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate, 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 2 v. 28.]
Illa Machabaeos genuit heroes schola.
Vivere didicimus montibus tecti asperis,
Procul inclitis [Reg: inclutis] palatiis, inter feras, [Note: (oo) Iudas Machabaeus secesserat in desertum locum, ibique inter ferasvitam in montibus cum suis agebat: et foeni cibo vescentes, demor abantur. 2 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 5 v. ult.]
Herbaque corpus pascere ferarum modo.
Sic Thecua me, sic Aspharis texit lacus. [Note: (pp) Ionathas et socii fugerunt in desertum Thecuae, etconsederunt ad aquam lacus Asphar. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 9 v. 33.]
Vos quoque carere discite paterna domo,
Si publica salus poscat, aut rector DEUS.
ABARON.
O dura virtus! haecne tu puerum iubes?
IONATHAS.
O qui tot hostes fundere dedisti manu,
Victoriarum praeses, et solus dator!
Tu parvulorum pectora infirma erige!
Tu Ionatham ipsum spiritu invicto reple,
Ne, dum fero mea, frangar istorum malis:
Nam liberorum prae meis plagae dolent.
BENIAMINTTES.
SAt recreatos mutuo aspectu reor:
Tryphon reduci filios tandem iubet.
APPHUS.
Iubet? unde ius hoc militi natum extero?
BENIAMINITES.
Parere suetus, iura non didici extera.
IONATHAS.
Parere suetus, cur DEO obsequium negas?
Parere suetus, cur mihi obsequium negas?
Chanaanis atrae, non Hebraeorum genus!
Impetere suetus principem gentis sacrae, [Note: (qq) De Simone hoc Beniaminita Iosippus id testatur l. deMachabaeis, c. 4. simon autem de tribu Beniamin ... contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum,iniquum aliquid in civitate moliri. 2 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 3 v. 4.]
Tuumque, patriam prodere, et gazam DEI, [Note: (rr) Simon autem praedictus pecuniarum et patriae delator. 2Mach. 4 v. 1. detulerat enim ad Apollonium, pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Ierosolymis [Reg: Hierosolymis] ..... esse autem possibile sub potestate regis cadere universa. 2 Mach, 8 v. 6.]
Utinam exterorum iura non nosses nimis!
APPHUS.
Praesente rege, quid Tryphon sibi arrogat?
BENIAMINITES.
Servat fidelis obsides, missos sibi,
Missos ab ipso patruo, regis bono.
APPHUS.
Appello regem! detur Antiocho loqui.
BENIAMINITES.
Ite, Ite: ducam, quo decet: rex non valet.
IONATHAS.
CAve damna, nomen dum tibi affingis novum
LEGATUS.
Tibi cuncta aperui: ceteros lateam sine,
Numeniique nomine adscito tegi.
IONATHAS.
Quid ergo per te poscit Hebreaum genus?
LEGATUS.
Quidquid Tryphonis rapuit aut vis, aut dolus.
Audi tuorum studia, virtutem proba.
Vix te cruentus cinxerat captum dolus,
Cum fama Solymam pervolat, peior malo;
Cecidisse te cum ceteris ferro impio. [Note: (a) Planxerunt Ionathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 52.]
Heu qualis ille nuntius [Reg: nuntius] nostris fuit!
Quis planctus aedium omnium! quae lacrimae [Reg: lacrimae] !
Post fata patuit verus et simplex amor.
Passim audiisses: Obiit heu patriae pater!
Caelestis heros, Pontifex plenus DEO,
Heu summus ille fugit, et frigens iacet! [Note: (b) Et luxit Israel luctu magno. Ibid.]
Indigna fuimus patre tam celso cohors:
Quis iam relictos ense fulmineo teget? [Note: (c) Et quaesierunt omnes gentes, quae erant in circuitu eorum [(reading uncertain: print faded, nearly illegible)] , conterere eos. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 53.]
Quis tota solus milia [Reg: milia] fugabit dein? [Note: (d) 1 Mach. 11 v. 70 et 72.]
Quis impios e patriae eiciet [Reg: eiciet] plagis? [Note: (e) Et exterminavit impios ex Israel, 1 Mach. 9 v. ult. Degens apudMachmam oppidum ..... et severe animadvertens in religionis patriae desertores, gentem suam abhuiusmodi contagione purgavit. Iosephus Antiq. [Abbr.: Antiquitates] l. 13 c. 2; et post eum totidem verbis Salianus, in Epitom. [Abbr.: Epitomis] Annal. A. M. 3896 n. 6.]
Pupilla luge Solyma! gaudete impii!
His tota late regio congemuit sonis,
Dignasque dederunt laudis inferias Tribus.
At hostium excitatus insurgit furor,
Nunc vertere armis cuncta, nunc delere vi
Sperans Isaci posteros, orbum gregem. [Note: (f) Non habent principem, et adiuvantem: nunc ergo expugnemusillos, et tollamus de hominibus memoriam eorum. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12. v. ult.]
IONATHAS.
O care popule, quas tibi curas creo!
Sed crede, amoris reddidi et reddo vicem.
LEGATUS.
Ubi vera te superstitem fama attulit,
Quae gratulantum gaudia, et amoris notae!
Ceu hieme [Reg: hieme] pulsa sol ubi terris redit,
Rediviva subito ridet et florens humus:
Sic patria tota spiritu animatur novo,
Velut e sepulchro redditum cum te vident.
Centena quae talenta repetebat Tryphon,
Binosque pro te filios dedi iubent.
Summo Simonem principem statuunt loco, [Note: (g) Respondens Simoni populus: Tu es dux noster loco Iudae etIonathae fratris tui. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 13 v. 8.]
Rem publicam qui curet, ac reditum tuum.
IONATHAS.
Infauste utrinque Ionatha! semper noces:
Nunc te peremptum sequitur immensus dolor:
Nunc vivus hauris patriae immensas opes. [Note: (h) Centum talenta auri, si Attica fuerint, faciunt sexcenta milia [Reg: milia] aureorum; sin Hebraea, faciunt duplo amplius, nimirum millionem, et insuper ducenta milia [Abbr.: milia] aureorum. Tantam ergo vim auri Simon misit Tryphoni pro fratre Ionatha redimendo. Corn. [Abbr.: Cornelius] in 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 13 v. 15.]
Sed quid Simonem tradere argentum impulit,
Domusque spem committere furori hostium?
LEGATUS.
Ea si negaret, Solyma dum pavet ac tremit, [Note: (i) Videns quia in tremore populus est, et in timore. 1 Mach. 13v. 2.]
Capto deesse ne videretur duci,
Aut anteferre liberos summo patri, [Note: (k) Ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israel, dicentem: Quianon misit ei argentum, et pueros, propterea periit. 1 Mach. 13 v. 17 et 18. Videbat se accusatum iriavaritiae, quod vitae fratris pecuniam praetulisset; et ambitionis, quod ut rerum ipse potiretur, fratremvinculis eximi noluisset. Salianus, Annal. Eccles. V. T. ad A. M. 3912 n. 15.]
Vitavit odium plebis, atque irae faces.
Tribubus vocatis explicat tectos dolos,
Et tua pericla. Voce mox una forum
Quocumque pretio Ionathan reddi petit. [Note: (l) Simon advocato in contionem exercitu postulata Tryphonis adeos retulit, admonitis prius quod subessent insidiae. Iosephus, Antiquit. [Abbr.: Antiquitates] l. 13 c. 11. Narrationem hane Iosephi recipit et Salianus, Annal. Eccles. [Abbr.: Ecclesiae] V. T. ad A. M. 3912 n. 16.]
IONATHAS.
In castra natos tune traxisti obsides?
LEGATUS.
Venere pridem: vis talentorum data est:
Tamen ille vincto perfidus reditum negat. [Note: (m) Et misit pueros, et centum talenta: et mentitus est, et nondimisit Ionathan. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 13 v. 19.]
Quid quaeris? arma utrinque ceperunt duces,
Tryphon, Simonque: mutuis animis diu [Note: (n) Tryphon eiusque miles gyraverunt per viam, quae ducit Ador:et Simon, et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant. 1 Mach. 13 v. 20.]
Opposita castris castra, dum tandem hic dies
Cum luce prima, quod petebamus, dedit.
IONATHAS.
An causa melior praelio oppressit scelus?
LEGATUS.
Non praelio commissa sunt signa omnia, [Note: (o) Divinus Historicus in Machabaeorum libris de praelio hictacet. Iosephus pugnatum esse affirmat; repulsus a Simone Ionathae fratre, quodque ab eo superatus esset,iratus eundem Ionathan interfecit. de Bello Iudaico l. 1 c. 2. Cornelio a Lap. (in 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 13 v. 23) propter Codicis Divini silentium, proelium non probatur. Salianus, paratum fuit, gestum non fuit, inquit in Ann. Eccl. V. T. ad A. M. 3912 n. 19. Ego sic omnes conciliare studui, ut paratum quidem fuisse proelium intelligatur, citra illud tamen sola velitatione res dirimatur.]
Sed velitantum more concurrunt viri.
Tuas catenas ultus est vindex polus,
Multoque fuso sanguine fugavit Syros,
Nostri triumphant: gaudio exsultat [Reg: exsultat] Simon,
Et aequiorem sperat inimicum fore,
Dum foeda tumidas deprimit cristas fuga.
Ab rege pretium, et liberos repeto modo,
Teque ante cuncta: precibus Antiochus favet.
IONATHAS.
Videte, nequa gaudio obrepat dolor.
Qui vincit hostem, saepe vincendo efferat.
Acerbiores forte nunc iras coquit,
Quem depulistis: nam mihi qualis fuit?
Superbus, irritatus, insultans, minax.
Hei mihi, timere quem iubet victoria,
Et gaudium ipsum lugubri gemitu replet!
APPHUS.
Sors me beavit, iussa facientem patris.
IONATHAS.
An expetita patuit ad regem via?
APPHUS.
Dum nos reducit probraque ingeminat comes,
Forte patruelem conspicor, causam spei.
LEGATUS.
Tentorio vix regio extuleram pedem,
Cum clamat Apphus, regis alloquium petens,
Meamque voce supplici poscens opem.
Revertor ergo: nuntius [Reg: nuntius] regi indicat,
Quid optet Apphus: ille mox intro advocat.
APPHUS.
Tibi, patruelis, gratiam acceptam fero.
LEGATUS.
Sed patruelis nomine, o Apphu, abstine:
Id nemini te prodere pericla hic sinunt.
APPHUS.
Quae tu pericla?
IONATHAS.
Nate, patruelem tace:
Id nunc renarra, rex quid Antiochus tibi?
APPHUS.
Amplexus ultro, meque sperare omnia,
Patremque iussit: certa libertas manet.
Porrecta dextra et osculum fecit fidem.
IONATHAS.
Superi benigni, lenis auctores spei,
Firmate laeta haec omina beato exitu.
LEGATUS.
Urgenda regis studia, ne noceat mora:
Impellat animum iuvenis Orator Lacon.
IONATHAS.
Tu, nate, disce prospicere rerum exitus,
Nec fronte prima decipi, ac specie levi.
En unus error quanta conflavit mala!
Dum credulus decipior, in foveam trahor,
Meosque mecum, filios, patriam traho.
BENIAMINITES.
Mandata regis principi Solymae fero.
APPHUS.
Solymae, tuoque. Parcere labori licet:
Ego, regis animus qui sit, exposui satis.
BENIAMINITES.
Fortasse nondum audita nunc, Apphu, audies.
Mandata nova sunt, quaeque differre est nefas.
Culpam remisit Ionathae Antiochus favens:
Nova culpa poenam denuo poscit novam.
APPHUS.
Fuit estque purus genitor, et culpae inscius.
IONATHAS.
Fili, monentem percipe. Effare omnia.
BENIAMINITES.
Aliena culpa, Ionatha, nunc te implicat.
Fratris Simonis crimen enorme, impium,
Abominandum patuit, exortum modo.
Sceptro rebellis regio, rupta fide,
Exercitum gentemque stimulavit ferox,
Saevoque gladio iura foedusque abscidit.
Seu te facinoris esse participem negas,
Seu confiteris, non ageris hodie reus.
Unum hoc iuberis, obsides fidei dare.
An filios perstare nobiscum velis,
Ipsum an Simonem, turpis auctorem mali,
Cupias teneri pignus, est tua optio.
IONATHAS.
Causam remisit Ionathae Antiochus favens:
Culpae nec ille me arguit, nec mens mea.
Siquid Simoni obicitur [Reg: obicitur] , id non est meum.
Quod si tribunal regium arcessat reum,
Confido, fratri facile responsum fore.
BENIAMINITES.
Igitur Simonem regia in castra evocas?
IONATHAS.
Quando optionem liberam Antiochus dedit,
Deliberandi tu mihi spatium dabis.
BENIAMINITES.
Delibera: sententiam rediens petam.
Relinquo natos: consulite, quantum potest:
Ego in propinquo tempus exspecto vigil.
APPHUS.
HAec regia fides? illane haec promissa sunt?
O levior aura mobili regum favor!
IONATHAS.
Tryphonis artes hoc sub imperio latent.
Ille unus animum vertit, aut pepulit netu.
Exercitus Tryphonis ad nutum volat:
Obnoxium hac spe principem, hocque metu trahit.
APPHUS.
Ergone servo cedere decorum rear?
IONATHAS.
Necessitati cedere et reges decet.
Cedamus et nos, quamlibet dura imperet.
Deliberare, non quaeri, hoc tempus monet.
Vos, an Simonem, tradere periclo iuvat?
ABARON.
Dilecte genitor, quid rogas? neutrum iuvat.
Et nos, et illum casui infausto eripe.
IONATHAS.
Ah nate, possim, quam velim! at sors id vetat.
ABARON.
Armata cui obtemperant tot milia [Reg: milia] ,
Iuvare natos fortis et fratrem nequit?
IONATHAS.
Hic, hic, o Abaron, error est meus, et pudor!
Tot Imperator millium [Reg: milium] , ferro potens,
Spoliis onustus, hostium pridem timor,
Nunc unius praetorii fine ambior,
Desertus, exspes, agmine amisso impotens.
Heu cur Tryphoni tradidi imprudens caput?
ABARON.
Quis enim coegit tradere invictum caput?
IONATHAS.
Quis me coegit? sola credulitas levis!
APPHUS.
Desiste, frater: obicis [Reg: obicis] culpam insciens,
Et ungue fixo vulnus incendis patri.
IONATHAS.
Quin pergat Abaron, pergat instare acrius,
Et patriam damnare stultitiam puer.
Quot ego specimina videram infidae spei!
Quam blanda Epiphanes verba, quam pulchra [Reg: pulchra] Eupator
Promissa dederant, donec Hebraeus cruor
Rivis profusus barbaram implevit sitim? [Note: (p) Fraudes et crudelitas Antiochi Epiphanis recensentur 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 1, et 2 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 5; Antiochi vero Eupatoris perfidia et periurium 1 Mach. 6 v. 61 et 62.]
Hoc Bacchidis opus, hoc Apollonii fuit: [Note: (q) De Bacchide 1 Mach. 7, de Apollonio 1 Mach. 1 a v. 31.]
His suetus armis Alcimus, Solymae probrum,
Cum se profanis iunxit, instructus dolis,
Gentem Assidaeam caede populatus vafra est. [Note: (r) De Alcimo et Assidaeorum strage 1 Mach. 7 v. 12 - 18.]
Nicanorem nonne ipse deprendi palam? [Note: (s) De fraudulento Nicanore 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 7 a v. 27.]
Demetrios non noveram expertus duos?
Quorum ille, quam magnifica pollicitus bona, [Note: (t) Liberalissima superioris Demetrii promissa exstant [Reg: exstant] 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 10 v. 27 - 45. Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 10 v. 46.]
Ulline facere subdolus potuit fidem?
At hic, coronae qui mihi debet iubar,
Mendacia, odia, damna retribuit ferox. [Note: (u) Et mentitus est omnia quaecumque dixit, et abalienavit se aIonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde. 1 Mach. 11 v. 53.]
APPHUS.
Gentem impiatam veritas et ius fugit: [Note: (x) Non est veritas et iudicium in eis: transgressi sunt enimconstitutum, et iusiurandum quod iuraverunt. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 7 v. 18.]
Iurata sancte pacta committit Notis.
IONATHAS.
Haec ego didiceram, videram, tuleram mala:
Nec sapere, nec cavere condidici miser.
APPHUS.
Magnanime genitor, culpa quae demum tua est?
Quod fraudis expers, ceteros similes ratus,
Bene sentiens de perfido, exceptus male es.
Erravit animus credulus, culpa vacat:
Quo quisque melior, hoc magis capitur dolis. [Note: (y) Credulitas enim error est magis, quam culpa, et quidem inoptimi cuiusque mentem facillime irrepit. L. Munatius Plancus, in epist. ad Cicer. inter Ciceronis ad Famil.Epistolas l. 10 ep. 23.]
IONATHAS.
Qui clade laesit patriam, culpa haud vacat:
Quo quisque melior, hoc magis patriae cavet.
ABARON.
Lamenta, genitor, mitte: consilium expedi:
Deliberare, non quaeri, tempus monet.
IONATHAS.
Heu optio fatalis! ego damnem meos?
Natosne dedam vinculis? prohibet pater.
Mandem Simonem carceri? frater vetat.
Quam cara utroque nomina hoc pectus trahunt?
ABARON.
Ah parce nobis! liberos tecum reduc:
Consulere pueri qui sibi poterunt rudes?
Simon cavebit melius, et levius feret.
IONATHAS.
Utcumque statuo, sanguinem damno meum.
APPHUS.
Tantumne damni est, accipi paulum vadem,
Redire cui mox libero fas sit domum?
ABARON.
Persiste, frater, si tibi non est grave:
Periculi quid subsit, ego disco a patre.
Quem rapuit uncis unguibus, eum hostis tenet.
Miseresce sobolis, genitor: insontes sumus.
Nos nemo damnat: at Simon agitur reus.
Corripuit arma solus: et solus luat.
APPHUS.
Tutatus armis Ionatham, obsequium luat?
ABARON.
Incolumis ut sit frater, officies tibi?
Aliena serves, ut tuam sternas domum?
Tene cupis orbum, floreat ut altus Simon?
IONATHAS.
Ignosce, frater: innocens sanguis movet.
Sed altiora vulnera hic animus timet.
Ego cum Simonem pignus addicam hostibus,
An vos remittet liberos, an me Tryphon?
APPHUS.
O te sagacem! quis dubitet? artes patent.
Machabaea gens ut tota in exitium ruat,
Etiam Simonem rete in expansum allicit.
Te nosque tenuit, ultimum patruum petit,
Una ruina sepeliat ut omnes simul.
ABARON.
Tryphon inique! siccine insontes premis?
Quid laesit Abaron? quid tibi intentat mali?
Ergo pereundum est, sceleris heu inconscio?
APPHUS.
Trepidare noli, frater, heroum genus!
Pro patria perire constantes decet.
ABARON.
Meus tuusque an patriam interitus iuvat?
Machabaea stirps excisa num patriam levat?
APPHUS.
Absint muliebres lacrimae [Reg: lacrimae] , et turpis dolor!
Si talis es, superstes an patriam iuvas?
Dignus perire est, qui perire sic timet!
Horrere mortem fors iners vulgus queat:
Non altiora respicit, natum sibi est.
At patriae nos principes genuit pater,
Occumbere ut pro patria pulchrum [Reg: pulchrum] putes.
IONATHAS.
Talemne perdam filium, florem domus?
APPHUS.
Manere clausum si iubes, maneo libens.
Simon catervas ducat, et in hostem ruat:
Nos prohibet aetas publicis curis frui.
IONATHAS.
Utilior ille est; dulcior soboles patri.
APPHUS.
Nosti ipse, genitor: vincitur dulce utili.
ABARON.
Si tantus ardor fratris est, maneat licet:
Non invidebo nomini tantum decus.
Abaronis anni pondus hoc nondum ferunt.
IONATHAS.
Dividere fratres regis imperium vetat:
Aut eritis ambo liberi, aut ambo obsides.
ABARON.
Superi severi! nulla si superest via,
Qua sublevetur Solyma, nisi noster cruor:
Accipite frustra insontis Abaronis caput.
IONATHAS.
Ah parce fletu, nate per patrem miser!
Manui Syrorum, o filii, non vos Simon,
Non plebs Hebraea tradit et Solymae forum:
Non vos Tryphonis astus in cladem impulit:
Solus ego nocui, solus impello pater.
Irascere, Abaron, nemini, nisi Ionathae:
Ego lacrimarum [Reg: lacrimarum] causa, pernicies ego.
Ego qui pericla mille superavi sagax,
Qui moenia tot hostilia irrupi potens,
Qui rura toties hostium strage obrui,
Tot versa adegi milia [Reg: milia] in celerem fugam,
Capior dolosae vocis imprudens sono.
BENIAMINITES.
DEliberasse, vultus ostendit flagrans.
ABARON.
Spectare nostras lacrimas [Reg: lacrimas] atrox amas?
BENIAMINITES.
Virilis est hic animus, exosus reos:
Spectare possum lacrimas [Reg: lacrimas] , et sanguinem. [Note: (z) Sed cum inimicitiae in tantum procederent, ut etiam perquosdam Simonis necessarios homicidia fierent. ita de Oniae temporibus 2 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 4 v. 3.]
APPHUS.
Documenta vidit Solyma: nec cessas adhuc? [Note: (aa) Nec Simonem posse cessare a stultitia sua, vidit Onias. 2Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 4 v. 6.]
BENIAMINITES.
Odisse pergo, quotquot insidias struunt.
IONATHAS.
Qui civitati prospicit, gentem tegit,
Leges tuetur patrias, leges Dei, [Note: (bb) Provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suae. et aemulatoremlegis Dei, audebat insidiatorem regni dicere [(reading uncertain: print blurred)] . Simon hic Oniam. 2 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 4 v. 2.]
Auctore te, molitur insidias reus.
BENIAMINITES.
Quid constitutum est? quem dabis regi vadem?
IONATHAS.
Non do Simonem, quem tuus mallet Tryphon:
Inanis ars est. Filios si rex cupit,
Adest uterque, regia tutus fide.
ANTIOCHUS.
COnfidite: estis regia tuti fide.
APPHUS.
Fecere spem pulcherrimam [Reg: pulcherrimam] , quae rex mihi.
IONATHAS.
Quod semper alias, regis imperium sequar.
Aliena tantum culpa ne faciat reum.
ANTIOCHUS.
Non tibi nocebunt, quae tuus fecit Simon.
IONATHAS.
Grave innocenti est: consilia cepi tamen.
ANTIOCHUS.
Quae capta tibi consilia? nam faciam rata.
IONATHAS.
Nisi tu resistis, filios linquam obsides.
ANTIOCHUS.
Quid? filios an liberos nolit pater?
IONATHAS.
Velim Simone libero liber frui.
ANTIOCHUS.
Nec te morabor: si libet, fratrem pete.
APPHUS.
Sumusne utrique liberi, nos et Simon?
ANTIOCHUS.
Quid de Simone? liber an non est satis?
APPHUS.
At nunc iubebas pignus alterutrum dari.
ABARON.
Hic iussa nobis regia, imperium grave,
Modo nuntiabat [Reg: nuntiabat] .
ANTIOCHUS ad Beniaminitem.
Iussa quae ficta expedis?
TRYPHON ad eundem.
Fatere, amice, nomina auctorem rei.
BENIAMINITES.
Mandata, regis nomine, imposuit TRYPHON.
ANTIOCHUS.
Praesente me, nec conscio?
BENIAMINITES.
Urgebat malum:
Et capere celerem Ionathas poterat fugam;
Nec obruendus rex erat curis novis,
Quem sat fatigat languor hic corpusculi.
ANTIOCHUS.
Me languor hic non impedit, fessum licet,
Ne Ionathan hic munere exornem novo,
Ut Sparta discat, et Solyma, tuque o Tryphon,
Quanti mihi aequae sint amicorum preces.
NICANDER.
Tibi grata laudem Sparta, tibi Solyme parat.
TRYPHON.
Differte laudem; tuque, rex, munus novum.
Iudaea tantum crimen est ausa hoc die,
Ut militare solus ulcisci nefas
Hodie potuerim, summus armorum arbiter.
BENIAMINITES.
Ego Tryphonis nomine accuso scelus:
Mihi notiores perfidae gentis doli.
Dum Solyma verbis dulcibus regem capit,
Dum gratiam aucupatur orator sagax,
Rebellia arma corripit eodem die,
Syriasque foeda copias strage opprimit.
TRYPHON.
Foedifragum, rex optime, ignoras genus.
Hodie mihi simon signa furibunda intulit:
Sanguine Syriaco noster hic amicus madet.
Victus ego redeo, testis haud dubius probri.
BENIAMINITES.
Hebraeus ensis semper in Syriam calet.
Antiqua fervent odia Machabaeae domus.
Quid ille Iudas, pertinax Asiae lues?
Iliius ausu flos iacet veterum ducum.
Vos caedium irarumque testes invoco,
Timothee fortis, tuque Apolloni prior, [Note: (cc) Timotheus ab Iuda Machabaeo saepius ante victus (1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 5 v. 7, 34, et 43; ac 2 Mach. 10 v. 24, 31, et 32) demum ab eodem occiditur, 1 Mach. 10 v. 37. Apollonii duo fuere, quorum prior ab Iuda interfectus, 1 Mach. 3 v. 11.]
Seron, et acer Lysia, et lingua eruta [Note: (dd) Contritus est Seron, et exercitus eius. 1 Mach. 3 v. 23. Lysiasvictus, 2 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 11 v. 11 et 12. Contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in praelio. 1 Mach. 7 v. 43. Linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus dari. 2 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 15lv. 33.]
Nicanor heu circumvagas pascens aves!
Quis campus, aut quae moenia a luctu vacant?
En Emmauntem hinc, hinc Idumaeos agros, [Note: (ee) 1 Mach. c. 4 v. 14, et c. 5 v. 3.]
Gazeris [Note: (ff) Cepit Gazer civitatem, et filias eius. 1 Mach. 5 v. 8.] oram en, Acrabathanen, [Note: (gg) DebellabatIudas ... eos qui eram in Acrabathane. 1 Mach. 5 v. 3.] Bean, [Note: (bb) 1 Mach. 5 v. 5.]
Bethoron, [Note: (ii) 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 4 v. 34.] et Bosorram immanem rogum, [Note: (kk) Succendit eam igni. 1 Mach. 5 v. 28.quae nobis Bosor, graece illo loco Bosorra legitur.]
En sub suorum stragibus Ephronem sitam! [Note: (ll) Transivit per totam civitatem super interfectas. 1 Mach. 5 v.51. ibi enim viginti quinque milia [Reg: milia] prostraverunt. 2 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 28.]
Quid busta Masphae, [Note: (mm) 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 5 v. 35.] quidve tua memorem, Chebron? [Note: (nn) 1 Mach. 5 v. 65.]
Quid fana, et aris in suis ustos deos? [Note: (oo) Fanum succendit igni .... et oppressa est Carnaim. 1 Mach. 5 v.44. Azori quoque diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni. 1 Mach. 5 v. ult.]
Quid tota stadia sanguine infecti lacus? [Note: (pp) Ad Casphin Iudas ingentem hostium stragem edidit, ita utadiacens stagnum stadiorum duorum latitudinis, sanguine intersectarum fluere videretur. 2 Mach. 12 v. 16.]
Non stitit anhelam tota Galaditis sitim: [Note: (qq) Cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitatesGalaaditidis. 1 Mach. 5 v. 36.]
Quaesisset alios Arabas, [Note: (rr) Arabes victi a Iuda. 2 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 11.] orbemque alterum,
Nisi Bacchides haec odia finisset nece. [Note: (ss) In praelio cum Bacchide occubuit Iudas. 1 Mach. 9 v. 18.]
Neque, rex verende, unius haec Iudae putes:
Sunt Ionathae communia, et fratrum globo [Note: (tt) Et adiuvabant eum (Iudam) omnes fratres eius ..... etpraeliabantur proelium Israel cum laetitia. 1 Mach. 3 v. 2. Hio est ille Ionathas, qui cum fraternarumvictoriarum, ac triumphorum pars magna fuisses. etc. Salianus, in Elogio Ionathae, Annal. V. T. ad A. M.3912 n. 23.]
Una haec cruentis fratribus laudum seges,
Et gaudiorum, persequi ferro omnia.
Sed nemo Iudae propior hoc uno fuit: [Note: (vu) Ionathas, celui des freres de Machabee, qui etoit le plus prope ale remplacer, et le plus inseparable compagnon de ses travaux. Berruyer, Hist, du Peuple de Dieu, T. 10 1.45.]
Fratrem aemulatus Ionathas, vicit dein,
Auxitque clades cladibus, necibus neces,
Dirum flagellum gentibus, iugis timor. [Note: (xx) Cecidit timor Iudae, ac fratrum eius, et formido super omnesgentes in circuitu corum. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 3 v. 25.]
Perfusa tetra sanguine, et pingues agri,
Eversa moenia urbium, et sedes deum,
Cruore flumina rubra [(printer); sic: rubra flumina] , tardaque stragibus,
Ceu terra desit, classe convulsum mare,
Eversa cuncta, et obruta aeternis malis,
Quid debeamus Ionathae, dicunt satis. [Note: (yy) Ionathae proelia, et urbes ab eo captae enumerantur 1 Mach. 9,10, 11. Templum Dagonis incensum, 1 Mach. 10 v. 84. Navales etiam victorias a Machabaeis relatas esse,argumento est Modinense illorum sepulchrum, in quo visere erat super columnas arma, ad memoriamaeternam; et iuxta arma naves sculptas. 1 Mach. 13 v. 29.]
Simulare doctus, regibus nunc fert opem,
Nunc deserit, nunc impetit, nunc opprimit, [Note: (zz) Alexandrum prius iuverat Ionathas, deinde ad Alexandrihostem Demetrium transiit, demum et hunc oppugnavit. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 10, 11, et 12.]
Socius, amicus, aemulus, et hostis simul.
Quo cetera animo gessit, hoc gesta ultima:
Dum per Lacones praedicat summam fidem,
Dum promptus arma, sanguinemque offert suum,
Manu Simonis agmina in Syrios agit,
Suumque spondet sanguinem, ac haurit tuum.
ANTIOCHUS.
Antiqua causae perperam admisces novae.
Semper parenti Ionathas nostro adfuit,
Me fovit armis semper, et summem fidem
Meis tremendus hostibus servat tenax.
Hodierna sed certamina sibi quid volunt?
IONATHAS.
Adesse regem si meus discat Simon,
Ipse explicabit literis seriem rei.
NICANDER.
At signa cur extulerit adversus Simon,
Ipso docente transiens cupide audii.
Centena cum talenta, natique obsides
Non liberassent Ionathan, patuit dolus.
Magisque patuit, arma cum cepit Tryphon,
Omnes maniplos limitem in Hebraeum trahens. [Note: (aaa) Congregavit Tryphon exercitum copiosum, ut veniretin terram Iuda, et attereret eam. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. ult.]
Haeret hic in ipsis finibus, iugulum petens:
Ille an sederet placidus? an nullum aggerem
Opponeret torrente iam tum proximo?
Qui damna segnis praevidet, prodit suos.
ABARON.
Non fidere nimis, Ionathae exemplum admonet.
NICANDER.
Qui prior ad arma provolat, bellum gerit.
Qui provocatus arma fert, tantum cavet.
Quis terminos invasit alienos prior? [Note: (bbb) Venit Tryphon intra regionem, ut contereret eaen. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 13 v. 20]
Quis amica coepit arva populari? Tryphon.
Quis incolas vexavit infestus? Tryphon.
Quis iam ergo bello solus est auctor? Tryphon.
Obicere [Reg: Obicere] telis tela, fas, aequum, pium.
Nil maius ausus, nil Simon potuit minus.
Tantum secutus ille, quo traxit Syrus,
Et patriae se finibus semper tenens,
Cautus ibi tendit, quo Tryphon castris praeit, [Note: (ccc) Et gyraverunt per viam, quae ducit Ador: et Simon, etcastra eius ambulabant in omnem locum, quocumque [Reg: quocumque] ibant. 1. Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 13 v. 20.]
Discriminis defensor, et custos plagae.
Nihil hic iniquum: qui lacessierat, luit:
Punitus est, non laesus, inventor mali.
ANTIOCHUS.
Non posco plura: finiet causam aequitas.
Tu prospice, Tryphon, nequid haec turbet fuga,
Et militum animis exime iniectos metus.
TRYPHON.
Rex, ne Tryphonem temne, superatum semel.
ANTIOCHUS.
FAcessere Meum dum iubeo torvus ducem,
Quis mihi sit animus, hospites, pando affatim.
NICANDER.
Qui sponte gladium regis iniussu vibrat,
Regis in amicos qui velut in hostes movet,
Nec regi amico, nec probat domino fidem.
Graviora vereor: altior morbus latet.
ANTIOCHUS.
Audire te, Nicandre, suadentem placet,
Numeniumque. Miles. Hebraeum voca.
Adsint uterque: amica consilia audio.
Quae tibi parabat, Ionatha, regis favor
Indicia amoris, differo causa tua,
Cumulata mox daturus, ubi fuero redux.
IONATHAS.
Me patriamque regius favor hic beat.
ANTIOCHUS.
IMplebo, amici, vota; consilium sequar.
Illustris heros, rursus en amor impulit
Adire carum Ionatham, hicque alloqui.
IONATHAS.
Mihi pudorem comitas tanta ingerit:
Hinc me vocatum par fuit sisti tibi.
ANTIOCHUS.
Hoc laesus in tentorio est vinclis honor:
Violatum honorem reparet hic idem locus.
Tryphon adesse iussus, hanc poenam ferat:
Quin plura meditor: aemulus cedet minor.
Venire et Apphus, gaudii nostri arbiter,
Abaronque iussus: iamque vix patior moras.
TRYPHON.
ADoro nutum regium: prompto impera.
ANTIOCHUS.
Haud imperaram, quae Tryphon ausus male est.
Interrogatus redde responsum palam.
Summos honores, extero quotquot patent,
A me obtigisse Ionathae, non te fugit.
Summum sacrorum praesidem, et gentis caput [Note: (a) Scripsit Antiochus adolescens Ionathae, dicens:Constituo tibi sacerdotium. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 11 v. 57.]
Regnare iussi, providi exemplo patris. [Note: (b) Alexander. Antiochi pater, item in epistola ad Ionatham: Et nuncconstituimus te hodie summum sacerdotem gemis tuae. 1 Mach. 10 v. 20.]
Nostras quoque urbes addidi largus viro,
Dignus ut obiret regis Antiochi vices. [Note: (c) Antiochus ad Ionathan: Et constituo te super quatuor civitates, utsis de amicis regis. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 11 v. 57.]
Adiunxi amicis: purpuram membris dedi, [Note: (d) Misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatembibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream. Ibid. v. 58.]
Aurumque mensae: fibula insignem aurea [Note: (e) une agraffe d'or, present d'une grande distinction qu' un nefaisoit qu' aux parens des Rois. Berruyer, Hist. du peuple de Dieu, Tom, 10 l. 46.]
In regiam ipsam gratus inserui domum.
Iam siscitanti subice responsum breve.
Uterque ut hospes sit mihi testis domi,
Socios Hebraeos dudum ab Antiocho coli,
Et Spartae amicos regio ferri sinu.
Egone iussi, Ionathan vinclis premi?
Egone iussi, pondus argenti expeti?
Egone iussi, liberos mitti vades?
Egone iussi, tela in Hebraeos rapi?
Nicander et Numenius coram audiant.
TRYPHON.
Rex magne, fateor, solus haec coepi omnia,
Solus peregi: iussit Antiochus nihil.
Sed ista molienda cur rege inscio
Sint visa nobis, pluribus ....
ANTIOCHUS.
Dictum est satis.
An teste certo tibi mea integritas patet,
Nicander hospes? socie Numeni, an tibi?
NICANDER.
Patet.
LEGATUS HEBRAEUS.
Nec esse certior possit fides.
ANTIOCHUS.
Mox illa fiet certior signis novis.
Nil tale merito quam Tryphon rapuit viro,
Referat coronam, donum Alexandri patris. [Note: (f) Misit ei (Alexander Ionathae) purpuram, et coronam auream.1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 10 v. 20.]
TRYPHON.
Qua mente ademi, refero. Sed id unum rogo,
Dic Ionatha, Numenii an plures tibi?
Notus erat unus, Roma quem tenuit diu. [Note: (g) Elegimus itaque Numenium ... et misimus ad Romanosrenovare cum eis amicitiam et societatem pristinam. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 16.]
IONATHAS.
Quem dicis, unus est mihi Numenius.
TRYPHON.
Rex atque iudes, disce iam fraudes novas:
Circumvenit te denuo Hebraeus dolus.
Numenium mentitur hic, quisquis latet.
Hac dextera Numenius caesus iacet.
Iudaicus hodie cum rueret in nos globus.
Numenium Mars primus adversum obtulit,
Et vincere dedit. Inclitum [Reg: Inclutum] noram caput:
Hoc ergo spolium, balteum caesi, aufero.
IONATHAS.
Sat nota monstras cingula, armorum decus.
Numenii esse, sericae ostendunt notae,
Queis [Reg: Quibus] Phrygia pinxit nomen effulgens acus.
TRYPHON.
En iura sacra gentium! en Solymae fides!
Legatio ipsa texitur crasso dolo.
Vulgata castris fabula incendet duces,
Nec ultionem negliget miles ferus.
Praeverte turbas: rex, ego coronam tibi.
ANTIOCHUS.
QUorsum ista vero? quidve secreti subest?
Adulterinis literis facta est fides?
Fictum an sigillum, Ionatha, illusit mihi?
IONATHAS.
Germana cera est, veraque Simonis manus.
ANTIOCHUS.
His nominatur literis Numenius,
Talenta qui reposcat, et prolem, et patrem.
IONATHAS.
Lectis literis fiduciariis.
Haec literarum summa, sic frater iubet.
ANTIOCHUS.
Etiamne abuti nominis latebra iubet?
An esse se Numenium hic ait, an negat?
IONATHAS.
Abusus est hoc nomine, et frustra neget.
Monui, timeret damna conficto dolo:
Nec prodere tamen fabulam visum est levem,
In qua pericli aut criminis inesset nihil.
ANTIOCHUS.
Verum ergo nomen ede, quicumque abderis.
LEGATUS HEBRAEUS.
Numenium sponte exuo: necatum scio,
Fateorque coram. Cetera involvi, precor,
Permitte tenebris. Est mihi clarum genus,
Interque primas nobilis Solymae domus:
Regi DEOque servio intacta fide:
Contentus his, rex, nomini ut parcam, sine.
ANTIOCHUS.
Quid suadet ipse Ionathas? voto annuam?
Latere patiar?
IONATHAS.
Magne rex, me non latet:
Prodo volenti nomen, aut sileo, iube.
Afferre damni nil potest, etsi latet.
ANTIOCHUS.
Si nil timendum, lateat: haud porro urgeo.
LEGATUS HEBRAEUS.
Benignitatem regiam pronus colo.
ANTIOCHUS.
Desideratos video.
APPHUS.
Rex, sospes vige.
ANTIOCHUS.
Haud sospes equidem, te tamen gaudens frui.
ABARON.
Regi patrique propitius adsit polus.
Quid video? Frater, unde ioannes adest?
Salveto, patruelis! an misit Simon?
Quid refugis? aut cur ora cunctorum stupent?
APPHUS.
Incaute frater!
ABARON.
Quid mihi obiectas mali?
IOANNES.
Puerilis error quando personam eripit,
Ioanne, rex, a prodito causam accipe,
Qua motus, in Numenium hodie transii.
Antipater alma dum sedet Lacedaemone, [Note: (b) Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et AntipatremIasonis filium. et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam. Mandavimusitaque eis ut veniant etiam ad vos. Ita Ionathas in epistola ad Lacones, 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 16 et 17.]
Captoque nuper Ionathae auxilium rogat:
Legatus alter praevolat Numenius,
Favere Romam Ionathae et Spartam indicans. [Note: (i) Amorem utriusque urbis in Ionathan declarat DivinusHistoricus 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 14 v. 16. Et Roma quidem Legati Ionathae abierunt impetratis quae volebant amnibus. Iosephus, Antiq [Abbr.: Antiquitates] . l. 13 c. 9. De Laconibus vero exstat [Reg: exstat] illustre testimonium 1 Mach. 14 a v. 20.]
Mox tendere idem, literis hisce additis,
Ad te iubetur, nostra repetitum bona.
Paratum itineri, retinet armatus Tryphon,
Et cogit hodie capere nos arma irruens.
Numenius mecum ordines primos subit.
Pugnatur: illum sternit infestus Tryphon,
Sed ipse demum rapitur effusa fuga.
Ego opima tollo spolia mactati e sinu,
Has literas, Numenium quae me novum
In liberando Ionatha patruo iuvent.
ANTIOCHUS.
Periculosus cur tibi auxilii modus,
Falsumque nomen placuit? at veram tibi
Legationem facile mandasset Simon.
IOANNES.
Captabat omnes fraude Machabaeos Tryphon:
Patrui periclum rumpere iubebat moras:
Ergo irreprensum [Reg: irreprehensum] protinus struxi dolum,
Qui Ionathae consuleret, innocuus mihi.
IONATHAS.
Nec tibi, nec ulli cautus hic astus nocet,
Nec reprehendi dignus, invidia caret.
Seu patriam Numenius missus iuvet,
Seu tu cadentis impleas fidus locum.
Mandata gentis, summaque est eadem rei.
NICANDER.
Quid laesa iura gentium hic fingit Tryphon?
Quid afferatur, quaerimus; non, quis ferat:
Alia est ministri dextera, sed idem cibus.
Mutatio vocabuli mutat dolum.
Et quis coegit fallere, nisi ipse aemulus?
ANTIOCHUS.
Esse innocentem fateor et laetor dolum.
Hae cum darentur literae Numenio,
Nemo ceciderat, nemo contulerat pedem.
Primo cadente, quis sequi vetet alterum?
NICANDER.
Tryphon probavit odia, non horum nefas.
ANTIOCHUS.
Frangam superbi satrapae audaces minas,
Violentaque ora comprimam forti manu.
Si militem Ioannis in damnum excitet,
Securitatem tibi meus pariet labor.
TRYPHON.
EN rex coronam: Ionathae sola haec deest.
ANTIOCHUS.
Tenere quod tu visus es iamiam tibi,
In Ionathae transibit excelsum caput.
Amice, retine, quidquid invidia dolet,
Dux Pontifexque, Satrapas inter potens. [Note: (k) Inter Satrapas iam pridem a patre Antiocho Alexandroadoptatus erat Ionathas. Scripsit eum inter primos amicos, et posuit eum ducem, et participem principatus. 1Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 10 v. 6.]
Mox purpurae corona iam pridem comes
Reddatur orbo vertici, et digna manu.
Dextera Tryphonis aureum imponat decus.
TRYPHON.
Ornet Tryphonem galea, te donum aureum.
IONATHAS.
Galea et corona Ionathae, quidquid gero,
Quidquid guberno, serviat regum optimo.
ANTIOCHUS.
Plura ut gubernes, divitem Ptolemaidem
Viciniamque rex tibi donum adicit.
Haec urbs catenis laesit indignas manus:
Tua nunc eandem frenet imperio manus.
IONATHAS.
Frenabo regi subditos, quotquot rego.
ANTIOCHUS.
Tutor fuisti semper Antiochi potens,
Magisque deinceps, nobilis o heros, eris.
Differre cogor cetera in lucem alteram.
Maiora namque Ionathae indulgens paro.
Sed nunc quietem poscit asperius malum.
Insueta itineris ardui iactatio,
Gravesque curae debile incendunt latus.
TRYPHON.
NEmpe huc Tryphonis Martia potestas redit!
Haec praemia fero, qui dedi regnum exuli. [Note: (l) Tryphon ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochumfilium Alexandri. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 11 v. 39.]
Rescindit acta turpiter, damnat ferox,
Meaque cogit reddere coronam manu.
BENIAMINITES.
Quam luculenta poena Ptolemais tibi est!
Spes universae quam repente concidunt!
Quid gravius illa voce, cumulata minis?
"Tenere quod tu visus es iamiam tibi,"
"In Ionathae transibit excelsum caput."
TRYPHON.
Hoc vulnus instat ultimum, agnosco satis.
Ut cuncta possem, forsitan et haeres throni,
Me regium illi sponte tutorem dedi. [Note: (m) Qui (Tryphon) se tutorem Antiocho ... substitui a populolaboraverat. Iustinus l. 36. Tryphon ut maiore cum auctoritate, et dignitate regnum administraret, tutoremse pupilli .... a populo constitui voluit. Salianus, Annal. Eccl. [Abbr.: Ecclesiae] V. T. ad A. M. 3910. n. 10.]
Nunc Ionathas est tutor Antiochi potens,
Magisque deinceps nobilis hic heros erit.
BENIAMINITES.
Hae cilla sunt, quae crastinam in lucem parat:
Nam quae alia dare maiora munificus potest?
TRYPHON.
Amice, decretorius nobis dies
Extrema vult consilia: nunc vocat ipsa res.
Mihi tibique omni arte nitendum ac ope,
Ne Ionathas tutoris ascendat gradum.
BENIAMINITES.
Pupillus ubi iacebit, et tutor ruet.
Rex illa differt munera in lucem alteram:
Fac alteram videre ne lucem queat.
TRYPHON.
Cruenta suades: horret hoc animus nefas.
BENIAMINITES.
At purpura animo placuit, ac dudum trahit.
TRYPHON.
Non sic emenda, Displicet pueri cruor.
BENIAMINITES.
Exercitus Tryphonis imperio favet.
TRYPHON.
Faveat: coronam funus Antiochi dabit,
Sed incruentam. Si suo fato cadat
Rex imbecillus, dextera haec sceptrum capit.
Tum qui resistet, cedat, hostisque occubet.
Sed mitior nunc reprimat Antiochum modus.
Deficere queritur membra, et antiquo malo
Latus dolere turgidum. Hanc ineo viam.
I, mitte medicos, arte qui morbum levent,
Regnique curis debilem abducant procul.
Empta mihi pridem est, certaque medentum fides.
BENIAMINITES.
Venalis opera quid tibi obsequii neget?
TRYPHON.
Et Ionathan cum sobole custodi vigil,
Ne castra fugiens, exeat nostras manus.
BENIAMINITES.
Mitte hunc timorem: ex orbe migrabunt prius,
Quam Solyma reduces videat, aut hostis Simon.
IOANNES.
COmperta refero: turbidus castra effera
Agitat tumultus: miles in Hebraeos fremit,
Et laesa iura gentium clamat ferox.
IONATHAS.
Tryphonis artes nosco, iactantis faces.
IOANNES.
Incendio subtrahere dum rex me studet,
Mihi clam vocato, breviter hanc aperit viam.
Lectica, sic ille mihi, mox aderit mea:
Simulabo reditum namque, te mox ut iuvem.
Novi Tryphonem: tu fugam clausus cape.
Nec plura, cum tentorium subeunt viri,
Quos anxios habebat Antiochi salus.
Parcere iubebant corpori, et famulas manus
Praesentia et consilia medicorum pati.
Discedo: voces militis et iram audio,
Mihi tibique dira minitantem mala.
IONATHAS.
Utere latibulo, mi nepos; tutus fuge.
Non temere adesse rex sibi medicos sinit:
Ceu his sibi suadentibus praesens iter,
Quietiorem petere se finget locum,
Te regia ut celare lectica queat.
Memor benefici regis, hinc migra o nepos.
IOANNES.
Meliora suadet patrui constans amor.
Tibi salutem hanc, hanc tibi cedo fugam.
Rex annuet: ego defero, exhortor, precor.
Est, est hic animus par suo discrimini.
IONATHAS.
Meumne credis imparem? Dum tu asperam
Iuvenis virili pectore in pugnam ruis, [Note: (a) Ioannes hic, Simonis Machabaei filius, fortis proelii vir dicitur 1Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 13 v. ult.]
Castrisque mediis impavidus audis minas:
Mene trepidare et fugere veteranum decet?
IOANNES.
Privatus ego si perdor, est vulnus leve:
Plaga capitalis patriae est, tu si peris.
IONATHAS.
Prodamne fratris sanguinem, ut servem meum?
IOANNES.
Prodamne gentem, unius ut servem caput?
IONATHAS.
Habet Simonem patria in bellis ducem:
Et filium habeat, ense genitori parem.
IOANNES.
Non sinit abire patrui fervens amor.
IONATHAS.
Fratris tuique me prohibet ire hinc amor.
Nepos amate, tune sine culpa lues,
Quae concitavit Ionathas, solus nocens?
IOANNES.
Quis tota movit castra, nisi noster dolus?
IONATHAS.
Quis suasit astum hunc, nisi mei vehemens amor?
Totius ego sum turbinis, ego sum reus.
Tryphonis heu cur audii dulces sonos,
Animumque caecis credulus verbis dedi?
Desiste precor o! poena debetur reo.
IOANNES.
Error aliquando fallit heroes quoque:
Sed, magne patrue, siquid hic culpae tuae est,
Quid tota gens peccavit, ut poenam ferat?
Desiste precor ah! patria te rogat innocens.
Culpam luendam si putas, solus lue:
Tecum sed omnes persequi, quae lex sinit?
Tu vive patriae! da mihi patriae mori:
Nam patria tecum perit, ego solus ruo.
IONATHAS.
Perire patriae, gloriam, an poenam putas?
Si gloriosum ducis, haud cedo decus:
Si iudicatur poena, debetur mihi.
IOANNES.
O firme nimium, dure, inexorabilis!
Nihilne gemitus, nil meae poterunt preces?
Nil supplicantis patriae miseranda vox?
IONATHAS.
Tibi, cara patria, spiritum impendam libens!
Utinam innocentem! sed meum errorem expio,
Et illud, a quo laesa es, en dedo caput.
Vos iuro, Manes incliti [Reg: incluti] , iuro volens!
Oppresse caesa bellua o Eleazare, [Note: (b) Ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum: et ceciditin terram super ipsum, et mortuus est illic. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 6 v. 46.]
Tuo triumpho condite, sepulchro novo! [Note: (c) Eleazar suo est sepultus triumpho. D. Ambros. [Abbr.: Ambrosius] l. 1 Offic. [Abbr.: De officiis] c. 40.]
Tu, frater alter, strate Iambritum ensibus! [Note: (d) Exierunt filii Iambri ex Madaba, et comprehenderuntIoannem. 1 Mach, 9 v. 36. Occisum autem esse, patet ex i Mach. 9 v. 38 et 13 v. 4.]
Tuque, Machabaei stemmatis primum decus,
Animose Iuda, mors cui cadenti obtigit
Maior triumphis, nesciaque fama emori! [Note: (e) In saeculum memoria eius (Iudae Machabaei) in benedictione.1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 3 v. 7. Gloriosiorem triumphis mortem invenit. ita de eodem Ambrosius, Offic. [Abbr.: De officiis] l. 1 C. 41.]
Vos iuro, laeta mente laturum necem,
Et me beatum clade sub tali fore!
IOANNES.
VOs flectite virum, precibus heu impervium!
En obstinato pectore exitium petit!
ABARON.
Ah genitor!
NICANDER.
Instans nuntiaturi [Reg: nuntiaturi] malum,
Venimus, o heros.
APPHUS.
Copiae immites furunt,
Et patruelem, teque sibi dedi iubent.
IOANNES.
Demonstro facilem cladis arcendae viam:
Lectica regis ipsa fugienti patet.
Nil audit asper, rigidus, intractabilis.
IONATHAS.
Iuda recepte nobili patrum sinu!
Proclamo tecum: praestat ah, praestat diem
Finire leto, quam meae gentis probra,
Mersasque mille cernere aerumnis Tribus. [Note: (f) Gloriosa Iudae Machabaei vox ante magnum illud proeliumad Emmaum: melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostrae, et sanctorum. 1 Mach. 3 v.59.]
O sancte genitor! natus imitatur patrem:
Nec prisca legum sanctitas regnum obtinet,
Nec splendor ille durat, aut patriae vigor:
Pede extero Iudaea conteritur gemens:
Quis esse se superstitem hoc aevo velit? [Note: (g) Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostradesolata est, et coinquinaverunt ea Gentes. Quo ergo nobis adhuc vivere? verba Mathathiae, 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 2 v. 12 et 13.]
NICANDER.
Is, qui mederi possit. Aerumnas graves
Levare pridem solitus, et reliquas leva.
Non est amantis patriam, destituere.
IOANNES.
Ah cede tandem, patrue! te serva tuis!
IONATHAS.
Meisne me servavero, si te, nepos,
Si filios reliquero Syrorum in manu?
NICANDER.
Ego tuebor: spondeo. Spartae dabit,
Tibique, rex lenissimus, nequid luant.
Tacuit: movetur. patruo grates age. (ad Ioannem.)
IOANNES.
Laudo pietatem, Ionatha, et dico vale.
IONATHAS.
Vincitis, amici: fugio, dum tempus monet.
Ergo valete, filii: migrat pater,
Fortasse numquam [Reg: numquam] vos revisurus dehinc.
Ea mando vobis, quae pater moriens mihi.
Studium omne vobis lex sit aeterni DEI:
Sit vilis ipsa vita, cum poscit DEUS: [Note: (h) Luculenta Mathathiae moribundi oratio haec habet: Nunc ergo, ofilii, amulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum, 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 2 v. 50.]
Hic vita vobis, hic opes, honor, omnia.
Haec una magnam gloriam ostendit via:
Hac una vobis nomen aeternum dabit. [Note: (i) Et accipietis gloriam magnam. et nomen aeternum. Ibid. v. 51.]
Exempla avorum dirigant vestrum pedem: [Note: (k) Mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibussuis. Eodem loco et versu.]
Quisquis fidelis Numini vixit suo,
Ei fidelis usque succurrit polus. [Note: (l) Enumeratis maiorum exemplis, denique subicit [Reg: subicit] Mathathias: Et ita cogitate per generationem, et generationem: quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur. 1 Mach. 2 v. 61.]
Nostrum est, fideles vivere, et fortes mori. [Note: (m) Hebraei parati sunt aut vivere, aut mori fortiter. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 4 v. 35.]
Stringite parentem, filii: ferte osculum.
Quid si supremum est?
APPHUS.
Caelites nolint boni!
ABARON.
Heu quantus animum maeror [Reg: maeror] habet! heu quis timor!
IONATHAS.
Custodiat vos optimus ab astris Pater:
Huic vos relinquo ....
ABARON.
Dulcis o genitor vale.
IONATHAS.
Dolore vincor: amove prolem, nepos.
NICANDER.
Commendo regi filios verbis tuis.
Adeste mecum, parvuli.
IONATHAS.
Orator, vale.
Iterum valete, filii, memores patris.
Abaron, dolori ne tuo indulge nimis.
IOANNES.
Monebo regem, quis meo subeat loco.
IONATHAS.
Mone, o salutis auctor, et salve ac vale.
TRYPHON.
AMice, fortem nuntio [Reg: nuntio] Tryphonis novam.
Quas regis aestuantis audisti minas,
Haec implet hora: eicere [Reg: eicere] tutoris gradu
Me destinabat, Ionathae id tribuens decus.
Res acta: tutor esse cessavi modo.
IONATHAS.
Quo te excidisse munere illustri doles,
Nec te carere cupii ego, nec me frui.
TRYPHON.
Nec tu frueris, nec dolor me ullus premit.
Indemnis ego sum: rex puer damnum tulit.
Antiochus ille, robur Hebraeae spei,
Vitam reliquit in ministrantum manu.
Vix acre ferrum tetigit infirmum latus
(Namque id iubebat paululum incidi tumor)
Cum sanguinem viresque mox hausit chalybs. [Note: (n) Alexandri filius, rex Syriae, ..., per fraudem occisus est,corruptis quidem medicis, qui eum ... dolore consumi ad populum mentiti, dum secant illum, occiderunt.Auctor Epitom. [Abbr.: Epitomistes] Livii, epit. [Abbr.: epitomes] 55. Iosephum l. 13 Antiq. [Abbr.: Antiquitates] c. 12 Sigism. [Abbr.: Sigismundus] Gelenius male interpretatus est his verbis: Sparsoque rumore, quod inter exercendum se esset exstinctus. nam graecum ita verti debuit cum Saliano (Annal. Eccl. [Abbr.: Ecclesiae] V. T. ad A. M. 39:2 n. 24) vulgavit eum mortuum inter chyrurgorum [Reg: chirurgorum] curantium manus. vel cum Cornelio a Lap. (in 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 13 v. 31) dum a chirurgis curaretur, mortuus est. Incidit autem haec Antiochi mors in illud ipsum Tryphonis iter ex Iudaea in Syriam, in quo Ionathas cum suis necatus est. Cum iter faceret (Tryphon) cum Antiocho rege adolescente. 1 Mach. 13 v. 31. Cornelius quoque necem utrorumque coniungit: Tryphon occiso Antiochi pupillo, aeque ac Ionatha fratre Iudae machabaei, per dolum regnum invasit. Corn. a Lap. prolegom. in Lib. Mach. [Abbr.: Libro Machabaeorum] coniungit et Salianus, Annal. Eccl. V. T. ad A. M. 3912 n. 24.]
IONATHAS.
Refersne certa?
TRYPHON.
Vidi ego funus recens,
Paucique mecum: fama iam gliscit necis.
Quam te stupentem video, tam stupui audiens.
IONATHAS.
O vulnus! o volubiles sortis vices!
TRYPHON.
Lamenta nulla ferreas Parcas movent.
Viventium negotia ad se nos vocant.
Amice, quo Fortuna convertat rotam,
Cui nunc coronam destinet, non te fugit.
Praeterita, si vis, mente utriusque excidant:
Perenne foedus, iusque amicitiae novum
Tibi offero ultro rex Tryphon Asiae novus. [Note: (o) Secun dum Antiochi mortem Tryphon sine mora regnavitloco eius, et imposuit sibi diadema Asiae. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 13 v. 32. Non distulit caeso rege adolescentulo illud invadere, regnum nimirum. Salianus, Annal. Eccles. [Abbr.: Ecclesiae] V. T. ad A.M. 3912 n. 24.]
Momenta rerum providus tecum exige,
Et quale amicus opto, responsum para.
BENIAMINITES.
DIadema tandem prende, rex Syriae potens.
Quam castra subito funere Antiochi dolent,
Tam quisque cupidus te novum in regnum vocat.
Sonat una passim militis vox et ducum,
Regem Tryphonem vivere iubentum palam.
En tibi coronam funus Antiochi dedit.
Quod si cruentum est, sic tamen fluxit cruor,
Ut casui, non crimini, fama imputet.
TRYPHON.
Quae monstra narras? crimen huic morti subest?
BENIAMINITES.
Si crimen est, amare te: crimen subest.
Agnosce summam, qua tibi addicor, fidem.
Ego cruentae tradidi Antiochum neci:
Stimulante me, corrupta medicorum manus
Hoc ausa facinus: me novi inventi auspice,
Novacula citi repperit leti viam.
TRYPHON.
Gratus amo fructum sceleris: at damno scelus.
BENIAMINITES.
Meum esse decuit crimen, at fructum tuum.
Sed tu revise exercitum, dum res calet.
TRYPHON.
Appropero. Fidei te tuae merces manet.
BENIAMINITES.
Exhausta nondum pharetra mihi: telum est super,
Tryphonis hostes quo petam immedicabili.
APPHUS.
HEu luctus ingens! heu ubi Antiochus meus?
ABARON.
Quis iam tueri seu velit nos, seu queat?
BENIAMINITES.
Iustos dolores regium fatum ciet.
APPHUS.
Benignus ille, amabilis, dulcis, pius,
Meus ille, sine me, non reversurus fugit!
BENIAMINITES.
Regum optimum lugere quis possit satis?
APPHUS.
At nemini plorandus est plusquam mihi:
Nemo tibi, princeps, carior me uno fuit:
Nemo mihi, princeps, carior te uno fuit.
BENIAMINITES.
Solatia [Reg: Solacia] tamen grandia doloris fero.
APPHUS.
Frustra es: recusat omne solamen gemens.
BENIAMINITES.
Vulgare non est, quo tuam mentem erigo.
Audite, magni principes, quae vos manent,
Iucunda fata, digna Machabaea domo,
Splendore digna patris, et vestra indole.
Heredis [Reg: Heredis] expers adiit Antiochus polum,
Sed amans, ut ante semper, et vestri memor.
Spatiosa vobis regna, monumentum sui,
Moriens reliquit, Ionathas ut dum plagis
Imperat Hebraeis, vos Syria dominos colat,
Ambasque gentes foedus aeternum liget.
Ego occidenti testis Antiocho adstiti:
Me primum habetis nuntium [Reg: nuntium] tantae spei.
APPHUS.
O prodiga nimis regis in amicos manus!
BENIAMINITES.
Quid nuntiari [Reg: nuntiari] principes ducibus iubent?
Imperia quae primoribus per me datis?
APPHUS.
Adesse pro praetorio cunctos iube.
BENIAMINITES.
Idemne et Abaron fratre cum rege imperat? (scribit.)
ABARON.
Non capit hic animus ilico tantum iubar.
APPHUS.
Angusta mens est, regna quae nescit pati.
ABARON.
Properare, frater, rebus in summis cave.
APPHUS.
Haerere trepidum rebus in summis nocet.
BENIAMINITES.
Mandata, rex, quae nuntiem [Reg: nuntiem] , firma stylo,
Et nomen adde, prima ne titubet fides.
APPHUS.
Quid haec tabella continet?
BENIAMINITES.
Iussus tuos
Cerae fideli tradidi brevibus notis.
APPHUS legit.
Omnes Syrorum satrapas, omnes duces
Astare pro praetorio volo rex novus.
Subiungo nomen (subscribit.)
ABARON.
Me prius tacitum iuvat
Audire dicta, ne, quod haud prosit, loquar.
IONATHAS.
QUo vestra fert sententia? an foedus placet?
Seu annuo, seu abnuo, periclum imminet.
IOANNES.
Seu mens Tryphonis candida hoc foedus petit,
Seu rursus hamum noxium hac esca implicat:
Captus renuere, patrue, haud quidquam potes.
Qui pacta suadet hostis, armatus, minax,
Suadentis ore cogit: et siquid negas,
Elata in ictum vindicat sese manus,
Quid ergo? iubeo perfidum amplecti Syrum?
Cavere potius iubeo: simplicitas nocet.
Simula favorem: falle fallentem impium:
Placere foedus finge, ceu captus dolo.
Liber ubi patrio stabis in Solymae foro,
Ferri et quietis arbiter, rerum potens:
Quod aequa populi commoda iubebunt, ages.
Qualem probavit perfidus nobis latro,
Talem vicissim speret a nobis fidem.
NICANDER.
Iniqua non sunt, quae tuus censet nepos:
Sed quae decere forte Ioannem queant,
Heroa sacrum, Ionathan, deceant parum.
Spondere, quae damnaveris, non est viri.
Distare linguam pectori, Spartae probrum est.
Sancire pacem noxiam, o princeps, cave.
Ausu virili, quae Tryphon optat, nega.
Heros vel ipsis perfidis servat fidem.
IOANNES.
Spartana virtus fertilis laudum est parens:
Repulsa tamen haec recidet in patrui caput,
In quem tyrannus, quod furor dictat, potest.
NICANDER.
Occurro metui facile: mox abitum paro,
Non ad Tryphonem missus: Hebraeis proin
Narrare castris ilico periclum queo.
Victor catervas frater adducet tibi,
Rumpetque manicas, ferre si cogat Tryphon.
Te milia [Reg: milia] quaterdena, delecti vir, [Note: (a) Exsivit Ionathas obviam illi (Tryphoni) cum quadraginta milibus [Reg: milibus] virorum electorum in proelium. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 12 v. 41. Invenit ibi (Tryphon) Ionatham cum quadraginta milibus [Reg: milibus] lectissimorum militum. Ioseph. Antiq. [Abbr.: Antiquitates] l. 13 c. 10. Hos autem tum ducebat Simon.]
Dextris tuentur fortibus, Martis decus.
Quid cras vetabit vincere, hac victos die?
IONATHAS.
Tuta alter, alter fortia hortatur sequi.
Audite medium tramitem, expertem doli,
Sed et pericli: dabitur elabi integro.
ABARON.
Consilia, genitor, fluctuans a te expeto.
Ego atque frater, si placet, reges sumus.
NICANDER.
Ubi regna vobis?
ABARON.
Divites Syriae plagas
Antiochus ultro tradidit nostri memor.
Ita testis ambos Beniaminites monet.
IONATHAS.
Sic notus ille, idoneum ut testem putes?
ABARON.
Exquiro patris iussa: quid facto est opus?
IONATHAS.
Ipsum mihi novae sistite auctorem rei.
Quid machinetur transfuga, aut quid sit spei,
Praesentis e sermonibus porro eruam.
Tacere cautos interim natos placet.
ABARON.
Nihil moratus frater ad regnum avolat,
Proceresque Syriae regio nutu vocat.
IOANNES.
Praecipitem o animum iuvenis! o regni sitim!
IONATHAS.
Fac frater adsit ocius [Reg: ocius] : iubeo pater.
Modo sera ne mandata post culpam audiat.
TECTUM CADAVER FERENTIBUS.
BENIAMINITES.
Tentorio cadaver inferte impigri.
Natum rebellem, Ionatha, et poenam vides.
IONATHAS.
Quid hoc? (sublato velamine:) o hostis dire: inexpiabilis!
ABARON.
Heu! frater Apphus rigidus et livens iacet!
BENIAMINITES.
Hanc perduellis meruit adolescens necem.
IONATHAS.
Heu! heu!
IOANNES.
Rebellem, perfide, insontem facis?
NICANDER.
Quo teste, quove iudice infelix perit?
BENIAMINITES.
Se teste, seque iudice: has tabulas vide.
IOANNES legit:
Omnes Syrorum satrapas, omnes duces
Astare pro praetorio volo rex novus.
APPHUS. IONATHAS.
Heu nate! miser heu nate! Proh fraudem impiam!
BENIAMINITES.
Diadema petiit: quod petiit, en nunc habe
Diademate ipso vocis occlusum est iter.
IONATHAS.
O nate! spes o patriae! talis iaces?
O flos iuventae, rapte diris unguibus!
Haec illa sunt imperia? sic templum regis?
Sic imperator hostium colla obteris?
O inanis exspectatio! o eversa spes!
ABARON.
Si barbarorum te peremisset furor,
Minus dolendum fuerat: a cive improbo,
Ab Hebraeo Hebraeum principem pessum dari,
Heu quanta feritas! proditor, caeli pudor!
IONATHAS.
Cur credidisti ah, o nimis fili levis?
Perfidia saevi capitis an nota haud erat?
At quid reprendis filium et puerum pater?
Nonne docuisti credere exemplo levem?
Auctore te peccavit: est, est hic tuus.
Vitium paternum natus imitatus luit,
Et punit in me: plector in nato pater.
Ego te peremi! nate, da veniam reo!
Ego te peremi, solus huc traxi obsidem!
ABARON.
Quid tibi nocuerat, transfuga, imbellis puer,
Sponte ut ruinam quaereres turpi dolo?
IONATHAS.
Nec adesse saltem flebili morti datum est,
Et aspicere suspiria edentem ultima,
Et hinc migranti dicere supremum vale,
Et ore legere spiritum extremum pio.
ABARON.
Huc veneramus heu reducturi patrem:
Nunc tu ipse, frater, patriae eriperis miser.
O lugubris conspectus. o aetas fugax!
Haecne illa frons? haec lumina? haene illae genae?
NICANDER.
Tryphon propinquat, Ionatha; fer te obvium.
IONATHAS.
Defixit altus omnium ignarum dolor.
ABARON.
Pater, immorari luctui et amori sine,
Et lacrimas [Reg: lacrimas] cadaveri fratris dare.
TRYPHON.
Herede [Reg: Herede] vacuas nobilis Syriae plagas
Mihi regendas duxque milesque obtulit.
Id seire Spartam, vosque, Iudaei, volo.
NICANDER.
Renuntiabo [Reg: Renuntiabo] patriae.
TRYPHON.
Haebraei [Reg: Hebraei] silent?
Iungisne dextram, Ionatha, regi novo?
IONATHAS.
Responsa bina Ionathas dabit et pater.
Haec ipsa lux me docuit, Hebraeos novo
Se subdidisse principi, dum me tenes,
Et rerum habenas tendere Simonem ducem.
Illius est consulere Solymaeae rei:
Privatus ego, si publica attingo irritus,
Habes loquentem Ionathan, gentem haud habes.
NICANDER.
Vis a Simone foedus ambiri novum?
Illic potente hoc utere internuntio [Reg: internuntio] .
IONATHAS.
Mora me tenebit nulla, mox fratri loquar.
TRYPHON.
Haec mihi reposuit Ionathas: quid iam pater?
IONATHAS.
Pater obstupescit, simul amicitiam peti,
Simul necari filium, ignaro patre,
Subitoque, clamque, ne quidem auditum, rapi.
TRYPHON.
Quid loqueris?
IOANNES.
Apphus nempe te caesus latet!
TRYPHON.
Auctore quo ille caesus? ignarus rei,
Si fallo, caput hoc vindices feriant dii.
NICANDER.
Quo iudice ergo Beniaminites necat?
TRYPHON.
Magis implicatis inscium. Nullus reus,
Mors nulla nota: nec sinam tali die.
Vestrum meosque denuo attestor Deos,
Non me querelam hanc mente confusa assequi.
BENIAMINITES.
ADesto promptus, Ionatha! natus vocat.
Dum maestus Abaron fratris exuvias fovet,
Rigatque lacrimis [Reg: lacrimis] : victus inopino malo,
Et ipse languet, patris inclamans opem.
IONATHAS.
Novus heu quis instat casus? accurro celer.
TRYPHON.
At tu quid audes?
BENIAMINITES.
Ionathan sine nunc sequi:
Res summa poscit: cuncta, rex, narro dein.
TRYPHON.
IUdaica novi pectora, expertus diu,
Hostis et amicus: non ego infensos volo,
Quos summa virtus celebrat, et fortis manus.
Est liber hodie Ionathas, si sit meus.
Casus necati filii graviter dolet:
Et verba ne fors cassa credatis dari,
Vobis, Lacones, trado iudicium rei.
Quicumque caedis auctor est, este arbitri
Si periit insons, latro supplicium luat,
Quodcumque iusta Sparta dictarit reo.
NICANDER.
Ita iudicabit patria, ut poscet Themis.
IOANNES.
Sic Solyma dignum te novo credet throno,
Fatebiturque caedis expertem impiae.
BENIAMINITES.
IAm plaudo regi: cecidit hostilis domus.
Nunc vota regis fidus implevi omnia,
Ut, qui resistit, cedat, hostisque occubet. [Note: (b) Verba Tryphonis, supra Act. 3 Scen. ult.]
Apphus rebellis restitit, et hostis iacet.
TRYPHON.
Cruente, quantam nos in invidiam vocas?
An talia unquam [Reg: umquam] iussit aut rex, aut Tryphon?
BENIAMINITES.
Neuter; sed ardens in ducem et regem fides.
Cruenta sica hae, rex, quod optabas,, dedit:
Haec Ionatban cum sobole custodit vigil,
Ne castra fugiens, exeat nostras manus. [Note: (c) Tryphonis dictum, Act. 3 Scen. ult.]
Spargenda res est: castra percurro ocius [Reg: ocius] ,
Ut nuntiem [Reg: nuntiem] trium hostium laetam necem.
IOANNES.
Heu proditorem ulciscere!
NICANDER
Heu atrox nefas!!
TRYPHON.
Vestigia preme miles, et sontem tene.
IOANNES.
Mecum, satelles! sistimus captum scelus.
Nicander, oro, Ionathae curam gere!
NICANDER.
EN victimae furoris!
TRYPHON.
O maestam [Reg: maestam] diem!!
ABARON.
Succurre genitor! nemo morientem iuvat?
NICANDER.
Auxilia, princeps, sera deficiens petis.
ABARON.
Ubi moratur Ionathas? patrem voca.
NICANDER.
Abaron amate, non abest procul hinc pater.
ABARON.
Adesto genitor.
IONATHAS extremos conatus exserit, et filium adit.
Nate, - - - - an agnoscis patrem?
ABARON.
En innocentem barbari dedunt neci!!
An nulla spes est reliqua?
IONATHAS.
Spes summa in DEO.
ABARON.
Ergo moriendum?
IONATHAS.
Nate mi, caelum aspice!
Pater ille summus filium in regnum advocat.
ABARON.
Heu quantus ima pectoris torquet dolor!!
IONATHAS.
Magnum doloris praemium reddet polus.
Emorere constans: repete maiores tuos:
Fortis suprema sustine, et similis mei.
ABARON.
An et parentem mors rapit?
IONATHAS.
Tecum occido.
I, sequere fratrem: paululum praei patrem.
ABARON.
Iam morior aequa mente, cum pater est comes.
IONATHAS.
Conside nate! perbrevem te post moram
Fratri mihique iunget aeternus dies.
Committe summo spiritum insontem DEO.
O tutor Abrahae, spes o Isaci patris,
Animum migrantem recipe, perpetuo tuum!!
NICANDER.
Singultus urget ultimus.
IONATHAS.
Felix abi
Ad conditorem! iunge te patrum choro!
NICANDER.
Princeps, sequeris filium.
IONATHAS.
Laetus sequar, Sedens.
Labare membra sentio, et adesse ultima.
TRYPHON.
SOli reditis? praeda an effugit manus?
IOANNES.
Divina nostras dextra praevenit manus.
Prope assecuti Beniaminitae fugam,
Commota castra cernimus: miles ruit,
Et parricidam regis inclamat frequens:
Namque medicorum lingua prodiderat nefas.
NICANDER.
Quid prodidere?
IOANNES.
Mortis impulsi metu,
Ducibus fatentur, Beniaminitae dolo
Cecidisse regem, victimam ferri sui.
Vulgata res excivit in poenam impigros:
Iusta tepefecit tela medicorum cruor.
Nondum ille siccus steterat, auctorem vident,
Et gloriantem Ionathae ac stirpis nece,
Multi coorti Beniaminitam obruunt:
Sufficere tot vulneribus haud potuit latro,
Quot undique cumulata lacerarunt reum.
TRYPHON.
Solamen aliquod, IOnatha, moriens habes:
Exercitus vindicta praevenit meam.
O morte ut illa vita redimatur tua!
Favore amicos vinceres, quantum manu.
IONATHAS.
Pro me Simonem dilige, Hebraeis fave.
NICANDER.
Quanto, o amice, Sparta te luctu colet! [Note: (d) Et auditum est Romae, quin defunctus esset Ionathas, et usquein Spartiatas: et contristari sunt valde. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 14 v. 16.]
IONATHAS.
Commendo foedus pristinum. Accede, o nepos,
Conate frustra pro tuo patruo mori.
IOANNES.
O Patrue, Heros, Pontifex, Patriae Parens!
Iudaea tota gratias per me ultimas
Uno ore dicit, osculo venerans manum.
O restitutor gentis! o vita omnium!
Heu morte quali tam repente exstingueris [Reg: exstingueris] !
IONATHAS.
Discite cavere posteri!! incautus luo.
IOANNES.
Qui dissipatas arte collegit tribus, [Note: (e) Hoc proprium IOnathae elogium, quod Hebraei [(reading uncertain: print faded)] ad perpetuam rei memoriam aeri incitiun in templo conservarunt, ut narratur 1 Mach. 14 v. 48. Congregavit Ionathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum. 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 14 v. 30.]
Qui iure rexit, tuitus heroa manu est,
Victor stupendus, hostium et scelerum timor, [Note: (f) 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 9 v. ult.]
Ignobili heu nunc exitu in tumulum ruit.
IONATHAS.
Tu coepta perage nostra, cum vires sinent:
Duc signa patria: [Note: (g) Simon posuit cum ducem virtutum universarum, Ioannem hunc, 1 Mach. 13 v. 54.]
primus exemplo mone: [Note: (b) Ioannes vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem, et transfretavitprimus. 1 Mach. 16 v. 6.]
Ultrice turres hostium dele foco:
Ultore ferro perfidos dele viros. [Note: (i) Haec ab Ioanne dein facta, recensentur 1 Mach. 16 v. 10. Ac demumfactus est princeps sacerdotum post patrem suum 1 Mach. [Abbr.: Machabaeorum] 16 v. 24. Strenuum suisse indicant illa: Cetera sermonum Ioannis, et bellorum eius, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, etc. 1 Mach. 16 v. 23.]
IOANNES.
Ah imperator summe! te sequerer ducem,
Tu fulminante rumperes turmas manu.
NICANDER.
Quam forte pectus funere ignavo perit!
IONATHAS.
Mereor: dolosa credulus dicta audii.
Valete, amici! tu mihi salve, DEUS!
Hanc hostiam - - - pro patria - - - bonus accipe!
Da sanguis hic - - - servile dissolvat iugum! [Note: (k) Illo ipso anno, quo IOnathas occubuit, ablatum est iugumgentium ab Israel. 1 Mach. 13 v. 41. a quo deinde ceteros numerare gens ritu sollenni [Reg: sollemni] coepit.]
Vixi tibi uni - - - rex meus - - - morior tibi!
NICANDER.
Lugete, quotquot gloriae nostis decus!
Vir summus armis, facile dum credit bonus, [Note: (l) Clarus ille dux Hebraeorum Pontifexque Ionathas, quemnativus candor minimeque suspicax potius, quam hostile ferrum barbari proditoris prostravit. Salianus inElogio Ionathae, Annal, Eccl. [Abbr.: Ecclesiae] V. T. ad A. M. 3912 n. 23.]
Se liberosque flebili fato implicat.
I. PHilippus Macedonum rex, ingenio callidus, bello fortis, odio in Romanos acerrimus, duos genuerat filios: quorum Maior Perseus, e Gnathaenio pellice, nihil habebat regium, nisi regnandi cupiditatem: minor Demetrius, legitimo toro [Reg: toro] natus, iis omnibus excellebat, quae praestantissimum regem promitterent Macedoniae, nisi nimius Romanorum favor exitio adolescenti fuisset. Vicerat Philippum saepius T. Quintius Flamininus, assertaque in libertatem Graecia, quam Philippus oppresserat, obsidem Demetrium duxerat in triumpho: quo tempore
adolescens omnium in se oculos animosque convertit. Cum deinde Philippum universa Graecia accusaret Romae, legatus pro patre Demetrius tanto favore exceptus est, ut in filii gratiam patri Senatus ignosceret. Inde Demetrio honoris et apud Macedones gratiae plurimum, spes regni haud dubia, sed et animus paulo inflatior, nec satis cauti sermones; odium vero, invidia, suspiciones, a patre fratreque. Pater nova in Romanos bella, et foedera clam parabat, inprimis cum Bastarnis, e quibus princeps regius sororem in matrimonium obtulit, alterutri filio regis iungendam. Interea non desistebat Perseus apud patrem, nunc Romanorum amicitiam, nunc proditionem etiam Demetrio obiectare. Quod cum sentiret iuvenis, fugam ad Romanos per Paeoniam meditatus est, cum Philippus Aemum [Reg: Haemum] montem summo labore conscenderet, prospecturus exercitui in Italiam iter, Demetrio interim per honoris speciem a se amandato. Proditum fugae consilium, et fictae a Perseo T. Quintii literae ita commoverunt regem, ut veneno oblato Demetrium innocentem occideret: quem, hausto iam veneno, suffocare etiam aggressi sunt inimici, simplici parricidio non contenti. Cognito rex per Antigonum Persei scelere, adeo doluit, ut et excluso fratricida, Antigonum destinaret regni heredem [Reg: heredem] ; et ipse paulo post occisi filii desiderio extabesceret: cui deinde
Romani, everso Macedoniae regno, ductoque in triumphum Perseo regum ultimo, magnifice parentarunt. Livius a l. 24 ad 46, maxime l. 39 et 40. Iustinus l. 32. Plutarchus in Arato, Paulo Aemilio, et T. Quintio Flamin. Pausanias in Corinth. Polybius Legat. Excerpt. 46.
II. Huius Tragoediae heros, etsi Ulysses aut Hannibal non est, multa tamen affert poemati decora, seu gravitas negotiorum, seu motus animorum desideretur. Gentis utriusque, Romanae et Macedonicae, potentia, magnitudo, et aemulatio, quae ex omnibus paene scenis translucent, mentes audientium excitant, Macedones antiquo, Romani novo orbis imperio elati, ita inter se contendunt, ut Demetrio non suus tantum populus faveat, sed ille etiam, qui viribus et maiestate vincit. Versatur in spectatorum animis, ac propemodum oculis, ingens illa fatorum mutatio, iamque impendens conversio summi imperii, quod Monarchiam dicimus, paulo post a Macedonibus ad Romanos in perpetuum transferendi. Supremam hanc gloriam consecuta est Roma, dum nostri huius Demetrii necem in Perseo deinde ulciscitur. Characterem herois, antequam in conspectum se det, ex ore Persei congnoscit auditor, familiariter ad amicum dicentis:
[Magnanimus, ardens, liber, ingenuus, potens,
Carusque cunctis; et mihi carus foret,
Et ante cunctos, ni meus frater foret.
Hoc crimen illi est unicum, quod frater est.]
Aperta haec, ab hoste capitali profecta confessio plus habet ponderis, quam laus amicorum quaecumque, dum virtutis testimonium ipsi invidiae odioque summo extorquet. Ne bellicas quidem laudes in eo desiderari passus sum, Pausaniae historia fretus, qui in Messeniis praeclaram Demetrii expeditionem contra Messeniam et Ithomen recenset. Illud etiam favori et miserationi non mediocre incrementum addit, quod, cum in Romana legatione Demetrius Macedoniae quietem, parenti regnum et pacem conservasset, ab eodem patre nunc iusti ac debiti praemii loco exitium ferre cogitur.
III. Sed hoc ipsum tibi, Lector Benevole, videbitur fortassis intolerabile, quod usque adeo ingratus pater benefactis malefacta reddit, idque impune. Verum ipsa historia Philippum absolvit, culpamque omnem in impium fratrem Perseum transfert: illius enim diuturnis criminationibus plenam denique fidem apud patrem fecere, quemadmodum narrat Livius, fictae T. Quintii literae, in quibus proditioni; reus Demetrius aperte ostenditur. Accusatione tanti ponderis obrutum damnare pater sine iniustitiae nota potuit; imo cum eadem iustitiae et magnanimitatis laude, qua Bruti severitatem celebramus, paternae caritati amorem boni publici anteferre ausi:
nam innocentia, Philippo incognita, miserandum principem tueri non ante potest, quam ubi sero intellecta, Philippi quidem lacrimas [Reg: lacrimas] ubertim elicit, sed vitam iam morienti non servat. Multo operosius negotium est et in hac Tragoedia, et in iis omnibus, in quibus a patre filius interimitur, ut satis credibile poeta efficiat, paternum animum intra unius diei spatium usque ad occidendi filii consilium descendere. In homine fero et barbaro immanis crudelitatis impetus repente procurrere eo usque potest: sed Philippus talis nec in historia legitur, nec esse apud me salvis Tragoediae legibus potuit. Gradatim eo deducendus mihi Philippus fuit, sed intra horas tres quatuorve, ac demum impellendus sic, ut veri simile fieret, a tali rege talem filium tam subito morti addici. Hoc si perficerem, maiorem gratiam a viris prudentibus, et humanam naturam intuentibus, speravi me initurum; quam si caecis eventuum filis, et agnitionibus quibuscumque, involverem omnia et implicarem. Ante ipsum Tragoediae exordium iam pridem exulceratus Philippi animus est, et indignatione adversus Demetrium ac multiplici suspicione impletus. Talem apud me in theatrum affert mentem, qualem ei ex historiae fide Livius et Iustinus contra filium tribuunt. Nec unquam [Reg: umquam] in hac Tragoedia Philippus in scenam prodit, quin argumento aliquo novo vetus eius odium in Demetrium inflammetur. Hinc
Persei calumniae, hinc ipsae Demetrii res praeclare gestae, irritant et exasperant regem. Denique Romanorum patrocinium, quo nihil videri poterat ad principem defendendum validius, miserum ruina involvit. Actus V. Scena II. veluti decretorio certamine, rex a Legato Romano ita urgetur, ita loco pellitur, ut consistere nusquam possit: tentatis incassum omnibus, cum effugere se non posse videt, extremum Romani Senatus mandatum accedit, quo consilia sua omnia iugulari intelligit. Hoc imperium ultimum ei desperatam illam vocem exprimit, initio Scenae tertiae eiusdem Actus: Oboediatur. Superveniens Perseus ea omnia congerit, quae aestuantem iracundia patrem ad perdendum absque mora Demetrium possunt impellere.
IV. Impietatem Persei abominandam, quae omnibus saeculis horrori fuit, sine poena e theatro dimittere fas non erat. Equidem digno eum supplicio post aliquot annos affecit Roma, exutum regno, vinculis onustum, triumpho et custodiae perpetuae addictum. Sed haec, tanto temporis intervallo a Demetrii obitu disiuncta, in eandem Tragoediam compingere non sum ausus: nam etsi celeber in germania poeta tragicus id facere non dubitavit, eius tamen exemplo tutum me fore, nequaquam speravi. Thomas Cornelius, Petri frater, merito sufficere credidit, si acerbum hoc supplicium, quod per temporis rationes exhibere non posset, certo subeundum praenuntiaret [Reg: praenuntiaret] :
cum satis hoc modo spectator sentiat, ne principibus quidem impune abire, quae contra ius et fas patrarint. Quis tamen has poenas praediceret? In Cornelii Tragoedia Philippo regi datum est id negotium, qui Scena ultima vaticinantis instar futura aperit, et, si iustum modo caelum sit, ait fore, ut Romani crimen Persei castigent, et vinctum triumphi ignominiae destinent. Dubitare tamen licet, an haec satis conveniant Philippi superbiae, qui cum bellum Romanum eo ipso tempore animo agitaret, et Macedonum vires hostilibus pares duceret, laureas et spolia Macedonum regno obventura, non clades et probra ultima augurabatur. Aliam ego viam tentavi, et Legati Romani ore, non ut prophetae vaticinantis, sed ut viri gravis cavere iubentis et minitantis, ita Perseum allocutus sum:
[Fortasse fratrem perdere muliebris furor,
Et fallere patrem poterit: at Roma id nefas
Non sinet inultum: purpura obtingat licet,
Ne veste pulla purpuram hanc mutes, vide,
Ne genua nostri prendere aliquando ducis,
Ne lacrimis [Reg: lacrimis] eluere cogaris scelus,
Romaeque praesens esse, sed numquam [Reg: numquam] redux.]
Quae quamquam [Reg: quamquam] certo eventura nemo hominum nosse illo tempore poterat, vere tamen et singillatim impleta suo tempore fuisse spectatores ex historia sciunt. Ad haec praesens etiam poena, eaque luculenta et regia, Perseo a rege patre denuntiatur [Reg: denuntiatur] , dum ad finem Catastrophes
eum hereditate [Reg: hereditate] et succedendi iure privat, regnumque Macedoniae Antigono principi, Demetrii amico, a se traditum iri apertissime profitetur. Neque id arbitratu meo fingitur: nam ita Philippum decrevisse, e Livio et Iustino compertum est.
V. Legatus Romanus in mea Tragoedia idem est, qui ad regem Philippum missus in historia legitur. Magnitudinem et maiestatem Romae, qualis eo tempore fuit, in eo spectare licet. Urbs regum dominatrix est, quae leges accipere cogit, et omnia eo vertit, quo ipsius utilitas suadet. Ceteras quoque personas, Antigonum principem, Xychum amicum Persei, et Paeoniae praetorem Didan, veritati historicae quam simillimos faeci. Cotto princeps Bastarna opportunitatem non unam mihi praebuit, ipse quoque ex historiae solo creatus, narrantis, oblatam Philippo Macedonum regi a Bastarnarum principe regio sororem virginem, quam filiorum alterutri in matrimonium collocaret. Thomas Cornelius, relicto fratre, sororem in theatrum educit, quam Erixenam vocat. Haec meta est, in quam ambo fratres, Perseus, ac Demetrius, per Tragoediam totam collineant: huc vota, huc consilia omnia unice tendunt. Rivalitate illa fratrum, et amantium trium suspiriis mutuis Actus omnes implentur, adeo, ut Tragoedia non morum, sed amorum schola sit, deque sua gravitate ad effeminatae elegiae
mollitudinem descendat. Amoris occasionem, quam praebebat historia, ne ego quidem repudiavi: sed operam dedi, ut amor condimentum esset, non ut convivium. Gallicus ille Demetrius Actu quarto Scena quinta, post quam in theatro deinceps non apparet, iis intemperiis agitur, atque ita de sua Erixena cum rege patre agit, ut reverentiae, iuris, naturae oblitus esse prae amoris vehementia videatur. Non dubitat conceptis verbis minari Philippo, nisi cedat Perseus, et Erixenam sibi relinquat, se dolori suo fratris sanguine facturum satis. Eo etiam prorumpit, ut exclamet:
[Nil iam timebo, hoc unico amisso bono:
Rerum universa machina intereat licet.]
Non summum duntaxat, sed unicum bonum in thalamo collocat, eoque averso, orbis terrarum ruinam pro nihilo ducit. Ibidem Didae praetori, consiliis suis adverso, praesente Philippo patre, necem minatur: et increpante Philippo proterviam, easdem minas redintegrat, iurans etiam, se vel inspectante patre Didan furori suo immolaturum. Tui, Lector Benevole, iudicii est, quid de his moribus statuendum censeas. Ego unum addam ex Aristotele, personas in tragoedia peiores esse, quam necesse sit, non debere.
VI. Dum in Corneliani Demetrii mentionem incido, celebris illa occurrit quaestio, an
aut quantum primaria poematis actio mutari a poeta possit, et ab historica veritate recedi. Thomas enim Cornelius Demetrium non veneno, sed ferro; nec alieno scelere, sed sua manu cadere fingit, ob amissum Erixenam aegritudine animi ac desperatione victum: quorum utrumque monumentis historiae notissimis aperte repugnat. Plerique ita sentiunt, actionis primariae summam et caput a theatrali poeta servari integra et intacta debere; cetera, quae circumstantiae appellari solent, mutari eius arbitratu posse. Dum gladium Cornelius veneno subrogat, haud dubie id ad rei adiuncta pertinet, neque ipsam actionis primariae summam attingit. Quod ipse Demetrius violentas sibi manus affert, multis videbitur ipsum actionis caput et summam evertere: fortasse tamen non deerunt, qui etiam hoc ad circumstantias ablegent, et poetae potestati ac iuri non inviti permittant. Ego cum Demetrium scriberem, de hac Thomae cornelii Tragoedia ne cogitationem quidem suscepi: sed si eius tam memor tunc fuissem, quam fui immemor: numquam [Reg: numquam] tamen imperare mihi potuissem, ut duas has eius mutationes relicta historia imitarer. Veneni loco ensem deligere, tantum abest ut ultro vellem, ut mortem veneno allatam etiam longe praeferam: ferrum enim repentino exitio heroem tollit, eodemque ictu eius vitam et spectantium affectus praecidit: at virus haustum moras patitur, et sermones morientis
admittit, et finiri negotia patitur, et astantium singultus et lacrimas [Reg: lacrimas] ante obitum heroi ostendit: quae omnia quantum miserationem adiuvent, experientia et ratio docent. In gallico quidem theatro nihil intererat, veneno an gladio periret iuvenis regius: cum enim extra conspectum moriatur Demetrius, imo totius Actus quinti tempore spectatorum oculis subducatur: genera mortis omnia ad motus animorum diuturnitate alendos aeque sunt inutilia. Sed incredibile dictu est, quantum amittat Tragoedia, si heros moriens celetur spectantium oculis; praesertim si toto Actu ultimo, qui summum exigit incrementum affectuum, ille e scena removeatur. Nec mutationem alteram ulla mihi ratio persuaderet: tum ne fidem amitterem spectatorum, quos timerem dicturos, Non se occidit Demetrius, sed a patre ac fratre occisus est: tum ne rem pessimi exempli absque omni necessitate docerem, desperationem et sui ipsius caedem propter unius mulierculae iacturam: tam ne contra praeceptum Aristotelicum in Poetica peiorem Demetrium facerem, quam sit opus, affingendo ei scelus ultimum voluntariae necis, quam etsi inter virtutes mirarentur antiqui, siquis eam sibi virtutis amore conscisceret; iidem tamen, si d desperatione mera oriretur, ipsi quoque damnabant et contemnebant. Felicissimus poeta tragicus, Antonius Clausius, quoties in theatris pluribus Stiliconem ostendit
coniuratione in lucem protracta, ipsum sibi manus attulisse finxit: at ubi Tragoediam hanc cum ceteris iuris publici facturus, ad limam ultimam omnia revocavit; ad historiam, quam ante reliquerat, consulto reversus est; nec iam sua manu Stiliconem tollit, sed iustitiae tradit, abducendum, et supplicio afficiendum, quemadmodum rem contigisse illorum temporum historia docet.
VII. Complures interrogarunt, cur Actus ultimi Scenam septimam tantopere contraxerim, nec innocentiam Demetrii Philippo patri pluribus demonstrarim: Xychi enim confessio de literis nomine T. Quintii fictis ita brevis est, nec ullis argumentis munita, ut mirum sit, suspiciosissimum regem affirmationi tam nudae tam celeriter credere. Dicam, quid reposuerim: nam et lectores in eandem dubitationem delabi facile possunt. Scena illa fieri longior nec debuit, nec omnino potuit. Antigonus, ut narrat Livius, e Xycho elicuit arcanum illud scelestum, quo literas Quintii Perseus finxerat, earumque maxime invidia Demetrium ceu proditorem et parricidam oppresserat. Statim ergo Antigonus ad Philippum accurrit, falsitatem accusationis indicat, Xychum fraudis administrum ostendit. Fatetur Xychus, et veniam supplex rogat. Sufficere haec debent Philippo, ut vel penitus innocentem Demetrium credat, vel certe literis Quintii moveri desinat, quarum dolum reus
ipse Xychus negare non audet; non obiecturus ultro caput suum tanto periculo, sed inficiaturus [Reg: infitiaturus] crimen, si suam et Persei innocentiam tueri posset. Longior ergo confessio haec esse non debuit; sed ne potuit quidem. Urget suprema necessitas, quam rex Philippus illo versiculo indicat: [Modo ne venenum filius iamiam hauserit.] Demetrio succurrere, exsecutionem suspendere, vitam eius discrimini praesentissimo eripere necesse est: narrationem Xychi audire, argumenta in utramque partem librare, conferre cum Perseo, haec agitare deinceps licebit: Demetrio mortuo vitam reddere non licebit.
VIII. Poeta superioris saeculi [Reg: saeculi] Cremifanensis in Austria inter alias Tragoedias, quas ad illorum temporum normam factas in lucem edidit, Demetrio titulum hunc praefixit: Innocentia dolo circumventa. Aptissime hoc ad concitandam miserationem in nobilissimum iuvenem. Superest officium Tragoediae alterum, terror, qui nimirum, uti definitio Tragoediae poscit, spectatorum animos purget, et cupiditatem vitiumque dedoceat. Philosophicum hunc et poeticum terrorem consequi me posse non speravi, si Demetrium omnis omnino vitii expertem scenae committerem. Et subministrabat historia, quod vitio verti iure posset, libertatem linguae nimiam. Occasio haec est documenti ad mores et vitam humanam utilissimi: eadem enim culpa, quae Demetrio nocuit,
aliis nocere innumeris solet. Ne tamen auditoris favorem in Demetrium imminuerem, occasionem studiose captavi, qua vitium excusando extenuarem. Tota autem Tragoedia attente considerantes ita monet: Noli esse linguae immodicus: quantacumque enim tua sint merita, quantumvis potentes amici, quantumvis illibata in ceteris innocentia: hic unus tumor, perniciem tibi accire potest. Fabula generalis, ad mentem Aristotelis nominibus propriis omnibus spoliata, duobus illis versiculis comprehenditur, quibus Legatus Romanus totam Tragoediam finit:
[Princeps amatus exteris, carus domi,
Favore nimio elatus, heu cadit a suis.]
DEMETRIUS, TRAGOEDIA.
PERSONAE.
PHILIPPUS, rex Macedoniae.
PERSEUS, filius Philippi maior.
DEMETRIUS, filius Philippi minor.
Q. MARCIUS, ab Romanis ad Philippum legatus.
COTTO, princeps Bastarna.
ANTIGONUS, Antigoni Macedonum regis ex fratre nepos.
DIDAS, praetor Paeoniae.
XYCHUS, Perseo familiaris.
MILITES, ceterique comites.
Scena figitur Heracleae, in regia Philippi.
GEN. ROM. Quid ergo Alexander postulat?
Cur ab Elysio huc ad nos remeat?
ALEX. Percepi Romani nominis gloriam:
Vestram Macedoniae meae expeto amicitiam.
Hanc dexteram orbis prostratus expavit,
Haec patrio fulmine hostes prostravit:
Dum velis,
Dum telis,
Dum spissis
Sarissis [Reg: Sarisis]
Elata in caelum est Macedum sors,
Et abstulit hostes aut fuga, aut mors.
2.
Quod mihi tum Iuppiter [Reg: Iuppiter] Ammon concessit,
Id Capitolinus per Romam nunc gessit:
Translata
Sunt fata,
Per castra
Ad astra
Romulidas extulit bellica ars,
Imperium orbis dat filiis Mars.
3.
Hos socios colant Macedones mei,
Participes laudis, et bellicae rei:
Sint acta
Haec pacta,
Sit una
Fortuna,
Sit Gordium vinclum haec foederis vis,
Quod nulla dissolvat aut distrahat lis.
GENIUS ROM. Placet amicitiae vinculum,
Cuius obsidem habeo Demetrium,
Macedoniae decus et corculum.
ALEX. Scio heroem iuvenem,
Amicum Romae et hospitem:
A me fundata est Macedonum gloria;
Sub altero Philippi filio fiat nunc maxima.
CHOR. Dii fortunate omen,
Romae Macedumque nomen
Crescat in Demetrio,
In Philippi silio:
Io impleatur omen,
Neque minus Magni nomen
Hic Philippi filius
Mereatur inclitus [Reg: inclutus] .
Dii fortunate.
NUNC. prodiens. Heu laetum paeana omittite,
Demetrio principi mecum ingemiscite.
Ah, siqua pietas,
Ah date lacrimas [Reg: lacrimas] !
Iuventae flos pulcherrimus [Reg: pulcherrimus] ,
Graecorum spes Demetrius
Heu subito opprimitur, Exstinguitur [Reg: Exstinguitur] .
2.
O princeps eminens,
Sic peris innocens?
Romani amor nominis
Nullius reum criminis
E culmine in praeceps dat,
Et enecat.
3.
O Macedonia,
Ingrata patria!
Afficto pressus crimine,
Damnante patre iudice,
A fratre frater perditur,
Et moritur.
ALEX. O casum inprovisum!
O facinus utrisque invisum!
GEN. R. Et Romae amor perdit insontem?
NUNC. Hunc solum habuit calumnia fontem.
Heu linguae libertas noxia,
Quanta subis saepe supplicia!
GEN. R. Illustre vitium est, esse linguae immodicum.
ALEX. At crimen immane est, damnare innoxium.
GEN. R. Lues, lues, Macedonia.
ALEX. Probo iram; age, flagitium vindica.
ALEX. Age Roma,
Sontes doma:
Gen. R. Vindicabo,
Nec cessabo:
ALEX. Vindica iniquam mortem,
Vindica amici sortem:
GEN. R. Vindicabo saevam mortem,
Et amici diram sortem:
AMBO. Stat tetrum crimen plectere,
Nec iustam iram possit quisquam flectere.
2.
ALEX. Tam nocentem
Perde gentem:
GEN. R. Tam nocentem
Perdam gentem:
ALEX. Sterne valla, verte tecta,
Luat regum stirps resecta:
GEN. R. Sternam valla, vertam tecta,
Luet regum stirps resecta:
AMBO. Indigni diademate
In servitute poenas dent pro scelere.
3.
CHORI PARS 1. Age Roma,
Sontes doma.
PARS 2. Vindicabit,
Nec cessabit.
PARS 1. Vindica iniquam mortem,
Vindica amici sortem.
PARS 2. Vindicabit saevam mortem,
Et amici diram sortem.
OMNES. Stat tetrum crimen plectere,
Nec iustam iram possit quisquam flectere.
PERSEUS.
TAndem triumphat Perseus, tandem patris
Devictus animus cessit insidiis meis.
Optata nobis tamdiu illuxit dies:
Lustrale Sacrum, [Note: (a) Sollemne lustrale exercitus, ritus Macedonum proprius. Liv. l. 40 c. 10. (EditionisBibliothecae Regiae Delphini, quam ubique sequor.)] nuper instausto omine
A fratre ruptum, [Note: (b) De sacro illo funestato. Liv. 140, 6.] facere rex iterum iubet:
Quo perpetrato, milite atque aula palam
Diadema avitum Perseo imponet parens,
Tandemque victo fratre, successor throni
A patre destinatus agnoscar Xyche.
XYCHUS.
Dies beata, qua mihi primo licet
Audire summam gaudii ac voti mei,
Et gratulari Perseo summum hunc gradum.
Quantum stupebit frater, ad nos cum redux
Cinctum corona Persei cernet caput!
PERSEUS.
I nunc, mihique frater insulta insolens!
Iacta patronos, Quintii et Romae cliens!
Tu castra sequere, bella Bastarnis move,
Obsessaque ante moenia illusus sede;
Absente dum Demetrio hanc frontem teget
Insigne regni, tu tuam galea preme.
Quamquam [Reg: Quamquam] , fatebor, nil habet Demetrius,
Quod iure damnes, criminis reperi nihil,
Nisi, Xyche, quod me est melior, et vincit nimis, [Note: (c) Persea cura angebat, ne parum pro se una aetas valeret,cum omnibus aliis rebus frater superior esset. Liv. 39. 53. Similia habent Polyb. [Abbr.: Polybius] in Legat. Excerpt. 442 et Plutarch. in Arato ac Aemil. Paulo.]
Hoc peccat unum, quod nimis dignus throno est.
XYCHUS.
Et nimia virtus saepe prae vitio nocet.
PERSEUS.
Magnanimus, ardens, liber, ingenuus, potens,
Carusque cunctis; et mihi carus foret,
Et ante cunctos, ni meus frater foret:
Hoc crimen illi est unicum, quod frater est.
XYCHUS.
Inexpiabile hoc et aeternum est scelus:
Regnare quam diu potest, hostis tibi est.
PERSEUS.
At hoc timore liberat tua me fides,
Brevique fratrem - - - sed quid hic aeris sonus?
Heu timeo fratrem, nequid intentet mali.
DIDAS.
SAlveto princeps.
PERSEUS.
Quo, Dida, res sunt loco?
Quid te videmus?
DIDAS.
Misit huc Demetrius,
Venturus ipse, iamque prope limen subit.
PERSEUS.
O mihi nefastum rursus ex fausto diem!
Cur Heracleam frater? aut cur hoc sinis?
DIDAS.
Sollicita pro te studia vigilarunt mea:
Auctore me Demetrius victor redit.
PERSEUS.
Quid inquis? etiam victor? atque auctore te?
Siene illa pro me studia vigilarunt tua,
Demetrium ut reduceres mihi in hunc diem?
Et laureatum? nempe quo melius dein
Diadema iunctum laureae illustret caput.
DIDAS.
Arcana, princeps, et nova, et mira audies.
Consilia fratris omnia elicui sagax, [Note: (d) Didas Paeoniae praetor, explorator Persei, et consiliorum Demetriiproditor, teste Livio, 40, 21.]
Pandamque fidus Perseo. Hoc unum doce,
Nondumne Apelles cum Philocle Roma rediit? [Note: (e) Philocles et Apelles Romam a Philippo missi, ut resDemetrii explorarent: iidem corrupti a Perseo. Liv. 40, 20.]
PERSEUS.
Rediere, sed iubente me clam se tegunt,
Latentque patrem: gesta sunt Romae omnia,
Ut expetebam: commodam tantum diem
Exspecto et horam, qua parens pateat dolo.
DIDAS.
Audi ergo, princeps, et meam lauda fidem.
PERSEUS.
Tace, per hortos regios frater subit.
DIDAS.
REx [Note: (f) Demetrius a Macedonibus iam rex appellari coeperat, blandientibus nimirum virtuti iuvenis. Liv.40, 11.] vive, victor inclite [Reg: inclute] , et Macedum decus.
DEMETRIUS.
Pro patre vici, et militum vici manu:
Debetur illis laurus haec plusquam mihi.
MILITES.
Rex vive, victor inclite [Reg: inclute] .
PERSEUS.
An fratrem alloqui,
Et gratulari nobilem palmam licet?
DEMETRIUS.
Licet; decetque, frater: et grates tibi,
Qua mente gratularis, hac refero lubens.
PERSEUS.
Captivus hic, an fallor, est Cotto meus?
COTTO.
Cotto est, amice, Macedo quem vinclis gravat:
Gemeretque mecum pariter in vinclis soror,
Nisi maluisset liberam victor domi
Illacrymare [Reg: Illacrimare] patriae eversae malis.
PERSEUS.
Humanitasne tanta victori fuit?
Clondica nempe molliit Demetrium,
Manusque victas virgini hic heros dedit.
DEMETRIUS.
Noli exprobrare frater illustres faces:
Non erubesco, principem princeps amo,
Pridemque amavi: non caret hic oculis amor,
Clondica digna est, dignus illius gradus:
Nil humile prenso, non colo Gnathaenium. [Note: (g) Gnathaenium Persei mater, extra legitimum torum [Reg: torum] , infimae fortunae puella. Plutarch. in Arato, iterumque in Aemil. Paulo: et Livius 39, 53: illum pellice ortum esse.]
COTTO.
Et quo facilius cedat his flammis soror,
Vastata patria efficiet, et Peuces rogus
Amoris ignes subdet, et manicae meae.
DEMETRIUS.
Ah Cotto cessa, vulnus heu quantum innovas?
Nempe hoc videbam, petere Bastarnas pater
Cum iussit armis, ac tuam Peucen premi:
Ardebat animus obviam ferri in necem,
Clondica sola terruit amantis manum.
Horrebat animus: quid tamen facerem miser?
Iubente patre nonne parendum fuit?
Pietas amorem vicit, invitum licet:
Ep ipsa facinus, credo, Clondica hoc probat;
Certe probabit, et dabit veniam reo,
Cum se doloris fregerit sensim impetus.
PHILIPPUS.
REdiitne natus?
PERSEUS.
Victor et rex huc redit.
DEMETRIUS.
Diu superstes impera, rex et pater,
Finesque Macedum patrios felix rege,
Et victor auge. Fert tuum domitus iugum
Bastarna et Ister [Reg: Hister] : [Note: (h) Bastarnae ad Istrum erant. Plutarch. In Aemil. Paul. Peuce urbs in insula erat, inmedio Istro.] victa te Peuce colit.
PHILIPPUS.
Ultrone se subiecit, an capta est manu?
DEMETRIUS.
Armonia nullo sanguine aut pugna stetit:
Namque incolas communis abstulerat fuga,
Interque montes quaesiit latebras pavor.
Ergo occupatis moenibus, signa effero,
Pergoque ad Istrum, qua tumens Peucen rigat.
Ubi iussa sese dedere, obsequium negat,
Vi pressi eadem, qua tuo iussu trucem
Concussi Ithomen nuper, arcemque inclitam [Reg: inclutam] ,
Messeniasque te tremere docui plagas. [Note: (i) Expeditionem Demetrii fortissimam adversus Messeniam etIthomen narrat Pausanias in Messen.]
PERSEUS.
Sed hic repugnans arma et invitus tulit:
Clondica quippe terruit amantis manum.
DEMETRIUS.
Solus ego vici, frater; et solus loquar.
Diu assidere moenibus puduit, pater:
Iacta per Istrum mole, committo insulam,
Et continenti iungo: traicio [Reg: traicio] meos,
Murosque tandem supero: sed atroci impetu
Multoque fuso sanguine est emptum decus.
Nec contineri militis potuit furor,
Quin victor ignes spargeret, et auctae faces
Ferente vento perderent tecta omnia.
Dum castra miles interim et bustum obtinet,
Reliquosque captos servat, ego claves fero
Urbis receptae, nuntius [Reg: nuntius] palmae novae,
Vinctumque gentis principem adduco tibi.
PHILIPPUS.
Indigna vincla solvite. Audivi omnia.
Maiora voto, nate, gessisti meo.
DEMETRIUS.
Maiora porro gerere pro patre ardeo:
Ut pace iuvi patriam Romae et patrem,
Ita bella nunc stat gerere pro patria et patre.
PHILIPPUS.
Agnosco, fili: debeo quietem tibi,
Romamque amicam, quae tibi pacem dedit,
Quam mihi negasset: [Note: (k) Romae ab Senatu ait Iustinus non tam absolutum regem, quam donatum filiopatrem. Quae res Demetrio non gratiam legationis, sed odium obtrectationis comparavit ...... indignantePhilippo, plus momenti apud Senatum personam filii, quam auctoritatem patris, ac dignitatem regiaemaiestatis habuisse. l. 32 c. 2. Idem pluribus exsequitur Livius, 39, 47, et de invidia, 39, 48. Idem etPlutarchus refert in Aemilio, et Polybius Legat. Excerpt. 50. addit Polybius, dissimulatum a rege dolorem,sed Perseum aperte indignatum esse.] silius maior patre es,
Te patria tota pacis auctorem colit. [Note: (l) Polybius, Ioco proxime nominato.]
Sed nunc quiesce, et balteum pone interim.
COTTO.
A te solutus, liber et princeps loquar.
Sic tu, Philippr, regiam praestas fidem?
Abiere menses quinque, cum Pellae sacrum [Note: (m) Sollicitatos a Philippo, quo tempore Demetrius Romaeerat, accolas Istri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, testis est Livius, 39, 35.]
Tecum ferirem foedus: id tu nos prior
Ultro obsecrabas, odio in Ausoniam flagrans.
Coiere pacta: principes gentis meae,
Suadente me, secreta consilia approbant.
Ego sororem virginem sponsam offero, [Note: (n) Quidam Bastarnarum, regii generis, sororem suam inmatrimonium Philippi silio pollicebatur: erexeratque consociatio gentis eius animum regis. Livius, 40, 5.]
Quam filiorum alteruter inducat toro,
Et ficta bella mutuo placuit geri,
Ne suspicari foedus Ausonii queant.
Ergo, ut volebas, Armoni nostri fugam
Capiunt, relictis moenibus nato tuo.
Peuces deinde obsidio, pactorum ex fide,
Simulanda fuerat, bellaque in longum diem
Trahenda, ficto ludicri Martis dolo,
Matura donec omnia in Romam forent.
Nempe imparatos nos in exitium dare,
Inferre cladem moenibus, niti dolis,
Romaeque socius verba deceptis dare,
Et vim volebas tutus inferre et faces.
Sed non inulti damna Bastarnae ferent!
Rex, iuro cineres patriae, et Martem Deum,
Manes meorum iuro, perfidiam lues,
Tantisque nostris cladibus facies satis.
PHILIPPUS.
Sed et ego testor iuroque Ammonem Iovem,
Sanctumque regis nomen, et patrios deos,
Nescisse me, quae gesta sunt Demetrio [(printer); sic: sunt a Demetrio] ,
Mihique tam dolere, quam vobis dolent.
Invise fili! semper o coeptis meis
Obstaculum fatale! sed iuro, lues,
Satisque faciet poena Bastarnis tua.
COTTO.
Quorsum igitur ista filius?
PHILIPPUS.
Peuces ego
Iussi obsidere moenia, et lenta fame
Finxi perire posse conclusum incolam:
At praemonueram, satis et annonae fore
Vestris didiceram literis. Recte omnia
Sancita [Reg: Sancta] per nos iuvenis evertit furor.
Quis mole iacta crederet in Istri alveo
Ad insulam atque urbem usque facturum viam?
PERSEUS.
Hoc nempe specimen roboris voluti sui,
Romae ut placeret: namque Legatum Italum
Haud procul abesse Marcium norat satis.
PHILIPPUS.
Infauste fili! foedus hoc per te perit,
Violas amicos; tecta sociorum ac opes,
Florem meorum militum perdis simul!
Sed punieris, arrogans! At tu modo
Philippi amici, Cotto, ne damna fidem,
Tuosque placa. Damna Romani luant,
In hos eamus: paululum tantum sine
Iras acerbas tegere simulata fide, [Note: (o) Cavisse Philippum, ne alienati animi indicium praeberet, dum bellumparasset, meminit Polybius de Legat. Excerpt. 48.]
Ut non opino fulmine in inermes ruam.
Tuae sororis regiae felix torus
Sit arrha fidei. Filium sponsum elige.
COTTO.
Demetriumne?
PHILIPPUS.
Perseus vinclum novum
Utriusque gentis nectat hymenaeo inclito [Reg: incluto] .
Romae satelles, insolens Demetrius,
Hostisque vester summus, ac forte et meus,
Nec aptus est, nec dignus hoc vinclo procus.
PERSEUS.
Nec Cotto id unquam [Reg: umquam] siverit: procus est tamen,
Et gloriatur virginis amore insolens.
PHILIPPUS.
Numquam [Reg: Numquam] obtinebit: faxo, spe tanta excidat.
XYCHUS.
REx, Quintus ille Marcius, [Note: (p) Legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus. Livius, 39, 48. et, ut addit,in Peloponnesum quoque. Polybius etiam Quintum Marcium appellat, Leg. Excerpt. 46.] Sparta redux,
Nomine Quiritum rursus affatum petit.
PHILIPPUS.
Dii! sed adduc. Interim, princeps, vale.
PHILIPPUS.
QUid rursus in me Marcius? et ista die,
Qua te parabam dicere heredem [Reg: heredem] throni?
Ut amoverem filium, in castra expuli:
Molestus ille, ut semper est, hodie redit,
Victorque laurum clade peiorem refert:
Nunc et reversus Marcius coepta impedit.
PERSEUS.
Quid si vocatu fratris is nobis adest?
MARCIUS.
PHilippe rex, auditus est nobis labor,
Quo montis Aemi nubila exsuperans [Reg: exsuperans] iugum
Nuper petisti, commodam, credo, viam
Speculatus inde, et imminens coeptis novis,
Hinc cum videres Adriam [Reg: Hadriam] , hinc Ponti freta, [Note: (q) Vulgatae opinioni crediderat (Philippus) Ponticum simul etAdriaticum mare, et Istrum amnem, et Alpes conspici posse: subiecta oculis ea haud parvi sibi momentifutura ad cogitationem Romani belli. Livius, 40, 21.]
Alpesque, et Istrum, nostra, tuaque, uno e loco.
Mirantur omnes, quid labor tantus petat:
Late per omnes exteros rumor volat,
Aliquid parari, bella meditari nova,
Demetrium abfuisse, cum peteres iugum: [Note: (r) Non fallebat Demetrium, ablegari se, ne adesset consilio, cumin conspectu locorum consultaret, quae proxime itinera ad mare Adriaticum atque Italiam ducereve. Idemibidem.]
Consilia Romae noxia parari putant. [Note: (s) Neque obscurum erat, rebellaturum, omniaque, quae tunc agerer,diceretque, eo spectare. Liv. 40, 3.]
PHILIPPUS.
An ista credit Marcius? post tot meae
Documenta fidei, millies Romae data,
Quia visere Aemum [Reg: Haemum] lubuit [Reg: libuit] , an rupi fidem?
MARCIUS.
Obsequia memini, rex, nec accuso fidem:
Meminit Senatus bellum in Antiochum grave, [Note: (t) Livius l. 36 c. 13 et seqq.]
Felixque te iuvante: Scipiadas duos [Note: (u) Livius 37. 7.]
Quantum colueris, quamque opem tuleris, scio:
Scio coronae regium donum aureae: [Note: (x) Livius 36. 35. Erat centum pondo, ut ibi ait Livius. ut adeo solamateria aequaret pretium librarum 56000, ut notat Ioannes Duiatius hic.]
Sed et Senatus multa dissimulat bonus
Praeterita, patitur multa, vel nescit sciens, [Note: (y) Multa et dissimulare, et oblivisci, et pati praeterita Senatumposse. Livius 39, 47.]
Cunctaque remisit filio Demetrio:
Integra per illum cuncta nobiscum tibi. [Note: (z) Velle etiam (Senatum) sentire Philippum, integra omnia sibicum Populo Rom. Demetrii filii beneficio esse. Idem ibidem.]
Sed ut ista Romae certa sint, tamen exteri
Si perfidum te, nosque tibi spretos putent,
Id turpe nobis, nec tibi decorum foret.
Senatus ergo publicum signum petit
Certumque amicae mentis, ut fiat palam,
Sibi, ceterisque, stare te pacta fide.
PHILIPPUS.
Quid poscis ergo?
MARCIUS.
Filium comitem viae,
Romaeque pignus.
PHILIPPUS.
Esto, do Demetrium,
Vobis amicum: denuo Romam petat.
MARCIUS.
Demetrium hinc abire Bastarnae haud sinunt.
Peragenda iuveni bella, quae coepit bene.
Verbo, Senatus Perseum poscit sibi.
PHILIPPUS.
Cur potius istum? filius uterque est meus.
MARCIUS.
Dixi, Senatus Perseum poscit sibi.
PHILIPPUS.
Responsa dabimus ilico, ipsius tamen
Exquirere ante Persei mentem iuvat.
MARCIUS.
VIdere amicum gaudeo, Romae hospitem,
Dum glorioso victor e bello redit.
DEMETRIUS.
Placere Romae lauream hanc prae laurea est;
Victoriaeque principem hunc fructum reor.
MARCIUS.
Semper favebit Roma praeclarae indoli:
Id vereor unum, Roma ne noceat tibi,
Prodesse dum vult.
DEMETRIUS.
Roma mihi, Marci, queat
Nocere amica?
MARCIUS.
Et meritus es, princeps, coli;
Et, ut mereris, cultus es: pacem, et patrem,
Tuamque gentem Roma donavit tibi:
Hinc odia nata Persei, atque in te furor,
Ipseque Philippus invidet decus hoc tibi. [Note: (aa) De utroque testatur Polybius Leg. Excerpt. 46, et dePhilippo Plutarchus in Arato.]
DEMETRIUS.
De fratre, sperno: nec timeo patrem innocens.
MARCIUS
Princeps, monentem patere: magnifice quidem,
Vereque sunt haec dicta, sed regi haud placent.
DEMETRIUS.
Quae sentio, loqui soleo.
MARCIUS.
Dum caute modo.
Ignosce, princeps: notus hic Romae favor,
Regnique spes Demetrium paulum extulit: [Note: (bb) Et ipse iuvenis haud dubie instatior redierat, subnixus ergase iudiciis Senatus, concessisque sibi, quae patri negata essent. Liv. 39, 53. De fastu hoc, et regni spe certaPolybius quoque Excerpt. 46.]
Sed cogitemus ista, quis cogit loqui?
DEMETRIUS.
Agnosco, Marci, fateor, hoc vitium meum est.
MARCIUS.
Illustre vitium, non nego; vitium tamen.
Magnanime princeps, obsecro, linguae cave:
Nosti Philippum: patris ingenium ferox [Note: (cc) Ferociam insitam in Philippo notavit Livius, 31, 14.]
Audire refugit vera: [Note: (dd) Insueto (Philippo) vera audire. Livius, 31, 18.] neque natum decet
Lacessere patrem.
DEMETRIUS.
Quinte, mihi vera obicis [Reg: obicis] .
CHORUS I. ARIOBARZANES, DARII FILIUS, ARIOBARZANIS ARMIGER, CHORUS PERSARUM,
DEINDE DARIUS REX.
ARMIG. Princeps, paratum est sacrificium,
Quo Solis numen fiat nobis propitium.
ARIOB. Agite, hostiae sertum imponite,
Bracteam fronti praetendite:
Molam date,
Securim parate.
CHORUS, praeeunte ARIOBARZANE.
Mithra, o Persarum Numen,
Caeli terrarumque lumen,
Mel hoc tibi fundimus,
Votaque concipimus.
Ut hic equus [Note: (a) Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, Ne detur celeri victima tarda Deo. Ovid.Fast. l. 1.] tibi cadet,
Nec securis vim evadet,
Ita cadat Macedo
Stratus ferro Persico.
ARIOB. Primus libo, primus hostiam ferio,
Tibi, Mithra, hanc libens dedico.
Sacerdotes, perficite cetera.
DARIUS prodiens. Sistite, alia poscitur victima.
ARIOB. Quid ita? haec rite est lecta.
DARIUS. Tace fili, omnia a me sunt detecta.
ARIOB. Heu pater, irasceris filio?
DARIUS. Irascor proditori, irascor impio. [Note: (b) Ariobarzanem principem accusatum esse apud patremproditionis, constat ex Aretade Cnidio, de Rebus Macedonicis l. 3, et Plutarcho, Parall. Graec. et Roman. [Abbr.: Parallela Graecorum et Romanorum] , c. 11.]
1.
ARIOB. Parabamus victimam.
DARIUS. Dabo nobilissimam.
Meo sanguine litabo,
Filium dum immolabo.
ARIOB. Quid peccavit filius?
DARIUS. Tace, non auditur impius.
2.
ARIOB. Sol, qui cuncta aspicis ....
DARIUS. Ille scit, quam insons sis:
Ille vidit, immerentem
Cum tu proderes parentem.
ARIOB. Mithrae testor numina.
DARIUS. Protulit in lucem omnia.
3.
ARIOB. Miserere filii!
DARIUS. Scelerati, impii?
Qui me parat trucidare,
Qui me hosti immolare.
ARIOB. Miserere, pater mi.
DARIUS. Tace, haecne de te merui?
ARIOB. Heu miserum quis me iuvabit,
Si ipse me pater damnabit?
ARMIG. Ah rex mitissime,
Audi supplices, precibus flectere.
1.
Semper mitis est Darius,
Semper pius:
Damnabitne filium?
Audis postremorum preces,
Horres infimorum neces:
Et damnabis filium,
Filium carissimum?
2.
Fuit natus semper fidus,
Regni sidus:
Et credetur impius?
Rex, fortasse latent fraudes:
Respice priores laudes,
Nec credatur impius
Pius semper filius.
3.
Quo Persarum heu terrore,
Quo dolore,
Princeps cadet regius?
Quantum tibi paras luctum,
Nimii rigoris fructum,
Patre si dicente ius
Princeps cadat regius?
ARIOB. O pater placare,
Insontem filium ne aversare.
DARIUS. Inicite [Reg: inicite] vincula.
Proditor non est soboles regia.
CHORUS. Iudex es in tua causa,
Nihil praeceps statue,
Nec de tuo pignore
Crede tam nefanda ausa.
DARIUS. Dabo hoc vestris precibus,
Iudicium de filio permittam ducibus.
PHILIPPUS.
UT ergo videas, stare me pacta fide,
Nihil negabo: Perseus Romam migret.
Quamquam [Reg: Quamquam] poposcit Roma rem nobis gravem,
Maiore natu filio ut caream pater:
Tamen, Senatus ne queri de me queat,
Suspicio ut omnis excidat, careo volens.
MARCIUS.
Sic tibi vicissim spondeo Romae fidem,
Tantique pretio pignoris nobis dati
Se Romae et orbi candor ostendit tuus.
PHILIPPUS.
Quin et petitis plura tibi sponte offero.
Quo digniorem filium videant Patres,
In summum honoris ilico extollam gradum.
Diadema Macedum Perseo imponam hac die,
Et nominabo regii heredem [Reg: heredem] throni.
Honore tanto nobilis tecum viam
Cras auspicetur, si tamen tute id probas.
Misi coronam, Quinte, Tarpeio Iovi: [Note: (a) Liv. 36, 35.]
Senatui nunc mittere coronam alteram
In capite nati meditor. Ut placeat magis,
Fiatque Perses melior effigies mei,
Hospesque Roma dignus, hoc capiet decus.
Sic me videre supplicem credet sibi,
Meam ubi coronam curia videbit tua.
MARCIUS.
Favore nimio filium et Romam colis,
Nec expedire censeo tantum decus.
Quid si Senatus credat illusum sibi,
Si collocatum regio cernat gradu
Se nesciente filium, et, liceat loqui,
Fortasse nec probante? nec enim te fugit,
Quae Persei in nos odia; nec Romam id latet. [Note: (b) Romanorum odium in Persei velut effigie ponitPlutarchus, in Aemilio Paulo.]
Non se tenebit ille: prorumpet ferox
In usitatos oris immodici sonos.
Haec affricare, rex, tibi maculam queunt,
Odiumque nato gignere, et regno, et tibi.
PHILIPPUS.
Ingratus igitur Perseus vobis erit:
Non ergo mittam. Displicet comes hic tibi.
MARCIUS.
Diadema comitis displicet, comitem peto.
PHILIPPUS.
Ut ergo Romae regium placeat decus,
Det illud ipsa Roma. Documentum dabo,
Quod obstupescat orbis, ac e quo exteris
Meisque pateat omnibus, quam vos colam.
Quinte, diadema sponte committo tibi:
Tu digniori trade, et arbitrio tuo
Demetrium seu Perseum heredem [Reg: heredem] elige.
MARCIUS.
Magnanima miror consilia, et in nos fidem.
PHILIPPUS.
Dixi, coronam utrilibet tradas licet:
Imponere meum est: sed cui imponam, elige.
Diadema trade, cumque eo ad patrem iube
Confestim adire: rite tum nostra manu
Et more patriae vertici addetur sacro,
Cum commodum videbitur Romae et mihi.
Tu digniorem ut eligas, Marci vide.
MARCIUS.
ACcede princeps: an tibi corona haec placet?
PERSEUS.
Romane coronas regibus nunc dividet,
Quas rapere suevit?
MARCIUS.
Persee, indignis rapit,
Dignisque donat. Tune te dignum putas?
PERSEUS.
Sic perge; stylus hic, Quinte, Romanum decet.
MARCIUS.
Puto decere, maximeque illum decet,
Sua coronam qui tenet vestram manu,
Et qui, iubente patre, cui malet, dabit.
Ne multa, princeps: ipse sat, credo, vides,
Quae sit potestas Marcii et Romae hac die.
Hac utar, et vos inter hac hora eligam.
Conditio sola, qua tibi regnum patet,
Haec est, perennem si fidem Romae dare,
Semperque amicus vivere et socius velis.
PERSEUS.
Demetrium cepistis: an Persen quoque
Nunc capere tentas?
MARCIUS.
Nec tuum fratrem pudet,
Nec est pudendum, Persee, aut illi, aut tibi,
Nec paenitendum [Reg: paenitendum] , colere cum Roma fidem.
Romae societas profuit adhuc omnibus,
Et ira nostra profuit adhuc nemini.
Hinc nostra ubique foedera ambiri vides,
Prensare nostram dexteram haud urbes modo,
Sed et potentes supplici populos prece,
Magnique reges curiam nostram rogant. [Note: (c) Plut. [Abbr.: Plutarchus] in Flam.]
Nec nos amicis desumus: fida manu,
Fortique, felicique, Romanus iuvat.
Vel sola testis Graecia id docuit palam,
Cui Flamininus profuit solus magis,
Quam dextra magni Niciae, aut Alcibiadis,
Vel Agesilaus, vel tua o Lysandre vis:
Nec ipsa Salamin, aut Plataearum labor,
Atroxve Marathon, vosve Thermopylae truces, [Note: (d) Fatetur de his omnibus distincte, etsi Graecus ipse,Plutarchus, in eodem Flaminio.]
Tantum tulistis Graeciae vestrae bonum,
Quantum una Roma nuper uno in ludicro.
PERSEUS.
Eloquere clare, perge iactare arrogans,
Victos Macedonas, filio narra impotens
Sui parentis probra ter versi in fugam, [Note: (e) Livius fuse a l. 24 ad 35 utriusque breviter Florus, 2, 7.]
Adde et triumphum Quintii, et fratrem obsidem,
Nostris ruinis Graeciam erectam refer,
Dictata nobis iura dic, leges datas,
Precariumque denique imperium patris.
An ista suadent Romae amicitiam mihi?
MARCIUS.
Et ista, princeps: moveat exemplum patris,
Tibique sapere libeat alieno malo.
Tacebo gentes ceteras circum undique [Note: (f) De Sardinia, Hispania, Africa, per illud tempus victis, Florus, 2,7. de Lusitanis, Celtiberis, Aetolis, Cephalenia, Gallis Asiae incolis, Liguribus, Livius sparsim l. 39.maxime vero de Antiocho Magno, de quo tres triumphi acti, ut idem Livius l. 37, c. 46, c. 58, et c. 59.]
Tanto repulsas impetu, et stratas ita,
Ceu dare voluerint orbis imperium dii. [Note: (g) Duobus regibus, Philippo, et Antiocho, .... devictis, summaimperii ad Populum Romanum pervenit. Vell. Patercul. [Abbr.: Velleius Paterculus] l. 1 c. 6.]
Sed haec tacebo: cogita tantum patrem.
Quid ille honoris, quid lucri e bello tulit?
PERSEUS.
Et Macedo tenuit orbis imperium potens. [Note: (h) Macedones, affectator quondam imperii populus. Florus, 2,7.]
MARCIUS.
Mi Persee, olim: Roma non tenuit, tenet.
Fortuna quae te maneat infensum, vide.
Ego Philippo reddo diadema hoc suum,
Ut aptiori id vertici imponat parens.
PERSEUS.
Demetriine? falleris. Si det pater,
Magnanimus heros subtrahet celsum caput,
Doctus coronas spernere in Romae foro.
Tu multa de Demetrio spe praecipis,
At pauca referes. is suam Romam luet,
Nec ego quiescam, et desinet falli pater.
MARCIUS.
Fortasse fratrem perdere muliebris furor, [Note: (i) Quod muliebri cogitabat animo, tollere nimirum per fraudesDemetrium. Liv. 40, 5.]
Et fallere patrem poterit: at Roma id nefas
Non sinet inultum: purpura obtingat licet,
Ne veste pulla purpuram hanc mutes, vide, [Note: (k) Pullatus apparuit Perseus, cum victus Paulum Aemiliumalloqueretur; iterum, cum in triumpho duceretur ab eodem. de priore Liv. 45, 7. de altero Plutarchus inPaulo Aemilio.]
Ne genua nostri prendere aliquando ducis, [Note: (l) Summittentemque se ad pedes (Perseum Paulus) sustulit, necattingere genua passus, etc. Liv. 45, 7.]
Ne lacrimis [Reg: lacrimis] eluere cogaris scelus, [Note: (m) Cum .... terram intuens, diu tacitus fleret. Liv. 45, 8.]
Romaeque praesens esse, sed numquam [Reg: numquam] redux. [Note: (n) Paulus maximum nobilissimumque regem in triumphoduxit. Vell. Paterc. [Abbr.: Velleius Paterculus] 1, 9. Quadriennio post in libera custodia Albae decessu. Idem, 1, 11. narrat de Alba et Val. Max. [Abbr.: Valerius Maximus] 5, 1.]
PERSEUS.
Pugnemus ergo: si potes, fratrem eripe.
PERSEUS.
VIctor superbus laurea huc infert pedem,
Victoriaeque praemia coronam petet.
DEMETRIUS.
Factis mereri quod queas, recte petas.
Sed dii paterque viderint: ego nil peto.
PERSEUS.
Romanus est hic animus.
DEMETRIUS.
Haud similis tuo.
MARCIUS.
Quousque lites? unus est vobis pater,
Sit et unus animus: ipsa natura id monet,
Similemque speciem vultui utriusque imprimit,
Ut pudeat animos gerere dissidio graves:
Fratresque produnt oris ipsius notae,
Odiisque vestris forma reclamat tacens. [Note: (o) Perseum et Demetrium agebant duo fratres germani.]
PERSEUS.
Quis iurgia ista sevit? a vobis redux
Non ante notas retulit huc frater faces,
Quas Roma nutrit.
DEMETRIUS.
Roma virtutem docet.
PERSEUS.
Hancne inter alias Roma virtutem docet,
Maioris annos spernat ut frater minor? [Note: (p) Perseum fuisse natu maiorem Demetrio, habetur ex Polybio, deLegation. Excerpt. 44 et 50. Livius id saepe repetit, l. 39 c. 53, semel, iterum, tertio; l. 40, c. 9, c. 10, c. 11saepius [(reading uncertain: print faded)] , c. 12, et c. 15; itemque l. 39 c. 35. Denique l. 40 c. 10 distincte: Demetrius quinquennio minor. Ut mirum sit, quid spectarit Pausanias, cui (in Corinth.) Perseus est Demetrio minor.]
DEMETRIUS.
Non vereor annos, quando natales tibi
Deesse cerno: regius Macedum thronus
Sobolem parente pellice infamem haud capit,
Spernoque merito filium Gnathaeniae
Legitima proles, matre regina editus. [Note: (q) Plutarch. in Arato, et in Paulo Aemil. Livius quoque, 39, 53: illumpellice ortum esse.]
PERSEUS.
Romaeque servus; hostis et fratri, et patri.
MARCIUS.
DIadema cernis patrium in nostra manu:
Id digniori me dare Philippus iubet.
Trado tibi, princeps, si tamen dignum edere
Audes corona facinus.
DEMETRIUS:
Audebo omnia.
MARCIUS.
Audesne, princeps, vincere hostem et tollere?
DEMETRIUS.
Bastarna docuit. Dic modo, quis hic hostis est?
MARCIUS.
Hostis Quiritum est, hostis et honoris tui
Hostis Macedonum est, hostis est patriae suae
Indomitus ille est Perseus, frater tuus.
DEMETRIUS.
Heu Quinte, maculem caede fraterna [(transcriber); sic: faterna] manus?
MARCIUS.
Secura non est Roma, non Macedum salus,
Non spes, honosve, aut vita, Demetri, tua,
Dum vivit iste.
DEMETRIUS.
Vera tu, Marci, quidem;
Plecti meretur multiplex Persis furor:
Sed non meretur crimen hoc Demetrius.
Odisse fratrem et perdere, sit hostis licet,
Natura prohibet: fors scelus frater fovet;
Possum ego perire, facere non possum nefas.
Ignosce, Marci: Roma me hos mores docet,
Non emo coronam scelere, ne vitam quidem.
MARCIUS.
Princeps beate, macte virtute ardua,
Tamque generosos spiritus semper fove.
Suadere parricidium Romam putas?
Periclitabar: quaeque cupiebam, audii,
Non tibi daturus splendidum hoc regni decus,
Si mea probasses dicta, caedemque impiam.
Amicus esto patriae et nostrae, et tuae:
Amato Romam, sed magis amato patrem: [Note: (r) Scire (Senatum de Demetrio), quantum salva in patrempietate possit, amicum eum Populo Romano esse. Liv. 39, 47.]
Frater cavendus, attamen amandus tibi est.
Quod si Philippus bella susciperet nova,
Romamque ferro peteret, et comitem sibi
Te quoque iuberet ire, tu morem gere:
Ni deprecari liceat, in Romam irrue,
Animoque amicus esto, verum hostis manu.
Ama Quirites tunc, et oppugna simul:
Nam gratus illud animus, hoc pietas iubet.
Nunc ego Philippo reddo diadema hoc suum:
Suspecta nimium mea fides regi foret,
Fratri negatam si tibi coronam darem:
Nec simplici animo callidus fecit mihi
Hanc optionem regii heredis [Reg: heredis] pater:
Quod ego, tametsi cernerem, accepi tamen,
Ut experirer principum arcanam indolem.
ANTIGONUS.
OPtatum amori nuntium [Reg: nuntium] ferimus tuo.
COTTO.
Clondica per me principi grates refert,
Quod exsolutam vinculis rupta mora
Clemens remisit victor in patriam domum.
Munus quoque addit tenue, monumentum sui,
Iugis memoriae perpetem testem annulum.
DEMETRIUS.
Tam suave munus nulla mihi tollet dies,
Nullumque manui maius accedet decus,
Ac annulus tam nobili missus manu.
ANTIGONUS.
Mittentis animum munus hoc prodit satis:
Est delicatum munus omenque annulus.
DEMETRIUS.
Bis vinco, bis triumpho, si spes haec rata est.
PHILIPPUS.
QUid reposuisti, nate?
PERSEUS.
Respondi aspere.
A patre coronam spero, non a Marcio.
PHILIPPUS.
Romana ride fulmina, et cassas minas.
Lusi ego, coronam Marcio quando dedi,
Sinceritatis falleret ut hostem color.
PERSEUS.
Quid si dedisset Marcius Demetrio?
PHILIPPUS.
Ego digniori munus hoc iussi dare:
Num digniorem tu putas Demetrium?
Num me putare credis? Adieci dein,
Me tum daturum regium hoc munus fore,
Cum commodum videbitur Romae et mihi.
Romae videri poterit, at non et mihi [(printer); sic: non mihi] .
Sunt mille tituli regibus, siquid volunt?
Et rursus alii mille sunt, siquid negant:
Eludere licet omnia, aut arte, aut mora.
PERSEUS.
Quid ergo demum Marcius?
PHILIPPUS.
Rursum institit,
Ut Romam eunti te viae comitem darem.
PERSEUS.
Me dedere hosti.....
PHILIPPUS.
Cede nunc fratri locum,
Tentandus ille est, mente quid tacita tegat.
PHILIPPUS.
HUc te evocavi, nate, ne porro autumes,
Patere soli Perseo pectus patris. [Note: (a) Expertem eum (Demetrium) pater omnium de rebus Romanisconsiliorum habebat, totus in Persea versus, cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat. Livius, 40,5.]
Audi ergo: sanctam posco secreti fidem;
Deinde, fili, posco consilium tuum.
Collapsa Macedum gloria et avitum decus, [Note: (b) Plutarchus in Aemilio.]
Illudque Magni nomen amissum dolet.
Pridem superbo Roma nos calcat pede,
Vicitque, fateor, saepius: cessi fremens,
Pacem coactus turpiter petii prior,
Coluique fidus: arma sociavi diu,
Vultuque amico latuit oppressus dolor.
Clades repostae pectore sub alto manent;
Scotusa semper, et Cynoscephalae dolent; [Note: (c) De Philippo ad Scotusam et Cynoscephalas victo Liv. 33,10.]
Raptae tot urbes, quas ego dextra mea [Note: (d) Philippopolis, Tricca, Phaloria, Eurymene, Gonnocondylum,Mallaea [Reg: Malloea] , Ericinium, aliaeque apud Livium, 39, 25. Hae causae [Reg: causae] (ereptae tot urbes) maxime animum Philippi alienaverunt ab Romanis. Liv. 39, 29.]
Sanguine meorum militum pridem emeram
Roma probante; denique eversa omnia,
Fructus laboris perditus, spretum decus,
Illata damna, nate, me merito movent.
DEMETRIUS.
Merito: sed ira vana, vanusque est dolor,
Si damna damnis vetera cumulamus novis.
PHILIPPUS.
Provisa cuncta: pace simulata diu [Note: (e) Numquam [Reg: Numquam] tamen remisit animum (Philippus) a colligendis in pace viribus, quibus, quandocumque data fortuna esset, ad bellum uteretur. Liv. 39, 24.]
Bellum parabam: suppetunt arma, et viri, [Note: (f) Plutarchus in Paulo; et Liv. 39, 24.]
Aurique vis immensa, [Note: (g) Idem ibidem.] et annonae satis. [Note: (h) Plutarchus in Paul. Aemil.]
Nunc, nate, quid mens agitet, attentus vide.
Non ego Macedonum finibus clausus geram
Tanto paratu bella: traiciam [Reg: traiciam] fretum,
In mediam Italiam Martis effundam faces,
Romamque Romae vincere studebo impiger. [Note: (i) Traiectum in Italiam cogitasse Philippum, narrat Liv. 31,7.]
Id Pyrrhus olim prospero exemplo docet, [Note: (k) Concussit (Pyrrhus Italiam) et victor prope ad ipsam urbemRomam venit Liv. 31, 7.]
Magnusque nuper Hannibal praeiit viam.
Nec nos, ut Afrum, separat latum mare;
Sed fert itinere perbrevi Ionium fretum. [Note: (l) Mari tantum Ionio discretus erat. Liv. 23, 33.]
Non ut Sagunto mensibus quinque Hannibal,
Sed ab Corintho pervehar quinto die; [Note: (m) Non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sedquinto inde die, quam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet. ita de Philippo Sulpicium Cos.dicentem facit Liv. 31, 7.]
Sunt foederati plurimi, plures erunt,
Iunget Tarentum se mihi, et Graecae plagae,
Samnisque, Lucanusque, et audax Brutius,
Iuncta Quirites oppriment mecum manu. [Note: (n) De Tarentinis, Graecia maiore, Lucanis, Samnitibus. Brutiis,Liv. 31, 7.]
Consilia pridem capta stat tandem exsequi. [Note: (o) Traiectus hic in Italiam decretus olim Philippo fuerat,primum secundo Punico, iterum priore Macedonico. Liv. ibidem.]
DEMETRIUS.
Ah care genitor, pone consilia aspera:
Quascumque [Reg: Quascumque] vires inferas bello potens,
Carthago terret, terret Antiochus nimis:
Et illa, et iste, viribus nobis pares,
Et superiores forsitan, victi tacent:
Carthago fracta est, ipse se victum Hannibal [Note: (p) Fassus in curia est, non praelio modo se, sed bello victum,nec spem salutis alibi, quam in pace impetranda esse. de Hannibale Liv. 30, 35.]
Confessus ultro: cecidit Antiochus potens,
Magnique nomen posuit, et supplex iacet: [Note: (q) Victo et supplici (Antiocho) pacem atque partem [(reading uncertain: print faded)] regni dari placuit. Florus, 2, 8.]
Cecidimus ipsi: bellaque probantur tamen? [Note: (r) Crescente in dies Philippi odio in Romanos. cui Perseusindulgeret, Demetrius summa ope adversaretur. Liv. 40, 5.]
PHILIPPUS.
Atqui Macedonum nomen, haud Roma minus,
Efficere bellis inclitum [Reg: inclutum] hic animus flagrat. [Note: (s) Mihi quoque (verba Philippi ad M. Aemilium, LegatumRomanum) in animo est facere, ut regnum Macedonum nomenque haud minus quam Romanum, nobilebello sentiatis. Liv. 31, 18.]
DEMETRIUS.
Ubi primum in Italos strinxerit ferrum pater,
Quam Romae amicus hactenus pro te fui,
Tam pro parente sentient hostem gravem. [Note: (t) Quoad tecum (ita Demetrius ad patrem de romanis) illis paxmanebit, mecum quoque gratia erit: si bellum esse coeperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis fui,idem hostis illis acerrimus ero. Livius 40, 15.]
Sed per salutem, patriae maneat quies,
Pax alma maneat, bellaque facessant fera,
Sanguine tuorum, forsitan probro tuo,
Gerenda bella: da pater ....
PHILIPPUS.
Dictum est satis.
Bellare certum est: [Note: (u) Fecissetque Romanis grave bellum, nisi decessisset. Iust nus, 32, 3. Idem habetLivius, 39, 23.] Roma me regem sciet,
Non, quod putavit hactenus, servum suum.
At tu, Quiritum tutor adversus patrem,
Te prodidisti denuo, plusquam velim.
Degener avorum, nihil Alexandri refers,
Nisi quod Philippus est tibi invisus pater,
Patremque mavis dicere externum Iovem.
Utinam satietas nulla te subeat mei,
Ut simul honorem et spiritum invideas mihi.
DEMETRIUS.
Heu sancte genitor, credere haec de me ...
PHILIPPUS.
Tace.
Sique patris iram cernere supremam cupis,
Arcana nostra pande Romanis tuis.
COTTO.
REx magne, capio Persei admonitu metum,
Errore ne fors lapsus, ignarus licet,
Aut te sorori sentiam iratum, aut mihi.
PHILIPPUS.
Quid est timoris?
COTTO.
Annulum misit soror,
Quem traderem Demetrio, officii notam,
Animique grati. Quod ego cum munus dedi,
Suspectum id esse Perseus clamat sibi,
Tibique: nunc sororis accusat fidem,
Nunc me bilinguem dicit auctorem doli.
PERSEUS.
Nonne tua, princeps, saepe testate est soror
Clondica, sese nemini sponsam fore,
Nisi qui Macedonum sceptra libraret manu?
Demetrio nunc annulum, cumque annulo
Dat coniugalem prompta victori fidem,
Dicitque regem filium iniussu patris,
Et Cotto thalamum sociat invito patre.
COTTO.
Equidem sororis vota sibi regem petunt:
Et coniugalem sicui dabit annulum,
Agnoscet ipso hoc munere heredem [Reg: heredem] throni.
Sed coniugalis iste nequaquam fuit,
Quem gratus animus misit, et simplex dedit.
PERSEUS.
Atqui ille amoris indicem hunc esse annulum
Interpretatur, atque praesefert palam.
Non ergo iam Cottonis accuso fidem:
Demetrium autem quo feram tacitus modo,
Qui dum sororis annulum praefert manu,
Et coniugalem credit, et credit cupit,
Quid nisi paterni iura sibi sceptri arrogat?
Nempe ut rebellis publica voce omnium
Regis Macedonum nomen admittit palam, [Note: (x) Eum iam regem vivo patre appellant. Liv. 40, 11.]
Vivente patre: sic eum populi favor,
Sic nimia bonitas patris, et Roma extulit.
Ubique plausus turbidae plebis volant,
Quem Roma dederit, hunc sibi regem fore. [Note: (y) Omnium pene Macedonum in eum ora conversa sum, necregem se alium rentur habituros esse, quam quem Romani dedissent. Livius 40, 5.]
COTTO.
Mirabar ipsus, fateor, audaces sonos,
Ipsa in Philippi regia regem novum
Cum nuncuparet insolens miles tuus.
PHILIPPUS.
Iterumne fratrum iugia?
PERSEUS.
Ut video, pater,
Tecum perire oportet, et tacitos mori.
Taceamus igitur. Hoc precor solum deos,
A fratre coeptum crimen in fratrem cadat,
Patrem benignus servet incolumem polus,
Qui forte dudum per meum petitur latus. [Note: (z) Ita ad patrem Perseus: itaque si mori tacitum oportet, taceamus,precati tantum deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris. Liv 40, 9.]
COTTO.
Plebs tota certe pacis auctori favet,
Quod saepe rumor, attulit nobis quoque,
Certusque fertur ille successor tibi. [Note: (aa) Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti favore conspiciebant:simul et spe haud dubia regnum ei post mortem patris destinabant. Liv. 39, 53.]
PERSEUS.
Exspectet utinam! Roma iam non fert moras. [Note: (bb) Non desistebat Perseus apud patrem nunc amicitiamRomanorum, nunc proditionem'ei patris obiectare. Iustinus, 32, 2.]
PHILIPPUS.
Superstite patre, regia est poena altera, [Note: (cc) Offendebatur interdum (Philippus) concursu Macedonum adeum: et alteram iam se vivo regiam esse indignabatur. Livius 39, 53.]
Tot asseclas Demetrii numerat domus.
Odere nempe, odere me pridem mei! [Note: (dd) Omnes homines, omnia loca temporaque, suspecta habebar. Liv.40, 3.]
PERSEUS.
Demetrius eis unus est nempe omnia: [Note: (ee) Demetrius iis unus omnia est, ait Perseus ad Philippum, apudLivium, 40, 11.]
Is arma Romae prohibet, is patrem tegit, [Note: (ff) Iste enim est, cuius beneficio poenam tibi Senatus remisit, quinunc te ab armis Romanis protegit. Liv. 40, 10.]
Servator unus omnium, et solum bonum.
Ille tibi pater est, illius vivis cliens:
At ille patrem Quintium romae colit, [Note: (gg) T. Quintius nunc est auctor omnium rerum isti, et magister. Eumsibi, te abdicato patre, in locum tuum substituit. Liv. 40. 11.]
Teque abdicato filium se eius putat,
Illum magistrum sequitur, et vitae ducem.
Et nunc Apelles noster ab Italia redux
A Flaminino literas illi tulit.
PHILIPPUS.
A Flaminino rursus? O improvidum,
Qui Romam adire filium iussi meum!
Me puer amabat, timuit adolescens patrem:
Nunc iuvenis odit, spernit, et forte ....
PERSEUS.
En adest:
Ego cariori filio cedo locum.
DEMETRIUS.
A Flaminino literas ad te fero,
Mihi quas Apelles reddidit, iunctas meis:
Unaque pro me, si sinis, pauce eloquar.
PHILIPPUS.
An Marcius consilia suggessit nova?
An Flamininus? Audio, rex, aut pater.
DEMETRIUS.
Regi facere patrique conabor satis.
Gessisse me pro patre credebam miser,
Laudem ac amorem quae mererentur mihi:
Hodie redibam victor ac laetus domum,
Cum nil timentis ingruit turbo in caput,
Et hoste victo, me genitor hostem vocat,
Ac proditoris impii ducit loco.
Me fratris odia, plebis et Romae favor,
Facere sensim, genitor, invisum, tibi:
Ego ipse, nam fatebor, hoc auxi malum,
Dum nimius animi tempero verbis parum.
Sed, quod odiorum fuit et invidiae caput,
Sceptro imminere credor infelix tuo.
Hoc ergo, pater, ut diluam crimen palam,
Meque innocentem et ambitus purum probem,
Facturus adsum, quod neque exspectat parens,
Nec Roma sperat, nec petere frater potest.
Diadema Macedum, quod mihi a patris manu
Sperare poteram legitima proles tori,
Volens et ultro eiuro, totamque abdico,
Hereditatis [Reg: Hereditatis] siqua spes unquam [Reg: umquam] fuit.
Carere regno malo, quam patri gravis,
Suspectus, atque exosus, imperii decus
Sperare patrii. Non petam, testor deos
Geniumque patris, non petam regni iubar.
Ibo, ibo solus, spretus, infelix, egens,
Aeternus exul, exteris ludibrium,
Remeare numquam [Reg: numquam] certus ad patrios lares.
PHILIPPUS.
Romamne perges exul, ut classem domum
Tecum reducas vindicem?
DEMETRIUS.
Et Romam, et thronum
Eiuro pariter: barbaras oras petam.
Ibi latebo inglorius, regni loco
Fruiturus una hac gloria in muto [(printer); sic: mutuo] otio,
Pietatis esse victimam mihi quod licet.
PHILIPPUS.
Quas barbarorum sis petiturus plagas,
Ni fallor, isthoc annulo ostendit manus.
Clondica te Bastarnia in tecta evocat.
DEMETRIUS.
Solamen unum hoc, fateor, in tantis malis:
Amorque solus, genitor, et virgo haec, erunt.
PHILIPPUS.
Clondica nulli porriget sponso manum,
(Sic profitetur ipsa) ni sceptrum ferat.
Est exuendus pariter utriusque amor.
DEMETRIUS.
Heu care genitor! Virgo, mea virgo perit?
Clondicae amorem deseram, solum bonum?
PHILIPPUS.
Neutrum, aut utrumque: deserere solium nequis,
Nisi linquis illam.
DEMETRIUS.
Vincat et amorem pater.
Etsi horret animus, tu quoque, o virgo, vale.
Mutabo rursum, genitor, exilii locum:
Adibo Romam, et nequa suspicio tibi
Haerere possit ambitus, Romae petam,
Ut civitatem dent mihi plebs et patres.
Sic tuta fratri regna: neque enim te fugit,
Quemquam Quiritum ferre diadema est nefas.
PHILIPPUS.
Haec si probarit Marcius, iuxta probo.
PHILIPPUS.
Quam vera timui semper! infelix pater!
PERSEUS.
De fratre vix adducor ut credam hoc nefas.
PHILIPPUS.
Nequeunt negari literae: certa est manus,
Certum sigillum Quintii. [Note: (a) Falsas etiam literas, signo adulterino T. Quintii signatas, allatas ab Apelle etPhilocle, narrat Livius, 40, 23. Hae literae fidem Persei criminibus fecerunt. Idem ibidem. Maxime falaeliterae T. Quintii urgebant. Liv. 40, 24.] Fili impie!
Tu, nate, solus qui in patrem superes pius,
Demetrium fac oculus observet vigil, [Note: (b) Demetrius dissimulanter asservari iussus, continuo ab acceptisfatalibus illis literis. Liv. 40, 23.]
Fidique comites, ne locus pateat fugae.
DEMETRIUS.
Redeo locutus Marcio: audivit stupens,
Suosque praesens proferet sensus tibi.
PHILIPPUS.
Dic, nate, quem tu Quintium censes virum?
DEMETRIUS.
Est imperator maximus, clarus toga,
Sagoque maior, liberator Graeciae,
Cui Phthia, cui Corinthus, Euboea, et Locri,
Perrhaebi, Achaei, Thessali, Magnesii,
Debent salutem, ludicro Isthmiaco datam: [Note: (c) Ex illo divino et immortalis memoriae decreto, quod exstat [Reg: exstat] totum apud Livium. 33, 32, totidemque verbis graece apud Plutarchum in Quint. Flam.]
Quem sibi parentem Graeciae populi vocant, [Note: (d) Auditae Quintii velut parentis voces. Liv. 34, 50.]
Mixtoque lacrimis [Reg: lacrimis] gaudio et plausu colunt. [Note: (e) Manare omnibus gaudio lacrimae [Reg: lacrimae] . Idem ibidem.]
PHILIPPUS.
Cuius potenti dextera oppressi sumus,
Nostraque Graiis clade libertas data.
DEMETRIUS.
Ignosce, genitor, hostis ille olim fuit,
Sed esse pridem desit; novi virum.
PHILIPPUS.
Testantur istae literae, queis [Reg: quibus] se probat
Amiciorem, quam velit Demetrius.
Quid vero si mendacii, et [(printer); sic: si] tetri doli,
Structaeque fraudis Quintium quisquam arguat?
Si proditorem perfidum insimulans vocet?
DEMETRIUS.
Est nota virtus Quintii, nota est sides:
Non cadit in illum macula tam turpis virum.
PHILIPPUS.
Has Flaminini literas ergo lege.
DEMETRIUS.
T. Quintius Flamininus Philippo regi salutem.
Me tibi, Philippe, et filium excuso tuum.
Amat ille Romam, et gloriam: et Romae putat
Consulere sese et gloriae, si regnum ambiat.
Sed scis, Philippe, frena plerumque excutit
Iuvenum cupido: quod volunt, rapide volunt.
An ista de me Quintius?
PHILIPPUS.
Totam lege.
DEMETRIUS.
A te ergo veniam fervor aetatis ferat, [Note: (f) Deprecatio erat in literis: siquid adolescens cupiditate regniprolapsus secum egisset, nihil eum adversus suorum quemquam facturum: neque eum sese esse, qui ulliusimpii consilii auctor futurus videri possit. Liv. 40, 23.]
Si sceptri amore lapsus, haud aequo satis
Respiciat oculo turbidus fratrem aut patrem.
O Flaminine! sicne de Demetrio?
PHILIPPUS.
Mihi tabellas redde, et ausculta tacens.
Sic ille: veniam fervor aetatis ferat,
Si sceptri amore lapsus, haud aequo satis
Respiciat oculo turbidus fratrem aut patrem:
Modo nequid ille forsitan gravius paret.
Certe parabat: vixque suasorem audiit.
Scribo ipse iuveni: diligat patrem rogo,
Pietate potius esse sibi ducat nihil.
Sed indoles superbior, et impos sui,
Nescio quod animo grande praesagit malum.
De me quidem Philippe, sic habeas velim,
Me nec suisse, nec dehinc unquam [Reg: umquam] fore
Nato facinoris impii auctorem tuo.
Vale rex, aquamque [Note: (g) Stygem appellant fontem, ex quo pestiferum virus emanat. Curtius l. 10. Aliisiuxta Nonacrim Arcadiae Curtio in Macedonia gignitur. Ibidem.] providus stygiam cave.
En magnus ille Quintius, sili pie,
Quem fraudis aut mendacii nemo arguat:
Est nota virtus Quintii, nota est fides,
Et nota mihi sunt et tibi sigillum et manus.
En quae monebat Perseus pridem meus.
DEMETRIUS.
Nunc fata me, nunc undique et totum opprimunt.
Accusat olim Perseus, testis novus
Accedit hodie Quintius, damnat pater:
Me fratricidam, parricidamque impium,
Regi rebellem, ....
PHILIPPUS.
Quintius damnat reum..
DEMETRIUS.
Patrios ego omnes, genitor, adiuro deos,
Qui si perire me vel insontem volunt,
Non addo verba. Lacrimis [Reg: Lacrimis] tantum est locus.
PHILIPPUS.
Qui fingere potest omnia, et lacrimas [Reg: lacrimas] potest.
Abi, patremque libera aspectu gravi.
Abi, et venenum praepara stygium mihi,
Conside Romae, Perseo insidias strue,
Hostes patris tuere, sollicita meos,
Ambi coronam: consulam solus mihi.
ANTIGONUS.
PArata iam sunt cuncta lustrali sacro:
Rex solus, et Demetrius pompae deest.
DEMETRIUS.
Heu fidi amici! funebris Demetrio
Pompa apparatur. Iudicor mortis reus.
ANTIGONUS.
Quae monstra narras?
DEMETRIUS.
Breviter, hostem me pater
Et perduellem censet.
ANTIGONUS.
Hac ipsa die,
Qua tu triumphas hoste superato patris?
DEMETRIUS.
Dum Flaminini literae insontem premunt,
Nil audit aliud Perseo addictus pater.
ANTIGONUS.
Quid ergo? tene Quintius dicit reum?
DEMETRIUS.
Dicit, quis unquam [Reg: umquam] crederet? Sed non queror
Ab extero me proditum, prodor domi.
Neque iam querendi tempus est: irae patris
Ni protinus me subtraho, perii miser.
Fuga sola superest.
DIDAS.
Quo tamen capies fugam?
DEMETRIUS.
Quo me Philippus misit.
DIDAS.
An Romam petes?
DEMETRIUS.
Non est asylum tutius Roma mihi. [Note: (h) Fugam ad Romanos Demetrius meditabatur. Livius, 40, 23.]
DIDAS.
At nonne metuis Quintium?
DEMETRIUS.
Novi virum:
Nec credit animus Quintium infensum mihi;
Et ut sit hostis ille, placari potest.
Si nequeat, est Senatus, est Populus super.
Romae movebit exul hic omnes bonos,
Meisque lacrimis [Reg: lacrimis] illa miscebit suas:
Quaeque abdicare regna decrevi prius,
Fortasse quondam me ....
ANTIGONUS.
Ista, Demetri, fuga
Non mihi probatur penitus: haerebit nota;
Timens tribunal, esse credetur nocens.
DEMETRIUS.
Occasio favet: Marcius Romam redit,
Securus illi socius accedo viae.
ANTIGONUS.
Sed et Philippus, vigil et intentus tibi,
Augebit odia, forsan et retrahet pedem.
DIDAS.
Tentare praestat omnia incertae aleae,
Quam se efferato iudici expositum dare,
Suspicio quem caecat, ac ira impotens.
DEMETRIUS.
Amice Dida, rebus afflictis opem
Tu ferre poteris facile: Paeoniae praes,
Per cuius oras tacita me rapiet fuga. [Note: (i) Cui consilio adiutor beneficio oblatus videbatur Paeoniaepraetor, per cuius provinciam spem ceperat elabi tuto posse. Idem ibidem.]
Te mihi deorum cura submittit favens.
DIDAS.
Hinc Heracleae a moenibus fines meos [Note: (k) Heracleae mortem oppetiit Demetrius. Liv. 40, 24. Urbs estPaeoniae proxima.]
Tenere celeri pauculis horis licet.
Paeonia tum te fida fugientem teget,
Ego viarum gnarus ad littus maris
Per avia comes duxque te sistam viae:
Ibi te amicae Marcii accipient rates,
Tutoque Romam perferent cursu brevi.
DEMETRIUS.
Properemus ergo: Marcio extemplo loquar;
Tu fac parata cuncta sint celeri viae.
ANTIGONUS.
Suspicor ego aliquid. Tento. properate interim,
Fortasse mea dum consilia Xychus iuvat.
XYCHUS.
LUstrale, princeps, genitor est orsus sacrum:
Regum tropaea vetera et exuvias ducum
Inferre miles more maiorum parat. [Note: (l) In sollemni [Reg: sollemni] lustrali praeferuntur primo agmini arma insignia omnium ab ultima origine Macedoniae regum. Livius, l. 40. c. 6.]
DEMETRIUS.
Accedo.
ANTIGONUS.
Adesto Xyche, te paucis volo.
CHORUS II. DARIUS, ARIOBARZANES, ARMIGER, CHORUS PERSARUM.
DARIUS.
SEcurim parate, [Note: (a) Iratus pater cervicibus abscindi caput filii iussit. Plutarch. in Parall. Graec. et Rom. [Abbr.: Parallelis Graecorum et Romanorum] c. 11. Et Aretades l. 3 Maced.]
Nec me irritis porro precibus fatigate.
1.
Moriatur!
Crimen tetrum puniatur!
Sentio, et doleo!
Effundetur sanguis meus,
Morietur natus reus:
Sed scelestum abdico,
Crimen tetrum puniatur,
Moriatur!
2.
Occidatur!
Ducibus oboediatur!
Etsi horret animus:
Velim innocentem natum,
Velim esse indemnatum:
Sed parendum ducibus,
Ducibus oboediatur,
Occidatur!
3.
Trucidetur!
Ferat poenam, quam meretur!
Ah cessate gemitus!
Quid me dolor ........
Quid paternum cor ......
Trucidetur silius!
Ferat poenam, quam meretur:
Trucidetur!
Quid moras nectitis? ducite.
ARMIGER.
Rex magne ....
DARIUS.
Moras abicite [Reg: abicite] .
ARIOBARZANES.
Vale saltem dicere patri liceat,
Dum nulla salutis spes superat.
1.
Aeternum vale rex!
Nam patrem vetor dicere,
Dum patre plector iudice:
Me dira tollat nex,
Sed tu beatus impera,
Tu hostes victor supera,
Aeternum vale rex!
2.
Haec me manebat sors!
In purpura sum genitus,
Eramque regis filius:
Nunc talis rapit mors.
Sed annos dii auferant,
Dum tuos illis augeant,
Nec displicet haec sors.
3.
Aeternum vale rex!
Dum te dolentem video,
Iam minus ipse doleo,
Nec terret mortis lex:
En prompta neci victima, (exuit chlamydem, torquem, etc.
Amplector sacra genua,
Aeternum vale rex.
DARIUS.
Ariobarzanes, non odi te:
Iudices cogunt me.
ARIOBARZANES.
Licetne patrem dicere?
Licetne osculum ferre dexterae?
DARIUS.
Licet semel, non iterum.
ARIOBARZANES.
Per dextram hanc, peccatum ignosce unicum:
Post mortem ne oderis.
DARIUS.
Ignosco, si moreris.
ARIOBARZANES.
Pater, ah pater .... vale .... vale ....
DARIUS.
Vale, infelix sili .... vale, et morere,
Ducite. (abit.)
ARMIGER.
Stupete attoniti Persidis incolae,
Et lessum morienti concinite.
1.
CHORUS, PRAEEUNTE ARMIGERO. Heu vices miserae!
In tristi pegmate,
Infami dextera,
Spes regni maxima
Exstinguitur [Reg: Exstinguitur] .
2.
ARMIGER SOLUS. Infausta cidaris, (praefert manibus cidarim Ariobarzanis.)
Tu omnes erudis:
Incautum vitium
Fert in exitium,
Et plectitur.
3.
CHORUS CUM ARMIGERO. O sortem flebilem!
Sic mori principem?
Mors haec vel exteris
Serisque posteris
Plorabitur.
PHILIPPUS.
AT nostra satis hanc cura praevertit fugam,
Rideoque tacitus iuvenis imbelles minas:
Et tu fidelis praemium indicii feres. [Note: (a) Proditum esse ilico a Dida Demetrium, cum fugae consiliumcepisset, restatur Livius, 40, 23.]
Nunc Perseo eadem nuntia, et serva fidem.
MARCIUS.
COnsilia, rex, Demetrius aperuit mihi,
Quae nec probavi cuncta, nec damno omnia.
Quod civitatem petere Romanam parat,
Laudabit omnis populus, et plausum dabit.
Placeret et Senatui votum hoc novum,
Honorque tantus, quo iuvenis urbem colit,
Nullis coactus ista si peteret minis.
PHILIPPUS.
Ego num coegi? sponte non voluit sua?
MARCIUS.
Rex, si minatur, cogit, etsi nil iubet:
Et vel tacendo cogit iratus pater.
Vultu iubemus multa, et incusso metu.
PHILIPPUS.
Nec abire iussi filium, et id ultro volens
Quod petiit a me, fateor, ingratum fuit.
Et quando te nunc vota damnare ac iter,
Sentireque eadem video, pergratum id mihi est.
Tua ergo pariter, ac mea ex sententia,
Romam hinc abire filium prorsus veto.
MARCIUS.
Ut video, nondum perspicis, rex, quid velim.
Eat mihi comes filius, Romam petat,
Et civitatem sibi dari nostram roget:
Sed cur abierit, providus tecum premat,
Et seu id odium, seu simultatem vocas,
Prudentiamve dicis, aut iustum metum:
Id omne Romae celet, et prae se fidem
Solumque nostri nominis amorem ferat.
Sic plaudet illi Populus, et Macedum genus
Laudibus ad astra tollet: et Patres tamen,
Ut satius esse duxerint, sive annuent,
Seu fors negabunt: fama constabit tibi,
Nec modo patebit nullus invidiae locus,
Sed laus amorque filii accedet patri.
PHILIPPUS.
Dicuntur ista splendide, et fateor libens,
Non id negarem filio, ac monitis tuis,
Si more amantis filii id peteret patrem.
Nunc fraude aguntur omnia, et caecis dolis
Adornat abitum, et tacitus illudit mihi.
Fortasse nescis Quinte, quid fallax paret:
Parata iam sunt omnia arcanae fugae.
Scio latebras, itineris seriem scio:
Quos destinarit petere Paeoniae locos,
Quem fraudulentae legerit socium fugae,
Quod littus, unde solvat, et quasnam rates,
Quem denique viae terminum, teneo omnia. [Note: (b) Fuga per Paeoniam praeparata arguebatur, et corruptiquidam, ut comites itineris essent: maxime falsae literae T. Quintii urgebant nihil tamen palam graviuspronuntiatum [Reg: pronuntiatum] de eo est, ut dolo potius interficeretur. Liv. 40, 24.]
MARCIUS.
Ego, Philippe, non quidem teneo omnia,
Nec id cupivi: non tamen teneo nihil.
Quoniamque aperte tempus hoc cogit loqui,
Quae pressa mihi sunt hactenus, facio palam.
Tu perduellem filium credis tibi,
Et Flaminini literas nostri obicis [Reg: obicis] .
Negat ille crimen, crimen alienum indolis,
Morumque, virtutisque, famaeque inclitae [Reg: inclutae] .
Suae ergo Romam iudicem causae petit,
Audire praesens Quintium testem cupit,
Ubi integer Senatus aut rostra et forum,
Incertam ad aequum calculum causam exigant.
PHILIPPUS.
Suspectus igitur, Quinte, sum iudex tibi?
MARCIUS.
Rogo et vicissim, Roma suspecta est tibi?
Philippe rex, mittamus ambages procul:
Ducente me Demetrius Romam petet:
Ego Senatus nomine et Populi mei
Eius Quiritum subdo tutelae caput,
Urbisque Romae sub patrocinium potens
Tuum recipio filium: dabitur dies,
Dabitur Senatus, audient Patres reum,
Et rite agentur more Romano omnia.
PHILIPPUS.
Ego Senatum veneror, et Populum colo,
Amicum amicus: Marcio non pareo.
Non haec Quiritum dixit Orator mihi,
Sed sponte dixit Marcius. Privatus es,
Dum loqueris ista: non enim hos iussus tibi
Ad me ferendos curia aut civis dedit.
Quod arena peperit celere consilium tibi,
Reicere [Reg: Reicere] fas est, Roma dum nondum iubet.
Damnare natum, Quinte, si iuste queam,
Velimque, id ipsum more Romano egero:
Strinxit securim in liberos Brutus suos, [Note: (c) Non unus tantum fuit Bruti filius, ut Voltarius licentia poeticafingit (in Bruto Tragoedia); sed duos percussit Liberos suos ....., securi percussit, ut plane publicus parensin locum liberorum adoptasse sibi populum videretur. Florus, 1, 9. Filios suos .... securi percuti iussit. Val.Max. [Abbr.: Valerius Maximus] 5, 8. Consulis imperium hic primus, saevasque secures Accipiet: natosque parer, nova bella moventes, Ad poenam pulchra [Reg: pulchra] pro libertate vocabit. Virg. Aen. 6. Livius etiam nomina prodidit: adolescentes erant liberi, Titus Tiberiusque. Liv. 2, 4.]
Et Manliana imperia sunt Romae decus: [Note: (d) Imperia Manliana, Romanum proverbium, apud Livium, 4,29.]
Morum magistra Roma dat cuivis patri
Commune ius in filios vitae et necis. [Note: (e) Ut in te P. Fonteius vitae necisque potestatem haberet, ut in flio.Cic. pro Domo, n. 77. Ipsa Lex Adoptionis ita habebat: Utique ei vitae necisque in cum potestas siet, utipatri endo [Reg: in] filio est.]
Seu imperator, seu pater damno reum,
More id Quiritum facio, et exemplum sequor
MARCIUS.
Amant Macedones principem, et numquam [Reg: numquam] sinent
Impune laedi, quem sibi regem augurant.
PHILIPPUS.
Ignavus est, qui vulgus ignavum timet.
MARCIUS.
Ignavus haud est, qui meam Romam timet:
Quod impedire haud potuit, ulcisci potest.
PHILIPPUS.
Satis hoc acerbe: sed mementote, o boni,
Nondum diebus omnibus sol occidit. [Note: (f) Vox Philippi acerba in conventu ad Tempe Thessalica in Graecossimul et Romanos, nondum omnium dierum solem occidisse. Liv. 39, 26.]
MARCIUS.
Philippe rex, maiora, quae dicam, excipe,
Nec ista rursus crede privatum loqui:
Legatus ista dicit, et iussu patrum,
Quae differenda visa sunt nobis adhuc.
Persen Senatus dicere heredem [Reg: heredem] vetat,
Eumque Macedum patrio excludit throno:
Demetrio corona servanda est tua,
Quem constat unicum esse legitimum tibi.
Haec tibi Senatus: literas testes habe,
Quibus sibi petit Perseum fidei obsidem,
Diadema tradi praecipit Demetrio.
Delibera hodie, cras ego Romam migro.
PHILIPPUS lectis literis:
OBediatur. Perseus quid fert novi?
PERSEUS.
Periclitari milites fratris caput
Civesque credunt: me quia auctorem mali
Exulceratus populus atque ira flagrans,
Demetrioque iniuria infensum putat,
Insana ubique voce sibi dedi iubet.
COTTO.
Etiam in Philippum perditi iactant minas,
Demetrii si laedere attentet caput:
Illi coronam destinant, regem vocant.
PHILIPPUS.
Haec mihi Senatus? haec mihi Demetrius?
PERSEUS.
A te periclum, genitor, avertant dii,
Totaque procella Perseum solum obruat.
Me dede populo: vita mihi vilis mea est,
Tantilla si iactura pretiosam potest
Servare vitam, et patris, et regis mei.
Quamquam [Reg: quamquam] quid ego te vendico patrem mihi?
Vox publica mihi detrahit tantum decus,
Et concitatum vulgus insultat palam,
Unum esse regi filium, Demetrium;
Me subditum, et Gnathaeniae infelix genus. [Note: (g) Non nequiquam [Reg: nequiquam] isti, unum Demetrium filium te habere, me subditum et pellice genitum appellant, Persei verba ad patrem, apud Livium, 40, 9.]
Pro rege moriar, pro patre id si non licet:
Et si mihi pater non es, es patriae pater,
Tamenque cado pro patre, dum pro te cado.
PHILIPPUS.
Ah nate cessa. Stupeo tot pressus malis.
Quid destinarim, nate, tibi, non te latet:
Sed Roma quid me cogit, et populi furor?
PERSEUS.
Utrique fiet Persei exitio satis.
Hic pereat unus, sicque communis quies
Romae redibit, et tuo populo, et tibi.
PHILIPPUS.
Heu care fili, vulneras pectus patris.
PERSEUS.
Rex magne, semper Perseum carum tibi,
Loco fuisse filii semper scio.
Odisse sed nunc Persea Quirites iubent,
Amandus est Demetrius solus tibi,
Illi corona danda; Romani iubent.
Obstare iussis Persei aetatem vident, [Note: (h) Ita ad Demetrium frater: regnare utique vis: huic spei tuae obstataetas mea; obstat gentium ius, obstat vetustus Macedoniae mos, obstat vero etiam patris iudicium. Huctranscendere, nisi per meum sanguinem, non potes. Idem ibidem.]
Obstare iura gentium, et morem sacrum
Legesque Macedum, obstare iudicium patris,
Omniaque vendicare maiori thronum.
Per me ergo stratum sanguinemque Persei
Sese ad supremum frater attollat gradum.
Solamen unum est mortis, occumbo innocens:
Colui deorum numen, et colui patrem,
Et praeter illos neminem: nulla est mihi
Ausonia, non Senatus aut Populus ferox
Regumque dominus, qui patrocinio iuvet. [Note: (i) Nihil praeter deos, pater, et te colui: non Romanos habeo, adquos confugiam. Perseus apud Livium, 40, 10.]
PHILIPPUS.
Quousque perges, nate? te fidum mihi,
Solumque fidum, gratus agnosco et memor:
Tibi sors paterna, fastus Italiae impotens,
Tibi tot acerbae iniuriae, Romae dolo
Raptae tot urbes, quin tot et gentes mihi, [Note: (k) Persei ad pattem verba: perisse expetunt, quia tuis iniuriisdoleo, quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae maritimam oram indignor. Liv. 40, 10.]
Superque cetera impius Demetrius,
Tibi nostra semper damna doluere omnia:
Hinc te perire atque opprimi Roma expetit.
PERSEUS.
Pereamus ergo. gaudeat saltem semel
Roma atque frater, quando me incolumi nequit [Note: (l) Nec me, nec te incolumi, Macedoniam suam futuramsperant. Ita idem (ibid.) de Romanis ad patrem.]
Gaudere uterque; forte ne te, rex, quidem:
Nam servituti patriae obstamus nimis.
Odisse fratrem crimen est, quia fater est:
Odisse nolle crimen est, hostis tibi est:
Tu libera me crimine et vita simul.
Quid ingemiscis, genitor? invidiam fugis.
Medebor ergo, liber a populo licet:
Hic annulus, rex, faciet ad letum viam,
Stygiumque virus, quod sub hoc cornu latet, [Note: (m) Aqua stygia ungulae iumenti duntaxat patiens. Curtius l.10.]
Quod destinabat frater et patri, et patri, et mihi,
Me liberabit, teque, fratremque, et Tibrim.
PHILIPPUS.
Fili, nefastis abstine! cornu hoc mihi!
Demetrio ista, tu mihi superstes diu ....
PHILIPPUS.
DIadema, fili, Roma tibi tradi iubet.
Oboediatur ilico. Ecce illud tibi,
Unaque munus alterum, isthunc annulum. [Note: (n) Veneno sublatum Demetrium, testis Livius, 40, 24, etPausanias in Corinth.]
DEMETRIUS.
SIene diadema dat mihi patris manus?
Hunc annulum sum meritus, et laticem stygis
Pro praemio Demetrii pietas refert?
Ego liberavi patriam, ac ipsum patrem:
Cum tota premeret Graecia, et faceret reum, [Note: (o) Pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim(gravis enim accola omnibus erat) Romam ... venerunt. Liv. 39, 46.]
Ego bella solus, solus averti faces:
Nunc haec refertur gratia - - - Et credor reus,
Nec mihi perire, nisi nece infami licet.
Peri, peri ergo, morere Demetri miser,
Et Romae amorem praecoci exitio lue.
Excelse frustra spiritus, migra heu, migra,
Et in iuventae flore sub manes abi,
Damnatus insons, gravis et invisus tuis.
Age, quid moraris? morere, Demetri miser,
Hauri venenum, quod tibi solum pater
Hereditatis [Reg: Hereditatis] regiae praebet loco.
Nunc, nunc peractum est: nunc mihi fratrem et patrem,
Romam, ac amicos, regna, Clondicam abstuli,
PERSEUS.
DEmetrius abit intro, properandum est, Dida,
Ne rursus ausi forte paeniteat [Reg: paeniteat] patrem.
Celeres sequamur.
ANTIGONUS.
SIstite scelesti, patent omnia
MARCIUS.
Videsne perfidi Persis scelus?
PHILIPPUS.
Heu video nimium. Falsa, conficta omnia.
ANTIGONUS.
Confessus ultro est criminis seriem Xychus. [Note: (p) Antigonum elicuisse e Xycho fictarum literarum fraudem,fassumque Xychum omnia, narrat Livius, 40, 55.]
XYCHUS.
Ignosce, rex, a Perseo iussa omnia.
Non literae, non annulus sunt Quintii.
Demetrii innocentis in sanctum caput
Procusa fraus est impia. Heu propere iuva!
PHILIPPUS.
Modo ne venenum filius iamiam hauserit,
Auxilia nulla dirus admittit latex. [Note: (q) Aqua stygii fontis ilico necat. Plinius Hist. Natur. 2, 103. Summaceleritate corrumpit: nec remedia locus est. Seneca, Quaest. Natural. 3, 25.]
ANTIGONUS.
VAh Persee latro! iungit en sceleri scelus!
PHILIPPUS.
Et spiritum intercludere parabat furens. [Note: (r) Iniectis tapetibus in caput faucesque, spiritum intercluserunt .....cum in eo ne simplici quidem genere mortis contenti fuisseve. Liv. 40, 24.]
Heu nate, care nate, Demetri meus!
Ah video, moreris!
DEMETRIUS.
Morior, ut voluit pater.
PHILIPPUS.
O impie, o iniuste, crudelis pater!
Ignosce fili, sero deprendi scelus,
Scio innocentem, te mihi fidum scio,
Scio exsecrandi [Reg: exsecrandi] Perseum auctorem doli,
Ah vive fili.
DEMETRIUS.
Grande solamen necis,
Quod innocentem me pater credit mori.
Veneror supremo dexteram sacram osculo,
Et te valere ....
PHILIPPUS.
O Nate, mihi summus dolor,
Cape heu parentis impii extremum osculum,
Istisque lacrimis [Reg: lacrimis] crede, quam doleat scelus.
MARCIUS.
O care princeps, Roma te perdit mea:
Sed vindicabit.
DEMETRIUS.
Gratias urbi refer,
Sed patriae oro parcat .....
PHILIPPUS.
O fili innocens,
Diadema saltem nunc tibi impono tuum,
Et ut scelesti Persei plectam nefas,
Hereditate [Reg: Hereditate] privo pestiferum caput,
Regnumque Macedum destino Antigono tuo. [Note: (s) Cognita fraude, non minuis scelere Persei, quam innoxinDemetrii morte cruciabatur: peregissetque ultionem, nisi morte praeventus fuisset. Iustinus, 32, 3. Si vitalongier suppetisset, haud dubium fuit, quin cum (Antigonum) in possessione regni relicturus fuerit. Livius,40, 56. et ibidem praemiserat Philippi ad Antigonum verba haec: Te unum habeo, quem dignum regnoiudicem. si neminem haberem, perire et exstingui [Reg: exstingui] id mallem, quam Perseo scelestae fraudis praemium esse.]
Miserum parentem! perfidum servo mihi;
Pium, innocentem, carnifex perdo pater.
Sed vindicabo: Persei plectam scelus,
Plectamque me ipsum: plectet immensus dolor,
Iugesque gemitus, barbari et facti pudor;
Brevique, dulcis nate, te moriens sequar. [Note: (t) Brevi post tempore, morbo ex aegritudine animi c ontracto,decessit. Iustinus, 32, 3. Maerore consumptus, post mortem silii decessit. Liv. 40, 54. Narrat et Pausanias inCorinthiacis.]
DEMETRIUS.
Pater - - - vale - - - -
PHILIPPUS.
Eheu!
COTTO.
Spiritus in auras iit.
MARCIUS.
Princeps amatus exteris, carus domi,
Favore nimio elatus, heu cadit a suis.
QUi se unum spectat, ceteros negligens, nemini sere magis, quam sibi nocet. Vir opulentus ac nobilis in Italia (EGO a nobis dicitur) quod nimium uni sibi studeret, invisus principi, irridendi sui hanc praebuit occasionem. Gallicii filii necem ulturus, quem Epimetus, nobilis, sed pauper iuvenis, vulnere letali prostraverat, more gentis caput percussoris a principe emit, octo scutorum milibus [Reg: milibus] ei promissis, qui Epimeti caput attulisset. Id ita factum, ut tanta auri vi nil nisi ludibrium ac damnum sibi EGO compararet. Camus Bellicens. in Theatro, hist. 48.
PERSONAE.
CAROLUS GONZAGA, dux Mantuae.
PAULANUS, et FERNANDUS, ducis liberi.
EGO, nobilis Ligur.
PLACENTINUS, Egonis aemulus.
PONTALTUS, nobilis Guardistallensis.
TRIARIUS, civitatis Savonensis Orator.
TRIARII comites duo.
MARCANTONIUS, Placentini famulus.
Scena Mantuae, in horto ducis.
DEMOCRITUS, HERACLITUS, CHORUS AD ARAM VERITATIS, GENIUS VERITATIS IN NUBE.
CHORUS.
O nata caelo Veritas!
O vitae nostrae fax!
Tu lites una resecas:
Te duce venit pax.
Quo es quaerenda calle?
An lugubri in valle?
An laetis
Viretis?
Aprico an gaudes?
Ne fallant nos fraudes,
Te Ariadna auspice
Flectatur noster pes:
Quae cuncta doces noscere,
De te dic: ubi es?
GEN. VER. Gaudet inquiri Veritas,
Suas omnibus ostensura semitas,
Si huic sint similes arae,
Si sciant se omnibus spoliare.
Hoc monet nudum altare Divae:
Me si quaeris, absque praeiudiciis vive.
HERACL. Ores seria Veritas! res gravissima!
Heu levia hominum pectora!
Heu! heu! nemo pondus agnoscit,
Quod doctrina haec solida poscit.
DEMOCR. Ridendo dicere verum quis vetat?
HERACL. Ego. quis risum inter lacrimas [Reg: lacrimas] petat?
DEMOCR. Ego! tales dum lacrimas [Reg: lacrimas] video,
Rideo, ipsas lacrimas [Reg: lacrimas] rideo.
1.
Errores quam stulti,
Quam multi,
Quottidie [Reg: cottidie] offerunt se
Hic ludit Cupido:
Hic aestuat Dido:
Venatur hic laurum,
Hic auram, hic aurum:
Inani hic pascitur spe:
Hic ira anhelat:
Hic omnia celat:
Hic tortor est sui, incolumi re.
2.
Tot somnia cerno,
Et sperno,
Si vigilis somniat mens:
O vultus humani,
Sed cassi et vani!
Hunc trahunt roseta,
Hunc ipsa vepreta,
Hunc lana caprina,
Hunc fraus clandestina;
Hunc dolor inanis, et omnia flens.
3.
Qui lapsus hos videt,
Dum ridet,
Se munit, et cautior stat:
Dum risui litat,
Ridenda evitat:
Iocatur in loco:
Fit doctior ioco:
Alterius cortice nat:
Dum saepe reprendit,
Dum timide tendit,
Videndam se hilaris Veritas dat.
HERACL. Proh Veritatis magisterium
Intra Abderitanum pomerium!
1.
Heu quam crebri vitae fluctus
Quam profundos poscunt luctus!
Qui maerores [Reg: maerores]
Pulsant fores!
Altae curae, morbi graves,
Nunc incautum, nunc dum caves,
Premunt, cingunt,
Iactant, stringunt:
Nulla dies hominis
Suis caret lacrimis [Reg: lacrimis] .
2.
Quis tot malis non fatiscat?
Damnis quis non ingemiscat?
Risus, cede
Hac ex sede:
Ululantum ubi clamor,
Ubi laesa pax et amor,
Horror, metus
Petunt fletus:
Inter tot naufragia,
Turpis risus, exula!
3.
Qui dolentes spectat dolens,
NUllas fert iam plagas nolens:
Doctus flere
Scit lugere:
Usus ipse damna mollit,
Mali sensum usus tollit:
Aliena
Sapit poena:
Multas ciens lacrimas [Reg: lacrimas] ,
Erudit nos Veritas.
GEN. VER. Uterque eodem ex fonte hauritis:
Veritas, quam ambo sectamini,
Quantumvis per diversa feramini,
Vestrae per me erit arbitra litis.
1.
Qui casu dolet tragico,
Scrutatur mali fontem:
In deplorato Oedipo
Deprendit manum sontem.
Dolentem monet Veritas:
Tu tempera ardores!
Ni facis, par calamitas
Te vocat ad dolores.
Sic lacrimae [Reg: lacrimae] te docent,
Prospicere, quae nocent.
2.
Qui risu gaudet comico,
Quid spreverit, vestigat,
Irriso discit vitio,
Quae vulnera infligat.
Magistra clamat Veritas:
Tu morum fuge labes!
Si claudo pede titubas,
Quo sibileris, habes.
Sic te cachinni docent,
Effugere, quae nocent.
3.
Fons idem ambos allicit,
Fons purus Veritatis:
Illimes undas sufficit,
Si rite hauriatis.
Nec semper flere iuverit,
Nec usque sequi iocos:
Quis semper auras petiit?
Quis toto anno focos?
Uterque verum docet,
Ne cupias, quod nocet.
DEMOCR. Plaudite Democrito!
Probor Veritatis iudicio.
HERACL. Heu! ipsa etiam Veritas
Meas non dubitat cumulare miserias.
CHORUS.
Sic, Veritas optima, places:
Non semper in luctu et sordibus iaces:
Permittis et ludum:
Non semper, quae praecipis, rigent:
Ostendis et sudum,
Ne nubila semper fatigent.
Materiam risus quaeramus,
Et verum ridendo discamus!
Quaeramus!
Discamus!
DUX.
COnfide tuttis: decipi non te sinam.
Epimetus olim notus, egregia indoles,
Et spes futuri, vendicant sibi hanc opem.
PONTALTUS.
Dux magne, spes hic omnis est in te sita:
Summum periclum respicit tuam fidem.
Servare solus, quem proscripsisti, potes.
DUX.
Nae tu, depressus mole curarum, facis,
Intelligendo nihil ut apte intelligas.
Favere Egoni posse me inviso putas?
Venit ille flagrans: filii queritur necem:
Latronis Epimeti deposcit caput.
Oppono multa. patriae sed mos vetus
Demum coegit cedere, invitum licet.
Accipio pretium grande, quo, fastu tumens
Iraque, Ego licitatur Epimeti caput.
At salvus ut sit innocens latro, precor.
PONTALTUS.
Quem tu tueris, insontemque iudicas,
Eius, ut opinor, optimo est loco salus.
DUX.
Tamen cavene iubeo: sum geminus homo
In isthac causa, Gonzaga, et dux Mantuae:
Gonzaga tacitus nobili Epimeto favet:
Simulare princeps cogitur, hodie quidem,
Servitque scenae. Consilia nosti mea.
PONTALTUS.
Attentus omnia audii, atque operam dabo,
Ut cuncta lateant, curenturque sedulo.
Ego ut laterem veniens, noctis commodum
Iuvere tenebrae, vestis alienum genus,
Fictisque crine et naribus tutum caput.
At nunc in aula videor mihi tutus satis,
Notus tibi uni.
DUX.
Sed Egonis oculos fuge,
Pontalte: intentus ille te novit nimis.
Meo evocatus nomine est hunc in locum.
Tu me monebis, res prout nostrae petent.
PONTALTUS.
Tibi obsequentem me vides, quoties licet.
DUX, PLACENTINUS, MARCANTONIUS.
DUX.
Hicne ille testis, quem mihi spondebas modo?
PLACENTINUS.
O maxime ducum, famulus et testis mihi est.
Ingrato Egoni quam mala in te sit fides,
Et praedia sibi credita rapaci manu
Ut ille vastet, iste demonstrat meus.
DUX.
Gravis est et atrox isthaec accusatio.
Opus argumento valido, et indicio gravi est.
MARCANTONIUS.
Princeps, quid habeam, paene vereor dicere.
Conditio nobis famulis est deterrima:
Si profitemur libere, damnant heri:
Si, quae iubemur, loquimur, obstat veritas.
Herus mihi equidem facilis et bonus obtigit:
Sed hic haud mecum sentit. Nescio quomodo
Iniquior isti, plus iusto apponit sibi.
DUX.
Servum fidelem nactus es, vir nobilis.
PLACENTINUS.
Si sic fidelis esse pergit paululum,
Pessumdabit herum penitus.
MARCANTONIUS.
Ego vero, ac lubens.
Quid respicis, here testis ego vero, ac lubens,
Praesente charta libero tuam fidem.
DUX.
Manus est Egonis, annulus Egonis quoque.
MARCANTONIUS.
Has Guardistallum literas Ego dedit.
Fatetur hic amico, quae sibi lucra
Ex elocatis a te capiat praediis.
DUX.
Enormis est haec summa, quam fert de meo.
PLACENTINUS.
Deglubit hic, non tondet alienos greges.
Committe, princeps, dexterae hos fundos meae,
Et experire, quanto sit mihi certior
Fidelitatis ratio, quam teneam modum.
DUX.
Haec unde vobis charta?
MARCANTONIUS.
Valuerunt preces,
Ut is ipsa lectas traderet, ad quem sunt datae.
DUX.
Qui scribit ista, nullius modi est memor.
Tabulae sed illae, quas per hos ipsos dies
Ego pro more reddidit, longe impares
Moderata lucra proferunt. Pendeo animi.
MARCANTONIUS.
Herus infidelem censet, esse quem cupit.
At mihi videtur gnavus [Reg: navus] , animo industrio,
Ad rem tutandam parcus, ac homo vigil.
DUX.
Omitte laudes: notus est vanus Ligur
Satis superque nobis. Hic multa video,
Commemini multa, cur minus Egonis probem
Ingenium, quae nunc non est narrandi locus.
Egonis animus unius sui est amans.
Opum illi, gloriaeque, par cura et sitis.
Vis auri tanta, quam sua prodit manu,
Si parta vere est, est avaritiae scelus:
Si falsa iactat, gloriae aucupium leve est.
Frequens Egoni utrumque. Disquiro amplius!
Date venienti, quem dudum operior, locum.
TRIARIUS.
Dux magne generis gloria, maior gradu,
Felicitate maxime: hos sisto comites,
Ut modo iubebas. Commendo favori tuo
Multum illos, plus me, plurimum negotia,
Quae nostra per me civitas geri cupit.
DUX.
An huc Savona ducis hos comites viae?
TRIARIUS.
Ipsa Savona ab usque me sequitur minor;
At Guardistallo maior: admisi libens,
Curamque gessi, quod videbatur mihi
Et blanda forma, et sermo forma blandior,
Blandissimusque candor.
DUX.
Maiori loquar.
Mox et minori: sit praesto in vicinia.
COM: TRIARII.
Verende princeps, gravia perpessus mala
Caram reviso Mantuam. Nutu rege,
Semper benigno quem patrocinio tegis.
DUX.
Te video gaudens sospitem, et eodem loco,
Quo mihi fuisti, spondeo posthac fore.
Nunc obsequentem te volo, quod literis
Tibi indicatum sat scio, personam ut tegas.
COM: TRIARII.
Satis imperatum est: metuum, princeps, habe.
DUX.
Simulando Egonem ludere tantisper paro.
Tu, cui ante abitum vita perspecta est viri,
Edic, tibi quis videtur? quid credam, cedo.
COM. TRIARII.
Diu gemensque triste servitium tuli:
Mihi notus hominis animus est meo malo.
His moribus laudare quis possit virum?
Quem dudum amabam: at ille refrixit dehinc,
Et pulsus amor est denique, ut vidi omnia.
Ego sibi unus omnia est: non exteros,
Non patriam ille diligit: non familiam,
Non ceteros; non principem, non liberos;
Nihil amat usquam, curat extra se nihil.
Si gloria ipsi crescat, et opes affluant,
Nil cernit aliud, publico haud natus bono.
DUX.
Quem praedicas, haud civis est, haud est homo,
Qui se huius orbis esse partem non putet.
COM. TRIARII.
Est ille magnus ore, iactator foris:
Angustiae, dolique, sordesue huic domi.
DUX.
Non tu videris degere his rursum aedibus
Magnopere velle, quas mihi tales facis.
COM. TRIARII.
Si mihi triremes nominas, ibo gemens:
Sed si domum huius addideris, ibo tamen,
Peiora nulla ducens his transtra aedibus.
DUX.
Es luculentus. Quod negem, invenio nihil,
Nil quod reponam. Sed minorem iam volo.
COM. TRIARII.
Metalla ut aurum cetera effulget super,
Gonzaga reliquos ante sic splendet duces.
DUX.
Iter Savona te fatigavit grave.
COM. TRIARII.
Utinam fuisset gravius! at nimis leve
Queror fuisse: dum mihi thesaurum auguror,
Misero trinummus exulaturo datur.
DUX.
Quid hoc exilii? quisve thesaurus fuit?
COM. TRIARII.
Argentea de sorte in plumbeam cado.
A patre Egone patruo sum infans datus:
Namque is Savonae civium ditissimus,
Suis carebat liberis. Fratrem rogat:
Me pollicetur filii loco fore.
Quin et promittit ultro montes aureos:
Si me probassem, fidus, attentus, probus,
Pro filio, inquit, mihi puer adoptabitur,
Haeres talentis destinandus omnibus.
DUX.
Apparet, educatum locuplete in domo:
Verbum unum non commutas, quin aurum audiam,
Carosve nummos memori sermone repetas.
COM: TRIARII.
Ita institutus patruo quottidie [Reg: cottidie] ,
Quoties loquebar, addere et nummarium
Cogebar aliquid: vilior teruncio
Quicumque sermo est, decore si tali caret.
DUX.
Quid ergo spes repente subvertit tuas,
Quisve exulare te iubet?
COM. TRIARII.
Mors patrui.
Adoptionem praevenit morbus ferox,
Et spes opesque subitus heu tumulus rapit!
Crumena inanis restat, et mendicitas.
DUX.
O vota! nullane in re esse hominibus satis?
Non tibi relicta patris est opulentia?
COM. TRIARII.
Semisse privor assis: an sat sum miser?
DUX.
Vera illa vox est, saepe qua vulgus monet:
Plus haurientes maior exagitat sitis.
I iam nunc, et doloris obliviscere,
Dives suturus, si tuis uti scias.
PAULANUS.
Nullone frater est tibi visus loco?
COM: TRIARII.
Tam tu tuusque frater ignotus mihi,
Quam nota non est Attica his oculis mina.
PAULANUS.
Qui Mantuae dominatur, est nobis pater.
Sed tibi, adolescens, quod genus, quaeve est domus?
COM: TRIARII.
Filius Egonis, principis veneror caput,
Tibique, fratrique aureas pluvias precor.
PAULANUS.
Filius Egonis? tune? nil fallaciae
Mihi portas, hospes? tune Egonis filius?
COM. TRIARII.
Ne vivam, genitor si mihi non est Ego.
Agnoscet ille filium sibi me hac die,
Mendaciique purum me fatebitur,
Adulterino distat ut nummus probus.
PAULANUS.
O quam praeter spem res mihi tanta evenit!
Continuo ad fratrem propero, fortunae bonae
Nuntius [Reg: Nuntius] , ut animum gaudio hoc illi expleam.
PONTALTUS.
Abiitne dux Gonzaga?
COM. TRIARII.
Sic hinc is abiit,
Ut avolavit patrui a me hereditas [Reg: hereditas] .
Et mihi abeundum, et comites quaerendum est meos.
FERNANDUS.
Pro fratre, quem quaerebam, quem non quaero, adest.
Peregrine, salve, non mihi vise antehac.
Quem poscis? aut quo tendis ignoto in solo?
PONTALTUS.
Ducemne dabitur hodie Gonzagam alloqui?
FERNANDUS.
Ego ipse frustra quaerito, et fratrem, et patrem.
Nullusne rumor pervagatur exteros,
De caeso Egonis filio, deque impio
Latrone narrans? notane est proscriptio?
PONTALTUS.
Est Mantuanis omnibus nota urbibus:
Et aequitatem nemo non laudat ducis,
Poenae nocentem publicae qui subicit [Reg: subicit] .
FERNANDUS.
Sed quid Epimetus? aut ubi vafer later?
PONTALTUS.
Eius de rebus nuntium [Reg: nuntium] duci fero.
FERNANDUS.
Fer et mihi, ducis filio. Age, fare obsecro,
Notus Epimetus an tibi est, et latibulum?
PONTALTUS.
Et ille, et istud abditus haud procul hinc abest.
FERNANDUS.
O magno emenda sortis opportunitas!
Edic, putasne eodem consistit loco?
PONTALTUS.
Proripere se non audet, implicitus metu.
FERNANDUS.
Utamur hoc timore! Quae dicam, accipe:
Felicitatis hoc tibi fiet caput.
Tibi siquid animi, prompta si facto est manus,
Scutum aureorum milia [Reg: milia] octo te manent,
Meaque perennis gratia, et largus favor.
PONTALTUS.
Nil hoc favore optatius fieri potest.
Tantumne Egoni contra Epimetum faves?
FERNANDUS.
Fraterno amore semper ego Gallicium
Amplexus, Egonis filium, nunc sanguinem
Nobilis amici vindicare gestio.
At odi Egonem, Gallicio durum nimis,
Dum vita mansit, et bono iuveni asperum.
Viveret o utinam! sed latro, latro cadat!
Tu fac, quod omnes in te collaudent boni,
Iraeque, o hospes, commoda meae manum.
PONTALTUS.
Urgere, princeps, quando te cerno hoc opus,
Fatebor equidem: possum Epimeti caput,
Si libeat, hac die abicere [Reg: abicere] tuos ad pedes.
FERNANDUS.
O me beatum! vix fero tantum morae.
PONTALTUS.
Mora una, et una lex est, imperium ducis.
Is ubi probabit, cernes Epimeti caput:
Si refragetur, me par est, teque obsequi.
FERNANDUS.
Proscripsit ipse genitor, statuit praemium
Egonis aere plurimo: remne improbet?
Sed exit ipse. Tu, ne paeniteat [Reg: paeniteat] , cave.
DUX.
An exspectatus nondum sese offert Ego?
PONTALTUS.
Nondum etiam.
FERNANDUS.
Genitor iuste, vindictae est locus.
Hic advena Epimeti perfugium tenet:
Addicit operam, sanguinem spondet reum,
Tu modo placere hanc si tibi ostendas necem.
Gallicii per manes, per concordiam,
Fidemque nati, et innocentem sanguinem,
Tua per edicta, mi pater, verbo annue.
DUX.
Scis constitutum praemium, nate optime,
Auctore me. Octo milibus [Reg: milibus] nummum aureum
Emit ultionem splendidam iratus pater,
Laudante me, vulgante, stimulante impetum.
Probo, siquid audet iste, si vota impleat,
Desideratum si caput hodie afferat.
PONTALTUS.
Promitto fidus, iuro: quod cupis, afferam.
Sed est et aliud ....
DUX.
Contine vocem, ac abi.
FERNANDUS.
Praeclarus hospes! iamiam in portu navigo.
DUX.
Frenare, fili, satius est omnem impetum.
EGO.
Imperia semper alacer exspecto ducis:
Ego, siqua mandas, advolo impatiens morae.
DUX.
Hodie quidem alis plumbeis forte advolas,
Opinione tardior. Laeta audies.
Vix iste nocti cum successisset dies,
Perfertur ad me nuntius [Reg: nuntius] certa fide,
Desideratum verticem in manibus fore.
Paulo ante mihi iuratur in diem hunc idem.
FERNANDUS.
Ego ipse praesens gaudium his hausi auribus.
Gallicio caesus hodie Epimetus cadet!
DUX.
Tanti volebam nescius ne esses boni.
EGO.
Ego consilio facile prospicio omnia.
Ego, omnia auro perfici, teneo probe.
Ego, quid deceat nobilem virum, scio.
Ego duco nihili quamlibet summam gravem.
Ego gloriam longe omnibus praefero bonis.
DUX.
Vir fortis es: non paenitet [Reg: paenitet] pulchrae [Reg: pulchrae] rei.
EGO.
Ego hoc amori debeo Gallicii.
Quanti quanti recte emitur, si postulat honor.
Ego percussoris si caput teneo impium,
Gravissimum auri pondus est pondus leve.
DUX.
Hodie videre, quod cupis, tibi datur.
Est in propinquo, triste qui donum ferat,
Traiecti sica filii solatium [Reg: solacium] .
Tu gloriam, tu fructum providentiae,
Tu magni praemium animi, tu summum decus,
Tu tibi sementis colligis messem aureae.
CHORUS I. Philautos se hominum generi offert, sua cuique Temperamento commoda promittens.
PHILAUTOS, SEU AMOR SUI. CHORUS. TUM CHOLERICUS.
PHIL. Me, me, gens hominum!
Lege patronum, aut dominum.
Nemo ulli temperamento commodior:
Prosum singulis, singulis blandior.
ODE.
1.
Est mihi nomen Ego:
Nam mihi soli dego:
Tabescant per me alii,
Si Ego affluam:
Urantur luctu ceteri,
Si Ego rideam:
Sum primum mihi studium,
Sum cura unica:
Quid meum ferat commodum,
Est vitae trutina.
Dum uni mihi dego,
Sum mihi Mundus Ego.
2.
Hac vivens una lege,
Beatus aevum dege:
Si multo bullis sanguine,
Da mentem gaudiis:
Elato cunctis vertice
Insulta ceteris.
Si langues miti phlegmate,
Indulge otio.
Laborem a te amove,
Portandum socio.
Hac vive una lege:
Te solum spectans dege.
3.
Si bile agitaris,
Me medico sanaris:
Si surgit aestus animi;
Effunde turbinem:
Te ferant omnes pavidi,
Tu ferto neminem.
Humore [Reg: Umore] atro percitus
Transmitte taedia:
Depulsis imple nubibus
Vicina pectora.
Qui sapit, vivit sibi:
Tu centrum esto tibi.
Omnis temperamenti antistites,
Humani generis praesides,
Quantus Ego sim, docui,
Et ut suffragaturi hic conveniant, monui.
CHOR. Tu vitam nobis suavem,
Tu nullo iugo gravem,
Tu laetam,
Quietam,
Tu commodam indulge:
Tu fave dormientibus:
Tu labris sitientibus
Perenne lac immulge.
PHIL. Cholericus advolat,
Iamque me diademati destinat.
CHOL. Dii male perdant mendacem!
Turba demens! neque sentis fallacem?
ODE.
1.
Improbe, perfide, mendax et barbare, hostis crudelis!
Litibus obruis, implicas odiis, obicis telis:
Tibi tu uni
Aggerem muni!
Non prospicis iras aeternas,
Si ceteros altior spernas?
Non enses minaces?
Non saxa, et faces?
Stulte, qua fidis immodicus spe?
Omnes in uno deficient te?
2.
Digne conviciis, digne suppliciis, digne ruina [(reading uncertain: print faded)]
Saecli [Reg: Saeculi] incommodum, artifex criminum, cordium [(reading uncertain: print faded)] spina!
Cuncta disiungis,
Undique pungis:
Num ferat haec hominum coetus?
Tot plagas, pericula, metus?
Perpetuum astum?
Tyrannicum fastum?
Opera tua pessumdatur pax:
Odio plecteris, odii fax!
3.
Bulla tumidior, alga futilior, maior Thrasone!
Scylla voracior, peste nocentior, peior dracone!
Omnium luctus
Tuus est fructus:
Ultricem hanc sentiet manum,
Qui ducem sequetur insanum:
Non sino, non fero,
Quod torqueat sero!
Iuro, non ego Cholericus sim,
Tuam si tacitus perfero vim!
PHIL. Ego haec audiam?
Ego tam luculentam iniuriam?
Abeo loco ingrato.
CHOL. Si tu abes, beato.
PHIL. Exhala tuae bilis vaporem.
Vos, cum revocabo postea, promptum gerite morem.
CHOL. Ego quoque invocatus interero,
Tuo incommodo.
FERNANDUS.
EGo quoque liquidum gaudium hoc cepi loco.
Quam grata scena se mihi obiecit modo!
Dum pater Egoni necem Epimeti nuntiat [Reg: nuntiat] ,
Quam torsit ille sese, Gallicii sui
Fingens amorem perperam! risi virum,
Cui pectus alto vulnere intus laeserat
Vis auri tanta, victima gloriae levis.
Tu vero, frater, quod mihi spondes gaudium?
PAULANUS.
Fernande, si perosus Gallicii patrem es,
Quod non paterno fuerit in filium animo,
Gaudesque plecti perdita pecunia:
Laetitia quanta iam tibi laxabit sinum,
Comperto a me Gallicii summo bono?
FERNANDUS.
Haec prima affertur a te mihi fallacia.
Dignumne visum est, hos mihi ludos reddere?
Tu me admones Gallicii? de cadavere,
Moto et sepulto, scilicet ut sperem bene?
O quot ego lacrimis [Reg: lacrimis] fata Gallicii boni,
Quot deploravi perditus singultibus!
PAULANUS.
Tantone amore dignus is iuvenis fuit?
Ignotus etenim mihi, Guardistallum hinc abiit,
Ego priusquam repetiissem Mantuam.
FERNANDUS.
Nosses o utinam! qualis adolescens erat!
Quam vividus, quam candidus, quam cereus!
Sed heu! talis erat. me miserum! haud est, haud erit.
PAULANUS.
Frater, resume spiritum: est ille, ac erit.
Attonitus audis: certa sed tibi nuntio [Reg: nuntio] .
FERNANDUS.
Utinam faventes dent Superi superstitem!
Sed quis Divorum membra de tumulo extrahet?
PAULANUS.
Quae de sepulchro, quae de Gallicii nece
Narrabat aula, dedocuit hic me dies.
Hisce oculis vidi, quem tu luges mortuum.
Florens, vigensque, more vernantis rosae,
Filius Egonis hic mihi occurrit modo:
Et libere professus, esse se, qui erat,
Me recreavit plurimum causa tua.
Eius videndi copia ut fieret tibi,
Unus meorum missus est, qui adduceret.
Prodite! me iubente consistunt foris.
Ego parentem, ut constitueramus, adeo:
Nam praevenisse te sentio.
FERNANDUS.
Bene ambula.
FERNANDUS.
Quid hoc erroris, vel quid est fraudis novae?
Heus, o adolescens! sicne me contemnitis?
Egone fingis patre te natum improbus?
COM. TRIARII.
Merci statuere nomen et pretium licet.
Cur me negarem Egonis esse de domo?
FERNANDUS.
Utinam vel surdus hac hora frater meus,
Vel tu fuisses mutus. Egonis tu genus?
COM. TRIARII.
Non aurum obryzum purius est dictis meis.
A Patruo educatus in Ligurum solo,
Id audii quottidie [Reg: cottidie] sexcenties [Reg: sescenties] ,
Me Ligure Egone, nobili genitum patre,
Precario Savonae nutriri cibo.
FERNANDUS.
Quae te Savona Mantuam res compulit?
COM. TRIARII.
Patruus ferebat, Chymicos promittere
Facturos aurum; sed fumum ex auro dare.
Hoc ille fecit: nam cumulos auri mihi
Vivens spopondit, tradidit moriens nihil.
FERNANDUS.
Tuane culpa quapiam?
COM. TRIARII.
Culpa sua.
Monedularum e genere mihi patruus erat,
Quae, quidquid est pecuniae, rostro auferunt.
Sic iste, si metallum cernebat micans,
Inhiabat ore, et advolabat ilico.
Tantum, ubi nihil erat, ille rapiebat nihil.
FERNANDUS.
Cuinam reliquit occidens tantas opes?
COM. TRIARII.
Piget referre. cui reliquit? nemini.
Dixi, aurum id omne fumus est purus putus.
Artes honestas postquam ad imum exercuit,
Et Gryphis instar spolia servavit vigil:
Morbo in supremo sit mihi religiosior.
Male faustus ei sacerdos evertit caput:
Male parta abicere iussit, intentans stygem.
FERNANDUS.
Nempe hanc refugiens obsecundavit senex.
COM. TRIARII.
Nimiopere quidem. Me vocat anhelans malo,
Tussique verba interpolans, Nepos, ait,
Vale ultimum (flebamque ego, non sponte lacrimans [Reg: lacrimans] ;
Hereditatem [Reg: Hereditatem] elicere sperabat animus)
Vale ultimum, inquit: ad Egonem patrem redi,
Tabulasque defer, publica scriptas fide:
(Hereditatis [Reg: Hereditatis] nempe, dicebam mihi)
Unius assis esse me dominum nega.
Aliena tenui: ut redderem, impulit salus.
Mihi haec salutem propemodum abstulerat salus:
Adsto pallidior aureo Batavico.
FERNANDUS.
Quorsum ille tantas contulit pecunias?
COM. TRIARII.
Confectis tabulis imperat magnam domum,
Qua nutriantur pauperes, quos fecerat.
Dum deprecor, dumque eiulo, implorans fidem:
Ille animam, quae sola super erat, extussiit.
At Gallicinus, naufragus, eiectus mari,
In littore sedet nudus, amissa rate.
FERNANDUS.
Hem? Gallicinum te dicunt?
COM. TRIARII.
Nempe. FERN. Audio.
Atque id narrabat saepe Gallicius meus,
Esse sibi Savonae nomine hoc fraterculum.
Convenit et oris forma: neque vocis modus
Abludit in te, fulgent et oculi pares.
COM: TRIARII.
Quando occupatus caede Gallicius iacet,
Tu Gallicinum esse tibi Gallicium sine.
FERNANDUS.
Tristem memoriam refricas. Heu Gallici!
Nunc alter ab illo tu mihi, adolescens, eris.
Verum edic, advenisse te num scit pater?
COM. TRIARII.
Celant parentem paululum: Triarius,
Qui me Savona ducit, sese inquit novo
Parcere dolori velle tantisper viri.
FERNANDUS.
Bene est. Rependam fratri nunc per te vices,
Simulque Egoni. Commodum frater subit.
Tu, Gallicine, similis Gallicio vale.
PAULANUS.
Ducis parentis nusquam sunt vestigia.
FERNANDUS.
Grates referre, frater, huic studio velim,
Quo mihi reducis Gallicium hunc ab inferis.
PAULANUS.
Fuine verus? an tibi optato advenit?
FERNANDUS.
Optatius nil posset. Atque alium scio,
Cui suavis aeque vita Gallicii foret.
PAULANUS.
Quis est?
FERNANDUS.
Egonis non adhibes tu memoriam?
Quantum doluerit filio erepto pater,
Quas exitarit Mantuae tragoedias,
Quanto latronis poenam impendio emerit,
Non ipse nescis. Tute, frater, aestima,
Quam volupe [Reg: volup] facias homini, si natum, diu
Defletum patri, reddis hac die integrum.
PAULANUS.
Equidem potestas huius hilarandi datur.
Humanum est, admonere tanti gaudii.
Adesse Egonem iubeat huc aliquis mihi.
Quid ille vero, quem peremptum finxerant?
Fabulane totum hoc vulnus et funus fuit?
FERNANDUS.
Renuntiavit [Reg: Renuntiavit] is mihi cupido omnia.
Mentita non est fama de vulnere gravi.
Aerumna magna non opinanti incidit,
Ab eo parata, quem minime timuit puer.
Prostratus alto vulnere is cecidit quidem:
Sed vita superest, viriumque illi affatim.
Quin et cicatrix vulneris, quamquam [Reg: quamquam] gravis,
Ducetur ultro, si remedia accesserint.
PAULANUS.
Id ego parenti, et filio, et tibi precor.
PERNANDUS.
Habes Egonem. laeta laeto nuntia.
PAULANUS.
Sequitur acerbam laeta sors, ac te beat.
Gallicius te gaudio miro efferet.
EGO.
Vindicta me Gallicii praesens manet,
Et multa fama; gaudii certe parum.
PAULANUS.
Latent in alto consilia Superum bona.
Quid si reversus hac die Gallicius
Tuam osculetur vivus ac sanus manum?
EGO.
Quis talibus nos decipit praestigiis?
PAULANUS.
Praestigiator hic ego tibi sum probus.
Ego excitabo filium, ego vegetum dabo.
Quid plura? vidi (ne dubius ultra haereas)
Vidi ipse praesens, quo loquimur, ipso hoc loco.
Iuveni locutus, quid tibi narrem, scio.
EGO.
Confundis animum. Quid mihi narres, nescio.
PAULANUS.
Fidem atque nomen interpono principis:
His tutus oculis crede, crede his auribus.
Firmum ac valentem vidi, quem caesum doles:
Oculos micantes vidi, et florentes genas.
EGO.
Quid ergo missae literae? vel quid scheda
Nati sepulti testis? haec teneo domi
Mihi Guardistallo missa. Tu, princeps, vide,
Ne nati manes forte videris uspiam.
PAULANUS.
Nulli timori conscius, non horreo.
Umbra speciosa, blanda, succosa haec fuit.
Tu captus es, tu chartulis fallacibus
Irrisus a quocumque: res fraudem arguit.
EGO.
Heu credo nimium! credo deceptus dolo!
PAULANUS.
Tune ingemiscis? gaudium summum voca.
Gallicius si vivit, quid petis amplius?
EGO.
Quam nulli tibi sunt oculi, queis [Reg: quibus] meum hoc malum
Animumque aegrotum videas, o princeps bone!
Si ficta mors Gallicii nos terruit,
Quorsum aureorum milia [Reg: milia] octona abdidi?
Et praeter haec crudelius vulnus latet.
PAULANUS.
Quid lateat, unus sentis; haud ego assequor.
Sed quae dedisti, cur gravi torquent metu?
Redibit ad te, quidquid effusum est opum,
Si causa tota concidit, et natus redit.
EGO.
Heu me! consilia principum vulgo abdita
Plus mihi timoris offerunt hic, quam spei.
Nescire tu nos artes aularum iubes?
Quid nisi vorago est aula, quae facile accipit,
Hauritque cuncta, deinde sed reddit nihil?
PAULANUS.
Harpyias esse principes iuxta viros
Sat credo multas: sed tu fac ipsum ducem
Adeas repente: reddet is, quae sunt tua.
EGO.
Princeps benigne, siquid hinc est commodi,
Debebo tibi, sic qui in commune consulis.
Eia, ad parentem pande tu praesens viam,
Precesque precibus iunge, devinctum ut ducem
Flectam facilius, eque his emergam malis.
PAULANUS.
Isthoc periclum facere, mihi non est grave:
Est hominis, homini ferre, quam possis, opem.
Inquiro patrem: repete post paulo hunc locum.
FERNANDUS
QUid cum parente nunc tibi sermonis fuit?
PAULANUS.
Miseri misertus, deprecor Egonis loco:
Sed nulla patrem oratio movit mea,
Ut restitutis, quos edixit, aureis,
Rescinderet acta pristina. In coeptis manet.
FERNANDUS.
Mi frater, ars hinc nulla dimoveat patrem.
PAULANUS.
Quis tamen Egonis non videt damnum grave?
Et ultra damnum, tristis is modo et gemens
Plagam altiorem questus inflictam sibi est.
FERNANDUS.
Divino, quod sit vulnus: hic quoque conscius
Arcana pandet, obvius qui infert pedem.
PLACENTINUS.
Satis exploratis omnibus, non futile
Intelligo fuisse, quod dudum intuli.
FERNANDUS.
Eloquere: fratris auribus credas licet,
Paulo ante fidus quae commisisti meis.
PLACENTINUS.
Dum res Egonis vigili perscrutor oculo,
Suspecta multis esse multa intelligo:
Atque ille primum de nece Gallicii dolor
Suspectus ut sit, certa spes praedae facit.
Moriens Egonis uxor ubi scripsit suis
Hereditatem [Reg: Hereditatem] filiis pinguissimam,
Isti salivam movit et cupidinem
Opima praeda. Dum perit Gallicius,
Avaro Egonis sit desiderio satis.
MARCANTONIUS.
Tua absque bile me loqui hoc sinas, here.
Nos docti, siqua non queant intelligi
Audita primum, quae est opus, praemittimus.
Duos reliquit uxor obiens liberos,
Gallicium unum, Gallicinumque alterum.
Adoptione submovere hunc e domo
Constituit Euclio catus: ad Ligures procul
Dimissus Gallicinus est, rerum inscius,
Materna si sors non peteret illinc bona.
Iam de Gallicio, quae supersunt, expedi.
PLACENTINUS.
Nec ista praeterissem, nisi praeverteres.
Gallicii ergo morte (namque ita coniugis
Tabulae supremae postulant) haeres Ego
Subit maritus. Audii gnaros rei
Tricena nummum milia [Reg: milia] dicere aureum.
Iam tanta summa, filio rapto altero,
Dimidia iure confestim ad Egonem redit;
Spe devoratur tota, dum minor hinc abest,
Et in familiam fratris e sua migrat.
MARCANTONIUS.
Habet hoc meus herus, ut mihi relinquat sere,
Cum multa secit verba, supplendi locum.
Namque addi oportet, ceu oratores solent:
Quae cum ita sint, atque ut, unde ducta oratio est,
Ibidem finiatur, est supra fidem,
Dolere Egonem filii diem ultimum,
Sibi lucrosum, pulchrum [Reg: pulchrum] , vitalem diem,
Quem calculo sibi candido in fastis notet.
Dixi. Siquid habes, domine, pertexe reliquum.
FERNANDUS.
Satis haec Egonis indolem vafram docent.
Uni sibi studet, immemor carae domus.
PLACENTINUS.
Sapienter haec; o princeps; et vere arguis:
Qui talis est in liberos, qualem fore
Aliis putamus, siqua contingit bona?
PAULANUS.
Nullius in nos ille compertus doli,
Coargui ni possit, argui haud potest.
PLACENTINUS.
Sapienter hominem, princeps, et recte tegis,
Arguere non est par, nisi reum noxiae.
MARCANTONIUS.
Euge, o here, belle! sic places rite omnibus.
Arguere, non arguere, momento potes.
FERNANDUS.
Audita sunt, audire quae libitum fuit.
FERNANDUS.
Cognosce, frater, quod, ut opinor, te fugit,
Periclum Egonis maximum.
PAULANUS.
Quid est rei?
FERNANDUS.
Sua manus illum criminis peragit reum.
Lege peculatus quas dabit poenas duci!
Non pollicetur hoc sibi, nescit miser.
Si nunc paterna protinus imperia ingruant,
Omnemque Egonis aestiment pecuniam,
Si deprehendant iudices summam lucri
Adulterinam, quod feret pretium nefas?
PAULANUS.
Heu! instat amplis dira fortunis lues.
Num nulla ratio est, qua sit incolumis Ego?
FERNANDUS.
Res impedita, et perdita est: siquid potes,
Medere causam languidam: in me nil opis.
PAULANUS.
O Ego! minatur turbo violentus rati:
Nisi praecaves, te naufragum fluctus agent.
EGO.
Tamne asperum Gonzaga responsum dedit?
PAULANUS.
Non cedit ille precibus: immotus riget.
Ait esse tempus iam promissa perfici:
Nec in obstinatum mea quidquam valuit fides.
Lugubriora quin de te dehinc comperi:
Male parta suspicatur cum damno suo
Artibus iniquis, quae domi servas bona.
EGO.
Ego? ego hac in aula perfidi titulum fero?
Ego? hoccine duci credibile fit, aut tibi?
PAULANUS.
Tua revinci diceris tamen manu.
EGO.
Ego revinci? dexteraque adeo mea?
Nil interverti: non id est mihi decus,
Non nomen, ut tam vile me crimen premat.
Iniuriam hanc expostulo cum quolibet.
Aequer ego plebi? sunt tabulae ducem penes,
Quibus huius anni reddo rationes palam.
Eae innocentis vindicant famam probe.
PAULANUS.
Sed si nocentem te tua docet epistola,
Nonne illa cunctis derogat tabulis fidem?
EGO.
Epistolam quam dicis? Ah! sine paululum,
Ut ad me redeam. Literis numquid mali
Mihi concinnavi, meque pedicis indui?
Heu! heu memoria suggerit plus quam velim!
Scripsi: Savonam scripsi: quam longae manus
Oculique acuti sunt tremendis regibus!
Inde ex Liguribus literas nostras legunt.
PAULANUS.
Sed tu qua tandem scribis haec fiducia?
Aut cur nocentem te fateris innocens?
EGO.
Princeps, aperiam me tibi, coactus malo.
Ego ut tenerem nomen in patria inclitum [Reg: inclutum] ,
Me possidere scripsi, quae non sunt domi.
Heu gloriae quo futilis me rapit amor!
PAULANUS.
Haec si asserueris, nil tamen promoveris.
Verbis repugnat charta, teque it perditum.
Audi artificium, teque fortunae eripe:
Namque opitulari ine iubet miseratio.
Quod reddere aurum dux negat, sponte recipe,
Istasque saltem casui subduc opes.
Scio, quo repositi sint tui nummi loco,
Clavemque teneo, quam tibi dabo clanculum.
EGO.
Sed haec si res erumpat, quantum dedecus!
PAULANUS.
Indecore non est, vindicare, quod tuum est.
Nec deprehendi metue: nam loco avio
Tua sita praeda est, nemo quo testis venit.
EGO.
Quantum addis animi! plura succurrunt nova.
His aedibus, quas habito, contigua est domus,
Incendio semiruta, deserta incolis.
In eius subterranea est mihi transitus.
PAULANUS.
Nec suspicionem tale latibulum movet.
EGO.
Hunc eligo gazae conditorii sinum:
Addam aureorum milia [Reg: milia] illa ter decem,
Hereditatem [Reg: Hereditatem] liberis partam meis.
Sic exonerata navis hanc hiemem [Reg: hiemem] maris
Tolerare levius poterit. Ubi missi a duce
Arcas excutient, et fortunarum modum
Dimetientur, ipsa me summa reliqua
Absolvet ultro, quaeque scripsi, corriget.
PAULANUS.
Clavem recipies ilico e nostra manu,
Stans ad sinistram, qua patet hortus, ianuam.
EGO.
Tu rebus Egonis ancorae sacrae loco es.
TRIARIUS.
Quaerebam Egonem, et invenire gaudeo,
Cui me natura adstringit arcto vinculo,
Sed arctiore fama, arctissimo fides.
Natura civem te mihi Ligurem dedit:
Te fama celebrem ac divitem mihi tradidit:
Promissa patriae me tibi addicit fides.
PAULANUS.
Quis iste, sua qui verba in orbem circinat?
EGO.
Triarius, Savona quem magni facit.
TRIARIUS.
Salutem amicam mittit per me patria,
Amiciores literas; cum literis,
Et cum salute, dat munus amicissimum.
EGO.
Iubeo vicissim patriam, atque audio hilaris.
Etiam hoc molesto me die sors respicit.
TRIARIUS.
Sperare bene te sors iubet, tibi favens:
Sperare melius patria iubet, amans tui:
Sperare denique optime tua indoles,
Te dirigens, te sublevans, te prosperans.
EGO.
Ego superum ope, meaque ipsius industria,
Adhuc gloria opibusque sum florens satis.
Sed ducere quid me dictis istis postulas?
Quod munus est? age profer: da, si das mihi.
Neque hunc verere principem: testem volo.
TRIARIUS.
Monere placuit: quod parato opus est, paro
Tum tu videbis munus hoc libentius;
Libentius, postquam paulum exspectaveris;
Libentius, ubi apud te divinaveris;
Libentius, ante cum desideraveris.
PAULANUS.
Abit, loquendi perperam nova formula.
Tu destinato siste te loco: sequar.
FERNANDUS.
An confecisti Egoni sollicitudinem?
PAULANUS.
Confeci magnam; partem consilio abstuli.
FERNANDUS.
Quid auctor illi es?
PAULANUS.
Plusculum habet audaciae,
Quod suadeo homini: verum in extremis malis
Extrema quoque remedia tentari probes.
Revocabit ad se, quas patri dederat opes.
FERNANDUS.
O te suasorem callidum! Vide stropham!
Hebes intelligere numquam [Reg: numquam] quivi isthoc ego.
Quid vero si iam pervestigatur domus?
PAULANUS.
Hanc tragulam prospeximus, et exsivimus.
Hereditas [Reg: Hereditas] Gallicii, ac aurum patris,
(Pretium latronis, inquam) mox domi haud erunt;
Habent receptum proximum. taceo sciens.
FERNANDUS.
Arcana probus es qui tegas silentio;
Nunc utique, cum se nobis hospes admovet.
PLACENTINUS.
Parentis animo cum mihi opus est maxime,
Per filios facillime expugnavero,
Meam si causam vester commendat favor.
Ablata Egoni rura mihi tradi peto,
Fideliori, commodo certo ducis.
PAULANUS.
Quod si meum animum ex animo spectasti tuo,
Falsus es, o hospes, hac tua in causa quidem.
Praesente a vobis avocor negotio.
FERNANDUS.
Premendi Egonis en tibi pando modum.
An casta famuli lingua? non rimas agit?
MARCANTONIUS.
Lingua ad silendum est ossea mihi, aut aerea;
Eadem ad loquendum turbinea, si petit herus.
FERNANDUS.
Perfidia Egonis nota mihi furto improbo.
Ut praedia ducis, teste te, exhausit rapax:
Ita aureorum milia [Reg: milia] nunc bis quatuor,
Duci parenti data in Epimeti caput,
Tentare non est veritus audaci manu.
Haec actor urge crimina: haec dux audiat.
PLACENTINUS.
Ingentia pandis, mihique opportunissima.
Sed argumenta exspecto, quae iugulent nefas.
FERNANDUS.
Dabo certa: sequere deinde: sit famulus comes.
Intus docebo, facinoris qui sit modus,
Quod accusandi tempus, et siquid aliud
Sese offeret, quo sternas eversum aemulum.
PLACENTINUS.
Aspirat aura velis. ut nihil aliud,
Certe accusando fuero tibi gravis, o Ego,
Animoque morem gessero.
MARCANTONIUS.
Et me nocuero.
PLACENTINUS.
Quamobrem?
MARCANTONIUS.
Nescio, nisi tibi Superos satis
Scio esse iratos, qui tu te ipse vulneres.
Vidistin' unquam [Reg: umquam] arundinem in ripa lacus?
Si spirat Eurus, annuit: Notus? annuit:
Favonius? annuit: Boreas? usque annuit.
Arundo non est magis arundo, quam tu, here
Ventos ad omnes flecteris: negas, ais;
Laudas, reprendis, aliena sententia.
PLACENTINUS.
Invita lingua cogitur, ut placeat magis.
MARCANTONIUS.
Scio: voluntate cogeris tua, o bone.
PLACENTINUS.
Cur me enecas?
MARCANTONIUS.
Cur? quia tua id poscit salus.
Non desines annuere cunctis omnia,
Contraria quoque, donec tibi malum seras.
Nunc si repugnet, ut solet, Gonzaga dux,
Et accusanti coeperit obniti tibi:
Actore posito fies patronus rei,
Et te damnabis.
PLACENTINUS.
Hunc metum licet amove.
Reum incusabo fortiter: scio, quid velim.
MARCANTONIUS.
Libet experiri: sim tibi dux hic ego.
Age, quid repones, si te sic excepero?
"Quod crimen obicis nobilis tu nobili?"
"Causis leviculis tanta in causa niteris."
Praeter spem pupugi: sentio. turbavi virum.
PLACENTINUS.
"Dux magne ...."
MARCANTONIUS.
Ego habeo gratiam, quod me putas
Tandem esse magnum, te qui sim prudentior.
Sed perge iam. Dux magne.
PLACENTINUS.
"Dux magne, haec levi,"
"Si tibi videntur indicia niti solo,"
"Non iam molestus actor intento scelus."
MARCANTONIUS.
Ohe triumpha! falsus ego vates fui:
Non te accusator deseris, non is retro.
Videsne, qui sis? resilis, ut coepi loqui.
Sed persequar, dux magnus. "O hospes, nihil"
"Erit hic tibi mirum, sponte dum causa abstines,"
"Si de te exemplum capio, nec damno reum."
Eia age! quid adstas? quippe pugnas fortiter.
PLACENTINUS.
Prudentis est, tenere in pugnando modum.
MARCANTONIUS.
Hac exitum prudentia dignum auguror.
PLACENTINUS.
Sed iam minorem principem praestat sequi.
PONTALTUS.
Heus Marcantoni!
MARCANTONIUS.
Tune scis nomen meum?
PONTALTUS.
Numquam mereri tibi lubet mercedulam?
MARCANTONIUS.
Mercedulam? opera si mea cuiquam placet,
Et danda merces placeat: at mercedulam
Si tantum spondes, tantum opellam spondeo.
PONTALTUS.
Pertenue id est negotium, perque facile.
Peto, ut tantisper commodes nomen tuum.
MARCANTONIUS.
Pertenue nomen est meum: haud mentitus es.
Fierine pro me tu vis Marcantonius?
PONTALTUS.
Intellige, dicam apertius. Latro est opus.
MARCANTONIUS.
Pertenue id est negotium, perque facile?
PONTALTUS.
Non rem manumque, sed tuum nomen peto,
Ut latro dici temporis puncto velis.
MARCANTONIUS.
Ubi spes affulget, quidlibet dici feram.
Sed quid latronem dici me tibi expedit?
PONTALTUS.
Scies. Id addo: conscio hoc petii duce.
MARCANTONIUS.
Duce ipso? duxne mihi dabit mercedulam?
PONTALTUS.
Sat liberalem tibi dabit, quisquis dabit.
MARCANTONIUS.
Habes paratum, siccus ut fiam latro.
Vestigia sed nunc quaerere necesse est heri.
CHORUS II. Philautos, nulli hominum Temperamento idoneus, ab omnibus repudiatur. PHILAUTOS,
CHOLERICUS, SANGUINEUS, PHLEGMATICUS, MELANCHOLICI NUNCIUS [Reg: NUNTIUS] , CHORUS.
PHIL. Omnesne, quos volui, praesentes intueor?
Cholericum quoque propitium mihi polliceor.
CHOL. Quae tu polliceris, non est meum praestare.
SANG. Melancholicum nemo potuit excitare.
NUNC. [Reg: NUNT.] Agit per internuntium [Reg: internuntium] .
Mihi suum commisit suffragium.
PHIL. Quid igitur ego Sanguineo?
Num videor hominum dignus imperio?
SANG. Imperio? audi,
Dum tuae indulgeo laudi.
ODE.
1.
Laeta me gaudia
Ducunt et ludicra:
Aspera fugio:
Tristia horreo:
Turbida nubila, mentis ludibria, odi:
Sollicitudine, cordis uredine, rodi
Non placet.
Viva alacritas,
Mobilis levitas,
Iugis hilaritas,
Impigra comitas,
Mea sunt munera:
Displicet assecla,
Qui tacet.
2.
Ego dum garrio,
Ludis indulgeo,
Tuo in cerebro
Fervet ambitio:
Verba annumeras, exigis syllabas, gemis:
Ponderas trutina umbras et somnia, fremis:
Non Placet,
Ego dum mellea
Haurio pocula,
Tibi tu fellea
Misce carchesia:
Vita sit hilaris!
Absit, in vinculis
Qui iacet.
3.
Amor me publicus
Alligat omnibus:
Saevis tu peteris
Omnium odiis:
Mille aculei, mille te stimuli urunt:
Agmina civium hostem in publicum furunt:
Tu taces.
Ego non alia
Sentio spicula,
Amor quam aurea
Promit quae pharetra:
Diligor, diligo:
Obrutus odio
Tu iaces.
NUNC. [Reg: NUNT.] Non alius de te Melancholici sensus.
SANG. Brevis, Philaute, tuarum laudum est census.
CHOL. Age, nuntie [Reg: nuntie] !
Communem hostem animose aggredere!
NUNC. [Reg: NUNT.] Melancholici verba recito:
Nil addo, nil detraho.
ODE MINOR.
Me piget,
Me piget interesse
Tam putido conventui.
Quid confert nostro generi?
Non emerim hunc besse!
Quam friget!
Quam friget, quidquid spondet!
Qui praeter se nil respicit:
Se solum solus deperit,
Qui sibi uni frondet,
Quam friget!
Me hominis piget!
SANG. Belle! bellissime!
Tu vero, tuo demersus in phlegmate.
Quin tandem expergisceris?
PHLEG. Lente festino in negotiis.
ODE.
1.
Contendere non amo:
Non frendeo [Reg: frendo] , non clamo:
Pacato dicam animo
De bono publico.
Hic Ego non probatur:
Imperium procatur.
Sperantur iuga aurea:
Parantur vincula.
Qui libertatem prodit,
Humanum genus odit:
Patronum te non nomino
Non subsum domino.
2.
Cavete hamum caecum:
Cavete dolum graecum:
Promisso bucca utraque
Inflatur ubere.
Nunc messes gaudiorum,
Nunc iugera honorum,
Ostentat nunc dulcicula
Praelargus crustula.
Cum sceptra tutus geret,
Promissa Notus feret:
Servabit Ego omnia,
Sed sibi propria.
3.
Beatus vivit ille,
Qui nescit curas mille:
Me dulce iuvat otium,
In portu tacitum.
At hic procellas movet:
Hic maesta bella fovet:
Minatur Ego omnibus
Timendus civibus.
Est solus sibi scopus:
Hoc sit illius opus!
A nobis procul exulet,
Et sibi incubet.
CHOL. Exulet! exulet!
SANG. Io! hostis publicus emigret!
PHIL. Nisi mentem ad saniora flectitis,
Non me, sed vos inconsulti plectitis.
ODE.
1.
Non dolebo sortem vestram,
Cum feretis,
Quae timetis:
Istam desero palaestram:
Flebitis vos sine me.
Nemo absque me beatus,
Nemo sibi non iratus:
Dum se vestrum quisque laedet,
Tum, tum credet,
Credet tum, errasse se.
2.
O maesti quoties, me suspirantes,
Et vosmet incusantes,
Superbis
Irati verbis,
Me revocabitis!
Oppressis hoc dolore
Non adero favore:
Relinquam fati telis,
Crudelis,
Inexorabilis.
Ego mihi sufficiam:
Ego mihi solus prospiciam.
Male valete!
A me cavete!
ODE GEMINA. PHLEGM. ET NUNC. [Reg: NUNT.] MELANCH.
1.
PHLEG. Si alienis commodis
Invigilas ut tuis:
MEL. Fraternis si dispendiis
Moveris velut tuis:
AMBO. Innumeris periculis
Ereptus numquam [Reg: numquam] ruis.
PHLEG. Dum neminem tu violas,
Non ipse violaris.
MEL. Dum omnes plus adiuvas,
Et ipse adiuvaris.
2.
PHLEG. Si mala forte ingruant,
Incumbent in insontem.
MEL. Adversa te si terreant,
Oppones tutam frontem:
AMBO. Quem fata purum evocant,
It laetus ad Charontem.
PHLEG. Qui secum omnes diligit,
Non legem ullam laedit.
MEL. qui legem nullam transilit,
Timori nulli cedit.
3.
PHLEG. Si fata te sustulerint
Amantem ceterorum:
MEL. Si fata te sustulerint
Fautorem aliorum:
AMBO. Non ipsa te rapuerint:
Viventum auges chorum.
PHLEG. Superstes vivit gloria,
Cadaver dum quiescit.
MEL. AEterna est memoria,
Et amor non marcescit.
CHORUS.
Valebit nemo melius,
Quam te qui fugerit:
Felicitatem stirpitus
Hic Ego diripit.
Sit male foedo pectori,
Quod se duntaxat amat:
Est membrum absens corpori:
Naturae lex reclamat.
Vivamus alter alteri,
Sic nobis vivimus:
Communis expers vinculi,
Se caedit inscius.
PLACENTINUS.
Iamque a duce redis? celere colloquium fuit.
MARCANTONIUS.
Dux pauca, ego non multa: sic sermo est brevis.
Sed paruisti principi salubriter,
Ut adire me iuberes, et ducem alloqui.
Feliciter acta sunt mihi, quae placuit geri.
PLACENTINUS.
Sperabam id equidem: sed mihi seriem refer.
MARCANTONIUS.
Iam primum Egonis pluribus laudo fidem:
Tua decora, tuas laudes paulatim elevo:
Magis magisque detero tua: aemuli
Res celebro, magni facio, commendo, probo.
PLACENTINUS.
Haec dicta tibi sunt?
MARCANTONIUS.
Prorsus haec.
PLACENTINUS.
Quid ais, scelus?
Si me mei omnes conici [Reg: conici] in barathrum velint
Hodie inimici, quid aliud ibi dicerent?
MARCANTONIUS.
Nihil, ut opinor. sed tibi nocerent nihil.
Sic par fuit: natura sic poscit ducis.
Est oblocutor, idque cum multis habet,
Potentibus, doctisque, contradicere
Ut amet. Id hodie protinus persensi ego.
Egonem deferebas: protegebat hic.
Ego extollebam laudibus: at ille omnia
Deprimere Egonis, criminarique omnia.
PLACENTINUS.
Probe meministi: non eo adverteram animum.
MARCANTONIUS.
Igitur Egonem quoties tibi modo praetuli,
Toties resistens ille dat palmam tibi.
Et tum nocentem maxime faeci aemulum,
Diluere culpam cum sum aggressus maxime.
PLACENTINUS.
Spe ducor haud vulgari [(reading uncertain: page damaged)] , si advigilaveris.
MARCANTONIUS.
Tantum advigilabo [(reading uncertain: page damaged)] , quantum ad ostium canis.
Te cogito unum, et hoc, o here, tibi debeo,
Sincipite, occipite, manibus, et pedibus simul
Tua promovere, pellere alterum loco.
FERNANDUS.
Parentis animum famulus, ut volui, impulit:
Modo allocutus sensa percepi ducis.
Sed una res est, arte quae nova indiget.
Ubi delitescat gaza, quam hinc ad se extulit
Famelicus Ego, frater exsculpi haud sinit.
Iratus est, o hospes, in te concitus,
Praesente quod se dicta probaveris mea,
Damnans Egonem. quare pertinax silet.
MARCANTONIUS.
En here, quod augur ante praecinui malum.
Placere utrinque niteris: offensam subis.
Ut prora, ripas quae simul prensat duas,
Attingere nequit alteram, aut neutram tenet.
PLACENTINUS.
Mihi satis est, o princeps, tu mihi si faves.
Delinietur frater officiis novis.
FERNANDUS.
Ego ipse demulcebo, ne ferat aegrius.
Sed nunc, utut erit, hoc mihi inventum date,
Quae sit repostis caeca sedes aureis.
PLACENTINUS.
Sublucet aliquid, elici quo res queat.
Quid si ipse Egonem consulo, quid suadeat?
Fingam, attulisse me pretiosas sarcinas,
Haud mole magnas, verum sumptu nobiles.
Rogare me, quo condere thesaurum loco
Securo iubeat: me mea ipsi credere,
Et iudicare tuta, ubi ipse iudicet.
FERNANDUS.
Acutus hamus.
MARCANTONIUS.
Si tamen piscem attrahat.
Si te rivalem noverit, an facies fidem?
PLACENTINUS.
Nescire spes est: Mantuam modo venimus.
Fortasse studium gloriae, quo flagrat homo,
Ita blandietur pectori, ut possit capi.
FERNANDUS.
Frater mihi nihil aliud, nisi Egonis bona
Receptum habere proximum; domi haud fore.
MARCANTONIUS.
Audin' here? domi non erunt, quae poscimus;
Neque procul aberunt: proximum receptum habent.
FERNANDUS.
Conamini, num protrahi possit fera.
MARCANTONIUS.
Conabor: est odora vis nasi mihi.
PLACENTINUS.
Ne desere meum, coepta dum perago, latus.
MARCANTONIUS.
Subolet mihi aliquid. Sic ego hostilem domum,
Tamquam arcem, capere quam velim, exploro prius.
Propinqua regio quae sit, qui loci situs,
Quae valla, fossae, speculae, qui circum aggeres,
Antiquus imperator inspicio sagax.
PLACENTINUS.
Laudo: aperit aliquid ipsa conditio loci.
COM. TRIARII.
Quis mihi praesentem nunc Savonensem dabit?
PLACENTINUS.
Tibi Savonensis quaeritur, nobis Ego.
Nosti huius aedes?
COM. TRIARII.
Non ego illas noverim,
Ubi servitutem passus, prope contabui?
PLACENTINUS.
Neque servitutem credere me de te sinit
Ingenua species oris, neque tabem color.
Egregie iuvenis, possumusne te duce
Domum petitam cernere?
COM. TRIARII.
Hinc non prodeo,
Duce id vetante. sed dabo certas notas.
Ad superiorem porta quae ducit lacum,
Propinquam Egonis, quam petitis, habet domum.
Speciosa, et alta, non habet circum parem.
Adhaec, prope nudum est proximum portae latus:
Contigua namque deflagrarunt limina,
Pauci ut supersint parietes nudi loco.
MARCANTONIUS.
Here, audiisti? facile iam sit quaerere.
PLACENTINUS.
Intelligo: magis iam magisque accedimus.
MARCANTONIUS.
Here, ibo solus: tu pete diversorium [Reg: deversorium] ,
Ubi certiorem te facio, quid sit rei.
PLACENTINUS.
Grates tibi, index.
COM. TRIARII.
En Savonensem meum.
COM. TRIARII MAIOR.
Tui memoria, custos o nostrae viae,
Officia multa, quae tuo amori debeo,
Et amor hic ipse, non mihi ad dieculam
Unam alteramve paululum in animo insidet.
Oblivioni, crede mihi, numquam [Reg: numquam] dabo
Te tuaque faceta. Quin etiam, si tu sinis,
Apertum amoris mutui indicium paro.
TRIARIUS.
Ignotum amavi non parum: amo notum magis:
Amantem amabo maxime. Dic, quid petis?
COM. TRIARII MAIOR.
A morte matris . . . . alibi promam cetera?
Vicinum Egonem sentio: hinc me amolior.
EGO.
Tuo vocatu venio: promissum mihi
Fortasse trades munus. O numen DEI!
Quem video? fili, quid meo iniussu venis?
Praesagit animus calamitatem flebilem.
COM. TRIARII.
Triarius loquetur: ego taceo, pater.
TRIARIUS.
Non sponte natus deserebat Mantuam:
Non sponte natus Mantuam tuus redit:
Non sponte recipi natus debet a patre.
Non sponte te deseruit, sed tibi oboediens:
Non sponte remeat, sed fatis obtemperans:
Nec sponte recipis, iure naturae tuum.
EGO.
Quid verba eqvuleo nectis, et inanes sonos
Sine mente glomeras? filius, dic, cur redit?
COM. TRIARII.
Mors patrui coegit . . . . .
EGO.
Heu! quid audio?
TRIARIUS.
Mors patrui, urbis est Savonensis malum:
Mors illa, Gallicini fit malum alterum:
Mors eadem, Egonis tertium et summum malum est.
Has patria tibi literas, quae te docent.
Iniquam fratris antehac opulentiam,
Generosam fratris posthac paenitentiam [Reg: paenitentiam] ,
Tibi relictam denique patientiam.
EGO.
Heu literas! heu gurgitem, non literas!
Una haec Charybdis spes meas haurit vorans.
Nilne esse certum cuiquam? male fausta soboles!
COM. TRIARII.
Adoptione posse sperabam inseri
Auriferae stirpi, qualis Hesperidum fuit.
Sed arbor illa, mi parens, exaruit:
Vacuus remittor, et mihi, et tibi gravis.
EGO.
Mihi, mihi magis, quam tibi! O frater levis!
In faecem humani generis te profundere
Opes paratas? Sit tibi tumulus gravis!
TRIARIUS.
De mortuis honesta fas tantum est loqui;
Quin imo tantum sancta de bene mortuis;
Et gloriosa de praeclare mortuis.
EGO.
Praeclara mors, quae ditat alienas manus!
TRIARIUS.
Vides, in uno facinore quot insint bona:
Savonae sempiterna paritur gloria:
Pauperibus sempiternum est natum commodum:
Tuique fratris sempiterna agitur salus.
EGO.
Suae saluti prospiceret quoquo modo!
Quid pauperes, quid patria ad meos focos?
Ego damna patior! ego spolior! ego pereo!
O puer! o animi saeve cruciatus mei!
Ut superi irati te eradicent stirpitus?
TRIARIUS.
Abeo, locutus, quae decent virum bonum,
Bonumque civem, denique legatum bonum.
Furit homo in patriam, mortuum in fratrem furit,
Furit in insontem filium superstitem.
EGO.
Devoveo diras literas cum baiulo!
Ego haec? ego fero haec? Recipe te mecum, puer.
COM. TRIARII.
Tua beneficia, quae scio immortalia,
Dux maxime, animant, nunc quoque ut petere audeam.
DUX.
Mitte id, quod de me scio: de te dic, quid petas.
COM. TRIARII.
Nota tibi Egonis vitia, nota aversa mens,
Infensaque mihi. Nulla sat certa huic fides,
Privata causa si poscit: nil iam sacrum,
Nil intentatum. Iura naturae labant,
Et summa quaeque nomina exsuperat Ego.
Id nomen unum cuncta delet cetera.
DUX.
Trudit alia aliam Egonis accusatio.
COM. TRIARII.
Hoc fugio verbum: non ego accuso virum.
Natura prohibet, et mea me pietas vetat.
Sed nulla virtus obstat, quo minus velim
Securus esse cassium, et frui otio.
Expertus annis pluribus dirum iugum,
Pleno procellis nimbo subduxi caput,
Et Guardistalli velut in portu constiti.
DUX.
Sed ipse portus paene naufragium attulit.
COM. TRIARII.
Ut enatavi rursus, admonitu tuo
Me Mantuanae reddo subtristis plagae.
Hoc ergo summis precibus a te flagito,
Hereditati [Reg: Hereditati] ut consulas meae, et mihi,
Meque ex Egonis unguibus eripias pius.
Infidus ille est, et meas quam sitit opes,
Tam me perire barbaro voto cupit.
Non pugioni, non veneno parcitur,
Ubicumque spes est aurea, et pravus animus,
Quem non honestum, sed sui amor unus tenet.
DUX.
Timorene vacas, alius si tutor datur?
COM. TRIARII.
Notus ab itinere, mihi Savonensis placet,
Cui ego placere me quoque vicissim autumo.
DUX.
Curabo, ut auspicato ad nos huc veneris.
Sed hic quis, obvoluto qui capite venit
Suffarcinatus?
COM. TRIARII.
Propius se tibi admovet.
MARCANTONIUS.
Qui sim, quive haud sim, nosse qui desiderat,
Utrumque eodem intelliget vocabulo.
Sum latro: nec sum latro. nam dici volo,
At esse nolo.
COM. TRIARII.
Scisne tu, quis te audiat?
MARCANTONIUS.
Est notus alter alteri: dux hic quidem est;
Ego hospes Guardistallo Marcantonius.
DUX.
Cur latro sis, cur non sis, assequor satis.
Sed nunc quid affers?
MARCANTONIUS.
Materiam praebuit Ego.
Si solus es, dux provide, incipere iube.
DUX.
Sum solus: isthic, quem vides, iuvenis probus
Mysteriis Egonis haud quidquam officit.
Incipe.
MARCANTONIUS.
Suspectos ego duos cepi manu:
Ambos adduco fida sub custodia.
Fugitivus alter, alter est servus malus.
DUX.
Quae causa, quodve crimen? aut quonam loco
Cepisti? an solus? aut ubi captos tenes?
MARCANTONIUS.
Uno ore respondere vis me haec omnia?
Sed tamen in arctum conferam. Magna est domus,
Vicina lacui, cuius ad latus alterum
Contigua pridem deflagrarunt limina,
Pauci ut supersint parietes nudi loco.
COM. TRIARII.
Domus est Egonis, quam designabam tibi.
MARCANTONIUS.
Ea est. ibi solus cepi, quos dico, reos;
Non ausos deprecari, non resistere.
Adsunt praesentes ambo, hic . . . . hic, sub pallio.
Prodite, capti! advolvimini genibus ducis,
Clementiam implorate vestri iudicis.
DUX.
Istosne tradis mihi reos iocularios?
Nota haec videtur esse mihi cistellula.
COM. TRIARII.
Inscriptio fortasse prodet addita:
Egonis octo milia [Reg: milia] , Gallicii ob necem.
Illatam, an inferendam Gallicii ob necem?
DUX.
Illata credebatur Epimeti manu.
Caput latronis emit hoc auro parens,
Mihique summam tradidit.
MARCANTONIUS.
Gnarus rei,
Ego fugitivi persequor vestigia,
Et persecutus assequor feliciter.
COM. TRIARII.
Dux iuste! monstrum! cistulam vide alteram!
Hereditas [Reg: Hereditas] materna Gallicii mei
Et Gallicini. Egonis est signum, et manus.
DUX.
Est, video. Felix praeda! praeda commoda!
MARCANTONIUS.
Utraque latebat uno sub terra in specu,
Infra parietes illos semustae domus.
Patuere facile, lapide non multo obrutae.
DUX.
Amavit ipsa nos hodie opportunitas:
Iam convocatis omnibus, Scenae ultima
Pars est agenda, cum velut lapsi polo,
Captivi hi duo se fabulae nostrae offerunt.
Sed pallium inice: liberi veniunt mei.
PAULANUS.
Amande genitor, praestolantur iam foris
Ego ceterique.
DUX.
Neminem excludo loco:
Sed Egonis ante ceteros praesentia
Opus est hac hora: distinete hunc paululum,
Dum redeo, nati. Vos intro me sequimini,
Ut doceam, de captivis quid fieri velim,
Et quid latronis poscat officium probi.
PAULANUS.
Appareat Ego, ephebi.
FERNANDUS
Quis finis manet
Egonis et Gallicii causam abditam?
EGO.
Accede mecum, pondus o Egonis grave!
PAULANUS.
Pondus tuum Gallicium apte praedicas:
Gratulor amoris pondus hoc, quod te trahit.
EGO.
Pergisne, princeps? quem mihi tu Gallicium?
PAULANUS.
Nam cui succenses? illum, qui claudit latus.
FERNANDUS.
Mi frater, erras largiter: haud est, quem putas.
PAULANUS.
Quid ita? professus nonne Egonis filium
Tu te appellabas, parvule?
COM. TRIARII.
Et sum, proh dolor!
O potius utinam, quam mala haec tristis feram,
Lateam in fodinis intimis Peruvii!
EGO.
I, naviga! gratum facis: num te moror?
FERNANDUS.
Est Gallicinus, filius Egonis minor:
Heu maior, ad nos non reversurus, iacet!
EGO.
Iaceat! non illum lugeo: vivens dolet.
PAULANUS.
Talis in utrumque es? sic tuos genitor amas?
DUX.
Quod debeo tibi, reddo responsum duplex,
O Ego, de nati caede, meisque praediis.
Dic ipse primum, literaene hae sunt ratae?
EGO.
Ego quae spopondi, et tradidi, etiam nunc probo.
Octo aureorum milia [Reg: milia] , quae tibi, tradidi,
Illius sunto praemium, quisquis caput
Epimeti attulerit, percussoris filii.
DUX.
Huc aurum, ephebe: scis, quo sit positum loco.
Dic deinde, notus Epimetus tibi est, Ego?
EGO.
Notissimus, videre si detur mihi.
MARCANTONIUS.
Vide ergo, velum removeo. Nosti hoc caput?
Non pallor omnes abstulit huic ori notas.
Cernis Epimetum?
EGO.
Cerno perspicue. Bene est.
Magnifice filium ultus, aliud nil peto.
MARCANTONIUS.
At ego peto aliud, octo Scutum milia [Reg: milia] .
DUX.
Aderit ephebus.
PAULANUS.
Sed vacuus aderit, pater.
Paulo ante, notum cum mihi ingrederer locum,
Cistellula aberat, furis occulto dolo.
EGO.
Ego, quae spopondi, fidus et promptus dedi.
DUX.
Fateor dedisse: nec tuam hic fidem arguo.
Verum mea tuam praedia requirunt fidem.
EGO.
Fidem, quas nuper attuli, tabulae docent.
DUX.
Tabulis resistunt a te scriptae literae.
His te refutas: et ego quid possim, scio.
Nolo tamen in opes ne quidem inquiri tuas.
EGO.
Facis benigne, nempe quod semper soles.
DUX.
Pacti sed auri, siquid ablatum dolo est,
Praestabo damnum.
EGO.
Gratias addis novas.
COM. TRIARII MAIOR.
Dux magne, praedam utramque prolatam vides.
FERNANDUS.
Superi! quis astat? Gallicius vivit meus?
COM. TRIARII MAIOR.
O care princeps? vivo: vivo, mi pater?
EGO.
Vivis? dolende fili!
COM. TRIARII MAIOR.
Dum vivo, doles.
Vulnus Epimeti docta medicantum manus
Induxit arte: nuntio [Reg: nuntio] falsae necis,
Meique tumuli, factus es tu fabula.
FERNANDUS.
Gallici o salve, gaudium mihi novum!
EGO.
O liberos mihi noxios, hostile par!
COM. TRIARII MAIOR.
Fecunde [Reg: Fecunde] genitor, gratulor tibi plurimum,
Die uno geminos qui pepereris filios.
EGO.
Heu! heu! pecunia avolat! soboles redit!
DUX.
Quando redivivus Gallicius exit necem,
Epimeti iniqua nex est: vivat hic quoque.
Epimete, surge!
MARCANTONIUS.
Surge, redivivum caput,
Ruptaque mensa, corpori haerens emica.
COM. TRIARII MAIOR.
Epimete, vitam gaudeo intactam tibi
Durasse: ego auctor iurgii, culpam lui:
Tu iusta librans tela, pugnasti innocens.
EGO.
Ego risus unus omnium, Italiae iocus.
Iam reddite aurum: vivus est hostis super.
DUX.
Non sentio eadem: praemium pactum auferat
Epimetus ipse: nam percussoris caput,
Quod poscebatur, sponte fidusque attulit.
PONTALTUS.
Dux liberalis, dona qui veniae adicis,
Huc me, Pontalti nomine, auspiciis tuis
Ausus conferre, spondeo aeternam fidem:
Semper Epimetus vivet accepti memor.
EGO.
Ego quoque vivet cladis heu tantae memor!
FERNANDUS.
Tu, qui consilio prospicis facile omnia;
Tu, qui omnia auro perfici, tenes probe;
Tu, qui, quid deceat nobilem virum, vides;
Tu, cui pro nihilo est summa quamlibet gravis;
Tu, gloriam qui ceteris longe antefers;
Felicitate si cupis posthac frui,
Amare disce, te minus, alios magis.
COM. TRIARII MAIOR.
Cistella iam secunda cuinam traditur?
Committere aurum hoc an Savonensi licet?
DUX.
Properare nil iam cogit. Hospes si annuit,
Leges Savonae si ferunt: tutor novus
Custodiet materna pro vobis bona.
TRIARIUS.
Faveo ego pronus utrique adolescentium:
Felicitati faveo Gallicii simul,
Simul miseriae Gallicini, tum spei
Utriusque iuvenis: nam primum felicitas
Reddit viventem ex mortuo: morte patrui
Miseria spoliat alterum: spes optimum
Promittit ex utroque mihi pretium operae.
COM. TRIARII MINOR.
Dux magne, natos libera tali patre,
Qui quinque drachmis liberos vendat duos.
DUX.
Confide, numquam [Reg: numquam] tanget indignus pater
Matris reliquias: tutior dabitur pater.
MARCANTONIUS.
Deflere Egonis multiplex cogor malum,
Cui sola paene praedia iam restant ducis.
DUX.
Restare censes? his quoque merito excidit.
Si tanta lucri est summa, quantam ipse indicat:
Sat est locupletatus, et tantum alteri
Obtingere bonum par est: is herus sit tuus.
PLACENTINUS.
Tibi placere semper obsequio et fide,
Dux optime, unum dein erit studium et labor.
EGO.
Ego spretus, ego desertus, ego plenus probri,
Ego ipse me iam fugio, me damno, horreo,
Odi ipse me, cunctosque, cunctaque omnium.