POEMATUM IOANNIS STIGELII LIBER I. CONTINENS SACRA. s001 HTML-Text

ARGUMENTUM PSALMI I.

COmplectitur summam omnium Psalmorum, videlicet propositam esse aeternam salutem Deum vere, hoc est, in filio suo, agnoscentibus et celebrantibus, exitium vero destinatum esse a Deo aversis et impiis. Canon. Subiectum omnium Psalmorum est filius Dei, Iesus Christus, finis est doctrina de iustificatione.


VAticinium de venturo Messia. Insignis cola latio imperiorum mundi, et regni Christi. Doctrina de agnoscendo Christo.


PRaedicat suavissima pictura pastoris et oviculae mox etiam apparatus regii convivii, tum spiritualia, tum corporalia beneficia Dei omnemque providentiae divinae bonitatem et munificentiam erga eos, qui verbo divino renati atque illustrati, Deum vere timent et celebrant.


VAticinium de glorificatione, regno, et potentia Christi, de colligenda Ecclesia, et de Vocatione gentium.


AGit gratias pro defensione Ecclesiae et conservatione doctrinae de filio Dei.


Miserere mei Deus.


AGens Deo gratias, praedicat et celebrat die vina beneficia, in Ecclesia, in politia, et in Oeconomia. I. Celebrat Deum, quod donato verbo colligat Ecclesiam, et conseruet verum cultum, in vera agnitione et fide. Diserte autem describit iustificationem ex fide, cum negat humanis viribus ullum mortalium conciliari Deo, sed docet a Deo recipi, et assumi peccatorem gratuita misericordia. Hanc vocat admirandam iusticiam, quae imputatur agenti paenitentiam et credenti in Christum. II. Celebrat politiae constitutionem, ac docet Imperiorum et Magistratuum gubernationem regi divinitus, agitque gratias pro conservatione pacis, et profligatione bellorum. III. Amplificat beneficia, quae ad Oeconomiam, et sustentationem vitae civilis pertinent, et laudat providentiam DEI, quod mitissime prospiciat generi humano, de omnibus, quae ad victum et usum vitae necessaria sunt, eaque cumulate ac miraculose omni tempore suppediter. Haec pars Psalmi ita tractatur figurata oratione, ut allegoria recte ad conservationem Ecclesiae accommodari possit. Nequam enim dubium est Metaphorice dici, fonticulum Dei semper abundate aquis, et vestigia Dei stillare pinguedinem, quod de Ecclesiae conservatione et propagatione Doctrinae recte intelligitur.


CArmen triumphale Christi et Ecclesiae, quo describitur resurrectio et ascensio Christi ad caelos, donatio Spiritus sancti, patefactio et propagatio Euangelii, Regnum et sacerdotium Christi.


DEscriptio et Encomion Ecclesiae Christi, in qua versarit et DEM recte agnoscere et celebrate summum bonum hominis esse ostenditur.

ARGUMENTUM.

SVmma Psalmi, est concio Legis et Euangelii. Videlicet de paenitentia et fide in Christum. Prior igitur pars docet agnitione Legis agnosci peccatum, et poenam peccati esse iram Dei, et calamitates humanas, et mortem. Ideo exaggerat tum magnitudinem irae divinae, tum miseriam vitae humanae. Haec ab initio Psalmi tractantur usque ad locum, Doce nos numerum dierum nostrorum. Ab hoc loco altera pars Psalmi, habet deprecationem irae et calamitatum et petit, Ut harum caussis e verbo divino cognitis, remedia ostendantur piis, in doctrina Euangelii, de Messia promisso, atque incarnando. Diserte enim hic vocat misericordiam gratuitam remissionem. Opus Dei appellat missionem Filii, et incarnationem. Gloriam Dei, nominat agnitionem Christi in Ecclesia. Postremo orat pro conservatione Ecclesiae, Reipublicae, et Oeconomiae,


PRaedicat agnitionem Dei, veram invocationem et fidem, et docet quae commoda inde proficiscantur videlicet, tranquillitas conscientiae protectio Dei in rebus secundis et adversis, custodia angelorum, et conservatio ad vitam aeternam.


PRaedicat agnitionem Dei, veram invocationem et fidem, et docetque commoda inde proficiscantur, videlicet, tranquillitas consicenties, protectio Dei in rebus secundis et adversis, custodia angelorum, et conservatio ad vitam aeternam.


ADhortatio ad gratiarum actionem pro victoria Christi destruentis peccatum, mortem et Diabolum, et copulantis sibi hoc beneficio humanam naturam, ut una cum illo aeterna beatitudine perfruatur.


PRaedicat vastationem regni Iudaici per regem Babylonicum, et captivitatem Babylonicam, hortatur ad paenitentiam et fidem, Vaticinatur de adventu et regno Messiae, de missione Spiritus sancti, de vocatione gentium, et consolatur Ecclesiam salutaribus sententiis.

POEMATUM IOHANNIS STIGELII. Liber II. Continens sacra. s235 HTML-Text


Missi discipuli a Ioanne ad Christum.


Testimonium et vocatio Ioannis.


Christus in Templo.


Christus in navi dormiens.