September 2004 Ho Wai-Ming
TEI header added


image: s001

POEMATUM IOANNIS STIGELII LIBER I. CONTINENS SACRA.


[Gap desc: illustration]

IENAE Excudebat Donatus Ritzenhayn, et Thomas Rebart. 1566. Cum Gratia et Privilegio ad Sexennium.


image: s003

ILLUSTRISSIMO PRINCIPI AC D. D. 10 ANni Friderico II. Duci Saxoniae, Landgravio Thuringiae, et Marchioni Misniae et c. suo Domino clementissimo.

ILlustrissime et generosissime Princeps D. Clementissime. In hac effeta mundi senecta, et fluctibus imperiorum fatalibus, nullum praesentius remedium proponi potest piis mentibus, amplissima et dulcissima promissione filii Dei, qui affirmat se nobiscum mansurum esse usque ad finem mundi. Etsi enim terribilis est series et quasi tela calamitatum publicarum et privatarum, quae opprimere saepe videntur, fluctuantem animum aut certe afflicto exitium minari: ut verbi caussa: Furor Diaboli immensus grassantis in imbecilles homines, idolomania et homicidiis, cuius habet administrum


image: s004

Antichristum Romanum, horum vero potentes huius mundi, qui excoecati [Reg: excaecati] errorum nebulis, veram de Deo doctrinam exstinguere, et pios Doctores Ecclesiae Dei, vi e medio tollere conantur: Huic accedit malicia [Reg: malitia] hominum amplectentium errores et indulgentium coecis [Reg: caecis] cupiditatibus et furori Diaboli, et imbecillitas immensa generis humani, quae destituta praesidio Dei et castorum angelorum, facile in errores et tragicas calamitates ruit. Taceo bellorum saevitiam, perturbationem disciplinae veteris, contemptum virtutum, amorem et quasi desiderium scelerum omnium, et tandem calamitatum, quibus cum conflictamur, magnitudinem, multitudinem, moram, quae si non evertere, frangere certe adflictam mentem poterant: Tamen ex his fluctibus tentationum quibus agitatur vita nostra, atque ex profundo Pelago calamitatum, eluctatur pia mens recordatione promissionum divinarum, et ardenti invocatione, quae duo


image: s005

summa sunt et praecipua praesidia in hac vita humana. Ita autem inquit filius Dei Iohan. 14. Dabo vobis Paracletum, ut maneat vobiscum in aeternum. Et ibidem: Non relinquam vos orphanos, sed veniam ad vos. Et Esa. 46. scriptum est, Portamini in aluo mea, gestamini in brachiis meis, usque ad senectutem ego ipse et usque ad Canos, ego vos portabo: ego feci, et ego feram, ego portabo et saluabo. Quorum verborum, sicut aliarum similium promissionum sacrae scripturae, tanta est amplitudo tantaque utilitas, quanta nullius mens concipere cogitando, nullius lingua dicendo enuntiare potest. Adest enim filius Dei Ecclesiae suae, tamquam gubernator tenens clavum navigii, in hoc salo mundano: quinos avulsos a Deo lapsu primorum parentum, alligat ad caput, id est, conciliat patri aeterno sua intercessione, morte et resurrectione, effuso S. S. qui in credentibus accendit novos motus spirituales congruentes legi Dei, gubernat et defendit


image: s006

Ecclesiam suam in hac vita mirandis modis, et tandem resuscitat ad vitam aeternam,

Felices animae degunt ubi morte carentes
Aeternum, pascuntque optato lumina vultu
Numinis immensi.

Huius autem beneficii divini magnitudinem, quoties cogitamus (cogitare autem quotidie [Reg: cottidie] debemus) Deo gratias agamus toto pectore, pro patefactione seu promissione filii, et donatione Spiritus sancti, et petamus ardentibus votis, ut inter nos conseruet lucem Euangelii sui, nec nos propter ingratitudinem et contemptum verbi abiciat inter vasa irae, sed errantes in viam revocet, et conversos in cursu pietatis retineat. Atque haec quidem quando recordamur, simul grata mente praedicemus ingens Dei beneficium, quod non tantum instituit, verum etiam conservat inter nos ministerium verbi sui, quo sibi colligit ex hac perdita massa generis humani, Ecclesiam, a qua agnoscatur,


image: s007

invocetur et veris officiis colatur ad omnem aeternitatem. Deinde etiam, quia proximum et summum beneficium est ab illo, quod immensa bonitate exuscitat [Reg: exsuscitat] Deus pios gubernatores, qui non saeviunt in Ecclesiam, sed eam fovent et defendunt, iuxta Esaiam cap. 49. Et erunt Reges nutricii tui, et Reginae nutrices tuae. Etsi autem rarum est
[Gap desc: Greek word]
pius magistratus, et magnam partem potentum grassari videmus immani saevitia et tyrannide adversus veram Ecclesiam, cuius atrocitatem hoc tempore experti sunt sancti Dei Martyres in Belgico, Galliis et Hispaniis: Tamen Deus interdum concedit orbi terrarum pium Regem aut Principem nutricium Ecclesiae suae, cuius gubernatione utitur ad defensionem Ecclesiarum et Scholarum, unde prodeunt seminaria horti caelestis. Talem Principem fuisse Illustriss. et Piissimum Heroem, Ioannem Fridericum, cognomine CONSTANTEM. T. Cel. [Abbr.: Tuam Celsitatem]


image: s008

patrem, piae, felicis et laudatae memoriae, nemo est qui ignoret, nemoque est tam aversus a vero, nemo tam mente et oculis captus, qui negare id velit. Etenim in summo principe summoque loco nato, non tantum inerat virtutis studium praecipuum, et iusticiae [Reg: iustitiae] amor insignis, coniunctus cum animi fortitudine Heroica, et recte factorum constantia admirabili, id quod hostes etiam de ipso uno ore praedicare soliti sunt: Verum etiam pietatis doctrinam a primis incunabulis tanto studio perceperat, quaeque in augusto pectore tam altas radices egerat, ut dubites, maiorne in ipso fuerit doctrinae caelestis cognitio, vel in subeundis periculis et perferendis calamitatibus propter agnitam veritatem constantia? Sed haec aetas, sicut est vitiis oppressa, ita tantum decus summi Principis non intellexit, de quo posteritas, si qua futura est, iudicabit rectius. Ille autem, in hac imbecillitate humana, si qua boni principis expeteretur imago atque pictura,


image: s009

Exemplum poterat Principis esse Boni.

Verum hanc paternae laudis possessionem, sicut ad T. Cels. [Abbr.: Tuam Celsitatem] est derivata, ita cum laude eandem quoque retines. Non tantum enim patriis vestigiis insistit T. Cel. [Abbr.: Tua Celsitas] amore studioque pietatis et virtutum omnium: Verum etiam praecipua cura in id incumbit, ut studia scientiae in T. C. [Abbr.: Tuae Celsitatis] ditione floreant, quae una cura quantum laudis afferat, quantumque accessum et quasi cumulum domesticis virtutibus addat, omnes intelligunt, atque subditi T. C. [Abbr.: Tuae Celsitati] grata voce celebrant. Superat autem laudis splendorem, utilitas immensa et manifesta, quae ex instauratione et conservatione scholarum, tamquam ex quodam sacro augustoque fonte promanat. Sicut enim viva scaturigo non tantum vicina loca, aspergine irrorat et fecundo proluit humore, verum etiam diffusa longe lateque blando reptat murmure ad usum hominum et culturae agrestis: Ita scholae fontes


image: s010

sunt pietatis et virtutis, unde seminaria profluunt Ecclesiae Dei et politicae gubernationis in toto orbe terrarum. Idcirco Musarum et Charitum coniunxit templa vetustas, ut ostenderet, in scholis percipi semina pietatis et virtutis, quod in Astraeae quoque figmento hominibus cogitandum proponitur, Idque si intelligerent plerique Cyclopes, rectius de bonis studiis eorumque doctoribus, quam hodie fit, iudicarent. In scholis enim non in castris, nec in aulis, nec in commerciis hominum astutorum, discitur pietas et virtus. Sed de his alias. Redeo ad Tuae C. vere Heroicum animum, qui nullis sumptibus pepercit, quin doctissimos quosque viros in Ienensem Academiam vocaret, eosque munifice aleret, qui publice Pietatis studia et bonarum artium profiterentur. Inter quos si non praecipuum, certe non infimum locum tenuit, praestantissimus et celeberrimus huius aetatis Poeta, Ioannes Stigelius, piae memoriae cuius tanta fuit in fundendo


image: s011

optimo carmine felicitas, quantam nemo dicendo assequi potest, quaeque magis admirationem quam imitationem toleret. Etenim si quis vel rerum bonitatem quam complectuntur eius versus, vel Oeconomiam partium apte dispositarum, vel Elocutionem mirifice splendidam et nativis cum verborum tum sententiarum figuris illustrem, cogitet: fateri idem cogitur, nullum huius aetatis similem Poetam extitisse [Reg: exstitisse] : quod in plerisque studio esset acquisitum atque labore quod in ipso Stigelio erat nativum, neque ita tamen studium exprimeret naturam, ut cum ipso aliqua ratione alii Poetae conferri aut comparari possint. Nihil detraho summis Poetis Eobano, Sabino, Mycillo, Lotichio et aliis: quin ipsi sine invidia adhuc vivi, uni Stigelio palmam concesserunt, quam merito quoque et suo optimo iure obtinet. Neque tantum omnes huius aetatis Poetas, quod nulla affectione nec propensione animi propter affinitatem, dico, facile superavit:


image: s012

Verum etiam antiquissimis et praecipuis Vatibus conferendus erat, si non plerisque versuum genere, certe rerum bonitate omnibus superior, id quod optimus de optimis studiis censor, Philippus Melanth. p. m. et publicis scriptis et voce crebra saepissime contestatus est, nec moror aliorum quorundam perversa iudicia, quorum stupiditatem et in iudicando de rebus ignotis temeritatem, ne quidem Mercurius ipse cum Musis sanaverit. Cum vero Stigelius ingenii sui monumenta eiusmodi reliquerit, quae admirationem merentur, et quae profutura sunt Ecclesiae Dei et scholis: omnes certe quibus grata sunt Stigelii scripta gratitudinem debent T. C. [Abbr.: Tuae Celsitati] quae tantum ingenium munificis sumptibus aluit ad publicum usum, unde etiam splendor nominis Tuae Cels. ad omnem posteritatem non est intermoriturus. Cui accedit celebratio carminis Stigeliani, quo non minus quam propriis virtutib. T. C. [Abbr.: Tuae Celsitatis?] victura est, atque ad posteritatem grassabitur.


image: s013

Cum autem hoc tempore de mandato T. C. [Abbr.: Tuae Celsitatis] collecta Stigelii Poemata, divulgaturus essem, volui primum eorundem librum quasi primitias, T. C. [Abbr.: Tuae Celsitati] offerre tuaeque Cel. nomini inscribere, cum ut liber ille, qui sacra continet, optimum inveniret Patronum: tum ut T. C. meam quoque in hac re operam studiumque grato animo probarem, atque etiam ut T. C. [Abbr.: Tua Celsitas] recordatione summi Poetae, benigne complecteretur relictos ipsius orphanos, quos dura excipit fortuna, quique T. C. [Abbr.: Tuae Celsitatis] benignitatem opemque implorant. Oro autem Deum aeternum patrem D. N. I. C. [Abbr.: Dominus Nostrum Iesum Christum] ut in his imperiorum ruinis et inclinatione rerum omnium, conseruet inter nos lucem Euangelii sui, et pios coetus benigne tueatur, T. etiam C. regat S. S. suo ut omnes actiones cedant, ad nominis sui gloriam, Ecclesiae et Reip. utilitatem, Tuaeque C. diuturnam vitam concedat.

Datae Vinariae in die Egidii, Anno Sal. 1566.

T. C. [Abbr.: Tuae Celsitati] Humiliter addict. Iobus Fincelius D.


image: s014

PAULI CHERLERI ELSTERBURGENSIS Epigramma, scriptum in sacra Poemata 10 ANNIS STIGELII.

Accipe STIGELII Lector pia candide vatis
Carmina, Fincelio quae modo dante legis.
RES et VERBA vide: res largo in carmine magnas
Continet: et rebus dat sua verba suis,
Vix posuit versum multis in milibus unum,
Qui te non aliquid forte docere queat.
Hoc igitur lege Lector opus: sic ipse videbis,
STIGELIUM fructu non pereunte legi.

IN POEMATA CLARISSIMI VIRI IOHANNIS STIGELII, POETARUM Principis Epigramma.

Aspice Stigelii divina poemata vatis,
Quisquis es Aonii pars studiosa chori.
Quaesitum toties opus, et tam saepe petitum,
Quodque erat in votis nocte dieque tuis.


image: s015

Accipe: Fincelius Medicinae Doctor Iobus
Dum dedit hoc doctis non sine laude typis.
Nec te paeniteat paruos expendere sumptus,
Exiguo magnas aere parabis opes.
Nam non hic lusus, neque res tractantur inanes,
Aut quae lectori forte nocere queant,
Addita sed gravibus verborum pondera rebus,
Doctrinamque aliquam syllaba quaeque tenet,
Nil est hic mentem quod non delectet honestam,
Nil hic quod studiis utile non sit habes,
Singula plena Dei sunt carmina, singula multum
Doctrinae et verae relligionis habent.
Proponuntque simul praecepta salubria vitae,
Ac magnas mira res brevitate docent.
Ergo Stigelii divina poemata vatis,
Perlege, qui studio nobiliore vacas.
Fincelioque pio, tibi qui dedit ista legenda,
Pro tali grates sedulitate refer.

Bartholomaeus Hubenerus.


image: s017

PSALMUS PRIMUS DAVIDIS. Beatus vir qui non ambulavit in consilio impiorum.

ARGUMENTUM PSALMI I.

COmplectitur summam omnium Psalmorum, videlicet propositam esse aeternam salutem Deum vere, hoc est, in filio suo, agnoscentibus et celebrantibus, exitium vero destinatum esse a Deo aversis et impiis. Canon. Subiectum omnium Psalmorum est filius Dei, Iesus Christus, finis est doctrina de iustificatione.

BEatus ille qui procul congressibus
Remotus est ab impiis,
Et Semitam perosus evagantium
Gradu stat imperterrito.
Deumque deridentium procacibus
Non assidet subselliis.
Sed mente pura verumque timet Deum
Eiusque verbo obtemperat.
Qui nocte, qui die studet potissimum
Deo probari maximo.


image: s018

Hic est ut arbor ad fluentem rivulum
Quam diligens sevit manus,
Quae publicum fructus in usumdivites
Suo ministrat tempore.
Non huic nocet vel Auster imbre sordidus
Vel vis sonantis Africi.
Ramis gerit comas semper virentibus
Laetis decora fructibus.
Non impium sectatur haec felicitas
Qui nescit aut negat Deum.
Sed sicut uno Apeliotes impetu
Glumas inanes disicit:
Sic obstinatos ventilat Deus impios
Inutilesque proicit.
Iccirco iustam cum feret sententiam
Verbi potestas vindicis,
Nil impiis erit relictum ponderis
Errata quo tegant sua:
Sed exules ab omnibus piis procul
Poenas dabunt infamia.
Curae Deo nam sunt viae credentium,
Negotiis in omnibus.
At impiorum fallet irritus labor
In omnibus negotiis.

PSALMUS II. Quare fremuerunt Gentes etc.


image: s019

VAticinium de venturo Messia. Insignis cola latio imperiorum mundi, et regni Christi. Doctrina de agnoscendo Christo.

QUae tamen effrenas cepit dementia gentes,
Quae populos tanto causa furore movet?
Quae nova clamosum rapit indignatio vulgus,
Ardua cur fremitus tantus in astra furit?
Undique conveniunt terraque marique potentes,
Consiliisque novis cepta [Reg: coepta] nephanda [Reg: nefanda] parant.
Saeva rebellantes coeunt in foedera reges,
Ut summi impediant iussa verenda Dei.
Impia crudeles meditantur bella tyranni,
E medio ut tollant corda professa Deum.
Nec furor hic tantum reges invasit, et illos,
Qui populos certa sub ditione tenent.
Qui praesunt templis, mystarum et nomina iactant,
Oppugnant ipsum turba maligna Deum.
Illi omnes ima delere a stirpe laborant,
Qui tradunt vera caelica verba fide.
Quin etiam clamant rumpamus foedus corum,
Qui patimur tanta non patienda mora?
Quid dubitamus adhuc nostras opponere vires;
Atque intentatum vi prohibere iugum?
Sed Deus e caelis conatus ridet eorum,
Signaque vindictae dat manifesta suae.
Ille suo poenas iratus tempore sumens,
Consilia effectus non habitura premet.


image: s020

Nam quamvis oculis quasi conniventibus illos
Nequitiam ad tempus continuare sinit:
Supplicium certam tamen exigit ultor ad horam
Impietas illum fallere nulla potest.
Hei gravis, atque ipsa, res est dignissima morte,
Adversus iustum bella movere Deum.
Non armis divina potest sapientia vinci,
Omnia quae nutu fecit, et esse vetat.
Ecce Deus regem statuit supra alma Sionis,
Et supra Solymae templa beata plagae.
Ille Dei toto pandens oraculi mundo,
Talia miranda nuntia voce feret.
Rex ego perpetuum descendens numen ab illo,
Qui sine principio est, qui sine fine Deus.
Profero decretum sancti caeleste parentis,
Haec, patris ex ipso est, vox mea missa sinu.
Filius es, dixit, mihi tu dilectus et unus,
Ipse hodie dicar te genuisse pater.
Tunc ubite saeva revocatum a morte videbo,
Invictum regni sceptra tenere mei.
Exige iure tuo, dabimus quodcumque rogabis,
Nil poterit pietas nostra negare tibi.
Haeredes [Reg: heredes] dabimus largo tibi munere gentes,
Sub ditione tua vesper et Ortus erunt.
Nec tamen obstabunt tibi saevi impune Tyranni,
Hos premet imperii ferrea virga tui.


image: s021

Hos ita compesces, figulus ceu percitus ira
Disicit [Reg: Disicit] irata concava vasa manu.
Talia gaviso memorabit nuntia mundo,
Aeterni veniens filius ille Dei.
Ille intercedens veteris pro crimine culpae,
Aspera cum saeva proelia morte geret.
Tum victor domito referens ex hoste triumphum
Et rex, et Dominus totius orbis erit.
Nec tantum populos Iessaeo semine natos,
Imperio adiunget, subdita membra suo.
Verum etiam gentes, quae tantum Idola secutae
Noticiam [Reg: Notitiam] veri non habuere Dei.
Quem si qui renuent dominantem agnoscere regem,
Hei qua supplicium conditione dabunt.
Tam facile hos poterit disperdere funditus hostes,
Quam facile oppressos ferrea virga premit.
Quam facile abscedens in plurima frusta fatiscit,
Cum quatitur figuli [(transcriber); sic: figili] fictilis olla manu.
Ergo omnes populi venientem agnoscite Christum,
Atque ipsi laeta fronte parate viam.
Sed vos praecipue reges, qui sceptra tenetis,
Quos populi certa sub ditione timent,
Tradita divini quibus est custodia verbi,
Praelucere alliis quos pietate decet.
Discite iusticiam [Reg: iustitiam] moniti, et non temnere Christum,
Unica qui vestra causa salutis erit.


image: s022

Discite non falso Domino seruire timore,
Corrigat errores improba vita suos.
Huic humiles hilari simul exsultate tremore,
Nec docili careat provida vita metu.
Excipite unanimes cupidis amplexibus illum,
Illi per medias oscula forte [(reading uncertain: print faded)] vias.
Qui genus humanum fraterno amplexus amore,
Dedita pro vestra victima morte cadet.
Quod monet ille loquens fraterno in corde favore,
Accipiat grato vestra timore fides.
Quamque aegris ultro doctrinam mentibus adfert,
Hanc pietas regnis omnibus ante ferat.
Oscula ferte illi, dociles parete volenti,
Imperium tanti discite ferre Ducis.
Ne quando iustam vindex accensus in iram
Obruat armata crimina vestra manu.
Nam subito iustum capit illius ira furorem,
Tempore quae longo visa sepulta fuit.
Nec tamen is positae placatur odoribus arae,
Victima non iram Numinis ulla levat.
Efficite ut sancti clarescat gloria verbi,
Gratior est summo functio nulla Deo.
Non amat externo delubra sonantia cultu,
Non amat imposito munera ture Deus.
Officia ex animo, fidoque oblata timore
Respicit et quorum est unica causa fides.


image: s023

Aurea marmoreis educere templa colossis,
Ponere miranda signa peracta manu,
Pontificum ingentes alere, et producere Pompas,
Res ea sincerae nil pietatis habet.
Vestrum est per populos divinum extendere verbum,
Per quod saluificum pectora robur habent.
Qui tali officio Domino placuisse laborant,
In caelo precium [Reg: pretium] pro pietate ferunt.
At qui ceu longo devicti corda veterno,
Respectum officii non habuere sui,
Obruet hos Dominus, nil quidquam tale timentes,
In media ut poenas impietate luant.
O felix quicumque [Reg: quicumque] Deo confidit, et illum
Per vitae sequitur munia cuncta Ducem.
Insidiis Satanae saevisque resiste Tyrannis
Fidaque militiae membra tuere tuae.
Ut minus a diris agitata Ecclesia monstris
Haereat amplexu fida ministra tuo.
Et tibi quae debet tranquillior oscula iungat
Et celebret laudes hic et ubique tuas.
Quod si nostra lues meruit cur savius hostes
In nos sanguineo proelia marte gerant,
Te tamen amplexu vindex ne subtrahe nostro
Nec nobis miseris oscula sancta nega.
Da vires animis, da nescia pectora frangi,
Ut possim in mediis hostibus esse tuus.


image: s024

Non illae horrendae sentit certamina mortis
Cui licet amplexu claudere fata tuo.
O mihi contingat supremae tempore vitae
Ultima in aspectu fata subire tuo.
Quidquid erit tandem, mea spes est unica Christus
Huic vivo, huic moriar, cetera curo nihil.

OSCULAMINI FILIUM. Locus exsecundo Psalmo, carmine tractatus.

DVm vacat, et festae celebrantur tempora lucis
Qua Deus adsumpto corpore natus homo est,
Dumque alius forsan laetis terit otia ludis
Et fallit levibus tempora festa iocis.
Ipse rudi excipiam venientem carmine Christum
Carmine non digno carmine digna canam.
Huc ades illustri Princeps sate gente Georgi
Qui nomen merita pro pietate geris.
Te peragam coeptum velut inspiciente laborem,
Quidquid id est debet nominis esse tui.
Inclita cum caneret venturi oracula Christi
A patre qui sanctum ducit Iesse genus.
Iam tum degenerum praecordia frigida Regum
Atque fidem vero vix habitura Deo.


image: s025

Iam tum mente videns extremi tempora mundi
Innumerabilibus plena futura malis.
Aurea contactus caelesti pectora flamma
Fecit ad argutam talia verba chelyn.
Ah sapite et tandem moniti resipiscite reges
Quos aliqua populi sub ditione timent.
Suscipite unanimi caelestem foedere natum
Illius et sanctis oscula ferte genis.
Oscula ferte illi, tantumque agnoscite regem
Illi ferte pio gaudia mixta metu.
Quam bene te prodis psaltes sanctissime, cum sic
Ad verum invitas pectora nostra Deum.
Tu quibus officiis, tu quo excipiendus honore
Sit Deus, et quanto dignus amore, doces.
Talis Iessaeum decuit resonantia plectrum,
Quid poterat tanto suavius ore cani?
In vitam aeterna qui nos a morte recepit
Tali, non alio carmine dignus erat.
Quidquid in immenso preciosum [Reg: pretiosum] aut nobile mundo
Naturae dici conditione potest.
Vilius est, ullo quam quod compenset honore
Munera, quae populis praestitit ille suis.
Humani generis cum fundamenta locaret
Iamque duos unum iusserat esse Deus.
Indidit illorum caelestem in pectora lucem
Noticiae [Reg: Notitiae] infundens semina certa suae


image: s026

Et vitae praecepta dedit, veraeque salutis
Servata iussit lege tenere viam.
Illi autem illustri praesentem mente videbant
Atque animo ardebant non dubitante Deum.
Omnia praestabat nondum vitiata voluntas,
Quae norant ipsi posse placere Deo.
Indoluit meritis damnatus Apostata poenis
Nunc quoque saeva piis qui movet arma, Satan.
Utque simul mendax, homicidaque crimine gaudet
Insidias miseris qualibet arte struit.
Ille voluntatem deluso in pectore fregit
Grata creatori quae fuit ante Deo.
Tum primum humanae propria inclinatio mentis
Deficit, heu summo facta inimica Deo.
Heu quantum toti nocuit tunc unica mundo
Insidiis Satanae femina facta nocens.
Iamque odiis mutatur amor, iam mentis hebescit
Ante nitens acies, fit metus ante fides.
Frivola divina pugnat cum lege voluntas
Et dubitat verum, qui iuvet, esse Deum.
Ante oculos meliora vident, peiora sequuntur,
Et duce mortiferum fit ratione nephas [Reg: nefas] .
Ergo Deus iustam vindex accensus in iram
Abdicat aeternae mortis utrumque reum.
Continuo aerumnae miseros [(reading uncertain: print faded)] , durique labores
Excipiunt, vitae duraque fata premunt.


image: s027

Cernitur ante oculos aeternae mortis imago,
Et spes amissa fracta salute iacet.
Nec minus effectum, quae crescite dixerat illis,
Magna creatoris lingua potentis habet.
Iam genus humanum crescentem impleverat orbem
Et fecunda domus seminis omnis erat.
Auxerat et quantum populorum accessio mundum
Nequiciae [Reg: Nequitiae] tantum creverat omne genus.
At tantam patrio turbam miseratus amore
In veniam differt fata severa Deus.
Promissique levat nati pietate dolores,
Et iubet infracta vincere damna fide.
Iude [(perhaps: Inde)] diu praebens miserae solatia [Reg: solacia] culpae
Servata a patribus spesque fidesque fuit.
Donec ut a poenis damnatum liberet orbem
Filius aetherea venit ab arce Deus.
Qui dum morte studet lapsam reparare salutem
Heu quas aerumnas, vulnera quanta tulit?
Corporis humani mortales induit artus
Ex homine, et patrio numine natus homo.
A culpa vacuus, vitioque alienus ab omni
Supplicio immerito crimina nostra luit.
Utque sacras veterum ritu mactandus ad aras
Sanguinea patiens concidit agnus humo:
Omnia sic tolerans blasphemae opprobria gentis
Mortem ipsam doctus vincere morte fuit.


image: s028

Vim Satanae eripuit, nequiquam [(transcriber); sic: necquicqnam] dira frementi
Ne posset solita fraude nocere piis.
In genus humanum veterem renouavit amorem
Conditor affectus quo fuit ante Deus.
Imperiumque suum toto instauravit in orbe,
Luceat ut veri rursus imago Dei.
Abstulit a nobis aeternae funera mortis,
Perpetuae vitae gaudia vera dedit.
Hei miser ornari quicumque haec munera verbis
Posse satis digna pro gravitate putat.
Sive illi puero facundae nuntia linguae
Os vigilans dulci melle replerit apis,
Sive propinantes illi sua flumina Musae
Obtulerint prompta pocula plena manu.
Hei nihil hic Rhetor, nihil hic nisi fabula Musae
Hic omnis Clariae copia fuget aquae.
Ut celebrare omnes tantum debemus amorem
Sic efferre satis nulla loquela potest.
At talis tantusque Deus, qui talia gessit
Qui sine principio est, qui sine fine Deus.
Non cupit externo ductos splendore triumphos
Nec curat memori fixa trophaea solo.
Non amat imbutas extis fumantibus aras
Quaeque sonent calidis tura cremanda focis,
Edita magnificis non vult spectacula ludis
Muneraque antiquae qualia gentis erant.


image: s029

Oscula si dederis huic talia qualia debes
Haec ita victori gratia sola placet.
Et cessamus adhuc plenis stillantia labris
Porrigere, et tanto basia ferre Deo?
Cur non excipimus totis amplexibus illum
Pro meritis quitam mitia dona petit?
Heu pudeat toties blanda nos voce vocatos
Qui properent celeres non habuisse pedes.
Verum hic non opus est pedibus vestigia quaeri,
Nobiscum est praesens hic et ubique Deus.
Non opus externo officio, nec talia debent
Oscula praeberi, qualia fingit homo.
Ah non sunt cupidae natus dat qualia matri,
Aut fratri iungit qualia blanda soror.
Nec tantum a castis debent procedere labris
Sed puri potius pectoris esse decet.
Nam quicumque suae deplorans pondera culpae
Certus ab hoc uno vindice poscit opem.
Ardentisque fide Christo constanter adhaeret
Illius et toto pectore iussa facit.
Is sua victori fert oscula qualia poscit,
Is iungit placido pectora chara Deo.
Hei mihi quam pauci praebent sic oscula Christo,
Praeberi ut vera relligione decet.
Cur minor immenso pars Christum agnoscit in orbe
Maior et est veri nescia turba Dei?


image: s030

Cur nos sanguinei rabies premit impia Turcae
Vivere qui Christum nescit, et esse Deum.
Ille animum infandum stygia caligine mersus
Impia blasphemo milite bella movet.
Funera funeribus cumulare, et fundere campis
Sanguineos fluctus instar euntis aquae.
Suppliciis cives, urbes excindere [Reg: exscindere] flammis,
Omniaque imposito tollere iura metu.
Et vim matronis, et stuprum inferre puellis,
Et turpi obscoenas caede lavare manus.
Captorum sobolem mactare ante ora parentum
Excruciare illos nec iugulare tamen.
Cumque piis, Christi divinum exstinguere nomen
Is fidei tantum vindicis esse putat.
Nescius heu quantam caeli sibi concitet iram,
Quem laedit tantum non videt esse Deum.
Qui nato meus es, meus es tu silius inquit,
Nil tibi larga manus nostra negare potest.
Omnia subiciam [Reg: subiciam] vastum tibi regna per orbem,
Haeres et dominus totius orbis eris.
Sternit ut allisis figulus vas fictile testis
Per medias spargens frusta minuta vias.
Sic tua disiciet, sic conteret ira Tyrannos
Qui renuent sceptri iura verenda tui.
Saeviat ergo ferox, et fulmina spiret et ignes
Noverit haud aliquem Turca tenere modum.


image: s031

At tempus veniet cum quae nunc verberat orbem
Fracta etiam haec turpi virga iacebit humo.
Tempus erit nostrum quod luctum in gaudia vertet,
Cum meritas poenas bellua victa dabit.
Cum Deus hoc isto contundet robore cornu,
Ut figulus forti terrea vasa manu.
Stagnantes Scythico squalebunt sanguine rivi,
Diripient avidi barbara membra canes.
Funeribus Geticis Eurus fumabit et Auster,
Et verum ut metuat discet uterque Deum
Ad propiora vocat, cur impius Antichristus
Invito peragit sacra nephanda [Reg: nefanda] Deo.
Qui sibi dum claves caelestis vindicat aulae
Adfectatque ipso non minor esse Deo.
Nominat in speciem Christum, quem verius odit;
Cui dominaturus si licuisset, erat.
Hac specie sedem certa sibi legit in arce
Ut fictae luxum relligionis alat.
Hic potitur regno, totumque inquirit in orbem,
Ut miseri populi corpus et ossa voret.
Promulgat leges quas scit ratione probari,
Et ritus quales mobile vulgus amat.
Interea sancto sacra negligit oscula Christo
Nec cura summi verba severa Dei.
Taliaque ut certis irrideat oscula signis
Exigit in turpes oscula foeda pedes.
At quantum sequitur monstrum execrabile vulgus
Hoc duce quod praeceps in sua fata ruit.


image: s032

Libera degeneris quod captans otia vitae
Luxuriam falsa sub pietate colit
Abbates, Monachi, Mistae, Canonesque professi
Nomina sunt ipso pene stupenda sono.
Qui Canones simulant et asoti cetera vivunt
Quos penes est uno phasque [Reg: fasque] nephasque [Reg: nefasque] loco.
Seria qui iungis tractare negotia Christi
Et ficta in miseris ludere rebus ope.
Et ridere Deum, iactant sapere esse, sacramque
Historiam tantum ficta parerga putant.
Ergo Dei immemores securi in tempora vivunt,
Et populi plena viscera fauce vorant.
Nec satis ingluvie peccatur, sponte sequentes
In genus omne illos foeda libido rapit.
Omnia quis memoret manifesti crimina luxus,
Auribus est etiam certus habendus honor.
His aliquis sancti memoraverit oscula Christi
Protinus in risum turba maligna fluent.
Comprobet his aliquis caelestis munera vitae
Iustificaque piis dona paranda fide.
Protinus exclamant, subitum rapiatur ad ignem
Haeresis, ad nostram non facit ista scholam.
Arma movete Duces (namque bis quoque figere leges
Officii sancti pro ratione solent.)
Tollite susceptis odiosa catharmata bellis
Poscit ut hoc noster sic quoque vester honor.


image: s033

Quin illata volant iustis incendia flammis,
Debuit hic vindex quaelibet esse manus.
Talibus atque aliis reges hortantur ad iram,
Ut sua non iusto sanguine tela lavent.
Exulat [Reg: Exsulat] interea, qui conspicit omnia Christus
Et miser et spretus cogitur ista pati.
Heu scelus immensum cum tot delubra per orbem
Ardua magnificus ducat ad astra labor,
Vix Christo exiguum non magna Ecclesia templum
Exhibet, unanimes audiat unde preces.
Nec tamen illa potest communi pace potiri,
Sed premitur variis hic et ubique malis
At dabit his etiam, qui conspicit omnia, finem,
Nec sibi fidentes deseret ille pios.
Et sua defendet fortissimus oscula Christus,
Et tandem meritis praemia iusta dabit.
Quod facit, eludat divini oracula verbi
Bestia, et arbitrio torqueat illa suo:
Rideat usque Deum, paruo post tempore flebit;
Iam veniet tacito poena propinqua pede:
In cineres vertat Christi mandata professos;
At sceleris poenas haec quoque victa dabit:
Tempus erit, quando stagnantes missa per ignes
Impia sulphureis imbuet ora vadis.
Excipiens illam scelerum fraudisque magister [(reading uncertain: print faded)]
Haec quidquam immani rugiat ore Draco.


image: s034

At populi qui sunt Christi mandata secuti,
Quorum ille excipiens oscula vera probat,
Perpetuo iuncti saluanti foedere Christo
Aeternae haeredes [Reg: heredes] posteritatis erunt.
Felices animi, veram quicumque salutem
Unius in meritis constituere Dei.
Non illos populi fasces, non munera Regum
Magnarumue fames copia fregit opum.
Non illis oculos falso splendore replevit
Censeri magnum quidquid in orbe solet:
Ardua quin recto petierunt sidera cursu
Lucis ubi usuram non pereuntis habent.
Atque utinam pridem pietas antiqua maneret,
Quae coluit vera simplicitate Deum.
Una superstitio nec inanes fingeret usus,
Nec premeret cultus impia Roma pios.
Aut homines certe geniti quem simus ad usum
Vellet in officio quisque videre suo.
Auctorem neget ille Deum, quicumque negarit
Nos natos veri cultibus esse Dei.
Namque rudes primum mortales rara colebant
Arua, cohors matris crimine facta nocens
Post ubi senserunt, se semina ducere caelo
Atque aliquem mundum qui regat esse Deum;
Tunc primum amplexi iuncti consortia coetus,
Tegmina vicinis composuere casis.


image: s035

Utque alios alii, de relligione docerent
Continguas [(perhaps: Continuas)] Pietas iussit habere domos.
Hac urbes structae, hac lectus ratione Senatus
Iuraque tranquillae condita pacis opus.
Conditor hinc legum qui praesit pluribus unus
A summo Princeps ordine nomen habet.
Huic data maiestas, qua vulgus mobile cogat
Seruiat ut vera relligione Deo.
Eloquar, an sileam? quotus est hoc tempore Princeps
Qui videat partis munus id esse suae.
Quam numerus brevis est hac tempestate potentum;
Ad nos qui dicant pertinet istud opus.
Dum sua committunt ignavis munia fucis;
Aurum qui ficta relligione colunt.
Ipsi aut egregios studiis venantur honores;
Mollibus aut curis tempus inane terunt.
Aut nova funestis quaerunt incendia bellis;
Mollia cur vitae fata Lycaon habes?
Interea vera qui relligione tuentur
Dogmata divino quae probat ore Deus:
Omnibus invidiae telis, odiisque minisque
Expositi semper quod vereantur habent.
Impia degeneres coeunt in foedera reges
A Duce qui Christo nomen habere volunt.
E medio tollunt pia dogmata, falsa reponunt;
Quos ita coecatos [Reg: caecatos] dira Tyrannis agit.


image: s036

Sed movet et reprobos verbis adfatur amicis,
Inque viam errantes Psaltria Musa vocat.
Discite Iusticiam [Reg: Iustitiam] moniti, qui regna tenetis
Et quibus est populi tradita certa salus.
Ferte Redemptori cum plausibus oscula Christo,
Excipite aeterni iussa verenda Dei.
Non opere externo, vero praestate timore
Debita saluifico munera quisque Deo.
Suscipite unanimes sancti mysteria verbi,
Discite non dubia mente timere Deum.
Illius in media vos ne impietate prehendens
Iusta repentinis obruat ira malis.
Ut summum est igitur, veros defendere cultus
Functio quo non est gratior ulla Deo:
Virtutem propriam sic Principis esse decebat
Noticiam [Reg: Notitiam] in populis amplificare Dei.
Inde etiam Divi, caelique vocantur alumni
Sincerae cultus ut pietatis alant.
Huc oculos referant, animisque haec verba prehendant
Qui populos iusta sub ditione tenent.
Ducat in exemplum patre natus ab Achate princeps
Qui tenuit Solymae regia sceptra domus.
Iusticia [Reg: Iustitia] nulli, nulli pietate secundus
Ille Deo adseruit quod decet esse decus.
Muta subornatis Idola removit ab aris
Atque uni docuit corda fovenda Deo.


image: s037

Defendensque pios invicto pectore cultus
Inclita pro populi bella salute tulit.
Reppulit Assyrium minitantem extrema Tyrannum,
Saeva Philistaeae contudit arma manus.
Nec piguit vera pro relligione tuenda
Assiduis precibus sollicitare Deum.
Vel tum cum legeret, quas chartas miserat hostis
Oravit lacrimis qualibus ante Deum.
Summe Deus, gentis pater Israelis, et auctor [Reg: auctor]
Alta potens caeli qui super astra sedes.
Tu Deus es solus, totus quem contremit orbis,
Aque tua pendent omnia regna manu.
Huc age flecte meis faciles sermonibus aures,
Huc oculos facili dirige fronte tuos.
Dum tibi blasphemae memorans opprobria linguae
Scripta mihi rabido nuper ab hoste queror.
Qui iacit in caelum foedae convitia linguae,
Et verum impuro conspuit ore Deum.
Namque ait, o vanam cur fallit opinio mentem
Nunc tibi, quae curae se putat esse Deo.
Nonne vides nostro vastatas milite terras
Victa per Assyrias plurima regna manus.
An ne putas solum nostri te fulmina mortis
Effugere, et vires posse cavere meas?
Ast ubi Rex Emathes, ubi Rex est Arphatis, omnes
Imperio poenas nonne dedere meo?


image: s038

Eoi fateor fecerunt talia reges,
Gentilesque neci Marte dedere manus.
Ausi etiam flammis exurere templa Deorum.
In cineres versos igne abolere Deos.
Nam neque Dii fuerant, sed erant idola, manuque
Vel muto ex ligno vel fabricata topho [Reg: tofo] .
At nunc magne Deus, Deus invictissime noster,
Extra quem nullum novimus esse Deum.
Tu pater infesto nos eripe Victor ab hoste,
Quid lacerat populos impius ille tuos?
Omnia quod solus facias, quodque omnia possis
Fac Deus in terris omnia regna sciant.
Talibus oranti, summo victoria caelo,
Protinus a dextro numine missa venit.
Caesa cruentatis sternuntur corpora campis,
Una dies totas conterit hostis opes.
Ipse fugam capiens diras dum stratus ad aras
Vota facit, sobolis caseus ab ense cadit.
Ad Deus Achalidae felicia tempora vitae
Prorogat, et multo servat honore senem.
Talis et Assaides Ammonide pressus ab hoste
Ex hoc qui poterat ferre, petebat opem.
Hortatusque suos, hymnos per castra canentes
Credidit in solo spem superesse Deo.
At Deus insidias ipsos convertit in hostes
Mutua conserta qui cecidere manu.


image: s039

Talis Iosias, quem fata inimica tulerunt,
Helchiades querulo quem gemit ore sacer.
Hos aliosque pari populum pietate regentes
Divina iuvit pro pietate Deus.
At qui vesano diversum errore vagantes
Respectum veri non habuere Dei.
Turpiter in media simul impietate prehensi
Vindice supplicium saepe dedere Deo.
Cum Pharao instructis gentem Israelitida turmis
Per medias urgens insequeretur aquas,
Aequora divinae disiecit spiritus irae
Area per medias saeva patebat aquas.
Parte ab voraque alti stabant ceu moenia fluctus
Quos ita miranda fixerat arte Deus.
Gens dilecta Deo nudas transibat arenas,
Fugit et hostiles per vada tuta manus.
At simul et vires et coeci [Reg: caeci] pectoris iram
Dum putat in mediis pondus habere vadis,
In mediis periit Pharao temerarius undis
Ante homines pariter turpis, et ante Deum.
Quid quod Amorrhaeos, quando Deus ultor in hostes
Deiceret larga saxea tela manu,
Attonito stabant et Sol et Luna rubore
Horrida spectantes vindicis arma Dei.
Ut Deus est, dEus ille unus, rerumque creator
Contemptum nescit sic quoque ferre sui.


image: s040

Iessidae toties meditatus funera Saulus
Supplicium proprio perditus ense dedit.
Ioras assiduis cruciatibus ilia pressus
Cum putri vitae ventre reliquit onus.
Matris Athaliades temere praecepta secutus
Successore suo caesus ab hoste fuit.
Sachariam vatem lapidari iussit Ioas
A famulis caesus occidit ille suis.
Omen in exemplo est, quid prodest plura referre?
Plurima nunc ratio temporis huius habet.
Sed quo praecipitem pleno rapit alueus amne
Vix tenet elapsam per mare Musa ratem.
Docte laboranti princeps succurre Georgi
Quod coepti melius te duce, carmen eat.
Non ego, quod decuit, meditatus talia scribo,
Res est ingenio ditior illa meo.
Verum animi prima sicut tulit impetus aura
Oscula disparibus clausimus ista modis.
Non animi iuvenilis opus sanctissima Christi
Oscula pro meritis scribere posse satis.
Optime tu Princeps coepto succurre labori
Materia ingenio convenit ista tuo.
Tu potes, et rerum longo prudentior usu
Dignior et tituli praesul honore tui.
Est tibi sitque precor, quod ad omnia maxima natum
Dixeris, ingenium non ratione minor.


image: s041

Est tibi facundae vere Attica gratia linguae,
Verba velut dulces fundis ab ore favos.
Inde sacrae verum scripturae intelligis usum,
Adseris et populo dogmata vera tuo.
Utque bonus Pastor, pecus omne a peste tuetur
Morbida ne totum sauciet agna gregem:
Sic vigilas arcesque tuis contagia templis
Quaeque nocent animis saeva Venena caves.
O dignum pridem, quo praesule Moenus et Alibs
Asserat invicta dogmata vera fide.
Et nisi fatorum feries haec tempora fallit,
Si vere Uranie sidera certa notat,
Tempus erit quando votis electus, habebis
Magnifici praesul maius honoris onus.
Non tamen ut fulua redimitus tempora vitta
In media fastu plebe superbus eas.
Dii tales animos, dii talem avertite pestem,
Non cadit in tantum vis vitiosa decus.
Sed magis ut populos vera pietate gubernes
Non sceptro tantum sed pietate potens.
O lux haec patriae felici prodeat ortu
Aurea quae secum lecta referre velit.
Interea miti praebebimus oscula Christo,
Quem precor ut placida nos tueatur ope.
Christe salus mundi, placidae da tempora pacis,
Pro nobis [(reading uncertain: print faded)] solus tu pia bella geris.


image: s042

PSALMUS VI. Domine ne in furore tuo etc.

OMnipotens et vive Deus, iustissime vindex,
Qui titulum summi principis unus habes,
Ne repetas iustas hoc foedo a pectore poenas,
Dum tua legitimas concipit ira faces.
Concitat ardentem tibi cum mea noxa dolorem,
Ne mihi sit mortis causa fuisse reum.
Sed tibi quod magis est proprium, miserere dolentis
Dum mea deiecta crimina mente fleo.
Nam iaceo et graviter vitioso langueo morbo,
Natura est quae me non sinit esse bonum.
Hoc queror, hoc doleo, fecundoque ingemo luctu
Quodque aliter nequeam, lugeo, posse velim.
Tu medicas mihi tende manus mea vulnera sana,
Vulnera letali noxia peste mihi.
Ecce velut Boreas graciles conquassat aristas,
Sic mea continuus concutit ossa dolor.
Corporis et pariter laceri sum pectoris aeger,
Atque animae languet vis mihi tota meae.
Quo tamen usque Deus squalorem hunc cernere et aegrae
Mentis ad auxilium lentior esse potes?


image: s043

Ecquod erit tempus mihi quo solatia [Reg: solacia] rursus
Adferat a vultu gratia míssa tuo?
Redde Deus faciem, placidoque revertere vultu,
Qui nunc a vitiis subtrahis ora meis.
Sum licet indignus, dignum tua gratia reddat,
Pelle potens animae funera saeva meae.
Cum tua sit lapsis misereri propria virtus
Hac etiam saluum me precor esse velis.
Nam tibi si patrio nisi tu cui ignoscis amore
Nemo receptus erit: nemo receptus erit.
Omnes horribili sontes horrore peribunt,
Tu nisi gratuita quemque levabis ope.
Perdere posse tuum est, nec me meruisse negabo
Sed tibi servatus pars quoque laudis ero.
Tu mihi miratas inter celebrabere gentes,
Et tua perpetua nomina laude canam.
Nam dum lucta gravem curis premit anxia mentem
Auxilii possit quis meminisse tui.
An cui culpa viam stygias describit ad undas
Fortiter ut debet te celebrare potest?
Heu quantum gemitus fudi, quantumque doloris
Exhausi faciem squalidus ante tuam?
Nunc quoque, si fletu mea tolli crimina possent,
Nulla queat lacrimis [Reg: lacrimis] hora vacare meis.
Flenda tamen flevi, facies mihi squalida donec
Et lacrimis stantes obriguere genae.


image: s044

Tu flendi vis esse modum, finemque doloris,
Et tibi vita dolens, non lacrimosa [Reg: lacrimosa] placet.
Utque tua sontis dolor in bonitate quiescat,
Spemque fide capiat non dubitante, cupis.
Iam sugite et rapido submota recedite cursu
Omnia mortiferis monstra stipata malis.
Semina quae vitiis seritis segetemque malorum,
Spargitis, et promptas ad scelus omne faces.
Cede Draco proprio per te damnate furore,
Cede procul telo mors iugulata tuo.
Cede lues morbi sanies cede effera cordi,
Non ego vos metuo, vindice vivo Deo.
Tum mihi plena fide toto mens ardua caelo
Ingrediens veniam dante capesse Deo.
Ille dat et misso divinae germine mentis
Omnibus aegrotis pharmaca grata dabit.
Fide Deo tantum, si quid nescire putatur
Fidentem nescit deseruisse Deus.
Ille mihi renovans vires et robora firmans
Propitia gemitus percipit aure meos.
Ille meas audire preces properavit, et a me
Vulneris opprobrium sustulit omne mei.
Dum loquor, ecce mihi monstra insidiata feruntur
Cum turpi in celerem versa pudore fugam.
Utque Notus rabido perrumpit nubila cursu
Atque ala propere non revolante fugit:


image: s045

Sic dare terga meos ex tempore turpiter hostes
Gaudeo, et invicto pono trophaea Deo.
Haec tibi summe Deus per te servatus opima
Peccati nuper munera reddo Deus.
Cor sua facta dolens, doctam tibi credere mentem,
Cumque fide memores ad tua dona preces.

PSALMUS XXIII. Deus est Pastor meus.

PRaedicat suavissima pictura pastoris et oviculae mox etiam apparatus regii convivii, tum spiritualia, tum corporalia beneficia Dei omnemque providentiae divinae bonitatem et munificentiam erga eos, qui verbo divino renati atque illustrati, Deum vere timent et celebrant.

ET Deus est pastor meus, et me ducit euntem,
Eius et ad nutum pabula sector ovis.
Hoc praesente mihi contagia nulla nocebunt,
Nil mihi praesidii, copia nulla deest.
Namque vagam revocans in pascua pinguia misit,
Et laeto irrigui gramine pascit agri.
Fontis et illimes ad aquas deduxit amoeni,
Unde aura optati grata vigoris abit.
Hic mihi languentes instaurat suaviter artus,
Hic animae recreat viscera tota meae.


image: s046

Ille mihi custos, recto me tramite ducit,
Iusticiae [Reg: Iustitiae] tutum, qua via monstrat, iter.
Nomen ei iustus, causa mihi nominis ultro,
Iusticiae [Reg: Iustitiae] donat robur et arma suae.
Hinc etiam mortis si caeca in valle vagabor,
Militiae metuam nulla pericla meae.
Tu quoniam mecum Deus es, tu pastor euntem
Et tegis, et tuto tramite ducis ovem.
Vera mihi praebent dulci solatia [Reg: solacia] fructu,
Virga tua, et baculus muneris arma tui.
Virga tua et baculus, verbi divina potestas,
Ferrea quod subito corda tremore quatit.
Haec ego dum laetor, te sic curante parata est
Ante oculos splendens regia mensa meos.
Scilicet ut videant, intabescantque videndo,
Qui mihi perniciem nocte dieque parant.
Tu mea Balsamea perfundis tempora Nardo,
Unde abit in totum cor mihi suavis odor.
Addo quod et latices mihi te miscente salubres,
Mensura est calicis, plena fluensque mei.
Ergo ego dum carpam concessae pabula vitae,
Donec in hac mundi fece [Reg: faece] superstes ero.
Me tua contiguo praecedet gratia passu,
Me tua non renuet cura paterna sequi:
Sic habitabo tui felix sacraria templi,
Perpetuoque domus me teget umbra tuae.


image: s047

Discite mortales, summum Decus esse, bonumque,
Unius in templo posse manere DEI.

PSALMUS XXIII. Domini est terra etc.

VAticinium de glorificatione, regno, et potentia Christi, de colligenda Ecclesia, et de Vocatione gentium.

QUem penes est rerum dominandi summa potestas,
Cui par nemo ullis viribus esse potest.
Illius et caelum est, et terra, et quicquid in illis
Natur toto claudit in orbe sinus,
Bruta, ferae, volucres, et qui praestantior illis
Conditus, et proprio crimine lapsus homo est.
Omnia divino nam condidit ordine et author [Reg: auctor]
Omnia divina pro bonitate fovet.
Altaque fundatas struxit super aequora terras,
Grandeque suppo sito gurgite fulcit opus.
Quem tamen ille suam recipit dominator in aulam
Imperii membrum quem cupit esse sui?
Vivere quem sanctae dignatur in arce Sionis,
Et regni proceres inter habere locum?
Cui purae cum corde manus, cum mente voluntas
Integra, quod possit laedere, nescit opus.


image: s048

Cui non vana levem corrupit opinio mentem,
Cui procul est omni lingua aliena dolo.
Hic decus accipiet tanti et commercia regni,
Imperiique huius clarus alumnus erit,
Semper et a Domino veram saluante salutem
Et veras animi dives habebit opes.
Haec est progenies, hoc nobile germen eorum,
Quos iuvat ex ipso quaerere corde Deum
Quos exempla trahunt Iacobaeae praevia gentis,
Ut cupiant docili mente placere Deo,
Et sitiunt culpam vitae emendare prioris,
Et bona sincero pectore vera sequi.
Qui regitis populos, rerumque tenetis habenas,
Floretis celebris quotquot in orbe Duces,
Pandite quisque fores, portasque recludite mundi,
Cedite, per medias strata parate vias.
Inclitus ut merito rex ingrediatur honore,
Cui soli est omnis semper habendus honor.
Iste quis o rex est, cui gloria competit uni?
Cui soli ante alios omnis habendus honor?
Ille est, omnipotens, ille unicus arbiter aevi,
Quo nihil haec rerum machina maius habet.
Pandite quisque fores, portasque recludite mundi,
Cedite, per medias strata parate vias.
Inclitus ut merito rex ingrediatur honore,
Cui soli est omnis semper habendus honor.


image: s049

Ille quis o rex est, cui gloria competit uni?
Cui soli ante alios omnis habendus honor?
Ille est, imperii cui robore, viribus, armis,
Nec populos fovet terra, nec astra parem.
Ille est, qui solus bellare, et vincere novit,
Cuius ad incessum terra polusque tremunt.
Qui domita retulit victa de sorte triumphum
Quem penes est viris vita beata bonis.
Hic rex, hic dominus, cui gloria competit uni,
Cui soli et omnis semper habendus honor.

PSALMUS XXXII. Beati quorum remissa sunt etc.

Felices [Reg: Felices] animos, totoque ex asse beatos,
Est quibus admissi gratia facta mali.
Tecta quibus patrio delet peccata favore,
Imputat iratus nec malefacta Deus.
Atque adeo ex animo qui vitae errata dolentes
Accipiunt nullo corda quieta dolo.
Nanque ego dum taceo non ausus cuncta fateri
Crimina, quae culpae caussa fuere meae?
Duriter affecti dum lugeo more Ieonis
Dum querulis longis noctibus aequo dies.


image: s050

Omne Mihi veluti vacuatum sanguine corpus
Debile vix ipsis ossibus haesit opus.
Dumque tua videor dextra, ceu mole gravari,
O Deus, et poenam nocte dieque tremo,
Omnis ab hoc abiit nativus corpore sucus,
Haustus ut aestivi deficit humor agri.
Ergo tibi maerens mea crimina cognita feci,
Pectore nec texi dissimulante scelus.
Quin mea, dicebam, Domino delicta fatebor,
Ante Deum et quicquid me facit esse reum.
Nec mora, facta meae condonans impia culpae
Supplicii impendens omne remittit onus.
En omnis veniam caussa te poscet eadem
Mens etiam certa iustificata fide.
Et nunc praecipue cum vulnera sentiet aegro
pectore, tunc veniae dextra parata tua est.
Vivimus et pariter sequimur vestigia mortis,
Hac una miseri conditione sumus.
Mente reluctantes sed quod non cedimus hosti
Hoc minime est nostri ponderis, omne tuum est.
"Sicut equus graditur planis animosus in arcus,
"Et tamen offensa saepe resultat humo:
"Sic sedet hic aliquo submissior impetus ictu,
"Quo tibi coniungit pectora nostra fides.
Tu tamen exaudis memori te mente vocantes,
Et gaudes dubiae praesto venire rati.


image: s051

Utque levi quoties currus praeteruolat axe,
Iuncta viae messis deicit [Reg: deicit] icta caput.
Sic, quoties aliquo titubant pia pectora lapsu,
Adflatu surgunt aedificata tuo.
Atque emersa malis, vires et robora sumunt,
Ut pia, ceu poscis, se tibi vita probet.
Et licet infesto pius undique et undique ponto "
Naviget, et tumidas fluctuet inter aquas, "
Non tamen hunc audent vicini accedere fluctus, "
Emedio tandem turbine tutus abit. "
Tum quoque, iactarer cum saevis undique ventis,
Venisti misero portus et aura mihi.
Hoc memini, hoc grata numquam non mente recordor
Tu mihi praesidium es, tu mihi dulce decus.
Nunc quoque digneris praesens servare vocantem,
Ut tua servatus nomina laude feram.
Dum loquor, ecce mihi cupidas immissa per aures
Reddidit e caelo [(transcriber); sic: coeol] talia verba sonus:
Ergo quiesce animo, nec te mora parua fatiget,
Quam petis adflictis affero rebus opem.
Ipse tibi doctae formabo mentis acumen,
Ut teneas verbi dogmata vera mei.
Et doceas seros eadem sincera nepotes,
Nominis et vivas laetus amore mei.
Teque meo ducens oculo, tibi praevius ibo,
Omne pius facies me duce tutus iter


image: s052

Nulla tibi adversis oberit fortuna periclis,
Fortior innumeris hostibus unus eris.
Immemores animi, qui sic ut bruta feruntur,
Respectum propriae nec rationis habent.
Ponite desidiam, nec inertes aemula mulos
Vestra nec indomitos vita imitetur equos.
Quos ita delectat iussa sine lege vagari
Hi rigida assiduo facta dolore ferant.
Hos opus est pressos mordacibus urere frenis,
Ut videant proprium se meruisse malum.
Multa quidem tolerat, quem lubricus abstulit error,
Sed culpae veniam, qui resipiscit, habet.
Qui vitia agnoscit, dolet, et discedit ab illis,
Et veniam a solo sperat opemque Deo.
Ille coronatus divini fronde favoris
Se placidum vere norit habere Deum.
Plaudite laeticia [Reg: laetitia] , pleno gaudete triumpho,
Acceptos Domino quos facit esse fides.
Cedite qui falsa trahitis pietate dolorem,
Non recipit fuco pectora tincta Deus.
Insolo laetare Deo, quicumque [(transcriber); sic: qnicumque] salutem
Pectore nil tacitae fraudis habente petis.

FRAGMENTUM Psalmi XXXIII.


image: s053

GRata Deo memori dicam praeconiae versu.
Donec in hoc aliquis corpore sensus erit.
Semper ab ore meo laus illius ampla sonabit,
Dum potero linguae plectra movere meae.
Seu tua me dubiis doceat confidere rebus
Pervigil in mores cura paterna meos.
Seu mihi de pleno reddas solatia [Reg: solacia] fonte
Victor ut incedam per mala cuncta Deus.
Quidquid ero, quidquid mihi vitae obvenerit usu,
Te celebrante tibi carmine gratus ero.
Certe anima haec pridem sua gaudia praedicta in te,
Numinis et tollit se bonitate tui.
Exemplum ut capiant humiles et mentibus aegri,
Quos sua delicti pondere culpa premit.
Et mecum assuescant divinum inquirere fontem,
Plena Deo miseris provenit unde salus.
O quoscumque iuvat coetus pars parua vocari,
Qui vere aeternum novit amatque Deum:
Hinc agite, et mecum Dominum celebrate potentem,
Illius efferri nomen ad astra decet.

PSALMUS XXXIIII.

DVm sua continui devoluent tempora motus,
Dum peragent certas noxque diesque vices,


image: s054

Namque in laude tua mihi cor animusque quiescit,
Et veniunt animae gaudia plena meae.
Audiat hoc si quis fortuna [(reading uncertain: print faded)] pressus acerba
Sollicita certam mente requirit opem.
Audiat, et posito capiat nova gaudia luctu,
Et sciat adflictis pendeat unde salus.
Quisque Deo mecum plaudens Encomia dicat,
Arduaque illius nomen ad astra ferat.
O socii una omnes merito hunc celebremus honore,
Huic sonet unanimi concio grata choro.
Cur ita? consului Dominum, cum tristia ferrem,
Et responsa mihi sponte benigna dedit.
Auxilium a Domino precibus votisque petivi,
Auxilium precibus protinus ille dedit.
Ille fere exstinctum me conservavit ab omni
Saeva, urgente, gravi, fraude, dolore, metu.
O quicumque oculis ceu rerum obiecta videntes
Ad Dominum toto corde videre volunt,
Non hos aut facie tristari, aut pectore labi,
Aut ultra finem ferre dolenda, sinit.
Invocat e mediis Dominum quicumque periclis,
Ponit et in solo spemque fidemque Deo.
Non fortuna potens grassantibus ulla procellis,
Non huic Impietas visque dolosa nocet.


image: s055

Sed Deus hunc placida dignabitur aure vocantem.
Et tutum faciet tristibus esse malis.
Sive diuturnos tolerans in corpore morbos
Pressa fatiganti membra dolore trahit:
Sive animi sentit, quo non est saevius, ulcus,
Et stimulans alto pectore vulnus habet.

FRAGMENTUM Psalmi XLV.

VIrginea sanctum celebrans cum coniuge sponsum
Inclite, te laeto carmine, Christe, canam.
Carmina grata Deo, dulci spirantia versu,
Iampridem ex imo cor mihi fonte sonat.
Quidquid in hoc radius divinae pectore lucis,
Efficit, id vivo seruiat omne Deo.
Ut volat ingenio scriptoris penna valentis,
Dum rapitur celeri litera ducta manu:
Sic mihi sensa meae Christum celebrantia mentis
Funde mihi prompto lingua diserta sono.
Inclite Messia, nostrae promisse saluti,
Quam pulchre ingrediens sponse decore venis.
Nemo tibi est forma similis, pulcherrime princeps,
Quam late hic hominum coetus in orbe senat.


image: s056

Ex oculis tibi lucet amor, frontemque serenat
Gratia, in incessu est gloria vera tuo.
Quacumque ingrederis miti clementia vultu
Propicium [Reg: Propitium] miseris te docet esse Ducem.
Ad latus incedit bonitas de numine cuius
Hoc voluit sapiens nomen habere Pater.
Mitis erga omnes, qui te non sponte repellunt,
Largus erga omnes qui tua dona petunt.
Tunc quoque cum maesto luctantur pectora planctu
Ante Deum culpae consci afacta suae.
Cum male se expediens, Naturae lucta repugnat
Iusticiae [Reg: Iustitiae] , et temere commovet arma, tuae.
Tu veluti gladio pugnantem accinctus in hostem
Diminuis verbo saxea corda tuo.
Cedentemque malis, venia dignaris, et ultro
Susceptum dextrae protegis ense tuae.
Ergo age victor ades, gladiumque accinge micantem,
Est gladius verbi vis animosa tui.
Hoc ubi corda ferit, penetrans victricibus armis
Subiugat imperio corda superba tuo.

PSALMUS XLVI. Deus nostrum refugium.

AGit gratias pro defensione Ecclesiae et conservatione doctrinae de filio Dei.


image: s057

PEr varios casus, per tot discrimina vitae
Auxilium a solo novimus esse DEO:
Pendet ab hoc uno nostrae fiducia mentis,
Omnia qui certo numine clausa fovet.
Hoc est, cur dubiam fati aspernantia sortem
Non aliquo rigeant pectora nostra metu.
Omnia ut extremam trahat eluxata ruinam
Machina quae vasti sustinet orbis opus:
Saeviat insano commotus turbine pontus,
Et scopulos tumidi sorbeat unda freti:
Sancta Dei aeternum tamen urbs immota manebit
Stabit et ad fontes semper amoena suos:
Proferet et dulci frondentes germine plantas,
Et fructus lolio non vitiante dabit.
Illic fixa tenet sancti tentoria regni,
Qui summi titulum principis unus habet
Illic omnipotens sanctas quas condidit arces
Ipse colit populi duxque paterque sui.
Suetus et optatam praesens adferre salutem
Ipse tegit forti moenia sancta manu.
Eius ubi intonuit celeres vox missa per aures,
Omnia continuo mota stupore tremunt.
Attonito trepidant perversae pectore gentes,
Exitiumque animo deficiente trahunt.


image: s058

Terra quoque, et terris late dominantia regna,
Quamlibet humano robore fulta ruunt.
Et nobis aliquod subeat praecordia frigus?
Qui nos tam validum scimus habere DEUM.
Dexter adest nobis sumptis pulcherrimus armis,
Dux bonus et miles, Victor ubique Deus.
Quem genus 1siadae fuit immortale professum
Semper erit nobis portus et aura DEUS.
Huc agite arrectae lumen convertite mentis?
Propitio curae quos iuvat esse Deo.
Grandia facta Dei memores spectate tonantis,
Qui fatuo tantas spargit in orbe vices.
Quem penes est unum savos compescere motus,
Et populis pacem reddere quando libet.
Ille potes validis effringere viribus hastas,
Telaque ceu plumas comminuisse leuse.
Ille Gygantheas [Reg: Giganteas] doctus contundere vires,
Arma tenet forti Geryonea manu:
Ignotos etiam currus, flammasque volantes
Illius exigua dissipat ira mora.
Ferte ferenda pii, iustos tolerate labores,
Ne doleat paruae tempus abire morae.
Ne trepidate metu, nec vos malus auferat error,
Ipse ego vobiscum sum sine fine DEUS.
Iam mea quin etiam per iniquas gloria gentes
Fulgebit tituli grandis honore sui:


image: s059

Et de me faciet verus praeconia rumor,
Quam late aerio terra sub axe iacet.
Dexter adest nobis sumptis pulcherrimus armis
Dux bonus, et miles, victor ubique DEUS.
Quem genus Isacidae fuit immortale professum
Semper erit nobis portus et aura DEUS.
Huc agite arrectae lumen convertite mentis,
Propitio curae quos iuvat esse Deo.

PSALMUS LI. Argumentum Psalmi.

ANte Deum faedo [Reg: foedo] Iessides crimine lapsus
Has lacrimis madido fudit ab ore preces.
Conscia mens culpae cum tristem sentiet iram.
Et fugient iustum territa corda Deum,
Non frustra gemitus inter, lacrimasque fluentes
Haec dicet summo carmina grata Deo.
MItis ut es miseris pressis ut sponte benignus,
Ut tua perpetuum gratia nomen habet,
Sic lapso succurre Deus, miserere precantis
Dum iaceo vultum sordidus ante tuum.
Ut tua propitio clementia plena favore est,
Ut tibi multiplici cor bonitate grave est:
Sic exstingue meae delicta audacia vitae,
Mitis et omne meum criminis aufer onus.
Ablne [(transcriber); sic: Ablue] perverso faedas [Reg: foedas] a pectore sordes,
Et mundum a vitiis me tibi redde meis.


image: s060

Namque meae agnoscens horresco crimina vitae,
Paenitet et tota mente fuisse malum.
Ante meos oculos culpae mihi pendet imago,
Et mecum vitium pugnat ubique meum.
Ah tibi peccavi, coram te talia feci,
Quae faciunt trepido me tibi corde reum.
Ante tuum sistit me propria culpa tribunal,
Ipse meo cuius crimine causa fui.
Sic tamen hoc cecidit, sic me meus abstulit error,
De venia cogar ne dubitare tua.
Sed verum ut maneat, semper mortalia labi
Corda, vel illa tibi quae renovata placent,
Ut verum obtineas qui criminis arguis omnes,
Eque tuo solo pectore mittis opem.
Ut vincas de te linguas absurda loquentes,
Cum lapsis veniam te dare velle negant.
Ecce meas traxi vitiosa ab origine sordes,
Cum nova adhuc gravidae massa parentis eram
Et morbosa trahens longae contagia culpae,
Tabifico accepit me mea ventre parens.
Ecce etenim gaudes verum sermone loquentis,
Nec tibi picta ullo verba colore placent.
Non placet externo probitas tibi splendida cultu
Pectoris at gemitus interioris amas.
Et tua quae fatuo non est sapientia mundo
Cognita, te solo cognita dante mihi est.


image: s061

Ut divina tui norim mysteria verbi,
Promissoque fides stet mea firma tuo.
O Deus Hyssopi foliis absterge iacentem,
Et propere ex illo tempore purus ero.
Ut mala Mosaicae quondam contagia gentis
Illa potens iussu sustulit herba tuo.
Excipit a tanta miserum tua gratia culpa,
Quae misere lapsos sola levare potest.
Ablue tu morbos animi, tu pectoris aufer
Sentinam, ac vitii tolle venena mei.
Tunc ego qui mersus foedis in sordibus haesi,
Corda geram molli candidiora nive,
Tunc iucunda tui servato gratia verbi
Reddita, dulce meis auribus omen erit.
Ipsa mea exilient et plausibus ossa sonabunt,
Conquassata gravi qui iacuere metu.
O averte meo laesos a crimine vultus,
Elue delicti pondera magna mei.
Cor mundum, cor labe carens, cor criminis expers
In me iudicio gigne recente Deus.
Intima divino renova mea pectora motu,
Qui mea perpetua viscera lege regat.
Ne procul a vultu, miserum me explode paterno,
Ceu dignum aeterna morte perire reum.
Nec caeleste sinas a me discedere numen,
Quod facit arbitrio pectora sancta tuo.


image: s062

Redde tuae lapso solitia [(perhaps: solacia)] certa salutis,
Ut capiam auxilio gaudia vera tuo.
Vimque mihi mentis, quae labi nesciat, adde,
Quae te non dubio semper amore colat.
Sic tua degeneres passim mandata docebo,
Ut cupiant nota tutius ire via.
Protinus ex animo reprobi sua facta dolebunt,
Omnis et immunes criminis esse volent.
Agnoscent animis ex te pendere salutem,
Turba gravi culpa quodlibet ausa scelus.
Supplice te veniam rogitabunt pectore sontes,
Atque tuum grato nomen in ore ferent.
Mi Deus horrendae poenis me subtrahe mortis,
Perpetua o animi spesque, salusque, mei.
Ut mea doctiloquo formans praeconia motu,
Iusticiam [Reg: Iustitiam] celebret lingua sonora tuam.
Tu dignare sinus labiorum [(transcriber); sic: labiornm] aperire meorum,
Ut referam laudes ore sonante tuas.
Da mihi vim vocis, da doctae flumina linguae,
Ut tua perpetua nomina laude canam.
Nam sacra si fuso fumantia sanguine malles,
Praestiterim templis forsan et ista tuis.
Sed te nec tepido taurorum imbuta cruore
Ara, nec imposita strata bidente iuvat.
Anxia mens propter culpam, maerorque, pudorque
Grata salutifero sunt holocausta Deo.


image: s063

Cor lacrimans intus, culpaeque dolore gemiscens
Ad te aditum recto tramite semper habet.
Hoc numquam abicies, numquam aspernabere, firmo
Si tamen adiungat vota, precesque, fide.
Hoc etiam toto supplex te pectore posco,
Sancta Deus regni membra tuere tui.
Sit tibi curae altae rupes veneranda Sionis,
Perpetuus verbi est exitus unde tui.
Coepta fac eductas attollant moenia pinnas,
Grande quibus Solymae cingitur urbis opus.
Fac firmata pio felix Ecclesia coetu
Crescat, et auxilio sit stabilita tuo.
Voxque salutiferi late sonet inclita verbi,
Et pia caelestis corda lucretur amor.
Tunc tibi iusticiae [Reg: iustitiae] persoluent munera gentes,
Et vera fructus ex pietate ferent.
Haec tua grata Deus praesens holocausta probabis,
Hi vituli grati muneris instar erunt.

INITIUM PSALmi LVII. Cum fugeret a facie Saulis in Speluncam.

Miserere mei Deus.


image: s064

SIc agitata timens urgentes cerua Molessos
Effugium nemorum per loca densa petit.
Iactor et exagitor, dum me premit impius hostis
In vitam iaciens ignea tale meam.
Quis locus oppresso, quae suscipit umbra cadentem,
An mihi spes certa nulla paratur ope.
Saepe fugax ales, dum vis properantior urget,
Excipitur manibus caste colone tuis,
Nulla mihi ex hominum spes est capienda favore,
Res est invidiae plena nocentis homo.
Tu miserere mei, miserere dolentis et aegri,
Hoc cuius proprium est munus opusque Deus.

PSALMUS DAVIDIS LXV. Te decet Hymnus. Argumentum.

AGens Deo gratias, praedicat et celebrat die vina beneficia, in Ecclesia, in politia, et in Oeconomia. I. Celebrat Deum, quod donato verbo colligat Ecclesiam, et conseruet verum cultum, in vera agnitione et fide. Diserte autem describit iustificationem ex fide, cum negat humanis viribus ullum mortalium conciliari Deo, sed docet a Deo recipi, et assumi peccatorem gratuita misericordia. Hanc vocat admirandam iusticiam [Reg: iustitiam] , quae imputatur agenti paenitentiam et


image: s065

credenti in Christum. II. Celebrat politiae constitutionem, ac docet Imperiorum et Magistratuum gubernationem regi divinitus, agitque gratias pro conservatione pacis, et profligatione bellorum. III. Amplificat beneficia, quae ad Oeconomiam, et sustentationem vitae civilis pertinent, et laudat providentiam DEI, quod mitissime prospiciat generi humano, de omnibus, quae ad victum et usum vitae necessaria sunt, eaque cumulate ac miraculose omni tempore suppediter. Haec pars Psalmi ita tractatur figurata oratione, ut allegoria recte ad conservationem Ecclesiae accommodari possit. Nequam enim dubium est Metaphorice dici, fonticulum Dei semper abundate aquis, et vestigia Dei stillare pinguedinem, quod de Ecclesiae conservatione et propagatione Doctrinae recte intelligitur.

TE memorans dulces semper meditabitur Hymnos
Mens mea laetifica pace quieta, Deus.
Qui pater aeternae dominaris in arce Sionis,
Et servas regno corda renata tuo.
Vota tibi reddam gratam testantia mentem,
Pectoris a vera vota profecta fide.
Tu quia supplicibus facilis, quia semper aperta
Excipiens humiles colligis aure preces.
Non aliquem excludens audis mitissimus omnes,
Omne hominum saluum tu cupis esse genus.


image: s066

Me miserum quanta vitiorum mole gravamur,
Mensuram superant crimina nostra suam.
At tu propicius [Reg: propitius] pater es mortalibus aegris,
Dum miseris miti parcis amore Deus.
Hei male seducti, falsi vertigine cultus,
Triste diu vitae traximus huius onus.
Impia dum nostras blasphemia deterit aures,
Quam nobis varii praevaluere doli?
Dum cupimus sancti specie ludente videri
Quam nos hac fatua turpiter arte damus?
Tu tamen huic nostrae levitati ignosce, precamur,
Si qua mali nostri est culpa, sit error iners.
Hei non est hominis, per se sperare salutem,
Non homini ex meritis vita beata venit.
Ille adeo demum solido est ex asse beatus,
Quem recipis verbi luce novante, Deus.
Ille side vivens, felix [Reg: felix] in agmine caetus [Reg: coetus] ,
Accedet regno pars generosa tuo.
Et mecum aeternum felicis [Reg: felicis] habitabit in aevum,
Per templi ingrediens atria sancta tui.
Sis facilis precibus miserator maxime nostris,
Miranda miseris qui bonitate faves.
Haec tua iusticia [Reg: iustitia] est, superans miracula mundi,
Tu reputas iustum, qui fuit ante reus.
Hac aeterne Deus laetaris laude, cupisque
In Christo miseris omnibus esse pater.


image: s067

Non alio gaudes, et delectaris honore,
Quam tibi quem pacis Filius auctor habet.
Filius emundans qui nos a sordibus aegros
Membra sui frater corporis esse sinit.
Luceat haec sanctos iungens tua gloria caetus [Reg: coetus]
Agnitio Christi, gloria vera tua est.
Quam procul Oceano populosus cingitur orbis,
Te celebrent verbo corda renata tuo.
Conversae faciant de te praeconia gentes,
Et vigeat vero nomen honore tuum.
Hoc, tibi quod proprium est, opus agnoscetur, inane
Omne quod a nostris viribus exit opus.
Transeat ad nostras pietas tibi grata nepotes.
Teque pie pura posteritate colat.
Sis bonus o felixque tuis, vultuque benigno
Dedita militiae respice membra tuae.
Nec sine languescat vivi fiducia verbi,
Aut fuco species lubrica corda trahat.
Sed tibi sincerus constanter adhaereat ardor,
Quem pacata tui gignit amore fides.
Te placeant nostri tibi fortunante labores,
Tu rege, quod facimus ductor et actor, opus.
Si qua manent etiam nostrae contagia culpae,
Haec veluti donans aera aliena, tege.
Qui tua dispersus profitetur dogmata caetus [Reg: coetus]
Te loca servatus tuta tegente colat.


image: s068

Te metuant fontem, de quo ius manat et aequum,
Fas quibus est populis dicere iura suis.
Tu pacem et leges, artesque tuere togatas,
Imperiis nutu tu rege frena tuo
Tu facito, ut felix vitae labor omnis in usu
E solida gignat commoda nata fide.
Non nos noster agat per devia lubricus error,
Nec coluber lapsos nos homicida trahat,
Tu motus animis, tu promptas suggere vires,
Ut studium laudi seruiat omne tuae.
Sic meruit nostro dignatus sanguine nasci
Filius irato victima grata Deo.
Quam procul externum radiis sol temperat orbem
Summaque longinqui separat ora maris.
Omnis et humanae spes et fiducia gentis,
Iusticiae [Reg: Iustitiae] posita est in bonitate tuae.
Tu populis reges, servas, et regibus urbes
Praesidio florent regna beata tuo,
Fonte tuo manant sanctorum oracula legum,
Subdita quae nexu corda fovente tenent.
Si qua salutaris iusto moderamine Princeps,
Iusticiae [Reg: Iustitiae] et verbi regnat amore tui,
Ille tuum est munus Deus optime, pareat illi
Publicus exhibito semper honore favor.
Tu populi fremitus compescis inane sonantis,
Ut fremit undo si mobilis unda maris.


image: s069

Et bona sublatis conservas publica bellis,
Civis ut optatae tempora pacis agat
Ut timeant, qui bella parant, dum signa verentur,
Significas verum te quibus esse Deum.
Tu quia, non alius, doctrinae lumina servas,
Quae pia perpetuo corda vigore fovet.
Tu quia, non alius, pacis felicia donas
Tempora, et explodis noxia bella procul
Tu quia, non alius, leges et iura tueris,
Ut foveant vitae vincula firma, decus.
Sive diem radiis oriens illuminat Eos,
Sive alio veniens vesper ab axe redit.
Omnia vitalis quae vis exuscitat [Reg: exsuscitat] aurae,
Tu regis, et laetis viribus esse facis.
Tu dociles almo collustras numine terras,
Aruaque nativo laeta vigore facis.
Annuus unde redit victus mortalibus aegris,
Unde suos sumptus prodiga vita facit.
Foenore multiplici respondent arua colonis,
Tu quia rem tantam multiplicator agis.
Semina quod granum decies repetita refundit,
Languida dum Caelo crescit alente Ceres.
Arctior exaturat [Reg: exsaturat] populosa quod oppida campus,
Providus arcana tu ratione facis.
Semper habet bonitas tua quod mitissima spargat,
Fons tuus optatis semper abundat quis.


image: s070

Fons tuus est vere divini gratia verbi,
Quo fruitur regno reddita turba tuo.
Hunc alis et servas, simul ipso ex ubere terrae,
Huic vitae facilis das alimenta Deus.
Inde suos privata trahunt et publica neruos,
Humanumque fovent commoda sparsa genus.
Hunc etenim in finem placuit tibi condere terram,
Mirandum verbi cunctipotentis opus.
Imbribus humectas illam, ventisque resoluis,
Maturas nutu germina cuncta tuo.
Unde sua longae stillant pinguedine valles,
Laetaque in apricis collibus arua virent.
Culta soli reddunt opulentas aequora messes,
Densa nitet campo multicolore ceres.
Frugiferis addunt campis armenta decorem,
Balat ad innumeras et tener agnus oves.
Omnia laetari videas, et dulcibus Hymnis
Testari auctoris munera larga Dei.
Huic igitur grato dicantur carmina plausu,
Solus enim est nobis vita salusque Deus.

IN PSALMUM. Te decet Hymnus.

LAudibus linguae tibi sempiternis
Personent omnes, Deus alme rerum


image: s071

Conditor, motu quoniam paterno
Omnia curas.
Principis verum sapientis implens
Munus, aeternum sibi congruente,
Quidquid in rerum gremio creasti
Lege gubernas.
Erudis mentes hominum piorum
Fidus assertae monitor salutis,
Quam tuus nobis proprio redemit
Sanguine natus.
Et pater lustrans hominum labores
Cuncta maturo cumulas favore.
Qua tuus campos oculus serenat
Omnia florent
His bonis ergo DEUS ut fruamur
Et fide pura tibi pareamus,
Tu move nostras patrioque nutu
Dirige mentes.

PSALMUS LXVIII. Exurgat [Reg: Exsurgat] Deus.

CArmen triumphale Christi et Ecclesiae, quo describitur resurrectio et ascensio Christi ad caelos, donatio Spiritus sancti, patefactio et propagatio Euangelii, Regnum et sacerdotium Christi.


image: s072

SVrge Deus, iustam quid adhuc es lentus ad iram,
Quid laedunt oculos impia facta tuos?
Huc ades, inque fugam victor converte rebelles
Qui te non cupiunt esse, fuisse velint.
Utque levis tenues vapor evanescit in auras,
Ut fluit in tepidis caera [Reg: cera] soluta focis,
Disice, perde, fuga sic agmina foeda malorum,
Ut nusquam inveniant sparsa salutis opem.
At vos, qui Dominum iusta ratione timetis
Plaudite, caelesti pectora chara Deo.
Plaudite saluifico genialia carmina CHRISTO,
Et resonent sociis iubila vestra choris.
Nam Deus ut vindex radicitus eruet illos,
Sic vos unanimes hic et ubique teget.
Iam mihi iam videor venientis cernere vultus,
O adsis populo saepe vocate tuo.
Ite, parate viam, venienti applaudite Christo,
Undique laetitiae sint bona signa novae.
Sternite fronde vias, pictosque inferte tapetas,
Fragret odoratis terra rigata rosis.
Prospera gaviso praedicite nuntia mundo,
Et populis, venit hic, dicite, vestra salus.
Fallor? an aerias per clara vehicula nubes
Ad vos e caelis labitur axe Deus?


image: s073

Suaviter invehitur veniens sanctissimus Heros,
Qui merito DOMINI nobile nomen habet.
Qui pater afflictos humaniter aspicit orbos,
Arbiter et viduas vindice servat ope.
Qui populos habitans inter sua verba professos
In se fisa pia corda tuetur ope
Qui male fecundis tribuit sua pignora nuptis,
Et genus e sterili semine grande facit.
Carcere detentos certis qui liberat horis,
Credentesque sua fulcit, altique fide.
Quique rebellantes siccis immergit arenis,
Impiaque in sterili corda relinquit humo.
Cum Deus invisae loca per silvestria terrae
Dux ires populum praevius ante tuum,
Ima tuo horrescens tremuit sub pondere tellus,
Motus et ingenti murmure Sina fuit.
Insonuere gravi caeli convexa fragore,
Decidit et largis plurimus imber aquis.
Huc ades o iterum populo exspectate vocanti,
Te veniente iterum quassa tremiscat [Reg: tremescat] humus,
Nos iterum arentes felicibus obrue nimbis,
Proque tuo afflictos dexteritate iuva.
A te nam patrii speramus munera caeli,
Haeredes [Reg: heredes] regni nos patiare tui.
Et tibi cum nostros adiunxeris ante parentes
Nos etiam ex illa parte fer esse tuos.


image: s074

Qua potes, afflictos releva pietate, precamur,
Da nobis verbi mitia dona tui.
Sed dabis, et totum implebis praeconibus orbem,
Pectore quo deceat qui tua verba canunt.
Qui velut eductis ingens exercitus alis
Invictum ponent per loca iussa pedem.
Unanimes illic sancibunt [Reg: sancient] foedera Reges,
Regia sed partas dividet uxor opes.
Illorumque pio victrix Ecclesia ductu
Vastabit stygiae regna profunda plagae.
Innumerasque animas avido ex Acheronte reducens
Et spolii, et tituli praemia iusta feret,
Utque micant aurum penna vibrante columbae,
Cum vaga sub rutilo copia sole volant,
Sic procul illorum mediis tentoria campis
Fixa, relucentes lampadis instar erunt.
Omnia discussis redduntur clara tenebris,
Qua ponunt tanti fulgida castra duces.
Et quaecumque Deo loca distribuente frequentant,
In media fulget nocte serena dies.
Sicut et uberibus validus mons consitus aruis
Immotam ventis sustinet ictus humum:
Sic invicta ferens dulces Ecclesia fructus,
Hostiles surda negligit aure minas.
Illa Det mons est, quem nulla exciderit aetas,
In quo perpetuo tempore vernat humus.


image: s075

Turba quid hunc reliqui contemnitis invida montes?
Haec est magnanimi regia celsa Dei.
Hanc Deus elegit, semper qui habitabit in illa,
Nec sedes placido gratior ulla Deo est.
Vestra quid irati sufflatis pectora reges?
Vestra quid invidia saucia corda tument?
Quis furor est illa exitium struxisse monarchae,
Numina qui nutu perdere vestra potest?
Dicite degeneres, genus Israelis, Apellae,
Gens dilecta olim, nunc inimica Deo.
Impia quid vestras seducit opinio mentes,
Credere quae Christum vos vetat esse Deum?
Dum nisi Sinaicis ubi vos audivit in oris
Aeterni nusquam creditis esse Deum.
Non novus hic Deus est, idem est, qui in vertice Sinae
Divina est vestris voce locutus avis.
Ille quod a vobis falsa pietate colatur,
Per quos est operum nube sepulta fides.
In se confisas voluit convertere gentes,
Cumque novo populo non novus esse Deus.
Qui nunc edomita ducens de morte triumphum
Ingenti plausu victor ab hoste redit.
Et secum innumeros, insignia bellica, currus
Ducit, et armatae milia multa manus.
Ascendensque alti super ardua sidera caeli
Ereptos Stygio carcere ducit avos.


image: s076

Iamque triumphati post diruta tartara ditis
Ingreditur tituli celsus honore sui.
Pone sequi videas vinctas post terga Megaeras
Et locus hic tota cum Styge quicquid habet,
Spirituumque greges tam contra Heroa potentem
Se nihil hic ausos voce gemente queri.
Captivosque inter victus regnator averni
Dira fremens media ducitur ipse via.
Hic auras questu complent ululante Sathanes,
Dum sibi perpetuo vincla futura vident.
Illic Christiadum conscendunt iubila caelum,
Quos sibi restituit vindice Christus ope.
Interea sedes Ditis trahit atra ruinam
Vastantur stygii regna superba Dei.
Non iam Tartareus poterit nocuisse Tyrannus
His, qui te vero pectore, Christe, colunt.
Iamque repubescens rediuivi gratia mundi
Laetitiae ostendit publica signa novae.
Cuncta triumphanti plaudunt elementa monarchae
Cuius ad incessum flectitur omne genu.
Blandius a summo delucent aere Soles,
Mitior et solito temperat aura solum.
Testantur volucres blandis sua gaudia linguis
Harmonicis resonant terra polusque modis.
At Deus omnipotens curru sublimis ab alto
Dispergit spolii munera sancta sui,


image: s077

Munera saluifici caelestia semina verbi,
Per quae mortales vivida turba sumus.
Ille rebellantes etiam dominator in hostes
Victor et hinc meritae praemia laudis habet.
Falleris, hunc si quis fatua de plebe malorum
Posse tua vinci pestilitate putas.
Impius ut videat, contabescatque videndo,
Hostibus in mediis esque manesque Deus.
Tollite laude Deum, seu luce Diespiter orbem,
Seu vaga nocturnis Cynthia lustret equis.
Assidua quinos onerare salute videtur,
Dum fundit verbi prodiga dona sui.
Felices, longeque super sua fata volantes,
Quos manet hoc Domini dulce gravantis onus,
Non nos hic operae fallax fiducia nostrae
Agnatos caelo, quos volet, ille facit.
Hoc duce proterimus minitantem funera mortem,
Solus ab aeterno liberat ille malo.
Ille inimicorum franget capita alta suorum,
Qui nisi flagitiis vivere turpe putant.
Impia Iudaeae delebit semina gentis,
Turpe quod a priscis degenerarit avis
Exiget invisos terraque marique Tyrannos
Regibus heu victis vulnera quanta dabit?
Solis ab occasum mundum peragrabit ab ortu,
Corporibus caesis tota tepebit humus.


image: s078

Ibit et immundis perstrata cadavera campis
Sanguinis intinget profluvioque pedes.
Eius et hostili pascentes sanguine fauces
Foedabunt tepido rostra cruore canes.
Iam qualis quantusque trahas longae agmina pompae
O mihi non dubio corde recepte Deus.
Qualibus incedas ducibus rex magne videmus,
Imperium mundi qui sine fine tenes.
In primo resoni praecedunt agmina vates,
Qui docto reddunt gutture dulce melos.
Inde viri cytharis [Reg: citharis] , et docti ludere nablis,
Dulcisonis resonant carmina blanda modis.
Candida quos circum comitantur turba puellae
Quassantes tenera tympana blanda manu.
Quacumque est sanctae quaedam communio plebis
Incidit in laudes mentio multa tuas.
Stirpe quod e magni ceu fontibus Israelis
Derives regno subdita corda tuo.
Quid memorem Heroas tua martia signa ferentes,
Beniamin primas quos puer inter habet.
Aspice, ut hic primis pompae sese arduus alis
Inferat, et reliquos fulgeat ante duces?
Paruulus [Reg: Parvulus] hic olim, sed iam non paruulus [Reg: parvulus] , extra
Humanos sensus raptus in astra volat.
Cuius ab ingenuo nascentur sanguine reges,
Qui doceant verum turba professa Deum.


image: s079

Auguror,et video longaevi cedite patres,
Nescio quid maius prisca Damascus alit.
Qui nunc Tarsiaco prodis de sanguine miles,
Saulus es, exiguo tempore Paulus eris.
Praevius in tenebris tu dux errantibus ibis,
Et facies miris multa stupenda modis.
Nascere sancte puer, magni tuba bellica Christi:
Assertor regni maximus huius eris.
Parte alia incedunt tanti pia membra triumphi
Edita de Iudae semine turba Duces.
Quique Genezarethis nati stagnantis ad undas,
Quos Zabulon, et quos Nephtalis ora tulit.
Prisca quibus patrias fecit Bethsaida cunas,
Terraque quam liquidis Iordanis ambit aquis.
Talibus, atque aliis Ducibus tua signa secutis
Magne tui vires roboris adde Deus.
Te ducente tuos pius hic exercitus hostes
Conterat, imperii tu rege frena tui.
Fac nihil hic, nisi quod iubeat tua sancta voluntas,
Imposita sudans sub cruce miles agat.
Et quocumque volens animis operabere nostris,
Fac tuus in nobis spiritus ista regat.
At divina tui divertens numina templi,
Confluet in Solymas plurima turba plagas.
Externique tibi portantes munera reges
Committent verbo seque suosque tuo.


image: s080

Perde laborantis tacitas cacodaemonis [(transcriber); sic: cacadaemonis] artes,
Ille dolos nobis quos meditetur habet.
Bestia ut exspectans taciti sub arundine lustri
Quos videt immiti devorat ore greges,
Sic is sollicitis nos undique passibus ambit
Quos videt incautos, in sua vincla rapit.
Utque sit uberior captae victoria praedae,
Heu multos socios in sua vota trahit.
Hi sunt quos auri stimulat vesana cupido
Et misere macerans ambitionis amor.
Pontifices, Mystae, sed quos memorare molestum est
Aurum qui ficta relligione [Reg: religione] colunt.
Atque avidi vacuum ceu captant aera cauri
Quos intus macerans urit anhela fames.
Hi sua sic avidis arrodunt pectora curis
Immensas cumulet donec aceruus opes.
Inde fit, ut vulsis vitient tua dogmata falsis
Et lacerent verae relligionis [Reg: religionis] opus.
Quos Deus e medio digneris tollere victor
Floreat ut regni gloria vera tui.
Contere sanguinei silentia corda cruoris,
Qui temere affectant flebile Martis opus.
Perde piis caedem meditantes mentibus hostes,
Qui lactant rabidas in tua verba minas
Ad tua confugient peregrinae numina gentes,
Ut dedant placidas sub tua iura manus.


image: s081

Sueta relinquentes septemplicis ostia Nili
Accurrent Pharii cum duce quisque suo.
Audiet extremite decolor accola Gangis,
Porriget et faciles in tua iussa manus.
Ferte Deo grates totum vaga regna per orbem,
Et canite unanimi carmina blanda sono.
Qui rerum Dominus caelestes pervolat orbes,
Et solus vitam rebus inesse facit.
Ipse dabit vires animis sua dona professis,
Ipse dabit verbo pondera iusta suo.
Ille sui regni sinite ut moderetur habenas,
Non male quod coepit provehet autor opus.
Huic ferte acceptum, soli huic adscribite, si quid
Proficitis vestra turba beata fide.
Ille agit in vobis, agitante cale sitis Illo, "
Hic vigor e caelo non aliunde venit. "
Ut pluit aereus tenues e nubibus imbres,
Sic pluit e vobis caelica verba Deus.
Magna urget praestare suos miracula sanctos
Quos sanctae exercet dura palaestra crucis.
Quicumque intrepido profitentur pectore Christum
Iustaque cum vitiis hoc duce bella gerunt, "
His Deus invictos animos, his nescia frangi "
Sufficit, et caelo pectora digna frui. "
Laus tibi magne Deus, tibi tellus plaudat et aether, "
Te, quidquid toto spirat in orbe, canat.


image: s082

Cuncta retro sublapsa prius sine legibus ibunt,
Quam cesset meriti gratia, lausque tui.

PSALMUS LXXXIII. Quam dilecta tabernacula etc.

DEscriptio et Encomion Ecclesiae Christi, in qua versarit et DEM recte agnoscere et celebrate summum bonum hominis esse ostenditur.

PAcis et armorum DEUS arbiter, optime vindex,
Omnia perpetua qui ratione regis.
Quam tua iucundis habitantur moenia castris,
Quam tua dulce piis regia lumen habet.
Alta trahant altos fuluo suffulta metallo
Tecta, superbarum splendor inanis opum
Fortunae sit summa meae, tua iussa colentem
Me quoque sub tecto vivere posse tuo.
Gestit et aegrescit magno mihi pectus amore,
Ad sacra dum templi pronus anhelo tui.
Quicquid in hoc spirat viventis corpore flammae,
Hoc capit in vivo gaudia plena DEO.
Sicut avis certam sortitur in arbore sedem,
Atque aliqua nidum sub trabe passer habet,


image: s083

Quaque suam sobolem venientem educat in annum,
Pendula congestam fingit hirundo domum:
Sic loca tuta tuam pius invenit omnis ad aram,
Ut tegat auxilio seque suosque tuo.
Non illum averso sors obruit aspera casu,
Et semper veris vis inimica bonis.
Utque aliqua interdum sub tempestate laborat,
Sic tamen ex ipsa grandine victor abit.
Ut maris in medii famulantibus incubat undis,
Regula pacati marmoris, Halcyone:
Sic servata suos profert Ecclesia fetus,
A rapido instantis turbine tuta mali.
Et quasi de curuo pendens tibicitie nidus
Fixa vacillanti pondus in orbe tenet.
Incubat Huic summo veniens a numine flatus,
Et fovet amplexu pignora chara suo:
Progeneransque nova firmatas indole mentes,
Inchoat aeternae regna beata domus:
Felices quicumque tua versantur in aula,
Membra quibus gentis contigit esse tuae,
Illi animos per te veris virtutibus aucti,
Ex meritis possunt te celebrare tuis.
Atque aliquis sancto firmatus pectora motus,
De te veridica talia laude sonat.
Unus et is triplici simplex in numine numen
Tum sine principio est, tum sine fine Deus:


image: s084

Qui propria verbi patefactus voce sonantis
Se miseris patria consociavit ope:
Ille volens caelo prolem dimisit ab alto,
Humanae elueret labis ut omne nefas.
Mente satam, verbo patefecit amica voluntas,
Cum verbum assumpsit debile carnis opus.
Salue dulce decus, fili omnipotentis, et unum
Pharmacon aeternae mortis, et antidoton,
Tu veniens maculas morboso abster gere mundo
Eluis humanum, victima pura, scelus.
Exstinguensque tuo virosam sanguine mortem
Fundasti vitae, Regna beata, tuae.
Quam nunc docta fides adiuta a nomine sentit,
Praestabit plenam sed tua sola salus:
Ergo DEUS, mi vive Deus, tua castra frequentem
Portio sum domui non onerosa tuae.
Felices quicumque tuis se viribus armant,
Seque sciunt dextrae robur habere tuae.
Per tua non dubiis abeunt vestigia plantis,
Atque alios dete quae didicere docent:
Densa per et quamvis lacrimosae nubila vallis
Hinc carpant alio, rursus et inde viam:
Attamen inducunt te dulces auspice fontes,
De quibus in multos vena salutis eat.
Quod monet officium, non tardo pectore praestant,
Successum ex ipsa fert pietate labor:


image: s085

Ergo reluctantes reprimunt feliciter hostes,
Atque abeunt laeto saeva per arma gradu.
Non illis scelerum inventor Phlegethontius anguis,
Subdola non dubiae Sphyngis [Reg: Sphingis] imago nocet.
Castus amor veri, secura viatica vitae
Addit, et est omnis proxima caussa boni.
Mille doli explorant species, fraudisque Magistrum
Magnanimo victrix sub pede turba premunt
Talibus ex aliis alias victoria palmas
Suggerit, et virtus fortia corda facit.
Hos propius spectans alta de rupe Sionis
Magnanimis praesens gaudet adesse Deus.
Pacis et armorum Deus arbiter, optime vindex,
Quem colit aeternum gens Iacobaea DEUM.
Accipe quas ferimus, patrio gens dedita caelo,
Ad tua coniunctas numina sancta preces.
Vindice quo salui tegimur, quocumque movemur,
Assere militiae membra probata tuae.
Respice verbisoni communia viscera regni,
Perpetuum gnato quod cupis esse tuo.
Respice nos vindex, praesens quibus omnia cernis
In faciem Christi lumina flecte tui.
Suavior est multo tecum lux una manenti,
Quam reprobis alto sub duce mille dies.
Malo, vel extremas haerens adiectus ad oras,
Esse Deo propriae pars quotacumque domus.


image: s086

Tecta frequentator quam splendidus alta potentur
Incolere, a quibus est vita beata procul.
Illic divitias, illic venentur honores,
Vivere quos tumidos in levitate iuvat.
Me iuvat oblatae contentum munere sortis,
Debita praesenti soluere vota DEO.
Me iuvet officii memorem praestare, quod uni
Certa sui gratum mens sciat esse DEO.
Nam velut amplectens miti Sol omnia flamma
Arduus irriguo tacta calore fovet:
Sic DEUS acceptos nutrit, Sol aureus ille,
Pectora qui large luce serena facit.
Ille piis motus, et vires motibus addit,
Et veluti Clypeo pectora sancta tegit.
Hostilesque minas prohibens crudosque furores,
Hinc odiis claudit, fraudibus inde viam.
Illius est munus virtus in viribus ardens,
Et venit a solo gloria vera DEO.
Quisquis amans recti caelo caput arduus infert,
Huic comens a latere est hic et ubique DEUS.
Qui cavet a verae deflectere tramite vitae,
Non sinit hunc ullus rebus egere DEUS.
Pacis et armorum DEUS arbiter, optime vindex [(reading uncertain: page not entirely unfolded)] ,
Qui tibi confidit cuncta beatus habet.


image: s087

PARAPHRASIS PSALMI XC. QUI EST ORATIO MOSIS, viri Dei, et continet doctrinam de paenitentia, et remissione peccatorum in Christo.

ARGUMENTUM.

SVmma Psalmi, est concio Legis et Euangelii. Videlicet de paenitentia et fide in Christum. Prior igitur pars docet agnitione Legis agnosci peccatum, et poenam peccati esse iram Dei, et calamitates humanas, et mortem. Ideo exaggerat tum magnitudinem irae divinae, tum miseriam vitae humanae. Haec ab initio Psalmi tractantur usque ad locum, Doce nos numerum dierum nostrorum. Ab hoc loco altera pars Psalmi, habet deprecationem irae et calamitatum et petit, Ut harum caussis e verbo divino cognitis, remedia ostendantur piis, in doctrina Euangelii, de Messia promisso, atque incarnando. Diserte enim hic vocat misericordiam gratuitam remissionem. Opus Dei appellat missionem Filii, et incarnationem. Gloriam Dei, nominat agnitionem Christi in Ecclesia. Postremo orat pro conservatione Ecclesiae, Reipublicae, et Oeconomiae,

ESto, licet miseri vitio culpaque gravamur,
In miseros asper non potes esse Deus.
Degeneres quamquam nos impius abstulit error,
Ut tua suppliciis nos premat ira reos:


image: s088

Tu tamen es nostrae statio tutissima vitae,
Tu tamen es miseris portus et aura, Deus.
Tu tamen e nobis, qui te fidenter adorant,
Non pateris merita morte perire Deus.
Quottidie [Reg: Cottidie] iusta licet in nos percitus ira
Quod reprimas poena vindice semper habes,
Attamen in te ipso nobis habitacula praebes,
Qui gerimus Verbo corda renata tuo.
In te confugium, portumque salutis habemus,
Tu facis in te ipso nos habitare Deus.
Ecce velut vermes per obliquum repimus orbem,
Et nisi peccati nil nisi massa sumus.
Tu tamen hoc aperis, quo comprimis omnia, Numen,
Excipis et nati nos pietate tui.
Exceptosque foves saluantis munere Verbi,
Quo vivente dolet mors quoque iussa mori.
Nec tuus hic novus est, quo nos complecteris ardor,
Nec finem pietas ista parentis habet.
Ut Deus aeterna vivens in lumine fulges,
Sic nos perpetua vivere luce cupis.
Namque nec ad tempus nos tanto munere donas,
Nec sinis hoc numeros non habuisse suos,
Ipse pios servas, et ab aevo ducis in aevum,
Iustifica faciunt qui tibi vota fide.
Tempore ab hoc primi quo te agnovere parentes,
Tempus ad omne, hominem quo generabit homo.


image: s089

Tu Deus es portus, caetusque [Reg: coetusque] vagantis asylum,
Qui tua non falso pectore verba colit.
Ille licet paruo, dispersoque agmine passim
Ingenti variis erret in orbe locis:
Attamen est animis semper concordibus idem,
Consocians regno membra renata tuo.
Incipiensque tuae in terris primordia vitae,
Erudit afflatu pectora docta tuo.
Donec et haec rerum steterit Natura, monebit,
Militiae insignis dexteritate suae.
Et ventura tuam doctrinam in saecula mittet,
Qua tua in hoc durum est gratia sparsa genus.
Et laeto tandem digressus ad astra triumpho
Parta sibi Christo principe regna colet.
Haec statio immota est in te fidentibus omni
Tempore, te solida qui didicere fide.
Nullus ad hanc audet stationem accedere Livor,
Sive tuus Sathana, Mors atra sive tuus,
Hoc est, quod miseri casu laetamur in ipso,
Quo mortem meriti perdia turba sumus.
Unde aliquis nuper terae formidine mortis
Territus, haec aequa dicere mente potest:
Fraude nocens serpens, et mors aeterna Tyrannis,
Nil mihi vobiscum est, Est mihi vita Deus.
Vita mihi Deus est, arx, murus, portus, asylum,
Hic habito, hic tutus tempora pacis ago.


image: s090

Haec sua qui agnoscunt vero delicta pavore,
Spemque tuae placido corde salutis alunt,
Plena fide laeta, ceu iubila dicere possunt,
Tu quibus es solus vita salusque Deus.
At quibus impietas perverso induruit vus,
Ut nequeant vitii nosse venena sui,
His tua maiestas nocturnis plena tenebris
Visa, metum, et poenae duriter auget onus.
Nam sibi qui metuens nescit sperare salutem,
Huic vere es dirae moritis imago Deus.
Namque quis istorum, quite non nosse laborant,
Ad numen trepido non pavet ore tuum?
Ante recens primam quam mundi machina forman
Seminaque e verbo duceret orta tuo,
Ante suo positi quam starent pondere montes,
Aeris et tellus, grande ferentis onus,
Tu pater omnipotens aeterno in Numine numen
Tu sine principio es, tu sine fine Deus.
Haec tua maiestas miseros formidine terret,
Qui te propitium non didicere Deum.
Territa quo fugiet, quas mens petet aegra latebras,
Quam peragit mortis conscia culpa ream?
Cum videt, et tantum te magna in imagine cernit,
Agnosci hoc miseris quantus in orbe potes.
Sic meritum est nostrum, sic nos tua conterit ira,
Crimina dum iusto nostra furore premis.


image: s091

Tam tibi peccatum res est odiosa, nocentes
Iusta tua aeternum cogat ut ira mori.
Tu facis inviso miseros occumbere letho,
Haec quia nos culpae praemia ferre decet,
Ante tuos oculos, quoniam sordemus, et omni
Parte fluens turpi crimine massa sumus,
Aeternam trepido quod corde pavescere mortem
Cogimur, est irae fulmen id omne tuae.
Cum tua iusta odio peccati incanduit ira,
Humanum cuperes omne perire genus,
Et posses miserum momento evertere mundum,
Ni tuus iste hominum te superaret amor.
Saepe moves fulmen, sed et hoc tamen ante coherces [Reg: coerces]
Quam trahat accensam fomite flamma facem.
Gratia Iustitiae urgenti sua iura resistit,
Qua tibi per te ipsum turba redempta sumus.
Ergo nisi instructi praesentis funera vitae
Caeperimus [Reg: coeperimus] vitae spe superare novae,
Perpetuo aeternae mortis depascimur ictu,
Continuus sequitur quam sine fine dolor.
Interea, vivas quae nescit carpere mentes,
Mors rapit arbitrio corpora strata tuo.
Tempus abit, fugiuntque dies, velocior illis
Demetit humanum mors violenta genus.
Illa catenatas spargens in saecula messes,
Ordinis atque aevi funera mixta facit.


image: s092

Triste simul senium tollit, laetamque iuventam,
Sorte pari functi femina virque cadunt.
Cum populo absorbet reges, audacibus aeque
Ac timidis atras inicit illa manus.
Omnes una manet leti via, vivimus omnes,
Simus ut urgenti praeda parata neci.
Vivimus et morimur, vitam ut moriamur habemus,
Hac hominum regitur debile sorte genus.
Namque iubes leto mersos emergere rursus
Ut nova vitalis saecula lucis agant.
Interit haec hominum, deinde ista renascitur aetas,
Dum revocas Iuris fila priora tui.
Sed bene consuluit nostrae tua gratia culpae,
Peccati superans grande prementis onus.
Dum quasi sorte iubes homines meliore reverti,
Te potius vitam mitis amare, doces.
Namque tua haec vox est, iratae nuntia Legis,
Quae veluti tonitru pectora tacta quatit.
Massa hominum, aeterno pridem dignissima leto,
Te faciat merito propria culpa mori.
Subiciat morti se primus et ultimus ordo,
Posteritas subeat posteritatis onus.
Haec vindictam meae sit formidabilis irae,
Sustinet humanum quam meruisse scelus.
Quis te tunc hominum vel totus sustinet orbis,
Horrida cum tali fulmina voce iacis?


image: s093

Et tamen emissi patefactus lumine verbi,
Sic gaudes alio cognitus ore loqui.
Lege mea moriens mortale revertere Semen,
Excipiat tempus saecla prior novum.
Vincit amor poenam, mortem metuistis, ab illa
Servati, verbi vivite luce mei,
Corpore consumat Ius irrevocabile mortis,
Excipiat mentes vita beata pias.
Quas Lex iusta reos damnat, miser atio seruet,
Agnoscat veniam, quam volo firma fides.
Hoc caput est, mortem mortalibus incutit aegris
Ira tua, et Legis vis onerosa tuae.
Morte sed oppressis vitam tua gratia reddit,
Quam spargit verbi vox patefacta tui.
Tu simul ad Stygios vitam demergere manes,
Et vitam in media reddere morte potes.
Ira tua occidit, servat placata voluntas,
Quos irae causam paenitet esse tuae.
Hoc est, quod merito miseros demittere letho
Diceris, et nutu mox revocare tuo.
Cur [(transcriber); sic: Cnr] tamen heu brevis est, cur vitae fluxilis aetas,
Quae propere venti more volantis abit?
Dum bene vix vitae certis absoluimur horis,
Flebile sub mortis cogimur ire iugum.
Illa sequens etiam vestigia nostra Tyrannis,
Est proprior nostrae, quam solet umbra viae,


image: s094

Atque hodie moritur, quem lux hesterna videbat
Sperantem vitae stamina longa suae.
Te quoniam coram sic anni mille recedunt,
Ut solet hesternae lucis abire dies.
Ut nocturna brevi custodia tempore transit,
Dum recipit vigilem de statione vigil.
Nam velut excubiae certas mutatur in horas,
Tempora dum motu continuata fluunt,
Mutuaque alternat communes tessera sortes,
Dum variant vigiles, hic abit, ille redit.
Sic alii intereunt, alii nascuntur, et omnes
Sors eadem simili conditionue manet.
Hos Deus invadis, subitus ceu littora fluctus,
Fluminis ut pessum more fluentis eant.
Praeterit ut volucer non noto tempore somnus,
Vix bene quem vigilans commeminisse potest.
Sicut mane virens, et Sole cadente resectum
Expirat [Reg: exspirat] medio gramen, et aret agro:
Sic hominis quoque vita fugit, sic omnia fluxa
Rebus in Humanis mobilitate ruunt.
Omnis homo similis languenti graminis herbae,
Una dies nasci quam videt, una mori.
Quale sub aurora gramen, quod vespere languet,
Talis ab occiduis viribus omnis Homo.
Haec ita contingunt, quoniam nec sustinet iram
Nostra, nec avertit culpa nephanda [Reg: nefanda] tuam.


image: s095

Non ita deficiunt reliquarum semina rerum,
Quae subeunt certas nata, renata, vices,
Illis Naturae metam circundedit [Reg: circumdedit] ordo,
Nos irae absorbet iusta rapina tuae.
Expirat [Reg: exspirat] generosus equus, cum postulat aetas,
Arbitrio Domini concidit agna sui,
Mors ea finita est, ut habet cum tempore caussam,
Nostra, nisi occurras, funera fine carent.
Quottidie [Reg: Cottidie] hoc miseri vindictae absumimur igne,
Dum grave peccati non relevatur onus,
Et multis lacrimis vix hoc sentimus, ab illo
Qui [(transcriber); sic: Qni] vita est nobis, mors venit atra Deo,
Sic visum est tibi iuste Deus, turbare paventes
Ad vitia, et sceleris crimina tetra sui,
Ne torpore gravi gemitus oblita precesque,
Excidat a venia spesque fidesque tua.
Iccirco observas nostri delicta furoris,
Intuituque notas crimina nostra tuo.
Quae minime possunt nobis delicta videri,
Tu velut in medio lumine nota tenes.
Haec tecum est nobis voluendae fabula vitae,
Sic trahimus lusu tempora nostra tuo.
Qualia deciduos declinant lilia caules,
Cum minis intenso languida Sole cadunt:
Optima quaeque die sic nostri defluit aevi,
Deficiens irae scilicet igne tuae.


image: s096

Vita fuga est, abeuntque dies, et carpitur aetas,
Ut temere linguae verba loquacis eunt.
Cumque satur vitae est, et aniles attigit annos,
Aut temere, aut alius, aut nihil egit, homo.
Ecce omnis spacium [Reg: spatium] miseris mortalibus aevi,
Vix bene bis septem vivere lustra datur.
Quique diu vixit, bis forsitan octo peregit,
Optima pars aevi plena doloris abit.
Atque aliquis primo dum discit vivere sensu.
Auolat, et vitae desinit esse potens.
Hoc quoque quod vitae nobis prodesse putamus,
Quid nisi res misera est, perpetuusque labor.
Tam celer angusti decurrit flosculus aevi,
Et subit acta suam quaelibet hora necem.
Vivitur in nugis, hominum pars maxima, nescit
Quam vitae haec abeat portio parua suae.
Interea obrepit non intellecta senectus,
Et celeri irrumpens mors inopina gradu.
Quis Deus hic tantum te tanto in numine numen,
Suspicit et vera relligione timet?
Mente tuam vigili quis secum ponderat iram,
Quis timent imperii frena severa tui?
Quin aliqui veluti sociae viventibus umbrae,
Vivere se tali vix ratione sciunt,
Dum falsis vigilare bonis, dum fingere Caelum
In terra, et mortem dissimulare iuvat,


image: s097

Dum bona praesenti quae dantur idonea vitae,
Aeternis praefert vana cupido bonis,
Nec quisquam agnoscit quanta vel mole laboret,
Vel veniae quantam culpa requirat opem.
In vitiosa pigrae putrescunt otia mentes,
Vita negat verum luxuriosa Deum.
Haec mundi est facies mortem ignorantis et iram,
Pressa quibus poenam culpa nephanda [Reg: nefanda] luit.
{a Altera pars Psalmi docens remedia irae mortis, cala mitatum, quaerenda esse in Messia promisso et incarnato, id enim vocat opus Dei.} At tu nostra salus, verae fons unice vitae,
O hominum sapiens conditor, alme Deus,
In quo Iusticiae [Reg: Iustitiae] fremitum Clementia vincit,
Et superat iustas gratia larga minas,
Respice nos humiles, animumque ostende paternum,
Teque pium nobis esse memento Patrem,
Tu doceas nostri, dum filum ducimus aevi,
In numero fluxos semper habere dies,
Sanctius ingressi sapienti ut corde feramur,
Qua ducit Verbi semita recta tui.
Da nostrum ex ipsa spectemus origine finem,
Simus et ad nutum turba parata tuum.
Da sensum ut mortis, da tantae fulmen ut irae,
Percipiant motu pectora nostra tuo.
Nec tamen exitium metuant, quia perdere nescis,
Quae tibi servari dedita corda volunt.
Sed gemitu agnoscant proprii contagia morbi,
Et caveant iram sponte ciere tuam.


image: s098

Semper et emendent vitae delicta prioris,
Et cupiunt recta sanctius ire via,
Et duras vitae aerumnas, mortemque minacem,
Auxilii superent speque fideque tui,
Quottidieque [(transcriber); sic: Qnottidieque] suae meditentur funera vitae,
Non optanda malis, non fugienda piis.
Inque ipso statuant pacem, portumque salutis,
Per quem supplicibus te iuvat esse patrem.
Agnoscat veras humilis patientia caussas,
Cur premat humanum sors onerosa genus,
Innatique dolens vere contagia morbi,
Converso medicam pectore quaerat opem.
Tum sincera fides animos pacabit inertes,
Atque novae vitae semina sancta dabit,
Sic tandem obliti sceleris vestigia nostri,
Vivendi felix ingrediemur iter.
Et legum et morum procedet sanctior ordo,
Congruat ad nutum vita probata tuum,
Grata tibi ducet dociles sapientia mentes,
Quae renovat vigili corda subacta metu.
Hoc etenim solum sapere est, agnoscere sortem,
Auque humili verum corde timere Deum,
Ergo redi pater, et vultum converte benignum,
Quid terret populum mors truculenta tuum?
Dum tibi sancita cupimus pietate renasci,
Anne aliquam pietas scit tua ferre moram?


image: s099

Siccine damnati seductos fraude Draconis,
Perpetuo mortis nos sinis esse reos?
Quo tuus usque dolor tanta se proferet ira,
Blanda quid a famulis subtrahis ora tuis?
Dexter ades miseris, precibusque allabere nostris,
Te precibus siquidem corda subacta vocant.
Mitis ades, vultu nec nos explode severo,
Eveniat facies hostibus illa tuis.
Nos tua progenies, spem non deponimus ullam,
Conceptam nostri quam tenuere patres.
Nos numerare iuvat transactae tempora vitae,
Nos cupimus recta sanctius ire via,
Nos parere tibi, tibi nos seruire par ati,
Mancipium cupimus quilibet esse tuum,
Esse tibi cupimus dociles, non esse dolemus,
Haec cura obsequii digna favore tuo est.
Respice nos primi vitiatos labe parentis,
Illius e vitio noxia massa sumus:
Utque sumus, sic esse pudet, dolet esse malignis
Semper in hac misera flebile carne malum.
Funde tuae radios bonitatis, et adflue nobis,
Plasmatis allabens largus amore tui,
Aufer at ille omnem caecis e mentibus umbram,
Ad tua divinae quam bona lucis habet.
Namque odisse nequis homines, quos ipse creasti,
Destructorque operis non potes esse tui.


image: s100

Plena tui et semper clementia larga favoris,
Te doceat nobis qui iuvet esse Deum.
Consule praesenti, vitamque ostende futuram,
Quae fluit e veri fonte beata boni.
Da postquam meritam dociles agnovimus iram,
Flevimus et nostri damna pudenda mali:
Conversique piam pacata mente quietem,
Caepimus [Reg: Coepimus] in venia iam retinere tua:
Cum nostros numerare dies, et pendere fata.
Cum tibi noverimus soluere vota, Deus,
Tum vitae aeternae certam sperare salutem
Possimus, lucis conscia cor da tuae.
Da Deus aeternae domitorem agnoscere mortis,
Da fontem vitae posse videre tuae.
Non tantum ad vitae communem animalibus usum
Condidit humanum vox tua larga genus,
Verum aliud regnum, atque aliam haec post funera vitam
Ante tuum instituit gratia plena thronum.
Hanc dabis in solo verae allatore salutis,
Qui Deus est sumpto corpore factus homo.
Te Deus aspiciens dilecti in imagine nati,
Nos etiam nati respice membra tui.
Deleat innatos nobis tua gratia morbos,
Impleat et veniae nos bonitate tuae.
Sic vacui noxa sic nescia pectora mortis,
Munere ducemus gaudia vera tuo,


image: s101

Gaudia non ipso certum cum tempore finem,
Gaudia mensuram non habitura suam.
Vera etenim gaudent pacatae gaudia mentes,
Quas tua laetantes gratia larga facit.
Ergo age redde animum, certae spem redde salutis,
Da miseris fato prosperiore frui.
Longius adflictis durum cumulantia luctum,
Tempora ne cupias esse, fuisse velis.
Iam satis adflictae tulimus mala tristia vitae,
Artifices primi quae peperere mali.
Hei mala quot passi longos deflevimus annos,
Ex quo progeniem perdidit Eua parens?
Dum nos peccati torquet sub lege Tyrannis,
Quam rapidas habuit mors truculenta manun?
Pande tuam nobis promisso e munere lucem,
Quae renovet veniae corda paranda tuae.
Et pacem donans animis, accendat amorem,
Quaeque tibi acceptos nos facit esse, fidem.
Ecce sonans de te vox commiserante per orbem,
Auribus o dulci Carmine grata venit.
Quod pater immenso nati permotus amore,
Iungere adoptivo nos tibi iure velis.
Illum etiam sancto meditatis carmine vates,
Praesentem cupidis gentibus esse canunt.
Et praesens et promptus adest, tu mitte volentem,
Ut redimat populi pectora capta tui.


image: s102

Nos patefacta tui fidentes gratia nati,
Liberet, hoc proprium est quod profiteris, opus
Destruat ille dolos diri fraudemque Draconis,
Ille fuit nostri caussa dolenda mali.
Et premat, et fauces mortis constringat avarae,
Ne freta vindicta saeviat illa tua.
Ecce dolet squalens, tua quam profitemur, imago,
Quae propria vitium sordida labe trahit,
Hanc renovet verbum patris omnipotentis imago
Indice quo nomen tu patefactus habes,
Quod caro dignatum fieri, nos convocat ultro,
Colligit et regno membra sacrata tuo.
Hoc veniat praesens, hominemque Deumque fateri
Gaudeat, humanum restituatque genus,
Sed venit, et nobis pacatam nuntiat iram,
Fidereque invenita tristia corda iubet.
Agnosco te Christe Deus, te amplector adorans,
Unica qui nostrae caussa salutis ades.
Illum agite unanimi venientem agnoscite sensu,
Propitium cupitis qui retinere Deum.
Ille suo nostras abolevit sanguine poenas,
Dum cadit irato victima grata Deo.
Reddidit et vitam preciosa [Reg: pretiosa] morte redemptis,
Dum domitor mortis, laetus ad astra redit.
Illic nos etiam regnum in caeleste reducens,
Omnipotens eadem cum patre sceptra tenet.


image: s103

Quin et crebra facit pro nobis vota sacerdos,
Et nostri placat nunc quoque [(transcriber); sic: qnoque] amore patrem.
Grata tibi meritas persoluant pectora laudes,
Grata tibi res est paenituisse Deus.
Qui dolet innati contagia sordida morbi,
Quem legi indocilem paenitet esse tuae,
Cum neque terra illi monstrat, neque pharmaca caelum,
Caeca quibus mortis philtra cavere queat,
Excipis in Christo fidentem, intusque renatum
Iustifica fidei luce nitere facis.
Me quoque perversae plorantem crimina vitae,
In nato veniam laetor habere tuo.
Sentio et ardenti confisus pectora plaudo,
Vivere me firma iam tibi Christe fide.
Ite procul tetri [Reg: taetri] timido de corde dolores,
Me vetat exitium viva timere fides.
Collegit lacrimas, indefessosque dolores,
Fidentemque nequit deseruisse Deus.
Christus adest, nulla est quae me violentia turbet,
Ille mihi vita est, ille beata Salus,
Ipse retro fugiens viso domitore recedis
Damnate, et propria perdite fraude Draco.
Languet ad excelsi victoris territa vultum,
Iam reprimens tristes mors inimica minas.
Quam nova depascens florentique aucta vigore,
In Christo absorbet vita beata Deo.


image: s104

Hac aterne Deus laetaris laude, cupisque
In Christo miseris omnibus esse pater.
Non alio gaudes, et delectaris honore,
Quam tibi quem pacis Filius auctor habet,
Filius, emundans qui nos a sordibus aegros,
Membra sui frater corporis esse sinit.
Luceat haec sanctos iungens tua gloria caetus [Reg: coetus] ,
Agnitio Christi, gloria vera tua est.
Quam procul Oceano populo sus iungitur orbis,
Te celebrent verbo corda renata tuo.
Conversae faciant de te praeconia gentes,
Et vigeat vero nomen honore tuum.
Hoc, tibi quod proprium est, opus agnoscatur, inane
Omne quod a nostris viribus exit opus.
Transeat ad nostros pietas tibi grata nepotes,
Teque pie pura posteritate colat.
Sis bonus o felixque tuis, vultuque benigno
Dedita militiae respice membra tuae.
Nec sine languescat vivi fiducia verbi,
Aut fuco species lubrica corda trahat.
Sed tibi sincerus constanter adhaereat ardor,
Quem pacata tui gignit amore fides.
Te placeant nostri tibi fortunante labores,
Tu rege, quod facimus ductor et actor, opus.
Si qua manent etiam nostrae contagia culpae,
Haec veluti donans aera, aliena tege.


image: s105

Qui tua dispersus profitetur dogmata, caetus [Reg: coetus] ,
Te loca servatus tuta tegente colat.
Te metuant fontem, de quo ius manat et aequum,
Fas quibus est populis dicere iura suis.
Tu pacem et leges, artesque tuere togatas,
Imperii nutu tu rege frena tuo.
Tu facito, ut felix vitae labor omnis in usu
E solida gignat commoda nata fide,
Non nos noster agat per devia lubricus error,
Nec coluber lapsos nos homicida trahat,
Tu motus animis, tu promptas suggere vires,
Ut studium laudi seruiat omne tuae.

PSALMUS XCI. Qui habitat in abdito altissimi.

PRaedicat agnitionem Dei, veram invocationem et fidem, et docet quae commoda inde proficiscantur videlicet, tranquillitas conscientiae protectio Dei in rebus secundis et adversis, custodia angelorum, et conservatio ad vitam aeternam.

ARmamenta Dei qui fidit in abdita summi,
Omnia praestantis quem tegit umbra Dei.
Sic ait ad Dominum, portus mihi solus, et arx es
Mi Deus, in cuius spes mea fixa sinu est.


image: s106

A laqueo siquidem me venatoris hiantis
Eripis, a dira me quoque peste tegis.
Ille suis semper tutum te conteget alis,
Spes tua sub pennis illius omnis erit.
Horrida non metues caecae praestigia noctis,
Non metues medio spicula missa die.
Non metues noctis grassantem tempore pestem,
Non metues medio sparsa venena die.
Ut tibi mille latus cingant discrimina mortis,
Ut cingant dextram milia multa tuam,
Contingent te nulla tamen, sed fortiter ibis,
Liber ab infestis, hic et ubique malis.
Ipse tuis oculis coram tua gaudia cernes,
Impius exitium teque vidente dabit.
Nam tua spes Dominus, tua nam fiducia summa
Fixa Deo, spondet certa salutis opem.
Nulla tibi obvenient adversi incommoda fati,
Nulla tuam afficiet plaga sinistra domum.
Spiritibus nam iussa suis dedit ipse creator,
Ut pro te excubias sospite semper agant.
Ne tuus in lapidem pes unquam impingere possit,
In manibus semper te ferat illa cohors.
Fortia crudelis contundes corda Leonis,
Sub pede trita tuo membra Draconis erunt.
In me spem siquidem ponit, speratque salutem
Semper ab aerumnis me duce liber erit.


image: s107

Ipse tegam saevis defensor ab hostibus illum,
Nominis agnovit nam decus omne mei.
A me poscat opem, facilem me offendet, et illi
Rebus in adversis semper adesse volo.
Illum ipse eripiam, et multo dignabor honore,
Et faciam ut videat saecula longa senex.
Illi omnem, totamque meam monstrabo salutem,
Omnia qui possit me sciet esse Deum.

PSALMUS XCI. Qui habitat in adiutorio altissimi Carmine redditus, a Ioanne Stigelio.

PRaedicat agnitionem Dei, veram invocationem et fidem, et docetque commoda inde proficiscantur, videlicet, tranquillitas consicenties, protectio Dei in rebus secundis et adversis, custodia angelorum, et conservatio ad vitam aeternam.

CVius in invicto sola est fiducia Christo,
Cuius in aeterno est abdita vita Deo.
Ille velut molli placide defensus in umbra,
Praesenti vivet tutus ubique Deo.
Ille Deo dicet, mihi tu spes robur et arma,
Tu Deus es vitae portus et aura meae.


image: s108

Fide Deo tantum, non hic te deseret unquam,
Omnibus aerumnis hoc duce liber eris.
Hic te de laqueo surreptum educet eorum,
Qui ponunt vitae retia crebra tuae.
No species falsi, non subdola lingua melorum
Ulla tibi maesti causa doloris erit.
Ille suis tutum praesens te conteget alis,
Ut tegit implumes sedula mater aves.
Ille tibi quicquid caelesti voce recepit,
Hoc poteris clypei semper habere loco.
Hoc ubi cor fidum mentemque armaveris altam,
Non vitae metues ulla pericla tuae,
Sive ea sub caeca velut incedentia nocte
Spectra, dolo et tacita fraude latenter eant.
Sive ea vi saeva et furiis grassentur apertis,
Ut volat in medio missa sagitta die.
Sive ea more avidae passim grassantia pestis,
Aspera cum rigida morte venena trahant.
Daemona non media metues in luce vagantem,
Atque animos doctum fallere mille modis.
Ille animis nebulas offundit imagine veri,
Et specie fucum dissimulante nocet.
Induit externum simulatae lucis amictum,
Intus habet praeter foeda venena nihil.
Nec mora, nec requies illi, sed obambulat orbem,
Et capit astutis pectora laesa dolis.


image: s109

Ut lupus innato solitus saevire furore,
Laedere cum nescit viribus, arte nocet.
Saepe canem simulans furtim vestigia torquet.
Circuit et timidi vafer ovile gregis.
Tunc nisi balatu vigiles poscente molossos
Auxilium innocuae vociferentur oves,
Irruit in medium mactator, et omnia saevo
Dente rapit, fuso terra cruore madet.
Sic quoque vel media velut umbra in luce vagatur,
Damnatus proprio spiritus iste malo.
Passibus et furtim populos mendacibus ambit,
Quos iuvat a vero nomen habere DEO.
Opprimit incautos, prudentibus arte resistit,
Securos facinus saevus in omne trahit.
Utque latet viridi sub gramine concolor Aspis,
Clamque viatorem fauce tumente petit,
Ille parum primo contactus inhorruit ictu,
Tardius et sparsum sentit adesse malum:
Victa veternosa sed vita gravedine tandem
Deficit, et fragili mole soluta fugit.
Sic quoque Daemonii quibus huius virus adhaesit.
Quod iacere occulta molliter arte solet:
Tempore decepti languent, ac tempore freti,
Saepe etiam aeterna morte perire solent.
Felix hoc potuit quicumque agnoscere monstrum,
Eius et infracta tela cavere fide.


image: s110

Hoc mens sola potest, tibi quae fons vive salutis
In solo vivit dedita, Christe, Deo.
Fide Deo tantum non hic te deseret unquam,
O quantum est uni fidere posse DEO.
Hic et morte potest mulctare [Reg: multare] , et reddere vitam,
Hoc duce et in media vivere morte potes.
Utque tuo videas ferro, nece, flumine, flamma,
A latere ad mortem milia multa rapi.
Scilicet a laeva videas ad funera mille,
Moxque decem a dextra milia rapta trahi.
Non tamen ad te aliquod, quoniam scis fidere Christo,
Ex ulla poterit parte venire malum.
Te spectante dabunt iustas turba impia poenas,
Tu cernes oculis funera grata tuis.
Praemia perversis, qui commeruere, videbis
Iusticia [Reg: Iustitia] culpae conveniente dari.
Nam potes hoc laeto depromere pectore verbum,
In tes sola sita est spes mihi, vive Deus.
Alta tibi fixa est sublimi regia muro,
Firmaque sunt aulae celsaque tecta tuae.
Nulla potest ad te grassari infesta Tyrannis,
Tu Dominus vires spargis ubique tuas.
Ad te confugiens iustis defenditur armis,
Membra domus praesens protegis ipse tuae.
Haec quia te Domino confidere dicis, et illum
Auxilium affirmas et decus esse tuum.


image: s111

Nulla tibi adversae fortunae tela nocebunt,
Obfuerit duri vis tibi nulla mali.
Si qua etiam arcani poenam trahit ordine fati,
A thalamis aberit publica plaga tuis.
Nam Deus ille tuus qui solus cuncta gubernat,
Quem tellus late sideraque alta tremunt.
Ille tibi, quocumque viam sub cardine carpas,
Ad latus angelicos iussit adesse choros.
Hic tibi subicient ne pes tibi cespitet [Reg: caespitet] usquam,
Turba ministrantes officiosa, manus.
Ipse tuos figes saevam super Aspide gressus,
Per medias poteris fortiter ire feras.
Calce tua cedet soboles protrita leonum,
Pressa tuo retrahet sub pede colla Draco.
Fide Deo tantum, non hic te deseret unquam,
Quem tibi sic patrio pectore crede loqui.
Me quoniam toto sitibundus pectore quaerit,
Me quoque ab adversis vindice tutus erit.
Ipse meo tectum servabo numine praesens,
Nam iuvat hunc memorem numinis esse mei.
A me poscit opem, mea numina clamat et orat:
Percipiam miti supplicis aure preces.
Cum [(transcriber); sic: Cnm] gemit aerumnis casuque oppressus iniquo,
Illius in mediis sum comes ipse malis.
Eripiam miserum claroque in lumine sistam,
Luceat ut tituli celsus honore mei.


image: s112

Ornabo incolumem longaevae munere vitae,
Perpetuo auxilium sentiet ille meum.

PSALMUS XCVIII. Cantate Domino canticum novum.

ADhortatio ad gratiarum actionem pro victoria Christi destruentis peccatum, mortem et Diabolum, et copulantis sibi hoc beneficio humanam naturam, ut una cum illo aeterna beatitudine perfruatur.

HInc nova gavisae deducite carmina mentes,
Carmina vivifico fundite grata Deo.
Namque novum hoc ipsum est merito et mirabile factum,
Quod nostro dignum tempore laude facit.
Auctorem scelerum famula cum morte Draconem
Militia dextrae contudit ipse suae.
Quaeris ubi, et quaenam domini sit dextra potentis,
Filius hoc meruit nomen habere Deus.
Hic patris est virtus, patris omnipotentis imago,
Conspirat nati cum pietate pater.
Nota suae fecit monumenta arcana salutis,
Se miseri patria dum patefecit ope,
Namque memor veniae, verique tenaciter ardens
Indoluit nostrum commiseratus onus.


image: s113

Intuitusque sui se totum in imagine gnati,
Tardius auxilium noluit esse suum.
Et tibi quod pepigit genus Israrelis avitum,
Praestitit in misso vindice verus opem.
Ergo ubicumque patent habitatae climata terrae,
Ista Deo lucet missa favente salus.
Quinetiam extremus qua gentes terminus ambit,
Noscere quae verum non didicere Deum,
Nunc sonat, et veram doctrina professa salutem,
Instaurat regnum, maxime CHRISTE, tuum.
Grata Deo resonent plaudentis iubila terrae
Edere qua vivum vox valet ulla suum:
Carmine contendant, qui carmina pangere norunt,
Grata Deo iunctis vox sonet alta choris.
Dum resonent cytharae [Reg: citharae] cytharis [Reg: citharis] respondeat hymnus,
Misceat harmonicum Musica docta melos.
Iuncta tubae segetes ductarum buccina vocum
Fundat, et adplausit corde sequente trahat.
Ecce etenim ingreditur magno rex celsus honore,
Qui miseris caeli regna beata parat.
Omnis in aspectum venientis confluat ordo,
Agnoscatque suum pompa decora ducem.
Ante Ducem incedunt ducti longo agmine vates,
Et gestant tremulas igne micante faces.
Ad latus haeret amans praeconum turba docentum,
Quos toto intrepidos iussit in orbe loqui.


image: s114

Dehinc ingens numerus, delecti copia caetus [Reg: coetus] ,
Membra Deo gratae fortia militiae.
Matres atque viri, pueri, intactaeque puellae
Spes eadem quibus est omnibus, una salus.
Ipse tenens sceptrum vultu verboque serenus,
Qua venit aeternas spirat ab ore rosas,
Ore rosas loquitur, non quales educat hortus,
E patrio quales sed tulit ipse sinu,
Nolo mori quenquam [Reg: quemquam] , quantumuis foedus et asper
Ignoret legis iussa verenda meae.
Sed volo conversus peccandi more relicto
Per mala, per mortem, me duce Victor eat.
Perstrepet et resonet tanti praeconia regis,
Principium vitae quicquid alentis habet.
Tu mare velivolum, tu terrae frugifer hortus,
Tam bene promeritum tollite laude Deum,
Qua montes variis connexi vallibus haerent,
Quaque abeunt nota flumina longa via,
Orbis amor redamet, mundi rude vulgus amantem,
Et celebret verum voce fideque Deum.
Sic meruit, quoniam potuit mitescere iudex,
Et lenire ampla ius pietate suum.
Iamque venit, verbique sui vestigia lustrans
Iusticiae [Reg: Iustitiae] ingreditur nuntius ipse suae.
Omnibus hanc offert, toto qui pectore culpam
Pacifica versi perdoluere fide,


image: s115

PSALMUS CIII. Benedic anima mea.

MEntis et linguae vigor et facultas,
Quicquid est fibris animae sonori,
Quicquid in toto superest sagacis
Corpore sensus.
Fer DEO laudes, benedic parenti
Omnium rerum, resona potentem,
Omnium dulci celebra bonorum
Carmine fontem.
Illius curam celebra paternam,
Illius gaude meminisse dona,
E sinu et dextra bona qui benigne
Omnia fundit.
Qui tuae crimen tegit omne culpae,
Et reum mortis recipit paterne,
Qui tuos morbos vitiique labem
Sanat et aufert.
Qui tuam vitam redimens tuendo
Ad latus praesens tibi semper haeret,
Gratia qui te fovet, et beata
Pace coronat.
Qui tibi menses cumulat nitentes,
Largus et victum tribuit quotannis,


image: s116

Os tuum replens, renovansque laeto
Flore iuventam.
Qui decus causae male iudicatae
Asserit pressis sub acerbiore
Iudice, et sancta seriem tuetur
Iuris et aequi.
Hic DEUS sese patefecit olim
Et Duci Mosi et populo vaganti,
Cum suo agnovit Dominum faventem
Principe vulgus.
Quantus est, magnus Deus absque fine,
Totus aeternum bonus est, et esse
Gaudet, et lapsis miseretur ultro
Tardus ad iram.
Non iuvat longum meminisse noxae,
Non DEUM offensae stimulant dolores,
Nec nimis gaudet, meritas nec ardet
Sumere poenas.
Non ut insultus meruere nostri,
Et mali dirus cumulus patrati,
Ius pari nobis voluit vicissim
Reddere lance.
Altius [(reading uncertain: print faded)] quantum tegit omne caelum
Infimum terrae spacium [Reg: spatium] iacentis,
Gratia tantum DEUS in timentes
Semper abundat.


image: s117

Quam procul primo rediens ab ortu
Eos, a regno Zephyri remota est,
Tam procul nostrae DEUS omne culpae
Pondus ademit.
Ut parens noxam sobolis dolendo
Ingemit, casum miserans acerbum,
Sic DEUS fidi recipit timentes
Patris amore.
Nos opus certe manuum suarum
Respicit, nostrae memor et ruinae,
Sponte conservat quod amicus auctor
Perdere nescit.
Est homo foeno similis virenti,
Quod dies unus macerat resectum,
Occidit florens, quasi flos in ipso
Deficit agro.
Namque ab humano resolutus olim
Corpore, excedens vigor emigrabit
Et semel lethum comitata, nulli
Vita redibit.
Sed DEI immota est bonitas, nec unquam
Orta, nec fixas habitura metas,
Et sui semper similis manebit
Nescia finis.
Ille ius summum venia paterna
Temperat, mitis, facilisque cunctis


image: s118

Christe qui tecum semel icta pacis
Foedera servat.
Efficit iustos minime merentes,
Qui fide auditum tenuere verbum,
Et pio fructus fidei probatos
Pectore praestant.
Filio regnum genitor potenti,
Et thronum in caelis stabilem sacravit,
Hic potens toti dominatus orbi
Sceptra tenebit.
Agnitum vero celebrate plausu
Spiritus casti, volucres ministri,
Qui data humanae vigiles saluti
Castra tenetis.
Agnitum vero celebrate plausu
Dissiti longas homines per oras,
Quos vocans ultro pariter volentes
Legit ab aevo.
Hunc DEUM vero celebrato plausis
Omnis et virtus, opus omne rerum,
Quam [(transcriber); sic: Qnam] DEI late dominata regnat
Summa potestas.
Hunc DEUM vero celebra timore
Mens mea, hui dulci numerosa cantu
Laudibus celso meritis sonantes
Dicito grates.


image: s119

PSALMUS CIIII.

LAude Deum celebra, mea mens, mea lingua, meum cor,
Quicquid et hoc hominis plasma vigoris habet.
Mi Deus, o hominum rerumque aeterne creator,
Perpetua immensa fons bonitate fluens.
Magna tua est vere mundoque potentia maior,
Cui verbum afflavit semina prima tuum.
Qua patet hoc caeli mundique illustre theatrum,
Aere quod clausum cingit et ambit humum.
Te velut indutum fulgente decoris amictu
Praedicat e factis gloria viva tuis.
Veste velut cinctus, proprio tu lumine clarus
Extendis caeli pendula texta tui.
Tu Deus ille opifex rerum, atque immensa potestas,
Qui Domini nomen cuncta potentis habet,
Qui sua castra potens mediis continguat in undis,
Continuas caeli qua vehit humor aquas.
Et per densa suos inducit nubila currus,
Quae velut extenso pendula fune tenet.
Ventorumque volans rapidas super ambulat alas,
Et digito servat cuncta creata suo.
Qui tibi magnanima validam virtute creasti
Militiam, angelicos ignea castra choros.


image: s120

Qui volucres animae celeri velut igne volantes
Mandati expediunt iussa verenda tui.
Tu proprio stabilem fundasti pondere terram,
Ut stet in immota iussa manere loco.
Hanc etiam Oceani velut allabentis amictu
Velasti rapidis providus autor aquis.
Ecce sinus terris sublimior extat [Reg: exstat] aquarum,
Mergitur affusis non tamen illa vadis.
Sed latices tacite scatebris urgentibus haurit,
Et varie acceptas susa refundit aquas.
Inde abeunt viva puri scaturigine fontes,
Et fluvii, et longo stagna repleta.
Hunc Psalmum non fuisse absolutum a Domino Stigelio P. M. memini, Nam quodam vesperi ex tempore effundebat hos versus.

PSALMUS CXXII.

QUis furor est caeco terris errore vagari,
Tristis homo et patrii non meminisse poli?
Dum tibi naturae demerso in sordibus aegrae,
Quaeritur e fluxis vita beata bonis?


image: s121

Omnibus est numeris, omni ratione beatus,
Qui didicit pura mente timere Deum.
Ille Deum verum novit, notumque veretur,
Se qualem ex alto prodidit ipse throno.
Ficticiisque procul gaudet seiungere divis,
Impia quos proprio turba furore facit.
Dumque implorat opem, novit quae meta petendi,
Quis patris excipiat candida vota favor.
Nec dubitans trepidat, ceu cetera turba, Deorum
Innumerabilium quae sibi fingit onus.
Non metus hunc urgens, hominum non gratia frangit,
Nominis aut docto gloria picta dolo.
Non auri sitiens, cruciati cordis hirudo,
Aut quidquid temere corda ciere solet.
Sed delicta cavens, et culpam sponte nocendi,
Uni iuncta Deo facta probare studet.
Qualis ubi observat fidi mandata parentis
Conscius officii filius esse solet.
Non temere offendit, sed si tamen incidit error,
Et dolet, et veniam fretus amore petit.
Interea ut recte divinum numen adoret,
Suscipere et verum discat ut ipse Deum,
Dilectam sobolem praeceptis format amicis,
Inque sua instaurat templa probata domo.
Sic gentem erudiens, pietatis praevius autor
Exemplo reliquum ducit eunte chorum.


image: s122

Ergo bonis cumulans talem Deus auget et ornat,
Et celebrem multo largus honore facit.
Et genus illius longum producit in aevum,
Nominaque aeternum non abolenda fovet.
Res tanta est pietas, soboles longaeva piorum
Numinis auxilio cuncta foventis habet.
Progenies iusti felicia saecula complet,
Impia nulla diu gens superesse potest.
Tota Deo invisi periit domus impia Saulis,
Iessigena salua posteritate domus.
Adfluit ampla Deum semper fortuna timenti,
Ille Deo plenas semper habebit opes.
Et quia iusticiae [Reg: Iustitiae] vitam traducit amore,
Semper erit tituli celsus honore sui.

PSALMUS CXXVII.

NEcquidquam [Reg: Nequiquam] domus ulla fabricatur
Sumptu magnifico, et laborioso
Humanae sapientiae apparatu,
Ni praesens Deus Architectus, idem
Et curam gerat, et regat laborem.
Nequicquam [Reg: Nequiquam] vigiles tuentur urbem,
Ni praesens Deus inter excubantes
Nutu moenia protegat sereno.
Res est irrita, res male lucrosa,
Somnum rumpere mane blandientem,


image: s123

Nondum sole suam spargente lucem,
Somnum reprimere, et male obsequentem
In noctem vigili domare cura,
Ut quaestum cumulent crebri labores.
Cui vult ille Deus, vel otioso
In somnis etiam adpluit benigne
Vitae divitias beatioris.
Ille est providus, omnia administrat,
Et largus dona cuncta dat petenti,
Sic donum est etiam Dei violentis
Pignus coniugii, pudica proles.
Ut promptae in manibus viri sagittae
Robusti, et iaculum vibrare docti,
Sic et mascula patriam iuventus
Ornat praesidio, et pio labore,
Dum virtus viget, et Deo probatur.
Felicem ante alios, Deoque charum [Reg: carum] ,
Cui tales pharetram replent sagittae.
Nil quidquam metuet, nec erubescet,
Quando hostes patriam prement, et ipsis
In portis etiam minas ciebunt.

PSALMUS CXXVIII. Beatus qui timet Dominum.


image: s124

BEatus ille qui Deum negotiis
In omnibus vero colit timore.
Et eius in vestigiis
Immotus immoratur.
Labore laetus obsequentis dexterae,
Partis honeste commodis frueris,
Bonisque cunctis adflues,
Bene ac beate vives.
Ut ampla vitis vuulis [Reg: uvulis] lactentibus
Illustribusque splendicans corymbis,
Plenum leporis vineae
Addit decus virenti.
Sic pulchra, sic fecunda, sic amabilis
Coniunx amabili beata prole,
Omnem cohonestans domum
Decus tibi parabit.
Sicut tenellas late in orbem plantulas
Virentis explicat parens olivae,
Qualis iugis in arduis
Nabathaea fert Idume.
Tecum tui assidentes liberi
Pulchre integri, pulchreque germinantes.
Mensam tuam pulcherrima
Circundabunt [Reg: Circumdabunt] corona.
Sic a Deo beatus omnis adfluit
Vero Deum qui diligit timore,


image: s125

Eumque recte in filio
Agnoscit, et veretur.
Bonis Deus te prosperabit omnibus
Salutis arce largus ex Sione,
Florentis ut Solymae decus
Laetus videre possis.
Numquam carens egebis ullius boni
Quod ad salutem pertinet volentis,
Tuamque progeniem Senex
Cum gaudio videbis.

PSALMUS CXXVIII.

QUi timet, et caste numen caeleste veretur,
Et iussum recte tramite carpit iter.
Ille potest fama dici constante beatus,
Ille animi floret, corporis ille bonis.
Non illi deerunt communis commoda vitae,
Et mens recta suae certa salutis erit.
Quisquis es, e proprio quaerentem alimenta labore,
Te praesens inopem non sinet esse Deus.
Prole sua felix, laetaeque simillima viti
Splendor erit domui nupta pudica tuae.
Obsita vernabit natis tibi Mensa tenellis,
Ut teneris floret mitis oliva comis.


image: s126

Ecce Deus tanta cinctum bonitate coronat,
Qui sequitur rectam, quam probat, ille viam.
Gratia de templo sanctae patefacta Sionis,
Te patrio saluum semper amore teget.
Ut videas vero florentem dogmate coetum,
Participem caeli quem cupit esse Deus.
Ut videas natosque tuos, seriemque nepotum:
Felicemque pia posteritate domum.

PSALMUS CXXXI.

HOc tibi vive Deus possum adfirmare scienti,
Te coram elato non ego corde fui.
Sum nihil, hoc memini, nota est mihi semper oberrans
Ante oculos massae tristis imago meae.
Non tumidum sapiens, propriis nec viribus audax,
Stultitiae ingredior caecus amore meae,
Magna nec adfectans [Reg: affectans] violentis somnio curis,
A quibus hoc distat futile plasma procul.
Agnovisse tui gaudens solatia [Reg: solacia] verbi,
In nutu posui spemque fidemque tuo.
Quando anima haec altum sapiet, nec se ipsa cohercens [Reg: coercens]
Praesenti perget iussa silere Deo:
Tunc puero similis materni lactis egenti,
Qui sit ab irata matre repulsus, erit.


image: s127

Nam veluti macie depastus deficit infans,
Cum negat impatiens ubera nota parens,
Deficiens animae, sic vis exstinguitur omnis,
Quam pateris verbi lacte carere tui.
Nulla salus homini, nisi quam largissima praestat
Aeterni miseris vox patefacta Dei.
In solo confide Deo, quicumque salutem
Expetis, hic prompta semper abundat ope.

LOCI EX PSALMIS.

Ex Psalmo 3. Ego cubo et dormio, et evigilo, quoniam Dominus sustentat me.

NAtus homo, et vilis vitioso in tempore truncus,
More ferae stratus nocte silente cubo.
Et quasi degustans Letheae pocula mortis,
Membra vaporifluo victa sopore premor.
Sed rursum evigilans ad vitae munia surgo.
Et vitam stabili luce superstes ago.
Me quoniam patrio tegit et conservat amore,
Omnia qui servat vivus ubique DEUS.


image: s128

EX PSALMO XI.

IN Domino confido DEO, cede impie livor,
Cur animae dicas lingua proterua meae?
Exul abi ignotos nemorum pede transfuga montes,
Pulsus ut a noto tegmine passer abit.

PROPEMTICUM [Reg: PROPEMPTICON] EX psalmo XXIII.

IPse Deus pastor meus est, me ducit euntem
Nil mihi praesidii, copia nulla deest.
Gramine me laeto prope fontem pascit amoenum,
Hinc animae recreat viscera tota meae.
Iustitiae servante suae me tramite ducit,
Inde viae metuo nulla pericla meae.

EX PSALMO XXV.

IVsticiae [Reg: IVstitiae] rectique decus, mea cura, meum cor,
Vindice pugnanti sint mihi tela Deo,
His ego semper cro fuso sine sanguine victor,
Osor ut invidia viscera rumpat iners.
Nam quia divini Cynosura altissima verbi
Me regit, hoc metuam nulla pericla Duce.

EX PSALMO EODEM.


image: s129

QUam mihi iusticiae [Reg: iustitiae] monstrat, quam regula recti,
Hac me perpetua fac Deus ire via.

Ex eodem Psalmo. Integritas et iusticia [Reg: iustitia] custodiant me etc.

QUid mens aegra iaces? animique fixas
Caelestes trahis impotenter alas?
Cur habes male, cur laboriose?
Sic nos haec terit et fatigat aetas,
Ut sint plurima perferenda multis,
Qui culpa vacui ferunt nocentum
Poenas immerito, dolentque culpae
Externae grave, plumbeumque pondus.
Ergo sit cynosura, et una semper
Nostrae regula navigationis,
Verum nosse Deum, et pie vereri,
Mandataeque lucem professionis
Sincero officii timere cultu:
Tum praesens tibi quicquid hora sortis
Aspergat sine stomacho libenter
Amplecti, et furiosa probra vulgi
Motis tradere distrahenda ventis

Ex Psalmo 34.


image: s130

GRata Deo memori dicam praeconia versu,
Donec in hoc aliquis corpore sensus erit.
Semper ab ore meo laus illius ampla sonabit,
Dum potero linguae plectra movere meae,
Seu tua me dubiis doceat confidere rebus
Pervigil in mores cura paterna meos.
Seu mihi de pleno reddas solatia [Reg: solacia] fonte,
Victor ut incedam per mala cuncta Deus.
Quidquid ero, quid quid mihi vitae obvenerit usu
Te celebrante tibi carmine gratus ero.
Certe anima haec pridem sua gaudia praedicat inte,
Numinis et tollit se bonitate tui.
Exemplum ut capiant humiles et mentibus aegri,
Quos sua delicti pondere culpa premit.
Et mecum assuescant divinum inquirere fontem,
Plena Deo miseris provenit unde salus,
O quoscumque iuvat caetus [Reg: coetus] pars parua vocari,
Qui nunc aeternum novit amatque Deum.
Huic agite et mecum dominum celebrate potentem,
Illius efferri nomen astra decet.

Ex eodem, Castra metatur angelus Domini etc.

FIsa Deo positis circundat [Reg: circumdat] pectora castris
Angelus aeterni missus ab arce Dei.


image: s131

Eripit ille pios praesenti a clade malorum,
Servatosque omni fortis ab hoste tegit.
Sic quoque grassanti frater vexatus ab Esau,
Angelica cernit castra locata manu.
Tutus ab Angelicis vates Saphateius armis
Euasit tumidi tela cruenta Syri.
Nosse Deum, et pura patefactum mente vereri,
Omnibus exposita est anchora tuta malis.

Ex eodem. Divites eguerunt etc.

OMnis eget dives, mediisque in fontibus aret,
Commoda nec vitae, quae probat usus, habet.
At quicumque Deum non ficto pectore quaerit,
Huic deerit placiti gratia nulla boni.

Ex eodem Psalmo. Iuxta est Dominus his, qui tribulato etc.

ET Deus a latere est praesens, et proximus illis,
Vulnera qui cordis iusta dolentis habent:
Quique petunt humiles animo fidente salutem,
In mediis patrio servat amore malis.

Ex Psalmo 36.


image: s132

O quicumque doles iniustae opprobria linguae
Spargere quae temere turba maligna solet,
Qui gemis insidias, artesque oppressus eorum,
Qui nisi quod noceant nil ratione gerunt,
Aemula turbati ne corripe spicula cordis,
Ne simul noceas impietate cave.
Ne tibi turba nocens moveant sub pectore bilem,
Qui sola in signes impietate tument:
Floreat ad tempus qui plus valet arte nocendi,
Impietas stabilis non erit ulla diu.
Disce dolos omnes et vim superadde ferendo,
Haec est propitio grata palaestra Deo.

Ex eodem,

HOc tamen ex imis cordis penetralibus ausim
Dicere, et invidia non prohibente loqui:
Te penes est vitae fons, et scaturigo salutis,
Aque tuo vere lumine lumen abit.

Ex Psalmo 37.

EXiguam tolerare moram, Dominumque vereri
Perge, gravi laesus quisquis ab hoste doles,
Te Deus extollet, multoque augebit honore,
Te spectante dolens impius exulerit [(perhaps: exularit)] .
Impia conantem vidi florere ferocem,
Ut viret in verno florida laurus agro,


image: s133

Dum redeo Dominumque loci sortemque requiro,
Nullus erat fastu qui modo magnus erat.
Cui pietas curae est, Deus hunc tegit, adiuvat, ornat,
A tergo poenas impius omnis habet.
Aliter.
IPse virum iniustum vidi florere nocentem,
Ut viret in pingui florida laurus agro.
Vix bene transieram, cum funditus ille periret,
Nullus erat subito, qui modo magnus erat.

Ex Psalmo 39.

HEu quam vanus abit vitae velut umbra per horas
QUam temere curis sollicitatur homo?
Colligit ac nescit cuius lucretur in usum,
Aut quis sit partas certe habiturus opes.
At quid ego exspectem, quid te Deus optime poscam,
In te perpetua est spes mihi fida fide.
Hae mihi divitiae sunt, haec mihi regna triumpho
Dum vitam in Christo divite dives ago.

Ex Psalmo 45.

VIrginea sanctum celebrans cum coniuge sponsum,
Inclite te laeto carmine Christe canam.


image: s134

Carmina grata Deo dulci spirantia versu,
Iam pridem ex imo cor mihi fonte sonat.
Quicquid in hoc radius divinae pectore lucis
Efficit, id vivo seruiat omne Deo.
Ut volat ingenio scriptoris penna volentis
Dum rapitur celeri littera ducta manu:
Sic mihi sensa meae Christum celebrantia mentis
Funde mihi prompto lingua diserta sono.
Inclite Messia nostrae promisse saluti
Quam pulchre ingrediens sponse decore venis?
Nemo tibi est forma similis, pulcherrime Princeps,
Quam late hic hominum coetus in orbe sonat.
Ex oculis tibi lucet amor, frontemque serenat
Gratia, in incessu est gloria vera tuo.
Quocumque ingrederis, miti clementia vultu
Propitium miseris te docet esse ducem.
Ad latus incedit bonitas te numine vivis
Hoc voluit sapiens nomen habere pater.
Mitis es erga omnes, qui te non sponte repellunt,
Largus es erga omnes, qui tua dona petunt.
Tunc quoque cum maesto luctantur pectora planctu,
Ante Deum culpae conscia facta suae.
Cum male se expediens naturae lucta repugnat,
Iustitiae et temere commovet arma tuae,
Tu veluti gladio pugnantem accinctus in hostem
Diminuis verbo saxea corda tuo.


image: s135

Cedentemque malis venia dignaris, et ultro
Susceptum dextrae protegis ense tuae.
Ergo age victor ades gladiumque accinge minantem,
Est gladius verbi vis animosa tui.
Hoc tibi corda ferit penetrans victricibus armis,
Subiugat imperio corda superba tuo.

Ex eodem. Omnis gloria filiae regis ab intus etc.

GLoria qua tanti celebratur filia Regis,
Non foris adparet, sed decus intus habet.

Ex Psalmo 46.

QUem colit unanimi supplex ecclesia voto,
Nostra Deus spes est unica, nostra salus.
Perstat in hoc uno nostri fiducia cordis,
Robora qui solus, quae dare possit, habet.

Ex Psalmo 51. Expiabis me Hyssopo etc.

EN mea coccineum referunt delicta ruborem,
Horrida sum crudo massa cruore madens.
Ablue me foliis Hyssopi aspergine viva,
Tunc ego candidior vel nive totus ero,


image: s136

Ex Psalmo 57.

SIc agitata timens urgentes cerua Molossos
Effugium nemorum per loca densa petit.
Iactor et exagitor, dum me premit impius hostis,
In vitam iaciens ignea tela meam.
Quis locus oppresso, quae suscipit umbra cadentem,
An mihi spes certa nulla paratur ope?
Saepe fugax ales, dum vis properantior urget,
Excipitur manibus caste colone tuis.
Nulla mihi ex hominum spes est capiunda [Reg: capienda] favore,
Res est invidiae plena nocentis homo.
Tu miserere mei, miserere dolentis et aegri,
Hoc cuius proprium est munus, opusque Deus.

Ex Psalmo 61. Da nobis auxilium etc.

FEr Deus auxilium: tua nos praesentia seruet,
Accisis quoties rebus egemus ope.
Namque hominum quidquid fallax sapientia spondet,
Umbra etiam quavis vanius esse solet.

Ex Psalmo 62.

NVlla tui avellet me vis a limine templi,
Saecula lex aevi donec euntis aget.


image: s137

Me teget amplectens alarum usura tuarum,
Unica praesidii spes mihi semper eris.

Ex Psalmo CXII. Bene viro isti, qui administrat negotia sua iuste.

FElix, et merito beatus idem,
Quem iuste iuvat exequi labores,
Quoscumque officii decus requirit.
Non ille a strepitu sibi timebit
Famae praestigiis tumultuantis,
Dum vel bella vagos movent pavores,
Et serpunt hominum dolis politi
Rumores siliquis inaniores.
Vel fortuna rotam maligna vertens
Immutat bona, tesseramque frangit.
Illi cor stabile, et fide probatum,
Affixumque Deo, benigna praestat
Sincerae [Reg: sincerae] documenta disciplinae
A fuco procul et dolo remotum:
Praestat, quod fieri pie necesse est,
Euentusque Dei in sinum reponit:
Addit se comitem Deus per ipsas
Aerumnas patrio favore lucens.
Hic vitae modus est, haec una summo
Virtus grata Deo: timere verum


image: s138

Pura mente Deum, cavere morsus
Qui mente sibi consciam perurunt,
Et plenis alios iuvare velis.
Sit Dux integritas, comes sit huius
Quae ius cuique suum benigna differt.
His alis iuvet e Salo profundo
Emersum, et pelago periculorum
In campos nitidi evolare caeli.

Ex Psalmo 65.

TE mea pace fruens promissae certa salutis
Carminibus gestit mens celebrare Deus,
Qui pater aeternae dominaris in arce Sionis,
Et servas regno corda renata tuo.
Vota tibi reddam gratam testantia mentem etc.

Ex eodem. Coronas annum benignitate etc.

IPse tua praesens annum bonitate coronas,
Et facis incessu pinguia rura tuo.

Ex Psalmo 70.

ET tamen haec anima est in te confisa, tuamque
Exspectans petiit Christe redemptor opem.


image: s139

Inte spem posui, quamvis morbosus et aeger

Ex Psalmo 75.

Afflictis calicem divina potentia praebet,
Qui tristi feruet semper amaricie.
At quibus a Christi patiens spes sanguine pendet,
Et summo latices purius ore bibunt,
Exorbent ipsa tetros cum fece [Reg: faece] liquores,
Est quibus aeternus nomen inane Deus.

Ex Psalmo 83.

UTque volans late nemus altum devorat ignis,
Cum fiunt subitus gramen et herba cinis.
Sic ubi coepta tuae tempestas ingruit irae,
Mox celerem capiunt impia turba fugam.

Ex Psalmo 90.

SIc hominum fugiens nugis consumitur aetas:
Ut spectata oculis fabula plebis abit.

Ex eodem.

INspiciat veras humiles patientia caussas,
Cur premat humanum sors onerosa genus.

Ex Psalmo 92.


image: s140

NIl homini melius, vitae nil dignius usu,
Laudibus aeternum quam celebrare Deum.

Ex Psalmo 103.

QUi tua propitius delicta remittit, et omnes
Errores patrio sanat amore tuos.

Ex Psalmo 116. In cruce seu afflictione.

QUid tibi pro meritis, quid pro bonitate rependam,
In me qui cumulas tot benefacta Deus?
Accipiam calicem, quem tu pater optime misces,
Ille meae lucrum namque salutis habet.
Et fidente preces gratus tibi pectore fundam,
Ut placidum vera cor mihi luce regas.

Ex Psalmo 118. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes etc.

QUem manus aedificans procul iudignata [(perhaps: indignata)] removit,
Angulus est posita factus in arce lapis.
Sustinet is tota iunctas in mole columnas
Quem vis nulla loco dura movere potest.


image: s141

Istud opus Deus alme tuum est, mirabile dictu
Non aliqua nobis quod ratione potest.
Tu nisi dimittens patria te in luce videndum
Adflatu removes pectora nostra tuo.
Haec est magna dies vitae veraeque salutis,
Hanc laeto exsultans pectore quisque colat [(reading uncertain: print faded)] .

Ex Psalmo 139.

Nota tibi res est, stare, sedere, meum
QUa mihi cumque via est, mea tu vestigia lustras
Nec ratio motus te latet ulla mei.

Ex eodem.

IPse meos certo praesens rege tramite gressus,
Ut norim veras rectius ire vias.

DE CUSTODIA DIVINA MANDATA ANGELIS.

HInc divina mihi memori custodia versu
Carmen erit, ceptum [Reg: coeptum] tu rege Christe melos,


image: s142

Sit male facundis sine numine vatibus opto,
Turpe quibus vitium Musa coacta canit.
Ipse tibi iugulum vel adhuc abscindito lugens,
Dum recitas nugas impie Galle tuas,
Tu quoque supplicium vates Peligne subito,
Longe alia ingenii laude colende mihi.
Pergite castalides, iam vobis agmen ab alto
Militiae excubias semper agentis adest.
Vos quibus aeterni faciem spectare parentis
Phas [Reg: Fas] est, et Christo semper adesse Duci.
Vos testes mihi, vos comites persaepe fuistis,
Sentio divinam dum periturus opem.
Saepe mihi dextram Christo tendente, ministros
Vos iuvit celeres supposuisse manus.
Muneris hoc vestri est: memori quod mente recordor,
Acceptum referens gratus id omne Deo.
Ergo Deo canitur nostro dum gloria versu,
Pronaque in humanum cura paterna genus.
Vos mecum canite, et toto exsultantia caelo
Suaviter unanimi carmine templa sonent.
Principio, qui cuncta fovet, qui cuncta creavit,
Omnipotens verbi voce sonante Deus.
Agnosci a duplici voluit sua Numina caetu [Reg: coetu] ,
Obvius humanis, Angelicisque choris.
Hi puri a prima mansere origine mentis,
Ante Deum et certum nunc quoque munus habent.


image: s143

Verum alii instinctu proprio, culpaque nephandae [Reg: nefandae]
Degeneres, ortus deseruere suos,
Amplexique malum sponte amisere salutem,
Caedibus et vanis dedita turba dolis.
Dux horum et miserae deceptor subdolus Euae,
Ille hominum est atrox hostis, et ille Dei.
Quis sese inspiciens turbatae in imagine mentis,
Non odium illius sentit et arma miser?
Illius instinctu primi amisere parentes
Vera bona, auctori grata futura Deo.
Amisere Dei curam, amisere salutem,
Et poenam aeternae promeruere necis.
Sed doluit miserans divinae gratia curae
Deceptum hoc hominum turpiter esse genus,
Iussit et humano Messiam e semine nasci,
Qui semel omne huius destruat hostis opus.
Ille decus miseris, et caelum reddidit ipsum,
Pro mundi erratis victima caesa Deus.
Pugna manet tamen, hoc donec migremus ab aevo,
Peccatum impatiens hinc furit, inde Draco.
Non mordere pedem victoris desinit Anguis,
Triste licet strati conterat ille caput.
Interea tanti sit quanta potentia monstri,
Lingua hominum plene dicere nulla potest.
Huic proprium est verum nodoso involuere falso,
Atque odisse Dei mens bona quidquid amat.


image: s144

Ille trahit captas caeca caligine mentes,
Seminat et tectis dogmata falsa dolis.
Divinae extenuat vim maiestatis, et omne
Diminuit falso Numinis ore decus.
Arte serit lites, et falsa ob dogmata sectas,
Et fratrum turpi corda furore ciet,
Quin etiam exitium meditans mortalibus aegris
Quottidie [Reg: Cottidie] sparsis saevit in orbe malis.
Vera Dei oppugnat profitentem dogmata caetum [Reg: coetum] ,
Quaque potest illi fraude nocere, nocet.
Excitat in furias saevos et ad arma Tyrannos;
Ut moveant rupta noxia bella fide.
Sanguinis ingeniis flammas sitientibus addit,
Ut bona turbata publica pace premant.
Tum privata trahens in tetras pectora clades,
Flagitiis animos, luxuriaque gravat.
Tristibus adfligit pallentia corpora morbis,
Atque aevum variis casibus omne premit.
Inficit aerios putri fuligine campos
Unde lues animis, rebus et unde venit.
Obrueret celeri totum vertigine mundum,
Si cito quam vellet, tam cito posset idem,
Huic tamen opposita est divina et summa potestas,
Inque Deo caetus [Reg: coetus] provida cura sui.
Opposita est acies animarum instructa volantum,
Quae pia pro nostra bella salute gerit.


image: s145

Asserit illa Deo in terris quem poscit honorem,
Asserit humanum fortis ubique genus.
Asserit imperia, et saevis adversa Tyrannis
Obstat, et oppressis eripit arma minis.
Nec tantum hoc hominum vulgus commune tuetur,
Agminis Electi singula membra fovet.
Qua pius incedit, custodia cingit euntem,
Angelicosque choros angulus omnis habet.
Huius ego specimen de me dum praedico curae,
Exempli refero dum monumenta mei.
Plaudite caelestes, mecum gaudete cohortes,
Saepe iterum tali me iuvat ore loqui.
Ante thronum et faciem patris omnipotentis oberrant
Spirituum casto numine plena cohors.
Felices animae, primaque ab origine saluae,
Turba ministra hominum, turba ministra Dei.
Astant atque hominum caussa mandata capessunt,
Praesenti miseros ut tueantur ope.
Nam quia spirituum quod caelis excidit agmen,
Quod dedit exitii semina sponte sui,
Perpetuo infestum mortalibus imminet aegris,
Invidet et partae triste salutis opem.
Militiam opponunt caelestem, atque agmine facto
Iusta tuo ductu proelia Christe gerunt.
Illi hominum subita gaudentes morte Tyranni,
Incautis tentant nocte dieque necem.


image: s146

Hi vigiles vera vitae pro luce ministri,
Arcent luctifera saeva pericla manu.
Et comites hominum assidui sociique salutis,
Castra hominum studiis proxima semper habent.
Iam veluti manibus medio e discrimine portant,
Iustifica Christo membra recepta fide.
Iam manifesta ferunt audaci proelia dextra,
Spirituum quoties agmina spurca fugant.
Corda notant hominum, meditantum sensa gubernant,
Atque arcent castis virus ab ingeniis.
Inspicit hos oculus patris omnipotentis, et addit,
Qua valeant, pleno numine Christus opem.
Namque ubicumque animi promissi in numine Christi
Spem nova firmantis corda salutis habent,
Illic regna tenens Christus dominatur, et agmen
Angelicum invictis viribus esse iubet.
Utque patrem vigilans ante ipsum humana precatur
Morte sua et sceptro crimina mersa tegi,
Sic coram in terris hominum disponit amore
Haec pia militiae membra dicata suae.
Saepe aliquis casu, male non meditatus ab hoste
In mala coniectus fata Dracone dolet.
Saepe aliquis meruit tali ceu fuste domari,
Angelicam opponit sed Deus ultor opem.
Nondum egressus eram primi confinia lustri,
Mollis adhuc annis et tener ore puer.


image: s147

Luce sacra matrem ducentem ad templa sequebar,
Ignotae saliens laetus amore viae.
Ecce Gigas populo de se spectacula praebens,
Ambulat ingenti corpore rarus homo.
Accurrit studio novitatis mobile vulgus,
Plebis in hunc oculus totius unus erat.
Amnigenum versat qua torrens agmen aquarum,
Pons erat occlusis traiciendus aquis,
Ipse quoque exsultans circum pueriliter audax
Neglecto in medias ponte prolabor aquas.
Ut levis e scopulo venturi nuntius imbris
Mergus in aequoreas praecipitatur aquas.
Atque humeris cedens adpulsas excipit undas,
Et natat infusis, et tamen extat [Reg: exstat] aquis.
Sic ego ceu pelagi spacioso [Reg: spatioso] in gurgite vectus,
Obrutus insanis navigo tutus aquis.
Alas larga dabat vestis succincta natanti,
Mens memor exiles tollit ad astra manus.
Iam prope stagnantes cataractas raptus, ad imum
Vergere cogebar massula parua vadum.
Prolis amans spectas lugubris in aggere mater,
Quodque potest, tremulo praecipit ore preces.
Mox amens etiam dum se declinat in amnem,
Nititur et mortem morte cavere mihi.
Unus, et is medio assiliens e turbine vulgi
Est ausus misero dexter adesse mihi.


image: s148

Ille mihi tendens porrectam ex aggere dextram,
Ambiguam rexit voce manuque viam.
Et tandem adductum, caelestis ab agmine turbae
Reddidit e mediis me tibi mater aquis.
Sit bene, sit fauste tibi si modo vuis, ab alto
Ad tale haud humilis mens tibi venit opus.
Me vigiles Genii divino a numine missi,
In dextram excubiis asseruere tuam.
Mandatoque Dei iam iamque extrema videnti,
Funera pugnaces supposuere manus.
Multa mihi infanti pueroque ostensa referrem,
Signa assertoris plena favore Dei,
Casibus impingens dum lactea pluribus aetas,
Crescit ut averso planta tenella noto.
Omnia sed nequeo digno comprehendere versu,
Condita quae grato pectore servo tamen.
Ante Deum infantum caelestes stare ministros,
Iussaque mandatis tollere Christe doces.
Et tibi sit curae puerilis semper ut aetas,
Unde aetas sapiat postera Christe rogo.
Et sobolem tibi trado meam, tu delige vasa
Et serva ad laudem nominis apta tui.
Iam mihi florescens annis maturior aetas,
Liberior spaciis [Reg: spatiis] caeperat [Reg: coeperat] ire suis.
Gottha mei testis studii, et puerilis alumna
Ingenii, dulci fovit amica sinu,


image: s149

Gottha mihi patria est, flavis uberrima campis,
Quae vetus a Gotthis inclita nomen habet.
Ingeniis felix, his si fortuna faveret
Heu mihi nunc animos Martis ad arma parat.
Illic et repsi puer, et puerilia vixi
Otia, quae curis et gravitate vacant.
Illinc cum facerem primo rude carmen amore,
Et loquerer doctis verba probata choris.
Ut caperem ingenii studio non simplice cultum,
Mittor ad Albiacae docta theatra scholae.
Regia lustraram speciosae moenia Torgae,
Ad ripam ingrediens Albi secunde tuam.
Nox erat et tempus quo cardine surgit Eoo,
Et secum autumnum pleias orta trahit.
Iam lupuli florem vigilantia rura legebant,
Pocula qui cocto grata sapore facit.
Intentique operi, cantu solante laborem
Virginei urgebant nocte silente chori,
Non poteram clausas Vitebergae attingere portas,
Obscuri cogor ruris adire casas.
Nequidquam [Reg: Nequiquam] hospitium per inhospita tecta petentem,
Excipit extremi littus ad Albis anus,
Mater anus faveas erranti, et tuta petenti
Hospitia, o quali pectore gratus ero.
Sic tibi felices meant connubia natae,
Et ruris teneant has locupletis opes.


image: s150

Quis scit an hospitio sis dignus furcifer, ista
Parte sede, exspecta dum tibi plura loquar.
Hic probra multa tuli, dum non intelligor ulli,
Ignarus linguae Vandale Saxo tuae.
Dura a diu renuit positae commercia mensae,
Fercula fortunae dat tamen apta suae.
Lacteolos silices, et olens in fece [Reg: faece] butyrum,
Pyraque vicino pomaque nata lacu.
Inde peti strato iubet uda cubilia foeno,
Qua procul a laribus dissita caula iacet.
Hic ego dum recubans insomnem transigo noctem,
Integra vix vitae stamina servo meae.
Namque ruens eadem peteret dum strata per Albim,
Quae solet arboreas ducere turba rates.
Sive Bohema cohors seu Vandala, sive calescens
Spe praedae, epoto seu furiosa Zytho.
Ut sensit solum sine defensore iacentem,
Ense vago tecti perfodit omne latus.
Ut quondam Andabatae sine lege, sine ordine saevi
Ambigua faciunt proelia caeca manu.
Nunc prope ceruicem mihi stridulus insonat ictus,
Nunc humeris errat plaga propinqua meis,
Quin etiam ante pedes ferro vestigia gliscunt,
Nec locus optatae signa dat ulla fugae.
Fracta sub imposito donec mihi pertica foeno
Cessit, et effugii praebuit ampla viam.


image: s151

Hinc quoque delapsus vitali haud vescerer aura,
Me nisi divina caussa levasset ope.
Obvia me sancti gestarunt agmina caetus [Reg: coetus] ,
Ne caderet dura pes mihi laesus humo.
Armaque in adversos coram strinxere latrones,
Ut mea duraret vita favente Deo.
Nondum exactus erat decursis mensibus annus,
Ut novus Albiacis finibus hospes eram.
Ire iuvat laetos caelo invitante per agros,
Qua viret irrigui littus ad albis aquas.
Unus erat mecum, mihi consuetudinis usu
Iunctior, in studiis fidus ubique comes.
Imus et oblatos legimus per gramina flores,
Qui variam caussae vim medicantis habent.
Multa diu variae per amoena vireta locuti,
Ponimus in viridi corpus uterque solo.
Tum comes aspiciens pendentem a littore cymbam,
En quid in hoc vehimur littora propter ait.
Integra non metuat grassantes cymba procellas,
Si qua sub extrema ludere novit aqua.
Heu nimium facilis cupido subscribo sodali,
Scandimus, et primis molliter imus aquis.
Laudat iter ceptum [Reg: coeptum] iuvenilis et adprobat ardor,
Nec iuga quae cursu sint superanda videt.
Ludimus immemores fortunae, involuimur horis,
Quae bona mixta mali cum ratione trahunt.


image: s152

Interea humanis dominatur rebus et anceps
Quae premat ante pedes tempora casus habet.
Cymba mihi primum rasis decurrit arenis,
Et cursum extremo flumine tuta tenet.
Sed quoniam deerat versandi industria remi,
Et modus errantem qui regit arte viam.
Torta volubilibus paulatim abducitur undis,
Et procul a noto littore pulsa tremit.
Alueus inde sinu correptam absorbet in altum,
Qua vada continuo vortice pulsa sonant.
Hunus [Reg: Hunnus] ut ambigui fertur vertigine currus,
Ut rapitur sceleri celsa rotatus equo.
Sic tortis mihi linter aquis, sic gurgite crebro
Voluitur, et dubio pulsus in orbe volat.
Ipse mihi, plumae per inane volatilis instar,
Extremum videor morte minante rapi.
Fundo tamen quas mente preces, quas pectore possum,
Imperio serva me tibi Christe tuo.
Audiit, imperio ventos qui torquet et undas,
Qui freta vel verbo saeva silere facit.
Flectit ab infesta cymbam celer impetus unda,
Arripit et plano flumine rursus iter.
Sic sensim [(reading uncertain: print faded)] accedens optatum ad littus, utrumque
Elapsum in medias exoneravit aquas.
Iamque vadum nacti votis emergimus amplis,
Praesentique Dei rursus ovamus ope.


image: s153

Vivimus immemores horarum et fluxilis aevi,
Et tamen ignaris gaudet adesse Deus.
Hoc alio iuvat exemplo memorare legenti,
Qui legis haec vigili vivere disce Deo.
Ibat ad occiduos legatio missa Britannos
Ensifer imperii, nomine Saxo tuo.
Inclite [Reg: Inclute] Saxo, Deo qui verum testis honorem
Asseris invicta captus ab hoste fide.
Additus huic facunde tuo Francisce favore,
Principis et nutu fortis adornor eques.
Qua iacet Oenagore piscosum illustris ad Ilmum,
Hinc lecta auspitium [Reg: auspicium] sumit itura manus.
Iamque salutatis de more decenter amicis,
Ante pedes urgens hora monebat iter,
Digredimur, quadrupes mihi fronte adducitur alta,
Ore minax, densus robore, calce sonans,
Qualis ad Oceanum ceruicem effudit equinam,
Quem percussa gravi terra tridente dedit,
Non tutus rudis huius eram, ignarusque laboris,
Quadrupedis certum qui regit arte gradum.
Excipio plausu venientem, ille acer et audax
Sessorem recipit voce graduque suum.
Omen equestre probo, mox ille ferociter altas
Exiliens repetit transiliensque vices.
Tum trepidans oculis flammas et naribus efflat,
Corpore tum sternax horret, et ore fremit.


image: s154

Acclamant, furiis, furiis agitatur, amici
Et cuperent aliquam ferre libenter opem.
Ille calens animis volat atra feruidus ira,
Qua vis impatiens, non via, rumpit iter.
Nunc caput in caelum pedibus stans lubricus effert,
Nunc terrae impingens aera calce ferit.
Non aliter Getici iuga per deserta Tanagri,
Humano pastus sanguine fertur equus.
Cum redit attonitus lituis pugnaeque calore,
In sua iam frenis pascua liber abit.
Dixisses liquidum Phaetonta per aera ferri,
Altius ex ima quando volabat humo.
Hippolytum sterni lacerum per strata putares,
Lapsus iners pressam quando premebat humum.
Stabat femineae spectaclum insigne coronae,
Qua dederat tutum ianua aperta locum.
Huc ruit ille hominum sitiens et limina scandens,
Vix mihi in adversam vixque remotus humum.
Stant et solliciti ceu lecti ad funus amici,
Hos petit insultu saevus et ore minax.
Ipse autem pugnans cum casu et morte, furentis
Tundo caput scloppo [Reg: stloppo] , calcare scindo latus,
Ut vidi tremulum et stantem paulisper, ab illo
Extemplo in durum decido sponte solum.
Parca mihi accelerat laevo Polluce ruinam,
Angelus optatam fert mihi dexter opem.


image: s155

Hoc equitandi aliis exemplum more relinquens,
Et saluo evadens corpore, laudo Deum.
Sit tibi laus aeterne Deus, praesentia cuius
Auxilio miseris semper adesse solet.
Iam placet et pelagi terris memorare relictis,
Visa mihi et dextro victa pericla Deo.
Ecquis et alta vias hominum trans aequora ponti,
Et curae imperio Numinis esse putet.
Ille nimis facilis fuit atque immaniter audax,
Qui primus tumidum per mare fecit iter.
Ille homines alia docuit regione vagari,
Quam queat hoc hominum terrea massa pati,
Iusta tamen quoniam sociae commercia vitae,
Atque hominum rectis usibus apta probat.
In mediis ideo mersos non negligit [Reg: neglegit] undis,
Sed facile exaudit naufraga vota Deus.
Me quoque iusta viae deduxit caussa marinae,
Propitia texit quam mihi numen ope.
Iam sol attigerat sitientis sidera cancri,
Lucifluam fundens largus ab axe comam.
Qua iacet armipotens Morinorum fama Caletum,
Atque aperit portus terra Britanna tuos.
Soluimus oppositae petituri moenia Dobrae,
Relliquias Iuli magne Tyranne tuas.
Aestus erat terraeque simul, pontique tumentis,
Hic Lunae influxu, Solis at ille gravis.


image: s156

Quis putet omne freti velut otia degere marmor,
Admirandus aquae languor inertis erat.
Ventum erat in medii spaciosa [Reg: spatiosa] silentia ponti,
Vela carent ventis, pigra carina tremit,
Quale solent tardis cum tranant Dolia stagnis
Spectaclum tremula saepe movere fuga.
Arte tamen nautae, quantum [(transcriber); sic: qnantum] tamen arte iuvantur,
Insistunt operae, nil tamen arte parant.
Si qua erat, ad Thamesis nos ostia pronior aura
Incitet, huc flectit nauta peritus iter.
Qua vehit ad nitidas Londini nobiles arces,
Aestu urgens dulces fluctus amarus aquas.
Ipse procul cupidus dum promontoria [Reg: promunturia] specto,
Dum nimio terrae maestus amore feror.
Salue inquam aestivi quae larga Britannia Solis,
Et maris et terrae gliscis opima bonis.
Dives agri, Dives pecoris, ditissima nummi
Quem charum [Reg: carum] auricomae navis imago facit.
Laeta tuo ingenio, sed et o si laeta favente
Arriperes Christi dogmata pura Deo.
Christe fave, namque illa etiam te nosse laborat,
Ipse tuum in populo dirige ductor opus.
Et mihi speratum concede accedere portum,
Inde tibi memori carmine gratus ero.
Haec ego non Ventis, sed solis occino Lymphis,
Nec magis ignavum concitat aura fretum.


image: s157

Ut codani silet unda iacens, cygnaeaque [Reg: cycnaeaque] stagna
Non procul a ripis Thira Thuringe tuis.
Sic veluti moriens sine vento stabat et aura,
Aequoris ex caussa iam mare nomen habens,
Composito ludit lascivus in aequore Delphin,
Et quatit elisas verbere piscis aquas.
Quin etiam in puppem volucres ex aere lapsae,
Frigora captantes et loca tuta, cadunt.
Nauta etiam eructans olidas Syphonibus undas,
Hei mihi iactatis taedia quanta facit?
Ipse pigrum hunc morbum pertaesus et otia ponti,
Cum celeri in cymbam remige corpus ago.
Ille pedem adponens, et remo marmora tundens
Incitat optata carbasa parua fuga.
Tempora momentis abeunt, cum tempore casus,
Quis putet ignavos alterat aura sinus.
Continuo fluctus glomerantur, et agmine facto
Intentant crebris saeva pericla minis.
Qualis Sala ruens hibernis turbidus undis,
Vorticibus densum fluminis agmen agit.
Cum cunas secum infantum, cum tigna domorum
Villarumque lares, et bona rapta trahit,
Tunc aliquis celeres spectans de ponte procellas
Ingemit, et miseris fata inimica dolet.
Non rapimur tantum. Sed per commota volamus
Marmora, ceu summis penna vagatur aquis,


image: s158

Vota tamen tensis faciens ad sidera palmis,
Naviculam Christi posco tegentis opem.
Nec mora: Iam posito cedunt vertigine fluctus,
Excipit allatos tutus in amne sinus.
Ingredimur salui, terraeque in gramine fusos
Matris in optato nos iuvat esse sinu.

DE ANGELIS HYMNUS.

ANgelis haec est sacra lux, adeste
Muneris tanti memores, et omnis
Hoc Deo propter tribuens honorem
Concio plaudat.
Spiritus rerum Deus hos creator
Finxit, atque illis sapientis ignem
Mentis adflavit, voluitque recti
Esse ministros.
Ergo versantur vigiles parentis
Ante cocspectum [Reg: conspectum] , capiuntque laeti
Iussa mandantis, Dominoque toto
Aethere plaudunt.
Heu quod infesti rabies. Draconis
Angelis tantos movet usque pugnas,
Qui sciens primus proprio furore
Perdidit orbem.
Ille funestis agitatus iris,
Invidens Christo fore iam minatur


image: s159

Iordanis totas sitiens ut alti
Sorbeat undas.
Circuit mundum, fremit hic et illic,
Fascinat mentes, varieque sudat
Ut pios cultus abolere possit,
Omnia turbat,
Dissipat leges, serit inter urbes,
Inter agnatos fera bella reges,
Omne grassator scelus imparatis
Mentibus inflat.
Concitat ventos, subigitque nymbos [Reg: nimbos] ,
Grandines spargit, sata culta vastat,
Inficit nubes, variisque sternit
Corpora morbis.
Concitat saevos odiis tyrannos
Ut fremant, ut bella piis minentur,
Ut Deum oppugnent, misereque Christi
Membra trucident.
At pios christo duce sub potente
Ipse quorum omnes numerat capillos,
Angeli servant, reprimuntque saevum
fortiter hostem.
Non minus mundum peragrant et ipsi,
Et truci claudunt aditum Draconi,
Asserunt veros, retinentque pugna
Vindice cultus.


image: s160

Conserunt pacem, cohibentque lites,
Provehunt leges, sacra iura firmant,
Amovent morbos, referuntque Christo
Vota piorum.
Liberant pressos, reprimunt tyrannos,
Ad latus nobis habitant, et adsunt
Ad caput semper vigiles, piisque
Cuncta ministrant.
Angelis septi [Reg: saepti] pueri ministris
Fulmen ardentis superant camini,
Angelis septus [Reg: saeptus] Daniel leonum
Effugit iram.
Angeli regnum Achasidis gubernant,
Angeli Lothon Sodomae tuentur,
Angelis cinctus nihil extimescit,
Omnia vincit.
Angelis curae genus esse nostrum,
Qui Deum verae colimus timore,
Aspice, exemplis probat haec abunde
Pluribus aetas.
Quando crudeles alias tyrannos
Saevius dirus furor incitavit,
Ut sacro siccas repleant piorum
Sanguine fauces.
At vetat coetus sacer angelorum,
Qui pios circum volitant frequentes,


image: s161

Et manu nostros alacres in hostes
Vindice pugnant.
Hinc nihil pactis epicurus armis
Qui sedet Romae, infutuatque reges,
Hinc nihil nobis inimicus omnis
Efficit hostis.
Quas tibi rerum sapiens creator
Gratias digno peragamus ore,
Heu situm non est id in eloquentis
Ullius ore.
Nos tuam ad vivam faciem Creasti,
Nos ab aeterna Styge liberasti,
Insuper nostro lateri ministros
Caelitus addis.
Christe tu nostros animos guberna,
Ut tibi grati placeamus uni,
Ne tuos unquam vitiosa laedat
Vita ministros.

OFFICIA SPIRITUS SANCTI.

QUi patris et nati veniens a numine spirat,
Haec sacer officii munia Flatus habet.


image: s162

Corda docet novatque animos, verboque sonanti
Attentis dociles viribus esse facit.
Hinc solidans motusque novos, lucemque recentem
Efficit infracta pectora laeta fide.
Tum regit et ducit, confisaque corda tuetur,
Accidat his aliquo ne quid ab hoste mali.
Denique in aeternam conservans pectora vitam
Excubias Christi pro grege semper agit.

ARGONAUTICA.

PAlladio fama est vocalem numine puppim
Tethyos Ioniae fluctus tranasse profundos,
Phasidos ad ripas, delubraque Colchica Phryxi
Cum lecti e Miniis audacibus Argonautae,
Laude gerendarum rerum inflammata iuventus,
Conati auricomam templis avellere pellem,
Fluctivagum celeri pulsarunt Nerea pinu,
Sic tunc fata dabant, mundique recentior aetas,
Cum patiens operis, rectoque assuet a labori
Quaereret a pulchra laudem virtute iuventus.
Nunc peiore fluunt dum saecula versa metallo,
Dum gregis humani stabulum grassante redundat
Fetura, et mundi delirat inepta Senectus:
Quaerimus a vitiis laudem virtute relicta.


image: s163

Hinc omnes series longorum immensa malorum.
Nam postquam in sanum Maiestas ficta per orbem
Arripuit solium, fastuque premente superbo
Inferiore loco cessere pudorque metusque,
Aerumnas varias, et semina densa malorum
Ex sese gignunt homines, sibi carcer et uncus
Quisque sua culpa casus irritat acerbos.
Ut puer in molli formas qui pingit arena
Cogitat effigies, et dum delineat ipsas
Mox alio raptus confundit, et omnia turbat.
Sic etiam a multis rerum momenta geruntur,
Qui decus Heroum simulant, et nomine fallunt
Consilii expertes, dum res a tempore sumunt,
Quam cito sublatis vertuntur nubila ventis,
Tam cito multiplici conturbant omnia fraude.
Rursus ut invito duros gerit ore lupatos
Acer equus, quatiens sessorem lora tenentem,
Ille labore gravi tractas vix servat habenas,
Sic hominum vulgus duro sub fasce laborans;
Ringitur, impatiens oneris, titubatque ferendo.
Inde labor regni, et populi stomachosa voluntas,
Ut neglectus ager pigris obducitur herbis
Sic corrupta malis haec squalens moribus aetas.
Quis numerum evoluat vitiorum, atque explicet omnes
Eloquio pestes, quae tanto in turbine rerum
Non secus ac atomi demisso in sole vagantur?


image: s164

Dives egensque simul reliquum longo agmine vulgus
Ducit Auaricia, aeratis obnoxia curis,
Semper in augendo furia astutissima censu,
Et scelerum periura parens, quae ignara pudoris
Turpiter in triviis paruum delinquit ob assem,
Iniustis cumulans corrasum lancibus aurum.
Huic Usura comes, Lucro comitante marito
Furtivis velox pedibus, deterrima rictu,
Fauce tumens semper, monstroso et turgida ventre,
Sudoris sitiens inopum, qui tenuia furta
Aucta latrociniis immenso densat aceruo,
Detracto corio haud nudos miserata colonos.
Quae sic exhaurit sociae commercia vitae,
Ut splen extenuat reliquos humentior [Reg: umentior] artus.
Est quae femineo sufflata Superbia fastu
Exagitet mentis, cui mater Opinio veri
Cuique Amor est genitor, delusus imagine falsi,
Ambitioque soror stimulata libidine, semper
Altius e proprio scandendi ad nubila coeno.
Quae sublata tamen magnis saepe excidit ausis,
Et recidens longam trahit aerumnosa ruinam.
Est qui caeca domi, externas rimatur in aedes
Gesta foris taxans privatae nescia culpae,
Cui iucunda comes sermonumque optima nutrix
Dente Theonino quae absentes rodit amicos,
Et stimulos freta iacit Obtrectatio lingua.


image: s165

Tum clandestino speciosa calumnia morsu,
Quaeque aliena dolet privato commoda morbo
Invidia, et laetis adnubilat [Reg: annubilat] aspera rebus,
Quaeque malis instructa dolis furit Ebria fraude
Semper in insontes acuens Iniuria viros,
Dulce sodalitium [Reg: sodalicium] , cum dira accesserit Ate,
Et lites quae miscet Eris, contraria paci,
Tunc quondam officii laudatus dissilit ordo,
Et procul e caecis Infamia sibilat antris,
Omne decus molita probro foedare loquaci,
Pone sequens densis Confusio cincta tenebris
Qua graditur vitium disseminat, omnia miscet,
Gorgoneos etiam doctissima rumpere nodos.
Sic, quando impulso decimae stridore procellae
Obruitur cumulis violentae puppis aquai,
Cum Notus hinc plagas, hinc frigidus incutit Eurus,
Hinc scopuli excipiunt, illic latus urget arena,
Dissiliunt vires operarum, et provida virtus,
Et pede laxato subsidunt languida vela,
Soluuntur tabulae, natat imo in gurgite clavus.
Fertur aquis Palinurus, aquis opus omne fatiscit.
Quid te Luxuries? quid te scelerata Libido
Commemorem? quos Ebrietas spurcissima mater
Conceptas vulgo peperit, lacrimabile mundi
Exitium Ebrietas, monstrum quod mille figuris
Horrendum, foedumque, et inenarrabile fando


image: s166

In genus humanum stygio perrumpit ab orco.
Hoc ubi castra locat, regni et tentoria figit,
Illic continuo neglecti oblivio iusti,
Venturique recens secura licentia damni,
Quaeque cor in linguam fibris protendit ab imis
Garrulitas petulans, strato vulgata pudore,
Mensuraque carens laxato Audacia freno,
Omnia fanda nephanda [Reg: nefanda] omni permixta furore
Conturbant. Hinc ampla seges, hinc gurgite vasto
Reflagrat scelerum sentina. Ergo ordine nullo
Stupra simul caedesque ruunt, et furta vagantur.
Bellaque futilibus semper nascentia caussis,
Implexis cumulata malis et nescia sisti.
Has inter pestes et monstra imminia mundi
Est aliquis tamen haud magno licet agmine coetus,
Collectus variis ex gentibus, ardua caelo
Pectora fixa gerens, et vitam a crimine purgans
Qui sua coniunctis agit Argonautica votis.
Sint procul hinc Minyae, decus et mortale Pelasgae
Militiae, non huic humanae nomina laudis
Sed caelum petitur, terris huc sudat ab imis.
Patre Deo genitus, caelo dum missus ab alto
Indutusque hominem, cari mandata parentis
Caetibus [Reg: Coetibus] humanis fraterno exponit amore,
Iam meditans miseris dulcem reparare salutem,


image: s167

Vocis ad optatae gratissima nuntia vulgus
Confluit, et turbam coetu condensat amico,
Auctoremque colit vitae, votisque veretur:
Liquerat extremas terrae Phoenissidos oras,
Et Tyrios fines, et odorifluum Iordanem
Vox ubi siderei sonuit de vertice caeli
Assertorem hominum sancto testata lavacro,
Constitui, qui animas fumante reduceret Orco,
Acceptasque DEO caelis inferret apertis.
Iamque peragrarat Galilaeae fert lis urbes
Miranda exercens opera, et de more docebat
Culta Genezarethi florens ad littora ponti,
Cum sic e numero sibi quos delegerat omni
Propositi socios, placide comitantibus infit.
Iam satis est patriam monuisse, adversa petamus
Littora qua pontus Tharichaeas alluit oras,
Maturate viam, deducite littore puppim,
Flectite iter socii, terraeque advertite proram.
Hinc placeat nobis alias adiungere gentes.
Namque meo caeli formosa ad sidera ductu
Omnibus est aditus, quos circuit orbita Solis,
Si modo sponte sua non haec ad munera frigent.
Dixerat incumbunt remis et vela relaxant,
Deinc [(perhaps: Dehinc)] soluunt alacres, aliae comitantur euntes
Vota canunt aliae stantes in littore puppes,
Iamque rubescebat radiis mare vespertinis


image: s168

Ducebantque procul glomerata crepuscula noctem.
Vix e conspectu terrae cedentis in alto
Vela dabant, cursum gnomone tenente secundum,
Cum subito motis nigrescunt aequora ventis,
Candentesque micant fluctus, atque impar aquarum
Campus inhorrescit, tremulam quatit unda carina,
Vela tumore gravant nutantem turgida malum,
Congestaeque foros implent velut amne procellae.
Continuo exoritur clamorque laborque virorum,
Pars laxare pedem, pars malum exoluere velis
Festinant, trepidis mortis timor occupat artus.
Interea DEUS humano de pectore somnum
Proflabat placide, non caeli ignarus et undae.
Accurrunt socii tamen, et male talia sueti
Implorant praesentis opem, succurre labori
Edite vir caelo, tanto succurre dolori,
Aut omnes misere extrema iam morte perimus.
Excitus aethereus placidum caput extulit Heros,
Prospiciensque simul grassantes increpat undas,
Imperioque premit Neptunum, atque imperat Euris,
Et noctem pelagi tempestatemque serenat.
Continuo cessere minae, fugit aequore flatus,
Incedunt lentae tranquillo in marmore tonsae.
Qualis ubi soboles venientis voce parentis
Territa consedit, strepitusque oblita prioris,
Iam tacet et vires maiestatemque veretur:


image: s169

Sic vento ponente ratis tranquilla per aequor
Pacatum evehitur, mirati numen adorant
Mortales trepidi, Dominum mirantur et undae,
Et venti et nitida fulgentes luce rudentes,
In scopulos abeunt Tritones, in antra relapsi
Venti humiles imo flatus in gurgite condunt.
At novus impositum tabulis stupor occupat agmen
Et trepidant Nautae: quibus hic a sedibus hospes?
Numine quo fidit? qui vix primum ora resoluens
Imperio validus ventis dominatur et undis?
Sentit amans hominum, quid non haec gratia sentit?
Mox tali adfatus tristes sermone salutat,
Rex caeli sub forma hominis, cur vana timetis
Murmura ventorum, et strepitus miscetis inanes?
Quo nam vestra fides? mihi siccine vestra docenti
Corda vacant, surdasque sonus vix attigit aures?
Assensu infirmi, fideique foventis egeni,
Quin revocate animos moniti, pigrumque timorem
Mittite, durate, et certam exspectate salutem,
Passuri graviora olim haec meminisse iuvabit,
Ecce aliam vobis, vestrisque nepotibus olim
Instituam navim, multo qui docta labore
Audebit mundi obscaenas [Reg: óbscenas] tranare paludes.
Namque petens pulchram vestro pro crimine mortem,
Et rediens victor patrias rediuivus ad arces


image: s170

Ipse legam coetum, qui me sciat esse paterni
Numinis eloquium, largitoremque salutis,
Et vitia exonerans, culpamque erroris acerbi
Euitans, animis magnus mea castra sequatur.
Me colat, ut merui, sub me tolerare magistro
Militiam, et pietatis onus, mea cernere facta
Assuescat, cunctis et me fateatur in oris.
Huic sua navis erit, pelagus subitura profundum
Non peritura tamen, mihi qui per sidera nantes
Delectos vehet Heroas, quis tessera belli
Crux erit, hoc signo constantes omnia vincent.
Non his Oceani rabies, non grandia cete,
Harpyiaeque avidae, semicrudaque monstra nocebunt.
Ipse ego ductor ero, ventosque adflabo secundo;
Remigio invicto, tandemque ad sidera puppim
Translatam accipiam, aeterno et lumine cingam.
Sic ait, omnipotens ter caelo clarus ab alto
Intonuit pater, atque auro lucente micantem
E liquido ostendit supra caput aethere nubem.
Talibus auspiciis sacrata est nobilis Argo,
Nunc quoque qua vehimur, vivo qui nomina Christo
Abluti dedimus fidoque obedimus amore,
Oceano in magno vesani et turbine mundi
It navis patiens venti, strepitusque marini,
Fluctibus unanimes qui traicit Argonautas,
Christicolas caeli haeredes [Reg: heredes] , gentemque togatam.


image: s171

Primi celsa sedent vates ad transtra sonori,
Qui digito ostendunt venturum e virgine purae
Messiam, monstrantque procul sua gaudia mundo.
Ordine dehinc verae praenuntia turba salutis
Consedere duces, qui pleno numine missi,
Noticiam [Reg: Notitiam] regis totum sparsere per orbem.
Hinc alii Heroes, animis spectata iuventus
Progenies horum. Tum vulgus nobile nautae,
Vela quibus tractare labor, frenare rudentes,
Et proram oceano praebero, et findere fluctus,
Dum sale labentes hiemem superare ferendo
Frigoreque e medio flammas reparare laborant.
Hic scelus exosus Metaneus, et durus Achates,
Qui semper nixi sublato ad sidera vultu
Numinis implorant vires, et crimina damnant,
Divinique avidus captator amoris Haliscus,
Et fidens Symsephus, et ingens pectore Pistus,
Cui comes est Agapeus cum magnanimo Euergo.
Quique boni memor est custos, grandaevus Alethes.
Omnibus una via est, finisque viae omnibus unus,
Sordibus e mundi veniendi ad sidera feruor.
Quis sonus Eloquii, quae undantis copia linguae
Ille licet tonitru, licet haec exterminet imbres,
Explicet? aut quib. [Abbr.: quibus] hic caetus [Reg: coetus] concurrere monstris,
Aut quos sustineat virtute abolere labores?
Ecce autem aeternum tristes damnatus ad ignes


image: s172

Immundi mundi genius, qui spirat ab Orco
Omne malum, et tantos mortalibus hostis honores
Invidet, in medium quas non eventilat artes?
Ut decus obscuret summi immortale parentis.
Ille etiam, infandum, praeposterus aemulus audet
Exemplis tentare Deum, quem scilicet aequat
Non aliter, nitidam quam nox densissima lucem.
Sic navem ipse suam, sua et Argonautica tractans
Exercet furiis, et docto pascitur aestu.
Namque Theomatice, qua non est tetrior usquam
Pestis, ad Oenotrii congressus Tybridis undam,
Aurea cum primum candente rigrescere [(perhaps: rigescere)] ferro
Saecula coepissent, caram suscepit alumnam,
Nunc quoque qui solio subuecta superbit eburno,
Obscoenam triplici frontem redimita corona,
Hanc pater a teneris Erebi stagnantis ad undas
Sustulit, et pratis imi nigrantibus Orci
Nutriit, et multo largus potavit Auerno.
Inde artes docuit, quibus ipse adfligere mundum
Naturae macerare vices, illudere caelo,
Et terras vexare solet, corrumpere messes,
Atque hominum raptas alio traducere mentes.
Indidit Harpyiae nomen, quod scilicet aurum
Omnibus e terris avido sorbere liene
Nemo potest melius, quamvis si nomina spectes
Quot scelera orbis habet, tot nomina dives habebit.


image: s173

Virginis os illi, scorti sed corpus adesi,
Sunt oculi ingentes, qui cernant ultima mundi
Climata, sunt nares, quas praeda haud ulla fefellit.
Caesariem densis matris de more colubris
Implexa est, livent concreto labra veneno,
Dedecus obducta genitor sed nube recondit,
Et faciem fuco, vitioque latente serenat.
Ergo illa ingenio solers [Reg: sollers] atque artibus ample
Instructa, et forma gratum mentita decorem
Imperio fulgens, solio spectabilis alto,
Regibus ostensas demittit ad oscula plantas,
Infatuat mundum taciti serpigine fastus,
Quin etiam pateram ingente, quae plurima gemmis
Collucet, nitido quae plurima fulgurat auro,
Gipsatis [Reg: Gypsatis] praebens manibus divina propinat
Pocula, et alma sui populis instillat amorem.
Syrenum siquidem doctissima fingere cantus,
Ore rosas loquitur, sed spirat fauce Mephitim,
Fronte nitet sudum, premit alto pectore noctem,
Mella manu ostendit, derivat in ossa venenum.
Inde datis Philtris captos ratione potentes
Amplexu innectit Reges, et foedera mundi
Rumpit adulteriis magno scortata periclo,
Oceani et terrae centum illi et nulle ministri
Et plures etiam, qui iussa capessere prompti
Imperio parent, et regnum viribus augent


image: s174

Ante alios meritis clarent, studioque probantur
Consilii inventor polypragmon in ordine primus
Doctus in incautum variis inquirere mundum
Fraudibus, et technis convellere iura dolosis
Inde Cacobulus, mox et ventrosus Asotus,
Quique capillatam rosea ceruice coronam
Iactitat, alba nigris doctus miscere Cacurgus,
Obstipo capite incedens, terramque salutans,
Amisit nitidi quoniam commercia caeli.
Dira lues mundi excoriator Alastor,
Mancipium Pluti infelix cui dira precantur
Tot miserorum hominum ieiuno corpore linguae,
Quot resonant querulae veniente aestate Cicadae.
Sidera qui numeret, reliquos promittere posset
Ordine descriptos, adeo est exercitus ingens.
Omnibus est studium vigilans, amor omnibus idem
Posthabito caelo captivae inducere terrae
Imperium aeternum, cuius mellita voluptas
Solis ab occasu finem producat ad Ortum.
Iccirco innumeri circa glomerantur amantes,
Et vultu Dominam, Dominam clamore precantur.
Faeda [Reg: Foeda] ruit diro Lascivia iuncta Furori,
Qualis ab Idaeo Corybantum sordidus antro
It chorus, exsultans, turba eneruata virorum
Curetumque comes peragrans cum Dyndima [Reg: Dindyma] lustrat
Vecta leoniiugo mater Berecynthia [Reg: Berecyntia] curru,


image: s175

Tympana rauca sonant, et lamentabile cornu,
Semiviros Phrygio stimulat cava Buccina cantu
Illis aspectu Dominae furor aestuat intus,
Agmine dum denso celeres hinc inde feruntur
Nunc dant fronte iocos, nunc dextris arma minantur,
Et caput ad nutus et vultum et corpora fingunt.
It furor in morem, tum vocis gestibus addunt,
Et sacra lymphati magnis ululatibus edunt,
Visa stupent silvae et tremuli spectacula montes.
Talibus haec Nemesis monstris comitata superbum
Remigium instaurans, per totum navigat orbem
Ipsa regens navem, et socios, dux femina facti,
Navem quae spacio [Reg: spatio] similem, qui corpore nescit,
Qualem nulla queat doctorum fabula vatum
Fingere Centaurum, aut celsa mole Chymaeram [Reg: Chimaeram] .
Vim tamen occultis, quoniam hoc compendia praestat,
Dissimulat studiis, et mentes fascinat arte,
Naviculam vocet, hoc praetexit nomine fraudem.
Ergo instructa manu, vi robore, milite, classe,
Ipsa mari rabiem caecamque immittere noctem
Docta, nec exhorret quas concitat ipsa procellas,
Nec punire DEUM scelera excellentia credit,
Iam pridem aspernans animae immortalis honoren,
Sed ruit, et toto praedatrix aequore classem
Demittens, miseros cursu petit Argonautas,
Caetum [Reg: Coetum] Christe tuum. Tum saevo accensa furore


image: s176

Et premit a tergo, et magnis conatibus urget
Certa DEO gratam subvertere funditus Argo
Disiectamque imae cumulis impingere arenae.
At quae caussa tamen, quae tanti semina belli,
Immensique faces odii? quae fata furorem
In miseros acuunt? quae tandem iniuria tantum
Irarum meruit? paruum grassatur in agmen,
Et coetum exiguum, mensura incognita pestis
At non is peperit tantae primordia litis,
Non ille aut ferro vestras popularier [Reg: populari] artes
Venit, et e vobis lectas acquirere praedas,
Aut vestrum ob luxum infestis concurrere signis
Non haec vis animis, non haec est caeca libido,
O furiae, nam vix homines. Movet intimus illi
Corda dolor, veniam peccandi more relicto
Implorare Deum, et posito resipiscere morbo,
Spemque fide amplecti, et veram exspectare salutem
Pro te gnate Dei, cui soli haec gloria, Soli
Iste ferendus honor, quem nec tibi praecipit ipse
Aeternus genitor, nec qui patrisque tuique
Lumine fulgor abit. Tibi corda dolentia Christe
Conversi offerimus, tecum conscendere caelum
Gaudemus, caelo qui solus missus ab alto
Venisti, solus caelum ascensurus in altum
Nos humeris haerere tuis, nos pendula tanto
Iungere corda Duci, tecumque per ardua raptos


image: s177

Ire iuvat patriam regni caelestis in aulam,
Nec meritis stamus tantae sub pondere culpae,
Nec colimus Divos, propria virtute salutis
Aeternum expertes, verum uni asistimus arae
Mente tibi addicti, qui menten haud munera poscis.
Contra illi infando miscentes omnia lusu,
Quamvis nec caeli templum, nec tartara curant,
Proponunt edicta tamen, venaleque caelum
Prostituunt, meritisque iubent exoluere culpam,
Qui pensare scelus meritis non sufficit, illi
Extorte precio [Reg: pretio] vel certa piamina fingunt,
Vel spacium [Reg: spatium] veniae ventura in secla [Reg: saecula] relaxant.
Quid quod spemque metumque inter pendere dolentes
Esse pium inculcant, quid quod bona poscere Divos
Praecipiunt, propriumque Deo furantur honorem?
Tanta Deum est illis salse irridere voluptas.
Has quia decipulas auri, luxusque ministras
Insidias, parui non approbat agminis Argo,
Nil reliquum sibi dira facit, scelera omnia tentat
Harpyia, ut miseram rapido ceu fulmine turbam
Emedio tollat, regnoque obscaena [Reg: obscena] fruatur,
Iamque vocans noto sparsos celeumate nautas,
Legit ut e sociis fidum navalibus agmen,
Navigium horrendum informat, Martemque marinum
Armat in innocuas scelerato milite gentes,
Praeficit aeratae dirum Polypragmona prorae


image: s178

Et Probatolychnum lateri, velisque Cacurgum
Te locat in nostris armate Polinctor [Reg: Pollictor] , Alastor
Sentinae studium lento commendat Asoto,
Ipsa tenens signum, et spectans magnetis in umbras
Stans celsa in puppi clavumque pedemque gubernat.
At vulgus reliquum, armatae per transtra cohortes
Dispositae, observant Dominam, pars scandere ma lum,
Pars ipsos implere foros, pars denique telis
Tormentisque operam late navare laborat.
Una facit navis collecto robore classem.
Armorum genus omne vehit, dirae horrida mortis
Instrumenta, illinc sunt hastae, uncaeque bipennes,
Pilaque cum frameis, mixtaeque dolonibus Harpes.
Hinc oleo stuppae, massaque bituminis unctae,
Inde harpax avidus, praedatricesque Cathenae
Ferrataeque manus, et longa cuspide conti,
Balistaeque graves, et cutis Scorpio telis,
Quique iacis lapides, ceu ruptae segmina nubis
Aere minax onager, rapidoque Phalarica neruo.
Quaeque iacis fulmen ferale tonantis ahaeni [Reg: aeni] ,
Damnati inventum Monachi damnanda Boarda,
Horribilemque sonum concussi imitaris Olympi.
Sic instructa ruit, sic lubricus impetus altum
Per mare monstrat iter, puppim venata pusillam
Christigenum Heroum, iam longos ducit inorbes,
Iam curuum delunat iter, ruit aequore tot,


image: s179

Bella simul mortemque minans: non lora quadrigis
Laxius intendit cum multo verbere currus,
Auriga exagitat, frenisque undantibus instat.
Non adeo praeceps silvis spectata Britannis
Agmina ceruorum insequitur fremibunda canum vis.
Iam plausus, fremituque urget, iam iamque priorem
Certa tenere manu, iam iamque reversa relictae
Imminet, et voces cum spe cumulatque rotatque,
Saepe etiam frontem prorae, contingere prora
Contigit atque ipsis propius concurrere rostris,
Nunc studet allisos fessae detergere remos,
Nunc iaculo antennas, fixum nunc aricte malum
Deicere, immissis nunc vellit Epotida contis.
At non assequitur finem, quem attingere quaerit
Impia ne fiat compos audacia voti,
It labor in ventos, studio et vanescit inani,
Nam licet Heroum tanto conamine puppis
Icta aliqua premitur, tamen haud depressa laborat,
Nec deserta suo vires a numine perdit.
Nec ratione fuga quaerit cogente salutem,
Sed proram obvertit plagis, clavumque tuetur,
Amisso siquidem clavo spes nulla salutis,
Puppe tegit clavum pugnat prora, excipit ictus
Vexillo crucis obiecto, superatque ferendo,
Qualis ubi excedens montano a vertice mergus
Vicino incumbit pelago, cum mota repente


image: s180

Ira salis feruet, fluctusque exasperat Eurus,
Obiectat caput Oceano, missasque procellas
Excipiens humeris dorso devitat et alis,
It mare dissiliens, et cum stridore dehiscit,
Ille quidem pressus sed non depressus ab alto
Exit, et in scopulos, et nota vireta recedit.
Hei quantum humanis, quantum est in reb. [Abbr.: rebus] inane?
Quam nihil omnis homo est? omnes nos posse negamus
Noticia [Reg: Notitia] caruisse DEI, cur pectora pugnant
Nosse DEUM, dum quisque sibi sua numina fingit,
Et fontem aeternae vitae per devia quaerit
Lustra, animo quamvis sit proximus ille volenti,
Non ille humanis operis, non arte magistra
Obtingit. Quin disce hominum teterrime carcer
Exuere humanum ingenium, resipisce dolendo,
Et confide Deo. Non te manet ulla salutis
Vel via commodior, vel cursu rectior ipso.
At tu vive Dei Christe omnipotentis imago,
Nobiscum quoniam non dedignaris eadem
Nave vehi, nostros praesens miserere labores,
Dirige navis iter, ventis rege vela secundis,
Monstra doma pelagi, tempestatemque serena,
Ut tua perpetuis celebret te laudibus Argo,
Et petat hoc abiens promissum e gurgite caelum.


image: s181

CONCIO IOHELIS PROPHEtae, de persecutionibus populi Iudaici, et vera paenitentia.

PRaedicat vastationem regni Iudaici per regem Babylonicum, et captivitatem Babylonicam, hortatur ad paenitentiam et fidem, Vaticinatur de adventu et regno Messiae, de missione Spiritus sancti, de vocatione gentium, et consolatur Ecclesiam salutaribus sententiis.

HAEc patefacta Dei divino oracula flatu,
Gratia vatidico sonat inspirata Ioeli,
Dum populo suadet perversum linquere morem
Vivendi, et fontem neglectae aperire salutis
Nititur, aversos terrens formidine poenae,
Invitansque iterum caelestis amore parentis.
Namque docens animos delicti agnoscere culpam,
Atque odio sceleris vitam emendare nocentem,
Et veniam sperare fide, tali incipit ore.


image: s182

Audiat haec aetas curuae vicina senectae,
Quam docuit canis prudentia plenior annis,
Audiat hanc late quisquis colit incola terram,
Explorate animis, si tempore talia vestro
Evenere unquam, si tale quid alta vetustas,
Et series proavorum, illisque profundior aetas
Commemorare potest. Vestris haec pandite natis,
Et natis natorum, et qui nascentur ab illis.
Si quid adhuc agris, si quid pallentibus hortis
Germina depascens intactum eruca reliquit,
Id foliis haerens squalenti corpore Bruchus
Demetit absorbens: iam si quid et ille terende
Praeteriit, populum quod spe lactavit inani,
Id populatrices late absumpsere cicadae,
Exitium facto quae frugibus agmine densae
Ferre solent, totis et spem subvertere campis.
Denique quod pastis potuit superesse cicadis.
Aeris id vitium sub sole ardente peremit,
Hinc erugo terens, illinc pede noxia campe.
Vos quibus est moris nimio brutescere luxu,
Et posito certare mero, viresque bibendo
Atterere, exciti damnosum rumpite somnum,
Et vestrum lugete scelus, persoluite poenas.
Omnis enim exstincto vastata est vinea fructu,
Irrita deficiunt frustratas pocula fauces.
Namque leonino grassator dente superbus


image: s183

Pene carens numero, qui robore pollet et armis,
In mea praecipiti populus vineta furore
Irruit, atque ipsas abolet cum palmite vites,
Ille etiam insignes horti spectacula ficus
Stringit, et omne decus ramis pallentibus aufert.
Qui genus Isacidis numeras a sanguine Iudae
Plange velut virgo, quae pullo tristis amictu
Ob casum sponsi lacrimis indulget acerbum.
Squalent luctisonae sacris cessantibus arae,
Nemo dapes libat, pateris aut dona meraci
Accumulat laticis, non ture altaria fumant,
Omnis honos [Reg: honor] templis postquam est ereptus, et ipsi
Ex adytis Domini pietas sublata recessit,
Triste sacerdotes lugent, et pectora plangunt.
Aret ager, squalent vastati iugera campi,
Interiere pari frumenta et pabula fato
Triste rigent oleae, vites lugubriter albent,
Absorbent gemitu maesti sua fata coloni,
Et lugent steriles sine succo et viribus agros.
Ipsa per extremos dum longe respicit antes
Vinitor, infausti lacrimis spem funerat anni,
Obriguere comae Citriis, nec palma virenti
Assurgit ramo, nec denique pristinus ullis
Arboribus decor ullus inest, verum omnibus una est
Maesticiae [Reg: Maestitiae] facies, luctus color omnibus idem.
Cur ita? namque homines quidquid gaudere solebant


image: s184

Id subito in duros abiit ferale dolores.
O quicumque Deum sacram celebratis ad aram
Ite sacerdotes, deiectos cingite lumbos,
Exercete animo iustas plangente querelas.
Deseruere sacras paterae cum lancibus aras,
Vera Dei ex adyto templi doctrina recessit.
Sobria ieiunis indicite festa diebus,
Sic tempus lugubre monet Subducite ventri
Ut menti sit sana quies, cum plebe vocati
Templa petant castique senes, patiensque Iuventus,
Atque humiles tali deplorent voce dolorem.
Venit summa dies, et lamentabile tempus
Qua Deus hanc statuit poenis adfligere gentem,
Quas meruit ceu pernicies pernicibus alis
Irruit atra dies Domini, quem cuncta verentur.
Illa etiam ex oculis alimenta erepta videntis
Auferet, et diro consumet corpora tabo.
Auferet illa etiam quidquid praesente salutis
Laeticiaeque [Reg: Laetitiaeque] Deo tulimus, dum pace beati
Tranquilla tegimur templi florentis in umbra.
Respicite aerumnas, pridem tellure sub ipsa
Aruit omne solum, vacuis stant horrea tectis,
Spes omnis quoniam decepti evanuit agri.
Ipsa etiam ingentem mugitu armenta dolorem
Edere, et ad caelum ceu triste gementia cernas,
Exitium pene ore loqui, fatumque vereri.


image: s185

Ore boves tetro, quia fessis pabula desunt,
Esuriem ostendunt, et oves lugubre sonantes
Aeris e vitio contagia morbida ducunt.
Te tamen o precibus, te supplice voce precamur
Summe pater, moderare iram, moderare dolorem.
Ecce etenim infestus speciosis vallibus ignis
Gramen, et arboreos urens fuligine ramos,
Absumpsit rapida campi decus omne favilla.
Tristia stant circum, teque ipsa animalia clamant,
Et veniam implorant, quoniam vel flumina siccans
Caelitus infestus speciosis vallibus ignis
Absumpsit rapida campi decus omne favilla.
Argutis da signa tubis, lugubris Idume,
Vox eat e media quae nuntiet arce Sionis
Triste malum, paveant omnes formidine cives.
Namque dies Domini supra caput omnibus instat,
Atra dies, horrenda dies, et plena pavoris.
Orta velut largum spargens aurora ruborem,
Occupat effuso longinquos lumine montes,
Cum fugat humentes [Reg: umentes] aestivis noctibus umbras:
Sic ingens populus, sumptis invictus in armis
Ante fores vastator adest, cui nulla videbit,
Nulla parem vidit spaciosi [Reg: spatiosi] temporis aetas.
Praevius huic ingens populator, pone favillae
Et cineres subeunt mortisque rapacis imago.
Qua venit, arridet similis vernantibus hortis


image: s186

Terra ferax, deserta iacent, quacumque recessit.
Nec datur hunc ulli fugere, aut vitare nocentem.
Aspice quam facies saevorum [(transcriber); sic: saevornm] immanis equorum,
Quam truculenti equites, quantoque fragore feruntur?
Per iuga ferratis ut quondam agitata cathenis [Reg: catenis]
Plaustra sonant late, quae forte viator ut audit
Linquitur aut animo, fugiens aut ima iacentis
Antra petit vallis: flammae velut igne furentes
In stipulas abeunt, fumo et crepitante coruscant.
Sic fertur quacumque venit saevissimus hostis
Cum strepitu sonituque ruens fortissimus, armis
Omnibus instructus, quae dira ad proelia spectant,
Inque ipso properans meditatur proelia cursu.
Quale solet terris irato numine fulmen
Incutere horrorem, cum nubis siccus aquosae
Halitus accendit fumos, atque alite vento
Laxior, undoso perrumpit nubila tractu.
It sonitu fragor, et celsus a vertice turres
Concutit, aut rupem luctanti a monte revellit,
Non vis hunc etiam cunctantior incitat hostem.
Illius ad nomen populis per sicca vagatur
Ossa pavor, trepidant humiles, animique rigore
Attoniti pallent, ut quondam testa tenacis
Argillae, tepida quam fumus contigit aura.
Ipsos iam videas magnis conatibus hostes
More Gigantaeo in summos contendere muros


image: s187

Intrepido vultu: pro serem quisque gerendo
Magnanimus, metuensque nihil, iusto ordine pugnae
Irruet, et forti miscebit proelia dextra.
Non aliis alii obstabunt, labor omnibus idem,
Et virtus eadem belli, et commune periclum.
Per medios gladios immunes vulneris ibunt
Hostibus haud tergo sed forti pectore noti.
Urbis inoptatam pars cum victore ruinam
Ex altis lustrabit equis, pars moenia lusu
Insiliet, ruptis aut furum more fenestris
Illapsa, e spoliis praedam cumulabit opimis.
Eloquar hoc etiam? tantus furor incitat hostem
Ut metus in populo putet ipso pondere terram
Contremere, et moto luxari cardine caelum,
Orbari solem radiis, et lumine Lunam,
Offundique astris nebulas. Nam qui omnia cernit
Caelorum Dominus, grassantis conscia fati
Fulmina praemittet, quacumque exercitus ibit
Iste Dei nutu tantis saevissimus ausis,
Iussus obire Dei mandata, et pellere noxam.
Usque adeo est horrenda dies, et plena tremoris
Qua Deus invadit sontes, Quis perferat illum?
At bonus et mitis caelo dominator ab alto
Ad veniam invitans miseros, sic excitat ultro:
O quicumque male poenam acceler astis agendo,
Polluti scelere, et perversae crimine vitae,


image: s188

Exuite ingenium, pravos desuescite mores,
Inque viam revocate gradus, et pectore toto
Aversi a vitiis, culpaeque doloribus aegri,
Et veris lacrimis ad me convertite mentes.
Sic agite, et melius rebus sperate malignis,
Conscia mordaci conscindite corda dolore,
Ne vestes lacerate, quid hoc de more soletis
Nil solitum prodesse? Deum sed quaerite vestrum
Conversi, quoniam is mitis, largusque favoris,
Ad veniam pronus, iustam quoque tardus ad iram,
Qui quoties hominum plagas delicta merentur
Ipse dolet poenis iusta quas irrogat ira.
Quis scit an irato melior sententia mentem
Vertet, ut effusi monumenta relinquat amoris,
Praeteriens, sanctis quo cultus purior aris
Et vacuis apti templis reddantur honores,
Quos velit ipse libens, patrioque agnoscat amore.
Ergo tubae sonitu maestam lustrate Sionem,
Atque omnem noto compellite carmine plebem,
Ieiunos sacrate dies, in templa frequentes
Conveniant doctique senes, docilique Iuventus,
Et matrum reverenda cohors, genibusque voluti
Ante Deum, dedant divinis obvia rebus
Pectora, et accepti praestent pia munia cultus,
Intenti precibus, nec te nove sponse moretur
Laeticiae [Reg: Laetitiae] spes coepta tuae, nec gloria sponsam,


image: s189

Qua fruitur, retrahat, nec cura domestica quenquam [Reg: quemquam]
Separet a coetu, tum fida silentia sacris
Praestanti populo, patrio de more sacerdos
Mente preces casta recitet, geminetque monendo.
Omnipotens aeterne Deus, qui illustribus olim
Indiciis, vivi patefactus imagine verbi,
Te patrem miseris docuisti velle vocari,
Unde etiam humanos divinum semen in artus
Mente tua genitum confidimus adfore, ut omnem
Auferat a nobis culpae cum crimine labem.
Parce tuo populo, nec quos dignatus es ipse
Haeredes [Reg: Heredes] dixisse tuos, permitte pudendis
Affligi exemplis, aut turpi occumbere casu.
Degeneres miserare pater, culpamque dolentes
Et cupidos renovari, et missum Heroa vereri,
Amissam nobis qui restaurare salutem
Iam venit, et vindex placide sese omnibus offert.
Cur patiare Deus gentes, quas nominis hostes
Esse tui nosti, iactare haec sputa loquendi?
Ecce ubi nunc Deus est simulatum numen corum?
Sic ubi vos humiles gemitu delicta fateri
Senserit omnipotens, ac toto pectore vitae
Emendare nephas [Reg: nefas] : et amore accensus et ira
Insurget, curamque suae geret impiger arcis,
Quam posuit, populos nec dura mente relinquet
Quos odisse nequit: Sed parcens more parentis


image: s190

Subducet poenam et sortem frenabit acerbam.
Fata etiam retro, maturum urgentia casum,
Insistens aget, atque ultro solabitur aegros,
Hae ita respondens, saluis confidite rebus
Gens mea, iam vultu accipio pia vota sereno,
Seu vobis cordi est numerosae copia messis,
Seu lauti vis sana meri, seu pinguis olivi
Sucus, larga meo nutu seret omnia tellus,
Et triticum et latices dulces, oleique liquores,
Spes vestras explebo libens, tectosque tuebor
Barbara ne turpi posthac gens probra pudore
Obiciat miseris, quae veri est numinis expers.
Quinetiam Arctoa furias ex arce minantem
Excutiam procul, ut nudis illisus arenis
Damnatoque solo, ne quidquam limina spectet
Aurorae, infelix et ad ultima septa [Reg: saepta] vagetur
Oceani. Illi ater consumet viscera morbus,
Sordeat obscoeno miserum ut foetore cadaver,
Excessit quoniam metas ingentibus ausis.
Pone metum, et duri fomenta repelle doloris
Gens dilecta mihi, ne te macerato querelis,
Ne desponde animum sed spe tua damna serena.
Et Deus est audax et magno ingentia motu
Facta patrare potest. Quin [(reading uncertain: print faded)] vos quibus arida campi
Gleba famem soluit, conceptum armenta dolorem
Ponite, nam si qua est desertis invia sulcis


image: s191

Area, nobilibus flavescet rursus aristis,
Dulciaque herbosae diffundent gramina valles.
Quaeque sua passim diffusa sub arbore poma
Spectabunt rura, et pingues in vitibus vuas,
In ficu caricas, laeto feret ubere tellus.
Iam laetare sacrae soboles electa Sionis,
In Domino gaudete Deo, qui moenia cives
Arcanae incolitis Solymae. Quod namque salutis
Fundamentum unum, monitis per templa sonantene
Iusticiam [Reg: Iustitiam] auditis: quod laeto humore cadentes
Sive aurora suum renovet, sive hesperus ortum
Excipitis pluvias, et gratae commoda vitae:
Ille dat, ille dabit, largo, velut ante, favore.
Implebit mentes doctrina, et frugibus annum.
Iamque aderit praesens, pleno quem numine mittam,
Iusticiam [Reg: Iustitiam] insigni doctor pietate professus,
Mentibus humanis ignotam namque docebit
Se sobolem aeterni caelo venisse parentis,
Ut veluti largus qui campos irrigat imber
Eluat ex animis tetrae contagia culpae.
Is renovata novis accendens pectora flammis,
Quae recte agnoscant veniam, causamque salutis,
Constituet regnum in terris, et colliget agmen
Colluvie [Reg: Colluvie] ex omni, quod celsis inferat astris
Omnipotens servator. Erit tunc integer ordo,
Atque habilis animis veniet vigor, et decus ingens


image: s192

Accedet miseris, vitae caelestis origo.
Aurea tunc vero decurrent saecula plausu,
Nec deerit pecori victus, nec copia rebus,
Aeternis coniuncta bonis, vitaeque ministra.
Ut pluvia ante diem sulcandos praeparat agros
Serior, inversae maturat semina terrae,
Obvia sic miseris verae doctrina salutis
Sponte sua obveniet, quam casto pectora motu
Accipient, largoque ferent hinc gaudia fructu.
Tunc iterum optatae distendent horrea messes,
Amplior et positis fundet vindemia labris
Pocula, et in mensas large nascentur olivae.
Ipse autem duris subiectum legibus aevum
Antiquum exonerans, ingenti mole levabo,
Et donis saturabo novis, et amore tuebor.
Ipse annos etiam, meruit quos decolor aetas
Quos variae pestes insecta, et reptile campi
Exitium, mea tela meaeque exercitus irae,
Erosere, putri grassantis labe veneni,
Uberius reddam, et caelo meliore rependam,
Ne quid defuerit, quod laxa annona requirat,
Quo laeti et memores, vestri celebretis honore
Nomina magna Dei, qui vestri talia causa
Facta stupenda facit. Sic quos semel ipse recepi
Non patiar turpi posthac lugere pudore.
Hoc etiam experti longo memorabitis aevo


image: s193

Me medium inter vos, manifesta luce videndum
Consuevisse hominum coetus lustrare vagantes
Os habitumque gerentem hominis, studioque docendi
Quaerere dignatum alternas et reddere voces,
Praesentem facie, et meritis: me denique solum
Esse Deum vestrum, nec rerum in mole moveri
Ullum aliud numen, quod vota audire piorum
Possit, opem praestans. Sic quos semel ipse recepi
Non patiar turpi posthac lugere pudore.
Hinc ubi praestiterit chari [Reg: cari] mandata parentis
Iusticiae [Reg: Iustitiae] sator, humanos dignatus in artus
Demigrare Deus: manifesto munere notus
Ipse mei effundam viventem numinis auram
In genus omne hominum, qui me propiore vocantem
Agnovere animo. Ceu dulci humore solutus
Neglectos fecundat agros largissimus Imber,
Sic meus effusis cumulabit pectora donis
Spiritus, instaurans lucemque decusque novando.
Namque ea vis illi est mecum, atque aeterna potestas
Eruit ex animo lentum torpente veternum,
Quo ruit in vetitum morbi secura voluntas.
Corda levat vitiis, quae coeco [Reg: caeco] innata tumultu
Permiscent motus, stimulisque calentibus urit,
Accenditque fidem flamma uberiore micantem.
Tum comes assistit coepto, et defenser amori,
Confirmatque halitum, solatur et erigit aegros.


image: s194

Conservat fortes, viresque audentibus addit,
Nec sinit insidiis, aut turpi occumbere casu,
Hinc vigor immotis animis infractaque corda.
Mille per aerumnas spem circumferre salutis,
Victricesque polo palmas inferre ferendo
Assuevere, decus positae sublime coronae,
Et laetum aeternae donum referentia vitae.
Ergo animis haustus paucis, et cognitus oris
Iuda tuis tantum, dum tempora prisca ferebant,
Liberior longis flatus mirabilis alis,
Qua populi totum linguis habituque per orbem
Mille modis variant, longinquis viribus ibit
Electis sese insinuans, et mille figuris
Expediens dotes, et late munera spargens
Sic fax parua suae sub corpore simplice formae
Exiguo rutilat motu, mox acta rotatu
Emittens iubar ad metas extendit opacas,
Longius it lumen spaciosam [Reg: spatiosam] illustre per umbram,
Agnoscunt omnes manifesto in lumine lucem.
Hoc duce vestra novis edet miracula signis
Posteritas, vestra soboles ab origine, puro
Ingenio excutiens sanctorum oracula vatum,
Femina masque simul senioque assueta iuventus
Fata canent orbi venturae praescia vitae.
Somniaque exponent, hominum non arte magistra
Euoluenda, animis verum obrepentia castis


image: s195

Instinctu angelico et veri spectantia finem.
Quinetiam simulachra [Reg: simulacra] modis ludentia miris
Visa oculis, poterunt sancte enarrare docendo;
Omnibus ut monstrent tanti vestigia regis,
Qui recipit miseros, et caeli donat honore,
Denique me solum veriti quicumque vocabunt
Agnoscentque Deum, simul hoc spirabile donum
Affundam cupidis, aliquo seu iure fruantur
In genere hoc hominum, seu sorte premantur acerba
Mancipia, officii nullum discrimen habebo.
Prodigiis etiam caelo terraeque timendis
Signa dabo, flammas iaciens atrumque cruorem,
Pulla teget facies nigrum ferrugine solem,
Oreque sanguineo squalebit Luna, priusquam
Magna dies Domini metuendo illuxerit ortu.
Atque ita stat fixum, quisquis miserantis adorans
Iustificum nomen Domini, fidente vocabit
Pectore nil metuet, Sed casu ereptus ab omni
Ante Deum aeterna servatus luce fruetur.
Namque illic miseras statio gratissima mentes
Excipiet portu, et tuto servabit asylo,
Inclita qua spectans rupes tegit alta Sionis
Moenia. Quin illos pax haec optata manebit,
Quoscumque externis Deus e regionibus ultro
Accierit, patria bonus et pietate vocarit.
Ista fluens etenim quando aurea coeperit aetas,


image: s196

Iuerit et largo manans de fonte salutis
Gratia, quae veniam conversis mentibus adfert,
Vincula cum Solymae, cum dempsero vincula Iudae,
Captivas laquis animas, et crimine soluens
Quicquid erit populi spaciosi [Reg: spatiosi] longa per orbis
Climata, quod dura spretam ceruice salutem
Respuerit, fictis faciens vota impia divis,
Undique collecto compellens agmine cogam
In numerum, atque manu consertum iure vocabo,
Convincamque reos, veniamque dolentibus ultro
Proponam, miseris si non mens laeva nocebit.
Tunc populum Iudae captivum et vincla gerentem.
Expediens tristi seruili e carcere legis,
Alloquio dulci revocabo in luminis auras,
Pascit ubi Ambrosia mentes divina beatas
Gratia, et electas caelesti luce serenat.
Est locus augustae quo caeco in carcere mentes
Bella gerunt secum, delicti mole gravatae,
Cum scelerum seriem motu meliore dolentes
Agnoscunt gemitu culpam, lateque sonantes
Horrescunt poenas, et spe solante timores
Implorant veniam: veluti si ambagibus imis
Secessu in longo, qua Iosaphataeia vallis
Arcuat ingressus horrentique imminet umbra,
Compressi populi stipentur, et undique densi
Ignarique viae, ne quidquam exire laborent.


image: s197

Huc ego compulsis, quas proprius abstulit error,
Gentibus examen statuam, ponamque tribunal,
Iusticiamque [Reg: Iustitiamque] meam, mea iura, manumque potentem
Ostendam trepidis, et litem sponte movebo.
Publica iudicii late subsellia ponam,
Iusticiam [Reg: Iustitiam] exercens, non qua vindicta nocentes
Adficit, errorem sed qua solatia [Reg: solacia] fassis
Gratia suppeditat, culpam miserata dolentes.
Attonitae stabunt gentes, formidine terror
Opprimet erroris memores, et corda pavore
Anxia cura coquet transactae conscia vitae,
Tum veniens censor, divino numine flatus
Omnipotens, celerique volans in pectora cursu
Agnitione mali trepidantia corda ciebit.
Arguet et culpam, et mentes revocabit inertes,
Et cupidas veniae. Quos ad meliora volentes
Vertet amor recti, veniam pro crimine vitae,
Gratuito accepti referent, caeloque fruentur,
At quibus indomitis furor alto induruit usu,
Hos poena adfliget, consulti criminis ultor.
Haec peragens simul admisso de crimine vindex
Ulciscar terramque meam, gentemque togatam,
Quam mihi delegi, dilectam ex omnibus unam
Haeredem [Reg: Heredem] caeli, quam turpibus obruit armis,
Dispersitque vagam, iactata et sorte retentam
Distribuit, captamque iugum tolerare coegit,


image: s198

Obscoenus populus variorum labe Deorum.
Illum etiam haud puduit floremque decusque Iuventae
Innocuos pueros, illibatasque puellas
Permutare mero, et vili divendere mensa.
Dicite coeca [Reg: caeca] Tyrus, et luxu perdita Sidon,
Atque alienigenis tellus habitata Philistis,
Et quaecumque alio similes sub sidere gentes
Vivendi vitium caelesti opponitis irae,
Deploratae animae, quae vobis caussa potentem
Irritare Deum? mihi quae Vesania vestros
Reddidit infensos mores? me siccine tetro
Insultu petitis? vindictam et quaeritis aegri?
Siccine res miseris praeclara et pulchra videtur
Insultare Deo? turpesque idola per aras
Suscipere, et verum studio contemnere numen,
Et longam immensi telam exercere furoris?
Insultate tamen, cursumque urgete nephandum [Reg: nefandum]
Quos iuvat iste furor. Tamen illucescet acerbo
Illa dies miseris nil formidantibus ortu,
Qua simul impietas et deplorata libido
Compensata suo persoluent tempore poenas.
Tunc mala retribuens vestro servata furori
In caput infligam vobis quascumque merentur
Impia consilia assiduo cum vulnere poenas.
Quid mihi vobiscum rigidi regna impia mundi,
Sentinae scelerum, quae longa examina culpae


image: s199

Ducitis infandae, dum passim mille figuris
Fictitios [Reg: Ficticios] miscere Deos, et vera docentes
E medio audetis mactando tollere vates?
Pectoris unde alto mens oblimata veterno
Nec novisse Deum, nec rectum agnoscere curat,
Sed vitiis polluta suis, qua traxerit error
Defluit, ut prona fluvii cadit alueus unda?
Insanae gentes, et vix miserabile vulgus
Vos mea nudastis proprys [Reg: propriis] altaria donis,
Argentum atque aurum, sanctique insignia templi,
Impia raptastis fictorum in fana Deorum:
Vos sobolem Iudae, Solymisque e moenibus ipsos
Non estis veriti captivos ducere cives,
Et procul exilio patriis a finibus actos
Exiguo precio [Reg: pretio] levibus venundare Graiis,
Ecce procul positos, alio sub sidere, rursus
Exilio functos meliori sorte reducam
In patriam, faciamque volens, ut vestra vicissim
Pignora dilectos natos, tenerasque puellas
Abductas pretio vendat Solymeia pubes,
Et procul elidens peregrinum mittat in orbem,
Qua postremus Arabs, cultor felicis arenae
Inter Erythraeos fluctus et Persica stagna
Respicit umbrarum vacuam sub Sole Syenen,
Et procul aestivas geminantem prospicit horas
Taprobanen, numquam cui lucida cernitur Arctos.


image: s200

Haec ait omnipotens, fatisque haerentia fixit
Parcere qui trepidis solet et frenare superbos.
Audiat haec, si quem extremis de gentib. [Abbr.: gentibus] ambit
Orbivagi sinus Oceani, quem sideris expers
Terra tenet, nimbos ubi parturit humidus Auster,
Quem sicci excubiae caeli, maiorque minorque
Ursa tegit, radio quem fuscat vesper anhelo.
Ite ferae gentes, quoniam insanire voluptas
Est miseris, saevum de more indicite bellum,
Marte ciete viros, et bellipotentia corda,
Ite viri fortes, accedite proelia docti,
In gladios verso cum vomere cedat aratrum,
Et rigidae falces longas conflentur in hastas,
Praetexat vires infirmior, omnia pugnent.
Ipse ego vos forti mansuetus milite victor
Sub iuga pacis agam, densa cum valle coactor
Iudicio explorans, vivaci examine Iudex
Expediam vinclis animorum, et luce beabo.
Ibit ovans animis laeti plebs conscia doni,
Iusticiaeque [Reg: Iustitiaeque] novae pulchro gaudebit honore,
At maesti incedent perversa mente rebelles,
Et lucem exosi votis sua funera poscent.
Pergite messores, promtas [Reg: promptas] immittite falces
Invictis audete animis, nec cedite damnis,
Messis adest etenim maturis dives aristis,
Et vinosa madet plenis vindemia labris.


image: s201

Iam manus extendenda, frequentandique labores
Dum tempus ratioque sinit, spesque obvia votis.
Nam veluti laeto quoties exuberat anno
Ditior Autumnus, praelis vinaceus humor
Multus abit stagnante lacu, cum se quoque maior
Larga procul fuso spumat vindemia musto,
Sic scelus humanum exuperans [Reg: exsuperans] finemque modumque
Aestuat, et propria cumulatum mole laborat,
Ipsa dolens vitii medicinam copia poscit.
Digna lues letho secum miserabile voluit
Prodigium scelerum. Tantae succurrite culpae
Saluifici vates verbi, vigilesque ministri
Ingentes armate animos, pugnate docentes,
Errantes revocate animas et reddite caelo.
Hinc atque inde vago densatis agmine turbis
Convenient populi, et variis concursibus acti
Implebunt vallem, verbi clangore sonantem,
Hic ubi decisam dirimet vox ultima caussam
Conversis veniam spondens, pugnacibus iram.
Hic sonitus verbi, metam durabit ad ipsam
Decrepiti mundi, et concessi gentibus aevi.
Signa etiam ostendet caeli lugubris imago,
Contectum subito tetra caligine Solem,
Atque intercepto fuscatam lumine Lunam
Vi moveant crudos animos, culpaeque dolentes
Ad veniam invitent, posito iam more furendi.


image: s202

Emittet sonitum dilecta ex arce Sionis
Ipse loquens Deus, ipse vocans errantia corda.
E Solymis veniet Domini vox missa potentis
Quae fremitu legis, quae dulci carmine verbi
Omne adeo caelum cieat. Desuescite mores,
Et labes animorum, et tundite pectora veris
Erratorum odiis, vitae melioris amore
Exuite ingenium, a tergo aut tristibus ultrix
Mors aderit, repetens diras pro crimine poenas
Exitio aeterno. Quin culpae horrore dolentes
Erigite, atque animos dulci componite verbo,
Integra quod tritis solatia [Reg: solacia] mentibus offert,
Ante Deum aeternae dona allatura salutis.
Haec Deus, haud aliquem abiciens delicta dolentem
Excipiet miseros, et tectos sponte fovebit,
Praesidioque teget, portusque atque aura piorum
Qui peccasse dolent, promissae et fidere gaudent
Iusticiae [Reg: Iustitiae] , miseris quae sponte offertur in illo,
Qui patris est et imago sui, et sapientia summa.
Ergo etiam haec pater. Hoc ipso discetis ab usu
Esse mihi sedem sacro sancto in monte Sionis,
Monte meo, dulci qui vos amplectitur umbra,
Dux ego vester ero, atque adero quaecumque cadet sors,
Non ego destituam te dilectissime coetus,
In quo nota mei vox, et reverentia verbi
Me novit, celebratque Deum, mihi militat uni


image: s203

Integra tunc Solymis accedet gloria templis,
Et caelo cognatus honor, iam laeta triumpho
Sancta fide, afflatu divini sancta favoris,
Electos animos iunget communio cives,
Praestabitque Deo verum cultumque timoremque,
Edocta in terris consortia vivere caeli.
Tunc tibi non aliquis sese ingeret advena cultu
Discolor externo, aut ficto sermone disertus
Cessabit varios mentiri lingua colores,
Non locus ullus erit sceleri, non gratia noxae,
Non fraudem delusa dolo doctrina sonabit,
Una eademque piis vox mentibus, una voluntas
Omnibus una fides erit, atque amor omnibus idem.
Haec ubi sic horis veniet felicibus aetas,
Stillabunt dulces altis de montibus vuae
Nectareos latices, atque ambrosios thesauros,
Lacte fluent colles, atque omnes undique rivi
Per campos Iudaea tuos, praegnantia dulci
Flumine, miratis implebunt littora terris.
Eque domo Domini laeta scaturigine vivus
Fons saliet, dulci loca late arentia rivo
Humectans [Reg: Umectans] , unde aegra sitim restinguere, et omnem
Pectora fisa Deo poterunt abstergere labem,
Quacumque extremas sitiens gens accolit oras.
At rudis Aegyptus, semperque rebellis Idume,
Et quicumque Deum soliti irritare nocendo


image: s204

Adflixere pios, hi pro levitate vicissim
Persoluent poenas, quoniam Israhelidita gentem
Sanguine foedarunt, nil unquam tale merentem
Damna sua abiecti loca per vastata dolebunt
Dispersi auxilio, natur aeque ultima passi,
Tristibus aerumnis, serisque doloribus aegri.
Tunc Synagoga furens nimium confisa sciendo
Caussa piis luctus, et fusi sanguinis auctor,
Impia turbatrix verbi caeleste sonantis
Praesidium miseris, meritis direpta ruinis
Corruet excidio, petulante quod ausa furore
Immeriti foedo maculavit sanguine Iudae
Progeniem insontem. Tua sed pie Iuda manebit
Posteritas, invicta malis, tua salua manebit
Gloria, Sancta Salim, nullo delebilis aevo,
Donec summa dies, atque ultima linea rerum
Atteret exstincto pereuntem tempore mundum.
Et nova iam magnis procedere mensibus aetas
Incipiet, verae texens primordia vitae
Ante Deum aeterno semper pulcherrima cursu.
Temporis interea illorum me vindice sanguis
Non impune cadet, quorum mihi praestitit uni
Fixa fides, quamvis sors aspera ventilet aegros,
Excipiantque viae plenis vel mille periclis,
Ipse adero medio tamen in discrimine pressis,
E tenebris lucebo Deus, e turbine vincam,


image: s205

Et coetum servabo meum, dextraque tuebor.
Hoc caput est, memores huic dicto advertite mentes
Ipse Sionea sedem sibi legit in arce,
Rex Deus omnipotens, rerum dominator et auctor,
Hanc colit, hanc habitat, nusquam adversatus, et omni
Parte fovet praesens, omnique tuebitur aevo.

HYMNUS AD SPIRITUM SANCTUM.

TE quoque sancte canam diuivi flatus amoris,
Omnia qui vivo numine viva facis.
Dulcibus accendis qui corda volentia flammis,
Efficis et motu pectora sancta tuo,
Dum firmata fide, verbo renovata potente
Luce vident verum iam propiore DEUM.
Nam veniens dulci spirator splendidus aura
Omnia tu penetras, omnia primus agis,
Non tu vis agitans rebus sic facta fovendis,
Non es, quod moveat praescius autor, opus,


image: s206

Robur habes inte proprioque in numine vivis
Ipse tibi motus, motor et ipse DEUS.
Omnibus es rebus prior, omni antiquior aevo,
Cum patris et nati numine, numen idem,
Nam patris aeterni natique a numine missus
Huius et illius ius agitator habes.
Cum patre cum nato simplex es, et unus, et idem,
Personam iunctus cum tribus unus habes,
Ulla prius facies quam rerum emergere coepit
In triplici simplex numine numen eras,
Auctor et effector dulci facis omnia flatu,
Quae pater et natus patris imago probat,
Tu gaudes verbo semper comes esse sonanti,
Quod nos iusticiae [Reg: iustitiae] munera vera docet,
Carne quod assumpta referens hominemque Deumque
Victima pro mundi crimine caesa fuit.
Huic motum aspiras et acuti fomitis auram,
Ima per ut laeti viscera cordis eat.
Sicut vere novo, iam sole tepentibus auris
Cum riguo Zephyrus molliter imbre ruit,
Lactantisque sinus terra glebasque resoluit,
Ut latices dulci pasta liquore bibat.
Tum segetes sulcus, tum frondes explicat arbor,
Prosilit e viridi gramen et herba solo:
Sic simul ac cupidas vox caelica transit in aures,
Tu simul adflatu pectora casta subis.


image: s207

Aspirasque animis vires, tum pura novatum
Accipiunt vivo corda vigore decus,
Cum pater expresso rerum primordia Verbo
Conderet, adflatu sunt fabricata tuo,
Tu nova nascentis fovisti semina mundi,
Sedula subiectas ut fovet ales aves,
Te sensere DEUM prisco sub tempore vates,
Qui sobolem aeterni praecinuere DEI,
Per te aliquis dixit passurum verbera Christum
Cum nondum indutus corpore Christus erat.
Simplicis assumens simulachrum [Reg: simulacrum] dulce columbae
Messiam ad sanctam testificaris aquam.
Cum Deus e dira genus Israhelis Eremo
Purpureum sicca per mare duxit humo:
Tu populum longis cingens comitatus es alis
Iuvisti motu corda gradusque tuo.
Praevius incedens primo dux agmine Christus
Ceu facili duxit castra secuta manu.
At pater omnipotens pontum disiecit, et altas
Fluctibus effecit stantibus esse vias.
Constitit aeterno rigidi ceu marmore montis
Iam minime propria mobile mole fretum,
Turba canens hymnos, chara cum prole parentes,
Cum senibus iuvenes, libera carpsit iter.
Tutaque compositas sicco pede pressit arenas,
Quas prius insani laverat unda maris.


image: s208

Infelix temere similem spem concipit hostis,
Sed misere adverso nititur ille DEO,
Ergo perit refluis ingens exercitus undis,
Et Pharao in mediis funera potat aquis.
Discite mortales numen caeleste vereri,
Nulla est in summum vis diuturna Deum.
Talibus atque aliis quoniam sanctissime signis
Est tua non uno vis patefacta loco,
Verus es aeternusque Deus, Deus unus et idem,
Spiritus aeterni dives ubique boni,
Sed tua maiestas patribus sic cognita priscis
Exemplo poterat iam propiore cani,
Ardua cum victor repetisset sidera Christus
Polliticus [Reg: Pollicitus] nobis qui tua dona fuit:
Ipse ministrorum linguis ardentibus haerens
Sparsisti Eloquii schemata mille tui.
Et DEUS effusus totis iam plenior alis
Armasti instinctu pectora casta tuo.
Orta dies fuerat, qua quondam in luce corusca
Edita lex, Sinae rupe tremente fuit,
Haec legitur priscis lux Quinquagesima fastis
A reditu rubei per loca vasta freti,
Sic res visa DEO pulcherrima, certa salutis
Nuntia fit, poenae qui fuit ante dies,
Mane erat et tota vox festa sonabat in urbe
Munifici celebrans facta benigna DEI.


image: s209

Ipse etiam simul Heroum convener at ordo,
Quos sibi legatos legerat ipse DEUS.
Candida divinas pangebant pectora laudes,
Pectora spectanti concio grata DEO,
Promissumque decus votis precibusque petebant
Unanimi iungat quod pia corda fide,
In medio Petrus Bethsaidos acer alumnus
Pectore sincerus stabat, et ore senex.
Ille sacros Hymnos, et vatum scripta legebat,
Qui decus alta tuum praecinuere Sion.
Ecce repentino commotus murmure flatus
Insonat impulsae per latus omne domus.
Illis ossa tremor frigusque perambulat artus,
Spes tamen in solo numine fixa manet,
Nec mora: conspicua numen spirabile forma
Delapsum sancti sedit in ore chori,
Alter in alterius flammantem vertice linguam
Attonitus, docto mox et in ore videt,
Iamque nova dociles pariter virtute calescunt,
Et capiunt vivo pectora plena DEO.
Mox etiam omne genus sermonis, et omne decorum
Incipiunt docto suaviter ore loqui.
Continuo rumor longis revolubilis alis
Voluitur, et variis itque reditque locis,
Utque frequens Solyma collectus in urbe piorum
Ex omni terrae climate coetus erat:


image: s210

Sic nova consuetum cupide perquirere vulgus
Confluit, et tota plebs simul urbe ruit,
Omnes sancta stupent subiti miracula fati
Dum linguae agnoscit quisque idioma suae.
Sive etenim Eoo veniens a sidere [Reg: sidere] Parthus,
Herbida seu linquens pascua Medus adest.
Sive Asiae civis, seu divitis accola Ponti,
Sive tuus Lybico clara Cyrena solo,
Sive potens framea Germanus, et arma secutus
Itala, et a Galata missa cohorte manus,
Seu Romanus homo, quicumque vel alter ab illo est
Advena de Latiis Italiota plagis,
Denique seu mitratus Arabs, seu decolor Indus,
Sive ab Erythraeis qui venit hospes aquis,
Nativo sibi quisque audit sermone loquentes,
Quem puer edoctus matre docente fuit,
Et quisquis nec erat, vel erat Iudaeus, ab illis
Accepit linguae propria verba suae.
Unde mihi Eloquii fontes et flumina poscam,
Quod tantum merito carmine laudet opus?
Non habet hic aliquem nugis vulgata saporem
Fictaque Pieriis Castalis unda choris,
Cra sua agnoscunt humiles exilia Musae,
Cum vera est summo laus tribuenda DEO.
Eloquiumque sciunt viresque aliunde petendas,
Quas vigor Aoniae promere nescit aquae,


image: s211

Non mihi si dulci Philomelae cantio lingua
Misceat harmonicis verba diserta sonis,
Absque tua spirator ope an me dicere quicquam,
Ad tua quod faciat nomina, posse putem?
Si tamen ut possem tua munera pandere mundo
Eloquium praestent vota precesque mihi,
Iam facerem pia vota, mihi mens, lingua, voluntas,
Visque animae tantum tota sonaret opus.
Ergo pias iungis dulci spiramine mentes,
Consensuque ligas mutua corda pio,
Eloquii variae diverso munere gentes
Ut sint unum animis pectoribusque facis,
In nos aeternum patris ut testeris amorem
Es patris, es nati munere, missus amor.
Te tangente animo omnem Deus exuit iram,
Et mer a dilecti gratia vincit onus,
Ut pater iratus soboli cum ponderat irae
Vindictaeque simul, cautus utrinque modum,
Multum versat opus, quod non satis eligit, illa
Et tremit, et culpae conscia multa timet,
Intercedit amor fidi et suspiria cordis,
Vertitur in veniam iustus ad arma dolor,
Sic tu noster amor, tu suspiratio, pressis
Corda novas, iusto conciliata DEO.
Felix qui ramum sub corde virentis olivae
Te pacem ante Deum constituente gerit.


image: s212

Pulchrior haud aliqua est toto victoria mundo,
Deditio suasu quam properata tuo,
Deditur, ut victor strata de morte triumphet.
Qui dat propitio te duce colla dEO.
Interea largitor opum, largitor honorum
Diversis cumulas pectora docta bonis,
Dives et indignum bona dispensator in orbem
Spargis, quae vitae foedera iusta iuvant.
Hinc vigor ingeniis, hinc natae in mentibus artes,
In quibus est alti gloria sparsa DEI.
Nam si mille iuvet scrutando evoluere mentes
Quo praestet reliquis quaelibet, una tenet,
Hic valet Eloquio, melius sed consulit alter,
Artibus hic belli promptior, ille togae,
Eruit huic numerus varias, huic Circulus artes
Qui mentem ad caeli sidera celsa vehunt,
Gratus uterque DEO, pietas si dirigit artem,
Qua sine nulla DEO vita placere potest,
Huic dictant faciles dulcissima carmina Musae,
Linguae alius longo syrmate liber abit,
Hic peragens digitis celeres testudinis ictus
Artifici mulcet pectora laeta sono,
Qualis ubi cives a seditione retraxit
Terpander melica Lesbius arte potens.
Da Deus haec etiam Terpandrum in saecula quendam,
Classica quo Martis signa canente cadant,


image: s213

Ingenium superat dum ludit imagine pictor,
Vivaque adumbratis vultibus ora facit,
Concipit arcana formas ratione videndi,
Dum struit ingenuus tecta superba faber.
Mille modi ingeniis, studii nec terminus unus,
Gloria supremi meta sed una DEI,
Quid memorem inferius, pariter sed amabile vulgus
Artes, quas agiles condidicere manus?
Quae sunt et variae et mira compagine iunctae,
Et numerum superant utilitate suum.
Quis queat inventis numerum subscribere rebus,
Omnia quae donum sunt, DEUS alme, tuum.
Quis queat arcanas in rerum semina vires
Dicere, proventus unde colonus habet:
Unde etenim est illud sibi quod concredita paruus
Multiplici large foenore reddit ager?
Publicus exacto quod victus sufficit anno,
Numinis est praesens munus id omne tui:
Inicit [Reg: Inicit] inversis humore carentia glebis
In rigido spargens grana colonus agro,
Mortua res seritur, nec succi aut fomitis ullum
Indicium, nasci quo reputetur, habet,
Tristis hiems sequitur, Boreas cum Sole remoto
Urit, et albentem frigore siccat humum,
Interea premitur brumali sidere tellus,
Et velut occluso maesta calore riget,


image: s214

Hic age quis caussas nascenti dixerit ullus?
Mortua res pridem, nascitur illa tamen,
Ver redit, et blandi propiore volumine soles
Mitibus et radiis arua reclusa fovent,
Inde redit terrae calor et sociabilis humor,
Inde novas tollunt condita grana comas,
Exit acus primum, tenui mox Sindone culmus,
Tum nova multiplici semine spica ferax,
Natura mirante decus, quod cernere nescit
Lucra decoratus centupla reddit ager,
Quid quod item forma res crescunt semper eadem,
Falsa nec antiquum ludit imago decus?
Quam vidit grani speciem, quae mille recenset
Saecula, nunc aetas hanc quoque nostra videt,
Quid quod et augusto messem ditescere nutu
Quaelibet exemplo mensa probare potest?
Collige subducta messem ratione quotannis,
Unde annona suas publica sumit opes,
Quam cito deficiet natarum copia frugum,
Ni sit munifici nutibus aucta DEI.
Tu praesens placido flatus sanctissime motu
Missus in haec patrio munere dona venis,
Aspiras placidam rebus crescentibus auram,
Naturaeque foves non pereuntis opus,
Per te forma decus, per te capit actio finem,
Per te caussa bonis omnibus omnis inest.


image: s215

Sic dulcem caeli sparsisti e vertice mannam,
Cum foret infestam gens tua passa famem.
Proh dolor unde stupor tantus mortalibus aegris,
Ut nequeant tanti dona videre boni?
Mille roges, unum quot gignat semina granum,
Hoc tibi qui memoret vix tamen unus erit,
Hoc ipsum ingratas manifesto crimine mentes
Arguit, et foedum damnat in orbe scelus.
At terimus fruges ceu bucula devorat herbas,
Et bibimus, largas taurus ut haurit aquas,
Et quasi vita homini sit devitanda, studemus
Ipsam animam sumptis illa queare cibis.
Discite degeneres resipiscere, discite mentes,
Talia qui per agunt, nescit amare DEUS.
Sed longe excludit promissi a limine caeli,
Et loca damnatae torquet ad ima Stygis.
Verum ad te redeo, vivo de numine numen,
Dives in exhaustis Spiritus alme bonis,
Iusticiae [Reg: Iustitiae] veluti nascentem accendis amorem,
Et pia munifico corda favore iuvas:
Sic etiam impellis generoso pectora Zelo,
Et vacuas studio non sinis esse preces,
Dulcibus accendis mentes et pectora flammis,
In solo ut quaerant gaudia certa DEO.


image: s216

Aeternumque Deum caste et constanter adorent
Ad dubiae fortes sortis utramque viam.
Quique tuo instinctu verum discernere numen
A falsis didicit fictitiisque [Reg: ficticiisque] Diis.
Confisusque Deum sic vero implorat amore,
Dulcis ut e caelo vox patefacta iubet,
Hunc simul exaudis, simul omnipotensque volensque
Adseris aeternum proximus ante Deum.
Elegis casto sanctum tibi pectore templum,
Et custos templi magnus es ipse tui,
Utque reos actor facundo protegit ore,
Dum facit in medio verba diserta foro,
Sic tegis oppressos, miseros solaris, et aegros,
Dum relevas gemitu crimina nostra tuo,
Quin doctore animos non dedignaris egentes,
Instituisque rudes, immemoresque mones,
Arguitur per te fatui sapientia mundi,
Defectum ut videat condoleatque suum,
Hanc quoque pugnantem, superari ac turpe putantem
Convincis verum non timuisse DEUM.
Namque licet vitiis et sordibus obruta squalet
Ut rudis enixa massa parente solet,
Improba mendaces tamen audet fingere cultus,
Astraque vel propria scandere quaerit ope.
Verum ubi sparsa tuo tonuit vox caelica metu,
Succumbit monitis victa pudore tuis.


image: s217

Pectora mordaci culpae conclusa dolore
Erigis, et motu cor renovante foves,
Quodque nocens tenebris lugubribus obruit terror
Noticiis [Reg: Notitiis] lumen mentis inesse facis,
Hanc renovas facibusque volens melioribus ornas,
Ut propius summum quaerat ametque Deum.
Tum vero ostendis minus esse piabile nullum
Fidere quam Christo non voluisse, scelus,
Mox arcana doces cupidas mysteria mentes,
E quibus est omnis nostra petenda salus.
Saluifici meritum monstras mirabile Christi,
A cuius missum numine numen ades.
Hunc precium [Reg: pretium] soluisse doces, quod debuit orbis,
Iusticiaque [Reg: Iustitiaque] patrem conciliasse sua,
Ut quicumque dolens transactae crimina vitae
Versus in hunc toto pectore fidat homo,
Gratuito veniam commissae munere culpae
Nactus in aeterna gaudia luce ferat.
Et quamvis non sit, iustus reputetur amore,
Quem gerit in nati singula membra pater.
Talia sincero memores qui in pectore condunt,
Et pura a vitiis mente fideque tenent,
Non his insidias, non ullos amplius hostes,
Nulla pericla piis esse timenda doces.
Namque triumphata postquam de morte reversus
Victor confregit Tartara coeca [Reg: caeca] DEUS,


image: s218

Mors iacet, et fracto lugens et languida telo,
Qua noceat firmae nil rationis habet.
Sed velut annosae salicis sine cortice truncus,
Quam terit extrema longa senecta vice,
Fronde viret quamvis aliqua, tamen ustus in horas
Deficit, in putrem iam rediturus humum:
Sic absorpta gravi magni certamine Christi
Mors iacet aeterno mox peritura malo,
At qui fauce tumens, colloque superbus eburno,
Carpit ab humanis gaudia foeda malis.
Victus et a iusto damnatus iudice serpens,
Icta velut torto vipera fuste, iacet.
Sic igitur quisquis te vera docente quiescit,
Ut possit placida mente timere DEUM.
Obsignata gerens muniti moenia cordis,
Auxilio fugiet nulla pericla tuo.
Ecce tuo perstat constans pro dogmate Saxo,
Dum quintus longis mensibus annus abit.
Saxo animo magnus, maior pietate fideque,
Qui patris et patrui nobile nomen haben.
Si quis ab innumeris decus hoc sibi vendicat annis,
Fallitur, hic propriae pondera laudis habet,
Iusta volens, sapienter agens, teque auspice fortis
Signatum gemma cor gerit acre tua,
Non illum a certo deducere tramite veri,
Diversis potuit gratia visque modis.


image: s219

Sitque licet Pelagi ventis iactatus et undis,
Per pelagi vicit navita fortis iter.
Qualis in Oceano grassator pingitur heros,
Qui te fert humeris maxime Christe suis.
Illi per varium rerum discrimen eundum est,
Haec mundi morem picta figura notat.
Ante pedes tumidi non noto in gurgite fluctus
Horrendum dubia sorte morantur iter,
Mille vero ante oculos casus et mille figurae,
Intentant certam monstra marina necem.
Hinc sese illudens Phlegethontius ingerit hostis
Nunc Leo, nunc serpens, capra chymaera [Reg: chimaera] , Tygris [Reg: Tigris] .
Illinc Ausonio veniens de Tybride Proteus,
Mille dolos novit nectere mille modis,
Ast humeros premit imperio qui sidera [Reg: sidera] torquet,
Grandior immenso, maior et orbe, puer.
Sed tamen auricomans nitentem sustinet arbor,
Quam gerit ad cunctas dextra parata minas.
Illa dei verbum, verbique potentis acumen,
Cui non officiunt ulla pericla, refert.
Hic datus Heroi baculus, quo dirigit omnem
Per mare, per scopulos, per fera monstra viam.
Hoc etiam sceptro monstrosos percutit hostes,
Constanti validas cum facit ore preces.
At procul ardentem praebens e littore taedam
Qui praeit augusto candidus ore senex,


image: s220

Prisca repraesentat sacrorum oracula Vatum
Immortale Dei qui cecinere decus.
Qui digitum intendunt ad sacra umbracula fontis,
Unde beatificae vena salutis abit.
Simplicis extremo quae vertice forma columbae
Christophori pulchras ambit amica comas,
Haec tua, qua notum fieri te iuvit, imago est,
Semper amorifluo plene favore Deus.
Ergo pia qualem finxit ratione vetustas
Per vada qui Christum baiulat ampla Deum.
Talis Saxonicae Princeps nova gloria gentis
Per mala Christophorus plurima verus abit.
Pristina rem fictam pietas in imagine lusit,
Et docuit qualis debeat esse pius.
Hic tibi re vera ducibus quod mille negatum est
Exemplum, ingenue quod probet, unus habet,
Non Linus hunc aliquis, veluti Mideatide natum
Virtutis docuit dulce tenere decus,
Non isti similis, qui carmine notus et herbis
Peliden puerum sustulit arte senex,
Non huic propositum numquam ausae ascendere caelum
Dogmata Socraticae composuere scholae.
Ite procul tecti deliramenta Platonis,
Et dubium obscuri vulgus Aristotelis.
Otia secedant Samii ieiuna Sophistae,
Humanae valet hic nil rationis opus,


image: s221

Pectore Aristides constante Themosticlis iram
Atque odium vulgo tela minante tulit,
Elevat ingenuus leviores Regulus Afros,
Scaevola combustam non dolet igne manum,
Pocula qui Critiae tradit medicata tyranno
Certa suae constans nomina laudis habet,
Sed tamen et tenuis laus est et vilis eorum,
Collata ad tanti nomina clara viri,
Esto, quod Heroum numquam sine numine virtus,
Perficit insigni fortia facta manu,
Maius in hoc quiddam est, quam quo sibi gestiat heros,
Maius et Heroo numine numen habet.
Tu divine favor, caelestis flamma parentis
Magnanimi comples pectora celsa Ducis,
Quod toties castis precibus votisque petivit,
Per te donatum gratia missa dedit,
Eius ut in solo fortis constantia Christo
Non dubitet firma ferre suprema fide.
Quantus in illustri quondam Iesside fuisti,
Externos terret cum pius exul agros,
Quantum etiam sensit fraterna venditus ira,
Cum regeret Pharii pectora coeca [Reg: caeca] Ducis,
Quique manum exposuit regi sua fata notantem
Perdere Marmaricae quem timuere ferae,
Tantus in hoc etiam voluisti Heroe videri,
Omnibus exemplo solus ut ille foret,


image: s222

Namque tuo amplectens caelestia dogmata nutu,
Ad caelum [Reg: caelum] recta dum studet ire via,
Nosse Deum atque uni constanter fidere Christo
Summum hominis didicit simplicis esse decus.
Inde Dei prognatus amor, quem pectore celso
Naturam penitus te renovante gerit.
Ardua divino mens intus lumine fulgens
Noticiam [Reg: Notitiam] veri scitque tenetque DEI,
Eius et observans casto mandata timore
Iudicio gaudet lucis amante frui,
Huic, et sponte volens et agendo prompta voluntas
Adprobat ostensum constabilitque decus,
Et quasi cum ducibus laeto sub pectore nascens
Conspirat tacito foedere cordis, amor,
Nec mora, purgato pulsis e corde procellis
Omne animi varii mobile vulgus abit.
Castra movent rigidique metus, tremulique dolores,
Et quicquid turbae gaudia spesque cient,
Succedit, nullosque timens constantia casus
Figit in excelso regna beata throno.
Hic sedet, hic regnat, propriis liberrima campis,
Propositi semper certa tenaxque sui.
Non levibus curis, non vano obnoxia mundo
Sustinet officium deseruisse suum.
Non hanc ambitio regali splendida luxu,
Gloria nec populi fulta favore movet.


image: s223

Divinis animosa bonis, dum cetera praestat
Quae decet, a solo pendet alumna DEO.
Ergo animum certa magnum spirare quiete,
Victoremque mali fortiter esse facit,
Ille per anfractus non ire veretur et undas,
Ille domat spretis fata maligna minis.
Vincit amore Dei, minor est qui viribus Heros,
Omnia victor habet, qui scit amare Deum.
Hinc trahit haec certas virtus pulcherrima caussas,
Quae semper constans in gravitate sua est.
Sic ubi vox gravior mediam summamque gubernat,
Dulcibus exactis consonat ordo modis.
Et similis series sibi carminis undique numquam
Displicet, assiduo sed repetita placet.
Quantum hoc esse putas mundi vesana potestas
Quae nimium, propriis viribus ausa, sapis?
Pectore vir magnus, maior pietatis amore,
Et tantum caussae simplicitate nocens,
Principis in duram victoris traditus iram
Iam longo exilium tempore captus agit,
Corpus et os reprimit vigili custodia coetu,
Naufragii tabulis pascitur ipse suis.
Pro regno carcer, dubius pro nomine rumor
Obicitur, culta pro pietate labor.
Quis memorat specie varias mendace figuras,
Oblatas animo nocte dieque pio?


image: s224

Aut illi ostendit naturae illusor, utrinque
Et poenam et laudis praemia falsa, Draco,
Et modo crudeli victoris imagine terret,
Nunc ampli varias exhibet orbis opes,
Parte alia ingenio mollis comitante voluptas
Otia luxuriae suadet opima sequi,
Aut ventosa tumens astuti gloria mundi
Blandidulo splendens obicit [Reg: obicit] ore decus.
Distrahit hinc animum magnorum gratia Regum,
Illic vis odii coeca [Reg: caeca] latensque movet,
Quid quoties turbant offensam nubila mentem,
Percita quae moto viscere cordis eunt.
Vel quia sollicitos monstrat meditatio cives,
Ante oculos quoties patria maesta venit,
Aut dilecta animum subit et castissima coniunx
Proxima laudato quae pietate viro est.
Haec velut erepto lugubris coniuge turtur
Fortunam gemitu nocte dieque dolet,
Aut docilis belli claras et pacis ad artes
Iam memori soboles se generosa refert,
Nunc amissa status revocant monumenta prioris,
Nunc patriae gemitu vota soluta pio.
Verum alternanti divino subvenit Oestro,
Qui mandata Dei respicit acer amor.
Vincit iter pietas, quod nescit vincere virtus,
Eque iugo victrix palma minace viret,


image: s225

Hoc tantum est, nullis ut sit memorabile Musis
Seu Latio, Graio seu iuvet ore loqui.
Ab misera et proprii Germania nescia fati,
Cur pateris tantum delituisse decus?
Cur cessant humilesque preces studiumque benignum,
Non silicem in celso pectore Caesar habet,
Sistere pro tanto vadimonia principe debes,
Quo sapiens poteras tu sapiente frui.
Si nolis servare pios, quid feceris illis
Robora qui praeter, nil rationis amant?
At pius ut certe est, sic iura agnoscit, et optat
Non minus ac seipsum, te quoque pace frui.
Negligis ingentem thesaurum, et stulta cavendi
Dum mala non cernis, sponte capessis onus.
At venit externis hospes mirator ab oris,
Et precium [Reg: pretium] viso Saxone grande locat.
Saepe aliquis veniens spectator acerbus et hostis,
Vidit ut Heroem factus amicus abit.
Ipse etiam cuius veniae servatur et irae
Verba solet capto non inimica loqui.
Nec fertur, velut est Caesar mitisque bonusque,
Imperio tristes accumulare minas.
Tu facias aeterne Deus, coniungat utrumque
Explorata pia cum gravitate fides.
Haec ego divini dum nuper amore favoris
Imparibus iungo carmina facta modis,


image: s226

Ecce volans vulgo rapidis revolubilis alis
Laeticiam [Reg: Laetitiam] memorat nuntia fama novam,
Liber ab excubiis, rediens a Caesare Princeps,
Laetior in populo vox sonat una, venit,
Audiit et celeri prima arripit obvia sensu,
Ingenui coniunx casta Sibylla Ducis.
O optate dies, careas formidine, dixit
Hoc utinam felix nomen in omen eat.
Nec mora qui scriptis, et qui sermone probaret
Nuntius extemplo praesto fidelis erat.
Continuo laetos generoso in pectore motus
Concipit aeternis femina digna bonis.
Missa recens aperit vitales littera fontes,
Certaque in erecto gaudia corde movet,
Qualis mane cadens herbis arentibus imber
Subvenit, et pressis rorida gutta rosis.
Qualis odor nardi fusumque in tempora vinum,
Cum pigra discusso vena stupore redit.
Harmonica pendet ratione a principe vulgus,
Laeticiaeque [Reg: Laetitiaeque] pares gaudet obire vices.
Alter in alterius placide sermone quiescens
Laudat, et assiduo praedicat ore Deum,
Iamque iterum cultos spes pacis obambulat agros,
Laetius et sudans villicus omen habet.
Templa frequens celebrat coniuncti concio coetus,
Aeterno canitur laus animosa DEO.


image: s227

Ipsa Astraea sibi redituros spirat honores
Hactenus erepto quae fuit aegra Duce.
Tu quoque iam melius populis plaudentibus audis
Amplaque pro meritis nomina Caesar habes.
Nam quoniam agnoscens generoso in principe robur,
Constantemque fidem iusticiamque [Reg: iustitiamque] probas.
Haec tua te virtus mirandum praedicat orbi,
Teque magis curae nuntiat esse DEO.
Germanas igitur mitissime respice sortes,
Natali gaudet Theutonis [Reg: Teutonis] ora tuo,
Gaudet et imperio, modo saevi incendia belli
Sistat, et omnipotens aufer at ista Deus.
Auferet, ingenuo tantum tu cede dolori,
Currentem a scopulo flecte minante ratem.
Vera dolens falsis repraehensa Ecclesia culpis,
Te tanto optatam vindice sperat opem.
Hanc praestabis opem, cum mentem noveris huius,
Qui cupit aeterno nil nisi grata DEO.
Sed reget et patria bonitate iuvabit utrumque,
Omnia qui praesens scitque videtque Deus.
Ille suo vindex quo temperat omnia flatu,
Tempora captivo prosperiora dedit.
Utque fide gaudet sincero e corde profecta,
Sic addicta sibi corda fidelis amat.
Nec solet adflictos more exercere Tyranni,
Saepe gravem miseri sed dolet ille vicem.


image: s228

Subvenit oppressis, viresque vocantibus addens,
In medio eventum saepe dolore dedit.
Praecipue cum poscit opem mens certa favoris,
Et verum in medio docta dolore loqui.
Tunc Deus invictas gaudens effundere vires,
Promissique memor se quoque maior adest,
Tunc mittit patrio vivum de pectore numen.
Quod munita novo robore corda facit,
Teque adeo aeterni dulcis spirator amoris
Perpetuo comitem fortibus esse facit,
Per te perpetuo quia stat sua gloria verbo,
Dulce quod aeterni prodit ab ore DEI,
Praesto bonae caussae solita bonitate fuisti,
Iuvisti assidua vota soluta prece:
Et constante piam servasti in principe mentem,
E tenebris lucet viribus ille tuis.
Sic digitis carptus gaudes Amaranthe renasci,
Sic pressa ex ima palma resurgis humo.
Suavius e mediis sic spirant lilia spinis,
Gratior ex ipsis vepribus orta rosa est,
Ac velut irrigui prope rivum consita fontis
Eminet umbrosis arbor amoena comis.
Illam cum vigilans solertis [Reg: sollertis] cura coloni
Assidua laetam tractat et urget ope,
Et caeli vigilem fovet aura benigna labore,
Fecundumque bonus prosperat annus opus,


image: s229

Tunc decus et fructum cupido pulcherrima ruri
Reddit, et officium tale quotannis agit,
Sic vir iusticiae [Reg: iustitiae] docilis, verique sacerdos,
Divina crescit fotus et auctus ope,
Irrigat hunc dives caelestis gratia verbi,
Pastinat aeterni plenior aura DEI.
Servat pacta fides germano in foedere Christi,
Hinc stabili pietas plena vigore venit.
Qua celebrem te mente Deus, quo carmine plaudam
Ingenio ad laudes exiliente [Reg: exsiliente] tuas?
Ah minor est hominum, minor est facundia mundi
Nomina quam laudis praedicet ulla tuae,
Astra Deo plaudant, in laudem erumpite caeli,
Huic laus in terris non satis ulla facit.
Ille bonus solus, miseris mitissimus unus,
Dedita corda sibi deseruisse nequit.
Namque memor recolo quando Heroina Sionis
Chara Deo, dubiam pressa putaret opem,
Testis es, Amides Solymae verissime vates
Quid placido tristi dixerit ore DEUS.
Ore Sion querulo sic est formosa locuta,
Cum quaerente Deum maesta pavore foret,
Ergo reliquisti me tot mala dura ferentem,
Et memor adflictae non es ut ante DEUS,
Huic Deus, an poterit curam deponere prolis
Ulla parens, partum non miserata suum?


image: s230

Si tam dura tamen, tamque implacabilis ulla est,
Ut possit sobilis non meminisse suae,
Ipse tui numquam mutabo oblitus amorem,
Tu dilecta mihi filia semper eris.
Ecce manu descripta mea tua moenia servo,
Ut firma incolumem te statione tegant,
Ecce oculis te gesto meis, mihi cuncta videnti
Proxima ceu nunc es, proxima semper eris.
Sic age et omnipotens naturae et maxime rector,
In nobis digiti numine vine tui,
Mitte tui nobis patrium spiramen amoris,
Quod nos sub dextra seruet ubique tua.
Namque per obscurum variis mare voluimur Euris,
Et trahimus tremulam per fera monstra ratem.
Rector adest nautis, navemque gubernat eandem
Filius aeterni, patris imago, DEI.
Sed vetat esse pigros, atque otia inertia damnat,
Legitimo fungi quemque labore probat.
Rete iubet tendi vasti per marmora Ponti,
Et bona coniuncto parta labore peti,
Haec nostra est Argo, metam sudamus ad unam,
Aurea qua posito munere palma vocat,
Et duce gaudemus tanto per caerula ferri
Turba libens iussis naviculamur aquis,
Sed nimium segnes Domino nautae sumus Argus,
Nec sua ceu debet retia quisque iacit.


image: s231

Militiam frangit segnis socordia nostram,
Tu nisi praesidium spiritus alme feras,
Te spirante minas, ventos compescit et undas,
Et navem infractam per mare Christus agit.
Te spirante Deum mediis agnoscit in undis,
Et grates animo divite Petrus agit.
Te spirante animos, fortem propellimus Argo,
Officiumque pio pectore quisque facit.
Hei quae fata movent tantos violenta tumultus,
Quam variis titubant tempora nostra malis?
Dum mundi immodicum delirat stulta senectus,
Dum ludit vitiis vita pudenda suis,
Quam longa impendet foedorum tela malorum,
Quam cymba in dubio fluctuat ista freto?
Exitium saevi minitantur fulmina belli,
Dira serit passim funera maesta lues,
His coniuncta fames, hominum truculenta Tyrannis,
Vim secum et mortis semina mille trahit.
Versa retro passim signis natura tremendis
Et dolet, et finem cladibus esse negat.
Parce Deus vindex, iustam tibi movimus iram,
Sed tamen admissi paenitet esse reos.
Nave tua vehimur, proprio sine robore vulgus,
Sed cui tu immitis non potes esse Deus,
Nam licet infirmi, licet undique simus inertes,
Gaudemus miseris te tamen esse patrem.


image: s232

Et gemitu memores culpam execramur [Reg: exsecramur] acerbam
Esse tuae mentis dulce velimus opus.
Ergo age dum saevi commoto turbine Ponti
Tempestas miseros prodigiosa premit.
Mitis ades nautis, dubium sulcantibus aequor,
Adice remigio prospera vela tuo.
Te superet tantos Ecclesia vindice motus,
Militiae serva dedita membra tuae.
Utque olim Lamyro sanctam lacerante Sionem
Te populi asserta est parua tuente manus,
Impia crudelis sereret cum bella Tyrannus
Marte petens Solymae moenia sancta plagae.
Et vivos atro caesorum sanguine vesci
Cogeret, et sparsa caede repleret humum:
Tunc tua texisti coetum mandata professum
Quamvis et numero, et robore paruus erat.
Scilicet ut nasci pura de virgine posset
Perdita qui nobis reddidit astra Deus,
Sic etiam tristes dum nobis undique casus
Humana exclusis dira minantur ope,
Sis memor et pacti, et quod nutrit pectora verbi,
Et tege consilii nos bonitate tui.
Collige delectos aeternae ad gaudia vitae,
Haeredes [Reg: Heredes] Gnato quos cupis esse tuo.
Hos ita duc recto mandatae in tramite vitae,
Iusticiam [Reg: Iustitiam] ut studeant semper amare tuam,


image: s233

Signiferumque tuum constantem Saxona serva,
Ut celebret nomen fortis ubique tuum.
Immoderata Ducum moderare et pectora regum,
Officii cupiant ut meminisse sui,
Publica custodi tranquillae tempora pacis,
Vox sonet ut verbi dulcis ubique tui,
Hoc decus, hoc unum nobis ne detrahe donum,
Unde venit miseris dulcis et una salus,
Iunge animos hominum, brutisque ignota ferisque
Comprime, et a populis exige bella tuis.
Quasque sumus meriti mitissime contrahe poenas,
Corrigat erratum triste paternus anor.
A miseris arce fluidae contagia pestis,
Et prohibe dirae tempora macra famis.
Et coetus defende pios, castamque iuventam,
Qui veris complent pectora docta bonis,
Insidias arce procul execrabilis hostis,
Quo primo laesum plasma nocente sumus.
Tolle simultates, mentes inflecte superbas,
Omnia rodentis vim reprime invidiae.
Assuescant homines a falso avertere mentes,
Et studeat veri quisquis amare decus.
Denique da magno vel quosuis pectore casus
Vincere, dum templi nos tegat ara tui.
Esse Deo Curae dum me scio, regna valete,
Haec finis vitae est caussaque sola meae.


image: s234

Iusta meres Domino quicumque stipendia Christo,
Militiae comitem quem iuvat esse piae,
Disce silere Deo, castoque obedire [Reg: oboedire] timore,
Nec iussas dubia mente remitte preces.
Sic te propitia gaudentem diriget aura,
Omnia ut optato fine beatus agas.

Finis Hymni ad Spiritum sanctum.

FINIS.


image: s235

POEMATUM IOHANNIS STIGELII. Liber II. Continens sacra.

IENAE. EXCUDEBAT DOnatus Richtzenhain, et Thomas Rebart. Anno M. D. LXVI. Cum Gratia et Privilegio ad sexennium.


image: s237

ILLUSTRISSIMO PRINCIPI ac D. D. Ioanni Wilhelmo, Duci Saxoniae, Lantgravio Thuringiae, et Marchioni Misniae S. Domino Clementissimo.

ILlustrissime Princeps, Domine Clementissime. Saepe cogitandum est scripturae dictum quo Principes Dii nominantur. Ita enim scriptum est: Vos Dii estis. Etsi autem Deus societatem sui nominis et honoris, creaturae communicat: tamen ob eam causam Principes Dii vocantur, quod videlicet divinum munus in his terris gerunt, et loco dei divinam administrationem sustinent. Sicut enim Deus defendit, colligit


image: s238

sibi Ecclesiam inter homines ministerio sui verbi, quam et protegit contra insultus Diaboli et mundi: et delectatur eo vitae cursu qui pietatis habet et virtutum exercitia: Ita quoque Magistratui imponit curam defensionis Ecclesiae suae et custodiam disciplinae. Atque ista duo praecipua sunt officia piorum Magistratuum, quorum administratione ad ipsum Deum proxime accedunt. Quid autem dulcius dici poterat hac verborum forma, qua Deus Principes in societatem sui nominis cooptat, quid efficacius admonere atque in officio retinere pios Principes poterat hac ipsa appellatione, qua officium pii Magistratus quasi in tabula depicta proponitur? Econtra quid tristius cogitari aut dici poterat, quam magnam partem Regum et Principum, adeo non


image: s239

officium praestare, ut adversa quoque fronte mandato divino repugnent. Dum vel crudelitatem exercent in pios coetus, vel immanem vivendi licentiam coniunctam cum summa turpitudine, sibi sumunt. Cuius rei exempla omnibus aetatibus animadversa sunt et hodie inter Pontificios praecipue dominantur. Quos tamen atroces poenae iusto Dei iudicio saepe comitantur, ut multorum tristes historiae, quae omnibus in recenti memoria sunt, non obscure declarant. Quanto itaque rectius ii suum studium Deo probant, qui in id praecipue incumbunt, Principes, ut doctrina caelestis sine corruptelis doceatur atque incorrupte ad posteros transmittatur: atque etiam qui in civili hominum consuetudine actiones omnes ad iusticiae [Reg: iustitiae] examen vocant.


image: s240

Illi sane sunt commune bonum, et quod dicitur, nihil differunt tales Principes a bono patre. Talem autem esse Principem Tuam Cel. quae puram de Deo doctrinam non tantum summo studio percepit, et assidua lectione adhuc quoque in sacrarum literarum commentariis, robur Pietatis et agnitionis Dei sibi acquirit: Verum etiam omnes actiones suas parat et meditatur ad propagandam veram de Deo doctrinam et defensionem ecclesiae, quae nunc revera, ut cum Propheta loquar, dolores parturientis sustinet, omnibus est notissimum. Addo etiam, quod secundum pietatem, praecipuum est in Principe decus, quod Iusticiam [Reg: iustitiam] Tua Celsitudo exemplo maiorum, praecipue autem illustrissimi


image: s241

et laudatissimi patris, piae et beatae memoriae, summa cum laude et nominis dignitate tuetur. Eo etiam plus laudis meretur Tua Celsitudo in asserenda vera de Deo doctrina, et arcendis atque exterminandis ex agro finibusque Ecclesiae erroribus et fanaticis multorum opinionibus: quo plus hodie Diabolus ardens odio Dei et hominum, summa contentione et crebris tempestatibus, astuciae [Reg: astutiae] et saeviciae [Reg: saevitiae] oppugnat facem doctrivae [(perhaps: doctrinae)] caelestis, quam delere et exstinguere conatur. Sicut hodie magno piorum luctu et summo Ecclesiae detrimento, experimur quorundam levitatem, eo impietatis devenisse, ut facilime [Reg: facillime] sententias


image: s242

rectas et a vera Ecclesia, perpetuoque piorum assensu comprobatas, mutent, et Protea agentes, vel ambitione vel lucri cupiditate, vel odio quoque vel amicorum persuasionibus, adducti corruptelas doctrinae amplectantur atque audacter defendant. Ista enim quae modo recensui atque spes, metus, amicorumque illecebrae deicere plerumque atque deturbare pios de gradu Pietatis solent. Quos Diaboli arietes quibus oppugnat muros Ecclesiae, summo studio vitare et declinare ardenti invocatiove omnes pii debent, et coniungere pia vota, ut DEUS in tanto furore Diaboli et hominum, aliquod semen sanctum inter nos benigne conservet.


image: s243

Impendere enim paenas [Reg: poenas] horrendas toti Europae, et tristes conversiones Ecclesiae et imperiorum, evidentissima signa declarant. Ut verbi caussa, Contemptus doctrinae caelestis, scelerum turpitudo et atrocitas, et prodigiorum quae quotidie [Reg: cottidie] fere accidunt varietas et assiduitas, de quibus ut hoc loco prolixius dicam, necesse non est. Unius tantum monstri recordabor, quamvis creberrima Chasmata et incendia caeli, quae inusitato more totum hoc quadriennium sese terris ostentarunt, nobis incutere pavorem et ad paenitentiam nos flectere debeant. Ante biennium mense Februario, natum est monstrum, in Thuringiae pago, Daguico, eiusmodi: Caput erat


image: s244

praeter morem acuminatum seu Tersiticum carens oculis, auribus et ore, reliqua membra corpus integra, sine tamen manibus et pedibus: In brachiis autem utrinque tubera grandia prominebant. Cuius significatio obscura esse non potest. Equidem iudico tali capite portendi rationis humanae acumen alte sapientis, sed coecam [Reg: caecam] in rebus Spiritualibus. Igitur non videt, nec audit, nec loquitur ea quae sunt Dei. Quatuor autem tuberculis existimo ostendi quatuor praecipuos errores, qui nunc passim grassantur, et Ecclesiam Dei adfligunt. Inter quos Synergismus et Caluinismus praecipue dominantur. Manuum autem et pedum carentiam, innutilem conatum defensionis aut declinationis


image: s245

poenarum, quas Deus propter peccata Germaniae immittit. Sed haec et alia accuratius dicuntur in libris prodigiorum. Nunc Illustrissime Princeps hunc Librum sacrorum Poematum Celeberrimi Poetae Iohannis Stigelii, piae memoriae, Tuae Celsitudini pio studio dedicare volui: potissimum ob eam causam, ut Tua Cel. cuius, munificentia Stigelius in Academiis primum Wittebergensi, deinde quoque Ienensi docendi munere functus est, caperet quendam fructum munificentiae legendo optimos versus, qui sicut omnium admirationem merentur, coniunctam cum praecipua quadam utilitate in Ecclesiam Dei et Scholas: ita quoque praestantiss. Poetae fama ad Tuae Cel. nominis splendorem, nonnihil momenti allatura est.


image: s246

Deinde quoque ut Tua Cel. pro sua pietate et
[Gap desc: Greek word]
benigne opem ferat ipsius relictis orphanis, quos dura premit egestas. Tuam Cel. commendo aeterno patri D. N. I. C. [Abbr.: Domino Nostro Ieso Christo] quam ardentibus votis oro, Ut T. C. mentem S. S. regat ad nominis sui gloriam, et ditionis universae commodum.

Datae Vinariae in die Egidii. Anno 1566.

T. C. [Abbr.: Tuae Celsitati] Humiliter Deditus Iobus Fincelius D.


image: s247

PAULI CHERLERI ELSTERBURGENsis epigramma, scriptum in sacra poemata IOHANNIS STIGELII.

ACcipe STIGELII Lector pia candide vatis
Carmina, FINCELIO quae modo dante legis.
RES et VERBA vide: res largo in carmine magnas
Continet: et rebus dat sua verba suis.
Vix posuit versum multis in milibus unum,
Qui te non aliquid forte docere queat.
Hoc igitur Lege Lector opus: sic ipse videbis,
STIGELIUM fructu non pereunte legi.


image: s248

IN POEMATA CLARISSIMI viri D. Iohannis Stigelii, Poetarum Principis, Epigramma.

ASpice Stigelii divina poemata vatis
Quisquis es Aonii pars studiosa chori.
Quaesitum toties opus, et tam saepe petitum,
Quodque erat in votis nocte dieque tuis,
Accipe: Fincelius Medicinae Doctor Iobus
Dum dedit hoc doctis non sine laude typis.
Nec te paeniteat paruos expendere sumptus,
Exiguo magnas aere parabis opes.
Nam non hic lusus, neque res tractantur inanes,
Aut quae lectori forte nocere queant.
Addita sed gravibus verborum pondera rebus,
Doctrinamque aliquam syllaba quaeque tenet.
Nil est hic mentem quod non delectet honestam,
Nil hic quod studiis utile non sit habes.
Singula plena Dei sunt carmina, singula multum
Doctrinae verae relligionis habent.


image: s249

Proponuntque simul praecepta salubria vitae,
Ac magnas mira res brevitate docent.
Ergo Stigelii divina poemata vatis.
Perlege, qui studio nobiliore vacas.
Fincelioque pio, tibi qui dedit ista legenda,
Pro tali grates sedulitate refer.


image: s251

Bartholomaeus Hubenerus.

DISTICHA IN EVANGELIA DOMINICALIA per integrum annum.

Nativitas Christi Lucae 2.

NAscitur in mundi promissus gaudia Christus,
Caepit [Reg: coepit] ab hoc uno vindice nostra salus.

Ioan. 1.

Mente DEI genitus, sed cum patre filius idem,
Fit sacra pro nobis victima, natus homo.

Circumcisio Lucae 2.

Seminis et pacis confirmat foedera Christus,
Praecisus veteris legis honore puer.

Epiphania Matth. 2.

Tentata est ferro vix nati infantia Christi,
Cur pigeat duram nos quoque ferre crucem.

Dominica I. Lucae 2.

Ecce puer vincit tumidos ratione Sophistas,
Omnia victor habet cui puer iste favet.

Dominica II. Ioannis 2.

Laeticiae [Reg: Laetitiae] Christus dignatus adesse iugali,
Esse sibi curae tale probavit opus.


image: s252

Dominica III. Matth. 8.

Approbat exemplum sidente in milite Christus,
Ah quantum est uni fidere posse Deo.

Dominica IIII. Matth. 8.

Ut scapha parua notis Ecclesia fertur et undis,
Sed sibi fidentem servat ubique Deus.

Dominica V. Matth. 13.

Quotidie [Reg: cottidie] infelix lolium se frugibus addit,
Adsere tu messem Christe benigne tuam.

Septuagesima Matth. 20.

Ante DEUM electi, (gratis namque omnia donat)
Ultimus et primus sunt in honore pares.

Sexagesima Lucae 8.

Larga Deus spargit divini semina verbi,
Felix qui retinet talia cordis ager.

Quinquag. Lucae 18.

Cernere quem mundi nescit sapientia, caecus
Agnoscit sola te bone Christe fide.

Invocavit Matth. 4.

Victor ab infesto tentatur Daemone Christus,
Omnibus in Christo vincitur ille piis.

Reminiscere Matth. 15.

Exemplum fidei probat in [(transcriber); sic: iu] Cananaeide Christus,
I nunc, et dubitans quaere placere Deo.

Oculi Lucae 11.


image: s253

Redditur eloquium muto, sed ridet Apella,
Felix qui agnoscit facta stupenda Dei.

Laetare Ioannis 6.

Quotidie [Reg: Cottidie] augusto qui consecrat omnia nutu,
Pane cibat modico milia quinque Deus.

Iudica Ioannis 8.

Impius accusat te Christe furoris Apella,
E heu quam mundo est res peregrina Deus.

Palma. Matth. 21.

Ecce venit pompa promissus simplice Christus,
Nam cupit hic solo cordis honore coli.

Die Parasceves.

Vulnera, flagra, crucem, pro nobis Christe tulisti,
Tu mihi fidenti tempore mortis ades.

Pascat. Lucae 24.

Abolita victor rediuivus morte triumphat,
Parta redit miseris, gratia, vita, salus.

Dominica I. Ioan. 20.

Das mandata tuis, Das vires Christe docendi,
Da valeant firma pectora nostra fide.

Dominica II. Ioan. 10.

Semper ubique sonet pastori gratia Christo,
Ille sua miseras morte redemit oves.

Dominica III. Ioan. 16.

Discite iusticiam [Reg: iustitiam] , et regnum venerabile Christi,
Ferte crucem, vincit sub cruce vera fides.


image: s254

Dominica IIII. Ioan. 16.

Promittit Christus spirabile numen ab alto,
Capturus regnum spirituale DEUS.

Dominica V. Ioan. 16.

Ah miser ad Dominum quicumque orare recusat,
Qui petit in Christi nomine, cuncta feret.

Ascensio. Domini Marci 16.

Discipulos Christus saluandum mittit in orbem,
Inque patris rediens pergit ad astra sinum.

Dominica VI. Ioan. 16.

Spiritus ingrati promittitur arbiter orbis,
O DEUS adflatu nos rege sancte tuo.

Pentecostes. Ioan. 14.

Cordibus infusum spirabile numen ab alto,
In Christo renova pectora nostra DEO.

Feria 2. Ioan. 3.

In nos tantus amor divini et cura parentis,
Pro nobis natum tradidit ipse suum.

Feria 3. Ioan. 10.

Pastor oves Christus custodit, cedite fures,
Ille aditum ad veri praebet ovile DEI.

Dominica Trinitatis Ioan. 3.

Nemo petit caelum nisi per te Christe redemptus,
A te vera salus, non aliunde venit.

Dominica I. post Trini. Lucae 16.


image: s255

Impietas soluit securo in divite poenas,
I nunc et summum quaere Epicure bonum.

Dominica II. Lucae 14.

Omnibus offertur divinae gratia Cenae,
Ah miser hic animi quem iuvat esse pigrum?

Dominica III. Lucae 5.

Tanta DEI bonitas infirmos suscipit ultro
Per Christum veniam, qui resipiscit, habet.

Dominica IIII. Lucae 6.

Ipse trabem ignorans festucam carpis amici,
Pectoris o quantum est ulcera nosse tui.

Dominica V. Lucae 5.

Christe doces populum mox retia piscibus imples,
Vis prius agnosci, cetera deinde dabis.

Dominica VI. Matth. 5.

Christus ab interno pietatem corde requirit,
Cultibus externis nil pietatis inest.

Dominica VII. Marc. 8

Pane cibat modico densae longa agmina plebis,
Omnia qui larga donat, et auget ope.

Dominica VIII. Matth. 7.

Saepe lupum occultat qui pelle incedit ovili,
Fructibus est omnis vita probanda suis.

Dominica IX. Lucae 16.

Comparat oeconomus male partis rebus amicos,
Rectius hic, alios qui pietate iuvat.


image: s256

Dominica X. Lucae 19.

Institor eicitur, Solymae flet funera Christus,
Supplicium ante pedes impius omnis habet.

Dominica XI. Lucae 18.

Invenit hic veniam, qui agnoscit, fidit, et orat,
Iusticiam [Reg: Iustitiam] extollis quid Pharisaee tuam.

Dominica XII. Marc. 7.

Dum sensus surdo, dum vox est reddita muto,
Declarant verbis addita signa DEUM.

Dominica XIII. Lucae 10.

Prima Deo pietas debetur, proxima fratri,
Sic Samarita tuam sentit egenus opem.

Dominica XIIII. Lucae 17.

Unus agit grates, lepra bis quinque levantur,
Ah quantum humana est in ratione mali?

Dominica XV. Matth. 6.

Difficile est Dominis pariter seruire duobus,
Fide DEO, et curis cetera liber age.

Dominica XVI, Lucae 7.

Sponte Deus viduae rediuivum reddit alumnum,
Et dubitat quisquam velle iuvare DEUM.

Dominica XVII. Lucae 14.

Luce sacra Christus sanans intercutis aegrum,
Quae bona sint feriis non prohibenda docet.


image: s257

Dominica XVIII. Matth. 22.

Lege tumens, sed legis iners, stolidusque Sophista
Convictus Christo vera monente tacet.

Dominica XIX. Matth. 9.

Restituis verbo membris dum Christe solutum,
Non sentit sapiens, sed pia turba DEUM.

Dominica XX. Matth. 22.

Sponsus ad instructas cives vocat undique mensas,
Infelix tardo quem iuvat ire pede.

Dominica XXI. Ioan. 4.

Credenti Satrapae moribundum servat alumnum,
Et firmat dubiam Christus amore fidem.

Dominica XXII. Matth. 18.

Cui veniam dederat Dominus fit servus iniquus,
Des aliis veniam quam cupis esse tibi.

Dominica XXIII. Matth. 22.

Ius quid in ambiguo Pharisaei quaeritis aere?
Sunt sua principibus, sunt sua danda Deo.

Dominica XXIIII. Matth. 9.

Plena fide accipitur tacto muliercula Christo,
Sola Deo acceptos nos facit esse fides.

Dominica XXV. Matth. 24.

Qui sua degeneri praedicis funera mundo,
Vere Deus populum suscipe Christe tuum.


image: s258

Adventus Matth. 21.

Ecce venit vili Rex regum vectus asello,
Victor is o quantus, quando redibit, erit?

II. Lucae 2.

Signa refert Christus mundi tractura ruinam,
Tempus adest laetum tollite quisque caput.

III. Matth. II.

Dum sua Iohanni miracula nuntiat, ipsum
Se quoque Messiam Christus adesse docet.

IIII. Ioan. I.

Pectore non dubio Christum Baptista professus
In Christo audendum fortiter esse docet.


image: s259

PERIOCHAE EVANGELIORUM Dominicalium, Epigrammatis conscriptae a D. Ioanne Stigelio.

IN EVANGELIUM: DOMINICA I. ADVENtus. Matth. 21. De ingressu Christi in Hierusalem.

INgreditur Solymam Rex regum maximus Urbem,
A cuius pendent omnia regna manu.
Veste sed haud pictu, nec fuluo splendet in auro,
Nec vehitur nivei tergore celsus equi.
Verum humilis veniens, pandoque invectus asello,
Messiam populi se docet esse sui.
Agnoscunt Dominum plebs, et contempta iuventus,
Atque illi grata carmina voce canunt.
Interea avertunt oculos, ceu vana videntes,
Qui sapere ante alios se graviora putant.


image: s260

Scilicet haec forma est regni, haec regalis imago,
In populo Christus quod cupit esse suo,
Non amat externi splendorem Christus [(transcriber); sic: Cristus] honoris,
Esse sua in casto pectore regna cupit.
Ille hominum adsertor, mortis prostrator, ab ipso
Attulit amisso qui patre missus opem.
Vult spectari animo tantum, vult simplice cultu,
Et sua veraci dogmata voce serit.
Hei mihi, quam paucis curae hoc agnoscere regnum est,
Dum nisi quod splendet nemo salubre putat.
Ac velut a senibus puerorum infirmior aetas,
Ut rudis, haud magni cur reputetur, habet:
Sic semper paruo languens Ecclesia caetu [Reg: coetu] ,
Ludibrio populis pluribus esse solet.
Sed tamen hanc servat Christus rex summus, et unus,
Membra nec imperii deserit illa sui.

DOMINICA II. ADuentus, Lucae 21.

QUi tecum reputas haec verba gravissima Christi,
Et reputas aevi quae sit imago tui.
Ecquid et ante oculos supremae signa ruinae,
Ecquid et ante oculos ultima fata vides.


image: s261

Nam qualis miseri, quae conturbatio mundi,
Ordine nam rerum est quis pereunte status?
Iam toties nigra tectum ferrugine solem
Vidimus offensi signa dedisse DEi.
Vidimus et rutilo flammantes crine cometas,
Arguere e caelo funera, bella, famem.
Ardentesque faces, atque astra cadentia caelo,
Saepeque non solito fulmina missa sono.
Vidimus et plures velut uni illudere Soles,
Bellaque signorum per simulachra [Reg: simulacra] geri.
Nec frustra innumero stipatur milite caelum,
Motibus insolitis quassa fatiscit humus.
Hei referam mores, Vitiosae [(reading uncertain: print faded)] et crimina vitae,
Deficiet longus plurima verba dies.
Ecce premunt diro saevi nos milite Turcae,
Caedibus et miseros hic et ubique metunt.
At quanta Heroum subiit trepidatio mentes,
Qui sibi [(reading uncertain: print faded)] femineo pene pavore timent.
Anxietas populum, vexat discordia reges,
Flagrat ubique dolor, flagrat ubique dolus.
Omnia ceu longe facta et transacta videntur,
Quae debent summum facta notare diem.
Ergo dies aderit, quo tu sanctissime Christe
Advenies tituli celsus honore tui.
Concita spirituum circum tuba quando volantum,
Terribilem reddet, laetificumque sonum.


image: s262

Ipse triumphanti similis, super aera Iudex
Pro meritis tribues praemia cuique suis.
Da Deus, ut memores capita attollamus, et ad te
Supplice sistamus voce, fideque gradum.
Ne secura suae deprendas corda salutis,
Et meritas poenas impia vita luat.
Sed tibi in occursum rapiamur pectore toto,
Aeternos tecum turba futura dies.

DOMINICA III. Adventus. Euang. Matth. 2.

Missi discipuli a Ioanne ad Christum.

NOn ignara gerens praesentis pectora Christi
Hic Zachariades, quis sit, et unde, rogat.
Sed quia magnifico Christum splendore putabant
Capturum tituli regia sceptra sui.
Iccirco ut Christo confirmarentur ab ipso,
Narrarentque aliis, missus uterque fuit.
At Deus ignaros placido sic excipit ore,
Ostendens regni munera vera sui.
Abstersa recipit caecus caligine visum,
Progreditur recte qui modo claudus erat,
Incurabilibus mundantur corpora morbis,
Purgata surdus percipit aure sonos.


image: s263

Nuntiaque adflicti promissae laeta salutis
Accipiunt, lumen lucet in orbe novum.
Haec quoniam auditis, fierique videtis, ad illum
Quale meum regnum sit, referatis, ait.
Ergo viam ad Christum voluit monstrare Ioannes,
Quo sine consequitur nemo salutis opem.
Qui se demittens adflictum venit in orbem,
Iusticia [Reg: Iustitia] ut renovet pectora nostra nova.
Huc miseris monstrate viam, quicumque docetis,
Perpetua obtingat qua ratione salus.

DOMINICA IIII. Adventus: Euang. Ioann. I.

Testimonium et vocatio Ioannis.

POntifices titulis, sceptroque potente superbi,
Sanguine Iudeae gens animosa domus,
Cui Christum grave ferre Deum, dum splendida caeci
Sub duce Messia regna futura putant.
Ausa sacrum iuvenem precibus tentare, minisque,
Dum per legatos, quis sit, et unde, rogat.
Et quia erat generis claris natalibus ortus,
Hunc sibi quem Christus mallet habere Ducem.
Ipse verecundo responsa dat integer ore,
Exigit officii quae pia causa sui.


image: s264

Sic, o sic, quibus est donatum agnoscere Christum,
Sincero officium corde probate DEo.
Nec vos fucatae seducant toxica linguae,
Nec frangant ullae pectora vestra minae.
Heu valeant leges, valeant regna omnia mundi,
Cum seruire tibi lex iubet, alme DEus.

EVANGELIUM Nativitatis Christi. Lucae 2.

Omnia dum strepitu resonant impleta potentum,
Occupat hospitii dum sibi quisque locum:
Nascitur hiberno Messias tempore Christus,
Quoque queat nasci, vix habet ille locum.
Sic quantas hiemes [Reg: hiemes] contempta Ecelesia perfert;
Dum certum vasto vix tenet orbe locum.
Sed tamen ignari coguntur cedere Christo,
Qui mundi hoc habitant desidis hospitium.
Nascitur optato Messias tempore Christus,
Nascitur exstincta vivida morte salus.
Talia gaviso memorantes nuntia mundo,
Angelici resonant carmina blanda soni.
Nascitur, et vitam Christus mortalibus offert,
Aeternae dederat quos sua culpa neci.


image: s265

Ille DEum humano generi placabit, et ultro
Eripiet coecis [Reg: caecis] pectora mersa malis.
Et dabit afflictis veram sperare salutem,
Asseret et vera corda probata fide.
Iusta DEi summas transcendet gloria nubes,
Verus et in populis undique cultus erit.
Agnoscens tranquilla DEum pacata quiescet
Mens hominum, et studio dedita pacis erit.
Unanimes iunget populos sincera voluntas,
Facta patri vero grata timore DEo.
At non haec illis, quos aut fortuna potentes,
Aut sacer in speciem sublevat ordo, canunt.
Talia sed memorant pastorum nuntia turbae,
Qui curant vigili pascua laeta fide.
Primi illi nati memorant Encomia Christi,
Et spargunt grato nuntia laeta sono.
Sic Christo vigilare decet, vigilantibus ille
Destructor mortis mitis adesse solet.
Ingrediens aures divini concio verbi,
Immotum debet corde tenere locum.
At quibus infesto torpet mens aegra veterno,
Nuntiaque ad tanti muneris auris habet,
Illi abeant Papae comites, caecisque Tyrannis,
Et poenas culpae quas meruere luant.
Nos memori grates agimus tibi pectore Christe,
Officii memores nos tueare DEus.


image: s266

PRAESEPE Christi.

UT placuit praesepe DEO, non alta columnis
Regia, non auro clara micante domus,
Quae sua nascenti praebens cunabula Christo,
Exciperet summo gaudia plena bono.
Sic et adhuc aliquod semper praesepe tuetur,
Praebeat hospitii quod tibi Christe locum.
Exul in orbe dolens, Ecclesia sparsa vagatur,
Et bene vix tituli nomen inane gerit.
Tu tamen huic curas tutum praesepe vaganti,
Et pessum adflictam non sinis ire Deus.
Sed veluti Oceani mediis agitata procellis
Asseritur nutu lassa carina tuo:
Sic tua servat idem patrio praesepe favore,
Quae comes est verbo gratia iuncta tuo.
Ergo nec hoc prisco vis ulla attrivit in aevo,
Tempore nec poterit nostro abolere furor.
Quantumuis odiis hinc arma, hinc iurgia gliscant,
Certus erit rectis semper in orbe locus.
Nam quia natus homo est, hominem natura volentem
Ducit, ut avertat nostra pericla, Deum.
Et quoniam omnipotens Deus est, nos servat, amatque,
Quos regno adseruit membra renata suo.


image: s267

Huc ades Emanuel, tecum praesepe prementes
Nos age fraterno mitis amore tege.
Hoc ego munitus mandato munere fungor
Euentum auxilio Christe relinquo tuo.

IN AURORA Natalis Christi.

PRospera lux oritur, qua numine laeta faventi
Infantem gestat casta puella Deum.
Natus homo nobis, qui nostros induit artus,
Ut miseros dulci nos relevaret ope.
Ille nisi nostra vestitus carne fuisset,
Mors aeterna hominum perderet omne genus.
Ergo age sancte puer, frater dulcissime Christe,
Qui decus invicti vindicis unus habes:
Victor ab aeternae nos adsere carcere mortis,
Adsere nos regno membra redempta tuo.

IN DIE INNOCENtium. Euangelium Matth. 2.

IMpius e medio Christum quo tollat Herodes;
Sustinet infantum caede lavare manus.
Sic etiam a rabidis Ecclesia pressa Tyrannis
Tristis, et exitio proxima saepe iacet.


image: s268

Cum furere incipiunt, sunt Daemonis organa reges,
Impietas quorum pectora caeca trahit.
Sed velut effugiens crudelia funera Christus,
Enseque quaesitus tutus Herodis abit:
Tota perit saevis sic numquam Ecclesia damnis,
Parte sui semper sed meliore manet.
O felix, omnes qui Christi nomine casus,
Ferre animo nusquam deficiente potest.
Ille suae iustos referet virtutis honores,
Inque sinu Christi praemia iusta feret.

DOMINICA PRIma post Epiphaniae, Lucae 2.

Christus in Templo.

ANxia sollicitos affligit cura parentes,
Dum puerum dubio quaerit uterque metu.
Ille sedens inter studium sublime professos,
Et rogat et docto diluit ore sophos.
Scilicet hac causa caelo descenderet alto,
Ut patris exigeret iussa verenda sui.
Ergo abit, et potius divino inseruit honori,
Gloria evi soli cedit et omnis amor.
Cum vocat officium, quod vox divina requirit,
Cedat amor, mundo qui iubet esse pius.


image: s269

Sed tamen imperium agnoscens et iura parentum
Quatenus id debet paret utrique puer,
Proficit ingenio, doctrina et moribus auctus,
Ante homines pariter gratus et ante Deum.
Huius ad exemplum socii stipendia lecti,
Coniugii soboles erudienda fuit.
Utilis haec mundo, grata haec Respub. Christo,
Consita quae tali semine nomen habet.
Cur tamen in templo reperiri gaudet, et illis
Tot parit exhaustis taedia longa viis?
Quicumque amissum ploras in pectore Christum,
Non opus in medias ire redire vias.
Quaerenda in solo Christo vestigia verbo,
Hic reddi adflictis mentibus ille cupit.

DOMINICA II. post Epiphaniae, Ioan. 2.

LAeticiae [Reg: LAetitiae] praesens dignatus adesse iugali,
Coniugii Christus vincula sancta probat,
Quinetiam mensas donis regalibus ornat,
Dum vina e liquidis dulcia reddit aquis.
I nunc qui vita consumis caelibe [Reg: caelibe] corpus,
Quod placeat Christo vivere disce genus.


image: s270

Cur tamen humana matrem pietate monentem
Increpat, et tecum quid mihi Christus ait.
Non illum impediant vel cari iura parentis,
Tradita cui sancti cura ministerii est.
Ut tamen haec dicto non absterretur acerbo,
Sed iubet illius iussa verenda sequi:
Omnia sic tandem superando taedia vincit
In dubiis rebus non dubitata fides.
Nec quia mater erat, mater charissima [Reg: carissima] Christo,
Sed quia plena fide facta beata fuit.
Hoc opus, hic labor est, resipicere, credere, Christus
Non aliud quaerit conciliandus opus.

Dominica tertia deficit.

DOMINICA IIII. post Epiphaniae, Matth. 8.

Christus in navi dormiens.

NAue Deus vehitur turba cum simplice Christus,
Per mare, qua raptim ventus et unda ruit.
Sic mundi insanis fertur iactata procellis,
Parua Deo puram turba professa fidem.
Exigua est navis? trita rimosa carina,
Hanc quatiunt variis fata marina malis.


image: s271

Ceca tamen superat commoti nubila ponti,
Dum cursum Christo vindice tuta tenet.
Imperat is ventis, et saevas temperat undas,
Cuius ad incessum terra polusque tremunt.
Et licet admissum videatur carpere somnum,
Nave tamen numquam dormit eunte Deus.
Interea exosus pigra desidis otia vitae
Navigerum duci per mare rete iubet.
Capturamque iuvans gaudensque beare laborem
Piscilegas ditat praeda onerante plagas.
Haec est militiae nos exercentis imago,
Aurea dum noster sudat ad astra labor.
Irritus hic tamen est nisi Christus [(transcriber); sic: Christius] naviget una,
Reteque speratis impleat ipse bonis.
Hac quoque scito vehi sociam te nave Iuventus,
Aspirante petis quae bona vera Deo.
Utque aliis vitae felici munere prosis,
Proicias Christo rete iubente tuum.
Ille gubernator te miti afflabit amore,
Ut referat facilis commoda mille labor.
Hoc socio quisquis mandatum navigat aequor,
Naufragium voti non facit ille sui.
Dominica 5. deficit.

DOMINICA SEptuagesimae, Matth. 20:


image: s272

De conducente operarios in vineam suam.

QUantum mercedis primus, tantum ultimus aufert,
Nec merito immeritus plusue minusue capit,
O quicumque fide poteris adpraehendere Christum,
Quisquis es, ex aequo praemia iusta feres.
Omnibus ex aequo contingent munera caeli,
Gratuito in quibus est non dubitata fides.

DOMINICA SEXAgesima, Lucae 8.

De seminatore.

ESse Deo curae mundano in turbine caetum [Reg: coetum] ,
Quem iuvat unanimi nosse timore Deum.
Hoc docet exemplum, medio de rure petitum,
Semina quod Christus de iaciente refert.
Semine nil aliud nisi vivum intellige verbum,
Quod proprio largus spargit ab ore Deus.
Qui capit hoc ager est contrito in corde subactus,
Quem dolor expurgat lege fideque timor.
Me miserum quantis ager in me vepribus horret,
Qui purus Domino debuit esse suo.


image: s273

Tutamen huic aliquid genii melioris habenti,
Incrementa Deus multiplicata dabis.
Da coeptis fomenta meis, da largus habenti,
Da Deus ad flatu sim bona terra tuo.
Da granum Sinapis laeto se frutice tollat,
Atque tui patiens crescat amore fides.
Et fructum placido ferat in commune labore,
Sic modo tristis ager, mox paradisus ero.
Christe meo laetum paradisum in pectore planta,
Te sine perpetuo sum maledictus ager.
Aliter.
Suadeat ut paucis doctrinam adprendere Christi
Naturae ratio semper amica suae.
Non tamen affectu divini munera verbi,
Non tamen hic fructu sufficiente carent,
Est aliqua, et certa est, superest et ubique locorum,
Quae colit unanimi pectore turba Deum,
Hanc Deus exaudit, quo debet voce praecantem,
Daemonicis pessum nec sinit ire dolis.
Quinetiam infirmos recipit, solitoque favore
Provehit, ut regni sint quoque membra sui.
Heu miseros, propriae quos inclinatio mentis,
Impulit ut Christi iussa colenda negant,
Felices, quicumque suis pro viribus audent,
Adserere aeterni dogmata vera Dei.


image: s274

DOMINICA QUINquagesimae, Lucae 18.

Vulnera [Reg: Vulnera] , flagra, crucem, rediuivam a funere mortem
Vatidico Christus nuntiat ore Deus.
At quotus haec docili bona nuntia mente recondit?
omniat [(perhaps: Somniat)] affectus dum sibi [(reading uncertain: print faded)] quisque suos.
Messiam regnis venturum opibusque superbum
In spes heu falsas credula turba putat.
Nec mens caeca videt molem qua pressa laborat,
Dum culpae innate pondera lenta trahit.
Esse et opus medico, vitia haec qui morbida curet,
Et medicum haec Christum qui levet esse Deum.
Splendida quinetiam deridet vita potentum
Subiectos durae quos videt esse cruci.
Nec putat esse tuum victrix Ecclesia vulgus,
Quod minimum servat semper in orbe locum.
At pia mens mor os sentit, Medicumque reposcit,
Et se non frustra plurima ferre videt.
Dum vitae hoc trahimus quodcumque cuique relictum est
Daemonis insidiis obvia turba sumus.
Voluimur aerumnis ut nostram agnoscere culpam,
Et petere admonita mente queamus opem.
Hanc nemo praestare potest nisi Christus, is unus
A Stygio vindex liberat hoste suos.


image: s275

Hunc oculis captus quo debet pectore cernit,
Et recipit visum non dubitante fide.
Nec refugit, dictis licet obiurgatus acerbis
Sed certam in dubio pectore poscit opem.
En iterum videas quam promptus ad omnia Christus
Munera, quae certa mens petit alta fide.
Sic precibus coniuncta fides sic omnia sumis,
Quae petis a summo dona petenda Deo.
Implorare Deum, divino credere Verbo,
Haec summam verae res pietatis habet.
At non hunc ratio, non lex agnoscere cultum
Caelitus hoc autem vis data sola potest.
Hanc precibus fideique meae largire benigne
Mi Deus, hic per se mens mea nil poterit.

DOMINICA INuocavit, Matth. 4.

FEstus adest, et templa sonant ad templa venito,
Quem pia septena concio luce trahit.
Quae tamen hunc dederit felix occasio morem,
Septima lux templis quo vacat omnis, habe:
Edita vivifico iam fecerat omnia verbo,
Censuit omnipotens quae facienda Deus.
Septima lux aderat post nati exordia mundi
Fuderat ut senis omne diebus opus.


image: s276

Hanc placuit iusto metam statuisse labori,
Hac placuit posita grata labore quies.
Ergo suae rediens rursum in secreta quietis
Aeternum numen se docet esse Deus.
Non quod ab omni operis prorsus ratione recedit,
Ut solet effectis rebus abire faber,
(Durat enim verbum, et totum durabit in aevum,
Quo rerum vivunt semina facta semel:)
Sed quia sic hominem divina fecerat arte,
Ut dici auctoris posset imago Dei.
Numinis aeterna voluit constare quiete,
Aeternum in caelo mentibus esse locum.
Inde diem hanc sanxit doctrinae, et iussit eandem
Dogma palam verbi dulce sonare sui.
Scilicet indicio est festivae haec sanctio lucis,
Mentem hominis nullo tempore posse mori.
Sed tandem meritae reddendam e carcere mortis,
In regnum vitae Christe beate tuae.
Cur ita? num vivo patefactum agnoscere verbo
Vox iubet aeternum, patris imago, Deum.
At verbum aeternum est, hinc et celebratio verbi,
Officii debet fine carere sui.
Quae nunc in terris sonat, exercebitur olim
Praesentem in caelo plenior ante Deum.
Sic docuere patres hominum, sic primus Adamus
Ista si saperet luce docere velit,


image: s277

Diceret erga homines quae sit divina voluntas,
Praesentem gaudens nosse et amare Deum.
Et grates ageret dulces pro munere vitae,
Quae recta e terris ferret ad astra caput.
Sed tamen hoc etiam docuit, cum munus ad aram
Hic bonus, ille malus, frater uterque tulit.
Exemplum amplexi ritum tenuere Nepotes
Mansit in hunc Pietas officiosa diem.
Acceptum servat Christo gens dedita morem,
Quae vaga corporibus mentibus una manet.
Illa dedit Domini sanctum de nomine nomen,
Qui Dominus mortis sceptra paterna tenet.
Impia cur Domini seruis hanc Roma dicasti,
Quae Domino debet grata sonare suo.
Tu vera obscurans patefacti oracula Christi
Saluantem spolias laude et honore Deum.
Dum temere affingis renuentibus omnia divis,
Omnipotens solus quae bona Christus habet.
Conscindis meritum, quo lapsos ille redemit,
Ut facias falsa relligione lucrum.
Confisos dubitare doces, de sanguine Christi
Corda renata pia, quo lavat ille fide.
Viribus humanis precium [Reg: pretium] persoluere culpae
Quod nequeunt hominum pectora coeca [Reg: caeca] iubes,
Interea captas et lucrum et regna per orbem,
Et regum indigno sub pede colla premis.


image: s278

Hos averte Deus, Deus hos infringe furores,
Nomen et officium Christe tuere tuum.
Tu nos morte tua, tibi dum peccasse dolemus,
Asseris in vitae gaudia vera tuae.
Victor et ascendens super ardua sidera caeli
Munera militiae spargis opima tuae.
Quinetiam ad dextram patris omnipotentis in alto
Sceptra tibi iusta debita iure tenes.
Incolumesque tegis regnoque assumis avito
Iustifica dedunt qui tibi corda fide.
Nec satis hoc laesum solitus placare parentem
Pro genere humano strennua [Reg: strenua] vota facis.
Sic domitor mortis, sic vitae assertor et auctor
Officium regis Pontificisque facis.
Conservas precibus preciosa [Reg: pretiosa] morte redemptos,
Nec sinis e regno quenque [Reg: quemque] perire tuo.
A te uno pendet promissae caussa salutis,
Ad vitam aeternam te sine nulla via est.
Vera tibi est uni meriti data gloria tanti
Cui nullum in rerum corpore seruit opus.
Hanc tibi nec genitor, nec quae tua spirat, et eius
Viva tui verbi praecipit aura comes.
Sic placuit patri, cum vox Iordanis ad undam
Intonuit tali caelitus ista sono,
Discite mortales domitorem agnoscere mortis,
Filius e gremio mittitur ille meo.


image: s279

Filius ille mihi est, in quo mihi plena voluptas,
Ille animi exponet sensa profunda mei.
Huic faciles praebete aures, audite docentem,
Praeter eum in regnum est semita nulla meum.
En aures tibi Christe damus, tibi nostra premente
Ob scelus et culpam corda dolore gemunt.
Unum te expetimus, te suspicamus ad unum,
Quod facis exiguam tu cumulato fidem.
Fracta dolore animi, fidei sed vivida motu
In venia gaudent pectora nostra tua.
Ite procul quo poena vocat, qui fingitis unum
Ad caelum, horrendo mille furore vias.
Nos sacram tibi Christe diem celebrare iuvabit
Exemplo verbi vera monente tui.
Ergo dies Christum loca per deserta vagantem
Tentatum a Satana lux hodierna monet.

DOMINICA REminiscere, Matth. 15.

De muliercula Cananaea.

PLena fide mulier constanti pectore Christum
Sed tamen abiectis gentibus orta, rogat,
At quam non blande, quam duriter excipit illam
Qui tamen irasci nescit ubique Deus.


image: s280

Illa tamen perstat, contraque audentius urget,
Obiciens sola pectora firma fide.
Scilicet adpositis censetur ut ignibus aurum:
Sic in tentato iusta dolore fides.
Tot nos quottidie [Reg: cottidie] caelorum mille figurae
Corripiunt, culpae quae meminisse monent.
Sed nulli abripiat tam tristis opinio mentem,
Indignum ut cura se putet esse DEI.
Non in te meritum, quod scit nihil esse, requirit,
Pectoris inquirit scrinia sola DEUS.
Mente videre scelus nobis quod in omnibus haeret,
Contrito coram corde dolere DEO,
Et renovari animo, promissum agnoscere Christum,
Credere et auxilii fortiter esse scopum,
Haec aditum ratio caelorum ad sidera praebet,
Vera salus miseris hac pietate venit.
Tale cor in tanta quaerens Heroide Christus,
Inventam placido praedicat ore fidem.
Nemo animo dubitante cadat, Deus omnibus idem,
Qui faciunt pura vota precesque fide.
Aliter.
Sic etiam ante tuos nunc Christe Ecclesia vultus,
Pressa, fide nitens ut Cananaea iacet,
Et licet a maesta procul esse puteris alumna,
Et sibi terrigenae quaeque licere putent.


image: s281

Fisa tamen verbo, dubitareque nescia, veram
A te, non alio vindice, sperat opem.
Cede procul fortuna potens, concedite fata,
Cuncta potens alto sub pede Christus habet.
Huic confisa duci, nullis cessura periclis,
Mens etiam in media vincere morte potest.
Dominica Oculi deficit.

DOMINICA LAEtare, Ioan. 6.

O Socii patrium quaerendum ante omnia caelum,
Sic dabit et vitae commoda cuncta Deus.
Hoc probat hic Christus dum milia [Reg: milia] quinque sequentum
Quinque fame expulsa panibus exaturat [Reg: exsaturat] .
Commoda non desunt humana timentibus illum,
Qui facit et servat quidquid hic orbis habet.
Est certe inter nos Deus, est largitor ubique,
Quocumque aspicias omnia plena DEO.
Ille colit terris, ille irrigat imbribus agros,
Et sata de paucis milia multa facit,
Ille etiam brutis coruisque vocantibus escam,
Ille creaturae sublevat omne genus.
Sed tamen officium quod debet quisque requirit,
Et cultum et grato qui venit ore timor.


image: s282

Sic saturata vagos dum ducit in aere gyros
Munifica grates cantat alauda Deo.
Quid quod ceu cupimus quae vitae postulat usus
Sic alios debet nostra iuvare manus.
Nec sit vita tenax nimium, nec prodiga prorsus,
Qui modus est inter mixtus utrumque placet.
Quisque datis norit rebus frugaliter uti,
Conicit in varium prodiga vita scelus,
Incurrit dubiae discrimina magna salutis,
Qui nimio luxu perdit Asotus opes.
Inde iubet Christus panum fragmenta reponi,
Seruet ut ad certam rectior usus opem.
Quod si hic arcano fas est mihi ludere sensu,
Nescio quid maius docta figura monet.
In nos distribuit [(reading uncertain: print faded)] doctrinae munera Christus
Perque manus aliis tradita ferre iubet.
Utque capit fructum vernante colonus ab agro,
Erga inopem ut paria dives abundet ope.
Praemia sic aufert, aliis ut prosit abunde
Caelica qui discit dogmata, quique docet.
Hinc quasi relliquiae sunt observanda piorum
Facta, nec immemori dicta notanda mann.
Iudica deficit.
Palmarum vide 1. Adventus.


image: s283

DE RESVErectione Christi.

ET iubar augusto tollit sol aureus ortu,
Et veniens oritur candida luce dies,
Certe hodie fama est sancti celebranda triumphi,
Quo Deus edomita morte revixit homo.
Victorem agnoscis nitidi lux aurea caeli,
Cur hominum tenebris obruta corda rigent?
Cur aliquis dubius male sano pectore Thomas
Quaerit adhuc tanti signa probanda boni?
Mentibus infandas o Christe absterge tenebras,
Lumineque illustra pectora nostra tuo.
Ut veram tanta de maiestate salutem
Arripere assensu non dubitante queant.
Tu luce in mediis splendes vivente tenebris,
Inque piis medius caetibus [Reg: coetibus] esse soles.
Utque patrem immerita placasti victima caede,
Ut veniae offensi linqueret ira locum,
Ipse tuo quando deleta cruore sacerdos
Morte repurgasti crimina nostra tua:
Nunc quoque vinclo fraterni immotus amoris
Pro genere humano vota precesque facis,
Utque tuo nobis regnum caeleste [Reg: caeleste] triumpho
Donasti, rediens victor ad astra Deus,


image: s284

Sic patris ad dextram regnum commune gubernans
Cum patre quo possis omnia solus habes.
Da meritis haerere tuis, da vincere morbum
Naturae, et puro fidere corde tibi.
Ecce dolens culpae sub mole adflictus acerbae,
Spiritus hic anima te sitiente vocat.
Displicet ante actae infelix petulantia vitae,
Ah totis cupio viribus esse tuus.
Mors tua peccati domitrix, de morte triumphus
Inclitus, auxilii sit mihi causa tui.
Tu mihi Rex, tantoque potens in rege sacerdos,
Me regno, et templo protege christe tuo.
Dum loquor ecce astans spoliis insignis opimis,
Victor in illustri luce videndus adest.
Hinc mortis gerit exuvias, pellemque Draconis,
Et secum omnipotens Tartara capta trahit.
Inde tenens victor late vilorabile signum,
Militiae ostentat fortia gesta suae.
Sub pedibus mors atraiacet, stimuloque timendo
Orba, renitenti sub cruce pressa perit.
Mors salici exesae similis, quam lenta vetustas
Rodit, et absumens vermis avara terit.
Non illi sucum, non vires sufficit humor,
Sed riget, et trunco turpis inerte iacet.
Nec melior foedum servat fortuna Draconem,
Humanum rabido qui petit ore genus:


image: s285

Ille ingens quamvis et longis horridus alis,
Viribus infestus pugnat et arte potens:
Calce tamen pressus Christi victoris, adempto
Languida deficiens colla vigore trahit.
Sic quondam immoriens alta Crocodylus [Reg: Crocodilus] arena,
Exangui monstrum tergore turpe iacet.
Namque avidus mellis, per silvas praedo silentes
Regna laborantum dum populatur apum,
Otiaque aestiva captans saturatus in umbra,
Ingestos ampla ruminat ore favos.
Ecce luto involuens tergumque caputque pusillus
Vim poena Ichneutes vindicis arte parat.
Atque ita lorica veluti munitus, in ipsa
Involat excluso desidis ora metu,
Admissusque imi corrodens ilia ventris,
Saepe etiam rupto corpore victos abit.
Praesidium hoc misero donarunt numina ruri,
Praedonem ingentem bestia parua necat.
Sic humili specie formaque inglorius ipsa.
Omnipotens alia: sed ratione DEUS.
Conficis horrendum Christe indevicte Draconem,
Qui mundi invictus viribus huius erat.
Ille furens lacero nequidquam [Reg: nequiquam] sibilat ore,
Supplicio aeterno membra terenda trahit.
Cedite rodentis stimuli et tormenta doloris,
Iam Christo validum cor renovante gero.


image: s286

Ille suo afflatu mea vota audentia firmans
Mundus in immundo me gravitate levat.
Dat veniam in Gnato genitor, quique esse nequibam
Indulgentis amor me facit esse patris.
Ergo tuus meus est, meus est hic Christe triumphus.
Perpetuo quoniam te iuvat esse meum.
Devicto refero tecum spolia ampla Dracone,
Iusta tibi pulsa morte trophaea loco.
Figo venenatum firmos super aspida gressus,
Trita per oppressi colla Draconis eo.
Sic age sic animo tecum fidente triumphem.
Sic fruar imperio maxime Christe tuo.
Quottidie [Reg: Cottidie] abolita fac tecum morte resurgam
Ex humeris pendens sarcina grata tuis.
Dominica 1. 2. 3. post Pascha deficiunt.

DOMINICA IIII. post Paschae, Ioan. 16.

NOn mundana sui quod sint moderamina regni
Hic lingua Christus vaticinante docet.
Ibo per immeritae spontanea funera mortis,
Pro vobis vindex et mediator ero.
Sanctus at insipidum damnabit spiritus orbem,
Reiciet reprobos, accipietque pios.


image: s287

Sic ait: O quantum est uni confidere Christo,
Nec meritis aliis velle placere Deo.

DOMINICA V. post Paschae, Ioan. 16.

UNdique dum feruent crudelibus omnia bellis,
Dum data praeda minis hic et ubique sumus.
Complectenda animo fuerant haec verba iubentis
Ut certam haud dubio corde petamus opem.
Hei pereant quicumque iubent dubitare petentem,
Credenti est auris semper aperta Dei.
Hei miseros qui sic securi in tempora vivunt
Ut numquam adpellent supplice voce DEUM.
Quid querimur durae subeunda pericula vitae,
Qui precibus facilem novimus esse DEUM.
Orandum est, vitaeque modus melioris agendus,
Placari haud alia vult ratione Deus.

IN DIE ASCENsionis Domini, Marci 16.

HAec tibi sacra dies, laudes tibi cantat et Hymnos,
O Deus, o hominum Christe redemptor homo.


image: s288

Qua te conspicuo scandentem corpore nubes,
Militiae vidit turba dicata tuae.
Agnovitque decus vitae, quae sola beata est,
Quae tecum aeternum vivitur ante patrem.
Quam coram cupidos docuisti a morte reversus,
Dum peragit lapso tempore mensis iter.
O quantum gestire datum est tunc mentib. [Abbr.: mentibus] aegris,
Quos tenuit verbi spes diuturna tui?
Cum coram potuit rediuivum audire docentem,
A monitis pendens concio sancta tuis.
Cum tecum ex imis patrum subuecta sepulchris,
Concilium series constitit ante tuum.
Cum tua nota memor lustrans vestigia coetus,
Optavit plantis oscula ferre tuis.
Atque aliquis spectans summi templa intima caeli,
Est sibi sidereos visus adire thronos.
Agmina spirituum qua luce decora volantum,
Aeterni observant ora serena DEI.
Felices animas, iam tum quas candida fecit,
Promissi dociles muneris esse fides.
At nunc summa sedens caeli super astra triumphas
Omnipotens et idem cum patre numen habes.
Sub pedibusque domas captivi triste Draconis
Imperium, et spectrum mortis inerme premis.
Occultumque canem miserorum in corde latrantem,
Carnificem populi non sinis esse tui.


image: s289

Hos retines captos divinis viribus hostes
Ne noceant, cum se iam nocuisse putant.
Quin tua de caelo spoliis victoria dives
Distribuit regni munera larga tui.
Tu patris atque tui spirantem e pectore flammam
Cum verbo mittis distribuisque tuo.
Illa tui accendens sitibundo in pectore amorem
Iustifica renovat corda renata fide.
Provehit auxilio vocem per templa sonantem,
Et docili caetus [Reg: coetus] iungit amore pios.
Erigit infirmos, tristes solatur et aegros,
Motibus et puris corda subacta regit.
Unde DEO grato memores obedire [Reg: oboedire] timore,
Officii faciunt munia iussa sui.
Breviter:
Christus ab innumeris cruciatibus ardua victor
Morte etiam abolita surgit ad astra Deus.
Hoc pia praecipuo laetentur corde triumpho,
Namque salus nobis unica Christus erit.
Dominica sexta post Paschae deficit.

IN DIE PENTEcostes, Ioan 14.


image: s290

QUisquis saluifico didicit confidere Christo,
Eius et ex animo iussa verenda colit,
Verbaque purgatas divina admittit in aures,
Et retinet firma dogmata vera fide,
Spiritus hunc sanctus patrio complexus amore
Per vitae incolumem cuncta pericla regit.
At qui divino refugus discedere verbo
Sustinet, atque alias quaerit ad astra vias,
Non hunc adflatu numen caeleste fovebit,
A regno Christi spretus et exul erit.
Dicite degeneri nuper ratione retincti
Vos praestare Deo quale putatis opus?
Dicite Pontifices qui caelum venditis auro
Quae ratio vestrae denuo danda gulae?
Heu nihil est propriae fas quenquam [Reg: quemquam] fidere menti,
Humana est praeter crimina vita nihil.
Ipsa sibi humana est sapientia caussa malorum,
Aeternum bonus est solus eritque Deus.
Feria secunda et tertia deficiunt.

DOMINICA TRInitatis, Ioan. 3.


image: s291

HEI nimium ignari coecoque [Reg: caecoque] errore vagantes,
Qui meritis tolli crimina posse putant.
Non opera humanae praestant civilia curae,
Ut tota possis mente placere DEO.
Est aliquid maius miseris quod sidera pandit,
Non bene quod ratio nostra videre potest.
Ille suum natum scelerosum misit in orbem,
In miseros patrio motus amore DEUS.
Ille sua nostram reparavit morte salutem,
Tradita pro nobis victima quando fuit.
Exigit ille fidem, sed puri pectoris, et quae
Iusticia [Reg: Iustitia] renovet pectora nostra nova.
Qui sperat propria certam virtute salutem,
Semper de meritis ambigit ille suis.
Iusticia [Reg: Iustitia] externa non vitae tollitur error,
Sola DEO acceptos nos facit esse fides.
Breviter:
Qui credit in filium etc.
Hoc caput, haec summa est, qui novit fidere Christo,
Ante DEUM aeterna luce superstes erit:
Fidere qui nescit non vitae munus habebit,
Hunc premet irati sed gravis ira DEI.

DOMINICA I. Post trinitatis Lucae. 16.


image: s292

In Lazarum.

VIlis et obscuro iacet ac neglectus amictu
Magnificas [(transcriber); sic: mangnificas] Lazarus divitis ante fores.
Sic iacet, auxilium frustraque Ecclesia poscit,
Pontificum ac regum debilis ante fores.
Utque canes lambunt, animalia spreta, iacentem
Ne periens omni destituatur ope,
Sic licet invitis illum plebs spreta Tyrannis
Servat, et unanimi relligione iuvat.
Macte estote animis, contraque audentius ite
O quibus in Christo est cognita vera fides.
Omnes aerumnae vobis in gaudia cedent etc.

DOMINICA II. Post trinitatis. Lucae 14.

De cena magna.

REbus in humanis iusto res digna dolore est,
Quod bona tam rarus cernere vera potest.

DOMINICA V. Post trinitatis Lucae 5.


image: s293

Exosus Christus pigra desidis otia vitae,
Navigerum duci per mare rete iubet.
Capturamque iuvans, gaudensque beare laborem,
Piscilegas praeda ditat hiante plagas.
Haec est militiae nos exercentis imago,
Aurea dum noster sudat ad astra labor,
Irritus hic tamen est nisi Christus naviget una,
Reteque speratis impleat ipse bonis.
Hac quoque scito vehi sociam te nave iuventus,
Aspirante petis quae bona vera DEO.
Utque alii vitae felici munere prosis,
Proicias Christo rete iubente tuum.
Ille gubernator te miti adflabit amore,
Ut referat facilis commoda mille labor.
Hoc socio quisquis mandatum navigat aequor,
Naufragium voti non facit ille sui.
Hei male proferimus caelestibus [Reg: caelestibus] [(transcriber); sic: proferimuscoe lestibus] omnia donis,
Quae ratio tantum iudicat esse bona.
Ille affectat opes, magnos hic ambit honores,
Et trahit ingenii quemque cupido sui.
Qui Christum ex animo quaerat, rarissimus ille est,
Quin vix in triviis unus et alter erunt
At DEUS invitat, cogit, vocat, allicit omnes
Atque sua indignos pro pietate [(transcriber); sic: pitate] trahit.
Hei quanta excipiet tam blande poena vocatos,
Qui parere tamen non voluere DEO.


image: s294

Tu nostros oculos tantum terrena videntes,
Ut videant dotes erige Christe tuas.
Fac te non dubia memores pietate colamus,
Reddere nos caelo tu nisi nemo potest.
DOMINICA. 3. 4. 6. 7. 8. 9. 10. trinitatis deficiunt.

DOMINICA XI. Post trinitatis. Lucae 14.

Grande tumens animo ficta pietate superbo,
Qua temere errante spem pharisaee capis.
At melius toto qui deflet pectore culpam,
Inque homine auxilii sentit inesse nihil.
Et gemitu implorans veniam, confidit in agno,
Sanguine qui delet crimina nostra suo.
Haec via iusticiae [Reg: iustitiae] est, contrita dolore requirit
Iustus, et in Christo pectora fisa, DEUS.
I procul infelix hominum sapientia, iustum,
Ante DEUM, Christi gratia sola facit.

DOMINICA. XII. Post trinitatis Marci. 7.

De surdo et muto.


image: s295

HAec etiam trahimus vitiosae a matre parentis,
In Christo ut certam vix videamus opem.
Nam velut hic audire nihil, nil dicere novit,
Cui Christus medicas applicat ipse manus:
Sic etiam est mutus, sic surdus ad omnia mundus
Munia, quae cultu sunt obeunda pio.
Nuntia non audit promissae certa salutis,
Non grato meritum praedicatore DEUM.
At DEUS indignis etiam miseratur, et ultro
Dignatur miseris ferre salutis opem.
Quod passim ostendit sua per miracula Christus,
Quo reficit medica corpora laesa manu.
Sic age Christe aures dignare recludere nostras,
Oraque propitia nostra resolue manu.
Ut tua sic nobis constet divina voluntas,
Nostraque te merito munere lingua colat.

DOMINICA XIII. Post trinitatis Lucae. 10.

De Sacerdote et Samaritano.

MAgna et grata DEO res observatio legis,
Sed nisi per Christum non placet illa DEO.
Omnia ut obserues, tamen a radice malorum,
Matre tua, certa semina labe trahis.


image: s296

Non opus haec ullum, non eluit ulla facultas,
Haec Christi pietas eluit una DEI.
Hoc quicumque fide nusquam dubitante fateris
Nomine quo debes incipis esse pius.
Incipis et legi recte parere, fideque
Et vero vivendi more placere DEO
Ite procul Monachi, fatui procul ite Papistae,
Nemo DEO propria laude placere potest.
Aliter.
Praeterit inflicta maerentem caede Sacerdos,
Sed Samarita adfert huic pregrinus opem.
Sic quoque Pontifices, sic hoc quoque tempore Reges,
Qui ficta tantum sunt pietate graves.
Quem Samarita iuvat neglexerat ante Sacerdos,
Hei quantum est falsa sub pietate mali?
Sic etiam ad Christi prostrati limina mundus
Praeterit, et surda negligit aure DEUM.
Gratia magna DEO, Samaritas excitat ille,
Neglectum vera qui pietate colant.
Qui licet infesti ceu spreta catharmata mundo
Aerumnis vitam per loca sancta trahunt,
Non tamen hos ulli possunt delere Tyranni,
Sola etenim Christi gloria morte caret.
Dominica. 14. deficit.


image: s297

DOMINICA XV. Post trinitatis Matth. 6.

Nemo potest Dominis simul inseruire duobus.

HEi quantis tenebris hominum mens caeca laborat,
Quae miseros curae non videt esse DEO?
Dum variis vitae venamur commoda curis,
Quam sumus immerito perfida turba DEO?
Qui sata si campi, si flores curat agrorum,
Cur homines curae non velit esse sibi?
Ergo hic accusat dubitantia pectora Christus,
Et docet officii dexterioris [(reading uncertain: print faded)] opus.
Agnovisse DEUM, totaque huic fidere mente,
Omnia ad haec vitae commoda prima via est,
Non vetat is victum iusto sudore parare,
Otia nec vitae desidis ulla probat,
Sed vetat ornandae studiis diffidere vitae,
Praesidia et misso quaerere velle DEO.
Tu fac quod pietas, quod vitae postulat usus,
Sufficiet praesens cetera cuncta DEUS.

CONCIO CHRIsti Matth. 6.


image: s298

De vitanda anxia sollicitudine victus et cura rerum externarum.

NE premat humanae ratio vos anxia vitae,
Curaque mordaci quae mentem verbere pulsat,
Ut turbata vago numquam satis explicet aestu,
Unde paret dubitans urgens quibus indiget usus.
Dum repetit numero, dum pectore computat aegro,
Quas epulas sibi quaeque dies, quae pocula poscat,
Quove laboriferum veletur corpus amictu.
Nonne animae pluris vis est et mira facultas?
Semina quae caelo ducit, quin tollite vultus,
Aeriique plagis oculos immittite campi,
Pennipotens ut vulgus aves per inane volantes,
Mille modis variae, vel mulcent cantibus aures,
Vel dulcem sobolem ventura in tempora pascunt.
At non arua serunt, nec facta messe quotannis
Horrea distendunt, tamen has rerumque hominumque
Conditor et genitor vester sic servat alendo.
Dicite de vobis quotus est qui pectore sudans,
Sollicito tantum meditando extundere possit,
Ut cubiti spatium mensurae corporis addat?
Et dubitatis adhuc vobis qua veste tegantur
Corpora, quae pascat victus usura palatum,
Aut quae compositas commendent pocula mensas?
Aspicite herboso florentia lilia campo,


image: s299

Quam pulchre aerii surgunt in luminis auras,
Non operas faciunt, non telam in stamine ducunt,
Nec quidquam evoluunt mandati iussa laboris,
Credite dicenti, fuluo non splendidus ostro
Rex tanto nituit Salomon velatus amictu,
Dum sedet imperio, et solio venerandus eburno,
Flos unus quanto decoratus lucet honore.
Quod si gramen agri, quod lux hodierna salutat,
Crastina demessum creptiantes mittit in ignes,
Sic vestit decoratque Deus, non largius idem
Praestet idem vobis? radios quibus ipse creator
Divinae infudit lucis, quos vivere secum
Aeternum cupit et caeli ditione potiri?
O animi faciles, et lubrica corda paventum,
Atque fide semota procul. Quin ponite curas,
Res agite, officii ratio quas exigit, ipsi
Euentum assignate Deo, vox ista facessat,
Hei quibus haec epulis, quo potu membra levemus,
Frigora quae vestis nobis arcebit et imbres.
Talia rimantur diffiso pectore gentes,
Agnoscente Deum procul a pietate remotae.
Est quibus aut solum vivendi caussa palatum,
Aut positus mundi pravis in moribus error.
At pater e caelis qui vos elegit ab evi
Principio, non ignarus, quid desit egenis,
Prospicit in medium, communem curat in usum,


image: s300

Et bona distribuit, multo et cumulato favore
Quottidie [Reg: Cottidie] indulget, promus, condusque fidelis.
Affectate igitur caeleste ante omnia regnum,
Discite iusticiam [Reg: iustitiam] , quam casto e pectore poscit
Purgatoque Deus, quod desinit esse, quod olim
Imperio fuerat veteris cogente Draconis.
Exspectate fide promissam urgente salutem
Me duce, qui vestram profuso sanguine culpam
Victima delebo, laeto et de morte triumpho
Astra petam reddens caelestis gaudia vitae.
Sic quaecumque piis precibus votisque petetis,
Obvenient large: sic omnis copia vobis
Adfluet assiduus quam vitae postulat usus.
Hoc caput est, nolite gravi marcescere cura,
Vanaque venturae suspiria mittere luci,
Crastinus inveniet iussi argumenta laboris
Exoluenda [Reg: Exsoluenda] dies, curae sibi et ipse futurus
Hoc satis est, si quisque dies sua fata ferendo
Extrahat, ut debet, iussi ratione laboris.

AD DICTUM CHRIsti, Ne sitis solliciti, Matth. 6.

QUam sit praesidium humanum sine robore et omni
Quae timida a longe pectora firmet, ope,


image: s301

Hic docet hoc sapiens arcano dogmate Christus,
Sollicitos homines dum vetat esse Deus.
Namque pater vigili qui prospicit omnia cura,
Fidentes alia nos ratione iuvat.
Mente DEO fisa, tu iusso munere fungi
Assuesce, Euentum providus ille dabit.
Hoc illi proprium est soli, quod mundus, et omnis
Ex sese, ut capiat sculpere nescit homo.
Ille fidem occulto crescentem numine donans
Auriferi similem fluminis esse facit.
Ergo fides animi Christum comprendere docti,
O homo sit vitae regula certa tuae.
Nulla tibi deerunt sic gratae commoda vitae,
Nam bona quae nescis, sponte dat ipse DEUS
Lilia qui nitidis regaliter ornat in hortis,
Et decus ignaris floribus esse facit.
Ille bonis omni sibi succedentibus hora,
Fidentem patria te cumulabit ope.
Hoc supra captum est hominis, sed disce vocanti
Fidere, sic omni tempore dives eris.

DOMINICA DEcima sexta, post Trinitatis, Lucae 7.


image: s302

QUi viduae ingentem miseraris Christe dolorem,
Dum puerum ex ipsa surgere morte rubes.
Quam generi humano toto te pectore tradis,
Quam liquido miseris te bene velle doces.
Quinetiam fremitu tuus in nos proditur ardor,
Ille quidem massae plenus amore tuae.
Nam tua massa sumus, puro quam sanguine lotam
Ante patrem culpae non sinis esse ream.
Et licet immundae cumulent nos undique sordes,
Tu tamen hoc deles quidquid obesse potest.
Adde quod est maior pietas tua larga, nocentis
Criminis in nobis quam scelus omne potest.
Ite procul quicumque Deum sine corde putatis
Esse patrem, affectus sentit et ille suos.
Illius est hominum misereri propria virtus,
Illius est verum gratia larga bonum.
Quo Deus est rebus praestantior omnibus unus,
Quas caeli et terrae pulchra theatra tenent.
Hoc magis est animi promtus [Reg: promptus] , curaeque paternae,
Quae mala prospiciens omnia semper amat.
Et dubitet quisquam non laeto ac cedere passu
Hunc fontem largi perpetuique boni?
Ecce throno fulgens maiestas larga favoris,
Omnia consulta cum bonitate facit.
Afflat et arcano generosum numine verbum,
Sustentat fluidum totius orbis opus.


image: s303

Hoc etiam gremio gaudens exire paterno
Humana factum est conditione caro.

DOMINICA XVII. post Trinitatis, Lucae. 14.

QUae deceat festis opera exercere diebus,
Ista rudes Christi concio sacra docet.
Pigra velut festam non praestant otia lucem,
Sic non contaminat sabbatha sacra labor.
Audi sancta DEI servato oracula cultu,
Res age non tardent quae pietatis opus.
Saepe tamen ritus communi cedit amori,
In patriam, inque Deum qui iubet esse pius.
Sic sacra non violat Macabaeus sabbatha miles,
Pro patria et verbo dum gerit arma Dei.
Sed cum divini poscit confessio verbi,
Cum ritum ut violes vis inimica iubet,
Ut pia testeris servato pectora cultu,
Mors potius vitae est anteferenda tuae.
Sic vesci Antiocho qui carne iubente recusat,
Quam violet ritum maluit ense mori.
Ut lapsu graviore ruat, conscendit in altum,
Qui propriis fretus viribus alta petit.
Nil nimis adfectes [Reg: affectes] , spartam tuearis et ornes,
Ad quam legitima conditione venis.


image: s304

DOMINICA XVIII. post trinitatis Matth. 22.

LEx animos terret, per legem agnoscitur error,
Qui nos degeneres a pietate facit.
Verum ea non abolet vitiosae crimina vitae,
Per se, nec vires ut medeatur habet.
Hinc opus adflictis saluantem agnoscere Christum,
Numine qui sancto pectora pura facit.
Hunc bene si noris tibi mens pacata quiescet,
Et soli facies omnia grata DEO.
Nec tantum ornabis divini munera cultus,
Praecipuum est verae quod pietatis opus,
Verum huic quod simile est, praestabis cetera vitae
Munera, quae fieri mutuus urget amor.
Haec Pharisaeorum numquam sapientia cernit,
Quae Christum immensum non videt esse Deum.

DOMINICA XIX. Matth. 19 de Paralytico.

COrporis adflicti resolutus artubus aeger,
Exemplum est hominum quotquot ubique vides,


image: s305

Namque quid est aliud totum genus omne per orbem,
Massa nisi vitiis quae resoluta iacet?
Triste Deum crebram peccatum irritat ad iram,
Hinc ruit innumeris mors comitata malis.
Hinc etiam variis lactantia corpora morbis,
Supplicium iusto dant lacerata DEO.
Hoc crudele malum fraterno Christus amore
Huius in aegroti conditione dolet.
Protinus iccirco peccatum tollit et aufert,
Mox etiam morbo membra soluta levat.
Haec via proposita est ausis sperare salutem,
Omne malum a miseris tollere Christe potes.
Aliter.
Quaeris an externae fidei virtute leveris
A culpa, pro te cum pia turba rogat.
Non nisi credenti possunt peccata remitti,
Externa ad veniam est nomen inane fides.
Qui sua cumque animo peccata agnoscit, et imo
Prava suae vitae pectore facta doler,
Legitimoque petit veniam testante ministro,
Et firmat certa pectora maesta fide,
Gratuita Christi fruitur pietate receptus,
Et veniam erratis impetrat ille suis.
Hic iterum turpi produnt se labe Sophistae,
Crimina qui Christum posse abolere negant.


image: s306

Esse Dei norunt aeternam afferre salutem,
Non norunt Christi munus id esse Dei.
Christus at ostendens sanctae miracula linguae,
Omnia qui possit, se docet esse DEUM.
Gratia magna Deo, grates cui soluimus omnes,
Humana generi qui bona tanta dedit.
Dominica 20. et 21. deficiunt.

DOMINICA. XXII. post Trinitatis, Matth. 18.

De rege exigente rationem a servo suo.

QUisquis es, humanae quoniam sic omnia vitae,
Ut reprobri ante homines simus et ante Deum.
Ut veniam possis culpae impetrare dolendae,
Non opus humani ponderis illud erit:
Non opere hic ullo, non hic rationibus ullis,
Te delicta Deo posse piare putes.
Desine ab iniustis, aliis ignosce, benigno
Crede Deo, et veniam quam petis ille dabit.
Nam Deus ignoscit, nil tale merentibus ultro
Omnia qui recte solus et unus agit,


image: s307

Muneris et tanti memores nos vivere, et ipsis [(reading uncertain: print blurred)]
Ad veniam faciles hostibus esse iubet.
Hinc quicumque aliis errata remittere nescit,
Propicium [Reg: Propitium] culpae non habet ille DEUM.
Aliter.
Creditor ac citis compellat nomina seruis,
Debitor irati quis feret ora Dei?
Debita lex repetit vultu metuenda minaci,
Nosque reos urgens ante tribunal agit.
Qui non soluendo est, aeternae obnoxius irae
Immemori poenas pro levitate luat.
Mors manet a tergo, legi officiosa iubenti,
Quid fiet miseris? soluere nemo potest.
Sed bonus est iudex, alieni es creditor aeris,
Nec miseri dura negligit aure preces.
Parce Deus misero, culpamque scelusque petenti,
Nomen ab immensa qui bonitate tenes.
Ipse fideiussor pro me tibi debita soluit,
Filius ingenti motus amore tuus.
Ipse mihi assistit vindex tua iura timenti,
Qui mea delevit crimina morte sua.
Parce precor misero, culpamque remitte fatenti,
Sum tuus hic libra, sum tuus aere Deus.
Audit, et admittit lacerato e corde sonantes
Munitasque fide suscipit ille preces,


image: s308

O bene quod culpae molem delere nephandae [Reg: nefandae] ,
Agnoscente potest nixa dolore fides,
Nulla nec in terra, nec caelo est tanta facultas,
Quae satis haec celebrat pro bonitate DEUM.
Aliter:
Ad veniam facilis, iusta cunctator in ira
Es pater erga homines plenus amore Deus.
Tu donas animo vitae delicta dolenti,
Supplicis et patiens omne remittis opus,
Cur igitur pugnax hominis cur vana voluntas
Crimina non aliis donat amore tui?
Cur sumus offensae vindictae errore tenaces
Ante oculos, vitii nil nisi massa, tuos?
Tu scis quam misere veteri turbante Dracone
Archetypi facies sit maculata tui,
Mens ignara sui et caecis immersa tenebris
Laxa voluntatis non bene frena regit,
Inde volens cordi dictat mala multa voluntas,
Motibus hinc vetitis cor sine lege ruit.
Denique mens temere fertur, ceu viribus impar
Indomitum sessor non bene frenat equum.
Pelle DEUS tenebras, erroris nubila tolle,
Cor renova flatu restituente tuo,
Sum tuus heu servus, sum iusti debitor aeris,
Sum licet infidus, sum tamen aere tuus,


image: s309

Quem tibi sic iunctum voluisti ut filius esset,
Perfidia est factus debitor ille sua,
Nec tamen eiuro culpam, sed crimine fassus
In venia pono spemque fidemque tua.
Et quia soluendo non sum ditissime rerum
Tu mea de tabulis nomina deme tuis,
Fac pura te mente colam, tibi foedera mecum,
Inde fides, illic testificetur amor.
Aliter.
Exigit a servo sibi debita nomina Princeps
Soluendo est Domino non tamen ille suo:
Sic etiam a nobis divinae concio legis,
Postulat hoc, nemo quod numerare potest.
Mox herus aerumnas serui miseratus iniqui
Debita propitio missa favore facit,
Sic quoque nos liberos alieno liberat aere,
Atque eadem natos gratia sola facit.
Gratia fidenti per fratrem prodiga Christum,
Non dubia nobis accipienda fide.
Cur tamen indemnem servus quam gratia fecit,
Conservo nectit vincula dura suo?
Et tandem ob noxam comprensus iure nefandae
Traditur ut tristi carcere facta luat?
Proh dolor haec species nostri est horrenda furoris,
Quo sumus a vitae semine quisque nocens.


image: s310

Vivifici reddit segnes oblivio verbi,
Contemtumque [Reg: Contemptumque] animis insidiosa parit.
Inde comes culpae miseris divinitus astat,
Ante Deum iusto poena luenda modo.
Ergo fide, et puro firmemus pectora sensu,
Propicio [Reg: Propitio] constans haereat ille Deo,
Et finem faciens peccandi, et facta perosus,
Impia consortes discat amare suas.
Hoc caput, hoc meta est, verum quicumque salutem
Expetis, et laeta vivere mente cupis:
Fide DEO, delicta cave, atque ignosce nocenti,
Sic eris aeterno carus ubique DEO.

DOMINICA XXIII. post Trinitatis, Matth. 22.

Date Deo quae sunt Dei etc.

QUi damnata cupis nigri commercia Ditis
Effugere, haec vitae dum peritura colis,
Pende DEO pendenda Deo, nec subtrahe sceptro
Legitima populos quod ratione regit.
Nam quo metiris radio, experieris eodem
A iusto reddi praemia mensa DEO.


image: s311

DECALOGUS DEcem Praeceptorum, Exod 20.

I.

ISta DEI vox est de caelo viva tonantis,
Qua iubet agnosci se Dominumque coli.
Ipse ego qui vasta te dux robustus eremo
Eripui, ipse tuus sum sine fine DEUS.
Me penes est unum divina et summa potestas,
Me praeter non est ullus ubique DEUS,
Ne cole ficticio fucatos numine divos,
Sed solum vera me pietate cole.

II.

Nulla superstitio caeco te cogat abusu
Ferre tui falso nomen in ore DEI.

III.

Divino docilis tribuas sua tempora verbo,
Et peragas vero debita sacra Deo.

IIII.

Suscipe maiores, dulces venerare parentes,
Ut videas vitae tempora longa tuae.

V.

Ne te corripiat saevi comes ira furoris,
Ut fias odio, crimine, caede, nocens.

VI.


image: s312

Foedera legitimi noli temerare cubilis,
Qua licet ardorem comprime lege tuum.

VII.

Mutua ne violes foedo commercia furto
Detrahe nil aliis, iusticiamque [Reg: iustitiamque] cole.

VIII.

Semper amans veri, ficto nihil assere fuco.
Sit procul a turpi vita severa dolo.

IX.

Alterius reprimas cupidos a coniuge sensus,
Tecum illum simili vivere lege memor.

X.

Nec veneris opes eius vel fraude vel arte,
Nec rerum proprio sub lare quidquid habet.

SYMBOLON Apostolorum.

IN solo confido DEO, credoque potentem
In nos propitium quem iuvat esse patrem.
Omnia qui verbo motum spirante creavit,
Quae terrae et caeli claudit ubique sinus.
Credo DEI genitum divina ab imagine Christum,
Quo rediit nobis vindice vera salus.


image: s313

Qui spirante datus divinae numine mentis
Venit, et e pura virgine natus homo est,
Multaque pro misero tolerans ludibria mundo,
Victima pro nostra caesa salute fuit.
Dira ferens etenim sub iudice flagra Pilato,
De cruce suspensus triste pependit onus,
Et moriens caelo vitalem reddidit auram
Sancta sub indigno conditus ossa solo.
Caecaque descendens damnati ad Tartara regni
Cum Stygio horrendam perdomat angue necem.
Hinc ubi lucifluas referens aurora quadrigas,
Protulerat nitida tertia luce diem,
In superas vivus rediens a manibus auras
Praesentis proprio fulsit honore DEI.
Victor et abolita ducens de morte triumphum,
Conspicua rediit clarus ad astra via.
Fulget ubi ad dextram patris omnipotentis, et illi
Imperium aeterna par ratione tenet.
Inde sed extremo mundi sub fine redibit,
Imperii Iudex celsus honore sui,
Et pariter vivis, pariter longe ante sepultis
Iura sacrosancta lege suprema dabit.
Credo patris natique simul de numine numen
Procedens animis semper adesse piis.
Illic credo pii vere consortia coetus
Vox ubi de Christo vindice vera sonat,


image: s314

Omniaque in solo fieri communia Christo,
Seruit ubi vero concio sacra Deo.
Credo illis etiam, quos vitae paenitet actae,
In Christo solui criminis omne nephas [Reg: nefas] .
Credo recepturum motus atque organa vitae
Funera post vitae corporis huius onus.
Credo fide haerentes in amico iudice Christo
A meritae vacuos nos fore labe necis.
Sanctaque perpetuae victuros gaudia vitae
Unanimes vivum suaviter ante Deum.

PRECES A CHRIsto praescriptae.

AVtor [Reg: AVctor] o nostrae Deus alme vitae,
Qui pater gaudes hominum probari,
Quem penes solum est nitidi potestas
Maxima caeli.
Sicut agnosci cupis et vocari,
Sic doce nostros animos, tuumque
Da colat vero celebrans honore
Gloria nomen,
Tu tuum in nobis, vitiis remotis,
Inchoa regnum, fideique ceptae [Reg: coeptae]


image: s315

Spiritu laetas renovante mentes
Suggere vires.
Da, tibi parent veluti beati
Caelites [Reg: Caelites] , nostra tibi tota vitae
Praestet in terris ratio timorem,
Praestet honorem.
Consecra mitis bona quae creasti,
Indies quorum indiget usus, et quae
Optime rebus studiisque nostris
Commoda nosti.
Pectori culpae veniam dolenti
Da pater, fractum siquidem dolore
Ut iubes, noxas aliis remittens,
Crimina donat.
Ne sinas astu veteris Draconis
Obrui nostras subigique mentes,
Arte qui nobis laqueos dolosa
Tendit ubique
Sed memor curae potius paternae
Mitiga quidquid ferimus doloris,
Omnibus praesens miseros periclis
Eripe vindex.

ORATIO DOMInica iambico dimetro.


image: s316

DEUS sator mortalium,
Terrae potens et siderum,
Qui mitis in nos asperos,
Gravisque culpae conscios,
Gaudes patris vocabulo,
Nutuque servas omnia.
Fac innotescat omnibus
Nomen tuum mortalibus,
Verbi tui suavissima
Sic instruat nos gratia,
Ut te colamus unicum,
Sicut iubes per filium.
Accende mentes lumine
Tuique regni imagine,
Ut inchoent hic aurea
Vitae perennis saecula.
Regno tuo nocentium
Infringe vires hostium.
Fac nostra semper ut tuis
Mens acquiescat legibus,
Consentiat cum caelica
Terrena pax concordia,
Iustum ministret mens opus,
Curae tibi sit exitus.
Dum congregatim vivimus,
Largire nobis quaesumus


image: s317

Externa vitae commoda
Quibus vigent commercia,
Agnoscat ista charitas
Agatque vere gratias.
Ignosce noxam sontibus,
Culpaeque vim dolentibus,
Delicta si nos hostibus
Non asperi remittimus,
Da paenitere mens queat,
Ut te iuvantem sentiat.
Nusquam sinas nos obrui
Draconis astu perditi,
Captos sed hostis artibus
Tuis tuere viribus.
Fac militemus strenue
Et compotes victoriae.
Nos adseras ab omnibus
Calamitatum casibus,
Ducemque mentem corporis
Exmole duri carceris,
Cum postulabunt tempora,
Hinc transferas ad sidera.
AMEN.


image: s318

PRECES CHRIstianae orationis Dominicae.

QUam Deus orandi seriem, quos approbet usus,
Hinc tecum incipiam puerili exponere versu,
Chara [Reg: Cara] mihi arcana caeli ratione, Philippe,
Cui pater, afflictae Camerarius Hellados ingens
Gloria et assertor, Graiae dum munera linguae
Ingenti studio Germanis servat in oris.
Ergo age sive diem Musis aurora reducit,
Sive quies rerum tenebris humentibus [Reg: umentibus] orbem
Nox tegit, et placidos affectant membra sopores,
Seu loca sacra petis, patrias sive inter olivas
Divino accedis cumulatas munere mensas,
Has animo praesente preces, haec debita vota
Redde Deo, explicitis orans ad sidera [Reg: sidera] palmis.
Has tibi corde preces Deus optime maxime fundo,
Tempore in extremo, dubio in discrimine mundi,
Impia dum Geticam sumens in foedera cornu
Bestia, sic verteris stimulante furore Draconis,
Exitium mundo molitur, et omnia turbat.
Hei quam parua manus, numerus quam paruus corum est,
Ex animo cupiunt qui fratrem agnoscere Christum,
Teque patris coluisse loco. Sed respice partem
Hanc quamcumque tuam, tua qui sacra verba prosessi,


image: s319

Esse tui cupimus, nisi mens vitiosa repugnet.
Illa quidem antiquam iam pridem ab origine labem
Pressa trahens, oculis quaedam vestigia cernit
Mandati veneranda tui, sed viribus impar
Nequicquam [Reg: Nequiquam] propria virtute placere laborat,
At tu summe Deus, fons rerum et dulcis origo,
Mens aeterna, potens, sapiens, sola omnia praestans,
Omnibus in rebus cuius vestigia monstrat
Auctoris natura memor, qui solus et unus
Omnia perpetua Dominus ratione gubernans,
Quae caelum, quae terra tenet, quae conscia fati
Consentire iubes terrenis sidera [Reg: sidera] rebus,
Ne casu soluatur opus. Qui tempora certis
Distinguis vicibus, facis omnia, et omnia servas.
Tu nos degeneres vultu miseratus amico
A nobis audire pater dignaris, et orbi
Sponte tuum mittis fraternain foedera natum,
Abluat ut sordes nostras, et crimina tollat,
Et reddat merita dulcem pro morte salutem.
Da pater ut possim te vero agnoscere cultu,
Et nomen celebrare tuum, veroque timore
Te patrium sentire Deum. Da gloria sicut
Sancta tua est per se, vero sic semper honore
Luceat in nobis, tua qui nos membra fatemur.
Ne levis ambitio, ne vani gloria mundi
Transversos rapiat, rebus sed in omnibus uni


image: s320

Semper honos, nomenque tuum, laudesque ferantur.
Impia corrupti cedant vestigia cultus,
Stultaque fictilibus fidens reverentia divis,
Et pietas omnis fucatae conscia curae.
Me nutu dignare tuo, ne forte recusem
Imperio parere tuo, tua iura vereri.
Perge tuum late populis extendere regnum,
In quo non strepitus pomposae splendidus aulae,
Non aurum, non arma sonant, non quidquid inerti
Blanditur mundo, fucoque arridet inani.
Sed colit unanimis Regem concordia Christum,
Propagatque pios simplex Ecclesia cultus
Angelicis [(transcriber); sic: Augelicis] adiuta choris. Da nescia frangi
Pectora, da vires animis tua dona professis.
Et flammis accende tuis, ut fortiter ausi
Vera repugnanti inculcent tua dogmata mundo.
Insidias prohibe Sathanae, compesce tyrannos,
Atque suum turbam turpi quae squalida luto
In gemmas ruit ecce tuas. Dele omnia vitae
Exempla impurae, sacra cordibus instrue templa,
Quae resonent Christi noctesque diesque triumphos,
Exspectentque simul rediturum, atque omnia mundi
Censurum scelera [(transcriber); sic: sclera] , et meritis nova regna daturum.
Et quoniam affectus nobis natura reliquit
Principio corrupta malos, nec nostra voluntas
Per se grata tibi est, semper contraria caelo


image: s321

Et verbo adversata tuo: tua sancta voluntas
Nos regat, et facto primum spectetur in omni.
Fac nihil incipiam, nisi quod confidere possim
Ante tibi placitum, dignumque favore videri,
Sint tibi sacra Deus cunctarum exordia rerum
Euentusque simul, qui primum exordia rebus
Principio ipse carens fecisti, et omnibus idem
Das finem, qui sine cares. Da vincere morbos
Haerentes animis, laesae et contagia mentis.
Da velut agnoscunt tua iussa, tremuntque verendum
Imprium unanimes, et sanctum numen adorant,
Qui sociata colunt caeli commercia cives,
Sive chori angelici, sive e tellure re cepti [Reg: coepti] ,
Sic quoque nos misera mundi qui in valle tenemur.
Spemque animis alimus caeli, regnique paterni
In te compositi unanimes vivamus, et uno
Consensu tua verbi pii, tua iussa colamus.
Omnibus in te sit pietas, amor omnibus idem.
Da pater haec etiam vitae quorum indiget usus,
Dimensum da cuique suum, quo corpus alatur.
Qui volucres pascis magnum per inane volantes,
Qui flores etiam decoras, et lilia campi.
Hei pereant, quos urget amor sceleratus habendi,
Quos iuvat artifici passim ditescere fraude,
Qui specie sua furta tegunt, aliisque rapaces
Invigilant opibus, quam quas Deus omnibus offert.


image: s322

Da victum nos posse tuo sperare favore
Officii memores, iussos praestare labores,
Et curam mandare tibi, tibi reddere grates.
Hoc etiam ex animo petimus, da libera verbo
Incrementa tuo, da qui sincera professi
Dogmata nos doceant, rectaque ad sidera ducant.
Ipse magistratus praesens, tua munera, serva,
Iusticiaeque [Reg: Iustitiaeque] illis verae et pietatis amorem
Inspira. Placidae da nobis tempora pacis,
Ut vigeant artes de te instrumenta docendi.
En Deus infecti peccantis ab ubere matris
Quottidie [Reg: Cottidie] iniustam nos te irritamus ad iram,
Respice nos bonitate tua, qui mitis in omnes,
Et solem, et pluvias, iustisque malisque ministras.
Nostra trabens quoties veteris contagia culpae
Deficit a recto studiis mens lapsa sinistris,
Degeneris miserere Deus, succurre labanti,
Affectus compesce malos, sive ira furorem
Praecipiat, roditque niger praecordia sanguis,
Seu dolor invidiae, seu nos vindicta lacessit,
Sive odio ardentes ferimur, seu dira libido
Ingenium a vero coepta in contraria versat.
Da veniam miseris, neo noxam iure coerce.
Quod si ex iure manu consertum poscere mens est,
Nos caussa cadere et longe ante perire necesse est.
Ignoscas miseris, ut nos ignoscimus illis,


image: s323

A quibus offensis nobis iniuria facta est.
Hei nimium meritae securi in tempora poenae,
Quorum sunt veniam praecordia clausa precanti.
Ille suis veniam nec quidquam erroribus orat,
In quem sic hebetis cadit obduratio mentis,
Nesciat ut laesus laedenti ignoscere culpam.
Hanc Deus o procul hinc dignere avertere pestem.
Da veniam danti veniam, neve amplius erret
Corruptae vitium dignere exstinguere mentis.
Ecce cateruatim nos undique et undique tentat
Insidiis coluber, primum non passus Adamum
Conditione frui, quam te donante tenebat.
Quos non ille dolos, quas non excogitat artes?
Ut genus humanum tenebris involuat, et omnem
Eripiat lucem miseris, et numina verbi
Noticiamque [Reg: Notitiamque] tui, quae non incendia miscet?
Quas scelerum causas non invenit? ille rapinas,
Ille movet lites, pestes, homicidia, morbos.
Ut lupus esuriens, ventris stimulante dolore,
Per nemora et saltus, per flumina, iugera, rupes
Saevus abit, ponitque vago vestigia lustro,
Donec oves tandem pleno deprendit ovili.
Tum furor exacuit dentes, et duplicat iram,
Irruit in numerum grassator, et omnia turbat.
Sic, si immane libet paruo componere monstrum,
Spiritus immundus mille ingeniosus ad artes,


image: s324

Mille opifex fraudum, scelerumque magister et auctor,
In nos grassatur, tua qui mandata professi
Te colimus, natumque tuum, numenque fatemur,
In praedamque inhiat, voluit caligine mentes,
Seducitque homines non haec ad munera factos.
Hic vires effunde tuas, hic pectora firma,
Angelicas hic excubias, hic fulmina verbi
Certa tui largire DEUS, quibus obruat hostem.
In te nostra fides, et vinci nescia virtus.
Non ego dura pati discrimina mille recuso,
Dum tua constanti tueor mandata labore,
Sed ne deficiam, ne saevo vincar ab hoste,
Tu mihi praesto veni, tu suffice robora presso.
Denique ab adversis nos eripe et assere rebus,
Omnibus huius habet series quas impia mundi.
Nos nutu defende tuo, seu nominis hostis
Degener ille tui mendax homicidaque mentes
Obruit insidiis, scelerumque in retia versat,
Seu nos sollicitat pietati inimica tyrannis.
Ecce fremunt, et bella petunt funesta tyranni.
Invisum quibus est fidei et damnabile nomen,
Qui faciunt turpes vera e pietate cothurnos
Quando libet, soloque colunt tua dogmata fuco.
Ecce ruit, foedatque tuas sus horrida gemmas,
Illa infada [(perhaps: infanda)] , procax, meretrix Babylonica, coniunx
Horrendi Sathanae, qui septem guttura pandit


image: s325

Et totidem capita, hei diris suffusa venenis
Monstrum immane, ingens, pietatis lumine cassum,
Quodque sua mundo movet impietate stuporem.
Hei quas hoc furias secum trahit, omnia diro
Qua venit infestat vitio, labemque nephandam [Reg: nefandam]
Euomit, infestum spirans ad sidera virus.
Tu tamen hic aliquem pateris Deus optime talem
Quique tuo e populis de nato dogmata tollit,
Quique ferox animo sanctos sibi sumit honores
Qui tibi debentur, falsoque superbit honore?
Seque supra Reges extollit, et omnia mundi
Imperia, et fastu tumidus late omnia complet,
Unanimo rupto divellens foedere Reges,
Inspiratque illis rabiem mortisque furorem,
Orbis et afflicti rabido sitit ore cruorem,
Imperio infestus, pacis violator, et hostis,
Illius insidias, funestamque illius iram,
Blasphemaeque dolos linguae, technasque nocentes
A nobis te iuste Deus profitentibus arce.
Aut sua cum tandem mors iura novissima poscet,
Devicto hoc monstro, superato Daemone, et omni
Curarum ingluvie, da mollem in funera somnum,
Composito da fine mori, membrisque solutus
Fac reddam patriae vitae miracula caelo.
Talia vel certe non bis diversa Philippe
Orandus Deus est, saluantis nomine Christi,


image: s326

Divina aeterna genitum quem mente voluntas
Donavit terris, ut pondera tanta subiret
Humanae noxae, perituri et crimina mundi
Ablueret non ipse nocens, non ipse piandus.
Tantae molis erat lapsam reparare salutem.
Ille igitur mortis domitor vitaeque redemptor
Ad patrem assistens aequali numine, novit
Qua miseri careamus ope, qua mole premamur,
Ille intercedens offensum crimine nostro
Conciliat placatque patrem, nil denegat illi,
Per quem cuncta facit pater et Deus ipse creator.
O quincumque cupis traducere molliter aevum,
Menteque tranquilla caelestem accedere vitam,
Fide Deo, et contra mundum feruentius ito.
Orandi studium ne desere, fungere iusso
Officio, feret haec plenos tibi regula fructus.

PRECES MAtutinae.

OMnipotens, aeterne Deus, mens edita nullo
Principio, mens fine carens, mens omnia complens,
Omnia quae verbo motum spirante creasti,
Alme pater triplici simplex in numine numen,


image: s327

Qui culpam humanam et casum miseratus acerbum,
Mente tua genitum Christum, cordisque paterni
Effigiem, misero placide largitus es orbi,
Ut Deus accipiens humani corporis artus
Victima pro nostra caderet non noxia culpa,
Illum etenim mittens caelesti voce dedisti
Signa animi manifesta tui, cum clanguit aether,
Hunc audite, mihi dilectus filius hic est,
In quo laeticia [Reg: laetitia] est, in quo mihi sancta voluptas.
Sancte DEUS, sapiens, fortis, mitissime iudex,
Caste, potens, liber, qui praestas omnia solus,
Ut tua non aliquem bonitas habet inclita finem,
Sic precibus sic praesto meis. En omnia culpae
Agnosco monumenta meae, poeasque pavesco,
Et doleo peccasse miser, cupioque renasci,
Respice me miserum, culpam miserere fatentis,
Tu siquidem es viva miseris sic voce locutus,
Vivo ego vivo Deus, lapsi non expeto mortem,
Sed volo conversum salua resipiscere vita.
Quinetiam ille tuus, qui tecum tantus et idem,
Prostrator mortis Christus, mitisque Sacerdos,
Per nomen tua dona suum nos poscere iussit.
Hunc propter miserere mei, mea pectora purga
Vi spirante tua, labemque absterge nocentem,
Vi sint pura tui templa et domicilia verbi.
Tum linguam regere atque animum dignare vagantem,


image: s328

Ne velit illa loqui, tua quod divina voluntas
Non probet, et meritam quod te succendat in iram,
Neve hic degeneris securus in otia vitae
Lapsus, ab angusto deflectat tramite veri.
Collige, redde, fove, rege, respice, flecte, guberna
Exiguum hunc coetum, qui vero agnoscere cultu
Te didicit, natumque tuum ceu debet honorat.
Haec etiam studia et dextras quas discimus artes
Fac tueare Deus, quibus instrumenta docendi
Perficit, et leges vivendi suppetit usus,
Inde tuum verbum recte tractare facultas,
Inde tibi aeternas resonans Ecclesia laudes.
Gaude animae vis tota meae, mihi praebuit aures,
Qui nescit duro fidentem fallere vultu.
Iamque opus incepto mihi rideat omne labore,
Totaque lux abeat faustis feliciter horis.

ALIAE PRECES Carmine Elegiaco.

COnditor o rerum, rerum servator ab aevo,
Extra quem non est ullus ubique DEUS.
Quod redeunte fruar post actas luce tenebras,
Gaudeo, et agnosco munus id esse tuum.


image: s329

Tu genus humanum primum sine labe creasti,
Ut sancte vultus viveret ante tuos.
Quam male descivit, quam turpiter excidit illud,
In mortem propria dum levitate ruit.
At bonus es solus, iustamque ut concipis iram,
Sic illam patria pro pietate premis.
Ergo admiranda natum pietate dedisti,
Innocuus nostrum ferret ut ille scelus.
Qui procussa fuit pro nostra victima culpa,
Et vetus a nobis abluit omne nephas [Reg: nefas] .
Ingentes igitur toto tibi pectore grates,
Perpetuus doni debitor huius, ago.
Teque precor supplex dilecti nomine nati,
Me rege, me totum numine flecte tuo.
Auspice principium te spectet, et auspice finem,
Quicquid agam, vitae dirige coepta meae.
Ipse magistratus etiam, coetusque piorum,
Ut tua conseruent dogmata sancta, rege.
Da pacem victumque tuis, compesce tyrannos,
Ut maneat verbi gloria iusta tui.
Hac ego spe fretus, quod vitae postulat usus,
Suscepti aggredior dulce laboris onus.

PRECATIO vespertina.


image: s330

IAm mea declino nocturno lumina somno,
Omnia mox rigido membra sopore premar.
Nec scio num possim redituram cernere lucem,
An mihi sit somni mors obeunda soror,
Sed tibi summe Deus, Deus invictissime grates,
Quas toto possum pectore gratus ago.
Incolumem qui me voluisti hac luce tueri,
Ne vitam premerent ulla pericla meam.
Quique repressisti grassantis Daemonis iram,
Qui rabido populos circuit ore tuos.
Nunc quoque dum iaceo veluti morientis imago
Mi Deus haec nutu membra tuere tuo.
Ne lasciva meos perturbent somnia sensus,
Organa tu mentis dirige crassa meae.
Fac tuus immanem procul angelus arceat hostem,
Cui proprium est regni laedere membra tui.
Crastina sic cernens redeuntis tempora lucis,
Grata tibi memori carmina mente canam.
Iam cessant curae, placidi requiescite sensus,
Tu mihi iam Christo somne favente veni.

PRECATIO PRO Ecclesia Dei, ex verbis Esaiae, Cap. LXIII.


image: s331

COnditor o caeli, subiecti conditor orbis,
Ante creata Deus, sine origine, vivus et unus,
Fine carens, solusque potens, atque omnia praestans,
Qui pater es, gaudesque patris pietate probari,
Qui patrio fidi gentem Israelis amore
Ipse gubernasti, Pharii cum tela tyranni
Effugeret, medias illaesa per aequoris undas,
Tuque patris fili, divinae mentis imago,
Christe DEUS, miseris sed homo dignate vocari,
Dum mortem meritis preciosa [Reg: pretiosa] morte salutem
Et vitam reddis, mediator et optime testis
Ante patrem veniae, patria qui mente verendus
Ceu dextra trepidum comprendens vindice Mosen
Agmina Erythraeas duxisti tuta per undas,
Stante gravi ceu mole freto, ponentibus Euris,
Et siccis pedibus populo calcante profundum.
Tuque patris natique simul spirabile numen,
Quod mentes hominum divino accendis amore,
Pectoraque instauras, et vires cordibus addis,
Spiritus alme, tuo populis qui robora flatu
Aspirans, motus faciles, viresque dedisti,
Cum vada purpurei penetrarent invia ponti,
Et similes starent aeternis rupibus undae,
Impiaque immanem fallens audacia regem
Arma virosque imi raptaret gurgite fundi,
Hoc etiam summo miseri in discrimine mundi


image: s332

Parua sub ingenti dum pressa Ecclesia motu
Fluctuat, et regum manifestam sustinet iram,
Summe pater mentes populique ducumque guberna.
Nate potens agmen positae dux eripe fraudi,
Spiritus adflatu da motum, et suffice vires.
O aeterne DEUS, Dux unice et unice victor,
Affer opem tanto quassatis turbine rebus,
Et causam defende tuam, tua gloria vincat,
Dum tua sincere populo mandata professo
Non unus Pharao ferrum minitatur et undas.
Da vires animis, da nescia pectora frangi,
Arma fide superare doce, pietate tumultus,
Ut queat insanis Ecclesia pressa tyrannis
Impositum perferre iugum, victrixque ferendo
Pace colens aliqua divini oracula verbi
In patriam saevi revocare catharmata mundi,
Et tandem ad caelum spretis evadere terris
Ante patrem aeternum Christo ducente triumphum.

ESAIAE I.

VEstra licet superent ipsum delicta ruborem,
Purpura quem cocco tincta madente refert,
Imbre tamen dulci divinae sparsa salutis,
Sithonia fient condidiora nive.


image: s333

DE VI ET EFFIcatia [Reg: EFFIcacia] orationis.

QUisquis in hoc vario vitam discrimine rerum
Carnifici lugens hospes in orbe trabis:
Si modo non animum despondes, si modo vero
Agnoscens gemitu numina vera colis,
Nulla adeo est atrox ullo violentia casu,
Quae rebus veniat pernitiosa [Reg: perniciosa] tuis.
Fide Deo et contra fortunam audentior ibis,
Omnibus oppressos liberat ille malis.
Quid quod et invitat? quidque sese omnibus offert?
Et patrio cunctos motus amore vocat?
Quisquis in adversi iactaris turbine fati,
Et male difficili tempore pressus habes,
Ad mea suspira sublato numina corde,
Ipse tibi praesto tutor et ultor ero,
Ipse ego te ereptum mediis servabo periclis,
Omnibus aerumnis, me duce, liber eris,
Sic ait, aequaevi facunda per organa flatus
Ipse boni et veri fons et origo DEUS.
Quae vox? quae harmonicis chelys argutissima neruis?
Quis sonus hoc poterat dulcior esse sono?
Ecce cruorivori premeris sub lege tyranni,
Vincula vel saevo captus ab hoste geris,


image: s334

Aut tibi ieiunas stringit penuria mensas,
Aut vastat patriam pestis acerba domum,
Aut mensurae expers, immanis bellua, bellum
In tua non merita tegmina clade ruit:
Aut tibi subiectis tollunt bona patria flammae,
Impius aut partas miles ademit opes,
Protinus auxilium, solatia [Reg: solacia] , robur habebis,
Orabis puro si modo corde DEUM.
Dum loca bis quatuor Moses per inhospita lustris
Iusta Deo addicto milite bella gerit,
A populo quoties poenam ruditate merenti
Deflexit precibus dira pericla suis?
Angelus Achacidae precibus legatus in hostem
Agmina divina delet iniqua manu:
Fauce siti pressa precibus fortissime Samson
Es subiti puras fontis adeptus aquas.
Obruit ignita tres in fornace precantes,
Saeva sed illaesos perdere flamma nequit.
Asseruere preces saevorum ex ore leonum
Innocuum vatem Mede Darie tuum,
Saphatidi Syriae nec quicquam vincla tyrannus,
Dum facit is puro pectore vota, parat.
Liberate Cete fidentem oratio Ionam,
Dum firmo in mediis pectore fidit aquis.
Per mare iactatus, terraeque pericula Paulus
Ad Dominum fusa vincit ubique prece.


image: s335

Fracta cadunt manibus confiso vincula Petro,
Dum laeto auxilium praedicat ore DEI.
Quid tamen exemplis opus est? exempla petenti
Quaelibet ostendit milia multa dies.
Nonne Deus nobis mensas spectantibus auget?
Consecrat adpositas cum pia lingua dapes.
Nonne hominum numerus sata grana aequare videtur
Quae pius agricolae misit in arua labor?
Plena tamen mire distendunt horrea messes,
Praesentemque docet copia larga Deum.
Quod si idem fieri Geticae causabere genti,
Aut si qua est alibi gens aliena Deo,
Nae data praesentis dum carpit commoda vitae
Ante Deum aeternis est caritura bonis,
Ut casta vult mente coli precibusque vocari,
Sic negat oranti munera nulla Deus.
Tu modo ne tempus votis praescribe vocato,
Saepe Deus differt, quae cito facta nocent.
Ipsi tota tuae ratio est notissima vitae,
Arbitrium voti finiet ipse tui.
Nec peregrinanti vox irrita mente feratur,
Nec sonet ignaro pectore lingua preces.
Heu caecos animis, suaque in mala sponte ruentes,
Quos res a memori distrahit ulla prece.
Aut qui dum fuse, sic re cogente, precatur,
Tam sanctam trepidi rem dubitanter agunt.


image: s336

Ethnicus ignotis sic divis concinit Orpheus,
Sic hymnos dubio ludis Homere sono.
Vox concors cum corde sonet, mens pura precetur,
Et veniam in solo quaerat, opemque Deo.
Mens humilis, culpaeque dolens, fidensque salutis,
Ardua perruptis nubibus astra subit,
Per mediatorem firmans vestigia Christum,
Non aliter compos, quod cupit, illa feret,
Ipse Deo praesto est, et proximus omnibus illis,
Qui vera faciunt agnitione preces,
Illum adeo vero quicumque verentur amore,
Omnia gavisi quae voluere ferent.
Ut se saluifici patefecit munere verbi,
Sic sibi vult proprio solus honore coli,
Nec cultum agnoscit quem Christi gloria nescit,
Illius oratus nomine cuncta dabit.
Ergo suis subeat sua fata furoribus orbis,
Quem iuvat a vero semper abesse DEO.
Cladibus involuant insanae haec tempora mentes,
Omne ausit regni dira cupido nefas,
Te pater invicti sacro cum numine Christi,
Mente fide plena te voco vive DEUS.
Quite saluifici manifesto munere verbi
Perspectum populis omnibus esse cupis.
Et velut e speculo, tua quae sit vera voluntas,
Praecipis e gnati discere Morte tui.


image: s337

A te vera salus, tu tanto in turbine rerum
Auxilio serva meque meosque tuo,
Neve animum rapiat secum sentina malorum,
Da mala pacata publica mente pati.
Et caput diro pugnat cum corpore fato,
Et rapit infantes saevus in arma furor.
Paruulus [Reg: Parvulus] ista tuus trepide grex proelia spectat,
Et fieri in poenas talia cuncta dolet.
Heu multos belli vis impia raptat eorum,
Qui ferro certe non meruere mori.
Ut volutans rupto violentus ab aggere torrens
Cum pecore innocuas flumine tollit oves:
Sic late extendens crudelia brachia bellum
Versat in innocuas publica damna domos,
Ah quam sancta tui foedatur gloria verbi,
Dum dictu mavors facta nefanda facit,
Aure DEUS placida gemitus admitte tuorum,
Et dubiis certa consule rebus ope.
Obiectas arce nebulas, et nubila pelle,
Quae verbo inducit vis manifesta tuo
Impia mordaces conantibus inice frenos,
Nominis exstinguant ne monumenta tui.
Ne cogant propriam nos abiurare salutem,
Quae sola gnati morte parata tui est,
Sed tu iam Christi famulatrix Musa potentis.
Siste querelosum, fineque claude melos.


image: s338

Cor sine spe plenum exspectet, quod lingua precatur,
Sic DEUS oblato munere largus adest.
Fisa DEO cupidum firmet patientia pectus,
Omne malum in Christo, si patiare, leve est,
Christe potens mundi domitor, rex maxime regum,
Auxilio foveas meque meosque tuo.
Tu potes in medio pacem donare tumultu,
Ut nusquam mentis sentiat arma quies.
Naufraga delirans subeat sua tempora mundus,
Sacra mihi praesens anchora Christus erit.
Hoc duce saevorum Pelagus superabo malorum,
Iam valeat mundus, tu mihi Christe fave.

DE EFFICATIA [Reg: EFFICACIA] fidei Christianae.

IN dubio pugnans dum mens discrimine quaerit
Sit ne ipsi curae, sit ne relicta DEO.
Iamque DEUS lucem verbi subducit et aufert,
Iam reddit varias continuatque vices,
Et de more patris, timida cum prole iocantis,
Cor tremere ambigua speque metuque facit.
Non alia est ratio, contra quae viribus armet,
Quam valida supplex vox repetita fide.


image: s339

Me licet occidas, tua sum, tua dicar oportet
Per gnatum soboles morte redempta tuum.
Verus in hoc vitam mihi praesidiumque dedisti,
Promissi nequeunt fallere pacta tui.
Fons ut es immoti, virtus ut vivida veri,
Sic oris nescit fallere lingua tui.
Omnia ut opponas, fidei te robore vincam,
Saepius hac etiam victus es ante Deus.
Haec ubi non dubio depromi pectore sensit,
Incipit ad pugnam segnior esse Deus.
Et quasi iam victus fidentis robore cedit,
Crede mihi, haec vis est unica grata Deo.
Sic pugnante favens cedit Cananitide Christus,
Et firmam pleno praedicat ore fidem.
Dixerat huic, canis es, turpe est, nec more receptum,
Erepto pueris pascere pane canes,
Illa sed audenti fidei certamine pugnans
Strinxit in adversas reddita tela minas,
Ecce micas etiam trito de pane catelli,
Copia quas mensae spargit herilis, edunt.
Sim canis, at liceat passim fragmenta catellis
Debita quaerenti sumere Christe cani.
Huic DEUS applaudens, tua me fiducia vincit,
Fiat, ut ex animo conscia credis, ait.
Sic quicumque malis, quicumque doloribus aeger
Difficili certam tempore poscis opem.


image: s340

Exue qui mentem vitiat, precibusque profundis
Non dubitam casto pectore iunge fidem.
Iude [(perhaps: Inde)] Deo quamvis duro constanter adhaere,
Fidentem nescit deseruisse Deus.
Ipse fidem firmat, nutu volet ipse volentem,
Quoque queat vinci praecipit ipse modum.
Nonne vides paruo de semine surgere plantam,
Quae saepe ingentes tollit adulta comas?
Sic crescit tenerae surgens fiducia menti,
Dum Deus adflatu cor fovet ipse suo.
Ergo Deum precibus superare assuesce, fideque,
Non alia iratus vincitur arte Deus.

PRECATIO REgis Iosaphat exlibro II. Paralipomenon capit. 20.

DVm nos aucta malis miseros atrocibus urgent
Tempora plena dolis, tempora plena minis,
Sive manet pressis diri violentia belli,
Quaeque abolet pacis vis inimica decus,
Seu crudele gravat falsa nos lege tribunal,
Damnat et immeritos vox violenta reos.
Sive leves atris esurit febribus artus,
Seu terit exanguis viscera sicca fames,


image: s341

Mitis ab his terris gemitus pater accipe nostros,
Mandati sonuit vox ubi clara tui.
Hic quoniam longo tua gratia munere fulsit,
Factaque per nomen vota fuere tuum.
Da DEUS in te unum sincero pectore fixi,
Intrepide faciem stemus ut ante tuam.
Et nisi nos merita tua gratia deserat ira,
Stabimus, inque tua vota feremus ope,
Fundemusque preces fido clamore sonantes,
Ut tanti avertas tristia fata mali.
Et tu respicies miseros, dubiisque benignam
Rebus opem, patria pro pietate feres.
Ecce dies et tempus adest, quo feruidus hostis
Irruit, et ferro viscera nostra petit,
Deleat ut grata pulsos e sede colonos,
Munere quam tenuit nostra propago tuo.
Ne patiare Deus grassare impune tyrannos,
In nomen ducunt qui fera bella tuum.
Et quia tanta nequit nostro vis Marte retundi,
Et superat nostras copia tanta manus.
Dum mens nostra gravi caligine mersa laborat,
Nec bene quid deceat pectora caeca vident.
Ad te oculos fixos animo fidente levamus,
Tu gemitus audi votaque nostra Deus,
Tu rege conatus, tu robora mentibus adde,
Ut tibi, quod facimus, omne probetur opus.


image: s342

CARMEN SAPPHIcum pro remissione peccatorum.

MOllibus nati pater ut labellis
Osculum figens, animum calentem
Pandit, et dulcem simul afflat alti
Cordis amorem.
Sic tuam in Christo sobolem redemptam
Et foves mitis Deus, et paternae
Mentis aspirans animam benigno
Numine servas.
Illud, aeternum patris atque nati
Robur exercens recreata verbo
Erigit, fulcit, renovatque sancto
Pectora motu.
Nescit humanum genus omne, nescit
Eloqui mundus tua quam sit ampla,
Et sinu terrae bonitas, et alto
Maior olympo.
Candide iuras, ego triste nolo
Funus errantis, redeat sed ultro
In viam, et verae placido fruatur
Munere vitae.


image: s343

En ego infectae vitiosa matris
Ulcera, et saevi saniem Draconis
Pertraho mecum, propriaque mersus
Sordeo culpae.
Audio sanctae pia iussa legis,
Caeca sed torpet mihi mens, voluntas
Frena formidat, tumido repugnat
Viscere pectus.
Et tamen rivos lacrimor fluentes,
Percitus vero quatior dolore,
Paenitet culpae, veniamque toto
Pectore ploro.
Cede virtutis sapientiaeque
Dignitas omnis, opera et labores
Factaque Heroum, tumidaeque Regum
Cedite vires:
Tu mihi dextram pelago natanti
Porrigis, mortis domitor, tibique
Christe fidenti veniam et salutem
Suggeris ultro.
Cum voles ergo moriar triumphans,
Et tuis haerens humeris beatae
Regna conscendam mihi parta vitae,
Christe redemptor.
Nunc mihi claudant oculos amici,
Nunc meos condant cineres sepulchra,


image: s344

Nunc mori dulcis fuerit voluptas,
Mors mihi lucrum, Amen.

PRECATIO PRO Conservatione verbi divini.

Serva [(transcriber); sic: SServa] Deus verbum tuum,
Et frange vires hostium,
Qui Iesum filium suo
Turbare conantur throno.
Ostende nunc potentiam
O Christe Rex regum tuam,
Defende paruulum [Reg: parvulum] gregem,
Qui te fatetur Principem.
Vivificator Spiritus
Concordiam da cordibus,
Ades periclitantibus,
Cum morte conflictantibus.
Alia.
Da DEUS laetae bona sancta pacis,
Quae vacet vitae studiis honestae,
Debito semper tibi quae timore
Seruiat uni,


image: s345

Parce fecunde recoluntur artes,
Et vigent urbes, populique leges,
Omnis et virtus pietasque vero
Claret honore.
Pax ubi non est, ibi nil honesti
Sed iacent leges, silet inter arma
Quicquid est sanctum pietas, et omnis
Languet honestas.
Alia. Erhalt uns HErr etc.
ASsere nos verbumque tuum Deus optime serva
Et rabiem Turcae, pontificumque preme.
Qui tecum aequali regnantem foedere Christum
Conantur patrio praecipitare throno.
Da pacem, defende tuos Deus, tibi semper ut omnis
Posteritas laudes hic et ubique canat.

PRECATIO AD Deum Patrem in tempestate fulminum

COnditor rerum, sapiensque rector
Vindicis nostri pater alme Christi,
Cuncta qui nutu patrioque praesens
Numine comples.


image: s346

Densior fumis gelidisque nimbis
Reddit incluso sonitum vapore,
Et Notho miscens tonitru sequaci
Fulminat aer.
Quis fragor? Quo nam veniens Magistro
Maius humano imperium furore
Monstrat, et reges trepidos, et altas
Territat urbes?
Tu moves fulmen simul et coherces [Reg: coerces] ,
Imperas ventis DEUS, et gubernas
Quicquid et tellus, gremiumque terrae
Sustinet aer.
E tuis actis homini negatis
E micat virtus tua et altitudo,
Et tuam ex ipso validam notamus
Fulmine dextram.
Vidimus Salam trepidi retortis
Rura sorbentem violenter undis,
Vidimus fusco semirupta telo
Tegmina lambi.
Sic pater proli ferulam merenti
Monstrat, ut viso resipiscat ictu,
Signa commoti tremimus parentis,
Parce precamur.
Parce delictis vitiisque nostris
Duriter laesus moderare poenam,


image: s347

Caeca ventosae graviter dolemus
Crimina culpae.
Spiceis surgant segetes aristis,
Vineae laeto tumeant falerno,
Et tuae testis bonitatis, omnis
Rideat hortus.
His bonis grato studio ut fruamur,
Tu regas coetus miseros, tuique
Divitem aspires cupidis amoris
Cordibus auram.
Non agri tantum pabulo feracis
Vivimus, verbo sed et efficaci
Quod tuo missum omnipotens creator
Exit ab ore.
Vim tui verbi placide sonantis
Hauriant aures, teneantque mentes,
Et tibi vivo fidei facultas
Ferueat aestu.
Da probos mores docili iuventae,
Da piis Musis generosa pacis
Tempora, ut vero tibi vera constet
Gloria cultu.

QUERELA PIOrum de Tyrannis, qui trucidant pios Sacerdotes.


image: s348

Omnia perpetua qui maiestate gubernas,
Cuius ad incessum cuncta creata tremunt,
Qui sola populos hac conditione creasti,
Ut te non ficta relligione colant,
Qui populos habitans inter tua verba professos,
In te fisa pia corde tueris ope,
Innocui praesens qui denique sanguinis ultor
Ferre diu nescis impia facta DEUS,
Aspice quae iactent adflictos fata ministros,
Tradimus invicta qui tua verba fide.
In nos consurgunt gaudentes caede tyranni,
Ut verbi impediant dogmata vera tui,
Incensique odio, saevaque libidine caeci,
In nos horrendi tela furoris agunt,
Hic gladio, hic laqueo, saevis hic suffocat undis,
Et nostrae non est una figura necis.
Nec satis est iugulare, sed est mactare voluptas,
In moremque abiit caede lavare manus.
Ecquid adhuc lentus iustam non surgis in iram,
Et potes haec in te ferrea corda pati?
Ecquid adhuc memor es Deus exspectate tuorum,
An tuus hic in nos languet et aret amor?
Non ita sed iusto circumspicis omnia vultu,
Et te quod fallat nulla tyrannis, Habet,
Iusta rebellantes tua conterit ira tyrannos,
Ut pedibus figulus terrea vasa terit.


image: s349

Tu trepidos iusta fudisti caede Philistros,
Impia qui populis arma tulere tuis.
Mersisti tumidis caecum Pharaona sub undas,
Traicerent [Reg: Traicerent] populi cum vada sicca tui,
Es quoque Arimotheos lapides iaculatus in hostes
Quos Iosue forti contudit ense tuus.
Impius occubuit gelidis Maxentius undis,
Putribus Herodes lendibus esca fuit.
Persica Iuliadem plasphemum sica peremit,
Constricto poenas Commodus ore dedit.
Tu nostris animis invictos inseris ignes,
Cordaque das omnes vincere docta minas.
Te duce ridemus rigidae tormenta catastae,
Tu duce supplicii spernimus omne genus.
Tu facis ut medio mortem aspernemur in igne,
Ut leve sit nobis, quicquid ubique grave est.
Da vires animis, da nescia pectora frangi,
Ut nusquam libeat cedere magne DEUS,
IN caelo recipit fuso pro Sanguine vitam,
Militat invicta qui tibi Christe fide.
Ilia blasphemis rumpantur ut ipsa tyrannis,
Ut sine fine odii saeviat iste furor.
Illuc sola fides postrato corpore migrans,
Fida comes mentis non morientis abit,
Tartara Pontifices, crudeles tartara Reges
Accipient, iustos caelica regna manent.


image: s350

Sic volo, sic iubeo, Deus inquit, et ista tyranni
Nullo adeo ferro verba abolere queunt.
Totius exitium subitura est machina mundi,
Non est veridici vox peritura DEI.
Quid vos ulterius iuvat insanire tyranni?
Respicite, a tergo poena luenda venit.


[Gap desc: Greek word]
PRO LIberatione ex tempestate marina ex 2. Cap. Prophetae Ionae.

ANxius in dubio Dominum maerore vocabam,
Ad miserum vultum rettulit ille preces,
Clamabam rapidae vasto de ventre Carybdis [Reg: Charybdis] ,
Accepit placida supplicis aure sonos.
A te summe Deus tumidas deiectus in undas,
Iactabar mediis naufraga praeda vadis.
Me super horrisoni miscebant proelia fluctus,
Quassabatque graves murmure ventus aquas,
Ipse mihi irasci tua numina sancta putabam,
Velle nec ulterius te meminisse mei,
Spem mihi sancta tui repetendi limina templi
Non aliqua hic ratio, quae peperisset, erat.


image: s351

Undique me tumidum praecinxerat agmen aquarum,
Vel abatque meum muscus et alga caput,
Nunc me credebam sub fumida tartara mitti,
Nunc tolli nitidi rursus ad astra poli.
Iam loca disruptae delapsus ad infima terrae,
Non aliquid vacuae rebar adesse viae.
Non erat auxilium, non spes erat ulla salutis,
Visa sed ante oculos mors volitare meos,
At tibi non visum est ut praepete morte perirem,
Omnia qui servas, magne, creata, DEUS.
Hanc mihi ab instanti servasti funere vitam,
Optatae reserans molle salutis iter.
Non properare tui voluisti fata ministri,
Impediens avidae lugubre mortis iter.
Vox mea celsa tui penetrans sacraria templi
Te miseris mitem sentiit esse DEUM.
At nimium vani quicumque pericula vitae
Humana tolli posse putatis ope,
Rebus in adversis hominum vos robore freti,
Creditis haud aliquem qui iuvet esse DEUM,
Nil vobis dextre succedit, et omnia turbat
Vos quoque in extremo linquit agone DEUS.
At tibi sacra feram gratam testantia mentem,
Persoluamque tibi debita vota DEUS,
En tibi sancta tuas praeconia fassus ad aras,
Perpetuus meriti debitor huius ero.


image: s352

MEDITATIO Passionis Christi.

NAte Dei, humano dignitate in corpore nasci,
Dum mea, dum mundi crimina Christe geris,
Has tibi nunc lacrimas lacerato e pectore fundo,
Hos tibi nunc gemitus corde dolente fero,
Dum cruce pendentis tua me perterret imago,
Horrida dum mortis cogito signa tuae.
Nam quia tu plagas prome mortemque tulisti,
Sim lapis, hic si non me premat iste dolor.
Ah doleo, et ringor, me propter talia passum,
Me propter dirante subiisse necem.
Ipse tibi inflixi colaphos, tibi vulnera feci,
Ipse fui mortis proxima causa tuae.
Ipse ego sic angi merui, caedique, morique,
Ipse meo perdi crimine dignus eram.
Quo miser effugiam, pollutae crimine vitae
Degener, inque ipsum bestia saeva DEUM?
Ecce Deus, vivo qui condidit omnia verbo,
Quae natura suo continet ampla sinu,
Qui fovet immensi stellata volumina caeli,
Atque opus hoc nutu maximus omne regit,
Obrutus impuri scelerato crimine mundi,
Infami patiens de cruce pendet homo.


image: s353

Proh dolor, huius ego pars non paucissima culpae,
Quo miser exitio tale piabo nephas [Reg: nefas] ?
An precor, ut ruptae rapiant me tartara terrae,
Aut miserum pota sorbeat amnis aqua?
Deleat aut rupto vitalem e pectore fontem,
Aut iugulum stricto soluat ut ense manus?
O miserere Deus miseri, fons viva salutis,
O numquam immensa fons bonitate carens,
Ne procul irato damnatum proice vultu,
Ne sine cor propria labe perire meum,
Proditor averso desperet pectore Iudas,
Sustineat dubitans sponte perire Cain,
Ipse tui imploro vestigia pronus amoris,
Spero voloque etiam perditus esse tuus.
Cede furor, flagrum stimulantis cede doloris,
Cede procul quidquid cor dubitare facis,
Tu quoque propriis confidere viribus audes
Plena superstitio crimine, cede procul.
Fixa mihi in solo est constans fiducia Christo,
Quo sine peccati nil nisi massa sumus.
Paenitet ex animo, notaeque renuntio culpae,
Et cupio motu correnovante frui.
Fixus et ex humeris saluantis pendeo Christi,
Solus is e caelo venit, eoque redit.
Me tua fine carens bonitas, mellita voluntas
Fraternusque tuus Christe redemit amor.


image: s354

Tu me fasce levas, tu fontem crimine soluis,
Tu regni haeredem [Reg: heredem] me facis esse tui,
Hinc lacrimas delent laetae mihi gaudia mentis,
Vivo tua pectus luce novante meum.
Vivo, nec horresco minitantis spicula mortis,
Nec metuo infesto tutus ab angue mihi,
Sed tecum laetus superata morte triumpho,
Et tecum victo regno Dracone Deus.
Da Deus hoc etiam, quoniam via prona cadendi est,
Ut possim immota mente manere tuus.
Ne natura procax, vani ait petulantia mundi
Per loca me turpi devia fune trahat,
Cur valet heu hominum tam firmis viribus hostis,
Ille uno miscens tempore mille dolos?
Qui velut esuriens clausum lupus ambit ovile,
Circuit, et sicca saevit ubique fame.
Hunc animis contra quo possim ingentibus ire,
Lux mihi sit verbi semita certa tui.
Da veluti ternis amplexibus annulus haeret,
Quem tamen in simplex forma cathenat [Reg: catenat] opus,
Sic eadem cum mente mihi, cum corde voluntas,
Fisa tibi, stabili seruet amore fidem.
Da tua non dubio teneam vestigia passu,
Et crucis ut fiam dulcis imago tuae,
Sponte malum fugiam, quod longo errore vagatur,
Et sanctos etiam fallere saepe solet.


image: s355

Et caveam causas peccandi, et quicquid agendum est
Officii, peragam pro ratione libens.
Condonemque aliis temere exercentibus iram,
Et nulli illicita sim levitate gravis.
Sic tuus hoc miles Vesani in turbine mundi
Euoluam vitae tempora certa meae.
Exuvias donec deponens corporis huius
In tua saluificae regna quietis eam.
Tunc veram cernens sene cum Simeone salutem
Laetus eam cygnus funeris ipse mei,
Et vitam aeterni donatam in munere regni
Christe tua tecum luce superstes agam.

AD IESUM CHRIstum pro aegrotante filiolo.

CHriste puer nasci nostra dignitate figura,
Nobiscum gaudes qui Deus esse puer.
Qui regnum pueris caeleste infantibus offers
Corque adeo nullum, ni puerescat [(perhaps: puerascat)] , amas.
Ecce meus mecum te poscit Honorius infans [(reading uncertain: page folded)] :
Languidus, humana non recreandus ope.
Ille tuum ut vero nomen celebraret honore,
Hoc tecum ex icto foedere nomen habet


image: s356

Aegra laborabat vicini tempora partus,
Militiae coniunx fida ministra suae.
Spemque metumque inter palmas ad sidera tendens,
Fundebam crebras corde tremente preces.
Inque uno nutus caelestis amore quiescens,
Ultima claudebam talibus ora sonis:
Haud nobis Domine, haud nobis debentur honores,
Perpetuo est dignum nomen honore tuum.
Te mihi dante recens qui nunc nascetur, honori
Debebit specimen nominis omne tuo.
Haec ita dum meditor, laeto nova gaudia nutrix
Nuntiat, es nato suaviter auctus, ait
Fontis aqua viva verbi virtute lavandus,
Offertur vigili dum tibi Christe fides,
Nomen et inde bonum suscepit Honorius omen,
Ut caneret vero nomen honore tuum:
Quid meritus miser est, spacium [Reg: spatium] quod parcius aevi
Quam pueris aliis debeat esse meo?
An mortem aetatis primo sub flore subibit,
Me reus immundo quod patre natus homo est?
Ecce omnes massa una sumus, quoscumque parentes
In lucem humano progenuere modo.
Ulla tamen veniae, vitae sibi diligit auctor,
Officio quorum gaudet ubique Deus.
Organon hic etiam divino praestet honori,
Cur hominum toleras plurima monstra Deus?


image: s357

Vivat et ore pios celebrans et pectore cultus,
Omne tuum discat Christe docere decus.
Quod si aliter statuit iampridem augusta voluntas,
Qua patrem et matrem mutuus unit amor:
Non ipsi invideo caelum, quod possidet ante
Iure tuo, fratrem quo facis esse tuum,
Fiat, quod voluit, qui terram et sidera fecit,
Vera salus, quidquid vultque facitque Deus.
Da Deus hoc unum, ut nunc in amore quiescens
Tranquilla sileat cor tibi mente meum.
Cur anime horrescis? non oppugnaris ab hoste,
Et movet, et ludit, dum movet arma, DEUS.
Ut pater, adfligis Deus, at non perdis alumnos,
Ringeris, et numquam desinis esse pater.
Quod dolet exiguum est, plus est quod tristia lenit,
Temporis ira tui est, gratia fine caret.
Te quoque a morte puer nuper [(reading uncertain: print faded)] revocante revixit,
Qui nunc aegroto corpore strata premit.
Vera tibi dicant gratae praeconia gentes,
Tu vitae imperium, tu quoque mortis habes.
Et sumus, et tecum tua pars sine fine manemus,
Seu tibi nos placeat vivere, sive mori.

ORATIO IN ITInere facta inter equitandum.


image: s358

DVm peregre hinc abiens non vana negotia sector,
Me praesens oculo dirige Christe tuo,
Et dulcem sobolem chara cum coniuge serva
Filiolos pariter, filiolasque duas.
Quanto etenim caeli superant fastigia terram,
Aere quae medio pensile fertur onus:
Tanto maior amor tuus est, quam cura parentum,
Quo tibi complecti dedita corda soles.
Ecce licet tenebris mihi mens infirma laboret,
Non tamen in firmus te simulanter amo.
Non ego cum Roma defunctos invoco divos,
De venia dubitat quae tremebunda tua.
Irrita nec stultis suffragia colligo votis,
Non opere affecto posse placere meo.
Sed culpam agnosco, morbumque evellere pugno,
Cumque boni multum disputo, praesto nihil.
Ergo tuum arripiens ardenti pectore verbum,
In merito pono spemque fidemque tuo.
Teque scio solum miseris praestare salutem,
Et veniam culpae sub cruce quaero tua.
Solus enim mortem domuisti, acrumque Draconem
Haec propria, haec meriti gloria vera tui est.
Natus homo, ut praesto miseris mortalibus esses,
Placasti iratum victima grata DEUM.
Tartara duxisti pulchro captiva triumpho,
Invictum referens victor ad astra decus.


image: s359

Exuvias mortis, spoliatique arma Draconis,
Ponis ad aeternum parta trophaea patrem.
Participesque cupis tanti nos esse triumphi,
Donaque militiae spargis ubique tuae.
Languet ut attritus plagis pulsantibus anguis,
Trita tuo verrit sub pede colla Sathan.
Aret ut annosae salicis sine robore truncus,
Mors languet stimulis excoriata tuis.
Cumque voles prorsus moriens occumbit uterque,
Ut tu sis vivae fons mihi solus aquae.
Haec discit soboles profitere et optima coniunx,
Haec quia sunt mentis dogmata vera tuae.
Tolle gradum saltu, levis altam traice fossam,
In gyrum celeres verte caballe pedes.
Ilia vel rumpant Sathanae, plures mihi praesto
Sunt comites circum qui sua castra locant.
Tu Deus aversa non negligis aure precantem,
Fidentemque tua me bonitate regis.
Qui peccare timet, lapsusque resurgit et orat,
Huic Deus optato numine semper adest.

PRECES AD Christum.

SVm miser, et non ulla dolens solatia [Reg: solacia] novi,
Sumque adeo culpae nil nisi massa meae.
At tu solus habes, mihi quae solatia [Reg: solacia] praestes,
Qui datus es massae portio Christe meae.


image: s360

Mors tua Christe mihi vita est, victoria regnum,
Labe mea morior, sanguine vivo tuo.
Tu mihi rex pariter, pariter mihi Christe sacerdos,
Pro me namque volens, munus utrumque geris.
Destruis omnipotens veteris scelus omne Draconis,
A quo omnis nostri manat origo mali.
Iratumque tua placas pietate parentem,
Qua tuus in nobis crimina delet amor.
Ergo animam servato meam, quam [(transcriber); sic: qnam] morte redemptam
E vita gaudes germen habere tua,
Vivo tibi, moriarque tibi, tibi denique vivam,
Te quia iustifica Christe praehendo fide.
Aliae.
Solis ut exoptans gemitu desiderat ortum,
Qui facit in tenebris nocte viator iter.
Sic ego turbatae per tot discrimina vitae
Te solum cupido pectore Christe voco.
Tu mihi per tenebras mundi succurre vaganti,
Tu mihi fraternam porrige Christe manum.
Res rege Christe meas, quas iusta professio poscit,
Ingenium laudi seruiat omne tuae.
Da placeant casti tibi puro in pectore motus,
Quaeque tibi acceptum cor facit esse, fides.
Dehinc ubi supremam mihi mors adduxerit horam,
Mors placida in gremio sit mihi vita tuo.


image: s361

LOCI SACRAE SCRIpturae.

Hiob. I. Cap.

NVdus in hanc terram matris sum lapsus ab aluo,
Quo terra excedam, tempore nudus ero.
Quid gravibus curis studiis quid inanibus angor,
Iam veniet tacito mors quoque nuda pede.

Esaiae I.

NOstra licet superent ipsum delicta ruborem,
Purpura quem cocco tincta madente refert,
Imbre tamen dulci divinae sparsa salutis,
Sythonia fient candidiora nive.

Esaiae 69.

Ore Sion querulo sic est formosa locuta,
Cum quaerente Deum maesta pavore foret,
Ergo reliquisti me tot mala dura ferentem,
Et memor afflictae non es ut ante DEUS?
Huic DEUS. An poterit curam deponere prolis
Ulla parens partum non miserata suum?


image: s362

Si tam dura tamen, tamque implacabilis ulla est,
Ut possit sobolis non meminisse suae,
Ipse tui numquam mutabo oblitus amorem,
Tu dilecta mihi filia semper eris.
Ecce manu descripta mea tua moenia servo,
Ut firma incolumem te statione tegam,
Ecce oculis te gesto meis mihi cuncta videnti
Proxima ceu nunc es, proxima semper eris.

Esaiae 65.

UT sua qui lustrat prudens vineta colonus,
Dum piger autumni perdidit annus opes.
Cum videt intactum caelo superesse racemum,
Unde queat musti pars quotacumque premi,
Parcite ait famulis, proventu numen in illo est,
Hinc aliquis vini sic quoque gustus erit.
Sic ego viva Deus omnia mente guberno,
Cui dolet humani causa pudenda mali,
In morem agricolae parcens, non omnia perdam,
Iure tamen perdi quae potuere meo.
Si quis adhuc restat, quamvis vitiosus et aeger,
Propitio curae quem iuvet esse DEO,
Hunc ego servabo, raram ceu vinitor vuam,
Perpetuo regni pars erit ille mei.

Ex Ecclesiastico Cap. 30.


image: s363

Ne teipsum excrucias meditando incommoda vitae?
Nec temere nimio corda dolore coquas.
Namque hominis vitam blanda dulcedine miscet
Cor vacuum curis laeticiaeque [Reg: laetitiaeque] potens.
Vive tibi potius, longumque e pectore pelle,
Maesta gravi quidquid corda dolore facit.
Heu perimit multos mens nescia cedere curis,
Quae nisi quod doleat nil rationis habet.
Ira necem accelerat, mens impia deterit aevum,
Ante diem canos anxia cura facit.
Mens contenta suo, mens non obnoxia curis
Vivit, et haec dici iure beata potest.

Ex eodem Capite 25.

TEr tria sunt, toto quae pectore laudibus orno,
Et decimum memori semper in ore feram.
Felix qui sobolem genuit virtutis amantem,
Qua florente animi gaudia vera capit.
Quique adeo placidae traduxit tempora vitae,
Hostibus ut videat fata parata suis.
Felix ille etiam prudens cui contigit uxor,
Omnia civili quae ratione gerat.
Quique regit certo facilem moderamine linguam,
Ut nihil effutiat quod nocuisse queat.
Et quem conditio non cogit sordida vitae
Indigni Domini triste subire iugum.


image: s364

Felix in dubiis qui certum rebus amicum,
Pectore cui toto fidere possit, habet.
Et qui iudicio rerumque edoctus ab usu,
Et cavet, et suadet quod sapientis erat.
Et qui sic leges vivendi tradit, ut ipsum
Quaelibet [(transcriber); sic: Qnaelibet] in populis auris aperta probet.
Denique quam felix, quam magni nominis ille est,
Ex merito titulum qui sapientis habet.
Sed quicumque Deum timet, et confidit in ipso,
Hunc laudum titulis vincere nemo potest.
Omnia divini superat reverentia verbi,
Quique DEO vero seruit honore, timor.
Hunc qui non dubio complexus pectore praestat,
Cum quo conferri maximus ille potest?

Lucae 21.

Caelum et terra transibunt etc.

Totius exitium subitura est machina mundi,
Non est veridici vox peritura DEI.

Ioannis 3.

Qui credit in Filium etc.

Hoc caput, haec summa est qui novit fidere Christo
Ante DEUM aeterna luce superstes erit.
Fidere qui nescit non vitae munus habebit,
Hunc premet irati sed gravis ira DEI.


image: s365

1. Corinth. 15.

Quemadmodum in Adam omnes moriuntur etc.

Ut mors saeva venit damnati ex fraude Draconis,
Cuius es instinctu factus Adame nocens:
Sic abolet mortem victoris gratia Christi,
Hinc mihi mors lucrum est, tu mihi Christe salus.

Ex Ecclesiaste Capite 3.

Cum DEUS assiduo formarit tempora motu,
Omnia quo fiant ordine tempus habent.
Sic pater omnipotens rebus prospexit agendis,
Duceret alternas certus ut ordo vices.
Quae quia saepe malo provertis more iuventus,
Quid quereris celerem temporis esse fugam.
Magna sui praestat preciosum [Reg: pretiosum] impendia tempus,
Qui minimum ex illo perdidit, ille sapit.

PROVERBIOrum 20.

Ut auris audiat, ut oculus videat Dominus facit utrunque [Reg: utrumque] .

Unde alios doceant homines, discantque vicissim,
Hoc oculi, hoc aures dantque iuvantque decus.


image: s366

Ut videant oculi, cupidae moveantur ut aures,
Conditor hoc tribuit munus utrunque [Reg: utrumque] DEUS.

DICTUM TERtulliani, Cruor Sanctorum Semen Ecclesiae.

HAec est in genui natura arcana cruoris,
Impia quo sancti martyres arma lavant,
Plenius hoc Christi felices irrigat hortos,
Quo velut effuso largius imbre fluit.
Inde piis animis Christumque animosa professis,
Messe venit surgens uberiore seges.
Dum mactare pios gaudet furiosa Tyrannis
Saeva pios etiam carnificina facit.

DICTUM HILARII.

Cum simus patientes in ignorantia sensuum non convenit nos esse impatientes in ignoratione DEI.

SI ferimus placide quod plurima scire nequimus,
Obvia quae voluit sensibus esse DEUS.
Cur non ferre pia moderati mente velimus
Si decreta DEI nos quoque multa latent.


image: s367

MYSTERION TRInitatis in Creatione.

Pater condit, Filius exornat, S. Sanctus vivificat et fovet.

"delenda" [(transcriber); sic: C] Omnia qui verbo motum spirante creavit,
Omne Deus sapiens ordine fecit opus.
Orta pater primis rerum primordia causis
Condit, et in nato crescere gaudet opus.
Nam patris est soboles, patris est sapientia verbum,
Quod factum est hominis patre volente caro.
Haec pater o rerum tecum sapientia vixit,
Prorsus adhuc essent omnia quando nihil.
Haec tecum artificem mundi meditata laborem
Numine adhuc terrae ludit in orbe tuo.
Illi homines inter versari est plena voluptas,
Quos regno adiecit membra renata tuo.
At tu misse patris natique a lumine flatus,
Omnia vivifico mota vigore foves.
Tu caelum et terram sparsis amplecteris alis,
Naturaeque tuo dona favore tegis.
Ergo pater condit, sed condita filius ornat,
Totum operis servas spiritus alme decus.
Da DEUS ut tanta recte bonitate fruamur,
Nominis in laudem sedula turba tuam.


image: s368

SYMBOLUM Christianorum militum. CHRISTO SOLI LAUS ET HONOR.

CHara Redemptoris Iam Signa Tenentur Ouantis
Reddita quo nobis est duce vera saluS
Omnis victori cedat victoria ChristO
Nunc tua regna iacent impia, cede BaaL.
Omnis honor Christo, nam iusto tradidit ignI
Hic TE prosternenS heV anathemA BaaL.

Ezechiel. 33.

SIc ego perpetuo vivarum in numine numen
Imperio aeternum vivo vigente Deus.
Non ego delector pereuntis cernere mortem,
Quem facit admisso crimine culpa reum.
Sed volo ut emendans perversus crimina vitae,
Imposita melius sub cruce discat iter,
Et mecum vivens aeterna luce fruatur,
Qua colit aethereas turba beata plagas,


image: s369

Ioannis 10.

CHriste salus mundi, qua te pietate canemus,
Pastorem humano Christe professe gregi.
Nos miseras dignatus oves, erroribus actas,
Colligis in regni pascua vera tui.
Primum educis oves tetri ex caligine septi,
Hasque facis caelo liberiore frui.
Mox gregis eductum tuus ardor obambulat agmen,
Singula quo turbae membra vagantis amas.
Vox tua balantes iucundo colligit oestro,
Et iusto optati tramite ducit agri.
Viva tuo fessis de corpore pabula praebes,
Sanguinis et potas fonte fluente tui.
Sufficis aeternae felicia pabula vitae,
Quin vita pascis nos quoque Christe tua.
Nec numero ex omni quidquam decedere passus,
Opponis vitam pro grege et ipse tuo.
Utque piarentur nostrae mala turpia culpae,
Factus es irato victima caesa Deo.
Non opis est nostrae meritas tibi soluere grates,
Hei par est merito gratia nulla tuo.
Quos dignaris oves, hos tu rege Christe redemptor,
Ut iuncti aeterno simus amore tibi.
Ut nos nota tui ducant vestigia verbi,
Ne qua abeat rapido praeda relicta lupo.


image: s370

Ecce velut facto campestres agmine turmae
Unanimi cunctas fundimus ore preces.
Pastor ades, baculoque gregem verboque tuere
Nil deerit nobis tu quia pastor ades.

AD DICTUM CHRIsti, Quaerite primum regnum caelorum etc.

DIsce Deum toto venerari corde Iuventus,
Illius et vero iussa timore sequi.
Cura sit inde tibi civilis proxima vitae,
In patriam inque homines quae iubet esse pium.
Sic tibi, quae cupies, feliciter omnia cedent,
Omne erit et duri dulce laboris onus.
Quaere Deum primum, sic omnia dives habebis
Ante homines voti compos et an te Deum.

AD DICTUM Christi, Ne sitis solliciti, Matth. 6.

QUam sit praesidium humanum sine robore, et omni
Quae timida a longe pectora firmet, ope,


image: s371

Hic docet hoc sapiens arcano dogmate Christus,
Sollicitos homines dum vetat esse DEUS.
Namque pater, vigili qui prospicit omnia cura,
Fidentes alia nos ratione iuvat,
Mente DEO fisa, tu iusso munere fungi
Assuesce, Euentum providus ille dabit.
Hoc illi proprium est soli, quod mundus et omnis
Ex sese ut capiat sculpere nescit homo.
Ille fidem occulto crescentem numine donans
Auriferi similem fluminis esse facit.
Ergo fides animi Christum comprendere docti
O homo sit vitae regula certa tuae.
Nulla tibi deerunt sic gratae commoda vitae,
Nam bona quae nescis, sponte dat ipse Deus.
Lilia qui nitidis regaliter ornat in hortis,
Et decus ignaris floribus esse facit.
Ille bonis omni sibi succedentibus hora,
Fidentem patria te cumulabit ope.
Hoc supra captum eas hominis, sed disce vocanti
Fidere, sic omni tempore dives eris.


image: s372

DE ORDINATIONE MAGIstratus et subditorum Elegia.

UNde sacerdotum genus, et genus unde potentum
Quod deceatque frequens istud, et illud opus.
Tum genus unde rudis populi, et seruilia corda,
Mobile qua vulgus debeat arte regi.
Sic ego iam pridem non docto carmine ludo,
Dum peragro populos terra Britanna tuos:
Qui legis aut sordes Bavii, aut mendacia Moevi,
Iactura exigua forsan et ista leges.
Iam nova principiis facies concreverat orbis,
Inque suis florens gratia rebus erat.
Ipse sua mundus sub pubertate vigebat,
Omneque laetitiae luxuriabat opus.
Progeniesque suas animantia producebant,
Femina nec sterilis, mas erat ullus iners.
Nec cessarat Adam proli superaddere prolem,
Inque suo miles munere fortis erat.
Iam nova quaerebat subeunti nomina [(transcriber); sic: subeuntinomina] proli,
Iam natos numero rettulit Eua suos.
Iam quantum [(transcriber); sic: qnantum] Sobolem, tantum increbrescere curas
Ingemuit tristi plena dolore parens.


image: s373

Vix tria lustra ierant puerilia tempora mundi
Orta bis octavi tempora veris erant.
Infandum memori versans sub pectore lapsum,
Saepe viro invito tristis Adamis erat.
Saepe avibus circum, brutisque dolentibus una,
Audita est misera talia voce queri:
Nata mori, longae quid adhuc traho taedia vitae?
Lenta trahunt aliquam cur mea fata moram?
Tam temere aeternam quae amisi stulta salutem,
Supplicii aeterni digna dolore fui.
Cur veniam merui? cur post errata nephanda [Reg: nefanda]
Me non exstinctam prima recepit humus?
Sic ne ego luce fruor, pariam ut mea pignora morti?
Heu potius nulli flebilis opto mori.
Cum subit illius mihi deceptoris imago,
Praebuit infesto qui mihi poma dolo.
Incidit horrendi quoties mihi mentio lapsus,
Perdita nunc dubito sospes an esse velim.
Aspicio quoties numerosi germina partus,
Omnia sunt oculis plena dolore meis.
Heu mihi qualis erat facies post saecula rerum,
Acceptum servant vix tria lustra decus.
Tota perhorresco quoties mea fata revoluens
Cogito de sobolis posteritate meae.
Quis dabit huic certas animorum vincula leges,
Quis morum censor, quis reprehensor erit?


image: s374

Iam discunt simulata loqui, iam nectere fraudes,
Hoc modice monitus pignora nostra ferunt.
Et tamquam nequeant satis hoc adferre doloris,
Accedit curis maxima cura Cain.
Euentu careant, fallantque ea somnia sensus,
Quae doleo media saepe videre die.
Fallar, et hoc omen celeres labatur in auras,
Impinget generi dedecus ille suo.
Omnia quae tamen hoc moneat superanda ferende
Ponitur in solo spes mea fixa Deo.
Tu Deus hanc nobis vitam, mentemque dedisti,
Munera quae mentis sunt simulachra [Reg: simulacra] tuae?
Tu mihi promisso relevabis semine culpam,
Et pietate tua crimina nostra premes.
Tu dabis imperii formam, sanctumque senatum,
Tu facies populis iura, ducesque tuis.
Hoc etenim memini te nomina dicere nobis
Cum tua dixisset, crescite, lingua potens.
Crescimus, ipse tamen vires crescentibus addas,
Ne cessante tua deficiamus ope.
Talibus orabat votis operata pudicis,
Confirmans sola pectora maesta fide.
Audiit ista Deus, nec se immemor esse parentem,
Ah ubi non meminit se Deus esse patrem.
Subiectas statuit caelis invisere [(transcriber); sic: iuvisere] terras,
Cordaque sollicito maesta levare metu.


image: s375

Festus erat celebris ventura luce futurus,
Qui solet a sexto septimus esse die.
Crastina fixurus montana ad prandia Damas
Alta pharetratus tesqua [Reg: tesca] petebat Adam.
Eua domi interea sua pignora pectit et ornat,
Ad sacra placando rite ferenda Deo.
Iam labente die, nec enim dum laverat omnes,
Vicini ut peteret gurgitis ibat aquas
Cum deus ingrediens medii per devia campi,
Tendit ad herbosae tegmina parua casae.
Hospitis adventu turbata recessit Adamis,
Causaque laetitiae mista timore fuit.
Nec mora verso intro quos laverat ordine sistit,
Quaque Deum excipiant relligione docet.
At reliquum vulgus quod adhuc squalebat, et ora
Horrebat multo puluerulenta situ,
In foeno, et sparsae stipulis abscondit avenae,
Et iubet ad vultum delituisse Dei.
Iam Deus ingreditur fumosi limina tecti,
Angelius huic comites unus et alter erant.
Excipit amplexu vultu testata pudorem,
Et praesente Deo pulchrior Eua fuit.
Pone ut erant iussi, subeuntes ordine nati,
Excipiunt flexo poplite quisque Deum.
Ille dat et dextram teneris, dat et oscula natis,
Et placido humanum consecrat ore genus.


image: s376

Assidet hinc matri, lacrimis ca squalida fusis,
Effari potuit nil, nisi parce Deus.
Parcere se retulit, nec quemquam perdere velle
Pectore qui veniam non dubitante petat.
Et licet ipsorum meritis ho accidat ipsum,
Ut minus ex animo cedere fata velint,
Se tamen aerumnas, omnesque levare dolores,
Et mitem miseris omnibus esse patrem.
Talibus adflictae memorans solatia [Reg: solacia] matri,
Impubem placido convocat ore gregem.
Stare iubet grandes, rudiores excipit ulnis
Plena erat angelicis [(transcriber); sic: aneglicis] concio tota choris.
Stabat Abel vultu caeli testatus amorem,
Divinumque oculis se genus esse probat.
Huic Deus ut recitet mandat precepta [Reg: praecepta] parentum,
Incipit hic, linguis cetera turba favent.
Esse deum credo, rerum super omnia magnum,
Qui merito nomen mite parentis hebet.
E quo principium, nativaque semina ducunt
Omnia, quae mundi lux spatiosa videt,
Omnia perpetua qui maiestate gubernat,
Quae rerum tanta machina mole tenet.
Miraque proponens nobis discrimina rerum,
Omnia qui possit se docet esse deum.
Flumina qui cursu procedere, sidera motu,
Omnia qui certis legibus ire iubet.


image: s377

Qui sua temporibus dedit interualla, vicesque
Omnibus incolumis rebus ut usus erat.
Qui varias vires diversis inserit herbis
Et varios laetis frugibus ornat agros.
Qui nostris animis vitales indidit ignes
Exemplum mentis, notitiamque suae.
Tanta quibus ducibus per dona agnoscimus illum,
Perpetuum immensi numen habere Dei.
Heu mihi cur nostri violata lege parentes,
Vindictae irato causa fuere Deo.
Paruerint illi, quam nunc pulcherrimus esset,
Humani generis lugubris iste status.
Aeternae fuerat fiducia quanta salutis,
Quique Deum cupiat noscere, quantus amor?
Ante Deum laeti vita frueremur, et omnis
Conscius a pavido cederet ore pudor.
Non aliqua adfectus fraudaret iniqua voluptas,
Expers vita omnis criminis ista foret.
Verum labe carent quae sunt divinitus orta,
Ipse Satan structor criminis huius erat.
Illius ah quanta est, quamque invidiosa tyrannis,
Saevitiae finem non habet ille suae.
Saeviat usque licet, certe est robustior illa,
Et finem pietas nescit habere Dei.
In solo defixa Deo spes nostra quiescit,
Sponte sua miseris ille recepit opem.


image: s378

Quos queat aeternum meritis adfligere poenis,
Hos olim immunes maluit esse Deus.
Seminis ille dedit nostrae promissa parentis,
Triste quod a nobis auferat omne scelus.
Hoc se non meritis cruciatibus offeret ultro,
Ut poenas nostra pro levitate luat.
Et mortem nostram rediuiva morte domabit,
Proque fide mercem caelica regna dabit.
Afficiet poena, longoque dolore Draconem,
Quo suasore parens est mea facta nocens.
Ille fremens, frustraque furens ingentibus iris
Insidias odii ponet ubique suo.
Et licet insidias variasque excogitet artes,
Non animos aliqua supprimet arte pios.
Ergo furens odio saevaque tyrannide rumpat
Nos erimus summo turba redempta Deo.
Acceptoque Dei coalescent pectora verbo,
Inque hostem unanimi foedere bella gerent.
His Deus inspirans divini numinis auram,
Victrices vires, armaque iusta dabit.
Et licet hic aliquo mutentur corpora casu,
Et pereant fato membra soluta suo:
Certe animi aeternae lucrantes gaudia vitae
Militiae tantae praemia iusta ferent.
Talia sic iussus memorat formosus Abelus,
Ipse Deus nutu singula verba probat.


image: s379

Haec eadem fratres, eadem retulere Sorores,
Ordinis et sensus totius unus erat.
Tunc Deus a numero quos norat abesse requirens,
Turba quid a numero cetera, dixit, abest.
Eua petens veniam, subito confessa rubore
Sordibus his, inquit, splendide parce Deus.
Atque ita straminibus quantum licet expedit illos,
Et properat laceras composuisse comas.
Increpat et fraudes, et curam obiurgat inanem,
Et Deus ad vultus, inquit, adeste meos.
Stans Cain impexos foeno impediente capillos
Praesentem intorto suspicit ore Deum.
Lacte rigent manicae, livent quoque sordib. [Abbr.: sordibus] ungues,
Immunda gliscunt ora peruncta manu.
Quem Deus aspiciens age tu quoque rustice, dixit,
Imbiberis fidei quae documenta, refer.
Ille diu torquens titubantia guttura, tandem
Non contexta tamen, sed mutilata refert.
Esse Deum credo, qui mundi conditor huius,
A nobis certa vult ratione coli.
Oblatoque aris placatur munere, curat
Quos amat, et punit quae malefacta putat.
Ille quidem in segetes fecundos depluit imbres,
Et liquido cultos rore serenat agros.
An tamen errores, delictaque nostra remittat,
An facili nostras hauriat aure preces,


image: s380

Vix scio, perpetua post hanc de luce videbo,
Extremum cogar claudere quando diem.
Increpat oblitum fidei, temereque loquentem,
Et iubet haec certa discere mente Deus.
Tum vero vestra quoniam de stemmate mundus
Impleri, populus debet et esse frequens.
Est opus ut populos ratio discernat et ordo,
Quisquis ut officium norit agatque suum.
Ut bene divini seruentur dogmata cultus,
Quaeque mihi iustos vos facit esse, fides.
Est opus in vobis ut sint qui dogmata tractent,
Et doceant animos de pietate rudes.
Ut sua diversis constet concordia rebus,
Ut placido semper foedere mundus eat.
Est opus ingenuos ut sint qui tradere mores,
Et leges aliis iuraque sancta queant.
Sic ait, et Setho cum fratre adpellat Abelum,
Et nudum teneras sistit utrunque [Reg: utrumque] comas.
Imponensque manus illis, vos consecro reges,
Et sanctum vobis insero numen, ait.
Vestrum erit acceptum fidei illustrare nitorem,
Et verum cultum notitiamque Dei.
Iura dare ac leges, patriae defendere fines,
Poena arcere malos, pace fovere bonos.
At Cam impatiens, et qui nascentur ab illo,
Agnatae haeredes [Reg: heredes] rusticitatis erunt.


image: s381

Horum munus erit parere, ac iura timere,
Et vestras leges seruitiumque pati.
Atque opera vestra divinum agnoscere verbum,
Praecipue hoc illos, vos decet istud opus.
Sic ait, angelicis concentibus annuit aer,
Harmonicis resonant terra polusque sonis.
Inde salutata placido sermone parente,
Caelesti repetit lucidus astra choro.
Historiam ex illo seri meminere nepotes,
Forsan erit versu nunc quoque nota meo.

CARMEN PAnegyricum de Iohanne Baptista.

ARduus aestivae peragrans confinia metae,
Extendit nitido Phoebus ab axe diem.
Et lux agnifero rediit celeberrima vati,
Caelica cui nomen gratia mite dedit.
Qua pia conveniens numeroso concio coetu,
Pectora divina pascitur historia.
Laetaque praeconem renovantis saecula Christi
Intima, quo debent, nomine templa sonant.
O mihi si tardam dignetur soluere linguam,
Blanda salutifluo vis agitata Deo.


image: s382

Quam cuperem ingenii totas extendere vires,
Exprimerem ut tanti facta decusque viri.
Nam quo te ore canam, Christi sanctissime vates,
O Iuvenis Domini praeco verende tui.
Tu puer ut posses tanta ad certamina nasci,
Natura est alias ferre coacta vices.
Induit arcanam longaeva senecta inventam,
Ignotisque homini viribus aucta fuit,
Tu sacra venturi sensisti robora Christi,
Matris adhuc gravidae cum rude pondus eras.
Te prius aetherea quam posses luce potiri,
Obvia praesentis sanxit imago DEI.
Tu prius in miserum missus, quam natus, es orbem,
Venturum ut fieres nuntius ante DEUM.
Tu tuba viva DEI, mortales inter alumnos
Te peperit maius femina nulla decus.
Sed neque tu laudes, nec praemia nostra requiris,
Doctrina est vitae tota imitanda tuae.
Ergo bonis veris, ergo caelestibus armis,
Ergo DEI sola fortiter auctus ope.
Fallacem casto domuisti pectore mundum,
Et quicquid vitii lubrica corda fovent.
Monstrastique viam vitae gravitate severae,
Quae propius certo ducat ad astra gradu.
Et proprias homini docuisti agnoscere sordes,
Quaerereque ex vivo fonte salutis opem.


image: s383

Tradita de solo renovasti dogmata Christo,
Quae fuerant operum nube sepulta prius.
Discite iusticiam [Reg: iustitiam] , atque erroris linquite morem,
Praesentemque humili mente timete Deum,
Ecce venit caelo mortis destructor et Orci,
Supplice quem toties voce petistis, adest.
Ille sua, veluti patiens qui caeditur agnus,
Delebit vestrum victima morte scelus.
Excipite hunc animis, et tota agnoscite mente,
Et donum hoc firma dulce fovete fide.
Talibus Abiada natus genitore sonabat,
In rectam revocans pectora coeca [Reg: caeca] viam.
Nec mora praeconis confirmans nuntia Christus
Clarus in humano corpore praesto fuit.
Qua loca saxosis Libani de saltibus ortus,
Iordanes placidis ambit amoena vadis,
Hic sacer affuso tingebat flumine vates,
Iunxerat aeterno quos nova vita DEO.
Possit idem Christus, sic lex divina ferebat,
Praesentis monitis paruit ille DEI.
Nec mora, divini patefactum voce parentis
Est populo aspersis testificatus aquis.
Stabat in herbosae plebs ingens margine ripae,
Densus et in circo littoris orbis erat,
Qualis ubi electo dantur suffragia regi
Complevit populi, densa theatra, globus.


image: s384

Summa dehiscentis tum templa patentia caeli,
Mirandum aerea lumen ab arce dabant.
Simplicis et numen specie caeleste columbae,
Ad caput est visum, maxime Christe, tuum.
Mox patris aeterni charum [Reg: carum] mittentis alumnum,
Audita est dulci vox geminata sono:
Haec dilecta mihi soboles, hic filius ille est,
In quo sunt et erunt omnia grata mihi.
Huic praestate pias attentis mentibus aures,
Vox huius vivae plena salutis erit.
O decus excellens, et inenarrabilde donum,
Quo dare quid maius noverat ipse Deus?
Scilicet externis adfecti corpora morbis,
Solliciti medicae quaerimus artis opem.
Qui fer at aeterna damnatis morte salutem,
Pandat et indignis sidera, sponte venit.
Et quotus hunc talem venientem agnoscit, ut ultro
Suscipiat quali pectore dignus erat?
Dum terimus vanam falsa inter gaudia vitam,
Et levibus curis otia magna damus.
Dum iuvat immemores patriae vitaeque beatae,
Naturam auctori praeposuisse suo.
Quinetiam e medio fatis tolluntur acerbis,
Simplice qui pravos pectore recta monent.
Ut cum populea fati secura sub umbra,
Daulias artifici concinit ore melos.


image: s385

Occupat insontem vicinus in aere Nisus,
Et curuo lacerans impius ungue necat.
At nos magnanimi moveat constantia vatis,
Impia cui mortis femina caussa fuit.
Non illi effregit pectus sublime Tyrannis,
Assereret forti quo minus ore Deum.
Fertur ut ad patrii vada vitice densa Caystri,
Argutum moriens fundere carmen olor.
Sic vocen sonuit suprema in morte professam,
Unius aeterni iussa colenda Dei.
Qui dum pacificum errantes invitat ad agnum,
Ad caelum recta sic iubet ire via.
Ut veniam invenias, culpae resipisce dolore,
Atque uni toto pectore fide DEO.
Tum vitam regere, et mores formare memento,
Tota sit ut fidei consona vita tuae.
Aemulus haec magni vates ita sparsit Eliae,
E patris aeterni dogmata prompta sinu.
Quae servari aliqua non depravata necesse est,
Occiduo mundi rumpat ut axe globus.
Felix haec faciles quicumque admittit in aures,
Et docilis fida mente recepta tenet.
Non illum aerumnae, non valla pericula terrent,
Aeternae nescit fata timere necis.
Ergo abeat pigrum proculomne a pectore frigus,
Ingenuus caeli corda perurat amor.


image: s386

Et iuvet intrepido saluantem pectore Christum,
Cuncta pro undosi ferre pericla maris.
Ut desint vires, vires audentibus addet,
A quo omnis virtus, robur et omne venit.
Ille dat et neruos, confisae et robora menti,
Inter et incolumem mille pericla tegit.
Temperat aestivi rapidos ut sideris ignes,
Lenis ab Arctoa quae venit aura plaga [(reading uncertain: page folded)] ,
Semina ne siccis urens absumat in agris,
Cum terram et gelidum torreat igne salum:
Sic etiam adflictae pro tot discrimina vitae,
Dum mentes agitant aspera fata pias,
Mitigat aerumnas divini flatus amoris,
Et servat coetus semina sancta sui.
Tantum saluifici normam ne desere verbi,
Orcifragi miles qui cupis esse Ducis.
Haec tibi contempto seruetur tessera mundo,
Haec sit militiae lex veneranda tuae.
Sic DEUS aerumnis tecum lucebit in ipsis,
Tutus ut in media vivere morte queas.
Sidera sic patrii translatus ad ardua caeli,
Victori pones grata Trophaea DEO.

HYMNUS, DE PVEro Iesu, quare dicatur Emanuel.


image: s387

BRuma gelu candens festum solenne reducit,
Quo canitur nato gloria vera DEO.
Christe tuus natalis adest, quae lingua docebit
Munera quam meriti sint celebranda tui?
Non operae humanae est, res fando evoluere tantas,
Quas notas dulci cum patre solus habes:
Attamen e mundi lacrimosa valle gementes,
Qui tua scrutantur facta stupenda, probas.
Scilicet, ut sobolem his ipsis auctura diebus,
In mediis pendens fluctibus Halcyone,
Nacta locum nidi, quamvis ignara canendi,
Testatur gemitu se celebrare Deum.
Sic gemitu agnoscens natalem Ecclesia Christi,
Hoc celebrat verum tempore grata Deum.
Et licet acre gelu multorum pectora claudat,
Certa tamen Christo turba placere studet.
His pueri praesepe huius venerabile regnum est,
His summum est Christum nosse et amare bonum.
Felices populos, quorum Respublica novit
Hunc puerum, et notum non simulanter amat.
Quos pius invitat sua per vestigia Princeps
Uno ut in hoc cupiant nosse Deum puero.
His vera est inventa salus, hos pronior audit,
Neglecto hoc puero surdus ubique DEUS:
Plaudat Io tellus, clangoribus insonet aether,
Omnia laeticia [Reg: laetitia] sint animata nova.


image: s388

En puer Emanuel Deus alto missus Olympo,
Accepto nasci corpore gaudet homo.
Qui patris est verbum, pro quem pater omnia fecit,
Gaudet in humana vivere carne Deus,
Natus ut abstergat polluto crimina mundo,
Quam nitet augusto splendidus ore puer.
Ex oculis bonitas divinos spirat amores,
Et mera de tota gratia fronte fluit.
Mitis in illustri maiestas lumine, spondet
Praesentem miseris omnipotentis opem.
Quis tamen hic puer est, quo sanguine cretus, et unde
Imperium mundi cardine maius habet?
Absorptum vitiis, peccati et sordibus haustum
Humanum urgebat mors subeunda genus.
Nullus homo ante Deum spem vitae noverat ullam,
Quando reus mortis viveret omnis homo.
Caussa mali, a recto declinans sponte voluntas,
Officium veris ausa negare bonis,
Ausa sequi instinctum colubri fallacis, et artem
Hostis abhorrentis nomine reque Deum.
At Deus aeterna lapsos bonitate misertus,
Plasma nece exstinctum noluit esse suum.
Quin sese inspiciens aeterno in numine vivum,
Et gaudens propriae cernere mentis opus,
Mente satum, haud ulla natalis origine, coram
Aspicit, aeterno cum patre numen idem,


image: s389

Inter cedit amor, natique patrisque voluptas
Pro genere humano gratia foedus init.
Ius tegit omne favor, poenam clementia tollit,
Stat renovare hominum, stat retinere genus.
Vade, ait, o fili domitor fortissime mortis,
Et victor Satanae vade age, victor abi,
Eripe damnati miseros de faucibus hostis,
Quotquot agit mortis culpa nephanda [Reg: nefanda] reos.
Agnoscant vitium, culpam doleantque fleantque,
Et cupiant motu vertere corda novo.
Teque fide amplexi credant delere luendo
Peccati e miseris cordibus omne malum.
Utque hominum quondam primaeva et sanctior aetas,
Agnovit verbi te ratione mei:
Sic coram fandi, sic coram caussa videndi
Te notum faciat fratribus esse tuis.
Namque meus veluti natus, sic frater es illis,
Noscere qui pura te didicere fide.
Te solum agnoscant Gratis donare salutem,
Me quoniam laus haec tota volente tua est.
Dixerat haec genitor, mora nulla, obedire [Reg: oboedire] parenti
Hinc patris hinc hominum gestit amore Deus.
Auolat hinc sanctus divini flatus amoris,
Cum nato pariter, cum patre numen idem.
Utque comes verbi est, sic verbo illapsus, alumno
Hospitium pectus virginis esse facit.


image: s390

Concipit illa Deum, paritura hominemque Deumque,
Sic Deus ex ipsa est virgine natus homo.
Salue sancte puer, tibi caelum et sidera rident,
Laeta tibi plausu terra sonante salit.
Tu patris ut vox es, qua se mortalibus offert,
Sic quoque nobiscum vivere semper amas.
Diligis humanos coetus, gaudesque vocatus
Colloquiis praesens semper adesse piis.
Tu puer alloquio patres dignatus es olim,
Venturum memori qui statuere fide.
Tu puer ut mundum verbo spirante creasti,
Omnia sic verbo vivificante foves.
Namque tibi proprium est munus, servare iuvando,
Pectoraque afflatu sanctificare tuo.
Nec tantum servas motus et semina rerum,
Omniaque arbitrio condita ubique tuo,
Influxus Lunae varios, Solisque vigorem,
Et terrae gratas Occanique vices,
Sed vere accendis caelesti pectora luce,
Et flammam fidei iustificantis alis.
Eripis aeternae vindex iam debita morti
Mancipia, et culpae non sinis esse locum.
Quin et in hac vita saevis obiecta periclis,
Militiae servas dedita membra tuae.
Tu profugum Mosen duri Pharaonis ab ira
Eripis, astricti per vada coeca [Reg: caeca] maris.


image: s391

Te sequitur spretus peregrinis exul in oris
Quaerere promissos iussus Abramus agros.
Ad tua felicem peragit vestigia cursum,
Diluvio mersum dum vehit arca Noam.
Dirigis ad pugnam gladium Gedeonis et hastam,
Iessidaeque armas ad pia bella manus,
Te velut ergo pia est promissum aprehensa vetustas,
Inque tua sperans tuta quievit ope,
Sic nos exhibitum merito celebramus amore,
Membraque nos scimus corporis esse tui.
Natus enim es nobis, ut nos auferre doceres
E gremio aeterni gaudia missa patris.
Gaudia damnatis dulcem reddentia vitam,
Cuius es, o dulcis, fons et origo, puer.
Natus es ut fieres pro mundi victima culpa,
Et poenam nostra pro levitate dares.
Omne tuo patiens peccatum sanguine deles,
A patre non meritam iussus obire necem.
Morte tua absorbes aeternae spicula mortis,
Cuius erat Iuri traditus omnis homo.
Destruis infesti pugnax opus omne Tyranni,
Abstrahit a vero qui pia corda DEO,
Nec moriens moreris, sed victa a morte resurgis,
Et tua sublimis victor in astra redis.
Victor in astra redis, tecum captiva triumphans
Agmina, cum toto carcere rapta trahis,


image: s392

Inde etiam spolia ampla piis mortalibus ultro
Dividis, et meriti praemia iusta tui:
Iam patris ad dextram, sceptra omnipotentis et arma
Ante tibi prisco debita iure capis.
Hic solio fulgens, et maiestate verendus
Sub solio tutos nos tegis ipse tuo.
Ius tibi defendis, quod proximus asseris haeres,
Et servas regni singula membra tui.
Quinetiam iratum facilis placare parentem
Dulce sacerdotis munus obire soles.
Assiduasque preces nostro pro crimine fundis,
Adflatuque cies pectora nostra tuo.
Ne perdat sua culpa reos nil tale timentes,
Iustifica vivant sed tibi corda fide.
Sic puer Emanuel nobiscum vivere gaudes,
Et Deus et nostrae conditionis homo.
Das vitam aeternam, vitae fons unicus illis,
Qui scelere aeternam commeruere necem.
Et cessamus adhuc cupidis te amplexibus ultro
Excipere, et teneris oscula ferre genis?
Oscula quae sapiens pater exigit ipse monendo,
Ne nostro ad poenam commoveare mora.
Huc ades o dilecte puer coetumque guberna,
Participem regni quem facis esse tui:
Sis age nobiscum, sinibusque allabere nostris,
Cordibus in nostris fac tibi templa Deus.


image: s393

Sis bonus o felixque tuis, tibi pectora serva,
Quae tibi pura humili iunxit amore fides.
Ecce tibi servanda iacens Ecclesia Virgo,
Auxilium implorat flensque dolensque tuum,
Haec etenim extremo perituri tempore mundi
Angitur, innumeris languida facta malis.
Tot videas hostes minitari extrema dolenti,
Quot capiti fecit vulnera spina tuo.
Attamen in medio fidens tibi turbine rerum
Quottidie [Reg: Cottidie] tali te vocat ore gemens.
Christe tui coetus custos, et maxime unidex [(perhaps: vindex)]
Respice me, quantis sim cumulata malis.
Aspice ut extremo rabies Mahometica fato
Parte mei fracta me potiore premat,
Dum veluti lento languens Europa veterno
Dedidicit forti ducere bella manu:
Dum vel mota geri non iusto bella labore,
Otia vel duci luxuriosa placet:
Ille gradu tuto longis progressus ab oris,
Ultima longinquo compede regna premet.
Iamque adeo domito diris conatibus Istro
Imminet imperio Theutona [Reg: Teutona] terra tuo.
Quae tibi spes reliqua est, proprio dum fracta furore
Turpiter es priscum Martis oblita decus?
Pro charis nunc bella focis, templisque decebat
Ipso a divino numine iussa, geri.


image: s394

Interea segnis, quod solum ad sidera ducit,
Vix retines summa parte manente, bonum.
Parte alia oppugnat saevae me bestia Romae
Papa, vicem Sathanae vique doloque gerens.
Quos non ille dolos, quas non ciet impius artes,
Ut laceret corpus, Christe benigne, tuum?
Bella, fames, caedes, incendia, furta, rapinae,
Sunt proprium excelsi Flaminis huius opus.
Quid memorem varias sectas errore vagantes,
Quae verbi lacerant sensa profunda tui?
Dum sibi quisque novum conatus fingere sensum,
Corde magis censet dogmata, mente minus.
Dum verum ambitio violat, dum falsa tuetur,
Dedita non veris gloria falsa bonis.
Namque aliquis vano cur audet dicere sensu
In vitiis nostris verum habitare Deum?
Cur aliquis terrarum orbem, velut Arrius olim,
Dogmatibus falsis illaqueare studet?
Dum sensu exponens tua sacramenta sinistro,
Corpore praesentem te negat esse deum.
Pone modum iustis Ecclesia maesta querelis,
Iampridem gemitus audiit ille tuos,
Audiit ille, omnis toto cui gloria caelo
Plaudit, et ad cuius fulmina terra tremit,
Qui fulgente tenens sceptra irradiantia ferro,
Omnipotens regum corda superba domat,


image: s395

Ille tibi haec fando speranti oracula reddit
Assensu aeterni firma favente patris.
Fide animo dilecta mihi, mea cura, meum cor,
Fungere militia virgo animosa tua,
Non ego te linquam, firmi violator amoris,
Sum tecum, et mecum tu quoque semper eris.
O quicumque meo multum pro nomine passi
Editis exempli testificantis opus,
Macte animi, praestate viros, confidite laeti,
Ipse meo mundi sub pede regna premo.
Quos quasi depositum genitor mihi credidit ipse,
Ex manibus poterit tollere nemo meis.
Non ego vos orbos lacrimosa in valle relinquam,
Certa mihi in vobis mansio semper erit.
Pastor ut observans gregis est, nec fundere vitam
Addubitat, pressas dum modo seruet oves:
Sic ego sic fido vos servaturus amore,
Usque meo pastor pro grege fidus ero.
Grex meus agnoscit vocem pascentis, et audit
Verba mea, et gaudet me monitore sequi.
Ipse etiam novi numerum gregis omnis, et unam
De numero amitti non sino pastor ovem.
Sed vitam aeternam confisis largior ultro,
Laetor et has mecum divite pace frui.
Felices vos nulla meo mors eximet aevo,
E manibus rapiet vos quoque nemo meis.


image: s396

Haec ita qui loquitur verbis solantibus aegros,
A vero nescit verba aliena loqui.
Utque idem vitae fons est, et regula veri,
Sic ea quae loquitur pondus habere facit.
Ergo Deus vivo si nobis numine prae sto est,
Quae poterit nobis saeva nocere manus?
Sic ege perge puer, Deus exspectantibus adsis,
Et pia militiae membra tuere tuae.
Da nos vera fides vero coniuncta timori
Nominis accendat cognitione tui,
Illa regat motus cordis sua damna dolentis,
Et doceat tota fidere mente tibi.
Hic fidei custos, et vero obseruet amore,
Et doceat casto corde placere tibi.
Vera tibi tribuat te dignas gloria laudes,
Omne aperit caelum qua tibi templa DEUS.
Impleat assensu laetas pax aurea terras.
Quae vacua abiecto corda dolore facit.
Agnoscens hominum donum caeleste voluntas,
Unanimi verum te canat ore DEUM.

AD IMAGINEM Christi crucifixi.


image: s397

Qui spectas lacerum miseranda in imagine Christum,
Dum miser infami de cruce pendet homo.
Disce animo tanti caussas agnoscere probri,
Quo pater hunc voluit talia ferre DEUS.
Omnis homo vere est peccati massa pudendi,
Ferre dolens iusti quam nequit ira DEI.
Hinc genus omne hominum peccati peste laborans
Aeterna meritum morte perire facit.
Nec poterat iustae poenam persoluere legi,
Grata nisi irato victima pura DEO.
Gratia divini cladem miserata favoris,
Iusticiae [Reg: Iustitiae] duras vicit amore minas.
Summaque Maiestas nostros descendit in artus,
Corpus ut humanum seruet amore genus.
Obtulit effuso medium se sanguine Christus,
Supplicio soluens crimina nostra suo.
Hic propria iratum placavit morte parentem,
Dum cadit irato victima caesa DEO.
Abluit hic nostras effuso sanguine sordes,
Astuti infringens omne Draconis opus.
Victor et humani peccati pondera delens,
Aurea saluatos duxit ad astra choros.
Nunc sedet ad dextram patris omnipotentis, ubi ipse
Omnipotens etiam cum patre regna tenet.
Gratia Christe tibi, qui nostros morte reatus
Tollis, et electos ducis ad astra choros.


image: s398

PRECATIO AD puerum Iesum pro Filiolo Aegrotante.

CHriste Dei fili, qui vivo in numine praesens,
Nobiscum gaudes vivere et esse puer.
Quem tuus e vero Salamonis spiritus ore,
Nobiscum hoc terrae ludere in orbe, docet.
Certe nostra tuo assuescens infantia verbo,
Te duce praesentem discit amare Deum.
Quinetiam pueros trahis ad te sponte, tibique
Offerri strepitu non prohibente iubes.
Atque illis aditum regnum ad caeleste recusas,
Qui pueri in morem non sapuere senes.
Ipse ego qui nil sum nisi terrae massa pudendae,
Ipsa aetate senex, simplicitate puer.
Fido tibi nam Christe puer tu visque potesque
Quod rogo, sed cordi plenius adde fidem.
Ecce mihi soboles dulcissima, paruulus [Reg: parvulus] infans,
Hei male Ioannes quam Fridericus habet?
Dum gravis exili pugnans in corpore morbus
Obicit irati tristia signa DEI.
Hic puer esse velis puer o amicissime Christe,
Et puerum puero restituisse mihi.


image: s399

Sit puer hic patriae te propiciante [Reg: propitiante] superstes,
Non fuerit populo dedecus ille tuo,
Sed vivet laudique tuae, propriaeque saluti
Ipsa aetate senex, simplicitate puer.

DE CAUSA HVmanarum miseriarum.

QUaeris ubi, et quae sit tantorum caussa malorum,
Quae solet adflictus ferre dolenter homo.
Ah miser et nulli miserabilis obvia vitae,
Qui mala in auctorem reicis [Reg: reicis] ulla Deum.
Ipse sibi fons est propriorum et caussa malorum,
Ad scelera innato fomite pronus homo.
Mens bona divini sic numinis omnia fecit,
Ut bona ab auctoris conditione forent.
Sponte sua illectus sed homo cacodaemonis astu,
Triste malum elegit deseruitque bonum.
Prima Deus caussa est cunctarum atque unica rerum,
Perpetua praesens quas ratione regit.
Hinc aliae certo dependent ordine caussae,
Arbitrio ducit quae tamen ille suo.
Ipsa suas Natura vices exercet, et usum
Ordine quem voluit conditor esse DEUS.


image: s400

Multa solent etiam vario contingere motis,
Quae sinit aspiciens, non probat esse DEUS.
Sicut enim meditans inclinat agitque voluntas,
Sic solet eveniens exitus acta sequi.
Aspice Pompeium cum re tum nomine Magnum,
Iniuste queritur se mala tanta pati.
Hunc fatum et fato temere ancillata voluntas,
Perdidit immerito sic tulit ordo DEO.
Quod meruit fatum est, temere quod contigit auso,
Sponte sua offendens mens vitiosa dedit.
Saeviit in Solymas victor crudelius arces,
Quem poterat placido numine ferre Deus.
Sceptra sibi invasit nullo cedentia iure,
Consilio posset cum meliore frui.
Occidit et Caesar fixi iusto ordine fati,
Oppresso quoniam iure tyrannus erat.
Magna graves semper comitantur crimina poenae,
Et male qui fecit peius habere solet.
Hoc veteres olim fatum dixere Latini,
Fando quod aeterno sint rata cuncta DEO.
Ergo suo in rebus qui sustinet omnia motu,
Omnia quae fiunt scitque videtque Deus.
Attamen in tanto non adprobat omnia nutu,
Sed quadam fieri conditione sinit.
Saepe volens sistit vergentes ordine caussas,
Mutat et arbitrio pendula fata suo.


image: s401

Quae temere admittit pro libertate voluntas,
His sinit effectu, non probat esse Deus.
Interea iusto procedant ordine poenae,
Estque sui omnis homo proxima caussa mali.
Qui didicere igitur sic vere agnoscere numen,
Ut mala delictis se meruisse sciant.
Erroresque dolent gemitu, veniamque precando
Vive tibi addicto pectore Christe petunt.
Hos tegit eque malis felici liberat aura,
Obvia praesentis cura paterna Dei.
Sive igitur merus, quod non nego, sive docendus,
Rectius ut saperem per mala multa, fui,
Laetus ago dulces tot tibi pectore grates,
Corde tibi assertor vive canente Deus.

IUSTIFICAMUR fide non operibus.

CVm bene scrutamur naturae semina nostrae,
Nil nisi peccati massa pudenda sumus.
Huic tamen aspirans divinae gratia mentis,
Materiam patrio format amore rudem.
Sic homo qui nihil est, aliquid fit munere verbi,
Quod missum aeterni spirat ab ore Dei.


image: s402

Non hoc officium, meritis non incita virtus,
Sed promissa DEI gratia sponte facit.
Haec nostro properans occurrit larga dolori,
Peccati miseris cum dolet esse reos.
In solum erigimur cum toto pectore Christum,
Arripimusque fide munera summa DEI.
Fit soboles nova homo, sequitur nova vita, placentque
Pectora iustifica conciliata fide.

DISCRIMEN LEgis et Euangelii.

TErret et accusat trepide lex corda pavore,
Quae proprie a vero sunt aliena DEO.
Monstrat et humanis divinam mentibus iram,
Dum grave peccati duriter auget onus.
Sic macerat damnatque simul, mortemque minatur
Omnibus immensus quotquot hic orbis habet.
At tu Christe homines largo miseratus amore
Omne subis nostrae conditionis onus.
Horrida tu lenis terrentis fulmina legis,
Prompte tuo moriens sponte obedire [Reg: oboedire] patri.
Te propter reputat iustum et pronuntiat idem
In miseros asper qui nequit esse pater.


image: s403

Tu facis ut turpem peccanti gratia culpam
Donet, et offensi cesset ut ira patris.
Haec capit ipsa fides verbo stimulata sonante,
Peccatique gravi mota dolore fides.
Hanc ciet, hanc tenui magnam de fomite gignit,
E patris eque tuo numine missus amor.
Ergo ea promissae veniam ratione salutis
Accipit a solo munere Christe tuo.
Accipit assensu exsultans motuque recenti,
Facta facit vivo corda placere DEO.
Iamque nihil dubitans, sed vera pace quiescens,
Omne Deo gratum sedula praestat opus.
Hinc melior vitae series, operumque bonorum
Functio, et officii provenit omne decus.
Utque bonus laeta profertur ab arbore fructus,
Iustificam sequitur sic opus omne fidem.
Et quantum a caussis distant quaecumque sequuntur,
Tantum etiam a fidei lumine distat opus.

BREVIS DESCRIptio Vitae aeternae, qua fruitur Dux Saxon: Elector.Ioan. Fridericus. CONSTANS:


image: s404

ESt locus extra anni metas, extra omnia mundi
Climata, caelesti qua viret hortus agro,
Illic alta quies animis et plena voluptas,
Veraque perpetuo gaudia flore vigent,
Ante Deum vernant animae, quas gloria Christi
Induit, et vivi pascit amore Dei
Non fas huc aliquem recipi sine numine Christi,
Is tenet hic regni debita sceptra sui.
Exilium abiectos longis anfractibus arcet,
Noscere qui Christum non voluere Deum.
Qualia Pontificum sunt agmina, qualia Regum
Quos aliud docuit saeva Tyrannis iter.
Hic reperit, CONSTANS, patruumque patremque professos
Iustificam invicta voce fideque fidem.

IN PASSIONEM Christi.

SIc ubi detonuit cessantibus imbribus aether
Instaurat memori gutture [(transcriber); sic: guttere] carmen avis.
Pene oblita loqui, tandem obliviscere curae
Musa Deo poteris forte probante loqui,
Versibus invicto praeconia dicere Christo,
Muneris esse tui te meminisse decet.


image: s405

Ecce revertuntur solennibus [Reg: sollemnibus] annua festis
Tempora, et in celebres lux micat orta dies.
Quo patris arcano iam pridem e pectore Christus
Editus, et pura virgine natus homo.
Virus ut elueret saevi mortale Draconis,
Et quidquid mortis nos facit esse reos.
Patris et offensi iustam deflecteret iram,
Redderet et miseris mentibus omne decus.
Horrendae subiens immania pondera culpae
Immeritus colaphos, vulnera, probra tulit.
Nec renuit, quoniam humanos assumpserat artus,
Humano mortem more subire Deus.
Praebuit opprobriis mites mendacibus aures,
Unus qui veri est fons et origo boni.
Excepit patiens seruili verbera tergo,
Qui Dominus mundi totius unus erat.
Denique sustinuit crudeli occumbere morte,
Solius e cuius munere vita venit.
Illa futura omni fuerat mortalibus aevo
Lugubris, et merito semper acerba dies.
Qua caput hoc dirae misit gens impia terrae,
Sanctaque funesto condidit ossa solo.
Ni penes invictum vitaeque necisque potestas
Staret, ut in medio viveret interitu.
Sed voluit potuitque simul pulcherrimus Heros
Morte mori, et propria vivere luce Deus.


image: s406

Tertia purpureos Aurora reduxerat ortus,
Clausum erat occulta triste cadaver humo,
Morte triumphator domita, victorque Draconis,
Deletor vitii
Pulchrior hoc ipso qui illuminat omnia sole
Extulit e gelido membra recepta solo.
Victor et humanas rediens rediuivus in auras
Amissum secum rettulit omne decus.
Tunc meritis sincera fides accessit, et illo
Vindice fidenter vivere coepit homo.
Hoc natura novo veris sub tempora vultu
Testatur mirum laeta quotannis opus.
Omnia nam longa pridem torpentia Bruma
Quo vivant iterum, quo renoventur habent.
Miraque res certe est, nisi quae corrupta sit ante
Materia ad frugem non venit illa suam.
Cernis ut incisam mutilentur in arbore rami,
Causa bonae frugis res erit ista tamen.
Languida desecto lacrimatur palmite vitis,
Fundat ut uberius gemma renata merum.
Quam servaret hiems clausis infracta latebris
Fontanas reperit Lympha reclusa vias.
Quaeque iacent clausis ceu mortua semina sulcis
Hiberni rigido temporis usta gelu.
Illa videt plenis lactentia surgere culmis
Expediens solis lampade Maia caput.


image: s407

ELEGIA DE AEgrotatione filioli Honorii laborantis ex papulis, qua celebratur bonitas et misericordia Dei.

CVra mei, fili, dulcissima cordis Honori,
Alter ego, o animi pars animosa mei,
Quam nunc triste iaces spectaclum? dum tibi totam
Humida mille notis pustula corpus arat.
Sic tamen ante Deum, morbi ceu massa pudendi
Omne hominum infectum sordet ubique genus.
Mille nec est usquam vel de mortalibus unus,
Quam late aethereus sol videt omne solum,
Cui non plura animo scateant delicta nephando [Reg: nefando] ,
Quam nunc est maculis obrutus iste puer.
Tu tamen immensa plenus pietate fideque,
Tu Deus haud aliquem morte perire cupis.
Sed trahis invitos, et ducis sponte volentes,
Ut vivant nati conditione tui.
Ille suo a nobis damnatas sanguine sordes
Abluit, ille sua vivere morte facit.
O Deus huc etiam faciem converte benignam,
Hunc puerum placida respice fronte pater.


image: s408

Nam pater es, natumque tuum sic cernere gaudes.
Dum spectas verbo corda renata tuo.
Hic etiam puer est tibi [(reading uncertain: print faded)] vero oblatus honore,
Haec etiam est soboles voce renata tua.
Quando tibi foedus sacro sancto pacta lavacro
Obtulit hunc verbo firma potente fides.
Respice et hunc, quoniam prolem sic respicis unam,
In qua omnes sobolem nos cupis esse tuam.
En iterum hoc dico, genitor mitissime Christi,
In faciem Christi respice quaeso tui.
Hic puer est facies Christi, quem nomine Christi
Suscipis, et patrio mitis amore foves.
Nunc quoque conformis Christi vel corpore factus
Ulcera quam paciens [Reg: patiens] corporis ista gerit?
Qualis erat multo corpus vibice notatus
Immeritae mortis iam subiturus onus.
Ex te qui nascens genitus sine tempore et ortu
Assumpto simul est corpore natus homo.
Tale puer specimen mihi patri hoc corpore praebet,
Te video culpa Christe perempte mea.
Et tamen ut misero mihi vitam morte parasti,
Sic puero per te vita relicta meo est.
Redde precor fracto vitale in corpore robur,
In vitam aeternam [(transcriber); sic: aerernam] fons salientis aquae.
Vivat agnoscat te vitae ante omnia fontem,
Et celebret meriti munus opusque tui.


image: s409

Dum loquor exaudit, qui quanto est altior unus,
In misero tanto pronior esse solet.
Laude tibi adplaudat terrae caelumque profundum,
In miseros asper non potes esse Deus.
Ecce suis cedens vitiis evanuit humor,
Incipit a morbo laetior esse puer.
Diffugiunt papulae, nova toto corpore pellis
Nascitur, e vitio vis rediuiva venit.
Sic etiam ante Deum renovatis corpora formis,
Plena venustatis, plena decoris erunt.
Quando restauratis in vitam a morte parentem
Induet aeternum gloria vera decus.
Laus tibi vive Deus toto sonet aethere, nam te
In terris celebrat non satis ullus honor.
At tu chare [Reg: care] puer divino cresce favore,
Gratus et o tantum disce timere Deum.
Iam tibi Pierides pulchrain certamina Musae
Cum lauris hederas praemia viva serunt.
Heroumque aperit tibi campos mascula virtus,
Quae pridem ex oculis lucet ubique tuis,
Ipsae aevum portis reserant felicibus Horae,
Quo sua virtuti praemia reddat honos.
Iamque tibi ingenio rarus formaque decorus
Divino nascens munere adhinnit equus.
Quinetiam gladios pridem meditata micantes
Maturat tepido terra metalla sinu.


image: s410

Fama sequax rerum, pressa quasi voce susurrans
Hic feret ingenui nomen honoris ait.
Scilicet a solo divinae mentis honore
Dictus es, aque DEI nomen honore tenes.
Ergo DEO disces verum praestare timorem,
Atque artes, recti semina sancta, coles.
Virtutem exercebis amans, patriamque iuvabis,
Pace bonus, belli tempore fortis eques.
Faxit Io Deus hoc cui gloria vera sit uni,
Ille etenim vere est solus ubique bonus.

AD CHYOMUSUM Senem, Carmen quod complectitur Canticum Simeonis.

QUid tu sancte senex Cygnaeam [Reg: Cycneam] docte Camenam,
Per pia salvifico suspiria psallere Christo?
Quid rerum geris? anne hominum pertaesus et aurae,
Ad patrium toto contendis pectore caelum?
Exercesque pio iam cum Simeone supremum
Ad Cytharam [Reg: Citharam] carmen. Nunc hoc ex carcere vitae
O aeterne DEUS servum dimitte paratum,
Ad regnum transire tuum, quia vidit, et ipsum
Agnovit vitae Dominum fontemque salutis,


image: s411

Quem pater inspiciens ante omnia saecula natum
Misisti verbo viventem, et dulce sonantem
Auxilium miseris sua qui delicta dolentes
Erectique fide, delentem crimina mundi
Accipiunt, et corde tenent atque ore fatentur,
Hunc docuit fido Chyomusius ore professus,
Hunc etiam amplectens animo sublimia caeli
Templa satur vitae suspirat, et aspicit alte
Iampridem medio fulgentem ex aethere Christum,
Ut quondam iuvenis caeli per aperta serena
Vicit adesse Deum Stephanus, dum firmior ipsis
Iuit ovans saxis, omnique potentior ictu
Te moriens vitam confessus Christe recepit.
In solo confide DEO, cane dulce senectae
Solamen tremulae, quod Cygni cantio dici
Possit, et ignaras exemplo accendere mentes,
Tu quoque militiae pars non extrema fuisti,
Quam decorat Christus, tibi pridem nexa corona est
Iusticiae [Reg: Iustitiae] , hanc tradet tibi tempore victor in illo,
Quo nova progenies de longo examine caelo
Reddita perpetuae traducet gaudia vitae.


image: s412

SACRORUM EPIGRAMMAtum Libellus.

IN IMAGINEM Fidei Christianae.

CVr nomen tibi diva Fides, cur vultus in astra,
Et faciem mundum ceu fugientis habes?
Fidere quod Christo didici, diffidere mundo,
Certa comes Christi dicor ubique fides.
Cur humeros alis nexos, cur Syndone [Reg: Sindone] corpus
Intectum, et nudum pectus inermis habes?
Ad Christum nitidis animas ego sublevo pennis,
Non cultu aut armis, simplicitate potens.

IN VEXILLUM pii Principis.

VExilli species haec est pulcherrima, quando
Pro populo Princeps tollit ad astra manus.

IN NOVUM Testamentum.


image: s413

REs gestas Christi, promissae certa salutis
Munera, et in Domino gaudia plenae DEO.
Aeternumque bonum, patrii regna aurea caeli,
Adflictis animis nuntiat iste liber.
Felix, qui cupida bona talia concipit aure,
Semper et infracto corde recepta tenet.
Illum perpetuo numen caeleste fovebit,
Praesentem vivat laetus ut ante Deum.

IN PSALTERIUM Davidis ad praesulem quendam.

NVlla adeo adverso fertur fortuna tumultu,
Nulla homines adeo fata severa premunt:
Nullae adeo tristes arrodunt pectora curae,
Nullum adeo infestum saevit ubique malum:
Quod non Davidico possis compescere cantu,
Si tamen hic animo, quo canit ille, canis.
Hei nimium insipiens, et spe fallente laborans,
Qui sacra scripta fide non comitante legit.
At tibi Sequanicae praesul spes maxima gentis,
Cui cordi est soli posse placere DEO.
In speciem paruum Psalmorum dono libellum,
Qui tamen ingentes pondere vincit opes.


image: s414

Divitias alii tibi, et aurea munera donent,
Psalmorum maius munere nemo dabit.

IN DANIELEM Prophetam.

HAec quicumque legis Danielis scripta Prophetae,
Qui tibi de Christo nuntia vera canit.
Aspice regnorum seriem, et nutantia fata,
Quaeque abiisse diu, quaeque sutura docet.
Aspice decidua vix stantem mole Gygantem [Reg: Gigantem] ,
Quam titubat fragili morbidus ille pede.
Scilicet occiduo declinant omnia mundo,
Actaque ad extremum fabula spectat opus.
O quicumque cupis saluantem cernere Christum,
Iudicium exspectans disce timere DEUM.

IN IMAGINEM Sacrae scripturae.

QUae DEA? sacra vocor scriptura. Quis ille gementem
Qui trahit, et saevis unguibus ora notat?
Impius hic Papa est. Quid tanta incanduit ira?
Nequitiae comitem me iubet esse suae.


image: s415

Quae tamen a tergo toruum deterrima vultum?
Tisiphone: furiis de tribus una soror.
Cur leva tremulas signantem horosopon umbras,
Et dextra ignitas quassat anhela faces?
Observat gnomone dies, cum transiit hora,
Hunc facibus Stygios cogit adire lacus.

IN IMAGINEM Adae et Euae.

ESse quid hoc dicam, peccarunt protinus illi,
Quos DEUS ad faciem condidit ipse suam.
I nunc, et propria compesce Tyrannide carnem,
Et fac, quae nescis soluere vota DEO.

IN ARCAM Noae, Gene. Cap. 7.

CVm Deus elueret pluviis ultricibus orbem,
Omnis et immissis terra nataret aquis.
Iactatum rapidas cara cum prole per undas,
Transtulit incolumem lignea capsa Noen.
Scilicet hac etiam promisit imagine Christum,
Omnia qui praesens, scitque, videtque DEUS.


image: s416

Nam velut arborea Noa conservatur in arca,
Obvia ne rapidis praeda feratur aquis:
Sic quoque credentes Christo servamur in uno,
In media per quem vivere morte datur.
Ut sonet infestis nimbosus flatibus Auster,
In nos ut totus confluat Oceanus:
Huc via certa piis, haec arca tuebitur omnes,
Sola etiam in Christo est gloria, vita, salus.

IN ICONA Abrami.

UNus erat teneris Abramo Filius annis,
Quique senectutis dulce levamen erat.
Hunc Deus explorans certum fidentis amorem,
Offerri sacros praecipit ante rogos.
Quid tibi tunc animi fuit o Abrahame, futuri
Cui mundi sobolem sponderat ante DEUS.
Ibat et ingentes versabat pectore curas,
Sola fides animi triste levabat onus.
Iamque auferre manu caput a ceruice volentem,
Angelus arrepto retrahit ense senem.
Obiciensque illi haerentem in Vepribus hircum,
Coepta iubet structis soluere vota rogis.
Tunc DEUS excipiens toties velut igne probatum,
Divino celebrem fecit honore senem.


image: s417

Illius et nasci voluit de semine Christum,
Per quem damnatis reddita vita fuit.
En ita fortunam felix formaturin omnem,
Qui didicit stabili fidere mente DEO.
Ipse Deus, quamvis longum differre videtur,
Fidenti tandem numine dexter adest.

IN IMAGINEM Divi Christophori.

TV quis es? ingenue Christum profitentis imago,
Cui nomen puer hic, quem fero, dulce dedit.
Quis puer hic? Christus, quae moles tanta gigantis,
Exigui pueri cum leve portet onus?
Omnibus in speciem paruus puer iste videtur,
Quo tamen est toto maius in orbe nihil.
Hinc opus est animis ut sint et corpore fortes,
Qui Christum populi ferre per ora volunt.
Cur tamen ingrediens tumidi per marmora ponti
Arborea infectas mole repellis aquas?
Per mare quod calco perversum intellige mundum,
Ille animis praebet saeva pericla piis.
Arbore nil aliud nisi sanctum intellige verbum,
Rebus in adversis quod pia corda regit.
Hoc etenim instructi ruimus per saxa per, ignes,
Qui Christi meritum grande docemus opus.


image: s418

Dic tamen hoc etiam quid pendens mantica tergo,
Quid sibi cum liquido pisce placenta velit?
Certa piis numquam desunt alimenta ministris,
Quique DEO fidunt servat alitque DEUS.
Porro quis insignis cana procul illa senecta,
Praevius accensa qui face monstrat iter?
Fax praemissa refert venturi oracula Christi,
Significat vates qui cecinere senes.
Huc ades o Hospes, tuque o puer optime Christe,
Mecum habita, tecum vivere vera salus.

IN IMAGINEM Divi Georgii.

AErea pendens innoxia rupe puella
Errat in ignotis flensque dolensque iugis,
Hanc circum insidias captans, aditumque nocendi,
Insequitur rabido feruidus ore Draco.
Acer at adversum pugnat cataphractus in hostem,
Proque pia victor virgine bella gerit.
Sic pia saluifiei lugens Ecclesia Christi,
Pressa sub aerumnis hic et ubique iacet.
Quam miseram adfligens Satan crudeliter angit,
Exercens varios nocte dieque dolos.


image: s419

At sanctus caetus [Reg: coetus] et Christi membra tueri,
Principis officium nobilioris erat.
Haec voluit quondam veneranda monere vetustas,
Pontificum nondum noxia facta dolis.
Sed nova dum nostro miramur tempore tantum,
Negligimus quidquid tempora prisca docent.
Heu pereant illi, qui sic ut Castora Graii,
Hunc equitem falsa relligione colunt.
At valeant vivantque precor, quos excitat ille,
Ut pia pro veris cultibus arma gerant.

DE APE ET Araneo in rosa pictis.

PVblica pictorum dum nuper scrinia lustro,
Sic oculos tenuit picta tabella meos.
Effigiem referens semper florentis amomi,
Alba rosa admixto picta rubore fuit.
Hanc apis et longa deformis araneus aluo
Sugebant, uno pastus uterque cibo.
Hunc Sathanas loro ducens, filo Angelus illam,
Pro pecore excubias egit uterque suo.
Ipse quid hoc statuam certo portendere sensu,
Dum dubito, interpres sic mihi certus ait.


image: s420

Haec rosa scriptura est, per se res optima, si non
Impius ingenuas vertat abusus opes.
Mella legens volucris caetum [Reg: coetum] designat eorum,
Qui sacra iudicio vera probante legunt.
Hei mihi, quam parua est, quam spreta est turba piorum
Hoc etiam exiguo corpore signat apis.
Sed divina pios servat custodia coetus,
Nequa nocere illis vis inimica queat.
Arguit hoc iuvenis, niveis qui splendidus alis,
Per sua palantem pascua ducit apem:
Parte sed adversa qui florem exugit [Reg: exsugit] eundem,
Diraque Arachnea fauce venena legit.
Romanum tali depingit imagine Papam,
Et quicumque tuas Papa sequuntur opes.
Qui vera faciunt e relligione cothurnos,
Et sacra pro libitu vertere scripta solent.
Eque rosa sentes possunt, e melle venenum
Reddere, et ex ipso falsa probare bono.
Hos Sathan instigat fraudem scelerumque magister,
Bellaque pro sociis nocte dieque gerit.
Sic ait: ah dolor est sic Romae crimina pingi,
Sic dici ac cerni, sic et ubique legi.
Nec tamen arceri, nec monstrum tale fugari,
Quid cessas? poena vindice Christe veni.


image: s421

AD CAROLUM V. Imperator: invictum.

UT Madianitidos Ioa satus agmina gentis,
In celerem iusto verteret ense fugam.
A Domino iussus cultum delere Baalis,
Et nemora iniustis ritibus apta, fuit.
Tum concessa ratis commisit proelia signis,
Et palmam caeso victor ab hoste tulit.
Sic quoque cui gladius diros Gedeonis in hostes
Est datus o caeli Caesar et orbis amor.
Promissum Scythico referas ut ab hoste triumphum
Quod cupis, ut reddas aurea Secla [Reg: Saecula] piis,
Est opus incesti tollas scelera impia Papae,
Imperium ecce Baal dissipat iste tuum.
Ille tuum in festo pridem sitit ore cruorem,
Quid patiente tuum ius bonitate regis?
Nulla tibi in Geticum reliqua est fortuna tyrannum,
Dum poteris Papae facta nephanda [Reg: nefanda] pati.

IN ROMANUM Pontificem.

PApa quid aegroto sua fata precare Luthero,
Nil melius, vivat, seu moriatur habes.


image: s422

Is tua dum vivit pestis te adfligit et urit,
Mors tua tunc certe cum morietur erit.
Dura lues pestis, sed mors est durior illa,
Elige nunc utrum perfide Papa velis.

IN CANONEM Papisticum.

MVrmurat impurus canonem dum Flamen ad
Aufuge, non falso qui cupis esse pius.
Aufuge conspecto media ceu Daemone nocte,
Qui lingua haud poterat deteriore loqui.
Namque quod impurus Christum abnegat, atque salutem
Munere dum proprio tentat ad astra viam.
Totum morte sacrum sic patre volente peregit
Christus, et a nobis abluit omne nephas [Reg: nefas] .
Nec quidquam precii [Reg: pretii] meritis pro talibus optat,
Quam cupias sola gratus ut esse fide.
Quique fidem sequitur praestes constanter amorem,
Qui simul est homini debitus, atque DEO.
Iste Deo Christum positam commendat ad Aram,
Oblato empturus pane salutis opem.
Intima nec reputat sancti mysteria verbi,
A quibus una fides pendet, et una salus.
Sed propriis meritis, propria virtute superbus,
In sua sic audes poscere vota DEUM.


image: s423

Hoc erat innocuum Christi damnare cruorem,
Hoc erat illius non coluisse patrem.
Et dubitas Caesar tales explodere pestes,
Nec tibi adhuc Romae bestia nota satis?
Ite leves Lemures, crudeles ite Papistae,
Ante fores poena vindice Christus adest.

IN HORTUM Lutheri.

QUa domus Aonidum Borealem Leucoris arcton
Conspicit, et fines Marchia clara tuos.
Area sanctiloqui musis sacrata Lutheri,
Floret ad irriguas hortus amoenus aquas.
Ille nec Alcinoi, nec cedat Adonidis hortis,
Nec vigil Hesperidum quos Draco servat, agris,
Illis tot videas quot habet natura colores,
Gratia non aliquo blandior ulla loco est:
Hic mihi sum visus teneras errare per herbas,
Dum video posito somnia blanda toro.
Visus eram varios florum numerare colores,
Et laudare sonos dulce cadentis aquae.
Vera fides, stantem vidi per somnia divam,
Illa mihi tali est visa tenore loqui.
Edite mortali mortalis et ipse parente,
Nate neci, vitae sed moriture novae.


image: s424

Quid numeras flores, teneras quid colligis herbas,
Crastina quae cernet languida facta, dies.
Aspice iucundo ridentia lilia vultu,
Carpe, sed ut carpas sobrius ista vide.
Aspice odoriferi mollissima gramina campi,
Hic vitae in viridi fonte quiesce memor.
Aspice vernanti praetextum gramine rivum,
Hinc sitiens lymphas cum ratione bibe.
Quod si perspicies vivaci singula sensu,
Hic speculum vitae dixeris esse tuae.
Puber adhuc flores, et deflorescis adultus,
Has quoque habent in se lilia blanda vices.
Prima aetate vires, annisque senilibus ares,
Sic viret in tenero gramen et aret agro.
Defluis, et vitae rapide praeterfluis annos,
Sic celer in molli gramine rivus abit.
Ergo age laetitia praesentem transige vitam,
Atque time, facinus qui videt omne, Deum.
Sis hilaris, patriamque tuam caelum esse memento,
Et gaude vitam sic properare tuam.
Sic ait aufugiens, somno mox excitor alto,
Et vitam ex illo tempore laetus ago.
Summe Deas, reliquae versum dum transigo vitae,
Omnibus in rebus fac tua iussa colam.


image: s425

AD REGEM Angliae.

EXulat [Reg: EXsulat] ingrato patiens hoc tempore Christus
Confectus, macie, tabe, dolore, fame.
Pontificumque nephas [Reg: nefas] , saevamque tyrannida questus,
Ne sua dilanient viscera poscit opem.
Poscit opem frustra, nec sunt qui talia curent,
Omnes hic surdis auribus esse iuvat.
Quinetiam huic quidam minitantur vincla tyranni,
Saevaque crudeli toxica fraude parant.
Hunc attollere humo, veroque agnoscere cultu,
Officium veri nobile Regis erat.

IN MARtialem. Correctio Epigrammatis 47 Libri decimi.

VItam quae faciunt beatiorem,
Nugacissime Martialis haec sunt.
Delicti agnitio, pavorque cordis,
Erroris dolor, alta paenitudo,
Sola et saluificae fides salutis.
Nam quicumque fiden nutante nusquam
Adprehendit penitus, quod ipse Christus
Humanam induerit Deus figuram,


image: s426

Et nobis miserisque perditisque
Mortis, supplicioque destinatis
Aeternam reparaverit salutem,
Exercetque fidem, piosque fructus
Adfert in medium, suaeque vitae
Invitat pietate molliores
Ille inter meruit beatiores,
Heroas statui, fruique caelo.
Sunt haec Barbara verba forsan inquis,
Nec sic sunt soliti loqui Quirites,
Vitam quae faciunt beatiorem
Nugacissime Martialis haec sunt.

IN LIBELLUM D.M.L. de potestate Pontificis.

SI quis adhuc magni fastidis scripta Lutheri,
Arguis et certam non meruisse fidem,
Frivolaque excusas falsae mendacia Romae,
Desine, Plus nimio crimina vestra patent.
Hoc primus vidit caelum venale Lutherus,
Turpibus exponi prostituique lucris.
Vidit et hoc doluit prisco pia turba sub aevo,
Antea cui caeli cura Deique fuit.


image: s427

Vidit, at iniustae suppressa Tyrannide Romae
Privata potuit non nisi voce queri.
Id quod ut haud culto brevis hic sermone libellus,
Sic ipsa veri simplicitate docet.
Quisquis es ergo negas qui vera monere Lutherum,
Nec potes in media cernere luce diem,
Quisquis es infesti non ultimus assecla Papae,
Nos qui Euangelio teste carere putas
Sensibus haec imis quae sunt tractata repone,
Dispeream nisi mox tu quoque noster eris.

DE CASSITA redeunte initio veris.

UT rediens ramumque ferens frondentis olivae,
Nuntia laetitiae prima columba, fuit,
Cum servata vehens humanae semina gentis,
Noias [(reading uncertain: print faded)] Armeniis constitit arca iugis,
Sic mihi principium nunc primum audita sub anni,
Laetius o utinam tempus Alauda feras.
Obvia tu coetus Christum venerantis imago,
Vere, Deo gratum, iam redeunte, canis.
Blanda operum inspectrix spaciosa [Reg: spatiosa] per arua vagaris,
Atque operis gaudes ruris ad esse comes.


image: s428

Mane sonans, homines mandati ad coepta laboris
Munia iucunde continuanda vocas.
Et studia et curas cantu solaris amico,
Donec abit sparso lumine longa dies.
Occiduus repetit vada cum Maurusia phoebus,
Tu fessis etiam vota quieta canis.
Nec prius in latebras agri te sera recondis,
Munificum celebret quam tua lingua Deum.
Ergo laboriferi rediens ut nuntia [Reg: nuntia] veris,
Grata Deo laudes dicere corda doces.
Sic, ut grata Deo laudes Ecclesia cantet,
Perpetuo patriae faxit amore Deus.

DE AMORE DEI erga genus humanum. Marci 10.

SVaviter infantes dum tollit ad oscula Christus,
Mitis et amplexu pignora parua fovet.
In genus humanum divinum ostendit amorem,
Qui patris e prono corde volentis abit.
Tu quoque mortalis cui contigit esse parentem,
Dum figis soboli Basia blanda tuae.
Crede Deo, cuius maior te amplectitur ardor,
Quam tuus in sobolem maximus esse potest.


image: s429

Et cave ne stolide tantum averseris amorem,
Quem qui ferre potest omnia solus habet.

CHRISTUS PAStor et custos Ecclesiae.

COntegit ut tepidis pullos gallina sub alis,
Mater et assidua fida tuetur ope:
Sic sibi fidentem praesenti numine caetum [Reg: coetum] ,
Et fovet, et duro tempore Christus alit.
Nec sinit huic mundi grassantis obesse furorem,
Sed tutum in mediis servat ubique malis.

PROSOPON Violae.

PRima ego purpurei mittor praenuntia veris,
Cui violae voluit nomen inesse Deus.
Tempore quo immeritae Christus sacra victima morti
Est datus, e terra profero nata caput.
Tempus ut ad moneam properantibus ire diebus,
Reddita quo miseris est meditanda salus.
Puniceum refero tunicae decorata colorem,
Qua fuit indutus Christus homo atque Deus.


image: s430

Sic certis homini monstro vestigia signis,
Saluifici ut cupiat sanguinis esse memor.
Adde quod inverso refero dum flore cucullum,
Iudaeum aeterno damno dolore scelus.
Nec violae nomen teneo violando quod obsim,
Sed passim pedibus quod violanda terar.
Sic probo proiectum passum mala plurima Christum,
Plurimaque infido semper in orbe pati.
Haec mea crux, aliis etiam sua functio restat,
Sicque creatori seruio grata meo.
Disce meo exemplo mandato munere fungi,
Acceptus placido qui cupis esse Deo.

PROSOPOPOEia concinentium volucrum.

QUi nemora haec transis et culta vireta viator,
Atque haec herbosi cana salicta soli:
Garritusque audis avium, linguasque sonoras,
Et sparsum docto gutture dulce melos,
Contemplare animo, quid simus, et unde volucres,
Hinc aliquid mentem quod iuvet esse potest.
Vivimus immunes curarum, et nescia culpae
Turba, piae volucres, innocuumque genus.


image: s431

Cantando extrahimus, quantum Deus annuit aevi,
Et celebrat verum vox quoque nostra Deum.
Sic erit aeternae ratio placidissima vitae.
Ante Deum electis gaudia plena ferens.
Aurea simplicitas dulces meditabitur hymnos,
Praesenti gaudens dicere grata Deo.
Vita fovens [(reading uncertain: print faded)] alacres laetando innoxia mentes,
Iusticiae [Reg: Iustitiae] aeternae regula semper erit
Vera Deum pleno spectans sapientia fructu,
Gaudebit summum docta tenere bonum.
Grata Deum dulci concentu Ecclesia laudans,
Perpetua aeternae gaudia pacis aget.
Hoc tibi dum nostri monstramus imagine cantus,
Auribus an durae possumus esse tuis?

LITERATI ET vere pii, licet undique premantur: tamen habebunt aliquam sedem.

CVm musis vates, cum vatibus exul Apollo est,
Quid faciam? in Christo mansio tuta mihi est.
Hic qui doctrinam verbum ad vocale requirit,
Ingeniis nullum non sinit esse locum.


image: s432

DE VINDICTA divina Contra Blasphemiam Cherinthi Haeretici.

IMpia Cherinthus sancto convitia Christo,
Dum facit et stulta garrulitate furit.
Obruit ac rapido blaspemum contudit ictu,
Collapsae subito facta ruina domus:
Sic tu qui tristi miseros hoc tempore rides,
Qui mala pro Christi nomine multa ferunt.
Ut tibi Pegaseis corpus libretur ab alis,
Ut tibi Daedaleum penna ministret iter.
Non tamen effugies tibi poena a fronte parata est,
Iam tibi Cherinti fata ruina dabit.

IN DICTUM PHIlippi Melanthonis, Lectio et invocatio sunt uberrima Commentaria in Psalmos.

NVlla sacros melius docet enarratio Psalmos,
Quam repetens solidas lectio crebra preces.
Saepe lege, et precibus feruentibus erige pectus,
Ut tibi quae nescis suggerat ipse Deus.


image: s433

Quod nequeunt longis dare commentaria verbis,
Hoc tibi cum precibus lectio iuncta dabit.

IN LOCOS THEOlogicos D. Philip. Melanth. praeconium.

PInguis ut aerii de vertice lapsa Sionis,
Irrigat humentes [Reg: umentes] copia roris agros:
Altus ut egrediens stagnantia littora Nilus,
Fetificat largo rura propinqua sinu:
Sic hoc sparsa libro verae doctrina salutis,
Aeternis implet pectora sancta bonis.
Explicet invicti quod sic oracula Christi,
Nullum hoc in terris sanctius extat [Reg: exstat] opus.

FERENDUM et sperandum.

QUi sapere et durum traducere molliter aevum,
Et vacuum sceleris pectus habere cupis:
Res age Iusticiae [Reg: Iustitiae] memor, et qui cuncta gubernat,
Omnia praesenti crede regenda Deo.


image: s434

Discito fortunam placide superare ferendo,
Atque animum sortis spe melioris ale.
Suggerit ingenuas animo tolerantia vires,
Vincere felici spes ratione docet.

DE EXULIBUS. Num. 35. Resipiscenti veniam dat Deus.

UT veritam profugus frustra suspirat ad urbem,
In turpem pepulit quem sua culpa fugam:
Sed iacet obscurus, vel silvis tectus opacis,
Vel timidis nulla passibus errat ope.
Si tamen optati vestigia regis adorat,
Quem laeto exspectat civica pompa sono.
Invehitur simul, et nullo prohibente receptus,
Et veniam externi munus amoris habet:
Sic longe exclusi promissi a limine caeli,
Mersa licet proprio crimine turba sumus:
Si tamen amplexi te Christe tenemus euntem
Ad patrem, inque humeris figimus ora tuis.
Te propter genitor iam poenae oblitus et irae,
Suscipit aeterno nosque favore fovet.

DE MISERIIS Hominum.


image: s435

PVlsa diu ventis post mille pericula tandem
Sistitur optata naufraga puppis humo.
Iamque procellosos abiurat et execrat [Reg: exsecrat] undas,
Laetus et attactam navita laudat humum.
Ecce prius nulli tanto observata timore,
Corripit adsertam subdola flamma ratem.
Nauta iterum hostiles quas fugerat, expedit undas,
Sed servata ratis fluctibus, igne perit.
Scilicet adflictae sic vivitur alea vitae,
Et cessamus adhuc velle placere DEO.

DE POENA MAle Consciorum.

QUisquis onusta gerit mordaci pectora culpa,
Ille loco nullo delituisse potest.
Arguit hunc tandem vel longi temporis aetas,
Vel soboles poenas illius orba luit.

SIMILITUDO, Nascentis rosae, sumpta ex Mantuano, contra eos qui negant Christum humanam naturam assumpsisse.


image: s436

UT cum de viridi gemmantis frutice plantae,
Verna renascentes suscitat aura rosas,
Gluma capax primum teretem coalescit in orbem,
Membraque carnoso fert cumulata sinu.
De hinc animata cavo turgens sub cortice proles,
Irriguis sensim viribus aucta latet.
Accedunt Zephyri, et blandi cum Pleiade soles,
Saepe salutares addit et imber aquas.
Tunc matura novo nitens erumpere fetu,
E tunica plenas mittit hiante comas.
Et gaudens oculis spaciosum [Reg: spatiosum] exponere florem,
Omne nitens foliis pandit adulta decus.
Densaque miranda spectanti fronte renidet,
Et dulci longas complet odore vias.
Sic quoque virgineo clausum sub pectore numen,
Edita praesentis numinis aura fovet.
Et sensim humanos virtus crescentis in artus,
Non homini nota se ratione movet.
Temporis accessu vivax formatur imago,
Fit caro divini vox agitata patris.

DE VINDICTA divina adversus contemptum Dei, ex Solone.


image: s437

VErnus ut insurgens haedis [(transcriber); sic: hoecdis] orientibus Eurus,
Incautas subito concutit imbre rates:
Praecipitesque volans alis humentibus [Reg: umentibus] haurit,
Moxque levi penna rursus ad astra redit.
Opprimit offensi sic numinis ira nocentes,
Et secura gravi vulnere corda ferit.
Dumque dolor verus culpam comitatur et ictum.

DE PRAEMIIS BOnorum et poenis malorum.

EXercent varii mortalia pectora casus,
Cumque malis versat sors odiosa bonos.
Verum alacres tandem iusti sua praemia spectant,
Et poenas scelerum qui meruere ferunt.

IN EVENTUM BELli Iohannis Friderici Ducis Saxoniae, et nati Electoris.

MVlta dat Euentus, multa adfert mobile tempus,
Multa dies mater multa noverca movet:
Conicit in varias mortalia pectora clades,
Casus et ambiguae vis inimica Deae.


image: s438

Sed tandem evadunt, quos recte factatuentur,
Et sua sperato gaudia fine ferunt,
Arripit iniustos et munera fraude tenentes
Atergo tacito poena secuta gradu.

FIDE IN CHRIstum [(transcriber); sic: CRHIstum] beate morimur:

CErtemus moriendo, ipso certemus agone,
Gratior utra Deo sit pars, res ipsa probabit,
Tu dubitabis adhuc metuendum accedere Christum,
Ni meritis ambire Deum, ni poscere divos
Praesidium possis, precioque [Reg: pretioque] parare salutem,
Hos inter gemitus, inter lugubria vota
Despondere animum, atque ignava morte perire,
Finis erit tanti postremaque meta laboris.
Ipse dolens aegro nativos pectore morbos,
Deploransque gravem culpam, quam vita cavendo
Haec misera effugere haud potuit, lacerataque morsu
Corda terens, solo sperabo in fonte salutem,
Qui fluit adfixi lacerato e pectore Christi,
Spem capiam fidens, promissis dulcibus haerens,
Immotus, veniamque ipsa bonitate volentis
Nactus, ab his tenebris in lucida regna receptus
Consequar aeternae caelestia gaudia vitae.


image: s439

EX GRAECO GREgorii Nazianzeni, ad verbum.

SVspice mens caelum, scelerosam despice terram,
Nec te cogat iners ad mala carnis amor.
Et brevis et misera est haec vita, simillima somno,
Quam sors ancipiti coeca [Reg: caeca] favore regit.
Una sed aeternae ratio firmissima vitae,
Praesentem in caelis vivitur ante Deum.
Aliud.
Respice mens sursum terrestres abice curas,
Nec trahat in foedum te caro coeca [Reg: caeca] scelus.
Exiguum est vitae quod vivimus, ac quasi somno
Ducitur, atque aliter fata [(reading uncertain: print faded)] trahunt alios.
Solius est vitae similis sibi vita beatae,
Quam solam longe vivere praestiterit.
Aliud.
Respice mens sensu, miserae obliviscere terrae,
Nec rapiat sensus coeca [Reg: caeca] libido tuos.
Et brevis haec vita est, et tristis, ut obruta somno,
Et varie mentes sors odiosa trahit.
Solius aeternae est ius immutabile vitae,
Quam solam summum vivere posse bonum est.


image: s440

DE HALCYONE

HAlcyone coetus Christum profitentis imago,
Dum pace ponti [transcriber: metre defect] frementis incubat,
Urgineo [(perhaps: Virgineo)] gaudens etiam de sanguine nasci,
Amore nostri natus est homo Deus.
Hoc merito dulcem celebramus tempore Christum,
In quo parit fetus suos Ecclesia.
Omnibus omissis hoc ergo rebus agamus,
Ut his diebus gaudeamus unice.
Sic tamen agnoscant ut tantum gaudia munus,
Et in salutem perstrepant laetantium,
Interea clausae seponat flumina linguae,
Praestetque nobis Tullius silentium.
Spes miseris sinibus tu Christe allabere nostris,
Tuoque adflatu corda nostra suscita.
Ut tibi neglecto gavisi fidere mundo
Sequamur in sinum patris te vindicem.

VITA HOMINIS meditatio mortis est.

MOrs tua, mors Christi, fraus terrae gloria caeli,
Et dolor inferni sunt meditanda tibi.
Vive diu, sed vive Deo, nam vivere mundo,
Mortis opus, viva est vivere vita Deo.


image: s441

Quicquid erit tandem mea spes est unica Christus,
Huic vivo, huic moriar, cetera curo nihil.
Quid valet hic mundus, quid gloria, quidue triumphus?
Post miserum funus puluis et umbra sumus.

TENTATIONES Diaboli leniuntur divina consolatione.

TETRASTICHON.

UT gravis arcetur Boreali Sirius aura
Ne sata lactentes saevius urat agros.
Sic premitur Stygius divinis viribus anguis,
Ne vomat in Christi dira venena gregem.

Aliud.

Ut canis Aemonia [Reg: Haemonia] componitur aestifer aura,
Ne rapidis nimium solibus urat agros.
Sic quoque compescit Sathanam divina voluntas,
Agmina ne possit perdere sancta Dei.

Aliud.

Ut premitur Boreae sitibunda canicola flatu,
Ne flavos nimium findere possit agros.


image: s442

Sic inhibet Stygios divina potentia fratres,
Ne perdant coetus agmina parus pios.

Aliud.

Sicut Hyperborea mulcetur Syrius aura,
Arida ne flammis sauciet aura suis.
Sic vires Stygii frangit Deus ipse Tyranni,
Ne membris noceat Christe benigne tuis.

Aliud.

Ut canis Icarius Boreali flectitur aura,
Praegnantes radiis ne male findat agros.
Herculeus Stygiam sic Christus deprimit hydram,
Ne vomat in Christi dira venena greges.

Aliud.

Ut sitiens Getica placatur Syrius aura,
Ne campos rapido saevius igne coquat.
Sie pie Tartareum depellis Christe Leonem,
Ne tibi donatas perdere possit oves.

Aliud.

Sedatur ceu stella canis Borealibus auris,
Ne nimis altrices saevius urat agros.
Sic Sathanam divina manus compescit hiantem,
Ne coetus avido devoret ore pios.


image: s443

Aliud.

Aestiferum Riphaea canem ceu temperat aura,
Ne premat accensa dirius aura face.
Dextera sic Domini Sathanam fortissima frangit,
Ne furat in populum saevius usque DEI.

Aliud.

Ut premit aura canem septem dimissa Trione,
Undique ridentes ne male ludat agros:
Sic vetat humani generis Deus optimus hostem,
Ne cito sanctorum deleat omne genus.

Aliud.

Icarii Boreas veluti canis allevat aestum,
Ne sucum campis hauriat igne suum,
Sic Deus avertit furiosi spicula Ditis,
Ne laedat gnati pignora chara sui.

Aliud.

Syrius ut Scythica feruens prohibetur ab aura,
Ne flavos sitiens flamma perurat agros.
Sic Deus avertit Stygii conamina Saulis,
Davidis tangat ne levis hasta pios.

DEUS FIRMA Anchora.


image: s444

DISTICHON.

Nosse Deum et pura patefactum mente vereri,
Omnibus opposita est anchora firma malis.

LIBERAT DEUS suos ex omnibus periculis.

SIcut in ambiguo gliscentis sidere Brumae,
Sicca pruinosis sepibus haeret avis.
Non illi ut nuper quaesitam sufficit escam,
Obruta dum niveo terra vapore iacet.
Saepe etiam laceras rupto quatit ordine plumas
Frigidus hiberno flatus ab axe volans.
Perdurat tamen, et dubias servatur ad horas,
Et sibi quo vitae flammula constet habet.
Donec ab Austrino radios Sol axe reflexos,
Spargit ad Arctoae climata celsa plagae,
Tunc laetum instaurat dulci modulamine carmen,
Producitque suum prole recente genus.
Sic quicumque Deum recte cognovit, et illi
Ex animo posita fidere fraude potest.
Non illum poterunt duri pervertere casus,
In medio rerum turbine tutus erit.


image: s445

Et licet hac capiet mordaces parte dolores,
Qua proprie est munus natus ad istud homo.
Attamen hac victor durabit parte superstes,
Proxima qua veri vivit imago Dei.

DIABOLUS FRANgitur uno verbo.

MIlle sit ut Protheus [Reg: Proteus] hic lubricus artib [Abbr.: artibus] :, uno
Deiectus verbo colla manusque dabit.

EXEMPLA DIVInae liberationis.

DVm loca bis quatuor Moses per inhospita lustris,
Iusta Deo addicto milite bella gerit.
A populo quoties propria ruditate vaganti,
Deflexit precibus dira pericla suis.

4. Regum. 19.

Angelus Achazidae precibus legatus in hostem,
Agmina divina delet iniqua manu.
Fauce siti pressa precibus fortissime Samson
Es subiti miras fontis adeptus aquas.


image: s446

Danielis 3.

Impia vis flammae tres in fornace precantes
Obruit, illaesos perdere non potuit.

Danielis 6.

Asseruere preces saevorum ex ore Leonum,
Innocuum vatem, Mede Darie, tuum.

4. Regum 6.

Saphatidi Syrus nequicquam [Reg: nequiquam] vincla precanti,
Numine dum sacro cingitur ille parat.

Ionae 2.

Liberat e Coete fidentem oratio Ionam,
Dum firmo in mediis pectore fidit aquis.

In Actis.

Per mare iactatus terraeque pericula Paulus,
Ad Dominum fusa vincit ubique prece.

Act. Cap. 12.

Fracta cadunt manibus confiso vincula Petro,
Dum fido auxilium praedicat ore Dei.

DE VIRTUTIbus Disticha.


image: s447

FIDES.

Praecipuum decus est saluanti fidere Christo,
Quem penes hoc unum est, omnia solus habet.

SPES.

Omne feret tempus magnae solatia [Reg: solacia] menti,
Quae causam merito cur bene speret, habet.

CHARITAS.

Omnibus inseruit, temere nil detrahit ulli,
Qui confisa DEO pectora iungit, amor.

IUSTICIA [Reg: IUSTITIA] .

Dedita Iusticiae [Reg: Iustitiae] mens, et sibi conscia recti,
Nulla Deo fati tela tegente timet.

PRUDENTIA.

Mente vigil rerumque sciens et gnara futuri,
Et disco et doceo sors mea grata Deo est.

TEMPERANTIA.

Adde modum rebus, prius et metire quod audes,
Fructibus est virtus plena tenere modum.


image: s448

FORTITUDO.

Vir bonus et fortis si cui fortuna noverca est,
Acta Deo credat fortibus ille favet.

CANTICUM Simeonis.

NVnc mihi longaeva sit fas decedere vita,
Dextera nunc oculos claudat amica meos.
Quando voles Domine e vivis dimitte volentem,
Nec tibi sint serui vota molesta tui.
Nunc bene pacato superabo pectore mortem,
Et vitam moriens non moriturus agam,
Namque oculis vidi, nam tota mente notavi
Hoc decus, unde venit, gratia, vita, salus.
Vera loquar vidi manifesto in lumine lumen,
Gaudia quo gentes exoriente ferent.
Salue sancte puer, tibi terra assurgat et aether,
Qui caelo es toto maior et orbe puer.
Lumen ut explosa dispellit nocte tenebras,
Grataque conspecta tempora luce facit:
Sic oriens toto passim fulgebis in orbe,
Et radiis facies pectora laeta tuis.
Ad te conversae purgato pectore gentes,
Agnoscent meriti pondera magna tui.


image: s449

IN DEDICATIONE templi, ab Illustrissimo Principe ac Domino, Domino Iohanne Friderico Duce Saxoniae, Romani Imperii Archimarschalco, et Electore, Landtgravio Thuringiae, Margravio Misniae et Burggravio Magdeburgensi etc. in arce Torgensi extructi [Reg: exstructi] .

CVm Deus humanis divinum mentibus ignem
Inserat, ut per se recta videre queant,
Ipse etiam humani consortia mutua coetus
Instituens, socium nos cupit esse genus,
Ut doceant alios alii de cultibus illis,
Quos pia scit soli vita placere Deo.
Nec tantum ad simplex haec spectat functio vulgus,
Praecipue Heroes sed decet illa Duces,
Quos idem ingeniis auctos praefecit, ut essent
Qui regere ad caelum vulgus inane queant.
Hinc quoque I0HANNES, Princeps Friderichus [Reg: Fridericus] ab alto,
Nobile Saxonico sanguine stemma trahens.


image: s450

Qui veluti scopulus mediis immotus in undis,
Contra omnes servat dogmata vera minas,
Posset ut hic etiam Christi doctrina doceri,
Hoc templum patria fecit in arce strui.
Cum tredecim quintus complens trieteridas annus,
Clauderet a nato lustra trecenta Deo.
Primus in hoc habito ad populum sermone Lutherus
Exposuit summi verba timenda Dei.
Per quem vera Dei mundo doctrina renata est,
Versaque Pontificis gloria falsa iacet.
Sit tibi laus patriae pater optime, ad ardua caeli,
Et patriam et patriae provehis astra domum.
Hoc templum excellit totum delubra per orbem,
Unum hoc pro cunctis fama loquatur opus.
Nam quamquam exploso quaedam instaurata Baale,
Cur Christo placeant et celebrentur, habent.
Illa tamen Papae et Sathanae sunt condita primum,
Qui duo sunt Christo monstra inimica Deo.
Degener hoc numquam doctrinae polluit error,
Utque novum est, pura sic pietate notum est.
Hei valeant delubra procul, quae praeside Papa,
Vituperant ipsum nocte dieque Deum.
Non hic res foedae, non hic Idola coluntur,
Non facit hic diras vendita missa preces.


image: s451

Traditur hic simplex verae doctrina salutis,
Solius ingenuo fulta timore Dei,
Totius hic vitae monstratur regula Christus,
Quaeque Deo acceptos nos facit esse, Fides,
Denique Saxonica quod sub ditione renasci
De Christo voluit dogmata vera Deus.
Hac primum merito templum sacratur in arce,
Quod Christum vera relligione colat.
Adsere nos, verbumque tum Deus optime serva,
Et rabiem Turcae Pontificisque preme,
Qui tecum aequali regnantem numine Christum,
Donantur patrio praecipitare throno.
Da pacem, defende tuos, tibi semper ut omnis
Posteritas laudes, hic et ubique canat.

IN OSIANdrum.

Plasma recens hominis pigrae de puluere glebae,
Cum providus primum Prometheus fingeret.
Ignigenam nitido mentem furatus Olympo,
Fertur tenaci glutinasse corpori.
Quo non ingenium penetrat? sapientior illo,
Sui Prometheus Osiander saeculi.


image: s452

Namque alia solers [Reg: sollers] hominem ratione refingens,
Opus novum dum fabricat scitissime.
Non caelo flammas, sed pura luce perennem
Ipsi Deo furatus est essentiam.
Illinit hanc homini tanta mordaciter arte,
Ut non homo posthac, sed alter sit Deus.
Ergo quis invideat? longe praestantior illo est,
Sui Prometheus Osiander saeculi.
Caucasiae volucres vos huc quis ventus adegit?
Sive estis aquilae seu rapaces vultures.
Parcite, namque facit noster quodcumque Prometheus,
Opinione furtum non facto facit.
Sic ludunt dubio puerilia somnia sensu,
Quid hoc nocet? cessate quaeso volucres.

IN TOMOS Mart. Lutheri.

HIc se prima aperit sancti doctrina Lutheri,
Quae ductu rediit Christe renata tuo.
Fontis ut exigui scatebris exilibus ortus,
Allapsa fluvius largius imbre fluit.
Ut procul albescens rediturae lucis imago,
Exorto reddit splendida sole diem:


image: s453

Sic Euangelii lux est, monstrante Luthero,
Exiguis paruae viribus orta facis.
Et progressa Deo largum aspirante vigorem,
Mansit in hunc Satana tuta furente diem.
Hei quibus insidiis, monitor quibus ille periclis,
Qua fuit extra omnem fraude petitus opem.
Dum pugnant odiis, qui miscent sacra prophanis [Reg: profanis] ,
Ante homines ficta qui pietate tument.
Dum toties capiunt crudeliter arma Tyranni,
Dum toties Itala fulmen ab arce venit:
Ille sed intrepidus vel Regum ante ora potentum
Quod docuit coram fortiter asseruit.
Non alia est homini reparandae caussa salutis,
Qua terrae et caeli machina tota patet:
Quam mera per Christum caelesti gratia patris,
Quae recipit viva corda renata fide.
Haec sola et propria est unius gloria Christi,
Nil valet hic propriis viribus omnis homo.
Haec ita cum graviter mundo stomachante doceret,
Dogma Dei mundo res odiosa fuit.
At Deus adiuvit propriae certamina caussae
Asseruitque suum fautor et auctor opus.
Nunc radios spargit totum doctrina per orbem,
Et licet in tenebris attamen ampla nitet,


image: s454

Qui lucem hanc renuit, non excusabitur ille,
Cum tremet aeterni Iudicis ante thronum.
O homo, disce Deum non falso agnoscere cultu,
Aeternum poterit fallere nemo Deum.

DE VITA Humana.

HAec nisi sit certae vigilans meditatio mortis
Vita, Deo gratae nil rationis [(transcriber); sic: nilrationis] habet.
Vivimus et morimur, metam adspiramus ad unam,
Qui bene desierit vivere, victor erit.
Quale sit hoc aliquo qui secum cogitat usu,
Haec etiam fructu non pereunte leget.

IN FRANCISCUM Stancarum Italum Blasphemum et hostem Christi.

QUid iste tandem Stancarus? quis est homo?
Non est homo, sed foetor execrabilis.
Qui sic? malus dum concacat se spiritus.


image: s455

Hoc stercoris deiecit in Germaniam,
Ex quo repente natus est hic Stancarus,
Foetore puras iniquinans Ecclesias.
At multa garrit, hominem ut haud negaveris,
Quid quod minatur Turcicas ad bestias
Se transiturum, turbaturumque omnia,
Ni detur hic quem postulat ferus locum,
Damnatus urget hanc loquendi amentiam
Sator necis mendaciique Spiritus,
Hoc incitante, quando Christum Stancarus
Orbum sua divinitate scilicet
Nudarit, et spoliarit et negaverit,
Et seruitute in infirma reliquerit.
Ad impios ibit Getas Apostata
Unum Deum culturus, ignotum tamen,
O Christe vindex crimen hoc ulciscere,
Inflige plagas huic tuo plagiario.

DE VIRO SANCTO Martino Luthero, purae doctrinae Euangelii instauratore, ex hac mortali vita ad aeternam Dei consuetudinem evocato.


image: s456

CVm veluti crassi premeretur nocte veterni,
Obrutus errorum sordibus orbis iners.
Oblitusque Dei non sanctas nixus ad aras,
Pontificum falsam fraude sitiret opem.
Ipsaque fidenti quae caelum sola recludit,
Esset ubique operum nube sepulta fides:
Te Deus e mediis invicte Luthere tenebris
Sustulit, adflatu constituitque suo,
Instruxitque tubae Paulinae et fulmine linguae,
Iussit et exploso vera docere dolo.
Nec mora, tu reparans amissae vera salutis
Dogmata, magnanimus grande tueris onus.
Iam tibi cum toto surgunt certamina mundo,
Dum seris abiectam rursus in orbe fidem.
Dat tamen et vires et nescia pectora vinci,
Iustaque pugnanti suggerit arma Deus,
Iam detecta iacet species, detectus abusus,
Fucataeque rudis relligionis amor.
Quaeque diu tot caelum venale per orbem
Gesserat, est pugna bellua victa tua.
Turbaque Pontificum pro veris falsa docentum,
Vindice te merito damna dolore tulit.
Te caeleste Dei verbum instaurante, refugit
Quidquid iners stolido pectore tradit homo.


image: s457

Et divis ingratus honos, et prodiga carnis
Regula, et illicitas quae facit ara preces.
At nova doctrinae per te lux orta docentem,
Perque alios radiis caelitus aucta, nitet.
Quae docet humanae sordes agnoscere culpae,
Auxiliumque hominis viribus esse nihil.
Terreri vitiis, culpamque dolore fateri,
Materiemque odio semper habere mali.
Cordeque contrito saluanti fidere Christo,
Qui grave fidentis suscipit unus onus.
Haec monstrante Deo constanti mente docebas,
Omnia quae tenebris texerat ante Sathan.
Doctrinam gravitas, castaeque modestia vitae,
Nominis illustri laude secuta fuit.
Utque ea certa fuit, tibi sic non ulla facultas,
Non virtus summi defuit ulla viri.
Omnia dives habet Pietas, haec fecerat uni
Propria quae multis singula dona putes.
Prospiciens mundi tu degenerantis in umbras,
Dixisti irato saepe futura Deo.
Offensumque pios docuisti flectere numen,
Propitium cupiens omnibus esse Deum.
Hoc divina Dei te donec ab orbe voluntas,
Sustulit in regni templa beata sui.


image: s458

Iustus ubi e nitido damnatam sidere Romam
Prospicis, Ausonii suppliciumque Papae.
Iamque Dei plenos post unum mille Lutherum,
Iampridem in gressus fortiter ire tuos.
Invictumque tuae doctrinae nomen et usum,
Durare ad mundi fata suprema vides,
Non igitur terris nimium deflemus ademptum,
Per quem laeta dedit nuntia cuique Deus.
Ut tuus excessus moderata est mente ferendus,
Sic nobis vultu triste carere tuo est.
Te fleat abreptum qui purum agnoscere verbum,
Qui probior monitu noluit esse tuo.
Nos precibus petimus Deus ut confirmet, et auctum
In nobis, per te quod dedit ipse, velit.
Carmineque extructam [Reg: exstructam] memori signabimus urnam,
Doctrinae referat quod monumenta tuae.
FortIs at eXtreMae VeraX aetatIs HeLIas,
CeLsa pIVs CoeLI teCta LVthere SVbIs.

IMAGO VITAE Humanae.

UT levis haerentem deducit aranea telam,
Et tamen hoc vanum pendula nectit opus.


image: s459

Sic etiam nostros temere consumimus annos,
Et merus est vitae fabula tota labor.
Tu Deus ergo tui renova nos lumine verbi,
Grata probet mores ut tibi vita suos.
Vita labor nostra est, relevas tu Christe laborem,
In te sit noster vita beata labor.

DE CONSTANTIA Electoris Saxoniae Iohannis Friderici.

ARdua divino mens intus lumine fulgens,
Noticiam [Reg: Notitiam] veri scitque tenetque Dei.
Eius et observans casto mandata timore,
Iudicio gaudet lucis amante frui.
Hinc et sponte volens, et agendo prompta voluntas,
Approbat ostensum constabilitque decus.
Et quasi cum Ducibus laeto sub pectore nascens,
Conspirat tacito foedere cordis amor.
Nec mora purgato pulsis in corde procellis,
Omne animi varii mobile vulgus abit.
Castra movent, rigidique metus, tremulique dolores,
Et quicquid turbae gaudia spesque cient.


image: s460

Succedit nullosque timens constantia casus,
Figit in excelso regna beata throno.
Hic sedet, hic regnat propriis liberrima campis,
Propositi semper certa tenaxque sui.
Non levibus curis, non vano obnoxia mundo,
Sustinet officium deseruisse suum.
Non hanc ambitio regali splendida luxu,
Gloria nec populi fulta favore movet.
Divinis animosa bonis dum cetera praestat,
Quae decet, a solo pendet alumna Deo.

TRANSITUS per mare rubrum, Imago est Baptismi.

UT Deus Isacidam dubio ex discrimine gentem
Attonitum refluis per mare duxit aquis.
Ereptamque truci minitantis ab ense Tyranni,
In sacra fecundi transtulit arua soli:
Sic etiam infantes dum sacro fonte lavamur,
Per liquidas iterum dum generamur aquas,
Eripimur [(reading uncertain: print faded)] saevi revocati ex fauce Draconis,
Qui scelerum et mortis pectora mole premit.


image: s461

Utque Deus dulcis saturavit corpora Manna,
Dum colit optatum gens Iacobaea solum.
Corpore sic nobis pastis et sanguine Christi,
Aeternae vitae pabula laeta dabit.
Gloria Christe tibi, per quem pater omnia praestat,
Per quem peccati triste remittit onus.
Huc ades, et rubro mersos in turbine Ponti,
Iusticia [Reg: Iustitia] patrinos age redde tuo.

PRECATIUNcula.

NVnc te quo titulo, supplex, quo nomine dicam,
Creber inexhausta fons bonitate Deus.
Solus es omnipotens, solus iustissimus, illud
Nemo alius tanto pondere nomen habet.
Quamvis ergo tuae fugiant me nomina laudis
Es pater, hoc unum sit mihi scire satis.
Tu patefecisti missi te munere verbi,
Pignore quo regni des mihi vera tui.

PRAEMIUM REcte docentium.


image: s462

CVm veluti lepores dare iura Leonibus audent,
Hi sacra qui populum verba fidemque docent,
Conanturque truces sine vi frenare tyrannos,
Contempti poenas pro pietate ferunt.

Iohan. 3.

Hoc caput haec summa est, qui novit fidere Christo,
Ante Deum aeterna luce superstes erit.
Fidere qui nescit non vitae munus habebit,
Hunc premet irati sed gravis ira Dei.

Christ ist erstanden etc.

CHristus ab innumeris cruciatibus ardua victor
Morte etiam abolita surgit ad astra Deus:
Hoc pia praecipuo laetentur corda triumpho,
Namque Salus nobis unica Christus erit.

EX GERMANIca Cantilena.

SI mundus hic Daemonibus
Scateret sicut vermibus,
Nil timeremus anxie.


image: s463

Princeps mundi superbiat,
Ringatur atque insaniat,
Nocere nescit nebulo,
Cum victus sit vel verbulo.

DEUS CUM CRVce dat eventum.

SIcut amans hominum Deus est, ita semper amantis
Sinceram patrio praestat amore fidem.
Non onus imponit maius mortalibus aegris,
Quam modus et iustus temporis ordo ferat.
Dum primo explorat trepidas examine mentes,
Fert simul optato fine doloris opem.

IN NATALEM Christi fragmentum.

FLavus in hibernos phoebe declivior Austros
Obliqua gelidam lampade stringit humum.
Humida nox lucem spaciosis [Reg: spatiosis] occupat alis,
Et premit angustum longior umbra diem.


image: s464

Astraque noctis honos, tremulis liventia flammis,
Vix abeunt lento templa per alta gradu.
Pressa coit tellus urentis frigore Brumae,
Acre tenet glacie flumina iuncta gelu.
Omnia dum timido frigent obtusa veterno,
Otiaque hiberni segnia mensis eunt.
Incubat Halcyone mirandis pendula nidis,
Et pelago patiens strata fovente parit.
Qui tegit innocuas Ponto famulante volucres,
Saevaque ne mersas sorbeat unda cavet.
Idem inter lituos, et foedi classica Martis,
Dum feruent crebris tempora nostra malis.
Idem inter strepitus, et vana negotia mundi,
Sancta fovet patrio numine corda Deus.
Atque aliquem in medio servat discrimine coetum,
Cui cordi est pura mente placere Deo.
Praebet et hospitium Musis, tutosque recessus
Hactenus ingenuis artibus esse sinit.
Per quas aethereas via recta educit ad arces,
pectora quae veri sunt studiosa boni.
Ergo salutiferi cunabula dulcia Christi,
Annua dum festo lux redeunte refert.
Quem pater humanos missum plantavit in artus,
Ut traheret nostrum sic quoque ad astra genus.


image: s465

Nostrum est unanimi nascenti adplaudere voto,
Et tantum grata mente tenere decus.
Ede sonum mihi tacta chelys, non Lydia qualem
Vox movet, aut Phrygio Dorica iuncta sono.
Sed qualem didicit non ipso Ecclesia cantu,
Sed potius grata mente sonare Deo.
Tuque adeo flatu qui pectora nostra paterno,
Atque tuo pariter maxime Christe moves.
Tu tibi ab hoc promas acceptum pectore carmen,
Dum cano natali gaudia plena tuo.
Vana canant alii fatui deliria mundi,
In sua dum fesso cardine fata ruit,
Me iuvet humano divinum in corpore numen
Suspicere, et nati dona referre Dei.
Me iuvet et caussas et dulces pangere fines,
Nostra quibus motus venit in ossa Deus.
Magna loquor, sed tu mentem, non flumina linguae
Respicis, officium quod caret arte probas.
Saepe etiam est infans tibi non ingrata locutus,
Congrua te doctus verba monente loqui.
Et mihi si paruam patrio de pectore flammam
Miseris, incoeptum rectius ibit opus.
Firma metum culpae fiducia demit amanti,
Officium placeat quod pius audet amor.


image: s466

Roma triumphatum dominata subegerat orbem,
Iuraque diversis gentibus una dabat.
Pressa diu bellis, longoque attrita tumultu,
Gens vetus a Iuda principe nata genus.
Romanas aquilas martemque experta latinum,
Iam dederat victas hostis in arma manus.
Pax erat, et belli finis securior aetas,
Qua caeli rutilans utraque porta patet.
Rusticus in falcem rigidos curuaverat enses,
Martiaque in stivam verterat arma faber.
Prisca superstitio bifrontis limina Iani
Clauserat, et rigida presserat arma sera.
Aurea parturiens voluebat saecula caelum,
Saecula Iudaeo non bene nota gregi.
Res ita visa Deo, tranquilla ut pace veniret,
Unus qui pacis caussa perennis erat.
Iusserat in censum deferri nomina Caesar,
Quam late Dominus supplicis orbis erat.
Confluit adveniens accitus in oppida civis,
Atque ingens quavis orbis in urbe fuit.
Tunc quoque Mattiades nutans aetate Iosephus,
Cuius erat Mariae nupta pudica toro.
Coniuge cum chara Nazarenis ibat ab oris,
In terram ascendens Ephrata prisca tuam.


image: s467

Iam prope luctisonae suberant monumenta Rachelis,
Percita cum subito virgo pavore fuit.
Pene genu labens Messiae ad nomina perstat,
Haec tibi sunt, inquit, fausta futura, senex.
Venerat antique Iesseia moenia Bethles,
Ducebat patrii seminis unde genus.
Mille domos adiit loca quaerens hospita supplex,
Hospitium nusquam mille dedere domus.
Ah liceat tantum tuto succedere tecto,
Hospitibus reliquis non onero sus ero.
Me vel in extremas domus haec exceperit oras,
Dum tegat a tristi meque meamque gelu.
Omnia complerant [Reg: compleverant] trabeati tecta potentes,
Turbaque quae cordi mollibus esse solet,
Frigus erat, lucemque brevem nox densa premebat,
Praebebat siccas languida Luna faces,
Suscipit hospitio tandem vir pauper egenum,
Atque inopem melius fert miseratus inops.
Vilis in extremo squalebat causa recessu,
Cui paries sepes, cannaque tegmen erat.
Et nisi quod stipulis densoque erat obsita foeno,
Immiti Borea pervia prorsus erat.
Mittitur huc senior, quem frigore virgo trementem,
Subsequitur longae fessa labore viae.


image: s468

Non torus hic ullus, non iuncto sponda grabato,
Non erat ad solitas mensa parata dapes.
Stipite defixo iubet acclinare maritam,
Et locat arsuro ligna cremanda foco.
Inde anima motis adponit fictile flammis,
Et modico tenues praeparat igne dapes.
Tum sua supposito componit stragula foeno,
Brutaque gramineum sternit ad ipsa torum.
Iam cenam vocat aegra fames, corpusque soporem,
Ponitur ad sanctas cena parata preces.
Ditescunt teretes epulas capientibus orbes,
Accipit et largos aucta patella cibos.
Lautior exiguae surrepit [Reg: subrepit] copia mensae,
Non animadversa suppeditata manu.
Et dulces vuae, et lana canentia mala,
Mixtaque caeruleis Carica passa favis.
Miratur castusque senex et sancta virago,
Et bona praesentis sentit uterque Dei.
Mox iterum precibus sincerae mente peractis,
Componunt humili corpora fessa toro.
Humida iam largo sudarant corpora somno,
Et refluo vegetum sanguine corpus erat.
Transierant altae tenebrosa silentia noctis,
Parrhasis et flexos ursa movebat equos.


image: s469

Edita cum casta soboles divina parente,
Albentem subita luce sereat humum.
Siccine sancte puer securo nasceris orbi,
Nec tibi nec matri subvenit ulla manus?
Quis tibi maternos detersit ab ore labores,
Abluit admota quis rude corpus aqua?
Sed sic sancte iaces, multoque in lumine fulgens
Maternas nitido contegis ore notas.
Aque tuo radiis per tegmina corpore missi.
Lumine cum multo numen adesse docent.
Non secus admisso postes ac verberat auro,
Flavus ubi caelo fulgur hiante venit.
Obstupuere ambo pariter virgoque senexque,
Et facit addicto virgine vota senex.
Utque erat acre gelu pannis involuit alumnum,
Quos pia Zachariae suppeditarat anus.
UTque parens ipso vitalem ex pectore flammam,
Ducit, ubi nati basiat ora sui.
Sic divina Dei spirans fomenta voluntas,
Et sobolem et sobolis pignora cuncta fovet.
Ad de quod est eadem cum mente et corde voluntas,
Haec ubi vera probat, nec cor iniqua facit.


image: s470

Sic pater, et natus, et spiritus, unus et idem
Est Deus, et simplex in bonitate trias.
Filius a mente est, ab utroque adflatus amoris,
Cum flatu est soboles, cum patre numen idem.
Mente igitur genitus per quem sunt omnia facta,
Omnia quae dici facta fuisse queunt.
Iussa voluntatis peragens, a flamine sancto
Missus, et e pura virgine natus homo est.

Vera Dei Agnitio per agnitionem Christi, Agnitio Christi ex persona et officio deprehenditur.

Personae ex Nativitate Divina. Humana.

DIscite vel potius nunc mecum expendite cives,
Iste datus nobis quis sit et unde puer.
Non ita dispositos caelo redeunte per orbes,
Nunc puer hic primum nascitur orbis amor.
Ante fuit quam cuncta forent, cui semina mundus,
Sidera cui velum debet et annus iter.


image: s471

ANte creatarum formas et semina rerum
Cum, quae facta vides cuncta, fuere nihil.
Undique cum vacuum, quod nunc natura recusat,
Cum nusquam motus, tempora nulla forent.
Mens aeterna Deus, sapiens, liberrima, sola
Hunc habuit genitum, qui modo natus adest.
Mira loquor, fateor, nec inerti cognita mundo.
Nec facile humanis perspicua ingeniis.
Ista tamen veluti quadam delineat umbra,
Pars hominis, vires quae rationis habet.
Ducat in exemplum te mens et iuncta voluntas,
Corque quod humano seruit utrique modo.
Nam velut optatam sobolem sibi mente figurat,
Et quasi praesentem pingit amatque pater.
Omnis in hac forma cari stat cura parentis,
Huc adhibet sensus, huc sua vota facit.
Sic sese propria lustrans in imagine, prolem
Accipitur similem gignere mente Deus.
Et si parua licet magnis componere, in illam
Transfundit tumen pectoris omne sui.
Utque Deus mens est spaciis [Reg: spatiis] exclusa locisque,
Cui neque origo fuit, cui neque finis inest.
Filius hic patriae sic mentis imagine lucens,
Semper idem praesens cum patre numen habet.

FINIS.