FRIDERICI WILHELMI SOMMERI VRATISLAVIENSIS, SILESIA ANTE PIASTUM: CARMEN EPICUM: ELABORATUM ANTEA, IAM RECOGNITUM ET AUCTUM. VRATISLAVIAE, Apud MICHAELEM HUBERTUM, MDCCXX

ARGUMENTUM CARMINIS:

QUados et Marcomannos celeberrimas Gentes Patriae nostrae celeberrimus Vir MARTINUS HANKIUS asseruit: Qui fuerint? quae gesserint? quos reges habuerint? qua ratione cum Slavis Coaluerint? hoc carmine scriptum est. Lechum Slavum Czechi fratrem regnum, SARMATIAE instituisse, conditumque ad posteros transmisisse, quorum ultimum Popielum a muribus devoratum suisse tradunt, ex POLONICAE GENTIS annalibus hausi, quos omni fide laudatus antea MARTINUS HANKIUS ad cognoscendas SILESIAE nostrae res adducit. Secutus est eos PIASTUS princeps mira selicitate electus, eademque sorte genus suum fere aeternitati inferens, nisi uno ante millesimum eius annum Saeculo claudi gentem, ultimo Duce GEORGIO WILHELMO defuncto, acerba SILESIAE nostrae fata iussissent, non nisi a feminis superstitibus posteris, quos Patria nostra Stemmatis Conditore, omnique aeternitate dignos dudum experta est. Ast uti Nubila Tempestatesque caeli et maris commendant Temperiem, sic occasus REGIAE PIASTEAE GENTIS incredibili SILESIAM Tristitia affecisset, nisi ortu AUGUSTI NOSTRI CAROLI laetiores vultus Sudetes induere fortuna mandasset. Praedicit HUNC Genti nostrae fortuna in fine Carminis, nobis uti numine EIUS recreari ingenti Felicitate contingit SALUTEM PRINCIPI OPTIMO MAXUMO AETERNAM apprecamur, et ut remotissimae quoque gentes experiantur, quam bene humeris eius Terrarum sedeat Imperium. Duplex praeterea Carmini iunctus Index, Historiae et Poeseos seriem Lectori dabit, ubi SILESIAE, SABOTHI, et SUDETUM priores syllabas communes (indifferentes vocant) nobis esse, semel monuisse sufficiat.