March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001

FRIDERICI WILHELMI SOMMERI VRATISLAVIENSIS, SILESIA ANTE PIASTUM: CARMEN EPICUM: ELABORATUM ANTEA, IAM RECOGNITUM ET AUCTUM.
[Gap desc: illustration]
VRATISLAVIAE, Apud MICHAELEM HUBERTUM, MDCCXX


image: s002


image: s003

BIBLIOTHECIS AD AEDEM ELISABETHANAM ET MAGDALENEAM VRATISLAVIAE PUBLICIS NUMMORUM LIBRORUM ET IMAGINUM PRAESTANTIA


image: s004

SUB VIRIS ERUDITISSIMIS GOTTLOB KRANZIO ET CHRISTIANO STIFFIO ILLUSTRIBUS SILESIAM ANTE PIASTUM OFFERT FORTUNAMQUE PERPETUAM APPRECATUR FRIDRICUS WILHELMUS SOMMER, VRATISLAVIENSIS.


image: s005

DEO FAVENTE. PRAEFATIO.

CArmen quod vides, AMICE LECTOR, SILESIAM TIBI offert, non cultam formatamque, sed rudem et obscuram, quam. ANTE PIASTUM fuisse scribunt Annales. Dubia et fabulis obruta est Vetustas, hinc Genus scribendi Carmini Locum dedit, quod Statii, Maronis, Ovidii et Claudiani Auctoritate constare, eaque diligentia qua fieri potuit exaratum esse dicimus. Asperam SILESIAE ANTE PIASTUM faciem


image: s006

vidit SABOTHUS, cultiorem sub posteris VIADER, gratissimam sub AUSTRIACO IMPERIO miratur Orbis. Nomen ingens PIASTUS consecutus est, gloriamque immortalem nulla futurorum Saeculorum delebit oblivio, sed qui tanto Stemmati ad aeternitatem defuere anni, AUSTRIAE sacros esse Temporis nostri iussit Felicitas. SABOTHO serenam, frontem, VIADRO laetum flumen., VRATISLAVIAE inexhaustos soles, SILESIAE perenne AUSTRIACAE GENTIS NUMEN, AUGUSTOque CAROLO SALUTEM et INGENTIA SINGULIS ANNIS TROPAEA apprecamur.


image: s007

ARGUMENTUM CARMINIS:

QUados et Marcomannos celeberrimas Gentes Patriae nostrae celeberrimus Vir MARTINUS HANKIUS asseruit: Qui fuerint? quae gesserint? quos reges habuerint? qua ratione cum Slavis Coaluerint? hoc carmine scriptum est. Lechum Slavum Czechi fratrem regnum, SARMATIAE instituisse, conditumque ad posteros transmisisse, quorum ultimum Popielum a muribus devoratum suisse tradunt, ex POLONICAE GENTIS annalibus hausi, quos omni fide laudatus antea MARTINUS HANKIUS ad cognoscendas SILESIAE nostrae res adducit. Secutus est eos PIASTUS princeps mira selicitate electus, eademque sorte genus suum fere aeternitati inferens, nisi uno ante millesimum eius annum Saeculo claudi gentem, ultimo Duce GEORGIO WILHELMO defuncto, acerba SILESIAE nostrae fata iussissent, non nisi a feminis


image: s008

superstitibus posteris, quos Patria nostra Stemmatis Conditore, omnique aeternitate dignos dudum experta est. Ast uti Nubila Tempestatesque caeli et maris commendant Temperiem, sic occasus REGIAE PIASTEAE GENTIS incredibili SILESIAM Tristitia affecisset, nisi ortu AUGUSTI NOSTRI CAROLI laetiores vultus Sudetes induere fortuna mandasset. Praedicit HUNC Genti nostrae fortuna in fine Carminis, nobis uti numine EIUS recreari ingenti Felicitate contingit SALUTEM PRINCIPI OPTIMO MAXUMO AETERNAM apprecamur, et ut remotissimae quoque gentes experiantur, quam bene humeris eius Terrarum sedeat Imperium. Duplex praeterea Carmini iunctus Index, Historiae et Poeseos seriem Lectori dabit, ubi SILESIAE, SABOTHI, et SUDETUM priores syllabas communes (indifferentes vocant) nobis esse, semel monuisse sufficiat.


page 1, image: s009

DUm rutilo Eois Sol aureus exit ab Undis
Curru, purpureis reserans Palatia Valvis
Imponitque Comae Radios, orbemque rubentem
Cernit, et hesperio submersam in Littore noctem,
Astrigerae fugiunt acies, Tenebraeque Cavernas
Cimmerias repetunt, et victâ nocte Triumphum
Terra canit, croceos spirantia Lora calores
Miratur, volucresque sibi properare Iugales:
Occidui verum pronus cum Littora Ponti
Tangit, et Herculeas submergit in Igne Columnas,
Armatos Noxque atra vocat super aequora Manes,
Tunc nebulae per inane volant, et pallidus Aether


page 2, image: s010

Excelsos nigro Montes involvit amictu,
Et nisi Rex Superum dextramque fidemque dedisses
Oppressum Solis recreari Viribus orbem,
Omnia Taenariis fastigia conderet alis
Nox, et inexhaustis mutaret Saecla Tenebris:
Dic mea Calliope, cum iam Saturnia Campis
Regna det Elysiis CAROLUS, cui pontus et aether
Submittunt humeros, cui supplex tradit Orontes
Auroraeque domus fasces, quem rapta Gelonis
Signa triumphantem ornarunt, quem Dacus et arcu
[Note: (a) Confecto nuper faustis auspiciis bello Turcico. ] Prostrato Dominum vidit, Natura suturum
Queîs signis dedit alma Deum? quae tetra Sabothum
Terruit elatum Tempestas, ante beata
Saecula, et aurifero quae surgunt foedere Palmas?
Quâ sacra Fama Tuba circumtulit undique Quados,
Cur summa domitos formidine terruit alpes
Adventu populi? Slavi cur nubila nostris
Infudere arvis, et Lechus ad atria regni
Silesiam vocat aut patrios vult frangere saltus?
Praescius an CAROLI Viader rorantia late
Cornua monstrabat, gremiumque sacrosque curules
Venturis felix patriae signaverat astris?
Omine quo fatum nostris nova numina Terris
Addit et optatum gaudet proferre PIASTUM?
Pande animum Vati, summoque ex Vertice Pindi
Annue Calliope, patrii iam laeta renident
Culmina Sabothi, non Turbine saevit Orion,
Non haedus destillat aquas, non fulgurat auster,
Nec furit hibernis Aquilo de Monte Procellis:
Iam non Bistonias plectro properamus ad oras,


page 3, image: s011

Nec calidi ad Nili gremium, sua Cornua tutus
Attollit Viader, Pactoli munera Quissus
Ridet, et Emathios felix Olavia campos.
Robore non terrent Atlas, non Aemus et olim
Velificatus Athos, non ignea Culmina [Note: (a) Aetnae.] magni
Enceladi, Taurique iugum, Rhodopeque nivalis;
Altior Elysiis rutilat Sabothus in arvis
[Note: (b) Sudetum.] Titanumque sacro turgent penetralia plausu.
Hos ergo mea Musa lares, patriamque PIASTI
Virtutem cantare iuvat, quisque advena primus
Proscidit haec Terrae pinguentia Tergora aratro:
Nulla quidem Aonii mecum Dulcedo Theatri,
Nulla Maronaeo procedunt flumina voto,
Ast quoniam Pietas talem mihi grata laborem
Imperat, et meritos iubet exornare meatus,
Incipiam ut teneras depromam pectore Vires.

GEns furibunda suis quondam iactantior armis
Ad Caelum tulit ecce Manus, conataque rupit
Vincula, quae aeternis iungunt mortalia ab astris:
Nam postquam varias fervens audacia moles
Duxerat, et miram vidit Babylonia Turrim,
Ingentes surgunt animi, Terraeque Gigantes,
Sidereasque volunt caeli exaequare figuras:
Sed dum confusis praeceps discordia linguis
Terruit auctores operis, risitque superbos
Ad nubes se ferre Viros, tunc fluminis instar
Plebs dispersa vagi totum emanavit in orbem:
Pars Austrum, ignotique petit penetralia Nili,


page 4, image: s012

Inque Sinu Libyae mutat cum Sole colorem:
Pars alia occidui tangit palatia Phoebi,
Hesperiaeque novis hospes stat littore tectis:
Ast cui lenta placet dapibus sceptroque coruscans
Mollities vacuis se Gens accommodat Euris:
Nullus Hyperboreas tentabat inire pruinas
Nullus inaccessos nivibus descendit in agros:
Donec magnanimus loca vasta Thuisco Colonus
Posthabitis aliis firmas sibi iungeret oras
Germanamque suo venturam stemmate gentem
Fluminibus, saltuque vago misceret et ortus
Montibus augeret variis. Sic fluctibus Istrum
Ad Solis properare lares, laetumque cubile
Iussit, et auriferas percurrere pannonis urbes:
Rhenus ad occasum vergit, cui Cimbrica nubit
Et batavos bifido discernit gurgite Thetys:
Arctoum pelagus quasque incolit Aeolus arces,
Illustrans patriam Viader petit, altaque circum
Littora Cimmeriis horret titubare pruinis:
Albis ad Hammonias descendit mitior oras,
Cui iubar Arcturi micat et borealia plaustri
Lumina concretum cogunt ad iura profundum:
In medio nemus Hercynium squalentia pandit
Cornua, inexhaustas gaudens miscere Tenebras,
Vindelicos quod cingit agros, quod Rhaetia tangit
Danubii Rhenique parens, quo fervidus auster
Exulat, et nullas perrumpunt murmura quercus:
Intus opaca quies, et robora numinis instar
Quae numquam feriunt celeres impune bipennes:
Relligio hic custos lucum pinusque vetusta
Defendit facie, densas hic concutit alas
Ipse vapor, dubii repunt nigrantia circum


page 5, image: s013

Antra lares, horrorque sacris se volvit ab antris,
Non caret umbra Deo, serus vix suscitat Ignes
Hesperus, et tremulo supereminet ardua curru
Cynthia, cum subitis fumant altaria flammis.
Ipsa etiam nemoris fervens Latonia cultrix
Ut primum nox atra polos involvit amictu,
Effundit Pharetram, sudantia Tela venenis
Imbuit, et varias Cervis infligere clades
Gaudet, nocturnum per opaca silentia murmur
Cantas: hinc sonitus rauci, obscurique Tumultus
Horrendique canum gemitus, surgentia donec
Lumina nascentem ducunt ex aequore Solem.
Ne qua parte tamen Tellus admitteret ausus,
Et nec Sarmaticis populis Scythicisque pateret
Armatis subito Turmis, [Note: (a) Sudetes, die Riesenberge.] Monumenta Gigantum
Titanumque domus rutilos se fundere in ortus
Et Boios munire iubet, qui sinibus acti
Belgarum, hic patrios tandem posuere Penates.
Iactet Atlantaeos extensos Africa Montes,
Surgat Athos, Rhodope et nudatus frondibus Aemus,
Aut famam cunctis sumant pro montibus Alpes,
Astrorum radios, et te, Lucina, Sudetes
Armati nivibus tangunt, tremit ardua Titan
Culmina, ne volucri festinans haereat axe,
Impingatque rotas, frontem circumfluit Ignis
Luciferi, gelidis Aquilo hac ex arce pruinis
Aestivi latrare Canis vetat astra superbus,
Ac Austrum calido nubes qui ab sumit hiatu,
Pellit ad ardentem cui subiacet Africa Nilum:
Ipse etiam variam monstrans pro tempore frontem


page 6, image: s014

Stat patriae monitor prudens ad castra Sabothus,
Seu nimbos Boreas paret, aut ostenta futuram
Temperiem dicant, et cum mortalibus Aether
Irato vult Igne loqui, tunc grata libido
Surgit et in patrios Montis Clementia Campos:
Temporis Augurium trahit, et certissima signa
Astrorum retegit, quo se munire Colonus
Hoc custode queat, subito nec murmure ab austro
Irruat, Ionium perrumpens Aeolus aequor.
Quin etiam fama est, fulgens servare metallum
Visceribus, precibusque Tagi si poscat arenas
Quissus purpureos montem reserare meatus.
Sic fines posuit nostris, Sedesque Thuisco
Germanas, fortes cernens post sata nepotes:
Nam veluti fluvius superas cum prodit ad auras,
Visceribus Terrae erumpens, caecisque cavernis,
Angustas humilis primum discernit arenas,
Sed postquam natura favet, maioraque poscit
Flumina, per latos undis victricibus agros
Exit luxurians, tumidusque audacia laxat
Littora, et ingentes devolvit in aequora moles:
Sic ubi prognatae tanto de stemmate gentes
Seu numero suadente suo, seu martius ardor
Iusserit, extenso passim sibi robore regna
Constituunt, varias vidit Germania sedes,
Altaque vicinae senserunt nomina terrae.
Principio parvo populus contentus aratro
Difficiles agitare feras, configere telis,
Et Cereris solum gaudebat vivere donis:
Classica non aderant, nullo maduere cruore
Enses, nec Geticus Mars aspiraverat oras,
Et licet in tristes Discordia versa furores.


page 7, image: s015

Saepius armaret clypeos, caedesque pararet,
Non tamen audaces egressi sinibus hostes,
Quaerebant alios, alio et sub sole triumphos:
[Note: (a) Begerus in Floro suo Auctores de hoc bello citat. pag. m. 119. adde Virgil. VIII. Aeneid. v. 655.] Sed Senones postquam Galli velut Impetus amnis
Virgatis nitidi sagulis, ingentibus armis
Romanas arces peterent et Tibridis Undas,
Germanis collecta manus concurrit ad alas
Incustoditam speculatur ab Alpibus Urbem
Expositumque solum calcat, Latiique penates.
Personuit venisse Tubas, per moenia clamor
Tollitur, exanimes Violentia dira Quirites
Obruit, haud armis Fabius, nec Iuppiter Albae
Nullaque romanae maiestas ardua gentis
Occurrit, gemuisse ferunt a cardine Iani
Limina, et arctoas metuisse Ancilia Cristas.
Et nisi Tarpeiae volucris custodia rupis,
Sub Tenebris mediae Gallos ascendere noctis
Germanosque seros sacris clamasset ab aris,
Exuvias populi victi, direptaque dona
Vidisset rigida Quercus sublimis in arcto.
Hinc velut egrediens libycis Leo torvus ab antris,
Ut primum dulces gustavit sanguine praedas,
Altaque magnanimo satiavit Corda periclo,
Irati crescunt motus redeuntque furores
Saepius ut miseros excurrat victor in agros:
Sic Gens nostra potens spoliis Alpumque Tropaeis
Temnere prostratas aquilas consuevit, et arces
Romanas vario turbavit saepius ausu:


page 8, image: s016

Et ne Virtutis sit fama obscura per ortum
Germanae, discatque suis quoque Bosphorus Undis,
Quid nostri valeant, [Note: (a) Livius Decad. 1. Lib. V. c. 21. Editionis mihi Patavinae.] Brennum comitata caterva
Induit insolitas cristas, penetratque recessus
Longinquos, Asiamque iubet conferre Triumphos:
Emathii stupuere Lares, miratur ab Aemo
Progeniem Mars ipse suam, Bellona Iugales
Cogit ad armatas acies, velutique Cometen
Aethereas numquam spectatum impune per arces
Scit Tellus, sic omnis ager, pontusque remotus
Incassum numquam Germanas horruit alas.
Quid praestet Fortuna Viris, quantisque potiti
Indigetes niteant signis,clypeisque penates,
Laudibus innumeris monstrant ingentia nobis
Nomina, captivis clemens [Note: (b) Flor. III. 10.] Arvistus et ingens
[Note: (c) Idem II. 4.] Viridomarus, honos queis plures obtulit oras,
Quos ferre imbelles aquilae, fluviique recusant,
Quos Caesar timet, et reges Germanus amavit.
Sanguineis rubuisse Iovem Lunamque minacem
Vultibus et diras tremuisse Oracula Gentes
Fert Fama, ut rapidae depulsi molibus undae
Armis Italiam peterent, [Note: (d) Idem III. 3.] Cimbri, Tigurini
Et coniuncta manus, cecidit Silanus, et ipse
Manlius, ut tantis quoque Caepio tertius Iris,
Et nisi Mollities, Venetique potentia Caeli


page 9, image: s017

Et Bacchi dulcedo patris languentia sensim
Corpora iucundo fregissent grata Veneno,
Non Marius sacris cinxisset Tempora lauris,
Ingentemque tumens vidisset Roma Triumphum.
At velut Alcides quondam, licet hispidus ille
Emathiis fervens aper agris senserat arcum,
Et nigrum rapido stagnabat in ore venenum,
Non tamen aut telis requiem, somnumque lacertis
Concessit post arma suum, sed sortior hostes
Aggressus spoliis repetitis, vivus ad altum
Iam sibi fecit Iter, quo felix Gloria nullo
Obscurata situ per saecula longa nepotum
Herculeos celebret Caelo applaudente Labores,
Sic quoque desidies nostris exosa, potensque
Teutonicae Virtutis apex surrexit, olympum
Exaequans, referensque sacrum post proelia nomen.
Nam postquam fortuna iocans diviserat orbem
Imperiumque sibi late firmasset ad ortum
Auroraeque domus summo Pompeius honore,
Non tamen occasum tenuit Terrasque sub arcto
Caesar, et ignotos potuit superare Britannos.
Nam velut oceanum tumidis excelsior Undis.
Mole sua retinet, pontique minacia frenat
Murmura et aeolios fratres mitescere rupes
Cogit, quae Boreas super armatique Triones
Proelia, et ingentes mirantur ab axe triumphos:
Sic dudum ingentis Romanis Causa Timoris
ARVISTUS fuerat, quem numquam fama subegit


page 10, image: s018

Caesaris, ex cuius firmato pectore virtus
Oppositas sprevit duce tanto tuta cohortes:
Porus Alexandri, Memnon ferventis Achillis,
Roma tuos sensit gladios; Oenotria nostras
Obstupuit Galeas: Tumidus quis Caesar? et unde
Roma meis aquilas infert ceu fulmina campis?
An ego prostratus cedam? Germania Turmas
Non tales metuit: venias modo Caesar et acres
Experiare manus? forti sic ore superbos
Terruit, et tacito discussit fulgure bellum,
Coniunctasque aquilas. Romae hinc Germania Curae
Dilectique duces tanti, cumque orbis ad arma
Surgeret, infaustumque procul fera classica murmur
Cantarent, nostros quoque sollicitavit ut omnes
Mars rigidus populos, tacitas cum Iulia ad umbras
Migraret, caderetque malo sacrum omine foedus.[Note: (a) Caesarem inter et Pompeium: vid. Lucanum.]
Terror ad arma vocat, rutilo Pompeius ab ortu
Eoas duxit vibratis Crinibus alas,
Et gentes quas Auster habet, venêre feroces
Cappadoces, celeresque Thraces, surrexit Orontes
Atque lacessitus fervens in proelia Maurus:
Et quo magnanimi dignas quoque funere discors
Exequias fortuna daret, commovit arenas
Ardentis Libyae, Nilum, Euphratisque Colonos,
Coniunctoque potens aggressa est robore Iulum.
Hic non ornatas acies, auroque micantes
Nulla nec Eoi monstrabat munera caeli,


page 11, image: s019

Sed rigidas Boreae Mentes, Gladiosque sub arcto,
Fortiaque Herculeas quae cernunt arma columnas:
His Gallos virtute Sagi, famaque potentes
Germanos, PATRIIque SOLI PRIMORDIA nostri
Iunxerat, et tutum sic prudens duxit in hostem:
Nec Nitor atque decus fecit victricia magni
Signa, nec aurorae superarunt nostra penates
Robora, Germanumque genus, sed nostra superbum
Virtus Pompeium fundit, Caesarque Tropaeum
Hoc fervore tulit, risit fortuna sereno
Lumine, ut Emathii tremuerunt proelia campi,
Et sonipes quateret variis hinnitibus auras:
Hinc acies effusa patet, Numidaeque fugaces
Pompeii Terram solvunt, maestique Tenebris
Pulveris et nigris involvunt Caesaris agmen
Nubibus, ingentem minitantes caede ruinam:
Sed Germana cohors densata pericula cernens
Ut primum cunctis patefecit Viribus Iras,
Et rigat impavidum pugnax Audacia Vultum
Incaluêre animi velutique lacessere gaudent
Marmaricum solita Tigres levitate leonem,
Sole oriente nimis faciles, mox colla superba
Monstrant, mox vario surgentia terga colore,
Sed postquam insonuit magno grave murmur hiatu
Erexitque iubam, per apertos evolat agros
Turba levis, trepidi metuens praesagia cordis:
Sic Equites cum saeva vident erumpere nostris
Lumina, et Arctoas stare alto pectore gentes,


page 12, image: s020

Mirantur primum volitare impune sagittas,
Nec bene Germanas confundi stragibus alas,
At postquam praeceps nostrum ruit agmen in hostes,
Atque suo miscet ferventia proelia telo,
Omnis eques cessit, camposque cruore patentes
Effuso maculat, victus Pompeius ad Austrum
[Note: (a) Plutarchus in Pompeio.] Infidumque fugit puerum, fiducia Nili
Aegyptique trahit magnum succumbere Fato:
Sic Germana Manus rutilo suspendit in ortu
Victricis Monumenta Tubae, pretiumque laboris
Grande refert, sic fama Poli superevolat alti
Atria, et aeternis adiungit nomina valvis.
Hinc velut ignivomae Miracula splendida Memphis
Ut primum nubes superant et Vertice celso
Tangunt astrigeri Palatia lucida caeli,
Tunc haedi furias, strictumque orionis ensem
Et variis cernunt motos aquilonibus Imbres,
Sic Stygiis Tenebris, caecisque paludibus orci,
Vidi ut arctoas damnata superbia lauros,
Colligit infernam rabiem, tacitosque penates
Foeda et avaritiae sitientia corda metallum.
His armis fervens nigri simul antra profundi
Excitat, et piceis dum rumpit Tartara pennis,
Romanum petit hinc Varum, stimulatque superbis
Ignibus, Imperium latum, finesque remotos
Spondens, et rutilo satiatas murice Vestes.


page 13, image: s021

Ne qua parte etiam dubitet, fulgentia monstrat
Munera magna Deûm, Cumulosque aurique rapinas,
Impellens nitidis ferventia pectora signis,
Sic ubi se miscet tacitum per membra Venenum
Et sperare iubet gazas, elata moventur
Tempora, surgit opum, Terrae, magnique cupido
Nominis, et veluti sontes accedere nescit
Oceanus, quamvisque vagis absumit Iberum
Cursibus, et patrium repetito gurgite Rhenum,
Danubiumque bibit, tantis non fluctibus undae
Augentur, nec plura capit sibi gaudia plausu,
Sic numquam satiandus erat fulgente metallo
Et spoliis Varus, quisquis possederat agros
Hostis erat, quaerebat opes, pellebat avitis
Finibus insontes, non fida Silentia tectis,
Non nemori Hercynio, non altis montibus unquam
Laeta quies, miseri conferre Tributa coloni
Compulsi, haud tutos videre sub Ilice somnos.
Hinc postquam Nemesis furias divina feroces,
Germanosque premi Libertatisque Ruinam
Senserat, aethereo fervens descendit ab axe,
Vindictam poscens, meritamque in sanguine poenam:
Ultrices micuere faces, sonuere potentis
Arma Manus, sicutque sacro Rumore Tumultus
Aetheris, et trepidi furibunda Tonitrua Caeli
Ut sedare cupit superum pater, excitat auras
Iucundi Zephyri, pennis properare serenis
In nubes iubet, et gratam reparare quietem,


page 14, image: s022

Sic dea grata vocat populum regemque Cheruscum
Arminium intrepidum, subito qui celsus in hostes
Assurgit patriae vindex, Irasque cruentas
Induit Alcidis, Clypeoque superbus amico
Romulidum Hercynias satiavit stragibus ornos,
Prostratasque aquilas suspendit victor ab antris.
Turba ferox quondam Caelum oppugnare Gigantum,
Armatasque manus divos attollere contra
Tentabat, Rhodopenque Hebri cum fonte revellens
Coniunxit glacialis Athos fera culmina Tauro:
Iuppiter occurrens mox summo in vertice fulgur
Colligit, et rigido flammantia pondera montis
Encelado imposuit, fixus convalle Prometheus,
Porphyrionque patens spiris delapsus in aequor:
Victorem hinc cecinêre Iovem splendentia Caeli
Sidera, inoccidui grates egere Triones,
Arcturusque sacros gaudebat ab axe Triumphos:
Sic Romana cohors per opacum spicula saltum
Fundens Hercynium, victricia cogitur arma
Sentire, infelix merito sub funere Varus
Pallescit, lassum succumbere proxima quercus
Exuviis ornanda videt, maduere Cruoris
Romani cupidae pinus, canescere Terram
Ossibus, et tantum ramos gestare Tropaeum
Iactabat Germana manus, post proelia praedam
Roma dat et totam vestit victoria silvam.
Sic vindex patriae Arminius sibi sortis amicam
Expertus virtute fidem, crudele minatur


page 15, image: s023

Italiae, nomenque novum Germania fastis
Inserit aethereis, aquilas prosternere nostrum
Est facinus, quod Roma timet, quod Tibridis Undae
Horrent, et trepidis metuunt quoque vultibus Alpes.
Hactenus Arctoas communi foedere Gentes
Germanosque ausa es, mea Musa, referre superbos,
Nunc alios assume modos, nunc Plectra sonare
Applausu maiora decet, pulsuque sereno
Surgere, et Elysios late cantare per orbem
Ignibus augustis animos, iam nostra moventur
Proelia et antra deae, queîs se confisa nivales
Armat ad incursus scopulos, populosque potentes
Calcat, fulmineis crescens iactantior armis.
Fama vocat QUADOS gentem, quam fortia dudum
Facta dedere polo, cuius [Note: (a) Tacit. in Moribus German. p. 655. Edit. Elzevirianae.] Germania terram
Danubio horrorem, sibi frontem secerat, altis
Montibus et Viadri firmatos fluctibus agros.
Augustis Virtute Viris sua foedera iungunt
MARCOMANI, Terror Latii; [Note: (b) Arrianus 1. p. 3. Edit. m. apud Henr. Steph.] venisse ferocis
Elysii ad fines et ad arctas Sarmata portas
Queîs Istrum trepidare iubet, ferventia quondam
Fulmina Alexandri fama est, sed terruit arma
Atque Ducem QUADUS, stupuit sibi torva minari
Lumina, et armatas ruere ad confinia gentes:
Hinc rigidi sedere animi, tantusque recessit
Rex tacitus, nostrumque pavet superare cohortes,


page 16, image: s024

Queîs hiemes Boreânque pati, perferre furentes
Iratis ventis Imbres, transcendere Montes
Frigoraque immenso stringentia Turbine pontum,
Magna per ingentes fecit cognomina Terras.
Hic Mavors epulas concedens largius hydris
Quos Bellona quatit, Clypeo velut altus ab Aemo
Emicuit, gentisque parens sibi nigra Sabothi
Sanguineum vidit noctis sub vertice cultum
Saxa dare, ac orbam stare aris fronde cupressum.
Hic Populus galeam, gladios, cederesque secures
Hospitis arma dei tacitis suspendit ab antris
Auguris ad curas, quercus resupina Triones
Ad sua sacra vocat, cui [Note: (a) Picum Aboriginibus Martis oraculum edidisse docent Gemmae apud Begerum in Floro pag. 2] laeta oracula picus
Edit et obscuris canit omina fausta Tenebris.
Ad vocem volucris deformis hiantia pandit
Viscera mons, calet ara deo, circumque vapores
Accumulant varias tetra formidine nubes,
Queîs Saxum pinusque tegunt, ululare per umbras
Maiorum hic manes fama est, Faunosque sagaces
Tradere Silesiis venientia Saecula campis:
Hinc postquam insonuit belli tuba, nostraque Varus
Arma cupit, fortes vocat haec ad numina QUADOS,
[Note: (b) Statius pag. m. 159. ex offic. Hackiana.] MARCOMANOS, Lygiosque sacris MAROBODUUS armis;
Communi veniunt plausu, quae causa tumultus


page 17, image: s025

Excitet, et iubeat veteres assurgere cristas:
Ut Bellum patet et circum ruit undique in omnes
Conglomerata cohors aquilis hostilibus agros,
Exigit ultrici fervens Maroboduus ense
Clade Ducis poenas meritas, sua liberat arva,
Ingentemque parat Quadis Lygiisque Triumphum.
Non secus ac rapidi post horrida Murmura Cauri,
Armatasque hiemes, ut Phoebus grata reducit
Lumina, et aeolii patiuntur Vincula fratres,
Cedrus inexhaustum spargens per nubila odorem
Surgit, ad augustum servata Cacumina caelum
Tollit, et erectas miratur splendida frondes,
Aeternumque caput: sic Nomine celsus ab hoste
Prostrato rediit, servataque Limina regni
Incolumesque potens vidit MAROBODUUS aras.
Roma suis quondam venientem ex aestibus Afrum
Attonito vultu metuit, saevumque furorem:
Hannibal antefores: Gemitus praerupta pachyno
Aequora turbabat, Tellus sudavit, et alpes
Submisere iugo saevae Carthaginis Umbras:
Nostra Manus maiora parat, squalentia Cannae
Proelia, et immensos effusi sanguinis Imbres
Ausonii taceant campi, superavimus omnes
Campano prostratus agro quas Poenus aristas
Deseruit, trepidos inclusimus ecce penates
[Note: (a) Mart. Hankius de Siles. maior. p. 74. et c.] Horrentemque metus funesto turbine Marcum:
Et nisi fulmineos imbres Boreamque minacem


page 18, image: s026

Aeolus iratis duxisset saevus ab antris,
Communique polus QUADOS pressisset hiatu,
Ausoniae extremos tentassent nostra recessus
Arma et in immenso posuissent signa profundo:
Sed Gens inde novos animos et ferrea sumpsit
Pectora, ut ex alto sua volvens aequore flumen
Et scopulos et saxa vomit, Lunaque iubente
Irruit immodico per proxima littora cursu:
Sarmatiae populos etenim iunxere potentes,
Ut denuo trepidam tentarent fulmine Romam
Marcomani, pressis nutarunt viribus alpes,
Horruit urbs, flumenque sacrum, monumenta Sibyllae
Augur adit, pavidis iubet hinc a civibus urbem
Ambiri, et sesto cingi Pomoeria lustro:
Ibant Pontifices, et queîs permissa potestas
Sacrorum niveis cingebant tempora vittis,
Vestalisque chorus, Salii, Titiique sodales
Et qui fata deûm secretaque carmina servant:
Sed postquam ventum est funesti ad proelia belli
Miscendasque manus magno gens nostra Tumultu
Irruit in vires Latii, non obstitit illis
Molibus obiectis fluvius, non Imber et alta
Armatus glacie Boreas, iactantior acres
[Note: (a) Vopiscus in Aureliano c. 21. ex offic. Hackiana p. 466.] Aggreditur Gladios, cecidisse Placentia vidit
Aeterni Decus Imperii, maculata cruore
Flumina, et albescens Romanis ossibus arvum:
Ipse fugae princeps tacita formidine victus


page 19, image: s027

Aurelianus erat, magnorum fata malorum
Tunc aderant, nisi cura deûm qua celsa gubernant
Sidera Silesiis posuisset Littora cristis:
Non secus ac ponti ut rupit moderamina Nereus
Oceanique novis augentur fluctibus Irae,
In Terram crescit rabies nec tuta Pachyni
Littora, nec scopulos audit clamare Pelori:
Et nisi regnator pelagi frenare tridente
Ionias hiemes vellet, pontoque quietem
Reddere, reppeterent chaos omnia, mistaque summis
Flumina Littoribus, cumularent piscibus ornos.
Blanda quidem tacitis involvens omnia pennis
Arma Quies iussit Quados suspendere, et Enses
Romana dudum satiat os ponere Clade:
Monstrabat variis crescentes largius Umbris
Delicias frigusque sacrum, monstrabat aratri
Munera, et ingentes manare ligonibus usus:
Temperiem placata solo Clementia Caeli
Contulit, et grati Maiestas alta Sabothi
Visceribus fulgens iactabat inesse Metallum:
Sed triplicis regnans confinia Gloria mundi
Ad Bella, et manum suadebat pectora nomen:
Elysiae gaudete domus (clamabat ab astris)
Faustaque pallentes hilarent altaria lucos:
Otia nulla iuvant, vobis non segnis honorem
Torpor, et ignavi quondam statuêre lacerti:
Sors maiora parat, celsum super aethera fama
Tollenda est, date signa tubae, prorumpite ab antris


page 20, image: s028

Egregii Manes, quibus ipsa Oenotria fasces
Submisit, Gens vestra novo stat cardine victrix,
Naufragium Occasus cernunt, Latiique penates.
Sic ubi liventi proruperat ore cohortes
In patrias virtus, tangit late ardua clamor
Culmina, diffusis applaudit Quissus in antris,
Caeruleamque quatit tremefactis auribus urnam,
Et Viader patrii ut sensit nova Iubila caeli
Accepitque suis surgentia gaudia in undis,
Cornua perpetuos campis sudantia rivos
Tollit, et hirsutos nectebat pectine vultus.
Hinc fama est celsum mutata mole Sabothum
Titanumque apices tumidas saltasse choreas,
Prosiliunt tacitis Nymphae et Lucina cavernis
Nec nemus Hercynium plausu silet, undique clamant
Ad clypeos montes, confundi Pannonis arces
Praesagit Viader, sacra fert oracla Sabothus,
[Note: (a) ATTILA in occasum vergens nostros sibi iungit Maiores.] Occasus rutilo dominum iam surgere ab ortu.
Pannonia infelix Quadorum territa cristis
Ad dominam Romam tendit, quâ manat in orbem
Saepe metus, fundens lacrimas, quaerensque perustas
Vitibus effractis ederas, quod palmite largo
Iam non vina fluant, titubansque in montibus aurum
Pallescat, maciesque genas exedat ut agros.
Danubius patulis haerens lugubris in antris
Non plenas fudit pateras, fluctusque sonoros
Molibus angustis se volvere iussit in aequor:


page 21, image: s029

Erubuit gemitusque dedit, trepidare seniles
Artus et croceam maculari caedibus Urnam,
Nam velut obscuro caelum ut se volvit amictu
Africus et rapido cognatus Turbine Caurus
In campos saltusque furunt, mox culmina quercus
Rumpunt, mox placidas confundunt murmure fruges,
Sic nostra ut rapuit gens fortibus arma lacertis
Naufragium commune fuit, dedit oscula supplex
Pannonia, et victus proiecta torpuit urna
Ister, quin etiam meritae mors funera poenae
[Note: (a) Mart. Hankius l. c. p. 101.] Gabinii tulit, et vindictam sanguine sumpsit,
Nec stygias princeps fugit incomitatus ad umbras.
Sed taceam varios caelo applaudente Triumphos
[Note: (b) Idem p. 115.] Attila Bistoniis prorumpens saevus ab oris
Conciliata sibi nostrorum foedere signa
Ad summae traxit victor fastigia famae:
Italiam Illyricosque sinus, et Gallia campos
Quos alit innumeris spoliis opulentior alto
Terruit Imperio, Rhodanus stupet, unda Garumnae
Haeret, et ignotas Araris calcata pharetras
Quadorumque timet galeas, communia sensit
Funera Roma ferox, tumidusque ad proelia Gallus.
Egregii ad regis sic conspirasse favorem
Tot populos, Quadosque Ducem simul esse secutos,
Hesperia ad proni miratur littora Phoebi:
Haud aliter Xerxen fluvios hausisse subactos


page 22, image: s030

Atque Diem late telis umbrasse rubentem
Narratur, Viadri lauris crinalis arundo
Turgescit, Latium superatur, et undique Quadis
Respondet merito celebris Victoria risu.
Non secus ac velox aurorae nuntius Aethon
Ingenti reserat Solis palatia plausu,
Hinnituque fugat stellas, revocatque sub umbras
Arcturum, et noctis squalentia ad atria Manes:
Progenies sic nostra suo iactantior arcu
Prostratos circum populos miratur inermes,
Felicesque redux agit alto Marte Triumphos.
* Iuppiter aeterno quondam sacra Lumina caelo
Demittens, aegreque ferens quod maxima laudis
Semina de latiis Quadis fortuna ruinis
Traderet, et tanto titubaret Roma periclo:
Concussit caput ecce suum, celsasque per arces
Livens intonuit, motu quo magna laborant
Sidera, conclamantque alti penetralia Tauri:
Viderat armatus quantas superaverat urbes
Attila Marcomanis Quadisque adiutus, ut ingens
Gallia, et Ausoniae nutarent Moenia Terrae:
Viderat attonitos circum Terrore moveri
Et patrios flagrare lares, gentemque perire
Aeneae, rapidisque peti sua Culmina Tectis:
Inde per Elysios ubi Styx eiectat arenas
Ambustasque rodit taciturno murmure pinus,
Haec ubi percepit patriae fera funera campos
Fabricius, Brutus, Curius, Cato et ipse Camillus,


page 23, image: s031

Ingemuisse Viros fama est, lacrimisque subortis
Obscuras adiisse Domus, ubi squalidus orci
Arbiter aeternis residet sublimis in Umbris
Somnifero celsus solio, nigraque tremendus
Maiestate Erebi, volitant immania circum
Nubila, et ignivomi nocturna Cubilia Manes
Tutantur, tacitique tenent claustra alta profundi,
Excidio huc tristes patriae gentisque ruinis
Concurrunt animae egregiae, pia gaudia campi
Elysii, tacitumque nemus post terga relinquunt,
Deliciasque sacras: ut primum Limina pandunt
Eumenides, Noctisque patrem regemque recessus
Ad Phlegethonteae ferventem murmura ripae
Conspiciunt: Pater, alme pater, (sic voce salutant)
Umbrarum noctisque potens, qui Mortis opacae
Frena regis, finemque suum das omnibus aequum,
Ignivomae cui Tura deae, sacrataque solvunt
Viscera, et obscuras pecudes, cui fumat ab antris
Altus odor stygiae surgens ex fonte paludis,
Tolle animum nostris precibus, compesce furores
In patrias Pater ecce Domus; satiavimus Iram
Si qua fuit superi, saevi cur Saecula Pyrrhi
Romanis redeunt? nostras cur respuis arces
Iuppiter, et tumidis das maxima praemia Quadis?
Nos excelsa quidem tua iam Clementia Cives
Aeterni Veris fecit, requiescere in Umbris
Concessit, grataeque dedit Miracula Terrae:
Iam fugit ista quies: maerentis murmura famae,


page 24, image: s032

Funera nutantis patriae, tantique Tumultus
Quadorum pellunt somnos (primordia noctis
Testamur, fontemque tuum, stygiasque paludes
Et nemoris nostri frondes) inglorius eheu!
Laetitiae expertes, tristes consumimus annos,
Quos natura parens suavi percurrere nexu
Nos iubet et tacitos post fatum abstergere curas:
Auxilium nobis Pater es, te vota precesque
Tangunt, Elysiii ut nomen cognoscere campi
Des nec inexhaustae fulmen post fata quieti:
Discute Quadorum clypeos, ne tristis ad aures
Pulset fama tubam, Romaeque immota Sibyllae
Carmina stent dominae, quo laeti magna canamus
Iubila et augustis redeant sua gaudia terris.
Haec postquam sonuêre: palus innabilis Undae
Obstupuit, furiaeque tremunt, per Tartara Clamor
Tollitur, ambustos ad Tergum reppulit hydros
Alecto, incenditque faces, flectuntur alumni
Umbrarum, ex solio nigro ingens Arbiter orci
Tristem componit populum: non, dixit, acerbum
Non patiar vos ferre iugum, curasque subire
Queis mundo egressis placidam post arma quietem
Convenit, et gratum fessis sentire soporem:
Ite mihi dilectae animae, non amplius atras
Curas fama dabit, signis felicibus arcton
Coget, et iratos Quadorum Urbs vestra furores.
Hinc veluti Siculum post murmura saeva Pelorum
Purpureos cernit Phoebi clarescere currus,


page 25, image: s033

Nec Boreae locus est, Venti stupuere frementes,
Astrigeraque micat victor cum coniuge Cepheus,
Sic Itali proceres mirum post fata rebelles
Ire iubet, plaususque suos iterare per umbras
Arbiter ignivomus, Tegeesque iratus alumnum
Advocat, alta tonans furibunda fulmina Voce:
Augusti soboles Iovis et Cyllenia proles
Qui liber triplici solus commercia mundo
Et mandata facis Superum, borealia pennis
Aequora stringe Tuis, super axem celsus aquosi
Sideris, Oceani vetitas ubi Parrhasis Undas
Despicit, ac alto summam secernit olympo:
Atque ibi seu positis recubat Mars squalidus armis
Defessosque tenet post proelia multa Iugales
(Quamquam exosa quies:) seu quod reor arma, minasque
Excitat, et patulos demulcet stragibus hydros,
Principis Umbrarum monitus Irasque decentes
Ede, nihil parcens: cur Quados duxerit omne
In Latium, Superumque domus, Urbemque parentis
Viribus effusis, subito ingentique volatu
Non ortus memor atque Rheae vastârit, et Alpes
Iusserit insolito vultu nutare, Tonantis
Atria et indigetes lacrimas profundere Manes.
Hicne tuus Gradive furor? (Sic tollere vocem
Convenit) en rabies ferrique insana Voluptas
Qua tumet, immerito cineri dans impia muros,
Si tanta pergis rabie, laetusque Tumultu
Candescis, Superum tibi rex minitatur, et orci


page 26, image: s034

Arbiter omnipotens, Acheron prorumpet arenis
Consumetque tuum victrici flumine montem,
Arxque haec (ecce manus!) ambustis corruet antris
Maior et algentes Phaethon superabit hiatus;
Mens pia si surgit, vel si mutabile pectus
Incensasque faces Erebi, sacra fulgura caeli
Cernis, et armatos horres metuisque furores,
Effusos revoca Quados, Populosque sub Arcto
Ignotasque move gentes, has fluminis instar
Ultrices efferre manus ac arma per agros
Silesios iubeas, magnum quo corruat illud
Quadorum Decus ac Nomen, rigidosque recessus
Aurea Libertas fugiat, durasque catenas
Ac alios tolerent caelo cedente Tumultus.
Instruit his Maiâ genitum, moxque ille per auras
Evolat, et frigidae volucrem sub cardine portae
Tempestas aeterna plagae, furibundaque circum
Proelia nimborum, Turbaeque aquilonis ab Aemo
Susceptum super alta ferunt palatia Lunae,
Oceanique micant constricto in marmore pennae.
Sed postquam delubra videt Mavortia silvis
Condita, et aeratis recubantia Tecta Columnis
Descendit, templumque petit, cuî turbidus adstat
Impetus, horrendumque nefas Iraeque rubentes,
Exanimisque metus, confusisque Ensibus atrae
Dissidiae, stringensque minax discordia ferrum.
Interiora sibi quaerens regemque cruentum
Dissiluere fores, et clausa adamante perenni


page 27, image: s035

Ostia, ubi diris fumabat sanguis ab aris,
Et domitor trunco residet, cuî fulmina Ditis
Mandat Maenalius, causas exponit et Iras
Quadorum, Latium prostratum, et maxima Romae
Culmina non meritis monstrans succumbere fatis.
Ad nova dicta stupet Mavors, tacitusque per altas
Incedit furiale nives, sublimis ab arcto
Prospicit in Latium, mox Lumina grata resurgunt
Et fervens amor in patriam, timet ignea rumpi
Littora, et iratos Acherontis surgere fluctus
Montis in excidium, fortes quatit inde secures
Ignotosque procul Populos orientis ab oris
Quadorum in Terras iubet ire, et sidera plaustri
Ultrices circum Romae cognoscere gentes.
Est genus obscuro famosum nomine ad ortus
Extremos Scythiae, populos ubi ducere fama est
Illustres patriam, quos undique dura nivosis
Educat ursa plagis, SLAVOS dixere potentes
Vertice crinali celebres, habituque feroces
Quos oriens timuit, saevis quoque Bosphorus undis.
Hos numero suadente suo Mars excitat, agros
Linquere bistonios, cinctasque paludibus arces,
Arctoas monstrans segetes: novus induit hastas
Ecce furor, surgunt animi, sua pandere signa
Constituunt, scythicasque gelu mordere sagittas
[Note: (a) Mart. Hankius de Silesior. Rebus c. 1.] Impatiens Czechus Riphaei Culmina Montis


page 28, image: s036

Boiemumque petit regnum, Moravia campos
Exuviasque dedit, Germania maesta Tumultu
Obruitur, geticasque videt radiare pharetras.
In Quados Lechus tendit, nova pascua rident
Sarmatiae, et vastae certatim gaudia silvae
Principis adventum poscunt, fiducia belli
Additur, hinc nostras subito defertur in oras,
Algentesque cupit Telis superare Sudetes.
Saevit in immensum fati violentia nomen
Sollicitique tenent Viadri iam flumina Slavi,
Ceu ferus Ausonias perrumperet hannibal arces,
Et Siculum arderet lituis navalibus aequor:
Nec tamen armatas Quadi submittere Cristas
Signaque celsa volunt, nostrae stat gloria gentis
Immota et patriis oracula poscit ab antris.
*Excidio occasus, spoliisque ingentibus aras
Exornans patrii felix gens nostra Sabothi,
Ut Lechum adventare videt, longinqua moveri
Littora Sarmatiae, Slavosque potentibus armis
Quaerere conspicuas alio sub cardine terras
Tunc spes antiquâ deducta ab origine nigros
Consuluisse Deos docuit, Tenebrasque sagaces
Elicere, et tacitis altaria ponere silvis,
Adque suos properare lares, ubi torva per umbras
Nocturnos ululare canes, stridere sagittas
Et Pharetras Hecate iubet, horrentesque Tumultus
Excitat, occultos revocans ad proelia manes:
Tum sacer obscura redimitus fronte Cupresso


page 29, image: s037

Et piceis saeptus foliis tremebundus ab antris
Ecce senex prodit, cui Culmina cana Sabothi
Curae, et semineces gratum est cognoscere fibras:
Clamosae reticent volucres, non Terra Sudetes
Caeruleos saltare iubet, stupuisse Sabothum
Fama est, hincque illi fecisse silentia nomen,[Note: (a) Mons Silentius, Silensberg: vid. Mart. Hank.]
Sensit adesse deos: atrox tunc iste sacerdos
Imponit frondes arae, terraeque cavatae
Algentem pulsat Tumulum, stat pallidus hospes
Ad flammas viader, patulam offert obvius urnam,
Et pecudes laeto iubet ire ad funera gressu.
Circumstant cupidi frugum libamine Quadi,
Marcomanique truces, venturaque tempora ab umbris
Exspectant taciti, summas altissima pinus
Flamma quatit, focus augetur, victusque securim
Auguris hinc sentit maculans altaria Taurus.
Sanguinis ut flumen saxum bibit, atraque Tellus,
Et tristes circum crepuisse ut sensit acervos
Viscera ab Igne rapit spirantia, nigra sepulchri
Vicini quatit inde loca, ingentesque cruoris
Manibus exponit pateras, ad limina Montis
Hortatur patrii: (tristem vox excitat Ignem
Sulpureusque petit nigri Vapor atria regni)
Tartareae sedes, tuque atrox arbiter orci
Cui fauces Erebi surgunt, Stygiaeque paludes
Ignivomum volvunt ad tetra palatia flumen,
Pande Domus tacitas, Solium conscende, Trabali


page 30, image: s038

Sulfureas disrumpe fores, Vulgusque repostum
Sub Tenebris, nostraeque potens Primordia gentis
Elice, tuque charon cui squalida carbasa cymbae
Cocytique datum est rapidos frenare furores,
Defunctos revoca Quados, nec lucis egentes
Cerberus occursu nostras detorqueat umbras.
Sic movet ille deos erebi, dictisque lacessit
Egregios patriae manes, assibilat aris
Imploratque animas Viader, lunata Iuventus
Impavido quatit antra gradu, rapit aera fumus,
Ingentesque stupet flammas paterasque Sabothus.
Exin magnanimus repetita Voce sacerdos
Imperat eximiis bustis, Arcturus ad Iras
Has trepidat, Plaustrum Luna regnante per Arcton
Huc properare rotas cupit, et Leo Cordis anheli
Lumina ad Elysios cogit radiare penates.
Interea celsi spectabat ad antra Sabothi
Torvus, et obscuro cingebat pectora limbo
Augur Marmaricum veluti Clamore Leonem
Venator primum movet, acres inde sagittas
Concutit, et taciti stans ad confinia saltus
Quis veniat, quantusque pavet, signumque frementis
Accipiens, trepida metitur Murmura Cura.
Atque hinc ille senex nondum adventantibus Umbris:
Testor, ait, stygii fontes, diraeque sorores
Eumenides, queis Tura dedi, flammasque cruentas,
Non possum tolerare moram: Incassumne Sacerdos


page 31, image: s039

Audior? an magici cantus aevique futuri
Debilis ardor inest? aut si fera Thessala signis
Eripiens lunare iubar, Scythiique vocassent
Ibitis? et quoties Colchis iactata veneno
Excitat antra, vago pallebunt Tartara motu?
Num nostri iam Cura minor? qui celsa subegi
Sidera, inocciduos fluctus haurire Triones
Imperio docui, subsistere flumina, et imbres
Nubibus abripui siccis; prorumpite bustis
Corpora et antiquis turgentes ossibus urnae
Pandite sacratos cineres, quae fata futuram
Dent patriae faciem, Slavi cur nostra pererrent
Limina, et ignoto veniant a littore gentes
Tradite, quo nostrae Libertas aurea Terrae
Nil metuat, victrixque suos iterare Triumphos
Possit; et Elysiis adsit fiducia cristis.
Haec ubi fata: sacro fama est trepidasse Sabothum
Murmure, et obscuris voces venisse Tenebris:
Audiris, Pater, audiris, nigrumque propinquat
Vulgus, inexhaustis pandit se Tartarus antris.
Tunc gelat ora pavor, torvos Tremor occupat artus
Canitiesque movet caput, erectosque capillos
Stare iubet: fervens rumpit Telluris opacae
Machina, liventis reserant se limina noctis,
Elysiaeque patent Silvae, fremituque sonoro
Incepit mugire solum, tonuere Cavernae,
Nutavit Riphaeus Apex stupuitque gementes
Surgere et ignotis aperiri Viribus Urnas,
Auribus arrectis saltu circumspicit omni


page 32, image: s040

Augur, sive Erebi monstrum, seu pallida cernat
Lumina, et egregios Tumulo se tollere Manes:
Audax caeruleis Viader procedit ab undis
Et primus rupti manibus ferit antra sepulchri,
Nubibus ecce caput cinctum, vultusque citatos
Exerit egregius quondam Maroboduus armis,
Sidera pallentis candent rutilantia frontis,
Divinae micuere genae, gressusque superbis
Se formant pedibus, florent sacra tempora lauro,
Emeritumque ornant passim victricia corpus
Signa suum, melior clypeus, cassisque resurgit
Augustique virent cineres: cur rumor aristas
(Sic gelido ore tonat) tacitas confundit, et aras
Elysias Timor exercet, quercusque beatas
Undique diffusae terrent vestigia gentis?
Sidera fama dedit vobis, latumque per orbem
Immensum volitat nomen, victricia Pontus
Arma tremit, sudant Alpes, Romaeque penates
Et Latii trepidant Quadorum ad fulgura rupes.
Non dabit ignotas vobis nova ferre Catenas
Gens, nec ad exiguas Libertas corruet oras,
Sed velut Oceanus amnes invitat ad aestus
Innumeros, Nilumque bibit, quo victor arenas
Obiectas superat, celsi caput inde Pachyni
Pulsat, et Ionias interluit aequore silvas,
Sic vestra incolumis Libertas aurea Slavos
Armorum iunget socios, fastigia surgent
Vestrae Sarmatiae, Lecho regnante per arcton


page 33, image: s041

Regnum fama parat, cui nexa Silesia cernet
Soles innumeros; nostri hinc se celsa Sabothi
Culmina dant [Note: (a) Silesia accedente Bohemiae.] Czechi sceptris, canique Sudetes
Ecce triumphantes tollent super aethera Frontes:
Ast [Note: (b) Austriaci: devoluta ad eam gentem cum Bohemia Silesia.] nova Gens cui Fata sacro discernere terras
Imperio, totumque parant submittere mundum
Surget, ut Elysiis faveant Saecla optima silvis:
Hesperia auratos genti dat splendida fasces,
Et [Note: (c) Magni LEOPOLDI filio CAROLO VI.] magni Patris nato captivus Araxes
Ad solium supplex veniet, tunc aurea nostram
Astraea Exuviis Asiae Libyaeque ferocis
Extollet patriam dives, Germania Tigrim
Sub pedibus trahet, Aonide sibi templa Sabothi
Augusto suadente dabunt, sorsque ipsa nepotes
Quadorum ingenti cumulabit celsa quiete.
Me campos hilares, orbisque arcana sepulti
Phoebus adire iubet, velox iam nuntius Aethon
Aurorae rubet, et rigidi pallescere plaustri
Cerno rotas, procul ecce Timor Terrorque Sabotho
Exulet, et nullas perrumpant murmura pinus:
Fata favent, vestrae Slavi dant pabula famae.
Dixit et immensum ruptae telluris hiatum
Umbra redux petit, et tenebris se immiscet Averni
Atraque sulfureae tacuerunt limina portae:
Ast Quadi laetusque senex nova iubila tollunt


page 34, image: s042

Et cantu patriae laudant oracula terrae;
Non secus ac longae tellus post nubila noctis
Exspectat roseos ex fluctibus ire iugales,
Ut rutilo reserat palatia Lucifer auro,
Lux redit oceano, silvis, animisque sepultis
Applauduntque novo Tauri penetralia plausu.
Ignoto procul hinc Slavos a cardine mundi
Admovet atra dies, stygiisque irata tenebris
In Quados Nemesis ducit, ceu verberet arctos
Excelsam Rhodopen nive, ceu trux Iuppiter omni
Arce tonet, nutant primum pia templa Sabothi,
Et nostrûm metuunt horrentia fata sudetes:
Sed Lechus populos cernens quos tibridis undae
Et seris timidus cognoverat Hesperus astris
Victores, dudumque tulit super aethera virtus,
Non audax tales tentavit barbarus hastas,
Nec domitis voluit fervens dare Vincula Quadis.
Sed socias iunxit gentes, legesque decentes
Attulit, et regno formam, [Note: (a) XII. regni Palatinatus.] regnoque senatum
Sarmatiaeque dedit nomen, sic omnis in arcto
Convenit populus, victrixque Silesia Quados
Intulit immensis quas vidit Sarmata portis.
Hinc magnum Imperium Solis surgentis ab ortu
Hercyniam ad silvam, Riphaeaque Culmina late
Lechi Turba subit, tradunt sua sceptra Poloni,
Extremaeque domus Scythiae, religata Catenis
Vistula caeruleo trepidat sub gurgite, et Auster


page 35, image: s043

Danubium tanto monet hinc assurgere regno.
Panditur immensus domini ad nova foedera campus,
Hucque tot ignotae tollunt vaga Lumina gentes,
Securosque lares patriae, stant undique in armis,
Exspectant vigiles Lechi mandata ferocis,
Placatoque sibi mirantur sidere fatum
Ridere, ac alias terrorem stringere cristas.
Prospiciens circum Dux Lechus Culmina rupis
Cernit, ubi algentes Phoebo surgente pruinae
Laxantur, quercusque hilares extollere frondes
Luciferi afflatu gaudent, incognita Slavis
[Note: (a) Inde demum slavi aquilam insigne sumpserunt, cum Lechus in Sarmatia regnum conderet: quam avem omnibus fere inde Slavorum Terris mansisse monstrat Petro Ludovici in Germania Principe: de Borussia.] Hic aquila a longis nidum suspenderat annis
Stragibus exercens volucres, lateque per omnem
Vastarat valles victricibus unguibus arcton:
Seu Nive Riphaea, rutilo seu fulgure Terras
Terreat, et nigro confundat turbine torvus
Aeolus, aut caeli redeat post proelia Phoebus
Aeternoque procul candescant lumine montes,
Fortunata avis haec tutos immota penates
Astrigeros, laetaeque videt penetralia rupis,
Ipse ubi Sol medio flagrans iam ducit olympo
Currus et rapidos fervens properare Iugales
Hora iubet, superas tollit se celsa per auras,
Vixque adeunda Deis oculis miratur apertis


page 36, image: s044

Limina et aeternum phoebo rutilante metallum.
Obstupuit volucrem Slavorum rector, ad almam
Hortatur populos rupem; primordia regni
Felixque auspicium capiamus, et alta locemus
Signa manus, queis fata locis naturaque monstrant
Atque potens superûm [(printer); sic: sacer superis] volucris: sint culmina nostri
Hic, ait, Imperii, melior fortuna propinquos
Monstrat adesse Deos. Mox moenia fortibus armis
Exstruit, armatas acies concurrere ad arces
Has iubet, insignes Turres molesque superbas
Tollere, ferratis Munimina turgida portis
Stringere, et arcto os surgentes undique fossis
Attrahit Imperio cumulos, felicia templis
Ponit signa sacris, numquam sine praeside muros
Stare licet, condit leges ineuntibus almas
Aedibus, incoeptaeque parens Vexilla sacratae
Urbi dat volucris, [Note: (a) Gnesna polonis.] Nidi cognomen, et omnis
Imperii iubet esse caput: [Note: (b) Aquila Silesiae insigne.] Silesia sacram
Sumpsit et hinc aquilam, nostris tamen inde remansit
Aurea Libertas populis, dum pectore et ore
Dissimilis lunata gerit pernicibus alis
Cingula candenti nigrum distincta colore
Sarmaticaque aliam faciem, rostroque recurvo
Cristatis turget circum sua tempora pennis:
Dura tamen nostris regnandi visa libido
Disiunxisse animos fertur, tacitamque quietem


page 37, image: s045

Rupisse, et faciles Lecho monstrasse sagittas.
Inde novi regis pertaesa Silesia sceptri
Tentat adire Deos Montis, patriumque Sabothum
Largo Ture movet, fatorum implorat ab antris
Principis ignoti mortem, funusque superbi
Et sua iucundis reparari Culmina signis.
*Est ubi se gratis extendit ad astra Sabothus
Vultibus, et caeli tradens oracla futuri
Temperiem Nubesque bibit, muscoque sepulta
Culmina in obscuris cernit consumier Umbris,
Aeternis surgens humeris ignotus ab omni
Voce locus, Pinus latam densissima silvam
Divinumque nemus format, caput aegra senectus
Frondibus oppressis vincit, non murmure circum
Intonsos Boreas Ramos furit, altaque cantat
Bella nec Aeolios invitat in agmina fratres,
Sed Zephyrus suavi penetrans loca grata volatu
Dulcia concussis demittit murmura pennis.
Aurea Temperies habitat nemus, astra quietem
Servant et tacitis iucunda silentia Saxis,
Queis turget Riphaeus Apex, Lucina Iugales
Huc trahit et nitidas miratur ab axe figuras
Saepius, Elysio donans sua gaudia caelo:
Excipit ursa domus, queis nostra Silesia celso
Innixa est solio, splendent sacra tecta metallo
Quod Viader Quissusque suis procrescere arenis
Conspicit, et rutilum dant viscera laeta Sabothi
Ad dominae limen marmor, fortuna coruscis


page 38, image: s046

Ornat delubrum spoliis, hilarisque sub antris
Faunus ad ingentes vocat huc properare Triumphos
Quadorum armatas acies, non Slavus ad oras
Appulit has, gramenque feris maculavit habenis,
Sed Pietas et grata quies altaria montis
Ad patuli sacras passim posuêre cavernas:
Hic Dea puniceo succincta Silesia limbo
Augustum Paeana canens permiscet in umbris
Sanguine Romano pateras, caput undique laurus
Ornat et audaces humeros circumvolat armis
Felix Fama novis, circum formosa superbit
Caesaries, celsam cassis tegit aurea frontem,
Proelia quae spirat fremitu, crinesque retortos
Nexibus inflectit variis: formatur in auro
Obiectus Soli clypeus, quem sacra volucris
Distinguit niveis lunato ex pectore pennis:
Armatur Terrore Decus, pulchrumque coruscat
Maiestas incensa deae, solium alta tropaea
Aedificant, ruptaeque iacent galeae atque secures
Alpibus effractis, Vari caput ipsa superbis
Conculcat pedibus, Libertas aurea dextrae
Assidet, et laetas defendit ab hostibus ornos:
Ad solium Viader rorantia Cornua frontis
Gurgite spumoso tumidus, fremituque sonoro
Exerit, annosum volvit de pectore muscum,
Canitiemque suam grata pietate decoris
Inclinat patriae radiis, fecunda repectit
Flumina diffusae barbae, caput asperat atris
Nubibus, et patulam monstrat caeli imbribus Urnam.


page 39, image: s047

Caeruleos glaucis oculis Olavia fluctus
Gramine colla sacro cingens, cui Ventus et aestus
Nil nocuêre, suis auget conatibus almam
Cantans temperiem: circum sacra limina et aurum
Excelsi solii laetas saltare choreas
Hercynii gaudent nemoris, montisque coloni
Fauni barbaricum resonantes pectine murmur,
Mox Vari caput accedunt, genibusque remissis
Suspiciunt curvo funus miserabile naso,
Sanguinis hinc pateras sumunt, gaudentque superbum
Arminii meritas clades sensisse sagittis,
Floribus inde deam cumulant, celsosque Triumphos
Exclamant, tumidosque iubent titubare Sudetes.
Ad templi Limen Genius Riphaeus in altas
Inclinat pinus humeros, custosque sagaces
Imperio servat tenebras, promanat in aegrum
Corpus Canities, dextram occupat ardua quercus
Romanis dives spoliis, vaga Lumina candent,
Hirsutumque sibi barba obruit horrida pectus.
Parte alia similis genius qui castra Sabothi
Incolit optatas exsultat iungere palmas,
Ignotae cui summa domus, rutilique metalli
Cura, et in obscuras Montis lex grata Tenebras:
His suppressa quies Slavorum Turbine in oris
Appulit, et patrios quaerens ad Iura penates
Reginae supplex placidae: quid diva moraris?
(Lugubri Clamore fremit) cur flectere caelum
Atque lares superum alma negas? me vincere Slavos


page 40, image: s048

Cur pateris? siccisque vides heu fata! ruinam
Et fastus oculis? precibus concurre, deosque
Mecum flecte tuis lacrimis: sic fata profundo
Obticuit gemitu, magnis clamoribus aether
Turget et augusti lugent penetralia Templi,
Pendebat confracta Chelys, dextraeque solutae
Arbitrium, sceptrumque potens procul ecce lacertis
Devinctis aberant, vestis rescissa, sacrumque
Contusum tumidis pedibus diadema iacebat,
Non solito fulgore micans: Mox aurea Vultu
Annuit his lacrimis placido Silesia, ad arma
Libertas pia Fata vocat, quo surgat amico
Imperio reparata quies, Non languida cervix
(Solatur miseram) Slavorum fulmina et ortum
Sentiet accensum, Quadis Fortuna Tropaea
Lecho plura dedit, nova quid sibi Iura, iugumque
Gentibus impositum nostris? Testudine nigri
Viscera concutiam regni, si noctis opacae
Arbiter his montem furiis attingis avitum,
Eumenides mihi colla dabunt, astraeaque caelo
Alma redux fratres in te saevire minaces
Iratumque Tuos faciet sentire Tridentem.
Eripe Silesias Lechi conatibus ornos
Atque Locum tacitis Erebi da principi in umbris;
Si mea vota negas, Manes servire potentes
Non cedam, adque suas ducam atro ex gurgite valvas.
Dixit et obticuit, venturaque Gaudia caelat
Acclinem clypeum iuvat, et subito exuit Ensem


page 41, image: s049

Fulmineum in Slavos, nullo pallescere Montem
Turbine sed laetam mandans reparare quietem:
Exclamat solitus portae mugitus ahenae
Lechum fata vocant, Manes nova pabula poscunt,
Praecipitantque Ducis longaevi funus, ut agris
Optata Elysiis reserentur iubila morte:
Nec secus ac magno ruptis Leo murmure claustris
Fervidus egreditur, mediisque in saltibus ungues
Tollit et audaces ad splendida proelia rictus,
Sic patriae nostrae proceres resonare Sabothum
Riphaeosque iubent apices: prorumpit ab antris
Et Viadri ex gremio Clamor, ceu Pontus et aether
Surgant et rutilum caeli dent sidera plausum.
Ad Gnesnam demum coniunctis undique Votis
Convenere duces, acceptas fama cohortes
Concilio adducit, tollunt sibi castra potentes
Sarmatiae proceres, quid regnum firmet, et ingens
Sustineat solium tacita formidine volvunt,
Principe num maior populus? gentesque per omnes
Libertate novo crescat reverentia regno?
Non aliter pelagi domitor trux Aeolus, antris
Ut semel abruptis ventis laxavit habenas,
Et circumfusus trepidat praesagia campus,
Hi super alta ruunt ponti confinia et undas
Augent et tacitas confringunt stragibus ornos
Sic anceps quoque motus erat, pars maxima nullum
Mavult Imperium, pars altera Iura tenere,
Dissensuque alitur tempus, tandem ecce resident


page 42, image: s050

Qui prius incaluere animi, communia Vota
Per duodena volunt procerum mandata superbum
Sarmatiae Imperium moderari, quaeque cohortum
Eligit ex patria caput, hinc iuga frondea silvis
Exsultant, populique novo dant foedera sceptro,
Inque Palatinis regni firmantur honores.
* Sed cum tranquillo consumi Saecula nexu
Tartarei invideat fervens regina barathri
Tisiphone, dubium fatis an robore sueto
Ad Phlegethonteae residens tum murmura ripae
Audierat nostris iam duci gentibus aurum
Temporis, et veteris revocari Saecula mundi:
Protinus ignotae petit irremeabile portae
Limen et obscuros animarum examine campos
Induit, ignavum vulgus pavet, igneus imo
Proruit ore vapor, laxatis viribus antra
Turgent, et trepidos confundunt nubila saltus.
Ipsa captu cingit flagrantibus atra colubris,
Ambustaeque tenet manibus fumantia pinus
Culmina, squalentis radiant vaga lumina vultus,
Qualis cum magica commotae cornua lunae
Arte rubent: cutis ecce viret, varioque veneno
Caeruleum gliscens sanie mentitur honorem,
Et rutili circum cernens serpentis hiatus
Iam flatu violare diem, iam nubibus aequor
Et stygiis superare cupit Iovis astra tenebris,
Assueti digitis pedibusque rapacibus Ungues
Horrida barbarico iungunt vestigia nexu,


page 43, image: s051

Terribilesque procul famoso ex gurgite flammas
Tranquillum abducunt secum funduntque per orbem.
Sic ubi congeminans nigri fera sibila crinis
Taenarii regni custos egressa sub auras
Tisiphone superas anfractus linquit opacos,
Riphaeus mugibat apex, frons alta Sabothi
Insonuit, Viaderque suis turbatus in antris
Horrendum gemuit murmur, camposque fragore
Involvit subito proiecta pallidus urna.
Ipsa sibi varias sumens et pectoris artes,
Et natas Erebi, ditando laetior orcu,
Tu festas, ait, atra faces, Ensesque cruentos
Et geminum moveas fervens discordia ferrum,
I celeres praescinde notos, confunde quietem
Sarmatiae populis, armisque in Viscera cogas
Et mutuas saevire manus, hunc ardor habendi
Excitet, ac alium regni magnique cupido
Nominis, ingentesque vagis ex caedibus auri
Optati cumuli: consuetum laeta vigorem
Iunge tuis animis, nomen cognosce superbum
Atque reportandam post grata pericula laurum.
Convocat his dictis socios, mox horrida stringit
Sanguine barbarico madidum discordia ferrum,
Et varias nectens dubio pro tempore fraudes
Invadit regni proceres civilia mandat
Funera, cognatasque acies, splendentia passim
Aequora, et extensos vastans testudine campos.
Imperii perit omnis honos: velutique superbum


page 44, image: s052

Aetheris impulsi sonitu per nubila fulmen
Exit, et iratam mundi caelique fragore
Colligit in flammas rabiem, nullaque vetante
Materia per templa furit, dans Montibus altis
Perniciem, et densis squalentia Vulnera silvis:
Sic gemino scindens gladio discordia, regni
In nova tecta furit, fuscas intervolat auras
Hasta, nec innumeris securas stragibus umbras
Gens habet, immensam cernit seferre ruinam
Sarmatia, oppositisque duces committere telis
Proelia, et ingentes vestiri sanguine campos.
Maesta vices primum dolet has Silesia gentis,
Non secus ac mali ad gemitus Boreaeque furores
Nauta, videns scopulos reseratis surgere ab undis,
Ast animus redit ut procul axe serena Trionum
Lumina, et elatum cernit radiare Booten,
Colligit in vires navim, melioraque sperans
Fata iubet celerem ad portum properare carinam,
Sic oculos tollens dubio sub tempore, et atros
In patrias metuens aras Silesia nimbos
[Note: (a) Pipinus in auxilium Italiae vocatur.] Occasum sacris audit dare tristibus aures
Alpibus, et Romam trepidam solamen in armis
Pipini posuisse suum, cui Suevia supplex
Victa manus dederat, cui se submiserat Albis,
Dan ubiique latus, fractoque Aquitania ponto:
Huius ad Imperium surgit, fascesque Polonos
Deserit, ingentes tanto sub numine soles


page 45, image: s053

Credens, exque aliis solacia splendida terris:
Hinc teretes arcus, iaculum, clypeumque minacem
Nocturnamque tubam, palmas, gratumque Sabothum
Francorum iungit domino, spes maxima monti
Surgit, et hesperiis rutilat nova gloria ab oris:
Viderat haec dudum livor nostroque Sabotho
Invidet astra novi Imperii, bilemque ferocem
Eiectat, vultus tacitos niger induit aer,
Concurrunt nebulae, tumidi ad praesagia caeli
Auribus arrectis Viader stat, colla Sudetes
Tollunt, ingenti genius clamore Sabothi
Templa deae ferit, et deiectas lumine pinus
Humectat dubio, sacrum frons aspera montem
Obruit, et vatis rumpunt fera murmura somnos.
Protinus in campos sese pernicibus alis
Infert Sarmaticos, caelos obfuscat amicos
Turbidus et saltus torquens Viadrumque propinquum,
Convocat iratam nostra ad confinia gentem.
Dux novus eligitur [Note: (a) Germanico eum magis quam Slavico genere ortum fuisse docet Mart. Hankius l, c. p. 5.] CRACUS; quem plurima virtus
Armaque commendant, optatae exordia famae
Sarmatiae vasto Imperio, revocare potentis
Silesiae populos, et prisci ad foedera regni
Constituunt proceres, belli in certamina poscit
Ipsa ducem fortuna novum, certissima spondens


page 46, image: s054

Praemia larga Manus, victores undique Francos
Pellere et arctoas ad sceptri sidera gentes
Ducere diva iubet, [Note: (a) Triumphum de Francis relatum referunt Dlugossus l. 41. in Hist. Polon. Et ceteri Michovius: Cromerus: vid. laudatum Hankium.] calidum mox numine ferrum
Stringit in occasum, magnoque superba Pipino
Occurrit, nostrum ducens Iura Sabothum,
Et veteres firmans infenso turbine fines.
Difficilis Cracum exornat victoria lauro,
Nec nos Sarmatici feriunt impune bipennes,
Tunc quoque nostra tumet virtus, [Note: (b) Provinciam Silesiae multum eo tempore iam valuisse Lis Francos inter et Polonos commonstrat.] multumque superbit
Sauromatas avidos ad regni quaerere fasces
Felices terras et culmina laeta Sudetum:
Hinc redit immensis Craci Silesia campis
(Qui Gnesna veteres regni mutare penates
[Note: (c) Cracoviam condidit circiter annum 740.] Atque suo voluit signari nomine muros)
Stemmate laeta ducis, grato velut omine fatum
Ludat Sarmaticis excussis undique signis
Germani nostram venturam ad nomina gentem
Imperii, et Viadrum iuncturum flumina Rheno.
Nec vestita diu fortunae sidere regnum
Haesit Sarmatiae, late reverentia sceptro
Nec stetit, ac uno populos sociavit amore:
Nam velut ignivoma gemitu resupinus in Aetna


page 47, image: s055

Enceladus vinctus iaceat, nec viribus aequor
Oppugnet patulis, nec terreat Igne Triones,
Non tamen innatae Vires, cervixque rebellis
Aut rabies infensa cadit, sed colligit aestus
Saepius, et torvo flagrans in pectore sulpur,
Ut plenus fremitu radicibus undique montis
Convulsis, nebulas vomat, accensisque favillis
Obruat Ionias rutilo discrimine rupes,
Sic concessa Quies quamquam nova germina vastae
Sarmatiae daret, et passim sua gaudia Craco,
Ac Aedes augusta deae vultusque Sabothi
Frondibus optatis veteres reticere procellas
Cerneret, et tuto daret hinc oracula luco
Relligiosa silex, discordia nigra quietem
Mox regno rapuit Craci post funera sacram,
Ac iterum tristes iniunxit squalida caedes,
Fraternasque manus. Craco successerat alta
LECHUS Fronte minax, vacuum qui strage pudenda
Ascendit solium, gratique ex Vulnere fratris
Gaudia praemisso cumulavit tetra furore.
Immanes primum volvit sub pectore motus
An populos ad bella vocet, fratremque per enses
Tollat et armatas acies, tristesque rependat
Exequias, sociisque animam comitetur ad umbras,
Seu potius mediis velox in saltibus arcu
Aggressum, Insidiis tacitis, nulloque tumultu
Caedat, et iratas maculet sic sanguine palmas.
Sollicito fraus ista placet, regni atra cupido


page 48, image: s056

Ortus non memorem facit, et sua sibila miscet
Persultans Iuvenis funesta licentia pectus:
Infundit gladio furias, cumque humida quondam
Obruit hesperia Phoebi nox lumina porta,
Et vetito radiis ponto fulsere Triones,
Cantari tacitis mandat fera classica silvis
Et tutam nemorum rumpi clangore quietem,
Nocturnoque canum gemitu, pia robora et orni
Horrent, et dubii trepidant praesagia caeli.
Forte per obscuras rutilabat Cynthia frondes
Fraternum indignata nefas, maestumque micabat
Astrigeri iubar omne poli, cum Lechus in umbras
Descendit saltus rabidus, venabula sudant
Horrida, mox torvum torquet vaga spicula in aprum
Cominus, et varias spirans ex Vultibus Iras
Pectora prostrato gaudet maculare cruore.
Barbaricus circum plausus, missusque per antra
Clamor ad ignotae defertur culmina rupis,
Anfractusque sonant nemorum, caput asperat ursae
Pellis, et ingentis galeae Color undique terret
Exagitatque Scelus, sunt omnia vera futuri
Funeris, et miseras tremuerunt segnior arcus
Difficilesque manus clades, praedixit ab alta
Insidias quercu corvus, nec vistula casus
Inscia lugubri lambebat flumine littus.
Ignarum invitat nocitura ad gaudia Cracum
Lechus, et occultos iam cogit in agmina cervos,
Hic venit adque suum properat velut anxius hostem


page 49, image: s057

Inque feras frater, viridi sua spicula Trunco
Mandans interea, grato tunc foedere palmas
Cominus ostendit, dimissa casside vultum
Praebet et amplexus Lecho, calcaria lasso
In caedem domini, regisque ad funus iniquum
Addit Equo, variumque fugans ex corde Timorem
Obscuras nemorum praeceps defertur ad oras.
Ventum erat ad fluvium: sonipes stupet horridus undas
Spumare, et rauco passim se murmure magni
Fundere signa mali, domini mandata recusat,
Et versus caeli infelix portenta minantis
Hinnitu cupit infaustum non tangere saltum.
Sed fatis numquam modus est! dum sistit ad undas
Ille suos cursus, circum densissima pinus
Extensis late foliis Venabula obumbrat,
Sanguineasque manus fratris, mox fervidus ardor
Innatas tollit furias, admovit ad arcum
Imperii cupidam dextram, Lechoque furorem
Inspirat rabidum, variam qui mole pharetram
Explorat primum, demumque in margine torvus
Atrocem ponit clypeum, se cogit in ictum
Et volucrem emittit trepidantem ad fata sagittam.
[Note: (a) Fratricidium hoc habet Mart. Hank. l. c. p. 57.] Cracus in obscuro cognoscens limine Lechum
Aspectu grato fratrem petit, inde ferarum
Funera sueta cupit, visa est tremuisse Diana
Attonita ad Lechi vultus, vix Voce salutat


page 50, image: s058

Hunc Cracus, tepido cadit en transfixus ab arcu
Mox cruor in galea, mox saucia proluit ater
Pectora et exanimes torrens exsanguine vultus,
Hincque suam extremo Cracus iam frigore labi
Ut sensit pallens animam, miserescite, clamat,
Indigetes nemorum, tuque ô Latonia custos,
Ecce tuos precor ecce tuos ulciscere saltus
Et crudele nefas. Sic ruptis undique Venis,
Fluminis obscuri defunctus mergitur undis.
Viderat haec tacitisque simul perceperat antris
Magna Diana scelus, mox raptis protinus armis
Venatrix irata tulit fera spicula in arcum,
Virginis os habitumque gerens, flammantia volvens
Fulgura et insolitum Iubar, incensasque sagittas
Spargens et volucrem quatiens de more pharetram.
Membra rigent, fervent oculi: sic obvia Lecho
Indignata nefas, quid nostros pessime fratrum
Sanguine, ait, saltus maculas, facibusque profanis
Eumenidum stimulatus agis? cur foedera rumpis
Naturae, sortemque tuam? nemorumque penates
Funere confundis tanto, quos ipsa coruscis
Perlustro radiis, quid nostrum proteris orbem
Advena et ignotas indignis Ignibus umbras?
I procul, et nostras aspectu desere silvas
Aut ego te -- sic torva ruit, nigrosque molossos
Excitat, ardentes mandans extollere rictus,
Et rapere indignum consueto Turbine Lechum:
Ast ille exanimis dum surgere cernit in Iras


page 51, image: s059

Ignivomosque canes ad praemia tollere fauces,
Addit equo subitos animos, lateque per agros
Evolat, et spumis immanibus aggerat undas,
Sique leves frondes a tergo concutit aer
Credit adesse deam, dat maxima Vulnera Terror,
Excepitque vices iaculi, nigrescere flumen
Sanguine, fraternosque videt sua funera manes
Poscere, et ardentes Nemesin iam tollere taedas,
Suppliciumque peti, formidine concidit exul[Note: (a) In exilium a proceribus actus.]
Princeps et solii dans Limina celsa sorori
Funesto rapitur Phlegethontis ad atria fato.
Numquam hinc tuta quies: tepidum quae femina sceptrum
Sarmaticum capit, et Scythicas ad Iura Cohortes
[Note: (b) CRACI filia, Lechi et Craci II. soror.] VENDA vocat, nullum cognoscere sueta maritum
[Note: (c) Vicinorum Germanorum Principis.] Expers Connubii Rithogari risit amorem,
Illecebrasque Tori, fasces quo sola per annos
Innumeros regnumque potens regina teneret,
Nec daret externo Imperii iam culmen amico.
In turmas aciemque ruit Rithogarus, amori
Rauca tubae cantans et saevi classica belli,
Flectere num indocilem possit pugnantibus armis
Sarmaticosque suis cum principe fervidus agros
Ensibus obtineat: seu forte ad bella moveri
Nolit Venda potens, et se tutosque penates


page 52, image: s060

Tradat et implacidum seponat blanda furorem
Afflatu Veneris, dulcisque in coniugis annos
Ardeat, optatos concedens grata triumphos.
Sed velut Ionio surgentes aequore cauros
Ridet et armatos boreas, haedique tumultus
Enceladique minas excelsa fronte Pachynum,
Sic armis Venerisque dolis immota pudorem
Servat Venda suum, felix ad proelia et Iras
Incensumque procul Ritogari pellit amorem.
Ille ubi se pulsum cognoscit et undique Turmas
Cedere prostratas, nec se formidine bellum
Sustineat, pretiumque sibi dent sidera pugnae,
Elatum stringit gladium, vultuque remisso
Saucius expanso iugulo dat cuspide vulnus,
[Note: (a) Ritigarus se ipsum transfixit voti sui non compos factus.] Exanimisque ruit densi ad confinia saltus:
Quos ubi crudeles percepit Venda furores
Atque cruentatum Ritigari sanguine cernit
Ad sua castra procul clypeum, subit Ignis et ardor
Virgineis oculis, calet obvia foedera ferre
Exanimi post fata proco, nomenque superbum
Tollere, et insontis gremio se iungere regis.
Paenitet armorum, ac annos cum coniuge dulces
Praeteriisse dolet, Thalamum, laterique maritum
Amplexusque cupit, populisque sibique nepotes.
Ut videt incassum votis se tangere caelum,
Et raro reduces venisse ad limina manes,
Vistula submergit gremio, clauditque profundo


page 53, image: s061

Gurgite, quam mollis numquam victricibus armis
Expugnabat amor, spumantibus undique ab undis
[Note: (a) Virilis Gloriae avara circa annum 750.] Virginis excipitur fastus, penetralia regni
Laxantur, vacuosque iterum fert Sarmata fasces.
Pulsa sitis fluvio, trepidant [(transcriber); sic: trepitant] ad littora vestes,
Tetra canit silvis feralia carmina bubo,
Tunc fera diffusum terrent Insignia regnum,
(Turba palatinos quamquam vocet horrida priscos)
Quis novus externis succedat sedibus hospes,
Degeneresque animos vellet sociare potenti
Imperio? proceres Irae vestigia circum
Agnoscunt Superum, lacrimis implevit obortis
Vistula maesta sinum, Viader clamoribus Urnam
Proicit in validam, Phoeboque patrique Lyaeo
Poplite succiduo mactat de more bidentem
Ne fata arctoos confundant undique campos,
Orionque sacrum ne terreat ense Sabothum.
Ipsa tenens dextra pateram Silesia ad aram
Advolat, et nigrae media inter cornua vaccae
Effundit Cereri, Phlegethon cui squalidus undas
Praebet, et ignivomum nigrantia culmina odorem,
Nec secus immensus rupto velut aggere pontus
Effusus siculum gaudet terrere Pelorum,
Inque agros furit, ac elatas piscibus ornos
Obruit, Enceladique rapit sub Iura a favillas:
Sic Terras Scythicas exstincto stemmate Craci


page 54, image: s062

Tempestas vario tentabat adire furore
Excita Sarmatiae, confinia Pannonis ora
Elysiique latus superum Montesque superbos
[Note: (a) Alexander una omnium voce: quis fuerit? unde venerit? ignoratur: per Pannoniam et Moraviam in Poloniam irruens: forsan Graecus regulus:] Ignotus rumpit rex, et de gente Tributum
Poscit, sanguineas tollens ad proelia cristas;
Non armis modus est, trepidant ad funera saltus
Undique Tela sonant, subitus furor occupat arces
Atque domus sacras, misceri ad bella Sudetes
Incipiunt, victorque vagis in vallibus acres
Cuspide turbat equos, commixta grandine nimbus
Seu cadat, aut fulvi descendant monte leones:
Numine tunc patrio perculsum immania terris
Fulmina et iratas hiemes expellere campis
[Note: (b) PREZEMUS I. dictus.] Sors optata virum aurificem iubet, arma movere,
Sarmatiaeque vagos diffundere tela per hostes;
Ille potens maestae patriae miseratus et arcis
Quam Cracus quondam felici nomine regno
Iusserat esse caput, primum descendere ad aras
Admonet arctoum populum, delubraque Ture
Placare, et patrem petere ad sua proelia Martem.
Hinc parat Insidiis potius fatalibus hostem
Sternere, dementemque novo conamine regem
Excipere, et facilem dare quovis stipite stragem:
Hinc cum purpureos suspenderat Hesperus Ignes


page 55, image: s063

Aurea et elato rutilaret Cynthia cornu
Erigit in campis immensis undique truncos
[Note: (a) Stratagema habent Kadlubko et Dlugossus: adde Mart. Hank.] Et formidanda monstrat sub casside vultus
Mentitos, fictasque acies: cumque altus ab ortu
Ignivomas ducit Titan redivivus habenas,
Quadrupedesque nitent spumantes ore sereno
Augustos radios, subitis perterritus hostis
Obstupuit primum populis, mox gaudia demens
Rex canit, et certos credens iam mente Triumphos
Excitat huc properare suas ad praemia gentes,
Attonitasque acies propriis confundere in agris
Sarmatiae: sed fata favent maioribus almae
Silesiae: et rapidum postquam glomerare Cohortes
Dux incensus Iter cernit, cunctoque solutos
Ordine barbaricos in nostras vertere vultus
Effictas acies, Galeas imponit, et umbras
Eligit ignotique videns penetralia saltus,
Undique securos astu circum venit hostes,
Turmae diffugiunt, campis madida ora redundant
Sanguine prostrato, nec gens dispersa Tributum
Sarmatiaeque ferox petit ad nova Iura penates,
Ipse cadit merito, tristique inhumatus arena
Funere rex, coeptis immanibus alma resistunt
Fata, nec exuvias genti post proelia dulces
Ignotae licuit rapere, en stat laetus in armis
Victor et arctoo fulgentia sidera regno


page 56, image: s064

Nomine mutato LESCUS, solioque quietem
Reddit, et optatis cingit sua tempora ramis.
*Viderat hos gentis nostrae LESCIque triumphos
Fortuna Elysiis vigili adstans numine campis,
Protinus occasum petit, Oceanumque remotum
Dives inaccessis ubi Phoebus lumina lucis
Infert, et pontus radios bibit, inque quietem
Defessis oculis gaudent properare iugales:
Induerat vultus hilares, quêis pontus et aether
Applaudunt Clamore sacro, micuere superbi
Fasces in manibus, volucres stupuere per auras
Optatae pennae soliis, auroque recocto
Frons, hasta, et clypeus fulsit, seu caerula nubes
Solis inardescat radiis, sic splendida cernens
Tecta, quibus toto dabat undique fulgura mundo
CAROLUS ac Latii res Francorumque triumphos
Attulerat magno Imperio, lateque superbis
Occasum spoliis ornarat, laeta volatu
Ingreditur celsas aulae fortuna columnas:
Et bellatrices hastas, cantumque tubarum
Maiestate nova laxat, saturata cruore
Tela videt, soliumque potens, diademaque sacrum,
Accipe, sic blande CAROLUM Dea grata salutat,
[Note: (a) Sic Venus Aeneae Clypeum offert Virgil. Aeneid. VIII.] Auratum his manibus Clypeum, genus omne futurae
Stirpis in Imperio monstrans, cui Templa Sabothi
Dant quercus, parentque vagae quas Sarmata portas
Obtinet, et tumidi veniunt ad Iura Sudetes.


page 57, image: s065

Dixit et amplexum nati dea blanda petivit,
Mulciberique dedit non enarrabile textum
Impavido in Clypeo; repetito murice victrix
Pectore divino stabat Germania, celsae
Et galeam ac humeros ornabant undique lauri,
Circumque exuviae rutilus quos miserat ortus
Aut Getico rediens victor Gradivus ab axe:
Oceanus viresque Orientis et ultima Thulen
Littora quae spectant, ferventi in proelia magno
Vota dabant CAROLO, fractasque ad Iura sagittas,
Et lauro ornabant felicia sidera nomen:
Parte alia ingreditur CAROLUS candentibus urbem
[Note: (a) Ex bello Africano victor redux.] QUINTUS Equis, portant argentea Vincula Nilus,
Et datus Imperiis Auster, sua Rhenus et Ister
Flumina ad obsequium donant, [Note: (b) Detecta America.] incognitus orbis
Attulit impavidis aquilis ex montibus aurum,
Et [Note: (c) Pro Gallia capto rege Francisco I. in Bello Italico.] Rhodanus capto mittebat principe fasces:
Ast Clypei in gremio quo Mulciber astra metallo
Signarat rutilo, totumque ex murice campum
CAROLUS ingentes a Gadibus usque superbi
Queîs redit ignivomis radiis sol littora Gangis
Ediderat SEXTUS pugnas, [Note: (d) Bello Turcico nuper fortunate confecto.] prostratus Araxes
Colla dabat, Mauros, Nilum, Garamantes [Note: (e) Lucanus IV. p. 111. apud Iansonium.] et Indos
Traxere ingentes Victoris ab axe catenae:


page 58, image: s066

Nec dum Zona rubens medio flagravit olympo
Aut sueto tetigit siculum fervore Pelorum,
Sed pallens sitiensque rapi sibi viderat Ignes
Atque aliis Libyae pontum exardescere flammis:
[Note: (a) Hispaniae.] Quin etiam rutilis augustus Iberus arenis
Huic domino porrexit ebur, felicibus urnam
Commovet auspiciis, et solis ab arce Iugales
Purpurea in CAROLI malunt spumare lupatis.
Talia per Clypeum Volcani et splendida dona
Fortunae optatae, famamque et fat nepotum
Miratur MAGNUS CAROLUS: mox diva penates
Aethereos repetit, caeloque inscribit et astris
Nomen et ingentes CAROLO victore Triumphos.
Nec secus augusto ut phoenix procedit ab ortu
Aureus et rutilo capiti superimminet Ignis,
Conveniunt volucres, superumque polique cohortes
Ut solis venerentur avem, moxque humidus Auster,
Et Zephyrus supplex gremio dant cinnama grato,
Sic novus Imperium post tanta pericula belli
Conderet ut felix CAROLUS, lateque superbum
Cogeret occasum, trepidasque ad vincula terras
Inflat fama tubam, cunctoque ex orbe venire
Ad dominum poscit gentes, dare Tura sacrumque
Imperii placare caput, manibusque Tributum
Offerre et gratos sperare hoc numine soles.
Ut patuêre fores caeli, famaeque volatu
Sole repercusso late micuêre Sudetes


page 59, image: s067

Auribus attonitis laxatisque humidus antris
Erigitur [Note: (a) Viader.] fluvius, strepuerunt cornua rauco
Murmure, et arrectos umbrosa tegebat arundo
Quos siccare cupit Crines; ut nomina MAGNI
Percepit CAROLI et toto caput arduum Olympo,
Occasumque novo circum fulgere metallo
Insueti Imperii, cui se fortuna superbo
Aeternam fore Mulciberi promiserat auro,
Excitat ad ripam populos, oracula tradit
Temporis, et celsa radiantem fronte Sabothum
Huc conferre suos Vultus iubet, antra sereno
Imperio dare, [Note: (b) Sarmatiae nexu excusso.] et arctoo procul orbe, potenti
Ferre manus patriam CAROLO, seu sciret ab astris
[Note: (c) AUGUSTUM nostrum CAROLUM VI.] Post seros CAROLUM venientem his fascibus annos,
Cui sors omnipotens et ineluctabile fatum
Innumeros dabit ex ortu occasuque Triumphos,
Cui debere suam Silesia laeta Quietem
Laudibus aeternis canet, auratamque Sabothi
Foedere Sarmatico excusso post nubila frontem,
Et procul ingentes hortata ad celsa Sudetes
Iubila, saltantes trahet ad sua Vota Triones.
Felix! o nimium felix! Silesia, magno
Cui datur Imperio fasces offerre, Tributum
Porrigere et rebus CAROLI gaudere secundis;


page 60, image: s068

Orbis ad ingentem Clypeus quem monstrat in auro
Concurret supplex CAROLUM, tunc aurea Terris
Saecla fluent, oleique lacus Viadro optima iungent
Flumina, tunc Scythicae cernent sua fata Sagittae,
Sponte rubebit ager, pontusque ad fulgura famae,
Et CAROLO victus pontem cogetur Araxes
Ferre, nec aestivo procedet Turbine Maurus
Sarmatia interea CAROLUM indignata potentem,
[Note: (a) Mart. Hankius l. c. p. 77.] Pannoniae gentes vocat ad sua Tela rebelles,
[Note: (b) Mart. Hankius l. c. p. 77.] Saxonicos excire lares, Geticasque Sagittas
Ducere in Imperium tentat, venere feroces
In bellum populi, magno molimine foedus
Iungunt impavidi, gliscit Violentia et hastae
Procursu vario maestis miscentur in agris,
Ne CAROLO supplex SILESIA Tura precesque
Offerat, et Viadri spolietur fluctibus arctos.
Audaces rubuit primum Dea nostra catervas,
Prostrandosque Viros imis quasi praescius antris
Praelusit Viader signis, ululare per umbras
Dispersa audita est acies, sonuere metalla
Et Clypei sub nocte truces, Tenebrisque sub atris
Horrendi passim gemitus, formidine saltus
Vicinus varia frondes deiecit opacas
In populi tumulos; visus decrescere campus
[Note: (c) Cruentum Proelium ad ODERAM fluvium gestum est. Alexand. Gagninus in Chron. Polon. Compendio.] Ad ripam Viadri, positae dum in Littore Cristae


page 61, image: s069

Iam pugnas quatiunt, circumque horrore Sudetes
Implent, et celeres poscunt ad proelia Francos.
CAROLUS ut tantas contra se surgere gentes
Adversoque videt turbari Marte Sabothum
Et Viadri magna confundi mole quietem,
[Note: (a) Carolum magnum filium Carolum huc misisse testantur Annales Metenses ad annum 805.] Ignivomo natum cingit pater optimus ostro
Et Slavorum acies petere, imperiumque latinum
Asserere ingenti iubet aestu ac libera magnae
Reddere Silesiae prostratis hostibus arva.
Hic [(printer); sic: His] parens dicto Viadri petit Ensibus undas
Ad bellum fervens, veluti cum Limina Ponti
Bigis puniceis invecta Aurora superbi
Tangit, et Orion Gladium miratur inermem,
Tunc caelum late rubet, et novus undique Vultus
Montibus induitur. Pyroisque Eous et Aethon
Aurea flammifero properant ad Culmina cursu:
Sic rubet aspectu, solitoque augustior ore
Augusti natus patris, et dum Phosphorus ortum
Indicat, Oceanumque micans Aurora reliquit
In medias acies sese dimittit et arcus
Sarmaticos patris innata Virtute repellit,
Nec quamvis vaga tela diem caelumque tenerent,
Ferrea et aetherea manarent nubila ab arce,
Non tamen Ense minax cedit, tantosque veretur
Imbres et Iaculis arctatam pluribus auram,
Sed grato sudore calens, velut altus olympo


page 62, image: s070

Phoebus inexhausta disiungit luce tenebras,
Dissipat attonitos clypeos, cadit ipse superbi
Dux LECHUS populi, CAROLUS victricia signa
Ad Viadrum tollit, surgunt nova Iubila faustae
SILESIAE, ac apicem princeps sibi poscit in astris.
Sarmatia hinc diris LECHUM succumbere fatis
Ut videt, et CAROLI lauros, tantosque Triumphos
Silesiae fines rapere ad sua Iura, profundo
Incaluit gemitu, miserae stant undique gentes
Perceptasque dolent clades, non gloria vasto
Applaudit solio, fiducia nulla sagittis
Est, nec ab arctois CAROLUM iam cedere sceptris
Saepius atra cavâ praedicit ab Ilice cornix:
Protinus immixtis lacrimis pertaesaque belli
Pacis Tecta petit:
*Domus est radiata coruscis
Ignibus, aeterni Saltus abscondita in umbris,
Palladiis suffulta oleis: Concordia limen
Et germana fides servant, sacra Copia cornu
Volvit frugiferum, patrias hic incolit aras
Alma salus, pellensque procul fera Murmura Martis
Et duros Clypei sonitus nova foedera iungit
Cumbenti teneri sub cespitis arce quieti.
In medio gemmis lauroque ornatus et auro
Caeli Progenies Iuvenis sanctissimus, alta
PAX sua sceptra tenens, huic porrigit Oscula Turbae,
Armaque pulsa procul, galeas, victasque draconum
Exuvias laeta suspendit in arbore victor.


page 63, image: s071

Astraea aeterno capiti superimminet orbe,
Et debellatae vincta cervice catenis
Limina dant furiae solio, quas calcat amoenis
Despiciens pedibus, gratas promanat ad ornos
Splendida Caesaries humeris, diadema superbis
Queîs surgit radiis, Tyrio de murice vestis
Circumdat placidos artus, frontemque serenae
Divinum Probitatis opus, lanugine malas
Flaventes, dextramque sacram, vultusque decoros
Libertas cantat sublimi splendida Plectro.
Optatis pedibus sudant vinique oleique
In patria arva lacus, resident in floribus horae,
Silvaque non Tenebras patiens nec Culmina falcis,
Huc vocat ingentes volucres saltare choreas:
Non Boreas rauco confundit Murmure pinus,
Nec Bellona vagos demulcet stragibus hydros,
Aurora hic Aedes posuit, volucresque Iugales
Dives inaccessis fecit consistere lucis,
Hinc rubet ingenti domus aurea Lumine, et aequor
His oriunda petit reseratum gaudia ab antris,
Hinc augusta quies circum est, natura sereno
Gaudet, et aeterno crescunt sub foedere palmae.
Sarmatiae adventum cognoverat ardua lauros
Pax volvens manibus, nectensque nitentia mundo
Vincula, mox faciem tristi commonstrat amoenam
Amplexuque dato gemitus Fletusque profundos
Exilio punire iubet, placare potentem
Occasus Dominum divae promittit, et Iras
Sedare ingentes, quo saecula laeta Triones


page 64, image: s072

Cantent et gremio cernat se Vistula tuto:
Non secus ac fractae post horrida Murmura brumae
Sol redit, exanimes vita dans aureus ornos,
Fluminibusque rates, terraeque ad Iubila Flores
Applaudunt, faciesque sacri clarescit olympi,
Sic in conspectu pacis Vultusque sereni
Sarmatia erigitur, laxata casside grata
Manat Caesaries, ventos aequare sagitta
Gnara tumet, clypeus surgit, nec conterit hastam
Rubigo, vasto redeunt nova gaudia regno.
Ipse autem LESCUS patrem post fata secutus
[Note: (a) Probavit hoc contra Schulzium Mart. Hankius l. c. p. 79.] Munera Aquisgranum mittit, pacemque legatis
Expetit a CAROLO, FRANCIS offerre Tributum
Prostratus parat, et Viadrum coniungere Terris
Dum sperata quies redit et pax alma ferocis
Martis Templa tenet vincti, laetamque per arcton
Spargit inexhaustos felix Astraea Triumphos.
Ne qua parte etiam Tellus lugubris et arcus
Silesiae caderet, fama ut pernicibus alis
Nuntiat aeternos campos habitare, sacrisque
LESCUM iam Lauris innectere Tempora in umbris,
Eligitur populis natus POPIELUS ut agros
Sarmatiae princeps teneat, cumuletque penates
Innumera Laude et terras iam pace repostas
Exornet, solioque metus depellat et arvis:
Ast licet ignipotens Iovis ales fortia ducat
Pignora et ingentem sobolem quae cernere solem


page 65, image: s073

Possit inaccessos oculisque assurgere in orbes,
[Note: (a) Ioh. Dlugossus l. 54.] Ille tamen LESCI natus non sceptra gubernat
Innata Virtute patris, frondentibus aras
Nec ramis tegit, ac Arctoas legibus aedes
Induit, aut fessas reficit post proelia gentes,
Sed velut immensas navis celer evolat undas
Nulla sui circum linquens Vestigia cursus,
Sic torpens somno ac omni sine laude quiescens
Silesios nullo lustravit nomine campos.
Ut Lachesis domino rapit aurum et lumen inerti,
Luxuries Erebi proles et foeda Voluptas
Antris egressae tacitis caecisque cavernis
[Note: (b) Filius patre peior Popielus II. idem c. 56.] Extollunt lassi sobolem patris, atria regni
Fraudibus invadunt, sumptoque ex fonte Veneno
Taenario, superum tenui stridore sub auras
Ascendunt nigrae diffusa voce sorores.
Ut patuere fores domini, soliumque superbum,
Floribus et rutilae circum micuêre Columnae
Ipsa prior Iuvenem segni Torpore Voluptas
Induit, hac gaudens rupisse Silentia Voce:
Otiate, Popiele, iuvent, gratamque Iuventam
Exornent variis augusta ad tempora lauris,
Nostris fama tuo felix Moderamine in Umbris
Irrupit clamore fores, nova sidera Terris
Prodire, et vasti dixit Miracula regni.
Hinc nostra Arctoos saltans plaudensque per agros


page 66, image: s074

Alma Cohors gratis subito perfusa loquelis
Deseruit patrii communia gaudia mundi,
Et superos egressa lares tibi munera supplex
Offert, teque sacro (ut cernis) veneratur amore.
Non animus, Popiele, tuus, non tanta propago
Imperio miscenda gravi, Curisque futuri
Temporis, indignoque tuo moderamine mundo:
Altius ascendas, iungas mihi pectora et illam
Qua populos servas Gentesque in foedere frontem,
En patulum somno gremium! plausus et amicas
Quis tua complector ferventia pectora palmas.
Me regnante fores caeli, et penetralia terrae
Effusis roseis circum sua tempora sertis
Gaudent, me calidis exoptat hiatibus annus:
Si parere velis [(printer); sic: voles] , reserato copia cornu
Teque tuosque humeros insigni cinget amictu,
Gloria multa tibi surget, serique nepotes
Aurea cantabunt Popieli saecula plectro.
Nullus confundet Boreas tua culmina et arces
Nec dabit armatos in regni funera manes,
Nullus erit circum dolor, atro tristia vultu
Nubila discedent, mutabunt horrida frontem
Astra tibi, funesta poli martisque potestas
Sarmatico excedet nostro sub numine regno.
Tolle animum his dictis, Genium Vultusque serenos
Aspice, pelle vagas grato de pectore curas.
Ne qua parte etiam credas me vana locutam
Mutatum cernas animum. Sic dixit et ore
Amplexuque dato subito iuvenilia Bacchum


page 67, image: s075

Luxuriemque petunt laxato pectora sceptro,
Virtutem nomenque fugit, Miracula dextrae
[Note: (a) Quae in meliora cuncta vertere studebat Dlugossus l. c. et Silesios ad Consortium regni blande vocabat.] Nulla nec optatae Germanae Coniugis annos
Curat, et augustos animos gentisque quietem,
Sed velut ut primum iucundo Membra Veneno
Somnus habet, ridetque feras ex arce Bootes
Aetherea vinci mentes, et robora mundo
Eripi et obscuro constringi cuncta volatu,
Sic mala luxuries, squalensque in fronte Voluptas
Blanditiis capti retinet dementia regis
Corda et inexhausto torpent regni atria somno,
Nec secus ac Phaethon semel ut moderamen equorum
Et currus patrii Iuvenis confundit, ab axe
Ignifero immensi per aperta palatia caeli
In varios orbes errat, vestigia rectae
Nulla viae inveniens, frenis superare Iugales
Non valet et vastos Terrae haud restringere flammas,
Sed levis a patria flectens Virtute, Triones
Urit et adversum tangit quoque mole Booten,
Hinc poscunt meritam flagrantia sidera poenam
Et Iovis infensum torqueri in pectora fulmen,
Sic rex insipiens summo Popielus amore
Captus luxuriae, ut primum sibi frena remitti
Sensit et arsuras ad Bacchi pocula dextras,
[Note: (b) De caede hac et ipsius morte Mart. Hank. l. c. p. 84.] Non regni soliive memor maculare veneno


page 68, image: s076

Infaustas pateras iubet, iratoque furore
In patruos ruit, et sacra limina caedibus implet,
Hinc cadit insolita furibundus Morte Tyrannus,
Immitis Nemesis meritae miracula poenae
Edidit, ac mures manifesto numine regis
Ducit ad excidium, maesto tunc regia luctu
Deficit, inque suis tremit antris Vistula fatum
Sarmatiae et diro confundi funere regnum.
Ast velut ardentis rutilantia fulgura caeli
Armataeque hiemes boreae, meliora sereni
Numina commendant pelagi, solemque Tenebrae
Praecedunt, suavemque gravis discordia pacem,
Sic gente exstincta torva fortuna coruscans
In fortunatos agros saturnia saecla
Fundit, et aeternum patriae decus aurea tollit
Lumina, iucundos monstrans post nubila soles.
*Forte cadente die cum nox tranquilla per arcton
Panderet armatas acies, cum Coniuge Cepheus
Auratos vomeret radios, rubicunda Leonis
Surgeret Ira mari, et caelo vaga Cornua lunae
Erigerent solitum Iubar, alti ad littora felix
Migrabat Viadri Silesia laeta per umbras,
Et tumidum celsa miratur luce Sabothum.
[Note: (a) Sua Libertate post Popielum vivens.] Nulla deae cura est, ingentes undique quercus
Pierium cantant murmur, fulgentia tollunt
Culmina Sudetes, gaudens ad funera Taurus
Adque Aram properat, rorantes Sanguine Cristae


page 69, image: s077

Sunt procul, et nullis fervens Bellona per agros
Pascit equos spoliis, rabies nigri exulat orci,
Aurea et Arctoo Libertas integra caelo
Monstrabat rutilam post proelia squalida frontem.
Non circum socios inhumataque corpora Terrae
Mandabat Viader, Concordia laeta Sabothum
In tempestates regen, ventosque potentem
Aeolio Imperio creat, hinc bacchata per urbes
Alecto cadit, et pax alma silentia bello
Imponens nebulas optata luce repellit.
Viderat ad fluctus Viadri, gremiumque sonorum
Ire deam tempus, caecis mox surgit ab antris
Cimmeriisque procul redit haec ad Littora Terris:
Passim fatidicis ululatus surgit ab undis
Et subito turget variis clangoribus aether,
Strymoniae dant signa grues, montisque penates
[Note: (a) Riechen modricht nach der Faulniss der Zeit.] Funereum spargunt caeli super atria odorem,
Temporis adventu, nutant ad murmura pinus
Adversoque vagae feriuntur ab alite nubes.
Silesia ignotos cernens se ferre Tumultus
Acclines humeros Galeam Clypeumque ferocem
Cespite deponit viridi, visura futurum
Tempus et Arctoae praedicta oracula gentis.
Attollens circum tumidis caput altius agris,
Ecce senex volucris sese dimittit, ad undas
Surgentis Viadri, spargens per pectora barbam
Albentesque sinus, dextra tenet horridus acrem


page 70, image: s078

Qua populos a stirpe metit, Terrasque superbas
Evertit Victor falcem, non crinibus aegros
Exornans humeros sati sortisque potentes,
Fronte capillatus, nudoque ex vertice victas
Despiciens gentes: passim mandata verendi
Excipiunt horae domini, cunctisque volantes
Dependent membris quas circum mensis et annus
Aethera diffusum sulcant pernicibus alis,
Adque poli et terrae portant penetralia leges.
Vix ubi Silesiam tacitis cognoscit in umbris,
Quae ventura vaga metitur nubila cura,
Approperat volucris, grato placida oscula vultu
Figit, et annoso vocem de pectore rumpit:
Optata astrorum soboles, mea Cura, sacrumque
Pignus, et ingentem Terris spes magna per arcton,
Tolle metum, et curas fati sortisque futurae
Sarmatiae infausti tibi non nocuere Triones.
Me superum caelo rector dimisit ut orbi
Splendida Saecla canam, vero caelaverat auro
Mulciber ingentem clypeum quem prospera magno
Sors dederat CAROLO, repetito murice soles
Ingentes Viader cernit, nec celsa Sabothi
Mars et opaca soror tumidis tetigere sagittis
Culmina, et insontes confundunt Mole Sudetes.
Praescius Oceanus [Note: (a) CAROLUM nostrum VI.] dominum veneratur in undis
Quem nemus omne canit, cui Pontus et auster et ortus


page 71, image: s079

Submittunt trepidi quondam ad certamina fasces,
Hunc tibi fata dabunt: sed tanto ut plurima Phoebo
Undique coniunctis surgat reverentia terris,
Iam caeli patris ut signis promissa probaret
Sarmatiae et Viadro [Note: (a) PIASTAEAM.] Gentem Clementia magnam
Indulget, seros cui diva Astraea nepotes
Promittit, tutosque lares, gratamque quietem.
Staret et aeternos Gens haec immota per annos
Innumerisque poli coniungeret astra Triumphis,
Ni Sol astrorum decus et Iubar aureum olympi
Ut primum rutilo tollit sua Iubila ab ortu,
Pelleret astrigeras acies, radiisque Bootes
Occumbant, pereantque Canis, Leo, Taurus, Orion,
Sic fatum aeternas Genti huic non ponere leges
Adventu [Note: (b) Nato CAROLO nostro anno 1685.] solis potuit, trans aequora magnum
Fama vehet dominum, cui supplex Indus arenas
Offeret, et rutilum tradet victoria Gangem.
Ad volucris mandata senis, nova gaudia ab aris
Silesiae sacris resonant, Viaderque sereno
Augurio assurgit laetus, rex ipse deorum
Sarmatiam acciri magnam iubet, atria caeli
Laxari et gratis reserari Limina Valvis.
Nuntia multivago Elysios perlabitur agros
Fama gradu, Zephyrosque suo praelapsa volatu
Numina conclamat superum, clangore Sabothum
Concutit, excelsosque apices, et fulcra gigantum.


page 72, image: s080

Ad celsi nova Vota Iovis Silesia et atrox
Sarmatia ignotis Monstrorum animata figuris
Ancipites trepidaeque ruunt, quae causa Tumultus
Excierit, summo quae res agitanda in Olympo.
Ascendunt super astra poli, nubesque superbas
Aethereasque suo complent fulgore columnas,
Lux rubuit clypei, solem ferit aemulus orbis,
Cristatumque Iubar Galeae splendebat in auro.
Ut patuere domus Superum, gratique cubile
Regis et immensi reserata palatia caeli,
Astrorum occurrit genitor, Vultuque sereno
Amplexuque dato divas solatur: Inanis
Sit terror procul atque metus, meliora renident
Sidera iam vobis, numquam furialibus armis
Vos petet Alecto, nomen regnumque PIASTUS
Inchoat acceptis avibus, cui fata nepotes
Dant magnos, gentisque sacrae post praemia, vasti
Oceani, Eoi Mundi, occasusque potentem
Impavidum Carolum, cui se submittit Araxes,
Ignotoque procul candescens Gurgite Nilus.
Ite meo laeti in patriam iam Numine, et annos
Aurea tranquillo producent saecula nexu.
Sic ubi pectoribus solacia splendida divis
Addiderat magnus caeli pater atque hominum rex,
Et late adversos iussit properare dolores
Auctoremque novum praedixit ab axe PIASTUM,
Audit, sidereas linquens Silesia sedes
Undique surgentes strepitus et signa sequentum
Optatumque Iubar celsas radiare per arces,
Et fortunatos late saltare Sudetes.


page 73, image: s081

Non gelidae regnant hiemes, penetralia gaudent
Montium, et Arcturo tacitis minitantur in umbris,
Ni nova Fata paret, niger exulat imbribus auster
Et crocea turget Viader mutatus in Urna.
Obstupuit primum subito cur nubila grato
Illustrent campos vultu Zephyrusque volatu
Fecundis spargat ferventia Munera ab alis:
Ut pedibus terram tangit, saltusque profundi
Irrumpit Dea blanda lares, Templique vetusti
Limen, et augustas multa pietate columnas;
Alma salus hominum Lauris ornata capillos,
Stellatamque gerens per splendida pectora vestem,
Occurrit divis gaudens, clypeique sub arte
Auspicium monstrat felix et gaudia pandit:
En ego progenies superum, cui surgit olympus,
Cui dedit extremas orbis reverentia Gentes,
Caelestes arces linquens, axemque serenum
Huc veni, Arctoo indulgens nova sidera regno:
Restaurata quies duce me, virtute PIASTUM [Note: (a) Scriptores Polonicos de PIASTO habet Celeberrim. Hank. l. c. p. 87.]
Innata populi patrem, ad fastigia sceptri
Evexit, regnumque dedit, cui sera nepotum
Gloria perpetuos dabit alto Marte Triumphos;
Exulat immensis flagrans discordia campis,
Deserit ignivomum felix Astraea Leonem
In vestrum properans gremium, laetatur ad undas
Ingentis Viadri, magnae illi Vistula Curae est


page 74, image: s082

Optima et optato secum fert saecula nexu.
Iam cui distulimus melioris fata metalli
Rector adest, ite aurati mortalibus anni,
Pandite fortunae radios, sacramque PIASTI
Progeniem extremas devicti orientis ad oras,
Temperiem roseis producat fertilis umbris
Annus, et agrorum maturet munera caelum,
Aurea Silesiae det lumina prodigus auri
Sol et inexhaustis radiis lustrare Sabothum
Dignetur, Viadrique sinus, laetosque Sudetes,
Quo fama Auctorem Imperii, celsumque PIASTUM
Edat ad Hesperiae vada caligantia Thules,
Nascentemque procul calido sub cardine Nilum.
Sic Augusta salus sceptris sua gaudia reddit
Sarmaticis regemque sua virtute nitentem
Evehit ad tantos apices, splendentibus ornat
Auspiciis, multaque sacrum post funera prole
Caeli purpureis inscribit nomine valvis.
Ipse per immensam fundens mandata PIASTUS
Late Sarmatiam, summam spem gentibus addit
Aeternumque sibi Magnisque nepotibus aurum
Firmans, dat patriis Pater optima Saecula Terris
Non secus ac Phaethon postquam miracula poenae
Senserat, iratique Iovis flagraverat igne,
Ecce redux Phoebus nova dat solacia mundo
Purpureoque poli recreat fulgore penates:
Sic postquam [Note: (a) Popieli II.] scelus atque nefas a stirpe recisa


page 75, image: s083

Barbara ferventis meruerunt funera poenae,
Exoritur maior Phoebus, dum sceptra PIASTUS
Laeta capit, Populoque pater sperata reducit
Lumina et arctois largitur sidera campis.

O Vasti Imperii custos Fortuna, Leoni
Seu sedes vicina placet, seu laeta tropaeis
Exsultas, Martemque tibi devincis in Aemo,
Purpureove nites caeli per sidera curru
Perpetuum Elysiis adsis Dea splendida campis,
Progeniemque Tui serves post fata PIASTI:
Sique hoc Imperium Natos conscendere fata
Aeternum nolunt, gentemque perire [Note: (a) GEORG. WILHELMO mortuo 1676.] Sabothus
Cogitur, et diras quondam cognoscere nubes,
Ceu flos purpureus curvo succisus aratro
Languescit, pluviaque gravi sua colla papaver
Lassum demittit, moriturque in vertice quercus,
Tunc GENTEM AUSTRIACAM, CAROLIque ad sidera sceptrum
Tolle, nec annosas rumpi patiare columnas,
Quod MAGNO Clypeus CAROLO praefulsit in aure
Da DEA grata DEO: laeti potemus Oronten,
Danubiique ferat prostratus fulmen Araxes.
Submittat Phrygios Genitrix turrita Leones,


page 76, image: s084

Munera tradat Arabs, felix sua littora Ganges,
Et procul ignotis Nilus vectigal ab oris
Advehat imperio, Maiestas surgat ab ortu
INGENTIS CAROLI Solisque cubile superbum
Fascibus adscribat, tumidis Pactolus arenis
[Note: (a) Asserta iam Sicilia.] Et Siculum Domino cogatur adesse Pelorum,
Tunc natis orna innumeris, natosque Triumphis
Et Tuscos apices, Apenninosque volatu
Stringe tuo ut totus CAROLI tremat Orbis habenas,
Et veteres redeant ad splendida signa secures:
Sic nostra augustis FELIX SILESIA Saeclis
Principis ornabit summa pietate Curules,
Auguriumque dabit tranquilla fronte SABOTHUS,
VICTOREMque canent CAROLUM Natosque SUDETES.


page 77, image: s085

INDEX HISTORICUS.

COnfusio gentium ad Turrim Babel. pag. 3.

Geographia Germaniae. 4.

Sudetes. 5.

Sabothus. 6.

Galli Senones Romam obsident, 7.

Brennus: Cimbri: Tigurini. 8.

Bellum Caesaris cum ARIOVISTO. 9. 10.

MAIORES NOSTRI pro Caesare contra Pompeium. 11.

Caedes Pompeii. 12.

ARMINIUS contra Varum. 13. 14.

QUADI et MARCOMANNI. 15.

MAROBODUUS. 16.

Irruptiones in Italiam maiorum nostrorum. 17. 18.

NOSTRI cum ATTILA. 22.

SLAVI adveniunt sub LECHO. 26.

QUADI cum SLAVIS in SARMATIAE regnum coalescunt. 34.

Insignia POLONIAE et SILESIAE. 35.

GNESNA Urbs condita. 36.


page 78, image: s086

Mors LECHI. pag. 40.

INTERREGNUM: XII. PALATINI. 40.

CRACUS eligitur. 45.

Victoria de Francis: Cracovia condita. 46.

LECHUS fil. succedit. 47.

Qui Fratrem CRACUM telis transfixit. 48. 49.

VENDA utrisque Soror LECHO in exilium pulso succedit. 51.

Ritigari principis Germani in eam amor. 52.

In Vistulam se praecipitat. 53.

Clades regis in SARMATIAM irrumpentis. 54.

Stratagema PREMISLAI, qui inde Dux LESCUS dictus. 55.

CAROLO M. SILESIA tributaria. 56. 57.

Bellum CAROLI cum LESCO hoc. 61. 62.

LESCUS fil. POPIELUS I. 64.

POPIELUS II. eius Germanica coniux. 65. 67.

A muribus devoratus. 68.

PIASTUS. 72. 73.

Vota pro CAROLO VI. AUGUSTO in Epilogo. 75.


page 79, image: s087

INDEX POETICUS.

DIana in Hercynia silva venatrix. pag. 5.

Proelium Caesaris et Pompeii. 11.

Cultus MARTIS ad SABOTHUM, 16.

Timor Italiae adventu populi nostri. 18.

Gloria maiores nostros ad bella vocat. 19. 20.

* Iuppiter Romam dolet: in campis Elysiis antiqui Romani Plutonem adeunt, et post fata sibi urbique quietem poscunt. 22.

Itaque Mercurius illius Mandanto Martem petit, ut a QUADIS Italiam vastantibus vindictam sumat, hinc SLAVI ad nostras oras deferuntur. 25.

** SACRIFICIUM QUADORUM, quo MAROBODUUM ex umbris revocatum, de fatis suis consulunt, ille Gentem AUSTRIACAM CAROLUMque VI. in solacium populi praedicit. 33.

** ARX SILESIAE AD SABOTHUM. 37. 38. 39. 40.

* Alecto discordiam in SARMATIAM mittit. 41.

* Diana Molossos in Fratricidam LECHUM vocat. 50.


page 80, image: s088

* Fortuna Clypeum CAROLO M. offert, qui famamque et fata nepotum ostendit. 57. 58.

* PACIS DOMUS. 63. 64.

* VOLUPTAS POPIELUM II. occupat. 65. 66.

* TEMPUS SILESIAE fata futura surgentis PIASTEAE DOMUS, AUSTRIAEque exponit. 69. 70. 71.

* Iuppiter Sarmatiam solatur. 72.

* SALUS PIASTUM principem creat SILESIAE SARMATIAEque. 73. 74.

Apostrophe ad FORTUNAM pro SALUTE CAROLI VI. P. F. A. P. P.

FINIS.


[Gap desc: errata list]