THEATRUM POLITICUM SIVE TRAGOEDIAE AD COMMENDATIONEM VIRTUTIS ET VITIORUM DETESTATIONEM OLIM LUDIS AUTUMNALIBUS NUNC TYPO DATAE A P. FRANCISCO NEUMAYR SOC. JESU p. t. August. Ecclesiae Cathedralis Oratore Ordinario. CUM PRIVILEGIO CAESAREO. AUGUSTAE VIND. et INGOLSTADII Sumptibus Francisci Xaverii Craz et Thomae Summer. 1760.

TITUS IMPERATOR AMOR AC DELICIAE GENERIS HUMANI TRAGOEDIA DATA LUDIS AUTUMNALIBUS ANNO MDCCXXXI. s007 HTML-Text

ARGUMENTUM.

TItus Vespasiani filius Princeps vere amabilis fuit, quia omnium amans. Diem perdidisse se credidit, qua nemini benefecisset: nec umquam passus est aliquem a se tristem discedere, solis Quadruplatoribus infensus, et illis, qui per vim, aut fraudes subditos afflixissent. Hos ille saepe flagris publice coedi, aut pro mancipiis venundari jussit. Nunquam tamen clarius Patris affectus eluxit, quam cum malis publicis populi urgerentur. Nihil tum Princeps aerario suo, nihil fisco parcebat: quin ipsa praetoriorum suorum ornamenta aliquando sub hasta vendidit, ut haberet, unde civibus triduano Incendio ad extremam inopiam redactis posset succurrere. Beneficentiae clementiam addidit vere heroicam, et adeo abhorrentem a sanguine, ut hanc unam ob causam Pontifex maximus esse voluerit, ne cogeretur cuiusquam morti subscribere. Insidiis cum a Fratre, et duobus Patritiis peteretur, et detecta fuisset conjuratio: nihil aliud Patritios, quam ut desisterent, monuit, et imperium Fato dari cogitarent: Domitianum vero praeterea collegam Imperii, et heredem dixit, secreto tantum rogatum, ut mutuo erga se animo esse vellet, dignissimus adeo, qui gloriosissimo inter omnes Imperatores elogio posteris innotesceret, et Amor, ac Deliciae Generis humani appellaretur. Suetonius.

Honores divinos a Rhodiis obtinet Phoebus per beneficentiam, quos per terrorem potentiae Boreas nullo successu affectat.

EUTROPIUS INFELIX POLITICUS. TRAGOEDIA DATA LUDIS AUTUMNALIBUS ANNO MDCCXXXII. s069 HTML-Text

ARGUMENTUM.

ANnus agebatur post Christum natum nonagesimus nonus supra trecentos, cum imperantibus Arcadio ac Honorio ad supremam Consulis dignitatem evectus est Eutropius Eunuchus, homo multae astutiae, nullius religionis, et omnium scelerum. Ussit acerbe haec Eutropii felicitas geminos Duces Gainam et Tribigildum, illum Europaeis, hunc Asiaticis copiis Praefectum. Conjurant, vel sub ruina Rei publicae se novum Consulem oppressuros. Itaque vastare Asiam incipit Tribigildus: mittitur contra rebellem Gainas. Sed qui domiturus furorem credebatur, adjuvit, occulteque colludens rem eo deduxit, ut jam Europae etiam Tribigildus formidabilis fieret. Gainas ad Caesarem redit: negat, parem se Barbaro esse: suadet, faciendam pacem: pacis conditionem unam esse aequam, et facilem, ut petenti Tribigildo tradatur Eutropius malorum omnium Auctor. Post multam luctam admisit demum conditionem Arcadius. Eripiuntur infelici Consuli fasces, franguntur statuae, nomen ex fastis eraditur: ipse in Cyprum insulam exsul eicitur. Ita Zosimus, et Sozomenus cum Claudiano ethnico Poeta coaevo, qui duos adversus Eutropium libros scripsit egregio versu, et ab omni posteritate legendo.

Ut facilius intelligamur, ex iisdem Auctoribus notamus sequentia.

1. Eutropium ab aliis Ethnicum, ab aliis Christianum dici: probabilius neutrum fuisse, vel utrumque.

2. Eodem tempore floruisse S. Joannem Chrysostomum Constantinopolitanum Patriarcham, cujus facundia placatus Eutropio populus, ei vitae gratiam a Caesare impetravit.

3. Eutropium legem extorsisse ab Arcadio, qua templis ademptum est jus asyli: justo Dei judicio deinde ipsumet, cum a populo peteretur ad necem, ad Ecclesiam esse coactum confugere, unde illum extrahi non antea permisit Chrysostomus, quam Caesar vitae gratiam cum juramento promisit.

4. Eum nihilominus a Gaina per fraudem fuisse occisum, et quidem secundum aliquos, priusquam in insulam, in quam amandabatur, advenit.

5. Eutropium uti alia, ita Ducis exercitus officium tribuisse cuidam Leoni, homini inepto, et hoc uno nomine utili, quod esset Eutropii Cliens.

PAPINIANUS JURIS-CONSULTUS. TRAGOEDIA ACTA LUDIS AUTUMNALIBUS ANNO MDCCXXXIII. s121 HTML-Text

ARGUMENTUM.

PErpetuis inter se discordiis dissidebant Imperatores fratres Caracalla et Geta, et exarsit tandem ira in eam rabiem, ut Caracalla Getam occideret. Caedi fratris addidit caedem omnium eius amicorum, quorum numerus ad viginti Milia ascendit. Eminuit inter illos Papinianus Juris - Consultus optimae notae, et tunc Praefectus palatii, una cum filio jam Quaestore securi percussus, quod noluerit scelus pro jure defendere. Ut facilius intelligamur, notamus ex historia

1. mo Quod Caracalla Severo ex prima conjuge natus sit, Geta ex 2. da, quae Julia vocabatur, et a Caracalla sic perdite amata est, ut eam, post necem Getae, per abominandum incestum uxorem duxerit.

2. do Quod Laetus, qui Caracallae occidendi fratris Auctor fuit, ab eodem postea mori veneno sit jussus. Spartianus.

ANASTASIUS DICORUS. TRAGOEDIA DATA LUDIS AUTUMNALIBUS ANNO MDCCXXXIV. s173 HTML-Text

ARGUMENTUM. s174 HTML-Text

JEROBOAM TRAGOEDIA DATA LUDIS AUTUMNALIBUS ANNO MDCCXXXV. s227 HTML-Text

ARGUMENTUM.

DEus sceleribus Salomonis offensus Jeroboamum decem tribuum, quae eodem sic ordinatne, a Roboamo Salomonis filio defecerant, Regem, atque adeo regni Israelitici Fundatorem constituerat, beneficium perenne fore pollicitus, nisi esset ingratus. At ille (ut meticulosa ambitio est) ne templi Hierosolymitani amore tracti subditi, deserto se, ad Roboamum reverterentur, veritus, idololatriam regno invexit, vitulos aureos pro Diis proponens, consilio stolidissime politico. Nam idcirco induxit Dominus mala super domum Jeroboam et omnem familiam extinxit. 3. Reg. 14. et 2. Paralip. 13.

NB. NB. De Jeroboami morte dicit scriptura: Percussit eum Dominus, et mortuus est, haud dubie, aiunt interpretes, morte violenta per aliquem Justitiae divinae ministrum, sive daemonem, sive Angelum, sive hominem.

2. Nos hic utimur synchronismo, et tempora distincta con jungimus. Nam familiae totius extirpatio primum duobus annis post mortem Jeroboami contigit per Baasam praefectum militiae, postea Regi Syriae confoederatum.

3. Haec omnia contigerunt, cum in Judaea regnaret Asa, Rex pacis studiosus, et verae Religionis instaurator in regno suo.

4. Cum filius Jeroboami mortuus sit paulo ante Patrem (ille, qui solus honore sepulchri gavisus est ex fratribus suis) merito credimus, adhuc sub mortem Jeroboami vixisse Ahiam Prophetam, qui haec omnia illi praedixerat, cum ab uxore eius de morbo dicti filii (Abiam vocabatur) interrogaretur.

Jeroboamicae Familiae interitus, et eius causa Symbolice exhibetur.

CONSTANTIA ORTHODOXA AB IMPERATORE CONSTANTIO CHLORO SAPIENTER HONORATA TRAGOEDIA DATA LUDIS AUTUMNALIBUS ANNO MDCCXXXVI. s285 HTML-Text

ARGUMENTUM.

COnstantium Chlorum, Constantini Magni Patrem, adhuc Ethnicum, cum sciret, multos in aula sua Christianos occulte versari, aliquando cupido incessit, experiendi, qua demum constantia singuli Christum colerent. Ergo solenne Sacrificium Jovi faciendum indicitur, jubentur adesse Proceres, et Duces omnes; si quis obstreperet, denuntiatur exilium. Hic, qui Deum minus, quam Caesarem metuebant, abjecta fide, imperata fecerunt: at alii, quibus potior erat Numinis, quam hominis gratia, negaverunt, tanti sibi aulam esse, ut non illa mallent, quam Caelo excludi. Jamque abibant, cum Caesar fictione deposita, laudare constantiam institit, virosque fortissimos multo cum honore retinens sibi, imbelles illos homullos, quos Sacramentum Christo dictum tam leviter violare non puduit, amandavit a se, sapienter conjectans, facile infideles Principi fore, qui Deo suo fideles non essent. Baronius ex Eusebio in vita Constantii. L. 2. cap. 48.

Observationes ex Eusebio, Eutropio, Sozomeno, Baronio, et Forestio.

1. Constat, fuisse Constantium semper Christianis optime affectum; quin affirmant Auctores citati, ipsum ante obitum suscepisse baptismum, et cum Constantinum Successorem nominaret, dixisse: jam libenter morior, quia filium Imperatorem relinquo, qui Christianorum lacrimas absterget.

2. Verisimile est, hanc Procerum probationem ideo susceptam fuisse, ut Constantino provideret de aulicis, quorum fidei secure posset confidere.

3. Contigisse hoc fingimus eo tempore, quo Constantinus, qui in aula Galerii Romae educabatur, fuga elapsus ad Patrem se contulit, elusis Tyranni, Juvenem jam tum magnum timentis, insidiis, quas passus est propterea, quod visus sit Christianis patrocinari.

4. Auctores, qui dicunt Constantinum fuisse primum Imperatorem Christianum tunc conversum, cum crucem in aere vidit, nostris Auctoribus non sunt contrarii, et facile conciliantur, si dicamus, quod primus singulari cum cura rem Christianam promoverit, illa visione novum incitamentum addente, et fervorem stimulante.

SEPULCHRUM CONCUPISCENTIAE SIVE RELATA PER MORTIS MEMORIAM DE VITIIS VICTORIA LUDIS SATURNALITIIS IN SCENAM DATA ANNO MDCCXXXII. s351 HTML-Text

ARGUMENTUM

IN titulo legitis. Rebellem Rationi Appetitum docemus domari posse per sepulchri memoriam, atque adeo Bacchanalia agentibus ut ante oculos dies cinerum sit, virtutis et prudentiae fore.

SERVUS DUORUM DOMINORUM COMOEDIA DATA LUDIS SATURNALIBUS ANNO MDCCXXXIII. s393 HTML-Text

ARGUMENTUM s394 HTML-Text

PROCESSUS JUDICIALIS CONTRA FURES TEMPORIS INSTITUTUS LUDIS SATURNALITIIS. ANNO MDCCXXXV. s439 HTML-Text

ARGUMENTUM

FUres temporis, thesauri utique pretiosissimi, qua ratione et deprehendi queant, et multari debeant, docemus. Argumentum est utile mixtum cum dulci, ne, si pro tempore, quod spectaturi nobis dabunt, nihil reddamus, etiam nos inter fures ponamur. Notentur nomina Personarum: posuimus plana, quia intelligi cupimus.

TOBIAS et SARA SIVE NUPTIAE ANGELO PARANYMPHO AUSPICATAE DRAMA MUSICUM SERENISSIMIS PRINCIPIBUS MAXIMILIANO JOSEPHO S. R. I. Electori Archi-Dapifero etc. etc. ET MARIAE ANNAE, Regiae Principi Saxonico - Polonicae etc. Utriusque Bavariae, et Superioris Palatinatus Ducibus Comitibus Palatinis Rheni, Landgraviis Leuchtenbergae etc. etc. NEO-SPONSIS Devotissime dicatum A COLLEGIO SOCIETATIS JESU MONACENSI ANNO MDCCXLVII. s477 HTML-Text

ARGUMENTUM

INter auspicatas nuptias in sacris litteris celebres illae singularem voluptatem in animis legentium excitant, quas Angelus Raphael inter Tobiam et Saram a pluribus Procis frustra concupitam (de quibus ipsa Sara Tob. 3. sic loquitur DEO: Illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me!) optatissimus Paranymphus constituit. Historia nota est: felicitati figurantium ut par sit felicitas figuratorum et devotissime precamur, et ex pari, hoc est, ferventissimo cultu Religionis erga DEUM (quae omnium bonorum fons est) ita firmiter ominamur, ut in hoc Dramatio Prophetas nos agere potius, quam Poetas nobis persuadeamus.