STULTIFERA NAVIS MORTALIUM, IN QUA FATUI AFFECTUS, MORES, CONATUS ATQUE STUDIA, quibus vita haec nostra, in omni hominum genere, scatet, cunctis Sapientiae cultoribus depinguntur, et velut in Speculo ob oculos ponuntur. Liber salutaribus doctrinis et admonitionibus plenus. OLIM A CLARISS. VIRO D.SEBASTIANO BRANT Iurisconsulto, Germanicis rhythmis conscriptus, et per IACOBUM LOCHER Suevum Latinitati donatus: nunc vero revisus et elegantissimis figuris recens illustratus. BASILEAE, 1572, Cum Gratia et Privilegio Caes. Maiest.

ARGUMENTUM IN NARRAGONIAM.

AD HUMANI generis felicitatem, documentumque saluberrimum, stultorum classis ad Narragoniam constructa fulget: quam quidem omnes conscendunt, qui de semita veritatis, et aperto sani intellectus calle vagantes, in varias et umbrosas mentis tenebras, ac corporis illecebras corruunt. Potuisset praesens hic noster libellus non inconcinne Satyra nuncupari, sed auctorem novitas tituli delectavit. sicuti enim prisci satyrici, variis poematibus contextis, scelera ac pravitates mortalium reprehendebant, ita nostra haec pagina, status et condiciones hominum ad oculos depingit, ut tamquam in nitidissimo speculo, quisquis mores et vitae suae lineamenta contueatur. Nolim tamen indignetur fidus laboris nostri Lector, verbum nos verbo minus reddere (ut Flaccus ait). Sensus enim dumtaxat notasque vernaculi carminis, simplici numero Latine transtulimus. Quapropter et veniam praesumptae nostrae audaciae ab omnibus lectoribus nos consecuturos confidimus, si prius ingenii nostri mediocritatem, et teneros lanuginis annos consideraverint. poeticas nempe egressiones, et fabulosam obscuritatem studiose praeterii: nudisque et nativis verborum structuris, facilique sententiarum iunctura Opus absolui. Nostris idcirco lucubrationibus votisque Lector bene precari velit, obsecramus.

Inutilitas librorum.Iudicis officium.Auaritia.Virorum effeminatio.Inveterata fatuitas.De eruditione puerorum.Procuratio rixarum.Spernere consilia salubria.De corruptis moribus.Violare amicos.Scripturae contemptus.Non providere futura.Calamitas amatorum.Peccare super misericordia Dei.Incipere, et non prius providere.De epulonibus.Divitiarum sollicitudo.Seruire duobus.Garrula lingua.Invenire, et non reddere.Medice cura te ipsum.Sapientiae praecepta.Fortunae vanitas. Corripere facta Dei.Iudicare alios.Beneficiorum pluralitas.Differens bene facere.Observare mulieres.Lenocinii fatuitas.Stultitia gaudium stultorum.Irasci sine causa. Patiens impatiens.Aperte insidias ponere.Alienis periculis fieri sapientem.Nil curare detractiones hominum.Abstrahere a bono.Transitoria praeferre aeternis.Dehonestare ecclesias.De protervo ac spontaneo periculo.De via felicitatis.Mala exempla parentum.Voluptatis incommoda.Secreta tacenda.Nubere propter divitias.Invidiae proprium.Non velle corrigi.Medicus indoctus.Potentatus saeculi finis.Praescientia Dei.Negligere propria.De ingratis.Sapientiae propriae confidere.Choreae fatuitas.Nocte ludere in plateis.Mendicantes improbi.Ira muliebris.Potentia fatuitatis. Multos laedere.Pigritiae fatuitas.De rixosis.De turpiloquio stultorum. De scribis et equitibus.Nuntius inutilis. Contra blasphematores.Flagella Dei.Fatua permutatio.Honorare parentes.Garrulitas chori.Superbia.Usurarii.Optare aliorum mortem.Non observare dies festos.Cum tristi vultu donare.Accidia.De extraneis fatuis.De rei publicae Christianae interitu.De assentatoribus.Facile credere.De falsariis rerum omnium.Navicula S. Petri.Tacere veritatem.Retrahere a bono.Bonorum operum negligentia. Bonorum hominum persecutio. Obiectio voluptatis criminantis Virtutem. Societas fatuorum.Derisio boni operis. De singularitate quorundam novorum fatuorum, additio Sebastiani Brant.