UT QUI Musarum pueris viridaria pandit,
Ipsorumque animos instruit arte rudes,
Si tetrico semper vultu, si verbere crebro
Stentoreaque ipsos cogere voce velit:
Quid nisi arenosum proscindit littus aratro?
Quidque nisi in sterilem semina spargit humum?
Sic turpes hominum festivo carmine labes
Dum BRANT, et mira dexteritate notas,
Maiores confert tam salso scommate fructus,
Grandius et meruit laudis habere decus,
Quam si mordaci carpsisset schemate, crassos
Fudisset atro non sine felle iocos.
Hoc opus excultis quod prodit amice figuris,
Non minus egregiis conspicuumque typis,
Mittimus et placida capias ut fronte precamur,
In verum verae pignus amicitiae.
Nostra sed hic Momus si nomina viderit, inquit,
Ridebit ronchos ducet et ore suos,
Rideat hic etiam, capiti qui congruit eius
Ne forsan dubites, ecce galerus adest.
T. Muller H.
CArmina sint quamvis triviali sculpta moneta,
Plaude tamen teneris Lector amice modis.
Cultius eloquium nobis superesse putabis,
Sic canimus tragico scripta canora pede.
Sponte quidem tenui fatuos deprompsimus orsu,
Stultivagisque viris transtra locata patent.
Navibus ergo vagis, ventosque, aurasque faventes,
Et salubres portus, et loca tuta precor.
Cogantur fatui tumido subsidere ponto
Ne modo: da tutam Iuppiter alme viam.
Si foret inter nos aetas Saturnia pacis
Sancta fides, vitae conspicuumque decus:
Non iam tot fatuos puppis cumulasset inertes,
Aequora qui sulcant, velaque picta trahunt.
SI fas esset, praeceptor iucundissime, exotici ac barbari sermonis quiddam tuis mundissimis auribus inculcare: in praesenti proludio rudis loquutor audaxque iuventus manibus tuis dedicarem,
quod mihi labor ingenuus, sedentariaeque noctes ac frequens lucubratio peperere. Sed quia te humanitatis splendore conspicuum censorem video, absque ruboris macula, ad te scribendum pueriles excitavi manus. Neque enim de numero es eorum Criticorum, qui cum et ipsi nihil sapiant, ingenii tamen asperitudinem in alios vertunt: nec modo alio designatus vultu, alio vocis sono alio quoque incessu. Nec iactantia obsolentiore, nec superbia arrogantiore, nec capillatior (uti malevoli solent) meam in te iuvenilem observantiam manu capi Memini dulciter me puerum, stipendiis felicis Academiae sub te praeceptore meruisse. O dulces confabulationes, quas sermone tuo suavissimo conditas, publico in auditorio, te profitente accepimus, auribus inquam tenellis et adhuc propter pubertatis mollitudinem strepentibus, salutares ac benevolas solitae tuae facundiae disciplinas exhibuisti. Quotiens enim in frequenti gymnasio, certamina poetarum grandisonamque veterum chelyn inflammasti? lepidoque susurro cantilenas Orphicas delphicasque permulsisti? quotiens ob Phoebum tui dexteritatem laureamque coronabilem me ad Aganippidos vireta scaturientesque Castalii rivulos concitasti? Quemadmodum Atticae iucunditatis princeps Demosthenes, Platonisque nostri tenellus auditor, oratione quam Callistratus orator concitatissimus, pro Oropo acturus ad eloquentiae studium commotus exstitit: ita tu, carissime praeceptor, animum
meum primitus ad feliciores studiorum secessus, antraque iucundiora, tua affabilitate ac urbanitate induxisti. Gratias igitur non quas volumus, sed quas nostri pectoris exiguitas valet, referre non dedignemur. Nam si gratiarum actiones in hoc epistolio pro infusa eloquentia, proque Musarum inspiramine iam tibi persoluere conarer, Nilotici calami argutia, Aegyptiaeque papyri crassitudo, nostris sudoribus vix satis facerent. Nostrae itaque ruditatis exercitamenta, hilari fronte, iucundissimoque mentis examine trutinabis Laudabis discipuli tui audaciam, qui sui praeceptoris saluberrima rhythmata, Latiali (quamvis dura ac balbutienti) lingua, e Theutonico vertit eloquio. Nec id pudoris loco habendum duco, cum et Francisci Petrarchae philosophi Stoici, ac Maeonii vatis sectatoris celeberrimi, cantiones vulgares, vernaculaque dictamina, Philippus Beroaldus Bononiensis, aeque praeceptor meus, omnisque vetustatis candidissimus inquisitor (cui etiam iamdudum primas partes in omni dicendi genere Italia, Felsinaque viritim tribuit) in Latinum sermonem vertere non est dedignatu Quin et Boccatii interpres esse non erubuit. Maximi igitur spectatissimique honoris praemiique loco duximus, quod me sermonis tui vernaculi (quo egregie polles) interpretem esse voluisti. Illud, nempe inter non aspernanda humanitatis genera locari solet: cum a praeceptore discipulus ad honores egregios elevatur,
Tanti igitur te iure facio, quanti Isocrates Platoque Socratem sanctissimum fecere. Nec cedo ea in re Theophrasto, qui Aristotelem Peripateticorum fundatorem maximum maximi fecit. Ecquid priscos cito? cum satis superque mea in te observabilis piaque veneratio, longe lateque per fines Germaniae, eruditissimasque Latii scholas me praecone, intonuit. Testis est mihi Hubertinus clericus Crescentinas, Marchionis Montisferrati et Pedemontani poeta stipendiarius: apud quem Cassalae tuam egregiam virtutem exposui. Interrogabat enim vir iste apprime doctus, oratorque tersissimus, anne etiam Germaniae fines eloquentiae ac argutioris musae dogmata passim seminarent? te aiebam amicum, qui stili Nasum apud nostrates faceres. Itaque in verba fidentior factus, te adhortari non desinam, ut in his nostris lucubrationibus favorabiles assensus, curamque praesentem adhibeas. Non enim dubito, quin crassis quidam auribus, corde obstinato, impexis superciliis, scissili palliastro, sutulique centuculo amicti, manus sanguinarias temere nobis impingant. Horum glutinosarum faucium latratus larvalesque ac tortuosas exclamationes, celeusmaque nauticum, cavillum exoticum, sellulariasque castigationes te duce, te praeside, te quoque tutore facile superabimus. Est etiam nobis altior cothurnus, sunt nobis syrmata longiora, dexter quoque Apollo cum iucunda Camenarum chorea, nondum aedes ac nostra diversoria
deseruit. Casta si quidem manu Palladis artes, sacramque Marheseos aram, ture vapido, frequentique libo veneramur. Igitur dulcissime fautor, ventis impera, et naviculis nostris ac phaselis salubres auras precare.
Vale. Datum Friburgi Kalendis Februariis, Anno Domini 1497.
Si mihi nunc Paean sacros concederet arcus,
Verteret in nitidos et mea verba pedes,
Et daret arguti cultissima plectra leporis:
Ad te migraret hoc duce culta lyra.
Nil rude, nil tepidum venerando nomine dignum
Esse tuo poterit tu quia dulce canis.
Sive voles numeris facundos nectere sensus:
Seu fidibus Lyricis, optimus arte vales.
Expertes numeri seu malis condere voces:
Audes magnifico cum Cicerone loqui.
Iam modo plaude tuis felix Germania nymphis,
Quas fontes Rheni, Danubiique fovent.
Non sumus aversi a Musis, et Apolline dextro:
Tangere iam didicit Theutona terra lyram.
Musicam nostrates, Phoebo duce, venit ad oras.
Scimus et argutos voce sonare modos.
A regione procul nostra, Permessidos unda
Sacra scatet: nec nos Aona prata rigant.
Graecia clara suos potuit lustrare poetas:
Haec quia vicino flumine pasta fuit.
Ad Latiosque lares facilis penetravit Apollo,
Attulit et secum plectra canora lyrae.
Nos tamen horrendis caelum produxit in oris,
In quibus ingenii est non bene cultus ager.
Sarmatice loquimur ructamus verba labello:
Crassiloquas voces patria nostra tulit.
Sed postquam Titio sacras evoluere Musas
Incoepit lepidos atque docere modos:
Manavit studiosa cohors, quae pectine molli
Ludit, et astringit verba soluta pede.
Utile nam docto multis pallescere ludo:
Hoc nihil egregius maximus orbis habet.
Virtus et ratio studiorum, praemia laudum
Parturit, et tituli stemmata clara parat.
Vatibus et dantur meriti fomenta labori:
Et retinet laudes diva Thalia suas.
Plaude senex, nostro viridi quoque plaude iuventae
Ductori: vester hoc duce crescit honor.
Pandere scit numeris divi sacraria Phoebi:
Nil latet Aoniis fontibus huncce virum.
Oscula saepe damus teneris iucunda labellis
Versibus egregiis, dulcis amice, tuis.
O utinam tecum possem tractare loquelas
Assiduas, nitidos et sociare pedes.
Quicquid enim sacris Phoebi de fontibus hauris,
Candidulus numeris nectis et eloquio.
In lyricis modulis blandissima carmina dictast
Structilis, argutus, candidus, atque teres.
Non elegis minor es, te Coi sacra Philetae
Accipiunt comitem, te sociumque vocant.
Sed quia non opus est clarum laudare poetam:
Iam facit emeritam pagina scripta fidem.
Grandibus possunt numeris tonare,
Quos facit Paean celebres poetas,
Quos et aspirant tenerae Camenae
Numine sacro.
Mentis hi crassae tenebris fugatis,
Rebus externis procul hinc abactis,
In poli tendunt supero meatus
Pectore docto.
Flatibus sacris agitantur usque
Candidi vates: monimenta condunt,
In quibus fulgent animi furentis
Delphica sensa.
Inclitus vates radios Eoi
Solis inquirit, refugasque stellas
Mente rimatur, numerisque condit
Sidera caeli.
Saepe ventorum rabiem sonorum
Versibus pingit, Boreaeque flatus,
Frigida et septem numeris revoluit
Plaustra trionis.
Candidus vates rutilo sub ortu
Colligit versus: quia magna quaerit
Facta, scit causas varias latentis
Reddere mundi.
Inclitus vates celebres Camenas
Turribus regum venerandus affert,
Resque describit populi potentis
Carmine magno.
Candidus vates lituo canoro
Bellicos fortis recinit labores,
Et tuba Martem recitat furorem, et
Proelia cantat.
Inclitus vates trahit ad cothurnum
Mentis ardores, nitidumque syrma
Induit, lapsus recolit potentum, et
Ardua fata.
Fetibus tantis mihi non replevit
Sic sinum Phoebus rigido sub antro
Incubat noster labor, et minutos
Concipit orsus.
Igneis non sum facibus perustus,
Quas sacer Phoebi chorus, et diserta
Turba Musarum, lepidis abunde
Mentibus infert.
Ergo supremam veniam precamur,
Nostraque rino sterili Camena
Fluxit, et sacras violavit undas
Carmine rauco.
Alter in caecis cumulet latebris
Fabulas, tristes canat et labores
Martiae pugnae, referat ferocem
Militiamque.
Me iuvet versus humili boatu
Condere, et mentem cithara minori
Rite solari, pariter iocoso
Soluere nervo.
Gratiam, credo, dabitis tenellis
Musulis, pigro genitis sub axe,
Sufficit, nostro siquidem magistro.
Crede, placebunt.
Navem stultorum iucundo scommate prompsit
Brant, cuius celebris fama decusque viget.
Quam Satyram vocitare queo: nam candida pangit
Munera virtutum, conterit atque probrum.
Efficere Argivus vix hoc potuisset Homerus,
Qui lusit veterum proelia magna ducum.
Sidere sub fausto nascentia fata tulisti,
Praeceptor dulcis, doctiloquusque comes:
Quos tibi concessit vernacula lingua lepores,
In Latios vertam simplicitate modos.
Currite qui nostram cupitis conscendere navem,
Transit ad Hesperium iam bene picta fretum.
Alter ad obliquos convertat brachia remos:
Alter stultigerum candida vela gerat.
Currite, iam properat cursu compulsa triremis,
Et mare nunc medium carbasa nostra tenent.
Hi sunt qui descendunt mare in navibus, facientes operationes in aquis multis. Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat, Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est. Psalmo 106.
NUper ego stultos vulgari carmine scripsit,
Est satis hic noster notus ubique labor,
Narragonum quando nobis fabricata carina est,
Theutonico qualem struximus eloquio.
Quam deinde ut volui contexere forte Latino
Scommate pro doctis, principiumque dedi:
Occurrere mihi tam crebra negotia passim,
Quae versu exorsum, detinuere pedem.
Quo fit ut incoeptum tam dignum opus ipse reliqui:
Et fregi calamum quem semel apposui.
Atque ita destitui mediis Palinurus, in undis
Stultiferam navem, remivagamque ratem.
In re proinde tibi nostra, praeque omnibus uni
Tradimus omnimodas, care Iacobe, vices.
Ocius attollas malos, classemque relaxa,
Antemnasque suo flamine ventus agat.
Tuque gubernaclo subeas, clavumque retorquens
Fac fatuos quos vis per sua transtra loces:
Flecte viam velis, remosque impelle, rudentes
Excute quo cursu concita navis eat.
Incautos fuge sed scopulos, pemptusque latentes,
Scyllam atque adversi monstra caveto mali.
Ancora cum sit opus prora iactetur ab alta,
Ne tibi collidant ventus et unda ratem.
Vortice praecipitem cave sis, ne te impetus ullus,
Sive procella vorax obruat. inde vale.
HOrtor, adeste viri, quos nunc vocat Eurus: eundum est
Stultorum in patriam, carbasa plena volant.
Tendite Nargoniam propere, atque ab litore funem
Rumpite nec mora sit uncta carina natet.
Ilicet obruimur, numerum sine fine videtis
Qui comitatur, eum non capit una ratis.
Nec reputate viam maribus dumtaxat apertam,
Quin et feminea est copia mixta viris.
Pervigil exegit noctes (mihi crede) perennes,
Qui nos collegit, composuitque rati.
Et merito. quis enim nostrum praesentia curat?
Praeteritisve dolet? sive futura cavet?
Contemplator age hoc speculum quicumque cupiscis
Scire hominum vitas, interitusque graves.
Nam qui se vitamque suam speculatur in isto
Codice non dicet se facile esse bonum.
Quod si quis sapiens sibi, se nusquam putet esse
Nos inter cunctis se sciat esse locis.
Ipse ego cumque locum volui mihi quaerere forsan,
Inveni in quovis me fore saepe loco.
Vera loqui deceat: rumpantur ut ilia stultis,
Illorum nec me iurgia vana movent.
Sophia consumpsit: nec ab re. quonam enim studio melius aut sanctius humano succurrere potuisset generi? Scripsit saluberrimas leges, aedificavit rem publicam speciosissimam, constituit humanam societatem iucundissimam, imposuit frenum libidini, ignaviam mortalium ad virtutem excitavit. Tempestate quoque philosophorum, aetas poetarum fulgidissima intervenit, quae ob dicendi fingendique iucunditatem non mediocrem locum inter eruditos obtinebat. Quorum quidam heroicum carmen (quo res divinae humanaeque decantari solent) cultissima scriptione celebrarunt. Quidam de agricultura: ii de planetis, et cursu siderum, motuque polorum: nonnulli de amoris imperio, ut elegiaci: plerique de Regum ac Principum miserabili casu, ut Tragici, poemata elegantissima composuere. Reliqui Comoediam (quam Graeci archaeam vocarunt) cum magna dicendi libertate coluerunt. E quorum numero Aristophanes Eupolis atque Cratinus, laudatissimi vates claruerunt. Cum enim viderent iuventutem Atheniensium, ceteraeque Graeciae, omnibus libidinum generibus irretiri, occasionem notandi acceperunt: et plano quidem eloquio, quorumcumque sceleratorum hominum vitia ac peccata libere mordebant. Ex hac veteri Comoedia nostri Latini non inelegans scriptitandi genus formarunt: et primus Lucilius quidem satyram Latinis dedit. in qua nominatim scelera Romanorum principum, civiumque
privatorum canebat, salibus multis, iucundaque dicacitate totam perfricabat urbem. Non certe istac ratione ductus, ut fandi lasciviam, et effrenatam quandam procacitatem exerceret: sed ut virtutum studia, doctrinasque salubres excitaret, et vitia e medio fugaret. Igitur Satyra tota Latinorum est (ut inquit Fabius, libro 10. Instit. Orator.) pro Satyra quam nos habemus, Graii archaeam priscam Comoediam tractarunt. Post Lucilium eloquio rudem, urbanitate tamen civicaque mordacitate non paenitendum auctorem, Horatius Venusinus successit, qui sermone tersior atque emunctior, non parvam gloriam Satyra meruit. Persius unicum librum reliquit, in quo nomen suum immortalitati commendavit. Postremus omnium princeps Iuvenalis, qui quod in singulis Satyricis vatibus enituit, id totum suo iucundissimo dulcissimoque poemate complexus est. O mores, o tempora, ut quid nostrates sapere non incipiunt? cur vates non colunt? cur poetarum interpretes rhapsodosque non venerantur? An ignorant quod
Edocent enim quae mala, quae bona sint: quid vitia, quo virtus quo ferat error. Nam impios, superbos, avaros, luxuriosos, lascivos, delicatos, iracundos, gulosos, edaces, invidos, veneficos, fidefragos, temerarios, audaces, temulentos, indoctos et fatuos poetae lacerant. E contra virtutisAut prodesse volunt, aut delectare poetae?
Aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.
candidissimos imitatores laudibus magnis extollunt, et cuique suorum meritorum praemia adscribunt. Cum vero nostra tempestate tam paene innumeri sint fatui et stulti homines, qui neglecto virtutis amore ad tenebras ac huius mundi illecebras tendant: operae pretium fuit ut denuo vates aliquis eruditus et vafer resurgeret. qui manifestaria stultorum delicta, vitamque spurcissimam taxaret. Hanc scribendi libertatem praeceptor noster iucundissimus, Sebastianus Brant, Iuris doctor, poetaque haud ignobilis, ad communem mortalium salutem lingua vernacula celebravit. Imitatus Dantem Florentinum atque Franciscum Petrarcham heroicos vates, qui Hetrusca sua lingua mirifica contexuere poemata. Cum vero Narragonia seu Navis fatuorum (quam non inepte Satyram appellare possumus) omnibus gentibus pernecessaria sit: operae pretium esse duxi, ut eam in carmen verterem Latinum: quo exteris quoque nationibus (quibus nullum est linguae nostrae commercium) prodesset. Sunt enim Galli, sunt Ausonii, sunt Iberi, sunt Pannonii, sunt denique Graeci, qui id genus dictaminis non caperata fronte lectitent. At vos Lectores, date veniam Iacobo Philomuso, si quid ob ingenioli sui mediocritatem peccaverit. Est quippe praesens liber, cum ad salubrem sapientiae commoditatisque doctrinam, tum ad dementiae, stultitiaeque vanitatem expurgandam editus. Intueatur ergo hunc perlegatque
quisquis veluti in speculo, condicionem vitamque novisse perspexisseque laborat, quo felicius transigere valeat aevum.
Dotibus explosis animi, sectamur inertes
Corporis illecebras, desidiamque malam.
Est igitur numerus stultorum maximus, orbem
Qui taminat totum, stultitiaque fovet.
Quidam etiam meros toto se tempore stultos
Cum videant, sanos se tamen esse putant.
Nil sapiunt homines praecordia crassa gerentes:
Prudentes nimium se tamen esse putant.
Attamen ut stultos possim cumulare profanos,
Et quemque ad meritum iure notare queam:
Innumeras classes fingam longasque triremes,
Et naves celeres velivolasque rates:
Si non sufficiunt, cristata petorita raedas,
Esseda gallorum iam sine fine struam.
Nec potis una ratis stultorum pondera ferre,
Quos gerit innumeris versibus iste liber.
De numero ingenti stultorum qui modo vivunt,
Accelerant pedibus ad mea vela citis
Non aliter quam si volitet per gramina florum
Turba apium, dulces perstrepat atque favos.
Quidam ne cursu tardo mea carbasa linquat,
Nando sequi stultam cogitat usque ratem.
Quilibet ad primum properat conscendere transtrum,
Et regimen nauli solus habere cupit.
Curritur ad navem. postremus quisque veretur
Esse: procul toto flumine vela micant.
Narragonum haec classis titulo sic iure feretur,
In qua stultorum quilibet esse cupit.
In speculo veluti faciem quis rite tuetur.
Effigiem vultus conspicit atque sui:
Sic modo de nostro capiat manifesta libello
Signa quibus vitam conspiciatque suam.
Nemo caret vitiis, nemo est sine crimine vitae:
Ergo stultorum candida vela trahit.
Nec poterit quisquam causa sapienter in omni
Se gerere et nulla contaminare lue.
Qui bene mortales secum considerat actus,
Et trutinat mentis omnia facta suae:
Inveniet causam poterit cur stultus haberi,
Ut modo sectetur remigis usque viam.
Quisquis enim stultum depicto stigmate dignum
Se putat et vivit simplicitate rudi:
Is poterit sapiens tandem prudensque renasci,
Et fieri divae Palladis inde comes.
Sed qui nunc prudens casus vult esse per omnes,
Nil sapiens semper noliger esse solet.
Hos siquidem atque alios poterit studiosa caterua
Perlegere in propriis colligo quosque locis.
Nobilis et clerus venit huc cum paupere dives:
Civibus urbanis carbasa plena sonant.
Rusticus imberbis iuvenis, curuaeque senectae
Turba venit, pueri stultiloquusque parens:
Indocti doctique simul, longo ordine cincti:
Ad pictas properant, accelerantque rates.
Femineumque genus turpis quod saepe voluptas
Incitat et torquet non moderatus amor,
Stulticolas inter nostros divertere gliscit:
In speculo scelera et perspicere usque sua.
Attamen ut quisquis nostri dictaminis orsus
Rite sciat frontem praebeat, oro, piam.
Pangimus ad certam multorum haec scripta salutem,
Stigmate quae mordent duriter omne genus.
Sed si forte malus volet hos confundere risus:
Scriptorisque vafros dilaniare iocos,
Facundas capiat causas, de codice primo,
Theutonicis numeris qui bene cultus adest.
Et causas itidem iustas tibi deinde feremus:
Cur multis prosit fictio nostra viris.
Sic quoque Satyrici quondam fecere poetae,
Mordentes populi dedecus atque nefas.
Hos sequimur, quamvis studio, linguaque minore
At cupimus mores nunc medicare malos.
Est animus tenerae multum prodesse iuventae,
Ut scelus explodat stultitiamque gravem.
Parcite stultorum dum signa micantia fingo:
Turritasque rates, ad freta vasta traho.
Parcite: si vestris signum de moribus addam:
Stultigeris frontem significemque notis.
ARGUMENTUM IN NARRAGONIAM.
AD HUMANI generis felicitatem, documentumque saluberrimum, stultorum classis ad Narragoniam constructa fulget: quam quidem omnes conscendunt, qui de semita veritatis, et aperto sani intellectus calle vagantes, in varias et umbrosas mentis tenebras, ac corporis illecebras corruunt. Potuisset praesens hic noster libellus non inconcinne Satyra nuncupari, sed auctorem novitas tituli delectavit. sicuti enim prisci satyrici, variis poematibus contextis, scelera ac pravitates mortalium reprehendebant, ita nostra haec pagina, status et condiciones hominum ad oculos depingit, ut tamquam in nitidissimo speculo, quisquis mores et vitae suae lineamenta contueatur. Nolim tamen indignetur fidus laboris nostri Lector, verbum nos verbo minus reddere (ut Flaccus ait). Sensus enim dumtaxat notasque vernaculi carminis, simplici numero Latine transtulimus. Quapropter et veniam praesumptae nostrae audaciae ab omnibus lectoribus nos consecuturos confidimus, si prius ingenii nostri mediocritatem, et teneros lanuginis annos consideraverint. poeticas nempe egressiones, et fabulosam obscuritatem studiose praeterii: nudisque et nativis verborum structuris, facilique sententiarum iunctura Opus absolui.
Nostris idcirco lucubrationibus votisque Lector bene precari velit, obsecramus.
INter praecipuos pars est mibi reddita stultos
Prima, rego docili vastaque vela manu.
En ego possideo multos, quos raro libellos
Perlego, tum lectos negligo, nec sapio. [Illustration: Inutilitas librorum.
Quod si quis percurrere omnes scriptores cupiat, opprimetur tum librorum multitudine, tum diversa scribentium varietate, ut haud facile verum possit elicere. Distrahit enim librorum multitudo: et faciendi libros plures non est finis.]
Primus in excelsa teneo quod nave rudentes,
Stultivagosque sequor comites per flumina vasta:
Non ratione vacat certa, sensuque latenti.
Congestis etenim stultus confido libellis,
Spem quoque nec parvam collecta volumina praebent:
Calleo nec verbum, nec libri sentio mentem.
Attamen in magno per me servantur honore,
Pulueris et cariem plumatis tergo flabellis.
Ast ubi doctrinae certamen voluitur, inquam,
Aedibus in nostris librorum culta supellex
Eminet. et chartis vivo contentus opertis,
Quas video ignorans: iuvat et me copia sola.
Constituit quondam dives Ptolemaeus, haberet
Ut libros toto quaesitos undique mundo,
Quos grandes rerum thesauros esse putabat:
Non tamen arcanae legis documenta tenebat,
Queis sine non poterat vitae disponere cursum.
En pariter teneo numerosa volumina, tardus
Pauca lego, viridi contentus regmine libri.
Cur vellem studio sensus turbare frequenti?
Aut tam sollicitis animum confundere rebus?
Qui studet assiduo motu, sit stultus et amens.
Seu studeam, seu non, dominus tamen esse vocabor:
Et possum studio socium disponere nostro,
Qui pro me sapiat, doctasque examinet artes.
At si cum doctis versor, concedere malo
Omnia, ne cogar fors verba Latina profari.
Teutonicos inter balbos sum maximus auctor,
Cum quibus in cassum sparguntur verba Latina.
O vos doctores, qui grandia nomina fertis,
Respicite antiquos patres, iurisque peritos.
Non in candidulis pensebant dogmata libris,
Arte sed ingenua sitibundum pectus alebant.
Auriculis asini tegitur sed magna caterua.
Civilis quicumque gerit consulta senatus,
Iustitiamque videns sensa aliena probat,
Condemnatque gravi miseros errore potenter:
Ille agit, inque scrobem trudit ubique suem. [Illustration: Iudicis officium.
Cum omni sollicitudine ac vivacitate veritatis, indaganda est causa. Iudicantes enim oportet cuncta rimari, prae oculis habentes solum Deum, a quo, sicut iudicabunt, iudicabuntur, et remetientur in qua mensura fuerint mensi. Iudices veritatem, et legum et iustitiae vestigia sequi debent.]
Complures properant civilem intrare senatum,
Ut populi ignavi vanos sectentur honores:
Quos leges, fas, iura latent, humanaque recta
Consilia: in tenebris et caeco tramite pergunt.
Roma senes habuit consultoresque peritos,
Qui fas atque nefas iuste pensare solebant.
Possidet insignis iam civica regna senatus,
Consiliumque regit: qui nescit soluere nodum,
Hic in consilio magno a praetore rogatus,
Non nova de crasso dictamina pectore profert,
Ast alios sequitur, ne sit contemptus ab illis,
A quorum arbitrio dependet publicus usus.
Heu gravis indocti surgit iactura senatus.
Non satis est alios sectarier usque, sed orsus
Tu proferre novos debes, et volvere mente
Legis utrumque caput, ne quis te iudice stulto
Damnatus, superis divis tua crimina ploret.
Forte putas summum nusquam curare Tonantem
Res hominum, cursusque vagos, mentesque profanas.
Crede mihi iuris normam si noscere velles,
Iustitiaeque modum, quo re sapienter in omni
Consilium monstrare tuum, mentemque valeres:
Antea consuleres doctos, iurisque peritos,
Quod tua de gravibus fieret sententia rebus.
Qua trutinas alios mensura, aut lance rependis,
Aeacus hac eadem Stygiis torquebit in undis.
Est Deus omnipotens, qui nos post fata, supremo
Iudicio censet, iusta quoque lege citabit.
Inveniet quisquis populos quo iure misellos
Torserit, et facti post mortem praemia sumet.
Inter mortales qui non observat honestum,
Iustitiaeque viam vivus, post fata severum
Quaestorem inveniet: nec tunc sapientia mundi,
Nec vires animi censuram avertere possunt.
Pertinet ad proram navis cui summa voluptas
Est in divitiis, terrigenisque bonis.
Gaudia magna putat nummos servare dolosos,
Nec fruitur partis stultus ubique suis.
[Illustration: Auaritia.
Mens avari semel vinculis cupiditatis astricta, semper aurum, semper argentum videt: gratius intuetur aurum quam solem. Sed nec satietas unquam, neque finis aderit cupiditati.] Qui legit immensum nummorum pondus et auri,
Raraque de partis captat solatia rebus:
Stultus ad illecebras et gaudia sera nepotum,
Congerit hos sumptus, terraque vorace recondit:
Ad Stygios penetrat sed cum defunctus avernos,
Et vada Cocyti tenebrosi pallida lustrat:
Nil sibi divitiae prosunt, nil sortis avarae
Congeries, sitiens Acherontis flumina gustet.
Stultior est timido multum (mihi credite) avaro
Prodigus, acceptis qui nescit limina rebus
Ponere, sed vitiis census largitur iniquis,
Et male quaesitis opibus ludibria vendit.
Est qui sollicitis stultus compilat amicis
Divitias, animae nec vult curare salutem,
Sed vigilare metu trepido noctesque diesque
Cogitur, ut posita sit magnum pondus in arca.
Heu frustra dives, inferna nocte sepultas
Non tibi delicias praestabit copia rerum,
Heredesque tui nullo te munere vellent
Soluere, liventis fugeres ut Tartara ditis.
Tantalus alter eris, glauco qui postus aceruo
Undarum, inter eas sitibundo gutture flagres.
Largiri debes pro divi nomine Christi
Pauperibus, caeli capies sic regna sereni.
Optavit nemo sapiens, quod in orbe potenter
Regnaret, divesque foret: sed dulce Minervae ut
Dogma sequi posset, secura ut viveret aura.
Excellit sapiens cuncti spectacula mundi.
Auri sacra fames Crassum anticipare coegit
Fata, quod is cupidus Parthorum vasa suiret.
Thebanus Sophiam cum vellet discere Crates,
In mare proiecit nummorum pondus et auri.
Qui vigilant igitur terrenis rebus, Auernis
Commendant animas vacuis, Ditique parentant.
Quisquis amat ritus proferre et fingere inanes,
Instituens populos sic novitate rudes:
Is mala dat cupidae ludibria multa iuventae,
Et stultum manibus, stultior ipse trahit.
[Illustration: Virorum effeminatio.
Rasit Anon dimidiam partem barbae eorum, et praescidit vestes eorum medias usque ad nates. Erant]
[Illustration: autem viri turpiter confusi valde. Vae mundo a scandalo. Vos etenim iuvenes, animos geritis muliebres, Illaque virgo viri.]
Tempore quae fuerant ignominiosa vetusto,
Atque scelesta nimis: iam nostra aetate probantur
A multis, ritusque novi servantur honore.
Laudis erat quondam barbatos esse parentes,
Atque supercilium mento gestare pudico.
Socratis exemplo barbam nutrire solebant
Cultores Sophiae, quorum sapientia mundum
Deseruit, celsas Iovis et conscendit ad arces.
Sed nunc irrepsit morum corrupta libido,
Manavitque nefas, et vitae subdolus usus.
Ecce pudet multos barbam nutrire severam,
Sed vellunt toto excretos de corpore pilos,
Ut servare cutem mollem, corpusque supinum
Possint et stultum casus ductare per omnes.
Crinibus in nodum contortis more Sycambri,
Aethiopumque micant, crispantes ferre capillos
Fas reputant, nudos fucati et pectoris artus
Pandere, ut ingenuas possint captare puellas.
Colla premunt quidam sertis, et torquibus aureis,
Et digitos onerant gemmis, auroque rotundo.
O mores hominum, corrupta o tempora et atra.
Nemo nefas censet vestes gestare plicatas,
Atque habitus curtos nimium, tinctosque colore:
Unde palam apparent genitalia membra pudore
Deposito, et nullo conduntur regmine clunes.
Quid tunicas memorem varias? quid pallia narrem,
Fimbria quae croceo vestit circumdata limbo?
Quidve pedum referam vestitus usque probrosos?
Moribus Assyrios sequimur, Turcosque profanos,
Et recutitorum peiores ritibus: eheu
Talia cur pateris pugnax Germania? pelle,
Pelle, inquam, ritus media de gente pudendos,
Neve tuam perdas famam: Deus ultor acerbus
Hos premet, e quorum nascuntur crimina vita.
Ad patulum quamvis languens declino sepulchrum,
Triverit et metam iam mea vita datam:
Non tamen antiquos fatuorum desero mores,
Stultitiaeque vias inveteratus amo. [Illustration: Inveterata fatuitas.
Inveterate, dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius. A femoribus egressa est iniquitas: puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Stultitia est quae me non sinit esse senem.]
Inveterata meae dementia crassa senectae,
Non solitos linquit mores, vitamve priorem:
Sum puer, et centum transacti temporis annos
Connumerare queo, nec enim sapientior usquam
Esse velim: pueris stultorum signa ministro:
Stultitiaeque meae regimen praescribo malignum,
Turpia vivendi mihi testamenta relinquo:
Exemplarque mali sum, duxque et pessimus auctor.
Quod puer edidici, facto monstratur inerti.
Stultus ego semper: tamen hac laudarier arte
Percupio, insanam et sceleris protendere famam,
Et vitium monstrare meum moresque pudendos
Audeo, de celebri tamquam certetur honore.
Nunc refero per me deceptas undique gentes:
Me duce nunc iacto tot semina sparsa malorum,
Immemor hunc pravum vitae convertere cursum.
Quin doleo, quod non consueto tramite semper
Ire queo, et stultas penitus consumere vestes.
Sed quia non valeo cursum complere vetustum,
Haec nato discenda meo, teneroque nepoti
Proponam. fingamque vias ad crimina largas.
Hic alacer fatui patris vestigia temnet,
Et discet prodire gradu genitoris iniquo:
Gaudet et ipse parens, natus quod crimine maior
Progressum sceleris superat numerumque malorum:
Spemque gerit pulchram de nato, quum sua gestat
Signa, quibus vitae male sanos triverit annos.
Moribus in pravis versabitur illius aetas,
Stultitiaeque vias numquam postponet inertest.
Ergo reget pictae stultorum carbasa navis.
Proh pudor, effeta o quid nunc cupis esse senecta?
Semper et in tenebris praesentia vota morari?
Inveteratus enim fatuus bene vivere nescit,
Nescit et ex animo foedos depellere mores.
Indulget quicumque suis ad crimina natis,
Sedulus emendat nec puerile nefas:
Sentiet is tandem damnum serosque dolores,
Ascendetque novae splendida transtra ratis.[Illustration: De eruditione puerorum.
Qui parcit virgae, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit. Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum. et animam eius ab inferno liberabis.]
Stultus erit semper miser, et caecatus ocellis.
Quem non cura trahit natorum, quemque modesta
Vita fugit, teneros animos ut moribus ornet,
Temperet aut opera nascentia fata frequenti:
Non errare vetat, scelerum nec limina claudit,
Vivendive modum natis proponere curat.
Non bene consulitur lascivae (crede) iuventae,
Si sine morigero passim ductore vagatur.
Sicut oves cursum linquunt pastore remoto,
Sollicitatque vagas nimium concessa voluptas:
Sic tua per sceleris torturam pignora currunt.
Stulte parens natos cur excusare laboras,
Quod teneri, nequeant recti conscendere callem,
Et sentire nefas aut veri noscere cursum?
Non aetas mollis, non frontis barba tenellae
Te excusare potest: teneris sapientia crescit
Cordibus, et sanctae disponit semina vitae.
Quin melius retinent pueri documenta tenelli.
Nam cecinit quondam Romae Venusinus alumnus,
Quo semel est imbuta recens servabit odorem
Testa diu remanentque rudis primordia vasis.
Flexilis est iuncus: salices flectuntur amarae:
Robora dura minus quid enim nunc prima morarit
Tempora frugiferis citius depascere rebus?
Quid moderata nocet pueris correctio blandis?
Nam ferulae morum praebent alimenta bonorum,
Expelluntque malos incocti pectoris aestus.
Ob culpas aliquando graves luxere parentes
Crimina natorum et vitam ingemuere nocentem.
Adsit in exemplum Priami fortuna potentis,
Iliacas qui flevit opes cum navibus altis
Filius Argolicas properat lascivus ad oras.
Adsit in exemplum Tarquini fama Superbi,
Ob scelus infandum nati, luxumque pudendum,
Quo bona stupratae mentis Lucretia luxit:
Expulsus regno, Latiis erravit in oris.
Transtulit innumeros ad nos Catilina nepotes.
Filius assequitur patrem, vitiisque vicissim
Indulget, moresque bibit ratione carentes.
Heu melius pueris nunc consuleretur inertes
Ductores fugerent si iam stultosque magistros,
Prudentesque bonae laudis sequerentur alumnos.
Peleus Aemonio quondam rex clarus in orbe,
Curam magnanimi Phoenici indulsit Achillis,
Traderet ut sanctos tenero pro tempore mores.
Rex quoque Pellaeus magna cum laude Philippus,
Per loca Graiorum quaerebat cuncta magistrum,
Posset Alexandrum qui dogmata culta docere.
Doctus Aristoteles tandem compertus, adibat
Magnanimi curam regis pectusque fovebat
Artibus ingenuis, dabat et praeconia linguae.
Doctus Aristoteles primum documenta Platonis
Candida gustarat, sophiaeque exceperat artes,
Antea quam teneros studio pascebat alumnos.
Tempore sed nostro dementes cura parentes
Nulla trahit, natos videant ut rite peritos,
Conducantque gravem digna mercede magistrum.
Ergo nunc fatuus procedit de patre stulto.
Qui vitiis largitur opes, studioque decoro
Parcit, et ingenii virtutes negligit omnes.
Thebani Cratis tristis querimonia fertur:
Si mihi, dicebat, passim clamare liceret,
Vos omnes fatuos vellem appellare probrosos,
Quos agitat nimio funesta pecunia ludo.
Divitias legitis natis, et dogmate nullo
Pectora lactatis, nec dexteritate fovetis.
Tandem paenitet et sceleris permissio mordens
Grandaevum patrem: sero at medicina petetur.
Natorum quidam sceleratis undique rebus
Se sociant, summique patris divina lacessunt
Numina: nonnulli vitam sine fine profanam
Sectantur, vitiumque petunt noctesque diesque,
Atque relicta malo fundunt patrimonia ludo.
Quidam deliciis lascivi corporis ardent,
Et luxu flores consumunt temporis omnes.
Ille bibit cyathos sitiens, plenamque lagenam
Euacuat, nulloque modo discrimina ponit.
Sed pueri, qui non teneris lactantur ab annis
Artibus ingenuis, studiis nec rite foventur,
Ad vitium faciles sunt, et delicta parati.
Nil melius gracilem poterit nutrire iuventam,
Et morum praestare viam, vitamque modestam,
Quam salubris docti siquidem doctrina magistri:
Principium medium finem quoque praebet honoris.
Utilis ad teneros spectat correctio natos.
Nobilitas res magna satis, decorare pusillos
Quae solet: at proprio non est quaesita labore.
Profuerit quid enim maiorum stemma? quid autem
Nobilitate tumes? quam non virtute decora,
Moribus aut cultis meruisti o stulte miselle?
Saepe malos catulos pariunt animalia blanda:
Saepe mali pueri casta nascuntur ab alvo.
Sed pater in culpa est, qui non vult esse severus,
Dogmaque nec gnatis vivendi suggerit aptum.
Qui duplici lingua litesque et iurgia vendit,
Et delatoris fungitur officio,
Inter contiguos ponens sua crura molares:
In pretium sceleris sentiet exitium. [Illustration: Procuratio rixarum.
Vir insipiens fodit malum, et in labiis eius ignis exardescit. Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. Parata sunt derisoribus iudicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. Qui in altum mittet lapidem, super caput eius cadet: et qui foveam fodit, incidet in eam.]
Gaudia summa putat quidam miscere sinistris
Litibus atque homines ad iurgia vana movere:
Gaudet et interdum rixis turbare molestis
Pectora. sic igitur male sani est criminis auctor,
Ore tenet virus, lingua mendacia fingit,
Atque dolos versat, quibus impugnare nocenter
Concordes animos et pectora dulcia possit.
Saepe ferit graviter, pharetrato verbere linguae
Insontes hominum mentes, moresque lacessit
Innocuos vitae. et fautores dispare voto
Inter se semper versari et vivere poscit.
Nec tamen interea sentit sibi vulnus adactum
Vir bonus, accusat quem delatoris iniqui
Lingua: sed adveniunt seri lamenta doloris.
Delatore nihil peius, nil turpius usquam,
Cuius in ore sonant letalis sibila morsus,
Milleque pictarum fraudum mendacia subsunt.
Si videt immoto concordes vivere nexu,
Si socios aliquos fidos seu noscit amicos:
Mortiferum virus rauco de gutture ructat,
Unanimesque studet comites a foedere dulci
Soluere concordes queat ut confundere mentes.
Mox tamen excusat linguae rabiosa proteruae
Sibila et insontem se a talibus esse fatetur:
Et sceleris tegit occulte maledicta perosa.
Sic quidam applausus quaerunt cupiuntque placere
Istis de quorum nil sanum pectore manat.
Fallaces Davi, Gnathones, et parasiti,
Osores rabidi balatrones: hoc genus omne
Garrula mordacis diffundit semina linguae.
Quisquis amicitiae nexum dissoluis et atro
Stigmate concordes maculas et iurgia vendis,
Indignus vita es praesenti, carcere dignus
Perpetuo, ut careas vivaci luce perosus.
Est, et non, sollers, causa qui dicere in omni
Nescit, et in quovis tempore recta sequi,
Omnibus in rebus nec sanos consulit: ille
Damnorum fatuus praemia solus habet. [Illustration: Spernere consilia salubria.
Est via quae videtur homini iusta: novissima autem eius deducunt ad mortem. Despexistis omne consilium, et increpationes neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, cum irruerit repentina calamitas. Salus autem ubi multa consilia.]
Stultus iners ille est, qui prudens virque videri
Gliscit, et assueto tractat ludibria cursu.
Sed dum se nimium prudentem, et ad omnia vafrum
Aestimat, haud dubie fatuis est stultior illis,
Quorum somnifero mens est caecata furore.
Sit sapiens, cedo, munitus viribus, atque
Dotibus eloquii tamen haec ignavia numquam
Deserit assuetas confusi pectoris artes.
Consilia alterius refugit, spernitque bonorum
Sensa, quibus propriae mentis corroboret actus.
Effutiunt multi phalerato verba colore,
Et cupiunt verbis prudentes inde putari.
Hi terram findunt aratro, temoneque longo
Stultorum gressu tacito monumenta peragrant.
Consiliis nempe usque suis coeptoque furori
Confidunt, nusquam monita et meliora sequentes.
Pyrrhus ad Ausonios populos non castra locasset,
Haudque fuga tantas clades commiserit auctor,
Callida si Cineae docti consulta probasset.
Inconsulta ruit bellis Priameia proles
Hector Achillea misere confossus ab hasta,
Dum fugit annosi temere mandata parentis.
Sic Nero crudelis iustas dum negligit artes,
Consiliique modos telo transfixus acuto,
Sera luit meriti male sanus damna furoris.
Fertur Tobias gnatum monuisse decenter,
Ut bona prudentum sequeretur gesta virorum.
Dum temere antiquos spernit Roboam sapientes,
Innumeras perdit gentes atque improbat acta.
Plura tibi possem priscorum exempla referre:
Qui dum sectantur proprium caput, et sibi tantum
Confidunt, veterum et nolunt consulta videre:
Incurrunt poenas meritas, et tristia fata,
Perpetuoque trahunt fatuae telluris aratrum.
Qui tenet incomptos mores gestusque pudendos,
Et gestat vultum mobilitate levem:
Maturat fieri stultus, turbamque profanam
Quaerit, et assiduo pilea stulta trahit. [Illustration: De corruptis moribus.
Infantium insensatorum more viventes, propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedistis: more indisciplinatorum assidue erit. Boni autem mores plus quam divitiae operantur.]
Moribus ingenuis paucissima turba virorum
Iam superest: sed enim plures ad crimina currunt,
Et properant gustare nefas, turpesque malorum
Illecebras, et sic stultorum imitarier escas.
Turpibus (heu miseri mortales) moribus omnes
Sunt modo caecati, nec curant munera vitae
Candida: nam paribus vitiis iuvenesque senesque
Aegrotant, nulloque gradu constantia mores
Separat hosce malos, mentes nec ad optima transfers.
Crinibus intortis quidam ludibria tractant:
Quidam se manibus iactant, vultumque modestum
Adsumunt: nusquam levibus sed moribus usque
Se fatuos cunctis ostendunt, seque perosos
Reddunt, et gravium fugiunt commercia rerum.
Instabilis vita est illorum, stulta, pudenda,
Inconstans, levis, et cum tempore mobilis omni.
Incessu quidam deformia gesta refingunt,
Deformantque gradus: facie quoque mera relaxant
Ludicra, nec quicquam faciunt ex ordine certo.
Mens levis est illis, animus quoque dissonus illos
Vexat et errores oculis et nubila crassa
Obicit, et mores vita deturpat inerti.
Qui sapit, et mentem laudatis moribus auget,
Atque modum vitae studet observare decorum:
Quicquid agit, plausu populi laudatur amici,
Fasque putat, quicquid sapiens agit ille, facitque,
Qui gravitate bonos mores coniunxerit usque.
Incipit (ut docti referunt) sapientia prima
Moribus a cultis et dexteritate modesta:
Et timor ingenuae confert exordia vitae:
Et pudor, atque fides, probitas, constantia, virtus,
Laudatos faciunt iuvenes claramque senectam.
Pax etiam tantis virtutibus addita, praestat
Sinceros vitae mores, et candida fata.
Qui facit iniustitiam,
Exercet et potentiam
In viro forsan humili,
Hic facit scrobem tumuli. [Illustration: Violare amicos.
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. Qui uni homini facit iniuriam, multis minatur. Potentes potenter tormenta patientur.]
Est fatuus vaecors, stultus, ferus atque malignus,
Cuius subiectos iniusta potentia stringit,
Et premit insontes nullo de iure subactos.
O iudex attende boni documenta decoris.
Non licet iniuste nimium nimiumque potenter
Innocuos turbare viros et iura superba
Dicere, quae nequeas illaesa mente profari.
Pessimus ille quidem est fidum qui pungit amicum,
Et documenta suis rebus damnosa ministrat.
Verus amicitiae gradus est, prodesse vicissim,
Et facere alternis vicibus bene facta propinquis.
Tempore iam nostro non producuntur amici,
Quales Argolicas quondam viguere per oras,
Filius aequoreae nymphae formosus Achilles,
Atque Menoeciades falsis confossus in armis.
Quas Pylades laudes, praeconia quanta meretur,
Impiger insanum nusquam dum linquit Orestem,
Atque per ignotas terras comitatur amicum.
Quid Demaden laudo? quid Pythia carmine tollo?
Pignus amicitiae solido qui adamante ligarunt.
Scipio magnanimus Libyae dominator et arcis
Sidoniae, caros recte est veneratus amicos.
Laelius ast itidem nobis exempla probatae
Praebet amicitiae, cunctis imitanda per orbem.
Theseus Argus timor et formido tyrannis
Qui fuit, et Stygio victor bene notus in orbe:
Per diras Acherontis aquas, per livida regna,
Per uda Lethaei fluvii, per Tartara nigra,
Perithoum fidum comitem fuit usque secutus.
Heu numquam tales nunc inveniuntur amici.
Utilitas proprii cunctos iam vexat honoris.
Nulla fides, pietas, constantia nulla relucet.
Est animus nobis omni pernicior hasta,
Nec manet in cursu mens depravata benigno.
Si quis credere vult loquacitati,
atque omni fatuo, videns libellos
Tot scriptos, animae bonum docentes:
Ad nostros fatuos parat rudentes. [Illustration: Scripturae contemptus.
Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Si quis ex mortuis ierit ad illos, paenitentiam agent: habent Moysen et prophetas, audiant illos.]
Credere scripturis nolit quicumque vetustis,
Atque prophetarum divinos negligit orsus:
Est fatuus, nugas potius dum quaerit aniles,
Quod bona caelicolum sapiens documenta sequatur.
Credere qui scriptis non vult, quibus arma salutis
Constant, et fidei firmantur robora sacrae:
Non hominis vitam gerit is, quin more ferino
Non putat esse Deum, nec fata potentia caeli,
Nec superos trepidat, dominum nec credit Olympi.
Nil iuvat assidua quosdam lassare querela,
Atque docere bonos mores, vitamque decoram:
Nec iuvat aetherei depromere munera regni,
Aeternosque choros superum, sedesque beatas:
Nec prodest Stygias undas, Erebique meatus
Pandere letiferos cinctos liventibus undis.
Contio quid prodest fatuis? quid lectio sacra?
Quid prodest recitare sacras per pulpita leges?
Dogmata quid prosunt a nostris scripta prophetis?
Sunt adeo obtusi quidam, quod credere nolunt
Scripturis fidei et praeceptis iure probandis.
At certe hi fatui nullo terrore tenentur,
Nec duras Barathri poenas, nec verbera Ditis
Esse putant: caeco sic ducunt tempora cursu,
Insanoque nimis vivendi errore vagantur.
Ante pedes cernis fidei monumenta sacratae,
Cernis et antiquas leges, Christique triumphos:
Nec tamen attendis quid divum pagina dicat,
Unde salus animae manet, requiesque perennis.
Non tua simplicitas poterit defendere crassos
Errores, qui te tandem sub Tartara mergent.
Ergo malam cuncti vitam emendare laborent.
Nam Deus omnipotens sceleratos lance tremenda
Iudicat et varias infert formidine poenas:
Immittitque animas Orco, quo luce carebunt.
Qui non prius scit parare
Sellam quam vult equitare,
Si is cadit inconsultus,
Risum movens, erit stultus. [Illustration: Non providere futura.
Sapiens timet et declinat a malo: stultus transit et confidit. Sapiens non dicet: Non putabam hoc fieri: sed omnes futuros providet eventus. Dum prospexero, non confundar.]
Sunt fatui ulterius cupio quos rite docere,
ne semper mentis nubila caeca gerant.
Incautus quia nam, demensque improvidus atque
Ignavus curat fata futura nihil.
Accidit adversi si quid sibi nemo putasset
Hoc fieri aut illud posse venire malum.
Non tantum lucis praesentis cernere cursum
Sat fuerit sapiens cuncta futura videt.
Post factum rebus fatuus qui consulit actis,
Stultitiae effugiet vix mala damna suae.
Consultare prius qui scit, securior omni
Tempore erit, nocuum praevidet atque malum.
Antea quam fructum vetitum gustaverat Adam,
Si prospexisset damna futura prius,
De paradisiaco non pulsus gramine, nudus
Exisset, facti praemia dura luens.
Antea si Ionathas caperet quam dona Tryphonis,
Voluisset fraudes, letiferosque dolos:
Non circumventus strepitu atque hostilibus armis,
Spectasset populi funera dira sui.
Iulius externis metuendus Caesar in oris,
Semper erat cautus, consilioque potens:
Ast ubi tranquillo vitam ducebat in aevo,
Languebant capitis provida facta sui.
Nam si legisset porrectas ante senatum
Chartas, interitus non properasset atrox.
Ense metunt dextram linguamque Nicanoris hostes:
Non erat incepti providus ille sui.
Qui bene consultat rebus, qui providus omni est
Tempore, felici tramite fata subit.
Prodest quandoquidem cautae meditatio mentis:
Profuit examen consiliumque bonum.
Cernimus adversis urgeri casibus omnes,
Praeter consilium qui sua fata gerunt.
Insanos trahimus fatuos cum fune ligatos:
Quisquis amat, passim retia nostra subit.
Decipimus plures, et saucia membra sagittis
Percutimus: vulnus nulla medela iuvat. [Illustration: Calamitas amatorum.
Ne intenderis fallaciae mulieris. favus enim distillans labis meretricis, et nitidius oleo guttur eius. Notissima autem il- lius amara quasi absynthium, et lingua eius acuta quasi gladius biceps. Litore quot conchae, tot sunt in amore dolores.]
Qui tua, blanda Venus, sequitur fera iussa, dolosque,
Et properat diros temptare Cupidinis arcus:
Is fatuus miseros casus et fata subibit.
Quas Venus insignes luxu prostraverit urbes,
Quos homines pharetris olim transfixerit atris:
Commemorare libet. Ceciderunt Pergama Troiae,
Et cecidit Priami sedes sceptrumque superbum,
Ob Paridis caecum, quo cum flagrabat, amorem.
Marcus Romanae princeps Antonius arcis
Non iugulo sua colla truci letoque tremendo
Fregisset, si non Cleopatrae iussa tulisset,
Et si non furia tanta tentasset amorem.
Quisquis amat, ratione caret, sine lege modoque
Discurrit, patiturque graves in amore dolores.
Magna premit cunctos Veneris vehemensque potestas.
Nemo satis prudens qui mollia spicula vitet.
Quem feriunt autem, stultus durabit et amens:
Nam sine mente ruit, constanti pectore nusquam
Ambulat, ad Veneris semper mandata recurrens.
Quisquis enim pueri est pharetris transfixus acutis,
In vultu nescit bene dissimulare furores.
Si non spurcus amor Phaedram torsisset adultam,
Non tenerum collum laqueo fregisset iniquo.
Pasiphae tauri non deperiisset amore,
Si procul a Veneris stimulo secura fuisset.
Non tot abortivis foedasset Iulia Romam,
Non calidum intrasset (proh) Messalina lupanar:
Si bene casta faces Veneris vitasset et arcus.
Ad miseros casus et magna pericla, Cupido
Subdolus et fallax sexum deducit utrumque.
Addo his infames draucos pathicosque cinaedos,
Quos contra ultrices flammae leges quoque surgant:
Horret enim humanum genus haec commercia foeda,
Ob quae flammivomo perierunt imbre Gomorrae.
Quisquis forte putat sola pietate moveri,
Et iustum pariter non putat esse Deum,
Quod parcat vitiis semper miserator iniquis:
Humana penitus hic ratione caret. [Illustration: Peccare super misericordia Dei.
Deus multo pronior est ad misericordiam quam ad poenam, vel vindictam. Non tamen miseretur eorum qui assidue peccant: unde nullus exspectet donec peccare non possit. paenitentia enim serotina multos solet decipere. Vis ergo evadere quod incertum est, age paenitentiam dum sanus es.]
Nunc fatuos referam, quorum vaesania crassa
Omnia conturbat vitiis rituque profano.
Sunt quidam tantae namque impietatis ut usque
Sancta Dei spernant posito decreta pavore.
Is quia sit cunctis miserator gentibus, atque
Iudicium non grande ferat de crimine mundi:
Sit pius atque bonus nec iam mortalia curet
Omnia. peccanti liceat sperare frequenter.
Humanum est peccare quidem: delicta parentes
Fecerunt nostri, quae nos tortura manebit.
Alter ait comitum Non sunt pia regna, vel ausis
Facta poli, aut brutis: veterum scit scripta referre:
Historias recitat, chartasque, et bibliopolas:
Allegat peccasse patres, hominesque priores,
Quodque novum non sit scelus ullum tempore nostro.
Attamen (usque velim) peccator pensitet illud,
quod delicta patrum numquam impunita fuere.
Semper habet vitium trutinam poenasque sequaces.
Non Sodomae luxus, non magna superbia Romae,
Non furor in Mosen toruus rabiesque Pharonis,
Effugit iustam caelestis iudicis iram.
Dat spatium ad peccata Deus, non omnibus horis
Peccantem punit: tamen impia facta malorum
Iudicis aeterni sententia tristis in orbe
Persequitur Stygio, tenebris flammisque severis.
Sit licet usque Dei pietas immensa, favorque,
Gratia sit numeris nullis praescripta, modoque:
Non tamen a summo divina Astraea Tonante
Discedit, iusti remanet sed dextera regis.
Tempore si nostro, poena sine, crimina currunt,
Morte sed aeterna trepidanda piacula soluent:
O male sperantes, magnus super aethera princeps
Iustitiae normam semper legesque tenebit,
Cum quibus ad foetidum sceleratos trudet Auernum.
Qui vult nunc aedificare,
Et quid magnum attentare:
Sumptus debet pensuare,
Quibus possit hoc parare. [Illustration: Incipere, et non prius providere.
Qui aedificat domum suam impendiis alienis. quasi qui colligit lapides suos in hieme. Vae qui aedificat domum suam in iniustitia, et cenaculum suum non in iudicio. Ita expendendum est, ut annuatim aliquid supersit propter necessitates supervenientes.]
Quisquis opus magnum tentat componere, sumptus
Antea nec reputat, nec tempus computat ipsum:
Est fatuus plane. sapiens namque exstruit illud
Quod potis est, tentatque nihil quod ferre recusent
Vires et rerum census, nummique paterni.
Coeperunt multi struere alta palatia, et aedes,
Nec vires valuere suae, sumptusque futuri:
Paenituitque operis tandem illos non bene coepti.
Rex Nabuchodonosor fastu commotus iniquo,
Quod manibus Babylona suis struxisset amoenam:
In caput illius tandem plaga magna reluxit,
Quam recinit nobis patrum sincera vetustas.
Excelsam turrim produxit in aethera Nemroth,
Quam tumidi numquam possent disrumpere fluctus:
Imperfecta tamen molis structura remansit.
Divitias grandes et plenos poscit aceruos,
Qui molitur opus manibus componere vastum.
Usque adeo quidam fatui sunt, qui satis illa
Non pensant, nec prospiciunt quos damna sequuntur,
A cunctisque irridentur stlopo atque cachinno.
Magnificas aedes, opera et sublimia pauci
Tentarunt veteres: potuit fecisse Lucullus
Istuc, et Crassus, quo vix opulentior ullus
Floruit Assyrias qui sparsit sanguine Carrhas.
Quisquis magna cupit factum quoque nititur ingens,
Sit cautus nummosque suos et computet arcam,
Quid possint vires rerum, quid parta facultas,
Ne risum multis creet, et ludibria tollat.
Nempe alias operis coepti atque impensa laboris
Perditur, incassum molesque incepta videtur.
Inceptare nihil, melius quam linquere coeptum.
Qui facit id, damnum is sentit, labemque notamque.
Omne hominum inventum tandem cariosa vetustas
Conterit, et rapido consumitur insuper aevo.
Paupertatis onus vix ganeo praeterit ille,
Noctes atque dies qui bibit atque vorat:
Illius ingluvies, crapula, immoderata voluptas,
Rerum, animae interitum, corporis atque facit. [Illustration: De epulonibus.
Cum ad aequales bibitur, potus ille plus laudatur qui plures inebriat, et calices fecundiores exhaurit. Potores bibuli media de nocte Falerni, Oderunt porrecta negantem pocula. Ebrietas et mentis inducit exilium, et libidinis provocat incentivum. Non esset hodie seruitus, si ebrietas non fuisset. Fecundi calices quem non fecere disertum.]
Hic etiam naves fatuorum scandit, et amplas
Contrahit antemnas manibus, longosque rudentes,
Noctes atque dies vinum qui ingurgitat ori,
Et farcit stomachum dapibus victuque guloso:
Nil agit hic aliud, quam quod certamina vini
Tractat, et evacuat calices, amplasque lagoenas.
Immoderata meri rabies, mala tristia morbi
Concitat, et nullis rebus discrimina ponit:
Inducit subitas mortes, et tristia fata:
Laxat corporeos nexus, praecordia soluit:
Polluit et sensus, caput et, geniumque modestum
Contaminat vinum simul et crapulosa voluptas.
Uma nocent capiti, faciunt et pectora caeca:
Ingenium frangunt nitidum, mentesque viriles.
Ebrietas parit omne nefas, et dedecus ingens:
Et parit insanos homines sine lege, modoque
Qui vivunt, sordesque malas, luxusque procaces
Observant, semperque meri certamina versant.
Ebrietas venerem stimulat, lumbosque salaces
Incitat ad luxum: parit et petulantia corda.
Ebrietas ratione carens furiosa per orbem
Transuolat et finem nullo discrimine ponit.
Ebrietas mores frangit, linguasque loquaces
Efficit et mentis secretum saepe recludit.
Rancidius nihil est, nihil est sceleratius illis,
Ingluvies quorum vino insatiata fatiscit.
Non Thomyris natus cecidisset victus ab ipso
Cyro, si tumidi vitassent pocula Bacchi.
Magnus Alexander morbo ebrietatis inepto
Correptus gladio proprios iugulabat amicos.
Est modus in rebus: vini moderatior usus
Nil nocet, interdum sensus conservat acutos.
Qui sine lege bibit, magnas vacuando lagoenas
Sorbet, ad extremum poenam experietur amaram.
Divitias molles clausa qui continet arca,
Et conservat opes, concumulatque suas
Usque adeo, ut miserum numquam soletur amicum:
Hic aliquando petet, cum nihil accipiet. [Illustration: Divitiarum sollicitudo.
Noli anxius esse in divitiis iniustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae. Nil proderunt thesauri impietatis: iustitia vero liberabit a morte. Vae vobis divitibus, quia habetis hic consolationem vestram. Dives et pauper obusaverunt Abi: utriusque operator est Dominus.]
Plurima stultitia est votum quoque inane putamus,
Quod colitur tantum funesta pecunia, et ingens
Thesaurus rerum, et tam perfidus ardor habendi.
Divitiis lectis maiores dantur honores,
Quam Sophiae meliore gradu stant munera ditis.
Nil mores colimus sanctos: virtutis amator
Nullus adest, animos confundit copia rerum.
Hic sapiens solus iurisconsultus, et auctor
Dives, in exhausta nummos qui possidet arca.
Curia sola patet Diti, prudensque senatus
Solus habet laudes, conquirit solus honores,
Solus amicitias, licet has virtute meretur
Nulla sed nummis donantur praemia tanta.
De censu imprimis, de moribus ultima semper
Quaestio, quot pascat nummos, quot iugera campi.
Quantum quisque sua nummorum servat in arca,
Tantum habet et fidei, iuret licet et Samothracum
Per veteres aras: contemnere fulmina pauper
Creditur atque deos, diis ignoscentibus ipsis.
Quandoquidem tales sanctissima divitiarum
Maiestas tollit titulos, et nomina confert.
Divitibus lepores, pisces, aviumque sapores,
Atque apri clunes, et quicquid dulce macellum,
Mittitur: ast vacuae semper stant pauperis aedes.
Ah vaesana fames et rerum dira libido:
Quid tamen hoc prodest, quod devorat omnia avarus
Semper habens, nihil et ieiuno sufficit ori?
Nec modus aut requies: non hunc cumulavit aceruum
Is sibi, sed lites subitas post funera linquet.
Utilis est nummus multis, inglorius illi
Qui nescit servare modum, legemque modestam.
Qui nil pauperibus doni elargitur amicis,
Hunc Deus omnipotens extremo fine relinquet,
Nec capiet vultu placido sua vota precesque.
Ille duos lepores venator captat in uno
Tempore, per silvas quos canis unus agit.
Qui cupit ardenter dominis seruire duobus,
Hic plus quam poterit, saepe agitare volet. [Illustration: Seruire duobus.
Nemo potest duobus dominis seruire: aut enim unum oderit, et alterum diliget: aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo seruire et mammonae. Qui ad utrumque festinat, neutrum bene peragit. Pluribus intentus minor est ad singula secusus [(perhaps: sensus)] . Cor ingrediens duas vias, non habebit successus.]
Stultus et is, summo qui vult magnoque Tonanti,
Et mundo pariter quaerit seruire profano.
Nam veluti dominis qui vult seruire duobus,
Raro fit, ut talis semper sit gratus utrique.
Qui captare duos lepores conatur in una
Hora, venator comitatus cum cane solo,
vix sibi contingit leporem quod sublevet unum.
Raro ferit metam, signataque stigmata luto,
Qui pharetras multas tendit, variasque balistas.
Quisquis multa suis humeris imponere rerum
Officia, et solus vastos vult ferre labores:
Difficile est, semper licitum si seruet, honestum et:
Nunc huc, nunc illuc raptus, sine fine vagatur,
Nec pede sic stabili poterit constare locove.
Aequora nunc sulcat trabibus nunc per mare currit,
Iam terram ignotam quaerit, gentesque pererrat.
Raro diu perstat qui bina negotia gestat.
Qui facit ut placeat multis, hunc semper oportet
Quemlibet astute blandis palpare lacertis.
Si quid et adversi contra se percipit usque
Perferat, officiis queat ut seruire duobus.
Verba det ingenuo quae sint permixta lepore,
Et quod sit placitum, faciat semperque loquatur:
Blandidulis cunctos verbis, manibusque salutet:
Cervicem domini sucis et pectus inungat
Illecebris, quo sit solita non maior in aula:
Et caveat ne quem turgenti concitet ira.
Hic quia praegravidam gestat cum pondere molem,
Otia rara simul mentis raramque quietem:
Attamen officii numerus pluralis, aventem
Efficit, ut lucri sudores perferat atri
Sanctius et melius, domino seruire probato,
Atque uni possis cui per bene facta placere:
Quam domino usque novo famularier omnibus horis.
Qui linguam frenat rictus compescit et oris:
Mens angore huius tristitiaque vacat.
Qui loquitur temere, cadit in discrimina: sicut
Quae pullos prodit murmure pica loquax. [Illustration: Garrula lingua.
Omnis natura bestiarum et volucrum et serpentum et ceterorum domantur et domita sunt a natura humana: linguam autem nullus hominum domare potest. Inquietum malum plena veneno mortifero. ipsa maculat totum corpus, etc. Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.]
Garrulus atque loquax qui tempore blatierat omni,
Ad navem is properet fatuam, conscendat in arcem.
Carbasa ventus agit: fatui properate loquaces.
Sunt plures, quorum est summa oblectatio vitae,
Summus et affectus linguam exercere procacem.
Dum tangunt quod nemo volet tetigisse merentur
Invidiae telum melius tacuisse profecto.
Qui reticere potest cum magno forsan honore,
Attamen eloquitur, nec vult compescere fauces:
Incurrit quandoque gravis discrimina noxae,
Et casus miseros melius strinxisse labellum.
Respondet qui sponte sua, non ante rogatus,
Se fatuum insulsum cunctis exponit. et offert
Obscenae pariter commissa pericula linguae.
Sunt fatui plures qui garrulitatis iniquae
Laetitiam capiunt, et linguae gaudia vana:
Qui tamen interdum poena plectuntur acerba.
Multos lingua procax casus sufferre coegit
Angustos, quid enim fallax delatio prodest?
Linguosus sua cum fas est male facta fateri,
Atque sacerdoti culpam proferre, silescit,
Nec verbum ructare potest, dum praemia caeli
Dantur, et examen miserum de crimine fertur.
Multi prudentes et sani forte fuissent,
Si se non propriae foedassent verbere linguae.
Adsit in exemplum miseris, normamque salubrem,
Pica loquax, pullos quae garrulitate frequenti
Prodit et ad nidum nimio clamore susurrat.
Pauca loqui, et castae servare silentia linguae,
Tutius et melius, qui respondere laborat
Omnibus, incurrit damnum quandoque molestum.
Sermo placet modicus, moderato tempore fusus.
Virtus clara quidem est tutum servare labellum:
Rite loqui fas est, quod bona lingua docet.
Inveniens aliquid proprios quod servat in usus,
istud et inventum qui putat esse suum,
Tamquam iusta Dei sinat id retinere voluntas:
Hunc daemon fatuum decipit atque ligat. [Illustration: Invenire, et non reddere.
Si quid invenisti, et non reddidisti, rapuisti: quantum potuisti, fecisti, quia plus non invenisti, etc. Unusquisque enim scire debet quod suum non est, ad alium pertinere.]
Feruor avaritiae mea non sinit usque silere
Carmina, sed satyram tendere ubique meam.
Idcirco fatuos merito hic dicemus inertes,
Qui sua non solum, verum aliena tenent.
Inveniunt quidam thesauros, res alienas,
Usibus observant haecque reperta suis:
Et tenebris caecis adeo sua pectora firmant,
Ut credant superos haec tribuisse deos:
Non curant ad quem dominum res perdita spectet:
Quod fortuna levis obtulit, usque tenent.
Audi, quem tanta trahit impietate cupido:
Audi, nec renuas haec documenta precor.
A casu si res alienas invenis, illas
Esse tuas numquam credas: aliena profecto
Sunt ea, quaeso tuos, si quos in pectore sensus
Usque geras censor consule stulte tuos,
An bona quae proprio non sunt quaesita labore,
Rite tenere queas? impius error adest.
Invenias aliquid, quod nullo iure parasti,
Ad dominum debes mittere sponte suum.
Si non est notus, res ad quem perdita spectat,
Nescis et heredes quos bona iura manent:
Inventas debes mox res in pauperis usus
Vertere, mendicos hisque iuvare viros.
In proprios usus qui vertit res alienas,
Quodque suum non est, conterit atque rapit:
Hic Acherontaeis animam demerget in undis,
Excrucians sese perpetuaque sui.
Thesauri raptor parum a praedone doloso
Distat: res raptas pravus uterque premit.
En Deus omnipotens teque extra atque in cute noscit,
Actus deinde tuos noscit et ingenium.
Invenies, si quod sacra iura tenere vetabunt,
Redde, nec inventis pollue corda malis.
Quisquis iter planum poterit transire viator,
Quod monstrat posita dextera fixa via,
Attamen in caeno atque situ, crassaque palude
Ambulat: is sensu, seu ratione caret. [Illustration: Medice cura te ipsum.
Bene docendo, et male vivendo, Deum instruis quod te condemnare debeat. Qui vidit utilius, et facit deteriora, Absit ei radius lucis sine mora. Extersis oculis aliorum damna videmus, Ad discernendum propria sensus hebet.]
Pervolat ad nostros censorum turba phaselos,
qui procul advertunt alienae crimina frontis,
Castigant facinus quod nec committere abhorrent,
Et proprias vitii sordes scelerisque patrati
Abscondunt maculas alios culpare parati:
Omnia facta hominum temere in convicia vertunt,
Ridiculum nasum tollunt, grandesque cachinnos:
Nec tamen advertunt quam saucia membra malorum
Gestent et morbos vitioso in pectore natos.
Saepe manus fixa in directo tramite campi,
Monstrat iter rectum per quod non ambulat ipsa.
Sic faciunt tales hominum delicta notantes:
Nec proprium censent facinus vitamque pudendam.
Quique volunt oculo de fratris sumere spinam,
Inspiciant se ferre trabem pondusque molestum.
Multi se Curios simulant, durosque Catones,
Fabriciosque probos, simulant sanctosque Metellos:
Multi Socraticam tentant ostendere frontem, et
Grande supercilium, quorum tamen impia vita est,
Et quorum tacita sudant praecordia noxa.
Hinc Ciceronis adest sententia clara diserti,
Qua docet, ut nullus peccata aliena fatiget,
Hic nisi sit vacuus vitiis, et criminis expers.
Multa tibi possem dare nunc proverbia patrum.
Nam veluti medicus qui alios sanare medelis
Molitur nec se poterit sanare medendo:
Sic agit ille quidem qui alienos carpere mores
Gliscit et in propriis delictis turpiter haeret.
Sunt plures aliis bene consultare sciunt qui,
At sibimet nequeunt licitum suadere et honestum.
Vos quoque presbyteri, populum qui rite docetis
Iussa Dei, fideique simul praecepta sacratae:
Quando alios homines verbis culpatis et ore,
Uva sit immunis vestra, et sine sorde probata.
Quem sacra delectat divum Sapientia, quique
Pectore flagranti dogmata sancta colit:
Hic cunctis praestat, clarosque meretur honores,
In caelo datur et digna corona sibi. [Illustration: Sapientiae praecepta.
Usque quo parvuli diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia, cupient: et imprudentes oderint scientiam. Convertimini ad correctionem meam.]
Clamat voce gravi populo Sapientia cuncto:
O genus humanum ad nostram concede cathedram.
Discite quid recti doceant mea verba bonique:
Discite mortales castae monumenta Minervae,
Et sacrae pariter sua dogmata discite linguae:
Stultitiam crassam tota deponite mente:
Quaerite doctrinam qua constat vita, salusque.
Quaerite quae bona sunt: funesta pecunia nusquam
Alliciat vestros animos ad crimina spurca
Sardonychem fuluum superat Sapientia, et aurum,
Argentumque simul, gemmas, nitidosque beryllos:
Non Adamas melior, non est Magnesia cautes.
Est maior toto Sapientia provida mundo,
Quicquid et optari poterit, non praestat aceruum
Aequalem Sophiae: cunctis praestantior ipsa est.
Nil habet aequivalens, similis nec gloria fulget.
Consiliis princeps toto dominatur in orbe.
Temperat haec urbes, populos, magnumque senatum:
Corporis haec praebet vires, et corda polita.
Clamitat ad cunctos Sapientia voce tubali.
Me duce sceptra tenent reges, rutilasque coronas:
His mores legesque dedi de pectore sacro:
Me duce principibus regna observantur avita:
Ac per me gentes sincera lege reguntur,
Quae mala stultitiae fugiunt, caecosque furores.
Qui me rite colit qui me veneratur, amatque:
Hunc veneror mitisque sequor cum laude perenni.
In me divitiae sacrae, thesaurus et ingens,
Et bona felicis consistunt praemia vitae.
Me Deus aeternus divino numine obumbrat,
Nataque de cerebro sum, magnum et sparsa per orbem.
Caelestis per me maiestas cuncta paravit:
Et sine me nihil est in caelo atque orbe creatum.
Insipiens igitur qui non mea dogmata tractet.
Se fortunatum, felicem, seque beatum
Qui putat, et sorti nimium confidit iniquae,
Laudat et extollit fortunam: sentiet olim
Cum minime retur, tectum crepitare domumque. [Illustration: Fortunae vanitas.
Successus humanae prosperitatis, verum indicium aeternae damnationis est. De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adicias peccatum super peccatum. Misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. Lento enim gradu ad vindictam sui, divina procedit ira, tarditatemque supplicii, gravitate compensat.]
Hic quoque dignus erit nostra rate, sive liburno
Provehi, et insipidum stultus adire chorum:
Qui iactabundus fortunam semper in omni
Arridere sibi re putat atque cupit:
Et iactat quod se gremio fortuna benigno
Respiciat, sint et prospera cuncta sibi:
O fatue, enormis quae te vaesania torquet?
Quorsum te rerum fata caduca trahunt?
Cur nimium subitis audes confidere rebus?
Cum bona fortunae non stabilita ruunt.
Incassum iactas sanae ludibria sortis:
Felix qui se non implicat hisce bonis.
Iactas divitias, iactas quod copia rerum
Te beat, inque manus prospera multa fluunt.
Iactas successus faustos, et sortis aceruos,
Cum finem incertum sors tamen omnis habet.
Pestifero multos fallit sors nubila vultu,
Instabilemque trahit non bene fida rotam.
Stultus quem passim rerum successus inescat,
Confidit rebus qui bene fortuitis:
Daemonis horrendi mihi credite filius hic est,
Posthabitis superis, qui bona vana colit.
Quem Stygius Pluto conatur fallere, rerum
Huic cumulum praestat divitiasque malas,
Quae damnant hominem sitibundum in gurgite fusco,
In quo ranarum pessima turba fluit.
Stultus, qui iactat fortunae commoda, certus
In quibus, et stabilis non solet esse gradus.
Fortunam patienter habe, nec prospera iactes
Fata: hodie dives, cras quoque pauper eris.
Non in fortunae manibus felicia rerum
Munera dependent, sed Deus illa tenet,
Et mutat quodcumque volet: tu stulte profanam
Ne sortem extollas, numquam ea firma manet.
Qui curas hominum cunctorum ferre laborat,
Nec proprios fructus, nec sua damna videt:
Is quoque sit patiens, et discat ferre dolores,
Si premitur mundi mole, ruitque gravi.
[Gap desc: illustration]
Qui plus ferre cupit propriis portare lacertis
Quam valet, hic fatuus sua sponte pericla subibit.
Imprudens etenim quisquis cervice parata
Vult molem sufferre gravem. et iuga tristia solus,
Cum sit opus multis talem portare laborem.
Qui dorso imponit spatiosi pondera caeli,
Et capit id quod ferre nequit: velociter iste
Corruit, et coepti hunc tandem imprudentia mordet.
Historiae nobis recinunt exempla quod ille
Magnus Alexander toto sudasset in orbe.
Europae atque Asiae fines non denique mundus
Suffecere sibi, tamquam pro corpore paruo
Non satis ista foret tellus quam iure teneret.
Attamen exigua tandem compostus in urna
Sarcophago contentus erat paruoque sepulchro.
Mors horrenda docet, quo quis contentus abire
Debeat, et qualem sectentur corpora finem.
Cynicus ille, fuit Graecis plus dives in oris
Cognitus, et Sophiae celebris praeceptor et auctor:
Non aedes magnas, non hic sublimia tecta
Quaesiit, at vacuo speculatus vase forato est.
Astrorum motus, curavit saecula nusquam.
Magna quies istunc atque otia blanda manebunt,
Qui forti curas abigit de pectore vanas,
Haud onus imponit dorso quod ferre recusat.
Maxima qui temptat, voto qui concipit alta,
Pondus et aggreditur rerum: tolerare laborat
Grandia, quae mordax imponit cura lacertis.
Quid iuvat ingentem manibus quod vincimus orbem,
Angorem frustra patimur curasque molestas,
Si tandem hanc animam Stygias mittemus in oras?
Qui curat quid mundus agat, quo Caesar in orbe
Martem agitet: numquam tranquilla vivit in hora,
Stultus et is curans quod nec mutare valebit.
Haud facile emergit qui semper mutua sumit:
Nam lupus est metae tempora nulla vorax
Calcitrat hunc asinus plantis quandoque recuruis,
Seraque mortiferi damna doloris agit.
[Gap desc: illustration]
Multiplicata suis manibus qui mutua sumit,
Aera hic versuram soluere stultus habet:
Profueritque parum quod metam et tempora tarda
Soluendi statuat, mox quia tempus abit.
Exspoliant usura vorax et foenora multos
Censibus, ingratam pauperiemque creant.
Saepe etiam nudos homines facit aes alienum,
Mutua pauperibus exitiosa nocent.
Quid tamen hoc simili, praescriptae pagina legis,
Aut Satyrae excursus significare velint,
Accipe: nam fatuos vitiorum semita trita
Quos trahit, et scelerum, significare volo.
Assiduo peccant, vetitae quoque mutua sumunt
Legis, et impuro foenora corde fovent.
Peccati cumulum faciunt, atque aggere magno
Constituunt molem ponderibusque gravant.
Imponunt humeris tremulis sic grande capistrum,
Pondere sub posito cunctaque membra tremunt.
Non ut peccatum cumules, tibi tempora donat
Haec Deus, emendes sed male facta petit.
Vindicat interdum mortales verbere diro.
Visitat et lento crimina saepe pede.
Adsit in exemplum Sodomorum tarda ruina,
Qua cecidit iuvenis, decrepitusque senex.
Et Solymae praebent nobis exempla vetustae,
Propter peccatum quae cecidere malum:
Niligenas itidem plagis subitisque ruinis,
Ob scelerum molem, triverat ipse Deus:
Et plagis variis recutitae semina mentis
Affecit quamvis gens benedicta foret.
Mutua qui sumit nequeat quae soluere stultus.
Nam metam positam non lupus ipse vorat.
Sic Deus omnipotens tribuit tibi tempora vitae,
Non ut peccatum, sed bona perficias.
Qui superos passis manibus, votisque precatur,
Nec tamen ex iusto pectore vota fluunt:
Quod petit a superis votum non percipit illud,
Materiam risus deinde aliquando dabit.
[Gap desc: illustration]
Carpimus hac satyra optatus quoque, et improba vota,
Quae temere a superis nulla ratione precamur.
Voto homo saepe petit quae non intelligit ipse,
Sed quae tristia sunt discrimina forte datura.
Adsit in exemplum Midas rex supplice voto
Qui temere optabat, quod quicquid tangeret, aurum
Esset: et hinc stolidae damnosa optatio mentis
Huic fuit ad poenam nam panis versus in aurum
Atque merum fuerat: sic voti damna luebat,
Auriculas asini fatua ut cervice referret.
Multi divitias optant censusque superbos,
Et manibus quatiunt, Iovis atque impellere tentant
Aures, nummorum ut magnum concedat aceruum.
O male voventes funesta pecunia multos
Casus ad miseros et tristia fata retrusit.
Quid Licini prosunt aedes, quid iugera campi?
Quid Crassi census? quid Croesi maxima gaza?
Non faustum nacti finem, non funera recta.
Poscit opem nervis quidam, longamque senectam,
Poscit et in longis opulentus vivere saeclis
Quem tamen assiduae crapulae tucetaque crassae
Debilitant, nervosque terit lasciva voluptas.
In poenam multis fuit olim annosa senectus,
In qua sollicito sudamus saepe dolore.
Peleus, et Nestor vivax, Ithacusque Laertes,
Questi sunt seram nimium tardamque senectam.
Accedunt senibus quandoque incommoda multa.
Tum trahit ad votum quosdam mundana potestas,
Exitium quae saepe parit, maestamque ruinam.
Exoptant alii formosos corporis artus,
Atque animae idcirco perdunt plerumque salutem.
Optandum est, ut sit mens sana in corpore sano,
Et bona fama, fides, et morum vita bonorum:
Et sedeat virtus in casto pectore fulgens.
Qui studium exercet vanum, sterilemque palaestram,
Et frustra studii tempora coepta terit:
Ad partes satyrae veniat, stultasque cohortes,
Ut videat quid sit perdidicisse nihil.
[Gap desc: illustration]
Nunc superest satyrae, fatuos vectare studentes,
Qui cappas humeris portant, longosque cucullos:
Unde trahunt post se capparum in puluere caudas,
Et se scire putant, quod non didicere studendo.
Dum studiis teneros deberent tradere mores,
In plateis potius ludibria vana sequuntur.
Nil studii fructus curat male sana iuventus,
Cogitat haud artes magna ratione repertas:
Sed potius fatui studio laqueantur inerti,
Unde nihil morum nihil et virtutis habebunt.
At Sophia est veterum, magno sudore paranda:
Otia nil possunt praestare ignava studenti:
Hinc magis admiror, quod multi errore profano
Nil nisi nunc manibus trivialia grammata voluunt.
Grammatices priscae sincera volumina spernit,
Cuius Alexander Gallus praecordia turbat.
Hic logicae nodos soluit sermone rotato,
Et sylogismorum cum garrulitate molesta
Currere nunc Sortem clamat, nunc stare Platonem
Blacterat, et nescit verbis imponere finem.
Ars logicae falso nodos et retia cauta
Nectit et explicitum tenebras deducit in atras.
Noctes atque dies ranarum murmura rauca
Effundunt logicae verbosaque dogmata clamant.
Talibus illecebris violatur prima iuventus
Utile nil quaerens, nil delectabile gustans.
Hic volat ad Viennam tenet hunc Erfordia magna:
Hunc Basilea fovet, Lyps istum barbara tellus:
Hic mare sulcavit, gentes hic vidit Iberas:
Vidit et hic Gallos, et magnae moenia Romae.
Ad patrios tandem redeunt sine laude penates,
Et sine doctrina cappas cervice superbas
Gestant pro stulto quae respondere studente
Possint, incassum tractarunt tempora prima.
Si Deus annueret precibus nostrisque petitis
Semper et ad votum concederet omnia: plures
In lacrimas fluerent maestas fletusque molestos,
Stultitiaeque suae captarent praemia iusta. [Illustration: Corripere facta Dei.
Supervacuis laborat impendiis qui Solem certat facibus adiuvare: quoniam divinae gratiae plenitudo adiectione humana non indiget, nec ulla requirit commendationis augmenta. Sic qui mel multum comedit, non est ei bonum: sic qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria.]
Vanam operam impendit fatuos stultosque labores,
Qui Solis radios igne iuvare putat,
Et face succensa se credit lampada Phoebi
Augere ut plenum plenius efficiat:
Stultior ille tamen superi qui facta Tonantis,
Atque voluntatem corripit aetheream.
Hic superat stultos omnes, vaesanior hisque est,
Eumenides quorum pectora surda premunt.
Nanque Dei nostri tanta est sapientia, virtus,
Iustitia ingenium gloria, fama, decus,
Consilium tantum, maiestas tanta potestas:
Non egeat nostro ut sceptriger auxilio.
Providus et sapiens adeo est qui cuncta creavit,
Qui mare, qui terram stelliferumque polum:
Ut sua nec minui poterit divina voluntas,
Neve hominum augeri possit ab ore magis.
Omnia dispensans moderatus. et omnia noscit,
Cordaque scrutatur: hunc latet atque nihil.
Omnia disponit sollerter legeque certa
Singula constituit, praeterit huncque nihil.
Seu Deus ergo tonat, nivibus seu spargit harenam,
Seu vibret forti fulmina dira manu:
Seu ros aethereum mittit, sive astra serena,
Effundit nimbos seu Deus horrisonos:
Non homini fas est divina lacessere iura,
Iactare et contra verba maligna Deum.
Omnia disposuit sapienter maximus hic, quem
Corripis incassum stulte proterue Deum.
Vindictam quaeris scelerum, poenamque malorum,
Cum temere irrumpis, visque docere Deum.
Murmura non fas est, crepitantia verba, susurros
Adversus summum praecipitare Deum.
Israel interiit totiens sic murmure turba:
Stultorum hoc cecidit pars quoque magna modo.
Se iustum quicumque putat, vitaque probatum
iudicat atque alios homines, censetque nocentes,
nec contemplatur semet: capit ille ruinam,
Sit licet in casu, cunctos notat ipse cadentes. [Illustration: Iudicare alios.
Nolite iudicare, ut non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculis Tuis non vides? Tollere festucam qui vis de fratris ocello, Quae tua conturbat lumina, tolle trabem. Iudicet ille de alterius errore, qui non habet in se ipso quod condemnet.]
Stultitiae vitio metuenda pericula multi
Incurrunt, mortis exitiumque grave:
Quos spes vana trahit vitae, faustaeque salutis
Prosperitas, quae mox fluminis instar abit.
Se putat esse bonum se iustum seque potentem,
Magnanimum et nullum posse subire malum:
Non metuit mortem quoniam spe ductus inani,
Flocci facit post se quicquid in orbe manet.
Quicquid delirant alii, mox carpit iniquo
Dente leonino, nec sua facta videt.
Sed fatuus quivis spem pectore servat inerti,
Qua sperat sese vivere posse diu.
Si videt, alterius mortem vitaeque ruinam
Affore, non meminit se prope posse mori.
Mox causam fingit citius cur raptus, aitque
Non alias validus nec bene sanus erat:
Quin tristis, nigro et suffusus sanguine, plenus
Et scelere atque dolis improbulusque fuit.
Propterea omnipotens excelsi rector Olympi,
Fecerat hunc subita morte perire virum.
Post mortem fatuus sceleratus iudicat illum,
Forsitan aetherei quem fovet aula poli:
Inter caelestes sua qui solatia cives,
Nectare et ambrosia fors bene pastus habet.
Iudicat alterius mortem qui compede strictus
Est scelerum et vitiis membra ligata tenet:
Nec metuit poenam neque mortis tempora quae mox
Observans Lachesis, stamina fessa secat.
Terminus incertus leti est incerta diesque, et
Hora: volant tacita tristia fata pede.
Vir bonus et iustus falso quandoque putatur
Esse malus. noscit pectora sola Deus.
Iudicat alterius vitam quicumque, probatum,
Sincerum et iustum condecet esse virum.
Quisquis cupit possidere plura beneficia,
Multa solus obtinere possit ac officia:
Plus imponit hic asello quam portare poterit.
Mortem saccorum misello multitudo parturit. [Illustration: Beneficiorum pluralitas.
Ambitio quorundam in tantum procesit, ut non duos vel tres, sed plures ecclesias habere studeant. cum vix uni possint debitam provisionem impendere. cum tamen multitudo praebendarum canonibus sit inimica: et valde iniustum et iniquum est. ut multi esuriant forte meliores, et unus ebrius forte nullus in verbo et pessimus in exemplo abundet.]
Sunt, quibus est animus beneficia plura tenere,
Et sacrum manibus contaminare bonum:
Nec satis illa valent vigili curare labore,
Susceptum nec onus praeficere arte queunt.
Qui saccos asino plures imponere tentat,
Morte fatigatum destruit ille pecus.
Et quem sola quidem posset praebenda fovere,
Illius ad vitam quae satis usque foret:
Hunc sed amor nummi, funesta pecunia, cogit
Absque modo et numero congerere ulterius.
Qui cupit assiduo beneficia plura tenere,
Copia nec rerum quem satiare potest:
Usque adeo caecatus erit pressusque tenebris,
Nesciat ut curas connumerare suas.
Hunc nocturna quies numquam solabitur ulla:
Semper hiat, nullo limite vita iacet.
Saccum hic circumfert in quo non fundus habetur,
Sed ieiuna fames atque cupido vorax.
At magis indignum est, asini, indocti, imque periti
Quod magis haec faciunt, cuncta tenere volunt:
Ecclesiaeque bonis nulla virtute fruuntur,
Atque Deum vana religione colunt.
Haec bona pauperibus largiri caelica debent:
Usibus at pravis sic cumulata ruunt.
Dicite pontifices quid vos beneficia multa
Confertis stultis? qui ratione carent?
An quia iumentisque asinisque imponere fas est
Cunctorum ut saccos atque onera usque ferant?
Quin etiam peius: contenti munere nullo,
Conducunt census, mutua lucra locant:
Hos nec apud satis est Hiesy cum Simone tutus
Mangones licitant, vendita rursus emunt.
Plures quisque igitur praebendas possidet ille
Extremam exspectet cum Iove tartareo.
Qui cantum corui, Cras cras imitatur, et usque
Cras canit, haud animo fata caduca notans:
Semper aget fatuum. nam confidentia stulta haec
Dicitur: illusit spes ea saepe suos. [Illustration: Differens bene facere.
Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim venit ira illius: et in tempore vindictae disperdam te. Hodie est, et cras morietur: foenum quod hodie est, cras in clibanum mittetur. Hodie si vocem eius audieritis, nolite obturare corda vestra.]
Cui Deus omnipotens de caelo numina mittit,
Illius et mentem lustrat, quo certius inde
Omne nefas purget, vitae et delicta peractae
Emendet, scelerumque graves eliminet actus:
Sit licet hic positus vitiorum in flumine magno,
Sentiat et molem, qua mens agitatur, iniquam,
Et spatium vitae quo recte vivere posset:
Attamen hic crocitat corui de more canendo,
Cras cras in melius vitam mutabimus aut cras.
Hinc stolidum, insanum et stultum dicimus omnem,
Qui se victurum cras asserit, atque fatetur:
Cum tamen in foribus mors assidet omnibus horis.
Sera nimis vita est, quae fertur crastina: qui scis
An te fata sinant tam longo vivere cursu?
Cras minus aptus eris, hodie bene vivere debes:
Et purgare caput, quod cum sudore gravatum,
Pondera peccati gestat curasque minaces.
Ad mala veloci volitamus cum pede semper,
Atque hodie facimus ea nec differre putamus
Longius. adque nefas praesens nos mancipat horae,
Et festinamus semper cervice parata.
Illa tamen nobis possunt quae ferre salutem,
Spernimus: insanos sic nos dementia turbat.
Si forte immineat scelerum confessio nobis,
Diffugimus, rauci repetentes murmura corui.
Et duo cras, aut plus, fatuo ructamus ab ore,
Implacata tamen, si mors irrepserit ut te
Auferat, atque animam sub Tartara nigra remittat:
Tunc velles fecisse bonum, potuisse nequibis:
Tunc tua sera nimis vox et querimonia, Cras cras.
Stulte quid exigui te temporis, oro, voluptas
Detinete illa ruunt et fluminis instar abibunt.
Incipe caelestes hodie perquirere sedes,
Crastina praecipitet ne te cunctatio vana.
Custodit pulices fatuus sub sole calenti,
In puteum undantem ex flumine, portat aquam,
Qui gerit uxoris curam metuitque pudoris:
Quae sibi ni custos fuerit, custodia vana est. [Illustration: Observare mulieres.
Si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem quae nihil polluta est, vel falsa suspicione appetitur, relinquat Deo facti huius iudicium. Ille lavat lateres, qui custodit mulierem. Facilius est ardenti sub sole observare pulices, quam invitam custodire mulierem.]
Stultior, atque magis furioso insanus Oreste est,
Spiritus et vexat hunc male zelotypus:
Qui gerit uxoris curam, et custodiam inanem
Noctes atque dies sollicitusque tremit.
Angorem frustra toleras, frustraque labores
Suscipis: incassum te tua cura necat.
Pone seras cohibe gressus mulieris, et omnes
Saltus, et vigil hic latret ubique canis:
Conseret et fortis praeclusas pessulus aedes,
Custodes habeat et domus alta suos:
Quis tamen interea semper custodiet ipsos
Custodes, uxor si volet esse procax?
Femina, produxit quam non natura pudicam,
Raro fit, ut seruet vincula casta tori.
Femina sed quae vult tenerum servare pudorem,
Et thalami pignus coniugiique fidem:
Vinciri debes nulla compagine ferri,
Nec structura gravis hostia casta premat.
Non turris, Danaes potuit servare pudorem.
Amisit stupro dona pudicitiae.
Iuppiter auricomum flagrans conversus in imbrem,
Virginis in gremium fluxit: adulter erat.
Libera Penelope fuerat per tempora multa,
Absenti retinens membra pudica viro.
Circa illam quamvis volitaret turba procorum,
Infracto mansit sed tamen illa toro.
In vetitum plerumque nefas custodia pellit
Uxores, vetiti damna pudoris olent.
Femina iucundos mores vitamque probatam:
Induat, ut famam comparet inde sibi:
Et coetus hominum fugiat, vetulasque procaces
Et fugiat vafri murmura blanda proci.
Si non legisset Helene rescripta dolosque
Idaei Paridis, non male rapta foret.
Est fatuus, qui scit vigilanti stertere naso,
Et faciem digitis contegere usque suis:
Uxoremque suam subigi permittit et audit
Illecebras, ridet subdola catta iocos. [Illustration: Lenocinii fatuitas.
Patronus est turpitudinis qui crimen celat uxoris. Qui patitur uxorem suam delinquere, matrimoniumque suum contemnit, quique contaminationem non indignatur, poena adulterii confligitur, doctus spectare lacunar: Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso.]
Res miseranda quidem et censura digna Catonis,
Quod vult coniugii nemo tenere fidem.
Nullus adulterii legem aut pia iura veretur:
Iulia lex dormit, poena vetusta silet.
Non mulier, nec vir sacrati foedera fulcri
Conservare solent: moechus ubique iacet.
Multis digna quidem res et laudanda videtur,
Alterius lectum concutere, atque torum.
Nec pudor ullus adest, nemo ensem aut saxa veretur:
Iudicium parcit, poena remissa iacet.
Heu vetus in moechos tua lex, tua Iulia dormit,
Caesar ab Elysiis fontibus, oro, veni:
Turpius idque magis: sunt qui spectare lacunar
Docti, ut per thalamum cautus adulter eat.
Apponunt digitos oculis vigilantibus, atque
Permittunt subigi pignora cara tori.
Uxoris ne scelus audes spectare pudendum,
Cognita nec culpas probra, marite \^ [(reading uncertain: ?)] tacest
Expulit a regno fratrem Pelopeius Atreus,
Foedasset proprii quod sibi iura tori:
Atque duos natos mactavit funere maesto,
Quo luerant moechi crimina foeda patris.
Ingens clamor erat quando Lucretia passa est
Stuprum, a lascivo contaminata viro.
Collatinus enim coniunx rumore levato
Tarpeia regem pellit ab urbe malum.
Clodius in cunctis dominatur gentibus, eheu,
Clodius impune tractat adulterium.
Heu mala dira parit putidae moechatio mentis,
Prosiliunt irae, mortis et exitium.
O vos mortales concordi vivite nexu:
Foedera quid thalami sic violare iuvat?
Sit veneranda fides uxoris, sitque mariti:
Mutua sint semper gaudia paxque frequent.
Est qui contendit se prudentem usque putari,
Cum sapiat penitus nil (mihi crede) boni:
Non discit mores, non est virtutis amator,
Sed manet infelix anser, ut ante fuit. [Illustration: Stultitia gaudium stultorum.
Vir prudens dirigit gressus suos. Caelum non animum mutant, qui per mare currunt. Sapientior sibi stultus videtur septem viris loquentibus sententias.]
Qui bona multa videt, praeclaras perlegit artes,
Audit et egregium quicquid in orbe viget.
Virtutis monumenta sacrae moresque politos
Conspicit, et studii flumina amoena videt.
Gymnasium, ludos celebres, spectacula mundi
Lustrat, et arrectus per loca multa volat:
Nil tamen addiscit: neque enim haec monumenta vetusta
Prosunt, ut melior fiat et utilior.
Quicquid habet rerum alterius collecta supellex,
Aedibus id semper gliscit adesse suis.
Hoc desiderio stultissima vota notantur,
Res semper fatuis ex novitate placent.
Ad gentes currunt varias, populosque peragrant
Ignotos, lustrant quicquid in orbe iacet.
Ne quid in externis maneat regionibus usquam
Intactum, peregre stultus ubique volat.
Ad Patavi muros, ad celsae moenia Romae,
Ad Solymas currrunt Assyriosque lares:
Curritur ad Libyen, penetrant: Memphitica regna:
Pyramides lustrant: Attica regna vident.
Attamen apportant sapientis praemia nulla,
Non specimen morum, non decus ingenii.
Caelum non animum mutant qui trans mare currunt:
Stulti discedunt, mox fatui redeunt.
Possumus hos mores inter cenacula nostra
Discere: si imprudens vis fore siste pedem.
In patriis laribus tam stultas carpimus artes,
Non aliena opus est perquirere inde loca.
Quin animo exculto divinum imitare Platonem,
Ut saperet doctos quaesiit ille viros:
Nec sine doctrina Graias concessit ad oras,
Quo tandem ingenuas concumularet opes.
Quisquis ab aede sua patria volat improbus anser,
Ille domum rediens, anser ut ante, manet.
Assiduis flagris tardum qui pungit asellum,
Saepius ad longas corruit auriculas,
Ira brevis furor est, nil indignatio prodest:
Sincerae mentis est inimica minax. [Illustration: Irasci sine causa.
Vince iras animumque tuum, qui cetera vincis. Impedit ira animum, ne possit cernere verum. Iratus nil nisi crimina loquitur. Debet homo lentum vehemens equitare iumentum.]
Hic fatuus semper pigrum conscendit asellum,
Turbida quem motu concitat ira gravi.
Latrat et exclamat circum se more canino,
Nec verbum placidum toruus ab ore vomit.
Rancidulo semper ructatur in ore canina
Littera, nec motus mitigat ille suos:
Gaudet et a populo metui sua facta furoris
Plena mali, mentis conscius ille nihil.
Dicitur a cunctis, Furiosum cernite stultum:
Et sibi de fatuo hoc quilibet abstineat.
Nam putat ille quidem stultos non antea visos,
Auriculas asini solus habere cupit.
Ira necat sensus: premit indignatio mentem:
Praecipitem invertit illa vel illa virum.
Archytas Sophiae idcirco spectabilis auctor,
Ille Tarentina natus in urbe procul:
Peccanti servo, turbatus mente pepercit,
Atque irae stimulos sic moderatus erat.
Sic Plato, sic alii motus sedare solebant,
Socratici et plures doctiloquique viri.
Nempe furor ratione caret, praecordia frangit,
Debilitat sensus ira severa nimis.
Hos contra motus certa innitamur habena.
Et frenum atque suum sentiat ira modum.
Non sapientis erit tristari, aut corde dolere:
Passio prudentis pectora nulla premit.
Est sapiens semper tranquillus mente quieta.
Ira trahit fatuos insipidosque viros.
Tempore cuncta quidem sapiens moderatur in omni,
Addit et in cunctis rebus ubique modum.
Sed fatuus nullo penitus moderamine ductus,
Stultitiam effundit semper ubique suam.
Ergo praecipites asinum conscendite stulti,
Quo celeres fatuos bestia tarda vehat.
Quem rota fortunae cupida spe continet, atque
Volvit in excelso sors sibi fausta gradu:
Ille etiam metuat lapsus quandoque nocentes,
Perpetuo nescit sors residere loco. [Illustration:
-- Tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant. Nemo confidat nimium secundis. Nemo desperet meliora lapsis. Miscet haec illis prohibetque Clotho stare fortunam: rotat omne fatum. Nemo tam divos habuit faventes, crastinum ut possit sibi polliceri.]
Complures fatuos, latum fortuna per orbem
Efficit instabili volvit eosque rota.
Fortunam multi sitibundo pectore versant,
Et loca continuo scandere celsa petunt:
Inquiruntque gradum, qui sit sibi viribus impar.
Nec lapsum fati pectora stulta vident.
Nil adeo excelsum est, quod non trepidare ruinam
Debeat: ad mortem cuncta creata ruunt.
Omnia quae terris nunc sunt innata, senescunt:
Labitur et quicquid terra beata dedit.
Quis fuit in tanta mortalis sorte locatus,
Crastina promittat tempora ut ille sibi?
Aut se victurum fortuna semper eadem
Spondeat? instabili volvitur illa gradu.
Nam Lachesis duri semper praenuntia fati
Non tibi permittit ducere fila diu.
Atropos haud nostris mulcetur turbida votis,
Ut nobis longos praestet in orbe dies.
Ad casum subitum plures funesta potestas
Allicit ut leto tunc graviore ruant.
Iulius immenso dominator Caesar in orbe,
Dum nimium sortis numina blanda colit,
In medio sensit mortalia fata senatu:
Hunc fortuna nihil iuvit ab exitio.
Semper habet trepidos invisa potentia gressus,
Invisus multis imperiosus homo est.
Delicias raras praebet metuenda potestas,
In cervice sua tristia damna gerit.
Quem metuunt multi, multos metuisse necesse est.
Odit quem metuit, perdere plebsque studet.
Imperiosus homo nullo palpatur amore,
Nec populi hunc plausus, nec bona fama colit.
Ergo mobilibus non sic confidite sceptris:
Nam rota vertetur, cum Deus ipse volet.
Aegrotus si quis morbos in corpore tristes
Sentit, et urgetur anxietate gravi,
Praestita nec medici sequitur documenta periti:
Si cadit, ex merito damna doloris habet. [Illustration: Patiens impatiens.
Si opus medicantis exspectas, vulnus detegas oportet. Non est in medico semper, relevetur ut aeger: Principiis obsta, sero medicina paratur, Cum mala per longas convaluere moras.]
Qui iacet in maesto aegrotans angore, perito
Nec medico paret consiliumque fugit,
Nec tenet impositam servata lege diaetam,
Convalidus fieri qua medicante queat:
Pro vino nunc gustat aquam, nunc cetera sumit
Pocula consultrix quae medicina vetat.
Quaerit et assidue rigido contraria morbo
Esculenta sibi temperat atque nihil,
Donec ad tumulum feretro portatur operto,
In cinerem rediens ceu fuit ante cinis.
Qui cito sanari a morbo conaris amaro,
Principiis obsta, deteriora cave.
Scintilla in flammas crescit quandoque molestas,
Rivus et exiguus flumina magna facit.
Principium morbi modicum, capit incrementum
Paulatim, salubris ni medicina vetet.
Qui validus cupit esse cito, sua vulnera plane
Demonstret medico, pellat ut inde luem.
Non sine luctifero sanari membra dolore
Possunt: ne renuas ferre doloris onus.
Nil quoque mentiri medico debemus in ipso
Morbo: non medici, sed tua vita perit.
Quique sacerdoti referens peccata peracta
Mentitur, vitam decipit ille suam.
Qui medicum quaerit sua nec documenta reservat,
Expers consilii est: et ratione caret.
Consilium vetulae potius sectamur, et herbas
Quas in Thessalico littore saga coquit.
Infami digito frontem haec et pectora lustrat:
Istius interitum falsa medela parit.
Qui vetulis credit malesanis: credit anili
Consilio: leti fata severa subit.
Moralem sensum nostro si carmine sumes:
In vitiis aegrum te mora nulla premet.
Quisquis forte palam mentis concepta revelat,
Ante oculos volucrum retia tensa locat:
Admonet hic omnes, cautelam praebet apertaam,
Quo facile a laqueo quisque cavere queat. [Illustration: Aperte insidias ponere.
Frustra facitur rete ante oculos pennatorum. Quae nimis apparent retia, vitat avis.]
Quisquis aves forsan contendit carpere plures
Retiaque ante illas tendit aperta nimis,
Nec funes pedicas, laqueosque plagasque recondit:
Is facit, ut sua mox retia vitet avis.
Qui semper manibus, duris verbisque minatur
Publicitus, nullum verberat ille canem.
In tantum mentis qui verbis pandit apertis,
Consilium retegens omnibus atque palam.
De tali stulto poterit sibi quisque cavere,
Creditur hic toto corpore posse nihil.
At puto prudentem et sapere hunc, secreta revelat
Qui nulli, in tantum comprimit usque suum.
Solus agit mentis sincerae arcana, nec ulli
Pandere vult animo si qua agitare velit.
Praecipue in rebus quae spectant forte salutem
Corporis, aut regni, grande aliquod vel opus,
Falluntur plures a delatoribus ipsis,
Consilium domini qui sibi scire volunt,
Illecebris palpant, ut sic arcana resciscant:
Qui nova scire cupit, dicere et illa volet.
Est sapiens certae mentis qui condere votum
Consiliumque potest, nilque referre palam.
Quattuor esse solent res quae se tempore nullo
Occultare queunt nec tacita esse volunt:
Consilium fatui structa urbs in vertice montis:
Actus amatoris: stramen et in crepida.
Occultam servare potest rem pauper, inopsque,
Divitis ast semper longius acta volant.
Et mala fama palam concrescit ubique volando,
Et domus interdum damna pudoris habet.
Tu caveas sapiens si fors cupis esse catusque,
Ne pandas animum consiliumve tuum:
Nec seruis famulisque tuis confidito in illis:
Sed tacitus mentis condito facta tuae.
Stultorum lapsum miserum subitamque ruinam
Qui videt, astutus nec sibi deinde cavet,
Est stultus, caeco nec recto tramite pergens,
Et fatui barbam mulcet ubique manu. [Illustration: Alienis periculis fieri sapientem.
Attende in illos, ne forte cadas. Felix quem faciunt aliena pericula cautum. Casus demeutis correctio sit sapientis.]
Cernimus assiduos casus, lapsusque frequentes
Stultorum, et risus cernimus inde graves.
Kidentur passim fatui luduntur in omni
Tempore: nil sapiunt, nil quoque scire volunt.
Sunt et contempti multum a prudentibus ipsis,
Qui cappam in fatuis frontibus usque gerunt.
Accusat stultum stultus, convicia iactant
Impia: sed gressus stringit uterque pares,
Errat et assidue nec vult curare ruinam,
Complures fatui qua cecidere prius.
Nil exempla trahunt stultos, lapsusque molesti:
Semper ad interitum quid bone stulte ruis?
Admoneant saltem fatuos exempla malorum,
Discant alterius vivere rite malo.
Exprobrat caecum caecus, visuque carentem:
Attamen in foveam saepius ambo cadunt.
Incusat cancrum cancer retrorsum abeuntem:
Ibat directam nec tamen ipse viam.
Qui matris non vult documenta sequi, ille novercae
Imperium toleret obsequiumque grave.
Qui patris numquam sequitur pracepta salutis,
Difficilem ingreditur saepius ille viam.
Si Phaeton quondam consulta salubria patris
Audisset, currus non petiisset iners:
Non Iovis aethereum sensisset fulmen et ignes
Nec lacerum corpus volueret Eridanus.
Icarus ingenui patris non iussa secutus
Altius evolitans nomina fecit aquis.
Hi duo in imberbi tristes cecidere iuventa:
Nam voluit neuter iussa paterna sequi.
Corruere insanum fatuum qui cernit et audit,
Exemplum capiat effugiatque malum.
Cauta fuit vulpes nolens intrare cavernam,
Viderat ut nullam vafra redire feram.
Non campana sonat, quae malleoli atque bacilli est
Expers, sit vulpis insita cauda licet.
Idcirco stultum est omnes curare loquelas,
Cum surda possis effugere aure sonum. [Illustration: Nil curare detractiones hominum.
Cum recte vivas, non cures verba malorum. Arbitrii nostri non est quid quisque loquatur. Multum farris habet qui cunctis obstruit ora.]
Quisquis in hoc mundo tranquilla vivere mente
Gliscit, et in requie ducere saecla bona:
Non curet voces populi, famamque malignam,
Nec curet linguae sibila rauca malae.
Qui cupit in mundo sese exaltare superbo:
Et stabilis magnum scandere rite gradum,
Est opus ut curas toleret quandoque molestas.
Multa oculis videat non bene grata suis.
At sunt qui firmo tentoria rure locarunt:
Mundum spernentes, orbis et illecebras.
Nil modo securum, nil tutum, nilque videmus
Tranquillum in mundo, nulla et ubique fides:
Multi urbes et opes, populos, coetusque profanos
Fugerunt: tutus ut foret inde status.
Qui statuit iustam semper traducere vitam,
Et mores sanctos et benefacta sequi:
Non curet quid mundus agat: tacitasue querelas
Attendat: iustis nil mala lingua nocet.
Si vates satyri quondam, sanctique prophetae
Pensassent hominum murmura leti ferae:
Nec monumenta bonae monstrassent vera salutis,
Hic famam, hic meritum perderet atque decus.
Nullus in orbe quidem vivit tam sanctus, ut omni
Nunc fatuo placeat qui probitate caret.
Qui cunctis posset recte seruire, beatus
Is foret: et servus nobilitate bonus.
Noctes atque dies opus est confringere somnos,
Qui cunctis iam iam rite placere volet:
Quis farre, aut digitis stultorum claudere rictus
Iam poterit? loquimur: paenitet inde cito.
Nil aliud mundus didicit, nisi vana profari
Verba, quibus iustos contaminare solet.
Nil sapiens curet vani ludibria mundi:
Attendatque nihil quod vaga turba ferat.
Stulti qui lapides iactant et saxa retorquent.
Hos fugiat, sapiens qui volet esse procul.
Nam trahit a vitio fatuos correctio nulla.
Nil discunt moris, nil probitatis habent. [Illustration: Abstrahere a bono.
Abominantur iusti virum impium: et abominantur impii eos qui recta sunt in via. Sapientia custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit illum: videbunt finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus.]
O fatui excordes nostram ad properate palaestram:
Incipiam verum iamque docere bonum.
Vos sacrae legis, patrum et documenta docebo,
Quae monstrant rectum prosperitatis iter,
Atque viam pandunt, prudentum calle politam.
Quare agite et pedibus currite quaeso citis:
Discite quid virtus, quid sit prudentia rerum:
Et fatui tandem desinite esse meri.
Virtutes ornant homines, prudentia vestit
Munditiis: sapiunt pectora stulta nihil:
Sed modo risores fatuos sannasque protervas
Corrigimus, strigili hos scalpere nempe iuvat.
Sunt fatui qui nunc rident documenta Sophiae:
Inque bonos cunctos probra pudenda vomunt.
Advertuntque nihil, bona si quandoque docentur:
Quin cuncta irrident mox documenta palam.
Increpat hinc stultum qui verbo, aut corrigit ore,
Inpingit sannam saepemet inde sibi.
Corrige prudentem, qui tempore discit in omni:
Festinatque oris verba tenere tui.
Si cadit in iustos homines correctio iusta:
Praeceptum accipiunt, cum pietate bonum.
Iniustus praeceptores diffamat: et odit:
Saepe repercussus in sua tela ruens.
Crede mihi sannis qui alios, risuque lacessunt
Nasuto: tandem praemia digna ferent.
Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus:
Est sine qui vitiis rideat ille malos.
Stulte Nabal lueres sannas toruosque cachinnos:
Ni regem iratum flecteret Abigail.
Quid pueros memorem qui vati illudere sancto
Dum certant ursis mordicus intereunt.
A grege stultorum caveat sibi quisque maligno:
Qui saxis iustos, innocuosque petunt.
Quod male delicias dumtaxat temporis huius
Cogito, nec celeres pensito abire dies:
Et regni aeterni quod gaudia sperno beata:
Causa est: me genuit Simia stulta, parens. [Illustration: Transitoria praeferre aeternis.
Mendaces filii hominum in stateris. ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum. Quid prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patietur: Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?]
Occurrit fatuae rursus mihi turba cohortis:
Quae requiem satyrae non sinit esse meae.
Stultus enim certe est, animo iactare superbo
Qui solet, et nimium verba pudenda loqui:
Ecce ait o superum nitidi quoque rector Olympi:
Nil opto sedis regna beata tuae.
Id saltem liceat: multis mihi vivere lustris,
Orbis et extremum cernere posse diem.
At non laudato, rectae virtutis, amore
Tam longas aevi poscit habere vices:
Sed magis exoptat, queat ut convivere laute,
Cum sociis paribus, deliciisque frui:
Nec timet inferni fumantia tartara Ditis,
Non Acherontaeos post sua fata lacus.
O' fatue insignis nil vani gaudia mundi
Mellis habent: illis copia fellis inest.
Quid, rogo, delicias tanti, quid gaudia vana
Stulte facis: pereunt quae cito, more nivis?
Gaudia (crede mihi) terrarum felle replentur,
Nec manet in cunctis perpetuata quies.
Quo fit, ut infamis, lasciva et spurca voluptas
Quem trahit, et fastus orbis et illecebra.
Hic fatuus, mundi curas gustabit acerbas:
Et mortis rapidum sentiet esse diem.
Transibit mundus: transibunt gaudia mundi,
Transibit pariter quicquid in orbe viret.
Cernimus et tales hominum sine fine ruinas:
Cernimus occasus: cernimus exitia.
Rectorem caeli tandem spectabimus omnes:
Hic ad laetitias, alter ad interitum.
Se cupit a summo qui segregare Tonante:
Laetitiae, et longos optat habere dies:
Cimmeriis tenebris est obcaecatior ille,
Pro vano linquens caelica regna luto.
Accipitrem gestans per religiosa deorum
Templa: et quem sequitur sedula turba canum:
Devotos homines, et debita vota moratur.
Et cuculum manibus palpat ubique suis. [Illustration: Dehonestare ecclesias.
In sacrosanctis ecclesiis, cum pace et quiete competit celebrari. decet enim domum Domini sanctitudo. cessent in illo consilia, contentiones, parlamenta: cessent vana et multo fortius foeda et profana colloquia. Et postremo quaecumque divinum possunt turbare officium, aut oculos divinae maiestatis offendere, etc.]
Sunt quos latratu strepitu clamore susurris
Non pudeat sacras contaminare domos,
Dum canit officium, dum debita sacra sacerdos
Tractat, et extendit vota precesque Deo.
Dum fluit ad populum divinae contio legis,
Ecclesiaeque pium pangitur officium.
Ingreditur fatuus quem rostris calceus urget.
Stat simul in manibus nisus et accipiter:
Sive velis cuculus magno clangore vagatur
Per sanctas aedes, sacrificosque focos.
Latrantesque canes, ululatu et cuncta replentes
Ductitat: in strepitu turba benigna silet.
Iam clangunt nolae: resonat latratus ad auras:
Nunc pedibus pulsant, nunc manibusque strepent.
Nulla quies penes hos, fastu pompaque furentes:
Non propter Christum Lazarus artat eos.
Tractantur causae, rerum commercia, quaestus,
Contractus omnes, officiumque fori.
Conspicit hic oculis matronas, ille puellas:
Hic aliud tractat quod probitate caret,
Quidam etiam strepitus sua per calopodia stulti
Concrepitant turpes, impediuntque bonum.
Stultitiam quid enim querimur? solitosque furores?
Quos semel insipiens condere nemo cupit:
Cum tamen exemplum Christus, Deus ipse reliquit,
Nullus ut in templum turpia facta ferat:
Sed precibus supplex, devoto et pectore Patrem
Aeternum oraret, caelicolumque choros.
Expulit et ferulis tractantes foenera mercis:
Cum locus in templo sit sacer usque Deo.
Qui si de templis homines pulsare profanos
Nunc volet, atque aedes evacuare malis:
Pauci quandoquidem sacrata in gente manerent:
Tura decent superos: verba profana nihil.
Qui cadit in flammas et dira pericula quaerit,
Sponte sua in puteum prosilit atque libens:
Exitium merito patitur: si mergitur undis:
Uritur aut flammis: dignus enim interitu.
[Illustration: De protervo ac spontaneo periculo.
Qui amat periculum in illo peribit. Sit fas liceatque perire malignis. si invisum qui se ruat, idem facit occidenti. Qui scie an prudens hac se deiecerit an reservari nolit!]
Est fatuus qui saepe Deum superosque precatur,
Et supplex manibus cum pedibusque rogat:
Se putat et proferre preces ex corde benignas:
Clamando assidue: me Deus alme iuva:
Ut mea stultitiam solitam modo pectora linquant,
Et sapere incipiant Iuppiter alme iuva.
Attamen hic cappam stultorum semper anhelans
Induit: ingratas nam putat esse preces:
Quod non mox voti compos Deus insuper illum
Audierit: quia non cuncta petita dedit.
At fatuus plerumque rogat, superosque precatur,
Et nescit stulto quid sibi corde roget:
In puteum qui sponte cadit, tentatque periclum,
Seque in fonte tamen mergier usque timet:
Si clamat, vocesque graves emittit in undis.
Clamat io dives iam date praesidium!
Nullus erit, restes, aut apportare rudentes
Qui velit: hic merita morte, lueque cadit.
Stultitia Empedocles simili caecatus: et excors:
Corporis exitium sponte, necemque tulit.
Aetnaeos quoniam praeceps collapsus in ignes:
Stultitiae ut faceret morte sua indicium.
Quisquis eum ardenti fatuum extraxisset ab Aetna:
Hic vitam invito stultior ipse daret,
Nempe adeo caecatus erat rationis et expers:
Tentasset rursus impia fata quidem.
Sic facit ille: Deum rogitans noctesque diesque
Debeat in caelum ut se trahere usque Deus:
Detque sibi semper vivacia munera detque
Fortunam validam, det bona magna sibi.
Qui rogat et nescit supremum rite precari
Rectorem, ventos sufflat in ore leves.
Quem tenet intutus status et damnosa voluptas,
Si ruit, ex merito iusta pericla ferat.
Multi stultitiae currum, raedamque, bigamque
Viventes vitiis criminibusque trahunt.
Cumque sua reputant tales nece abire labores:
Quadriiugas retrahent post sua fata rotas. [Illustration: De via felicitatis.
Sapientia callidi est intelligere viam suam: et prudentia stultorum errans. Est via quae videtur homini iusta, novissima autem eius deducunt ad mortem. vir insipiens non cognescet, et stultus non intelliget haec. Nescierunt neque intellexerunt: in tenebris ambulant.]
Non sinit ipse Deus fatuum quemcumque profanum
Scire super terram quaenam miracula fecit,
Quottidieque facit: quapropter pars perit ingens
Stultorum, moritur terreno in corpore semper.
Qui moritur vitiis hac in tellure malignis,
Cogitur extremos alibi tolerare dolores.
Nosse Deum qui non vult hic, et discere leges,
Quas Pater omnipotens tribuit mortalibus aegris:
Quasque super cunctos statuit, iussitque teneri
In terra: cunctisque dedit, bene vivere, normam.
In mundo quemcumque trahit male sana voluptas:
Iniustaeque suae consumit tempora vitae:
Is trahit hic carrus molem, curasque molestas:
Cogitur aeternas post mortem soluere poenas:
Perpetuo et tractu cogetur plaustra movere.
Ne modo stulte viam quaeras quae ducit ad Orcum,
Et Phlegethontaeos fluctus, caecasque tenebras,
Haec via plana quidem est, pedibus calcata frequenter
Est aditu facilis, multum penetrabilis, atque
Innumeros fatuis calles haec semita monstrat:
Plana quidem et trita est (fatuos quia facta per omnes)
Haec habet assiduos motus, gressusque frequentes.
Noctes atque dies patet haec, nullumque refutat
Qui cupit ad fatuos cursim properare furentes.
Felicitatis iter quod caelum tendit in altum:
Et quod prudentes recipit, solosque beatos,
Est nimis angustum patulo nec calle patescit,
Nec tritum a multis: quoniam (quae maxima turba est)
Gens mala vitat iter, iustis sanctisque paratum
Mentibus: iniustus non has calcabit harenas.
Virtutem posuit Deus ut sudore paretur:
Ast pauci tentant felices figere gressus
Ad bona supremi regni, nitidamque cateruam.
Inde est quod multos Orcus capit, aethraque paucos.
Cum pater et genitrix ollas, pariterque matellas
Collidunt: pueri cacabos confringere discent.
Fiunt aequales nati genitoribus illic:
Sunt ubi non casti signa et monumenta pudoris. [Illustration: Mala exempla parentum.
Virga atque correctio tribuit sapientiam: puer autem qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam. maxima debet puero reverentia, si quid Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos. Sed peccaturo obsistat tibi filius infans. Si damnosa senem iuvat alea: ludat et haeres, Insequitur leviter filia matris iter.]
Grandaevi properate senes, fatuique parente,
In vos nam satyrae torqueo tela meae:
Audetis pravos coram matre atque puellis
Effari mores ridiculumque nefas:
Nunc Veneris nugas, nunc vos dictatis amorem:
Et natis teneris ad mala signa datis.
Non pudor in verbis, non est reverentia vitae:
Non decus aut specimen, ingenuusve nitor:
Non pueri mores discunt: non femina servat
Signa pudicitiae: turpia cuncta sonant.
Femina de fatuo carpit mala signa marito.
Sectatur proles moribus ipsa patrem.
Non docuit genitor fatuus bene vivere natum:
Iure igitur natus moribus alter erit.
Si sunt lusores patres: Pueri atque nepotes
Rebus in his pravis se similare solent.
Trita etenim veterum dicunt proverbia: Pravo
Saepe solet similis filius esse patri.
Ludere fas monachi reputant sibi, quando reponit
Abbas taxillos: alea iacta placet.
O mores miseros: o tempora plena furoris,
Plenaque stultitiae. num Deus usque feret?
Se similem patri natus, se filia matri
Reddit: ad exitium semina prima fluunt.
Non lupus ullus ovem genuit, non tigride saevae,
Aut vitula, aut agnus nascier usque potest:
More patris cancer retro serpitque, meatque:
Sectantur pueri sic mala signa patrum.
Quin et morigeros possunt generare parentes
Filiolos, qui sunt morigeri atque boni.
Cynicus ut puerum temulentum viderat inquit,
Fili, te genuit ebrius ecce pater.
Aedibus idcirco propriis sic vivat honeste
Quisquis ne pueris dogmata prava ferat.
Simplicitate rudes, ad se lasciva voluptas
Allicit interdum; more oviumque necat.
Quosdam etiam firmo taurinos detinet unco.
Ast alios volucri fune fugaque ligat. [Illustration: Voluptatis incommoda.
Mulier ornatu meretricio praeparata ad decipiendas animas: irretivit eum multis sermonibus: Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi ignis lasciviens et ignorans. velut si avis festinet ad laqueum: et nescit quod de periculo animae illius agitur. ]
Aequiparat sese meretrici blanda voluptas:
Quae compta in platea sedet et nudata mamillas,
Et redimita comas spurcum mercatur amorem:
Pellicit et molles ad se, blandumque cubile
Mox reserat, vilem sumens de crimine mercem:
Et rogat ut quisquis secum luctetur, iniquis
Deliciis, pariter falso oblectetur amore.
Illius inque sinum nullo moderamine stulti
Prosiliunt: veluti bos vinctus transit, et agnus
Ad lanii cultrum: iugulumque exponit ad ictus.
Accipe stulte precor quam sit fugienda voluptas.
Haec animam damnat Stygiis et mergit in undis:
Haec sensus lacerat, confundit semina mentis.
Contaminatque malo praecordia recta sapore.
Parva voluptatis quamvis sint gaudia: longa
Poena tamen sequitur misero permixta dolore.
Desine delicias mundi sectarier usque:
Non durant, fugiunt mox, et mutantur in horas.
Quisquis in hoc forsan contemnit gaudia mundo
Vana voluptatis, nec sese in mergit in illa:
Ille sapit vere et post mortem gaudia caeli,
Ambrosiamque sacram gustabit lege perenni.
Sardanapalus enim spreto virtutis honore,
Sola voluptatis celebrabat sacra focosque,
Corporis illecebras, spurcum et libabat amorem:
Censuit esse quidem explendum praesentibus ipsum
Deliciis animum: quoniam post fata voluptas
Nulla foret: Stygii est haec nam sententia Ditis.
At Pater omnipotens hunc fato sustulit atro:
Tartareisque animam tandem damnavit in undis.
Deliciae mundi, quas promit prava voluptas,
Sunt procul a nobis pulsandae: dira venena
Ex ipsis manant, et fellis copia magna:
Has igitur fugiat sapiens, et honesta sequatur.
Qui non in tacito poterit secreta tenere
Pectore: et occultum condere corde suum:
Est fatuus, nescitque suam compescere mentem:
Tristitiam incurrit saepius inde gravem. [Illustration: Secreta tacenda.
Quae silere me vis: primum ipse sileas. Secretum mentis numquam tu pande maritae. In secreta cubiculi tui non maledixeris diviti: quia et aves caeli portabunt vocem tuam. et qui habent pennas annuntiabunt sententiam. Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum noli denudare.]
Qui secreta suae non vult abscondere mentis:
Uxorique suae vel cunctis gentibus offert,
Quid velit, et statuat, vel quid conceperit ipsa
Mente: merus fatuus docto reputatur ab omni.
Samson qui quondam fuerat fortissimus heros:
Non oculis orbaretur, nec crine sacrato:
Secretum mentis si non rescisset amica.
Amphiareus vates dum fata futura timebat
Augurii, latuit, Thebanaque proelia fugit:
Proditur at tandem proprio de coniugis ore.
Historiae recinunt veteres, et dogmata prisca:
Quod mulier nusquam secreti sit bona custos.
Matronis igitur celemus pectora semper.
Qui sua non novit commissa arcana tacere:
Quique ad cuncta suum pendit secreta labellum:
A tali caveat sapiens sibi quisque, catusque.
Percunctatorem hunc fugias, quia garrulus ipse est.
De rebus magnis, est qui se iactitat usque,
Et quod res cunctae sibi sint in amore secundae.
Rimari si quis vellet tum verba dolosque:
Rebus in his cunctis mendacem offenderet ipsum,
Ex qua stultitia sapiens intelligit omnis:
Quod scabrum foveat cuculum, manibusque remulcet.
Condita si mentis cupias arcana manere:
Fac mihi ne dicas, quod vix abscondere possim:
Occultumque tuum secreto in pectore celes:
Haud aliis pandas, sed sis taciturnus ubique.
Si non uxori Iezabel prompsisset Achab rex
Verba suae mentis, Naboth non morte periret.
Qui gestant in corde suo secreta, cati sint:
Et caveant aliis temere, ut non talia pandant:
Sic mage securi, semper tutique manebunt.
Dixit enim quondam sancta de gente propheta:
Secretum mentis mihimet servare studebo.
Divitias propter solas, non prolis amore,
Uxorem ducens, coniugiumve petens:
Hic patitur merito lites, et iurgia, rixas:
Et pacem, et perdit commoda connubii. [Illustration: Nubere propter divitias.
Imperat ergo vir. Intolerabilius nihil est quam femina dives. Domus et divitiae dantur a parentibus: a domino autem proprio uxor prudens. Tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier. Si verum inquiras, tacens non uxor amatur.]
Aruinam multi quaerunt sub podice aselli:
Et cumulant trullas: stercora vana petunt:
Uxorem ducunt vetulam dum turpiter Aeglen:
Quod nummos habeat, divitiasque leves.
Nulla quies illum recreat, pax nulla fovebit:
Semper habet rixas, litigiumque frequens:
Nulla voluptatis spectabunt otia talem:
Magnarum allexit quem male saccus opum.
Nullaque speratur proles, dilectio nulla:
Unam pacificam vix aget ille diem.
Quin sibi continuo saccus transuerberet aures:
Quem propter stultus factus, inersque fuit.
Raro hos fortunae facies comitatur amica:
Qui nummis nubunt, non sibi non pueris.
Ducitur in thalamum funesta pecunia sola:
Propter opes trahimus grandia aratra tori.
Iustitia et doctrina nihil curatur: honestas
Nulla: sed ad censum pectora stulta ruunt.
Nam socer in primis: quid enim gener (in quid, in aere
Possidet, aut nummis? iugera quanta tenet?
Nec patris aut proavi probitas, virtus, vel honestas
Quaeritur: an valgi semine prodierit?
Protinus ad nummos: de moribus ultima fiet
Quaestio: sic fient numquam in amore pares.
Inde fit, ut multis deserta habitare seorsum
Plus leve sit talis quam iuga ferre tori.
Namque loquax mulier verbosa, corpus adurit:
Atque animam et vires, membraque cuncta terit:
Propter opes teneram vendit quicumque iuventam:
Mercatur lites et sine fine dolos:
Huic nihil est fidei: nihil et probitatis ad omne
(Spes modo sit nummi) transeat ille nefas:
O male prudentes qui tam connubia saeva
Quaeritis, et servum tenditis esse pecus.
Invidiae telum lato torquetur in orbe:
Et status in terris hac sine nullus erit.
Odia dira volant magni per climata mundi:
Nec dum Nythardi semen abivit atrox. [Illustration: Invidiae proprium.
Qui sibi invidet, nihil est illo nequius, et haec reditio est malitiae illius. nequam est oculus lividi. Invidus alterius rebus marcessit opimis. Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos eius: quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignoras. Comede et bibe dicet tibi, et mens eius non est tecum.]
Livor edax fatuos multos animosque malignos
Incitat et stultos pungit sine fine proteruos:
Nascitur invidiae telum, quod livida corda
Parturit, et multos nusquam sinit esse quietos.
Duceris invidia quod ego te possideo plus:
Aut mihi sunt plures nummi: seu maior aceruus
Rerum: vel mihi quod plures redduntur honores.
Aes petis atque meum quod nullo iure teneres:
Vel quia fastidis nostrum et contemnis amorem.
Letale est adeo vulnus livoris acerbi:
Ut nequeat penitus sanari aut rite mederi.
Est ea proprietas livoris semper edacis:
Si sibi constituit quemquam mordere, quietem
Nullam agitat donec facinus perfecerit illud:
Non somnus, non ulla quies, non ulla voluptas
Est adeo dulcis, seu delectabilis usquam:
Ut possit cordis procul exstirpare dolores,
Pallentes ideo fauces, pallentiaque ora
Semper habet livor. macies in corpore toto
Glauca sedet, visus toruus squalentiaque ora
Scintillant: rabidus nec plenis livor ocellis
Suspicit in quemquam, furibundo pectore torpet.
Cuius praecipuum tibi fert exemplar Ioseph.
Quem numquam intuiti sunt recto lumine fratres:
Raro etiam invidia nisi mersis flumine ridet
Navibus: aut si fors perit ingens copia rerum.
Verum continuo rodat licet invida corda
Invidia: ex proprio sentit sua damna dolore.
Nec quicquam nisi se valet ardens Aetna cremare.
Maior et invidia est fraternis cordibus orta.
Fraterno primi maduerunt sanguine muri.
Hoc Abel atque Cain: hoc Atreus atque Thyestes
Eteocles cum fratre suo: pluresque docebunt.
Invidiam idcirco fugias sapiensque bonusque.
Tibia cui fatuo tantum solacia praebet,
Nec curat citharam, plectra et amoena lyrae:
Hic propere ascendat stultorum (posco) carinam:
Et remos celeri concitet ille manu. [Illustration: Non velle corrigi.
In auribus insipientium ne loqueris, quia despicient doctrinam eloquii tui. Musica in luctu, importuna narratio. Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto sapientiam. Non patitur stultus sua verba aut facta reprendi.]
Stultitiae infaustae certissima signa videntur
In fatuo, qui non verbis auscultat amicis:
Nam stolidae illius tanta est correctio mentis,
Audire ut nequeat sapientes digna loquentes.
Cum tamen et prudens, bona quae sunt iugiter audit:
Et sapere ut possit, sapientes semper honorat:
Suscipit et sequitur, sua quo sapientia crescat.
Fistula sed fatuo solacia dulcia praebet:
Nec curat citharae sonitus, nec barbitos illum
Delectat, fidibus non delectatur amoenis.
Nil magis usque placet fatuo, nil dulce videtur:
Quam baculus crispus, quam rustica fistula stulto.
Nec sinit ut quisquam sibi dogmata sana ministret:
Nec patitur quemquam qui corrigit, aut monet ipsum.
Inde fit ut magnum fatuorum crescat, et ingens
Agmen ubique nimis. Quid sis precor improbe stulte
Disce: hominem te scis mortalem. scisque caducum,
De coeno terrae genitum, de stercore factum:
Ex cinere et terra limo coenoque lutoque
Compositum: at sensus tribuit natura scientes:
Et data clara quidem ratio est, animalia bruta
Qua nobis cedunt: sed tu praecordia stulta
Qui geris, acceptae rationis munera rumpis.
Quid tua te nimium iactat funesta potestas?
Quid te nobilitas? facies? quid culta iuventus?
Quid te divitiae molles? quid corporis artus
Extollunt? tibi quae damnum et nocumenta ministrant.
Est sapiens solus locupletior omnibus: idem
Fortior et cunctis: hunc audi, illumque sequaris.
Est melius prudens si dure corripiat te:
Quod si te fatuus mulcenti arrideat ore.
Quandoquidem hic felix homo, quisquis corde pavorem
Semper habet poenas semper meditatur acerbas.
Atque Dei suffert primis iuga dulcia ab annis.
Artem qui medicam tremulis molitur in aegris:
Nec tamen indocta scit medicare manu,
Arte carens, vires naturae nescit, et herbas:
Ludius et fatuus, ridiculusque manet. [Illustration: Medicus indoctus.
Licet medico eventus mortalitatis imputari non debet, eius tamen imperitiae annumeratur culpa si servum male secuerit aut perperam ei medicamentum dederit. Bonis igitur medicis impune hominem occidisse fas est. A medico indocto: a cibo bis cocto: et prava muliere, libera nos Domine.]
Hic etiam nostrum poterit conscendere currum,
Et modo stultigerae carbasa ferre ratis:
Visitat empiricus quisquis morbove gravatum: aut
Morte laborantem quem videt atque notat:
Atque ait: exspecta donec documenta librorum
Inspiciam, quo te rite iuvare queam.
Dumque domum medicus redit, et concepta libelli
Scrutatur: mortis hunc vera fata premunt,
Atque animam exspirat. soluuntur corporis artus:
Sera nimis medici stulta medela fuit.
Nituntur plures artem tractare medendi:
Et quorum penitus pectora nil sapiunt:
Non voluunt libros aut quas Podalyrius artes
Invenit: Mesues nec documenta legunt:
Non Auicenna docet medicos tam dogmata vana:
Nec tales medicos, docte Galene, foves:
Sed sua in herbarum discunt medicamina libro:
Multa superstitio: dogmata falsa patent.
Et vetulae pravum praestant medicaminis usum,
Quas sequitur passim sedula turba tamen.
Profitentur enim cunctos sanare dolores:
Perque horas cunctas per loca, perque dies
Et sua quod puero atque seni collyria prosint:
Quod matrem iuvit prosit idemque seni.
Non opus est causas rerum atque elementa tueri:
Naturae vires haec medicina premit.
Et morbos varios una dissoluit in herba:
Qualem forte sibi Thessala saga dedit.
O cucule emplastro quis te docet, aut alabastre
Ex uno cunctis posse praeesse malis?
Est medicus, veluti indoctus solet esse patronus
Consultus, qui non scit dare consilium.
Aut te non medicum dicas aut disce mederi:
Aut si vis medicus, sis fatuusque simul.
Non fuit in terris umquam tam magna potestas,
Tempore quae fragili non quoque difflueret.
Cuncta rapit letum: mors ultima linea rerum est,
Res hominum nulla condicione manent. [Illustration: Potentatus saeculi finis.
Cunctis diebus suis impius superbit: et numerus annorum incertus est tyrannidis eius. Multi tyranni sederunt in throno: et insuspicabilis portavit diadema. Multi potentes oppressi sunt valde et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.]
O tardos animo fatuos, quos magna potestas
Elevat et nimium qui munera vana sequuntur:
Tamquam perpetuis vita haec sit firma columnis:
Nec moribunda quidem capiat per tempora finem.
Magnanimus Caesar qui sub iuga Romulum traxit
Marte sat indomito, spatiosi climiata mundi:
Et tenuit sceptrum regni, facesque superbos
Solus, et incepit cives torquere potentes:
Tempore sed modico tam saeva potentia mansit:
Horrenda cecidit tandem cum morte necatus.
Sceptraque Persarum Darius tulit: optima regna et:
Sed non contentus propriis externa cupivit
Imperia: hinc proprium perdit regnum et diadema.
Ipse etiam Xerxes regum ditissimus olim,
Dum cupit externas bello popularier oras:
Attica regna adiens: amisit castra, virosque:
Atque rates pariter turritas mersit in undis,
Et Nabuchodonosor sceptro Babylona gubernans,
Fortunae nimium dum fidit, tentat honores
Divinos praestare sibi sed summa potestas
In speciem bruti regem mutavit inanem.
Magnus Alexander cui vix suffecerat orbis
Immensus, Graiis primus dominator in oris:
Non secum ad Stygiam sua vexit regna paludem?
Quid Cyrum refero? lambens in morte cruorem
Sanguinis ipse sui. Sic transit gloria mundi.
Croesus quandoquidem regnisque, opibus vel opimis,
Non contentus erat, tamen hunc fortuna fefellit,
Evertitque suum regnum atque potentia sceptra.
Omnia regna cadunt: ruit et mundana potestas:
Exemplum dat Roma potens, Carthago, Mycenae:
Et Solymae, atque Tyros et Graecia tota subibat,
Mox Latium. pereunt quia nam mortalia cuncta
Quae facimus: cunctis exitus unus erit.
Qui pretium poscit quod non meruisse videtur:
Atque super fragilem ponit sua brachia cannam:
Illius, in dorso cancrorum, semita stabit:
Devolet inque suum rictum satis assa columba. [Illustration: Praescientia Dei.
Elegit nos in ipso ante constitutionem mundi, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius, in caritate qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum. Omnes quidem praesciti, pauci vero ad vitam praedestinati. Novit Deus qui sunt eius: ex his nemo seducitur.]
Scire nefas homini, quae sit Divina voluntas,
Quidve Deus statuat, quis finis, quae sibi merces:
Haec fatui quaerunt quibus est nimis anxia cura
Nosse, quod a superis decernitur, atque probatur.
Praecipue idcirco fatuos hoc carmine verso,
Ignavi qui sunt, qui vix elementa sacrarum
Gustarunt legum, docti tamen atque periti
Esse volunt, librosque revoluunt more sinistro:
Exponunt falso, quod sanxit Diva voluntas,
Arbitrioque suo Scripturam et dogmata sacra,
Atque reluctantem conantur vertere sensum.
Audi igitur fatuos qui saevo errore trahuntur,
Audacesque volunt Superum depromere mentem.
Audi quae referant stulta et petulantia verba:
Si Deus aeternam requiem sedemque bonorum
Praescripsit cuiquam, nihil est quod vertere possit
Aut mutare, sibi statuit quod Diva potestas.
Sed Deus ad poenas si quem praescripsit Auerni:
Tartareis tenebris si quem damnavit et umbris:
Hunc nihil eripiet tamquam Deus optimus auctor
Omnipotens non sit, non iustus, non metuendus.
Dat pretium nulli nisi qui meruisse videtur.
Pro meritis reddi, debentur praemia iustis:
Iniustos poenas dignum est perferre minaces.
Qui Domino seruit sincero pectore, leges
Et fidei observat, pretium et votumque capesset.
Desine stulte precor superum confringere fatum.
Nos Deus omnipotens ad gaudia magna creavit:
Omnibus et nobis caelorum regna paravit.
Non vult quod nigri subeamus Tartara Ditis:
At propria ruimus culpa superosque negamus,
Reddere qui iustis animis pia gaudia possunt.
Desine stulte loqui: petulans compesce labellum,
An Figulo cacabus dicet: Cur urceus haud sum:
Sic placet artifici, bene qui bona cuncta paravit.
Qui volet alterius subitas exstinguere flammas,
Atque suae patitur urere tecta domus,
Est fatuus: decet et stultorum fistula talem,
Advocet ut stolidos ad sua vota viros. [Illustration: Negligere propria.
Agris tuis sitientibus, alieni irrigandi non sunt. Ordinata caritas incipit a se ipse. Qui sapiens sibi ipsi prodesse nequit, nequiquam sapit. Miserere animae tuae placens Deo.]
Qui curas hominum tolerat, semperque laborat
Ut res alterius peragat fructumque ministret,
Nec curare suas properat res, commoda, fructus,
Quin sua postponens facta atque negotia passim
In rebus propriis stultus dormitat, et excors
Intentisque oculis aliena incommoda pensat,
Hic legat interea nostri documenta libelli,
Qui sua contemnens aliena negotia versat:
Cum tamen omnis amor, prima a se exordia sumit,
Incipit a se ipso: proprio nil gratius usu.
Hoc docuere Sophi, docuitque Terentius illud:
Hoc docuit veteris sanctissima pagina legis.
Qui vult alterius res explorare frequenter,
Se prius inspiciat, sibi consulat atque labores
Inde suos prudens proprios convertat in usus.
Alterius iactum lusor qui attendit, et usque
Negligit ille suum, stolidus rationis et expers.
Qui vult flammivomas undis sedare favillas
Alterius tecti, proprioque in culmine flammas
Conspicit, atque suis laribus succurrere differt:
Ille parum sapiens, sua non bene commoda curat.
Alterius qui portat onus suffertque labores
Negligit et proprium discrimina solus habebit.
Qui causa alterius facit id, quod parturit ipsi
Contemptum, risus, incommoda damna, labores:
Vix nostram effugiet fatuam quin scandet in arcem,
Atque asinum manibus ducens ludibria tollat.
Quid te stulte iuvat peregrinas voluere causas?
Quidve alios curas? proprii sis tutor honoris.
Disce domus propriae causas, res, commoda, primum
Quaerere, et inde tibi sit cura labor quoque amici.
Est penitus fatuus qui curat res alienas:
Provideas domui propriae, dispone, ministra:
Hoc decet: inde tibi sit proxima cura sodalis.
Qui sibi vult fieri officium bonitatis amicum,
Atque operas promptas appetit alterius,
Est tamen ingratus, nec munera prompta vicissim
Officii praestat: nil probitatis habet. [Illustration: De ingratis.
Quicumque tibi aliquid operatus fuerit: statim ei mercedem restitue. Et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. Fecundos decet imitari agros qui multo plus reddunt quam acceperunt. Omnes sapientes odere ingratos. Ingratitudo exsiccat fontem bonitatis.]
Est fatuus qui multa petit semperque reposcit
Officium alterius, et negat ipse vices.
Qui sibi vult fieri quicquam: debebit honores
Reddere et aequivalens munus amicitiae.
Qui capiti alterius curas magnosque labores
Imponit, pretium conferat ille simul.
Dedecus est ingens, si quis bene facta laboris
Accipit: aequales denegat atque vices.
Qui cupit ex aliqua lucrum nanciscier arte:
Hoc sibi proponat menteque constituat,
Eroget impensas nec rebus parcat avaris:
Si saltem laudem poscat habere bonam.
Et si praecipuos acquirere tentat honores:
Munificus, blandus, sit pius atque bonus.
Qui bene contentus facto nequit esse labore,
Quem modico pretio soluere habere potest:
Non indignetur, sibi sit querimonia nulla:
Si labor, et meritum forte negetur ei.
Qui petit alterius operas, bene facta, labores,
Ingenioque frui: munera rursus agat.
Verum a privatis liceat descendere rebus:
Ingratas urbes commemorares simul.
Roma quid ingrata quondam impietate Camillum
Tractasti, pro te qui fera bella tulit?
Tu procul emeritum pepulisti ex urbe Camillum:
Quo duce fregisti Gallica castra tamen:
Attica terra ferox, pepulisti ingrata Solonem,
Qui statuit leges et bona iura tibi:
Pro merito ingenti, pro sudore atque labore:
Exilium dederas, Attica terra, viro
Nec taceo ingratos ausus, quod Sparta Lycurgum,
Latorem legum, pellis ab arce tua.
Scipio qui fuerat patriae servator honestus:
Ingratam patriam sensit et ille suam.
Pulmentum fatuis praesens mea decoquit olla:
Adsit stultorum sordida turba precor:
Adsit qui speculo vultum faciemque frequenter
Inspicit: et semper cui sua facta placent.
[Illustration: Sapientiae propriae confidere.
Ne innitaris prudentiae tnae. Astutus omnia agit cum consilio, qui autem fatuus est aperit stultitiam. Cum sua cuique placent facta atque negotia soli. Hinc stultis tota est terra repleta viris.]
Hic bene pulmentum posita contundit in olla,
Atque coquit fatuis sua pulmentaria crassis:
Qui se prudentem fors aestimat, atque decorum,
Cui sua sola placent: et quem vaesania ductat,
In speculo semper se contempletur inani:
Cum tamen in vitro fatuum quoque cernat inertem:
Quamvis non videat, capitis quas porrigit aures.
Hic si deberet digitis iurare levatis,
Cum de formosis, sapientibus, atque peritis
Sermo foret sese cunctis praestare putaret:
Et sibi non similem in spatioso crederet orbe:
Iuraretque simul quod detestatio rerum
In se nulla foret: se pulchrum seque beatum
Aestimat, atque homines audet iurare deosque.
Consulit hoc speculum semperque et fungitur omni
Tempore: seu somno iaceat lectoque supinus:
Sive stet erectus, vitro suspensus inhaeret.
Quid speculum memorem pathici gestamen Othonis,
Quod secum in castris Caesar gestare solebat,
Quottidie barbam qui rasit, glaber ut esset:
Ungebatque cutem cum succo lactis aselli.
Officium muliebre quidem est, hos femina quaerit
Ornatus: speculum et pendet de fronte puellae
Retiolum et mundum, contexta monilia, vestem,
Ordinat: idque mares hodie comitantur, aguntque:
Ut sibimet placeant sese mulieribus aequant.
Nostri etenim iuvenes habitus gestant muliebres:
Illaque virgo viri: nulla est discretio rerum.
Pygmalio effigiem fertur de marmore quondam
Fecisse et proprium sibi tam coluisse laborem:
Perditus ut fuerit vaecors in marmora versus.
Fonte super vitreo periit Narcissus amore,
Dum sua forma placet fatuo quam vidit in undis:
Stultorum numerus sic crevit, et impia turba.
Qui choreis gaudet aut saltibus immoderatis,
Ut cuculum ducat stultior ipse manu:
Ille Deum offendit, perdit quoque tempora frustra,
Contrahit inde etiam plurima damna sibi. [Illustration: Choreae fatuitas.
Nil placet in tota sapientibus usque chorea, Quod iuvet, aut prosit, condeceatue bonos, In circuitu impii ambulant.]
Hos quoque non sanos fore dicimus, immo furentes,
Qui choream quaerunt: quos labor ille iuvat,
Ut currant passim veluti furiosa vagatur
Thyas, ubi erectus Thyrsus in arva vocat,
Ut Druidae saltant pulsantes tympana galli
Vertice in Idaeo, cum furor urget eos.
Ceu quondam Salii foetidos saliere per utres:
Turba Cybeleios sic agit illa choros.
Quid, rogo, quid fatui plantas in puluere lassas
Efficitis? quae merx digna labore tamen?
Ast ego dum meditor fatui primordia ludi:
Principii causas commemoro esse malas,
In statua vitulum daemon cum poneret aureum:
Contemptum faceret impius atque Deo:
Cum bene potasset populus, persuasit ad illam
Luderet, inque chorum turba proterua, iubet.
Illecebrae tales pariunt incommoda multa:
Ad vitium praebent semina multa frequens.
Concurrunt illic pomposa superbia, luxus:
Et petulans filius, et furiosa Venus,
Nam Venus imprimis, choreis solatur in illis:
Hanc sequitur pedibus turba petulca citis.
Ludus in orbe quidem est nullus damnosior isto:
Contaminat stimulis pectora casta suis:
Ludus et iste quidem non pax, sed pugna videtur:
Clamando currunt, vociferantque nimis.
Quis locus immunis quem non vesania talis
Contaminat? templi vix loca tuta manent.
Clerus, et in cappa monachus, puer atque puella:
Et iuvenes blandi, decrepitique senes
In gyrum saltant pedibus, ductantque choreas:
Atque incompositis motibus usque ruunt.
Rusticus in circo teneram cum flectit amicam:
Non sitis hunc tota nocte, dieve premit.
Qui cithara, aut aliis ludis de nocte vagatur:
Ante domum stultae cantando pulsat amicae,
A dulcique movet luctantia membra sopore:
Hunc fatuum oblectat, moriatur frigore noctis. [Illustration: Nocte ludere in plateis.
Quorum sunt in tenebris opera: et dicunt quis videt nos! et quis novit nos! Insaniae plenas vigilias habentes, neque vitam neque nuper cras mundas iam custodiunt. stultus per plateas nocturno tempore currit, Carmen et exclusus flebile cantat amans.]
Iam Satyrae finem posuissem paene ratemque
Movissem ad portum celsaque vela simul:
Sed mihi propositum rapiunt nunc turba, cohorsque
Stultorum, vigili qui modo nocte volant.
Dum mollem capiunt animantia cuncta soporem:
Dum requies animis corporibusque datur:
Ebria turba vias vicos strata, atque plateas
Occupat et clamat, stultaque verba canit.
Nocturni lemures Stygiis de fontibus orti:
Hos homines turbant, Eumenidumque cohors.
Hi citharas feriunt: hi dulcia barbita tangunt.
Hi fidibus ludunt, Ismariaque lyra.
Ante domum cantus carae modulantur amicae:
Et stantes ululant, cantica stulta canunt:
Non abeunt, donec fundatur urina matellis,
In caput, aut donec saxa, vel olla volat.
Quin etiam haec peragunt hiberno tempore stulti:
Cum glacie et nivibus candida tecta rigent:
O male prudentes, quid vana haec gaudia noctis
Delectant? quid vos currere nocte iuvat?
Nec solum iuvenes, humili de plebe creati,
Cantando tacitae ludrica noctis agunt.
Hoc proceres faciunt, clerus, monachi, atque sacerdos:
Ad ludum hos omnes fistula stulta vocat.
Hic latrat ille boat, balatum ructitat alter:
Toruius exclamans, plus sibi laudis habet.
Hac etiam in turba reperitur saepe maritus,
Qui solet in fatuo ducere fune chorum
Uxoremque suam vidua in lodice cubantem
Deserit: et causam dat sibi saepe mali,
Dum cuculum pascit vir, femina saepe novellam
Currucam admittens, ova aliena cubat.
Vos igitur moneo, facitis qui talia, vestras
Observate fores seu remanete domi.
En metui ne me stultae defectio sectae
Afficeret numerus nec satis usque foret:
Sed mendicorum turbas scrutatus ubique,
Inveni paucos (credite) ubique bonos. [Illustration: Mendicantes improbi.
Tot mendicorum cernis fraudesque dolosque. Ut merito hos fatuis grandibus accumulem. Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam negligat quam esurienti panis frangatur, ut iniustitia seductus acquiescat.]
Inter mendicos fatuorum est magna caterua,
De quorum ritu nostra Camena refert.
Si plures nutrire volunt, natosque tenellos:
Hoc studium multis, haec quoque vita placet.
Clericus, et monachus rerum qui servat aceruum:
Mendici exercet attamen officium.
Paupertatis onus tales plerumque queruntur:
Ast opibus pleni, divitiisque, rogant.
Usu opportuno est elemosyna sacra statuta:
Utque inopi solum pauperibusque detur.
Hanc dedit omnipotens homini ut relevamen egeno
Esset: sed tamen hanc plebs vitiosa rapit.
Non Prior in claustro, non abbas presbyter atque,
Censibus in propriis cor satiare queunt.
Plus cupiunt saccos capsasque inferre per urbes
Mandant, hisque domus, limina cuncta premunt.
Per plateas currunt mendici, perque tabernas:
Nullus ab his vacuus nunc locus esse potest.
Sunt qui reliquiis sanctorum munera poscunt:
Et quaestum faciunt per loca cuncta suum.
Spirituum vendunt pennas saepe aethereorum.
Vanaque nonnumquam corpora et ossa ferunt.
Sunt alii qui cum validi sint corpore et annis:
Mendicant tamen et crimina grandia agunt.
Fraude sua pueris effringunt membra parentes
Ut morbos ululent, vulnera grata fleant:
Et stipem precibus poscant, manibusque quadrantem.
Quas fraudes melius Theutona scripta notant.
Mendicant multi iuvenes validi atque potentes.
Causa est, quod labor his atque opus omne grave est.
His quia plus placuit alienis vivere rebus:
Paupertatis et hinc pondera grata gerunt.
Si mendicorum pergam memorare profanos
Ritus et mores, pagina deficiat.
Sunt plerique mares, asinos equitare frequenter
Qui cuperent, si non femina prima foret:
Sed quia praecipitem mulier contorquet asellum:
Femineo hinc generi pareat usque pecus. [Illustration: Ira muliebris.
Mulierem bonam quis inveniet? procul de ultimis finibus pretium eius. Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. Commorari leoni et draconi placebit plus quam habitare cum muliere nequam, brevis omnis mali eia super malitiam mulieris, Et non est ira super Iram mulieris.]
Femineum laudare genus mea carmina vellent
Nunc potius: sed me causa maligna movet.
Si natura negat, facit indignatio versum:
Femina me patitur prava silere nihil.
Commendare bonas mulieres semper amabo:
Sed pravas versu dilacerare decet.
Ad quod securum facit, et dictare paratum:
Nulla quod hanc satyram femina docta leget.
Gracchorum mater leget hos Cornelia numquam
Versiculos, mulier nulla diserta leget.
Propterea audaci depromam carmina vultu.
Laudabo iustas, dilaniabo malas.
Femina quae Sophiae iucundo lacte fovetur,
Et quam delectat cum probitate decor:
Non facile ad crimen putidum moresque pudendos
Corruit aut tentat dedecus atque nefas.
Femina iusta quidem mulcet plerumque maritum
Iratum placat saevitiamque viri.
Rex quondam Assyrius mandaverat ense necandos
Hebraeos cunctos et iugulare viros:
Esther sed verbis placabat pectora regis,
Iratum blanda molliit atque prece.
Rex pius a Nabal spretus, lenitur ab una
Abigail: gladium, continuitque manum.
Consilium dat casta bonum, dat femina mores
Ingenuos: mala sed non pia vota parit.
Consilio Salomon mulierum infectus iniquo:
Ut coleret falsos, in sua damna, deos.
Lingulaca est mulier, semper profundere voces,
Verba dira cupit, et sine fine loqui.
Pyeris innumeros pullos eduxerat olim:
Longius emisit semina pica loquax.
Erue dive pater rex caeli et conditor orbis,
A nequam et prava nos muliere precor.
Est picis similis mulierum garrula turba
Quae garrit, queritur, eiulat atque furit.
Femina quae semper nocturnis litigat horis:
Et pacem in strato non sinit esse toro:
Murmurat, et tacitos blactit male sana susurros,
Atque molesta viro litigat illa nimis.
Femina saepe etenim versuta est atque maligna,
Ut sibimet prudens, imperet usque viro:
Nec poterit tolerare boni documenta mariti:
Nec vult pacifici vota tenere viri.
Saepe cadit iustus metuenda in damna maritus,
Uxoris temere quae sibi lingua parit.
Amphion testis. Thebanae conditor arcis,
Uxoris Niobes crimina morte luit.
Si fas usque loqui foret his: Calpurnia nudum
Monstraret clunem et posteriora viris.
Nulla adeo in terris animantia, sive creata:
Quantum femineum concitat ira genus.
Femina dumin sanit male fido agitata furore,
Saevitiam superat, dira leaena, tuam.
Saevior Hyrcana est haec femina tigride, raptos
Dum catulos sequitur femina saeva magis.
Exemplum praebet nobis irata Medea,
Natos truncavit quae furibunda suos,
Exemplumque dabit nobis simul impia Procne,
Quae teneri nati membra necata coquit.
Quod nisi perdoctus Iuvenalis cuncta referret
Crimina, quae mulier fingere saepe solet:
Vellem quandoquidem ritus memorare vetustos
Feminei generis et recitare dolos.
Cor mulieris enim, cunctis spinosius herbis,
Felle tumet semper, pectora bile dolent,
Nil manet intactum putido mulieris ab ore:
Perturbant mores, foedera, iura, fidem:
Et foedant thalamum sacrum: nec pronuba Iuno
Has vetat, in vetitae crimina legis agunt.
Fida comes nulli mulier vult esse marito:
Grande supercilium femina prava gerit.
Euacuat loculos nummis, et conterit omnes
Census, atque domus pensitat aera nihil.
Sunt tria sollicitant quae terram, quae mare: quartum
Quod nec terra potest nec maria ulla pati:
Servus qui factus dominus, magnusque patronus:
Tum fatuus totiens ebrius atque satur:
Dein furiosa quidem mulier, praecordia cuius
Livor edax semper, iraque saeva rapit.
Quartum quod superat cuncta haec ancilla superba,
Haeres quae dominae sit cito facta suae.
At modo de tali cupio muliere silere,
Praebet quae poclis dira venena viro.
Qualis Agrippina, aut vaesanae Pontia mentis:
Quales et satyri pagina docta notat.
Belides occursu terrent modo corda virorum.
Saeva Clytimmestra: et femina quaeque mala.
Iungitur in thalamis Lucretia rara maritis:
Thais habet partes perfida in orbe suas.
Portia rara hodie contingit iuncta Catoni:
Nec multis nubit casta Sabina viris.
Felix qui poterit mulierem ad vota tenere
Usque sua: et castum continuare torum.
Stultitia extendit castra et tentoria passim,
Et secum totus militat orbis iners:
Praecipue stulti, quos magna potentia vectat:
Et qui divitiis, praesidiisque valent. [Illustration: Potentia fatuitatis.
Omnibus in terris tenet insipientia sceptra. Illius et sequitur regia turba pedes. Rapinas meditatur mens eorum: et fraudes labia eorum loquuntur: Idcirco lapsa in die angustiae minuetur fortitudo eorum. et lucerna impiorum exstinguetur.]
Cum tibi nemo ausit pravos ostendere mores
Esse scitus qui contendis stultissime dives:
Hinc caeco incedens in tramite turpius erras.
Vis sapiens cunctis reputari et dicier horis:
Tu licet inscitiae plenos effuderis orsus.
O quotiens cum nemo velit praeponere stultum,
Se laudat: fatuusque refert Mavortia gesta
Plurima: cum male sana tamen, quae prodit ab ore est
Laus proprio: adscribit solus sibi fortia stultus.
Fortunata nimis tellus quae principe divo
Ornatur: quem vix superet vel magnus Ulysses.
Tempora partitur prudens: cum tempore versat
Singula non illum nummus, non munera captant:
Virtutis cultor sed enim, et sua prospera regna.
Vae terrae cuius rex est puer, illius atque
Consulibus tuceta placent, nocturnaque vina.
Hic etenim imperium regnum quoque dissipat omne.
Stultus in arce sedens palpatus munere spurco
Invertit leges, consessus, rostra, virosque:
Alter amicitiam praefert insontia damnat:
Sancta hinc simplicitas teriturque caditque nefande.
Aequo deberent libramine iura foveri:
Sed vereor sint pseudo senes quos casta Susanna
Allicit: Andronici pro quo perimatur Onyas.
Vota etiam Benadab fregit dum munera vidit.
Et Ionatham Triphon per munera missa fefellit:
Sic Romam quondam tetigit clamando Iugurtha
Urbem venalem cum diceret; et perituram
Munere: si dives emere illam temptet iniquus.
Munera (crede mihi) placant hominesque deosque:
Omne genus numinum veneratum pectora vincit
Fortia: inaccessum linquit nihil: omnia vastat.
Quo sibi concumulet numerum ingentemque cateruam?
Stultitia, et regnet cuncto et dominetur in orbe.
Est fatuus si quidem, vanusque incredulus atque,
Ex astris cupiens nosse futura poli:
Rusticus et quivis indoctus certat haberi
Astrologus, fatuas fingit ephemeridas.
Libera fata homini tribuit divina potestas:
Sidera nil cogunt: sapiens dominabitur astris.
[Gap desc: illustration]
Astrologos etiam decet huc accersere vanos:
Atque mathematicos, ariolosque simul.
Huc ades astronome, atque planetista, augur aruspex
Sortilege, et quisquis sidera sola colis.
Singula facta hominum parva atque minuta recenses:
Exponis vano sidera iudicio.
Stultorum in numero plures nunc scire futura
Conantur: rebus pervigilantque malis:
Astrorum cura est illis: et sidera spectant:
Omne quod ostendunt, astra referre volunt.
Arcanas rerum causas, elementa, planetas,
Spectant: et quicquid lucidus orbis habet.
Errorem hic lunae varium, solisque labores,
Astrorum motus, inspicit atque vices.
Hic docet immitis quid sidus triste minetur
Saturni: quid Mars significare velit.
Hic aperit quo laeta Venus se proferat astro:
Atlantique nepos, Iuppiter atque polus.
Saturno genitos ad furta et probra recensent:
Quos tamen atque bonos reddere fata queunt.
Et natos Martis referunt ad tristia bella,
Quos pace interdum cernimus usque frui.
Iuste age, nec dubita: sapiens dominabitur astris.
In manibus summi stant elementa, Dei
Iudicium siquidem et mentem vis scire Tonantis,
Stulte mathematice o: te furor unde rapit
Tu facis, omnipotens tamquam sua fata revelet
Mortali cuivis iudiciumque poli.
Omnia linquamus supero, qui cuncta creavit,
Qui nutu, caelum, et sidera clara regit.
Astra quid adversi possunt portendere? si nos
Defendit, cuius gloria summa, Deus.
Quicquid ephemerides referunt: per inane laboranti.
Nil genesis, sortes, nil quoque fata valent.
Qui caelum et terram, et latum metitur et orbem:
Climata describit, et memorat populos:
Hic fatuum instantem crassa a cervice repellat.
Nil bonitatis habent haec monumenta quidem.
Stultior ille quidem qui mensuram undique terrae
Metitur, nec se, nec sua scire valet.
[Gap desc: illustration]
Non satis est sapiens, non est ratione politus,
Sed nostra in navi carbasa plena trahat:
Qui latera immensi mundi metitur, et orbis
Climata, stat fatua circinus inque manu:
Nosse cupit cunctas regiones et loca cuncta,
Humano si quidem cognita non generi.
Nunc orbis lati metas, longosque reflexus,
Pensantes fatuos sedula cura movet.
Noscere conantur gentes quas spectet Eous:
Quas calor australis, occiduusque tepor.
Stultus hyperboreum mensuram flectit ad axem,
Et quaerit populos hac regione feros.
Mensuratque Ursam digitis quandoque minorem:
Quo populos tali sub regione notet.
Europae atque Asiae spatium collustrat utrumque,
Graecos, Aeolios, Capppadocas, Cylicas,
Et Libyae gentes rutilo sub sole iacentes,
Atlantem, et Calpen, Herculis atque fretum,
Semotam Thulen: quaerit vel in orbe Britannos
Extremo, et radio Theutona claustra notat.
Nosseque vult tumido positas in gurgite gentes,
Et causas reflui succiduique maris.
Praestita Cosmographi lustrat documenta Strabonis:
Intactum toto nil sinit orbe quidem.
Quid geometer enim tantas in pectore curas
Concipis? incassum circulus ista terit.
Plinius erravit, quamvis spectabilis auctor:
Errores varios et Ptolemaeus habet.
In vanum si quidem multorum corda laborant,
Rebus in incertis quos ita sudor agit.
Antea quae fuerat priscis incognita tellus:
Exposita est oculis et manifesta patet.
Hesperiae occiduae rex Ferdinandus, in alto
Aequore nunc gentes repperit innumeras.
Marsya cum docto certavit Apolline, victus
Amisit palmam, perdidit atque cutem:
Attamen in manibus pendebat fistula stulti
Et fatuus mansit Marsya ut ante fuit. [Illustration:
Si contuderis stultum in pila quasi ptisanes feriente desuper pilo: non auferetur ab eo stultitia eius. Clamanti cutis est summos direpta per artus. Nec quicquam nisi stultus erat.]
Quilibet hanc fatuus naturam continet in se,
In solita vitae proprietate manens:
Rideri quod non sentit se, illudier atque
Marsya propterea decoriatus erat.
Nam Phoebum cithara doctum irritaverat ille
Ad pugnam, propter quam sine pelle iacet.
Huius ad exemplum, tantis obducta tenebris
Stultorum mens est, et ratione carens,
Ut fatuus quisquis se tempore credat in omni
Prudentem, sapiat cum tamen ipse nihil:
Nec tamen advertit risus, hominumque cachinnos
De se sic fieri, nec videt auriculas:
Seria cuncta putat, cum risu illuditur ipse:
Quaeque audire cupit, credit et illa libens,
Tibia dependet solitis innexa lacertis,
Stultitiae signum praebet ubique suae.
Si quis opes multas locupleti possidet arca,
Thesauros magnos et tenet in cumulo:
Hunc plures vigili cursu sectantur amici,
Semina qui cumulent ad scelus atque nefas:
Et spoliant stultum iuvenem, vacuumque relinquunt:
Prodigus his sociis (heu) bona cuncta terit.
Amplius et vacua dum nil servavit in arca,
Nec res occulto sensit abire dolo:
Factus inops tandem, cunctis privatur amicis,
Et refugit fatuum perfida turba procul.
Acclamat superos, et tristia verba profundit:
Paenituit tandem, at sera querela nimis.
Qui res tam multas uno consumit in anno
Ad cursum vitae quod satis usque foret,
Est fatuus: vafris res compartitur: at illi
Plus nummum quaerunt quam vel amicitiam.
Ex quo paupertas, contemptus, risus, egestas
Proveniunt: stultus et sine honore sedet.
Qui vult cum pueris et stultis ludere, debet
Illorum lusus et tolerare iocos:
Ad clavum ne sit navis revocandus et alta
Vela trahens, malum frangat, et inde ratem.
Ludere cum fatuis qui vult puerisve, benigne
Illorum toleret verbera, verba, iocos.
[Gap desc: illustration]
Ludere cum fatuo qui vult, tolerare nec ipsum
Cogitat: ad fatuos connumerandus erit.
Cum puero si quidem qui vult contendere: stultus
Si non ipsius ludicra ferre potest.
Stultus et hic pariter movet ad convicia risum:
Ebrius, obtusus dicitur atque puer.
Qui vult cum pueris et stultis saepe iocari:
Alternis vicibus ludicra verba ferat.
Venari qui vult, opus est ut retia ponat:
Sectetur canibus, cumque labore feras.
Quisquis forte globo cupiat subvertere stantes,
Erigat ille simul mox quoque pyramides.
Pro verbo verbum, pro lusu ludicra dentur:
Stultus qui poterit non ita ferre vices.
Intolerabilius tamen est, et semper iniquum:
Pro pietate bona reddere forte malum.
Haec fatuos natura manet, quod rarius usquam
Condignas referunt pro bonitate vices.
Versari sapiens vir cum prudentibus optat:
Cum fatuo stolidus quaerit habere locum.
Quod fatuus tolerat nullum sua sola putanda est
Ambitio: cunctos nam regere ipse cupit.
Est dolor in stolido vehemens, si praesidet illi
Prudens, se meritum nam putat esse virum.
In summa nostram poteris sic carpere mentem:
Insipiens solus sceptra tenere petit:
Non vult ferre parem, maiorem ferre recusat:
Cuncta sibi in terris inferiora putat.
Gaudia non Aman male sanus tanta putabat
Quod cuncti colerent omnia iussa viri:
Quantus erat dolor huic quod Mardochaeus Apella
Non caput atque genu flectere vellet ei.
Qui sapiens igitur dici cupit atque probatus,
Insanos fugiat, insipidosque viros.
Ille quidem celerem contorquet in aethera pilam,
Nec spectat lapsum quo cita pila cadit:
Qui facit infestos multos sibi, reddit et hostes,
Nec lapsus spectat consimilesque vices. [Illustration: Multos laedere.
Heus omnium rerum vicissitudo. Quod tibi vis fieri, mihi fac: quod non tibi, noli: Sic potes in terris u?vere [(reading uncertain: usuere)] usuere iure poli. Ab alio exspectes, alteri quod feceris. A quo procedit fraus, saepe reverberat ipsum.]
Insulsos etiam fatuos referam, qui laedere multos
Percupiunt: laedi non tamen usque putant.
Insanum penitus fateor, qui crimina iactat
In faciem alterius, conspuit atque caput:
Nec tamen haec rursus fieri pateretur ab illo:
Nec vice consimili pertolerare iocum.
Quid sis facturus bene praemeditarier ante
Convenit: haud facias, quod tolerare neges.
In saccum qui vult alium detrudere, sumat
Maxilli pariter plagam aliquando sui.
Fecerat ut taurum infelix ex aere Perillus,
In quo mugitus ederet ore nocens:
Imbuit at primus vaccam quam fecerat ipse:
Criminis atque sui praemia iusta tulit.
Quod tibi non fieri cupias, o stulte profane,
Ne facias aliis: ne male facta feras.
Saepe facit foveam fatuus, nocuumque foramen
In damnum alterius, quo tamen ipse perit.
Nempe crucem quondam fecit maledictior Aman,
Qua Mardochaei frangeret ille gulam:
In caput illa suum sed crux descendit, et in qua
Suspensus, laqueo deperit ille suo.
Conveniet cunctis bene te confidere, sed tu
Provideas fraudes, praecaveasque dolos.
Qui bene confidunt saepe experiuntur amarum
Virus, nam quis scit in cute quanta fides?
Non conviva homini nequam cui livida corda
Sunt, et secretum pectoris exitium.
Ede ait hic, hospes, nunc fercula sumito nostra,
Iam bibe, de cena ut possis abire satur.
Attamen adversus te virus corde sinistro
Portat. liventes aufuge docte virus.
Saepius arridet te risu forte iocoso,
Qui cuperet mentem dilaniare tuam.
Quisquis in aestatis fecundo tempore messem
Negligit et fructum nec bona grana legit:
Cogitur hiberno sub sole carere cupitis:
Ursorum et digitos sugere more suos. [Illustration: Pigritiae fatuitas.
Vade ad formicam o piger. et considera vias eius, et disce sapientiam: quae parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. Formicae populuas infirmus qui praeparat in messe cibum suum. Omnis autem piger semper in egestate est.]
Stultum praeterea reputo qui deside vita
Vivit et in pigro pectore torpor inest.
Quis non castiget fatuum hunc qui tempore nullo
Dispensat vitae commoda recta suae?
Non aptare potest animum ad quaecumque futura,
Inceptor stolidus: nec sua facta notat.
Hic nihil ac quirit rerum pro corporis usu:
Omnia dilapidat, nil retinere solet:
Est adeo demens, proprios nil cernit ad usus,
Rebus opportunis invigilatque nihil,
Providet atque nihil stultus, nisi cogat egestas,
Atque fames stimulet, torqueat atque sitis.
Temporis haud fatuus meditatur fata futuri:
Praesentes tantum respicit ille dies.
De naso ad fauces, hominis meditatio stulti
Vergitur: ulterius mens sua una tepet,
Hunc puto prudentem, versat quem cura futuri,
Unde habeant pueri forte alimenta sui:
Quaerit et aestatis calidae sub tempore fructus,
Ad vitam ut possit commoda habere suam.
Ast illum penitus fateor ratione carentem,
Ad res qui numquam provida corda gerit:
Dormitat fatuus stratus sub sole calenti:
Qui nihil acquirit, sed bona parta vorat:
Tristis hiems istum ieiuno gutture torquet,
Non habet ut stomachum quit satiare suum:
Et vitam miseram brumali tempore ducit,
Qui tempestivas non cumulavit opes.
Qui non colligit fenum, cum Iulius ardet,
Nec sibi quaesivit emolumenta domus:
Frigeat in bruma gelida, quaeratque per orbem,
Fasciculos feni stramina nuda terat.
Exemplum magni praebet formica laboris:
Colligit et servat tempore quaeque suo.
Litibus et rixis qui delectatur, et omni
Tempore contendit, iudiciumque petit:
Est fatuus vehemens: nempe excaecare laborat
Iustitiam, et legum contaminare fidem. [Illustration: De rixosis.
Sicut coruus sequitur cadavera, ita rixosus lites. Non conten- das adversus hominem frustra, Cum ipse tibi nihil mali fecerit. Non iudices contra iudicem, quoniam secundum quod iustum est, iudicat.]
Acriter ad reliquos fatuos consurgere dignum est,
Quos agitant maesti iurgia vana fori:
Turba quidem est ingens stultorum, copia praegnans
Horum, qui lites iudiciumque petunt.
Pro causa exigua, minima pro re vel inani
Contendunt stulti, concipiuntque dolos:
Iudicii anfractus fatuo quaeruntur ab omni,
Et gaudent lites quod sine fine gerant.
Tardo etiam strepitu, plures ambagibus uti
Conantur, legis iudiciumque trahunt.
Scilicet ut nocui fugiant decreta sacrasqe
Iustitiae leges aufugiantque bonas.
Est qui se patitur banniri in iusque vocari,
Excludique sacra stultus ab ecclesia:
Nil tamen haec curat, ius fraude lacessere tentat,
Iustitiam fugiens impietate sua:
Nec saltem id fatui meditantur, qui fora quaerunt,
Et lites varias, iurgia vana movent,
Invidiam quod tunc incurrunt quodque dolosos
Causidicos ditant, qui sibi dona petunt.
Postquam te scribae calamus compinxit avarus,
Ponit et in crasso codice verba tua:
Tu tamen insipiens tua cuncta impendere liti,
Et causae intendis quae loculum evacuet.
Corrumpis nummis alio vel munere iuris
Custodes melius ut tua causa sonet
Pinguius et melius si quidem declamat, agitque
Causidicus palpet quem tua larga manus.
Saepe Oratores spatioso ex orbe vocamus,
Quo prolongari iurgia nostra queunt,
Utque phaleratis verbis diffundere causam
Possint et legum garrula verba loqui.
Causidico a tali iudex cito fallitur is qui
Iudicii sceptrum simplicitate regit.
Colloquium pravum, et linguae lasciva pudenda
Verba, bonos mores contaminare solent:
Inducuntque malos ritus, vitamque profanis
Gestibus, invertunt ingeniumque pium. [Illustration: De turpiloquio stultorum.
Coinquinat mores bonos sermo malus. De altitudine veniris inferi, et a lingua coinquinata, a verbo mendacii, et a rege iniquo, libera nos Domine. Vae mundo a scandalo.]
Festa novi patris celebrant plures Grobiani:
Magna cohors vigili hanc sedulitate colit.
Illius obscenis lustrantur ritibus arae?
Non nisi pestiferos hic Grobianus amat.
Ad templum mixtim currunt iuvenesque senesque,
Et pariter mulier, virgo, puella, puer:
Tura ferunt manibus, Grobiani festa colentes
Sordidulis verbis, rancidulisque litant.
Iam pudor ex terris abiit, petulansque remansit
Spurcities, hominum qua perit usque genus.
En fatuus porcum caenosum continet aure,
Campanam manibus concutit atque suis.
A porco trahitur fatuae (mihi credite) navis
Prora, per aequoreum quae comitatur iter:
Pondera ne puppis tumidis mergantur in undis,
Turbaque stultorum, quam superesse sat est,
Nam si non biberet vinum stultissima secta;
Munera iam Bacchi merce minuta forent.
Sus tamen innumeros porcellos parturit, inde
Magna cohors hominum fesa suina colit.
Obsceni mores, et turpia verba colendos
Efficiunt homines: nil pudor ipse valet.
Turpibus ecce viris primi nunc dantur honores:
Gloria prima datur foediloquisque viris.
Iam porcus viridem gestans in fronte coronam,
Admittit fatuos ad sua iura viros.
Quidam sunt adeo obsceni turpesque relatu,
In quorum saliunt verba pudenda genis.
Insanus quales si nunc spectaret Orestes:
Eheu, clamaret quam furiosa cohors.
Illos delectant crapulae, tucetaque crassa,
Atque cadus vini verbaque mixta iocis.
O Grobiane tuas fatuus quicumque per aras
Sacrificat, fatua hunc morte perire decet.
En statum multi modo spiritalem
Appetunt, primis iuvenes ab annis:
Paenitet tandem fatuos relicto
Vivere mundo.
[Gap desc: illustration]
Restat adhuc aliquid, quod nostro carmine dignum est,
Quodque locum in fatua puppe tenere solet.
Omnis homo pueros sacris modo devovet aris:
Visque sacerdotem rustice habere tuum,
Non hoc proposito, supremi ut sacra tonantis
Rite colat, placeat aut sua vita Deo:
Verum ut seposito vitam sudore quietam
Ductitet, illecebris invigiletque malis.
Nil animae curat fatuus mentisque salutem:
Sola placent rerum sordida lucra sibi.
Nil doctrina iuvat. funesta pecunia princeps
Sacra Dei invertit, sacrificosque lares.
Ordo sacerdotum fatuo turbatur ab omni:
Labitur et passim religionis honos.
Non Numa presbyteros tales in templa sacravit
Prisca: sed in cunctis integra vita fuit.
Pontificis culpa est: divinos vendere honores
Iam stultis solitum est, pestiferisque viris.
Quis furor, o miseri, ad vos mystica sacra profanos
Compellit? procul hinc tollite quaeso manus.
Non status in terris nunc est damnosior illo,
O quali superos religione colunt?
Quid fratres memoro subductis colla cucullis
Gestantes? misere o nunc sacer ordo vales.
Augustinus enim dederat confratribus olim
Vivendi salubres cum pietate modos:
Hos monachi observant lascivi more sinistro.
Augustine parum iam tua scripta valent.
Non quales statuit primaevo tempore Moyses
Presbyteros: tales saecula nostra fovent.
Indocti (fateor) nunc pinguia vota sequuntur:
Ecclesiamque sacram sordida turba regit.
Post sua fata tamen, quid sit rexisse videbunt
Ecclesias: mores nec coluisse bonos.
Mendaces fatuos, de quorum pectore nugas
Bullatas capimus, nostra hos vehet illa carina:
Gestarum rerum falso praeconia fingunt:
Militiam hic iactat, doctrinam iuris et alter. [Illustration: Multi nunc sunt (heu) doctores, Militesque, pertersores legis et iustitiae.]
Fervida iam digito compescere labra volebam,
Et finem numeris ponere forte meis:
Turba tamen stolidis frontem redimita corymbis,
Percita stultigero gesta furore refert.
Alter enim miles gestat calcaria ahena,
Alter et in manibus Romula iura gerit:
Miles ab antiqua se nobilitate superbum
Iactat et a Tullo tempora rege notat.
Aut genus a claris patribus quos Romulus olim
Legerat atque alios enumerare solet.
Forte tamen patres habuit, qui foenore iniquo,
Fraudibus aut aliis stemmata parta gerunt.
Plures se faciunt ex nobilitate superbos,
Quam virtute sua non meruere tamen.
Nobilitas virtute bona, meritisque beatis
Constat. divitiae stemmata nulla parant.
Candorem tituli, quanam virtute mereris?
Aut quid gessisti, quod tibi stemma dedit?
En ais externis Martem diduximus oris,
Cognita sunt variis gentibus acta mea:
Me Solymae videre sacrae, Memphitica tellus,
Gallia bellipotens, Marticolaeque Getae:
Atque alias bello regiones fortis in armis
Lustravi: merita nobilitate feror.
Doctoris quidam titulum nomenque tenere
Gliscunt: se iactant, et didicere nihil.
De rebus fatuis vanissima verba loquuntur,
Esseque prudentes, doctiloquique volunt.
Nil sapiunt penitus: tantum de cortice libri
Sumpserunt tituli nomina vana sui.
Cum manibus ductant fatuum, praeconia iactant,
Quae numquam meritis sed peperere suis.
Sed quid multa loquar? fatuis innata superbis
Haec mala: quod non sunt, protinus esse volunt.
Multos ludorum fatuos damnosa voluptas
Sollicitat tantumque iuvat:
Nil aliud curant, nec delectatio maior:
Iacturam neque pensiculant.
Pone merum, et talos. pereant qui crastina curant.
Mors aurem vellens: stulte, ait, venio.
[Gap desc: illustration]
En iterum nostris offert se turba Camenis
Sordida, ludorum concomitata iocos.
Initio furiis ego sum tribus addita quarta
Ludus ait, fatuos hic numerabo meos.
Quidam sunt adeo incensi certamine ludi,
Et ludos tanta sedulitate colunt,
Voluere taxillos reputant sibi gaudia summa:
Tres bene currentes gaudia sola parant:
Noctes atque dies ludi certamina versant.
Alea discurrit, sordida lucra petit.
Hunc senio ditat: damnosa canicula mordet
Illum: sed Venus hunc radit iniqua cito.
Ludus agit bilem, mentis secreta relaxat,
Inficit ingenium, sensibus atque nocet,
Efficit iratos homines, praecordia frangit.
Alea sollicitos efficit usque viros.
Nil curant aliud lusores: tota voluptas
Sortibus infixa est, irrequieta quidem.
Per noctem vigilant, latrant, iurantque frequenter:
Nulla fames illos, nec sitis ulla movet.
Saepe furore gravi diffamant vulnera Christi,
Torquent ad superos verba nefanda deos:
Tamquam pestiferos lusores conditor orbis
Curet, et ad stulti turpia verba fleat.
Spurcidius tamen hoc, quod femina ludit, iniquis
Intermixta viris, et tabulae usque vacat
Nobilis et clerus, civis, iuvenisque senexque,
Cum tenui vulgo ludere saepe solent,
Quem decet ut modicum ludat, sibi congrua sumat
Tempora, personas eligat atque pares.
Omnipotens cunctos lusores odit iniquos:
Et ludos vetuit regula sacra patrum.
Nam mala proveniunt ex ludo crimina multa:
Ludus opes minuit, et bona cuncta terit.
Est (scio) turba meo fatuorum picta libello
Magna, sub insculptis atque locata notis:
In tergum illorum capito sus saltat asellus,
Depressos monstrans stultigerosque viros
Multimodos fatuos, praesens contorquet asellus.
[Gap desc: illustration]
Transtra per et remos collecta est tanta caterua,
Et numerum tantum nostra carina vehit,
Ut prope stultorum sine me discederet ingens
Copia: sed monuit noster asellus herum.
Naviculam merito stultis conscendo paratam,
Sum quia quem torquent omnia facta minis.
Exiguus pro me locus in rate et angulus arctis
Sufficit inque foris: me mora nulla tenet:
Ne me continuo calcetve premat vel asellus,
Quem piger in tergo cogor habere meo.
Si saltem patiens ad mandata illius essem,
Libera sperarem membra abitura cito.
At beat hoc unum, socios comitesque tenemus
Plures, qui vivunt condicione pari.
Hi sunt, prudentum numquam consulta sequuntur
Qui bona, nec capiunt consiliumque ferax.
Hi sunt, quos irae stimulus per crimina iactat
Ob causam nullam, sed ratione carent.
Hi sunt, qui lites mercantur, quique dolore
Invidiae marcent: causa doloris abest.
Hi sunt, audaces qui natos quosque proteruos
Dum virgis parcunt verberibusque parant.
Hi sunt, vicinis qui saevos, quique molestos
Se praebent, vel quos pocula magna iuvant.
Praeterea in pedibus quos torquet calceus arctus,
Quem tolerant: hi sunt queis bona nulla placent.
Sunt et lurcones, sua qui patrimonia perdunt,
Qui plus consumunt, quam sua aratra ferunt.
Hi sunt, lenones proprias qui ad crimina moechis
Uxores stolidi, sacrilegique locant.
Stultus et hic pariter sua qui peccata recenset,
Et poenas: vitam sed gerit usque malam.
Hi satis a duro fatui calcantur asello:
Sed tamen hac iuncti nave, per aequor eunt.
Dum captant equites hominem, scribaeque maligni
Villanum, et qui sit simplicitate rudis:
Si saltem nummos habeat, spoliatur ab illis:
Cogitur ut soluat rusticus ille minis. [Illustration: De scribis et equitibus.
Rapinae impiorum detrahent eos: quia noverunt facere iudicium. vae nobis Scribae. qui comeditis domos viduarum. vae vobis viri impii. Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris.]
Ad naves nostras equites, scribasque citamus,
Ad fatuam sectam dant monumenta mihi:
Auriculas asini gestant titulosque merentur
Quos dabimus, dignis pro meritisque suis.
Accelerate precor, quoniam mea navis abibit.
Quae vos ad remos, transtraque longa vocat.
Est labor aequalis studium simile, atque facultas
Par. quam scriba gerit quam malefidus eques.
Hic rapit insidiis spoliat clam praedo per agros:
Publicitus scribae decipiunt homines.
Sub madidis pluviis eques, et sub frigore duro,
Corporis exponit fortia membra sui:
Hic animam calamo infuscat. perditque salutem.
Auri et nummorum est his quia magna fames,
Accendit praedo villas, flammisque perurit
Culmina, quaerit opes, exuviasque petit:
Rusticus a scriba simplex seducitur, atque
Cogitur in pennas soluere cuncta sua.
Quaerit opes cuius, pretium quoque captat iniquum:
Est spoliatorum turba maligna nimis.
Officium si quisque suum moderamine iusto
Rite ministraret, laus sibi magna foret.
Hic eques, ut gladiis inopes defenderet atque
Cum viduis pueros, emeritosque senes:
Quo duce tuta foret semper res publica, quove
Latrones fugerent per fera lustra procul.
Hic calamo iustas leges conscriberet, atque
Iustitiae normam panderat arte sua.
Sed modo pupillos inopes viduasque relictas
Ille armis, calamo hic, expoliare solent.
Non dolus in terris maior, fraus turpior usquam
Ex scribis quam quod tot mala proveniunt.
Ast equites faciunt quod semita nulla viarum
Tuta est: impune crimina tanta volant.
Cursor ego velox longis de partibus orbis
Advenio: nec vas potui evacuare bibendo,
Donec has fatuis sulcantibus aequora passim
Praeberem chartas: navita siste ratem. [Illustration: Nuntius inutilis.
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui miserit eum: animam ipsius requiescentem facit. Claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit viam per nuntium stultum. Nuntie sis verax, tacitus, celer atque fidelis.]
Proposui fateor, nullos vehere in rate nostra
Cursores, agitur res quia nostra mari.
Navis in undosa rapitur volat atque charybdi,
Nec revocare potest nuntius ullus eam:
Attamen ex istis quidam sibi tradere partem
In rate, pro fatuis nuntius esse cupit.
Qui cartas scriptas, cera impressasque sigillo
Portet in ore suo gestet et in manibus,
Ne fiant madidae capiant neve altera damna:
Ambulet et tutam nuntius usque viam.
Quidam cursores plus quam committitur ipsis,
Expediunt: nugas concipiuntque meras.
Saepius ex magna tamen ebrietate morantur,
Officium tardant, expediuntque nihil,
Atque vias calcant infidi tempore multo,
Otia longa terunt conficiuntque moras:
Caupones omnes lustrant, omnesque tabernas,
Ut capiant dulci vascula plena mero:
Ter legit atque quater cartas, manibusque revoluit
Nosse volens, quid nam littera missa canat.
Non alia ratione tamen sic scire laborat
Scripta nisi ut valeat dicere multa nova.
Negligit interdum, nec scit commissa referre:
Et sine responso perfidus inde redit.
Tempore ceu messis recreat nix corpora nostra,
Et sicut requies quaeque cupita iuvat:
Sic recreat dominum per quem legatus abivit
Nuntius, et cartae credita iussa refert.
Hi sunt, quos volui stulti qui nuntia verba
Transuectant currunt nec sine vase meri.
Iecur habent calidum, calor hic innascitur ipsis
Ob cursus volucres, nugiloquasque genas.
Nuntius hic dignus pretio, titulisque decoris,
Expedit impositae qui cito iussa rei.
En venit aucta cohors promorum iamque coquorum,
Commissaeque domus cetera turba venit:
Ad navem properant, et forti robore sulcant:
Adiuta his citius carbasa nostra volant.
In cella atque penu gens haec furit, inque culina,
et meliora bibens pinguia quaeque vorat.
[Gap desc: illustration]
Est damnosa nimis dominis haec turba penatum,
Cuius iam crapulas, luxuriemque vides.
Est natura coquis, et promis semper iniqua,
Quos domini nulla sollicitudo manet.
Inque vicem iactant, quoniam nos sola voluptas
Potus iucundi confovet atque cibi.
Edendum est igitur nobis, semperque bibendum.
Nos cibus, et pascunt vina aliena quidem.
Invenies raros custodes esse fideles,
Aut servos dominis: perfida turba laris.
Sopito domino reserat cellarius urnas,
Atque aperit sapidi vasa vetusta meri.
Oenophorum vino complet. vacuatque lagoenas
Bacchi, quas servat ad sua gaudia herus.
Contenti non sunt proprio consumere luxu,
Credita quae manibus sunt bona cuncta penus.
Adducunt alios ganeones atque bibones,
Quorum opera possint evacuare cados.
Nulla fides illis, iacturae damna futurae
Hi nihil advertunt, decipiunt sed herum.
In lecto recubans censu pereunte patronus
Nil sentit: servos credit habere bonos.
Sed cum forte iubet sibi dulcem afferre Lyaeum:
Bombo vasa sonant evacuata gravi.
Est dolus in promis, est et versuia fallax.
Infidi dominum decipiuntque suum.
Quid coquus immundus facit et qua fraude patronum
Decipit en audi: sordida gesta cano.
Ista caterua quidem nulla pietate movetur:
Edunt consumunt, et bona cuncta vorant.
Emptaque fumosam veniunt quaecumque culinam,
Inmundus gustat fercula prima coquus.
Inde fame si quis coquus aut cellarius umquam
Deperit: at crapula dicitur usque mori.
Villanae si quidem superest dementia sectae,
Quae cupit in fatua ducere vela rate:
Ergo mihi parcat villana superbia, quam nunc
Pungimus in teneris versibus, atque notis. [Illustration:
Nihil impudentius arrogantia rusticorum: Sorte tua contentus abi.]
Simplicitate rudis quondam natura colonus
Exstitit, atque humilis condicione fuit:
Si numerum aetatis poscas, non saecula longa
Fluxerunt, in queis simplicitas nituit.
Iustitiae solium turritas liquerat urbes:
Virtus rusticitas, cum probitate fides:
Migravere simul quondam ad trivialia tecta,
Adque casas humiles stramineosque lares.
Non dolus in villis, non fraus in rure fuerunt:
Hos penes Astreae sacra cathedra fuit.
Ardor avaritiae nullus, non foenore lucrum
Mutabat mentis rustica turba rudis:
Auri nulla fames, non fastus corporis at nec
Ornatus, quales civica turba gerit.
Sed modo coeperunt habitus gestare superbos
Villani, quoniam pristina vita ruit.
Crines in nodum tortos, crisposque capillos,
Et calamistratos rustica turba gerit.
Vestes partitas scutulis, varioque colore
Gestant, quas cingit fimbria picta quidem.
In manicis sculptas externo more figuras,
Et tunicas portant cum brevitate bonas.
Discit ab agricolis gens rustica, solaque saccum
Ingenti aere replet, divitiisque studet.
Proh pudor unde venit tam morbida vita colonis,
Unde sitis rudibus, improbitasque viris?
Villanus dives, mox fit mercator avarus:
Mercatorque studet nobilitate frui.
Tempore sic nostro villani, nomina clara
Nobilitatis habent: simplicitate carent.
Quaerere proh pudor est nimis alta et inania semper:
Stare nec in proprio, nec remanere statu.
Paupertas fugitur, totoque arcessitur orbe:
Undique numme places: pauper ubique iacet.
Ridetur solus pauper, solusque fugatur,
Cedit inops cunctis, nummis in arce sedet. [Illustration:
Paupertas non est de genere malorum. Et munera nondum intellecta deum.]
Nummosos plures fatuos vehit illa carina,
Sola quibus rerum copia vana placet:
Quos magis oblectat cupidi possessio nummi,
Quam morum probitas, egregiumve decus.
Paupertatis onus omnes iam ferre recusant.
Auri sacra fames pectora cuncta quatit.
Haud facile emergunt quorum virtutibus obstat
Res angusta domi pauperiesque gravis.
Amplius haud titulos, clarosve merentur honores,
Qui sophiae cultus et monumenta colunt.
Iamque viri iusti postrema sede locantur:
Divitibus solis munera prima patent.
Nam quia collectus tribuit modo census honores,
Census amicitiae pauper ubique iacet.
At qui divitias ingentes tentat habere,
Curat opes gravidas et cumulare sibi:
Hoc modo constituat vitam, sit spretor honoris,
Et fidei seruet pignora nulla sacrae:
Per superos iuret, fallacia vota per aras
Iactitet, emineat nullus in ore pudor:
Nil scelus atque nefas, nihil et peccata peracta
Aestimet, et caecus ad mala cuncta ruat:
Exercet rapidam usuram. digitoque tenaci
A miseris capiat foenora dira viris,
Delatoris agat fraudes, vocesque dolosas,
Auribus instillet saeva venena bonis.
Infectus vitiis istis nunc voluitur orbis
Totus, et ad nummos sedula turba ruit.
Venditur omne nefas nunc pro quadrante minuto:
Venditur et virtus, iustitiaeque rigor.
Plures ex merito mortemque et fata subirent
Ob scelera, et vitae crimina magna suae:
Ob furtum plures furcasque crucemque subirent,
Ni sacer hos nummus a laqueo eriperet.
Impunita manent nunc crimina multa virorum.
Nummus ab exitio liberat atque nece.
Furibus ignoscit magnis censura, columbas
Vexat et ad laqueum guttura parva ligat.
Contentus regno quondam non perfidus Achab
Cogitat atque inopes exspoliare viros.
Hortus erat Naboth patria quem lege colebat
Vir bonus et frugi, gratus et ipse Deo.
Hortum hunc rex dives a paupere habere petebat
Hunc sibi: sed Naboth cum ratione negat,
Propterea misere saxis trucidatus, et ense
Corruit, at tandem rex fera fata tulit.
Solus inops premitur, saccos gestare necesse est,
Truditur in saccum pauper ubique gravem.
At paupertatis (quando aetas aurea mundum
Lustrabat) laudis gloria magna fuit.
Parcus erat victus: frugalis vita, laborque
Communis, feruor nullus avaritiae.
Omnia Maiores communi iure tenebant:
Non ita divitias legerat ullus avus.
Paupertatis amor peperit praeconia Priscis,
Quorum perpetuo gloria parta viret:
Pauper Roma fuit quondam, pauperque senatus:
Atque inopes habuit bellica Roma duces.
Curius insignis dux, paupertate decorus,
Sub iuga Samnites traxit, et Ausonios.
Publicolam extollunt, qui paupertate benigna
Emeruit laudes, aethereumque decus.
Fabricium colimus qui Pyrrhi munera sprevit,
Cui satis exiguus census et arca fuit.
Regulus et meruit praeconia magna, decusque,
Iugera cui exiguo parva fuere loco:
Paupertas tribuit nostris primordia saeclis:
Haec urbes statuit, sceptraque digna dedit.
Ista magistratus stabilivit regnaque mundi:
Invenit meritis dogmata cuncta suis.
Graecia clara quidem cum paupertate decora
Promeruit laudem perpetuumque decus.
Iustus Aristides pauper: fuit Epaminondas
Dux equidem pauper, fortis et indomitus:
Et fuit insignis vates quoque pauper Homerus,
Dum tonat heroo Troica fata pede.
Socrates aetherea sophia succinctus et arte:
Divitiis vacuus, non sine laude fuit.
In mundo nihil est tam celsum, tamque superbum,
Ex rivo quod non fluxerit exiguo.
Paupertatis honor Tarpeias extulit arces:
Atque Urbi titulum principiumque dedit.
Pauperibus Roma est quondam pastoribus orta:
Rusticus exilis nomina tanta dedit.
Divitiae molles fregerunt regna superba:
Propter opes cecidit Roma cadetque potens.
Propter opes miseras passa est Carthago ruinas.
Paupertatis honor sed sine fine micat.
Quid tantum cupimus? funesta pecunia multos
Mortales damnum iussit inire grave:
Divitiae Croeso regi nocuere superbae:
Propter opes, mortis tristia fata tulit.
Sit venerandus apud mortales pauperis usus,
Nam caelum dives nullus inire potest.
Hoc manibus multi cupidis contingere aratrum
Accelerant, coeptum sed continuare laborem
Postponunt: quoniam nondum ratione politi,
Assidue cuculum pascunt, nidoque reponunt. [Illustration: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei.]
Feruet opus primum dum rusticus urget aratrum:
Fit labor ardenti primus ubique manu,
Quid velit ergo mei sententia carminis, audi,
Ut capias alacri nunc documenta manu:
Hos vocat ex merito fatuos stultiflua navis
Iure suo remos, velaque celsa trahunt,
Qui satis incipiunt bene vivere tempore primo,
Et vitam ostendunt ducere velle bonam:
Ad Sophiae studium proni documenta sequuntur
Et bona quae sternunt felicitatis iter.
Non tamen ad clivum montisque cacumina scandunt,
In quo supremum cernitur usque bonum.
Virtutem posuit sapiens in vertice collis.
Qui nitidis animis monstrat ad astra viam.
Sed facie aversa plures oculisque retortis
Ascendunt, quibus haec inferiora placent:
Et placet Aegyptus, in qua tenebrosa patrarant
Multa: retrocedunt: facta priora petunt.
Qui prius insigni coluit pietate Tonantem,
Mutatus, recidit ad scelus atque nefas.
Est status illorum damnosus, nec bene tutus
Qui bona postponunt et male facta colunt.
Nam veluti aegrotus tremulo qui pectore languet
Viribus effetus, semianimisque iacet:
Corporis optatam poterit sperare salutem
Non nisi doctrinam vivat ad impositam:
Deserat adversum vulnus: quod corpus egenum
Inficit, interdum deteriusque facit.
Nil est quod iactas, nil est quod murmure clamas
Te fecisse bonum, te coluisse Deum.
Non satis est patrasse semel bene facta, sed usque
Ad finem vitae continuare iuvat.
Discite quaeso bonum, facite et bona, continuate
Optima quaeque Deo, sic bene coepta placent.
Non generi aut opibus, virtuti, aut moribus o mors
Parcis ubique bonis, cuncta creata rapis.
Quo magis hos stultos reor insanire profecto,
Qui tua provideant non bene tela cito.
[Illustration:
In hoc omnes fallimur quod mortem non praevidemus, cum nihilcertius morte, nihil incertius hora mortis.]
Fallimur o fratres, error quoque singula torquet
Vivida: quippe nimis incauti pergimus omnes.
Terrorem mortis, et inexorabile fatum
Negligimus, nihil attenti, quod terminus instat:
Et si certus: at incerto versatilis auso
Quo medio, ignoras, et qualiter aut ubi, quando:
Tu moriere tamen: fato concedere certum est.
Omnes transimus pariter fluvialis ut unda.
Sed quia tam varie morimur: tu cras, hodieve:
Serius aut citius sequitur vicinus, eo fit,
Credula decipiat ut spes mortalia cuncta:
Hora incerta simul rapiet iuvenesque senesque.
Arra subest. contractus habet sua iura, rescindi
Non poterit. peccata necem fecere nefandam.
Nemo satis tardus: mors omnia tempore quo vult
Absumit, tibi forma licet sit pulchra venusta, aut
Sis validus, fortis, nil refert, morte peribis:
Nec mora, ferali monstro correptus, abactis
Viribus, exhalas, corpus sudore rigescit,
Frigidulo mox forma nitens pallore putrescit,
Corda tremunt, stridor dubius, titubantia verba.
Vita cadit, mors instat atrox. sic sternimur omnes.
O fatum crudele nimis: funesta profecto
Hora illis leti quos vana pecunia vinxit,
Et qui divitiis soli incubuere repertis,
Delectant mundi quos gaudia: mox sed eundum est.
Pallida mors aequo pulsat pede regia cuncta
Vestibula (ut Flaccus resonat) miserasque tenebras:
Fastus non curat pomposaque pectora spernit:
Muneribus nullis placatur, florida cessant
Verbaque, rhetorico quae sunt prolata boatu.
Papa sacer, villanus iners, discrimine migrant
Consimili: effugiet nec enim qui evadere tentat.
Nec quisquam securus erit, mors omnia tollit,
Cuncta rapit. si Nestoreum quis vixerit aevum,
Sive Sibyllinum vita aut breviore fruatur;
Nil refert, pereunt moribundo tramite cuncti.
Mille hiemes vivas, moriere tamen: tibi finis
Morte datur, rarus centum qui vivit in annos:
At tandem invitus morietur, saepe volensque
Post patrem, modico vivit quoque tempore natus:
Morte patrem interdum praecurrit filius unus,
Post alium vadit, donec pater atque iuventus
Deficient, tandem flammaeque elementa repurgant.
Cur ergo ploras, male sane, et funera planctu
Defles horrisono? fatuum est turbare quietem
Sopito, vixit sua tempora, moxque sequemur,
Mortis et inferias gustabimus, ibimus omnes.
Adde quod ante diem multis fuit utile quondam
Posse mori, et vitae miserae finire labores.
Conscivere sibi plures medicamine mortem:
Ast alii laqueo aut ferro vitamque perosi
Proiecere animas, multis res commoda mors est.
O quot captivos e carcere liberat acri?
Soluuntur fato funes, tormenta catastae.
Et qui torquendi fuerant sine fine flagello,
Libera fortunae mors est: quae pauperis aedes
Et regum turres aequo moderamine versat.
Et si partitur male opes fortuna nefanda:
Inque bonos saevit, tollit vel in astra malignos:
Id tandem aequali, mors horrida, lance rependit,
Quam sibi periodum metam, seriemque diemque
Mors statuit, servat firmo hanc adamante ligatque.
Haec precibus flexura nihil sola illa refutat
Quicquid in orbe placet: praeceptaque nulla veretur.
In gyrum versat vestigia dira: choream
Saltat et horridulam cui nemo obsistere possit:
Non Papa, aut Caesar, rex, praesul, civis, egenus:
Saepe prius lassare pedes mors perfida cogit
Quam credas cantumque tubae observare ferocem.
Sarcophagum facias quid prodest marmore et auro?
Qui bonus est, caelo tegitur, si non habet urnam.
Acta errore quidem vano Artemisia struxit
Mauseolum, septena inter spectacula mundi
Quod prisci annumerant, auro gemmisque relucens.
Extulit hinc Chemnis stupidam per saecula cuncta
Pyramidem, qualem nec sol, neque tellus obivit.
Milia tercentena hominum per lustra quaterna
(Ut Diodorus ait) molem hanc vix condere possunt.
Quid? quod opes pene exhausit Memphitica tellus
Quo plebem artificum solis radicibus atque
Exiguis herbis aleret? quis cetera narret
Fercula? vix aliquis sit vel ditissimus ipse
Princeps ex nostris (nisi fallor) solueret illa.
Pyramidem Rhodopis struxit, dives quoque Amasis.
Quid tamen hoc? frustra est orbem diducere totum.
Est res vana quidem, quam vix haec nostra carina
Concipit: impensas tot frustra inferre sepulchris,
Et cineri atque luto tantam aedificare speluncam.
Interea una salus animae contemnitur atque
Negligitur, quamvis vivat per saecula mille.
Terra Deo benedicta omnis: decorata sepulchra
Iustus habet: vel sub divo, aut alicunde quiescat.
Tempestive igitur venturam dirige mortem,
Conciliare Deo. scelerati pessima mors est.
Quod Deus ad poenas non pronus saevit amaras,
Crimina quoque hominum saepe impunita relinquit:
Non ideo stolidam praebet tibi vellere barbam:
Nec Deus ignoscit sceleri, quin puniat olim.
[Illustration: Tarditatem supplicii Deus gravitate poenae compensat.]
Quis tolerare queat fatuos? qui saepe Tonantem
Contemnunt verbis, et certant murmure contra:
Noctes atque dies patris mandata superni
Confundunt, linguae petulantia verbaque promunt.
Tamquam de nostri generis sit semine natus:
Aequalis nobis, nec sit metuenda potestas
Iudicii superum nec praesens poena nocentum.
De Iove quid sentis? cuius sic vellere barbam
Audes, et teneras aures impellere tentas.
Mox Deus ad poenas cum te non trudit amaras,
Ignovisse putas: quia cum tonat, ocius Ilex
Fulmine discutitur rapido quam tuque domusque.
O male fidentes, vitam sic ferre nocentem
Quid iuvat usque adeo? Deus est super omnia iustus:
Cuncta videt: contundit enim sua lumina nullus.
Nonne putas vitae metam durare perennem:
Ut sint ad veniam tibi tempora longa precanda?
O fatue enormis noli confidere rebus
Pestiferis. omnes horrenda morte peribunt.
Te peccare sinit si quidem divina potestas
Temporis ad spatium, parcit quandoque nocenti:
Sed gravius tandem tormentum rector Olympi
Iniungit, torquetque magis delicta nocentum.
O male prudentes, quorum sic corda tenebris
Obfuscata iacent, nequeant ut credere recte,
Et curare Deum, quo sunt elementa creata:
A quo processit nitidus sol, lucida Phoebe:
Qui statuit lucem, et noctes et tempora cuncta:
In cuius manibus spatium dependet utrumque:
Et vitae mortisque gradus Deus omnia novit
Quem peccasse pudet cui taedia vita probrosa
Efficit et curat cursim emendare priorem:
Hic speret veniam facti pacemque benignam:
Nam Deus omnipotens lugentem exaudiet ipsum.
Proh quicumque Deo maledicis conviciumque
Indignum iactas, linguae et petulantia dicta:
Dignus es ut primum moriaris corpore, honore,
Atque anima: Iudex qui sinit ista, luet. [Illustration: Contra blasphematores.
Non sumes nomen Dei tui invanum. Si quis blasphemaverit in Spiritum, non remittitur ei nec in hoc saeculo, nec in futuro. Longe gravius est aeternam quam temporalem laedere maiestatem. de here.c.vergenti? [(reading uncertain: vergentis)] .]
Funde pias lacrimas, fletus, maestamque querelam,
Et gemitus tristes, docta Thalia precor.
Non sine luctifica possum deflere Camena
Crimina, quae temere perfidus orbis habet.
Nam frustra fatuos culpavimus hactenus omnes,
Si minus hos stultos concumulemus eis.
Contenti quidam non sunt quod crimina mundi
Omnia pertractent, deteriora petunt.
Proh pudor in Christum linguae temeraria dirae
Tela vibrant summo nil nocitura Deo.
Invidiae contra caelestem verba parentem
Mussant, et laceri pectoris arma petunt.
Hic capiti Christi blasphemat: murmura iactat
Alter in aetherei membra sacrata Dei:
Per iecur, atque genas, iurat rigidamque coronam:
Per cor: perque pedes hic maledicta vomit:
Alter testatur transfixi vulnera Christi:
Ille crucem sacram polluit ille manu:
Hic ex spurcidico supplantat verba palato
Improba, supremum torquet ubique Patrem.
Immoderata nimis talis vaesania: saepe
Qua superos temere laedimus atque Deum.
Hoc facit immodicus ludus, certamina vini
Hoc faciunt: quibus est ebrietatis honor.
Gloria prima datur, qui scit maledicere Christo,
Qui iurat divum per caput atque pedes.
Propterea mortes subitae discrimina saeva,
In nos, et caeli fulmina iusta cadunt,
Nos patimur tremulis horrenda pericula membris.
Impunita Deus non sinit esse mala.
O pater omnipotens, veniam dato nec tua iusta
Vindicet ira malos qui male dicta serunt.
Sennacherib nam sic periit: saevusque Nicanor:
Antiochusque ferus, multi aliique simul.
Miratur fatuus, putat et portenta subesse
Magna quod interdum nos ferit ipse Tonans.
Quod Deus omnipotens punit mortalia facta
Rite sit: heu nullus exstat in orbe pudor.[Illustration: Flagella Dei.
\Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum malum. Peccatores prosequuntur malum, et fustis retribuentur bona. Persequeri eos in furore, et conteres sub caelis Domine. ]
Quid prodest stultis Christi monumenta tenere?
Christicolum nomen pravus habere potest.
Adversus summi facimus praecepta Tonantis:
Nil modo curamus quae statuere patres.
Nos Christi titulum rapimus, documenta negamus:
Et sequimur temere dedecus atque nefas.
Nomen habere iuvat Christi fideique sacratae,
Verum opera horremus, negligimusque bona.
Iustitiam fugimus, virtutis sacra fugamus
Dogmata. sic mundus transit, et alma fides:
Libertate vaga facimus peccata maligna.
Vix maiora quidem crimina Turcus agit.
Heu genus humanum violatum crimine multo,
Et vitiis, contra nititur esse Deum.
Cum tamen omnipotens, mea si praecepta tenetis,
Ducam (ait) ad superi vos pia regna poli:
Sin leges positas et dogmata spernitis, atra
Vos poena afficiam peste, lueque gravi.
Quo fit ut ad pravas horrenda piacula gentes
Mittat, et ardenti tela trisulca manu.
Plagas in terras varias, saevosque dolores
Inmittit iusti dextra severa Dei.
Iam modo Mavortis trepidantia bella videmus,
Mortibus innumeris pestiferumque malum.
Interdum patimur rabidos sub sole calores,
Nonnumquam rigidi frigora dura poli:
Fulmina dira nives, bolides, tristesque cometas,
Cernimus et summo fulgura missa Iove:
Et varios mundi casus plagasque timendas.
Quae venit ex merito poena ferenda quidem est.
Saepe Palaestinos Deus a regione paterna
Expulit et sedes iussit adire novas,
Propter peccatum, plagas sufferre coactos.
Crimen persequitur sic Deus omne malum.
Qui pro stultisona non bene tibia,
Commutat vel equum noliger, hic nihil
Lucri consequitur: sic sibi et accidit
Qui pro re fragili perpetuam fugit. [Illustration: Fatua permutatio.
Qui videt utilius et sumit deteriora: absit ei radius lucis sine mora. Stultis non succurritur, sed errantibus. Via impiorum tenebrosa: nesciunt ubi corruunt.]
Saepe solet fatuus plures tolerare labores,
Atque humeris gravius sollicitare iugum:
Quomodo Tartareis animam submergat in undis,
Et videat Strygii guttura passa aquis.
Quod qui forte eremum colit, inter lustra ferarum,
Continuo effundit vota precesque Deo.
Nos scelera impellunt plures subiisse labores.
Quam virtus facilis ad mala cuncta via est!
Cernimus en quales pomposa superbia, fastus
Exigat atque operis sit polienda quibus
Ornamenta petit capitis, frontisque coronas,
Unguentum, vestes atque monile grave.
Ardor avaritiae per saeva pericula multos,
Per casus varios exitiumque trahit.
Navigat Hadriacum pelagus fluctusque trementes
Quem studium nummi curaque vana trahit.
Non metuit fluctus, tempestatesque sonoras.
Auri sacra fames pectora tuta facit
Nec dulces somnos capiunt mollemque quietem:
Funibus immitis quos Cytherea trahit.
Semper habent curas lusores: saepe dolores:
Noctes atque dies pertolerare solent.
Quid ganeos memorare velim, qui ventre refarto
In crapulis semper deliciisque iacent?
Quid referam fatuum, quem vexat cura laborque
Coniugis, in thalamo mutua stupra timens?
Nemo tamen propter Christum sufferre labores
Promptus: ad interitum corpora nostra ruunt.
Optima raro placent. probitas laudatur et alget.
Nempe homines cunctos iam male facta iuvant.
Virtutem studeat sapiens amplectier usque:
Crimina proveniunt pessima sponte sua.
Qui pro caelorum regno mercatur iniquas
Illecebras mundi, stultus inersque manet.
Hos reor insulsos fatuos pietate parentes
Qui non praecipua venerantur, quique iuvamen
His placidum praestare negant, qui verbera dira
Iurgiaque his referunt. tales ratis illa recenset. [Illustration: Honorare parentes.
Qui honorat patrem sunm iucundabitur in filiis: et in die orationis suae exaudietur. Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore. Qui timet Dominum, honorat parentes et quasi dominis seruiet his qui se genuerunt in opere, et sermone et omni patientia. Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lumen eius in mediis tenebris.]
Hunc etiam esse puto fatuum, stolidumque parentem,
Largitur natis qui bona cuncta suis,
Cum quibus ipse suam posset sufferre senectam,
Morte gravescentes et recreare dies.
Improbus inde senem natus caruisse parentem
Sustinet, et modicum fert sibi praesidium.
Si nimium vivax pater est, sibi tristia fata
Exoptat natus, mortis et exitium,
Non probitate quidem: nulla pietate movetur
Pro vita effeta, pro senioque patris.
Stulte parens, cur tu nato bona tota dedisti,
Qui te nunc pascit impietate truci.
Attamen iste diu non vivet tempora vitae
Multa nec implebit, morte repente perit,
Qui patri et matri dignos non praestat honores:
Nec colit hos quorum sanguine vita data est.
Morte mala dignus reverenter ferre parentes
Qui negat, est Stygium dignus adire lacum.
Absalon insignis iuvenis, formaque decorus
Contempsit patrem, morte quoque interiit.
Quod Cham nudasset stultus pudibunda parentis,
A patre caelesti mox maledictus erat.
Sennacherib manibus natorum morte peremptus.
At regnum potuit nullus habere tamen.
Balthazar ex merito ducebat tempus et annos
Luctiferos, secuit hic quia membra patris:
Nato sacra dabat senior documenta Thobias,
Ut matrem ingenti ferret honore suam.
Propterea Salomon rex se de sede levabat
Regali, matrem condecorare volens.
Roma Corilano lueres poenasque dedisses,
Si veritus matrem non foret ille suam.
Unde etiam Rechab natos Deus ipse probavit:
In patre quod fuerant, in quoque matre pii.
In choris sacris fatuos videmus,
Pravitas oris quibus impudici est,
Eloquant nugas, recoluntque totum
Gesta per orbem. [Illustration: Garrulitas chori.
Cessent in ecclesiis vana et multo fortius foeda et profana colloquia, cessent confabulationes quaelibet. etc. Saecularia negotia in ecclesia non debent tractari.]
In templis fatuos plures nunc esse videmus,
Stultorum in sacris stat quoque turba choris,
Qui nugas spargunt varias, et murmura linguae,
Etque cavillantur vocibus assiduis.
Consilium capiunt quo Narragonia fluctus
Pervolet Ionios plaustraque lata parant.
O quales ritus servat nunc sanctio quondam
Ecclesiae: o leve quam conlinet illa decus?
Nil agitur totum rigido Mavorte per orbem,
Accidit externis nil quoque grande locis,
Quod non in sacris recitetur sedibus: adque
Pervolet extremos ultima fama choros.
Proelia gesta quidem fors in regione Britanna,
Proeliaque a Turco pontica gesta truci,
Illic narrantur quoniam reverentia nulla
Divini cultus, nec pudor ullus adest.
Incurrit baculo quoque dormentarius albo,
Et nova multa refert per loca cuncta chori.
Saepe matutinas, rerum novitate relata,
Incipiunt, nugas commemorantque novas.
Hoc rumore solent totum consumere tempus,
Soluere quo decuit cantica sancta Deo.
Feruor avaritiae multos ad limina templi
Convocat, ob nummos carmina rauca canunt.
Tutius usque foret sacros vitare penates,
Quod sic sacrilego polluere ore choros.
Extra stare velis potius sacra limina templi,
Si placare Deum garrulitate putas.
Simplicibus pravos mores exemplaque prava
Presbyteri monstrant, scandala plura movent.
Anne putas tali ritu te posse mereri,
Presbyter ecclesiae, et dona sacrata Deo?
Nam precibus votisque piis laudare Tonantem
Convenit, hinc nugas pellite ab aede sacra.
Sordida laus semper proprio quae prodit ab ore:
Hanc sapiens refugit.
Efficit et fatuos pomposa superbia plures,
Tartara quos rapiunt. [Illustration: Superbia.
Averte faciem tuam a muliere corrupta: et ne circumspicias speciem alienam: propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Gladio proprio eius superbia amputetur. capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percutiam eum ex tabula caritatis meae.]
Efficit et fatuos insana superbia multos,
Quos vehit in nostro carmine cymba levis.
Est vitium sceleris plenum, et cunctis fugiendum,
Sordibus excedit crimina quaeque suis:
Primus apud superos navem hanc fabricaverat olim
Nequitiae inventor perfidiaeque parens,
Qui genuit fatuos quosdam fastusque superbi
Progeniem pa???s [(reading uncertain: patris)] se procul ante Deum:
Corda rapit quorum pomposa superbia: iactant
Qui quoque, quod studio non meruere suo.
Dicit enim fatuus, me docta Bononia pavit
Artibus et sophiae dogmata culta bibi.
Hinc dignus primam mereor conscendere sedem,
Atque inter claros continuare locum:
Alter in Argivis ludos celebrasse palaestris
Se iactat, novit vix elementa quidem.
Si cuperes sacrae suavissima dona Minervae
Carpere, sufficeret Theutona terra tibi,
Pascit et egregios iuvenes Germania pugnax,
Eloquii quorum nunc monumenta vigent.
Hinc tumida debes non mente superbior esse,
Vidisti externi quod loca magna maris.
Sed quia principium vaesana superbia coepit:
Hanc fugiat sapiens, effugiatque bonus.
Lucifer aetherei clarus consessor Olympi
(Candor erat cuius mirificusque nitor)
Corruptus fastu, caeli contemnere patrem
Ausus, Tartareas mersus inivit aquas.
Hunc sequitur pomposa cohors, ad Tartara migrat,
Ad Stygias undas turba superba ruit.
Lucifer et socii fatuis nunc retia ponunt:
Inflatas animas cum quibus usque rapit.
Virtutes cunctas moresque superbia sola
Destruit, indecores haec facit esse viros.
Femineum imprimis genus ampla superbia vexat,
Qua se continuo vestit, et usque polit.
Femina quam fastus tumidus rapit atque superbus,
Seducit multos, insipidosque facit.
Adsit in exemplum Iudith, qua dux Holofernes
Interiit, quamvis femina casta foret.
Iesabel ungebat faciem vultumque fucabat,
Dum putat insigni posse placere Iehu.
Est mulier vitanda procax. Sapientia clamat:
Lascivis oculis pectora casta necat.
Femina vero humilis titulos sectatur honoris.
Laudibus et fruitur femina casta bonis.
Bersabee si non nudasset crura venusta,
Rex David facinus non subiisset atrox.
Plures seducit fastus, mentisque superbae
Gloria, quae fatuos iam sine fine parit.
At Deus omnipotens mentes animosque superbos
Fastidit poena persequiturque gravi.
Felix cui nondum vaesani gloria mundi
Imperat, aut qui non ambitione cadit:
Cogitat aeterni quae sit possessio regni,
Angelici lapsum cogitat atque chori.
Rebus in externis nil sordida nomina quaerit,
Contentus paucis et moderata colit.
Luciferi casum fatui experiuntur inertes.
Praecipitant Stygiis corda superba vadis.
Dum sibi dumque suis, Coraque Dathanque Abyronque
Officium usurpant, ferreque tura parant:
Scandere dum fecit vaesana superbia stultos,
Deglutiit vivos terra reclusa viros.
Quos usura vorax rapit, et malus ardor habendi:
Ad naves fatuas properent strictosque rudentes.
Hi sunt qui spoliant inopes: hi foenora iactant,
Vendunt, rursus emunt, rapiunt, sed merce dolosa. [Illustration: Usurarii.
Exigua dabit et multa improperabit. hodie foeneratur quis, et cras repetit: et odibilis est homo homini. Mutuum dantes nihil inde sperantes. Si quis usuram accipit, rapinam facit, vita non vivit.]
Peior adhuc superest fatuorum et turba probrosa,
Quam cupiunt satyri dilaniare canes.
Est nimium mendax, est sordida, turpis, amara:
Fit nullis opibus haec satura innumeris.
Pestiferam hanc turbam iuris torquere potestas
Debet et ad meritum perdere supplicium.
Digna quidem flagris: rapidissima turba peculi
Nudare exutos impietate studet
Atque avidis nummis cumulat frumenta, merumque.
Frugibus aggestis horrea plena facit.
In cella atque penu spumantia vasa Falerni
Continet et Cererem. et grana vetusta nimis
Sola tenet frugum, vini quoque pessima turba,
Civibus innumeris quod satis usque foret.
Nil metuit superos, nil fulmina dira Tonantis:
Per scelus atque nefas sordida lucra parat.
Parturit illa famem foedissima turba sitimque.
Et plures inopes impietate necat.
Iustior et melior nunc est recutita caterua,
(Usuram quamvis exigat illa gravem:)
At magis est foenus tale intolerabile, quod nunc
Nostrates capiunt Christicolumque genus.
Pellitur a nostris Iudaeus finibus exul:
Sunt quia Christigenis foenora vota viris.
O quam dura nimis nudos exactio vexat
Nunc homines, inopis perforat hasta latus.
Quos trahit usurae quaestus lucrumque dolosum,
Ardor avaritiae quos trahit, atque sitis:
Non fecunda petunt telluris semina: vites
Exoptant steriles, ut fluat inde fames.
His quia frumenti, rerum est et copia cornu:
Mox rident, si fors culmina grando ferit.
Sunt spurci penitus, qui turpia lucra requirunt
Alterius damno, divitiasque legunt.
Rebus in externis est qui successor haberi
Sperat, et alterius de funere gaudet acerbo.
At saepe ante illum mortem praegustat, et is avem
Ad tumulum deferre putat, sepelitur ab illis [Illustration: Optare aliorum mortem.
In mortem alterius spem tu tibi ponere noli. Hereditas ad quam festinatur in principio: in novissimo benedictione carebit. Exspectatio iustorum laeti eia: spes autem impiorum peribit.]
Quis fatuos tolerare queat, quos ardor habendi
Protinus insanos, insipidosque facit?
Qui cupit alterius rerum successor haberi,
Et bona nancisci qui cupit alterius:
Exspectet fatum quod dissolutio vitae est:
Successor fieri qui cupit alterius.
Sed quis mors hominum manibus non ponitur ullis?
Cernimus hos fatuos saepius ante mori.
Alterius mortem sperantibus accidit inquam
Saepe prius mortem ut praecipitanter agunt.
Nonne furor stolidus, mortem sperare propinqui,
Vilibus in rebus haeres ut esse queas?
Spes tua vana nimis, quoniam tua funera nescis:
Te sequitur pedibus mors properata citis.
Narragonum in patriam te praeceps ducet asellus,
Quem trahis, ut fatuos possis ubique sequi.
Spes est quae nutrit, spes est quae pascit iniquos,
Spes reficit dominum, fallit et ipsa suum.
Quamvis possideas robustae membra iuventae
Vivida sis fortis, sit tibi sana cutis:
Attamen exspectat te formidabile letum,
Morte cadunt iuvenes, decrepitique senes.
Saepe pater nati maestissima funera luget.
Ergo spem fatuam cassaque vota capis.
Rex Priamus natos fortes occumbere vidit;
Quos tamen optabat tunc superesse sibi:
Absalon, egregii dum sperat sceptra parentis,
Nondum maturus funera maesta dabat.
Heredem quandoque facit mors pallida quem non
Sperabas, fatuos fata futura latent:
Non super humanis rebus spem ponite vestram:
Sperandum est soli vivere posse Deo.
Spera stulte nimis, semper sperare caduca:
Et non quo tandem sistere fine velis.
Qui diem festum meritis decoris
Non colit, tractans avidos labores:
Simiae currum, fatuamque raedam
Scandere debet. [Illustration: Non observare dies festos.
Memento ut diem sabbati sanctifices. septimo enim die est sabbatum domini Dei. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. Septima dies sabbati est: id est requies domini Dei tui. Non facies in eo quicquam operis, etc.]
Proh pudor in caecis nunc gens humana tenebris
Ambulat, et sani nil modo cordis habet.
Est data Christicolis supremi gratia regis,
Ut noscant fidei per documenta Deum,
Electique Deo sint, ad sua regna vocati:
Qui tamen illius dogmata nulla colunt.
Sancta fides cultu nunc flaccida facta pudendo,
Vix specimen priscum continet atque decus.
Pontifices sancti ferias statuere sollennes,
Festaque sanctorum, sacrificosque dies:
In quibus aeterni resonarent cantica patris:
In quibus angelicus concineretque chorus.
Sed quia curamus plus vani ludicra mundi,
Et plus sordiduli corporis illecebras,
Negligimus fidei specimen, ritusque decoros:
Curamus legum mystica sacra nihil.
In sacris agimus convivia crassa diebus:
Continuis crapulis caelica festa madent.
Otia cum dantur feriae et mortalibus, illi
Non prece, nec templo, at ebrietate litant.
Antea quam festis reseratur porta diebus
Ecclesiae, populis uncta taberna sonat.
Ille bibit stomacho ieiuno: devorat alter
Antequam templi limina sacra videt.
Quae non concessis volumus tractare diebus,
In celebri cupimus continuare die
Dum serit in templo fidei praecepta sacerdos:
Assum atque elixum, vinaque larga glutis.
Non nisi thuriferas concedis potus ad aras:
Orando ructas, evomis atque preces.
Stulte labor manuum sacris cessare diebus
Convenit, impositis disce vacare bonis.
Sabbata sanctifices, cecinit tibi pagina Christi.
Sepositis rebus: haec sacra sola cole.
Qui dolet et maeret propter, quod vertere nequit,
Est fatuus, quoniam cura torquetur inani.
Praeterea est stultus, qui dum largitur amico,
Paenitet: hic donum perdit, meritumque profanat. [Illustration: Cum tristi vultu donare.
Da facie laeta: sine laetitia faciei Quod dederis, perdis rem meritumque rei. Hilarem datorem diligit Deus. Beatius est semper dare quam accipere.]
Quid sit largiri, quid sit donare docebo.
Virtus magna quidem est si pietate facis.
Mentibus humanis gignit solatia laeta
Haec virtus: si quid dexteritatis habet:
Munera qui placidis manibus largitur amico,
Donat et emerito praemia digna viro:
Laudibus egregiis, fama est cantandus et acri:
Is virtutis item nomen habere potest.
Ille tamen fatuus, qui cum largitur amico,
Paenitet hunc missi muneris atque dati.
Saepe etiam donat hilari non mente bonaque,
Pallor at in facie, tristitiesque sedet:
Atque datum propter, fatuos evellere crines
Audet, et improperat quae dedit ante cito.
Munera perdit iners, nam grates soluere nemo
Huic cupit, ingrata qui bona mente facit.
Ille tamen peior pro Christi qui dat amore,
Paenitet atque operis, muneris atque cito.
Quippe Deus fatuo non semper praemia moxve
Transmittit, sapiunt libera dona Deo.
Nam Deus omnipotens hominis nil munera curat,
Ast animi donum pensitat ipse pii.
Laetitia vultus inopi qui donat amico
Largiturque bonis ex pietate viris:
Consequitur laudes, et grates semper habebit.
Optima de grato munera corde fluunt.
Pungimus interea fatuum quoque munera semper
Qui capit, ingratus attamen usque manet.
Spurcidius nihil est ingrato, nil quoque peius.
Hoc vitio rapitur maxima turba nimis.
Vir bonus et sapiens grato cito donat amico:
At studeat gratas ille referre vices.
Si donare velis, fluat hoc ex corde benigno:
Sic dabitur meritis gratia prompta tuis.
Desidiae vitium toto dominatur in orbe:
Segnitiesque hominum nunc genus omne premit.
Corpora servorum torpent, fugiuntque labores:
Somnia agunt vetulae: sed pretium accipiunt. [Illustration: Accidia.
Somniferum semen spergo atque papaver, ut inde Dormiat et deses, dormiat usque piger. Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur. Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. Usquequo piger dormis, quando consurges e somno tuo? paululum dormies, paululum dormitabis, et veniet tibi quasi viator egestas.]
Torpor sit quamvis mentis destructio, cunctis
Pernicies: tamen hunc sedula turba petit.
Unde etiam accidiam vitium praegrande putamus,
Ex cuius gremio, proh, mala magna fluunt
Quem premit usque adeo torpenti in corpore languor
Accidiae, aut cuius marcida membra iacent,
Desidiam propter nequeat quod volvere crura,
Sed patitur lassos igne perire pedes:
Est fatuus vaecors et nigro stigmate dignus,
Praestet ut exemplar desidiae usque suae.
Desidiosus homo cunctis incommodus horis
Luminibus fumus ceu malus esse solet.
Assidue solitus flammas servare camini:
Obstat enim sibi metsolus ubique piger.
Felix qui iusto exercet sua membra labore:
Et manibus panem quaeritat usque suis.
Sed Deus hunc punit tormento saepe cruento,
Quem premit assidue torpor et accidia.
Praemia largitur Deus optimus ampla labori.
Non is manducet quique labore caret.
Accidiae vitium metuenda pericula mundo
Intulit, ad facinus principiumque dedit
Rex David torpore gravi et cum deside vita
Pactus adulter erat atque homicida simul.
Roma labore vigil fregit Carthaginis arces.
Desidia interiit Roma superba sua
Postquam militia et belli sudore vacabant
Romani, et nusquam bella vel hostis erat:
Accidia et luxu robur Romana iuventus
Perdidit, hoc cecidit inclita Roma modo.
Nam prius externis pugnisque et Marte feroci
Pascebat fortes bellica Roma viros,
Sed postquam luxu fracta est Venerique parentans
Illecebris vires perdidit illa suas.
Hic posui externos fatuos, qui nomina gestant
Stultitiae, nostrisque fidem insipientibus addunt:
Quamvis non digni nobiscum soluere navem,
Sunt tamen ad sortem puppis numerumque vocati. [Illustration: De extraneis fatuis.
Generatio haec perversa est et infideles filii. Incrassatus est, dilatatus et recalcitavit incrassatus, impinguatus, dilatatus. dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.]
Ecce sed externi fatui subsellia ponunt,
Ut possint pictae navis habere locum.
Insuper occurrit fatuorum maxima turba.
Quae paene et terras et freta cuncta tenet.
Quos ideo externos reputo, quia sunt procul extra
Saepta Dei, et veram catholicamque fidem.
Negligere hos potui, tenebrisque relinquere. quidnam
Ad nos de fatuis quos foris error habet?
Sunt adeo caeci: nullo medicamine possunt
Sanari, ut linquant quos coluere deos.
Liberius fuerat gentes transire silendo
Sordifluas, quarum pectora daemon agit.
Tantus item numerus, tanta est fera turba cohorsque
Stultorum fidei quae sacra iura negant:
Ut nequeat cunctos parui membrana libelli
Complecti: sectas est meminisse satis.
Turcorum gens prima locum stultos tenet inter
Atque Saraceni, Tartareique canes:
Quos Mahumetanae legis tenet impius error,
Africa quo tota est capta, Asia atque potens.
Magna quoque Europae iunctat est modo portio navis
Quam modo nostra vehit: Sarmaticosque Scythas
Secta Bohemorum fidei ludibria tractat,
Et Moravis nolas stultitia illa dedit.
Qui merito in prima fatuorum puppe locantur:
Stulti etenim ignavi dogmata falsa colunt.
Pragensis schola praecipue quae fulguris instar
Decidit a summo, sponte sciensque gradu.
Commemorasse velim cunctos qui dogmata falsa
Ararumque colunt vana ministeria:
Nostra quibus sacra relligio, veneranda fidesque
Censetur mendax, falsa, profana, levis.
Inter eos fatuos memorem quoque, morte cruenta
Aut laqueo frangunt qui sibi sponte gulam.
Vos o Christicolae proceres, ex corde precamur
Qui manibus vestris fidei monumenta tenetis,
Consilio magno, rerum perpendite casus:
Et mihi stultigeram, quam monstro, relinquite mitram. [Illustration: De rei publicae Christianae interitu.
Omnes vobis dies ac noctes contingat cum omni lucubratione et cogitatione degere semper, volentibus ut aliquid utile et placens Deo subditis praebeatur: et noctibus sub aequalitate dierum uti: quo vobis subiecti sub omni quiete consistant, sollicitudine liberati: nec cessate inquirere si quid sit, etc.]
Dum meditor lapsus, quales res publica Christi
Perfert et fidei damna verenda sacrae:
Innumeris cogor lacrimis propere ora rigare,
Et gemitu sortem plangere saepe gravem:
Luctiferis deceat contundere pectora palmis,
Feralique tuba grande fugare nefas.
Nemo adeo durus, nemo tam saxeus usquam,
Qui non hos casus lugeat atque fleat:
Ecclesiae videat cum sic decrescere sedem:
Quandoquidem in lapsu sacra cathedra iacet.
Roma caput mundi nutat, tremit, atque labascit.
Debilibus vehitur sors modo nostra rotis:
In miseroque gradu Christi res publica passim
Fluctuat et subita mobilitate fremit.
Dogmata non solum fidei, legesque sacratae
Decrescunt, sed enim sanctio quaeque ruit.
In culpa proceres sunt, et torpentia corda
Regum, qui manibus bellica tela gerunt.
Hi fidei quamvis clypeum, sceptrum, armaque portant,
Lumine sed patulo, tristia fata vident.
Nemo rapit galeam, nemo iam classica pulsat,
Magnanimo nullus pectore signa gerit:
Ut modo Romanam defendat Marte parentem:
Naviculam Petri ventus et unda quatit.
Una fides Christi toto venerabilis aevo,
Quae potis est cunctos sanctificare viros,
Nunc titubat, lapsumque timet subitamque ruinam:
Et casus metuit praecipitanda truces.
Arma parant contra perversae Martia gentes
Ecclesiam, tumido quae tremit acta freto.
Vix tenet illaesam Christi res publica sedem:
Cladibus at tandem mox quoque lassa ruet.
Impugnat Turcus, Scythicis primum ortus ab oris
Ecclesiam Petri, dilaceratque fidem.
Impia iura dedit Mahumaetus pseudopropheta,
Gentibus immodicis legifer ille fuit:
Pestiferas totum sectas diffudit in orbem:
Atque Arabis primum dogmata falsa dedit,
Inde Asiam invertit maiorem, Afrique sequuti
In sua iurarunt impia verba viri.
Soldanum Aegypti, Maurosque, et Tartara regna
Et cladem fidei, Turcum habet ille, sacra:
Qui Gethicis nivibus quondam contentus, et aruis
Sarmaticis, pontum nunc habet Ionium.
Bosporus at Thraciae, septem quoque regna Trionis:
Nec fuerant Turco regna paterna satis.
Perdidimus Libyae gentes, Asiamque minorem,
Quae quondam coluit dogmata sancta Patrum,
Europae multos populos amisimus eheu.
Hungarus atroces sensit adesse manus.
Dalmata mortiferos insultus saepe cruento
Marte tulit, Turcos dispulit atque truces.
Raro sed auxilium Christi de milite sensit:
Deserimus fidei culmina sponte sacrae.
Heu nihil accrescit nobis, sed cuncta labascunt.
Decrescit virtus, marcet ubique fides.
Tristibus in lacrimis quis non hoc flebile fatum
Plangat? Caesariem dilanietque suam?
Perdidimus Graios, fidei quos dogmata nostrae
Continuere diu, perdidimusque Thraces.
Sub iuga Turcorum Macedon transivit, Achivus
Cervicem pariter ad iuga dira dedit.
Perdidimus Spartam, Thebasque, et Thessala Tempe,
Nos Mysias nuper perdidimusque duas.
Gallata nunc servit, nova Romaque Caesare digna
Imperium amisit cum Trapezonte suum.
Quid iuvat innumeras chartis memorare ruinas!
Christicolis pudor est sic cecidisse fidem.
Omnia Turcus habet, nec enim est contentus in illis
Quae male possedit, nos quoque habere cupit.
Non satis Istricolas, Styriosque, et Pannona rura
Tutari a Turco gens modo nostra valet.
Illyrici trepidant, insultus appula rura
Turcorum metuunt, Itala terra tremit.
Vix se defendet fumantibus Aetna cavernis:
Enceladi cervix sentiet illud onus.
Ister et indomita Suavorum ab origine natus
Turcorum metuit nunc tolerare iugum.
Sancta Rhodos defende fidem, Mahumetica sacra
Dirue, salvificam contueare crucem.
Baiazit princeps, sua gens quem nomine diro
Ildrimi vocitant, arma severa parat:
Horriferis bellis nostras contendit in oras,
Et properat sanctam vertere ubique fidem.
Percitus est furiis facies praecincta colubris
Eumenidum: cordi Bacchicus ardor inest.
Sanguine Christicolas laceratque: et morte cruenta
Afficit, abducit, carcerat; interimit.
Ista sitis Turci satiatur sanguine nullo:
Marte fores pulsat Christicolumque lares.
Roma decus fidei, Petri sanctissima sedes
Ni caveas, lacera fronte capistra geres.
Euomit en rabiem toruam haec Acherontia secta,
Et furit, et laniat teque, sacramque fidem.
Heu lupus innocuum passim consumit ovile,
Et vorat insontes dissipat atque viros:
Diripit infantes, matres, castasque parentes
Enecat imberbes cum senibusque rapit.
Torpor habet mentes nostras, praecordia marcent,
Perpetuusque premit pectora nostra sopor.
Nos apud indomiti lex est et copia Martis,
Sunt et magnanimi, signiferique duces:
Sunt vires animi, sunt et conamina belli,
Consilium prudens, ingeniumque ferax.
Attamen immanes patimur procedere Turcos,
Perdimus et nostro crimime sponte fidem.
Dormitant reges, proceres, Palinurus in undis
Mortiferis recubat, qui caput orbis habet.
Dormitat nunc Petre tuae ditissima sedis
Turba: patet Turco dilanianda fides.
Nemo vetat saevire trucem per regna, per urbes,
Hostem. sponte sua quisque perire cupit.
Europae magnam partem perfregit, habetque,
Extenuat nostram victor ubique fidem.
Turcorum rabiem iam crimina nostra merentur:
Ob scelus atque nefas poena luenda venit.
Divitias colimus, nummis componimus aras.
Exulat et virtus, exulat alma fides.
Auri sacra fames, rerum quoque vana libido,
In paenas meritas pectora nostra trahunt.
Caelica pulsa quidem terras Astraea reliquit:
Et partem imperii nunc sibi quisque rapit.
Olim Roma potens, patres, fideique sorores
Quattuor elegit, cum quibus esset honor:
Sacratas Solymas, urbem a nomine dictam
Fortis Alexandri: sedem etiam Antiochi.
Quarta soror Constanti erat nova Roma: sed omnes
Has premit imperio turba nefanda suo.
Gentiles iterum sectae pseudoque prophetae
Exsurgunt. nostram contaminare fidem
Nemo vetat, rigidis sunt pectora nostra tenebris
Subruta: Christicolae lumina caeca gerunt.
Hos merito lapsus ob crimina nostra severos
Nunc patimur: Christus denegat auxilium.
Maior in immani nunc est reverentia Turco,
Maiori cultu dogmata falsa colit,
Quam nos Christicolae legemque fidemque beatam.
Foedera rupta cadunt, pax quoque nulla malis.
Impietas usura placet, spoliumque bonorum.
In civem civis, filius inque patrem.
Quilibet alterius gliscit contingere terras,
Eicit atque alium sede locoque suo.
Christicolas proceres vexat concordia discors.
Privata utilitas vertit ubique fidem.
Mirandum idcirco non est si perdimus urbes
Innumeras, terras regna vetusta simul.
Nil restat. Turcus Martem mox ducet in oras
Nostras: nil Turcum classica nostra vetant.
Porta patet, via facta palam, Roma inclita Roma
Vix tandem evades: saeva procella venit.
Condidit initio te rex, te consul adauxit:
Mox tetigit summos vertice Roma deos.
Casesareis tandem sceptris subiecta, sed inde
Libera facta nimis, mox quoque sceptra feret:
Nemo vetat: minuitque fidem iam noxia culpa,
Nostrorum scelerum conscia poena subest.
O proceres Latii, tuque o Germania fortis,
Vos rigidi Galli Pannoniusque ferox,
Et tu papa sacer, Christi defendite nomen,
Bellica victrici stringite tela manu.
Inter vos pietas, sit pax, constantia summa
Sacra fides, nexu perpetuatus amor:
Unus et assensus, concordia fida, manusque
Iuncta sit: arripiat quilibet arma cito.
Possumus e nostris procul hinc expellere Turcum
Finibus, et Christi sic stabilire fidem.
Spes quoque adest nostris firmissima gentibus una,
Quod sceptrum imperii Maxmilianus habet:
Afflictis poterit solus succurrere rebus,
Et Solymas propria nunc reparare manu.
Viribus Alcidem superat. praecellit Achillem,
Caesaris hoc uno est principe fama minor.
Nil mihi Pompeius Magnus, nil Sulla, Camillus
Laudandi: mea laus Maxmilianus erit.
Caesareo dignus princeps diademate, sedem
Ecclesiae firmet, imperiique sacri.
Victrices aquilas, victricia signa per orbem
Constituet, Turci dissipet atque minas,
Mox Solymas, signumque crucis, tumulumque sacratum
Restituet. regi caelica turba favet.
Sed vos Germanos proceres gentesque potentes
Admoneo, precibus invigilate meis.
Quando quidem Latii dominos dormire videmus:
Ausonidum torpent membraque lassa ducum.
Dormitant Siculi reges, Gallusque superbus.
Ecclesiae dormit negligit atque cohors.
Cuncta videmus enim, scimus quoque possumus atque.
Nec volumus: cunctos sponte perire iuvat.
Ergo per immanes ducatis classica gentes,
Addite Tarpeio corpora victa iugo.
En aderit vobis praesenti numine Christus:
Caelesti franget impia castra manu.
Maxmilianus adest quo maior tempore nullo
Rex fuit a digno stemmate sceptra gerens.
Invideat quicumque velit, non iustior illo
Principe, non heros clarior ullus eo.
Caesareum profert vultum, in cervice nitescit
Maiestas, mores nobilitatis habet:
Fraudibus attentat nihil hic, nihil ille dolosum
Concipit, at plano tramite vita meat.
Hunc non insani fastus, sed candida virtus
Elevat, hic solus foedera pacis amat.
Hoc duce crescet honos terris, hoc principe sancto
Possumus in tuta pace manere diu.
Livida corda cadent, quae nutu saepe superbo
Impediunt regem, consiliumque bonum.
Exitus hos tandem tristes, tormenta manebunt
Et sua, qui cupiunt per scelus arma sequi.
Nullus in orbe viget princeps, qui Caesare nostro
Sit melior. iussis seruiat ergo suis
Quilibet: et capitis mandata fidelia sacri
Perferat, et domino seruiat usque suo.
Hoc duce Sarmaticas gentes superabimus, atque
Euxinum pelagus, Bistoniosque lares.
Subdolum equum quisquis manibus palpare putabit
Lambere vel discos, blanditque potentibus: ille
Assentator ut est, sequitur sic atria regum, et
Nobilium mensas, agit et fatuum parasitum. [Illustration: De assentatoribus.
Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Sunt qui se primos omnium rerum esse volunt, nec sunt: hos consector. quicquid dicunt, laudo: id rursus si negant, laudo. postremo imperavi egomet mihi omnia assentari: is quaestus nunc est multo uberrimus. hoc novum est aucupium.]
Melior his etiam fatuis adiungere classem,
Per mare qua vehitur aulica turba procul:
Haec etenim propriam cupiens conscendere puppim
Rostratae dedimus vela cupita ratis.
Nobilium serui cupiunt sulcare seorsum,
In turba nequeunt continuare dolos.
Doctus adulator solus cupit esse potenti
Cum domino et solus noscere cuncta cupit.
Plis igitur fatuis lembum hunc construximus amplum,
Ne fraudis caperent impedimenta suae.
Assentatores pascit nunc curia regum:
Primus apud dominum quilibet esse cupit.
Alter enim tacitum virus falsosque susurros
Auribus infundit, illecebrasque serit:
Alter ab excultis sparsas scit vellere plumas
Vestibus, et domino complacuisse suo.
Est alius mulcens sermonem mente dolosa
Prolatum, et fraudem miscet ubique suam
Dulcibus eloquiis, et vano murmure, stultum
Palpat herum, ut citius vera relata putet.
Delectat multos aliena vivere quadra,
Divitis uncta quibus nempe culina sapit,
Efficiunt plures mendacia sordida dites.
Quisquis adulator primus in arce sedet,
Doctus et ad flatus ventorum obducere pallam,
Scit quoque se cunctis assimilare dolis.
Iam datur insignis locus his, qui voce bilingui
Per patulas aures spargere verba sciunt.
Multi assentando praeconia clara merentur:
Nam domini ingentes fallier usque volunt.
Nemo iam gratus, nisi qui proferre susurros
Occultos didicit, et nova multa loqui.
Sed quia peccatum comitatur noxia poena:
Calcitrat hoc tandem fraus sua, et ungula equi.
Hic animum levitatis habet, qui credere verbis
Omnibus usque solet, patulasque accommodat aures.
Nam nebulo mendax, balatro quoque, perfida fundunt
Verba, parant hominum lites plerumque molestas. [Illustration: Facile credere.
Nimia facilitas credendi vituperatur. Non solum ille reus est qui falsum de alio profert, sed etiam is qui aurem cito crimi- nibus praebet. Nullum ante veram iustamque probationem iudi- care aut damnare debemus; vana itaque audita nullum moveant: aut passim dicta absque certa probatione, quisquam umquam credat, sed ante audita diligenter inquirat.]
Vix ego praesentes fatuos ad transtra vocassem,
Si vicina ratis non petiisset eos:
Hoc genus indignum primam nunc occupat arcem
In mundo, quoniam credula verba canunt.
Sed tamen est fatuus, facili qui concipit aure
Quicquid multiloqui prodit ab ore viri.
Stultitiae signum crasso de pectore profert,
Auriculae cuius ad mala verba patent.
Stultus enim patulas verbis accommodat aures:
At sapiens stulti subdola verba fugit.
Magnanimus non est alium qui verbere duro
Percutit a tergo nec monitum ante ferit.
Hic etenim incautus, nescit sibi ferre salubre
Praesidium: in dorso nam quia vulnus habet.
Dulce magisterium est verbis nunc prodere falsis,
Et iustum insidiis deprimere ore virum.
Hoc vitium quicumque cupit tractare profanus
Proditor, iniustus et male sanus erit.
Delatoris enim fugiat mendacia, quisquis
Vivere perpetua cum probitate volet.
Lingua nocens tacitis praecordia casta venenis:
Inficit, et tremuli conterit ossa viri.
Hoc vitio absentis parti turbantur honores:
Hoc vitio si quidem crimina multa fluunt.
Heu super alterius causam sententia fertur
Saepius iniuste, lex quoque falsa nocet.
Accusatus enim falso non ante citatus
Tutari causam quomodo rite potest?
Hoc Mardochaeum vitio, olim perfidus Aman
Detulit: at tandem praemia digna tulit.
Credulitas natum Saulis pulsaverat olim:
Nam delatoris crediderat vitio.
Magnus Alexander faciles non praebuit aures
Verbis: credulitas nam celerata nocet.
Alchimia docet fallax, corruptio vini,
Quas fraudes hominum perfidus orbis agat.
Omnibus in rebus fraudis falsique, dolique,
Cuncta scatent vitio: tuta nec ulla fides. [Illustration: De falsariis rerum omnium.
Valeant alchimistae, quoniam species rerum transmutari non possunt. Quisquis ergo credit posse fieri aliquam creaturam aut in melius, aut in deterius immutari, aut transformari in aliam speciem, vel in aliam similitudinem atque ab ipso Creatore qui omnia fecit, et per quem omnia facta sunt, procul dubio infidelis est, et pagano deterior. ]
Iam nisi centenas tribuam in carmine voces
Castaliae totidem linguas viresque potentes
Dictandi: nequeam falsos componere stultos.
Copia magna quidem est illorum magna caterua.
Inde opus est ratibus plures superaddere classes,
Ut per longinquas sulcent me remige terras
Et spargant passim merces fraudesque dolosas.
Sed genus est varium quod fraudibus inficit orbem.
Falsus amor fallit multorum credula corda:
Nempe latens gestat sub lingua saepe venenum.
Falsi etiam et ficti nunc inveniuntur amici,
Fraudibus immixtis qui dulcia quaeque loquuntur,
Quae longe a vero et sincero pectore distant.
Consilium falsum largitur praemia multis.
Decipiunt multos simulata et credula verba.
Nemo communes res curat, publica facta
Marcent: in propria et mentimur commoda passim.
Germanus fratrem, fallit natusque parentem
Aut fraudare cupit. nullum est iam pignus amoris.
Relligio falsos cultores sustinet: atque
Clericus et monachi hypocrisi, falsisque laborant
Mentibus: exterius redolent, sed sub cute quid non?
Atque lupi plures ovium nunc vellera portant.
Simplicitas extra fulget, sub pectore vulpis.
Contaminat totum et nunc falsa pecunia mundum.
Argentum minuunt miscent quodcumque metallum:
Auri confundunt speciem, gemmasque dolosas
Pro veris vendunt. nummus sua pondera nescit.
Est fraus in numero, mensura, et pondere rerum.
In vino fraus est, merx est nunc omnis iniqua.
Nulla fides hominum, fraudes sibi quisque latentes
Tractat, et in rebus fallacia nomina quaerit.
Felix ille quidem est, qui fraudes effugit omnes.
Pauci inquam fidi nunc sunt, minimique fideles. [Illustration: Navicula S. Petri.
]
Iam navem celeri cursu praemisimus altam.
Qua vehitur tacitis fraudibus acta cohors.
Navis adhuc plures circum subsellia currunt
Stulti qui cupiunt soluere vela manu.
Qui sint, et quales, quam plures forte requiris,
Quos coner meritis dilacerare notis?
Pace loquar, ne fors verborum turba malorum
In teneram pergat tendere tela ratem.
Christicolas falsos refero pseudoque prophetas,
Qui Christi falso pectore sacra colunt
Quique aliter sacras leges et dogmata versant,
Quam textus planus edocet atque sonat.
Clavigeri Petri navem, lacerosque rudentes
Frangunt, remigium dilaniantque sacrum.
Fluctuat ergo ratis tumidas agitata per undas:
In vastoque freto naufraga vela iacent.
Interpres falsus leges et pseudo propheta
Divinas violant, contaminantque fidem:
Nec sese tantum falsis erroribus implent,
Nec propriam in faciem dogmata spurca vomunt.
Decipiunt alios, et legum semina spargunt
Passim sed tales noxia poena manet.
Sunt nobis fidei lepido monimenta nitore
Praestita, quae mentes salvificare queunt:
Planaque sunt, verbis non interfusa dolosis:
Non fraudes legum pagina sacra tenet.
Multorum mentes trahit at nunc ambitiosi
Consuetudo mali, nominis atque labor.
Quos et doctrinae premit arrogantia partae,
Obscurant hominum pectora nuda malis.
Scripturas sacras aliter quam Spiritus illas
Depromit, recitant: gloria vexat eos.
Nonne satis fuerat te intellexisse sacratas
Leges, atque alios sic superasse viros?
Concupis at cultus divinos more sinistro
Volvere: mutatur (te duce) nostra fides.
Spiritus aetherea quondam dimissus ab arce
Protulit ad nostros haec documenta patres.
Hi falsam trutinam manibus gestare videntur,
Dogmata qui falso sacra docere solent.
Hoc leve nunc faciunt, nunc illud pondere magno
Pensant. sic sacram volvimus usque fidem.
Qui sic defraudant fidei pia dogmata nostrae,
Nunc Antichristo praevia castra locant.
Thesaurosque parant, quibus insatiabilis error
Ad se pravorum pectora victa trahat.
Convolitant multi, Antichristi signa ferentes,
Qui tentant sacram contaminare fidem,
Qui falsas etiam secum dispergere leges
Per mundum properant, falsidicosque deos:
Hincque verberibus tracti, laevis ve flagellis,
Sponte sua illius quisque satelles erit.
Abducet fatuos funesta pecunia multos,
Quos Antichristi libera dona trahent.
Adque ministerium plures mercabitur ille
Tam foedum nummis, fraudibus atque malis.
Sed non durabit longaevo tempore classis,
Illa sed in tumidis fluctibus acta ruet.
Corruet et cantus raedarum. et plaustra quiescent:
Et veri remanet lex, et honesta fides.
Naviculam Petri tempestas urbida iactat,
Et quatit exstructam dira procella ratem:
Iam titubat malus, titubant quoque carbasa celsa,
Ne ruat exitio puppis operta gravi.
Scripturas sacras interque pretamur iniquo
Dogmate, veridicam mergimus usque fidem.
Ipse Antichristus spatiosum misit in orbem
Cursores celeres, qui sibi castra locent,
Et falsos fidei cultus, et semina spargant
Praevia per gentes, Christicolasque viros.
Id quod praesenti volumus sermone notare:
Nam tria sunt, fulta est in quibus alma fides:
Gratia pontificis, quae sacro funditur ore,
Quae tamen ad nihilum, spreta, redacta iacet,
Copia librorum, qui falso interprete marcent:
Atque bono legis expositore carent.
Sunt et doctrinae, quibus et nunc gloria nulla
Praestatur. tenebras discimus usque mera:
Copia librorum totum est iam sparsa per orbem:
Pauperis et libros bibliotheca tenet.
Nemo tamen veri sinceras diligit artes:
Dogmata nemo colit nunc nisi solus inops.
Nobilibus pudor est doctos versare libellos.
Heu laceris Pallas maeret ubique comis.
Gloria nulla datur studiosis, praemia nulla:
Incassum studii perditur usque labor.
Tempus adest, venit tempus quo pseudo prophetae
Omnia subvertent, tempora prava patent.
Quisquis amore, metu, pretio atque favore minisque
Non loquitur verum, sed bene facta silet:
Qui populo ut placeat, supplantat vera palato:
Hic Antichristi cursor amicus erit. [Illustration: Tacere veritatem.
Doctrina sua noscitur vita: qui autem vanus et excors est, patebit contemptui. labium veritatis firmum erit in perpetuum. Qui per timorem occultat veritatem, provocat in se iram Dei. Melius est enim pro veritate Supplicium pati quam beneficium habere pro falsitate. Qui confitebitur me coram hominibus: confitebor et ego eum coram Patre meo.]
Est animus multis sincerus mensque parata,
Ut possint leges Christi verumque fateri.
Blanditiis tamen hi verboque aliquando minaci
Terrentur, linquuntque sacri conamina veri.
Non recte sapiunt qui veri dogmata, amore
Abscondunt, trepidantque minas. terrena potestas
Est minor aethereis rebus, iussuque deorum.
Ingenii dotes tribuit cui rector Olympi,
Instituitque animum, cur docta mente vacillat?
Et trepidus veri metuit praedicere leges?
Sed quia blanditiae multorum pectora soluunt:
Donaque missa vetant verum quandoque fateri:
Propterea fatuus compresso saepe labello,
In populum cessat transfundere dogmata veri.
Sed sapiens (qualem depinxit musa Maronis)
Impavidus fortisque bonum, et praedicere verum
Audet, et humani generis trutinare furores.
Quamvis in Siculo crucientur corpora tauro:
Cervicemque super praeceps dependeat ensis.
Nam vere sapiens non vana pericula mortis
Horret: at in fixo stabilivit limite vitam.
Non istum dominus, non verba minantia terrent:
Sed Christi leges infracto pectore promit.
Vitabat populi cursus et vana Ioannes
Murmura, secessus animi quaerebat honestos:
Hinc Deus ad baptisma suum descendit in undas.
Blandidulis verbis alium qui corrigit, unde
Exemplum capiat vitae, normamque salubrem:
Si te non audit, si vultu forte minaci
Aspicit: at tempus veniet quo soluere grates
Dignetur, laudesque tibi et bene facta rependet.
Mundanas propter qui res abscondere verum
Tentat, et aeternis praeponit commoda rebus
Corporea: hic tenebris morietur stultus in atris.
Qui vult esse veritatis
Cultor et beatitatis,
Semper hic adversitatis
Sentiet obstacula. [Illustration: Retrahere a bono.
Cavete a fermento Pharisaeorum, qui veniunt ad vos in pellibus ovinis: et intrinsecus sunt lupi rapaces. Ne aemuleris viros malos: nec desideres esse cum eis: quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. Noli aemulari ut maligneris. Quoniam qui malignantur, exterminabuntur.]
Est merus hic fatuus, stolido quoque sanguine plenus
Impediens iustos a bonitate viros:
Est aliquis tentans mores componere rectos,
Et vitam sacris fortificare bonis:
Tu tamen hunc retrahis manibus petulantibus, atque
Propositum tentas contaminare bonum.
In promptu ratio est: similes sibi poscit habere,
Et numero plures stultus et improbulus.
Persequitur fatuus dignos, iustosque bonosque:
Odit et egregios. deteriora placent.
Est studium fatui, multos ut contrahat ad se,
Ne solus fatui nomen inane gerat,
Consilium praebet falsum, manibus pedibusque
Allicit, et sanos impedit usque viros:
Inde, bonus si vult, positis bene vivere mundi
Illecebris, tacita et cui loca sola placent:
Continuo exclamat stultus, damnat quoque iniquo
Iudicio iustum, commaculatque bonum
Esse (ait) ille putat sapiens sibi solus amatque
Vivere secessu, singula sola placent:
In Christo et sanctis desperat: gaudia mundi
Temnit, et hypocrisis hunc male sana rapit.
Nos socios inter vivemus et insuper alti
Speramus tandem praemia habere poli.
Qui bonus esse cupit, Christique ad regna venire:
Audiet a stultis talia multa viris.
Vir bonus et sapiens mundi vitare laborat
Illecebras, animae et noxia damna fugit.
Eheu vana nocet modo conversatio mundi,
Quae ducit cunctos ad scelus atque nefas.
Ergo si probitas si virtus, si bona vita,
Non possunt in te forsan habere locum:
At saltem iustos homines seducere noli:
Parce bono, verum qui sine, transit iter.
Lampades accendant oleo quicumque flagranti:
Quique tenent rutilo flagrantes igne lucernas,
Dulcia perpetui capient solatia regni,
Ianua pandetur simul his pulsata repente. [Illustration: Bonorum operum negligentia.
Quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum: prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Novissime vero veniunt et reliquae dicentes, Domine Domine aperi nobis, et clausa est ianua. Amen dico vobis nescio vos. discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Ite maledicti in ignem, etc. ]
Eheu praecipiti mortalia corda profunda
Mersa salutarem quaerite, posco, viam.
In tenebris densis moris est humana sepulta.
Nullus enim Superum tela trisulca timet.
Vita malis hominum sordescit consita rebus.
Mergimus ex tumido saucia corda mari:
Quid prodesse tibi poterit, quod feceris olim
Sinceras operas et bene facta quidem?
Quid tibi thuricremas prodest quod struxeris aras?
Frugum primitias obtulerisque Deo?
Quid prodest iuvenem primos micuisse per annos
In virtute sacra: et degenerasse senem?
Quid iuvat et fidei sacrae documenta secutum,
Qui non continuat nec bene facta colit:
Cum Deus Omnipotens extrema iudicet hora,
Mortales cunctos et tuba magna vocet:
Quilibet exactae cogetur reddere vitae
Acta, quibus capiet praemia digna sua.
Qui cupit exstinctas oleo accendisse lucernas,
Mens sua dum nutat spiritus atque fugit,
Stultus erit speratque nimis nec tristia verba
Iudicii extremi cogitat atque timet.
Si subito moritur sapiens subitoque labascit:
Mors tamen illius non miseranda venit,
Hic operas quoniam iustas praemisit ad illum,
Quem penes aeterno lumine vita manet.
Sed fatuus vaecors, cui sunt praecordia caeca:
Iudicii horrendum spectat adusque diem.
Illius aeterno tumulantur membra sepulchro,
In cineres densos mens quoque prava ruet.
Proh res mortales sequimur fatumque futurum
Negligimus, fatuos impia cura rapit.
Non Deus extrema venientes spernit in hora:
Intutum incertum sed fatuum atque nimis.
Possumus ad dextram palmae spectare coronam:
Ad laevam mitrae cernimus auriculas.
Ecce sinistrorsum fatuorum maxima turba
Pergit, et exitii praemia iusta capit. [Illustration: Spatiosa est via, quae ducit ad perditionem. Angusta vero et arta quae ducit ad vitam: et pauci inveniunt eam.]
O stulti veniam petimusque damusque vicissim,
Parcite si vos nunc nostra Thalia ferit:
Iam cano iustitiae quae praemia, quanta sophiae
Munera largiri constituique valent.
Plures sunt avido studio qui nomina quaerunt,
Et titulos vanos famigerumque decus.
Hic etenim titulum doctoris gestit habere,
Ille magisterii nomen habere cupit:
Non ut Christigenas doceat nec dogmata sacrae
Spargat scripturae fortificetve fidem:
Laudibus at trahitur vanaque cupidine famae,
Ambulat exesae sic quoque rupis iter:
Cogitat haud rectas animus quibus imbuat artes,
Quae nectar tribuant Ambrosiaeque cibos.
Est apud aeternum Patrem sapientia mundi
Nulla, sed hanc stolidam stultitiamque vocat.
Plures se credunt ad dextrum pergere clivum,
Atque salutarem posse venire viam:
Quae per continuos traducit corda labores
Ad sedem aetheream pacificumque locum:
Sed tamen ob mentis caecas fatuasque tenebras
Ad dextram nequeunt tendere rite manum.
Est via stricta nimis ducens ad regna polorum.
Ad Stygios ducit latum iter interitus.
Amphitryoniadem magnis imitabere coeptis
Si fugis illecebras, visque videre bonum.
Stultitiam quicumque etenim comitatur, habebit
Et vitii et sceleris praemia iusta sui:
Et meritis sapiens non indotatus abibit.
Et capiet fausto praemia clara sinu.
Sic Plato posthabitis fatuis documenta sophiae
Lustravit, famam et posteritatis habet.
Sed modo felicem nullum prudentia mundi
Efficit, aetheream ni colat ille viam.
Hic fatuus certe est qui fortunam male faustam
Sentit, et in manibus fata sinistra suis:
Attamen in casu multum est improvidus isto,
Negligit et numquam quod reparare potest. [Illustration:
Si ventis vela committas, non quo voluntas, sed quo impetus impellit, promoveris. Boeth.]
Rebus in humanis quod sit constantia nulla,
Nec sic certa fides perstabilisve gradus:
Hoc monstrant hominum casus et fata caduca.
Hoc te fortunae mobilitasque docet.
Nam res externae felicem reddere nullum
Possunt, cum fragili condicione ruant.
Nulla manus tantis cum viribus, atque labore
Format opus quod non tempore et intereat.
Sed quia nunc cupio fatuum componere, cui sors
Displicet instabilis, atque ruina gravis:
Attamen invigilat sitibundo pectore rebus
Fortunae cautus nec fera fata cavet.
Hic non mirari debet si fluctibus altis
Et laceris remis mergitur uncta ratis.
Si tibi principiis forte infortunia paruis
Contingunt, tamen haec sunt comitata malis.
Prudentum nobis veterum prevorbia dicunt:
Et sunt haec digito rite notanda meo:
Quod mala sors crescat, crinis quoque nocte dieque:
Est fati incertus exitus, estque gravis.
Adsit in exemplum rerum mutatio quae fit
Lapsibus assiduis: sors peritura fluit.
Provideat tamen hanc qui tutus vivere gliscit,
Irrepit tacito sors metuenda pede.
Aequora qui tumidi sulcat spumantia ponti,
Audet et infragili tangere nave fretum:
Est opus ut ventos habeat flatusque secundos,
Ne puppis vastis fluctibus acta ruat.
Nam fatuus, remis rapidas sulcare per undas
Qui nescit, facile hic tristia damna capit.
Sed sapiens qui non semper confidit iniquis
Sortibus atque animo fata futura cavet:
Is poterit felix rabiem vitare furentis
Aequoris, et portum prendere nave bonum.
Detrahit insipiens iustis plerumque maligno
Ore ligans nolam gutture murilegi.
Facta sua inde latere cupit nec nomen habere,
Hinc putat: at tactus clamat ab osse canis.
Non opus est catti pendere in gutture nola:
Bella gerent mures protinus absque metu.
[Gap desc: illustration]
Gaudia concipiunt, plausus linguaque manuque
Prudentes edunt, constrepitantque pede:
Quod modo tot fatuos libro collegimus uno:
Quodque quadriremem struximus arte novam.
Non ad diffames culpas, convicia, crimen
Carbasa nostra volant, per mare perque solum
Nec cupimus calamo vitae proscindere famam:
Gaudeat at iustus, sed malus intereat.
Inde salutaris dedimus medicamina vitae,
Et dedimus morum dogmata culta quidem.
Qui leget haec nostri purus documenta libelli,
Stultitiae nebulam et retia stricta fugit:
E contra plures fatuos mea pagina laedit,
Pingendo nostrae quos tetigere manus:
Nec tamen audacter mea scripta revellere possunt.
Nec temere haec contra verba proterua loqui.
Nec tamen addubito, quin sint qui verbere duro
Intendant nostros contaminare iocos:
Si sunt edocti: iuveni mihi parcere debent,
Cui praeceptoris vertere scripta placet.
Hos si livor edax trahit, et turbatio mentis:
Saltem Operi parcant quod bona multa docet.
Laedere si quosdam nunc pagina nostra videtur,
Discedant taciti: murmura nulla iuvant.
Sentio quorundam criticorum sibila: sed me
Solantur gracili carmina facta pede.
Scribimus indocti doctique poemata passim:
Utilis haec saltem sit mea musa precor.
Nil fatuos curo, resonant nil cymbala asello
Dulcia tum stolido, non sapit illa seges.
Lectores igitur moneo, deponite frontis
Grande supercilium, perlegite illud opus:
Cessent et vocis latratus, rancida verba
Cessent et placeat quod modo finit opus.
Obscenos mensae ritus depingere fas est,
Illius et fatuos connumerare modos:
Non pudor in verbis, non est reverentia mensae:
Porcorum ritu gens modo vivit ibi. [Illustration: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem et in scandalum.]
Sperabam fatuis satis hunc implesse libellum,
Et finem satyris imposuisse meis:
Altera turba sed hanc fatuorum scandere navem
Advolat et mecum nunc penetrare fretum.
Non sunt fallaces fatui, quos ardor habendi,
Aut aliquis quaestus ad mea vela trahat:
Sunt tamen obsceni fatui quos impius usus
In tabula pascit absque pudore bono:
Irreverenter agunt panesque et fercula mensae,
More suino bibunt: pocula lata vorant.
Castigo imprimis solitos contingere mensam
Illotis manibus, mentibus atque malis:
Reddere nec grates solitos pro munere Christo,
Votaque pro tantis sacrificare bonis:
Sordida labra tenent fatui manante saliva:
In manibus crassis stercora spurca gerunt.
Ex naso stillant pluviae, nimbique madentes:
Ex oculis lippis sordida gutta fluit.
Maxillae squalent: nigra rubigine dentes
Sordent, mundities corporis omnis abest.
Hic sabuli rex est, porcorum more solutus
Qui vorat, et grunnit qui bibit atque vomit.
Et vocat ad sortem Cereris, donumque Lyaei
Consocios, quorum pocula plena madent.
Ructant, exhaustum donec spumare Salernum
Possint, et vino sordida mensa fluit.
Inque vicem bacchi madido certamine sese
Sollicitant haustus continuantque meri.
Polluit hic animam ritus corpusque lacessit.
Assidua est peius ebrietate nihil:
Inducit morbos varios, et corpora solvit,
Et frangit nervos, contaminatque caput.
O mores turpes, quorsum reverentia mensae
Pervenit ubi nunc est moderatus honor?
Quo Curius frugi? quo parsimonia prisca?
Migravit victus quo decus atque nitor?
Quorsum mundities mensae cultusque decorus?
Heu ritus tabulae nunc moderatus abest.
Est aliud vitium, tabulam quod more sinistro
Turpat, sinceros contaminatque gradus.
Sedibus in primis fatui subsellia ponunt.
Sordidulus iuvenis vult prior esse sene.
Amplius haud primas sedes conscendit honestas.
Turpibus isque viris pocula prima damus:
Et personarum neque enim discretio, nullus
Est pudor: et tabulas irreverenter habent.
Cum manibus peccant, cum gutture, cumque labellis.
Hic offam glutit: ebrius ille vomit.
Hic digito primus sordenti fercula mensae
Attingit, naso conspuit atque dapes:
Hic calicem siccat labris vacuatque lagoenae
Oenophorum rursus quod bibit ipse vomit:
Cantant, et latrant magno clamore fatigant
Aera: thyrsigeri et sacra nefanda Dei.
Hos furor usque rapit, confundit pectora Bacchus.
In tabulis partes improbus omnis habet.
Nunc calices frangunt, nunc rumpitur urceus albus:
Nunc vitrum e mensa cantharus atque cadunt:
Saepe manu rapimus, quod gestat tertia mensa:
Gustamus sapidum, dulcia fercla simul.
Sardanapalus habet comites quos foeda voluptas
Assidue reficit: immoderata placent.
Sed quia non opis est nostrae depingere cunctas
Illecebras mensae, stultitiasque graves:
Vivendi ritus non est sapientibus unus
Omnibus: aequalis mos neque cuncta regit:
Nempe aliter Graii vivunt aliterque Latini,
Quam vivit ritu Theutona terra suo.
Sauromatas alio victu nunc vivere dicunt:
Nunc aliter Turcos Aethiopesque ferunt.
Sunt hominum mores varii disparque voluntas:
Sunt varii victus: vita nec una viget.
Quilibet in mensa devitet turpia verba:
Porcorum mores pellat ab ore procul,
Atque agat aeterno grates ex pectore patri:
Exoptetque sacrum prosperitatis iter.
Nec divinus enim nos conditor ipse creavit
Ad potum atque cibum, corporeasve gulas,
Nec sumus idcirco nati comedamus ut usque:
Assiduo aut fument corpora nostra cibo.
Sed potum atque cibum pro vita sumimus atque
Corporis ad podium sanguineosque lares.
Spiritus est anima nostra: inde habitare nequibit
In sicco: sedem sanguinis illa tenet.
Sed modus est rebus, est et mensura decorque,
Quem citra atque ultra, vita, anima atque fugit.
Icirco crapula atque gula plures moriuntur,
Quam gladio, aut telis, ingenitave nece.
Curia magnatum, mores quandoque probatos,
Urbanos, dignos, tradidit atque bonos:
Curia nobilium nunc est corrupta, maligna,
Ebria, multibiba, garrula foediloqua:
Perdidit atque vetus nomen, famamque fidemque.
Amplius in toto nec viget orbe decus.
Risit Democritus stultos, et inania mundi
Gaudia, quod laruis pergeret omnis homo.
Cynicus e contra casus deflevit in omnes:
Et quia tot fatuis terra repleta foret.
Perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, sapiens flevit contrarius alter.
[Gap desc: illustration]
Viveret in nostro si iam Democritus aevo,
Rideret toto crimina nostra die.
Et Crassus pariter rideret ludicra mundi,
Quem risisse semel carmina prisca canunt,
Praecipue nostra si tempestate videret
Larvatos fatuos stultiloquosque viros:
His fatuis nullum vitium nunc turpe putatur,
Ad scelus hoc etenim vita petulca trahit.
Concita gallorum tanto vix membra furore
Vexantur, Cybeles dum fera sacra colunt:
Cum furia tractant vix Maenades orgia tanta,
Quin recolit lemures stulta caterua malos.
Induit hic larvam, turpes hic sumit amictus:
Ille linit faciem contaminatque fuco:
Hic gerit in fatua conductos fronte capillos:
Hic dentes emptos: hunc tegit alba toga.
Parthorum ad morem cupit alter sumere vestem:
Hic habitus Gethicos, Sarmaticosque petit.
Hic faciem turpat, quo vix deformior ille est
Tartara qui terret murmure Cerbereo.
Musica comportant fatui instrumenta canuntque,
Audiat ut fatuos quaeque puella suos.
Ante domum notae dominae vestigia figunt,
Consumunt totos, sicque boando dies.
Fausta puella quidem, fatuis tutatur ab illis
Quae se. larvati turpia quaeque petunt.
Seducit castos animos larvata caterua:
In facie daemon quem gerit ore, patet.
Corda puellarum manibus discerpit aduncis.
Unguibus horrendis dilaceratque torum.
Quicquid enim sceleris totus non perficit annus,
Hoc larvatorum tempore conficitur.
Saepe tuas larva contecta subintrat in aedes,
Quae tibi gallinas vulpis iniqua voret.
Tu quia nil curas larvatae crimina gentis,
Contaminas thalami foedera saepe tui.
Quid refero mores, quid turpia verba, iocosque,
In quibus assidue stulta caterua furit?
Larva repraesentat nunc Saturnalia festa:
Aut Salios nudos, Mammuriumque fabrum.
Quodque magis credo, tali sub tempore Ditis
Emissos lemures terrificasque deas,
Letiferi quarum pendent de frontibus hydri.
Abscondunt faciem, quam Deus ipse dedit.
Naturam turpant, tenebroso pectora cultu
Recta tegunt, vultus commaculantque fuco.
Se facit hic claudum, se caecum clamitat ille.
Larva tegit proceres, magnificosque viros.
Id tamen est peius, trahimus ludibria larvae
Paschatis ad festos sacrificosque dies:
Ducimus et choreas, Veneris certamina mollis
Pessima versamus: nil sacra festa vetant.
Passio quo Christi meditatur tempore, larvam
Accipimus, sceleris pabula quaeque placent.
Surgimus, heu, tarde cum Christo: crimina mundi!
Vana iubent solitam continuare viam.
Fraterno lemures hos nunc sermone precamur,
Ut tandem sapiant destituantque nefas.
Esse nefas quis nam dubitat? quod vertimus ora
Naturamque simul? turbidus error abi.
Fama volat quendam occisum quem larva tegebat,
Quem mox cum larva daemon ad ima tulit:
Iure quidem: nam cuius erat nummisma et imago,
Effigiem et pignus abstulit ille suum.
Vir bonus et sapiens reprehendit turpia facta,
Dictaque castigans impia iusta docet.
Conscius ipse sibi, mala cuncta et inania vitat,
Et vitam quaerit, diligit atque bonam. [Illustration: Victrix fortunae sapientia: Iuve. Virtus praemium est optimum. omnia adsunt bona, quem penes est virtus. Plutarchus.]
Prudentem cecinere virum documenta Maronis,
Qualem vix hominem saecula nostra tenent.
Socratis egregii maiestas, iudice Phoebo
Dicitur emeritos promeruisse gradus.
Talis erat sophiae divinae Socrates altor,
Qualem Virgilii carmina docta canunt:
Ex se pendebat totus perfectus ad unguem,
Constans et dexter providus atque bonus.
Vir bonus et sapiens dotes in pectore multas
Continet et clara nobilitate micat.
Iudex ipse sui: nec vani murmura vulgi
Curat; securus tempora grata terit.
Rebus ab externis neque mercem aut crimina sumit.
Est frugi semper et moderata petit.
Pectus habet solidum, propellit inania vota.
Continet et stabili pectora recta gradu.
Non prius a molli rapiuntur membra sopore,
Omnia quam vitae sint reputata suae.
Utile cum sancto sapiens coniungat honesto,
Omni aliquid laudis et gerat ipse die.
O utinam nostro tam consona turba sophiae
Tempore fulgeret, tam nitidaeque scholae:
In quibus illustris virtutis semina prudens
Funderet, aethereum concineretque sophos.
Mirandum non est, quod tam numerosa caterua
Stultorum, totidem servat in orbe vices.
Est ratio in promptu, quoniam sapientia pulsa
Exulat, et mundum dilaniata fugit.
Qui bonus et sapiens nostro nunc esse laborat
Tempore, vaesanus dicitur atque rudis.
Callidus et vafer qui nunc est atque dolosus:
Hic titulum sophiae, et nobilitatis habet.
Iustus Aristides quid tempestate valeret
Nostra? quid Curius Fabriciusque bonus?
Quod Cato divinus, celebris quid turba Platonis?
Prudentes rident saecula nostra viros.
His tituli candor datur et nunc gloria praesens,
In quibus est fraudum stultitiaeque vigor.
Ascendit celebres stultorum turba cathedras,
Stultitia mentes quae violare solet.
Si modo prudentes aleret Germania pugnax,
Et daret ingenuis praemia digna viris:
Non sic deserta fluerent praeconia fama
Parta quidem, quae nunc Theutona terra premit.
Si gradus insignis sophiae cultoribus esset:
Non veheret fatuos tot modo nostra ratis.
Sed censor nunc nemo sui se explorat ad unguem:
Nemo animum musis imbuit ingenuis.
Stultigeras igitur tunicas, fatuosque cucullos
Imposui multis, quos mea scripta notant.
Ergo prudenter stultus qui vivit, agitque
Virgilii ut divi pagina sacra canit.
Protinus aethereas hic celsior usque sub auras
Transvolet et nitidi lactea signa poli:
Carneque mortali posita captare quietem
Caelestem poterit, Ambrosiaque frui.
Ad sophiam teneros igitur succingite lumbos,
Et date conspicuae tura benigna deae:
Quapropter doctis optat Philomusus honores,
Et pacem musis poscit adesse suis.
In primisque suo Titioni magna precatur
Gaudia constructa est quo duce nostra ratis,
Sit tibi, mi praestans animi praeceptor amice
Theda, satus ingens: Brant venerande vale.
In pretio non est hodie doctrina bonorum:
Sed spuit ad doctas stultus ubique togas:
Doctiloquos tentat vulgus detrudere sacco,
Sub pede stultorum philosophia iacet. [Illustration: Bonorum hominum persecutio.
Ne paveas repentino terrore et irruentes tibi potentias impiorum: Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis: patientia pauperum non peribit. Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia.]
Quisquis ad aethereas sacratae pallados arces
Tendit, in hac requiem vel cupit esse suam:
Hic manibus purus veniat linguaque pudicus,
Ut sophiae foculis fumida tura ferat:
Philosophia sacris animos collustrat ocellis,
Ingenii dotes praebet et eloquium.
Luctificas huius solamur dogmate mentes:
Hoc animi motus pellit et illecebras,
Haec bene vivendi praestat documenta viasque.
Haec iter aetherei pandit ad astra poli.
Possumus ac mentis tristes avertere casus:
Possumus hac lapsus exsuperare graves.
Hanc Deus omnipotens caelesti misit ab arce,
Ut nobis caeli semina clara daret.
Illius in collo pendent redimicula sacra:
Per genus humanum quae modo sparsa micant.
Membra tegit peplo pallaque induta Minerva:
Sub pede purpureas spargit ubique rosas:
Seruiat huic sapiens quisquis: nam nectare divo
Corda hominis potat, Ambrosiaque cibat:
Et libertatis veros concedit honores:
Hac duce perpetuo libera corda manent
Haec scelus atque nefas pellit, moresque profanos,
Explodit vitium, praemia laudis habet.
Hanc propter sapiens nitidum conscendit Olympum:
Haec aperit iustis regna serena poli.
Possumus hac saevos facile exstirpare tyrannos:
Fida comes vitae est, et benedicta quies.
Hac sine non princeps, non rex sua sceptra gubernant:
Est fidei mater, iustitiaeque parens.
Palladis ad munus iuvenes properate senesque,
Ex gremio cuius fons scatet irriguus.
Currite vos docti, vestram observate Minervam:
In saccum trudit dogmata vulgus iners.
Aspice conflictum Virtutis, atque petulcae
Deinde voluptatis gaudia vana vide:
Legimus Alciden somno cum forte iaceret,
Vidisse ambiguas difficilesque vias:
Ambarumque statum finem vitamque modumque
Scrutans: Virtutis coepit inire viam.
Virtutis quicumque colis sacra dogmata Lector,
Aspice quos fecimus pollice et aere modos:
Tu tamen imprimis frontem depone severam,
Aut fuge si nasum rhinocerotis habes.
Nos veniam scriptis dabimus petimusque vicissim,
Si peccat numeris pagina nostra suis.
Frangitur hic puro dictamine blanda voluptas.
Et spurcae Veneris marcida castra iacent.
Sed Virtus niveo victricia tela triumpho
Suspendit caelo seque suosque beat.
Hanc amet imberbis iuvenis, vitaeque magistram
Ducat, et aeterno munere formet opus.
Illecebras fugiat quas spondet vana libido,
Haec animos frangit, pectora casta terit:
Foedat et ingenii cultus sensusque pudicos
Destruit et semper blanda venena vomit.
O iuvenes spectate probi, quid candida Virtus
Possit? quid noceat luxuriosa Venus?
En ego sincerae Virtuti inimica Voluptas
Adsum victrici lauro redimita. per orbem
Signa mei fulgent castris suffulta triumphi:
Semper Achemenios spirant mea tempora flores,
Et redolet violas collecti fascia crinis.
In niveis soleo manicas gestare lacertis,
Et vestes Tyriae fulgentia brachia velant.
Est facies lasciva nimis: stant lumina multo
Invidiosa ioco, petulantes frontis ocellos
Ostendo: mollem frangunt qui saepe iuventam.
Delicias effundo meas, et mella per orbem,
Ut capiant iuvenum temeras mea retia mentes.
In manibus Citharam teneo, plectrumque sonorum:
Turba sedet iuxta mollis blandique choraules:
Ante meam statuam dulcissima carmina pangunt.
Pectine facundo mulier stat psaltria iuxta:
Nam soror ipsa Dei cui sacra sollennia reddunt
Maenades insanae, frontem crinemque rotantes.
Qui mea prosequitur miles vexilla, labores
Nullos et liber discrimina nulla subibit:
Cogitur haud saevis caput obiectare procellis:
Non strepitus pugnae, non tristia classica Martis
Audiet, armisonus lituus nec pectora franget.
Sed qui me comitem sequitur, non tramite duro
Ambulat: at dulces hic experietur amores.
Qui mea spreverunt quondam monumenta, periclis
Immersi gravibus, vitam clausere dolore.
En dea sum cuius spatioso noscitur orbe
Imperium, et nostro manant de pectore molles
Deliciae, risus et cantica plena iocorum:
Et sub me sanae longissima fata senectae
Usque vigent, albique dies horaeque secundae.
Quondam Priamides quo Troia cessit Achivis,
Signa tulit nostri manibus florentia regni.
Indulsitque bonis, quorum est mea magna potestas,
Et mihi seruivit cultu Cleopatra superbo:
Blanditiasque meas Canopea ad moenia duxi.
Africa me noscit, me noscit corniger Hammon.
Me Numidae infrenes, colit et maurisius Atlas.
India delicias nostras veneratur, et omnes
Educunt rutilo qui candida membra sub ortu.
Me duce sobrietas toto pulsatur ab orbe.
Sarmata non tutus, non Parthus, non Getha pugnax,
Non Hister tutus semper crispusque Sycamber,
Nostraque per varias mittuntur spicula gentes.
Nostra sophi veteres coluerunt numina. quorum
Scripta manent posita me defendentia sectae.
Nam sine corporeo prosunt bona nostra labore,
Et gula nobiscum, feruens quoque gloria mensae.
Non mea sub galeis vita est, non stramine duro
Corpora nostra cubant: sed praebet pluma quietem,
Me nisi deliciae molles sequerentur, et omnis
Luxuries: tanti non reges blanda subissent
Castra quibus tot victrix dominabor in orbe,
Sardanapalus enim regalia facta relinquens,
Corporis illecebras coluit. Florentibus annis
Bellica Roma quidem nostro sudavit amore.
Mollibus in plumis dantur sua gaudia cunctis:
Non frigus, diramque famem iuvenilia captant
Pectora, sed requies semper blandissima nobis.
Otia quandoquidem non perturbata fovemus.
Ergo vos iuvenes quorum sut mollia corda,
Atque senes pariter, quorum est annosior aetas,
Porrigite huc aures: currit mortalibus aevum.
Et currunt sine fine dies: libate vel escis
Mellifluis genio, post mortem nulla voluptas.
Carmine nugoso quid me male sana Voluptas
Laedis, et imbelli pectore bella paras?
Quid fallax miseros age perfida decipis artes,
Illecebris mundus cur ruit usque tuis?
Quid sordes, luxusque tuos, lancesque voraces
Laudas, blanditiis gloria nulla tuis.
Ebrietas tibi fida comes, infamia pennis
Circum te volitat, et tua castra premit.
Es (fateor) pulchro semper laqueata capistro:
Sunt oculi molles fronsque petulca nimis:
In capite insignis fulgor, redimicula ?i?t? [(reading uncertain: vitta)]
Sertaque dependent, purpureusque color:
Te chlamydes Tyriae velant, te balteus ornat,
Et te Sidonio purpura tincta fuco.
Non galeas armata geris, sed corpore nudo
Allicis imbelles in tua vota viros.
Te iuxta Veneris stant atque Cupidinis arcus,
Et pueri caeci diva sagitta iacet.
Dextra tenet speculum, quo splendet turba malorum:
Laeva tenet luxus, et genus omne mali.
Fronti nullus inest candor sed spurca libido:
Non pudor in verbis, ingenuusque iocus.
Te duce per mundum gemini tractantur amores:
Te duce languescunt fortia membra ducum.
Te duce nobilitas perit et veneranda iuventus;
Marcescit votis dedita adusque tui:
Te duce morborum patimur discrimina, mortes,
Ad Stygiosque cadunt corpora nostra lacus.
Tu facis ingenium torpere, tu pectora casta
Inficis, et sensus non sinis esse bonos.
In te decrescunt animae soluuntur et artus:
Corporis et semper esca doloris eris.
Ex te letales morbi, genus omne malorum,
Et gula manavit, deliciumque malum.
Tu facis imbelles iuvenes: petulansque senecta
Te duce concrescit, bestia spurca nimis.
Pellicis in fraudes multos, vitaeque tenebras:
Nil castum impura conspicuumque doces.
In te non ratio, non purae semina mentis:
Ingenium nullum, sed mala lingua quidem.
Multorum claros egisset dextra triumphos,
Et multos caneret fama superba duces:
Si non blanditias si non tua vota subissent,
Et simul impositis nigra venena cadis.
Moenia Dardanidum vertisti et Pergama Troiae:
Per te Parthorum regna superba iacent.
Regna iacent Asiae luxu consumpta voraci,
Luxibus et pravis Attica regna iacent.
Obruta sunt Danaum fortissima moenia per te,
Atque urbes Sodomae morte rigante iacent.
Excidium per te dirum est experta Corinthus.
Atque Tarentinae sic periere domus.
Lapsa quidem per te sordent Nilotica regna:
Assyrii per te sic cecidere duces.
Te Sybaris colles, te Rhodos, atque Miletos,
Et varias gentes contaminasse iuvat.
Tu Sardas, Thracesque truces, tu blanda Getasque
Corrumpis diris inficis atque malis.
Sors mea nunc melior quoniam me vita perennis
Spectat et aeterno gloria parta gradu.
Degeneres animos patienti extollo labore.
Caeli porta patet (me duce) aperta viris:
Amphitryoniades metuenda pericula vicit
Me duce, caelestis incolit astra Dei.
Me duce barbaricas gentes prostravit in armis
Iulius, et felix sidera clara premit.
Magnus Alexander nostros comitatus honores,
Ingenii pugnas et fera bella tulit.
Sic Paulus consul regem qui Persea vicit,
Me duce Romanis clara tropaea dedit.
Me duce facundi fulgent Ciceronis honores:
Et Maro Romanae gloria magna togae.
Doctus Aristoteles nostra haec monumenta sequutus,
Et Plato, quo nusquam maior in orbe fuit.
Candida me coluit doctorum turba sophorum:
Ingenium per nos eloquiumque valet.
Ad laudes genitos et dulcia munera divum,
Fama trahit nostri nominis atque decus.
Aspice (quid multis repetam) stat nostra per orbem
Gloria, fama, salus, laus, honor atque decus.
In te luxuries, fastus commercia foeda,
Et putidum semper stillat ab ore malum:
In me divitiae, iustum, rectumque piumque
In me consilium, gloria sola mea est.
Casta mihi domus est, stant celso colle penates.
Hos tamen ingenuus scandit ubique labor.
In virtute labor, sed et in sudore voluptas,
Atque quies: magnis semper amanda viris.
Sive velis famam ingenio sectarier almam:
Armisonaeve velis volvere signa deae:
Seu res civiles merito tractare favore:
Haec animo infracto (me duce) cuncta facis.
Quem labor et sudor torquent virtutis amore,
Aetherei tandem scandet ad astra poli.
Virtus sola regit terras, dominatur in alto,
Dividit et nutu dona beata suo.
O iuvenes dum fata sinunt, expellite vanas
Corporis illecebras letiferumque nefas:
Imbuite ast animos virtutis dogmate vestros,
Ut sapiant rectam pectora vestra fidem.
Innumeras classes, fatuos sine fine furentes
Hactenus in nostra ducere classe iuvat:
Si quis forte locum potuit minus accommodatum
Nancisci, huc veniat cum sociisque vehat. [Illustration: Societas fatuorum.
Solatium est miseris socios habere malorum. Sed non minus ardebunt, qui cum multis ardent. Qui inter huiuscemodi laetantur: et esse sub sentibus delicias computant: Filii sunt stultorum et ignobilium. oppressi quasi fluctibus semitis suis: fratres sunt draconum et socii strutionum. Sic fuit, est et erit. similis similem sibi quaerit.]
Currite, sulcamus festinis aequora remis,
Et premit immensum carbasa nostra fretum.
En socialis adest classis, properate sodales:
Et fatui pariter nunc properate meri.
Nam nostrae numerus sectae est immensus: et aures
Ad varias gentes tendit, et ad populos.
Nostra cohors equidem totum complectitur orbem,
Pauci sunt quos non foedera nostra premunt.
Ex Asia veniunt rutilo sub sole creati
Stulti nobiscum qui cita vela trahunt.
Finibus e Libyae veniunt terraque calenti
Maurisii imbelles, Aethiopesque nigri.
Migrant Hesperii, migrat quoque Gallia tota:
Prorsus et a Bactris sedula turba ruit.
Ad navem veniunt gentes quas ultima Thyle
Finibus extremis quasque Britannus habet.
Et veniunt Cymbri torui flavique Sycambri:
Et venit ex Latio turba procera quidem.
Arctophylax gentes rigido sub sidere natas
Transmittit: praebet subsidiumque rati.
Sauromatae veniunt, pugnax quoque turba Getharum,
Atque Thraces veniunt, Argolicique viri.
Et veniunt omnes gentes, quas conspicit orbis,
Quasque fovent nitidi sidera clara poli:
Cum senibus iuvenes, fatua cum matre puella.
Intactus nullus hic gradus esse potest.
Ad classem celerem fatui properate sodales.
Currite: naviculae nam mora cuncta nocet.
Tempus adest sulcare fretum, et nunc pandere velum,
Currite: iam pergit fluctibus acta ratis.
Maxima nunc regio superest penetranda. sodales
O fatui pedibus currite quaeso citis.
Narragonum ad patriam et promissas tendimus oras.
Cogimur et solidum sponte subire solum.
Nos tamen in tumido iactant discrimina ponto
Plurima sollicitas et quatit unda trabes:
Veliferique maris saevo clamore ciemus
Fortunam, nil nos impia vota iuvant.
Per varios casus: per saeva pericula ponti
Currimus, et vitae non modus ullus adest:
Et patimur lapsus, tempestatesque sonoras:
Et patimur medio naufraga fata mari,
Scyllaeam rabiem Siculis spectamus in undis,
Atque Charybdaeo gurgite transtra volant.
Per syrtes Libycas remo sulcamus inerti.
Spectamus tumidi tristia monstra maris:
Delphinos phocas syrenes, atque videmus
Tritonas, invisum prodigiique genus.
Torpemus cantu quo nostras insicit auret
Syren: languenti nosque sopore premit:
Et cyclopem grandem Siculo spectamus in antro,
Dulichius princeps quem timuisse potest.
Quis locus est tutus quo nunc considere stulti
Possunt et certos aedificare lares?
Usque adeo tumidis prostrati mergimur undis,
Et portus tutus carbasa nostra fugit.
Et merito quoniam nullo sapientia cultu
Nos fovet et stolida figimus arma manu.
Heu dea stultitiae nobis nunc pocula Circe
Praebuit, et cantu pectora lassa ferit.
Eheu quid miseri prodest errare sodales:
Quaerite sed stabili littora tuta pede,
Ne rapiant fragiles Neptunia monstra carinas,
Sorbeat et nostras aequoris unda rates.
[Illustration: Derisio boni operis.
Ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via. Quaerit derisor sapientiam et non invenit: doctrina prudentium facilis. Qui deridetur, invocabit Deum et exaudiet eum: deridetur enim iusti simplicitas.] Vertimus naves fatuas Latinis
Versibus, plectro si quidem strepenti:
Cudimus normas modo perbenignas:
Plaudite Musae.
Gratias docto dabitis magistro.
Atque doctori titulos merenti
Candidos nostros legitis modos qui? [(reading uncertain: quit)]
Plaudite Musae.
Ad salutares quoque disciplinas,
Atque sincerae documenta vitae,
Vertimus stultos numeris iocosis:
Plaudite Musae.
Non decus mundi, titulusque clari
Nominis traxit volucrisque fama
Ad salutares philomusa cantus:
Plaudite Musae.
Non honos, laudes, pretiumve molle:
Nec fames auri philomusa traxit
Ad sacri fonts: nemoris beatos:
Plaudite Musae.
Nil superborum cupimus virorum
Stemma, nec claros capitis corymbos,
Nec sacrae lauri cupimus corollam:
Plaudite Musae.
Qui leget nostri titulum libelli,
Gratias nullas referat libello:
Elevet sed Brant, rogo, perdisertum:
Plaudite Musae.
Praebuit nostris alimenta nymphis
Brant: et heroos tribuit beatos,
Estque scriptorum venerandus auctor:
Plaudite Musae.
Gratiae dulces lepidaeque voces:
Et lepos blandus, lyricusque nervus
Ex sinu illius fluitant scatentque:
Plaudite Musae.
Sermo facundus, locuplesque venae,
Structilis candor, calamus Latinus:
Nil sonat quod sit Latio indecorum:
Plaudite Musae.
Sed modo divos superos precamur,
Praebeant nobis veniam benignam,
Pinximus quod sic fatuos inertes:
Plaudite Musae.
Me locus navis, fateor, requirit,
Calceos nondum fatuos removi,
Stultus et nondum posui cucullum:
Plaudite Musae.
Sunt quibus nostrae placuere curae.
Sunt quibus nostrae Satyrae gravedo
Displicet: dextram veniam precamur:
Plaudite Musae.
Nostra sic fari didicit iuventus,
Pervigil sudor neque me disertum
Fecit: haud magnos capio labores:
Plaudite Musae.
Scriberem formas potius pedestres,
Sponte sed manant numeri canori,
Barbarum qui me faciunt poetam:
Plaudite Musae.
Gratulor nostrae si quidem iuventae:
Gratulor docto pariter magistro,
Qui mihi suaves tribuit Camenas:
Plaudite Musae.
Saeculo nostro si quidem diserto
Gratulor. doctae sileant Athenae.
Et chorus vatum sileat Latinus:
Plaudite Musae.
Iam fovet passim celebres poetas
Theutonum sidus gelidusque Rhenus,
Laudibus quorum monimenta fulgent:
Plaudite Musae.
Quid magis fingit Latialis orbis
Ritibus cultis? colimus Platona,
Atque sublimem colimus Maronem:
Plaudite Musae.
Ergo certatim teneris Camenis,
Navis et pictae rudibus figuris
Et iuventuti faveas precamur:
Lector amice.
[Gap desc: illustration]
Stultorum trahitur collecta caterua virorum,
Qui manibus quaerunt saepe alimenta suis:
Artificis quisquis signum praetendit, et effert
Quid sciat et faciant qua ratione domum:
Adsunt mechanici, quorum vela ampla levata
Cum celeri remo per freta vasta volant.
Cur tamen hi fatui sint ad mea laxa vocati
Carbasa? iam causas cum ratione canam.
Cunctorum veluti status immutatur in omni
Tempore nec stabili condicione manet.
Artificum pariter sic fit mutatio semper.
Hos fatuos merito nostra carina vehit.
Hoc vitium primum est quod servus quisque magister
Esse cupit, callet et tamen ipse nihil:
Artifices multi fatuique sine arte vagantur,
Stultitia merces diminuuntque sua.
Alter in alterius damnum sudore laborat:
Se tamen imprimis decipit exspolians.
Vendit opus magna forsan mercede paratum,
Incitat et vexat hunc quia livor edax.
Attamen artificum deformis abusio sectae
Paupertate gravi corpora multa premit.
Hi res mox vendunt positas prae merce minuta:
Hi pretio vendunt pro leviore suas:
Alter in alterius damnum contemnere lucrum
Assolet, et vendit tunc male sarta palam.
Qui modico vendunt pretio: res non bene sartas
Vendunt, artifices haec mala culpa notat.
Omnes qui cupiunt emptores fallere blandis
Fraudibus: hi certe se quoque decipiunt.
Mechanici culpas et stigmata nigra merentur,
Turpantes operas, artificesque manus:
Decrescunt omnes mercatus. nemo fidelis
Mercator. quivis ditior esse cupit.
Rebus in humanis mutatio tanta lacessit
Multos atque inopes reddit ubique viros.
Non opus est multis facinus componere verbis
Artificum. livor pectora cuncta trahit.
Temporibus nostris qui constans esse laborat:
Hunc stultum vulgus insipidumque vocat.
Finis adest Operis nec te Nicolae videre
In nostra potui Renner amice rate,
Qui tamen innumeros fatuos facis, et tua multi
Ora vident, acubus quae tibi plena scatent.
Quas comedis, rursumque voras, vomis, imbibis atque:
Praestigio hoc stultos fallis ubique tuos.
Tu Deus interdum scandis super aethera: rursum
Decidis, et bibula cum grege Pascha tenes.
Si mea mater adest, buccas dedit illa, genasque
Et linguas multas ingeniumque citum.
Addubito idcirco si te Gallos, vel Iberos,
Inter Germanos, Italicosve locem.
Hic posui artifices inter, variique negoti
Te turbam, numquam solus enim esse potes.
Narragonum in patriam tecum proficiscar in una
Nave. dabit socios urbs tua stultivagos.
Ite rudes numeri, millenas ferte salutes
Bergmanni ad nitidos et properate lares.
Vos etenim fido trepidantes corde tuetur,
Accipietque pio munera nostra sinu:
Exarmatus enim pharetris comitatur Apollo
Nos modo: cum fidibus auricomaque lyra:
Ludit et arguta modulos testudine dulces.
Blandidulos saltat concinit atque choros.
Hoc duce felices numeri procedite: vulgus
Indoctum vobis nec nocumenta dabit.
Impia nil rabies fatuorum, nulla nocebunt
Murmura: fortunam dexter Apollo feret.
Seu vos fumificas Aetnae penetrare cavernas
Contingat silvas Laestrygonumque truces:
Seu vos per Libycas sors invida voluat harenas;
Sive per angusti saxa sonora freti:
Sive Molorchaeum nemus: aut per Caspia regna
Ire detur, Scythicas aut penetrare nives:
Sive charybdaeos scopulos contingat adire:
Immanes Turcos, sive videre Getas:
Carmina vos sacro vibratus lumine Phoebus,
Iam pharetra cinctus concomitatur iter.
Mirantes oculos radiis illuminet, atque
In vobis tenebras non sinat esse truces.
Hoc duce, magnatum celsas conscenditis arces,
Principis et vobis ianua magna patet.
Abicit clypeum miles dum carmina volvit,
Atque minas ponunt Martia tela truces,
Gorgonis aspectus numeris mulcetur amoenis,
Aegidis atque angues suavia dicta stupent.
Indocti doctique simul dictata revoluent,
Atque genis lepidis oscula blanda dabunt.
Ite procul. nec vos pudeat sic esse tenellos.
Scribuntur teneri simplicitate ioci.
Qui canit Aeaciden fortem quive Hectora saevum,
Quive canit Libycos Argolicosque duces,
Scipiadas geminos vel qui, duo fulmina belli,
Et Curios sanctos Fabriciosque canit:
In cute festiva numeros deducat et apte
Nectat ad heroos verba soluta pedes.
In vobis fulgent Tyriis non illita sucis
Munera, sed splendet simplicitatis honos.
Ite rudes numeri, millenas ferte salutes
Bergmanno ad nitidos et properate lares.
Dicite: vos primum Titioni ostendat amico:
Vosque idem videat pervideatque velim.
Illius in laribus, doctoque sub hospite noctem
Linquite, et in lucem pergite liberius.
Vos hilari excipiet fronte ille dabitque benignam
Et solitam Musis perplacidamque domum.
Ille patrocinio iuris defendere multos
Ut solet, accipiet vos ita praesidio.
Vestram aget ille libens causam, et tutabitur omnem:
Quin propriam dicet remque agere inde suam.
Singularis ferus depastus est eam. Quisquis rebus praetereuntibus restrictius utitur quam sese habent mores
eorum cum quibus vivit: aut intemperans aut superstitiosus
est. Quisquis vero sic eis utitur, ut metas consuetudinis
bonorum inter quos versatur excedat, aut aliquid significat,
aut flagitiosus est. In omnibus enim talibus non usus rerum,
sed libido in culpa est.
[Illustration: De singularitate quorundam novorum fatuorum, additio Sebastiani Brant.
]
Te nostram accepi vertisse Iacobe carinam,
Atque illam Latium nunc sapere eloquium:
Gaudeo. Lolhardos quos praetermisimus olim,
Beguinasque iuvat his nec abesse suas.
Est operae pretium non ignorare Beguttas,
Begardosque suos, hypocritumque genus.
Quos nimis arcta prius complexa est cymba, liburnum
Nunc proprium, et laxis transtra parabo foris.
Currite Lolhardi Beguinae sive Beguttae,
Currite Begardi: spiritus ire iubet.
Vos hominem ex toto praesenti in carne putatis
Perfectum et summum tangere posse gradum,
Usque adeo ut numquam deinceps mortale patrare
Crimen et ut nequeat proficere ulterius.
Perfectos igitur tantos quoque classis abacta
Exspectat comites stultivagosque viros.
Currite navis eat: fatuosque sequamur euntes,
Ne sine Beguinis tanta caterna ruat.
Cernitis ut stulti totum mare et aequora complent:
Nec modus aut numerus navibus atque viris.
Saepe oculos hominum morientum clauditis ante
Quam mortis tempus vel necis hora venit.
Claudite praesentis periturae lumina turbae
Atque Operi nostro ponite quaeso modum.
Sit satis hunc fecisse prius vobis vel honorem,
Quod non vulgari vos rate composui,
Ne populus si vestra notet mala crimina, forsan
Non pravos modo, sed pellat ab orbe bonos.
Nec vos de populo vultis, neque plebe videri:
Nec cleri in sortem vos Deus ipse vocat.
Idcirco dignam vobis sedem ipse nequivi,
Theutonica in nostra ponere nave prius,
Cum tamen in patria Germana, et Theutonico orbe
Pullulet et vigeat vestra ea secta nimis.
Collge [(perhaps: Collige?)] attempto turbam dumtaxat iniquam.
Este procul fratres, quos bona vita tenet:
Qui normam vitaeque modum sancitaque patrum
Servatis: non vos laedere pergo bonos:
Sed turbam indoctam, quaes cum nil discere possit
Nec voluit, longam quaerit habere togam.
Ne si vulgus erit cogatur ferre laborem
Artificum et manibus quaerere forte cibum.
Inde est quod quaerunt tranquillam habuisse quietem,
Atque vacare gravi posse labore tamen.
Non is est animus non mens, sint ut Madalenae,
Verum ut bufonem laena suum inveniat.
Otia sectantur, torporem et desidiamque:
Hinc hosti antiquo nequitiae arma parant.
Proinde sibi reputant, credunt quoque cuncta licere
Humano neque sub vivere et esse iugo.
Libertas aiunt ubi spiritus esse probatur:
Spiritus at spirat, liberiora licent.
Inde putant nulli capiti se subdere posse:
Acephali cupiunt vivere et esse palam.
In grege conveniunt, vivunt sine rege locustae,
Puniat ut nemo corrigat atque nefas.
Quin etiam interdum laico sua crimina fratri
Confitentur, agunt alterutrumque vices.
Oscula mortali dicunt damnanda reatu:
Officium carnis sed veniale ferunt.
Hinc passim fratres per compita cuncta sorores
Quaerunt, solantur, concrepitantque fores.
Signaque dant digitis pulsantibus atque recepto
Responso admittit ianua quaeque suum.
Tum procul abiectis mantellis atque cucullis
Lolhardi in turpi veste brevique patent.
Grandibus exutis sotularibus atque cothurnis:
Beguinae incedunt, calceolosque movent.
Tunc opera incipiunt communia: tunc labiorum
Hos operit labor, et facta sororia agunt.
Si qua casta soror velit atque pudica videri,
Et quae fraternos abnuit accubitus:
Carpitur, et normae violatrix dicitur, extra
Sit numerum, et careat funditus alloquio.
Illi communes (neque enim veniaeve, precesve
Subveniunt) urnam haec fregit, et urceolum.
Quin etiam arguitur maiori crimine, poenam
Quo ferat, et subeat fratris ad arbitrium.
Hunc ego perversum Lolhardum seu Goliardum
Dicam, qui ventri vivit et umbilico.
Nequitiam illorum carpunt mea carmina: sanctos
Atque bonos fratres carpere nemo volet.
Quos vel Apostolicae sedis mandata probarunt:
Vel quos commendat vita laborque bonus.
Ast quidam bullas producunt saepe, quibus sint
Absque opere, humanis deliciisque vacent:
Et quibus impune possint quaecumque patrare
Non bona, et a nullo vindice habere metum:
Seque pares faciunt monachis Vestaeque sacratis
Virginibus, quibus est regula grata Deo.
Canonicos habitus, nomen, vestemque pudicam
Usurpant: sed enim sub cute vulpis inest.
Sic habitus simulant multi sanctosque bonosque,
Intus qui rapida tigre lupoque scatent.
Nomine divorum subiere cubilia multi
Casta: sed incesto mox rediere gradu.
Quis, rogo, summe pater, valet explicare nefanda
Crimina, quae fiunt sub specie usque bona?
Liberius poterit nemoque licentius usquam
Fallere credentes quam genus hypocritum.
Introitu Curios simulant. sed Clodius exit.
Sub Christi specie, daemon inique lates.
Vae tibi, vae maledicta cohors quae nomen inane
Relligionis habes, quod tuae facta negant.
Nempe opera effingis satanae, quibus esse probaris
Progenitus satanae, luciferique puer.
Quisquis enim est genitus summo a genitore, Deoque:
Hic mandata Dei servat, et efficiet.
Qui vero e terra genitus, terraque sepultus
Semper erit: quaevis terrea sola placent.
Quem semel arripuit fatuorum clava, cucullus,
Mitraque: vix veterem deicit ille togam.
Hinc precor, exhortor, moneo, rogo, flagito cuncto:
Praevideant: linquunt qua statione ratem.
Nostrum etenim portum quaerunt lintresque faseli:
Cedo libens: meritum docte Iacobe feres.
Qui mea vertisti vulgaria plaustra, revidi
Illa ego perlegi, sat placet atque labor.
Nota magis fuerat nobis inventio nostra,
Quo quaeque excerpsi dicta decora loco:
Idcirco adscripsi loca concordantia, Lector
Noscere quo valeat singula quaeque cito.
Qui tamen et veniam dabit impressoribus, oro:
His quia festinum nil satis esse potest.
Nempe manu propria semel atque iterum illa revidi,
Signavi, inversa multa subinde manu.
Sed tamen illorum praeceps labor atra reliquit
Plurima, quae nollem, quae mihi displiceant.
Quae si forte videt Lector bonus atque peritus:
Det veniam: certatum nec putet esse tuum.
Criticus at si quis (cui sueta calumnia cordi)
Perleget, in sannas incidet ille, scio.
Sufficiet sed enim doctis fecisse laborem,
Complacitum stultis nil satis esse potest.
Nec mihi principio mens subfuit atque voluntas
Scribere, vel stultis complacuisse viris.
Nec tibi propositum fuit ut satis esse putarem
Prudenti et fatuo tam bona scripta viro.
Idcirco stultis linguam linquamus inanem.
In cuius manibus vitaque morsque sedet.
Singula qui carpunt, cupiunt doctique videri,
Nec quicquam norunt sed sua sola placent:
Ille ferus multos agros depastus amoenos,
Huncque Ioseph patri surripuisse ferunt.
Hos Operis nostri statui mihi sistere finem,
Omnia qui carpunt. cum nihil efficiant.
Nil satis egregium dignum praestansque bonumque,
Quod cunctis possit (crede) placere viris.
Vicisti precibus (fateor), suavissime frater,
Me, tua quo videam carmina pervideam,
Quod potui, effeci, gaudet tuus ille magister,
Discipuli ingenium tam valuisse sui:
Perge bonis coeptis: rogat id tuus atque Ioannes
Olpigena fausto fine, diuque Vale.
Stultorum ingentes culpavimus hactenus ausus
Et studia. et mares, interitusque graves:
Qui cymbas, lintres barcas, stlatasque, liburna
Mersere et gaulos prosumiasque, mari.
Corbita non illos, horia, aut myaparo phaselus
Tutari, aut celox, nec potuere rates.
Quod si sedulius causas fortasse pericli
Scrutemur, laqueos interitusque sui:
Perspicimus cunctos sine lege atque ordine, remos
Traxisse: et velis non posuisse modum,
Atque ideo in Scyllam, Syrtes, brevia, atque Charybdim
Vortice detrusos: naufragiumque pati.
E quibus in summa repetendo ab origine stultos
Invenio cunctos hoc periisse modo,
Quod praetergressi legemque modumque viamque
Quam Deus et rerum dictitat ordo decens.
Omnia quae in caelo aut terris, vel in aequore vivunt,
Ordine servantur stantque vigentque suo,
Quem si destituant, si vivere in ordine cessent:
Continuo intereunt in nihilumque ruunt.
Ordine ni firmo starent elementa, perirent:
Ordinem habent certum, tempus et hora suum.
Ordo est nascendi: et vitae certissimus ordo:
Estque suum morti tempus, et ordo placens.
Ordinis haec virtus ut certa lege modoque
Cuncta gubernentur, suppeditata Deo.
Atque ut quisque minor maiorem obseruet: et illi
Pareat, atque libens iussa petita ferat.
Hunc primum instituit rerum pater atque Creator,
Ordine dum posuit quaeque creatabono.
Principio per eum dum condere cuncta parabat,
Spiritibus superis ordo modusque datur.
Ipsi etiam inter se certa statione, chorisque
Caelicolae starent: maior is, ille minor.
Mox sed in angelica sensit Deus ipse ruinam
Natura, aequalis dum cupit esse Deo.
Sic bonus ille prius daemon, mox ordine rupto
Dum caput abiecit, trusus ad ima ruit.
At reparare volens lapsum Deus optimus illum,
Condidit humanum, constituitque genus.
Inque voluptatis Paradysum deputat illud:
Ordine dum certo viveret, atque modo:
Ut caput agnoscens summum praecepta sequendo
Illius, ipse feris rex foret atque caput,
Omnia subiciens hominis quoque sub pede: saltem
Se quoque subiectum nosceret esse Deo.
Indoluit sed enim desertor transfuga Daemon,
Inque suum invidit posse hominem ire locum:
Protinus ut caderet protoplastus ab ordine iusso
Suadet, ut excuteret frena iugumque, docet.
Sic, heu, prime parens, vix sex tua regna per horas
Integra servabas, pulsus ab inde cito.
Quoque die primum factus, rebusque creatis
Praefectus, regis nomen habere finis.
Utque tuo panem quaeras sudore, labori
Subderis assiduo perpetuoque iugo.
Causa fuit: recto quia cedis ab ordine, nec vis
Subditus esse Deo; spernis habere caput.
Sic factum, ut Satanam caelum retinere nequivit:
Nec Paradysus Adam, mox sed uterque ruit.
Cumque Deus vidit caelum, terrasque relicto
Ordine pollutas: deseruisse modum:
Ierarcham caeli, terrae et cecidisse monarcham,
Servasse et neutrum, tradita in arce, locum:
Regna sibi soli deliberat orbis habenda,
Regalique sua velle tenere manu.
Nec deinde Adamo, nec cuidam postea, mundi
Regia commisit sceptra, vel imperium.
Ceu belli dux signa videns sub milite forti
Perdita, mox reparat, servat et illa manu.
At nova regna Cain cum posteritate maligna
Usurpare sibi cogitat, atque suis.
De quibus ipse Deus testatus: Paenitet inquit
Me fecisse hominem, perdere eumque placet.
Dum violant capitis legem, et servare recusant
Ordinem eum statuit quem Deus atque modum:
Continuo cunctos homines Neptunus in undis
Mersit, et absorbens corpora cuncta rapit.
Gentibus innumeris de milibus, unus in Arca
Octo animas Noe servat ab interitu:
Hunc Deus ut vidit servantem ex ordine iussa,
Tutatur natos incolumesque facit.
Sed mox infelix Chamus pudibunda revelat
Dum patris infregit iura paterna nimis,
Ordinem et egressus meruit maledicier: isque
A patre in exilium migrat ab inde procul
Quo duce caelipetae turrim struxere gigantes
Seque putant fluviis subtrahere atque Deo.
Quos dem linguarum confusio facta, probabat,
Ordine corrupto non placuisse Deo.
Hinc et in Assyriis, Belo duce, prima tyranni
Atque monarchiae sunt data principia:
Usurpata tamen: neque enim sumpsit sua Belus
Sceptra sibi, aut Ninus, constituente Deo.
Quo moriente fuit terrae corruptus iniquae
Ordo. modum et legem liquit homo, atque Deum.
Idola sculpebat, varia quoque imagine mundus
Errabat, placuit nec modus ille Deo.
Sic quoque mille, tricentenos ter quinque per annos
Hoc regnum excrevit sceptraque lata tulit,
Subque iugum illius misit Deus omnia regna,
Quae sine lege, datum deseruere modum.
Sed luxum sequitur, dumque ordine Sardanapalus
Neglecto vivit, desiit imperium.
Id quoque, ceu fuerat primum, sic solis ab ortu
Proximius finem regna leonis habent.
Huius enim evulsae sunt alae quando reliquit
Et domini abiecit iussa iugumque Dei:
Transtulit Arbaces occiso Sardanapalo
Imperium in Medos atque Orientis opes.
Sic ursi incoepit regnum, sceptrum atque potestas,
Quae bis centum annis sex deciesque stetit.
Terrarum interea verum regnum, et ditio omnis
In manibus steterat solius usque Dei.
Qui patribus, Moysique suo sanctisque prophetis,
Iudicibusque, suas iussit habere vices.
Non reges sed tutores iurisque ministros,
Atque sacerdotes hos iubet esse suos.
Qui licet Israheli regem populo unxerit, et Saul
Legerit: at modici rex fuit ille soli.
Universalem neque enim hunc iubet esse monarcham:
Sola Palaestinae his praedia parva dedit.
O quotiens reges illos quoque mutat: acerbis
Dum leges spernunt, afficit atque plagis.
Praetereo bis quinque tribus quae Caspia nunc gens
Claustra colens fregit nuper et illa fores.
Ordo his vivendi bene dum pervertitur, atque
Dum mandata sui deseruere Dei:
Regali primum se subduxere coronae,
Durius et gravius mox subiere iugum.
Qui tracti in Medos, ubi seruitute molesta, et
Perpetua pecoris more modoque iacent.
Vixque quadringentis, octoginta simul annis,
Hoc regnum Iudae, quattuor atque stetit.
Sicque sub hoc urso regnum Babylonis adauctum
Persarumque sua lege modoque fuit.
Ordo triplex oris sic crevit: et ordine terno
Hoc steterant dentes carniphagae usque ferae.
Sed Darium insignis vis atque potentia postquam
Extulit et fecit non sua regna sequi,
Victus, et occisus: vitamque, et Persica regna
Ordinis eversor finit, et imperii.
Ante hunc et Xerxes, dum militat ordine nullo,
Fusus ab exigua disperiitque manu.
Quique adiit Graios fremebundi more leonis,
Instar mox leporis fugerat attoniti:
Et bis mille rates submersit in aequore, gentes,
Ordine dum caruit, perdidit innumeras.
Mox sed Alexander victor sic Persica sceptra
Transtulit in Graecos, Macedonumque lares.
Et pardi erexit duo bis diademata in uno
Corpore eique alas bis dedit esse duas:
Sed nimis excedens legem dumque ordine vivit
Contempto, mortis pocula dira bibit.
Fertque monarchiam dumtaxat quinque per annos:
In duodena sed haec postea regna cadunt.
Sic tria regna quidem haec, fraterna morte sacrata,
Principium et finem tunc habuere suum.
Nempe Cain primum fraterno sanguine regnum
Incepit, quod post migrat ad Assyrios.
Ultimus Assyrius per funera Sardanapalus
Imperio Maedo principia atra dedit.
Primus apud Persas Cyrus, propriaque parentans
Caede, dat horrendi principia imperi
Maximus et Darius, Persarum grandia regna
Transtulit in Graecos morte sua indecori:
Cognatis etenim a propriis notisque et amicis
Caesus, Alexandro tradidit imperium.
Graecus Alexander propria num morte veneni
Cognata occubuit interiitque manu?
Fraterno primi maduere sanguine muri:
Sic urbs Roma suum caede habet auspicium.
Deinde Monarchiam qui Caesar vendicat, an non
Caede sua, tanti culminis auctor erat?
In fatis (superi avertant quod longius) atque est:
(Principio ut finis par sit ubique suo)
Quod Romanorum rex ultimus, ipse suorum
Funereas tandem perluet insidias.
At medio, varia fortuna, tempore Roma
Extulerat sese, principiumque capit:
Regibus imprimis, dein consule, Caesare demum
Ordine et in summo crevit ad usque deos
Fundamenta locans regno, sceptrisque futuris,
Atque monarchiae principia ampla suae
Mox Romae regum diadema decemque viratus
Imperium exstinctum est, spretus ut ordo fuit.
Praebuerat primum speciemque tyrannidis, ut se
In vetitum Caesar iecerat imperium
Sic etenim ablata Pardi ditione et Achiva
Graecorum Romam sceptrum et habena venit.
Haeque monarchiae cunctae licet ordine certo,
Plurima sub sceptris regna habuere suis:
Non tamen in toto dominatae protinus orbe:
Nec sua tam late fluxit ubique manus.
Donec verbigena rursus sub principe Christo,
Iure suo, rediit machina tota Deo.
Qui cunctis regnis cessantibus atque monarchis
Ad solum Christum regia sceptra tulit.
Totius estque ad eum mundi revoluta potestas:
In caelo et terris sunt data cuncta sibi.
Sic quoque cessarunt regna usurpata tyrannis:
Cunctorum regum nam titulum ipse tulit.
Et merito: Domini terra est, per eumque gubernant
Reges atque ad eum pertinet omne solum.
Hinc sequitur quod praescripsit sibi nullus ubique
Cum vitio atque mala iura aliena fide.
Sive igitur prima penses ab origine regna:
Illa sibi dederant principium absque Deo:
Sic titulum iustamque fidem tenuisse nequibunt:
Temporis excusat nec bene cursus eos.
Sive a carnigero repetemus principe, Christo,
Soli debentur regia sceptra, soli.
Rege sub hoc potuit regis nomen titulumve
Nemo alius iusto sumere principio.
Nec nos commoveat Caesar cum posteritate,
Qui regna et terras detinuere diu.
Usurpata etenim fuerant possessa nefande
Absque bono titulo legitimoque modo.
Sive ideo Augustum repetas omnem vel ?uli [(reading uncertain: tuli)]
Progeniem, aut Flavios, Antoniosve pios.
Hi Constantini Magni usque ad tempora, Christi
Regna usa illicito praeripuere sibi.
Christus nempe fuit solus rex verus eique
Debetur mundi fabrica iure suo.
Ipse futurorum faciens pontem: ipse sacerdos
Ordine Melchisedech praecognitusque Deo.
Quo fit, ut ad Christum caeli terraeque potestas,
Pertineant soli regnaque cuncta sibi.
Qui Petro atque aliis sibi successoribus illas
Commisit totas, tempus in omne, vices.
Quodcumque in terris, ait, optime Petre, ligabis:
Hoc etiam in caelis vincula firma geret.
Solueris et si quae nexu, nodumve relaxes:
Hac eadem in caelo (crede) soluta manent.
Id Constantinus cognoverat induperator,
Atque bonam agnovit constituitque fidem:
Dum capit a Petri sibi successore coronam et
Imperium, regni tum redit ordo boni.
Tum vero effectu Christus regnare caputque
Cunctorum coepit esse hominum atque ducum:
Tum cum principio finis quadrabat, et alpha
Omega coniunctum: lexque modusque redit.
Compertumque fuit Christum caput esse, habituque
Atque actu gladium porrigere ancipitem.
Sic veri regesque duces quicumque fuere
Interea, a Petro sceptra tulere sua.
Quod si forte aliquis, Petro sine, regna recepit:
Ille usurpator, praedoque, furque fuit.
Non etenim intravit ad ovile per ostia vera:
Ordine sed foedo, more modoque lupi.
Sic iam mille quidem, quingentenosque per annos
Romana hoc steterant ordine sceptra modo:
Rex sit ut inferior Papa, simul et fateatur
Esse hunc cunctorum spirituale caput:
Atque ab eo imperium capiat: iuretque fidelem
Tutorem Petri se fore et ecclesiae.
Ungitur idcirco, datur et gladius sibi ab ipso
Pontifice, ut pravos caedat ametque bonos.
Haec sunt illa, Deus quae fecit lumina bina
Magna, quibus mundum lustret et irradiet.
Maius quippe diem, ceu lampas solis, obambit:
Atque animam inflammat lumine resque sacras.
Quodque minus noctem illustrat, terrena gubernat
Corpora, et a magno lumine lumen habet.
Hic ordo rerum est: modus hic: lex summa Tonantis:
Maiori inferior subsit ubique suo.
Quique potestati seu certat, sive resistit:
Displicet huic summus quem dedit ordo Deus.
Vir desiderii, Daniel sanctissimus, olim
Cuncta haec praevidit, postque futura canit:
Quando leam primum, mox ursum dentibus atris,
Deinde etiam pardum regna priora, notat.
Quae tamen exiguo durarunt tempore: namque his
Ordo fuit nullus, lex neque, cura Dei.
Bestia quarta igitur mirabilis, horrida, fortis
Visa est, cuncta vorans, comminuensque nimis:
Dissimilis reliquisque feris: cui ferreus oris
Ri?tus [(reading uncertain: Rictus)] erat pedibus cuncta animata terens:
Cornua magna decem capitis, cornuque minutum
E medio illorum prodiit horridulum.
Idque oculos habuit turpes, contraque Tonantem
Verba loquebatur grandia, dira nimis.
Haec fera Romanum regnum signabat aperte
Atque monarchiam, Caesareumque iugum,
Quod maris occidui posuit prope littora sedem,
Angulum et Europae continet exiguum:
Id quoque successu divisum temporis, ex se
Regna decem fecit particulasque decem.
sic capiti abstraxit sua subdita membra fidemque
Quilibet, et dominum sprevit habere suum.
Ille armis, hic vi, sese praescripsit et alter:
Hunc Papa exemit prorsus ab imperio:
Cernimus hoc pacto nullam sub Caesare terram
Stare diu, paret rex quia nullus ei.
Atque instar regum populique, urbesque, fideles
Imperio quondam, libera abire student:
Nemo magis curat regni defendere honorem:
Sed privata magis commoda cuique placent.
Acephalos sine fine vides, pedibusque levatis
In caelum supra perplacet ire caput.
Ordine perverso currus procedit, equique
Postpositi, extremo substituere loco.
Proinde levem voluit, agitatque Germania cancrum.
More meant cancri multa agitata retro.
Credite Germani mox tempora plena periclis
Ventura: et magnis cuncta replenda malis.
Heu quantum vereor ne nos fata impia tangant
Et sceptrum a nobis imperiumque trahant.
Aspicite hanc caeli quam cernitis (oro) figuram:
Se cancro iungunt sidera saeva nimis:
Saturnum, Martem, atque Iovem, variabile signum
Coniungens cancri friget et humet aquis:
Indicat atque senes, iuvenesque et Martia corda
Et clerum instabili mobilitate frui.
Quaeque agere incipient, quidquid placet, ocius illud
Prorepet cancri more modoque retro.
Inde graves clades patriae, et communis Erinnys
Et mala provenient, dii prohibete minas.
Multa quidem nobis astra et fera fata minantur:
Cogitat at nullus tam prope adesse diem.
Tempus erit: sceptrum a nobis tolletur, et ibit
Longius: ah saltem Theutona terra dole.
Quis mihi, quis lacrimas dabit ut deflere ruinam
Communem possim, vel gemere interitum?
Posteaquam Romam veterem pius ille reliquit,
Et Constantinus Thracia regna novat:
Pontifices medio tulit inclita Roma beatos:
Intereaque horum paruit imperio.
At Constantinus firmat sua regna, duobus
Circumsaepta fretis, bosphoreosque maris:
Atque arcem Europae posuit fortemque bonamque
Et vallum Libyae contra, Asiaeque minas:
Nomine de proprio vocat hanc, Byzantia quondam
Urbs quae dicta fuit, clara potensque nimis:
Graecorum retinens sceptrum per tempora multa:
Hinc quoque ad occiduum prospicit imperium.
Sed cum pontifici summo parere recusat,
Tollitur a Graeca gente corona vetus.
At neque sic legem ecclesiae servare modumue
Curat: et idcirco funditus interiit.
Nam sua dum capiti subducere colla putabat,
Brachia, colla, manus, perdidit atque pedes.
Hanc Scythica nuper veniens Othomannus ab arcto
Insidiis cepit, subdidit atque dolis.
Comperit et tandem Graecus qui ab ordine prosit
Cedere, vel proprium nolle tenere caput:
Perdidicitque gravi fortuna, acrique periclo:
Quo Deus acephalos puniat exitio.
Translato imperio a Graecis, Germana repente
Natio suscepit regia sceptra, et opus.
Germanus quia nam, nostro quoque natus in orbe
Carolus et vero semine Theuton erat.
Nempe orientalis Francus fuit:unde recepit
Francia Gallorum, quod modo nomen habet.
Germani sic nos annis prope septingentis
Sceptra sacra, et vittas gessimus imperii.
Quo liquido patet, in terris quod saecula tantae
Nulla monarchiae gens tulit imperium.
Nam Babel, Assyrius, Chaldaeus, Parthus, Achaeus
Ultro citro instabili regna tulere loco.
At nos Romanum nomenque urbemque sacratam
Continuo in nostro reximus imperio.
Quodque magis dignum est, reliqui quia iure paterno
Heredisque loco regna habuere sua:
At rex Romanus, legitur per vota virorum
Integra praestantum, nobiliumque ducum:
Eligit hunc nullus qui non sit Caesare dignus:
Et qui non sceptrum iure suo ipse ferat.
Traditus hic modus est, ordo quoque Caesare Othone,
Quo regnum melius constet et imperium.
Saepe etenim ignavus vel iners, vel inutilis excors
Nascitur: at legitur frugi homo et eximius.
Sex ita principibus legitur Rex, atque Bohaemus
Rex paribus votis saepe vocatus adest.
Carolus his Quartus dedit Electoribus amplum
Rheni vectigal grandia dona satis.
Centum mille quidem nummos capit inde quotannis.
Quisque horum auratos rex habet inde parum?
Unde etiam imperium defendere iure tenentur
Consilio, atque armis corpore, praesidio:
Et merito imperii penes hos substantia maior
Nam residet: ad eos commoda tota fluunt:
Imperium sed eget, vix nunc Aquila illa decora
Pennigera est: rapiunt viscera cuncta fera.
O miser Actaeon cui non tam dura fuit mors,
Quam lacer a canibus quod foret ille suis.
Horum consilio Rex singula facta peregit
Semper: et illorum res stetit arbitrio.
Cumque illis tractat commitia cuncta revoluens:
Quod sacro imprimis imminet imperio.
Sed quam praegnantes Germania nostra diaetas
Semper habet: binas una retensa parit.
Quaeque fuit pridem nova, iamque puerpera, prolem
Parturit: haec eadem mox quoque mater erit.
Dumque diu trahimus conventus conciliando:
Nil reliqui, ni quod comparuisse sat est.
Quicumque huc veniunt: quae sit conclusio, tandem
Scire petunt? alio fertur abacta dies.
Inde etiam insultat nobis gens quaeque diaetas
Germanas gravidas, et sine fine vocans.
Causa patet, quam si verbis effarier ausim:
Principibus nostris nam mora longa placet.
Quaeris quas in aquis improvide Tantale: sed nos
Consilia ex uno plurima inire iuvat.
Verum ait historicus (quisquis fuit ille) priusquam
Incipias factum, consule, deinde age opus.
Is non consilium persuaserat esse perenne,
Sed quo consiliis praeficiatur opus.
Hoc Fabius Quintus, dictator, fecerat, is qui
Tardus erat, sed non sic quoque deses erat.
Nec nos aut praeceps factum laudamus, et expers
Consilii, iuge nec consilium usque placet.
Scis quid forte velim, Medium tenuere beati.
Qui post consilium facta iniere tamen.
At nos, ah miseri ingenio, meritoque gemendi
Germani, longas quaerimus usque moras.
Et nihil aut facimus aut praecipitanter aguntur
Res nostrae, nec adest ullius ordo modi.
Dum nos consulimus, Turcus sua littora Graeca
Posthabet, Illyricos, Pannoniasque rapit.
Quique Istrum prius obtinuit, mox littora adibit
Rheni. et Germanis inferet exitium.
Inde alio (timor est) regni traducere sceptra
Cernemus, nostrum et deficere imperium.
Tradimus interea tam fortia corpora vino.
Et iuvat ignavae vivere luxuriae.
Noxius obiectus ludus: iacta alea pernix.
Senio displicuit; unio saeva cadet.
Dii melius: vates utinam sim falsus: at illud
Fata canunt, monstrant tempora, et astra docent.
Nec mirum nobis si Cancer forte minetur:
Iam nuper cancri coepimus ire viam.
Germanos vero genitos de germine quondam,
Ac vere fratres fama fuisse canit.
Nulla sed o superi est hodie concordia nostris
Germanis, nec pax, lex nec amicitiae:
Sed cuncti inter se grassantur more leonum:
Raptorisque student vivere more lupi.
Heu quantum vereor bella horrida, bella nefanda:
Intestina simul surgere, et ire procul,
Nam Rhenum (metus est) undandum sanguine multo:
Neve Istri fontes, stagna cruoris agant:
Dii superi talem Germano avertite pestem:
Proelia pellatis Theutonicoque solo.
Longius in Turcos, Arabesque, et Achaica regna
Haec Bellona ferox pulsa et abacta ruat.
Regna etenim divisa cadunt: aditus datur hosti
Perfacilis, dispar vertit aratra iugum.
Sed quid nostra queror tam prospera saecula? quae nunc
Unanimes regi constituere duces:
Qui stabili imperium et concordi pace ligarunt:
Reddere iudicium iustitiamque parant.
Felix Vangionum locus, urbs faustissima Rheni:
Conclusum hoc tandem quam penes exstat opus,
Per quod fama vetus aboletur, et incipiunt nunc
Ordine Germanae res coalescere bono.
Iudicium deinceps inopi datur atque pupillis,
Iusque ministratur pauperi et indigenae.
Praesertim cum tam iustus, doctusque, modestus
Praesideat princeps, iudiciumque regat:
Qui iunior fuerit quamvis aetate Latinus,
Attamen humanus, moribus atque comis:
Illi, maturus, venerabilis atque senatus
Assidet, et prudens, iusta senumque cohors,
Turbaque tam celebris: quam totus colligere orbis
Inque unum posset vix statuisse locum.
Kostra putas Romae, seu vicum Martis Athenae:
Seu Parlamentum, Gallia quale colit.
Iudicio hoc, leges et plebiscita vigebunt:
Atque mali mores frena severa ferent:
Quin et libertas Germani nominis, ampla
Famaque durabit perpetuanda diu.
Inde etiam fidei sequitur tutela sacratae:
Christicolaeque aderit praesidium ecclesiae.
Hinc propelluntur Turci, atque iniuria quavis:
Saeva coercentur crimina, visque silet.
Inde parens speret pueris convivere laetus:
Haerebit coniunx coniugis inque sinu:
Agros quisque suos, reparareque praedia, sacro hoc
Iudicio Camerae, iustitiaque potest.
Omnibus hinc terris pax, et tranquilla parantur
Otia, servantur sceptraque et imperium.
Haec fortuna quidem tibi enim tibi Maxmiliane
Desuper a summo venit adestque Deo:
Qui tam devotos, claros virtute, benignos,
Praestantesque duces nactus es imperii:
Consensu parili qui regni extollere honores,
Iurandoque volunt iure subesse tibi.
Quis non tam sancto, tam iusto, tamque beato
Proposito faveat? pareat atque libens?
Certe animam et corpus decet his impendere rebus,
Quae pro iustitia sunt bene coepta sacra.
Det modo felicem finem, optatumque probatis
Auspiciis iusto principioque Deus.
Utque palam vobis loquar, illustrissima turba:
Conscripti patres principis, atque duces:
Tempora vestra Deus felici sidere obumbrat:
Irradiant vestrum fata benigna diem,
Qui tam praeclaro iustoque, pioque subesse
Vos decuit Regi magnanimoque viro.
Consilio vestro regnum tutabitur ille:
Et vestro extendet sceptra sua auxilio.
Ille gubernator: vos remi, atque anchora navis:
Praesidio vestro portus et aura venit.
Vos quoque Germanae gentes, populique potentes,
Imperii vobis sit, rogo, cura frequens.
Astra licet nobis contraria multa minentur
Dira simul, quamvis sidera saeva micent:
Sidera vincemus: maneamus in ordine saltem,
Et capiti subsint membra minora suo.
Parva licet nobis sit copia: vincere gentes
Possumus omnigenas, assit ut ordo tamen.
Est aliquid modico bene vivere posse paratu:
Re quoque de tenui posse levare domum.
Saepe vides modicas ex ordine pauperis aedes
Splendere: et nitidis crescere ubique modis.
Rursus cernis item saepe alta palatia regum
Diruta: et e summo prorsus abacta loco,
In cineremque suum versa et disiecta, reguntur
Ordine dum nullo, dum sine lege meant.
Ordo est qui cunctas res crescere cogit in horas:
Ordo est qui paruos tollit in astra lares.
Horror adest, errorque frequens ubi deficit ordo:
Ordine perverso, nil placet usque Deo.
Theutones ad vestram idcirco patriaeque salutem
Respicite, et regis suscipite imperium.
Sic etenim terrae, res, oppida vestra, domusque
Tuta sub incolumi stant satis imperio.
Nec vos perturbent moveantue indicta tributa:
Quae levia, et facili sunt soluenda modo.
Felix pars, quota sit seu portio quaeque seorsum:
Conseruet totum, quae retinetque suum.
Ille obulus bonus est, faustoque exponitur usu,
Qui libram domino servat ab interitu.
Nec primum hoc vobis indicitur, antea multae
Soluerunt gentes et populi armigeri.
Regibus Assyrii semper soluere tributum:
Sub dominis Babylon maxima censa fuit.
Indis dum voluit certare Semiramis, ante
Exegit: domuit sicque orientis opes.
Persis Longimanus Artaxerxesque tributa
Imposuit: dictus non minus ille pius:
Quin et servator patriae, pacisque, et amari
A cuncto populo non minus emeruit.
Macedonesque prius quam Graecia victa, Philippo,
Deinde et Alexandro contribuere suo.
Exiit edictumque a Caesare, mundus ut omnis
Per capita hunc censum solueret imperio:
Quis vel apud Gallos (qui libertate fruuntur
Franca) non censum pendere semper habet?
Adde vel Hispanos, vel totum protinus orbem,
Italiam, et Calabros, Sarmaticosque lares:
Quos metus atque timor, regumque potentia, adegit
Soluere compulsos magna tributa nimis:
At nos liberius, nostra quoque sponte, volentes:
Rem simul in nostram, soluimus exiguum.
Id quod nec census dici poteritue tributum,
Libera sed potius munera praesidii.
Nec minor inde manet libertas prisca, decusque:
Quo semper fretus Theutonus orbis erat.
Sed nos imperii rebus succurrimus, ut nos
Tutari imperium protegere atque queat.
Credatur nec enim parsum mihi. solui ego pensum,
Perque libens, dudum: nec rehabere velim,
Publica quo impediam tam sancta negotia regni,
Unde salus patriae pendet et imperii.
Theutona terra igitur capiti patienter oboedi,
Mandatis pare, et fer sacra iussa libens.
Sic tua stare diu poterunt felicia sceptra.
Sic virtute tua vincere cuncta potes.
Quod si verba Dei contemnis, subicieris,
Qui tete oderunt, hisque tributa dabis.
Caesaris ille iubet quae sunt, dare Caesari, et ipso
Soluere deinde Deo, sunt bona si qua Dei.
Ordine sic currus noster procedet opimo,
Temonemque trahent ordine rursus equi.
Sic quoque vertemus Cancri tam mobile signum,
Ut cauda obtorta scorpio proveniat.
Iuppiter aspiciet vultu nos forte sereno:
Firmior Alcocothen Mars quoque noster erit.
Sic breviter sulcos transcurrimus, ordine rupto,
Qui fuerat regni magna ruina sui:
Dumque modum et normam bene vivendi atque beate
Pervertunt, patriam, regnaque perdiderant.
Vale inclite Lector. FINIS STULTIferae navis.
BASILEAE, EX OFFICINA SEBAstiani Henricpetri, Anno recuperatae Salutis humanae M. D. LXXII. Mense Martio.