OPERUM HELII EOBANI HESSI FARRAGINES DUAE, NUper ab eodem qua fieri potuit diligentia contractae, et in hanc, quam vides formam coactae, quibus etiam non parum multa accesserunt nunc primum et nata et edita. Catalogum operum ipsorum versa pagella ostendet. Accessit unicuique farragini suus etiam index, explicans quid in singulis libris contineatur, et ad quos potissimum auctor scribat. HALAE SUEVORUM ANNO XXXIX. OPERUM HELII EOBANI HESSI FARRAGO PRIOR, nunc primum edita.

HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa diligentia recognita, et nunc primum argumentis et annotationibus, quae pro commentario esse possint, illustrata.  s019 HTML-Text

ARGUMENTUM PRIMI Idyllii.

PRimum suum a patria discessum describit, quo tempore iuvenis adhuc admodum, ad celebre tum Erphurdiense gymnasium studiorum gratia profectus, primum praeceptorem, et eundem itineris ducem habuit Ludovichum Chistianum Francobergensem, in omni sincera eruditione ac pietate celebrem virum, quem idcirco hoc primo Idyllio sub nomine Melisaei secum colloquentem introducit cum se ipsum Camillum vocet, ad utriusque cum naturam tum aetatem ipsorum nominum etymo alludens. Neque illud forte silentio praetereundum, quod haec quae nunc Idyllia sunt, olim sub primam editionem eclogae Virgiliana imitatione inscribebantur. Nunc posteaquam aetate iam provectiore Theocritum totum Latino carmine convertit, maluit Idyllia, hoc est fere, Imagunculas, et de variis rebus parva poemata inscribere, vocabulo Latinis forte auribus insueto, non indigno tamen quod recipiatur. Nec hoc quemquam moveat, quod quidam graece scribant Eidyllion, cum nos i longum pro diphthongo usurpemus.

SECUNDI IDYLLII ARgumentum.

PEr Philetam hoc Idyllio doctissimus vir Georgius Spalatinus accipiendus est, cui cantilenam tribuit quo et suum autor et amici in poetica studia ostendit ardorem, quod uterque id aetatis, nempe admodum iuvenili in eadem esset omni ratione propensissimus. Est et in ipso nomine ad personam introductam allusio Filh/ths enim amatorem significat. Res agitur non procul Erphurdia in loco qui vallis Georgiana dicitur, in quo id temporis Spalatinus agebat.

III. IDYLLII ARGUM.

Quos per Cygnum et Philaegonem hoc loco intelligat non existimo superstitiosius inquirendum, quod omnia simpliciter et absque involucro dicantur. Colloquuntur enim hi duo primum quidem de comparatione Baptistae et Virgilii Mantuanorum, quam ineptissime tractarunt quidam eius temporis grammatici. Post amatoria quaedam inserunt, et paene supra argumenti naturam philosophantur. Res agitur in Thuringia circa Erphurdiam ad Hieram fluvium.

IIII. IDYLLII ARGU.

Introducuntur pastores duo Tityrus et Battus, quorum nominibus hoc Iustus Ionas, illo Petreius Aperbachus accipiendi sunt, qui ambo eo tempore, quo haec scribebantur, summa amicitia ac familiaritate coniuncti erant iuvenes iuveni Eobano, quorum alter Ionas magna auctoritate et existimatione adhuc superstes, alter Petreius pie nuper est defunctus. Hi Virgiliana imitatione propositis praemiis, sub iudice Thrasybulo, per quem ante diximus Chunratum Mutianum Rufum accipiendum esse decertant, quorum Tityrus Virginei partus miracula ac laudes, Battus omnipotentiam et opera dei admirantur ac celebrant. Res agitur in Thuringia etc.

IDYLLII V. ARGU.

Colloquuntur hoc Idyllio pastores duo, quorum alteri nomen Phileremo, quasi solitariae vitae cultori dicas, alteri Argo est, ut qui splendidam ac civilem vitam cognitam habeat et solitariae praeferat. Nec refert qui his nominibus olim cum haec scriberentur designati sint, quando minime necesse est omnia sic nominatim explicare, dummodo de rebus constet. Disputant vero de corruptis et vitiatis pascuis, et quibusdam spectris, quae omnia alter simpliciter et ex vulgari opinione recenset, alter )allhgorik=ws accipit et interpretatur. Res agitur in Thuringia inter Erphurdiam, Isenacum, et vallem Georgianam.

VI. IDYLLII ARGU.

Hoc Idyllion Epitaphium, id est funebre carmen Iolae inscribitur, qualia apud Theocritum quoque quaedam sunt ut Bionis et Adonidis, et apud Vergilium Iulii Caesaris sub persona Daphnidis. Hic vero per Iolam laudatissimus princeps Hessorum Guilielmus, huius nostri fortissimi principis Philippi pater, intellegitur, nam et huius Philippi genethliacon, hoc est, natalicium carmen et laus a materno genere inseruntur, cum eo tempore quo haec primum scribebantur, ille admodum adhuc esset puer, quae omnia diligens lector facilius agnoscet quam hic, ut in argumento, indicari debeant. De personis colloquentibus liberum esto cuique iudicium. Res agitur in Hessia.

VII. IDYLLII ARGU.

Huius carminis argumentum totum, excepta tantum parte prima, est amatorium. Introducuntur colloquentes tres, Menalcas senior primum de fortunis suis et ratione vivendi, deinde duo iuvenes Philotas et Narcissus de amoribus suis conqueruntur. In quorum nominibus altero ad eius affectus naturam est allusio, altero ad fabulam vel ex Ovidiano carmine notam respectus, vis et natura amoris describitur.

H. EOB. HESSI BUCOL. VIII. IDYLLII ARGU.

Chunratus Mutianus Rufus ex nobili Mutiorum, vel ut ipse dicebat scribebatque, Mutianorum familia, patriam habuit Hohemburgum in Hessis, vir Graecis et Latinis litteris iuxta eruditus, et philosophus insignis, cum revertens ex Italia receptus fuisset in aulam principis Hessorum, cuius tum Cancellarius erat ipsius Mutiani frater germanus, offensus illo vitae genere, quo liberius operam studiis philosophiae et humanitatis, ad quae natus erat, dare posset, secessit in Thuringiam, et auxilio alterius fratris, qui tum res Pontificis Moguntiacensis Erphurdiae administrabat, canonicatum, ut tum ferebant tempora, Gothae adeptus, totum se quieti et studiosae tranquillitati dedit, contentus annuo reditu Orig.: redditu vix sexaginta aureorum, relicto cognatis et affinibus toto patrimonio, nisi quod liberalitate principum praecipue Saxoniae saepe adiutus ac sublevatus est. Hic fuit omnium studiosorum unicus patronus et hospes. Supra fores aedium suarum, quas Gothae habuit satis elegantes, hunc titulum fixit: Beata tranquillitas, et paulo post in atrio: Bonis cuncta pateant. Huic cum esset Eobanus praeter alios unice familiaris, hoc ipsum carmine celebrat, ad ipsum beatae tranquillitatis encomion scribens. Huius viri vitam moresque longius describere non fert nunc institutae brevitatis ratio, et vix magno etiam commentario comprehenderentur.

IX. IDYLLII ARGU.

Introducuntur duo colloquentes pastores, alter ovium Melinus, quasi dicas ovinus, nam inter alia m/hlon Graecis etiam ovem significat. Alter caprarum nempe Aepolus quem Latini caprarium vocant. Hi amice inter se de ovibus et capris disputant, utrae alteris praestent, quisque sui generis gregem laudantes, et ridicula quaedam argumento plane pastorali, et nulla ex parte allegorico immiscent.

X. IDYLLII ARGU.

Et hoc amatorium carmen est, quo alter interloquentium amorem suum fatetur, et vinci se ab isto affectu non dissimulat, alter detestatur et dissuadet. Cuius autem et quem hic amorem describat et notet non admodum opus esse ut quaeratur existimo, cum haec insania generalis sit nec ad unum aliquem pertineat.

IDYLLII XI. ARGU

Per Philondam hoc Idyllio Richardum Sbrulium quendam Dalmatam, ineptissimis eo tempore poematiis passim per Germaniam ineptientem, cuius arrogantiam et fastum non ferens, se ipsum, aut quemvis alium poetam Germanum sub Corydonis nomine designat.

XII. IDYLLII ARGU.

Somnium se per quietem vidisse fingit de corona poetica, ad quam consequendam ea aetate qua haec scribebat cum aliis accenderetur, tum ipse per se iuvenili quadam cupiditate ferebatur, verum aetate iam provectior cum et iudicium accessisset, videretque id honoris indignis passim et indoctissimis quibusque et sine delectu deferri, indignatus eam rem semper deinceps magnifice contempsit. Se ipsum igitur per Polyphemum, per Agavum Io. Crotum Rubianum, quo tum ut nunc quoque amico familiarissime utebatur, per Heliadem Hermannum Trebellium, cuius et Idyllio quinto meminit, qui forte eo tempore ab Electore principe Saxoniae Friderico laurea donatus erat, intellegit.

HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI.  s127 HTML-Text

HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPIstolarum Liber I. qui historicas continet.  s134 HTML-Text

HELII EOBANI HESSI HEROIDUM Epistolarum Liber Secundus, qui mixtas continet.  s177 HTML-Text

HELII EOBANI HESSI HEROIDUM EPISTOLARUM Liber Tertius, qui fabulosas continet.  s227 HTML-Text

ILLUSTRIUM AC CLARORUM ALIQUOT virorum memoriae scripta Epicedia XII.  s306 HTML-Text

HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBRI IX.  s373 HTML-Text

HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER PRIMUS QUI SARMAticus inscribitur.  s379 HTML-Text

HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SECUNDUS.  s420 HTML-Text

HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III.  s457 HTML-Text

HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER QUARTUS LYRICORUM ET ALIOrum quorumdam promiscuus s494 HTML-Text

HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus s540 HTML-Text

HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SEPTIMUS. s608 HTML-Text

HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER VIII.  s638 HTML-Text

HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER NONUS.  s662 HTML-Text