TUBAE IAMBICAE ANTIQVITATUM ANGELICARUM NOVI TESTAMENTI

LIBER I. s025 HTML-Text

ARGUMENTA Partitionum.

I. ANte Christi IESU adventum, per saecula plurima, crepusculum verius, immo caligo noxque potius, quam Lux plena rerum Divinarum, mundum insedit. Postea vero, Sole iustitiae per Incarnationem Filii Dei, exorto; continuo plenius omnia, etiam circa Angelos, et eorum apparitiones, quam antehac, effulserunt.

II. Quemadmodum Sol oriturus, ante se splendorem Aurorae praemittu: sic, Verbum Patris aternum, carnem assumpturum, mittit ante faciem suam Ioannem baptisten, praecursorem; Lucernam lucentem, et ardentem, tempore regis Herodis Ascalonitae: adversus cuius tyrannidem populus enixe Deum interpellabat; ut Messiam tandem aliquando mittere dignaretur, Redemptorem. Eadem autem et mulio ferventius, petebat a DEO Zacharias; cum, autumni tempore, per occasionem festi Scenopegiorum, Sacerdotio fungeretur in templo Ierosolymorum. Describitur, per transennam, tabernaculorum sollemnitas; eiusque instituendae caussa. Subnectitur Precatio Zachariae. pro Adventu tandem Messia; ad altare Incensorum. Precanti, se conspicuum offert Gabriel Angelus: denuntiat futurum ioannis ortum, e conceptu de sterilibus et effoetis parentibus: aliaque, quae in Evangelio exprimuntur: praesertim autem, similitudinem eius, et Eliae: exultationemque in utero materno. Zaebariae, de Promissionum tantarum eventu, scrupulosa morosaque dubitatio, increpitatur ab Angelo; poena Incredulitatis ei indicta, protinusque subsecuta. Nascitur ioannes; ac circumciditur.

III. Nazarethi, in Galilaea, descriptio. Angeli Gabrielis descensus e caelo in terram, Nazarethum versus; tempore verno, post aequinoctium. Aspectus, et admiratio, LILII, i. e. castissimae Virginis MARIAE. Eiusdem puellae, tum occupatio sancta; tum ardentia mentis vota, et Affectus erga eam, quae Messiae futura Mater esset: De se ipsa vero sensus modestissimus. Ad eam repente ingreditur Angelus: eamque salutat, titulis, qui partim in verbis, ab Evangelio expressis, continentur: partim in vocabulo MARIA latent. Inter quos titulos, occasione verborum, Gratia Plena, mentio fit Fontis cuiusdam amplissimi in Chanaanitide; cognomento, Phialae. Cetera quoque Salutationis Angelicae verba expenduntur: una cum pretio Unionis Hypotaticae; Reconciliationis hominum cum Deo; et Maternitatis DEI; quam sanctissima Puella haec aditura mox esset. Quam Magnus praeterea, superque ceteros omnes Excelsus, coram Deo, et Hominibus, futurus esset, Filius, ex ea nasciturus: et, quanta Imperii illius Diuturnitas: cui regum aliorum brevis potentia, aequiparata, nullius aestimationis sit. Recusans autem MARIA Maternitatis DEI munus, si geri cura iacturam Virginitatis nequeat; docetur ab Angelo; Qua ratione utraque Dignitas ista, simul constitura sit, utriusque statu salvo: Vi scilicet Omnipotentia DEI, et Spiritus Sancti mirifica cooperatione. Quam certitudinem Angelus firmat, etiam exemplo fecundationis Elisabethae: Assensuque demum Virginis impetrato, Verboque pariter mox Incarnato; discedit (invitus licet, et ad tempus duntaxat,) a Maria: reditque in Caelum.

IV. MARIA, Christi concepti mysterium, pro solita sibi demissione, celans iosephum Sponsum; eo tamen non dissentiente, abierat in Iudaeae montana loca; visens illic Elisabetham cognatam: suisque eam ministeriis, trimestrique praesentia, refocillans. Reversa vero Nazarethum cum uteri tumore, satis iam notabili: nesciens, et innocens, a nescio rerum gestarum, et innocente, iosepho, suspicionibus impetitur variis; nec paucioribus ab eodem excusationibus absolvitur: eo tamen exitu cogitationum; ut, priusquam Mariam iudicio forensi periclitari patiatur, ab ea potius ipse clam discedere, meditetur. In ipso tamen denique abitus molimine, per quietem nocturnam, ab Angelo, luculenta Virginem apologia purgante, saniora docetur capessere consilia: retinere sponsam; nominare, nutrireque puerum, ex ea divinitus oriturum. Quibus ille praeceptis acquiescens; sibi, Sponsaeque, aliquamdiu gratis afflictae, pacem animi restituit.

V. E Nativitate Christi, concepta a Piis laetitia, parodice proponitur; et per similitudinem quoque bucolicam. Do tempore, et hora Nativitatis. ac Stella, a Balaamo praedicta: totoque tunc Caelo lucido. Angeli pastoribus Christi nuntiant ortum: et, ex eo proventura Mundo, commoda. Ipsorummet Angelorum ingens inde gaudium, ac DEI laudes: et pastorum assensus. Christus adorari iubetur: et re ipsa mox a diversis, ac praesertim a Magis, adoratur.

VI. Magi, post adorationem, Christo parvulo praestitam iubentur ab Angelo, praetermisso ad Herodem reditu, suas ad sedes remigrare; Quorum inopino clandestinoque discessu comperto: tyrannus Herodes vehementer excandescens, uti lupus quidam cruentissimus, agnellorum gregem, sic ipse, truculento suo mandato, Bethlehemiticam pueritiam, usque ad biennes, omnem interficit. Prius autem, quam id fieret; ne et Agnus Dei victimis illis adiiceretur, iosephus, in somnis admonitus ab Angelo, puerum iESUM, cum matre MARIA, (posteaquam, aliquantisper devians, in viam tandem reductus esset) asportat in Aegyptum: ibique latet in urbe Heliopoli. Post regis autem obitum, revocatus ab eodem Angelo; in Chanaanitidem terram denuo se recipit. Iudaea tamen, una cum eius praeside Archelao, provide declinata; eodem caelesti usus directore. cum suis Galilaeam, at Nazarethum, repetit. Subnectitur his, brevissime, caussa ratiove tam sollicitae curae venerationisque; puerulo IESU ab Angelis impensae.

VII. Quod autem IESU puerulo praestiterunt obsequium; id frequentius post haec, etiam adulto iam, exhibuerunt Angeli: decoro apparentes habitu. Nominatim vero, cum baptismo Christi, honoris caussa, frequentes adsisterent. Huic sollemnitati successit, post aliquantum temporis, etiam Victoriae gratulatio: cuius ista, quam narro, fuit occasio. Secesserat a baptismo Redemptor noster in eremum Quarentanam; ieiunio, et ascesi divinarum contemplationum Quadragintadiali, intentus. Eum illic Diabolus ausus aggredi, sollicitavit ad ostentationem Divinitatis suae; primo, panum procuratione prodigiosa: deinde, praecipitio sui spontaneo, de peribolo templi. Reiectus autem utrimque; per summam tandem impudentiam, etiam adorationem sui exegit ab eo; sub pacto supremae in terris potentiae consequendae. Sed hic plane fugato Sathana, Victor Christus, ab Angelorum praetoriano satellitio honoratur ac donatur impense, diversis sub titulis. Ab hoc tamen, Angeli transeunt ad hominum aegrorum curam.

VIII. In Piscina namque Probatica (quam lectio nostra vulgata Bethsaidam, Graeci fere Bethesdam, nominant); quoties Angelus moveret Aquam, curabatur e coetu male habentium unus: et quidem ille, qui sua, vel aliena industria, prae ceteris omnibus in Aquam prior descendisset. Triginta vero, et octo annos in infirmitate habentis, et tunc ibi cubantis, atque a Christo curati, hic idcirco nulla fit mentio: quoniam ad Angelorum interpositam operam ea narratio non spectat.

IX. Designatur, ex historica veritate, quanam in parte ierosolymorum, Dives ille Epulo Evangelicus habitaverit. Describitur eius luxus, et Epicurea vitae ratio: Lazari contra, mendicitas, egestas omnium rerum, omne morborum genus; et epulonis, ac domesticorum eius, in eum duritia. At Lazarum, vitae vinculis solutum tandem; Angeli Boni (quo suam, initio Partitionis huius expressam, erga Pias animas emigrantes sollicitudinem proderent) in requiem transferunt: Epulonem vero, et ipsum postea mortuum, horrenda Tartari tormenta, cum bonorum omnium obstinata negatione, excipiunt. Unde monemur; ut mature hic ad sanctum exitum praeparemur.

X. Post supremam cenam, egressus IESUS; occasione traiecti Cedronis, expendit secum verba postrema psalmi 109. ac mox, sublabente tristitia, cogitare orditur; Quam arduum aggrediatur Opus, expiationis culpae primorum parentum, in suomet iam iamque capite luendae. Apprehendit deinde sensim dolenter, in parte animae inferiore, sui ab omnibus desertionem: amplius, paullo post, augendam. Cogitat, in angore, de loco refugii solaciique reperiendo. Cumque displiceret, eum in usum, Vallis Iosaphati; solaciis ceteris omnibus, recursum ad Patrem, ac preces, praefere. Hinc, maestitia in momenta singula increscente, (quam et discipulis tribus fatetur) cum iis Hortum Oliveti petit; discipulosque ad vigilias, et comprecationem, exhortatus; ipse Patri fer vide supplicat, pro Calice passionis, a se (ad arbitrium tamen eius,) auferendo Calicem autem hunc. in Spiritu, et ecstasi, cernit capacissimum; instar Crateris Aetnaei: continentem in se totius mundi flagitia omnia, flagitiorumque poenas sempiternas; et, ad eas condemnatos. Intellecto vero divinitus; Calicem hunc talem, modis, a Deo destinatis, exhauriri oportere; cum, ad hoc, paratum se, Christus ostenderet: vi nihilominus. ac via, Propassionibus laxata, oppressus: in luctam mortualem, ad sudorem usque sanguineum, collabitur. Angeli tamen obsequioso solacio erectus tandem; animo heroico residuae adhuc Passioni obviam procedit: in documentum nostrum.

ANTIQVITATUM ANGELICARUM NOVI TESTAMENTI LIBER II.  s199 HTML-Text

ARGUMENTA Partitionum.

I. AD modum fere illumque Horatius olim, libri 2. Oda 9. Valgium avocare conatus ab assidua deploratione mortis dilecti Mysta, invitavit eundem ad hilaritatem, ac laetiora modulanda; abstrahitur et hoc loco Melpomene, a gestis S. Passionis Christi, ad celebrandam iam quoque Resurrectionis eiusdem gloriam, atque latitiam.

II. Christus, consummato nostra Redemptionis opere; cum mortuus, corpore tenus, ac sepultus esset: secundum Animam, descendit ad Inferos; et Electos Veteris Testamenti spiritus exhilaravit. De Resurrectione vero Domini dubitantibus plerisque eius sectatoribus, ac tantum non desperantibus, etiam usque ad indignationem siderum, et superioris mundi; repente Christus, diei tertii summo diluculo, nullo suo labore strepitisque, sepulcro redivivus exiit: et hoc, irremota: tunc adhuc penitus lapide monimenti. id, quod ratio naturalis nulla, suo acumine, deprehendit: quo pacto Mortuus, se ipsum, ac suapte virtute, in corpus, et vitam, ac lucem hanc, reduceret? cui naturaliter alioqui corruptio timebatur. Nempe, Divinitas Christi, suam resuscitarat Humanitatem.

III. Permansuris porro in incredulitate perniciosa Articuli Resurrectionis discipulis; iter Fidei monstrarunt omnium primi caelestes Angeli, (quos fuisse tres, docti quidam Commentatores demonstrant): dum piis, eiusdem numeri, matronis, nunc collectis una, nunc separatis, apparentes; anastasin Domini nuntiant Eorum, ad ipsas, oratio, apud omnes fere Evangelistas posita divisim, sed in unam tendens sententiam, hoc loco summatim introducitur in Infinitivo: quippe, historia fusioris notitia iam alias apud omnes pios sparsa; et verbis insuper Evangelistae Marci narrationi iambicae praefixis. Quibus adduntur ea, quae Evangelista, maxime ioannes, refert. c. 20. de reliquiis sepulturae Christi, in tumulo repertis: deque Magdalena lacrimis, ibidem relatis: et, qua denique S. Marcus c. 16. v. 8. Invasisse eas tremorem, et pavorem, cum e monimento exirent: ubi S. Matth. c. 28. v. 8. timori admiscet etiam gaudium magnum.

IV. Diversissimus interim, ab hoc sanctarum mulierum pavore, fuit tremor ille militum, sepulcri custodum; utpote, flagitiosae conscientiae mortalium. Hos enim Angelus primum vehementer exterruit, suo, per regiones aeris, et cassitarum, iam modulantium, agmina repentino descensu, in terram urbis ierosolymae Septentrionalem; qua haec occasum aestivum respicit: dum Calvariae montis, eiusque viciniae, fundum omnem in tremorem dat: sepulcrum concutit: lapidem sepulcri transmovet; et transmotum sessione occupat: ex eoque pias matronas docet; quo et ipsae, post haec, alios doceant. Exsternavit deinde eosdem milites Angelus longe vehementissime, iam non tonitru duntaxat terrae motus; sed insuper fulgure, claritateque nimia, sui aspectus, male sibi conscios quodam modo fulminando: cum, e contrario, feminas religiosas gaudio denique perfunderet. Inseritur autem hic hypotyposis atrocis tempestatis, aestiva nocte omnia miscentis.

V. Quadragesimo post Resurrectionem appetente die; sic exigentibus meritis, et decreto Dei, Christus accingitur ad iter in caelum, etiam in Humanitate sua possidendum: noster illuc anteambulo, et sequendi exemplum. Ascendit autem, propria virtute, e summitate Montis Olivarum: magna mortalium praesente multitudine, innumera vero, Angelorum, et Spirituum beatorum, ex hominibus assumptorum: quae per Inductionem homoeoticam, a sylvis maxime petitam, diducitur. Splendor, habitusque, describitur Ascendentis: valedictio a SS. Matre Virgine: benedictio, multitudini impertita: impressa monti Olivarum vestigia pedum: ingressus eius in caeli altitudines, instar virgae fumi copiosi, et ardui, e thure, in nubila scandentis, aviditas spectandi insatiabilis, in discipulis: nec cessatura; nisi nubes demum interposita, Christum, et oculos suorum, segregasset. Post quae tamen omnia, nihilo quietior est eorum, de Christo recuperando, coniecturarum, et interrogationum, curiositas. Sed haud Angeli duo reprimunt: stationem mutare iubentes, in abitum; et otium, in expeditionem Apostolicam, cursumque per omnia mundi regna, praeparanda Adventui Domini secundo: hoc est, iudicio Extremo.

VI. Peracta ad Apostolos admonitione, Angeli sic ab eis in caelum discedunt; ut nec sua tamen, nec aliorum Angelorum, cura, eos destitutos esse in terra patiantur. Apostoli vero, post acceptum Spiritum sanctum, incipiunt, una cum 72. discipulis, in Iudaea primum, ac Samaria, disseminare Evangelium. In his, S. Philippus, unus e 7. primis Diaconis, e Samariticis laboribus regrediens, Angeli hortatu, se dat Aethiopi, Candaces reginae Magno Thesaurario: eumque, per occasionem Isaiae propheta, diligenter ei explicati, perducit ad Fidem in Christum; et, post instructionem in moribus quoque, quos Fides exigit, baptismo tingit. qui deinceps, ea, quae didicit, et accepit, a Philippo, etiam aliis plurimis, ac nempe gentilibus suis, infundit. Philippus vero, ab Angelo abreptus aliorsum, diversis oppidis, ac populis, Philistini maris accolis, Christum instillans; oram littoris aridam, facit roscidam, et virenten: alibi, regiones nigras, reddit albas.

VII. Quod Angelus Philippo, Philippus vero regionibus, praestitit; hoc Angeli alii Apostolis, et Apostoli deinde, terrarum regnis: ut nempe mitterentur, et irent, non, e suo quisque, sed e Dei arbitrio, ac directione. Quod expertus Divus Paulus est; quibusdam a regionibus, ceu necdum conversioni maturis, avocatus a Spiritu divino: e diverso vero, per Angelum, Macedonis habitu personatum, secundum quietem, accitus ex Asiae in Europam; nominatimque ad Macedoniam, Christo adiungendam. Angeli porro oratio, mentionem inspergit regionum, fluminum, montium, et urbium, maxime Macedonicarum, complurium: quibus tamen clara lux, partim e Graecia Sophiani; partim, (et magis) e Notis, quae numeris respondent, affunditur. Inter duas, S. Paulo commendatissimus, Macedoniae urbes, Philippos nimirum, et Thessalonicam; posterior, propter Quantitatem prosodicam, Senarii Senecis legibus exauctoratam, nominari nequit; intelligi vero potest, e periphrasi. Stimulanti porro per quietem Angelo, negotiose Paulus obsequitur.

VIII. Angelorum, pro Macedoniae, sollicitudo, in urgenda ad eam Apostolica Legatione; non minus complexa est et gentes alias Europeas. Ex Gentibus autem, extra caelum Asiaticum gentis, sive inter Italicas, sive inter Hispanas, erat et, (qui Idolorum aliquando cultor, cum periculo sempiternae damnationis, fuerat) quidam, Caesareae Palaestinae tunc degens, centurio, Cornelius. Is, paulatim tamen, sentiens, Lationorum, et Syrorum, religiones esse impias, Iudaeorum vero speciosam quidem, sed e vita cultorum suorum suspectam, et infamem; in magna secum animi pugna erat; et in veneratione Numinum, ac simulacrorum Italiae, (praesertim castrensium), etiam simulata duntaxat, et extraria, periturus. Naturali tamen bonitate quadam, et virtutis amore politico, orationibus tandem, ac liberalitate in pauperes, (quarum pretium, et utilitas, delibatur) praeparante viam; Angeli demum, apparentis ei, ministerio, Petrique Apostoli, eius impulsu Caesaream acciti, opera, cum omni domo sua Christo adiungitur. Cuius historiae series, ex fide Sacri codicis, summatim enarratur.

ANTIQUITATUM ANGELICARUM NOVI TESTAMENTI LIBER III.  s269 HTML-Text

ARGUMENTA Partitionum.

I. COrnelii Centurionis recte factis, terra; succedunt proxime Iulii, itidem Centurionis, acta mari. Huic Paulus Apostolus, importunitate Iudaicae gentis appellare Caesarem coactus, committitur; e Palaestina Romam navi transportandus in vinculis. Hi, navigatione primum commoda, usque in multum autumnum, usi; ac ne aequinoctio quidem inquietati: diversa maris ac littorum loca placide praeter vehuntur, ave adeunt: donec in viciniam ventum est Cycladum insularum, et Gnidi peninsulae: ubi tempestatis facta mutatio in deterius. Multum autem procellae creverunt, bruma postea autumnali tempori succedente; ventisque iniquis increbrescentibus: quorum inclementia, exclusi Creta, portuumque complurium opportunitate, vectores; inciderunt demum, in ventum etiam Typhonicum. Is, aliorum quoque turbinum, ac flatuum, concursu adiutus, et incitatus, magnam in vitae desperationem plerosque navigantium; idololatras etiam, ad inutilem Deorum suorum invocationem; navim autens, extremum in discrimen, adduxit, et ad fortunarum, quibus onusta fuerat, proiectionem. Inter quae tamen Paulus, (cetera inconcussus, et omnia divino beneplacito permittens, de comitum vero suorum, iam fidelium, incolumitate, de Infidelium autem aeterna Salute, Romaeque et Italia, conversione, longe maxime sollicitus) pro his omnibus enixe Deo se ipsum, suasque preces, offert. Obdor miscens autem demum, ab Angelo de futuris circa navem, vectores, et ipsummet, instruitur, et animatur. Qui evigilans, invicem et alios de his instruit, et animat. Sed nocte, posthac, decima quarta, allisa affixaque, ad locum maris periculosissimum, et fracta, navi: Paulus, cum vinctis ceteris, iamiam obtruncandus; bonitate Iulii centurionis servatur, una cum concaptivis. qui Iulius, ob id factum, omni terrarum, orbi salutiferum, gratulabunde laudatur, Paulus interin, Vas Electionis, enatat; et evadit in Melitense littus: ac, propter Paulum, omnes alii, incolumes. A Melitaeis porro humanitate singulari excipiuntur: et Paulus. a vipera licet invasus, evadit tamen illaesus; ac miraculi quoque posthumi, inde exorti, perennantisque, gloria thaumaturgus. Cetera, Sacrae Scripturae verbis praefixis, et Notis, ad libri calcem subiunctis, illucescunt.

II. Huius Partitionis summa, pateo ex ipso Actuum Apostolicorum textu, iambis praemisso.

III. Decimo, ab Ascensu Servatoris in caelum, anno, Herodes Agrippa Senior, Agrippae iunioris, et probrosae Berenices, pater, a Caio Caligula Caes. rex factus, a Claudio vero Caes. auctus regnis; Roma, (ubi captivus aliquamdiu fuerat), in Palaestinam rediit, haud expers fastus; et, ostentatione sui, erga templum ierosolymorum, et sacra iudacia, studii singularis, popularis captator aurae. Quam ut via compendiosiore nancisceretur; insectari Christianos coepit, usque ad gladium, ut retineret autem illam ipsam, et augeret; Petrum quoque, (adversus eum insuper calumniis, et falsis criminationibus, summi, medii, et infimi sacerdotii iudaici, exstimulatus) morti destinatum, in carcerem coniecit, tetrum, et Phalaridaeo veteri persimilem. Idque secit, Paschae populosissimo tempore, et conventu: ut a pluribus. quam vulgari festo, spectantium milibus, Petri mors frequentaretur; et regem extolleret. Finitis porro vix plane diebus, quibus pane fermentato vesci non licebat; populo, pontificibusque, id ipsum avide cupientibus, ipse cupientissimus ostendit, se Petrum morti daturum: idque, nominato etiam supplicii loco. Petrus autem, id interim sollicitus unicum, quo pacto, si iam tunc sibi mors instaret, Christi Domini vaticinium foret implendum; quo sibi vitae quondam exitum praedixisset eventurum in senectute, quae nondum, taman adesset: cetera Deo, per omnia, remittebat; ut et populus fidelis eidem Petrum, eiusque caussam, per assiduas preces, publice, domesticatimque, sollicite committebat: idque felici successu. Nam Herodes quidem Agrippa, penitus exacto iam septiduo Paschae, in diem proxime sequentem, pridiano vespere, per tubam, Petri supplicium, intra et extra urbem, curarat indicendum: populique Iudaici propterea, per totam noctem illam, vigil et varia erat, impatiensque, exspectatio, desideria, coniecturaeque de genere mortis, petro inferendae. SED Angelus, caelo missus, Petrum eadem nocte, de profundo somno excitatum, iis educit rerum peristasibus, quae referuntur a Sacra pagina, iambis praemissa: nisi, quod Somnus, etiam militum, divinitus immissus illis, somno Petri addatur, et paucis diducatur: ut et Porta Ferrea excutitur, per modicam Expolitionem. Porro, evanescente tandem, inter medium egressum, extra Regiam Herodis, Angelo; tam ingens beneficium, suae libertatis animo gratissimo Petrus agnoscit, et Secum ipse laetus praedicat: captoque ex arena consilio, tendit ad piae cuiusdam matronae, Mariae, domum; a cuius incolis, et conventu, post exspectationis aliquantam moram, laetissime tamen demum excipitur. sed mox Ierosolymis egressus, in, tutiora, et longinqua se loca, recipit. Sic, eo mox nec in custodia, nec in tota, Iudaea, post solertissimam indaginem, reperto; perit Iudaeorum expectatio; militum custodum vita; tyranni cruentum de Petro decretum; et eiusdem impie laudati blasphema superbia: ad ictum, ab Angelo inflictum. Subditur his caussa denique; Cur Angeli praetermissi sint Apocalyptici?