POTERAM fortasse bonas horas perdere melius, aliud quidvis litteratum pangendo; quam exarando (pedibus praesertim cothurnatis) Musarum sanctiorum arcana: qualia pauci perlecturi, pauciores etiam aestimaturi sint. Nec dubito, quin, inassuetis carmina volutare, vel heroica saltem praeoptaturis, praesens hoc lucubrationis institutum, aliquanto minus olei sit, quam amurcae, redoliturum. Sed utinam, libris his nihil, nisi lector, deesset; qui nonnumquam [Orig: nunquam] , invidia fatorum, auctorem, etiam commendabilem, destituit. At a Celsitudine quidem Tua, PRINCEPS humanissime, satis ego, superque, dignationis impetrasse
mihi videbor; si, tot ac tantas inter occupationes, aspicere vel titulos inscriptionesque, vel in singulorum limine libellorum Indiculos argumentorum, haud gravabitur. Ad summam! Acceptasse scriptum hoc, censeri poterit; quisquis id non statim abiecerit. nec ideo sese, doloris ex intemperie, vulsis capillis decalvabunt Antiquitates istae; si fastidientur a delicatioribus: quae sibi prius ipsae saepius displicuerunt. Nam, ad ceteros, plebeii genii censores, quod attinet; superbus est, suique nimius aestimator, omnis ille scriptor: qui sibi nondum persuasit; citius ovum noctuae se reperturum, quam lectorem ullum, omnium approbatorem.
Interim inficias ire non possumus; plerosque libris inhiantium, fere, (nec fortassis immerito,) prosam malle, quam versum: aut, si ligati sermonis pedicis omnino se deprehendant adstrictos; soluta tamen intermixta, relevari. Nam alternatione, taedia mitigantur.
Et ego quidem eiusmodi quidpiam, iam olim, animo conceperam; gloriae Tuae destinatum. neque sine caussa. TAM ingentia namque Tuae CELSITUDINIS in Societatem nostram, et inprimis Eustadianam, ab ipso mox aditi tui pontificatus initio, benefacta se profuderunt; quanta sperari temporum illorum ab angusto sinu non debebant: ac certe verecundis a rogatoribus vix audebant. Accisae bellorum iniuriis domesticae res erant. inciderant adversi casus, hinc inde, nec exigui, nec pauci; multae prorogandi vitam difficultates; arcta foris intusque Ceres, ac penus; et, in universum, Os (ut aiunt) anni, magnum: et parvo, rariusculoque, non explebile. Subvenisti, munificentissime PRINCEPS: et hoc, pietate plusquam paterna; Tuismet contractioribus in fortunis, Te ipsum nobis partitus: et hoc, frontis illa serenitate, quae Datorem hilarem super omne datum commendat: et hoc toties, ut interim tamen facilius
paene verecundiam accipientium, quam Tuam largientis manum, delassares. Itaque necesse non est, dicere; quidnam hic, aut illic; quid his, vel istis, et illis, in rebus, occasionibusve, large, munifice, clementerque dederis, aut feceris: ostiatim singula percensendo. Derogat Oceani magnitudini; qui fluctus illius, aut gurgites, computat: et immenso liberalitatis campo detrahit, qui beneficia, vocata sub calculum, in minutias scindit: ubi, quidquid omnes erant, et omnia; Tuum unius (post Numen), beneficium unum, Tuum meritum, Tuum impendium, et gratia, fuerunt.
Quae talia, Tuis, PRINCEPS, hinc virtutibus, illinc Honoribus, supervenientia; quorundam ingeniorum tempestivum ardorem, ad Inauguralium, et Infulae Tuae, gratulabundos applausus excitarunt. Inter eos autem, et ego tunc aliquid scripturiebam potius, quam scribebam; in munificentiae Tuae laudes effundi gestiens: subtimide tamen; et, vel
actum agere, mihi visus; vel minus circumspecte laudaturus. Nam et, ubi res ipsa palam loquitur; ibi verba silentii veniam accipiunt: et apud Principes, facere praecellenter, quam praedicari, malentes, ipsa saepe praeconii veritas, faciem induit assentationis. Perfregi tamen ego, perrupique, timidum pudorem: tandemque, non mea magis, quam praesidum quoque meorum, summa sponte motus, impetum concepi; Tuis honoribus, et pectori, RATIONALE (sicut inscribebam) AARONICUM appendendi: genus scriptionis, ECClesiastici magis argumenti, quam styli; quo, distinctis duodecim in gemmis, totidem Eustadianae Sedis episcopos, suis quemque Virtutum gestorumque coloribus internoscendos, ostentare meditabar: ad imitationem propositos, fere talem, qualem ad exemplar plerumque Divi Martini, Turonensium antistitis, exigere solemus; quem Ecclesia, non in se solo (reor), sed in multis adhuc utique successoribus, et,
(quod caput est), in Christo, supervivere gloriatur, Gemmam Sacer dotum. Quod idem cur non et in Wilibaldo, protomysta suo, sibi, proportionis certo modulo, gratuletur Eustadium? qui, Philippi successoris eius simplicissimo, sed vel idcirco verissimo quoque, verborum elogio, testimonioque, neglector suae quietis, refuga propriae voluntatis, laboris appetitor; denique dives in conscientia fuit, humilis ad merita, superbus ad vitia. magnae sine dubio laudes!
Hos igitur, horumque similes alios, Wilibaldaeae Sedis possessores, exornandos mihi sumpseram. Et quidem ardenter manum iam admoveram; sed utique, maiores ad opus illud animos afferentem, quam vires. quod tunc patuit, cum, aliquousque iactis fundamentis, exorsus essem, antecessorum, ac subsequentium pontificum, inter sese gesta, gloriamque, miscere. vertiginem enim sensim offundere conatibus meis argumenti maiestas, et altitudo, deprehendebatur.
Nec adhuc tamen a coeptae compositionis tela deterrebar: quo minus, si non paria meritis, Princeps, tuis, at votis saltem meis blandientia, contexere niterer: Singulis Episcoporum gemmis Aaronicis, soluto stylo deductis, singula ligati sermonis epigrammata subnectere conando. Verum enimvero, sicut omnia mortalium sunt, eventuum casuumque rotis obnoxia; mutatus paullo post locus, et functio, caelique placidioris haustus; instituti laboris rationes omnes, una cum Aaronaeo Rationali, mihi conturbaverunt: aliisque, tota viarum regione discrepantibus, curarum labyrinthis implexo; contexti prioris universum et stamen absecuerunt, et filum; invito certe dolentique: quod non tam ego laborem, quam me labor ipse gemmarius, destituisset. Sed nimirum, quae sursum deorsumque res tunc omnes ferebat; nobis invicem et ipsa ferenda Sors rerum fuit.
Cum autem mihi, longe post, in mentem, ac memoriam, incidissent, partim
quidem, ex ipso Gemmarum pontificii Rationalis numero; partim autem ex Apocalypsis quoque Lectione sacra, Duodecim portarum Ecclesiae, seu militantis, seu triumphantis, margaritae, quae totidem illic ANGELI dicuntur: solacium [Reg: solacium] mihi capere videbar ex eo posse; si gemmis meis amissis margaritas, si virtutibus hominum virtutes illas caelestes, si demum Episcopis Angelos, substituere liceret. Non autem arbitrabar; in his ipsis, (tametsi numero duodecim unitatum ad scrupulum usque non inhaererem) ab illa gemmarum, aut margaritarum, Dodecade, prorsus, et in universum, me discessurum: cum, in Novi saltem Testamenti, beatis spiritibus, non duodecim duntaxat Angelos, sed plusquam duodecim legiones Angelorum, inveniremus. Huius etenim multitudinis erant; qui capto Christo suppetias laturi fuerant in Olivarum horto. Nec minoris fortasse numeri; qui revertenti de praelio contra Sathanam eidem, in occursum, et
gratulationis officium, effundebantur. Quidni vero duodecim et illa legionum censum explerit [Reg: expleverit] , multitudo militiae caelestis - exercitus; Christo nato, laudantium Deum, eiusque Gloriam, cum Pace mortalium publica, promulgantium? quando (quod divinus Paulus ait) primogenitum suum introducens in orbem terrarum aeternus Pater, imperavit; Ut ador arent eum OMNES ipsius Angeli: quorum, apud Iobum, ideo non est numerus; quia super omnem numerum est. Quis denique duodecim legionibus inferiores fuisse censeat eas, quae redeuntem in caeli Regiam DEI filium, Angelorum copiae stiparunt, et comitatae sunt? siqua (velut debet) Gregorio Nysseno, Laurentioque Iustiniano, cum aliis, assertionum auctoritas est. Tanto confidentius igitur, et animosius, a Rationali gemmisque, iam depositis, ad uniones illos, quos dixi, novi scilicet foederis beatos ANGELOS, me contuli contexendos: cum praesertim et alia me
subinde recentior, eaque, sicut novissima, sic plane palmaria, scribendi caussa, validius ad se raperet; quae mihi laboris missionem iam nullam indulgeret.
Ecce namque, cum haud ita multum ante CELSITUDINIS Tuae pontificatus - initia, Germaniis nostris illa bellorum Aquilonarium incidissent ferruginea turbidaque tempora; quae caelum terris, et has Tartaro, miscere minitabantur: inventi sunt homines, qui quidvis in quemvis auderent; ne Superorum quidem habita ratione. Neminem hic flagellabo mortuum. ferat quisque, tuleritque, quod fecit! et in auctores suos eorum prave - merita relapsa sint! Hoc solum dico: fuisse tunc ea mortalium monstra quaedam, nec pauca; quae sibi viderentur immortalia; sed ubique mortes, uti Dii quidam funerum, ac bustorum, crearent: homines aio, pancratice valentes, gladiatorie saginatos, Thrasonice ventosos, Titanice vultuosos, bonorum spoliis onusta plaustra trahentes;
argenti fontes, et auri montes, ac regionum, urbium, arciumque deditiones, sibi destinantes: aut, si spes ea decollasset, dolori suo, per aeque sacra profanaque pessum data, truculente litantes, In ea tunc ergo calamitate, non sine magna Tuae postea civitatis parte, Collegium quoque Societatis Eustadianum, una cum Templo suo deustum, pulverulentis rudetis illis, ac cineribus, incubuit. In his autem, cum et hoc iaceret; et illud resurrecturum numquam [Orig: nunquam] esset: Tuae, PRINCEPS MARQUARDE, Celsitudinis ingens, ac religiose munificus, inventus est animus; cuius impendiis utrumque maximis, excitatum denuo, sese recuperaret; et a pedibus ac fundamentis, ad usque culmen et caput, erigeret. Orsus es igitur, egregius sacrorum et Pontifex et architectus; nec orsus tantum modo, sed magnanima pariter, et indefessa, structurae constantia perfecisti, caelo sacratam Aedem; gymnasticam Musis sedem; ac Societati
nostrae redivivam coloniam: in quibus sanctae liberalitatis Tuae, scientiarumque providae curae, monimentum [Reg: monumentum] , (ut cum Horatio loquar) aere perennius, es emolitus.
Quod autem ad rem propius accedit, ac, de TEMPLO praesertim resuscitato, praeteriri nefas esset; id, illud ipsum nomen, ac titulum, quem olim, ab Antecessore Tuo religiosissimo sibi tributum acceperat, SANCTORUM inquam ANGELORUM, (et praecipue CUSTODUM), optima restitutum, non fide minus, quam pietate Tua, recepit: ut dicatur et hodie, quod dictum initio fuerat; et sit nunc quoque, quod erat olim, Caeli Principum, ac primaevorum Spirituum: imo vero, non prorsus, quod, et quale, fuerat; sed a se non modice, sicut temporibus, ita facie, diversum. Stat enim aedes haec Angelica recentior, eo splendore dignitateque totius reparatae molis: ut, nisi procubuisset illo tunc atro die; nunc utique tam
conspicue staturum haud foret: adeoque (quod, in humanis evenire nonnumquam [Orig: nunquam] , sed rarius, experimur) videri potuerit, illi Templo, connexaeque moli, suusmet in aliquo profuisse casu; ut ex hostili flamma splendidius emicaret: posthacque diceretur; Quid, et quorum furiis, aliquando non fuisset; et cuius, e diverso, sancta munificentia nunc rursus esset: adeoque, miranda conversione rerum et eventuum, ex unis et eisdem incendiariis facibus, suum, et nefariis illis Herostratis tenebrarum supplicium; et Celsitudini Tuae clarissimi nominis immortalitas, proveniret: illi fortassis arderent; Tu resplenderes.
Hoc quidem certe fulgore, PRINCEPS religiosissime, dignissimus es, erisque semper; qui magnum hoc aedificii nobilis impendium, post ter opt. max. [Abbr.: optimum maximum] DEUM, beatis illis spiritibus praestitisti: dominumque Tuum, caeli terraeque regem, Christum, qua parte licuit, imitari conatus; id, quod ille fecit, et adhuc
quotidie [Reg: cotidie] facit, (in electis nimirum ad gloriam hominibus, Luciferi lapsui succenturiandis) ANGELORUM et Tu quodam modo RUINAS IMPLEVISTI.
Sint ergo Tuae CELSITUDINIS inclito [Reg: incluto] Nomini, titulis et caussis iis omnibus, quas supra memoravi, iure quam optimo, meae, super Angelis; Angelis; Angelorum autem, super incolumitate Tua, vigiliae consecratae. Festo resurgentis Christi die; post Christum natum, anno M. DC. LXX. [Abbr.: 1670]
Ill. mae Rev. maeque Celsitudinis V. ae [Abbr.: Illustrissimae Reverendissimaeque] Servorum infimus Ioannes Bisselius, S. I. [Abbr.: ?]
Iam in operis prioris vestibulo te praemonui; res Angelorum gestas, Novi quoque Testamenti, non secus, ac Veteris, ANTIQUITATUM iure, tituloque, censeri: si praesertim ad Angelorum illa prodigia conferantur, quae, post historias Canonicas ad metam perductas, novissimis denique temporibus, ac saeculis, evenerunt; et necdum evenire desinunt.
Et alioqui sane, si vel postremarum aetatum Acta nulla proferri possent Angelorum: illa sola, quae Novum intravere testamentum, et hic a me composita sunt; ab annis iam plusquam mille sexcentisque peracta, senii maius aevum, quam Mathusalem ullus, adepta sunt. Quonam ergo iure, nomine privarentur Antiquitatis; quae novitatem habent, tam vetustam? Vale.
EGo Iacobus Rassler, Societatis IESU, per superiorem Germaniam, Praepositus Provincialis, Antiquitatum Angelicarum tubam iambicam, Gestorum novi testamenti Libris Tribus deductam, a P. [Abbr.: ?] Ioanne Bisselio, Societatis nostrae Sacerdote, et a Censoribus probatam, pro potestate, a P.re N.ro [Abbr.: P Nostro] Ioanne Paulo Oliva, universae Societatis Praeposito Generali, accepta, in lucem, per typum, dari permitto. In cuius rei fidem, hoc testimonium, chirographo et sigillo officii mei munitum, dedi. Ambergae, 1O. Maii 1669.
Iacobus Rassler.[Gap desc: INDEX]
I. ANte Christi IESU adventum, per saecula plurima, crepusculum verius, immo caligo noxque potius, quam Lux plena rerum Divinarum, mundum insedit. Postea vero, Sole iustitiae per Incarnationem Filii Dei, exorto; continuo plenius omnia, etiam circa Angelos, et eorum apparitiones, quam antehac, effulserunt.
II. Quemadmodum Sol oriturus, ante se splendorem Aurorae praemittu: sic, Verbum Patris aternum, carnem assumpturum, mittit ante faciem suam Ioannem baptisten, praecursorem; Lucernam lucentem, et ardentem, tempore regis Herodis Ascalonitae: adversus cuius tyrannidem populus enixe Deum interpellabat; ut Messiam tandem aliquando mittere dignaretur, Redemptorem. Eadem autem et mulio ferventius, petebat a DEO Zacharias; cum, autumni tempore,
per occasionem festi Scenopegiorum, Sacerdotio fungeretur in templo Ierosolymorum. Describitur, per transennam, tabernaculorum sollemnitas; eiusque instituendae caussa. Subnectitur Precatio Zachariae. pro Adventu tandem Messia; ad altare Incensorum. Precanti, se conspicuum offert Gabriel Angelus: denuntiat futurum ioannis ortum, e conceptu de sterilibus et effoetis [Reg: effetis] parentibus: aliaque, quae in Evangelio exprimuntur: praesertim autem, similitudinem eius, et Eliae: exultationemque in utero materno. Zaebariae, de Promissionum tantarum eventu, scrupulosa morosaque dubitatio, increpitatur ab Angelo; poena Incredulitatis ei indicta, protinusque subsecuta. Nascitur ioannes; ac circumciditur.
III. Nazarethi, in Galilaea, descriptio. Angeli Gabrielis descensus e caelo in terram, Nazarethum versus; tempore verno, post aequinoctium. Aspectus, et admiratio, LILII, i. e. castissimae Virginis MARIAE. Eiusdem puellae, tum occupatio sancta; tum ardentia mentis vota, et Affectus erga eam, quae Messiae futura Mater esset: De se ipsa vero sensus modestissimus. Ad eam repente ingreditur Angelus: eamque salutat, titulis, qui partim in verbis, ab Evangelio expressis, continentur: partim in vocabulo MARIA latent. Inter quos titulos, occasione verborum, Gratia Plena, mentio fit Fontis cuiusdam amplissimi in Chanaanitide; cognomento, Phialae. Cetera quoque Salutationis Angelicae verba
expenduntur: una cum pretio Unionis Hypotaticae; Reconciliationis hominum cum Deo; et Maternitatis DEI; quam sanctissima Puella haec aditura mox esset. Quam Magnus praeterea, superque ceteros omnes Excelsus, coram Deo, et Hominibus, futurus esset, Filius, ex ea nasciturus: et, quanta Imperii illius Diuturnitas: cui regum aliorum brevis potentia, aequiparata, nullius aestimationis sit. Recusans autem MARIA Maternitatis DEI munus, si geri cura iacturam Virginitatis nequeat; docetur ab Angelo; Qua ratione utraque Dignitas ista, simul constitura sit, utriusque statu salvo: Vi scilicet Omnipotentia DEI, et Spiritus Sancti mirifica cooperatione. Quam certitudinem Angelus firmat, etiam exemplo fecundationis [Reg: fecundationis] Elisabethae: Assensuque demum Virginis impetrato, Verboque pariter mox Incarnato; discedit (invitus licet, et ad tempus duntaxat,) a Maria: reditque in Caelum.
IV. MARIA, Christi concepti mysterium, pro solita sibi demissione, celans iosephum Sponsum; eo tamen non dissentiente, abierat in Iudaeae montana loca; visens illic Elisabetham cognatam: suisque eam ministeriis, trimestrique praesentia, refocillans. Reversa vero Nazarethum cum uteri tumore, satis iam notabili: nesciens, et innocens, a nescio rerum gestarum, et innocente, iosepho, suspicionibus impetitur variis; nec paucioribus ab eodem excusationibus absolvitur: eo tamen exitu cogitationum; ut, priusquam
Mariam iudicio forensi periclitari patiatur, ab ea potius ipse clam discedere, meditetur. In ipso tamen denique abitus molimine, per quietem nocturnam, ab Angelo, luculenta Virginem apologia purgante, saniora docetur capessere consilia: retinere sponsam; nominare, nutrireque puerum, ex ea divinitus oriturum. Quibus ille praeceptis acquiescens; sibi, Sponsaeque, aliquamdiu gratis afflictae, pacem animi restituit.
V. E Nativitate Christi, concepta a Piis laetitia, parodice proponitur; et per similitudinem quoque bucolicam. Do tempore, et hora Nativitatis. ac Stella, a Balaamo praedicta: totoque tunc Caelo lucido. Angeli pastoribus Christi nuntiant ortum: et, ex eo proventura Mundo, commoda. Ipsorummet Angelorum ingens inde gaudium, ac DEI laudes: et pastorum assensus. Christus adorari iubetur: et re ipsa mox a diversis, ac praesertim a Magis, adoratur.
VI. Magi, post adorationem, Christo parvulo praestitam iubentur ab Angelo, praetermisso ad Herodem reditu, suas ad sedes remigrare; Quorum inopino clandestinoque discessu comperto: tyrannus Herodes vehementer excandescens, uti lupus quidam cruentissimus, agnellorum gregem, sic ipse, truculento suo mandato, Bethlehemiticam pueritiam, usque ad biennes, omnem interficit. Prius autem, quam id fieret; ne et Agnus Dei victimis illis adiiceretur, iosephus, in somnis admonitus ab Angelo, puerum iESUM, cum
matre MARIA, (posteaquam, aliquantisper devians, in viam tandem reductus esset) asportat in Aegyptum: ibique latet in urbe Heliopoli. Post regis autem obitum, revocatus ab eodem Angelo; in Chanaanitidem terram denuo se recipit. Iudaea tamen, una cum eius praeside Archelao, provide declinata; eodem caelesti usus directore. cum suis Galilaeam, at Nazarethum, repetit. Subnectitur his, brevissime, caussa ratiove tam sollicitae curae venerationisque; puerulo IESU ab Angelis impensae.
VII. Quod autem IESU puerulo praestiterunt obsequium; id frequentius post haec, etiam adulto iam, exhibuerunt Angeli: decoro apparentes habitu. Nominatim vero, cum baptismo Christi, honoris caussa, frequentes adsisterent. Huic sollemnitati successit, post aliquantum temporis, etiam Victoriae gratulatio: cuius ista, quam narro, fuit occasio. Secesserat a baptismo Redemptor noster in eremum Quarentanam; ieiunio, et ascesi divinarum contemplationum Quadragintadiali, intentus. Eum illic Diabolus ausus aggredi, sollicitavit ad ostentationem Divinitatis suae; primo, panum procuratione prodigiosa: deinde, praecipitio sui spontaneo, de peribolo templi. Reiectus autem utrimque; per summam tandem impudentiam, etiam adorationem sui exegit ab eo; sub pacto supremae in terris potentiae consequendae. Sed hic plane fugato Sathana, Victor Christus, ab Angelorum praetoriano satellitio
honoratur ac donatur impense, diversis sub titulis. Ab hoc tamen, Angeli transeunt ad hominum aegrorum curam.
VIII. In Piscina namque Probatica (quam lectio nostra vulgata Bethsaidam, Graeci fere Bethesdam, nominant); quoties Angelus moveret Aquam, curabatur e coetu male habentium unus: et quidem ille, qui sua, vel aliena industria, prae ceteris omnibus in Aquam prior descendisset. Triginta vero, et octo annos in infirmitate habentis, et tunc ibi cubantis, atque a Christo curati, hic idcirco nulla fit mentio: quoniam ad Angelorum interpositam operam ea narratio non spectat.
IX. Designatur, ex historica veritate, quanam in parte ierosolymorum, Dives ille Epulo Evangelicus habitaverit. Describitur eius luxus, et Epicurea vitae ratio: Lazari contra, mendicitas, egestas omnium rerum, omne morborum genus; et epulonis, ac domesticorum eius, in eum duritia. At Lazarum, vitae vinculis solutum tandem; Angeli Boni (quo suam, initio Partitionis huius expressam, erga Pias animas emigrantes sollicitudinem proderent) in requiem transferunt: Epulonem vero, et ipsum postea mortuum, horrenda Tartari tormenta, cum bonorum omnium obstinata negatione, excipiunt. Unde monemur; ut mature hic ad sanctum exitum praeparemur.
X. Post supremam cenam, egressus IESUS; occasione traiecti Cedronis, expendit secum
verba postrema psalmi 109. ac mox, sublabente tristitia, cogitare orditur; Quam arduum aggrediatur Opus, expiationis culpae primorum parentum, in suomet iam iamque capite luendae. Apprehendit deinde sensim dolenter, in parte animae inferiore, sui ab omnibus desertionem: amplius, paullo post, augendam. Cogitat, in angore, de loco refugii solacii [Reg: solacii] que reperiendo. Cumque displiceret, eum in usum, Vallis Iosaphati; solaciis [Reg: solaciis] ceteris omnibus, recursum ad Patrem, ac preces, praefere. Hinc, maestitia in momenta singula increscente, (quam et discipulis tribus fatetur) cum iis Hortum Oliveti petit; discipulosque ad vigilias, et comprecationem, exhortatus; ipse Patri fer vide supplicat, pro Calice passionis, a se (ad arbitrium tamen eius,) auferendo Calicem autem hunc. in Spiritu, et ecstasi, cernit capacissimum; instar Crateris Aetnaei: continentem in se totius mundi flagitia omnia, flagitiorumque poenas sempiternas; et, ad eas condemnatos. Intellecto vero divinitus; Calicem hunc talem, modis, a Deo destinatis, exhauriri oportere; cum, ad hoc, paratum se, Christus ostenderet: vi nihilominus. ac via, Propassionibus laxata, oppressus: in luctam mortualem, ad sudorem usque sanguineum, collabitur. Angeli tamen obsequioso solacio [Reg: solacio] erectus tandem; animo heroico residuae adhuc Passioni obviam procedit: in documentum nostrum.
ANGELICA priscis Gesta codicibus data,
Quae nunc recens digessit in iambos labor;
Decies quaterna, seu quid excurrit supra,
Sorpsere stadia Saecularis circuli (1).
Multis sed annis, multa Nox, fuscans viam,
Ac spissa saepe nebula, velavit Diem;
Legisque Veteris mystico Verum typo
Involvit: ut perplexa lux phoebi, fretum
Subitura quando Baeticum, (2) radiis tremit
Dubiis; fugaque Vesperum obscura premens,
Obnubit atrae tegetis, et Phoeben, (3) sinu.
Hac paene rerum Numinis caligine,
Tenebrisque, veteris instar Aegypti (4) horridis,
Ab Orbe nato. Facis ad exortum novae, (5)
Quam, nube tectam Carnis, advexit DEUS,
Pressae sedebant, LEX, et arx legum, Sion.
Ast ubi, sub Orbis paene iam Occiduum diem, (6)
Horamque Mundi languidi novissimam,
VIR patuit ORIENS (sacra quem talem (7) canunt
monimenta [Reg: monumenta] Vatum) genitus Ingeniti sinu:
Utriusque Lampas orbis, ac melior Dies,
Prodire coepit, ac sui fructum dare,
Non noctilucis (8) Israelaeae modo
Telluris oris, aut Idumaeis iugis;
Sed, qua plaga Orbis sicca, quaque humens [Reg: umens] , iacet.
Ibi, nube (9) coepit pluere Virginea, Omnibus
Desiderata gentibus, (10) VITAE seges.
Temporis ab illo vernat articulo salus;
Caeloque patulo, paene Nox ipsa, est Dies: (11)
Dum Siderum, omnis terra, notitia scatet. (12)
Ne plura! Postquam fulsit in mundo DEUS,
Mortalium, vitae auctor, immistus choris;
Non astra propius iuncta vidisset suis
Ptolemaeus (13) astris; Angelis quam tunc Homo,
Hominisque lateri iunxerint sese Angeli.
Praecessit ergo densa nox: nocti subiit (14)
Lux clara. Subear huic comes, Caeli, ac DEI,
Circumque Numen stantium satellitum,
Cognitio, prisci purior speculo vitri.
Fax Christiana, Moysis illustret facem.
POST longa quondam exacta nocturnis rotis,
Luna a bicorni, stadia, sub pluvio aethere,
In vacua tandem spatia si Aeoliae plagae
Se nebula purget, ac fugam tenebrae parent:
Prius, aurei quam Solis ex alto nitor
Erumpat, improvisus, haud pariter venit,
Pariterque adest; sed signa praemittit sui,
Colore ducens purpurascenti diem,
Croceoque signans mane vicinum ambitu. (15)
Haec tuba diem, ceu classico, muto licet,
Vegeto tamen, promulgat; ac radiis probat.
Lux modica, post se lucis omne agmen trahit.
Paris instituti lege, Rex Superum, quater
Post circumacta dena, quodque ultra fuit,
Saecula, (16) daturus lampadem semet novam,
Lumenque quali nulla micuisset Pharos, (17)
Nec ulla, mille nitida lychnuchis, Sina; (18)
Venire se (nec languido pede) PRODROMI, (19)
Et fervida signavit, et rutila, (20) face.
Palmifera Iudae (21) regna, non Iuda satus,
Sed stirpe genitus Ascalonaei (22) patris,
Edomidisque matris, HERODES tenens;
Immanitate, sanguinis digna sui,
In lustra iam quaterna (23) ius Solymis dabat,
Hebraea Phario colla Rex urgens iugo.
In astra clamor igitur, et querulo dolor
Mistus, per aedes ibat ac templum, sono,
Parcior ad Aras, maior ad fidos lares:
VENI! nec ultra differ aspectum tui;
VENI, tot Abrahae millium gentis prece
Accite! tot promisse vatidicis libris.
Assertor, o, vindexque, servitii gravis, (24)
Quo stringit inde Roma nos (mundi uncinus); (25)
Istinc, Quiritum gravior imperio metus,
REX: fronte prima, Dominus; a tergo, flagrum,
Praedo, tyrannus, latro, carnificum nepos,
Antipatri imago sanguisugae, filius,
Hoc verior, quo, mentis oestro, immanior.
Id populus, id caterva mystarum, sacris
Solymaea templa precibus ac votis terens.
Ad astra nocte, ad astra geminabant die;
Interluentes vota lacrimarum [Reg: lacrimarum] vado.
Hoc et, iugosae priscus Hebronis cliens,
Quercusque (quam fert fama,) Mambraeae accola, (26)
Animo simul, claroque ZACHARIAS, sono,
Crebroque fletus imbre perfusus genas,
Numen rogabat; tacitus Herodem notans.
[Note: Festum Scenopegiorum.]
Revolutus, en! vertente se annorum rota,
Pomifera gravidis nemora, SOL, ramis stato (27)
Retulerat astro; Libra quo mundum pari,
Canem inter, atque scorpium, (28) trutinat mora;
Ac spatia Lucis aequa Nocturnis facit.
Sollemne genti - Moysis instabat Sacrum, (29)
Fastisque priscis Mensis haec pars, qua Deo
Palmea, per aedem Numinis, tentoria,
Per plebis aedes stant saligna umbracula.
E fronde laeta, nec fere sterilis comae,
Multiplice pictus ridet Autumnus sacer,
Ridet profanus, traduce vireto, locus.
Hi nempe populis - Abrahae ritus erant,
Memore quotannis [Reg: quot annis] queis [Reg: quibus] nota revirescerent
Longae, per Arabum (30) tesqua [Reg: tesca] , per valles, morae,
Ductae sub umbris rupium. subter loca
Vepribus rubisque densa; fortuita casas.
Pellesque tensas, sustinente arundine. (31)
S. Ioannis Baptistae conceptio, nativitas, excellentiaque, praenuntiantur Zachariae, patri eius, intentissime Messiae
adventum expetenti: circa festum Scenopegiae, seu Tabernaculorum, mense Septembri. Lucae L. V. 8. Factum est autem, cum Sacerdotio fungeretur (zacharias) in ordine vicis suae ante Deum: secundum consuetudinem Sacerdotii, sorte exiit, ut incensum poneret, ingressus in templum Domini. Et omnis multitudo populi erat foris, orans hora Incensi. etc. [Abbr.: et cetera]
]
SUB tempus ergo, Scena quo Nemorum (32) frequens
Vestibula templi fronde praevelat sacra,
ET Plebs, viridibus vota sub tectis genu
Densans repando, tendit ad caelum manus:
Simul intus, aras ante, tum castas preces.
Tum castiora, thuris auratum ad focum,
Obsequia, obibat luce Zacharias stata.
Cum Thure, simul in astra Vox ibat Senis.
Ac vocis, immo ductus ex animo, sonus;
O, Partus UTERI, prole fecundi sua, (33)
Etiam priusquam spargerent mundo diem,
Vel sol, vel, ortu Solis Eoi prior,
Phosphorus, (34) amoenum noctis occiduae iubar.
O, Fons! paterni fontis e scatebra fluens,
Primaeva (VERBUM) Numinis SAPIENTIA! (35)
Deus - Deorum, de Deo: dux, et caput,
Stirpis Saraeae: (36) clare Barbariae nitor!
Lux insularum! noctium - mundi occidens!
Radix Iessae: culmen Isacidum domus:
Arcis Davididum (37) CLAVIS, et Claustrum simul,
Quod aperit una sola, quae clausit, manus;
Et claudit illa sola, quae reserat seram,
Dux Israelis pariter, ac Rex Gentium,
Quascumque vasto cingit Oceanus sinu:
Signum Viarum: Specula (38) nocturni maris,
Quae, caeca nebulis vada peragrantes, rates,
Longe avias, Salutis in portum vocas:
Idem, Orbis; idem, in orbe, iustitiae sator;
Et in futurum Censor, EMMANUEL, nova
Gratandus orbi voce, NOBISCUM - DEUS! (39)
Huc ades! et, Israelis inflexus prece, (40)
Quantus per Astra es, tantus in Terras veni!
Discinde nubes; (41) rumpe veniendi moras:
discute tenebras: solve compedibus reos:
Effringe barathra: immitte carceribus diem:
His redde Solem, (42) Sole qui erepto gemunt;
Ut, exsoluta vetere tot scelerum iugo,
Tibi nostra soli tota Libertas vacet:
Regnumque nobis fiat, Obsequium tui.
Lucae I. V. II. Apparuit autem illi (Zachariae) Angelus Domini, stans a dextris altaris Incensi: et Zacharias turbatus est, videns: et timor irruit super eum. Ait autem ad illum Angelus; Ne timeas,
Zacharia: quoniam exaudita est deprecatio tua. et uxor tua Elisabeth, pariet tibi filium. etc. [Abbr.: et cetera]
]
Haec lacrimarum [Reg: lacrimarum] rore ZACHARIAS fluens,
Fundebat immo verba de cordis sinu:
Verbis hic idem pondus addebat, Senis
Qui sublevabat pondus, aetherius Vigor, (43)
(Spiramen almum) vatis in lingua sedens.
Multoque pectus entheum (44) caelo replens:
Cum supplicanti subitus, en! miro nitor
Offertur Hominis ore; nil hominis tamen,
Praeter, foris quae signa lucebant, gerens,
Nebulisque textum corpus. Alipotens erat,
Ex orbe supero, Nuntius; dextrae imminens
Arae, Sabaei thuris oneratae strue.
Nec absque caussa Dexterum institerat gradum;
Qui nil Sinistrum, nil Avernale, adferens,
Aderat ab alto. Quam libet laeti ramen
Legatus operis; terruit. nebulae illico,
Tremorque mentis, qualis emotos quatit
Attus stupentum, quatere suspensos viri
Sensus, et animam, coepit. oppressum metu,
Labare corpus; genua flaccere; ac, locum
Aegre tuente, crura destitui, gradu,
Pavidum proin adortus, et placide et prior,
Pacificus Ales; Vince terrorem hunc, ait:
Animoque te, vultuque, Zacharia, indue,
Rebus secundis congruo. pectus cape
Te dignum, et hoc, quem thure non plus, ac prece,
Quam decore mentis, innocens imples, loco.
Vir, charus [Reg: carus] astris, Tartari Pellat metum.
Nihil hic Averni, nil vides monstri inferi:
Tua merx, et omnis, vehitur in tuto, Salus.
Sermonis istud grande sit pignus mei.
AMICUS, ecce, Numinis, quod tot rogas
Precibus, Ut, omni subruto scelerum Ilio, (45)
Iam sola Virtus stabile sideribus caput,
Terrisque ius, extollat, ignarum iugi
(Nisi Suavis, (46) et, quod ferre, Libertas foret,)
Id imperasti. Dicet hoc Soboles tua, (47)
Maiore quondam voce, quam nos iam; rei
Facietque tantae consonam mundo fidem.
Tibi namque casso iuncta iam dudum thoro [Reg: toro] , (48)
ELISA, et omni clausa genitivae spei,
Inopina pulchra prole, post paullo, parens,
Pariensque, gnatum laeta laetanti dabit:
Cui Rex Olympi nomen a DONO (49) iubet
NUMINIS, Hebraeae vocis imponi sono.
Lucae I. V. 15. Erit enim Magnus coram Domino: et vinum, et siceram, non bibet: et Spiritu Sancto replebitur. adhuc ex utero matris suae: et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Et ipse praecedet ante illum in Spiritu et virtute Elia;
ut convertat* incredulos ad prudentiam iustorum; parare DOMINO plebem perfectam.
]
HUNC edet Uxor, lege, qua nasci decet, (50)
PUERUM. sed ante ventris exactas moras,
Solitasque metas, corde iam exculto VIRUM:
Fama, per orbis pariter, ac caeli, ambitum,
Grandem, coruscum, vixquendum genitum, suae
Carmen futurum publicum Patriae; sacri
Melos (51) in triumphi montium abituris iugis,
Ac vallibus concorde lusuris choro.
Hilarabit autem Te quoque (52) hic, quamvis Senem,
Infantis ortus: quippe, munifici aetheris
Opus stupendum; Spiritus illa flagrans
Face, qua pilosi (53) Vatis exarsit calor,
Quem procul in Aurae (54) regna flammi - pedes equi,
Superoque percitae igne vectarunt rotae.
Ad instar huius ista, quam narro tibi,
Futura proles, sicut ELIAS vado, (55)
Seu defluente nubibus, seu per cavas
Rapiente valles gurgitem, infregit sitim;
Sic PUER hic, omnis laticis uvigenae fugax, (56)
Osorque misti rore mellito scyphi.
iordane puro sicca madidabit (57) labra:
Suumque multo pariter et verbo et die (58)
Guttur calescens, tinget haud aliis, nisi,
Pentapolis (59) intra stagna morituris, aquis.
Sed. minus id est. Maiora producet dies.
Praecoce coaevos namque praevortens pede,
Miramque plantis rudibus exorsus viam,
Insolita, iam nunc, orbis in scenam, dabit
Puer opera; quae nec ipse sat capiet Puer,
Vitalis exsors lucis, atque utero latens.
Quot disparilia proferet mundo Omina!
Gaudebit; ast, E ventre adhuc, viso DEO:
Saltabit; (60) ast, in Matre, nec vetito choro:
Praecurret; iter at advenae sternens Deo. (61)
Trahet Israelem (62); sed procul belli minis:
Mutabit animos impios; reddet pios:
Caelique gustu ruris ingenia imbuet.
Lucae 1. v. 18. Dixit autem Zacharias ad Angelum; Unde hoc sciam? Ego enim sum senex: et uxor mea processit in diebus suis. Et respondens Angelus, dixit ei; Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum, loqui ad te, et haec tibi evangelizare. Et ecce! eris tacens; et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant: pro eo, quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur, quod tardaret ipse in templo. Egressus autem, non poter at loqui ad illos: et cognoverunt, quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis. et permansit mutus. Et factum est: ut impleti sunt dies Officii eius, abiit in domum suam. Post hos
autem dies, concepit Elisabeth, uxor eius: et occultabat se mensibus quinque etc. [Abbr.: et cetera]
]
HAEC dum tacenti verba Zachariae refert
Caeli disertus augur; (63) ac vultu magis,
Quam se ore, prodit: suave iam pulso metu,
Affudit animum, vimque, vix satis antehac
Sui potenti, satque facundo, Seni. (64)
Ergo, reclusa mentis, ac vocis, via;
Magnifica sunt, et ampla, quae spondes (ait)
O, quisquis es. Terra alia; frons Caeli nova;
Aquilae iuventus (65) vegeta; cygnaeae comae, (66)
Capitibus; hiemi, Veris offertur viror;
Mihi generis, (67) ex me, germen, ac titulus Patris,
Haud sterilis; alvo Coniugis, sexus vigor,
Uterusque gravis, et omne, quod Matrem facit.
Humus ergo, sicco tota quae squalet situ,
Segeti vacabit? mortui pomus freti, (68)
Citri - ne (69) semet aureo flore induet?
Qui credit haec, is et Fide credet pari,
Se quoque futurum, Matre de tali, Patrem.
Da pignus itaque, da rei tantae notam:
Haec mysta, (70) nec, Quid diceret, satis in loco;
Nec, Cuius aurem foderet, ad trutinam vocans.
NAM verba, non ad ultimam expensa unciam,
Etiam ptobo quandoque subrepunt Viro.
Huic ergo, Summi fidus intepres Patris, (71)
Dempturus hanc non optimae maculam notae,
Tardamque Templi sede pulsurus Fidem;
HOMO (infit), hominis verba sub dubium vocet,
Quaeque is spopondit, teste iurato liget:
At in ora Superum nemo Quaesitor seder,
Aut libripens. (72) sat ipsa sufficiunt sibi.
Hoc sunt Tonantis dicta, quo in pretio et Tonans;
Qui Veritatis perstat immoto gradu.
Quae porto alumnis infimi mundi ferunt
Aetheris - alumni fata; legante haec DEO
Feruntur, His si crederes; quidni et mihi?
EGO namque (ne sermone te longo morer)
Ego Nuntiorum, scripta quos memorat fides, (73)
Caelestium sto celsus in eorum gradu,
Quorum Tonantis propius est lateri latus.
Ego, Optimatum medius in censu trium,
GABRIELIS, apud et Numen, et gentem tuam.
Nomine celebror; quo triumphatrix Dei -
Vis paginis, virtusque, cantatur sacris.
Hoc nomen ante ceteros haeret mihi,
Fortem quod operam caelitum [Reg: caelitum] Grandi Duci
Nec inerte dextra praesto; nec pigro pede.
Is ipse Princeps orbis, ac rerum parens.
Tibi, iussit, haec referre Me: Te, credere;
Non, Scire. Dicta, Rebus explebit dies;
Omnemque, Fati cursus, evolvet fidem.
Videbis oculis; nec tamen memori statim,
Gratoque (sicut ardor id cupiet tuus)
Hymno favorem tam peregrinum canes.
Te namque, balbum, vocis ad nostrae minas,
Gluten sequetur; ac reluctantis soni
Pugnax ligamen, ad palati limina.
Haec Poena non credentis est. linguae potens
Hucusque; tria ter Luna dum spatia impleat,
Elinguis, ac mox (alio. et agnato malo,)
Surda aure deges; flagra dum culpam pient,
Mentemque solidet credulam Vexatio. (74)
Gabrielis isthaec summa monitorum fuit:
Qui simul, et os hinc, et sui speciem, auferens,
Farique pariter desinens, et conspici;
Qualem minatus fuerat ex meritis fore,
Talem et reliquit Flaminem, (75) domitum flagro;
Quod Numen, erga ptopius addictos sibi,
Vibrat, et quatit, quam vilis in turbae reos,
Intentiore saepe vi: QUIA plus amat. (76)
Haec inter, ut per damna, sic mox et lucra,
Angelicus oscen, rebus exsolvit fidem.
Elisabetha impletur: Exultat [Reg: Exsultat] puer, (77)
Etiam priusquam lucis in stadium (78) exeat.
Mox cursor esse gestit, ac Solis novi
Aurora praepes. Natus, exiguae prius
Cruore plagae, legis e ritu, cutem (79)
Tingere subigitur; Lustra qui post bis tria, (80)
Herodianae turris in opaca specu, (81)
Torrente toto sanguinis terram imbuet:
Suaeque primam Martyr aurorae (82) rosam
Cruoris ostro vertet augustam in stolam.
IOANNIS at sint ista Lucifero satis.
Nunc, Genitus ad se, Musa, te CHRISTUS vocat,
Lux lucis, ac Sol Sole de aeterno: DEUS
Qui sit licet, Sinuque progenitus Dei;
Hominis tamen, non fugit, et condi Sinu, (83)
Et mensium, quos Uterus humanus petit,
Illa, nec alia, lege, qua parimur, pari.
Missus est Angelus Gabriel a Deo, in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem, desponsatam, viro. * et nomen Virginis, Maria. Lucae 1. v. 26. et 27.
]
GAlilaeidarum (84) gentis occiduam ad plagam,
Taboris amoenum montis inter verticem,
Et, imminentes Thetidi, (85) Carmeli (86) petras,
Imposita celsi collis, urbs humilis, iugo,
Surgebat; undae sonte tunc vivae unico (87)
Irrigua: qui, de vertice in praeceps ruens,
Armenta pratis, messe ruricolas beat;
Omnemque pictis vestiens plantis humum,
Dat NAZARETHI florido nomen (88) loco.
HUC, e suprema sedis aetheriae domo,
Mandate Superum rege, moliri gradum,
Post flexa mediae noctis in reducem diem
Spatia, volucri coeperat Gabriel via.
Is, paribus, inter alta nebularum, Notos
Alis secando, moxque librato fugae
Remigio, ad instar stagna repetentis cycni, (89)
In Nazaraeis lene sese auris agens,
Amabiles, ab his, ad illa, oculos vibrat:
Variaque (quamvis noctis extremae mora
Adhuc nigrante) pascit, aspectum simul,
Simul alta sensa, floridi scena soli:
Scilicet, et umbras inter, intuitu vigens.
iam tempus aderat, ac suus Zephyro (90) locus.
Is, Hesperi (91) spirans ab ora, coeperat
Reparare, laeto mollis afflatu aetheris,
Exanime nuper hieme pratorum decus;
Calvumque tegere fronde Carmeli (92) caput.
Sol arietis currebat auricomi viam; (93)
Quo feta passim, e fertili Chloris (94) sinu,
Zephyritidis (95) sexcenta promebat sata.
Violas at inter, atque Sarrano (96) rosas
Ostro micantes, et coloratas opes,
Quas largiores nec ferax iericho (97) ederet,
Unum nitoris, omnium tenerrimi,
Rapiebat oculos LILIUM; tugurI (98) brevis
Quod se vireto abdiderat. Et MARIA, hoc erat; (99)
Qua prole, dulce nactus est, seri quidem,
Sed inde tanto gratius, nomen patris,
ioachimus. Haec est germen Annaei (ut ferunt)
Hortense (100) Voti: quodque, Florem ideo suo
Decebat esse iure; paradiso prius,
Serotino quam Matris eductum sinu.
FLOS Virgo, nulli iunctus in fulcrum sudi (101)
Geniale: et inde, Virginum princeps decus.
Ea tunc, recepto noctium studio vigil,
Precibus, et aevi veteris oraclis [Reg: oraculis] vacans, (102)
Messiae amori regis, et magnae dabat
Se Matri ad operas: cuius aspectum expetens,
Clamabat; ECCE, Virgo concipiet DEUM!
Manensque Virgo, pariet (aetheriae tamen
Statione sedis semper immotum) Deum;
Sed sorte Carnis mobili. O, Virgo; o, tui
Selecta sexus sola de tot milibus!
Prius orta, quam Sol axe; (103) quam caelo dies;
Quam terra Vacuo; quam seges terrae sinu;
Undisque cete, ac nemore prodirent aves.
O, clara Nympha! lampas o, Luna prior,
Lucidior Arcto, (104) maior Angelico nitor,
Caelique vertex: nec tamen Dea; sed, Deum
Datura: ut, uni hucusque conspicuus polo,
Incipiat idem et esse Nobiscum - Deus. (105)
Contingat ut servire me, et gnato, et Tibi;
Properate! ne differte tam insolitum bonum,
Nec Tu, boni omnis, Numen, o fons, et caput!
Neque tu, Salutis proximum, Virgo, Ostium. (106)
Et ingressus Angelus ad eam, dixit; AVE, Gratia plena, Dominus tecum: Benedicta tu in mulieribus. Luc. 1. v. 28.
]
DICEBAT haec, cubilis in operto sui;
Tacitoque Nympha mentis haec agitans sinu:
Dicebat, inquam, proprium, e Partu, decus,
Fulsura quo mox, mense post nono, foret,
Sed inter haec, nec semet, aut uteri sui,
Meditans honorem; voce vel minima notans,
Culmenve tantae matris augustum ambiens.
Adeo, modestus Animus, haud illi minus,
Caro quam pudica, semper in curis erat,
Ut, cui placeret sortis abiectae gradus:
Cum contra, ad Alta (107) sola, mens tendat levis;
Caeloque frontem propius effrontem gerat
Allapsus, en! silente levis Aurae traha, (108)
GABRIEL; nec illis, queis [Reg: quibus] novam valvis (109) viam
Repererat, ulla labis, aut vestigii,
Umbra notatis, talis ante oculos adest.
Adesse qualem decuit, e tali ordine,
Tantique ab arce Regis. Hic, rutili face
Habitus, et oris, parva Virginei laris
Latibula replens, fusca succiduae fugat
Fragmenta noctis: (110) stansque, seque ipso satis,
Magis at Puellae supplicis (111) radio, micans;
AVE, (inquit). ac, sideribus auripluis (112) tibi,
Sis hilaris! O, tu, qualis, et quanam, pari
Meritis, sonanda voce? Seu tu fers, cani
MAGISTRA (113) morum: sive DOMINATRIX, Novem (114)
Descriptae in aulas, Regiae: seu tu, fluens
Fragrante myrrha rore: seu, classes regens,
MARIS auspicata STELLA. seu Te denique.
(Nitidi pudoris quippe candentem nive,)
Paradisi in arvis educatum LILIUM,
Seu potius ipsum, Virgo, PARADISUM vocem
Tu GRATIARUM puteus, ex ipso ruunt
Quae capite fontis: cuius est Crater (115) DEUS,
Tuos inundans mentis, ad plenum, sinus,
Profusiore latice; quam, Libani herbidam
Ad montis oram, gemina iordanis sacri
Sit concha, (116) PHIALAE (117) sive fontanae fretum,
Medanaea (118) tacitis prata quod lymphis subit,
Ipsumque iugi latice iordanem fovet.
Par, ampliorque, GRATIAE praesto Tibi,
Puella, scatebra est: nec tamen tecum abdita,
In mille namque capita, mille amnes, abit;
Seseque grandi scissa dispensat bono:
Ita partiente dona divino sinu.
Nam NUMEN, ante ceteras largum tibi,
IN TE EST, eritque semper, ut proprio thoro [Reg: toro] :
Dum Numen unum, tresque erunt Hypostases (119)
PATER, tui auctor: FILIUS, Summi patris
Unigena: quemque SPIRAT amborum (120) Vigor.
Quae cum audisset, turbata est in sermone eius: et cogitabat, Qualis esset ista Salutatio? Et ait Angelus ei; Ne timeas, Maria. invenisti enim Gratiam apud deum. Ecce, concipies in utero, et paries filium: et vocabis nomen eius, IESUM. Lucae 1. v. 29. 30. et 31.
]
EXcelsiore nulla Te mulier (121) loco est,
Quae dotium tot dona superarum sibi
Reportet, e Tonantis opulento sinu.
At, ne sacri te turbet Arcani (122) metus,
(Turbata namque, mentis et tremulo natans
Puella fluctu, Nuncio [Reg: Nuntio] (123) curas dabat);
Compesce, MARIA, mentis hoc, quod te rotat,
Seu suspicacis, sive pudibundae, fretum.
Tam grata caelo, Gratiae (124) nomen times?
Sic iussam Avere, quanta non cingent bona?
En namque, qui nunc Unus in Se ipso, at (125) DEUS
Trifidus relatu, est; (126) Unus idem, Homini DEUM,
Coniunctum (127) in Uno capite, MESSIAS dabit.
Id nunc Opus prae foribus est; Huic vinculo (128)
Te praebitura Ventris officium tui.
Ut in Tonantis ergo gemmiparo Sinu,
Thalamoque cordis intimo, nymphe, cubas;
Cubile te sic invicem faciet suum
Tanti operis auctor ille, qui et Mundi fuit;
Solioque Tu plus eminens Salomonio, (129)
Regis supremi Lectus, ac Sedes, eris:
Tuaeque sortis omne transcendens genus,
Statuere nuruum pariter, ac matrum, aethere
Stupente et ipso, specimen electissimum.
Nam prima, post tot Solis, es nacta, orbitas,
Felicitatis Aureum Vellus novae;
Et quam, rudi nascentis a Mundi strue,
Eruere nulla potuit, aut Hominum sibi,
Aut nostra (130) Virtus, GRATIAE gemmam inclitam [Reg: inclutam] ,
Cuius potente vi, ligandi foedera,
Orbi orbis immo summus, ac discors humus
Caelo minaci, iungerent placidas manus:
Quod nemo reperit ante, repperisti [(transcriber); sic: reperisti] Bonum:
Quod nullus Indae norat Aurorae (131) institor,
Tu margaritum, tu monile Olympicum, (132)
Velut arca, possidebis. Haec en! UNIO (133) est,
Homo qua, Deusque, in Ventris innupti sinum
(Ceu fulgur (134) olim, roscidam conchae fluens
In teretis alvum) lege coalescent nova;
Unumque, discors omne, sub foedus trahent.
Quod ut assequaris; aure, quod dicam, intima,
Totoque mentis abditum sensu, cape,
En: ipsa Tu (quod nunc tui nec Somnii est,)
Es illa, Nymphe, concha bacciferi [Reg: baciferi] (135) maris.
Haec tua, Tonantis maior astrigera domo,
Erit Alvus, (136) huius fida thesauri arcula,
Et involucrum mercis, in terra, novae.
TU quippe, Vatis illa, quem toties legis,
Amosidae (137) PUELLA; Tu IUVENCULA (138) es,
Cuius beato Venter excipiet satu,
Beatiore fruge sed terris dabit,
Tibi nominandum, vocis excelsae nota,
Infantem Iesum; nemo quem fari, nisi
Reverenter, ausit, ac genu (139) fassu DEUM.
Hic erit magnus (coram Domino); et Filius Altissimi vocabitur: et dabit illi Dominus Deus sedem David, patris eius: et regnabit in domo Facob in aeternum; et regni eius non erit finis. Lucae 1. v. 32. et 33.
]
NAmque hic, virili quando se quondam in toga
Populis Magistrum per Synagogas feret,
Aetatis ex quo lustra ter claudet duo; (140)
Multis saluti, Lumini cunctis erit.
Neque, sospitas adferre corporibus manus
Contentus, animis sive depositis opem;
Maiora magnis semper intexens palam
Operibus opera, teste terra, aura, mari,
HEROA, qualem nulla gens vidit prior,
Aget per urbes. Is, quod in cumulum simul
Omnes nequibant (141) esse, collectim satis,
Etiam Unus, erit. Huic cedet et Moyses loco,
Huic iosua; (142) huic Davidis armipotens domus.
Invictus Orco; fortis et lingua, et manu:
Nec fallet operum gloria quenquam [Reg: quemquam] , Patris
ALTISSIMI cum parile dicetur genus. (143)
Hic, more Solis, nube cum premitur cava.
Latitare, perque trivia nesciri, inscius,
Rumpet tenebrat, Sathanis offusas dolo;
Fractaque nocte, comite prodibit die:
Nihil in caverna doctor, aut auctor, gerent. (144)
Ita, cuncta, ceu res poscet, in aprico locans;
Moribus, et ore, sparget immensum iubar. (145)
His ille gradibus decoris, atavorum viam
Ingressus, atque hinc, Patre succinctus Deo,
Hinc, vi suapte; prisca iessaeae domus (146)
Revocabit ad se sceptra: iamque olim geri
Desueta Iudae imperia, iACOBI ad Tribus,
Parete dociles, (147) retrahet. Hic placida, dabit
Sacra iura populis, rite collectis, manu;
REX idem, et HAERES SEDIS, ac murus, (148) suae;
Cui cunctus Orbis una gens. Arx una, sit,
Suffulta Saxo, (149) nulla quod labes terat.
Non serus ullus solvat annorum dies.
Tibi namque quod nunc narro praesagus. tuae
SCEPTRUM, puella, sobolis; id numquam [Orig: nunquam] autumes
Vitreae, vagaeve sortis, aut fati, fore.
Salomonidarum qualis haeredum [Reg: heredum] (150) fuit;
Aut qualis, aevi modica, Cisiadae (151) domus:
Hasta quidem illa nixa furiosae manus, (152)
Cunctis minaci; post tamen, dire, ac cito,
Suis in hastam propriam fatis ruens. (153)
Quid ille Saulis ergo ferricrepus tumor?
Quid Ioachazi (154) vix trimestris purpura?
Talia quid alia Regna sunt? villae, casae!
Quae cum cadente, pariter, agricola cadunt.
Non tale, Virgo, prolis Imperium tuae,
Aut Imperantis flos, erit; Libyci ruens
Ad omne venti (155) sidus. Hic Summis, PUER,
In Israelis montibus, REGNUM eriget;
Quod transmarina (156) dicet humus, ECCLESIAM;
Solioque finem ponet haud alium suo,
Quam, quo se ipsum finit Immensus DEUS (157)
Rex namque, proprio, solus est, Qui semper est:
ALIQUANDO ruere quod potest, iam nunc iacet.
Dixit autem MARIA ad Angelum; Quomodo fiet istud, Quoniam Virum non cognosco? Lucae 1. v. 34.
]
HAEC aethericola tanta Virgineam duce (158)
Fundente in aurem fata; quae Partum hinc novum,
Et inde Nati regium efferrent decus:
Virgo, flagrantis instar ad Paestum (159) rosae,
Quam verna Sole pingit innubi dies,
Rubicunda sensim (quippe, pallentes metus
In expeditam suada Gabrielis (160) fugam
Coeperat abigere) rursus in fluctum tamen
Pavitantis animi, senserat pectus rapi;
Intuta simul, ac tuta, sub curam trahens.
Hinc, cauta Voti, (quippe, quae Voto rato
Thalami dicasset integri florem DEO;)
O, inquit, o, interpres aeterni Patris,
Hoc namque te, nil ambigens, titulo alloquor,
Talemque credo; quoque fas, gestu colo:
Haec tua, Tonantis prompta de sinibus mihi,
Velut aureum iordanis aetherii vadum,
Et gratiarum dives, ab Olympo, (161) mare,
Agnosco verba: sed, velut longe meae
Superantibus bilancis, ac meriti, unciam:
His irrubesco. Nam, quid est (nequid tegam)
Vili in Puella; trahere quod possit DEUM?
Sed, esto! trahat hunc aliquid e Nihilo mei; (162)
Placeamque, quo per cuncta displiceo mihi,
Caelitibus [Reg: Caelitibus] : Ut mox gravida sim fetu sacro,
Genitrixque facta Regis aetherii, vetus
Visceribus hic Davidis instaurem decus;
Christoque genito, Gentium recreem sitim,
Quae munus hoc, ab Orbe iam prisco, expetunt: (163)
Haec posse fieri, certa sum, sed, Qua via,
Incerta versor, omnis ignorans Viri,
Ac firma, cunctum fugere prolificum iugum;
Denique, maritae Noctis etiam umbram pavens:
Thalamique contra, nescii complexuum,
iurata custos; potius ad Taboris (164) nemus.
Apis iniugalis (165) instar, aetatem teram.
INTACTA vixi, liceat, intactae et mori!
Id si negetur; esse (da veniam, Angele!)
Pedisequa (166) Matris malo, quam Mater DEI.
Et respondens Angelus dixit ei; Spiritus Sanctus superveniet In te: et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex Te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Luc. 1. v. 35.
]
ITA Virgo. Contra. Virginis voto innubo
Concors, et, hilaris fronte iam, Gabriel, nova:
Hos, inquit, apage, Nympha, thalamorum metus,
Quibus aestuas. Haec Opera namque Hominum, scias,
Et Carnis, esse, mente quae tremula fugis:
At Illa, sunt Aetheria, sunt Aurae - Sacrae,
Ut MATRIS adeas munus, et nusquam tamen
Pacti puella floris infringas fidem.
Non hic maritis facibus, aut nexu thori [Reg: tori] ,
Uterive suetis fuerit obsequiis opus.
Quod fiet in te, Sexus, et mas, non agent;
Sed mira superi Spiritus nubes erit.
Haec olim et Undis (167) orbis influxit novi,
Elementa rerum fertili gravidans Noto (168),
Teneramque vi nutrice Tellurem fovens:
Haec sterile, genitrix - Aura, perflavit chaos; (169)
Ut, NIL quod ante fuerat, id Mundus foret,
Inanimaque olim, vivus animaret vigor.
Is igitur ipse, (vita rerum,) SPIRITUS,
Zephyrus Olympi, (170) Flamen aeternum, ac potens
Tonantis AMOR, et ipse, ne dubita, Tonans,
Radiis opacans simul et adfulgens suis,
Te confovebit: (171) quale per nebulas micat
iubar; vel Irin (172) quanta tralucet dies.
Caelestis hic (173) te Nubis afflabit gelu,
Caloris omnis, nuptiae quali flagrant,
Experte: Rore VELLUS humesces Sacro. (174)
Illud proinde, feta quod Germen dabis,
SANCTISSIMI quid esse nisi Partus potest?
SANCTUM, quod Ex Te; SANCTIUS,
quod et e Deo,
Et ecce: Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in Senectute sua. et hic mensis sextus est illi, quae vocatur Sterilis: Quia non erit Impossibile apud Deum omne verbum. Luc. 1. v. 36. et 37.
]
QUod Tu, supra omnes esse ne fidei gradus
Tibi, nympha, fingas; ut, Deo - genitum Deum,
Afflante Zephyro Numinis, Virgo integro
Excipiat alvi, non - resignatae, sinu:
Quo largiore gestias tecum fide;
Huic adde miro pondus, e miro altero:
De te Tibi ipsa crede, quod de Se, suo
Sibi iure, credi poscit, haud excors Anus.
ELISA (175) namque, Flamini (176) (quod scis) seni.
Senex et ipsa, iuncta, nec prolis capax,
Ideoque thalami satura; dum caelo placet,
iam gravida, Puero paene semestri tumet:
Quo constet orbi, Quidquid Est, quidquid Fuit,
Et, siqua posthac aut Erunt, aut Nonerunt,
Ea cuncta facere posse solum hunc unicum.
Quem nemo fecit, facere nec potuit, DEUM:
Cui, velle, posse, efficere, sunt censu pari.
Hic, cuncta DEUS in omnibus mira exsequens,
Alias in aliis orsus est, spargens, opes;
In Te sed Ipsum, domina, consummat DEUM.
Dixit autem MARIA; Ecce, Ancilla Domini! Fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa Angelus. Luc. 1. v. 38.
]
HUic Virgo; DOMINAM quaere trans Gangen (177) (ait),
Caelicola magne. Me quidem summi Patris,
Gnatique parilis, ac Sacri Spiraminis,
Ut Esse laetor, sic et ANCILLAM geram.
Carnem sibi de Carne sumpturae mea
SAPIENTIAE perennis, ego Nutrix ero.
Cetera tuis eventa dictis consonent;
Et FIAT, in me Sum ma quod faciet Manus!
Mox ergo res tunc Magna, sub Parva casa,
Fiebat: Alvus Virginis, templum Deo;
Caelum, sinus Marianus; et VERBUM, CARO.
Haec inter, altas Genius (178) ad Olympi domos,
Virgine relicta, reduce tendebat gradu:
Tardo tamen tam ingentis accinctu viae,
Habituque reditus, inter et gressum, et moram,
Medio: staterae sicut aequato situ
Antenna (179) pendens, in rotata machina,
Momenta bis - tricena dum horarum, gradu
Librat reciproco; lenta nunc it, nunc redit.
Ita GABRIELEM cura revocabat sua,
Obitique deponenda mandati fides:
Retrahebat, alia parte, Marianum ad larem,
Nymphae huius ille sanctus, ac reverens, Amor. (180)
Retinebat animum caussa Seraphini (181) pium,
Ingens Pudicae matris abigendi probrum;
Quo instante, cui non Angelo, cui non pio.
Adamidarum (182) de tribu, cordi foret
Et Virgo simul, et MATER, Admirabilis?
Res ergo ab Astris Angelum mox haud minor,
Modo destitutas retulit in Terrae plagas:
Ut, quem Tonanti praestat assistens (183) pedem,
Etiam Tonantis sisteret Matri, aliger.
Ita postulabat, positus in dubio, Pudor: (184)
Hoc Sponsi egebat, trepidus in bivio, labor,
Cum esset desponsata mater eius (iesu) Maria. ioseph; antequam convenirent, inventa est in Utero habens de spiritu Sancto. ioseph autem, vir eius, cum esset iustus, et nollet eam traducere; voluit occulte dimittere eam. V. 18. et 29.
]
IOSEPHUS, ecce! (nequis, hostili modo,
vel e remoto, crederet, nasci solo,
Quod cruciet animos), ille, paullatim domo,
Thalamique recipi coeptus ad caelebs latus,
Quamvis pudico strata secubitu colens:
Is tamen, is ipse, Virgini (vix non DEAE)
Quam vir sereno Sole, vel Libani nive,
Viduoque nosset puriorem turture,
Sed tunc Sacri caelestis, (185) ac gestae rei,
Ad id usque tempus inscius; tanto minus
Vafer abditorum censor, ac nolens - dolens;
Huic, aio, titulis tot probatae, Heroidi,
Ingens quietae mentis immisit salum;
Agitans et illam, seque, curarum freto,
Et utrumque diro cordis Euripo (186) rotans.
Is hanc, Hebronis (187) sacra (188) visuram loca,
Emiserat, gentile (189) Iudaeae solum,
In alta, vixque pressa, nisi forti viro,
Querceta, et unis trita rupicapris iuga.
Tam confragosos hos tamen calles, grave
Non censuit Vir (190), terete peregrino pede
Sancti Puellam lege sibi pactam thori [Reg: tori] ;
Sed iam puello (mira res!) gravidam Deo:
Latente cunctos, conscio faetus [Reg: foetus] , sinu.
Hanc Virgini, non ardor oculorum vagus,
Levitasve mentis ulla, sed Pietas, Fides,
Et ipsa Caeli monita, dictarant viam;
Anui propinquae nympha quo, reverens senum,
Hilarante praesto voce, vel opella, foret. (191)
Abierat igitur: aderat: alternas vices,
Obsequia voci mista, voxque operae, dabant.
Ibi Virgo, pariter obstetrix. hospes, soror;
Alacrem trimestri traxerat studio moram.
Redit inde, mente vetere, sed ventris nova
Cum mole, nympha; signa iam - inpletae [Reg: impletae] vehens.
UNDE hoc, viatrix, pondus? aut, Ex quo, gerit.
(Statim mariti cor se ipsum interrogat):
Hancne autumabo, Venere foedatam extera?
Insontem opiner? uterus, heu! sontem notat.
Sed, absit! ingens, et vel ipso foedius
Laesi Pudoris esset hoc facinus probro;
Hac de Rosa, tam foetidi caeni halitum
Vel somniare leviter. Hoc unum scio;
Hanc eius, e qua torqueor, noxae insciam.
Sed, cur inurit (immo, cur fingit?) mihi
Alieniora, de puellari thoro [Reg: toro] ,
Simulacra, turgens mole peregrina sinus;
Et alvus, uteri fasce degeneri tumens?
An, quia, (quod esse, vereor; et nollem tamen,)
Id sceleris, aut erroris, est? num verius,
Amoris aegri fraude, mens subicit sibi,
Quod scelus in illa non fuit, nec fors erit!
Fallacis igitur captus aciei (192) dolo
Oculus iniquus, id videt, quod non videt?
Praegnantis uterum nupta (193), non praegnans, gerit?
Parietque, clausa partui? Quid me, rear,
Vel esse? vel non esse? qui (vere miser!)
Aut mentis, etiam de die, spectris agor;
Aut luce falsa. Quisquis is vigilem sopor
Circumagit; erro, more sopiti, vigil.
Latet aliqua nebula! Venter, haec inter, tamen
Turgere castus, advenae fetus sinu,
Non cessat; oneris donec erumpat nefas;
Et (quod, prohibeant astra, veridice cani!)
Ego certus habear prolis incertae pater:
Quod, qui feram, nec detegam; quaeri, interest.
Quid agimus ergo? Sileo? dissimulo? premo?
iudex loquetur: ultor hoc pandet DEUS.
Produco rem, delator? ac, Legum terens
Viam, tribunal lite rixosum impleo,
In has, vel illas, Actor, (194) effusus dicas? (195)
HANC (196) ego puellam, iudices, marium rudem
Semet professam, Lege maiorum sacra,
Galilaeae in oculis, rite despondi mihi.
Sub haec, eandem, sic paciscentem, sui
Ex mente Voti, passus intactam; Viri
In hanc, ad usque tempus hoc, ius (197) differo.
Nunc, imminutam (198) per nefas, ideo queror,
Spuria quod hanc, (en!) mole turgentem intuor.
Quae cuncta, coniux coniugis miserae miser
In caput, et animam, cum peroraro [Reg: peroravero] probra,
Culpaeque, quam huic impingo, monstraro [Reg: monstravero] ream:
Quid deinde? poteron persequi poenas reae?
Patriisque factam laribus extorrem, feram,
Moecharum in illam triste Rescriptum dari;
Ipsamque dein, vel septies - denum e Virum (199)
Rigore tetrico, vel Quirinalis Fori, (200)
Grandine subire a saxea spectem necem?
Qua mente, quove cordis id saxo novo,
In me recipiam scelus, ut hanc clamem Improbam,
Mihi quae probata mille fuit e milibus?
Populone, vel iudicibus, atque urnis, (201) dabo,
Iniudicatam mihimet, et sane, Meam?
Fluo, dubius animi. Servo Te? lex, (202) mos, pudor, (203)
Prohibent. Domo te pello (quae tamen et Tua est)?
Exulis [Reg: Exsulis] , et inopis, fronte qua sortem feram!
Hoc exul [Reg: exsul] igitur antequam vertas solum;
Prior ipse vertam: Nazarethoque hinc procul.
Aut in remotis, ad pedem Libani, oppidis;
Aut, trans Orontem, (204) deviis Syriae iugis, (205)
Vel qualibet recondar Aquilonis (206) plaga,
Mendicus, exul [Reg: exsul] , viduus, et nullo lare.
Ita fiat ergo, faxo. sic animo sedet!
Fixum est! maneto nupta: vir - nuptae, migret!
ANCIPITE caussa, potius est, non, quod libet,
Sed, quod decoro propius. Hanc Urnam probo.
Haec autem eo cogitante, ecce, Angelus Domini ni Somnis apparuit ei, dicens, Ioseph, fili
David; Noli timere, accipere Mariam, Coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem Filium: et vocabis nomen eius IESUM. Ipse enim Salvum Pariet populum suum a peccatis eorum. Matth. I. a versu 20.
]
DEcrerat [Reg: DEcreverat] haec: et, mente Decretum premens
Tacita, fugam properabat, ac sortis suae
Ministra vasa, sarcinas, peram, asciam,
Baculumque (peditis fulcra) iosephus; novum
Terris priusquam redderet Titan diem.
Inter frequentes ista sed gemitus agens,
Non infrequentem et Virgini gemitum ciet,
Ad haec stupenti; nec tamen gnarae doli, (207)
Cuius latentis tot relucebant notae.
HIC stans, ciebat cordis e latebris sibi
Suspirium dolentis; HAEC, stanti vicem
Regerebat, aliquo lene subanhelans metu,
Nec sat loquente, nec tamen penitus soni
Experte: quamvis (semivocali tamen,
Hic, et illa, labro) praeter, Heu! Eheu! nihil
Disertioris ore proferrent notae.
Ambo dolebant igitur; et stabat dolor:
Ambobus ibat lacrima [Reg: lacrima] , non ibat fremor.
Stantes, sedentes, et recedentes, gemunt:
Et uterque flendi sibi fit alternum mare:
Haec, Innocens; nec Ille, nisi luctu nocens.
NEMPE, Error hic exercet interdum et Bonos,
Se macerandi! VERA cum desunt Mala,
Umbris malorum aguntur: insomni trahunt
Angore, noctes; noxia cura, dies.
Hac inquiete mersa, dum SPONSI natat
Mens occupata; sobrias VIRGO pudens
Inter lacrimulas [Reg: lacrimulas] , omne translegat DEO
Litis tribunal: ac suae Superos citat
Caussae sequestros. (208) Nec diu Caelum abfuit,
Sic se citanti: nec suus Caelo, piam
Sic fluctuanti qui manum Nymphae daret,
Caducifer. (209) Suscepit hanc idem celer
Provinciam, qui primus hunc Hominis - Dei
Attulerat Orbi nuntium, (210) Caeli aliger.
HIC, cogitata per diem lentum fuga,
Se distinenti, mille per curas fabro, (211)
Et vix subinde, (212) vixque, sub serum Hesperum (213)
Indormienti lignei spondae thori [Reg: tori] ,
Conspicuus ore, vestis et niveae stola
Coruscus; Itane dormiunt, inquit, fugae
Sibi providi? cum vigilet his suus, inter haec,
Curas in omnes animus: ut paveant ibi,
Pavoris unde caussa, nisi vano cavae
Horrore larvae mota, nec cervos (214) quatit.
Non ita! nec id, iosephe, vel te, vel tuae,
Trahis unde seriem, stirpis ingenium decet,
Maculare, sceleris insciam, sceleris nota;
Divortiique, nec Syris (215) probabili,
Agitare fluctu stagna tranquillae domus:
Animamque rixis quatere, noxarum integram.
Non haec (quod augurare), non haec, quae Tua est,
Domestici periura desertrix thori [Reg: tori] ,
Ullius arsit deviae teda [Reg: taeda] facis:
Non haec, virosae (216) Thamaris, (217) aut Dinae (218) levis,
Imitata fatuo calce male cautas vias;
In trivia, nemorum sive densorum iuga,
Solivaga sic excurrit: ut tumida suam
Alvo reponeret [(reading uncertain: unreadable)] , e lupanari, (219) casam.
Non haec (quod animi lance sollerti velis,
iosephe, tecum exigere) non istaec, quasi
De plebe Virgo, vel latebrosae tribus
Coniux, egebit coniugis, tanquam rea,
Flexis petenda genibus, indulgentia.
Ad gratiam hic, nil precibus, aut lacrima [Reg: lacrima] , est opus:
Quanto minus supplicia sint ergo, nefas
Ubi nullum erat? Si facinus est, totum tuum est:
Tu potius, huius - Reus (220) es, et tanquam Tuae,
Et, ut probrosi penitus ignarae thori [Reg: tori] .
Quod namque feta, quod se ipsa plenior,
Quotidiano molis augmento diem
Adurget illam, mensis ad noni exitum
Quae nasciturum Saeculis Puerum dabit:
Non est procacis noctis, ac thalami, nota;
Sed Lucis, atque SPIRITUS, caelebs opus.
Dum namque clausum Supera Vis corpus subit;
Concepit utero Nympha (sed floris tenax)
NUMINE satum ingens Numen; intacta stola
Quod involutum Carnis humanae, sacra
Prodibit Alco, sicut e caelo Dies:
Solem, ac Salutem, paribus advectans rotis.
NAM, sine Puello hoc, omne quod lucet, nigrat;
Et, Quae SALUTIS, herba, sibi succo placet,
Nisi vivat hac radice, fit philtrum necis [(reading uncertain: print unclear)] ?
Mundi iacentis Una, nec dubia, est SALUS.
Flos (221) ille, Iessae Virga quem Virgo parit.
Hunc tu proinde; matris egressum sinu,
IESU, sacra Salutis ornabis nota;
Tituloque, Rebus congruente, insignies.
Vice mutuae, nec ipse sibi ducet probro,
Et Hominis ESSE, et filius DICI Fabri:
DAVIDIS ambos regium quamvis genus
Vos probet, ab aevo vetere se repetens, Domus:
DAVIDIS, aio, cuius, e caelo, Lyra est;
Lyraeque carmen omne, tablinum (222) DEI.
HUiC Se daturum Sanguini, (cuius tua (223)
Etiam Uxor est haec) pepigit hanc prolem Tonans; (224)
FACINORA Gentis expiaturam suae.
At, Quando, qui, quo iure, seu Tibi seu Patri [(reading uncertain: print unclear)]
Nascetur horto, gentis haec vestrae rosa;
Si tu, quod animo volvis, exilio improbo
Partum relictae Coniugis, spretis Patris,
Capitisque, titulis, abicis; et, alumna fide
iacente, PUERUM hunc labe perspergis nothi? (225)
Non ita! Sed, aegrae paene postremum Domus
Fulcrum manendo; prolis, e caelo datae,
Aude esse Tutor, ductor, ac praeses. DEO
Hominem praeesse, quantus in terra est honos,
Ipsisque nec Caelitibus [Reg: Caelitibus] indultum decus?
Mentem ergo recipe: pelle, cum somno, metum;
Et, quam [(reading uncertain: print unclear)] parabas, differ aliorsum (226) fugam [(reading uncertain: print unclear)] .
Manete chara [Reg: cara] pariter, Unam intra casam,
Tria capita, Mater - virgo, Nutritor, Puer.
Exsurgens autem Ioseph a somno, fecit, sicut praecepit ei Angelus Domini. Matthaei 1. versu 24.
]
HAEC fatus, arces Genius in superas redit;
iosephus, ad Se, sortis et stadium suae,
OBEDIENDO. Tunc maritalis freti
Terricula, tanquam turbidos Aquilo Notos,
Ita Gabrielis, fortior Boreis, vigor,
Sonitusque, cor perflantis, imperii efficax,
Difflavit, atro felle (227) conceptam, luem.
Hinc, ubi resedit mentis agitatae salum,
Sudo reducto, clarus emicuit DIES.
Splendor, ac laetitia, piorum universitati, nato Christo, oborta; parodice proponitur, e Strophis primis Cantici Natalitii: Dies est laetitiae, in Ortu regali. nam processit hodie, de ventre Virginali. PUER Admirabilis, totus delectabilis, nitate [(reading uncertain: print unclear)] etc. [Abbr.: et cetera]
]
LUX aderat illa, lucis immensae parens,
DIES, recente festa Natali; DIES,
Castae per orbem sistra (228) Laetitiae ciens;
DIES, Ephrathae (229) quando proavito solo
PUER (230) oritur ADMIRANDUS, ac Solis facem,
SOL ipse maior, facibus inflammans novis:
In Carne Numen; matris, intactae viro,
Unigena: cui, vagire vix orso satis,
Roremque trahere lactis infanti labro,
iam tamen adhaeret nomen Crientis - Viri. (231)
Hic natus ergo, sub lacunaris nigri
Summoenianis (232) laribus; ingenti DEO
Praesepe, radiis implet et terram et polum.
O, suavis, orti Solis, ac nati DEI,
Paritas! et, apta tempori, collusio!
Ex Alpibus recente (223) prolato Die,
(Seu Phogoris (234) illa, sive sint Sinais, (235) iuga):
Novus repente mentium ebullit calor;
Hilarisque, corda pulsat animantum, vigor.
Quin, ipsa, vitae sensili cassa impetu,
Sata, prata, nemora, maria, fontani specus,
Et ros, et aer, noctis exosi moram,
Vires, novato Sole, concipiunt novas.
Armenta, stabulis clausa nocturnis, agit
In arva pastor, laeta viridanti solo;
Ubi, rorulenta lacte melliparo, thyma, (236)
Aut Taboris, aut Hermonis, (237) in apricis agris,
Carpendo, dente gramina salubri (238) metant.
Illic amorem pabuli cupido gregi,
Et hinc, et inde, dulcis exacuit sonus;
Infra loquax dum mulcet agnos fistula:
Supraque, liquidis gestiunt modulis aves.
His excitata vocis, ac buxi, (239) orgiis, (240)
Et pecora demum, plebsque, moderatrix gregum,
Hinc aure simul, hinc pedibus arrecti, flagrant,
Ut aure carmen, semper inhianti, bibant;
Et calce celeri vivis applausum iuvent.
Factum est, dum essent ibi (in Bethlehem
Iudae, ioseph, et Maria,) impleti sunt dies, ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum: et pannis eum in volvit. Lucae 2. versu 6. et 7.
]
PAR aliquod (at, quot grandius titulis?) opus,
BETHLEMIDOS (241) intra limen arcanum specus,
Forisque, geritur; Lucis ad diae novum,
Signisque plenum mysticis, Ortum: DEI
Infantis, aio, siderum quondam fabri,
Sed, qui, quater post mille (242) circos annuos,
Praestare semet Sidus, haud serum putet:
BALAMAEA (243) factus STELLA; quae flammam, ac iubar,
Tardis iacobi traheret a nepotibus.
Haec Stella, Caelo clausa Mariani sinus,
Quo promicaret lege Lucinae (244) stata,
Post obita Lunae spatia ter trinae exiit.
Puer, axe mediae noctis, in diluculum,
iamiam reflexo, luxit, aurora prior. (245)
Ac, ceu, iugali Sponsus (246) extincta face,
Tuba cum sopori Quarta (247) finem indixerit,
Progressus; omni iubaris explicita coma,
Utriusque mundi traxit, in sensum sui,
Oculos et animos. Hinc et exultat [Reg: exsultat] parens; (248)
Laetatur altor (249) gaudet et, quisquis pius
Genialis intervenit articulo Sacri. (250)
Silente nocte, non tamen caeli silent
Stelligera Signa: quae, statis cuique Orbibus,
Agilia, miro Supera concentu atria
Attonita, miro Media, consensu tenent;
Sibique notis cuncta demulcent lyris.
Nec voce tantum larga; gratuito quoque
Se tota, et omnem prodigunt Mundo aetherem:
Passimque flammas Astra, laetitiae indices,
Spargunt in auras. Inde sese augent nova
Sidera vetusta, nec suae stirpis, face; (251)
Quae, Luce Persas (252) in Palaestinam duce,
Ad Verioris rapiat intuitum DEI,
Crystallino quam e Solis auricomi globo (253)
Qui fulsit. Hic SOL, modica quem Ephrathae (254) casa
Ostendit orbi, Matris ex ulnis micat.
Et Pastores erant, in regione eadem, vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum, Et ecce, Angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos. Lucae 2.U.8.et 9.
]
HAEc inter, et caelestis Aligerum manus,
Gabriele (255) sub Praetore, ventivolae plagas
Regionis, (256) et vel hiemis in regno virens
Rus, occuparat [Reg: occupaverat] . iamque, fulgoris sacri
Inusitato didito radio, nigros
Hinc nocte muros, inde fumoso domos
Casasque, veteris oppidi (257) furvas situ,
Candore lucis aperit; et apertum novat,
Patulique subtus ruris irradiat solum.
Nitoris ardet terra siderei face.
Ac, velut in Igne tota, sed miti, (258) natat
TURRIS, iacobi (159) nomen etiam - tum gerens,
Ex quo, reversus ille Chananaeum in solum,
Paverat, abactum trucibus e Charris, (260) gregem.
Hunc quidam eundem sorte tunc vitae, ac loci,
Pares, gregum sub colle Bethlemio (261) duces,
Pastoriis Davidis imitati artibus;
Statione rabidos vigile pellebant lupos:
Canumque, curae conserens curam suam,
Servabat agnos fida Mopsorum (262) cohors.
Et timuerunt timore magno. Et dixit illis Angelus; Nolite timere! Ecce enim, evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum. In venietis infantem, pannis involutu. etc. Lucae 2. a v. 9.
]
Hos, insolentis, nec prius visae sibi
Noctis per umbras, lucis exsangues metu,
Prior allocutus Angelus, Diris (263) levat;
Exterritosque, vocis hoc animat sono,
Quo laureatos (264) nuntios uti decet:
NATUM his propheten, flaminem, Regem, (265) (tria,
In unicum congesta caput, Insignia):
Messiam Hebraeis; dulce praesidium Bonis;
Malis remedium; funus, ac pestem, Inferis.
Hunc Servitutis prisca dempturum iuga,
In semet arcta trans ferendo vincula;
Quibus, recentes Regis infantis manus,
Artusque, pressi fasciis; iam tunc grave,
Tenerisque maius unguibus, specimen darent.
Et subito facta est cum Angaelo multitudo militiae caelestis, laudantium Deum, et dicentium; Gloria in Altissimis Deo! et in Terra, Pax hominibus bonae voluntatis! Lucae 2. a v. 13. Et Pastores venerunt festinantes: et cognoverunt de verbo hoc: et reversi sunt, glorificantes, et laudantes Deum, in omnibus, quae audierant, et viderant.
]
IERICHIINTIS igitur sicut in aprico solo,
Nemorumque circum quaque palmiferis iugis,
Seu vocem acanthis, (266) resona seu Prognes soror, (267)
Luscinia, modulans tollat Eoum (268) ad diem;
Genus omne volucrum consonos ruit in modos:
Ita, Gabriele carmen, ac laudes DEI,
Exordiente, classici sacri tuba,
Innumera Superum, sicut ad litui (269) sonum,
Agmina, Tonantis GLORIAM caelo efferunt;
Almaque dignos PACE, terricolas frui,
BENEVOLA quantam mens capit, Pace expetunt.
Subscribit istis casta Pastorum manus
Etiam ipsa votis; flexili reverens genu,
Oculosque, sursum iubare defixo, vibrans.
Sequitur precantum vota, conveniens preci.
Mantissa vocum: VIVAT immensus DEUS!
Ac stet suo coaeva Maiestas DEO!
Post hanc, in orbe proximum, meta carens,
PACIS sit almae nomen, ac regnum vetus;
Ut AUREARUM redeat Aetatum nitor.
HOC, quod rogamus (addit opilio (270) Lycon)
Sit succinente fistula, VOTUM RATUM!
CHRISTI parvuli, diversa a diversis Adoratio.
]
EN! SOLIS, os promentis Ephrathae e petra.
MARIAEque tenera luce decorantis Sinum,
Mirifica virtus! Agite nunc ergo, MAGI,
Aliique, queis [Reg: quibus] , aut Cultus, aut Ludus, fuit,
(Duce Zoroastre,) (291) Persici bifidum Mithrae, (272)
Sed inane, numen; SOL micans, IGNIS vorans. (273)
Huic Astro, et Arae, potius adstratum genu
Lunate, prona Mente: nec donis Manus,
Pateraeque, gazae merce Nabathaeae, (274) vacent.
En. Vester hic, et Ignis, et Sol est, DEUS!
IGNIS, resolvens cuncta; SOL, ipsum beans
Titana (275) iubare: LUXque, dans luci facem.
HUNC Nympha, terris Prima quae Solem dedit,
Eadem fovere Prima, ceu gnatum, incipit;
Pronisque Prima genibus, ut Numen, colit. (276)
Matrem sequuntur, Angelus, Pastor, Magus:
Cantu Angelus, ove Pastor, et xeniis Magus,
Quae Sytia, quaeque Ophira, (277) quaeque effert Saba: (278)
Syra terra, myrrham; thus [Reg: tus] , (279) Arabs; (280) aurum, Insulae. (181)
Responso accepto in Somnis, ne redirent ad
Heredem (Magi); per aliam Viam reversi sunt in regionem suam. Matth. 2. V. 12.
]
IAMQUE omnis esse visus in portu status
Castae Parentis, prolis, altoris; (282) vago
Tranquilla vela pollicebatur mari:
Cum subitus, en! HERODIS a tumidi fero
Turbo ortus oestro, (283) cordis e tetro specu;
Atrociorem dat Syris (284) Lycaone (285)
(Velut in theatri luce prostantem) LUPUM.
Hunc efferarat; quod, Sabaeorum (286) e plagis,
Tres, gente creti siderum gnara, (287) Duces,
Infantis ierant tecta lustratum DEI;
Quodque, Urbis intra vilis inventum casas,
prodere, latebris erutum, Regi impio
Pie negassent: quippeni? NAM, si Latro est,
QUI prodit Hominis sanguinem; quid, qui DEI?
Tam grande porro, Ducibus a Persis, (288) nefas
Retorsit in Latronis (289) exitium ANGELUS;
PUERI satelles gnavus, et Matris comes.
Tenebras hic atras, ac silens rerum chaos.
Superae per auras impetu pennae secat:
Alaeque, sub sopore, succussu gravi,
Latera MAGORUM, nocte concubis, quatit:
Ac Tres, sub unum vocis imperium, citans;
HEU! fugite, fugite hinc, (infit) alipedi Noto
Solymaea neve Regis homicidae atria
Repetite! cordi vestra si est vobis quies,
Si Vita. Lates; ach! sub palatinae scrobis
Techna, (291) PUELLI, Matris, ac Procerum trium,
(Vestrum, aio, ni cavetis), in mortem Cruor.
Superest Salutis una retinendae via;
NULLI Salutem credere, aut homini, aut loco:
Patrius quoad vos limes, et Eous (292) Sinus,
Excipiat; inque Sole vestrati locet.
Vetere Sabam (293) repetere si calle haud datur,
Solymaeidos nec terere limen Regiae; (294)
Gaudete! nam, QUAECUMQUE fugientes vehet;
Dummodo sit Hosti devia, haec RECTA est via.
Orientis Unus cardo; mille aditus, patent.
His GABRIELIS vocibus morem MAGI.
Sopore paritet. ac mora, ruptis, gerunt:
Atroque densae noctis adoperti peplo,
Ambage flexa tramitum, sese auferunt
Solymis, Ephrathae, (295) regis insidiis, neci. (296)
Hinc quanta subito mota sit scelerum Ilisas; (297)
Pondere cothurnus (298) nullus expendat suo.
[Note:
Tunc Herodes, videns, quoniam illusus esset a Magis; iratus est valde. Et mittens, occidi omnes
Pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus eius: a bimatu, et infra. Tunc Vox in
Rama audita est: ploratus, et ululatus multus;
Rachel, plorans filios suos; et noluit consolari:
Quia non sunt.
Matthaei cap. 2. a v. 16.
NAM, neque regressis ad crucem Regem advenis, (299)
Nec, quo PUER lateret, ostenso lare;
Votis ut excidisse se vidit suis,
HERODIANA gannit, aurato fremens
Vulpes (300) in antro, FRAUDE se captam sua;
Praedaeque vafra Persicae elusam fuga.
Sed, gannientis nemo dum curat minas,
iam vulpe posita, sumit HERODES Lupum;
Ululatque saevum: destinans Agnos (301) neci,
Ovesque (302) lesso. (303) mactat INFANTUM greges.
Agni - bidentes (304) strage mersantur sua;
Ovesque, (305) fletu. bis - madens, stagnat solum;
Cruore, misto Lacrimis [Reg: Lacrimis] , Fluit, ac rubet,
Lato tenellae caedis infusum vado
Diluvium: et omnem superat Ephrathes (306) humum;
Citima, remota, (307) paribus involvens malis:
Tellusque, nuper nivea, fit pelagus - rubrum.
Angelus Domini apparuit in Somnis ioseph, dicens; Surge, et accipe puerum, et matrem eius: et fuge in Aegyptum; et esto ibi, usque dum dicam tibi. Futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum, ad perdendum eum. Marth, 2. versu 13.
]
HIs ne tot Unus additus pueris PUER.
Late vagantis fieret interitus comes;
Gabrielis iterum cauta praevortit fides.
Caelitibus [Reg: Caelitibus] (308) is demissus in terram arcibus,
Ad Bethlehemi scrupeam (309) revolat casam.
Cum matre Puerum necis ut eripiat minis.
Hic, horrida iam nocte, dum somno levant
Curas profundo Mater, ac matris simul
Duerique tutor, huius occipiti influens;
iOSEPHE! puer hic (infit; ac puerum manu
Signabat, humili matris adstratum thoro [Reg: toro] ,)
Puer hic, Amice, quem vides, qui te videt.
Alto licet sopore clausis palpebris:
MUNDI futurus PASCHA (310) succidaneum.
Caelestis est Prati AGNUS; hac Agna (311) editus.
Ad cuius iste stertit intactos pedes.
Hunc, ante fixum - Tempori spatium (312) mori.
Nec fas sinit, nec fata, nec Vatum libri.
Si tamen iniquus huc penetrarit [Reg: penetraverit] furor; (313)
iam nunc, priusquam crastinus rutilet dies,
Cadet AGNUS. huius funus, etiam Agnam trahet.
Lupus Ascalonis (314) aderit, HERODIS feri
Dens, unguis, ensis, et fames, et trux sitis:
Sitis, cruoris avida; lanienae, Fames.
Et Tu quiescis? Tantus, (o, frustra date,
Ni te resumis!) (315) parvulo tutor lari?
Domus, ecce, tota, sunt DUO hi! mater, puer!
DUO capita conservare, grave credes onus?
Si Leve negabis: ergo, grandem operam puta.
PROTEGERE te, quos una tecum ignavior
Auferret hinc mors. Quo vocant igitur, DEUS.
Et Fas, in hoc incumbe. Succisa mora,
Hunc aufer hinc: nutrixque ne pueri fugae
Desit papilla, fugiat et mater! Sed, I,
Fuge, curte! quantum in pedibus est. limes pedum,
Fugaeque meta, Terra sit Memphitica: (316)
Materaea (317) nec vos, quam libet verni soli,
Vel balsameta, mollibus teneant agris;
Panacisve (318) rore fluidus inviscet frutex.
(Engaddis (319) olim germen, at posthac Phari:) (320)
Vestri sed urbs itineris haec esto quies.
Quam vox Pelasga (321) Solis (322) a titulo notat.
IBI desidete; donec, exacta vice
Rerum aspera, vos Numen, ac melior dies,
Meaeque monita vocis, ad reditum ciant.
Tantisper inopes, ac vagi; Nili accolas (323)
Inter, DEOque devias gentes, SPEI
Vos sustinete lacte, quod caelo fluet:
Aequate plana mente, quod dura asperant.
EXILIA Patriae saepe supplerunt [Reg: suppleverunt] vicem:
Hostisque quondam regio, tandem hospes fuit.
Qui consurgens, accepit puerum, et martem eius. nocte; et secessit in Aegyptum: et erat ibi, usque ad obitum Herodis. Marth. 2. versu 14. et v. 15.
]
HAEC fatus Ales, (324) abiit; ac iuxta, sopor
Sponso - MARIAE: Qui, datae curae memor.
Dictoque pariter audiens; uno moram,
Somnumque, puncto noctis abrumpit. Sedens,
Secumque volvens visa, festino thorum [Reg: torum]
Passu relinquit. Coniugem, Puerum (DUO
Pretiosa caeli dona) non magna manus
Suscitat, et oris, mole. mox, nullo facis
Usus ministrae iubare, pansuro viam,
(Ut sic lateret atra Berthelmios fuga)
Migrat: exit, aufert, eripit, puerum - Deum;
Matremque Divam. At, Noctis interea nigrae
Spissas per umbras, ac salebrosas vias,
Imperia dum maturat, et celerem gradum;
Offusa menti patiter, ac plantae rudi,
Caligo lippa, simplicem rapuit ducem.
Non, quo vocabant Nilus, ac monitor DEUS,
Sed, ad arva laeva, (325) parte qua (dictu horridum!)
Moriuntur, etiam maria, moriuntur fata;
Verisque - vitam sterilis Autumnus necat:
Acheron (326) ubi alter, torpida spurcus pice,
Bituminosis nunc - adhuc Sodomam vadis
Exhalat. Hic, fallace IOSEPHUM luti
Lentore tractum, laevus, at plane innocens,
Implicuit error: donec, abreptum, ac vagum,
Idem lacunis rector explicuit viae,
Modo qui cruenti Regis eruerat minis;
Terrisque posthaec, Memphi, (327) constituit tuis
Hunc ternionem (328) Dux (329) ducis, Caeli - Aliger.
CHRISTI ex AEGYPTO reportatio. Defuncto autem Herode; ecce, Angelus Domini apparuit in somnis ioseph, in Aegypto, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius: et vade in terram Israel. Defuncti sunt enim, qui querebant animam Pueri. Qui consurgens, aceepit puerum, et matrem eius: et venit in terram Israel. Audiens autem, quod Archelaus regnaret in Iudea, pro Herode, patre suo; timuit illo ire. Et admonitus in somnis; secessit in partes Galilaeae, et
veniens, habitavit in civitate, qua vocatur Nazareth. Marth. 2. v. 19. 20. 21. 22. et 23.
]
AT, dum latebras EXULI [Reg: EXSULI] praebet DEO,
Tellus, Deorum Patria (330) tot, quot ichnevmonas (331)
Limus, iuvencas stabula, felesque horrea,
Cepas humus, Nilusque crocodilos, alunt:
PHALARIS Hebraeus, (332) tristis ad Averni (393) lacus,
Erebique migrat Regiam, meritis parem.
Senis at cruentas implet Homicidae vices
(Quoad favore liceat Augusti) (334) LATRO;
Aetate minor, at paene par morum lue,
Trux (335) Archelaus, ortus Herode e truci.
iamque HIC, priusquam patrias pleno gradu (336)
Inisset arces, patria Successor manu
Scelera cruenta prorogans; iisdem patrem
Renovabat omnem gnatus Herodem minis.
Is ore, dente, manibus, armato impetu,
Christo futurus, quod Senex pueris, erat.
Sed cam cruentae ariste molimen ferae,
Vigilace Genius anteversurus sacer
Reditu; Canopi (337) providus repetit plagas:
Ex his te legere patrium profugos solum,
Niloque omisso, bibere iordanem, iubet.
IOSEPHUM at, ipsum paene sub reditus caput,
Sirbonis (338) inter littus, ac Bosoris vada, (339)
Dubium, suaeque gentis a Satrapa novo (340)
Nova Virgini Prolique metuentem mala;
Adit, (ut der ante) (341) penniger caeli incola:
Ac dormientem, somnio dulci monet,
Quae fugiat, ac quae tutus insideat, loca.
Curis abactis, arva Galilaeae iubet,
Ac Nazarethi petere desertum (342) larem:
In cuius almo, posteris annis, agro.
Stabili futurum flore sint Viridarium,
Virgo, Puer, Nutritor; haec TRIA LILIA.
En! Angelorum ducibus: en! Superae domus,
Ac purpuratae Curiae, primo ordini
Quam sancta cordi studia sint, PUERI - Dei,
Prompta, colendi hunc semper, obsequii fide:
Meritoque! Nam sub, lineis (343) vincto institis,
Roseisque lac trahente maternum labris;
Sub ungue tenero, sub genis edentulis,
iam summa VIS, iam NUMEN, ac Sceptrum, latent.
Inopis Puellae sicut in gremio PUER,
Sic Summi in ulna Regis est Rex, et DEUS.
In diebus illis, venit IESUS a Nazareth Galilaea: et baptizatus est a ioanne, in iordane. Et statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos: et Spiritus expulit eum in desertum. Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana. eratque cum bestiis, Marci I. a v. 9.
]
SED, Si Puello tanta MESSIAE data est
Tunc opera, tantus habitus a Geniis honos;
Reverens ut illi sternerent iam tum genu,
Famulumque pensum solverent: quid dein, togam
Nacto virilem? quidve, mirandis Syros (344)
In se trahenti rebus, ac famae - tuba?
Quid, publicae Salutis intento viis.
Praestare decuit Caelites industriae?
Et praestitere, tempus id quoties suum,
Ac postularet habilis obsequio locus:
Idque oris habitu, qualis humanae decet
Formam iuventae. (345) PULCHRA namque aethrae (346) domus,
Pulcros [Reg: Pulchros] et orbi mittit: et, Quidni DEO?
AD Averna (347) contra, siquid informe est, eat!
IAM Sena vitae lustra, (348) vivendi metio,
Spatioque quo mortale Nos aevum terit,
REX SAECULORUM, factus annorum cliens,
Egerat, amictus carne, nutrice in domo:
IORDANIS, ecce, sponte, nec maculae capax,
Nocentis instar expiatrices (349) subit,
Scapulisque nudis excipit, IESUS, aquas;
Aetheris, in orbem stante, famulati choro.
Et praedicante Regis hunc habitum sui.
Ductus est IESUS a spiritu in desertum. Matth. 4. v. 1.
]
Nigra mox vepreti tesqua [Reg: tesca] montani petens,
Sterili Quarentae (350) lustra qua saxo rigent,
Subit horridarum tetrica silvarum avia;
Inhospitorum sospes urorum (351) accola,
Hospes leonum, turbidi socius lupi,
Per sesqui - Lunam: (352) Corpus hic, siccum fame,
Vitamque caelo semper affixam, prece,
Lacrimis [Reg: Lacrimis] , et hymnis, perdius, pernox, terens.
Et accedens tentator. Matth. 4. v. 3.
]
Venit huc Averni dirus Umbrarum pater,
Sui barathri nigrior furno, Sathan.
Oculos hydri (353) huius, fulgurum facula horridos,
Habitumque furvae frontis, ac Stygio, halitum,
Ardore vapidum, ne quidem saevae striges,
Aliaeve ferrent, quam libet rabidae, ferae.
Ergo imma pavidi, specubus in opacis, loca
Petiere cervi, bubali, [Reg: dammae] , sues.
Ibi substitere [Reg: substiterunt] : queis [Reg: quibus] tamen, Stygis in minas,
Tutius asylum poterat haud ullum, iugo
Huius patere montis; in quo REX sedens Asceta 354), dudum mentis agitabat sinu,
In utramque partem pectus offerre obvium,
Seu Pax placeret, seu furor belli, Inferis.
Belli furorem, (quodque devoveas), Sathan
Hostem sibi quaerebat e COELO novum;
MICHAELIS haud contentus a lauro (355) premi. (nam foret
Quanquam [Reg: Quamquam] ergo tunc ambiguus, Ecquis -
Abditus hic hostis? Cuius impeteret caput?
Terrane genus? an, e DEO, traherer, DEUS?
REGEM, quietas tunc salebroso preces
Fundentem in antro, subitus, ac prior, assilit;
Tenebrio lumen, umbra Solem, Aquilam draco;
Belialque (356) Christum. Vim parat: sed, nec tremens,
Nec tamen et audens penitus. Hinc, vult, et negat.
Dixit ei; Si filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant.
]
Tandem, pavere nescium, Pluto (357) pavens,
Et inter ista non tamen sperans nihil,
Adoritur, Armis ansa (358) fit, fugitans dapis
Tot iam dierum, ac noctium in sicco, (359) fames;
Intemperante quam cupit solvi gula.
Statuit eum super pinnaculum templi. etc. [Abbr.: et cetera] Matth. 4. v. 5.
]
Sub haec, in Aedis summa Solymaeae (360) labra,
DEOque sacrae sedis aerium caput,
Suspendit amplo crebra quod pinna ambitu,
Audace IESUM, per Notos, rapiens manu,
Diae suprema sistit in zona (361) Domus:
Hinc, arrogante vel DEUM saltu iubens
Monstrare Se, si rueret incolumi pede:
Sin', Aede simul, ac sospitis casus levi
Excideret auso Salius (362) hic; fracto genu,
Exartuato crure, discluso halitu.
Ageret, Dei pro filio, Mimum (363) Dei.
Haec omnia tibi dabo; si cadens adoraveris me. Matth. 4. v. 9.
]
Sub ista Sathanas, victus ac pulsus licet,
Non, ut decebat, fractior, sed, quod solet,
Peior se ipso, redditus; CHRISTI pedes,
Ac Genua, sibimet prona depactus; coli
MAMMONA (364) poscit: omnis ut gazae potens,
Orbisque rex, Imperia, Delicias, Opes.
Fundo ex herili faciat, hic Servus, SUAS;
FUMOSque, (365) Cultus impii (366) pretium, auferat.
Vade Sathana. etc. [Abbr.: et cetera] Ibid: v. 10.
Sed exsecrandae foedus, ac votum, Stygis,
REX, (367) imperati simplicis retudit sono:
Dum, FULMINIS (quo nulla Vis gravius ferit.)
Imitatus ignes, imperum, ac praeceps iter,
Sic breviter; AUFER, inquit, hinc, Sathana. pedes;
NUMENque, non Te, perduellem Numinis,
Supplice, memineris, esse venerandum genu.
HAEC, Unico debetur illi, SERVITUS;
Tibi flagrioni, taureae, flammae, Dolor.
Tunc reliquit eum diabolus; et ecce, An -
geli accesserunt. versu XI.
Perstrictus hoc lucifuga fulgetro Gigas, (368)
Cui spes, Olympo, (369) fuerat, invictum DEUM
In Tartarum detrahere; deiectus gradu,
Loripede maestum repetit Acherontem (370) fuga:
REGIque, (371) contra, Montis aerii (372) iugum
Adhuc tenenti, miles est praesto suus,
Praetorii magnanima Seraphaei (373) cohors
HI, pariter Hominum, gentis et superae, DUCI, (374)
Famulante fatagunt munus applausu dare; (375)
Et gratulante hunc canere Victorem choro.
Et ministrabant ei. ibid. [Abbr.: ?]
Ut NUMINI proin. thura [Reg: tura] sacrifici ferunt
Ut Carne tecto, carnis alimentum, favos: (376)
Ut Pugili, athletis sueta, dant coliphia: (377)
Ut reduci ab hoste, fortiter domito, hostias: (378)
Ut deprimenti Styga, triumphales notas,
Palmas, coronas, ferculorum impendia, (379)
E penore caeli lapsa mortalem (380) in sinum.
HAEC, magna reor, ac digna monimentis [Reg: monumentis] sacri
Servitia calami, Gesta qui Aligerum canit:
At, non supra fas. quippe, Quis verna (381) Aetheris
Non, quidquid ipse est, Aetheris DOMINO addicet?
Sed Adamidarum, (382) carne compactum, Genus,
Et, in ossa fictum, stirpis humanae lutum,
Erigere medicae, cupere, subsidio manus;
Nec id putare decoris alienum sui,
Prope maius aliquid plurimis magnis habet.
Est ierosolymis probatica Piscina; quae cognominatur Hebraice Bethsaida: quinque porticus habens. In his, iacebat multitudo magna, languentium, caecorum, claudorum, aridorum; exspectantium AQUAE motum. ANGLUS autem Domini descendebat, secundum tempus, in Piscinam, et movebatur aqua. Et. qui prior descendisset
in piscinam, post motionem aquae; sanus fiebat: a Quacumque detinebatur infirmitate. versu 2. 3. et 4. cap. citat.
]
OPIS esse grande specimen ANGELICAE potest.
BETHSAIDA; (383) quinque septa Porticuum ambitu,
PISCINA, qua de plana pars Urbis Sacrae,
Templum inter, ac frondente densum Olea nemus,
Orientis ad Titanis (384) expandit plagas.
Illic cubabat, languida torpens mora,
Genus omne luis; ac mortis, e varia tribu,
Plebs candidata, mille per lethi [Reg: leti] vias:
Plebs, artis, atque dexterae Podaliriae, (385)
Quantum orba, tantum cupida; si Caelum daret,
Quam, fusa caelo vota poscebant, manum. (386)
Nec Spes fefellit, arce namque Olympica (387)
Aliger in undas, temporis dubii vice
Exlege, se Tonantis ad nutum dabat.
RAPHAEL (388) proin, seu, quisquis e caelo potens
Morborum abactor, ipsa nonnumquam [Orig: nunquam] ad meri
Spatia diei, Solis ac patulum iubar,
Agitabat immi gurgitem medicum lacus:
Sadocidumque (389) gentis, Angelico impia (390)
Moventis arma nomini, coetu palam,
Placida rebelli stagna gyrabat vado;
Indeprehensa laticis arcani tubos, (391)
Sed efficace morbidis, laxans manu.
Successius, operae testis aetheriae fuit:
E mille, latae spatia per crepidinis (392)
Stratis, capitibus, Capitis UNIUS Salus.
UNIUS equidem capitis (et fateor) Salus;
Sed Cita, sed absque mole, tabentem beans.
Citatiore quisquis ambisset gradu,
Languida Probatico (393) membra mersare alveo. (394)
Hac namque caeli lege, miserorum gregi
Robur vetus redibat; ut Sospes foret,
Quisquis Celerior: utque, qui accessu Lacum.
Is et Salutis, primus arriperet locum.
Caeco inde, melior Oculus; Hydropi, cutis
Aridior; Auris surda, iam voci patens;
Ori revincto, laxior fandi via;
Suum vietis (395) robur articulis novum;
Sua vita, nervis flaccidis; quassis, vigor;
Tremulo pedi, crus stabile; prostrato, valens.
PANACEA (396) demum est facta, quae stagnum fuit:
Sic tamen, ut, atro mersa (397) per lethum [Reg: letum] die,
Demersa sineres; nec dares spem mortuis:
Quos nulla retro trahere valuissent vada.
QUIS namque vitam redderet; nisi, Qui dedit? (398)
Homo quidam erat Dives, qui induebatur purpura et bysso: et epulabatur quotidie [Reg: cotidie] splendide. Ei erat quidam mendicus, nomine Lazarus: qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus; cupiens saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis: et nemo illi dabat. Sed et Canes veniebant et lingebant Ulcera eius. Lucae c. 16. v. 19. 20. 21.
]
SED, membra, cum compage membrorum, suis
Relevare morbis, grande sit quamvis Opus;
Operaque sane dignus Angelica favor:
Praestantioris est tamen Curae decus,
ANIMAS quod íidem, iam suo functas die,
Nec post quidem atra fata, post vitae fugam,
Ope destitutas comite, solivagas sinunt.
Has namque ne, per Manium caecas vias,
In alia trudat error indocilis loca,
Quam, quae suimet cuique ius meriti daret;
Lemurumq, nequis exsecrandorum nigris
PIUS invehatur Infulis: Genii (399) cavent.
Sit Veritatis, lege quam tragica cano,
Pro mille tabulis Testis UNIUS fides.
Solymorum in illa parte, quam sermo vetus
Dicit SIONIS FILIAM, (400) plano situ
Domus ampla steterat; quaeque plebeias supra.
Erigeret audax - culmen. haec, caelo caput
Alta ferebat fronte; parietibus decens;
Parioque (401) nitida lapide. Turritas loquax
Hodieque monstrat fama Laris huius minas;
Nec adhuc Superbi, si vel aspiceres fores,
Intercidisse cerneres fastum incolae.
EPULONIS illic diris, immitis, feri,
Fuit aula; quam nec sceptriger (402) fugeret tumor:
Nisi, quod probrosa tota difflueret penu [Reg: penum] .
NAM studia ventris, regium evertunt decus;
Et foeda omasi pompa, de arvina, et luto, est.
Sic lurco (quem, Ninevsin (403) Isacidis ferunt
Fuisse priscis, exterae vocis nota,)
Noctes, diesque, Persicae (404) lustris gulae,
Phialisque Graii (405) rore perspicuis meri,
Solitus madere, ventris ingluviem dape,
Animumque vitiis, et cor, implebat, vagum
Oblivione Numinis. mollem interim,
Nitidamque, tela byssina velans cutem;
In ianthinis (406) prodibat ad populum stolis. (407)
Ita purpurato, civis Isacida, (408) ambitu
Agere propinquae visus est regem Tyri (409)
AD ebriosas, inter haec, stratus fores,
Tantumque non vomentis ad domini pedes
Vir agebat, Heberis (410) ipse quoque prisci nepos:
Sed sortis ideo facile despectissimae;
Quia nuditatis ultimae. Namque ID fere
Insons Egestas moris a tergo trahit;
UTUBIQUE iaceat Pauper, et nusquam bene
BONUS ergo, sed Mendicus hic; sola Malis
Hac nautea displicuit. At gravius tamen
Hoc pondus ipsum, fascis urgebat novus.
Quid dico, fascem? silva [Reg: silva] virgarum integra,
Seges dolorum; grande maerorum mare;
Febrium mera Aetna; gurges undae intercutis:
Totumque foeda corpus illuvie fluens,
Acidam tenace traxerat scabiem mora;
Olidoque saniem, membra subeuntem, situ,
Foiis [(reading uncertain: print unclear)] , ut trilice squamma [Reg: squama] lorica rigens,
Ubique rigidis asperarat bracteis.
At, puris intus tabe, tam saeva magis,
Quam magis operta, viscerum tacitas fibras
Populante; corpus omne, prunarum in modum
Tumida coquebant pustulae sparsae cute.
MISER ergo demum totus hic, quantus fuit,
Ab apice glabri capitis, ad soleas pedum,
LAZARUS (id inerat nomen huic) ULCUS fuit;
Ac, siquid ultra quaerimus, Labor et Dolor.
Ardebat: aberat ventuli relevans - gelu.
Esuriit; avidum clausa fraudabat penus. (411)
Hiabat, in caduca duntaxat dapum
Segmenta, stomachus, mille iam crispus plicis;
Sed et huic opem superbus invidit rigor,
Etiam minutae sportulam Cereris negans,
Seu rigor herilis totus hic, seu (quod solet
Haud parte minima, saepe servorum fuit,
Tetricive forium praefidis: quae plebs fere
Plusquam dominico se supercilio gerit.
Pascebat ergo hunc nemo: cum contra tamen
Inops suomet pasceret tabo Canes;
Dum hi pure fluidos LAZARI lambunt pedes.
QUID igitur erat haec Vita, nisi Lethum [Reg: Letum] duplex;
Peiorque Letho [Reg: Leto] ? fortior ni tot malis,
Eriperet aegrum vinculis PATIENTIA.
Eripuit ergo specimen hoc IOBI novum,
Tolerantis onus hoc, ipse tolerandi tenor;
E turbidoque traxit in portum salo,
Frequens Olympi, (412) Lazarum gestans, manus;
Et ipse demum summus, emeritis dies
Ad lauream, palmamque, decurrens rotis.
[Note: Factum est autem, ut moreretur mendicus; et
portaretur ab Angelis, in Sinum Abrahae. Mortuus est autem et Dives: et sepultus est in Inferno. Elevans autem oculos suos, cum esset in
tormentis, vidit Abraham a longe; et Lazarum,
in Sinu eius. Et ipse clamas, dixit; Pater Abraham! miserere mei! et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam; ut refrigeret linguam meam: quia crucior in hac flamma. Et dixit illi Abraham; Fili, REcordare, quia recepisti bona, in vita tua: et Lazarus similiter
mala. Nunc autem hic consolatur: tu vero cruciaris. et in his omnibus, inter nos, et vos, chaos magnum firmatum est: ut hi, qui volunt Hinc
transire ad vos, non possint; neque inde Huc transmeare.
Luc. 16. v. 22. 23. 24. 25. et 26.
IS. morte raptus ad beandorum nemus,
Gremio, canoros inter aligerum choros,
Infertur Abrahae: cuius in placido Sinu,
Omnis reciproco liber Euripo (413) mali,
Quo ftuctuamur triste nos Evae genus,
Quiescit; apibus mollius, Paesti (414) rosa
Quas fovet, Hymetti (415) sive ros fragrans alit.
Ibi fruitur epulis, Animus in quas se, gulae
Sine labe, solas totus effundit satur:
Ibi nectar haurit, cuius, in Mente, est sapor,
Non Ventre; mustum dulce praelibans, poli
Solaciorum [Reg: Solaciorum] quo redundant Vineae.
Ibi, tutus ipse, spectat, Immitem prius,
At tunc hiulcis supplicem verbis sibi,
NINEVSIN; alio iam flagrantem coccino,
Alia Molestae purpura Tunicae (416) rubrum:
Quippe, emigrantem pariter e vitae atrio;
Nec tamen euntem pariter ad vitae nemus.
Simulac enim fatalis, EPULONEM quoque,
Mersit supremae - vesperae - tenebris dies:
In scrobe (147) quidem cadaver; at contra, suum
Animus in Orco cepit ex meritis locum.
Hunc ibi, sepultum penitus, ac tota Stygis
Flagrante Lipara (418) circumobsessum, notat
Mendicus; instar Agrigentini BOVIS (419)
Immugientem, cinere carituris, (420) rogis.
Audit, videtque haec, Lazari felix status.
Videt, aestuantem Ditis (421) ignifluo lacu;
Adamantinisque (422) (SIC erant versae vices!)
Velut ante sese Divitis portis, ita
Nunc Divitem Orci foribus, inter se procul,
Disclusum utrumque, legis aeternae sera;
Utriusque Mundi vasta quam rima (423) obiicit.
Talem ergo Pauper Satrapen, Erebi incolam,
Videt, Abrahae iam tutus, opulensque, e Sinu;
Quali, si avarae Dives e mensae thoro [Reg: toro]
Spectasset inopem, fronte: velut atrox tigris
Hunc, aut Niphatae (424) rigida, vidisset, silex.
Nec satis: Ab immo Manium atrorum lacu,
Etiam boantis audit, at cassas, preces,
Pro Se, suaeque stirpe cognata Domus;
Pro Quinque fratrum devia - recto via;
Si, flexum ad aequa, forte retraherent pedem.
Sed frustra! IN Orco namque (quem nulli incolunt.
Nisi perditi,) ius vult, ut et pereant PRECES.
Admonitio ad sollicitudinem, pie vivendi, sancteque finiendi.
]
DUM Tempus igitur, huius et vitae sinit
Fugitiva rota; cui Parca (425) nondum infert manum,
Nec adhuc Salutis claudit extremae fores,
Dum et sublevante Caelites adsunt ope:
Ut Angelorum nos potens dextra erigat,
Tonantis, oculo flente, tingamus pedes.
HOC mors peracta frugis (426) e Caelo metet,
Quod mors propinqua severit. Lacrima [Reg: Lacrima] , prece,
Scelerumque - puro corde, qui vitae terit
Iter Huius; hic Alterius haud dubiam videt
Premitque Vitae, liber erroris, viam.
Hic ergo nunc, hic esse moriendo incipe;
Quem, te fuisse, tunc voles, cum mors citat.
Sic, comparatos esse nos, Aether velit:
Sic ipse Rector aetheris, carne abditus;
Dum nos, parari funeris luci nigrae,
Suimet Obitus docuit in vicinia:
Supero PARENTI supplicans; atque ANGELI,
Dignatus, aures haud graves Monitis dare:
Ultro - paventis (427) quae relaxarent sinum.
Hoc, imminentem qualibet caussa necem
Nequis retorto fugeret imbellis gradu,
Specimen IESUS, non sibi; Nobis, dedit.
Egressus est IESUS, cum discipulis suis, trans torrentem Cedron; ubi erat hortus. ioann. 18. vers. 1.
]
NOX aderat illa tristis, et, quam, par foret,
CHRISTI supremam Noctium dici; nisi
Postera, tenebris, Tartari paene aemulis,
Noctem (428) novasset, luce sub media, Dies.
Peracta Cena, Legis e placitis, erat;
Cibus institutus mysticus (429); Carmen cibo (430)
Subiunctum; et hymnis omne finitum PHASE. (431)
Exitur urbe: tenue Cedronis (432) vadum.
Tunc, alluente largius rivo, tumens,
Trabe (433) transmeatur, vetula quam dederat cedrus; (434)
Datura mox (sic rumor est) etiam Crucem. (435)
Tunc venit IESUS cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani: et dixit discipulis suis; Sedete hic, donec vadam illuc, et orem. Et, assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari, et maestus esse. Matthaei. 26. a v. 36. et Marci 14. a v. 31.
]
Hic (siquis, in re ponderis tanti, pio
Locus esse sicci Vatis ingenio potest)
Meridiano CHRISTUS in rivi situ (436)
Oculos reflectens, amnis ad rauci alveum;
Euri (437) reflatu frigido, crispis aquas
Sulcis plicatas, vidit: ac, visis, stetit;
Animum pavore contrahens: nam tunc, DEo
Tantisper intra corpus abstruso, foris
Hominem simul praestabat; humanos pati
Fluctus scientem, queis [Reg: quibus] volens horresceret.
UT video (sibimet infit), ad Triarios (438)
Nostri suprema meta conflictus venit!
Insontis igitur illa, MESSIAE in caput
Decreta iam tunc ante Mundi exordia,
Nunc iacta tandem est alea? (439) Hic modicus Cedron
Davidis olim flentis, (440) ac nudo, vada
Trans ista, gnati tela fugientis pede;
Hem! nunc Sionii Regis (441) alterius, MEUS,
Meus, aio, Cedron; ac mei est iam nunc minax
Necis, et cruoris. Ventum eo, ventum est, loci,
Ex quo, nisi inopem, supplicem, flentem, anxium,
Rivis fluentem sanguinis, captum, neci,
Per mille plagas destinatae, obnoxium,
Redire in urbem non sinent Leges PATRIS,
Non, illa Vatis regii, de me, lyra, (442)
Quae nostra tali fata praecinuit metro:
INIMICA supra capita geret altum caput,
REX ille Mundi, rege Deus ortus Deo;
Sed lege tamen hac, SI prius, media viae
Laboriosae in valle, TORRENTES bibat,
Proprii cruoris coccino tinctas, AQUAS.
Heu! sortis hominum triste, dirum, ingens, iugum!
Heu, protoplastae gancae (443) barathrum vorax!
In quod tot intrant orbis aetatum agmina;
Ut GULA Duorum, facta sit POENA Omnium.
Egon ergo, quod non mereo, veratrum (444) hauriam?
Et Solus? e tot gentibus (445) nullo meas
Subeunte partes? Vah! vel hac ipsa, dolens
Qua plango mecum, temporis lacinia!
Digressus urbe dum locum precibus lego,
In cuius antro, planctui laxans iter,
In omne Lessi (446) totus effundar mare:
Quae Solitudo quae mei sensim fuga
Segregis? (447) Abest, non dico, Quod me incinxerat
Populos docentem, grande populorum fretum:
Nam, PLEBE quid mobilius, aut aeque fugax;
Ventosa cuius semper in fluxo est fides?
Grex ergo saltem firmior coetus mei,
Domesticaeque plebs dapis consors; (448) UBI est?
Abest (coacta, fateor, ac nolens,) tamen
Abest mearum, per Palaestinam, omnium
Comes illa itinerum, MATER, ut lateri latus.
Abest, aperta semper, et lasso hospita,
Marthae Domus; iussuque redivivus meo,
Felix AMICUS ille NOSTER, LAZARUS! (449)
Superest adhuc, heu tenuis! ac dubiae morae
Manipulus; a quo, quam libet modico, tamen
Abruptus, et suomet, et Sathanae dolo,
Transfugit Unus: Undecim, spirant fugam:
TRES, excubare qui iubebuntur suae
Lucro Salutis, iussa mox ventis dabunt;
Dum somnolentum genibus includent caput.
At ternionis huius animosus Gigas,
PETRUS iste, caulae petra nostrae immobilis,
Prodet Timori pectus, os, tergum, fidem:
HOMINEMque se non nosse, (450) quem credit DEUM, (451)
Ipso citato teste (452) firmabit DEO.
TORCULAR (453) ergo Vineae, saxis scabrae,
Spinisque densis horridae, SOLUS rubrae
Calcator Uvae, pedibus invadam meis?
Et hoc (quod iterum gravius, atque iterum, premit,)
Et hoc feram, non solus, et nudus modo,
Orbusque, cuncto comite; sed sensim et, sine
Etiam Me ipso; profugus, atque exul [Reg: exsul] mei.
Nisi mentis angiportus (454) hic nostrae foret;
Ad me, relictus a meis, caperem fugam,
Ceu ratio, ceu lex, mosque, vult: si, me penes,
Aliquid mei invenire decressem. At iacet,
Emortuumque est, ante me, quidquid fui
Hominis adhuc: nihilque qui timui prius,
Nunc paene cuncta metuo: quodque Hominis neges;
Etiam Meipsum vereor. Ad quod iam pavens
Igitur asylum languidos cogo pedes?
Quem peto recessum? VALLIS heic [Reg: hic] , en! Vallis est,
Cui IOSAPHATI, titulus, a cippo (455) manet.
Opaca trahit huc regio: quae tumulis (456) virum [Reg: virorum] ,
Hinc, inde, celsis surgit; ac letho [Reg: leto] datis
Plus mille fidos perfugis aperit specus,
Tegar his? At olim Fortis hic Iudae - Leo (457)
Omni theatro Solis, ac mundi, palam,
Ipsummet hunc, cum postera, IUDAM, tribu,
Et omne prorsus iudicabo (458) Saeculum.
Qua consonabit ergo gestorum fide,
Aut qua coibunt haec decori imagine;
Idem ut meum dicatur aliquando solum,
Nunc in latebris flentis, ac fracti metu:
Post vero, iura dantis in fas, ac nefas?
Alione curas igitur asportem meas?
Alio profecto! Nam PATRIS meditor Sinum:
Huic sistar: huius maestus amplectens pedes,
Advolvar illi precibus, adsternar genu,
Facieque tota. PATRIS in gremium, meae
Egurgitabo turbidum mentis salum;
Feriore quod me semper Euripo (459) rotat:
(Et fluctuabat horrido sane metu.)
Tunc ait illis; Tristis est Anima mea usque ad mortem. Sustinete hic, et vigilate mecum. * Vigilate, et Orate: ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est: Caro autem infirma. Matthaei cap. 26. v. 38. et 41.
]
HAEC ipse secum fatus, haud ultra tamen
Pressurus animo verba; re prodit forias:
Et, Homine functus, ultimis presso malis,
Tremit, ingemiscit, plangit: orditur palam
Pavitare; moxque, pondus urgentis mali
Pertaesus, arcto pectoris claustro premi;
Reciproci vix iam via salva halitus.
Spissabat animi turbinem, tempus, locus,
Comitum gracilior numerus, et, quae non mala?
Cimmeria (460) nox, horrorque (vestibulum Stygis);
Velata tenebris astra; sub nube, Hesperus; (461)
Fax caeca Phoebes; (462) aura, Saturno (463) rigens;
Glacialis Aer; Hyades, (464) in nimbum uvidae;
Ac densus, ad Cedrona, saliceti [Reg: salicteti] (465) fremor:
Nec procul Olivae - nemore, vernantis quidem,
Quassi sed Austro, montis inamoenus fragor:
Et cuncta, quae nocturnus horrificat metus;
Qui si quiescat, Noctis haud ipsum silet,
Semper pavendi caussa nova, Silentium.
Haec igitur, ac sexcenta praeterea, nigri
Simulacra Lethi [Reg: Leti] , mentis agitabant fretum:
Et id ipse demum, quam libet fortis prius,
Nullius aut assuetus occursu mali
Vertere colorem, IOSUA hic Legis novae (466)
Professus; ore prompsit ingenuo, tremens,
Tremulis vicissim, funebris luctae asseclis. (467)
Hic numerus, intra capita substiterat Tria; (468)
Ad praedii pars (469) reliqua dum limen sedet.
Ad Tresviros sic ergo Rex versus suos;
HORRESCIT (ait), ut vestra quoque palpat manus,
Horrescit, in me quidquid est tactus capax:
Et illa quoque quae tactuum non est capax,
TRISTATUR anima, paene iam Vitae ad fugam:
ANIMA illa (nostis [Reg: novistis] ,) Anima, tam quondam vigens,
Tam stabilis, ut fulciret et caeli bases; (470)
Ea nunc Columna nutat: huic ipsi est opus,
(Sed par labori,) sustinens Hominem manus.
HAEC Hora, me respicere mortales opes,
Aut fulcra, prohibet. MAIUS auxilium volo!
Agite proinde! civico Gethasemanes (471)
Post nos retruso rure, mortali procul
Abeamus hinc, ceu dissono rebus meis,
Commercio. Quin potius, hortensis soli
Hoc nemus, et, Olea viride montana, iugum,
Petamus; atque vigile, sed stabili, prece,
Horam exigamus, PETRE! (nam lateri Petrus,
De more propior, fidus haerebat comes)
Et vos Duo, stirps Una, Zebedaeo sata, (472)
Una precemur! Unus, et flendi ad PATREM,
Et excubandi, quattuor teneat labor.
Num conquiniscunt (473) in soporem lumina,
Insomnis animi taedio? nec sat placet,
Vel Vigilis horae, vel precis sociae, rigor!
Displiceat! Atqui, siqua veridico est fides,
Non alius alias maior, aut est, aut erit,
Utriusque, cuius satago nunc, usus rei;
Quam, supplicandi. ne locum somno date!
IN tela Sathanae, semper infesti, ignea, (474)
AUT nullus, aut hic, Clypeus est; Vigiles Preces.
PERIRE qui vult, cesset Orare! et perit.
Nec, VELLE, satis est, hostis effugere impetum;
Et, Ab Otio sperare Victoris - decus.
Quibus os, et animus, prompta, sed pigrum est opus;
Cadent, priusquam clangat in pugnam tuba.
NON Cogitantes palma, (475) sed Agentes, manet.
Et progressus pusillum (Matth. 26. v. 39), avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis: et, positis genibus, (Lucae 22. v. 41) procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi! Si possibile est, Transeat a me CALIX iste! (Matth. 26. v. 39) Et Oravit tertio: eundem sermonem dicens. ibidem. versu 44.
]
HAEC fatus, et, comitibus abstractus suis,
Spatio, quod, acta forte iuvenili manu,
Silex volema (476) transmeet; subtus nemus
Alpestre tendit, collis accivi via:
Ad Rupis (477) usque donec exesae specum,
Per saxa scabra, traheret animosum gradum.
Tantum Advenam, mox omne, quam late sacer
Frondebat Hortus, sensit arbusti solum:
Regique, (478) quidquid stirpis oleosae fuit,
Clam gestiens, inflexit unanimes comas.
At ipse, quovis frutice, Rex, quovis thymo,
Humilius (animo ne pedes abluderent),
Reverente primum flexa submisit situ
Genua: docens; IN HOMINE, se subdi DEO.
Mox omne rigido corpus adsternens solo,
Pronoque silices ore, fronte, oculis, premens;
Clamare, mista fletibus, (479) coepit prece:
PATER alme (blandiore quo namque. o, PATER,
Lessos tot inter, ordiar moduli organo?)
Ingenite Genitor! Prolis aeternae sator
Aeterne! gnati supplicem sume Hostiam!
Et da, litare; (480) seu det Hoc Clivo (481) suum,
Seu potius alio, (482) prodigendum SANGUINEM,
Heu Sanguinem! quo, quidquid est usquam, et fuit,
Eritque posthac, faecis, ac spurcae luis,
Erit eluendum. Fatus haec; reliquum silens,
Interpolato vocis alternae sono,
Cordis profandum conscio sinui dedit:
Eratque vox immensa, MENS, vocem premens:
Ac multa Secum, pauca cum ventis, loquens.
Aetnae Siculae crater.
]
Ibi, raptus in sublime, vi, Christo insita,
Intuitus oculis mentis est CALICIS novam,
Et usitatis disparem forma scyphis,
Imaginem: Fornacis ad Siculae modum,
Flammantis Aetnae quae cavernosis iugis,
Margine repando, faucibus patulis, hians
Ructante rivos Ignis ex utero vomit;
Immoque volvens sulphuris barathro pyras,
Stygii sibi CRATERIS (483) hinc nomen parit.
Hoc specimen haustri, tunc quidem Siculis procul,
Ac Lemniis, (484) antrique Liparaei, (485) focis;
Sed, in ferace frondium Pacis (486) solo,
Oculis videndum REGIS, et mox gutturi
Exhauriendum, Supera porrexit Manus:
CRATERA, (487) Lerna (488) turgidum Orcina; et grave,
Seu sublevatu, sive gestatu, decem.
Etiam torosis, (489) POCULUM Cyclopibus.
[Note:
In Calice passionis Christi, totius mundi
delicta, modo quodam certo, sensuque Orthodoxo,
luenda, eius imaginativae facultati proponuntur:
sine experimento tamen ullo Infernarum poenarum, re ipsa subeundo.
Totius istud Orbis, et Averni, (490) capax,
Primo a Gehennae cive terrigena, ultimum
Ad usque Lethes incolam; (491) scelerum luto
Vario natabat: Intus et, foricae pigra
Redolens mephiti, tetra properabat foras
Venena iacere Ditis; (492) et, quidquid mali,
Hecates (493) in aula, furnus infernus coquit,
Nebula graveolens sulphuris, naphthae, picis.
Stabulatur (494) illic omne pecorinum nefas:
Ibi fastus, astus, livor, insidiae, furor:
Illic Venus monstrosa, lenones, stupra,
Aliena teda [Reg: taeda] , (495) sanguinis laesus pudor. (496)
Ibi Numinis contemptus; occisus pater;
Pede pressa mater; peierans os, ac manus;
Et quidquid usquam turpe patrari potest;
Et quisquis, aliquid grande patrantem fovens
Cratere meruit ignei mergi Lacus: (497)
Cain, (498) Gigantes, (499) Belus, (500) Esavus, Core, (501)
Cencresque Pharao, (502) Zambris, (503) Og,
(504) Balaam, (505) Absalom,
Achitophel, (506) Amnon, (507) iezabel, (508) Semiramis. (509)
Sed singulorum census hic Lemurum, quid est?
Inire numerum gentis infernae gregum,
Est, calculo subiicere guttatim mare.
Phlegethontis (510) amni canus invexit Charon, (511)
Non Nominum, sed gentium, immensa agmina;
Quae ficta Divum probra, quae moechos Ioves,
Et alia scelerum monstra, iam in flammis luunt.
IBI nationes, regna, populosa oppida;
Ibi, iura calcans, omne Barbariae solum:
Pentapolis, (512) Arabes, Medus, Assyrius, Syrus,
Chaldaeus, Afer, Macedo, Phryx, Graius, Scythes;
Et, quidquid asperabat Arctous rigor, (513)
Et, quidquid incendebat Eous (514) calor;
Tum, quod cadentis - Solis in terris patet;
Tum, quod sub Austros removet Aethiopum polus. (515)
En Aetna, (Sicula peior), inferni Iovis!
Crater Gehennae! quantus et mundum capit;
Quo cuncta sceleris omnis eluvies coit.
Ubi putria capiunt stabula vitiorum ferae.
Huc confluunt; et, improbis mistae, natant
Poenae Improborum: Laqueus, (516) et mors, ac, ruens
Super exsecranda capita, sulphureae Notus
Turbine procellae tortus; et, flammam vomens,
CALICIS reorum magna PARS: (517) sed, PARS adhuc,
Non TOTA Calicis alvus, ac fundum. MALAE
Sunt namque, mille prompta Mala, Libidini.
Simul haurienda: Triste Sodomorum merum; (518)
Botri Gomorrhae; fel draconinae famis;
Dipsasque (519) (gnata simul inextinctae [Reg: inexstinctae] sitis,)
Simulque genitrix): anguis inferni lacus;
Et, quale bufo virus Acherontis (520) vomit.
Sunt viperini, consciis noxae sibi,
Morsus, remorsus: parque conceptis, dolor,
In ventre prunis; volvuli (521) cholicus furor;
Uterique, gravidus peste Lethifera [Reg: Letifera] , tumor.
In ore, rabies dentis, in dentem truci
Frementis ira: spuma Taenarii Canis: (522)
Ululatus atrox; ac fui semper vetus,
Semperque novus, at sero iam miserans, (523) dolor.
Hunc namque CALICEM tota (quae summa est mali)
Coronat, altrix mortis, IMMORTALITAS. (524)
DUCIS ista nostri (525) cuncta tunc aspectibus,
Velut in theatro quae Videns percurreret,
In nauseam ostentata sunt. Haec iam, sui
Gravitate sola, grande terrorum mare
Pavido novabant pectori: non, ut levi
Obeunda mentis, per vagas umbras, fuga;
Sed singulatim quaeque, per numeros suos.
Per capita rerum, tempus, auctores, modos,
Formasque: sua quas cuique vis genitrix dabar.
VIDISSE sed portenta tot, minimum fuit:
Ni simul, ut Actor, ipse se Scenae daret;
Supplere populi iussus immensi reos:
Et Agnus insons luere sceleratos capros.
Namque advolans huic vocis ignotae sonus,
Seu PATRIS is, seu Nuntii patrii, fuit;
CRATER hic, inquit, mistus hac omni lue,
Poenaque, scelerum; nullius, contra, Boni
Tinctus colore, dulcis aut stilla vadi,
Ab hoc acerbae Noctis articulo tibi,
Demitigandis PATRIS offensi minis,
Est hauriendus: quippe, solius tuis,
Ut paribus oneri, prompta sunt animis Mala;
Quaecumque facere potuit Alienum nefas,
Nec expiare. Tu Scelus mundi lues;
Ut eluas. Scyphum ergo, quem cernis, bibes.
Tibi glutietur iste, Messia, CALIX;
Et Calicis huius imma, cum muria, palus. (526)
[Note: PATRIS haec Supremi iussio Fatis sedet.
ABNUERE, quod Divina frons sanxit, nefas,
Etiam DEO, est. (527) Orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
et dixit; Abba, pater! Omnia tibi possibilia sunt.
transfer Calicem hunc a me. Sed, NON, QUOD
LGO VOLO, SED, QUOD TU.
Marc. 14. v. 36.
- Durarat haec scena hactenus:
Durarat una REGIS animosus Pavor:
Qui tamen in haec, bis, ter, Patrem, Patrem unicum,
Voce invocabat flebili; SI VIS, PATER,
Cui sensa mentis cuncta se subdunt meae,
Quam mihi propinas, spargere in tenues Notos,
Mephitim; (528) in auras sparge funestam luem!
Sed Lege, quam Tu, non Sapor scribit MEUS.
Mea namque placita, semper haerebunt tuis.
Acidam refugerem bibere. Tu appones; bibam.
Vellem esse Liber; Tu, capi: capiar! liger!
Ego, ruere Sathanam cupio; Tu, ferri: feram.
Tibi, Palma; mihi, CRUX, rhamnus (529) est: rhamno alliger!
Horreo Cruenta fata; Tu sancis: placent.
At, Dira res, est Clavis, hinc palmas Cruci,
Et inde, figens; hunc, et hunc, fodiens pedem;
Sed hunc probavit Genitor: et Genitus probet!
Pendeat! et animam prodigat quavis nece!
Et factus in agonia, prolixius orabat. et factus est sudor eius, sicut Gutta sanguinis, decurrentis in terram. Lucae capite 22. versu 43. et 44.
]
HAEC proloquenti, vocis, atque animae via,
iugulusque, stat. vis mentis oppressae labat.
Alternus animae semipendentis furit,
Ac mortis, agon; cordis ancipiti fuga.
Simul, omnibus proruptus e vitae viis
Scatebrisque succus, antra venarum rigans;
Sudore vitiat funebri, quidquid rubet (530)
A iecore vivi laticis; ex quo vis bibit,
Ac spirat, animae. (531) Sanguinis, non iam notas,
Aut stillicidia, rore bacato [Reg: baccato] uvida;
Sed sphaericos (532) cruoris, extremus pavor,
Imbres, rotatos grandinis forma, ciet:
Per delicati corporis patulam cutem
Liquidos, ab omni parte, devolvens globos.
Seminece totus ergo prostratus situ,
Et ad instar ictae victimae plangens humum;
Quamvis, propinqui lege cum fati, gravi
Consereret acie CHRISTUS in victam manum:
Precum tamen, luctaeque, lacrimarum [Reg: lacrimarum] vado (533)
Interfluentes, ducit in longum moras;
Ne, QUAE coronat sola Virtutes, labet
CONSTANTIAE sub fine, vis. (534) iamque, obrutam
Limine propinquo mortis, ac sensim malis
Tot imparem, trahebat (ut iam vix Homo)
Animam: natante Sanguinis circum alveo;
Lacrimis [Reg: Lacrimis] que toto rupis infuso pede. (535)
Cum nec levamen voce, nec dextra, interim,
Aut Petrus, aut comitatus offerret Petri.
Apparuit autem illi Angelus de Caelo; confortans eum. Lucae 22. v. 43. et Hebrae. 5. v. 7.
]
HOS, nocte victos, iamque nec minimis pares
Soporis alis, (536) surda prostrarat quies.
Quam CHRISTUS oris nisus iterata tuba
Difflate (frustra heu! desidis custos gregis,)
Nil vocis hinc extorsit; auxilii, minus.
Ergo propediem tota corruerat Salus;
Inopina donec lucidi forma ANGELI
(Michalis, Acta vetera, quem titulo efferunt)
Adfuit ab astris: Astra ne deessent DEO,
Sub HOMINE paene Stygia toleranti mala.
Hic et ipse CALICIS, parte sed magna sui
Levius, et una baiulans pondus manu;
Lugubris adhuc dum Rupis adstratum solo,
Reverente mitem dextera IESUM levat:
Placidoque, sed potente, patronum cliens
Affatus ore; REX! (ait), REX GLORIAE! (537)
Qui nunc, tuapte sponte, scopulosam hanc humum,
Reptando, genibus verris, ac lingua petram
Rogitante lambis: si decet, si Tu sinis,
Tremulis ministrum vocibus REGI suo
Suggerere pauca, quae suo magnus Tonans
Mandat referri Filio; referam obsequens.
Diris quod aestuare Cor pressum malis,
(Cor, antehac et Ditis (538) indomitum minis,)
Permittis; ut, QUI Numen es verissimum,
Non Te minus Verum esse Mortalem, probes:
Superum Monarehae, quidquid hic profers. placet.
SIC Tartari rebelle proteritur caput;
Divinitatis tota cui summa est, Tumor.
At, destinati quod tuis Fatis scyphi
Faeces, vel alio fluere, vel minui, rogas;
Nec hoc quidem Homine censet alienum PATER,
Praeterque fas, MALI horror, ac studium Boni,
HUMANA sunt. Statera sed mentis Tuae
A libripendis (539) tota quod Summi manu
Pendere pergat; quodque non illud velis,
Quod velle malles, sed, quod antetulit Pater;
Id ille gestis pluris innumeris facit;
Talique laetus Prole, licet omnis sui,
Relaberetur Orbis, in Nihili scobem;
Superesse te vel Unicum, iam sat putat.
NOTA vera verae Sobolis est, Patri obsequi.
Dispelle curas igitur; ac solidum gere,
Contra procellas imminentes, pectus. I,
I, domitor Orbis, obvius vento, ac mari;
Velut ipse quondam, pedibus, ac nuda fide,
Terere paventem maria, docuisti Tuo
Praeeunte, PETRUM frangere timores, pede. (540)
Et hic, Pavorum Bella sunt. pugnam occupa!
Hanc QUISQUIS odit fugere, prior Hostem fugat.
MORTEM ferendo, mortis et Palmam feres.
Veteres ad animos igitur, ac nervos, redi:
Frontem serena: luminum diduc nitens,
Quod et Angelorum recreat intuitum, iubar.
Si, SOLUS, ac mortalis auxilii manu
Spoliatus, hac te mantica miserum putas;
AH, minima pars est roboris, quidquid Caro est.
FACILE carebit Homine, qui tegitur DEO.
Quam Terra non fert, Astra tibi portant, opem.
Stant, tute quod scis, huius in silvae ambitus
Stant, expedita Regis ad nutum sui,
Duodena plusquam classici superi agmina: (541)
Agmina, Quiritum (542) quanta duodenae pari
Aequare numquam [Orig: nunquam] pedite Legiones queant;
Nec provocare fortium cuneis virum.
At; Amarus (inquis) iste, nec solitae Calix
Capacitatis, mistus est umbra Stygis,
Uterique quiddam simile Tartarei gerit:
Vincula, flagella, spineum Sertum, Crucem,
Et, omnibus quod gravius his Sensus putet,
Patrem - severum; (543) proximos, stantes procul: (544)
At propius, Hostes: Adde, Latronum duces. (545)
Damus hoc. SED, en! Ut Solis, e nocte horrida,
Recentis - Ortus maior, ex contrario,
Est nitor, et oris forma; sic Virtus, malis
Attrita multis, lumen uberius iacit:
Quaedamque Ab UMBRIS acrius GEMMAE (546) micant.
Et Tu proin, SOL caelitum [Reg: caelitum] , quo iam Hespero
Obscuriore mersus es, tanto statim
Augustiore te reduces Phosphoro: (547)
Laetis recurres, ac triumphabis, rotis;
Maiore surgens gloriae pompa novae.
Tecum resurget Orbis; aerumnas Homo
Exuet; Olympi (548) crescet ingens Regia;
Decrescet Orcus; (549) fiet Idolum cinis:
DEUS Unus erit; et Una, tu, mundi Salus.
Post ergo tanta gentis, et nostrae, et tuae,
Momenta rerum, sordet etiamnum CALIX?
Meminisse, REX, digneris undarum MARAE; (550)
Quas, ut malas, Isacia (551) gens fastidiit;
Quas dipsadum (552) fors ipsa fugisset Sitis.
Hoc, et cicutae tristius succo vadum,
Gustuque, Scythicis facile par absynthiis [Reg: absinthiis] , (553)
Veteris tamen stirps nemoris, ex aevo latens,
Indice DEO reperta, truncasque in trabes
Dissecta, simulac gurgitem tetigit pigrum,
Dulcis medullae reddidit sapidum indole:
Ut iam huic suis nec Hybla certaret favis.
En, nemus et hic! en, Christe, lacrimarum [Reg: lacrimarum] Lacus!
Funebris Horae mistus aconito, Calix.
At ibidem, et ARBOR! inclitae [Reg: inclutae] Cedrus CRUCIS.
Quae fatus ore Genius ambrosio, simul
REGI minister altera flenti scyphum;
Crucis, ingerebat altera, stirpem manu:
Immitte Ligni hoc (addit) his humeris onus!
Immitte tot, quos pateris, horrorum mari;
Et perfer. At, quid dico? me et muto, feres:
Tuomet omnem Solus arbitrio (554) hostiam,
Salsamque, vitulus typicus, (555) obiturus molam. (556)
CRUX, dulce lignum, (557) melle vel Mortem imbuet.
[Note:
Christus in mortem vadit: nobis relinquens
exemplum. 1. Petri. 2. V. 22.
Haec fatus, arces Aliger superas petit:
A Monte, contra, rector Aligerum redux
Inhospitali; Montis alterius parat
Se, diriori, ac putrido craniis, iugo. (558)
Huc tendit, inter arma, laternas, faces, (559)
Furiasque tetrae gentis, haud unam in necem:
Animo tamen nil territo; pleno DEI;
Plano, se ipsum concitantis, Spiritus.
Propinat autem fellis hunc acidi scyphum.
Etiam cuivis ultimo, nostrum, die;
Exhauriendum, faecis ad fundum infimum.
Cratera Christi quisquis exspirans bibet;
Ebrius, Avernum sternet, hoc parario. (560)
Hanc, hanc, nec aliam, quisquis hac vita emigrat,
Sibi norit [Reg: noverit] esse, lege decretam, vicem:
UT, Amara quisquis fugit hic, Alibi bibar;
Caelestis exin usque cellae abstemius.
Nemora proin, Hortosque. sine Christo sequens;
Suis ab Oleis nulla, baciferae [Reg: bacciferae] Spei
Trapeto (561) opima, lucra, sed amurcam, leget.
Stat firma Lex: ID quisque, quod sevit, metet. (562)
I. AD modum fere illumque Horatius olim, libri 2. Oda 9. Valgium avocare conatus ab assidua deploratione mortis dilecti Mysta, invitavit eundem ad hilaritatem, ac laetiora modulanda; abstrahitur et hoc loco Melpomene, a gestis S. Passionis Christi, ad celebrandam iam quoque Resurrectionis eiusdem gloriam, atque latitiam.
II. Christus, consummato nostra Redemptionis opere; cum mortuus, corpore tenus, ac sepultus esset: secundum Animam, descendit ad Inferos; et Electos Veteris Testamenti spiritus exhilaravit. De Resurrectione vero Domini dubitantibus plerisque eius sectatoribus, ac tantum non desperantibus, etiam usque ad indignationem siderum, et superioris mundi; repente Christus, diei tertii summo diluculo, nullo suo labore strepitisque,
sepulcro redivivus exiit: et hoc, irremota: tunc adhuc penitus lapide monimenti [Reg: monumenti] . id, quod ratio naturalis nulla, suo acumine, deprehendit: quo pacto Mortuus, se ipsum, ac suapte virtute, in corpus, et vitam, ac lucem hanc, reduceret? cui naturaliter alioqui corruptio timebatur. Nempe, Divinitas Christi, suam resuscitarat [Reg: resuscitaverat] Humanitatem.
III. Permansuris porro in incredulitate perniciosa Articuli Resurrectionis discipulis; iter Fidei monstrarunt omnium primi caelestes Angeli, (quos fuisse tres, docti quidam Commentatores demonstrant): dum piis, eiusdem numeri, matronis, nunc collectis una, nunc separatis, apparentes; anastasin Domini nuntiant Eorum, ad ipsas, oratio, apud omnes fere Evangelistas posita divisim, sed in unam tendens sententiam, hoc loco summatim introducitur in Infinitivo: quippe, historia fusioris notitia iam alias apud omnes pios sparsa; et verbis insuper Evangelistae Marci narrationi iambicae praefixis. Quibus adduntur ea, quae Evangelista, maxime ioannes, refert. c. 20. de reliquiis sepulturae Christi, in tumulo repertis: deque Magdalena lacrimis [Reg: lacrimis] , ibidem relatis: et, qua denique S. Marcus c. 16. v. 8. Invasisse eas tremorem, et pavorem, cum e monimento [Reg: monumento] exirent: ubi S. Matth. c. 28. v. 8. timori admiscet etiam gaudium magnum.
IV. Diversissimus interim, ab hoc sanctarum mulierum pavore, fuit tremor ille militum,
sepulcri custodum; utpote, flagitiosae conscientiae mortalium. Hos enim Angelus primum vehementer exterruit, suo, per regiones aeris, et cassitarum, iam modulantium, agmina repentino descensu, in terram urbis ierosolymae Septentrionalem; qua haec occasum aestivum respicit: dum Calvariae montis, eiusque viciniae, fundum omnem in tremorem dat: sepulcrum concutit: lapidem sepulcri transmovet; et transmotum sessione occupat: ex eoque pias matronas docet; quo et ipsae, post haec, alios doceant. Exsternavit deinde eosdem milites Angelus longe vehementissime, iam non tonitru duntaxat terrae motus; sed insuper fulgure, claritateque nimia, sui aspectus, male sibi conscios quodam modo fulminando: cum, e contrario, feminas religiosas gaudio denique perfunderet. Inseritur autem hic hypotyposis atrocis tempestatis, aestiva nocte omnia miscentis.
V. Quadragesimo post Resurrectionem appetente die; sic exigentibus meritis, et decreto Dei, Christus accingitur ad iter in caelum, etiam in Humanitate sua possidendum: noster illuc anteambulo, et sequendi exemplum. Ascendit autem, propria virtute, e summitate Montis Olivarum: magna mortalium praesente multitudine, innumera vero, Angelorum, et Spirituum beatorum, ex hominibus assumptorum: quae per Inductionem homoeoticam, a sylvis maxime petitam, diducitur. Splendor, habitusque, describitur Ascendentis: valedictio a SS. [Abbr.: ?] Matre Virgine: benedictio,
multitudini impertita: impressa monti Olivarum vestigia pedum: ingressus eius in caeli altitudines, instar virgae fumi copiosi, et ardui, e thure [Reg: ture] , in nubila scandentis, aviditas spectandi insatiabilis, in discipulis: nec cessatura; nisi nubes demum interposita, Christum, et oculos suorum, segregasset. Post quae tamen omnia, nihilo quietior est eorum, de Christo recuperando, coniecturarum, et interrogationum, curiositas. Sed haud Angeli duo reprimunt: stationem mutare iubentes, in abitum; et otium, in expeditionem Apostolicam, cursumque per omnia mundi regna, praeparanda Adventui Domini secundo: hoc est, iudicio Extremo.
VI. Peracta ad Apostolos admonitione, Angeli sic ab eis in caelum discedunt; ut nec sua tamen, nec aliorum Angelorum, cura, eos destitutos esse in terra patiantur. Apostoli vero, post acceptum Spiritum sanctum, incipiunt, una cum 72. discipulis, in Iudaea primum, ac Samaria, disseminare Evangelium. In his, S. Philippus, unus e 7. primis Diaconis, e Samariticis laboribus regrediens, Angeli hortatu, se dat Aethiopi, Candaces reginae Magno Thesaurario: eumque, per occasionem Isaiae propheta, diligenter ei explicati, perducit ad Fidem in Christum; et, post instructionem in moribus quoque, quos Fides exigit, baptismo tingit. qui deinceps, ea, quae didicit, et accepit, a Philippo, etiam aliis plurimis, ac nempe gentilibus suis, infundit. Philippus vero, ab
Angelo abreptus aliorsum, diversis oppidis, ac populis, Philistini maris accolis, Christum instillans; oram littoris aridam, facit roscidam, et virenten: alibi, regiones nigras, reddit albas.
VII. Quod Angelus Philippo, Philippus vero regionibus, praestitit; hoc Angeli alii Apostolis, et Apostoli deinde, terrarum regnis: ut nempe mitterentur, et irent, non, e suo quisque, sed e Dei arbitrio, ac directione. Quod expertus Divus Paulus est; quibusdam a regionibus, ceu necdum conversioni maturis, avocatus a Spiritu divino: e diverso vero, per Angelum, Macedonis habitu personatum, secundum quietem, accitus ex Asiae in Europam; nominatimque ad Macedoniam, Christo adiungendam. Angeli porro oratio, mentionem inspergit regionum, fluminum, montium, et urbium, maxime Macedonicarum, complurium: quibus tamen clara lux, partim e Graecia Sophiani; partim, (et magis) e Notis, quae numeris respondent, affunditur. Inter duas, S. Paulo commendatissimus, Macedoniae urbes, Philippos nimirum, et Thessalonicam; posterior, propter Quantitatem prosodicam, Senarii Senecis legibus exauctoratam, nominari nequit; intelligi vero potest, e periphrasi. Stimulanti porro per quietem Angelo, negotiose Paulus obsequitur.
VIII. Angelorum, pro Macedoniae, sollicitudo, in urgenda ad eam Apostolica Legatione; non minus complexa est et gentes alias Europeas. Ex Gentibus autem, extra caelum Asiaticum
gentis, sive inter Italicas, sive inter Hispanas, erat et, (qui Idolorum aliquando cultor, cum periculo sempiternae damnationis, fuerat) quidam, Caesareae Palaestinae tunc degens, centurio, Cornelius. Is, paulatim tamen, sentiens, Lationorum, et Syrorum, religiones esse impias, Iudaeorum vero speciosam quidem, sed e vita cultorum suorum suspectam, et infamem; in magna secum animi pugna erat; et in veneratione Numinum, ac simulacrorum Italiae, (praesertim castrensium), etiam simulata duntaxat, et extraria, periturus. Naturali tamen bonitate quadam, et virtutis amore politico, orationibus tandem, ac liberalitate in pauperes, (quarum pretium, et utilitas, delibatur) praeparante viam; Angeli demum, apparentis ei, ministerio, Petrique Apostoli, eius impulsu Caesaream acciti, opera, cum omni domo sua Christo adiungitur. Cuius historiae series, ex fide Sacri codicis, summatim enarratur.
SED nos, omissis, triste quae refricant iter
Cadaverosi, fixa quo CRUX est, iugi; (1)
Ad amoena potius arva moveamus pedem:
Et, quem residuus poscit expendi labor,
Misto cothurnis, demus et socco, locum.
Nam tetrica sola, o MUSA, quis iambo imperet?
NEC Sol in astris Hyadas (2) assiduo uvidas,
NEC Caelum in Homine semper Aerumnas, probant,
Maestasve frontes, Angeli. SERVANT MODUM,
Quaecumque superae calculis Urnae (3) placent:
Bonumque et ipsum, si sit Immodicum, malum est.
Videamus ergo, festa Caelicolum phalanx
Quo Sole, quo felicis alloquii fugent
Zephyro, piis offusa turbis, (4) nubila;
Madidasque, sudo (5) reddito, siccent genas?
Ephes. 4. v. 9. Descendit primum in Inferiores partes terrae.
]
IAM Nazarethi - flos, (6) et aetherii PATRIS.
Nymphaeque pariter, nesciae Veneris, sacra
Propago, CHRISTUS, munus explerat [Reg: expleverat] suum.
Cruce, morte, cuncto gentis Hebraeae impetu,
Furiisque, victis; carnis exuvias suae
Tumuli petroso, dederat, abdendas sinu: (7)
Animam Paterna iusserat condi manu. (8)
Hanc namque, Patrum inferna, sine flammis, loca
Subeuntem, et Umbras Sole frangentem novo,
Hilari Piorum LIMBUS excepit choro. (9)
Haec inferis, Rex, Festa; Quid nobis, dedit?
Marci c. 16. v. 9. Surgens autem IESUS mane; apparuit primo Mariae Magdalenae. Illa videns, nuntiavit his. qui cum eo fuerant; lugentibus, et flentibus. Es
illi audientes, quia viveret, et visus esset ab ea; non crediderunt.
]
POST, morte raptum lugubri, Vitae Ducem,
Restans adhuc, discipula MESSIAE, cohors,
Utriusque sexus; torpido squalens situ,
Summoenianis flebat, ad Solymae aggeres,
Abstrusa specubus: (10) Grexque, pastoris nece
(Quasi ceterorum funeri penitus pari)
Marcebat; usque in lucis odiosam fugam:
iESU simul dum flagrat aspectu frui;
Simul, haesitando, certa sub dubium vocat.
Sic fluctuantes hac et hac animos, scaphae
Titubantis instar, radius, a REGIS nece
Tertius, (11) Eoae deprehendebat facis,
Qua Phosphori flagrabat in caelo iubar.
Aurora vidit: ac videns, graviter tulit,
Damnans rubore, pallidis mixto notis,
Tam claudicantem, iamque succiduam, PETRI,
Comitumque Petri, reduce de Christo, fidem.
Irrubuit et, finitor oculorum, (12) ac poli, (13)
Roseis horizon aetherem metis secans:
Cum subito, opacae Noctis a media fuga,
Emerita fessis quando iam Phoebi soror
iuga detrahebat, fratris ad radios, equis;
Non fabulosus ille Graiorum Hercules,
Theseusve raptor, Phryxve, (14) Didonis procus;
Sed Veritas, sed Vita, sed caeli Via,
Sed Lux, reversa est: orbis, ac Superum nitor;
Rex ille regum, Gloriae cinctus mitra.
iubaris ad instar, claustra per crystallina
Indeprehenso se penetrantis gradu:
sic ille, gemini duplices saxi fores.
Ac militares, ad suum tumulum, globos,
Nec vi, nec ulla mole perrumpens viae,
Aurae cohibito sensili motu; soli
In aperta spatia liber, ac victor, redit: (15)
Quem caecus atro tumulus abdiderat specu.
Mortalis istud nullus, aut oculi vigor,
Aut sensus auris, mensve, prodigium eruit;
Impete Cadaver ut sibi plane insito, (16)
Ac vi suapte, Mortis e pomoeriis [Reg: pomeriis] ,
Sese ageret in superna redivivum loca:
spretoque Fati verere Decreto, nova
Mortalitati iura funus scriberet,
In se revertens: Quale tunc Mundo dabat
Ostentum Iesus; propria sese asserens,
E classe Lethes, lucis in portum, scapha.
Res mira terris! Stabat immotus lapis;
Sigilla lapidis salva; praeclusae fores;
Tumulus, Quiritum (17) septus [Reg: saeptus] armata fide
Spes evolandi nulla (ne culici quidem):
Tamen evolarat AQUILA, (18) victo Orco, DEUS;
DEOque pennis iunctus agnatis, HOMO
Cui tabem, et omne mortis imperium vetus,
Etiam Piorum, (at flacca,) metuebat fides. (19)
Cum transisset Sabbatum; Maria Magdalene, et Maria iacobi, et Salome, emerunt aromata: ut venientes, ungerent iESUM. Et valde mane, una Sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam Sole. et dicebant ad invicem; Quit revolvet nobis lapidem ab ostis monumenti? (erat quippe magnus valde) Et respicientes, viderunt revolutum lapidem. Et introeuntes in monumentum, viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola Candida: et obstupuerunt. Qui dicit illis; Nolite expavescere! IESUM quaeritis Nazarenum, crucifixum. Surrexit; non est hic: ecce, Locus, ubi posuerunt eum. Sed ite: dicite discipulis eius, et Petro: Quia praecedit vos in Galileam. Ibi eum videbitis; sicut dixit vobis.
]
QUIS tune, quis (oro) mentibus, Christo sacris,
Hanc veritatis noxiam amosset (20) moram?
Quis, deviantis nocte sensus obrutum,
Animi reduxet (21) nube dispulsa, Diem?
Reduxit hunc, dum nuntiat rerum ordinem,
ANGELICA gens. Nam, Sole, post VITAE necem,
iam promicante tertio, matrum decus
Galilaeidum, myrrhifera MARIARUM trias, (22)
Sedis nigram feralis unanimi petens
Studio cavernam, concitum urgebant gradum;
Memores, amico ius suum dare funeri:
Lacrimas [Reg: Lacrimas] , amomum, nardon, et coston, Syrae
Cum rore myrrhae, styracis (23), ac Cilicis croci: (24)
Cupidaeque simul, ut, inter extincti oscula
Corporis, amicum dicerent Salve, ac Vale!
SALVE, ut magistro mentis; ut medico, VALE! (25)
Tres igitur ibant sedulo, Nymphae, pede:
At euntibus, saxique (pro foribus siti
Feralis - adyti) mole, vastoque obice,
Perterrefactis; nec Tonans ipse abnuit
Facilem, pios per Angelos, operam dare.
TRIAS Angelorum (constat huic numero fides) (26)
Larga videndam luce se terris dedit.
Duo quippe, mediam rupis irruerant specum.
Pro foribus alius vigile dum cura sedens,
Geminis subinde tertius fieret comes.
Vox Caelitum [Reg: Caelitum] , tres Regis ad famulas, trium,
Fuit Una; sed pro mille Zephyrorum (27) sono:
QUEM mortis inter regna, quem terrae in sinu,
Cadaverumque - Valle, (28) quaesissent; pie,
Sed non Sua esse Sede quaesitum, DUCEM.
Nam sane Iesum denuo vita frui,
Necis exsolutum pariter, ac Ligni, iugo.
HUNC, expeditum libero passim gradum
Ferre, ac referre, per Palaestinam, pede;
Per et aequorum, caelique, ventivolas vias.
Et nunc quidem, per saeva Iudaeae oppida;
Mox, hospitae per laeta Galilaeae sata,
Stagnique, feti pisce Geraseno, sinus; (29)
Alias, et alios capere per fines iter.
Istis, vel illis, ergo nunc Syriae plagis
Tantisper, orbis sceptra dum caperet sui, (30)
Regem morari, rumor Angelicus refert.
ILLUC citari, quotquot etiam num gerant
Addicta caelo corda: prae cunctis, Petrum.
Rediviva IESU si videre, ac tangere,
iuvet ora, funerisque praeteriti indices,
Clavata quinque Vulnerum vestigia;
Cunctis theatrum facile, GALILAEAM, fore.
Quanquam [Reg: Quamquam] , Videndi si quibus sit tam impotens
Prurigo; Lethi [Reg: Leti] signa, sine lethi [Reg: leti] malis,
Tumuli patere claustra. Fas cupidis fore,
Locum, situmque, triduo iam sub petra
Sidere carentis feretri, et indicium necis,
Lethi [Reg: Leti] involucra, (31) salva prorsus, cernere;
Sindonis amictum, et fasciam: et post haec, Nihil.
HAEC Signa mortis sola superesse. (Haec erant:)
Situmque in oculis esse, tumulati thorum [Reg: torum] :
Regem sed ipsum cernere, et coram alloqui;
Nec cuilibet Sorti esse, nec Merito, datum.
FIDIS adesse, subtrahi Infidis, DEUM.
HIC Angelorum sermo, pervenit, trium,
In subsequentis Saeculi memores libros:
Non dissonabant illa, quae, miro flagrans,
Pia MAGDALENE, Regis ungendi impetu, (32)
Quaerens, requirens, stans, vagans, flens, audiit
E iuvene verba, cive sidereae domus.
Retulere grande Vocis Angelicae lucrum
(Christo licet morante) Galilaeae nurus.
Regis videndi quippe promissus locus,
Non differendus Solis in tardas moras, (33)
Quamvis, ut aequum est, mentis horrifico pias
Sensu subiret Feminas; mistis [Reg: mixtis] tamen
Tremula micabant corda Laetitiae fibris. (34)
Ecce, terrae motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens, revolvit Lapidem; et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius, sicut fulgur: et vestimentum eius, sicut nix. Prae timore autem eius, exterriti sunt custodes: et facti sunt, velut mortui. etc. [Abbr.: et cetera]
]
AT, inter haec, quam discolor causa, et modo,
Fuit ille, nuper (35) acrium terror Virum,
Tumuli locata (36) queis [Reg: quibus] erat custodia?
Hos ANGELORUM primus, et potior, Trium,
Horrore, qualem meruit armatum scelus,
Ac barbarorum rabida mens, exercuit.
VIX namque pulsa nocte, Luciferi nitor,
Et ipse migrans, dederat Aurorae locum:
Ridebat aether, aura, regiones, freta,
Splendore, Zephyro, flore, lenifluo salo.
Multiplice carmen dulce torquebat fuga
Alauda, densis aetherem gyris secans:
Cristata cum repente pennigerum agmina
Medius peragrans ANGELUS, valido scidit
Praeceps volatu. mox, ut aeriae plagae
Illa stitit se parte, quae sub se sacram
Tumuli tenebat, (iam tamen vacui,) specum:
Ibi Golgothaei (37) fissiles petras iugi,
Quod innocentis Sanguinem IESU bibit;
Ibi, quidquid urbis regiae fundo adiacet,
Qua Caeciarum (38) spirat hibernus furor,
Valido trementis impetu passim soli
Concussit; ipsa Tartari quassa domo.
Quin, simul et horto (39) Genius, et tumulo, infremens,
Gremiumque terrae vecte sollicitans novo;
Saxi removit, foribus oppositi, seras:
Simul, inter ista, marmor, avulsum ostio,
Cathedram sibi constituit, ac sedem, Aliger;
E qua, Monarchae gesta redivivi docens,
Et feminas imbueret hortatu, et Viros:
Illas, in oculis: hos procul, per nuntios.
Sic, inquieta terra, fit Superis Quies:
Locoque vulsis, capitur, in Saxis Locus.
At non eodem mentis immotae statu,
Nec corporum constante duravit mora,
ARMATA, qua (poscente Pontificum (40) atrio)
Tumulum Pilatus (41) sepserat [Reg: saepserat] , Vigilum manus.
Hanc, ense, galea, missilis ferri minis,
Scutisque, loricisque, terribilem, ac duce,
Tumultuosus Inferi - tonitrus fragor
Humo repente allisit; ac pessum dedit.
Ruit: atque, non tam Martius vigil, ad latus,
Quam Mars sepultus ipse, iacet antri ad (42) pedem.
Hunc agminis cumulavit oppressi metum,
Metus alius, illo grandior tremuli soli:
Habitus, et oris, splendor; oculorum faces;
Stolaeque species omnis Angelicae, novo
Flammivoma monstro: quale nonnumquam [Orig: nunquam] ciet
Aestiva nox; dum, torridi tractu aetheris
Suspendit omni, gravida Cauris (43) nubila,
Nimbosque, et igne luridos caeco Notos.
Boat ampla circumquaque caelicolum [Reg: caelicolorum] domus;
Fremituque denso vasta Superorum atria,
(Turbine rotante maria, terram, auras, polum,)
Rumpuntur. orbis nubili rabidus fragor,
Discorde secum rege ventorum, (44) furit.
At inquietus, inter haec, rimis micans,
Sine fine crebris, dat procelloso viam
Äther fremitui; da faces calido Iovi:
Scintillat aura: fulguri fulgur comes,
Per opaca volitans spatia nimborum, vomit
Unum, axe toto bulliens, incendium.
Pavido, sub his, viator (heu! pernox simul,
Simul hospitalis omnis extorris spei,)
Pectore, veretur noctis infidae vias;
Dubioque gressum calce titubantem trahit.
Par erat, et (ulla si sit experto fides,)
Horridior, oculis impiorum militum
Intuitus oris, supera quo Facies (45) dedit
Sese videndam: qua feri tremerent Viri; (46)
Placidae sed animos sumerent Viragines: (47)
Dum lucet: istis Genius, aetheria face;
Illisque, flamma fulgurat Cocytia. (48)
HAEC, Rege, domito ab hoste, referenti gradum,
Prompsere signa Gaudii Superum - duces.
QUID Laureato? quid, triumphales rotas,
In summa caeli Templa, post tenuem moram,
Agitare (49) prompto, laudis, ac pompae, struent?
Pracipiens Apostolis, assumptus est: quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam; per dies Quadraginta apparens eis. (v. 2. et 3.) Et elevatis manibus, benedixit eis. et factum est, dum benediceret eis; recessit ab eis: et ferebatur in Caelum. (Lucae 24. v. 50. et 51.) Et, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. (Act. 1. versu 91) Amen, amen,
dico vobis: (ait Dominus Nathanaeli, Ioan. 1. v. 51.) Videbitis caelum apertum; et Angelos Dei, ascendentes, et descendentes, supra Filium Hominis.
]
DUodecimus (50) axi Cynthiae (51) pleno dies
Adiunctus ibat, Sole bis vicesimo:
Ex quo, relicto Manium regno, (52) suis
Se retulit, attae CHRISTUS occisor Necis. 853)
Hunc hora, meritum, lexque, quam tulerat PATER,
E senticosae Valle revocabat plagae,
In amoena Caeli nemora; perpetuis ubi
Halant vireta floris Elysii (54) rosis.
Lux aderat illa, quae, novercalis (55) soli
Ex urbe, deque Golgothae (56) dito aggere,
GENITORIS ipsum, iuris aeterna side,
Sinui coaevo, dulce pignus, redderet.
NON est, ad Astra, facilis, ut fingunt, Via;
Nec, in alta, pronus aditus. ASCENSU est opus:
Opus est Labore. Quaeris ad Superos iter?
HOC (calva licet hic secta (57) succutiat caput,
Verique vim subnervet), hoc Operum struunt
Merita Bonorum: hoc sudor, et luctae, parant,
Hoc, alta petere, calle, quis dignum, neget;
Quem, quisquis ivit ante nos, trivit? DEI
Gnato unico, tot ceteris facto duce:
Ad Astra MERITIS dum sibi sternit gradum.
Ita praeparatam, primus ut tereret, viam,
Decebat; et, ceu ductor, ac specimen, suo,
Super astra, passu summa. (58) Nec traxit moras:
ASCENDIT; idem et Vector, et currus, sibi, (59)
Suopte sursum Corpus imperio levans,
E Montis, oleae stirpe vernantis, iugo:
Non homine, non firmante Caeligena, gradum;
Quamvis eunti in alta, tunc, non aut homo,
Aut aula deesset Supera, (60) gestorum arbitra.
Nam, de beatis quid loquar, tanto, ANGELIS,
Dignum theatro? NON tot, in clivo sacro (61)
Dorsove silvae, fronde Palladia (62) nigrae;
Non tot, per omnem Vallis (63) adiectae sinum,
Fetibus onustae laticis oleosi, arbores;
Nec tot, per horti (64) spatia, ramorum ordines;
Nec pausiarum (65) tanta, per ramos, phalanx;
Nec folia tot, per montis immensum ambitum:
Non Galaadaeus (66) saltus, aut frondens Basan, (67)
Glandifera per querceta, tot numerant aves;
Quot, Sole vixdum reddito terris novo,
Vix dissipata nocte, caelicolum [Reg: caelicolorum] alitum, (68)
Magnifica trabeis (69) atque bysso illustria,
Demissa Olympo, constiterunt agmina.
Hic, (70) viride montis omne baciferi [Reg: bacciferi] caput,
Vastosque vallis Iosaphataeae sinus,
Rutilante late, miles implerat [Reg: impleverat] sago;
Caeloque dignis, Regis in pompam, choris
Modulatus, omnem flore vestierat viam:
Haec Regis acies famula, ventivolo supra,
Infraque, gyro flexilis; summi ducis (71)
Utrumque, lauro compta, cingebat latus.
REX, inter ista, noster, aetheria comas,
Ac caput, et ora, luce radiosus, mitrae,
Medaeque cydaris, omne superanti decus;
Pallaque, gemmis Solis Eoi novis
Distincta, opertus: montis ubi sueti (72) stetit
In apertiore DEUS HOMO fastigio;
Piisque MATRI, mos uti Gnatos monet,
Vale supremum dixit alloquiis: manu
Sublime tensa, cetero coetus globo
(Nam convenarum coetus (73) adstabat frequens)
Bona PACIS ominatur; ac, Superae Domus
Pollicitus omne copiarum aerarium
Adit Alta, tenerum (74) flente, sociali agmine:
Piasque flenti VIRGINI lacrimas [Reg: lacrimas] , suo
iungente studio, Magdala. Patrum interim, (75)
Liberta Christi, turba, cum aetheriae manus
Coetibus, ovabat. (76) REX, Oliveto migrans
(Imprimere memores, inter haec, soleae (77) notas.
Haud immemor) mox, astra iam sola intuens,
Lento Tonantis regiam incessu petit:
Passuque, (78) molis omnis ignaro, vehens
Subtile corpus; thuris [Reg: turis] in morem emicat,
Quod liberalis iecit in acerram manus,
Ut subdialis (79) fumet ex arae foco.
Crepitante quippe striduli pastu (80) rogi,
In alta surgit astra turritus vapor:
Nec ponit ullum vertici (81) finem suo,
Quoad incubantis limen adlambat poli, (82)
Et eburneas vanescat ad caeli fores.
Haec inter, oculo fida plebs avido aetherem
Intuita, perstat: quaque fas, Regem sequens,
Sidera. petentem, lacrima [Reg: lacrima] , votis, prece,
Acieque vultus, semper infixa Duci,
Stupet, ardet, optat, maeret, exultat [Reg: exsultat] ; sui
Ambigua studii. stat, tenax primi situs,
numquam [Orig: nunquam] que (si sic liceat,) absato retro
Ad sua (83) gradu: pendente si semper mora,
Oculisque patula, Victor (84) in Olympum migret.
Hic visus, illis dulcior Vita foret.
VISCOSUS, Amor est: Haeret in amati fuga:
Nec, nisi catena firmiore, avellitur.
His igitur, et tunc, agminis sacri pio
Fuit obviandum viribus cupidini.
INDOMITUS ardor, haud levi fraeno indiget.
Cum purus ergo nubium, nebulis procul,
Pateret Aether, omnis ignarus Noti (85):
Repente, nullis Aeoli flabris novis,
Sinuosa Nubes, lana, et Armenia (86) nive,
Candidior, immos Regis implicuit pedes:
Totumque dein euntis involvens iter,
Absecuit oculis gaudiorum Olympia: (87)
Superaeque IESUM curiae Solio locans,
Illi, quod emit Serva (88) fors, Regno intulit.
Nec tamen et his abstracta plebs visis, abit:
Sed stans adhuc, sed cassa defigens polo
Lumina, sed alter alterum alternis rogans,
Varia rotabant Fata sermonum vice;
UBI nunc? ubi est Rex noster? aut, quando redux.
Nostris suum restituet os obtutibus?
Aeterne totam solus hanc Scenam, sequens
Occulet in aevum? aut potius (ut socium est Bonum)
Et huic, et illi, per statas, Orbi, vices
Se partietur? Cur enim terram abdicet.
Is, qui Supremam ad usque Mundi vesperam.
Sese adfuturum credulis, fecit fidem?
Act. Apost. 1. v. 10. Cumque intuerentur in caelum euntem illum; ecce, duo Viri adstiterunt iuxta illos, in vestibus albis: qui et dixerunt; Viri Galilaei! Quid statis. aspicientes in caelum? Hic IESUS, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet; quemadmodum vidistis eum, euntem in caelum. Tunc reversi
sunt Ierosolymam, a monte, qui vocatur Oliveti. etc. [Abbr.: et cetera]
]
ITA disserenti, nunc PETRO, nunc, plus eo,
Reliqui Senatus coetui; gemini, hinc, et hinc,
Ad latera Proceres adstitere Olympici, (89)
Quos Castoras (90) Lacaena finxisset fides:
Candente (nequid deesset Astricolum [Reg: Astricolorum] notis)
Sindone corusci. Qui statim coetus duces
Summos adorti: DICITE, armisonae (91), VIRI,
GALILAEAE - alumni! (fantur); obliti Viros
Nisi forsan estis, gentis aut vestrae indolem.
Cur promerendae Sedis aetheriae Iocum:
Cur tempus, ac fugacis articulum Spei,
Non semper hoc fortasse rediturum lucio,
Deside theatro teritis? An, stando magis,
Creditis; an, alia mille peragrando loca,
APOSTOLORUM nomen impleri, ac pedes?
Opus hinc recessu est: deinde, Iudaeae e plagis,
(Ne nesciatis) tora, qua Mundus pater,
Obeunda vestro cursui Mundi area: (92)
Implenda sanis vasta barbaries Sacris:
Meliore Lex Hebraea polienda est stylo;
Et publicanda sanctior morum Schola,
Qua culta, qua deserta, terrarum iacent:
Ut, cum, axe (quem lex, temporum fixit rotis)
Aevi peracto, maximi praeses fori,
Orbisque iudex summus, (93) ad puteal, (94) reo
Fatale mundo, venerit sessum: sua
Quo quisque iura capiat, e lance actuum: (95)
Oris bicipite (96) parcat ense exscindere
Terras, et undas, et, quod has hominum incolit.
NAM VENIET (aure condat haec memori Fides!)
Veniet profecto, rigidus hic, seu iam Dies,
Seu Vesper, aut Nox, (97) orbis extremam ad Tubam: (98)
VENIET, Boni Quaesitor, ac Pravi, omnium
SCOPULUS REORUM (99): non, Quirinalis (100) fori;
Nec fabulosus ille, quem trepidae Stygis
Praefecit Urnis falsa relligio, Aeacus (101):
Sed hic, sed ipse hic, Nazarenorum solo
Nutritus, Exul [Reg: Exsul] propriae semper casae, (102)
Laris inquilinus exteri: qui, de Cruce,
Sibi purpuratam stravit ad Solium (103) viam.
IDEM, nec alius, (credite! et cunctis fidem
Imprimite similem, vestra quos cura excolet)
IDEM, reversus ad tribunal fulminans,
Sibimet cothurno faciet horrendo gradum:
QUALIque nunc se gloria caelo intulit;
TALI redibit, Orbis atrato (104) die.
Ascendit, agiles inter Aligerum choros;
Descendet, iisdem cinctus, ad caussam, arbitris:
Ascendit, oris Sole radiosi micans;
Descendet, oculis dispari bifidis face. (105)
Ascendit, alba pulcher, ac niveus, stola;
Flammante fulgens, indidem veniet, toga.
Abiit, inequitans nubis Elysiae essedo; (106)
Recurret, Aurae flammeas agitans rotas:
Stipatus Aetnae, ac Vesvii, (107) ignivomis rogis;
Sodomaeque nimbum olente sulphureum, Iride.
Agite proinde, chara [Reg: cara] Caelicolis cohors;
Cursuque, quidquid uspiam Terrae patet,
Pernice terite. Saeculum (quantum est adhuc,)
Incipite praeparare metae Saeculi.
OMNIS diei cura sit, SUMMUS DIES!
Act. Apost. 8. a v. 26. Angelus Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam: haec est deserta. Et surgens, abiit. Et ecce, vir Aethiops, eunuchus, potens Candacis, reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas eius; venerat.
adorare in Ierusalem: et revertebatur, sedens super currum suum; legensque Isaiam prophetam. et dixit; Putasne, intelligis, quae legis? Qui ait; Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? rogavitque Philippum, ut ascenderet, et sederet secum. Locus autem Scripturae, quam legebat, erat hic: Tanquam OVIS ad occisionem ductus est. Generationem eius quis enarrabit? quoniam tolletur de terra Vita eius. Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizabat illi IESUM. Et, dum irent per viam; venerunt ad quandam aquam. et ait Eunuchus; Ecce, aqua! quid prohibet, me baptizari? Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens, ait; Credo, Filium Dei esse, IESUM Christum. et iussit stare currum. Et descenderunt uterque in aquam, Philippus, et Eunuchus: et baptizavit eum. Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum: et amplius non vidit eum Eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. Philippus autem inventus est in Azoto: et pertransiens, evangelizabat civitatibus cunctis; donec veniret Caesaream.
]
DIxere. Post quae, monte digressi, ANGELI,
Simul, (Angelorum cura) plebs, Christo sacra,
In nota utrimque tecta revolantes, petunt,
Caelum Angeli, Sionis aulam (108) Apostoli.
Nec tamen omisit, ad pios, etiam dein,
Aligera turma saepe coetus regredi:
Sollicita rerum; quippe, duodenum (109) gerens
Curam Virorum, et, quotquot his operam dabant (110)
Nudipede cursu; nequa non Mundi plaga
VERBI sonoram caperet AETERNI Tubam:
Ut paria populos necterent omnes Sacra;
Ipsosque, dira Solis, (111) Aethiopas, face
Tostos, latere Melius haud posset iubar. (112)
Solymis (113) redibat, sterilis ad Meroes (114) nigram,
Antarcticaque (115) torridam Zonam, insulam,
SPADO; (116) montium, queis [Reg: quibus] Luna (117) dat nomen, iugis,
Nilique fonti, quam sacris Libani cedris,
Undisque, (118) propior: Aethiops gente, et cute;
Sed regiarum Candaces - luscae (119) vigil,
Ac perspicax, excubitor, et custos, opum.
Hic, incitatis pariter in curru rotis,
Pariter Hebraei Vatis intentus libris,
Clarum (120) ISAIAE, nocte sed multa ingeni,
Nec adhuc adeptus Sideris fixi iubar,
Obibat oculis codicem discordibus;
Nunc, lecta relegens; nunc, relectorum anxius;
Et iam probans, mox improbans, dubia vice.
PHILIPPUM, (121) ab alto Genius hortator polo,
Immittit, e Sicharide (122) redeuntem area.
Laetumque, Verbi falce factis, messibus.
Aethiopis, hunc, se concito celerem iubet
iungere covino; (123) facere sermoni locum;
Et farra (124) serere Legis, a Christo satae.
Facit iste iussa: currit: assequitur: viam
Sociat Philippus: recipit hunc curru Spado;
Sedensque, de sedentis ambrosiis labris
Discit Propheten; haurit, a cunctis retro
Inaperta (125) puteis, adyta; Mortalem simul.
Deumque, CHRISTUM: cuius, hinc caelo Genus,
Sine Matre, se proferret; hinc, ortum sola,
Sine Patre, nobis, (cladis aeternae reis,
Mortisque,) vitam morte reparasset suam.
HAEC, fusiore, mentis in fundum, sibi
Demissa Suadae (126) latice, peregrinus (127) bibit;
Largoque cordis Sole perfusus, capit,
Quaecumque nostra, capere nos, cogit Salus.
Mox, doctus et praestare, (128) quae Leges iubent;
Christi Lavacrum, Sacra, Servitium, subit.
Meroen, sub haec, oraeque rus Abassicae, (129)
Repetens, Deique plenus, ac caelo flagrans;
Quod didicit, omnes Candaces populos docet:
Spadoque licet, ad Abrahae morem tamen,
Tot Gentium fit omnis Antarcti PATER, (130)
Quot orthodoxos subdidit Christo greges.
Sed, Quid Philippus? Capitis hunc prensum coma
Spiritus (131) in auras ardua rapiens via,
Azotiae urbis leniter medio sinu
Deposuit. Ille, littus occidui celer
Pelagi terendo, Bethsamen, (132) Thamnam, Getham,
Lydden, Ioppen, ac Saronaeos (133) agros,
Stratonis usque veteris ad Turres, (134) obit.
Spargebat illis grana iugeribus sacra;
Trusura laetam Saeculi messem Aurei.
Nam, macra quamvis arva, littoreis ibi,
Ac vapida, campis visa, nec saevis Noti
Caritura furiis; non tamen dextro omini,
Non obstitere fortis - agricolae (135) Spei.
SIC vel cavam Philippus, haud vane reor,
Arabiam (136) arasset, ANGELI socia manu;
Ope cuius (etsi cassus hic vulgo est labor,)
Non opere casso lotus est, etiam Aethiops.
ITA Gens, (137) colore tincta, (ne dicam, et foco
Adusta) Stygio, reperit ad LUMEN, viam;
Cui fuerat omnis CANDOR olim fabula.
Marci 16. a v. 19. Et Dominus quidem IESUS, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum: et sedet a Dextris DEI. Illi autem profecti, praedicaverunt ubique: Domino cooperante. etc. [Abbr.: et cetera]
]
QUID regna iam, gentesque, nimbosis, loquar,
Austris rebelles? (138) regna, Borearum truci
Effera rigore; Thetidis (139) aut Atlanticae
Perflata ventis? Omnium, quas Sol obit,
Mundi plagarum, lucis omnivaga face,
Haud cura Geniis lenta Caelicolis (140) fuit.
At Cura tamen haec, (141) arbitri digito DEI
Attemperata, nec suo caruit modo;
Nec segetis, atque messis, in Sortem (142) datis
Campis. In arva, Ratio praecessit Manum;
Mens, impetum; dux Oculus, ambiguum Pedem.
ELECTIONIS acta, non CASUS, erant,
Quam cuique genti quisque, cui sedi, oppido,
Gentem, vel Urbem, vel plagam, praeponeret,
Aut Genius, aut (movente Geniorum manu)
Evangelistes, (143) segetis animorum insitor.
TONANTIS ipsis placita, lex fuerant viae.
Actu: Apost. c. 15. v. 4. PAULUS, electo Sila, profectus est; traditus gratiae DEI a fratribus. Perambulabat autem Syriam et Cilieiam, confirmans Ecclesias.
] [Note:Act. Apostol. cap. 16. a v. 6. Transeuntes autem Phrygiam, et Galatiae regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto, loqui Verbum Dei in Asia. Cum venissent autem in Mysiam; tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus IESU. Cum autem pertransissent Mysiam; descenderunt Troadem: et visio per noctem Paulo ostensa est. Vir Macedo quidam erat, stans, et deprecans eum, et dicens; Transiens in Macedoniam, adiuva nos! Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam; certi facti, quod vocasset nos DEUS. evangelizare eis. Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam; et sequenti die, Neapolim: et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas. etc. [Abbr.: et cetera] Et cap. 17. v. 1. Cum autem perambulassent Amphipolim, et
Apolloniam; venerunt Thessalonicam. etc. [Abbr.: et cetera] Inde fratres per noctem dimiserunt Paulum, et Silam. in Beroeam. Ibidem. v. 10.
]
TESTIS sit horum, et ille, quem quondam e Lupo
REX noster (144) Agnum (145) fecit; e Saulo fero
Paulum, feroces mitigaturum tigres. (146)
Hic, iam (147) Syris, Cilicumque percursis plagis;
Phrygas, Aeoles, ac, Rhyndaci (148) scissos vado,
Obire Mysos; inde, Galatarum supra
Latus, arva colere sicca Bithyni (149) soli,
Decrerat [Reg: Decreverat] . Aliter Curiae visum est DEI:
Latet, ac latebit, caussa. Sed, Mysis dare
Fruges Olympi (150) vetitus ex alto Sator
Sermonis almi, Paulus; Iliacos sinus, (151)
Priamique quondam regna, Dardaniam, petit.
Sed et hinc colonum transmovens, alios, monet,
Obserere campos SOMNUS; Europae vigil
Pro segete, Somnus, Genius, en! caeli incola, (152)
Emathidos (153) orae Praetor, (154) ac fidum Caput;
Macedonis os, ac tegmen, et galeam, Viri
Indutus, alta nocte demersis, stetit.
Conspicuus oculis: mole quos multa viae
Pressos, sopor tunc clauserat; Paulus tamen
Aperuerat Astris. Macedo vir stans, ac preci
iunctis modeste questibus, fletu uvidis;
QUID Tu favillas, inquit, et busta Ilii,
Quid bene - sepultam Troadem, quantum tui
Nunc est in animo consilii, resuscitas!
Quid Nicomedem, et stabula Sodomorum, (155) paras
Invehere caelo? ac facere Bithynos, deos?
Nomina, genusque, stirpis humanae quidem,
Sed adhuc minus capacis, aetheriae ut SPEI
Tam sitiat avido, vel bibat, gustu Fidem:
Emathia (156) cum tantisper (heu! fateor, glabra,
Sed prompta tamen, ac digna plus ideo coli,)
Inarata linquas arva; tot quondam viris
Habitata, lauro Pacis, ac Belli, inclitis [Reg: inclutis] ?
Tot, nunc adhuc diffusa, per valles Atho, (157)
Othryisque, loca; tot, vasta per Rhodopes iuga,
Haemique dorsa, pubis ingenuae incolas?
Ibi, tot Macedonum densa te exspectat seges:
Ibi, Paule, te, linguaeque torrentem tuae,
Pierius (158) omnis campus, et, iuxta situs,
Pelasgus ager, (159) ac vallis Erigonis, (160) sitit:
Tuam medentis dexteram, passim sibi,
Invalida, non tam membra, quam corda, expetunt.
ACCURRE! pelle virus! his verbis tibi
Breviter, sed immo mentis effusis sinu,
Aedessa, (161) Pella, Pidna, summittunt preces:
His Scydra, Physcae, (162) Phaestos, Amphipolis, Stobi,
Ac, tua futura gnava [Reg: nava] , Berrhoee, (163) Stoa: (164)
Sapientiaeque - mysticae geminae Scholae;
Altera, Philippi (165) nomen urbs Regis gerens,
Tuus olim amor (166) futura, sertumque, et decor;
Altera, Sinus celebre Thermaici caput,
Cui nomen, illic Thessalus - Victus, (167) dedit.
Haec fatus Ales superus, ad Superos redit:
At Paulus, alas simul, et Aligerum, (168) induens,
Pede, nave, remis, linteis, Euris, (169) fuga
Troadis, et omni mentis in Pellam (170) impetu,
Somno solutus, somnii sequitur tubam. (171)
EMathidos, en! quae gentis, (172) et quanta, incolis
Fuerit Olympi (173) cura; quo, Caelo nova
Non hinc minus Gens lecta, nobilius suis,
Quam, Gange victo, (174) rebus adiiceret decus?
Terris quid ergo fiet Hesperiis, (175) salo
Propioribus, cadente quod Phoebo (176) tepet?
Nec his quidem oris defuit Caeli favor:
Unoque prae - eunte, (177) per cunctos iit
Populos, Salutis, rege sub Christo, gradus.
Ringente quamvis, et, relatratu gravi,
Iudae canina (178) gente nisa Apostolis
Obdere catenam; Illyribus, (179) Hispanis, (180) Getis, (181)
Ope caelitum [Reg: caelitum] , caeleste pansum est ostium.
Sic Christiana primus (ex quo iam Patri
Rex assidebat Christus, in Olympum (182) redux,)
Unda Salutis lotus, accepit Sacra,
Cultor Deorum priscus; (183) et, siquid morae
Hic traheret, atri Candidatus (184) Tartari:
A quo dein sagace transsiliit fuga.
Italusne tamen, an Celtiber, (185) patrio hic solo,
Vel laribus, esset; scire, vix operae (186) puto.
UNUM dat, omnis limes, ad Superos, iter:
Deus UNUS; Unae Gentibus caeli fores.
Vir autem quidam erat in Caesarea, nomi - ne Cornelius; centurio cohortis, quae dicitur Italica. Act. 10. v. I.
]
Qua nitida (187) Pario (188) tollit e saxo caput
Urbs grande, CAESAREA, (189) cui priscum, sua
De Turre, (190) nomen positor indiderat Straton;
Centum (191) regebat, vite (192) conspicuus, viros
VIR, militatis clara pars Aquilae, (193) minis
Quam bellicosis Itala quatiebat Cohors
Syrios (194) in hostes. nomen huic, CORNELIUS.
Hunc lite dubia pectus agitabat vagum;
Humana quamnam cura deligeret viam,
Qua Mens quietis itet ad metam suae,
SUMMIque vero staret in fundo BONI?
Pars Urbis una, (195) Moysis haerebat Sacris:
Quam, Sancta fari, sensit; at, facere impie.
Pars alia, Syriis munus (196) adolebat Deis (197)
Fruticis Sabaei. Tertium bipedum genus,
Itala Quiriti sacra faciebat Iovi: (198)
Et hi, nec agere recta, nec, amabant, loqui.
Religiosus, ac timens Deum. Actor. 10. v. 2.
]
QUID faceret hic, Vir hybrida, (199) iam recti capax,
Hostisque scelerum? cui tamen stabant adhuc
Simulacra fixa patria, non unum nefas:
Mars, Pallas, Hebes mater, (200) Alcides, (201) Venus,
Ganymedis ales; (202) quaeque: Martigenis (203) dabat
Mammas alumnas, Iliae (204) gnatis, lupa: (205)
Pietatis Italae Signa; re vera, impia:
iurata tamen, et Ducibus, et cuneis Ducum;
Praelata labaris; (206) picta clypeorum in sinu;
Idola in Aris, ante vestibula, ac fores.
Et ipsa per principia (207) castrorum, ac fora,
Praetorianos pone Sacrorum focos. (208)
His abstrahendus igitur a scopulis erat
CORNELIUS. Iudaea, Barbaries, (209) Tibris, (210)
Tenero ciebant nauseam stomacho, suis
Seu legibus, morumque distorta via;
Seu tot deorum, stulte adorato, luto.
Probitas placebat. (211) Calce sed fluido vagum,
Supraque caecas Ditis (212) errantem scrobes,
Quis expediret, (213) praevia VERI face?
Faciens eleemosynas multas plebi: et deprecans Deum semper. Is vidit in visu manifeste etc. [Abbr.: et cetera] Actor. 10,v. 2. et 3.
]
AURUM (fatemur) illud, ac pretium, Salus
Quo comparatur, paxque, sunt densae PRECES. (214)
His iunge, largam Pauperum - turbae manum.
Sic horum utrumque, si pari currant pede,
Quasi Vena silicis, lucidi flammam evocant
iubaris; (215) quod Arctam (216) monstrat ad Superos viam.
QUI caecus es, Precate, Largire; et Vides.
Id Miles errans egit. aggessit Preces:
Aluit egentes: Vidit (ac medio quidem
Die) salutis indicem, caelum, ac DEUM.
Plusne aliquis optet? Una vox, totum dabit:
ILLUMINATUS, (sic loqui Pietas iubet,) (217)
Doctusque caelum ab Angelo est, Cornelius:
Ac sana didicit Sacra, pro vanis, sequi,
Ab Olympico (218) ductore, dux Itali sagi; (219)
Heroque concors, tota Corneli domus.
Vidit, quasi hora diei nona Angelum Dei introeuntem ad se. etc. [Abbr.: et cetera] Act. 10. v. 3. et seqq.
]
Meruit cothurni, tanta res, (strictam tamen,)
Operam. DIES, iam partibus lucis tribus (220)
Sensim evolutis, Solis assidua fuga.
Vesperis (221) ad axes, ac freti Tartessii (222)
Littora, volabat: quando, sub opaci laris (223)
Centurio velo, non minus calida prece,
Pronoque gestu, quam sub auratis tholis, (224)
Caelo supinas Auso (225) tendebat manus;
Nec rorulentae supplici deerant genae:
Cum, sindonis repente caelestis nive,
Radioque, fulgens iuvenis Alipotens adest.
Conspicuus homini, quin et os hominis gerens,
Habitumque, laeti; lene suspenso pede
Ingreditur; ac mox, et prior, trepidum alloquens;
CORNELI! (ait), tam sanctus hic aestus tuus,
Tua vota tot, largaeque pauperibus manus,
Clausas Olympi (226) perterebrarunt fores;
Nebulisque longae noctis, (227) in vapidum aerem,
Face dissipatis Solis aeterni; Tibi
Hanc veritatis lampadem, certam ac novam,
Ab Lucis omnis Fonte primaevo, DEO,
Genitore VERBI, (228) comparaverunt. Et hoc,
Hoc, aio, Verbum, in carne (229) MESSIAM, tibi
(Ex homine, iam nunc, Numen ut discas homo,)
Petrus, Sacrorum referet Interpres; fide
Minime bilingui: littoris rauci, Petrus,
Quod supra Ioeppen (230) pontus Occiduus ferit,
Accola sonorus; lucidi praeco Aetheris
Qui nunc, Simonis (231) hospes, (e coriis, manu
Artifice domitis, facile noscendi viri) (232)
En! huius ille, ceu sibi cognominis,
Simon, Simonis abditur tecto, Petrus.
Age; mitte ioppen: evoca precibus tuis,
Ope nuntiorum, callis (233) ignoti ducem;
Vitae magistrum. Mentis, huic, docili iugo
Date limen, (234) aures, pectus, assensum, manus;
Sacroque fonti (235) capita. Sic fatus, silet;
Revolatque in auras, Angelus. iussa Angeli
Dux implet Italus: (236) sequitur exemplum ducis,
Famula caterva; Numinis ductum, Petrus. (237)
Labitur ab alto Spiritus: (238) fari ardua (239)
Domus humilis orsa, latice renovatur sacro:
Et, qui Tiberio (240) nuper, atque Aquilis, dabant;
Meliora nunc ad Signa traducti, DUCI
Sua NAZARENO (241) milites, dant nomina.
[Gap desc: 28 pp. testimonia et observatiuncula]
I. COrnelii Centurionis recte factis, terra; succedunt proxime Iulii, itidem Centurionis, acta mari. Huic Paulus Apostolus, importunitate Iudaicae gentis appellare Caesarem coactus, committitur; e Palaestina Romam navi transportandus in vinculis. Hi, navigatione primum commoda, usque in multum autumnum, usi; ac ne aequinoctio quidem inquietati: diversa maris ac littorum loca placide praeter vehuntur, ave adeunt: donec in viciniam ventum est Cycladum insularum, et Gnidi peninsulae [Reg: paeninsulae] : ubi tempestatis facta mutatio in deterius. Multum autem procellae creverunt, bruma postea autumnali tempori succedente; ventisque iniquis increbrescentibus: quorum inclementia, exclusi Creta, portuumque complurium opportunitate, vectores; inciderunt demum, in ventum etiam Typhonicum. Is, aliorum quoque turbinum, ac flatuum, concursu
adiutus, et incitatus, magnam in vitae desperationem plerosque navigantium; idololatras etiam, ad inutilem Deorum suorum invocationem; navim autens, extremum in discrimen, adduxit, et ad fortunarum, quibus onusta fuerat, proiectionem. Inter quae tamen Paulus, (cetera inconcussus, et omnia divino beneplacito permittens, de comitum vero suorum, iam fidelium, incolumitate, de Infidelium autem aeterna Salute, Romaeque et Italia, conversione, longe maxime sollicitus) pro his omnibus enixe Deo se ipsum, suasque preces, offert. Obdor miscens autem demum, ab Angelo de futuris circa navem, vectores, et ipsummet, instruitur, et animatur. Qui evigilans, invicem et alios de his instruit, et animat. Sed nocte, posthac, decima quarta, allisa affixaque, ad locum maris periculosissimum, et fracta, navi: Paulus, cum vinctis ceteris, iamiam obtruncandus; bonitate Iulii centurionis servatur, una cum concaptivis. qui Iulius, ob id factum, omni terrarum, orbi salutiferum, gratulabunde laudatur, Paulus interin, Vas Electionis, enatat; et evadit in Melitense littus: ac, propter Paulum, omnes alii, incolumes. A Melitaeis porro humanitate singulari excipiuntur: et Paulus. a vipera licet invasus, evadit tamen illaesus; ac miraculi quoque posthumi, inde exorti, perennantisque, gloria thaumaturgus. Cetera, Sacrae Scripturae verbis praefixis, et Notis, ad libri calcem subiunctis, illucescunt.
II. Huius Partitionis summa, pateo ex ipso
Actuum Apostolicorum textu, iambis praemisso.
III. Decimo, ab Ascensu Servatoris in caelum, anno, Herodes Agrippa Senior, Agrippae iunioris, et probrosae Berenices, pater, a Caio Caligula Caes. rex factus, a Claudio vero Caes. auctus regnis; Roma, (ubi captivus aliquamdiu fuerat), in Palaestinam rediit, haud expers fastus; et, ostentatione sui, erga templum ierosolymorum, et sacra iudacia, studii singularis, popularis captator aurae. Quam ut via compendiosiore nancisceretur; insectari Christianos coepit, usque ad gladium, ut retineret autem illam ipsam, et augeret; Petrum quoque, (adversus eum insuper calumniis, et falsis criminationibus, summi, medii, et infimi sacerdotii iudaici, exstimulatus) morti destinatum, in carcerem coniecit, tetrum, et Phalaridaeo veteri persimilem. Idque secit, Paschae populosissimo tempore, et conventu: ut a pluribus. quam vulgari festo, spectantium milibus, Petri mors frequentaretur; et regem extolleret. Finitis porro vix plane diebus, quibus pane fermentato vesci non licebat; populo, pontificibusque, id ipsum avide cupientibus, ipse cupientissimus ostendit, se Petrum morti daturum: idque, nominato etiam supplicii loco. Petrus autem, id interim sollicitus unicum, quo pacto, si iam tunc sibi mors instaret, Christi Domini vaticinium foret implendum; quo sibi vitae quondam exitum praedixisset eventurum in senectute, quae nondum, taman adesset: cetera Deo, per omnia, remittebat;
ut et populus fidelis eidem Petrum, eiusque caussam, per assiduas preces, publice, domesticatimque, sollicite committebat: idque felici successu. Nam Herodes quidem Agrippa, penitus exacto iam septiduo Paschae, in diem proxime sequentem, pridiano vespere, per tubam, Petri supplicium, intra et extra urbem, curarat indicendum: populique Iudaici propterea, per totam noctem illam, vigil et varia erat, impatiensque, exspectatio, desideria, coniecturaeque de genere mortis, petro inferendae. SED Angelus, caelo missus, Petrum eadem nocte, de profundo somno excitatum, iis educit rerum peristasibus, quae referuntur a Sacra pagina, iambis praemissa: nisi, quod Somnus, etiam militum, divinitus immissus illis, somno Petri addatur, et paucis diducatur: ut et Porta Ferrea excutitur, per modicam Expolitionem. Porro, evanescente tandem, inter medium egressum, extra Regiam Herodis, Angelo; tam ingens beneficium, suae libertatis animo gratissimo Petrus agnoscit, et Secum ipse laetus praedicat: captoque ex arena consilio, tendit ad piae cuiusdam matronae, Mariae, domum; a cuius incolis, et conventu, post exspectationis aliquantam moram, laetissime tamen demum excipitur. sed mox Ierosolymis egressus, in, tutiora, et longinqua se loca, recipit. Sic, eo mox nec in custodia, nec in tota, Iudaea, post solertissimam indaginem, reperto; perit Iudaeorum expectatio; militum custodum vita; tyranni cruentum de Petro decretum; et eiusdem impie laudati
blasphema superbia: ad ictum, ab Angelo inflictum. Subditur his caussa denique; Cur Angeli praetermissi sint Apocalyptici?
Circumsteterunt Paulum Iudaei, qui ab Ierosolymae descenderant; multas et graves caussas abiicientes: quas non poterant probare. Festus autem, volens gratiam praestare Iudaeis, respondens Paulo dixit: Vis Ierosolymam ascendere; et ibi de his iudicari, apud me? Dixit autem, Paulus; Ad tribunal Caesaris sto: ibi me oportet iudicari. Caesarem appello! Tunc Festus, cum concilio locutus, respondit; Caesarem appellasti: Ad Caesarem ibis. cap. 25. a V. 7. usque 13. Ut autem iudicatum est, navigare eum in Italiam; et tradi Paulum, cum reliquis custodiis, Centurioni, nomine IULIO, cohortis Augustae: Cap. 27. a V. I.
]
CORNELIANI Gesta vexilli (1) dedi:
Cur IULIANA praeterirem aplustria? (2)
Nam et IULIUM favore non parco Tonans,
Centumvirale, (3) fovit in Syrti, caput;
Mem orabilem cohortis Augustae ducem. (4)
Hunc canimus ergo. Turbidis PAULUS minis
Abrahamidum, (5) saevaeque decreto necis, (6)
Cui destinarat omnis hunc Solymae (7) furor,
Oppressus; in subsidia Caesareum sua
Tribunal implorarat! ut Caussam probam
Agitaret urnis, Supera sors; etiam improbis;
Qualique cumque vinceret tandem foro,
Vim Lex, Sionem (8) Roma, Iudaeos Nero. (9)
Ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiae loca; sustulimus, Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Iulius Paulum, permisit ad amicos ire: et curam sui agere. Et inde cum sustulissemus; subnavigavimus Cyprum; propterea, quod essent venti contrarii. Et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes; venimus Lystram, quae est Lyciae. Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente, nos vento; adnavigavimus Cretae et c. Act. cap. 27. a V. 2.
]
ET iam triremem, merce Panchaea (10) gravem,
Ac Cerere (11) Libyca, (12) iulius (Pauli vigil
Cui cura vincti fuerat, et puppis, data:
In puppe namque Paulus, et vinclis, erat,)
Densa (13) suorum cinctus intrarat manu.
Hi pariter, at non sorte solverunt pari:
Liber, (14) Syrasque (15) Iulius gazas trahens;
Captus, sed astra Paulus, et Christum, (16) vehens.
Oram legebat nauta Phoenicum - freti, (17)
Liquidam Stratonis orsus a Turri (18) viam: (19)
Tyriumque radens littus, intacta Tyro, (20)
Sidonis interiunxit (21) ad amoenum Sinum,
Urbisque patulos (22) subiit ostriferae (23) lares.
Ibi, nec benigna defuit Paulo manus
Sidonidarum, (24) nostra sectantum [Reg: sectantium] Sacra:
Neque Iuliana (semper, et vinctis, patens)
Humanitas. belieque principio dabat
Se remigum velivolus in Ponto labor:
Classi favente mense, (25) Vulturnis, (26) mari.
Nec spem sereni sustulit nautis freti,
In utrumque nutans Libra caelestis latus;
Ideoque fluxa saepe ventorum rota.
Sed aberat huius omnis, in praesens, metus.
iam namque Solis annuo sensim exitu,
Caeli Statera, mensis Octavi novo
Repulsa Signo, Scorpioni proximum,
Et, ab hoc, Sagittis (27) dederat in Zona (28) locum,
Hinc, consono difflata Borearum agmine,
Ferrugo caeli, (celeris illa hiemis nota,)
Ratibus sereni dederat Oceani fidem. (29)
Hac Spe (sed AURAE fluxius quid Spe rear?)
Repetita freta sunt: nec tamen caeco impetu.
Vitata Paphus, (30) et omnis, ad laevam, Cyprus; (31)
Potiusque, praeter Issici (32) cornu Sinus,
Tranquilliora, propter infidas aquas,
Sunt stricta, remo non retuso, littora.
Pamphylium (33) inde pelagus, a (34) Cilicum freto,
Lyciumque (35) lenta puppe sulcatur salum:
Dextra relictis Cariae, (36) ac Dorum, (37) plagis;
Remotiusque, Cycladum (38) toto ambitu:
Laeva Rhodo, (39) Casoque parva, (40) et Carpatho. (41)
Ibi pessum ire, turbido rursum mari,
Mox, altius surgente, Neptuni (42) fides
Est orsa: plenis donec erupit minis.
Tempus sub unum, nequid exesset mali,
Transversa mixtim bella moturus, Notum (43)
Aparctiae (44) commisit, Euro (45) Iapygem, (46)
Boreamque (47) Zephyro, (48) saevus Hippotadae (49) fragor.
Horum rebelli maria raptante impetu,
Dubiasque nunc agente post dorsum rates,
Nunc prorsum; et hoc, et illud, Oceani latus
Circumsidente: similis adstricto stetit,
Inefficace nauta se remo movens.
Gnidum (50) videbat; nec tamen prendens Gnidum,
Cochleae (51) pelagiam (52) more gyrabat viam.
Lentabat hanc, et plena iam autumni fuga; (53)
Hiemisque gelidum Sidus; ac, Decembribus
Suetae, procellae. quippe, glacialis Caper, (54)
Brumae nivoso gausapatae (55) vellere,
Instrarat auras, aetherem, terras, mare:
Ac, mite quidquid fuerat, horrificaverat. (56)
Adnavigavimus Cretae, iuxta Salmonem: et vix iuxta navigantes, venimus in locum quendam, qui vocatur, Boni - portus: cui iuxta erat civitas Thalassa. Multo autem tempore peracto; et cum iam non esset tuta navigatio, et, cum aptus portus non esset ad hiemandum; plurimi statuerunt consilium, navigare inde, siquo modo possent, devenientes Phoenicem, hiemare; portum Cretae, respicientem ad Africum, et ad Corum. Aspirante autem Austro, aestimantes, propositum se tenere; cum sustulissent de Asson, legebant Cretam. Non post multum autem, misit se contra ipsam ventus Typhonicus; qui vocatur Euro - Aquilo. Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in
ventum: data nave fluctibus, ferebamur. In Insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda; potuimus vix obtinere scapham. qua sublata, adiutoriis utebamur; accingentes navem: timentesque, ne in Syrtim inciderent; summisso vase, sic ferebantur. Valida autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt: et, tertia die, suis manibus armamenta navis proiecerunt, Neque autem Sole, neque sideribus, apparentibus, per plures dies, et tempestate non exiguam imminente; iam ablata erat spes omnis salutis nostrae. Et, cum multa ieiunatio fuisset et c. Act. Apostol. c. 27, a v. 7. ad 21.
]
DICTAEA (57) Cretae regna remigio Viri
Claudo (58) petebant. iamque, vectorum sita
Avidis in oculis, urbium centum frequens,
Insula (59) natabat; tremula turrigeris procul
Tot oppidorum capita sustollens minis.
Non influebat, hospito promptum sinu,
Portum, vagis retrusa turbinibus, dromas, (60)
Salmona (61) vix, Bonoque non Portu (62) procul
Moenia Thalassae, (63) quassa sunt remi sono:
Intrata non sunt. Asper Argestes, (64) truci
Cum Libye, (65) Thetidis (66) omne ius everterat,
Utcumque melior, Ciricorum (67) immanium
Vim temperarat fulminatricem, Notus. (68)
Offerre quippe visus, e votis, erat
Phoenica (69) portum, sedis optandae locum;
Quem Dux (70) triremi, providus, fessae malis,
Decrerat [Reg: Decreverat] , hiemis molle subsidium, dare,
Sed mox, suae Libs concolor ventus plagae,
Spiramen Afra lene mutavit fide.
Nivis ad satorem 871) (foedus amplexus novum,
Hostique iunctus,) transit Aquilonem, Notus.
Uterque subito, medius, hinc Euri, hinc poli (72)
Glacialis, ipsa Ditis (73) e bucca, luis
Aeolidos (74) omne robur, ac pestem, trahunt.
Nam, PAULI in odium, barbaris rabidum minis,
Gravidumque nimbis, evocant Typhonicum. (75)
Hoc iam, tubicine regis - auratum novo,
Dirum canente classicum; tonitru minax
Turbinis, ab omni Tethyos (76) late sinu,
Se, ceu palam iuratus, effundit furor.
Is miscet, uno vorticis torti impetu,
Mare, littus, astra, nubila, triremem, viros;
Unaque mercem, vota, clamores virum:
Zephyrus, fit Eurus; hostis Aquiloni, Notus:
Austerque Boream, Corus (77) Euronotum, (78) premens;
Concorde peste, voce discordi, furunt:
Mireque conspirante dissidio sui,
Unius omnes ratis in excidium ruunt.
Caelum nigratur: excidit mundo dies:
Nox Solis, et Sol noctis, invadunt locum.
Vi turbinum bellace difflatae, migrant,
Praeeunte Luna, fulgidae caeli faces; (79)
Omnique secum iubare sublato, latent.
Aethera nitentem Stygius (80) extinguit [Reg: exstinguit] nigror.
Translata iura Lucis, ad Ventos, erant,
Paci rebelles: facta, quae, fieri, nefas:
Abrepta navis: hinc, et hinc, quassum latus:
Rupti rudentes: scissa vela; et palmulae (81)
Scopulis retusae, CLAUDA (82) quos caecis vadis
Insula fovebat: clavus, (83) interitum prope;
Propius ruinam, malus: (84) in fluctu scapha;
Ac tam patente, nuspiam est Portus, salo:
Erepta nautis Creta; cum Creta, salus,
Ac spes quietis. Vulgus idcirco ruit
In imminentis cladis augurium; metu
Lethes (85) supremo, nave quam fracta, bibant.
Unus per omnem planctus hanc turbam sonat.
Hi nunc in autas (omnis, in praesens, mali
Licet officinas, (86) unde pendebat nigri
Ruina caeli,) supplices tendunt manus:
Nunc, fulminantis horridas veriti minas
Iovis, (87) ex Hetruscis (88) vota concipiunt Libris,
Ad asyla divom (89) falsa; non falso metu.
Irrita sed ibant vota; deceptae preces;
Spes (90) surda. Nam, quos turba vectorum Deos,
Deasque, duris rebus accibant; Dei,
Deaeque, non fuere, sed nequam iocus, (91)
Ac, Morphei (92) depictus in tabula, Sopor.
Hinc et suam triremis, et captae Spei,
In maria sacram (93) cogitur iacere anchoram.
Nec tutiorem se tamen, post haec, rata,
Graviore sese ni levasset pondere;
Cum Cerere, vasa (94) mergit, et Eoas opes; (95)
Modo VITA, (merx nobilior,) in sicco (96) foret.
Tunc stans Paulus in medio eorum, dixit; Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta: lucrique facere iniuriam hanc, et iacturam. Et nunc suadeo vobis, bono animo esse. Amissio enim nullius animae erit, ex vobis; praeterquam navis. Astitit enim mihi hac nocte Angelus DEI; cuius ego sum, et cui deservio, dicens: Ne timeas, Paule! Caesari te oportet assistere: et ecce, donavit tibi DEUS omnes,
qui navigant tecum. Propter quod bono animo estote, Viri. credo enim DEO, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. In insulam autem quandam oportet nos devenire. Sed posteaquam quarta decima Nox supervenit; navigantibus nobis in Adria, circa mediam noctem, etc. [Abbr.: et cetera] Act. 27. a v. 21.ad 27.
]
AT, inter haec, stat PAULUS, ac Pauli comes,
Charus [Reg: Carus] Tonanti coetus, (97) innixus DEO,
Qui super et alas ipse Ventorum meat, (98)
Aquiloniorum dorsa cornipedum (99) premens;
Et insidere curruum gremiis docet
Neptuniorum, (100) quotquot is tutos cupit.
Supra sed omnem puppis ac prorae fidem,
Solis, et unis, Gentium - Doctor, (101) DEI
Placitis inhaerens; huius unius sibi
Flens advocabat numen. hoc prone alloquens;
HINC Syrtis (inquit) maior, hinc instat minor; (102)
Triremis ambae strage metuendae mihi;
Ambae, maritimae tumulus ac feretru necis:
Quarum sit utra, funebris merso freti
Gurgite, suo datura mihi fossam sinu;
Nec nosse, quaero: nec mea refert. Age:
Peream! Sed hosce ceteros (103) quae sors manet;
Quos una mecum pariter adstringit tibi
Mens, Nazaraei cultibus Regis (104) vacans?
Comitatus ergo noster, his Lethes (105) erit
Iter? ac peribit turba, quia Paulus perit?
Post hos, quid illis fiet, a Sacris adhuc
Tuis, viaque siderum, longe sitis? (106)
Italo Duci, (107) velitibus, (108) ac vinctis? meae,
Ceu compedis, sic forsan et sociis Spei. (109)
Mors certa cunctis instat his: humens quidem,
Dum fluctuantur Syrte; (110) sed mersis aqua,
Nimis heu! Averni (111) siccus interitus foco:
Nisi forte moechum, cui litant hodie, Iovem,
Et Cyprin, (112) et omne pristinum Tiberis lutum, (113)
Diviniore, nunc statim, lympha (114) eluant:
Hic, fons Salutis solus (115) est, Quid iam loquar,
Misererque post tot pubis Ausoniae (116) neces,
Ipsam Quirini Regiam, (117) mundi caput:
E cuius arce nunc fremit summa leo, (118)
Qui, vel figura vocis, est auri gravis,
Sed voce viva gravior Italiae, NERO?
Quid fiet urbe? (119) At prorsus hanc dederas fidem (120)
Tu, cuius oris pondus, ac rerum, (121) est idem;
Paulina ROMAM verba non sterili fore
Cordis, vel auris, collocaturam solo.
Quid ergo nunc? mens ecquid abscessit vetus?
Cui destinatum, lege tam fixa, fuit,
Solymaea ut olim (122) sicut excolui sata,
Sic pariter et Romulea (123) ditarem horrea;
Latiique, tonitru - vocis, implerem oppida,
Christi sonante nomen, ac Caeli viam.
Tunc me tuopte classico stimulaveras: (124)
IREM, ac, refractis Tartarum (125) aggrederer seris;
Septemque Montes, (126) mille divisos deis,
UNIUS una lege colligerem DEI.
Mutatane igitur, me freti facto hostia, (127)
Tibi prisca mens est, Rector immensi maris? (128)
An potius (ut plerumque sepositos (129) tibi
Trahis per arcta casuum); sic, me quoque,
Deductum ad atras tristis interitus fores,
Reddere diei, (130) nocte depulsa necis,
Incogitantem cogitas? Mene, Abrahae
Utopte nepotem, (131) mentis et scuto (132) aemulum,
(Quod sentio, quam distet a Paulo procul,)
Calcare veterum poscis Heroum viam;
Et, omne contra specimen ac frontem Spei, (133)
Tamen obsequente spem Fide perrumpere?
En! spero, credo, pareo, vivo, occido;
Et, ab Occidente, rursus exorior Tibi!
Talia locuto, dulcis, in amaris aquis,
Obrepsit ipsa somnus ex insomnia.
Hunc, caeli ab arce, allapsus, ac, nivea in stola
Excelsi ephebus (134) lator imperii, alloquens;
PAULE (infit), inter mille curarum vepres,
Spargi soporis rore (135) vel minimo potes?
Spargare tamen! ac, fessa requiescant, sine,
Pluribus adhuc firmanda tolerandis malis,
Corporis, et anime, robora. Supersunt enim,
Et adhuc manent te, mille, quae superes, freta, (136)
Viden' hanc, minace rupe praeseptam, ac nigris
Dolosam arenis, Syrtium forma, Insulam? (137)
(Simul autem, acuto proditum digito sibi,
Sum moque ab undis capite surgentem, aggerem
Paulus videbat.) Puppis hanc vestrae labor
Adnavigabit. trusa littorei tamen
In Brevia (138) sabuli, sidet; ac toto vaga
Libyco (139) natabit fracta, se spargens, mari:
Tu fluctuabis; ac tuae comites viae,
Cum Duce, (140) reciprocas, (141) uda per Ponti, manus,
Necis ac Salutis sorte perplexa, trahent.
Sed portuosi placida Te demum soli (142)
Excipiet hilarem statio; qui maris, ac Noti,
Per mille victor mortis evades minas.
Idem favoris capiet, e Caeli sinu,
Quodcumque tecum portat haec abies (143) Virum [Reg: Virorum] ;
Bis capita centum, ac septies denum amplius. (144)
Haerebit alto navis; ac fundum petet:
Hominum sed, inter ista, nil Lethe (145) hauriet.
TIBI namque, tecum quidquid est, donat Tonans:
Contraque, pelagi piscibus; quidquid fugax, (146)
Renuet, carinae Fata comitari tuae.
AT tu, superni iussa quo Regis trahunt,
Impavidus ire, Paule, ne trepida; polus
Ut et Quiritum radiet alterna, (velut
Aetherius ille) luce: (147) nec Petro sua
Comes absit usquam Stella Tarsaeae (148) facis:
Quae, Sole Christo, rutilet, immenso iubar
Qua fundit aether ambitu: Sathana licet,
phalarique, (149) reclamante. nam Sathanae manum
Habebis hostem semper: ac, Superum Patris
Aeterna fata, Regis (et Regis quidem
Neronis) ad tribunal (150) hunc Paulum trahunt.
Ibi, Numen ipsum, te fera huic (151) sisti iubet;
Ferroque (152) subdi corpus: at linguae tamen,
Ac liberae vi vocis ingenua, frui.
NESCIT, catenis alligari VERITAS.
PAULO minister superus (153) haec; socio agmini, (154)
Vigil inde, Paulus retulit. Explevit rei,
Oraculique, tanta polliciti, fidem,
Dies secuta quarta, post decimam: (155) dies,
Ut sera, sic severa, fatorum obstetrix;
Non Solis ulla semet ostendens face,
Mediae sed ipso Noctis atro Tartaro. (156)
Suspitabantur nautae, apparere sibi aliquam regionem. Timentes autem, ne in aspera loca incideremus; de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant, diem fieri. Nautis vero quaerentibus sugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu, quasi inciperent a prora anchoras extendere; dixit Paulus centurioni, et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. Tunc absciderunt milites funes
scaphae: et passi sunt, eam excidere. Eramus vero universae animae in navi, ducentae septuaginta sex. Et satiati cibo, alleviabant navem; iactantes triticum in mare. Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant. Et cum incidissemus in locum dithalasassum, impegerunt navem. et prora quidem fixa, manebat immobilis: puppis vero, solvebatur a vi maris. militum autem consilium fuit, ut custodias occiderent: nequis, cum enatasset, effugeret. Centurio autem, volens servare Paulum, prohibuit fieri: iussitque eos, qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire: et ceteros alios in tabulis ferebant; quosdam, super ea, quae de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animae evaderent ad terram. Act. 27. a v. 27. usque ad finem cap. Et cum evasissemus, tunc cognovimus, quia Melita Insula vocabatur. c. 28. v. 1.
]
PRO fronte (157) Melites (haec enim tandem fuit,
Quam rudibus augur Sopor (158) adumbrarat notis)
Supra Pachyni (159) rauca (160) Trinacrii (161) freta,
Sabuli doloso Punici (162) dorso tumens,
Surgebat, a subeunte congestus salo,
Mons, (163) Syrtium stipatus infidis aquis.
DITHALASSON hunc appellat Aestum Achaicus, (164)
BIMAREM, (165) Latinus vector. Aquilonis feri,
Eurique rapidi, bella stimulante Africo, (166)
His Iuliana pinus (167) implicita est vadis,
Haerente rostro (168) glareae fallax strues,
Suo triremem quae sinu revinxerat,
Simul huius in sublime tollebat caput; (169)
Simul hausta puppis terga Neptuno (170) dabat.
Hinc vis ministra remigum, proram manu
Ac sude iuvare nisa; defixam, volis, (171)
Sudibusque pariter, sentit intractabilem:
Depressa contra, vique superantis freti
Vorticibus undequaque sabulosis latens,
Pleno bibebat puppis exitium aequore.
Trieris (172) inde tota, dat victas manus; (173)
Dat latus, et alvum, mille dum rimis hiat:
Fluctuque victa, sidit (174) Hinc, impar malis,
Tumultuoso fracta dissultu crepat; (175)
Totoque dissipata Nereio lacu, (176)
Qua prius, et Euris (177) ierat, et remis, natat.
Ad illa fuga fit ergo, quae nemo videt,
Et multi adorant Astra, surdorum maris
Divum, (178) Lacaenae (179) matris ovum (180) Castores. (181)
Hos invocabat turba ploratrix, sono,
Tot inter ora, dissono. Primus, negans
Superesse votis, ac spei fidae, locum;
ACTUM EST! (magister navis (182) exclamat) Syra, (183)
De nave! de salute mox vestra, viri,
Actum perinde fuerit. en! magis, ac magis,
Rapimur vadis, ac mergimur! Pereat cito,
Quisquis natandi est rudior: et bibat Adriam; (184)
Adriaeque mista [Reg: mixta] sorbeat vada Punica. (185)
CERTUS mori, bis moritur ipsa obitus mora.
At, arte, siquis sperat, aut agili fuga,
Superare Pontum; superet, enando! ac manu,
Ut quodque primum se dat auxilii genus,
Prendere laboret; pensa Parcarum (186) extrahens.
MONITORE non egebat exitii Timor:
Sibi quisque dum Charontis (187) instantis rapit
Effugia; remos, transtra, relliquias scaphae,
Laterumque tabulas; puppis, et clavi, (188) freto
Convulsa, membra: parsque, littoreas natans
Molitur oras; vincta quantumvis manu,
Vel stricta pedibus aere, (189) vetituro fugam.
Hos miles (190) assentator, ac saevus, suam
Saevo Neroni venditaturus fidem,
Prohibere tentat obvio portus sinu: (191)
Certus, machaerae, semper intentae ictui,
Concorde rabie facere Libitinae (192) sacros,
Quoscumque sors captiva navi incluserat;
Poenas Neroni, vel daturos Nereo.(193)
Sed placidus enses IULIUS strictos videns
Plebeia ab ita, (194) nec rata iuris via;
Manibus, et oculis, ac minis, prohibens necem,
Et tela simul et impetum frangit ferum:
Non ille, quo probaret, aut vinctum scelus, (195)
Sontes vel ipsos, ut tribunalis metum,
Legumque vim, perrumperent legum - Rei:
Sed innocentis (et tamen, similem improbis,
Subituri arenam) (196) charitate [Reg: caritate] APOSTOLI;
Servate, clamat, Paulum! et, huic caecum furens
Ne forte non det Ira decreto locum,
Promiscua quoscumque iugulando strue;
Unius hoc insontis ob Cilicis (197) caput,
Quod cupio salvum, capita nec Sontum cadant!
Suum sed omnes differat Clotho (198) in diem. (199)
Hac macte (200) semper mentis, in miseros bonae,
Pietate, Iuli! cuius excelsa indole,
Et Paulus animam retinet, et, Paulo comes,
Captiva pubes omnis: ac miles silet. (201)
ITA, quem Tibi servasse te soli, putas;
Hunc tu, Quiritum (202) (magna laus!) magno lucro.
Quin potius Omni liberavisti, VIRUM,
Utriusque Mundi (203) commodo: cuius, Petro
Sociante scapulas, Paulus est ingens ATLAS. (204)
Hac igitur animos arte frangente asperos,
Duce IULIO; mox, Regis et superi manu;
Suum, tot inter navis eversae cados,
Doliaque, et arcas, merce Sidonia (205) graves,
Vas fluctuans, Vas, mille de vasis sibi
Lectum (206) seorsim, CHRISTUS, Ionio freto (207)
PAULUM, maritimam ceteriqui victimam, (208)
Eduxit: atque, ut quisque navifrago Seni (209)
Comes haeserat, nunc, littus indepti, (210) comes
Salutis est. VIR UNUS, est vita Omnium;
Monstratque, Quid sit, Improbos iungi Bonis. (211)
Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis. Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes, propter imbrem, qui imminebat, et frigus. Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem; vipera a calore cum processisset, invasit manum eius. Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, existimabant, eum in tumorem convertendum, et subito casurum, et mori. Et ille quidem excutiens
bestiam in ignem, nihil mali passus est. etc. [Abbr.: et cetera] Act. 28. a v. 1. ad 6.
]
UT Melita patuit (Melita namque omnis mali
Oculata simul, et testis, et statio, fuit):
In littus, ingens, insulae cultrix, manus
Effusa; non Crotonis, (212) aut Ithacae (213) ferae,
Liburniaeve, (214) (spolia captantum [Reg: captantium] e malis,)
Imitatur acta trucia. Nam nemo, aspera
Seu voce, miseros, seu Cyclopaea, (215) manu,
Oculove, laedit. Siquis appulsos tamen
Latratus, hinc, et inde, certatim fremens,
Excepit; Orci haec ira, non Melites, fuit;
Quae nec Molossos, nec feros Scythiae (216) canes,
Sed, in pigratum culcitras Sybaritidum,
Imbelle pumilos otium ca [(reading uncertain: print unclear)] tulos, (217) alit:
Ipsa, inter haec, generosa, bellipotens, virum.
Ac virium referta victricum, Insula.
Prisci incolae, quos alia, quam, Libycae (218) plagae
iam propior axis, nulla barbaries (219) norat [Reg: noverat] ,
Largo fovebant naufragam victu famem:
Flammaeque, membris algidis grata, strue,
Corpora vigori flacca reddebant suo.
In summam! Ut igne littus, ac torpens ager,
Sic tota tunc Amoris (220) ardebat rogo
Gens illa. bile solus, in Pauli caput,
Internecina furere gestisset (221) Sathan!
Qui, sospitem durare, nec fractum malis,
Cernebat hominem; quem furor tamen Inferus
Optasset, ira turbinum, (222) terrae, maris,
Totaque caeli mole collapsa, obrutum.
Ulturus igitur irritae cladem spei, (223)
Et tunc furoris igne succensus novi.
Ac, saepe nexae in vipera, (224) fraudis memor;
Colubri, sub ignis frondeo pastu abditi,
Pellem subisset. Functus est Sathanae vice
Seps lethifer [Reg: letifer] genuinus, isque idem, latens
Strue sub cava. Qui sede prorumpens pyrae
Penitus profunda (quippe, iam impatiens rogi)
Pauli retectam, (225) stantis ad flammam (226) extimam,
Dextram irruit: linguamque fulmineam vibrans,
Et fulgurantes pupulas; (227) spiris (228) manum
Obit, ac ligat, nil territam: denti locum,
Plagaeque, quaerens; nec tamen nactus locum,
Prohibente vim maiore vi.quem proin, diu
Gratis in omnes mortis intentum vias,
Ac destinatis saepe frustratum ictibus,
Videt hilaris (229) heros: (230) librat indemni mora;
Salvaque bis ter denique rotatum manu,
Profugum igne, flammis reddit; ac bustum facit.
Sic Paulus urbem (231) subiit; et coluber rogum:
Hic victus, ille victor et pelagi et Stygis; (232)
Et, (qui putari cumulus ad palmam potest,)
Vir, viperinae primus, ac felix, ibi
Linguae subactor. cuius, in Melitae petris,
Hodieque, ceu trophaea victoris, vigent
monimenta [Reg: monumenta] ; lingua - bifida, per cautes vaga,
Et multa: crebris septa denticulis labra;
Dentes minaces; nec tamen morsu rubri.
Cano visa. (233) Plura, (234) Melita scit: quae si tacet;
Lapides loquantur, atque Linguae saxeae.
Exsurgens Princeps sacerdotum, et omnes, qui cum illo erant (quae est haeresis Sadducaeorum): repleti sunt zelo: et iniecerunt manus in
Apostolos: et posuerunt eos in custodiam publicam. Angelus autem Domini, per noctem aperiens ianuas carceris, et educens eos, dixit; Ite, et stantes, loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius. Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum: et docebant. etc. [Abbr.: et cetera]
]
SED, ad ANGELOS redire nos, tempus monet.
Horum expeditus ille duodenum est ope
Procerum Senatus, (235) (firma Christigenae gregis
Columna) (236) clausus saxei septo specus. (237)
Stellante (238) namque missus ex arce Aliger,
Irruit opacos arcis aeratae lacus: (239)
Frangensque tenebras, clamque discludens seras;
Eduxit, atrae regna per noctis, viros,
Novum priusquam Sol reportaret diem.
Hos, pro caverna turris, ac lustro horrido,
Nitidam tholo, Salomonis aedem, ac Porticum, (240)
Incolere posthac iussit: ac, pulso procul
Statu reorum, (241) iussa perferre aetheris;
Et in astra Regis ferre MESSIAE decus.
Factum est, quod ingens Numen, Angelico viros
Urgente monitu, sanxerat fieri. tuba (242)
Doctrice, templum mane; tum xysti, exedrae,
Auresque plebis: inde, promoto sono,
Urbs (243) est reperta plena; sed carcer vacans. (244)
Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Occidit autem Iacobum, fratrem Ioannis, gladio. Videns autem, quia placeret Iudaeis; apposuit, ut apprehenderet et PETRUM. (Erant autem dies Azymorum.) quem cum apprehendisset, misit in carcerem: tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum; volens post Pascha producere eum populo.
]
CECINI, quod omnes (245) iuvit. At, nunc quod canam,
Pertinet ad unum, curiae sacrae Caput;
Quod post Tonantem iura dat fido gregi: (246)
Ad PETRUM, Ionnae (247) stirpe Galilaei satum,
Prope pisculentae lata Bethsaidae (248) vada; (249)
Sed melius, Undae fonte dein genitum novae, (250)
Largoque Superi iubare lustratum PATRIS: (251)
Ovium Secundum, capite sub IESU, ducem.
IAM bina Sol (et prospera (252) rerum orbita)
A reduce in astra (253) REGE, lustra (254) exegerat:
Festo redibat Pascha tunc Decimum pede;
Cum Christiana turbo tremefecit Sacra
Herodianus: (255) nomen, ah! toties gregi,
Regique nostro, triste, funestum, nocens!
AGRIPPA (256) fuit hic, ille, Berenices lupae, (257)
Sororiaeque noctis incestu (258) obliti,
Genitor, Agrippae: (259) quodque deterius, nepos (260)
Infanticidae. (261) Talis HERODES avo, (262)
Talis lupino (263) genere, talis posteris, (264)
Domesticum, flagrabat, oestrum (265) extendere.
Hic ergo, rursus purpuram (266) nactus suam,
Auctusque Caii (267) torque, (268) nec Claudi (269) macre
Pastus favore; REX Palaestinae novus
Repente fit; quem Carcer (270) Ausonius REUM, (271)
Diuque Servum, (272) viderat. Sed, QUEM rotat
Sic caeca sors, hunc pariter immodice levat;
Positumque in alto subita vertigo rapit. (273)
Solymaea simulac ergo prytanea (274) attigit,
Temploque votam cultor hecatomben (275) vafer (276)
Exsolvit: optans, patria (277) reparari Sacra,
Abrahamiaeque plebis hinc plausum aucupans,
In Nazareni nemoris (278) insontem gregem
Stringere machaeram coepit; ac saeva manu,
Pro rege Ovilis (279) prompta vel mille ad neces,
Demetere colla. Primus ad ferrum efferum
Abripitur, inter Tresviros, (280) Christo intimos,
Oris trisulca vulgus inflammans face, (281)
IACOBUS. Ense caesus hic; capitis minor.
Calicisque (ceu depactus (282) erat olim) rubri
Haustu virili Victor, ac caelo ebrius:
Palmam, suorum primus, (283) e Superis tulit;
Ex Urbe (284) plausum, rector urbis carnifex. (285)
Placebat igitur ipse, sub tacito sinu,
Sibi Rex: (286) suaeque thura [Reg: tura] Saevitiae dabat,
Quod se, suique prima Regni exordia,
Etiam furens, probasset Henraeo foro. (287)
SED, gratiam geminaret ut gemino malo;
Furiosiore progredi statuit pede.
Narrante, discit, invido sacri globo
Synedrii, (288) coetusque linigeri (289) agmine,
Plusquam profano; PER fora, et trivia, et lares,
Per et arva, vicos, ac suburbanae simul,
Simul oppidanae, rura Iudaeae, PETRUM
Volitare passim; Sacra condentem nova, (290)
Quae Nazareno tota fumarent Iovi, (291)
Aaronicaeque pellerent flammae (292) hostias.
Quid, quod, repressa Moysis, ad Nilum, (293) pedo, (294)
Stygia (295) magorum redeat, in Petro, manus? (296)
Petri reverti voce pede - captis (297) gradum;
Petro volente, funerum retrahi viam;
Pandique, clausas morte, fatorum (298) fores.
Hoc increpante, viva quae fuerant, mori,
Tonitruque vocum, corpora (299) sterni rea. (300)
Petri susurris, carcerum rumpi seras: (301)
Umbra Petri, (302) vitale reparari iubar; (303)
Petrique Tenebras, esse caecorum (304) Diem.
Haec invidorum (305) questuum rabies erat;
Petrique tota Culpa, virtutes Petri.
Sceleri proinde Rex locum quaerit novo:
Optatque tempus, ac theatralem aream,
Qua tam celebris, regna per Syriae, reus,
Abrahamidum (306) tot vota populorum, ac minas,
Explere poena possit. Occurrit cito
Locus, ansa, tempus, scena, conventus frequens,
Plausorque densus: mensium verni aeris (307)
Quarta illa primi, (308) quae supra decimam (309) dies
Gregis immolata carne lanigeri (310) rubet, (311)
Haec namque, Paschae (312) laeta Septiduo, (313) suis
Habet affluentes tribubus (314) immistos [Reg: immixtos] popas. (315)
Nec Solyma (316) sola, vel frequens Iuda (317) oppidis,
Aut gens Idumes, (318) quique Galilaeae colunt
iugera iuvencis, (319) aut ituraeam (320) rutris, (321)
Coeunt: sed omnis penitus, in Moysae vetus
iurata foedus, (322) ad Sioneos (323) tholos,
Et Eoa (324) fluit, et Libyca, (325) Circumcisio:(326)
HIS omnibus (secum ipse Rex atrox ait)
Volupe, videre, fuerit; augusto in foro, (327)
Tantis sititum iam diu votis, glabri (328)
Praesente gustu bibere supplicium Magi. (329)
Haec secum Agrippa. (330) Deinde, non uno sagax
Lictore, praedam nactus, in tetrum iubet
Petrum lacunat (331) abripi, rupe horridum;
Foribusque clausum ferreis. genuinus hic
Siculi Agrigenti Carcer, arx Lethes, (332) erat;
Herode saevum nomen a Primo (333) gerens:
Ac, ni vetetur, (334) nomen, et Diras (335) suas,
Etiam nepoti deferens Herodidae. (336)
Bis octo, (337) torvi bellicis iuvenes minis,
Noctem diemque vigile variabant vice;
Ibatque, in orbem (338) quadripartito ordine,
Custodis, alternantis excubias, labor.
Hi, vel sub ipso Solis alti incendio, (339)
Interiore, nemora quam Libycus draco (340)
Aurifera, Petri claustra (341) servabant fide:
Longumque Regi tempus, et nox, et dies,
Et hora, visa est illa; quae, tardo sui
Fastidiendam pareret allapsu moram,
Tot expetitae milibus, Scenae (342) PETRI.
Nullum Tyranno Pascha, nulla unquam fuit
Sabbatica tam socorde lux trusa Hespero. (343)
Satur azymorum, (344) salsa quam primum cupit
Redire farra: damnat insulsas (345) dapes.
Vix ergo metam festa lux (346) demum suam
Dederat, statis ab lege Mosaea, cibis: (347)
Mora nulla; vincto funebrem Petro diem (348)
Sese, profatur latro rex, indicere.
Has ipse, prima quaque, delicias sibi
Praestare luce, gaudet: has animus coquit;
Has urbe, et urbis tetra fax, (349) Antistites: (350)
Unius omnes caedis ardentes siti.
MAGNO furori, magna stat prompta area;
Varia refertum merce vendibili, Forum: (351)
Et adhuc IACOBI caede, male tersa, (352) rubens.
Et Petrus quidem servabatur in carcere: Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia, ad Deum, pro eo. Actor. 12. versu quinto.
]
PETRIIS, inter haec, ut agnus, incinctus lupis,
In Agrippici (353) sedebat hypogaei (354) specu;
Sui parum sollicitus (HOC, haerens DEO,
Habet Animus: (355) Etiam Vinctus, in Regno sui est:)
Sed dubius animi, Quem repertura exitum
Foret illa vox vaticina, Messiae fide,
Galilaeum ad aequor, (356) editae Sortis (357) sibi;
Comae Senilis bruma si tegeret Petrum, (358)
Sua quadricipiti (359) membra tensurum trabi,
Figenda, quo nesciret, ac nollet, loco.
At tunc adhuc abesse quam longe, suo
A capite, vetuli crinis annosas nives;
Herodiana cadere si iam tum manu,
Nova fata ferrent? Anne, Bis potius cadam?
Et, fateor, aequum est, (Petrus aiebat sibi,)
Ut, amore Vitae qui, metuque ancillulae, (360)
TER peieravi, id Morte, plus UNA, luam.
PETRUS ista tacito verba volvebat sinu:
At, sorte pro pastoris, (361) haud pigrior gregis.
Vigilabat ardor. Inde consilia, ac viae,
Chari [Reg: Cari] tuendi capitis; aut notae palam,
Aut tacitae, et extra vulgus. Hinc suspiria,
Gemitusque; et intra tecta, non - sacra, et Sacra,
Utriusque sexus Numini - supplex genu.
Hinc coetus et, per clausa parietibus, frequens,
Adyta (362) terentum, vixque referentum, pedes:
Hinc plebis ingens flumen, in iuges die,
iugesque solida nocte, densandas preces:
Ut, cui cruentae gentis inhiaret furor,
Hunc parma Fidei tegeret, ac Caeli favor.
Non parva poscebantur: Incolumis PETRUS;
Petroque salvo, sospes et petrae (363) status,
In cuius humeris illa tunc, Syriae in plagis,
Sedebat omnis viva (364) CHRISTI Regia: (365)
Sessura, dum Sol luce percurret diem. (366)
Hoc ergo studium plebis, hic Procerum (367) calor,
Fidentiore rutila pulsabat manu
Vestibula Superum. Nam, QUID incassum roget
Mendica PIETAS; rore lacrimoso genas,
Et maesta corda, perluens? Maius loquor:
Magnete vivo, detrahit caelo DEUM;
Aut, hoc iubente, celere Legatos (368) pede,
Per quos secundo vota successu fluant.
EXSPECTATIO Plebis Iudaeorum, et Procerum. v. XI.
]
EN, evoluta temporis festi hebdomas, (369)
Pelagi memoriam, lege praeceptam, Rubri (370)
Finierat: inque victimam suetis trahi,
Reddita tenellis sicca pax agnis erat: (371)
Non pax tamen (ne subdoli Mundi quidem) (372)
Data tunc Ovilis, rege sub Christo, Duci est. (373)
Nox una super; et ille iam instabat dies,
Fore quem supremum, fama narrabat, PETRO;
Sed fama, sibimet, (374) ac suae, mendax, spei.
REX, pridiani Solis ad tremulam fugam,
Dubioque, lumen inter, ac noctem, Hespero, (375)
Praecoce minatus buccina, (Tantus necis
Ardor Petrinae perfidis Solymis (376) erat!)
CEPHAE, (377) per urbem, per suburbanas vias,
In Crastini promulgat Exsequias diem.
TUBA, grata populis, grata Iudaeae impiae
Ducibus (378) iniquis; caedis ad dirae locum
Ciet, attrahitque, plurimos. Solymas petit, (379)
Solymas prius qui et oderat. civi advena,
Et Syrus Hebraeo, mistus; et puero senex.
Praeripitur, ut quaeque esse cuiusque indoli
Habilior, ad feralis intuitum Sacri, (380)
Sedes futura creditur. potior loco est,
Ut quisque pedibus melior. Exundat Forum
Omni gregatim gentis Isacidum (381) lue:
Vereque iam, nec mercium, (382) nec farris, est,
Sed concionum, male quietarum, atrium.
Plano stat hic, quem stare delectat, solo:
Alibi, sedet, cui sedis offertur locus;
Is, cui negatur, arboris, Circo (383) adsitae,
De fronde pendet, fontis aut patuli iugo, (384)
Aut e fenestrae prominenti margine.
Machabaeidos (385) pars Arcis e celsa Pharo; (386)
Ananianis (387) alia de Palatiis,
Despicit; amatae caedis in scenam vigil:
Solidumque, lucis a fuga, (388) Phoebi novi (389)
Ad usque reditum, Tempus ita perdi, iuvat.
Hic, alius alii, dum dies plena adfluat,
Suae recenset noctis errores, cavo,
Per somniorum spectra, ludibrio (390) vagos:
Et ominoso varia Petraeae necis
Portenta pingit, ante rem, praesagio;
Dum fata volvit caeca divinans furor.
Hic, ense; plagis iste plumbatis (391) Virum,
Saxisve plexum, vel rota fractum, cupit;
Phalaridis, alius, igneo tostum bove,
Oleive bul [(reading uncertain: print unclear)] lientis, aut naphthae, (392) lacu;
Cruciante liquido corpus immersum foco.
Placet aliud (393) alii. Summa placitorum, vaga est:
Mors Una Cepham (394) quaerit; at mortis viae,
Pro mille sensis, mille. Sed vivit Simon, (395)
Vivetque. vota Regis, (396) in ventos eunt.
Cum autem producturus eum esset Herodes;in ipsa nocte, erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. Et ecce, Angelus
Domine adstitit; et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens; Surge velociter! et ceciderunt catenae de manibus eius. Dixit autem Angelus ad eum: Praecingere, et calceate caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. Et exiens, sequebatur eum: et nesciebat, quia verum est, quod fiebat per Angelum:existimabat autem, se visum videre. Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt da portam Ferream: quae ultro aperta est eis. Actor. 12. a v. 6. usque ad vers. 10.
]
EN namque, media rector Arcadicae ferae (397)
Spatia, Bootes, (398) dum pigris (399) gyrat rotis;
Paribusque properans Luna, cum rapido Hespero, (400)
Stadiis, residuae noctis exstimulat moras:
Sacer excubabat omnis astrorum chorus;
Vigilabat ingens pubis aligerae domus,
Tonantis in servitia. scopulosa (401) PETRUS
Vallatus intus turre, vestibulo foris
Cuneis referto militum, mox et tubis
Ferale signum (402) dantibus: caelo (403) tamen.
Curis relictis, ipse, securus sui,
Ad protoplasti patris (404) exemplum, ac situm,
(Cum hunc dormientem prima sepelisset quies,)
Somnum aspero capiebat adstratus solo:
Et hoc, in antro, specubus Erebaeis (405) pari;
Et hoc, catenis hac, et hac, nexa manu;
Et hoc, gemello (406) latera vallatus lupo,
Custode, dico, carceris satellite.
Horum alter, arcte dextero (407) iunctus PETRI,
Laevo alter armo; vi fera, vincto unico
Duo colligati, clauserant omnem exitum.
Captivus Unus, capita fiebant Tria.
Strepebat, Arcis regiae toto atrio, (408)
Ferox, et ante turris aeratas fores,
Clypeis, et hastis, miles, (409) ac sonitu pedum:
Cum subito, (agente mira (410) vi, sueta Deo),
Oppressit omne Vigilis armiferi caput
Sopor altus, ingens, stupida nebuloso rotans
Tempora vapore; non Medusaeo (411) ligans
Lumina rigore, saxa cum capiti hostium,
Somnumque Perseus Gorgonaeum, (412) immitteret.
Nil hic agebant Fabulae. res, res, erat:
Vere iacebat strata custodum manus:
iacebat Oculus omnis, in speculam diu,
Ac fata, Cephae, (413) regis impensa (414) vigil;
Sed tunc suopte dulce sopitus malo.
Status iste, qualem memoro, Stationum (415) fuit:
Situs hic, soporis onere victi, Apostoli; (416)
Quando, sub haec, stellante demissus domo, (417)
Aliger Olympi (418) (fama Michaelem (419) putat)
Caliginoso factus est Sidus loco.
Nam Carceris, quem somnus implebat (420) PETRI,
Fuliginosa septa, mirificae facis
Opplevit igne, iubaris astrorum aemulo;
Aut, siquid Astris esse lucidius potest.
Mox dormientis, et manu latus, et sono
Aures, lacessens; Surge, Surge, (infit) celer,
Captive Cepha! (421) Talis ad tonitru impetus,
Sopore Cephas pariter, ac ferri gravis
Utrimque (422) mole, solvitur. fugiunt manus
Vincula Petraeas; quae tamen, nexos adhuc, (423)
Vigilum lacertos copula fida tenent.
Zonam cape, (addit Genius) ut laxum togae,
Fluidumque, nodi colligas nexu sinum.
Ad imperantis iussa, non stertit Simon; (424)
Fluidam sed arcto colligens nodo togam,
Similis stupenti, vigilat ad nutum Angelo;
Sibi dormit, atque somniat: gestae rei,
Perinde, ceu non gesta sit, sensu carens.
Huic Aliger; Cape (inquit) et amictum pedum;
Nudasque longae praeparans suras viae,
Tege subligari. (425) Subligat Petrus; tegit;
Et calceatur. Urget, Abrumpi moras,
Michael. moras abrumpit; urgentis facit
Imperia, Cephas. Addit Alipotens; Age!
Age! nunc et humeris vestis iniicitor sua!
Sta palliatus. stat; facit, quod iussus est;
Nescitque Cephas, facere se.. SUPEREST (ait
Monitor fidelis), Turris ut me limina
Linquentem, et ipse calce secteris pari,
Et nempe, celeri; qui viam, qua fas, voret. (426)
Hic namque pedibus nullus est tardis locus:
Alata (427) morti sola te eripiet fuga.
Propera! Monentem sequitur; ac celerat (428) gradum:
Sed, abire se, turrisque deserto specu,
Olympico (429) vitare perniciem duce,
Nec scit, nec adeo credit; umbrosis, Simon, (430)
Circum volari somniis mentem, ratus.
Sic, media perque tela, perque enses, viam
Pariter prementes; laneo (431) penetrant gradu,
Et hunc, et illum, pubis armatae globum;
Quaterniones bis duos. non hos canis
Allatrat ullus, aut Petri mentem quatit
Galli screatus (sceleris antiqui, (432) memor,
Et creber, exprobrator.) Hinc, flexa viae (433)
Regione (passu nec tamen, vel tantulum,
Vocaliore) vasta regalis domus
Spatia (434) capessunt; quando Phasaeli, (435) pede
Radunt propinquo, regiam Turrim. Via
Ex Arce fert haec, urbis Austrinum (436) ad latus.
Hinc ergo tandem (quippe, distanti situ,)
Se Porta, solido celebris a ferro, (437) procul
Ostendit: at non obstat accedentibus.
Nam, clausa licet, ac ceteroqui contumax
Herodiani Vigilis ad solitam (438) manum;
Genii tamen, Cephaeque, vix modico pedum
Perstricta sonitu, sponte se pandit sua:
E chalybe, (439) fiunt cera, morigerae serae;
Profugoque aperiunt mollis effugii sinum.
Et exeuntes, processerunt vicum unum et continuo discessit Angelus ab eo. Et Petrus, ad se reversus, dixit; Nunc scio vere, quia misit Dominus Angelum suum; et eripuit me de manu Herodis; et de omni exspectatione plebis Iudaeorum. Actor. 12. v. 10 et 11.
]
TAM constitutus igitur in tuto PETRUS,
Gressu per Urbem libero sequitur ducem:
Ambo silentes; ambo, se digno, gradu:
Attemperante passuum normam Angelo,
Nocturna qualem poscit, ad Lunam, via.
Sed ne duos nox, calle tendentes pari,
Semperque eodem, (440) Solis ad primi iubar
Proveheret, ac monstraret, (441) in Petri malum;
Post unici (dictante sic Superum Patre)
Vix angiporti, (442) leviter inflexi, sinum
Praetermeatum; desiit cerni Aliger:
Petrumque, vel silente digressu, satas,
Quis esset, aut, quid contulisset, submonens;
Superum repetiit limen. At Petrus, diu
Suaemet exul [Reg: exsul] mentis, ac veri avius;
Ad se redire, veteris et sensus (443) iubar,
Tunc primum, ab alto, coepit. Hinc, animi pigro
Pulso stupore, laquear ad caeli aureum,
Utramque tendit gratus, ac supplex, manum;
Lacrimis [Reg: Lacrimis] que rorans: NUNC, (ait) Nunc, non cava
Per somniorum spectra, vel ludibria,
Sed Sole claris amplius rerum notis,
Digitis, et oculis, prendo; nobiscum nihil
Per visa gestum vana. Nam, Vera, o Petre,
Vera experiris, ac vides. Dubitas adhuc?
Non est soporis, ista Libertas tua,
Sed Angeli, Tonantis e iussis, Opus;
Te turre, vinclis, ense, fatali foro,
Ac, caedis avidi, Regis exemptum unguibus,
Abire salvum. Falsus hinc ergo Spei,
Herodis ardor, tempus in praesens tibi
Inducias indulsit, in pugnas novas:
Haud abstulit, quam CHRISTUS indixit, (tui
Laboris omnis ultimas metas,) (444) CRUCEM; (445)
Iudaea tibi quam nulla defiget, reor:
Sed alia fors, nec generis Hebraei, (446) manus.
Haec ipse secum, mentis in raptu, Petrus.
AT, quo dein? (addebat, ancipiti mora,)
Quo pergo, profugus; longa (447) ne Regis manus
Me retrahat, ipsa de fuga geminans necem?
In Solis utique tuta longinqui, procul
Solymis, migrandum, cauta mens suadet, loca:
Aut exulandum [Reg: exsulandum] , devio Syriae (448) angulo.
QUI procul Agrippa, (449) procul erit periculis.
Consideransque, venit ad domum Mariae, matris Ioannis; qui cognominatus est Marcus: ubi erant multi congregati, et orantes. Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode. Et ut cognovit vocem, Petri; prae gaudio, non aperuit ianuam: sed, intro currens, nuntiavit, Stare Petrum ante ianuam. At illi dixerunt ad eam; Insanis! Illa autem affirmabat, sic se habere. Illi autem dicebant; Angelus eius est. Petrus autem
perseverabat, pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum; et obstupuerunt. Annuens autem eis manu, ut tacerent; narravit, Quomodo Dominus eduxisset eum de carcere: dixitque; Nuntiate, Iacobo, et fratribus, haec. Et egressus, abiit in alium locum. Actor. cap. 12. a versu 12. usque ad v. 18.
]
Haec mente volvens pariter, ac parites gradum
Petrus incitans; ab Urbis occidua plaga.
Eoa (450) Solymae tendit ad pomoeria [Reg: pomeria] :
Essaeiaeque (451) limitem Portae legit.
Portae propinqua limiti Sedes (452) erat
MARIAEA, caelo culmen attollens Sacrum; (453)
Sed, quod profano Sacra vestibulo (454) abderet.
Ibi, prole Marco celebris, et fida Rhodes,
MARIA, pedisequae fulciens opera domum:
Ibi supplicabat densa, sacratae DEO,
Corona turbae; Coniuges, Viduae, thori [Reg: tori]
Intactus ordo, flore Virgineo (455) nitens,
Gregisque Petri melior e Solymis nota. (456)
Vox una cunctis; Summe REX! Servae Petrum!
Rabidique Agrippae manibus extorque Petrum!
PETRUS aderat, (457) ecce! iamque vestibuli premens
Limen, manuque claustra succutiens; domus (458)
Feriebat aures. Virgo festinat Rhode,
Quaeritque; QUIS? tam sero quid? nomen? genus? (459)
Galilaeus (inquit) Petrus. his siquid rogas
Ulterius! aperi! iam scies. (460) Vocis tenor,
Petro usitatus, prodidit Petrum Rhodae:
Pectusque simplex Virginis miro obruens
Caelestis aestu facis, et affectus sacri;
Oblivionem clavis, (461) et curae, seras
Poste amovendi, peperit. Adstrictis adhuc
Seris, et eodem postis immoti situ,
Foris morari, quem cupit recipi, sinit:
Currensque laeta, convenis maesti laris,
Heraeque, sensim tale meditanti nihil,
ADESSE PETRUM, narrat: et; Petri manus,
Pedesque, nexu liberos. NUGAS! hera;
Et FABULAM! plebs reliqua, succlamant. fidem
Proinde factam coetui quam vult Rhode,
Haud invenit. NON Petrus, at, Petri (inquiunt)
Curam, ac figuram, sustinens, Genius tibi,
Quo nos ad alacres gravius instiget preces,
Se dat videndum. Nec prius finem sui
Verbosa reperit pugna, rixantum [Reg: rixantium] in Petro;
Petri inquieta. donec agitatum manu,
Calcisque pulsu, segne vix tandem ostium
(Victrice pariter litis, ac forium, Rhoda,)
Admisit Hominem: (462) turba quem simplex modo,
Aut Fabulam, tentarat, aut facere, Angelum.
Hic, ubi domus evicit excelsae gradus; (463)
Laris, ecce, medio, verus, incolumis, vigens,
PETRUS adstat, ac miscetur attonito gregi:
O, Petre! o pastor noster! o dux! o Pater!
(Grex clamat omnis.) Ille laetitiae impetum
Compescit; arcte ad labia translata manu:
Partim et, suomet lene suppresso sono.
Dein breviter, oculis plura, quam verbis, loquens;
Docet Acta. quae mox nosse Collegas quoque,
Et inter hos, in fronte, IACOBUM, iubet,
Zebedaeidae (464) (pro lege Messiae (465) recens
Ense immolati regio) cognominem,
Primumque (466) mitrae tunc Sionaeae (467) caput.
Mox, ante migrans urbe, quam Phoebe (468) polo,
Stellaeque, toto cederent; Libano (469) petit
Vicina tura, spatia littoreae Tyri
Ostrifera, Sidonisque piscosae (470) sinus:
Maris in profundi spes novas, numquam [Orig: nunquam] irritas, (471)
Oris diserti rete iacturus sacrum. (472)
Sic ergo (qui mirificus est Caeli favor)
Difflata rabies Urbis est, ac spes, neci
Inhians petraeae: laqueus excussus: plagae, (473)
Pede iam soluto, prorutae. Boreae (474) loca,
Quo Regis ire turbo vix posset, capit
Bene liberati (475) passeris, Cephae, (476) fuga.
Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites; Quidnam factum esset de Petro? Herodes autem, cum requisisset eum, et non invenisset: inquisitione facta de custodibus: iussit eos duci; descendensque a Iudaea in Caesaream, ibi commoratus est. Statuto autem die concionabatur [Reg: contionabatur] , vestitus veste regia. Populus autem acclamabat; Dei voces! et non hominis. Confestim autem percussit eum Angelus Domini; eo, quod non dedisset honorem Deo. Et consumptus a vermibus, exspiravit. Actor. 12. v. 18. 19. 21. 22. et 23.
]
AT, inter haec, Davidis (477) in vetere atrio,
Novaque (478) Agrippae Regia, festis lyris, (479)
Funesta multis, iure succedit Tuba. (480)
Atrox obortus maeror, Agrippam, duces,
Agmina, Senatum, flamines, plebem, forum,
Turba, tumultu, regis insani minis,
Omnique mentis efferae vertigine,
Permiscet, agitans: Ditis (481) ut Regnum putes,
Ubi nullus habitat ordo, (482) fas nullum viget.
Nox quippe pulsa, lucis exortae novum,
Mundi retecta fronte, reddiderat iubar.
ADERAT dies, aurora, sol, clangens tuba,
Agrippa, praetor, tempus, armigeri, locus,
Poenae theatrum, plebs, (furorum incendium): (483)
Aderat, ab alto pronus in scenam, Sion; (484)
Et, siquid ultra quaereret quisquam efferum,
Solymaeus omnis Oculus, impatiens morae:
Aderat et Arx, (485) et carcer, et portae, ac serae,
(Immota cuncta;) cumque claustrorum fide,
Aderat catena (486) gemina: nec geminus vigil(487)
Interius, aut bis - octo custodum globus (488)
Foris, aberat, obvallare iuratus Reum.
SOLUS, theatri facile tunc Sol, ac fori
Pretium futurus opticum, (489) PETRUS foro,
Petrus theatro, (proh, malum!) (490) populi Petrus
Voto, aberat. Is. iam liber, urbe eruperat.
Quaesitus ergo, cuncta per regni abdita,
Nullaque demum extractus Hebraea e scrobe;
Profugo cruentum calce dum vertit solum,
Simul insequentum [Reg: insequentium] studia disiecit canum:
Novique (491) mox et fulmen irrisit Iovis.
Perit ergo funus; luxque, Libitinae (492) sacra:
Plebs diffluit: tyrannus elusus, rubet;
Fremituque sero, nec sat expenso, furens,
Vigiles (in hoc iam vix reos: nam QUIS vigil
Somnum coactum morte iuridica luit?)
Cervice multat; ac Petro. capiti gregum,
Substituit, huius plectat ut latebram , capros,
In militari caede, succidaneos:
Sed ipse, gladio diriori postmodum
Sternendus; ac tumoris (493) atroces sui,
Unius ictus strage, vindicibus tribus,
Poenas daturus: Volvulo, (494) vermi, (495) Angelo. (496)
Huiusque Superum clara Geniorum dedi,
Celebrata iambis, Acta: quae, Caeli stylo (497)
Tabulisque ducta, charta, tot saeclis, anus (498)
Tenet usque. Caelo detrahet quisquam fidem;
Nisi, cui fidem nec terra habet? Reliquum foret,
His adiici, quae PATMOS (499) ostendit SENI, (500)
ANGELICA visa, dicta, portenta, EXUL [Reg: EXSUL] ; (501)
Foliisque, mundi Fata, vaticinis data,
Protrahere; Ioannaea quae panxit manus.
Geniis refertus quippe caelicolis Liber,
ANGELICA cur et ipse non, Gesta augeat!
Stridonis (502) at Doctore ter magno, soli
Dalmatici (503) alumno, teste, (Quis testi fidem
Huic derogarit; cuius et Nomen sacrum (104) est?)
Scena illa, non praeterita caeligenum (505) ducum,
Sed FATA serum promit in Mundi diem:
Nec Gesta, sed gerunda post aevum, canit.
At nos labori limen huic praescripsimus,
ANTIQUITATES Gentis Angelicae; notam
Simul, atque metam, porticus, (506) quam Sex tibi
Dedimus libellis scenicis. Hos qui leges,
Contentus ut sis; crede, neglectum nihil.
ANTIQUA titulus pepigit; ANTIQUA et dedit.
Sin' Apocalypsin Debiti pergis via
EXigere, meque, et Angelos, in ius trahens:
E iuris ipso fonte dic, oro, mihi,
(Aenigma, dignum sphinge, (507) nec discors toro):
QUOD adhuc in herba est, aliquis Annosum vocat?
Quod adhuc in ovo; dicit Antiquas Aves?
Sic, quod Futurum est, nemo Praeteritum facit.
[Gap desc: index]
AMBERGAE, Formis Ioannis Burger. ANNO CHRISTI M. DC. LXX.