Ludentem in aprico Divum Ioannem Evangelistam, cum Perdice, Venatur Ephesinus reperit: ac, veluti rem, a Sene, et Sene sancto, alienam admiratus, causam rogavit. Quam Ioannes ab illo ipso, quem sciscitator gerebat, arcu accersitam, reddit; Nihil violentum diuturnum,
nihil Diuturnum sine Remissione profuturum, arguendo.
Ulysses Aldrovandus
libro 13. Ornithologiae cap. 16. ex Fulgoso. et alii.
Rupes est ac Sacellum, paullo supra Ratisbonam, ad Confluentes Nabis et Danuvii, Deiparae religioni sacrum: quod accolae Locum, vel Orth, appellant. Ibi Auroram auctor, pulcherrime contra radiantem, contemplatus, Solem votis advocat; principio quidem naturalem, ac verum: deinde typicum atque metaphoricum.
Divus Ioannes Evangelista, Zebedaei filiorum minor, sed tunc aetate iam affecta, Domitiani Caesaris tyrannide, post ferventis Olei superatum Romae discrimen; relegatus in Patmon est, Aegaei maris Insulam, unam e Quinquaginta tribus illis, quas Cycladas appellamus. Ibi, cum Prochoro discipulo, summa rerum omnium inopia afflictissimus, sed caelestium solaciorum copia abundans, die quodam, post saeva tonitrua serenato aethere, Solem aspexit, et in illo Mulieris simulacrum.
Hanc alii Christianam Ecclesiam; alii non minore censu Patres Mariam, Christi genetricem, interpretantur. Mihi nunc explicatio posterior, et, auctore magno, Divo Bernardo, placuit. Ostentum porro describit ipse, qui aspexit, Apocalypseos cap. 12.
Apocalypsis Ioannis cap. 12, 1-2 + 5 (text left out at [*])
Et signum (inquit) magnum apparuit in caelo. Mulier amicta Sole, et Luna sub pedibus eius, et in capite eius Corona stellarum duodecim: et in utero habens, clamabat parturiens. * Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea. Et raptus est filius eius ad Deum, et ad thronum eius. etc.
Auctor, cum Sodalibus, ad Lacum et Silvam quiescens, Favonii allapsum notat, et frui iubet.
Ad Gunzium, Sueviae amnem, deambulanti auctori; simul cum Zephyro, Carminis impetus affluxit.
Versibus, in cortice populeo incisis, Ventus hic ventis ceteris praefertur; et a mansuetudine commendatur.
Tres Iuvenes Hebraeos, quod statuam auream adorare detrectarent, Nabuchodonosor (aliis Nabunassor) Assyriorum monarcha, fornaci iniecit. Sed, Angeli beneficio intactos, et Ventuli caelestis, prodigioso rore demulsos, sine stupore non recepit, quos Ambitione stupida damnaverat. Historiam vide Danielis 3. fusius perscriptam.
Ciconiam, circa Sollemnia Cathedrae Divi Petri
Antiochiae, ex Africa redeuntem in Septentrionalia, auctor salutat: et, Atheniensium recepto ritu, sciscitatur; Quid novi?
Ciconiam, ex Thracia, salutata patria, redeuntem, auctor ex alta turri gratulabundus excipit: mox, De Novis Turcicis, interrogat et exsecratur.
Ciconiae Pullus, dum volatui primo male felicibus experimentis praeludit, Nido delapsus, Crus fregerat. Nunc humo levatum Heracleis quaedam, Tarentina vidua, in suburbano suo sanavit, pavitque: mox adultiorem, dimisit. Ille, nondum plene vertente anno, iam ex Pullo Ciconia perfecta, medicae suae Gemmam, restitutae sanitatis pretium, e rostro demisit in gremium.
Narrant historiam Ulysses Aldrov.
l. 9. Ornithologiae, Gessnerus
l. 3. de avibus, ex Aeliano et Paraphraste Oppiani, in Ixeuticis.
Divum Petrum, Antiochiae Pontificatus Sedem sibi ponentem, auctor alloquitur: et Romam eminus, totumque terrarum Orbem, Angelico ductu, commonstrat: quae regna, quasque Provincias, nunc aut olim, Ecclesiastico sit Principatu possessurus. Hortatur igitur, ut septem in Montes demigret; e quibus, tamquam Ciconia supra specula, huc illuc in regiones excurrens, mundum serpentibus Ranisque Apocalypticis, hoc est, Venenosis Haeresibus, repurget.
Amicos, in Angliam profecturos, monet; ut exemplo S.
Satyri, et Divi Raymundi, Deo potius, quam infido mari, confidant. Historiam Divi Satyri scribit Divus Ambrosius, frater eius germanus,
orat. funebri 1. de obitu Satyri
. Divi Raymundi vero prodigiosam in pallio navigationem, Abraham Ezovius in An. M CC LXXV.
Alaudam (quam et ko/rudon et korudw=na
Graecis dici, Ornithologi testantur) exquisite cantillantem, diaeta sua farreque dignam esse.
Iuventus Attica, novis quaerendis sedibus e patrio solo dimissa, Peloponneso tota, consiliorum et fortunarum incerta, vagabatur. Cassitula tandem ave ducente, quodam in monte, Messeniorum iuris, consedit. In eo Colonidas urbem, (sic ab Imperatore suo Colaeno nuncupatam Coloniam,) post longas errorum ambages, constituit.
Rem, sicuti gesta est, breviter narrat Pausanias, libro quarto Hellados, in Messenicis, haud ita multo ante finem. cuius verba damus.
Pausanias, lb.4 ??; text left out at #, in the text marked *
*Th|= *Korwnai/wn de\ po/lei e)sti\n o(/moros, *Kolwni/des. oi( de\ e)ntau=qa ou) *Messh/nioi/ fasin ei)=nai, a)lla\ e)k th=s *A)ttikh=s a)gagei=n sfa=s *ko/lainon le/gousi. *Kolai/nw| de\ *K*O*R*U*D*O*N th\n o)/rniqa, e)k manteu/matos, e)s th\n a)poiki/an h(gh/sasqai. # *Kei=tai de\ po/lisma, ai( *Kolwni/des, e)pi\ u(yhlou=, mikro\n a)po\ qala/sshs.
De Infantia Christi, miraculis insigni, divinas extra paginas, diversa quidam finxerunt verius, quam tradiderunt. Quod illis libuit, Poesi saltem licuit: quae varias e Christo puerulo Delicias captatas, a variis animalibus, commentatur. Narrantur porro Divi Iosephi nutricii, velut conscio, ore, non quae facta sunt, sed, quae fieri potuere.
Benedictus, Nursia, ex antiquissima Aniciorum stirpe, oriundus, in loco, qui Sublacus appellatur, depressam, et ab humano omni cultu sepositam, speluncam incolere instituit. Illic mane quodam, a Cacodaemone, Merulae volucris figuram induto, inquietatus; Impudicae feminae, Romae quondam in studiis conspectae, foeda memoria sollicitari coepit. Hanc temptationem, laboriose diu repulsam; heroica denique nudi corporis inter spinas volutatione, tamquam Stimulum Stimulo, repressit. Vide S. Gregor.
l. 2. Dialogor. c. 2.
Violarum Odor, auctori febricitanti salutaris, post Ludovici Crucii
Psalmorum Paraphrasin lectam, somnumque in pensili pomario delibatum.
Fucis et insectis aliis indignatur, quod in horto Violas ac flosculos ceteros exsugant.
Fucis atque Tabanis, Violarum Insultatoribus, Apiculas exadversum opponimus, quietas auspicatasque divinioris flosculi occupatrices. Is Ambrosiolus
fuit: quem aetas postea confirmatior Mediolanensium Infulae supponere verticem reluctantem coegit. Tunc (Ambrosii Romani, Galliarum deinceps Praetoris filius) in Albano paternae villae violario, fingitur a Nutrice collocatus. Id interim pro vero, exploratoque traditur; Infantilibus illius Labellis, ubicumque tandem somno compositis, Apicularum examen, non sine mellificio, inquievisse. Quae res divinam Viri Eloquentiam praemonstrabat, ut de eo loquitur Ecclesia Romana, in eiusdem officio, die VII. Decembris.
Hirundinem, (quam Prognem poetae dicunt Latini, Graeci usitatius Philomelam, Aldrovando teste) exagitat, ob garrulitatem,
inter studia sibi molestam. Negat; in ea quidquam, praeter Tobiae historiam, celebre recenseri posse.
Onuphrium, Thebaide, Aegypti notissimio asceterio, digressum, cum asperiora loca inquireret; regiuncula tandem excepit (quam Oasin nominant)
omnis humani subsidii egens, et tantummodo sabuli arenarumque dives. Ibi precibus Casulam, Angelica manu ex tempore structam, et Palmam arborem, gurgustio imminentem, impetravit. Et Casulam quidem incoluit: Palma vero, cuius Duodecim Nobiliores rami per menses totidem ex ordine fructum protrudebant, per ipsos Sexaginta annos nutritus est. Morienti tandem Onuphrio, et Arbor (tamquam officio defuncta suo) concordi ruina veluti commortua; Paphnutium casu tunc intervenientem, non modo spectatorem, sed et Historiae totius Scriptorem emeruit.
Ex Graeco
Paphnutiano
Latinam interpretationem habes apud Rosweydum, in Vita SS. Patrum. Lib. 1.
Ioannes, cognomento Gualbertus,
natione Italus, patria Florentinus, ad Arnum fluvium; Patre instigante, Inimicum, Consanguinei interfectorem, internecino prosequebatur odio. Inermem tandem in via reperit, ipso Parasceues sollemni die. Iamque transfossurus, ceterum in genua deiectum, ac Diei illius reverentia interposita obtestantem, ut impraeparato parceret, venia vitae pariter et hostilitatis liberaliter donavit: et hoc, Christi, in Crucem acti, grata memoria. Post haec in Sacellum vicinum digressus, et in preces, laudabili praetereuntium ritu, effusus: Crucifixi effigiem Caput sibi inclinantem, ac voce diviniore protestantem
audivit; Tam generosum victi animi actum sibi gratissimum accidisse. A quo proinde temporis puncto Gualbertus immutatus, in Vallis (quam vocant) Umbrosae solitudinem, sanctioris vitae ascesin exorsus, abiit. Vide
Laurent. Surium in Vita S. Gualb.
Maria, cognomento Aegyptiaca, scortum urbis Alexandrinae facile omnium contaminatissimum; suscepta, non pietatis, sed libidinosae societatis
causa, per mare Cyprium navigatione, Hierosolymam venit. Ingressura Templum, in quo tunc incluta Domini Crux adoraturis prostabat, occulta vi aliquoties repellitur. Invocata denique per Votum nuncupatum Deipara (cuius sacram Iconem in templi vestibulo forte tunc intuebatur) et concepta tot scelerum seria poenitudine, Ingressum Aedis impetrat: Vitam immutat, et ad Iordanis transamnanam solitudinem, annos 40. fletu amarissimo transigit: donec ex infelici Prostibulo, beatum atque publicum Sanctimoniae Exemplar effecta, Caelo illata est.
Herman. Rosweyd.
l. 1. Vitt. SS. Patr.. Sophronius Hierosolymitan.
Paulus Diaconus. alii complures.
Porcos quidam Pastor, cum profundo iam vespere domum reduceret; modis nullis, quantumvis temptatis omnibus, in Haram
summoeniana potuit compellere. Subiit denique mentem, diris imprecationibus agere. Proinde; Agite, inquit, damnatum pecus! In haram vel tandem irrumpite, eo impetu, quo nostrates Iuris consulti, causarumque patroni in Tartarum irruunt. Vix dixerat: et uno agmine grex omnis Porcorum certatim iussa fecit. Quod e Turri moenibus proxima Advocatorum nonnemo (Ioannes de Florentia, Cognomine Parens, dictus) cum videret audiretque: dispositis postridie rebus domesticis, sanctae Franciscanorum familiae sese addixit; tam postea Legum Observantia, quam antehac Peritia, memorabilis.
Chronica FF. Minorum. S. Antoniae. Tom. 3. hist. titul. 24. c. 9.
Marcus Pacuvius, Tragoediarum scriptor notissimus, Uxorem duxerat, pravis moribus praeditam. Hanc dum Vir coercet; illa sese ex domestici Nemoris arbore suspendit. Secutae sunt eandem morum nequitiam, idem fatum, et eandem arborem, duae aliae ex ordine a Pacuvio ductae. Quod tergeminum nuptarum
suspendium, homini congratulata Romanorum vicinia Civium est: atque ex illa stirpe sibi singuli Ramum unum, suos in Hortos, depoposcerunt; tamquam fatali quodam, in feminarum interitum, stipite progenitum.
Hanc sive Historiam, sive fabulam, recenset Valerius quidam, in epistola ad Ruffinum, apud Theodorum Zwingerum, in Theatro vitae humanae, lib. 19. Eandem refert, non de Romano poeta, sed de quodam Siculo,
Marc. Tullius
l. 2. de orat. et Girald
dialogo 8. Histor. Poetic.
Rem, tam varie a variis distractam, libuit Almangoviae (quam Algoiam hodie dicimus) et arbori Pinui, cuius illic regiuncula est feracissima, tribuere: Commento, fortassis in sanctam veritatem aliquid; sed in Apollinem nihil, peccaturo.
Extrusa, per impudentem scrupuli simulationem, Catharina
Hispana, legitima coniuge: Henricus VIII.
Britannorum Rex, Annam sibi copulavit, cognomento Bolenam, quae mox in aula toroque
omnia potuit, sed tyrannide parum diuturna. Cum enim Amorem, multis communicato corpore vulgatum, etiam in Musicum quendam, (cui Marco Smettono nomen fuit) transtulisset: et in Grenowicensis Viridarii ludis sollemnibus effusius sudanti Proco, sudarium de pergula traiecisset: Henricum regem, eminus stantem, non fefellit. Abducta mox Londinum; cum tot, in uno adulterii scelere latentia crimina, defensione nulla dilueret; Anglicanae Securis ictu luit.
Vide Nicolaum Sanderum
l. 1. de Schismat.
Anglicano
.
Hanc Anti-Susannae nomine insignimus (Violam nobis dictam) quod contrarium castissimae Susannae animum in Hortis tenuerit. Rem gestam
plures referunt auctores, sed recentius Ioannes Pauli in Ioco-seriis: cuius haec narrationis est summa. Matronam, forma pariter ac nobilitate praecellentem, absente Viro, procax iuvenis deperibat. cum inflectere pudicam non promissis, non blanditiarum frequentatione posset: Vetulam convenit (quam Lausam nomino) consilium capturus. Haec, Amore lenociniisque praemio audito, ad sollicitatam pergit: Inter Viridaria colloquitur; una secum Catellam, multo pipere sinapique, post longam esuriem, devorato lacrimantem, adducens. Miranti sciscitantique fletus in Catella causam, mentitur; Hanc Filiam fuisse suam,
nunc, (inaudita in Caniculam metamorphosi) veterem culpam luere, quod amoris mutui pertinaci repulsa, Iuvenem amatorem ad necem adegisset. Caveret proinde pudicissima; Ne, sideribus iratis, in eadem Catellae fata incideret, quae duritiem proco eandem exhiberet. Suasit simplici, persuasit improbae, dictavit flagitium sceleratae, nefanda Dipsas. Hoc Susanna nec factum credidisset: nec creditum, plus quam Deum, timuisset.
Nimis stricte Demessum Prati fenum, quidam Pastor deambulans, arguebat. Uxor huius, ambulationis comes, nasutius locutura; Non enimvero Messum, sed Detonsum esse Gramen, contendebat. Adversum haec, Viro identidem pro Messione, Feminâ pro Tonsura, litigantibus, contentione tanta, quantum forum est; Rixa denique, mox foeda pugna, et mulieris in vicinum puteum ruina, subsecuta
est. Ceterum in aquis adhuc, et exitio proxima
Xanthippe
; tamen Tonsi graminis vocem et controversiam, quasi pro Reip. summa, moriens retinuit: retentamque, geminis exporrectis digitis, est professa: magnum pertinacis, pro Lana caprina, Patrocinii Exemplar mulieribus futura.
Haemorrhoissa mulier, a Christi fimbriae contactu consanata, memoriae Soteriorumque causa, Statuam Servatori aeneam, super columnam
Caesareae Philippi collocavit. Ad Simulacrum
hoc, ignoti generis enata Herba, morbis omnibus, adusque Iuliani Apostatae tempora, medicamento fuit. Hic primus Columnam, Signum, et prodigiosam plantam excidit.
De hac porro Statua, Herbaeque medicis viribus (quoniam Iconoclastae soli sacras Imagines Ecclesiae tam nascenti, quam adultae detrahere nituntur) Eusebii Pamphili verba referam, ex Historia Ecclesiastica libro Z. capite IH.. Sic ergo, in Caesareae Philippi mentionem devolutus, scribit.
Correction for page 164 in the list of errata
Anus Veneficae, sese crebro, nocturnum ante volatum, inungentis, imitatione tangi coepit curiosus Iuvenis; qui Canidiae illi locatam operam in pistrino exhibebat. Quodam vespere, cum domum bene potus revertisset, ac vetulam ad choreas magicas, praemissa inunctione, revectam advertisset; vestitus adhuc et ocreatus, Unguentum, quod in armario temere mulier
reposuerat, involat: atque a pedibus primum caligisque nefastum exorsus chrisma, cum Incantantis verba vocesque minus assecutus esset; peregrinae linguae mysteria ratus, qualiacumque (dummodo exotica) valitura: in obvium sibi versum, quem puer olim in scholis arripuerat, erupit. Protinus igitur evolatura membra (quae quidem inuncta iam erant) dum retinere, sed irrito conatu, laborat; in pistorium alveum, farina refertum, abstergendi unguinis causa, se coniecit. sed cum eo una per furnum, caminumque et aera elatus, vix tandem, Iesu pronuntiato nomine, in palustrem foveam praeceps, at
salvus, devolutus est: sui similibus Exemplum non fabulosum futurus; Ne Lusum temptent, quem sine scelere nemo didicit, sine Numinis ira nemo exercuit, sine flamma (vel mortali vel immortali) nemo expiavit.
Formosum, Romanum Pontificem, moribus eruditioneque probatissimum, Romanorum quorundam factio Procerum, Civiumque, contra ius fasque Cathedra depulerat. Huius in libertatem atque Sedem restituendi causa, in Italiam profectus Arnulphus, Boius, Carolomanno genitus, postea Augustus, depulso iam a cervicibus imperii Guidone
Italo: posteaquam diu, nihil succedente conatu, seditiosam Urbem obsedisset; Fortuna denique perfecit, quod Marte
Bellonaque non potuit.
Nam latibulo suo progressus Lepusculus, sua fuga iam desperantem Arnulphi militem, quasi per Venationis ludicrum, ad insequendum pertraxit: hinc ex uno manipulo cohortes et legiones. Qui in moenibus praesidio ac pro portis tutelae stabant; causae tam levis ignari, seque repentino Germanorum incursu peti suspicati: relictis aeque stationibus atque armis, intra moenium tuta refugerunt; simul portarum, quas apertas deseruerant, simul veteris Romae virtutisque obliti. Sic Imperatoriis, per tam pronam occasionem, irrumpentibus, Urbs populorum et gentium Domina, ne per serium quidem,
sed Venatici ioci simulacro, capta, severeque coercita est, anno salutis 896
Arnulphus a Formoso liberato, more veteri, coronatus, et Augustalibus insignitus. Ex Horat. Tursellin. Epitom. l. 7. Rhegin. et Sigeberto. P. Andr. Brunner, Excub. Tutelar. in Arnulpho.
Ut Perfecto Vere fruatur; Rosarum Colore, Numero, Odoreque invitantibus.
Caesarea
, Cappadocum Urbs est, ad Melan fluvium sita, Maza quondam nominata. In hac, Dorothea Virgo, sub Sapricio, provinciae Praeside, post eculeum ac verbera, reductis prius ad Christianam constantiam Chresta
Callistaque sororibus, gladio icta est, VI. Februarii
. Dum ad supplicium educitur: Theophilo cuidam Advocato, per sannas et ludibrium Rosas, e sponsi sui Paradiso flagitanti, pollicetur: ac mox, per Angelum submittit.
Huius, in corbe, Rosis Epistolam adiungimus, Dorotheae digito nomineque perscriptam. In ea supplicium suum, historiae seriem, Paradisique gaudia, caelestibus plena deliciis, recenset: ea mente, ut ad parem Martyrii constantiam Theophilum pertrahat. Quod et perfecit. Nam hic adiunctus Christo, post acerrima tormenta, gladio caesus occubuit. Vide Baron. Martyrolog. 6. Februarii.
Surium tom. 1. et alios.
Expostulanti, quod in Deliciis Veris praetermissa sit, respondet. Est totius operis Epilogus.