Sensus I. Visus. Epistolarum LIBER PRIMUS. s056 HTML-Text
Argumentum EPISTOLAE PRIMAE.
Insinuat se blande hic Sensus, et circumspiciens dotes suas atque pulchritudinem, Animae fidelem operam pollicetur, atque pluribus praestitam commendat: nimirum ut votis suis obsequentem 
Uraniam 
paret. 
Synopsis.
1. Visus, sensus inter omnes praestantissimus: merito ergo diligendus.
2. Oculi admirabilis fabrica.
3. Vis oculorum et efficacia: fulgor et fulgur.
4. Nulla Lia venusta est.
5. Lacrima, aqua vitae; huius, oculi, fons: certe canalis.
6. Oculi dignitas, tutela, laetitia, lepor.
7. Oculus, animae fenestra. Ex hac enim veluti Dominam per cancellos, universa perspicere: almumque diem, et omnia sub visum cadentia delibare.
8. An non igitur Visus in primis amoribus habendus?
URANIA 
VISUI. Argumentum EPISTOLAE SECUNDAE. 
PRincipio carissimum sibi Sensum non inclementer habet. Postea commemorat pericula 
Visus 
: ingerit modum legemque sancitam Naturae: iubet denique sua sorte contentum esse. Passim tamen per totam Epistolam, iam laudat et demulcet; iam irridet et exprobrat. 
Synopsis.
1. 
Uraniam 
(Animam) non diffiteri praestantiam et primatum 
Visus 
. 
2. Mirari tamen eius, utpote oculati commercium cum caeco 
Cupidine 
. 
3. Unde igitur insolitum amorem, dominandique libidinem conceperit?
4. Hortatur porro Visum, ut suas excubias diligenter servet. Quid intus Domina agat, ad satellitem non pertinere.
5. Oculorum quidem venustates, atque utilitates, 
 
esse quam plurimas; sed non minora neque pauciora pericula. 
6. Multos per oculum periisse.
7. Astruitur exemplis.
8. Lacrimas ex oculorum thesauro derivatas, fluere aeque ancipiti fama ac pretio: eosdemque flere, et flendi causas dare.
9. Oculum Animae praecipuum, non indui tunicis, nervis, humoribus.
10. Illo itaque mentis oculo videri, quae Caro non sentit, per Lumen gloriae.
11. Carneum tamen oculum non despici, intra servi conditionem, et obsequia submissum.
Argumentum EPISTOLAE TERTIAE.
POst Visum ab 
Urania 
despectum, explosumque procedit eius iuratus Minister, Cinna Pictor, in medium, imaginum curiosus artifex; et insatiabilium Oculorum bellus nutritor. Hic enimvero artis suae conscius, 
Uraniam 
audacter in Sponsam petit, per Epistolam hanc, potius Pictam, quam scriptam. 
Synopsis.
1. 
Cinnae Pictoris 
benevola insinuatio. 
2. Artis pingendi inventio digna: Dignitas, antiqua: antiquitas veneranda.
3. Ipsam Naturam pictricem esse.
4. Pictorum Ars liberalis. Academiae celeberrimae.
5. Pictores 
Itali 
. 
6. 
Alberti Dureri 
, 
Germani 
, 
Norimbergensis 
LUCRETIA 
, 
Monachii 
, Metropoli 
Boiorum 
, inter cetera visenda. 
7. 
Christophorus Schwarzius 
, Pictor 
Germanus 
, 
Monacensis 
Boius 
. 
8. Penicillo quoque triumphante gloriari posse et feminas.
9. Pictorum decora et divitiae.
10. 
Petri Pauli Rubenii 
, 
Belgae 
laudes, et opes. 
11. Pictorum beneficio, mortuos quoque etiamnum vivere.
12. Victuram et 
Uranien 
, si in foedus consentiat. 
Argumentum EPISTOLAE QUARTAE.
URania 
non multis cunctatur: sed rotunde abnegat petitum coniugium. Denique vitia plerisque Pictoribus communia in medium profert, et sugillat. quibus vel solis prudenter expensis, nubere merito detrectet. 
Synopsis.
1. 
Uranie 
prima blandimenta 
Cinnae Pictoris 
irridet. 
2. Simio Naturae nubere detrectat.
3. Quid enim PRINCEPS COLORATUS, vanum Artis vocabulum?
4. 
Uraniam 
non moveri praeconio formae: quod adulatoria vanitate dedisset. Se nec Atalantam, nec Schoeneiam esse. Nomina Teutonum invidiosa refugere, in aucupium pudicitiae proposita. 
5. 
Symphorianum Cinnam 
iactasse quidem 
Italos 
, 
Germanos 
que artifices: quos inter tamen ipse nondum ponatur. Quo vero posito, frustra nihilominus sollicitari Virginem, iam maiori Domino desponsam. 
6. Insuper constare vulgo pictorum plurium paupertatem minime coloratam: cuius famae discrimine merito terreantur.
7. Ipsum 
CHRISTOPHORUM SCHWARZIUM 
, quem tantopere commendasset, Pictorem eximium, pauperem ad extrema deductum, in extremis obiisse. 
8. Paucos dari 
RUBENIOS 
Belgas 
; ingeniosos, gnavos, industrios, sobrios, divites. Plerosque vino, aleae, otio deditos, artem suam in tabernis consumere. 
9. An Pictorum ACADEMIAE, suum nomen tueantur?
10. Multos quidem 
vita 
functos, beneficio artificum in oculis hominum vivere: sed et eorundem maleficio, verum Deum, ex hominum memoria propemodum sublatum esse. Unde Idololatria originem duxerit, patere ex lib[ro] Sap[ientiae] c[apitulo]14. et 15. 
11. Ceterum 
Apellaeis 
ingeniis atque Lyceis plerumque nihil esse lascivius. 
12. Haec pudoris damna, non satis compensari paucitate imaginum, Castitati famulantium.
13. Parceret proinde effigiem Uraniae collocare in publico. Nullam Virginem prostare.
14. Et vero collocari 
qui 
possit? Animam Pictorum coloribus non esse obnoxiam. 
15. Denique Cinnam non aliter placiturum, quam si pingat Sponsum sanguinum Exod[us] 4,25. cui ipsa nupsisset.
Argumentum EPISTOLAE QUINTAE.
Pictori 
Cinnae 
succedit 
Phisco Mathematicus 
. Docti intra colorem et lucem, 
Visus 
Sphaeram absolvi putant. At hic quidem Astrologus procus, post immanem iactantiam mirabilium suorum, post munera missa, iam iamque sperat 
Uraniam 
sollicitatam, nuptialibus votis assensuram esse. Sed Corbem, sive Craterem Sidereum auferre iubetur. 
Synopsis.
1. Magnificum, fastuosum Epistolae initium. verbo: Mathematicum.
2. De Magnetico usu artificiose scribendi Epistolas.
3. Matheseos Dignitas, antiquitas.
4. 
Tycho Brahe 
, Mathematicorum gloria, 
Danus 
, contemplationi stellarum affixus. 
5. Eius Vaticinium ad Tironem 
Allonium 
, de 
Urania 
Coniuge ducenda, ex astris sumptum. 
6. Mathematicorum mirabilia.
7. Speculum 
Archimedis Syracusani 
, 
Siculi 
. 
8. Novi Orbis inventionem Mathematicis deberi.
9. Mappae Cosmographicae.
10. Mathematicorum miracula, spectacula et Phaenomena, Meteora: et nescio quae!
11. Calenda, fasti: Mathematicorum Divinationes, Praesagia.
12. Dona Uraniae oblata. Vitrum trigonum, aliaque secreta prodigiosa, ex Deliciis opticis.
Argumentum EPISTOLAE SEXTAE.
Urania 
, postquam Astrologi fastuosam Epistolam perlegerat; puellari genio commota, fastuose respondet: et Mathematici deliriis, superbisque et inanibus promissis festive illudit, more Virginum invisos procos explodentium. 
Synopsis.
1. 
Uranie 
Allonii Mathematici 
lenocinantis exspectationi nequidquam respondet. Miratur 
Thrasonicum 
scribendi modum, et iactantiam. 
2. Admirabile speculum, arrhae loco missum, vitreum Amoris pignus, nescio quo casu statim confractum esse fatetur: malo omine.
3. Suspectat ergo amorem mittentis tam fragile munus.
4. Sed et immanis Sapientiae fastum, nimiamque artium congeriem.
5. Idem queri etiam multos Principes, a Mathematicis deceptos; sumptibus in ventum effusis.
6. Cum omnia se novisse iactet; cur non et sponsam suam ex vero divinare possit?
7. Plurium Mathematicorum Fasti falsi, fastus veri; tamen inanes.
8. Asinum quandoque, Venatoribus tempestatem imminentem verius praenuntiasse auribus, quam Astrologum oculis.
9. Displicere quoque impietatem, monstra fabulosa Veterum in coelo observantium, et tantum non adorantium.
10. 
Qui 
fiat, quod de caelo disputantes, toto coelo nonnumquam aberrent? 
11. Astrologorum eclipses plures esse, quam Solis et Lunae: constantemque famam tenere, ab inspectis sideribus multos sideratos fieri.
12. Supervacua proci sollicitudine moneri Uraniam, ut proprii nominis sit memor: 
 
quando ex ipso nomine commonita, astrorum Conditorem iam olim praetulerit eorum vanissimis duntaxat observatoribus. 
13. Dei unius aspectu se satiari posse.
Picture 
 
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS. 
 s108 HTML-Text
Argumentum EPISTOLAE PRIMAE.
TOtus etiam hic Sensus est in explicando dotes suas et conchylia. Sic audientiam petit, et facit. ac, quoniam Visui litem sonoram de praestantia movere non dubitat; in spem venit, fore, ut Urania Auditum tot nominibus meliorem, ceteris Sensibus, ipsique Visui 
praeponat 
, Dominae amore dignissimum. 
Synopsis.
1. Aurium beneficium, non inferius esse beneficio 
visus 
. 
2. Si nulli auditores, ubi Marci Tullii Ciceronis facundia? 
audientia facta 
magnifice perorasse. 
3. Surdo nihil esse miserius.
4. Homero certe caecitatem non obfuisse, ad aeternam nominis famam, quam surdus 
 
numquam consecuturus erat. multi alii caeci egregii: surdi pauci. 
5. Auditu nihil aptius ad disciplinas capessendas.
6. Proinde merito aures gemmis et baccis candentibus coli.
7. 
Tuba 
, 
Auditus 
instrumento, milites ad fortia peragenda vehementer accendi. 
8. Quid cantu sive hominum, sive avium, suavius?
9. Exemplum Monachi, 
audita 
volucris 
melodia 
, colliquefacti et rapti. 
10. Verbo: illum pessimum haberi, qui male audiat.
Argumentum EPISTOLAE SECUNDAE.
URania 
Auditum, cui rescribit, velut ancipitis fidei Sensum, saepe iniquum, falsum, vanum (esto, alioqui non spernendas dotes habeat) hac Epistola molliter castigat: suadetque concordiam cum fratribus. denique serio monet, ut 
ambitiosa 
spe 
dimissa 
Animae potestatem et iura occupandi, potius fideliter servire pergat; quam inepte dominari praesumat. 
Synopsis.
1. 
Auditus 
dignitatem agnoscere 
Uraniam 
, et servitia commodaque in Dominam redundantia, commendare. Primatum tamen inter Sensus, Naturam negasse. eius ordinem temerario conflictu immutari, fatale. maneret sua sorte contentus: sic quoque carum fore. 
2. Num passurus sit sibi Odoratum praeferri? idem ergo et Visui grave, si Auditus praeponatur; sensus, quo sues praecellunt, numquam aquilis 
comparandus 
. 
3. Si gloria quaeratur in auribus, longiorem acutioremque gloriam ad asinos potius pertinere, quam homines.
4. 
Ciceronis 
ad aures facti facundiam non displicere. ceterum faventem audientiam nemini magis, quam Auctori obfuisse. 
M[arci] Antonii 
gladios 
M[arcus] Tullius 
surdus et mutus poterat evadere. 
5. Multa praeterea incommoda ex auditu emergere; ut quandoque surditas optabilior videatur. quippeni optabilior! clamantibus 
 
ranis, tonantibus nimbis, fremente marito, canente gallo. 
6. Certe propter calumnias et convicia auribus inserpentia, 
Siraciden 
monuisse; ut aures spinis saepirentur: quod 
Ulysses 
cera 
supplevit. 
7. Aures gemmis onerantium luxus vanissimus. gemmam candidam dignius illum mereri, qui barbarum 
Cleopatrae 
luxum damnaverit. 
8. Quidquid igitur Auditus sonum iactet? cum illo nihil sit inanius.
Argumentum EPISTOLAE TERTIAE.
SArga Musicus 
, Phonascorum blandientium more, aures 
Uraniae 
suavissime scalpit; ut, si possit, dolose incantatas, in sua vota trahat. Certe, ut ad consensum 
Hymenaei 
invitet, artem suam, divitias, favores Principum, omnium rerum copiam ostentat. 
Synopsis.
1. Insinuat se Musicus arte sua.
2. Canendi voluptatem, amoremque cultioribus ingeniis insitum esse. Morosos, frustra naturae genialium hominum obluctari. Quid? quod et agrestes impensius delectentur!
3. Mundus, Dei canticum S[anctus] Aug[ustinus].
4. Davidem Regem, praestantissimum Psalten fuisse.
5. De Amphione et Orpheo.
6. Multos laboriosis artibus atque scientiis pollentes, egere. se vel assa voce, vel admo- tis fidibus ludibundum, quasi in otio ditescere. Hinc Musicos delicias Regum esse.
7. Revocat Uraniae in memoriam obsequium suum. etenim Pamphilum 
Sargam 
fuisse, qui nuperrime ad eius ianuam, nocturnam Symphoniam excitaverit. id Virginis honori tributum. 
8. Sapere puellas quam maxime, Musicis nubentes: quippe semper laetis iucundisque viris. propterea ad hilariores festivasque epulas magnorum Principum invitari. ciborum gaudiorumque ultimum condimentum.
9. Cantu saxa quoque fuisse commota: utique, etsi saxeum cor Uraniae (cum tamen puellae mollissimum habeant) permovendum.
10. Quid dubitet? amoris aeterni foedus promitti, firmissime servandum. Certe 
Orpheum 
, 
 
Eurydicen 
suam constanter amasse; ab Infernis sedibus, post mortem, amore maritali reductam. 
11. Paria, immo maiora pollicetur.
Argumentum EPISTOLAE QUARTAE.
URania 
, post lectam atque probe examinatam 
Sargae Musici 
Epistolam; indignabunda respuit minus castas preces: irridet superbas spes: describit et exprobrat ipsi suspecta Musicorum ingenia, et genium. Ad haec contemptis opibus, quas iactat, sumptuosoque artificio, malle se dicit coelestis Harmoniae unicam vocem audire, quam integram terrestris Symphoniam. 
Synopsis.
1. 
Urania 
morosior, non eandem Musici chordam tangit. 
2. Etiam fabulosum 
Amphiona 
despicit. 
3. Si 
Pamphilus 
, uti iactat, saxa movere possit: cur non idem in pertrahenda ad se Virgine experiatur? quam tamen saxo duriorem sentiat. 
4. Ceterum se non magnopere affici erga Musicos, quippe plerosque vagos, leves, velut errantes 
Cingaros 
: rudes, artium aliarum imperitos: immo Musarum nomine, quod sibi sumunt, magnam partem indignos. Studiis liberalibus nullos minus incumbere. quod ipsum Iuventutis Gymnasia satis probent. quotum enim in Lucalibus Theatris, iure merito praemia mereri. 
5. Originem quoque Musicae artis, non magnam nobilitatem spirare, fabris ferrariis ductam.
6. Davidem Regem, altioris chori Psalten esse, neque ad profanum sive plebeium pertinere: qui vaticinia vix intelligat; nedum fundat.
7. Porro Tibicines commendatos ex arte Musica, nihil ad rem facere. qui enim Tubicines, in proelio severi 
Martis 
, umquam strenue se gesserint? 
8. At enim famosum Musicorum Humorem, incredibili varietate volubilem, atque mirabilem: tum vultuosis propterea mutationibus obnoxium, utique rem esse, nupturientium consideratione dignissimam.
9. Enimvero Phonascos celeberrimos, plerumque videri pronos quoque ad temulenta iurgia Lapitharum. quibus quid esse queat infestius?
10. Sit tamen: Pamphilum non esse talem. quis aegre ferre debeat, etiam formidinem oppositi, praecordia feminei 
sexus 
circumdantem. 
11. Quod nonnulli Musici, nullo negotio ditescant: sane (pro dolor!) contingere, plurium ingratiis, multorum 
invidia 
, aliquorum 
iniuria 
, quorundam 
incuria: peregrina superbia 
. 
12. Quasi vero non et miserabiles atque pauperrimi esuritores ad pulpita templorum, et rotas ollarum dentur.
13. Quidquid sit; Musicam naturalem avium iuvenum frugalium incorruptam vocem, praeferri rancidis et pretiosis modulationibus eunuchorum.
14. Errasse bonum 
Pamphilum 
, quasi notatum, dum 
Uraniae 
nocturno tempore accine- ret, ad fenestram placuisse. talibus cantilenis, sive encomiis castas non affici. 
15. Quid multis? Sponsae acquirendae, sed invitae obtrudi cantorem et cantum: haerenti insuper in exsilio, gementi in valle lacrimarum.
16. Denique, ut cecinerit, canatque procus 
Sarga 
suavissime: coelestem tamen Hymnodiam, a D[ivo] 
Francisco Seraphico auditam, non superaturum. Huic 
Uraniam 
immori velle. 
Argumentum EPISTOLAE QUINTAE.
INgenio, quanto valet, sua vota peragit; multas scilicet strophas coacervans, ut Uraniam in serica retia coniectam obtineat, inter 
ceteras 
, etiam Echo adhibetur; figmentum utique Poeticum. 
Synopsis.
1. Poetarum nobile genus, vigor, spiritus, divinitas.
2. Echo 
Parnassia 
, familiaris Poetarum Dea. hanc scilicet vaticinatam fuisse: 
Uraniam 
, 
Gambara 
e fore Sponsam. 
3. Dearum aliquam contemnere, non esse tutum. quod malo suo testentur Cydippe, et Anaxarete.
4. Quantum hoc? Poetas sacros vocari. ideo et statuas illorum honori antiquitatem posuisse.
5. 
Lesbiam 
, 
Corinnam 
, 
Cynthiam 
, 
Neaeram 
, aliasque Veteres 
Romanorum 
puellas, sua nomina posteris, facultatis Poeticae beneficio, transmisisse. 
6. An non 
Lesbia 
Sappho 
, 
Polla Argentaria 
, 
Elpis Boethiana 
, feminae, et ipsae Poetriae? accenseatur et 
Urania 
, tanto dignior illis futura. 
7. Quid? ipsum Deum, rerum omnium conditorem, a Graecis nec frustra, nec indecore, summi Poetae nomine honorari! specimen artis ipsammet 
Uraniam 
esse; nobile figmentum; Carmen examussim compositum, suis constans numeris ac metris. 
8. Quid ergo dubitet in manus aemuli artificis convenire? carmen ad Poetam spectat. Pulchrius facturam 
Uranien 
, si facilem se praebeat. duriusculis versibus offendi aures. 
Argumentum EPISTOLAE SEXTAE.
Perlectae Epistolae Laureatae 
Th. Roperti 
(etsi amatoria, quasi a Paride ad Helenam scripta videri poterat) Urania adeo non arrisit: ut potius et ipsum fabulatorem exesse iussum, et argumenta ad persuadendum ab auctore conficta, sollerter exploserit. 
Synopsis.
1. Uraniam horrere nuptias Poetarum: utpote, quorum verba sint vana, fides fluxa, vita fabula.
2. Quod enim aliud genus hominum tam heteroclitum, suisque Phantasiis indulgens?
3. An, et quomodo Poetae Sacri.
4. Gigantomachia Poetarum detestabilis, contra caelum et sidera, Superosque veros euntium, imponentium falsos. illorum quippe mendaciis totum Olympum inquinari.
5. Quid fastuose iactet statuas Poetis positas? quando ipsimet plerique, hoc aevo, verius sint statuae, quam Poetae.
6. Adde: plerosque sic pretiose aestimari, ut clarissimus quisque egeat.
7. Adeoque 
Uraniam 
non cupere suum nomen,a paupere 
Musa 
, ad frigentem focum celebrari. 
8. Quid autem iuris Echo habeat in alienam voluntatem! matrimonia utique libera esse. cur sibimet ipsi Narcissum suum non fuerit vaticinata?
9. Si 
Urania 
, ut Poeta vult, ipsa quoque sit Carmen Dei, Poetae omnium primi: ergo rectius in manus Auctoris sui, unde prodierit, reventuram. proinde bene valeret Gambara cum Parnasso suo. sibi coelestem in cruce Sponsum praefixum esse. 
10. Certe qualecumque Carmen dicatur 
Uranie 
: daturam tamen operam, ne inter profana recenseri possit. 
11. Invitatur 
Gambara 
ad Patientis 
Christi 
Tragoediam, in Monte Calvariae peractam. 
Sensus III. Odoratus. Epistolarum Liber Tertius. s160 HTML-Text
Argumentum Epistolae Primae.
Per litteras florido stylo scriptas, qualibuscumque potest modis, tenerrimum et fragrantissimum amorem suum 
Uraniae 
inspirat. 
Synopsis.
1. Blanditur Odoratus Animae, Dominae suae. 2. Sua tamen obsequia vicissim agnoscenda per odoriferos meatus ingerit; ob quae nec visu, nec auditu inferior duci debeat. 3. Se quidem non pascere ventrem oculos, aures: sed cerebrum, nobilissimam Humani corporis partem. 4. Quamquam et conviviis Veterum 
Romanorum 
Persarumque 
, immo omni aevo odoramenta quoque adhibita praevaluerint. Quid epulae, ipsaeque cenae 
Pontificum 
sine aromate? 
 
5. Cur odoratus non ametur, et amet? Cum pulcherrimi quique, iuvenes, in germina postea conversi amaverint, fuerintque in amoribus. Hinc 
praestantissimi 
flores, herbae saluberrimae. 6. Quid Myrrha pretiosius? Quid balsamo fragrantius? 7. Quid ture divinius? Eius odore ipsum 
Deum 
delectari 8. Peccata Visus et Auditus, olfactum acerra expiare; Sacerdotali quadam dignitate et praerogativa. 9. Ceterum et Organum huius Tertii Sensus, Naturam praestantissimum fecisse. Sine naso, nemo sagax, cum indecoro nemo pulcher erit. 10. Formam et Maiestatem imperantium, unice a naso pendere. 11. Certe nasutos, non auritos laudari. Lustrentur 
Academiae 
, 
Lyceae 
, 
Stoae 
, 
Curiae 
Templa. 12. Indicare etiam 
P. Ovidium Nasonem 
, quid longior acutiorve nasus portendat. 13. His de causis, petit iste Sensus, ab Anima 
 
prae ceteris tenerius foveri ac diligi: Animam Spiritum esse; se plenum spiritibus odoriferis. Nulli ergo castius nupturam. 
Argumentum. Epistolae Secundae.
Paucis: 
Urania 
. Sensui huic plurimum favens, uti Virgines florum et sertorum fragrantium amantes sunt: argumenta tamen eius odorifera a pulcritudine physiognomica sagacis nasi, Et ab ipso 
Ovidio Nasone 
deridiculo habet. 
Synopsis.
1. 
Urania 
cum Odoratu, tertio sensu corporis sui, simplici et fideli ministro, innocentibus facetiis familiarius iocatur. Laudat et irridet. 2. Nimium Odorum usum cupiti nocere. 3. Omnes paene flores herbasque et arborum stirpes, in quibus enumerandis, superbiat, excepta lauro, impuri amoris monumenta esse, foedis Poetarum fabulis conspurcata. 4. Imprimis autem Myrrham: Germen, quoniam salutare et condiendis funeribus aptum, per tam mira fabularum involucra tractum. 5. At qui propter Myrrhae condimenta, balsamique livorem, quo funera imbuuntur; nullam sane prudentem Virginem, et suae lampadis oleo contentem, Myropolae nupturam. 6. Quis nesciat lascivum flore meretricis Regnum, apud veteres 
Romanos 
, 
Assyriosque 
magna incrementa sumpsisse? Vario 
 
suffitu rosisque per triclinia, ad irritamentum luxuriae dispersis ceterum solo odore qui pasci cupiant, paucos convivas inveniri. 7. Ornamentum vultus humani, quod ait, magnam quidem partem a naso pendere: etiam signum auctoris ingenii et docilitatis esse: dari nihilominus Nasutos et deformes, et stupidos. 8. 
Ovidium Nasonem 
, quem suum praedicet, tantum non habuisse nasum in 
Italia 
, quantum in 
Scythia 
, ibi in exule productiorem factum. 9. Ut autem concedat, Nasum inter praestantia corporis membra numerari; nimirum hoc potius canes, prae hominibus gloriari posse. 10. Porro 
Urania 
detestari procos, puellas naso suspendere solitos. 11. Pudeat, quod a rhonchis, Nasonum classicis, iactantibus famam quaerat. 12. Itaque rectius facturum Odoratum, si Animae, Dominae suae, se submittat, et retento naturae ordine, Visui atque Auditui cedat. 
Argumentum Epistolae Tertiae
Epistolam hanc scires, a Pharmacopola, ab igne amoris Chymico distillatam esse, certe facunda philtra ex pectoris sui apotheca depromit. Ubique tamen iactantiae signa redolent. Blanditur inepte. Lenocinatur imperite. Promissis abundat: dona speratae sponsae mittit, sed inania.
Synopsis
1. 
Sasafras Pharmacopoeus 
molles aditus ad 
Uraniae 
captandam benevolentiam quaerit. Lenocinatur muneribus missis ex nobilissima apotheca. 2. Artem suam, rerum copiam, divitias, immensam 
suppellectilem 
describendo iactitat. 3. Se Pharmaceuticen percallere, 
Graeca 
ipsis Medicis aequiparandum. 4. In specimen artis, opulentique obsequii, praeter cetera dona, mittere salutiferi liquoris ingens secretum. 5. Multa quoque alia rara: ut pigmenta formae enovandae cultum iuvantia et aurum, quod vocant potabile et cetera. 6. Pergit 
caerimoniis 
procacibus vel invitam demereri: ture quoque accenso. 7. Denique omnes partes stulti amasii implet. 
Argumentum. Epistolae Quartae.
Sasafras Pharmacopoeus 
, vilior scilicet procus, ab offensa 
Urania 
, risu ludibrio, sannis excipitur. Ad ultimum misere vapulat. 
Synopsis
1. Respondet 
Uranie 
: se vix literis apertis, olfecisse inepti Amasii desideria: quibus obsequi detrectet. 2. Non tanti aestimare se merces missas, fidei certitudine destitutas: neque duci cupidine perlustrandi oblata mirabilia prodigiosae Apothecae; quippe manifesti mendacii in multis arguenda ubi enim terrarum, quove sub sole piper glaucum crescat? Quis 
Phoenicen 
umquam viderit? 
 
3. Inde quoque colligi: qualem artem, quoque fructu exerceat. Vulgi proverbium scilicet non aberrare. Seram ut parsimoniam, sic et sapientiam in fundo esse. 4. Album 
Graecum 
fortasse copiosius gustasse quam linguam 
Graecam 
. Qua audacia praesumat in Medicorum gloriam grassari? 5. Quotiens in Apothecis spectentur curiose multa vascula, sed vacua! Pyxides ornatae, sed inanes! 6. Muneribus odoriferis in amoris pignus missis, 
Uraniam 
non multum affici. Quorsum oleum et pigmenta faciem emaculantia? 7. Odorum fragrantiam et luxum, tam virum quam feminam dedecere. Unguentarios, militarem victricemque 
Romam 
emollivisse. Plures quoque nimiis odoribus periisse. 8. Cum Dea non sit: cur tus adoleverit mortali et invitae Virgini? Stultum Amatorem sceleratis insanare non potuisset. 9. Illum autem, pro Superi. Arcanum liquorem, quem missum tantopere commendaverit, 
 
merito suspectari. Quid? Manifestum philtrum fuisse: proinde statim effusum in terram. 10. Dirae in caducum impostorem. Allegoria. 
Argumentum Epistolae Quartae.
Unguentarius 
Agyrta 
, speciosa nomine celebris per Orbem 
Medici 
se venditans, 
Uranie 
persuadere nititur, se empiricum, 
Galenicum 
, Chymicum esse, nec alterum dari aequalem: et, quia amore insanit, plura phantastica iactantius admiscet. Ausus etiam peregrini fruticis fumo (quem per servulum miserat) velle dementem reddere virginem; ut tanto certius in vota sua detorqueretur, vel nesciens. 
Synopsis.
1. 
Battilianus Alesso 
in Archiatri famam se attollens, 
Uraniae 
latam paginam facit. 2. Mira narrat; inversarum arborum, hoc est, hominum famosissimus olitor. 
 
3. Laus medicinae: quam vel inflictus Naturae animantibus insinuat. 4. Quis unius herbae Tabaci vires digna commendatione exaequaverit! 5. Ceterum, amorem nullis herbis esse medicabilem: proinde ignosceret, 
Battaliano 
ad ambitum et infimas preces descendenti. 6. Absque ope Medicorum, totum Mundum ruiturum in commune omnium sepulchrum. 7. Merito sane 
Apollinem 
, Medicorum Numen propitium, hoc nomine omnibus Diis veteres 
Romanos 
praetulisse. 8. Quoties 
Parcarum 
fila ad finem et forficem tendentia, ex inopinato stiterit, vel integraverit. 9. Sumptuosae peregri"nation"es, quas ad consequendam Medicae artis, in primis Empiricae, gloriam susceperit, multorumque mortalium bono confecerit. 10. Etiam desperatissimos morbos, quantumvis ludibunda manu expellere posse. Hinc Aulicorum se Regumque delicium vocari. 11. Dat 
Galenus 
opes; oraculum esse verissimum. Quid laboriosae ieiunaeque Causidicorum 
 
noctes, comparatae ditissimae Medicorum 
lautissimaeque 
familiae? 12. Si 
Urania 
in foedus consentiat, subministratis 
Martii 
opibus, vicinarum muliebrem mundum longissime superaturam. Quippe Sponsam futuram eius, qui insuper auri conficiendi arte polleat facillima, certissima, secretissima. 13. Ecce! Inter scribendum vocari se equo misso, ad remotiorem Purpuratum, in arce curandum. Haud dubie ex tam opulento nido, multas in manibus plumas, velit nolit aeger, haesuras. 14. Reducem spolia cum carissima sua divisurum. Interea per famulum 
Bennonem 
misso 
Brasiliae 
germine, Tabaco, sive Panacea praestantissima utatur. Utendi modum, peritum Iuvenem monstraturum. 
Argumentum Epistolae Sextae.
Urania 
maleficio fumi ex herba 
Brasila 
(Tabaco) erumpentis in cerebrum, prostrata: simul atque ad se rediit, damnato Medici codicillo: hanc illi vicissim Epistolam reponit: in qua funestum impostorem et fallacissimum nebulonem appellat: eo, quod sustinuerit immeritam Virginem crudeliter decipere. Ergo acerrime in ipsum invehitur. Demum etiam in se ipsam: utpote incautam et imprudentia peccantem. 
Synopsis.
1. Offensam se scribit perlecta Unguentarii epistola: imprimis iactantia, et immanibus haud dubie figmentis arrogantis 
Cingari 
. 
 
2. O quot iam sanos in lectum, aegros ad plures, functos in sepulchrum miserit! Thrasonem esse, non Medicum. 3. Quasi vero 
Agyrta 
, nomen Archiatri ementitus, 
Florentia 
, 
Romae 
, 
Madriti 
, 
Parisiis 
celeber, ac muneribus fuerit cultus! 4. Retexuntur, et examinantur quaedam membra fallacis epistolae. 5. Eiusmodi complures circumforaneos, Regna percurrere iactabundos: magnam partem impios et atheos. 6. Quid ad hoc respondeat? Primo, sive audeo et felici saeculo, nullum Medicum exstitisse. 7. Pietatem 
Battaliani 
apparere ex cultu falsi Nummis! An nesciat, 
Apollinem 
, cui genua et liba ponit, inter opiliones atque bubulcos, greges et armenta pavisse? 8. Quid Alchimiam vel Chrysopoeiam iactet, merito annumerandus iis, qui summi aurificis 
Midae 
auribus coronantur. 9. Sit tamen opulentus et aurifex. 
Uraniam 
Chymico sive Carbonario numquam nupturam. 10. An non enim omnibus Diris devovenda, quae 
 
fidem habeat impudentissimo impostori. Qualem utique esse cognoverit, postquam missum Tabacum instigante 
Bennone 
puero, muliebri levitate victa gustasset. O fumus! O dolor! O nequam! 11. Dirae in 
Battalianum 
. 12. Paenitentia 
Uraniae 
dolentis, quod curiosa Tabaci fumum admiserit. Serpens ( 
Brasilus 
) decepit me et comedi. 13. Lacrimae. Allegoria. 
Sensus IV. Gustus. Epistolarium Liber Quartus. s215 HTML-Text
Argumentum. Epistolae Primae.
Quia bruto Gustui scribere stupor non permisit: caussam eius agere Patronus substitutus sequitur; et istum Architriclinus. Venatori primas dedimus. Nam si ille penum ferinam non impleat; quid opiparum coquetur ex genio Saeculi. Ut cocta sint omnia; nisi Architriclinus largiter vinum affundat, delicias Gustus nemo consummatas laudaverit. Quibus autem Venator praesens dolis Animam capere intendat, ex Synopsi subiecta accipe.
Synopsis
1. Venatorius scribendi modus singularis. 2. 
Hippolytus Scarabaza 
Venator regius. Priorum trium Sensuum blandimenta explodit; et suam ferinam praedicat. 3. Colore, sono, odoribus quis saginetur? Ad Gustum veniendum. Qui tamen ipse pulpam ferinam, venatorem delicias, domesticae longe praeferat. 4. Ad eius Venatorium etiam aucupium et piscatorium pertinere: quanta ergo Domina futura 
Uranie 
! Quibus deliciis affluxura! 5. Venatorum vita virtusque, vigiliae, labores, cum feris praelia, iustis belli sudoribus exaequanda. 6. Venatores in Principium deliciis esse: ergo 
Uraniam 
in amores honestissimos, et coniugium nobilissimum posci. 7. Venandi voluptatem ex omnibus eminere, cum idiomate peculari, tum curiosis legibus Fori atque Iudicii silvestris adstrictam. 8. Lenocinia Venatoria. 
 
(P. S.) 9. Mittitur lepus in illecebram: 
Martiali 
et 
Gellia 
testibus, septies gustatus formam excandefaciens, miris modis. 
Argumentum Epistolae Secundae.
Virgo ad omnia Regii Venatoris puncta singulatim respondet. Summa. Viris crudis, immansuetis, tetricis, silvestribus; neque nisi fera bellicosis, cetera plerumque imbellibus, 
Uraniam 
non nubere. 
Synopsis
1. 
Uranie 
, sine mora et ulteriore deliberatione, post 
Hippolyti Scarabazae 
perlectam epistolam, quadrato viro respondet ore rotundo: se Damam esse nulli venatori obnoxiam. 2. Ferinam, mansuetae Virginis ingratiis obtrudi. Illam pica nondum laborare, cum virgo sit. Neque eduliis pretiosioribus affici: multo minus amare ambiguum piscantis hamum, vel aucupis ardeam. 3. Utique magno dolore multorum et experientia sciri, sumptuosum 
Dianam 
, in 
Aulis 
, prae egena 
Pallade 
dominari. Quam inutiles catenae famelicorum quadrupedum bipedumque molossorum! 4. Ceterum caeremonias silvestres, quas in ludibrium veri Iudicii, curiosa venatio superstitiose usurpet, haud dubie 
Faunos 
et 
Satyros 
Praesides dictasse. Quales Aeropagitae! Plectunt errorem vocabule: sed non enormitates flagitii! Punitur barbarismus linguae: Soloecismus Animi impune transit. Pulchra phantasmata! 
 
5. Cruditatem quoque et saevitiam Venatorum, displicere posse Puellis. 6. An ergo tot parasangis distent Venator eviscerans Cervum, et Lanius eviscerans bovem? 7. Frustra magna nomina, et agones 
Martios 
, venatorio cornu iactari. Illum qualemcumque strepitum, ad horrorem bellicosi classici non accedere. Quam parum 
Hippolyti 
venabulum aequet lanceam 
Turni 
, Actoris 
Arunci 
spolium. 8. Ut de peculiari Venatorum idiomate, multis odioso molestoque taceat. 9. Denique suspectat Insignia 
Scarabazae 
, a 
Diana 
muneris loco collata. 
Dianam 
nuptias non suadere, quippe virginem. 
Hippolytum 
, cuius sanguine iactet, non fuisse uxorium. 10. Reciprocum 
Argumentum Epistolae Tertiae.
Coquus iste (quem 
B. Iacoponus 
in suo Apologo induxit ) nidore epistolae suae, in culina utique scriptae, allicere tentat 
Uraniam 
ad consensum immodicarum cupiditatum. Omnem suam 
suppellectilem 
describit, in Sponsam deligendae offert. 
Synopsis.
1. 
Rumpoldus 
Coquus captat benevolentiam a pingui fortuna. 2. Artem, personamque suam non esse despiciendam. Primos Consules 
Romanos 
fuisse coquos. Suum quoque avum iam olim 
 
olim regium Archimagirum: ut adeo neque nobilitas avita 
Rumpoldo 
desit. 3. Ipsum quoque Solem, astrorum Dominum, principem coquorum posse dici. Omnia enim coquere. Hinc esse, quod Heliotropium in annuli sui gemma sculptum, pro insignibus usurpet. 4. Coquum etiam fuisse, 
M. Aurelium Martialem 
, Poetam qualem et quantum! Inprimis 
Fl. Domitiano Caesari 
carissimum. Epigrammata eius stomacho ingenioso sapidissima. 5. Non tantum pro Aris, sed et pro Focis pugnari: an non 
Delphicus Tripus, in quo oracula fumant sit olla? 6. Thoracem Schmausianum (vulgo 
Daß Schmause Wammes 
) famosissimum, quo inducatur, aliosque saepius induat, esse Fortunati 
Pilleo 
supparem. 7. Eius origo, vis, nidor. hac se veste magnifice tegi, et mirifice calefieri. 8. Promittit Sponsae suae ex illa manicam: et aliquot globos crystallinos. 9. Nuptiae convivium, quod adornaturus sit, 
 
fore mirabile, iucundum, sumptuosum. 10. 
Olla potrida 
, ferculum 
Hispanicum 
. 11. Variae Lautitiae. 12. Alia aliaque, in condimentum. 13. His 
Uranien 
iugalibus donis sperat utique inscandam. 
Argumentum Epistolae Quartae.
Urania 
seria iocis miscet, et cum Coquo mimum ludit. 
Synopsis
1. Cum M. 
Rumpoldi 
pinguiore epistola, 
Urania 
sarcastice nugatur. 2. Candidissimum procum vocat: sed ultra simplicitatem deludere non sustinet. Sic abnuendo, illius errores et albam mentem castigat tanto liberius. 3. Unde Coquus 
Palatinus 
videatur dictus 4. Irridet eius nobilitatem et insignia. 5. Tripodem item 
Delphicum 
. 6. 
Rumpoldum 
quidem sibi decus afferere ex ingenio officioque 
M. Aurelii Martialis 
, 
 
notissimi Epigrammatum scriptoris sed dubitari posse; fueritne Poeta Coquorum, anne coquus Poetarum. Ceterum ab uno coquinario adulatore non duci argumentum communis laureae. 
Martialem 
paene uni 
Domitiano Caesari 
ineptissimo improbissimoque placuisse. 7. Medicorum querela adversus coquos, et eorum Libros magiricos. 8. Coquorum, pro sua gloria 
Rom 
. Consules citantium, militia qualis. 9. Quid 
Urania 
de 
Rumpoldi 
esculentis missis atque promissis sentiat? 10. Quid de Thorace 
Schmausiano 
? 11. Gulae voluptatem vilem brevemque esse. Hoc sanctissimos ab omni aevo sapientissimosque viros sensisse. 12. Exhortatur 
Rumpoldum 
ad frugalitatem. Infarciendo se, quid nisi morti victimam saginet! At mortem certe instare, Thoracis adipati nodos soluturam. 
Argumentum Epistolae Quintae.
Quod Venator et Cocus non potuere, temptat Architriclinius, iactantior prioribus. Quis enim inter pocula non disertus est? Itaque omnem annonam et ganeam, Aras et Focos, Aram 
Bacchi 
, Focum 
Cereris 
sui iuris esse iactat hac magnificentia et magniloquentia sperat facilius alliciendam 
Uranien 
. Potissima autem pars Epistolae consumitur in descriptione Convivii Irenici, 
Norimbergae 
exhibiti. 
A. 1650 
. 
Synopsis
1. 
Campegius 
Architriclinus, 
Uraniae 
in benevolentiae signum, omnia optima, cellam et penum, seque offert, non esurialibus titulis, ut ceteri Aulici; sed utilitate praesenti circumdatis. Scires vitulum, non titulum curari. 2. Quandoquidem omnia in aula ad oris et gustus diriguntur obsequium; se tantum non principem esse. 3. Mappam, Regum Mensis insternendam, non esse de lana caprina. Neminem autem melius 
Campegio 
scire, quomodo adorandum convivium. Hinc aestimari. 4. De novo modo componendi strophiola in omnes figuras, et chimaeras. Quantae artis hoc oculorum curiosum illicium? 5. Carptoris artificium longe bellissimum: Regibus gratum, ingeniosa mundities, convivis quoque salutaris: priscis usitata. 6. Describitur magnificum Epulum, 
Norimbergae 
exhibitum Belli Ducibus et legatis. Anno 
M. DC. L. 
(quo Pax, et 
 
Pacifica immolabantur.) Illi nimirum 
Villaronam Architriclinum 
interfuisse. 7. Plastica Tragemata, nebulae dulciariae. Eiusdem convivii spectacula. Emblemata ex Saccaro. Non omnia ad gulam: quaedam ad oculorum voluptatem. 8. Vina: fontes gaudiorum. 9. Musica 10. Dramatica 11. Pueri equites, Pacis testes: Ignes festivi ad aeternam memoriam. (P.S.) 12. Cum Imagine caelata, repraesentante immanitatem Symposii Irenici; ceterasque res ad hilaritatem reductae pacis, 
Norimbergae 
gestas, et visas. Mittuntur et Repotia posthuma ex asservato vino 
Gustavi Adolphi 
Regis 
Sueciae 
. 
Argumentum Epistulae Sextae.
Uraniae dedignata multis 
caerimoniis 
uti , contemptis omnibus, quae Architriclinus iactavit, iactat. Offert, donat, visenda 
promittit 
, inviso proco cophinum mittit, hoc est, repudiat. 
Synopsis
1. Aversatur 
Urania 
mortalem Sponsum, Immortali iam consecrata. 2. Iactatam potentiam Architriclini, artificium structoris plus aequo aestimari contendit: inter crepundia, mimicasque gesticulationes potius numerandum. 3. Sumptuosa miseria famelici carptoris coram Regibus: immo hercle et periculosa convivae assidentis. 
 
4. Rusticum in agro pransurum, non indigere supervacaneis hisce nugis et ineptiis. 5. Irrident strophiorum et mapparum in mensa textile ludibrium. 6. Num ergo vanissimus 
Villarona 
putaverit, 
Uranien 
gemmam Virginitatis suae commutaturam cum lagena vini regii, 
Norimberga 
missi! 7. 
Bacchicum 
munus, sobriae Virgini placere non potuisse. An ebrietatis foeditatem et pericula ignoret? 8. De immani convivio Pacis 
Norimbergae 
celebratio quid sentiat. Irenicum vocari: potius Ironicum vocandum esse. Quis umquam audierit, pacifica duratura, in ara 
Bacchi 
immolari? 9. Facesseret cum parergis et analectis suis. 
Uraniam 
vocari ad Cenam magnam caelestis Sponsi: cui prandium terrestrium ciborum posthabeat. 10. Duplex Antidorum, pro oblatis donis, remittitur 
Campegio 
. Pro imagine quidem nobilior altera, repraesentans Extremum Iudicium, a 
Michaele Angelo 
Romae 
formatum. Ex Mortuali Lesso Mundi 
 
(Dies Irae, dies illa solvet saeclum in favilla.) aliquot Rhythmi inseruntur. Quibus scilicet oculi auresque melius imbuerentur, quam profanis festivorum ignium spectaculis 
Norimbergae 
exhibitis. Quando praesertim extrema Mundi catastrophe, undantibus incendiis succincta in foribus esse videatur. 11. Alterum Antidorum, pro vino 
Gustaviano 
Regis 
Sueciae 
, remittitur Amphora plena acidulis 
Egerensibus 
, animae corporisque morbis profutura. 
Tres 
hum: Gen: 
Hostes 
Sed filia 
Iuda 
non sustinuit iniquitatem vestram. Dan. 13. 
Melchior Küsell 
f. 
Tactus bows to the praying Urania 
 
Sensus V. Tactus Epistolarium Liber Quintus 
 s269 HTML-Text
Argumentum Epistolae Primae.
Bern. 
Mundum stabulum vocat, in quo iumenta, et homines similes facti iumentis insipientibus. Nos Cauponam appellamus, bonarum rerum et scelerum officinam. Mundum fallacem, perditum, vanum, crudelem describit S. 
Ioannes Evangelista 
passim. Hic specimen reperies, consummatae nequitiae. Caupo a fecundis calicibus disertior, quam verior, miras 
Uraniae 
technas scribendo atque invitando struit. 
Synopsis
1. Cosmum, vel proprio nomine ornatum, 
Uraniae 
placere posse; ominose. 2. Nusquam inveniri tam instructam divitemque cauponam. 3. Ademptum quidem aliquid esse suo patrimonio, per, nescio quam, praedatorem 
Nazarenum 
ex Virgine natum: ceterum adhuc se latissime dominari; silvis, montibus, fluviis, mari potentem. 4. Suum vero 
deversorium 
, sicuti regio luxu splendet ita a regiis "person"is utriusque sexus, assiduo frequentari. 5. Utopia: Fortunatae Insulae: ubi risus, gaudia, epulae, choreae, lusus, alea et cetera. 6. Signum huius magnifici Hospitii, facile noscendum. Toti Orbi constare. 7. Cur sola 
Urania 
, in tanto hominem concursu, celeberrimam Tabernam subterfugiat 8. An vitam solitariam pro fessa sit? In corporis ergastulum misere compacta, cur alio carcere se arctius habeat? 
 
9. Etiam inclusam 
Danaen 
amatori patuisse. Velit, nolit, Mundi illecebras subterfugere non posse. Vitaret potius ingratitudinis notam, diligentem beneficiumque Hospitem perosa. 10. Blandimentis Mundi voces 
ex lib. Proverb. C. 7 
Intexui funibus lectulum meum: stravi tapetibus pictis ex 
Aegypto 
. Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. Veni: inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus, donec illucescat dies, et cetera. 11. Cosmophilorum cantilena 
ex libro Sap. C. 2. v. 6. 
Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt: et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. Vino pretioso et ungentis nos impleamus: et non praeterat nos flos temporis. Coronemus nos rosis, antequam marcescant : nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra. 
Argumentum Epistulae Secundae.
Cum Mundus ambiguum nomen sit, machinaque haec, quam Deus pulcher, pulcherrimam condidit, omni laude dignissima: 
Urania 
quoque ambigue respondet bifronti 
Iano 
Cauponi. Sed Pseudocosmum aversatur. Summa Epistolae ex 
D. Bernardo 
lib. de Perse. Sust. C. 30. Ubi periclitatur Castitas in deliciis; Humilitas in divitiis; Pietas in negotiis; Veritas in multiloquio; 
Caritas 
in hoc Saeculo nequam, et cetera. 
Synopsis
1. Erotica Epistola improbi Cauponis perlecta, 
Uranie 
potius offensa, quam illecta, profanissimo Lenoni saccum et corbem offert: usitato nostratibus more. 2. Ut saevissimo 
Lycaoni 
nubat! 3. Fallax Mundus: Caupo nequam. 4. Ubi enim Utopia sit, splendidum illud figmentum! 5. 
Deversorium 
magnifice iactatum, non Regum Reginarumque duntaxat; sed omnium nebulosum, scortorumque esse habitaculum. 6. Meritoriam Mundi Tabernam, ebriis Centauris plenam, vociferantium tumultibus exosam reddi. 7.Cesset proinde 
Uraniae 
exprobare captivitatem suam periculosa libertate honestiorem. Enimvero se qualicumque carcere inclusam, illum infami hospitio praeponere; omnesque Cosmi nequitias, et Domum sceleribus refertam aversari. 
 
8. Idque sanctissimarum Animarum exemplis, ad imitandum propositis. 9. Quid? Cauponam Cosmi videri similiorem speluncae latronum: quam frequentissimae caedes, venena, mortiferaeque dapes infamant. 10. Quando enim Mundus contubernales suos, quocumque fato extinctos, honorifice sepeliat: tumulari plurimos sine cruce et luce: absque lamentis, epitaphiis, epicediis, elogiis. (Sepultura asini.) 11. Promissa vero Mundi, ingenti quidem hiatu distendi: ceterum pleraque , si non omnia, in nihilum recidere. 12. Hoc autem quoque de Cosmo Caupone spargi: quod vinum aquaticum fallaciter obtrudat, duplicis usu 
Cretae 
convivas emulgens: crudelissimus crumenarum Tonsor, et explicator. 13. Memorabile documentum huius experientiae praebere Filium Prodigum, Luc. 15. 14. Qua ergo fronte, avarus Impostor audeat honestam Virginem ad sua deliria et orgia, sectamque 
Epicuri 
invitare? 
 
15. Optimam vitae partem, non in pessimae vitae finem differendam esse. 16. Munde vale. 
Argumentum Epistolae Tertiae.
Alterum Humani generis hostem et imprimis 
Uraniae 
sive Animae 
Christiane 
, producimus Carnem, sub "person"a Aulici. Qualem utpote ventri deditum, 
Germani 
vocant 
Banzam 
. Habes unius nominis Originem. 
Carontoni 
cognomen ipsa Caro consanguinea imposuit. Invento favet Historia. Nam 
Petrus Carontonus 
, in Aula 
Roberti 
Regis 
Siciliae 
nominatissimus, traditur fuisse Aulicus pingui, obesus, ad gulam et libidinem proiectus: omnibus demum carnis vitiis coopertus. Servatoris nostri 
 
oraculum Matth. 11. pronuntiatum, si ad plura extendere liceat, desideria Carnis contra Animam militantia, non immerito ex Aula ducere videbimur. Caro mollibus vestiri amat: Qui mollibus vestiuntur, in domibus Regum sunt. Caro Superba avitum sanguinem iactat: Purpurati, Torquati, Phalerati, Generosi, Nobiles; suamque nobilitatem solis Maiorum imaginibus mentientes, in domibus Regum sunt. Caro molliter cubare expetit: Qui molliter cubant, in domibus Regum sunt. Caro somno et otio indulget: Oscitantes et ignavi in domibus Regum sunt. Caro 
cuppedias 
amat, saginam, convivia: Haec in domibus Regum sunt. Caro ludum aleas, theatra, choreas quaerit: Haec in domibus Regum sunt. Caro Thermas et viridaria libenter frequentat. Atqui haec maiore copia et proventu in domibus Regum sunt. Caro praesentibus gaudet; futura non curat non expendit. Saeculi curis atterendi et attriti, futuri immemores, Dei saepe penitus obliti, multi et athei, in domibus regum sunt. Num tango Scopum, in quem Aula et Caro, et 
Carontonus 
collineant? Denique ex tot 
Palatinis 
stipantibus Regem quis Carnem suam odio habet, et non potius nutrit et fovet eam. Optimi et dociles 
S. Pauli 
hac in lectione discipuli. Sed ubi sunt illi Proceres in Aulis Principum: quibus 
 
impavidis, non invitis, si non omnino surdis illud 
Gregorii Magni 
occinere 
audeans 
: Ut iam nihil quod Caro blanditur, libeat : nihil, quod Carnalem vitam trucidat, Spiritus perhorrescat. 
Carontonum 
ex Synopsi agnosces. 
Synopsis
1. 
Carontonus 
Aulicus, 
Uraniae 
se insinuat titulo prosapiae, ab usque 
Iulo Troiano 
originem ducentis. (quid carne avitum sanguinem iactante superbius? Omnes Heroes videri volunt ex ventre Equi 
Troiani 
prodiisse.) 2. Fatentur, se tenere educatum esse. (quid carne mollius? Sperat, sic suavius placiturum, quam horridum aliquem 
Scytham 
, duris rebus enutritum. Crudos enim maritos ad crudum victum et aspera quaeque, etiam mulieres suas cogere.) 3. Insistit ergo, delicias suas (blandimenta carnis) enumerare. 4. In somno, et vestibus mollissimis. 5. In Thermis. 
 
6. In Silvis, fontibus, amoenis aestate recessibus, atque umbraculis. 7. In quotidianis novitatibus, inventionibus miris. 8. Inter cetera oblectamenta, mirifico se pulvere et odorifero uti, canitiem calvitiemque arcente, simul capillis aspersus fuerit: puellis quoque idoneo. 9. In ducendis Choreis, quacumque gentium varietate omnes Satrapas 
Carontono 
palmam cedere. 10. Annuere ergo votis, in Nuptias condicens. Ipsam has naturam petere, argumento ex caussae visceribus ducto. An non carne sit circumdata? 11. Affert insuper mirabile somnium; quo sibi promissam 
Uranien 
intellexerit. 12. Itaque optatissimum responsum fidenter exspectat, securus repulsae. Nihil enim formam connubii veracius exprimere, quam Corporis et Animae consensum. 
Argumentum Epistolae Quartae.
Urania 
responsura, promiscue, nunc Aulicum pro carne, nunc Carnem pro Aulico 
Carontono 
sumit. Declarat autem se non multum affici vana Aulae pompa, eiusque sequacibus. Formam, genus, phaleras, commoda vitae, et ephemerides blandientium stultitiarum, inepte pro Aucupio expositas, merito a casta Virgine contemni. Rectius ergo facturum insulsum lenonem, si ianua, quam irrito conatu pulsat, vitata, saluti suae consulat, virtutem amet, domet desideria, petulantiam refrenet; certus se brevi sistendum esse ad Divini Iudicii tribunal, severissime exercendum. 
Synopsis
1. 
Urania 
paucis. 
Carontono 
renuntiat, dudum alium sponsum praevenisse. 2. Si apte nubatur paribus: nullam sane paritatem inveniri inter Dominam et Servum: inter coeli et terrae portionem Spiritum et Carnem. 3. 
Banzam 
in genealogia sua falli, 
Troiana 
origine ridicule superbum. Non alio luto fictum esse quam cetera Humani generis vasta, fragilia, caduca misera. 4. Formatio parentum protoplastorum. 5. Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseris. 
Iob. 14. v. 1. 
6. Pulvis es, et in pulverem reverteris. Gen 3. v. 19. Quid superbis terra, et cinis? 
Eccli. 10. v. 10. 
7. Iret ad coemeteria, et sepulcrales calvas oculos intenderet. 8. Pro vanitatem et stultitiam ! quis umquam paullo honestior procus ab otio, luxu, inertia, voluptatibus, immodicis, se commendaverit Virgini : 
 
9. Merito ergo inficetum lenonem irrideri; sive purpura, sive annulis ornetur. 10. Nempe etiam ad citharas et choreas invitari 
Uraniam 
! atqui ipsam pluris facere bellorum signa, egregia Heroum facinora, quam saltus et barbita, ignavae pacis argumenta. 11. Cessaret tandem ambire, oleum et operam perditurus. Quam enim placidum connubium sperari possit inter perpetuo rixantes? 12. Atque adeo se munera 
Carontoni 
(sive blandimenta insidiosae carnis) respuere. 13. Cur tandem molis Aulicus, ac vir videri volens, sineret se vinci toties a Cupidine puero? 14. Siquidem stimulos carnis Aulicus 
Banza 
patiatur : eos variis modis retundi posse : puta, labore, vigiliis, ieiunio, ciliciis, flagellis. 15. Eia, fortiter in tergum animadverteret, dura passurus. Daret hoc, si verus amator sit, honori ac precibus Dilectae suae. Graviora tentasse in gratiam Dominarum 
Leandrum 
, 
Paridem 
, 
Herculem 
 
16. Quid autem narret amores imbellis, socors, fallax? Aulicum 
Banzam 
videri, frequentius de aula, quam de Sponsa sua cogitare: de carne saepius, quam de Anima. 17. Num tamen Aulae negotiis, opinionibus atque favoribus aliquid sit intricatius, miserius atque fragilius! 18. Nuptiale somnio, quod falsum mendaxque phantasma sit, rem verissimam reponit. Mortis memoriam et extremum Iudicium: quod non est somnium nuptiale. 
Argumentum Epistolae Quintae.
Expurganda Animae, ultimum arietem admovet; Hircus; Daemon, 
Asmodeus 
: quamvis sua cornua dissimulet; tamen ab hirci barba Aruncum vocamus. Versipellem 
Proteum 
quis ignorat? In omnes formas vertitur; etiam Angelum lucis. Sed hic personam Gloriosi Militis gerit: quippe Rex super universos filios superbiae. 
Iob 41. 
Gasparis 
, sed nigelli nomen eidem damus, usitato diverbio popularis 
Germaniae 
. Venantium propter insidias cavebis Afer est, quia fraudulentus: 
Punica 
fraude, super omnes 
Hannibales 
famosus. Nisi callidus et 
 
tortuosus deceptor esset; non dixisset 
Eva 
Serpens decepit me. Gen. 3. Nisi perniciosa bella gereret; frustra tam sollicitem armasset 
Apostolus 
Ephesios 
suos lorica iustitiae, galea salutis, gladio spiritus, scuto fidei: in quo possent omnia tela nequissimi ignea exstinguere. 
Ad Eph. 6. 
Daemon igitur Amasius est, et miles; Leno et Latro. Utrumque scite S.P.N. 
Ignatius 
observavit in Regulis suis, ad motus animae, quos diversi excitant spiritus, discernendos. Decima tertia sic habet. Quod Inimicus noster insequitur morem nequissimi cuiuspiam Amatoris, qui puellam honestorum parentum filiam, vel uxorem viri alicuius probi volens seducere; summopere procurat, ut verba et consilia sua occulta sint. Regula 14. bellatorum describit his verbis. Quod solet etiam adversarius imitari aliquem belli Ducem, qui obsessam arcem expugnare, atque depraedari cupiens; explorata prius et munitione loci, debiliorem partem aggreditur. Sic nimirum et ille circuit Animam: et callide inquirit, quarumnam virtutem praesidiis, Moralium scilicet, aut Theologicarum, ipsa vel munita sit, vel destituta; eaque potissimum parte, machinis omnibus admotis irruit, et cetera. Haec incredibili impudentia, confirmat Epistola sequens crudelis proci 
avernalis 
. Astutus et ferox formam suam tegit, laudat alienam: simulat, dissimulat. 
Uraniam 
. 
 
mulcet, terret. Provocat ad audendum, invitat ad flagitium: blanditur miris, fallit veris modis. Promittit ingentia, praestare solitus exigua: saepius nihil, offert thalamum: invitat ad raptum. Extenuat culpam, auget poenam. Timorem Dei abolet: mundi curas inducit: plenus larvarum: numquam ipse, et semper ipse. 
Synopsis.
1. 
Aruncus Venantius 
, (Daemon) queritur admirabundus, ad tertias iam litteras suas numquam responderi. 2. Suspectat ipsemet, litteras interceptas esse: intercepisse autem vel eunuchum custodem domus; vel anum nutricem 
Uraniae 
: quam ut certam veneficam, ideoque amovendam exsecratur. 3. Inclitum belli Ducem non sic despiciendum fuisse. 4. Misero 
Arunco 
, quamquam larva militari statum Fortunae obtegenti, nescio quo fato vel fastu, ut superbis saepe contingit, elabitur invito proprii nominis pudenda confessio. 5. Animi blandientis propositum, et amantis 
 
immane votum nequiter infert. 6. Laudat 
Uraniam 
, lenonum more mulieres captantium. 7. Dignam scilicet Virginem, propter eximiae formae praestantiam, magno ambitu acquiri. 8. Et vero cur dura sustineat esse honestissimo, clarissimoque proco? Cum totus hic aspectabilis Mundus, cum omnibus elementis atque sideribus, ex amore compactus, amare nos doceat. 9. Cur donum pulchritudinis suae, sterili solitudine, expers coniugii corrumpere perseveret ! 10. Absque 
Conubiis 
Mundum cito periturum. 11. Aggreditur Virginem manifestius. Quid trepidet, aut cur dubitet indulgere voluptati? Eiciat vanos metus, peccata occulta, extra pudoris et poena iactum stare. 12. Iustius timeri; ne formae bonum fugax, inutiliter consumatur, utendum esse aetate et rosis, antequam marcescant. 13. Si verecundia pudoris aut metu supplicii peccare formidet; 
Gasparem Aruncum 
, qui 
 
neminem 
Urania 
cariorem habeat, iureiurando effecturum; ut perpetrato scelere, nihilominus castissima habeatur. 14. Quid? an soli effeminato 
Paridi 
, raptus 
Helenae 
, famam peperisse debeat? 15. Ultimus insultus lascivi Daemonis 
Arunci 
. Decipienda Anima nequissime adulationibus extollitur, quasi hamo in speciosam 
Sirenem 
iacto, in praedam trahenda. 16. Promittuntur insuper aurei montes, fallacia incredibili: experientia Patris mendaciorum certa: omnia audacter et militariter. 17. Testatur armatus et fortissimus nequam hanc ultimam sinceri animi epistolam, proprio sanguine consignasse: quem nullum habet. Ceterum non ausi fuissemus, insidiosa lenocinia Diaboli, tam luculento modo proponere: nisi ipse 
D. Bern. 
Moneret: nullatenus expedire, talia ignorari. Propterea et 
Uraniae 
Epistolam respondentem, iustis atque efficacibus, adversus venena, remediis instruximus. Ut Anima 
Christiana 
intelligat; quibus armis oppugnetur, quoque scuto propulsanda sint; ne subvertatur incauta. 
Argumentum
Urania 
Victrix, nomen suum meritura, nequissimum procum Avernalem confundit, detegit, explodit, irridet, devovet, triumphat. Dicat nasutior: num Animam cum Daemone sermocinari! Haud equidem decorum autem fuerit, per hanc repositam Epistolam, velut in speculo et paradigmate ostendere; quomodo Anima tentata, erga inimicissimum hostem, se gerere debeat. 
Synopsis
1. Aperit 
Urania 
caussas silentii sui, ad tres 
Arunci 
Epistolas non respondentis. At enim a nullo spadone, aut anicula nutrice magica, uti 
Venantius 
Afer suspicatur, se custodiri. Nullam non honestissimam Virginem in Gynaeceo suo versari. Praecipuas Fidem, Spem, et 
Caritatem 
vocari. Ex quarum una, quae Pistis dicitur flagitiosi cuiusdam militis et improbissimi lenonis insidias, multarumque Virginum strage iam infamis nequitiam didicerit. 2. Ceterum et Gynaeci suaeque Conscientiae Moderatricem semper adesse Matronam aliquam venerabilem, Gratiam Dei dicatam ; absque cuius licentia facere nil soleat. Illam denique ursisse, ut rescriberet: formulamque eiurandi armatum procum dictasse. 3. Quid funestos amores suos, ipse turpissimus, obtrudere audeas ingenuae atque invitae Virgini? 
 
4. O deformem procum! Exclamat Pistis mea. 5. O formosissimum sponsum, coelestem : cui pridem 
Uranie 
se totam consacrarit. Eius descriptio, 
ex Cant. Canticorum, c. 5. a v. 10. 
6. Talem scilicet aemulum, quia iussus olim adorare noluerit; cecidisse nescio quem Thrasonem, 
Luciferum 
dictum. Eam famam vagari. 7. Ad haec, iam quoque se inaudisse, quos comites ubique secum semper trahat; Anum foedissimam (concupiscentiam) caecum item Messorem: (Mortem) sed et absurdissimas mulierculas, quae 
Bacchae 
vocentur ( 
Furias 
malae Conscientiae.) 8. Alibi venetur, pisceturve: 
Uraniam 
nec lupum, nec Lupam esse. 9. Multis quidem commendasse thalamorum et mortalis connubii gaudia: cum tamen hoc vitae statu, ac verius captivitate, vix quidquam reperiatur molestius. 10. Quasi vero Coelibatus non sit suavior atque laetior. 11. O panurgum improbum! Spiritum nequam! 
Aruncum 
lascivum! Etiam ad raptum Virginis descendere! Hic enimvero 
 
12. Verutissimum audacissimumque nebulonem patefecisse barathrum crudelis ingenii. Facesseret in malam crucem, et omnia tormenta Diaboli. Vade 
Satana 
. 
Adventum Serenissimae 
Christinae Alexandrae 
, 
Sueciae 
ac 
Gothiae 
Reginae, transeuntis 
Neoburgum 
ad 
Istrum 
: atque ibidem, a Sereniss. Duce 
Philippo Wilhelmo 
, Co. Palat. 
Rheni 
, Duce 
Bavar. 
. Iuliae, et cetera. Ludis equestribus, festivis ignibus, 
sollemni 
ritu magnifice exceptae 21. Maii Anno 1662. Eiusdemque 
Christinae 
mirabilis encomia volante calamo complexum. 24. Maii.