IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU URANIA VICTRIX. Cum facultate Superiorum. MONACHII , Typis IOANNIS WILHELMI SCHELL , Sumptibus IOANNIS WAGNERI , Civis ac Bibliopolae Monacensis . ANNO M.DC.LXIII.
AD pedes tuos, BEATISSIME PATER, cum Auctore suo, supplex se nostra prosternit Urania . Quo nomine,
quamcumque Christiani Hominis Animam, adversus illecebras Quinque Sensuum Corporis sui, viriliter decertantem, appellare placuit: Victricis quoque titulum merituram, quoties tumultuantes, sibi, et honestae servitutis legibus, vigilans Gubernatrix subiecerit. Antiquum et vetus classicum est: Tentatio, vita hominis super terram. Enimvero ingens bellum, insitivum et occultis fraudibus clandestinum. Quia inimici animae domestici eius: attributi quidem exulanti, a supremo Conditore, in fidele ministerium et solacium. Ideo et illos in corpore magnifico, et metrice composito, unice dilectos circumfert, alit, ostentat. At enim hos suos tales iuratos ad obsequia Dominae famulos, saepe saepius experitur nocentes: quales Plautinae Comoediae exhibent; genio, moribus et astutia [Orig: astutiâ] versatiles. Quippe subdoli, curiosi, adulatores, ut ne dicam lenones; noverunt cupiditatibus suis subservire: dumque strophas texunt, palpum obtrudunt;
Heram circumveniendo decipiunt: ex formula [Orig: formulâ] Parasitorum consueta. Scilicet bruti sensus, nisi assiduo rationis freno coerceantur, velut cetera bruta, quo naturalis impetus fert, exorbitant: adeo nonnumquam periculose, ut nescias, prosit, an obsit magis hic famulatus, elephantorum more: qui in bellum adhibiti, primo aspectu, confusa [Orig: confusâ] membrorum mole, crudo insuper barritu et odore ferino, ex adverso stantibus magnum pavorem iniciunt: et non raro conceptam Ducis spem, praesertim viso sanguine, pugnacissime explent: falcibus ad rotas, seu temonem quadrigarum; vel rhomphaeis ad proboscidem aptatis, hosti quantumvis acri formidabiles. praecipuum non semel ad victoriam adiumentum. Si tamen eaedem belluae, vel clamore militum, vel dolore vulnerum, in rabiem agantur; retro versae, furibundâ [Reg: furibunda] caecitate suosmet incursant, civilique strage totam aciem foedant. ita pariter Quinque Sensus, Animae contra Mundum, Carnem
ac Daemonem pugnanti, utilissima subinde adminicula praestant: oculis, auribus, et sagaci naso indicantes hostilium insidiarum discrimina. Stant pro muro in facie defensores. Verum, ut paene nihil diuturnum in rebus humanis est, ambiguae fidei famuli, quorum fidebatur obsequiis, inconstantes ac leves, subito nonnumquam mutantur: et, seu prava [Orig: pravâ] inclinatione, seu vehementi cupiditate efferati, ad deteriora provehuntur: retroque acti belluino impetu, ipsam Moderatricem suam iugo excutiunt, obteruntque. Quid? quod aliquando audeant palam desciscere, et arma minari: quodque peius est, nil ferri aut terroris habentia. blanditiis, lenociniis, pigmentis res tota peragitur. Visus vano fulgore perstringit: Auditus inani sono deludit: Odoratus fragrantiâ [Reg: fragrantia] florum demulcet: Gustus vario sapore corrumpit: Tactus pestiferâ [Reg: pestifera] voluptate emollit. Quo in conflictu recte quidam exclamavit: crebra pugna, rara Victoria. Ut adeo mirum
non sit, quamquam dolendum; Animam Christianam , nisi in dominatu firma persistat, egregiis virtutibus fulta; posito diademate et gubernaculo, saepe servis succumbere. Sed nos Victricem Uraniam , hac prima [Orig: primâ] parte, cantamus, saltem non probrose victam. Hoc Argumentum totius Scriptionis est, numeris imparibus illigatum; sed non omnibus absolutum. Quod, quia tamen praeliare, ad universi Generis humani bonum, dignamque scitu doctrinam spectans; Certamen, inquam istud Animae Christianae cum Sensibus suis, in arena festivi Poematis, multam partem, allegorice descriptum, supremo in Terris Agonothetae, VICARIO CHRISTI demississime offero. Scimus, neminem coronari, nisi qui legitime certaverit. Atqui omnium certamina ad illius curam pertinent, cui omnes commissi sunt. Si qui eximii in hac lucta [Orig: luctâ] Athletae antecelluerunt ceteros; tuae potestatis est, declarare. Certavit THOMAS DE VILLA NOVA : certavit FRANCISCUS
SALESIUS : vicisse, in caelo coronatos fuisse, ex tuo Oraculo cognovimus. Hunc SANCTORUM numero, Istum BEATORUM Coetui, sollemni ritu adscripsisti. Gloriosos profecto Praesules. quorum alter, semper excubans, tanta [Orig: tantâ] severitate Sensus suos perdomuisse traditur; ut manifestius sanctam tyrannidem, velut in vera mancipia, quam herile imperium exercere videretur. Alterum accepimus tam sollerti industria [Orig: industriâ] , obsequia illorum, ad incrementum Divinae Gloriae dispensasse [Orig: dispensâsse] : ut omnium usus et sanctissimae Pietati submitteretur; et Christianae Caritati felicissime militaret. Haec extra controversiam. Sed qua fiducia [Orig: fiduciâ] , in Sacratissimam Vaticani tui Sedem irrumpat rustica mea Musa , altior quaestio est. respondebo, irrupisse ea fiducia [Orig: eâ fiduciâ] , qua Poetae solent, Domino illius loci non omnino incogniti. fiducia [Orig: fiduciâ] , dico: quam amor bonarum litterarum pollicetur: quam praeveniens favor conciliat; et Germanicarum rerum notitia exauget: qua
intra septem Montes , supra sex alios, stella coruscans invitat. qua erudita Philomusi amoenitas allexit: qua Aemulorum vestigia ad Doctissimi Pontificis Sacrarium praecesserunt. Denique, qua [Orig: quâ] facilis Maiestas olim admisit. Cum adhuc Officio Nuntii Apostolici fungereris, transiresque Monachium , in Westphaliam festinans: dignatum in Templo nostro facere, nomine Collegii, salutare iussus eram. primo congressu, suspexi Fabium Reverendissimum; vidi Chisium Illustrissimum; sensi utrumque in uno humanissimum. Monasterii deinde ad negotia Publicae Pacis componenda incumbenti, cum Lyram resumere monerer, ut aliquam Oden dedicarem, hortabantur amici. expedivi unam: cui diserte respondere sustinuisti. Oden , Anulum Gygis inscripseram; nescio, quo fato, vel augurio afflatae mentis. Qualiscumque iam Vates habear: Certe praesagum omen non multo post impletum fuit. Nam in Italiam redux, in Purpuratorum Patrum Senatum,
ab Innocentio X. vix adlectus eras: et mox eidem suffectus es. Vidit Roma , vidit Orbis exsultans, Anulo Gygis Pastoris successisse ANULUM PETRI PISCATORIS . Utriusque munere in unum coeunte, et iam CHRISTI pascis oves; et caeli claves habes. Ut ad Piscatoris Anulum tandem et Tertius Beatae Aeternitatis accedat; Deum largientem Vitam et Victorias rite precabimur. Hoc summum ultimumque desiderium esto, ad pedum tuorum oscula iterum suppliciter se provoluentis. Ita vovet Sanctitatis Tuae Servus Humillimus IACOBUS BALDE Societ. IESU.
CUm Primam Partem Poematis de Urania Victrice, sive Animae Christianae certamine adversus illecebras et insultus Quinque Sensuum, ministrorum corporis sui, Elegiaco carmine descriptam a Iacobo Balde Societatis nostrae Sacerdote, aliquot eiusdem Societates Patres legerint, censuerintque publica luce dignam: ego Christophorus Schorrer Societatis Iesu per Superiorem Germaniam
Visitator, et Vice-Provincialis, potestate ab admodum Reverendo Patre Ioanne Paulo Oliva Vicario Generali ad id mihi concessa typis excudi permitto. In quorum fidem hoc Auctori Chirographum consueto Officii mei Sigillo munitum dedi.
Monachii. 16. Ianuarii 1663.
Christophorus Schorrer .
OPUS TRIPARTITUM.
Pars I. Quae hic exhibetur, continet Epistolas triginta.
Pars II. Complectitur Elegias , in quibus animae Christianae adhuc ergastulo corporis inclusae alternantes motus, vicissitudines, laeta ac tristia; vitae item religiosae praecepta traduntur. Denique Uraniae iam utcumque a rebellione sensuum liberae referuntur amores, gemitus et suspiria ad caelestem Sponsum .
Pars III. Exhibet Uraniae sacra spectacula.
UT aliquid mollioribus metris illigarem; invitatus, dicam, an irritatus, assensi tandem; sive facundis afflatibus faventium motus; sive insidiantium dubiis querimoniis incitatus: quibus nescias, incendere me probandum voluerint, an exagitare contumacem. Mussabat nimirum aliquis: omnino debes adhuc gratiam istam mansuetioribus Musis , ut tenerum vel masculum quodcumque commentum, cum lauro meriturus et myrtum, numeris imparibus canas. imparibus inquam: quoniam
numero Deus impare gaudet. Sat esse datum Venusinis fidibus: sat Iuvenalis et Horatii ancipiti rhomphaeae. Sat denique enthusiasmis, et exoticorum
conceptuum aestuosis torrentibus. moderandum nunc esse ingenium, excutiendos vel refrenandos furores. Iactabant alii callidius: facile esse nonnullis, dum fervet sanguis, in diversa et quodammodo ab humanis usibus abstracta Themata, quasi lymphatos rapi. illum Poetam magni nominis censendum, qui in certo pulchroque sed leniori argumento, stabilem pedem haud inglorius fixisset. Elegiaco stylo aliquid scribere, molli atque Ionico : hoc esse quod pervadat animos, et famam consummet. atque hoc iactantius improperabant. credo, ut periclitarentur, an ex Satyrico Lyrico que Poeta, elegiacus fieri possem: hoc est, ex feroci vena, mitiorem limpidumque humorem Castalium , absque spuma fundere. Quacumque mente vel amphibologia me aggressi sint amici; parum refert. in illorum demum sententiam concessum est.
Circumspicientem deinde materiae delectum, variae cogitationes distrinxere. Quid enim flebilibus modis non deploratum, aut eroticis non decantatum est? Thalami, horti, nemora, montes, flumina, cellae, triclinia, templa, sepulchra; sed ante omnia Domus Veneris , Paphus , Cythera , Gnidus , Amathus , Cyprus , patentibus foliis disertissime celebrata sunt. Quidquid urit, ardet, friget, gemit, ridet, salit, vernat, viret; iam olim ad claudicantem Deam delatu
fuit, per undenos pedes emodulandum. Ut Batavorum Anglorum que amores taceam elegis vulgatos; in quibus enarrandis, omnis paene Heterodoxorum studiosa lascivia desudat: quis non putet sacri profanique Amoris pharetram exhaustam esse? Magdalenae lacrimae Scaldim , Antuerpiam , totumque Belgium irrigarunt [Orig: irrigârunt] . Romanae Sponsae fletibus, post Alexii fugam Thybris [Orig: Tybris] crevit. Passim volitant Heroum Heroidumque Epistolae . Theophilus salutat suam Dorotheam : Valerianus Sponsus Tiburtium fratrem. Gilimer Rex gemit, Emmanuel Sosa naufragus tremit. Polydora scribit Alexio : Theodora Didymo , Alenia Phosphoriano , Barbara Dioscoro , Theopista Eustachio ; scilicet altera Penelope suo Ulyssi . Quin et Evam habemus protoplastam matrem, aviam nostram; tam cultum, quam dispendia terrestris Paradisi nobis luctuose ingerentem: Tiraea scribit de mundi naufragio: Sibylla de Babyloniae Turris insana substructione: Maria de Pharaone submerso: Iuditha de Holoferne occiso. Iam vero Pia desideria quis non desiderat? teneri amores etiam in tenerrimis legentium amoribus resultant et liquescunt. Quid igitur adderemus ad ista? quandoquidem decoctus assis exhaustae Elegiae videatur. amandi quidem lugendique materia semper suppetit: at iidem affectus, eodem rore manantes, plerumque
redeunt. Ortum autem solis et occasum quis non descripsit? Ver et Aestas defluxere, ut tempora solent. Quin anni Quattuor Tempora, nonnemo floridis compedibus impedivit, succincte et eleganter. scires nihil superesse nisi vetera.
Haec aliaque expendenti, redit in memoriam B[eati] Iacoponi , ex D[ivi] Francisci Familia Viri clarissimi, sancteque iucundi Apologus [Note: Vid. lib.7. Silvarum Lyr. Oden 2 A] , de Quinque Sensibus humani corporis, imperio Animae relictis: traxique in Argumentum propositi mei. Dixeram, quod quaedam apud Ovidium l. 4. Metamorphos. Fab. [Abbr.: libri 4. Metamorphoseon Fabula] 3.
Haec placet, haec: quoniam vulgaris fabula non est.Fabula! immo historia Tragice verissima. Quinque Sensus hominibus saepe omnem sensum eripiunt, et omnia Theatra funeribus implent. Famosus iste Apologus refertur a R[everendo] P[atre] Matthaeo Radero nostro in Viridariis . et R[everendo] P[atre] Ieremia Drexelio , in suo Niceta. Lib[ri] 2. c[apitis] 9. §.5. ex posteriore ipsa verba annumero.
Virgo erat: et huic quinque Fratres. Primus, Pictor: alter, Musicus: tertius, Pharmacopola: quartus, Cocus: ultimus, Caupo; homines exigui census [Orig: censûs] . Horum sororem fecit opulentam nobilissimus unio. Hunc pauperculi fratres precibus extorquere certatim institerunt. Musicus: nosti [Reg: novisti] , ait, rem esse tenuem; da gemmam tuam, et
servasti [Orig: servâsti] vitam meam. pro ea ego modos musicos faciam, quos laudes. Tu vero abi, mi frater, inquit Virgo, tantillo pretio gemma mihi mea venalis non est. Pictor ut gemmam impetraret, picturam promisit, quam haberet elegantissimam. sed repulsam tulit. Idem temptavit [Orig: tentavit] et pharmacopola, nescio quid novae fragrantiae pollicitus: sed eadem repulsa [Orig: eâdem repulsâ] dimissus est. Nec aliud tulit responsum coquus; etsi Iovis cerebrum et delicias exquisitissimas sponderet. Caupo homo impudens, scire se aiebat lectissimos Iuvenes, qui omnes eius esse cuperent mariti: hac in re sollertem se fore actorem recepit. Minime placuit, qui maximam sperabat gratiam, extemplo reiectus.
Hanc demum gemmam Optimas obtinuit, in cuius una thalamum denupsit Virgo.
Hoc ita Iacoponus explicabat: Anima, Virgo est: Voluntas gemma. Virginis fratres sensus exteriores: Visus, Pictor: Auditus, Musicus: Odoratus, Pharmacopola: Gustus, coquus: Tactus, Caupo. sed an non insigniter delirasset [Orig: delirâsset] Virgo; si pro reculis vilissimis sua se gemma privasset [Orig: privâsset] ? OPTIMATI CHRISTO DOMINO erat servanda. atqui nos longe stultiores sumus, et vero nomine insani: qui arbitrii nostri, seu nostrae [(printer); sic: nostra] voluntatis pretiosissimum unionem, pro deliciis escariis, pro obscoenis [Orig: obscenis] narratiunculis, pro Venereis delectatiunculis, pro vitreis fragmentis et pupis; vere pro Scarabaei umbra, non vendimus, sed turpissime abicimus.
Itaque hunc Apologum latius pertractandum arripui: quod viderem in molliores numeros satis apte conici posse; si aliquem tractabilis ingenii Poetam nancisceretur. Quid igitur? ego nempe ille! hactenus
Romanae Fidicen Lyraehabitus, dubius Macrorum Pinguiumque causidicus [Orig: caussidicus] , post vanitatem explosam, etiam Tabacophilorum Satyricus irrisor: atque ut cetera taceam, non sine horrore Oscus et Cascus: immo vultuosam torvitatem rigido Stoicoque carmine professus. unde merito possit temeritas videri audentis tenerae Elegiae Nymphaeum ingredi; et delicatas aures inconditis stridoribus pulsare. Haec quidem iustos metus inicere poterant. sed enim, nisi fallor, animum Musae , non faciem occupant. saltem tentandum est, antequam desperandum. multorum gloria in obscuro latet, quia ignavi prodire timuerunt. Memini cum adhuc iuvenis, stylos Vet[erum] Poetarum exhiberem; omnium exspectatione delusa [Orig: delusâ] , Ovidianam Epistolam primas tulisse. ergo timore vacillaturi successus [Orig: successûs] seposito; unaque furentibus Archilochi iambis atque ferociae stimulis sive excussis, sive suspensis; mitiore serto cinctus, in placidum hominem redire sustinui. Sic autem redii: quomodo tempestatibus exasperatum mare, non subito; sed ludibunda mora [Orig: ludibundâ morâ] sensim recomponitur. aliquamdiu fluitantis venti vestigia notantur errare in
aquis, quas fluctus crispant. tandem omne sternitur, quod turbatum erat: et ad amoenae quietis imaginem renidet. Haec origo et Argumentum scriptionis. quam in tres partes tribuimus. Pars I. continet triginta epistolas praesentes: in quibus Anima cum sensibus suis, tamquam cum ambiguae fidei ministris, subdolis amatoribus et procis certare cogitur. Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. haec enim duo sibi invicem adversantur. Pars II. Uraniae Victricis saltem a sensuum periculoso iugo iam utcumque liberae, sacros amores refert: pios item gemitus et suspiria ad caelestem Sponsum, per elegias deducta. Pars III. in Uraniae Deo consecratae divinis spectaculis consumitur.
QUi Quinque sensus puellari specie exhibent, ut passim Pictores: Animum, velut Dominum illorum constituunt: ut revera esse debet; nisi paullatim propudiose subigi, prosternique ac perire velit, ad siliquas et famem damnandus. Qui vero eosdem schemate virili iuveniliter formosos repraesentant; ut aliqua sit diversitas sexus [Orig: sexûs] ; Animam, tamquam mulierem fortem, et de ultimis finibus pretiosam; Dominamque suarum rerum venerantur ac salutant: utpote quam Ministri sensus omnes corporei, iusto
gratoque obsequio semper, satellitum more, stipent; tutentur ac iuvent. Nos, neglecta Lege Salica, cum B[eato] Iacopono ultimum schema eligentes, Animam producimus Reginam sui, et, si velit, totius Mundi: dotibus a Deo concessis, et in primis Libero Arbitrio, nobilem; membrisque insuper ad omnem usum habilibus cinctam. Hanc ergo Uraniam dicimus. Hoc nomine insignire Animam placuit. non, quomodo Platonici delirantes philosophati sunt; vel Origenes existimavit: quasi ex caelesti materia decisam; et iam ante corporis fabricam inter sidera vagam; mox in corporis ergastulum, propter delicta retrusam: sed ut est, Spiraculum vitae, a Deo ex nihilo creatum, infusumque; caelo debitum, caelo inserendum, ad contemplationem rerum caelestium conditum. Quo nomine et Musa quaedam, inter Novem, cursibus astrorum intenta nuncupatur Uranie .
Accipe Origenis errorem ex S[ancto] August[ino] [Note: De ecclesiast Dogm. c. 14.]
Animas hominum non esse ab initio inter ceteras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut Origenes fingit: sed dicimus creationem Animae, solum creatorem nosse.Item: [Note: De Verbis Apostoli. Serm. 7 ]
Aliqui dixerunt, quia Animae sursum in coelo peccant; et secundum sua peccata ad corpora rursus diriguntur, et dignis sibi quasi carceribus includuntur. Hoc autem propter Apostoli evidentem sententiam respuit CatholicaFides: Quod Animae in caelis prius vivant, et conversentur: et illic recipiendorum corporum merita assumant.
Quemadmodum ergo Caro non redit ad homines, ex quibus creata est; sed ad terram, unde homini primo formata est: ita et spiritus non redit ad homines; a quibus transfusus est; sed ad Deum , a quo illi Carni datus est.[Note: Lib.10, de Genesi ad lit. c. 9. ]
Ex S[ancto] Augustino .
NAtura Animae praestantior est, quam natura Corporis.[Note: In Ps. 145]
nam sicut Deus omnem creaturam, sic Anima omnem corpoream creaturam, naturae dignitate praecellit.[Note: Lib. 7 de Gen. ad lit. c. 19]
excellit multum. res spiritualis est. res incorporea est: vicina substantiae Dei . invisibile quiddam est. regit corpus, movet membra, dirigit sensus, praeparat cogitationes, erigit actiones: capit rerum infinitarum imagines.[Note: In Ps. 145] [Note: Lib. de immortalitat. Animae. c. 1.]
Omne quod scit Animus, in sese habet: nec ullam rem scientia complectitur, nisi quae ad aliquam pertineat disciplinam. est enim quarumcumque rerum scientia. semper igitur Animus humanus vivit.[Note: De Animae Quantitate c. 1.]
Propriam quandam habitationem eius ac Patriam, Deum ipsum credo esse, a quo creata est. substantiam vero eius nominare non possum. non enim eam puto[Note: Lib. soliloq. Animae ad Deum c. 30.]esse ex his usitatis notisque naturis, quas istis sensibus corporis tangimus. nam neque ex terra, neque ex aqua, neque ex aere, neque ex igni, neque ex his omnibus, neque ex aliquibus horum coniunctis constare Animum puto. Simplex animae natura dici potest; quia ex aliis naturis non est.
Anima, quam creasti [Orig: creâsti] Domine, non de te, sed per Verbum tuum, non ex qualibet elementorum materia, sed ex nihilo. quae quidem rationalis, intellectualis, spiritualis, semper vivens, semper in motu: quam signasti [Orig: signâsti] lumine vultus [Orig: vultûs] tui; et consecrasti [Orig: consecrâsti] virtute lavacri tui. ita facta est capax maiestatis tuae: quod a te solo, et a nullo alio possit impleri. quando autem te habet, plenum est desiderium eius: et iam nihil aliud, quod desideretur, exterius restat. dum autem aliquid exterius desiderat; manifestum est, quod te non habet interius. quo habito, nihil est, quod ultra desideret.[Note: De cognitione verae vitae. c.5.]
Ab hanc [(printer); sic: hac] quantitas excluditur, dum nec altitudine, aut latitudine, aut longitudine metitur. Qualitas etiam formae vel coloris ab hac secernitur: dum nulla forma, vel humani corporis, vel ullius coloratae rei adscribitur. haec est memorialis, quia praeterita recolit: est etiam rationalis, quia praesentia discernit: est intellectualis; quia futura intelligit. Hanc esse immortalem, hinc quoque constat, quod memoriam sui apud posteros perenniter durare laboret.[Note: De Ecclesiast. Dogmat. c. 16.]
Solum[Note: Liber de Spiritu et Anima c.6.]hominem credimus habere Animam substantivam: quae exuta corpore vivit; et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet.
Ad similitudinem totius sapientiae facta, rerum omnium in se gerit similitudinem. unde a Philosopho definita est omnium rerum similitudo. habet siquidem in se vires, quibus omnia apprehendit, sive investigat: et omnibus similis exsistit, cum sit una.[Note: Lib de Spiritu et Anima c. 34]
Dum vivificat corpus, Anima est: dum vult, Animus: dum scit, Mens est: dum recolit, Memoria est: dum iudicat, Ratio est: dum spirat vel contemplatur, Spiritus est: dum sentit, Sensus est.
Ex S[ancto] Bernardo .
[Note: De Interiore Domo. cap. 69.] QUanta est nobilitas Animae, Christum Iesum habere Sponsum! Intellige dignitatem tuam, [Note: cap. 68] nobilis creatura: quoniam non solum insignita es Dei imagine, verum etiam decorata similitudine. [Note: cap.68] considera ergo nobilitatem tuam: quoniam sicut Deus est ubique totus, omnia vivificans, omnia movens et gubernans. Et sicut Deus est, vivit et sapit: ita tu secundum modum tuum es, vivis et sapis. Et sicut in Deo tres sunt personae, Pater, Filius,
et Spiritus Sanctus: sic et tu habes tres vires scilicet Intellectum, Memoriam, et Voluntatem. Et sicut ex Patre generatur Filius, et ex utroque procedit Spiritus S[anctus] ita ex intellectu generatur Voluntas, et ex utroque procedit Memoria. Et sicut Deus est Pater, Deus est Filius, Deus est Spiritus S[anctus] non tamen tres Dii, sed unus Deus, et tres Personae: ita Anima est Intellectus, Anima Voluntas, Anima Memoria: non tamen tres Animae, sed una anima, et tres vires. [Note: De triplici Adventu, et Carnis resurrectione. Serm. 6.] Nobilem Hospitem habes, o Caro, nobilem valde. tota salus tua pendet de eius salute. Da honorem hospiti tanto. Tu quidem habitas in regione tua: Anima vero peregrina et exul apud te est hospitata. ac ne forte despicias aut parvi pendas hospitem tuum pro eo, quod peregrinus tibi videtur et advena: diligenter attende, quid hospitis huius tibi praesentia largiatur. Ipse enim est, qui tribuit Oculis visum: Auribus auditum praestat: ipse est, qui Linguae vocem, Palato gustum, motum membris omnibus subministrat. Siquid vitae, siquid sensus, siquid in te decoris est, huius hospitis beneficium recognosce. Denique discessus eius probat, quid praesentia conferebat. protinus enim Anima [Orig: Animâ] discedente, lingua silebit: oculi nihil videbunt: obsurdescent aures, corpus omne rigebit, facies expallescet etc.
Ex eodem S[ancto] Bernardo .
ET sponsabo te mihi in sempiternum: et Sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et in misericordia et miserationibus. Et Sponsabo te mihi in fide. Osee c[aput] 2. v[ersus] 19. [Note: Serm. 7. in Cantica] Anima, quae diligit Deum, Sponsa vocatur. haec enim duo nomina, Sponsa et Sponsus, maxime indicant internos affectus. his enim omnia communia sunt; una hereditas, una domus, una mensa, unus lectus. [Note: Serm[o] 2. Dom. 1. post Epiphan.] Unde tibi o humana Anima, unde tibi hoc? unde tam inaestimabilis gloria, ut eius sponsa merearis esse, in quem desiderant Angeli prospicere. Unde tibi hoc, ut ipse sit Sponsus tuus, cuius pulchritudinem Sol et Luna mirantur: ad cuius nutum universa mutantur? Quid retribues Domino pro omnibus, quae retribuit tibi: ut sis socia mensae, socia regni, et socia thalami; ut introducat te rex in cubiculum suum? vide, quibus brachiis vicariae caritatis redamandus et amplectendus sit. [Note: De interiori Domo c. 69.] Sancta ergo Anima, et veri Sponsi Amica, ad Dilecti sui adventum summo cum desiderio semper debet inhiare. ibi ad se ipsam revertitur: et cum Dilecto suo usque ad intima cordis
sui penetralia ingreditur. Quid namque est eius introire, nisi se totam in semet ipsam colligere? quid vero est eius exire, nisi se ipsam, extra semet ipsam, totam effundere? [Note: Scala claustralis. §.7.] Deus solus vult amari, et coli. Zelotypus est Sponsus iste, si forte alium amatorem receperis. si aliis magis placere studueris; statim discedet a te, et adhaerebit aliis adulescentulis.
Ex S[ancto] Augustino .
[Note: Lib. 7. de Genesi ad Literam. c. 13.] IGnis non solum fervidam habet qualitatem, cuius sedes in iecore est et cerebro, verum etiam luculentam, quam velut eliquari ac subvolare ostendunt in excelsum cerebri locum, tamquam in coelum corporis nostri: unde et radii emicant oculorum: et de cuius medio, velut centro quodam, non solum ad oculos, sed etiam ad sensus ceteros, tenues fistulae deducuntur: ad aures scilicet, ad nares, ad palatum: propter audiendum, olfaciendum atque gustandum, ipsumque tangendi sensum; qui per totum corpus est. [Note: In Evangel. Ioannis Trac. 23.] Dominus Iesus insinuavit nobis, Animam humanam,
per corporalia mulceri posse sensus corporis, vel offendi: et propter hoc, id est, propter consortium quoddam naturae et corporis in hac vita, atque complexum, delectari Animam lenitis, contristari offensis corporis sensibus. [Note: Serm. de Temperant. 186.] Videtis, quid Anima faciat in corpore. omnia membra vegetat. per Oculos videt, per Aures audit, per Nares olfacit, per Linguam loquitur, per Manus operatur, per Pedes ambulat: omnibus simul adest membris, ut vivant. vitam dat omnibus, officium singulis. Non audit oculus, non videt auris, non videt lingua: nec loquitur auris et oculus; sed tamen vivit. vivit auris, vivit lingua. officia diversa sunt, vita communis. [Note: De cognitione verae vitae. c. 5.] Animam sensibilem esse constat, dum oculis colores, auribus sonores, naribus odores, manibus aspera vel lenia sentire praestat. [Note: De Eccles. Dogmat[e] c. 19.] Sensus absque animae societate non movet corpus: anima vero et sine corpore rationale suum tenet.
Ex S[ancto] Bernardo .
[Note: De natura et dignit. amoris divini. c. 6.] SIcut corpus habet suos Quinque sensus, quibus animae coniungitur, vita mediante: sic et Anima suos Quinque sensus habet, quibus DEO coniungitur, mediante caritate. per sensus corporis veterascimus, et huic saeculo conformamur. per
sensum vero mentis renovamur in agnitionem Dei . Quinque enim sunt Sensus animales, vel corporales, quibus anima corpus suum vivificat. ut ab inferiori incipiam; Tactus, Gustus, Odoratus, Auditus, Visus. Similiter sunt Quinque Sensus spirituales; quibus Caritas vivificat Animam: id est, Amor carnalis Parentum, Amor socialis, Amor naturalis, Amor spiritualis; Amor DEI. per Quinque Sensus corporis, mediante vita, corpus animae coniungitur: per Quinque Sensus pastorales, mediante caritate, anima DEO consociatur.
Ex S[ancto] Augustino .
[Note: Lib. 2. contra Iulianum . ] PRinceps et Domina carnis, naturaliter Anima est: quae domare carnem debet ac regere. [Note: Lib. 7. de Genesi ad literam. cap. 14.] Cum vult intelligere divina, vel Deum , vel omnino etiam se ipsam; suasque considerare virtutes, ut aliquid veri certique comprehendat; ab hac ipsorum quoque oculorum luce se avertit: eamque, ad hoc negotium non tantum nullo adiumento, verum etiam nonnullo impedimento esse sentiens, se in obtutum mentis attollit. Quomodo ergo ex eo genere aliquid est? cum eiusdem
generis summum, non sit nisi lumen, quod ex oculis emicat: quo illa non adiuvatur, nisi ad corporeas formas coloresque sentiendos: habetque ipsa innumerabilia, longe dissimilia cuncto generi corporum; quae non nisi intellectu atque ratione conspiciat: quo nullius carnis sensus aspirat.
Ex S[ancto] Bernardo .
NEc sane dixerim, ut vel ipsam odio habeas carnem tuam. [Note: Serm. 11. in Ps[almum] qui habitat.] Dilige eam, tamquam tibi in adiutorium, et ad aeternae beatitudinis consortium praeparatam. Ceterum sic amet Anima carnem, ut non ipsa in carnem transisse putetur; dicaturque ei a Domino. non permanebit Spiritus meus in homine, quoniam caro est. Gen[esis]. 6. Claude Anima fenestras morti: obsera aditus: foramina obstrue diligenter. [Note: De conversione ad clericos c.7.] Quis enim prohibeat, quo minus imperem membris meis? indicit igitur Anima gulae ieiunia, crapulam interdicit. Obturari praecipit aures, ne audiant sanguinem: avertit oculos, ne videant Vanitatem.
Ex S[ancto] Augustino .
[Note: In Psalmos 40.] NOn potest coronari, nisi vicerit; nec potest vincere, nisi certaverit: nec potest certare,
nisi inimicum et tentationes habuerit. [Note: Lib. de continentia.] Quamdiu concupiscit caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, sat est nobis, non consentire malis, quae sentimus in nobis. nam ipsa continentia, cum frenat cohibetque libidines, simul et appetit bonum, ad cuius immortalitatem tendimus, et respuit malum, cum quo in hac mortalitate contendimus. Hanc pugnam non experiuntur in semet ipsis nisi bellatores virtutum, debellatoresque vitiorum. non expugnat concupiscentiae malum, nisi continentiae bonum. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad oboediendum desideriis eius. Milites Christianos , Apostolica Tuba isto sonitu accendit ad praelium. Non regnet peccatum, etc. Tunc autem regnare ostenditur, si desideriis eius obeditur; quibus non est oboediendum. [Note: Lib. 50 Hom. Hom.] Quantum potes, observa blandimenta draconis; ne forte, si incautus fueris, Quinque sensus, qui in te sunt, quasi Quinque Virgines permittas a serpente corrumpi. Quidquid enim pulchrescit Visu, quidquid delectat gustu, quidquid blanditur auditu, quidquid lenocinatur odoratu, quidquid mollescit attactu; in his omnibus concupiscentiis malis, Animae Virginitatem corrumpi permittimus. Et impletur illud, quod per Prophetam dictum est: intravit mors per fenestras vestras. Hier[emias] 9. [Note: Lib. contr. Iulianum . c. 5. ] Concupiscentiam quis ambigat posse minui, [Note: De Verb. Apost. Serm. 6.] non posse
consumi? Plus habet virium Mens ad tenenda membra carnis, ne dentur in arma iniquitatis; quam ipsa concupiscentia ad movenda membra carnis: si tamen Dei gratia [Orig: gratiâ] adiuvetur. ob id scriptum est: subtus te erit appetitus tuus; et tu dominaberis illius. Gen[esis] 4.
Ex S[ancto] Bernardo .
[Note: Serm. 81. super Cant.] UBi non est libertas, nec meritum. propterea quae sunt carentia ratione animalia, nihil merentur. Quia sicut deliberatione, ita et libertate carent. Sensu aguntur, feruntur impetu, rapiuntur appetitu. solus homo inter animalia liber. Et tamen interveniente peccato, patitur quandam vim et ipse, sed a voluntate, non natura; ut ne sic quidem ingenita libertate privetur. Quod enim voluntarium; et liberum est. [Note: Meditationum c. 3.] Quare Animam tuam vilipendis et ei carnem praeponis? Dominam ancillari, et ancillam dominari, magna abusio est. non pro toto Mundo Deus Animam suam dare voluit, quae non nisi sanguine Christi redimi potuit. [Note: De modo bene vivendi. Serm. 26] Non des Animam tuam in potestatem carnis: non consentias carnali delectationi. non potest corpus corrumpi, nisi prius fuerit corruptus animus. si anima labitur, statim corpus ad peccandum paratus est. Anima praecedit carnem. in crimine Anima prima vadit ad peccandum. nil potest corpus facere, nisi quod voluerit animus.
Ex S[ancto] Augustino .
[Note: De agone Christiano c. 12. ] SUbiciamus Animam Deo , si volumus servituti subicere corpus nostrum. [Note: In Evang. 10. Tract. 19.] Quum Anima erigit se ad aliquid, quod ipsa non est, et quod supra ipsam est, et a quo ipsa est; percipit sapientiam, iustitiam, pietatem: sine quibus cum esset, mortua erat, nec vitam habebat, qua ipsa viveret, sed qua corpus vivificaret. aliud est enim in Anima, unde corpus vivificatur; aliud, unde ipsa vivificatur. melius est quippe, quam corpus: sed melius quam ipsa, est Deus. est ergo ipsa, etiamsi sit insipiens, iniusta et impia, vita corporis. Quia vero vita eius, est Deus: quomodo, cum ipsa est in corpore, praestat illi vigorem, decorem, mobilitatem, officia membrorum: sic, cum Deus in ipsa est; praestat illi sapientiam, pietatem, iustitiam, caritatem. aliud est ergo, quod praestatur corpori, de anima: aliud quod praestatur animae, de Deo. vivificat et vivificatur. [Note: Tract. 23.] Unde beatitudo, qua fit beata ipsa Anima? non fit, nisi participatione illius vitae semper vivae, incommutabilis, aeternaeque substantiae: quae Deus est: ut, quomodo Anima, quae
inferior Deo est, id, quod ipsa inferius est, hoc est, corpus facit vivere: sic eandem Animam non facit beate vivere, nisi quod ipsa Anima [Orig: ipsâ Animâ] est superius. superior anima, quam corpus; et superior anima [Orig: animâ] Deus. anima ut praestat aliquid inferiori; sic praestatur illi a superiore. serviat Domino suo, ne conculcetur a servo suo. [Note: Lib. 3. de Lib. arbitrio c. 21.] Non enim ad creaturam iubemur tendere, ut efficiamur beati, sed ad ipsum Creatorem.
Ex S[ancto] Bernardo .
[Note: De natura et dignitate amoris. c. 8.] EX hoc iam Animam, suavitate hactenus et deliciis amoris tenere enutritam; sed et paternae pietatis disciplinis attritam: ex hoc iam, inquam, fortis ut mors dilectio, pervadit amoris gaudio, ab amore et affectu saeculi sic occidens eam funditus, et interimens, sicut mors interimit corpus, in tantum, ut dici de ea possit, quod de Enoch : scilicet, quod non invenitur in saeculi actibus, quia transtulit illum Deus. sed corporeus morte sua mortificatur ab omnibus sensibus suis. anima autem morte sua proficit magis, et vivificatur, et roboratur in suis, fortiter et constanter. [Note: De interiori Domo. c. 19.] Locum superiorem semper Ratio obtineat, nullusque motus adversus eam sit rebellis; sed omnia ei obtemperent, sicut et ipsa obtemperat Deo . Si vero aliquem motum, ad id, quod non debet, vel quomodo non debet, moveri senserit; non consentiat, sed illico resistat.
nam solus consensus reos nos facit. tunc enim Anima mori, sicut scriptum est, dicitur; cum ipsa ratio ad peccatum per consensum curuatur. Anima enim, quae peccaverit, ipsa morietur. resistat ergo, ne moriatur. pugnet, ut coronetur. Molesta est lucta, sed fructuosa: quia si habet poenam, habebit et coronam. non nocet sensus, ubi non est consensus. immo quod resistentem fatigat, vincentem coronat.
Ex S[ancto] Bernardo .
[Note: De Conversione ad clericos. c. 13.] UNde tanta pusillanimitas, et abiectio tam miserabilis? ut egregia creatura, capax aeternae beatitudinis, et gloriae magni Dei : utpote cuius inspiratione condita, similitudine insignita, cruore redempta, fide dotata, spiritu adoptata miseram non erubescat sub putredine hac corporeorum sensuum gerere servitutem. merito plane ne eos quidem apprehendere potest; quae talem deserens sponsum, tales sequitur amatores. sensus a corpore cito recedit; Animam sua mors comitatur euntem. Nec parum Animae, ex hac consideratione doloris accedit: cum per fenestras proprias mors
ista deprehenditur introisse. Multa siquidem admisisse videtur petulantia oculorum; multa pruritus aurium: multa quoque olfaciendi, gustandi, tangendique voluptas. [Note: Ser.21. super Cantica.] Quamquam et quaevis perfectionis Anima, quamdiu quidem gemit sub corpore mortis huius, et huius saeculi nequam retinetur inclusa carcere, vincta necessitatibus, lentius segniusque assurgat, necesse est ad contemplanda sublimia: nec omnino liberum habet, sequi Sponsum, quocumque ierit. [Note: Lib. de Conscientia. c. 4.] Proinde clamat: non est in potestate cor meum, et cogitationes meae, quae improviso effusae mentem meam animumque confundunt, atque alio trahunt, quam ego proposueram. ad secularia revocant, mundana inferunt, voluptates ingerunt, illecebrosa contexunt. [Note: Cap. 5.] Oculi iniquo intuitu me perverterunt, omnemque motum mei corporis ad innumera desideria traxerunt. aures citius aperui verbis otiosis et vanis, quam sanctis. Delectatus est Odoratus variis odoribus, Gustus diversarum rerum diversis saporibus etc. [Note: Serm. 81. super Cantica.] Qui facit peccatum, servus est peccati. Ioann[es] 8. propterea cum peccavit anima, servam se fecit. miro quodam et malo modo, sub hac voluntaria quadam ac libera necessitate, et ancilla tenetur et libera. ancilla propter necessitatem, libera propter voluntatem. [Note: Eccli. 13 Serm. 82.] Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Ezech[iel]18. Nonne ista morte duplici incursante,
illa qualiscumque immortalitas, quam retentat, tenebrosa satis redditur et misella? adde, quod appetentia terrenorum (quae quidem omnia ad interitum sunt) densat tenebras; ita, ut in anima sic vivente, nil a parte aliqua; nisi pallida facies, et imago quaedam mortis apparere cernatur. cur non enim quae immortalis est, similia sibi, immortalia appetit et aeterna; ut, quod est, appareat; et quod facta est, vivat? Ceterum contraria sapit et quaerit, et mortalibus sese degeneri conversatione conformans, immortalitatis candorem, quodam mortiferae consuetudinis piceo colore denigrat. Qui tangit picem, inquinabitur ab ea. Eccl[es]i[asticus] 13. [Note: Ibid.] Sed et voluntaria illa necessitas, et contraria Lex inflicta in membris eidem incubat libertati: et liberam natura [Orig: naturâ] creaturam, per propriam ipsius voluntatem, dum allicit, subicit servituti, implens faciem eius ignominia [Orig: ignominiâ] . Quid tu Animae tuae aliam formam, immo deformitatem imprimis alienam? Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? Thren[i] 4. Homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus. Psal[mus] 48. [Note: In Dedicatione Ecclesiae. Serm. 6.] sed quid modo necesse est, singulas Animae miserias numerare? quam sit onerata peccatis, obfusa tenebris, irretita illecebris, pruriens concupiscentiis, obnoxia passionibus, impleta illusionibus. [Note: Liber de Conscientia. c. 5.] Omnia mea membra volunt, coniuratione
facta cum inimico meo, de me Dominium ei tradere: cum morte foedus inire; pacisci cum inferno. Haec ex S[ancto] Bernardo . Porro et alii P[atres] quorum testimonia citare supersedemus, miserabilem hunc statum Animae succumbentis sensuum suorum mortiferis illecebris, non minus lamentabiliter exaggerant. S[anctus] Chrysost[omus] [Note: Hom. 9. in 2. ad Cor.] barbarum vocat peccatum, et tyrannidem exercens in Animam semel captam. S[anctus] August[inus] ut qui maxime hanc servitutem olim passus, pluribus locis in Libris Confess[ionum] suarum hoc argumentum per facundos gemitus et atroces querelas deduxit. alicubi clamat: [Note: lib. 8. Conf. c. 5. et 10.] Suspirabam ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. velle meum tenebat inimicus: et inde mihi catenam fecerat, et constrinxerat me. Duae voluntates meae: una vetus, alia nova; illa carnalis, illa spiritualis, confligebant inter se, atque discordando dissipabant animam meam, etc.
SEnsibus tamquam nuntiis uti, per quos accipiat, quidquid rerum corporalium non latet: testatur S[anctus] August[inus] [Note: Lib. 7. de Genesi ad liter. c. 14. Lib. 10. Confess. c. 40.] Lustravi, inquit, mundum foris, sensu quo potui; et attendi vitam corporis mei, de me, sensusque ipsos meos. [Note: Lib. 10. Conf. c. 10.] Percurro ianuas omnes carnis meae. Oculi dicunt: si coloratae sunt (imagines transmissae, et in sensu memoriae reconditae) nos eas nuntiavimus. Aures dicunt: si sonuerunt; a nobis indicatae sunt. Nares dicunt: si oluerunt; per nos transierunt. Dicit etiam sensus Gustandi: si sapor non est, nihil me interroges. Tactus dicit: si corpulentum non est, non contrectavi. si non contrectavi, non indicavi. Vides, ecce, nuntios, qui literas ferant ad Animam, tamquam Dominam suam. Domus Animae, est similis Palatio Famae. de quo Ovid[ius] l[ibro] 12. met[amorphoseon].
Innumeros aditus ac mille foramina tectis
Addidit; et nullis inclusit limina portis.
Nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti.
Tota fremit: vocesque refert: iteratque, quod audit.
Nulla quies intus, nullaque silentia parte.
Nec tamen est clamor: sed parvae murmura vocis:
Qualia de Pelagi (si quis procul audiat) undis
Esse solent: qualemue sonum, cum Iuppiter atras
Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
Illic credulitas, illic temerarius error;
Vanaque Laetitia est, consternatique Timores:
Seditioque recens, dubioque auctore susurri.
Ipsa, quid in caelo rerum, pelagoque geratur
Et tellure, videt, totumque inquirit in orbem.
Haud secus Anima per sensus suos totum quodammodo Mundum peragrat: omnia lustrat beneficio Ministrorum, quamvis non raro infidelium: et vaga curiositate se pascit, saepius noxia [Orig: noxiâ] . quae audisti in aula Famae, a variis et infidis rumoribus spargi semina credulitatis, errorum, vanae laetitiae, timoris, seditionum: eadem in cubili Animae serunt ac referunt adulatores sensus. Tabellarios cogita. tabellas ferunt, qua vera, qua falsa narrantes. impleturque illud, quod sapiens praedixit. [Note: Sap. 14. v. 11] Quoniam creaturae Dei, in odium factae sunt; et in tentationem animabus [Reg: animis] hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
Characteres epistolarum, quas officiosi sensus Dominae suae ingerunt, a Philosophis species dicuntur: Latiniores simulacra rerum et volaticas imagines vocant. ex istarum intuitu haustuve insinuantur Animae omnis generis lenocinia, quibus decepta, a coelesti sponso suo saepe saepius avertitur, et procum quemcumque sensum amat, Hera famulum, Regina mancipium, fornicata a Domino. Qua phrasi Sacra pagina Ieremiae et Ezechielis latissime impleta personat. [Note: S. Aug. l. 1. Confess. c. 1. ] Fecisti nos Domine ad te: et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Hoc pactum nuntii sensus non semel nequissime intervertunt: et, dum fallaciter blandiuntur, a primo Amore Increato, sed omnium recte amantium ultimo fine, hoc est, legitimo sponsi sui thalamo per summum nefas distrahunt. Respice saeculi nostri connubia. Quo tempore Mars populator opum, vastavit agros; iusque omne et nobilitas in armis erat, vidimus non paucas summa claritudine generis florentes Dominas; sed belli iniuriis attritas, praedonum vitio egenas, armatis precibus delenitas [Orig: delinitas] , caloni aut servo suo nupsisse. An non et hîc [Reg: hic] [Reg: hic] verum est: nimia familiaritas contemptum parit? Qua ratione et Anima, Mens in regali solio collocata, paulo minorata ab Angelis , in Conditoris sui probrum, seducta violat fidem, et famulo adultera succumbit. illecebrae autem, a D[ivo] Aug[ustino]
machinae suggestionum vocatae, quibus irretitur Anima, ut rupti foederis infamia [Orig: infamiâ] se taminet, melius atque honestius explicari non poterant, quam simplici epistolari stylo, quo lenones utuntur, amatorie ambitiosi. nam insinuare se norunt miris modis. dum virginibus suas spes ac vota, suos denique amores suppliciter commendant. interdum etiam suas vires ac facta pace belloque insignia: denique potentiam, decora, divitiasque magnifice iactant; ut a principio lenes, sic in fine efficacibus verborum, atque caerimoniarum philtris, speratum consensum extorquere industrii. Perfidi sensus pariter Animam herilem illaqueare ac subigere student, obsequio, blanditiis, curioso variarum rerum ambitu, in oculos et aures, in nares et gulam ingesto. Totum fallendi artificium peritus magister Thomas Kempensis optime declaravit his verbis: [Note: Lib. 1. de imit. Christi . c. 13. ] nam primo occurrit menti simplex cogitatio: deinde fortis imaginatio: postea delectatio, et motus pravus et assensio. Examina primum chirographum Decreti contrarium nobis, quod Christus delevit, affigens illud cruci. Quis mortuales hasce literas exaravit? quis erotica tam funesta scripsit? sensus corporis: Visus, Tactus, Gustus, Evam Dominam decepere. Vidit igitur mulier, quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: tulitque de fructu, et
comedit: deditque viro, et comedit. feralis pomi succo characteres mortis in Libro Conscientiae scripti duraverunt, durantque ad omnem Posteritatem.
LIBER I. De primo sensu Visus [Orig: Visûs] : Continet scriptas ad URANIAM Epistolas tres: Visus [Orig: Visûs] : Pictoris: Mathematici. totidemque Uraniae : quibus respondet.
LIBER II. De sensu Auditus [Orig: Auditûs] . Continet Epistolas tres: Auditus [Orig: Auditûs] : Musici: Poetae. totidemque Uraniae respondentis.
LIBER III. De tertio sensu Odoratus [Orig: Odoratûs] . Continet Epistolas tres:
Odoratus [Orig: Odoratûs] : Pharmacopolae: Unguentarii. totidemque Uraniae respondentis.
LIBER IV. De quarto sensu Gustus [Orig: Gustûs] . Continet Epistolas tres: Venatoris: Coci: Architriclini. totidemque Uraniae respondentis.
LIBER V. De quinto sensu Tactus [Orig: Tactûs] . Continet Epistolas tres: Cauponis: Mundi. Aulici: Carnis. Militis gloriosi: Daemonis. totidemque Uraniae respondentis.
Hoc numero Epistolae sensuum lenocinantes traduntur in manus Uraniae , Animae Humanae locum atque imperium obtinentis. Ceterum in ipsis sensibus procis, ordine dignitatis servato, tribus tantummodo scribendi licentiam dare placuit. [Note: Iudicum 9.] Si Ioathamo per apologum,
ligna, olivam, ficum, vitem in silvestribus comitiis, licuit alloquentia se introducere: quanto magis sensus, nobiliore anima, quam vegetante praeditos. Quod tamen, ut dictum est, tribus dumtaxat primis, quippe a materia altius elevatis, hoc est, Visui, Auditui, Odoratui tribuimus. Gustus et Tactus, ad pastum et ventrem proiecti, velut muta et bruta pecora silere iubentur. Vicarii substituti causam illorum agunt, et supplent.
PUellarum nobilium exemplo: quae nubiles, primo quidem ab honestis amoribus non videntur abhorrere. Simulant enim molles aditus, etsi intus rigidae: foris utcumque blandiuntur, auscultant. Porro, cum desideria procorum accenderunt, exspectationem optatae admissionis destituunt. argumenta, preces, vota argute eventilant. Quid? demum invisos petitores manifestius deludunt, rident: sed et de fenestra exprobrant; verbo: repudiant. quod in Germania vocant corbem dare. Ipsissima imago pugnantis Animae, sive potius pugnare incipientis
cum illecebris sensuum. rudis adhuc; sed neque consentiens, nec omnino abhorrens, conivet interdum, et nonnumquam subrepticiis imaginibus intendit aciem, ut capi posse videatur, spemque praestet potiundae; licet immobilis stet. quem luctandi modum graphice describit S[anctus] August[inus] utpote expertus. [Note: Lib. 8. Confess. c. 11.] Retinebant me nugae nugarum, et vanitas vanitatum, antiquae amicae meae, succutientes vestem meam carneam, et submurmurabant: Dimittisne nos? etc. Et quae alia Eroticae literae per sensus Menti tentatae ingerunt. itaque subinde miratur, colludit, stupet: ac nisi divinae Gratiae filum sequatur, in labyrinthum incidit. Uraniam nostram, media via [Orig: mediâ viâ] incedentem exhibemus: Victricem quidem, et castam: sed non statim sanctissimam, nec omnis periculi expertem. In secunda Parte, a Sensuum tumultu utcumque libera, illustrior proponetur. paullatim proficimus. nunc Anima Humana, humano modo, cum sensibus suis, ministris necessariis agit. Itaque datas Literas, quamvis illecebrosas, et quae narrant delectationes, sed non sicut Lex Domini; legit, examinat, respondet: memor, quod et ipsa Epistola sit, epistolam sollicitantibus reponit: ne rustica habeatur. [Note: 2. Cor. 3.] Epistola nostra vos estis, scribit ad Corinthios Apostolus . epistola scripta non atramento, non in tabulis lapideis
sed in tabulis cordis carnalibus. Annotavit quoque Origenes : [Note: Hom. 13. in Genesin.] Animam peccatricem, peccati sui quodammodo literas scribere. quippini ergo et victricem Deoque fidam, deceat contrarias scribere: peccare se nolle. Hoc proposito firmata, nonnumquam Sensuum suorum votis faventem se ostendit; castigat tamen. laudat ministerium, sed matrimonium aspernatur: et masculinum animum femineo pectori inserens, quasi Machabaea aliqua, neque blanditiis, neque terrore commovetur: monens unumquemque, ut officium faciat suum; hoc est, serviat, dominari nolit. Quin etiam divina ope adiuta, pervicacius insultantibus frena, cruciatus, vigilias, flagella minatur, et infert. Queri interim, obsecrare, indignari, deridere, gemere, irasci, explodere, similesque affectus ciere, tam a sexu muliebri alienum non est, ut quodammodo proprium esse videatur: praesertim in discrimine castitatis, et tuendi honoris gloria. quod enim crescit ad pugnam, virescit in palmam. Feminae autem et Elegiae idem plerumque genius est. non semper ploret, ingemiscat, dissimulet: sed animosius quandoque insurgens, Amazonem se praestet; et pharetrata, missilibus procul agat.
QUi sine peccato est (numquam indulgens aliquid sensibus, aut conivens) primus in illam lapidem mittat; etiam Sisyphium . Certe a iactu D[ivi] Augustini , quantumvis acerrimi ac religiosissimi Praesulis, secura erit. Non loquimur autem de innocentibus columbulis, animulis inquam: quas praeveniens Gratia Dei , extra ordinem, singulari praerogativa [Orig: praerogativâ] , tantum non omnino exemit a corruptae massae contagio. Ad humani generis infecti statum, ut communiter nunc se habet; ad quotidianas miserias, et maxime ad illud, In multis offendimus omnes, provocamus. rara avis ad retia, et viscum sensuum aucupum, non aliquot pennas relinquens. Quem enim non aliquando oculus vel auris decipit? Quis non lapsus est lingua sua [Orig: linguâ suâ] ? Praedictus Antistes , iam conversus, iam ablutus, immo iam Sanctus deplorat insidias illices sensuum; quibus implicitus aliquoties haeserit. [Note: Lib. Conf. 10. cap. 28.] Contendunt laetitiae meae, cum laetandis maeroribus (ecce pugnantem) et ex qua parte stet victoria, nescio (ecce dubitantem). [Note: Cap. 33.] Delectatio carnis meae, cui Mentem
enervandam non oportet dari; saepe me fallit. dum rationem sensus non ita comitatur, ut patienter sit posterior: sed tantum quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur. ita in his pecco non sentiens, sed postea sentio. (habes unum extremum vitandum.) aliquando autem hanc ipsam fallaciam immoderantius cavens, erro nimia severitate. (en alterum extremum.) Iam quotusquisque medium semper tangit, in quo tamen sita Virtus est. propterea exclamat idem Doctor, quoties sensuum ministerio uti cogitur: Fluctuo inter periculum voluptatis et experimentum salutis. Quod ut clarius appareat, in usu (qui utique non tollendus est propter abusum) duum [Orig: duûm] honestissimorum sensuum, Visus [Orig: Visûs] et Auditus [Orig: Auditûs] declarat. [Note: Eod. lib. cap. 34.] De visu quidem. Ipsa, inquit, colorum regina lux ista, perfundens cuncta, quae cernimus; ubi per diem fuero, multimodo allapsu blanditur mihi aliud agenti, et eam non advertenti. insinuat autem se ita vehementer; ut, si repente subtrahatur, cum desiderio requiratur: et si diu absit, contristet animum. Verumtamen in quam multis minutissimis et contemptibilibus rebus, curiositas nostra cotidie tentatur. Et quam saepe labamur, quis enumeret? Canem currentem post leporem iam non specto, cum in circo fit: at vero in agro si transeam; avertit me fortassis ab aliqua
magna cogitatione, atque ad se convertit illa venatio: non deviare cogens corpore iumenti, sed cordis inclinatione. Et nisi iam mihi demonstrata infirmitate mea, cito admoneas (Deus) aut ex ipsa visione per aliquam considerationem in te assurgere; aut totum contemnere, atque transire; vanus hebesco. Quid, cum me domi sedentem stellio muscas captans, vel aranea retibus suis implicans saepe intentum facit? huiusmodi rerum conceptaculum fit cor nostrum, et portat copiosae vanitatis catervas. hinc et orationes nostrae saepe interrumpuntur. Haec ex Hipponensi oraculo , denuntiante pericula Visus [Orig: Visûs] . adiunxit tamen et modum evitandi, iismet in summam utilitatem conversis. Talia videns inquit, Pergo inde ad laudandum te Creatorem mirificum, atque ordinatorem rerum omnium. Ergo idem sensus et nocere, et prodesse potest. non igitur semper inclementer habendus, sed caute custodiendus. Audiamus eundem de Auditu. [Note: Cap. eodem.] Quoties narrantes inania, primo quasi toleramus, ne offendamus infirmos. deinde paullatim libenter advertimus. Quid igitur? optanda surditas? minime vero. pateant aures ad honestos sermones, ad Hymnos sacros. [Note: Cap. 33.] Cum reminiscor lacrimas meas, ait, quas fudi ad cantus Ecclesiae tuae, in primordiis recuperatae fidei meae, instituti huius utilitatem agnosco: ut per oblectamenta
aurium, infirmior animus in affectum pietatis assurgat. Nota, Lector, utilitatem nobilissimi sensus [Orig: sensûs] , vix oculo cessuri. at eundem officere posse, testatur idem malo suo edoctus. Tamen cum mihi accidit, ut me amplius cantus, quam res, quae canitur, moveat; poenaliter me peccare profiteor: et tunc mallem non audire cantantem. Hactenus ille. Quae ex sanctissimo Patre descripsi, sine stupida scrupulositate accipienda sunt: (quamquam periculum nullum imminere videtur) ne timiditas ipsam usurpationem sensuum imminuat, aciemque penitus hebetet et obtundat. Si Quinque Sensuum spectemus usum, Naturae munus; quamvis Animae ministri sint: non tamen in illos serviliter agendum est semper: quippe in cognatos, a supremo Numine attributos; ut eorum beneficio atque auxilio, opera Dei discamus, prodigi in nos amorem hauriamus, miremur Conditoris gloriam, nostram felicitatem in aeterna vita sitam consequamur. Audi D[ivum] Bernardum . Quibusdam affectibus, et quadam amicitia, Anima corpori coniungitur: secundum quam amicitiam nemo carnem suam odio habet. sociata namque illi, licet eius societate praegravetur, ineffabili tamen conditione diligit illud. amat carcerem suum, et ideo libera esse non potest. formidat interitum, quae mori non potest. Timet
defectum, quae per naturam non potest deficere. Oculorum pascitur speculatione: sonorum delectatur dulcoribus: larga epulatione reficitur, et licet his rebus nullatenus ipsa utatur: gravi tamen maerore affligitur, si subtrahantur. Ecce amicum consortium Animae cum sensibus suis. equidem agnoscit famulos: sed tenero amore complectitur; scilicet ut suos, ut quodammodo consanguineos, ut aeternum secum mansuros, quocumque statu. barbaricum ius et imperium in amicos, tamquam mancipia Turcica , exercere non sustinet. nescias, sui, an sensuum gratia [Orig: gratiâ] . Ut ne mireris, si Urania , etiam victrix, aliquando ministris suis fidelibus (esto, nonnumquam perfidis) aliquid indulgeat, connivens alludat; dumne coronam capitis sui arbitrio dominantium substernat. Hactenus clemens erit. Quod si petulanter recalcitrent; (nam equorum et sensuum refrenandorum regendorumque eandem esse normam ac curam dixeris:) despotice agendum est. poppysma sic mulceat equum, ut se tamen noscat extra metum calcarium non esse. Inveni unum, qui moribundus, sensibus suis gratias referret amplissimas, propter fidelem operam, tot annis praestitam. [Note: Nicet . lib. 2. cap. 9. §.5.] Rem narrat R[everendus] P[ater] Drexelius noster, his verbis: Memini me legere de homine
aegro, sed rectissime sibi conscio: qui in mortis vicinia, velut orator ad se ipsum, omnibus corporis sensibus meritam gratiam retulit, in hunc modum. O mei oculi, amo vos de hac re, quod passi estis noctem vobis et caecitatem persuaderi, quotiescumque vanitatis aut lasciviae aspiciendae fuit periculum. haec mihi nox, haec caecitas, saepe fuit saluberrima. O meae aures, gratias vobis habeo; quod artificio extemporali obsurduistis, ad omnem inhonestum, obtrectatorium, noxium sermonem. haec mihi surditas saepissime fuit saluti. O Manus meae, vobis memori mente adscribo, quod delicias et Tactu iucunda potuerim aspernari: vestra mihi ad hoc profuit continentia. O mi olfactus: et tuis beneficiis respondeo. tuae fuit virtutis et odores gratos spernere, et ingratos perferre, Dei caussa [Orig: caussâ] . multum me iuvit tua patiens industria. Et o mi Gustus, tibi quoque me gratum praebeo: tibi acceptas refero victorias plurimas. pars salutis meae maxima in te stetit. potuisti et dapibus carere, et inter dapes esurire. abstinendo et sustinendo promovimus. Igitur o meum corpus, sine me brevi temporis spatio a te abesse. iungemur iterum, et una fruemur praemio inexplicabili: felicitate non finienda; Uraniae Victrici debita. [modern editors: Apparatus criticus: [(2b)] IACOBI BALDE ... URANIA VICTRIX] A; URANIA VICTRIX,/ SIVE/ ANIMAE CHRISTIANAE/ CERTAMINA/ ADVERSUS/ ILLECEBRAS ET INSULTUS QUIN-/ QUE SENSUUM MINI-/ STRORUM/ CORPORIS SUI ELEGAICO (sic!)/CARMINE DESCRIPTA. B Pontifici Maximo] A; DEDICATIO. ... Pontifici nostro. B [(3b)] 1 suo,] A; suo B [(4a)] 11 lenones;] A; lenones. B [(4b)] 15 famulatus], A; famulatus. B 16 confusâ] A; confusa B 18 quadrigarum;] A; quadrigarum, B 19 formidabiles.] A; formidabiles: B 20 agantur;] A; agantur? B 21 incursant,] A; incursant. B pariter] A; pariter. B 22 Sensus,] A; Sensus B [(5a)] 32 Victoria] A; victoria B [(5b)] 33 persistat,] A; persistat; B 35 Uraniam, hac primâ parte,] A; Uraniam hisce Elegis B 38 suis,] A; suis. B 39 Terris] A; terris B [(6a)] 43 vicisse,] A; vicisse; B 44 solenni] A; solenni. B adscripsisti. ] B; adscripsist? A 45 Praesules.] A; Praesules, B 48 Pietati] A; pietati B 49 Charitati] A; charitati B 52 conciliat;] A; conciliat, B [(6b)] 58 sensi ... humanissimum] nur in A 62 habear: Certe] A; habear; certe B [(6b)] 64 successisse] A; successisse: B 72 Societat.] A; Soc. B [1] NO-/ticiam huius Scripti] A; NOTITIAM. DE CAUSA, MATERIA, ET MO-/DO SCRIBENDI. B 6 Venusinis] A; venusinis B [2] 19 sepulcra] B; Sepulcra A [4] 38 superesse] A; superesse, B 44 Fab[ula] 3] A; Fab[ula] 7 B 48 Primus,] A; Primus B alter,] B alter A tertius,] A; tertius B 49 ultimus,] A ultimus B 50 unio.] unio A,B [5] 55 eâdem] B; eadem A 56 Iovis B] Iovis A 57 Iuvenes] B; Iuvenes A 60 Iacoponus] B; Iacoponus A Voluntas] A; voluntas B 61 Auditus,] B; Auditus A Gustus] B; Gustatus, A 64 nostri,] A; nostri. B 66 fragmentis] B; fractis A pupis] A; puppis B [6] 72 professus.] A; professus? B [7] 82 Argumentum scriptionis.] A; argumentum scriptionis, B 83 quam ... Pars I] A; quae B epistolas praesentes] A; Epistolas B 85 spiritus] B; Spiritus A haec] A; Haec B 86 Pars II ... 96 consumitur] nur in A [7] Titel: Nomine] B; nomine A 1 Pictores:] A; Pictores, B [8] 7 Nos,] A; Nos B 8 Animam] A; animam B 10 Animam] A; Animum B 11 coelesti] A; caelesti B 13 Spiraculum] A; spiraculum B 15 Ende des Abschnitts 'De nomine Uraniae' in B Die Abschnitte [9-17]De Dignitate Animae Humanae, De Dignitate Animae Humanae ut Christiana est, De Dignitate Animae Humanae ut Sponsa Christi est, DE QUINQUE SENSIBUS CORPORIS HUMANI MINISTRIS URANIAE Sive Animae Christianae, De Dominatu Animae in suos Quinque Sensus nur in A. [15] 7 sensus] sensu A [18] 7 Non] A; non B 10 b Quantum, 16 c Concupiscentiam, d non] In B Buchstabenverweise im Text, aber die Anmerkungen fehlen. Die Abschnitte [19-25] Ex S. Bernardo, De gloria Animae Victricis sub nomine Uraniae domantis Quinque Sensus suos, De Miseriâ Animae humanae a Quinque Sensibus suis victae et sub iugum missae nur in A; ein Teil von [26-30] Cur ad Apologum B[eati] Iacoponi exprimendum Epistolae assumptae ist unter dem Titel De stylo Epistolari in B übernommen. [24] 34 ignominiâ.] ignominiâ, A [27] 24 Anima] Hier setzt der Text von B unter der Überschrift 'De stylo Epistolari/Quinque Sensuum Animam ad procli-/via solicitantium.' wieder ein. 26 quae audîsti ... [28] 37 intervertunt] Nur in A 43 Anima, Mens] A Anima mens B 45 illecebrae] A; Illecebrae B [29] 52 student,] A; student. B 56 chirographum] A Chirographum B 58 decepere] A decipere B quod] B; quod A [30] 60 Conscientiae] A; conscientiae B Die Abschnitte Elenchus Epistolarum, Quomodo Urania sive Anima Christiana Sensibus consensum eblandiri cupientibus respondeat, Cur Victrix Urania producitur [30-40] der Isagoge sind in B gestrichen; dort schließt an den Abschnitt De Stylo Epistolari nmittelbar die Einführung in den Liber primus an. [36] 18 Quod] Quod A ]
TOtum huius Sensus [Orig: Sensûs] officium, munus, obsequium; sed et periculosam familiaritatem, immo et perniciosam libertatem optime descripsit; et Oculum sub oculos posuit oculatissimus Doctor S[anctus] Augustinus Lib[ro] Confess[ionum] 10. c[apitulo] 35. Huc accedit alia forma tentationis, multiplicius periculosa. praeter eam enim concupiscentiam carnis, quae inest in delectatione omnium Sensuum, et voluptatum, cui servientes pereunt: inest Animae, per eosdem Sensus, experiendi per carnem vana et curiosa cupiditas. Oculi sunt ad cognoscendum in Sensibus principes. Concupiscentia oculorum eloquio divino appellata est. Ad Oculos enim proprie videre pertinet. Utimur autem hoc verbo etiam in ceteris Sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus. Neque enim dicimus, audi, quam rutilet aut olfac, quam niteat: aut gusta, quam splendeat: aut palpa, quam fulgeat. Videri autem dicuntur haec omnia.
Dicimus enim non solum, vide, quid luceat; quod soli Oculi sentire possunt: sed vide etiam; quid sonet: vide, quid oleat: vide, quod sapiant: vide, quam durum sit. ideoque generalis experientia Sensuum, concupiscentia Oculorum vocatur: quia videndi officium, in quo primatum Oculi tenent, etiam ceteri Sensus, sibi de similitudine usurpant; cum aliquid cognitionis explorant. Ex hoc autem evidentius discernitur; quid voluptatis, quid curiositatis agatur per Sensus: quod voluptas, pulchra, canora, suavia, sapida, lenia sectatur. Hactenus Africanum Oraculum . Sit ergo ratum, quanto Visus ceteris Sensibus praestantior atque utilior est, si munus suum recte obeat: tanto nocentiorem experietur Anima,; nisi probe coercitus, Dominae suae non lenocinari, sed tantummodo famulari assuescat. Nullum certe in homine membrum esse, quod ita Cordi satisfaciat atque conspiret, dicere solebat S[ancta] Catharina Senensis , divinitus edocta. Dialogor[um] c[apitulo] 89. Huius itaque Sensus [Orig: Sensûs] blandimenta tentantis Animam, et, si annueret, ad absurda ducturi, sicut et ceterorum Sensuum insidias, in mollia Epistolarum vincula coniecimus. familiaris enim scribendi modus, refert quendam procorum in agendo loquendoque modum: suavi sed tecta atque viscosa facilitate sollicitantium praedam capiendam. Sic Auceps capit Aves, procus puellas, Daemon per Sensus Animas.
Argumentum EPISTOLAE PRIMAE.
Insinuat se blande hic Sensus, et circumspiciens dotes suas atque pulchritudinem, Animae fidelem operam pollicetur, atque pluribus praestitam commendat: nimirum ut votis suis obsequentem Uraniam paret.
1. Visus, sensus inter omnes praestantissimus: merito ergo diligendus.
2. Oculi admirabilis fabrica.
3. Vis oculorum et efficacia: fulgor et fulgur.
4. Nulla Lia venusta est.
5. Lacrima, aqua vitae; huius, oculi, fons: certe canalis.
6. Oculi dignitas, tutela, laetitia, lepor.
7. Oculus, animae fenestra. Ex hac enim veluti Dominam per cancellos, universa perspicere: almumque diem, et omnia sub visum cadentia delibare.
8. An non igitur Visus in primis amoribus habendus?
Sed neque
Arachnaeae
certent subtilia telae
Viscera: et in teretes stamina ducta rotas.
Laedere pupillam, gravis est iniuria, nostram.
Talitro frontem laedere, ludus erit.
3. Praeterea nihil est oculi velocius ictu.
Non aequat
Parthus
, non iaculator
Arabs
.
Praevenit excussae rutilantia fulgura nubis;
Summaque, momento temporis, astra ferit.
Femina praesertim nostris accingitur armis:
Quando alia imbellis sexus inopsque negat.
Militat aspectu, cum vult se fortiter uti.
Hinc velut ex pharetra fulgida tela iacit.
Iacta,
Cupidinei
penetralia pectoris intrant:
Perque animum rapidi fulminis instar eunt.
4. Da faciem quamvis, nulla non parte venustam.
Ni videat, foeda est: ni videatur, abest.
Turpe rudis catulus, communique aethere cassus.
Idem, cum caecus desinit esse, placet.
Vile pecus talpa est. lynces celebrantur acuti:
Plaustraque non humili
Bacchica
sorte trahunt.
Solantur maestam Noctem procul aetheris ignes.
Sidera sunt oculi, pulcher
Olympe
, tui.
Aspice pavonem: quid enim formosius illo?
Nimirum gemmas explicat ille meas.
In me viva suam fixerunt Gaudia sedem.
Hîc [Reg: Hic]
habitant
Charites
:
hîc [Reg: hic]
genialis Amor.
5. Hinc manant lacrimae: quas cum miseranda profundis:
Amittit vires egeriturque dolor.
Crede mihi, non est humor pretiosior isto.
Unica saepe Deum flectere gutta potest.
Hoc
Superum [Orig: Superûm]
nectar quoties Metanoea propinat,
Exceptum phialis
Angelus
ipse bibit.
Flent quoque iucundo vites imitamine nostri.
Fletibus his ridet dulcius uva magis.
6. Cur quidquid carum est, ex me censetur? Et inde
Exauget pretium dos duplicata suum?
Urbs, oculus Regni si qua est Augusta, vocatur:
Urbis ut in vasto Curia pulchra Foro.
Euryalus
Niso
,
Pylades
dilectus
Oresti
,
Iste meos oculos, dicit, amicus habet.
Hac leviter quoque nemo volet cum parte iocari:
Qui tamen in tergum saeviet usque flagris.
Cum subit intrepidus fulvam gladiator arenam,
Mutuaque adverso conserit arma viro:
Non parcit manibus, latus obicit, omnia pugnam
Membra cient: oculis sed cavet ipse suis.
Vincat: at his laesis queritur de sorte triumphi:
Et, mallet fracto succubuisse genu.
Mecum laetitiae, mecum sunt mille lepores:
Mille voluptates pupula parva capit.
7. Per nostras tamen ipsa soles laetata fenestras
Prospicere, et Mundi commoditate frui.
Utque frui possis, meus est tibi nervus ad usum.
Delicias omnes Opticus ille refert.
Ah dolor! Humani compacta in corporis artus,
Haud secus ac taetro carcere clausa lates.
Tristia praesentis toleras fastidia vitae:
Et pateris tenebras deteriore situ.
Visus adest, aperitque fores, moestumque timorem
Discutit, et magna taedia parte levat.
Ah, quoties longa noctis caligine mersa
Optâsti reducem, me reserante, diem!
Ah, quoties, cum iam caneret cristata volucris
Nuntia
Leucotheae
; me vigilare iubes!
Evigila, clamas: quam longo tempore dormis?
Sat somni nebulis est tenebrisque datum.
Vix igitur valuas pando tibi frontis eburnas,
Palpebraque absterso mota sopore micat:
Protinus
Auroram
, me connivente, salutas;
Et gaudes spatio liberiore poli.
Cernis discursus, studia et contraria vulgi:
Quid vetus hic noster, quid novus Orbis agat.
Est aliquid, speculo, variarum et imagine rerum,
Captivam luctus fallere posse suos.
Flaventes spicis quis te deducit in agros,
Quaeque superfusis prata rigantur aquis?
Unde dari, noscis distinctos floribus hortos,
Albaque purpureis lilia mista rosis?
8. Non tibi praestat idem nasus captator odoris:
Nec Gustus, nec qui Sensus in aure sedet.
His opto meritis in amici foedera sumi
Ante meos fratres: si tamen aequa peto.
Aequa peto: modo tu, sicut propiore ministro
Non gaudes; cupias non propiore frui.
An suspecta timens consortia mobilis astri
Moribus incipies indubitare meis?
Ne timeas noctem, quae nil moderabile suadet.
Odimus hanc. obstat nox inimica mihi.
Lumen amo: tenebras omnes odisse necesse est.
Bubones aquilis ni sociare velis.
Sidereas volucres genio sectamur et ortu.
Sint aliae
Veneris
; sum
Iovis
ales ego.
Pone metus igitur. nobiscum virgo manebis,
A solo VISU nulla puella perit.
Annue: communis te per primordia vitae,
Nec nisi per mortem dissocianda precor.
Per si quid dulce est, fuit aut umquam [Orig: unquam] tibi mecum.
Scis tamen his oculis dulcius esse nihil.
Si quod in
Aegypto
Pharos
optatissima nautis,
Taedifer in cymba [Orig: cumba] corporis usque fui.
Taedifero nunc redde vices, taedamque iugalem.
Dicere iam liceat: Sis mea, Simque tuus.
Ambo felices: ego, quem cumulabis honore;
Tuque, ministerio quod potiare meo.
PRincipio carissimum sibi Sensum non inclementer habet. Postea commemorat pericula Visus [Orig: Visûs] : ingerit modum legemque sancitam Naturae: iubet denique sua sorte contentum esse. Passim tamen per totam Epistolam, iam laudat et demulcet; iam irridet et exprobrat.
1. Uraniam (Animam) non diffiteri praestantiam et primatum Visus [Orig: Visûs] .
2. Mirari tamen eius, utpote oculati commercium cum caeco Cupidine .
3. Unde igitur insolitum amorem, dominandique libidinem conceperit?
4. Hortatur porro Visum, ut suas excubias diligenter servet. Quid intus Domina agat, ad satellitem non pertinere.
5. Oculorum quidem venustates, atque utilitates,
esse quam plurimas; sed non minora neque pauciora pericula.
6. Multos per oculum periisse.
7. Astruitur exemplis.
8. Lacrimas ex oculorum thesauro derivatas, fluere aeque ancipiti fama ac pretio: eosdemque flere, et flendi causas dare.
9. Oculum Animae praecipuum, non indui tunicis, nervis, humoribus.
10. Illo itaque mentis oculo videri, quae Caro non sentit, per Lumen gloriae.
11. Carneum tamen oculum non despici, intra servi conditionem, et obsequia submissum.
Non eadem lynci, quae grata cubilia talpae:
Non habitant uno noxque diesque loco.
Nec bene conveniunt oculatus et aetheris expers:
Idem
Tiresias
, et simul
Argus
eris;
Eice, quas oculo putri spes pascis inanes.
Contentus propria condicione mane,
4. Assignata tui frons est, non pectus herile
Usibus ulterius quid petis ergo mei?
Pectore se ponunt Animae stratoque locantur.
Interior nullis Sensibus aula patet.
Hoc velut in thalamo servum renuente quiesco.
Limina defendas exteriora
domus [Orig: domûs]
.
Impiger observa, ne proditor otia turbet.
Commissas lictor sta vigil ante fores.
5. Nec tamen irascor, quod ames. quis amare vetabit?
Dummodo sit castus, non vitiosus amor.
Hoc quoque enim dubito. nam quid temerarius ambis?
Nil potes in Dominam Iuris habere tuam.
Tecum blanditiae, tecum sunt mille lepores.
Cur totidem fraudes, iunctaque damna siles?
Lene supercilium
Cyprios
declinat in arcus
:
Unde iecur figens, torta sagitta volat.
Grandibus, atque
coma [Orig: comâ]
maioribus, incubat ingens
Saepe superciliis fastus, et horror inest.
Laudatae quaecumque refers praeconia formae,
Ostentare potest non minus illa culex.
6. Est structura quidem, fateor, mirabilis omnes
Attonitos reddit Numinis istud opus.
Vix tamen inficiunt aliud; vel atrocius urunt
Haemoniae
matres,
Thessaliae
que nurus.
Fascinus infamat: corrumpit dira libido:
Inquinat impuro sanguine turpis anus.
Iam quod pelliculas tunicarum nomine iactes;
Non debes nimium complacuisse tibi.
Has propter tunicas, tunica quandoque
molesta [Orig: molestâ]
Moechus Templorum plectitur ante fores.
O quoties ad turpe nefas discinctus adulter
Debuerat simili non nisi veste tegi.
Sit tibi praeterea pupillae nobilis uva:
An non Autumnus letifer inde fluit?
Quando propinavit sese
Iuditta
videndam?
Expressa est oculis mustea forma nocens.
Ebrius hoc musto, velut a vertigine, Princeps:
Ebria turbati mens
Holofernis
erat.
Ex facie infusi tantum bibit ille decoris,
Ut rueret titubans, evomeretque animam.
Quod loquor obscuris perplexa aenigmata verbis;
Hoc facio, mihi si credis, amore tui.
Ne sim dura tibi, quantum licet, abdita celo
Crimina, vulgatum diminuoque malum.
Atqui vera loqui me scis: et scire fateris.
Publica sunt nullis infitianda modis.
Nec culpo humores, quibus uteris; hos tamen ipsos
Causam naufragio saepe dedisse queror.
Submersit plures oculi crystallinus humor,
Quam mare, et
Hesperiis
concitus Auster aquis.
7. At, tua quae fraus est, praecepsque audacia; solo,
Scribis, ab aspectu nulla puella perit.
Dina
tamen periit,
Sichen
que imbellis amator:
Ille suis oculis captus, et illa suis.
Lumina
Samsoni
meretricis lumen ademit.
Abstulit immeritam
Dalila
visa comam.
Perdidit et vires una fortissimus Heros,
Pellicis [Reg: Paelicis]
infami forfice tonsus Herae.
Quam bona res oculus simplex, sancteque pudicus;
Tam mala lascivus, nequitiaque salax.
Hic et
Iessidae
transfixit pectora telo;
Et
Ducis Assyrii
sustulit ense caput.
Argivos
Patriae caecus non intulit ignes:
Aut certe solo caecus amore fuit.
Sed neque quam rapuit, secumque ad
Pergama
duxit
Priamides
, legitur lena fuisse myops.
Ut vidi, ut perii, clamat
miserabilis Exul
;
Iussus ad
Euxini
litoris ire fretum.
Se quoque spectantem
Narcissus
fonte peremit.
Usque adeo et falso lumina visa nocent.
Arte regendus equus: sed non minus arte regendus
Visus; ab indomito nil alienus equo.
Palpebra pro freno datur, ut moderamine certo
Clausa modo astringat; laxet aperta modo.
Hoc uti quoniam neglexit
Alypius
olim:
Fertur in
Ausonio
paene perisse foro.
Cum furerent saevi, Circensia publica, Ludi:
Prodideretque suas
Roma
cruenta neces:
Sedit, spectavit: mox et clamavit et arsit:
Belua cum visis factus et ipse feris.
8. Si tibi thesaurus lacrimarum est creditus uni:
Forte unus causas, cur lacrimeris, habes.
Ex oculis caedes, incendia, bella, rapinae,
Monstraque luxuriae sanguinolenta fluunt.
Tam notum est: animas oculi praedantur amantes;
Quam notum est: oculi sunt in amore duces!
Sint utinam et vitae, qui mortis saepe fuerunt.
Unde haustum est virus, profluat inde salus.
Noscitur ex vultu plerumque domesticus hospes:
Noscitur ex stellis vultus et ipse suis.
Ah, niveae quoties inter duo sidera frontis,
Stella nocens
Veneris
currere visa fuit!
Ergo per faciem rivi ducantur aquarum.
Turbida laxato flumina fonte ruant.
Ite, quis arcebit? quot stant in vertice crines:
In pectus scatebris tot fluat unda novis.
Idalias aliis flammas restinguite thermis,
Quam quas
Baiano
littore fundit humus.
Salsa placet Superis placandis victima. Salsae,
Dulcia quae purgent furta, petantur aquae.
Pupillae quoties philtrum fatale biberunt!
Egerat hic medicus blanda venena liquor.
Quid tamen egereret? Nihil est fallacius imbre,
Qui fluit ex oculis: aridiusque nihil.
Nam quis iam lacrimae fidat? Simulare docetur:
Quodque est deterius; iam simulare docet.
Illa nil citius mediis arescit in undis.
Tantalus
has aeque non bene prendat aquas.
Coniugis effertur funus, comitante marito;
Flere putes: ficto risus in ore salit.
Luditur alternis vicibus
Comoedia
fallax.
Deplorat functum
Fulvia
maesta virum.
Scissa genas, adaperta sinum, percussa lacertos.
Tota madet facies: luctus in ore gemit.
Et tamen (o
Manes
.) hora levis uxor
eadem [Orig: eâdem]
,
Qua plangit, dici iam nova vota potest.
Atra prius, subito candet. nova flammea sumit.
Gutta nec est
fletus [Orig: fletûs]
lugubris ulla super.
Qualis anas, stagnum longo tenus abdita collo
Immergenda subit, perluiturque caput:
Vix egressa vadis, iam toto corpore sicca est:
Et levis nullo penna liquore madet.
Flevit, et
Hypsipylem
flendo decepit
Iason
.
In
Lemno
madidus,
Phaside
siccus erat.
Troius
Oenonae
quondam iuravit amator
Per
Paridis
lacrimas, per lacrimasque
Parin
.
Idem deceptor ficti post oscula
vultus [Orig: vultûs]
,
Oenonen
potuit deseruisse
Paris
.
9. Nec moveor tantis, quas dotibus ipse recenses:
Quamvis his movear; nec tamen ipsa nego.
Multa quidem, parvoque capis spectacula nervo,
Sed fugiunt Sensum plura videnda tuum.
Tu pecudum ritu tantummodo corpora cernis.
Altius o quanto MENS mea lumen habet!
Subtilis, velox ego sum: leve simplicis aurae
Fulgur: et aeterni proxima imago Dei:
Non potes obductum nebulis transcendere Caelum:
Fulget ubi FACIES invidiosa nimis.
Non potes Aligeras acies, sine labe vagantes,
Obtutu GENIOS interiore sequi.
Divinas penetrare nequit tua pupula fibras:
Intendat sese quamlibet omne iubar.
Cogitur, ut nolit, contentus quisque manere
Materiâ sphaerae conveniente suae.
Sors tua terrestris; nec plene excedit opacum.
Rustica concreto pulvere gemma nites.
Sors tua mortalis. Quid eris tellure sepultus?
Nempe lacertarum denique pastus eris.
10. Ast ego nec Fatis, nec debita tristibus umbris,
Post mortem primum luce micabo mea.
Exspectata simul me transformaverit in se
GLORIA: quod tempus non procul esse reor.
Aspiciam
Numen Summum
sine fine Beata:
Quale suo Immensum de Mare fonte fluit.
Tunc vere meritura decus nomenque Videntis
URANIE
liquidae Filia lucis ero.
11. Ergo cave aequalem Dominae deposcere sortem.
Finio. Responsi summa sit ista mei.
Quos habeo famulos, dedignor habere maritos.
Impar coniugium non bene firmat
Hymen
.
Me penes est Sensus sceptri dominatus in omnes.
Haud patiar, servos scribere iura tori.
Si tamen admittis leges mentemque Clientis:
Non oculus tantum; noster OCELLUS eris.
Sin aliter sentis; pergisque rebellis, et acer,
Et vagus, erronum more, nocere mihi.
LUCIA
fortis ero; frontemque haustura profunde,
Effodiam rapida lumina bina manu.
POst Visum ab Urania despectum, explosumque procedit eius iuratus Minister, Cinna Pictor, in medium, imaginum curiosus artifex; et insatiabilium Oculorum bellus nutritor. Hic enimvero artis suae conscius, Uraniam audacter in Sponsam petit, per Epistolam hanc, potius Pictam, quam scriptam.
1. Cinnae Pictoris benevola insinuatio.
2. Artis pingendi inventio digna: Dignitas, antiqua: antiquitas veneranda.
3. Ipsam Naturam pictricem esse.
4. Pictorum Ars liberalis. Academiae celeberrimae.
5. Pictores Itali .
6. Alberti Dureri , Germani , Norimbergensis LUCRETIA , Monachii , Metropoli Boiorum , inter cetera visenda.
7. Christophorus Schwarzius , Pictor Germanus , Monacensis Boius .
8. Penicillo quoque triumphante gloriari posse et feminas.
9. Pictorum decora et divitiae.
10. Petri Pauli Rubenii , Belgae laudes, et opes.
11. Pictorum beneficio, mortuos quoque etiamnum vivere.
12. Victuram et Uranien , si in foedus consentiat.
Effigiem Pictoris habes. ne plura requiras;
Tantum non loquitur, nostraque verba facit.
Vivimus,
URANIE
. potes hac vel in icone vitam,
Flabraque pulmonis paene notare mei
Pinximus ad speculum. Quid agat, si quaeris, Imago,
Aut desiderium quod patiatur? amat.
2. Dum ne displiceam, quod nostram invenerit artem,
Pastor, uti perhibent Lydius inter oves.
Quippe pedo signans proiectam, reddidit umbram
Lanigerae pecudis: iustaque forma fuit.
Non est dedecori mihi pastoralis origo:
Nec lucem ex umbris elicuisse pudet.
Pastor erat
Moses
Soceri
Raguelis
in agro:
Quem similem meitis; quem dabis ore virum?
Pastor et
Obedides
: is, qui iuvenilibus annis,
Prostravit funda te,
Goliathe
,
sua [Orig: suâ]
.
Pastor et ille fuit; dubiam tres cuius in Ida
Iudicio formam supposuere Deae.
3. Aspice roriferis suspensum nubibus Arcum:
Occidui pictum nobile Solis opus.
Quid sunt graminei, nisi picta tapetia, campi?
Istorum Zephyrus floridus auctor erat.
4. Non ego, ut artifices alii, sum portio vulgi:
Nec mea communi digero fata tribu.
Respuimus nomen vilis triviale Magistri.
Principis hic titulum, qui bene pingit, habet.
Discimus exemplo veterum rituque Sophorum.
Multaque in hunc finem clara Lycea patent.
Floret apud celebres non una Academia
Belgas
:
Floret in
Italia
, totaque
Roma
fovet.
Conveniunt
Itali
, statuuntque ante ora Senatum.
Gallus
,
Iber
,
Scotus
,
Teuto
,
Britannus
adest.
Hîc [Reg: Hic]
et Parrhasii renovant fallacia vela,
Picta tumet botris
Zeuxidis
uva novis.
Hîc [Reg: Hic]
se
Nicomachum
profert, aliusque
Nealces
:
Et sonipes picto vivus adhinnit equo.
Timanthis gladio fossus monstrabitur
Aiax
:
Procumbet passis
Iphigenia
comis.
Alterius genium ductusque examinat alter:
Ipsaque censuram
Linea Coa
subit.
5. Sic tandem excolitur, nomen qui grande mereri
Gestit, et aeternum conciliare decus.
Ut sileam priscos: nullum non protulit aevum
Illustres aliquot conspicuosque viros.
Quorum Posteritas cineres quoque sera veretur:
Relliquiasque sacri muneris instar habet.
Angele tunc Michael
famose taceberis Urbi:
Cum perdet linguam
Roma
diserta suam.
Tot poni
Raphael Urbinas
dignus in aris;
Quot positas eius nomine fama canit.
Palma: tuae semper
Iudittae
palma virebit:
Dum stabit
Veneta
Marcus
in Urbe Leo.
Saecula
Bassano
similem non multa tulerunt.
Maiorem, credo, Saecula nulla ferent.
Functorum monumenta satis vel muta loquuntur;
Quae monumenta
tuae [(printer); sic: tua]
sint,
Titiane
,
manus [Orig: manûs]
.
Quamvis
Zuccatum
subduxerit
Atropos
Orbi:
Clarus adhuc hominum viva per ora volat.
Bellino
debet
Gonzagae
Iulia
formam:
Qua vultus
Helenae
vincere visa fuit.
Quid
Caligarettum
Tindorettumque
sagacem,
Cumque
Trevisano
te,
Mutiane
loquar?
6. Aetas
ALBERTUM DURERUM
nulla silebit.
Dum
Mosa
, dum
Rhenus
,
Danubius
que fluent.
Noricus
hic omnes illo discrimine vincit:
Ars a Natura quo superata latet.
Uxorem
ne tuam vis,
Collatine
, videre?
Urbem, quam
MONACHUS
nomine monstrat, adi.
Aut hodieque potest dici
Lucretia
viva:
Aut tua, cum nupsit, sic quoque picta fuit.
Ergo etiam pingi vivam potuisse, fatendum est;
Sit licet unius viva coloris ope.
Vel certe falsum est, talem vixisse puellam,
Libera quae moriens concidit ense suo.
Haec si Tarquinio rursus spectanda daretur;
Cogeret ad saevum rursus adulterium.
Illa videretur mucrone resolvere pectus
Velle; probrum casta fortiter ulta manu.
Concolor ex picta posset
Lucretia
nasci,
Esset
Dureri
si quis in orbe gener.
A sonitu vocis vox ut geminata resultat;
Effigiem pareret sic licet umbra suam.
7. Tu quoque non minor es summis, gemmaque notandus
Inter
Boiugenas
candidiore,
NIGER
.
SCHWARZIUS
in paucis felix, ubi Principis Aulae
Moenia vicinis
Isara
plangit aquis.
Pictorum potuit,
Nasarenae Virginis
ora,
Suavius ex omni ducere nemo choro.
Tanquam si praesens coelo delapsa sereno,
Ora propinasset, sidereasque genas:
Ac si sedisset. porrexissetque labella,
Et frontem, et Pueri basia vesca Dei.
Omne tulit punctum
NIGER
hic, dixere periti.
Inter censores, CANDIDUS ipse fuit.
Contulerant alios; non aequavere vel ipsi
Quis superant alios! tam lepor omnis inest.
Aspice: sunt huius veri, non huius, ocelli!
Haec facies viva est: ista cadaver olet.
Cura dolorque procul. DIVINUS PUSIO vere
Ridet et halanti subsilit ore rosa
Virgo, tamen Virgo est, et vultu MATER eodem.
Ex illo scires non sterilem esse Deam.
Sed nil matris habet luctum redolentis, et Evam:
Nec tamen et vacuum Virginis uber habet.
Miscet utrumque color. genitrix et virgo resultant.
Haec peperit Numen: nesciit ista virum.
8. Iamne vides, Artis quae sit praestantia nostrae.
Nec decus artificis vilius esse scias.
Quin et feminei fuerit non ultima
sexus [Orig: sexûs]
Gloria: cui laudi pingere posse datur,
Peniculo, vel acu: sicco madidoque colore.
Inferior tamen est pensa trahentis honos.
Marcia
Varronis
,
Miconis
Timareta
,
Cratonis
Irene
, titulos hinc habuere suos.
9. Sed neque opes desunt: nec
quae [(printer); sic: quam]
commixta colores
Temperet, auriflui deficit unda
Tagi
.
Unus saepe Puer pharetratus et aliger, aere
Immenso stabit;
Tyndareum
ve caput.
Augetur pretium censendo: exaggerat Auctor,
Laetior hac vita est! ditior esse potest!
10. Exemplum nostri sit
Belga
RUBENIUS
aevi,
Ingenio felix, divitiisque potens.
Ante suas Scaldis revocabit corniger undas
In caput, et retro fluminis agmen aget:
Quam damnet tenebris, et adhuc memorabile nomen
Rubigo tanti deleat ulla viri.
Ut Iovis ex almo Cerebro Tritonia Pallas
Prosiliit, solo Filia nata Patre:
Sic varias proprio formas e vertice fudit,
Et quasi progenuit corpora mente
suâ [Reg: sua]
.
Eminet ex tabulis, et anhelat truncus, et Icon
Clamat, se natam Deucalione novo.
Scilicet hic lapides proiecit, et iste colores:
Refert in iactu, pone vel ante, nihil.
Consurgunt utrinque homines, animantur, et exstant.
Membra lacertosos posse movere putes.
Atque hic est Pictor, qui testamenta reliquit
Regia: cui census
Persica
gaza fuit.
Pransus in argento, laticem sumebat in auro,
Sed de communi non erat ille latex.
Massicus influxit, seu pressus vite Falerna:
Vel minimum praelis,
Rhene
iocose, tuis.
Ecce: vehebatur late per compita curru:
Si non Hesperii terga premebat equi.
Finge novem
Musis
operatum: finge secutum
Nomen, et armati castra fuisse Ducis:
Transque peregrinos tractus sulcasse carinis
Aequora: non tantas accumulasset opes.
11. Si rite expendas; (
Manes
et funera testor,
Et Dea, cum
Parcis
te,
Libitina
, tribus:)
Terrigenum [Orig: Terrigenûm]
debent nobis tot milia lucem,
Quae iam perpetua nocte sepulta forent.
Saepe patrem gnatus numquam vidisset ademptum
Posthumus; aut matrem filia rapta suam.
Pictor adest: quaque arte valet, succurrere gaudens
Naufraga Lethaeis eripit ora vadis.
Per nos Heroum spirat sub cespite virtus:
Sparsa licet multo sanguine terra premat.
Tillius occubuit: sed enim post nobile vulnus
Vivit in effigie non minus ille sua.
Gustavum
posita
Suecum
Mors abstulit
hasta [Orig: hastâ]
:
Pugnantem gladio picta tabella refert.
Sic tenuit ferrum: Sic arma ferebat
Adolphus
.
Nimirum nostra sic tulit arma manu.
Quae Lycius rapuit campus, nos reddimus illi.
Arduus in nostro Fata triumphat equo.
Mulceat in primis teneras pictura puellas:
Nam formae fragili subvenit illa bono.
Destruit hanc penitus Lachesis, vel deterit aetas.
Nostra resistendo frangit utramque manus.
En, haec
Eugenia est Isabella
, virilis Amazon:
Demisit faciles cui
Leo
Belga
iubas.
Ista
Palatini
Constantia Principis Anna
:
Haec
Ducis Alberti
Clara Renata
fuit.
Eheu!
Caeciliam
fixit Mors
Sarmata
telo.
Perdideras oculum tunc
Marianna
tuum.
Quam
Leopoldinam
lugebat Caesaris Aula,
Sic cupis in primo flore videre, potes.
Sic
Iovis
Austriaci
fulsit pulcherrima
Iuno
:
Purpureum petiit cum generosa torum.
12. Et tua, si nostram non aspernabere concham,
Effigies dabitur conspicienda foro.
Est aliquid, digito monstrari in imagine posse,
Desuper adscripto carmine: Talis erat.
Cum Fama multas ibis spectanda per urbes:
Credenda a populo praetereunte Dea.
Sive Themis digressa Polo: sive una sororum.
Quam putet applaudens esse Thalia suam.
Sive aliqua illarum, quae aversae terga renident,
Altera in alterius mutua nexa manus.
Tu potior pingi: tu dignior omnibus illis.
URANIE
Charis
est, pro tribus una triplex.
Non
Clytie
Phoebi
, non te
Babylonia
Thisbe
,
Pulchrior in terris non
Atalanta
fuit.
Hippomenes
si te videat,
Schoeneida
temnet.
Hippomenes
oculos non tamen unus habet.
O nova
Schoeneis
, vere
Schoeneia
Virgo.
Nomine quo pulchras Gens
Alemanna
vocat.
Per te, perque tuum,
Schoenia [Orig: Schoenìa] Nympha, decorem.
Qua forma gaudes, utere:
CINNA
rogat.
URania non multis cunctatur: sed rotunde abnegat petitum coniugium. Denique vitia plerisque Pictoribus communia in medium profert, et sugillat. quibus vel solis prudenter expensis, nubere merito detrectet.
1. Uranie prima blandimenta Cinnae Pictoris irridet.
2. Simio Naturae nubere detrectat.
3. Quid enim PRINCEPS COLORATUS, vanum Artis vocabulum?
4. Uraniam non moveri praeconio formae: quod adulatoria vanitate dedisset. Se nec Atalantam, nec Schoeneiam esse. Nomina Teutonum invidiosa refugere, in aucupium pudicitiae proposita.
5. Symphorianum Cinnam iactasse quidem Italos , Germanos que artifices: quos inter tamen ipse nondum ponatur. Quo vero posito, frustra nihilominus sollicitari Virginem, iam maiori Domino desponsam.
6. Insuper constare vulgo pictorum plurium paupertatem minime coloratam: cuius famae discrimine merito terreantur.
7. Ipsum CHRISTOPHORUM SCHWARZIUM , quem tantopere commendasset, Pictorem eximium, pauperem ad extrema deductum, in extremis obiisse.
8. Paucos dari RUBENIOS Belgas ; ingeniosos, gnavos, industrios, sobrios, divites. Plerosque vino, aleae, otio deditos, artem suam in tabernis consumere.
9. An Pictorum ACADEMIAE, suum nomen tueantur?
10. Multos quidem vita [Orig: vitâ] functos, beneficio artificum in oculis hominum vivere: sed et eorundem maleficio, verum Deum, ex hominum memoria propemodum sublatum esse. Unde Idololatria originem duxerit, patere ex lib[ro] Sap[ientiae] c[apitulo]14. et 15.
11. Ceterum Apellaeis ingeniis atque Lyceis plerumque nihil esse lascivius.
12. Haec pudoris damna, non satis compensari paucitate imaginum, Castitati famulantium.
13. Parceret proinde effigiem Uraniae collocare in publico. Nullam Virginem prostare.
14. Et vero collocari qui [Orig: quî] possit? Animam Pictorum coloribus non esse obnoxiam.
15. Denique Cinnam non aliter placiturum, quam si pingat Sponsum sanguinum Exod[us] 4,25. cui ipsa nupsisset.
2. Simia missa quoque est, et cercopithecus, et ales
Discolor, Eoae psittacus erro plagae.
Muneribus visis, quibus exaequanda rependam!
Agnovi genii symbola certa tui.
Scilicet humanos mores imitantur ut illi;
Et risum, mimo subsiliente, creant:
Sic tu Naturae dum callidus exprimis ora;
Eiusdem dici simia vera potes.
3. Haud equidem invideo, quod Princeps lege
recepta [Orig: receptâ]
Diceris. Haec artis gloria prima tuae est.
Si tamen admittis, nomen tibi dignius edam.
Maius adhuc virtus conciliare potest.
Disce prius castis tua pingere moribus ora:
Disce prius placitis non inhiare bonis.
Non tantum modicus Princeps, sed maior Ibero
Rex eris. Hunc titulum, qui bene vivit, habet.
At nondum appares sceptris regalibus aptus.
Qui servit vitiis quomodo liber homo est?
Cui Puer insultat Paphius: quem verberat arcu,
Collaque captivi sub pede pressa tenet.
Nam quibus illecebris incautam fallere leno
Niteris, blandis illaqueare dolis?
4. In me tanta quidem spargis praeconia formae;
Posset ut auditis ipsa Diana rapi.
Iam sum Schoeneis; iam sum Schoeneia Virgo:
Iam neque
Teutoniae
pulchrior ulla Dea est.
Quae tam dura silex istis impulsibus obstet?
Nec mihi stat rigido cornea fibra gelu.
Ambiguos sensi concusso pectore motus.
Immeritas etiam laus violenta trahit.
Et cur reiciam, quod donat idoneus auctor?
Si sum, cur faveam non Atalanta mihi?
Sed, qui sic laudat, mercari velle videtur:
Ac pretium linguae me petit esse suae.
Ergo tibi videor deludi posse puella,
Cyprigenae pomis, te iaciente, datis!
Curras, stes, sedeas: pingas fingasve licebit.
Nec meus Hippomenes, nec paranymphus eris.
5. Commendas alios, atque inclita nomina profers
Scimus, et
Ausoniis
civibus illa patent.
Bellini
,
Palmae
,
Titiani
, pagina fiunt:
Romanus Michael
cum
Raphaele
suo.
Ultima, mi bone vir, de te fit quaestio. Quales
Exprimis auctores? Quos imitaris avos?
Laudatur
DURERUS
. Ego quoque laudo. Quid ultra est?
Scilicet ut simus
Symphoriane
, pares.
Fortibus ut factis aequemus fortia verba.
Nullum maiorem laus aliena facit.
Tu quoque
Iudittam
Gonzagiades
que venustas
Pone sub aspectus: ANGELUS alter eris.
Quid te
DURERI
Lucretia
clara per Orbem;
Quid
Caligaretti
glauca
Minerva
iuvat?
Si pro
Cassandra
Xanthippen
pingis anilem:
Quam neque Censores,
Socratis
esse putent.
Amphora si calamo signatur, et urceus exit.
Proque lupo vulpes, proque leone canis.
Si nescis aliud, quam vel simulare cupressum:
Vel pavidum leporem, saetigerumque suem.
Dic: quoties de te, Fecit, Faciebat, in Urbe
Cantatur? Quota fert nomen imago tuum?
Cuius in aulaeis, cuius monstraris in aula?
Quis dicit: Tantum Cinna peregit opus.
Sed nihil infirmo. Neque enim, quia nescio multa,
Compertum est ideo, te quoque scire parum.
Fac modo me gnaram, tabulasque ostende: favebo
Laudibus ante alios quoslibet ipsa tuis.
Iamque tibi faveo. Plura ac maiora requiris?
Esse utinam posses,
Symphoriane
, meus.
At meus esse nequis. Voto est aliena voluntas;
Promissamque sibi me tuus alter habet.
Ditior hoc non es, promas licet omne metallum;
Quantum
Pactoli
ripa
Tagi
que vomit.
6. Pace tua dicam: modica est opulentia vestrae
Artis; et innumeri, qui celebrantur, egent.
Vidi pannosum quandoque incedere
Apellem
;
Pro lauta vacuum qui dape sumpsit olus.
Quamvis penderet pictis onerata canistris,
Artificis mensam pauperis ante
Ceres
,
Vidi corrosum gnatis apponere panem.
Mandebant farris mucida frusta nigri.
Plorabant pulli: mater miserabilis una.
Nil facit ad stomachum vanus inopsque color.
7.
SCHWARZIUS
ipse tuus, famaque usque ad sidera notus;
Qualem laudasti,
Cinna
diserte, mihi:
Iro pauperior tandem decessit. In arca
Dicitur argenti vix habuisse scobem.
Fertur adhuc hodie naulum debere
Charonti
.
Defecit miserum nummulus iste, triens.
Paene, quod ad feretrum lacrimas excussit inanes,
Exequiis caruit flebilis umbra suis.
I nunc, et iacta centum sestertia. Frustra
Ad Scaldim caussam magnaque dicta crepas.
8. Nam quotus est isto labente
RUBENIUS
aevo?
Aut quis, qui micas colligat huius, erit?
Rara avis in terris. Peregrini veris hirundo
Tempora praeveniens, hic, puto, Belga fuit.
Ille quidem meritos opibus cumulavit honores.
Quae poterant Hominem nobilitare Novum.
Sed magno ex numero primus monstratur et unus.
Squalet [Orig: Squallet] , et in trivio cetera turba iacet.
Hîc [Reg: Hic]
quoque, non cuivis contingit adire
Corinthum
,
Esse rear verum, quod
Venusinus
ait.
Vive
Midae
Croesi
que bonis dignissime pasci.
Possideas omnes
Pygmalionis
opes.
Sed madidos vita fratres, quia cuncta veremur.
Vitanda est sociis crebra popina tuis.
Egregium hoc hominum genus insanabile, semper
Potat, et assiduo proluit ora mero.
Tot sunt frugales fortasse, quot ostia
Nili
,
Ex centum, septem vix reperire queas.
Malunt ex vitro rubrum sorbere colorem.
Commissus lino siccius ora rigat.
Spernitur in muro plantata a
Zeuxide
vitis,
Gratius ex vera vina bibenda fluunt.
Ergo diu noctuque tenent spumantia musto
Pocula; qua fuerat concha tenenda manu.
9. Italicae quo fama Scholae? Stoa vestra lupanar
Rectius, aut pecudum mandra vocanda foret.
Nota lues: nullos pictoribus atque poetis,
Maiores foedae
Cypridos
esse popas.
Tot
Veneres
Veneri
, frontes sine fronte pudendas
Immolat amborum, corpora nuda, furor.
Sunt qui nil aliud chartis inducere possunt
Praeter
Hamadryades
, cum
Satyris
que lupas.
Hîc [Reg: Hic]
ponit vestes:
hîc [Reg: hic]
Salmacis
Hermaphroditum
Implicat. Ex illo femina mollis aqua est.
Venatur virides
Pecoris Deus
, ecce,
Napaeas
.
Hoc stat, ais, centum milibus artis opus.
Non ego dem septem nummos. Insumere gazam,
Atque oculum tanto pascere, stultitia est.
10. Ut bene de vivis fatear functisque mereri:
Culpa tamen multos non facit una reos.
Vana superstitio per vos increscere coepit:
Diis quoque sacrilegis est patefacta via.
Primus in orbe Deum statuit Timor. Impius illum
Primus item Pictor sustulit arte sua.
Innumeros finxit falsos, verumque removit,
Fingendi caussam mors inopina dabat.
Forte patri gnatus Fatis praereptus acerbis,
Aut matri Soboles occidit ante diem.
Ille leonis atrox instar furit, illa leaenae.
Deflebant catulos orbus et orba suos.
Mitiget ut saltem tenuis praesentia luctum;
Funus adumbratur: Supplet imago vicem.
Defuncti effigies Laribus suspenditur altis:
Paullo post cultos inter habenda Lares.
Accedente situ, succrevit gloria Larvae.
Numen habebatur, quod neque nomen erat.
Huic caput inclinant: huic vina et tura ministrant.
Ponitur ad flavos plurima cera pedes.
Spicea serta gerens in imagine filia, dici
Post aliquot messes debuit alma
Ceres
.
Illius
Gnatam [Reg: Natam]
, dum laeta vagatur in horto,
Abstulerat, rapta virginitate, procus.
Infremuit Genitrix. Quia cara
Proserpina
, picta est:
Credita in
Elysium
denique rapta nemus.
Credita
Plutonis
coniux,
Hecateque
triformis:
Matribus infernis exululata nurus.
Purpureus Iuvenis, turgentique uvidus ore,
Mortuus autumni tempore,
Bacchus
erat.
Hoc illi dederat, lustris ter quinque peractis,
Artificis, curva falce putanda, manus.
Hinc tot falsorum prostat iam turba Deorum:
Semibovesque viri, semivirique boves.
Saturnus
,
Ianus
,
Liber
,
Silenus
,
Apollo
:
Vesta
,
Thetis
,
Cybele
,
Delia
,
Iuno
,
Rhea
.
Mercurius
furtis gaudens,
Cythereia
stupris:
Marspiter
arma sonans,
Iuppiter
igne tonans.
O utinam formata
Iovis
cum fulmine primo
Obruta fulmineis esset imago rotis.
11. Atqui et virginibus, dices, sacravimus Aras.
Laudo: nec inficias, maxime Pictor, eo.
Vidi
Caecilias
:
Agnes
spectantur et Agnus;
Calcat
Thecla
feras, et
Catharina
rotas.
Sed vidi in vestris
Erycinam
saepius aris;
Quam Divam
Costo
Pallada
rege satam.
12. Plura pudicitiae saeva irritamina laesae
Intulit obscena lubricus arte labor.
Susannam
quoties nudam violatis in horto!
Non poterant gemini quam violare Senes.
Iessiden
semel una lavans fataliter ussit.
Accendunt plures vestra lavacra faces.
Semper, io, semper vobis
Diana
lavatur.
Non satis est, visam turpiter esse semel?
13. Forsitan et nostram faciem committere vulgo,
Quae tua libertas est male sana, voles.
Deprecor indignans, quamvis hoc
Tyndaris
optet,
Prostitui medio publica lena foro.
Contenta est oculis
Superum [Orig: Superûm]
mea forma probari,
Illis si placeo, sum speciosa satis.
Casta palam refugit vultu quocumque videri.
Quo velata magis, pulchrior intus erit.
Si qua potest capitis sacrum deponere peplum;
Huic quoque cum zona perdere serta, leve est.
Iam delibatur media plus parte pudica,
Cuius in aprico pendet imago loco.
14. Ut tamen ipsa velim faciem praebere colori:
Quid facies? Visum non subit iste decor.
URANIE
non est corpus, sed corporis hospes
Spiritus aetheriis sedibus ille venit.
Quomodo me pinges? cuius tibi nulla videndae
Copia, ni
claudas [(printer); sic: claudus]
lumen utrumque, datur.
Virtus, est animae verus color. Hic latet intus.
Interiore sinu conspicienda mico.
15. Hoc quoque, si nescis, iam dudum est ille receptus,
Quem primum et solum dignor amore meo.
Illius effigiem veram mihi siste: favorem
Non aliter certe, sic meriture meum.
Pinge Crucem, qualemque tibi descripsero, querno
Stipite suspensum saucia membra virum.
Palleat: et, quoniam violae color ornat amantes;
Accumules violas, quotquot habere potes.
Suffixus clavis, concretus sanguine crines.
Sítque, ut sit maior, nullus in ore decor.
Bina premant sentes et acuti tempora rhamni.
Quod caput amplectar, talia serta decent.
Vulnera per lacerum stillent immania corpus.
Ut sunt, QUINA tamen fac spatiosa magis.
Frange oculos: melius sic integra lumina cernam.
Obscura vultum: clarius inde nitet.
Misce et livorem: totus fuit una cicatrix.
Adde rubens ostrum: fluxit, ut unda, cruor.
Cernuus in mediae nutet confinia mortis:
Immortalis ibi nam mea vita latet.
Hic Meus, hic Meus est, quem stringo tenacibus ulnis,
SPONSUS. Abi Pictor. iam tuus alget Amor.
Pictori Cinnae succedit Phisco Mathematicus . Docti intra colorem et lucem, Visus [Orig: Visûs] Sphaeram absolvi putant. At hic quidem Astrologus procus, post immanem iactantiam mirabilium suorum, post munera missa, iam iamque sperat Uraniam sollicitatam, nuptialibus votis assensuram esse. Sed Corbem, sive Craterem Sidereum auferre iubetur.
1. Magnificum, fastuosum Epistolae initium. verbo: Mathematicum.
2. De Magnetico usu artificiose scribendi Epistolas.
3. Matheseos Dignitas, antiquitas.
4. Tycho Brahe , Mathematicorum gloria, Danus , contemplationi stellarum affixus.
5. Eius Vaticinium ad Tironem Allonium , de Urania Coniuge ducenda, ex astris sumptum.
6. Mathematicorum mirabilia.
7. Speculum Archimedis Syracusani , Siculi .
8. Novi Orbis inventionem Mathematicis deberi.
9. Mappae Cosmographicae.
10. Mathematicorum miracula, spectacula et Phaenomena, Meteora: et nescio quae!
11. Calenda, fasti: Mathematicorum Divinationes, Praesagia.
12. Dona Uraniae oblata. Vitrum trigonum, aliaque secreta prodigiosa, ex Deliciis opticis.
Qui tempestates, Lunae Solisque labores,
Publica qui mundi praevidet ante mala:
Si sinis
URANIE
, tantusque ac talis Amator
Te salvere iubet, tempus in omne, suam.
2. Possem etiam magnetis acu mea figere verba:
Quo nullum ingenii clarius exstat opus.
Utque lapis virtute sua mirabilis ipse est;
Sic nostri Inventi suspicienda fides.
Tango stylum: tactoque legas distantia longe:
Certior ad votum littera nulla venit.
Non tamen hunc lapidem mihi iam tractare vacavit.
Fortior ipsa trahis. vis tibi maior inest.
Tu facis, ut scribam consueto more procorum,
Pectoris, o Magnes, conscia gemma mei.
Ut rigeant solido constantia lumina ferro:
Nostra tuum visu cogis obire Polum.
Huc contendit Amor remis velisque profectus.
Altera non potior sit Cynosura mihi.
Blanda fave coeptis, et in aequore dirige cursum.
Intrabit portum laeta carina suum.
3. Optimus ut quisque est, sic addictissimus astris
Semper, et Astronomis, ac tibi, Virgo, fuit.
Per reges numeramus avos.
Chaldaea
vetustas
Testis, et
Assyriae
Persia
iuncta plagae.
Quosque ad
Bethlehemias
Sidus venerabile cunas
Duxit, odorifera de Regione,
MAGOS
.
Parthenope
Alphonsum, Ptolemaeum [(printer); sic: Ptolomaeum] Memphis adorat.
Rex meritum stellis cinxit uterque caput.
Ambo gemmiferis hanc praeposuere Coronam,
Quam tua sideream frons,
Ariadna
, tulit.
Ad nos spectat
Atlas
, caelum qui vertice fulsit:
Donec in
Herculeo
nobile sedit onus.
Nostri
Alpharabius
,
Manilius
,
Omar
,
Aratus
,
Euclides
,
Proclus
. quosque referre mora est.
4.
Hipparcho
veteri praefert
Florentia
Paulum
,
Tychonem
Archytae
Dania
tota suum.
TYCHO
Mathematicae Classis fuit ultima
Thule
.
Ultra nec clavum
CLAVIUS
ipse regat.
Sistendum fuerat doctis, ubi destitit ille.
Propterea
Thulen
, ultima claustra voco.
Hoc ego perfeci Sphaeram monstrante Magistro.
Unus prae cunctis iste Magister erat.
Ardua stat turris, stagno circumdata curvo:
Populea silva consita ripa iacet.
Huc ego tendentem, sublustri nocte, sequebar
Pervigil adiutor, continuusque comes.
Tum vero innubi defigens lumina coelo,
Caelesti docuit me quoque voce loqui.
Protendensque manus, en,
PHISCO
, aiebat
Orion
Hoc gladio totam findere posset humum.
Cassidis en conum, cristasque ardore comantes!
Cingula quot bullis, ecce, superba micant!
Aspice sublimis labentia sidera Mundi:
Certa ut in occiduas lege vehantur aquas.
Ut quaedam renuant, vel tardent aequore tingi:
Pleraque curriculo praecipitante ruant.
Circuit Arctophylax, Helicenque minaciter urget.
Sicca tamen mergi
Parrhasis ursa
fugit
Ut rutilat
Pollux
, fratrique arridet amice!
Idem, mutato nomine,
Castor
erit.
Lactis in Oceano remis propellitur
Argo
.
Stellifer
Eridanus
picta per arua fluit.
Plurima cognosces, verarum imitamine rerum,
Piscibus et variis assimilata feris.
En oculum Tauri, spoliumque immane Leonis!
En Aquilam! placido mobilis igne volat.
Haec avis arripuit
Phryga
, pincernamque futurum
Sustulit ad mensam,
Iuppiter
, ungue tuam.
Aureus hic Aries
Phryxi
, qui perdidit
Hellen
.
Hoc est Europe trans mare vecta Bove.
Nonne vides ignes LUNAM stipare minores,
Ordine tam longo, quam radiante
via [Orig: viâ]
?
Hic praeit, hic sequitur. credas agitare choreas.
Dispositos gyrat tam bene quisque pedes.
5. Talibus ostentis nos oblectare solebat.
Cimber, qui summus, Caesare teste, fuit.
Credis et hoc nobis? Me contemplatus, et inter
Stellas
Erigonem
,
Andromedam
que videns:
Talis erit, dixit, vel Virgo simillima tali,
Olim quae cupiet nubere,
PHISCO
, tibi.
Sic tua fert Genesis primoque Horoscopus ortu
Annuit, et blando numine mota
Venus
.
Huc ades e coelo promissa ac debita Nympha:
Certe prae stellis omnibus una places,
Quo, nisi ad Astronomum vultus ASTRAEA reflectat?
URANIE
proprii Nominis esto memor.
Quo, nisi ad
URANIAM
coeli vertatur Alumnus?
Admonet officii cura laborque mei.
Utque vides, paribus studiis retinemur uterque:
Inque vicem tibi me, te mihi iungit
Hymen
.
6. Indecoris nec te venturam in iura mariti,
Nupta Mathematico, degenerisue puta.
Invenies aliquem, visis qui dixerit astris,
Cum Caelum aspicio, quam mihi sordet humus!
Arte mea totum, modo pes stet in aere fixus,
Terarum a propria sede movebo globum.
Arte mea summas ascendent flumina turres:
Rursus et in vallem praecipitata ruent.
Arte mea, aligerum plumbum per inane volabit:
Sulpur [Orig: Sulphur]
inexstinctae lampadis unda vomet:
Arte mea Solem referet crystallinus orbis:
Qualis ab Eoo surgere fonte solet.
Arte mea, vitro
Siren
inclusa natabit:
Adque [(printer); sic: Atque]
lyram saliens Virgine ludet
aqua [Orig: aquâ]
.
Arte mea statuens numeratis regia saxis
Culmina tot dicam, saxa colossus habet.
7. Eminus ingentis succendam robora navis:
Aequoreque in medio fiet adusta cinis.
Nec tamen infartum pyrio tonitrale metallum
Pulvere, fulmineis exonerabo globis.
Opponam Speculum facili tantummodo flexu:
Non aliter, clypeum quam
Geta
Thrax
que suum.
Aeris in umbonem convexum, flammea forti
Sole lacessitum rectaque tela cadant:
Collectos centro radios iaculabor in hostem.
Iuverit urendas nec maris unda rates.
Nempe Syracusis se defendentibus olim,
Hoc Siculus civis fortiter usus erat.
Heu mihi, si solam te non accendere possum:
Et triplicis ferri in pectore frigus habes.
8. Virgo meis assuesce libens mitescere votis.
Tam mollem sexum non decet iste rigor.
At non et totum
PHISCONEM
ex carmine nosti [Reg: novisti] .
Plura tenet, paucis quam numerare queat.
Christophoro
videor mihi non minor, esse
COLUMBO
;
Orbem qui reperit perdomuitque Novum.
Praecessit tantum: laudes non abstulit omnes.
Exaequet sumptus regia gaza: sequar.
Et sequar
Americum
,
Magellanum
que,
Dracum
que:
Quotquot sub pedibus nos habuere suis.
Sub Tropicum cancri, nudos veniemus ad Indos:
Semper ubi Meroe torrida Sole calet.
Nullam ubi, vel dextram tibi nunc miraberis umbram,
A laeva capitis serpere parte tui.
Aspicies cristata suis capita alta sagittis.
Annulus inseritur naribus: ora tument.
Lumbos praecingunt pennis. fert dextera clavam.
Herbarum succo pingitur uda cutis.
Rex horum assiduo radicem mandit odoram:
Quem, pro lectica, pensile rete gerit.
9. Quamquam non opus est, pedibus percurrere Mundum:
Aut longinqua cava puppe secare freta.
Ne labor,
URANIE
, vel te via longa fatiget;
Cuncta sub aspectus unica Mappa dabit.
Cosmographus mecum te per compendia ducam,
Quae neque Triptolemus novit, et ipsa Ceres.
Quamvis aligero serpente vehatur uterque;
Et volucrem currum ventilet aura levis.
Unius folii Liber, et non grande Volumen,
Exhibet immensas totius orbis opes.
Clauditur hoc gyro; quidquid complectitur aer,
Quidquid terra parit, quidquid Olympus habet.
In tabula videas aeque, quo cardine coeli
Diversis iaceant maxima Regna locis.
Monstrorum fecunda parens hoc
Africa
tractu;
Divitis hoc
Asiae
barbara terra iacet.
Oppida cum castris numerare licebit et urbes.
Coctilis
hîc [Reg: hic]
Babylon
,
hîc [Reg: hic]
sita
Memphis
erat.
Surrexere novi post diruta moenia muri.
Euphrates
,
Tigris
,
Nilus
, ut ante, fluunt.
Ultimus hoc barathro caput abscondisse putatur.
Iam tantum septem bracchia nuda patent.
Ecce
Palaestinam
,
Libani
que virentia terga.
Hîc [Reg: Hic]
Banda
,
hîc [Reg: hic]
mixtis est
Balaguata
Syris
.
Cernis
Abyssinos
.
Mardochos
, atque
Iavanos
?
Hîc [Reg: Hic]
habitant
Cafri
: gens fera, siqua fera est.
Haec elephantorum patria est: haec ora camelis
Utitur.
hîc [Reg: hic]
frenis impediuntur oves.
China
potens fastuque ferox: numerosus
Iapon
.
Florida nil spinas praeter et arma parit.
En, decantata est haec illa
Canaria
felix:
Unde sua excellens nomina sumpsit avis.
10. Heu me! non Ludos, heu! nondum cetera dixi.
Uranie
, iam nunc pande, quod opto, sinum.
Pegmata suspendam nullo nitentia tigno.
Nixa tamen iures: machina tanta crepat.
Armatis venient e nubibus, inque theatrum
Descendent prono corpore Martis equi.
Si volo, stat Templum positis immane columnis:
Falsus ubi refluas
Nereus
egit aquas.
Vix oculum vertas: eadem structura dehiscet;
Hesperidumque recens fertilis hortus erit.
Ridebunt flores: ridebunt aurea mala
Arboris: Uraniae qualia vultus habet.
Vis, ut in Orchestram prorumpant plana viarum?
Et fiat campus, quod fuit ante domus?
Nulla mora est: subitis mutabo frondibus urbem.
Uva teget colles: vestiet arua seges.
Silenus tardo curvus gradietur asello:
Et Fauni comites otia ruris agent.
Protinus, ad nutum, simulati germina Veris,
Horrida momento depopulatur hiems.
Crinitum calvus Maium migrare December
Coget: et in scenam grando nivesque cadent.
Nonnumquam veros imitamur fulminis ignes.
Insternit canam saxeus imber humum.
Audiet ipse Tonans, dicetque: hic nubis hiulcae
Esse solet strepitus, cum mea tela probo.
Efficiam, celeres ut libret lignea pennas,
Ac volet occultis acta columba rotis:
Indicet ex auro fabre factus araneus horas;
Visceraque in mensae circinet orbe sua.
11. Adice iam dictis me prosagire futura.
Vulgo fatidici numinis esse loco.
Dii sumus in terris: neque nobis maior Apollo est;
Intra cortinam mugiat usque licet:
Multaque ab Aonio spiret praesagia luco;
Concitet et sacras
Phocidos
omnis aquas.
Nos paria audemus sine motu fontis equini.
Nulla per obscurum sibilat aura nemus.
Spernentes Tripodem, solis innitimur astris,
Pendet ab his nostri Diphthera vera
Iovis
.
Hinc derivamus monitus: arcanetque Fata
Monstrant Oleniae vellera visa Caprae.
Quid matutinae dubitanda crepuscula lucis;
Quid serus Vesper, noxque soporque vehant.
Quid vacuo cornu, quid pleno nuntiet ore
Luna: quid expallens, aut rubicunda genas.
Praelia ventorum, ventisque tonitrua mista,
Frigoraque et madidos, vel sine nube dies,
Signamus Fastis; multo
praedicimus [(printer); sic: perdicimus]
ante
Ubertatis opes, bella, venena, famem.
Ex nobis sterilis, vel opimus dicitur annus.
Scita Kalendarum continet ista liber.
Praedico: nisi, te, nisi me tibi iunxeris uni:
Omine non fausto cuncta sinistra cadent.
Assensum praebe: totus consentiet aether:
Laetaque cantantes experieris aves.
12. Utque velis (utinamque velis) haec splendida, nostro
Quantumvis voto dona minora cape,
Quod referat varias, Vitrum tibi mitto trigonum,
Irides, et pictis atria plena rosis.
Apparent viridi pendentes aere silvae;
Hybla
que cum pratis,
Coryrium
que nemus.
Florida in acclives cuneos tentoria surgunt:
Qualis et in tremulis flamma renidet aquis.
Colludunt beryllus, onyx, hyacinthus, iaspis.
Multus ubique color, nullus et omnis adest.
Praeterea donanda tibi debetur Imago.
Prima quidem facies, lurida, curua, minax.
Si plebs aspiciat rudis atque ignara:
Medusam
Anguineis cinctam crinibus esse putet.
Admoveas oculum puncto: spectabis
Adonin
.
Acis
erit, Sponsus,
Siceli
Nympha, tuus.
Me miserum! nostro nova si
Galatea
moveris
Nequidquam ingenio, difficilisque manes.
Quid? quod in abstrusos rerum simulacra recessus
Adriaco
fundam qualiacumque tubo.
Plenus fusilibus formis immittitur aer:
Qua cerebrum noctu
Morpheus
arte subit.
Protinus antipodes nanos obiecta papyrus
Excipit. erectos altera charta refert.
Heu mihi! quod nanus quoque se penetraverit una,
Certa nimis figens tela Cupido puer.
Improvisus enim tacitas immiscuit alas:
Et nunc in vacuo pectore regnat Amor.
Adiicimus speculum, quod nos conflavimus ipsi.
Vix hoc crystallus clarior esse potest.
Utile, cum Libyco distingues pectine crines:
Aut quoties formam conciliare cupis.
Insuper, oppositum Soli, me luce
reflexa [Orig: reflexâ]
Exhibet. ingenio disce favere meo.
Hoc igitur, donec firment connubia taedae,
Perpetuum nostri pignus amoris habe.
Urania , postquam Astrologi fastuosam Epistolam perlegerat; puellari genio commota, fastuose respondet: et Mathematici deliriis, superbisque et inanibus promissis festive illudit, more Virginum invisos procos explodentium.
1. Uranie Allonii Mathematici lenocinantis exspectationi nequidquam respondet. Miratur Thrasonicum scribendi modum, et iactantiam.
2. Admirabile speculum, arrhae loco missum, vitreum Amoris pignus, nescio quo casu statim confractum esse fatetur: malo omine.
3. Suspectat ergo amorem mittentis tam fragile munus.
4. Sed et immanis Sapientiae fastum, nimiamque artium congeriem.
5. Idem queri etiam multos Principes, a Mathematicis deceptos; sumptibus in ventum effusis.
6. Cum omnia se novisse iactet; cur non et sponsam suam ex vero divinare possit?
7. Plurium Mathematicorum Fasti falsi, fastus veri; tamen inanes.
8. Asinum quandoque, Venatoribus tempestatem imminentem verius praenuntiasse auribus, quam Astrologum oculis.
9. Displicere quoque impietatem, monstra fabulosa Veterum in coelo observantium, et tantum non adorantium.
10. Qui [Orig: Quî] fiat, quod de caelo disputantes, toto coelo nonnumquam aberrent?
11. Astrologorum eclipses plures esse, quam Solis et Lunae: constantemque famam tenere, ab inspectis sideribus multos sideratos fieri.
12. Supervacua proci sollicitudine moneri Uraniam, ut proprii nominis sit memor:
quando ex ipso nomine commonita, astrorum Conditorem iam olim praetulerit eorum vanissimis duntaxat observatoribus.
13. Dei unius aspectu se satiari posse.
Forsan et ipse tuus vitro splendente probetur
Non durabilior, qui simulatur, amor.
Iridis utque color, te iudice, nullus et omnis;
Sic amor apparens, nullus et omnis adest.
Falluntur donis speciosis saepe puellae:
Quomodo viscatae decipiuntur aves.
3. Si verum est, quod amas: cur non ex aere polito
Misisti solidum, nobilis auctor, opus?
Vitrea non durant pascentia munera VISUM.
A minimo flatu talis arena perit.
Nec tu succense. facilis iactura bonorum:
Qualia Fortunae cernimus esse levis.
Tune coruscantis credebas atque subacti
Pulveris aspectu, me potuisse capi?
Atqui non soleo nitidis specularibus uti:
Cura nec Idalii pectinis ulla tenet.
Siqua volet Virgo dimittere nominis usum,
Et castum certa iungere lege torum:
Haud ea propter opes, aut dona fugacia nubet:
Mutua legitimus foedera sancit amor.
Plus multo est, votis quod me certantibus ambis:
Innuba, quod videor digna favore tuo;
Quod mire sollers opifex spectacula centum,
Mille novas artes polliceare mihi.
Metator coeli, Geometres, Pictor, Aruspex,
Augur, Schoenobates, nauta, Tragoedus ades:
Magna, nec invideo, magnasque moventia mentes
Nomina. Dent Superi plura, dabuntque, precor.
4. Ah, tener
Alloni
! quandoque scientia, ne nos
Strangulet, est numero diminuenda suo.
Divide tot dotes: non sufficis omnibus unus.
Vitibus haud prodest luxuriare nimis.
Iugera destituunt male multiplicata colonum.
Proficit exiguo limite cultus ager.
Quod bene te iactes, et grandia verba loquaris;
Nautica quae flatu trudere vela queant.
Si non ardelio es, certe potes esse videri.
Talis ego coniux ardelionis ero?
Bellus es arte lyrae, quantus fuit
Attalus
olim:
Depositaque lyra, bellus es arte pilae.
Credamus: neque enim mihi sit dubitabilis ille,
Concita qui sistit flumina, pigra movet.
Qui trutinat montes, terram metitur et undas.
Vix ego te possim,
PHISCO
, negare Deum.
5. Explorare libet. speculeris in aere tantum,
Scitor; an et iustum te duce surgat opus?
Nam, nisi me fallo, successus iudicat artes.
Eventus pretii libra fit apta sui.
Multa quidem spondes: tamen experientia mussat:
Famaque non timide testificata negat.
Arte tua, coluber vel aranea nuntiat horas!
Saepe nec ad Solem tangis, amice, scopum.
Vidimus errantes bene correxisse cylindros,
Custodem nostri
Baucida
ruris anum.
Quas tabulas, bone vir, muro depangis aprico,
Retrahe ad octonos, dixerat illa, pedes.
Fecit: et in puncto Lampas
Titania
tempus
Reddidit; umbrantem restituitque stylum.
Hic lepor, ista fides, haec
coetus [Orig: coetûs]
gloria vestri!
Cum iactas, istud provenit, Arte mea.
Arte tua nitens pennis testudo volabit!
Fac prius, ut plano tramite repat humi.
Arte tua volucrem ceram librabis in auras.
Icarus es, quando Daedalus esse cupis.
Arte tua, magni sumptu pereunte canalis,
Nil profecturis fontibus haesit aqua.
Arte tua, steterant quae proxima culmina coelo,
Diruta succusso procubuere solo.
Sic loculi procerum, regum fraudantur hiatus.
Dum struitis lapides, dilapidatis opes.
6. Multa Mathematicus temere promittit; et audet.
Facta tamen verbis inferiora scias.
Si potes e medio proferre oracula coelo;
Et supra
Phoebum
Pierides
que sapis:
Fac Domino lucrosa suo Sapientia prosit.
Eia: tibi vates vaticinare prius.
Cuius in amplexus ibis? quando omnia nosti [Reg: novisti] ;
Cur nescis Sponsae foedera certa tuae?
7. Iactatis vanos, ventosa volumina, Fastos:
Fata Sibyllarum ceu veneranda decem.
Plurima narrantur Graias visura Calendas:
Somnia, Prudentum non meritura fidem.
Signatum Nonis, implebitur Idibus: Idus
Praedictas, Nonis saepe videmus agi.
Venduntur positis caro mendacia nummis.
Pro verbis, populus cogitur aera dare.
Heu, miseris tantum constant exordia Iani!
An non dicatur Ianus hic esse biceps?
Nec modo bifrontem, sed eundem et saepe bilinguem
Invenias. gemino friget et ore calet.
O quoties signum nivis algorisque tremendi
Ponitur: et Zephyris mollibus aura tepet!
O quoties tepidum stillans promittitur Auster:
Arvaque cum fluviis, flante Aquilone, rigent!
Versuti quales iam notae fraudis agyrtae;
Undosum populo circumeunte forum;
Pro botris fungos, pro baccis poma loquuntur:
Alia [Orig: Allia]
pro caepis, pro cerasisque nuces.
Qui non vult falli, teneat contraria Fastis.
Fixa leget quoties nubila; nulla legat.
Pro pluvia sudum; glaciem pro fulmine ponat.
Vincet ridiculas hac ratione minas.
Aestus erit? densas ursi circumspice pelles;
Pluraque languenti suffice ligna foco.
Acre gelu? nullas opus est conducere vulpes.
Arcebit gelidum trita lacerna Iovem.
Fumabit rapidis fortasse vaporibus aer:
Haud aliter, quam cum Sirius urit agros.
Saepius agricolae discernunt doctius Annum:
Perque suas numerant tempora certa vices.
Praecipiunt ventos: (horum quoque gratia fratrum,
Rara; nec
Hippotades
abnegat ipse pater.)
Praesensuque notant discrimina Solis in ortu:
Ancipites Lunas,
Mercurii
que dolos.
8. Auriculas asini vestris Rex praetulit unus.
Dixerat his motis: demite frena; pluet:
Cumque reducendis venatica plaustra molossis
Sistite. caeruleis imminet imber aquis.
Unus ad haec ringens: quae vani caussa timoris?
Panicus inceptum cur remoratur iter?
Venari iubeo. nihil hic discriminis. aura
Dianae studiis aptior esse nequit.
Ite bonis avibus: constans promitto serenum.
Ite bonis canibus: certior, auctor ego.
Itur. itum vix est: cum Iuppiter omnis, et omnis
Iuno madet. nimbi, qua data porta, ruunt.
Abruptique micant laceratis nubibus ignes,
Cum tonitru. relegit tota caterva viam.
E campo reduces Asinus clamore feroci
Excipit; et rauco fortius ore rudit.
Vapulat Astrologus furcis, sannisque iocisque.
Cetera continuus poena cachinnus erat.
Riserunt
Dryades
: risere et
Oreades
omnes;
Et
Satyri
bifido subsiliere pede.
Arcadicam
pecudem placuit redimire
corona [Orig: coronâ]
,
Sumpta de ramis,
Thessala Virgo
, tuis.
Iudice me, quadrupes ostro velandus, et alta
Prae
Tychone
fuit dignus ad astra rapi.
Iamque illo radiare loco: quo
Castoris
albus
Fulget, et alatus
Bellerophontis
equus.
9. Prô!
quae [(printer); sic: quem]
monstra Polo miseri statuistis utroque.
Stridet apud Boream maior et Ursa minor.
Scorpius et Cancer, Delphin, sed et ipse
Medusae
Inter
Centauros
trux quoque vultus adest.
Hinnit equus, rugit
Nemees Leo
, sibilat
Hydra
,
Balat ovis, mugit bos, ululantque canes.
Augiae
stabulum vestri, puto, regia caeli est!
Herculis
emeriti sudat ubique labor.
10. Adde, quod inter vos summa est discordia rerum.
Quaeque serit litem secta superba novam.
Alter enim liquidi nos lactat imagine coeli:
Alter idem solido firmius aere putat.
Huic stellae per inane natant, ut in aequore pisces:
Illi sunt fixae, sicut in orbe globi.
Hic probat immoto Terram
Titane
moveri,
Producens tabulas, docte
POLONE
, tuas.
Iste negat: totoque, ait, axe
Copernicus
errat.
Sarmata [Reg: Sarmatia] , quis mentem devius error
agit [(printer); sic: egit]
?
Sarmata [Reg: Sarmatia] , quae patrium gyrat vertigo Booten!
Sarmata [Reg: Sarmatia] , quo capitis tegula rupta modo est?
11. Credo equidem, nec vana fides: sine fine tuenti
Plurima noctivagas damna creare faces.
Multi adeo ex vobis stellis fatalibus icti,
Impressum cerebro non leve vulnus habent!
Martis obest acies, observatique Triones.
Cynthia nocturnum verberat alba caput.
Astrologus pernox plures, quam Luna laborans
Creditur eclipses corde animoque pati.
Illa tamen redit ad sese, vultumque serenat
Fratris ope, et tenebras discutit ore suas.
Sed quotus aspecto semel obfuscatus
Olympo
,
Lumen ad amissum iudiciumque redit?
Ut
Phaethon
curru semel est excussus ab alto,
Numquam praecipites deinde recepit equos.
Haec tibi sic refero: non quod iam vulnera passum,
Viribus hellebori fortis egere putem.
Vivis, et exultas (vivas, precor) integer aevi:
Certaque florenti sanguine vena tremit.
Et rubor in malis, et flos iuvenilis in ore:
Et validum caput est, ingeniumque micat.
Nec non et pretio, nec non et dignus amore:
Et peream, si non bellus et aptus homo es.
Sed metuo, ne, quod potuit contingere multis,
Et tibi contingat. Casus ubique valet.
Obscuris volitant passim Infortunia pennis.
Sollicitam reddit me tua,
PHISCO
, salus.
Nam quamvis nullas mediter coniungere taedas;
Certe aliquem culpa nolo perire
mea [Orig: meâ]
.
Parcius ergo tubis rimantibus utere caelum:
Quippe maligna diu sidera visa nocent.
Praecipue vita Capricorni sidus iniquum.
Arietat in frontes: cornibus ora ferit.
Post hunc, ingentem metuas Orionis ensem.
Imminet hinc capiti maxima plaga tuo.
Falx quoque Saturni curuato dente timenda est.
Iste senex pueros falce virosque metit.
Inflictum nullo cures medicamine vulnus.
Vitta piae Matris, cuspide laesa, nocet.
Quo magis
Haemonios
etiam vitaveris arcus.
Lucida
Nessaeum
spicula virus habent.
Heu! fuge serpentem, qui nexibus implicat Arcton.
Caussa venenato mortis in angue latet.
An dubitas, nocitura tibi, quae brachia curuat
Scorpius? in cauda noxia stella sedet.
12. Ah, miser
ALLONI
! iam saucius esse videris:
Quî [Reg: Qui]
speres nostri foedus inire tori?
Serius hoc poscis. dudum praevenit Amator
Dignior. alterius ius violare cave.
Scribis, ut ex proprio connubia nomine discam:
Clara Mathematicum poscere Fata virum.
Crede mihi, nondum potavi flumina
Lethes
.
URANIE
memor est nominis usque sui.
Ut non displiceas; tamen haud potes esse maritus.
Alter nobilior me sibi vinxit
Hymen
.
13. Non ignoramus, cuius vox illa feratur:
Cum Caelum aspicio, quam mihi sordet humus!
Scimus et hoc: visis idem quod dixerit astris:
Pulchrior o quanto est, qui super astra nitet!
Ille mihi ante alios, qui me, qui condidit illa,
Milibus e multis semper amandus erit.
Quantumvis toto me latius aethere pascam:
Non satiant Animum summa vel ima meum.
Despicienda mihi promisit sidera Sponsus.
Omnibus ex aequo suspicienda patent.
SENSUS II. AUDITUS. Epistolarum LIBER SECUNDUS.
DUbites utrum periculosior utiliorque Animae Sensus sit, Visus an Auditus. De praestantia iam olim disceptatum fuit. Certe aliqui Sancti maluerunt esse caeci, quam surdi. Ceterum insidiosas huius Sensus [Orig: Sensûs] illecebras S[anctus] August[inus] scite descripsit lib[ro] 10. Confess[ionum] c[apitulo] 33. Voluptates aurium tenacius me implicaverant, et subiugaverant. sed resoluisti et liberasti me. Nunc in sonis, quos animant eloquia tua; cum inani et artificiosa voce cantantur, fateor, aliquantulum acquiesco: non quidem, ut haeream, sed ut surgam, cum volo, etc. Audis? etiam sacri Cantus et Psalmorum modulatam suavitatem suspectam habuit. Quid de impudicis cantilenis, iocis inhonestis dicturus erat? Scilicet verba praetextata per aures transmissa, certa sunt incitamenta vitiorum, quandoquidem et ista castum pectus convellunt,
et assensum delectationis petunt. Vocis suavitas gignit in mente cogitationes, cupiditatesque lascivas. Ita S[anctus] Basil[ius] Magnus , de vera Virginit[ate] nam dum dulcia resonant, ad noxia inclinant, ait Gregor[ius] M[agnus] lib[ro] 32. Moral[ium] c[apitulo] 17. Qui eodem capite explicaturus illa verba: Ossa eius, sicut fistulae aeris. Iob. c[apituli] 40. v[ersu] 13. totum Argumentum huius libri de Auditu absolvit. Fistula, inquit, sonoris aptari cantibus solent: quae admotae auribus, dum blandum Carmen subtiliter concinunt, interiora mentis, in exteriora delectationis trahunt: et, dum dulce est, quod in auribus sonat, virilitatem cordis in voluptatis fluxu debilitat: cumque Auditus ad delectationem trahitur, Sensus ab statu suae fortitudinis eneruatur. Quid Sirenum Cantus aliud indicant, quas multo ante Iasias Propheta in delubris voluptatis vidit? c[apituli]13. v[ersu] 22. Haec igitur irritamenta expressuri, proponimus primo ipsum Auditum, sonos suos Uraniae vendere cupientem; sed frustra. Deinde Musicum et Poetam: isti namque aures implent; et scenae vocalis gaudia, sive vera, sive falsa consummant.
TOtus etiam hic Sensus est in explicando dotes suas et conchylia. Sic audientiam petit, et facit. ac, quoniam Visui litem sonoram de praestantia movere non dubitat; in spem venit, fore, ut Urania Auditum tot nominibus meliorem, ceteris Sensibus, ipsique Visui praeponat [(printer); sic: proponat] , Dominae amore dignissimum.
1. Aurium beneficium, non inferius esse beneficio visus [Orig: visûs] .
2. Si nulli auditores, ubi Marci Tullii Ciceronis facundia? audientia facta [Orig: audientiâ factâ] magnifice perorasse.
3. Surdo nihil esse miserius.
4. Homero certe caecitatem non obfuisse, ad aeternam nominis famam, quam surdus
numquam consecuturus erat. multi alii caeci egregii: surdi pauci.
5. Auditu nihil aptius ad disciplinas capessendas.
6. Proinde merito aures gemmis et baccis candentibus coli.
7. Tuba [Orig: Tubâ] , Auditus [Orig: Auditûs] instrumento, milites ad fortia peragenda vehementer accendi.
8. Quid cantu sive hominum, sive avium, suavius?
9. Exemplum Monachi, audita [Orig: auditâ] volucris melodia [Orig: melodiâ] , colliquefacti et rapti.
10. Verbo: illum pessimum haberi, qui male audiat.
ECquid , ut accepta est, et Epistola venit ad aures,
AUDITUM sentis, haec tibi vera loqui?
1. Nec, quia rivalis Visus praevenerit, obstat.
AUDITUM primas nunc quoque ferre decet.
Ipsa tamen dubites, si flebilis optio detur,
Auribus, anne oculis, orba carere velis.
Sunt, tenebras qui noctis ament: modo voce canora
Praeconis possint eloquioque frui.
2. Quis non optaret Ciceronem audire loquentem?
Triste novus strueret si Catilina nefas:
Dicturum, o mores, o tempora; Conditor Urbis!
Hoc ausi cives, Romule Dive, tui!
Illa tonans Latiis famosa Philippica Rostris,
Deciderit quanto Rhetoris ore, putas?
Exundare forum: mirari lapsa Senatus
Flumina, quae in gyrum lingua diserta rotat.
3. Tale nihil surdus: qui bruti marmoris instar
Adstat, et, ut vacuum mente cadaver, hiat.
Alloqueris? saxum pulsas. blandiris? anhelat.
Concinis? ignorans ad tua verba stupet,
Non intellectos sermones perdis ad huius
Pasquini statuam. desine plura loqui.
Cui bona verba bono? quid sollers fabula surdo?
Fas sit, eum scopulis annumerare maris.
Litoreae cautes dicantur et aequora surda.
Quando procellosis sunt agitata Notis.
Mors quoque cuncta metens, et inexorabile Fatum;
Stagnaque
Tartareae
surda vocentur aquae
Quaeque omnes superat ventos,
stygias
que paludes,
Ferrea nocturno ianua clausa proco.
Heu! nimis infelix Fato damnatus eodem:
Heu! nimis adverso sidere natus homo.
4. In caecis tamen esse solet Sapientia quaedam:
Ac saepe his duplici faenore maior inest.
Pro cuius patria decertavere tot urbes,
Publica lux vatum, caecus Homerus erat.
Caecus Tiresias, tenebris oculatus in ipsis:
AUDITU Vates non minus ille fuit.
Narcissum monuit, sese ut speculumque caveret.
Eventus, verum praemonuisse, dedit.
Caecus et ille fuit, Mundi qui grande volumen
Nullius didicit luminis usus ope.
5. Quisquis in Auditum peccat, vel plectitur illo
Vindice, surdaster fit miserandus homo.
Ingeniis faveo, studiisque ex omnibus unus,
Si quisquam Musis ingeniisque favet.
In cerebri sedem largo Sapientia fluxu
Derivata meat, me faciente Viam.
Multa trahit secum simulacra scientia rerum.
Castalis est Vatum lympha: canalis ego.
Scilicet ut rorem, matutinamque pruinam
Diducto potat concha marina sinu:
Sic geminae pendent circum quae tempora conchae,
Tractibus arcanis versa profusa bibunt.
Hoc Sensu vacuum doceant vel mille Platones:
Nemo discipulus, nemo Magister erit.
Ausculta, clamat relegens praecepta Palaemon:
Huc adverte puer; Quintilianus ait.
Cecropiae frustra sine me panduntur Athenae.
Totus Aristotelis plausus in aure sedet.
6. Iactet nunc caros pro cunctis Visus ocellos:
Extollat gemmas, lumina bina, suas.
At certe auriculis grandes mandantur elenchi.
Pendet ab his rubri splendida gemma maris.
Pendent berylli, nexique adamante Smaragdi.
Corporis haec colitur pars pretiosa magis.
Integra nonnumquam regni patrimonia portant.
Testis erit sceptri dos, Cleopatra, tui.
Candentem baccam perfossae detrahis auri.
Illa diluitur prodigiale merum.
Sumis, et Aegypto tota te proluis unam.
Stante Pharo, tanti non stetit ulla sitis.
7. Utilis inprimis ad magna negotia Sensus,
Tela per et flammas expedienda valet.
Qualia multa foro tractat Mercator, et Hermes.
Qualia Mars campo sanguinolenta gerit.
Ante tubam marcent acies, segnique pavore,
Aut luxu nimio languida castra iacent.
At simul insonuit turmali buccina signo:
Militiam residem classica rauca movent.
Pectora continuo belli furor altius intrat:
Cumque viris alacres exhilarantur equi.
Proicitur leti terror, vitaeque cupido,
Miles, io, magna voce, triumphe, canit.
8. Disce alias vires: rumpuntur cantibus angues,
Rumpuntur Pario marmora
caesa [(printer); sic: celsa]
iugo.
Sopitur tremulo plorans infantia cantu,
Cum sedet ad cunas, et pede motat anus.
Labitur in dulcem somnum sub fronde viator:
Quam prope lene fluens vitrea garrit aqua.
Cantantis pariter, pariter data pensa trahentis
Fallitur ancillae decipiturque labor.
Fallitur et duro campum sulcantis aratro:
Quíque sub aestivo sidere farra metit.
Promovet adiecto per flumen carmine cymbam
Laetior, et refluum navita scindit iter.
Nil animos aeque rapit ac Symphonia discors:
Nil aeque lacrimas tristitiamque ciet.
Haec facit, ut, mersus veluti sub gurgite piscis,
Tota in deliciis mens liquefacta natet.
9. Utque extra sese ferri videatur in altum,
Terra, vale, coeli vita beata vocat.
Non est vana fides: aliquem tria saecula passum,
Unica detinuit, filia lucis, avis.
Illa ter, illa quater circumvolitavit euntem:
Traxit in Elysium denique rapta nemus.
Si non traxit eum: potuit traxisse videri.
Vim gratam passus dulce peregit iter.
Temporis hoc spatium vix unam credidit horam.
Ergo momentum vix trieteris erat.
Ah tota [(printer); sic: Ahtota]
,
Uranie
, fieri, sine Solibus, auris
Optares: ad idem si raperere melos.
Tunc oculo cuperes fortassis utroque carere: [(printer); sic: verse transposed]
Dummodo concentum continuaret avis. [(printer); sic: verse transposed]
Hoc demum movear, ne sim tibi vilior aequo.
Spretus peccanti tristia damna creo.
Noxa, male audire est: virtus, bene. sensus honorat
Iste suam Dominam: dignus et ipse coli.
AUDITUS [Orig: AUDITÛS]
Sensum non est contemnere tutum.
Dii melius! votis annue Nympha meis.
URania Auditum, cui rescribit, velut ancipitis fidei Sensum, saepe iniquum, falsum, vanum (esto, alioqui non spernendas dotes habeat) hac Epistola molliter castigat: suadetque concordiam cum fratribus. denique serio monet, ut ambitiosa [Orig: ambitiosâ] spe dimissa [Orig: dimissâ] Animae potestatem et iura occupandi, potius fideliter servire pergat; quam inepte dominari praesumat.
Synopsis.
1. Auditus [Orig: Auditûs] dignitatem agnoscere Uraniam , et servitia commodaque in Dominam redundantia, commendare. Primatum tamen inter Sensus, Naturam negasse. eius ordinem temerario conflictu immutari, fatale. maneret sua sorte contentus: sic quoque carum fore.
2. Num passurus sit sibi Odoratum praeferri? idem ergo et Visui grave, si Auditus praeponatur; sensus, quo sues praecellunt, numquam aquilis comparandus [(printer); sic: comparandi] .
3. Si gloria quaeratur in auribus, longiorem acutioremque gloriam ad asinos potius pertinere, quam homines.
4. Ciceronis ad aures facti facundiam non displicere. ceterum faventem audientiam nemini magis, quam Auctori obfuisse. M[arci] Antonii gladios M[arcus] Tullius surdus et mutus poterat evadere.
5. Multa praeterea incommoda ex auditu emergere; ut quandoque surditas optabilior videatur. quippeni optabilior! clamantibus
ranis, tonantibus nimbis, fremente marito, canente gallo.
6. Certe propter calumnias et convicia auribus inserpentia, Siraciden monuisse; ut aures spinis saepirentur: quod Ulysses cera [Orig: cerâ] supplevit.
7. Aures gemmis onerantium luxus vanissimus. gemmam candidam dignius illum mereri, qui barbarum Cleopatrae luxum damnaverit.
8. Quidquid igitur Auditus sonum iactet? cum illo nihil sit inanius.
AC si quis tacite nobis pervelleret aurem,
Sensimus ex scripto vulnera facta tuo:
Nulla tamen fixas odio testantia fibras.
Unum praecipue vulnus amoris erat.
1. Ne te postponam cognatis Sensibus, instas.
Nescis, quid metuas: omnia tuta times.
Nam tibi nos ultro multum debere fatemur.
Nec scio, post Oculum quo magis utar ego.
Auxilio cuius rara atque incognita disco.
Impletur multis rasa tabella notis.
Hactenus ergo tibi post VISUM defero primas:
Delicium Dominae praesidiumque tuae.
Si tamen in fratres dominatum quaeris honoris:
Difficili clivum quaeris adire via.
Heu! cave, ne rumpas naturae foedera sanctae;
Iuraque convellas, quae temerasse nocet.
Cuique suum munus certum assignasse notabis:
Et, quo contentus debeat esse loco.
Anne etiam
hîc [Reg: hic]
verum: fratrum quoque gratia rara est,
Per te, perque tuum, perfide crimen erit.
Interea patiar medio in discrimine pugnae!
Quae non peccavi, iurgia vestra luam!
Sin etiam primus dici praesumis amator;
Spes abit in ventos. nomen inane petis.
Scilicet hoc Oculi patientur, et ante fideles
Excubias frontis carior Auris erit!
Quantis aspicerent praelatum et qualibus
hircis [Orig: hirquis]
!
Aegre liventes lis aliena videt.
Urimus invidia, quoties vicinus abundat:
Censeturque bonis nos cruciare suis.
2. Ne cupias nostri pervertere Corporis usum,
Dixit non nemo: quidquid es, esse velis.
Indigne ferres, si te praecedere vellent,
Partibus officii pesve
manusve [Orig: manûsve]
sui.
Ergo et Luminibus per te sua gloria constet,
Dignior illorum functio: maior honos.
Munere nativo non hos assurgis ad actus.
AUDITUM VISUS vincere iure potest.
Vile animal porcus: tamen hoc praecellere fertur.
Ille notat mutos per fruticeta canes.
Quantumvis tacitus silvarum confraga lustres:
Tenûia praecerpit murmura Marsus aper.
3. Plus etiam iusto celebranda largus in aure es.
Hinc fit, ut auritum plus satis esse rear.
Invenies fratres,
Cadmeum
Actaeona
falso
Mutatum cervo,
Mygdonium
que
Midam
.
Ambobus longum cava mobile tempora circum
Delius huic, illi Delia laesa dedit.
4. At sine te populum nequeat mulcere disertus
Tullius in patria, pro patriaque sua.
Attonitam Cicero dicendo fecerit urbem,
Callidus Ausonios detinuisse Patres.
Praestiterat potius, linguam frenasse loquacem.
Eloquii torrens, ni modereris, obest.
Quamvis Laurigeros attollat Curia fasces;
Liberaque exsultet Consule Roma suo:
Eius, quae coetu plaudente Philippica dicta est,
Merces, Popilii stricta securis erat.
5. Non semper prodest audiri, et dicere: Dixi.
Saepe nec audire est utile quemque sonum.
Nonne aliqui posito pretio obsurdescere mallent?
Stridet ubi rauco mobilis axe mola.
Quem non, Ranarum sub aqua clamantia, vexant?
Perstrepit in putri pessima rixa lacu.
Cum tonat, et rapidae quatiuntur in aethere nubes:
Quam multi cuperent auris habere nihil.
Audit, et expallet, seque imis occulit umbris:
Et folium lauri ruminat ore Nero.
Turbidus atque tremens Iovis ignea tela, relictis
In mensa muscis, Flavius antra subit.
Quam misera est uxor, fremitus audire mariti
Ferventesque mero ferre coacta minas.
O venti, nostrum procul hinc avellite corpus,
Territa crudeli dixerat una viro.
Quid? cum nocte canes ululant, adimuntque soporem:
Quid? cum bubones tristia fata gemunt?
Multi nec galli cantum, cum plaudit, et alis
Suscitat Auroram, tempore noctis amant.
Ismariae volucris dulci testudine surdus
Fraudatur: sed nec pavo molestus erit.
Nec passer, nec pica loquax, convicia mille
Praetereunt talem more silentis aquae.
Crastina furacis cessant fastidia corvi:
Nec curat lessum noctua dira tuum.
6. Quandoque est virtus, ut saxum adstare loquenti:
Vultu marmoreo, fronte, Medusa,
tua [Orig: tuâ]
.
Impia cum levibus volitant periuria pennis:
Per fas atque nefas cum violatur honos.
Ac veluti
funda [Orig: fundâ]
stridente calumnia torta,
Spargitur in Reges: in populare forum.
Laudabor, si stem veluti
Marpesia
cautes.
Si fiam Niobe, vel lacrimosa silex.
Saepe homines oculis peccant; sed saepius aure.
Nam quoties lingua taetra venena bibit!
Non datur ebrietas
Bacchaea
nocentior
illa [Orig: illâ]
.
Hausta per AUDITUM crimina mane vomit.
Idcirco spinis aures saepire monemur.
Creditur ex rhamno spina nocere minus.
Quaere, quid astuta laudetur in aspide: cuius
Exemplo, si vis, providus esse, potes.
Illa canente Mago, ne torpens audiat hostem,
Colligit in teretem squamea membra globum.
Spira fit, atque caput subductum obturat et aures.
Sic a
Thessalico
carmine tuta manet.
Aspidis in morem,
Sirenum
ad cantica quisquis
Temporibus valvas obstruit, ille sapit.
Non tam Dulichii clypeum miramur
Ulyssis
Quam quibus effugit, cerea claustra, necem.
Felix, qui quoties tinnit malesuada voluptas,
Aure soporata dissimulare potest.
An non in laqueos cadit ales et Aucupis uncum,
Quando sub arbustis fistula dulce canit?
Excute Fastorum libros. plerumque Tragoedos
Plenior exemplis tristibus Auris alit.
7. Cur igitur membrum hoc gemmis ornemus et auro?
Nonne stylis ideo vulneribusque patet?
Mirer ego, aut laudem sumptus luxumve puellae,
Fert ibi quae dotem Sardonychata suam?
De qua scripsisti, Meretrix famosa Canopi,
Ex Ptolemaeorum [Orig: Ptolomaeorum] sanguine nata fuit.
Nulla bibit sapiens sic Virgo, nulla propinat,
Regali scorto, quae libuere, licent.
Ut caream gemmis, quales Ptolemais habebat,
Coram Romano prodiga lena Duce:
Si nescis, alias nobis donavit in aures,
Qui sedet in medio pectore sanctus Amor.
Quales nec legitur pulchrae donasse
Rebeccae
Tangere iuratus servus herile femur.
Celsior
Abramide
Sponsus praecordia circum
Ludit, in aure sedens interiore tamen.
8. Sperne leves crotalos, luxumque et tinnula sistra:
Nil citharae prosunt, nil lyra mollis, ait.
Nil satiant Animam vocalia. cantus, inanis
Est sonus, et flatus: praetereaque nihil.
SArga Musicus , Phonascorum blandientium more, aures Uraniae suavissime scalpit; ut, si possit, dolose incantatas, in sua vota trahat. Certe, ut ad consensum Hymenaei invitet, artem suam, divitias, favores Principum, omnium rerum copiam ostentat.
1. Insinuat se Musicus arte sua.
2. Canendi voluptatem, amoremque cultioribus ingeniis insitum esse. Morosos, frustra naturae genialium hominum obluctari. Quid? quod et agrestes impensius delectentur!
3. Mundus, Dei canticum S[anctus] Aug[ustinus].
4. Davidem Regem, praestantissimum Psalten fuisse.
6. Multos laboriosis artibus atque scientiis pollentes, egere. se vel assa voce, vel admo- tis fidibus ludibundum, quasi in otio ditescere. Hinc Musicos delicias Regum esse.
7. Revocat Uraniae in memoriam obsequium suum. etenim Pamphilum Sargam fuisse, qui nuperrime ad eius ianuam, nocturnam Symphoniam excitaverit. id Virginis honori tributum.
8. Sapere puellas quam maxime, Musicis nubentes: quippe semper laetis iucundisque viris. propterea ad hilariores festivasque epulas magnorum Principum invitari. ciborum gaudiorumque ultimum condimentum.
9. Cantu saxa quoque fuisse commota: utique, etsi saxeum cor Uraniae (cum tamen puellae mollissimum habeant) permovendum.
10. Quid dubitet? amoris aeterni foedus promitti, firmissime servandum. Certe Orpheum ,
Eurydicen suam constanter amasse; ab Infernis sedibus, post mortem, amore maritali reductam.
11. Paria, immo maiora pollicetur.
Non iniucundo sic dulcis tibia flatu,
Curas atque metus, tristitiamque fugat.
Dum secat
Alsaticas
messor
Burgundus
aristas,
Mitiget ut falcem, lassaque membra, canit.
Sole cadente redux saltando tendit in urbem:
Praevia sed buxus dat sine lege modos.
3. Eia;
Tagasteno
si quidquam credimus
Afro
;
Cuius canitiem Mitra verenda premit.
Quantus hic est, una est totus Symphonia Mundus.
Cantat in hoc Libro, quidquid ubique vides.
Pondere, Mensura, numeroque haec machina constat:
Quae tria perficiunt consona dulce melos.
Sol et Luna canunt: nec non vaga Sidera coeli.
Hinc causam sumpsit
Pythagoraea
Lyra.
Arduus urgetur metricis concentibus Aether,
Continua in geminis volvitur oda Polis.
Silva, ferae, volucres, montesque et grandia Cete,
Ipsaque divinae sunt Elementa notae.
Mollia dum duris, crassisque liquentia pugnant;
Miscent discordes, conveniuntque, sonos.
Corporis humani structura, est Numinis Hymnus:
Artificem cantant singula membra DEUM.
4. Non puduit Solymae Regem contingere chordas,
Iessides sacrum percutiebat ebur.
Cum socer attonitus furias pateretur Averni:
Sacraque convulsum stringeret ira iecur:
Vexatum rabie, Generi medicina levavit.
Illa, nihil praeter fila
Davidis
erant.
Lusit, et immitem genium pacator abegit.
Est aliquid,
stygium
perdomuisse canem.
Quondam etiam citharam fortis percussit
Achilles
,
Illa, qua vertit
Pergama
capta, manu.
5. Nostrum aliquis sola testudine condidit urbem.
Hinc veteres
Thebae
nobile nomen habent.
Nostrûm aliquem montes, silvaeque fuere secutae:
Fluminaque in ripis clausa stetere suis.
Vidisses mota radice incedere quercus,
Agmine, quo pulsans Tympana miles ovat.
Ibant et Cedri, mistaeque virentibus alnis;
Nigra comas abies, populus alba comas.
Ibant et si quas non impediere cupressus
Funera: nam tumulos visere saepe solent.
Ingemuere truces ursi: flevere leones,
Insontes agnis accubuere lupi.
6. Hinc nobis accessit honos; hinc gloria crevit.
Gloria non vacua est; sed nec inanis honor.
Purpurei Patres, diadematique Dynastae
Conducunt pretio. nos quoque Caesar emit.
Annuimus tarde: tamen allicit aurea vulpes:
Qua visa, cuius sit taciturna chelys!
Mille per ambages alios prudentia Iuris
Efficiat claros: me mea
Musa
beat.
Quasque aliis toto sudor vix afferet anno;
Unicus ingentes fert mihi Mensis opes.
Quam facile est, graciles digitos intendere plectro!
Quam facile ex collo vox modulata fluit!
Gutturis exemplo tali flavissima merces
(Scis bene, de quali flumine sumpta) datur.
Nobis Pactolus rutilas eructat arenas:
Delinit et fauces divitis unda Tagi.
Nuper cum belle canerem, e fulgente metallo
Iniecta est humeris torquis opima meis.
Cingula resplendent: chlamydes subteximus auro.
Auratis clavis tendimus, ecce, fides.
Tinnit in aures sonus: tinnit quoque nummus in arca.
Dulce est, alternis hunc variare chorum.
Iamque adeo sentis, haud dona uxoria
quaeri [(printer); sic: quaerit]
.
Te peto, non dotem, cara puella, tuam.
7. Hoc ita non pridem memoranda nocte canebam:
Cum tibi delicias fecimus ante domum.
Ibam cum sociis calcantum more plateas.
Intremuit solidas passibus icta silex.
Non tunc excubias, non ferrum, umbrasque volantes,
Non timui strictas in mea Fata manus.
Ventum erat ad limen: tunc nostra resolvimus ora,
Instructi gladio, pectine quisque suo.
Ac nisi decipior, visa es mihi signa dedisse,
Ter rota, ter strepitu mota fenestra fuit.
Cynthia, cantabam, toto nitidissima coelo.
Numine mutato, tu mihi Sidus eras.
Phyllida
dicebam: salve dignissima custos
Elysiae villae: tu mea
Phyllis
eras.
Chloris
, io, florens, Zephyro dilecta marito,
In mea prata veni: tu mea
Chloris
eras.
8. Musica Gens laeta est, pronoque in gaudia sensu
Fertur, et affectus ad sua vota rapit.
Finge coronatos onerari lancibus orbes:
Fercula mutari;
Massica
vina bibi.
Si lyra nulla sonat, quid sunt convivia muta?
Orgia quid
Bacchi
? si lyra nulla sonat.
Luxus iners, ubi nulla fides, et barbita torpent.
Mota movent animos, exhilarantque dapes.
Ipsa quoque hac anima nisi se
Comoedia
ludens
Induat: absque choro, triste cadaver erit.
Ne dubites igitur sociare cubilia mecum.
Quam mihi das vitam, reddere, Virgo, volo.
Quemcumque anteferas: sterilis, vel frigidus
Hymen
,
Vel morosus erit; si Citharoedus abest.
9. Non potes, ut cupias etiam, sine nubere nobis.
Ni, ceu
Persephone
, nubere rapta velis.
Durior ut quercu rigeas, scopulisque marinis
Surdior: in partes arte trahere meas.
Si
Geta
Diis genitus (nam Dii genuisse feruntur;)
Threicia
potuit saxa movere
lyra [Orig: lyrâ]
:
Non ego te fidibus nostris adducere possim!
Et mihi Testudo est. et mea fila trahunt.
10. Dummodo non metuas; ne, qui nunc ardet, ut ignis
Vanescit fatuus, sic vagus erret amor.
Chorda levis nobis: sed sunt constantia corda.
Mobilis est citharae, non animique fides.
An non
Eurydicen [(printer); sic: Eurydicem] Orpheus constanter amavit?
Moestus ab infernis cum revocavit aquis.
Tu quoque
descendens [(printer); sic: descendes]
Erebum, post Fata, sub imum,
Per nos ex Hecates eripiere sinu.
11. Te propter rapido peterem nigra Taenara saltu:
Nulla moraretur Cymba Charontis iter.
Item Cerbereos cantu sopire colubros,
Demulcens placida colla torosa manu.
Haec, si non ita sunt, sicut tibi iuro: trisulco
Fulmine Taenarii mergar ad ima
lacus [Orig: lacûs]
.
Hac me obstringo fide. tu, quid nolisve, velisve;
Responso facili (nam puto, velle) refer.
URania , post lectam atque probe examinatam Sargae Musici Epistolam; indignabunda respuit minus castas preces: irridet superbas spes: describit et exprobrat ipsi suspecta Musicorum ingenia, et genium. Ad haec contemptis opibus, quas iactat, sumptuosoque artificio, malle se dicit coelestis Harmoniae unicam vocem audire, quam integram terrestris Symphoniam.
1. Urania morosior, non eandem Musici chordam tangit.
2. Etiam fabulosum Amphiona despicit.
3. Si Pamphilus , uti iactat, saxa movere possit: cur non idem in pertrahenda ad se Virgine experiatur? quam tamen saxo duriorem sentiat.
4. Ceterum se non magnopere affici erga Musicos, quippe plerosque vagos, leves, velut errantes Cingaros : rudes, artium aliarum imperitos: immo Musarum nomine, quod sibi sumunt, magnam partem indignos. Studiis liberalibus nullos minus incumbere. quod ipsum Iuventutis Gymnasia satis probent. quotum enim in Lucalibus Theatris, iure merito praemia mereri.
5. Originem quoque Musicae artis, non magnam nobilitatem spirare, fabris ferrariis ductam.
6. Davidem Regem, altioris chori Psalten esse, neque ad profanum sive plebeium pertinere: qui vaticinia vix intelligat; nedum fundat.
7. Porro Tibicines commendatos ex arte Musica, nihil ad rem facere. qui enim Tubicines, in proelio severi Martis , umquam [Orig: unquam] strenue se gesserint?
8. At enim famosum Musicorum Humorem, incredibili varietate volubilem, atque mirabilem: tum vultuosis propterea mutationibus obnoxium, utique rem esse, nupturientium consideratione dignissimam.
9. Enimvero Phonascos celeberrimos, plerumque videri pronos quoque ad temulenta iurgia Lapitharum. quibus quid esse queat infestius?
10. Sit tamen: Pamphilum non esse talem. quis aegre ferre debeat, etiam formidinem oppositi, praecordia feminei sexus [Orig: sexûs] circumdantem.
11. Quod nonnulli Musici, nullo negotio ditescant: sane (pro dolor!) contingere, plurium ingratiis, multorum invidia [Orig: invidiâ] , aliquorum iniuria [Orig: iniuriâ] , quorundam incuria: peregrina superbia [Orig: incuriâ: peregrinâ superbiâ] .
12. Quasi vero non et miserabiles atque pauperrimi esuritores ad pulpita templorum, et rotas ollarum dentur.
13. Quidquid sit; Musicam naturalem avium iuvenum frugalium incorruptam vocem, praeferri rancidis et pretiosis modulationibus eunuchorum.
14. Errasse bonum Pamphilum , quasi notatum, dum Uraniae nocturno tempore accine- ret, ad fenestram placuisse. talibus cantilenis, sive encomiis castas non affici.
15. Quid multis? Sponsae acquirendae, sed invitae obtrudi cantorem et cantum: haerenti insuper in exsilio, gementi in valle lacrimarum.
16. Denique, ut cecinerit, canatque procus Sarga suavissime: coelestem tamen Hymnodiam, a D[ivo] Francisco Seraphico auditam, non superaturum. Huic Uraniam immori velle.
3. Quin igitur patrias exerces callidus artes?
Et pariter fluvios, saxa ferasque trahis?
Cur me sollicitas precibus, cum cogere possis?
Quae duci renuit, nonne trahenda fuit?
Si videor tibi dura silex, torrentior amne,
Saevior Hyrcana tigride: fila move.
Nimirum vanis rumoribus improba serpit
Fabula: veridici nil ea vatis habet.
Fabula sunt veteres, saltantia moenia,
Thebae
.
In terris,
Cadmi
non fuit ille nepos.
Fabula, quem
Bacchae
Thyrsis mactasse feruntur:
Aut cui delphines supposuere caput.
4. Qui propria plerumque domo Laribusque caretis;
Posse rear muros aedificare
lyra [Orig: lyrâ]
!
Nullus ab
Aegypto
tam late
Cingarus
errat;
Quam grex, qui vocem vendere et ora solet.
Iamque Ducum pronas, Regum iam raditis aures:
Ultima
Romani
Caesaris Aula tenet.
Interea indocti, nullo sermone politi,
Otia per noctes ducitis atque dies.
Ex his qui norunt septem discrimina vocum,
Pierii quota pars est studiosa Chori?
Quis canit, et pariter studiis operatur honestis?
Musicus, et Musas vix reperitur amans.
Oderunt potius: quoniam plerumque vagantur.
Unde vagabundi mobile nomen habent.
Annua sollemnis redeant certamina Ludi:
Non qualem spectat campus,
Olympe
, tuus.
Sed qualem merito statuit
Parnassus
Honori.
Qui bene stat, currit: Qui sedet, illa volat.
Curritur
hîc [Reg: hic]
pedibus, quibus aut
Elegia
movetur;
Aut tuus
Aeneas
,
Dauniades
que,
Maro
.
Ingeniis certant Iuvenes. nova lucta Palaestrae
Incipit, atque oleo gaudet inuncta cutis.
Sumitur hoc oleum nocturna ex lampade: qualem
Ipsa rigat cerebri rore
Minerva
sui.
Tum vero ad caestus, arcusque: asperrima cernas
Virtute et doctis bella movere dolis.
Quisque suos acuunt calamos et spicula tergunt:
Quot pleni capitis viva pharetra gerit.
Contrahitur facies: oculi sub fronte reducta
Invigilant: mutat pallidus ora color.
Scanditur exacto ludo sublime theatrum.
Ordine, Victorum nomina praeco legit.
Hic apium, hic sertum de glauca tollit oliva.
Sunt, quos [(printer); sic: Sunt quas]
Laurigeros Thessala Virgo facit.
Saepius adversum est: Phonasci, debita iure
Praemia pauca ferunt: si tamen ulla ferunt.
5. Quid iactas artem? cuius primordia, priscis
Si qua fides, haec sunt; Malleus, atque faber.
Ferrea
Cyclopum
, repetitis ictibus, Echo
Intonat, alterna percutienda manu.
Hinc observatus resono concentus ab aere;
Fit subito mollis, qui modo durus erat.
6. Non puduit Solymae Regem contingere chordas.
Credo equidem. Vates Entheus ille fuit.
Admovitque fides dignas caelestibus Aris.
Non poterant tangi nobiliore manu.
Praesagus fibris divinas expulit
odas
:
Ad quarum sonitus intonuere Poli.
Sacraque quam
Genii
velarunt grandibus alis;
Sensit, et arcanis annuit ARCA modis.
Ille potens totum cantu tremefecit
Avernum
:
Ut retro versis
Styx
ulularet aquis.
Tu quis es ad tantum, nervis instructus ovinis?
Non mulcet
Phoebum
,
Faune
,
Camena
tua.
Quod certamen erit, si sus doctura
Minervam
est?
Scilicet ad cygnum corvus inane strepit.
Plerumque impuros tantum cantatis amores:
Quaeque manu geritis plectra,
Cupido
dedit.
Illius ardentes iaculantur vestra sagittas
Ora: nec auditur vox, nisi bella
Venus
,
Bella
Venus
scenas omnes et comica tecta
Personat: haec stultis fabula sola placet.
7. Quin etiam
Aeaciden
, animosaque nomina profers,
Nullus
Achillaeo
maior habetur honos.
Heu miser! ille fuit magni
Chironis
alumnus.
Cuius tu fueris; forte referre pudet.
Inter equos, interque tubas, interque leones
Nutritum docuit, quae cecinisse iuvet.
Et tu femineam bello committere buxum!
Et tu, Semiviri quae docuere
Phryges
!
Frange lyram Paridis molles agitantis amores.
Illa nihil prorsus fortis
Achillis
habet.
Musicus in castris, quamvis armatus oberret,
Scilicet in curru deside quinta rota est.
Quem
Suecum
terrebit enim
Philomela
canendo?
Cantum alio tactu fortius ille movet.
Parce, precor, lituis citharas confundere,
Sarga
.
Non bene conveniunt, nec modulantur idem.
Terribilis nostra leviorem aetate repellit
Fistula nec valet
hîc [Reg: hic]
: fistula dulce canit.
Haec quoque Martis aves, aquilas, corvosque rapaces,
Nedum luscinias, agmina parva fuget.
Suadeo, si me audis, Dilecte, domestica castra
Pace tua: pacem Protesilaus ames.
8. Quam neque securam tamen, aut sine crimine puram
Audio te solitum continuare diu.
Dicitur et vobis mirabilis Humor inesse.
Nescio, quo monstrum nomine tale vocent.
Verminat introrsum, subitosque ad Gorgonis ictus,
Innato lepidum sibilat angue caput.
Nunc celeres animi motus: nunc pondere mens est
Tardior: et stertit non madefacta chelys.
Nonnumquam subeunt primi fastidia coepti.
Mox desperatum continuatur opus.
Vina resumuntur, plectrumque resumitur una,
Sobrius hesterna non volet ire
via [Orig: viâ]
.
Invito quondam canitis: cantare rogati
Abnuitis: quamvis Caesaris
ANNA
roget.
Haeret propositum Phalaris licet ipse minetur:
Non solvet nisi bos aureus ora datus.
Nec tamen hoc oestrum censura damno
severa [Orig: severâ]
:
Fertilis ingenii cum sit amoena seges.
Magnorum caussa est operum: sine vermibus istis
Vis animi marcet: nullaque vena micat.
At simul erepunt, tractimque a fronte moventur:
Titillant nervos, succutiturque caput.
Gaudia subsultu crispant praecordia miro.
Ostendunt certas os oculique notas,
Se sapiens prodit furor; et vivacior ardet
Impetus: et risum laeta Medusa ciet.
Libertas timidis non displicet illa puellis.
Austeros etenim non decet esse viros.
Certe ego festivo malim nupsisse marito:
Radicem cerebri cuius hic Humor alit;
Quam tetrico vultu semper qui durat eodem,
Seu Capricorne tuo, bubale sive tuo.
9. Dummodo non tandem manifesta insania rixas
Inchoet: et vermis, fiat echidna nocens.
Hoc quoque enim timeo. vidi considere septem
Sub platano foliis luxuriante novis.
Bacchus adest: (bacchantur enim) maioribus urnis
Poscitur; et crescit, dum bibit, ipsa sitis.
Iamque suo vehitur Senior Silenus asello:
Et quae Bassarides cum sene semper eunt.
Ergo simul caluere mero, caluere tumultu:
Fit fragor, et sparsim pocula iacta volant.
Mensa supinatur. mox instrumenta canendi,
Telorum subeunt nablia fracta vicem.
Frusta resumptorum tristes adhibentur ad usus.
Vulnera distillant: sanguine mappa rubet.
Cum Lapithis summas Pindi iaculantibus ornos,
Ipsos Centauros accubuisse putes.
Centauris ut ego coelestis Filia nubam!
Non sum Peliacis edita Virgo iugis.
10. Sis tamen exceptus, neque turba notus in ista.
Sarga
meus comis:
Sarga
benignus homo.
Sed mitem genium posito quo pignore sancis?
Quis pro te Sponsor, quis volet esse vadis?
Omnia nam metuunt, quibus haec sunt praelia nota.
Sollicitant iusta suspicione leva.
Dissimulant, simulantque: et multa precantur abusi
saepe puellarum simplicitate proci.
O quoties dicunt: mea lux, mea sola voluptas!
Nec mea, nec sola est, et mea sola minus.
Invidiosus amor fatuos transfumat in ignes:
Inque truces iras suspiciosus amor.
Mille sonans fidibus laetis promittitur aether:
Ex his servatur saepe nec una fides.
Succedunt valles lacrimarum montibus aureis:
In quibus infelix moestaque nupta iacet.
11. At Phrygio cultu spectandi incedimus, inquis.
Hoc est, quod lites invidiamque movet.
Musicus induitur Sutoris filius auro:
Cerdonem
Tyrio
murice lana tegit.
Teutona
Maiorum claris natalibus ortum,
Nobilitas panno vestit avita rudi.
Unica Vox, caussa est tanti discriminis huius.
Atque adeo refert: vir canat, anne spado.
Dives fit,
Tuscis
ferro castratus in Oris:
Integer, et nullo vulnere castus, eget.
Plus igitur fuerit,
Martis
cecinisse tropaea:
Hostes in campo quam superasse suos?
Cedunt arma togae: concedit laurea linguae:
Arpinas
vere vaticinatus erat.
Cogitur ignavis Labor, et, quae classica proflat,
Imbelli citharae succubuisse Tuba.
Vertere Rhene retro: virtutem gratia vincit;
Eunuchusque viros: vertere Moene retro.
12. Quo rapior demens? quales effundo querelas?
Turpis an offensam me quoque livor edit?
Gratari potius, quam sugillare decebat.
Ex aequo partas Dii tueantur opes.
Haud equidem invideo: multo flavete metallo:
Gratia quos Regum, voxque canora beat.
Sed paucos Fortuna levat. quos tollet in altum,
Forsitan e multis unus et alter erit.
O quot ieiuni rumpunt ad pulpita fauces!
Insignes Codros iure vocare queas.
Dum cantant, saturi tosta perdice putantur:
Sed redolet lentem pulchraque vestis olus.
Ore fluunt voces; quas credas
Attidos
esse:
Latrat in exeso ventre canina fames.
Funera nonnulli fiant, si funera desint.
Macra sepulcralis corpora lessus alit.
Ah! praeeunt funus, lugentque cadaver inane.
Verius ob proprium corpus inane gemunt.
Dira fames cruciat, roditque domesticus hostis.
Occidet miseros: ni Libitina iuvet.
Illa iuvat, nummoque dato solatur egenos.
Cur tu non etiam dives avare iuvas?
Fratres nempe tuos. quot mendicabula cantant
Ante fores tenebras, atque Numisma petunt!
Quos inter quidam lacero centone teguntur:
Multorum in pedibus calceus alter hiat.
Tu facie torua transis, et despicis illos.
Ecce hoc est; mihi quo
SARGA
placere nequis.
13. Saepe etiam vestris concentibus Ecloga praestat.
Tam tremulo vanos editis ore modos.
Hic interrupto gemitu luctatur; et hiscit:
Ac si Stultitiae tura litare velit.
Ille sonum obfuscat, tractimque resorbet eundem.
Miscetur corvo nescio qualis olor!
Alterius credas veluti labentia vocem
Flumina, confusae radere littus aquae.
Praefero lucis aves: carmen meditantur ineptum
Omnibus in silvis. Praefero ruris aves.
Hae non emungunt proceres: nec carmina vendunt;
Aut pro gratuita voce talenta petunt.
Vos nimium caro sumptu suspiria vestra
Venditis, et rauci gutturis exsequias.
Quadringenta sono demus!
sestertia [(printer); sic: sitertia]
sumat
Musicus! an tanti stet mihi pulmo tuus!
14. Forsitan exspectas illius praemia noctis,
Quae nuper, Maio mense, canora fuit.
Scilicet applausi: ter motis laeta fenestris
Cantanti signum visa dedisse tibi!
Heu! nimium simplex! decepit opinio vana.
Mentitur votis saepe cupido suis.
Increpui temere rotulas, digitoque removi,
Quae retinent vitreas claustra minore fores.
Audivi celebrem nostris de laudibus
oden
:
Cuius nec minimo pectine digna fui.
Illa vel aversam poterat placare
Dianam
:
Iunonemque trucem conciliare tibi.
Cynthia iam pleno vultu formosa vocabar:
Casu fulgebat
Cynthia
, et alba quidem.
Floraque dicebar flores dispergere digna:
Qualibus exsultim fertilis
Hybla
fragrat.
Sunt suspecta mihi de coelo encomia lapsa.
Non cupio falsae nomen habere Deae.
Phyllida
cantasti. quoniam fuit illa modesta:
Illius exemplo rustica Phyllis ero.
Rustica sim sane, dicarque ligonibus apta:
Rustica dum vitae sim sine labe meae.
Callosis manibus glebas fregere Sabinae.
Castior his Virgo nulla Latina fuit.
At non Matronas tales aequare vetabor;
Moribus et factis annumeranda meis.
Qui bene noverunt, nullo me crimine damnant.
Nostra (velim, quaeras) fama pudica manet.
Illam tu primus laeso libabis honore:
Ut citharae pretium nobile dicar ego!
Constarent audita nimis tua barbita magno,
Quae cupio semper Virgo manere, mihi.
15. Adde: quod exsilii locus hic epicedia poscit:
Non Fescenninos, cantica blanda, iocos.
Tempus plangendi. gaudendi sera sequentur
Tempora, post longas non properata moras.
Interea Salicum suspendimus organa ramis.
Non patitur cantum terra aliena tuum.
Flere vacat. nondum maturi cedite risus.
Pronior ex oculis tristibus unda cadit.
Undique circumstant me tot mala, totque dolores;
Littora quot conchas, gramina campus habet.
Mole sub hac laeter! frontemque ad falsa serenem
Gaudia, cum mentem nubila moesta premant!
Immo ais, hoc ipso, tibi opos cantore marito,
Qui pellat. fateor; pellere multa queas:
16. Quod nisi iam mecum statuissem vivere sola,
Et sic bis genito vivere certa Deo:
Uni forte tibi poteram promittere taedas,
Et canis, et mulces, et placuisse potes.
Non adeo a plectris hic noster sexus abhorret.
Inter
Pierides
nos quoque turba sumus.
Quae procul
Aonios
distinguunt vocibus hortos,
An non sunt
Musae
, terque Puella triplex?
An non
Calliope
liquidas dat gutture voces?
An non divinos nostra
Thalia
modos?
Omnia si fias, numquam
Polyhymnia
fies.
Ter centum similes vinceret illa tui.
Hanc quoque contemnam. video meliora, proboque:
Sed non, ut
Colchis
, deteriora sequar.
Ergo, quas caelo pridem sacravimus aures;
Parce supervacua
SARGA
ferire
lyra [Orig: lyrâ]
.
Altera quae medio scintillat in aethere, maior
Me Lyra delectat; cedat in Orbe minor.
Nonne vides volucrem, quae a laude vocatur Alauda,
Aeria sursum tendere in astra
via [Orig: viâ]
.
Describit pennis gyros, et circinat auras.
Quo propior coelo est, suavius illa canit.
Sidereis lapsus de Sedibus Aliger oscen,
FRANCISCI
steterat debilis ante torum.
Vixque chelyn strinxit; cum plaudit et exsilit aeger:
Ut prae laetitia pectora paene crepent.
Iste, precor, fidicen nobis quoque ludere pergat.
Angele caste veni: Pamphile noster abi.
INgenio, quanto valet, sua vota peragit; multas scilicet strophas coacervans, ut Uraniam in serica retia coniectam obtineat, inter ceteras [(printer); sic: caeteros] , etiam Echo adhibetur; figmentum utique Poeticum.
1. Poetarum nobile genus, vigor, spiritus, divinitas.
2. Echo Parnassia , familiaris Poetarum Dea. hanc scilicet vaticinatam fuisse: Uraniam , Gambara e fore Sponsam.
3. Dearum aliquam contemnere, non esse tutum. quod malo suo testentur Cydippe, et Anaxarete.
4. Quantum hoc? Poetas sacros vocari. ideo et statuas illorum honori antiquitatem posuisse.
5. Lesbiam , Corinnam , Cynthiam , Neaeram , aliasque Veteres Romanorum puellas, sua nomina posteris, facultatis Poeticae beneficio, transmisisse.
6. An non Lesbia Sappho , Polla Argentaria , Elpis Boethiana , feminae, et ipsae Poetriae? accenseatur et Urania , tanto dignior illis futura.
7. Quid? ipsum Deum, rerum omnium conditorem, a Graecis nec frustra, nec indecore, summi Poetae nomine honorari! specimen artis ipsammet Uraniam esse; nobile figmentum; Carmen examussim compositum, suis constans numeris ac metris.
8. Quid ergo dubitet in manus aemuli artificis convenire? carmen ad Poetam spectat. Pulchrius facturam Uranien , si facilem se praebeat. duriusculis versibus offendi aures.
Si videas, tota perculsa movebere mente;
Et dices: Superos hic habitare puto.
Ne dubites, habitant, nostroque in corde morantur.
Delius hic sedem fixit Apollo suam.
Me quoque praefecit luco, Montique bicorni.
Officium nobis utile spero fore.
2. Est locus in medio Parnassi vertice, iuxta
Fontem, quem scalpens ungula fecit equi.
Vallis ibi platanis et amica consita lauro,
Herbida vivaces pone residit aquas.
Circumstant modici colles: formamque theatri
Exhibet incurvis silva reducta iugis.
Pegaseo de fonte fluens, per gramen et herbas,
Purior illimi rivulus exit aqua.
Hîc [Reg: Hic]
ego, dum saltus, devexaque confraga lustro;
Obviaque incertis profero verba sonis:
Clara repercussae me vocis imago salutat:
Cumque loquebar, ave: vox remeavit, ave.
Intremui circumspiciens. nihil usque videbam.
Protinus agnovi Montis adesse Deam.
Echo, dulce decus, nostrarumque una sororum,
Alloquor: infelix ecce Poeta tuus.
Heu miser, et cura thalami non anxius
una [Orig: unâ]
!
Unam, non multas, in mea vota peto.
Sed quod mireris: quae dat mihi vivere, non vult,
Quamvis sollicitem, nubere Virgo mihi.
Nescio quem Sponsum nostro praeponit amori:
Cuius percipiat Mentis in aure sonum.
Qualem credideram tantummodo corporis esse,
Deberique meis auribus: illa negat.
Vaticinare soror: coniux erit illa petentis,
Quae festiva procos ludere quaerit? erit.
Quae modo stat nostro metuendae cura repulsae,
Semper in afflicto pectore stabit? abit.
Atque adeo Uraniae socianda iugalia vincla
Duratura putas, et fore grata? rata.
Si rata sunt, cur ergo fugit, velut avia Daphne:
Tam cito, quam remis concita navis? avis.
Opto: sit
Halcyone
;
Ceyx
ego. prospera curret
Tunc vita. ad nomen, Vita; remisit, ita.
Sufficit. in noctem declinat vespera. dices.
Commodius reduci cetera mane. mane.
Cur maneam? Dic ergo: meas cupiatne fovere
Spes, an ludibrio ducere malit? alit.
O alat. interea resonent mea carmina silvis.
Ingeminet voces laetior
Hymen
.
Hymen
.
Dixerat: exsilio, mecumque audita reporto.
Iam saltem,
Uranie
, durior esse nequis.
3. Irridere Deam, (certe est Dea Pieris Echo:
Quamvis responsum det breviore sono.)
Irridere Deam, vanoque eludere fastu,
Consultum non est. haud ea tuta fides.
Scis, quantum obfuerit despectus Acontius olim
Cydippae: poenas Corporis aegra dedit.
Quod contempsisset, coram praesente Diana,
Verba Pharetratam testificata Deam;
Febribus incaluit: nec erat spes ulla salutis.
Paenituisse, simul convaluisse fuit.
Tanti etiam refert, non temni Numina: solo
Quando vel in pomo se quoque culta velint.
Si potes exemplis veterum poenisque moveri.
Cypris Anaxarete Virgo superba fuit.
Atque ideo in saxum membris concrevit obortum:
Diriguere manus, diriguere pedes.
4. Cur me despicias? non sunt de plebe Poetae.
Cedat Laurigero turba profana choro.
Prisca sacerdotes Phoebi nos Roma vocavit.
Esse quid hoc tanto maius honore potest!
Marmoreis quondam statuis donamur, et aris.
Quid superest, nisi tus, prociduumque genu?
Inque foro Vatem signata orichalca loquuntur.
Proxima purpureis Regibus ora gerit.
Quod vultus altis sublimes fontibus exstant:
Fontis
Castalii
numine surgit honos.
Effigies steterat
Stilichonia
bella canentis
Aenea
,
Traiano
conspicienda
Foro
.
Tam Verona suo, quam
Mantua
debet Alumno,
Altius erectum tollere visa caput.
Plus dedit
Andinus pastor
tibi,
Roma
triumphans:
Quam dederit niveis
Scipio
vectus equis.
5. Dic: ubi sciretur toties celebrata
Lycoris
?
Si non a
Gallo
sic celebrata foret.
Lucet adhuc hodie facundi clara
Properti
Cynthia
: caelestis, plus neque lucis habet.
Oppetiit duram cum passere
Lesbia
mortem:
Sed vivit versu, docte
Catulle
, tuo.
Dilectam
Lalagen
transcripsit
Horatius
aevo.
Quid plus a
Fabiis
Paulla
recepit avis?
Gracchorum
fuerit grandis
Cornelia
mater:
Non minus est
Flacco
Lydia
nota suo.
Famosam fecit
Phoenissam
Musa
Maronis
.
Huius enim
Dido
regia claret ope.
Exulis ob meritum, toto non exsulat Orbe
Nominis et Formae fama,
Corinna
, tuae.
Frustra se gemmis coluisset pulchra
Neaera
:
Ni tuus auxisset, culte
Tibulle
, decor.
Illa, illa ingenuae frontis notissima
Laura
,
Petrarchae
Lauro vindice, nota viret.
6. Est ubi vos ipsae clarum nomenque decusque
Quaeritis: et coeptis blanda
Thalia
favet.
Hinc decus aeternum famosa Poetria
Sappho
Promeruit,
Musas
inter habenda novem.
Quid memorem
Pollam
?
Polla Argentaria
Vates
Pharsaliae Vatem
iuvit et ipsa virum.
Bella per
Emathios
plus quam civilia campos
Fertur
Lucano
concinuisse suo.
Tu quoque digna tuo (fuit ille
Boethius
)
Elpis
Coniuge,
Romulidas
clarior inter eras.
Elpis
, io, sperata tenes encomia famae:
Subque tuo
Clio
nomine tecta latet.
Tales,
URANIE
, felix Heroidas aequa.
Quae tibi perpetuae copia laudis erunt.
7. Utque velis, tamen ipsa nequis odisse Poetas.
Forsitan ignoras, quis tuus auctor erat.
Numinis,
URANIE
, nihil es nisi Carmen amantis:
Virgo divinis emodulata modis.
Qui te composuit, nitidumque exegit ad unguem;
Ille Pelasgorum voce Poeta fuit.
Finxit enim, figulique modo sua vasa rotantis,
Corporis eduxit singula membra tui.
Finxit: ut ex cerebro lepidas miscente figuras,
Sacra Poetarum Carmina mille fluunt.
Cum tam formosam sacro te fudit ab ore:
An non tunc cedro digna locutus erat?
Carmen Parthenium, scriptumque in Virgine charta es.
Carmen, quod iungi versibus opto meis.
O Nymphe gracili constans pulcherrima metro:
O ebur, o Libycae dente polita ferae.
8. O Carmen minioque rubens, et pumice rasum!
Condere quale potest ingeniosa manus.
Regali folio impressum Rex edidit ille,
Edere qui potuit non nisi solus Amor.
Oblectat Superos tam suave Poema: suique
Nobilis auctorem mulcet Imago Deum.
Ah! modo ne versum cogar te dicere durum:
Aut male tornatum, degeneremque sibi!
Ille placet, qui lene fluit. placet illa Poetae,
Cuius amica nihil vena rigoris habet.
Da mihi te facilem, sicut mea carmina se dant.
Illis asperior ne, precor, esse velis.
Ecce, velut Sponsae dilecta ad vincula currunt.
Ecce, fluunt liquido nil remorata pede.
Sponte sua numeros, sine vi, glomerantur in aptos;
Sponte sua veniunt; tu quoque sponte veni.
Et venies. pendent cognatae ut vitibus uvae:
Carmina sic haerent Vatibus usque suis.
Perlectae Epistolae Laureatae Th. Roperti (etsi amatoria, quasi a Paride ad Helenam scripta videri poterat) Urania adeo non arrisit: ut potius et ipsum fabulatorem exesse iussum, et argumenta ad persuadendum ab auctore conficta, sollerter exploserit.
Synopsis.
1. Uraniam horrere nuptias Poetarum: utpote, quorum verba sint vana, fides fluxa, vita fabula.
2. Quod enim aliud genus hominum tam heteroclitum, suisque Phantasiis indulgens?
3. An, et quomodo Poetae Sacri.
4. Gigantomachia Poetarum detestabilis, contra caelum et sidera, Superosque veros euntium, imponentium falsos. illorum quippe mendaciis totum Olympum inquinari.
5. Quid fastuose iactet statuas Poetis positas? quando ipsimet plerique, hoc aevo, verius sint statuae, quam Poetae.
6. Adde: plerosque sic pretiose aestimari, ut clarissimus quisque egeat.
7. Adeoque Uraniam non cupere suum nomen,a paupere Musa , ad frigentem focum celebrari.
8. Quid autem iuris Echo habeat in alienam voluntatem! matrimonia utique libera esse. cur sibimet ipsi Narcissum suum non fuerit vaticinata?
9. Si Urania , ut Poeta vult, ipsa quoque sit Carmen Dei, Poetae omnium primi: ergo rectius in manus Auctoris sui, unde prodierit, reventuram. proinde bene valeret Gambara cum Parnasso suo. sibi coelestem in cruce Sponsum praefixum esse.
10. Certe qualecumque Carmen dicatur Uranie : daturam tamen operam, ne inter profana recenseri possit.
11. Invitatur Gambara ad Patientis Christi Tragoediam, in Monte Calvariae peractam.
Ede: quis ex vobis insedit Pegason umquam [Orig: unquam] ?
Frena quis alipedis, quis iuga vidit equi?
Non est, et numquam visus fuit iste caballus.
Troia suum saltem capta fuisse probat.
Fons ubi? quem potans, secreti Numinis haustu
Ebrius, extemplo fata futura videt.
Vultus ubi? quem si videam, lapidescere cogar!
Tam rigidus colubris stantibus horror inest.
Aut ubi spirantes furtiva oracula silvae?
Scilicet in ramis
Phocidos
illa sedent.
Scilicet ex illis, mota velut arbore poma,
Cumque suis nidis decutiuntur aves.
Gurgite limosos natat anceps gloria Vatum:
Quaeque etiam summa est, saepius ima petit.
2. Ut verbo dicam: furor est sapientia vestra.
Idem Thyrsigeros sonticus humor agit.
Quando insanitis, sanos vos esse putatis.
Ille magis, sibi qui credit inesse Deos.
Quisque suos patimur manes, clamatis et ipsi.
Constat vos cunctos pectore posse pati.
Spes, timor, ira, dolor: (sed amor magis omnibus istis)
Omnibus in libris pagina vestra canit.
Sirenum
quod in ore sonat, quod in
Aegide
terret,
Quod salit in
Circe
, corde Poeta fovet.
Invenies aliquos, emota mente, putantes,
Omnia rimari, muneris esse sui.
Scire, quid occulte frater
Iunonis
in aurem
Dixerit; atque viro non bene nupta soror.
3. At sacer est Helicon; Sacer, Aetheriusque Poeta.
Ignea divinae semina mentis habet.
Tota Sacerdotum titulo nos, scribis, honorat
Curia Achivorum, Dardaniumque Domus.
Vos sacri! qui pro Templis delubra subitis;
Fulgentes tenebris, impietate pii.
Vos Sancti! vestris qui Diis affingitis omnes
Nequitias: quaevis furta probante Iove.
Vos sacri! quorum doctrina et vita profana est:
Unguis equi, crater: Delphicus, Ara, tripus.
Vos Sancti! quos dedecorum scelerumque magistros
In vitium praeceps esse Iuventa probat.
Vos Sacri! per quos discincta licentia regnat:
Exuitur virtus: induiturque Venus.
Auri Sacra fames: morbus Sacer esse Dianae
Dicitur: et Sacer est, quem sua furca gravat.
Hoc fortasse modo, si divinare licebit,
Ex vobis aliquis ter sacer esse queat.
Quo Gallus Corybas
Cybeleia
tympana pulsans:
Mystica
Curetes
dum
Iovis
arma rotant.
Multa per Antiphrasin veterum sunt dicta Sophorum.
Visne per hanc titulis pondus inesse tuis?
Sic
Parcae
parcunt: lucus caligine lucet.
Eumenides
,
Furias
, lingua iocosa vocat.
4. O detestandi, genus exitiale, Poetae!
Per quos nec Caelum sordibus omne caret.
Totus adulteriis vestris impletur
Olympus
.
Omnibus ex stellis Unica Virgo nitet.
Quid facit in Superis
Ganymedes
Troius
oris?
Sparsaque caeruleas
Cassiopeia
comas?
Quid faciunt Hyades, et maesta Pleiade natus?
Quid
Nonacrinae Paelicis
Arcas agit?
Falsa avis; ausa sinum pulchrae incestare
Lacaenae
,
In medio petulans Aethere Cygnus ovat.
Leda sciet melius, quo tempore venerit ales:
Tunc saltem in nido non fuit ille suo.
Crimina plura micant: scintillantesque choreas
Prô pudor! ex alto fabula turpis agit.
Ante chaos vestrum fulsit castissimus Aether:
Nunc nimis a facie dissidet ille sua.
Non tanto in caelum [Orig: coelum] pugnavit Phlegra tumultu,
Horridus Aegeon, Enceladusque gigas.
5. Nempe etiam vestri vultus ducuntur in aere:
Marmoreoque levat celsa columna tholo!
Accipio hoc omen, vigeat modus iste loquendi,
Laus Statuis non est invidiosa tuis.
Multi prae vivis, fateor, verique Poetis,
Tantum sunt statuae: mutaque signa voces.
Tam rigido miseram constringunt frigore chartam.
Tot spargunt febres, totque venena vomunt.
Non omnis, quicumque canit, dicetur
Apollo
:
Nec quivis vacuans pocula,
Bacchus
erit.
Quantula res, aliquem metro contexere nodum:
Stridulaque in numeros cogere verba suos.
Saepe aliquos crines vincit
Peneia
Daphne
,
Ut ducibus credas Caesaribusque pares.
Proteus
urticis caput, atque palustribus ulvis,
Stramineoque liget dignius orbe
Ceres
.
6. Quid? quod egestatis Parnassus labe notetur!
Non multum argenti clivus inanis habet.
Nec Mons
Svvacensis
, quem profert alta
Tyrolis
,
Uncis fossorum tot fabricatus hiat;
Quot Mons iste biceps. vix spes tamen ulla metalli:
Quale decet Reges: unde corona micat.
Res angusta domi vexat plerumque Poetas.
Vilius ingenium ditior arca beat.
Quo mihi sit coniux ornatus imagine macra:
Squalida nil adipis si trahit inde penus?
Quo foliis aliquot succinctus tempora glaucis,
Qualia cum salicis flore capella metit?
Quid prosunt virides, marcentia serta, corymbi,
Si numquam ex hederis aurea gutta fluit?
Quo calor, et fervens Thebano Statius aestu?
Si tenuis friget mensa focusque domi.
Paucos viderunt Lucanos secula Romae.
In tota locuples unicus Urbe fuit,
Quid multis opus est? ipse insimulatur Homerus
Pauper in angusta consenuisse casa.
Scribenti Iliadem,
Phrygio
que
Agamemnona [(printer); sic: Agamemnone] bello
Implicitum, et summi
Dorica
castra Ducis:
Si vellet placare famem, sine nectare, cocta
Servulus in patina pisa fabasque tulit.
Nupturae in dotem numeravit carmina natae.
Maeonides
nullas ipse reliquit opes.
Vendidit
Euripides
lacerum
Sophocles
que cothurnum:
Exhausti merces pulveris, hircus erat.
Vilius hoc aliquid! quo sex in fercula forte
Digesto, rediit tristis et atra fames.
Ah miseri! totam noctem impallescere chartis!
Pervigiles nullo mane rubere mero!
7. Sic saturat vos solus Honor! quo me quoque vultis
Pascere. sed fumum non reor esse cibum.
Scilicet ut dicar famosa Poetria! numquam
In vacuas laudes ambitiosa fui.
Lesbia cum Lalage, cantata Neaera, Lycoris,
Nomina virginibus ne memoranda quidem:
O quanto satius, quantoque decentius essent
Tradita vel ventis, vel putrefacta situ.
Malo pudicitiae cum laude obscura latere;
Quam tua cum probro, Naso, Corinna legi.
Nondum me taedet castam producere vitam.
Durat adhuc primus Virginitatis amor.
8. Sed promissa fui. Quis me promittere quivit?
Cuius mandato Sponsa vel uxor ero?
Nimirum cultrix nemorum resonabilis Echo,
Hoc tibi iam pridem vaticinata fuit.
Credere mira iubes, si tam quoque vera iuberes:
Deciperes aliquam non sine laude sua.
Quid mihi cum spectris habitantibus antra ferarum:
Aut prope convalles praetereuntis aquae?
Quam Iuno punivit, erit mihi pronuba Iuno!
Illa memor nostri, quae nequit esse sui?
Nam memor esse sui
qui [Orig: quî]
possit vocis Imago?
Aut qualis tandem vocis Imago Dea est?
Non igitur spondens alienae foedera taedae,
Ad nutus potuit flectere vota tuos.
Ipse perorasti: quaesita novissima carptim
Ipse recepisti. Tu tuus augur eras.
Scilicet agnoscam clamantem in valle Sibyllam:
Quae numquam prodit, nec tibi visa fuit.
Prodierit, fueritque tibi per somnia visa:
In me quid Nymphe garrula iuris habet?
Improba connubiis si tam bene praesidet Echo:
Favisset thalamis rectius ante suis.
Non potuit supplex lacrimis gemituque remisso
Narcissi
celerem sistere questa fugam.
Elusit cupidas
Iuvenis
Cephisius
ulnas.
Montibus ex illo spreta pudore latet.
O lateat. quid enim saevo transcribit amori
Invitam? sortes temperet illa meas!
9. Aut ego Virgo pias ibo intemerata sub umbras;
Et spolium de me nullus habebit
Hymen
.
Aut ego te potius; quando Deus ipse Poeta est,
Quam vilis Lenae perdita verba sequar.
Ecquid ais? numero, mensura, et pondere consto!
Virgo divinis emodulata modis!
Ergo ego sum Versus! sum Carmen amabile magni
Numinis! o faveo laudibus ipsa meis.
Et quid ni faveam? quantum est, ex arte placere!
Si cedro, qui me, digna locutus erat!
Gambara
, quis possit blandos odisse Poetas?
Ingenii partus, Carmina fusa sumus.
An non quodque suum genitorem pignus amare
Cogitur: et genitor pignus amare suum?
Quod si vera canis, nimirum debeor illi;
Qui meus ut Vates, sic meus auctor erat.
Desine velle meum Metrum convellere. qui me
Condidit, hic habeat Carmen ametque suum.
Ille manus dedit atque pedes, quibus ambulo, constant,
Ut nosti [Reg: novisti] , pedibus carmina quaeque suis.
10. Si sum Carmen ego: caveam, ne censear inter
Sapphica: nam
Sappho
lubrica
Musa
fuit.
Sed neque contingat me
Vates Teius [Orig: Teïus] , opto.
Tu quoque nil casti mollis
Adonis
habes.
Herois potius cur non Heroica tentem?
Quorum Principium est: Arma virumque canam.
At non Aeneam, Troiae qui pulsus ab oris
Multa tulit, multa pericla mari.
Arma virumque canam, caeli [Orig: coeli] qui missus ab oris
Mira quidem fecit, sed graviora tulit.
Arma, Flagella Crucem, galeamque ex vepribus hirtam;
Vertice gestantem spinea serta Virum.
Arma: Catenarum nodos, et vincla columnae:
Diraque portantem
corpore [(printer); sic: corpora]
flagra Virum.
Arma: truces clavos, laterique Hastile refixum:
Perfusumque sui Sanguinis imbre Virum.
11. Haec maiore sono, coelesti innixa cothurno,
Non
Phryga semivirum
Virgiliana
canam.
Vergiliae
pro
Virgilio
plorantia fundent
Carmina. septenis associabor ego.
Ite profanato versus
Helicone
profusi:
Cumque
Elegis
lepidi mollibus ite ioci.
Non ero lasciuum, praetextatumque Poema:
Quale sed in charta Virgine pinget AMOR;
Rubrica dorsi, ductis vibicibus alte;
Prodiga de scisso corpore vena fluet.
Pumice non poliar; sed adacto ad pectora saxo,
Quod
Stridonensis
Dalmata
fecit, agam.
Tegmine purpureo nolim spectanda notari.
Non est conveniens luctibus iste color.
In vili corio flagris compacta rubebo:
Quale diu versans cerdo parabit Amor.
Hoc habitu si me vis
Gambara
noster habere:
Ad sacco indutam lugubris ipse veni.
Sin aliter sentis; neque nos hoc schemate curas;
Parnassi repetas claustra relicta tui.
Mons meus est Solymae, quem sacra attollit Oliva:
Mons meus est, nomen cui sua Calva dedit.
Hic tragicos meditata modos in Syrmate longo,
Flens super extinctum, mortua lessus ero.
Altius
egressis hinc nobis [(printer); sic: egressae, nobis hinc]
carmina Regis
Maesta [Orig: Moesta] Palaestini, Psalmus et Hymnus erunt.
Nil aliud speres: instes, ut Apollo licebit:
Protinus effugiens altera Laurus ero.
Qua potero, fugiam: qua continuare negatur;
In virides arbor versa manebo comas.
Quid odore gratius? Quid odoratu innocentius? Num et iste Sensus, medium inter fratres locum occupans, insidiatur Uraniae Dominae suae? Invenietur ergo Anima, ideo Deum Sponsum desertura, ut delibuta meretriciis unguentis, tanto licentius frui possit, aut florum brevem sentire fragrantiam? Sed nempe ut cupiat olfactus animae nocere; summas vires non habet ad parva trahendi. Certe S. Augustinum , utcumque a sensuum conflictu crebrius exagitatum, non traxit, sic enim lib. 10 Confess. C. 32.
De illecebra odorum non satago nimis. Cum absunt, non requiro: cum adsunt, non respuo; paratus etiam his semper carere.At enim D. Bernhardus in lib. Med. C. 14. omnia sensuum blandimenta suspectat: nullum excipit. Respicit oculus, inquit, et Mentis sensum avertit, audit auris
[Illustration: picture ]
et intentionem cordis inflectit. Odoratus cogitationem impedit, os loquitur, et fallit. Per tactum libidinis ardor urit et incendit. Idem Serm. De vita et V. sensibus Animae, licet prae Gustu et Tacto Odoratum commendasset, utpote subtiliorem, quippe iam remotiora percipientem: fatetur tamen, ex toto carnalis delectationis expertem non esse; sed eo tenuiorem habere, quo diffusiorem. Haec Doctor, qui possit Myropola caelestis nominari. Tot aromata spiritum spiritu refectura, in Cant. Cant . Propinat Animae; adeoque odoriferis thecis non infensus. Ut ut sit: patent exempla, testantur experientiae; oleo inungi fortes, balsamo molles: hos rosas spirare, illos allia virilis Anima Athletas imitabitur, non Sardanapalum. Verbo: etiam per nares trahuntur semina nequitiae. Quid? Quod in cubilibus, et conviviis, dum regnat rosa, dum madent capilli, pretiosi odores impensius ad luxum incitent; voluptatem flagrantissime promoveant. Quippeni ergo Urania firmitatem animi et castitatem defensura, etiam his se opponat. Nos B. Iacoponi pharmacopolae, unguentarium Agyrtam adiecimus.
Per litteras florido stylo scriptas, qualibuscumque potest modis, tenerrimum et fragrantissimum amorem suum Uraniae inspirat.
1. Blanditur Odoratus Animae, Dominae suae. 2. Sua tamen obsequia vicissim agnoscenda per odoriferos meatus ingerit; ob quae nec visu, nec auditu inferior duci debeat. 3. Se quidem non pascere ventrem oculos, aures: sed cerebrum, nobilissimam Humani corporis partem. 4. Quamquam et conviviis Veterum Romanorum Persarumque , immo omni aevo odoramenta quoque adhibita praevaluerint. Quid epulae, ipsaeque cenae Pontificum sine aromate?
5. Cur odoratus non ametur, et amet? Cum pulcherrimi quique, iuvenes, in germina postea conversi amaverint, fuerintque in amoribus. Hinc praestantissimi [(printer); sic: prastantissimi] flores, herbae saluberrimae. 6. Quid Myrrha pretiosius? Quid balsamo fragrantius? 7. Quid ture divinius? Eius odore ipsum Deum delectari 8. Peccata Visus et Auditus, olfactum acerra expiare; Sacerdotali quadam dignitate et praerogativa. 9. Ceterum et Organum huius Tertii Sensus, Naturam praestantissimum fecisse. Sine naso, nemo sagax, cum indecoro nemo pulcher erit. 10. Formam et Maiestatem imperantium, unice a naso pendere. 11. Certe nasutos, non auritos laudari. Lustrentur Academiae , Lyceae , Stoae , Curiae Templa. 12. Indicare etiam P. Ovidium Nasonem , quid longior acutiorve nasus portendat. 13. His de causis, petit iste Sensus, ab Anima
prae ceteris tenerius foveri ac diligi: Animam Spiritum esse; se plenum spiritibus odoriferis. Nulli ergo castius nupturam.
Praestat Odoratus nec tota est vana voluptas;
Quam, licet aeriam, spica Cilissa facit.
Abdomen fateor, pingui non impleo perna.
Ex nidore satur non parasitus erit.
Altius assurgo supra mantelia Gustus.
Infra me dentes et gula bruta iacet.
Quid? Quod et
Assyriis
,
Latiamque
tenentibus urbem
Regales sine me despuere dapes.
Splendida fragrabant nostro convivia nardo.
Murreus unguentem nobile fudit onyx.
Gramen
Orontaeum
spirabant cenae
Neronis
;
Et Corcyreas circa mensa rosas.
Gratius
Uranie
tibi signa parabo:
Si modo nos aliquo ducis habere loco:
Nec, quod amem, culpes. Optemque admissus amari.
Est ab Odoratu non alienus amor.
Praecipuos Iuvenes, florum modo nomen habentes,
Iamque omnes nostri iuris amasse scias.
Narcissus
pulcherque comas
Hyacinthus
, amati:
Ignibus ille suis notus, et ille suis.
Huic nocuit discus: illum sua forma peremit.
Ambo iam prosunt germina culta mihi.
Pulcher
Atys
quondam, nunc pulchra est pinus in hortis:
Mutavit folio luxuriante comas.
Dilectique puer moriens in funere cervi,
Plorat cupressus, qui
Cyparissus
erat.
Carpitur, ut plagas Anemone caerula sanet
Sic ipsum medicus mactat
Adonis
aprum.
Vulnera quae pando figit sus improba rostro;
Haec, mora ni fuerit tardior, herba levat.
Quid Crocus et Smilax? An non fuit utraque
Virgo
?
Laudantur rubri mollia fila croci.
In mentham Menthe concessit aquatica Lotos,
Indole levata nunc quoque lambit aquam.
Leucothoe sudat manantque ex cortice guttae:
Unde Sacerdotum maior acerra litat.
Populeis liquidum destillat frondibus aurum.
Affluit electro divite ripa
Padi
.
Sunt
Phaethontiadum
lacrimae: quibus usa peremptum
Deflevit fratrem praefica Silva suum.
Caraque tum fuerit
Clytie
notissima soli,
Flos novus ad Solis vertitur ora sui.
Observat gyros igitur cursumque maritis
Cum surgente oritur, cumque cadente cadit.
Quid melius Myrrha fuerat sata sanguine regum,
Progenies
Cynarae
multaque rixa procis.
In nomen conversa suum post vota Deosque
Fata frutex. frutici nobilis humor inest.
Durat enim arcanis imbuta cadavera succis.
Integraque et nulla tabe solita manent.
Purpureas mortes ceroma hoc sancit in aevum
Plebeias etiam trans mare nauta vehit:
Aegrotis medicos ut dispensentur in usus.
Viribus his pollet lotus et unctus homo.
Me scit vera loqui
Nilo
circumflua
Memphis
.
Mumia, tres cara est. hoc quoque nomen habet.
Servat munitos artus ab edacibus aevi
Dentibus: et mutilat, debilitatque necem.
Si mihi te dederis, neque dedigneris amantem:
Tecum etiam
Pario
modo videbis agi.
Quod semel amplector, nec in ipsa morte relinquo
Habeas; et aeterni nectaris imbre rigo.
Defendo a colubris: servo putredinis expers.
Effugies per me secula, Fata, situm.
Dilectae exuvias rapiam de faucibus
Orci
:
Inque tuos cineres murrhea dona dabo.
Adiciamque super sudantia balsama funus.
Tanto fragrabit postuma fama magis.
An quoque tura piis adoleri manibus optas.
Dona potestatis religiosa meae?
Tura Deum placant: hominumque petentia tristem
Vindictam grata crimina nube tegunt.
O quotiens meritum laniarent fulmina Mundum!
Per me si poste mittere tela
Tonans
.
Offundo suaves nebulas, velamina, fumi,
Apta oculos etiam fallere Caelicolum
Qualem succendit pater obiecitque
Noemus
:
Cum salva
Armeniae
constitit
ARCA
iugis.
Dumque Deus nostrae suffitu pascitur arae;
Exarmo tacite, surripioque faces.
Illecebra hac captus demi sibi tela trisulca
Vix sentit: placiti tantus odoris amor.
Utque solet genetrix plectendum abscondere natum
Patris ab irati praecipitante manu:
Sic interposito celans peccata vapore,
Eripio poenis, quas metuere rei.
Auditu et Visu quidquid peccatur in Orbe,
Expiat olfactus! Pro populoque facit.
Iam mereor mundi communis Mysta vocari:
Terrigenum [Orig: Terrigenûm]
culpas deleo ture meo.
Adde: quod ad caussas humanae sortis agendas,
Sensus hic in pretio est, utiliterque sagax.
Sive Forum visas, merces empturus iniquum:
Sive
Palatinos
, Regia tecta
Lares
:
Si non olfacias nummum, technasque latentes:
Fraudibus et centum decipiere dolis.
Praemoneo: teneris opus est hic moribus aula
Vulpes astutas insidiosa tegit.
Qui naso caret, accipiet manus improba qualem,
Aut crepitans rostro candida format avis.
Laudentur, si vis, oculi; laudentur et aures:
Sed nasus pars est suspicienda magis.
Fronte licet niteas alta: stet eburnea cervix:
Involitent nigrae colla per alba comae:
Pingat flamma genas: flagrans rosa surgat ab ore.
Fulguret ex oculo mirus utroque decor:
Si nasum tamen aut nullum, aut fortassis ineptum
Vultus habet: speculum consule turpis eris.
Decedat clavo talis puppemque relinquat:
Nec pisces, nec aves, terrigenasve reget.
Ille nec in terris bigam nec in aequore cymbam
Torquebit: nullis Fascibus aptus erit.
Maiestatem olim nasos regnantibus addit.
Egregios index arguit iste viros.
Quique aquilae in morem modice curvantur, et exstat:
Dignior est aquilis Imperioque
Iovis
Effigies Veterum lustrentur ab
Alpibus
usque:
Claruit hoc signo
Romulus
atque
Remus
.
Dentati,
Numa
,
Scipiades
,
Nasica
,
Camillus
Armaque
Serranus
sed magis arva colens.
Et
Fabius
Fasces iussus carpere inter arandum:
Ut dignus trabea, sic meliore faba.
Tempore, quo Consul bobus iuga misit ovans.
Claruit et
Brutus
libertatemque perosus
Caesar
Iulaeis
Iulius
ortus avis.
Quid
Constantinum
decuit magis? Ille veredum
Frenavit
Latium
Memnoniasque
Plagas.
Perque suam solitus barbam iurare tyrannus.
Et meritus Magni nobile nomen
Otho
.
Post hos
Austriaci
, nulli virtute secundi
Fructibus et ramis stirps animosa suis..
Rudolphus
veterem tollens
Habsburgicus
arcem
Celsius: ut summus sidera pulset apex.
Albertus
sapiens et Maximus
Aemilianus
,
Notus aquis, notus montibus,
Oene
, tuis:
Carolus
(et qui non?) illustres pace vel armis.
Hoc signo vultus enituere
sui [(printer); sic: fui]
.
Hanc sibi Naturae ductu sapientia sedem
Eligit, in naso docta
Minerva
sedet.
Quis non contemnat
Boeotos
maris obesae?
Plerumque his etiam crassior auris inest.
Nasutos, non auritos laudare solemus:
Nec probo est nasus longus, at auris erit.
Hinc resonant rhonchi censores usque timendi.
Aegre quos meritus rabula ferre potest.
Odit
Aristarchus
:
Momusque
et
Zoilus
horrent,
Et capiunt passu quadrupedante fugam,
Quam scribet Satyram, facies cui planior ovo est?
Vixque styli modica parte notata sui?
Ille Tragoedus erit, cui nec levis umbra cothurni
Prominet in vultu: scaenaque tota patet!
Quid referam
Senecas
,
Lucanos
atque
Marones
;
Et reliquos, quorum Carmen acumen habet.
Tu quoque
Paelignis
felix sumpsisse
Camenis [Orig: Camoenis]
Diceris hinc nomen
Naso [(printer); sic: Nato]
poeta tuum.
Dumque
Helicon
stabit; dum Laurus sacra virebit,
Cingent et crines Laurea serta tuos.
Naso
Delicium
Phoebique
et
Phocidos
audit.
Nasonem
Dryades
Nereidesque
canunt.
Illius numeros, biga florente
Cupido
,
Detulit in Matris, vectus olore domum.
Ipse vel audito
Nasonis
nomine solo
Gaudet et ad vias
Pegasus
hinnit aquas.
Eu, quid Odoratus valeat, quid Gloria nasi.
Auditus cur me sit potiore loco?
Virgo pari nubat, quae bene nubere lites
Disparias semper multaque damna tulit.
Spiritus es, quid me mulcet nisi flabis aura?
Non mulsit
Cephalum
tam bene,
Procri
tuum.
Spiritus et per me, spirando ducitur aer
Vitalis Titulus te facit iste meam.
Pone metus: non sum casti
praedator [(printer); sic: praedatur]
honoris.
An non, quae campis surgunt argentea nostris,
Signa sui floris lilia Virgo gerit?
Nil magis innocuum viola: quae in limine Veris
Pullulat et primo germine rumpit humum.
Hac te, si pateris, sertum referente ligabo
Serta alii lacerant, nos damus illa, proci.
Non ute te violem, violas affundo cunabis.
Castius in violis inviolatu meis.
Paucis: Urania . Sensui huic plurimum favens, uti Virgines florum et sertorum fragrantium amantes sunt: argumenta tamen eius odorifera a pulcritudine physiognomica sagacis nasi, Et ab ipso Ovidio Nasone deridiculo habet.
Synopsis.
1. Urania cum Odoratu, tertio sensu corporis sui, simplici et fideli ministro, innocentibus facetiis familiarius iocatur. Laudat et irridet. 2. Nimium Odorum usum cupiti nocere. 3. Omnes paene flores herbasque et arborum stirpes, in quibus enumerandis, superbiat, excepta lauro, impuri amoris monumenta esse, foedis Poetarum fabulis conspurcata. 4. Imprimis autem Myrrham: Germen, quoniam salutare et condiendis funeribus aptum, per tam mira fabularum involucra tractum. 5. At qui propter Myrrhae condimenta, balsamique livorem, quo funera imbuuntur; nullam sane prudentem Virginem, et suae lampadis oleo contentem, Myropolae nupturam. 6. Quis nesciat lascivum flore meretricis Regnum, apud veteres Romanos , Assyriosque magna incrementa sumpsisse? Vario
suffitu rosisque per triclinia, ad irritamentum luxuriae dispersis ceterum solo odore qui pasci cupiant, paucos convivas inveniri. 7. Ornamentum vultus humani, quod ait, magnam quidem partem a naso pendere: etiam signum auctoris ingenii et docilitatis esse: dari nihilominus Nasutos et deformes, et stupidos. 8. Ovidium Nasonem , quem suum praedicet, tantum non habuisse nasum in Italia , quantum in Scythia , ibi in exule productiorem factum. 9. Ut autem concedat, Nasum inter praestantia corporis membra numerari; nimirum hoc potius canes, prae hominibus gloriari posse. 10. Porro Urania detestari procos, puellas naso suspendere solitos. 11. Pudeat, quod a rhonchis, Nasonum classicis, iactantibus famam quaerat. 12. Itaque rectius facturum Odoratum, si Animae, Dominae suae, se submittat, et retento naturae ordine, Visui atque Auditui cedat.
Cara salutantis Dominam fragrantia charta;
Reddita vix coepi solvere fila manu.
Fallor an
Elysiis
dicebam, afflamur ab hortis?
Aspirant
Zephyri
: tota papyrus olet,
Absque tuo poetam dignoscere nomine certum
Auctorem. sed nec gemma videnda fuit,
Prodit Odoratus propriis se dotibus ipsum.
Quod satis ostendit dux gregis ipse caper
Cominus inter oves sentiri atque eminus hircus
Ut possit; pars est muneris tua tui.
Ecce rubens subita nasus tibi pingitur ira:
Nec potes insontem dissimulare iocum!
Quid fremis? Hunc Sensum sexus tener aestimat omnis.
Mitte supervacuos, Nasus amice, metus.
Auxilio cuius memini, sum saepe refecta:
Cum iacui vitae nescia paene meae.
Balsama linquentes animos admota reducunt.
Si quando subitis obstipuere malis.
Membra reviviscunt; redeuntque in corporis usum:
Ut solet affuso surgere flamma mero.
Ni te diligerem; nollem festiva videri
Cum famulo scribens esse iocosa meo.
An maius nomen cupis extorquere mariti?
Difficile est, servo dicere, noster amor.
Officium transire suum non debet alumnus:
Nec Dominae dextrum poscere verna lacus.
Germina grata mihi, fateor, transmissa fuerunt.
Quis non Veris amet multicoloris opes?
Caltha, chamaedriades, et certans nardus anetho:
Salvia,
bettonica [Reg: vettonica]
, lychnides, euphrasiae:
Buphtalmi, heliopus, cava tintinnabula, bellis,
Iunctaque Corycio roscida thymbra croco:
Missa quoque est Cyane; stellaeque nitens amelli:
Et cum chrysantho flos, amarante, tuus.
Laudo quidem studium desideriumque placendi:
Sed cerebro florum copia tanta nocet.
Laeditur illud enim, nimioque offenditur usu.
Est modus in rebus, qui violatus obest.
Candida quin etiam, quia fortia, lilia turbant:
Ac tanto, quo sunt candidiora, magis.
Tolle rosas:
Paphii
detestor signa doloris.
Spina, est e
Veneris
vulnere facta rosa.
Nil castae mentis redolent, nil virginis halant
Flores, quos
Amathus
, blandaque
Cyprus
alit.
Asseris et reliquos, iuvenes plerosque fuisse:
Quorum florentes Diis placuere genae.
Hinc Metamorphoses lepidas ab origine mundi,
In tam diversis nomen habere locis.
Corpore mutato
Cyparissum
in funus odorum
Languidulam quoque post fata fragrare animam
Scimus Amatorum varias spirare figuras:
Scimus flagitiis emeruisse decus.
Si Laurum excipias; nemo non desiit ante
Moribus, et vita floridus esse sua.
Vincla pudicitiae rupere. Hic turpis adulter,
Moechus hic; haec meretrix, hic catamitus erat.
Audes incestam tumulo producere myrrham!
Infra omnes frutices quae tumulanda foret.
Myrrha
patrem, sed non ut filia debet, amavit:
Foeda suae
paelex [Orig: pellex]
matris, avique nurus.
Ah, quanto satius
siluisses [(printer); sic: siluisset]
flebile monstrum:
Quod peperit diri ventris,
Adonin
, onus.
Ipse tamen vates, qui prodidit: Illac nova tanti
Utilis utcumque est, non fuit arbor, ait.
Hoc unguen mihi tu, pretiosa Fata, minaris?
Stulte: sed ex nostro forsan amore sapis.
Ne mihi promittas fragrantius, oro, sepulchrum.
Spe tumuli, nubet femina nulla viro.
Sandapilam fabrices ex cedro, sive cupressu:
Mollius
Uranie
viva iacebit humi.
Malo sine ungentis sub aperto degere caelo:
Mortua quam nigras uncta subire specus.
Non patiar lacrimis me
paelicis [Orig: pellicis]
huius inungi,
Ante scatens fieri vermibus esca velim.
Nil costum,
Cilicumque
libros, vel cinnama curo:
Dum bonus ex tumulo nominis halet odor.
At tu
Romanos
pergis iactare paratus:
Flore coronatus impediente scyphos:
Dispersam nardi pluviam! Stillavit amomum
Nubibus!
Assyrius
fluxit in ora liquor!
Exoptasse aliquos inter convivia, toti
Ut fierent nasus tantus olebat
Arabs
.
Ut nihil infirmem: saltem hoc fatearis oportet:
Aere qui solo pascitur, hic miser est.
Nemo, reor sitiens, seu quem premit ardor edendi,
Cauponem siccum vult vel habere coquum.
Spes quamvis animosa rei concedit: et anser
Tostus nidorem ponitur ante suum.
Responde: Sponsam sectaris, an illius umbram?
Si prius: asserti testis es ipse mei.
Quod si posterus; sequerisque umbrantia tantum:
Sufficiet tenuis solus amoris odor.
Audio non pulchra est facies, quae planiore ovo:
Sed trabe terribilis, vel scopulosa, minus
Et nimium et minimum formam corrumpit utrumque
In medio Virtus, lausque decora sedet.
Exornat faciem nasus: sed polypus ingens
Addit ei clivum saepe: quis ille decor?
Ut maneat Virgo, secat hunc
Euphemia
cultro:
Amputat et stricto
Margaris
ense comes.
Virtutis species tanta formosius aucta est.
Plana fuit facies visa nitere magis.
At genius sollers, at inest prudentia naso!
Effatus vulgi saepius error inest.
Vidi nasutum, longo temone ferocem.
Ceu stupidum, doctus ante stetisse, bovem.
Et miraris adhuc, si quis puerilibus annis
Bullatus nasum rhinocerotis habet!
Naso poeta tuus te seduxisse videntur.
Ille quidem
Latii
fabula bella chori,
Omne tulit punctum: sed non fuit illud honoris.
Qualem laudas,
Scythicum
Patria proscriptus ad
Histrum
Mandato iusti
Caesaris
, exul erat.
Verba rei lugentis habes, culpamque fatentis:
Ingenio peri
Naso
poeta meo.
Denique quid magni est, quo vincit odora canum vis:
Quantula laus homini, succubuisse ferae!
Ut fis nare sagax; nequeas aequare
Melampum
:
Docreaque
aut
Lanachen
, praevalidamque
Napen
Te trux
Ichnobates
, et
Oribasus
atque
Lycisca
;
Et
Dromas
et
Pterelas
, te superabit
Hylax
.
Si tantam in rostro laudem famamque reponis;
Vertit aper solidam, vomeris instar, humum.
Sis licet ingenti signatus gnomone vultum,
Umbrarum longas proiciente notas:
Nondum te tangit mensura proboscidis ulla;
Marmaricus
qualem barrus et
Indus
habent.
Quid? Quod odoratu, genus exitiabile, vultur
Praestat? At hic diras militat Inter. Aves.
A septem stadiis prostrata cadavera bello
Praecipit in campis: moxque sub unge tenet.
Desine iam tandem sponsum te obtrudere nobis.
Nos alter dudum pascit odore suo.
Coelesti fragrans a
Salomone
trahor.
Utque tibi placeam, possum generosa placere
Pluribus. an nasum forsitan unus habes?
Me
Botane
, me
Chloris
amat iactantior inquis.
Ergo te
Botane
, te tua
Chloris
amet.
Urania
tanto poteris renuente carere
Suavius appendix tertia dicar ego!
Odi, qui
nymphas
naso suspendit adunco:
Quod tu saepe facis: quod similesque tui.
Fallere credentes non est operosa puellas
Gloria Simplicitas digna favore fuit.
Illud ridiculum: quod saltu quaeris honorem:
Dum iactas rhonchos, leno timende, tuos.
Dote mala fruere, atque indulge naribus uncis.
Quae sapiet, talem nolit habere virum.
Aptior ad
Martem
cur non accingeris armis?
Pro lituis rhonchi classica rauca sonent.
Blandior alter amet: tu formidandus in hostes
Irrue et hoc strepitu
Suecica
castra fuga.
Parce mihi saltem: nolo Nasutia dici:
Nec meus, ut spero, Naso maritus erit.
Contempsi Auditum: reieci interrita Visum:
Me tibi submittam, qui nihil eius habes?
Nube pari, scribis: tamquam si Spiritus esses!
Corporis es membrum. Spiritus esse nequis.
Mucorem ex cerebro debes educere et almum
Aerio flatu continuare diem.
Visus et Auditus te sunt in honore priores.
Iste mihi rectam monstrat ad astra viam:
Hic docet, et vitae tradit praecepta beatae.
Multa per hunc disco, quae didicisse iuvat.
Tu tantum flores, tantum proponis odores,
Cedere te geminis Fratribus ergo decet.
Haec mea censura est. iubeo substringere vota.
Instanti verbum tristius addo: nego.
Epistolam hanc scires, a Pharmacopola, ab igne amoris Chymico distillatam esse, certe facunda philtra ex pectoris sui apotheca depromit. Ubique tamen iactantiae signa redolent. Blanditur inepte. Lenocinatur imperite. Promissis abundat: dona speratae sponsae mittit, sed inania.
Synopsis
1. Sasafras Pharmacopoeus molles aditus ad Uraniae captandam benevolentiam quaerit. Lenocinatur muneribus missis ex nobilissima apotheca. 2. Artem suam, rerum copiam, divitias, immensam suppellectilem [Orig: supellectilem] describendo iactitat. 3. Se Pharmaceuticen percallere, Graeca ipsis Medicis aequiparandum. 4. In specimen artis, opulentique obsequii, praeter cetera dona, mittere salutiferi liquoris ingens secretum. 5. Multa quoque alia rara: ut pigmenta formae enovandae cultum iuvantia et aurum, quod vocant potabile et cetera. 6. Pergit caerimoniis [Orig: caeremoniis] procacibus vel invitam demereri: ture quoque accenso. 7. Denique omnes partes stulti amasii implet.
Nec confusa iacent, quamquam genus omne supellex
Implevit te versum splendidus ordo facit.
Amphora, trullae, orbes, paterae, chrysendeta, capsae:
Omnia sunt forulis recte locata suis.
Pyxides innumeras vario fulgere metallo,
Ex his tornatum stare videbis ebur.
In quibus aut nitidae, concharum pignora gemmae,
Aut mira electri, nostra hac aetate reperti
Nunc primum. Stomachi claustra calore fovet:
Tunc quoque cognati rodunt cum viscera vermes.
Hoc piper est albo carius atque nigro.
Olfacis miris pollentes viribus herbas:
Quas
Epirus
alit, quasque
Canopus
alit.
Bulborum hic tunicae, calamus, colocasia, cannae
Innatat huic ardens, huic aqua vivo vitro.
His oculis casiae messis, costumque resectam,
Ex
Oriente
recens his tamariscus inest.
Spectabis dentes immensi ponderis albos:
Gerulae quantos ora tulere ferae.
Ovum
Phoenicis
: desectam
Gorgona
collo:
Alipedemque lupum, Niligenamque canem.
Nec, quia paremus Medicis, nos vilius aequo,
State gradu positos inferiore putes
Praescribunt, sed quid sine nobis ipse
Machaon
Possit; et intonsi Filius ipse Dei?
Praescribant et nos in famam exsurgimus olim:
Et nos fomentum, consiliumque damus.
An Medici possunt apices male pingere soli!
Possum et ergo dando nil dare, ne
Hippocrates
.
Chaldaeis
Arabum
vicinam calleo linguam.
Nec non
Cecropidum
nota
Pelasga
mihi est.
Gundora Cosmopoli, celebres ubi degimus ambo,
Collatus nobis quid nisi fungus erit?
Certe
Burrano
iam saepius argumentum
Correxi. experto certior usus adest.
Scripserat abrotonum: quia pro pulmone caduco,
Hellebori
sucus [Orig: succus]
substituendus erat.
Talis ego sed non memorarem talia multis:
Ni de te nollem non meruisse bene.
Utque nihil dubites de nostra divite gaza:
In rem praesentem ducere dona queunt.
Mittimus arcani munus, caeleste liquoris.
Crede mihi: paucis cognitus iste, liquor.
Quas Sol exsurgens lustrat mediusque cadensque;
Inter eas praestat peregrini germinis humor,
Radice expressus, decolor
Inde
, tua
Creditur affines traxisse ex arbore Vitae.
Reliquias: felix dum
Paradisus
erat.
Cara simul sese diffudit potio venis.
Florida continuo permeat ossa vigor.
Mittimus et lapidem decisum ex
Perside
capra.
Maiorem neque Rex forsan
Iberus
habet.
Hunc lapidem serva fulvo pretiosior auro,
Pellere contritus cuncta venena potest.
Vidimus in nigram liventia corpora mortem.
Protinus expulsa convaluisse licet:
Quamquam etiam est auri liquefacti copia nobis:
Unde redit solidum; fenoris ampla seges.
Praeparo lucentes guttas, tradoque bibendas.
Haustus hic aegrotos mortis ab ungue rapit.
Mittimus et cyanen, et pinguia
Poppaeana
Haec acuunt formam, conciliantque decus.
Addidimus nardi fibras, serpilla marina.
Verrucas abigit
sucus [Orig: succus]
uterque genis,
Ut flos aspalathi, maculas, ecce, omnia
tempto [Orig: tento]
:
Dignus inveniar sponsus amore tuo.
Ture quoque incenso te sum veneratus ad Aram:
Ac si de magnis sis tribus una Dea.
Cum
Trivia
Pallas
,
Iuno
sint numina magna.
Praeferet,
Uranie
, tamen ipse
Paris
.
Heu mihi si, incensum veluti tus fertur in auras:
Sic tuus in ventos omnis abibit amor.
Et quia te audieram, multorum (ignosce) procorum
Stante supercilio dissimulasse preces:
Pertimui merito, si iuncta superbia formae est,
Ne quoque dura mihi difficilisque fores.
Sed metuo frustra: famaeque licentia saepe
Peccat, et insontes arguit esse reos.
Te quam formosam tam suspicor esse modestam.
Nullum tu tristem mitis abire manus.
Evinctis myrto foribus suspendo corollas.
Suasit, et has vario flore ligavit amor.
Unus in his flos est: non obliviscere nostri.
Immortalem alii vel sine fine vocant.
Ut gemmae semper vireant, neque rure rigentur
Lethaeo
; lacrimis immaduere meis.
Sasafras Pharmacopoeus , vilior scilicet procus, ab offensa Urania , risu ludibrio, sannis excipitur. Ad ultimum misere vapulat.
1. Respondet Uranie : se vix literis apertis, olfecisse inepti Amasii desideria: quibus obsequi detrectet. 2. Non tanti aestimare se merces missas, fidei certitudine destitutas: neque duci cupidine perlustrandi oblata mirabilia prodigiosae Apothecae; quippe manifesti mendacii in multis arguenda ubi enim terrarum, quove sub sole piper glaucum crescat? Quis Phoenicen umquam viderit?
3. Inde quoque colligi: qualem artem, quoque fructu exerceat. Vulgi proverbium scilicet non aberrare. Seram ut parsimoniam, sic et sapientiam in fundo esse. 4. Album Graecum fortasse copiosius gustasse quam linguam Graecam . Qua audacia praesumat in Medicorum gloriam grassari? 5. Quotiens in Apothecis spectentur curiose multa vascula, sed vacua! Pyxides ornatae, sed inanes! 6. Muneribus odoriferis in amoris pignus missis, Uraniam non multum affici. Quorsum oleum et pigmenta faciem emaculantia? 7. Odorum fragrantiam et luxum, tam virum quam feminam dedecere. Unguentarios, militarem victricemque Romam emollivisse. Plures quoque nimiis odoribus periisse. 8. Cum Dea non sit: cur tus adoleverit mortali et invitae Virgini? Stultum Amatorem sceleratis insanare non potuisset. 9. Illum autem, pro Superi. Arcanum liquorem, quem missum tantopere commendaverit,
merito suspectari. Quid? Manifestum philtrum fuisse: proinde statim effusum in terram. 10. Dirae in caducum impostorem. Allegoria.
Vidistine canem generatum gurgite
Nili
?
Atqui istum fluvium pertimuere canes.
Ut canis e
Nilo
, Naturae ex fonte videris,
Hoc est, exigua mente bibisse parum
Te tamen
Hebraei
gnarum et sermonis
Achivi
Iactas? Ceu lingua gnarus utraque loqui.
Ut credam toties deprenso caedere ventos:
Fallacique procul fixa ferire sono!
Qui semel assuerit ceris mendacibus uti:
Aerium, nullo tramite, scindit iter.
Ludit, et ambiguis Verum praetervolat alis.
Tam leve remigium gloria vana regit.
Ergo meus
Sasafras
etiam tonat ore
Pelasgo
!
Dii faciant, laudis summa sit ista tuae.
Longe alio sed vos titulo proverbia vulgi.
Condecorant: quae si vera, peritus homo es
Quam vereor, ne nunc etiam iacularis in altum:
Ut levis a tergo sibilat aura tuo.
Forsitan idcirco, quod
Graecum
saepius album
Miscueris; meritum
Graecule
nomen habes.
Haec inter clamas: et nos emergimus olim.
Nos quoque iam Medici non sine laude sumus.
Echo clamat ad haec: et vos occiditis olim;
Adque necem vires consiliumque datis.
Unde autem tales animi, phalerataque verba?
Aestu quo pelagi tanta procella fremit?
Ventosum pectus magnis Siphonibus inflat
Aeolus
: hinc fastu spuma superba ruit.
Pharmaca miscentes raro tam magna loquuntur.
Non est multorum dicere: Tantus ego!
Sors tenuis vestra est, maior iactantia rerum
Saepius: et mimum luxus inanis agit.
Suspectas crocodilus opes ostentat et alcis;
Pendulaque
Ionii
barbara monstra maris.
Ex
Samio
confecta luto, stannoque
Britanno
,
Occupat ingentem plurima testa locum.
Heliadum
crustas aperi: totam excute thecam:
Invenies, praeter paucula grana nihil.
Caesareas
facies, musiva insignia, Regum
Effigies videas praeradiare foris.
Fulget, io, vacuis paupertas splendida vasis.
Coniunctum imperium
Croesus
et
Irus
habent.
Et tamen
Epirum
Pelusiacumque
Canopum
;
Denique nescio quas saepe crepatis opes.
Pauper es o
Sasafras
? Et Regina munera mittis!
Ferrea sim si non hoc ego pectus amem.
Ferrea sed non sum: nec tu aureus esse videris.
Ditior, ah, inopem cur spoliare velim?
Defraudare, nefas, donanda famelice serva
Munera non tanti sunt tua missa mihi.
Contextam
Cyprio
misisti flore corollam.
Hoc signo fassus carpere velle meam.
Maiori sed enim Domino servabitur illa:
Cuius es indignus lambere,
Marce
, pedes.
Fragrat
Achaemenio
crinalis odore calyptra:
Missaque ad ornandas dactylotheca manus.
Mallem
Nessaeo
vestis mihi tincta veneno,
Sordida
Centauri
sanguine, missa foret.
Indorum
mures scribis redolere: quid ad me
Indorum
mures? Plus satis unus habes.
Helleborum, miror, cur non et miseris una:
Natus in
Anticyrae
cum videare sinu.
Corrigo: non miror. Sola haec tibi proderit herba.
Utere divitiis,
Caeciliane
, tuis.
Tolle
cupidineum
munus: minimeque decorum.
Non bene olet sponsus, qui bene semper olet.
Si nescis, rigidis assuevi cruda Lacaenis.
At
Lacedaemonias
balsama nulla iuvant.
Idalius
corrumpit odor iuvenesque senesque.
Mollibus illecebris fama pudorque perit.
Fasti demonstrant. Annis secura trecentis
Casta, per unguentem perdita
Roma
fuit.
Foetorem hircinum malim submittere naso:
Quam
Paestane
tuas, vel
Sybarita
, rosas.
Patricius Iuvenis sumptum spirabat amomum,
Cetera nec Patriae dissimulandus eques.
Caesar
odoratus; suboleres allia, mallem,
Torvus et indignans
Vespasianus
ait.
Protinus officii revocato munere motum.
Res ab Honore suas iussit habere procul.
Est, ubi fragranti damnum letale creatur:
Inque croco et myrrha mors inopina latet.
Nonne
Tunetanus
Muleasses
captus ab hoste est?
Sed prius et tunicae captus odore suae.
Addideras stacten. Pigmenta rubentia cocco,
Nescio quae in concha versicolore natant.
Exornent aliae ficto medicamine vultum;
Ingenuus nulla noster ab arte nitet.
Virtus formosas reddit gratasque puellas:
Quamque ea non unxit: turpis, anusque manet.
Tura quoque accepi: sed non accepta fuerunt.
Parce, precor, formae tus adolere meae.
Ergo tibi
Pallas
videor, vel magna
Diana
,
Vel magni coniunx
Iuno
Sororque
Iovis
!
Haud ego me Divum caelesti dignor honore.
Me doceat
Niobe
non nimis alta loqui,
Me doceat
Semele
, non exoptare ferocem,
Nubibus obducto qui tonet ore, virum.
Costigenae proles didici; discrimine quanto,
Tangantur soli debita tura Deo.
Pomum inconcessum genetrix primaeva momordit:
Continuo dentes obstupuere mei.
Hinc procul este faces et pulvinaria Divum.
Aversor pomum rixa futura
Phrygis
.
Hactenus ad fatuum sceleratum incessere porro
Mens est: atque utinam vis stimulusque foret;
Quo foderem meritum latus impostoris inepti.
Saltem iam nostri Carminis
Ibis
eris
Ibis
eris: qualem lavit
Sulmone
poeta,
Felle prius, multo perfricuitque sale.
Tantane nequitiae tenuit fiducia mentem
Et rabies et fraus inveterata tuam!
Guttum
Tartarei
plenum dirique liquoris,
Ausus es incesta mittere, leno, manu.
Vix tetigi, et tremui nares micuere supinae:
Pallidaque infecit luridus ora color.
Erego vitrum fragrans hanc, dico,
Cerberus
offam
Devoret.
Eumenides
haec aconita bibant.
Tune mihi philtrum! Tu crudelissime philtrum!
Philtra nocent animis, vimque furoris habent.
Libera res amor est. Nullus
Busiris
ad aram;
Nemo vel admoto cogit amare bove.
Tune mihi philtrum cum tot furialibus herbis!
Hic lepor, haec ars est, haec apotheca tua!
Quid faceres hostis, qui sic illudis amator?
Extinctamne tuam me procus esse cupis?
Tune mihi philtrum
Stygiae
de lacte capellae:
Aut quibus exuta est pexa
Megaera
comis!
Qui primus potuit talem componere
sucum [Orig: succum]
,
Et dare suspecto mista venena favo:
Ille etiam propriam potuit iugulare parentem:
Ille superiectum contumulare patrem.
Ille trucidavit pulsa cum coniuge socrum,
Sustulit et natos ense vel igne suos.
Tune mihi philtrum! Qui te genuere leones?
Hyrcanae
in silvis an peperere tigres?
Excisum scopulis invenit nauta marinis:
Lactentis nutrix turpis hyaena fuit.
Matribus Haemoniis [Orig: Aemoniis] et amara Colchida peior,
Sanguine mutasti flumina versa retro.
Per te sopitis
Luna
incantata iuvencis
Haesit, telluris non subeunte globo.
Si mihi misisses manifesta piacula: virus
Castoreum
,
Euboici
gramina nota soli;
Aut strigis exuvias; fortasse ignoscere possem.
Talia non animum laedere sumpta valent.
Fraudibus insontem vetitis voluisse puellam
Perdere, quid sontem, te meruisse putas?
I procul. I nostri funestum dedecus aevi:
Et pete cum
sucis [Orig: succis]
Thracia
Regna tuis.
Simia cum gallo comitetur et anguis iturum.
Sit species tumuli
Culleus [(transcriber); sic: Culeus]
iste novi.
Unguentarius Agyrta , speciosa nomine celebris per Orbem Medici se venditans, Uranie persuadere nititur, se empiricum, Galenicum , Chymicum esse, nec alterum dari aequalem: et, quia amore insanit, plura phantastica iactantius admiscet. Ausus etiam peregrini fruticis fumo (quem per servulum miserat) velle dementem reddere virginem; ut tanto certius in vota sua detorqueretur, vel nesciens.
1. Battilianus Alesso in Archiatri famam se attollens, Uraniae latam paginam facit. 2. Mira narrat; inversarum arborum, hoc est, hominum famosissimus olitor.
3. Laus medicinae: quam vel inflictus Naturae animantibus insinuat. 4. Quis unius herbae Tabaci vires digna commendatione exaequaverit! 5. Ceterum, amorem nullis herbis esse medicabilem: proinde ignosceret, Battaliano ad ambitum et infimas preces descendenti. 6. Absque ope Medicorum, totum Mundum ruiturum in commune omnium sepulchrum. 7. Merito sane Apollinem , Medicorum Numen propitium, hoc nomine omnibus Diis veteres Romanos praetulisse. 8. Quoties Parcarum fila ad finem et forficem tendentia, ex inopinato stiterit, vel integraverit. 9. Sumptuosae peregri"nation"es, quas ad consequendam Medicae artis, in primis Empiricae, gloriam susceperit, multorumque mortalium bono confecerit. 10. Etiam desperatissimos morbos, quantumvis ludibunda manu expellere posse. Hinc Aulicorum se Regumque delicium vocari. 11. Dat Galenus opes; oraculum esse verissimum. Quid laboriosae ieiunaeque Causidicorum
noctes, comparatae ditissimae Medicorum lautissimaeque [(printer); sic: latissimaeque] familiae? 12. Si Urania in foedus consentiat, subministratis Martii opibus, vicinarum muliebrem mundum longissime superaturam. Quippe Sponsam futuram eius, qui insuper auri conficiendi arte polleat facillima, certissima, secretissima. 13. Ecce! Inter scribendum vocari se equo misso, ad remotiorem Purpuratum, in arce curandum. Haud dubie ex tam opulento nido, multas in manibus plumas, velit nolit aeger, haesuras. 14. Reducem spolia cum carissima sua divisurum. Interea per famulum Bennonem misso Brasiliae germine, Tabaco, sive Panacea praestantissima utatur. Utendi modum, peritum Iuvenem monstraturum.
Te salvere iubet, qui, si caritura salute es,
Ferre potest medicam
Battalianus
opem.
Quae verbis alii non pondus habentibus optant,
Praesto ego: nec nostrum est salve et inane vale.
Ille valet, iubeo quem nostra ex arte valere.
Scribimus: et vitam charta salubris olet.
Hanc aeger poscens recipit: simul atque recepit;
Germinat afflicti corporis aegra salus.
Incipiunt vivis artus revirescere ramis.
Ex radice nova pullulat arbor homo.
Arbor homo inversa est: per nos exsurgit in altum,
Quae iam spectabat fronde caduca solum.
Optimus est Olitor tali
Galenus
in horto.
Semanimes truncos ipse animare potest.
Quod nos arboribus sumus; hoc pulcherrima nobis,
Si stirpem Medicam diligis, esse potes.
Morbus amor. Delicta iuva. Tu vulnera sanas
Intima: tu plagis utilis herba meis.
Inventum Medicina Die est: oracula certe
Eius, honorari nos manifesta iubent.
Ipse opifex rerum: nec scitur
Apolline
quisquam
Inter adorandos mitior esse Deos.
Ipse modum reperit, Mortales arte iuvandi;
Atque salutiferas
sulpure [Orig: sulphure]
sparsit aquas.
Ipse salem per stagna sacrum canentia fudit:
Unde suum Tellus, ceu
Thetis
uber habet.
Promanant fontes: Baianaque litora [Orig: littora] iuxta
Arcano scatebrae molliter igne tepent.
Est aliquid, Divum concesso munere, tetram
Et scabiem, et quamvis posse fugare luem.
Consule Naturam. cunctis animantibus usum
Indidit; et nulli est dura noverca ferae.
Saucius a telo dictamnum cervus et ursa
Plena remordenti sanguine quaerit apes.
Sunt noti lapides
avibus [(printer); sic: apibus]
.
Chelidonia
dignum
Nomen habens, oculos sanat, hirundo, tuos.
Unica quam multas dotes habet herba Tabacum!
Illa suas vires utilitate probat.
Dissipat humores capitis, cerebrumque serenat.
Exhaurit faeces, laetitiamque ciet.
Si pituita gravat, nihil est praesentius illa.
Solvitur, et rupta nube catarrhus abit.
Praeterea expellit saniem, liventia plumbo
Vulnera, purgata tabe, coire facit.
Partem mitto tibi. Partem servavimus unam.
Utraque coniungi, te mihi dante, potest.
Heu mihi! Quod nullis
Amor
est medicabilis herbis:
Nec Medico prodest ars bene nota suo.
Plaga sedet venis; penitusque infixa medullis
Aestuat: et patuli vulnus amoris hiat.
Uranie
, tu sola potes miserata mederi.
Ut valeam, votis annue Virgo meis.
Sanabor, simul ac fueris Nicotia nostra.
Nemo
Dioscorides
certior alter erit.
An sumus indecores? Meque aspernata rogantem
Negligis? Ah nescis improba , te quis amet.
Cogeris aegra tamen nobis medicantibus uti.
Tunc simul argenti vena manusque datur.
Si nullus toto Medicus superesset in Orbe:
Omnis ad interitum deproperaret homo.
Sunt fragiles artus: corpuscula nostra fatiscunt.
Vagis in cunis floscule: moxque tepes.
Vix orimur, morimur: pendetque occasus ab ortu.
Exclamant tumuli: pulvis et umbra sumus.
Caussa patet. Pugnant secum et discordia semper
Sunt elementa sibi, saevaeque bella gerunt.
Compacti tamen his stamus, cadimusque vicissim.
Carpimur et nostra est vita; perire semel.
Vis Leti violenta nimis. Nos frangimus arcum:
Obiectu nostro crebra sagitta perit.
Vel cadit in vanum, vel retro vertitur acta.
Praesentem clypeum se medicina facit.
Non unus tantum Rex nostram exercuit artem.
In Ponto celebris laus
Mithridatis
erat.
Et
Salomonis
erat. Medicamina Pontica nescis?
Ignoras, credo, quod fit
Apollo
Deus.
Noster hic est fautor: cunctis praeponimus illum.
Cedit
Atlantiades
: cedis
Iacche
pater.
Ille quoque, in cautes trifidum qui conicit ignem:
Et qui caeruleis per mare currit equis.
Hunc penes est
Tenedos
, natalis et insula
Delos
:
Et viridis
Cynthus
, cum
Patara
que
Claros
.
Hunc penes et
Delphi
, Tripodesque atque omne futurum
Mente potens sciri: quod fuit, est, et erit.
Eius ope exploro morbos in corpore clauso:
Quandoquidem cordis nulla fenestra patet.
Lanificasque parum est nobis parere
Sorores
:
Nosque pati, lanam suppeditare colo?
O quotiens
Parcae
neverunt ultima fila,
Materiam Medico substituente novam
Atropos o quotiens iam iam scissura, quod instat,
Forfice reiecta sistere iussa fuit.
Sic conclamatos mediis revocamus ab Umbris,
Evae
virque suus redditur,
Eva
viro.
Nonne soluturae
Lachesi
vitale volumen
Tardamusque manus, inicimusque moram?
Tantum ut consequerer decus in patriamque referrem,
(Constat enim fama Dux Medicusque sua;)
Concessi
Paduam
, praeclari
Antenoris
Urbem:
Ussit dum calidum prima iuventa iecur.
Inde alias longo tractu peragravimus oras.
Aemula
Veronae
Mantua
visa mihi.
Nec te praeterii
Florentia
, filia Veris.
Cum magnis Ducibus non minor ipse fui.
Aldovandorum
lustrata
Bononia
Sedes.
Excellit doctis Urbs habitata viris.
Ultima Terrarum caput et suprema potestas,
Fovit successus maxima
Roma
meos.
Notum Pontifici virtus clarissima factis
Reddidit . Optabam figere posse pedem.
Abstrahit Orator ferrugine clarus
Ibera
,
Vidimus occidui Solis utramque domum.
Grandibus
Hesperiae
Madritum
immistus obibam.
Lauta invitati conditione sumus.
Bis tria ut acciperem mercede Talenta rogabat.
Accubui mensae, quae prope prima fuit.
Ulterius sed me rapuit festina cupido.
Transivi pontem,
Sequana
late, tuum.
Liligera Procerum circumvallante corona,
Artis monstra meae conspicienda dedi.
In desperatos clavam convertere morbos
Coepimus:
Herculeis
viribus aequa fuit.
Depulimus febres infixas ossibus
imis [Orig: immis]
.
Cessit ad infernum pestis abacta canem.
Serpentes domui cancros: unique Dynastae
Calculus extractus paene trilibris erat,
Exutas podagra plantas salientibus haedis
Ilicet, et capreis fecimus esse pares.
Me non vana loqui, sanatus munere nostro
Parisiis
senior scis
Barabassar
eques.
Ille quidem proprio digiti nos induit auro.
Anulus [Orig: Annulus]
est fidei testis opisque meae.
Crede mihi,
Uranie
: tibi quem donamus habere,
Fulserat in magni pollice Regis Onyx.
O te felicem, si me prius ipsa beatum
Feceris, alterius pendet ab alter ope.
II. Dat
Galenus
opes, vetus et vox publica vulgi est.
Esse ratam, denis Saecula plura probant.
Nullus inops periit, nostram qui calluit artem.
Si periit, nostri desiit esse fori:
Indignus, cui
Pergamei
lux fulserit astri:
Hippocratis
numquam sedit in ore favus.
Curandis lustrum vix unum insumpsimus aegris:
Quinque per Autumnos quae mihi poma data!
Qualia in
Hesperidum
memorantur crescere silva:
Flavet ubi rutilis arbor opaca comis.
Qualia et
Alcides
, domito decerpta dracone,
Iniecit gremio,
Deianira
, tuo.
Nam quid dissimulem? Sunt lato praedia fundo:
Ridet ager: lacrimis vinea laeta madet.
Stant arces: Arx una sita est in vertice collis:
Altera vicinae flumina lambit aquae
Villa triplex. Pecoris custos: ubi
Panque
Palesque
.
Quot coelum stellas, tot numeramus oves
Respice Caussidicos: quos sicco in pulvere legum,
Inque mola Iuris versat egena
Themis
,
Confer eos nobis: mera mendicabula dices.
Gaudent, si miseris sportula parva datur.
Plus ego collegi trieteride callidus una;
Intulerit decima quam
Taracona
sibi.
Perdius et pernox tamen iste senilibus annis,
Ius immetatum, Ius sine fine terit.
Quid prosunt Tituli, vituli si ad prandia desunt?
Pinguis ubi labor est, sed macilenta penus.
Codice sudatur: modice coenantur. Aratrum
Ducitur in sterili nilque ferente solo.
Nos aliis ventis velorum pandimus alas:
Flabra ferunt Medicam prosperiora ratem.
In pretio labor est hunc praemia digna
coronant [(printer); sic: coronat]
:
Nomen, honor, tituli, gratia, census, opes.
Laeta
Ceres
stipat fecundis horrea spicis:
Euhius [Orig: Evius] , ut torrens, in nova vasa fluit.
Infectum argentum factumque coruscat in arca.
Sed facti multo copia maior adest.
Quanta eris,
Uranie
, si nos dignabere taeda!
Ut fierem coniunx, ipse rogandus eram.
Omnia quae pleno defert tibi copia cornu;
Vix poteris praesens enumerare bona.
Est mihi, sitque, precor,
Paracelsi
fontibus hausta
Nobilis ars. Aurum conficere ipse scio.
Frustra
Pactolus
, cum
Gange
,
Hermusque
superbit;
Caraque turbantis flumen arena
Tagi
.
Artifices succendo nova fornace pyropos.
Aedificare parem
Lemnius
ipse nequit.
Iniectum Tinctura facit flavescere plumbum,
Mercurii
mira conditus arte lapis.
Secretum est, tacitis quod vix credatur
Amyclis
.
Si petat
Harpocrates
, hoc aperire negem.
Solus ego, fraterque meus retinemus in arcto:
Tertia, si faveas, conscia et huius eris.
Ecquid enim nostrum celarem pectus habentem?
Aut Dominae possem quid reticere meae?
Tum vero armillas, redimicula, cingula, peplum,
Quaeque voles, eadem fulva metalla dabunt.
Tota ut chrysolithis ornata incedere possis,
Efficiam.
Phrygia
palla rigebit acu.
Quando igitur festis Matronae solibus ibunt;
Pompaque femineum proferet alta pedem.
Quae tibi se
Nymphe
, quaeve altera conferet uxor,
Agmineque ex omni conspicienda nurus?
Vestibus intextis auro gradieris ut inter
Sidereas noctu
Cynthia
plena faces:
Utque eadem, vultum cum mutat,
Oreadas
inter
Ambulat et pharetram pictaque tela gerit.
Pauca loquor: votis multo maiora sequentur:
Quam modo concipiat mentis imago tuae.
Dum scribo; peregre venit, ecce, auriga, vocatque.
Splendida stat patulas ante quadriga fores.
Ocius ad magni distantem nominis aegrum
Poscimur. implorat dives
Odornus
opem.
Sic Medici colimur! Sic summus et
imus [Orig: immus]
honorant.
Terrestres populus nos putat esse deos.
Et sumus. e caelo quasi lapsi astare videmur
Aegrorum lectis: primaque verba levant.
Ad nostros aliquis convertit lumina vultus
Anxius. Hinc auram, mentem animumque trahit.
Ibo: nec, ut spes est, vacuus mercede redibo.
Stringere iam falcem messis et hora monent.
Aurea messis erit. Tunc fertilis imminet aestas:
Aegrotum propior cum necis urget hiems.
Cum gelido sudore gravis tremor occupat artus:
Fervidus imperiis
Battalianus
adest.
Plura redux scribam, referens munuscula mecum.
Quaecumque accipiam, te sine nulla placent.
Utendum interea divinum suado germen
Quale novo
Brasilum
protulit Orbe solum.
Benno
puer, Domini chartam tibi tradere iussus,
Hoc quoque cum cista divite tradet olus:
Erudietque docens. Quis finis et usus in illo:
Quid sibi cum iuncto fomite cera velit:
Quidve chalybs, et acuta silex, et fistula duplex.
Iamque vale. Missis, eia, vehamur equis.
Urania maleficio fumi ex herba Brasila (Tabaco) erumpentis in cerebrum, prostrata: simul atque ad se rediit, damnato Medici codicillo: hanc illi vicissim Epistolam reponit: in qua funestum impostorem et fallacissimum nebulonem appellat: eo, quod sustinuerit immeritam Virginem crudeliter decipere. Ergo acerrime in ipsum invehitur. Demum etiam in se ipsam: utpote incautam et imprudentia peccantem.
1. Offensam se scribit perlecta Unguentarii epistola: imprimis iactantia, et immanibus haud dubie figmentis arrogantis Cingari .
2. O quot iam sanos in lectum, aegros ad plures, functos in sepulchrum miserit! Thrasonem esse, non Medicum. 3. Quasi vero Agyrta , nomen Archiatri ementitus, Florentia , Romae , Madriti , Parisiis celeber, ac muneribus fuerit cultus! 4. Retexuntur, et examinantur quaedam membra fallacis epistolae. 5. Eiusmodi complures circumforaneos, Regna percurrere iactabundos: magnam partem impios et atheos. 6. Quid ad hoc respondeat? Primo, sive audeo et felici saeculo, nullum Medicum exstitisse. 7. Pietatem Battaliani apparere ex cultu falsi Nummis! An nesciat, Apollinem , cui genua et liba ponit, inter opiliones atque bubulcos, greges et armenta pavisse? 8. Quid Alchimiam vel Chrysopoeiam iactet, merito annumerandus iis, qui summi aurificis Midae auribus coronantur. 9. Sit tamen opulentus et aurifex. Uraniam Chymico sive Carbonario numquam nupturam. 10. An non enim omnibus Diris devovenda, quae
fidem habeat impudentissimo impostori. Qualem utique esse cognoverit, postquam missum Tabacum instigante Bennone puero, muliebri levitate victa gustasset. O fumus! O dolor! O nequam! 11. Dirae in Battalianum . 12. Paenitentia Uraniae dolentis, quod curiosa Tabaci fumum admiserit. Serpens ( Brasilus ) decepit me et comedi. 13. Lacrimae. Allegoria.
Miles es, an Medicus? Sua tantum facta putabam
Iactare armatos, post fera bella, Duces.
Illis hoc liceat, qui
Martem
et castra sequuntur,
Vulneraque adverso corpore fixa gerunt.
Enumerent arces et propugnacula capta,
Oppidaque a fundo versa potente manu.
Milite, quicumque es, sed tu iactantior omni,
Ore tuas laudes magna sonante crepas.
Hostes in medio pulchrum est prosternere campo.
Hinc
Aiax
clarum nomen et
Hector
habent.
Quaeritur: immeritos quot iam mactaris amicos,
Pace, domi caesos; turpiter, absque fago
Indocto calamo accinctum, velut ense, dedisse
Suspicor in stratis milia multa neci.
O vespillonem, bellatoremque togatum!
Inveniat nullum cui
Libitina
parem.
Si potes, haec iacta; tua sunt
Mavortia
facta:
Digna leonino carmine, digna viro.
Murali aut Querna lego Navalique corona
Ornasse
Ausonios
Secula prisca duces.
Qualis te cingit? Quam
Battaliane
mereris?
Nempe sepulcralis debita iure tibi.
Portitor ipse
Charon
,
Libitinaque
funebre Numen,
Imponet meritis hoc diadema comis.
Tot subitos
Manes [Orig: Maneis]
alium transmittis in Orbem.
Vix gladio strages tanta peracta fuit.
Unde notem, quaeris? Quia nec micat ulla pudoris
Mica tibi: frontem sed sine fronte geris.
Scribis: ut exspirans ruptis mendacia fibris,
Fallaci flatu trudere vela queas.
Grandia vela tument:
Boreaque
inflante videris.
Aeoliam
ventis evacuasse domum.
Auras captanti pulmo non sufficit unus,
O Medice in laudes ingeniose tuas.
Tene rear
Romae
Tarpeia
in rupe morantem
Ingenii specimen grande dedisse tui!
Tene suum voluit sancire
Lutetia
civem!
Hispani
Proceres te retinere suum!
In caput, unde fluis, converse, relabere
Thybri [Orig: Tybri] .
Herme
retro propera:
Sequana
curre retro.
Frigida cum calidis, uno contraria miscens
Ore, nihil certi noster
Alesso
refert.
Non ita se mamma iactant
Alemannide [(printer); sic: Alemanide] pasti.
Natio, ni fallor, verius ista sapit.
Nec tamen terribiles fando dat aere saltus.
Certa fides famae: notamque odor attulit auram;
(Nos penitus naso stulte carere putas?)
Extra
Teutonicae
fines, vicinaque nullum
Diceris ad
Gallos
septa tulisse pedem.
Finxisti mores per mundum errantis
Ulyssis
:
Inque Foro tantum mirus agyrta volas.
Deprensus charta quater es simulatus in una.
An dubitem, quin et sit simulatus amor?
Sed nihil affirmo: credam tantisper amari.
Nec mihi vena silex; nec mea corda rigent.
Visne tui summam scripti, verumque tenorem
Excutiam? Strictim pauca relata cape.
Exigam, ais, tecum laetos sine nubibus annos .
Iam tristor: si tum nupta futura tibi.
Tristitiam hanc minuas. Dic me non esse futuram.
Sic peragam laetos absque pavore dies.
Effugiesque diu letum, semperque valebis.
Ut semper valeam, tu fugiendus eris.
Depelles omnes, si quos contraxero morbos,
Praecipuum primo pelle,
Geralde
, loco.
Munera, blanditias, reditum promittere cessa:
A desideriis libera simque tuis.
Nescio, quid sit? Amo, cruciorque timore fruendi.
Gaudeo, quod mulces: hoc tamen angit idem.
Odisses potius meque aversatus abires
Sic mihi perpetuo vinctus amore fores.
Inventum Medicina Die est. Et tale fatemur.
Auxiliare pii Numinis istud opus.
At multi ex nobis (nimis experientia certa est)
Nec novere tuum, nec timuere Deum.
Corporis humani fabricam mirantur: et eius
Auctorem factis, moribus, ore negant.
Dementes,
Arabum
ductus et signa secuti,
Militiam caeli consciaque astra colunt.
Toti in visceribus caussarum, Orbisque Theatro
Condita rimantur. Conditor ipse latet.
Consule Naturam, cunctis animantibus usum
Indidit: et nulli est dura noverca ferae.
At vos Naturam vestris evertitis armis.
Arma voco pilulas, pharmaca, triste garum:
Ceteraque ingentes functis implentia fossas
Instrumenta necis, non numeranda modo.
His, puto, sat multos sine ferro aliove paratu
Caeditis. Accingi non opus ense latus.
Adice: quod gratis relevet Natura dolentem.
Vos aufertis opes, dum male fertis opem.
Conicimus
causas [Orig: caussas]
morborum in corpore opaco.
Dicere quod patiens debuit, inquit Agens.
Ars enim nihil est, nisi Divinatio, vestra.
Tristis et infelix exitus acta probat.
Caecaque Fortunae non tam dubitabilis urna est:
Quam quod in incertum vos schediasma datis.
Saepius ambigitur: gallinane scalpserit uncis
Unguibus; an
Lachesis
scripserit atra colu.
Cum mors saeva furit iaculis: nos frangimus arcum:
Obiectu nostro crebra sagitta perit.
Iura, te Mortis telum avertisse vel unum:
Per te servatum funeris esse pedem.
Cogeris aegra tamen nobis medicabilis uti.
Si cogor: quid habes, dic, nisi nolle meum?
Iamne mihi morbos, extremaque Fata minaris?
Ut Dii te! Mea Lux: ultima verba premo.
Si nullus toto Medicus superesset in Orbe:
Omnis ad interitum deproperaret homo.
Lectio, si nescis, variat. Contraria multi
Puncta tuis figunt, dissimulanda tibi:
Terrigenas plures subituros tardius
Orcum
:
Si Medicus toto nullus in Orbe foret.
Secula conversam refer ad
Saturnia
mentem:
Iudicis haec partes
infitiantis [Orig: inficiantis]
agent.
Tempore, quo ripae trudebant flumina mellis;
Et secuit medios lacteus amnis agros:
Silvae tecta dabant, patulaque sub arbore mensas.
Pressa quiescenti praebuit herba torum.
Tunc, sicut tristi medicamine nullus egebat:
Sic quoque nec Medici cura, nec usus erat.
Quin, sub adhuc nulla fusco lanuginis umbra,
Corpora dicuntur sana fuisse
Iove
.
Spica famem pepulit, vel proxima glandibus ilex:
Hausta sitim palmis pura duabus aqua.
Barbatus tandem morbos invexerit, et una
Barbatos Medicos. Sunt mala mixta bonis.
Hinc certe merito Medici lanugo timetur.
Quaerimus ex barba: quis sit habendus honos.
Spes alit ille meas, numerat qui funera mento.
Nescio, quot numeres,
Battaliane
, pilos?
Lanificasque parum est nobis parere Sorores!
Qualibus imperiis iussa verenda probas?
Aut quibus exemplis tibi laudes afferis istas?
Dicere, vel fastu perdere verba, leve est.
Nempe reformidant te coram scindere fila!
Tardabisque manus, iniciesque moram.
Parca
timet Medicos! Primi rapiuntur ab ipsa
Saepius, inversam praecipitante colum.
Summus
Apollo
Deus . Nullum, Dulcissime, dicas.
Aut numquam, aut vilis pastor
Apollo
fuit.
Innixus baculo, parilique instructus avena,
Prata per
Admeti
Thessala
pavit oves.
Illi ego sustineam thalamum donare iugalem:
Cuius nec Numen digner honore tori?
At raris opibus felix, aurique beabor
Fontibus, ah! raras ipsa
fatebor [(printer); sic: fatebar]
opes.
Et tibi Secretum
Paracelsi
fontibus haustum;
Mercurii
mira conditus arte lapis.
Crescere divitias, ais, hinc, ut femina crescunt.
Tantum auri, quantum plumbea massa, refert,
Substituique novos semper in Orbe
Midas
.
Utque sit hoc verum: pars non tamen altera vera est:
Hoc te concessum munus habere Deum.
Hocque dato, longas aures quoque habere necesse est:
Quantas
Lydorum
Regem habuisse ferunt.
Si censura valet: certe non arbitror istos
Plus sapere artifices insipiente
Mida
.
Parturiunt montes et vasa, incensaque fornax.
Nascitur ex tanto grande labore Nihil.
Aureus inicitur mus ignibus: aurea musca
Exit: sed numquam haec musca elephantus erit.
Quamlibet attollant furnum, totisque laborent
Noctibus: in fumos ars tamen omnis abit.
Ars abit in fumos: abit in proverbia fumus.
Cum fumo in fletum denique risus abit.
Deflentur sumptus: defletur inutile votum
Atque male impensum tempus, inopsque cinis.
Est ratio ulterior tibi me, Dilecte, negandi:
Candida
Cyclopi
nubere nolo nigro
Sperabam Medicum: tu fabrum opponis amandum.
Usu vix distant Chymicus atque Faber.
An sumus indecores? Per me potes esse decorus:
Dummodo virtutis sit tuus ille decor.
Non me nobilior fuerat
Galatea Sicana
:
Respuit illa tamen te,
Polypheme
virum.
Ergo recuso procum versantem forcipe ferrum:
Quamvis in sponsam
Mulciber
ipse petat.
Plerumque est etiam tinctus fuligine morum:
Quem facies fuscat, pectore carbo notat.
Quanta eris
Uranie
, si nos dignabere taeda!
Uxor ero Medici. Nil, puto, maius ero.
Atque adeo si te digner: portare merebor
Raptas de medio funere nupta faces.
Sertaque sanguineis stillabunt humida guttis:
Quasque nuces spargam, turbida mitte Eris.
Auspicium thalamis ferali carmine bubo
Occinet: et peplum funebre sumet
Hymen
.
Plura redux scribam. Moneo, ne plura: Cremabo
Ter pede proculcans, iniciamque focis.
Quodsi cum Paeti foliis accesseris ipse:
Praeceps e scalae deiciere gradu.
Improbe! Quam famulus nobis tuus attulit herbam!
Colchica
an
Emathia [Orig: Aemathia]
est: quod genus, unde domo?
Mitius inveni frutice hoc quodcumque venenum.
Sive tuum Scytale, seu basilisce, tuum.
Sera subit pietas. Pudet ah, pudet edere verum!
Iamque etiam taedet, paenitet, atque piget.
Confiteor: sumpsi concisi frustra Tabaci.
Per patulas nares, oraque fumus iit.
Haustum
Benno
puer verbis, persuasit amicis:
Ille puer nequam, vernula peior Hero.
Principio mirata fui: tum propter odorem,
(Fortis enim et vehemens, atque Ferinus erat:)
Tum propter spiram toties ex caule retortam:
Qualem incantatus
Thessalus
anguis habet.
Dicebam: quid non labentibus invenit annis
Longa dies? Prosit talis et herba mihi!
Admovique manum: subitoque horrore refugi:
Donec fumosum
Benno
praeivit [(transcriber); sic: praevit]
iter,
Sic, quae conditio vetus est miserabilis
Evae
:
Feminea nocui mobilitate mihi
Fistula corripitur:
Brasiloque
infecta veneno,
Qua patet in longum proluit ora tubus.
Parsque supinatis, pars, ceu grave limen
Avernus
Panderet, offensis naribus ire foras.
Protinus insolita caligine turbidus aer
Aestuat: insolito turbor et ipsa metu.
Mox vertigo quatit. Mutantur in ore colores
Egelidus sudor membra per aegra fluit.
Attonitae similis, veluti
Iovi
ignibus icta.
Dicor in obscuro procubuisse solo:
Torva tuens, adaperta sinum, dispersa capillos,
Scissa genas, pectus tunsa, soluta pedes.
Qualis ab
Ismarii
decurrens vertice montis,
Post thyasos
Maenas
denique lassa cadit.
Benno
puer risit: notae flevere sodales.
Me quaedam comites deseruere meae.
Tu quoque iam tolles altum fortasse cachinnum,
Successu tristi laetus: ut esse potes.
Ad mecum redii, quae non et qualia dixi!
Heu, quibus et quantis vociferata modis!
Ah! pereat, quisquis furialem hanc repperit herbam,
Quattuor insanis per iuga tractus equis.
Invadant illum morbi cum vermibus omnes:
Nullaque tabentem febribus herba iuvet.
Hoc illud Sponsae munus dotale petendae:
Hac nempe illecebra decipienda fui!
Ad tumulum et
Manes
praecedere dignior ipse es.
Perfide quid dubitas
Battaliane
mori?
Siccine me miseram voluisti perdere leno:
Quam te crudeli fingis amare ioco.
Iam conclamatam, letique in faucibus aegram
Servare, officii pars erat una tui.
Et sanam ad nigras deducere niteris Umbras!
Perfide, quid dubitas
Battaliane
mori?
Ausus es in calatho feralem mittere fructum:
Quo, puto, nil peius
Caucasus
ipse parit.
Ausus es ex illo sumptos suadere vapores:
Et sumo cerebrum sollicitare meum.
Haemoniae [Orig: Aemoniae]
mallem
sucos [Orig: succos]
hausisse cicutae.
Perfide quid dubitas
Battaliane
mori?
Ominor: exspectant te saxum et vultur et urna.
Et rota et illudens arbor et unda fugax.
Conscia flagitii iam te Mens ipsa flagellat.
Haec tua
Tisiphone
est: haec tua
Erinys [Orig: Erynnis]
erit.
Non potes, ut tentes, meritas evadere
Diras
.
Perfide quid dubitas
Battaliane
mori?
Scilicet
Uranie
non est rea turpius illo;
Quem
culpas [(printer); sic: culpat]
? Crimen solus
Alesso
luat?
Me me adsum, quae feci, in me convertite ferrum.
Iste nihil potuit, sed tamen ausus erat.
Sicne tibi illudi passa es miseranda puella!
Impia quid dubitas et scelerata mori?
O nimis insipiens extincta lampade Virgo!
Absque oleo fatuum digna subire chorum.
Cum tibi canna data est, iam iamque admota labellis:
Eventus poteras signa notare mali.
Signa cubile dedit: motae tremuere columnae:
Et sunt, quae
Lemures
exululasse putent.
Concutiens alas insedit noctua tecto.
Impia quid dubitas et scelerata mori?
Ter fuit accensius; ter cereus exspiravit:
Aereque in summo turbidus arsit apex.
Fistula ter sumpta est, et inhorruit aura tenebris:
Terque manu excusa, fistula lapsa fuit.
Attollo lapsam: contraque haec omina pergo.
Impia quid dubitas et scelerata mori?
Quid Mater Virgo, quid Natus Virgine dicet?
Avertet faciem tristis uterque suam.
Haec Sponso promissa fides? Sic foedera sancis?
Haec illibato debita iura toro?
Si nescis,
Brasilo
quaecumque incenditur haustu,
Foetentes animas turpis arundo facit.
Sulpur [Orig: Sulphur]
odorata es, ruptique bitumen
Averni
.
Impia quid dubitas et scelerata mori?
Qualia Dilectus porro tuus oscula carpet?
Lilia qui casti cordis et oris amat.
Ille tibi cedros silvae
Libanitidos
offert,
Tu taxum praefers,
Americumque
laser!
Ille
Engaddinis
nutritas collibus uvas:
Et tu barbaricum germen oles!
Ille botrum
Cypri
: quo nil fragrantius omnis
Autumnus coeli, nil quoque maius habet.
Tu caput et nares
Hecateide
polluis herba
Impia quid dubitas et scelerata mori?
O qui te fluvii, quae te maria ultima lustrent!
Purgabunt maculas balnea nulla tuas.
Non si praerupto, cursu despumet
Araxes
:
Coniungantque suas
Oenus et Hister [Orig: Ister] aquas.
Non si mergaris toto
Iordane
profunda;
Eluere hanc maculam
Nereis
ipsa queat.
Callirhoe
refugit:
Crocale
desperat et odit.
Impia quid dubitas et scelerata mori?
Immo age et hyssopi cinere et salis imbre ruentis,
Squalida te lacrimis et miseranda lava.
Iam cum Iusto Lipsio V. Clar. pecoratum imus. Is, si forte ad convivium invitabitur; Lovanii per plateas ad hospitem tendens, et interrogatus, quo pedes? Respondisse de more fertur: eo pecoratum: facturus scilicet, quod pecora solent. Hoc est, edam, bibam, naturae satisfaciam. Nihil excelsum. Nihil homine sapiente dignum moliar. Famem placabo: non excolam ingenium scientia Romanarum antiquitatum et cetera. Haec ille. Gustum itaque hoc libello proponimus; brutum nempe sensum: necessarium quidem, sed non semper necessaria suggerentem. Ad pastum pronus, nihil nisi ventrem curat. Proloquendi aut scribendi, etiam in Apologo concederetur. Crassior est, quam ut possit; vilior, quam
[Illustration:
Gustus
People at dinner
]
Si te lactaverint peccatores, ne aquiescas eis - Prov. I. V. 10
ut debeat. Quamvis utatur quam maxime; potius tamen ad dignoscendos sapores, quam proferendos sermones. Muti, plerumque et surdi sunt. Interroga famelicum ventrem: admove inania solacia verborum: nihil audiet. Nam caret auribus, ut in proverbio est. Alloquere: non respondebit humano more: sed esuriens canino rictu latrabit. Vox haec pecudem prodit. Ceterum beluinae voluptatis illecebra, nemo paene inter Ministros Animae, Dominam suam magis affligit. Gustemus, quae de Gustu. S. August. scripsit lib. 10. Conf. C. 31.
Reficimus quotidianas ruinas corporis edendo, et bibendo. Suavis est mihi necessitas: et adversus istam suavitatem pugno, ne capiar: et quotidianum bellum gero in ieiuniis, dolores mei voluptate pellantur. Nam fames et sitis quidem dolores sunt. Urunt et sicut febris necant; nisi alimentorum medicina succurrat: sed dum ad quietem satietatis, ex indigentiae molesti transeo; in ipso transitu, mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. Ipse enim transitus voluptas est: et non est alius, qua transeatur, quam qua transire cogit necessitas. Et cum salus sit caussa edendi atque bibendi; adiungit se tamquam pedisequa [Orig: pedissequa] , periculosa iucunditas: et plerumque praeire conatur. Ut eius caussa fiat, quod salutis caussa me facere dico, vel volo; nec idem modus utriusque est. Nam quod saluti. En Amice Lector, adversus vitia gulae difficilem pugnam, incertum conflictum, raram victoriam.satis est, delectationi parum est. Saepe incertum fit, utrumque adhuc necessaria corporis cura subsidium petat; an voluptaria cupiditatis ministrum suppetat. Ad hoc incertum hilarescit infelix anima; et in eo praeparat excusationis patrocinium gaudens non apparere, quid satis sit moderationi valetudinis: ut obtentu salutis, obumbret negotium voluptatis
Quia bruto Gustui scribere stupor non permisit: caussam eius agere Patronus substitutus sequitur; et istum Architriclinus. Venatori primas dedimus. Nam si ille penum ferinam non impleat; quid opiparum coquetur ex genio Saeculi. Ut cocta sint omnia; nisi Architriclinus largiter vinum affundat, delicias Gustus nemo consummatas laudaverit. Quibus autem Venator praesens dolis Animam capere intendat, ex Synopsi subiecta accipe.
Synopsis
1. Venatorius scribendi modus singularis. 2. Hippolytus Scarabaza Venator regius. Priorum trium Sensuum blandimenta explodit; et suam ferinam praedicat. 3. Colore, sono, odoribus quis saginetur? Ad Gustum veniendum. Qui tamen ipse pulpam ferinam, venatorem delicias, domesticae longe praeferat. 4. Ad eius Venatorium etiam aucupium et piscatorium pertinere: quanta ergo Domina futura Uranie ! Quibus deliciis affluxura! 5. Venatorum vita virtusque, vigiliae, labores, cum feris praelia, iustis belli sudoribus exaequanda. 6. Venatores in Principium deliciis esse: ergo Uraniam in amores honestissimos, et coniugium nobilissimum posci. 7. Venandi voluptatem ex omnibus eminere, cum idiomate peculari, tum curiosis legibus Fori atque Iudicii silvestris adstrictam. 8. Lenocinia Venatoria.
(P. S.) 9. Mittitur lepus in illecebram: Martiali et Gellia testibus, septies gustatus formam excandefaciens, miris modis.
Exporrectus aper non pascit imagine vana.
Armeniae
bolos Pharmacopola dabit.
Ast ego cervorum medio de pectore sumptos;
Fervet callido pectore mollis adeps.
Hi boli saturant, spissa accedente medulla:
Quaeque suum pingui sumina lacte tument.
Naturae genio, quaecumque domestica, semper
Fercula grata minus; quaeque ferina, magis.
Quaere urbis Dominos: vitant populare macellum,
Si possunt. Silvis gratia maior inest.
Fumosus petaso, vitulum superabit obesum:
Mensarum lepor et gloria prima lepus.
Forsan et aucupii regalis et alta voluptas
Iuverit utentem: Me magis illa iuvat;
Quae Venatrices epulas ave
Phasidos
ornat.
Cara ubi cum turdis
Westphala
perna iacet.
Ad nos, ne ignores, etiam Piscatio spectat.
In tria grassandi ius Elementa patet.
Non anguilla tibi, non mullus ab aequore deerit:
Non
murena [Orig: muraena]
lupo, vel sociata scaro:
Et patinam implentes spatioso corpore rhombi;
Primaque Lucrinis ostrea vecta scaphis.
Da modo te facilem, viridemque admitte maritum.
Perpetuo vireat sic tua forma bono.
Nomine vel solo possem te forte mereri.
Sim tuus
Hippolytus
: tuque mea
Hippolyte
.
Scis, cuius
Theseus
fuerit pater inclitus Heros.
Virtus in veteri semine prima latet.
Quamquam devicta non dicar
Amazone
clarus;
Aut captis
Thebis
;
Pirithoive
comes:
At non imbellem
Latonia
dixerit umquam.
Sunt mihi cum saevis bella gerenda feris.
Venator rigidus vix vero a milite distat.
Certe eadem in silvis saepe pericla manent.
Vulnus uterque facit telis armatur uterque;
Instruit in caedem cautus uterque dolos.
Saetiger ardet aper: contraque obnoxius in hastam,
Ore canes rapido fulminat, ore viros.
Nempe lacessito malis occurrere tauro:
Obvia qui veluti iactat in astra pilas.
Unius in dentem cecidit
Cythereius [(transcriber); sic: Cynereius] olim:
Sanguineque effuso planxit
Adonis
humum.
Te debellasti brutum,
Meleagre
furorem:
Praevenit telum sed
Tegeaea
tuum.
Quod minime credas: timidis quoque subsilit ira:
Tutatur pellem bellua quaeque suam.
Ardua terribiles surgunt in cornua cervi:
Cum stimulat
Furiis
exagitata
Venus
.
Insiliunt ursi: crassaque morantia mole
Corpora, et a plumbo saucia, fraude levant.
Assurgunt bipedes, et cespite vulnera celant.
Vix
Helice
maior, vix
Cynosura
Polo.
Amplius audemus. Noster tota
Africa
saltus:
Tota est
Europe
: tota quoque est
Asia
Caeduntur tigrides: mordet venabula pardus
Cumque leone suo capta leaena gemit.
Amphitryoniadem
deposcat talis arena:
Et quos Carpophoros
Martia Roma
tulit.
Ipse stupens nostros
Gradivus
saepe labores,
Attonitos, visa strage, retorquet equos.
Principibus placuisse viris si maxima laus est:
Ut celebris Lyrica laude Poeta canit;
Nos magis ex omni turba comitante placemus.
Strenua pars Aulae. Maxima pompa sumus.
Clarescant alii studiis: praecedimus omnes,
Instructos pennis eloquioque viros.
Dianam
, quamvis cerebro
Iovis
edita summi,
Cogitur a longe moesta
Minerva
sequi.
Signa canunt. Haurit pavor exsultantia corda:
Maenala
Maenalio
carmine rauca sonant.
It campis acies certis distincta maniplis,
Fune ligatorum cum legione canum.
Harpalos, Ichnobates, Melaneus, cum Laelape Theron,
Nebrophones, Lachne Galla, Lacaena Nape;
Multi, unusque globus: saltumque feruntur in unum.
Moenia
Brisaci
mox capienda putes.
Nos penes est ingens Culter: (Deus ille Deorum)
Maiorem, credo, nec
Rhadamanthus
habet.
Nec
Scanderbegi
gladius se conferat illi.
Creditur huic, nostra Numen inesse Deae.
Servat in officio stricti reverentia ferri,
Subque metu legum caerula castra tenet.
Exigit et certas poenas nemorale tribunal.
Figitur hasta solo, Iudiciumque datur.
Immunis nemo. Minimus quoque plectitur error.
Facta aliquem peragunt solaque verba reum.
Peccavit Satrapes? Flectit. Peccavit ephebus?
Flectit. Peccabit Ductor: et ipse luet.
Non nisi bis dedimus poenas: tantum eminet artis.
Saepius a magno Principe dona tuli.
Arripe fortunam. Quid iam, Dilecta, moraris?
Si placeo, dudum te placuisse scias.
Et possem
Dryades
, flavas et habere
Napaeas
.
Ex tot
Oreadibus
tu mihi visa prior.
Finimus. Nova praeda vocat. Latratus in auras
Fertur: et aere cavo "person"at omne nemus.
Pro signo appressi coniectum in retia cervum:
Quem bene ramosum porrigit albus eques.
Hoc insigne mihi concessit Diva triformis.
Est aliquid, tanto posse favore frui.
Cum daret indulgens;
Triviae
delecte Minister
Hippolyte
, hoc nostro nomine, dixit, habe.
Quantus honor! Tuus esse cupit
Scarabaza
maritus.
Quem Dea dignatur Virgo vocare suum.
Cum iam claudendam vellem signare tabellam:
Rubraque Sapphiro cera premenda foret:
En, lepus affertur. Dominae transmittite, dixi.
Urania
non est altera digna magis.
Fige veru: tostamque dapem carissima sume.
Augebit formam septima pulpa tuam.
Virgo ad omnia Regii Venatoris puncta singulatim respondet. Summa. Viris crudis, immansuetis, tetricis, silvestribus; neque nisi fera bellicosis, cetera plerumque imbellibus, Uraniam non nubere.
Synopsis
1. Uranie , sine mora et ulteriore deliberatione, post Hippolyti Scarabazae perlectam epistolam, quadrato viro respondet ore rotundo: se Damam esse nulli venatori obnoxiam. 2. Ferinam, mansuetae Virginis ingratiis obtrudi. Illam pica nondum laborare, cum virgo sit. Neque eduliis pretiosioribus affici: multo minus amare ambiguum piscantis hamum, vel aucupis ardeam. 3. Utique magno dolore multorum et experientia sciri, sumptuosum Dianam , in Aulis , prae egena Pallade dominari. Quam inutiles catenae famelicorum quadrupedum bipedumque molossorum! 4. Ceterum caeremonias silvestres, quas in ludibrium veri Iudicii, curiosa venatio superstitiose usurpet, haud dubie Faunos et Satyros Praesides dictasse. Quales Aeropagitae! Plectunt errorem vocabule: sed non enormitates flagitii! Punitur barbarismus linguae: Soloecismus Animi impune transit. Pulchra phantasmata!
5. Cruditatem quoque et saevitiam Venatorum, displicere posse Puellis. 6. An ergo tot parasangis distent Venator eviscerans Cervum, et Lanius eviscerans bovem? 7. Frustra magna nomina, et agones Martios , venatorio cornu iactari. Illum qualemcumque strepitum, ad horrorem bellicosi classici non accedere. Quam parum Hippolyti venabulum aequet lanceam Turni , Actoris Arunci spolium. 8. Ut de peculiari Venatorum idiomate, multis odioso molestoque taceat. 9. Denique suspectat Insignia Scarabazae , a Diana muneris loco collata. Dianam nuptias non suadere, quippe virginem. Hippolytum , cuius sanguine iactet, non fuisse uxorium. 10. Reciprocum
Aucupio praestes quamvis
Henricus
ut auceps:
Nec curo illecebras; nec mihi
Caesar
eris.
Forsitan
Uranien
escae dulcedine falles!
Pauca velut volucrem fallere grana solent.
Non adeo rudis est, caecaque cupidine fervet:
Ut mox in cassas decipienda cadat.
Es quoque piscatore: sed amantis displicet hamus.
Obvallata procis omnia tuta timet.
Namque ut me capias,
Siculi
murena [Orig: muraena]
profundi,
Cumque sacro mullus creber in ore tuo est.
Ah, quotiens leno promittit grandia cete!
Grandia: sed postquam ducta puella fuit!
Post noctem, in minimos pisces promissa dehiscunt.
Saepe nec in mensa gobius unus erit.
Ut tamen et praestes: non sunt Halieutica cordi.
Si repleat ventrem tosta farina, sat est.
Disce meo exemplo, pretiosis posse carere,
Sit bene moratus venter: amabit olus.
Estis, io, Regum (sed proh dolor!) inclita pompa:
Invidiosa tamen, quin onerosa nimis.
Quantum auri insumunt lato venabula ferro!
Ingentes census prodigit hasta nocens.
Debita pauperibus saturant alimenta molossos:
Implenturque canes. Esurit aeger homo.
Punimus noxas rigidi de more
Lycurgi
:
Plectitur extemplo vel levis error, ais.
Te
Themis
appello: Teque o
Rhamnusia
vindex:
Et, si stultitiae forsitan Ara sacra est.
Ludere an hoc non est? Hoc Bacchanalia non est
Ludere? In hunc finem Regula Iuris abit?
Plecteris errores linguae sine crimine lapsae:
Impunita manent crimina vera domi.
Impunita manet
Venus
, impunita libido.
Crudelis feritas: barbaricusque rigor.
Vastantur segetes, frustra plora te colono:
Spemque anni mediam trux populatur aper.
Per fata praedator sine sepe et limite cervus
Cum grege, iam noras itque reditque vias.
Una nocte vorant, ut matutina metendum
Falx nihil inveniat:
Baucis
amara fleat.
Quae lacrimae ac gemitus;
Cereris
cum filia rapta est!
Hic avidis rapitur dentibus ipsa
Ceres
.
Nec rapuit
Pluto
curru, vel
Iuppiter
ullus.
Abstulit infami gutture bruta fames.
Agricolae intentat
Nembrodus
dura querenti
Verbera. Vis aequum laesaque iura premit.
Ut sileant leges captivae, tempore belli:
Tempore cur Pacis, vestra per arma, silent?
In quo Iudicio cum risu absolvitur ullus,
Ridens ipse Reus, supplicioque ferox?
Rusticus in praeda silvae deprensus iniquae,
Ocius abstracto corpore et aere luit,
Sic scelera increscunt, quae non a iudice cultro,
Sed Gladio potius discutienda forent.
Non pensant damnum vani ludibria ferri.
Ense opus est cervix strictus ense cadit.
Dignus, qui torquet miseros,
Actaeonis
instar,
Membra suis canibus dilaceranda dare,
Hoc etiam audivi, vobis nil crudius esse:
Saevitiae nullum ponere posse modum.
Cumque feris, interque feras sine fine vagando,
In veras tandem degenerare feras.
Venantis
Satyri
rabies mitescere nescit;
Sanguinem ad humanum bellua sternit iter.
Me miseram! Quali fuero nuptura marito!
Heu, fuge
Centauros
, casta puella fuge!
Nonne suam
Cephalus
confinxit arudine
Procrin
?
Et tamen occisae verus amor erat.
Quod caput in silvis inter dumenta moveret;
Dum putat esse feram, cuspide fixit Heram.
Dic mihi: silvestrem quicumque eviscerat unum;
Quot distat stadiis a lanione bovis?
Diripit et costas, et tergora nudat uterque:
Sanguine commaculant caedis uterque manum.
I nunc, et lituos, veroque simillima
Marti
Praelia venatum,
Caesare
digna, cane.
An tibi bellator fortissimus esse videris,
Quod iaculaturus post fruticeta lates?
Quantum ergo facinus, cervum fixisse sagitta!
Eminus adversum glande ferire lupum?
Hannibal
in lepores, in
Poenum
quando leonem
Scipio
pugnasti, vel
Calydonius
aprum?
Nec tanti mihi sunt monstrosa vocabula vestra:
Indomitae Mentis somnia, verba nova.
Non magnis opus ingeniis, aut tempore longo.
Fingere
Boeotus [Orig: Baeotus] talia quisque potest.
Finge, quod horresco: (sed et hic liceatque licetque
Fingere.) Quid facerem, si tibi nupta forem?
Triste ministerium, linguam ignorare mariti:
Sic tu sis
Indus
, vel
Scytha
;
Teutis
ego.
Non apte nubet
Graeca
aut
Romana
Cherusco
.
Mutuus alloquio conciliatur amor.
Ut maneam caelebs, tua me monet ipsa
Diana
.
Illa sacrae cultrix virginitatis erat.
Dianae
cultor cur non imitaris et illam?
Ergo plus animi femina, quam vir, habet?
Cuius vita placet, studiumque et torva voluptas,
Sola tibi virtus displicuisse potest?
Vix iam persuades, auro quae fulgida iactas
Spicula,
Parrhasiae
dona fuisse Deae.
Vis, tua ut
Hippolyte
dicar; quia nomine gaudes
Hippolyti
. Quo te nomine cumque voces:
Certe non ille es
Theseo
sanguine cretus.
Heu mihi! dissimilis quam fuit ille tui!
Ut
Phaedrae
insidias laqueosque exiret amantis,
Quos casto iuveni spurca tetendit anus:
Contempsit
Venerem
, pretiumque precesque novercae:
Contempsit lacrimas supplicis atque minas.
Excedensque aula, regali sede relicta,
Exul [Orig: Exsul] cum canibus maluit esse foris.
Intravit silvas; foeta et spelaea luporum.
Tantum unam fertur pertimuisse lupam.
Sume animos tales: spretosque
Cupidinis
arcu,
Impiger in solas dirige tela feras.
Velle iubas, saetas suis erue, cornua trunca.
Taygeti et Cynthi per iuga tende plagas.
Parthenios
saltus intactos, nosque relinque.
Scis tamen exemptum Virginis esse nemus.
Si potes uxores, ut scribis, habere
Napaeas
:
Has rogo, neglecta me, potiturus habe.
Quod dixi, repeto, Coniunx Venatica non sum
Quaere alias
dammas [Orig: damas]
: non ero
Dama [Reg: Damma]
tua.
Muneris oblati quam paene oblita fuissem!
Scito tamen: quod non Gellia fusca vocet.
Ipse tuum leporem , cum sis deformior urso,
Turpibus a naevis emaculandus ede.
Virgo satis pulchra est, quam nulla piacula foedant.
Casta verecundi iam decus oris habet.
Coquus iste (quem B. Iacoponus in suo Apologo induxit ) nidore epistolae suae, in culina utique scriptae, allicere tentat Uraniam ad consensum immodicarum cupiditatum. Omnem suam suppellectilem [Orig: supellectilem] describit, in Sponsam deligendae offert.
1. Rumpoldus Coquus captat benevolentiam a pingui fortuna. 2. Artem, personamque suam non esse despiciendam. Primos Consules Romanos fuisse coquos. Suum quoque avum iam olim
olim regium Archimagirum: ut adeo neque nobilitas avita Rumpoldo desit. 3. Ipsum quoque Solem, astrorum Dominum, principem coquorum posse dici. Omnia enim coquere. Hinc esse, quod Heliotropium in annuli sui gemma sculptum, pro insignibus usurpet. 4. Coquum etiam fuisse, M. Aurelium Martialem , Poetam qualem et quantum! Inprimis Fl. Domitiano Caesari carissimum. Epigrammata eius stomacho ingenioso sapidissima. 5. Non tantum pro Aris, sed et pro Focis pugnari: an non Delphicus Tripus, in quo oracula fumant sit olla? 6. Thoracem Schmausianum (vulgo Daß Schmause Wammes ) famosissimum, quo inducatur, aliosque saepius induat, esse Fortunati Pilleo [Orig: Pileo] supparem. 7. Eius origo, vis, nidor. hac se veste magnifice tegi, et mirifice calefieri. 8. Promittit Sponsae suae ex illa manicam: et aliquot globos crystallinos. 9. Nuptiae convivium, quod adornaturus sit,
fore mirabile, iucundum, sumptuosum. 10. Olla potrida , ferculum Hispanicum . 11. Variae Lautitiae. 12. Alia aliaque, in condimentum. 13. His Uranien iugalibus donis sperat utique inscandam.
Saepius ex agro consul sublatus in ostrum,
Deserto
Latium
vomere pressit ebur.
Qui primi
Ausoniae
Populum rexere
Quirites
,
Non puduit proprio
Marte
parare cibum.
Una manus ferrum, frustum bovis altera coctum,
Coram Legatis, non sine laude, tulit.
Ante focum residens,
Pyrrho
responsa petenti,
Fabricius
, coqueret dum sua pisa, dabat,
Ut tamen hoc etiam mecum, Dulcissima, noris:
Non adeo ignoti degeneresque sumus,
Ad Regum gustum, Genitor meus inclitus annos
Ante quater denos, Archimagirus erat.
Inde
Palatini
tribuere palatia nomen.
Durat, et a quarto continuatur avo.
Ergo mihi non est labor, arsve pudenda coquendi.
Nec splendore suo nostra culina caret.
Sol coquus est, et quid tali formosius astro?
Ni coqueret, frugum staret inanis ager.
Nulla coronaret frigentem vinea
Bacchum
;
Largior apricis collibus uva tumet.
Si maturantur fructus, oleoque tapeta
Replentur: dives cella, penusque favis.
Salve flos
Clytie
: qui te quoque Solis ad ortum,
Solis ad occasum vertis, imago mei.
Hinc insculptus ades nostris Insignibus: hinc te Annulus in digitis, raraque gemma tenet.
Quondam etiam ex nobis aliquos afflavit
Apollo
:
Et dedit arguto fortiter ore loqui.
Bilbilis est tectis magnis iam digna Poetis:
Ex quo te Vatem,
Marce
diserte, tulit.
Qui placuit
Romae
: quem
Flavius
ultimus auro
Induit, et clavo, purpureaque toga:
Qui doctas aures acri perfudit aceto:
Qui piper ingenio miscuit, ore sales:
Monstratus digito, toti notissimus Urbi,
Dicitur excellens arte fuisse coquus.
Delphicus ille Tripus famosa oracula fundens,
Nonne Coci primum fictilis olla fuit?
Bulliit, et sese paullatim erexit aquae vis.
Lenis et in fundo Spiritus asper erat.
Tandem fatidicus calor eructavit in auras.
Non nihil est, tangi relligione Foci.
Proque Focis bene tam, quam pro coelestibus Aris
Gesserunt veteres bella verenda Duces.
Dii fuerant olim: iunctique
Penatibus
amplis
Et Laribus, Fanum constituere suum.
Illorum nunc sum consors, hodieque Sacerdos
Immolo. Gallina est victima, egoque popa.
Displiceam fortasse tibi: quia sordida vestis
Est mihi: nec tali mantica digna proco.
At non spernendus festis incedo diebus.
Me quoque tunc Serum vellera pexa tegunt.
Sunt longi cultri: rigidum manubria caelat
Argentum bullis cingula lata micant.
Est mihi praeterea Textum mirabile, Thorax.
Schmausiaces tulerat saepe paternus avus.
Scinditur hac illas. Medio protenditur umbo.
Dependent vitrei, lucida signa, globi.
Fumida gestantem praesagia protinus afflant.
Scire datur: quo sit coena parata loco.
Certius haud pluviam gradiens in litore cornix
Indicat, aut Euri flamina Luna rubens.
Sit Fortunati famosus
Pilleus [Orig: Pileus]
: illo
Non mutem Chlamydis Mystica dona mea.
Quicumque induitur, gratis epulatur. Inempta
Atque aliena gulae gratius offa sapit.
Sed neque propterea vescenti irascitur ullus:
Nec dicit torve: quid parasite facis?
Instar magnetis Thorax hic visus, amicos
Attrahit; et vires conciliantis habet.
Convivae arrident: vestisque est tessera mensae:
Secti a crystallo, symbola nota, globi.
Hac visa, quamvis austeri ex Hospitis ore,
Leniter ira cadit: gratia blanda subit.
Munitus Thorace suo defenditur. Adstat,
Assidet. Os, barbam denique tersus abit.
Sunt, qui a
Caesaribus
tantum manasse favorem,
Sive ea
Fortuna
est, sive ea fama, probent.
Aulus enim
Caesar
simulatque
Vitellius
Orbis
Dictus; se cinxit nobiliore fago:
Ingentem Patinam, Clipeum sacrasse
Minervae
(Hoc dederat nomen) publica fama canit.
Orgia tunc princeps isto memoratur amictu,
Inter abundantes concelebrasse dapes.
Ex illo quicumque gerit; fataliter hospes
Omnibus, atque omni tempore gratus erit.
Quantum erit, ex hoc si manicam tibi tegmine donem!
Heres nostri assis, sicut amoris, eris.
Det
Pallas
peplum niveam
Latonia
pallam:
Plus est
Uranie
, quod tibi,
Nympharum
, damus.
Huic manicae tunicam
Iunonis
denique totam.
Et
Veneris
ceston posthabuisse velis.
Huic ego posthabeam trabeas, cinctusque
Gabinos
.
Non minor in pago, si volo, consul ero.
Istam, te ducta, certum est inducere vestem.
Talis inest nidor: tam bene membra fovet.
Quem tu, nostra diem, quali candore notandum.
Ad tibi coniuncti prospera Fata, putas?
Ne curae subeant, epuli tunc rite parandi
Ipse dapes Sponsus pectoris igne coquam.
Tres statuam missus magno ut convivia Rege
Iudicet accumbens et
Iove
digna proco.
Per pisces et aves sine fine
Philoxenus
ibit:
Per quidquid tellus undaque et aura foves.
Oxygaro variare dapes, perfundere musto
Nemo me tota novit in Urbe magis.
Prima acie statuam, materno a lacte reducti
Molle caput vituli: moxque sequetur anas.
Offaque gallinae
suco [Orig: succo]
nutrita subactae:
(Lucentes oculos ista natare facit.)
Castaneisque recens impletus mollibus anser?
Et par anseribus prodigiale iecur.
Ova quoque, et matres addam, celebresque vitellos.
Hos misto sapidos reddet aroma croco.
Implebunt patulas strumosa tomacula lances,
Ventribus omento conveniente suis.
Ficedulae venient: cumque his aurita lagopus,
Et Scolopax. primas semper hic ales habet.
Tum pavo cum sideribus, caudaque micante:
Sic tamen, ut possis absque dolore frui.
Nam multis vitam calida inter balnea rupi.
Dura caro est; certis ante domanda modis.
Ponetur lardum: summoque exempta camino
Durati fumo sordida terga suis.
Adiiciam chelas cancrorum immane rubentes:
Quantas
Eistadii
pallidus
Almo
vehit.
Pectinibus
Venetis
misti iungentur echini.
Hadriacum [Orig: Adriacum]
mittet munus utrumque mare.
Exin triticeis
Hispanica
moenibus Olla,
Stabit in octonos aedificata pedes.
Arx formosa gulae non totus
Apicius
armis
Expugnare queat. Ventre leonis, opus.
Inventum Pandora suum Dea dicere posset.
Uno terrarum continet Orbe bona.
Porcum
Troianum
pater appellare solebat:
In quo, sicut equo, quot latuere Duces;
Fercula tot lateant mire mulcentia Gustum:
Sana calore suo, rara sapore novo.
Excerpas, quaecumque velis segmenta, vel optes.
Pars elixa madet: pars tepet assa veru.
Nam per adulterium mistorum mille ciborum,
Dulce sit hoc felix omnigenumque chaos.
Conveniunt scombri, perdix, lucanica, turdi,
Galbula, nefrendes,
damma [Orig: dama]
, columba, lepus.
His et mille aliis,
Iovis
admirabile rebus
Incoquitur cerebrum; cum cerebroque femur:
Quod femur incoluit, velut incunabula,
Bacchus
:
Cum Mater
Semele
fulmine tacta fuit.
Succedent bibuli, piperata opsonia, fungi.
Languentemque mulcent exacuuntque sitim.
Mollia radentur succussae tubera terra,
Optima cum tonitru rupta profundit humus.
Omnia quis memoret? Post, mensa secunda sequetur:
Tum nebulae lactis, compositaeque nives:
Quales villa dabit compresso flore colostri.
Inspergam ficus,
Italiaeque
nuces.
Adiiciam, si quae radix irritat orexin;
Erucas, inulas, asparagosque super:
Cumque brevi lapatho lactucae stamina longae.
Bacca recens oleo pingue rigabit olus.
Uranie
, nondum tibi dens in talia prurit?
Promissis utique est mora saliva meis.
O quoties dices: meliorem nulla maritum
Vel dare
Iuno
mihi, vel potuisset
Hymen
.
Urania seria iocis miscet, et cum Coquo mimum ludit.
1. Cum M. Rumpoldi pinguiore epistola, Urania sarcastice nugatur. 2. Candidissimum procum vocat: sed ultra simplicitatem deludere non sustinet. Sic abnuendo, illius errores et albam mentem castigat tanto liberius. 3. Unde Coquus Palatinus videatur dictus 4. Irridet eius nobilitatem et insignia. 5. Tripodem item Delphicum . 6. Rumpoldum quidem sibi decus afferere ex ingenio officioque M. Aurelii Martialis ,
notissimi Epigrammatum scriptoris sed dubitari posse; fueritne Poeta Coquorum, anne coquus Poetarum. Ceterum ab uno coquinario adulatore non duci argumentum communis laureae. Martialem paene uni Domitiano Caesari ineptissimo improbissimoque placuisse. 7. Medicorum querela adversus coquos, et eorum Libros magiricos. 8. Coquorum, pro sua gloria Rom . Consules citantium, militia qualis. 9. Quid Urania de Rumpoldi esculentis missis atque promissis sentiat? 10. Quid de Thorace Schmausiano ? 11. Gulae voluptatem vilem brevemque esse. Hoc sanctissimos ab omni aevo sapientissimosque viros sensisse. 12. Exhortatur Rumpoldum ad frugalitatem. Infarciendo se, quid nisi morti victimam saginet! At mortem certe instare, Thoracis adipati nodos soluturam.
Filia sum magni, Caelestis origine, Regis:
Ipsius immensi portio parva Die.
Quantulacumque tamen, lixae miscebitur uni!
Dicetur Regis Filia nupta coquo!
Si non ollaris fumus tua lumina velet:
Perspicies, quam te fascinet ater amor.
Quem, si non animi, certe fuligo camini
Reddiderit caecum, caecus amore furis.
Clarae virtutis non est calor iste, colorque.
Castius ille calet: purius iste nitet.
At te suspiciam Maiorum forte beatum.
Et genere et fama nobilis esse cupis.
Ad gustum fateor dulcissimus, adque palatum es.
Inde
Palatini
nomen habere reor.
Quid si etiam a Gustu
Gustavus
rite voceris:
Agnoscet Regem
Suecia
tota suum.
Quo titulo nihil esse queat praestantius. Hoc est,
Illustrem quod te magne
Caralla
, facit.
Qualia, pro Superi,
Clytien
, Insignia gestas!
Sol coquus est. Flos huic assimulatur, ais:
Haud equidem explodo. Clari Genitoris Imago es:
Clara stirpe satus: vix
Phaethonte
minor.
Altera
Nympha
tua est. Quid verso flore superbus
Expetis
Uranien
? altera
Nympha
tua est.
Nobilis,
Aethiopum
quam quisquam fuscus in orbe.
Invidiam voto iam facis ipse tuo.
Tecum Patricii nolint contendere
Mauri
:
Et Proceres, quotquot torrida Zona coquit.
Sunt tua imaginibus fumosis atria plena.
Est ubicumque coquus, fumus abesse nequit.
Salve noster amor. Nidor tuus attrahit omnes.
Ut verum fatear, me quoque paene trahit.
Sed cave, ne propius dum forte accesseris ignem:
(Indiget igne coquus, dum parat arte cibos,)
Molliat afflatu ceras
Vulcanus
avitas.
Istis in loculis gloria vestra sedet.
Atque adeo, nisi provideas, tua defluet omnis
Cerea Nobilitas, tacta calore Foci.
Sed quid Maiores, et quae non fecimus ipsi,
Iactamus? Niti sanguine, vile nimis.
Quos iactas proavos, habet et cerdonibus ortus:
Quique boves pascit, saetigerumque gregem.
An pudet Humani generis, primique Parentis?
Monstrato pomo, quod sumus, ille docet.
Poena gulae, cinis est. Unus, peccavimus omnes.
Quid strepis, Heroum noxa, pudende cinis?
En, quali fastu sumunt sibi cornua lixae:
Qui detruncat olus, stemmata longa facit.
Suspicor, ut minimum famosa in
Phocide
natos
(Vervecum patria est) te, sociosque tuos.
Delphos
usque venis: consanguineumque culinae
Delphorum Tripodem,
Delphica
Fana citas.
Credo equidem, nec vana fides: mihi nescia ne sim,
Boeotus
patriam vis memorare tuam.
Ah, bone vir, si quae
Delphis
oracula fundit
Plena Deo, Tripodis nil habet olla tui.
Nempe tibi veterem laurum, cristasque comantes
Vertice turrigero
Bilbilis
alta movet.
Hinc quia prodierit
Marcus
cognominis: aevi
Gloria
Romani
,
Pieridumque
lepor.
Qui tot salsa, procax piperataque carmina vulgo
Edidit. Hunc Vatem quis neget esse coquum?
Hactenus: ut pepones et condimenta loquatur;
Non omnes illum Vatis honore colunt.
At fuerit Vates: sed non ex ordine primo;
Quorum caesariem laurea iusta premit.
Barbara Pyramidum sileat miracula
Memphis
.
Et sileat statuas
Bilbilis
alta suas.
Nulla coquo posita est. Maiori numine debet
Afflari, sacro dignus in aere coli
Caesar
honoravit: sed
Flavius
, impius, amens:
Qui potuit muscas vix bene ferre suas.
Tanta mihi laus sit, clavo placuisse
Neroni
!
Idem autem mimo praemia quanta dedit?
Marcus
perpetuo supplex mendicat, et alget,
Omnibus in foliis esurit atque sitit.
Frange toros, pete vina, rosas cape tingere nardo:
Haec sunt
Hispani
carmina sacra popae.
Conviva est totus
comissatorque [Orig: commissatorque]
Libellus:
Nil aliud nostrum est, ipse fatetur, opus.
Agnoscisne tuum, suavissime
Marce
, Poetam?
I nunc, et sacris Vatibus adde cocum.
Est tamen argutus: nimirum ut rusticus anser;
Non ut olor stagni,
Mantua
docta, tui.
Multa licet lepidas agitent epigrammata flammas:
Multa quoque obtusa cuspide trudit hiems.
Frigidus, hinc illinc, varias in carmine febres
Spargit, et insulsos seminecesque iocos.
Adde, quod obscenus: poni cum falce
Priapi
Dignior; hortorum ut terreat ultor aves.
Sed nec adulator, sed nec parasitus in aula,
Scurraque lasciva turpior urbe fuit.
Quin aliqui vestrum non degeneratis ab illo.
In rhythmos saltem tota sagina fluit.
Editis et grandes, adipata volumina, libros:
In quibus ut primas Dux
Epicurus
habet;
Sic blando afflatu serpens malesuada voluptas,
Ex uno sensim serpit in omne malum.
Praestantes Medici de vobis multa queruntur.
Perditis Humanum decipitisque genus.
Totque novi surgunt, coquitis quot fercula morbi:
Mors sequitur passu, corpus ut umbra, pari.
Fabricios etiam, famae incrementa, citasti:
Martia
tractantes arma fuisse coquos.
Fabricios! Qui, dum lentem coxere, triumphis
Egerunt captos sub sua signa Duces!
Aude aliquid dignum longis Annalibus
Hunnos
Eice:
Germanis
obvius ire
Getis
.
Stes, licet, ad
Rhenum
, ripasque binominis
Istri
:
Ulteriusque rates
Balthidos
ire vetes.
Sunt longi cultri: fulgent tua cingula bullis.
Cui non obsistas, incutiasque metum?
Sis felix: cane miles io. Te
Marspiter
, opto,
Adiuvet; ut forti praelia corde geras.
Ah! quid ego votis nil proficientibus optem:
Scilicet in
Suecos
arma culina dabit!
Legimus eunuchos, contra ducente
Gradivo
Agmina, victrices conseruisse manus.
Nemo coquos umquam nigri fixisse camini
Audierit summo rapta tropaea tholo.
Cum fera bella tonant, gladii stringuntur et enses:
Haud videas cultro rem bene
Martis
agi.
Scis torquere veru, sed non vibrare verutum.
Aptior est thyrsus, quam gravis hasta tibi.
In
cortem
, non in iaculantem pila cohortem;
Arma tua in pullos Archimagire move.
Gallinas mactare potes: non caedere
Gallos
;
Qui gesa, et torva Lilia fronte gerunt.
Castra tua in mensa. Tunc formidabilis
Aiax
Taurorum septem tergora vasta quatis.
Offers
Troianum
pretiosa ob viscera porcum.
Hoc donum cepas rusticitatis olet.
Tu cave, ne similis fias, abdomine crasso.
Illi, quam laudas, prostituisque, ferae.
Turpe homini brutas animantum assumere formas.
Vitandam
Circen
haec quoque caussa probat.
Si tamen ulla tibi pecus assumenda videtur:
Saltem illam nolis dote carere sua.
Esto igitur bellator equus, vel taurus arator:
Utque canis fidus, corde manuque leo.
Nempe leo in lepores ad cenam cuspide fixos:
Hostis ad armati murmura prima lepus
Laudo tamen fortemque
Gyan
fortemque
Cloanthum
.
Post hos
Rumpoldi
gloria maior erit,
Saltem nil trepidans audes spectare cadaver;
Et quali ferro cumque parare decus
Quid? Quod et ornata cupias mihi veste placere:
Sed magis ornatum moribus esse velim.
Dum coquis, assuetas sorde vitare memento.
Munditiem serva praevalet iste nitor.
Nescio quod Thoracis inenarrabile Textum
Commendas, miris nobile prodigiis!
Si
Nessi
succo non est imbutus, et artem
Non sensit magicam,
Colchidam
pictus acu;
Rem miram narras: dotes Magnetis habere;
Indutum gratis pellere posse famem.
Perspicuos instar vitri clarescere nodos.
Crassus at e multis unus, opinor, erit.
Qui maneat strictus, reliquis impune solutis.
Unicus exsolvi scilicet ille negat
Te primum expedias. Nodus crassissimus ille est.
Libera sponte sua cetera turba cadet.
Sed neque, si nubam, longaevo tempore sanum
Nodosus thorax te tamen esse sinet.
Talibus a nodis oritur nodosa podagra.
Me miseram! Qualem tristis habebo virum!
Parce tuis patinis: non sum patinaria Virgo.
Venales animas tam levis esca trahit.
Esau
lente suum ius vili, vilior ipse,
Vendidit, o demens! Quid gula
saeva [(printer); sic: laeva]
facis?
Quas mihi delicias et libamenta propinas,
Respuo: coelesti sum saturata dape.
Non, ut edam, vivo: sed edo,
Rumpolde Caralla
,
Ut vivam. Vita est, vivere, non edere.
Adde: quod ista brevis tua, nec sincera voluptas,
Traiectu modico deficiente perit.
Omnis eam sapiens semper contempsit. Et infra
Se posuit, virtus cui pretiosa fuit.
Aspice silvicolas veteres in montibus altis:
Inter et antrorum saxa, trucesque feras.
Libarunt modicam
Cererem
,
Tethynque [Orig: Thetynque] propinquam:
Cum Sol occiduos gurgite mersit equos.
Pro Thorace tuo, lorica membra trilici
Terga catenarum perdomuere flagris.
Proque globis vitreis, Thorax quibus ille coruscat,
Vincula ferrati torta fuere globi.
Infelix, quid agis? Genium tantummodo curas?
Defrauda fraudi non erit iste dolus,
Cum semel extremam tibi mors admoverit horam.
Quae fixa et certa est non bene nota tamen
Ultima, quid dubitas: sed flebilis offa coquetur
A
Lachesi
: quanta est, tota voranda tibi.
Qua simul exhausta, satis est, dicetur, obese.
(Iam satis) ad plures, victima mortis, abi.
Perque saginatum transibunt spicula collum.
More novo, fies tunc cibus, ante coquus.
Magnam instaurabis cenam serpentibus atris.
In tumulo exspectat multa lacerta tuo.
Vermibus in praedam cedet deforme cadaver:
Inque cavum lapidem defluet omnis adeps.
Quando igitur defossus humo fatente putresces;
Quem nunc sic pascis, dic, ubi Venter erit?
Altilium barathrum, captivarumque volucrum:
Sorbens piscosos putida fossa lacus.
Structa ubi triticeis
Hispanica
moenibus olla?
Arx formosa gulae praecipitata ruet.
Esca cavo ventri, venter pinguissimus escis:
Quod sequitur, nosti [Reg: novisti] ; perdet utrumque Deus.
Haec bene perpendens, melius, quam
Bacchus
, amicam
Uranien
dices consuluisse tibi.
Quod Venator et Cocus non potuere, temptat Architriclinius, iactantior prioribus. Quis enim inter pocula non disertus est? Itaque omnem annonam et ganeam, Aras et Focos, Aram Bacchi , Focum Cereris sui iuris esse iactat hac magnificentia et magniloquentia sperat facilius alliciendam Uranien . Potissima autem pars Epistolae consumitur in descriptione Convivii Irenici, Norimbergae exhibiti. A. 1650 .
Synopsis
1. Campegius Architriclinus, Uraniae in benevolentiae signum, omnia optima, cellam et penum, seque offert, non esurialibus titulis, ut ceteri Aulici; sed utilitate praesenti circumdatis. Scires vitulum, non titulum curari. 2. Quandoquidem omnia in aula ad oris et gustus diriguntur obsequium; se tantum non principem esse. 3. Mappam, Regum Mensis insternendam, non esse de lana caprina. Neminem autem melius Campegio scire, quomodo adorandum convivium. Hinc aestimari. 4. De novo modo componendi strophiola in omnes figuras, et chimaeras. Quantae artis hoc oculorum curiosum illicium? 5. Carptoris artificium longe bellissimum: Regibus gratum, ingeniosa mundities, convivis quoque salutaris: priscis usitata. 6. Describitur magnificum Epulum, Norimbergae exhibitum Belli Ducibus et legatis. Anno M. DC. L. (quo Pax, et
Pacifica immolabantur.) Illi nimirum Villaronam Architriclinum interfuisse. 7. Plastica Tragemata, nebulae dulciariae. Eiusdem convivii spectacula. Emblemata ex Saccaro. Non omnia ad gulam: quaedam ad oculorum voluptatem. 8. Vina: fontes gaudiorum. 9. Musica 10. Dramatica 11. Pueri equites, Pacis testes: Ignes festivi ad aeternam memoriam. (P.S.) 12. Cum Imagine caelata, repraesentante immanitatem Symposii Irenici; ceterasque res ad hilaritatem reductae pacis, Norimbergae gestas, et visas. Mittuntur et Repotia posthuma ex asservato vino Gustavi Adolphi Regis Sueciae .
Villarona
tuus, si nomen in hospite servi
Suspicis; ut sperans optat, amansque vovet.
O decus,
Uranie
totum mansurus in aevum,
Haec mittit Dominae verba legenda suae.
Perlege: fortassis non displicitura loquentur.
Offero me, si cui
Nympha
placere cupis.
Idque tuo, quae certa fides, meritoque bonoque.
Promissis aberit iusta querela meis.
Si te blanda iuvant, et delectantia Gustum;
Ut tenerum sexum blanda iuvare solent:
Cella, penus mecum. Sicco madidoque beatus,
Subsidio promes condis utroque furor.
Elige: non desunt praelis expressa
Falernis
Lesbiaque
et
Chiae
dulcia vina notae.
Ni mage nostra velis: quae
Rhenus
,
Nicra
,
Mosella
Fundit, et
Austriaci
flava senecta cadi.
Vina levant animos, augmentaque viribus addunt.
Vincula tristitiae solvis
Iacche
pater.
Significant nomen, ius Triclinia nobis.
Summum, meque adeo Principis esse loco.
Arma gerant alii macrum spirantia fastum:
Vestiat ardenti murice sicca chlamys.
Adque latus laevum dependant aurea clavis:
Qua tamen admissi nil reserare valent.
Ast ego nec specie, nec cura fungor inani.
A nobis pendent
Bacchus
et alma
Ceres
.
Idcirco longe magis observamur in Aula.
Re potior. Nil me nomina cassa iuvant.
Nec steriles tituli, nec vanus fulgor obumbrat,
Officii partes utilitate probo.
Non miror est virtus instructam ponere cenam,
Ordine servato, tempore, sede, loco.
Martis
adornatas acies quam ducere campo,
Auditus fuerat dicere
Caesar Otho
.
Refert: quadrata sedeas mensave rotunda.
Posterior plures orbe figura capit.
Signa probaverunt veteres Lunamque,
Latini
.
Oblongis usus nunc prope maior adest.
Ars nova successit, non longo more recepta.
Dapsilibus quadris lintea fusa iacent:
Sed tamquam in
scaena [Orig: scena]
. Spiras, variosque ferarum
Ac volucrum vultus carbasus alba refert.
Assimulat saltum praedantis linea vulpes:
Assimulant dubiam linea cerva fugam.
Velifera ex velo formatur longa triremis.
Formatur torto stamine parva casa.
Alarum gyros imitatur textilis ales:
Iam ferus accipiter, iam
Iovis
arma gerens.
Miratur mimos lini conviva sequacis,
Miranti novitas ingeniosa placet:
Do signum. Lavat unda manus: mantelia tergunt.
Quisque suo moniti discubuere toro.
Mox pleno incipiunt se Bacchanalia vultu
Prodere. Cum nardo regnat ubique rosa
Quid si me videas carpentem fercula dextre:
seu fera silvestris,
Pontica
seu fit avis.
Est aliquid, multis de milibus altile quodvis
In partes scite posse secare suas.
Ut sine conflictu, sine vi, quod in aere pendet,
In patinam recidat: praecipitetque nihil.
In leges peccat, qui vel primoribus escam
Contigerit digitis: polluitque cibus.
Mensam ac si,
Phineus
foedasset dira
Celaeno
Unguibus, et rostro, proluvieque tuam.
Usque adeo certam iuvat, atque experta requirit
Temperiesque manum, temperiemque manus.
Pygargum scindam, sectumque in membra locabo.
Iste, videns dices, ingeniosus homo est.
Talia regales oculos spectacula pascunt.
Crede mihi, ars pretio constat et ista suo.
Gallia
me docuit: praeceptaque sumptibus emi.
Parisiis
melior nemo magister erat.
Prae
Triphero
docti sumus, et celebramur uterque:
Qui tamen
Ausonia
structor in Urbe fuit.
Nam quoties fervet regalis coena: vocamur.
Mirandum est, quod non
Iuppiter
ipse vocet.
Est Urbs Imperii, Divo famosa
Saboldo
:
Laxat ubi primos
Norica
terra sinus.
Nobilis hic vivo consurgit Curia saxo ;
Grandis Symposii facta repente locus.
Tempore quo laetis oleae redimita corymbis,
In campos rediit Pax,
Alemanne
tuos.
Pax epulabatur; Pacis fuit ille triumphus.
Ex phiala Pacis vina bibere Duces.
Misti
Itali
,
Belgis
,
Suecus
cum
Teutone
nostro,
Pascere concordem sustinuere gulam.
Intereram. Nam cuncta meo sub iure fluebant.
Sedimus ad clavum: reximus arte ratem.
Per vada, per syrtes et stagna tumentia musto
Ebria, me tenuit praeside Navis iter.
Quid confecta tibi iam vesca emblemata narrem?
Tota quibus Procerum mensa referta fuit,
Expressus
Brasila
concrescit
harundine [Orig: arundine]
sucus [Orig: succus]
:
Dulcior ille favo, candidiorque nive.
Materies habilis ducendis mille figuris,
In genus aligerum, pinnigerumque genus.
Quod natat, it, volitat; Plastes dulcissimus auctor
Efficit, et vivis temperat ora notis.
Ergo formosis simulacris omnia plena,
Arte voluptatum congeminante novam.
Composui stabant inter bellaria
Fauni
,
Cum lepido
Dryadum
,
Nereidumque
choro.
Quattuor ex rigida castella siligine ducta,
Stabant cum pinnis (bina minora) suis.
Hinc atque hinc fossae fossas impleverat humor
Citreus. In citreo gurgite lusit olor.
Tritones
suberant, conchas utrimque tenentes:
Unus odoriferas eiaculatus aquas.
Stillavit croceus prasinis ex nubibus imber.
Manarunt pressi vellera rore thymi.
Manarunt liquidi
Baccheo [Orig: Bacchaeo] nectare fontes,
Gaudebat falli prodigiosa sitis.
Inque comas fluxere rosae, fluxere ligustra
Fusilibus nimbis: sed tamen arte mea.
Crateras magnos statuunt: dulcique
Lyaeo
Et simul accensa est, relevata sitis.
Tunc vero primum certatur
Amystide
crebra.
Vina coronantur: dempta corona fluit.
Et quoties cyathi: tormenta
curalia [Reg: corallia]
mistis
Ad numerum toties intonuere tubis.
Haec super accessit fidibus
Polyhymnia
motis,
In Symphoniacos ducta puella choros.
Continuo multae voces sonuere per auras:
Centum ac si
Cumis
ostia aperta forent.
Ex uno; vivat
Caesar
per Secula, vivat:
Austriaque
incolumi
Caesare
, Salva Domus.
Intulit et madidos titubans
Comoedia
soccos
Sobria,
Teutonico
more, nec ipsa fuit.
Nec sic displicuit: belleque et
gnaviter [Reg: naviter]
actum est.
Pacis agebatur, gloria, nomen, honos.
Illi deliciae factae.
Tegeaticus
Ales
Mercurius
cum Diis adfuit aetheriis,
Et Diis aequoreis, et semideis
Satyricis
.
Acclinis viridem praebuit herba torum
Orpheus
in silvis, silvam ad convivia traxit.
Gressus ad numerum composuere ferae.
Intentos citharae licuit spectare leones.
Simia cum pardo visa ferire lyram.
Caesaream
rorans Aquilam monstraverat
Iris
,
Fulminibus positis, hostis habere nihil.
Ecce, trahebatur Bellum ferale catenis.
Haerebat nodis utraque vincta manus.
Mulciber
adveniens conflatos abstulit enses.
Cyclopes
pyrios eripuere tubos.
Pro gladiis promunt falces, fit vomer aduncus
Cassis, et ex clipeo fit radiante ligo.
Surgit laeta Ceres : et postquam sparsit aristas,
Alternos fecit ludicra Diva pedes.
Vera loquor memori sunt haec mandata metallo:
Publicaque argenti sparsio testis erit.
Hoc pueri norunt equites in arudine longa.
Hoc videre senes: conscia vidit anus
Fixa refulgebant mediis umbracula campis.
Frondibus intextis longior una domus.
Cetera surgebant niveo tentoria panno :
Quae
Tyrio
; summis plena fuere viris.
Spectavere faces, discurrentesque pyropos.
Festivo
Siculus
luserat igne faber.
Stridebat totus flammis saliaribus aether.
Evomit rapidas plurima trulla faces:
O si tunc coram, mea Lux, mea sola fuisses
Spectatrix operum, magnificaeque dapis!
Me puto, Fortunae felicis imagine capta
Ambisses ultro: quam precor ipse modo.
Fide tamen. dabitur non una occasio talis
Laetitiae: referent gaudia pulsa pedem.
Tempus erit, cum Rex
Leopoldus
primus habenas
Ceperit Imperii, maxima
Roma
, tui.
Augustam Novus
Augustus
,
Maeno
que relicto,
Inviset, famulo qua fluit amne,
Lycum
:
Altera spes certa est. Invitat
Boica
tellus,
Isara
iam placidas obvia sternit aquas.
Tunc Epulis iterum geniosque vacare licebit,
Me sine nulla dies laeta futura redit.
Ibimus,
Uranie
. Simul hinc, simul ibimus ambo.
Te faciet comitem Taeda petita meam.
Signaturus eram: cum sculpta affertur Imago.
Artificis magni dicitur esse manus.
Urbem, Epulum, fontem rubroque alboque scatentem,
Templaque, et immensas Urbis adumbrat opes.
Adieci plenam vino spumante lagenam :
Suecorum
Regem quale bibisse ferunt:
Cum
Norimberga
sua castra locasset
Adolphus
.
Eius reliquias credimus esse sacras.
Uraniae dedignata multis caerimoniis [Orig: caeremoniis] uti , contemptis omnibus, quae Architriclinus iactavit, iactat. Offert, donat, visenda promittit [(printer); sic: permittit] , inviso proco cophinum mittit, hoc est, repudiat.
1. Aversatur Urania mortalem Sponsum, Immortali iam consecrata. 2. Iactatam potentiam Architriclini, artificium structoris plus aequo aestimari contendit: inter crepundia, mimicasque gesticulationes potius numerandum. 3. Sumptuosa miseria famelici carptoris coram Regibus: immo hercle et periculosa convivae assidentis.
4. Rusticum in agro pransurum, non indigere supervacaneis hisce nugis et ineptiis. 5. Irrident strophiorum et mapparum in mensa textile ludibrium. 6. Num ergo vanissimus Villarona putaverit, Uranien gemmam Virginitatis suae commutaturam cum lagena vini regii, Norimberga missi! 7. Bacchicum munus, sobriae Virgini placere non potuisse. An ebrietatis foeditatem et pericula ignoret? 8. De immani convivio Pacis Norimbergae celebratio quid sentiat. Irenicum vocari: potius Ironicum vocandum esse. Quis umquam audierit, pacifica duratura, in ara Bacchi immolari? 9. Facesseret cum parergis et analectis suis. Uraniam vocari ad Cenam magnam caelestis Sponsi: cui prandium terrestrium ciborum posthabeat. 10. Duplex Antidorum, pro oblatis donis, remittitur Campegio . Pro imagine quidem nobilior altera, repraesentans Extremum Iudicium, a Michaele Angelo Romae formatum. Ex Mortuali Lesso Mundi
(Dies Irae, dies illa solvet saeclum in favilla.) aliquot Rhythmi inseruntur. Quibus scilicet oculi auresque melius imbuerentur, quam profanis festivorum ignium spectaculis Norimbergae exhibitis. Quando praesertim extrema Mundi catastrophe, undantibus incendiis succincta in foribus esse videatur. 11. Alterum Antidorum, pro vino Gustaviano Regis Sueciae , remittitur Amphora plena acidulis Egerensibus , animae corporisque morbis profutura.
Spes tua non placido pelago, ventisque secundis
Fertur. Arenosum,
Didace
littus aras.
Uranie
Scylla
est nautasque absorbet hiantes.
Scylla
quoque in
Siculo
gurgite Virgo fuit.
Mille petita procis omnes eluserat una:
Te quoque
Glauce
Deis annumerate maris.
Donec ab infami
Circe
mutata venenum
Gurgitis et magicos horruit ipsa canes.
Certius
Uranie
lenoni obnoxia nulli
Perstat in inceptis: nec timet esse rea.
Nec timet haerentes latraturosque molossos:
Si fuget aut fugiat mille petita procos.
Tunc formidaret, si partiretur amorem
Rivales pepulit iam suus alter amor.
Desine promissis speratam flectere velle
Nil profecturas eice corde faces.
Caelestis pharetrae gremio deprompta sagitta,
Altius in nostrum pectus adacta fuit.
Nec, quia structorem te scripseris esse peritum;
Artis ludibrium,
Didace
curo tuae.
Atque adeo iam nunc iubeo desistere coeptis!
Sis licet Oeconomus chironomusque simul
Prodigus emisti volucres praecepta secandi.
Impensi census cui, precor, ede bono.
Heu! Quanto satius bona Mens his empta fuisset
Sumptibus!
Annaei
perlege scripta Sophi.
Tu
Senecam
legeres indoctus, et osor honesti!
Missa quoque, alterius littera ducta manu est.
Quanta superstitio! Tot ludere gestibus ante
Fercula, moroso cor subeunte metu:
Ne secet abrupte: ne culter futilis ictum,
Frustratamque manum ludificetur avis.
Pallet ad errorem; seu rupto fune securim
Fugerit attoniti victima torva popae.
Ergo sollicito vultu ridendus inhaeret
Perdici, et trepidus singula membra notat.
Qualem nec
Tuscus
fortasse assumat aruspex :
Sacrificae quoties inspicit exta bovis.
Rusticus ad stivam nugis non utitur istis,
Iucunde subigit non minus ille famem.
Dente nigrum panem, vel glandes frangit arator:
Quodque capella facit, Pastor et ipse facit.
Vultus non variat: nullus tremor occupat artus.
Suspensamque negat ludificare gulam.
Et tamen haud paullo communi laetior esca,
Ridet
Pavones
, carptor inepte, tuos.
Et varios ridet mimos, quos edis edendo
Culter ei manus est. Hac capit ille salem,
Ille sub illicibus prandet, vivitque beate :
Et movet
Assyriis
Regibus invidiam.
Quo pepones? Sumit permixtis allia coepis.
Quod sapit, hoc nutrit, Regula ventris habet.
O bone
Campegi
scires vivere laete:
Exires Aula: Rus patet omne tibi.
Addideras etiam, mutas te fingere posse
Formas ex lino. Textile surgit opus.
Surgunt Pantherae: fluitant delphines in undis ;
In mappa varias te simulante feras.
Carbaseae spectantur aves : in
Sindone
praesens
Psittacus
. Et stricto corpore pavo sedet.
Dic mihi: quid prodest operosas texere nugas?
Venter, non oculus, se saturare cupit.
Displicet infelix industria. Quadra levatur:
Qua mota ingenium totaque pompa petit.
At non in nugis vinum numerabitur, inquis.
Quod Rex signavit de meliore nota.
Nempe propinabis
Gustavi
Massica
Sueci
:
Quae
Norimbergae
postuma [Orig: posthuma]
cella tenet.
Omnis enim laticis, quem Rex admoverat ori,
Relliquias etiam creditis esse sacras.
Sume, nec invideo, quantum potes ebibe, castam
Non premit
Uraniam
tam rabiosa sitis:
Ut veterem exstincti vappam desideret hostis!
Ah! Quid sub tumulo iam bibet Umbra suo!
Ne mihi suspectos infundas, quaeso, liquores.
Lesbia
iuncta viro,
Lesbia
vina bibat.
Virginibus teneris libatur tutius unda;
Quae nitet illimi puraque fonte fluit.
Ebrietate calor geminatur, inde libido;
Flammaque dat flammas in igne furit.
Nonne vetat Sapiens flaventi intendere vitro?
In quo blanda natant vina, venena latent.
Regulus interior, serpente nocentior omni,
Toxica diffundit, nec sinit esse merum,
Ergo haustum virus cerebrum vertigine turbat.
Mente caret ratio: mens ratione caret.
Virginibus teneris libatur tutius unda.
Vina levant animos: est, ubi vina gravant.
Triste furensque caput nebulas exhalat opacas:
Inque humeros cervix fessa reclinat onus.
A puteo nullum lymphatum lympha remittit.
Insanos faciunt Orgia,
Bacche
, tua.
Tunc subit insuetis titubans audacia factis:
Cautior et rigidus desinit esse pudor.
Paulatimque levem iacturam censet honoris
Avolat et numquam casta columba redit.
Virginibus teneris libatur tutius unda,
Quae tacito passu culta per arva fluit.
Rivulus ingenui trahitur sine labe liquoris.
Nullus Castalias inficit anguis aquas.
Ah ! quotiens Virgo male fidens pocula sumpsit :
Moxque suum nomen perdidit atque decus !
Florentem, ah, quoties
Nympha
invitatur in hortum:
In quo flos,
Fauni
sectus ab ungue, perit!
Vitrea virginitas, puroque simillima vitro.
More vitri fragilis frangitur, inque vitro
Digna novem sertis, et adhuc sua lilia gestans,
Forte foris cenam casta puella petit.
Post aliquot calices, lacerato stemmate, iam nil
Pota domum, praeter stramen inane, refert.
Virginibus teneris libatur tutius unda.
Nescio quid crudi vina saporis habent.
Scilicet
Uranie
propter tua Caecuba nubet!
Hoc pretium nostri vile pudoris erit!
Captivam faciet Liber, vinctamque Lyaeus!
Ipsa tamen contra nomina stant, et agunt.
Certe me, Sensum complexa, monere videntur,
Istud ne fieri, serva futura, sinam
Nescio quae Pacis formosa tragemata iactas:
Laxat ubi primos
Norica
terra sinus,
Symposium, vidit quod Quinquagesimus Annus,
Symposium suppar,
Sardanapale
, tuo.
Quamquam figmentis multum indulsisse videris:
Uranie
tanti non ea monstra facit.
Pax epulabatur: pacis fuit ille voluptas,
Scribis, et Irenen apposuisse dapes.
Si verum excutimus, si me non omnia fallunt :
Pax ibi consumpta est. Sic epulata fuit.
Audio: cum Bellum, vinclis traheretur ahenis,
Artaretque [Orig: Arctaretque]
seris nexa catena pedes;
Subrisisse Duces. (Flens riserat ipse
Gradivus
.)
Praebuerit caussam forsitan ipse ocus,
Vero: bella fuit pax haec Comoedia belli.
Sic et apud
Plautum
fabula bella datur.
Inter abundantis
Bacchi
carchesia, sese
Ebria pro pacis pignore Larva stitit.
Hoc pueri discent equites in arudine longa.
Hoc sene cum tremulo curva videbit anus.
Nonne vides iterum stringi pro falcibus enses?
Martia
conflatus transit in arma ligo.
Tolle, precor,
Brasilis
efficta crepundia cannis.
Ad stomachum non est ista sagina meum.
Prandia tu memoras: sed enim mihi coena paratur.
Magna triumphalis; nomine digna suo.
Aurea convexo radiant Triclinia coelo:
Astrigerae sedes, purpureique tori.
Hic Epulum dabitur claudendum tempore nullo:
Quale nec
Assuerus
Persa
dedisse datur.
Tale nihil, quamvis supraque infraque rotentur
Sidera cum
Phoebeo
, Mensa
Neronis
habet.
Ipse meus Sponsus Mensam praecinctus obibit:
Ipse feret lances: ipse Minister erit.
Divinusque latex una pendebit ab Uva.
Una, (triplex eadem) me satiare potest.
Musteus Autumnus semper praestabit abunde:
Ut sitiensque bibam, ne sitiamque bibens.
Signatura sui : cum picta affertur imago.
Archetypi fama nobilis auctor erat:
Et plus quam
Zeuxis
,
Romae
celeberrimus olim.
Territat hic homines: luserat alter aves.
Sistitur extremi (quid iam pallescis et horres ?)
Iudicii Extremi sistitur atra Dies.
Illa dies Irae: quae solvet saecla favilla:
Si qua fides verbis, cana
Sibylla
, tuis.
Si qua tuis (potiorque tuis) Rex inclite Vatum,
Supremum Mundi vaticinante rogum.
Quis tremor invadet: venturo Iudice Manes?
Cuncta novo stricte discutiente Foro.
Cum tuba terrificis quatiet clangoribus Orbem:
Spargetur mirus perque Sepulchra sonus.
Ante thronum coget suspensum nubibus omnes.
Surgite iam Iudex
Iride
cinctus adest.
Momento surgent Mors et Natura stupebit:
Funera cum sistent se rediviva Deo.
Quod punctum caussae est, responsa petentur ab illis.
Lege agitur. Prima est Quaestio : Quis ? Quid ? Ubi ?
Altera erit : Quibus auxiliis ? Cur ? Quomodo ? quando?
Rhetoris hinc pendet discutienda salus.
Quisque suum portabit onus. Mens conscia Librum
Proferet. Ille foris scriptus et intus erit.
Parebunt secreta : nihil remanebit inultum.
Ferrea divinum iura tribunal habet.
Ah miser, ah quid tunc reus es dicturus ad Urnam?
Aut quem Patronum supplice voce roges?
Vix iustus securus erit. Trepidante columna
Marmorea, fulcrum straminis ecquid aget?
Examen virtus etiam, Librae atque Lucernae
Scrutantis Solymam, nuda pavensque subit.
Haec ita cum fient : ubi
Norimberga
iacebit,
Laetitiae sedes, Emporiumque gulae?
Aut, ubi taediferae noctes? Irenica busta?
Vulcani
lusus? Quos bene potus amat.
Dic: ubi tunc stridens flammis saliaribus aether?
Aut ubi festivis ignibus aura tonans?
Fumabit pontus : solventque incendia rupes ;
Aetnaeque
, non simplex, totus hic Orbis erit.
Nec procul ista Dies. Praenuntia signa notantur
Turbinis, et fumi, luctificique metus.
Terra movet: nutant urbes: subsidere montes
Vidimus. A fundo fervet arena maris
Convasare monet Figulus sua Vascula: rubra
Ficta prius rursum fracta refinget humo.
Tibia
Chaldaeae
Statuae pervenit ad imum.
Vix superet ferrum testaque mixta pedum.
Incipiunt etiam digiti decrescere deni!
Vanescunt Ungues, non sine faece sua.
Olim praevalidus pollex attritus uterque.
Quot modios scobis hinc iam cecidisse putas ?
Si multum restat : restant tria saecula Mundo.
Forsan et hoc minus est. Cras minus illud erit.
Expende ; et solitum dedisces,
Didace
luxum.
Atque, ut dediscas, haec tibi Imago datur.
Hoc condimento sapientibus imbue mensam
Villarona
tuam. Nam salis instar erit.
Adieci plenam vitali fonte
Lagonam [Orig: Lagenam]
Qualis fons
Egrae
, non sine mente, fluit.
Egrae
; caesus ubi
Scota
fataliter hasta
Fridlandus
, multo sanguine sparsit humum.
Fons ubi, dico salit iuxta confinia
Lethes
:
Lethaeis tamen est fons inimicus aquis.
Quippe facit memorem, cerebrique oblivia tollens
Aegros instaurat, restituitque sibi.
Ille salutares, medicasque, acidique saporis,
Frigidus aestivo tempore fundit aquas.
Ebibe, vel misce, post pocula dena manebis
Sobrius, et dices: hic liquor ante merum est.
Sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. Dan. 13. Melchior Küsell f. [Abbr.: fecit]
Tactus bows to the praying Urania ]Sensus V. Tactus Epistolarium Liber Quintus
Pervenimus ad Sensum Tactus: cuius insidiae et lenocinia etiam palpari possunt; omnia raro evitari, unde D. Basilius lib. de vera Virg. [Abbr.: Virginitate] Vocat omnium deterrimum, emittit enim Legatos ad Sensus, ut eorum opera, voluptates suas prosequatur. Placide abblanditur, ut magnam in homine exerceat tyrannidem: ideo summa cura coercendus. Consonat S. Bern. lib. de Natura et dignitate Amoris Divini cap. 7. Ceteri sensus, maxime tres primi, adhuc honestiores procos gerunt: tolerabilibus oblectamentis, quamvis non omnino aut semper necessariis, grati; multo minus nocentes. Tactum illecebras admoventem suas, aut usum qualemcumque sola necessitas excusat. Pulchra facies, suavis sonus, suffitus cinnamomi, dulcis liquor, dapsilis sapor,
durante pudicitia, non inquinant Animam. Accedat amplexus: omnia corruperis. Tactus inficit, et labefactat. Quid ? quod fratres suos, omni iure potiores, cupiditatibus suis subservire cogit. Scilicet insanis amoribus famulantur. Visus et Auditus, Olfactus et Gustus. Spectacula obscoena, cantilenae turpes, odoramenta Cypria , lautitiae et philtra, obsequioso conatu mercenarium ministerium libidini offerunt, ventri oboediunt. Quae indignitas rei mellifluum Doctorem prae amaritudine animi ita exclamare coegit. In Medit. C. 14. Inimici mei Animam meam circumdederunt. Corpus scilicet, et Mundus et Diabolus. Caro mea de luto est; et ideo lutosas et voluptuosas cogitationes ab illa habeo: vanas et curiosas a Mundo: A Diabolo malas et malitiosas. Habes, Amice Lector, sequentium Epistolarium Argumentum. Quia Tactus incedit per ignem suppositum cineri doloso : caute et aliud agentes, huius sensus pericula exponimus. Producuntur tres capitales Humani generis hostes larvati, ad usque flagitium facundi : Mundus, Caro, Diabolus. Maxime circa Tactum occupati. Mundus Caupo sit, Caro Aulicus, Daemon miles gloriosus. Caussas nomenclaturae suis locis assignamus. Ad voluptatem Mundus invitat, Caro irritat, Daemon inflammat. Mundus instruit focum, Caro subministrat
fomitem: Daemon prunas halitu ardere facit. Mundus praebet hospitium, Caro auget illicium: Daemon consummat incendium. Mundus demulcet sensum; Caro suadet assensum; Daemon, nisi Anima vigilet, extorquere nititur consensum. Quo negato, medios inter sensus salva est Urania .
Bern. Mundum stabulum vocat, in quo iumenta, et homines similes facti iumentis insipientibus. Nos Cauponam appellamus, bonarum rerum et scelerum officinam. Mundum fallacem, perditum, vanum, crudelem describit S. Ioannes Evangelista passim. Hic specimen reperies, consummatae nequitiae. Caupo a fecundis calicibus disertior, quam verior, miras Uraniae technas scribendo atque invitando struit.
Synopsis
1. Cosmum, vel proprio nomine ornatum, Uraniae placere posse; ominose. 2. Nusquam inveniri tam instructam divitemque cauponam. 3. Ademptum quidem aliquid esse suo patrimonio, per, nescio quam, praedatorem Nazarenum ex Virgine natum: ceterum adhuc se latissime dominari; silvis, montibus, fluviis, mari potentem. 4. Suum vero deversorium [Orig: diversorium] , sicuti regio luxu splendet ita a regiis "person"is utriusque sexus, assiduo frequentari. 5. Utopia: Fortunatae Insulae: ubi risus, gaudia, epulae, choreae, lusus, alea et cetera. 6. Signum huius magnifici Hospitii, facile noscendum. Toti Orbi constare. 7. Cur sola Urania , in tanto hominem concursu, celeberrimam Tabernam subterfugiat 8. An vitam solitariam pro fessa sit? In corporis ergastulum misere compacta, cur alio carcere se arctius habeat?
9. Etiam inclusam Danaen amatori patuisse. Velit, nolit, Mundi illecebras subterfugere non posse. Vitaret potius ingratitudinis notam, diligentem beneficiumque Hospitem perosa. 10. Blandimentis Mundi voces ex lib. Proverb. C. 7 Intexui funibus lectulum meum: stravi tapetibus pictis ex Aegypto . Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. Veni: inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus, donec illucescat dies, et cetera. 11. Cosmophilorum cantilena ex libro Sap. C. 2. v. 6. Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt: et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. Vino pretioso et ungentis nos impleamus: et non praeterat nos flos temporis. Coronemus nos rosis, antequam marcescant : nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.
Continuos numero convivas. Semper abundo
Hospitibus numquam nostra popina vacat.
Utque fluens Luna refluensque urgente vicissim
Aestuat, et vertit terga, reditque mare :
Sic ingens populi fluctus venientis inundat :
Accurrunt homines more fluentis aquae.
Cur non accurrant ? sunt omnibus omnia praesto :
Vina dapes, epulae, cum citharisque lyrae.
Me penes Utopia est, decantatissima vulgo
Insula, fortuna prodigiosa sua.
Lactea ubi coctos eructant flumina pisces:
Ora per, in fauces, tosta columba volat.
Labitur ex truncis, sicut de palmite, mustum:
Ebriaque undanti nectare, ripa fremit.
Huc ades
Uranie
: nostroque assuesce vocari
Nomine purpureis excipienda toris.
Si dubitas, visura proba non somnia narro.
Fluctuat in nostris fabula nulla bonis.
Aedibus in latis se mutua gaudia trudunt:
Alternas variant irrequieta vices.
Iam fidibus iam voce canunt: choreasque
sequaces [(printer); sic: fequaces]
Tempore noctis agunt, tempore lucis agunt.
Luditur: et pictis succedit eburnea chartis
Alea, totque oculos paene quot Argus habet.
Haurit in hoc lusu cupidos pavor atque voluptas.
Nec refert : canis hic iacta sit, anne Venus.
Ditescunt omnes ego deficientibus aera
Suggero. Maiores nullus habebit opes.
At quid si in tabula videas bicolore fritillum !
Implebit felix tessera
Coa
manum.
Huc ades
Uranie
: promissam amplectere fortem.
Constantem veniens experiere fidem.
Forte petes signum Caupona ad limina fixum,
Quale fit; ut caupo publicus esse probet.
Vix errare potes. Medio Globus aere pendens,
Descripti partes quattuor Orbis habet,
Africa
, cumque
Asia
spectatur
America
late:
Insidet
Europe
vecta puella bovi.
Huc Dea coelestis,
Iuno
dignissima dici:
Huc ades, o oculis carior una meis.
Cur sterilem carpis captiva domestica vitam?
Numquam aurae spatium liberioris ames?
Custodita seris, membrorumque abdita claustris
Degis, ut obscuro carcere septa fera.
Sic et Hypermnestram crudus pater abdidit antro:
Compacta in stabulum sic
Philomela
fuit.
Tereus
et
Danaus
parili feritate tyranni,
Dignus uterque pari clade perire fuit.
At tu, quae clathris includi sponte videris;
Laxa animum curis, anxia Virgo, tuum.
Per licitas saltem, Dulcissima, quinque fenestras
Prospicias. Sensus
exsere [Orig: exere]
quinque tuos.
Turribus inclusam
Danaen
quoque flexit amator.
Illapso rimam tegula rupta dedit.
Quid me
Nympha
fugis? Tentes licet omnia: totum
Effugisse nequis. Te quoque Cosmus alit.
Ut nolis nostro censuque ac munere vivis.
Certe aliquo titulo cogeris esse mea.
Si non in Mundo es, dic ergo, ubi degis Alumna?
Quis tibi dat victum? Quis tua membra tegit ?
Largior ignem et aquam:
Bacchum
Cereremque
ministro.
Et possum,
Uranie
, displicuisse tibi?
Ah ! si oculos posses in pectora figere nostra !
Cessares longas nectere lenta moras.
Huc generosa veni. Veniens miraberis ipsa,
Insimulare meam te potuisse fidem.
Innumera aulaeis, ostroque cubilia fulgent.
Missus ab
Aegypto
illa tapes,
Sed tibi selectum maiusque cubile paravi.
Quem stravi lectum, candidus implet olor.
Funibus intextus Serum te exspectat, et auro ;
Sindoneque ornatus multicolore torus.
Aspersique aloe, myrrhaque, et cinnama fregi
Desuper.
Assyrii
germinis, halat odor.
Pro te dulce caput. Mihi crede, tuaque salute
Vovimus: inque aram victima multa cadit.
Tres hodie dedimus vitulos: cras addere taurum
Constitui, sertis cornua vinctus erit.
Ergo veni : optatis amplexibus atque cupitis
Dicto, felices ambo fruamur, Ave.
Et cur non placide noctem iungamur in unam ?
Donec ab aurora pulsa recedat equo.
Nemo sciet, nisi nos, nam qui deprendere possent
Observatores, hinc abiere procul.
Tuta mora est. Totam elabi patiere iuventam?
Nec disces: quid sint gaudia, quid sit amor?
Dum virides anni, vernantque in corpore sanguis,
Utere Cauponae commoditate meae.
Lux genialis adest. Flagra et ieiunia differ.
Utere nunc vitae flore iocosa tuae.
Dura, licet, tunc sis, cum ruga senilis arabit:
Et nivibus squalens tempora sparget hiems.
Illud tempus ages curis et fletibus aptum :
Utque voles, Superis tura precata feres.
Sed iam non tetricam, iam non decet esse severam.
Optima pars aevi, primaque forma vetat.
Invitat Maius: Ver se formosius offert.
Eia, coronemus tempora nostra rosis.
Festino occasu videas
marcescere [(printer); sic: marcessere]
flores.
Primo mane rubens, vespere canus erit.
Nullum sit pratum, quod non pertranseat ardor
Luxuriae nostrae: nulla platea vacet.
Vita brevis, velut umbra fugit. Sperantibus annos
Nestoris
, obrepit suprema dies.
Nunc cane, nunc salta. Post mortem nulla voluptas.
Sero
Phryges
sapiunt. Nunc ede, lude, bibe.
Cum Mundus ambiguum nomen sit, machinaque haec, quam Deus pulcher, pulcherrimam condidit, omni laude dignissima: Urania quoque ambigue respondet bifronti Iano Cauponi. Sed Pseudocosmum aversatur. Summa Epistolae ex D. Bernardo lib. de Perse. Sust. C. 30. Ubi periclitatur Castitas in deliciis; Humilitas in divitiis; Pietas in negotiis; Veritas in multiloquio; Caritas [Orig: Charitas] in hoc Saeculo nequam, et cetera.
Synopsis
1. Erotica Epistola improbi Cauponis perlecta, Uranie potius offensa, quam illecta, profanissimo Lenoni saccum et corbem offert: usitato nostratibus more. 2. Ut saevissimo Lycaoni nubat! 3. Fallax Mundus: Caupo nequam. 4. Ubi enim Utopia sit, splendidum illud figmentum! 5. Deversorium [Orig: Diversorium] magnifice iactatum, non Regum Reginarumque duntaxat; sed omnium nebulosum, scortorumque esse habitaculum. 6. Meritoriam Mundi Tabernam, ebriis Centauris plenam, vociferantium tumultibus exosam reddi. 7.Cesset proinde Uraniae exprobare captivitatem suam periculosa libertate honestiorem. Enimvero se qualicumque carcere inclusam, illum infami hospitio praeponere; omnesque Cosmi nequitias, et Domum sceleribus refertam aversari.
8. Idque sanctissimarum Animarum exemplis, ad imitandum propositis. 9. Quid? Cauponam Cosmi videri similiorem speluncae latronum: quam frequentissimae caedes, venena, mortiferaeque dapes infamant. 10. Quando enim Mundus contubernales suos, quocumque fato extinctos, honorifice sepeliat: tumulari plurimos sine cruce et luce: absque lamentis, epitaphiis, epicediis, elogiis. (Sepultura asini.) 11. Promissa vero Mundi, ingenti quidem hiatu distendi: ceterum pleraque , si non omnia, in nihilum recidere. 12. Hoc autem quoque de Cosmo Caupone spargi: quod vinum aquaticum fallaciter obtrudat, duplicis usu Cretae convivas emulgens: crudelissimus crumenarum Tonsor, et explicator. 13. Memorabile documentum huius experientiae praebere Filium Prodigum, Luc. 15. 14. Qua ergo fronte, avarus Impostor audeat honestam Virginem ad sua deliria et orgia, sectamque Epicuri invitare?
15. Optimam vitae partem, non in pessimae vitae finem differendam esse. 16. Munde vale.
Ante tuus, quem sic laudasti, Mundus utrimque
Partibus abruptis in sua frustra ruet.
Utopiam iactas et lacte et melle fluentem.
Assarum hic avium pervolitare greges :
Conditos passim rhombos ex flumine carpi.
Delabi in mensas ostrea, more nivis.
At non esse locum talem, testabitur ipsum
Nomen. At haec nullo Terra sub axe, iacet.
Si dens excideret, quoties mentiris; inermi
Dens tibi iam dudum nullus in ore foret.
Ad te divertunt Reges : sed et omnia monstra:
Quo vita peior, gratior hospes erit.
Divertunt scurrae, nebulones, scorta, lanistae ;
Et vespillonum carnificumque globus.
Haud equidem soleo suspectum limen adire.
Infames cellas virgo pudica fugit.
In primis illas ; ubi virtus exsultat omnis,
Mensque bona, et vili venditur aere Pudor.
Lex ubi dira iubet plenos haurire culullos ;
Dum gravis ebrietas : et caput omne tremat.
Exoritur clamor : qualis, cum littore toto
Remigibus
Batavis
plena carina fremit.
Me miseram! Resonant ululatibus atria quantis!
Ad thyasos thyrsis impia turba coit.
Non amo
Curetes
,
Lapithas [Orig: Laphithas] , Corybantiaque aera.
Fastidit strepitus virgo quietis amans.
Corporis irridens miseranda ergastula nostri.
Quod morer, ut cavea clausa tenetur avis.
Insuper in latebras, desertaque tesqua recedam:
Sensibus indomitis et sua vota negem.
Indulgere mones genio, et perrumpere clathros :
Ut mundi spatio liberiore fruar.
Cosme: male emotam quae mentem insania vexat!
Non sentis fraudes, Caupo, patere tuas?
Qui te noverunt, se claustris abdere malunt:
Ac , ne te videant, ne videare, cavent.
Rupibus in summis, lustrisque antrisque ferarum
Tutius hospitium se reperisse putant.
Fugit in obscurum
Romana
Euphraxia
lucum :
Despiciens circos,
Roma
superba, tuos.
Fugit ab
Antiochi
muris celeberrima Mima :
Quae sumpta a Pelagi nomina traxit aquis
Insedit scopulos
Thais
praeruptaque saxa:
Secretas cautes circumeunte freto.
Flebilis horrendas penetravit
Silvia
silvas.
Erenam
texit devia et alta specus.
Te quoque tot titulis famosa
Aegyptia
Paelex [Orig: Pellex]
,
In latebris
Nili
paenituisse ferunt.
Has sequar
Uranie
. Contemno palatia Mundi,
Plenaque funeribus pulchra sepulchra suis.
Namque cadaveribus tua, quae certissima fama,
Funesta ac foetens dicitur esse domus.
Hic inter choreas; ille inter pocula praeceps
Labitur. Hic hasta fixus, hic ense perit.
Qualem Cauponam dicas? Spelunca latronum, est
Verius. Hanc
Sciron
incolat atque
Scinis
.
Crederis et socerum genero, fratrique sororem,
Natorumque patri membra epulanda dare.
Coctum apponis
Ityn
: simulas, iteransque
Mycenas
,
Foeda
Thyesteis [Orig: Thyestaeis] polluis ora cibis.
Ignosces vanis oneranti forte querelis.
Plurima quis
Famam
fingere posse neget.
At certe tua, non uno rumore Taberna,
Mundus, ab his vitiis audit ubique male.
Hoc quoque, ne ignores, diversi saepe notarunt:
(Argue, et audaci, si potes, ore nega.)
Quas palpo mulces Sponsas; quibus oscula nectis:
Quando tuas pupas deliciasque vocas.
Effers extinctas cum risu, et pollice verso.
Impositas trabibus ludicra pompa praeit.
Multas sandapilae nullo dignaris honore.
Mordent suppresso nomine, putre solum
Dumque alii plorant: tuus, (o Comoedia Mundi,)
Exsequias inter sacra cachinnus agit.
Hunc ego habebo virum ! talis me duxerit
Atreus
!
Diis iurata palus hauriat ante, precor.
Multa quidem spondes, sed inania: multa resorbes,
Verba tua in
Scythiam
pontus et aura ferunt.
Me tamen invitas, gratis alimenta daturus;
Defluaque ex veteri vina
Falerna
cado.
Tune aliquid gratis. Hoc
Cosme
, quod audio, primum est.
Non favet ingenio tam bona vena tuo.
Tu gratis aliquid! Nullus magis Hospes avarus :
Decidit ex mensa mica nec ulla tua.
Nec me suspectes, quasi non bene cognita narrem.
Quaerendi de te maxima cura fuit.
Euclio
terribilis traduceris :
Euclio
turpis.
Omnis odor lucri; falsa moneta placet.
Tu gratis! Qui cum semesa obsonia ponis,
Dure convivas imperiosus habes.
Gratis ! quem nuper peram et nova pallia tergo
Hospitis ignoti diripuisse scio.
Gratis ! qui vino torrentem infundis aquarum :
Ut sitiens lacrimas combibat ipse suas.
Diceris et duplici creta fallaciter uti.
Plena statim niveis nigra tabella notis.
Horret ad aspectum Summa lanianda crumena:
Qui solvit, verpos mallet adisse
Getas
.
Quod loquor, expertus (refero pro milibus unum)
Filius est damno Prodigus ille suo.
Annon hic tecum patrium confregerat assem ?
Perdidit immensas immoderatus opes.
Excussis loculis, cum nil restaret in arca:
Iussisti validis ictibus ire foras.
Moestus, egens, vix lacero centone retento,
Heu, custos vilis denique factus harae.
Visus adulari porcis, pro paupere victu :
Auditus siliquas poscere: nemo dabat.
Scilicet auxilio Caupo fututus eras !
Improbe Detector. Iuvenile, hortaris, ut aevum
Transmittam luxu ; nullaque pensa traham.
Nil operis peragens tantummodo mollia secter
Otia : delicias, cantica, vina, rosas.
Quippe voluptati blandae nunc esse litandum.
Sat cito; si sero tus Metanoea ferat
At vere sentis toto contraria coelo.
Ficum aliam demens excute: Laurus ego.
Nec prendes cursu. Mens animosa volat.
Tu popa per nubes volitantem crasse sequeris!
Non adeo stringor corpore tota meo.
Dum virides anni; Virtus adolescit in herba.
Sic quoque radices altius arbor agit.
Mollia cum fibris vitia expurgare monemur.
Eruitur facili sic quoque planta solo.
Vim patitur Regum Coelorum. Viribus ergo
Utendum est. Centum vis adhibenda seris.
Portam aries creber feriat : Ieiunia pulsent :
Flagra, cruces, lacrimae, cum lacrimisque preces.
Coelestis
Solyma
intranda est. Testudine quassa
Dant aditus arcta moenia rupta via.
Quid faciet vetulus tanti sub cardine belli?
Qualia vibrabit debilis arma manus?
Ille nec insistet, nec scalam aptabit
Olympo
.
Ah, quando fusos diruet aere Polos !
Finge tamen coelum liquidum; et revoluta natatu
Astra, velut pisces, molle per aequor agi.
Nequidquam enabit virtus effeta tremensque.
Siderei lactis gurgite mersa cadet.
Ad portum Probitas assueta virilibus annis,
Ut reor, incolumis sola natare potest.
Hellespontiaco
Leander
tutus in alto,
Per rapidas Iuvenis bracchia movit aquas.
Non tamen ista senex ausus tentare fuisset:
Quamvis mandasset Sesta puella proco.
Utilis est aetas ad honestos prima labores:
Quae sequitur, venae deterioris erit.
Hanc tremor, et morbi comitantur; corpus ut umbra:
Curaque mordacis suspiciosa mali.
Interea sensim minuuntur ad ardua vires :
Quae fractae luxu desidiaque iacent.
Infelix igitur, quicumque piacula feram
In mortem differt : nec sua Fata praeit.
Rarius emendant cani, quae crimina flavi
Patrarunt crines. Forfice nulla cadunt:
Sectaque recrescunt, quia radix altior haeret,
Vellere quam fundo pigra senecta queat.
Quis dolor aut fletus culpas aetatis adultae
Expiat ? aut quotus est, qui lavet imbre genas.
Sed neque ad aegrotum longis nisi tracta capillis,
Ambiguo passu tunc Metanoea venit.
Cosme
vale. Mollem thalamum mihi sternere parce.
Suavius in terra dormio. Caupo vale.
Cantio stultorum est: ex qua tua Epistola finem
Accipit, a casto reicienda Choro.
Nunc cane. Nunc falsa. Sed
Fauni
talia suadent.
Nunc ede, nunc pota.
Vox [(printer); sic: Non]
bovis, immo suis.
Vive dies laetos: post mortem nulla voluptas.
Instant enim tergo proxima poena tuo.
Sero
Phryges
sapiunt. Numquam sapuisse videris:
Et numquam sapies perfide Munde vale.
Alterum Humani generis hostem et imprimis Uraniae sive Animae Christiane , producimus Carnem, sub "person"a Aulici. Qualem utpote ventri deditum, Germani vocant Banzam . Habes unius nominis Originem. Carontoni cognomen ipsa Caro consanguinea imposuit. Invento favet Historia. Nam Petrus Carontonus , in Aula Roberti Regis Siciliae nominatissimus, traditur fuisse Aulicus pingui, obesus, ad gulam et libidinem proiectus: omnibus demum carnis vitiis coopertus. Servatoris nostri
oraculum Matth. 11. pronuntiatum, si ad plura extendere liceat, desideria Carnis contra Animam militantia, non immerito ex Aula ducere videbimur. Caro mollibus vestiri amat: Qui mollibus vestiuntur, in domibus Regum sunt. Caro Superba avitum sanguinem iactat: Purpurati, Torquati, Phalerati, Generosi, Nobiles; suamque nobilitatem solis Maiorum imaginibus mentientes, in domibus Regum sunt. Caro molliter cubare expetit: Qui molliter cubant, in domibus Regum sunt. Caro somno et otio indulget: Oscitantes et ignavi in domibus Regum sunt. Caro cuppedias [Orig: cupedias] amat, saginam, convivia: Haec in domibus Regum sunt. Caro ludum aleas, theatra, choreas quaerit: Haec in domibus Regum sunt. Caro Thermas et viridaria libenter frequentat. Atqui haec maiore copia et proventu in domibus Regum sunt. Caro praesentibus gaudet; futura non curat non expendit. Saeculi curis atterendi et attriti, futuri immemores, Dei saepe penitus obliti, multi et athei, in domibus regum sunt. Num tango Scopum, in quem Aula et Caro, et Carontonus collineant? Denique ex tot Palatinis stipantibus Regem quis Carnem suam odio habet, et non potius nutrit et fovet eam. Optimi et dociles S. Pauli hac in lectione discipuli. Sed ubi sunt illi Proceres in Aulis Principum: quibus
impavidis, non invitis, si non omnino surdis illud Gregorii Magni occinere audeans [(printer); sic: audiens] : Ut iam nihil quod Caro blanditur, libeat : nihil, quod Carnalem vitam trucidat, Spiritus perhorrescat. Carontonum ex Synopsi agnosces.
1. Carontonus Aulicus, Uraniae se insinuat titulo prosapiae, ab usque Iulo Troiano originem ducentis. (quid carne avitum sanguinem iactante superbius? Omnes Heroes videri volunt ex ventre Equi Troiani prodiisse.) 2. Fatentur, se tenere educatum esse. (quid carne mollius? Sperat, sic suavius placiturum, quam horridum aliquem Scytham , duris rebus enutritum. Crudos enim maritos ad crudum victum et aspera quaeque, etiam mulieres suas cogere.) 3. Insistit ergo, delicias suas (blandimenta carnis) enumerare. 4. In somno, et vestibus mollissimis. 5. In Thermis.
6. In Silvis, fontibus, amoenis aestate recessibus, atque umbraculis. 7. In quotidianis novitatibus, inventionibus miris. 8. Inter cetera oblectamenta, mirifico se pulvere et odorifero uti, canitiem calvitiemque arcente, simul capillis aspersus fuerit: puellis quoque idoneo. 9. In ducendis Choreis, quacumque gentium varietate omnes Satrapas Carontono palmam cedere. 10. Annuere ergo votis, in Nuptias condicens. Ipsam has naturam petere, argumento ex caussae visceribus ducto. An non carne sit circumdata? 11. Affert insuper mirabile somnium; quo sibi promissam Uranien intellexerit. 12. Itaque optatissimum responsum fidenter exspectat, securus repulsae. Nihil enim formam connubii veracius exprimere, quam Corporis et Animae consensum.
Dic, age: terribilem malles crudumque maritum:
Ponentem in rigida squalida membra nive?
Massagetamve
aliquem telis arcuque tremendum :
Pocula qui caesi sanguine miscet equi ?
Efferat assuetos victus sibi durus et asper,
Vir quoque in uxorem durus et asper erit :
Te, bona, mulcebo : quia nos mulcemus et ipsos.
Ordo meae vitae, fiet et ordo tuae.
Laetitiae dulces fructus carpemus uterque.
Non est, plebeio vivere pane, meum.
Delicias sector : ventri servitur. Opima.
Quaerimus. Haec vita est, vivere posse bene.
Nulla voluptatum varias mixtura´per artes
Praeterit; aut series ingeniosa fugit.
Seu sopor invitat; substratis dormio cygnis.
Mollibus in plumis languida membra cubant.
Seu vigilo : fomenta, ioci, convivia, saltus,
Ludi succedunt; continuantque diem.
Purpura me byssusque tegunt: mihi vellera Seres
Pectunt Sithonia candidiora nive.
Vestibus Attalicis, subsutoque induor auro.
Quo pretio constent, ipsa videre potes.
Ipsa quoque accipies tales. Incedere nolim
Solus ego cultus : tu decoranda magis.
Sunt mihi thermarum fontes : ubi
sulpure [Orig: sulphure]
multo
Fervida
devexi [(printer); sic: defexi]
pumicis antra calent.
Aestuat arcanus vivis fornacibus ignis,
Subter anhelantes irrequietus aquas,
Ne noceat, frangit spumosum lympha calorem.
Truditur ex duplici fusilis aere vapor.
Hic ego considens corpus foveoque lavoque ;
(Ante et post cyathi) visceraque ima rigo.
Humida flamma salit. Neque nulla intermeat aura.
Non credis, quantum me iuvet iste tepor.
Sunt mihi et algentes, aestivo sole recessus.
Plurima seductum diluit umbra locum.
Hinc atque hinc vernant implexus frigora ramis:
Cum canis aestivos
Sirius
urit agros.
Caussa, nemus lambens fluvium cingens corona.
In medio cedrus est, effigiesque mea.
Qualem si videas ; hic, opto, noster amator
Esse velit, dices hic Sponsus erit.
Dic quoque et unus erit. Lucum veniemus in istum.
Foederibus pactis tunc tuus unus ero.
Quotidiana placet novitas. Novitate tenemur.
Quod vetus est, languet; proiciturque foras.
Quod rarum, carum est Inventa novissima laudo,
Maiori pretio stantia : reque probo.
Tondeor, accingor, discingor: mutor in horas.
Iam mihi barba brevis, iam fruticosa placet.
Iam braccae tenues; iam laxis follibus amplae
Quodque novum est hodie, non fuit illud heri.
Inventum mirare recens. Mihi pulvis odorus
De balani nucibus malobathroque fragrat.
Nec reputes canum, si sparsum videris illo :
Nam capiti prodest, caesariemque fovet.
Inque iuventutem longam transcribere vitam
Creditur: et canos adproperare vetat.
Tu quoque (nam quid te celem, cui nostra paravi
Munera) si utaris: florida semper eris.
Quis pudor: ac dolor est in calvescente puella!
Si fluit, aut nudo vertice rara coma est.
Me medicante tamen semper crinita manebis:
Damnosum capitis nec patiere probrum,
Dedecus avertes praedicti pulveris usu:
Succrescent longae per tua colla comae.
Aequabis
Cereris
flavos ornata capillos:
Aequabis
Triviam
, florilegamque Deam.
Singula quid memorem? Saltantes vinco Sodales.
Tota
Carontono
non habet aula parem.
Aspiceres, quae sit pompam ducentis imago.
Haec Satrapes oculis, hac placet arte magis.
Invitant Reges avidi spectare choreutem.
Ignis ut exsiliens, utraque planta micat.
Nam modo, ut
Hispanus
, lenta gravitate, superbos
Ad numerum passus molior, inque vices.
Et modo, ceu
Galli
, velox contorque corpus.
Misceo nonnumquam : mixtaque forma placet.
Italus
hos inter medium tenet.
Angulus
in omnes
Molle latus rhombos flectit , in omne genus.
Tunc levibus soccis, caliginisque astrictus utor :
Quales aestivo tempore messor habet.
O si te,
Uranie
liceat quoque ludere coram !
Ad modulos o si ludere et ipsa velis.
Non ut
Teutonico
ritu (mos rusticus ille est.)
Ansatum gyres circumagenda latus.
Cura pudicitiae primaria semper habetur :
Nec damus insertas accipimusque manus.
Qualis
Maeander
Phrygiis
exercet in undis
Circuitus dubios. Ante retroque suus:
Sic ego te aversam nunc adversamque relinquens,
Persequar errores obvius ipse meos.
Atque ut idem facias, phonasci voce movebunt.
Dant citharae certos plectra fidesque modos
Hinc tu, nos illinc : sequimur fugimusque vicissim.
Quam mora festinat, tam saepe redit.
Tu raperis laeva : dextra mihi parte recursus
Carpitur : atque iterum terga, vel ora damus.
Corpore librato quoties attollor in altum :
Suspensos aequa lance repono pedes.
Vix adeo tenuis plantis intervenit aer.
Tam nullo strepitu, tam cito rado solum.
Nonumquam scindo modulatis passibus auras:
Ut niti grallis, vel volitare putes.
Ad tales choreas nec Virgo severa triformis
Ire reformidet: nec veneranda
Themis
.
Nec, reor,
Uranie
, si sum modo dignus, adire
Saltantem metuas hac praeeunte Dea.
Incipe tam votis
sollemnibus [Orig: solemnibus]
, incipe flecti,
O tu pars Hominis carior una tui.
Ne mihi dura velis, aut Virgo ferrea dici,
Deprecor: ex ferro nec mater erat.
Haec si sprevisset thalamum, nihil eius haberes,
Unde fores iam nunc sollicitanda mihi.
Cede etiam Fatis: quae, qua mihi cognita narro,
Accipe cum plena non dubitanda fide.
Carpebam placidum media de luce soporem:
(Post epulas sequitur dulcis et alta quies)
Candida ludebant sopito somnia sensu :
Inter quae puer est visus adesse mihi.
Arcum cum pharetra, phialamque alatus habebat.
Haec erat ex auro, sicut et arcus erat.
In phiala iacuere apices : quibus indiget usus :
Cum scriptis animus prodere sensa cupit.
Constitit : ac misce temere et iuveniliter, inquit,
Quas tibi non vana porrigo forte notas.
Numen habent aliquod, tectas Fortuna gubernat.
Assistet coeptis Diva secunda tuis.
Exoptas sponsam: votis sed inanibus haeres
Anxius et nescis quae sit. Ut ergo scias,
Misce literulas: disces ubi Virgo moretur.
Cuius enim nomen finxeris, illa tua est.
Pareo : et
Uranie
felix nomenque beatum
Prodiit . o dulces in mea vota notae !
Evigilo : geminasque manus ad sidera tendens,
Haec igitur, dico, Sponsa futura mea est.
Ingens stat platanus
Laribus
contermina nostris ;
Et sparsis umbras frondibus alta iacit.
Protinus inscindo venerabile nomen in huius
Cortice; et afflatu ter, lacrimisque rigo.
Servat adhuc illud liber, et servabit in aevum.
Uranie
cresces munere magna meo.
Pro quo si recipis devotum nomen amantis,
Sufficit. in portu stant mea vela suo.
Te peto, non aliam: quamvis stent mille petendae.
Debita tu Fatis, prospera Fata sequar.
Te peto, quam pepigit praesens in imagine somni
Fatidicus nobis visis adesse Puer.
Te peto: qua coniunx nobis coniunctior esse,
Salvis Naturae legibus ulla nequit.
Te peto iure meo: propriam ne despice Carnem.
Sum consanguineus. Regia Virgo tuus.
Utque suum debent Animae mea membra vigorem:
Pendet ab
Urania
sic quoque nostra salus.
Quam si forte neges : (Dii laevam avertite mentem)
Invitum coges immeritumque mori.
Urania responsura, promiscue, nunc Aulicum pro carne, nunc Carnem pro Aulico Carontono sumit. Declarat autem se non multum affici vana Aulae pompa, eiusque sequacibus. Formam, genus, phaleras, commoda vitae, et ephemerides blandientium stultitiarum, inepte pro Aucupio expositas, merito a casta Virgine contemni. Rectius ergo facturum insulsum lenonem, si ianua, quam irrito conatu pulsat, vitata, saluti suae consulat, virtutem amet, domet desideria, petulantiam refrenet; certus se brevi sistendum esse ad Divini Iudicii tribunal, severissime exercendum.
Synopsis
1. Urania paucis. Carontono renuntiat, dudum alium sponsum praevenisse. 2. Si apte nubatur paribus: nullam sane paritatem inveniri inter Dominam et Servum: inter coeli et terrae portionem Spiritum et Carnem. 3. Banzam in genealogia sua falli, Troiana origine ridicule superbum. Non alio luto fictum esse quam cetera Humani generis vasta, fragilia, caduca misera. 4. Formatio parentum protoplastorum. 5. Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseris. Iob. 14. v. 1. 6. Pulvis es, et in pulverem reverteris. Gen 3. v. 19. Quid superbis terra, et cinis? Eccli. 10. v. 10. 7. Iret ad coemeteria, et sepulcrales calvas oculos intenderet. 8. Pro vanitatem et stultitiam ! quis umquam paullo honestior procus ab otio, luxu, inertia, voluptatibus, immodicis, se commendaverit Virgini :
9. Merito ergo inficetum lenonem irrideri; sive purpura, sive annulis ornetur. 10. Nempe etiam ad citharas et choreas invitari Uraniam ! atqui ipsam pluris facere bellorum signa, egregia Heroum facinora, quam saltus et barbita, ignavae pacis argumenta. 11. Cessaret tandem ambire, oleum et operam perditurus. Quam enim placidum connubium sperari possit inter perpetuo rixantes? 12. Atque adeo se munera Carontoni (sive blandimenta insidiosae carnis) respuere. 13. Cur tandem molis Aulicus, ac vir videri volens, sineret se vinci toties a Cupidine puero? 14. Siquidem stimulos carnis Aulicus Banza patiatur : eos variis modis retundi posse : puta, labore, vigiliis, ieiunio, ciliciis, flagellis. 15. Eia, fortiter in tergum animadverteret, dura passurus. Daret hoc, si verus amator sit, honori ac precibus Dilectae suae. Graviora tentasse in gratiam Dominarum Leandrum , Paridem , Herculem
16. Quid autem narret amores imbellis, socors, fallax? Aulicum Banzam videri, frequentius de aula, quam de Sponsa sua cogitare: de carne saepius, quam de Anima. 17. Num tamen Aulae negotiis, opinionibus atque favoribus aliquid sit intricatius, miserius atque fragilius! 18. Nuptiale somnio, quod falsum mendaxque phantasma sit, rem verissimam reponit. Mortis memoriam et extremum Iudicium: quod non est somnium nuptiale.
Spes tua tam praeceps tenera latescit in herba.
Cur vix iacta solo femina prima metas?
Differ in aestatis maturae gaudia falcem.
Tunc laetae segetes: tunc bona messis erit.
Tantane te fragilis tenuit fiducia formae :
Appeteres coniunx talis ut esse meus !
Nube pari, dixit quidam, quae nubere gaudes.
Ducere vis? regero: duc quoque Banza parem.
Portio ego caeli: tu Terrae filius imae es.
Terra tua est nutrix, barbara Terra parens.
Uranie
nil debet humo, cretaeque tenaci.
Discreti tota sic regione sumus.
Vividus emicui divino flatus ab ore.
Inspirans faciem contulit esse mihi.
Haud equidem poteram, cum sit coelestis origo,
Ordiri vitam nobiliore modo.
At tu
Troianus
cupis
Aeneadumque
videri
Progenies. Nescis, heu, genus ipse tuum.
Et decus, et cunas. Nam longe antiquior exstas,
Per priscos proavis annumerandus avos.
Nos melius documenta tui cognovimus ortus.
Conditus es, postquam conditus orbis erat.
Iam
Sol
iamque ignes
Luna
minores
Inter, et astrorum promicuere faces.
Cum tua de costa genetrix educta parentis,
De limoque parens editus ante fuit.
Editus hoc ille est, a quo descenditis omnes
Iactantes clarum, stemmata longa, genus.
De qua primus homo, formata prodiit ansa,
Gleba
Damasceno
rubra iacebat agro.
Utque solet figulus testam facturus, aquosum
Permiscere lutum : mox glomerare rotam :
Nec cessat pedibus teretem versare cylindrum:
Donec ab artificis prodeat urna manu.
Sic limum gyrante Deo, vas illud Honoris
Prodiit, electa fictus
Adamus
humo.
Hinc caput erexit sacrum, coelumque tueri
Iussus, ad alta pias sustulit astra manus.
Post ea seductus deceptae uxoris amore
Corruit, et fracto corpore plausit humum:
Vas ignominiae visum deforme iacere :
Iamque obtrita suo pulvere frusta iacent.
Hinc
Anchisiades
tuus
Anchisesque
profecti.
Ista
Carontoni
stirps et origo fuit.
Quod fueras , es, eris disces ex simplice versu :
Massa putris, ventris sarcina, matris onus.
Ah, quoties mater, cum te portavit, obortas
Emisit lacrimas, parturitque gemens !
Ah ! quoties dixit : cur est mihi pronuba
Iuno
,
Cognita ; et, o spretae virginitatis honor !
Nasceris in mediis deflendus sordibus infans :
Nasceris ad luctum, continuosque metus.
De quo conceptus, Naturae lege, fuisti:
Semine gustato sit rabiosa canis,
I nunc, et iacta primordia
Laomedontis
,
O gravis, o foetens, o speciosa Caro.
Tu speciosa quidem tibi et admiranda videris:
Allinis et minio splendida larva crocum.
Ante nitens speculum stricto te pectine comis,
Atque tibi, velut ex sole reflexa, places.
Ut placeas, testamque tuam pretiosius ornes,
Infectum cocco ceu videaris ebur :
Pulvis es atque lutum : (quid enim iam pulvis odorus
De balani nucibus malobathroque fragret?)
Pulvis es atque lutum, mi
Banza
, iterumque futurus
Pulvis: et ex
Cyprio
frigidus igne cinis.
Frigidus. Egelidum cinerem tua flamma minatur
Quid sine me corpus, quam glacialis hiems ?
Sarcophilus si sarcophagum consideret, alti
Fronte supercilii gloria vana cadet.
Frange miser formae censoria vitra probandae.
Iste nihil certi vitra tenoris habent.
Pone tibi ante oculos, anima fugiente, cadaver.
Hoc satis in scopulo, quod speculeris, erit.
Ecquid enim nudae videas in imagine calvae;
Quam similis capiti quod sit imago tuo.
Uno differtis tantum discrimine: calva
Huius perfecta est: perficienda tua.
Clamant ex tumulis pleni putredine Manes:
Omnia testantur funera : Talis eris.
Cum truncae nares, vacui stant luminis orbes,
Rictus hiat : possis quaerere; fastus ubi es ?
Ille iacebit humi pedibus prostratus : et inter
Serpentes serpet, vipereosque greges.
Haec ego te credam nostris expendere verbis !
Ut decet, ut fas est, ut medicina monet.
Vana fides meliora vides, peiora capessis.
Frena lupos petulans excutit ore Caro.
Qui nomen famamque proci sectatur honesti.
Militiae laudat praemia digna suae.
Splendida facta refert, et caesum fortiter hostem:
Quotque suos titulis nobilitarit avos
Arma per et brumas, actosque in pulvere soles,
Ad sibi praefixum gloria sternit iter.
Res nova: tu nobis commendas otia; luxum:
Et cum laude cupis criminis esse piger.
Aut bibis, aut dormis: labor est venatio totus,
In studium veniunt alea, charta pila.
Haec forsan toleranda mihi: sed abuteris anno.
Totus in his sterilis volvitur ille rotis.
Balnea delectant. facis hoc, quod Salmacis olim,
Mollis et in tepidis
Hermaphroditus
aquis.
Strymona
bellator spumantem tranat, et
Hebrum
:
Aut quos torrentes nix
Rhodopaea
movet.
Heroes se
Marte
probant, et aguntur in hostem:
Fessaque
Bistonio
sanguine membra lavant.
At certe
Seres
pectunt tibi vellera: pectant.
Vellera non faciunt atra vel alba virum.
Scilicet
Uranie
bombycis stamina curet!
In cerebro vermis non
erit [(printer); sic: erat]
iste meo:
Sit satis esse tuo. Totam reor esse
Medusam
.
Quantus stultitiae pullulat inde globus!
Audes inductos digitis iactare Smaragdos.
Qui nitet a gemma, non nitet: illa nitet.
Nempe choros agiles
ducis [(printer); sic: Ducis]
, trepidasque decore.
Ignis ut exsiliens , utraque planta micat
Hoc tibi cum
Satyris
commune putabis et hircis.
Non ideo Heroem te mihi,
Banza
, probas.
Nubere si vellem, mallem
Briseis
Achillem
Ad citharam
Paridis
mea chorda facit.
In
Veneris
castris nutritus
Martia
nescit.
Cui nocturna placent bella, diurna fugit.
Est aliud, strictis aciem mucronibus ante,
Conseruisse manum, quam retulisse pedem.
Vidi aliquem, medio cum straverat agmina campo,
Indutum spoliis. Tu nihil eius habes.
Quum crines alii ferrata casside turbant:
Tu vibras crispos, vane
Veralle
, tuos.
Quum plaustris ripas, constrictaque flumina rumpunt.
Tu post fornacem desidiose lates.
Quumque alii inducunt ocreas, et pondera
baltei [Orig: balthei]
:
Tu molles crepidas astrologosque geris.
Ensis adest lateri vinctus : sed inutile ferrum
Vaginam propriam quam geris, ipse times :
Ne discissa crepet, cuspisque notetur abesse.
Gemma, caves, capulo ne cadat ulla suo.
Hicne meus Dominus! Cum tali foedera iungam !
Quaeret amicitiam sed prius agna lupi,
Quid mihi blandiris? Tamen adversaris, ut hostis.
Semper rixantur Spiritus atque Caro.
Sentio, et ah, quoties sensi obluctata rebellem !
Saepius oblatas, officiumque negas.
Cum dico :
Thebas
proficiscere; vadis
Athenas
.
Cecropios
linques, me prohibente, Lares.
Noctua Palladia, si mandem, ex arce feratur:
Cuculus affertur, vel maculosus epops.
Niteris in vetitum. Vota in contraria tendis.
Quod volo, tu non vis, quodque ego nolo, facis.
Orandum est ? taedet. Labor instat ? languida torpes.
Ut vigiles, iubeo : lumina somnus habet.
Atqui ego si cupiam defessa quiescere caste ;
Non finis et turbas, et fera bella cies.
Quo magis et palpum suspecto placere volentis :
Et metuendo structos in mea Fata dolos.
Munera missa quidem: cum picto taenia peplo,
Et crinalis acus, chrysolithusque duplex.
Accepisse pudet. Non te misisse pudebit !
Quid mihi cum donis, Aulice vane, tuis?
Nequidquam phaleris contemptrix gaudet
Amazon
.
Sprevit puniceas
Penthesilea
togas.
Ipsa quoque aspernor: neque me delecto rubenti
Cyclade
, quam cocto laverit imbre
Tyros
.
Sperabam
Scythicos
arcus, tinctasque sagittas
Sanguine, et a duris cingula rapta
Getis
Si mihi monstrares vexilla abiacta
suecis
:
Cum Lycio campo detonuere tubae.
Dicere si posses: cepi regale tropaeum.
Hoc
Dorstensonii
,
Panneriive
fuit.
Tunc ego mirandum decora inter opima referrem,
Testari magnum voce parata virum.
Sed quid ego
Aiacem
mihi te promitto ferocem?
Cui clipeus septem terga fuere boum.
Nam tibi septemplex (tenero quia mollior haedo es)
Sufficit in scuto picto columba tuo.
Evitare nequis ridenda Cupidinis arma.
Si vir es: hunc puerum vincere disce prius,
At stimulos inquis, patior. Tamen ipse petulcus,
Quae tua nequitia est, te stimulare soles.
Sponte tua turpes vergit Caro mollis ad actus.
Insano subdis cur tibi calcar equo?
Aut Asinum cur non aliis calcaribus urges?
In te
Centaurum
sis eques ipse tuus:
Et fodices, dones non dedignetur habenas:
Hordea dimenso desque minora suo.
Subtrahe lignea foco, si vis exstinguere flammam.
Scis bene, quae
taedae [Orig: tedae]
sint alimenta tuae.
Nox, et amor, vinumque nihil moderabile suadent.
Absque cibo mellis friget amara
Venus
.
Mella putes lautam
Cererem
, nimiumque
Lyaeum
.
Cautius algebis Subtrahe lignea foco.
Vitandi socii: vitanda occasio culpae:
Quam nisi praecaveas, culpa aliena, tua est.
Sicut enim fures, ita non minus improba moechos,
Aegysthos [Orig: Aegystos] .
Phaedras
fronte comata facit.
Quod si iam
Paphio
corpus fervescit ab aestu:
Et vomit indomitas pectoris
Aetna
faces:
Bernardi
stagno,
Benedicti
immergere spinis?
Francisci
patulo sub
Iove
quaere nives.
Squalentes tunicas, setosas indue pelles:
Horrida nodosum vexet abolla genu.
Opta sexcentis centum ex vibicibus ictus :
Da mihi loricam; dic,
Guilielme
, tuam.
Quid
Meinardus
agat, quid
Bruno
,
Arsenius
,
Ephrem
:
Ossaque
Gualberti
semisepulta, vide.
Arboreumque cavum
Gualfrardi
turbidus intra.
Hic vigila somnos, hic, bone
Banza
, cuba.
Siqua tibi ad durum dependet taurea lectum:
(Turpe, virum molli sternere membra toro.)
Corripe, nec cessa pulchro saevire duello;
Fortiter armata corripe lora manu.
Armata dico: stellatum sume flagellum:
Quod plagas faciat, ferricrepumque sonum.
Alcides
coeli stellis ardentibus apti
Totum submoto pondus
Atlante
tulit.
Tu paucas aliquot stellas: errantia, sive
Fixa, neges tergo sidera ferre tuo!
Subde, humeros moli, quamvis impressa cruentet.
Sanguineo non est imbre pluisse novum.
Quot rubro validos dorso versaveris ictus :
Tot te caelestes crede agitare globos.
Si tuleris constans atque imperterritus: ipso
Hercule
, et
Herculeo
nomine maior eris.
Hic reliquis astris liceat praeferre cometam.
Sanguine stella rubens, illa salubris erit.
Tu praepone trucem : cuius longissima cauda
In speciem Virgae prosilientis abit.
Non est, quod metuas a tali sidere mortem.
Quippe sub hoc venae sectio sana magis.
Ergo supervacui saniem demitte cruoris.
Crede mihi, multum puris adustus habet.
Morbis
Acidalius
latet (abdita febris) in illo:
Et quaedam nullo nomine digna lues.
Chirurgo tantum persuade, ne sit avarus.
Saucia scalpello prodiga vena fluat.
Tabida manabunt morbi per vulnera caussae:
Aeternae mortis quae tibi caussa forent.
Incipe Mopse prior: torto mox fune priorem
Insequar: et si vis, ingeminabo flagra.
Si verum est, quod amas: dabis hoc Urbanus amatae;
Me propter cupias dura et acerba pati.
Semper enim visa est, per aquas, per tela, per ignem,
Et per mille neces digna puella peti.
Fertur
Abydenus
iuvenis
secuisse natando
Aequora. Pro portu proxima
Sestos
erat.
Priamides
classem
Phrygio
de monte cecidit:
Nobile qua scortum vecta
Lacaena
fuit.
Saepius audieris (quid enim notissima narrem
Mygdoniis
nuribus? Sed memorabo tamen)
Amphitryoniaden
famosum, saepius inquam
Audieris
Ioles
pertimuisse minas
Illum, illum celebrem variarum strage ferarum:
Seu leo, seu taurus, seu gravis hydra foret:
Qua domuit Mundi tot monstra immania clavam
Ante pedes Dominae deposuisse suae.
Linea vidisses Dilectae pensa trahentem :
Et, si rupisset mollia fila manu ;
Averso vultu, ne
Lydia
rupta notaret,
Conatum tussi dissimulare metum.
Sic quoque et in terris tolerata est altera
Iuno
,
In caput impacta terque quaterque colu.
Huius ad exemplum: neque enim es vel fortior illo,
Vel melior: disces ardua posse pati.
Verbera si fugias; mollis diceris amator;
Nec dignus, qui sic nomen inane geras.
Militat omnis amans, vulgata paroemia clamat :
Clamaret potius : litigat omnis amans.
Ecquid enim dicam ? non possum vivere tecum:
Tu sine me multo vivere,
Banza
, minus.
Saepe ego contristor; quoties parere recusas:
Tu, quoniam nolo cedere, saepe furis.
At si vera velim, neque iam celanda fateri.
Plus tibi mollitie, plus mihi amore noces.
Ergo odisse velis, sic me sapienter amabis.
Odero te posthac: sic sapienter amem.
Elige: detractas caedi? Me senseris hostem.
Caedere te non vis? Hostis es ipse tuus.
O si mandatis, tibi quae dedimusque, damusque,
O si consiliis obsequere meis.
Quid prodest totos nugis impendere menses.
Omnibus ex horis , non vacat ulla tibi.
Vix iubar Oceano lampas
Phoebea
levavit,
Pronaque nocturnos
Delia
flexit equos:
Continuo redeunt curae, sentesque rubique:
Tritus
Sisyphio
volvitur orbe labor.
Itur in antiquam, fugienda palatia, silvam:
Unde redis sera non nisi nocte domum.
Stas in procinctu, nutum mutandus ad omnem.
Ora suam speciem dant aliena tibi.
Proteus
es: talisque invitus cogeris esse.
Ridentem mimum flebilis intus agis.
Quantula res, lunare genu? Pede carpere gyrum:
Insertare manum: Principis aure frui!
Saepe favor lactans exhalat aromatis instar:
Imbutus
Bacchi
quo fuit ante liquor.
Prima nocte merum, fiet tibi vappa secunda.
Plectitur eluso gutture vana sitis.
Omnia transpirant, quae duratura putabas,
Vix manet afflati parvus honoris odor.
Lubrica quam facili glacies discedit hiatu:
Tam fragili in casum gratia rupta perit.
Quique places hodie, meritisque accepta reportas
Praemia : cras idem displicuisse potes.
Interea stando varices acquiris: eundo
Lassa, fatigatos, crura pedesque trahis.
Omnia transcribis tamen Aulae tempora : quid das
Uranie
, quam te fingis amare, tuae?
Negligis, heu! Animam. Iustas habet ira querelas.
Me tecum perdis. Testor utrumque caput.
Somnia te mulcent. Dicas : temeraria ludunt :
Nescis fallaci serpere nocte dolos?
Ergo tibi (o
Morpheus
!) nupturum somnia dictant!
In primis me sunt vaticinata tuam!
In somnis temere vestigia velle videris
Figere: ne casu praecipitere, cave.
Ah, quanto satius foret indagare futuri
Certa nimis tumuli tempora, quam thalami.
Prospiceres utinam ventura sequentibus annis.
Annis! Cum restet forte nec una dies.
Hoc minimum est, debere mori: debere renasci,
Ad styga, vel caelum; maius, opinor, opus.
Tempus erit, cessent quo tempore cuncta, necesse est:
Claustra sepulchrorum concutiente tuba.
Tunc omnis rediviva Caro de pulvere surget.
Inter quas omnes et tua
Banza
; Caro est.
Haec Caro, vel nolens tumulo prodibit aperto :
Abdere quae tenebris facta pudenda solet.
Haec Caro, nuda, pavens, nudoque sub aere stabit:
Quam modo
Sidonio
murice lana tegit.
Haec Caro, delicias inter nutrita ´salaces.
Fumida
sulpureis [Orig: sulphureis]
mersa coquetur aquis.
Haec Caro, Setinae saturata liquoribus uvae,
Cocyti
lacrimas, toxica mista bibet.
Haec Caro fixa veru, flammis torrebitur atris:
Quam prius aurata cuspide fixit
Amor
.
Haec caro, lasciva, quae nunc vitulatur in umbra.
Usta velut
Siculi
mugiet aere bovis.
His sape consiliis, o noster Dulcis amare:
Parebis, siquid Dulcis amare sapis.
Ultima sincero claudatur Epistola voto.
Ut melius valeas, iam male
Banza
vale.
Expurganda Animae, ultimum arietem admovet; Hircus; Daemon, Asmodeus : quamvis sua cornua dissimulet; tamen ab hirci barba Aruncum vocamus. Versipellem Proteum quis ignorat? In omnes formas vertitur; etiam Angelum lucis. Sed hic personam Gloriosi Militis gerit: quippe Rex super universos filios superbiae. Iob 41. Gasparis , sed nigelli nomen eidem damus, usitato diverbio popularis Germaniae . Venantium propter insidias cavebis Afer est, quia fraudulentus: Punica fraude, super omnes Hannibales famosus. Nisi callidus et
tortuosus deceptor esset; non dixisset Eva Serpens decepit me. Gen. 3. Nisi perniciosa bella gereret; frustra tam sollicitem armasset Apostolus Ephesios suos lorica iustitiae, galea salutis, gladio spiritus, scuto fidei: in quo possent omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Ad Eph. 6. Daemon igitur Amasius est, et miles; Leno et Latro. Utrumque scite S.P.N. Ignatius observavit in Regulis suis, ad motus animae, quos diversi excitant spiritus, discernendos. Decima tertia sic habet. Quod Inimicus noster insequitur morem nequissimi cuiuspiam Amatoris, qui puellam honestorum parentum filiam, vel uxorem viri alicuius probi volens seducere; summopere procurat, ut verba et consilia sua occulta sint. Regula 14. bellatorum describit his verbis. Quod solet etiam adversarius imitari aliquem belli Ducem, qui obsessam arcem expugnare, atque depraedari cupiens; explorata prius et munitione loci, debiliorem partem aggreditur. Sic nimirum et ille circuit Animam: et callide inquirit, quarumnam virtutem praesidiis, Moralium scilicet, aut Theologicarum, ipsa vel munita sit, vel destituta; eaque potissimum parte, machinis omnibus admotis irruit, et cetera. Haec incredibili impudentia, confirmat Epistola sequens crudelis proci avernalis . Astutus et ferox formam suam tegit, laudat alienam: simulat, dissimulat. Uraniam .
mulcet, terret. Provocat ad audendum, invitat ad flagitium: blanditur miris, fallit veris modis. Promittit ingentia, praestare solitus exigua: saepius nihil, offert thalamum: invitat ad raptum. Extenuat culpam, auget poenam. Timorem Dei abolet: mundi curas inducit: plenus larvarum: numquam ipse, et semper ipse.
1. Aruncus Venantius , (Daemon) queritur admirabundus, ad tertias iam litteras suas numquam responderi. 2. Suspectat ipsemet, litteras interceptas esse: intercepisse autem vel eunuchum custodem domus; vel anum nutricem Uraniae : quam ut certam veneficam, ideoque amovendam exsecratur. 3. Inclitum belli Ducem non sic despiciendum fuisse. 4. Misero Arunco , quamquam larva militari statum Fortunae obtegenti, nescio quo fato vel fastu, ut superbis saepe contingit, elabitur invito proprii nominis pudenda confessio. 5. Animi blandientis propositum, et amantis
immane votum nequiter infert. 6. Laudat Uraniam , lenonum more mulieres captantium. 7. Dignam scilicet Virginem, propter eximiae formae praestantiam, magno ambitu acquiri. 8. Et vero cur dura sustineat esse honestissimo, clarissimoque proco? Cum totus hic aspectabilis Mundus, cum omnibus elementis atque sideribus, ex amore compactus, amare nos doceat. 9. Cur donum pulchritudinis suae, sterili solitudine, expers coniugii corrumpere perseveret ! 10. Absque Conubiis [Orig: Connubiis] Mundum cito periturum. 11. Aggreditur Virginem manifestius. Quid trepidet, aut cur dubitet indulgere voluptati? Eiciat vanos metus, peccata occulta, extra pudoris et poena iactum stare. 12. Iustius timeri; ne formae bonum fugax, inutiliter consumatur, utendum esse aetate et rosis, antequam marcescant. 13. Si verecundia pudoris aut metu supplicii peccare formidet; Gasparem Aruncum , qui
neminem Urania cariorem habeat, iureiurando effecturum; ut perpetrato scelere, nihilominus castissima habeatur. 14. Quid? an soli effeminato Paridi , raptus Helenae , famam peperisse debeat? 15. Ultimus insultus lascivi Daemonis Arunci . Decipienda Anima nequissime adulationibus extollitur, quasi hamo in speciosam Sirenem iacto, in praedam trahenda. 16. Promittuntur insuper aurei montes, fallacia incredibili: experientia Patris mendaciorum certa: omnia audacter et militariter. 17. Testatur armatus et fortissimus nequam hanc ultimam sinceri animi epistolam, proprio sanguine consignasse: quem nullum habet. Ceterum non ausi fuissemus, insidiosa lenocinia Diaboli, tam luculento modo proponere: nisi ipse D. Bern. Moneret: nullatenus expedire, talia ignorari. Propterea et Uraniae Epistolam respondentem, iustis atque efficacibus, adversus venena, remediis instruximus. Ut Anima Christiana intelligat; quibus armis oppugnetur, quoque scuto propulsanda sint; ne subvertatur incauta.
Nec tulit auxilium, quatiendo cymbala matrum:
Sed iubar afflictae torsit inane Deae.
Cornua foedavit sputis: tunicamque recinctam
Cum socco attonitos exuit ante boves.
Huic vetulae credas! Huic sis obnoxia Virgo!
Ante tuas custos excubet ista fores?
Pelle sepulcralem larvam lectoque, domoque.
Impia quid nostris rebus
Erinys [Orig: Erynnis] obstet?
Deme fidem monstro: qua sum tibi parte pudendus?
Ede: quid in nobis displicuisse potest?
Quod si plebe satus cophinosque ferentibus essem :
Secretus posset forte silere dolor.
Atqui miles ego, nec de vulgaribus unus ;
Publica qui paucis mensibus aera merent.
Magnanimus Ductor legionibus impero tantis ;
Quantis nec
Xerxen
imperitasse ferunt.
Et noster terras
Pontumque
exercitus implet.
Campus equis tegitur : classibus unda latet.
Quantus in aetherio stellarum
Lucifer
ardet
Agmine, et occursu Dux, premit astra suo :
Tantus ego ! nullumque parem, nullumque priorem
Culmine vel fama, qui ferat arma, fero.
Africa
me genuit: nomen
Venantius
Afer.
Quamvis
Aruncus Gaspar
ubique vocet.
Quis genitor? Non ille Gigas, qui sidera tergo:
Uno sed tantum pollice fulcit
Atlas
.
Ulterius quaeris? Scripto complexa priori,
Quae vafer eunuchus, vel vitiavit anus;
Interversa queror. Totam tamen accipe summam:
Uror. Habes animi conscia signa mei.
Uror: ut in stipulam subitus cum decidit ignis:
Et furit in segetes fax agitata Noto.
Ut siquis tinctas. Ardente bitumine
taedas [Orig: tedas]
Immittat silvis : conflagrat omne nemus
Omnia tentavi, coepto ut desistere vellem:
sed nimium facies est violanda tibi.
Annuis optanti : subsidet forte favilla :
Plura, negans, flammae das alimenta meae.
Quae tales oculos, castigatumque capillum,
Purpureasque genas altera
Chloris
habet?
Aurorae
digiti; cervix erecta
Dianae
:
Docta tibi toto pectore
Pallas
inest.
Ipsa mari surgens si posthabeatur amatae:
Iudicio veniam det
Cytherea
meo.
Te visa,
Hypsipylen
pulchram contemnat
Iason
:
Nec damnet profugum nata
Thoante
virum.
Phyllida
Demophoon, Briseida spernat Achilles:
Quamquam oculis coniunx utraque grata fuit.
Desertaque sua dilecta
Laodameia,
Uranien
solam
Protesilaus
amet.
Ipse ego propter
Labyrinthum
intrare dolosum
Nil dubitem: pugnax
Theseus
alter ero.
Saeva licet rapidi committant proelia venti:
Nos quoque scindemus per vada salsa fretum,
O utinam tauro, pluviave vel alite muter:
Ut potiar, quidvis
Proteus
esse velim.
Me miserum! Ventis haec si loquor atque procellis.
Me miserum! si non par tibi surgit amor.
Aut dicas : quid enim Virgo
conubia [Orig: connubia]
poscam !
Num mihi sit tanti, qui simulatur
Hymen
?
Si simulatur
Hymen
, feriat me fulmen ad Umbras :
Immaque sub pedibus fissa recedat humus.
Accipe, daque manus: veniant in foedera dextrae.
Sint Superi testes, accipe, daque manus.
Quae tam formosa est, ut nec sit naevus in ungue;
Aut amet, aut faciem negligat illa suam.
Aspice convexum, quanto patet aethere Mundum.
Quidquid ubique vides, nil sine amore vides.
Phoebus
amat
Phoeben
, seseque indulget amanti:
Nec patitur vacuam lucis egere diu.
Oscula fraterno quoties decerpit ab ore;
Plena suo toties fulget in ore Soror.
Stella benigna
Venus
sidus non mite
Gradivi
;
Cetera coniugiis
Hesperus
astra ligat.
Ipsa elementa suis mire complexibus haerent.
Naturae gremio nupta fuisse putes.
Ignem aer, auram
Nereus
terramque maritat.
Divide: non unus fiet, ut ante, Globus.
Ecquid amabilius volucrum grege ? mutua rostris
Basia pangendo, nos quoque amare docent.
Fecundas facit unus amor, sic ova locantur:
Quod probat in nido casta columba suo.
Contemplare feras, cornu, seu dente timendas:
Terribiles saetis, calcibus, ungue, iubis.
Pantheram Panther, sequitur leaena leonem.
Blanditur trucibus femina saeva viris.
Immanes Phocae mediis luctantur in undis.
Delphinum citharis conciliatur amor.
Solane perpetua moerens carpere iuventa,
Nec
Venerem
noris! Dixerat
Anna
Soror.
Audiit hoc
Dido
; cineresque abolere
Sichaei
Coepit, et
Aenean
,
Ascaniumque
sequi.
Si refugis quemcumque virum: quo corporis usus?
Malaque malarum, fontis et oris ebur?
Cur habiles natura tibi circumdedit artus ?
Si prohibes uti, grata repende vices.
Candida quid prosunt, stringant nisi colla lacerti?
Brachia idem faciunt, quae sine mente virent.
Sic hederam quercus, sic pampinus implicat ulmum?
Sis hedera et vitis: quercus et ulmus ero.
Omnes, si, veluti
Daphne
connubia vitent :
Exiguo vacuus tempore Mundus erit.
Cum deerunt homines, iterumque
Epimethide
cretos
Substituet saxo vindice
Pyrrha
redux?
Consule Naturam: Naturae consule Virgo.
Fertilis hac Mater iudice maior eris.
Forte times culpam? Simplex, ne rustica dicam.
Audacem et timidam non decet esse nimis.
Pecca, sed retice modo casta silentia serves.
Quis prohibet taciti dulcia furta tori?
Delectant secreta magis: mea gaudia certe
Furtiva sapiunt dulcius inter aquas.
Inconcessa iuvant. Posuit Lex invida metas;
Humano generi perniciosa nimis.
Tuta times: non metuis metuenda vicissim.
Sic desideriis plecteris ipsa tuis.
Quam bona praeteriit, numquam revocabitur aetas.
Debilis angusto margine forma perit.
Utque rosas Auster necat atro turbine: florem
Corporis ingenui vestra trucidat hiems.
Tunc subeunt morbi: frontem curis arida laxat.
Fitque albus crinis, qui modo flavus erat.
Tyndaris
in speculo cum vultum aspexit anilem;
Quaesivit, quonam tempore rapta foret.
Exigit a senio
Nemesis
iustissima poenas.
His, quos sprevisti, spreta carebis, ait.
Vidimus a vetulis pandi et discedere frustra ;
Quae prius occlusae vecte fuere fores.
Praetereunt, circumque proci frigentia rident
Limina: pro sertis stramen inane iacet.
Haec; reor,
Uranie
, nisi nos, nisi fallimus ipsos;
Haec potius iusti caussa timoris erunt.
Utendum est annis. Fugiunt, dum dicimus ire :
Utque manum inicias, non retinere potes.
Sol redit, et redeunt Lunae. Sed quando redibit
Obsita frons rugis in iuvenile decus ?
Dum calidae prima vires aetate supersunt;
Cura voluptatis semper habenda prior.
Quid dubitas, et longa trahis per iugera mentem?
Da modo consensum : cetera linque mihi.
Efficiam, ne sint tibi gaudia nostra pudori.
Praecipuam partem criminis ipse feram:
Stent fulti postes adamante et ahena claustra:
Servetur centum ianua saepta seris:
Perrumpam. Neque me nutrix odiosa venire,
Nec vigil eunuchus sentiet esse prope.
Ascensu superabo domum, de nocte fenestram
Non novus est nobis pandere posse dolus.
Laneus incedam. Sic multas cepimus arces.
An fraudes belli dedecuere Ducem ?
Admissus faciam : famulas sopor obruat altus :
Nulla canis latret. Non erit ullus obex.
Utque magis fidas, et fis secura futuri :
Tutior armatas suscipe Virgo preces.
Armis defendam, raptam victricibus armis.
Accedes praedae gloria rara meae.
Clarior
Uranie
fies certata maritis.
Ambiri digna es bellipotente manu.
Solane
Troia
sapit
Spartanis
nota puellis?
Egregios fratres unicus
Hector
habet?
Consortem alterius
Menelao
abducere lecti,
Pastor in
Idaeis
montibus ausus erat.
Quid faciat miles? Lituo num fistula praestat?
Pulchrum: si baculus pugnat, et ensis hebet!
Ille puer : vir sum magna de stirpe
gigantum
.
Nos regimus Gentes : ille regebat oves.
Si
Boreas
auferre suam valet
Orithyiam
:
Et mihi sunt vires, nec sine
Marte
manus.
Praelia monstrabunt, quae sit mensura lacerti.
Immensum nervis robur inesse scias.
Non est in terris nostrae collata potestas.
Oppositas, veluti stramina, difflo mina.
Non vis ista nova est. Raptae nupsere
Sabinae
:
Rapta parens Calais, rapta Lacaena fuit.
Da mihi te facilem: vel, quod mihi paene perinde est,
Da te difficilem, munere utroque places.
O Dea, si quae alia est terris caeloque profecta ;
Quasque vehit liquidi caerula concha maris.
A
Iovis
armigero non digna, sed ad
Iovis
altum
Digna torum coniunx a
Ganymede
rapi.
Quid
Phryge
nunc opus est: rapiam te
Iuppiter
ipse:
Sidonidenque novam trans mare nauta veham.
Atque ubi te, formam mutans, in litore sistam:
Accurrent Matres
Gasparis
atque nurus.
Celsa triumphali curru per castra veheris:
Plausibus et festis excipienda tubis.
Succinctae stabunt acies, et signa refigent,
Obsequio Dominam devenerata suam.
Ter flictu clipei, galeaeque, ter arma sonabunt.
Laetus in
Uraniae
nomine miles erit.
Quae me regna manent, tecum miraberis ipsa.
Et dices: non sic sollicitanda fui.
Ultro debueram tantis occurrere votis.
Damnabis resides tunc pudibunda moras.
Ecce quater scripsi. Sed littera Quarta liquore
Non atro, tota est sanguine tincta meo.
Venam incidit
Amor
, tetigitque
Cupido
sagitta.
Heu, nimium vehemens illa sagitta fuit.
Uror: habes iterum notum tibi vulneris ignem.
Heu! Nimis infelix uror amore tui.
Quod si dura manes, precibusque immota resistis:
Te dicam aequoreas evomuisse feras.
Excisam scopulis, eiectam fluctibus atris;
Quos sorbet refluo torta
Malea
vado.
Sint procul hae
Dirae
; curaeque, meique pavores.
Anxietas poenam digna subire ma est.
Heu mihi ! peccavi, fateor, correptus inani
Et profusus fatuo cor subeunte metu.
Promittunt aliud mores et gratia formae.
Tam tetricus non est vultus in ore tuo.
Urania Victrix, nomen suum meritura, nequissimum procum Avernalem confundit, detegit, explodit, irridet, devovet, triumphat. Dicat nasutior: num Animam cum Daemone sermocinari! Haud equidem decorum autem fuerit, per hanc repositam Epistolam, velut in speculo et paradigmate ostendere; quomodo Anima tentata, erga inimicissimum hostem, se gerere debeat.
Synopsis
1. Aperit Urania caussas silentii sui, ad tres Arunci Epistolas non respondentis. At enim a nullo spadone, aut anicula nutrice magica, uti Venantius Afer suspicatur, se custodiri. Nullam non honestissimam Virginem in Gynaeceo suo versari. Praecipuas Fidem, Spem, et Caritatem [Orig: Charitatem] vocari. Ex quarum una, quae Pistis dicitur flagitiosi cuiusdam militis et improbissimi lenonis insidias, multarumque Virginum strage iam infamis nequitiam didicerit. 2. Ceterum et Gynaeci suaeque Conscientiae Moderatricem semper adesse Matronam aliquam venerabilem, Gratiam Dei dicatam ; absque cuius licentia facere nil soleat. Illam denique ursisse, ut rescriberet: formulamque eiurandi armatum procum dictasse. 3. Quid funestos amores suos, ipse turpissimus, obtrudere audeas ingenuae atque invitae Virgini?
4. O deformem procum! Exclamat Pistis mea. 5. O formosissimum sponsum, coelestem : cui pridem Uranie se totam consacrarit. Eius descriptio, ex Cant. Canticorum, c. 5. a v. 10. 6. Talem scilicet aemulum, quia iussus olim adorare noluerit; cecidisse nescio quem Thrasonem, Luciferum dictum. Eam famam vagari. 7. Ad haec, iam quoque se inaudisse, quos comites ubique secum semper trahat; Anum foedissimam (concupiscentiam) caecum item Messorem: (Mortem) sed et absurdissimas mulierculas, quae Bacchae vocentur ( Furias malae Conscientiae.) 8. Alibi venetur, pisceturve: Uraniam nec lupum, nec Lupam esse. 9. Multis quidem commendasse thalamorum et mortalis connubii gaudia: cum tamen hoc vitae statu, ac verius captivitate, vix quidquam reperiatur molestius. 10. Quasi vero Coelibatus non sit suavior atque laetior. 11. O panurgum improbum! Spiritum nequam! Aruncum lascivum! Etiam ad raptum Virginis descendere! Hic enimvero
12. Verutissimum audacissimumque nebulonem patefecisse barathrum crudelis ingenii. Facesseret in malam crucem, et omnia tormenta Diaboli. Vade Satana .
Non semel audieris de quodam Milite: praeceps
Qui datus ex alta sede repente fuit.
Fulgere discessit coelum : pepulitque rebellem
In barathrum, tota cum legione, Ducem.
Forsitan hic ipse est. quid dico? Forsitan: ipse est.
Praesentis signum tinnit in aure mea.
Exul, inops, tristis modo fertur ubique vagari.
Si sapis et sentis; iste cavendus erit.
Nomina confingit : iamque est
Venantius
Afer ;
Gasparis Arunci
iam grave nomen habet.
Mentitur vultus, et se transformat in omnes.
Unus "person"as histrio mille gerit.
Quamque hodie larvam sumit; cras ponere gaudet:
Rursus et in iuvenum transit et ora senum.
Nunc leo, nunc vulpes. Agnus mutatur in hircum.
Sibilat interdum. Sibila Virgo cave.
Quin dubito; num sit
Carthagine
natus hic Afer,
Sicut ait constans in levitate sua.
Carthago
modica ferrugine tingit: at iste
Supra carbones dicitur esse niger.
Ex alia fortasse calet fornace caminos
Hic color accensos sub
Phlegethonte
refert.
Dum tempus, dum fata sinunt, discrimina vita:
Tuta minus credas, quo speciosa magis.
Nec te commoveant promissae foedera Taedae.
Punicus
est: fallit
Punica
nulla fides.
Quae tibi promittit; promisit mille puellis.
Credulitas damno pluribus esse solet.
Offert delicias, et plenum montibus aurum.
Ipse tamen Codri pauperis ora gerit.
Insidiatorem fuge Virgo miserrima saevum.
Ni fugis, ingenui praedo pudoris erit.
Finierat Pistis discisa in frusta papyro
Senserunt Agape prorsus et Elpis idem.
Iam, puto,
Venanti
, caussas intelligis: et quae
Scripturan potuit detinuisse mora.
Scribere non licuit. Nec, sum quia regia Virgo,
Idcirco nobis cuncta licere putes.
Nec tu me solam credas, ut libera peccem:
Aut facilem culpae dixeris esse viam.
Nam praeter comites vigilat; curaque fideli
Sedula maternum Gratia munus obit.
Arcta, mihi credas, posita est custodia valli.
Sub tam sollicita Praeside pauca licent.
Pulchra quidem, gratoque nitet venerabilis ore:
Sed magis in tetricam vergit adulta Deam.
Imperat, et terret. Comitatur, praevenit, instat,
Sollicitatque metu pectus, et urget opus.
Absque eius nutu (tanta est vigilantia) tergum
Vertere vix possum ; vixque movere pedem.
Poenas cunctanti parere, abitumque minatur:
Scitque supercilio signa loquente dare.
Hanc moderatricem mea sustinet Aula potentem:
Vivo, ut sub Domina degit Alumna sua.
Non ausim minimum tam dulcem laedere Matrem.
Pupilla est oculi Gratia cara mei.
Desine meque tuis incendere teque querelis.
Firmari pactum quod cupis, ista vetat.
Praescripsitque modum: quo, si quod foedus inissem.
Ceu contra Leges, foedus inane foret.
Verbaque dictavit: calamo dictata recepi.
Servo perpetuum mente recepta mea.
Exsecror, Eiuro, Detestor, Abominor, Odi
Quina veneficiis verba repono tuis.
Ut dona accumules, ut temet in omnia cogas:
Ut mihi blanditias vimque adhibere pares:
Exsecror, Eiuro, Detestor, Abominor, Odi.
Haud alias voces exprimet ullus amor.
Ullus amor ! sed nec rabies, odiumque tyranni
Nullus ab angue timor: nullus in igne dolor.
Fige rotas; incende bovem; dispone sarissas:
Multiplica caedes: inice membra rogo,
Exsecror, Eiuro, Detestor, Abominor, Odi:
Mille parata cruces, mille subire neces:
Nil mihi sit tecum nequissime; nil tibi mecum.
Una convenient nox prius atque dies.
Tu tamen his prodis tua vota et crimina verbis:
Uror: habes animi conscia signa mei.
Eia age,
Riphaeis
nivibus restingue calorem.
Ferventem gelidis abluat
Hister [Orig: Ister] aquis.
Ureris? Uraris. Meritos Deus augeat ignes.
In pice pax tua sit,
sulpureoque [Orig: sulphureoque]
lacu.
Tamne levem fore me sperasti scurra puellam ?
Nil, ut amem, prorsus dotis et artis habes.
Sed neque forma placet: quamvis celare venusto
Schemate coneris: dissimulesque tuam.
Qui viderunt, praecinctum cornibus aiunt :
Et bifidos, quales
Faunus
habere pedes.
Lumina stant flamma. Mento capricornus adhaeret.
Hostibus obveniat Sponsus hic, opto, meis.
Me tenet alter
Hymen
, castissima dixerat
Agnes
.
Cur ego non repetam? Me tenet alter
Hymen
.
Cuius vir matri nescitur, Femina Patri:
Bis genitum Numen, Virgine natus homo.
Ille meis gemmas pretiosas auribus, ille
Sidereum circum colla monile dedit.
Huius in amplexu niveo castissima Virgo,
Tactu candidior fio recente nive.
Plura petis? Quamquam formam non nosse mereris :
Illius effigiem degener hostis habe.
Dilectus meus est, qui Candidus et Rubicundus
Lilia purpureis miscuit alba rosis,
Fulget, et ex vivo caput altum germinat auro.
Sunt Elatis similes sunt violisque comae.
Quo corvos tenebris plumarum lucet in ipsis:
Illo caesaries uncta colore nitet.
Quae sedet ad rivos fatur hausti lactis, aquarum:
Sicut ab areolis spirat aroma satis.
Cuius labra mihi gratas redolentia guttas,
Myrrham distillant: primaque myrrha fluit.
Tornataeque manus hyacintho divite plenae:
Venter ebur : circum plurima gemma viret.
Par Cedro
Libani
species : sectasque columnas
Fortia de
Pario
marmore crura putes.
Suave fragrat guttur; loquiturque suavia valde:
O desideriis unica meta meis.
Cordis, ad hunc, iaculum flammatis dirigo pennis.
Hic Scopus est: Scopulus qui fuit ante tibi.
Hunc nec adorasti : coloret nec ut ullus, inique,
Constant de sociis te voluisse tuis.
Quomodo de coelo cecidisti
Lucifer
alto.
Mane oriebaris vespere casus eras.
Sordide trans
Erebum
, saeptus bubonibus atris,
Cumque satellitio Leno facesse tuo.
Hoc quoque inaudivi: (docuit nos omnia Pistis.)
Immansueta tuum cingere monstra latus :
Cum turpi procerus anu, vix ossibus haerens,
Continuus lateri dicitur ire comes :
Qui, cum sit caecus surdusque, et naribus orbus,
Falce tamen curva proxima quaeque metat.
Nescio, quas alias crinitas fontibus hydris,
More
Mimallonidum
Bassaridumque
sequi.
Sint procul hae pestes venientibus obsero portas .
Pectoris obiciam moenia, si sit opus.
Quo minio pictae facies? Quid in agmine longo
personata cohors; quid sibi signa volunt?
Ecce, procax mulier, tumidas nudata mamillas,
Infert sublimem se petulante gradu.
Lumina transparens velata sagittifer Ales,
Supra maternum provolat, ecce, caput.
Ducitur ut passer religatus pusio filo.
Dextra manus quassat spicula, laeva faces.
Scilicet haec pompa est, qua se
Venantius
Afer
Astutum nobis insinuare cupit !
Nil moror illecebras, discede
Thalassio
, tales.
Quas spargis, verae sunt, tua dona, nuces.
In nucibus numeres cum sertis flammea, peplum,
Annulum, in quinas pinea torta faces.
In nucibus numeres vagitus, pignora, curas
Quot mala nux talis saepe vel una creat?
Quare adeo desiste tuas mihi comere nugas:
Sub quibus exitii femina sparsa latent.
Aucupis indicium, fallacia sesama, nosco.
Altera captanda est, ut capitur avis.
Adverto viscumque et
conubialia [Orig: connubialia]
vincla.
Nescio quid stantis littore virga tenet.
Quaere lacus alios: vetita piscaris in unda.
Nympha
suum Dominum gurgitis huius habet.
Si scis, etiam
Taedas [Orig: Tedas]
aspernor honestas.
Nedum quae foedo
Ditis
amore calent.
Nam quid coniugio queat esse molestius usquam?
Servit enim, servit, quae sibi quaerit Herum.
Par status Oceano volventi ad littora fluctus
Nulla fides pelago: nulla quis thalamo.
Proxima naufragio puppis, torus esse videtur.
Ut
Boreas
cesset ; saeva triremis erit.
Nam vir ubi mulierque, iugum coguntur in unum :
Vincula captivos, et mala longa tenent.
Gutta voluptatis pensatur amystide luctus :
Melque venenatum est, gaudia felle madent.
Dicunt nupturae : noctem veniamus in unam :
Candidior medio nox erit illa die.
Ast ubi parturiunt, et horas hora timetur ;
Fessaque maturum viscera tendit onus :
Tunc primum matres ululant : tunc vapulat
Eva
:
Tunc pomum arrodunt exitiale nurus.
Tunc gula damnatur tantorum caussa malorum.
Optatur lecti caelibis alta quies.
Ingemuit moribunda
Rachel
: uterumque ferentem
Gentes contorsit moesta
Rebecca
duas.
Ipse novas partus curas parit : inque dolores
Fecundus saniem matris ad ossa trahit.
Pica parit morbos : pariunt fastidia cunae.
Vagitusque frequens taedia longa parit.
Quid memorem lites? Violenti iura mariti
Saepius uxori sunt onerosa nimis.
Illa flet: hic ridet. Gemet haec: laetabitur ille.
Verum erit o quoties ? hic bibit, illa sitit.
Tale nihil timeo: sed nec vicina timebat
Thestylis
; elusa est non minus illa dolo.
Iuncta viro totos urenti ad dolia Soles,
Nocte nihil praeter verbera saeva tulit.
Et velit huic quisquam sanus se addicere vitae!
Sponte velit nassam quaerere
truta
suam !
Caudinis praestet submitti corpora furcis:
Et iuga taurorum qualiacumque pati.
Virgo puerperii morosis libera curis,
Incipit in terris coelum habitare suum.
Expertem luctus, formidinis atque doloris,
Securam placido Pax fovet alta sinu.
Mutua tranquilla, non libant iurgia noctem:
Sed neque
Zelotypam
cura molesta coquit :
Subiectos Sensus tamquam Regina gubernat.
Hanc vere Dominam dixeris esse sui.
Mens niveis volitans pennis, sine crimine pura;
Stratus liliolos Lectulus, ille meus.
Non opus est myrtum,
Paphiosque
intendere flores :
Suavius aspirat virginitatis odor.
Ut nitens speculum, iaculis a Sole reflexis,
Ingeminat radios, Sol velut ipse suos :
Sic Anima illustris, iugi satiata sereno,
In castum Sponsi transit et ipsa iubar.
Utque scatet vivo de fonte volubilis unda;
Perque recens gramen limpida currit aqua :
Sic anima illimis, liquido de Numine manans,
Undique deliciis innatat hausta suis.
Hunc thalamum tubare paras foedissime miles.
Pulsus abi. Reddo symbola : pulsus abi.
Quid ? quid et amplexum per vim, raptumque minaris ?
Abstrahe lascivas improbe leno manus.
Non fuit et primis lenonibus ullus amator,
Tam sermone procax, ingenioque levis.
Non, ut honestus, amas: nec vis, ut honestus, mari.
Armatas odit libera Virgo preces.
Siccine me invita tentas scelerate potiri?
An quia digna rapi, credor et apta rapi!
Thesea
, vel
Paridem
quamvis imitere protervum:
Infames
Helenas
non imitabor ego.
Scilicet
Uranie
fuerit tractabilis hirco!
Abstrahe lascivas improbe leno manus.
Debebat satis esse semel
Proserpina
rapta.
An plures genuit ludificanda
Ceres
?
Aetna
fuit quondam rapiendis apta puellis.
Sed non praebet idem noster
Olympus
iter.
Quidquid id est, quod tu nimium profiteris amorem:
Exoranda prius, quam rapienda fui.
Coeli progenies
Hecaten
aget, et tibi nubet !
Abstrahe lascivas improbe leno manus.
Cingere me frustra speras mortalibus ulnis :
Quantumvis
Briareus
, centimanusque
gigas
.
Qualiscumque tui pateat mensura lacerti :
Abstrahe lascivas improbe leno manus.
Invide cur nostro sic insidiaris honori ?
Non satis est, ipsum te cecidisse semel!
Hoc nempe est, nullumque parem nullumque priorem,
Ut mihi scripsisti, culmine posse pati.
Exsolvit meritas prostrata superbia poenas.
Fulmine deiectum fastus ad ima trahit.
Visne tuam nostro quoque damno implet ruinam?
Abstrahe lascivas improbe leno manus.
Aurae particulam divinae, et aethere ductam
Miscebo siliquis, inficiasque luto ?
O merito ad
Scythiam
rupem religande
Prometheu
!
Dignus, quem
Titii
vultur obuncus edat.
Suadetur nobis male sana brevisque voluptas:
Tamque fugax, quam quae lympha, vel aura fugit.
Momentum delectat enim, cruciatque Aeternum.
Abstrahe lascivas improbe Leno manus.
Impia
Tartareis
torrentur viscera flammis :
Aridaque in primis, quae calefecit amor.
Hic nescit frigere
venus
: neque munere
Bacchi
Indiget. Hic
Cereris
filia supplet opem.
Utque rogo lignum numquam non desit alendo:
Adiicit alatus plurima tela Puer.
Silva ingens pharetrae, totum durabit in aevum.
Non exstinguendam conficit illa pyram.
Non vacat arsuram tales haurire sagittas,
Abstrahe lascivas improbe Leno manus.
Primae Partis de Urania Victrice sive Epistolarum Finis.
[Illustration: Picture of a woman ]
Haec ad
Danubium
: quo tempore floribus Annum
Induit, et multo Maius odore fragrat:
Ac visura Ducem sapiens
Christina
Philippum
Venit ab
Arctois
Regia Virgo plagis.
Huius et excepta est secura modestia fastus,
Et quibus inventis culta, referre placet.
Qua patet, et vivo consurgit Curia saxo,
Ante novum late conspicienda Forum :
Edita surgebat vasti structura theatri:
Vexillis, clipeis, arboribusque frequens.
Quattuor hinc uno famosa animalia cornu
Velarunt virides,
Bacchia
serta, comae:
Frondesque et pleni cereali mergite currus,
Rastra, ligo, falces : omnia Pacis opus.
Tristior inde seges ferri : iuxtaque quadrigas
Quattuor armati Bellipotentis equi :
Telaque, et hamatis iunctae thoracibus hastae;
Signaque cum galeis. Omnia
Martis
opus.
Phonascos aliud, mittit quos
Itala
Tellus,
Subnixum trabibus mobile Pegma tulit.
Circum serpebant hederarum more corymbi
Inter quas abies, doctaque Laurus erat.
Phoebus
ibi, et
Musae
, clivo sedere bicorni:
Parnassum
Veteres quo statuere situ.
Iamque aderat Populi, Soboles
Gustavia
, votum.
Pectora subsultant, et sacer horror agit.
Crederet hoc aliquis?
Gnatam [Reg: Natam]
vertentibus annis
Staturam, Genitor quo stetit ante loco !
Ter centum
taedis [Orig: tedis]
ardentibus area luxit,
Ludos non visos exhibitura prius.
Luna recens factam, ventis in claustra reductis,
Scandebat bigam. Tunc Nova Luna fuit.
Viderat ex alto pompam, coetumque frequentem :
(Undabat toto plurima turba Foro :)
Inter et
Aonides
, posito diademate, Fratrem
Pollice vocales sollicitare fides.
Ecquid, ait, video ? num ludor imagine falsa ?
Quid meus hic noctu frater
Apollo
facit?
Iam debebat equis, fessis sudore diurno,
Aurea cum duro solvere frena iugo:
Pabulaque ambrosiae dulcis dare: iamque marini
Roris, apud
Gades
, fonte lavare iubas.
Non satis est, regnare die! cur castra Sororis
Occupat? in noctem quid, rogo, iuris habet ?
Vix haec : cum nitidum scena pandente Theatrum,
Effundit suaves musica porta sonos.
Argumentum operis, cantata est Balthica Tethys [Orig: Thetys] :
Quae ludo finem principiumque dedit.
At
Trivia
audito
Christinae
nomine, fertur
Litigo moerens indoluisse suo:
Ac quoniam crescens, nec adhuc perfecta rudisque,
Nondum completis erubuisse genis.
Addidit haec : Salve
Gustavi
Filia Magni,
Regia progenies,
Vandalicum
Decus.
Prae me digna fores istum conscendere currum,
Et primum stellas inter habere locum.
Sed te maiorem, magis Natalibus ortam,
Gloria per terras et super astra vehit.
Tu semper constans: menses ego mutor in omnes:
Tu sexum vincis femina : vincor ego.
Me pastor decepit amans : te fallere cautam
Nullus in Orbe procus, nec
Paris
ipse queat.
O iterum felix
Pulcheriaque
altera salve:
Et bene, quod voveo, semper amica vale.
Sic ait, et sudo demittens cornua collo,
Ulteriora monet carpere prata boves.
Interea Litui turmas hortantur equestres,
Ut celebrem choream tempore noctis agant.
Qualis ad
Aeacide
tumulum saltatio prima
Pyrrhicha
sic
Pyrrho
busta piante, fuit.
Instrepuere tubae. Sex hinc, sex Editor illinc
Distulit aequales classica rauca sonant:
Tympana alterno pulsantur ahena tactu.
Audiri
Phrygium
tu Corybanta putes.
Apparent Equites diversa parte frementes: In veros hostes qualis itura phalanx.
Incinctos sagulis rubri glaucique coloris,
Auricomae rutilans cassidis ornat apex.
Successere omnes cristis captiva alta corusci.
Crispantes onerat lancea picta manus.
Octoni Hippodromum sibi secrevere potentem:
Adque datum signum mobilis ala volat.
Quisque supercilium mollem deflectit in iram:
Seque virum stricto cominus ense probat.
Nunc has, nunc illas cursu fecere solent.
Inque vicem reduces mutant quadrata rotundis.
Fit subito cuneus, qui modo rhombus erat.
Tractibus adversis obliquatisque feruntur.
Multiplici ludit textilis arte fuga.
More tamen
Parthi
vultum vertentis ab hoste,
Cum minime reris, qui fugiebat, adest.
Ancipites non tot flexus Labyrinthus habebat,
Daedalus
in
Creta
fabricasse datur.
Dumque adeo simulata cient praeludia pugnae,
Et semel admissos area versat equos:
Ecce interveniens subiit
Maurusia
Pubes:
Fusca genas, dentes alba, retorta comas.
Miramur phaleras peregrinae gentis et arma.
Longior in manibus cuique sagitta fuit.
Discolor a tergo nervusque pependit et arcus:
Haesit ad accinctum plena pharetra latus.
Vertice
Mygdoniae
fulgebat pluma volucris.
Fluxerat e collo candida bacca nigro.
Bis bini insignes, totoque ex agmine lecti
Intrarunt circum,pone sequente choro,
Quippe dabat biforem
Berecyntia
tibia cantum.
Implerunt totum tinnula sistra Forum.
Exsultim choreas instauravere Magistri.
Ut neque protulerit
Thessala
terra pares.
Librarunt passus, sinuantes crura caballi:
Fecit et alternos ungula mota pedes.
Tollunt se arrectos, glomerantque volumina metro :
Cymbalaque ad numerum calcibus icta sonant.
Ipsaque barbaries grata feritate placebat:
Optimus ex
Mauris
unus Ephebus erat.
Mox equites alii rursum confundere ductus.
Succutitur pulsu quadrupedante solum.
Aemulas
Hippomedon
undantes flectere habenas,
Et gyro absistens interiore frui.
Qualis
Maeander
curvatis ludit in undis,
Et remeans vultus aspicit usque suos:
Occurrensque sibi toties se cernit adesse:
Dum secat innumeras obvius amne vias.
Quid ? quod et expressit
Christinae
nobile Nomen
Arte caballini littera ducta pedis.
Est aliquid, brutas pecudes, ratione carentes
Moliri, quod iners vix imitetur homo.
Haud procul in tectis Aquila cognomine notis,
(Dilectae funus qui modo luget Herae:)
Mater (et est testis) turrita stetisse
Cybelle [Reg: Cybebe]
Dicitur,
Idaeo
vecta leone Dea.
Postquam connivens lusum spectavit equestrem,
Audiit et buxum laeta sonare suam,
Risit: et ista placet nobis Comoedia, dixit:
Admiransque, manu plausit anile femur :
Gavisa antiquam morem revocasse
Philippum
:
Ac thyasos similes paene movere suis.
His, ait, o si quam Princeps animosus honorat,
Debet honorari Regia Virgo modis
Denique crinales venerando vertice muros
Suecigenae
inclinans Diva, precata bene est.
Ocius aurigas biiuges ad
Dindyma
torsit,
In sibi secreti sede recepta loci.
Post ea discessum: Populusque ad gramina campi
Versus, fecundis quae rigat
Hister [Orig: Ister] aquis.
Illic conducti
Siculo
Cyclopes
ab antro
Substiterant, gnari cudere tela
Iovi
Seu velit in diros iterum torquere
gigantes
;
Seu ficta lepidum spargere nube iocum.
Intonuit subito lux ambit mira Coronam:
Et factum pyria Nomen ab arce micat.
Christinae
Nomen medio splendescit in igne:
Victaque nox tanti Nominis igne fuit.
Est, qui
Vulcanum
, sed opaco lumine luscum,
(Non claudum) medios vidit inire rogos.
Tunc primum e nitro fictis, et in aethera ruptis
Fulminibus, nubes intremuere cavae.
Exarsit fumans crepitantibus aura pyropis.
Stridula noctivagas expulit olla faces.
Brontes
et
Steropes
miscent incendia. Longos
Aetna
serpentes, qua datur, ova vomunt.
Quondam etiam tanto Coelum tremit omne tumultu,
Ac si in
Danubium
desuper
Aetna
ruat.
Hoc quoque non pauci referunt, qui in ponte stetere,
Versat ubi rapido turbine
Nympha
molam:
Praecinctum musco velatis cornibus
Istrum
,
Gurgite diviso grande levasse caput:
Christinae
ut posset vicinus ora tueri.
(Et tua
Tritones
nempe cupido coquit.)
Hispida rorabat fluviali aspergine barba.
Tempora et hirsutum texit arundo latus.
Ter madidum summis temere caput extulit undis
Semifer, admota lampade, siqua fides.
Ter non sustinuit tantum perferre serenum
Obruit arcanus lumine laesa vigor.
Maiestas oculos ingesto fulgure clausit:
Ut nimius radiis Sol regit astra suis.
Non ad sidereos quivis admittitur Orbes
Semideus capripes, rustica sive
Dryas
.
Nec sed dignatur semper praebere videndam,
Glauce
, tibi
Iuno
satyrisce
, tibi
Ergo ululans refluis, querulo cum murmure praeceps
Occuluit
Triton
se pudefactus aquis
Lemnius
interea noster, maiore paratu,
Pulvere consertos eiaculare globos.
Pars in frusta crepant, ducuntque per aera sulcos:
Pars pice torrentes sibilat inter aquas.
Fumida
sulpurei [Orig: sulphurei]
transcurrunt nubila disci.
Fit fragor: et plures una chimaera parit.
Missilibus iactis cristatus inhorruit aether.
Mox, quasi per rimas, flammea penna cadit.
Ecce Corona volat tenues succensa per auras,
Par
Ariadna
, tuae: supra
Ariadna
tuam.
Dum per inane volat, vires acquirit eundo:
Multifidumque rotat circumagitque iubar.
Ut rubet, et tractim mediis scintillat in astris!
Chrysolithis sursum torta videtur agi.
Donec in exiguos stillans evanuit ignes.
Num posset Mundi clarior esse typus ?
Scilicet in fumum, post flammam, cuncta fatiscunt :
Et praeter cinerem nulla favilla manet.
Quaeque magis splendent simulacra moventia risum ;
Franguntur citius, suntque caduca magis.
Haec, fata
Gustavo
, suda spectacula nocte.
Haec oculis certe digna fuere tuis.
Suecia
in exemplum est, quae quis contemnere possit.
Virtutis studium certius illa docet.
Regna, velut modicum Sapiens
Christina
vaporem,
Integra, dum forti pectore spernit, habet.
Quid sunt divitiae terraque marique repertae,
Erutaque e fossis fulva metalla? Vapor.
Suffixum quid ebur, picturataeque columnae,
Plenaque imaginibus atria longa? Vapor.
Triste quid imperium; Fascesque et Sella curulis,
Et genus et magni Nominis umbra ? vapor.
Felix, quae potuit falsis subducere rebus,
Fortunaeque rotae, corque animumque suum.
Istud in
Europa
praestat nova
Balthis
Amazon
:
Quae fortes bello terruit ante viros.
Consiliisque valens, manibusque, et amicitia tropaeis,
Bellonae
potuit saepe subire vices.
Dum summo in flore est, curas dimisit inanes:
Invitatque sequi. Quam timet invidiam?
Quisquis
Christinae
genium comprendere posset ;
Forsitan
Uraniam
dicere esse meam.
Nam quae credenda est Regina potentius, omni
Ex numero, Sensus posse domare suos.
An non illecebras, irritamenta malorum,
Et patrias dura fronte removit opes?
Passeris ut nitidum Solium deiecit ab alto,
Contemptrix Regni
Penthesilea
sui.
Quod Genitor Punctum ferro divisit et igni ;
Filia vix puncti sanctior instar habet.
Calcantur gemmae: Pietas praeponitur ostro.
Proicitur Sceptrum: spreta Corona iacet.
In
Lauretanae
Sacrata Virginis Aede
,
Pulchrius o quanto Regia gaza micat!
Vir gaudens potius, quam femina blanda videri,
Gratius in medio sidere torva nitet.
Veste humili: fucus nullus. Sine lege capilli.
Ingenium forma est hoc
Venus
ese potest.
Discite formosae cupientes esse puellae,
Pigmentis teneras non violare genas.
Vestra quid emplastris maculatis inanibus ora?
Non maculat faciem, velle placere, satis!
Nec lac mularum, neque ros, aut germina conchae,
Aut pulchras faciet murice picta toga ?
Quod Natura negat, frustra transcripseris arti.
Est, ubi neglectus, squalor et ipse decet.
E cuius tetrico radiat sapientia vultu.
Absque recensitis est speciosa bonis.
Christinae
cinctus, et quidquid corpore gestat;
Vix aliquot nummis, si liciteris, emas.
Ite, decor quarum totus consumitur extra:
Dote tamen propria Mens vitiosa caret.
Saepe puellarum cura et labor omnis hoc est;
Ut niteat ratus colla per alba lapis.
Virginis indicium, palla ex
Sidonide
lana;
Cumque dolo speculi, serica cyclas erit,
In cerussato vendit mendacia vultu,
Non palpanda quidem: qualiacumque tamen.
Iam quota se muliere longo non iactat in auro?
Phaedra
petulca domi
Penelopeque
foris.
Marmore de
Pario
spectabis forte sepulchrum.
Croesi
thesauros hic habitare putes.
Inspice, et horrebis. Cernes deforme cadaver.
Iam lambit fibras vipera multa putres.
Sic peplum et faciem miraberis usque venustam :
Intus nil
Helenas
praeter et ossa latent.
Error, stultitiae, luxus, levitasque superba.
Inde fit ornatis sordibus alta domus.
At non hos mores tradit popularis Imago
Birgittae
. Sanguis
Suecus
et illa fuit.
Panditur ex Aquilone Bonum: mirabile dictu.
Temnere Reginae nos peritura monent.
Purpura centones coelo transmittere curat.
Et dubitet rastrum Sceptra ligoque sequi!
O Proceres, clamat
Christina
. Ignoscite nobis.
Regna nihil pulchri, cur inhiemus habent.
Verbaque re firmat.
Stockholmae
moenia linquit.
Aula triumphalis, proxima quaeque casa.
Pro mitra petasus plebeio mutat amictu
Oebalium. Ex collo fascia trita fluit.
Nec multum referre putat,
Thetis
, anne
Lyaeus
;
Candida fit mensae vilis, an atra
Ceres
.
Quandoque et plaustris audet committere somnum.
Suavior in nulla est ambitione quies.
Quid sit olor, non tam suevit sentire cubando;
Quam quod scribentes adiuvet ala manus.
Aurea cygneis signatur Epistola pennis.
Iures
Tulliolam
cum
Cicerone
loqui.
Ut contempsit opes: sic libertate retenta
Mentis, ut a primis inclita fluxit avis:
Et se Reginam meminit cum laude fuisse:
Quodque etiam miror, nunc magis esse probat.
Venari taedet : nisi quod venatio ferrum
Stringit, et est saevo dente timendus apex.
Quamvis sacra colat secreta aliquando
Dianae
,
Non gaudet caesis invigilare feris.
Ardua cum canibus lustrantem Maenala, solo
Nobilius titulo Virginitatis amat.
Altior est animus, maioraque vota capessit.
Haud implent istum gaudia vana sinum.
Praefertur Virtus: facunda scientia mulcet.
Adde libros: arma cuspide:
Pallas
erit.
Vivat et ut
Romam
, quo tendit, laetior intret:
Iungamus facili vota precesque viae.
Optamus : Genii comitentur ut aethere lapsi :
Ut rosa sub pedibus consita sternat iter.
Parcite ventosae gelidis vos flatibus
Alpes
.
Candidior vestra iam nive Virgo venit.
Temperet immodicos Zephyri levis aura venit.
Et mollem fessae praebeat herba torum.
Thybris [Orig: Tybris] Alexandro
paret. Cum venerit illuc:
Thybris [Orig: Tybris] Alexandram
pronus et ipse colat.