IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI.
s001 HTML-Text
IACOBI BALDE S. I. POEMA DE VANITATE MUNDI CANDIDO LECTORI AUCTOR.
POema de Vanitate Mundi, sive Saeculare Carmen, aliquoties ante quidem vulgatum; sed nunc primum in modum Certaminis, clamore Martio, fragore tubarum, et quibusdam velut stimulis agitatum tibi sisto, Vanitas Vanitatum, dixit Ecclesiastes, Vanitas Vanitatum, et omnia Vanitas, Ex quo sapientissimi iuxta atque experientissimi Regis Oraculo, velut puncto, centum lineas quaqua versum deduximus; Vanitatem ridendam risu; flendam lacrymis, superbam sarcasmis, miseram conmiseratione prosecuti.
Idem Argumentum disertissime pertractavit D. CHRYSOSTOMUS, Sermone in Eutropium. qui habetur Oterum Tomo quinto cuius Sermonis bonam partem huc transfero et praefigo, exhibituram quodammodo Synopsin: ut constet, quam merito miserabilis Eunuchus Stropham LXII. impleverit, simul Unius mentio facta, et sancti Patris testimonio roborata, caeteris quoque augeat fidem. Eutropius Spado, Patricius ac Consul, Praefectusque cubiculo Arcadii Aug. cum offenso Principe, delitesceret sub altaii Ecclesiae, cui ipse antea Ius Asyli abrogare conatus fuerat; occasionem dedit Aureo Oratori, exagitandi inconstantiam Fortunae, omnesque Vanitates uno eodemque ictu iugulandi. Audientia sibi facta ita peroravit.
Si unquam antea, nunc maxime licet dicere: Vanitas Vanitatum, omnia Vanitas. Vbi nunc inclytus ille Consulatus splendor? ubi illustres faces? ubi applausus illi ac choreae, epulaeque et festi conventus? ubi coronae et aulaea? ubi strepitus Vrbis, et illae Circensium spectatorum faustae acclamationes? Omnia illa perierunt. Procella vehemens folia deiecit, arborem spoliatam reddidit, iam radicitus vacillantem: tantaque vis venti impacta est, ut cum nervos eius universos concusserit; tum ipsam funditus prosternere minetur. Vbi nunc fucati illi amici? ubi compotationes et coenae? ubi parasitorum examen, et merum per totam diem exhaustum, variaeque coquorum artes, et potentatus cultores illi, ad gratiam omnia dicere ac facere assueti! omnia illa nihil nisi nocturnum somnium fuerunt, appetente die evanescens. Flores fuerunt verni. Vere exacto emarcuerunt omnia. Fumus erant, et soluta sunt. Bullae erant, et disrupta sunt. Araneae erant, et laceratae sunt. Quapropter spirituale hoc dictum occinimus. indesinenter dicentes: Vanitas Vanitatum, omnia Vanitas. Hoc enim dictum in parietibus, in vestibus, in foro, in aedibus, in viis et fenestris, in ianuis: sed potissimum in ipsa cuiusque conscientia continenter inscriptum esse oportet, omnique tempore cogitationi obversari. Quandoquidem negotia fraudulenta, et personata ac inimica, veritatis opinionem apud plerosque sibi patraverunt. Hoc dicto, in prandio, in coena, in coetu hominum, quemque proximum suum compellare oportebat, idemque ab illo vicissim audire: nempe Vanitas Vanitatum, omnia Vanitas. An non assidue tibi dicebam fugitivas esse divitias? tu vero nos non ferebas. An non dicebam fugitivi servi
naturam eas habere? tu vero credere nolebas. Ecce experientia docuit, quod non solum fugitivae et ingratae, sed homicidae etiam sunt: ut quae in metum nunc te coniecerint. Nonne dicebam tibi, quum me indesinenter obiurgares verae monentem, quod ego potius tibi amicus essem, quam adulatores? etc. Nonne et hoc addebam: fide digniora esse vulnera ab amicis, quam ultro ingerentia se oscula inimicorum? si mea vulnera tulisses, haudquaquam tibi illorum oscula hoc exitium attulissent. Mea enim vulnera sanitatem afferunt: illorum oscula morbum immedicabilem. Vbi nunc pocillatores tui? ubi qui in fore populum de via decedere cogebant, tuasque laudes apud omnes depraedicabant? transfugerunt, deseruerunt amicitiam tuam, Suam securitatem tuis periculis quaerunt. Theatrae magnis obsequiis a te culta, quorum caussa saepius nobis offensus fuisti, et prodiderunt te, et perdiderunt. Et haec nunc dico, non quo prostrato insultem: sed quod eos, qui adhuc stant, tutiores reddere cupiam: nec ut plagas vulnerati refricem; sed ut nondum vulneratos in sanitate conservem: non, ut iactatum flictibus demergam; sed ut eos, qui secundis auris navigant, erudiam, ne forte cum ipso navigio in profundum deferantur. Quo autem modo caveri possit? Nimirum, si rerum humanarum mutabilitates consideremus. Si enim iste mutationem timuisset, nunc eam non pateretur. Sed quoniam iste nec domesticis nec alienis consiliis corrigi potuit: vos saltem, qui divitiis extollimini, huius calamitatem in vestrum profectum convertite. Nihil est enim humanis rebus infirmius. Quapropter quocunque nomine earum vilitatem significaveris, minus quam pro rei veritate
dixeris vel si fumum eas, vel foenum, vel somnium, vel flores vernos. vel quidlibet aliud nomina veris usque adeo sunt fragiles, et magis nihili, quam Nihil ipsum. Quod autem non solum nihil sint, sed et in praecipiti stext, vel hinc apparet. Quis hoc nomine fuit excelsior? nonne in toto Orbe divitiis praecellebat? nonne ad ipsa fastigia honorum conscendit? nonne omnes eum formidabant ac verebantur? sed ecce factus est et vinctis miserior, et servis miserabilior, et menditis fame tabescentibus indigentior: per singulos dies gladios prae oculis habens in se exacutes, et praecipitia, et carnifices, et viam quae ad supplicium ducit. ac neque memoria praeteritarum voluptatum fruitur: imo ne luce quidem communi; sed meridie quoque, tanquam in densissima nocte, angustiis parietum inclusus, oculorum usu privatur. Et quorsum haec commemorare attinet? cum quantum vis adnitar, nullis verbis exprimere valeam, quis illi animus sit, per singulas horas capitis supplicium exspectanti. aut, quid nostris verbis opus est, quum ipsius calamitatis imago ob oculos nostros versetur? Nuper namque missis ad eum a Rege, qui vel per vim hominem pertraherent, quum ad Sacraria confugisset; buxo pallidior factus, nunc quoque nihilo meliorem quam mortui colorem obtinet. accedit huc dentium arietatio, tremor totius corporis, vox singultiens, et lingua titubans. in summa, talis habitus, qualem oportebat habere animam, quae metu diriguisset. Non minorem nunc video populi frequentiam. quam in proxima Sacrata Paschae
celebritate. adeo exciti estis istius silentio. quod impraesentiarum quaevis tuba clariorem vocem emittit. Et Virgines penetralibus, et mulieres gynaeceis, et viri foro vacuo
relicto universi huc concurristis, ut humanam naturam traduci videretis; et saecularium negotiorum momentaneam mutabilitatem detegi, illamque in Republica versantium speciem, heri at nudius tertius praeclarissime splendentem talis enim est ex alienis iniuriis felicitas, qua vis anicula rugosa deformior demonstrata mutatione rei publicae, ac si spongia eius tectoria fucosque abolente. tanta nempe est huius infortunii vis, quae Virum felicem ac conspicuum, nunc omnium
abiectissimum reddidit. Introeat dives aliquis, et magnam utilitatem percipiet, videns enim a tam celso fastigio delapsum eum, qui totum Orbem concutiebat, ac formidine confractum quae visque rana aut lepore timidiorem, et absque vinculis, columnae huic haerentem, et vice catenae, timore affixum trementemque; deprimet fastum suum: et consideratis, quae in humanis casibus consideranda sunt, discedet re ipsa doctus, quae verbis Scripturae nos docent. Quale est illud Omnis caro foenum, et omnis gloria nominis, ut flos foeni. aruit foenum et flos eius decidit. item illud
sicut foenum cito arescent, et sicut olera virentia cito decident, quoniam sicut fumus dies eorum sunt. et his similia. Contra Pauper introgressus, et hoc spectaculum animadvertens. non displicet sibi ipse, neque sortem suam deplorat: sed gratias insuper Paupertati habet, quae sibi et asyli vice sit tutissimi, et Portus tranquillissimi, et arcis munitissimae: et his visis, si detur optio, mallet praesenti conditione contentus esse, quam omnium facultatibus paulisper occupatis, mox in proprii sanguinis periculum venire.
HAEC aureum os Graeciae. qua quidem eloquentissimi Patris Hypotyposi, nihil aut luculentius
scribi, aut ornatius dici potest. Concolor illi paene tota Paraenesis D. EUCHERII Episcopi Lugdunensis, efficacibus verbis, virili dictione, profunda sapientia deplorantis Vanitatem Mundi, aqua Valerianum Cognatum suum avertere laborat. ipsismet oculis praesentissime ingerit defluentium rerum vilitatem.
Agitur humanum Genus, inquit, rapida in occasum mortalitate, omnisque posteritas succedentium saeculorum lege decurrit. Patres nostri praeterierunt, nos abibimus, posteri sequentur. velut ex alto undarum iactus, aliis atque aliis super venientibus, in littoris extrema franguntur; ita in terminum mortis, succiduae alliduntur aetates Quidquid est, illarum rerum facies, adumbratis quondam nitoribus expolita iam obsolevit, omnisque fucatus Splendor intercidit vix iam hoc
habe: Mundus, ut fallat. periit imago illa rerum ad decipiendum usque decora. Prius nos seducere vero cogit abat fulgore; non poterat; prope iam non valet et ipsa nos falsa ostentatione corrumpere. Solidis bonis carebat. ecce deficit etiam caducis. Non huc aut tempus Speciosae ornant, aut in posterum mansura confirmant. nisi nosmet ipsi decipimus, paene Mundus decipere non potest. Sed quid dissimulamus ea expromere, quae fortiora sunt? dissipatas loquimur opes Mundi, cum iam ipse Mundus in finem suum vergens spatiis agatur extremis. Quanto istud maius et gravius est, quod iam ipse non in longum erit? quid commemoramus attritam eius rem et supellectilem? Nec immerito in defectum viribus aevo consumptis urgetur, adminiculisque suis destituitur cum iam in senium nutanti onere succumbat. Postrema Mundi aetas referta est malis, tanquam
morbis senectus. Visa sunt videnturque iam dudum ista cano Saecula; fames, pestilentia, vastitas, bella, terrores Hi sunt in ultimis iam annis languores sui. hinc saepe illa cernuntur signa motusque terrarum, permutatae temporum vices, monstrosae animantium foecunditates: quae omnia adhuc procedentis prodigia sunt Temporis, sed iam deficientis.
SAPIENTER, opinor, omnia, et cum nervo, dignaque EUCHERIO, qui magnorum sui Seculi Pontificum longe MAXIMI nomen tulit. Habes, Amice Lector, Duum PP. et eruditionis laude, et fama sanctitatis illustrium cordatissimam contestationem. Vterque exclamat. Vanitas Vanitatum, et omnia Vanitas Cum utroque idem canto, gemo, ludo, scribo, persono. Neque vero Mundus ipse hoc negat. Sed quia meretriciam frontem perfricuit, idcirco pudore non confunditur. Primas Odae simplicis editiones, utcunque prona voluntate, etiam voluptate accepit; naevis autem ostensis et Suo TURPI, in speculo nihil offensus arrisit. quasi diceret: Hoc SUMMUS. hoc decet. A Troiano busto facem accendi. nam
quid ante ILIUM in profana historia aeque memorabile? aut quid celebrius fumantibus PERGAMIS ? cum praesertim Vana Nobilitatis ostentatio ad Troianum Equum se referat, ligneo ventre generata. Quam fastuosam phrenesin, si superaret proavus horum, ipse doli fabricator Epeus; utique risu confirmaret. Inde VANITATEM emissam postquam omnes Mundi saltus insedit, insperato inopinatoque Poemate, (an indagine dicam?) quali ex insidiis septem circumveni Compulsam in maculas, collectamque
in scopum, metris, velut iaculis, confixi. Et nunc perfossa, late eviscerationem sui praebet.
Genium Versuum si requiras: Epigramma dici refugiunt, et tamen stricturas emittunt. ad prae vii Anacreontis inclinationem conformati. Defricantur propinqui necessario eius salibus. Ita quo more lingula Magnetica Septentrionem petiti; vergunt illi Occidentem versus et Bilbilim, Patriam Martialis; quo tamen nunquam perveniunt.
ANACREON BIFRONS, Certantium chorum ducit, et pusilli Carminis odora vi, ad praedam, quam exploravit, in vitat. Latino Germanicoque idiomate editus a me multo ante, prodier at.
Sequuntur ELEGIAE: illius quidem lacrymosae, et magnae dolorum amorumque Matris Filiae: nunc tamen non praeficas, sed pharetratae Amazones. Templis lugendi, tempus et ridendi, certandique. Domi plorent: in campum et silvas siccos afferant oculos, Quanquam ubique se prodit sexus. Proterviam iocandi vexant his more coacto. Improvisae insurgunt in hastas, et repente ululantes demittunt, rursumque in fletu vulnera dividunt. Primae caesim crebrius; punctim Altera. Prima modestior, tolerabilem ferociam arenae intulit cautius servat Anacreoni is ambages et flexus;
certius premit abeuntis vestigia; redeunti cedit solertius quodque apud Maximum Poetam fatis debitus Aruns in Camilla tentavit; id nostra Camilla in persequendo Anacreonte est ausa Nam
SOROR audacius in certamen fertur, et in hostem velut contemptum ruit. Possit quandoque praeceps videri, atque indulgentior uncis naribus, quam Virginem ex Heliconio Parthenone deceat. Ludiam Romanam dicas ad palum exerceri, inclamante Satyrico.
HENDECASYLLABI, masculi caloris Iuvenes, nihil femineum ostentant, sed strenue pugnant Elegiis
conserentibus manus, illi conferunt pedes: animosi, nec facile de statione suae decessuri.
SCAZON. Mancipium crudum et bellicosum, STAT mole sua. Contumacis ingenii, subiti, et ad cotem exasperati, caerimonias Aulicas pensi non habet. Torosam dictionem affert, Mihique, dum, quod sentit, eloquitur, Scenam facit.
Hisce ego Symmachis, antequam tuba signum dedit, in medium convocatis, mentem meam explicavi; et quid de Poesi sentirem, aperui.
INSTRUCTIONES PRO AGONALIBUS HELICONIIS.
I. Considerandum:Poeseos semina, non eo fine a Natura esse inspersa animis, totque Vet. Poetarum secessibus maturata, ut anxii conglutinemus rixantes Syllabas, et virgula Versum metiamur: Sed, ut habile ingenium reddatur
habilius, impletumque quam optimis rebus ac sententiis, desuo iam fonte, magnificam aut teneram dictionem, delectatione propulsam effundat.
II. Ut Nili descensus ascensusve, signum sterilitatis aut fertilitatis in caussa est: ita, quo minus magisve Castalide lympha synceriore, se quisque inundaverit; foecundum aut infoecundum pectus in oracula concussurum.
III. Praeter acre iudicium, in lubrica libidi, ne fingendi necessarium, dominatumque in certos affectus animi; vividas praeterea requiri retum imagines, deputato optimorum Verborum famulitio obsessas.
IV. Caeterum animari Poema a Sensis sive sententiis inventis si rarae, si sublimes, si tenerae: si divinae, si feroces: tale Poema fore. si vulgares, humiles, depressae, tristes, marcidae, obtusae; eandem indolem habiturum.
V. Quemadmodum Turcicum semen, quod opium vocant, praemorsum, continuo mentem efferat, dum oblectat palatum: ita Sensa ista, quae instar spirituum super aquam Pegaseam feruntur, Poemati inspersa, vim habere titillandi ingenium, et cum voluptate quaqua versum rapiendi.
VI. Beneficio horum spirituum, posse dignum aliquid grandi Poeta efferri, verbis nitidis, etsi non exquisitissimis. vicissim arduis et sesquipedalibus, plebeiam sententiam, fungo dignam saepe vestiri.
VII. Certum videri, Nasonem ipsius Statii armamentario inclusum, nihilominus mortem
Tibulli tenere deploraturum fuisse; Statium Cupidinis arcu et pharetra instructum, omnique Ovidii Nasonis erotico apparatu, aeque Thaebas eversurum.
VIII. Ex his, Poetarum ingenia, velut oculos aquilarum ad solem probari. utque se Quidam in omnes partes gyrent, deprehendi tamen humiliorem aciem, et pisces in littore palpitantes.
IX. Hinc provenire, ut non minus iis, quibus vena micat, difficile videatur ad Veterum Poetarum dignitatem aspirare. quando etiam aureo Augusti Seculo, tot Ingeniis radiante, tam paucos reperiri Posteritas, quorum curam faceret suam.
X. Difficultatem insuper augeri ex eo; quod editus Mentis partus, non minorem sollicitudinem sibi sumat, quam edendus. nam nisi more ursi Virgiliani lambas; proiecisti informem massam. si arctiore complexu stringas; suffocabis simiam, transmissurus Amicis tuis, pollinctos myrrha, formosa cadavera. cereas pupas; quarum manus, tametsi occulto artificio et tecta fraude versas, ut simulacrum vivere credatur. sunt tamen nares, quae mortem et putredinem olfaciunt.
Odio sunt Poemata, quae tantum redolent, quantum non redolent duo funera.
XI. Dari multos, qui de pernicitate suae Musae gloriantur, horaeque singula momenta totidem metris praecurrunt: quibus nihil est putidius. Dari etiam studiis contrarios, qui suam Musam non amant, nisi eam instar Zenobiae grandibus gemmis onerent, laborantemque et praegravatam in triumpho ducant Aureliano Sed, an non stibium et cerussa, et timiditas animi, et forma naturalis attrita,
pariunt fastidium? Certe Poema severius castigatum, quam par est, tetricum dicetur, non maturum: nec tam gravitate venerandum, quam horrendum rugis.
XII. Itaque satius esse, decente neglectu impense colere pulcritudinem, quam ad vivum speculi argentum, doloso veneno per laboriosam inscitiam occidere. enitendum tamen Vati, ut quae profudit, inter elaborata censeantur. quae elaboravit, profusa videantur. ita ex utroque Auctor castissimam hauriet voluptatem, risurus saepe iudicia examinantium artem et naturam, vanaque divinatione sollicitantium Poetae ludentis arcanum. Cui soli constare debet: quo pondere quave procella, vehemens Natura Poema protruserit, qua morositate difficilis Ars et severa perlinxerit.
OLYMPIA SACRA IN STADIO MARIANO. LUDIS APOLLINARIBUS CELEBRATA. SIVE CERTAMEN POETICUM DE LAUDIBUS B. MARIAE VIRGINIS SUPER ODE PARTHENIA GERMANICA Vulgo Ehrenpreiss dicta.
s366 HTML-Text
PARTHENIO LECTORI. SIMON MAIR e SOCIETATE IESU S. D.
OLYMPIA sacra in honorem B.MARIAE Virginis instituta, sive Certamen Poeticum tibi damus, Amice Lector,
Propositi nostri rationem, et caussas paucis accipe. Aliquam multis ante annis I A C O B U S B A L D E ex Societate
nostra, Vernaculum carmen de Laudibus Beatae Virginis composuerat, tunc quidem privato duntaxat affectui
indulgens. Quod Monachii primum, sed sine nomine, vulgatum est, Anno XXXVIII. meruitque populari decantatione
plausum prius, quam crederet Auctor mereri posse famam. Postea saepius iterato lucem aspexit; novissime, elegantiore
forma Anno XLVII Proritari coeperant iam tum aliqui successu suavissimae Cantilenae, ut Romana paraphrasi eam
exornare, quisque pro virili sua, in animum inducerent: aemulaturi exemplum ipsius Auctoris, qui in propriis libellis, de
Vanitate Mundi, itemque in Agathyrse suo, sive Solatio macilentorum, similem lusum multiplici varietate carminum
ludens, sibi ipsi bellum indixerat. Sed potissimum stimulabat Petri Franckii nostri lessus mortualis, itidem primitus
germanico versu conscriptus: quem tamen Quatuor viri non multo post Latio donatum, tam divinis extulere modis; ut
ex marmore, tabulisue Romae subterraneae effossus videri possit. Quid ergo? dixerat non nemo. Delicias hi morti
fecerint, nos de vita, de Matre viventium silebimus? Tanta contentione celebrentur tres Parcae: Domina, per quam iura
Leti dissoluta sunt, illaudata permanserit? non ita. ut quid in crustantur sepulchra; et Thronus Dei, Sapientiae sedes
negligitur. Cur Epicedia ploremus; cum liceat coelesti Salomonis Epithalamio accinere? Vmbrae, Manes, Charon,
tumuli, cineres, urnae, exequiae,
parentalia, Iessi, caeteraeque Funebres pompae, abeste.
Agite, MARIAM Deiparam, celebremus. Sie sane. Dictum, decretumque fuit. Continuo non quidem chirothecae,
signa duelli, sed tesserae epistolares quaqua versum missae, ad amicum certamen Poetas invitarunt Comparuere. At
quoniam ex Olympicorum Pentathlo, sive quintuplici certamine (caestibus, disco, saltu, palaestra, cursu,) ultimum
tanquam huic Nationi convenientissimum eligebatur, placuit illud STADIUM MARIANUM appellari, in quo, cursu
contenderemus: isque, qui proxime ad metam (Oden Baldaeam,) accessisset, vicisse censeretur, non apio et olea, sed
simplici lauro coronandus. Certe idcirco etiam cursum praetulisse visi sumus, quod alias Poetae omnia sua pedibus
peragant usque adeo, ut sedentes, exercendo manus, non minus pedes forment. Absque his quippe carmen nullum
ambulat. Neque refert, orationem ipsorum ligatam esse, nulla quoque magis effrenis est: saltibus assuevit. libero campo
vagatur libentius. Heteroclitum plasma, versus sunt: si Scazontem exceperis (quem tamen nullum in vitavimus,) vincula pro alis habent.Quo arctius astrinxeris, pernicius volant:properant quoque impediti caesuris.
Emanaverant concursus nostri meditamenta in Auctoris notitiam. Ille, simul atque intellexit de FLORE suo VERO
N I C A agi, approbavit quidem studium; sed, quemadmodum in Imagine praefixa vides, eundem obnoxium certamini
Flosculum, ex humilis terrae sinu sublatum, in altissimo Virginei Heliconis vertice collocavit, non sine molestia ac
labore decerpendum. sepsit praeterea spinis, vallavit armis, confudit iter omne tribulis, qui per semitas insidiose
sparsi, praeferratas cuspides minantur incautis. Quae concertandi ratio cum nonnullos deterreret;aiebat, obvios in
convallibus flores, a quo vis proletario, vel anu quasillaria colligi Hunc vero florem, quippe mysticum, virgineae Matris
Symbolum, per discrimina ex sublimi, a sudantibus petendum esse. Vile decus censeri, quod non erexerit praevius
horror triviale praeconium, quod nullo steterit apparatu. Si quos in cursu vires destituerent, recreari posse vividi fontis
scatebra, quem alatus Monoceros, Mariani Heliconis Pegasus fodisset. Tres robustissimos Davidis viros, alienae sitis
levandae gratia, penetrasse in castra hostium, ad cisternam Bethlehem via facta. Faceremus et nos, proprio commodo
eandem libaturi aquam; tanto subinde dignius sanctiusque Davidicae stirpis Progeniem Deiparam, Bethlemiumque
Infantem Deum laudaturi. Monebat insuper, respiceremus in altero montis iugo stantem Nympham, paratam coronare
victores. Num mente excidisset famosus ille Hippomenes? quem Poetae tradiderunt amore captum formosae, cetera
crudelis Atalantae, ne mortis quidem proposito metu retardatum fuisse a periculosissimo certaminis genere: quo
nimirum superati iam tot proci, ante oculos eius, ex pacto necabantur. At enim Nazarenam Virginem, Shoeneia longe
mitiorem, licet aureis deludi pomis non sustineat; (ut quae dolosum, sed multo pulchrius EVAE malum, felicissime
olim eluserit) non tamen tremendis legibus pacisci, nec agonalia more Atalantae praegravare. Sertum, quod manu
porrigit, ex tolerabili conditione pendere, Sibi quisque dictum putaret, quod ad tubae signum Neptunio iuveni
inclamatum fuit.
His monitis confirmatiores, in campum processimus; enim vero praedictas nobis difficultates experti, praesertim
murices. Mucronum larentium seges hinc inde iacta, sic caecis scrobibus occultabatur, ut tamen facile plantam
incautior cruentandam indueret. ipsa rupes
praerupta, et aliquot locis inaccessa. Terrebamur primo haud aliter, quam Alexandri Magni milites a conspectu
Sogdianae petrae. Ad haec, aditum qua per acutos silices dabatur, vepreta, lanceae, et omne telorum genus, in modum
sepimenti constipata, prorsus incinxerant. Et petitur cuiquam, dixi. per vestigia vix capreis adeunda tener Flosculus? et
placeant haec Olympia statura tanti, cursusque in acclive saxum! Atqui Poetis lessum mortualem plangentibus, ex
monte, nisi Fallor, in vallem ac sepulchra, quod pronius, decurrendum fuit: nobis contra ex valle in supinum montem
enitendum est. Deinde, quoties de Morte disserere iubemur, nescio, quam facundos ipsa natura nos fecerit; quippe
mortales, mortis rei, mortis unco debiti, sicut eiusdem semina in pectore gestamus, ita statim primo vagitu prodimus
infantes: viri, cunis in rostra versis, longa oratione, nullo negotio, prosequimur. Verum a laude Virginis, quae protulit
vitam, tanquam ignotum germen, invisum munus, neque miseris mortalibus pro dignitate satis aestimandum, tam inopia
propriae conscientiae depellit; quam copia alienae gloriae praestinguens, velut noctuas nimius solis fulgor arcet. Talia
mecum voluntatem visus est alloqui Christianus Apollo, amoeno vultu renidens, et iaculo versus sinistrum verticem
Montis protento: Quid restitas timide? iam decursa foret meta, nisi dubitares, an decurri posset. Ad omnes mihi sermo
est: Tu non poteris quod isti, et iste?si Germanus in vitat vernacula sua; Tu, Romane, non poteris praevalere lingua tua.
Bibite ex ungula huius Monocerotis, infusus liquor et pedibus alas addet. Nescitis? non festinatione corporis, sed
impetu animi, haec viarum spatia transmittuntur. Animi pedes, affectus sunt, his itur in altum. affectibus velocior,
Olympionices Marianum stadium absolvet Vicerit, quisquis floren. fortius, virginem castius concupiscet.
Accepimus oraculum: absolvimus encomium: confecimus
cursum: decerpsimus florem a Carmine,
quod exiguum esse fatemur, nemini fama quaesita est. Maluimus obsequium debitum probare Virgini, quam
indebitam nobis arrogare gloriam.
De Titulo Odae Partheniae.
CUr huius Floris nomine Oden suam Auctor insigniverit, causas exploratas non habemus. coniicere licet.
Cantaturus enim B. Virginis laudes. Titulum praefixet, qui has quoque modo, velut omine illecebroso includeret.
Quippe flos iste, patrio sermone, Ehrenpreyss dictus, ex nomenclatione sua vernacula (nam si VERONICAM voces, non
idem sensus emerget.) sive vocabulum separes, sive iunctim legas; semper honorem. laudemque significat. Sortitum
aiunt hoc nominis decus ex praestantia naturae, qua pollet, medicis eventibus conspicuae. Flos autem est ex herbarum
ordine, duplicis generis Alterum modice rubens lacteo colore pallescit. Alterius purpura, in fluvedinem vergit. Dotes,
inter alias, istae recensentur. Medicatur laesis pulmonibus, obstructo pectori, indurato lieni, quem emollit utilis quoque
adversus tussim, catarrhos, ulcera Iuvat asthmaticos, et spirandi difficultatem laxat; quo fine pastores dispuluerant; et
cum sale pecori curando adhibe nContra vertiginem praeterea efficax, et cancrum Humores acidos, pingues, spissos in
humanis corporibus findit, evehitque Stomachi calorem fovet, flavam bilem castigat, lentum vel crassum sanguinem,
liquidiorem, purioremque reddit. Vim memorandi torpentem excitat; utque simulacra clarius promantur, enubilat.
Mitigandis calculi doloribus nihil est prasentius. Regem quendam Galliae,
herbae herbae istius usu a lepra fuisse purgatum, scribit Ioach. Camerarius in Herbario Clariss. Viri Andreae
Matthioli: ex quo haec sumpsimus. Addit iste: Distillatam in balneo Mariae (ut vocant) exprimere sudorem, pulsoque a
praecordiis veneno, pestem domare. Quae singula non est operosum accommodare D. Virgini. etenim sive animi, sive
corporis morbi propulsandi sint, quae Salus infirmorum dicatur, scimus. Scivit ille certe, qui his conceptissimis verbis
imploravit. Tu, quae genuisti Christum, medicinarum cunctis salutarium largitorem, medere cordis mei vulneribus,
Virgo; motusque meos internos ad voluntatem Numinis dirige. Tentationes demitiga, et miserandae animae meae fluctus
compone. cor denique meum, angustiis pressum, tuo solatio refice.
CHOREA MORTUALIS SIVE LESSUS in Obitu AUGUSTISSIMAE IMPERATRICIS LEOPOLDINAE FERDIN. URBANAE, SERENISSIMORUM ARCHIDUCUM LEOPOLDI Com.
Tyrol. et CLAUDIAE Medicae F. Caesari FERDINANDO III. Nuptae Anno M.DC.XLVIII. In Puerperio mortuae Anno M.DC.XLIX. VII. Augusti.
Todten-Dantz: Oder Klaglied/ Gesungen/ nach dem klaglichen Hintritt/ Der Allerdurchleuchtigsten Kayserin Leopoldinae Ferdinandae Urbanae/ Weiland Leopoldi Erzherzogs zu Oesterreich/ Graff zu Tyrol/ etc. Und CLAUDIA Geborne GrossHertzogin zu Florenz/ allerliebsten Tochter: Dess unüberwindlichen Kaysers Ferdinandi III. etc. Einiahrige Gemahel/ So im Iahr 1649. zu Wien/ in der Kindelbeth gottselig verschiden ist/ Den 7. Tag Monate Augusti.
s423 HTML-Text
DE SORTIS ET MORTIS IN HUMANAS RES IMPERIO: ARGUMENTUM.
Interfunebres taedas, ad modulatos
UMBRARUM passus decantandum.
TEMPLUM HONORIS APERTUM VIRTUTE FERDINANDI III. AUSTRIACI REGIS ROMANORUM.
s432 HTML-Text
TEMPLUM HONORIS APERTUM VIRTUTE FERDINANDI III. AUSTRIACI REGIS ROMANORUM.
s433 HTML-Text
IACOBI BALDE S. I. PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM D. BONAVENTURAE DOCT. ECCLESIAE.
s487 HTML-Text
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO S. R. I.
PRINCIPI AC DOMINO D. IOANNI WEICHARDO PRINCIPI AB AUERSPERG,
s549 HTML-Text
FACULTAS R. P. PROVINCIALIS Societatis IESU per Superiorem Germaniam.
s703 HTML-Text