VULTUOSAE TORVITATIS Encomium. s050 HTML-Text
PARAENESIS HUIUS Oeconomia.
I.
Indignissimum videri, Iuvenes ad summa natos, neglecta animi cultura, ad vilitatem, et
saginam corporis
abici. Philosophum fingere comas ante speculum: cum speculari sublimia deberet. Itaque
statim ipsis, in vestibulo huius scriptionis, illud orbis prodigium Diogenes Cynicus proponitur,
in absolutissimum Vultuosae torvitatis exemplar.
II.
Enimvero cuncta venerationem quamdam, non tam ex elaborata venustate vultûs
trahere, quam sacro incultae antiquitatis horrore. lignei Iovis simulacrum saepe prae aureo
coli, ut vel hinc appareat, caducum formae bonum non nimis curandum esse. quando ad
aeterni nominis famam colligendam, nec Bianti gibbus, nec Aesopo struma obfuerint.
III.
Porro nihil abiectius esse delicato, et molli Philosopho. quis enim, si sapiat, non malit dici
doctus Thersites quam formosus ac rudis Prothesilaeus? constat certe, Chrysippaei Acuminis
vim, quod aureum tantopere laudatur. magna ex parte etiam eius monstrifico inusitatae
magnitudinis naso deberi.
IV.
Ut autem gressum ulterius promoveamus; Cleanthen, Carneadem, Pittacum, Solonem,
Democritum, Cebetem, ac prae cunctis Socratem non cute nitida suffultos, sed immanis
patientiae fuisse Philosophos, utique torvissimos.
V.
Iam vero in Pythagora quale spectari abstinentiae, iuxta et sapientiae miraculum!
incitamento posteris, ut cupidine, non quidem Pythagoricae transmigrationis, sed verae,
beataeque immortalitatis accensi, carnivorae voluptates gulae substringant; Polentae
Philosophicae assuescant, multo minus caepas, et allia refugiant. est enim adhuc honestius,
allia, quam alia (nescio quae) ructare.
VI.
Non aliud ceteros docere Stoicos: Stoamque universim disciplinam tradere sensibus
quidem minus gratam sed effrenatis cupiditatibus subigendis perutilem; austerioris vitae,
prudentiaeque Magistram. Id satis manifestare Anaxagoram, Anacharson, Stilponem,
Epictetum, Heraclitum, Speusippum: ante omnes L. Ann. Senecam Cordubensem.
VII.
Sapientiae illius pondus vel ex unica dissertatione posse librari, quam collegerit auctor
Paraeneticus, ex variis epistolis ad Lucilium scriptis: in quibus frugalitatem, rerum coelestium
amorem, terrenarum contemptum: uti opum, illecebrarum, sui denique, et ipsius Mortis,
disertissime commendat.
VIII.
Sed non perinde apparere: qua fronte, quo animo, quibus auribus, calamistrati Iuvenes
accepturi sint Philosophum, de Vanitate Mundi, de Fato, de Fortuna, et qui Fortuna, ipsoque
Leti terrore maior fuit, Catone disputantem. scilicet nitentes ocellos, roseas malas, labella
diluta, tepentes lanugenis circa genas folliculos, a pectine surgentes cirrhos, balsami thecas, et
mille alia aetatis, atque luxuriae oblectamenta, vel irritamina, ad intelligendum, suffectura!
potius illos Senecianae lectionis capaces substituendos: quorum et qualium ora, mirus artifex
Morpheus, Iacob Callotus multiplici aere expresserit.
IX.
Verbo: deformitatem corporis, adipiscendae sapientiae nullum obstaculum praebere;
immo et Platonis, et Platonicorum experientiâ, magnum conferre subsidium.
X.
Falli Peripateticos, (ut neque hanc sectam omittamus) opinantes Aristotelem unguenis,
speculo, annulis, armillis, et mollibus semper usum fuisse vestimentis: eo enim tempore, quo
scripturus de partibus animalium, brutam anatomiam, non tam bruto modo exercebat,
plerumque instar sordidi aruspicis, sive cruenti popae Naturae incessisse.
XI.
Ut de Medicis multa hoc loco non dicantur, quo fato tamen, nesciri, cur torviores sint
feliciores; minus conspicui fama, magis conspicui forma. Iam aeger fidentius obtemperat,
cum notat imperantem potestate extraordinaria verba facere: et ibi certius latere credit artem,
ubi certiora iocantis Naturae patent
signa. Qua occasione Bernardi Marosandulae, celeberrimi Medici gloria refertur. siquidem
mirum in tres Parcas, velut mancipia sua exercentis imperium; solo aspectu immorigeris, aut
contumacibus formidabilis. vapulant, quoties non obsecundant.
XII.
Distortos autem Mathematicorum vultus, qui negat exoticum, hoc est, Planetarum
cursibus conveniens ingenium portendere: ipsummet dubitantem, portentum esse. An facies
Nicolai Copernici moventis terram, sistentis Solem a facie prodigiosi Cometae multum
abluserit! Multi certe facilius credent Astronomum in Cometam verti posse, quam immoto
coelo, terrarum hanc molem infra sidera gyrari. Ut ut sit, huius tanti. talisque viri, sive nubila
opinio, clarior inventio, non ex eburnea Poloni fronte, non ex ore roseo defluxerint.
Animosus, et hirsutus hic Atlas fuerit necesse est. o quoties patrias ursas aeque torvus
aspexerit, quoties Helicen, et Cynosuram salutarit! illae stellae circa polum Arcticum stare
videbantur, quia inocciduae: putavit et solem stare. Ne fabulemur, prodest aliquando et
fabulas scire: si legisset Ovidium; tutus erat a quiete terrae, et casu ingenii.
XIII.
Quod si etiam sanctioris Instituti Philosophos inquiramus, asperitatem vitae, et rugas
quodammodo professos; occurrere Ven. Bedam, Scotum, Capreolum, Durandum, Occamum,
aliosque doctrina mirabiles, vultu terribiles. Quibus simillimos producere hodieque
Salamanticam, Complutum, Conimbricam, caeteraque in Europa maximi nominis Lycea.
Viventibus praetermissis, Soarezii, Vasquezii, Mendozae, Lessii torvi, an macri dicantur, nihil
interest, constat enim illis corporis curam fuisse nullam, animi summam. Et Lessium quidem
Brabantinum, scriptorem clarissimum; si non usque ad horrorem spectantium expalluit; saltem
oblongo vultu, naso aquilino, tota facie, ut Historicus refert, temporibus potissimum macie
introrsum actis: denique assuetudine patiendi, vincendique dolores morborum, etiam ferream
Vett. Stoicorum
Patientiam non sine Analgisia, superasse. sed aspectu traditur placido fuisse, miti ac pio! tanto
magis Animi vultus inter quadraginta quinque annorum tormenta fuit generosus, ac torvus.
Sententiam meam probant duo calculi in mortui vesica reperti. Suffragia plura requiris?
XIV.
His exemplis animum discentis Philosophi, hoc est, amantis sapientiam firmandum esse: atque adeo assuefaciendum, ut
amore illius potiundae, omnia dura tentet, subeat, perferat: nunquam certius potiturus, quam
neglectis venustatum cupediis, laborioso charactere torvi insignitus.
XV.
Quod illis praesertim inculcandum; quibus suprema Magisterii Laurea, non ut nitidis,
bellis, formosis, comptis, crispis; sed ut doctis, eloquentibus, seriis, animosis, Aristotelicis,
hoc est torvis, consummati honoris apex imponitur.
XVI.
Hactenus dicta in prima parte Paraenesis; procedendo nunc ad secundam, multo magis
contingere Poetas: Vix enim fieri posse, ut studium, quod impetu circumagitur, cum
insanientis sapientiae vis semel inundavit animum, non etiam tempestate mysticâ vultum
aliquo modo mutet, torvumque efficiat formositatem, oculorum genarumque gratiam,
cincinnos, et quae alia in speculo ornamenta relucere possunt; ad Poesin non plus conferre
praesidii, quam phalerae conferant equo, gemmifer capulus ensi.
XVII.
Omnes Vett. alicuius nominis Poetas, ab Ennio usque in Augustaeum seculum deductos.
et ultra; fuisse uno verbo, torvos. et quidem Iunio Iuvenali Satyrographo, Torvitatem, velut
quintum elementum, accessisse.
XVIII.
Pictorum imperitia, an incuria, accidere; quod Musae Heliconis spectentur nitidae,
molles, muliebriter expolitae tamquam ad calathiscum sedentes floribus implicandum: cum
sint Viragines severae, castae, pigmentorum, cerussaeque contemptrices, tetricae, torvae.
XIX.
Hoc insuper manifestum fieri, ex illarum recensitis nominibus, officiis, ac moribus.
XX.
Palladis item, atque ipsius Apollinis maiestate. utrumque nomen, aspicentes horrore
quodam percellere
XXI.
Sibyllam, certe Cumanam, lib. v.i. Aeneid. simul afflata est, vaticinantem formasse
vultus horribiles.
XXII.
Quod exemplo possit esse, atque documento Poemata molientibus, ut formae, pectini, et
stibio parum confidant, nihil imputent. Ofelli enim Narcissuli teretes versiculos, et Marci Schocki hirsuti viri
palimpsestum Satyricum, toto Parnassi spatio distare.
XXIII.
Exhibetur nobile par Vatum, Halys et Capys. Capyn autem extenuatum, scabrum,
macieque confectum, tanto esse meliorem prae Haly succulento, atque obeso, quanto
torviorem.
XXIV.
Inquiritur ista occasione; Poetae nascantur, an fiant. Explicatur vulgo receptum
proverbium, in gratiam Bavii Tigurini, et Damiani Maraconis.
XXV.
Labore omnia constare. quidquid Natura dederit, arte perfici. Ipsum Virgilium Poetarum
Principem, ignavos, nitidosque Iuvenes utique exemplo suo confutaturum, nullis laboribus
pepercisse. vel solum clypeum Aeneae a Vulcano fabrefactum, describendo lib. viii. Aeneid.
instar Cyclopis sudasse. ut merito de illo ad Volscam incudem relatum sit; Cum decolor esset
Flaccus, et haereret nigro fuligo Maroni Sat 7. Iuven.
XXVI.
Idque in primis observandum fuisse Claudio Frigatto Veronensi. laute viventi,
promittentique dignum aliquid populari suo Catullo, etiam Marone; sed non perinde pollicita
factis exequanti, passerem enim, cuius blanditias, et laudes edidit, a Cygno Mantuano
longissime abesse.
XXVII.
Apparuisse id ipsum in Udalrico Castrico, Augustae ad Lycum nato, et Leodegario
Ilerda Helvetio. Audi, specta, lege pulcri pavonis, et foedi (quare non torvi?) bubonis
certamen. utrique vox ingrata. quis tamen crederet? Pavonis pennas, pulcritudine bubonis
superatas esse scribendo.
XXVIII.
Posito Poetam praestantissimum esse Myropolam, tantamque vim balsami spirare,
quantam non redolent duo funera: non reddi tamen idcirco Carmen fragrantius, vel in ipso
rosarum thalamo natum, Docere hoc Ludovicum Sosam, et Hirtacum Carallam. Alterius enim
optimis semper odoribus repleti, foetere versus: floridissimum alterum Vatem, et mera
vaporantibus iambis aromata spargentem, hircum olere.
XXIX.
Ambrosium Mucconem Gallum, quamvis facie, et moribus Cynicum poedore, et
porrigine scatentem, Apollinis omniumque Musarum esse delicium: uti et Fridericum Pansam
contra Tryphonem: nitidissimam bestiolam contemni. utpote non dignum, qui Pansae pedibus
cothurnum, soccumve inducat, aut solvat.
XXX.
Ceterum Pharaëlem Arausicanum a figura Narcissi multis modis abhorrentem, altissimo
canendi genere, immortale sibi nomen, in sacro monte comparasse
XXXI.
At Theodorum Glycum, emendatissimum exemplar omnis munditiae. in ridicula unius
Muscae descriptione, quum fingeret sibi proprias laudes, prae philautia pene extabuisse.
XXXII.
Quocirca prudentius quemcumque facere cum Hupfiade Gluckersio, Didymaone,
Rabasto, aliisque crudissimis cetera socienis, et si vultum tantummodo spectes, ad rastra, et
ligones amandandis, at enim ingeniis ipsorum nil cultius, sublimiusque posse cogitari.
Tantorum Poetarum Augia, modusque vivendi describitur.
XXXIII.
Sckepsii Hirniadis, Poetae Silesiani inaudita, etiam
Diogeni invidenda paupertas: tanto opulentior facundia.
XXXIV.
Nihil autem mirabilius videri Bernardo Abantiade Poeta Strumoso. quippe ad carmen ex
uberiore vena fundendum, nullis seculis usurpatam phlebotomiam adhibente. ne quidem in
Alsatia; nescio, an in Tyroli. Hunc sane caballino fonte non indigere; Lyaeo et Phoebo,
Poeticam venam simul stimulantibus.
XXXV.
Itaque non dissuaderi Vatibus haustum generosi vini, zythive spumantis, alteriusve
potionis soporiferae, quo Euthusiasmi excitantur. quae enim dignior Hippocrene? sed
effeminatas prohiberi delicias, et putidas elegantiarum sollicitudines: quibus exempli gratia
implicatur Brandisius Azor. nimio cultu odiosus: se suosque versiculos tanti aestimans, ut non
nisi regiae, tenerrimae, candidissimaeque chartae illinere dignetur, paullo crassiorem,
nigrioremve instar bibulae, atque Emporeticae aspernatus. torvos, verosque Poetas, non curare
has minutias.
XXXVI.
Matthiam Sthenelum adhuc delicatius ineptire, anxium in delectu calamorum, atramenti,
scripturae, manus, quasi vero Poema praeclarius reddant apices pictorii. Cura prorsus
supervacanea, hoc aevo; quo typographica inventio omnium Auctorum labores solatur; ab
interitu liberat: et opus etiam rudibus literis deformatum, a quantavis foeditate absolvit.
Scribantur digna legi: beneficium praeli non deerit. et vel torvus Amstelodami splendebit.
XXXVII.
Sequitur Paraeneticae allocutionis decursus, Crescentium Marconam, ad consequendum
Torvitatis privilegium, contemptumque luteae formae, puerilium item nugarum bullarumque
vehementer exstimulans.
XXXVIII.
Anacephalaeosis.
XXXIX.
Epilogus. De brevitate, cursuque vitae humanae, ex contemplatione Danubii.
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta. s096 HTML-Text
Scopuli Idiotarum naufragio infames: Medicis vitandi.
Morborum initia et caussae: monstrificorum medicaminum inventa.
De aquae potu aegris praescribendo.
Prorogatam hominum vitam, summam Medicorum gloriam esse.
Herbis, non verbis pelli morbos. sobrietate atque eutrapelia Medicos commendabiles reddi.
Auri contemptu, familiari ad pauperes aeque ac divites accessu, Medicos famam nominis extendere.
Illustriorum Medicorum Catalogus I. cum encomiis praesertim Magni Fernelii.
Prudentes Medicos; sic opes et genium curare, ut tamen otio ac luxu non diffluant.
Contra aegros non nisi pretiosa pharmaca admittentes.
Medicum, tametsi patriae fines non egressum, peregrinabundis quandoque decus praeripere.
Vesalii anatomici praestantissimi laus. Contra Atheos
Aegro mortuo, indagatâ mortis utcunque caussâ, Fatis acquiescendum est.
De aegro Massiliano, et Medico Gorgonio, Suevis.
Adversus Idiotas, et Iudaeos impostores. venena miscentes.
Scientiam in Medico spectari, non vestium nitorem aut insignem formam, illustrium Medicorum Catalogus II. cum encomiis.
Contra mulierculas, virorum gloriam ac Medicae laudis societatem, usurpatis etiam titulis. aemulantes.
Scaevae Longareni divitis aegri et Attali iucundi Medici lepidum Convivium.
De Iudaeo Agyrta et proterva Cingara, in nundinis, Anno Christi M. DC. XX.
Medici cuiusdam longe clarissimi Tabacophilia, et fatum.
Divite, ita fatis poscentibus, exstincto, inepte caussam mortis et culpam in Medicum transferri.
Ad Paullum Cordubam Medicinae Candidatum.
SATIRA CONTRA ABUSUM TABACI, AD AEMILIANUM ALOYSIUM GUEVARRAM.
s162 HTML-Text
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive
Exsultantem Congregationem MACILENTORUM.
s191 HTML-Text