IACOBI BALDE E SOCIETATE IESU POEMATUM TOMUS II. complectens HEROICA. NOMEN DOMINI LAUDABILE COLONIAE UBIORUM, Apud IOANNEM BUSAEUM. M.DC.LX. Cum Privilegio Caesareo. NOMEN DOMINI LAUDABILE

EPITHALAMION, quod SERENISSIMIS CONIUGIBUS, MAXIMILIANO, BOIARIAE DUCI, COM. PAL. RHENI, S.R.I. SEPTEMVIRO ARCHIDAPIFERO, ET MARIAE ANNAE, AUSTRIACAE, SACRATISSIMI ET AUGUSTISSIMI IMP. FERDINANDI II. F. Debiti honoris et observantiae ergo accinuit COLLEGIUM MONACENSE SOCIETATIS IESU. ANNO M.DC.XXXV.  s037 HTML-Text

ARGUMENTUM.

PRocul a Christianis Nuptiis; procul a tantorum Principum augusta virtute, Fescennina. Castae tamen hilaritatis elegantiae, et gaudia bonarum mentium, etiam hic admittuntur, nam neque nos voluimus morosi esse. Quia vero probrosum veterem Hymnaeum, nova Roma abolevit: idcirco potius Novi ac Christiani, felicem genium, et castissimos mores descripsimus. Atque hic in Horto principe Monacensi, quem sub oculos dedimus, inambulans, sciscitanti Gratiae Sorori suae, AUSPICATISSIMAS NUPTIAS indicat. BOIARIAE e trium annorum malis, elevans laetius caput, aurigis leonibus, propitio Hymenaeo, Viennae illabitur; SERENISSIMAM SPONSAM et AUGUSTISSIMUM SOCERUM invisura. Commemoranti coram SACRATISSIMO CAESARE, SERENISSIMI ELECTORIS SUI, bene merita in Romanum imperium, IMPERATOR omnem honorem habet. BOIARIA et AUSTRIA, novis illigatae vinculis, exsultant, aperiuntur laetitiae regit fontes. Virtus chorum ducit. Emanat in vulgus tanti Fati gloria, omnia illi gestiunt praeparata videri, praesertim Isara. HYMEN vero, cuius cura palmaria est, cum SERENISSIMO ELECTORE SPONSO, Viennam abiturus ad elevandam TAEDAM, dexterasque nite iungendas: MONACHII Phoebo negotium dat, suo nomine apparandi pompam redituris. Iste mitioribus Diis convocatis, omne obsequium invenit. Caeterum cupit Diana Venatrix, sui fori apparatu, venatione nimirum, SERENISSIMOS CONIUGES excipere. Ea conceditur in campis, invenitur tamen et altera in Urbe, cui peragendae, Chaldaea Fera Nabuchodonosor, dignum spectaculo prodigium, a Phoebo proponitur, vinabulis tragicis exagitandum: ut populus omnis animosa voluptate frui possit, quan do utique campestris venatio, pauciores Spectatores habet. Sequuntur vota apprecantium FAUSTISSIMIS NUPTIIS, ut mos est, Optimorum Optima.

BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in libros quinque distributa: a IACOBO BALDE S. I.  s058 HTML-Text

POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione currentis Anni quadragesimi septimi descripta repraesentantur CARMINE ANTIQUO Attellano, Osco, Calco. In gratiam ILLUSTRISSIMI ATQUE EXCELLENTISSIMI VIRI CLAUDII MEMMII, Comitis de Avaux, utriusque Francia Torquis Equitis, Comitis sacrarum Largitionum, Christianissimi Regis ad negotiationem Pacis per Europam Legati. Auctore IACOBO BALDE e SOCIETATE IESU. s207 HTML-Text