19 May 2002 Susanne Mussmann
TEI header added, structural corrections, suggestions: add metric
29 March 2004 Kim Barkowski
Morpheus spell check, all proper names marked


page 1, image: s001

IACOBI BALDE E SOCIETATE IESU POEMATUM TOMUS II. complectens HEROICA. [Illustration:

NOMEN DOMINI LAUDABILE

] COLONIAE UBIORUM, Apud IOANNEM BUSAEUM. M.DC.LX. Cum Privilegio Caesareo.
[Gap desc: toc]


page 3, image: s003

FRANCISCO ANDREAE, COMITI DE TILLY, Ingentis Genii Infanti; NOVO IN CUNIS HERCULI. FILIOLO ILLUSTRISSIMORUM PARENTUM, WERNERI, COMITIS DE TILLY, etc. ET FRANCISCAE BARBARAE, PRINCIPIS DE LIECHTENSTEIN, etc. GENIALE AC PRAESAGUM CARMEN ACCINUIT Collegium Ingolstadiense Societatis IESU, Anno exeunte M.DC.XXX.

VOta fluunt, valuere preces. Vagitibus aer
Mulcetur, dulcesque fovent sua gaudia Cunae.
Personat in tota FRANCISCUS TILLIUS aula.
Seu Charitum Soror una fuit, Lucinave mundo
Debita; seu potius (potius reor) ipsa resolvit
Grande puerperium Iuno famulantibus Horis;
Credimus, o superi! quod conspirantibus astris
Talem iam pridem monstrarit [Reg: monstraverit] Cynthia Partum.
Saepe Iovi dixit; nitidos impelle Planetas,
Stellarumque choros, et mitius utere nimbis:
Est mihi, sitque precor formosae Pusio Matris,
Stellarumque choris dignus nitidisque planetis.
Saepe Deo belli; Mavors [Reg: Mars] , gemmata resolve
Cingula, et ereptos Dacis morientibus enses.
Est mihi, sitque precor speranda ex principe Proles,
Cingula, et ereptos dabis huic cum legibus enses.


page 4, image: s004

Saepe Deae Cypriae; cygnos festina iugales
Ad tua fraena cita: sancti nam fructus amoris
Floruit, et nostrum properans exibit in orbem.
Dona para, tantae sobolem visura Parentis.
O quoties solem Soror opportuna monebat!
Lux mea: (nam tanta est erga fiducia Fratrem)
Omnia cum nostris egeant, scis, semina flammis,
Ut vitas animamque ferant; Age frontis honestam
Sparge comam meliore die, mithraque serenas
Come faces, quali velatum Persis adorat:
Dignus enim magno (nomen non addidit) Infans
Sidere nascetur, multosque merebitur annos
Perpetua signare rosa, nulloque domari
Tempore: fecundos [Orig: faecundos] iam nostro lumine menses
Implevi, fecique viam; scit cetera [Orig: caetera] Mater.
Sic effata, suam Titanis ad oscula bigam
Convertit; modiceque genas distrinxit, et ignem
Attigit, ac cornu libato Fratre refecit.
Ille inclinatam sua per primordia iurans
Caesariem movit, veteres testatus amores.
Ecce, tuos qualis Divum favor imbuit ortus?
O nostrum, FRANCISCE, Decus! quo nomine Caelum [Orig: Coelum] ,
Quam sanctis Superi curis venerabile pignus
Suscipiunt, pronoque omnes simul axe laborant,
Ut tibi nascenti charas indulgeat ulnas
Natura, et semper devotus rideat aether;
Sacraque concordes iurent ad stamina Parcae.
Agnosco vultum, quem scripsit amoena [Orig: amaena] Venustas
Ingenio speciosa suo: migravit in illum
Cum puris aurora favis: huc gratia secum
Transtulit electas comites; huic addidit omnes
Delicias virtus, numquam [Orig: nunquam] indignata videri.
Blandior iste nitor, quam cuius forma sub undas
Fluxit, et in steriles resoluta est fontis amores.
Non etenim faciem Venus hanc effeminat; aut se
Dedecet exundans nimium lepor. alta puelli
Maiestas sublime iubar conclusit ocellis:
Quos aperit radians, ut iam mandare putetur
Quae velit et possit. Frons castigata minarum


page 5, image: s005

Illecebras spirat decet et placet. horror in ore.
Augustusque pudor, gravitasque et pompa ferocis
Laetitiae, toto micat ore severa voluptas.
Spectator metuens gaudet secumque volutat
Aspectum, grataque tremit formidine visus.
Si licet effari, primi suspiria belli
Torquet, et armatas acies ignarus anhelat.
Indolis o mirae specimen! Cunabula, tamquam [Orig: tanquam]
Patris sedem agitat, mediique umbracula Campi.
Nil loquitur, tamen obtutu satis imperat ipso.
Si foret in castris, sentiret credo tumultum
Militis, et galea nutantes supplice cristas
Nosceret, et minimis maiora repelleret armis.
Nondum equidem quae tela ferat, pro Caesare Divo
Ulla manus pugnat; Sed toto in pectore Mars est.
Scilicet ex pueris crescunt exempla Virorum.
Paulatim glomerant anni vestigia, nonne
Parvus et Hector erat? rallaque indutus et ostro
Coram Hecuba Priamoque, sua ludebat in umbra?
Ille idem tamen et nervos et membra, suasque
Decrescente toga miratus crescere vires,
Mox ferro incubuit, rapidus contundere gentis
Argolicae maneis [Reg: manis] , aliis lusurus in Umbris
Quid? quod et Aeacides, qui fortis in omnibus unus
Exstitit [Orig: Extitit] , exstiterit [Orig: extiterit] quoque parvus in omnibus unus?
Sic narrat Tethys: cum primo vere ruberet,
Saepe suum portabat equum, phalerisque superbis
Planum iter ingressus plausit, quasi ligneus iret
Mannus, et attractis spumaret arundo lupatis.
Quamquam [Orig: Quanquam] haud advertens, inter puerilia verba
Et lepidos saltus, simulacraque [Orig: simulachraque] ludicra pugnae
Nonnumquam [Orig: Nonnunquam] extorsit, sed trunco murmure quendam
Martis singultum, ac magni tamen inscius ausi
Terribiles Phrygibus iugulandis vagiit iras.
Usque Virum tandem docuit dum fortior aetas
Eruere Iliades, belloque implere lacertos.
Talis erit, nisi maior erit FRANCISCUS. ad omen
Tot consanguineis circumstipata triumphis
Fama facit, stirps haec etenim quemcumque recenset


page 6, image: s006

Inter TILLIADES, certum est de milite nasci.
Ex pugnis spectantur avi. diversa pharetra
Distinguit proavos: variatis quilibet armis
Discrepat. hic torto vibravit missile ferro;
Ille rudem truncum. quondam tulit iste sarissam,
Hic pilum; hic peltam; hic saxum iaculabile torsit
Limitis agrorum: torvi caput ille leonis
Exuviasque truces pro scuto et casside gessit:
Denique per vexilla Duces, per singula retro
Proelia [Orig: Praelia] , Maiores reliquos numerare licebit.
His Fortuna nihil, nihil his Fortuna vocatur,
Certa quibus semper victoria dicitur usus.
Namque ut pugnare est fatum, sic vincere Virtus.
Macte Puer: dixi, mihi cur videaris Achilles?
Etsi aetate minor nunc primum intraveris Orbem.
Tempus erit, quando felici saecula [Orig: secula] cursu
Se tibi substernent cupientque ad vota vocari.
Ac primum viridi vernans Infantia flore
Surget, et in placidae turgebit germina vitae.
Altera mox AEtas, laudum immo fertilis AEstas
Magnanimae secum ducet generosa Iuventae
Semina, et egregiae quotquot virtutis aristas
Producet, segetes tot maturabit Honoris.
Integra messis erit. video numeroque, nec ullam
Invidiae falcem damni secura timebit.
Ast ubi, quae melior sors est, Autumnus adulto
Sole calens veniet, cinctusque virilibus annis
Firmabit corpus, tunc demum palmite pulchro
Pubescet virtus, et dulci turgida musto
Induet in veras animal se Gloria gemmas.
Quin ubi inumbrabit molli lanugine vultum,
FRANCISCIque genas GENITRIX FRANCISCA relinquet,
O quibus! o quantis (liceat modo) nectere votis
Ardua quaeque voles! nectes quoque, quando decebit
Vixque pilum in facie duces, iam castra sequeris,
Inque acie pilum duces. haec tempora vitae.
Tunc vero succedat Hiems [Orig: Hyems] optamus in annos,
Cum Libyae tellus glacie durata rigebit,


page 7, image: s007

Brumalesque nives feret ignibus usta Syene.
Istud adhuc vigili votivum carmen in aurem
Dicere FRANCISCO volui. nunc Pusio dormi,
Nil moror, et faciles oculos concede quieti.
I Nutrix. cunas quate; et altera et altera plantis
Fulcra movens, placidi rorantes Numinis alas
Tange, et temporibus securas ingere noctes.
Canta igitur, canta: simul altera et altera plantis
Fulcra move. canta nil fracta voce, vel udi
Gutturis obsequio, quasi quid plorabile scena
Adgemeret. sunt surda nimis lamenta, melosque
Tale soporiferam nequidquam infuderit auram.
Eia cane; Alcides ut tantae anteambulo Stirpis
In sibi cognatos Heroas nobile robur
Merserit: unde omnis, qui Tillius audit ab isto
Sanguine; is Herculeas cervices viribus aequat.
Eia cane; in toto quantos tulit Orbe labores;
(Audiet ista libens FRANCISCUS) ut antra revulsis
Turbarit scopulis, Cacumque in rupe latentem.
Ut spumantis apri dentes, Gaetula [Orig: Getula] que terga
Perculerit, stantisque iubae depresserit Hastas.
Si non ista placent; nostri ad certamina Martis
Vocali descende via; ceu classica Pragae
TILLIUS infremeret SENIOR. connivet in umbram
FRANCISCUS, iamiamque parat se mergere somno.
Eia cane; ut victam Fridericus Regulus urbem
Fugerit amisso diadematis Ornamento.
Ut per Moldaviae calefactas sanguine ripas
Ipse Charon visus fuerit nova transtra parare,
Pallentique vado vecturam funera cymbam.
Eia cane; ut nostra Dux tempestate Camillus
TILLIUS unus equos, equitesque, Badensis in Orci
Miserit exitium, devotaque regna tyrannis.
Adde quod et Cimbros idem fulgentibus armis
Straverit, ac miseros patria damnaverit alga.
Eia cane; ut (nutrix desiste, atque attrahe velum:
Iam satis est. dormit FRANCISCUS, et otia carpit
Tantum assueta Deis, ac plenos numine somnos)


page 8, image: s008

ELEONORAE MAGDALENAE TERESIAE, SERENISSIMORUM PRINCIPUM, PHILIPPI WILHELMI, COM. PAL. [Abbr.: ?] RHENI, BAV. IUL. CLIV. MONT. [Abbr.: ?] DUCIS, COMITIS IN VELD. SPONH. MARCH. RAVENSB. [Abbr.: ?] MOERS, DOMINI IN RAVENSTEIN, etc. ET ELISABETHAE AMALIAE, LANDGRAVIAE HASS. [Abbr.: ?] COMITIS IN CATZENELENBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN, Nidda, Isenburg, et Büdingen, etc. DULCISSIMAE FILIOLAE, PRINCIPI AC PRIMOGENITAE, IPSO FESTO TRIUM REGIUM HOC GENIALE CARMEN IN PERSONA TRIUM GRATIARUM OBSERVANTIAE ERGO OCCINUIT Collegium Societatis Iesu Neoburgense ad Istrum, ANNO M.DC.LV.

DEstiterat Diana loqui: cum proxima Divae
Incipit Euphrosyne; quae formosissima vultu
Tres inter Charites soror eminet: hactenus armis
Indultum est, Regina tuis. indagine saltus
Cinximus, et nemorum peragravimus avia cursu.
Sat campis silvisque datum. venabula tempus
Ponere. cum telis pharetrae mutentur et arcus.
Retia tendat amor. Princeps Amaelia fessa est.
Quo festivus Hymen, Thalami si praemia cessant?
Invitat sperata quies, migremus in urbem.
Dixerat, et geminae simul assensere sorores.


page 9, image: s009

Inclinant Triviam: positis quae laeta sagittis,
Et leni specie, castigatoque capillo
Pulchrior [Orig: Pulcrior] ; indulgemus, ait, pariterque favemus.
Tam mihi, quam vobis praegnans Amaelia cordi est.
Concepit; scimus, iam nunc opis indiga nostrae.
Quippe tener foetus circum praecordia ludit.
DISSELDORPIACAM gressum vos tendite in arcem.
Nos, quoniam faciem non unam semper habemus,
Iam iam silvestrem mutabimus. antra, ferasque,
Maenaliosque canes linquo, coelumque reviso,
Ad maturandum fecundo [Orig: foecundo] lumine partum.
Dixit, et Aglaiae Zonam, coryton et arcum
Tradidit, inque sui velocior omnibus alis
Emicuit convexa poli: confessaque Lunam.
Intravit de more globum, tunc protinus omnes
Agnovere Deam stellae: geminique iuvenci
Cornua torquentem rapuere per aethera biga:
Hesperus accurrens vibrati crinis ephebus
Defert obsequium. minuuntur plaustra Bootae:
Debilis ingentem gladium submittit Orion:
Et revolans scintillat Olor, sentitque coruscis
Decessisse nives plumis, vaga lustrat Olympum
Cynthia, et obscurat communia clarior astra.
Dum comites remeant; per somnum audite, Thalia
Inquit, visa mihi. Vidi, aut vidisse putavi
Tres Arabum proceres peregrino sidere duci,
Cum medios cursus nox intempesta teneret.
Ibant, divino luxit qua semita signo.
Stipavere viam portantes vasa cameli.
Sed proceres aurum myrrhamque et tura ferebant,
Quisque suum munus. Voxque est allapsa per auras:
Tura date et myrrham, pellucidiusque metallum.
Hoc uterum solvens Amaelia tempore, Mater
Facta Palatinae carum decus inferet aulae.
Nascetur soboles multum de patre decoris,
Plus de Matre ferens, vestras auctura choreas.
Interea dulci turgentes pondere menses
Sese evolverunt. eventus visa probavit;
Detumuitque sinus. resonat vagitus in aula.


page 10, image: s010

Infans pulchra [Orig: pulcra] iacet lepidae nutricis in ulnis.
Felix progenies: optato cuius in ortu,
Omine non vano regalis stella refulsit!
Nondum te nitido Lucina resolverat ungue;
Publica iam superum dilectaque cura fuisti.
Accurrere Deae propius servire paratae.
Gratia se triplex, alieno nomine sumpto,
Largior unius diffudit in ora Puellae.
ELEONORA suos offert, quos Mantua cygnos
Nutrit, et ad parvas transmittit carmina cunas.
A cunis, si Fata sinant, ad sceptra, torumque
Purpureum, et grandes assurrectura coronas.
Certamen, votumque procis immane futura,
Quem facies nuptura virum, quem laeta parentem!
Cui Rosa Liliolo vernans sociaberis olim!
Cuius odoratum flos imbuet iste mariti!
Mantua Caesareas assignat pronuba taedas;
Fortunamque experta suam non invidet ulli.
MAGDALIS Assyrio melius depromit olivum,
Totum ebur invergens. huius tibi copia nardi
Ubertim fragrat, quam pyxide fundit aperta
Boica Pasithee. velata Modestia, Candor
Ingenuus, Pax, cana Fides, concordia formae
Atque pudicitiae, pietas, suavissima morum
Temperies, qualem spargunt virtutis odorem!
Quod sequitur, non me credas recitare, sed ipsam
Edere, Cumana quanta est in rupe, Sibyllam!
Sidonios cinctus, et pictas murice vestes
Erodant tineae: mergat mare funditus aurum:
Cum variis pereant secreta monilia gemmis:
Sed mores AVIAE nemo de corde revellat.
Haec prudens Matrona fuit: quam Rhenus et Ister
Isaraque et Moenus, vocali gurgite iuncto
Non possint celebrare satis: licet omnis in undas
Despumet Tethys, Nymphaeque a fonte liquescant.
Tristibus ostentis, turbatoque ordine rerum,
Praebuit exemplum, valeat quid Femina [Orig: Foemina] fortis.
Danubium, qua parte suum mutaverat alveum
Saevus, et Islebici vitiatus tabe veneni;


page 11, image: s011

Obvia frenatum Mulier compescuit amnem.
Dira procellosi fremerent cum proelia [Orig: praelia] fluctus,
Errorumque rapax rueret per devia torrens;
Pollutas lustravit aquas: Sanctaeque reduxit
Intra Teutonicas Fidei commercia ripas.
Ut medio Latius Thybris [Orig: Tybris] nunc influat Istro:
Et complexa suam teneat Germania Romam.
Tali Gnata Patrem debes: quodque ordine sexus
Inferior, Neptis processeris ante Nepotem.
Sic decuit. reddit maternae Filius umbrae,
Et meritas grates tumulo cunabula solvunt.
Cresce, precor, Phoebi, qui nunc quoque crescere coepit,
Formosi radiis, almoque riganda Sereno.
O Digna Aurorae gremio, merituraque Lunae
Basia, nocturnos quoties instruxerit ignes.
Non opus est Parcis tibi pensa trahentibus alba.
Hoc genus officii cura meliore subibit
Dignius Hesperiis cantata TERESIA terris.
Haec Lachesis ridere facit. mera gaudia filis
Nectet, et intextos tramis gemmantibus annos.
Materies operi certat. flavissima lana
VELLERIS AURATI Genitoris pendula collo
In tua concedet vitalis stamina telae.
En, iam Diva tuos Praeses sibi segregat artus
Excubiisque suis: en, dulce TERESIA pignus,
Tegmen virgineum caelo [Orig: coelo] demisit ab alto.
En, teneras panno violarum imitante colorem
Tutatur scapulas. Salve carissima Proles
Deliciumque novum. Salve gratissima Neptis,
Exspectata salus. Infantem ordire iocosam:
Incipe flexanimo risu mulcere Parentes.
Ac, tibi ne Frater desit, cum lactea suges
Ubera; poscenti similis vagitibus insta.
Insta: nam Fratrem Patriae fortuna requirit.
Insta: nam virtus aviae laudata meretur,
Et petit ipse Pater, Matrem parere, necesse est.


page 12, image: s012

MUSAE NEOBURGICAE Ludis genialibus ORTUM SERENISSIMI INFANTIS D.D. [Abbr.: ?] IOANNIS, GUILIELMI, IOSEPHI, IGNATII, Serenissimorum Principum, PHILIPPI WILHELMI, COMITIS PALATINI RHENI, BAVARIAE, IULIAE, CLIVIAE, MONTIUM DUCIS, COMITIS IN VELDENTZ, SPONheim, Marchiae, Ravenspurgi, Moers, Domini in Ravenstein, etc. ET ELISABETHAE AMALIAE, LANDGRAVIAE HASSIAE, COMITIS IN CATZENELENBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN, NIDDA, ISENBURG, ET Büdingen, DULCISSIMI FILIOLI Grato animo, profusa laetitia venerantes Nomine Collegii Societatis IESU Neoburgensis ad Istrum. ANNO M.DC.LVIII.


page 13, image: s013

CANDIDO LECTORI. LUsimus Poema facili claroque stylo: claro, ad ortum novi sideris; facili, ad Cunas Serenissimi Infantis D.D. IOANNIS, GUILIELMI, IOSEPHI, IGNATII. Lusimus, inquam, obsequioso Carmine: tamque festivo, quam debito. Pusioni geniale offerimus: Uno et Heroi olim armatum oblaturi. Modo Orbis et Palatinatus Neoburgici Delicio, exspectatissimo Heredi delicias facere conati sumus; non operosas quidem, sed circa iuxtaque Neoburgum, ex tempore, loco, genio, situ natas: variis amoenisque fictionibus, sponte sua quasi in Scenam comicam profluentibus omnia permiscentes: aliqua curiosae mentis illecebra; nulla veritatis iactura, laetitiam profitemur: eruditam blandamque voluptatem ingerimus. Si Catholicus es, amice Lector, congratulare: Si aequus et candidus; applaude. Sinon omnino iniquus; saltem arride. Dicere potest Palatinatus Neoburgicus, quod olim Sara. Gen. 21. v. 6. Risum fecit mihi Deus; quicumque [Orig: quicunque] audiverit, corridebit mihi. 13. Maii. Anno Christi M.DC.LVIII.


page 14, image: s014

MUSAE NEOBURGICAE GENIALES.
I. AT non eventu stant nostra Oracula nullo;
Non desperandum, de nobiliore monentis
Venturum sexu, mittendum ex aethere nobis.
Successus praedicta probat. Sed tempora Numen
Sunt penes: arcanis quod digerit omnia Fatis.
Ut quondam Hippomenes Atalantae terga secutus
Corripuit gressus, fugientique institit haerens:
Prendit adhuc unam natus PUER ecce PUELLAM
Seu stimulus, seu primus odor dicatur amoris,
Seu fomes: Genii certe magnetica vis est,
Naturaeque lepor. Fraterculus ecce Sororem
Debitus (et primam) vagitu dulce lacessit:
Haec Fratrem salvere iubet Stant Carmina Vatum:
ET MATRES PARERE, ET MATRES PARERE NECESSE EST.

II. Respice de celsis mortalia MAGDALIS Astris,
Respice in hoc stadio vincentem rite Nepotem.
Praeripit et palmam: Maribus quia debita prima est.
Nunc exhausta vides cum foenore iussa iacentis
Funereo suprema toro. Nec inutilis Umbra est:
Et Manes sua iura tenent. Mandata sub ipso
Parturiunt tumulo. Functae quoque nascitur Heres.
Hos pietas fructus, AVIAE transmittit in ulnas:
Hos devota Nurus dilectae consecrat Umbrae.
Tam desideriis moriens fecunda fuisti;
Quam votis pretiosa tuis. Ne virgo maneres,
Caussa fuit ROMANA FIDES. hac dote profanam
Emisti gentem. quandoque et pronuba possunt
Flammea, virgineam meritis transcendere ceston.
Rebus in humanis series alterna resultat;
Ordine quaeque suo. Terras MARIANNA reliquit:
Alteraque insequitur. Geminae cessere Sorores,
Et Fratri fecere locum. LEONORA remansit:


page 15, image: s015

(Ad quam praesagus Vates direxerat omen:)
Ut saltem in vivis uni colludere posset.
Pandite Pierides laetae commercia Famae.

III. Haud procul urbe sita est gratos aestatis in usus
Villa duplex; circum silvis incincta reductis:
Qua ruit Anglipolim versus spumosior Ister.
Altera venantum [Reg: venantium] : pecoris Domus altera custos.
Utraque Delicium Domini. Dependet ubique
Plurimus Actaeon: monumentum vindicis irae.
Cuncta virent: nomenque Locus trahit inde canorum.
Utque ratum maneat; fertur sanxisse Diana.
Nam cum trans fluvium Triviae dilecta LYCASTE
Tenderet insidias cervis: decurrere Faunus
Vidit, et incaluit: tactusque cupidine formae
Institit a tergo. Caprum fugit illa citatis
Passibus. atque, iuva pro virginitate timentem
Diva triformis, ait. Iuvit quoque Diva triformis.
Prensa prope in ripa, subito delata fuit cis.
Utque stetit florente loco, florescere coepit.
Ipsa quoque: alba prius faciem rubicundaque malas,
Tota repente virens apparuit: atraque eundem
Taenia cum peplo, et vestes traxere colorem.
Nomine mutato CHLORIS GRIENAVIA dicta est:
AUGEAE [Orig: AUGIAE] VIRIDIS retinens per saecula [Orig: secula] nomen.
Nec cultu vacuo, tituloque exsultat inani.
Quidquid enim manibus gaudet contingere; vernat.
Si tangit glebam; glauco mutatur amictu.
Arentes ramos, effetaque robora vidi
Depositis, sic ut Botanen, pubescere canis.
Submotis adeo Faunis quoque Lucus ab illo
Tempore perpetuum castus, vitatur ab hircis:
Castaque securae iungunt consortia Nymphae.
Sponte sua Tellus, nullo sudante colono,
In varios frutices, et olentia germina turget,
Incumbunt piceae fagis: assibilat orno
Fraxinus: et grata quercus caligine terrent.
Omni fronde super frigus captabis opacum
Cum reliquis liceat, solus non Sirius audet


page 16, image: s016

Hic latrare canis. nec, si latraverit, aestum
Propterea cures. arbustis improbus ardor
Frangitur, excludunt rapidos umbracula Soles.

IV. Hinc lapidis iactu distat Soror unica SYRINX,
Ipsa quoque, eluso Satyro, mirabile fatum
Arcadii subiisse datur Ladonis ad amnem,
In calamos mutata leves. mox Fistula Phoebo
Pastori placuit, post Daphnem semper amata.
Reddidit is formam, servato flore, priorem.
Sic iterum Nymphe, sic, quae fuit ante, puella,
Tot Faunos inter formidans damna pudoris,
Dianae comitata choros transfugit ad Istrum.
Principis hic curat numerosa armenta, gregesque
Pinguibus in campis, ubi mollia pabula surgunt:
Villica vicinas sollers [Orig: solers] Amaryllidas inter.
Sed ne prodatur vultu meliore, petulcum
Pana latere volens, passim ROREFELDA vocatur.
Copia laeta boum: par est proventus equorum.
Hinnit ager, mugitque nemus, fecunda voluptas.
Iuppiter Europae raptor trans aequora vectae,
Creditur hic formam, sub qua decepit adulter,
Deposuisse bovis. prostant immania visu
Corpora, terribiles vaccarum torva mariti
Attollunt capita, et radunt palearibus arva.
Ipsae autem nitidae distendunt ubera matres.
Pascua fetura, mulctralia Lacte redundant.
Sedibus his habitat dictum par mite sororum:
Hinc ROREFELDA boves, illinc GRIENAVIA servos,
Auxiliante manu, communi foedere pascens.
Non ego Taygeti colles, Tyburque superbum
Praetulerim; et multum debens Praeneste poetis.

V. Cum nono decimus tacite serpebat aprili
Mense Dies: memori colitur quo mortuus olim
Mente DEUS: SANCTAEQUE CRUCIS MYSTERIA FULGENT.
Convenere Deae. iunguntur ad oscula dextrae:
Inque vicem alterno demittunt lumina visu.
Sic quondam Cererem Cybele veneranda salutat.
Altera, serta gerens inclinat, et altera turres.


page 17, image: s017

VI. Tunc in verba dolens sic os GRIENAVIA solvit.
Cara soror: quonam usque Herede orbabimur ambae?
Non sunt assuetae sceptris muliebribus urbes.
Paremus maribus Reditum Ducis omnia narrant.
Gratantur Cives. equidem gratarer et ipsa:
Si vultum referente patris cum prole rediret.
Finge: quod avertant producto stamine Parcae;
Ad Superos Fato functum migrare PHILIPPUM:
AUGUSTUMQUE sequi: cuius duo pignora Letum
Ante diem iam nunc rapuit, ceu lilia messor.
(FRATER apud Suecos inimicam surgit in hastam:
Lutheroque ferox et ferrum vendit et iras.)
Quis viduis tandem succedet sedibus hospes?
Cui Domino coget novitas parere relictas?
EXORIARE ALIQUIS WOLFFGANGO PRINCIPE NATUS:
Templa Sacerdoti, Templis qui servet honorem:
Pontificum Decreta colat, Thybrimque [Orig: Tybrimque] regentem;
Et P. SCATORIS MITRATI limen adoret.
Anne revolvemur furiis gravioribus actae
In chaos antiquum; Lernamque et stagna Genevae!
Scilicet ut rostro strepat et bipatentibus alis
Inter Romanos Islebius anser olores!
Ut virtus solio pellatur: inustaque tergo
Foedent ingenuas Calvini stigmata frontes!
Caelicolae [Orig: Coelicolae] prohibete nefas, arcete profanum
Exosumque genus, totoque avertite luco.
Ante, tuam quam Roma Fidem, montesque relinquam;
Quos septem geminos omni vigilantior Argo,
MAGNUS ALEXANDER custos stellantibus implet
Excubiis, cingitque, et totum temperat Orbem:
Spiritus hic Stygias eat extenuatus in auras.
Noster erit murus Capitoli immobile saxum.
Non Augia virens, famosaque gloria silvae;
Sed stabulum Augiae malim, Cacique caverna;
Quam Sedes antiqua Ducum GRIENAVIA dici.
Hinc gelidus Boreas; hinc turbine verberet Auster:
Incussum Petri latus acclinabo columnae.
Hic, aut nulla salus. Tandem succurre ruenti


page 18, image: s018

O Patriae Virgo: cuius sine Coniugis usu
Intacti tumuere sinus; et viscera partu
Auctorem fudere suum: succurre roganti,
Et miseros depelle metus. Da sanguine pulchro [Orig: pulcro]
Censeri Sobolem GUILIELMI in nomen ituram:
Spem iustam sublimis avi. Da masculus Heres
Obveniat nobis: et mascula thura [Orig: thura] feremus;
Inque tuos cultus Arabum incendemus odores.
Sin aliter statuis, nec habent mala Fata regressum:
Nil moror; Odrysii veniant Geticique tyranni.
In medios ultro curram moritura Gothunnos.
Vocibus his penitus nemora intonuere profunda.
Hactenus: et lacrimis [Orig: lacrymis] vultus maduere profusis.
Vix tacuit: lacrimae [Orig: lacrymae] virides vertuntur in herbas.

VII. Adgemuit ROREFELDA Soror: percussaque pectus,
Et lacerata comas, frontemque obducta reponit.
Vera, Soror, questa es. nimis, ah, nimis omnia vera,
Numen si nobis nullas accommodat aures:
Cui paror infelix, iumentaque bucera pasco!
Cui pressi ac liquidi servatur copia lactis,
Hinnitusque meus? tristes cogenda sub usus
Exsecror [Orig: Execror] Hipponam. Steriles procumbite tauri.
AEripedes potius, quos debellavit Iason
Proflantes fumum, Colchis Medea reducat.
In Saevos Diomedis equos, Phalarimque ruamus.
Praestat enim Siculi costas intrare iuvenci.
Finierat; rapido clausit suspiria fletu.
Ac si mugiret, clamores edidit altos.

VIII. Forte illac proni sub prima crepuscula Phoebi,
BITTENBRONNA fluens cursum contendere visa est.
Ista Palaestinas fortunatissima quondam
Inter habebatur Matres, felixque manebat
Unigena vivente suo. Post eius atrocem
Occasum, et toto perfusam sanguine mortem;
Stans primo, in lacrimas [Orig: lacrymas] resoluta SUB ARBORE MALO;
Denique in amplexum Gnati CUM VESPERE vergens
Consedit: luctu liquidum stillante dolorem.
In Fontem mutata sacrum. FONS vulnere quino
Labitur: irriguae potanti Vena salutis.


page 19, image: s019

Sed, miserante DEO, rursus sua gaudia Natum
A tumulo reducem, vitamque animamque recepit.
Nunc Dea Regina est, nunc est Regina Dearum.
Hunc tamen ad fontem, dilectae sedis amore,
AEthere dilabens incognita saepe revisit.
Tunc quoque visebat pulcherrima [Orig: pulcerrima] Neptunine.

IX. Ergo ubi contiguas liquido pede contigit undas:
Audiit hos questus, didicitque ab origine caussam:
Mittite sollicitum tristi de corde pavorem;
Parcite lamentis: DABITUR, QUOD POSCITIS, inquit.
Orbandumne tori fructu vel honore putatis?
Qui me supplicibus ceris, qui messe Sabaea,
Argentoque colit, cumulatque altaria donis.
Saepe pedes nostrum Fontem dignatur adire.
Saepe coronatae procumbit cernuus arae.
Fidite: nam nocte hac voti damnabitur Heros
Magnanimus. commenta loqui ne vana putetis:
Iridis in speculo vestram cognoscite sortem.

X. Protinus in caelum [Orig: coelum] vultus tollentibus ipsis
Roscida signatur nubes: arcusque pependit
Discolor; et qualem varia Thaumantias ornat
Iunonis penna, Dominae studiosa placere
Iunoni. propriam tanti facit illa volucrem:
Ex quo oculis centum truncati impleverat Argi.
Curvabatur enim violis, multoque renidens
Imbre croci, variisque rosis infectus, et ostro.
Hunc super institerat vultu MATRONA verendo,
Pignora bina ferens, pulchro [Orig: pulcro] , sed dispare sexu:
Dispare, sed pulchro [Orig: pulcro] . Qualis Latona gemellos
Fingitur hinc atque hinc, Delo mirante, tulisse.
Intendere aciem. iuvat usque hoc pascere visum
Ostento: propiusque admotos nosse colores.
Interea ad Fontem pia BITTENBRONNA refluxit,
Impressitque sui vestigia certa doloris.
Flos GRANADILLUS erat. quem mox ROREFELDA levavit.

XI. En, digito monstrant, Dea quid Fontana, quid AEther
Imbutus radiis nova per simulacra loquatur.


page 20, image: s020

Vix ea: cum placido sensim Matrona volatu,
Aligerum corpus picto libravit ab aren,
Inque PHILIPPINAM selaeta recondidit AULAM.
Aulam: qua non est Germani latior Orbis.

XII. Obstupuere ambae. Sequar, o sequar omina tanta:
Seu vir, seu mulier, seu quidquid es, inquit, et una,
Campestres quassans calamos ROREFELDA, memorque
Nominis ipsa sui, modulatur arundine carmen:
Seque probat cantu veterem Syringa fuisse,
Post Daphnem Phoebo pastori sem per amatam.
Nec laetata minus soror altera: crescite silvae;
Iungite concordes frondentia brachia fagi:
Populeaeque manus alni fastigia tangant.
Cum capreis apri, cervique impune vagentur.
Ascanio praedam servent venabula nostro.

XIII. Interea sensim Nox in sua regna subibat
Astrigeris invecta rotis. Vaga nubila currum,
Noctivagaeque faces, et blanda Oblivia rerum:
Et pacata Quies, abigensque protervia curas,
Et surdi Manes, mutisque Silentia linguis:
Quaeque soporifero medicata papavere languent
Otia: tum Somnusque et Somnia vana sequuntur.
Heic [Reg: Hic] LUNA, ut vidit Dryades discedere velle:
Postquam sex clivos medii superarat Olympi;
Caeruleum removens peplum de fronte bicorni,
Nubibus e mediis argentea protulit ora.
Tunc sic alloquitur: geminae salvete Sorores.
Illa ego sum: quae, cum moreretur in arbore Numen:
Et scopuli tremerent, excirenturque sepulcra;
Omniaque auctorem scelerata caede peremptum
Lugerent Elementa suum: (mea sidera testor)
Cynthia nigranti faciem velamine tecta,
Sanguineo cum Fratre steti, radiosque retraxi:
Eque die noctem feci. Felicior ista
Nox oritur vobis. Optatum nuntio [Orig: nuncio] partum.
Tandem exspectatus votis communibus HERES
NATUS ADEST: qua per Rhenum se DISSELA differt.
Incluta [Orig: Inclyta] iam festos erexit CLIVIA plausus.
Ipsa polo delapsa fui, puerumque resolvi


page 21, image: s021

Ex utero Matris: nullum ut discrimen adiret.
Quae ferat INSIGNIS PUER alto e Nomina caelo [Orig: coelo] :
Discite. Continuo sidus regale resumpsit:
Consuetoque globo residens; sic ille vocatur,
Inquit: et ad numerum fulgoribus aethera pinxit.
AEther puniceus iunctis inscribitur astris,
Consertisque micat. Legitur GUILIELMUS in illis
Dux novus. effundit miros IGNATIUS igneis.

XIV. Aspiciunt, mirantur, amant. Dulcissime salve.
Utraque conclamat, stellis signate serenis
Pusio, magnanimi proles generosa PHILIPPI.
Fari plura vetat: neque enim est mora libera Lunae
Ad cursum intentae. iam vanescebat Orion:
Iamque fatigatus plaustris instare Bootes,
Flagra minabatur, siccisque Trionibus aequor:
Ni parere velint. Mare cetera [Orig: caetera] castra subibant
Astrorum, et rapida vertigine mersa cadebant.
Ergo Dea: urgemur; nobis ignoscite, dixit.

XV. Urgemur: tamen haec: Melioris signa reversae
Cernere Fortunae si vultis: principis arcem
Aspicite: (admovit propius candentia late
Cornua, et arrecti totum iubar extulit astri)
Culmina quae tecti, tactumque a fulmine nidum
Invitata licet multis vitaverat annis;
Nimirum hoc reperit, crepitatque Ciconia rostro,
(Casu plaudebat crepitante Ciconia rostro)
Ut longum flectit collum, placideque retorquet!
Ut visa mox plaudit ovans et compare gaudet!
Ut paribus ventos alis metitur et auras!
Terdent invisum iam stagna lacusque venenum.
Purgabuntur agri: minuetur noxius anguis.
Adde: quod haec avis est mirae pietatis imago:
Natorum in patrem, patrisque in pignora, Natos.

XVI. Dixerat: et biga corpus splendente recepit:
Luminaque, et cornu solitas convertit in oras.
Dum vehitur, demptum rutilo de vertice crinem.
Concutiens illustre caput proiecit ab axe:
Ambarumque sinum tangens, haec addidit ore.
Nympha duplex: cum se portis effundet apertis


page 22, image: s022

Maius, et ambrosios ornabit Flora capillos:
ARCE NOVA, totam praecingite frondibus urbem:
Pompaque ducatur. Populi longissimus ordo
Per plateas vadat: tuba, buccina, tibia, sistra
Suspensas teneant aures: Sacrisque peractis,
Noctis ad ingressus epulari cena [Orig: coena] tumultu
Ferveat: et longis producta CHARISTIA mensis,
Tum salii vibrent ignes, incendia pictas
Illustrent tenebras, variis distincta cylindris.
Post ea Luna boves tanto properantius ursit:
Correctura moras cessataque tempora cursu.

XVII. Iam Ver constiterat: plenisque invecta quadrigis
Chloris inumbrati ludebat imagine campi.
Induerant ramos excusso frigore silvae:
Prataque turgebant nova pubescentibus herbis,
Per virides diffusa toros. GRIENAVIA noctu
Sedula clam plaustris, sed inobservata, citatis
Ingenteis [Reg: Ingentis] piceas fagosque vehebat in urbem.
Urbs vestita fuit. Lucum teintrare putasses.
A TEMPLO COEPTUM EST; DIVO LUCENTE PHILIPPO.
VIVAT, io, VIVAT: cuius fert nomina, VIVAT.
Intonuere chori: misto clangore tubarum,
Mane resultantes Heroica tympana plausus
Auxerunt pulsata. Sonus fuit ipse triumphi.

XVIII. Sol inclinabat. Populi longissimus ordo
Perplateas ivit; procerumque ornatius agmen:
Omniaque arboribus ridebant compita fixis.
AEra sonant, tormenta tonant, iterata resultant
Classica: perque auras crispo ludentia fluctu
Signiferi vexilla levant. Seges ardua ferri
Dimicat: erectis tremulus nitor incubat hastis.

XIX. Vesper anhelabat: toti incubuere tremendo
Insuetoque epulo. Fluxerunt vina per ora,
Ac si pampineis protrusa e fontibus essent.
Plebs quoque cum Dominis, mox palmite saucia multo,
Accubuit, cuivis liberrima stabat amystis.


page 23, image: s023

Quid multis? Gula saeva, ferox, venatica, Persis.

XX. Tempore quo Gades Titan proclivior intrat,
Oceanumque subit; fervebant Orgia late.
Splendescens tunc Aetna sequi: tunc dolia sulphur
Evomere atque picem: mediumque incingere gyro
Inflammante Forum: totusque accenditur AEther.
Erexere faces cristas per nubila raptae,
In varias circum spiras: alioque rotatis
Sibila serpentes flatu fumosa dederunt:
Anguipedes pyrio suffusi colla veneno.
Scintillant centeni apices, iaculabile pondus:
Et ramosa vagae spargunt incendia taedae [Orig: tedae] .
Tum vapor erumpens, stridorque ignescit, et aer.
Et spatio [Orig: spacio] longas extendens scorpius ulnas.
Flagrat grande cavum. Saltanteis [Reg: Saltantis] fumida circum
Dolia deformis [Reg: deformeis] atro carbone Cyclopas
Vidimus, everso miscenteis [Reg: miscentis] dolia fundo.

XXI. Est locus adverso paullum seductus ab Istro,
Limitis exigui, bifido brevis insula tractu
Fluminis emergens. vetus est BESITHEA nomen:
Collibus in cuneum frondosis undique saepta [Orig: septa] ;
Herbosumque situ pulchro [Orig: pulcro] molita theatrum.
Princeps compositis rebus, Rhenoque relicto,
Cum patrias repetit terras, vehiturque carina:
Excipit occursu reducem BESITHEA primo,
Hinc exaudito strepitu, visisque favillis,
Quas volucri nebula sparsit memorabile bustum!
Faunique Satyrique egressi saltibus illis
Convenere, ingens numerus, duo cornua pinu
Praecincti, et salicum ramis. Placet his quoque flammas
Accelerare novas, pedibusque applaudere motis.
Ergo ad festivos igneis agitare choreas
Incipiunt. Spectant alii, Thyasumque coronant.
Succedunt Dryades Saltatricesque Napaeae,
Argolicis Phrygiisque modis ad plectra lyrasque
Edoctae variare gradum. Dum fulgurat aer
Missilibus iaculis, vivoque bitumine tinctis
Orbita canescens late discriminat agros:
Concursus populi turboque operosus ovantis


page 24, image: s024

Crescit, et obnixi stipant examina coetus.
Maxima pars pompae, gratus fuit ipse tumultus.
Tunc alacres animi vino: tunc corda salire
Altius, et tremulo crispari sanguine venae:
Intimaque extendi longis praecordia votis.

XXII. Accepit sonitum curvato gurgite prostans
DANUBIUS: plaususque ut caussa infusa resedit
Auribus undosis: laetatus et ipse natanteis [Reg: natantis]
Excivit Nymphas. Currunt ad gaudia patris
Naiades: Tanopeque, Anthisque, albumque colorem
Leucothoe referens; Dryopeque domestica quernum,
Et cum Callirhoe non illaudata Pherusa.
Pars pedibus vitreis plaudunt; manibusque recenteis [Reg: recentis]
Verbenas iaciunt plenis: pars cominus ante,
Pars et pone natant; fluctusque impellere gaudent.

XXIII. Vulcanus veteri dudum haec prospexit ab arce:
Incessitque animum ludendi mira cupido.
Ergo globum ardentem medias proiecit in undas.
Est genus amphibium (Grai dixere pyropos)
Ferrea secreto stipantur sulphure mala:
Atque ideo multum petulantis habentia flammae.
Mulciber, ut perhibent, Venerem ducturus in Aetnam
Invenit: reseranda novae spectacula Nuptae.
Nil magis ad votum est oculorum, humentibus aeque
Ac siccis gaudent: terraque marique vagantur.
AEtatem degunt in aquis; iterumque repulsas
Eluctantur aquas, mergorum more volucrum.

XXIV. In medio lusu talem ex Tritonibus unus,
Ut longas aureis fissus, sic naris obesae
Excipit incluso saturatum pulvere discum:
Miraturque manu versans, atque oscula figit:
Quippe intestinum ratus exspirasse furorem.
Falsus erat. redit ad stimulos vis insita nitri,
Ingeniumque suum; ruptisque anfractibus ardet.
Dissiliente pila rictus invadit hianteis [Reg: hiantis]
Semiferi, ac foede [Orig: faede] lacerat, lacerosque cruentat.
Hispida barba flagrat: crepitant sub vulnere malae;
Dentibus excussis septem, cornuque sinistro.
(Quinque vacillantes iuncto mansere molari.)


page 25, image: s025

Tum vero horrendum frendens ululare dolensque,
Et laesum mersare caput stridentibus undis.
Frustra. nam picei funes in crinibus haerent.
It caelo [Orig: coelo] risus. fremit area tota cachinnis.
Exin ludibrium Nymphis et fabula Triton
Factus, anhelantes plagas, deformiaque ora,
Ut fugeret sannas, fluviali condidit ulva.

XXV. Postera vix Eos tenebris os extulit almum.
Ornatu iam cincta novo GRIENAVIA rursus
Dilectae notum ROREFELDAE limen adibat.
Caerula vestis erat sparsis in retia rhombis
Contexta, et fluitans. Sedit, pulcherrima [Orig: pulcerrima] quanta est,
In medio Diana sinu, fulgente pharetra
Venatrix, et tela gerens rorantia tabo.
Laeva parte nepos Cadmi iam cornibus auctus
Cervinis. quam vis teneat venabula, verum
Esse putes cervum videas instare molossos
Mordenteis [Reg: Mordentis] limbum pallae. Sed Pamphagus alte
Subsilit, et telam siccis latratibus urit.

XXVI. Nec ROREFELDA minus visendo incessit amictu.
Auro torta chlamys. Filis illusus ut album
Neptunus producit equum, terramque tridente
Percutit haec, lana est mentito gramine densa:
A ferrugineo splendet sub tegmine cuspis.
Picta quoque Europa est. Portatur Agenore nata
A Iove per pontum falsi sub imagine tauri.
Virgo timet: byssusque facit diluta timorem.
Pallenteisque [Orig: Pallentisque] genas posses fletumque notare.
Hoc habitu effulgent, et mutua gaudia produnt.

XXVII. Incepere loqui. Soror o gratare Sorori,
Orditur ROREFELDA prior. Nos vero beatas!
Quas oculis tandem mitis DEUS aspicit aequis.
Dum votis precibusque piis instamus ad Aram:
Mittitur e caelo [Orig: coelo] fortunatissimus Heres.
Vera mihi Vates o BITTENBRONNA fuisti:
Vera fuit Phoebe. nostra, clamavimus, olim
PARVULUS AENEAS SALTEM SI LUDERET AULA.


page 26, image: s026

Dulcis IULUS adest: pulchro [Orig: pulcro] qui vendicat ortu
Praereptas Leto cognatas quattuor Umbras:
Inde DUAS, *atque inde DUOS. *compensat in ipso
Temporius [(perhaps: ?)] puncto: quo perculit improba cunas,
Morsque ferox sobolem maternis abstulit ulnis.

XXVIII. Sic se Fata ferunt diversis nexa catenis:
Altera subiungit viridis Soror ore diserto.
Tristia succedunt laetis, ac laeta vicissim
Tristibus. adventu Solis divisa recedunt
Nubila. Purgatur telis radiantibus aer
Squalidus [Orig: Squallidus] : et tenebras illapsum discutit astrum.
Quique volutarunt vastos ad litora [Orig: littora] fluctus,
In caveam redeunt venti. Sine montibus altis
Plana nitet facies iterum maris: unda recumbit
Molliter, et stantes placide sedere procellae.
Sic neque maerorem [Orig: moerorem] totae damnamur in omnem:
Nec risus semper captivaque gaudia marcent.
Ecce PALATINI iam personat aula PHILIPPI
Grato vagitu: lacrimasque [Orig: lacrymasque] abstergit amaras
Mater ELISA tibi: rapto quam pignore nuper
Straverat in luctum, vestesque induxerat atras.
Exsulta ROREFELDA: parens AMAELIA facta est
Praedulcis Pueri. pars ad me pertinet huius
Laetitiae: partem primam Soror optima carpis.

XXIX. Illa refert: totum pertentant gaudia pectus.
Nullius sumptus iam paenitet [Orig: poenitet] atque laboris.
Iam scio, cui tot equos pascam, pingueisque [Reg: pinguisque] iuvencos.
Dixit et inflavit cannam, Dryadesque vocavit
Ad choreas. Nec laeta minus GRIENAVIA cornu
Accinuit. Triviae fuit hoc mirabile donum.
Accepisse putant: mixtam quo tempore Princeps
Instauravit agens cretaque lutoque tenaci
SALSURAM; miris incoctamque artibus offam,
Cervorum illecebram. Stabant tentoria campo:

[Note: Neoburgicas Filiolas. Sultzbacenses Filiolos.]


page 27, image: s027

Intus Symposium Baccho plenum atque Diana.
Quae, quia culta fuit, munus coeleste reliquit:
Dyctamnum, Cultrumque, atque hoc resonabile Cornu.

XXX. Talibus intentae studiis dum plurima miscent,
Urbe redux Amaryllis adest, quae dicitur ECHO.
Namque ultro citroque means, quae ferre iubetur
Ad Dominas, quoties nemoroso ex colle vocatur,
Fida ministerio responsa novissima perfert.
Narcisso quondam, nunc harum dedita votis,
Ancillae quoque munus obit. quid agatur in urbe.
Visere missa fuit. cum plausu garrula Virgo
Cuncta refert: plenas taedis arsisse plateas:
Malleolis iactas volitasse ad sidera flammas;
Confertoque foro tonuisse curule metallum:
Spirasse undanteis [Reg: undantis] mediis crateras in armis.
Praeterea narrat: quantos surrexerit Ister
In saltus: narrat casum Tritonis adusti:

XXXI. Denique per campos centum discurrere Faunos:
Quos inter vestro qui vim voluere pudori
Inferre, et sacrum capiti subducere peplum.
Unum Marcolphum turpi cognomine gentis,
Rabasten alium Rabasto a patre vocari.
Arrexere aures Dominae: laudataque serva est.
Sensit enimvero foedum GRIENAVIA probrum
Acrius. intumuit, totoque excanduit ore.
Atque ita, siquid Heram, dixit, mea respicis ECHO:
Flecte retro cursus, et nostro nomine ab Istro
Expete vindictam. nebulones puniat istos.
Vix vocem effudit: mox vocis imago resultat
Danubii in ripa; peragitque novissima verba.

XXXII. Pergit deinde ferox: semperne impune feremus.
Hoc genus obscoenum, Sileni et Patris Iacchi
Sacrilegos comites, nostrum ut praedentur honorem!
Nulla pudicitiae cura est secura per ipsos.
Non Pholoe, non Lotis erat super arbore tuta.


page 28, image: s028

Insidias et ubique struunt; et in omnibus antris
Observant vigiles. Quot non pressere Napaeas,
Dum fessas posuit sopor: haerentemque coronam
Detraxere comis! vix nos quoque fugimus ungues.
Sed cinctam me silva prius viridesque capilli
Destituant; quam dulce decus nomenque pudicum.
Vel Iovis et Phoebi tamen aversarer amores
Oblatos: nullique gero tractabile pectus.
O Soror, hanc nostri gemmam tueamur honoris.
Crede mihi, non dos praestantior altera Nymphae,
Quam pure radians in casto corpore Mens est.
BITTENBRONNA quidem Mater fecunda, sed audit
Virgo simul. Sexus florem collegit utrumque.
Libertas quam grata sapit! quid durius arctis
Coniugii nodis est, flebilibusque capistris?
Libera turba sumus, nullisque obnoxia vinclis.
Pascua tu curas. quid ego? mea Maenala [Orig: Moenala] lustro.
Haec demum felix, haec est laetissima vita.
Adde puerperii fremitus, miserumque pavorem.
Tam facili nixu, quam nostra AMAELIA, Matres
Non omnes pariunt. non omnes nempe merentur.

XXXIII. Sed iam comprensi, sicut GRIENAVIA iussit,
Nobile par, Satyri dederant in flumine poenas
Rabastes capripes cum cornigero Marcolpho.
Principio: ut rigidus Iudex Minosque severus
Inter caeruleos [(transcriber); sic: caerulaeos] ISTER, damnavit utrumque:
Deque gradu vel semideum deiecit utrumque.
Cornibus, aurunco spoliantur et auribus ambo:
(Tritoni misero, qui nuper adusserat ora,
Et barbam, praeda aurunci donatur haberi.)
Insuper et cauda. vix Marsya vilior illis.
Structus erat torto fluctu niger arcus aquarum.
Ter supra rapti (tormenti forma!) ter infra.
Ter latus in geminum tracti: ter pone, ter ante,
Ludibrium et risus populo rhonchusque fuerunt.
Tum penitus mersi decies ter, et amplius, undis.
Scilicet ut foedum restingueret unda calorem;
Lascivumque pecus vel sic dedisceret olim


page 29, image: s029

Esse salax. Heu me! quatit aeger anhelitus artus:
Gurgiteque effuso rorant saetaeque [Orig: setaeque] pilique.
Cum gemitu fessi torrentem gutture rauco
Eiectant haustum. spondent, veniamque precantur.
Rabasten asinus, sed ligneus, excipit unco.
Marcolphus super haec transcribitur: adque metalla
Taurica damnatus (sunt montis viscera Tauri:
Tauricaque est vindex, ara fumante, Diana)
Taurorum in stabulum ROREFELDAE flebile munus
Mittitur: infelix ut ad omneis [Reg: omnis] serviat usus,

XXXIV. ECHO laeta redit; atque ordine singula pandit.
Exsultant Dominae, rident, poenaque fruuntur.
Tum spatium [Orig: spacium] , qua fert nemus interiore recessu,
Per varios flexus, aequatis passibus intrant.
Heic [Reg: Hic] laxant animos variis sermonibus, et se
Circumagunt. iuvat usque loqui de laude Puelli
Natalique die, reliquumque insumere tempus.
(Instat, et a tergo comitatur amabilis Echo.)
Incipe parve Puer formosis solibus uti.
Iam tecum tepido formosius aequore loti
Iucundique Dies redeunt. iam lotus es ipse,
Congenitam veteris labem detersus Adami.
AEtatis ver mite tuae, primamque recentis
Auroram vitae Zephyrus redolentibus Horis
Induat; et phaleras lucis circumdet adulto
Maioreis [Reg: Maioris] : donec dignus Patre prodeat annus,
Dignus avo. Genitor poterit te plura docere.

XXXV. Ille Paraetonium Pelusiacumque caballum,
Seu quemcumque [Orig: quemcunque] dabit Baetis, vel nobilis Astur;
Certa lege ferox in gyrum flectere novit.
Aptius ut nequeat Chiron agitare bimembris:
Quamvis Aemathios superet levis ungula montes.
Liligeris nec qui docuit parere lupatis
Francigenas, Ludovice, tua Pluvinellus in aula.
Dux stat, ut Aeacides medios stetit inter Achivos.
Hunc sensit sonipes: tali se pondere iactat
Altius, et discit gressus glomerare superbos.
Nam modo Thessalicos celeratque, iteratque recursus:


page 30, image: s030

Bistonio modo saxa volat per inhospita raptu.
Transfumant patulae nares: iuba sparsa per armos
Fluctuat; et tactum vix iam quatit ungula campum.

XXXVI. Sed frenanda prius tibi substernetur arundo,
CARE PUER; manibusque pares tradentur habenae,
Ligneus artifici torno, et de stem mate avito
Troiani prognatus equi suffecerit isti
Ascanio: parvo nimirum haud Cyllarus impar
Polluci; Xanthusque suo commensus Achilli.
Dum tener es, nullaque genas lanugine fuscus:
Nondum quadrupedes veros et ephippia cures.
Hippodromus lectica tuus, parvumque cubile
Circus erit: potiorque sinus gremiumque parentis,
Suavius Hassiacae sedeas Genitricis in ulnis,
Quam corpus quatiente iugo spumantis Iberi.
Seria tantisper poppysmata Matris amori,
Et quae mille tibi complectens basia panget,
Posthabuisse velis. Veniet robustior aetas:
Tunc in Bucephalo meditari castra, tubasque
Pellaei Iuvenis, votumque implere licebit.
Sed Matrem iam tu mulce, mulcendus et ipse.
Ne pudeat limis ridenti alludere ocellis.
Neu sint dedecori donata crepundia pupo.

XXXVII. Ut catulus Libycae vasta sub rupe Leaenae
Menstruus, exacti perfectum donec ad unguem
Unguiculi crescant: et ad annum accesserit annus;
More ferae vulgaris amat cum fratre iocari
Gaetulo [Orig: Getulo] , pressaque procax lascivit in herba.
Nullus in ore furor: nemorum neque proelia [Orig: praelia] curat.
At simul excoxit iustas calor annuus iras,
Luxuriantque tori: iam iam venatibus apta,
Assuescens meminisse sui; se vellere toto
Prodit, avosque suos, Massyli belua [Orig: bellua] saltus.
Lata patet facies: irrugant nubila frontem.
Fulgur inest oculis: micat omnibus Africa membris.
Spectat fulva parens, et se miratur in illo.
Tu quoque mollis adhuc, quamquam inter gaudia vagis,


page 31, image: s031

Contendes habiles nervos crescentibus annis.
Nec Patris Clypeum, tantaeque insignia Gentis
Incassum rugire sines: ausure per igneis
Telaque, cognatos Maiorum aequare Leones.

XXXVIII. O si quam primum melior tibi membra Prometheus
Mollia firmarit, solidataque finxerit ossa.
(Spes affligit enim) coram spectare liceret!
HUC GUILIELME VENI. tua te GRIENAVIA supplex
Invitat voto. tua te ROREFELDA precatur:
HUC PUER IGNATI. Patri Matrique secundum
Danubius sternet famulans iter; atque phaselo
Submittet dorsum. iam iam BESITHEA festas
Disposuit frondes, scenaeque innexuit altae.
Libamenta tibi ponent in cespite prima
Dissimulata Ceres, personatusque Lyaeus.
Intranti muros festiva tonitrua fecit
Iam faber ignipotens: nihil his tamen addidit irae,
Terrorisque minus. nullo terrebere iactu,
HUC GUILIELME VENI. Phariae Pharos aemula turris
PYRAMIS ardebit duplex, de marmore texto.
Tota coruscabit geminatis Curia scalis:
Multifidumque voment lato iubar ore fenestrae,
Italico ritu: qualis Florentia pernox
Instruit; aut cum se retegit sine sole Siena!
Vestaque Tarpeias vigilans illuminat arceis [Reg: arcis] .
Terra feret stellas: caelum [Orig: coelum] splendebit ab armis.

XXXIX. HUC PUER IGNATI: Cervos agitabimus omneis [Reg: omnis] .
Fulmineos figent venabula cominus apros.
Exacuunt iam rostra canes, dentesque tremendos:
Naribus in praedam, cursuque in vota parati.
Adducentur equi celeres, qui cursibus Austros
Praetereant: vastique boves; ubi truncus et ira
Stant simul: ingentes circum capita ardua gyri.

XL. Post tibi, si placeat, sistet reale theatrum
Cuncta suis Elementa locis. Ruet igneus AEther.


page 32, image: s032

Auspiciis praepes signabit milvius auras.
Inque mari medio phocas spectabitur inter
Caeruleus Proteus: inter delphinas Arion.
Frugiferae telluris erit producere messem;
Maturare botros; phialaque offerre racemos.
Sed neque iam scimus, quae non maiora supersint!

XLI. Haec inter, dum saepe vocant, clamoribus instant:
Huc Guilielme veni. pariter clamabat et ECHO:
HUC GUILELME VENI. rursumque iterantibus illis;
Huc Puer Ignati: repetebat molliter Echo;
HUC PUER IGNATI. Neque enim locus ille dabat plus
Vocis. Simplicitas fuerat tamen ista lepori.

XLII. Hesperus exibat. Fessas sub tecta recepit
Prona sua ROREFELDA domo: lactisque colostrum
Protulit. hoc sumpto liceat sedare calorem.
Grata magis toto sunt nulla coagula Maio.
Nec mea delicias taleis AMAELIA spernit.
Sic ait, et pateram spumantem invadit. at ECHO,
Ultima, quae in fundo resident, exspectat: ut oris
Verba quoque. (ut satis est extremas reddere voceis [Reg: vocis] :
Sic satis extremos fuerit quoque ducere Suctus.)

XLIII. Nec minus invadit niveam GRIENAVIA metam:
Qua vix gustata, commoto lumine et ore
Intrantem confessa Deum, sic pallida fatur.
(Iactavitque comas erranteis [Reg: errantis] ) Discite Matres
Infantes vestros, hoc, inquam, ex lacte ferino,
Uberibus propriis infantes discite vestros
Lactare, et solitam Natis impendere curam.
Vacca suo vitulo lac praebet. porrigit uber
Cerva suo cervo: pullis quoque mater equorum.
Solus Homo teneros foetus [Orig: faetus] quandoque relinquit.
Quos genuit, non semper alit, iam tigride peior.
Quid facitis Matres? non hoc evertere iura est!
Cur vobis Natura dedit fecunda mamillas?
Cur implet reparatque datas? Si pascere taedet
Effusos gremio! Si dedignatur inanis


page 33, image: s033

Fastus, et ignavus formae timor amittendae!
Non vestrum lac est, quo cordis bulga tumescit:
Sed prolis, sed Naturae sua iura petentis.
Reddite Iustitiae, merito quod laesa reposcit.
Denique quo lucro? Soboles fraudata, parentes
Fraudat, et in medio cursu resoluta fatiscit.
Tunc manare truces lacrimae [Orig: lacrymae] : tunc pectora tundi:
Tunc lamenta sequi, vulsique iacere capilli.
Unde malum? infantis mors est siculnea nutrix.
Non ea Mater erat. REFERT, QUO FONTE BIBATUR:
Aut cui cisternae sugens mandetur alumnus.
Dic mihi, quas vires decerpet ab ulcere putri?
Impuro Lactens quos ducet ab ubere mores?
Discet ab irata saevire: petulca ferocem
Infundet venerem. Vinum vinosa propinat.
Desidia curvabit iners: obnoxia morbis,
Febribus et tussi, multoque cadavere pinget.
Instillabit enim vitium, quo plena redundat.
At tu formosa felix Amaelia Prole,
Mater in exemplum fecundis Matribus ibis:
Ut mea dicta probent: imitandoque ubera pandant.
Vive, vale: similesque tui dent sidera plures.
Dixit: et in faciem subito redit; atque reponit
Inscia turbatos, excusso Numine, crines:
Aspectatque suam multum mirata sororem;
Ignorans, quae dixisset. Dicebat Apollo.

XLIV. Et iam finis erat. Cecini. DEUS, ecce, recessit.

ELENCHUS POEMATIS.

1. QUidquid sit: Oracula vel tandem impleri. Die Magdlein laufen den Buben nach. Hoc dictum Auctoris iam olim praecesserat.

2. Apostrophe ad Sereniss. Magdalenam, Serenissimi Principis Genitoris Matrem pientissime [(perhaps: ?)] defunctam: Serenissimi Infantis Ioann. Guilielmi, etc. Aviam.


page 34, image: s034

3. Grienavia, Nympha Praeses Villae, dictae vulgo GRIENAVU. Sedes venatoria. Distat Neoburgo locus hora, et aliquanto amplius: secundo Danubio, cis fluvium. De Grienavia origine viridique cultu Fabula.

4. Rorefelda, Nympha custos alterius villae proximae (vulgo RORENFELD) lapidis iactu a Grienavia semotae. Delicium Serenissimae Principis Elisabethae Amaeliae Matris. De Rorefelda Fabula.

5. Decimo nono Aprilis, ipso Die Veneris. S conveniunt hae duae Nymphae sororio affectu, lamentis eius Diei, et suis intenta.

6. Oratio Grienaviae ad sororem pathetica, plenae maerore [Orig: moerore] , masculi Heredis orbitatem deplorantis.

7. Idem conqueritur Rorefelda aeque luctuosa.

8. Ad illas sub vesperam in visit secundo Danubio delabens Bittenbronna: vulgo BITTENBRONN, media hora ab Arce Serenissimi Principis remota: ubi Fons salutaris, et Sacellum D. Virg. propitiae: MATRIS DOLOROSAE. quam plebs VESPERTINAM IMAGINEM vocare consuevit; adeoque ad hunc ipsum Diem Veneris Sanctum congruam personam refert. Qua specie ante Fontem depicta visitur.

9. Diva Virgo nomine Bittenbronnae insignita, Grienaviam et Rorefeldiam solatur afflictas. Praenuntiat, Heredem exoptatum mox effuturum.

10. Idque caelesti [Orig: coelesti] confirmat ostento, prodigiosae Iridis. assectu dum permulcentur, Bittenbronna ad Fontem suum refluit novo mystici Floris signo post se relicto.

11. Quomodo Iris evanuerit.

12. Rorefelda vehementer laetatur.

13. Insequ [(reading uncertain: poor printing)] ente nocte, dum atraque Nympha in fiduciam erecta suis solaciis [Orig: solatiis] insistis, vigiliasque continuat: ecce, Luna plenissima apparet: (priscis eadem, quae et Lucina, parturientibus propitia) nocte hac ipsa concubia Heredem ipsis natum esse denuntiat [Orig: denunciat] , Serenissimum Principem IOANNEM, GUILIELMUM, IOSEPHUM, IGNATIUM.

14. Ingens gaudium utriusque Nymphae.

15. Auget illud familiari sermocinatione Luna: Fausta omnia cum nato Principe ventura. Sumis auspicium quoque a reversis ciconiis in nidum Principis palatio incumbentem:


page 35, image: s035

quem antea, multis iam retro annis, quippe fulmine aefflatum refugerant.

16. Denique correctura maiore celeritate tempus, quod mora consumpserat; in abitu tamen consulit, atque imperat statuenda primo die Maii, in honorem nati Principis. Utique: quando eodem festo die celebratur memoria gloriosi Apostoli Philippi; cuius nemine Serenissimus Pater gaudeat.

17. Apparatus ad haec sollemnia [Orig: solennia] . Initium eius Diei sudo caelo [Orig: coelo] spectatissimi: matutini gratulatio, gratiarum actio, et laetitia.

18. Eucharistia pomeridiana, et pompa.

19. Secundum hanc in Curia Urbis Agape, Charistia, Epulae, Orgia.

20. Sub noctem festivi ignes, et temulenti.

21. Nova Comoedia in Area Besitheae (vulgo Die Bschitt/) Iocus paucis aliquot stadiis distans Neoburgo, flumine adverso: tbeatrum silvestris elegantiae. ibid. Faunorum tripudium.

22. Nempe et Danubius tandem tot acclamationibus excitatus, postquam gaudii communis perceperat caussam, affluxit, et in societatem tantae laetitiae, totis praecordiorum rivis restagnavit latissime.

23. Claudos, et quos natura signavit, cavendos esse, quotidiana probat experientia: confirmatque exemplo suo Vulcanus, ex Arce veteri (vulgo ALTENBURG, iam maceria ruinae, ex adverso Besitheae, in clivo cis Danubium sita) inflammatae nequitiae dolum pro ludo meditatus.

24. Pyropo in aquas iacto, stupidior Triton ex Danubii famulis unus, horrende deluditur.

25. Acta die sequenti. Grienavia laetitiis onusta, se pulchrius [Orig: pulcrius] vestit: illoque habitu Rorefeldam revisit.

26. Haec quoque se elegantius compserat, adventum sororis opperiens.

27. Colloquia plenae gaudii, pietatis, solacii [Orig: solatii] .

28. Divinae Providentiae mirabiles nexus.

29. Renovantur gaudia Nympharum. Grienaviae cornu venatorium, a Diana donatum.

30. Echo famula Grienaviae et Rorefeldae, Ex illa intelligunt, quid in urbe gestum sit.


page 36, image: s036

31. Inter cetera [Orig: caetera] Satyrorum quoque applaudentium choreas. Ceterum [Orig: Caeterum] certissimo scirent, in eodem numeroso Capripedum coetu, duos Faunos, illos ipsos improbissimos saltare; qui ipsarum pudicitiam aliquando tentassent. Cum scilicet Grienavia adhuc Lycaste, et Rorefelda Syrinx vocaretur. Etiam nomina se inquisivisse: alterum Rabasten, alterum Marcolphum vocari. Remittitur Echo ad Danubium iudicem, ut in reos comprehensos animadvertat.

32. Laus servatae pudicitiae, gloria virginitatis, a Grienavia sibi gratulante extollitur.

33. Duum [Reg: Duorum] Faunorum inauditum supplicium.

34. Interfuit Echo: et recenset. Placatae Nymphae redeunt ad gaudia: dumque per silvas eunt, Principi recens nato optima quaeque precantur, ominantur, exoptant.

35. Heroem et Equitem fore peritissimum. Certe a Patre non degeneraturum.

36. Suo tamen omnia tempore. Nunc Matri potius quam Patri adhaerendum.

37. Etiam Palatino Leoni, non nisi ab unguiculis ungues orescere [(perhaps: ?)] .

38. Desiderium Grienaviae et Rorefeldae, dulcissimum Infantem cum Serenissimis Genitoribus videndi. Quali quantoque apparatu excepturae sint.

39. Os ferunt venandi voluptatem.

40. Theatra et Comoedias, alluditur ad unam iam habitam.

41. Echo illius vesperae ultima.

42. Di vertit ergo cum Domina Grienavia sub noctem ad Sororem Rorefeldam: quae lac Maianum offert, utile caloribus temperandis.

43. Grienavia gustato lacte, praeter omnem exspectationem extra se rapitur: et spiritu divino afflata detonat in matres, quae suos liberos non lactant. Laus Serenissimae Puerperae [(reading uncertain: poor printing; letter _r_ entirely invisible)] ELISABETHAE AMAELIAE.

44. Epilogus Auctoris.


page 37, image: s037

EPITHALAMION, quod SERENISSIMIS CONIUGIBUS, MAXIMILIANO, BOIARIAE DUCI, COM. PAL. [Abbr.: ?] RHENI, S.R.I. [Abbr.: ?] SEPTEMVIRO ARCHIDAPIFERO, ET MARIAE ANNAE, AUSTRIACAE, SACRATISSIMI ET AUGUSTISSIMI IMP. [Abbr.: ?] FERDINANDI II. F. [Abbr.: ?] Debiti honoris et observantiae ergo accinuit COLLEGIUM MONACENSE SOCIETATIS IESU. ANNO M.DC.XXXV.


page 38, image: s038

ARGUMENTUM.

PRocul a Christianis Nuptiis; procul a tantorum Principum augusta virtute, Fescennina. Castae tamen hilaritatis elegantiae, et gaudia bonarum mentium, etiam hic admittuntur, nam neque nos voluimus morosi esse. Quia vero probrosum veterem Hymnaeum, nova Roma abolevit: idcirco potius Novi ac Christiani, felicem genium, et castissimos mores descripsimus. Atque hic in Horto principe Monacensi, quem sub oculos dedimus, inambulans, sciscitanti Gratiae Sorori suae, AUSPICATISSIMAS NUPTIAS indicat. BOIARIAE e trium annorum malis, elevans laetius caput, aurigis leonibus, propitio Hymenaeo, Viennae illabitur; SERENISSIMAM SPONSAM et AUGUSTISSIMUM SOCERUM invisura. Commemoranti coram SACRATISSIMO CAESARE, SERENISSIMI ELECTORIS SUI, bene merita in Romanum imperium, IMPERATOR omnem honorem habet. BOIARIA et AUSTRIA, novis illigatae vinculis, exsultant [Orig: exultant] , aperiuntur laetitiae regit fontes. Virtus chorum ducit. Emanat in vulgus tanti Fati gloria, omnia illi gestiunt praeparata videri, praesertim Isara. HYMEN vero, cuius cura palmaria est, cum SERENISSIMO ELECTORE SPONSO, Viennam abiturus ad elevandam TAEDAM, dexterasque nite iungendas: MONACHII Phoebo negotium dat, suo nomine apparandi pompam redituris. Iste mitioribus Diis convocatis, omne obsequium invenit. Caeterum cupit Diana Venatrix, sui fori apparatu, venatione nimirum, SERENISSIMOS CONIUGES excipere. Ea conceditur in campis, invenitur tamen et altera in Urbe, cui peragendae, Chaldaea Fera Nabuchodonosor, dignum spectaculo prodigium, a Phoebo proponitur, vinabulis tragicis exagitandum: ut populus omnis animosa voluptate frui possit, quan do utique campestris venatio, pauciores Spectatores habet. Sequuntur vota apprecantium FAUSTISSIMIS NUPTIIS, ut mos est, Optimorum Optima.


page 39, image: s039

EPITHALAMION.
HORTUS ad Auroram spectat, quo pulchrius [Orig: pulcrius] Orbis
Vix quidquam Germanus habet; pretiosior auro
Hesperidum; et si quod multa ausa Semiramis olim,
Ventorum auxilio, pendens nemus intulit astris.
Illum oriens Titan primis hinnitibus afflat,
Subsistitque diu faciem miratus amoenam;
Et praetervectus Clymenaei nectaris imbrem
Invergit: referuntque Dies ab honore Ministri,
Saepe loci forma captum Titana volucrem
His voluisse suam, Phoenicem, credere septis.
Hic habitat festivus HYMEN, diversus ab illo,
Quem Musa genitum prisci coluere, virenti
Verbena nucibusque proci, Cypriisque columbis.
Hunc nova concepit Tiberino [Orig: Tyberino] in litore [Orig: littore] Roma,
In castos enixa toros: quo tempore septem
Montibus accessit Rupes octava Tonantis.
Atque inter scopulos dominari PETRA Latinos
Coepit, et obtrivit veterum delubra Deorum.
Integer ardenti placide suspirat in Ara,
Inque animos clementer agit, mitique calore
Suscitat, et tantum caelesteis [Reg: caelestis] in serit igneis.
Quem penes est Geniale Sacrum, sidusque benigna
Pectoris, et blandi dulcis consensus amoris.
Unde suo fretus ingenio, quaque augure gemma
Incendit digitos; sensus explorat in omni
Coniuge secretos, penetratque arcana futuri.
Quodque immane bonum est; paribus coniungere taedis.
Dignatur similes, et mentes mentibus aequat.
Non lavat ex Hermo digitos vel Gange: sed haeret
Annulus in manibus persecto ferreus orbe.
Quem nec Chrysolitho decorat, nec iaspide cingit,
Nec flammis Hyacinthe tuis. praefertur amoris
Nutrimenta sui carpens rigidissima, MAGNES.


page 40, image: s040

Qui rapit arcano ductus spiramine ferrum,
Idque flagrans spreto complectitur arctius auro.
Cuius ab exemplo, non dotem suaserit ulli
Extorquere minis: nam tantum novit amare
Fortiter, id quod amat; tantumque id novit amare.
Infames Veneris stimulos, Puerique salacis
Immitem telis pharetram; vel foeda [Orig: faeda] Getarum
Foedera, et Othrysii damnat connubia Turcae.
Odit Hamadryades, et rustica pectora Faunos,
Sanctior ingenuis flammas deradit ab astris,
Cum dulci risu se scintillantia solvunt.
Quas ubi collegit non degener Hesperus, alte
Infundit Sponsis, et serica vincula nectit.
Pacis opus: durant, quasi sint adamante ligata.
Vestales animos innodat ahenea virtus.
AEquaevas inter Charites, et gaudia mentis,
Pronubus hic amplo Iuvenis spatiatur in Horto.
Cuius in amplexu tholus est, mediaque medulla
Surgit aprica Domus, mulcenti pervia vento.
Namque Eurus, reliquaeque timent accedere Buccae.
Sparsa nitent asarota solo: fastigia fornix
Illaqueat: paries variato murice fulget.
Tota loci series octo divisa recedit
Partibus. Euterpe reperit, scripsitque Thalia,
Compegit Nemoris corpus florale Voluptas,
Et certo tinxit felicia germina succo.
Moenibus ambitur solidis, quibus haeret utrimque
Porticus excurrens, vasto longissima tractu.
Fortia quo videas magni monumenta Labores
Herculis: ut Libycum compresso gutture monstrum
Edomet, offensus monstro maiore Noverca,
Ferratas ut figat aves; medioque subactum
Corpore Terrigenam, dextra sustollat in altum.
Exclamare putes miserum, nimiumque negatam
Terrae matris opem, pendenti quaerere calce.
Sic premit Alcides, premiturque Anthaeus, et aegre
Stridenti vapidum revocat pulmone calorem.
Ipse aliquando ruit verus Tirynthius astris,
Visurus fictos: conformatisque lacertis


page 41, image: s041

Ad simulacra, suum corpus metitur in umbra;
Maioresque fremens merito dolet esse Colossos,
Sic alibi pariter victus, cum imponitur aether,
Sudat, et Atlantem turbato respicit ore,
Adiectumque novum queritur sub pondere pondus.
At Iove sub tepido, quem libera ventilat aura,
Perpetuo porrecta virent Topiaria cinctu.
Nil vacat. optandis indulgent omnia votis.
Hic Maii rubicunda cohors, hic candida ruptis
In campum prodit calathis pars sparsa capillos
Puniceos, pars caeruleis argentea guttis,
Pars collo candente nitens, pars corpore flava,
Vincunt Paestani speciosos ruris ephebos.
Gratia nam maior. mitissima nomina comptis
Ex merito natura dedit; quibus aemula Natos
Quaeque suos ambit genitrix ornare puellos.
Areolae fragrant: thalamique et mollia terrae
Strata, quibus recubant, Milesia vellera vincunt.
Ipsi autem innocuae vitae, summique pudoris,
Et faciles animi flores, examine iusto,
Ad sua clementis serpunt tentoria clivi.
Ut quando in belli conflictum Chloris itura,
Tympana pulsaret turmas cogentia, contra
Terribiles tribulos, urticarumque nepotes:
Ilicet accinctas acies, et robur haberet
Militiae venale suae, nasumque moveret.
Praepollens alibi multa super arbore foetum
Prosternit Pomona caput, variatque colores,
Et numerat prolem, quam toto largius anno
Educet incolumem, rivalique ubere lactet.
Omnes incinctae foliis, ceu crinibus, adstant:
Consertasque manus, ramorumque agmina tendunt
Ponderibus librata suis. mittuntur in aevum
Fecundae [Orig: Faecundae] tantum. multa illis aurea mala
Delicias faciunt. nulla illis Punica mala;
Quod numquam [Orig: nunquam] fallant, vacuum frustrata colonum.
O! quoties Nymphae vicini fluminis, alta
Fraude tenebrarum tectae, dum Cynthia lusca
Connivet, tacito passu gradiuntur in Hortum,


page 42, image: s042

Et narrata volunt decerpere poma: sed adsunt
Custodes strictis in talia furta sagittis,
Et cupidas arcent, fructosque tuentur amores.
Iam cum lene tepet, blandaque Favonius aura
Excitat a somno lucum: vigilare coactae,
Dulce strepunt omnes, commota fron de, sorores,
Fraternumque sonum, Zephyro ridente, remittunt.
Mobilis alloquiis HYMENAEUM affatur, et audit,
Alteraque alterius garritibus utitur arbos [Reg: arbor] .
Concentum credas in rupe Heliconide natum
Proritasse Novem, Phoebo Pythona ferente.
Vivunt felices, magna est concordia morum.
Seque fovent et amant, et mutua brachia nectunt.
Quod si praeteriens testudine luderet Orpheus
Thracius: his sane tota ex radice luberet
Sub Getica saltare lyra, podagramque fugare.
Esto: non feriat Vates Rhodopeius aures
Carmine; dum feriat saltem Rhodopeia paelex [Orig: pellex] .
Suave trahit Philomela melos, laudemque meretur;
Et laudem notat ipsa suam, vultque ipsa notari.
Provocat in medium, si forte Talassius [Orig: Thalassius] audit
Mane salutatus. modo namque aequabilis uno
Assurgit tractu, gutturque volubile longo
Lubricat impulsu, facilesque expectorat auras.
Difficiles numeros modo colluctata retorquet,
Infuscat, scindit, carpitque, ac plurima mutat.
Plurima dum mutat, surgit Symphonia discors.
Quando poscit Hymen, liquidos puri aeris haustus
Proicit [Orig: Proiicit] , absorbetque iterum iaculabile murmur,
Atque intra fauces subigit, tacitumque choreuma
Delibrat, donec campo prorumpat aperto.
Una eademque canit totiens [Orig: toties] distincta, venitque
Obvia saepe sibi, nonnumquam [Orig: nonnunquam] adversa, caditque
Ac surgit, vocemque premit, vocemque coruscat.
Quod si festa Duces subeant connubia, novit,
Novit et ipsa suos ad pompam augere tumultus.
Erigitur sublime ruens, rostroque perorat
Fusius: e Rostris credas praesagia dici.
Iamque ut Lympha sonat: quae cursus immemor arva


page 43, image: s043

Radit, et inventos divexat rore lapillos.
Iam maiore modo turgens, viventis ad instar
Fluminis, Aonidum lapsus imitatur aquarum,
Et sua Pegaseis stipat praecordia bullis.
Iam pigri de more vadi, gemit intercisum;
Et gemitus alia mox interpellat avena.
Nonnumquam [Orig: Nonnunquam] in duplices, dimisso simplice, ductus
Emicat, et pleno tinnit constantius ore.
Dant animos Sponsi. facunda fluctuat aer
Temperie vocum; modulosque reciprocus urget.
Singultusque novos reddit. nam gratia felix
Suadet utrasque vices, et amant alterna Camenae [Orig: Camoenae] .
Laudat HYMEN, meritaeque alas formosus inaurat.
Caetera quid memorem miracula nobilis Horti?
Visuntur grati errores, tortique recessus
Daedaleis manibus Labyrinthi flexibus errant.
Quo neque pertingat Phaetontis noxius error;
Nec rabidos iaciat latrator Sirius igneis.
Musarum Phoebique locus melioris, et arcu
Deposito citharas, secretaque tecta petentis.
Illic saepe canit. mox et pellucida Nais
Advolat, et vinci Siren arguta fatetur.
Parte alia non est vetitum succedere Soli,
Quin invitatur, quin invitatus ab axe.
Desilit, et radiis crines exsolvit honestis.
Ac tantisper equis (quis enim haec astuta notabit
Otia?) detentis, nemoris petit arduus umbram.
Aut talem inscribit buxo, revolutaque monstrat
Tempora, et angustat spatiosos aetheris orbes;
Caelestesque vias, cursusque in margine signat.
Nec gratis: ventrem raptis solatus anhelum
Obsaturat pomis, artusque in flumine fessos
Abluit egelido: donec repetita Phlegontis
Tergora conscendens, motis velocius Horis
Neglectum compenset iter. Qua collis ad imam
Vergit planitiem [Orig: planiciem] , stagnum natat, et vada torquet
Frigida, Neptuno non despicienda iocanti.
Fama est, in famuli obsequium descendere noctu
Saepius, et structo ripas defendere tofo [Orig: topho] :


page 44, image: s044

Inque lacu ingentem gyrare Palaemona piscem.
Nymphaeum lusura Thetis, canusque frequentat
Nereus, et circum gemini modulantur olores.
Multiplicata stupet ductus per gaudia visus.
Scena viret, redolet myrtus; vindemia thyrsum
Occupat, et ducit nubentem pampinus ulmum.
Vix nocturna queunt Satyrorum furta caveri:
Tam dulces coniunx [Orig: coniux] e palmite procreat uvas.
Indica cum patriis peregrinaque germina certant.
Sed superant fontes: quibus et Cytherea renasci,
Et tingi Galatea velit; nisi torva pudici
Obstet cura Dei: neque enim hoc permiserit illis.
AEre novo plumboque meant, variisque figuris
Propelluntur aquae. mansuescunt colla draconum
Interfusa notis. abiecta fulminis ala,
Pincernam Iovis ales agit, laticesque propinat.
Hi fugiunt iterum. tremulus cincinnus in orbem
Cogitur, assiduo renovans sua caerula lapsu.
Mox sorbetur humo. Fors illas stabat ad undas
Coniugii numen: cum, quae blandissima virgo est
Euphrosyne Charitum, subit, inque tenerrima verba:
Nos modo iucundo fruimur iactantius aevo,
Tuque magis. sed enim ingrati durique videmur:
Qui patimur Viduum facientem haec otia nobis,
Tot curis bellisque premi; nec blanda vicissim
Otia, nec nostri decus indulgemus amoris.
Tunc Roma genitus: nimium Soror aurea Fratrem
Instigas memorem. praevenimus omnia vota.
Imperii refert, id procurare, quod optas.
Exulta: quem nos titulis veneramur et ostro,
BOICUS AUSTRIACAM SPONSAM SEPTEMVIR habebit.
Votis annuimus tacitis. ea caussa movebat
Hoc totum lustrare nemus, fontesque ciere.
Nunc buxum tondete manus, Nomenque beatum
Pingite: scribatur cunctis in floribus ANNA.
Virginis id nomen. cupient admittere sidus
Hoc omnes violae: cupient in fila secari;
Huic Philomela canet, lymphaeque rosaeque micabunt.


page 45, image: s045

Stat mihi concordes semper coniungere dextras.
Praeteriit Maius, mensis felicior ardet.
Interea rapido cursu delapsa Viennam
BOICA DIVA super, summo stetit aethere contra
Caesareas arces. cesserunt nubila luci,
Adventum testata Deae; pretioque Sabaeus
Plus quam mortali vestigia prodidit imber.
Currus Eleusinus: duo quem traxere leones,
Maiores illo, qui stellis additus axem
Perfurit, et longo rugitu sidera terret.
Adde: quod et mites. nam liber uterque lupato,
Ante fores lascivit humi. securus ad antrum
Rictus accedas. frons ardua frugibus albet
Maturis. oculus grata perfulgurat ira.
Pulsat cauda solum: transmittunt aera malae,
Volvitur aurato Gaetula [Orig: Getula] in vellere moles.
At Dea secretam gressum promovit in aulam.
Interiore polo, dignaque in sede recepta
Substitit, et prono vultu libavit honorem,
AUSTRIACI gavisa IOVIS contingere dextram.
Exhilarans animosa genas, dein talia fatur.
Si genibus questura tuis affunderer, et me
Urgeret moestam duri sententia fati:
Non hoc conspiceres velatam, CAESAR, amictu.
Alteraque atratos temeraret synthesis artus.
Nunc alios suadet triplex mihi GRATIA cultus,
Versaque Fortunae facies meliore metallo.
Expertum est, nec laeta diu, nec acerba manere.
Quid tribus his annis ad nostram defuit urnam
Exitiique luem? Siculi tormenta tyranni
Profuerat, calidumque Fabro monstrante iuvencum
In nostro sensisse foro vis, arma, cometae,
Sanguinei nimbi, lapides, incendia, bustum,
Ut ne cuncta querar, deformavere venustam.
Ac nisi coniunctis mecum Soror AUSTRIA peltis,
Instar Amazonidum, medios pugnasset in hostes:
Quo nunc in tumulo, qua nunc in nocte iaceret
Imperii declive chaos? fera bella fatemur;
Expavitque nefas Orbis vertendus in ignem.


page 46, image: s046

Semper summa timent: et Rex Saturnius olim
Anguipedum sensit furias, domuitque Gigantes
Sulphur, et in cineres fumantia membra redegit.
Sed Divi iuvere simul. metuendus acutis
Gradivus gladiis, hasta Tritonia Pallas.
Te quoque (nam dulce est animo meminisse malorum)
Non una Enceladi rabies Titania, nostrum
Invasere IOVEM. cum iusta oracula legum
Mandares: tumuere alii, saevisque nocentum [Reg: nocentium]
In coniuratos stimulis abiere furores.
Dentis opus poterat, Cadmique armata videri
Messis, et in iugulum segetes saevire paratae,
In culmo clangente tuba. redeamus in aevi
Speluncam, et lapsos revocemus mentibus annos.
Nempe quibus PRINCEPS MEUS (inclinavit et ipsa
Immortale caput) nostro non MAXIMUS Orbi
Visus, cessavit partis velare trophaeis
Laurigeras aquilas? Ex quo Brumalia Fusco
Sceptra dedit iuveni, titulo Fortuna negato,
Crudelem lusura iocum, lacrimasque [Orig: lachrimasque] datura
E glacie: MEUS ille MEUS se immiscuit armis,
Albanique iugum sordenti sanguine montis
Victor inundavit. profugos Moldavia mersit.
Dissecuit ferrum stantes. quod Stella propinqui
Spectavit nemoris, concussaque moenia Pragae.
Inde alius, semperque novus, cum turbine miles
Incubuit terris. unius stirpe recisa,
Alter successit cauti [Orig: coti] , chalybemque momordit.
Tilliacas acies, flavarum signa iubarum
Inferiora tuis equidem: tamen aspera sensit
Saucius, et totiens [Orig: toties] sua fractus in ossa Rebellis.
Flammigerae Volucri nullius saeviit ira,
Cuius non etiam contortas BOICUS hastas
Debuerit lacerare LEO. Turlacia plaustra
Rupimus, et rigida munitas cuspide silvas
Obruimus fossis. absorpta Badensis hiatu
Machina, complevit disiectis falcibus Orcum.
Auspiciis haec gesta tuis. tu classica nobis,
Tu vireis [Reg: viris] animosque dabas; nos strinximus enses.


page 47, image: s047

Cimbrorum quoque clausa palus, et vincta catenis
Torpuit a tabo. tenuere obiecta furentem
Claustra: procelloso ne posset militis aestu
Exundans, veluti Nilus, stagnare per urbes.
Atque utinam paribus mare frenassemus [Orig: fraenassemus] habenis
Balchicum, et immanem Phocam, quae prodiit illo
Gurgite, cornigeri sorbentem flumina Rheni.
Scilicet id clades, et publica Fata vetabant.
Iamque aderat Suecus: quem dissimulatus et ora
Et crinem barbamque Charon, vectabat eadem,
Qua vehit horrendos maneis [Reg: manis] et funera cymba.
Ille Lyco exhausto tendebat ad ostia magni
Danubii, totis bibiturus fontibus Oenum.
DUX meus infandum scelus et crudele notavit,
Damnavitque sitim. non si Balaena fatiscat
In quit, et abruptis effundat viscera costis;
Improba munitum squamis inciderit Istrum.
Opponat latus Anglipolis, faucesque retundat
Ignibus obiectis. iam nos praevertimus astum;
Concedetque meis antiqua Tiberia votis.
Nos Aquilo pulset. dum CAESAR et AUSTRIA vivant.
Sit tanti virtus. Ex illo tempore quantos
Sustinui fluctus? quo non demersa profundo?
Quid tale abductae quondam timuere Lacaenae?
Decussae capiti turres. sulcataque ferri
Supplicio faciem, prope capta trahebar Adolpho.
Diis nata a Gottho. qui luxuriante malorum
Maiestate ferox, amplexus gaudia nostri,
Barbarus audebat Scythico promittere lecto.
Addebat iam Leno minas; et quidquid acerbum
Vel grave blanditiis, vel formidabile luctu.
Abdidit insidiis tristis clementia Sueci.
Sed vicit tua sors, CAESAR, fortunaque nostra
Te salvo rediit. Cumulavit victima sensum
Laetitiae: quod te vivente receperit hastam
Pectoris obnixu, trabeati Bestia colli.
Eruimus ferale nefas, clausasque sub antro
Immansueti animi, sollerti [Orig: solerti] indagine, mortes.


page 48, image: s048

Principis unius felix sapientia vicit.
Te propter gelidas hiberno [Orig: hyberno] sidere noctes
Extraxit, viditque vigil tardare Booten.
Te propter rapidos soles toleravit in armis,
Intravitque casas, et nulla umbracula fixit.
His meritis Unum, vel si quid apertius, UNAM
Sollicito, quiddamque mihi regale paciscor.
Nec mea vota moror. qui tot servaverat urbes;
Hannibalesque novos rimatus mente sagaci,
E media rapuit non unum clade Saguntum:
MURALEM poterat forsan sperare Coronam:
Quique Ratis- fragmenta- Bonae statione recepit;
NAVALEM e rostris. Sed tu concede IUGALEM,
Et satis est. talem neque Roma aspexerit umquam [Orig: unquam] ;
Et MEUS hoc pretium cupiet DUX VIRGINIS esse,
ANNAM, DIVE PARENS, illi deposcimus, ANNAM.
Per te, perque tuos; per meque, meosque triumphos
Obtestor; patiare cani Socer: ille meretur
Esse Gener. quid opus multis contendere? Mater
Olim nostra fuit: reddatur Filia nobis.
In fontem redeat sanguis. volet ipse redire.
Iam promisit HYMEN, nostro qui degit in Horto:
Atque recedenti, nihil ambige, dixit: amabit
Quam petis. in teneros abeunt suspiria sensus.
Sic Dea: sic contra placidis sermonibus orsus
IUPPITER AUSTRIACUS. Scimus discrimina rerum;
Et nova Teutonicae [Orig: Theutonicae] memorata piacula Phlegrae,
In nos sacrilegis surgentia vidimus armis.
Sed damnata luunt. si quis superesse Tiphoeus
Audeat, ardebit. Caussae nos fidimus isti,
Quam Deus ipse probat: tot fortia pectora, toto
Pectore defendunt. Non sum devinctior ulli,
Quam TIBI, quamque TUO, pro me tot bella gerenti
Non delenda DUCI. Sciet hoc Victoria Virgo.
Id quoque testatum transmisso fecimus OSTRO,
Inque VIRIS SEPTEM socium dignanter Honoris
Summi censuimus. namque hoc meruere profunda
Consilia, aetheriumque iubar, quod mente refulget.


page 49, image: s049

Insuper e nostra natam IUNONE, tuaque,
Offerimus SPONSAM. coniunx [Orig: coniux] SIT PRINCIPIS ANNA.
Acceleret. Dixit, vultumque ad sidera torsit.
Confestim strepuere Lares, dulcique tumultu
Icta, flagellatis nutavit postibus aula.
Indicium choreis muri plausere futuris.
Iamque super MARIAM ningebat floribus albis;
Mixtaque odorata de nube ligustra cadebant,
In nimbi tumefacta modum. Sed et ipsa beatae
Conscia laetitiae, Superum praecordia, dulces
Effudere iocos. nam mutavere colores,
Affectu dictante novum. placuisse volebat
Non sibi, sed simili quaevis. nivibusque rosisque
BOICA se sparsit: virgatis AUSTRIA Rhombis
Processit. teneri ingenium risere lepores.
Inque vicem sese mire alternantibus odis
Compellant. Tu nostra Soror: Iam tu quoque Mater.
Tu divina Nurus: Tu Socrus. Tu mea Lux es;
Tuque Oculus. Generum tu nostrum abitura saluta.
Tu valedic Socero: nam festinamus abire.
Talibus argutant. iunctos arcana Leones.
Invasere etiam calefactis gaudia fibris.
Usque adeo mulcere iubas, et terga dederunt
Attrectanda manu. Quibus ad pilenta reductis.
Et circumfusum fin dentibus aera longis
Tractibus, arrecto patriam temone subivit,
Nubibus aequatas arces, eductaque templa.
Fama volat, proceresque docet populumque Thalia
Connubiale Sacrum, Myrtusque et Taeda paratur.
Et quacumque [Orig: quacunque] fluit rixantibus Isara ripis;
Nereidum studio celebres narrantur amores.
Quaeque comas vitreo distinguit pectine Nympha.
Et molli musco, glaucisque obsessa lapillis,
Gestit in adventum SPONSAE formosa videri.
Ipse Pater renovat fontes, urnamque superbo
Temperat argento, chlamydemque e virgine sumit
Crystallo, cannaque inflexos laxat amictus;
Et meliore caput praecelsus arundine mutat.


page 50, image: s050

Auget HYMEN solemne decus, visoque paratu
Obsequii, iacit ex Horto conchasque marinas,
Sertaque, sed magno tamen haec studio neglecta:
Quae deceant hirtum caput, informemque senectam.
Addidit incultos versus, et non bene natas
E vulgo violas, et vulgares Hyacinthos.
Addidit et cultos versus, hilaresque Smaragdos,
Et quae rorantes lucent electra per herbas.
Nec non sollicitus, quanto molimine NUPTAM
Ipse quoque excipiat venientem; abiturus amicum
Alloquitur Phoebum. namque hoc spes omnis in uno.
Intonsi Iuvenes pariter, pariterque sereni,
Ambo lyras et carmen amant, curasque relaxant,
Et consanguineis collidunt barbita curis.
Latonae suboles [Orig: soboles] , Praeses dignissime Cyrrhae.
Nunc quoniam nostro subituri more Viennam
PRINCIPE cum SPONSO, taedam attollemus in altum:
(Non etenim fas est me absente attollere in altum)
Interea sis alter Hymen: molire beatam
Arte tua pompam. tibi pulchra [Orig: pulcra] negotia mando.
Omnia parebunt festivis numina votis.
Sed cave, ne sistrum ferias, credasque licere
Cuncta tibi; molles numeros foedeque procaces,
Et Fescenninos iterum damnamus amores.
Casta volunt Superi. ducenda ASTRAEA per Orbem,
SIDERIS allucente IUBA, ducenda decore est.
Caetera curabis. sic, quae tua respuit olim
(Aspice mercedem) cupiet connubia Daphne.
Sic ait, et plectro digitos imponere iussit,
Et iuraturum proprias contingere vittas.
Contigit, imposuit, iuravit; et omnia fila
Pertentans, fultusque sacro testudinis auro,
Grates laetus agit; discedentemque HYMENAEUM
Prosequitur cantu. canit una cygnus, et alnus
Sibilat, et metrum ramis vocalibus effert.
Decidit in rupes, ramisque assibilat echo.
Ille abit; atque DUCI decus auspiciumque daturus
Lampade sollemni [Orig: solemni] , vadit comitantibus Horis


page 51, image: s051

De meliore nota, placido Titane creatis.
Respiciens tamen usque suum videt eminus Hortum.
At Phoebus, quem iam curae iussique labores
Distringunt, certo reliquos ex nomine Divos
Ad fontes et ad antra citat, silvamque dolosam
Theseos, et viridi maeandros [Orig: moeandros] saepe [Orig: sepe] reductos.
Huc coiere Dei. Spumosas exprimit uvas
Lenaeus, fundit genetrix pulcherrima [Orig: pulcerrima] frugum
Flaventis [Reg: ] aestatis opes: baccamque Minerva
Protulit, et grandes Venatrix Delia cervos.
Phoebus ait: vos o quibus huius copia lucis
Exornanda data est, tantum cognoscite munus.
Neu pudeat quemquam famulari talibus. ambo
Nos superant. Hic est Supremo proximus: ILLA,
Filia Supremi. pulchrum [Orig: pulcrum] certamen Honoris.
HIC adversa potest et tristia ferre secundo
Ac laeto vultu, constans; laeta atque secunda
Adverso et tristi. numquid sublimius itur?
ILLA per Europam celeberrima, Caesare nata:
Sed nihil Europae, praeter decus oris honesti
Sidereasque genas retinet, frontisque pruinam.
HIC gravibus curis innectit mitia iura,
Et rigidos castis substernit legibus enses.
ILLA voluptatem generoso semper Honesto
Posthabuit, veteres exaequatura Sabinas.
HIC positus supra fortunae flebile plumbum,
Calcat plebeias in mentis vertice valles.
ILLA Patris pietate fragrans, cum plurima formae
Debeat, excelsis virtutibus omnia debet.
HIC ea Legatis responsa petentibus edit,
Ut saepe attoniti dicant: Haec hausit ab astris.
ILLA suae sacra GENITRICIS imagine plena
Quod didicit teneris, auget vernantibus annis.
HIC agitans rerum molem magnosque recessus,
Consilium ipse sibi est, gestatque in corde senatum.
ILLA diu prisci volvens exempla pudoris,
Vivit, ut exemplum poni mereatur et ipsa.
HUIUS adorandus GENITOR, quam grande Lycaeum
Exstruxit nobis! ut malim habitare sub illo,


page 52, image: s052

Quam Clario dormire iugo; Pallasque relicta
Phocide, Pieriis merito discedere silvis
Possit, et Argivas nemo miretur Athenas.
ILLIUS mirabor AVOS, dum nostra sonabunt
Litora [Orig: Littora] , dumque alio vultu torquebimus axem.
Si quae dona mihi, numquam [Orig: nunquam] numeranda, dederunt
Enumerem; frangamque fides, lituosque tubasque;
Argentique lacus cumulem torrentibus auri.
Obstupuere Dei, et plausum assensumque dedere.
Hanc Bigam, pergit Pharetratus, comite pulchris [Orig: pulcris]
Ritibus: hanc reducem vestra cervice levate.
Tu mensas succincta Ceres, thalamumque memento
Sternere: tu Liber missis servire racemis.
Tu manibus lymphas, e puri fluminis urna
Cymodoce formosa dabis; figesque pudica
Basia, et o dices, quam nos haec numina vincunt.
Flavas Leucothoe pateras et ianthina terget
Pocula: curabit nostram Cyllenius artem.
Dum vasto Patris cerebro prognata, politos
Ora sales iaciens, miscebit sesama verbis:
Quadrabit Dictynna dapes. Latonia Fratrem
Occupat: et numquid [Orig: nunquid] maculis incingere saltus,
Irritare feras cornu canibusque pigebit?
Sunt mihi tot comites studiis communibus aptae:
Nebrophone Cynthi, Cretae Britomartis, et Opis
Optima. seu damas placeat, seu figere nostros
Aurigas: istis humeros et brachia nudis.
Perque mihi suctos Dotale sonantibus agros
Nomen, in occursum SPONSAE properabimus ANNAE.
Annuit, et laxo respondens Phoebus ab arcu
Spicula-concussit. potes his, ait, eminus uti.
Nam quis lustra vetet iam perlustrare ferina?
Id tamen in placito tantarum pondere rerum
Nondum dispicimus: posituris retia campo
Nodosasque plagas; quaenam reditura voluptas
Sit tam sollicitos compensatura labores.
Nam quota pars fruitur? quis Civis in avia fertur?
Scrutaturque cavas decisis frondibus alnos,


page 53, image: s053

Aut querceta subit Dodonaeasque cavernas?
Si curvum pavitantem ensis, si lancea pinguem
Hausit aprum: periit voti mox tota cupido.
Atqui non ego te, tua nec spectacula damno,
Si modo sufficerent nobis. quia rure vagantur
Sunt privata nimis. communia gaudia, plausu
Communi sancire decet. Venabimur ergo?
In media potius Brutum venabimur Urbe.
Est mihi, sitque precor VATES dilectus ab Oeno.
Qui super Euphraten mediumque canorus Orontem,
Dum nostris ludit fidibus, graditurque cothurno:
Ecce tibi! saliunt montes, et silva recedit
Alternum factura pedem. nemus omne solutis
Fit plantis petulans, et migrat ad orgia plectri,
Adrepsere ferae plures, quam Bistonis illa
Testudo sonitu collectas moverat: (aures
Arrexere Dei) quarum sublimior una,
Cornua surrexit simo coeuntia vultu.
Crinibus et digitis, et multo corpore, foedis [Orig: faedis]
Par avibus Stymphale tuis, quas horruit atrox
Phineus, vertentes turpi convivia sulco,
Istud Prodigium meus intercepit alumnus;
Et pedibus vinctum, Latias transmisit in oras.
Grata est ludibrii species, monstrosaque narrant
Indigenae, qualis, quo vivat Bellua sumptu.
Quas metamorphoses, quos manes sentiat. Olim
Rex erat, et late sceptrum Babylone movebat
In terras, alio quas Sol novus obruo curru.
Augustus, proneposque Nini, metuendus et armis
Et phaleris, gemma gemmas epulatus in uda,
Contempsit nostrum Nectar, Phrygioque levatos
Pincerna latices, et quidquid Iuno recoxit
Pavonis. Formae eximius mirique decoris
Fulgebat. frons, ora, genae, duo lumina, nares,
Caesaries, totumque CAPUT concreverat AURO.
Hinc dives pretioque ferox; gentesque Regentis
Pallida cum Bactris timuerunt Susa secures.
At postquam tragicos implevit Numine fastus,


page 54, image: s054

Et caelum [Orig: coelum] incestans terras ex asse petivit:
Deiectus, factusque Fera est. depascitur herbas:
Et sua tesqua petens ululat, mugitque, ruditque;
Et loquitur. saltem dat torvo murmure signa,
Se se velle loqui. cur non id velle loquatur;
Bigeminus stupet, et sibi fit mirabilis ipsi.
Id lepidum! quoties sua contemplatur in amne
Colla Niphateo; palearia pendula damnat,
Informesque toros, et se ipsum funditus horret.
Haud aliter praeter ripas erraverit Io.
Talem nostra Feram si nunc ad Maenala [Orig: Moenala] BOIIS
Ducimus, an poteris mihi succensere Diana?
Illa negat: sentit tamen, affectuque natante
Plorat, et in medio ridet sua iurgia fletu.
Id decuit. dixit post haec suspiria, fiat.
Tunc telis citharaque potens: DEA BOICA gaude:
Tuque mihi conformis HYMEN circumspice Daphnen
Promissam. ad latum mandata exhausimus unguem.
Nunc agite, et Silvas de nostro nomine sacras
Cingite compedibus: namque has CHALDAEUS inerrat
Hybrida. habet campum, quo se se gloria iactet.
Haec Orchestra, nemus; molesque erecta Theatri
Saltus erit: venator erit mihi Roscius actor.
Sunt caveae, sunt et proscenia. qui bene SOCCIS
Induitur, poterit praedam deprendere cursu;
Et Spectatorum cuneis palmaque probari.
Deprensam, moneo, ne ferro porrige. vivam,
Siste ante ora DUCUM, maiusque merebere nomen.
Forsitan Assyrii portentum nobile mundi
Incoram volet et propius cognoscere laetus
SPONSUS, et in nostris ridebit saltibus ANNA.
Signa sonent. infla Clarium Tritonia cornu.
Quando Soror Diana nequit, podiumque revise.
Bellerophontis equum fortes insternite Musae.
Comica luctantes crispent venabula Vates,
Semiferumque trahant, Centauri more ruentem.
Desuper ipse volans turbatum agitabo, suisque
Proliciam latebris. modo praescia somnia tristi


page 55, image: s055

Immittam, arcanique poli laqueata futuris
Rebus, et in vastum quidquid protenditur aevum.
Blanditiis modo mulcebo: quibus aequore in alto
Delphinus capitur, Britonumque in litore [Orig: littore] ludit.
Sunt mihi tres Pueri, linguas quibus ipsa disertas
Calliope facunda dedit, docuitque movere.
Mitius hi senibus cygnis, vel in ignibus aetnae,
Et media fornace canent. commota stupebit
Bellua. Si Leo sit: capient miracula flammae,
Innocuo circum volventis corpora lapsu,
Quaeque recusabit vestes libare favilla.
Quod si prodiderit barritu diro Elephantum,
Acclinans latus arboribus, Cedrisque comato
Vertice, trans altas nubes ferientibus astra:
Hic situs optandus. namque hoc solet Africa tuto
Sternere sopitum. sonat excisura bipennis
Arboris hunc fastum, detruncandumque cacumen.
Salva stirpe quidem: septem tamen occidet annis.
Sunt aliae technae. disrupto ventre Draconis
Terreri poterit, fusoque per arva veneno.
Cum fugiet; spargam cineres per nobile fanum:
Tardabunt aliena pedum vestigia cursus.
Ut reddam attonitum pecus et mansuescat in umbra,
Ignotos thyasos quatiam: sua nomina nobis
Panque Palesque dabunt, ludentque ad carmina Fauni,
Et Ganymedaeae retinebit Pyrrhica tarmae
Sic capienda Fera est. Properate. quid! o quid amoris
Cernimus! adveniunt. festo clamore VIENNA
AEstuat, et Stephani quatitur lapidosa per auras
Turris, et ingenti de signat gaudia motu.
Iam dextras coniunxit HYMEN: iam Taeda coruscat
Pinea, iam spinis aether incenditur albis.
Maturate. venit PRINCEPS cum CONIUGE coniunx [Orig: coniux] .
Mente mea video sudum per inane volantes
Armigeras avium turmas, colloque iubatos
Signiferos, agili tuto confligere lapsu.
Deseritur natale solum. pede prata teruntur


page 56, image: s056

Gramineos libante toros [Orig: thoros] . evolvitur Oeni
Fluctus in occursum, glauco velamine cincti.
Quodque aliquos nuper temulentis merserat undis:
Admissi sceleris pudet, et Tritona revinctis
Post tergum remis, ad debita vincula sistit.
Procedunt: pulvisque iugis attollitur imis.
Sed nubem dispellit Hymen, et turbat arenas
Imbre superfuso: ne noxia pulvere crasso
Intempestivos trudat caligo vapores.
Adsunt. Intonuit laevum, nubesque resultant.
SALVE (vos omnes iterato nomine) SALVE.
Pergite. compositos numeros tamen ante probemus.
Seria res agitur. Vox una, sed absona, totum
Perturbare chorum, et SPONSOS offendere posset.
Praecine Calliope. peccantem quemque monebo.
PAR SUPERUM, QUOD CERNO LIBENS, sustollite vultus
Plaudite consertis manibus. PROCEDE SECUNDIS
OMINIBUS Septemque simul procedite passus.
Euterpe revoca octavum: Polyhymnia quinto
Adde duos. SERO ASTRORUM CONSCENDERE SEDES
Bacche leva vocem. UT CUPIAS; iam Stentoris instar
Ingeminas: moderere sonum, velut incluta [Orig: inclyta] Clio.
UT CUPIAS; MULTUM NOSTRI TIBI PROMIMUS AEVI.
Altius. ET RUTILUM SILENI FUNDIMUS AURUM.
O Rus! O satyros! Saturni fundimus aurum.
SIS FELIX, QUI NOSTER ADES; Sic Isara leni
Voce fluas: Tu rauca Ceres imitare. FAVETO
LAUDIBUS, ET GRACILES, aliquid, nisi fallor, omissum est:
Inspice Cymodoce sontem. PROPRIISQUE FAVETO
LAUDIBUS. indocti! quando isto more dicandum
Perficiemus Epos? iam lucet ab aethere clarus


page 57, image: s057

Hesperus et SPONSI veniunt. Procumbite saltem.
Solus ego et MUSAE Vota absolvemus Amores.
PAR SUPERUM, quod cerno libens, procede secundis
Ominibus. Sero astrorum conscendere sedes
Ut cupias, multum nostri tibi fundimus aevi
SIS FELIX, qui NOSTER ades, propriisque faveto
Laudibus, et gracilem non aspernare Camenam [Orig: Camoenam] .
Si modo sit devota tibi, facilisque iuberi.
In mare non rapitur mare, nec cadit aequor in aequor;
Sed parvi tantum rivi; quandoque paludes.
SIS FELIX, quae NOSTRA venis. Tibi saxa ciemus
In modulos. Tibi beryllos pictosque tapetes
Sternimus, et cultae commercia pandimus aulae.
Tu parias Caelo [Orig: Coelo] , pariat Tibi sidera Caelum [Orig: Coelum] :
Et bene speratos maturet Cynthia menses.


page 58, image: s058

BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in libros quinque distributa: a IACOBO BALDE S. I. [Abbr.: ?]

PRAEFATIO. QUod iuvenis Poema lusi; tibi Iuventus studiosa literarum, et quisquis Romanas Musas serena fronte colis; nunc libens in manus trado. id si animaveris benigni favoris afflatu, bene vivet. Bellum ut scias, cano; utique formidolosum, BATRACHOMYOMACHIAM. Quam veram aeque ac terribilem, nisi optimus iuxta ac verissimus vates HOMERUS tradidisset: me quidem dira libido eo numquam [Orig: nunquam] erat impulsura; ut tam severum ac tetricum, si Diis placet, argumentum primus confingerem. Tam lepidum, inquis, et iocosum, vis dicere tam gracile, inquam, ac tenue. quin immo tam sterile et aridum: ego tam vile, addo, et putidum. MUS et RANA, quid sint, nosti [Reg: novisti] ; Hercule, feroces et bellicosae belluae: animalia nimirum hoc paene solo nomine famosa, quod Philosophis eorum progenitores, avos et tritavos, inquirentibus, ingens negotium faciant: caeterum furtis ac rapinis contra Siculum Verrem; nocturnis commessationibus supra M. Antonium; inconditis vero clamoribus etiam contra Stentorem celebria. Quis autem furor est, argutat


page 59, image: s059

alius, prodigere bonum sanguinem in ignobili bello! aqua castalia diluere lutum! Movisses classicum viris: infregisses lituos et tubas pugnae Pragensi, Lipsiacae, Cimbricae; bello Bohemico, Germanico, Suecico. aut si vetera maluisses, Civili, Gallico, Punico. Iam dixi: Iuvenis lusi. neque quisquam illustrium Poetarum est, ait Statius lib. 1. silvarum, in praefatione ad Stellam amicum; qui non aliquid operibus suis stylo remissiore praeluserit. nam et Culicem (Maronis) legimus; et Batrachomyomachiam (Homeri) agnoscimus. Quem quidem Smyrna velitari tantummodo vidit: ut qui non nisi trecentos et tres versus condiderit. Ego tam feroces exercitus, ex Graecia, terra marique trans portatos, plena acie, infesto agmine, omni cum militari apparatu in Latium deduxi. Deinde, quae Polynices aliquis prodigia rerum desiderat, plenas sonantibus sententiis fossas, gurgites inopinorum eventuum, et quas politicas multi iam crepant phaleras; Lector, qui nasum habet, fortassis et hic reperiet. sub tentorio et aenigmate tempora devolvo: dispono machinas, figo signa excitantia pruritum fatorum et indagandi cupidinem. Quod in apologis fieri amat, continet ista Scriptio, quaedam quasi semina facile eruenda ad bene vivendum. Si Murium Ranarumque nomina non intelligas; credes te nostratia proelia [Orig: praelia] spectare, et ANTHROPOMACHIAE interesse. Referuntur virtutes ac vitia paci belloque communia. exhibentur simulacra pugnae, dubii successus, crudelissimi Fortunae ac Mortalium lusus: Vatis Venusini dictum, delicatis auribus saepe insonet: Ridentem dicere vera quid vetat? Item: Tantalus a labris sitiens fugientia captat Flumina. quid rides? mutato nomine de te Fabula narratur. Dicas sane nonnumquam [Orig: nonnunquam] : HOC ET HOMINES AGUNT. peioribus odiis efferantur. ridendis de caussis deflenda bella movent, etc. Disce nomina, disce sensum. quid imiteris, quid vites, dispice. Physignathus strenuus bellator, sed fastuosus est. Calaminthius fortissimum militem agit; curiosum Apicium Psicharpax. Mausolus, Artepibulus, Meridarpax magnis


page 60, image: s060

belli virtutibus, magnisque vitiis insignes sunt. Tyroglyphus furiosus, Hydrocharis innocens, Sitologus et Sitophagus fidissimi fratres; cultor Deum Hypsiboas, impius Lichenor; Boborocoetes in pugna laudandus, post victoriam segnis, funesto fine consumptus [Orig: consumtus] , etc. Ausculta porro, quibus amici mei rationibus me perpulerint ad hoc scribendi genus. AEtati, suggerebant, numerosam eloquentiam amanti, illum praeclaram et favorabilem operam navaturum; qui materiam sterilitate ipsius rei et naturae damnatam, velut solum colono desperatum proscinderet, irrigaret, iactumque semen fecundae Poeseos calore animaret in messem. cum deinde ingenii qualiscumque [Orig: qualiscunque] fructum, velut exemplar imitaturis proponi posse. quando alias Rhetores vereri non debeant, exilium quoque rerum spicilegiis impendi, et quodammodo prostituere diligentiam; hoc est, tenere modum, non de maximis duntaxat, sed multo maxime de minimis quibusque rebus, diserte, fuse et copiose dicendi. eliciatur aqua e pumice; quaedam a laude devia laudare nitantur: ut, cum meritae veraeque laudis obvenerit copia, facilius atque elegantius tractent. facile enim deficere, qui non nisi ipsum Virtutis oculum suspicere consueverit. sapienter Romanos Oratores prius de tribus capellis litem movisse, quam de trecentis leonibus. quos in unum spectaculum et munus Iulius Caesar duxit. Inde dimanasse Veterum luculentas Descriptiones admirantium apes, Formicas earumque Respublicas. quam scite Philo stratus retexuit texta araneae! quanto calore alius in Muscam deferbuit [(perhaps: ?)] ! Quidam Bubonem aquilae praetulit. Passer Catulli, Columba Stellae, Pavoni Luciani nil concesserint. Ovum Eryci Puteani quantis encomiis ovat! Idem auctor Caecitatem commendabilem facit, tenebras dulces: Oedipodis noctem pluribus commodis illuminat. alius ex Neotericis caussam Pulicum defendendam suscepit, felici, per Iovem, successu. utroque antiquior Hieronymus Vidas, ludum latrunculorum, quem Scacchum nominant,


page 61, image: s061

ferio certamine exhibet, triumphatque; velut si Milites quercu et orno progenitos, ex ligneo Equo Troiano emiserit, non in asserem, sed arcem Priami. Haec aliaque occinentibus amicis parendum duxi. Et vero, ita me bonae Musae ament, malim praeeuntis Homeri vestigia sequi, quam quorundam nostri AEvi eroticas nugas lambere. scilicet illis solum laurus debeatur, quibus nec Daphne amplius virgo est. qui nullam hederam amant, nisi myrto inflexam. vellunt coniugi suae flavos tres capillos, et describunt. colligunt Pellicis amatae lacrimulas [Orig: lachrimulas] , Delphicaque patera inclusas consecrant Erycinae. prolixo carmine mirantur Oculum, qui depraedatus est animam ipsorum. haerent in peplo Sponsae et crepantibus sandaliis; Cupidinis vultu et cincinnis; arcu, pharetra et olorinis alis; et quae iam dicere nolo, apage haec Aphrodisia Scriptorum; qui et Venerem habent, et veneres non habent; venustius facturi, si vel cochleam a celeritate commendarent. Accipe nunc, Lector, et genium nostri Poematis. Turcas perhibent exacturos aciem ferri, in captivorum nudis corporibus ad palum ligatis, nudos acinaces probare; oblique, in decussim, velut in grandi fungo, neque sensuro, pro immani libidine vulnera scindentes. barbara feritas! at enim quid prohibet Stylum poeticum acui in Ranarum et Murium corpusculis? quando autem ea et vilia et exilia sunt; necessario mixtum canendi genus usurpatum. Quod humile, erigendum erat animosa dictione, et assurgentis impetu, succollantibus tropis ac figuris. conducendae et comportandae scalae, seu grallae, e Parnasso: nonnumquam [Orig: nonnunquam] aerium Statii iter, cuius usu Musculus cresceret eminus videndus, et Gigantem mentitus Iam, Rana qui bella geret non cothurnata? numquid [Orig: nunquid] non praegravatos armis Tritoniae, fortis sonitus tubae ad Garamantas usque disflabit? Quod si omni tuba et semper utaris, lacuum antrorumque oblitus: uterque fatiscet et rumpetur exercitus. quin et gratia quaedam bello decedet, quam illi ex monstris confecto, natura harum animantium et obvius lepor, parvitate ac vilitate sua


page 62, image: s062

conciliat. Quare temperari calor debuit, cantus misceri: eademque tuba modo remissius, modo fortius inflari. nimirum, ut flumina diversis meatibus et ostiis, non alia, sed aliter fluunt. ut aves iam summa, iam imma petentes, non aliis pennis, sed alio volatu auram stringunt: quique perite ludunt testudine, nunc unam aut alteram tantum chordam depectunt; mox digitis raptim micantibus, confuso sono clarius personant. ad eum modum Ranas iam lacubus suis reliqui, iam in alto aequore inter Tritones collocavi, semper tamen Ranas. qualiter et formicae in crystallo figurata, maiores se ipsis, etsi ipsae apparent. denique Murem exhibeo Murem: utcumque [Orig: utcunque] instar montis aedificem, usus vel palpanda HYPERBOLE; vel plerumque manifesta IRONIA, quae omnes V. libros velut anima percurrit. atque haec commemoravi instruendae Iuventutis gratia; non commovendi supercilii Doctiorum. NOMINA RANARUM. Borborocoetes In coeno cubans. Calaminthius Ab arundine seu calamis. Craugasides Clamator. Crambophagus Brassicam vorans. Hydromedusa Aquarum Regina. Hydrocharis Aqua gaudens. Hypsiboas Altisonans. Limnisius Paludosus. Limnocharis Palude gaudens. Prassiphagus Porrum comedens. Pelusius Limosus. Pelobates Gradiens per lutum. Physignathus Buccas inflans. Pileon Volutans se in luto. Polyphonus Multisonus. Seutlaeus Olerinus.


page 63, image: s063

NOMINA MURIUM. Artepibulus Pani insidians. Artophagus Panem comedens. Cnissodioctes Nidore perfusus. Embasichytros Ingrediens in Ollam. Lichopinax Liguritor patellae. Lichenor Lambens caudam. Meridarpax Particularum raptor. Pternoglyphus Pernarum excavator. Pternotroctes Pernarum rosor. Sitologus Frumentator. Sitophagus Frumentum comedens. Troxartes Rosor panis. Tyroglyphus Casei excavator. Troglodytes Habitans in cavernis. Accessere ad hos Bellatores RE, et NOMINE, et FATIS ita volentibus. Maritus et Coniunx [Orig: Coniux] , Rex et Regina Caria. Mausolus et Artemisia. Rex et Regina Murium. quos etiam Mauros, Maurusios, Aethiopes, Musulmannos, Musulmannigenas appello. Felis seu Catus dicitur, Aelurus, Panurgus, Maumyas.

BATRACHOMYOMACHIAE LIBER I. Caussa et origo Belli.

INvisas acies, Latioque ignota tot annis
Proelia [Orig: Praelia] Ranarum cum Muribus, asperaque arma
Hinc canere incipimus. tantaene animalibus irae,
O Superi, minimis! et stragem, et vulnera magna
Et scelus, et furias, et quid non denique campus
Sordidus a tabo, densisque instratus acervis


page 64, image: s064

Portavit. galeae undantes, calvaeque supinae
Supra unum iacuere globum. tardata meatu
Flumina, et haerentes alibi torpore Paludes,
Tunc magis astrictae cumulata ob funera, segni
Dormivere situ. Tu, quem formosa revinctum
Caesaries, Grynee, decet; quique improba flantem
Sibila [Reg: Sibylla] fatali iaculo Pythona coruscas,
Phoebe fave: prosit, tua me retulisse trophaea.
Incurre hoc notum tibi pectus, et indue vultum
Fatidico pallore Dei. tua si bona semper
Optavi: si vera cano maioraque bella,
Quam Thebanarum spectarunt agmina Matrum.
Captaque prociduis senserunt Pergama muris.
Principio tantae caussas et semina cladis
Musa mihi memora, et fidibus praelude remissis.
I. Forte Myocephalus fessus, sitiensque propinqui
Libabat latices stagni. nat pendula barba;
Os inspicatum micat, et se proluit unda.
Haec tacite secum: nisi corpore lubricus essem,
Ingenioque sagax; quam me prope Felis adunco
Correptum pede, viventem misistet [(perhaps: ?)] in Orcum.
Hactenus evasi. postica illudere sanna
Quid vetat, et longas aures ostendere victor
Atque ea volventi sese aspectabilis offert
Limnocharis, talique strepens sermone lacessit.
Fare age, quo tendis? cur nostra (abruptaque verba
Mersit aquis saliens, iterumque evolvit ab imo
Molle caput) cur nostra venis ad litora [Orig: littora] Maure?
Unde domo? qui te talem genuere parentes?
Ex quo fonte fluit generosi sanguinis humor?
An ceras etiam fumosa per atria monstras?
Quot statuae similes tibi stant in curribus altis,
Qui naso careant, quorum os venerabile fractum.
Commemora, visum non aspernate Sodalem.
Talia Limnocharis: cum se Physignathus alga
Extulit. obtutu defixus in Hospitis atri.
Et vero, NIGER EST, hunc tu cave, percitus inquit,
Flava Soror. suspecta novae commercia linguae.
Illa levi saltu iungens se caerula Fratri,


page 65, image: s065

Desine dulcis, ait, vani, Cognate, pavoris.
Quem metuis, si nos Omen non fallit, amabis.
Namque sitim nostro dignatus ponere fonte,
Praetulit hunc fluvio summis e montibus orto.
Atque utinam discat, quae regna colamus et oras;
Fors nostras laudabit opes. ego lapsa sub undas
Sternam molle vadum, vitreumque ornabo cubile.
Dixit, et ad Socias gavisa palude revisit.
II. Assensit Glaucus dictis, ac corpore moto
Percussas sulcavit aquas, propioraque carpens
Littoris, inflatas laudes spumosius efflat.
Ille ego magnanimus putrium Regnator aquarum.
Hydromedusa parens Pelago, Pater imperat astris.
Altum a Sole genus, per tot fastigia nati
Ducimus, et paribus lustrantur sidera cunis.
Vitales bibimus radios, cum Cynthia plenis
Vultibus effulget, noctemque ulciscitur atram;
Excipimus iubar, et claris advolvimur astris.
Nostra coronatae sunt pulvinaria ripae.
Semideos, Phoeboque satos Hyperione multa
Commendant: placidi mores, concordia virtus
Et quae Romanae volucris facundia vincit
Rostra, nec aspectum metuit stupefacta luporum.
Noctes atque dies, iussi iniussique forenses
Clamore extrahimus lites: vix clauditur ullo
Curia iustitio. Nos Nos, mihi crede, NATAMUS!
Totque Lacus regimus, quot maxima flumina Nereus
Quid praeter Iovis Oceanum, magnique Tridentis
Iura deest? sed et hunc Sceptrum non vilius aequat.
At tu quisquis ades, qui fuscae licia barbae
Ungue manu mulces, et praetentata flagellas;
Quamquam [Orig: Quanquam] etiam pellum video, truculentaque signa
Militis, ausuri iusto concurrere Marte:
Da Generis seriem stirpemque, et nomen avitum.
Quas sentis stellas, quali carbone notaris?
III. AEmulus haec contra (vocemque argutat, et urit
Mille dolis) an adhuc Nomen tu quaerere nostrum!
Quod licet occultum specubus vallemus et antris;
Protrahit in lucem tamen illud acuta CATI vis;


page 66, image: s066

Venantis pedibus manibusque, et in aera iactat.
Quod caput est; certant Homines quoque tale mereri:
Et capiunt, quando facinus sunt grandius ausi.
Inter aves, interque Deos, Satyrosque vagamur
Convivas; madidoque datur procumbere disco.
Ille ego Psicharpax Troxartae filius ingens.
(Erexitque caput moto versabile collo,
Quantum non valeat serpens diductus in auras;
Cum reparat vires, virusque assibilat astris.)
Mater Lichomyle suavissima, Pternotroctae
Progenies tu magna crepas primordia Gentis;
AEquoreos Proceres, et iunctam sanguine Tethyn;
Nympharumque toros, et structa palatia musco.
Ostrorum sanies, electrum, et coccus et aurum
Quid faciunt Ventri? natum me paupere tecto
Non pudet, et tutam dat quivis angulus arcem.
Incolat exosus Superis, vel proditor aulas
Marmore subnixas Pario, mihi cespite parvo
Haerenteis [Reg: Haerentis] Fortuna casas sine crimine servet,
Frugalemque penum. Malo non magna timere
Atria, et incolumis parva considere Mensa:
Quae pedibus male fulta tribus, baccasque, favumque
Offerat innocuum: quam cum formidine leti
Suspectas epulas e vestro tollere ponto,
Contentus dicione [Orig: ditione] mea, nec fata Iovemque
Accuso, terra speluncisque abditus atris.
Secum habitat felix. hic totum possidet Orbem,
Cui natura, satis. nullum tam nobile regnum,
Non est imperium maius, quam nulla cupido.
Titanem iactas Phaetontis origine clarus.
Et nos astra fovent: et nos Clymenaea vocamur
Pignora: sidereos et nos adscripsit in ortus
Signifer. haurimus communia semina caelo [Orig: coelo] .
Nec iactare lubet. potius virtute paterna,
Quam Patre nitendum, et priscae rubigine matris.
Qui bonus est, bene natus hic est. contemnere vileis [Reg: vilis]
Exuvias iuvat, et nomen sibi quemque parare.
Praeterea turges, ambisque Orator haberi
Garrulus. hoc caelum [Orig: coelum] terraeque ac ipsa queruntur


page 67, image: s067

Tartara. Cum parvo tua vox sit corpore maior,
Oraque distendas: cave, ne rumpare lagena
Fictilis, eque luto tantum compacta palustri.
Quid mihi cum cantu, labrisque sonantibus Odas?
Sperno Pegasides. viridem thymbramque, ederasque,
Set celebreis [Reg: celebris] curas, afflataque carmina rodo.
Qui vates durare cupit; mihi supplicet, unctas
Detque manus: alias frustra speraverit aevum.
Quam vis ipse foret Geticis e rupibus Orpheus:
Cui migrent silvae, cui vallem deserat Oeta,
Ossaque cum profugo properent ad barbita Pindo.
Sum Sophus: haud qualeis [Reg: qualis] nutrivit porticus olim,
Exesos scabro vultu, macieque timenda.
Odi Socraticos pluteos, vacuumque catinum
Pythagorae; Cynici detestor Dolia Trunci.
Nos Epicurei [Orig: Epicuraei] , saturamur perna Epicuri.
Stoicus inclamet: Sapiens inquirat Honestum.
Ast ego prae reliquis, quid dulce, quid utile, novi.
Quae bona sint, quae mala: probi quae stilla palati
Oblectet genium: quo Chia vel Itala ficus
Invenienda cado: qua massicus humor in urna.
Cursores Apium laedat: lactuca colonos
A stiva reduces; noceat messoribus hydrops.
Quo strumosa tumet crescente cucurbita morbo,
Sanus ego largo proventu sesama posco;
Melle laboratam Cererem, tremulasque placentas.
Parva loquor: Libycum iuvat ire per altile, captas
Perdices; caesis dentes infigere damis.
Quot Iunonis aves, Iove connivente, profundus
Consumpsi [Orig: Consumsi] ridente gula. Mihi caeditur agnus,
Maenalius mihi spumat aper; Dryadumque fugaces
Deliciae cedunt, et tela sequentia cervum.
Lactis flore fruor: niveis mihi funditur imber
Candidus uberibus caprae. iam parturit Hybla,
Collectumque thymum mittit: iam Liber in uva
Servit, et autumni pubescens sanguine palmes.
Quid referam vires, insculptaque proelia [Orig: praelia] saxis:
Bellatore Deo plerique ardemus, ut Aetna
Vulcano. Natura ferox et dura domari,


page 68, image: s068

Ingenteis [Reg: Ingentis] iras parvos stipavit in artus.
Aspice, qualis ego: (mirusque apparuit ore
Ardelio) quam sim pernix (saltavit) et acer:
(Conflictus lusit simulacra) et mobilis: (antrum
Ocius [Orig: Ocyus] intravit, subitoque emersit ab antro
Eminus obverso: nihil ocius [Orig: ocyus] ) aspice, quantus
Assurgam: (tumuitque ingens luctator in auras,
Tamquam [Orig: Tanquam] Bistonia se metiretur in hasta.)
Quid refert? dolus an virtus: pugnamus aperto
Marte quidem; caeco tamen expugnamus, et omneis [Reg: omnis]
Hausimus insidias magna est fiducia noctis.
Cum sopor invasit stertentem frigidus hostem:
Extremum taciti proflantis somnia calcem
Mordemus. dolet ille, et nostro saevit in astu.
Adde: quod ad lectum suspensa papavera tigno,
Caulibus avulsis, felix audacia carpat.
Sub putrem penetramus humum, fossisque cavernis,
Si cives alimenta negent, subvertimus urbeis [Reg: urbis] .
IV. Finierat: tunc sic breviter Physignathus orsus.
Muscule: quis tantos animos tibi suggerit ardor?
Ogygiis ut te talem Iliacisque fatiges
Laudibus, et plenis iactes praeconia plaustris.
Credideram solum Ranas audire loquaceis [Reg: loquacis] :
Largior eloquii vani tua pulmo per ora
Palpitat inflanti gentilis carbasa famae
Aeolus aspirat, ventosque immittit habenis.
(Musculus adstabat surrecto pectore visus
Plaudere) cur retices peioris fata metalli
Aspera? lugendos non uno funere menses?
Audio vos subigi pedicis, brevibusque latere
Muscipulae clausos Gyaris, parvaque Seripho.
Esse aliud quiddam, quod formidabile vivit;
Vivit, et immani Pantherae concolor, instar
Tisiphones agitat Mures, et Sanguine vestro
Luxuriat; vobisque pilis, dum ludit in orbem,
Utitur, et saevo variat spectacula luxu.
Alter ad haec: simplex! quid ab omni parte beatum?
Non ideo miseri, quia nos discrimen et horror
Circumeant, pestisque nocens, Strix improba noctis.


page 69, image: s069

Ille miser, cui nemo furit, nemo invidet: omnes
Illacrimant [Orig: Illacrumant] , minuuntque inetus, fugiuntque cupressum
Cum gemitu, timeam; dum me regnare timentem
Aspicias. tantum summi formidine nutant,
Si nescis: magnos etiam vox una leones
Terret, et attonitos medio certamine sistit.
Tunc rubras agitat cristas, passusque sonoros
Laudat, et agnoscit vires Gallina Mariti.
Ut taceam: quod vos puerilis Natio diris
Exagitet; meritaeque trabi pendere ligatos
Cogat et effodiat trepidantia viscera ferro.
Denique ego Felem fugio (Deus augeat alas)
Inque vicem mea tela fugit Numidarum elephantus.
Sic ait, et talitrum colliso everberat ungui,
Demittitque pedes. abiturum Batrachus alto
Insequitur fremitu. Siste o fortissime, pressum
Siste gradum. dignus, quem nostram ducat in aulam
Limnocharis. quae non, o quae formosa videbis!
Qualia dona feres! Neptuni gaudia vivo
Fonte bibes, quo se malit Galatea lavare.
Affluis uvarum gemmis et ficibus [Orig: ficubus] : esto.
Scire decet, quod nec mea sit de plebe ferina.
Illa duplex. gemini census fecunda ministrat
Hinc tellus, hinc unda dapes, utrinque beato.
Finio. rumpe moras; dabiturque hac sorte potiri.
Nare nequis. erimus Navis. portabere dorso:
Tam bona nec Typhin, nec Iasona vexerit Argo.
Dixit, et explicuit substratum in litore [Orig: littore] tergum,
Sessoremque vocat. Quid agat Parasitus avarae
Vesanaeque gulae? navim conscendat? et istam!
Et vivam! et fragilem! et nullo moderamine notam:
Ferreus ille fuit, quisquis rerum ordine rupto
Argolicam primus taedam deiecit in aequor.
Atqui etiam mergi Fratres e carcere iactos
Saepius accepit. quid si Fortuna severo
Insuper usa ioco, solitis hoc fraudibus addat:
Ut sine lege Reum damnatum et Culeus arctet [Reg: artet] .
Iunctaque mordenti serpens et simia gallo;
Aut animal, quod nocte videt, Styx edidit atra.


page 70, image: s070

Namque dari Feles, non vana est fama, marinas.
Ire neget? pudor est, non esse in fata ferocem.
Ingenii quoque cura vagi (mutabile semper
Musculus) et paelex [Orig: pellex] novitatis plena voluptas
Irritat. cuperet lustrare tapetia, cultis
Nereidum thalamis, mirae pendentia telae.
Audiit haec vitreo doctam sub gurgite Tethyn
Felici duxisse manu, crystallina visu.
Unde instar speculi, multo quod fulgure pascens,
In medium late radiis coeuntibus orbis
Omnia multiplicet: visusque racemus in uno
Crescat, et ex primo geminetur imago secundi,
Visa Ceres pariter reddat cum foenore fruges.
V. Annuit, exoptatque vehi. tamen ante carinam
Dispicit: an rimas agat, an vitiosa fatiscat;
Nullane fraus lateat caecam molita charybdin.
Ter iam scandentem nativa puppe levabat
Batrachus. extimuit totiens [Orig: toties] , renuitque levari,
Defluxitque loco. rediit ter dira cupido.
Nimirum cum dicta Dies, praefixaque mortis
Tempora venerunt, tandem parere necesse est.
Luctari fortasse potes, potes edere questus,
Et timidam tardare moram: tamen ibis, et ibis
Serius aut citius, miseras tamen ibis ad umbras.
Nec lacrimis [Orig: lachrimis] mutare licet funesta, nec arte
Imperia haec urgent. haec te tam multa caventem
Psicharpax mandata trahunt. circumspice terram:
Quidquid agas, mergere tamen. ludibria debes
Parcis. I, morere, et Parcis ludibria solve.
Iam iam sublatus, Fatis urgentibus, alto
Mandatur propere scissi pede remige fluctus
AEthiopem portant. natat uncta liburnica limo.
Sarcina Psicharpax transtrum complexus inhaeret:
Ne semel excusius, praeceps labatur, ut Helle,
Et sibi fatali det nomen lugubre ponto.
Sic hiemem [Orig: hyemem] extremam tentat, nullisque movetur
Ventorum Pelagique minis Mercator, et undis
(Suadet enim vesana fames, aurique cupido)
Exigua fretus credit trabe corpus. euntem


page 71, image: s071

Litore [Orig: Littore] deplorans miseratur et adgemit uxor,
Et nati tremulis contingunt carbasa palmis.
Miranturque sonos remorum. et brachia tendunt.
Provehitur Maurus. quandoque aspergine cauda
Diluitur: mollisque pili fuligine tincta
Infremuit; velut Ioniis si fluctibus haustus
Speraret totam Balaenae in fornice mortem.
Forte inopina caput tetigit strictura procellae,
Dulce lepor tantum, tremulus cincinnus aquarum:
Di maris et terrae! queis [Reg: quibus] non barritibus ille
Avia complevit late loca. Suppara verti
AEgaeo damnata freto, desidere silvas
Xerxis, et antennas mersa cum classe putares.
Sidera vestra fides. riserunt nautica c arum
Sidera, cum magno geminatus Orione Castor:
Turbaque Pleiadum lacrimosis [Orig: lachrimosis] humida nimbis,
Tunc primum madidos detersit pollice vultus.
At non sic humeris Europam, Naufragus inquit,
Divinus tulit ille suam trans aequora Taurus,
Ante, rosas sparsere Deae: post, lilia, caltham.
Verbenas, cyanen. Tritones inter amicos
Frenatumque Proci violis Delphina meavit.
Totus in hoc lusu gaudens insaniit aether.
Nulla mihi casum restant inhibere volenti
Cornua: nec parvam fas est sperare phaselum.
Haec ululans (vocemque timor mutavit et horror)
Assultum sorbebat aquae. pars optima vitae
Mersa tremit pedibus, medioque in pectore mors est.
VI. Ecce aliud! sunt et Lacubus sua grandia Cete.
Eluctatus enim subito comparuit ingens
Hydrus, et erexit vastum se vortice ab imo
Sublimis, multumque suus: velut arbor in amne.
Qualis in Archemorum cecidit male lividus anguis,
Dum procul Hypsipyle: tractu post terga soluto
Immanis cerni, membrorumque agmine tanto,
Quanto qui gelidam spiris complectitur Arcton.
Territus aspectu torvo Physignathus undas
Percutit, et visa rapide declinat ab Orca,
Subducitque ratem. labat, heu, labat inclutus [Orig: inclytus] olim


page 72, image: s072

Musculus, et fluctu moriens versatur ab omni:
Susque modo, modo deque; supraque infraque volutus
Gyratur, sentitque admota forfice Parcas;
Iamque aliquod filum circa praecordia ruptum.
Quis iuvet? absentes alii. stetit unicus unus
Lichopinax in colle procul, notissimus Afer,
Conscia nequicquam pereuntis in aequore fratris
Fata repulsurus. Quis enim mutaverit umquam [Orig: unquam]
Ambages aevi, deductaque pensa Sororum,
Et Iovis in solido Leges adamante notatas?
Semineces oculos ubi sustulit alter ab alto;
Ingeminat, suuccrre [(perhaps: ?)] tuo: nec plura precari
Lympha allapsa sinit, totumque ingurgitat inguen.
Dulcis amor vitae rursus tentare coegit:
Lichopinax: clama terras, mare, nubila, silvas.
Lichopinax clamat terras, mare, nubila, silvas:
In vanum. rapiunt surdi suspiria venti.
Quod superest, mollem tumulum placidumque Charontem
(Unde etenim naulum daret?) et mitem AEacon optat
Eminus, et stridet carmen miserabile lessi.
Quale parens gemit Alcyone [Orig: Halcyone] , cum pendula ramis
Pignora decussit Boreas, nidosque loquaceis [Reg: loquacis]
Mersit aquis. toto responsant litore [Orig: littore] questus.
Aut quali Heliades super Eridanum fumantem
Fraternam flevere necem: pulchrae [Orig: pulcrae] ante puellae,
Nunc deploratae tam longo tempore silvae.
Iamque supinatus (nam totum Scylla procellis
Verberat impactum) converso ad sidera rostro
Psicharpax. animamque trahit, dentesque supremo
Frigore collisos, in talia murmura pulsat.
Si qua Deos tangit pietas, Astraeaque vivit,
Castigatque Reum torto Rhamnusia plumbo:
Et te poena manet Physignathe, nec Rhadamanthi
Effugies uncum. Sunt et sua Taenara Ranis,
Neptunusque alius Stygio terrore verendus:
Ad quem nunc propero, et deceptos affero maneis [Reg: manis] .
Te Rota, te Vultur, refugo te Tantalus horto
Exspectat: Saxumque tua cervice recumbet


page 73, image: s073

Sisyphium, et quidquid Furiae coxere nefandum.
Haud equidem fortis. si Martem in pectore gestas,
Et caedes, et pugna placet; gladiator arenam
Stravisses, nostri vires sensure lacerti.
Proditor es. iusto fuerant stringenda [(transcriber); sic: stringeda] duello
Cominus arma tibi, multoque exercita palo:
Spectasses in Mure Marem. tamen ultor ab astris
Imminet, et nostram placabit Iuppiter umbram.
Ultima vox. animam dein singulavit in undas
Flaccidus: obriguitque gelu deforme cadaver;
Ingressamque oculos velavit palpebra noctem;
Tempore quo, prima caligine subditus Orbis
Induitur, fessumque dolet discedere solem.

LIBER II. Panoplia utriusque exercitus.

I. INterea certam tristi de funere famam
Lichopinax affert, et amaro murmure proflat
Quod loquitur, furor est: omnes sunt classica voces.
Extemplo concussi animi: spirantque calores
Vindictae, Natoque pater praeludit inulto.
Troxartes fuit. hic Genitor Psicharpagos ardens
Intumuit tragica plus quam regaliter ira.
Non secus ac Tigris surreptis fetibus orba
Accubat ingenti saxo, furiosaque luctu,
Ac sparsa in virides maculas ruere ardet, et amens
Nescit, cui ruat; aut qua se vertigine Parthus
Abstulerit praedator eques: iamque arvara pinae
Incusat cursu et silvas; frustraque repletis
Uberibus pulsat. tremit omni valle Niphates.
Tantus paene dolor Mauri patris. ille tremendus.
Dum noctem excubiis trahit infestisque querelis;
Insomnis geminas, quas Mures credidit, Ursas
Tardius Arcturi solito sua plaustra moventis,
Auxiliumque, et opes, et robur, et arma rogavit.
Vos nostra de gente sati: quibus inter amoena


page 74, image: s074

Sidera concessum est Fratrum spectare labores
Absque metu. neque enim summos irrumpet in axes,
Vestraque vastabit Quadrupes carecta panurgus.
At nos nunc alios maneis [Reg: manis] sentimus et hostes.
O! date calcandas pedibus, date sternere Ranas.
II. Postera lux nebulas nondum dimoverat atras.
Et iam turba coit. veniunt uno agmine cives:
Et circumscripti, Lichenore Consule, Patres
Musulmannigenae? barba venerabilis aetas.
Longa Senatorum series. Subsellia Consul
Occupat, in gradibus numerus servatur et ordo.
Troxarten, qui rarus honor, fert urna curulis;
Urna vetus, redolens vinum, vappamque sequacem.
Prae foribus lictor pronus; cui parva securis,
Arrosi fasces: periit. qui roserat, ense,
Artophagi frater. correxit gratia poenam:
Nam vivus tumulandus erat: potuitque mereri
Supplicium maius, quam praedo cannabe dignus.
Namque olim fuerat furca laqueisque trahendus:
Rustica quod Baucis testatur, et ipse Philemon,
Noti Dis homines. in quorum paupere censu
Saepe est grassatus, baccasque atque intiba [Orig: intyba] solus
Abstulit, et dulci lactis se proluit haustu.
III. Atratus Genitor princeps sic inchoat ore.
Quod, Socii, Fatum, vel Erynnis ventilat angueis?
Quis movet AElurus succensam sulphure caudam?
Omnibus opprobriis petimur. Conspirat iniquis
Et fruitur Fortuna dolis, petulansque furorem
Exercet, totumque parat subvertere regnum.
Quid non saevitiae reperit mortisque libido
In nostrum truculenta caput! qua Daedalus arte
(Ingenium crudele!) novus fabricaverit arcam
Sarcophago similem, scitis; congestaque crebro
Funera testantur. Labyrintho peior et omni
Carcere; quos semel inclusit, dimittere nescit.
Persephones Specus est. non illa Theseus ullus,
Non Ariadna suum valet extricare Maritum.
Tanta mali rabies. Phalarim mallemus et ignem,
AEraque dira pati, totoque ardere iuvenco,


page 75, image: s075

Iusta queror. cum me triplici Lucina parentem
Fecisset sobole, spe tanti Nominis una:
Orbavit penitus sterilem Libitina senectam.
Infregit primi iugulum turpissima Nati
Alecto: cuius tenuem vel nominis umbram
Est nobis memorare nefas, et prisca parentum
Relligio prohibet. nimium feralis Hyaena:
Saevior hiberno [Orig: hyberno] Borea, velocior Euro,
Asperior salebris, astutior aucupe tecto,
Tigride mobilior, torrente rapacior Hebro,
Durior et scopulis, et feta immanior ursa:
(Intremuere omnes) Catus est (iterum intremuere)
Alter dum capreas pendenteis [Reg: pendentis] figere quaerit,
Incidit in foveam; quam quisquis struxerit, opto:
Ut tellus illi pedibus super ima dehiscat.
Ultimus occubuit mediis, (ah! ultimus) undis.
Undis: cui siccam debebant Numina mortem.
Mortem: cui longam spondebant stamina vitam,
Obruor inferiis. luctus exquirite caussas;
Si forsan Graio Felis seimone locuta:
Si pluit aut caepis, aut, quod pudet edere, Ranis.
An caelum [Orig: coelum] barbaque minax pallente Cometes
Dirum portendit nobis quoque Muribus omen?
Quidquid id est, sentimus onus; stellamque nocentem
Saturni, Martisque rubram, metuenda Dynastis
Sidera. Psicharpax indigna fraude subactus
Oppetiit. quis iam micas furabitur alter?
Ille meam ac vestram poterat nutrire sagina
Canitiem [Orig: Caniciem] , parvoque annonam ducere sumptu [Orig: sumtu] .
Nunc et sacra fames squalentibus [Orig: squallentibus] imminet antris,
Et macies primos occidet torrida Mures.
Scilicet has clades semper patiemur inulti?
Arma, quid ambigimus? coniunctis viribus arma,
Arma decet tandem iusto praeferre dolori;
Iuraque Naturae ferro convulsa tueri.
Dixit, et ingenti persuasit proelia [Orig: praelia] saltu.
Sic cernes torvas etiam ad certamina matres,
A bove, quae timidae steterant, maiore moveri.
Haerebant fixis pedibus prius arma minari


page 76, image: s076

Non ausae: neque enim firmarunt cornua densis
Stragibus et truncis, aut protrivere tot hostes,
Quot senior. qui si notis depulsus ab arvis
Erepto vitulo, secum sua bella peracta
Ruminet, et totiens [Orig: toties] Rivalis vulnera caesi:
Tunc quoque se taurum meminit. ferus ergo cruentum
Mugit, et excitum praecurrit et instruit agmen.
Pascua tota sonant, et tota armenta sequuntur.
IV. Exin quisque domum. Leges: ut signa parati
Exspectent, ubi se bis laverit aequore Phoebus.
Ut sica potius, qui mos sollemnis [Orig: solemnis] Iberae
Militiae, telisque latus brevioribus arment;
Quam longo mucrone, vel aerisona rhomphaea:
Ut iuncti pugnent, ut tessera certa petatur:
Cautibus [Orig: Cotibus] ut gladios acuant, ut corpora curent.
Promisere animos, fremitumque reciprocat Echo
Camporum, et totae resonant ad classica silvae.
Discedunt: qualis remeans Gaetula [Orig: Getula] per arva
It leo: cui catulum Garamas e rupe propinqua
Sustulit. ille furens iam nunc incurrere malit
Absenti, totaque fame descendere in armos,
Rimatur nemus interea, siccasque cruore
Delambit fauces: nam sola strage futura
Pascitur, et valide conceptas digerit iras.
Paullo aliter pygmaea phalanx. quamquam [Orig: quanquam] ipsa videri,
Non pygmaea velit; sed fratribus aemula Phlegrae.
Olim etiam timidi fulmen meritura Tonantis.
Diripiunt noctu cellas, spoliisque potiti
Sese armant. verrunt hypogaea, hypocausta, culinas.
O! quoties tacitis Dea lapsibus obvia Somno
Luna, suo postquam praedones vidit ab axe
Scrutari Sanctosque Lares, Arasque Focosque:
Substitit, et patulae caput acclinata fenestrae,
Tantum non claros concusso splene cachinnos
Edidit, et pronam commovit pondere bigam,
V. Tertia discussis tenebris Aurora levabat
Purpureas nubes: totiens [Orig: toties] mutavit habenas
Hesperus; atque ignara sibi contrarius astra
Mutato decepit equo, solemque reduxit


page 77, image: s077

Phosphorus, et dulceis [Reg: dulcis] implevit lumine fraudes.
Hinc ubi rauca ciens turmas, Titane reverso;
Insonuit tuba, perque cavas vox edita valleis [Reg: vallis] :
Tum cunctis arsere animi, vivusque per armos
Impetus, inque uno sescenti [Orig: sexcenti] pectore Martes.
Castra locant, ubi putre solum scrobs arida laxat:
Aut si quod collis tergo pendente levati
Molle supercilium secreta cubilia praebet.
Stat succincta phalanx. habiles levioribus armis
Intra orbem. cataphracti alii dant agmina circum,
Induti squamas [Orig: squammas] Allecum [Orig: Halecum] semesarum
(Armatura gravis, Siculisque excusa caminis)
Folliculis alii, vacuoque legumine velant,
Impediuntque pedes. alii vestigia figunt
Ut Lapithae Faunique; et se iumenta lupatis
Circumagunt, equitesque et equos poppysmate mulcent.
Ocrea ducta fabis, bellis in cruribus haeret.
Calcar honos. alio stimulo non indiget altae
Laudis amans Sonipes, et qui se protinus ipsum
Cursurus fodicat. Mures bellantur honori.
Primorum assultu poplitum diffinditur aer.
In partem extremam moles erecta recumbit.
Hinn it ager: plaudunt acies, quatit ungula campum.
Dant gladios tepidis virgulta erepta favillis:
Lucidaque in clipeos [Orig: clypeos] sinuantur cornua fractae
Laternae, saevumque micant umbone rotundo.
Arx capitis munita riget. micat ardua cassis,
Cassae testa nucis. cristae vaga pluma columbae,
Et septem crines rapti de funere Felis.
Fundis pisa rotant Balearibus, horrida pisa:
Quam longas Macedo solitus vibrare saristas;
Tam parvas iaculantur acus; infectaque pingui
Lardo peila [Reg: pila] linunt, ut Thrax sua tela veneno.
Haec attrita nigras cogunt splendescere ad ollas!
Non nocitura minus, quam iactum ancile per auras,
Longaque taurinis excussa phalarica nervis.
Iamque adeo vexilla volant, lacerata vetustae
Stamina lodicis, zephyro crispata remisso;


page 78, image: s078

Diversos errante sinus variantia tractu.
Fluctuat aeria Catus exporrectus in unda,
(Ludibrii genus!) et tuto per nubila saevit.
Ingreditur Mures vitam indignata voluptas.
Sic iuvenem, primus quem Martis anhelitus afflat,
Quadrupedem rapiunt incensi naribus ignes
In campos; unoque loco consistere nescit.
Nunc hos, nunc illos sublato corpore gyros
Arduus in scribit, crurumque volumina torquet
In numerum: laudat Domitor, cursusque negatos
Alitibus miratur equi: vix frena remisit,
Et iam transmissa fossa Pharsalica rura
Pervolat, aque tuba promissum flagitat hostem.
VI. Dux tanti deerat belli, qui pluribus unus
Imperium. ferret, Sociumque educeret enses.
Ambitio, nimis acre malum, blandita tyrannis,
Et plus quam civile nefas; dulcedine quanta
Irritas animos, quae non et pectora versas?
Dum Sceptrum sibi quisque rapit de plebe; coorta
Seditio scindit vulgus: furor omnibus idem
AEstuat, in mediis bacchantur iurgia castris.
Ac nisi Caelicolum [Orig: Coelicolum] Rex subvertisset iniqua
Consilia, ignotumque ducem prodire dedisset:
In sua conversum, putri manantia tabo,
Viscera strinxisset pubes Maurusia ferrum,
Ultra Cadmaeae nociturum crimina messis.
Artepibulus enim vetitis temerarius armis,
Contemptore [Orig: Contemtore] Deum caeso Meridarpage, fasces
Spiciferos, trabeaeque nigrae speravit honorem,
Aggreditur, dubiumque ad iusti fata duelli
Provocat; ut Capaneus olim Alcidamanta Laconem.
Imperet hic, iugulum, Circo mea vota probante,
Alterius qui tanget acu, certamine victor.
Sit vulnus iudex. Magnus tamen Embasichytrus,
Lichenorque, scelus sociis agitantibus obstant.
Servate has vires, et non nisi Rana tremendas
Sentiat: optati tristissima copia leti
Iam dabitur: tunc has iras satiare licebit.
Sic fati, avulsos hortantur iungere rostra.


page 79, image: s079

Illi indignantes, multumque obliqua tuentes,
A Furiis alios scelerum servantur in usus.
Intonuit subito laevum. tunc omnibus aures
Arrectae: quem fata Ducem, quem destinet aether:
Quidve loqui praegnans dignetur fulmine nubes.
VII. Ecce Myocephalos inter sublimior unus
Virgatus fusco sagulo, plenusque cruentae
Felis odore recens maculoso ab Hylactore fusae
Prosilit, atque istaec [Orig: isthaec] : Cives, ego vestra capessam,
Si sinitis (neque enim nunc primum stringimus enses
Vulnificos) ego bella geram, ventoque secundo
Victrices upubas aquilarum more levabo.
Sperandi caussas sedato audite tumultu.
MAUSOLUS dicor; Coniunx [Orig: Coniux] ARIMISIA: Cares
Reximus innumeros, olim super aethere noti.
Postquam nos letum vita detrusit, uterque
Versus in hanc vestram, servato nomine, formam
Migramus: neque paenituit [Orig: poenituit] (Dis gratia) doni.
Ante, sacro patrii insignes diadematis auro;
Undanteis [Reg: Undantis] populi fluctu frenavimus urbes.
Et me saepe quidem iam tum vexata tributis
Omine non falso raptorem turba vocabat
Argutum: ac vestrae non degenerare cohorti,
Publica fama fuit, nocturnae conscia fraudis.
Ut taceam, quo me luxu tumulaverit uxor:
Quis mea non celebrat vates pendentia vivo
Marmore surgentis miracula Mausolei?
Quis me laurigeris, dum mansit vita, trophaeis
Clarior, hostileis [Orig: hostilis] evulsit saepius alas?
Oceanum stravit tabulis, et monstra marina
Funibus implicui, nymphasque ad litora [Orig: littora] traxi.
A Puero vir eram. reliquorum bella sub AEmo
Sudata, ut ludum contempsi [Orig: contemsi] , et militis umbram.
Scivi artes: Thracum caestus, falcesque Geloni,
Illyricos arcus: et magnae verbera fundae,
Discumque Oebalium, volvendaque turbine gesa
Audacis Galli. per tanta pericula si quid
Creditur exstanti [Orig: extanti] , iuvat experientia Martis.
At vos in Ranas luctu suadente movetis.


page 80, image: s080

Ardua res! haerent in aquis: uligine densa
Vallantur, clausosque lacus obsaepit [Orig: obsepit] arundo.
In tuto pugnant, propriique in margine regni.
Vestra peregrinis Bellona sedebit in arvis.
Et genus et proavos, stirpemque animumque fidemque
Prodigitis: caecum si non ductore perito
Tentatis tranare vadum. contermina ponto
Devergunt loca Glaucorum, vigilantibus apta
Insidiis. cedunt declives undique ripae,
Proturbantque gradus. quem vestrum aliquando lacuna
Saltem parva tulit. Sed nos cava robora silvis
Exscidimus quondam, et cuneis turbavimus aequor,
Totius AEoliae flabris ad vela vocatis.
Ingenteis [Reg: Ingentis] potui contemnere navita phocas:
Et timeam in caeno recubantem Borborocoeten?
Nimirum postquam bibimus de flumine Lethes,
Tantarum nobis subiere oblivia rerum?
Haud ita me Divi oderunt, et adhuc mihi nondum
Excidit omnis homo: multumque his artubus Afri
Clausimus, et nostro est in pectore Punicus astus.
Aspicite hanc pellem, funusque informe, quod ausus
Tollere ego: (exuvias ostendit Felis inaneis [Reg: inanis] .
Intremuere iterum, ac puduit tremuisse videri)
Cum fetore suo iam terram aurasque gravaret:
Sublatum miros rigidi thoracis in usus,
Quo tectum aspicitis, nostro desculpsimus ense.
Vestiat Herculeum nodato vellere corpus
Bellua Massylis e saltibus obvia clavae:
Stet victrix mea fama mihi. decernite tandem,
Quantum indignari deceat. quid in otia luctum
Solvimus, et dignas maribus male perdimus iras?
Viribus utendum est, quoties Occasio tempus
Suggerit: e manibus nescit dilapsa reverti.
Dum Ranae se fonte lavant, muscoque teguntur
Securae, nostrosque metus in litore [Orig: littore] rident.
Dum gliscunt proni magna ad discrimina sensus
Iusto odio, squalor [Orig: squallor] que recens horrore iuvatur:
In morte et in arma Ducem descendere fas est.
Discite fortunam. letique invadite amorem.


page 81, image: s081

Si qua est, in vestris haeret victoria nervis.
Assensere omnes. pedibusque choreumate moti.
Applausere omnes. Clypeo Mausolus in altum
(Quadra fuit) Sociorum humeris super ora levatus
AEthiopum, festisque crepat stridoribus aer.
Sic ultura scelus Paridis manus omnis Achivum [(transcriber); sic: Achinum] ,
Vindicta flammante viros, convenerat olim:
Iamque aderant magnis clipeatus [Orig: clypeatus] montibus Aiax,
Et gemini Atreidae, et nasus sapientis Ulyssei [Reg: Ulyssi]
Et barba Antilochi: sed dux quaesitus Achilles.
Hunc procul inventum submisit Deiodamia,
Vastatorem Asiae, tanto gavisa marito.
VIII. Mittitur extemplo, qui bellum nuntiet [Orig: nunciet] hosti
Tyroglyphus (namque hic visus meruisse) ferocis
Musculus ingenii, magno satus Embasichytro.
Ille ubi Ranarum curvantia litora [Orig: littora] venit:
Portenti species, alboque simillima Muri!
Sive Explorator summa speculatus ab alga.
Viderit atratas acies: seu proditor emptam [Orig: emtam]
Vendiderit mercede fidem: seu numine Divum
Rumorem belli vulgaverit ipsa Megaera:
Tyroglyphus Ranas omneis [Reg: omnis] offendit in armis
Sollicita servare suas indagine ripas,
Obstupuit, seque et Mausolum, et castra perosus
Suppressit cum voce gradum. ut si forte viator
Hausturus fluvium, calcato gramine tectam
Serpentem premat; et pressam pede viderit ore
Linguam exsertantem [Reg: exertantem] , et fulgentia colla tumentem:
Attonitus cedit retro, mortique propinquum
Damnat iter. vultum exsanguem dementia versat.
Haud aliter pallens iraque metuque biformi
Iam relegebat iter. Sed enim stimulum addidit acrem
Artophagus comes indignans: monuitque timore
Expulso mandata novi deponere Regis.
Ille: quid haeretis riparum in margine viles
Abiectaeque animae? indictum bellum omnibus esto.
IX. Commovit se tota palus a sedibus imis,
Bisque refusarum colluxit sulcus aquarum.
Accipio, Regnator ait Physignathus, omen,


page 82, image: s082

Bellandique modum. grates hoc ense rependam.
Et vero facile est certamine vincere Mures:
Qm nucibus ludunt, non sunt ad seria nati.
Arma mihi infertis. quianam? Psicharpaga leto
Demisi. quo teste nefas tam grande? natantem
Deieci de puppe mea quis nostra coegit
Marmora, et undantem temerare Palaemonis aulam?
Decepi tenerum. tamne alba in corpore nigro
Mens erat, ut liquidos speraret scindere fluctus?
Non genitus Nasamone leo, non ungula Pardi
Attentet; non Rhinoceros, natusque sepulcro
Cinnameo Phoenix: et nempe hoc Musculus ausit [Reg: ausus sit] ?
Quem parit ad risum facilis natura iocari.
Si nescis: stabilis sunt haec divortia Mundi
Distinctaeque vices. ex quo commercia rerum
Saturni triplex Heres partitus in assem,
Divisere sibi Fratres mare, Tartara, caelum [Orig: coelum] ,
Sorte cuique data: scelus est violare Caducum
Alterius. fixas accepit in aethere Stellas
Primus; et erranteis [Reg: errantis] cohibet statione Planetas.
Neptuno famulantur aquae, dulcisque ministrat
Cymodoce Phorcique chorus. tenet infera Pluto,
Dives nocte sua. mundum quatit ille sepultum.
At non aetherius saxo Deus elicit ulla.
Flumina; nec madido Nereus ferit astra tridente;
Imperiumve sibi Cereris Gener aequoris alti
Arrogat, angusti contentus limite regni.
Caetera, Sors eadem spatiis discriminat aequis.
Aligerae volucres persulcant aera penna.
Remige; Squamigeri [Orig: Squammigeri] pisces freta remige pinna,
Psittacus in ponto, mullus tabescat in aura.
Est genus amphibium quoddam terraque marique
Assuetum; unde etiam ludit terraque marique.
Nos sumus hoc: et quem viridi Crocodilon in ara
Frugibus ac Sistris veneratur tinnula Memphis.
At vapidi Mures, et noxia talpa colonis
Immerguntur humo penitus, latitantque cavernis,
Infernoque Iovi parent, et Felibus Orci.
Quis Deus haec docuit? genitor famosus Apollo.


page 83, image: s083

Quisquis is est, crede auguriis. Oracula fibrae
Et nostrae spirant: veniens sententia Delphis
Haec in verba fluit Qui regna aliena lacessit,
Extremum discrimen amat, nescitque decore
Fortunam tractare suam sapientior odit.
Immodica, et votum non ultra extendit in Orbem.
Ne nostras igitur lymphas, neu litora [Orig: littora] radant
Terrigenae; neu sustineant sine folle natare.
Subtus habent Stygiis propiores manibus aedes,
Caecum, immane, ingens, plenum bubonibus antrum:
Si regnare volunt illa dominentur in aula.
Disrumpi potuit sarcasmis talibus ictus
Tyroglyphus moriens, pellemque exire nigrantem,
Ac nisi Parca cutem, naturae provida, denso
Stamine nevisset, nodosaque fila ligasset:
Disrumpendus erat. Pergit Physignathus ingens;
Sed quid ego indoctis haec inter proelia [Orig: praelia] ? vade
Legate, inque vicem Mausolo haec dicta reporta:
Advenio furere, et bellum bellare, quod optat.
Invideo tantum, quod me prius ille vocarit.
Sic fatus, capulum iunci quassavit acuti.
Insequitur strepitus Sociorum, et in arma ruentum [Reg: ruentium]
Clamor. aquae resonant, incisaque calcibus unda
Spumat, et impulsis subsultant classica ripis.
Qualiter ad diram Phoebei [Orig: Phoebaei] Amphionis Urbem,
Dum iubet Aonii sceptris Etheoclea regni
Cedere Tydides [Orig: Tidides] . vix hoc immugiit aulae:
Iam totae infesto fremuerunt murmure Thebae.
X. Egressi in turmas abeunt. Physignathus alto
Editus in solio, quod praebent vimina, censet.
Malvarum foliis muniti crura, orichalco
Betarum reliquum defendunt corpus: in usum
Scutorum aptatur contortis brassica nodis.
Altius erigitur iuncus. fit cochlea cassis.
Tunc sic Hypsiboas iussus procumbere Marti
Altisonans: quemque extremo Gradivus ab AEmo
Audiit, et iacta signum dedit eminus hasta,
Mavors [Reg: Mars] : seu Getici culmen subsidis ad Hebri,
Et reficis fessos secto Diomede iugales:


page 84, image: s084

Seu Rhodopen glaciandus amas, interque puellas
Peltigeras (sunt et nobis tua cognita furta)
Partiris spolia, aut crustas de Strymone trudis.
Adsis, et nostrae cupias sudare phalangi.
Auspiciis armare tuis immania vota
Poscimus, haud iniusta tamen: da sternere Mures.
Nam te saepe dolos meditantem nocte serena,
Ne notet obsessus, strepitu maiore iuvamus.
Da vires, da tela pater, bellumque secunda.
Talibus Hypsiboas Tubicen de more creatus.
Clamorem tollunt, quantum non Eurus ab ortu.
Non audita procul de nube tonitrua vincant,
Nec percussa freto rabidum latrante Malea.

LIBER III. Iovis, Divumque Concilium.

I. VIdit utramque aciem iam dudum e cardine Mundi
Caelicolum [Orig: Coelicolum] Sator! et multo se numine torquens
Acciri iubet armorum bellique potentem.
Vade, age, Cyllenee [Orig: Cyllenaee] , apta talaria plantis:
Sumpta cum petaso virga, per nubila lapsus,
Fratrem quaere tuum, gelidum delatus in Hebrum.
Protinus ima petit Deus, et videt amne lavari
Sanguineo Martem, mersosque evolvere truncos.
Talis, ait, mihi vise Patrem. te summa Tonantis
Iussa petunt. Secat ille viam, et luctatus in altum
Protollit corpus, currumque ascendit ahenum
Confestim. neque enim liceat mandata morari.
Ante Pavor, post terga Dolor latus ambit utrumque
Ferri densa seges coeunt examine misto
Tum variae Mortes, tum strictis ensibus Irae.
Ipse per obstanteis [Reg: obstantis] armato corpore nubes
Fertur, et evincit lapidosos grandinis imbreis [Reg: imbris] .
In galeam quoties rectum iubar incidit aethrae:
Fulgurat, et nitido Soli sua tela remittit.


page 85, image: s085

Qui sic ante Iovem praesens: heic [Reg: hic] Iuppiter [Orig: Iupiter] adsto,
Quem quaeris. quid enim mandas? vacuabo profunda
Imperia: osque tuum, fiet manus ista, nec ullus
(Scis tamen ipse) tibi tam prono numine servit.
Rex Superum alloquitur. Sic nempe assurge. Patremque
Disce tuum. iam expone, novus quis miles in Orbe
Se tibi devoveat viden, ut numerosus ab undis
Batrachus; ut campos late diffusus obumbret
Musculus; et sese cubitis tribus altior exstet [Orig: extet] .
Tune implevisti solitis haec pectora flammis,
Anne Soror? Tristem vox improvisa Gradivum
Perculerat; quaerique aliquid tam vile pudebat.
Nam dignum sperabat opus: nova Pergama fundo
Vertenda, et solo structos Amphione muros.
Talis enim, talis clades et fama deceret.
Ergo Iovem nimio vesanum nectare credit:
Infremuitque sono: quibus, ohe gloria! fungis:
Praeficimur: si bella iubes; sint digna relatu,
Sint Patre digna meo. ne proelia [Orig: praelia] , deprecor, ista
Vel Tiberis [Orig: Tyberis] norit [Reg: noverit] , vel turbidus audiat Ister.
Ante quidem Mures vidi, Ranaeque vocanti
Annuimus. mirabar ego, quis primus in iras
Putre genus tantas, ignaro Marte, dedisset.
II. Vix ea: cum risu Genitor prorupit aperto:
Seque coruscantis Nati complexibus ingentem
Infudit rigidis quamquam [Orig: quanquam] haud illaesus ab armis;
(Quippe umbone ardens et duro filius aere)
Haec acies, inquit, nostra est: ego Iuppiter auctor
Incussi stimulos. sat dira novalia Cadmi
Sustinui, aerisonam segetem deflente colono.
Sat Thebis, Argisque datum, trucibusque Mycenis [Orig: Mycaenis] .
Iamque etiam nimium lacrimarum [Orig: lachrimarum] ac sanguinis hausit
Effusi, tellus manantibus ebria rivis.
Et piget, et taedet detrusos corpore maneis [Reg: manis]
In totiens [Orig: toties] alios artus transferre, modumque
Addere crescendi. Tandem placet edere bella,
Quae squalore [Orig: squallore] suo prosint mortalibus aegris.
Erudiant Orbem. sine nunc, sine ludrica certet
Turba, capax leti, sed iniqui criminis expers.


page 86, image: s086

Magna catenatis innectant vulnera sulcis
Ignari, rumpantque nigris mucronibus ora:
Dum se non homines feriant, truncandaque dextra
Induerit iugulo Patris, extractumque cruorem
Sparserit in postes. modo nos Titania pubes
Non iterum incestet, captivaque sidera calcet.
Anne novum bellorum uterum fecunda minatur
Oedipodis coniunx [Orig: coniux] , et crimina proicit [Orig: proiicit] astris
Ex gnati suscepta toro? quod vidimus olim,
Damnavitque sui genitrix Iocasta mariti.
Par illud, diri quae non movere Nepotes
Proelia [Orig: Praelia] ? servarunt odia ipso in funere, saevi
Ad tumulos, et ad usque rogum, supremaque busta.
Stet fixum dein bella veto, quibus Orbis abusus
In sua damna ruit, totumque implevit Avernum
Stragibus, et nimiis lassatus Portitor umbris
Integra transmisit Lethaeae saecula [Orig: secula] ripae.
Sin iterum dabitur Dircaeo cernere campo
Prodigium Veneris sese regerentis in ortum,
Materno in thalamo recubans; aut cena [Orig: coena] Thyestae
Altera terruerit solem: mea sidera testor:
Non ego, non tantum torquebo fulminis alas:
Aut telis, Gradive, tuis ulciscar amores:
Sed Liparam, atque ipsos Aetnae vibrabo caminos,
Meque super. Mars alta trahens suspiria ab imo
Pectore (bellorum namque illum cura remordet)
Ingemit, et tali vocem clangore resolvit.
III. Reddo tubas, reddo arma tibi mihi barbita sumam
Posthac et calathos, pigrique trapeta Lyaei:
Et quia tela vetor; telas urgebo, columque;
Fractaque pensa geram; iactoque per aera thyrso
Cum thyasis fugiam, saevo stimulatus amore.
Pulcher [Orig: Pulcer] ego Mars sum: colimur, numenque putamur
Scilicet, et nostris submittitur ensibus Orbis.
Si populos aeterna quies amplexa coronet,
Quid vivo? an satis est Mures collidere Ranis?
Pro caeli [Orig: coeli] terraeque pudor! (pallebat, et altum
Sed torvum ridens inter lamenta fremebat)
Qui rapuere Noti promissa? oblivia carpunt


page 87, image: s087

Te quoque? mandabas: I Mars sate sanguine nostro
In Scythiam, nec iusta time. tibi stringere ferrum,
Tyrrhenasque tubas, tempestatesque cruentas,
Et mortes et bella dabo. regat ille disertum
Florentemque chorum Musis addictus et hortis;
Ille nemus vitesque colat, vel flumina frenet:
Armorum tu iura tene, rebusque secundis
Adverte implacidos vultus; ne mollior aetas
Torpeat, et luxus vitiis effeminet Orbem.
Nec disside: Viros dabimus, Sponsosque Dearum
Horrendos, qui te ferro flammaque iuvabunt.
Pace tua (belloque meo) si dicere fas est:
Fictum per Stygiae iurasti stagna paludis.
Namque ubi nunc Cadmaea Phalanx, et natus in herba
Miles, qui totiens [Orig: toties] nos spe luctavit inani?
Cum quererer nostrae dispendia sortis iniqua,
Sic solatus eras. o quae tibi praemia surgent,
Qui virtutis honos! cum parturientibus arvis
Distendet legio glebas, clypeique recluso
Incipient vernare solo. rumpentur ahenis
Germinibus sulci, subitas seges exseret hastas,
Aspectu metuenda suo, de semine dentis.
Vidi equidem, placuitque mihi. sic cresce, precabar,
Sic multum me plena tume sublimis arista.
Vix ea fatus eram: cum formidabile campus
Intonat, inque manus subitas se spica resolvit.
Ac si una natus tubicen turmale dedisset
Exitio signum; messis se messuit ipsam.
Disclusae resonant galeae: super aequore toto
Intercisa crepant ferratis funera culmis.
Arboream sobolem tamen altera protulit aetas,
Infantesque viros sursum Dodona levavit,
Non fecunda diu. Platanus mox mollia coepit
Pignora, et imbelles tellus proferre myricas.
Magno animo aequaleis [Reg: aequalis] artus, et digna videri
Corpora conspexi rursus, viresque recepi:
Cum fetus grandaeva suos, hirsutaque duri
Coniugis effudit catulos in montibus uxor.
Absque metu turbam illa suam, quam ventre ferebat,


page 88, image: s088

Ostendit Mundo: nec ad hoc Lucina vocata est
Incaulam [(perhaps: ?)] , ut tali parituram mole levaret.
Non admota fuit lactentibus amphora mammae!
Sed glaciem didicere pati, glandisque medullam
Decussae: nisi cum nostro fors fidere mater
Lautior intrivit mananteis [Reg: manantis] uberis offas.
Hinc virtus solidata stetit; nutrita que veri
Militis excrevit firmatis gloria nervis.
Gnatos maioreis [Reg: maioris] coliphia querna replebant.
Tota fames uno pendebat ab ilicis ictu:
Lassatisque cibi stridore molaribus, ausi
Laetum aliquid, casulae colluctabantur in umbra.
Turgida digestas ructarunt guttura baccas.
Post faciles somnos in apertis frondibus, aut in
Pellibus Hyrcanis, flanteisque [Orig: flantisque] ad proelia [Orig: praelia] ronchos,
Corneus horum aliquis, soli conversus Eoo
Diduxit scopulos, collo tenus abditus antris.
Sub noctem, in valles instar torrentis ab alto
Culmine decurrit. reducem manifesta ferebant
Signa, sub axillis spirantes eminus alae.
Hoc hominum genere, et tantis mea bella gerebam
Auspiciis: donec successit inertior aetas,
Substituens Psyllos habituque animoque pusillos;
Myrmidones: gentem, quae dum cohibetur in arcto.
Ut stipula in flammis crepitat: risumque furore
Provocat, ungue gruis vacuas rapienda per auras.
Huc mea devenit laudata potentia quondam.
At tu etiam Ranas nunc vis mihi iungere; Ranas!
Et mures mandas in campum educere, Mures!
Quos dabimus superis ludos? quae fabula fiam:
Iussisses si cogere apes, quia numen in illis
Est aliquod, Regumque licet cognoscere mentem:
Forsitan huic uni poteram vigilare labori.
IV. Talia Mars: tali fuit illum voce secutus
Iuppiter. o nimium noster, reliquisque tremende
Caelicolis; qui te tantum per seria ducis.
Non ego perpetuis Bellum cohibebo catenis.
Ut rebare, tuum: vel Iani clausa tenebo
Limina. nonne vides, qualem tibi Romulus urbem


page 89, image: s089

Struxerit? haec toto late dominabitur Orbe,
Tuque simul. Britonum terras ignotaque nautis
AEquora, et extremam Thulen Calpenque subibis.
Longa Ducum series talum tua castra sequetur.
Displicuere tibi Serranus, Brutus, et ingens
Fabricius, pugnansque mea pro rupe Camillus?
Mutius in flamma, Coclesque in ponte reciso?
Aemilius sibi bis geminus, ter Horatius unus?
Et Curius, qui messor eques, trabeatus arator?
Contemptorque [Orig: Contemtorque] Afri, sacraque in morte superbus
Regulus, et dives Paupertas nobilis Anci?
Hos, puto, laudasti. sicut cum Claelia Virgo
Per medium fluvii tractum captiva natavit:
Castaque confodit calidum Lucretia pectus,
Vindex ipsa sui. vidi exsultare, comasque
Comere re, quando Consul de vomere raptus
Induit ante boves chlamydem, et qua ligna cecidit,
Percussit sonteis [Reg: sontis] , torquataque colla securi.
At non infractus cedet Cato talibus. Heros,
Marcellique truces, formidandique Metelli,
Velocesque morae Fabii (do nomina rerum,
Ne tantum dare verba putes) haec numina Romae
Accedent falces, hastas, scabrique ligones
Arma dabunt; verso pugnabunt sarcula ferro;
Inque Thybri [Orig: Tybri] aeratae collident rostra carinae.
Omnia nec mens est, nec fas expromere fata.
Tunc tu nulla mihi dices convitia vultu
Turbidus, et gladium raro vagina recondet.
Crescet honor Ducibus, cristataque gloria peilis [Reg: pilis]
Efferet alta caput, laudemque in sanguine quaeret,
Caesar erit, Pompeius erit. quid quaerimur ultra?
Hos satis est cognosse Duces: quos nulla vetustas
Obruet: in totum cum fama venerit aevum
Et Gener et Socer, et fluvius Rubiconis, et audax
Transitus, et mediam tumulans Pharsalia Romam.
V. An te plura iuvant? Europae filia nostrae
Divitiis felix, et Agenoris aurea Neptis:
Torva genas, quae nunc vario se nomine vestit.
In silvis interque feras assueta vagari;


page 90, image: s090

Tunc habitura tamen constans Germania nomen,
O quibus! o quantis frangetur adultera bellis.
Regna cadent: excelsa ruent: depressa ferentur
Altius. occumbet multis caelum [Orig: coelum] omne: gravabit
Tellurem sanguis, ponto miscebitur aether.
Nempe quot ipse parens Rhenus vomet arma bicornis
Assurgens alte: fraterque binominis Ister,
(Quippe et Danubius nascente vocabitur unda)
Pandere cuncta tibi vereor portenta malorum,
Quae Furiae per castra serent, inopinaque crescent.
Cum glebae steriles incultaque terra iacebit
Certatura Tagum Nilumque bibentibus arvis.
Sub galeis AEtas omnis sudabit, et annos
Ornabit spoliis, et ad improvisa trahetur
Tympana. Subsident emotis oppida portis:
Et quae suspensus vicinae nubibus arces
Haerebant instar scopuli; sua claustra stupebunt
Convelli. Quas non artes Gens illa modosve
Inveniet, quibus expugnet! Salmonea cernes
Non unum, nostrum fulmen currusque sonanteis [Reg: sonantis]
Qui referat: patiarque libens iaculabile sulphur
Flammato sparget tractu tonitrale metallum.
Tot credas bellare Ioves. circumfluus aer
Diruet incensus subito, laxataque findet
Machina, et evertet nutanteis [Reg: nutantis] turribus urbes.
Inter quas unam si tu quoque, Nate, videres
Fumantem, et faciem Troiae flammasque ferentem.
O quid agis, Virgo thalamum violare parata,
Fide Seni, qui te dictis castigat amicis.
Sic tibi dilecto vives servata Marito;
Non aliter: nam si pergis contemnere veri
Amplexum Sponsi, peregrinaque basia praefers:
Bellona ultrices attollet pronuba taedas.
De Sene, cui mallem miseran dam fidere Nympham,
Pauca tene. Vix ullus erit, quem sistere possis,
Quem conferre velis. Virtuti immania vota
Iam Iuvenis faciet, ferroque inflectet olivam.
Afra sitis, Rhodopea [Orig: Rhodopaea] fames, Alemannica bella
Maiorem pascent. censebitur una voluptas,


page 91, image: s091

Duratas sulcare nives, ex casside frigus
Lambere, et hibernis [Orig: hybernis] gelidam sub pellibus Arcton
Aspicere, ut ponto mergi tardata repugnet.
Hic nec ab eventu pendebit strenuus; et cum
Ferrea bis septem consumpserit [Orig: consumserit] ordine lustra,
Ipse sibi suus augur erit, plenusque triumphis
Campo decedet. per cuius Nomen et Umbram
Posteritas iurare volet. sed et alter, et alter,
Contendent aequare Ducem. seu Cimber aperta
Regali Tritone ferox prorumpet in arma:
Seu qui falcatis renovabit monstra quadrigis,
Non nisi calcato positurus Caesare ferrum:
Seu qui stante potens sua stagna Aquilone secabit
Victor, et ingentem propellet ab aequore classem.
Ille valebit equis remisque, et stragibus Orbis
Collapsi utetur: docilis larvasque minasque
Spargere, et ignavam promissis tundere plebem:
Virginis auspicium calvae studiosus utraque
Observare manu, vultu ridere doloso;
Dum propior patriae, aeque admotus ad ubera Regni.
Armatis precibus Germanum emulgeat aurum.
Finio. quae Fato volvente sequentur, ab istis
Qualia nunc tecum soror admolitur in Hebro,
Crede mihi, tantum distabunt proelia [Orig: praelia] bellis:
Quantum Sarmatico secedit Musculus urso,
Et superat minimam Balaena Britannica Ranam.
(Mavors [Reg: Mars] ingenti diduxit labra cachinno:
Malles plorantem, tantus fuit horror in illo)
Quo sensu aspicies, Fili, tot funera passim
Sparsa iacere solo? quantum bibet alta cruoris
Fraxinus? affixas quot non tua lancea calvas
In nubes porrecta geret? refer ergo quietam
In melius mentem, et placide nostrum accipe ludum:
Dum narrata tibi decerpat proelia [Orig: praelia] tempus:
Interea dabimus belli praesaga futuri
Hos, simulacra, Neoptolemos: non apta ferendis
Corpora vulneribus, tamen antra Lacusque loquentur
Quid factura hominum scelerata nocentius aula,
Munitumque Nefas residens in turribus altis.


page 92, image: s092

Tristia Spynx [(perhaps: Sphinx?)] inventa parat. quae Musculus armis;
Haec et homo bellator aget, peioraque magni
Larvata facie statuent exempla tyranni.
Nil sine consilio est. Ranarum in tergore fata
Portantur, cladisque ingens aenigma recumbit.
VI. De genibus Mavors [Reg: Mars] , sed enim mox surgere iussus
Grates laetus agit; placataque fulmina Patris
Lambit, et assiduum Brontem promittit in Aetna,
Immiscetque preces: si non aversa tibi mens;
Huc quoque conveniant nostrae, tua cura, sorores.
Annuit: et Maia genitus mox fertur in Idam.
Cyprumque, Cnidias [Orig: Gnydias] que arces, et Maenala Luco
Aemula Taygeti, vicinaque fana Cybelli.
Quaeque gemelliparo nova claruit Insula partu.
Accitique omnes Divi. Latonia Cervis
Invehitur, serpente Ceres, Tritonia curru
Quadriiugo: Bromius geminis cum lyncibus intrat;
Cum Phrygibus Superum Mater Turrita iubatis.
Candenteis [Reg: Candentis] Erycina regit sublimis olores.
At pedes, et nullo Tirynthius appulit ingens
Vectus equo, pompae et luxus pertaesus inanis.
Villosus partem spatiosi tergoris implet
Fulva pelle leo. quercu fulcitur adusta.
Ipse secat medias, sectasque viriliter auras
Calcat, et ingenti duplicat vestigia passu
Immodicus. nondum decimum promovit ab Oeta;
Iam reliquis vicinus adest, Matremque salutat.
Conseruere manus; tremuitque a pondere nubes
Insiliente Dei. manifesta pericula casus
Mulciber expavit, sapiens a vulnere primo.
Et placuit Fabri timor omnibus. unica Iuno
(Caussa later) se Concilio subtraxit. ab arcu
Quod suspensa suo, cum fletu nuntiat [Orig: nunciat] Iris.
Adsunt et Fluvii: quorum ne absentia terris
Obsit, et arentes discedant pulvere ripae;
Nympha trahit fontes, urnamque vicaria volvit.
Primi aderant Venti. tamen hos reverentia cogit
Postremos fieri. qui, cum turmalibus aethram
Perfurerent flabris, immansuetoque susurro


page 93, image: s093

Atria complerent; Iove solum hiscente steterunt.
Occlusisque manu presserunt sibila labris
VII. Tunc sic Omnipotens; o noctro effusa cerebro
Progenies: (veneratur eum, decuitque minorem
Poplitibus fieri, et demissam accedere terrae)
Cernis, (et ostendit) quantus se exercitus arvis
Inferat. armorum campus repletur ab umbra.
Auxilio dignata tuo lectissima bello
Pectora, praetenta Mures defende Medusa.
Nam virides Ranas Praeses Latona iuvabit.
Da specimen, quod sis nostro de vertice nata.
Et dabo, Pallas ait: neque enim parebo monenti.
Scilicet hanc mundi faecem Patrona tuebor
Hostes Diva meos? mea qui Delubra pererrant
Semper, et incestis deformia sordibus implent.
Quid? quod Erythraeis pretiosa monilia conchis,
Sertaque sacrilego morsu decerpta profanent.
Quid? quod ab aetheria flagrantem Lampade Succum
Meque bibant, roremque sacrum pallentis olivae.
Quid? quod in augusti caelestia serica Pepli,
Nostra picta manu, rabies male sana nocendi
Impulerit, totamque, (nefas) corruperit artem.
Mitius, ut flavae numen regale Minervae
Inter Mygdonias contempserit [Orig: contemserit] una puellas,
Corpore suspenso damnata furoris Arachna.
VIII. Haec effata, simul Peplum mirabile monstrat
Ambesum. quae bruta fames intacta reliquit;
Sunt testes artis, sunt argumenta decoris.
Ipsae relliquiae laudem nomenque merentur.
Ingenium posuit formas, solertia filum,
Materiam dispensat acus, variatque figuras.
Omnia vel vivunt, vel sunt mendacia vitae.
Vera putes, sed ficta placent simulantia verum.
Summa: Trophaea Iovis, statuit quae plurima Mundo:
Nondum fuscus erat prima lanugine malas
Sub genitrice Rhea, nec adhuc iuvenile vagatus;
Iam propriora polo sensit discrimina, Patri
Ereptus. tinnit Corybas, suaque aera fatigat,
Saturno natum sene praetereunte puellum.


page 94, image: s094

Et vere vagit puer, et sua Cymbala vere
Curetes quatiunt, tamquam [Orig: tanquam] si sentiat auris.
Iuppiter in Latio dormit, placidamque quietem
Quam dedit haec tellus, meliori munere pensat.
In fruges fecundat humum, Cereremque maritat
Lenaeo non ulla manus tam fallere docta,
Tamque minus, teretes digitos felicius egit
In tramam ardenteis [Reg: ardentis] cupias decerpere gemmas:
Usque adeo maturat acus. mustumque propinat
Ante diem. niveo vincit candore ligustra
Synthesis: alternis sublucet purpura filis.
Iurares spirare crocum; vaccinia nigro,
Et violas humileis [Reg: humilis] , violae pallore notari.
Concipit et linum Zephyros. nascentibus herbis
Permistae serpunt hederae: coniungitur ulmo
Foederibus textis e lana pendula vitis.
Qua flavum trahitur filum, flavissima messis
Insequitur: qua sanguineum vindemia labris
Spumat, et in Phrygiam procumbunt orgia telam.
Addidit et fontes, qui passim in sindone sudant,
Bullit ab argento trepidatque argentea lympha,
Sparsaque deducti percurrunt carbasa rivi.
Addidit et certis distincta Elementa corymbis,
Sopito famulata Iovi, et mulcentia somnum.
Nec confusa iacent: Naturae cernitur ordo.
Terra stat, Unda fluit, ineat aer. emicat Ignis.
Terra pedes tangit, pectus circumfluit Unda;
Per nares aer meat, et capite emicat Ignis.
IX. Parte alia Veli descripserat horrida bella
Centimanum, et longe Inarimen super aethera iactam.
Se quoque pugnantem, durantemque Aegide [Orig: Aegyde] vultus
Marmoreos. Petulans et commeritus laqueum Mus
Hoc ipsum foedavit [Orig: fedavit] Opus, rositque maligno
Dente tenax: periit lusus felicis imago,
Solaque divini superant emblemata limbi.
Quo dedit expressum facinus crudele Belarti,
Anguipedes inter quondam summosque Gigantes
Principis hic alio Frandildus nomine dictus,
Semideus, postquam Iovis est susceptus in aulam:


page 95, image: s095

Ambitione sacra flagrantia fervidus arma
Corripuit, totum debellaturus Olympum.
Sed cum iam fureret traheretque in vincula stellas:
Excidit infelix, immanibus excidit ausis.
Et frustra stolidos implevit numine fastus.
Quippe toro prostans, et se positurus in umbra
Fraxineam incubuit Martis porrectus in hastam,
Impiaque aeterno conclusit lumina somno.
Nec non et pretium qui formidabile pacti
Iurarunt [Reg: Iuraverunt] commune nefas, tumidumque Mimantem
Porphyrium [Reg: Porphyrionem] que trucem, natumque Damastora Caco;
Marcenteis [Reg: Marcentis] epulis Socios nimioque Lyaeo,
Nudati feriunt gladii, iugulosque resolvunt
Incisos redit in phialas nutantiaque orbe
Sigmata permistus scelerato sanguine Bacchus.
A Satyris praeceps data funera fune trahuntur
Contorto. caelum omne tonat, tellusque remugit
Iam levior: respirat ager, perque avia silvae
Iam secura canit Pastorum fistula Mopsum:
Et sibi gratatur tutos Amaryllis amores.
Omnia Palladius se tota Pallade pollex
Fecit, et arguto glomeravit singula tactu.
Quisque decens rerum color est. convivia fumant;
Ex auro surgunt mensae. funduntur ab ostro
Vitra, relucentes attollunt vasa smaragdi.
Paene etiam fremitus caedentum [Reg: caedentium] auditur, et una
Caesorum stridor. Perfossa cadavera fetent
Tam nebulis pertusa, ut abesse notetur ab ore
Spiritus, et paullo tamen ante fuisse sub ore.
Hic discat mors ipsa mori. Sulcata cicatrix
Eminet, et grandes buxo signantur hiatus.
Florida qua summus clausit subtemina margo:
Vivus adhuc, turgensque minis Frandilus et ira,
Ut turpi macie curisque exesus anhelet,
Ad iubar Imperii, radiato fingitur arcu;
Mercurio responsa dare, et contemnere Divos.
Caeruleo glandes oculi de stamine turgent.
Nasus agit rhonchos. rugis fons abdita bysso
Flaventi, barbaeque vapor diducitur atra.


page 96, image: s096

Caetera vastator Mus cernere texta negavit.
X. Talia dum cupido defixi lumine lustrant,
Mirantur Divi; simul indignantur, et atros
Musulmannigenas inversa cuspide damnant.
Hosne ego defendam Virgo Tritonia reddit?
Hosne ego? quam iacio, sese prius induet hasta
In folia et frondes: atque hastam iecit in auras.
Hunc uterum (monstratque Iovis caput) ipsa verendum
Dedecorem! si tela tamen fatumque minaris:
Eligo Gorgoneis Ranas umbrare cerastis.
Ignosce: et Ranas odi. nam semper amantem
Otia, cum somnum sub lauro fessa vocarem;
Scilicet infestis a me pepulere querelis,
Dixerat. extremas voces Latona probavit,
Multa fremens super his: Lycidas quis nominat, inquit.
Saltanteis [Reg: Saltantis] in aquis, tantum ad convitia natos?
AEstus erat, totumque Leo succenderat axem:
Ardebant nimiis exusta caloribus arva,
Nosque siti. gemino soboles portata lacerto,
Ubera pulsabant tremulis siccata labellis;
Desisto; narrare pudet. nil durius umquam [Orig: unquam]
Sensimus. hausturam latices vis rustica stagno
Arcuit, et limo venam turbavit aquarum.
Quid tale ausa fuit Niobe? quam nostra peremit
Filia post Natos, iusto damnavimus ore
Barbara corda virum. saliat, trepidetque, vomatque
Nunc licet, et clamet submersa palude caterva;
Raucaque perpetuis consumat litibus aevum.
At quam pulchra [Orig: pulcra] mihi vano Tegeaticus Ales
Proelia [Orig: Praelia] promisit flatu? quid ad ista vocavit
Dedecora? infami iuvat hoc exesse theatro.
Illusae sumus. abscedo. abscessitque marinis
Rupibus illapsa, et Delo se condidit alta.
XI. Concussum est magno Superum genus omne tumultu:
Obque eadem tacite certamina ludicra mussant.
Iamque soror Phoebi, iam Phoebes frater, et angues
AEgide concutiens, stimulos abitumque sub alto
Corde volutabant, subituri moenia Cyrrhae.


page 97, image: s097

Praecipue Venus, ut Mures in casside vidit,
Non nisi dilectae pennas fixisse volucris
Contemptu [Orig: Contemtu] . teneros sensus testata decoris
Fletibus, et crudum sic est affata Maritum.
Ergo meae tantum galeis, ludibria belli,
Affiguntur aves? tuque ad scelera ista silebis
Saeve? (silebat enim) quin et saevissime rides?
(Riserat) hoc merui mulcens post proelia [Orig: praelia] fessum!
Thrax ingrate mihi. si corvus et atra deesset
Noctua: non quererer. nunc Cypria luditur ales.
I tamen, et nostrum Coniunx [Orig: Coniux] ulciscere probrum.
Mavors [Reg: Mars] , seu simulans, seu vere percitus ensem
Nudabat, iamiamque ruens in bella ruebat,
Inflexus precibus. voto Saturnius obstat,
Et Mures iugulare vetat: neque te decet, addit,
Huc ferri rapidum, et vilis [Reg: vileis] abscindere vitas.
XII. Vos porro sanguis meus, et formosa voluptas,
Caelicolae [Orig: Coelicolae] : tuque alma magis Dictynna, decusque
Phocidos intonsum Pataraee, et Filia nostri
Sincipitis: quae bella parem, cur talia cogam;
Accipite haec animis, altoque recondite sensu.
Scitis, et in vestris etiamnum mentibus haeret
Terrigenum furiale nefas, dira ausa Typhoei
A pede convulsos vibrantis in aethera montes,
Cum stetit Ossa super contorta nivalis Olympum,
Quis non expavit? Pangaea volantia ruptis
Vallibus, in nostram cecidissent paene Sororem.
Machina tunc, sedesque Poli turbata: refugit
Signifer: audivi in cunis vagire minora
Sidera, et interitum non interitura timere.
Fulmen erat dubium, nisi nostra rotasset in hostem
Dextera, quem vinctum cohibet Trinacria ferro:
Sudat ubi curvum caput ad sua membra retorquens.
An reliquas memorem, quas magno pectore curas
Interiore premo? quanto sudore cavemus,
Ne leges Natura suas violata queratur!
Iam fastum elido, iam torqueo pectus avarum:
Iam caecas crucio fraudes, iramque retundo.
Nunc caditin poenam poenae secura libido;


page 98, image: s098

Evertoque toros, et proscribendum Hymenaeum.
Non unus de Matre nepos effunditur heres,
Saepe sui Patris frater punire fatigor:
Et pudor est, totiens [Orig: toties] pavefactum avertere solem.
Atque utinam interea, vel parvo tempore, fessi
Vestrum aliquis caperet frena imperiosa Tonantis:
Disceret invidiam tumidis avellere votis;
Et modico vilis contentus farre polentae,
Mallet in exiguis pavisse mapalibus agnos.
Est aliquid, summum Mundi, mihi credite, pondus,
Ferre, nec oppositis frangi vel cedere Fatis.
Secula donamus: coelestes volvimus orbes:
Torquemus nimbos: fruges ubi sicca negarit
Tellus, in dulceis [Reg: dulcis] uxorem solvimus imbres.
Quod Ver molle rosis, Aestas cingatur aristis,
Temperet immitem Brumam confinis Iacchus,
Musto praela fremant: nostrum sunt omnia munus
Num quisquam idcirco vel nos mortalis adorat?
Vel colit obsequio supplex? periurat et odit,
Imponit linum capiti, spoliatque corona
Caesariem; raditque femur, si bractea fulget.
In Fano dat tura, domi clam devovet Orco,
Dira petunt, non casta satis, non digna mereri;
Quaeque palam nollent Plebis constare Tribuno.
Sunt, qui me fatuum credunt, minimumque Deorum,
Insanumque vocant, quoties incanduit aether
Ignibus abruptis. peccanti indulgeo? credunt
Et surdum. tamquam [Orig: tanquam] Larvae sua vota dicarent,
Sic colimur. qui nunc stat in alta Iuppiter ara;
Urceus ante fuit, vel fragmen inutile pelvis.
Parcitur argento. de vili ducimur aere.
Quodque diu sonipes versavit in ore metallum,
In nostram effigiem liquefit. primordia testor
Elysiae Noctis: nisi me Natura rogasset,
Ut regerem; pridem voluisse abs cedere caelo [Orig: coelo] .
Atqui ego nunc seriem poenarum et vulnera verse
Instigenda Reis. cogam. Iove digna, fateri
Invenisse Iovem magni tormenta doloris.
Sint Agros, Thebaeque, ioci nunc seria restant.


page 99, image: s099

Excessit scelus omne modum: cum crimine crescat
Vindictae mensura meae, seque impleat ipsam.
Haec caussa adventus vestri, mea Pignora. quanta
Supplicia exposcam praeterlabentibus annis;
Quot mortes maneis [Orig: manis] que vagos: in imagine sola
Cernetis Belli, quod Mus et Rana movebunt.
Parva mora est: iam se accingunt, aptantque lacertos.
Me dante hos animos; furiasque afflante sonoras.
Quidquid eis diri eveniet; deducat in omen
Posteritas, Fatumque vocet; credatque latere
Tristius, atque oculis deflendum ex marmore caesis.
Quod rationis inops patitur putredo; sequentis
Umbra mali tantum est, et primae linea mortis.
Queis [Reg: Quibus] animus putet: qui versat in ulcere mentem;
Qui pecudum ritu vivit, cum pulchrius [Orig: pulcrius] illis
Sortitus lumen, se caelo [Orig: coelo] extendere possit:
Qui caprum in venis, bubonem in pectore nutrit:
Qui fastu tumet, aut rapto lascivit in auro:
Qui flatu violat stellas, et numina poscit
Detrahere: illum, illum mala nota Gigantibus, illum
Bella prement non visa prius, verique labores.
Sancio; ne porro nostrae penetralia mentis
Nudet, et excutiat quisquam sollertius [Orig: solertius] Urnam;
Sancio; ne absenti Latonae Tantalus ullus
Quae statui, quaeque hac pugna durante videbit,
Evulget. dignas dabit illa superbia poenas.
Nunc agite, et curis placide super astra remissis;
Dum veluti Praetor, Romani gaudia Circi,
Do gladiatorum Ludos; Consulque cruento
Amphitheatrales illustro Munere nubes:
Pensilis Orchestrae cuneos insidite, dixit.
Maiores sedere: Deum succincta minorum
Turba stetit. Fluviorum humeris et grandibus urnis
Aeolidae incubuere: iacet pars maxima retro.


page 100, image: s100

LIBER IV. Praelium et conflictus.

I. IAmque remensus iter per vasta silentia noctis
Tyroglyphus, reperit Mausolum forte severa
Iura suis dantem, et timidum de tristibus actis,
Culpantemque moras non iussa exspectat, ad arma
Vociferans: date tela viri; Physignathus omnis
Egreditur: scelus, arma parat: non aestimat aequum:
Legatos temerat. date tela. erumpite castris.
Erumpunt: quales apri, quos tristior antro
Clausit hiems [Orig: hyems] : simul insequitur venator, et hastam
Intorquet librans certae irritamina vocis:
Ocius [Orig: Ocyus] una omnes frendent. stant horrida saetis [Orig: setis]
Tergora: fulminei stringuntur in obvia dentes.
Pastor ad haec pallet trepidans, et fronte relicta
Histricis in morem surgunt horrore capilli.
II. Et iam intra iunci iactum bellator uterque
Stabat, et erectum tentabat figere peilum [Reg: pilum] .
Admoratque tubam diffundere classica iussus
Hypsiboas. fremitum lituis maioribus augent
Conducti Culices (Cilices dixere Sabaei)
Principium tristi pugnae ferale daturi.
Sed suprema Iovis praevenit buccina signum.
Intonat, et nimbis Aquilo submugit hiulcis.
Calliope: namque ipsa Duces cognoscere belli
Diceris, et fatum cuiusque notare lapillo.
Quippe memor: seu quos inimica incendia Troiae
Hauserunt; seu quos Simois demersit et aequor
Tyrrhenum, Siculumque fretum, Dolopumque cruentae
Deiecere manus, et Doricus abstulit ensis.
Da Vati memorare tuo, quo lancea primo
Quaeque inter Mures Ranasque sit acta per auras.
Quod genus occiderit: sint et sua nomina famae.
Primus in adversum fertur Physignathus hostem,
Armiger ad latus, et calamis impleta resectis


page 101, image: s101

Corytos: quamquam cursum natura retardat.
Intumuit virtus Sociorum prodiga vitae
Exemplo, viresque capit de rege propinquo.
Corripiunt spatia [Orig: spacia] , et medio gradiuntur in orbe
Lunatamque aciem reddunt. hac arte laborant
Effusi circo Cephalos includere furvos.
At Mausolani protecti corpora scutis
Ante dolo adverso, late in contraria vertunt,
Cornuaque extendunt equitum. Dictator amarum
Praefurit, et totas secum iubet ire catervas.
Qualis in arma leo fulva cum coniuge vadit,
Si quando stimulavit Arabs: negat ille timere,
Sed ruit horrendum assultans, catulique sequuntur.
Iamque adeo miscent facies, haeretque viro vir
Consertus. desis acubus iuncisque serenum
Aufertur. pudor est, obnixae cedere turbae.
Ut si tabe nivis verno iam sole solutae,
Montibus hibernis [Orig: hybernis] , geminus de vertice torrens
Descendat, pugnentque suam confundere brumam:
Mox ubi convallis mixtos angusta recepit;
Ire simul spumant. tamen et violentior unus
Fluctuat ambiguum, fluvioque immania iuncto
Saxa rotat: mox et totus luctatur in arva.
Sic Glauci Maurique ruunt; sonitumque volutant
Acceptum late loca: donec inertia passim
Corpora volvuntur tellure cava depressa.
Quot tumidi montes, praeruptaque culmina surgunt
Carpathio in pelago fundum verrentibus Euris:
Funera tot dispersa iacent, gressumque morantur.
III. Limnisii instantis telo cadit alite fixus
Sitologus: felix et non ignobilis olim
Miles in Atraciis campis, aptusque legendis
Thessaliae spicis. cadit, heu, germanus eadem
Sitophagus canna. nam dum discrimina ferro
Dissipat alterius; meruit procumbere fratris
Ante pedes. multum ore pares et corpore toto;
Denati natique simul generosus uterque,
Castoris ingenium, Pollucis et ora ferebat.
Illi traiectae fauces haerente sagitta:


page 102, image: s102

Huic medius pulmo iunco stridente reclusus.
Nunc inhumata iacent durante cadavera bello.
Ah! alias saevas arguti evadere Feles.
Ecce volat sublimis acus contorta per auras
Limnisiumque rapit. pavet auctor vulneris huius.
Seque ostentat agens tamen, et sua praemia poscit.
Artis opus: recta vitae in penetralia misit
Sterneris hoc telo, pronaque extenderis alvo
Batrache subsiliens; tepidam non amplius undam,
Sed Phlegethonteam posthac bibiture paludem.
Inde furore semel concepto saevior arsit
Tyroglyphus: (namque ille fuit, quem missile tanto
Funere donarat) veluti Gangerica Tigris.
Cum semel armentum coepit vastare, famemque
Sanguine permulsit; saturari immitis, obesa
Colla ferit maiore gula. Grex omnis in uno
Spirans ore tremit, gemit inter funera pastor.
Haud aliter Maurus propulsa per agmina praeceps
Emicat: et simul hunc, simul istum diripit ingens.
Hunc recto gladio, tortis hastilibus istum.
Hic cecidit pronus, collabitur iste supinus.
Pileon retro nuper plaudebat et ante:
Nunc retro solum: neque enim miser audeat ante.
Crambophago excutitur viridi coniuncta galero
Cochlea: sed vano (nam se sinuaverat) ictu
Lancea transabiit. galeae non ille cadentis
Sollicitus; sollers [Orig: solers] autem metuensque pericli
Fugit ad extremos, voluit Polyphonus euntem
Perculsus terrore sequi: qui poplite caeso
Sistitur, et multas una cum sanguine voces
Evomit, ac tristi maneis [Reg: manis] clamore salutat.
IV. Musulmannigenae laetis successibus instant,
Caligantque bonis fatis. campoque fruuntur.
Integra iam legio patitur; caesimque resectus,
Vel punctim fixus lacero cadit agmine miles
Batrachus. in pedibus non est spes ulla salutis.
Quis cumulum illius cladis stipataque plaustris
Funera describat? caedenteis [Reg: caedentis] sustinet una,
Altera pars caedit. quidam et fugientibus usi,


page 103, image: s103

In caput impingunt clipeos [Orig: clypeos] , in pectora testas.
Tam robusta prius, confertaque Glauca iuventus,
Perdita paulatim spatio [Orig: spacio] vanescit inani.
Ut cum semiferi caluere in proelia [Orig: praelia] Thraces,
Indomitum cratera inter furiosaque vina:
Ingens fervebat numerus, pecus omne biforme,
Centauri: mensis ubi pugnavere remotis;
Vix ullus superest. silet evacuata taberna.
Hic manus, hic costae poplitesque, immania membra,
Foedo [Orig: Fedo] more iacent truncis ruber ebria fossa.
Limnocharis tanti quia Tyndaris altera belli,
Paelex [Orig: Pellex] Argivae non impar femina lenae:
Territa conflictu (media in certamina traxit
Hanc quoque dirus amor) non sussicientibus armis
Qua gaudet, repetebat aquam, quis Fata retardet?
Illam erumpentem et multo conspexit opertam
Pulvere Mausolus, quatiens forte obvius hastam:
Et secum abduxit pedibus post terga revinctis;
Gaudia servilis lusus post bella daturam.
Heu! misera et foedo [Orig: fedo] mortis devicta timore
Rana Helena, ah nescis veri discrimina Martis
In galea. quid Fata fugis? fugientia pulsant
Agmina. praestaret ritu pugnasse Camillae.
pulchrius [Orig: pulcrius] in media virtus succumbit arena.
Iam vastata phalanx, viduataque cornibus ibat?
Iamque alios alius super exporrectus in armis
Occupat Artophagi sica. qui se omnia in ora
Vertit, et in telum rapit obvia quaeque: canistrum
Et Cererem, non hos concessum munus in usus.
Assuetus vitiis Lichenor praedo, cadaver
Exspoliat, quodcumque [Orig: quodcunque] ferit; defossaque gibbo
Ranarum, illecebris inhians, spolia ampla requirit.
V. In modico clivi cilio, quod respicit Austrum,
Hypsiboas stabat, pugnanteisque [Orig: pugnantisque] ore ciebat.
Illum Lichenor tractus nidore rapinae
Olfecit, praedamque recens. mox ordine rupto
Occupat ascensum, tacitoque per edita gressu
Nititur, et stricto terret mucrone: quid inflas
Osque cavum exerces? vires, ait, exsere, vires.


page 104, image: s104

Tympana tolle tua: aut albenti ventre verutum
Accipe: (et ante ferox crispaverat ora verutum.)
Ius sacrum salvi capitis praetendit, et orat
Hypsiboas veniam, sancitam gentibus olim.
Cui nociturus enim Tubicen? quem laedat in alto
Colle situs, Martique canens? Maurusius ater:
O nate in Phrygiis Lacubus segnique palude,
Et non Oceano, vel bellatricibus undis:
Quas voluit Thybris [Orig: Tybris] Pater, Aeiolusque Achelous,
Frustra iura citas: quando sub iudice ferro
Vivimus: hoc legum vindex, mensura rigoris.
A capulo, non a patulo Victoria rictu
Dependet. vincit miles, qui robore vincit.
Vix haec effatus resupino incurrit, et ictu
Deicit [Orig: Deiicit] . audivi Ducibus te, Batrache, certos
Delicias nutrire pedes. da hoc munere vesci.
Nobiliore nequis cella, tumuloque sepultus,
Quam sit aqualiculus noster, meliore recondi.
Sic ludit verbis, et crus praedulcis opimi
Amputat, inque suam mittit ientacula peram.
Vix ea: cum findens immani turbine campos
Aeris hasta volat, valido Lichenora flictu
Corripiens. trahitur diris devotus et ardet,
Contemptum [Orig: Contemtum] que luit. subitum per et ilia telum
Exactum est laevumque latus. quis torserit auctor,
Agnosci nequiit. quis enim? nisi Iuppiter ipse
Ad Minoa citans sontem. nam tempore ab illo
Musulmannorum res est sublapsa referri
Visa retro; obscuraque manum de nube sinistram
Tollere sidereus Pater, atque avertere vultum.
Quondam etiam Ranas oculis Deus aspicit aequis,
Immittitque animos, stimulatque insurgere in hastas,
VI. Inclinatam aciem toto Physignathus agro
Colligit: o segnes, qui sic in bella venimus.
Ardor ubi vultusque truces, promissaque vota?
At non et pigri clamoribus inter aquosas
Naiades vestrosque lacus: ubi signa choreis
Tritones dederint; tum vos statione movetis:
Tum pedibus quatitisque salum, et vada caerula lapsu


page 105, image: s105

Verritis, atque hilaris lascivia regnat in alga.
Nunc, cum pugnandum est, armis marcere remissis,
Degeneres iuvat, et linguis pro viribus uti
Si quibus et virtus, pudor et dolor, iraque luctu
Mista super, nec adhuc Neptunus pectore totus
Abscessit, sanctusque Tridens: nova fata, Deosque:
Ipsi ipsi faciant, meme et mea signa sequantur.
Sic ait, inque globum pulchre [Orig: pulcre] moriturus et hastas
Irruit. audentem furor et fortuna gubernant.
Qualiter elisis contortum nubibus exit
Fulmen, et in terram cum strage, fragore, tumultu
Praecipitante ruit; Mundumque ex aere lapso.
Territat igne volans, et ab omni parte timetur.
Tali, si qua fides, cursu Rex fertur in hostem.
Caetera plebs imitata. pudet sine caede reverti.
Dat cuneus late sulcum divisus; et astu
Cornibus exclusis Physignathus omnia tentat:
Saepe aliquid, quod nec suasisset nobilis ira
Aeacidae. Mauros ille implacabilis, ille
Concitus AEthiopes vel pone vel ante repertos
Perforat. Artophagus canna in pulmone recepta
Volvitur, eiectatque animam; atque in terga recumbit.
Eripit hostilem parmam, et defensus utraque
Pelobates, multorum humeris inopinus inhaeret.
Applaudit [Orig: Applodit] que solo; et septena cadavera saepe
Uno continuat iunco, ferit inguina fortis
Tyroglyphi, galeamque rotat, vexillaque fracta
Discutit: et fixo comitem mucrone sub umbras
Mittit Pternophagum: adverso cui corpore plaga
Sedit, et ad costas cordisque repagula venit.
Librata aversum beta. caput Embasichytri
Detruncat, corpusque cadens proculcat eundo.
Haec addens: iam nigra tibi dent Tartara cenam [Orig: coenam]
Cerbeream. neque enim posthac gustare licebit
Furtivas epulas: sed quam Proserpina furno
Admovet, incensam coquus ingredieris in ollam.
VII. Straverat et plureis [Reg: pluris] , nisi fortior Artepibulus
Tardasset cursum. ferus ille, atroque colore
Obsitus amentat, iaculumque immane recedens


page 106, image: s106

Expulit. it pars rapta veru, iugulumque cruentat.
Concidit exanimis subito: pus effluit atrum.
Non utique hoc dignus leto. sed stare secundis
Quis potuit rebus, votoque beatior esse,
Quam voluere Deae? maneis [Reg: manis] ulturus amicos
Insidiatorem Cereris Calaminthius urget.
Huc sacrae Aonides, Vatis fulcite laborem.
Seu Turnus Divum invidia defunctus in atrum
Memnona se vertit, maioraque membra subegit
Forma minore modo, minimosque redegit ad unguen
Seu ferus Hippomedon Craenaeum flumine mersum
Mus factus post fata luit: novus ecce duello
Exprimit Heroas veteres, animamque trilibrem
Artepibulus habet. stans obtruncatur, et ipsis
Vivit in exequiis. umbrae cane Musa triumphum.
Contendit Glaucus vires: sonuere reducta
Vimina, et ingenti tonserunt nubila iactu.
Musculus obliquo sinuamine corporis arcum
Eludit: tremuere quater cum cuspide nervi
Vibrantes: quater exhausit solertia cannam.
Horrendum visu! disrupto in fine tenore
Concita, et ad Ranam retro dubitanda caventem
Fata, per has venit, quas perfulcaverat auras;
Et paene assiliens. An lusus? an error? an omen!
Eminus haec: at non pariter, Calaminthius in quit,
Cominus evades pugnanti, o perfide: necte
Eripiet nobis cum tota Colchide coctum
Hippomanes, si quod linxti [Reg: relinxisti] . pudor, arte profana
Militis in bello, et damnatis ritibus uti.
Si tibi mens non laeva foret, iustumque probares
Et veniens a morte decus, tua pectore nudo
Non in Thessalica virtus radice lateret.
Maure niger, DI te perdant; et stridula circum
Occisi volitet funus Psicharpagos umbra.
Congredere, ut glaciem quamcumque [Orig: quamcunque] Artmisia [Reg: Artemisia] fibris
Inspersit Medea tuis, hoc ense resolvam
Sic fatus, quem Troxartes aptaverat ensem
Falcatum ex beta, ter in orbem et in aera ductum
Vagina nudat, miscetque immitia verba,


page 107, image: s107

Terreri indocilis stat masculus Artepibulus,
Obliquatque latus; ceditque, instatque, premitque
Cautus, et obsequio membrorum temperat ictus.
Hos cavet, hos pellit sollers [Orig: solers] , et obumbrat et exit
Pronior, atque humilis tangi, mediusque timoris,
Tu reptare putes, simulat tamen, oraque retro
Abducens, magno nisu vestigia figit,
Ex improviso tollit se in vulnera rectum,
Et fit eques, totoque alium stat corpore supra.
Alter ad haec anceps: magicisne rigesceret herbis
Musculus esuriens in trulla forte repertis:
Et timet et terret: terrendo assurgit in altum
(Quamquam aegre) spernitque timens, et acinace lato
Sauciat, inflexamque secat radicitus aurem.
Dextra cadit: nihil ille notat metuitque sinistri;
Nec cecidisse videt: (tamen udi labe cruoris
Barba madet) perstatque gradu, velut hispidus ursus
Qui quadrupes lambit catulos; surgensque tuetur,
Defenditque bipes. Natis a Muribus olim
Contigit exemplum tam rari militis unum.
Batrachus indignans Fatis proprioque dolori,
Eductum gladium raptim cava tempora circum
Turbinat, et partem caulis iacit. ille remittens
Tela, micat rostro, inque pedes subducitur imos:
Et resilit, ludensque alios interserit ictus:
Nec timet urgeri. Capit ingens vulnus in armo:
Stat tamen. incisus pede posteriore vacillat:
Stat tamen, et necdum cedit, convitia Ranae
Ingeminans. tandem caput a cervice revulsum est:
Stabat adhuc; donec truncum pede propulit hostis.
Sic quoque cum cecidit, voluit nocuisse videri.
Fluxit in arma cruor, motu quo rivus in altum
Emicat, et spargit roranteis [Orig: rorantis] fontibus auras,
Quos retinere nequit collapso fistula plumbo.
VIII. Parte alia Regina furens Artmisia [Reg: Artemisia] fertur.
Mausolumque iuvat, saevitque, et Amazonis imples
Implacata vices. quacumque [Orig: quacunque] impugnat, hiatu
Dissilit exsternata [Orig: externata] acies; multaque dolendus
Caede Paludanus Rex ardua funera plangit.


page 108, image: s108

Hypsiboas claudus media tellure iacebat;
Quem tamen occurrens peltata Artmisia [Reg: Artemisia] spernit;
Indignumque ira reputans mactare superbit.
Non humileis [Reg: humilis] vulgi maneis [Reg: manis] , et caedere molleis [Reg: mollis]
Corporibus; sed enim Ranas in casside clausas
Expetit, adversisque impingit pectus et hastam.
Prassiphagus cum Patre cadit: cum fratre sonorus
Craugasides: equites omnes. sed nullus eorum
A se ipso defensus equo est, confossa vomebat
Viscera Prassiphagus: telum pater ore momordit.
Craugasides reliquos animans ad proelia [Orig: praelia] cives.
Cantu imperfecto, mucronem faucibus hausit.
Et fuit hic cantus casu lacrimabile [Orig: lachrimabile] carmen:
Quale strepat corvus moriens, vel noctua dira.
IX. Iam neque Troxartes, qui circum castra fremebat
Hactenus, ignavus pugnat; quamquam obsitus annis
Magnorumque altor furum, gaudere senecta
Posset, et emeritum guttur servare rudenti,
Aut Feli. nimium memoris dolor iraque mistas
Exstimulant luctu vires, adduntque nocendi
Robur, et ulcisci carum Psicharpaga suadent.
Te petit et clamat, te unum Physignathe poscit:
Te cupit occiso lacrimas [Orig: lachrimas] pensare profusas,
Inferiasque sui Gnati deferre sepulcro.
Tigris ut effeta, atque olim satiata rapinis
Sola sedet, senio vires tardante; nec iras
Unguibus educit, qualeis [Reg: qualis] prius. ast ubi clamor
In silvas ruit, et saevi reminiscitur hostis:
Pigros sese annos supplet, iuvenesque furore
Transilit, et plus quam tigridi licet, audet in armis.
Dire senex, superisque invise! quid ultima perdis,
Munera, quae extremum Cerealia rodere posses
Frustra in bella ruis vindex, et fata laboras
Corrigere: haec tantum fiunt meliora ferendo.
Dum furis et strides: vix horrida verba profari
Desieras: iam te calamo septemplice fusum
Explicat interdum, consurgens Borborocoetes;
Et iubet, ut natum Genitor miserande sequaris:
Ac referas, quanti Ranarum proelia [Orig: praelia] constent.


page 109, image: s109

Moesta necis facies. non uno vulnere ruptum
Corpus procubuit, miserando more: iacentis
Semineces micuere pedes: tamen ora palude
Avertit, qua submersum Psicharpaga novit.
Hostis contemptum [Orig: contemtum] funus proiecit in undas:
Hanc bibe, dixit, aquam, quam filius. ille gravatus
Armis descendit auris fuit ultima visa.
Pergit ovans, additque alias pereuntibus umbras;
Pternoglyphum, quamquam [Orig: quanquam] obsessum durumque secari
Discluso thorace ferit. praetenta caducis
Missilibus lacerna crepat. nux plurima iactu
Decidit e galea, vertexque inglorius armis
Obstantum [Reg: Obstantium] , mortique pater. tamen omnia cautus
Spicula (non semper cautus, dilataque mors est)
Vitavit, socium involvens. succiditur ense
Lichopinax, nam nulla fuga est. abdomine tardus
Deliciis farto, nequit evasisse sequenteis [Reg: sequentis] .
Dentibus excussis crepuerunt vulnere malae.
Lychomylen (crudele!) rapit Pelusius unco.
Moesta precabatur: sed quid suspiria rupi!
Quem lacrimae [Orig: lachrimae] tales umquam [Orig: unquam] movere tyrannum?
X. Aspirat fortuna, supraque pericula fertur
Qui magis est audax. ventum ad tentoria regis
Memnonii via vi tandem penetratur, ad imi
Carceris informeis [Reg: informis] cippos: ubi lurida turpi
Limnochatis squalore [Orig: squallore] iacet, validaque catena
Stringitur. hanc salvam decussa compede tollit
Herbosum in clipeum [Orig: clypeum] felix Seutlaeus amore:
Et reliquis multum mandat sua gaudia nymphis.
Illa Lacum repetens, fatisque exercita belli,
Otia damnato Mavorte palustria praefert.
Arva rubent, et vix densatis sufficit agger
Funeribus. passim caedes, ululatus, et hastae,
Et iunci mediis rorantes ossibus exstant [Orig: extant] .
Saevus ubi, Rex increpitat Physignathus ingens,
Saevus ubi Mausolus, et atto Artmisia [Reg: Artemisia] vultu
Penthesilea furens? ubi vani gloria fastus?
Dictaque prodigiis nostras aequantia Phocas?
Illepidi fungi, nec curis apta severis


page 110, image: s110

Pectora. tunc celeres estis, cum mucida signum
Mappa dedit, patulasque afflat gravis amphora nares,
Telorumque vicem contorta tomacula supplent.
Infremuit Mausolus ad has cum Coniuge voces.
Illam adeo secum certa in discrimina ducit,
Certus et ipse necis: coniecta sustulit hasta
Prassaeum; lateri Regis qui proximus haesit
Armiger. heu, frustra totiens [Orig: toties] laudatus in arcu
Et disco, glaucisque choro certante puellis.
Discissus medium. pars terrae affixa quievit:
Pars permissa Noto; pars stagno iniecta natavit.
Regis ad exemplum fortis, sed dispare casu
Troglodytes (noctu sciitus [(perhaps: ?)] turbare cavernas,
Tunc acer miles, nec cuspide certior ullus)
Sudavit madidum prosternere Pileona.
Vim cohibet frater Pelusius; et bene magnum
Sustulit e ripa saxum, limoque gravatum
Immanem torsit nixus post terga ruinam.
Labitur in terram, ceu toto oppressus Atlante
Mus trepidans, rigidosque pedes exporrigit arva.
Quid iuvat audacem bello vincente fuisse
Troglodyten? quando tandem solertia forti
Defuit. incautus dum tela minatur et urget,
Sorex indicio se prodidit atque peremit.
Vis sine consilio non est diuturna, suaque
Mole ruit. totiens [Orig: toties] Ithaco Telamonius Aiax
Cesserit, et clipei [Orig: clypei] rigidos septemplicis orbes
Substernat gladio, si quem libraverit astus.
Vera adeo paucos in bello Gloria ducit,
Aut sequitur. Sapiens iram moderatur, et intra
Mentis castra tenet. frustra sua bracchia [Orig: brachia] iactat
Centimanus Briareus, caeco si nullus opaca
Sol a fronte micet, totidem qui dirigat enses.
XI. Mausolus super unus erat de pluribus: illum
Et sua Fata premunt, letique animosa cupido
Admonet; ut celebri funus memorabile fama
Includat. rapidas igitur movet undique turmas,
Quas desperatus coniungit, et ultimus horror
Mittit in auxilium. quot milia [Orig: millia] dissecat ore?


page 111, image: s111

Quot Ranas umbone necat? quot casside sternit
Incurrens! Seutlaeum uno transverberat ictu,
Et super incumbens fatur: mihi praestrue fossam,
Atque Umbris memora, nostros mox affore maneis [Reg: manis] ,
Lucraris mediam mortem, sensumque doloris.
Ecce cadis dextra minime, Seutlaee, pudenda.
Rex ferit, et caesum tristi caput immolat Orco:
Avulsitque caput cadit ille extrema secutus,
Et moriens frustra patrias se vertit ad undas.
Nil prodest, occise, tibi solvisse ligatam
Limnocharin: tamen illa tuos deflebit amores.
Te liquidae viridi lacrimantur [Orig: lachrimantur] in amne Napaeae:
Te Dea Leucothoe vitreis deplorat ocellis:
Te bulla lucente palus Maeotica [Orig: Moeotica] plangit.
Nec tibi profuerat titulus regalis aquarum
Hydromedusa: nisi obliquatam concitus hastam
Fregisset, conviva tuae Pelusius aulae.
Ipse quoque Hypsiboas per tot discrimina rerum
Salvus adhuc, a rege perit: qui caecus in ira
Fervet, et extremum per strages quaerit honorem,
Exspectatque suos obitus. Mirabile! tellus
Panditur angustum Muris parvum que foramen
Fit barathrum, mundique aperit latebrosa nocentis:
Et paene ad Stygios patuit nova semita mancis.
Qualiter immensas post strages ruptaque claustra,
Cum spelunca ingens tremuit succussa fragore,
Amphiarae, tuos currus niger hausit Avernus:
Et non praevisus Parcarum fila notasti [Reg: notavisti] .
Sicut erat, clipeo [Orig: clypeo] gladioque instructus et ocreis [Reg: ocris]
Mausolus, cedente subit tellure profundum
Absorptus, caelique sui descendit in antrum.
Longa acus infernas pupugit vicinior umbras.
Gleba coit. frustra quaerat vestigia casus
Miles, et attonitus timeat monstrata viator.
Et nunc ille locus magno terroris honore
Vitatur. propiusque cavent accedere Mures.
Fama est, huic ipsas tumulo decedere Feles,
XII. Glaucorum in castris latas Victoria pennas
Explicat, et festo clamore incenditur aer.


page 112, image: s112

Ranae omnes mirante metu laetoque pavore
Insessae, tantis vix audent credere Fatis.
Qualis ubi occubuit stabulorum terror et hostis
Saepe lupus populatus oves, oviumque Magistros:
Gaudet ager, gaudent silvae; memoresque coloni
Damnorum, super arboribus se fronde coronant,
Et debellati furis de clade queruntur
Ipsi agni exsultant, et tondent laetius herbam
Securi. pacem viridis modulatur arundo.
Tali more fremunt Ranae, Divosque quieti
Aequoris extollunt caelo; Phorcique repexam
Canitiem [Orig: Caniciem] , Phoebique sui Genitoris et arcum
Et pharetram. veluti toto iam Marte peracto
Inclamant Paeana. movens Lacus omnis ab imo
Ebullit fundo. per stagna virentia duci
Credas caeruleis in curribus Amphitriten.

LIBER V. Belli et spectaculi Finis.

I. O! nihilin vanis umquam [Orig: unquam] durabile rebus.
Saepe suos versa tumulat Victoria sorte
Victores. quaedam Divum sunt munera, numquam [Orig: nunquam]
Nota satis. noceant: nisi cum virtute fruaris.
Semper tuta time. nam quae pacata videntur,
Interitum damno fa tegunt. discrimina tecta
Plus odii, plus mortis habent. fallacia pulchra [Orig: pulcra]
Gaudia fronte latent. numquam [Orig: nunquam] non incluta [Orig: inclyta] virtus
Excubat, et celsa tacitas speculatur ab arce
Pervigil insidias. hic est me iudice felix:
Qui licet exorsus defigere castra secundis
Alitibus, domitosque manu prostraverit hostes:
Prima quidem carpit, metuit tamen ultima finis.
Relliquias belli haud tuto contempserit [Orig: contemserit] ullus.
Nam luet: ut Ranae, solito properantius algam
Intempestivis quae vestivere triumphis.
II. Concurrunt Mures damnatae munera lucis


page 113, image: s113

Magnanimi abicere [Orig: abiicere] , atque mori cum Rege parati.
Ad quos sic fata est Artmisia [Reg: Artemisia] Centaurea.
Audenteis [Reg: Audentis] video. macti, quos Coniugis hausti
Fata vocant: alacres aciem instaurare supremam.
Alternat Bellona vices, miserosque reversa
Sublevat, et stimulis fibras maioribus implet.
Iam nunc edico. quis quis timet esse sepultus
Mausolo cum Rege suo, mortemque veretur:
Hinc abeat, mutetque manus et cingula ponat,
Qui pavet, ipse sui lictor, tormentaque clausa
Gestat, et a sese iusto configitur hoste.
Fortibus indigeo, quos ipsa pericula durant,
Ferratosque chalybs acuit. per Memnona iuro,
Cuius in ore sacrum gerimus nigrante colorem:
Sim licet e molli sexu, me occumbere malle,
Quam fugere, aut partam vitio corrumpere famam.
Argia, Euadne [Orig: Evadne] , quaeque est mihi numine maior
Hippolyte (namque has bello viguisse puellas,
Dum vescebar adhuc hominum communibus auris,
Cognovi) residens animo memorabile nobis
Suggerit exemplum. pudeat non esse secutos
Facta viros, quae feminei statuere lacerti.
Praemoneo: procul hinc migret, qui palpitat ante
Tympana, Ranarum choreis, non muribus aptus.
Tantane dulcedo lardi, vitaeque cupido
Nos retrahet? quid enim aspicior? coniungite sensus,
Sitque palam votum, calido quod pectore fertis,
Bello an pace mori, labor aune ignava voluptas,
Quid iuvat hos animos? fingamus in agmine vinci,
Gloria nos tumulat, cinerique imponitur olla.
Pessima fata domi. segnes, a Fele perimus.
Nos catus, an catulus furiarum semine natus,
Vinculaque et tribuli, crepitansque ciconia rostro
Exspectant, digitoque Domus non altior uno.
Quanto Mausolus nostro felicior Orbe
Excessit. famae ipsius longissima cauda
Numquam [Orig: Nunquam] abscindetur ferro: non dentibus aevi
Rodetur, nullam mortis passura securim.
Suscitet accincto, animos Mavortius heros


page 114, image: s114

Tyroglyphus: servata Ducis vexilla videte.
Suscitet Artophagus; quique inter stantia solum
Funera censendus, nec vespillone profundo
Artepibulus eget, laudanda vel hostibus umbra.
O pepones! si non istos imitamur, et enses
Inferimus tumulis, nullo terrore domandi.
An non sarcasmis alias vexamur amaris?
Speluncasque cavas latebrasque habitare silenteis [Reg: silentis]
Dicimur, et solem nobis odisse propinquum?
Dedecus hoc abolere potest et vertere fundo
Ista dies. nondum toti, modo fortia agamus,
Excidimus; sequiturque cruor de vulnere nostro.
Egregius nobis etiamnum Cnissodioctes
Restat, et horrendi Meridarpax nominis ultor,
Trans mare, trans Gades Ranas versurus abactas,
Irruite, et nostris iam tandem credite Fatis.
III. Irruit atra cohors, quo saeva Artmisia [Reg: Artemisia] ducit.
Et primo inventum (tanti stetit otia tuto
Degere) dilaniant ac spargunt Borborocoeton
Undique perfossum. vix ullus funera plura
Ediderat, Muresque illis agitarat in agris.
Mitior Hydrocharis, sed non et mitius hostem
Sensit. acus iugulum penetrat districta, brevique
Vicinum collo nimium caput. inscia caedis
In placidis errabat aquis. propterque salicta
Ludebat: cum Maurus adest, timidamque trucidare.
Tunc quoque parva licet subito de gramine tela
Carperet, obsessum corpus tuitura, tuendi
Natura dictante modum: tamen errat in ictu
Imbellis totiens [Orig: toties] , et numquam [Orig: nunquam] strenua; quamque
Vibratura fuit, succumbens porrigit herbam,
Os impressa solo, atque oculos traiecta trementeis [Reg: trementis] .
Subsedit: velut irriguo quae regnat in horto,
Postquam messorum falces urtica recepit;
Secta ruit, nullis manibus puerisve timenda.
Centum alii obliquis, rectis, crudelibus, altis
Vulneribus laceri, sub portu gurgitis udo
Bellaces efflant animas. Pelusius unco,
Quo prius induerat Mures, raptatus eodem


page 115, image: s115

(Ludibrium fortuna parat) de nominis usu
Iam vere mordebat humum. Calaminthius ense
Transfixus: qua parte micant vitalia colli,
Oppetiit, calamum iam iam sparsurus acutum.
Non inter cannas, sicut sperabat, et ulvam
Compostus: sed enim media tellure relictus,
Visceraque effusus. Super hunc Dominator aquai
Cum peteret iunco Reginam, in Amazone sistens,
Cnissodioctaea cecidit Physignathus hasta.
Terra dedit sonitum, motae tremuere paludes.
Audiit et si quis vicina Mergus in unda
Tunc forte hausit aquam concussus membra fragore.
Seminecem dictis agitant. saevissime iactas
Neptunum regnare tuum: nunc denique sentis
Nec nostrum dormire Iovem, qui crimina plectat.
Hoc te Psicharpax cum vulnere mittit ad Orcum.
I nunc, et tumidas infla Physignathe buccas.
Tundit humum pedibus moriens, atque ore receptum
Versat acumen acus. nihil hi iuvere labores.
Ipsa etiam ferro cedens lorica fefellit:
Quam tamen ex betis flexam maioribus olli
Seutlaeus gestare dedit: qui laevibus hamis
Conseruit scissa densa internodia crena.
IV. Quae rabies! credas rapuisse sororibus atris
Stamina Ranarum, et pedibus calcare nefandis.
Crescit in immensum furor, atque inventa sub Hebro
Tristia molitur, totamque exscindere gentem.
Hostem unum in cumulum densato milite cogunt,
Inque globum iuncti socio conamine Mures
Tormentum murale rotant: quo bellica motu
Urgeri catapulta solet. detorta resultant
Allia, ceparumque pilae. lita sulphure tela,
Excussa ancillae manibus, dum cuderet ignem
E silice. hic demum excidium fatale tulisset
Caeruleo [Orig: Caerulaeo] Populo telorum ferreus imber:
Ni Superis aliter visum. congesta videbat
Funeta (monstrat enim Pietas) camposque refertos
Stragibus innumeris, sub Olympi valle propinqua
Communis Natura parens: quae pectore magno


page 116, image: s116

Omneis [Reg: Omnis] , quos genuit, Natorum inclusit amores,
Et dulceis [Reg: dulcis] animarum ortus, concessa Deorum
Munera, complexu fovet et servare laborat.
Ergo furens luctu, lacrimis [Orig: lachrimis] praegrandibus ora
Scissa rigat, rapidisque Iovem pulsare querelis
Instituit, stabat canos laniata severos,
Nudatos exserta sinus, inarataque vultum
Planctibus et pugnis, sacroque horrore verenda.
Invalidae summo nutant in vertice turres.
Vocem ubi singultus concisaque verba resolvit:
Taliter atrata cum maiestate profatur.
V. Magne Pater: quae signa noto praesaga malorum?
Quas clades? iterumne paras viventia terrae
Saecula, subtili compacta Prometheos igne,
Ad deforme chaos primamque reducere massam?
Sed non haec olim nobis promissa dedisti
Imberbis, nondumque pater dignare per aevum
Annalesque tuos, et priscae tempora Falcis
(Quamquam non opus est memori) transacta redire.
Inspice, quas Lachesis tabulas, te Fata movente,
Scripsit: Amaltheae pellis quid Diphthera [Orig: Diphtera] Caprae
Contineat. sacris olim mea iura sub Aris
Inconcussa Themis semper statura canebat.
Et steterant aliquot lustris. cum [Orig: quum] crimina totum
Polluerent Mundum; nec iam tibi fulmina lasso
Sufficeret iaculanda Cyclops, lassatus et ipse:
Fratrem immisisti populis; qui pronus aperto
Aequore, et effusis super ostia fluctibus, altis
Montibus incubuit, scopulisque exstantior [Orig: extantior] ivit.
Quid non passa fui? gremio quot corpora nostro
Eripuit stygiae Sulcator pallidus undae?
Illa tamen largo pensasti foenore damna.
Paene fuit tanti, partem periisse meorum.
Nam sublime animans, quod tollit ad aethera vultus.
Deucalioneae repararunt [Reg: reparaverunt] semina dextrae.
Frigida fecundo tumuerunt saxa calore,
In formam mutata novam, non pronuba Iuno
Exsolvit partus: sed praegnans marmore funda
Evolvit pueros de costa rupis acutae


page 117, image: s117

Decisos. simulatque silex proiectus in auras;
Mox verus recidebat homo, cavitque ruinam.
Surrexere viri, consurrexere puellae:
Et parvae Pyrrhae, nascendi sorte peracta,
Viderunt timide maioris brachia Pyrrhae.
Tunc etiam ventrem fecundum silva, marito
Flante Aquilone tulit: viridis cunabula fagus
Praebuit: e querno protrusi robore fetus
Aspexere diem. vidi, et spirantia vento
Membra tuli. rupto nemorosae cortice matris,
Grande puerperium testatus pusio fluxit.
Innumeras frondosa manus, distincta capillos,
Floruit in summis felix Infantia ramis.
Tunc ego gaudebam, et magnis cingebar alumnis.
Tunc mea divino turgebat rore papilla,
Luctanti distenta sinu. nam spes erat omneis [Reg: omnis]
Sic reparare feras (ne dicam perdere) blandum
Velle Iovem. quid iam video? quibus Orbis in oris
Versor, ut aspiciam primis contraria fatis?
Tamne alte insedit cordi? cogarne tueri
Stirpe tenus caesas ipso cum nomine Ranas?
Quod scelus hanc poenam meruit? quae caussa benignum
Evertit genium? quo spes tam fida recessit?
Ne mihi, ne vilem iacturam durior ore
Spernendamve voces. hoc Mavors [Reg: Mars] Sarmata dicat;
Et qui Naturae non experiuntur amores.
Tu, sate Saturno, calles, quo condita visco
Quaeque traham: qui me affectus rapiantque ferantque,
Nil equidem parvum reputo. stant omnia iusto
Pondere, et aequali complector singula cura.
Tam mihi Rana leo, quam musca elephantus. ab imo
Ordior, et nullo discrimine misceo summa.
Musicus est ordo Mundi; mutusque carebit
Concentu veteri, numerum si dempseris [Orig: demseris] unum.
Ut sileam concepta semel volventibus Austris
Per reliquas late silvas incendia ferri.
Prima Palus, non Oceanus, siccabitur aestu,
Indigenis viduata suis, sors altera Pontum


page 118, image: s118

Hauriet, inque freto nantem Delphina necabit.
Inde boves grassata trahet, vastabit et ursos:
Et ruet in Libyca stabulantem valle leonem.
Quid statuisse rear tam saevo vindice dignum
Limnisios? misereor: iuncis squalentia [Orig: squallentia] regna,
Quasque alius Piscis fastu contemneret undas,
Hydrocharis contenta colit; librataque saltu
Te laudat sub aquis, sub aquas ubi forte residit.
Utile deinde genus pretioso funere pascit
Mortaleis [Reg: Mortalis] , mensisque argento infertur et auro.
Et quia caelesti gaudet Genitore Planeta,
Praesentit sudum, et clari commercia solis.
Certius in Cyrrha nemo praesagia novit.
Audio. vindictam mersi Psicharpagos Umbra
Exposcit. satis exstincti commissa luerunt.
Strage lacus calidi fumant. cumulatur acervo
Batrachus et campos operit. iam corpora desunt,
Quae gladii caedant hebetes: et lividus aer
Inficitur tabo. Nemesin mirare pudendam.
Si deliravit vitio Physignathus unus,
Cur non et poenam subiit Physignathus unus?
Hic damnandus erat. merito sua fata querantur
Pendere supplicium populi pro rege coacti.
Scilicet expulso violarunt Pallada somno!
O durum facinus septena Cyclade dignum,
Fortasse et picea taeda, totoque Perillo.
Si qua tamen mansit, Latonae deprecor iram,
Et fateor patrasse nefas, quo viva negarunt
Pocula. tolle omnem veniam: quae bellua tandem
A poenis immunis erit. numquamne caballus
Principis Othrysii, fessusve laboribus Aethon
Cespitat? idcirco flaventi bile refusi
Caelicolae insistant confringere crura reorum?
Quam lente indignans urget sarraca Bootes;
Sed salvis bubus. quoties Berecyntia mater
Ferrea conqueritur frena excussisse iugales?
Nec tamen exarmat. tuus, o iustissime rerum
Arbiter, haud raro quaedam commiserit Ales
Flammiger, evulsis alis plectenda, vel igni,


page 119, image: s119

Quem gerit. officio nam cum poscente ministrat
Spicula, te rostro nonnumquam [Orig: nonnunquam] corripit unco.
Non ideo genibus detractum in Tartara mittis:
Sed placet, et superis excusas nobile vulnus,
Vel leviter parcente manu contingis ovantem.
Quid, precor, armavit solas paene improba totum
In Ranas Astraea Iovem? nativa rogamus
Quae nituit quondam, rigidum clementia vultum
Explicet. immeritae si non stat parcere Genti;
Saltem parce tibi. crescit successibus audax
Ambitio, scelerumque parit portenta novorum.
Finge (quod horresco referens) prostrata iacere
Agmina Glaucorum, et nullum superare nocentem;
Se Mausolani credent stravisse, suisque
Viribus asscribent. tumidi praecordia bello,
Terribiles animos cristasque et cornua sument:
Iactabuntque decus, coniuratasque movebunt
In Superos acies, peioraque signa Ephialte.
Ecquid ages? strictum temnunt Orionis ensem.
Anguiferos clipeos [Orig: clypeos] glaciantemque Aegida rident.
Caelum Fele caret. timeo ludibria Divum.
Quid non audebunt vobis praesentibus ausi
Talia? nonne vides, ut me vix ista gemente
Tristibus alloquiis, Meridarpax ventilet hastam?
Insurgit: neque desistet, dum fortior omneis [Reg: omnis]
Expulerit vita Ranas. Succurre peccanti,
En manibus lacrimis [Orig: lachrimis] que precor: succurre ruenti
Naturae, qui cuncta regis. Sic questa sub ipso
Conticuit luctu. Matrem solantur anhelam
Alma Ceres atque alma Venus, laudantque dolorem.
VI. Instabat ludi finis. Saturnius alto
Corde graves simulans curas, immotaque primo
Fata loco; duros vultus nec amabile numen
Fingebat. cum nube cava se desuper alta
Demisit Iuno, pendensque ingressa theatrum
Affudit Fratri genua, et sic orsa marito est.
Non nos, quod superis Munus spectantibus edis,
Respuimus tibi nupta Soror. (neque enim ista potestas)
Quamque vicem misi, Dominam Thaumantias Iris


page 120, image: s120

Excusare suam potuit. nam nos quoque Mures
Odimus. haec caussa est tardae Iunonis. ab ira
Nulla venit tum deinde timor (nam femina Coniunx [Orig: Coniux] ,
Et quamvis tua sim, tamen huic obnoxia curae
Femina sum, facilisque aliquos admitto pavores)
Invasit me deinde timor: ne forsan et ipsa
In ludo fierem ludus Regina Dearum
Non semel incurri probrum, te Fata citante
Semper, et Uxorem salibus placante facetis.
Absentis ridetur avis, (quo rettulit Hebe)
Laudanturque pedes: contra splendere negantur
Sidera pennarum. collum non esse decorum;
Quo tamen ingenuum nullique imitabile cygno
Fundatur carmen, toto mirante Caystro:
Quando nec ipsa gemat Philomela suavius, alas
Uberibus crevisse videns. num flebile Pomum
Excidit, et Phrygius, qui me contempsit [Orig: contemsit] , adulter
Posthabitam Veneri? sic et Lavinia virgo
Aeneae servata fuit, quae debita Turno;
Turno nempe meo. numquam [Orig: nunquam] non regia Iuno,
Pro dolor, in scenam sub tali Coniuge venit.
Hanc quoque nunc poterat totiens [Orig: toties] experta vereri;
Quippe memor: quod cum tuus ille puer Ganymedes
Immortale merum nuper tibi porgere [Reg: porrigere] iustus,
Tantum infudisset, quantum non ante bibebas,
Dixeris ad mensam; lepidum te cogere bellum:
Quo nihil audierit, nec viderit improbius Sol.
Scilicet in Mures et Ranas armiger ibas
Quid si me, ut patrio proiectam vertice Natam,
His praefecisses! quo, dic, Cytherea meusque
Alcides, (meus ille meus) quo Bacchus, et alta
Sprevisset fastu nostrum Tritonia numen!
Vidimus ista tamen de fulva proelia [Orig: praelia] nube,
Vidimus, et si vera fides datur integra nobis,
Prona Naturae questus audivimus aure.
Iusta gemens poscit. flecti patiare rogamus.
Dixit, et amovit nimbos a fronte serena.
Continuo risere faces lucentis ab ore,
Vernavitque rubor roseus. quantumque Diana


page 121, image: s121

Pulchra [Orig: Pulcra] Deas vincit; vincit tantum ipsa Dianam.
VII. Surge Soror, laterique meo coniungere, Frater
Incipit. ah non es nobis dubitanda, nec umquam [Orig: unquam]
Displicuisse potes. Charites sunt iurgia nostra,
Sunt et amor. quid vota facis? desiste precari,
Velle tuum, si vel solis in nutibus offers,
Iam sperata tenes. cupimus te vincere nostris
O! Iuno, obsequiis. vinci patiare rogamus.
Quae pia Naturae pro libertate rogasti,
Pondus habent. equidem fusas iam sisto querelas.
Et Ranae vivent, et Musulmannicus hostis
Cedet agro. Sic effatus circumspicit Orbem,
Et torvo vultu dudum sua nubila cogit.
Dein Marti; rapidis immisse iugalibus, inquit,
Quantis ad Rhodopen te fers, I, comprime Mures.
Thrax sacer: insanam men' hanc compescere turbam
Sperasti Genitor? non si comitetur euntem
Caucasus, et vallis Nemees, succinctaque monstris
Africa; et inferni Patrui sub missa quadriga;
Componam: tua sola potest, tua dextera tantum
Sola potest frenare nefas. molire tumultus
AEtherios, tostasque hiemes [Orig: hyemes] includitur Aetnae
Proice [Orig: Proiice] per nubes: et adhuc pendebimus omnes,
Ne cadat in vanum teli iactura trisulci.
Quod mirere; doli gnarus ludique Gradivus
Talia cum dixit, potuit compescere risum.
Tu quoque si scisses Alcmenae credite Fili
Arcanos, haec bella, iocos: non tanta pudoris,
A patre delusus, cum damno probra tulisses.
VIII. Coeperat accitum frigusque calorque coire,
Et circum mugire lacus, tellusque movere.
Nil trepidant Mures, et fausta tonitrua credunt.
Apparent summis ardentes montibus hastae,
Fasciaque atra polo mortes suspensa minatur.
Maurus, ut ante, salit. cum tempestate sonora
Excidit incensum fulmen, stringensque sinistrum
Tempus, in ambustam cecidit Meridarpagos aurem.
Discutit ille nigrum caput experrectus, et aethram
Subsiliens spectat, libatque impune favillas.


page 122, image: s122

Augentur flammarum undae, lateque coruscum
Sanguine pingit iter barbati sideris horror.
Visae etiam fatuae per tetrica nubila Feles,
Ut dedit e terra tracti vertigo vaporis,
Ecce repens telum rutilantibus evolat alis,
Disiecitque nucem galeae, cristasque comanteis [Reg: comantis] .
Musculus alta tuens se tantum accusat inertem,
Excusatque Iovem. quoties vaga fulgura lucent:
His, ait, in Ranas, his, quis quis es, utere flammis;
His meruere peti. Nimbo iam tertia cuspis
Torta, per abruptas lustrato calle procellas,
Involvit calido totum Meridarpaga fumo.
Exsultat nebulo varia caligine saeptus [Orig: septus] ,
Iratoque Deo fruitur, barbamque remulcet
Omnia missurus famosum in saecula [Orig: secula] nomen.
Obstupuere omnes: fremuitque animosus Apollo.
IX. Ipse autem Alcides Patris miseratus honorem,
Quod genus hoc, qui talis, ait, contemptor [Orig: contemtor] et hostis
Musculus? an nostros iterum Regina labores
Provocat, et geminis peioreis [Reg: peioris] obicit [Orig: obiicit] angues?
Aspicite, ut venas furiis agitatus et oestro
Saeviat: excedit vires, quibus improbus ornos
Arcadias evertit aper, lugente colono:
Et quas Creta Bovis flammas exusta cruenti
Sensit: hic, hic, video, sudor manet ultimus Oetae
Impositum, et primos vincet maiore triumpho.
Eurystheus sileat: quid enim mandata capessam?
Me natura monet fesso succurrere Patri.
Sic fatus clavam ingentem, cui dextera lassa
Incubuit, toto libratam sanguine nixus
Sustulit in Mures, et tela immania ferro
Direxit; ceu terribileis [Reg: terribilis] Stymphalidas arcu
Fixurus. Cessa, mea magna potentia, cessa
Nate. quid in votitum ruis hostem: Iuppiter infit.
Mene ipsum non posse feras has perdere? possem,
Si mens certa foret, trifido, nihil ambige, telo
Concutere obstanteis [Reg: obstantis] , penitusque affligere fundo.
Sed mihi, quid deceat, non quod licet, arma tenenti
Occurrit. Laudine foret tam abiecta ferire?


page 123, image: s123

Dignior iste calor, natum ad sublimia fulmen
Praeterit ignavos hostes. scopulosa zacynthus,
Quas habeat vires, quercusque annosa loquatur.
Et tu (sed praestat modo dissimulare) loqueris.
X. At ne contemptum [Orig: contemtum] ferat impunitus et astris
Exprobret iste niger, scrobibusque lavernio natus:
Atlantis generose Nepos, succingere pallam.
Ventorum transcende domum, convexque supra
Sistere, qua nitidus stellarum exercitus ardet.
Detrahe caelestem Cancrum, metuendus in arma
Proruat, et plectat sonteis [Reg: sontis] , dirimatque rebelles,
Vadit Atlantiades, et qui videt omnia Phoebus,
It comes accinctus radios, et vertice lucem
Diffusus. quacumque [Orig: quacunque] meant, dignantia cedunt
Sidera; laxantur florentes ignibus orbes.
Adventum testata Deum Lyra turgida nullis
Flatibus insonuit: subsultavere Triones,
Phrixeus [Orig: Phryxeus] que Aries. illos veneratus Orion
Submisitque caput, strictumque recondidit ensem.
Tum prior Arcadiae pulcher [Orig: pulcer] frondentis alumnus:
Felices, qui semper, ait, lucetis in auro
Signiferi Solis; magnosque evolvitis annos,
Hoc Domino carpente viam. nunc visere terram
De vestra statione iubet Saturnius unum.
Cancer ades? linque has, quas reptans incolis undas
Tantisper. dabitur retro post bella redire.
Ille altis egressus aquis et lacte profundo
Fluminis aetherii, sequitur per inane volantem
Mercurium lapsus; circumque et pone refusa
Mobilis ac titubans in gyrum fluctuat aura.
Ut cum suspensis pedibus demissa cadit nix,
Mollis in omne latus tacite subsidere nutat.
Haud aliter terrae appulsus. tunc tosta Syene
Mitius a flammis habuit, blandoque tepore
Usa, dari longas mirata est turribus umbras.
Carcinus a noto monstratas Sole paludes
Intrat, et adiunctis agmen grave fratribus armat.
Qui postquam in siccum latera exposuere, trucesque
Musulmannigenae chelas sensere bisulcas:


page 124, image: s124

Fit late fuga, cum gemitu fremituque ruentum [Reg: ruentium] .
Ipsa citis agitur pedibus Regina, rotasque
Aurigamque et equum (sese omnia) fortius urget:
Et quia desperat metuitque evadere, et instat
Umbra maritalis. pariter cupit ire sub Orcum.
Dum dubitat, lapsantem absorbet caeca vorago,
AEternumque viro decus annumeranda meretur.
At non aequali cum Coniuge condita tumba,
Infelix, neque sub saxis tangentibus astra.
Diffugiunt alii partes Regionis in omneis [Reg: omnis]
Contusi, referuntque oculos ad pristina pacis
Munera, consuetis exercenturque rapinis.
XI. Interea quid quid Mures scrutatur in antris,
Illorum reditu exsultat; positoque pavore
(Quippe Cati stupuere malum, quod turpis egestas
Visa diu fuerat dirum ac lugubre minari,
Irrita cum nullas traherent venabula praedas)
Spes hilares acuit, desolatasque cavernas
Observat, profugasque feras, solacia [Orig: solatia] ventris.
Atque adeo iam nunc revocant, quem nomine Gentis
Pellitae misere queri, tristemque novercae
Fraudanti genios Naturae intendere litem.
Indicunt iterum choreas, atque orgia noctis;
Suetisque invigilant spoliis. gannitus et ingens
In Maumillonum plausus dicione [Orig: ditione] resultat.
Ut si forsan equos, taurumque armenta secuta
Abstulerit praedo; neque spes super ulla peculi;
Illa inopina tamen stabulum commune revisant:
Ergo iterum felix toto Pastore Menalcas
Subsilit, et dulci confundit gaudia fletu.
Aut Pelusiaci quantus per rura Canopi
Laetitiae tremor exoritur: cum [Orig: quum] Nilus in urna
Se cohibens ripasque intra, dubitare colonos
Cogit, et optatae tumidos nil fidere messi.
Mox ubi restagnat praesens, tumidusque per arva
Volvitur, et late campos fecundus inundat:
Laudavere Deum, nec iam fugisse queruntur.
A cantu resonant agri, modulataque ducit
Tibia linigeros. Nilus clamatur et Isis.


page 125, image: s125

O! numquam [Orig: nunquam] stimuli mites, ubi prima cupido
Invasitque animos, et non satiabilis ardet.
Nulla mora est. unum pedibus distringere Murem
Aeluri instituunt, suadetque in sana voluptas
Libari; si forte sapor mutatus in armis.
Oceano nondum croceam Tithonia bigam
Extulerat quater, auricomis ducentibus horis:
Et iam funus erat Meridarpax flebile. Felis,
Iuppiter illius fuit, intonuitque labanti.
Itur ab Harpyis in circum. murmura funus
Nescio quae, supra Catus horrida Thessalus efflat;
In parteis [Reg: partis] que secat, stanteis [Reg: stantis] que aspergit, et illo
Princeps Maumyadum nova sanguine foedera sancit.
Heu, quid ages? bellone putas evadere Fata
Pternoglyphe, et mortis telum vitare sequentis:
Dum fugis, et Cancros felicibus effugis alis:
Te miserum! in Scyllam iuratosque incidit hosteis [Reg: hostis] .
Hoc tibi grande malum si praecinuisset Apollo,
Stragibus optasses potius sub Borborocoete,
Cui elapsus eras, animamque impendere Marti.
Non ita Threicium Vatem, sectumque cruentae
Patris Echionii lacerarunt [Reg: laceraverunt] Penthea Bacchae.
XII. Iuppiter his visis vultum demittere coepit,
Ut solet abductus curis secretaque versans:
Tum taciti primum Divi cognoscere caussas,
Et quod Caelicolis poscentibus ante negasset [Reg: negavisset]
Agmina sulphureo Maurusia perdere nimbo,
Consilium laudare sacrum, maiusque vereri.
Est aliquod fulmen, quod nec fabricare Pyracmon,
Nec Steropes conflare potest. nec Lemnius ipse
Attrectare audet, si non Stygis amne lavetur.
Ventorum deformis hiems [Orig: hyems] , et Colchica pestis,
Aura nocens et dira lues, viridisque veneni
Suecus, et Haemoniis [Orig: Aemoniis] exstillans frondibus humor,
Materies minima est, et adhuc tolerabile telum:
Quod tantum in nanos colles incumbat, et almos
Plebeias sternat, platanique enode cacumen.
Accedunt ructus morientum [Reg: morientium] , stridor Hyaenae,
Ira tremens, raptique incensis urbibus ignes;


page 126, image: s126

Et vanescentis sanies exusta Cometae.
His quoque miscetur rabies, ac spuma canina
Uranies collecta manu: cum Sirius oestro
Percitus, allatrat flammato sidera rictu.
Adduntur colubri de Gorgone: bis tria Solis
Spicula lugentis, medio fulgore reciso.
Scobs ferri, quae de pedibus perhibetur equorum,
Cum Pluto Siculas ad Sponsam frangeret arceis [Reg: arcis] ,
Succussis cecidisse trium; (nam quartus Alastor
Difficilis minui, totus riget aere maligno)
Nec tamen usque adeo foret in superabile, si non
Iuppiter ipse suo iactum de vertice crinem
Tonderi patiens (et crinis sufficit unus)
Inderet. hinc rapidas vires, animosaque flabra
Sumit, et egesto quatit alta ceraunia saxo.
Non ignis vulgare rubens hoc nobile Fulmen
Excoquit: eiectis opus est carbonibus antro
Taenario, taxoque informi, et si qua supersunt
Naufragii veteris fragmenta infamia Cauro.
Taliter excussum quoniam cum turbine sensit
Pallenaea cohors, uno damnata sepulcro:
Effossasque manu Capaneus flagrantia Thebas
Moenia. concutiens. totus lucebat anhelo
Pectore combustus, cineremque efflabat ab ore.
Tantum summa manus divum Patris, et neque semper
Hoc torquet, valida nisi cum succensus ab ira est.
Tunc quoque stringebat quasi vibraturus, et alta
Voce tonans: meruisse putas Meridarpaga, Nate,
Missile, quod volvo? tracta: crispare licebit.
Dum parcas homini, quidvis potes igne ferire.
XIII. Alcides animi largus, tunc largior ibat
Fulmen adorandum potius timideque colendum
Impare sumpturus [Orig: sumturus] dextra: iamque illud agebat
Chaoniam impacto rapturus verbere quercum.
Prodigium! negat emitti. ceu viveret ignis,
Sentiretque Deum consueta mole minorem.
Increpat Armipotens: quaenam has ignavia vires
Enervat, cohibetque Alecto invisa lacertos?
Letifer anne iterum serpit per viscera Nessus?


page 127, image: s127

Exprobrat et Iuno, laudans, fictumque renidens:
Noster amor! tene ergo rear stravisse leones?
Fregisse Antaeum? tu pensa columque tulisti
Femineas indute stolas, ac tempora myrto
Evincte. Alcmena satus et miratur, et ardet,
Et fremit, et rubet, atque iterum tentare laborat.
Sibilat implacidum sulphur, multoque cruentat
Sanguine mirantem (neque enim haec natura) Deumque
Respicit. it caelo murmur. Venus aurea risit.
Audiit, inque sinum risit Nova Luna bicornem.
At miserin rabiem versus Tirynthius altum
Uritur, et bustum flagrat immortale futurus,
Sinon excutiat, vires confessus iniquas
Ausa et inausa manu nequicquam ubi vertere coepit,
Excutit. haud ultra lapsum: sed in aere pendet.
Protinus Ales adest. ea corripit unguibus uncis
Restituitque Iovi. qui laetus, parcimus, inquit,
Nate tibi. Patri posthac illudere cessa:
Et cautus mea tela time, non sternere vileis [Reg: vilis]
Docta feras humileis [Reg: humilis] que rubos: sed robur adultae
AEtatis; sed enim Rhodopen Hebrumque nivalem,
Alcidesque meos: Hic non imitabile fulmen
Sentiet, hic demum: per quem resciverit Orbis
Ludicra nos Ranis super, et super arma protervis
Muribus auctores, dextra movisse iocosa.
Namque homines credent (ut gens est vana, malique
Heu, nimium nimiumque capax, atque omnia vexat
Censuris) Superos tantummodo ad otia natos,
Ceu Pueros nugis consumere vilibus aevum.
Imperio Mundi nullas impendere curas;
Cunctaque in incertum mortalia tendere casum.
Quisquis is est, seu sit cerebro, seu poplite natus;
Ille faces, totumque Iovem sua tela minantem
Attritus feret, et sitiet fugientibus undis
Mersus, et a plena torquebitur arbore pomis,
Iuro per arcanas, instar mihi numinis, undas;
(Concussitque comas) per fratris stagna profundi.
Si quando placitum nobis, haec funera Mundo
Pandere, et exactos belli proferre labores:


page 128, image: s128

Tunc eto te Phoebum; Vatem tu, Phoebe, monebis.
XIV. Phoebus in haec: (numeros, citharamque adiunxit eburnam.)
Magne Sator rerum: tibi se Delosque, Clarosque,
Et Patara, et Tenedos, sertisque evincta Terapne,
Et Delphi et Phocis, et supplex a pede Montis
Parnassus noster, cum toto inclinat Olympo.
Iussa, in facta libens; mandata, in carmina vertam.
Omne nemus caussa Iovis, omnia marmora cogam
Admodulante Lyra choreas accedere nostras.
Unum istud vereor: (praesentio mente futura)
Ut ne inter paucos, aevo labente, Poetas
Vix unum inveniam promptum [Orig: promtum] facilemque monenti,
Qui moveat super ista tubam, quae vidimus, arma.
Invitos nempe exstimulem, et cantare rogatos
Pegasea feriam penna, lauroque coronem!
Valle prius Thymbraea, et utroque abscessero colle,
Tempus erit, stolidae cum mentis inertia fastu
Reddita deterior, quaedam mortalia stringet
Pectora erunt, sua qui scite iactare parati
Somnia in arcano, ceu nostro immissa Cubili.
Me quasi iam pridem toto cum fonte bibissent;
A monte in valles umquam [Orig: unquam] descendere nolint.
Detrectent tumidi gracilis leve carmen avenae,
Materiaeque exilis opus. Priameia Fata,
Iliacas acies, et in Hectora calcar Achillis
Defixum poscent, ac sola ad Pergama duci.
Vix dignabuntur metro cohibere leonem:
De vili Rana quid sperem ac Muribus? ignem
Offero cantandum, quo Phyllis saucia flagrat;
Cassandras laudare volent. placet una Pelasgum
Victima, non totam redimita Polyxena frontem,
Ut videat cultros, atque arae basia figat:
Aut Argiva viris Argia ferocior, omneis [Reg: omnis]
Acceptura neces, clausuraque pectore casto:
Si modo dilecti reperiret Coniugis ossa.
Talibus exemplis cupient super ardua ferri
Culmina Pieridum, totoque Helicone recepto
Donari septem foliis, et imagine macra.


page 129, image: s129

Non centum, non mille boves ad tenuia ducent.
Id queror: imbelles, segnes, sine numine nostro,
Non iussi, invito me luctabuntur in altum;
Repere quos inter dumos et fraga decebat:
Ad iuncum et corylos nulla virtute movendi,
Cum tamen a minimis surgant ad maxima Musae.
His adeo iam nunc infestum me minor ipsum.
Ite truces tumidique, et nostro absistite luco.
Invenient haec Plectra manus, et fistula labrum.
Ipse tamen meus ALTER EGO, quem Mantua felix
Efferet in lucem, Culici canet ante sepulto
Et decus et lessum; quam Turno in bella ruenti,
Nisoque Euryaloque, et Dardanio Anchisae,
Et pubi Troianae ab longo errore parentet.
Non igitur Tu, quis quis eris, qualem modo coram
Praecipio, oblatum verearis spargere bellum
Qualicumque [Orig: Qualicunque] tuba iuvat ire per omnia vatem.
Sub cedro iuvat et lentis cantare salictis.
Et pontum iuvat, et modicas innare paludes:
Quamquam [Orig: Quanquam] qui modicas, si me suadente Poeta
Navigat. Hanc pugnam, Munus Iovis esse memento
Caelicolis sublime datum, caligine sacra
Plenum, ac mittendis in plurima saecula [Orig: secula] fatis.
Nil mage secretum vel ab ima Phocide, Delphisque,
Ac Tripode, et mota stagni exardentis arena
Transfumat; nec dicit avis quocumque [Orig: quocunque] volatu;
Mystica nec Cereris Lampas, nec monstrat Eleusis.
Omnia portendunt. studeant evolvere verum,
Quorum ego compegi nitido praecordia sensu.
Sume animos facilemque Deum, GERMANE: canenti
Non abero Momos, quibus est inamabilis unguis,
Dens niger, invisos aliis frenabo lupatis,
Quam quibus aetheriam soleo frenare quadrigam.
Illorum ante oculos versetur Marsya victus,
Ora lacer, pellem exutus, totusque cicatrix.
Et mihi sunt Arcus, et nostra sagitta cruorem
Elicit, et nostro sternuntur robora disco.
Ista Intonsus; at haec intonso Iuppiter. aude
Aude aliquid Fili; patriumque merebere vultum.


page 130, image: s130

Qui solum mea furta canunt, aut qui tua solum,
Nil aliud, nosque ad mensam ridenda propinant
Numina; quo polles iaculo, prosterne frementeis [Reg: frementis] ,
Et resupinatos in pulvere detege Fucos
Castalii mellis, sacratisque exue sertis,
Interea, ne foeda [Orig: feda] lues et noxia serpat,
(Namque vides Populum exsanguem, Vulcane, nigrisque
Muribus admixtas tumulo putiscere Ranas)
Funeream convolve pyram, flammaeque rogali
Hos bellatores impone, cadavera, caesos.
Ligna ferant Satyri, advolvantque e montibus ornos.
Dixit, et ingenti concussit nubila motu;
Atlas quo tergum sentit super astra gravari.
Illum ascendentem retro sua turba secuta est.
Amphitryoniades torvum indignatus in Oetam
Concessit, quo prima ferox incendia monte
Pertulit: ambustum quippe et plenum ora fa villis,
Semper ab adversa puduit Iunone videri.

HABES, amice Lector, Batrachomyomachiam nostram, ex fonte Homeri: utique enim non de palude, etsi de palustribus, deriva vi largius conceptum liquorem, gratia Iuventutis. Ea, sanguinis calore fervida, modico aquae haustu sitim non restinguit. quae ipsa caussa est, quare Orationes hinc inde dispersas, alternis proferentium animi sui sensa longiusculas maluerim. Quasdam agnominationes confinxi; ut, MUSULMANNIGENAE, MAUMYADES, etc. quod existimem similibus, Latini sermonis nitorem propter. ea non obfuscari: cum tantummodo sint Nomina propria et compellationes earum rerum, de quibus reliqua dicuntur. ita integrum panegyricon de laudibus fortissimi Ducis BLICTRI scribere possis. modo tibi talem Ducem proponas, quem BLICTRI voces. Quae vero de altero significant, ea sacrosancta habere fas est, ab uberibus Latinae Nutricis non depellenda. citius enim barbaros Urbe Romana donaveris, quam nova et barbara Verba. quod ipsum olim cuidam Caesari in


page 131, image: s131

faciem obiectum est, deinde ex Mure dices me Elephantum fecisse. Quippe ni? tamen ex Musca fieri potest Elephantus, non terrendus a Musca, cum terreatur a Mure. Et vero Homeri haec Audacia est, cui irasci velle, est genuinum et dentes alios omnes perdere. nam sive laudes. sive irrideas; nihilominus septem Civitates de cadavere caeci Poetae litigabunt. Quin potius ipsum poema Homeri degustas: id ex Graeco translatum, non liberiore paraphrasi, sed stricta interpretatione ad literam, ut ne de inventis illustribus quidquam intervertatur, hoc loco subiungere placuit. Scimus gulam Ingeniorum variare. aliis videbitur supervacaneum: alii, nisi ponam, desiderabunt. Itaque Batrachomyomachia HOMERI in hunc modum se habet.

Incipiens primum Musarum Cetum [Orig: Caetum] ex Helicone venire, in meo animo preces concipio, gratia cantus, quem nuper in tabulis meis super genua posui; litem immensam, tumultuosum opus Martis, prae me ferens hominibus in aures omnibus immittere: quomodo Mures in Ranas primas consecuti iverunt, terrigenum virorum imitari opera Gigantum. Sic sermo inter mortales erat. tale autem habuit principium. Mus aliquando sitibundus, felis periculo evitato. propinquum in lacum teneram adposuit barbam, aqua delectatus dulci. hunc ubi vidit Limnocharis obstrepera, verbum locuta est tale. O hospes, quis es? unde venisti ad litus? quis te produxit? omnia vere dic, ne mendacem te intellexero. si enim te noverim amicum dignum, ad domum ducam. dona autem tibi dabo hospitalia multa et bona. Ego Rex Physignathus sum, qui per lacum color Ranarum Rex dies omnes: et me Pater Peleus olim genuit Hydromedusae mixtus in amicitia, apud ripam Eridani, et te quidem video pulchrum et fortem, eximium prae aliis sceptriferum Regem, et in bellis pugnacem esse: sed age citius tuum genus commemora. Huic autem rursus Psicharpax respondit, dixitque; curnam genus meum perquiris, o amice, manifestum omnibus hominibusque Diisque, et caelestibus volatilibus? Psicharpax ego vocor, filius


page 132, image: s132

Troxartae patris magnanimi. mater Lichomyle, filia Pternotroctae regis genuit autem in tugurio me, et enutrivit cibariis ficibus [Orig: ficubus] et nucibus; et eduliis omnigenis. quomodo autem amicum facies me in natura nihil similem? tibi enim vila est in aquis, sed mihi certe, quaecumque [Orig: quaecunque] apud homines, comedere consuetudo. neque me latet panis ter pistus a bene rotunda mensa; neque placenta extensa, habens multam sesamida [Orig: sisamida] ? non sectio ex perna, non iecora albam vestem habentia; neque caseus nuper pressus a suavi lacte. Non suavia bellaria, qua et Divi desiderant. neque quacumque [Orig: quacunque] ad convivia hominum faciunt coqui, ornantes ollas condimentis variis. nun quam ex bello malum effugi clamorem; sed statim ad pugnam iens propugnantibus mixtus sum. non timui hominem, quam vis magnum corpus ferentem, sed adlectum iens, summum digitum mordeo, et a pede accepi, et dolor non occupavit virum. sine vis non aufugit somnus mordente me. sed duo valde omnia timeo per terram. Accipitrem et Felem, qui mihi magnum luctum adferunt, et decipulam molestam, ubi dolosum exsistit [Orig: existit] fatum, plurimum Felem pertimesco, quae optima, quae me, per foramen perquirit. non comedo raphanos, non caules, non cucurbitas, non betis viridibus pascor, neque apiis. haec enim vestra sunt edulia per lacum. Ad hac autem subridens Physignathus contra locutus est. O hospes, valde gloriaris ob ventrum, sunt et nobis multa valde in lacu et in terra mirabilia visu. Ancipitem enim dedit victum Ranis Saturnius Iuppiter: saltare in terris, et in aquis corpus cooperire. Si autem vis, et hac scire facile est. portem te in humeris, tene autem me, ne aliquando pereas sic gavisus in meam domum venies. Sic certe, inquit, et terga dabat. Ille autem ascendebat velociter, manus habens tenerum per collum: saltu facili. Et inprimis gaudebat, quando intuebatur vicinos portus, natatione gaudens Physignathi; sed quando iam utique undis purpureis submergebatur, multum lacrimabatur [Orig: lachrimabatur] . inutilem poenitentiam accusabat, evellebat comas, et pedes stringebat per ventrem. cor concutiebatur insolentia, et in terram volebat videre. Vehementer autem ingemiscebat timoris frigidi necessitate, caudam qui. dem inprimis extendit in aquis, tamquam [Orig: tanquam] remum trahens supplicansque Diis in terram venire, aquis purpureis sub mergebatur, multum autem clamabat, et talem dixit sermonem; ab


page 133, image: s133

ore autem pronuntiabat: Non sic humeris portavit onus amoris Taurus, quando Europam per undam duxit in Cretam: ut me navigans humeris super vectum duxit ad domum Rana elevans pallidum corpus aqua alba. Hydrus autem ex improvisa apparebat horrendum spectaculum utrisque. erectum super aquam habebat collum. Hunc conspicatus [(reading uncertain: middle of the word not printed)] , ingressus est Physignathus, non quidquam intelligens, qualem socium [(reading uncertain: letter _o_ illegible)] perditurus erat per lacum. Ingressus est autem profunditatem lacus, et evitavit Parcam nigram. Ille autem ut relictus est, cecidit supinus statim in aquam. manus autem stringebat, et moriens stridebat. Sape quidem ingrediebatur in aquam; saepe autem rursus calcitrans egrediebatur. mortem autem non poterat evitare madentes enim pili plurimum pondus trahebant in ipso. aquis autem periens tales locutus est sermones. Non latebis utique Deos Physignathe, hoc patrato, naufragum qui iecisti a corpore, ut a petra non certe me per terram melior eras, o pessime, pancratioque luctaeque, et adcursum sed deceptum in aquam me proiecisti. Habet Deus ultorem oculum. poenam tu solves Murium exercitui, neque evitabis. haec locutus, exspiravit in aquis. hunc autem vidit Lichopinax ripis insidens mollibus. qui vehementer ululavit, et currens annuntiavit Muribus.

UT autem didicerunt mortem; ingressa est ira perniciosa universos. et tunc praeconibus suis iusserunt sub diluculum proclamare ad concionem Troxartae, in domum patris infelicis Psicharpagis, qui per lacum supinus natavit, mortuum corpus. neque iuxta ripas erat iam miser. medio autem natabat ponto. Ut autem venerunt festinantes cum Aurora: primum surrexit Troxartes ob illuminatus, dixitque sermonem. O amici, tametsi salus ego multa mala passus ex Ranis: sors mala omnibus facta est. Sum autem ego infelix, postquam tres filios perdidi. et quidem primum occidit rapiens inimicissima Felis, extra foramen captum. Alium rursus viri crudeles ad mortem duxerunt vanioribus artibus, ligneo dolo excogitato, quam decipulam vocant, Murium perditricem. Qui tertius erat dilectus mihi et matri inclutae [Orig: inclytae] : hunc suffocavit Physignathus in profundum ducens, sed, agedum, armemur, et exeamus in ipsas, corporibus exornatis armis variis. Haec locutus persuasit armari universos: hos quidem utique Mars, belli


page 134, image: s134

curam habens. Ocreas primum circa tibias posuerunt, effractis fabis viridibus, beneque aptatis: quas ipsi per noctem stantes comederunt. thoraces autem habebant calamis circumdatis a coriis, quos Fele excoriata scienter fecerunt. Clipeus [Orig: Clypeus] erat Lucernae medius umbilicus, lancea longae acus; omnino aereum opus Martis. at cassis in temporibus erat testa nucis. sic quidem Mures erant armati. Ut autem intellexerunt Ranae, egressae sunt ab aqua, in unum locum profectae: consilium coegerunt belli mali. Considerantibus autem ipsis unde seditio, vel quis tumultus; Praeco venit ferens sceptrum in manibus, Tyroglyphi filius magnanimi Embasichytros, nuntians [Orig: nuncians] belli malam famam, dixitque sermon em. O Ranae, Mures vobis minitati miserunt, ut edicerem armari ad bellumque pugnamque. viderunt enim per aquam Psicharpaga, quem occidit vester Rex Physignathus. sed pugnate, quaecumque [Orig: quaecunque] inter Ranas egregiae genitae estis, sic loculus disparuit. sermo autem murium in aures ingressus conturbavit mentes Ranarum superbarum. accusantibus autem ipsis, Physignathus dixit surrectus: O amici: non occide Murem, neque vidi pereuntem: omnino suffocatus est ludens iuxta lacum, natatum Ranarum imitatus. at pessimi nunc me accusant, qui non sum in caussa. Sed, age, consilium inquiramus; ut dolosos Mures deperdamus. etenim ego dico, ut mihi apparent esse optima. corporibus ornatis armati stemus universi summas iuxta ripas, ubi praeceps est locus. quando autem impetu facto in nos venerint, correptis galeis quicumque [Orig: quicunque] prope obviam venerint, in lacum ipsos cum armis statim deiciamus [Orig: deiiciamus] . sic enim illis suffocatis, qui expertes sunt natandi, constituemus laeto animo statim Murium occisorum hic trophaeum. sic locatus armis induit universos. Foliis quidem malvarum tibias suas circum cooperuerunt. Thoraces habuerunt viridibus latis a betis. folia brassicarum in clipeos [Orig: clypeos] bene aptaverunt. lancea atutus iuncus, unicuique longus aptatus erat, et galea cochleis subtilibus capita circum cooperiebant. Munita autem steterunt in ripis altis, conquassantes lanceas. animo plena erat unaquaeque.


page 135, image: s135

IUppiter autem ubi Deos vocasset in caelum [Orig: coelum] astriferum, et belli multitudinem ostendens, potentesque pugnatores multos et magnos, et lanceas longas ferentes. qualis Centaurorum exercitus procedis et gigantum, suaviter ridens interrogabat: qui Ranis auxiliatores vel Muribus immortalium? et Palladem allocutus est. O Filia, Muribus nun quid auxiliatura ibis? etenim tuum per templum semper exsultant [Orig: exultant] universi, odore delectati, et cibariis, ex sacrificiis. Sic dixit Saturnius. hunc autem allocuta est Tallas: O pater, non certe ego umquam [Orig: unquam] Muribus, cum vexarentur, venirem auxiliatrix: quoniam mala multa mihi fecerunt, coronas destruentes et lucernas, caussa olei. Hoc autem meam valde momordit mentem, quod fecerunt. Peplum meum corroserunt, quod texui elaborando ex tramae subtili, et stamen subtile nevi, foraminaque fecerunt. at sutor mihi institit exigitque a me usuras: huius gratia irata sum. Mutuata enim subtextum, et non possum restituere. Sed veque Ranis auxiliari velim: sunt enim neque ipsae mentibus firmae. Sed me primum ex bello redeuntem, postquam valde defatigata fui; somno indigentem non per miserunt tumultuantes, parum oculos declinare. ego insomnis iacebam caput dolens, donec clam vvit gallus gallinaceus Sed age cessemus Dii iis auxiliari, ne aliquis vestrum vulneretur telo acuto. sunt enim cominus pugnantes, etiamsi Deus contra veniret. omnes autem de caelo [Orig: coelo] . delectemur litem videntes. ut dixit, huic post paruerunt Dii alii, Omnes simul autem collecti venerunt in unum locum.

AT venerunt Praecones duo signum belli ferentes. et tunc Culices magnas tubas habentes vehementer tuba clangebant belli strepitum. coelitus autem Iuppiter Saturnius intonuit signum belli mali. Primus autem Hypsiboas Lichenotem vulneravit lancea, stantem inter propugnatores, per ventrem in medium hepar. concidit ergo pronus, et teneras pulvere foedavit [Orig: fedavit] comas. Troglodytes autem post ipsum iaculatus est Pileona. infixit in pectore solidam lanceam. hunc autem cadentem cepit nigra mors, et anima ex corpore evolavit. Seutlaeus occidit percusso corde Embasichytrum: Artophagus autem Polyphonum per ventrem percussit, qui cecidit supinus,


page 136, image: s136

et anima membris evolavit. Limnocharis, ut vidit pereuntem Polyphonum, Troglodyten petra molari vulneravit praeveniens collum iuxta medium. huic igitur caligo oculos operuit Lichenor autem ipsius observabat lanceam lucidam, et percussit (neque aberravit) per hepar. ut autem intellexit Crambophagus, ripis profundis incidit fugiens. sed neque sic effugit in aquis, impulit enim ipsum. qui concidit, nec respiravit. tingebatur sanguine lacus purpurea. ipse iuxta litus [Orig: littus] extensus est, intestino pinguibus impetu ruens in ilia. Limnisius autem in ripis Tyroglyphum spoliavit. Pternoglyphum conspicatus Calaminthius in timorem venit saltavit ergo in lacum fugiens, clipeo [Orig: clypeo] proiecto. Hydrocharis autem occidit Pternophagum Regem saxo percussum per guttur. cerebrum autem ex naribus stillabat, polluebatur sanguine terra. Lichopinax occidit irreprehensibilem Borborocoeten, lancea impetu facto. mox caligo oculos cooperuit. Prassiphagus conspicatus pede traxit Cnissodiocten, in lacu autem suffocavit, comprehensa manu cervice Psicharpax autem ultus est socios mortuos, et percussit Pelusium in medium hepar. qui cecidit illi ante, anima ad infernum iit [Orig: ivit] . Pelobatus conspicatus luti manipulum iecit in ipsum, et frontem inunxit et excaecavit, propemodum iratus est certe ille, ubi coepisset manu forti, qui iacebat in campo lapidem, ponderosum pondus terrae: hoc percussit Pelobaten sub genua. tota autem fracta est tibia dextra, ceciditque supinus in pulveribus. Craugasides autem ultus est, et rursus ibat in ipsum; percussitque medium per ventrem. totus ei intro actus iuncus ingrediebatur, et humi effundebantur universa intestina, extracta a lancea manu gravi. Sitophagus autem ut vidit in ripis fluminis, claudicans ex bello recedebat, et angebatur valde, saltavitque in fossam, ut aufugeret diram perniciem, Troxartes autem percussit Physignathum in pedis summitatem, qui celeriter, quoniam angebatur, saltavit in lacum fugiens. Troxartes ut vidit adhuc semivivum, qui ante ceciderat, et iui incurrit rursus occidere desiderans. Prassaeus ut vidit adhuc semivivum, qui ante ceciderat, venit per propugnatores, et iaculatus est acuto iunco: neque fregit scutum: tenebatur autem ipsius lanceae acies.


page 137, image: s137

ERat autem quidam inter Mures iuvenis filius, egregius inter alios, cominus pugnans, carus [Orig: charus] filius irreprehensibilis Artepibuli. Princeps ipsum Martem ostendens, robustus Meridarpax, qui solus inter Mures dominabatur pugnando. stetit autem iuxta lacum elatus solus ab aliis. iactabat vero se depopulaturum Ranarum genus bellacium. et certe perfecisset, quoniam magnum ipsi robur erat, nisi statim intellexisset pater hominumque Deorumque, et tunc pereuntes Ranas miseratus fuisset Saturnius. moto autem capite talem locutus est vocem. O Dii, certe magnum opus in oculis video. Non parum me stupefecit Meridarpax, per lacum trucidare Ranas desiderans, sed celerrime Palladem mittamus, tumultuosum item et Martem, qui insum arcebunt, a pugna robustus quantumvis sit. Sic locutus Iuppiter. Mars respondebat sermone: neque certe Palladis, o Iuppiter, potentia, neque Martis, poterit Ranis auxilio depellere diram perniciem. sed, age, omnes eamus auxiliatores: vel tuum iaculum moveatur magnum, quod Titanas sustulit horrendum operans: quo Titanas occidisti egregios ultra omnes, Enceladumque ligasti, et agrestia genera gigantum. Sic certe dixit. Saturnius autem iaculatus est ardens fulmen. primum quidem intonuit, magnumque commovit caelum [Orig: coelum] sed postea fulmen, terribile Iovis telum, misit in volvens; illudque evolavit e manu regis, omnes quidem utique terruit iaculatus Ranasque Muresque, sed neque sic cessavit Murium exercitus, sed adhuc amplius cupiebat depopulatum ire Ranarum genus bellacium: nisi ab Olympo Ranas miseratus fuisset Saturnius, qui tunc Ranis auxiliatores illico misit. Venerunt autem ex improviso habentes incudes in tergo ungulis curvis oblique ingredientes, tortuosi, habentes furficulas in ore, ostripelles, ossei natura, lati humeros, rutilantes in humeris, blaesi, nervosis cervicibus, a pectoribus intuentes, octopedes, bicipites, manibus qui capi nequeant (illi autem vocantur Cancri) qui Murium caudas oribus incidebant, etiam pedes et manus. Flectebantur autem lanceae quos et timuerunt miseri Mures, neque sustinuerunt. In fugam ergo vertebantur. occi. debat autem sol iam, et belli finis unius diei perfectus est.


page 138, image: s138

ATque haec est illa Lacubus et Cavernis nota Maeonii Vatis Batrachomyomachia. Lector: in quam Olympiaden arbitraris incidisse? Multi multa coniciunt [Orig: coniiciunt] , plures omnino tacent. plerique annum indagare desperant. Existimant autem Principi Poetarum fidem habendam; SACRUM SOMNIUM, ex animo demisso venerandum potius, quam temerario ungue excutiendum esse. Quamquam [Orig: Quanquam] nullus dubito, quin ipso Homero adhuc in vivis canente, fatalis haec pugna, cervicibus Graeciae magna ex parte iam incubuerit.

De NOSTRA quid sentis? cui tempori imputatur? omne, an aliquod praesagium iam impletum. Equidem Bellum formidolosum, eventibus et mysteriis stipatum ante oculos latet. Saperdae omnia exploraturi, ipsi Delphos mittant Legatos, offerant tributum curiosi laboris. ipsi scrutentur, et Apollini (si domi sit) supplicent, in clara responsa sollicitando. Ego pedem hinc extrico. Quid igitur praefatus sum: me scienter fixisse signa, sub tentorio et aenigmate excitantia pruritum fatorum et indagandi cupidinem. Ita est. pleraque non nescio. Et hercule, propiore coniectura assecutus, crediderim bonam partem huius Batrachomyomachiae fuisse a Bellis Punicis exhaustam. Ita lib 3. num. 4. ipse Iuppiter orans persuadet. possit videri Mausolus sustinere personam Hannibalis [Orig: Annibalis] , Mures Carthaginiensium. nam quid nigri semper et Mauri. Maurusii nominantur? Cur Mausolus lib. 3. num. 7. iactat Punicos astus, et multum Afri, etc. Ut contra Batrachos, veteres Romanos esse necessario intelligas. Physignathus furiosus et turgens, quid si Flaminius sit, homo temerarius, contra auspicia profectus? quid si M. Minutius aut Terentius Varro? De Lacu dubitas? I vise Thrasymenum Lacum, et miraberis horrendas caedes Batrachorum. adi Cannas, locum palustrem, uligine obsitum et cannis, amica Ranis [Orig: Rannis] nomina. pro! qui acervi cadaverum. caesa eo proelio [Orig: praelio] Romanorum quadraginta quinque milia [Orig: millia] , cum Paulo


page 139, image: s139

Consule et Senatoribus LXXX. consularibus atque praetoriis, aut aedilitiis triginta. quae nota sunt. Fabius M. Seutlaeum imitatus, Limnocharin Romam captivam liberavit. Natura et bona Caussa apud Iovem perorante, Maurorum vis elisa est. Hannibal [Orig: Annibal] , Scipionis Africani chelis incisus (cancri signum, ut quidam tradidere, corpori a genitrice impressum gerentis) ex Italia in patriam fugere coactus, denique miserando Fato occubuit. Quo Myocephalo quid umquam [Orig: unquam] truculentius exstitit [Orig: extitit] ? in quas non formas se, indole Mausoli, mutare novas ausus, aliam semper aliamque barbam, et capillamentum novo mutavit. Dices: Mures senatum coegisse, consules adfuisse, lictores, fasces, secures, signa utique Romanorum, non Carthaginiensium. Respondeo primo: a Vaticinantibus peristases misceri: neque necessum esse, ut omnia in quocumque [Orig: quocunque] genere similia inventa, modo potissima exhauriantur. deinde Carthago aemula Romae, plurimis ornamentis tantae Reipublicae respondit. Hannibal [Orig: Annibal] omnino contemptor [Orig: contemtor] Urbis a se propemodum saltu superatae, Capuae in Campania, togas ritusque Ausonios imitando, in ludibrium dedit. Si interroger, quis Maurus Psicharpax submersus sit: quaerendum potius censeam, quot Poeni primo secundoque Bello Punico occisi sint; dum Sardiniam, Siciliam, etc. (micas scilicet Imperii Romani) clandestinis furtis subtrahere certarunt. De faece militum ac vulgo non laboro. Artemisia Carthago est, cum mortuo Hannibale [Orig: Annibale] suo exstincta: aut tota Africa, submissis semper novis suppetiis, commeatu armisque instructa, furens instar Libycae Leaenae. Sed haec hactenus: nec plura: ne ingenioso Lectori diffidere videamur. At enim et sequentibus saeculis [Orig: seculis] , non una Batrachomyomachia Orbi puniendo obrepsit. In Pharsalia simillima saeviisse videtur. Immo de integro veros Mures ac Ranas concurrisse, codem tempore, quo Gener et socer conflixere, docent Historici. namque tunc universus Orbis pluribus prodigiis laboravit. astra cadere visa. de caelo [Orig: coelo] Capitolium tactum. pecudes locutae feruntur.


page 140, image: s140

sanguine et lapidibus pluit, pluisse etiam Ranis in comperto est. quantam Batrachomyomachiam, et civile bellum inde exortum facilius credo. tamen non absque caussa quaerendo metuit Troxartes lib. Mnum. 3. Si pluit aut cepis, aut, quod pudet edere, Ranis. Et vero his interea si titillet Animus ad ulteriora tempora non progressurus. potest tamen progredi. Sisto prius Synopsin, quam alium usum nostrae Batrachomyomachiae.

SYNOPSIS LIBRI PRIMI.

I. LImnocharis Ranarum Regis Physignathi soror, occasio prima belli: cum Psicharpage Musculo e lacu bibente, Fatis ita ferentibus, orditur alloquium, miscetque sermonem et aquam.

Exiguae caussae ingentia saepe bella movere.
Unica vox secius accepta vicem classici fuit.
Tria verba armatos stravere exercitus.

II. Frater Physignathus intervenit, seu casu, seu saltu: ambigi enim potest. is, ut genium Hospitis ad ripam stantis irritaret, Regni sui delicias palustres, inflatis buccis fastuose iactat.

Adhuc verum illud: Natura beatis omnibus esse dedit, si quis cognoverit uti.

III. Musculus luculenta Oratione, non minus suae gentis fortunam moresque depingit, et praefert multis Persicis parasangis.

Non quod quisque habet, hoc bonum: sed quo quisque contentus est, hoc iucundum.

IV. Physignathus obficit subeunda Muribus discrimina; (Psicharpage tamen omnia extenuante) Ranarum securam felicitatem extollit. denique multis utrinque acceptis et redditis vocibus, Stagni sui fines in Palatium, se in navim et Argonautam offert.

Exeat Orbe, omnia qui metuit discrimina: vam Vitai his modus et ratio est, ut non secura sit ulla.

Qui fit, quod plures malint esse miseri, quam videri!

V. Nempe pretiosa invitatio et vanitas promissorum distrinxere adipatum ingenium curiosi Musculi. Auribus


page 141, image: s141

accepta oculis usurpaturus, trahitur cupiditate visendi. Mox Ranam navalem conscendit, experturus etiam suo damno Maris pericula,

Sensim ad declivia fertur Mens blando pulsata malo.
Hominum vesana cupido Invenit naves, et monstra natantia vidit.
Ausus sese committere vento atque Mari, quidvis audet.

VI. Physignathus ab serpente (Balaena Lacus) emerso ex aquis conterritus; seu dolo malo, seu metu vano Subducit tergum insidenti Psicharpagi. is destitutus carina, medio in gurgite submergitur; Diis et Sociis in vota ac suppetias nequidquam vocatis.

Iuste naufragio perit,
Qui non naufragium fugit.
Ridet Neptunus, Nauta deflente cadaver.
SYNOPSIS LIBRI SECUNDI.

I. Posteaquam cari funeris tristissima percrebuit fama: Troxartes Psicharpagis submersi Pater, pene ultra Muris nigri vires, ira excanduit.

Nam quae orba est catulis, quaeque sera est Tigris.
Hac et peior homo, cum furere incipit.

II. Cogit altero statim die, quamquam [Orig: quanquam] nubilo senatum, exploraturus ultricem sententiam.

Si ulla in re deliberandum est, maxime ubi bellum suscipiendum: multo maxime, an inferendum.

III. Eum in finem coram sociis ferociter perorat ira magis et dolore, quam consilio agitante animos, bellum in Ranas decernitur, volente ac iubente S.P.Q.M.

Cum surdae sunt aures, obstrepente ira, gratis cogitur senatus: et quid nisi Tiberiana ludibria exspectat:
Iniustum bellum Turcarum est, quod sumpto odio meditantur.

IV. Bellicae feruntur Leges. arma paraturi domum discedunt.

Ubi nullis legibus ensis servit; ihi potius credas certare latrones.

V. Tertio die in campum descendunt, muniunt castra. censentur milites, furor et dolor arma ministrant.


page 142, image: s142

Formicis sua bilis inest, et Muribus ira.
Nil adeo vile est, quod se non vindice laesum
Utatur.

Recte quidam: Castra opportuno loco et in tempore munita, tentorium sunt victoriae.

VI. Vastam multitudinem, sed capite, hoc est, belli Duce destitutam, prope in fatale dissidium scindunt duo nequissimi Myocephali: dum se ad duellum provocant, flagrantes ambitione Imperii.

Quid prodest vastum Polyphemi corpus in antre,
Cum monstro horrendo, informi, sit lumen ademptum [Orig: ademtum] .
Quid faciat miles validis robustus in armis
Sublato Duce? sternetur, tumulosque cadendo
Implebit.
Numquam [Orig: Nunquam] minus in bello necessaria Ducis praesentiae cognoscitur, quam cum praesens est: nun quam magis, quam cum abest.
Reges, florentia Regna qui vultis servare diu, prohibete duella.

VII. Iuppiter tumultum plebis sedaturus, in eligendum Imperatorem belli, excitat Mausolum. stupenda huius Regis metamorphosis, plectente Nemesi rapinas, eius oratio, electioque bellum promovent.

Ut nulla cinerum virtus includitur urna;
Sed sanctas sequitur numquam [Orig: nunquam] revocabilis Umbras:
Sic etiam nigris haerent post funera noxae
Manibus; et vivos Fures monumenta loquuntur.

VIII. Tyroglyphus ferocis ingenii musculus, nomine Mausoli, Physignatho Regi Ranarum, bellum imprudenter denuntiat [Orig: denunciat] .

Furiosus Legatus; etiam cum pacem offert, tuba canit, non facile mittendus. Refert, quis Martem ad convivium in vitet.

IX. Physignathus irritatus superbe respondet. bellum acceptat. urit Legatum sarcasmis. omnem Paludem in arma vocat.

Periculosum est, hosti quantumvis debili, in proprio Regno, minaciter deferre bellum. tenuis vapor, collectus primo in nubes, deinde etiam in tonitrua et fulmen e vadit.


page 143, image: s143

X. Ranarum arma spirantium votum ad Martem.

Recte Veteres: Ante tubam fer tura Iovi, fac votae Gradivo.

Impius miles, accusat caecitatis, ad se venientem victoriam.

SYNOPSIS LIBRI TERTII.

I. IUppiter Editor huius cruenti Muneris sive Batrachomyomachiae, accito primum Marti, mentem suam ludibundus explicat.

II. Illi vero fastidiosis auribus propositum accipienti, Pater opportune salutare suae mentis aliud Decretum ingerit.

III. Stomachantis Gradivi inflammata Oratio indignatur numen altissimis rebus ab omni aevo destinatum, nunc quidem ab Iove putidis Muribus ac Ranis bellaturis praefici.

IV. Placando Marti Iuppiter Batrachomyomachiae mysticum spectaculum aperit. docet prolusionem duntaxat esse crudelissimorum inter homines conflictuum, qui ex Fatorum specula evolaturi, posteris saeculis [Orig: seculis] ingruent.

V. AEvi nostri ferrei non perfunctoria mentio facta, mire Martem exhilarat.

VI. Acquiescit Mars consilio Iovis. Dii Deaeque, excepta Iunone, conveniunt in pensili nubium theatro.

VII. Pallas a Genitor rogata, ut Mures tutetur in acie, ore rotundo abnuit. caussas affert. palmariam scilicet, a Myocephalis erosum summae elegantiae Peplum.

VIII. Eius quantum reliquiae permittunt, Descriptio.

IX. Famosi Gigantis huius aevi M. DC, tragicus exitus, et facta, in Palladio Peplo signata.

X. Sed et Latona Ranis certantibus praeesse detrectat; nec immerito.

XI. Indigna Veneris querela contra Musculos.

XII. Iovis Pathetica oratio, Caelicolas accersitos docentis caussam permittendae Batrachomyomachiae


page 144, image: s144

SYNOPSIS LIBRI QUARTI.

I. TYroglyphus redux, exponit Mausolo Physignathi fastum et minas. vociferatur, omnia hostilibus in armis esse. tota Mauritania in defensionem et occursum excitatur.

Iacta est alea: transivimus Rubiconem. Ante statuam Martis, diu et mature delibera: nam belli semel suscepti impetum sistere non cuius vis est.

II. Utraque acies adversa sub teli iactum educitur, Physignathus princeps adoritur Mures. mutuis vulneribus strages accumulat primus furor.

Aciem et convivium instruere eiusdem artis esse, scite dixit Paulus Aemilius.

Primo congressu, uter exercitus superaturus sit, ne Mari quidem novit.

III. Duum [Reg: Duorum] Musculorum Fratrum memorabilis caedes. Limnisii item et Polyphoni Batrachorum. Tyroglyphi ferro flammaque grassantis rapidi successus.

Multa cadavera, et hostium quidem, non sunt signum victoriae.

IV. Murium in pugnando secunda fortuna. Ranae turmatim funduntur. Limnocharis capitur.

Fortuna ubique aliquid potest; in bello omnia.

V. Scelere Lichenoris, Hypsiboanta tubicinem contra ius gentium violantis offensa Bellona, desertis Muribus, cum Ranis facit.

Qua non videtur Deus, humanis interest: inquit Publ. Syrus Mimus.

Vis miles Rhamnusiam videre? occide innocentem.

Impietas cum gaudere vult, se ipsam destruit.

VI. Physignathus collecto suorum agmine, secundum concionem militarem habitam, invectus in hostem, ingentem stragem Murium edit.

Praesens periculum, cum exsorbendum est, perdit medium nomen.
Spes, devorata mente, spes est pertinax; Et,
Illicium honestae mortis, est ipsa desperatio.


page 145, image: s145

Necessitas extrema, est antecedentium fames. omnes consumit.

VII. Bellicosus interitus Artepibuli. quem Musculum incredibilis nequitiae, ex Thessalia oriundum, et ab unguiculis primoque furto magicis herbis nutritum, ideoque praefidentem in bello, Calaminthius insignis heros ex Batrachis, summa virtute sternit.

Timoris arguitur miles, qui herbis, et non serro sidit.
Fortissimorum legio scribi potest, prudentium vix manipulus.

VIII. Artemisiae Amazonis pharetratae spectata laus in armis. animus et ferocia plus quam virilis.

Feminarum est vehementer velle.
Femina in omni animalium genere crudelissimae, quod agit, satagit.
Est cupiditati et ipsa tarda celeritas.

IX. Troxartes senex. Pater Psicharpagis, pugnando Occumbit. Borborocoetes, alter Tydeus utitur belli successibus, et saevit.

Dixit quidam: senilis ira, aristae ad instar rumpitur.

In bello clemens est, qui nullum bis occidit.

X. Ranae magna Murium caede facta, per aciem divisam ad ipsum Mausolum penetrant. Limnocharis captiva vinculis eripitur. funera.

Nec ridenti Mari fidendum; nec irato

Marti diffidendum esse; Quidam monuit.

XI. Seutlaei Batrachi strenui bellatoris caedes. Mausolo ultima desperatione saevienti dehiscit tellus. interitus Duce Myocephalorum dignissimus.

Quid titulos iactas, ferrumque nocentius auro victor ovans? sorbet tamen omnia denique fossa.

XII. Ranarum in exercitu fremitus exsultans. Io triumphe!

Nullum lucrum luculentius Victoria. pressis tamen manibus tenendae: nam ut fortuna lubrica est.


page 146, image: s146

SYNOPSIS LIBRI QUINTI.

I. BAtrachorum triumphus ante victoriam, otium vituperabile, damnosa securitas.

Victori timere quid potest? quod non timet.

In bellicis nihil tuto contemnitur.

QUIS HOC PUTASSET, aut vox est inertium, aut nimis felicium.

Securitas victoris, victoriae est occasio.

II. Artemisiae oratio Polemica. ca Musculi animantur et instaurant vires, numquam [Orig: nunquam] magis metuendi.

Est aliquid, armata mulier, et loquens.
Etiam spei sit caussa, desperatio.
Fortitudo, quae deinde in nervum erumpit, ferrea est.

III. Ranae socordes inopinis armis obruuntur. Hydrocharis innocens cum nocentibus perit. Borborocoetes, Pelusius, Calaminthius fortissimi milites sternuntur. Rex Physignathus hasta confoditur.

Omnia in bello valent, praeterquam una excusatio.
Virtutis est, victoriam consequi; ea frui, felicitatis.
Didicit Achilles et Dea natos mori.

IV. Mures crudeliter victoriam exercent, deleturi ipsum nomen Batrachorum, nisi Natura omnium parens, maiore quam tribunicia [Orig: tribunitia] potestate usa, diris votis ac propositis intercederet.

In tristibus mage serves quam in laetis modum.
Fulmen est, ubi cum potestate habitat iracundia.
Felicitatem frena, facilius reges.

V. Facundi doloris Oratio, quam ex visceribus Natura miserans effundit apud Iovem, et Ranarum caussam agit.

VI. Repentinus Iunonis adventus, diuturniorem suam absentiam excusat, et perorantem Naturam iuvat.

VII. Annuit Iuppiter Naturae precibus, impetum Musculorum sistere, et ferociam domare paratus, molitur fulmina.


page 147, image: s147

VIII. Ea Meridarpax insuper habet. vapore tonitrali nequid quam terretur, Myocephalus ipso Mezentio contemptore [Orig: contemtore] Deum improbior.

IX. Hercules in protervos Mures clavam exercere prohibitus, sui ipsius probri materiam seminat.

X. Dedignatus Iuppiter fulminare putidam Musulmannorum nationem; eam Cancri caelestis, fraternis cohortibus armati, occursu dissipat.

Semper Iovis tali cadunt feliciter.

XI. Enimvero clypeis hastisque proiectis, fugitivi ex acie Musculi, in hereditarios hostes incidunt. Feles fame propemodum enectae, iterum tripudiant.

Bellum inchoant inertes, fortes finiunt.

XII. Iuppiter prius quam spectaculo finem imponat, fabam ludificationis in Herculem commeritum cudit. Descriptio fulminis primae magnitudinis, et ex intimo Iovis thesauro deprompti [Orig: depromti] .

XIII. Hercules immani confidentia, hoc fulminis genus contrectaturus, sit toto fabula caelo [Orig: coelo] . eiusmodi telum Iuppiter minatur, invito se, huius Batrachomyomachiae in modum Romani Muneris editae, notitiam publicanti. Phoebo negotium dat, ut Poetam tempori haec bella descripturum provideat.

XIV. Offert se, suosque, Genitori Apollo. Simul tamen explicat difficultatem impositae provinciae: quando praesentiat paucitatem Vatum tractabilium, neque dedignantium, etiam humilibus et minimis reculis (Muribus utique ac Ranis) obsequium impendere.


page 148, image: s148

USUS BATRACHOMYOMACHIAE ETHICUS, POLITICUS, AC POLEMICUS.

CUm ex numerosi sententia Flacci; Et prodesse velint, et delectare Poetae, eo scilicet ego quoque cursum direxi. Phoebo abscedente, simul a cantu color nativus mihi rediit; rapui nonnumquam [Orig: nonnunquam] deposita tuba calamum, et exploraturus sententiarum veritatem, defixi illum in certo versu; plurimum autem, ut quisque se obvium tulit expendenti. Quoties mecum: Mures istud ab hominibus, an hi ab illis didicere? Quie Homo colludit moribus Ranarum? Nempe hoc non inter Mortales etiam? erupi denique in hanc vocem: QUANTUM EST IN REBUS INANE! quam ab AEneatore Cupidine exceptam, praefixamque Poematis fronti notaveris. Verum tamen paucos Versus et paucis trutinavi. momenta consignavi stylo, nec Oratorio, nec Historico; sed ab utroque diverso, et in utriusque confinium procurrente reliquias poeticae tempestatis, tametsi languidae iam ac desinentis, dictio haec servavit. quemadmodum mare videmus post aestum, etiam dum sternitur ac detumescit, extremis crispari fluctibus: qui ad litora [Orig: littora] revoluti, sensim magis ac magis decrescunt, donec pelagus omnino, velut marmor, immotum stet.

EX LIBRO I.

ATque ea volventi sese aspectabilis offert Limnocharis. fol. 64.m. Habes facem et Helenam huius quoque


page 149, image: s149

belli, femineum nomen. Et vero cui cladi, aut voluptas caussam non dedit, aut femina non taedam admovit? Sub Paride lusco staret adhuc Ilion. Unus Lenonis oculus, Asiae oculum extinxit. Rapta facies Adulterae, flammam sparsit, usque ad proximum Ucalegonta manantem. Vide item, ut Turnum concitet Lavinia, Antonium Cleopatra, sexus inermis armatos viros! Nuptialem chorum saepe Bellona duxit: Hesperum, Martis ferale sidus fugavit. Non loquor de raptis Sabinis. exempla recens a Venere rubentia considera. Anna Britannica Maximilianum I. et Carolum IX. Galliarum Regem collisit. Cum speraretur Thalassii limen aperiendum; Iani portas effregit furor. sonitum mollis Epithalamii, forte classicum excepit. Clotildis Clodovaei Filia, imbutum cruore suo sudarium, velut vexillum sustulit; Childeberto Chlotario et Theodorico fratribus, contra Almaricum Coniugem suscitatis. Elephantos fuisse credas? ita stimulati conspectu sanguinis, infremuere. conclamatum ad arma deleta Visigothorum res est. Sorori litatum excidio regni. Nulla, ut scias, aut rara Mulier, in cladem sterilis est. bellare si nequit, parit bellatores. Sfortiae Mater, viginti. Iocastae uterus, quantum nefas, quae monstra militum! Cur nostra venis ad litora [Orig: littora] Maure? f. 64. m. Miratur Limnocharis Musculum Terrigenam oberrare litus [Orig: littus] palustre. Quippeni mirentur Nereides hominum potius insaniam, e pulvere ac natali solo, ad syrtes, et infamia naufragiis saxa properantium. Non lacus modo, sed et maria depraedamur. Quo vos Argonautae? poterant Tritones alloqui. Quis furor est, emere mortem, mercari pericula tantis impensis! cava trabe suffulti percurritis ignotam viam. non novimus istud remigum genus. terra contenti estote, quid Oceanum incestatis? delectati terroribus, altum petitis, ut trepidetis ad vesperam. Caeterum dicta haec in ventum abit, quo propulsa classis secuit fluctus. Pergunt temeratores naturae, et Nymphis ipsique Neptuno insultant. Castor et Pollux sparsere nuces: alii dolia, lusuri cum Diis, velut Britanni cum Balaenis. Orpheo canente, in omnia discrimina


page 150, image: s150

itum. Tanti, ex auro putris ac scabiosa pellicula! Quid posteri? Columbus, Cortesius, Nonius Almaytus, Pizarrus, Magellanius, Serranus, Vesputius; vincunt te puerum Iasona: vincunt Batavi, quid dubitas? Possis meticulosus haberi; et paullo audacior Piscatore, victum quaerente in cymba palmari. Ista Mortalium frusta in fluctibus ludunt, ut Schoenobates aliquis in fune. claudatur mare: Hollandi in terra velificabuntur. Mauritii Nassavii quadrigae, naves sunt dat curribus Austros. O quantis natura laboras prodigiis! Gaudeat Catonis umbra exempta [Orig: exemta] rebus humanis. navigare numquam [Orig: nunquam] sustinuit flumen: at iam etiam in continenti debeat, rostrata rheda, supparis volantibus, anchora ad temonem appensa. Ex quo fonte fluit generosi sanguinis humor? fol. 64. f. Ita comparati sumus. ingressi sermonem, statim cunas et genus in quirimus; quando virtus expendenda foret. prolabimur ad Ovum Ledae, ad Equum Troianum. Atqui vera virtus non cadit in terram, ut ceteri [Orig: caeteri] infantes: non involvitur fasciis; nullam gravat obstetricem. De pulvere surgit, de cuiusque cerebro, ut Pallas de Iovis vertice prosiluit, cum hasta et clipeo [Orig: clypeo] . Quid devolveris ad segmentatos toros, et prosapiam melius tacendam? omnis sanguis concolor. plebeius et regius. purpuram et tritam lacernam discriminat coctus murex. arbitratus est autem Miles aliquis, iniuria se affici, quod originem quaesivisset Imperator. Bellona, inquit, me genuit; Mars auspiciis Geticis lustravit infantem. Victoria nutrix fovit sinu; cadentem de Matre, clipeo [Orig: clypeo] excepit. ego vix auras traxi, et iam allisi vagitum umbonibus. Medius fidius, animose in paucis! Semideos, Phoeboque satos Hyperione, multa Commendant; blandi mores, concordia, virtus. fol. 65. m. Ranas omnes unus Lacus capit, nec in multa stadia diffusus. Duos saepe homines, non integrum regnum potestas Impetii consortem non patitur. Generum et Socerum, Magnum et Iulium, universus Orbis non cepit. Flevit Natura, ut ego quidem arbitror, ab funesto partu horum duum [Reg: duorum] mortalium. risit ambitio, et se superari mirata est.


page 151, image: s151

Ut caesarem sua purpura tegeret; Patria, Cives, Senatus, et alter Senatus Cato, tingendae chlamydi sanguinem dederunt. iugulos parentum mucronibus hausere Filii, facturi viam Dictatori, calvo parricidae, ad Capitolium et Coronam. Vidit hoc mons Tarpeius, et intremuit. vidisti haec Roma, et oppressa indoluisti Audisti haec Rubicon, et cruento fluctu reversus ad fontem illacrimasti [Orig: illachrimasti] . Discordia laceravit inclutam [Orig: inclytam] gentem; et manus plenas trophaeis, in viscera triumphantium, miserabili fato convertit. exemplum ab AEvo dolendum. utinam unum. Mihi cespite parvo Exstructas Fortuna casas sine crimine servet Incolumes. fol. 66. m. Beneficium a Divis immortale accepit, cui regnator animus, etiam in casa, amplitudinem regni praestat. Caruit eo Lucullus centum hortorum possessor. caruit Macedo, Pella non contentus: extra anni solisque vias, Mundique Zonam victoriis ductus, an insania raptus! siste praedo gressum, et figulis Babylonicis procumbe. Quis Stygem tibi potandam dedit; ut denique disceres in sandapila mensuram corpusculi tui. Aurorae frena fatigantis? septem pedes longus iaces: vivens in solio habebas octavum? Quid humile tugurium, boni non praebet Cultori suo? elaboratum de dulci flore somnum; et purum, et gratum, et facilem, et iucundum: vitam illimem tam curis, quam vino sobriam; sana corpora, paci belloque apta. Ex Casa fortissimi quique Duces et optimi Consules prodiere. Trabeas ad stivam induit Serranus. Curius hodie messem collegit: altera luce, hostium spolia Capitolio invexit. illud Horreum vocasses victoriarum: nam hae ab eo, velut mergites accumulabantur Fabricius, Quintus, ante Boves steterunt vomere terram proscissuri, cum [Orig: quum] eos trepida Roma bello praefecit, aratrum urbibus inferre iussos. Tales tantique viri mapalibus egressi. In aulis regnavere Gaii [Orig: Caii] , Domitiani, Commodi, etc. immanes, ignavae, coronatae belluae, natae ad saeviendum, Patriam sedibus suis, si possent, eliminaturae. Hic totum possidet Orbem, cui natura, SATIS. fol. 66. f. Frugali rustico, ut dictum, casa Palatium est: Tyranno


page 152, image: s152

septem montes, instar nidi sunt. iunge Pelion Ossae: ultra tendent, aestuant sub laquearibus altis, et magno sumptu [Orig: sumtu] stolidi quietem, maiore emendam, arcent. quam utique non magna domicilia conciliant, sed reducta vallis, nemus umbrosum, madida virga, papaver, garritus rivuli. altior aedificii moles supervacuum spatium; multae divitiae, inutilis gleba. cui natura pallorem induxit, hominum furor aestimationem. Metalla nativam indolem secuta, fugiunt rapaces manus, et in cavernis montium habitant. quam feritatem humana cupiditas mollit, educit ac polit. Omni luxuriae instrumento aurum ab inferis arcessitur; ut fulgore vano deludat, terrore vero cruciet. Quotus est, cui Natura SATIS? Argento nectuntur Indicae trabes. lacunar consurgit electro, magnisque nugis stellatum resplendet. Nihil umquam [Orig: unquam] audisti de Caligulae Flora et Floralibus? Nihil de Heliogabali vinoso lacu, temulentiam despumante suam, ad usque Bacchi contemptum [Orig: contemtum] ? Nero profluvium impensarum, Romam suam inter Fabros sandapilarum decoxit. Nota huius gnome. Hoc agamus, ut nemo quisquam quidquam habeat. Omnium damno et rapina vixit. Pransurus, accubuit volubili Machinae, Astrisque dedit convivium, circum mensam balsamo stillantem rotatis. omnia vernabant rosis. Mensis Maius, in vincula sertorum coniectus, effugere non poterat olidum lasciviae portentum. Qui bonus est, bene natus hic est, etc. fol. 66. f. Nam solum nomen hereditarium est. Virtus cum iis manibus perennat, quos insedit, immobile sui possessoris bonum. Ad sceleratum aliquem Catilinam, aut Cethegum, Gracchumve tunicatum non transit. Camillo satus, Brenni filium retunde, excussa bilance; et credam te Camillum. Odi Socraticos pluteos vacuumque catinum Pythagorae. fol. 67. m. Epicuraeus hic Musculus est; non facit cum Philosopho, qui ventri indulsit non omne legumen. Homines: quam vero vos sectam? plerique Aristotelem crepant, emunt Pittacon, Archetypos in pluteo servant Cleanthas. dicam omnia? Et Curios simulant, et Bacchanalia


page 153, image: s153

vivunt; ut recte Satyricus canit. Philosophus es? nempe Platonicus. ut quid igitur odisti meditationem mortis, domitricem voluptatum, exstirpatricem affectuum? Vera sapientia ficto gaudio non polluitur; neque sinit animum ad ignobile facinus deduci. obiurgat ignavum corpus, indomitum asturconem frenat: meliorem hominis portionem, immortalem, inferendam sideribus, calcaturam nubium quadrigas, subducit infimis rebus, et virtutibus excolit. Audit hoc Apicius, et laudat: sed praefert calidum sumen. Quid? quod plurimi manifestum exitium non horreant; modo noxia cupiditas expleatur. O philosophos! M. Antonium, illum humanae sapientiae pullum, nequam Caseus occidit. Alexandrum Severum leporina pulpa sustulit. Annaeum Serenum fungi suilli. alios Fungos quot alii fungi piperati interemerunt? Tiberium Caesarem frustum cucumeris corrupit. Chilperici saxonis gulam, ad ambas usque aures cibo farti, ipsa copia ganeae intertraxit. per fidem tuam narra; legisti talia et Muribus evenisse? Quid referam vires insculptaque proelia [Orig: praelia] saxis. fol. 67. f. Vide, sis, gloriosum militem Plautinum. ostentasse [Reg: ostentavisse] robur et aciem, saepe damnosum in bello fuit. Qui sapit, Heroem ostendet potius provocatus; quam ut iactet illaudatus. Sed non replenda est curia verbis. inquit Maronis Turnus Senatum pacatus habe: campus a fulminante manu fumet. scitum Polemicorum est: PLERUMQUE NOCET IACTASSE TRIUMPHOS. Obfuit Dario, obiecisse barbaram multitudinem Pellaei iuvenis paucitati, sed animis et pectoribus numerosae. Cauti Duces, non facile extendunt exercitum seu minis, seu verbis: ne, dum hostem volunt pavidum reddere, faciant sollicitum. sollicitudo naturam imitatur, quid vis ausuram prius, quam passuram vacuum. descendit pronus ignis; volant saxa; turbantur elementa. nescio quid animus in angustiis deprehensus, nisi forte toto malo repente obrutus, puncto temporis suffocetur, divinum aliquid secum excogitet, ut evadat. Unde illud: MATER TIMIDI NON FACILE FLEVIT. reperies meticulosos,


page 154, image: s154

in praesenti discrimine, tigridis in morem ferocire; aut non morituros, aut morituros cum strage. Ruffinus, ille institor honorum. et trabeatum pavoris mancipium; cum [Orig: quum] subita ferri luce percelleretur, instaretque Stiliconius miles: vultu ad Arcadium converso; eripe, inquiebat, aut iuxta mecum peribis. Manes et sidera testor, haec cervix non sola cade!. nempe ita natura comparatum, ut ultimae vires animae, tamquam [Orig: tanquam] triarii, non ignavam mortem oppetant: siquidem oppetere cogas. Quando igitur hostem ad desperationem reducis; auxisti, non stravisti. finge victoriam: aut pene nulla, aut cruenta erit. exasperata necessitas se tota, et gladiis et odiis pugnat. in arena quid vis pro consilio et pro telo capit. Pugnamus aperto Marte quidem, caeco tamen expugnamus, et omnes Hausimus insidias, magna est fiducia Noctis. fol. 68. p. En strategemata Musculorum. qui vera et licita damnant; crude)es et improbi sunt. Insidiis nonnumquam [Orig: nonnunquam] opus, ut militi parcatur. utcumque [Orig: utcunque] Iulius Caesar Orbem inundaverit sanguine, suas tamen copias in tuto habuit. Capaneus, Hippomedon apud Statium; inter Mures Artepibulus et Meridarpax funestique alii fulmen olim merituri, dicant: Nolo in hostem ire dolo. pudet abuti tenebris. Videar a sole, dum pugno. Imbelles post carecta lateant. Me tuba divulget, et arva tremant funera calcantem. Ita loquuntur, qui capulum maiorem manu habent. Crudelis vanitas, sontes triumphos Patriae ac regibus obtrudit. laudari immaniter vult carceribus dignus furor. vinci nonnumquam [Orig: nonnunquam] melius erat, quam ita vincere. Qui civium iugulis retundit ferrum inimici, suo nimium parcit. Rei, proscripti, parricidae, et qui amplius aliquid, quam Aegaeas insulas meruerunt, Hannibali militent: ut Carthaginiense robur servaret integrum, sociarum gentium in prima acie porrectis cervicibus, hostiles gladios hebetanti. Quanto mitius atque illustrius Imperatoris Tiberii Praefectus. cohibebat ille suorum impetum tantisper, donec Persae praecoci calore effusi, pharetras missilibus vacuassent. ubi ad ultimum inermes stetere sine nervo ac telo: gladiis acta res est cominus, quibus Itali valebant. itaque trucidabantur Arsacidae, ut


page 155, image: s155

statuae: immolabantur ut victimae. prudens cunctatio momentum attulit. taurorum est, cornibus solum fidere. consilium, latebrae, nox, flumina, silvae, colles, venti, bella iuvant. In omnem eventum Duces quidam praeparati, fortunam in potestate habuere. territi exsultarunt: pressi terruerunt. defuere milites? simularunt. amisere? dissimularunt. Titius Licinius ingenti clade affectus; quod noctu cadavera humasset, victori inter sua mane conspecta funera versanti, ceu ipse victus esset, ingentem terrorem iniecit. Itaque in fugam aversi terga pulsavit, gloriamque, quam galeae cristatae iam affixerat, sollerter [Orig: solerter] detraxit. Quid Chares Atheniensis? nocte concubia multos ex arce emisit, iussos sub crepusculum lucis, inspectante hoste reverti, quibus visis, ceu nova subsidiariorum manu submissa, praesidium crevisse arbitratus Obsessor, de expugnatione desperavit. Numantinus aut Saguntinus aliquis Esuritor, hoc commento minime delectatus, stetisset aperto pectore pro moenibus, bustuarius in ferrum et flammam paratus. Ego praefero Cheretem, omnium veterum calculo: qui victoriam ingenio partam, bove Clitumni candidissimo; rubentem sanguine, gallo gallinaceo duntaxat venerati sunt. Audio vos subigi pedicis, brevibusque latere Muscipula tectos Gyaris, parvaque Seripho. fol. 69. f. Adde Felem: et omnes Murium hostes numerasti. Potes etiam humani Generis numerare Musculos Felis ut pilas habet: Homines Dii, inquit Comicus. insuper Dea quaedam caecula et levis. Musculi lardo capiuntur: Homines nardo eneris, visco voluptatis, honoris fumo, vento vanitatis. Agnoscunt et oderunt Musculi suum Inimicum: stulti Mortales amant, defendunt, excusant. famosam illam, et totius Orbis fornici prostitutam pellicem Fortunam, omnes ambiunt: tametsi pueros deludit pomis; Iuvenes amorib9 torquet, viros pollicitis fallit, senes frustratur annis. superbe et crudeliter exercet Imperia: tamen amatur. emulget vota in ludibrium regerenda: tamen honoratur. floridi vultus meretricia amoenitas praefertur osculo virtutis. doli, creduntur munera. millesim9 quisque non evasit insidias occulta tyrannide saevientis adulterae: quando passim creditur; Eam


page 156, image: s156

irasci non posse, vel decipere non velle. Quo in utroque errore, ipsi barbati Platonis Pueri, vanae sapientiae pulpito, male fortunatum caput impegerunt. Ut ab hac Lena salvus sis. nondum cavisti dolosum Oratorem Mundum declamantem in Foro: nondum illecebras malesuadae Carnis; quam totiens [Orig: toties] audiveris nominari Muscipulam. hanc cave prae numellis et catastis, prae carcere, quod Tullianum appellatur: prae Lautumiis [Orig: Latomiis] Syracusanis, Barathro Atheniensi, Ianua Charontica prae omnibus Labyrinthis. Mures, cavernas habent; castra, in quae conspecto Vatinio se recipiant; Homini quae suffugia parent, formosis ante ianuam gannientibus monstris? Falsis imaginibus luduntur oculi. prostat sensuum popina, turpesque nundinae Cupidinis, vendentis in philtro mortes. facile est incurrere probrum. Mures, Felem timent. Etiam homines quidam. quorum Antipathia obmurmurat. stringuntur naturae dentes in obviam. ubi odorati fuerint; liquitur animus, foedo [Orig: fedo] que singultu praesentem prodit hostem. Cardanus ex eius aspectu mortis omen sumpsit [Orig: sumsit] . Quid Stygius Lavernio, quam ille Catus! astutus, inquam, et pavendus. Hunc Borborocoetes aliquis non expavescit. Quid undenae belluae (perturbationes animi) indagine corporis cinctae? hercule, silvestres et ferae. Vivarium utique ferarum est pectus, hominis, frementium in Appetentiae sede. Delectatio Siren, Dolor Hyaena, uno eodemque stabulo clauduntur. Mugit Amor, Europam portans cum tauris: rugit ira cum leonibus. Audacia tigrides antevolat. Philomela, Spes bona, dulce canit? sed Desperatio latrat, instar molossi, in rabiem acti ululant moesti Timores. tu omissis Musculis, miserere hominum. Pericles metuit umbrae suae occurrere. Theodoricus a capite piscis exsternatur [Orig: externatur] . Sunt, qui nullum Crispinum tonsorem admittant. Dionysius Siculus, nescio, quid iugulo pertimuit. Referunt non sine risu Oratores ad Turcam destinati: neminem ullum puberem armatum, admitti in cubile Solymanni. formidat miser etiam Morphei sicam.

[Note: Ille miser, cui nemo surit, nemo invidet. fol. 69. p. Infelix]


page 157, image: s157

prorsus, quem nulla maceravit aemulorum invidia. quae, cum omnia maiora faciat, quisquis ab ea non videtur, infra pumiliones est. scilicet laudari tantum cupis, idque consecutus es, ut te tui in oculis et amoribus gerant. inquire in animum; quo facinore meruisti hoc stultorum supplicium. eme talento civilis belli sarcinam, speculum, inquam, Othonis, visurus naevos; et si potes, quod manticae in tergo est. Laudant te omnes. dicas: irrident. indiguum invidia obruunt caeremoniis. Nihil umquam [Orig: unquam] ciconiarum notasti, et aurium Regis, quem non nomino? Feliciorem arbitrarer, si cum innocente Catone saepius ad subsellia Iudicum-trahereris, domum stipante senatu, et bona Fama reducendus. Ita nempe natura fert: miserum non premimus quiritantem, lacrimis [Orig: lachrimis] muliebriter conspersum praeterimus. in alterum furor, quem virtus et gloria cataphractum, theatro imposuit. huic armata gingiva et genuinus servatur. Mens ingentis invidiae capax, pandit sinum venienti calumniae. amphoram virulenti livoris, facile exsorbet Tricongius honoris. Recte etiam Psicharpax monuit: miserum non esse, quem discrimen et horror circumeant. Cos magnae virtutis, magna calamitas, gloria comptior [Orig: comtior] surgit de pulvere, quam de pulvinari Geminatur decus inter quaevis pericula. etenim tunc vivere caste asperius, cum [Orig: quum] prompta [Orig: promta] Venus: tunc durius irae consulitur, cum poena patet: respondit Theodosius Honorio suo. qui in summa licentia non exerrat, potest Traiani pugionem, pignus bonae mentis, in limine Capitolii suspendere. Fecunda ministrat, Hinc tellus, hinc unda dapes, utrinque beatis. fol. 69. m. Duobus elementis, alicuius Heliogabali gula non satiatur. terras proscindit, maria a fundo miscet, aeris penetrat meatus. Iovi cerebrum, Minervae olivam, Cereri spicas, Baccho vineam diripit. satias omne animal habet. solius hominis ingluvies modum nescit. nullius voti avaritiam castrat immodicus Petitor. inhiat immanibus immensum. de culina naturae conqueritur, velut nimis parcae. Sardanapali inventa laudat, inter rosas aestuans. alius crudum pavonem in balnea


page 158, image: s158

portat. hinc subitae mortes atque intestata senectus, Iuvenalis funera, lacrimis [Orig: lachrimis] ac risu digna frugalis Epaminodas cum ligneo vasculo, et frustra Dentati in convivio, exoleverunt. Quotus iam Cato, exercitus sitim sua restinguit! atqui hic virtutis admiratione, etiam pene ebrium in sicco sabulo reddidit. Nare nequis? erimus na vis: portabere dorso fol. 69. m. Habes hic expressam imaginem Mundi Venerisque in vitantis ad flagitium. quam prolixo flatu Physignathus stringit regni sui delicias, quae non formosa videbis? Qualia dona feres? Psicharpax accede lacum idem occinit damnosa Siren voluptas. Quisquis es, subi nostrum nemus, in quo Gratiae ludunt, et Gaudia choreas agunt. manat vivi fluminis argentum, totamque Cyprum perluit: perspicui lapilli videntur a fundo. Aquae in amoris orbem confluunt, attritaeque pretiosis conchis, musico concentu solvuntur in bullas. propter ripas felix Hortus panditur, refertus aureis malis, sonorus loquacibus nidis. volucres delectae a Maio et Chloride docentur. enarrant dulcissime, quidquid didicerint. audias ibi continuo vel propempticon Alaudae, vel epithalamium Philomelae, vel lessum Cygni pluit floribus primae aetatis. candida synthesis liliorum perpetuo durat. etesiis clementibus mulcentur arbores. Zephyrus unicus colonus exercet areolas; et fecundo susurro crispat platanorum nutantium folia. omnia in Venerem vivunt. alnum affatur alnus. palmam palma salutat. in populorum brachia Cedrus inclinat immortale caput. Eo pervenire quid trepidas? Nare nequis, erimus Navis Vates Venusinus, Ocellus meus, numquid [Orig: nunquid] absque caussa, Navim, trabem CYPRIAM nominavit? secure navigant Mare, quos Dea protegit orta mari. Ego, inquit Cupido, docui natatus Abydenum Iuvenem praelusi scindenti fluctus concipe placidam mentem, Cymbamque ingredere ecce plantis aequor praelibo. sequere. Sequitur Novus Leander. vis eventum? alter Psicharpax submersus est. Ferreus ille fuit, quisquis rerum ordine rupto Argolicam primus taedam deiecit in aequor. fol. 69. f. Et plus quam ferreus. Nautas, velut Reos laesae naturae damnat Annaeus.


page 159, image: s159

nempe mortes deerant terris, quaerendae in freto? felicius votum videtur cadaver instar tympani distentum. Alto iactari, quam in modum trunci rigidum iacere in pulvere? Quid denique possunt insanae cupiditati suae Remiges praetendere? Neptunus nos invitavit falsum est. succensuit ausis. Tritonem, quem decepistis, officio movit. Audax Iapeti Genus Vulcano negotium facit Tridentis totiens [Orig: toties] reficiendi. Alius nobis Orbis videndus erat. quis alius? cum tantum unus. Amentia fecit duos, cura humani ingenii distinctos. Charybdin indagavimus quam? ante naufragia vestra nulla fuit. a mortibus et demersis funeribus, ille Hiatus nomen accepit. Scyllam latrantem audivimus. tanta igitur lubido aut voluptas, terreri virginis succinctae canibus, immani voce? vertagi nostri non etiam latrant? Monstra Marina vidimus. immo intulistis. maiora non tulit pontus, quam quae continebat Argo. gemmas inquisivimus. Quanto honestius cubabant illarum matres in thalamo Tethyos; quam cum vestra, in immerentes, incepit lascivire cupiditas. An non sic humeris Europam, naufragus inquit, Divinus, tulit ille suam trans aequora Taurus. fol. 71. m. Sera pereuntium vox: AT NON SIC Ardente Troia, clamare potuit Paris: AT NON SIC ardebat, cum [Orig: quum] Menelai Coniugem rapturus ordirer classem AT NON SIC Priamus sperabat. Idem Croesus in rogo clamat. Idem Marius inter Minturnarum paludes, mendicato pane solatus rabidam famem. idem Belisarius tribus obolis dives, sed lumine cassus. idem Gilimer ieiunus, quamquam [Orig: quanquam] coronatus Citharoedus [Orig: Citharaedus] . miserabilem vitam sub longa morte traxerunt in exsilio. AT NON SIC flantibus Favoniis. verso vento Fortuna vertit. Nostro AEvo, quoties clamandum est. AT NON SIC olim. Sunt et Lacubus sua grandia Core. fol. 71. f. Sunt, quid dubitas? sunt et lacubus et fluviis, Mari et terra, pace ac bello, domi forisque, sunt et securitati sua pericula. Nulli loco fide. in sicco mergi potes: in ponto pedem frangere. terreberis improviso, discrimina truduntur ex hora. irruentium malorum satellitio stipatur quaeque


page 160, image: s160

dies. mella mori cogunt. occidunt quandoque pharmaca, inficiunt aromata, in conviviis necat fames. Quod superest, mollem tumulum, placidumque Charontem (unde etenim Naulum daret?) et mitem AEacon optat Eminus, et stridet Carmen miserabile Lessi. fol. 72. m. Stridulum hunc lessum tibi ululatum puta, vane voluptatum helluo, bacchantium sociorum assecla, quorum palpo distringeris. volant festivae voces et acroamata immissa per aures, circum pectus deinde ludentia. laudant crispos et oculorum stellas: imo rebus illaudatis inveniunt encomia. ipsa vitia gypso oblinunt. Cum friges, algent: cum dixeris, aestuo, sudant. si nescis, arrodunt te Sorices, Euryali Nisique tui. amicos arbitraris? muta nomen et Notos voca. iam quidem hilares observant nutum gratantur animoso vastatori famae et peculii, urgent, ut omnia oblimes, circumstant facibus. calcaturo pavimentum, supponunt onychen. scilicet sanitati tuae litant. ubi straverit morbus imbecillem: Medicus cum dixerit, actum est: diffugient, horrebunt, exsecrabuntur [Orig: execrabuntur] iacentem; quem stantem mille basiis perunxerant. Exi. vacas anima. exi catharma. conquiruntur praeficae. ceteri [Orig: caeteri] cado cum faece siccato, deserunt cadaver peiore modo, quam Psicharpagem Lichopinax. unus et alter a limine: Quod superest, mollem tumulum mitemque precatur AEacon, et stridet carmen miserabile Lessi. tu exturbaris non rediturus, ante Sarcophagum Fletus Hyaenae et lacrimae [Orig: lachrimae] Crocodili; post, gaudia dolosa et incogniti Cachinni funebre chaos miscent. tu exturbaris non rediturus. Tamen ultor ab astris Immine, et nostram placabit Iuppiter umbram. fol. 73. p. Solacium [Orig: Solatium] innocentiae. sequitur a tergo Nemesis sontes. ex ossibus saepe consurgunt ultores. Selymus Ottomannus mortuo Baiazethi poenas dedit, in eodem Pago, ferro trucidatus, quo patrem veneno sustulerat. longum sit per omnia exempla ire, quae cum auctoribus sepelivit vindicta. Qui terret, plus ipse timet. iugulabitur ense, qui mactat gladio. circumstrepunt Umbrae vivum, non placabiles nisi alia umbra. Thessalia cadaveribus Romanis strata, semper ante Caesaris


page 160, image: s161

oculos versari visa est, ipsoque in eius pectore Obsesso latravere aliquid funereum, tot Senatorum Equitumque manes. Quisquis alterius vitam proicis [Orig: proiicis] , tuam venalem habes. facinus cruentum, ut omnibus sic occultum; tu nosti [Reg: novisti] , tu carnifex tuus. Atqui solus scio: sufficit: iam pessimus homo novit. vulgabit.

EX LIBRO II.

QUod loquitur, furor est, omnes sunt classica voces Extemplo concussi animi, etc. fol. 73. m. Mures bellum decernunt exasperati iniuria; Legis haec, et rides, qui legis. At enim hominum quae ratio pugnandi, quae caussae? pudendae saepe et madido cachinno dignae. minoribus momentis, atrocioribus odiis certatur. Non una Batrachomyomachia Persiam Graeciamque collisit. Haec insanientem adolescentulum (Darii victorem) in Indiam transduxit. haec Philippum Patrem tota vita exercuit. subinde ex Apinis compacta proelia [Orig: praelia] , exhausere provincias. Actum de crepundiis in publico armatorum Consulum consessu. VINDICANDI SUMUS, clamavere Romani. Nempe! quid diri accidit? num Capitolium novus Brennus accendit? num Iuppiter cum Iunone ablatus? num alter Remus contempto [Orig: contemto] fratre Romulo transiliit fossam? Enimvero negant togati Patres. Cur igitur arma sumunt? Veientes, inquiunt, libaverunt [Orig: libarunt] Tiberim [Orig: Tyberim] ore profano. quid amplius? Berecyntiae Matris Aurigis leonibus evulsere iubas. Poeni, caput non aperuerunt transeunti Legato Hannibal in nostri Senatoris canitiem [Orig: caniciem] scomma dixit, etc. Itum ergo pedibus in sententiam. post, et curribus et castris. Ianus apertus, concussum armamentarium, sumpta [Orig: sumta] saga; tota Roma in campum progressa est. Thybris [Orig: Tybris] arma vomuit restagnantibus ripis Irrisor Murium, has bellandi caussas, hos ride bellatores irride Xerxem. Cum ficus Atticas gustasset, per tremenda barbae suae fulgura iuravit, manu occupaturum terram genitricem nobilissimi huius fructus. Alias cum numeroso equite procubuit ad vasta flumina. (Sitim!) ebibit


page 162, image: s162

amnes, Nymphis ad incitas et siccum redactis. Mitius hoc sane, quam cum ipsum Ennosigaeum bene longis virgis cecidit; catenis et compedibus (audaciam! os hominis;) vinctum sub navibus stare iussit. Hic dives militibus, canus Puer, quae proelia [Orig: praelia] gessit Salamine relicta? pudet effari. Irrisor Murium, irride Scotos et Pictos ob interceptum canem plus quam caninis dentibus, supra caninam rabiem saevierunt. irride Naxios. quos piscis cuidam Felestagorae donatus, ad interitum praecipiti via deduxit. Indignare Antigono aperta latrocinia professo. desipis palliate Saperda, respondit Sophistae offerenti libellum: qui, cum videas armis alienas urbes vexantem; apud me de iustitia disserere non verearis. in dignare Baiazethi, qui Feciali caussam belli percontanti, pharetras et tela in pariete suspensa monstravit, innuens: HOC IUS TURCARUM esse. Phalarim malemus et ignem, AEraque dira pati, totoque ardere iuvenco. fol. 74. f. Cacoethes omnium periclitantium est, quocumque [Orig: quocunque] dolore distineantur: ALIUD QUIDVIS PATI MALIM. Phalaridis metallum non respuam, et quidquid mugitum exprimit: modo hoc, modo isto infortunio liberer. quae haec (malum) confidentia! tu Siculi Tyranni subire conspectum? nescis, quae admoto dictet periuria tauro? terrearis vel unica scena explicata. disce tuum sustinere dolorem; nec mutare velis. Est quaedam infelicis luxuriae species, in malis nulli acquiescere. Nauta in Carpathio freto iactatus, ferro perire mavult. Miles ad cornua in acie solutus, Mari se devovet et ultimis insulis. Surgit praeruptus aquae mons? voto mutato implorat fulmina. cadit inflammata Dei vis? tellurem sub pedibus optat dehiscere. Castra locant, ubi putre solum scrobs humida laxat, etc. fol. 77. p. Ea quisque sibi metetur aptissima. Musculi scite delegere. Castrorum locus universim commodissimus, ad quem difficilis est accessus, facilis discessus. summa laus in ponendis muniendisque obtigit Iulio Caesari. Stupet Iustus Lipsius hominis ingenium, animum ac vires. unicum latus fuit nonnumquam [Orig: nonnunquam] duum [Reg: duorum] milium [Orig: millium] ac quinquaginta pedum. Crassus contra Spartacum


page 163, image: s163

movens, fossam trecentorum stadiorum struxit. Lacedaemones castra rotunda probarunt. praetulere Romani quadrata. hoc aevo magna industria, mira rerum facies, ars indefessa priscis institutis accessit. Stat succincta phalanx. habiles levioribus armis, etc. fol. 77. p. Dispice et discute Panopliam Musculorum. valide se armarunt, ex merito sane ab nullo Hannibale irridendi; qui fulgentes alias thoracum et galearum bracteas, alitesque suffixas. saepius militari sarcasmo pulsavit. Statuas armavere vilibus telis Aquilienses: felici successu. Hic, Myocephali, in clipeos [Orig: clypeos] sinuarunt cornua fractae laternae, saevumque micant umbone rotundo. M. Antonius Triumvir, arborum cortices militibus tribuit, vicem scuti praetentos. viro forti, ensem et cassidem, vires et victoriam praestat animus. Animus est, qui vincit, qui vincitur. nolentem nemo subigit. Quisque sibi Mars: castus, etiam fortior Gradivo. talis non deligit gladium AEneae, stygia quem tinxerit unda Lemnius. Lacertis utetur suis, aut obviis pastoralibus truncis: maxilla inventa, si necessum sit. Optimus belli nervus, nervi sunt in corpore. Quid querno robore nato quernis sudibus opus? Ericus disertus, provocantem Tribunum crepidarum firmitate prostravit. quid facturus erat ocrea et calcaribus, qualia aetatis nostrae in cudibus finguntur. sit igitur deinceps et suber in honore, non tantum fraxinus, aut humano sanguine saturanda Cornus. Hay - Scotus, in bello aratrum, ceu machaeram, strinxit, ventilavitque hostium damno. Alius, cum arma inspicerentur, manum pectori admovit, arguens: ea, quibus ipse fideret, non videri ab amico; sentiri ab inimico posse. Mures bellantur honori. f. 77. m. Qui non? Honori Flamines praefecit Numa huic turis acerram Persae, Cilices suam messem offerunt; Assyrii suam. Honor ex virtute quaesitus, impellit stimulatque generosas mentes; implet, ornat: pulcherrimarum rerum inventor est. eius cupiditate ac gustu incalescit animus, suique fortius meminit, et desertis vallibus ad montes erigitur. Honor mihi vice scalae est, inquiebat ille claudus cocles: per


page 164, image: s164

singulos gradus admoneor triumphi mei. tolle hanc scalam e Mundo: et omnes Pyramides, et facinora excessura nubes sustulisti. Cor, animosi sanguinis fons, ut pumex arescet. collapsa praecordia instar putrefactae spongiae marcebunt. Quid tot saeculorum [Orig: seculorum] flexibus veterem Romam in flore conservaverat, quam speratus et quotannis innovatus honor Consulatus? Campus Martius excitavit ad proelia [Orig: praelia] . Mons Euandrius [Orig: Evandrius] , Mons Palatinus, Tarpeia Rupes, fasces, secures, chlamys, cornicines, tubae, aquilae, victimae, Equi denique, qui candore nives anteibant, cursibus auras. Placet igitur Honor, inquis, et hoc scias: non in foro aut popina inter obsonia venalis est. ferro citius merceris, quam auro. At tu longa ilia trahis in otio, et gloriam sollicitas? Quiescis. si ut Regulus, in hostili captus Urbe, obses, in dolio clavis pleno; laudo. si ut Maecenas supinus; non item. Epularis: si ut Fabricius, ut Marsus et Hernicus olim, cum grandes fumabant pultibus ollae; laudo: si ut Lucullus Xerxes togatus: quid dicam? Non decessurus maiestati tuae; bibe, ut Cato in Africa: (stat, dum lixa bibit) salta, ut Scipio Africanus Romae: calca terram, sed vestigio Pompeii M. pedum pulsu Italiam excitantis armatam. Dux tanti deerat belli, qui pluribus unus Imperium ferret, sociumque educeret enses. fol. 78. m. Vastus exercitus absque Imperatore, Cyclopica mole, in se ipsum corruit, et suspirat in limo. Manus in se vertit corpus absque capite. Notus Iulii Caesaris sarcasmus. cum [Orig: quum] tenderet in Hispaniam, contra Petreium et Afranium, Legatos Pompeii M. Vado, dicebat, ad exercitum sine Duce. Profectus in Thessaliam, contra Pompeium, Vado, repetebat, ad Ducem sine exercitu. optimus enim quisque miles sub Legatis merebat Manus Capiti iungendae fuerant. Quis autem Dux eligendus? Musculi peritum elegere. Ducturus omnes, eligatur ex omnibus, inquiebat ille. sit e grege, modo egregius. id quod Carolus V. salutaribus exemplis et plurium triumphorum feracibus exploravit. Nulla aetas fortunae virtutique Ducis obstat. Scipio Africanus, Iuvenis; Gordianus, Senex electus est. Polemici


page 165, image: s165

INGENIO PRAEDITUM petunt subacto. mirentur hostes profunda consilia, ut contremiscant. FORTEM, sed nec audacissimum. audaciam tamen militum alat, praemiis invitet, temperet freno. CELEREM: sic properet, ut Cunctatoris nomen non reformidet; sic cunctetur, ut ne cunctentur Victoriae. CONTEMPTOREM [Orig: CONTEMTOREM] PRAEDAE. O quoties in spolium cessit spoliaturus cadavera, eodem loco consepultus. UT FELIX SIT, Divi rogantur, nemo imperat; Virtus plerumque largitur. Ut CONSTANS, omnes optant. nocuit differre parato Hannibali [Orig: Annibali] . patebat porta Collina. DUCENDAE. Romae nuptiale convivium in Capitolio parabatur. Quale spectaculum! Si parvulus Hannibal [Orig: Annibal] , ex victoria Coniuge susceptus, Heres Italiae Latia lusisset in Aula! DISCIPLINAM in primis, qui habenas accepit, severa prudentia conservet. Disce miles militare, Galba est, non Gaetulicus [Orig: Getulicus] , exclamavit Galba, Imperator salutatus. Adrianus tabernacula ex frondibus facta diruit: ne exercitus solis et imbrium impatiens, sub aulaeis et umbra, noxio torpore distenderetur. Quid stas ignave miles, aiebat Cato ad suum: imitare passus Ducis Serpens, sitis, ardor, arenae, Dulcia virtuti. Sit suus pugnaturis commeatus. sit sobrius cadus, olim posca dabatur. assuescant, potui, qualem iratus Danubius eructat, aut corniger Rhenus fremente alveo in urnam fundit. Romane Miles: Nilum habes, et vinum quaeris? dicebat Pescennius Niger, in Aegypto siticulosam cohortem solatus. Ebrius, et qui a vino trementibus oculis duos hostes videt, ne unum quidem superabit. At nunc omnia castra temeto natant. somno vinoque sepultis militibus, etiam triumphi stertunt. talis Dux Gildo apud Claudianum; tales Gildoniani Milites, Marti risum et nauseam movere. Artepibulus enim vetitis temerarius armis Aggreditur, dubiumque ad iusti fata duelli Provocat: ut Capaneus olim Alcidamanta Laconem. fol. 78. f. Indigna res et severe coercenda. privatae simultates, integrum pedetentim sternunt exercitum: bella, non duella laboranti patriae prosunt; nisi si tribus Horatiis permittantur, lustrales animas hosti propinaturis. Hoc ferreo saeculo [Orig: seculo] gliscunt secreta


page 166, image: s166

odia. mittuntur chirothecae, tristia munera, provocatura in campum destinatum, caedes, tumulum. levissimis de caussis ad ultimi furoris exempla venitur. inscio Archistratego, obtentui quidem sumpta speciosi, revera vani honoris umbra, lasciviens mutuis stragibus ad usque infamiam iugulatur Nobilitas. cum in hostem eundum foret, fortissimus quisque desideratur, quem pridem vorago sepulcri contexit. barbarum hoc, et, ut sic dicam, Artepibulisticum: quo nequior Myocephalus ab Orbe condito non suit. In Turcas hoc crimen eat, Maurosque Getasque. parcius ista viris, quos infantes sanctior Rhenus lustravit. utere mitius ira, o pubes Alemannica. Mausolus dicor: Coniunx [Orig: Coniux] Artmisia [Reg: Artemisia] . Cares Reximus innumeros, etc. f. 79. m. Scias hunc Regem fuisse tecti ingenii, celeris, rapacis, bellicosi; verbo, insignem Myocephalum. quod vivens moribus expressit; mortuus etiam metamorphosi et forma vestire meretur. Quando igitur neque nomen, neque vita abludit; recte tam Mausolus quam Artemisia marito concolor, venere in censum Murium, Fatis volentibus ad solium Mauritaniae elevati. equidem etiamnum in humanis obtinet, ut nomina quandoque praesagiant. Cur Iulius, Caesar dictus? a caesarie? an quia ex utero Matris caesus? an quia ab ipso undecies centena nonaginta milia [Orig: millia] caesa? hunc cruentum Carnificem, ab obitu, versum in sanguineum Cometen, credidit Antiquitas. Mausolum, in Murem migrare iussit ab exequiis vindex Rhamnusia. Sic collige. Nulla Mausolea cadaver innocentius reddunt. virtutes ac vitia sequuntur umbras suas. quibus quisque assuevit vivus, defunctus incubat. in iter tenebricosum unicus admittitur comitatus, male aut bene gestarum rerum. Compertum est, Avaros post mortem, longos digitos in thesauro versasse. Spectabilis umbra Superbi insedisse thronum visa; Militum maneis [Reg: manis] pugnasse. Quisquis feram, sub humani corporis figura occultat, tigridem, lupum, leonem, cerastam. Myocephalum; simul parca larvam amoverit, prodet et servabit aeternum, Hoc erat; quod Honorio suo Theodosius identidem inculcabat,


page 167, image: s167

Annales veterum delicta loquentur. Haerebunt maculae. quis non per saecula [Orig: secula] damnat Caesareae portenta Domus? quem dira Neronis funera, quem rupes Caprearum terra latebit In cesto possessa seni, etc. Intremuere iterum, ac puduit tremuisse videri. fol. 80. m. Solvunt, quae praesentius animum percurrunt. etiam saginati Gladiatores, dum caestum sumunt in manus, aliquantum metu crispantur. Alternus paullum timor et permixta furori consilia, praecedunt ictus Heroum prima sanguinis gutta visa, tum enimvero Tydeus fervescit. insitus pavor et temperatus, non flaccidos reddit, sed colligit vires; et retentas aliquantisper mittit cum foenore in auxilium fessae naturae. Gallum animosissimum perhibent, ad primum classicum, ventre soluto ad usque secessum fuisse compulsum: rediisse paullo post etiam metu exoneratum: more fulguris deinde pervasisse exercitum. Enceladi quidam alii et Bombomachidae, quorum corpora iurares adamante suffulta. ineunte pugna, sulphuris instar ardent et Vesuvii: in ipso congressu, cum standum esset consertis in ora gladiis. evanescunt. Viribus utendum est, quoties Occasio tempus Suggerit: e manibus nescit dilapsa reverit. f. 80. f. Celeritas maturata consiliis victoriam in manu habet. Eam non arctant [Reg: artant] vincula, non fatigant iacula, non detinent apud Lyaeum pocula. Celeritati omnia sunt pervia. recludit arces, expugnat urbes, densissimos caedit hostes. Infelix mora, Occasionem quantumlibet capillatam decalvat; omnem nervum enervat. Utinam illud VENI, VIDI, VICI, etiam in nostris Vexillis legeretur. Nisi Dux siderum more, rotet in orbem exercitum; torpebit circa Polum et tardi plaustra Bootae. Rex olim Libyae creabatur, qui cursu victor. Aelius verus Antoninus, certo militum generi, alas pennatas imposuit: ut intelligerent, quo meatu iter confici vellet. Baiazethes lentum Ducem, sagitta transfixit, instrumento mortis velocissimo. Selymus filius, pacis quidem vitiis obscurus, sed belli virtutibus clarissimus, cum in omni opere, tum multo maxime in procinctu militari, exclamare solebat ad Commilitones: MATURANDUM, MATURANDUM.


page 168, image: s168

Clypeo Mausolus in altum (Quadra fuit) sociorum humeris super ora levatur AEthiopum, festisque crepat stridoribus aer. fol. 81. p. Veterum more. Claud. de Honorio, sed cum mox solita Miles te voce levasset. accessere fremitus militum, sonitus lituorum, flictus hastarum. Neque velim, mireris Mausolum in Regem electum, quando idem in humanis quoque rebus imperabat. Quid? nonne trabeam et servi saepe capiunt? Eutropius exsectus Leno, Mancipium catastae, vultum rugis non curis sulcatus Consul, exercitum effeminata manu duxit. Tamberlanem Scytham Pastorem, pastoria comitia ad Solium e praesepibus levaverunt. Iustinus genere Thrax, iam armenta, iam arma campo movit. Valentini Imperatoris pater, funes nauticos torsit. Marius ensem in Germaniam debellatam strictum ipsemet procudit. Quot a remis damnatae piraticae. Reipublicae clavo admoti, feliciter gubernarunt? denique si Platoni credimus: Omnis Rex e servis. Omnis servus e Regibus oriundus. Mittitur extemplo, qui bellum nuntiet [Orig: nunciet] hosti Tyroglyphus (namque hic visus meruisse) ferocis Musculus ingenii, magna satus Embasichytro. fol. 81. p. Interest Reipubl. quis ad summas res conficiendas cum potestate mittatur. Bellum hoc Mauricum inconsulto decretum. Tyroglyphus stolide ferox Legatus, peius efferavit. Indoles assueta fragoribus belli, nihil quiete peragit. Suspectum est, quod cum tumultu geritur. finge alterum Regem nihil hosticum moliri: excitabitur in arma primum ore hominis barbari et importuni viso. Noster Tyroglyphus, qui verba non tam numerabat, quam fundebat e vagina, detinendus erat in castris. Alius mittendus pacatioris animi. Pessimam rem Adrastus fecit, quod destinaverat Tydea, virum impotentem sui, ad Etheoclem Thebanum. verbis immitibus omnia turbavit. odiis ex semine in culmum tractis, commissi denique Fratres implevere campos flagitiis, discordia ipsorum cadaverum, rogalem flammam et cetera [Orig: caetera] elementa turbante. Iam vero tempestiva dicta, sententiae politioris iudicii minime vetantur. Orator lacessitus a nasutis, deludat paribus: ut tamen intelligatur plura in arcano servare,


page 169, image: s169

quam deprompserit [Orig: depromserit] : aestimeturque sapientia Principis, ex ore praesentis. credatur sane Persa, sed pharetram in corde gestet. Argute LACON, exceptus a Rege Demetrio scitante, An tantum unus? respondit: tantum unus ad unum. Placide LACEDAEMONES: Lygdamo tyranno audientiam neganti ob morbum; admitteret nihilominus: cum eo enim se non colluctaturos, sed collocuturos venisse. Ingeniose ANAXIMENES. Submissus a Lampsacensibus ad Alexandrum M. ut deprecaretur minas inferendae vastitatis: cum Rex viso Philosopho exclamasset, Abi: nihil horum impetrabis, quae petiturus es. intulit olim eius Moderator, tunc Legatus: Peto itaque, ut Lampsacum evertas. Caute ISMENIAS. adorari volebat Artaxerxes, ad quem mittebatur. Quid faceret alter? detrectaret? criminandi materiam, indignandi caussam dedisset tyranno. obsequeretur? tam servili pedum basio laesisset dignitatem personae, quam sustinebat. Annulum igitur digito detractum, et ex composito in asarota, ceu casu delapsum pronus iterum sustulit. Papyrius FORTITER. volente ac iubente P. R. missus, regem barbarum extrahentem responsa et in ambagibus ludentem, circulo per pavimentum ducto, ut stabat, circum scripsit; iam nunc edices, affatus, antequam te hoc orbe evolvas, quid denuntiandum [Orig: denunciandum] statueris. AEmulantur veteris aevi decora, fortissimos viros, nostri aevi non pauci. quos tamen inter illum Machiavelli Pullum Hircocervum non censuerim, qui cordata contestatione pronuntiavit [Orig: pronunciavit] : Legatum, esse virum bonum, Reipublicae caussa missum ad mentiendum. Ille: quid haeretis riparum in margine viles Abiectaque anima. indictum Bellum omnibus esto. fol. 81. f. Omnia turbate Tyroglyphus, utique Musculus in fermento. non poterant odia componi? non transigi? non dedi Limnocharis? non a Physignatho petitum funus reddi, a Patre Troxarte in caverna gentilicia [Orig: gentilitia] tumulandum? sint sane hae nugae. interim de animalculis quaeritur, ut sciatur de belluis a Daniele visis. caeduntur canes, ut timeant leones. Quot Carolos numeramus, qui genio exemploque


page 170, image: s170

Quinti Austriaci, numquam [Orig: nunquam] priores armati, bellandi caussas, inermes semper expendunt? Nota eius vox: RELINQUATUR MIHI MEUM, ALIENUM NON CONCUPISCO. Notae lacrimae [Orig: lachrimae] per ora manantes ante conflictum. Nota et virtus Herculea in ipsa pugna, impatiens non magna pati. Qui regna aliena lacessit, Extremum discrimen amat, nescitque decore Fortunam tractare suam. Sapientior odit Immodica, et votum non ultra extendit in Orbem. fol. 83. p. Nihil verius tota oratione sua Physignathus. Thesauri genus est, carere posse thesauro. tenet omnia, qui se ipsum. eo, quod quisque est, destitutus, eget universo mundo. vides argentum evisceratis montibus provolvi: quasi vero satietas effoderetur e terra. Illius centrum et latibulum pectus est cuiusque: inde peti debet. Aurea mediocritas, extra se aurum non amat. bibis Gangem, bibis Hermum: et tamen arent ardentque venae cupidinum tuarum. bibiturus ex illimi fonte frugalitatis, aquam plebeiam e profluente, contentus fagino poculo; sentires aliquid Pactolo dulcius. veriorem Tagum ex te derivare posses. Ad classicum pauper non trepidat. cantat audiente latrone: credit omnibus suae laetitiae constare caussam. Massicum non bibit. fateor. sed nec timet frigus, quod in gemmato cratere mistum, Massico calori pugnat. Non timet id, quod Antonio vomenti animosa Philippica obiecit, volvitur a prima, quae proxima. non timet boletum Claudii, post quem nil amplius edit. dum cepas et allia prandet, non timet rumpendum mullo ventrem, Divum amicus et conviva: quorum unica felicitas est, SATIS HABERE. Ignota, dicit aliquis, narras, hic vivendi modus Diis solum convenit. Egredere ergo e tua tumba, e memoria P. R. POMPONI LAETE: egredere nunc saltem e parvo sepulcro, docturus Orbem sincerae felicitatis modum, a se ipso impetrandae, laetus iste Agricola ad usque decrepitam aetatem Roma numquam [Orig: nunquam] egressus scribitur. crediderit extra illam, aut vacuum iam dari, aut non aliud, quam Romam esse. semper secum habitabat, quid cogitaverit, cum Fama devictas gentes, Istrum


page 171, image: s171

perdomitum, captum Rhenum, Carthaginem eversam vulgavit. Rumores hos aliter ipse non accipiebat, quam puer avorum narrata proelia [Orig: praelia] , sensu vel non intellecto, vel neglecto Deducentibus aliis arenam Nili in Circum, et in ipsa Orchestra epulantibus, curavit ipse ex Romae nata segete coenulam: qua exacta se sibi dabat, ut nemini molestus; sic nullis curis interpunctus. Quid hae spinae nominis essent, per almam pacem, perque sanctam fidem nesciebat. latissime dominatus in casa, verae libertatis copia abundavit. Inclamantibus vicinis saepe numero Iovem Libycum Ammonem [Orig: Hammonem] ; mirabatur, si alius esset ab eo, quem ipse candidum ac rudem ex salice colebat. Cum [Orig: Quum] somnus, Deorum blandissimum munus, superfunderet se occupato, admisit indulgentibus oculis. Orto sole, super vomerem flectens, adoravit ridens ac benignum sidus, illique vicissim Bonum Diem dixit, securus Rogatorum petentium sportulas, quorum ingentem turbam vomunt palatia. O! te beatum vereque Pomponium laetum. Roma non egressus es: et totum Orbem possedisti. Roma non egressus es: et hostem (Cupiditatem) vicisti, quem Romani tui numquam [Orig: nunquam] vicere. Roma non egressus es: sed apud te hospitatae sunt Virtus et Virtutis comites, bona Mens et Quies. Roma non egressus es: sed ad te ingressae sunt Gratiae et tranquilla Libertas. Regni tui sines si aestimare Tyranni potuissent; illud dubio procul erant occupaturi. fixum igitur Physignati, tametsi iactantioris Batrachi stet Oraculum: Sapientior odit. Immodica, et votum non ultra extendit in orbem. Sic satus capulum iunci quassavit acuti. fol. 83. m. Exprimitur hoc gestu stata rataque sententia. Omen ex gladii capulo P. Cornelius Scipio sumpsit [Orig: sumsit] . Cornelius Centurio in creatione Consulis Octavii, admovens manum ensi, HIC FACIT, exclamavit. Caeterum spirat barbarum aliquid hic mos, et animi erupturi foras e corpore malesanum tripudium. emicat ira per genas, stricturis quibusdam, quasi procellis incalescens. tremunt inde nervi, abludit vena, raptim moventur manus. captiva Ratio detinetur in vinculis, nec audet comparere


page 172, image: s172

in aestu ac strepitu Sensuum ad arma concurrentium. fracta verba, maligno sono, non sine pulsu dentium attriti susurri, produnt incensum animum. Tunc sic Hypsiboas iussus procumbere Marti Altisonans. fol. 83. f. Nullum neque Veteres bellum inauspicato adiverunt. Sacra prius procurata. fibrae a Tuscis [Orig: Thuscis] inspectae. aevi Romani Carbasus lecta ex Libris Sybillinis. Notatum, quid addicerent aves, impertiret AEther. servatum de caelo [Orig: coelo] . itum ad Pulvinaria Templorum, posita Lectisternia. Natura monet, Mentem humanarum rerum moderatricem consulendam esse. sed enim iam praevaluit in castris celebre illud AEgyptii Assentatoris: Rara fides pietasque viris, etc. Batrachi ante bellum Martem sibi salutandum putaverunt; desperati milites, Martis uxorem. hinc tardae victoriae aut cruentae; rari progressus, infelices remorae. Clamorem tollunt, quantum non Eurus ab Ortu, Non audita procul de nube tonitrua vincant. fol. 84. p. Ad animandos socios, terrendum hostem. Macedones semper ingentem sustulere, repercussis et volventibus late campis ac silvis. implentur aures et animi oblivione periculorum demersi. Equus ipse dicit VAH! Solis Sybaritis in bello moduli fidium ac plectra placuere. Apage Paridis lyram, Achillis cithara sonante. Prisci clamabant Eleleu, Alalaze.

EX LIBRO III.

TOrva genas quae nunc vario se nomine vestit, in silvis interque feras assueta vagari, Tunc habitura tamen constans Germania nomen; O quibus! o quantis franget ut adultera bellis. fol. 89. f. Non opus vaticinatione. rerum fides, et oculata experientia quatuor lustrorum, invitis oculis ingerit tetras imagines. credas Martem, Thracia rupe deserta, in Alemanniam migrasse, ibi stabile Domicilium fixurum. intestina bella committuntur, exemplo lugubre summa diu stare non posse, et fortunam bonam felices


page 173, image: s173

nescire pati. a primo Cometae fatalis exortu, qui anni decimi octavi curriculum foedavit [Orig: fedavit] , integra malorum cohors simul incubuit terris. Bella tonant, dubiumque quatit discordia Mundum. Semel tantum dicere memini Iulium exacta pugna: HODIE PRO VITA DIMICAVI. At enim nunc diutissime dimicatum est totis viribus, pro honesta morte. Supersedeo diffundere largioribus verbis tempestatem, quam ipse Iuppiter non sine palpando praesagio derivavit. Universim, Bella tortuoso ac multiplici ingenio praedita sunt. serpentis instar, modico quidem capite, non minantur pertinacem et duraturam vastitatem: caeterum immanem caudam trahunt, ubi spira exsolverint volumen. Quotus ex nasutis etiam argutisque Divinatoribus praecepit inchoatam Pragae calamitatem in tot annos porrigendam? quovis elapso, alium Iani vultum et sereniorem speravimus, delusi semper et in peiora servati. Spes scilicet sibi blanditur, se ipsam exornat et comit, ac dulcedine quadam solatiorum imbuit: ut quae optata desiderat, praesumat futura. Hactenus in circuitu ambulavit armatum Germaniae supplicium. hoste uno consumpto [Orig: consumto] pullularunt novi, Lernaeo satu. unius defossum cadaver, inimicos deteriores seminavit. A proelio [Orig: praelio] Pragensi, quod caput Hydrae secuisse videbatur, truncus in suo sanguine volutatus, quotannis protrusit infestiores exercitus. Miseria ius Consuetu dinis obtinuit. Gladio metitur seges. falce et falcatis curribus pugnatur. instrumenta pacis in pacem saevire coguntur. tristissimi bellorum comites, fames ac pestilitas, quod ferrum reliquit intactum, exitiali conspiratione dedere pessum. inedia non una urbs emarcuit, subtracta vespillonibus funera, in epulas versa sunt, pretioso squalore satiatura convivas; necessitate non vitio detestabiles. ex Sarcophago, velut e macello obsonium petitum, implevit improbos ventres, et stitit rugitus. plura scribere non iuvat; deflere licet. De Sene, cui mallem miserandam fidere Nympham, Pauca tene. vix ullus erit, quem sistere possis, Quem conferre velis. f. 90. f. Nisi fallor, IOANNEM TILLIUM Iuppiter commendat.


page 174, image: s174

hic enim rebellem Parthenopolim (miserandam utique Nympham) vi expugnavit, fumantem, et faciem Troiae flammasque ferentem. Atque hic Gallo-Belga Heros aevi nostri, gloria saeculi [Orig: seculi] , Bellorum decus et voluptas, Ducum antecedentium effigies, posterorum exemplar, fortia agendo et patiendo, nulli Romane quidquam concesserit. Post Martis omniumque militum memoriam, non videantur castra illo meliorem maioremque habuisse. omnino inclutam [Orig: inclytam] canitiem [Orig: caniciem] ornatamque pluribus victoriis sepulcro intulit; pyramidali monumento BONAE FAMAE ante tentorium defixo. CORPUS quidem, denique saucium octavo vulnere procubuit, Ingolstadii acquiescens. ANIMUS tamen semper invictus stetit, et vel nunc etiam in Oraculis quibusdam polemicis vir fortissimus vivere censeatur. ea reperta sunt, ab obitu tanti Ducis, in militari palimpsesto, ipsius TILII signata manu. Placuit quorundam sensum e Gallico sermone translatum, hoc loco Romana dictione dare. Mens conscia Recti, firmissimum propugnaculum est. Proditorem non timet. Quid fortissimum? armata Virtus. Subdere DEO. sic eris insuperabilis. Quem sequitur calamitas? qui virtutem fugit. Victoriae momentum, a multitudine bellantium non pendet. vincit, non numerus, sed nervus. Quis hostis iniquior? quem quisque sceleratus in pectore portat. Humana prudentia felicius et fecundius germinat, quae radicem in terra non figit. Qui sibi imperat, Imperator est. qui aliis: potest esse. Divis proximus ille, quem laesum contumelia meliorem facit. qui offensus dicit, IGNOSCO. Invium, virtuti pervium. Sapiens nascentem hostem in semente suffocabit: nam crescere permissus totum campum occupat, non una messe exstirpandus. Qui iniquum bellum gerit, vincitur, cum vincit. canat lessum circum flebiles triumphos.


page 175, image: s175

Atque haec aliqua sunt eorum, quae probum illud os et probissimum pectus pari concordia scivere. Quae fato volvente sequentur, ab istis. Qualia nunc tecum Soror admolitur in Hebro, Crede mihi, tantum distabunt proelia [Orig: praelia] bellis: Quantum Sarmatico secedit Musculus urso, Et superat minimam Balaena Britannica Ranam. fol. 91. f. Hoc Iovis FATUM. Ego praesente Hannibale tale quid effatus, metuere non immerito postem casum Gisgonis, quod pacis studiis nutritus, celeberrimum belli Ducem, quid agendum in acie, erudire tentasset; ab ipso valida manu de superiore loco detracti. Dispiciamus tamen, quid in utramque partem afferatur.

[Note: QUAESTIO POLEMICA. An veteris aevi Militiae nostrae posthabenda.]

MULTA occurrunt, Veterum gloriam bello partam, illustrius commendatura. Celeritas in conficiendis maximis itineribus, in tolerandis laboribus singularis constantia, caloris ac frigoris incredibilis patientia, vigiliae extractae in plurimas noctes, vitae et voluptatum contemptus [Orig: contemtus] , disciplinae militaris intemeratus rigor, inter temeritatem et cunctationem nimiam media, ingens animi fortitudo vigorque, qua aggrediendo Contumaces, qua resistendo Audacibus; inclutae [Orig: inclytae] demum victoriae, felicissimi et magnifici triumphi, albis equis dignissimi. seu milites. seu imperatores, seu proelia [Orig: praelia] ipsa expendas; laudabis successus, miraberis eventus, praeferes pugnandi modum. non lubet ire per singula, aut excutere syllabum Martis. Unum illum nunc considera, quem Gaetula [Orig: Getula] Ducem portavit bellua luscum. Perfidiam plus quam Punicam, crudelitatem Hyrcanam semove: quid desiderabis in hoc Hamilcaris [Orig: Amilcaris] Catulo? Africa relicta, Iuvenis etiamnum, vix dum Imperator


page 176, image: s176

proclamatus, Alpium claustra impulit, transduxit elephantos, Latium inundavit peregrino agmine: et universam, de praeruptis cautibus [Orig: cotibus] cum hieme [Orig: hyeme] ruens, conterruit Italiam. non obex, non scopuli, non nives, non inter eas amissus oculus tardarunt virile propositum. triginta et amplius annis sub pellibus transigere visus hibernas [Orig: hybernas] noctes, munia Ducis et gregarii militis simul explevit, aequavitque vota maxima ingentibus factis. quemnam alium dabis et in deludendo hoste callidiorem, et in obtinendis victoriis. feliciorem, quamdiu Campanas vineas non vidit. Disce ex hoc Graecos etiam; Marathonium Miltiadem, sapientem Themistoclem, strenuum Pausaniam, ambidextrum Alcibiadem, Iphicratem severum, Thebanum Epaminondam, fortissimum Victoriarum Genitorem, transi ad Romanos, si vis: et specta mihi Catonem in Libyae sabulo provocantem Fortunae Caesarisque copias; Iulium Gallos Germanosque, vasta corpora, proterentem, aut equitantem in Thessalia. Duos nomino, centum intelligo, quos retro positos memorare longum foret. Stupore complebitur, quisquis Lipsio duce vel comite, Romana castra ingressus, hauserit oculis praesentius cataphractae Virtutis apparatum. mille leges, mille ordines servabantur. Togam defendit Sagum. responsa senatus deferebant Aquilae. decreta Curiae promulgarunt litui: placita Patrum sancte venerabantur morituri pro Patria. Pensa milites. Frugalitas, viaticum erat convasantium; peritia natandi, navigium; cuiusque manus, latus et terga, immanium armorum vehiculum. secabant flumina, tranarunt torrentes, amne et glacialibus adhuc crustis rigentes inibant praelium, tanta plerumque contentione, ut in Pharsalia civile bellum portante, terrae moventis fragorem nemo unus notaverit. Quid? quod maximas urbes, propugnacula firmissima obnixi occuparint summa industria, non iis instrumentis usi, quae quidem praecipua laude, nostra aetas sibi adscribit et iactat. Disponuntur hac tempestate curules e fusili metallo machinae. quid deinde? caruerunt illis Prisci. quid tum postea? caruerunt tristi


page 177, image: s177

invento, sternente duntaxat Heroas, non probante. AEnea tormenta tonant. esto. quoties errant hi Ioves toto caelo [Orig: coelo] , casso iactu, vano murmure, vasto molimine, magnis impensis, inutili sumptu [Orig: sumtu] . Atqui moenia quaevis transverberant. esto. Veteres ingenioso assultu, scalis, ariete, testudine, turribus turres superarunt. confer illorum eductis coctili bitumine muris pinnas nostras: nidi hirundinum erunt comparatae. Tormenta puncto temporis omnia sternunt. nempe, si non exerrent, si in tempore exonerentur, si globus non praevideatur, ex fumo, sonitu, flamma. Veterum catapultae, tragulae, phalaricae, fundae cumulatissimas edidere strages. adde: quod sagittarum more, quas vibrarunt, velocissimi duplicaverint victorias. cum nostros milites, grande hoc ex pluribus metallis conflatum chaos remoretur. nimirum dociles pari passu sequi, mox tarditatis infamia laborant. nam in exitium reperta moles, trahenda immanibus plaustris, vicenis, quater denis iumentis; quod tetra nihilominus luctatione vix e luto promoveatur; praefecti tormentariis molitionibus, simili ambulationi assuescunt. reptant ad pondus. fiunt armatae cochleae, occasione bellandi neglecta, vincendi praerepta. Sed tormenta discerpunt aciem. Ita est. proceditur in campum. stant ex adverso sexaginta milia [Orig: millia] delectorum militum: canunt tubae. omnia ad internecionem et duraturum conflictum spectant. simulatque praedictae machinae exercentur, et flammatae pilae lacerant alas, aut feriunt cornu: retrocedit agmen, dispicitur fuga, quae cuique proximum est, aufertur et vanescit. Romani pedem pedi contulere. pilo in hostem iacto, vultus impegere vultibus, galeam galeae ad gladios ventum plerumque est. nudo ferro iudice absoluta caussa belli. ibi exaudiri cuiusque voces, et polemicae conciones Ducum; spectari probata virtus, animus, ingenium. Debilior aut timidior superatus [(transcriber); sic: snperatus] a fortiore; arbitrio victoris animum vel collum securi submisit. Ibi quernis, obsidionalibus, laureis, muralibus Coronis locus. albentes ossibus Philippi, Arva Leuctrica [Orig: Leutrica] . Mantineensium, strata cadaveribus confestim diiudicarunt


page 178, image: s178

fortunam exercitus; facileque patuit ex grandi alterius plaga aut internecione, uter victoriam reportasset. Quando vero pervenitur isto aevo ad hunc caesorum numerum, aut funerum acervum? viginti milia [Orig: millia] caesi, vix umquam [Orig: unquam] desiderabuntur. decem milia [Orig: millia] triumphum absolvent; non nisi velitatio Cannensis aut Salaminiae cladis. Caussa. timidissimus quisque, de fulminatrice quadriga, glandes et saxa eminus in fortissimum quemque contorquet. cum terrore ad fugam incitante pugnetur, raro vitalia secantur hostis, ex sparsione recollectus denuo, et tristius, et potentius insultat. tonamus, salit sulphur, vibrantur glandes, pulvere nitrato caelum ardere videtur. Saepe tamen ignavia et caecitas, furor et tremor, praeceps audacia et haerens vestigium; et scelus et virtus nube involvuntur eadem. Haec pro Veterum ratione pugnandi. ITURUS in sententiam Iovis, brevi respondebit, Ironicam videri comparationem: quae veterem Militiam nostrae serio praeferre velit. sciri illorum strategemata laudarique: porro honestiora et pulcriora [Orig: pulchriora] quotidie inveniri. Hereditatem Maiorum, non esse diminutam, sed celebritate nominis, retumque novarum gloria auctiorem. Quaedam Priscis usitata, superstitiose idcirco non retineri; quod defectus vel ipso neglectu, vel accessione felicioris in venti compensetur. tristi invento curulium Machinatum, quemadmodum loquuntur, dissipari cuneos, in fugam agi obsistentes; Victoriam tamen hoc ipso nomine comptiorem [Orig: comtiorem] advolare, quia minore copia sanguinis respersam. orchestra belli, campus est, inquiebat Epaminondas. illum sane miris spectaculis illustrant neoterici Bellatores; longe lateque omnia terrifico flammarum vortice, et aures fulminis voce implent. Sit diris devotus repertor Siculi Bovis. laudabitur tamen ille, qui inclusus utero, nullum mugitum ediderit forsitan et Phalaris commendabit. ita, licet non probaretur Inventor et Artifex tonantium machinarum in bello; saltem eo maioribus encomiis efferendi forent nostri, dum cavent, dum tantam vim eludunt, dum et Iovem fallunt; quo facilius est telum, quam fulmen evitare.


page 179, image: s179

Romani pilis usi sunt. lusisse dicas. Germani serii, nec vincunt, nec oppetunt ignavo modo. Veteres strinxere gladios. Germani omnibus armis utuntur, omnibus periculis expositi. nihil tam arte munitum est, tam situ horridum, tam inaccessum loco: quod subduxerit expugnationi aut calliditas, aut industria, aut terror. De Ducibus non laborandum. optimi cuiusque aevi numerari potuerunt. huius, et numerari et aestimari merito possunt. Si per Fata naturaeque leges liceret, viserentque ad nos ex tumulo vel Hannibal vel Scipio: obtunderentur aspectu tot novarum rerum, cuniculorum, consiliorum, strategematum, munitionum, etc. et vero libere faterentur, tempore, quo ipsi congrediebantur, Romanum Imperium vagiisse in cunis; iam pugnare in campis, etc.

Quo dedit expressum facinus crudele Belarti, Anguipedes inter quondam summosque Gigantes Principis. f. 94. f. Expende, quae Pallas suo peplo inscripsit: quae vera si sint, convincitur Belartus immanem Gigantomachiam exercuisse. Stilico et Ablavius eadem vestigia cruentarunt. O ambitio! quam severe torques tuis annulis insertos! Quorum pectus insedisti, eiciunt [Orig: eiiciunt] humanos sensus; in belluinam degenerant. dediscunt in dolere calamitatibus aliorum. ut vel RADIUM Coronae regalis acquirant, auferre tentabunt e Mundo SOLEM. prodigent vivos: abutentur occisis. Talium aliquis, secreta consilia coquet, quaeque optabit etiam a Diis nesciri. Quantus Artifex dissimulandi! plorabit, pallebit, miserabitur, ridebit. quid vis tentet, dum regnet. Gaudia subsultant in corde tyranni, rapta de rogis, et crinibus, tumulisque furiarum: sed cito in praeceps subvertenda. Tacturo nubes discedit tellus, arma, claustra scopuli revelluntur et patent. Scelus produnt oculi, nutus et nictus dum tacet, clamat; dum negat, affirmat; dum blanditur, furit; dum parcit, saevit; dum se excusat, damnat. Ut si in Eleusino Sacro arcana abdidisset, penetrarent tamen aliquando in apertum aethera. Animus sui carnifex, odit, quem punit. In talem ignaro Iove tonant nubes; invito Marte stringuntur gladii. Quidquid Iustitia


page 180, image: s180

rapit, fit telum. errant quidem nonnumquam [Orig: nonnunquam] opiniones et susurri, suspicantium iacula: verum ubi Fata direxerint arcum, Scopum tangunt. cadit denique ambitiosus indebitae gloriae competitor. immolatus Desperationi, aram, pavimentum, mensam, cubile, lectum cruento pulsat vertice. In oraculi modum accipio duos versus Satyrici: Ad Generum Cereris sine caede et sanguine pauci descendunt Reges, et sicca morte tyranni. Scitu, et in vestris etiamnum mentibus haeret Terrigenum furiale nefas, dira ausa Tiphoei. f. 97. m. Expende Iovis orationem, eamque, si placet, immutatam nostri moribus aevi accommoda. Quod dedecorant Athei, et, qui per Antiphrasin Politici dicuntur. hi in omni flore virtutis, ungues sunt. Honestum detruncant uno ictu. apud ipsos nulla futuri mentio: toti praesentibus immerguntur, maluntque vivendi caussas, quam vitam perdere. Quid facias in horum consortio? Negant Numen humanis rebus aut interesse, aut curam intendere. Negant subterranea regna, maneis [Reg: manis] et stygio nigras in gurgite ranas. affirmant scelera quaedam esse Reipublicae utilia. regni caussa quid vis audendum. conchylia, risum, lacrimas [Orig: lachrimas] , verba, caeremonias. dolis et Sinonianis fraudibus deaurant. Quanto sudore cavemus, Ne leges Natura suas violata queratur. f. 97. f. Nihil scilicet improbis sapit, nisi e culina nequitiae et popina luxuriae protractum. Carpit luxus Novembres rosas, et si quas Ianus sui Mensis capillamento innexuit. Quas Maius educat tepore verno, creduntur rus olere. AEstate, pretiosa glacies in Indicis carchesiis natat, rumpitque bibentium viralia. Ocreae et naves, pocula fiunt, cymbia cymbae. Aper cadavere venatoris emptus [Orig: emtus] , pisces Tritonibus furto ablati, aut per vim erepti, excussa flentibus Nymphis corallia delectant Commodos. Atque utinam interea, vel parvo tempore, fessi Vestrum aliquis caperet frena imperiosa Tonantis: Disceret invidiam tumidis avellere votis. f. 98. p. Mortales: credamus Iovi assueto imperiis. Ego sic sentio: Labore et cura, velut duabus columnis Regna fulciri: quarum pondera si regnaturo


page 181, image: s181

nota forent; vix ullum sceptro manus admoturum. Ambitio, etiam ex hac parte, tenebricosum crimen est: exerrat Andabatarum more, et in omnes scopulos impingit. tormenti sui dulcedine consumitur. POMPEIUS M. agnovit Gloriae suae trepidantis vertiginem: adhaesit tamen, ab ea usque in Thessaliam propulsus. THEMISTOCLES aiebat, malle se ad sepulcrum, quam tribunal ire. Sic fatus, ivit ad tribunal, vespillone: relicto. ANTIGONUS ad filium: Intellige Regnum nostrum, splendidam servitutem esse: quam tamen non abhorruit. libenter servivit, basiavit sua vincula, et catastam ex ebore defendit. SELEUCUS: si sciret vulgus, quibus curis integerentur Coronae, eas ne humo quidem ullus sustollere dignaretur. sic fatus sustulit, sublata redimivit caput; ostentavit illigatam Persico nodo caesariem. aemulum finge purpureae fasciae imminentem. struxisse insidias: quid non irarum alter protrusurus erat, vindex rapinae. tam parum facta verbis concordant. Sapientior CAROLUS V. Imperium Rom. quod inclinata vita sensit onus, etiam re ipsa deposuit in humeros fratris Ferdinandi; Regna, in Filii. Philippe Princeps: admitte augustissimas emeriti Patris preces: potes lacrimanti [Orig: lachrimanti] credere, SERIO FUNDI. tibi Aquilam, tibi Austriam, tibi Gangem commendat et Indum. DIS genite ac geniture Deos, succede labori. Dira petunt, non casta satis, non digna mereri, Quaeque palam nollent. Plebis constare Tribuno. fol. 9 s. m. Persius Poeta explicat. petuntur hereditates viventium, squalores [Orig: squallores] coniugum, triumphi ex devicta pace reportandi. Quale votum Lamiae Romanae! Iano et Vestae supplex, stetit ante aeram; nec turpe putavit pro cithara velare caput, dictataque verba protulit, ut mos est, et aperta palluit agna. Quale Gaii [Orig: Caii] Caesaris votum! quod audisset ruinam Theatri Fidenatis, Imperium Tiberii reddidisse famosum: optabat et ipse Consulatus suos insigni aliquo et decumano malo nobilitari. itaque si calcato Lunae vultu. Solis pulcherrima facies laceraretur; si curru excuteretur Arcturus: si Roma suis convulsa sedibus abstraheretur in Africam:


page 182, image: s182

si migrante Thybri [Orig: Tybri] nutaret, Capitolium exsultaret haec bellua sub ruderibus, mitius utique Caligula. optabat innocentissimus vir, conserta totius humani generis colla, in una cervice stare; sua, hoc est, Caesarea rhomphaea demetenda. o manum! o mentem! o votum! Tyranne, tene votum, et muta sensum. omnium improborum iuguli, tuo misceantur; ut annulosum, tamque ferax in fata, totque sceleribus ferruminatum portentum, uno ictu amputetur. natura manu, Astraea ferrum, Deus vires providebunt.

EX LIBRO IV.

ET tam intra iunci tactum Bellator uterque Stabat, et erectum tentabat figere peilum [Reg: pilum] . Primus in adversum fertur Physignathus hostem fol. 10 o. m. Ranae bellum ordiuntur: in prima acie Rex, et fortissimi quique ex Batrachis. Aliquot iterum quaestiones Polemicas intersero, ex decursu praesentis Batrachomyomachiae solvendas.

[Note: QUAESTIO POLEMICA I. Impetum in hostem facere ac sustinere praestet.]

HAnnibal, Pyrrhus, Alexander, Decii invaserunt: Marius item Cimbros ac Teutonas incursu fregit. Fabius Cunctator, aliique non pauci sustinuere felicius. Censeo hostis ingenium explorandum esse; ferocem, et, si copia pugnandi detur, usurum bona fortuna, frangendum mora, praecipitem spe deludendum, vel admissum tribulis induendum. Callidus astu contrario retundatur, occidere quidam, quod propeti infesto agmine, omnes copias explicassent. naso primum, deinde et collo, suspensi. Atqui semper extrahere


page 183, image: s183

occasionem conflictus: utramque aciem, taedio, iniuria et fatali languore consumit. Verum, nihil aeque ad Victoriam facit, quam hostis ingenium, mores, assuetudines, animique perturbationes habere exploratas. quippe iis perspectis, velut indole cognita ventorum, vela bellicae fortunae, malo deduci aut expandi possunt. Duo superioris aevi fortissimi Duces, durantibus indutiis [Orig: induciis] , ut facere amant milites, convenere ad amicum et hospitale convivium. poscebatur poculis: caeremoniae quaesitissimae non deerant. secundum epulas, latrunculorum ludo se admoverunt, acie decussato in campo instructa. Scaccho ludebatur mirificus in hac arena praeliandi modus. Stat procax Regina, munitur Rex, fundantur turres supra elephantos: antecedunt Velites Rustici in nigro gausape, in albis sagulis classici vicem, summum silentium est. perdit enim hoc genere certaminis Amyclas, qui plurimum loquitur. Mens et manus negotiosa militem circumagunt: tubae non audiuntur. spectator rimosus si in susurret, incusatur ut proditor: saepe excussissimo colapho, in malam rem et Maeoticam [Orig: Moeoticam] paludem abire iussus. itaque iusto certabatur ordine. Hic, sagacior unus alterius indolem discere, calore nimio periculosam, impatientem morae, indignabundam; verbo, hominem, nisi pudor obstaret, uno congressu motuque manus, Regem Reginamque in barathrum proturbaturum. AEmulus interim connivere, imperare affectibus; subinde cedere; modo insequi, proritare et premere, spem potiundae Amazonis facere: ubi vidit anhelum, iam iamque prensantem: repente e medio campo Camillam subducere, arcere hostem. praesidium obicere [Orig: obiicere] , aut infamem victimarium servum ex Mauritania. denique moliri insidias, et spectante toto exercitu, frustraque obnitente, Regem circumventum ad deditionem cogere, stricto acinace supra verticem canum intentato ingens luctus et desperatio in Castris: ut arcu, sagittis, ac vestibus etiam Regina spoliata, obvoluto capite supra scutum procubuerit, Sic quidem se lusus habuit, et triumphus equitis cornu


page 184, image: s184

obliquantis,(utique in hac palaestra spectati roboris) penes quem summa victoriae stetit. Ludentium vero diversa facies. nam neque victus irae poterat moderari, neque non accusare Fortunam suam; quae tam florentes catervas in Campo Martio prostituisset. Victor, eadem frontis scena mimum continuavit. ut occultaret felicium consiliorum rationem: in bello, dicebat, casus valent. ignavia mea vici, an forte ludibrio reservatus, et ab hoste parcente irrisus! scilicet alias desperaturo, et imperitiae damnato, iocus indulsit. plerumque cum initia pulchre se habent, finem furiae strangulant. Simul his, alterum classicum insonuit. Vidisses priore proelio [Orig: praelio] subactum, omnes vires exserere [Orig: exerere] ; iam incenso animo novi discriminis aleam subeuntem, et ignominiam aboliturum. quo in congressu, non tam movebat milites, quam diris devotos et sub furcam Caudinam mittendos, rotabat male feriata manu, permissus frui dolosae simulacro victoriae. Quibus rebus utrinque confectis. discessum est. elapso mense, simulatque indutiae [Orig: induciae] exspirarunt, iterum ad vera arma conclamatum est. Qui in potestate habuit impetus, eadem prorsus arte bellandi, vicit furiosum adversarium in campo, qua prius sollicitaverat in tabula. id, quod multo post tempore, amicis ipse narravit. Unde discere habemus, magnum momentum adferre, perlustrasse Ducis animum. qui, si immodicus sit, efferus, praeceps; si nimium indulgeat tumultibus mentis; seu inertem, seu strenuum moveat militem, Fatis trahetur ad fossam et interitum. saeptus [Orig: septus] gladiis ac cohortibus, instar agitati trucidabitur tauri. Fabius Maximus hac scientia usus, exsultantem Hannibalem fregit: Scipio denique Italia submovit. In hac Batrachomyomachia, passim videbis praecipites. et incautos sterni.


page 185, image: s185

[Note: QUAESTIO POLEMICA II. An e re bellica sit, Duces ipsis, frontem aciei complexos, in hostem impressionem facere.]

PHysignathus Rex Ranarum fecit. itidem Mausolus. Cornuaque extendunt equitum. Dictator amarum Praefurit, et totas secum iubet ire catervas. Qualis in arma leo, etc. Est, cum non nisi praevii Ducis exemplo stimulatur miles ad fortiter audendum sequitur plebeius pes regium. Viderat Lucius Imperator legiones Romanas a Mithridaticis premi, iamque fugam prospicere. ergo improvisus emicuit ante ora omnium; strictoque gladio ferocior, ite milites, inquit, desertores laudis meae ac vestrae; ite Patriae proditores: quaerentibus tamen, ubi Imperatorem reliqueritis, respondete, in Boeotia. stetit ad haec verba fluctuans acies; animisque pudore et horrore surrectis, denuo invasit hostem, cedere compulsum. Ita Servius Tullus sub Tarquinio, torpentes cunctantesque socios, signo in hostes coniecto princeps impulit. Dum dubitant, dum tremunt, dum opinionibus vagis ac vanis mentes turbantur; efficaci consilio rumpenda sunt timoris et naturae vincula Profuit Iulio, ad Mundam acriter suos increpuisse. cedentibus enim illis ad periculum, quod insuperabile videbatur; in primam aciem pedes ex equo prosiluit, sibi Dux et miles futurus. ocius [Orig: ocyus] secuta cohors, et deletura infamiae notam, festinavit properantem antevertere Ducem. ceu illa Caesaris verba, quae iam semel audiverant, etiamnum auribus insonarent: Hine fuge, si belli finis placet, ense relicto. et, Vadite, meque meis ad bella relinquite fatis. In venient haec arma manus. Quid? quod ipsos infantes, regnorum heredes, in cunis, prima fronte exercitus posuerint Macedones, vicerintque illyricos. Quid? quod parvulus Clotharius, pendulus ab uberibus Matris, vagitu


page 186, image: s186

Francos ad pugnandum animarit. Soli Arsacidae conflictui non intererant: ut mirum sit, quis acerbae Fortunae iocus praesentem Darium Alexandro obiecerit. Nostro aevo mutata bellandi ratio exonerantur curules Machinae, discerpuntque agmen emissi globi quaquaversum. Quis uterus Bellonae tot Reges ac Duces pariet, primis congressibus suffecturos? at adeo non tantummodo vix tutum sit illis semper Antesignanos adequitare, sed nec laudabile videtur. Caeso capite trahitur in ludibrium armatum cadaver, et equorum ungulis acies prostrata calcatur. credidit quidem Carolus V. Imperatorem, humani fulminis esse securum: nec daturos Superos, ut umquam [Orig: unquam] caperetur. credidit idem Franciscus I. Galliarum, sed damno suo. Itaque in tempore, omni necessitati prospiciendum. Ex Veterum aliquo quaesitum, qua parte exercitus Ducem collocandum putaret: Miles suo loco, Dux ubique sit, respondit. convenit quemque honestae morti devotum, nihil formidando, ita se gerere; ut Philippicae quartae Ciceronianae, epilogus mereatur audire: DIGNUS IMPERATOR LEGIONE MARTIA, DIGNA LEGIO IMPERATORE.

[Note: QUAESTIO POLEMICA III. Quis Miles in prima acie collocandus.]

BAtrachi fortissimos ex suis Mausolo obiecerunt id, quod Pyrrhus Molossorum Rex, arte instruendi dirigendique exercitus laudatissimus suasit, quem Caesar in Pharsalica pugna imitatus, Philippos sane luculenta clade Pompeii nobilitavit. Homerus infirmos, debiles, timidos in medium accipiendos monet: Hannibal istud militum genus primo furori incursantium offudit, velut offam, ore gladii devorandam, famelicorum dentes stupore correpturam; verum, ut altius dicere memini, non tuto sed et barbare. Quid si hostis successu ferocior, ira vires augente, eodem impetu,


page 187, image: s187

quo protrivit imbecilles, superfusus et fortiores sternat. Audio nec veterum Romanorum acies ab omnibus probari, collocantium prima fronte levem armaturam; deinde graviorem; denique gravissimam cedente levi, crescit animus Inimicis: atque ut parva magnas inclinationes secum in bello ferunt; rem ad incitas redactam, saepe nec Triarii corrigere potuerunt. Cum instat victor, et antevolat Fortuna; damnum passis minuitur animus, dispicitur fuga; pleraque turbate aguntur. Corripiunt spatia [Orig: spacia] , et medio gradiuntur in orbe, Lunatamque aciem reddunt. fol. 101. p. Talis Cannas sanguine Romanorum implevit. Musculorum exemplo discat hostis, visa Luna, non in globum colligere vires, sed pariter extendere; nisi densata phalanx perrumpendi aditum cerneret. includi, aut circum vallari, est velle vinci. Caeterum obliquationem aciei probat Vegetius. et quadam Ioannes Austriacus, Turcam ad Echinades, in Naupactaeo gurgite superavit. Densis acubus iuncisque serenum Aufertur. fol. 101. m. Haec caligo non terret oculos, fulgore ferri pasci assuetos. Notum illud Leonidae: sine barbaros multitudine ingruentium telorum obscurare Solem. sic enim sub umbra pugnabimus. Quidam et fugientibus usi in caput impingunt clipeos [Orig: clypeos] , in pectora testat fol. 102. f. Acies ad fugam spectans, tantum non clara voce exclamat: I VICTOR, CAEDE OMNES: cupimus cum dedecore mori. talium dorso mors insidet, et anhelos tundit. formidolosa consilia prostituunt gloriam. fortium virorum et stantium armata funera numerat Gradivus. turpe est, praebere pedes numellis, et quia munere turpis obsequii donetur, capulum basiare victoris. Dicas: fugisse tamen quosdam Heroas. proelio [Orig: praelio] excessisse vis dicere Victoriam quandam retro positam esse, monebat Antigonus. Mireris ingenia multorum, maiori laude evadentium extrema discrimina, quam offerentium secandas cervices in proelio [Orig: praelio] . Macedo PHILIPPUS, occisissimus, petitis fraude indutiis [Orig: induciis] , sacroque otio ad sepelienda


page 188, image: s188

corpora mortuorum concesso; aliud agens, cadaveribus nequicquam tumulatis, in fugam aversus Epirotis illusit. Ipsum Caesarem (quis credat?) naso duxit Afranius. ponebat castra Caesare ponente et sua, fugit AFRANIUS. Hoc illi, Gallos decimo qui vicerat anno! AMMIANUS MARCELLINUS ex ingenti clade superstes, equo, cui lumen impositum, per planitiem [Orig: planiciem] ad dexteram misso, ipse ad laevam in montem evasit. Alii aliis modis fugam indemnem praestitere. TRYPHON auro sparso; DEMETRIUS PHALEREUS curribus oppositis atque incensis; BOEMUNDUS, vivus sandapila elatus, Alexii manus et veram mortem fefellit. THEMISTOCLES mari; velis et remis salutem quaesiturus, metu calumniae intentato, nautam ad solvendum coegit. lauda, si vis, etiam astum Punicum. POENI in summas angustias coniecti, visis Romanorum navibus a puppe insecutis, stitere repente cursum, simulantes se in vado haerere; his, ne et ipsi impingerent, ultra tendere non ausis. Vix ea: cum findens immani verbere campos Aeris hasta volat, valido Lichenora flictu Corripiens. fol. 104. m. Inquiramus caussam. violavit Lichenorius gentium in Hypsiboante Ranarum tubicine. Cum in omni concentu, divinitatis quendam sensum invenerint Veteres, tum multo maxime in clangore tubarum. litui fremitu Ericus II. Daniae Rex, protractus ad furorem quendam vaticinantis, pati sibi visus est incumbentes Superos, cum Diis miscere alloquia, Apollineas audire et reddere voces. Ismenias Choraules alicui sanitatem cantu restituisse creditus. Inde religio priscis mortalibus. Iuratus bello tubicen, in violatus esto. Prosperant ergo belli cursum ritus caste habiti. Acerbitas victoris, rupta iura, temerant Divum hominumque oculos. Quin et Turcae servanda fides. fracta, ingentibus incommodis profligat Rempublicam. testis in Varnensi pugna codex ille, in quo foedus ictum continebatur, ab Uladislao Hungariae Rege ruptum: quem simul atque Amurathes e sinu depromptum [Orig: depromtum] , astra contuens incusansque Christianos ostendit; versa ocius [Orig: ocyus] fortuna a Pannone;


page 189, image: s189

Soli deputata Victoria, in Lunae cornibus consedit. Inclinatam aciem toto Physignathus agro Colligit. o segnes, qui sic in bella venimus. fol. 104. f. Dum vena et ensis micat, numquam [Orig: nunquam] despera. aciei tuae si Cornu decussum, si Ala evulsa, si Manus truncata, si cruentata Frons: modo pectus vivat, nondum excidisti. collige sparsum militem, iturus in pulcriora [Orig: pulchriora] discrimina obtusos mucrones acuet pudor, aut desperatio. MAGNUS in Pharsalia victus, Exul [Orig: Exsul] Mundi, statuerat. AEgyptum armare, universae pharetris Aurorae usurus contra Socerum. victus in Hispania, pulsus Italia, etiamnum Ducem se meminerat. Putas Caesarem, accepto vulnere, superbo Victori qualicumque [Orig: qualicunque] supplicaturum fuisse. Perditus Themistocles semper magis timendus erat. Est quaedam in infelicibus virtus, quae non exerit se, nisi cum hostis felix est. Ut taceam bellicas res agi vertigine. illi nunc militat aether, et coniurati veniunt ad classica venti; cras conspirantibus Austris tunditur, et plures ululant ad tympana Manes. pavidis elementa repugnant, vires et corpora torpent, Enses in ignaviam fluunt. iurabis plumbeas manus in te vibrare plumam. fide Deo, fide animo in te habitanti. omnino sic habe: proelia [Orig: praelia] gloriosa, Fortuna commendat, sed virtute geruntur, et constant. Pudor, arte profana Militis in bello, et damnatis ritibus uti, Si tibi mens non laeva foret, iustumque probares Et veniens a morte decus: tua pectore nudo, non in Thessalica virtus radice lateret. fol 106. f. Exprobrat Calaminthius Artepibulo magicam artem, qua fretus culpatam sibi tutelam gerat. Si vere: merito. neque enim ille fortis, quem defendit virus, anguis Thessalus, pollutae notis infamibus Passaviensium schedae, et incestifici susurri spiraeque volubiles. calamistri pavitantis nequitiae sunt, non indicia virtutis. haec fraudis expers, ferrum non tinctum, sed quale natura procudit, in manus sumit: tale osculatur et iustae defensioni obtendit. Inimico cedente aut submisso, credit se bis vicisse. obluctantem caedit, et gladium cum gemitu recondit. Ain tu? narrone


page 190, image: s190

rem Militibus nostris familiarem? imo multis invisam. amuletis muniti, impenetrabiles plebeio telo ad iurgia se protrudunt, et circumspici volunt, ne halitu quidem verae gloriae afflandi pugnatur in duello, et paullo post, ducitur iratis plaudendum funus amicis. Stabat adhuc: donec truncum pede propulit hostis. fol. 107. f. Sepone nequitias Artepibuli: talis miles Cassius Scaeva fuit; oculum telo confixum taboque stillantem, ex orbe stirpitus eruens et pede proculcans. talis Acilius ad Massiliam Miyoparone potitus, cum anima illius verius in cruento trunco, quam corpore stationem servaret. talis Petronius captus! qui ab hoste vita donandus, serva tuum crudele munus, inquiebat: Caesaris Milites salutem dare, non petere consueverunt. Hi tanti viri stantes occubuere, in alterum Orbem ituri, ea aviditate, qua Romani proletarii ad Pana et Circenses. Tyranno dicente, OCCIDO; verebantur, ne revocaret donum nondum traditum. Parte alia Regina furens Artmisia [Reg: Artemisia] fertur Mausolumque iuvat, saevitque et Amazonis implet Implacata vices. foll. 107. f. Mulier cum saevire incipit, nescit modum. armata etiam Furias vincet. Illa potius usurpet Ciceronianum encomium: Cedant arma TOGAE, concedat laurea LINGUAE in modum truculentae bellae extra orbitam rapitur, praesertim laetata successu. Num vir ullus umquam [Orig: unquam] deficientibus telis, infantes humi afflictos, in ora militum adversa contorsit? id Alemannas fuisse ausas tradidit Lucius Florus. Quaedam scriptae sunt, censae sunt, ad palum probatae sunt. umbonis decus et galeam sumpsere [Orig: sumsere] comantem. Placuit praeliantibus horror Martius, et vulnerum seges, et spuma dedecorans vultum. Rusinovia contempta [Orig: contemta] cyclade, mentita marem, publica latrocinia egit. Fulvia M. Antonii, deposuit stolam, ense cincta in campum processit: dixit inter cadavera, Io triumphe. Uxor Hunniadis Corvini, marito nil cesserat. Margaritta, Soror Sfortiae, fratrem e vinculis liberavit; Cremenses Matronae, viros: suum Fredegundis occidit. bella spirat etiam iste sexus, utcumque [Orig: utcunque]


page 191, image: s191

natura mollis dicatur: nescio tamen, quid chalybis gerat sub pectore: ad cuius affrictum, iam amantium vulnera, iam pugnantium irae acuantur. Quod stupeas, in ultimo discrimine durat prae viris. anus quae dam, tormento curuli excussa superasse fertur, et animam contumacem, iamque sepulcrum olentem, in effeto corpore [(transcriber); sic: corpopore] , hoc est, fictili et mucida laterna conservasse. Iam neque Troxartes, qui circum castra fremebat Hactenus, ignavus pugnat: quan quam obsitus annis Magnorumque altor furum, etc fol. 10. m. Vide, sis, Oedipum novum in hoc nigro silicernio. ulturus Genitor Psicharpagem occisum, armat senectam. insueta ministrat tela dolor. Inter homines non minus ringuntur Parentes amissis liberis torvi Deum naturaque accusant. Canities [Orig: Canicies] et promissa barba saliva manant: tota Domus in luctu est. tigridi catulos ereptos putes. nonne et Priamus, aetate licet declivi, tremulus expedivit arcum, et moriens mala verba novissima dixit? Lychomylen (crudele!) rapit Pelusius unco. Moesta precabatur: sed quid suspiria rupi? Quem lacrimae [Orig: lachrimae] tales umquam [Orig: unquam] movere tyrannum? fol. 109. m. Pollutae semel cruore fauces mansuescere nesciunt, ignorat verus et iam plus quam quinquennis Nero, quid nominis Clementia sit. Ab omni aevo exempla quaedam crudelitatis tam immania memorantur; ut mirandum sit, naturam aut potuisse, aut voluisse talia hominum portenta moliri. Selymus Aladoli caput, immensis in oculos unguibus laceravit. Theophilus Imperator animam ultimo agone versans, frigentes iam digitos infregit inimici sui Calvae, monstrifica voluptate perfusus. Quid annosa et ieiuna tigris acerbius excogitet in via! Hannibal Romanos milites deprecantes vitam, pedibus succisis, pedetentim mori coegit, protractis in longum tormentis, profuerat utique integros ad Orcum mitti, quam lentam mortem primoribus saepe digitis gustare. Memorant non sine lacrimis [Orig: lachrimis] tres infernae Feriae; quemadmodum Caligulae et Heliogabalo constitutae quidem ipsae Moderatrices, utrumque olim sub ferula habuerint: cos tamen tam avide instillatum venenum combibisse,


page 192, image: s192

ut brevia discipulis, adhuc ephebis, fuerint superatae ille fratrem Tiberium occidit, quod se coram tussiisset. iste parvulam Drusillam inter filias ante non agnovit: quam vidisset strictis unguibus in Nutricis vultum ferri. Quoties genibus affusa Roma, ut ne tot innocentium trucidare pergerent aetatem, moesta precabatur: sed quid suspiria rupi? Quos lacrimae [Orig: lachrimae] tales umquam [Orig: unquam] movere tyrannos? potuerunt hi Caesares, Libitinae Lenones, humanae vitae Adulteri videri: qui cum Morte frequentius et dulcius commercium miscuerint, quam cum ipsa vita. At enim hoc prisca tantum tempora? utinam. OMNE SAECULUM [Orig: SECULUM] , MINIMUM UNUM CATONEM, UNUM BRUTUM, UNUM CAMILLUM FERT: UNUM STILICONEM ETIAM ET TYRANNUM. Cum humanis rebus tam male non agitur; ut bonis viris destituantur omnino: neque tam bene; ut non pessimis abundent. Quasi vero sola Africa quotannis pariat novum Monstrum. omnis terra malorum ferax exemplum nostri Saeculi [Orig: Seculi] cape. Pereunt Provinciae et Regna foedissimis [Orig: fedissimis] modis. Urbes portis eiciuntur [Orig: eiiciuntur] : omnia flagrant plus quam Phaetonteis incendiis. Aratrum duci non potest nisi super cadavera. Messis exsurgit aut nulla, aut hominum cruore pasta. Audit hoc tyrannus in angulo, et ridet. Adsunt legati supplices, Dynastae, Proceres queruntur; rogant, promittunt. ridet alter, et tacite saevit. suspirant. Sed quid suspiria rupi? veniunt ipsae Provinciae ac Regna, Deae mitissimae, ac pulchrae olim, modo vulsis capillis, confusa facie, exstinctis pene oculis sordidatae. ubertim lacrimantur [Orig: lachrimantur] . Quem lacrimae [Orig: lachrimae] tales umquam [Orig: unquam] movere tyrannum! aut si quem! non talem. de quo haec dicere possis: Inter homines tyrannus est, quod inter pecudes popa. Heu; quam miserum est ab eo laedi, de quo non ausis queri. Arva rubent, et vix densatis sufficit agger Funeribus. passim, caedes, ululatus, et hastae, Et iunci mediis rorantes ossibus exstant [Orig: extant] . fol. 109. f. Dicamus potius: E mediis gladii rorantes ossibus exstant [Orig: extant] . Hominum non minor rabies mollissima nobis Natura dedit corda unde igitur tam ferrea; Audi Poetam Volscum Satyra XV.


page 193, image: s193

----- mollissima corda
Humano generi dare se natura fatetur,
Quae lacrimas [Orig: lachrimas] dedit haec nostri pars optima sensus.
Plorare ergo iubet caussam lugentis amici.
Naturae imperio gemimus, cum funus adultae
Virginis occurrit, vel terra clauditur infant
Et minor igne rogi, etc.
Quid alibi deplorat idem Vates?
Sed iam serpentum maior concordia. parcit
Cognatis maculis similis fera, quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam [Orig: unquam]
Exspiravit aper maioris dentibus apri?
Indica Tigris agit rabida cum Tigride pacem
Perpetuam. saevis inter se convenit ursis.
Ast homini ferrum letale [Orig: lethale] incude nefanda
Produxisse parum est, etc.
Expende haec Lector. omissis Muribus ac Ranis miserere humani generis; et tui.
Saevit nuda manus paucae sine vulnere malae.
Vix cuiquam aut nulli, toto certamine, nasus
Integer. aspiceres iam cuncta per agmina vultus
Dimidios, alias facies, et hiantia ruptis
Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
Ludere se credunt ipsi tamen, et pueriles
Exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
Aspicimus populos, quorum non sufficit irae.
Occidisse aliquem; sed pectora, brachia, vultum,
Crediderint genus esse cibi.

Fiunt haec, etsi millies apud Superos, Pietas ac Clementia mortales accusent. venalia hominum corpora, quandoque truncata cedunt in sepes hortorum, et avium terriculamenta. quod Senatoribus Romanis in Pharsalia contigit. multitudinem caesorum hostium computavit Hannibal numero equestrium annulorum; Baiazethes sectarum aurium. uterque modiis mensus divitias funebres, aerario mortis et crudelitatis intulerunt, de vita aliorum triumphantes. credis? Vitellius odore cadaverum delectatus scribitur. Amurathes ante obsidionem Croiae, quod expugnationem desperaret,


page 194, image: s194

sibi ipsi digitos praemordisse. etiam in se ipsam saevitia saevit, si materia subtrahatur. Infremuit Mausolus ad has cum Coniuge voces, etc. fol. 110. p. Nulli Regi fibra tam cornea, nemo tam madidus aut ficulneus, quin dedecore irritetur: ut minus mirandum sit, Mausolum exarsisse, calefactum sarcasmis Batrachi. quis audiat talia? Illepidi fungi, nec curis apta severis Pectora. tunc celeres estis, cum mucida signum Mappa dedit, patulasque afflat gravis amphora nares. Ne Iuvenis quidem Ascanius, sustinuit Numanum Remulum digna atque indigna relatu vociferantem.

Ibat, et ingenti sese clamore serebat.
Non pudet obsidione iterum, valloque teneri
Bis capti Phryges, et morti praetendere muros?
O vere Phrygiae (neque enim Phryges) ite per altae
Dindyma: ubi assuetis biforem dat tibia cantum.
Quid contra Sanguis Aeneae?
Talia iactantem dictis ac dira canentem
Non tulit Ascanius: ner voque obversus equino
Contendit telum, diversaque brachia ducens
Constitit ante Iovem, supplex per vota precatus.
Intonuit laevum: sonat una letifer arcus.
Et fugit horrendum stridens elapsa sagitta;
Perque caput Remuli venit, et cava tempora ferro
Traicit [Orig: Traiicit] . I, verbis virtutem illude superbis.
magnanima ingenia supplicare nesciunt.

Vim cohibet frater Pelusius, et bene magnum Sustulit e ripa saxum. fol. 49. m. Quale utique Turnus in Iuli Genitorem:

Saxum, antiquum, ingens, campo qui forte iacebat
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis.
Vix illum lecti bis sex cervice subirent.
Qualia nunc hominum producit corpora tellus.

Ceterum usitata Veteribus arma, funda et ballistae. inde funditores et fundibularii; celeberrimi e Balearibus insulis, ingentia saxa torquebant. Sapiens iram moderatur, et intra Mentis Castra tenet. fol. 110. f. Hic enimvero Marcellus, Scipio, Fabricius viri fuere. fortunam et iram in potestate habuerunt. Quae


page 195, image: s195

quidem potestas Iulio Caesari, in tyrannidis speciem, novo prodigio versa est, potuit enim is, ubi damnatum mortis, promptum [Orig: promtum] vidit, et facile obnoxium ferro lictoris, potuit, inquam, substringere imperium; atque, ut cum Lucano loquar. Reum nudam cervicem, stante vultu, porrigentem, tristi munere vitae donare. Arduum opus, in castris interque tubas, et severum esse et negotiosum, et strenuum, et simul compotem sui. Plerique cum Turno dicunt: sine me hunc furere ante furorem. hinc rear Poetas occasionem et caussas sumpsisse [Orig: sumsisse] comparandi bellatores leonibus, tigridi, apris, tauris. quod solemne Papinio et Maroni. Cadit ille extrema secutus, Et moriens frustra patrias se vertit ad undas. Nil prodest, occise, tibi solvisse ligatam Limnocharin, etc. fol. 111. m. Hoc Seutlaei fortissimi Batrachorum Fatum; qui ipsam Limnocharin captam a Mausolo liberaverat. Nemini bella parcunt. validiores celerius obteruntur. Qui privilegio fortunae utuntur et inertiae, saepe felicius evadunt, nati, ut aliorum pugnas et triumphos enarrent. quot animosos Duces ac milites Troia consumpsit [Orig: consumsit] ! Robur Achivum muris allisum procubuit. pulcherrimi Dardanidum cecidere cum Choroebo. Hector curru tractus. Priamus post aram immolatus. reliquos ensis hausit et flamma. Equus intra moenia ductus, non hinnitu, sed uteri fremitu totam Urbem concussit. In hoc tumultu Helena et Paris (quae prostibula!) vim hostilem omnium minime sensere, vel praeteriti, vel elapsi. Nil profuit Seutlaeo solvisse ligatam Limnocharin. Quid profuit Fabio Max. liberasse Romam e faucibus Punicis? Quid Scipioni Africano? Audio quiritantis, an insultantis vocem: INGRATA PATRIA, NE QUIDEM OSSA MEA HABES. Quid Hannibali [Orig: Annibali] profuit, tot annos galeis tectos impendisse Carthagini? transi ad Graecos. Themistocles, Pausanias, aliique sescenti [Orig: sexcenti] , cineri suo eadem suspiria inscripsere. Mausolus super unus erat de pluribus: illum Et sua fata premunt, letique animosa cupido Admonet ut magna funus memorabile fama Includat. Rapidas igitur movet undique


page 196, image: s196

turmas,Quas desperatus coniungit, et ultimus horror Mittit in auxilium. fol. 110. f. Nescio, qua libertate quisquis pugnet iam perite certus. contemnit vitam et vulnera, deliberata morte ferocior. Severus Cassius ante ultimum certamen, sarcophagum affatus; tu virum capies. dixit, quem totus Orbis capere non potest. Suardus Anglus ad ultima devolutus, lecto moveri et armari se iussit, hoc habitu opperiri Fata constituens. Vides Mausolum non abhorrere a Leto, sed ludibrio; ut ne inultus occumbat, memorabile facinus et funera, suo MAUSOLEO praemissurus. Homines aeque dulcis insania stimulat. ambiunt tumulos honore ferentes. grandi cupresso volunt signari cineres, aut talibus Epitaphiis.

[Note: I. Viator:]

Scito heic [Reg: hic] militem sepultum esse,
magni Nominis Umbram.
Vigiliis fuit praefectus:
nunc altum dormit.
Longas excubias longior somnus compensat.
Inquies, vixit. Quietissimus iacet,
Incenatus [Orig: Incoenatus] tamen ad Maneis [Reg: Manis] non ivit,
glande pastus
Post quem bolum nil amplius edit.
robusta crudi pabuli vis,
AEternitati saginatum probe transmisit.
Dices tamen utique victorem mortis;
quam ore de voravit.

[Note: II. Viator: paucis te volo.]

Contemplare inscriptum marmor.
eius angustia coercetur
Tribunus belli.
Cuius ensis tenacius haesit in manibus,
quam anima in corpore.
Ausus fui occurrere Fatis meis.
illa
per medias acies ruentem stiterunt in campo.
Terra, me cadente, sonitum dedit,
Mars gemitum.


page 197, image: s197

Absque clangore non veni ad silenteis [Reg: silentis] .
iam cum illis pariter silendum est.
Fama mea in aere volat.
Ipse in cinere lateo.

[Note: III. Spectator ausculta.]

Quod vaga cupiditate tractus
Ad diversarum nationum sepulcra
quaeris:
hoc te Germanus doceo,
mori.
Sanguine nobilis, aetate iuvenis, officio vexillifer,
Fui, Vici, Vixi.
sequere.

[Note: IV. Siste Viator.]

Heic [Reg: Hic] situs,
expectoravit animam, non efflavit,
gladio praecordia dividente
Stabam, cum circa me plurimi iacerent.
Iterum surgam, cum iacebunt omnes.

[Note: V. Curiose Ambulator.]

siste gressum.
Cinis Mortuus vivo loqui cupit.
Sepulcrum vides eius, qui multos sepelivit.
Belli Dux, tractus huc fui, non ductus.
Rem narro.
Ex vulnere aeger,
ut exercitum ordinarem,
in lectica ferebar per castra.
Audi infortunium.
Curuli sella deiecit curule tormentum.
Divinum fulmen meritus,
humano perii.
pulvis in pulverem me redegit.
Serpentis aenei sibilo afflatus pestem hausi,
et in vestigio animam evomui.
nimius globi splendor, caelum,


page 198, image: s198

Vehemens tonitru, surdum fecit
Utcumque [Orig: Utcunque] tumultueris, nihil audio.
I sane nunc, et ambula.

Superingerunt cristas, fercula, vexilla, cassides, ocreas lento ductas argento. Et vero haec monumenta gloriae, veris Heroibus, adeo non invidemus, ut arbitremur potius adhuc maioribus esse cumulandos. in talium obsequia, laurum et tubas nostras, omniaque plectra, totumque Parnassum offerimus. Digni aeternitatis memoria Duces, qui pro Patria, pro avita Religione, pro Aris et Focis moriuntur. Eorum funestam vanitatem deridendam existimamus; qui vel iniustis bellis iuratas manus conserunt; vel ad duella pro vocant Honoris (fatui) comparentque tanta sollicitudine, quanta Camillus Romanum Capitolium restituit. Hoc primum saeculo [Orig: seculo] , in Anglia duo altissimi sanguinis Iuvenes, IOANNES STUARTUS et WARTHONIUS, intimae familiaritatis sacramento initiati, diu suavissime convixerant, ut amorem Pyladis Orestes renovasse videretur. demum alea iacta, et proiecta simul amicitia est. lusus scidit vinculum. Stuartus mendacii increpitus, Warthonio colaphum infregit. ergo ad duellum. itur in campum Londinensem. stipantibus utrumque evocatis aliquot palatinis citharae, ioci, et dulces furiae comitabantur. nemo stitit cursum, nemo sufflaminavit. antequam dimicarent, et a PUNCTO HONORIS LINEA MORTIS duceretur; obnoxii sibi iuvenes procubuere scilicet in genua, orarunt veniam, alter alterum amplexati sunt, lacrimis [Orig: lachrimis] rigaverunt enses. osculo et singultu prodiderunt pectoris amicum vulnus, letalia mox corporibus impressuri. tum deinde se in pedes erigunt, et velut ab Letheo poculo, praemissae humanitatis et caeremoniarum subito obliti concurrunt. surgunt comae, conseruntur gladii: uterque in vestigio cadit, HOC HABENT. crudelis petulantia! Petulans crudelitas! eia: et his Thebanis Fratribus, quan quam non uterinis, nec Germanis, sed Anglis, bene meritum Epitaphium condamus.


page 199, image: s199

Sta, quisquis hac transis.
isto sub tumulo
Frustae mortalium ridicula duo sita putrescunt,
Amicorum par atrocissimum;
Stuartus Warthonii et Warthonius Stuarti.
nescias,
fraterno amore diutius continuato,
An violentius rupto,
celebrius insaniverint.
Summa famosi sceleris haec est.
in Duello
mutuis confossi vulneribus occubuerunt.
Fingente utrumque Contubernalium Corona,
et no virate spectaculi attonita.
Ante fatalem congressum,
ne credi possent inimici,
honorarunt se invicem,
adulatoria crudelitate
saeuissime blandi:
ferali ludificatione
constantissime fallaces:
superstitioso vanitatis ambitu
religiosissime impii;
Amplexu Simiae, palpo Feles, lacrimis [Orig: lacrymis] Crocodili.
Uitae caeremonias, mortis delicias,
Odium et amorem, risum et fletum
Dulcedo vindictae nullo ordine confudit.
maluerunt hostes esse, quam videri.
ne nunc quidem apud inferos Maneis [Reg: Manis] ,
iuxta Etheoclem et Polynicen,
disiuncti sunt:
sed concordibus flammis ardent.
aeternum obnoxii.
poterant tamen amicius
aut se novisse numquam [Orig: nunquam] .
aut noti semper dissensisse.
Viator:
funestis Manibus insputa, et abi.


page 200, image: s200

Et extremum per strages quaerit honorem, Exspectatque suos abitus. fol. 111. m. Praesentit Mausolus interitum suum. Habet hoc animantium natura, invita collabitur, et notat securim, ictumque praevidet. Militi ad fulmen venturum sollicito, arma etiam lateris galeaeque tonare videntur. sunt auguria, sunt omnia, quibus migratio piis impiisque manibus innotescit. Sic prandete Milites, tamquam [Orig: tanquam] apud Inferos coenaturi, omine non vano Lacon aliquis suos commonuit. Ladislaus Ungariae Rex ad Varnam pugnaturus, cum ex ipso quaereretur, quo in loco corpus curare vellet: Divi, respondit, noverint, ubi coenaturi simus. eo ipso proelio [Orig: praelio] occubuit, anno quadragesimo quarto supra mille simum quadringentesimum Ante conflictum armando cassis excidit. equus se arrexit, excusso sessore. Sicut erat, clipeo [Orig: clypeo] gladioque in structus et ocreis Mausolus, cedente subit tellure profundum Absorptus, fol. 111. f. Sub hoc Mausoleo compositus quiescit iste Mausolus; TERRA non LEVI. seu invidia, seu casu, seu Fato, seu alio quocumque [Orig: quocunque] modo fiat, etiam inclutis [Orig: inclytis] Ducibus, ab omni aevo, in medio felicitatis cursu filum abrumpitur. plures invenias, quos nec sepulcro Fortuna dignatur. Phocion vicesimum [Orig: vigesimum] Imperator dictus, tumuli honore caruit, Pyrrhus urna, Magnus rogo; post longam iactationem Pelusiaci Maris, sortitus in litore [Orig: littore] fossam, quam nisi monstratam Romanus transeat hospes, teste Lucano. vere igitur Seneca: Illi mors gravis incubat, qui notus magis omnibus, ignotus moritur sibi. magni nominis avidi, magna oblivione obruuntur. in Murium cavernis, non unius etiam fortissimi militis fama iacet semper cum Satyrico accinere potest. Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem, etc. Et hoc, ut dixi, strenuis, et vincentibus. quid improbis et pavidis ad ictum? dicunt hi cum Mausolo et Anaxagora. UNDIQUE AD INFEROS TANTUNDEM VIAE EST.


page 201, image: s201

EX LIBRO V.

[Note: PAucissima delibabo. quaedam suffecerit in dicasse.]

O! nihil in Vanis umquam [Orig: unquam] durabile rebus. fol. 112. m. Sancta veritas, quid sub sole verius? ad ruam Aram, huic Oraculo confirmando obsignandoque, non ita pridem integra HECATOMBE immolata est. personuit ODARIUM DE VANITATE MUNDI defleta et irrisa. vanissimi senserunt Batrachi, Bella constanti talo non procedere. Paullo ante: Glaucorum in Castris latas Victoria pennas explicat, et festa clamore incenditur aer. etc. Veluti toto tam Marte peracto inclamant Paeana movens Lacus omnis ab imo ebullit fundo. insecuta strages foedavit [Orig: fedavit] gaudium, et quam properantius algum intempestivis convestivere triumphis. VICTORIAE Simulacrum absque alis Lacedaemones in Delubris collocarunt, rati, hoc habitu figuraque certius mansuram. minus sapienter, animo quidem meo. absque pennis enim illa non advolat. pennatam vero, ut ne rursus avolet, quis retinebit? Non omnes Nicanores manent Dictatores. Sicinio dentato plusculum fortassis indulsit superba Virgo Castrorum. Is Achilles Romanus nominatus, centum et viginti praeliis, vulnera adversa tulit quadraginta quinque, ne Marti quidem erubescenda. donatus aureis Coronis octo: una obsidionali, tribus Muralibus: Civicis quattuordecim [Orig: quatuordecim] ; novem triumphis: immensa vi torquium, hastarum, phalerarum. sed RARI NANTES. credam aevo nostro, maiorem ipso Sicinio, non unum comparuisse: an et feliciorem, nescio. Hic est me iudice felix: Qui licet exorsus defigere castra secundis Alitibus, domitosque manu prostraverit hostes: Primae quidem carpit, metuit tamen ultima finis. fol. 112. f. Non peior morbus Ignorantia est, inquit ille. qua plures impediti, nesciunt uti fortuna. atterunt copias, vincunt aliis. in futura nullum oculum emittunt. semel hoste pulso, efferuntur successu: et vel temerarii, vel socordes redduntur; utroque vitio, sternendi, parcendique,


page 202, image: s202

accepturi nomen TRAGICI DUCIS, quemadmodum Dionysius Pheraeus Tragici Regis; quod velut in scena, eius sustinuerit personam, Actu novem mensium finito, exuendam. Ita, sub Gallieno, Marius tyrannus, una die factus Imperator, altera visus imperate, tertia interemptus [Orig: interemtus] , humanae vitae theatro excessit. Quem AGENDI modum nexumque ludibriorum, si penitius considerasset. Alaricus quidam superioribus annis Stockolmo egressus; nae ille quid vis aliud, quam in hostico solo DECLAMATIO fieri maluisset facile est exscindere silvas, sese committere classi; Laribus domesticis relictis, non visos lacessere Penates; praeparatis aliena et invitante manu galeis infusum bibere Rhenum et Istrum. facile inquam. sed non titubare apotum; sed revocare gradum, patriasque evadere ad oras, HIC LABOR, HOC OPUS EST. Lycensis pugna posterior, ulta est priorem. Ad quos sic fata est Artmisia [Reg: Artemisia] Centaureae. f. 113. p. In ultimis et profligatis rebus, attollit mares animos haec Amazon. In mentem venit Iudithae non degeneris ab illa incluta [Orig: inclyta] Hebraeorum, suumque nomen pulcherrimis rebus explentis Ea Henrici Boiariae Principis soror, sola obsessam Spiram sustentavit, pro Friderico Coniuge absente, contra Fratrem adequitantem moenibus, et iam insultantem animosa et diserta Aliis deditionem non obscure molientibus, se ipsa maior in medium processit, cohortata cives ac milites, ad iustam sui defensionem, a centum Lothariis non expugnandam. Qui Virtutem et Fortunam Boiorum per Annales deduxit, luculentam orationem praestantis Heroinae sic finit. Dummodo Fides salva sit, periclitari de salute Femina possum: incertam salutem, certa perfidia pacisci an velitis; viri considerate. expendamus, si lubet, et perorantis Artemisiae classicum, aeque sollicitae atque ardentis in proelia [Orig: praelia] . quam utique Cato non affatus esset verbis, quibus Porciam suam. festinantem armato viro comitari. Te tua pensa decent, lanam calathosque teneto: Me mea bella vocant. at non Artemisia, quae Hectoris Andromache possit procera videri.


page 203, image: s203

[Note: Alternat Bellona vices. fol. 113. p. Veteris Cratesicleae monitum, quo solata filium armavit, et remisit in hoste.]

Quisquis timet esse sepultus Mausolo cum Rege suo, mortemque veretur: Hine abeat, mutetque manus, et cingula ponat. fol. 113. p. Discingi, summum dedecus apud Romanos fuit. multi mori maluerunt, quam ignominia notari. scite Chabrias. Tironum exercitum in praelium ducturus, timidos et inertes secrevit a strenuis, addidit sententiam Iphicrates. Viri fortes, nunc sine mancipiis pugnate. vincemus: nam, quibus praesentibus vinci poteramus, abierunt. Qui pavet, ipse sui lictor, tormentaque clausa Gestat. f. 113. p. Cui bono per iniustas Parcas! vixit Artemon domi ad mensam, in horto et lecto, semper aereo scuto tectus! Fortibus indigeo, quos ipsa pericula durant. fol. 113. m. Verbo: quibus mori ludus aut somnus est. Nimirum talis ex Caesarianis aliquis, in hostem invectus, antequam moriturus procumberet, centum quadraginta quatuor ictibus scutum perforatum ostendit; deliberante anima, quo se hiatu eiceret [Orig: eiiceret] . Pauci Callimachi post fata hastis insistere reperti. pauci Ruffi Geminii, qui accepto vulnere Quaestori demandent: REFER AD SENATUM: VIROS FORTES SIC MORI. sed de his supra. Multi bella nunc adeunt gressu, quo Maenades [Orig: Moenades] Orgia. ardet in venis calor a Baccho, non Marte, concitatus. a tribuno fulgurantibus cristis conspicuo scribitur Parthenopaeus exsultans, abductus a Musis. Cum rauco strepuerunt cornua cantu, stare loco nescit. movetur instar argenti vivi. non absque caussa inculcat Iuvenalis: Tecum prius ergo voluta haec animo ante tubas: Galeatum sero duelli paenitet [Orig: poenitet] . Pudeat non esse secutos Facta viros, quae feminei statuere lacerti. fol. 113. m. Argiam. Euadnen [Orig: Evadnen] , Hippolyten, ipsa nominavit Artemisia: nos paullo ante Iudithani. ubi Venda Polona, Zenobia, Dietelinda, Adelberga, et trecentae aliae? Anna Comneni Imperatoris filia indignabatur Naturae, hoc sexu, quem gerebat animum, damnanti. Aut praestantius corpus dedisses, inquiebat, aut animum molliorem. HONORIA quaedam, defuncti


page 204, image: s204

Mariti sepulcrum arcte complexa, avelli non potuit, ante carum funus obtruncata. Alia in obsidione Agrensi interfectum prius virum componere non sustinuit, quam trium hostium victimas adiecisset. laudes COMITEM HISPANAM, ex Roberti Regis Britanniae Coniugis sui virulento vulnere, quod inflixerant Syri, ore admoto venenum exsugentem. An et PUELLAM GRAECANICAM? quae Rhodo expugnata, Amasii sui a Turcis occisi induta exuvias, regessit vindictam, interque confertas strages bellando occubuit. An et MARGARITTAM Hollandam anno quarto decimo volventis saeculi [Orig: seculi] , Groningana moenia scandentem, crispantemque vexilla principem in captis turribus; postquam septem iam annis stipendia fecisset. An denique non etiam IUVENEM IBERAM, obsidentem muros Ostendae, ingenio fama et viribus valentem in tanto exercitu, obeuntemque pulchram [Orig: pulcram] per vulnera mortem. Scio: dedignantur plurimi feminas, nisi amantes, sequi. pudeat tamen non esse secutos Facta viros, quae feminei statuere lacerti. Suscitet accinctos animos Mavortius heros Tyroglyphus. f. 113. f. laborant Duces, ut acies consternata praesentissimis modis erigatur. promissis imbuunt, terrent minis; excitant ostentis. In bello id iuvat, quod aliquando iuvit. Caesar digitum sustollere solebat, tacite promittens annulum, seu dignitatem equestrem. Titus Vespasiani, pugnaturos animae immortalitate accendit. Agathocles ululis suos animabat. Hannibal ultimum discrimen obiecit, sola victoria perrumpendum. HINC ALPES, HINC FLUVIUS ET HOSTIS. AUT VINCENDUM, AUT MORIENDUM MILITES. Alii sperandi causias admovent. optimum, Heroum, quos notos amaverint, exempla adiungere, perflantia tepentes animos. ARTEMISIA Tyroglyphum, Artophagum, Artepibulum proponit. THEMISTOCLI somnum excusserunt Miltiadis trophaea: IULIO, Alexandri felices impetus. ALIXARDRO, Achilles, ab Homero cantatus. LUSITANI cum Castellanis pugnaturi, Ducis sui Ioannis a Castello capti vinctique compedibus effigiem,


page 205, image: s205

vexillis praetulerunt. ingens animorum mutatio facta: vivi spiritus micuerunt in flammam. ambabus ulnis bellum arreptum. ITALI, Boldrini Panicaclae siccatum cadaver, impletumque aromatibus, in feretro circumtulerunt. Non secus ac vivo spirantique tendebatur praetorium, et circumpositis vexillis tessera petebatur, inimicis metuenda. Egregius nobis etiamnum Cnissodioctes Restat, et horrendi Meridarpax nominis ultor. f. 114. m. Vel unus sustentare potest exercitum. Dum leo cervos in aciem ducat, nullo dictamno erit opus. Etiam afflictis rebus, visa senioris Tillii facie, equo albo et galero ocius [Orig: ocyus] assurrexere castra, non amplius pavida, sed formidanda. Statim Poenus agnovit Tarentinos obsidens, obsessorum animos a Fabio confirmari, ut diceret: Et TARENTINI SUUM HANNIBALEM [Orig: ANNIBALEM] HABENT. Agnovit non minus in Corvino Hunniade Machomet Ottomannus. Irruit atra Cohors qua saeva Artmisia [Reg: Artemisia] ducit. fol. 114. m. Veteres ab habita concione Ducis, ut plurimum inflammati poposcere in hostem emitti. habebatque Caesar binas ternasque delectas et evocatas legiones, quibus prolixe fidebat.

[Note: HIC TERMINUS ESTO.]

SIsto calamum. ne videar omnia, non pavea trutinare voluisse, in exemplum duntaxat proposita. BATRACHOMYOMACHIAM CONDIDI. Humane Lector: numquid [Orig: nunquid] otio inutili combussi horas, quia Poetam egi, et de Muribus cecini? quid censes? Tametsi rigidus ac tetricus es, spero te saltem a SENECA staturum,hic me non eo fulmine ferit, quo in epistola ad Lucilium quadragesima nona, argutulos quosdam Philosophos verberat, Musculorum ingluviem Dialectica bilance ponderantes. nempe quid dicit? Mus syllaba est: Mus caseum rodit: ergo syllaba caseum nodit.


page 206, image: s206

Quid addit sapientissimus Annaeus? o pueriles ineptias! in hoc supercilia subduximus. in hoc barbam dimisimus. hoc tristes docemus et pallidi. Atqui ego hoc cantu Vatem professus sum, non Sophistam. Vates supercilia non subducunt. barbam non dimittunt. non docent tristes aut pallidi. aut si pallent, a super infuso, sed laeto numine pallent. quo tempore illi, num Mus syllaba sit, et num SYLLABA caseum rodat, dedignantur inquirere; nedum vilem argutiam iactare. ut proinde non imprudenter existimare possim: SENECAM (qualem quantumque Virum!) etiam dum philosophatur, et seria tractat, mecum facere: et, cum amoenitati flo, rentis litteraturae, tum honestissimi laboris conatibus, studiosae Iuventutis gratia suscepti, impensius favere.

FINIS.


page 207, image: s207

POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione currentis Anni quadragesimi septimi descripta repraesentantur CARMINE ANTIQUO Attellano, Osco, Calco. In gratiam ILLUSTRISSIMI ATQUE EXCELLENTISSIMI VIRI CLAUDII MEMMII, Comitis de Avaux, utriusque Francia Torquis Equitis, Comitis sacrarum Largitionum, Christianissimi Regis ad negotiationem Pacis per Europam Legati. Auctore IACOBO BALDE e SOCIETATE IESU.


page 208, image: s208

CLAUDIO MEMMIO IACOBUS BALDE, e SOCIETATE IESU, S. D. [Abbr.: ?]

PRopitiis Fatis, an Musis, debeam amicitias summorum, sed absentium, quos antehac non noveram, numquam [Orig: nunquam] intuitus sum, virorum, haereo ambiguus. Te vero, Illustrissime Comes, quod amare et colere licet, Fatis imputare nolim, et Musis vetor. Nam illa, quae inevitabili caussarum nexu, voluntates constringunt humanas, agnovi numquam [Orig: nunquam] : istarum tenuitas, vereor, ut singulare aliquod decus Auctori suo potuerint comparare. Proinde felices successus studiorum meorum, si qui sunt, eximiae humanitati tuae rectius omnes asscripsero. Haec, ante quam Nomini tuo quidquam consecrarem, prima Poematum nostrorum notitia imbuit, ut sustineres accepta legere, et lecta crebriusque repetita, genialiter probare. haec, blandiens admovit oculis, per eos transitura ad animum, iam non peregrini duntaxat auctoris carmina, sed tua quodammodo facta sensim domestica oblectamenta. exemplo simul et documento, eruditos ac Comes Viros, de aliorum Scriptis mitigata ferre iudicia: nec ea ponderare cogniti Auctoris pretio; sed ex illis, quantumvis ignoti pretium auctoris requirere. Requisivisti tu vero, Comes Illustrissime, nihil minus cogitantem, et non una salutatione inventum, cum [Orig: quum] mirarer indagationis honorem, insuper familiaritate initiasti. Ab eo tempore, ausus sum Libellum tibi dedicare, quem mole sua parvum, magnitudine


page 209, image: s209

Nominis tui sic explevi, ut, hodieque Lyrica mea me felicius absolvisse, censeant non pauci, quam inchoasse; adeoque plus fini debere, quam exordio. Cecini: tametsi a morbo vix convalueram, et in semivivo cadavere dubitaret Anima diutius hospitari. Manifestum est, cupiditatibus homines impelli, non aliter, quam vela navium a ventis Flantibus his, feruntur otiosi, quidam et aegri remiges; priusque attingunt portum, quam vota conceperint; emensa via, viribus nihil imminutis. Sanitate corporis, nondum omni ex parte restituta, te celebrandum mihi proposueram, MEMMI: quia cupidius, obiecta Herois species, subservituras confestim excitavit imagines Mentis. praesto fuere, ac si tibi iurassent. Canendi voluptas intravit pectus, et poeticam venam. succusso corde, fama Nominis tui fuit pro stimulo. perveni ad metam imperitus viae, ignarus compendii, pharetra Apollinis etiamnum sagittis plena, et adhuc valituris turgente encomiis. desieram canere, sed neque dum desierat Aganippe fluere. stadio Memmiano vegetior exivi. lassum magis agitauerat Phoebus, quam non umquam [Orig: unquam] solet ad primordia gestientem. Neque haec evulgans, mihi blandior: sed, quid tui gratia evenerit, simpliciter commemoro. Habueras omnino quidem maiorem Vatem, si de minore cecinisset nunc, pessimus idcirco non est, quia dete cecinit. Opus materia superavit. quit tum? superavit concinne. non tetigi sublimis propositi scopum quid tum? honestae tamen mediocritatis assecutus sum finem Numquam [Orig: Nunquam] turbulenta magis intemperie se membra straverant Corporis nostri: sed et numquam [Orig: nunquam] alias etiam memini, tam


page 210, image: s210

tempestivo ac celeri, tamque lato hiatu apertum Heliconem, ad vota discessisse. Tu ipse certe profusas eo temporis articulo rerumque statu, Odas, ceteris [Orig: caeteris] adglomeratas, quod multis iucunde confiteri soles, interponere consuesti [Reg: consuevisti] , et gravibus curis non inamoenum levamen, et fastidiosis litibus dulce solacium [Orig: solatium] . utique: cum plures, non multo post quam acceperas, de memoria integras recitaveris. At enim poteras reddere gratias, agnoscendo Clientis obsequium. reddidisti, compensando amici affectum. Laureata Epistola, utque velocius ageretur, serico filo, de more Gallorum, velut amentata, in Museum [Orig: Musaeum] nostrum incidit, sensa animi tui deferens, mei petens. Iuvat eius, quoniam suavi facundia plenissima est, fragmenta quaedam percurrere. nam nimias laudes, quibus immeritum onerasti, conscientia meae vilitatis, et inopiae squalor prodere non sinunt. Nec te mihi, scripseras, nec tibi me umquam [Orig: unquam] peregrinum arbitrabor: quos et Christiana et litteraria [Orig: literariae] Respublica connectit. Vinculis nimirum tam sinceris, quam utrique gratis. quando etiam utrumque Romanum est. accessit tertium, nexus Humanitatis Memmianae. Tu, in quem unum diversissimae res concurrunt, belli ac pacis ornamenta, summis ad summa nate; Dignitates publicas privatis familiaritatibus, raro exemplo, mulces. Credi. deram prius Famae, obumbranti nos insolitis praeconiis; sed, quia remotiori, timidius. iam vanos metus rideo: quia ipse locutus es. Mirabar, cur multi tam multa de te scriberent. nunc miror, cur e multis tam pauca. Nempe alios examino, ipse culpandus! habes, MEMMI, confitentem Reum. numquam [Orig: nunquam] rumoribus plenam fidem habuissem, nisi expertus: numquam [Orig: nunquam] experiendi felicitate indignior, quam dubius. Etsi in utraque tu inter Optimates: ego in capite censis. Poteratne quisquam scientiarum Amator, aut demissius sentire de se; aut potui ego,


page 211, image: s211

inter mitia verecundiae tormenta erubescere honorificentius! confidentiam loquendi accusa, si vis dum non voces adulationem. neque enim hane virtutis tuae securitas admittit; neque mihi permittit consuetudinis meae rigor. Civis tamen et papularis tuus. Bis igitur mihi celebrandus. Inclinas gentilicii [Orig: gentilitii] Nominis et gloriae fastigium, ut spatiatus ad Rheni nostri ripas, in fiscella Alemannica reptantem Alsatam attollas. Civis tuus. Si ad linguae consortia respicimus; Romani Cives, nisi fallor, uterque sumus hoc nomine; sed et hoc discrimine. Tu natus videris, ego assumptus [Orig: assumtus] . quippe Romano sermone tam eleganter copioseque disseris, ceu a teneris Tiberim [Orig: Tyberim] non Sequanam bibisses. Popularis tuus. Atqui hoc vernacula mea negat. intelligo mysterium. Supra, respui Fata: iam subsequor. FARI, NECESSE NON EST: RECIPERE FATA, EST NECESSE. Hoc aenigma Alsatis solvendum, Brisacensis propugnaculi portis appensum esto. Quamquam spectanti rem propius, et Alsatam Vatem admiranti, ex vulgari hominum opinione. noster esse visus es. Delphis hanc veritatem hausisti, an Druidum, Gallorum Sacerdotum, praesagae quercus anhelis frondibus effuderunt? Sibyllae Celticae folia, an mei Versus prodiderunt me tibi? Rem narro Idioma Germanicum callai puer melius avo meo; prope et ipso Genitore. Certe meus, et meae pars Animae deinceps eris. Quippeni Horatium a te nostrum, et lectum et penitissime imbibitum dicam! Dimidium animae Vates iste Cultori suo dederat. tu, novo more, Vati das. Usque adeo pectora et animos novisti conglutinare tenacis Eloquentiae visco. transmigrationem Pythagoream [Orig: Pythagoraeam] Intellectus noster non capit: communicationem Voluntas utriusque sentit. Qui tam generose effecisti, ut ignoto tibi ignotus beneficium debeam. Per Divos beneficos! quodnam beneficium debes accipienti? Obtuli pauca Lauri folia. in manus sumpta [Orig: sumta] fuisse, iam iusti pretii usura erat. obtuli flores Heliconii Veris: rependisti maturos autumni fructus. Magnum videretur, si dixisses: non displicet labor. qua lance aestimabitur praedicantis favor? alterum est infra laudantis conditionem et modum: alterum supra exspectantis [Orig: expectantis] religionem


page 212, image: s212

et votum. Adeo, ut me nunc primum Memmium agnoscam, interque maiores meos recenseri patiar. quorum non ultima Laus fuit, eruditissimorum sui temporis virorum amicitiam, cultumque meruisse, etc. pulchrius [Orig: pulcrius] hoc, o Heros, Galliae tuae iubar, quam solis imaginibus implere atria et porticus, per longa temporum spatia [Orig: spacia] fumosis. Nobilitas cerea, facile liquescit: Palladiis suffulta insignibus, transcendit aetates Neque vero ego vetusta prosapiae simulacra, velut longi sanguinis maeandros, vel indecora, vel spernenda dixerim: cui tamen in postremis ista sunt, hic prior est mihi. Tu, Comes Illustrissime, doctorum hominum audis non Patronus modo, sed et Collega. In me quidem deligendo, Verum subduxit tibi mollior cogitatio. Unius tamen error non auferre debet curam ceterorum [Orig: caeterorum] . quam ita dispensas in eruditos viros: ut appareat, illam ad mores titulosque Maiorum, ad sanctiorem hereditatis portionem, ad caeleste [Orig: coeleste] peculium; ingenii, inquam, tui profundissimi gazam pertinete. Testis huius gloriae, inter ceteros [Orig: caeteros] , in oculati huius Saeculi [Orig: Seculi] theatro, nuperrime primum mihi visus Io. Fredericus Gronovius. cuius opera, elegantissimis formis recens editum, tibique dedicatum habes Livium Patavinum; ego tuo Nomine ac studio, Memmianum. Quodque maxime mireris, res priscis in auditas et intentatas, summa elocutionis felicitate exprimit, etc. Difficile mihi videbatur, placere vel paucis posse: satisfeci, ut video, iam et pluribus. fingamus, nulli: tu mihi unus fueras instar omnium. Ut ut sit: ad exteros domestica saepe numero, more fulguris, transcurrunt, meritura plausum tanto facilius, quanto securius. sive ex longinquo maior reverentia consurgit; sive ex propinquo maior invidia. Neve mea me tantum mirari putes, neque Memmianae. En tibi modus, et ars aptandi discordem citharam. quam si dixero me mira suavitate perfudisse, fatebor, quod res est. O Musae: qualem Patronum habetis! celebrat vos, tametsi immemores officii, ignaras debiti, incuriosas obsequii. Egregiam vero Symphoniam instituistis lib. V. Silv Ode XVI. scilicet temperata argute Cithara! cuius fidibus, post morosissima digitorum tentamenta, ne quidem tenuis


page 213, image: s213

echo dignissimi Nominis insonuit. Ubi vaticinantium impetus, ubi ars divinandi vestra? Cessatis ignavae: aut in tempore, cum opus erat similibus inventis, consulere neglexistis? ubi praesensiones, praesagitiones, praedictiones illae plausibiles? sacra murmura, phalerata nomina; terribiles pompae, vanae nugae! Non praesentire Heroem, qui aeque vestra ac sua curaturus sit! Non praesagite, fore GALLUM! non praedicere, fore CL. MEMMIUM! Cui bono in Parnassum admissae estis! si Clientibus vestris futura monstrare aut non vultis, aut non potestis; nulla sumus vobis Religione, nulla verecundia obstricti. sed non est tempus cum Deabus litigandi. Nego, MEMMI, Carmen illud, quod tantopere commendas, legibus aut nervis Poeticis concordare, quandoquidem ignorabilis ab ignorante. dum pangerem, praetermissus es tunc vel maxime decebat ire in laudes tuas, cum [Orig: quum] sumptuosius [Orig: sumtuosius] barbitum instruxeram. factum est incuria Pieridum, quae praemonere debuerant: ut plus doleam, in prioribus Libellis tuum Nomen non esse, quam esse in postremo gaudeam. Verum singula persequi, nec possum; nec te velle arbitror. Abundat diserta Humanitas habent Galli facundiam in potestate, sicut Fortunam. cessaturus loqui, eloqui pergis. veteres affectus, novorum conciliatrice formula. annulo gratulationis obsignas. Ago tantum gratias. pro immortali monumento, tuae in me et absentem et immeritum benevolentiae. Iterum erubescit Macies mea, et peregrini coloris speciem rugis suis vultus miratur infusam. gratias agis debenti! Agendae sunt illi, qui Opusculo materiam, dictioni pondus, Auctori vigorem addidit. Caeterum, mortalis manus immortale monumentum numquam [Orig: nunquam] exstruxerit facta, quae inclusi, perennabunt. Quem vel unica Oda apud omnem Posteritatem transmittere poteras, toto divinae Poeseos nectare proluisti, etc. Ego tibi nectar propinaverim de Fonte Caballino! laticem, quantum potui quidem, vivacissimum derivare in Famae phialam conatus sum. ut liquido undarum decursu iustum Carmen, unaque tuum volveretur Encomium. Enimvero non perinde voluntati semper respondent


page 214, image: s214

successus. sed ignosces aeque properanti ac moranti in laudibus tuis. moram voluptas fecerat; festinationem brevis fuga temporis. Non exspectabis, opinor, a Germano, quae in opularibus Francis, desideres. fuerunt Passeratii, Lambini, veneranda nomina, Memmianae Domus veteres inquilini gloriaeque praecones, fuere Miliei Ionini: quibus Camenam [Orig: Camoenam] submittimus. Habes et Petavios, Causinos, Celocios: quorum ingenia felici ubertate fluunt, et in omni genere vibrat ludibunda sagacitas Tu ista tua, per omnes litterati [Orig: literati] Orbis partes, dedita fama longum fruere. Frui! Non puto, mereri me. sed per te fruor, ac si merear. Remitto iam praerogativas, privilegia, favoresque scriptoribus concessos. MEMMIUS parabili Vatis sumtu [Orig: ?] contentus, nil ultra exigit. Extra dubitationem est, plerumque scribentium cupiditatem gliscere indulgentia Famae; ac consopiri quodammodo studiorum laborem, quando mitia lectoris sentiuntur arbitria. honore quippe stant Artes. sive nunc latret adversantium barbarus furor: quo minus nocere possit, tu providisti. sive periculosae libertatis fraudulentae blandiantur illecebrae; quo minus sortiantur effectum, ego providebo. Neque victrices Laurus nostras, doctarum praemia frontium, aspernare. Utinam contra Christiani Nominis hostes, Christianissima sub LILIIS arma, circumlato terrore, victricia proveherentur. quod forum Rostris, quae Rostra oratoribus, qui oratores non occuparentur enarrandis Francorum triumphis ac gestis rebus! Novos Helicones, novas Cyrrhas excogitaremus, e quibus, more nimbi, ruerent debiti plausus: sonitu exsultantis gloriae per valles et nemora repercusso. Erunt, qui laudabili gigantomachia, montibus supra montes positis, Olympo Pindum Parnassumque avolvent, inde deiecturi in triumphantium capita palmarum innumerabiles ramos decident vocales Panegyrici magno numero, parique granditate; non aliter, ac festiva nubes volutant tonitrua. Quo tendo? Classicum Gallos moliri velim, quale in Libro Epodon accinui, quo numerosam aciem convocante adversus Turcam, digna, per Martem, laus foret in armis,


page 215, image: s215

certa Victoria in campis, aeterna securitas in trophaeis. Nondum peristi, quis quis es Alsata. Eia! etiam aliquid de meo citari! profanus iste Versus, nihil prius divinitatis habuit. simul afflasti testimonio, fecisti oraculum. Videbis has propediem laurus, quod tantopere expetis, Pacis lemnisco, oleis implicatas. Si priscis Numinibus assurgere fas esset, assurgerem iam nunc Atheniensi Minervae, quae enim alia tibi Diva tam nobilem sententiam dictaverit, quam glauca oleae inventrix. nisi quod illam nitidius protuleris, quam fortasse dictarit. Verum Christiana Sacra colentibus, eundum est ad verum Numen, cuius vel pedibus admoveri, maiestas est supplicantis. Haec meorum quoque votorum summa est, ut redeat pax tandem. Insudent alii eruendis montibus aureis, et insatiabili cupiditate terrarum fundamenta rimentur. sternant tabulis Oceanum; natantes silvas, et in silvis integras urbes promoveant ad alieni solis litora [Orig: littora] . tuorum, MEMMI, votorum summam praeferent omnes boni. Et redit profecto, nisi me omnia fallant. Quod, si te omnia fallant; etiam omnia fient, quae negabam fieri posse. Istud iam praecipio gaudium: Pacis Legato dignissimum: quod idcirco maturius praecipere porest, quia et procurare. Cuius te in primis participem esse volo. Id tibi mihique, omnes Superi, bene et feliciter evenire velint ac iubeant. Studiaque a me. Non dico, quid optatius aut acceptius: iusta enim mei pudoris cunctatio est interrogo, quid familiarius offerre possis? et officia, quid amicius? et affectum. quid apertius? si amare licet. si licebit etiam silentio venerari haec ultima verba. horrorem sacrum spirant, et vim testamentariam obtinent. non vulgarem exspectare. Qui plus accepit, quam voluit; patientia spei, quantumvis poena dulcis et gratum animorum supplicium sit, non exercetur. Q. Horatii Flacci nomen non ambio, famam non mercor, reperi tamen qualiscumque [Orig: qualiscunque] Vates Lyricus Maecenates [Orig: Moecenates] meos: maiorem extra te, MEMMI, neminem. Exspectare iubes affectum, implevisti vota, cum praevenisti desideria. in hoc prope iniurius, quod religiosae Paupertatis gloriam


page 216, image: s216

invito extorseris. Si Proceres, qui Monasterii in Westphalia congregati sunt, omnes tam sedulo Pacem publicam promoverunt; quam serio tu adegisti me, ut munificentia tua frui vellem; Pax est. Qui fit? numquam [Orig: nunquam] violentiores, quam cum beneficus. ergo libertas mea et liberalitas aliena simul stare non poterant! aliorum quoque opera institisti exonerare verecundiam meam; denique expugnare et timiditatem; nescio, mandanti propior an deferenti! quippe interpretaturus contemptum [Orig: contemtum] , si nullius rei petitione frustrarer affectum. petere iussus, descendi ad opportuna modestiae levamenta. Novus error, novum iurgium! iudicasti haec indigna auctoritate Personae, quam sustines. Itaque permisi Torrenti cursum. deposui nomen INVITI, et recepi titulum INGRATI. Quid tibi pro hac importunitate, MEMMI, imprecer, quam, ut semper moribus tuis obsequaris, beneficus in eruditos, pius in immeritos, et, si necessum sit, saevus in reluctantes; donec scilicet sentire munerum largitatem, et efficaci imperio accipere cogatur. Hactenus ad laureatam Epistolam: quomodo Ausonius Gratiano suo respondisse legitur. De praesenti Opusculo necesse non erit multa disserere. Continet Oscam Poesin, et lyricas Prolusiones Dramati convenientes. Occasionem caussamque praebuit MARSILIUS, ille Continuus tuus: cuius voto ac nomine, Io KITTNERUS, Vir consiliis usuque rerum spectatissimus, Ulma redux, ubi pacificatores amice convixerant; novissimam salutem post multas mihi impertiit; hortator, ut repositurus, aliquid amplius auderem. obsecutus sum. sed more meo, conceptum mentis premens, et ad materiae delectum contumax. Heteroclitam Scriptionem sub reversae pacis initia, novitas Famae, turbatum vulgi gaudium, spes largioris proventus, denique semet ipsam irritans cupiditas, persuaserunt. Quid porro tractem, aut praestiterim, malo


page 217, image: s217

ex ipsa lectione peti, quam meomet praelibantis ingenio. Antiquitatem veneror: cuius Maiores tuos, MEMMI, scio fuisse studiosissimos Quodcumque [Orig: Quodcunque] tandem fuerit, nolui in lucem prodire, nisi auspiciis tuis. Simul Venusinam Testudinem resumpsero [Orig: resumsero] , deliberata encomia insonaturus; faxo, ut intelligas, Nomen tuum perpetuis vicibus recolendum, animo meo altissime impressum esse. Vale, Comes Illustrissime. Monachii Boiorum. Octavo Kal. Augusti.

De veteri Oscorum Lingua.

OCcasionem, caussamque susceptae huius Scriptiunculae, ex Dedicatione didiceris. Quid porro te scire velim, amice Lector, quare Oscum sermonem usurpaverin, intellige. Cum post Lyrica mea in lucem edita, no vum Poenae imperare mihi non soleam; nisi nova etiam accesserit canendi voluptas, vel gratificandi necessitas: quoniam assueti Horatianae Testudinis modi animum mulcere desierunt; ad inassues a, insolita, horrida aurium oblectamenta delapsus sum. Augustalis Latii finibus relictis, descivi ad Oscos, Q. Ennium, Luciumque Pomponium Attellanum, Osci Carminis Conditores. meliori utique iure, quam Germani, populares mei, a Maioribus suis hodie deficiunt. qui vetustissimum idioma Teutonum, partim petulanti fastidio deserunt, partim illecebrosa novitate corrumpunt. Ego, Aborigines et Oscos consectando, Latinae linguae primordia non ingratus recolo, quod reverentiae quoddam genus est. hi tanto longius a Veneratione Maiorum abeunt, quanto propius Italis, Gallis, Hispanis, cum loquuntur, accedunt: quippe patrii sermonis usum, candidae mentis olim sincerissimum interpretem, hoc est, avitam hereditatem, eamque pulcherrimam [Orig: pulcerrimam] , peregrinis vocabulis, ex Babylonia di versarum nationum colluvione petitis, incestant. Sanctiore caeremonia [Orig: coeremonia] , venerabundus adeo sepulcrum Vatis Ennii. iuvat vel in tumulo contemplari cineres eorum, qui Romanae Curiae, quam multo post disertissimi Oratores implevere, prima fundamenta


page 218, image: s218

posuerunt. Ut de M. Accio Plauto, in primisque P. Terentio, T. Lucretio Caro nihil dicam; quos iam maior cultus et elegantiae suavitas ac lepor, pene ab Oscis secernunt: Livius Andronicus, Cn. Naevius, S. Caecilius, M. Pacuvius, Ca. Lucilius, Ca. Matius, L. Afranius, Q. Trabea, S. Turpilius, C. Lucinius, D. Laberius, Q. Catulus, rudimenta Tullianae eloquentiae posteris tradiderunt. His te Naso, Properti, Tibullo, Flacce; his succincta discinctaque Oratio; his universa te Rema debes cum Rostris ac triumphis tuis. Ennii certe rudibus principiis Virgiliana Maiestas subnixa est. Incondito quidem adhuc sermone Prisci, veruntamen sensim ad honestam famae speciem, orisque dignitatem conformando, loquebantur. Quo tempore nec Romanis Consulibus pudori erat stivam ducere; Legatis regum ex horreo responsa dare; et, si instrumenta deessent rustica, Fascibus flagellare frumentum. Paullatim aperuit se, sicut palatiorum et Capitolii splendor; ite ipso usu linguas laevigante, semper magis ac magis emicuit culti sermonis puritas. donec uno complexu, Augustaei saeculi felicitas, omnia in sese summa collegit. Quod si initia quarumcumque [Orig: quarumcunque] rerum propterea aestimamus, quia nimirum absque his super imposita constare non possunt; profecto nefas erit; Veterum sive rudem facundiam, sive crassam infantiam dixeris, contemnere: sine quibus nec Ciceronis Philippicas, nec Maronis AEneidem haberemus. Scite Fabius Quintilianus monet: Ennium, aliosque, quos supra nominavi, sicut sacros vetustate lucos, adorandos esse: in quibus grandia et antiqua robora, iam non tantam habeant speciem, quantam religionem. Nescio quid sepulta Maiorum canities [Orig: canicies] , etiam dum horrorem spirat, efflet voluptatis, quam severae, tam gratae. Sic veterum numorum aspectu et rubigine otium pascimus nostrum sic rudera theatrorum, fragmenta Colossi, frusta Argonautica paventes miramur, et gaudemus. idcirco Antiquaria subimus, curiosius perlustraturi Galbam aliquem auriculis nasoque carentem, quam notissimi Discis Statuam, in qua aetas nullum vitium fecerit. Antiquos mores, antique tempora inclamare solemus, canam fidem in pretio esse testati, denique primum, sive priscum Saeculum [Orig: Seculum] , aureum fuit: nostratia ex ferro procusa sunt. Cur non igitur, quemadmodum veteres annos, veteres laminas, veteres amicos, veterrima vina commendamus,


page 219, image: s219

ita et veteres Versus? Sint, habeanturque rudes: defectum tamen istum, qualem qualem, iura Maiorum et venerandae Antiquitatis praerogati va abunde compensant. Novitati minus indulgeri deber. quidquid ista despumat, vel suffusa dulcedine, vel non diuturna gratia suspectum est. At enine haec Osca loquendi ratio, veritati ancillata est a pluribus saeculis [Orig: seculis] ; iam ad cunabula Remi ac Romuli, eademque ubera cum ipsis suxit.

Huius tibi, amice Lector, linguae in speciem horridae, revera pastoricia [Orig: pastoritia] simplicitate sua gratissimae iuxta ac fidelissimae usum, in scena Dramatis Georgici revocare conati sumus, ab anno currente quadragesimo septimo: postquam Ulmensis Pacificatio, icto foedere inter Galliarum Regem Bavarumque Electorem, tranquillae libertatis gustum nobis propinavit. Caeterum, ne nescias: Osci, populi Italiae, olim tractum maritimum Campaniae tenuere. Quidam sic nominatos arbitrantur ab oris foeditate [Orig: feditate] : Pronuntiationem [Orig: Pronunciationem] interpretor. Nam obscaenum [Orig: obscoenum] dici volunt, quasi Oscenum, id est, Oscum, Osco more prolatum. quod hiulca verba, seu crassioris dialecti usurpatione; seu strumae vitio, quale intra certas valles hodieque fastuose serpit; seu aliquae alia gutturis intemperie, truderent. hinc in Comoedius (Plautinis quidem saepissime) interludia et ioci, dictione vel cantu Attellano (Attella autem princeps Oscorum Civitas) ad risum ciendum ironeo, proferebantur. Ex quo, Idiomatis Latini verba, quaecumque [Orig: quaecunque] barbara vel distorta, a cultu refugerant, communi proverbio, Attellana, Osca, Casca dici coepere. Attellana a Civitate; Osca a provincia; Casca a tempore. Cascum enim idem quod vetus significat. Ut vel hoc quoque titulo, exoletans antiquariam Poesin, propter argumenti mei conspirantis rationes, non absurde mihi delegisse videar: utque olim quidam Antigonum, ego Pacuvium refodisse. Belli mala descripture verbis opus erat convenientibus, quae materiam exaequarent: puta, saevis, hispidis, stridentibus, quadam immanitate barbaris, dic autem, sodes [Reg: si audes] . estne aliquid crudelius, tumultuosius, barbarius bello, quod Germania nostra tam longo tempore tulit; Cometes Anni octavi et decimi intulit; Annus quadragesimus septimus portendit! Iam vero Pacis exoptatae bona commendare volenti, Attellani sermonis cruda iucunditas suffecerit. Est scilicet gratiae vocabulis, rus et primae vam


page 220, image: s220

simplicitatem redolentibus. Neque amoenitas Pacis ante oculos poni vivacius poterat, quam ruri habitans, inter segeles silvasque et rivulos: ubi Coloni semoto forensis artificii strepitu, naturae frugalis ubertatem, simplici loquendi modo, in communem laetitiam laxant, sine dolo et fuco. id, quod intendimus.

Haec hactenus. ad Prolusiones Dramatius de more praemittendas veniamus. Siccis omnia dura Deum proposuisse, memini ut qui maxime ex illo Vate, cui unice proprium fuit, inter canendum madere. Itaque cautio est providentis sibi necessariam Hippocrenen, qua utique nec Osci caruerint. Proinde fontem Ennii (qui omnium Attellanorum nomine citatus, Lucretio teste, primus amoeno detulit ex Helicone perenni fronde coronam: et, Flacco referente, numquam [Orig: nunquam] nisi potus ad arma prosiluit dicenda:) praeviis aliquot Odis, adhuc Romanus Vates inquiro: ut illius latice tinctus, in Poetam Oscum Cascum muter. Quanti steterit laboriosis siria, multisque iurgiis ac periculis obnoxiai inventio, ex sequentibus iam nunc sane benevole Lector, disce. Minore sumptu [Orig: sumtu] Nilum a fonte bibissem, quietius. usque adeo cum irata mihi Musa rixandum erat. Socrates mitiorem prope sensit Xanthippen suam.


page 221, image: s221

PROLUSIONES SIVE Investigatio Hipp - Osco - crenes Fontis, ex quo Veteres suam Poesin hauserunt.

Dialogi ad Thaleiam, inter novem Musas Quartam.

DIALOGUS PRIMUS.

Auctor pertentaturus, an propitiam Musam habeat, increpatur, ad ultimum in gratiam redit.

Auctor. Thaleia. Auct: EXque me Lyricis Vatibus inseri
Iussit, qui Citharam numine temperat:
O formosa Thaleia,
Numquam [Orig: Nunquam] me puduit tui.
Thal: Ex quo Teutonicis Vatibus inseri
Persuasit Macies turpis et improba:
O periure Poeta,
Semper me puduit tui.
Auct: Tam crudele nefas est, Alemannicis
Inflexisse modis artem Heliconiam!
Quid tantum pia siccis
Peccavit Macies genis?
Thal: Cur non et Furias, monstraque sub styge,
Curasque, Eumenidesque, et rabidam Famem,
Cur non integra pallens
Laudas agmina Febrium?


page 222, image: s222

Auct: Atqui inter socias tu gracilis quoque
Regnas quarta Deas: pinguis et ingeni
Contemnis, scio, sumen;
Et Versum teretem probat.
Thal: Idcirco fidibus, quas tibi Teius,
Me praesente, dedit noster Anacreon,
Vates barbarus uti
Ad vernacula debuit!
Auct: Sermonem patriae, Lux mea, barbarum
Voces horrisonae trudere Thraciae;
Quo Romana perorat
Maiestas; cave, dixeris.
Thal: Hem! quam te fragili protegis Aegide!
Multis non opus est. sacrilega manu
Quis quis Sacra prosanat,
Ut tu Barbita, sit sacer.
Auct: Exspecto retegi grande piaculum:
Cuius si fuero, iudice me, reus:
Mille in frusta secandum
Musarum orgia differant.
Thal: O Fatum merite et vulnera Pentheos.
Delphorum Tripodem qui violaveris;
Plebeiaque culinae
Ollis miscueris nigris!
Auct: Si non indecori carmine luserat
Germanus: Latium si quoque provocet?
(Mussat Fama) Clienti
Cur irasceris? obsecro.
Thal: Huc ventum est igitur, turpiter impudens;
Effrenes animos ut solüas [Reg: solvas] palam!
O Busiridis ara, et
Scalis digne Gemoniis.
Auct: Ut semper lepidus, femina doctior,
Sexus bile tumet, lege superbiae!
Ut mox tota in amaro
Fermento es, mea Pieri!
Thal: Irritas etiam! cui patientia
Inter tot stimulos duret aheneae!
Ad praesaepia [Orig: praesepia] Martis,
Ad nigras pecudes abi.


page 223, image: s223

Auct: Sed quid si redeo, Lux mea, tristior,
Promittoque manu supplice neniam [Orig: naeniam] ,
Emendare paratus
Naevos, qui tibi displicent.
Thal: Quamquam [Orig: Quanquam] non gravior pumice, et aesculo
Es multo horridior; statque fides loco,
Quo nec futile vitrum:
Si purgas animum, redi.

DIALOGUS SECUNDUS.

Auctor aperit Musae, desiderium adeundi Hipp-Osco-crenen, Fontem veterum Poetarum. repulsam patitur.

Auctor. Thaleia. Auct: SIncera si me Castalidum datae
Fides priori restituit loco:
Amoris exorare pignus
Pace tua liceat, Thaleia.
Thal: Quamquam [Orig: Quanquam] bis geminos servo biverticis
Parnassi scopulos: propterea mihi
Non est lingua biscula;
Nec mens, aut animus duplex.
Auct: O ergo Fontem, quem Pater Ennius,
Et tussientis pulmo Laberii;
Quem cana libavit Vetustas:
Virgo mihi generosa, monstra.
Thal: Queis [Reg: Quibus] desideriis, ah miser, aestuas?
Praegnanteis [Reg: Praegnantis] veluti pica coquit sua.
Mentem prava cupido
Atra compede fascinat.


page 224, image: s224

Auct: Haurire lymphas (urit enim sitis)
Hinc optem, et Osco more seniliter
Bacchari, et antiquos [Orig: anteiquos] caducis:
Eruere ex tumulis Poetas.
Thal: Malis labra sacro tingere flumine,
Quod fixa elicuit Pegasus ungula.
Ut spumis Aganippe
Nostras subsiliens fremit!
Auct: Quam dulce Flacci mi sapiat merum,
Scis ipsa. sed nunc Pacuvii scyphos
Orexis Attellana suadet,
Et tepidam Matii lagoenam [Orig: lagenam] .
Thal: Verbo: semper amas devia. niteris
Praeceps in vetitum. si lituos feram
Enni: fer mihi, dices,
Claram Virgilii tubam.
Auct: O Diva: numquam [Orig: nunquam] senseris amplius
Inobsequentem (iuro per igneas
Phoebi sagittas) ante dulcem
Sed sine me furere hunc furorem.
Thal: Sint, quae commemoras, vera: sed horridi
Fontis relliquias prodere iam vetor.
Percontanda Sororum
Mens est. cras redeas, licet.

DIALOGUS TERTIUS.

Auctor urget propositum. inani responso, ut vocant, politico comiter a Musa deluditur.

Auctor. Thaleia. Auct: HOc sexu nihilest imperiosius.
Mirum! Musa redux ni mihi verba det:
Vulgum qualibus Aula,
Cassa ludificat nuce.


page 225, image: s225

Thal: Quis tam mane novis floribus atrium
Ornatuque fores cinxit Ionico?
Intentam philomelae
Quis me provocat augurum!
Auct: Promisso cupiam Fonte frui, Deae.
Prae quo displiceant et Tegeatici
Saltus: quodque capellas
Tybur frigore distinet.
Thal: Votis ut cupiam protinus obsequi;
Mecastor, nequeo. nam lapidum globo
Sparsorum, Pater alti
Obstruxit Putei Cavum.
Auct: Quid tum? saxa suis non moveam locis!
Sit Taurus, sit Atlas; Peliacae supra
Sint cautes, et Olympus:
His a vulsero brachiis.
Thal: Confusas tribulis insuper undique
Implexisque vias sentibus induit.
Caecis mille rubebunt
Laesi vulneribus pedes:
Auct: Quid tum? mille via fraudet origine:
Sollertem inveniet Thesea Daedalus.
Eludam Labyrinthum:
Numquam [Orig: Nunquam] ianua non patet.
Thal: Circum monstra volant: qualia nec specus
Caci dira tulit, nec lacus Arcadum
Stymphalus. per opacum
Bubones ululant nemus.
Auct: Si centum gemina Gorgone fulgida,
Et septum innumeris anguibus ostium
Silvae Pallas obumbret:
Tanto mollior irruam.
Thal: Extremo propior, quaeso, periculo,
Tandem propositi flebilis abstine.
Non sentis, mihi quanto
Quam sis tu tibi carior!
Auct: Sed non (mitte metum, Lux mea) funebres
Vigebunt tabulae continuo mori,
Quondam miles in hostem:
Vadens, incolumis redit.


page 226, image: s226

Thal: Ah! cur non metuam? scilicet ardui
In bella et gladios estis Iazyges!
Tu, verbose Poeta,
Sternes multa cadavera?

DIALOGUS QUARTUS.

Auctor etiam per mille discrimina aperiri posse viam putat ad Hipp osco crenen, Gallorum auxilio. Laus Claud. [Abbr.: ?] Memmii et Marsilii Croysii.

Auctor. Thaleia. Auct: TAndem per Lemures ad puteum quoque
Invadamus iter. quo timeam minus,
Quamquam [Orig: Quanquam] Cerberus hac in silva cubat,
Inventum scio strenuum,
Thal: Immetata iacis vota lubidinum [Reg: libidinum] .
Tanti Naevius est, aut Pater Ennius,
Ut morsu pereas! quo tamen opprimes
Saevas ingenio striges?
Auct: Galli cuncta domant. frena regentibus
Accedunt fluvii, dissiliunt iuga,
Procumbit pelagus, moenia corruunt:
Nascuntur subito nova.
Thal: Ad rhombum, bone Vir. pompa quid haec iuvat!
Ceu dicas: quoniam Sol Babylonius
Thressae diminuit cornua Cynthiae:
Totum possideo Tagum.


page 227, image: s227

Auct: Paullo plura tego. namque notabilem
Praetendam clipeum [Orig: clypeum] Nomine Gallico: et
Ensem liligerum, qui valido truces
Umbras verberet impete.
Thal: Saepe et magnanimos mentis opinio
Fallit. fortis eris scilicet eminus!
Sed cum monstra pedem contulerint prope,
Solveris pavidus mori.
Auct: AEneas Hecaten Germinis aurei
Ostensa potuit fallere bractea:
Vecordes nequeant Gallica fontium
Larvas sistere Lilia!
Thal: Sed quis Francigenum, dic, age, te suo
Infestum per iter nomine muniet?
Cuius praesidio fretus idoneo
Silvae deicies [Orig: deiicies] moras?
Auct: Heros Parisiis missus amicior,
Germano titulum saepius obtulit.
Ultro missa salus, plus vice simplici,
Securum faciet latus.
Thal: Ille est, quem Zephyris laeta faventibus
Vectat per populos Gallia, Memmius!
Cuius iam gemino gloria Nominis
Dudum incanduit aethere!
Auct: Ac si, Virgo, velis dicere: iam scio,
Fatorum serie nobilis, anxii
Non Famam sequitur more proci: Deam
Vel nolens habet aucupem.
Thal: Agnosco (neque enim Fama latet) Virum,
Quem summis habilem vita negotiis,
Omnique invidia maior, inutili
Exercet procul ambitu.
Auct: Legum purus apex vertice subsilit:
Facundique natant oris in alveo
Blandae Pacis apes, et sociabilis
Dulces eloquii favi.
Thal: Laudes Praeterea Marsilium, iocis
Argutum lepidis, et sale candido
Convivam, et facili, non sine Gratiis,
Ubertate volubilem.


page 228, image: s228

Auct: Plenum consiliis, grande Lutetiae,
Supremum quod habet Rex Capitolium:
Iustis ponderibus debet et asserit
Lancem Marsilio suam.
Thal: Nuper Terpsichoren et Polyhymniam
Meque inter, rutilas concutiens comas,
Quam laetis avibus Francigenas fovent,
Phoebus dixerat, omina!
Auct: Ulmae, cum celebri qui fuerunt Viro,
Narrant, quantum animi contineat sinn.
Magnis Marsilius maior, at unius
Infra est culmina Memmii.
Thal: Intonsus super haec addidit: (et suae
Iurans articulos imposuit Lyrae,
Quod raro solet:) applaudite Filiae.
Doctos Francigenas amo.
Auct: Hos taleis madidis noctibus Ennii:
Aspersos cupiam: nam venerabilis
Horroris facie conciliat sibi
Caligo reverentiam.
Thal: Quanto lucidius Carmen Horatii
Haurires Apula Pindarus hydria:
Quae te, quae rabies cogit inhospita
Enni radere litora [Orig: littora] ?
Auct: Est inquam, rabies, et fateor: sed est.
Pelles non aliter quam calidam sitim:
Humore. est aliqua insania amabilis
Non ingrataque Mentium.
Thal: Cedo: quando quidem sic animo sedet.
Qui possis penetrare umbriferum nemus:
Pandet crastina lux. tunc liceat bibere
Et rarum [(reading uncertain: ?)] vomere Ennium.


page 229, image: s229

DIALOGUS QUINTUS.

Ultimum responsum Musae: terrificam Hipp-osco-crenen non nisi Entheato adeundam esse; quem in finem ab Apolline Enthusiasmum Auctori impetraverit.

Thaleia. Auctor. Thal: POssis thura [Orig: thura] meis ducere natibus,
Et sertum niveis plectere de rosis:
Si, quae gaudia Phoebi
Apportem tibi, noveris.
Auct: Possim et malobathrum fundere, quod Syrus;
Et tostas segetes spargere, quas Cilix:
Si, quae nuncia Vati
Apportes bona, dixeris.
Thal: Affusis precibus, denique Pythio
Persuasi, facilis saevitiae Deo:
Vi te rursus anhelum
Forti numine torqueat.
Auct: Quo non utilius munus amaverim.
Illabens animum si quatit Entheum
Numen: Fonte reperto,
Turpeis [Reg: Turpis] non metuam feras:
Thal: Oetaei stimulis Pythius Herculis
In mentem, rapido cum tonitru, ruet:
Una pulpita, sellam
Credes corruere, et domum.
Auct: Sic, o Uirgo, fave. pocula, fistulas,
Et paetum interea terribilis gulae
Disponam, generosae irritamenta ferociae.


page 230, image: s230

Thal: Cras, cum prima Dies evigilaverit,
Vibrandum e nebula magnanimi scias,
Multo non sine risu,
Gratum fulmen Apollinis.
Auct: O iam nostrae vale dulcis Horatia:
Tantisperque tui non nimis immemor
Flacci; vespere, cura,
Ut salvus redeat domum.

Inventio Hipp-osco-crenes.

Auctor, socio Didaco Cyrisato, comitantibus ad obstacula vi removenda aliquot Saturis [Orig: Satyris] , post repertum mysticus plenum characteribus saxum, ad Hipp-osco crenen penetrat, bibit. Ex Romano Vate sit Oscus.

Primitiae metamorphoseos et sancti furoris, in Laudes Illustrissimorum, Claudii et Henrici, Memmiorum consumuntur.

ENTHUSIASMUS. Quem passus es Auctor Idibus Iulii, Anno M.DC.XLVII. Duravit sex horas.

CAntant volueres. sed quota, DIDACE,
Dic, hora versis insonuit rotis?
Quis me tremendo (numen, oestrum,
Vim patior) Deus excitatum
Implet tumultu! Qualis ab arduo,
Nivosa cui mons pabula sufficit,
Torrens, rapax inevolutam
Vere novo populare Brumam,
Descendit AEmo. turbidus invehi,
Negansque sisti, cum sonitu ruit,
Arbusta secum, quaeque inundat,
Arva rotans; animosque tollit.


page 231, image: s231

Frustra illigatas obicias [Orig: obiicias] trabes,
Frenumque saxorum impetuosius
Desaevienti. spumat altum
Improbus, et dubitat revertens
Parere Nymphis, aut Domino maris.
APPOLLO [Reg: APOLLO] tota nubis Olympicae
Usus laborantem procella
Impulit, in mediamque duxit
Repente silvam. Caedite praevii
Virgulta Fauni. si potuit novum
COLUMBUS Orbem, Solis extra
Paene vias reperire postum:
Sit irrepertus Fons Silicernii!
Quin ipse Nilus iam penetrabilis,
Hirsuta scrutanti profundum
Cornua, caeruleumque praebet.
Post mille tractus, Aethiopi caput
Late videndum. sternite praepetes
Dumeta Fauni. qua comanteis [Reg: comantis]
Lucus iners et opacus umbras.
Ac densa nexum miscet adulteris
Caligo ramis: vulnificus chalybs
Descendat in costas et armos
Taediferae [Orig: Tediferae] , cana membra, silvae:
Ornumque, et alnum, et robur, et abietem,
Vulgusque silvae ignobile, Populum
Librata detruncet securis
Stirpe tenus, retegatque Saltum.
Laevam petamus fallor? an audio
Ad murmuranteis [Reg: murmurantis] non procul hinc aquas!
Serpunt sinistrorsum susurri,
Et nebulas vitiatus aer
Exhalat. o qua praetereuntium
Spectas labores, Musa benignior
THALEA, da dextram, Poetae
Alsatici miserata casus.
Quid hoc? per artus sal fluit, et gelu
Ad usque talos manat inutileis [Reg: inutilis]
Perstare. stridunt, ecce. visu
Terribiles, fera monstra, Formae.


page 232, image: s232

Adeste forti Capripedes manu.
Agenda res est tota bipennibus.
Hac, in frementum [Reg: frementium] castra Larvarum
Irrue par Satyrorum acutum.
Loco tubarum belligerantium,
(Ignava namque has respuit orbita
Telluris atrae; nec canorem
Silva capit: neque Phoebus illis
Indulsit uti per tenebras vago:)
Quassabo simplex aes Cybeleium:
Quo more Curetes recincti,
Cum Phrygiae peragenda Matri
Sunt Sacra, pulsant; et Corybantibus
Mistus sacerdos Gallus inambulat.
Idaea responsant in orbem
Tympana, succutiturque collis.
Ad arma. num, si tristis Hamadryas
Occurrit olim, viribus improbis
Potestis uti, nunc inertes!
Arma citi properate Fauni.
Huc ferianteis [Reg: feriantis] mittite dexteras:
Unaque Sphinges [Orig: Sphynges] , totaque Erynnium
Armenta debellate ferro.
Lucus, io, patet expiatus.
Quam grande saxum propter aquae caput
Rubiginosis nobile literis
Offendo! non est fortuito
Sic positus Lapis iste casu.
Pars literarum iam putrium fugit:
Pars unciales servat adhuc notas:
Deleta pars est, et comanti
Mersa latet, tegiturque musco.
Legamus. ALGU SERPULA CUM BOA
NOCET; GEMURSIS FLEMINA: SISPITI
LETUM SIBINNA. Sed, quid ista
Significant. CYRISATE, verba?
Anteiqua [Reg: Antiqua] , credo, sunt ABORIGINUM
Iamque OSCA. sunt, per alladi AEgidem.
Incisa contemplare laxo
Ambiguos simulacra vultus,


page 233, image: s233

Ac discolores pone ferentia
Et ante Formas. non aliter suas
Commiscet AEgyptus figuras,
Cum loquitur, reseratque sensa
Pictura Mentis muta vicaria.
Hic pes, et inter cornua bubali
Vultur; remorsurove iunctus
Bubo Cani. propior Columba
Pennas, vel Anser plumbeus explicat.
Stat Vacca supra pyramidis caput.
Hinc Simiarum par; vel Angues:
Inde micat crepitante rostro
Mysteriorum feta Ciconia.
Secreta namque his expediunt modis
Cives Canopi. Solus inter
Niliacam Crocodilus algam;
Torvusque Anubis, non subeunt vices
Linguae, colendi relligiosius.
Fortassis Attellanus olim
Hanc silicem quoque consecravit
Suis APOLLO Deliciis. Rosam
Cerno, et virenteis [Reg: virentis] , germina, Laureas,
Obscura; distinctosque flores.
Lilia se, tamen abseque culmo,
Stringunt lacertis terna sororiis,
Subter Leonis bis gemini iubae.
Utroque caelum [Orig: coelum] Luna versus
Erigitur manifesta cornu:
Nat Stella tractus inter aquatiles.
Tonantis Ales surgit in Ardeam.
(Heic [Reg: Hic] multa detrivit vetustas.)
En Aquilam! datur et Coronas
Regum tueri. (quam digito rudi
Umbrata sunt haec omnia!) Milvius,
Pavo, Molossus, Cervus, Ensis,
In clipeo [Orig: clypeo] maculosa Tigris,
Crux, Ursa, Pomum; et difficilis Rota
Loco moveri, sanctius arguunt
Subesse praesagumque Numen.
Quis Lapidem neget auguralem


page 234, image: s234

Ad huius aevi tempora porrigi?
O ergo forteis [Reg: fortis] subice [Orig: subiice] machinas,
Et marmor avulsum repone
Antefores, Satyrisce, nostras,
Simul viarum strata remetiar:
Domi figuras Fataque colligam
Unum in palimpsestum, sagaci
AEnigmata propositurus Orbi,
Valvisque figam quis scit, an Oedipum
Europa nullum portet idoneum;
Qui solvat implexos, Futurum
Carmina vaticinata, Griphos.
Ad Hippocrenen pergimus interim,
Videtis? Hic est ille Quiritium
Peculiaris FONS avorum,
Sub gelidi Iovis iliceto
Tandem repertus. laudo modestiam
Canentis AEvi. Simplicitas rudis
Et grata salve. non eburnis
Marginibus tibi structa concha
Tritonis albet: non Mareotico
Supra locatos fistula murices
Consurgit ornatu: nec auro,
Quod radians hyacinthus ambit,
Superbus exis. sed medio nigrae
In umbilico, sic pretiosior,
Silvae scaturis, sub reductae
Vallis Hyperboreo recessu,
Ne pervicacis Stella Caniculae
Sacrum lacessat frigus, et inquinet.
Ah, sancta primaevi (fatendum)
Nec phaleris temerata nostris.
Imago Saecli [Orig: Secli] ! tofus [Orig: tophus] et obsequens
Natura musco, et floribus, ostium
Fontis soporati coronat;
Non hederis sine vorticosis,


page 235, image: s235

Circum tenaci dente frequentibus
Mordere flexi rudera pumicis.
Huic PLAUTUS admovit liquenti
Labra vitro; CATULIQUE et ANDRO-
NICI Sodales. hinc bibit ACTIUS,
Et curio si Musa LUCRETII.
Hoc mollis obscuro TERENTI
Emicuit Venus Afra fundo.
LUCILIORUM. Fons iterum mihi
Dilecte salve Qualis in abdito,
Non erubescendis relucens
Cornibus, eiaculatur undas
Praesagus Ammon [Orig: Hammon] . Nos quoque, DIDACE,
Libemus. Euan [Orig: Evan] ! porge cucurbitas
Silene detritas, et imple.
Nunc animo saliare carmen,
Nunc est bibendum. pro Berecynthia [Orig: Berecinthia] ,
Pro o triformis Phoebe Diespiter [Reg: Iuppiter] !
Quam frigus istud acre! denteis [Reg: dentis]
Immodicus stupefecit algor.
Riget palatum. sed sapit intimo
Crystallus ori. Ducite amystides,
O vulgus hirsutum Deorum,
Ducite, qua data lympha, Fauni
Mecum culullos, numine turgidus
Exsultat humor sequipedalibus
Fatis ferocire, et severo
Bassaridum stimulare potu.

Quae sequuntur, iam Osca Casca sunt, in modum Dithyrambi cantata.

CLANGORE rursum Lucus inhorruit!
An est imago vocis Oreadum?
Surgamus. Euan [Orig: Evan] , Liber, Ammon [Orig: Hammon] ,
Euoe [Orig: Evoe] : iam quoque, Bacche, priscis


page 236, image: s236

OSCA.

Euan [Orig: Evan] Poetis cognite! coepiam
Plantas cracenteis [Reg: cracentis] tollere. nuqueo
Dimosse polteius. gemursa
Poplitis, an gramiis laboro!
Vortuntur et mi lumina. devago,
Ac desipata mente friguttio.
Ingrettus os ventremque creter
Vinnulus ampiruat cerebro,
Deditque suppum. feruit, et adtegrat
Insanientis vis sapientiae
Reda druemus.
Si tamen quimus titubata porro
Cillere crura.
Me rutuba sicut alitem circaneam
Porcet abire.
Talipedo, sollumque Cohum gyratur: et assir
Perpete motu
Venam nequitur icere.
Ordine nullo
Multifidum subit ora carmen.
Odarumque solutum est
Nexile corpus.
Ergo forteis [Reg: fortis] Dithyrambos
Zonatim, Silene, rotemus.
Duc, humerisque manum suppone, et melle catacem.
Huius aquai
Manalis obba decoloravit mei
IngenI [Reg: Ingenii] bulgam, velut acre calpar.
Unum alterumve bacrionem anclaveram;
Et mox ebriacus perbito querquera
Fontis huius appetonem strenuat salacia.
At non dedecosi'st, axato gurgite pleri
Oscorum, si sirit Apello.
Rite Casmoenas [Reg: Camenas] veneremur oscas.


page 237, image: s237

Parallela Romana.

Incipiam
Plantas graciles tollere. non possum
Dimovere ulterius. ulcere, gemitum exprimente,
Poplitis, an vitiis oculorum laboro!
Vertuntur etiam mihi lumina. vagabundus absilio,
Ac deiecta mente, nescio quid, mecum garrio.
Ingressus os ventremque crater aquae ex Hipp-osco-crene
Iucundus ac dulcis, mirabiles motus ciet in cerebro:
Supinavit illud, atque invertit. fervet, et augetur
Redeamus, motu incomposito, saliariter, a Saliis, Sacerdotibus Martis; quos Virg. exsultantes vocat.
Si tamen possumus trementia porro
Movere crura.
Me perturbatio, sicut avem circuitus facienten, prae vertigine.
Vetat abire.
Vacillo pedibus, totumque caelum [Orig: coelum] gyratur. sicut ebriis omnia videntur circumagi, et sanguis
Constante motu
Venam non potest ferire. venarum enim pulsus intemperiem prodit.
In orbem: zonatim, hoc est, orbiculariter.
Promo ve titubantem. catax, alias claudicans.
Huius aquae
Manantis poculum, alio colore tinxit, mutavit. mei
Ingenii uterum. locum, capacitatem, uterum Vett. bulgam vocarunt. velut acre et mordax mustum.
Unum alterum ve calicem aqua osca plenum exhauseram.
Et mox ebrius, quasi periturus subsido. frigida
Fontis huius appetente, nimis strenue excepit spuma subsultans.
At non dedecori est, nominatissimo gurgite impleri
Oscorum, si siverit Apollo.
Rite Camoenas [Orig: Camenas] veneremur Oscas Vett. amabant nonnumquam [Orig: nonnunquam] , S.interponere, Casmoena [Reg: Camena] pro Camena [Orig: Camoena] .


page 238, image: s238

OSCA.

Artito est aliquid cascum procitare Poetam.
Num ventre Pythonem gero!
Miris Turgeo Phoebi
Ostentis: in me flagrans oracula mugit.
Expatemus, oro, Fauni: sed rementes, scribite:
Ex me quae Druidum [Orig: Dryidum] loquit Axamenthilarodus.
Dii similem mecum quicumque [Orig: quicunque] bibistis Hippocrenen:
Quorum sagit in herbili
Mens simpulatrix robose.
Vos, sinite, expalpem, et mea vota capissite topper.
Este Consi semper horcta
Forcta, clucidata bignis faminate MEMMIIS:
Nilque cnephosum
Inferte Claudi CLIVIBUS Herciis.
Amfluus HENRICUS Seudo,
(Qui nunc exgregiissimus
PARISIIS Sufetus [Orig: Suffetus] , honustam
Cervicem curis urvat) generosa parentum
Procapis, anteiqua [Reg: antiqua]
Germinascens Arbose:
Magmenta sispes gliscerumque surrimat
Offerumentum. Decus Galliai
Gnobile: mominibusque Regni
Glittis ampliter inclutum.
Felix tu quoque, MARSILI,
Absque solato fuas.
Nenu sublectum speciat Solorbicus, orcam
Laxans cavallis quattuor.
Opto tibi malace vitalem currere gaulum,
Huius aevi mortualis amne nereissima:
Sine flucto, sine lucto, sine questo.


page 239, image: s239

Parallela Romana.

Artibus instructo est aliquid veterem vocare Poetam.
In locum patentiorem, oro, nos conferamus, Fauni. sed redeuntes. scribite
Ex me quae Druidum (erant Gallici Vates) summus loquitur Carminum hilaris cantator.
Equi fontem
Quorum praedicit in viridi, sicut herba,
Mens di vinatoria. simpulum, vas in sacrificiis auguralibus usurpari solitum, unde simpulatrix, augurans. Veterum oracula ex quercu. sicut et idola.
Vos, sinite, palpo alliciam, ut impetrem, et mea vota capessite ocius [Orig: ocyus] .
Este Consiliorum Dii, semper felicia
Fortunata, dulcia et suavia auditu gemine dicite Memmio.
Nilque obscurum, turbidumve, atri calculi,
Inferte Claudii arduis penatibus.
Circumfluus. Am. apud Vett. Circum. hinc Amnis, quasi circumnans. Sereno. seudum, quasi sine udo, unde (sudum, caelum [Orig: coelum] serenum
Qui nunc summe egregius
Parisiis Praeses supremi Concilii, oneratam
Cervicem curis circumdat)
Progenies, antiqua
Germinans ex Arbore, Stirpe Gentilicia [Orig: Gentilitia] .
Maiora augmenta sospes et incolumis, crescens que suscipiat
Id quod offertur, a Deo et Fortuna. Decus Galliae
Nobile; momentisque Regni
Subtiliter examinatis, amplissimo modo inclutum [Orig: inclytum] .
Absque morbo sis.
Nec infirmum aspiciat Solin orbem ambulans, frenum
Laxane caballis, a cavando sic dictis, quatuor.
Opto tibi placide vitae currere naviculam
In mortalis huius aevipelago. Amnis apud Vet. G. Fem. nereissima. id est, abundantissima, instar maris et Nerei.
Fluctus, luctus, questus, apud Vett. 2. Declin.


page 240, image: s240

ATQUE in hunc mundum se habuit sacer ex Hipp-osco-crene, Fontis Enniani haustus. nisi quod temporis angustia et horrore loci coorcitus, festinanter biberim ac raptim, velut canis e Nilo. Quamquam [Orig: Quanquam] uno alterove caliculo evacuato, si Didacus Cyrisatus, Comes noster individuus tantam mox intemperiem turbata mente concepit. quantam non meminerat ex pura Aganippe verioris Parnassi infusam fuisse; quippe titubans, media inter oracula, a Satyris domum reducendus: quid futurum erat, si tricongiis in opaci humoris puteum missis certasset! Credulus aliquis Pythagoraeorum somniis, putasset animem Ennii immigrasse: quemadmodum Ennius anima Homeri gloriabatur. Mihi quoque, non satis firmo, adversus tremendum aquae rigorem, prius nihil potiusve ad sanitatem suit, quam contumax frigus paeto mixtum digerere: maluisset Didacus Hispanico vino: sed nempe non aderat. Utcunque [Orig: Utcunque] expugnata liquoris vehementia, retentis tantummodo Oscorum verbis, quae una subito infusa fuerant: confestim Attellanum Drama aggressus sum: idque in tres partes tribui. Prima. Bellorum calamitates et scelera complectitur. Quae autem, obsecro, personae in scena, convenientius ista narrent, quam Agricolae? Horum enim ingratiis bella geri; horum corporibus, debitas aliis plagas imponi, veritas tam antiqua est, quam vetus Oscorum lingua, ipsiusque Euandri [Orig: Evandri] Avia et Matertera. Proorsus ut, in latrunculorum ludo. quem Scacchum nominant, consueta velitatione, per rusticorum praecedentium stragem et caesa capita in regem itur. horum sanguine abusus victor triumphat. hic in assere, alibi in campo. Possis credere quandoque miserorum pelles, a militibus, qui excoriarunt, aptari in tympana. tanto tremore audientes Natura percellit, quoties frater Zisca, in modum cavi ventris expassus tunditur. Secunda pars, Ulmensis Pacificationis summarium continet: laudes item summorum Virorum. ubi propterea contra decorum nihil egisse a peritis iuro censebor; quod Georgico carmine talia efferam. Nam et in suis Georgicis Virgilius Augusti Victorias percurrit; et in Bucolicis (quod canendi genus adhuc humilius est) eidem non semel iterata numerat encomia; sicut et Asinio Pollioni et Iulio Caesari. Deinde non Agricolis hoc munus assignavimus, sed Mercurio: qui, etsi


page 241, image: s241

schemate pastoricio [Orig: pastoritio] latens, nihilominus Mercurius est: qualem denique se mirantibus ostendit. Decuit etiam non ab alio, praeterquam Deorum interprete, momenta maximarum rerum, sive acta in Senatu vulgari. atque haec primum Romano, deinde Osco stylo. Sed neque Mercurium continuo aspectabile numen Meliboeo [Orig: Melibaeo] socioque fieri oportuit: donec scilicet moesta corda, pulso timore, melioribus nunciis implesset. Tertia pars compendio absolvitur: rusticorum tripudio. hoc enim hominum genus, simul exhilaraveris; quid porro agendum sit, non in curia, sed sub tilia. vel super mensa deliberat. Ad dictionem Oscam quod attinet; scito, nos optimis veterum Auctorum exemplaribus usos; neque tantummodo Pomponium, Festum, Nonium, sed ipsosmet antiquarios cascos Poetas, a Livio Andronico ad Catullum usque, hoc est, a glande usque ad pultes et raphanum devorasse: avida tamen pervestigatione et praepropera magis (nam maturandum erat) quam morosa, atque haerente in unguibus semesi cadaveris. Vespillo non dignor esse quo nomine illos honoro, qui severioris ingenio naturae, vel tristi superbia, longius provecti, immanem voluptatem in abstrusissimis vocabulis ex professo quaerunt: atque adeo veteris AEvi recensendis apicibus et eruderandis quisquiliis impensi, constanter in qualore Pacuvii perseverant: tam in aspergendo referendoque per intervalla opico verbo, ex vanae delectationis imagine procaciter lati, ut quandoque vultu prodant male sanam sollicitudinem, ineptissime attoniti. Cum larvis hi tales, quoties absurda desideria iactantius extendunt, lascivire mihi videntur. Quidquid scribunt, aut loquuntur, opica foeditate [Orig: feditate] repletum est. absque hac languent: simul aliquid Ennianae putredinis naribus admoveris, ad iustam sui notitiam [Orig: noticiam] , et eruditi hominis indolem revocandi. Cum his, amico Lector, non facio. nec eo fine ad Oscos profectus sum, ut gnaritate sermonis Attellani, castam latinitatem inquinare velim. quemadmodum in varias regiones missi. ab exteris reduces, popularibus suis insputant Asiatica, hoc est, peregrinam farraginem [(transcriber); sic: farragiginem] , superbae pompae inutiles flatus, verba apud Germanos nihil significantia. Cur ergo altius laudavi Oscae linguae simplicitatem et usum? Ita est. sed abusum cum fastu commendare non possum. haec oris probi corruptela feret. Oscum Drama ad oblectamentum Aurium, quas contrarius sermo fricando, dum


page 242, image: s242

irritat, permulcet, in scenam affero. et quidem in gratiam Illustrissimi meritissimique Herois, scilicet ut monstrum aliquod ex Africa, pretio curiosi oculi, etiam propter horrorem spectabile. minime gentium, ut lateri semper, sicut Melitensis Catellus ad. haereat. Cum Oscis rusticandum est, non habitandum. Me, bonae Musae praesides, in meditullio Augustaei Saeculi [Orig: Seculi] versantem, tot Lustris ab Opica barbarie adhuc intactum servaverant. Prisca silicernia attigeram numquam [Orig: nunquam] . meo commodo. Quadragesimus septimus Annus, discolor prioribus, et mihi insolita immisit. subierat cupido experiundi; quidnam esset, cuius illecti dulcedine Neoterici quidam tantopere gloriarentur. deprehendi rem tam arduam non esse. Nam pauculos intra menses, ex Hipp-osco-crene bibi, Auctores legi, Drama scripsi. Obeliscum fixuris ad certa vocabula, ego hastam maioris ignorantiae aeque in foro figam. omnes in multis hallucinamur. variae lectiones, diversae editiones, mentem quoque in diversa trahunt. opinionibus nihil est celebrius. frustra insidiosi criminatores imminent sepulcrum olentibus verbis, eo ipso quod obsolet a sint, utque opice loquar, cnephosa. Aliqua Oscos a Graecis fuisse mutuatos, non negaverim: sed ea infinita non sunt. proprio gaudet quaeque natio. dubia exponere Criticis divinando licet: liceat et mihi. Quod si nihilominus aliquos vincendi pruritus urit: sane dirae cupidini suae immolentur. habeant primas, ferant palmam. triumphent in paedore et rubigine: quando minium defit. Avidis tantae, per ligneum Iovem, famae, libens omnia Osca et Casca, cum ipsis Pacuvii caligis, et cudone Patris Ennii, lorum et laurum, totamque victoriae scabiem concessero. Frugalem, et nostro apparatu contentum Lectorem, ad Parallela quoque Romana invito, quae Oscis. ex adverso posuimus. illa cum nomino; non interpretaberis Romani sermonis elegantiam, sed Osci interpretationem nudam ac simplicem, verba verbis reddita, ut nullo negotio intelligantur. His prolusionibus initiatus, quisquis es, si aures ad patientiam confirmasti; verte folium, et Attellanum Drama pellege. sin spectator esse mavis, occupa subsellia. siparium dimotum est. Duo proceri ruris Coloni iam exeunt, vultuosi ac truces. Inceps audibis endo seliquastro podii insola. accura, ut sardes; et muginantibus ne obstringilla.


page 243, image: s243

DRAMATIS GEORGICI

PARS PRIMA, In qua exponuntur Bellorum Saeculi [Orig: Seculi] huius, in primisque Anni quadragesimi septimi, militares furiae, robusta scelera, discordantia tristium malorum exempla.

PERSONAE. MELIBOEUS, ALPHESIBOEUS, Rustici.

ARGUMENTUM.Miseriam suam a bellis deductam, alter alteri propriis experientiis demonstrant, deplorantque.


page 244, image: s244

OSCA.

Meli: Num tut es! numne erro egomet tam murcus, ut altrum
Intuar, Alphesiboee! sed es, Deus auspicet, ipsus.
Alph: Eccille. heu! quianam nos tali aspredine, totque
Mars tescus cruciis gramiosos vexat homones!
Dic, Meliboee, furor nos huc an Murcia duxit?
Meli: Exulico sollus dudum obscoevaverat annus:
Atque aliquot fariam vorti de praecipe clivo
Res visa'st. labunda tonit communiter ante
Fulmina, si coepsit tempestas cumbere terris.
Hoc insensile paene malum curantia cuia
Praevortit! tam succrotillum ac petile prime,
Post viduertatis gliscens in maxuma quassu
Termenta et poesnas, atque interitum Patriai,
Praepetiit Consos. sic fit, cum querquera mens est.
Alph: Fortunam meltom, speresque inimiciter amplas
Expilaverit una dies! nos apere quisse
Nequidquam! interea quot sum nequalia passus!
Dum cussiliris stertit sub curribus aureax,
Et murgisones pigrant in pellibus ursi.
Ne nu largificis tot olescunt gramina campis
Quot miserimonIs [Reg: miserimoniis] scatit aversabile bellum.
Meli: Quod vis, quod nevis, face. si solennitus urgent
Fata; manus dandum est. retro nec traxe potessis.
Alph: Quoi nu perdoleat! traviant exerciti, et, oh, me
Conspiratu uno pavitantem, conque globatum
Somnurnam adgretti pultant. ferrum alter adassit
In slatus: alter equos septem concopulat. Erctus
Commugit socios, qui manticulantur, honusti
Iam praesda. hic vannit frumentum; hic alebria frendit,
Hic gigeria turbat, et omnem imbulbitat aedem.


page 245, image: s245

Parall. Rom. [Abbr.: ?]

Num tu ipse es. an erro ego tam stupidus, ut alterum
Intuear, Alphisiboie! (ita vertere placuit) sed es, Deus auspicetur, et secundet, ipse.
Ecce ille. heu! quare nos tanta asperitate, totque
Mars asper crucibus miseros vexat homines?
Dic Meliboie. furor nos huc, an socordia duxit?
Incommoda exulum ferenti, totus dudum malum omen mihi afferre videbatur annus.
Atque multis modis volui de praecipiti clivo
Res visa est. iam iam lapsura tonat communiter ante
Fulmina. si coepit tempestas in cumbere terris.
Hoc vix notabile. primo aspectu, malum cura cuius
Praevertit, anticipando consilia, tam tenue atque exiguum primo,
Postea calamitatis auctum in maxima concussione
Detrimenta et poenas, atque interitum patriae,
Antevenit consiliarios. sic fit, cum frigida mens est. proverbium.
Fortunam meliorem, spesque inimice amplas
Depraedata sit una dies! nos compescere potuisse
Nequaquam! interea quot sum damna passus:
Dum ignavus stertit curvum auriga,
Et incurii (alii legunt mugisones,) otio torpent pellibus ursi tradunt Euandrum [Orig: Evandrum] excepisse AEneam et socios. sed Virg. canit fuisse pellem leonis.
Numquam [Orig: Nunquam] uberrimis tot crescunt gramina pascuis,
Quot miseriis scatet execrabile bellum.
Quid vis, quod non vis, fac. si sollemni [Orig: solenni] ritu, stato et decretorio impetu, urgent
Fata, manus dandae sunt: retro nec traxisse poteris.
Quem non dolore afficiat? transeunt exercitus, et oh, me
Conspirantibus armis paventem, et convolutum
In somno adgressi pulsant. ferrum alter adegit
In latus. alter equos septem connectit, omnes abducturus illuc, unde negant redire. coercitus
Convocat socios, qui astute furantur, onusti
Iam praeda. hic eventilat frumentum, hic alimenta frangit. pessumdat.
Hic obsonia, alias gigeria pro intestinis Gallinarum, postea pro omni obsonio usurpata. et totam inquinat aedem.


page 246, image: s246

OSCA.

Alph: Quis prohibessit? ego gladio male mactus adhaeso
Obstupidus stremui, ceu bos, quem talipedantem
Fors acieris hebes non toto fronte ceceidit [Reg: cecidit] .
Meli: Et mihi mancupio [Reg: mancipio] palatim perperus hostis
Inruit. Itabat populatu pervicus, iniux,
Vulturius, submussus et errabundus ubivis:
Augificansque metum mediana nocte sepulto,
Cum sonere occipiunt arma, et longiscere longe;
Ambactosque, ministratricesque anxit; et allis
Sub saxo pressis, elucis denique factis,
AEra electavit, garumque, et sugia lactis.
Alph: Ast me disscolpsere. vides, ut pugnitus ora
Calonum Dubenus tuditaverit: impete quanto
Deversus grando denserier aequidialis
Suevit in ambsegetes, valido multesima tonsu.
Gnobilis unus item raptans sobolemque virosam,
Buceriosque greges, batuit me fuste trinodi.
Num pote publicitus truculens clinamine Turca
Saevius excissare Patrem septemplice torto!
Meli: Osus sum, qui fecerunt fragescere festras,
Fornos, scanna, alicas. condos fecere cataces;
Depuvere favitricem. Ceu dira pesestas
Impancraverunt posteis iacet arcera ruptis
Cum resupina truis. et humu ruta concta fatiscunt.
Nex, vel ubique rimos necis. est mactabile, pitpit
Strenuat advorsum. Siremps. clunacula quidam
Manducus super haec strinxit, saevosque dolones:
Ac minitabiliter pendentibus ante capronis
Sussultans, arnas nisi primiparasque bovanteis,


page 247, image: s247

Parall. Rom. [Abbr.: ?]

Quis prohibeat? ego gladio mactatissimus infixo
Stupens stremui, instar bovis, quem pedibus vacillantem
Forte securis hebes non tota in fronte cecidit.
Et mihi servilia patienti dispersim pravus hostis
Irruit. ibat populatione pervicax, indomitus,
Raptor, submurmurans Erro ubique, per totas aedes:
Augensque magis ac magis metum, media nocte sopito,
Cum sonare incipiunt arma, et longissime extendi.
Servos et ancillas angendo, illorum digitis
Sub saxo pressis, nequitia et crudelitate militari, eo usque, donec languidi. (De nomine, elucus: variae hic lectiones. et enerves fierent,
AEra; pecuniam, elicuit illecebras gulae; iusculum. floremque lactis.
At me probe consignarant stigmaticum: vides, ut pugnis ora
Lixarum militarium dominus contuderit, impetu quanto
Deorsum versus grando condensari, aequinoctialis, aequidialis apud Vett. per antiphrasin.
Consuevit agros vicinorum, valido quam plurima verbere.
Nobilis unus item rapiens filiam viro. habilem, sive appetentem viri.
Bovesque, percussit me fuste nodoso.
Num posset palam truculenta inclinatione Turca
Saevius dilaniare patrem septem tormentis?
Odi, qui fecerunt ruere, et frangi fenestras,
Fornaces, scamna, alimenta. servos fecere claudos,
Verberaverunt fa ventem matrem-familias. Quasi dira pestis
Invaserunt limina Domus. iacent arcae ruptis
Cum trullis eversae. et humo diruta. cuncta pereunt, et evanescunt.
Mors, vel ubique timor mortis. mactationi destinatur, quidquid
Strenue se adversum opponit. similiter (simili re et modo) gladios. Clunacula dictos, quod ad clunes religarentur, quidam
Edax epulo insuper strinxit, contosque, seu cuspides ferreas in ligno, vel etiam flagello, abditas: arma fallacia.
Ac minaciter pendulis ante frondem crinibus. Capronae proprium nomen pilorum ante frontem pendentium, sicut barba, Viri; Auruncus hirci, spirillus caprae.
Subsultans, agnas nisi et optimarum vaccarum carnem,


page 248, image: s248

OSCA.

Meli: Vespernamque, et timonias dederimus, et hilla,
Atque minerrima, maxuma quaeque; iubessit inermos
Perbitere. oh! liticen cerebrum exculcare petiscens
Volneribus, mox sicilices circum ora tetendit.
Numne hoc fraxare est! advosem elisse bountem!
Alph: Ausculta. maior Mansucius atque catillo,
Cum [Orig: Quum] nitib undus marsupia carere Gnatae,
Impetrire nihil nummorum quiret et escae;
Peniculamentum, defrensam ex parte calassin
Prendens, incicurem ut stupre angeret hostificeque;
Cirratam licet, atque impercere molta rogantem,
Ambustaneus ille in stabulo devirginat eheu!
Iam lupa depannis, fedeque dataria servit.
Meli: AEruscatores, qui nil nisi rapsere norunt,
Rapsit Summanus quoque Dis, et matrima mater,
Et pitpit furiarum, algusque, aestique, sub orco
Plutonis scraptae depsunt, scaphioque propinant,
Anguiculis fera stipantes silata cruentis.
Alph: Nam cur nostra dasi Blateis his sumina debent?
Sed quem endoplores rutubae pertisus amarae?
Quis cauponanteis porcebit et axitiosos?
Bustirapi occillant contra fantum ora madusae.
Meli: Pappans et lallans, expretus nemo malorum.
Quaesentem tremulo lactem circum ubera pupum
Vagore, increti tegetis tristissuma compar,
Donicum inhumanus Lartes abscesset, in aula
Ircentum occuluit subrumum. ah pignera! Pusa
Et coniunx [Orig: coniux] , anuisque parens, populaeque sorores!


page 249, image: s249

Parall. Rom. [Abbr.: ?]

Cenam [Orig: Caenam] que lautam, et fractus agrestes, dederimus, et farcimina,
Uno verbo, minima maxima quaeque; iusserit inermes
Perire. oh! tubicen cerebrum extundere desiderans
Vulneribus, mox spicula hastarum, (sicilices, prima per licent. producitur.) circum ora crispavit.
Hoc est scilicet vigilias circumire, adversarium elisisse, prae ferocia mugientem.
Audi maior helluo in catinis et paropside,
Cum omni vi nixus marsupium depectere, exonerare, filiae,
Impetrare nihil nummorum posset et escae.
Partem vestimenti, detritam tunicam
Apprehendens intractabilem, quasi immansuetam, nolentem libidini consentire, ut turpiter angeret, et hostiliter;
Innuptam licet, atque ut parceret, multis rogantem
Ille trifurcifer dignus comburi, vel iam iste bustuarius, in stabulo constupravit, eheu!
Quae iam sine pudore et vestibus foeditati [Orig: feditati] meretricia servit, vaga libidine.
AEris istos coactores, qui nihil nisi rapere noverunt,
Rapiat, opto, summus quoque Manium Deus, eiusque matertera, hoc est, der Teuffel und sein Grossmutter.
Et quidquid furoris, frigoris, aestus, ab Orco
Plutonis turpissimae mulieres commiscent, matulaque sua propinant,
Partu viperarum infarcientes ientacula sanguineo.
Nam cur nostra dari nebulonibus his (Blateis, vilissimis rebus: sicut Horatius dixit Balathrones) ventres suilli (apud Rom in lautitiis habiti) debent?
Sed quem implores perturbationis pertaesus amarulentae?
Quis helluantes arcebit et factionibus seditiosos?
Incendiarii, sive qui occasione eius rapiunt. contundunt obloquentium ora, prorsus temulenti.
Infantes quoque non expertes malorum.
Quaerentem tremulo lac circum ubera materna infantulum
Vagitu, indi visi lecti tristissima socia,
Donec inhumanus bellator abscessisset, in ollae
Culinaria, Ircens, alioqui farcimen significat, occultavit lactentem. ah! pignora. puellula
Et coniunx [Orig: coniux] anusque parens, parvulaeque sorores! populae, non a pupo quasi pupulae;


page 250, image: s250

OSCA.

Alph: Fugisses simitu: pol, custodela futurus.
Meli: Fugisses simitu! sed erat spes nulla fugai.
Torviter instabant supra caput hirquitalli,
Maximitate soni et stridoribus imbricitantes:
Fer vescum, concrete Rupex; manabile in obba.
Ricta nequivisses harum harum plere ferarum.
Alph: Degunenda procant: misereque crecentibus haud est
Mamphula nana super tamen olli rumen obesant.
Ut tellus, iuxta sos sasque, raponibus istis
Praefestinatim fraccescat olentica subtus.
Meli: Hoc lapit. hoc meminentis enim praecordia fossat.
Castra puellascunt. pronis Venus omnia clinat,
Exque papillata'st, titulosque obscendit amore.
Hinc tot schoenicolae. Cur non dispulverat ERCTOR
Omneis [Reg: Omnis] ablectas; equitesque et equiria sarpit.
Nu scelerum termo'st Quin et famuletia nostras
Belluta excycladant pueras, mammosaque lurcant.
Alph: In vetula, quamque ipse haud molta digno saliva,
(Creduat hoc aliquis!) volvere uxore lupari:
Extractamque cuba, ni moechimonia dedat,
Mactassint. tanta putrent cuppedine lixae.
Meli: Ast plagas magego miserabilis innumerales
Suscepsi. burrum est dorsum vibicibus eccis.
Seplasiam torris comprime praebuit. assam.
Postquam terricrepi marra flixere caducum;


page 251, image: s251

Parall. Rom. [Abbr.: ?]

Fugisses una: ita certe pro custodia ipsis futurus.
Fugisses una! sed erat spes nulla fugae.
Feroci vultu instabant capiti meo lascivientes caculae
Cum maximo sono et stridore, velut vehementissimus imber, in me ruentes,
Affer cibum, aiebant, rupibus concrete stupor; humorem in poculo.
Rictus nequivisses ferocium istarum, (harum harum, geminando Vett. augebant significationem, sic: Atqui atqui, topper topper, hoc est, cito cito) implere ferarum.
Degustanda (libamenta) poscunt, ex fame macerrimis non est.
Buccella panis super. tamen illi ventrem suum pinguefaciunt.
Ut tellus, iuxta eos et eas, id est cum omnibus pertinentibus, raptoribus istis
Iam nunc statim prae putredine hiscat foetida sub pedibus.
Hoc dolentem obdurat, in lapidem, modus loq. Veterum. hoc memoris enim praecordia fodit. fossat. vox Ennii.
Castra effeminata sunt. prona Venus omnia inclinat.
Et nudata, Milites (Titulos, quod tueantur moenia, dictos) accendit amore.
Hinc tot schoenicolae (Meretrices ab unguento, sic dictae) cur non in pulverem redigit Coercitor scelerum, id est, Deus.
Omnia scorta (mulieres abiectae, quod alliciant) et equitum facinora tollit.
Non scelerum terminus est.
In vetula [(reading uncertain: nasty dirty spot where the t is)] iam,
(Credat hoc aliquis?) volvere uxore scortari.
Extractamque sponda, ni moechis consentiat,
Mactaverint. tanta putrescunt et solvuntur libidine lixae.
Ast plagas magis ego miserrimus innumerabiles
Suscepi. rubet dorsum vibicibus ecce his sic Vett. spatiosa [Orig: spaciosa] vulnera indicabant
Unguentum (ironice) flagrans titio valde opportune praebuit praesentarium. Assam, id est, praesentem. ab assum, adsum, hinc assa nutrix, quod alumno semper assit.
Postquam terrorem incutientes ferreo instrumento afflixere, ut caderem;


page 252, image: s252

OSCA.

Meli: Harmonifa tantem, quia sum nablista, coactant:
Oecanere ad mensam. Quali mulcedine, reris,
Contrectabiliter nervios pressasse loquaceis [Reg: loquacis] ?
Exhululo. interea haud stlem bi iummenta capistrant.
Sic cassabun dum fit equile. n' avariter una
Surpere quod poteratur, aduncans surpuit unguis.
Tanta vetant Volpes mala permanascere ad aureis
Meddicis. haec per ne obiectacula susciet ille:
Si mussare, nefas; vel, si incilare negatur!
Alph: Bucera saecla [Orig: secla] querellaris tu abduxe metellos!
O saltem attegias humileis [Reg: humilis] , sarracaque nostra
Nu cinefecissent, hoc me macritudine limat,
Squarosumque facit tabere aetate senecta.
Flammioculi, horsum horsum, laxim per tecta vagabat,
In vapidum ut seu clusa darent, seu panda domorum.
Cum tonitro scaevum quasi fulguriisset ab aethra;
Vidisses fumo innanteis vastescere pagos,
Et convolsa crepare mapalia, temporis puncto.
Nem' ullus vacerra fuit, qui stingueret ignem.
Solato periit Suffetus; Fratria busto.


page 253, image: s253

Parall. Rom. [Abbr.: ?]

Cantillaturum, harmoniae peritum, quia sum Lyristes, cogunt
Canere ad mensam. quali mistarum vocum dulcedine, reris;
Contrectantes manus nervis, seu chordis, me impressisse sonantibus.
Ululare coepi, interea haud tardi iumenta, equos abducendos, frenant.
Sic vacuum et inane fit stabulum. Nam avare una
Surripere quidquid poterat, curvus surripuit unguis.
Tanta vetant Vulpes mala permanare ad aureis:
Summi Magistratus. sed num per tot obstacula clam resciet ille,
Si tacite, de iniuria accepta, loqui nefas est: si accusatio iusta negatur.
Boves quereris, tu abduxisse milites!
O saltem casulas et plaustra nostra
Non in cinerem redegissent! hoc me emaciat, quasi limae frictu extenuatum.
Illuvie sordidum facit contabescere in senio.
Ardentes oculis prae ira susque deque, (horsum geminatum, auget, ut supra dictum.) per tecta vagabantur.
In fumum ut seu clausas darent, seu apertas domos.
Cum tonitru male ominosum veluti fulgur micuisset e caelo [Orig: coelo] .
Vidisses fumo et nebulis in volutos evastari, et sic rarescere, pagos.
Et convulsa crepare ex casii mapalia, momento temporis.
Nullus stipes (tropice) ex omni militum numero fuit, qui restingueret ignem.
Ita morbo periit Consul noster, fratris autem uxor igne.


page 254, image: s254

DRAMATIS PARS II. SIVE Denuntiatio [Orig: Denunciatio] Pacis.

PERSONAE. Cum Mercurio personato, Quae prius.

Mercurius, sub schemate et habitu Damonis Caprarii, maerentibus rusticis fausta nuntiat [Orig: nunciat] , Romano puroque versu. Quem quoniam Osci non intelligunt, cum ab insano derideri se putent, a verberibus vix temperant. donec ipse quoque Mercurius, ut lepidis capitibus satisfaciat, Osca lingua pergit exponere Pacificationem Ulmae coalitam inter Boivarum, Gallum, et Suecos. Ad ultimum se Deorum nuntium [Orig: nuncium] , deposita persona Caprarii, stupentibus manifestat.

[Note: Romana.] Merc: O Mihi nunc primum fratres salvete soloni.
Quos lapsis fessos rebus, post arma, minasque
Et vacuis intecta casis incendia, tandem
Placatum laevo respexit ab aethere Numen.
Accipite hanc animis, hilaresque admittite famam.
[Note: OSCA.] Alph: Quisnam ollic gradat in mollestra, et sisilat? ennam
Nos specit? ecquidnam gurdus secum ipse friguttit?
Meli: Damon est. aquilusque colos, et rica, soloxque
Dignotant. Custos Musmonum vesculus unde?


page 255, image: s255

[Note: Romana.]

Quisnam illic graditur in pelle ovina; et sibilat? Etiamne
Nos aspicit? et quidnam stolidus secum ipse garrit?
Damon est. fuscus color, et vestimentum pastorale, lana erassa
Designant. Custos arietum, tenuis et esuriens, unde?


page 256, image: s256

[Note: Rom. [Abbr.: ?] ] Merc: BOIUS ut infestos duplicatis viribus hostes,
Bisgeminas acies, geminos concurrere reges
In se conspexit solum, nimis impare Fato:
Nec iam defendi posse auxiliaribus armis.
Ergo cadam, victor totiens [Orig: toties] licet, ultimus, inquit,
In praedam; et Fatum est bello hoc commune, perire!
Europen ex quo funesto polluit ortu,
Astraque terribili foedavit [Orig: fedavit] crine Cometes:
Nulla mali facies tolerandi, nulla laboris
Defuit. oppressos curis transmisimus annos.
Sex prope iam Lustris noster Leo castra per Orbem
Teutonicum profert, et ad omnia classica rugit:
Totaque sub galeis acta est et pellibus aetas.
Quo fructu? pugnas, formidandosque triumphos
Ne memorem, tristis monet experientia: ludit
Mars vicibus, patiturque suas Victoria clades.
Cum monstro nobis res est. certamus in Hydram:
Cui caput abscissum, fit deterioris origo.
Septem consurgunt, quoties truncavimus unum.
Messe sua crescit, seseque reseminat hostis.
Vipereum veluti dentem iecisset ahena
Cadmus in arva novas: miles numerosior ipsis
Pullulat ex tumulis, tubicenque enascitur una.
AUSTRIA, quam nostris lustravit Gloria rhombis,
Et venis inscripsit Amor: quo sertae parante,
Dulcis Hymen taedas regales saepe levavit,
Mutua nos inter statuens connubia sponsos:
Consiliis utinam, dum res et Fata sinebant,
Quae dedimus, semper sinceris usa fuisses;
Lubrica non isto staret Fortuna sub ictu.
Sed nunc plena ruunt, velut infrenata, suisque
Devia restagnant spretis Discrimina ripis;
Torrentis specie Boios spatiata [Orig: spaciata] per agros.
[Gap desc: unreadable] crudele malum. spumosius exstat [Orig: extat] ,


page 257, image: s257

Et vada protrivit. Neque iam succurrere promptum [Orig: promtum] :
Ventum est ad Rubiconis aquas. Ignosce neganti
Cladibus extremam Patriae miscere ruinam.
Hoc sanguis meus, et legum sancita potestas,
Naturaeque vetat prior ac iustissimus ordo.
Et quae, ne incautum traducat Fama nepotem,
Maxima debetur Proavis reverentia nostris.
Ut, quantum accepit sceptrum a Maioribus olim,
Tradendum Gnatis tutetur et asserat heres.
Nec, reor, ipsa velis in fossam meque, meosque,
Immeritos uno cives subsidere iactu.
Exitium alterius nam quae spectare voluptas?
Discute res gestas: Romanos consule Fastos:
Non sumus indecores. fidumque probaverit omnis
Posteritas animum. feci, quod poscere Iura,
Quod potuit praestare fides. nec vincula rerum
Hoc actu violata putes. durabit in aevum
Primus amicitiae vigor, affectuque manemus
Antiquo. non cessat Amor, sed inutilis esse
Cogitur, et mentem propiora pericula pulsant.
Caussa procellarum tempestatisque sonorae,
Quam tulit Oceanus dubio Germanicus aestu;
Lenius undanti flavens Tagus influat Istro:
Dissimili ne turbet aquas, vitiet que colore.
Quod simul advertunt vicino in litore [Orig: littore] Nymphae [Orig: Nimphae] ;
Infremit, et sparsum Triton ulciscitur aurum.
Mox sequitur turbo mistus clangore tubarum.
Sic consanguineis sublimis Iberia ramis.
Molliter inserpat, Stirpemque amplexa coronet:
Ut tamen IMPERII, sub qua requiescimus omnes,
Tuta sit, et nun quam peregrini frondibus horti
Arbor inumbretur: ne vasta et publica Moles
In declive crepet. quo non infausta precamur:
Optamusque DOMOS aeterno foedere iunctas
AEqua serenato fastigia tollere caelo [Orig: coelo] .
Dummodo nec nostram vellant radicitus Austri.
Continuo duo REGNA sibi contraria certant.


page 258, image: s258

Interea nostrum votis discordibus Orbem,
Sive pila est lusu volvunt; seu Sponsa, procantur.
Uritur, inque vices irritat et Aemulus urit:
Donec concurrant alternis ictibus hastae.
In medio positus TEUTO connivet utrique,
Ausa utriusque luit: timet hinc, et plectitur illine.
Nam quid, uter vincat, refert: si victima semper
Certa, nihil meriti, Fatis debemur et armis.
Dumque retundendos Rivalis fregerit enses;
In nos frusta cadant, alienae semina litis.
Haec summa est. Membro Romani Corporis; olim
Si tulit, et nunc fert dignas hoc nomine curas:
Si nihil in summi peccavit culmen Honoris:
Si coniuratos prostravit saepius hostes:
Si, quod Praga sciet, discrimina mille subivit:
Si debellatis excussit tela Bohemis:
Si libertatis cupidum frenavit Anassum:
Si domuit Nicrum, si iunxit ponte Visurgim:
Si rapidum galeis hausit victricibus Albim:
Si prope Wimpenam Turlacia reppulit arma:
Si super infusam Cimbri compescuit iram:
Si Rrunsvvicensis fera perculit ora cerastae:
Si Suecum Austriacis cursu prior arcuit Oris:
Si trucis infandos Fridlandi prodidit astus:
Si Nordlingani sevit palmeta triumphi:
Si totiens [Orig: toties] Aquilis sacrum reparavit amictum:
Si totiens [Orig: toties] acuit collapsum ac debile Fulmen:
Si quater infregit pugnacis Lilia culmi:
Otia si fessa Princeps aetate meretur:
Stet tranquilla Seni, terris meliora petenti,
(Quid Globus iste mihi, quid vilis pondera massae?)
Stet tandem tranquilla salus. Nunquamne licebit
Vivendi caussas, Martis terrore remoto,
Emeritum sentire Ducem: curisque levatum
In placidam noctem tuto deponere Canos!
Cum Belli finis, Pax sit: referamus ad illam
Denique bellorum strepitus, et Tace fruamur.
Dixit; et ad Gallos animumque oculosque retorsit.


page 260, image: s260

[Note: OSCA.] Alph: Quid facitur? mi sunt conct' haec, Meliboee, cnephosa.
Nusardo. Damon: quid muginare tuatim?
Quae septuosa (sumus socieni) cosse, retura.
[Note: Rom. [Abbr.: ?] ] Merc: Qualis ubi adversis iactatus in aequore ventis.
[Note: OSCA.] Alph: Eiulitas Spirille! aliquem procitare videris.
[Note: Rom. [Abbr.: ?] ] Merc: Qualis, ubi adversis iactatus in aequore ventis,
[Note: OSCA.] Meli: Quisquis es, oppila cavum, etad farfena revorte.
Aut, quianam ad nos te, ni vis compescere mutta,
Huc itiner tetulit circum squalidine siptos,
Eloque sis; nostrasque vegens solare gemursas.
[Note: Rom. [Abbr.: ?] ] Merc: Qualis, ubi adversis iactatus in aequore ventis
Navita, quemque hiemes [Orig: hyemes] multae docuere profundum
Et secreta maris: simul increbrescere murmur
Flante notat Cauro, saevisque Aquilonibus Austros
Misceri; atque adeo tres hostes surgere in unum:
Providus, ac dubiis sollers [Orig: solers] praeponere tuta,
Fluctus remorum quia non everberet usu,
Abietis obliquat latus, Aeoliaeque tyrannis
Cedit, et ex alto deducit carbasa malo.
[Note: OSCA.] Alph: Monstrificabilibus sic perplexabile nigret,
Ut rear offudas, nauca et populacia depsi.
Quae, caprimulge, blatis, facio nonhette, velachnes.
Quid musfas filico? quae menta iocalia gannis?
Parce Quietalem miscellio fucilis ire.


page 261, image: s261

[Note: Rom. [Abbr.: ?] ]

Quid fit? mihi sunt cuncta haec, Meliboie, obscura.
Non intelligo. Damon quid murmuras tuo taurino more?
Quae post sepes abstrusa sunt, occulta negotia, (sumus socii) iugose, patefac. retura, hoc est aperi. hinc contrarium obturo, claudo.
Eiulas Spirille? (convicium pastorale. Spirillus enim barba caprae dicitur, sicut Auruncus hirci) aliquem vocare videris.
Quisquis es, occlude os, et ad pasca tua redi.
Aut quare te ad nos, si non vis premere sermonem,
Huc iter tulit, circum squalore saeptos [Orig: septos] ,
Eloquere, nostraque vegetans solare ulcera, gemitum exprimentia.
Monstri similibus sic perplexa quaedam obscure implicantur,
Ut credam fallacias, nugas, et puerilia admisceri.
Quae capras mulgens blateras, nihili facio. Hette et achne, Veterum formula.
Quid murmuras homo nauci? quae exotica lingua garris iocosae mendacia.

Desine in infernum homo inconstantissime et futilis ire. ire, sine praepositione, apud Vett. quod Virg. imitatus, sitientes ibimus Afros, id est, ad Afros. est et modus loquendi Veterum. Mentire manibus, non vivis, hoc est, ad infernos Iudices abi.


page 262, image: s262

[Note: Rom. [Abbr.: ?] ] Merc: Est Urbs IMPERII, Suevis quae dicitur ULMA,
Divitiis armisque potens ac moenibus altis.
Nec procul hinc nati (Fontemque accedere fas est)
Incluta [Orig: Inclyta] Danubii sub nomen euntibus undis,
Huc Oratores rerum coiere sequestri.
Consiliis aequa libratis lance Senatus,
Poscitur, et Bello PAX evolat alma relicto.
[Note: OSCA.] Alph: Pitpit rumiferas strepiti, clarare memento.
Nil nos caelassis, obstringillare dolosus.
Vin, ut te oppuviis elumbem, hac blenne, cateia?
[Note: Rom. [Abbr.: ?] ] Merc: Plaudite felices, redeunt Saturnia saecla [Orig: secla] ,
Agricolae. redit et virgo, quae sidere pingueis [Reg: pinguis]
Maturat spicas, signo vicina Leonis.
Pax verno cum Sole subit, circumflua myrto,
Gallica formosis innectens Lilia calthis.
Pax inter socias alta cervice puellas,
Nube super rorans, calathis dispergit amomum:
Factaque sanguineis ut curet vulnera bellis,
Inversa medicum phiala diffundit olivum.
Laetior idcirco foliis caput induit Annus:
Floridaque ornatos comunt velamina campos.
Ridet ager: rident Zephyris spirantibus aurae.
Iam sonat in silvis longe vocalior Echo:
Tumicibusque ca vis saliunt vivacius undae.
Incipiunt Boiis placidi procedere Menses.
Nulla dehinc virides saltus Bellona revulsis
Stirpibus, aut totos exscindet funditus hortos.
Non turpi gladio flavas tondebit aristas
Implacata manus, nec proteret ungula culmos.
Cessat amor praedae, ferrique insana libido.
Quod superest, sacro splendebit mitius usu.
In silvas rectum, curvum mittetur in agros.
[Note: OSCA.] Meli: Immo est cerritus. manifestum oblucinat. audi.
Quam pro prolubio muger momarque meracam
Stultitiem erugit! labeas titubantia motat.


page 263, image: s263

[Note: Rom. [Abbr.: ?] ]

Quidquid rumoris fers strepens, declarare memento.
Nil nos caelaveris, repugnare callidus.
Vis, ut te verberibus onerem, lumbos defricando, hac stulte, clavae?
Imo vero est furiosus. quasi in luco Deorum errans. manifeste insanit. audi.
Quam pro libidine mucosus fatuus merissimam
Stultitiam eructat! labra tremor commovet.


page 264, image: s264

[Note: OSCA.] Meli: Et prosa spumescit nullo lucore, vel arte.
Alph: Ni sycophantetur somniurgus, lax odefacta' st.
Alloquo. quem calvis? sic tu nos pinsere cilo!
Spurcidicus vomis offertor quam barbara verba!
Tam nepa haud sardo. neque bruta intellegat auris.
Gurde, tuum foeda [Orig: feda] disrunci gutturem amuica.
Ad scoensam properas. noctescunt omnia nobis.
Ceu gramiae impancrent. enunquam clarius infis?
Aut patulis volsim vibrissas nasibus: aut te
Ungustis suppum celeranter grandibus ungam.
Merc: Atqui atqui haud faxis. sollus sum voster. adhames
Mederga, Boiis qui forctum nuntio [Orig: nuncio] et horctum!
Alph: Hoc lacere' st famen. faux in bona cillitur orsa.
Damon: tun' es? at ante sapisti demage blenno.
Merc: Ipsus, ut obstineo: forctum qui nuntio [Orig: nuncio] et horctum.
Meli: Atqui atqui evanna porro. concta insola nobis.
Merc: Ordibor. monerim tamen, ut vostro Hilarodo
Ante axamentum sliceat vitularier. Io.
Surrimite hanc famam. facti sunt momina: Pax est.
Alph: Rumita. at o stlembis cave dedecus occentassis.
Merc: Inceps Boiariae, pulcralia famino, Pax est.
Utque hanc evelem petronibus. oximus assum.
Meli: Corgo tu tempestus ades. iuvat ampliter, ohe,


page 265, image: s265

[Note: Rom. [Abbr.: ?] ]

Ex ore profusa verba spumat, nulla claritate vel arte constantia.
Nisi ex composito ludat nos somniorum artifex, fraudem olfeci.
Alloquor. quem decipis? (Calvit, calvitur, a calvis mimicis desumptum [Orig: desumtum] est.) sic tu nos oblongi capitis homo irridere!
Spurca loquens fallax calumniator, quam barbara vomis verba!
Tam inficete turpia non capio, neque bruta intelligat auris.
Stolide: tuum, foeda [Orig: feda] purga guttur amurca, seu, faecibus [Orig: fecibus] obscaeni [Orig: obscoeni] sermonis. Amurca, faex olei.
Ad cenam [Orig: coenam] , scoensam diceb. Vet properas Allegor. locutio, quam sequentia explicat. ex prandii tempore, obscuritate tua, inducis nobis horam cenae [Orig: coenae] , medio die omnia in nocten convertis.
Ceu vitia oculorum nos in vadant. ecquando clarius loqueris?
Aut patulis evulserim pilos naribus (vibrissae, peculiare nomen pilorum in naribus crescentium, sicut capronae, pilorum ante frontem pendentium.) aut te
Uncis fustibus resupinatum celeriter grandibus ungam, phrasis Attellana.
Ne tam subito, quaeso, facias. totus sum vester, proruas quasi hamo
Erga me, adversus me; Boiis qui felix aliquid et faustum nuntio [Orig: nuncio] .
Hoc elicere est sermonem. quasi dicas, tandem permovimus. fauces in bona moventur exordia loquelae.
Damon: tu ipse es! at ante sapiebas minus stulto.
Ipse sum, ut ostendo. felix qui nuntio [Orig: nuncio] et faustum.
Quam mox iam nunc rogo, eventila porro cetera [Orig: caetera] , quae animo conclusa geris. cuncta sunt insolita, nova et mira, nobis.
Ordiar. praemonuerim tamen, ut vestro festivo cantori, alias lascivo, et ob bonum euangelium exsultanti.
Ante lepidum carmen liceat prae laetitia in morem vitulorum gestire. Io.
Suscipite hanc famam. facti sunt momenta et caussae. Pax est.
Narra rumorem. sed tardis, timide credulis, cave, fallendo convicium dixeris.
Deinceps Bavariae, pulcherrima eloquor, Pax est.
Hanc ut patefaciam, quasi removendo velo videndam, rusticis, duris et quodammodo ex petra excisis, ocius [Orig: ocyus] adsum.
Ergo certe tu tempestivus ades. iuvat amplius, ohe,


page 266, image: s266

[Note: OSCA.] Meli: Ruspari. quianam? quisnam tibi garruit isthaec?
Nam famella facul fabella' est: moltaque volgum
Sutela incertat facul est condepsere fallas,
Veratum quitus fueris planare disertim.
Merc: Delico summatim. vopte auscultate. Suevum
Ex terra redino, qua ablectis aedibus ingens
Fulgit, et axata' st moerorum obiectibus ULMA.
Quin et Danubius genitaliter atque fluenter
Principialis ibi et manalis habetur oriri.
Post qui diluviat naves, magmenta capissens.
Meli: Defrudas. longa a curtis dispesce. quod aias,
Topper ai. frustra sterilas intercipis aureis.
Merc: Heic [Reg: Hic] arnas pascensque crepas, promellor in urbem.
Nu scio qui, manante polo. Dignissuma porro
Gnoscite. Primanos spicio, quantumque miniscor,
Itabant hilari. nec eorum volta fragebant.
Alph: Atqui atqui audibo, quantum communitus axint.
Longendoitii tandem circanea mitte.
Largiter ampiruas. summae decermina prome.
Merc: Diditur extemplo fama inconspreta viritim!
Boiugenas, Celtas, Sueonas meliosibus Fatis
Consponsos, confoedustos mitescere taxim.
Ac sine turbellis iam pace licere fruisci.
Bellorum quoniam gracilescere coepserit horror;
Hostica dividiis pisatis tela sipari.
Meli: Eia. sed an Pacis flustrum abs remeligine venti'st.'


page 267, image: s267

[Note: Rom. [Abbr.: ?] ]

Inquirere. quare, aut quis tibi narravit isthaec [Reg: istae] ?
Nam fama facile fit fabula: multaque vulgus
Astutia incertum facit. facile est, commiscere fallacias.
Veritatem utique poteris explanare disertis verbis. dicendo quod res est.
Explico in compendio. vos ipsi audite. Sue vorum
Ex terra redeo: in qua ornatis, allicientibus, unde allectae, meretrices vocantur apud Vett. et quod viros alliciant. aedibus ingens
Splendet, et nominata est a muris et propugnaculis Ulma. Moeri apud Vett. muri.
Quin et Danubius gigni atque fluere
Ex fonte velut principio manare et oriri traditur.
Qui postea submergit naves, maiora augmenta sumens.
Defraudas nos longa et inutili suspensione. prolixa a brevibus separa. quod dicere vis.
Cito dic. steriles, vacuas et inanes, frustraris aures.
Hic agnas pascens et capras promoveor in Urbem, Ulmam.
Nescio quomodo. mane faciente caelo [Orig: coelo] cum dilucularet, manat, dicebant Vett. id est, fit mane, diescit. Dignissima porro
Discite. Primarios viros ex Bavaris, Gallis, Suecis conspicio. et quantum recordor,
Ibant hilares: nec eorum vultus mihi displicebant, quia non languidi. vultus fraget: id est, tristitia languet.
Sed enim iam nunc, quam mox audire velim. quid in commune egerint.
Longi initii tandem supervacaneum circuitum mitte. (duabus licentiis utuntur in hoc versu crassi rustici.)
Nimis fuse proloqueris. decerpe, et dic summam rei.
Spargitur, dividitur, extemplo fama non improbata, vel improbabilis, per ora virorum.
Bavaros, Gallos, Suecos melioribus fatis,
Una eademque partium sponsione devinctos, confoederatos mansuefieri sensim.
Ac sine turbis iam Tace licere frui.
Bellorum quoniam diminui coeperit horror;
Hostilia fractis discordiis tela proici [Orig: proiici] .
Bene est. sed an Pacis malacia absque remora ventorum est.


page 268, image: s268

[Note: OSCA.] Meli: AEmida nu Gaili speranda salacia ponti?
Merc: Flacciscunt flucti. Boium prosumia salvum
Celtica vectabunt. Laebertas Boia fidusta' st.
Alph: Ni creperum obvares, nenuque aliuta sequatut;
Certe edulcassis vitai ablegmina nostrae.
Merc: Persancte vero, nec obacero plauda Halophanta.
Municat hoc Damon, sed nu ut Quinquertio futat.
Nempe bovinetur! Pacis consentia certa' st.
Meli: Ningula surpat, ain, rem fixula? an endo Senaclo
Ac seliquastris Sciscentum ningulus Ulmae
Discrepuit Buteo: bliteis qui pectora mosset
Terriculamentis. multant nos nequia Fata
Saepius, atque danunt improspera praebia; ut ibus
AEgrior admorsis fiasque macellior exin.
Noegea Fortunae quondam vortuntur in atra.
Hoc defloccati senicae, pubesque labellis
Saepe menunt apicis. Qui nescit, desapus hic est.
Nam nu rarenter campas ceu seria; bignum
Dalivi hoc capimus bellum pro pacibus AEvo.
Opprobramentis bucaedas insequit atrox
Artua moltiplici paverans rorarius ictu.
Merc: Nulla metus. plancis inscripta haec Pacio mantat.
Iamque ipsius MEDDIX, subicesque, remisse MONACUM
Clarantur. redinunt pilenta, virique viraeque,


page 269, image: s269

[Note: Rom. [Abbr.: ?] ]

Tumidus nonne Gallici metuendus (sperare apud Vett. etiam timere significavit) resiliens aestus maris? (Salacia, quasi saliens undarum aestus)
Constrati sunt fluctus, malacia. Pace, Bavarum speculatoriae navis salvum et incolumen.
Gallica vehet. libertas Bavarica iustae fidelitati est concredita.
Ni dubium depravas, et si non aliud sequatur,
Certe dulcedine correxeris virae reliquias nostrae.
Sancte asse vero, nec obloquor (alias interpello) flaccida, sine fundamento, quasi omnia mentiens.
Communicat hoc Damon, sed non, ut quinque artium peritus. apud Vett. Pancratiastes omnia in maius augebat. auget. hinc resuto, diminuo, quod auctum erat.
Cur enim convicietur? Pacis consensus, conspirantium sententia, certus est.
Nulla ligat, dic, rem fibula? an in senatorum curia
Ac subselliis sententiam ferentium [Orig: ferentum] , nemo ULMAE
Discrepavit, imminens privato commodo, buteo, alioqui, avis ex accipitrum genere. inutilibus qui pectora movisset
Terroribus. multant nos mala Fata
Saepius, atque dant infelicia remedia; ut iis
AEgrior acceptis, fiasque ipsa macie macrior exinde.
Candida Fortuna aliquando vertitur in atram.
Hoc calvi senes, quasi absque floccis canentibus, hoc adolescentes labellis
Saepe memorant glabris imberbes. quisquis hoc ignorat, insipiens est.
Nam non raro nugas seu seria; duplex
Insani hoc capimus bellum pro Pace (apud Vett. etiam in num. plur.) AEvo.
Opprobriis. flagellis caesos ac dignos loris nauticis, insequitur atrox
Artus multiplici percutiens satelles militaris ictu.
Nullus metus. planis tabulis. Per tropum, absque doloso profundo, inscriptum hoc pactum manet.
Iamque ipse summus Magistratus, Elector, subditique remeare Monachium
Perhibentur palam, revehuntur currus, proprie feminei, cum viris et uxoribus.


page 270, image: s270

[Note: OSCA.] Merc: Atque parectati, sublestoque agmine casci.
Meli: O quam nos laetas! fuat aeternabilis horna
Pacio. nu tanti emissim Ambarualia Sacra.
Nu si hinnibundis centum, totidemque bisetis,
Imbarbescenteis hirquos obstrudat Haruspex.
Alph: Pacis Acupedios hietans perconto, camillo
Fortunae; queis [Reg: quibus] queis [Reg: quibus] , quoi quoi debebitur arna
Victima, cum botulis, et cum cretere profundo,
Est stlocus heic [Reg: hic] et stempus, ut antroet Alphesiboeus
Meli: Nemut enim superescit, et haud medioxum9. Olli
Sublima laudeis, et emem diceto mihipte.
Merc: Dicebo, neque mentibor polentia maior
Suffuit artito, meminentique omnia Gallo.
MARSILIUS, quo nu dubianda emussitet alter
Rectius, et nitidet nigra, disque capedinet alpa:
Exgregius, munis, simituque duellicus heros.
Nimbatus Musarum oleo, ac ceromate Martis:
Altertumque et atrumque eatus defundere, curvas
Ampedices legum solo grummatur Honesto.
Hic Vir, hic est veiam Pacis prognariter urgens.
Quippe malassavit zonatim tesca laborum,
Ingenio mansues, ut dat consuetio Gallis:
Et queis [Reg: quibus] polteius clueat fax endo senato.
Qui tamen aestimia sapientum plisima polens,
Consiliis quantum reliquos praesiderat igneis:


page 271, image: s271

[Note: Rom. [Abbr.: ?] ]

Atque puberes, infimoque cum agmine senes.
O qua nos laetiia afficis! sit aeternum hoc initum anno
Pactum. non tanti emerim hostias, quibus arva lustrantur: lustrabantur, ut Dii propitii fertilitaten largiri vellent.
Non si equi centum, totidemque porcis
Barbigeros hircos dono obtrudat haruspex [Orig: Aruspex] , victimarius extorum inspector.
Pacis in negotio huius procurandae currentes acutissimis pedibus. Celeres, Vett. Acupedios dicebant, ab acumine digitorum, hiscens, avide, inquiro Ministros
Fortunae. quibus quibus, cui cui debebitur agna
Immolanda cum farciminibus, et cum scypho capacissimo.
Est locus, et tempus hic, ut gratias agat Alphesiboeus [Orig: Alphesiboius] .
Nempe enim supererit, et non ex mediocribus. illius
In altum effer laudes, et eundem, eiusdem nomen, dicito mihi ipsi.
Dicam, neque mentiar. robus, vis, nervus maior
Sub eodem tecto fuit in omnibus artibus exculto, omniumque, requisitorum, memori Gallo.
MARSILIUS, quo non dubia ad amussim expediat alius
Rectius. ita illuminat (per tropum. nam nitidat, alias lavat, diluit) obscura, explicat aperta. Alpa Vett. dicebant pro Alba. hinc quidam putant Alpes, a candore nivium dictas.
Egregius, officiosus, simulque bellicosus heros.
Perfusus, quasi unguentatus, a nimbo vase continente unguenta, Musarum oleo; alio item unguento pugilum, verbo. Paci belloque aptus:
Et sive alterutro sive utroque sciens uti, curvas
Ampedices legum, glossas iuris, sententias, etc. sola dirigis et metitur honestate, gruma, mensurae genus flexas vias ad line eam dirigentis.
Hic vir, hic est currum pacis strenue urgens, Ulmae, cum D. I0. Kitnero, ceteris [Orig: caeteris] que.
Quippe emollivit in orbem stantium asperitates laborum.
Ingenio mitis liberali, quemadmodum fert consuetudo Gallorum.
Et quibus ulterius, ulteriora prospicientibus, splendeat, ingenii, fax in senatu.
Qui tamen aestimatione sapientum plurimum pollens,
Consiliis quantum reliquos praecellit, quasi intentus ad sidera, igneis [Reg: ignis] , non tardis, sed quasi illustribus mentis vigiliis.


page 272, image: s272

[Note: OSCA.] Merc: Unose tantum protelat MEMMIUS ipsum.
Clivia sic pariter superans, ac litta, faculter;
Sibus, et explenens magnae procestria mentis.
Confluge patrita decorum, atque ingentibus factis:
Ingrettusque pedam Strita vorum, et noegea Fata.
Nunc per Westphalicas, ops qua Mimigurdia fervit,
Andruat anquirens sufesque redandruat arceis [Reg: arcis] .
Olli undabundo copi mens plena fururo
Luciscens verum scite exanclare potestur.
Nec se, dum sagis indolget fortean augur
Coniectamentis, umquam moitangula vanat.
Ooeanas ut aquas nu sirpat ripa palustris:
Sic neque Francigenis fundum ruspantibus obstit
Agger, et indupedit. torporant omnia Fato.
Alph: Plera recentasti sed quae te audentia, Damon,
Illatebravit in haec, conbenno, plexa, simulte
Conivola? anne unae tu Mercurialis homillus
Noctis es, iste catax, gramiosus, nepus et ardus.
Nam pit here praeter pecua et mulgaria vasa
Agnoras, lactemque crepae, auxillamque colustri.
Merc: Deposita persona Caprarii. Ille ego sum (Larvae scenatilis absipo formam,
Qualem surremsi caelo [Orig: coelo] extrans, ab Iove missus)
Ille ego sum, quem dusmoso praegnata sub antro


page 273, image: s273

[Note: Rom. [Abbr.: ?] ]

Unicus unus tantum et solus longe propellit MEMMIUS, Claudius de Mesmes, Com. d' Avaux, ipsum.
Ardua tam pariter superans, atque iam subacta (comminuta; nullo negotio;
Cadidus, et explens magnae spatiosam [Orig: spaciosam] capacitatem mentis, Procestria alioqui sunt latum spatium [Orig: spacium] ante castra.
Durabili affluxu gentiliciorum decorum, Patritum, sicut auitum dicebant Vett. atque ingentibus factis. HOC NULLA EXPLICATIONE INDIGET.
In vestigia progressus Maiorum, et candida (sive felicia) Fata.
Nunc per Westphalicas, qua dives Mimigardia, Monasterium, Urbs in WEstphalia iam nimis quam famosa. Legatorum frequentia et curis aestuat,
It reditque, consiliarii officio, multa inquirens, arces.
Illi more undarum, copiose affluentium, Mens plena futurorum
In abdito allucentem veritatem scite eruere, docte, quasi propinatam exhaurire, potest.
Nec se, dum praesagis indulget forsitan augur
Coniecturis, umquam [Orig: unquam] mens multos angulos habens, tropice, in diversas mundi partes quaquaversum exporrecta, fallit.
Occant ut aquas non alligat, frenando aggeribus, quae minus exundet, ripa paludis:
Sic neque Gallicis Ingeniis, fundum rerum scrutantibus obstat.
Agger, et impedit. torpefaciunt, enervant et domant, omnia Fata.
Pleraque recensuisti. sed quae te audacia, Damon,
Penetravit in haec, Sociene, (Conbenno, in eadem bennae seu curru sedens) latebrosa arcan arum rerum, similiter
Abstrusissimarum (alii legunt, conviola, nescio, an bene.) An unius tu Mercurialis homunculus
Noctis es, a Mercurio, una nocte, Magister creatus, iste claudus, miser, sordidus et macer.
Nam quid heri prater pecudes, et, in quae mulgetur, vasa
Noveras, lac caprinum, ollulamque spissiore lacte repletam.
Ille ego sum (Larvae comicae, personae fictae, abicio [Orig: abiicio] formam.
Qualem suscepi caelo [Orig: coelo] exiens, ab Iove missus)
Ille ego sum, quem dumoso praegnans sub antro


page 274, image: s274

[Note: OSCA.] Merc: Cyllenes, effafilatum saniter olim
MAIA dedit, sublima micans folgore patali
Stella: suum dacrumis [Reg: lacrimis] iubarem quae humentibus auctat.
Tanto itere ad terras celerrimus, absque tumulto,
Indogredi gnixus, post dignorata vaporum,
Boiariam indepto: taximque caduciter ad vos
Tot lixabundus per millia [Reg: milia] millium [Reg: milium] ivi.
Contemplate alas, haec tentique-pellia plantae.
Pitamque ex baculo tollentem sifila Virgam.
Hac maneis [Reg: manis] quondam ciniflones strudo sub antra
Volcanosa Stygis, penitae forbea flammae.
Adque Cohum, virtus quos diruncivit, et ignis,
Sublimo e grumis. Vis nunc haec fivite dicta.
Bello evallato, Pax est. quam malthacus AEther
Perpetuitassit; quam Dii longiscere faxint
Cum Lasibus [Reg: Laribus] , qui averruncent promonstra Penates:
Silvanusque gravastellus, Satyrique fratillis
Urvati, doctae Dryadesque viere corollas.
Vos vostro date, Petrones, ancisa quotannis
Damoni: treis nefrendes, et matris avillam
Subrumam: strupposque duos in bacare gilvo
Spicorum, arque in simpuvio mactate bidentem.
Hinc me iteru ex oculis sursum orbicus expato topper.
Monendus es, quicumque [Orig: quicunque] attigeris nostra: nos tempori, ut fluxit, fluitque, scribere. ut fluxurum est, non consuesse [Reg: consuevisse] , immo nec posse. nisi, quod quidem facillimum videtur, ex Poeta momento temporis, fiam vates. uti non semel ex inopinato transmutatus sum, quo tamen ipso tempore, pene tantumper aenigmata praesensiones evolvo. Totum hoc Drama, scito non esse compositum ab Entheato, seu divina patiente. Historiam in oculis vulgi positam, accepimus referendam. sic se res habuit: et, spero, adhuc habet.


page 275, image: s275

[Note: Rom. [Abbr.: ?] ]

Cyllenes, montis Arcadiae, exsertum, quasi filis uteri materni evolutum, sano felicique partu, olim
Maia dedit, sublimis micans fulgore valde patenti.
Stella: suum lacrimis [Orig: lacrymis] iubar quae humidis auget.
Tanto itinere ad terras celerrimus, sine tumultu
Ingredi nisus, post signa pedum vaporiferis nubibus impressa,
Bavariam consequor. sensimque ex alto delabens ad vos
Libere ac prolixe viam emensus, per tot milia [Orig: millia] milliarium iv.
Pervidete alas et talaria pedum,
Factamque ex pedo pastor ali tollentem nunc sibila Virgam.
Hac deterioris notae sepultos maneis [Reg: manis] trudo sub antra
Nigra, ceu Vulcani Aetna, longam habenti caudam (allegorica dictio, id est, aeterne) pabula futura flammae.
Adque caelum [Orig: coelum] (quasi ex chao, unde Vett. formatum credebant.) Virtus quos purgavit et ignis
Elevo ex terrestribus tumulis. Vos nunc haec figite dicta.
Bello extra vallum eiecto, Pax est. qua mollis et placidus aether.
Perpetuam esse velit. quartam Syll. necessario producimus, quan quam sicut, in fortuito apud Horat. tertia, produci potest. quam Dii longius extendi faciant.
Cum laribus, qui aevertant magna monstra Penates:
Silvanusque, Silvarum Deus, Silenus. senior. Satyrique villis sordidis
Circumdati, doctaeque Dryades vincire corollas. Dryades, Deae nemorum.
Vos vestro rustici, petris editi, vetus encomium, vasa caelata quotannis
Damoni: tres porcellos, et matris o viculam
Lactantem: fasciculosque duos in vase cerei coloris
Spicarum, atque in vase sacrificali mactate ovem.
Hinc me iterum ex oculis, calum versus, motu circulari, in auras patentiores conicio [Orig: coniicio] statim.

habet. Eventus sequaces in animum meum non valent. futuris haud obstringor, illa tetricae mihi Musae nondum indicarunt. In secunda Dramatis parte, quam laetitiis praesentibus implevi, non audiveris nomen Pacificationis, Indutiarum [Orig: Induciarum] , Armistitii. Sed Pacio vel Paces. haec enim duo nomina Osca sunt. Pacificatio et Indutiae [Orig: Induciae] , non item. Armistitium ne quidam Latio receptum est. Gaudere potius debeas audito nomine Pacis, quam pacificationis. Si non recipis asseverantem! saltem iuva optantem


page 276, image: s276

PARS TERTIA. Tripudium rusticum.

Stupens rustici subitam metamorphosin Damonis. Ingenium Mercurii, quem falso caprarium crediderant, aspectabili Numinis forma perculsi, pavide mirantur. Gaudent tamen, et se vix capiunt. Denuntiatae [Orig: Denunciatae] pacis bona commendant. Itaque ad cerevisiam, temetum, tomacula, choreas, caeteraque consueta vita oblectamenta anhelant.

PERSONAE. ALPHESIBOEUS, MELIBOEUS, qui prius. [Note: OSCA.] Alph: O Deus adrumans, bitiens, caducifer, alto
Iupitere [Reg: Iuppiter] , et pressu sate Pleiados elecebrosae!
Tun'es Atlantiades! ten, oppuviare cateia
Sustinui (horripilo) atque ungustis ungere suppum!
Mente inebra, mente exsensa exfutaque; truonem
Surrigo, et immanem similemque imporcitor ocri.
O scorde Alphesiboee, et serio expergite Casnar!
Meli: Quid nu bubleum et calpar deblacterat ore!
Alph: Procapis o Maiae, prorsum vafra atque carissa!
O prox! quam nostras, dum gnarigat, hostiit aureis [Reg: aureis]
Quamque negibundos enubrans, ceu duidenteis [Reg: duidentis]
Sermonum salibus samellae ad pabula traxit!
Tu Cosmeta Deus, clarae bulga edite Stellae.
Meli: En, Iovis interpres, liquidam ut gnixatus in aethra
Traviat incretas nubeis [Reg: nubis] , cretisque catillat!


page 277, image: s277

[Note: Rom. [Abbr.: ?] ]

O Deus rumores serens, peregrine, qui fers Caduceum, summo
Iove, et oppressione sate Pleiados, filiae Atlantis ex Pleione, illecebrosae, elecebrosa, epith. proprium formosarum apud Vett.
Tune es Atlantis nepos! te verberare clava
Tentavi, pilis stantibus cohorreo! atque, uncis fustibus ungere supinatum!
Mente infausta, turbata, sine sensu effusa, nasum
Iam erigo immanem, similemque rusticus monti. Imporcitor, porcas faciens in agro, hoc est, terram eminentem inter duos sulcos.
O sero sapiens Alphesiboee [Orig: Alphesiboie] , sero evigilans senex.
Quid non vinum verus, et temetum recens effutit ore!
Progentes o Maiae, Mercuri, prorsus astutissima.
O bona vox, suavissime fantis Mercurii, quam nostras, dum narrat, feriit aures?
Quamque incredulos et contradicentes inhibens, velut oviculas,
Salsis sermonibus ad famae gustanda pabula (vesci auribus apud Vett) pertraxit.
Tu ornamentorum caelestium praeses Deus. clari utero edite Astri. vid. supr.
En Iovis interpres, liquidum ut nixus in aethera

Transit indivisas nubeis [Reg: nubis] , perque divisas catellorum more discurrit. Traviat, transit. Lucretii verbum Idem, ne erres, fol. 244. in duas syllabas contraximus, per metaplasmum. Oscis valde familiarem. et qui dem in vocabulis utcumque [Orig: utcunque] abhorrentibus. qualia etiam apud Comicos passim reperiuntur; v.g. scias, suae. apud Terent, in Andra. A, 1. SC, 1.


page 278, image: s278

[Note: OSCA.] Meli: Ut se paudiculans, quasi serpula, motuat; aut ut
Condalus in gyros! ut naviculatur in alto!
Ut avagar, et palmis aurai remigat undas!
Iam motat pennas, iam se, nulla arte labosus!
Alph: O Meliboee. tagit me poesna, dolosque, pudosque.
Manali lympha quis colpam februet istam?
Meli: Mu! neque enim Arferiam libabo pace nocentem.
Vin, scaevos ut edim bulbos! aspelle timorem.
Hic Annus nobis forctus colluxit et horctus.
Alph: Salte incoxemus. quin corgo ocquiscimus ambo
Suppliciter? veniam duit Hermes congenuclatis.
Meli: Bilbio laetifice. pro quanta faventia Divom [Reg: Divorum] !
Rursum posse obbae lac quactum invergere rursum
Posse in basterna veltensis esst turundas:
Et cum dulcacidis coliphia. qualia simplo
Degulo, cum [Orig: quum] benna frux est distracta forensi.
Alph: Pax segetes grandire facit: Pax ova parite.
Hac fruticescit ager, sicilitque scespita gramen:
Pennivagant pulli: specias matrescere fetus.
Omnia iam nauscunt. foedi iuvenantur et arnae.
Meli: Topper? io, topper, mulctralia, muria, lardum:
Et vitreum fumo plenum Cerealis apludae
Alph: Iam cyathissemus. Burranica potio praesto' st.
Rasor ubi Flatorque? Lyram, Meliboee, magistra.
Terra vicissatim pavienda'st. occipe saltum.
Meli: Vasticiem prius ex tescis runcemus aratro.
Dein dare nefrendes decet, atque ancila petenti
Mercurio, strupposque duos in bacare gilvo
Spicorum, atque in simpuvio mactare bidentem.


page 279, image: s279

[Note: Rom. [Abbr.: ?] ]

Ut panda membra exporrigens, se serpentis instar movet: aut ut
Annulus in gyros circumactus! ut navigat in alto aethere!
Ut vagatur, et manibus, velut remis auras quatit, velut undas!
Iam movet pennas, iam se, sine ullo labore!
O Meliboie: tangit me poena, dolorque pudorque.
Manante perenniter aqua quis culpam purget istam!
Sile. Neque enim aquam, qualem inferi Manes bibunt, libabo tempore pacis, nocentem. cogebantur enim sumere Rei, ut ventrem rumperent.
Vis, ut pessimis veneficiis imbutos edam bullos! pelle timorem,
Hic Annus nobis felix alluxit et faustus.
Saltem in coxam sedeamus (caeremonia [Orig: coeremonia] ) quin ergo incurvamus nos ambo
Supplicitor? veniam dabit Mercurius genua flectentibus.
Edo sonum laetitiae, qualem motus cantharus in rusticorum conviviis iam fermentatis, pro qualis favor Divum!
Posse poculo lac coactum, florem lactis, infundere: rursum
Posse inter vehendum comedere liba.
Et cum mixti saporis potionibus devorare athleticum panem? qualem gulosus
Absorbeo: quando fruges ex curru distractae sunt forensi. in Foro Monacensi.
Pax segetes facit grandiores. Pace ova pariunt gallinae, captoribus scilicet amotis.
Tempore Pacis frutices emittit ager, secat falx gramina. secespita alioqui culter incurvus
Pulli avium pennis vagantur liberius. videas matribus similes fieri foetus.
Omnia iam nascendi gratia se aperiunt. hoedi iuveniliter saliunt, et agnae.
Statim, io, statim vasa plena lacte, offae, lardum,
Et vitrum nodosum plenum cerevisia. Apluda hic accipitur pro comminuta intritaque materia, ad coquendam cerevisiam necessaria.
Ribamus cyathis. lacte mista potio praesto est.
Ubi fidicen, ubi tibicen? Lyram, Meliboee [Orig: Meliboie] , rege, tempera.
Ter a vicissim quatienda est saltu. incipe choream.
Vastitatem prius ex tesquis incultis arvis resecantes purgemus aratro.
Deinde dare porcellos decet atque vasa caelata petenti
Mercurio, fasciculosque duos in vase cerei coloris
Spicarum, atque in vase sacrificali mactare oviculam.


page 280, image: s280

De Anno quadragesimo septimo Oscorum PRAESAGIORUM Fragmenta.

POSITIS Soccis, decurso Dramate, ad explicanda mysteria AUGURALIS SAXI procedimus: eius, de quo supra mentio facta est, fol. 232. in venti a nobis prope Hipp-osco-crenen. Iacebat ad caput Fontis in opaca silvae, miris characteribus et figuris insignitum. Istud, eadem adhuc vespera, Fauni, quo iussi erant, comportarunt. prodigia quaedam et ipsi referunt. nullis trochleis aut vectibus aliove instrumento opus fuisse, ad formidabilem visu molem elevandam. quin nescio quo interiore tremebundam succussu, ad accedentium porrectas manus, ultro se mobilem portitoribus, et quibuscumque humeris obnoxiam praebuisse. ferebatur ergo nullo negotio, sine doloris sensu, spissiorisve anhelitus augustia, vel metu vibicis imprimendi ex onere. Observarunt inter eundem, quoties gressum stitere, tinnitu quodam Saxum admonuisse ipsos, ne deponerent in terram, alieni soli contagio polluendum. Caeterum Faunos, in liberiore Campo, consuesse [Reg: consuevisse] morari, et circumspicer e tuta intutaque, apud celebriores Poetas decantata res est. Nam pavidissimam Semideorum genus perhibent ab eo tempore; quo in Thessalia Labdacidae quondam, iusto apertoque proelio [Orig: praelio] , vibratis in faciem arboribus conflixerant tum enim Satyros, qui tumultu exciti, tamquam [Orig: tanquam] , ad festivum spectaculum otiosi concurrebant, unanimi Centaurorum impetu, dolentium videri a Capris, pene suisse obtritos; nisi quam mox effusa fuga silvarum suarum latibula repetiissent. cuius infortunii ac periculosissimae tempestatis memoria hodieque confusi, in vallibus. et nemeroso saltu, post carectae pugnaces, camporum planis diffidant. hinc meticulosi coniectus oculorum extra silvas, locis inassuetis, errantium. quo factum est ad Voti mei successum, ut velut inter hostiles insidias celerrime properaverint ad metam. quam simul attigerunt, aiunt ulterius se nequivisse progredi: obrigescentibus plantis, iam iamque radices digitorum in terram fixuris. scires divinitus cohibitos. Enimvero et Lapidem, antea vix pumice graviorem, repente tanto pondere cervicibus incubuisse; quanto ne quidem Enceladum Aetna gravet, aut


page 281, image: s281

Tiphoeum imposita Inarime. Itaque eum in fatali loco, non tamen absque convenientibus monticolarum caeremoniis [Orig: coeremoniis] ,; rite depositum erexerunt: ut nimirum contemplari et secreta eruere volentibus opportuniorem sui usum praberet. Quae omnia ita se habere, quemadmodum recensui; Satyri quatuor, tactis cornibus, villosis auribus arrectis, et quod religiosissimum apud ipsos habetur, bis terve demulsis manu auruncis, persancte iurarunt. Ego lustraturus inusitatae magnitudinis, et prope par AEgyptiis operibus Monumentum, comite Didaco Cyrisato, accessi venerans tamquam [Orig: tanquam] ad Sacrum et Saxum. Denos quinos pedes altum, novenos latum, totidem crassum erat. primo aspectu deprehendi fuisse partem obelisci, sicut intra mediam basin ampli adhuc spatii, procul a cono surrexerat. probamus testificationem Faunorum, asseverantium, subinde in via, ex modico pulsu tinniisse. quamquam [Orig: quanquam] enim barba a et bruta moles nobis apparebat, minimeque idonea imitari vel referre metallisonum: si paullum vel digito feriebamus; remugiit instar aeris Campani. eoque permotus indicio Didacus, credidit fragmentum esse Parnassi; aut certe decisum ex illa rupe; in quam Echo, post interceptas amoris imagines, Imago vocis facta primum secesserat. ut ut sit, verberatus silex horribili canore contremuit, Me multo magis capiebant attonitum ignoti apices, et monstra discordantium formarum, quae repraesentavit copiosius, quam belluata tapetia. Nec difficile fuit agnoscere divinam manum, ipsi Lysippo et Scopae insultantem. Nam ex composito rude opus singulare artificium commendabat, quisquis tuebatur, statim intelligebat Arcani aliquid latere, et informibus figuris exhiberi portent a. Porro implexa inter se signa notasque, auibus intercurrentibus distinguebantur, speculanti; etiam prius quam cogitatio maioris Secreti subiret animum; obiectus est numerus quadragesimus, deinde et septimus. quumque muscum dimovissem, ex cuius putri madore, plurima labes iam ducta Figuris insederat, sexcentesimus. Ex illo annos computantem admiratio simul cepit et religio. Si Lapis iste praesagia spirat! si proponit aenigmata! si continet numen inclusum! si Osco sermone, Phoebus in Obelisco latens vaticinatur! si usque in nostra tempora, et quidem Annum defluentem quadragesimum septimum procurrit! Quis autem explicet?


page 282, image: s282

quis suis quaeque conferat locis, disponatque, ut coniectare possit? quando pleraque vel imbre exesa, vel vetustate extrita sunt, sed et hederae hinc inde serpentes variis flexibus altissime grassabantur. Sive Superi no luerint omnia sciri; sive Fata inviderint; iacturam curiosae voluptatis passi sumus. quippe studiosissima diligentia moliebamur eruderare, si liceret, singula. Vel sic tamen in defessi continuo admovimus operi manum, Ego fossoris lectorisque officio functus, dictavi: Didacus cum cura exscripsit in hunc modum, quem, publico bono, oculis subiecimus. Ceterum [Orig: Caeterum] Osca tantum verba leges. nam Parallela Romana opponere, sicut in Dramate feceramus, prohibuit sacra oraculorum caligo, et quam sentire videbamur, occulti numinis interfusa maiestas. deinde periculum erroris facile committendi in rebus ignotis. maluimus quoque candide ignorantiam confiteri nostram: quam ultra vires humanas stolide ferri, et superba cupiditate divinas trutinare sententias.

AUGURALIS SAXI facies anterior.

Litterae [Orig: Literae] intercalares, Emblemata visa designant, ad calcem subicienda [Orig: subiicienda] . truncatas, sive corruptas sententias linea subduximus. praemorsa capita vel extrema verborum, asterisco notata sunt.

Impesce, impesce lauta * heno manabili
Loebecsa Paubes a --- --- --- * Isata.
--- -- --- venibit --- fratrians tibi
Axata --- --- --- et duellica * simul
Gens habris habra b --- cum Gesis suis.
--- --- sparse floses, quique odefecerint,
--- - --- -- -- saniterque sternuunt.
Haec infit Dubenus, c Cui Gryn * * --- et
Patara ocquiniscit. gnarigate --- -- ---
--- --- gnarigate * phae - - - * sareae. d
Endo ollo Dio cum Scymnis e --- Aries


page 283, image: s283

----- coniscabit Taura coram pinguibus
Late ampiruabit italis. --- -- --- ---
Nenum deversus it fidasta Pacio. f
Aspellite dracumas -- Lases --- * oici.
Endo ollo Dio, fedi et arni -- --- -- ---
Ambsegetes copi quaqua gliscent gliscerae.
Nu metuent hinnibundos, nu cantherios.
G Ager absque --- -- --- runconibus
--- -- -- -- --- dasi faciet forbea.
Sic surrimentur spici --- in aletudinem,
Exsurge, fraxa persulcator aeris
Plumose, fraxa --- - --- colosis aquili. h
Est stempus. -- --- corruspare, qua potes
Metellos. -- --- -- --- desubito cala,
Anquire. rutuba nam tumulti hoc buprocat.
Haec infit Dubenus. Crocotila et crecentia
Qui deliquum neglegit, i --- --- rubidi
---- - ---- lamberassit mamphulam.
Et pro silato habessit solatum --- -- ---
O Meddix bicolos: k Coge admissivas Aves.
Pugnandum'st. -- --- --- -- clunacula
Dextrabus educantur, --- - --- ---
Laevabus oreo dignoratae --- --- effigiae.
Num cesticillum pro Diad * -- --- ---
En quo progretti -- -- --- --- Lirini.
Visi catillare omnem per Garmaniam.
Tanta' st in --- --- --- properantia.
Humana semper sarpuntur l --- --- ---
Cau * ne * tuna in fundo bilbiat.

[Note: a In Insignibus obliquata trabs, sive semita, corymbis amicta. b. Lilium. c. Equus alarus. d. manipulus spicae in manica. e. leunculi duo. f. super Aram Focus. g. falx sub quereu. h. Avis biceps in Iride. i. fasces colligati. k. Clipeus [Orig: Clypeus] . l. tres ales.]


page 284, image: s284

AUGURALIS SAXI facies posterior.

- - - - - - - - - - - - - - orbicus a
- - - - - - - - - - - - - protelabitur
- - - - - - - - - - - hoc est solinere! b
- - - - - - - - - -Vacerrae superstitent
- - - - - - - -post tot nemut nequalia!
- - - - - Alter altertum caluitur. - - -
- - - - magmentum maxuma' st metus.
- - Cautim, perplexim dum - - - lacit.
- Nu degrumatur, nu punctum tagit. - -
Vah confatalis Orbi - - - - c * gurdia!
Vah! quae consil * - - - - - tela - - -
Effafilatur - - - - - - - - - - - - - -
Cui consi * - - - - - - - - - - - - - -
Oblucinantum daliva populacia.
Vah! qui miscelliones - - - - - - - - -
Endo ollo Dio - - - proculit Senaculum
Nixuriens - - - - - - - - ocrin oream: d
Sed bubinata coenomyia gnauscitur.
Vah, per tot annos' - - - - - - - - - -
O Iane, Iane! - - - - - - - - - - - - - -
Haec insit Dubenus. remite - - - - domum.
Facti estis, sicut - - - - - - - - - pelluviae
Plaudi frausique - - - - - - - - - - -
Et ecce ponam - - e endo vostris nasibus.
Et - - - - - - - fugistis sculponeas
Batuendi * thurno f - - - - - - -
- - - - - insaniter occisitabimini. g
O buttubata! - - - - - - - - -
Sic siritis AEdonas h viduertatem promellere!


page 285, image: s285

Thrax - - - * urca, vobis specientibus,
- - - - iam arferiam propinat Adriae i
Hoc torporati non porcetis! - - - -
- - - - - - queis [Reg: quibus] amnantibus
Ausa ecca - - - - - elutriabitis!
- - - - - hoc axe'st Germanitus!
- - sic bicientem Aduosem focillarier! k
Haec infit Dubenus celeb * * eucadiae.
Quae depsuistis, exedetis - - - nequalia.
Biston velit solam degunere l Candiam
Forumque Marci! spatio [Orig: spacio] polteio - - -
Sese grandibit. expretos vos remini?
Lurcabit concta vostra - - questi faciens.

[Note: a. Cornu venatorium. b. ursus. c. limax et vulpes. d. mus. e. circulus. f. sepens. g. securis. h. Luna. i. Leo. k. flagellum. l. uva.]

AUGURALIS SAXI Latus dexterum.

Endo ollo Dio - - - a primano Cap *
Quidam seorsi traviabunt a - - - -
Sed nenu' abscessit - - - maxumus
- - * elmus * * mirus b - - - -
Olli quam quam impelimenta - - moltesima
- - - - - - scaevum impancrantia
- - - nenum dimossint a Scaes * *
- - offerumenta, et oreum, et argenon
Et pitpit gallulascit - - - cras et here,
Temta aeruscatione exsifilabit - - -
- - - habitiore Fort * dignissumus [Reg: dignissimus] .


page 286, image: s286

Haec infit Dubenus. si capronam prenderint
Occasionis in Castello - - - arcubiae
Fraxantes c - - - Baetim et Tagum
Uruabunt olcae, tescorumque taminiae
- - - mustulentum mox calpar duint.
- - - - - - - - estis expergiti!
Sapivit qui praefestinatim et oximus
Adhibessit praebium - - - - - -
Endo ollo Dio ab Aquilone summussus vapos,
Sed fetus pesestatis d sibinumque tonescentium
- - - - in Mannos deruet caducitet.
Contra impite - - - - O Tuiscones.
- - - adversus fallas virtus est silea. e
Unose state - - - et plexi concordia.
Vopte Proce * ruptis dividiis adiutamini.
Attu ventos * - - * f ockolmia, face
Carissum et carissum, plancam et plancam face,
Divos supra cohum faxis spleneticos.
Haec infit Dubenus: virga post secespitam
Nu diurnabit. in caldum sipabitur.
Conivola vostra namque erunt patalia.
Vanescet cassabunda tunc superbia.
Sed restitut * - - g penita noxa cum fuat
O - - * althici - - - opust redhiberier.
Vortentur in coesnam silata vostra - -
Vesperna copi nostra manabit. - - -
Perpitere vos speciemus absque pannibus.
Sicyonia rostras insignibunt pedas.
Et rica cocco concertassit - - - -,
Consponsi - - - - extrabunt cuba,
Unus prolubio h quod - - - lapit.
- - - - - - - at Pacionis faustitas


page 287, image: s287

In limine'st, offudis absque scintill - - -
Hercea Garmana - - laeti obinent Hercii.

[Note: a. Par galearum comantium. b. Rota. c. Oculus supra sceptrum. d. scutica remum ligans. e. pharetra sagittis plena. f. Triton marinus. g. Mitra. h. Rosa.]

AUGURALIS SAXI Latus sinistrum.

Alica a - - - - - - - - -
Seplasia - - - - - - - -
Tutulatus b - - - - - - - -
Runata bountes - - - - - -
Consuctionibus - - - - - - -
Plera evanassit - - - - - - -
Si in mollestra Bitannica c - - - -
Submosse longis volgum comentaculis
O inebri desinate classico commugiunt.
Corgo quot - - - - - in hostico
Increti d - - - hippacabunt cespite!
Patulcia festra immanis hiscit Manium!
Nudi venibunt illuc e sine calonibus.
Nec pauciens - - - - - - -
Gruent ut aves. - - - nivire creduas.
Heu! tot pulcrales spectu - - - -
Inops et ops, famensque cum simplonibus.
Quo tu iuvenascens - - f ire vesticeps?
Taxim, taxim - - - - - imminet
Crudele mefancilum - - - - labat
- - - - - - - sic hasta striderat.
Endo ollo Dio, gnotu crepera - - -


page 288, image: s288

Aestimia - - - - gliscet unius viri
Mage, quam centum sub - - - -
Sed prosipate ancoesa - - - - -
- - - - - - si proeliandum [Orig: praeliandum] 'st manu.
Filicones malto minium g volto nu ferunt.
Nenum triumphant.
Haec infit Dubenus ex tenaci Cyclade.
Vibrissas, et - - - - - - - -
Qui pigrat excissare - - - - - -
Cillit gemursas, blennus nutrit flemina:
Quique axitiosos h nenum exstirpat funditus,
Provinciam turbellis obuarat suam!
Hinc torta, hinc rutubae - - - - -
Hinc calvae laebertatis species - - -
Emptiva vos gravastelli - - - - -
Firmate custodelas vos parect * - - - -
- - - - - - nequis expalpet - - - - -
- - - - - - - - bivira Regna nil valent.

[Note: a. Quercus. b. facies virginis. c. Corona. d. Crux. e. sandapila. f. Gallus gallinaceus. g. quadriga. h. Cancer.]


page 289, image: s289

EPICITHARISMA Ad Augustissimam Caeli [Orig: Coeli] Reginam, Mundi Dominam, B. V. [Abbr.: ?] MARIAM DE VICTORIA, Supra omnes labeles et Iudithas MULIEREM FORTEM, CASTRORUM ACIEM ORDINATAM, MATREM DEI EXERCITUUM: Eandemque GENITRICEM PRINCIPIS PACIS, FOEDERIS ARCAM, PATRONAM BOIARIAE: OB SINGULAREM TUTELAM PERICULOSISSIMIS TEMPORIBUS Inter alternas BELLI AC PACIS, SPEI METUSQUE VICES PATRIAE IMPENSAM, CARMEN EUCHARISTICUM ROMANO OSCUM CASCUM DITHYRAMBUS PARTHENIUS Bipartitus.

PARS I. PRAECINIUM ROMANUM. Cur beatam Virginem etiam Osco versu Auctor celebrandam sibi sumpserit [Orig: sumserit] .

HOstium ruina SAMSON,
Forte Sponsus, ac Viator,
Cum Favum LEONIS ori
Repperisset insidentem:
Fertur exemisse praedam;
Et suis dedisse partem dapsilem Parentibus.


page 290, image: s290

Dum vagor per Ilicetum:
Repperi sermonis Osci
Mel quidem silvestre tantum;
Mel tamen non inficetum.
Una iam consumpta [Orig: consumta] pars est:
Cedat almae pars in usus ergo MATRIS alterae.
Nec verendum, ne severo
Vile donum damnet ore.
Non sua Regina semper
Digna maiestate poscit.
Liba quid si rusticana
Rideat, ridensque gustet nata magno Caesare!
Saepe, qui litavit agno
Sanctius, sinistra vicit
Victimae maioris exta.
Far item quandoque tostum,
Et salini mica parvi
Caelites [Orig: Coelites] placavit ante vasa turis [Orig: thuris] masculi.
Principum, Regumque sumptus [Orig: sumtus]
FOEDERIS decenter ARCAM
Aureis ornent Coronis.
Pauperi sat est Poetae,
Obtulisse ruris herbas;
Quas vel Attellana tellus fert, vel Oscum praedium,

PARS II. Cantu Osco.

[Note: OSCA.]

SOLLA BELLA, qua cluente
Concta fulgunt: SOLLA MALTA,
Qua vegente concta nauscunt.
Virgo mustae pulcritatis:
VIRGO malta bella salve.
SOLLA BELLA, SOLLA MALTA, SOLLA NYMPHE MALTHACA.
Ex cracentium chorea
Virginum; queis [Reg: quibus] Castitudo
Municans indulgitatem,
Dat viere serta SPONSO:
Plisimae ruspantur aurum:
Plisimae sequuntur ARNUM: Ningulae te praegradent.


page 291, image: s291

[Note: Romana.]

Tota formosa, qua splendente
Cuncta fulgent: tota tenera,
Qua vegetante omnia nascuntur.
Virgo recentis ac vividae pulcritudinis e
Virgo tenera ac formosa salve:
Tota formosa, tota mollis, tenera. (malta, vox Lucilii. alludit ad Graecum. malthaca. est ipsa Graeca vox, accipitur hic mollis, pro, non dura, suavi.)
Ex gracilium chorea
Virginum, quibus Castitas
Communicans privilegium,
Dat vincire serta sponso, CHRISTO:
Plurimae quaerunt aurum, quo comantur, ut placeant:
Plurimae sequuntur AGNUM: nullae te praecedunt.


page 292, image: s292

[Note: OSCA.]

Tersa volta gratiai:
Omnis ad quae nepa, gurda,
Crassipellis ceterorum [Orig: caeterorum] ,
Blenna, bubinata forma' st:
Noctilustris Pansalene,
Et cnephoso Sol in axe lusciosus obstupot.
O, ut aemido comarum
Undulatus imbre vertex,
Appetones cillit Euros!
Surrimunt cirrata topper;
Quando valle dacrumarum [Reg: lacrimarum]
Praepes extras, per vaposes in Cohum redandruans.
Protinis laciniosam
ANGELI tagunt calassin.
Nudipectores pusilli
Fratriant, urvantque, nantque.
Traviare siba nubeis [Reg: nubis]
Pars, columbatim globosa collabellant auscula.
Si slicebit antroanti
Vota iam nunc perpetrare:
Evenant haec, pronis opto.
Boia, MEDDIX summus Urbis,
Quoi subex ocquiscit Ora:
Da fruisci sole sispes ut queat largissumo.
Iniuges a spelle motus.
Quumque defrensis ab annis
Querquerus fragescat assir;
Da dies vitare scaevas.
Impetos procul metellos
Arse terris, frende peila, vorte Fata perpera.
Utque Scymni, cara PROGNES,
Cum PARA laetante gliscant:
Et iocalis tensa vitae
Horcta, lixabunda currat:
Senticosis ne vehai.
O TENITE, nevefalla siris implicisciet.
Quo Polos indulcitasti,
Huberis procelle lactem.


page 293, image: s293

[Note: Romana.]

Immaculatum tuum vultum plenumque Gratiis;
Omnis ad quem turpis, insipida,
Hirta et rugosa ceterorum [Orig: caeterorum] ,
Stulta imo et inquinata forma est:
Noctem illustrans plena Luna,
Et obscuro Solin aether, luscorum more scintillans, obstupescit.
O ut tumenti comarum
Fluxu, ad undarum et imbris similitudinen, fluctuans vertex
Appetentes ventilare movet Euros!
Suscipiunt caesariem statim.
Quando e valle lacrimarum [Orig: lacrymarum] , nostro Orbe,
Velox abis, per vapores, nubes, in calum rediens.
Mox praesentes, officiosi tui ministri, extremam parten
Angeli tangunt Tunicae.
Pectore tenus nudi pueruli
Pariter tument, circumdant, natant. more natantium in aere manus movent.
Densa nubila transire perita
Pars, more columbarum, bene appressa cedentibus genis, iungit.
Si licebit gratias agenii
Vota modo facere:
Eveniant haec, supplex opto.
Bavara, summus Urbis Princeps, Elector,
Cui subiecta incurvatur Ora:
Da frui Sole incolumis ut queat diu serenissimo.
Indomitos pelle motus.
Cumque detritis ab annis
Frigidus (fractusque) languescat sanguis;
Da dies vitare malos, Criticos.
Impetuosos procul milites
Arce terris, frange arma, verte Fata prava.
Utque iuvenculi leones, FERD. ET MAX. cara progenies
Cum Matre, quae peperit, gaudente crescant.
Et laetae vehiculum vitae
Feliciter per longam viam decurrat.
Ne vepribus ac spinis viarum,
O Dea Sortium, neve fallaciis humanae vitae, siveris implicari.
Quo calum dulce fecisti in undans,
Uberis copiose emitte lac.


page 294, image: s294

[Note: OSCA.]

Fama namque cymbalissat,
Qua Cohum patale claret;
Lacteam veham fluenter
Isse sub te memmeata NUMINIS Feretria,
Mater habra: si pesestas
Saevit, aut pulcrale Bellum;
Occecurre Nubicogo:
Nesigyna crispisulcum
Motuet tremenda fulmen:
Seu nivit, tunc nihil paviscam; seu tonit, seu fulgurit.
Sic tibi PUELLUS inceps
LEUCUS atque BURRUS ille,
Adsipet, didatque Gnatus
Mille suctus basiorum,
Milliesque glucidatos.
Vinnulus resultet ore suaviato cottabus.
SOLLA BELLA, sic tuere,
Cuius haec Casmoena [Reg: Camena] Vatis
Lusit axamenta casca.
SOLLA MALTA sic focilla
ALSATAM te propter Oscum:
SOLLA BELLA, SOLLA MALTA, SOLLA NYMPHE MALTHACA.


page 295, image: s295

[Note: Romana.]

Fama namque velut cymbalis insonantibus percrebuit,
Qua caelum [Orig: coelum] patet, ac clarum est;
LATEAM VIAM in modum fluminis
Ivisse sub te mammas praebente Numini, quippe illud manibus Lac sinu ferente.
Mater mollis, (facilis flecti:) si Pestis (pulcrale.
Saevit, aut turpe bellum, per antiphrasin pulchrum,
Occurre nubes cogenti filio, sicut dicimus, Tonanti.
Ne telum detortis flexibus aeris viam sulcans. (sigynam accipio, armatam telo manum. hic non opus erat congeminare litteram n. nam secunda alias producitur. At fol. 232. in Sibina, opus fuit.)
Moveat tremendum fulmen:
Seu ningit, tunc nil pavescam, seu tonat, seu fulgurat.
Sic tibi Puellus deinceps
Candidus et rubicundus ille
Adiiciat dividatque Natus
Mille basia, tam alie impressa, ac si avide sugeret,
Et millies dulcia.
Suavis resultet ex osculo sonitus aemantis. tropus. nam cottabus sonitum significat decidentis ex alto lymphae. hic eroticum osculi plausum, cum inspicato ore imprimitur.
Tota formosa sic defende,
Cuius haec Camena [Orig: Camoena] Vatis
Lusit Versus antiquos
Tota tenera, sic fove
Alsatam propter te Oscum et barbarum factum:
Tota formosa, tota mollis ac tenera.


page 296, image: s296

Ad Illustrissimum et Excellentissimum Comitem, CLAUDIUM MEMMIUM, Gall. [Abbr.: ?] Legatum.

Auctor ex Osco Vate sit iterum Romanus, et ROMAM perlustrat.

SAt datum, MEMMI, nisi fallor, Oscis.
Semper Attellae maneam Poeta!
Barbarum quo me rapiet loquendi
Dira libido!
Ista dicentem sopor occupavit.
Non sopor, qualem creat oscitantis
Frigus ignavum Senis in cubili, aut
Molle papaver.
Laureis tempus foliis perunctum
Potat illapsam subito quietem.
Quae tamen non sit nebulosa nigrae
Mortis imago.
Visus in somni vigilantis umbra
Flavus intonsi Iuvenis capilli,
Et pharetratus (nec habebat alas)
Talia fari.
Fonte peccasti. scelus expiato
Fontis admisso melioris usu.
ENNII tetros alio liquore
Corrige ructus.
Hoc (et ostendit) neque tu Falernum.
In Scypho speres, neque Formianum.
Nam Mosellani madet uva Bacchi:
Nobilis Uva.


page 297, image: s297

Diluit curas, medicatur aegris,
Roborat vireis [Reg: viris] , animum relaxat.
Crebrius nullo solet ex racemis
MEMMIUS uti.
Hoc scias usum; quoties amicae
Te propinavit Procerum Coronae:
Hospites urgens hilares tuae litare
Saluti.
Miscui nostri quoque de caballi
Ungue manantem sine faece lympham.
Spiritus venae resides ciebit
Castalis unda.
Utque Romanos iterum Poetas,
Sicut optavit chorus, aemuleris.
Addidi paullum Thybridos [Orig: Tybridos] benigno
Numine sparsi.
Muneris tanti pretiosa vis est.
Vix enim fundum vacuaris: et iam
Tota sub vultum cadet intuentis
Roma videnda.
His Scyphum dictis dedit in figura
LILII stantem, quod hiabat ore
Molliter pando. gravis umbilicum
Vinxit ophites.
Si irpis insigneis [Reg: insignis] sacra Memmianae
Gemma clarabat titulos, et ortum,
Et notas: et quae dare cumque [Orig: cunque] possunt
Hasta Liberque,
Fallas et Mavors [Reg: Mars] , Genus atque Virtus.
Vidimus Stellae radiantis igneis:
Vidimus Lunam super ipsa ferri
Astra bicornem.
Vidimus campum geminos Leones
Praeliaturo perarare passu.
Cum suis Mater Phrygibus relictis
Alma Cybele [Orig: Cybelle]
Viseret Gallos. quia Memmiorum
Fama vulgarat Decus hospitale:
Fertur ipsorum subiisse solos
Diva Penates,


page 298, image: s298

Ergo crinaleis [Reg: crinalis] aliquando Turres
Fessa sinceris Laribus reclinat.
Solvitur currus: iuba beluarum [Orig: belluarum]
Pectitur auro.
Daps adornatur, fremit apparatu
Tota clamoso Domus, et resultat.
Ebrii quassant Corybantes aera.
Tibia mugit.
Omne de TERRA genitrice Carmen.
Tu creas fructus, hominesque portas:
Poma tu Gallis segetesque et uvas
Larga ministras.
Diva laudatrix abitura, dono
MEMMIIS agros et opes, suosque
Mater aurigas dedit. haec avitae
Laudis origo est.
Plura conantem Genius coercens,
Quid moras nectis renovande potu?
Sume Craterem, liquidumque Inane
Ebibe, dixit.
Haurio sanctum Nihil: et repletus
Flore iucundae popa vanitatis,
Me levi vino, leviore ventis
Proluo totum.
Ut voluptatem sibi quisque fingit!
Ut vapor siccus sapuit palato!
Mentis ut nostrae stomachum rigavit
Musteus aer.
Protinus foetens [Orig: faetens] cutis Ennianae
Squalor abscessit, veterumque ruga:
Deque purgato occidere turpes
Corpore squamae [Orig: squammae] .
Qualis exsangui tremebundus aevo
Arte Medeae recoquentis artus
Fervido succis novus ex aeno
Prodiit AEson.
IngenI [Reg: Ingenii] rursum face puriori
Ridet, et clare iubar explicatur.
Mox steti Vates Latialis ante
Moenia Romae.


page 299, image: s299

Qualiter parvae, simulacra rerum,
Quae catervatim volitant per auras,
Fusiles Formae: simul applicasti [Reg: applicavisti]
Tectus Opaco
Vitreos orbeis [Reg: orbis] ; tenebras amoenae
Noctis ingressae, velut in theatro
Mimus, obiecta tremulae papyro
Lumina pascunt.
Haud [Orig: Haut] secus distans Oculo Poetae
(Si nitet nostro bene lotus amni)
Urbs, et in punctum tenuatus unum
Influit Orbis.
Urbis antiquae monumenta numquam
Proximus muris propius viderem.
En Colossei Caveam, sonantem
Plausibus olim.
Labe corruptum vitiavit AEtas.
Plurimae sedes aditum negabunt.
Magna pars sensim tumulata, rupto
Pondere, sidit.
Sic quoque est pulchrum [Orig: pulcrum] . iuvat ante saxa
State, quae foeda [Orig: feda] carie, situque,
Attonant, Noster tamen ipse vultus
Tristius horret.
Ista TRAIANI celebris COLUMNA!
Haec TITI! quanto sinuantur ARCUS
Inter O Fornix metuende, vallo.
Praeter eamus.
Ergo qui Septem resonant MARONI et
TULLIO Montes, scopulosa Romae
Terga, sunt isti! viden Esquilini
Collis, Aventinique
Formosos Apices. MARIA,
MAIOR aestivis nivibus priorem
Texit, Augusti lepidum secante
Iura Decembri.
Unde me foetor [Orig: faetor] violentus afflat!
Heic [Reg: Hic] habent VERPI, Genus obsoletum.
Cuius ex gilva facie scelestus
Prospicit hydrops.


page 300, image: s300

Malo iam campum peragrare Florae:
Quemque agonales male feriando
Roscii complent. Italisve semper
Ludere, vita est;
Vivere, an lusus! videas ubique
Quos, quotos, quantos cupis Histriones.
Ventre Comoedos Thymele levata
Mittit in Aulas.
Ecce PASQUINI Statuam rubentem!
Te verecundi deceant colores!
Quem pudet dicti, sine, surda Cautes,
Purpura tingat.
Quaelibet tecum, modo suspicaci
Scribat infamem calamo tabellam,
Fama Moechatur; Nemesinque, et acreis [Reg: acris]
Parturit Iras.
Cerno TARPEIAE Iuga summa RUPIS.
Regnat expulso love verus illic
Et TONANS certus. nisi quod remittat:
Fulmina votis.
Ture [Orig: Thure] placatur. Mea, VATICANUM Paene par Caelo [Orig: Coelo] , Cynosura salve.
Transiit quantam brevis in TRIREMIM.
Cymbula PETRI!
Et placet Moles mihi. fulget aurum,
Fulget argentum. Temesaea passim
AEra consurgunt: Pariaeque calco
Marmora crustae.
Quid quid admiror, stupeo. propinqui
PONTIFEX AEdes habitans Quirini
Temperat totum Moderator Innocentius
Orbem.
Purpuratorum veneranda Patrum:
Pompa procedit. tutuli superbis
Nempe distinguunt ab equis fluentes,
Murice tincti.
THYBRI [Orig: TYBRI] , te nostris citharis canorum,
Ut libens coram tueor fluentem!
Parce praefixam temerare fluctu
Segrege metam.


page 301, image: s301

Non minus Cryptas cupiam subire;
Si mihi sollers [Orig: solers] Ariadna filum
Praevio ductu glomeraret; et si
Theseus essem.
Nunc ubi stamus? plateam vocari
Audio Cursum. procul esto Rufe:
Instat armentum, cave, bubalorum.
Pertica cogit.
Pallium cocco satur expavesce.
Sanguis aspectus furiat nocenteis [Reg: nocentis] .
Stringit idcirco domitatque nareis [Reg: naris]
Ferreus orbis.
Talis (en, ut Mors etiam coniscat!)
Improbo currens et habente fenum [Orig: foenum] ,
Ultimum gentis Fabium peremit
Bestia cornu.
Qui toga Corvos imitantur atra,
Moribus Cygnos niveis! Sodales
Sun mei. recta comitator illos.
Ducite Vatem
Per viam MARCI, per et Angiportum,
Dexteram versus. ibi dedicatum
NOMINI Templum Superis tremendo
Insula monstrat.
Unicum Romae queror. urit aestus.
Urit immensum. liquefiat ensi,
Sudet et pumex. Calor arva summus
Findit hiulca.
Strata se tellus aperit: Memento
ROMA iam saltem: quia tota pulvis.
Pulvis es, pulvis; reditura Fato in
Pulveris urnam.

Omnia ad maiorem DEI, Deiparaeque gloriam.


page 302, image: s302

TYPOGRAPHUS LECTORI. Ne sequentes paginae vacarent, visum est hoc loco adiungere fragmentum Elogii funebris, quod recentissime in manus meas venit, illi ipsi ab Auctore parati, cui OSCAM POESIN inscripserat: uti et Carmen, quod idem anno Iubilaeo postremo, Consiliario Regio deproperaverat, praefigendum editioni quartae TEMPLI HONORIS, Coloniensibus formis perquam nitide descripti. Spes est, Lector benevole, utrumque tibi Poemation non displiciturum; aut certe probaturum te studium meum, Baldeana omnia tam sedulo undequaque colligentis. Si conatibus meis benignior Fortuna aspiret, plura eius generis industriae nostrae propediem imputabis.


page 303, image: s303

FRAGMENTUM FUNEBRIS ELOGII, impensi piis Manibus Illustrissimi atque Excellentissimi Viri, CLAUDII MEMMII, Comitis de Avaux, Utriusque Franciae Torquis Equitis, Comitis sacrarum Largitionum, Christianissimi Regis ad negotiationem Pacis per Europam Legati, etc. Obiit Lutetiae Parisiorum 13 Calend. Decemb. An. [Abbr.: ?] Christi 1650. humatus in aede Augustiniana: ad Sequanam. Quartus a Proavo.

DUlce decus, MEMMI: verus mihi nuntius [Orig: nuncius] ergo
Venerat extinctum, fatoque extrema secutum!
Qui, licet immeritum, quamvis regione remotum,
Et numquam [Orig: nunquam] visum me sic complexus amabas,


page 304, image: s304

Ut pia libares aegro Soteria vati.
Nec frustra. excusso surrexi denique morbo.
Nunc tamen ipse iaces: nobisque trahentibus auras,
Magnam animam efflasti. Sineret modo Parca, redemptum
Morte mea cuperem. Quem non devinxerat ille
Candor, et augustae laudata Modestia frontis!
Ille lepor, Gravitasque decens, Probitasque severa,
Et numquam [Orig: nunquam] fucata fides: florensque venustas
Eloquii! Quas missus eras Orator in oras,
Implesti [Reg: Implevisti] fama. toto venerabilis ibas
Virtutum comitante choro. Prudentia felix
Miscuit arguto mitem serpente columbam,
Mercuriale decus. Capiti DEUS addidit alas.
Tu quasi Rex inter Legatos, non quasi tantum
Regius. exhibuit talem Sapientia vultum;
Tales Suada modos. Promenti verba, fluebant
Romano Patrioque favi Cicerone madentes.
Gallica facundis Stilla bant lilia labris.
Lilia: de quibus est oleum mirabile Pacis
Expressum: qualique situs merearis inungi.
Ungite Thespiades. labor hic vos poscit: eumque
Ultro suscipitis Superat liquor iste Sabaeae
Messis odoriferas segetes, et balsama Cypri.
Hoc oleo, quoniam Pacem morientibus omnes
Optamus, decet inprimis Herois AVAXI
Imbutum, penitusque fragrans spirare cadaver.
Spargite et ardentem casiam, ramosque cupressi.
Castalii fontis laticem, et tus [Orig: thus] addite primum.
Deinde super tumulum, Functumque precantia verba
Dicite, suspensis sertis; luctumque levate.
Gallorum sublime iubar, generisque vetusti
Gloria, et o Musis quondam dilecta voluptas,
Ultra non fuerat te digna Lutetia vivo.
In qua livorem, vanis infecta susurris
Purpura ducebat, proprium tractura ruborem.
Te caret urbs: non tu, meliori sede receptus,
Urbe cares. Te Borbonio subnixa Senatu
Aula caret. Tibi Caelicolum de Cardine summo
Panditur interea domus omnipatentis Olympi.


page 305, image: s305

Illic astrigeros Animam collectus in orbeis [Reg: orbis] ,
Hunc orbem, longaque diem sub nocte iacentem
Despicis, et totum veris te Solibus imples.
Iamque adeo nolis mutare aeterna caducis.
Nam foret haec caeci, non permutatio Glauci.
Nunc veris opibus dives; Praefectus et aeri,
Nunc vere torquatus Eques, mucrone corusco
Aureus et fulgens, magnoque Orionis ense
Accinctus, rides nostri ludibria mundi.
Bellorumque super frameas, atque arma cruenti
Martis, et ancipites motus, aulaeque procellas,
Et refluos aestus, tempestatesque sonoras,
Quotquot in Euripo movit Concordia discors
Westphaliae: supra invidiam, casusque vicesque,
Sceptraque et aetates, procerumque immania vota
Altior, Europam partes metiris in omneis [Reg: omnis] .
Iamque vides, quas et quoties peragraveris urbes;
Quae freta, quas terras. Hic laevum Cimbrica Tethys
Alterno fluctu quassat latus. Hic vada Balthis
Explicat, et classem, Suecosque ad vela paratos.
Illic Sarmatiae fines, saltusque videntur
Pannoniae, et campi frugum vinique feraces.
Proxima sunt Thracum, subiectaque regna Tiarae:
Et Chalcedonias despectans Bosporus arceis [Reg: arcis] .
Hinc Melita, et Rhodos, et reliqui lustrantur Achivi.
Spectas Italiam, madefactaque sanguine fratris
Moenia, et ex auro curvantem cornua Thybrim [Orig: Tybrim] .
Hic Ganges, hic unda Tagi lucentis, Iberque.
Hic manat bicolor Rhenus: te Sequana lambit.
Sed iam vix guttae tibi flumina tanta videntur
Oceanum ingresso, qui fundum et litora [Orig: littora] nescit.
Sistite Thespiades. Cari quod Troius olim
AEneas viso Pallantis funere dixit,
Inclamo: Salve aeternum mihi Maxume MEMMI,
AEternumque vale.


page 306, image: s306

Nobili Amplissimoque Domino, D. [Abbr.: ?] GUILIELMO DE BLITTERSWICK, in supremo Geldriae Senatu Consiliario Regio, etc.

TE quoque nil dubitans, nostra invitante Camena [Orig: Camoena] ,
Ocius [Orig: Ocyus] in sacri penetralia confer Honoris,
Austriaco devote Choro GUILIELME. secundis
Iam dudum auspiciis aditum tua facta merentur.
Praelusum satis est Fano, quod Cura Laborque
Incolit, ac rigidae pallens Industria vitae.
Contiguum, nunc tempus adest, invadere Templum:
Cuius et hoc anno, Mitrae quo summa potestas
Aurea Romanae laxavit limina Portae,
En, iterum reserata patent, intrandaque dignos
Ostia suscipiunt. ubi formosissima merces
Virtutis, solium sibi Gloria fixit eburnum.
Hinc tamen este procul Luxus scelerumque ministri,
Quotquot et alba iuvant pulvillis otia nigris,
Desidia pingues ac tantum repere natos.
Acceleret gressus decorum non sordidus emptor:
Quem vel glauca sua Pallas signavit oliva,
Vel Mars cristarum rubris insignibus ornat.
Nempe laborandum est. fructus ex semine pendent.
Difficile ac pulchrum [Orig: pulcrum] manibus consortia iunctis
Instituunt. quin palma virens et populus arbor
Herculis, inclinant ad mutua foedera ramos.
Semper erit vilis, quem non erexerit horror.
Ossibus albentes campos Victoria vestit.
Gaudet Honor summo vestigia ponere clivo:
Perque truces scopulos ac saxa minantia caelo [Orig: coelo] ,


page 307, image: s307

Saltibus abruptis capreae de more vagatur;
Pone sequi timidos, alto de vertice, dictis,
Ac medio digito, sannaque lacessere visus:
Ardua tentantes complectitur obvius ulnis.
Sic humiles ortu, nec opimae sortis alumnos,
Saepius ingenii felix solertia magnos
Reddidit, ac crebris nox intercepta lucernis.
Sic in agro flavam reperit quandoque coronam,
Et non praevisos Paupertas sedula fasces.
Cum subito tauris Pirenaeoque relicto
Vomere, lictoris propere mandata secutus
Centonem lacerum trabea mutavit arator:
Inter laurigeras, proiecta falce, secures
Ausonio curru Tarpeiam vectus in arcem.
At tibi quot titulis, Procerum fortissime, Templum
Debet Honor nomenque suum! quos tramite secto
Praetendunt alii varios, tu colligis omnes.
Nam si dispositis fumosa per atria ceris
Pondus inest aliquod, pretiosaque stamina secum
Natales et Fata ferunt; magnumque putatur,
Per longam seriem torquataque funera nosci:
Quis BLITTERSWYCIOS non sanguine censet avito?
Intemerata suos cingunt monumenta nepotes.
Nobilitas a fonte fluit. rubigine sacra
Claras effigies stirpemque attollit origo.
Sed vacuae nil laudis eges, alienaque ducis
Non tua, nec totum debes Maioribus assem.
Ipse decus Generi multo cumulatius afflas.
Te pietas, te cana sides, iucundaque mitis
Temperies animi, manans ceu limpidus amnis,
Praeripiunt circumque meant Te gratia fandi,
Et Themis, et firmo nitens Prudentia talo
Ante omnes illustrat avos. Pars strenua vitae
Impensa est studiis. habuerunt singula iustam
Tempora mensuram: semper Sapientia primas.
Responditque operae successus. Callet, opinor,
Cuncta quidem nemo: sed tu paucissima nescis.
Iactent se se aliae dotes: haec gaza triumphat.
Ulterius nequeunt humanae tendere vires.


page 308, image: s308

Cecropii praecepta Senis, monitusque silentis
Pythagorae, et magni coelestia sensa Platonis
Intra animum censu gemino clauduntur eundem.
Historias memorem? se vindicat omnis in uno
Pectore, praecipitis Leti secura Vetustas,
Excubiis defensa Tuis. Ne dente recisum
Saturni perest, passumque oblivia foedae
Noctis agat rimas; doctum tibi supplicat AEvum.
Quippe alios ritus et prisca revolvere Secla,
Sunt Tabulae testes, inscripti nomina Fasti
Pontificum, praelo quales Antverpia sanxi".
Quis vigor astrorum similes referentibus ortus
Consiliis! subito cum [Orig: quum] Curia lumine mentis
Fulgurat, et pulsa caligine discutis acta.
Ore tenus quoties sententia subsilit anceps:
Cum tua succedunt dubiis oracula rebus,
Momentis librata suis; nil additur ultra.
Orando finem facis, assurgente Senatu.
Sin lites subeant, alternaque iurgia raucus
Accendat praeco; placidi moderamine Iuris
Occurrens, facili componis dissona nutu:
Concentumque facis Legum morumque tenore.
Non favor obliquat caussam, non cogit in arctum
Asperitas. lancem facundia vergit in aequam.
Iamque videbaris tantus iuvenilibus annis,
Cui credi possent vix concedenda senectae.
Hoc Tagus exsultans devinctaque Geldria novit.
Quo memor officii Regem defendis Iberum,
Profluit eloquium fluctu torrentis Iberi:
Opportuna salus Patriae. si quando volantes
Turbavit Leo Belga iubas, ac bella minatur;
Nemo reconcinnat subductis aptius armis.
Pacem in fronte geris. Sedet illic plana Voluptas
Absque supercilio, tetricae bene nescia rugae:
Et spirat blandas, mulcentia numina, Musas.
Hinc amor, et nostras non aspernata cupido.
Si tamen applausus docilis non fingere vanos,
Vera sub-obscure cantanti rettulit Echo.


page 309, image: s309

Stat suus Alsatiae per te, GUILIELME, Poeta:
Atque hederis crines involvere mollibus audet.
Qualiacumque manu vel carmina voce movemus,
Sumis eo vultu, quo Ver optata reducit
Germina, quo ridens gemmantes ventilat uvas
Liber in Autumno. pellit quo nubila Phoebus,
Percutit aut citharam: placatus fulmina ponit
Iuppiter, iratum Neptunus mitigat aequor.
Scilicet haec nimia est macri fiducia Vatis:
Votaque per Somnum deceptus inania lambo.
Atqui ego te iuxta spatiantem flumina vidi,
Cum legeres Silvas noviens [Orig: novies] radice retortas,
Quales Aoniis in versum panximus arvis.
Ac nuper primum curis mensisque remotis
Post epulas, nostrae subeuntem florida Cirrhae,
Nexaque lustrantem peregrinae serta Thaliae,
Eminus, et spatiis quamquam divisus iniquis,
Landishutanae spectavi e culmine Turris.
Qua si Fama nihil media sublimius aura
Suspicit, et volucres vinci nubesque fatentur:
Desine mirari, stantem fastigia supra,
Dum liquidus puris tralucet solibus aer,
Longo posse procul distantia stringere visu.
Adiuvit mirum, Crystallus splendida, munus.
Illud enim vitrum, mea quo Soteria quondam
Libasti, Vatis redivivi tactus amore;
Clam tibi surreptum studii melioris in usus
Transtulit: et, posthac oculis, non amplius ori
Serviet atque gulae, festivus dixit Apollo.
Protinus in certos divino pollice gyros
Vertit: et aerias, simulacra vagantia, formas
Hausturo laevem multa dedit arte figuram:
Tamque diu nitidum volvens exegit ad unguem;
Donec abundanti fulgore feriret, et unum
In punctum flueret radiorum copia torrens:
Admovitque mihi Nunc prodigialiter illo
Omnia, ceu coram praesentia, metior absens;
Trans iuga, trans umbras nemorum porrectus, et urbes,


page 310, image: s310

Spumosique sinus maris extremosque recessus.
I nunc, et patulam virtutem abscondere tenta.
Cur autem verbis gradientem ad summa retardo?
Nulla mora est. invitat Honor. differre nocebit.
Festina. certis vocat incluta [Orig: inclyta] Gloria Signis:
Exspectatque suum Sudoris Filia Civem.
Irrubuit supremus apex. tremit, ecce, corusca
Purpureis foribus stellataque panditur Aula.
Siderei strident in verso cardine postes.
Caesareas Aquilas et sceptra micantia cernis?
Aude aliquid: celebremque Domum cum Regibus intra.

FINIS.


page 311, image: s311

FACULTAS R. P. [Abbr.: ?] PROVINCIALIS Societatis IESU per superiorem Germaniam.

EGo GEORGIUS MUGLINUS, Societatis IESU per superiorem Germaniam Praepositus Provincialis, facta mihi potestate ab admodum R. P. N. GOSVVINO NICKEL, Praeposito Generali; Poemata IACOBI BALDE, e Societate IESU, sparsim edita, nunc collecta, et in certas classes distributa, sicut a Patribus deputatis censa, probataque fuerunt, typis vulgari permitto a IOANNE BUSAEO, Cive et Bibliopola Coloniensi: eique ius Caesarei Privilegii hactenus indulgeo, ut eo, Auctoreve invito, eadem Poemata nemo recudere; nemo intra S. R. I fines, et hereditarias S. Caes. Maiestatis Provincias importare, aut venum exponere audeat. Roborandae facultati sigillum officii mei appressi, et nomen meum subscripsi. Neoburgi, VIII. Decemb. [Abbr.: ?] Anno Christi M.DC.LIX.

(L. S.) [Abbr.: ?] GEORGIUS MUGLINUS.