Hem! personatum solem sic posse iocari! Eclipsis Solis Tubo Satyrico Perlustrata.

LIBER I. Continet Isagogen in sequens Poema. s004 HTML-Text

Candido Lectori Auctor.

QVod operae pretium mihi visum fuit in Solation Podagricorum nuper edito: ut Poema confectum, dissertatione medica de morbo Podagrae, proludens de linirem, quo instructior ad Lusum Satyricum accederet, quisquis lepidae captivitatis mysteria legere dignaretur: idem quoque ut tentarem in hoc ecliptici Carminis opere, persuasit prioris tentamenti successus. et nunc quidem instituti nostri rationem, tanto magis videbatur ipsa necessitas urgere pauci enim scient, quibus de caussis, quove tumultu, propter eclipsin praeteritam, a nobis iterum tubo Satyrico lustratam, Europa regionatim perculsa, insaniverit pene universa. Quomodo modicum fermentum totam massam corrumpit: ita unius alteriusve Schiomantae futilis opinio potius, quam justa praesagiendi caussa, regna populosque ridiculo terrore concussit. Quae omnia in Poemate quidem fuse per partes explicata, ut tamen tanto melius clariusque intelligerentur; in gratiam eorum maxime, qui astrologiae ignari, ecliposiographiam vel canoras artes parcius hauserunt; sequentem Dialogum praefiximus, velut Isagogen, introducturam Lectorem non omnino hebetem, ad notitiam maiorem siderum, Solisque et Lunae labores penitius dignoscendos. quippe nullam vel exiguam delectationem mentis sentimus exsurgere, in caligine sive rerum, sive verborum, qualem eclipsis affundit, versantibus. ideo vivaciorem accessuram putamus; si rudis animus, ante quam ipsum Poema delibet, praeviis quodammodo radiis illustretur. Id efficiet, ut speramus, Dialogus iste in hunc quoque finem prolixior institutus, inter Didacum Cyrisatum, et Alphonsum Persium Pernumiam . Didacus, Poetae partes agit, et scriptionem qualemcunque tutatur. Pernumia , inclyti nominis vir, mathematum coelestium cultor, pro And. Argolo Italo, et pro Israele Hiebnero Germano, utcumque stat. collisio sententiarum in speciem dissentientium, ex Auctoris autem proposito ad eundem tendentium finem, veritatem familiari alloquio liquidius aperit, et uranometriae studiosis lacteam viam sternit. Quae hoc Dialogo tractavimus, in Synopsin digesta paucis accipe.

1. Andreae Argoli, et Israelis Hiebneri Astrologorum de Eclipsi Anni 1654. doctrina in compendio, jam Anno 1652. in vulgus sparsa, DIDACVS.

2. De Saturno et Marte, inimicis satellitibus obsessi Solis, aliqua inquisitio. Did.

3 An Planetae, puta Martis, Veneris, vi nominum efficaces sint: id est, an ille globus, Mars dictus, si dictus Venus fuisset, non accenderet iras, sed amores conciliaret. Did.

4. Theoria Planetarum explicata: non servato ordine Sphaerae, sed argumenti, cui subservit. Alphonsus.

5. Theoria Solis Astrorum principis; adjuncto eiusdem encomio Physico et Poetico. Alph Did.

6. Tum Lunae: Saturni, Martis, Iovis, Veneris, Mercurii, Alph.

7. Aliquod de stellis fixis additamentum. Alph.

8. Nihil in Mundo tam vile esse, quod non ad plura dirigatur. quid igitur dicendum de coelestium corporum multiplici utilitate? Alph.

9. A fabrica Microcosmi, ad Macrocosmi immensum splendorem altius assurgendum esse. Alph.

10. Planetarum vim maximam, ac pene incredibilem, affirmare ipsum sapientissimum Regem Salomonem , Alph. Sed utique et hanc limitatam esse. Did.

11. Abusum Astrologiae judiciariae, non praeiudicare pulcherrimae scientiae, quasi in totum contemnendae. S. Thom. Aquinatis testimonium profertur. Alph.

12. Interea Genethliaci examinantur, et exagitantur. Did.

13. Quid de genialibus stellis, quasque fatales vocare audent, sentiendum. Did.

14. Arbitrium hominis liberum nullatenus illis subici: temperiem corporis aliquo modo. Did.

15. Ineptia divinantium de praeterita Eclipsi multiplex. Did.

16. Religiosi et pii admodum viri Anonymi, de eadem firmum judicium. Alph. Illum certe Argolo favisse. Alph.

17. At enim errasse Argolum saltem in hoc; quod Extremi Iudicii Diem, jam nunc certo venturum, ex sola eclipsi praedixerit. Did.

18. Astrorum vis in animas hominum, eorumque fortunas et fata prolixe convellitur, et enervatur. Did.

19. Etiam clarissimorum virorum testimoniis, Basilii M. Pici Mirandulae, etc. in medium adductis. Did. Quae tamen Alphonso minus arrident.

20. Chaldaeorum ex sideribus fata enunciantium mores, et astutiae. Did.

21. Dictum Catonis de aruspicibus, accommodatum Astrologis. Did.

22. De Hermanno VVervaeo. Did.

23. Martini Lutheri, in propria caussa, de Genethliacis sententia. Did.

24. Atqui non pauca extare verissimarum praesagitionum exempla. quorsum ergo convicia vel murmura? Alph.

25. Exempla citata, non magnopere esse curanda. Did.

26. Pontificum fulmina in Astrologiam judiciariam. Did.

27. Hermanni VVervaei ridicula Prognostica. Did.

28. Quale judicium ferre possint Astrologi, extraordinaria coeli phoenomena speculantes: apparere ex praesagiis Fastorum, quos Calendaria vulgus appellat. quantis enim erroribus tempestates adducant et praegravent! quantis itidem decepti decipiant, adeo neminem nescire, ut in proverbium quoque iverit mentiendi licentia. Did.

29. Typographi cuiusdam, Auctori bene noti, felix audacia, rudi licet ingenio praesignantis eadem Prognostica in Calendariis suis, inempta oracula, sive mendacia jocosa (nam quid interest?) quae alii Astrologi magno vendere et prostituere solent. Did.

30. R. P. Cornelii a Lapide pronuntiatum memorabile de Genethliacis divinantibus. in c. 19 Act Apost. post. vers. 19. Did.

31. Auctoritas S. Basilii Magni aggravans.

32. Recentissima exempla divinatorum a scopo aberrantium. Did.

33. Si in hominis ortu et occasu prognostica sic abludunt, quamvis ex caussis naturalibus penetrabilia: quot parasangis Persicis avii divertent Astrologi, arcana pronuntiantes, quae utique tempora et momenta sunt, quae posuit Pater in potestate sua. Act. Apost c.I. Did.

34. Argolum domus Austriacae, et Imperii Rom. ruinam, ex hac unica Solis eclipsi imprudenter praedixisse. Did.

35. Quid? quod sol nunquam eclipsin patiatur, sed soli homines, lumine solis, propter interpositum Lunae corpus tantisper privati. quorsum ergo minae, metus, horror? Did.

36. Eclipses solares veteribus, Platoni, Ptolomaeo etc. semper suspectas fuisse, ut periculosissimas. Alph.

37. Nihil inde probari. Did.

38. Quae in Solari et Lunari eclipsi, ex Ptolomaei sententia potissimum observanda sint. Alph.

39. Saturni et Martis nimia vis, quam Mathematici in eclipsibus tantopere excandefaciunt, explosa. Did.

40. Mutationem regnorum non sequi ex eclipsibus, contra Argolum. Did.

41. Regnorum mutationem, quam Daniel Propheta descripsit, contigisse absque ulla eclipsi. Did.

42. Solem totum a Luna obscuratum, Signum esse Romani Imperii, a Luna Turcica obscurandi, frigidissime juxta et stolidissime dici. Did.

43. A septem Planetis, ad Septemviros Imperii, vanam comparationem institui. Did.

44. Immo ex praeterita eclipsi validius probari potuisse, Turcarum ex rapto viventium splendorem, in tenebras migraturum. Did.

45. Digressio ad Augustissimum Imperatorem Leopoldum , huius nominis primum, vanam eclipsin ferro refutaturum. Did.

46. Classicum ad Principes Rom. Imperii, adversus Turcam, jam olim ab Auctore compositum, huic Dialogo ad animandos milites insertum.

47. Regressus ad Argolica somnia, a non somniante solertius examinata. nec Turcam triumphaturum, nec Iudicii extremi diem imminere tam propinquum, quam Argolus ecliptice praedixerit. Did.

48. Mundi catastrophe. Extremi Iudicii imago artificiosissime picta. Opus eximium Petri Pauli Rubenii Belgae, visendum Neoburgi ad Istrum, in Templo PP Societ. IESV .

49. Nunquam ex oculis, nunquam ex animo dimittendam esse considerationem formidabilis Iudicii novissimi. ita praeter sacra oracula suadere Maiores, et a tot seculis venerandam Antiquitatem Christianam. Alph.

50. Certe Argolum eius terrores ingeminando plurimum toti Germaniae profuisse. Alph.

51. An schola Mathematicorum, sit etiam schola pietatis. Did.

52. Non esse facienda mala, ut eveniant bona: monere S. Aug.

53. Cur Poema hoc, ad typum neque citius maturatum, neque serius dilatum.

54. Ad ultimum discutiuntur aliquot Quaestiones Poeticae; Poema praesens lecturis non inutiles futurae.

DE ECLIPSI SOLARI Anni M. DC. LIV. LIBER II. Exhibens ipsum Poema. Auctore IACOBO BALDE e Societate IESV.  s137 HTML-Text

Continet hoc Poema Epico-Dramaticum. PARTES V.

Pars I. Exhibet praeludia.

Pars II. Antecedentia Eclipsin.

Pars III. Propius accedentia ad Eclipsin.

Pars IV. Diem criticum: sive ipsam Eclipsin.

Pars V. Corollaria ecliptica.

Periochas huius Comoediae, vide ad calcem positas.

ARGVMENTVM ET CHARACTER SIVE GENIVS Poematis.

NOlim ex titulo Tubi Satyrici opus aculeatum consummatae Satyrae, animo praecipias, Amice Lector. Nam, ut alibi monuimus, nomen armatae scriptionis usurpantes, non idcirco statim duplicatis calcaribus fodicamus ilia, aut cruentandos mucrones stringimus. Simulacra belli duntaxat cientur in arena: in qua et consilium cepimus obsequendi votis illorum, qui hunc laborem a nobis petiverunt. In eloquentiae Palaestra, acie styli ludibunda, ictus minamur innoxios. Ne nescias, Tubus Opticus proposito nostro non suffecerat; qui, licet procul remota, oculis propius admoveat, stimulo magnitudinis in arctum coatae; non tamen valet, nisi in praesentia, quae sub liberum aspectum cadunt. Itaque Optico Tubo poteram uti Anno 1654, quo famosissima Eclipsis apparebat. Eandem denuo visuro longo post tempore, Anno videlicet 61. quo jam dudum evanuerat; Tubus Satyricus ex officina Heliconis vitriaria promi substituique debuit. Qualem ex feruida et candente arena fontis Caballini, simul arcano numine commotus eructat, calor Poeticus beneficio inflatae fistulae efformare novit: praestantiorem fortassis omnibus micro scopiis: quamvis haud paullo minoris emendum. Isto enimvero Tubo, etiam praeterita spectacula, quantovis spatio lapsuque temporum distantia, speculari fas est. nam quaevis simulacra, quasi vitrei canalis angustiis com prehensa, ad certum mentis intuitum liquidissime reducit. Quod opifex Ophthalmicus omni arte sua nunquam effecerit.

Ad genium Carminis quod attinet, necessario varius, et multiplex est, pro varietate multiplicis materiae: in quam, sicut abicitur, substratam quasi forma fertur, et incubat; toti corpori vitam, singulisque membris, convenientem ac debitum vigorem inspirans. Perlege praemissum Dialogum Alphonsi Persii Pernumiae, et Didaci Cyrisati, de influxu siderum in haec inferiora: deque habitudine et causis Eclipsium, praesertim nostrae Argolicae, tum deinde totius Poematis Periochas inspice ad calcem subjectas: fateberis Europam, ex quo per mare rapta fuit, lepidiorem mimum non spectasse. Formidolosam, si Superis placet, Eclipsin (et tamen non plenissimam, quippe undecim tantummodo digitorum in Germania) Andreae Argoli Professoris Mathematum Patavini, intem pestiva Prognostica, adhuc horridiorem fecerant. Quae hominum conditio et credulitas est, variis motibus exarsere, ca pacissimi superstitiosarum imaginum. inter spem et metum, et vigilantium somnia, integrae Provinciae, ad nescio quam promiscuorum eventuum exspectationem arrigebantur. Et quidem aliquae tristes horrore scelerum, sed et poenitentes. sic est. orbis occasum garruli praedixerunt, incauti timuerunt, sapientes irriserunt. Hinc caeca ludificatio et mistus pavor: multorum prae coeces conjecturae, ingens opinionum farrago: unde manarunt sollicitudines, metus, desperata quorundam consilia, aliquorum, quod mireris etiam, salutaria. Quae omnia Poetae quodam modo vim intulerunt, ut rapi se sineret in flexuosa diverticula, et vel in tristibus amaenos recessus. Nam quae canenti se non ingerunt? historiae, fabulae, rumores, paralogismi, Comica, Tragica, vera, falsa, mixta. Proinde referuntur terrores populi, consternationes urbium, pagorum, civium, rusticorum, interpoata suspiria; referuntur suspensarum mentium insana gaudia, amores, caedes. nam quid non licuit utrique fortunae, in confuso orbis Theatro: quod summus Planetarum Rex, SOL, funere suo nobilitaturus credebatur. Haec et similia non uno ordine digeri; neque stylo eundem tenorem servante consignari potuerunt: jam premi, jam erigi debuit. Thema laciniosum, et varie irritans, ut exactius pingeretur, di versos etiam penicillos, alias, aliasque conchas requirebat. Pene, ut chamaeleon, colores induere coactus sum, quos argumentum obtulit; et locus, cui insedi. Quocirca tristia et laeta, ridenda, et flenda, digna sarcasmis et laudibus, uno complexu fovemus. Thema prorsus Dramaticum est. in quo licuit saepius genio Horatii circum praecordia ludentis, quam Iuvenalis praecordia, verborum fulmine, frangentis, lasci vire et furere.

Sed et hunc scribendi modum persuasit ipse SOL, totius Enthusiasmi Argumentum. unus idemque, quam diversa producit! contemplare eius radios; quanquam ex eodem lucis homogeneae fonte promanant, non aequaliter in astra dispensantur: sed ad capacitatem vasorum diffundit se Vas admirabile, Opus Excelsi. Si usquam, hic verissimum esse dicas illud Philosophorum scitum: Quidquid recipitur, per modum recipientis recipitur. Radii recepti in Saturno algent; in Marte ardent; in love favent; in Venere fovent: in Luna, et Mercurio, nescio quos saltus, ante retroque exercent. Misce aliter Planetarum choros: pro diverso accessu ad Principem suum, recessuque, Saturnus moeret; Venus blanditur, Mars furit; Iupiter tonat: Mercurius inconstans fallit; Luna inconstantior ridet, aut squallet. Idem SOL stellas pingit auro, Lunam argento, Saturnum plumbo. Ab eodem SOLE Mars ferri colorem trahit igniti, Venus aeris excocti, Iupiter stanni, Hermes electri. Qui radii SOLIS subjecta torrent, communicati cum Sorore humectant, cum falcigero sene congelant. Idem SOL, quam diversis atque illustribus chimaeris, nubes jam crispas, jam praegnantes, jam teneras instar velleris, insignit! in Aurora roseus et roscidus; in Iride multicolor et floridus; oriens albescit, flavescit occumbens. vapores attenuat, grandinem addensat, pluvias fundit, fulmina exacuit: lutum indurat, ceram emollit, glaciem resolvit, crystallum astringit Vides igitur, quomodo Pater luminum naturis rerum se attemperet! Ad Phoebum, puto, aeque Poetae, ac Sidera pertinent; cur ergo fulgorem Regium non aeque conetur aemulari fax afflatae mentis? quando calor aetherius praevio ductu Poeticum lacessit, atque ad imitandum invitat. Ausi sumus Coelestibus irritamentis consentire. Hinc est, quod praesentis scriptionis universum sorpus percurrit superfusi spiritus anomala vis; et aequaliter quidem fluens, inaequali tamen meatu se venis insinuet; more Solis, ut dixi, jubar suum dispensantis in vasa Planetarum. Satyrae Medicinae gloriam asserentes: subsecuta deinde, abusum Tabaci destruens; Torvitas item, et Antagathyrsus metrice procedunt, pari passit, constanti furore. Hoc Poema scias heteroclitum esse; et, quia de Eclipsi, suas etiam defraudationes, obiectus, hiatusque per intervalla pati; adeoque populare et altum, dulce et amarum, laetum ac triste, serenum ac nubilum, planum et hiulcum, molle et durum, lene et asperum, nunc in montes attollitur; mox in valles subsidit. graditur terra, fluctuat ponto, pervolat auras, penetrat aethera. Quid exspectas? quod modo humilius incedere videtur; repente concutit alas, et sublimi volatu stringit nubes. rapitur supra concavum Lunae. laborantium astrorum bellis interest. iterum delabitur in terras. hominum negotia revisit; audit vulgi murmura, et Astrologorum vaticinantium judicia. Constat, plurima ridicula, decretorium et fatis damnatum diem, duodecimum Augusti, antecessisse. ut ne recenseam, quae consecuta vidimus. Phoenomena Coeli, etiam terrigenarum cerebrum, animumque exagitarunt. Proinde tempori, et larvis, sicut se monstra dabant, accommodandum fuit Poema. Explico me. Auditis sermonibus de Eclipsi, interloquor. in obvios Mathematicos male feriatos incurro: peritorum scita veneror; conjectantium deliria explodo, Est, ubi praeficam ago, vespillonibus associatus defleo funera, quaedam in antecessum. Deprehendar ingressus Curiam: ubi proferuntur Senatus consulta, occasione metuendae Elipsis, ad valuas affixa. Subinde demulceo timidos, consolor afflictos: castigo impios, rideo ineptos, aversor phanaticos. intrepidis sanisque congratulor. ex consternatione aegris, aut labefactatis, medicamenta praescribo. Haeccine, dicas, ad Satyricum! Quin et liberaliore spiritu raptus, quandoque extemporalis fio Panegyristes: in primis Austriacae Domus, et Helveticae libertatis. Eclipsis admonuit, ut nehanc laudis segetem, oblata occasione, irresectam praeterirem. Iam vero et foeminei sexus virtutes commendo, qua decet; vitupero vitia, qua licet. sed et post naturalem Eclipsin perlustratam, extendor in prodigiosam, supra Naturae vires, caligantem. Cunctis quoque mortalibus sua peculiaris; denuntiatur. Tum vero et Mysticam confido sidero: quae parem non habuit, parem nunquam habitura. Ad ultimum Tubas ciemus. concutiuntur orbis exurendi sepulchra. Lunae ac Solis extremi labores, signis haud longe distantibus cognoscendis; verae inqua, non tantum imaginariae Astrorum aegritudines, resuscitandis corporibus admoventur. Quo in rerum tam discordantium affluxu, conflictuque necessario, ut supra monui, sursum, deorsumque stylus vertendus erat. Qui similitudinibus capiuntur, percipient facti mei rationes, et decorum in tem pore adhibitum. primo, exempli gratia, ex tapete ostenso, quem barbara Phrygum acus, discretis filis expinxerit. Non ubique lucet aurum, et formarum discurrentium gratia. dantur recessus, miscetur caligo: fila se infringi, abscondique patiuntur, apparent quoque humanae facies, atque in his frons, oculi, genae vivacius, quam quae, neglectu non indiligenti, obscurari vel ipsa Natura monet: et, si belluosus tapes est, quaedam animalia saturo colore exprimuntur. alia diversus angulus exhibet, obtuso formata. quaedam partes nullas divitias ostensant, artem semper. usque adeo, quod tangis idem est, tamen ultima distant. distare videntur, ut visum pascant, et fallant. non aliter textilis pictura placet. ita et certa Poemata. Deinde, nunquam vidisti malum nitrato pulvere medicatum in undas proici? subtilis vivit, ad imma tendens; iterumque receptis flatibus eluctatur stridentem gurgitem, atque tantisper liberum aerem captat, donec cum sibilo rursus se praecipitet, fluminis interiora rimando. Audi Musicam. Vox levata, certis legibus cadens, premitur. cantus durus in mollem beneficio gutturis transit. liquidus scindit tenorem, varioque tractu in aurem illapsus, tanto gratiorem miscet temperiem sic symphonia consurgit: sic et modulatum Poema. immo proverbium expletur: Varietas delectat. Quod si propius ad Poesin respicis; considera gressus Pegasi. ut de eius volatu nil dicam: etiam solo consistens, plerumque altius ingreditur, et mollia crura reponit. Sessoris insuper arbitrio jam tolutim, mox ut asturco: jam in gyros frangitur; quantum vis ferox, alio alioque modo accipit imperium. Laxatis habenis procurrit adductis obsequiose sistitur, et spumat: incipitque tardius iterum glomerare volumina. Haec imago Poetae periti exercere ingenium in patentis facundiae campo. hic mos frenantis impetus animi, et canorum dicendi genus. frena moderari dicas illum, qui stylorum callet usum. Convenienter doctrinae, quam in Dissertatione, de studio Poetico nuperrime edita tradidimus. ubi inter caetera et haec leges; huc conducet adhibendi styli necessaria cognitio. quam vis enim omnium Poetarum notitia praeditus, abundes iu super copia verborum exquisit a: si tamen stylorum, vim, ordinem, genium, varietatem, mixturamque nescias aptare materiae, rerum naturis, tempori, per sonis, tibi ipsi, tuique et alterius animi affectibus; inconditum chaos excitabis, similis citharoedo, qui se Orpheum professus, ignorat temperare fides.

Quod illos quoque vellem advertisse, qui Tragoediam meam, Iepthiadem, legentes, sed artificii parum gnari, mussitare auditi sunt. Enimvero hic vates defecit a stylo suo, ab altissimo canendi genere. Sentit utique aetatis injuriam. Senescit. cygni, qui primo illius ore cantabant, videntur jam capitis comas obsidere Nam quantus olim in Lyricis! quoniam, inquiunt, odas projecit vehementes et exertas. Miris inventionibus, multo flore saginatam dictionem addidit, aequavitque perfusam insolita voluptate Poetica. Enthusiasmi spirant ignem. curiosae venustaris nequitiae, omnibus propemodum paginis aspersae, et multiformibus tropis, ad pompam, magnifice exornatae subsultant. quid, putas, fiet, ubi primum cothurnum induerit! nam omne genus scripti gravitate, Tragoedia vincit. pro Iupiter! qualia verborum et sententiarum rotabit tonitrua! omnia fulmineis Iambis ardebunt. Nulli Euripides aut Senecae , nulli Sophocles ad immanitatem quaesitam suffecerint. At enim in Tragoedia immolante Filiam nihil horum advertas. communis et facilis dictio; de plano pedestris, non asurgit, non fulgurat non furit. exspectatio nostra delusa est. Num omnium Tragoediarum idem character est? de quo loquimur? scilicet Hercules furens, Oedipus incestus, Thyestes domesticus carnifex exhibitus a me fuit! An Medeam produximus, Zelotypam, veneficam, in ultimo limine naturae insanientis constitutam, uterique sui pignora lacerantem, si rite memini, juvenculam Principem Filiam victimam, quam animosam, tam teneram, ad aram deduximus, a moesto, perplexoque Patre, victore, et victo, in Religionis et furoris, in pietatis et doloris exemplum, votivo ferro interfectam: et quia Vnigenitam; castissimam Virgineae Humanitatis Vnigeniti Filii DEI Christi IESV, in ara Crucis immolatae figuram. sicut ibidem, ex Nicol. Serario et Iac. Saliano pluribus prosecuti sumus. Hanc igitur Virginem, in necem et bustum deicere debueram, cum tonitribus, cum tempestate Poetica, qua totum artificium tam sacri moeroris, copiosius scilicet, quam in Agamemnonis , et Iphigeniae respondentibus fatis consum masset! improvidum me! qui non in tempore praecipitaverim ex alto grandinem catenatorum versuum, succussu terrae resultantis, terribilem sonitum editura. Tenera Virguncula tristissimi Patris gladio collum subjecit. Ah, quae facies rerum, qui gemitus! ineptum me! qui non tubas inflari, non aera et pelues, non tympana pulsari curaverim: qualia audita sunt, Parentibus liberos suos idolo Moloch sacrificantibus. nam quos Iephte vultus in hoc agone, quos enorma erit Iephtias ! non hoc agebatur in isto celeberrimo luctu occisae Filiae, planctuque sodalium deflentis occisam, non, inquam, hoc agebatur; Delicatius Thema est, quam ut curet phaleras, longisque crepans singultibus aurum, ex Statio. Veri singultus, non Metaphorici petebantur. Iam alibi plus satis ostenderam, quo sagitta, arcu Venusino sublimius acta penetrare posset, Sed enim nisi fallor, non omnia Poemata, in juvenili Euripo spumantis eloquentiae navigant. quaedam in affectionibus consumuntur, facili fluctu per Actus suos, tanquam per alveos. quomodo rivulus a principio tenuis, paulatim crescit sine strepitu augmenti: denique aliquot fluviis in societatem coactis haud secus, quam montanus torrens patentibus ostiis in Oceanum provoluitur. Atque hic modus Patheticae Tragoediae est: nisi objectarum Phrasium repagula distinctum cursum remorentur. certe vix ulli affectiones animi, sive perturbationes mentis, ut Tullius amat dicere, in humano corde aestuant; quin hoc impetu in mare nostrum Tragicum ferantur.

Mirum! ni et Genethliacon, superiore Anno a Musis Neoburgensibus editum, judicetur dignitate sublimis status, quem Heroica in Parnasso obtinent, excidisse. Nihil enim facit ad Papinium, quem olim mitati sumus. Atqui non bimatris Bacchi Cunabula, Thebani videlicet Thebano versu celebravimus; sed Palatini Principis. quem non effudit Semele mariti dovis jugalibus extinctai; sed multo clarior Puerpera, Serenissima Amelia. Infantem quoque exspectatissimum, vernis solibus ortum, vernis potius floribus decebat coronare, quam hispido apparatu spinarum rosa nunquam cingentium. itaque aliae amoenitates conquisitae. repudiatis vulgaribus Generhliacis. ludi, ingeniosi circuitus, figmenta inter se contexta, ex ipsa nativitate dulcissimae Prolis emicantia, cum festivis ignibus. usi sumus Aprili et Maio, in candidum, atque perfacile genus canendi conspirantibus.

Redeo, unde digressus sum, ad praesens hoc scriptum Eclipticum: in quo, jocosa seriia, sacra profanis, mollibus dura, et rosis spinas, idcirco miscuimus, ne characteris Satyrographo debiti penitus obliti fuisse videremur: piaculo nunquam eluendo. Itaque licet calamum substringamus, cohibita libere vagandi licentia, nullique Iuvenales veris indignationibus saeviant: non tamen omnis mucro est hebes: et quanquam pacifica dictio, ad ostentationem tripudii, sicut in saltatione Pyrricha velitatur; faciles torquentur argutiae, et insperatae. utcunque placidam tempestatem polliceamur; sudo nihilominus Coelo fulgura, et Satyrarum stricturae intermicant. Atque hic totius Poematis genius est: ipsae amoenitates, ipsi flores, ut germina circa montem Vesuvium nata, sulphur olent, non omnino ingratum. Quomodo etiam videmus certa fercula parari, condimentis permista pluribus. ex tam pretiosa Harmoge ciborum, quam Hispani ollam putridam vocant, incoctorum, interque tot varios sapores secum aromatice rixantium, notatur tamen unus praecellere; et palatum calidius argutiusque stimulare. Viennae in Austria, alibique ferunt, mustum praeparari absynthio dilutum, dulce amarum, vocant. quod mirifice fauces mulcet, et mascula voluptate linguam ferit. experimur diversas Lectorum gulas esse, diversisque modis affici. Alius suavi, alius acri, multi robusto Carmine, nec tamen iniucundo delectantur. ecce, jam nunc ex eodem dolio, vel si mavis, Tripode Delphico, et dulcedinem, et ferociam propinavimus.