POESIS DRAMATICA NICOLAI AVANCINI E SOCIETATE IESV. PARS IV. COLONIAE. Apud IOANNEM WILHELMUM Friessem iuniorem. M. DC. LXXIX.

ARTAXERXES Tragoedia.  s009 HTML-Text

ARGVMENTVM.

ARTAXERXES Persarum Rex, aeque infelix ac fecundus quatuor filiorum pater, Darii, Ariaspis Arsamis, et Oci, per eos periit, quibus vitam dedit; sed et ipsi fraterna caede periero. Primus designatus in Regno successor, perfraudem ultimi eo deductus est, ut a parente ad carcerem, et mortem damnaretur. Ultimus, natura ferox et ambitiosus, cum adverteret se et Regni legibus, et paterna voluntate solio, ad quod adspirabat, probiberi; in duos superstites fratres, quibus vivis non patebat sibi ad Regnum aditus, extrema molitur. Arsamen per fraudem in necem ducit. Adest Ariaspes exprobrator, et ultor; ac Ocum iam regno potitum ad duellum provocat, et conficit, ac Rex ipse Persiae acclamatur.

Artaxerxes de Thraciae Regis in Persiam irruptione solicitus decernit suo militi prasicere Darium filium; ocominere filio nequidquam suspicionem ingerente affectati a Dario Regni, et faederis sum Thrace initi: et Dario militare sceptrum transmittit.

Dolentem furentemque Ocum, quod conficto in Darium dolo apud parentem nihil effecerit, componere nititur Armindus, et spem Regni alia via obtinendi fecit.

Dum Darius suos in Aspasiam, filiam Thraicae Regis, amores Arsaci detegit, et Hymenaeum a parente prohiberi queritur, adest, qui nomine Artaxerxis: belli imperium et sceptrum defert; quod simulat se grato animo accipere; post tamen contra Thracem non militare decrevit.

Aspasia mutata veste sexum dissimulante, cum Conimbrio suo praefecto Persepolin advenit: ex Arsace obvio multa de Dario,, deque eius in Aspasiam amoribus, et impeditoper Patrem Hymenae o intelligit. Tum Conimbrio suos in Darium amorec aperit, quos isto incassum dissuadet.

Artaxerxes recipit nuntium, quo animo Darius militare sceptrum acceperit. Ocus per dolum suadet, ut Pater senio suo parcat, omnemque belli curam filiis committat. Mandat Arsami filio tertio, ut per milites urbem in quiete contineat.

Armindus ex occasione demandatae Arsami custodiae Urbis, suggerit Oco modum, quo eidem Arsami vita tollatur.

Darius, nequidquam dissuadente Arsace, ne in Thraciae Regem, et sic in Aspasiam arma ducere cogatur, statust deponere militare sceptrum, et in externas regiones alire, ignotusque vivere.

Dolentem de Darii fuga Arsacem dolose solatur Armindus: ipse interim ex ipsa fuga argumenta sumit perdendi Darium.

Ocus refert Armindo iam coeptam esse telam in Arsamen. Armindus vicissim Oco, rursus affulgere spem perdendi Darium.

Conimbrius refert Aspasiae famam esse de Dario, quod fugerit: inde eam a Darii amoribus dehortatur. Non credit illa: unde ad melus investigandum Conimbrium remittit.

Ignota Aspasia ab ignoto Dario multa de Daris fuga investigat et intelligit eum adusque Danubium iter suum designasse. Hinc infidum et amoris inconstantis arguit, litterasque exprobratorias meditatur.

Ocus per dolum persuadet patri Darium ad castra Thracia transiisse: Mittit Pater, qui vel captivum adducat, velperimat. Conatur placeare Regis iram Arastus, sed frustra. Hinc Armindus reum agit, quod cum Dario conspiret; et prope in Regis praesentia colliduntur.

Gaudet de fraudis successu Ocus et Armindus. Timet tamen Ocus, ne sua ambistioni obsisbat frater alter Ariaspes, quem cum classe redire inaudiit. Spondet Armindus Oco regnum, antequam adsit Ariaspes.

Arsames visa eminus classe dubitat, anhostilis sit: Mittit, qui ex turri speculetur, et signa observet. Ducem alium, qui littoradefendat. Interim praelio umbratili iubet Victoriae praeludi.

Ocus viso Philete Ariaspis servo, arguit adesse Ariaspen fratrem, et spes suas everti: solatur eum Armindus, et animo erigit spe etiam per hunc obicem penetrandi.

Philetes refert Regi adesse Ariaspen. Osmanus adducit captivam Aspasiam. Ex litteris ab Aspasia, dum caperetur, dilaceratis, eruitur sensus proditionis; ex sigillo noscuntur esse Regis Thraciae; ex Epigrapha arguuntur ad Darium datae Quaeritur ex Aspasia, quis auctor? ad quem datae? cur laceraret

Intervenit Conimbrius: intercedit pro Aspasia: in vincula et ipse coniicitur. Fatetur Aspafia literas illas a Rege Thracia scriptas, se eius filiam; mentitur se ad explorandam missam, ut mortem obtineat. Fingi has docet Conionbrius. Vierque in carcerem conicitur.

ARSACES solus, ac solicitus de vita Darii, post fraudum, que in aula miscentnur detestatienem, statuit dare ad Darium litteras, ut capiti suo consulat.

Darius intelligit Aspasiam carcere detineri. Petit et Custode admitti. Negat hic: ille ferrum stringit: Excurrit manipulus militum ad vim artendam.

Aspasia tumultu excita ex turri Dario exprobrat amoris inconstantiam. Tentat Darius penetrare. Miteitur ad Regem, qui de violentia queratur Ipse Darius ad Regem provocat.

Ocus reducem Ariaspen salatat. Conatur ei perses ??dere, Patrem, excluso a successione in regnum Dario in Arsamen neglecto etiam Ariaspe inclin are. Sed non omnino persuadet.

Darius apud patrem fatetur suos in Aspasiam amores: negat a se quidquam doli aut perfidiae in parentem tentatum.

Interrumpit Osmanus, qui vinctam Aspafiam addu. cit. Deprecatur pro illa Darius. Rex per ireniam spondet connubium. ubet per Osmanum parari thalamum mortis.

Dum ab osmano adducuntur, Aspasia exprobat Dario violata promissa connubii, et msides amores, quo graviter percellitur Darii animus. Hinc petit vincula demi Aspasiae, et sibi imponi: contra Aspasia detrectat illsus precibus vitam obtinere.

Arsames incidit in rixas militum, dumque componere tumultum nititur, ab Ernesto, ut constitutum erat, nullo advertente occiditur.

Ephaebus iurgio excitus incidit in Arsamen iacenit, expirasse credit, et properat nuncium ad Regem deferre.

Ernestus deducit Ocum et Armindum ad corpus occisi, ut rebatur, Arsamis; narrat patratae caedis modum. Suscipitur consilium et de Ariaspa opprimendo.

Ephoebus deducit Regem ad corpus Arsamis. Reperitur adhuc vivus; narrat se Oci fraude ita sauciatum; Darium dolo accusatum; ut ipse sine obice ad regnum grassaretur.

Praecipitem parentis sententiam in Darium latam damnat Ariaspes. Venit in suspicionem, quod ex Oco audierat, quod Rex Darium velit e medio sublatum, ut Arsamen ad regnum evehat.

Ariaspes accipit nuntium de occiso per fraudem Oci Arsame. Exardet ira in auctorem, a quo etiam sibi dolos strui animadvertit.

Rex deplorat infelicitatem suam, et Arsamis necem: Euphoebumque avide praestolatur, quem ad sistendam Darii necem miserat.

Adest exspectatus Ephoebus, refert properatum esse in caedem Darii. Dum suam inclementiam detestatur Rex, adest carceris Custos et mortis seriem enarrat.

Ariaspes, quod Ocus sibi regum arroget, indignatur, adhortatur suos ad vim reprimendam, sibique natu maiori regnum vendicandum.

Osmanus refert Ariaspi, Regem urgente dolore, quem de Arsamis caede concepit, sibi manus intulisse, adhuc tamen spirare. Properat filius ad patrem.

Prodit Ocus iam arrogato sibi regno superbus, cui sui aggratulantur.

Intervenit Ariaspes, exprobrat suam Oco arrogantiam, uterque praetendit ius ad regnum; res devenit ad duellum. Vincit Ariaspes.

CYRUS.  s088 HTML-Text

ARGVMENTVM.

CYRVS, qui antea Darius, Astyagis ex filia Nepos adhuc infans, consignatus Harpago, ab hoc Mithridati rustico, ut feris devorandus exponeretur, miseratione Mithriditatis servatus est; quihuius loco proprium suum filium exposuit. Experturus Mithridatis fidem Harpagus, ad locum, quo exponendus erat Cyrus, devenit: reperit Mithridatis filium, putansque esse Darium nepotem Regium, pridie a se Mithridati traditum etiam miseratione tactus, eum rapit, fingitque suum esse filium, Hydalcem vocat, et ad 18. annum educat. Dum adolesceret Cyrus, semper eximiae aliquid supra coaetaneos virtutis exhibebat. Interim Astyages Medorum Rex aetate fessus, cum successione careret, et Cyaxares Astyagis ex fratre Nepos, Persiarum Rex, Mediae cum numeroso exercitu incumberet, eius sibi sceptrum arrogaturus, de adoptando aliquo adolescente cogita. Deliguntur ad hoc a Daniele complures iuvens, e quibus unus a Rege assumatur. Eminet inter omnes Cyrus. Harpagus operam pro hydalce, Daniel pro Cyro impendit. Resita involvitur, ut quidquid pro Hydalce adferebatur, Rex de Cyro intelligeret, ideoque iam eum successorem nominare pararet, tanquam nepotem suum. Sed Choaspis et Harpagi interventu docetur Rex hunc esse rustico natum, ausumque Hydalcem putatum Darium, verberibus excipere. Quare Hydalces advocatur, Cyrus ad mortem condemnatur. Arienna inter Armazones celeberrima, quae Susa adventans Cyri auxilio fuerat ab urso liberata, et post ab Astyage exercitui praefecta, indignationem in Cyrum simulans, deposcit sibi eum occidendi munus deferri, et impetrat. Sed memor beneficii ab eo accepti, conservat ei vitam. Ut vero se munere delegato rite functam probat, occiso agno cor eruit, quod simulat esse C yr Mox quia Cyaxares hostis adesse ferebatur, Arienna progreditur in campum: devenit cum Cyaxare ad singulare certaemen, in quo agnoscitur esse Cyaxaris filia: et illico dissidium in pacem, furor in amorem convertitur. Interea domi paratur prompta renunciandi successorem Hydalcis: sed interventu Mithridatis, narrantis in Cyro occisum esse verum Daerium, res tota turbatur. Supervenit nuntium, Ariennam defecisse ad Cyaxarem, iamque coniunctis armis prope urbem esse. In praecipiti metu confugit Astyaeges ad artes magicas Choaspis, a quo illico castrum eodem in loco excit atur, et monstru munitur: cum quibus confligit feliciter Arienna, et intrepida cum Cyaxare castrum ingreditur. Sub haec Daniel educit servatum in via Cyrum, et gratulatur: dumque castrum inspicit, advertit esse Magicae fraudis opus, et precibus illud in nihilum redigit. Unde apparent, qui eo claudebantur. Diffagiunt Magus et Hydalces: Arienna suum Cyrum, Cyrus Ariennam reveretur: ille ab Astyage Regni successor et Coniux Ariennae; ista a Cyaxare Regni Persarum haeres renuntiatur: et initur matrimonium. Iust: Salin: ad annum mundi 5459. ante Christum 594. Exhibitus Graecii Ludis Nuptiabus Augustissimi Romanorum Imperatoris LEOPOLDI, et CLAVDIAE FELICIT. Archiducis Austriae Anno 1673.

Austria innixa Cruci in orbe imperiali, quem tenent quatuor Saecula, noctem gemit, Solemque suspirat. Docetur ab Himenaeo, noctem hanc esse suae felicitatis pronubam. Iubetur numer are stellas: accipit promissionem Abrahae Gen: 15. ideoque invitatur ad nuptias. Excedunt quatuor Saecula, quae ab electo in Imperatorem Rudolpho 1. hoc ipso anno effluunt: et aperitur Aurora Quinti. Demum per Gloriam Austriacam plenus dies inducitur.

Arienna famosa Amazon explicat suos in Cyrum amores eorumque originem ex eo ductam, quod per ipsum liberata sit ab urso.

Iuventus rustica applaudit Cyro de Urso victori.

Intervenit Mithridates, putatus Cyri Pater: Miratur plausum. Insinuat Cyro, se non esse patrem, sed natum eum esse nobiliore sanguine. Hinc Cyrus rusticana ponit, post hac in urbe victurus.

Astyages, iam devexae aetatis Rex, cum successore careret, reiecto Cyaxare suo ex fratre nepote, statuit nobilem alium adolescentem successorem adoptare. Demandat Danieli curam seligendi idoneos Iuvenes. Interim iubet a Choaspe sacrorum Antistite ac Mago Mithram consuli.

Astyages nuntium accipit, Cyaxarem iam cum potente exercitu advenire, ut successionem extorqueat, Prima hic de Duce cura, Suggeritur Arienna Amazon, et advocatur.

Adducitur Arienna, et praeficitur ab Astyage bello contra Cyaxarem: prius tamen illa, more gentis petit venationern instituere.

Arienna explicat mentem suam, cur venationem instituat; nempe ut Cyrum repertat, cumque adinsiane aliquod militare officium evehat.

Harpagus, postquam Hydalcem Daniel reposuit in numero eorum, quos Rex ad regni adoptionem seligi iussit, aperit ei, quod non sit suus filius; sed Regis nepos, unde insolescit Iuvenis.

Arienna cum suis Amazonibus venationi vacat. Invenit ursum occisum, et in eius antro nobiles cunas: dubitat an eae non sint Cyri.

Venatores applaudunt Ariennae.

Daniel caelitus docetur, Cyrum esse Darium et Regis: Nepotem: hunc a Deo ad regnum electum.

Harpagus praeoccupaturus Regis gratiam pro Hydalce; dat ei aliquot versus, quibus, cum una sisterentur a Daniele Iuvenes, ipse regem salutet.

Choaspes refert regni oraculum Mithrae, eum adolescentem adoptandum esse, cuius pater occidit Darium, traditus autem fuerat Darius occidendus Harpago, cuius filius credebatur Hydalces, ab ipso Harpago putatus Darius.

Daniel deducit Iuvenes ad Astyagem, eosque instruit, quid agendum.

Solus Astyages ex occasione oraculi, iubentis eum adoptari, cuius pater Darium occidit, dolet immatura fata Darii.

Sistuntur a Daniele Regi electi iuvenes. Incipit Regem salutare Hydalces, haerentem supplet cum magna gratia Cyrus.

Iuvenes variis studiis a Daniele exercentur.

Rex Cyrum dilaudat: hunc proceres adoptandum suadent.

Intervenit Harpagus. Intelligit Regem inclinare in eum adolescentem, a quo salutatus est. Credit Harpagus de Hydalce sermonem esse, et fingit eum suum filium esse; quem re ipsa putans Darium esse educaverat.

Arienna ex venatione redux exhibet Regi inventas Cunas: agnoscit Rex per insculpta symbola, et expressa nomina, illas esse Darii.

Cyro in Regem a Iuventute Urbana electo, parere detrectat Hydalces; ideo percutitur, et abigitur. Inde suos exercet Cyrus.

Intervenit Daniel, laudat Cyrum: patefacit ei, qua de caelo didicit.

Cyrus expendit secum difficultates, qua spem Regni occursu suo non nihil infirmare possunt.

Intervenit Arienna, ex quibusdam secreto auditis piscatur plura, ex quibus in spem venit suorum votorum

Hydalces, quod hallucinatus sit coram Rege, et verbera a cyroretulerit, regnandi spe deiectus se parat occidere.

Harpagus clamore excitus impedit mortem Hydas et certa Regni spe solatur.

Intervenit Choaspes, nondum acquiescenti Hydalci somnum per virgam Magicam conciliat, quo durante ei varia repraesentat, quibus ad certam regni, et sumendae de Cyro vindicta spem erigi possit.

Astyages ex Medarse intelligit, quam praeclara Cyrus in umbratili regno gubernandi specimina dederit. Hinc instrui iubet pompam publicae adoptionis.

Harpagus intelligit iam decretam esse sui filii adoptionem ad regnum, unde gaudet, constituitque demum aperire per litteras, eum, quem Rex adoptare decrevit, non esse suum filium, sed esse ipsum Darium.

Astyages ab Harpago litteras accipit, ex quibus intelligit eum Iuvenem, quem adoptare decrevit, esse ipsum Darium Mandanae fil um, quem feris exponi iusserat, eumque Rex sibi postulat.

Adest Cyrus, cui in amplexus ruit Astyages, scelusque suum deprecatur, et nepotem agnoscit.

Supervenit Choasper; docet Cyrum non esse verum Darium Harpagi putatum filium, sed esse sobolem rustici, ausumque esse verum Darium verberibus tractare; petit ergo Rex verum Darium.

Adducit Hydalcem Harpagus. Quae Regi superius per Epistolam manifestaret, Hydalcem esse verum Darium, iuramento testatur, Hinc iubet Rex Cyrum occidi. Adstat, et miseretur eius Arienna, ut eum salvet, munus illum occidendi sibi deposcit.

Gratulatur Hydalci Choasspes debono iam ad regnun evadendi principio; dat cidem tyrannice imperandi documenta.

Arienna deducit Cyrum ad silvam, tanquam caedem patratura, donat ei vitam. Ut mandati executionem simulet, occisi agni sanguine, et corde utitur.

Intervenit Mardanes Choaspis minister; deluditur simulata morte Cyri: accipit ab Arienna cor agni, putatum Cyri, ad Regem deferendum.

Arienna deluso Mardane, Cyrum iubet in silvae margine praestolari, ut eum illac transitura secum ad castra deducat.

Dum Daniel spe plenus Cyrum quaerit, oocurrit ei Mardanes cum corde, putato Cyri et insultat; spem tamen non perdit Daniel.

Amazones Ariennae sociae quaerenti Danieli vivum sistunt Cyrum, Quo mire exultat Daniel.

Arienna procedit in campum, Quaerit Cyrum, intelligit detineri a Daniele, approbat.

Exhibetur Astyagi cor putatum Cyri: dolet Rex suum praeceps consilium. Agitur prolegendo ad regnum Hydalce, et tandem exprimitur, ut consentiat Astyages.

Comparet in campo Arienna singulare certamen cum Cyaxare initura, agnoscitur a Cyaxare esse sua filia, Ineunt pacem, Regemque pacifici adire constituunt.

Dant plausum Militarem Ariennae Amazones, et Cyaxaris miles.

Sistitur Astyagi Hydalces successor regni renuntiandus.

Interturbat solennitatem Mithridates; exclamat occisum in Cyro Darium: enarrat rei gestae seriem. Agnoscitur Hydalces esse Mithridatis filius: devestitur; Cyrus deploratur.

Nuntiatur Astyagi Ariennam adhaesisse Cyaxari: iam Coniunctis viribus adesse utrumque. Terrore perculsus implorat magicam artem Choaspis; a quo repente castrum eo ipso in loco excitatur; in quod se omnes reducunt.

Arienna et Cyaxares, dum pacifici ad regem tendunt, mirantur repentinam temaestatem, et excitatum eo loco castrum, ex quo emissa monstra Arienna conficit; tandem que animose Castrum ingreditur.

Intervenit cum Cyro Daniel; reperit vestes Regias Hydalci detractas, quibus Cyrum induit, et precibus Castrum in nihilum redigit.

Redacta in nihilum castri larva, apparent ornnes, que eo tegeb antur, recognosount se invicem. Fugiunt Hydalces et Choaspes, Cyrus ab Astyage Media, Arienna a Cyaxare Persiae haeredes et coniuges renuntiatur.

CANVTVS Tragoedia.  s212 HTML-Text

ARGVMENTVM.

CANVTVS Princeps fuit Dianae, Henrico Rege oriundus. Hoc vita functo successit in regnum Nicolaus Canuti Patruus, fraterque Henrici. Quia multum et militaribus et Christianis dotibus valebat Canutus, incidit in odium tum Cognati sui Magni, qui filius erat Nicolai, tum etiam alterius Cognati Henrici ex Svenone altero Nicolai filio. Auxit odium et invidiam, quod Lotharius Imp: Canutum Saxonum et Oboritarum Regem crearit: quam ctiam ob causam Nicolao exosus fuit. Eo evasit odium Cognatorum, ut constituerint eum per insidias occidere. Quare sub amicitiae et devotionis specie eum invitant ad locu mremotum ad celebranda festa Natalis Domini: quo demum in loco eum occidunt. Hermindus Canuti frater a populo ob dictam mortem commoto in Regem assumptus caede Magni et Nicolai mortem Canuti vindicavit. Anno 1130. Molanus, et Surius.

Canutus de piratis maris Balthici victor, in patriam Cum Hermindo fratre suo redux ad littus exscendit, et in latitia signam iubet a Mauris, quos secum reduxit, choream exhiberi.

Magnus conatur semina odii iacere in Canutum apud Nicolaum Regem; fingitque ab illo offensum Daniae Regem gueciae, nihil tamen proficit.

Queritur Magnus se a Regenon exauditum: inde cum Aquano contra Canutum coniurat.

Audit Rex Canutum suas de piratis victorias recensentem, omnemque de offenso Rege Suecia timorem ponit, et in pramium donat ei Ducatum Slesvicensem.

Ragunda sub virili veste fugit ab Henrico suo Coniuge Nicolai Regi nepote; quam assequitur Alfidus Praefectus: cui cum reditum persuadere non possit, una fugit.

Advertens Magnus Henrici dolorem de suae coniugis fuga, conatur huic persuadere, eam a Canuto amari, eiusque opera fugisse: ideoque ad vindictam animat.

Accusat Canutum: Henricas, et una cum Magno petit in eum toto rigore Iustitiae animadverti, Negat id se facturum Rex, nisi prius Canu: um audiat.

Angelina Uxor Canuti, alias Engelburga, veste virili tecta occurrit in silva Ragundae: fingit se nuntium ex Saxonia ad Canutum ab uxore missum, et ne suspicionem Saxonicus habitus pariat, mutat hunc cum Ragunda.

Aquanus suadet magno, ut in ruinam Canuti disponat Adrastum recenter ex campo reducem, et alteram Canuti victoriam relaturum, ut narret Ragundam ad Canutum confugisse.

Cominus dolose nuntiat Canuto adventum Angelinae in Saxoniam, quae tamen latebat in proxima silva.

Adrastus artibus Magni instructus fingit partam victoriam non tam Canuto adscribendam, quam Ragundae, quae apud ipsum in castris sit. Unde iratus Rex iubet Canatum captivari.

Henricus demandat Alfido ut ad castra excurrat, et captivum cum Ragunda Canutum adducat.

Canutus occurrit in silva Angelina sub veste virili latenti, quam tamen agnoscit.

Alfidus captivat Canutum et Angelinam, quam putat esse Ragundam.

Rex cum Magno dolet sortem Canuti, parat tamen vindictam.

Supervenit cum captivis Alfidus: exprobrat Nicolaus scelus Canuto, cuius accusatus fuerat, qui nec intelligit, cuius agatur criminis reus

Osmanus in carcerem admissus enarrat Canuto et Angelinae suorum vinculorum causam; qui errore intellecto spem libertatis concipiunt. Ideoque eundem Osmanum mittunt ad Ragundam adhuc in silva latentem, ut eadem ei significet; illa vero errorem totum Regi detegat.

Hermindus conatur animum Regis flectere in favorem captivorum: Opponit se Magnus. Rex nutat, et tandem cognoscendam causam Regio consilio committit.

Aquanus defert Regi sententiam a senatu in Canutum et Angelinam latam, is eam subscribit, redditque Aquano ad Custodem turris deferendam.

Aquanus horret mortis nuntium Cognato suo Canuto adferre; ideo Mahometi decretum consignat ad Custodem carceris deferendum.

Dum Rex ob fulminatam in reos sententiam poenitudine agitur, adest Ragunda, exprobrat suam Henrico saevitiam, ob quam ipsa fugerit, detegit Regi errorem, non Ragundam, sed Angelinam teneri caprivam. Mittit Rex ad carcerem, ut sententiae executio suspendatur.

Rex intelligit ex Aquano iam morti datos esse duos Captivos, et dolore tangitur.

Osmanus detegit regi fraudem, quâ Magnus subornavit Adrastum, ut fingeret Ragundam confugisse ad Canutum, ut hac Via eum mortis reum faceret. Quam ob causam Magnus et Henricus tentant Osmanum occidere, sed iussu Regis in vincula coniciuntur.

Redeunt, qui impediendam caedem missi fuerant, secumque Canutum et Angelinam adducunt, quos sequuntur Hermindus et Mahomet. Gaudet Rex eorum vita: donat libertatem Mahometi, cuius opera servati fuerant: eandem impertiat Canutus Magno et Henrico.

Henricus nondum posita suspicione vetiti inter Canutum et Ragundam amoris, statuit cum Magno novis dolis Canutum involvere.

Canutus mittit Cominum ad Angelinam, mandatque ut illa se ocius committat itineri in Saxoniam: Advenit interim Lotharii Legatus, qui nomine imperatoris Canutum creat Regem Saxonum et Oboritarum.

Angelina intellecta sui coniugis voluntate, ut in Saxoniam se transferat, statuit remanere, ut aemulorum in Canutum fraudes exploret.

Magnus et Henricus per novum dolum decernunt invitare Canutum ad templum Vicelini, ut eum in via occidant.

Offenditur Nicolaus, quod sibi Canutus iam Rex ad latus assideat: spendet placendum Magnus, et invitat Canutum ad Vicelini templum. acceptat invitationem Canutus.

Exponit Henricus Magno, quanto furore ardeat Rex in Canutum: gaudent uterque, et molimina sua constituunt exequi.

Angelina ex somnio praesaga malorum Canuti excurrit ad silvam, quo eum abiisse intellexit.

Dum Canutus vicelinum tendit, invaditur horrore quodam, quem interveniens Angelina sui somnii narratione augere nititur, eo fine, ut is caveret insidias Magni et Henrici: sed eludit Canutus, iubetque eam solvere in Saxoniam. Abit illa maerens et malorum prasaga.

Occurrit Canuto Philethes miles a Magno ad eum quaerendum missus: Conatur ei sub vario schemate (ne iuratam fidem frangat) periculum proponere: sed a Canuto non intelligitur.

Invaditur a Magno Canutus, defendit se generose, et armat ei excutit: supervenit cum coniuratis Henricus: occiditur Canutus.

Multum solicito Nicolao Regi, quod non reperiatur Henricus iam belli dux contra insolentes Suecos in locum Canuti destinatus, suadet Hermindus, ut reponat Canutum, reiicit consilium Rex, praetensa quidem causa indecentiae, vere tamen ex odio.

Dolet legatus cogi se ad abitum Canuto non salutato. Hermindus dolens refert caedem Canuti fama spargi, quam plenius Cominus narrat. Hermindus meditatur vindictam. Legatus suadet movendum contra Regem, et magnum esse exercitum.

Desaevit in aula communis furor militum vindictam de Rege et Magno spirantium. Abeunt Legatus et Hermindus, ut seditionem foveant.

Dolet Magnus, quod Henricus et se et Regem incaute furori militum exposuerit. Supervenit Hermindus, et Magnum occidit.

Legatus Imperatoris recenset Hermindo caedem Nicolai Regis a milite factum: narrat vicissim Hermindus a se occisum Magnum. Quare Legatus eum nomine Caesaris Regem Daniae et Saxoniae acclamat.

S. IDDA. s300 HTML-Text

ARGVMENTVM.

S. Idda in Suevia ex Comitibus de Kirchberg oriunda, Henrico Cimiti Doggenburgi matrimonio locata, die quadam mundum suum muliebrem, gemmas, ac uniones, ipsumque annulum maritalem, ingentis pretii adamante illustrem soli exposuit. Corvus reverberata adamantis luce praestrictus, et irritatus advolat, Iddaque nihil advertente annulum surripit, atque adnidum suum deportat. Reperit eum in nido venator, et digito insertum Aulicis incautus ostentat. Occasionem hinc nactus Camerarius oratiam apud Henricum aucupandi, Iddam et Venatorem in suspicionem impudici amoris urecovat. Qua occupatus Henricus Venatorem indomitis equis raptari, Iddam ex edita turri praecipitem agi mandat: quae tamen DEI ope illaesa conservatur, et in solitudinem abit, ubi reliquum vitae exigit. Ioach. Seiler Prior Fischingae, ex lectionibus secundi Nocturni pro Festo S. Iddae, a. S. Rituum Cong. concessis Anno 1606.

Henrico somniis et larvis nocturnis territo suadet Ottmarus, ut animum venatione distrahat, quam ipse detrectat; iubetque Ottmarum ipsum eidem vacare.

Ernestus, et Longinus observato singulari Henrici in Ottmarum favore indignantur; et in Ottmarum ac Iddam conspirationem ordiuntur.

Idda mutato habitu perditum annulum quaesitura tendit ad gemmariorum officinas, implorat et Ernesti opem, qui omnem pollicetur.

Iacturam annuli ab Idda intellectam narrat Ernestus fratri suo Longino, et per hunc meditatos dolos promovere decernit.

Arsacius filius narrat Ernesto patri suo visum a se corvum ex Iddae fenestra evolantem, et rostro annulum cum illustri gemma deferentem: quod parens malum esse omen puero dolose persuadet, ideoque iubet secretum teneri, ac nulli manifestari.

Ad mitigandum Henrici maerorem inducitur Musica, quam tamen fastidit, et indormit.

Suspicio in umbrarum comitatu terret chorea horrida Henricum dormientem.

Excitus somno Henricus inclamat auxilium: adsunt filii cum Aula, qui eum solantur, et quieti reddere conantur.

Dubitat Ernestus an rapinam annuli a servo factam Idde aperiat: dissuadet Longinus: consentiti lle exspectare suis fraudibus opportunius tempus.

Dum Idda ex Ernesto intelligit nihil adhuc spei affulgere annulum recuperandi; haeret dubia, an eius iacturam Henrico aperiat: suadet Ernestus adhuc huius diei silentium

Ottmarus de venatione redux ostendit annulum in nido repertum putato amico Ernesto. hic simulata amicitia suadet, ut sinu recondat, ne a Principe similium rerum cupido eripiatur.

Exsultat Ernestus habito bono suarum fraudum principio: mittit Longinum. ut sibi procuret Henrici alloquium.

Ernestus simulata turbatione Henricum accedit: Annulum maritalem Iddae datum gestari ab Ottmaro in sinu prodit; hinc amores illicitos arguit. Furentem princepem retinet, suadetque ut ex Ottmaro veritatem inquirat; hic si neget, manum sinui immittat et extracto annulo convincat.

Arsacius contra Ernesti Patris sui mandatum, datamque secreti observandi fidem, aperit Philindro Regis Ephoebo factam a corvo annuli rapinam.

Afflictum Henricum putato Ottmari scelere solatur Arnoldus, et pro Ottmari innocentia agit. Vocatur Ottmarus.

Henricus inquirit de annulo apud Ottmarum: neganti se quidquam scire involat in sinum; reperit annulum. Hinc in furias actus per equum indomitum ad mortem raptari iubet.

Ottmarus ad mortem deducitur, seque innocentem protestatur. OTTMARUS, UBERTUS. CAPITANEUS.

Tres filii Henrici occurrunt Ottmaro, dum vinctus ad mortem deducitur: commiseratione tacti agunt cum Capitaneo de mora aliqua executioni sententiae interponenda, et impetrant.

Idda intelligit ex filiis Ottmarum ad mortem duci: causa adfertur dubia; esse, annulus. Mittit eos ad patrem, ut certitudinem eruant.

Camillus Iddae fidelis refert seriem causamque damnati Ottmart: suadet Iddae fugam: detrectat illa. templum adit a Deo opem imploratura.

Ottmari casum dolent Henrici filii: recensent eum Ernesto, qui dolorem simulat, spondetque operam suam ad Ottmarum liberandum.

Idda in Odaeo inter preces solacium ab Angelo accipit.

Henricus amorem inter furoremque luctatus, tandem persuasione Ernesti et Longini fulminat sententiam in Iddam, ut ex turri praecipitetur.

Lacrimantes filii exponunt Matri furorem patris: quod nuntium illa constante animo excipit.

Ubertus Capitaneus, Henrici iussu denuntiat Iddae mortem: id nuntium illa intrepide excipit: dumque eam parat vincire Capitaneus, filii in eius defensionem arma corripiunt.

Supervenit Henricus: filios sui decreti executionem remorantes increpat: mollitur nonnihil verbis Iddae; sed demum rursum exasperatus, mandat eam illico de turri praecipitari.

Dum Henricus Ernesti fidelitatem commendat, eique hoc nomine honores decernit, advolat Philinder, ex quo intelligit raptum a corvo annulum, ut iste ex Arsacio audiverat: adicit Attulphus eundem annulum ab Ottmaro repertum in nido. Vocatur Arsacius: expeditur Attulphus, ut Iddae mortem suspendat.

Adducitur Arsacius, ex quo per minas Henricus totam rei veritatem extorquet. Unde Henricus in Ernestum rei auctorem furit.

Intervenit Camillus: refert Iddam iam esse praecipitatam. Deplorat Henricus suum errorem, et properat ad turrim cadaver quaesiturus.

Ernestus et Longinus advertentes suas iam patere fraudes se mutuo culpant. Ernestus Longinum occidit, et abit, ut se de turri praecipitet.

Dum Arsacius patrem quaerit, ut se fuga salvet, comparet ipse in turri. unde se pracipitem desperatus agit.

Idda ad pedem turris emergit ex rupibus, et in solitudinem secessura mundo valedicit.

Henricus quaerit Iddam inter saxa ad pedem turris, neque invenit: unde agitur desperatione. Reperit relictum ab Idda Crucifixum, et legit inscriptos characteres, ex quibus eam vivere intelligit. Hinc iterum recreatur; et eam quaesitum abit.

Supremum hostium in Innocentiam molimen; Suprema huius sub Providentiae divinae protectione de illis victoria et triumphus.

SEMIRAMIS. TRAGOEDIA. s383 HTML-Text

ARGUMENTUM.

FLoruit Semiramis in Syria sub annum ante Christum natum 2200. educare a Symma Pastore Regio; Memnoni famoso belli Duci coniugio locata filios habuit Hydaspen et Hypaten. Hos educandos tradidit eidem Symmae Pastori: ipsa interim per varia bella secuta Memonnem, tandem in Asiam devenit, ubi Memnon supremus Belli Imperator a Nino Rege constitutus est, et Bactra expugnavit. Hic potissimum Semir amidis virtus se commendavit, quae castellum prima occupavit, unde postea in deditronem soacta sunt Bactra. Ut meritum huic virtuti praemium Ninus referret, decrevit Semir amidem in Asiae Reginam assumere, et Orontam neptem suam in sponsam Memnoni dare. Turbavit negotium epistola data ad alteram Semiramidem, siliam Bactrorum Regis, quae sub nomine et veste Dorili sui fratris tecta apud Ninum Regem obses tenebatur. Hinc credita Semir amis perfidiae rea condemnatur, ut hausto veneno tollatur e vita: quam ut liberaret Dorilus, manifestavit se esse illam Semir amidem, ad quam missum est venenum a Rege Bactrorum patre suo. Detecta innocentia Ninus denuo tentat aniumum Memnonis, ut sibi Coniugem cedat Semir amidem. Resistit diu Memnon; sed tandem minis in desper ationem actus, dimissa in fugam Coniuge seipsum occidit. Arbaces accusat huius caedis reos Semir amidem et Hydaspen, rursusque ad mortem condemnantur. Supervenit opportune Symma Pastor Regius cum Hypate altero Semiramidis filio. Recognoscunt se Mater et filii eo ipso tempore, quo illa ad supplicium trahebatur Significatur id Nino: superveniunt litterae apud Memnonem occisum repertae, quibus significat, quod seipsum occidat. Recognoscitur innocentia; et tandem Semiramis ad Regium Solium elevatur. Vide fundamentum Historicum apud Diodor. Siculum lib. 2.

Dorilus (sive tecta Semiramis Bactrorum Regis filia) queritur, quod tam diu de Patre suo novorum nihil accipiat, quam spe venturi nuntii solatur Berosus.

Ninus Rex dilaudat generosum Semiramidis animum, quo Bactra invasit. Farnabazus, Hydaspes, et Leander, pronuntiant Imperio dignam: Arbaces cum aliis damnat eius temeritatem.

Sua a Rege non probata contra Semiramidem consilia indignantur Arbaces et Osmanus; ac inde Semiramidi interitum moliuntur.

Semiramis intellectis iis, quae Osmanus et Arbaces contra ipsam Regi suggesserant, mittit Rosillum, ut eos ad duellum provocet. Detegit Hydaspi varios suae vitae casus, perditosque a se duos filios, quos curae pastoris Regis commiserat.

Ninus decernit ad regium Asiae solium Semiramidem elevare, et huius coniugi Memnoni Orontam suam Neptem desponsare. Curam ad hoc Memnonem flectendi committit Farnabazo.

Intervenit Dorilus, et quod carcere solutus sit, Nino gratias refert.

Rosillus nomine Semiramidis provocat ad singulare certamen Arbacem et Osmanum; quo illi magis furunt in Semiramidem.

Semiramis exprobrat adversariis suam improbitatem et dicta, eosque ad duellum cogit.

Farnabazus et Leander conantur persuadere Memoni, ut Semiramidem suam Coniugem cedat Nino, et in eius locum Orontam Regiam Neptem ducat: quod ipse constanter detrectat.

Memnon aperit Semiramidi consilium Regis de ipsa ad solium extollenda, cui illa constanter obnititur.

Ninus intelligit ex Farnabazo repulsam sibi a Memnone datam: iubet novis argumentis eius animum oppugnari.

Dorilus refert Semir amidi gratias, quod eius favore sit carcere solutus, stringitque cum ea et Hydaspe amicitiam.

Dequeritur calamitatem suam Memnon, quod Semiramis sua a Rege postuletur.

Alethes Nobilis Bactrianus a Rege missus, per litteras ab Orisba commendatus, petit ab Arbace fieri sibi copiam Dorilum alloquendi, qui putabatur Bactriani Regis filius obses datus Nino.

Arbaces significat Osmano adventum Alethis: dubitat an id sit aperiendum: suadet Osmanus.

Dorilus aperit Semiramidi, se esse Semiramidem Regis Bactriani filiam, assumpsisse nomen Dorili sui fratris, et huius loco esse obsidem in aula Nini Regis.

Ninus Rex acciri iubet nuntium, qui a Bactrianorum Rege ad Dorilum mittebatur.

Sistitur Alethes Nino: iubet eius vestes excuti: inveniuntur gemmae, ampulla veneni, et litterae a Rege Bactrianorum ad Semiramidem filiam suam: quas credit Rex ad alteram Semiramidem Amazonem sciptas. Unde et in hanc furit.

Dorilus intelligit ex Beroso advenisse Bactris Alethen; ex Euphemio vero hunc iussu Regis esse carceri mancipatum: quo turbatur Dorilus.

Rex obtrudit Semiramidi litteras Bactrorum Regis, et ream perfidiae agit. Agnoscit illa non ad se, sed ad alteram Semiramidem nomine Dorili tectam datas; sed ne hanc prodat, se non exculpat, Ideoque carceri mancipatur.

Osmanus et Arbaces gaudent Semiramidem esse carceri mancipatam.

Meander narrat Memnoni Semiramidis casum. Suspicatur hic fraudem, Dorilus suadet, ut sui militiae auxilio succurrat Semiramidi; non assentitur Memnon.

Aemuli Semiramidis spargunt novi in Regem belli rumores, ut accelerent Semiramidis mortem.

Memnon Regi supplex petit Semiramidis liberationem, Rex iubet eam tribunali sisti.

Semiramis communi Consiliariorum suffragio ad mortem condemnatur. Philinder nuntiat moveri militem ob Semiramidis captivtiatem. Mittitur Memnon, ut motum componat. Iubetur Semiramis venenum ebibere, quod ad ipsam missum credebatur.

Intervenit Dorilus: manifestat se esse Semiramidem Regis Bactriani filiam, ad quam litterae, gemmae, et venenum funt missa: liberatur Semiramis: vinculatur Dorilus.

Aemuli Semiramidis dolent eam esse liberatam, et novas fraudes meditantur.

Dolet Semiramis captum esse, et in vincula coniectum Dorilum: suadet Hydaspes, ut illius a Nino libertatem petat.

Amici gratulantur Memnoni, quod vinculis sit exsoluta Semiramis: suadent, ut consentiat petitis Nini: Manet constans Memnon, quem Gorbias dolose confirmat.

Duo Ephebi Rosillus, et Berosus in horto Regio ad celebranda Semiramidi festa aperto, ad rixas deveniunt, et duellum ineunt.

Farnabazus refert Nino constantiam Memnonis. Indignatur Rex, quem Gorbias ad sumendam vindictam stimulat

Intervenit Memnon a milite placato redux: exhibet Regi manipulum Sinensis militis, et exercitus nomine fidem iurat. Rex proponit desiderium suum Reginam assumendi Semiramidem. Repulsam passus indignatur.

Supervenit Semiramis, impetrat Dorilo libertatem. Ninus exponit suum desiderium illam in Reginam assumendi, quod illa dextere reicit.

Memnon et Semiramis dolent iniqua Regis postulata; deliberant de recessu ab aula, et de fuga: hanc Memnon Semiramidi suadet.

Adest Dorilus, gratias refert Semiramidi, quod eius gratia sit carcere solutus.

Exsultat Gorbias delato sibi officio agendi cum Memnone, ut vel Semiramidem patiatur ad solium vehi, vel ad mortem se paret.

Semiramis dissuadet Dorilo fugam; ille non discedit ab eius latere, et una fugiunt.

Memnon desperatione actus se occidere statuit.

Gorbias recenset Memnonis mortem Nino. Arbaces ex coniectura amoris mutui arguit homicidii veram Semiramidem et Hydaspen: Ninus iubet melius in factum inquiri.

Arbaces vi adigit Euphemium, ut promittat reos homicidii agere Semiramidem, et Hydaspen.

Advenit Symma Regius Pastor, aperitque Hypati non esse eum suum, sed Memnonis et Semiramidis filium.

Euphemus false accusat caedis reos Semiramidem et Hydaspen. Adfertur nuntium novi motus in milite ob caedem Memnonis. Rex mittit Arbacem tectum vestitu Memnonis ad componendum militem.

Adducuntur ab Osmano captivi Semiramis, Hydaspes et Dorilus. Gorbias annuntiat is mortem Memnonis, reosque arguit Semiramidem et Hydaspen.

Supervenit Ninus, nullaque admissa defensione mandat Semiramidem, Hydaspen, et Dorilum ad exercitum raptari, ut is iustam occisi Memnonis vindictam sumat.

Occurrunt ad necem raptatis Symma et Hypates. Semiramis recognoscit filios. Symma differri supplicium postulat ab Osmano donec Regi loquatur: negat Osmanus. Hypates ferrum stringit: Farnabazus Osmanum increpat, iubetque differri executionem sententiae.

Postquam Ninus ex Symma intellexit, Hydaspen esse filium Semiramidis, magis exasperatur. Narbassus narrat se fugientem Memnonem occidisse. Advertitur error occisi Arbacis, qui personam Memnonis induerat. Euphemius iam morte Arbacis solutus metu fatetur innocentiam Semiramidis et Hydaspis: confirmatur productis litteris ab ipso Memnone ante mortem scriptis. Resurgit pressa Innocentia. Semiramis soluta matrimonio coronatur Regina. Memnonis fidei decernitur sepulchrum Regium.

ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA.  s486 HTML-Text

ARGUMENTUM.

EMmanuel Commenus Orientis Imperator, ut securius Imperium transmitteret ad filios suos, relegavit in Insulam Ennam fratrem suum Andronicum, qui diademati insidiabatur; eiusque filios Emmanuelem, et Ioannem carcere detinuit. Defunctus subinde Emmanuel, haeredem Imperii reliquit Alexium Comnenum, annos 15. natum sub Xenes Matris tutela. Haec affectu in Sebastum Aulae Praefectum ducta, commisit huic Imperii gubernationem. Sed quia potentia ad tyrannidem abutebatur, turbis involvit Imperium. Tentarunt permulta, sed incassum, Proceres, ut Sebastum deprimerent. Demum revocant ab exilio Andronicum, ut ei Imperii guber nationem committant. Adest ille; et cum numeroso exercitu urbem ingreditur, sub specie sublevandi Imperii a tyrannide Sebasti, reipsa ut se Imperatorem constituat. Succedit votum. Itaoccupat affectum populi, ut Imperator acclametur, cogaturque Alexius eum in Imperii Collegam assumere. Solio potitus, exoculari iubet, et ad perpetuum carcerem damnari Sebastum: deinde per falsas criminationes Xenen, ac demum ipsum Alexium vita privari. Vide rei seriem fusius apud Nicetam.

Andronicus exscendit ad Constantinopolim, antequam tamen urbem ingrediatur, statuit explorare eius statum; ac interim invisere sepulchrum Emmanuelis sui fratris.

Sebastus suadet Alexio, ut severior sit in viros Principes, et eorum capita metat: Hic ad sublevandas curas decernit se venatu exercere.

Alexius dolet se cogi ad tenendum captivum Emmanuelem suum affinem: demum Adrasti et Angeli consiliis inductus, mandat eum carcere liberari, et secum ad venationem deduci.

Suadetur Alexio, ut Sebastum nimium insolentem, et omnia sua libertate in Imperio agentem non patiatur. De modo quaeritur: suadetur, ut consilia et vires adventantis Andronici sui patrui admittat.

Emmanuel solutus carcere laxat habenas furori suo, quem captivus in Alexium concepit. Suadent Ismenus et Orontes, ut se Henrico coniungat ad captivandum in venatione Alexium; adstiturum quoque suum parentem Andronicum, qui vicinus adest. Placet consilium.

Sebastus, Stephanus et Clearchus indignantur solutum carcere Emmanuelem, constituunt eum in venatione aggredi, et socium conspirationis adsciscere Henricum.

Campus, in quo tumulus est Emmanuelis, et huic imposita eius statua. Insultat Emmanuelis cineribus Andronicus. Prodit e sepulchro umbra Emmanuelis, praedicit Andronico infamem mortem Constantinopoli obeundam. Territus statuit abire Constantinopoli, sed animatur ab Harpago.

Legati ex Sicilia queruntur apud Imperatorem de calamitoso Insulae statu, et populi per Ministros oppressione, rogantque auxilium: quod pollicetur Imperator.

Legati Aquitania offerunt Alexio nomine sui Regis perpetuum pacis foedus, et in matrimonium Regis filiam. Gratam habet oblationem Alexius: respondet, sua se sensa per proprios Legatos manifestaturum Aquitaniae Regi.

Isaacius Praefectus Arcis adfert Alexio litteras a Ioanne filio minore Andronici, carcere detento, quibus detegit coniurationem Emmanuelis in eius caput.

Alexius mandat Adrasto, ut armatam militum manum secum ad venationem deducat, statuatque in insidiis, ut cum Caesaris iussu vocata fuerit, erumpat.

Indignatur Sebasto et Alexio Henricus, eo potissimum nomine, quod iussus sit Emmanuelem captivare, et extrema in utrumque concipit.

Andronicus submetuit, ne potentia Henrici, quamvis amici, post mortem Alexii sibi viam ad Imperium praecludat: Quaeritur modus tollendi Henricum. Surena offert se ad eum in duellum provocandum et occidendum.

Emmanuel in venatione ex quibusdam Alexii verbis suspicatur detectas esse suas fraudes: Subducit sese ab Henrico: Hic Alexium aggreditur, ab Adrasto et militibus repellitur, et fugit.

Henricus dolet primas suas machinationes elusas esse. meditatur secundas.

Simulat gubernationis fastidium Sebastus, et sub specie tollendi occasionem novorum motuum Constantinopoli, se velle ea abdicare: negat hoc ei Alexius. Decernit adigendum Andronicum, ut militem manumittat; Ioannem vero arctius custodiendum, quod accusaverit per litteras Emmanuelem, qui creditur fidelis, et reticuerit Henricum insidiatorem.

Andronicus explorat ab Harpago Mago, quis suae fortunae progressus sit futurus. Hic evocat inferni genios, qui et chorea, et signis aliis illi imperium praenuntiant.

Invitatur ab Alexii legato Andronicus, ut dimisso exercitu Constantinopolim ingrediatur. Detrectat ille manumittere exercitum: ideo declaratur rebellis, et laesae maiestatis reus.

Ad reponendum suae tranquillitati Imperium deliberant Proceres de mancipando carceri Sebasto.

Convulsum Reip. statum dolet Alexius. Solantur eum Sebastus et Henricus. Ne Andronicus irrepat, et populi favorem aucupetur, undequaque provideri iubet.

Comparet coram Alexio Ioannes, enarrat modum, quo solutus fuit carcere. Indignatur Alexius; minatur Ioanni mortem, qui dolet fidem suam ingratam esse Caesari.

Ephoebus adfert nuntium turbatae, et per arma in Sebastum saevientis Civitatis.

Angelus et Adrastus suadent Sebasto, ut ad sedandam populi seditionem se publico subducat; sed consilia detrectat; ideoque in vincula captivus conicitur.

Gaudent regni Primores captivitate Sebasti. Constituunt vinctum Andronico tradere, ut causam ulteriorum motuum succidant.

Infelicem suum casum deplorat Sebastus: dumque advertit Henricus adventare Andronicum, occurrit cum suis, huic Sebastum traditurus.

Henricus cum suis praesentat Andronico Sebastum, quem Andronicus iubet exoculari.

Occurrunt Andronico filii Emmanuel et Ioannes, qui paterno affectu recipiuntur. Quia tamen pater suspectam habet Emmanuelis ferociam, Ioanni, quamvis minori, clam altero, promittit Imperium: detrectat Ioannes, et pro Emmanuele ac Alexio agit,

Ioannes confert cum Legato Aquitaniae de modo, quo liberari possit Alexius ab Andronici crudelitate.

Suadetur Alexio, ut tantisper dissimulet cum Andronico, ne maiorum moliminum occasionem praebeat; interim auxiliares copias advocet occulte ab Occidente.

Plebs acclamat Andronicum Imperatorem: simulat hic ingratum sibi esse obsequium. Coactus Aloxius iuber eum eodem secum sedere solso, et consorteme Imperii declarat.

Surena, quaesita occasione, in rixas devenit cum Henrico, a quo occiditur. Intervenit Andronicus, qui Henricum capitis damnat.

Ioannes, et Aquitaniae Legatus, ut praeveniant Alexio imminens capitis discrimen, statuunt eum Andronici crudelitati subtrahere.

Andronicus accusat Xenen proditionis: declaratur rea, scribit sententiam mortis, cui subscribere cogit Alexium.

Alexius dolet se fatali Xenes subscripsisse sententiae; ideo parat sibi mortem conscire: sed ab Angelo et Ioanne impeditur.

Andronicus arguit Alexium foederis contra Imperium initi cum Aquitanis. Frustra suam declarat innocentiam Alexius: Nam et Imperatoriis notis exuitur, et ad mortem condemnatur.

Dum ad mortem disponitur Alexius, adest Ioannes, et fidelis agnitus, offert se pro, aut cum Alexio ad mortem.

Deploratur Alexii mors: coniuratur in detestandam Andronici crudelitatem.

Exsultat felice suorum votorum successu Andronicus: intelligit ex Capitaneo Alexii, unaque Ioannis sui filii, qui se in locum Alexii carnifici obtulerat, mortem; et crudelitatem suam detestatur.