TIbi, octavo abhinc anno, alteram meorum Dramatum partem dedicavi, Lector benevole; a quo (forte nimis ambitiose) legi postulavi. Impetrasse videor, quam a Te quaesivi, Benevolentiam, Tuo genie magis, quam meo merito. Excit asti enim (nam quis alius?) celebres Coloniae Agrippinae Typothetas, ut de secundo eorum praelo decertarent, et laborem illum assumerent gratis, quem precio emi posse dubitassem. Fecisti Humanitate Tua, ut, cui porro mea dedicarem, extra Te non quaererem alium. Recessisse a Te, abhinc sexennio, videri poterat volumen teritum; sed ignaris. Nam quod Uni inseribebatur, Illustrissimo et Excellentissimo Domino, D. Bernardo S. R. I. COmiti a Martiniz, etc. Ipsi dicabatur in mansuetiores Musas Benevolentiae: quam Tu, quoque
profiteris, a Te recessisse me non suspicaberis. Redeo igitur ad Tuam, a qua nunquam abit, Benevolentiam, cui quartam hanc Dramatum partem vener abundus defero. Sipecco vilitate operis in Tuam Humanitatem, delictum meum, est Tuum, quiper illam me et invitasti, et coegisti. Hanc expertus semel, mendic orum more, attento saepius. Dabis, quod peto, si non immerito mihi, certe Tuae ipsius Humanitati, faciesque, ut sim
Totus Tuus NICOLAUS AVANCINUS.
EGo Adamus Abôedt, Societatis IESU per provinciam Austriae Praepositus Provincialis, facta mihi a Patre Nostro Ioanne Paulo Oliva Praeposito Generali potestate, facultatem concedo, ut Dramaticae Poeseos Pars IV. in qua continentur Artaxerxes, Cyrus, Canutus, S. Idda, Semiramis, Alexius Comnenus: a P. Nicolao Avancino ex eadem Societate, conscripta. et a memoratae Societatis PP. Censoribus de more revisa et approbata, typis mandetur. In quorum fidem manu mea subscripsi, et consuetum officii Sigillum appressi Viennae 23. Octobris. Anno 1675.
(L. S.)
Adamus Aboet.
ARTAXERXES. Pag. 1.
CYRUS. Exhibitus Graecii Ludis Nuptialibus Augustissimi Romanorum Imperatoris. LEOPOLDI et CLAUDIAE PELICIS Archi-Ducis Austriae Anno 1673. pag. 80.
CANUTUS. pag. 204.
S. IDDA. pag. 292.
SEMIRAMIS. pag. 375.
ALEXIUS COMNENUS. pag. 478.
ARTAXERXES Persarum Rex, aeque infelix ac fecundus quatuor filiorum pater, Darii, Ariaspis Arsamis, et Oci, per eos periit, quibus vitam dedit; sed et ipsi fraterna caede periero. Primus designatus in Regno successor, perfraudem ultimi eo deductus est, ut a parente ad carcerem, et mortem damnaretur. Ultimus, natura ferox et ambitiosus, cum adverteret se et Regni legibus, et paterna voluntate solio, ad quod adspirabat, probiberi; in duos superstites fratres, quibus vivis non patebat sibi ad Regnum aditus, extrema molitur. Arsamen per fraudem in necem ducit. Adest Ariaspes exprobrator, et ultor; ac Ocum iam regno potitum ad duellum provocat, et conficit, ac Rex ipse Persiae acclamatur.
Numquam recedit sola: si cedit tamen,
Una in ruinam, quidquid est Sanctum, trahit.
ARAS:
Qui gaudet armis, facile rationem invenit,
Quae honestet arma. Iniuria, et quanquam levis,
Est pulchra belli larva.
ART:
Sed nulla est data,
Quae vindicantem provocet Thracis manum.
OC:
Genitor, amorem ponere in fratrem decet,
Natura cum me debiti in patrem monet.
Genitor, Darium mete; vel nullum tibi
Crede imminere turbinem
ART:
Natum meum?
Meum Darium?
OC:
Nulla tempestas tibi,
Nisi ab hoc, paratur.
ART:
Candidae mentis tenor,
Pius in parentem affectus, et constans amor
Meliora suadent.
OC:
Parce, si quidquam rea
Lingua elocuta est! Ille, quo Regem colo,
Patremque veneror, ille, quod metuo, palam
Facere coegit. Forte nec vanus timor,
Sit vana quamvis causa, mihi mentem ferit.
ART:
Causam timendi (nulla sit quamvis mihi)
Expone, Nate.
ARAS:
Principem quaenam queat
Movere causal, ut Marte violento petat
Regnum, quod ante iura fecerunt suum?
Non iam vovente Persia, annutu tuo.
Plaudente populo, voce solemni, tui
Est dictus haeres Imperi? nonae et genu
Persia recurvo, testibus Solo, et solo
Fidem obligavit?
ART:
Pondere immani opprimis,
Quidquid Dario suspicax mentis pavor
Affingere porest.
ARAS:
Unicum hoc hrmat satis
Fidem ambigentem: sanguine enatus tuo est,
Te Patre Darius. Quando generosus Leo
Genuisse vulpem visus est? quando emicans
Aquila sinistro noctuam partu edidit?
OSM:
Sed audiendus Ocus est, quamnam sui
Causam timoris adferat. Nulla est levis
Suspicio, quando Regis aut vita, aut decus
Periclitatur.
ART:
Audiam. quaenam mei
Fidem Darii causa suspectam facit?
OC:
Aspasia.
ART:
Rege Thraciae patre edita?
OC:
Hanc coniugalis vinculi obstringi fide
Sibi Darius poscit; impatiens morae
Thrax urget ipse,
ART:
Petiit afsensum meum,
Constans negavi. Iura sic patriae volunt,
Sic iura caeli. Si Mithram Caius colit,
Et Caia spernit; nulla constabit fides.
Religio discors non bene innodat duos.
Hinc sancta Regni iura coniungi vetant,
Quicumque Numen thure diversum colunt.
OC:
Hic ipse denegatus assensus magis
Flammam excitavit. In suum probrum trahic
Non impetrasse. Semper est Regi grave
A Rege quidvis petere. sed gravius tamen
Non obtinere. Atque inde (sim vanus, precor,
Augur futuri) utrumque sors movit dolor,
Ut, quod negasti Marte coniuncto velint
Exprimere, postque coniuges geminos tuo
Inferre solio, sive te vivo suis
Armis subacto, sive per funus tuum.
OSM:
Non vana certe causa suspectum tibi
Reddit Darium: forte qui toties meant
Bizantium usque Nuntii tantae rei
Mali ministri, fascinant Regem dolis,
Ut in arma cogat militem, et regno tuo
Populoque ferrum, et vindicem flammam ferat.
ARAS:
Quisquamne tantum facinus affingat tuo
Rex magne, nato? Quin minas, si quas ferus
Cequeret Tyrannus Thraciae, integra fide
Tibi prodidisset, et patrem, obiectu sui
Capitis, ab hostis sulmine, et ferri minis
Tuitus fursset.
ART:
Sufficit. Iam se satis
Consilis produnt, vestra queis pietas meae
Studet saluti: nota sednobis quoque est
Pides, amorque filii, quae me vetant
Velsuspicari, hoc mente meditari scelus.
Hinc et Darium militi nostro volo
Ducem praesse; forte siquisquam suis
Invadere armis Persiam, et regni audeat
Turbare pacem. Iamque revocavi alterum
Fratrem Cairo, classe qui tabulet mare,
Omnemque tutoaa littore inimicum arceat.
ARAS:
consilia Rege haec digna sunt: si se ingerat
Pelago procella Martis, obiectu paris
Arcere Matris.
OSM:
Sisua steterint fide
Lecti cohortes militis, palma est suo
Iam parta Regi. Cedere e campo aut mari
Si renuat hostis, ultimum impulsum dabit
Haec contumaci dextera, ut quo stat loco,
Illo peremptus iaceat.
ARAS:
Et nostram fidem,
Si causa poscat, vulnera, et fusus cruor
Regi probabunt.
ART:
Et studia vestra, et fidem,
Animosque laudo. Dum rei praesens status
Partes in omnes Regias curas vocat,
Vade ad Darium Osmane: quam genitor colat
Integritatem filii, fidus refer.
Hinc martis a me Regii imperium suae
Fidei remitti.
Habita, paratis clausit auditum dolis,
Ne quam paternus animus in Natum suum
Conciperet umbram. At calle si coepto exitum
Desideratum sortis adversae labor
Invidit Oco, calle meliori viam
Ad sceptra quaeram. Prima fraus fraudi alteri
Ad vota sternat semitam Si non licet,
Quo mens anhelat ire per fraudes, licet
Per ferrum et arma. Honestus ad solium est gradue
Calkatus hostis.
ARM:
Comprime furorem sinu
Iramque simula.
OC:
Flamma quae tegitur nocet.
ARM:
Vis nocet aperta. gravius.
OC:
Hoc est, quod volo,
Gravius nocere.
ARM:
Gravius at Princeps, tibi
Tua nocet ira.
OC:
Dummodo Darium simul
Eadem procella fluctui involvat pari.
ARM:
Erras. Superstes vive tu; frater cadat.
OC:
Hoc est furentis pectoris votum.
ARM:
Mora
Ergo calori est danda. Quod primus negat
Dies, secundus adferet. Quis se sonus
Insinuat auri? Vox, nisi illudor, tui
Est ista fratris. Perge: secretum locum
Haec causa poscit. Huc refer. Prrinceps, gradum
DARIUS. ARSACES. supervenit OSMANUS
DAR:
QUamvis amoena rideant sceptra, et decus
Illustre solii, cuius in sedem vocat
Parens Darium, nisi mihi assideat thoro
Aspasia eodem, vilis est solii color,
Et vile sceptrum. Quid coronari rosa
Rubentis ostri Regium prodest latus,
Si spina acuta saucium pectus vorat?
Quid eminente stare me solio iuvat,
Si non codem sedeat in solio me,
Vita et voluptas? quid iuvat multa caput
Radiare gemma, si animus obscuris gemit
Oppressus umbris? Ah pater 'iam non pater,
Sed prope Tyrannus! Exteri Regis manus
Me liberali munerat dono: Pater
Hoc invidente dextera donum vetat.
Et hanc amantis indolem patris reat?
ARS:
Quod prohibet ille, lege prohibetur. Patresi
Vetue e iungi coniugi Persam, cui
Resigio non est una, neque eidem fides
Deo obligata.
DAR:
Rexsupra legem est: neque:
Se patitur ullo iure Maiestas capi
Sed obligari demus: at quando ramen
Commune poscit commodum, fines licet
Transire legum. Liceat Aspasiam mihi
Iungere manito vinculo parta est quies.
Et pax amica Persiae, qua nec Dii
Donare maius commodum regnis queunt.
OSM:
Opto secunda semper in votum tuum
Decurrere astra; quaeque castrorum tibi
Imperia defert genitor, aeterno regi
Caeli fa vore. Hoc imperi signum tui
A patre per me recipe, et invictus rota
Contra Tyrannum Thraciae, ac pacem refer,
Sub cuius umbra populus, et regnum aureae
Tranquillitatis hauriat amoenos dies.
DAR:
Munus paternum veneror, Osmane hoc meo
Refer parenti; quam fidem pater exigit,
Quod robur animi, quamque virtutem manus,
Hanc vel relata ex hostibus palma, meo
Vel prostituto capite testabor patri.
OSM:
Pareo iubenti.
DAR:
En Arsaces, quo me ioco
Fortuha ludit! munere ingrato colit,
Spernitque eodem tempore Darium. At procul,
Aspasia, vertat Numen hoc fatum, ut tuam
Gentem lacessam Marte. Si votum hoc suum
Volet expeditum genitor, alienam manum,
Non hanc rigente muniat ferro.
ARS:
Cave,
Princeps parenti obsistere. Ingratus patri
Dicere, regno infidus, et populo parum
Tuo favere.
DAR:
Dicar: at laudes mihi
Aspasia dicet, Aspasia, Numen meum:
Fortuna tanto neminem dono beat,
Ut placeat unus omnibus. Si non licet
Placere Patri patriae, ac populo simul,
Dummodo placere liceat Alpasiae, sat est.
Amor videndae, me pereginum tua
Prohibet abuti gratia: id gratum tamen
Rescire fuerit, muneris quid sit tui,
Quis gradus in aula? ne minor gradui tuo
Pendatur a me cultus.
ARS:
Haud equidem decet
Laudare nostra: quo tamen studio meo,
Si sit necesse, libere utaris, tuo
Voto obscundo. Gratiae Regis mei
Me militaris consulem faciunt rei.
At cum vigeret melior aetatis vivor,
Regis Dario praefui: hunc cura ad patris
Sceptra educav: quodque me tandemsenem
Delectat, operae grande momentum tuli.
Nam culta virtus Regia in fronte emicat.
Meritisque sese Persiae regno probat.
Unum dolendum est; imparem sortem suis
Meritis Darius patitur. Est illud vetus:
Fortuna saepe melior indignis favet,
Graviorque dignos opprimit.
ASP:
Pridem ultimeo
In fine nostri climatis laudes suas
Cecinit canora Fama Sed (veniam meis
Concede precibus) quae procelloso impetu
Eortuna tantam Principis mentem premit?
ARS:
Amat puellam Regiastirpe editam,
Cuius Hymaencos poscit, hi pacem darent
Regno, et quietem pectori: at durus rigor
Iniuriosae sortis hanc Iuveni negat
Felicitatem.
ASP:
Sed quid opponit?
ARS:
Pater
Sypili rigentis durior saxo vetat.
ASP:
Quid ad haec Darius?
ARS:
Saepe convulso eiicit.
E corde gemitus, saepe in ardentes abit
Irae calores. sidera et solem vocat
Testes, iubentis nutui sese patris
Non posse morem gerere, sit regno licet
Renuntiandum.
ASP:
O pectoris amantis fidem,
Fideique constans vinculum! At nimium tua.
Abutor usque gratia dumte vocant
Curanda regni commoda.
ARS:
Ex oculis licet:
Aufarar, in imo corde te mecum aufero,
Ut qua iubebis, serviam promptus. Vale.
ASP:
Viximperavi gaudio, ne cor mihi
Sinu exiliret, meque manifestam darem.
CON:
Recisa tandem verba sunt? Quantum meo
Cordi timorem sermo tamlongus deditli
Incauta, nescie inter insidias tuam
Verti salutem? patria extorres sumus,
Et inter hostes agimus. Inimicas tuus
Huc genitor artes urget ut regnum eruat:
Et tu timoris nescia, hic tuto pede
Te inambulare existimas? Quid si tui
Quis signa prodat?
ASP:
O fidem, nulli paremi:
An tu, Conimbri, sensa tetigisti senis,
Quae de Dario prodidit?
CON:
Nostra hoc nihill
Aspasia refert.
ASP:
Durior saxo pater.
Potesne tanto Principi votum suum
Negare?
CON:
Quo mens errat? Ad sanum redi
Aspasia sensum.
ASP:
Onesciam rumpi fidem!
CON:
Insanit, et me reddit insanum simul
Aspasia, si te detines, vitam tuam
Mora constat ista.
ASP:
Quin loco vitam meam
Praestolor isto, Si inde submoveo pedem,
Mea vita periit.
CON:
Quomodo? non huc amor
Istam videndi Regiam ex patriae sinu
Te curiosus compulit? visa est satis
Persepolis omnis, Regia et splendor Ducum.
Quid restat ultra?
ASP:
Luminum nece dum satis
Expleta aviditas, plura cor istud petit.
Fatebor animi vota: quae pressi diu,
Meumque pectus in tuum evolvam sinum.
CON:
Evolve, quidquid condis:
ASP:
Audisti senex
Quae de Darii amoribus, deque inclita
Virtute dixit? quodque regalem ambiat
Connubiali foedere ad lege thori
Sibi puellam iungere?
CON:
Audivi.
ASP:
Haec ego
Sum, quam beatae sortis aspectus facit
Amore tanti Principis dignam. Haec ego
Sum, quae vicissim Principis tanti ardeo
Succensa amore.
CON:
Operditum Conimbrium!
Quod acre vulnus, filia, infligis seni?
Mihi visa semper hactenus prudens, sagax,
Sensusque honesti Nympha, tam turpi tuam
Credet parente Rege? quis hoestam? cui
Dominatur aestus improbi affectus, sua ut
Patria rehcta, veste mentita latens,
Per tanta terrae spatia dissepti in sinum
Veniat amantis? Caelites! sensus stupet
Haec cogitantis. Estne vel sensus tibi?
Vel dignitatis ratio? vel generis tui
Respectus? Estne patris, aut tui, aut Dei
Reverentia? prius aspice ad finem, pedes
Quam sede moveas: provide quo te feras,
Ne, dum inchoaris currere in praeceps eas.
ASP:
Praevisus ante finis est, quam me domo
Patria moverem. me quod huc traxit, fuit
Amor Darii: inventus est: toto frui
Nunc licet amore, et lege connubii fidem
Iurare utrinque. Nam quid obsistat! Pater
Me distinavit nuptui: caelum favet
Deusque amanti: sponsus haud impar mihi est,
Et stirpe natus Regia; et dignus patris
Tenere solium: denique et nostros amor
Animos utrimque mutua stringit fide.
Quid tibi videtur? quantus est error meus,
Quod fine tam laudabili huc gressum ruli?
CON:
Aspasia, honestus finis inhonesto male
Meido tenetur. Staius est castam mori,
Quam taminari. Quando malesanus tuum
Affectus animum strinxit, an potuit procul
Positos ligare?
ASP:
Cominus amoris faces
Aisere in ignem, cominus data est fides.
Meminisse poteris temporis (nondum integrum
Titan obivit balteum) quando ad meum
Patrem Darius venit, et menses duos
Moratus: Illud tempus, hic locus fuit,
Qui gemina strinxit pectora aeterna fide.
CON:
Aspasia, pereo: in ossa se fundit gelu,
Stuporque in artus. Regiae at cardo strepit:
Moveamus, intus tutius seriem rei
Prodere licebit. Quid pede attonito stupes?
Sequere Conimbrum.
ASP:
Iussa nolentem thrahunt.
Tolerare nescit. Ergo, quod solum rei
Prodesse poterit publicae, a Marte abstine,
Certamque laurum a filio expecta domi.
ART:
Id suadet ipsum languidae aetatis mihi
Rigor, nivesque capitis; et nolens licet
In vestra sensa pertrahor. Prius tamen
Subire culmen turris excelsae iuvat;
Ex qua patentes oculus in ca mpos potest
Late evagari: gustui id cedam meo,
Ut inde nostri signa Mavotis, viros,
Et arma spectet. Arsames, curae tuae
Urbis quietem defero, vicos obi
Cinctus cohorte militis; ne quis dolus
Cives in arma concitet, prudens cave.
ARS:
Facio imperata genitor.
Incumbet ista.
OC:
Semitam necdum mei
Aspicio voti.
ARM:
Genitor, audisti, iubet
Obire vicos Arsamen cinctum latus
Cohorte Martis, turbo nesorsan vocet
In arma cives.
OC:
Audii.
ARM:
Liceatruis,
Qui te paternum provehi ad solium vovent,
Simulare rixam. Frater, ut praeceps solet,
Huc advolabit. Unus, ac idemferox
Suaequive vitae prodigus, propius gradum
Admoveat, et se supplici fingat prece
Rogare veniam: moxque sortitus sui
Occasionem vulneris, ferrum imprimat,
Celeremque pavidus vertat in fugam pedes.
Placetne?
OC:
Forsan ille, qui vulnus parat,
Prior recipiet: Forte captivus suo
Remanebit hosti, quodque consue vit sequi,
Tormento adactus, proditor nostri doli
Evadet ipse.
ARM:
Laeva si casum hunc ferat
Fortuna, ut audax caedis exactor suo
Teneatur hosti; noster accurat, necis
Simulat dolorem, Principem extinctum gemat,
Ferroque veluti vindice auctorem petat.
Sic iste funus funeri adiectus dolos
Non prodit ulli.
OC:
Sana consilia probo.
Texenda nunc est tela, quae coepta est semel.
Si ferro obarmes, iure si Martis tuum
Tueare populum, patriam, regnum, et patrem?
DAR:
Decrevit animus: abstine verbis: cadit
Oratio omnis irrita: est farmo mihi
Adamante fixum, ponere has bclii notas,
Martisque sceptrum, et quaerere latebras soli.
Quas nulla fama penetret, aut regni, aut patris.
Sic forte frangam iura fortunae impiae,
Ut verberare desinat, quem non queat
Reperire in ictum.
ARS:
Quo gradum infaustum trahes
Infauste princeps?
DAR:
Te nihil chare Arsaces,
Velim latere. Veste mentita solum
Latium subibo, quodque nunc unum est super
Solacii animo, iure regnandi procul,
Procul parente, patria, et amicis procul:
Ignotus aliis exigam vitae dies,
Donec sinistra sidera tenorem suum
Meliore mutent, vel satigatum malis
Tandem suprema morte deponam caput:
Nihil, Arsaces obsiste; ne obsistas Deo,
Cui vota dixi. At ista se cretum petunt,
Tu corde in imo conde. et extremum vale.
ARS:
Dari, vel unum sustine verbum; Dari,
Fidelitatis veteris, et amoris mei
Notas supremas excipe! At quo cum loquor?
Abiit fagitta citior, et vento ocyor
Hinc avolavit. Nominis quam me tui,
Tuaeque vitae cura solicitum tenet,
Infauste nimum Iuvenis! infelix Dari.
Animi vigore: robore audacis manus
Darius, omni sortis eventu asperae
Te nosse credo: at Thracio ut Regi obiva
Opponat arma, nullus in corde est vigor.
ARM:
Etunde tanta vilitas mentem occupat,
Alias ferocem?
ARS:
Pectus ereptum sibi
A Thrace queritur.
ARM:
Capio quod dicis malum.
Aspasia, Thracis filia, enervat sinum,
Odioque ponit frena, quo patrem sequi
Selimum deceret.
ARS:
Tanta vis freni est quoque,
Mut, ne per arma moveat in Thracem manus
Virosque, sponte elegerit patria procul
Sede exulare.
ARM:
Hoc, Arsaces, mentem tibi
Dolore acerbat: Erro, nisi grande hinc bonum
Licet augurari, et Principi, et Regno simul.
ARS:
Forte augurari liceat, haud liceat frui.
ARM:
Adverte mentem. Fama cum tulerit patri
Fugam Darii; qua patent, qua non patent
Abdita viarum, persequi Nati fugan
Mox imperabit, retrahi, et patris sinu
Rursum foveri. Sic mihi affectus tener,
Amorque spondet, qui patrem nato afficit.
Amans amantem abesse non tolerat diu.
Ergo reducto filio, quidquid volet,
Concedet ultro; quasque coniugii facos
Durus negavit ante, mollitus dabit.
Sic vota sua Darius, et pacis bona
Regnum hoc habebit. Arsaces, crede id mihi,
Vel hic Darii finis excipiat fugam,
Vel ipse votis fallor illusus meit.
ARS:
Velint secunda id astra. Sed rigidi patris
In corde molli sensui non est locus.
Flectenda precibus astra sunt. Gressum huc fero.
Ubi templa Divum thure Panchaeo trahunt
In vota superos.
ARM:
Precibus evicti Dii
In vota veniant! Certa spes suadet, Deos
Mihi adfuturos: Precibus namque haec fuga
Grandem inchoatis fraudibus pandit viam.
Rex facile credet esse suspectam fugam,
Et obligaram Thracio Regi fidem
Suo a Dario: hinc actus in flammas, rsum
Rebellionis, patris oblitus, suum
Natum ipse crudus Carnifex morti dabit.
Supsectus iste est: intus abstruso magis
Pandere licebit; res ubi toto impetu
Sagacis animi agetur. Huc Princeps gradum.
Errore mentem, et ipsa blandiris tibi.
Satis ego coepi dicta; satis illi fugam
Scivere certam.
ASP:
FAbulam vulgi reor,
Quam refugit animus credere. Augusto in finu,
Excelso in animo, nobili in mente, arduo
In corde tam proiectus, et honesti incapax
Queat hospitari spiritus: Non, non potest
Fugisse. At unam gratiam Aspasiae tuae
Praesta Conimbri.
CON:
Sola lex mihi est, tuae
Princeps voluntas: ista, quocumque imperas,
Feret Conimbrium, lege nisi honesti veter.
ASP:
Honesta sunt, quae posco: veloci gradu
Revertere illuc, unde funestum mihi
Huc attulisti nuncium: explora rei
Non dubia signa; et inde, quod tuto queam
Credere, reporta.
CON:
Aspasia!
ASP:
Non aliud volo.
CON:
Aspasia!
ASP:
Iussa renuis? Et vade, et tace: Se cum.
CON:
Est obsequendum denique Imperiis tuis,
Aspasia, prompte pareo. Adventum meum
Tantisper isto sustine, Princeps, loco.
ASP:
Affixa sedi haerebo revolatus tui
Suspensa voto. Iniuria est tanto fides abit Con.
Adhibita sceleri, Non potest, non, non potest
Generosus ille mentis excelsae vigor,
Cor illud, ille genius augustae indolis,
Et pectus illud nobili accensum face,
Esse infidele. Si tamen verum est, fugam
Coepisse, reditum spero. Quis contra hic gradum
Advertit? Iste forsitan, gnarus rei.
Adportat aliquid. Audiam, si quas notas,
Aut signa prodat.
Cum patre vivat?
DAR:
Hora non longa est, domo
Avulsus, alias dicitur in horas gradum
Vertisse, patre nescio.
ASP:
An scire id potes,
Quo calle pergat.
DAR:
Hoc scio, dici palam:
Cupido Iuvenem subiit Europae ab sitas
Plagas videndi, Regias aulas, modos,
Moresqui, populi.
ASP:
At quando speratur reduxt
DAR:
Anesciente hoc postulas: credo tamen
Non ante reducem in patrium Regnum fore,
Quam saepe Titan signa percurrat poli.
ASP:
Nulla alia Iuveni causa persuasit fugam?
DAR:
Non constat alia. At parce, me domus meae
Negotia vocant.
ASP:
Hoc adhuc unum refer.
DAR:
Effare.
ASP:
Quam, tot inter, adeundam prius
Sibi destinavit Regiam?
DAR:
Quam undis prope
Allambit Ister, qua que Romanum rotat
Sceptrum Imperator. Plura non possum. Vale.
ASP:
Amans ad ipso usque taciturnisequar
Istri natatus. At spolium opimum nimis
Tuo triumpho, perfide, Aspasia foret:
Crudelis! atrox! barbare! At nimis sibi
Aspasia vilis esset. Optarem tamen
Obtemperare affectui, qui me iubet
Sua exprobrare scelera, perfidiam, dolos,
Lusumque amorem: post: Quid ambigua haereo
Suspensa mente? Suppleat linguam manus,
Nam quo venire non licet voci, licet
Penetrare charta: dextra, quae fidem dedit
Meum fideli in pagina affactum exprimat,
Lusique amoris vulnus; ut rupta fide
Violata iura paginam fida manu
Nuntius ad Istrum perfido in promptu ferat.
Sic sic agendum est, omnia inpromptu ad notas
Suat exarandas, pagina, et penna, et manus.
Crimen fugacis ultor atergo premat.
Ite, ite, patri filium: non, non patri,
Reum severo Iudici: dixi parum;
Iam iudicatum lege, Carnifici date,
Ut in minuta membra concidam, sua
Cor sede vellam, sanguinem ferro haviriam,
Imoque gratam victimam Acheronti immolem.
Osmanne fide semper, hic rursus tuam
Fidem reposco: qua impius adurget fugam,
Vestigiorum indicia non lento pede
Insequere. Vivum siste, si possis, mihi,
Ut ipse sceleris digna supplicia exigam:
Si non, cremandum mitte ad immitem stygem.
OSM:
Auguste.
ART:
Magna scelera non tolerant moram.
Abrumpe verba, et vade.
ARAS:
Rex sanguis tuus,
Tuus est Darius filius. Praeceps nimis
Effulminas sententiam, et forsan nimis
Sero dolebis. Sana consilia furor
Dictare nescit. Impetum frena: patrem
Te cogita esse: quem reum damnas? Tuum,
Tuum ipse natum, nobilem partem tui.
ART:
Non est meus, quicumque per fraudes meo
Colludit hosti.
ARAS:
Forsan erratur. Reus
Est audiendus.
ART:
Ubi scelus nondum patet.
Non audiatur.
ARAS:
Si Patrem mitem exuis,
Induere par est Iudicem iustum: exige
Causam ad tribunal
ART:
Nolo, quid frustra impium
Pietate crimen protegis? et in me impius
Esse haud vereris? Abstine verbis. Satis
Pro scelere filii est peroratum: moras
Nec ira suffert, nec scelus patitur. volo
Iubeoque meritas exigi poenas. Prius
Si quis Darii Regio vidit caput
Radiare ab auro, purpura cingi latus,
Fulgere sceptro dextram, et haeredem mei
Regnis futurum credidit; videat quoque
Illas retortis vinculis stringi manus,
Illam cruore purpuram tingi suo,
Illud revulsum corpore a trunco caput,
Discat que nostra sceptra ab haerede impio
Non posse adiri.
ARAS:
Sic inauditum, tuum
Columen, decusque stirpis?
ART:
Outinam pirus
Didicisset ista in fulmen accendi manus!
Plagam minorem pectori hic casus daret,
Minusque nostras ipse damnarem moras.
ARM:
Auguste, mentem multa dubitantem mihi
Suspicio versat.
ART:
Fare.
ARM:
Secretam petit
Hic sensus aurem.
ART:
Nemo non Regisuo
Fidelis hic est: dicere id tuto potes.
ARM:
Criminis Arastus complicem sese probat,
Dum sic Darium protegit.
AR:
tantum mihi
Quisquam imputare?
ART:
Araste.
AR:
Rex nutus tuos
Adoro, et irae tempero. At si me vetas
Loqui in favorem filii, saltem sonos
Paterni amoris excipe, et fari tuam
Sine pietatem, quae tibi vellit sinum,
Aeremque poseit.
ART:
Veltace, vel hinc meis
Abscede aboculis: corde pietatem exui.
Et me priorem patris augusto feret
Solio sedere? obnitar? in vanum cadet
Conatus omnis. Parva amicorum manus
Me sequitur, illum exercitus; cuius fidem
Habet obligatam.
ARM:
Vana suspicio tihi
Has fingit umbras. Ille cum vastis adhuc
Luctatur undis. Sique me radius spei
Non fallit, et secunda non vertit suos
Fortuna cursus, antequam ripae labrum
Proiecta mordeat anchora, in solio patris
Iam tu sedebis. Erige asluetum arduis
Generose Iuvenis pectus, et mentem excita
Dignam futuro Rege! Quo genii vocant
Tui calores, perge: generosis adest
Fortuna coeptis: fata fortunam adiuvant.
Hinc tu propinquam littori Ormunde ad plagam
Excurre prompta militum accinctus manu,
Campumque cautus obside: frequens equos
Ripas oberret, ne quis admota anthora
Mordeat arenas hostis, et campum suo
Inundet omnem milite. Ad culmen redi
Sed tu Caliphe turris, et vitro procul
Rerum sitarum iudice explora notas
Quas vela produnt; Solis an speciem gerant
An picta Lunae cornua; et quidquid tibi
Speculator oculus dederit indicii, ocyds
Mihi renarra. At interim, magni Duces,
Exercitati Martis exemplum date:
Educite omnem militem, aspectu sui
Qui mihi paratam sponde at victoriam.Fit pugna umbratilis [(reading uncertain: print washed out)] .
Pratris propinqui: quin refert, Ducem arduas
Trahere catervas militum, vastam quibus
Tenuit Cairum. Et ecce non vanum metum
Arminde nostrum; iam que regnandi meae
Spes dissipatae, turbini fumi pares
Ivere in auras,
ARM:
Debilis nimium tibi
Vis est in animo. Nulla generosimihi
Adhuc procella pectoris frangit sinum.
Spero superesse tramitem, quo me calor,
Per densa quamvis arma, victorem ferat:
Sique moriendum fuerit Armindo tuo,
Tamen imperabis; patria securus potes
Sperare sceptra; sitamen patem spei
Manum admovebis Melior impavidas amat
Fortuna mentes, dexteram pavidam sugit.
OC:
At ecce cardo Regiae insenuit: pater
Suo e recessu laetus exportat gradum.
ARM:
Quin et Philetes: quid novi ad patrem ferat,
Est audiendus:pestea antiqua side
Consilia fana suggeram, per quaetibi
Desiderato liceat eventu frui.
PHILLTES. ARTAXERXES. ARSACES. Ocus-ARMINDUS. OSMANUS, ASPASIA.
PHIL:
NOn ante Phoebus litora Hesperii maris
Fesso subibit lumine, ante oculos tuos
Illum obsequentem iussibus cernestuis.
ART:
Brevis hora longa spacia confecit maris.
PHIL:
Rexmagna, vix dum paginam augusta patris
Libavit oculis natus Ariaspes, sine
Mora cohortes convocat. Multum suis
Ordinibus agmon confluit, et equitum globi
Peditumque turmae, et asperi ferto Duces,
Equi et Cameli; et antequam auratas sequens
Aurora portas Cynthio aperiret, suum
Iter auspicatus, militi nullam dedit,
Aut sibi quietem.
ART:
Vota praevenit mea:
Hinc expeditum laudo parendi genus.
At forte iam se miles in littus dedit,
Reduxque nostram Regiam Ariaspes subit.
Huc ecce miler properat.
OC:
Osmannum reor.
ARM:
Est ipse; et una vinculis strictum reum
Adducit.
ART:
Utinam filius iniquus foret!
OSM:
O REX.
ART:
Darium Osmanne constrictum trahis?
OSM:
Non est Darius: est tamen, qui, siexptimes,
Quid de Dario referet, et poterit suas
Narrare fraudes. Liberam miles viam
Scrnde venienti. Hac sede stet vinctus reus.
ART:
Quis iste?
OSM:
Paucis eloquar. Nutus tuos
Facturus ibam, fronde qua multa nemus
Clivum propinquum recreat, si sors meis
Sese Darius manibus offerret: procul
Audio, gementis, nescio cuius, sonos,
vocesque lamentabiles; tacito pede
Vocem gementis insequor; nec me sono
Delusit error. Pectori adpressa manu
Stabat hic utraque, et lumen affixum solo
Immobilis tenebat, atque ipso situ
Prodebat altum pectus adversis agi
Et huc et illuc fluctibus: tacitum pedem
Admoveo propius: ille post altam velut
Animi solutus extasin, primum gemens
vocat Darium; moxque quam tenuit manu
Relegere coepit paginam: accurro ocyus
Tentoque chartam rapere: non timidus meis
Resistit ille viribus; donec videns
Periclitari paginam, hanc ori admovet
Manditque partem dentibus: facto hoc mihi
Suspicio crevit: inde, quam potui, manu
Ex ore partem: rapio fors animi fagax
His de reliquiis integrum sensum trahet.
OC:
Si charta plenum deneget sensum, trahent
Tormenta abore.
OSM:
Forsa haec plura exprimet,
Quam mihi licuerit. Varia quaesivi: aut nihil
Respondit: aut responsa confusus nimis
Involvit umbris; unde non aliud sinu
Eruere potui, quam quod a Thracum ultima
Regions veniat.
ARM:
Istud indicium grave est,
ART:
Arminde, relege paginam: siquid deest,
Quaeretur inde. Arm Epigrapha truncatum refert
Nomen Darii. Magne Rex, serae vide
Regis sigillum Thracii impressum.
OC:
Satis
Hoc perduellis fratris eloquitur scelus.
AR:
Miserande Princeps! quos Dari in fluctus cadis!
ART:
Arminde, num quid charta non dubium refert?
ARM:
Lacerum minutal colligi vix dum potest,
Ut eruatur sensus: hae partes tamen
Aliquem patenter prodere videntur.
ART:
Lege,
ARM:
Legit.
Promissa si constiterit in facto fides,
Commune mecum Thraciae sceptrum geres.
Quid clariora signa venamur? satis
Haec cloquuntur proditum a nato patrem.
OC:
Commune spondet Thraciae sceptrum, fide ma
Si servet: Ergo, Auguste, de via tua,
Vel de corona mutuis pactis agunt.
Quodcumque fingas aliud, excedit nimis
Promissa merces gratiam.
ART:
Huc vinctum trahe.
Ut probat ipse, quidquid occultum est doli.
OSM:
Huc trahite vinctum milites.
ART:
In quodnesas
Cupido regni pectus humanum rapit!
Nec iura legum, iura nec divum valent
Frenare iniquas filii in patrem manus.
OSM:
Siste; et recurvo poplite Augustum cole.
AR:
Sublime quiddam frontis excelsae tenor
Exspirat oculis. Fare, quae charta eft tuae
Erepta dextrae? cuius auctoris? cui
Est destinata? cur minutatim tuo
Lacerata studio? quosve continuit dolos?
Iubere abire: est innocens. Pro huius reas
Ego falute vinculis palmas dabo.
ART:
Quis tu salutis prodigus propriae, tuum,
Ad vindicandam mortis alienae aleam,
Caput immolast; et
CON:
Servus aeternam fidem
Huic obligavi.
ART:
Et ille?
CON:
Qui pacem queat
Revehere regno, quam gravis clangor tubae
Martisque fluctus, et procelloso ruens
Populus in arma turbine expulsam fua
Quiete turbat.
ART:
Vana, quae Regnisenex
figmenta narras: Pande, quem sensum tegis
Verbis subistis.
ASP:
O mihi adventum tuum
Inauspreatum!
CON:
Veritas tandem rei
Patere debet. Ista, quam Iuvenem putas,
Aspasia, Regis Thraciae est soboles.
ART:
Dii!
Aspasia, Thracis filia est?
CON:
Ipsa est. Nihil
Hic fingo: sique fingo, me vindex polus
Ictum urbrato fulmine in flammas agat.
Aspasia Regis filia est; quae inde huc.,
ASP:
Tace,
Meque sine causam prodere adventus mei.
ART:
Tune ergo Thracis filia es?
ASP:
Selimus, tuae
Iuratis hostis Persiae, est genitor meus.
ART:
Quae causa in istas te peregrinam plagas
Oriente traxit?
ASP:
Ut situm Regni, et viror,
Viresque et arma cernerem, et patri viam
Infirmiorem panderem, qua se suis
Infundere armis posset; et totum face,
Ferroque regnum perdere.
CON:
O Regum decus!
Quaecumque loquitur fingit affectu.
OC:
Sile
Quid impudente rursus obgannis sono?
Nisi insolentem reprimis linguam, sua
E sede ferro spiritum impurum eruam.
ASP:
Sed quia, sinistrae sortis occursu, mea
Sunt lusa vota, et exitu adverso feror,
Quod mihi probrosum est decus, te illud precor,
Ut hoc probrosum dedecus iubeas meo
Sanguine lavari. Malo mihi vitam erui
Quam viva ferre nominis tantum probrum.
Si dici amica mereor, Auguste, hanc meis
Concede precibus gratiam, ut possim mori.
Inimica sisum, Regium quidquid potest
Odium, furorque, et laesa maiestas tua,
In me experire.
ART:
Mentis excellae est, dare
Facilem puellae Regiae auditum preci.
Favebo votis, quam petis mortem, dabo.
ASP:
O me beatam!
CON:
Filia o misera! o magis
Miser Conimbri! tene miserandus senex
Cogar videre mortuam? supplex tuam
Pietatem adoro, si iubes illam mori,
Prins recidi stamen invisum mihi
Auguste manda; iura naturae id petunt,
Ut iuniorem praeeat ad mortem senex.
ART:
Quod poscis, impetrabis, invanum haud sinam
Preces abire supplices. Regem scies,
Qui iusta nulli vota polcenti negat.
Osmane!
OSM:
Princeps!
ART:
Turris atratum in specum
Trahe hos nocentes, quique merucrunt mori,
Morique poscunt, gratiam mortis ferant
Eantque ad imos Tartari ardentis lacus,
ARM:
Sapientis illa Iudicis sententia est,
Qua poena, quae decernitur reo, et favor,
Et in rigore Iudicis clementia
Maior videtur, quando inossensa Themi,
Quamcumque poscit gratiam, refert reus.
OC:
Auguste genitor, antequam ferrum cadat
In haec reorum capita, non dignum putas,
Examinare, an complices tantae rei
Aliqui supersint. Grande, quodcumque est, scelus,
Non facile in uno sistit: ad plures malum,
Quod praeparatur Regibus, semper meat.
Non et latentes paginae illius libert
Eruere sensus?
ART:
Suggeris summam rei.
Ebullientis sanguinis praeceps calor,
Et concitatus pectoris moti furor
Turbavit animum, ne satis rerum memor
Ageret agenda. Vade, minate, et necis
Iam constitutae iusta suspendi iube
Decreta, donec omnis occulti mali
Vis eruatur.
Tua vela ventus! quanta tempeftas movet
Mare inprocellas; quae supersuso tuam
Mergat salutem turbine O Regum vices
Aulaequive fraudes. Nullus hic tutus potest
Suae esse famae:nemini splendor sui
Non saepe nocuit nominis Si quem evehit,
Dignoque lucis publicae in solro locat,
Hunc nubis atrae livor obvolvit sinu
Ollm patebat aula virtuti, Themis
Cum iusta mundum regeret, et starent sui
Meritis honores. Aula nunc scelerum est domus,
Legum pulchrum, iuris extincti specus,
Curia Draconum, saeda Serpentum schola,
Hic livor innocentibus claudit fores,
Nocentibusque pandit; hic mendacium
Fuligine atra nominis honesti diem
Obscurat: hic se luxus ostentat: furor,
Hic saevientes excitat flammas: doli
Omnisque fraudes generis hic sedem suam
Posuere: nemo conscius recti hic potest
Securus esse nominis, famae, sui.
Oquam te abesse Regiae tantis velim
Dari procellis! sed status praesens rei
Aliud requirit. Carcer Aspasiampremit,
Et innocenti mortis incumbit metus:
Quintua laborat fama, quam morsu atterit
Canina rabies: Ergone Aspasia occidat,
Ne te calumnia opprimat; nesistuae
Inimicus ipse gloriae, aut hostes tui
Nimium triumphent fraude satiati sua
Tibi redeundum est, Illico hinc fida manu
Dabo imminentis nunciam chartam mali,
Suo ut Darius consulat capiti redux.
Radiare sceptris; illa, tot lusis procis,
Soli Dario sponsa, servili pedes
Onerata ferro vinculis collum, manus
Resti implicata, carceris in antro gemit?
Et hoc Darius languida dextra serat,
Pigroque ferro? verus in flammas amor
Ensesque et arma prodigus vitae ruit.
Concede miles semitam, ut rumpam fores.
Quae pertinace pessulo insonti diem
Claudunt puellae.
CUST:
Regio haec iussu latet
Inclusa turri. Regias nulli licet
Violare leges.
DAR:
perfide, audebis meis
Obstare votis? Pessuli obiectas moras
Aut rumpe velox, vindice aut ferro tui
Rumpo medullas pectoris.
CUST:
Vim armis cave
Inferre iuvenis.
DAR:
Quod meis precibus negas
Manu impetrabo.
CUST:
Ad arma, ad arma milites
Exit manipulus militum ad custodiam turru
Mendace verbo, perfide pacta fide
Toties peremisti?
DAR:
O Dii! quod me ferit
Ex arce fulmen? quam video formam.
ASP:
Vides
Illam scelesto luminum aspectu, cui
Sua brevis hora lumina eripiet nece;
Quaeque inde saevis unguibus vindex tuos
Harpyia in oculos irruet.
DAR:
Superi! meam
Eripitis animam pectore! infelix Dari,
Quod fulmen audis? Unicum hoc doleo...
ASP:
Doles
Quod me sub istoturris infamis specu
Gravem catenis aspicis, sed nontua
Manu revinctam? Ah! perfide! hoc forsan doles.
Quo cruda patris ira, et immanis furor
Atrocitatem barbaram hoc facto sui
Praeoccupavit filii!
DAR:
Aspasia! O Dii!
ASP:
Diitonante fulminum occursu, tui
Sacrilegia oris, fraude iuratam fidem,
Fictos amores, vera crudelis sinus
Odia expiabunt. impie! immanis ferox!
DAR:
Amor dolori p ugnat, et amori dolor.
Tormenta superant: impos abripior mei,
Aperite amori iniurias nostrofores.
CUST:
Adarma, ad arma milites. Hinc tu celer
celus insolentis Iuvenis ad Regem refer.
DAR:
Absiste cursu: nuntii me huius decet
Subire munus. Regias arues patris
Ego repoico. Siste: me par est doli
Telam explicare; qua male opprimitur sui
Fides Darii, et innocens fictum luit
Aspasia crimen. Audiat amantis Pater
Defensionem silii, ac innoxiae
Integritatem amantis. Huc propero mei
Honoris actus nomine, et amoris fide.
Aspasia, veltu, libera catenis, mihi
Iungere; vel Darius in sortem parem
Coactus, ista turre iungetur tibi
Educta nubes aream frontis tegit?
Effare causam. Sanguinis iure est mihi
Commune fatum, quo vel adversans premit,
Vel fausta te fortuna, mi frater, levat.
OC:
Haec ipsa causa, quae sacit nostrum aibi
Commune fatum, pectus in fluctus agit.
AR:
An forte fratrem cernere Ariaspen grave est?
OC:
Imo hoc molestam pectori plagam imprimit,
quod non licebit forte te diu frui.
AR:
Unde iste pavor est?
OC:
Turbo, qui capitituo
Propius minatur, hunc mihi incussit metum.
AR:
Adeone vilem pectore sub isto putas
Animam hospitari, cuius in sinum furor
Metum refundat Thracius? Si sors petat
Meam experiri dextram, ferro sciam,
Quod vilitatem nescit, inimicae manus
Hebetare vires, perque calcata nostium
Capita triumphum ferre.
OC:
Sed metuo tamea
Gravia Ariaspi damna; non quibus fremit
Externus hostis, sed quibus tectae domi
Fraudes struuntur.
ARM:
Mente quaevolvat Pater
Consilia, nescis. Ille post fatum suum,
Paterna regna, purpuram, et solium Arsami
Decernit uni: teque, quod iniquum aestimo,
Haereditate patrii sceptri exuit.
Aperegrina narras
ARM:
Falsa quae vellem! Rei.
Addisce seriem sratris ex ore, et tuae
Consule saluti.
OC:
Genitor, ut nosti. sui
Fluere in Darium voluit Imperii notas
Prioritatis iure, quod leges iubent,
Veteresque mores patriae, ut natu prior
Prior imperaret Persiae. Quin, ut forat
Solennis actus, et Sacramento fidem
Iuraret omnis populus, indictus dies
Atque hora fuerat.
AR:
Ipsesum testis rei
Et ipse praesens adfui.
OC:
At facti tamen
Post poenitudo subiit; atque animo Arsamem
Complexus, hnuc ad iura regnandi eligit,
Et esse sceptri patrii haeredem iubet.
AR:
Prius at Dario iura natura favent.
Qui prior in auras venit, ad regnum Patris
Prior vocatur.
ARM:
Quando commotis tumet
Animus procellis, mensque sab densa latet
Sepulta nube; non facile Legum nitor
Penetrat ad oculos.
OC:
Vana suspicio, leve
Fingentis animi somnium, fallax color
Excogitatisceleris, offensi patris,
Et dignitatis regiae, huc mentem trahit,
Ut a paternis iubeat exclusum bonis
Reum Darium; et noxium dirae caput
Subdere securi. Namque (quod credi vetat
Darii amabilis indoles, recti tenax
Virtus, et altus mentis heroae vigor)
Arguitur arma Thracia in nostrum dolo
Traxisse regnum: cumque comm ssum scelus
Torqueret animum gravius, arreptafuga
Tentasse tanto turbiniregni caput
Subtrahere.
AR:
Verbis pauculis grandis latet
Comprensa moles; quaeque, nisi frater, tuo
Venitet ore, posset, arbitrio meo.
Dolus putari. Sed sit, ut credit Pater
Reus Darius, trax t rupta fide,
In Persiam arma Thracia: at quonam mode,
Salvis parentum legibus, quarum vigor
Natu priorem patris ad solium vocat
Haereditatis iure, quonam, inquam, modo
Me iuniorem genitor ad regnum potest
Fratrem vocare?
OC:
Tangis, Ariaspes, mei
Causam timoris. Hinc mihi in pectus subit
Non una cura, hinc frontis extinguit iubar
Inducta nubes. Regios nam si Arsami
Consert honores (falsa nisi lusus mihi
Praesagit animus) multa confundet furor,
Et merta fratris fulmini Ariaspes erit.
ARM:
Suspicio non vanat nec levia hanc mihi
Indicia produnt.
OC:
Forsan hic finis fuit
Te de remota, et dissita toto mari
Plaga advocandi. Si sapis frater, cave
Laqueis volentem involvere paratis pedem.
ARM:
Consilia fratris sequere, quae dictat fides
Germana fratri. Donec hic turbo suos
Ponat furores, Regiae accessu abstine,
Tutoque positus littore undantes maris
Specta procellas. pendula, o Princeps, diu
Consilia versas. Sortis hic punctum est tuae,
Tuae et salutis.
AR:
Quidquid adfertis, mera est
Suspicio, et umbra; cuius obiectu haud decet
Inobsequentem filium fieri patri.
Aulae subibolmen, ut spectem prope
Suspecta caeli signa. Si gravis notent
Iram procellae, consulam rebus meis,
Dubioque nantem Nereo ad tuum sinum
Navim reducam. {* Abit.}
ARM:
Sed repentino, cavo
Ne quae procella turbine involvat ratem.
Oc Arminde, res est perdita, et nostri labat
Fortuna voti.
ARM:
Grandior mens est mihi.
Quam quae ruenti sponte se dedat malo.
Consilia tempus rebus ambiguis dabit.
A me parenti iure iurando, et diis
Regnoque dictam. Summe tu rerum parens,
Cui, quidquid oculos effugit bostros, patet
In luce clara; tu mei causa Deus
Loquere patronus, meque non nocuum tuo
Protege favere.
ART:
Mutus ad gemitus tuos
Dum silet olympus, te reum loquitur fuga
Tentata per te, adventus Aspasiae, doli
Testis character; teque et Aspasiam simul,
Scelere retecto, morte damnari iubent.
Cervice prona, ut filius, et ut subditus,
Obtemperabo In Principem, et tanto satam
Sanguine puellam, iura quam praebent tibi
Auctoritatem? ut morte tam misera queas
Eripere vitam innoxiae? Quodnam scelus
Facit nocentem? Filium forsan tuum
Temere adamavit? Hocne tam dira nefas
Morte expiandum? non nocens culpae est amor,
Quemcumque amarit.
ART:
Facilis affensu tuam
Probo rationem, et dedo me victum tibi.
Amantem amavit: hoc fatest: par est suo
Voto potiri. Fine ne careat suo
Affectus iste mutuus, iungi duos
Rex iubeo amantes, hosque confortes volo,
DAR:
O me beatum!
ART:
Osmane.
OSM:
Rex.
ART:
(Propera ocyus,
Ut ante dixi. Regium thalamum pata:
Studio Hymenaeus iste celbretur tuo:
fac gemina eodem vinculo stringat fides
Connubialis pectora. Huc propius gradum
Regina. Sponsum cerne. Sit faussus tibi,
Tibique Hymenaeus. Ite, quo fatum vocat.
DAR:
Heu! capio tectam fraude verborum dolum.
DARIUS. ASPASIA.
DAR:
ASpasia!
ASP:
Et audes nomen impura meum
Scelerare lingua? Corde cui cecrdi, cadam
Etiam scelesto ab ore; nisi prius tui
Me oris veneno cadere, quam ferro velis.
DAR:
Quae dura frontis scena? quod amato cadi
Ex ore tonitru? Quae tuos nubes tegit
Regina vultus? Unde tempestas tonat
In innocentem, quique adoravit tuos
Constans amores?
ASP:
Perfide!
DAR:
Aspasia tuo
Isthaec Dario? cuius aequali stetit
Tenore semper integrae mentis fides?
Ergo ego nefandus proditor? Nisi me tui
Amor teneret, nullus his laqueis manus
Strinxisset unquam: nulla praesentem in statum
Sors impulisset, vertici ut meo incubans
Fatum timerem. Quid loquor? Fatum meum?
Non istud horret animus: at fatum tuum
Regina plango.
ASP:
Fata si capitis mei,
Et hoc sinistraesortis aspectu tibi
Cor vulnerari crederem; casus meos
Gaudens subirem: hic ipse cruciatus foret
Pars ultionis. perfide! at poenas meas.
Meaequive sortis ultimos casus amas;
Quos hunc ad spicem mortis et vitae impio
Doloreduxisti.
DAR:
Umbra quam tetrain meos
Se fundit oculos, mensque confusis iacet
Sepulta tenebris; unde vox migrat labris,
Solumque ciliis lacrima exundans cadit.
OSM:
Eripior ipse mihimet, et mixtus stuper
Pietate me catenat, et prohibet loco
Pedem moveri. At Regios ultia vetor
Differre iussus. Principes, tempus monet
Urgere gressus; non licet moram amplius
Hac trahere in aula.
DAR:
Osmane, pietatem tuam
Imploro supplex: ultimum officium esso
Non denegabis Principi: duris manus
Laqueis puellae Regiae exsolve, et meis
Superadde manihus: precibus hoc dona meis
Osmane; laqueis libera innocuas manus,
Tantaequive gemmae stirpis affectu pio
Concede vitam.
ASP:
Milites, vestram fidem
Adiuro tectae precibus his fraudes latent:
Ite, ite, quo vos Regis imperium iubet,
Mori volentem ducite. Odiosum nimit
Mihi foret auras trahere, si vitam mihi
Hic impetraret, Ite: me libeat sequi,
Praevolo morantes.
OSM:
Quanta soemincae viget
Conftantia animo.
DAR:
Ah! sentio ex ima mihi
Cor sede velli, et spiritum e venis trahi!
Ut in cruorem mutuum dextra impia
Mergatis enses? iubeo, panatis manu
Immite ferrum. Rex iubet. Nemo meis?
Nemo imperatis Regiis morem gerit?
Hac parte miles impetum armatum preine:
Tu parte ab ista medius in ferrum rue,
Immitte telum iurgiis. Ipse irruo,
Et ense seindo semitam. Pacem impero.
Eheu! cruente proditor! vulnus viam
Animae exeunti fecit. heu! pereo.
ERN:
At ego
Vivo, et triumpho! iactus ibi teli stetit,
Quo detinavit oculus, et rexit manus,
et quod stupescit animus, ex tanto grege,
Immane nemo dextera advertit mea
Venisse telum: militum totus globus
Fugientis instat tergori. Nimium mihi
Fortuna favit! Istud est unum super,
Ut, quod patratum est, resciat Princeps meus.
Huc verto cursum, Qualis accipiet necem
Fratris perempti? qua voluptate audiet
Iamsibi patere Regium ad solium viam!
Me quoque beatae sortis aspiciet favor.
Meus ipse Princeps, sanguim immersus suo
Iacet peremptus! spirat? Heu! tota e sinu
Migravit anima! sed ubi servorum manus?
Ubi est suorum militum cohors? ita
Vel miles ipse Principem occidit suum,
Velinter hostis arma deseruit, fuga
Elapsa tuiba; quid mihi auxilii est super?
Frustra est: adempta vits revocarinequit.
Id restatunum, ut unicum tantae rei
Maestum ad parentem deseram, et sceleris reus
Meritas peracti criminis poenas luat.
Quod sisecundo sortis inceprae gradu
Cursus feratur, praemii compar erit
Mensura facto. At quomodo tanta tibi
Felicitate cessit audacis manus
Tentata vittus? Nemo venienti obstitit?
Nemo imprimentem velnus advertit? tut
Manu cadentem nemo spectavit? fugam
Nemo imperavit?
ERN:
Tele successu stetit
Facinus peractum, quale conceptum fuit.
Hic ficta nostros inter est rixa, et furor
Simulatus irae: dumque ferverent manus,
Ferrique sonitus, Arlames velox gradu
Advolat, et iras ponere, ac ferrum iubet:
Nemo obse cundat. Ille commotus, suos
Propius adurget milites: instant, manu
Eripere tentent arma. Dum retro Arsames.
Hortator instat, tacitus a tergo gradum
Admoveo, et ictum signo, mox lateri imprimo
Ensem sinistro. Serviit votis favor
Sortis secundae. Vulnere excepto cadit,
Vix bina verba fatus: heu! pereo! et perit.
Dum nostra coepit turba simulatam fugam,
Omnis fugacem miles insequitur; retro
Nemo revolvit lumina, extremum sui
Casum ut videret Principis.
OC:
Quome beas
Erneste fato!
ERN:
Sponte quae votis tuis
Fortuna sese infudit, haec meum quoque
Facinus benignae fiontis arrisit ioco,
Discrimnique mortis eripuit caput.
ARM:
Etneste! quem te dixerim? Etneste, omei
Unica voluptas cordis! Erneste, o tui
Columen, salusque Principis! perte cui
Diadema partum, et strata ad augustum via
Solium parentis.
ERN:
Eigo quid nectis morasus,
Lentoque partum graderis ad regnum pede
Auguste Princeps? stringe fortunae comam,
Quam tibi saventem porrigit. Quando savet,
Est occupanda, Cuisemel seseobtulit,
Si negligatur signius, nunquam redit.
OC:
Obex secundus ante rumpendus mihi est,
Quo praepedita remanet ad regnum via.
ERN:
Quid restatigitur, quodtuis gravias queat
Obsistere ausis?
OC:
Arsames equidem iacet
Eoedum cadaver: dexterae hoc Ocus tuae
Erneste debet: fraudibus nostris iacet
Eriam Darius, vel prope imperio Patris
Dolo involuti, nullius culpae reus
Iacebit cat adhuc vivit Ariaspes, cui
Diadema leges afferunt; forte et favet
Patris voluntas.
ERN:
Mentis heroae vigor
Qualis calente in corde tibi, Princeps, sedet,
Non debet umbra retrabsvani merus,
Quando coronae Regiae invitat iubar.
ARM:
Consilia Princeps, arripe Ernesti. Nihil
Iter occupabit, si audeas. Aue ax manus
Fortunae euntis, quo volet, fiectet rotam.
ERN:
Qui te sequuntur, viribus, et armis valent,
Ut te locare Regionm solio queant,
Et, si occupare quispiamtentet, suis
Devolvere armis.
OC:
Ergo peragendae modus
Excogitandus fraudis est. Loco pedes
Hoc subtrahamus, ne qua suspicio dolum
Nostrum aucupetur.
ERN:
Si quis insidias tuo
Capiti parabit, sta removebit manus.
ARM:
Quaecumque te fortuna versabit, comos
Ibo tuis periculis.
Fili! mearum prolium maesto patri
Pars magis amata! sare, quisnam ille impius
Tui sacrilegus proditor, cuius manu
In latus adactus ensis exhausit tuum,
Meumque, Nate, sangumem?
ARS:
Natus tuus
Meusque frater Ocus.
ART:
An narras vigil
Haec, nate, Patri?
ARS:
Vigilo, migenitor, nihil
A mente aberro: Frater has costas mihi
Perrupit ense: frater in fratrem alterum,
In innocentem nocuus, in pium impius,
Tuum in Darium fraude confinxit scelus,
Quod morte saeva, patris imperio luat,
Ur fusa per cadavera ad regnum viam
Sibi praepararet.
ART:
Filii infaustr! at magis
Infauste genitor!
ARS:
Fata subiturus, pater,
Id rogo, supremas silii exaudiprecces:
Siperdis unum filium, serva alterum.
Moriatur unus Arsames, sed innocent
Vivat Darius, seque bis patrisuo
Suamque vitam debeat,
ART:
Vivat, modo
Adempta nondum vita sit. Quod me aspicit
Crudele olympo sidus, et rigidis pluit
In me sagittis? Hotreo, et totis meat
Rigor medullis: deficit membris calor,
Et cor fatiseit, Tu gradu celeri vola,
Mei et Darii fata suspendi iube.
EPH:
Ad iussa propero,
ART:
Vos pia officia meo
Praestate nato. Heu! Ergo numerosa polus
Me prole fecit ante felicem, ut meae
Felicitati illuderet? Fine hoc dedit
Columina stirpit Regiae, ut maesto Patri
Eriperet eadem? Quanta mortales tenet
Illusio animos! Credimus nostram pede
Felicitatem stare firmato: cadit
Momento in uno. Vivimus, morimur, ubi
Dulcedo spirat, noxium virus later:
Ubi forma verna floris invitat manum,
Ibi toxicatum dextra serpentem tenet.
Non dum vocatum iniura? inauditum? Dii?
Quis ista duri pectoris Scythes probet?
ARS:
Hoc iura poscunt, patriae hoc leges iubent.
Iudicia nisi sint gravia, suspendi daeet
Fatale tonitru iudicis Quamvis tamen
Vetante iuris ordine, hac genitor via
Processit, at non aequitas laesa est. Sua
emper voluntas, iuris et recti tenax,
Aequa pependit lance.
ARI:
Quid demum patrem
Ad ista traxit, inde moffensam putas
Servasse Themidem?
ARS:
Lingua, proh? quantas haset
Iniqua vires, fraude ut insontem opprimat!
Calumniator sedulus in aurem patris
Conficta mille crimina, et totidem notas
Contra innocentem filium ingessit: fidem
Fecere patri indicia.
ARI:
Sulpicio mihi
Alia suboritur. Forsan ex alio fluunt
Calumniae ipsae fonte. Simentem meam
Nonfallit error, Arsamem ut solio locet,
Parens, laborat: iure cum nequeat, dolo
Iniqua vota promovet, et aequam Themin,
Legesque regni, et iura naturae impiat.
NUNTIUS. ARIASPES. ARSACES.
Nun:
O Me dolendi nuntium castis! ferox!
Et crudus animus! barbarae ferrum maenus!
Infauste Princeps! genitor infelix magis!
Qui perdidisti stemmatis tantum tui
Columen decusque!
ARS:
Si timor nullas mihi
Effingit umbras, iste miserandum refert
Fatum Darii. Pectus ambiguum suos
Amat dolores scire: sed metuit tamen
Quaerere, quod horret. Causa quae tantas tibi
Pectore querelas evocat?
Nun:
Fatum gemo
Crudele, magni Principis; fatum polo,
Soloque detestabile; heu! fatum impium!
ARS:
Miser ergo Princeps occidit, nec me mei
Rumpunt dolores?
ARI:
O inhumanus Pater!
Cui dulcenomen patris immanem exprobrat
Crudelitatem! NuN. Sed quid admisit Pater
Atrocitatis, cuius accusas reum?
ART:
An forte non est barbarum, insontem necis
Damriare natum et rapere, quam vitam dedit?
Quaetygris, aut quis par dus in catulos suos
Sic efferatur? NuN. At suum in natum pater
Nihil egit atrox
ARI:
Nempe non hoc est atrox,
Ferro Dariumtollere? Infelix Dari!
Miserandefrater! NuN. Non ego Darium fleo,
Sed innocentis Arsamis diram necem.
ARI:
Quod rursus animovulnus a tonito imprimis?
NuN. Quod ergo vulgus locuitur, Ariaspen fugit?
Lethale vulnus Arsami fregit latus,
Fusoque mixtam sanguinivitam ebibit.
AR:
Sed unde lapsum vulnus in costas iit?
NuN. Ignotus istud ensis, ignota et manus
Impressit; at, quod patuit, occulto dolo
Fcatris minoris empta.
AR:
Quid monstri refers?
NuN. Libido Regni quodlibet tentat nesas.
Amor imperandi cordis accendit sinum.
Hinc texta ab illo tela, qui voluit manu
Praeripere sceptrum.
AR:
Perfide! ac nimium Diis
Invise Iuvenis! Ergo vel nescis nece
Arsame perempto vivere Ariaspensuper,
Qui iure caeli, iure naturae, patri
Succedit haeres? vel meo capiti parem
Quaeris ruinam? nunc video, cur nie procul
Abscedere aula voluit. NuN. En Princeps patrem
Dolore mersum: Cerne, quem immirem, serum,
Crudum vocabas; quantus ex oculis amor
Illi, doloris lacrima mixtus fluit.
Prolis reliquiae, sed tamen chara patrit
An tu minoris fratris audisti impium
Crudumque facinus? An, quod effari horreo,
Flendam innocentis Arsamis fratris necem?
AR:
Heu, genitor! atrox nuntium, attonitum mihi
Stupefecit animum.
ART:
Vive.
AR:
Sed melior mei
Pars est perempta. Si prior dextram hanc calor
Adhuc super stes animat, immane hoc scelus
Non erit inultum: hic ensis immersus fibris
Dabit ultionem.
ART:
Longa iam mihi est mora,
Quam trahit Ephoebus, iussus imperio meo
Sistere Dariifata.
ALIP:
Nisi species rueos
Deludit oculos, ipse quem voves adest,
Sociusque Custos carceris.
ART:
Rigidum gelu
Invadit artus. Horreo, et vovco tamen
Audire, quae mens refugit. o utinam mihi
Non sit dolendae sortis augurium hic rigor!
Mortis ministri Quid ministrorum manus!
Incuso demens? Sanguinem exhausit meum
Meus ipse sanguis. Fruere iam votis tuis
Scelera e fili; fruere: et Imperii sitim
Exple croore fratris: at fiat tibi
Cruor ille Avarni toxicum, et sulphur stygis.
Fraternased quidrursus ambitio in scelus
Mihi vocatur? Innocens esset, nisi
Faceret noccatem Patris insanus suror.
Suspicio, timor, et ira, tergeminae mei
Eumenides animi, in fata iurarunt tua,
Minate! sed non amplius diei meus
Debes, potesve. Si fui, non sum Pater:
Sed innocentis carnifex. Quid iam tui,
Mi nate, superest? euius invictam manum
Timuere Thraces, integram cuius fidem
Coluere cives; cuius exemplo stetit
Virtus in aula? nate, te genitor tuus,
Tuusque frater (pacis et amoris duplex.
Sed inane nomen) genitor et frater tuus,
Te fraude, et ira, et ambitu regni, et metu
Dedere morti vict mam, Hoc meum est scelus;
Ego te peremi: poena debetur mihi:
Nihil recuso: Mortis iniustum tuae
Tu plecte morte iudicem. Sed qui neci
Mei adfuisti filii, seriem mei
Refer doloris. Cusr. Sisinet, qui cor mihi
Dolor exacerbat, sunus in luctum efferam.
Postquam profundae turris extractus cavo
Ac medius inter arma et aratos viros
Atro in theatro funeris sui stetit.
Cir cumque flexit lumina horroris, nihil
Subiit serenae frontis augustum iubar,
Nihil timoris regium pectus: sui
Similis, amoenus ore, ridenti labro
Circun. cohortes regium lumen vibrat,
Silentioque affabili visus suis
Vale supremum dicere. Hic blandi gravis
Aspectus oculi militum adstantum fuit
Grandis medullis plaga, quosuas cui
Vovere dextras, cuius exemplo inclitas
Saepe retulere ex hostibus victis patri
Regno que palmas, cernerent ferro gravem
Vinctum catenis, morte damnatum, sua
Iam iam daturum colla carnificis manu
Resecanda. Luctus inde communem sinu
Gemitum evocavit, lacrima communem frequens
Gemitum secuta est. Stupuit in rigidam petram
Visus migrasse carnifex; nec iam iui.
Potens, rigabat ipse suffuses genas
Cadente lacrima. Mollis haec pietas, metu
Centurionem perculit; ne, quam fidem
Tibi spopondit, illa naufragium in piis
Lacrimis subiret, iussit abrumpi moras,
Sic nostra pietas impium fecit magis.
ART:
Inobsequentem iussibus mallem meis
Fuisse! nullam a subditis suis fidem
Genitor meretur, cuius imperio impio
Talis peremptus natus est. Ah! mi Dari!
Saevum parentis; erro; necsum, nec fui
Tam nobili unquam filio dignus pater:
Saevum Tyranni vindica infamis nefas.
An et Darius lacrimas vestras suis
Cumulavit? an, quod decuit, ultricesnseo
Capiti impre catus fulminis torti faces?
CUST:
Nec in ora cecidit lacrima, necin oculis minax
Flamma ultionis. Antequam innocuum caput.
Sub iceret ensi: Vade, dicebat, meum
Propera ad parentem
ART:
Siccine hoc dixit, meum
Nec me negavit esse genitorem suum,
Qui filium esse nolui? elinguis dolot
Silere cogit. Ergo secretas voret
Totus medullas: quasque violentus coquit
In corde lacrimas, tacitus et secum gemens
Bino canali luminum in vultum efferat.
CUST:
Vade inquiebat, quemque spectabis meae
Vitae exeuntis terminum, patri meo
Ordine recense. Quod mori genitor iubet,
Morior libenter; cuius imperium mea
Morte venerari gestio. Hoc unum mihi
Animi dolentis acrius pungit finum,
Quod me, innocentem, laesa suspectum fides
Faciat parenti. Credidit nimium Pater,
Nimis ego amavi. Iussibus quod me suis
Inobsequentem reddidit, non id, fides
Violatafecit; Regiae at constans amor
Coniugis habendae: quam meae tandem necis
Comitem fupremum video. Tum blando intuens
Vultu puellam: Cernis, aiebat, tua
Quem te malorum adterminum duxit fides,
Amorque constans. Me, licet miserum, tamen
Fidelem amasti. Nulla perfidiae reum
Me noxa fecit; malui causatui
Miserandus esse, quam fide extincta dies
Vivere beatos. Ecce, quam nobis Hymen
Sortem spopondit, quando constrinxit duos
Amoris uno vinculo: est cippus, thorus;
Funis, monile est aureum; mors proxima,
Est coniugalis pronuba; haec est Regia,
Quam tibi spopondit, sortis insaustae iocus,
Olim Darius; cuius innocuus amor
Te de remota Thracia, per tot minas
Exaestuantis Nerei, per tot soli
Ignota duxit spatia, nunc tandem tenes
Portum furoris ultimi, quo te impio
Invidia iactat turbine, et morti obicit.
Ego sum charybdis illa, quaemisere tuam
Sortem rota vi esyrtis ego rabida, tuam
Quae pertinace verbere allisit fidem
Ad ista saxa: ego causa, quod morti innocens
Aspasia in aula Persiae vitam immolet.
ART:
Quot actu in uno crimina scelesto patri
Nati modestia exprobat! poenas tui
Fert ille sceleris; tu feres paria suae
Supplicia poenae. At sequere miserandi patris
Lamenta acerba.
CUST:
Postubi haec dixit, dolor
Silere linguam iussit, atque imum insinum
Sese re duxit: unde violento impetu
Petivit arcem cordis; ut iam se ferae
Morti coacta vita captivam daret,
Nam mors gelata dextera, aut sors in sinum
Reducta amoris slamma, detersit genis
Vernam rosarum purpuram, et totum imbuit
Sudore vultum frigido: ex anguis rigor
Insedit oculis, pallor in frontem, in labpa
Livor meavit, sanguis in venis stetit,
Nec ulla cordis systole, aut diastole
Vitam indicavit. Quis satis digne queat
Referre, quantus angor Aspasiae intimum
Pectus subierit? Clamor, ac ira, et furor,
Lamenta, et indignatio, et vehemens amor
Inte, in Darium, in se, impetu alterno, e sinu
Ebulliebant: voce se inc aeutam nimis,
Te nimis atrocem conquerebatur tygrin,
Fidum Darium aiebat, infaustum licet,
Tenacem amoris, patrio oppr essum dolo.
Post multa, statuae similis, affixo stetit
Vultu in Darium; et animus interno in sinu
Collectus inse, nescio an pacem suo
Dederit dolori; an ipse suc cumbens magis
Suo dolori cesserit. Solum hoc scio:
In maesta linguam officia revecatam sonos
In hos resolvit: Sic, Dari. Aspasiam tuam
Nimis insecunda deseris rursumsuga?
Nectibi supremo licuit affatu fidem
Testari amanris pectoris? Fragilis mihi
Ponenda vita est, nec prius fasest, mei
Veniam obinere criminis, cuius gravis
Culpa expiarimille per mortes nequit.
Ego temeraria ausa candorem tui
Contaminare amoris, et vanis fidem
Lacessere umbeis: ah, nimis vanis! quibus
Mens perenni nocte tumulatur dies,
At si, patrato ut crimini veniam neges,
Dari avolasti, quid prohibet animam tuam
Fugitiva per vestigia ad manes sequi,
Donec fugacem consequar, et error meus
Venia tegatur, tuque reddaris mihi,
Ego tibi, et umbras inter arctem ur fide
Constante amoris, Ecce te sequor, Dari!
Ah crude! quid fugis? Dari, expecta meam
Venientis animam. Nominis sui sono,
Volut sopore excussus, ubi circum tulit
Oculos natantes lacrimis, tristem sui
Scenam doloris vidit, Aspasiam solo
Stratam in Darium lumine intento, at vitro
Mortis sepulto, dextera appressa ad sinum;
Veluti tacens notaret, ubi vulnus suit,
Quo mors subivit pectus, et vita exiit.
Ubi destitutam sensibus, rigidam artubus,
Totoque vultu pallidam, immotam, et gelu
Vidit rigentem, millies sese impium
Damnavit ipse, millies vilem sui
Testatus ignem amoris exclamat, sibi
Vellacte pastas tygridis Armeniae fibras.
Velduriorem marmore Oebalio sinum
Riguisse nimium! ac inde ad atroces suae
Mortis ministros versus, indiciis pii
Animi, pioque luminum nictu petit
In se, puellae Regiae indignum fide.
Stringi bipennem, et vincula resolvi, quibus
Se praepediri sensit, aspasiam ut sequi
Minus valeret. Annuit miles preci,
Fertumque strinxit. Ille, non iussus, caput
Subdit securi, et mortis extremum suae
Expectat ictum. Plaga vix facit locum
Animae exeunti, flebili voce edidit
Suprema verba: Te mea Aspasia sequor.
Verboque in ipso spiritum exhalat.
ART:
Sequor
Ego quoque ad umbras. Claustra Pallentum ultimas
Aperite abyslos; umbra non minor venit
Umbris Averni, filii immittis sni
Rex parricida: pandite Acherontis lacus,
Et me profundae mergite procellis stygis.
Non vilis ista spiritus magni imbuit
Animi calore. Milites, vestram side
Haec causa poscit. Saepe testatam fidem.
Et dura per pericula, per armae, et faces
Exercitatam Marte generoso manum
In hac arena exerite. Non una est mihi
Per vos relata palma; non una est super
Per vos ferenda. Si cui antiquus calet
Sub pectore animus; ite, quo iustus vocat
Furor Ariaspen, rapite ab indigna manu
Regale sceptrum, fronte ab indigna iubar
Mihi coronae debitae. Hoc Regnisacrae
Leges reposcunt, iura naturae hoc petunt.
MIL:
Si cingat illa tempora Augusti Iovis
Circumque fulmen saeviat; si se inserat
Plutonis atri vertici; sisit manu
Rapienda mortis unguibus: nullus pavor
Subibit ista pectora: ad nutus tuos,
Dignosque mente Regi affectus manus
Istae volabunt. Eia, quos animat fides
Debita Ariaspi, queis adhuc bullit cruor
Amans honesti, tendite ad ferrum manus,
Quo reprimatur, quisquis Ariaspi sua
Iura involabit.
ARI:
Vestrast constat fides,
Virtusque vestra milites, cuius calor
Tot mihi per acies hostium, per tot minas
Volantium inter tela fatorum, inclitam
Lautum paravit, ista me demum quoque
Ad gloriosum Persiae regnum feret.
MIL:
Rumpatur ergo, quidquid obsistit morae.
Non decet inertes esse, quos curae vocant
Regni parandi.
ARS:
At unde properantem pede
Osmanus adfert? Multus in vultu pavor,
In fronte nubes, in superciliis sedent
Curae et dolores.
ARI:
Quid novi in scenam ferat
Audire par est: postea audace impetu
Ad destinata impellere licebit gradum.
Utrumque lumen haesit, et visus suum
Volvere dolorem mente: dum tandem iubet
Vacare sedem testibus, fors ut sopor
(Sic suspicari licuit) optatam daret
Requiem dolori. At metuo, ne longos quies
Eat ista in annos, atque hic in totam fluat
Aeternitatem somnus,
ART:
Auguria refers
Funesta nimium. Et unde? Quae narras, brevi
Constringe verbo, Siiaci in pectus meum
Fatale telum credis, hoc cautus vibra,
Ne, quod paratur pectori vulnus, sui
Dilatione crescat.
OSM:
At forsan voles
Nescire, quod iam scire tam cupidus ames.
Quae vulnere animum sauciant, nunquam nitni:
Sero sciuntur.
ARI:
Gravius at mentem afficit,
Diutimere vertici incumbens malum.
OSM:
Narrabo paucis. Arbitrio quando locum
Vacare vidit, admovet ferro manum,
Stringit, tremente dextera cordi applicat,
Tantoque adurget impetu, ut, si ictus manum
Secutus esset, turba servorum irritam
Opem tulisset, nec tamen tantam attulit,
Ut impediret sanguinis nimbo viam,
Tenuemque aperti pectoris in aegro sinu
Retineret animam.
ARI:
Cruda! funesta! impia!
Avara sidera funerum! Et nondum mei
Cumulo doloris vestra satiatur sitis?
Non ergo, gemino fratre sublato, satis
Fusum est cruoris? Non sat unius fuit
Pretium coronae, quam mihi eripuit, suam
Ut avara fortis ira sedaret famem?
Quid egenus ultra potuit Ariaspes dare
Fortunae in escam? Post meos fratres nece
A parricida fratre sublatos, Pater
Thesaurus omnis fuerat Ariaspi: hunc sibi
Fortuna poscit pabulum!
ARS:
Frustra reples
Auras querelis; pone lamentis modum,
Et quid parenti debeas, Princeps, vide.
Dum vita tenuis spirat, Ariaspes, gradum
Urge ad parentem, ne prius lethum senis
Extingat Oculos: perge, et extremum imprime
Animae migranti basium, quae de sinu
Est pulsa nigido totaque inlabris sedet,
Piique amoris ultimam expectat notam.
ARI:
Libido regni cedat, et superet [(printer); sic: saperet] amor,
Quem debeo Patri.
Fortuna adaptat! unus imperium dare
Neptunus undis videor, ac unus polos
Terrere telo Iupiter. Certe solo
Menemo maior Persiae imperium regit.
ARM:
Quam sceptra honestant dexteram! quantum decus
Addit corona vertici! Solers tibi
Natura Princeps, regias dotes dedit
Et ad imper andum flexit animosam indolem.
OC:
Natura parea nil mihi ad regnum dedit.
Quin imperandi iure me exclusum impia
Natura voluit, quando me minimam dedit
Sobolem parenti. Sedteneo sceptrum tamen
Hac invidente. Debeo hoc totum mihi
Meoque genio, et dexterae Armindi mei.
Etiam invidente fratre. Vel frontem meo
Inflecte sceptro, ut subditum Regi decet;
Vel iste lateris ensis obstipum caput
Flectet sub ictu.
ARI:
Inique, si hanc causam lubet
Dirimere ferro iudice; en parem manum.
Credis timeri, latere quod pendet tuo,
Imbelle ferrum? agnosco ventosum impio
In ore martem. Oc, In dextera disces quoque
Calere, quando victima in ferrum cades.
Venerare Regem, iusta quem caeli vocant
Fata ad coronam.
ARI:
Fata? Periure, impie,
Etramne trahere fata in obsequium tuae
Feritatis audes? Oc, Fata Regnorum Dii
Suo arbitratu dirigunt.
ARI:
Iusto tamen.
Oc, Hoc iusta poscit aequitas, sacram ut regat
Dextra illavirgam, cui datur.
ARI:
Sed si dari
Sacra iura poscant, lexque naturae exigat.
Oc, Lex est in armis.
ARI:
Impium hoc animum sapit.
Oc, Ferro ministro ad regna pandenda est via.
Sceptrum teneri regium hac dextra decet,
Quae fortiore brachio ferum vibrat.
ARI:
Natura, leges, iura, et aeterni Dii
Natu minores filios regno vetant,
Dum adhuc superstes vita maiori favet.
Oc, Abolenda ferro et sanguine est Lex impia
Et iniqua iura. Si prius forte est tibi
Concefla vita. Persia priorem vocat
Me ad sceptra regni, mihi prius populus sidem
Suam obligavit, et sacramento ultimum
Devovit animae spiritum.
ARI:
Nempe inclito
Thracis puellae funere, duorum nece
Fratrum superbo, caede non faussti patris
Insanienti, qui tuae ferrum manus
Suo antevertit.
OC:
Militum fidae manus
Distringite arma.
OSM:
Ad arma generosi viri,
In parricidam ruite, sceleratis comis
Vellite coronam, et spiritum intami sinu
Eruite.
ARI:
Miles abstine ferro manum,
At tu superba mente si statuis mihi
Sceptrum involare, parce civili locum
Contaminare sanguine, et mecum veni
In singulare praelium. Victor, patri
Succedat haeres Persiae, et sceptri, et thori.
Si non tumente in pectore, est vilis tibi
Anima, in arenam provoco, prodi, manus
Cum fratre frater consere.
OC:
Nec horret manus
Nec trepidat animus; sanguinis nec sum mei
Tam parcus, ut me pigeat hoc regnum meum
(Meum aio, quod tu perfida invadis manu)
Asserere ferro. Pono regales notas,
Diadema, sceptrum et purpuram. Haec victor feret.
Recede miles, pateat ad pugnam locus.
Fit duellum.
OSM:
Vivat Ariaspes! iura vicerunt, Dii
Favere legi. Vivas Ariaspes diu.
CYRVS, qui antea Darius, Astyagis ex filia Nepos adhuc infans, consignatus Harpago, ab hoc Mithridati rustico, ut feris devorandus exponeretur, miseratione Mithriditatis servatus est; quihuius loco proprium suum filium exposuit. Experturus Mithridatis fidem Harpagus, ad locum, quo exponendus erat Cyrus, devenit: reperit Mithridatis filium, putansque esse Darium nepotem Regium, pridie a se Mithridati traditum etiam miseratione tactus, eum rapit, fingitque suum esse filium, Hydalcem vocat, et ad 18. annum educat. Dum adolesceret Cyrus, semper eximiae aliquid supra coaetaneos virtutis exhibebat. Interim Astyages Medorum Rex aetate fessus, cum successione careret, et Cyaxares Astyagis ex fratre Nepos, Persiarum Rex, Mediae cum numeroso exercitu incumberet, eius sibi sceptrum arrogaturus, de adoptando aliquo adolescente cogita. Deliguntur ad hoc a Daniele
complures iuvens, e quibus unus a Rege assumatur. Eminet inter omnes Cyrus. Harpagus operam pro hydalce, Daniel pro Cyro impendit. Resita involvitur, ut quidquid pro Hydalce adferebatur, Rex de Cyro intelligeret, ideoque iam eum successorem nominare pararet, tanquam nepotem suum. Sed Choaspis et Harpagi interventu docetur Rex hunc esse rustico natum, ausumque Hydalcem putatum Darium, verberibus excipere. Quare Hydalces advocatur, Cyrus ad mortem condemnatur. Arienna inter Armazones celeberrima, quae Susa adventans Cyri auxilio fuerat ab urso liberata, et post ab Astyage exercitui praefecta, indignationem in Cyrum simulans, deposcit sibi eum occidendi munus deferri, et impetrat. Sed memor beneficii ab eo accepti, conservat ei vitam. Ut vero se munere delegato rite functam probat, occiso agno cor eruit, quod simulat esse C yr Mox quia Cyaxares hostis adesse ferebatur, Arienna progreditur in campum: devenit cum Cyaxare ad singulare certaemen, in quo agnoscitur esse Cyaxaris filia: et illico dissidium in pacem, furor in amorem convertitur.
Interea domi paratur prompta renunciandi successorem Hydalcis: sed interventu Mithridatis, narrantis in Cyro occisum esse verum Daerium, res tota turbatur. Supervenit nuntium, Ariennam defecisse ad Cyaxarem, iamque coniunctis armis prope urbem esse. In praecipiti metu confugit Astyaeges ad artes magicas Choaspis, a quo illico castrum eodem in loco excit atur, et monstru munitur: cum quibus confligit feliciter Arienna, et intrepida cum Cyaxare castrum ingreditur. Sub haec Daniel educit servatum in via Cyrum, et gratulatur: dumque castrum inspicit, advertit esse Magicae fraudis opus, et precibus illud in nihilum redigit. Unde apparent, qui eo claudebantur. Diffagiunt Magus et Hydalces: Arienna suum Cyrum, Cyrus Ariennam reveretur: ille ab Astyage Regni successor et Coniux Ariennae; ista a Cyaxare Regni Persarum haeres renuntiatur: et initur matrimonium. Iust: Salin: ad annum mundi 5459. ante Christum 594. Exhibitus Graecii Ludis Nuptiabus Augustissimi Romanorum Imperatoris LEOPOLDI, et CLAVDIAE FELICIT. Archiducis Austriae Anno 1673.
Solum unius tangor amore.
HYM:
Cyclops aether pater est Argi [(printer); sic: agri] .
AUST:
Nolo sobolem. da mihi patrem,
HYM:
Ipse diei pater, est noctis
Filius.
AUST:
Ergo, matre sepulta
Lucis in urna, surgat amoeno
Filius ortu.
HYM:
iam prope roseas
Aurora fores pandit olympi.
Austria surge: et mecum nitido
Descripta stylo tuo fata vide.
AUST:
Video tenebras: Astra minora
Video in tenebris. Maius amamus.
HYM:
Quodcumque minus. soboles magni est.
AUST:
Maius amamus.
HYM:
Quodcumque minus,
Speculum magni est.
AUST:
Maius amamus.
HYM:
Sors tua in illis tibi depicta est.
Suscipe caelum; numera stellas.
AUST:
Numerus stellis est sine numero
HYM:
Sic ego stirpem Regina tuam
Multiplicabo.
Ad nuptias! ad nuptias!
Regnis datura Reges,
Et Caesares Germaniae.
CHORUS:
Ad nuptias! ad nuptias!
HYM:
Felicitatem hae nuptiae
In Austriam vocabunt.
Ad nuptias! ad nuptias!
Ad nuptias! ad nuptias.
CHORUS:
Hic tibi felix volvitur annus,
HYM:
Qui tibi quatuor saecula claudit,
Ex quo primus sceptra Rudolphus
Tulit Imperii. Iam se rursus
Aurora novi saeculi adornat.
Unde perenni linea ductu
Ibit ad usque
Funera mundi.
Saecula rerum pandite fata.
Cernis? origo est ista tuorum
Diva Nepotum
AUST:
Spes mea nunquam
Fixa Tonanti vota fefellit.
HYM:
En Austriadum Gloria, Patrum
Veterum laudes trahit in quintum
Regnorum aevum.
GLOR:
Ego quindenis sceptra Austriacis
Germana dedi:
Ego venturis aeterna paro,
Usque suprema ad funera mundi.
Sic fata iubent: sic mihi quina
Ipse spopondit vocale DEVS.
AUST:
Dicite rerum
Astra sacrarum conscia, clausos
Quinque elementis pandite sensus.
CHOR_I:
Austria Erit In Orbe Ultima.
CHOR_II:
Austria Erit In Orbe Victoriosa.
HYM:
En iam aetatis quintae Aurora
Ridente labro basiat-auras,
Astra minores delete faces,
Austria dignas scande curules,
Quas tibi Patrum Gloria struxit.
Ego cum stellis excedo loco,
Tu perge diem quintae aetatis
Luce perenni spargere mundo.
GLOR AUST:
Aurora quinti saeculi
Fugat prioris Hesperum.
GLOR:
Ite serenae radii lucis,
Felicitate nati,
Felicitatis auspices.
GLOR AUST:
Felicitas haec Austriae est,
Non terminari saeculis.
Ad vesperam prioris
Solem secundi oriri.
Putris iaceret.
AM_II:
Aliquod Ariennae caput
Discrimen ursit?
AR:
Quale non unquam
AM_II:
Quis casus? aut quis hostis Ariennae manum
Fregisse potuit? quisve discrimem tui
Capitis repressit?
AR:
Forte dum latere meo
Sociae revulsae, nemoris umbrosi avium
Callem secutae erratis, et cervi sugam
Impressa per vestigia notatis, ferox
Et dente, et ungue, pendulam labris famem
Suo ursus antro evolvit, et praedam obviam
Venatur oculo. Mox ubi Ariennam videt,
Labente citior fulmine in pectus ruit,
Et me, prius quam stringerem ferrum, suo
Ferocientis unguis amplextu tenet.
Qua licuit, irae obluctor, et quaero mei
Auxilia ferri. Vanus est omnis labor.
Violentus instat ursus, et fessam solo
Sternit Ariennam; iamque properabat meo
Imprimere dentem gutturi.
AM_I:
Auditu mihi
Gelatur animus. Dextera quis opem tulit?
AR:
Adest serenae frontis adolescens, cui
Corporis amictus vilior, mentis tamen
Erecta virtus, frontis exertae tenor,
Tractus humerorum, gestus, et morum decor
Nil humile produnt, ille vix viditmihi
Ungue incubantem belluam, exclamat procul.
Attonitus ursus arrigit vultum; at prior
Pernice cursu iuvenis incumbit ferae,
Et inermis, animi robore exerto in manus,
Rictum prehendit, lacerat: e manibus tamen
Elapsa in antrum, vulnere accepto, fugit.
Insequitur ille belluam, et ad antri ostium
Bis terque adacto fuste luctantem opptimit.
Quid inde iuvenis?
AR:
Belluae occisae caput
Cultro recidit, mentis heroae, et sui
Testem caloris.
AM:
I. Quis tibi sensus fuit?
AR:
Qui restitutis esse post mortem potest,
Cum rursus auras bibere vitales datur.
Quid ille demum?
AR:
Vive, dicebat, tui
O Virgo Cyri, vivet et Cyrus memor
Ase redemptae Heroidis: nomen tuum
Si scire liceat, patriam, et patrem, et genus?
AM_I:
Qui ad haec reponis?
AR:
Nomen, Arienna, est mihi:
Ne quaere; dixi, patriam, aut patrem, aut genus.
Mihi Cyrus omnis gloria est, Cyrus pater,
Genusque Cyrus: quidquid Arienna est, suo
Sacrata Cyro est. Inde, plebeio licet
Videatur esse sanguine oriundus, tamen
Meruit amari. Sanguis illustris facit
Illustre, quidquid diligit.
AM_II:
Sic est: pares
Aut invenit amor, aut facit amantes pares.
AR:
Nullus Ariennae surget Oceano dies,
Nox nulla sudis astra disperget polis,
Quo non memoriae Cyrus occurrat; dies
In Sole Cyrum pinget, in stellis dabit
Nox pulchra Cyrum.
AM:
I. Est aequus Ariennae. hic amor.
AR:
Iter sequamur, proximae ad muros sumus.
CHORUS:
Vive Cyre, vive, regna,
Mille vive saecula!
PRAECENT:
Vive Cyre regiumque
Disce nomen sustinere.
Vera virtus, quae praeivit,
Hanc meretur gloriam.
CHORUS:
Vive Cyre, vive, regna,
Mille vive saecula!
PRAECENT:
Vive Cyre! noxiarum
Frangere iras belluarum
Quisquis audet: ille novit
Damna regni exscindere.
CHORUS:
Vive Cyre! vive! regna!
Mille vive saecula!
PRAECENT:
Innocentem quisquis urso
A nocente liberavit:
Ille novit subditorum
Providere commodis.
CHORUS:
Vive Cyre! vive! regna!
Mille vive saecula.
Quod Cyre menti gaudium insedit?
CYR:
Pater
Meturba Regem dixit, et laeto exhibet
Officia cultu
MIT:
Magna meditatur puer;
Et adhuc acerba aetate maturos sagax
Praecurrit annos. Cyre posthac et patri
Rex imperabis?
CYR:
Iura naturae id vetant.
MIT:
Rex ergo non es?
CYR:
Iura regnandi mihi
Socii dederunt.
MIT:
Iure regnandi utere
Et in parentem.
CYR:
Non licet.
MIT:
Quare?
CYR:
DEVS
Suis subesse patribus natos iubet.
MIT:
Sed imperandi iura si natis dedit?
CYR:
Non inde solvit iura, quae dederat prius.
Deinde. Cyro regna non alia dedit,
Quam quae sodales: hi ptoestatem mihi
Sibi imperandi, iura condendi, probas
Leges ferendi facere potuerunt: nihil
Inde potuerunt iuris e caelo dati
Eripere Patribus.
MIT:
Cyre mi, aetatem sapis
Maturiorem, et nobilem prodis tui
Generis favillam. Si ergo me Patrem colis,
Descende solio.
CYR:
Promptus est semper tuis
Parere iussis Cyrus.
MIT:
O quantum places,
Mi nate, Patri!
CYR:
Festa sociorum manus
Abite solitas lanei ad curas gregis:
Haec prima CYRI imperia: vos primis quoque
Aptate iussis.
PAST_I:
Debitum populi est, suo
Parcere Regi,
MIT:
Nate: quid natum voco?
Domine.
CYR:
Quid ista filio Cyro Pater?
MIT:
Tua poscit istud indoles, sanguis, genus,
CYR:
Sanguis Parentem poscit ut natus colam:
MIT:
Ut mithridates pareat Cyro, iubent
Felicioris stirpis excelsae notae.
CYR:
Si quid favillae regiae Cyrus sapit,
Mi genitor, esse crede puorilem iocum.
MIT:
Iocus iste ludit serium, et ludo emicat
Nativa virtus.
CYR:
In suos natos meat
Sanguis parentum.
MIT:
Tangis intenti scopum.
In te parentis sanguis illustri meat
O Cyre fluxu. Filius non es meus.
CYR:
Quae culpa Cyrum stringit ut amorem mihi
Nomenque Patris subtrahas?
MIT:
Nunquam fui,
CYR:
At esse semper dixeras: semper tuus
Amor probabat esse te patrem meum:
MIT:
Fateor, amavi, ut filium, Cyrum: meo
Quin ante posui filio.
CYR:
At nullus tibi
Est natus alter.
MIT:
Sed fuit. Fatis tuis,
Ut tu superstes viveres, natum meum
Morti immolari pertuli. Plura haud licet:
Satis hoc sit: alto sanguine, o Cyre, es satus.
CYR:
Cyrum ergo generi paria meditari decet.
MIT:
Cunis ab ipsis magna meditatus, tuum
Genus probasti.
CYR:
Scire nil ultra licet?
MIT:
Sat multa dixi.
CYR:
Pono pastorem: exuo
Vilem lacernam: generis indicia sequor:
Succedo in urbem.
MIT:
Sequere, quo caelum vocal
Nil hmile Cyro Numen et virtus parant.
CYR:
Quaecumque mefortuna sublimem dabit
Gradum tenere, dividam tecum meos
Ex aequo honores. Gratiae semper memor
Cyrus, sub ipso corde Mitridatem geret.
Et esse quamvis abnuas, semper mihi
Pater coleris. Filii amplexum cape.
Mrr: Domnium vocabo: patris affectum tamen
Nunquam reponam.
CYR:
Filii affectum tibi
Semper rependam.
MIT:
Vade, quo virtus praeit.
Regnum omne Regem admirtit, et multi ambiunt,
Regnum necesse est opprimi.
CHO:
Cyaxarem
Tibi Nepotem frater extinctus dedit.
Iamque ille functo patre Bactrorum tenet
Augusta sceptra: sanguinis iure hic sibi
Regnum arrogabit Mediae.
AST:
Nimium arrogat:
Vivumque Regem quaerit Astiagem suo
Deiicere solio. Sceptra qui nimium appetit,
Perdere meretur.
CHO:
Id petit, cuius sibi
Natura ius concessit.
AST:
Astyagem ut suo
Exuat honore?
CHO:
Fata ut Astyagis suo
Honore penset.
AST:
Fata ut Astyagis fero
Praeveniat ausu. Quid putas? qui iam diu
Aestu impotente Mediae regnum sitit,
Subdereque Bactris Susa meditatur, dolo
Vacabit omni: Semper in peius ruic,
Semel ire quis quis semitam coepit mali.
Fraus una fraude truditur: nunquam dolic
Ambitio vacua est. Seminis mali indolc
Sobolescit ista pestis, et nullo manum
Adhibente crescit. Nemo non fraudis capax,
Si pectus urit ambitus: semper bono
Periculosa publico est re gni sitis.
Iam constitutum est: Mediae Cyaxares
Non imperabit. Quid? mihi dirum sinu
Alam chelydrum? sorte contentus sua
Imperia dictet Persiae: nunquam meae
Rex imperabit Mediae, sceptrum licet
Spe devorarit.
CHO:
Multus hunc civis petit.
AST:
Multus carebit, Impium Regem sapit,
Annuere populonoxia petenti.
CHO:
Putant
Hunc iure posci
AST:
Iure? quis Cyaxari
Regnum obligavit? liberum est: iuris mei est.
Ego ambienti nominis noctem mei
Tumulumque famae, Mediae sceptrum dabo?
In fata nempe nostra ut inveniat viam.
Hoc calle graditur avidus Imperii calor:
In fata poscit aemulum, et nunquam, nisi
Sanguine iacentis, impiam extinguit sitim.
Non imperabit. Semper est civi gravis
Externus haeres. Sanguinem Medum volo,
Patriae fidelem, Civibus gratum suis.
Superis probatum. Daniel, mollis tibi
Excolitur aetas: estne, qui sceptro pares
Olim gerendo spiritusmonstret?
DAN:
Tua.
Metuende Princeps, laudo consilis: exterus
Rex nec suorum facile populorum sibi
Lucratur animos; nec suam in cives serit
Benignitatem: genius externus migrat
Facile in tyrannum patriae. Sunt hoc solo
Ingenia sceptris apta; sunt iuvenes, vigor
Quos stimulat altus mentis, atque animi calor.
Genlusque prudens laudat, et virtus probat.
AST:
Daniel tuarum partium est, iuvenum chorum
Seligere, quos ad Imperi molem pares,
Paresque ad arma iudicas: at tu Mithram
Consule Choaspes. Fata qui rerum Diis
Ambigua credit, exitum optatum tenet.
Quam te sequatur miles. atque urbem premat.
AST:
Nihil addit aliud?
MED:
Dixit et signum dari
Ad arma iussit
AST:
Ista non terrent virum.
Prior Gradivum postulat, prior serat:
Discatque Medis esse, qui nor nt minas
Reprimere ferro Fatcor, ad Martis facem
Nec esse praeceps debeo, nec excors volo.
Quia tamen ipse Marte commisse petit
Dirimere litern, classicum Martis sonet.
Iam pulvis ipse Medus in bellum calet,
Minasque spirat, veniat in campum, sua
A clade discet, esse, qui tumidos sciat
Frangere furores Persiae; et sero suos
Flebit dolores.
DAN:
Militirobur tuo,
Flammamque Princeps suggeres, bello ducem
Si huic praeesse statuis Ariennam.
AST:
Solo
Marique longe d ssita est.
DAN:
Adest tuo:
Spectare vultus avida, et Astyagis genu
Proni advereri.
AST:
Verane an plaeita refers,
DAN:
Visa est subire Regiam, qualis subit
Bellona campum. Martius vultum rigor
Decorque mixtus temperat, ludit genis
Amica species, horret hastili manus,
Auro revinctas cassis obnubit comas,
Pectusque pulchra nube Loricae riget,
Hinc et timores spirat, et amores simul.
AST:
O me beatum! Veniat Arienna, et meos
Augeat honores Martis infracti manu.
Estis mearum providi rerum Dii
Qui fluctuantem publicae clavum rei
Firma tenetis anchora, et Medos nova
Ope excitatis.
Felicitati Martiae innixum manus
Ad ipsa pulchrum sidera extollet caput.
AR:
Aut vincere, aut perire decretum est mihi.
Si vinco, vinco numini Princeps tuo.
Si pereo; summa est gloria, obsequiis tuis
Ipsum dedisse sanguinem. Nullus mihi
Herbam ante rollet, quam simul vitam extrahat.
AST:
Quod ergo faustum Mediae regno velit
Mithra evenite, bellicae sceptrum rei;
Ius omne Martis, militum obsequia, ducum
Studia Ariennae trado. Parebit tuis
O Nympha iussis, quis quis Astyagen colic.
Tu mea Gradivoregna fulmineo tege,
Cyaxarenque Marte confectum Srygis
Vel mitte ad umbras, vel catenatum meos
Sifte ante vultus. Fida vos Ducum manus,
Columina regni. et publicae Atlantes rei,
Iurate sanctam Principi Ariennae fidem?
DUX_I:
Tibi quidquid imis sanguinis uchis meat,
Arienna voceo.
DUX_II:
Nescium hoc pectus doli
Tibi sacro Diva
DUX_III:
Verticem hunc Virgo tuis
Inclino iussis.
AR:
Martius hic aestus ducum
In me reflexus pectus in flammas agit [(reading uncertain: text almost illegible)] .
Hinc et ego pectus, sanguinem, venas, caput,
Quidquid Arienna est, Regis obsequiis dico,
Ducibus deinde. Aut una nox omnes premet,
Aut ad triumphos unus extollet dies.
AST:
Virtute vestratutus Astyiages regit.
Arienna vince, praemium dignum tua
Virtute capies. Marte dum martem premis,
Hostemque Medifinibus regni excutis;
Egocui tradam sceptra, quem haeredem mea
Post fata scribam Mediae, Iuvenem eligam,
Quem fortitudo, et igneus mentis vigor,
Prudensque sensus Mediae sceptris facit
Parem gerendis. Ille, si faveat Mithra,
Reximperabit; reque consortem thori
Pari imperantem iure Reginam creo.
AR:
Maiora meritis magne Rex, statuis, tuam
Tuique successoris ancillam iube
Potius vocari.
AST:
Mentis intrepidae scio
Merita aestimare. Vade , sie iubeo, et volo.
AR:
Sed ante, more gentis ut solitis colam
Sacris Dianam, liceat umbrosis feras
Excire silvis, quamque venanti Dea
Obtulerit, ipsi victimam gratam dare.
AST:
Utilia nobis, grata Diis, virgo petis.
Reperire Cyrum liceat. O Cyre! o tui
Memoria dulcis! quidquid auditum occupat,
Cyre reducit pectori: quidquid tueor,
Cyrum intueri videor; et nusquam tamen
Arienna Cyrum reperit.
AM_I:
Ut amantes solent,
Vigil Arienna somnias; quaenon vides,
Videre credis, quaequive semotis iacent
Divulsa spatiis, esse te coram putas.
AR:
Puto, quod opto.
AM_II:
Vota deludunt.
AR:
Mihi
Amoenus ipse ludus est.
AM_II:
Avidum tamen
Nonsatiat ille pectus.
AR:
At recreat. Amor
Est ipse saties.
AM_I:
Vota dum solum coquit,
Testatur absens esse, quod poscit, bonum.
Inde cruciatus mentis atque animi dolor.
AR:
Dolor ipse dulcis aliquid ambrosiae sapit.
AM_II:
Sed mordet etiam.
AR:
Nulla sine spina est rosa.
AM_II:
Sed spina pungit.
AR:
Propius audentem manu
Tractare inermi.
AM_II:
Dispari oblectant modo
Rosa et amor; illa cominus spinis ferit,
Eminus adhalat gratiam; hic propior beat,
Cruciat remotus.
AR:
Ipse cruciatus placet,
Et ad unionem tendit. O Cyre! o meae
Pars melior animae!
AM:
I. Quid tuo tandem voles
Arienna Cyro?
AR:
Vota siquaeris, meo
Felicitatem Regiam Cyro velim.
AM:
I. An etiam amatum facere felicem potes?
AR:
Quamcumque Cyro poterit Arienna, hanc dabit
Felicitatem, propriis quamvis foret
Emenda damnis.
AM_II:
Ergo quid tandem paras?
AR:
Praeficere turmae militum.
AM_II:
Vili satum
Sanguine, parente rustico?
AR:
Magnum tamen
Virtute et animo.
AM_II:
Bellicae ignarus rei est.
AR:
Mente est capaci, pectore intrepido, manu
Torisque fortis.
AM_I:
Militi fiet iocus.
AR:
Auctoritatem faciet Arienna.
AM_I:
At Duces
Ipsi Gradivi nescium in ludum trahent.
AM_I:
Virtute primos Cyrus aquabit Duces.
AM_II:
Cum nempe trepidus stabit ad Martis minas
AR:
Non timuit ursos. Qui feras domuit, viros;
Lassare didicit.
AM:
Multa promittis tibi.
AR:
Maiora peraget. Hora nos Triviae vocat:
Ad sacra, eamus. Hasta iam in feras calet
Haec umbra non titillat.
HAR:
Es sanguis tamen
Nobilis Hydalces.
HYD:
Qualis est patris mei.
HAR:
Qualis nepotis Regii.
HYD:
An genitor trahis;
Parente Rege sanguinem?
HAR:
Procul meum
Hoc amne stemma ducitur. Sanguis tuus
Augustioris defluit vena patris.
HYD:
Ego te parentem veneror.
HAR:
At non es; mea
Soboles, Hydalces.
HYD:
Scelere quo merui, tuo
Privari amore?
HAR:
Debita quo amorem fugat
Reverentia.
HYD:
Aenigma loqueris.
HAR:
Nullo tamen
Velo obvolutum.
HYD:
Pande, quid dictis subest?
HAR:
Prognate Regum stirpe Mandana sate,
Neposque magni Astyagis, et magni quoque
Nepos Darii; at hactenus proles meae
Putate Hydalces; quanta iam faustis tibi
Fortuna velis adnatat!
HYD:
Non sum satis
Mihi compor animi, verba rationem rotant.
HAR:
Aenigma pando. Phoebus octavam suprae
Decimam reducit annuo cursu rotam,
Ex quo puellam maesta Mandana edidit
Vivas in auras; at Sacerdotum chorus,
Male ominatus Regiae stirpi, tuam
Mortem petivit. Harpagus iussus feris
Te lancinandum tradere; atroci meam
Scelere impiare dexteram abstinui; tamen
Te Mithridati morte iugulandum dedi
Misertus ille Principis pueri, supra
quam quis vovere possit, occultum domi
Superstitemque servat indistae neci.
Cupidus sciendicreditae caedis modum,
Revisonota nemora: te ad fauces specus.
Et involutum fasciis cerno: subit
Pietas in animum; rapio te cunis, meas
Deporto in aedes, filium fingo meum,
Nomenque Hydalcis indo, quam sortem tibi
Parent benigna sidera ignarus. Patris
Te soveo cura, diligo affectu, educo,
Pulchramque moribus indolem augustis colo.
At tunc reducto Mithra cortinae peplo,
Fortuna quae te maneat, ostendit: dies
Hic te videbit Regio excelsum throno.
HYD:
Quae monstra narras Harpage? an vates mihi
Canis futura? quod traho vitam, tuum est,
Nobileque munus. At unde regales notas
Mihi auguraris?
HAR:
Iure stemmatis.
HYD:
At avo
Mens alia forte.
HAR:
Resciat Hydalcem sua
Sobolem creatum, vota securus tenes.
HYD:
Non alius ullus Regia estirpe est super?
HAR:
Unus superstes, sceptra qui Bactris tenet,
Persasque stringit legibus, Cyaxares.
HYD:
Hunc ad potentis Mediae sceptrum eriget.
HAR:
Huic iam negavit: perfidum, ingratum, sui
Funeris avarum clamat; hunc bello petit,
Et interemptum caede, vel ferreis gravem
Poscit catenis.
HYD:
potius extinctum velim.
Nam forte captus molliet Regis sinum.
HAR:
Sero hoc agetur. Bella non uno calent,
Caduntque Sole: sceptra qui functo regat
Astyage, Phoebus antequam extinguat facem
Statuetur hodie,
HYD:
Quis sinum blandae abnuat
Aperire sorti? sceptra non quivis parat
Titan, nec omnis purpuram pingit dies.
Capienda tunc est, quando se sponte ingerit.
HAR:
Huc urge Hydalces vota. Iam semel mea
Ope liberatus fata lusisti; mea
Rursus ope Medi iura dominatus trabes.
HYD:
Tunc ego tuorum conscius amorum, supra
Reliquos honore et munere [(printer); sic: munera] extollam Harpagum,
Si quis tibi hostis, hostis erit Idem mihi.
Mea sceptra tecum dividam. Quidquid volet
Harpagus, id una facilis et Hydalces volet,
HAR:
Placuisse Hydalci, est unicum votum mihi.
Id nunc agendum, ut discat Astyages, sua
Te stirpe natum: cetera ad votum fluent.
HYD:
Ut destinato sortis eventu fruar,
Mihi istud unum sufficit: Hydalcen amas.
CHORVS.
Amor, pasterem indutus, educit in pascua agnorum gregem. Ira per Crudelitatem, magico carmane in lupum transformatam, in auras devecta insidiatur agnis. Dum in unum irruere parat, ab Amore iactus teli in praceps agitur. Inde amor lupum persequitur.
AMOR. IRA.
AMOR:
AUra mollis, aura amoena,
Aura dulcis, et serena,
Mitte fontes, sperne montes,
Huc serenas ssecte pennas;
Huc salubris advola.
Blanda stirpes oculare,
Hic in herbis otiare,
Sparge rores, tinge flores,
Fur odorum, dux amorum,
Aura dulcis advola.
Agnus errat te meante,
Agna ludit te iocante,
Cura cedit, mors recedit;
Pectus undat, cor abunat
Mille, mille gaudiis.
Angelle mi! pulchelle mi!
Carpe thymum,
Tonde Myrtum,
Viridis nectar suge Smaragdi.
Audi, ut varia garrula voce
Ilicis altis abdita ramis
Philomela canit.
Modo continuo lenta tenore,
Modo citato pulsa canore,
Modo coneisa voce laborat.
Seque impellit, seque repellie;
Seque volvit, seque frangit,
Seque nectit, seque carpit:
Blanditur, et fritillar,
Lascivit, et iocatur:
Acuta flectit,
Arguta nectit,
Flexuque pio languida moritur.
Agnelle mi! pulchelle mi!
Viridis nectar suge Smaragdi.
Quid, heu! quid isthic audio?
Ululat nostri pestis ovilis.
Agnelluli pulchelluli,
Nemoris tutas fugite in latebras.
IRA:
Crudelitas, te carmine
Magico iubeo simulare lupum.
Indue veterem sanguinis aestum,
Caedis que sitim.
AMOR:
Agnelle mi, quiesce,
Nec funus expavesce.
Ego vigil excubabo.
IRA:
Praedo agnorum, raptor ovilis
Tollere in auras. Si tibi pennas
Natura negat, contra infirmam
Egonaturam dabo te celsas
Ire per auras. Tollere latro.
AMOR:
Video nostri pestem armenti,
Furemque gregis.
IRA:
Oculos partem flecte per omnem.
Rabidae praedam venare fami.
AMOR:
Sed praeda cades tu mihi praedo.
IRA:
Huc age, rape me. Heu! Telo deiicitur:
AMOR:
Iacet immanis bellua. Sed quo
Lupus innocuos ruit in agnos?
Huc mihitelum; sequar; occidam,
Praedamque avidis dabo vulturibus.
Sanguinis agrestis? illa, quae claros procos
Natosque stirpe Regia, et multis avum,
Ceris superbos respui; cuius thorum
Tot ambiere Martis invicti Duces,
Regina demum Rustico servor? Pudor,
Et prisca Virtus sanguinis ad istum suit
Frangenda scopulum: Vincor, et teneor mei
Laqueis amoris. Ille, cui tradet suae
Post fata sceptrum Mediae Astyages, thori
Consors mihi promittitur: quid si meus
Cyrus legatur? Istud abiectae vetat
Conditio stirpis. Clarius stirpis genus
Est pulchra Virtus. Rusticum monstrat foris,
Intus potentis indoles Regis latet,
Seseque prodit ignea ingenii face,
Sapiente sensu, moribus, gestu, modo.
Nemorosa Cyrus antra, surgentes iugis
Montes superbis deserat, in urbem gradum
Maturet; illud oris extersi iubar,
Sol ille vultus. robur invictae manus,
Nutantis omnem Regis affensum trahet.
O gemma Iuvenum! o fortium Heroum decus!
Quae te latebris silva, quod condit nemus?
AM_I:
Currite; fugacem praepes hic cursus [(printer); sic: cursu] tulit
Pavore cervum.
AM_II:
Currite; hac alter fugit. Ursi cadaver reperit.
Quod hic iacentis belluae est monstrum? Tuis
Arienna telis ursus exanimis iacet.
AR:
Ursus? Quod hoc specta culum? ubi monstri caput?
Haec illa sociae bellua est, cuius ferox
Iam me premebat ira, et amplexu fames
Stringebat arcto. Fortenon procul meus
Hoc Cyrus antro est. Quaerite O superi! Quid hoc?
Felicitatis offerunt sese nova
Indicia, cunae.
AM_I:
Quis neget Cyri tui
Fuisse quondam?
AR:
Symbola, et pictae notae
Aliud loquuntur. Regium stemma indicant
Haec cydaris, ista purpura, hic sceptro chalybs
Coniunctus, istud Solis insculpti iubar.
AM_I:
Sed ecce, produnt nomen inscriptae notae,
Suo Dario.
AR:
Nomen ignotum legis.
AM_I:
Mandana maerens.
AR:
Istud est notum minus
Sed esse Cyri credite; at Cyrus tamen
Latet irrepertus Cyre! Fugientes amor
Inspes vocatur. Ite, qua caecas nemus
Addensat umbras fronde; qua sese inviae
Latus in utrumque dividunt saltus viae;
Si forte Cyrus obviet, Cyrus meae
Assertor animae. At inde qua sesenemus
Claudit, Dianaegrata faciemus sacra,
At vos labore fessa iucundo otio
Levate membra.
Otia labori. Dulcis est, quamvis gravis
Sudor, repensus gaudio. Ac utinam omnium,
Communis iste Principum sensus foret!
Sed dum laborem terminant primum, altero
Iterum, et secundum tertio im pellunt; sibi
Diras lucrantur; quotque sunt orco, in caput
Suum voveri Eumenidas. Hoc lucrum ferunt,
Dum iniqua mandant.
VEN_II:
Vivat Ariennae diu
Genius modestus, Principum exemplum, ducum
Idea, Regum norma, silv rum decus,
Amor Dianae, gemma virtutum omnium
VEN_I:
Haec vota quisquis mente studiosa geris,
Laetum chorea plaude festiva solum. Saltus,
Iras volantis sulminis, hiatu soli
Perire, quotquot thura decernunt Mithrae:
Hoc posco, iustus gloriae assertor tuae,
Vindexque honoris, Mediae ad sceptrum tuo
Iussu elevetur, cuiur exemplo tibi
Statuantur arae, perpetes foci ardeant,
Fument acerrae; cuius imperio suis
Excussus aris Mithra calcatos gemat
Ritus profanos: cuius edicto sui
Stent caelo honores, integer cultus Deo,
Iustitia sancta curiis, leges foro,
Pietasque templis. Res tua hic agitur Deus;
Tu flectere animum solus Astyagis potes,
Ut, quem pararis, Mediae ad sceptrum elevet.
ANG_MED:
Arcana pando Caelitum. Huc Daniel tuos
Visio Danielis.
Converte vultus.
DAN:
Cerno. Quae rursum Deus
Benigne ab astris visa Danieli obicis?
Apparet Cyrus velatus.
ANG_MED:
quae sorte vulgus regna mutari putat,
Ordine statuto Numen e caelo regit,
Surgunt, caduntque: nullus hic sorti est locus:
Surgunt volente Numine, et eodem cadunt
Volente regna. Saepe, quem nemo velit,
Iubetille Regem; saepe quem cuncti velint,
Vetat ille regno. Pessimum si dat; scelus
Populi meretur. Optimum si dat; suae
Benigntiatis gratia est. Tandem efflues
Astyagis hora; quique succedet, tua
Vota superabit. Hactenus pastor gregis
Vilis videri potuit; at post hac caput
Radiabit auro, purpura incinget latus.
Detegitur Cyri vultus.
Recludo nubem. Respice.
DAN:
Est Cyri mei
Imago viva. Teneo, quod vovi diu,
Meus imperabit Cyrus.
AN:
Hoc statuit Deus;
Hoc iura poscunt sanguinis.
DAN:
Natus patre est
Pastore Cyrus.
ANG:
Regia stirpe editus,
Cambyse patre, Matre Mandana. Haec latent;
Sed reteget hodie Numen.
DAN:
O potens Deus?
Quae fata versas?
ANG:
Ille, quo natus die est,
Est destinatus funeri, et densum in enmus
Feris edendus iussus exponi: pia
Sed Mithridatis fraude servatus, diem
Adhuc superstes vivit, et vivet diu;
Et avita regno decora, et antiquum asseret
Sacris honorem, et prole fecunda suos
Populos beabit. Cerne, quam multi ordine
Hoc Rege Reges sanguinem et mores trahent.
DAN:
Quae scena Regum panditur?
ANG:
Cyro pares
Apparent faturi Reges.
Ventura quondam saecula hos Reges dabunt.
Et usque mundi ad ultimum finem alteri
Alter remittet sceptra, et augustum decus
Fluet in nepotes.
DAN:
Sanguine a vena trahent
Omnes eadem?
ANG:
Sanguis, ac eadem fluet
Virtus in omnes.
DAN:
Nube quis ab illa emicat
Apparet nepotum ordo.
Ordo puerorum?
ANG:
Augusta progenies, Duces
Datura bellis, Caesates terris peda
Cydaresque Mystis. perge iam Daniel, sacris
Regni institutis indolem Cyri excole.
DAN:
O providentis Numinis amicus favor,
Et sancta studia! Cyrus, o animi mei
Unica voluptas! Cyrus et Regis nepos
Sobolesque Regis! Cyrus ad Regnum a DEO
Iam destinatus subditis leges dabit,
Et iura Medis! Summa votorum attigi.
Nunc faustitati publicae applaudo rei.
HYD:
Tibi.
HAR:
Mihi? sed qualia?
HYD:
Ut posthac mihi
Molestus esse desinas; quique hactenus
Regi imperasti, Regis imperiis tui
Parere discas.
HAR:
Meruit hoc fides mea?
Meus amor istud?
HYD:
Sic decet Regem loqui.
HAR:
Harpage, peristi. Viperam regno paras.
Sed adhuc Hydalces patriam agnoscet sidem.
Si prima Rex in Harpagum imperia feres,
Immane pondus gloriae adiicies mihi:
Parebo primus; quin et exemplomeo
Proceres, et omnis Media imperiis tuis
Parere discent.
HYD:
Sic decet loqui Harpagum.
HAR:
[Note: Speaker tag omitted - corrected acc. Errata-list] Bene est Hydalces: Regis ante alios tibi
Praeoccupandus animus est. Quando chorus
Iuvenum ante Regis ora consistet, prior
Regem saluta his versibus; amorem prior,
Laudemque referes. Inde, quod amamus, dabit.
HYD:
Verende mundi Phoebe, terrarum Deus,
Cuius pavendam Persa formidat manum.
Cui prona Medus colla submittit, cui
Nulli ante flexum flectit Assyrius genu.
Aestuque posito adorat Hircanum mare:
In tua perenni vota fortunam manu
Felicitatem ducere, ac armis tuis
Favere Martem, quanduo res Martem petit;
Florere studia pacis, et amoena frui
Medos quiete; posteros longa tuos
Serie imperare; sanguinem Astyagis statam
Successione semper ad clavum imperi
Medi sedere, lectus hic Iuvenum chorum
Vovet. Benignus audiat votum Mithra.
HYD:
Tenebo memori mente, maiestas nisi
Superba Regis terreat.
HAR:
Lapsum cave.
Tuam hic Hydalces cardo Fortunam rotat.
AST:
Res involuta est.
CH:
Clarior medio est die.
Sors illa tangit Harpagum. Libeat tui
Meminisse iussi, quando Mandana editum
Partum tulisti, et somnio visam timens
Vitem, per omnes Mediae effusam plagas,
Puerum imperasti nemoris exponi feris,
Vel ferro adacto victimam morti dare.
Cui tunc patrandae caedis imperium datum est?
AST:
Nisi me memoria fallit, hoc ipsum Harpago
Dedisse credo.
CH:
Rem tenes totam. Harpago
Natum parente filium ad sceptrum vocat
Pater Deorum Mithra.
AST:
Cui caelum parat
Ius imperandi, huic purpuram, et solium, et meum
Diadema cedam. Fata sic statuunt bene!
Qui stirpe natum Regia, ad sceptrum prius
Quam perveniret, tradidit morti; sua
Regem reponat stirpe progenitum, Placet
Quodcumque Diiiubetis. Astyagi seni
Aetate fesso tendat ad sceptrum manus
Parente natus Harpago.
CH:
Strata est via.
Cursu secundo ferimur, et metam prope
Doli intuemur: Harpage hanc sortem tuo
Debes Choaspi, gratiam hanc tamen tibi
Debet Choalpes. Lex amicitiae hoc iubet:
Praestare quidquid possis, id amico exhibe.
DANIEL. IUVENES.
Scena refert hortum Regium.
DAN:
ADvenit hora: Regium imperium vocat
Vos, lecta pubes. Quanta meditetur, dabit
Hic ipse Phoebus. Vestrares agitur. Choro
Ex hoc iuventae quaeritur, cuius caput
Radietur auro, murice rubescat latus,
Manusque sceptro fulgeat. Quantum decus!
Sed reseret unus. Nec polus Soles duos,
Regnum nec unum sustinet Reges duos.
At singulorum studia certare hic tamen
Labor reposcit. Nemo non vestrum indole
Praestante gaudet: nemini vilis tepet
In pectore animus: nemini incultum dedit
Natura genium: est acris in vobis vigor,
Senfusque prudens; spiritus rerum capax
Sublimiorum, lingua consilii fetax,
Mavortialis dextera, excelsum decus
Frontis superbae, forma, quae Reges decet.
Subite Regis ora; sed memores tamen
Culti tenoris. Corporis tractus, situs,
Gestusque sit modestus; aetatem suis
Moribus honestas corrigat: frontem tegat
Pudibunda nubes: luminum errantes faces
Depressa cilii temperet modestia:
Nec huc, et illuc oculus exerret vagus;
Vel otiosa dextera in gestus leves;
Aut caput utrinque nutet, aut motu strepat
Pes inquieto. Tota laus Iuvenum est, quies
Virtuti amica.
HYD:
An alloqui Regem licet?
DAN:
Interrogatus, loquere: nisi quaerat, tace,
Prudens habetur, qui tacet: qui non tacet
Facile loquendo prodit ingenium leve.
HYD:
An osculari dexteram Regis licet?
DAN:
Si iubeat: at ni iubeat. hoc titu abstine.
Praesumptionem basium hoc magnam sapit.
Possunt amare Principes, nobis quoque
Possunt amari: nomen at nequeunt tamen
Tolerare amici. Nomen hoc paritas facit,
Paritate vel progignitur. Nescit parem
Quicumque solio regio excelsus seder,
Supraque reliquos em net. Metus hunc decet,
Reverensque cultus. Sic amant Reges coli.
Dari imperavi. Vulneris acerbi dolor
In mente recrudescit! Ego stirpem meam
Evisceravi, conscidi, orbavi, erui.
Ego nepotis unici, inclemens avus,
Lupis bibendum sanguinem, ac ursis dedi.
Quid meruit aetas lacte primaevo madens,
Illa ut periret luce, qua lucem bibit?
Quod per soporem visa Mandanae meae
Vitis per omnes Mediae regni plagas
Intemperante pampino effundi, hoc scelus
Mei est nepotis, antequam nati, ad feras
Iam destinati? O cruda Mystarum nimis
Pietas! Religio barbara! immanis fides!
Quid culpo Mystas Numinu!? ego demens, serus,
Crudelis, atrox, dirus, immanis, feram
Barbarior omni, crudior tota styge,
Egote peremi sanguinis gemmam mei,
Unam nepotum spem. Pepercissent ferae,
Niside furore furere dedicissent meo.
Et iam cruentas caede qui tinxit manus,
Suum videbit filium ad sceptrum evehi?
Pari nefandus caede mulctetur puer.
Quid ago? Quid ille sceleris admisit nocens?
Sed quid Darius sceleris admisit meus?
Et tamen adempto spiritu occubuit. Pari
Moriatur iste crimine, et fato pari.
Innocuus in se, nocuus in patre est puer.
Quae rursus animo stulta consilia agito?
Semel fui crudelis; an rursum placet
Revolvi eodem? scilicet non est satis
Semel Darium morte damnatum, nisi
In subrogato filio crudus pater
Bis parricida fiat? Hunc magnus Mithra
Ad imperandi iura adoptari iubet.
Crudele Numen! Numeninim cum mihi,
Quiscumque Mithra es. Rite consultus meum
Perimi nepotem, crude, iussisti: et tuis
Iterum imperatis obsequar? nutu tuo
Antiqua Regni decora discerpam? Pudet
Semel obsecutum, scelere tam atroci reum
Maculasse pectus. Mithra, si tanto tibi
Caedes amori est, Mithra, te numen nego.
Semel negare, crimen est unum: reum
Toties fateri, est multiplex: forsan minus
Religio spreta, culta quam pietas nocet.
Prius negassem numina, viderem meum
Hodie Darium Mediae sceptris parem:
Quod gemo peremptum, creditum numen facit.
Tolli Darium Mithra mandasti; iube
Et subrogatum praecoce extingui nece.
Sic te probabis, qualis es, nostri nimis
Avidum cruoris. Si vetas; serro hoc dabo
Devotam Averno victimam. Tu me doces,
Qua tibi nocere possit Astyages via.
Harpagus, et una filius, et ardens Mithra
Caede perimantur. Sumne ego? an spectrum mei
Imo evolutum Tartari umbrosispecu,
Quod ista loquitur? Egone cum Divum patre
Novo Mimantis impetu bellum geram?
Pugnare fatis irritae est dextrae labor.
O parce Mithra, quidquid admisit furor
Animi calentis Ibo quo trahitis Dii,
Parebo iussis; Harpagi ad Regni decus
Sobolem vocabo. Iusta mandastis Dii.
Quis iste?
MED:
Daniel turbam Epheborum trahit,
Tuosque, Regum Cynthie, affatus petit.
Subiice: medelam proximi fontis latex
Praestet cadenti.
DAN:
Parce iuvenili, pater,
Praesumptioni: debiti cultus tibi
Admonitus ante, maius ingenio suo
Tentavit aliquid.
IUV_I:
Ille est ingenio celer:
Et promptus ore, gratias omnes habet.
AST:
Quis audet ultra?
CYR:
Qui tuae frontis iubar
Pronus veretur.
AST:
Fidis ingenio?
CYR:
Iube,
Facunda linguae verba mandato dabis.
AST:
Iubeo, disertis admove fceptrum labris.
CYR:
Terrae voluptas, Caelitum Astyages lepor,
Hosti tremendum Numen, et amandum suis;
Cuius pavendam metuit Assyrius manum.
Primique Solis consciae gentes timent,
Quem fronte Ganges decolor, et Indus colit
Obsequio aquarum, respice hos vultus; vide
In ipsa corda; quidquid in nostris calet
Venis cruoris; vividae quidquid micat
Indolis in ore; quidquid ingenii viget
In capite; quidquid corde vivacis latet
Gliscitque flammae; robris quidquid manus
Nervosa spirat; quidquid in puris ledet
Pectoribus animi; Magne Regnorum Pater,
Tibiconsecramus. Nemo non saevis amet
Prote procellis Martis involvi, et tuo
Arcere capite tela, nec paucos suae
Annos Iuventae demere, ut cumulet tuos.
AST:
Quae mihi voluptas, quaeve stillantis poli
Ambrosia fluit in pectus! Et vocis sonus,
Et linea oris, sanguinis noti mihi
Indicia faciunt, unde iucundus meat
In corda gustus; Vixque cohiberi porest
Praeno voluptas pectoris. Debet tamen
Violentus iste gaudii incursus tegi.
Qua stirpe Iuvenis, quove progenituspatre est
CYR:
Ignota quaeris. Hoc scio; quisquis videt
Astyagis ora, nobilem genium trahit.
AST:
Quaeterra? quaete Regio? quod litus dedit?
CYR:
Lucina non ignobilis luxit mihi:
Sed sorte nonn selice lanigerum gregem
Ruri secutus, Marte lassavi feras,
Luposque, et ursos contudi.
AST:
Satis est. Sile.
Credere necesse est: non capit fraenos amor.
At vos Iuventus lecta, festivos date.
Quos apparastis Principi vestro, iocos:
Ego ex propinquo plausibus vestris vigil
Spectator adero.
DAN:
Quid Cyre censes?
CY:
Quemque privatum satis
Virtus honestat unica; at Regem omnia
Habere cultae decora virtutis decet.
Diadema virtus una non implet satis.
DAN:
In quaestione quidquid hac fingi potest,
Es assecutus Cyre. Iam tellus pede
Impulsa saliat. Prima laus Cyro cadit.
Qus arte pollet Musicae? In gratum melos
Chordis citate. Voce tu Astyagen cane.
Mus: Patria clypeus, gloria mundi,
Mars in bellis, Mithra in solio,
Venus alloquio, Charis aspectu
Rex Astyages vivat in aevum,
Patriae Clypeus, vetet hostili
Timides vertiturbine Cives.
Gloria mundi, fronte tiaram
Mithrae ad invidiam gestet in aevum.
Mars in bellis, fulminis instar
Hoste perempto volet ad palmam.
Mithra in solio pulchra sereno
Sidera vultu spargat in orbem.
Venus alloquio nectar abore
Fundat, et aegros corrigat animos.
Charis aspectu vibret ex oculis
Mera fortunae sidera fauste.
Rex Astyages vivat in aevum.
DAN:
Quis dexter ensem librat artifice mann?
Pugilatus.
Cuidura coestu bella moliriplacet?
Quis audet avidas stringere in luctam manus. Lucta.
Augusta Regis lumina aspectu tui
Satiata ludi, fervida Iuventus, puto.
Attemperandus aestus est. Durant diu
Moderata: cumulat damna violentus labor.
In ore fandi gratia, in gestu lepor,
In moribus maturitas, aliquid notant
Excelsioris indolis. Quem tu, Abdares,
Meam mereri gratiam censes?
ABD:
placet
Nigellus ille, comptus, et momnes modos
Facilis, et aeque fortis.
AST:
Hircane?
HIR:
In tuam
Rex Magne peccas gratiam. ambiguo diu
Si sensa mentis distrahi fluctu sinis.
Unus meretur gratiam: hanc unus serat,
Quem tu probasti laude, queque omnes probant.
AST:
Quem tu Medarses?
MED:
Nullus est dubio locus
Nutantis animi pendulam lancem trahit
Nieger ille Iuvenis crine, cui mentis calor
Ex fronte spirat.
AST:
Ille Mandanen meam
Colore vultus, vocis accentu, modo,
Flexu et reflexu, et moribus totam exprimit.
Onisi Tyranno crudior natum mea
Sobolem nepotem, caede sublatum ad slyga
Mitti impetrassem! talis huic esset decor
Tenorque morum, talis in vultu color.
Deliberabo. Cedite. Est totus mea
Mandana fronte, totus estvultu negpos,
Notamque sanguis sanguinem suadet mihi.
Hunc admovere Mediae sceptris... Quis hic?
ASTYAGES. HARPAGUS.
AST:
DEsideratus advenis. Atte prius
Adesse decuit; quando lectorum chorus
Iuvenum in arena Regio ludos dedit.
HAR:
praesente nato abesse debebat Pater.
AST:
Tuus inter illos Filius Ephebos fuit?
HAR:
Qui tibi secunda vovit, et metro brevi
Salvere iussit.
AST:
Dulcius nihil mihi
Adferre peteras, Harpage, a Divis habes
Te patre dignum filium. Regemtamen
Decuisset antenosse tam florens sui
Germen parentis.
HAR:
Dura sors nato, ac Patri
Infesta vetuit.
AST:
Pande, quod tegitur malum?
HAR:
Quod refricari doleo.
AST:
Lenimen capit
Dolor retectus.
HAR:
Hactenus tectum casa
Pastoris alui.
AST:
Dixit; at causam refer.
HAR:
Sinistra cum fortuna me saevae necis
Fecit Ministrum, caede perfunctus tui
Teneri Nepotis, horrui hanc aulam diu
Subire; donec caedis exactae dolor
Vires reprimeret. Interim hunc florem dedit
Uxor marito, veritus augustum tui
Furoris ignem, degere infantem rudi
Iussi mapali.
AST:
Quis mei metus fuit?
HAR:
Ne regiam esse crederes sobolem, mea
Fraude, simulata caede, servatam.
AST:
Pii
Hanc tibi dedissent Caelites mentem! Meus
Hodie sederet Mediae ad clavum Nepos.
Quid deinde?
HAR:
Postquam aetatis adolevit vigor,
Revocavi in urbem ut artibus cultum bonis
Olim pararem idoneum obsequiis tuis.
AST:
Harpage, quod animo verso, secreta fide
Tibirevelo. Fateor, hic mentem puer
Mihi saepe dubiam volvit, an vivat meus
In hoc Darius: visus ita semper mihi
Totam referre fronte Mandanem.
HAR:
Fides
Suspecta nostra est?
AST:
Harpagi laudo fidem;
Et merita statuo praemia.
HAR:
Hoc unm sat est;
Placuisse Regi.
AST:
Quod placet Regi, decet
Munere docere.
HAR:
Muneris lumma est, tuis
Dignum esse iussis.
AST:
Plura mens intus parat.
Hodie videbis Regii affectus notas.
CHORVS.
Anteros in horto Amoris decerpit pomum. Intervenit, prohibetque Hortulanum indutus Amor. Dum litigant, adest Iuno. et ut litem dirimat, pomo inserit annulum, vicinamque annulo faculam; eique pendulum ex filio pomum decernit, qui prior dentibus illaesus a lumine, exemerit annulum. Adsarit se Anteros: obtinet amor.
ANTEROS. AMOR. IUNO.
ANT:
STirps odora, pulchra flora,
Scena florum, cos amorum,
Risus aurae, ver Hymetti,
Astra terrae, lac vereti
Florumque, fructuumque
Explicate gloriam
Hic nascentis filia Solis,
Materque patris, nata parentis
Ante exortum, roseo partu
Enixa patrem, roseo partu
Extincta patris,
Et colores rore tingit,
Et lepores lacte fingit
Et virores explicat.
Hic poma purpurisso
Tincta rident, et renident,
Et salivam provocant.
Ibo, dulce embamma carpam.
Quid moramur?
AM:
Non habebis.
Fur Pomonae, praedo, mearum
Litigant.
Vastator opum.
ANT:
Non mihi rapics,
Quod dextra tenet.
AM:
Non mihirapies,
Quod mihi Mater Pomona dedit.
Volo restituas
ANT:
Nolo. Quid urges?
AM:
Fur Pomonae, redde, quod ausers.
ANT:
Hoc mihi nemo tollet inulto.
AM:
Hoc ego tollam.
ANT:
Scelerate, sine.
AM:
Scelerate, tace.
ANT:
Non dimittam.
AM:
Non permittam.
IUN:
Quae vos furiae?
Quae bella tenent? amor eloquere.
AM:
Tu mihi Mater ius in Hymetti
Poma dedisti: fur in Hymettum
Iste irrupit, pomumque tulit.
Mihi debetur.
ANT:
Pomona mihi
Ius dedit horti, fructusque usum,
Mihi debetur.
IUN:
Mittite flammas.
Calidos ita ponite fluctus.
Huc mihi pomum: dirimam litem.
Stabisne meo puer arbitrio?
ANT:
Tu liberabis meritum causae,
Et favebis aequitati.
IUN:
Tu quoque sensus venerare meos?
AM:
Tibi totius causae arbitrium,
Diva, remitto.
IUN:
Iterum terras ergo repetite.
AN AM:
Ecce ad nutus nos, Diva tuos, Descendunt.
Quodcumque iubes, Mater habebis.
IUN:
Insero gemmam dubio pomo. Annulum inserit et lumen.
Addo propinquae facis ardorem.
Causa dirempta est: qui dente priorSuspendit pomum e filo.
Tulerit gemmam, nec sibi labia
Usserit igne,
Feret et pomum, iusque Hymenaei.
ANT:
Iam mihi eburno dente saliva
Fluit, et gemmam teneo labris.
IUN:
Accede prior, qui prior ausus
Carpere pomum.
AN:
Causa peracta est
Prior eripiam.
AM:
Prior ardentis
Experieris faculae flammams: Ore captatet
Perge: quid horres?
AN:
Iam prope tenui,
Sed mihi propius flamma calebat.
Iterum praedam tento fugacem.
AM:
Ne tange manu. Tantale, sequere
Ore fugacis pabula pomi.
Frustra insequeris: labor est venus.Aduritur dum captat.
ANT:
Heu! mihi vultus ignis adussit.
IUN:
Perfida praeda est,
AN:
perdita palma.
IUN:
Amor accede, ut face delusa
Melius captes ore fugaeis
Pretium gemmae.
AM:
Mihi propensum
Genitrix Iuno tende favorem.
IUN:
Favor hic nullus, Meritum specto.
Hic habet artem. Perge, revelles.Capit annulum.
AM:
Habeo gemmam. Mater amatum
Habeo pomum.
IUN:
Tolle, mereris.
IUN:
Causa derempta est. Tu sorte tua
Contentus eris. Tibi debentur
Poma Imperii.
OMN:
Causa dirempta est.
AN IUN:
Tibi debentur poma Imperii.
AMOR:
Mihi debentur poma Imperii.
Scena refert aulam Regiam.
AST:
ARienna nondum functa venatu redit?
MED:
Adest; et auris regiae affatum petit.
AST:
Sed quid moratur? semper huic additum volo
Ad nos patere liberum. Arienna, an plae
Invota Triviae multa sitienti dedit
Se praeda ferro?
ARI:
Maior optantis siti.
Unum vereri Numen optabam, datum est,
Duo venerari.
AST:
Temporis spatio brevi
Peracta bina sacra?
AR:
Cum Numen favet,
Brevis hora multa conficit.
AST:
Dicta haec egent
Speculo eruditae sphyngis. Aenigma hoc suis
Evolve tenebris, queis sacrum est factum Diis?
AR:
Reduco velum. Mens fuit nobis sacro
Triviam vereri, fecimus, pinguem tulit
Dea culta cervum. Plus tamen amori est datum
Parum faventi. Se licet nondum mihi
Dederit; at aliquid visus est sui dare.
AST:
Aenigma rursum loqueris.
AR:
Ambiguum explicent
Cunabula ista, nemoris abstruso in specu
Mihi reperta. Iuvenis in votis fuit,
Qui lustro in illo nuper Ariennam fami
Eripuit ursi. Mox ubi aspexi nemus.
Haec lustra, dixi, rustico nostram lare
Tegunt salutem. Vivus hinc casta ilt
Amor in medullas. Cyre! per lucum undique
Exclamo, Cyre! Nullus at Cyrus mihi
Responsa reddit. Vota clamantem interim
Obsurum ad antrum deferunt. Error fuit.
Sed, o beatus! error indicium mei
Dedit iste Gyri. Signa, quid doceant, vide.
AST:
O fata! quo me volvitis? quo me Dii
Iterum vocatis? Signa, quae trepidum admonent
Sceleris patrati pectus, et lucem prope
Furantur oculis? generis hoc stemma est mei,
Cambyis istud; purpura haec docta manu
Dispuncta Arachnes, filiae est mostrae labor.
Suo Dario, measta mandane. O mei
Memoria saeva sceleris!o dulces mei
Cunae Darii! o lugubre afflicti nimis
Monimentum amoris! lectulus stirpis meae,
Generisque tumulus! nil super vestro in sinu
Restat nepotis? O serae nimium ferae!
Saltem reliquias, ucstra quassprevit fames,
Mihi redderetis! Parce maerori meo,
Heroa Virgo. Sanguinishis cunis meus,
Magnaequive stirpis ultimurn germen perit.
Hinc mihi doloris volnus; hinc soeptri decor
Suo evolutus alveo, alienum in genus
Stirpemque manat. Viveret nepos meus,
Arienna haberes Coniugem.
AR:
Nullae notae
Caeids relictae, nullus inspersus cruor,
Semesa nulla frusta, nec tincti ferae
Panni saliva; vivere nepotem docent,
Quem fles peremptum.
AST:
Quod placet, loqueris. Nimis
Periisse certum est. Harpagi fides probat.
Quod nunc dolentis unicum ptest avi
Curas levare, sanguini innocuo sua
Iusta peragamus. Luctibus nostris tuos
Arienna luctus iunge Communis dolor
Commune utrique gaudium tandem dabit.
Delectus iste coetus est vilis iocus,
Regem suorum iniuriam ulcisci decet.
IUV_I:
Tolerare nec nos Regis opprobrium decet.
CYR:
Absiste. Mentem ratio, non furor regat.
Rex iubeo rursum; contumax nostris caput
Submitte iussis.
HYD:
Nolo.
CY:
Nolentem traham.
HYD:
Retraham trahentem Iuro rad antem Mithram,
Quicumque hydalcen tangere audebit manu;
Sentiet Hydalcis dexteram parem suae.
CYR:
Ergo statutum est, Regis imperiis nihil
Obtemperare?
HYD:
Et plura.
CY:
Nunc solum libet
Id scire nostris obsequii an iussis velis?
HYD:
Pudet obsecutum. Stemma si nostes meum,
Parce iuberes.
CYR:
Stemma si nossem tuum,
Quocumque ductum Rege, te noscem mihi
Civem rebellem, perfidum, indocilem Regi.
HYD:
Memori tenebo mente, post horas breves
Vindice subactum calce mulctabo caput.
IUV_I:
Quid adhuc furorem, Cyre Rex, iustum premis?
CY:
Lente moveri regiam mentem decet
Iustas ad iras. Ultimum id quaero, pari,
Quotot Sodales iure me Regem tibi
Patiere [(reading uncertain: print faded)] Hydalces?
HYD:
Nolo te Regem, volo
Tibi imperare.
CYR:
Disce perfrictum caput,Infligit alapam.
Non excitare Regiam in verber manum.
HYD:
Superi! tonate. Sinite.
CY:
Quid? ferro manum
Applicat?
HYD:
Averni Numina!
CY:
Eiectum loco,
Tot asse clarum nobili indignum choro,
Eliminate.
HYD:
Vindices fulmen poli!
CYR:
HOC habeat
IUV_I:
Ira, Cyre, moderata nimis
Furis in rebellem. Citius irasci decet.
CYR:
In subdito ira prompta, generosus potest
Sumulus vocari: in Rege crudelem sapit
Populi Tyrannum. Iusla nunc meis dabo.
Sic vos vocare placuit. o Medum decus,
Patrum voluptas, nobilis stirpis viror,
Et flos iuventae, Tollite in ventos mei
Vexilla Martis. Consonent Martem tubae.
Procedat ordo lentus. In globum coi:
Discede in alas, Flectere in lunam. Procul
Remitte cornu. Contrahe. In cuncum acue.
Abi in phalangem promove pedem. Retro
Ter volve gressum. Vertere in dextrum latus.
Inopinis hostis instat a tergo. Cadunt
Nimbo sagittae. Fronte pugnandum est. Viam
Pilo volanti scinde. Qua medius gradum
Tacitum movebit hostis, insidias strue,
erumpe latebris. in duas partes abi,
Geminumque simula exercitum forti sibi
Manu obviantem. Perge: conflige; ultima
Marte simulato vulnera, et caedem patra.
Rursus migrandum est, ordinem in veterem redi.
Quid vera facerent bella, simulatum docet.
Quod decet avaros gloriae, et fama inclitos.
Multaque Martis laurea insignes viros,
Hoc vestra virtus Marte simulato dedit.
Ego, si vel armis Indus, aut rigidus Geta,
Vel qui potente exercitu Persam trahit,
Urgetque propius Mediam, Cyaxares
Bello petendus esset; hoc omnes velim
Movere in hostes milite. et patriae inclitam
Referre palmam. Tanta se virtus probat.
Sed ite, ad arma crescite, et vestram pati
urgete passa gloriam. accrescens dabit
Aetas severi Martis expertos viros.
MED:
Spectata cuncta ex abdito: Aetatem supra
Spit iste Iuvenis. Iussus ad Regem volo.
Ductam a Rudolpho lineam Austriadum, suum
Usque adstatutum terminum mundi genus,
Diadema, et orbis sceptra ducturam. Deo
Sic constitutum est, Cyre!
CY:
Quid dubio sonos
Suspendis orc?
DAN:
Magna sub velo latent.
CYR:
Repande velum.
DAN:
Video, vix fari licet,
Video per auri saeculum mediam trahi
Ferri rebellis lineam, totum genus
Stirpemque ad unum contrahi. Quantus furor
In hunc recumbet! quanta tempestas domi!
Quantae procellae ab exteris! Tandem redux
Felicitatem stemmati Augusto suam
Felicitas reducet, et multam dabit
Ad seceptra prolem.
CYR:
magna tibi credit polus.
Sed unde cernis istud?
DAN:
In Cyro meo.
O Cyre! iam te respicit regni decus;
In te recumbet Mediae sceptrum; a tua
Serie nepotum Regna ad Austria das fluent.
CYR:
Nec me gerendi stimulat Imperii calor,
Respuere nec me torpor ignavus iubet.
Si qua tamen animum premeret Imperii sitis,
Hoc imperare nomine Augustus velim,
Ut mea liceret sceptra in Augustam Domum
Transferre quondam.
DAN:
Transferes.
CY:
Non hoc mea
Conditio patitur.
DAN:
Stema si nosses tuum!
CY:
Da nosse.
DAN:
Non est vile, quod forsan putas
CY:
Me Mithridates nuper excelfo staum
Sanguine docebat.
DAN:
An patrem? an matrem an genus
Te Mithridates docuit?
CYR:
Illustri satum
Mestirpe solum dixit: at Matris, Patris
Ignarus ipse.
DAN:
Non ego ignarus.
CYR:
Doce,
Quae saepe claris discere ex astris soles.
DAN:
Cambyse quamvis Patre, non vili tamen,
Sed nec vetustis inclito ceris avum,
At Matre natus Regia, et Regum es nepos:
Mandana genitrix, edita Astyage patre,
Te dedit in auras. Inde nativum trahis
Per sanguinem suffragium ad Regni notas.
Sed Numen addit alterum. Hic frontis tibi
Decrevit aurum.
CY:
Quando?
DA:
Languentes prius
Quam noctis umbras Sole defuncto polus
Dispungat astris.
CY:
Vivit Astyages adhuc,
Utquive in senectam Nestoris longos trahat
Aetatis annos, sidus et tardum aureis
Addatur astris, vota Medorum petunt.
DAN:
Vivit: sed ante lucis occasum, sui
Diceris haeres lmperi
CYR:
Astyagen suis
Superesse malim.
DAN:
Vivet, et vivus sui
Cernet nepotis inclitam sceptro manum.
CYR:
Quae merita dedimus? Laneos inter greges
Exacta vita est hactenus: primum hoc die
Urbem reviso: iamque me Regnum vocet?
Timenda sors est fausta, quae ridet nimis.
DAN:
Cum sorte veniunt regna, metuendum puta.
Sed distinante quandose Deo ingerunt,
Ut debeas sorti nihil, virtus facit.
CYR:
Quid haec Iuventa possit? In adultas amant
Manus venire sceptra.
DA:
Maturus sat est,
Cui mens adulta est, Supplet aetatem vigor,
Annosque virtus.
CYR:
Experimentum hactenus
Ad regna nullum dedimus
DA:
At frontis tenor,
Animi character, semina ostendit bini:
Olim futuri Regis.
CYR:
Et frontis tenor,
Ammi character, saepementitur. Nihil
Iuvene facilius vertitur.
DAN:
Quando Deus
Ad regna quemquam deligit, regnis facit
Virtute, mente, robore, ac annis parem.
CYR:
Praevideo multa, saepe quod placuit Deo,
Displicuit homini.
DA:
Fateor, ascensu arduum
Est omne Regnum, Livor ad solium sedet,
Et fraus, dolique, et fictus obsequiicolor,
Ac vi retrudunt; quem tamen caelum legit,
Per ipsa fraudum pegmata huic sternit viam.
O Cyre, ut ista provides, sic et tua
Virtute vince.
CY:
Vincere hic debet polus.
DA:
Sed Cyre, tecum.
CY:
Vindere, ut vincam meum. est
Ethoc studebo, vincere ascensu ut premam
Sedes superbas, ambitum Cyri sapit.
DA:
Ambire, quidquid destinat caelum, licet.
CY:
Non istud aeque condecet. Nonsum tamen
ita putris animae spiritum nactus, reses
Ut cuncta verti patiar aliorum dolo.
Sic calida erit modestia, modestus calor.
DA:
Sapis. Ego mentem Regis acclinem traham,
Tu Cordis ignes arduis rebus para.
CYRUS
CYR:
CRedo Danieli: visa non fallunt; tamen
Quid ad haec ministri Regii? illustri sati
Sanguine, putatum rusticum, ex silva advenam,
Aequo videbunt lumine, et leges dari
Sibi patientur? subici, grande est onus;
Quid subiiei illi, cuius est vilis Pater,
Materque, avique? Regia stirpe editus,
Neposque Regis dicat: hoc fingi arguent
Dictante mentis ambitu. Nam cui fides
Tanta est, probare ut valeat aslertum? Deum
Dixisse, Daniel asseret: sed quid movet
Res haec Ministros? Somnium dicent senis.
Dictasse, dicet, Numen: hoc etiam parum est:
et hoc vocabunt somnium. Non estnovum,
Delusa in aula sanctitas, ptimas ubi
Ambitio sedes occupat. Iuvenem volet
Haereditati idoneum, at qualem? Indole,
Virtute, et atavis Nobilem, ubi plures habent
Illustrioris ordinis certos; putas
Generis, patrisque, acstirpis incertae leget?
Id velle demus; nisi velint plures idem,
Lusa est voluntas; arma, qui renuit, manu
Corripiet audax; utque populare est, iugum
Excutere velle; certa seditio graves
Incendet ignes; inde communis boni
Vertetur ordo. Demus huncignem opprimi;
In cinere gliscet, Dominus intrusus suis
Invisus esse Civibus semper solet.
Sed et timeri demus, et amari, timor
Dominos in iplos cive suspecto redit.
Et amor timeri dobet, hic facile ruit,
Ubi vilis est auctoritas. Quis huc gradum
Inopinus infert? Fallor? Heu! pudor, meae
Si sensa mentis illa percepit. Tace.
Caeli reclusa nube spectandum dedit?
ARI:
Arguimus illud nempe, quod visum fugit.
CYR:
Sed quae arguendi signa?
AR:
Manifestum mihi
Deditipfe Cyrus.
CYR:
Cyrus? indicium sui
Quod facere potuit? Forte quodnatus patre
Pastore, agresli in nemore consuevit vago
Gregi imperare, iam inde condidicit probe
Artem imperandi?
AR:
Nemoris ex umbra indoles
Non trahitur ista nobilis, honorum capax
Aliud loquuntur abdito in silvae specu
Cunae repertae, symbolis Regum inclitae,
Reguumque signis illitae.
CYR:
Has Cyri putas?
Pridem perisse decuit et carie, et situ,
Si quae tenello lectulum infanti mihi
Dedere cunae.
ARI:
Vidit Astyages sui
Inde emicare symbola Darii, dolor
Corripuit animum, sceleris antiqui memor,
Se flevit ipsum, vivere optavit super
Charum nepotem, Regiae frontis iubar
Illi daturus.
CYR:
Forsitan vivit nepos
Ignotus aulae.
ARI:
Cyre, si vivit, meo
In amore vivit.
CYR:
Vivit in votis meis,
Et beat utrumque.
AR:
Multa debebit tibi
Arienna.
CYR:
Multa cyrus Ariennae.
ARI:
Tibi
Omnia Arienna.
CYR:
Quidquid est cyrus, tibi.
ARI:
Si vivit ille Regis Astyagis Nepos,
Tu Cyre regnas
CYR:
Ille si vivit, pari
Arienna iure sceptra cum vivo tenes.
ARI:
Ita Rex spopondit, Ille quem haeredem legan
Rex imperabit; teque consortem thori
Pari imperantem iure Reginam creo.
Nihil addo Cyre.
CYR:
Multa dixisti nimis.
Sed amica genio: si polus coeptis favet.
Finitur primus dies exhibitionis,
Retinere in isto coropre? extrudam halitum
Ferrosupremum. Cynthie infaustos polo
Devolve currus; atra nox densis tegat
Mundum tenebris, ut mei maculam probri
Spectare nequeat Tanta lux solum micet,
Quanta ad videndum sufficit ferrum, ut meo
Later: Imprimatur Torpor invadit manum
Pavorque mentem. Hydelce, quid dubitas? tui
Meliore pridem parte periisti: hoc super
Quod restat, est Hydalcis exuvium: suam
Requirat animam. Morere. Non possum. Fuge:
Hoc tibi relictum est liberum post tot mala.
Quid fugio, sic me non fugio. Totum malum
Ipse mihi Hydalces sum. Fugae inveni viam:
Fugetur anima corpore, et tuto est loco
Salus Hydalcis. Quis timor dextera mihi
Excussit ensem? quando iam certum est mori,
Et prostitutam nominis famam meo
Sanguine lavare; pondere iniecto meum
Premam ipse ferrum: liberam fugae viam
Scrutabor animae, et spiritum hac sede evomam,
An cui videmur? arbitro sedes vacat.
Ego, quod Hydalces flammeo ancherontivovet
Faustum eventire, Regiae frontis notae,
Valete, terra, et sidera, et patria, et Pater.
HARPAGUS. HYDALCES.
HAR:
QUis clamor iste, Hydalce, quid sceleris partras?
HYD:
Sine me perire.
HAR:
patris affectum aspice.
HYD:
Hunc iam perisse decuit.
HAR:
Haud periit tamen.
HYD:
Studium obsequendi periit.
HAR:
In nato?
HYD:
Fui;
Non sum: probrosum filium odisset Pater.
HAR:
Te per ego stirpis sanguinem augustum rogo.
HYD:
Per me inquinatum.
HAR:
Per notas regni tibi
Iam destinatas.
HYD:
Labe foedatus mea.
HAR:
Per pulchra famae nomina.
HYD:
In tumulum haec dedi.
HAR:
Per regis indelebilem affectum. affectum.
HYD:
Sua
Pepulit in alium vela.
HAR:
Per vitam tuam.
HYD:
Haec una superest: hanc sine, ut ferro eruam.
HAR:
Si surdus omnes Harpagi eludis preces,
Adhibenda vis est
HYD:
Gaudium extremum hoc mihi
Concede, proprio ut sanguine extinguam probrum
Meum, tuumque
HAR:
Sceleris an quidquam reus
Patrasti Hydalces?
HYD:
Pertuli alienum scelus.
HAR:
Quod pertulisti crimen, hoc non est tuum.
HYD:
Infamia mea est
HAR:
Illa contiguo pede
Sequitur scelestum.
HYD:
Sed meum assequitur genus;
In me recumbit tota. Quid frustra es pius?
Redde mihi ferrum, redde crudelis pater!
HAR:
Tu nate, patrem facere crudelem petis.
HYD:
Si te qua pietas tangit!
HAR:
HOC pietas vetat.
HYD:
crudelis est qui precibus auditum negat.
HAR:
Dum iusta poscunt noxium quid si petant,
Pietas negare est.
HYD:
Ibo, collidam caput
Terrae, ut perosus spiritus apertam sibi
Per ipsa capitis vulnera inveniat viam.
HAR:
Non obtinebis. Spiritum invitus trahes.
Reclude Hydalces, vulneri promptam dabo
Tuo medelam.
HYD:
Prima mihi plaga est pater,
Primumque Hydalci dedecus.
HAR:
Patrem arguis?
HYD:
Tu me Iuventae vile ludubrium facis,
Dum fausta metro dicere Astyagi Iubes.
CH:
Laudasse Regem carmen. et votum scio.
HYD:
Sed illud est acerbius, verber grave,
Spectante populo, Regis assumpti modo,
Ardens furore Hydalcis inflixit genae.
Ethoc tacente perferam silentio?
Vivamque inultus? non mori praestat, probri
Quam ferre tanti dedecus? sine me mori.
CHO:
Virga haec quiete sopiat. Hydalces sile.
Sedem huc Minister. conside. Huc tu conside.
Huc tu. moveri sede sit vobis nefas.
Hac parte et ista somnia obsequium date.
Vos innocentis suave lenimen modis
Vocate somnis. Suavis ad cantum est sopro.
MUSIC:
Huc sopores advolate,
Hinc dolores effugate,
Hinc furores temperate.
Noctis madores
Stillate rores;
Pectore dita
Exulet ira;
Redeat menti
Forma furenti,
Paxamoena, pax serena
Ferrum deponat,
Mentem componat.
Iam quiescit, iam liquescit:
Ludite sopores,
Fingite colores,
Queis corda mulceantur.
Et vota compleantur.
Iam te dominumtota veretur
Media Hydalces: iam tibi rutilo
Amne Choasces latus al ambit:
Iam tibi pronis fluctibus Indus
Aurum adster nit: iam tibi Persa
Posita cydari colla recurvat.
Trepidate Scythae, ponite duri
Pectora Martis; tollite gravidas
Marte pharetras, frangite posito
Cornua bello: regnat Hydalces.
Cedite Parthi, fugite Assyrii,
Ruite Hircani: regnat Hydalces.
Orientis ora Solis,
Lucis artifex, et auri,
Huc odores huc colores,
Opobalsamique rores
Rex Hydalces imperat.
Bactra timete,
Susa favete,
Plaudite Medi:
Regnat Hydalces. Saltus so mniorum
HYD:
Ubi fum? vigilne somnio? an vates sopor
Lactavit oculos? veiane? an falsa ambitum
Delusit umbra?
CH:
Vera spectasti.
HYD:
Nihil
Hodierna Hydalcem probra prohibebunt.
CH:
Nihil.
HYD:
Ergo imperabo?
CH:
Sic tuum poscit genus,
Sic Mithra magnus iubet, et Astyages probat.
HYD:
Sit ergo prima cura vindictae. Luat
Audacis animi Cyrus admissum nefas:
Discatque nunquam regiae stirpis genus
Impune laedi.
CHO:
Victima auspiciis tui
Haec digna regni est.
HYD:
Pluribus post hanc meae
Siti litabo.
HAR:
Qualis ad solium tigris
Graditur. Choaspes; Ista si attentat puer,
Nondum occupato iure regnandi, impiam
Merito timere Susa lanienam queunt.
CHO:
Iuvenilis iste primus est mentis calor:
Defervet annis. Iustus est tamen furor
In insolentem
HAR:
Non nego [(printer); sic: ego] : at mires amat
Diadema Reges
CHO:
Nec minus Iustos, scelus
Cum poscit iras. Perge sic regni decus
Curate Hydalces, cumque te magnus Mithra
Solio locarit Regio, augustum decus
Rigidus, feroxque sustine, quodque addecet,
Tuum Choaspem, et Harpagum primostibi
Statue Ministros.
HYD:
Iura quod poscent, agam.
Diadema capitis flectat: at pronus tamen
Inclinat animus. Quisquis, ut fidem dedi,
Insignietur purpura, aeterno hunc tibi
Arienna iungi foe dere Astyages volo.
ARI:
Ego vicissim, cuius addixi fidem,
Quemcumque Rex elegeris, tutum suo
Servabo ab hoste. Numen o Cyrum velit!
AST:
Sed en Medarses. Quid refers?
MED:
Illi est decus
Regale vultus, corporis pulchri tenor,
Sublimis ardor mentis.
AR:
O utinam meus
Sit ille Cyrus!
MED:
Martiae in sinu faces,
In manibus audax tobur, ingenium sagax,
Furor modestus, lentus, et fortis simul,
Cum causa poscit.
AR:
Ista sunt Cyri mei
Elogia!
MED:
Regis namque cum ficti pares
Ageret Ephebos inter imperium, nihil
Non serium egit: ludicro lusu omnia
Indicia curae Regiae atque animi dedit.
AR:
Quis ille?
AST:
Cyrus.
AR:
Caelites!
AST:
An quid tibi
Percellit animum?
AR:
Vota pro Astyage dedi,
Virtute simili ut sceptra successor gerat.
AST:
Prosequere cetera
MED:
Unus ex toto choro
Parere renuit: monuit officii, ut suo
Regi obsequatur. Abnuit rursus. Calor
In fronte micuit; regio pressit tamen
Animo furorem. Stupuit. et monuit cnorus,
Irae ut remittat froena. plebeium decet,
Aiebat ille, promptus in flammas calor:
At ira regis lenta sis. Postquam iugum
Excussit omne iuvenis, atque ausus minas
Miscere verbis; Cyrus exerta manu
Infligit ictum vultui, et Iuvenum choro
Exturbat.
AST:
Ista regiam mentem probant,
Dignamque purpura indolem, Arienna id probas?
AR:
Et opto Notum nomen est Cyrus mihi.
AST:
Et unde?
AR:
Quod me Regio obsequio facis
Et amore dignam, debeo Cyro.
AST:
Prius
Sed unde notus?
AR:
Unde mihi vitam dedit.
AST:
Quid ais?
AR:
Tenebar unguibus grandis ferae,
Is destitutam viribus, certam necis,
Iamiam vorandam, belluae rictu eripti.
Audace namque dextera aggressus feram,
Fugat paventem, sequitur, atque ictam gravi
Verbere trucidat.
AST:
Mentis o acies sagax!
Et Martialis dexterae infractus vigor.
Deliberatum est: regna successor meus
Cyrus tenebit.
AR:
Vota complevit mea
Benignus aether!
AST:
Instrui solitam iube
Pompam Medarses Harpago natum Patre
Ad regna adopto.
AR:
Iusta decernis Tua
Non melior alius sceptra verfabit manu.
AST:
Nec melior alius foedere Ariennam sibi
Connubiali iunget.
AR:
At restat prius
tentanda Martis alea, et nostra manu
Emendus Hymen.
AST:
Certa tibi semper stetit
Ab hoste palma.
AR:
Mithra si causae favet,
Hanc tibi Arienna Cyaxare edomito ferer.
Cur esse dixi! Fortecum regni arduum
Culmen tenebit. Harpago ingratus nihil
Debere se censebit. Hoc magni solent,
Postquamben gnae sortis afflatu improbam
Pressere sortem. Forte se cura mea
Alitum negabit. Nemo cum solium tenet,
Facile memoriam patitur infaustae sibi
Sottis reduci. Debile est fulcrum spei,
Si quod in Hydalce colloco. Astya ges magis
Forsam favebit Harpago. Certe hic suum
Vivere Darium optavit, et multa illius
Ploravit obitum lacrima, Optavit suo
Me inobsequentem iussui, et rupta fide
Suum Darium barbarae ereptum neci.
Quod est, fatebor. Harpage ambiguo aleam
Fervore mittis. Ante iurata fide
Iussa peremptum morte dixisti. Nimis
Sero recantas. Aliquid audendum est tamen.
Pagina severas frontis attractae minas
Nescit timere: huic or dinem totum rei
Credere licebit. Harpage huc curas refer.
CHORVS.
Anteros aucupio Amorem praevenit; sed infeliciter; Nam aquilae in sidiatus ab carapitur, et abiicitur. Felicius aucupatur Amor, fessus ab Aquita, ut olim Martianus, obumbratur, et corenatur, ac demum ab eadem sublat us in sinum Divinae Providentiae deponitur.
ANTEROS. AMOR. PROVIDENTIA. PROVIDENTIAE OCULI IV.
Scena refert silvam.
ANT:
EVolavit. O sinistraeExit manu vulnerata.
Sortis omen! Iam tenebam
Ungue praedam; sed feroce
Ulta rostro sauciavit
Gratulantis dexteram.
Ecce rursus huc volatuAquila redit, statque defixa in praedam.
Se regyrat. Hic quiescam.
Cui minatur? quam tuetur
Fixa praedam? cui tenacis
Unguis [(transcriber); sic: Vuguis] iram praeparat?
Iam prehendit iam feroceAquila corvum discerpit.
Saevit unguc. Praeda vilis
Nempe vila, quam totondit,
Nec voravit Rursus inde
Quid famentem provocat?
Quam tapace fertur ala! Eadem ululam dilacerat.
Iam parabo tela in ictum,
Iam virbrabo Quid cruenta Frangit Anteroti arcum.
Tollis arcus, et sagittas?
O scelesta! Perfida!
Heu! perivi. Mitte rostro. Rapit Anterotem in altum et deicit.
Heu!
AM:
Quis iste mi volucres
Clamor arcet? Advolate
Blandulae Sirenes aurae,
Orpheiqe pennei:
Convenite, convolate,
Oscinesque praepetesque;
Sive praedam quae notatis,
Sive praeda quae cadutis
Obvianti spiculo.
Solis aestus hic calentem
Stringit auram: conticescit
Omnis oscen. Hic quiescam,
Sole quamvis aestuante,
Dum calor deferveat.
PROV:
Scena nostris iam paratur
Apta votis. En quiescit.
Fulminum minister ales Aquila umbram facit quiescenti Amori.
Tende pennas, aestuantis
Solis arce fulgura.
IV_OC._PROV:
Talis olim Martiano
Aestuanti serviisti.
Tende pennas, et volatu
Acta circum molliore Aquila accipit a Providentia sceptrum et coronam. Coronat quiescentem Amorem.
Umbra amorem protege.
Martianus illa in umbra
Imperare coepit orbi.
Hac in umbra dumquiescis,
Imperare disce regnis,
Sceptra disce flectere.
AMOR:
Quis per umbras ludit error? Evigilat Amor.
Estne verus hic honoris
Apparatus? an iocantis
Est seporis, somniique
Ficta in umbris dignitas?
PROV:
Umbra nulla est, nullus error.
Vera somnus indicavit.
Iam tibi minister ales sistit se aquila Amori, quam incendit
Adiocatur, blandientis,
Mella sortis utere.
Scande terga: sic iubemus.
IV_OC._PROV:
Huc volatu tende pennas.
PROV:
Et meo sinu receptus, deportatur ad sinum Providentiae.
Altiore disce iure
Imperare subditis.
AMOR:
O mearum norma terum,
Providentis mens Tonantis,
Regiorum fons honorum,
Ara Regum, vita legum,
Iuris omnis regula.
PROV:
O meorum mens amorum,
Lex honorum, cor favorum!
Quidquid apto gratiarum,
Quidquid ornoloriarum
Dives in te prodigo.
PROV:
Providentis te tuetur
AMOR:
Providentis me tuetur
AMOR:
Cura mentis.
IV_OC._PROV:
Fide Caelo.
AMOR:
Fido Caelo.
IV_OC._PROV:
Tota quamvis obstet ira
AM:
Obtinebo iura mundi.
IV_OC._PROV:
Obtinebis iura mundi.
IV_OC._PROV:
Fide, Fide Numini.
AMOR:
Fido, Fido Numini.
Nullius actus.
MED:
Vaa non culpa est mea.
Non unus error. Primus ad iussus tuos
Tenerum Nepotem Matre Mandana satum
Feris verandum detuli ad densum nemus.
AST:
Harpage alienum crimen accusas. Meum hoc,
Magnique Mithrae crimen est. Voluit Mithra,
Ego imperavi. In Harpago id plecti est nefas,
Nisi prius in me vindicem.
MED:
Subiit pius
Affectus animum; redeo, depositum iterum
Furor puellum: hoc alterum est crimen.
AST:
Bona
Mercede dignum.
MED:
Mentior post a feris
Laniata pueri membra.
AST:
Quam plura ah! velim
Sic mentiaris.
MED:
Deinde ne ru sum tuo
Iussu daretur belluis, fingo meum
Hunc esse natum: ne qua sors iterum tibi
Suspicio mentem verteret, agresti viro
Trado educendum. Crevit et semper suae
Indicia stirpis prodidat; in urbem redit,
Moribus honestis imbui, et tandem tibi
Placuisse meruit, regni ut haeredem velis.
Haec est meorum criminum series. Caput
In merita si supplicia deposcis, dabo.
AST:
O Sancta pietas Harpagi! O sapiens fides.
O fraus amata! Plura peccasses, nisi
Mentitus esses. Ergospes generis mei
Vivit Darius?
AR:
Quanta mortales vices
Fortuna versat? quanta post fletum parat
Gaudia? et opacis ducit ex umbris diem!
AST:
Iterum renascor, remigrat in pectus vigor
Nepote vivo.
AR:
Nempe non vanus fuit
Vates, favilla spiritus magni, indoles,
Virtusque Iuvenis, stirpe qua traberet genus.
AST:
Date minepotis reducis amplexu frui.
Et osculari frontis exertae [(printer); sic: exertae] iubar.
O Cyre! nondum video te? Quaevis mora
Mors est amori. Cordis expando sinum;
Huc Cyre revola. Nil time: non sum; fui
Olim Tyrannus. Rediit in fibras amor
Et sancta iura sanguinis menti indidir.
Inspice: paternum cernis affectum: veni.
Ar. En ipse amantis Regis obsequiis adest.
Volui peremptum. Ego carnifex stir pis meae
Te lacrimantis Matris extraxi sinu,
Meosque amores perdidi, obieci lupis,
Crudelis, atrox, mente deiecta surens.
CYR:
Mittantur ista, quando me incolumem vides
Tibi restitutum. Vivo; et amplexu tuo
Gaudeo receptus.
AST:
Nate, non metuis tuo
Adhoc cruentas anguine Astyagis manus?
CYR:
Primum has vereri incipio, non notas prius.
AST:
Onate! pectus gaudii tanti incapax
Destituit animam. Nate!
AR:
Quam gratum tuor
Utrinque amorem! Cyre tu Astyagi animam
Evellis, animam reddis Ariennae: ad feras
Tu destinatus redimis Ariennam a feris,
Te sidera mihi, me reser varunt tibi.
CYR:
Tibi obsequentem.
AR:
Me tibi ancillam.
AST:
Ut meo
Iucundus animo gaudii torrens fluat,
Concede veniam Cyre tentatae necis.
CYR:
Pater tuorum nescium actorum rogas.
AST:
Iussere factum numina. Cy. Atque eadem tamen
Vetuere crimen.
AST:
Quic quid est actum hactenus
Oblivioni detur.
CYR:
In Lethe natat,
Quodcumque crimen este credebas tuum.
AST:
Nunc Cyre meus es: nunc mei arcanos sinus,
Tibi recludo pectoris. Quidquid meum est,
Sceptrum, tiaras, purpura, Imperium, tuum est:
Ego te nepotem agnosco, et haeredem creo.
AST:
Plura meditantem reddit attonitum stupor.
Quae ficta sunt? Quae vera sunt?
CY:
Regi cloquar.
Me patre natum rustico, falsum est: gregem
Pavisse, verum est: urbis adrisse hos lares,
Verum est: honoris ambitu, falsum est. Choro
Mixtum iuventae facilis, est verum: gradum
Per hoc ad alta quaerere, est falsum:
CHO:
Vides
Audacis insolentiam? Est Regis gravis
Conten ptus, haec procacitas linguae
CY:
Loqui,
Non didicit aliter Veritas.
CHO:
Sed te decet
Loqui modeste, Rege praesente.
CYR:
Et simul,
cum mandat ille, libere loqui decet.
AST:
Alio migratis,
CHO:
Rustico natum patre
Si non fateris, ede, qua stirpe es satus?
CYR:
Quam te veceri condecet. Verbis tibi
Nihil reponam. Rex loqui iubeat, loquar.
AST:
Sile choaspes Iudicis munus tibi
Arienna trado; quaere, quod causa haec petit.
At tu roganti redde responsa.
CYR:
Obsequar.
ARI:
Qua stirpe natus?
CYR:
Regia.
ARI:
Sed quo Patre?
CY:
Ignoro.
AR:
Sed qua Matre?
CY:
Mandana.
AST:
Notis
Totius oris hanc refert. Videor mihi
Videre coram.
AR:
Laneum pastor gregem
Es insecutus?
CY:
Saepe de feris tuli
Palmam peremptis.
AR:
Testor Arienna id mei
capitis periclo docta. Quis patris vices,
Pater putatus, hactenus obivit?
CY:
Vocant
Mithridatem,
AR:
At urbi redditum, quis te suum
Fatetur esse filium?
CY:
Nemo.
AR:
Harpagum
Nescis parentem?
CY:
Nescio.
AST:
Ambiguo iterum
Errore ferimur. Harpagus non suum
Natum fatetur?
CY:
Harpagi ignotum mihi
Est nomen ipsum.
AST:
Quantus errantes agit
Labyrinthus animos! Harpagi natum volo.
CHO:
Agnosce, Regum Cynthie, Choaspis fidem:
Hunc tu nepotem, et Mediae Regem, tui
Sceptri, tiarae, ac purpurae haeredem, nisi
Fides Choaspis pura vetuisset, tibi
Iam deligebas. Cauta sit Regum fides.
Impostor aulam multus ingreditur. Sed en,
Tui nepotis Harpagus fictus pater
Verum Darium sistit.
Iterumque rapui. Iuro spectantem poles
Terrasque Mithram! Regis Astyagis nepos
Hic est, nec alius.
AR:
Propior huc iuv enis gradum.
Nec illa vultus linea, nec oculi vigor,
Nec frontis aequor filiae indicium facit.
Res involuta fluctibus mentem rotat.
Quid agam? Arienna pluribus causam exige.
AR:
Vivitne, Cyre, quem tuum dicis patrem?
CYR:
Vivit.
AR:
Ubi vivit?
CY:
Nemore.
AR:
quod nomen viri?
CY:
Est Mithridates.
HAR:
Mithra! quo dubiis ratis
Agitur procellis! As, Harpage, huic a te meus
Datus est Darius?
HAR:
fateor huic puerum dedi.
AR:
Quis Mithridati te dedit?
CY:
Vir nobilis.
AR:
Quod nomen illi?
CYR:
Ignoro.
AR:
Num feris dedit
Te devorandum?
CY:
Vivo, quod rogas, virs
Pietas prohibtlit.
AR:
Semper at patrem tuum
Se dixit esse?
CYR:
Semper. Hodierna die
Primum est aperta veritas.
AR:
Qualis?
CY:
Meum
Excelsiore a sonte de duci genus.
AR:
Quo teste stir pis arrogas tantae decus?
CY:
Innatus animo spiritus, multum vigor;
Arienna multum, plurimum Astyages probat.
AR:
Arienna?
CY:
Sic est, indolem vixdum meam
Ex perta in urso, maius, aiebas, genus
Excelsa virtus indicat; non, ut putas,
Pastore patre est genitus.
AR:
Astyages quoque
Genus probavit?
CY:
Regium hic dixit, suum
Dixit Nepotem. Cho. Fraude deceptus tua.
CY:
Vile nimis esse Regis ingenium probas,
Quod fraude Iuvenis possit involvi dolis.
Quin ipse Daniel conscius caeli, meum
Illustre duci a Regibus dixit genus.
CHO:
Habeo: teneris: totus hic cardo rei est.
Daniel super bus, Numen exosum sibi
Mithram professus, Mediae antiquis Diis
Semper inimicus, quique hebraeorum Deum
Urget colendum, et vetera Maiorum sacra
Abominatur: ille Iuvenili ambitum
Infudit animo, et Rustico natum patre
Audace fraude, callido ingenio, vafra
Simulatione finxit; ut tandem Mithram
Eliminaret Media, et Numen novum,
Novosque ritus Numinis Medis daret.
AST:
Remtagnis ipsam. Saepeme Daniclprece
Supplice fatigat, Numini ut liceat suc,
Mithra repulso, victimam et odorem dare.
CHO:
Hinc quo catena fraudis aspiret, vides.
Quin insolente dexter a hic ausus puer
Verum Darium caedere, auctore, ut reor,
Daniele: nam quis credat hoc pueriscelus?
AST:
Res est peracta. Pereat hic Averni nepos,
Non noster.
AR:
Audax facinus a Iuvene, dolis
Regem implicari, Regium sceptrum et genus
Sibi arrogare, trahere de caelo Mithram.
AST:
Iabeo, scelestum colla carnifici date.
CY:
Arienna!
AR:
Parce. Callide o serpens stygis,
Etiamimplicatam poscis Agennam dolis!
Vilis bubulce! Regis im postor! tuae
Oblite stirpis! Regiae invafor togae!
O Rex, furore bullit incensus mihi
Animus, scelestum spiritum hoc ferro eruat.
Constitue meritae mortis inhonestum genus,
Et mihi necandum trade sceleratum caput.
Satiabo iustas cordis accensi faces,
Et regis iram.
AST:
Perage quod poscis: tuo
Ense perimatur.
AR:
Quod necis mandas genus?
AST:
cor extrahatur perfido. Et mortem nihil
Horres sceleste?
CY:
Pertuli hanc semel tuo
Furore caesus.
AST:
Viveret liber dolis
Rex, si perisses.
CY:
Creduli Regis dolo
Maiore perco.
AST:
Vade ad Acherontem: Peti.
CY:
Peribo nota dextera.
AR:
Mihi cor dabis.
CY:
Dabo meretur istud Ariennae fides.
Id fassus ore est.
CHO:
Fassus est facto: neci
Adiudicavit aemulum regni procum.
In spem resur gat animus: arridet bono
Fortuna vultu: tuque pars animi mei
Assuesce regno.
HYD:
Munus hoc semper tuum
Dicam choaspes.
CH:
Disce, quod Regem decet,
Frontem arcuare: pulchra Maiestas amat
Vultus severos. Frange subiectos metu:
Contempta sceptra sunt, ubi non est tirnor.
Dignare paucos Regio affatu: nimis
Viles amatos efficit Reges amor.
Tibi imperare neminem tolera: nimis
Servilis animi est, ferre, quem timeas, tul
Regni ministrum. Saepius fulmen vibra,
Quam dona spargas: munera abiectum suis
Facrunt, timendum fulmina. Arbitrio tuo
Genioque vive: quod libet, Regi licet.
Consilia nulli crede, nisi fidum scias.
Hinc et Choaspem, et Harpagum solos fove.
HYD:
Tua documenta pectoris condam sinu.
Sunt in parato.
AR:
Cyre, quam gaudet tuo
Capite Arienna!
CY:
Libeat Ariennam meae
Meminisse fidei. Quod trahis vitam, meum
Est munus: et tibi gaudio excidium meum est!
Tua perire dextera optabam, tamen
Aliquem dolorem mentis heroae sinu
Sperare poteram: nunc neci insultas meae
Huiusque gaudes caede, per cuius manum
Tua vita constat, Nomine hoc gaudens necis
Decreta subii, corde quod noto pium
Sensum excitandum crederem. Arienna, hoc mihi
Gravius supremo vulnere est vulnus. Tamen
Vel sic eamus Cyre. Tu tumulo meo
Inscribe epigraphen: Cyrus hic iacet, manu
Illa peremptus, quam prius mortis sinu
Cyrus redemit.
AR:
Cyre non duxi lea,
Vel tygre parente sanguinem: nullus tamen
Mihi sensus animum funeris tangit tui.
CY:
Arienna perimis, antequam peream, heu! tace.
AR:
Et quid dolerem Cyre? Tu vives mihi,
Ego tibi.
CY:
Nempe hoc indicat acerbus furor,
Quo saevientis Regis ur gebas mea
In fata flammam: Hoc gaudium tuum mea
De caede loquitur.
AR:
Loquitur hoc ipsum,
CY:
Tibl
Me postulasti caede plectendum dari.
AR:
Ut per Ariennam viveres. Alius tibi
Scrutatus ense pectus abeunti viam
Fecisset animae: spiritu per me novo
O Cyre vives.
CY:
Verane, an placita magis
Arienna loqueris?
AR:
Cyre, post in te mei
Tot signa amoris, redditas post to tui
Vices amoris, mentis ambiguo potes
Nutare fluctu? Nomine hoc caedem tui
Mihi postulavi, ut redderem vitam, cui
hanc debeo animam. Cy: Rursus Arienna eripis
Animam ante fata. Me tuve perimit amor.
O dulce vulnus!
AR:
Hoc mori tecum iuvat
Vulnere Ariennam. Sed dolum impellat dolus
Primum secundus. Vivere ut possis, necem
Simula peractam. Cupidus exactae rei
Spe culator instat. Finge te caesum hoc loco.
Huc vellus agni: Sanguinem huc agni date:
Tingatur ensis, vellus atque ambae manus
Stillent cruore. Sic iuvat fraudem tegi
Sociae, abluendis manibus huc fontem date.
MAR:
O fraudulente Regis impostor! Nepos
Feralis orci, turpis Eumenidum satus!
Sic te superbum purpura, et tumidum iuvat
Videre sceptro. Pasce iam regni famem,
Satiare honore, Mediam imperio preme.
Quaesita fraude regna sic tandem tenes.
Arienna ferrum cade, centeno imprum
Cor sauciatum vulnere sopremam ut vomat
Guttam Cruoris.
AR:
Caedere scelestos decet,
Placetque Superis: furere post caedem in iacens,
Rigidumque corpus, impiae quoddam est genus
Crudelitatis.
MAR:
Morte non una hoc scelus
Meruit perire.
AR:
Fateor: at bina tamen
Nequit perire. Sufficit letho impium
Semel perisse, quando bis nemo potest.
MAR:
Osiliceret! dente lacerarem. Sat est.
O quanta regi audia, Choaspi meo
Quantum saporis adferam!
AR:
Sequar: praei,
Magnoque Reginuntia Ariennae fidem.
MAR:
Olimcruentis pabulum expositum ferit
Fuisse se iactavit, en vates fuit.
Iam praeda canibus debita et corvis iacet,
Indigna tangi dente generosae ferae.
AR:
Meus est triumphus, vicit atrocem dolo
Pietas furorem. Cyre!
CY:
Quam mortem prope
Arienna fuimus. Ipse vix adhuc mihi
Credo, adaver istud ad reducem trahi
Potuisse vitam. Munus Arienna hoc tuum est.
AR:
Pari repensum muneri. At nondum satis.
CY:
Quid poscis ultra?
AR:
Candidus quod amor potest.
Semelesse coepisti meus; et eris meus.
CY:
Quod morti ademptum vile mancipium decet
AR:
Quod decet honestam pectoris tanti indolem,
Adverte Cyre, Martis in campum evocor,
An forte mortis, Persidem huc Cyaxares
Toram, rigentem Marte ferrat trahit,
In hunc movendum est. Tu comes lateris mei,
Et murus este. Dulce sic fiet mihi
Miscere bella.
CY:
Martis expertem licet,
Cyrum docebit ardor exemplo tuus.
AR:
Primam cohortem militum tua regi
Virtute iubeo.
CY:
Primus ut prote cadam,
Hanc subeo sortem.
AR:
Primus ut palmam feras,
Tractusque miles omnis exemplo tuo
Ferox in arma provolet.
CY:
Qualis lupos
Ursosque nuper marte non trepidorui,
Arienna in hostes, talis audaci ferar
Stimulatus igne; nec prius cedam loco,
Quam vel Ariennae gloriam palmae feram;
Velinteremptus auferar.
AR:
Talem mihi
Semper spopondit mentis heroae calor.
Sed mora citanda est, urget in campum prope
Minatus hostis. Cyre, qua parte hoc nemus
Undas
CHO:
aspis spectar, Ariennam mora
Bene ominatasustine.
CY:
Factum dabo.
Astyage ductum. Fabulae en finem tuae.
I, vende pueris somnia, im postor levis.
DA:
Non tangor hoc encomio. Cyrinecem,
Si vis, renarra.
MAR:
Ut dirior clavis tuo
Cordi imprimatur, ordinem rei accipe.
Hic in recessu nemoris, ubi densas coit
Abies in umbras, caedis infandae reum
Cyrum retorto fune constrictum, alligat
Arienna trunco, pectoris lacerat sinum,
Sedemque cordis signat.
DA:
audita haec tibi?
An visa narras?
MAR:
Visa, me coram admovet
Ensem patenri pectori, coram imprimit,
Et me vidente vividis trepidum ribris
Cor hoc revellit.
DA:
O cor innocuae iudolis,
Et fraudis expers! Si cor est Cyritamen.
MAR:
Dubitas? cadaver quaere nemoroso abditum
Silvae recessu, pabulum alitibus datum.
Par tibi theatrum struitur ubi fraudes luas.
Iamque et Arienna Martium in fibras tuas
Exacuit ensem. perge meritorum feres
Praemia tuorum. Exspectat Arienna. hic locus,
Haec horrida, inquit silva Danielemsuo
Cyro admo vebit, haec dies iunget duos.
At omnis illi fraudis auctori haec refer
Danieli: hic ipse saltus auctorem suo
Cyro admovebit, haec dies iunget duos.
Par nempe te fortuna, post lusos Deos
Spretumque Mithram, patria post sacra eruta.
Violata iura, proditum Astyagem dolis,
Expectat. O quod gaudium Astyagi adsera.
DAN:
O Cyre! qualis advenis!
CY:
Qualem tibi
Reddit Arienna.
DA:
Mentis angustum sinum
Superat voluptas. Video spes omnes meas,
Promissa caeli, dirutum cultum Mithrae
Delubra strata, thuris extinctos focos,
Honore vacua templa fictorum Deum,
Verumque tota Media Numen coli.
AM_I:
Sed adhuc latendum est. Marte succingi iubet
Arienna Cyrum.
DA:
martis evertet minas
Qui statuit alia.
AM_II:
Vertet Ariennae calens
Amore votum.
DA:
Fine potietur suo,
Suoque Daniel, Cyrus, et regnum, et Deus.
AM_I:
Nos Martis arma iam vocant. Fruere ruo
Daniele Cyre, donec hac legens viam
Arienna, quod spopondit, ad votum expleat.
DA:
Salvere iubeo Martiam belli ducem,
Hic Phoebus illi vota, quae poscit dabit.
Perses superbum subdat Astyagi caput;
Aut proprio avidam sanguine extinguat sitim.
Mihi hoc honesta causa, quae pariter Mithrae est,
Probata virtus militum, vester calor
Aptus animare deses in pugnamgelu,
Ardorque spondet. Hoc pudet, quod hae manus
Non sortiantur aemulum dignum suae
Virtutis igne. Persis, ut nostis, levis,
Effeminata, mollis, ad fusum magis,
Quam ad arma nata. Palma non vilis tamen
Inde referetur; quando plebeius timor
Resumet animam, et stabit immotum suo
Fidele Regi vulgus, ac regnum sui
Iuris et honoris. Dux 1. Ampla fortunae bona,
Famam ac honorem, sanguinem ac vitam damus
Mithrae potenti, patriae, Astyagi, tibi.
AR:
Iam parta palma est. Cyrus hic modicam mei
Moram tenere iussus, huc adsit: monet
Ad arma temptis.
AM_I:
Detinet Daniel
AR:
Bene est=
Hoc ego vovebam, ordinem Daniel rei
Seriemque nosset. Ille quid casus patet,
Sagace mente pervidet, quidquid iubet,
Id vos peragite. Classicum in Martem vocat.
CHOASPES. ASTYAGES.
Scena refert aulam.
CHO:
IAm vile funus Cyrus est. Vulsum fibris
Cor perpetratae caedis est testis. Vides?
AST:
Tolle hinc atrox spectaculum. Facti pudet.
CHO:
Quod imperasti, patriae legis vigor,
Et iura Medum, iura poscebant Deum.
AST:
Magis Choaspes.
CHO:
Conscium caelidecet
Curare iura Numinis.
AST:
Sed non nece
Animi innocentis,
CH:
Innocens nemo est, dolo
Quisceptra quaerit.
AST:
Innocens quisque est, nisi
Dolus probetur.
CH:
Innocens quisque est, dolus
Si sit probandus. Nemo non velum invenit,
Quo fraus tegatur.
AS:
Id tuo exemplo probas.
CH:
Quae vela finxi?
AS:
Crimen in Regem, Mithram.
CH:
Verum est utrumque.
AS:
Teste sed nullo id probas.
CH:
Tu iudicasti. Quisquis est Regi nocens,
Nocens et orbi est.
AS:
Fraude persuasus tua
Ego iudicavi.
CH:
Hoc dicere quis ausit scelus?
Aut cogitare?
AS:
Qui indolem novit tuam,
Animi impotentis.
CH:
Arguis magnum Mithram.
AS:
Quod ipse fingis, Numinis vocem facis.
CH:
Expungis ergo oracula? Deorum fidem?
Mystasque caeli interpretes?
AS:
Oracula,
Deosque veneror, at fides oraculi
Mystae uni habenda est.
CH:
Caelites per hunc amant
Responsa ferre.
AS:
Nempe quae Mystes volet.
CH:
Auguste, multa congeris. Divum sacra,
Auctoritatem oraculi, Mystae fidem
Convellis ipse. Populus exemplum sui
Regis secutus, quo Sacerdotes loco,
Quo Mithrae honorem, oracula, atque aras sacras
Posthac habebit. Sufficit Regem semel
sprevisse Divos, cultus ut divum ruat.
AS:
Satis ista. Magnus Regis interiit nepos,
Meo, tuoque scelere.
CH:
Sed vivit super
Nepos Hydalces.
AS:
Quis rei faciet fidem?
CH:
Fecit Choaspes, Harpagus fecit, facit
Praeclara iuvenis Indoles.
AS:
Non est meae
Natae ille vultus linea.
CH:
At fuerit, perit
Linea per annos oris, et sanguis manet.
Demus perisse non rerum: at nondum fuit
Nepos probatus: quodque praesentem magis
In rem perorat, Harpagus Hydalcem asserit
Sed detulisse rustico, et rursum sibi
Rapuisse Hydalcen.
AS:
Asserit, at etiam suum
Asseruit esse filium.
CH:
Pietas fuit,
Ne bis periret.
AST:
Qui diu mendax fuit,
Quam promeretur huius asserti fidem?
CH:
Quam non meretur Cyrus. Hic se ipsum tuum
Fecit nepotem; iamque properabas dare
Insigne regni. As, Regius in illum quoque
Affectus ibat.
CH:
Totus hic error rei est.
Cum conferenda regna sunt, ratio imperet,
Non occupatae mentis affectus. Nihil
Facilius hominem fraudis irretit dolis,
Quam pertinaci affectui fides data.
AS:
Nihil ergo dandum affectui. Quo me ferunt
Pia fata, ferri patiar. Hoc cogor Mithra
Volente velle, velle, quod refugit amor.
Ergo instruatur pompa, quam Superi iubent.
CHORVS.
Dum Media perditam ex corona regia gemmam queritur, offert se Amor ad aliam ex mari extrahendam. Dum id aggreditur, reperit Anterotem in fundo gemmas scrutantem, quem appenso ad collum saxo molari demergit. Eluctatur hic tamen, et tempestatem ciet, quam sedat providentia, Neptunum induta. Hic Amor gemmam extrahit et Coronae inserit.
MEDIA. AMOR. ANTEROS PROVIDENTIA. CHORUS AMORUM.
MED:
O Dolores pulchra gemma
De corona perdita est.
Luxit illa, ceu favilla,
Pulchra Solis aemula.
Sed perivit, et coronae
Grande vulnus impulit.
O pulchra gemma,
Illustre stemma,
O suavis unio!
Quod recisum, quis rependet?
Quod fugatum, quis rependet!
AM:
Si iubes, Amor profundas
Sponte mersus ibo in undas,
Gemmasque congregabo.
MED:
Solus meis doloribus
Amor potes mederi.
Perge, quaere; evolve fluctus,
Mentis aegrae tolle luctus;
Carpe gemmam, quam reponam
In coronam.
AM:
Quid tu profundis
Quaeris sub undis?
ANT:
Te praevenire,
Raptumque gemmae
Tibi impedire.
AM:
O impotentis
Pirata mentis!
Palmaris o vesania!
Nec me praeoccupabis,
Neque mare inambulibis,
Hoc te molare pondus
Trahat in profundas
Maris aestuantis undas.
ANT:
O astra! tela fundite,
Dirum caput contundite.
AM:
Ringere, mergere,
Rumpere, perdere.
ANT:
Non peribo: victor ibo.
Ite nubes, ite venti,
Mugite, concrepate,
Saevite, fulminate.
MED AM:
Quae procella se profundis
Tam repente miscet undis
Diemque tergit,
Stellasque mergit?
AM:
Magus ille, Solis osor,
Astra flammis asperavit,
Et procellas excitavit.
MED:
Providentis cura mentis
Mihi semper parata.
MED AN:
Illa nubes dissipabit.
Illa fluctus temperabit,
Illa reddet Cynthium.
PROV:
Quae procella cruda bella,
Miscet astris, Miscet undis?
Siste fluctus: cede luctus,
Cede turbo; providentis
Cura mandat Numinis.
AM PROV MED:
Iam diescit,
Iam quiescit
Turbulenti
Ira venti,
Ponitque bella
Inamabilis procella.
AM:
Spirat aura, ludit unda,
MED:
Luce ridet Sol secunda,
AM MED PROV:
Mitis it favonius.
PROV:
Ite nunc amores,
adeste volatu,
Certate natatu [(printer); sic: natu] ,
Et profundis
Gemmas undis
In coronam legite,
CH AM_I AM_II:
En, adfero corallia.
MED:
Haec dona sunt regalia:
Cor inde construatur,
Quo vita colligatur,
Fluatque mille in saecula.
AM_III AM_IV:
Adiungimus non vilia
In gratiam conchilia.
PROV:
Medio corde
Linea trahatur.
Cor mediae cor candidum
Et rubic undum est.
AM:
Cedite faces minores,
Gemmaeque viliores:
Haec serena,
Haec amoena,
Haec una vincit omnes.
PROV:
Arridet illa
Maris favilla:
Inseratur in coronam
OMN:
Inseratur in coronam.
O Gemma mundi gratia,
O Caelitum voluptas!
Fecunda gemma lucis,
Filia Solis,
Datura Soles
Orienti et Occidenti.
ARIENNA. CYAXARES. PRAECO.
Scena refert campum apertum, et hinc inde tentoria.
ARI:
HAec est arena mortis, aut vitae meae.
Aut victa Martis victima in ferrum cadam,
Aut gloriosam lauream hoc campo efferam.
Si vinco, palmam refero, et Astyagem sua
Promissa velle cogo, et augustum iubar,
Pulcnramque regni, purpuram ac sceptri decus
Cyro gerendum obtineo, si vincor, pari
Stat laude vulnus. Cadere regali manu
Multam cadenti roboris laudem parit.
Abscedite hinc Heroides, soli mihi
Patet haec arena. Praeco bellacem evoca
Ad singulare praelium Cyaxarem.
PRAE:
Famose multis praeliis Cyaxares.
Totidemque palmis incylte, huc effer gradum,
Ad singulare praelium Arienna evocat.
ARI:
Ab hoste nondum vocis auditur sonus,
Attolle vocem.
PRAE:
Ad praelium Cyaxares,
Cyaxares ad praelium Arienna evocat
Famosa Amazon. Audior, miles strepit.
CYA:
Audita pridem fama virtutis tuae
Nobilis Amozon, aemulum poscit parem.
Adsum. Quid optas?
AR:
Bellica laude inclitam
Manum experiri Regis hoc campo iuvat.
Narrata le te multa, quot forti impetu
Aggressus hostes fuderis, quanta hostibus
Spolia rapueris, capita quot Ducum tuis
Calcata pedibus presseris; silim mihi
Acuere pridem, praelio tecum manum
Hanc conserendi.
CYA:
Gloriae in partem meae
Traho, quod Amazon nobilis, palmis gravis,
Victoriisque clara virtuti meae
Conserere ferrum gaudeat. Par est mihi
Materia laudis vincere, aut vinci. Tubae
Martem intonate. Campus in pugnam patet.
PRAE:
Cohibete ferrum Principes Ritu decet
Pugnare patrio. Mutuas arrhas prius
Det alter alteri, et cadens superstiti
Haereditate iura transcribat sua.
CYA:
Decreta legum veneror, et prompte obsequor.
Si me duello cadere fortunae velit
Casus sinistrae, regna Persarum tibi
Arienna cedent, iure, quo Cyaxares
Haec ipsa tenuit. Regiae hic mentis fidem
Testetur adamas.
AR:
Iura regnorum tibi,
Non regna, scribo. Fata si iubeant mori,
Succede regnis, indicem quorum tibi
Hanc trado gemmam, Regia stirpe editam
Quae me fatetur. Scilicet primis meae
Annis iuventae rapta non aliud tuli,
Quam quod puellae rapta cum sobole parens
Pendere collo iussit: Haec, ait, tui est
Tessera parentis.
CYA:
caelites! quae se mihi
Portenta pandunt! Ede, quod nomen tuae
Quondam parentis?
AR:
Nomen Ariadnae.
CYA:
Haec parens?
AR:
Me Rege genitam patre testata.
CY:
O mea
Filia Arienna? Tessera haec generis mei est.
Hanc ego Ariadnae tradidi, quando thori
Sociam poposci. Nata! quam dulci redux
Vulnere parentem saucias?
AR:
Natam parens
Mori ante mortem cogis. angustum nimis
Cor influenti est gaudio:
CY:
O nata!
AR:
O Pater!
CYA:
Quis credidisset nube tam densa diem
Tam posse nasci candidum? et campo hoc, ubi
Alterius alter acuit in caedem [(printer); sic: cedem] manus.
Hanc posse dulcis gaudii messem legi?
Patris o voluptas unica!
AR:
O faustum diem!
Qui me patri reponit, et patrem mihi.
CY:
Ubi Mater?
AR:
Obiit.
CY:
Quomodo?
AR:
Luctu, et tui
Amore.
CY:
Fata luditis! eadem mihi
Miscetis hora gaudium et luctum. Sat est.
Natum recepi. Luctui est datum satis
Iam tot per annos: gaudio tandem dare
Aliquid licebit.
AR:
Habeo, quod solum hactenus
Optare potui, non tamen certa fide
Sperare licuit: habeo redivivum patrem.
Ignoscegenitor, quidquid ignorans furor
Tenta vit armis.
CY:
Laudo virtutem, cui
Mea regna adorno. Tu quoque audaci patris
Ignosce dextrae.
AR:
Nostra iam genitor tibi
Famulentur arma.
CY:
Nostra se inclinent tibi
Arienna sceptra.
AR:
Sed data Astyagi fides
Totam parentis esse me nondum sinit.
CY:
In amica pacis vincula Astyagem quoque
Filia trahemus. Arma depono; fidem,
Securitatem, pacem, amicitiam nepos
Iurabo regi,
AR:
Rex tuo voro annuet.
CYA:
Eamus ergo. Gaudii torrens mei
Tuique prono rivo in Astyagen fluat.
At cestra, utrinque gaudii nectar sui
Testata, ludo Martio in plausus eant.
Hic vera soboles?
HAR:
Hunc ego eripui fami
Avidae ferarum, praescius, quondam fore,
Ut te subiret caedis exactae dolor.
Adhucne dubitas?
AST:
Animus illusus semel
Ubique fraudem metuit.
CH:
Est nepos tuus
Tuus Darius. Fruere delicio tuo.
AST:
Accede nate, Regis amplexum cape.
HAR:
Quis iste, quise gaudio miscet, dolor?
AST:
Tepidis ab oculis lacrimae iniussae cadunt,
CHO:
Atro profanas candidum luctu diem.
AST:
Memoria tristis funeris plena vetat
Frui volupta. Cyre! quam dulce est tui
Meminisse! sed quam triste! te iussu meo
Bis interemptum scire.
CH:
Quid frustra gemis?
Quem semel hiantis hausit inferni gula,
Nunquam reponit.
AST:
Vulneris tangis locum.
Hoc, quod reponinequeat, erodit fibras.
CH:
Sed finge vitae redditum.
AST:
Huic regnum dabo.
CH:
Intemperante raperis affectu. Vide
Quam te profundam mergat in ambyssum scelus.
Per te peribit debitus cultus Mithrae,
Quem thure solum a cive mandasti coli,
Solumque Medo Numen agnosci solo,
Rex semel inanem Numini appingat fidem,
Iam nulla caelo, nulla stat terris fides.
AST:
Mithram revereor; integram Mithrae fidem
Substerno pronus: pectoris plagae tamen
Nequeo imperare.
CH:
Iure naturae doles,
Sed altiore iure veneraris Mithram.
Quod ergo divum iura, quod praesens diet
Ate reposcit, Regio exa? tuum
Solio nepotem.
AST:
Quod animus dudum timet,
Volens, reluctans, pronus, obnitens ago:
Quod ergo faustum Caelites iubeant mihi,
Meo nepoti. civibus, Medi incolis
Regni evenire; quodque posteritas suam
Trahat in salutem; quidquid Astyagis habet,
Diadema, sceptrum, purpuram, regni decus,
Solumque; prona Civium obsequia et fidem,
Argenti et auri pondera, tributa ac opes,
In te nepotem Regium---
Cole Mithridates: loquere, et quod premit dolor.
MIT:
Auguste! Cyrus...
AST:
Verba quid truncas?
Effare totum: Regis excipiet favor.
MIT:
Ah! Cyrus! ah! non Cyrus: in Cyro Nepos malum
Tuus est peremptus
AST:
Quanta tempestas mihi
Involvit animum?
CHO:
Perfide, in veteres trahis
Regem procellas.
MIT:
Testor hoc Regni decus,
Perspecta dico, Regis in Cyro Nepos
Dire est peremptus.
HAR:
Debitum Acheronti caput,
Quae te Megaera mente deiectum rapit?
Non iste puer est ille, quem iussi feris
Per te vorandum nemore in obscuro dari?
MIT:
Errore captus luderis. Non hic puer
Est ille, quam dedisse te narras. Meus
Est ille natus.
HAR:
Belluis qua se nemus
Umbrante densat abiete et nigra ilice,
Hunc tu dedisti.
MIT:
Fateor.
HAR:
Hunc patuli specus
Ad os repertum sustuli.
MIT:
Est meus tamen
Hic ipse natus.
CHO:
perfide illudis? Tuis
Te vinco verbis. Iussus es puerum feris
Dare devorandum.
MIT:
Iussus,
CHO:
ad faucet specus
Hunc collocasti.
MIT:
Vera dixisti.
CHO:
Puer
Ergo iste sanguis Regius.
MIT:
Non est. Meus
Est iste sanguis.
HAR:
Fraude contextum caput!
Impostor audax! tolle sceleratum hinc pedem.
MIT:
Auguste, restant plura, non dixi omnia,
Fidem hic reposco regiam Astyages.
AST:
Sine.
Omnia loquatur libere.
MIT:
O Regum salus,
Erroris hic est nodus. Infanrem mihi
Cum detulisset Harpagus, placuit rosa
Vultus tenelli, et blandus ex oculis iocus:
Unde miseratus regiae prolis vices,
Meum ipse natum in pabulum feris dedi,
Cyro peperci, et filium finxi meum:
Hoc ipsa vultus linea, hoc oris color
Fatetur, et quae brachio ingenita est nota
Fragi rubentis. Inspice.
CHO:
Est verum. Mithra!
In quam cruentum fraude deducti nefas
Abiimus omnes! Harpage hoc scelus est tuum,
MIT:
At morte Cyrus interim ablatus perit.
AST:
Heu me scelestum, perditum, immanem, impium,
Nec expiandum Tartari flammis caput!
Sanguine Nepotis tinge fumantes manus
Rex parricida. Cerbere immanem sitim
Exple cruoris. Cecidit innocuus puer,
Vora cadaver, sanguinem exsuge o tygris,
Ipsa ossa rode: generis ac stirpis tuae
Fons et sepulchrum, Terra cur nondum oscitas
Hiante rictu, meque morientirapis
Comitem Dario. Qui scelus fecit, luat.
Prior innocentem ad stygia demersi vada:
Supplicia merui paria. Quid prohibet sequi?
Dehisce tellus ergo: quid torpes pigra?
Pande revoluto cardine ardentes lacus.
Succurre caelum; fulmine excusso fores
Effringe Averni: pateat aeternum sua
Sedes merenti, meque damnatum, mea
Cum stirpe tota, flamma inextincta cremet.
Necdum voramur?
HAR:
Desine Auguste impio
Movere questu sidera. Est iustus quidem
Dolor, nepote perdito: at parcus tamen
Lacesse fata!
AST:
Crimen in proprium furo.
CHO:
Tuum quod esse credis, est magni Mithrae,
Ignosce sancto Numini. Tute satis
Nemo astra culpat.
AST:
Ulula, quid Regem doces!
Ante hoc decebat: crimine admisso, sine
Perdi scelestum. Nam nihil superest mei,
Hanc praeter umbram: pergat haec stygias quoque
Requirere umbras. Ense, si quis est pius,
Hanc erue animam pectore, et Diti immola.
CHO:
Placandus aliam victimam Pluto petit.
AST:
Quae digna dabitur Manibus Cyri mei?
CHO:
Bubulcus iste: tractus in honoris vices,
In fata subeat.
AST:
Iusta deposcis: Peri.
HYD:
Parce innocenti sanguine augustam manum
Rex impiare.
AST:
Sanguinem Cyrituo
Sanguine repende.
MIT:
Vilis est nimium cruor
Pastoris, altum sanguinem ut fluxu suo
Pensare possit. Parce Medorum decus,
Parce Mithridati. Filium stirpituae
Semel immolavi, fata servarunt: parem
Te numini animum gerere Rex Regeum proba.
AST:
Vivat, sed ima sorte contentus, manu
Pedum resumat; patris armentum regat;
Sceptroque ineptam tendat ad pecus manum.
Diripite famuli Regiae sortis notas.
Ita nulla in aula est Regibus constans fides.
Sed quo moventur castra?
HYD:
Iam campum subit
Hunc foederati militis turbo, Fuge,
Fuge Rex, supremae cladis exitium suge.
AST:
Quid hic Choaspes, Harpage, Medarses? fugae
Qua patet apertae semita?
HAR:
Heu! campo sumus
Nimium remoto: quaque respicio, solum
Omne est aprtum.
MED:
Fugimus, a tergo retro
Attrahimus hostem: sistimus, praedae sumus
Hosti advolanti.
HAR:
Perdimur, solitas nisi
Artes Choaspes exerat.
AST:
Nihil in sinu
Restat Choaspes artium, ut Regem tegas?
CHO:
Momento in uno, si iubes, tutum solo
Castrum evocabo.
AST:
Quidquid in nostra potes
Securitatem.
CHO:
Pandere Acherontis specus:
Sphynges, Dracones, flexiles angues, hydros,
Et quidquid Orcus habuit infectum, evome.
Coite nubes aeris multo sinum
Gravidae tonitru, fulmen hinc, et hinc gravi
Ruat procella. Circulum hunc quisque occupat.
Iam castrum ab imo surgat ad nubes solo.
Castrum exsurgit
CYAXARBS. ARIENNA.
CYA:
QUam se repente nube convolvit polus,
Omnisque campus fulminis telo crepat?
Tempestas.
AR:
Non solita caeli flamms, et insuetus furor
Portendit alquid.
CYA:
Militi nostro datam
Turbat quietem: maeterum adversi nihil
Licet ominari
AR:
Coehtes! quid hoc rei est,
Quae se repenre ma china in caelum tulit?
CYA:
Hic ante moles nulla, vel saxum fuit.
Hac s. de primum sterimus, hoc campo manu
Deliberare coepimus; loco hoc steti,
Hic pacis ictum soedus. Hic natae pater.
Patrique nata est reddita. An castrum eminet?
An imago castri ludit oculorum faces?
AR:
Hic est Choaspis arte fabricatus dolus.
Tentare liceat.
CYA:
Heu! cave Arienna. heul crve.
Et hicn et inde monstra in occursum ruunt.
AR:
Hic exeratur Martiae mentis calor,
Ne quod parentem in fata discrimen trahat.
CYA:
Imo parentis poscit hic dcafus manum,
Primo ut repertam filiam servet diu.
AR:
Absiste genitor. Tunc mihi auxilio veni,
Perielitantem quando spectabis feri
Sub dente monstri.
CY:
Flama qua rictu evomit,
Merum est venenum. Siste dum praeceps furor
Se frangat ipsum. Flamma iam languet: pete
Monstrum securi. Victus incubuit suo
Draco veneno.
AR:
Haec palma victricene manum
Vocat adsecundam.
CYA:
Quantus in campum movet
Centaurus iram!
AR:
Sanguine et tabo suo
Campum notabit. Fallere hunc laqueo libet.
CYA:
O pulcher animi Martii in pugnam furor!
Sed ecce grandi fuste metuendus gigas!
AR:
Iamiam videbis mole prostratum sua
Late exerentem corporis vasti toros.
CYA:
O pulchra virtus! digna, quam genitor sua
Cydari coronet! digna, cui regni decus
Dominaequive munus purpurae Astyages paret!
AR:
Nihilne superest, quod mea dextera cadat?
Ignave, quisquis ambitu hoc castri lates,
Te siste arenae: Mulier in bellum vocat.
Pudeat latere.
CYA:
Nemo cordati movet
Signum furoris.
AR:
Languidi, et inertes, putres,
Adeste ad arma.
CYA:
Nullus est castro vigor.
AR:
Accedo propius.
CYA:
Siste; ne incautus calor
Fraude implicetur. Non vacat dolis timor.
AR:
Nihil hic movetur: vel metus rigido gelu
Constrinxit omnes; vel fuga elapsi locum
Misere vacuum. Scrutor a tergo viam,
Et, porta si qua dederit, ingressum paro.
CYA:
Non sola adibis nata discrimen: pater,
Qua cumque perges, ibit in mortem comes.
CYRUS. DANEL. CHORUS.
CYR:
IN hac arena Marte colliso fuit
Deliberandum: sed nec armorum sonus
Auditur ullus, fortium nec se virum
Umbra ulla prodit.
DAN:
Dedecet caepta tamen
Decedere via, donec Ariennam tuis
Votis reperias.
CYR:
Ista quid vestis notat?
Quid ista cydaris? Forte iam Cyaxares
Bello subactus fugit, et spolium hocsuae
Signum ruinae posuit, ut tutus queat
Latere.
DAN:
Cyra falleris. Regno Deus
Te destinavit: Regiam huc vestem tibi
Cydarinque statuit. Astra non ludunt dolis;
Nunquam fefelit voce Danielem Deus.
Sic mibi locutus Angelus: Cyrus nepos
Sobolesque Regis Mediae ad regnum a Deo
Iam destinatus, subditis leges dabit.
Auguria regni prima iam caelum dedit,
Hic apparatus exitum optatum dabit:
Nihil ambigendum est Pono pastoris levem
O Cyre amictum; quamque tibi caelum exinbet,
Assume cydarin.
CYR:
Astra si iubent.
DAN:
Iubent.
CY:
Alias carere purpura et Regni notis
Iam didicit animus.
DAN:
Indue, quod istud petit
Tempus, locusque, capitis excelsi infulam,
Interpretemque Regiae mentis togam.
Sic imperare disce. Iam sinis mali est;
Omnisque sortis cecidit adversae furor.
Vides superbae molis arrestum caput,
Quod se minace auda cia in nubes levat?
CYR:
Labor est Choaspis, mille facinorum ducis.
DAN:
Est ficta castri imago, non castrum. Dolus
Totus fub hoc ludibrio tectus latet.
Hic ille trahere doctus Acherontem Magus
Inclusit aulam Regiam Astyagem, Harpagum,
Cyaxaremque, quodque fors doleas magis,
Tenet Ariennam.
CY:
Arienna captiva hoc dolo?
Et Cyro inulto?
DAN:
Siste: nil audax potest
Hic ira dexterae. Tartari educti sinu
Genii vibratum verber effugiunt. Deus
Umbras Averni solus imperio premit.
Huic vota Cyre demus. Hic flexus prece
Ierichuntis olim moenia aequavit solo:
Idem ille victus precibus hanc molem ruet.
CHORUS:
Surge Numen, conteratur,
Quid quid hostis machinatur.
Qualis ante solis ignes
Nix liquatur, aut vapores
Elevati dissipantur:
Qualis applicata flammis
Cera stillat; Qualis Austro
Pulvis actus emovetur:
Sic teratur, sic liquetur,
Sic fluat, sic dissipetur,
Quidquid hostis machinatur.
Causa caeli est. Numen audi!
DAN:
Absorpta fraus est: cuncta, quae dixi, patent.
Petiit necandum, amoris imperium fuit:
Servare voluit.
AR:
Fateor: at maeror tuus
De nece nepotis iussit ignotum tibi
Servare vitae sanguinem; proprium quoque
Strinxit Ariennam debitum; ut vitam datem,
A quo recepi.
AST:
Fraudis hic sanctae dolus
Laudem meretur: votum adimplesti meum.
AR:
At triplicato foenore implerum ost meum:
Avo nepotem reddo, me reddo Patri,
Mihique Cyrum.
AST:
Et patruum Cyro [(printer); sic: Cyri] .
CYR:
At mihi
Quis ille patruus?
AR:
Cyre, hic est Cyaxares,
Pater Ariennae. Parce, quod sero tuum
Diad ema adorem: tanta tempestas simul
Obiecta menti gaudii abstraxit meos
Ad nota vultus.
CYA:
Nullus hic culpae est locus,
Sic addecebat. Quanta me moles quoque
Laetitiae inundat! Patruum, affinem, meam
Sobolem recipio. Cyrus Arienna est, tibi
Quem Rexspopondit?
AR:
Ipse si est Regis nepos,
Promissus ille est.
AST:
Cyrus est nepos meus,
Audite regna Mediae, et quidquid patet
Ad usque fines ultimos mundi, meum
Cyrum nepotem agnosco, complector, colo.
Sed unde vestis Regia, et cydaris tuo
Imposita capiti?
DAN:
Numen indigno tulit
Deditque digno
HAR:
Scilicet Hydalcis fuit
Hic apparatus.
AST:
Quod meis iterum auribus
Ferale nomen insonat? Hydalces ubi est?
Ut hac peremptus dextera in Avernum ruat.
HAR:
Effugit ille rusticum indutus,
AST:
Bene est;
Sic condecebat, purpuram Cyro dari,
Lacernam Hydalci.
CYA:
Quando iam plenis adest!
Laetitia velis, paxque communi viget
Ligata nexu, Regis inventus nepos,
Regni nepoti, sponsus Ariennae nepos
Promissus; atque more maiorumloco
Patente Rex legendus est; quid nunc vetat;
Dum sensus animi, tempus et locus favent,
Renunciari Regrum haeredem,e t fide
Connubialis foederis iungi duos,
Cyrum et Ariennam: Si placet Regi, meae
Dos sit Ariennae Persis, et quidquid sinu
Mea regna claudunt.
AST:
Siplacet Regi, menum
Haeredita tis nomine in Cyrum iubar,
Sceptrumque Medum transfero, et quidquid sinu
Mea regna claudunt.
CYR:
Si placet Patri, annulum,
Quem nihi puello Mater appendit, dabo
Ariennae amoris pignus.
CYA:
Hunc reddo tibi,
Quem mihi in arena Martia dederas tui
Arienna testem.
AR:
Foederis sancti, mei
Amoris inte pignus hoc Cyre accipe.
AST:
Salvete Reges, vivite, et vestra nepos
De stirpe multus augeat Regum decus.
CYA:
Salvere Reges, vivite, et Regum pater,
Materque Regum discite vocari, ac polos
Non prius adite, quam libet meritis graves,
Quam se in nepotes fundat Imperii decus,
Omnisque stirpem Regiam mundus colat.
AST:
Quicumque fausta Regio Hymenaeo vovet,
Bene auspicato claudat hunc plausu diem.
FINIS.
CANVTVS Princeps fuit Dianae, Henrico Rege oriundus. Hoc vita functo successit in regnum Nicolaus Canuti Patruus, fraterque Henrici. Quia multum et militaribus et Christianis dotibus valebat Canutus, incidit in odium tum Cognati sui Magni, qui filius erat Nicolai, tum etiam alterius Cognati Henrici ex Svenone [(printer); sic: Suevone] altero Nicolai filio. Auxit odium et invidiam, quod Lotharius Imp: Canutum Saxonum et Oboritarum Regem crearit: quam ctiam ob causam Nicolao exosus fuit. Eo evasit odium Cognatorum, ut constituerint eum per insidias occidere. Quare sub amicitiae et devotionis specie eum invitant ad locu mremotum ad celebranda festa Natalis Domini: quo demum in loco eum occidunt. Hermindus Canuti frater a populo ob dictam mortem commoto in Regem assumptus caede Magni et Nicolai mortem Canuti vindicavit. Anno 1130. Molanus, et Surius.
Gradum feramus, quam palatinas domos
Subea mus aulae. Credo Timonem levi
Praemiffum in alno, patruo iam se meo
Stitiste fidum nuntium, ac strage hostium
Depurpurata maria, piratas procul
Sinu repulfos Balthico, et partam fuo
Regno quietem, Civibus pacem, integra
Fide attulisse.
HER:
Sanus hic sensus fuit
Sapientis animi. Vos, prius quam nos sacras
Adeamus aras, supplici voto DEO
Grates daturi, filii Aurorae, auream
Solis parentem fistulis, fistris, chely
Excipite ritu patrio, et plausum date.
Et veritati ad Regies aures patet
Securus aditus, nec tuo quidquam, pater,
Demitur honori, quem tibi a chara decet
Sobole referri, sensui adversum tuo
Sensum recludam.
NIC:
Sanguinis rivus mei
Qui manat inte, plurima favofum in tuum
Blande perorat. Liberam verbis tuis
Patere arenam iubeo. Quo tecta est minus,
Hoc gratiorem veritas frontem exerit.
MAG:
Palmacum in umbra, quas peregrinis tulit
Canutus oris, creditur nafci quies,
Sed fallit error. Inde turbari magis
Tranquillitarem Civium, et regni [(printer); sic: regna] otia,
Adverte genitor. Sonitus armorum nova
Expergefecitbella. Nam tacitus suis
Qui se tenebat finibus Suecus, gravi
Exulceratus vulnere offensam premit.
NIC:
Quo sauciatus vulnere? aut quonam dolet
Offensus ictu?
MAG:
Quae diu nodosacro
Stetere vincta foedera, et Suecum aurea
Danis ligabant pace, convelli dolet
Dani procella exercitus. atque hinc suis
Securus ut sit finibus, Martem pari
Furore munit. Regiae curae ad latus
Suspicio semper socia riva lem timet.
Omnemque larvem metuit.
NIC:
Et Sueco et mihi
Maris potestas libera est Quid hinc sibi
Metuere possit?
MAG:
Iustior tanto dolor
In mente fervet Regia, quanto putat
Esse graviorem iniuriam, solvi fidem
Foedusque rumpi. Crevit exinde hic furor,
(Ut solet euntis crescere ad furias Noti
Adulta flamma) quando purpureum mare
Sanguine natare vidit hostili, et tuam
Classem vagari Balthico impunem aequore,
Spoliisque onustam Daniae in portus sua
Vertisse vela. Subditi haec narrant tui,
Scribuntque amici Daniae, quibus est amor
Necessitati Sueciae, in lucrum suum,
Offerre nmerces. Vereor, ut sparsu: cruos
Frigida in arena semen invidiae riget,
Unde furialem crescat in mestem dolor.
NIC:
Tua mihi cura perplacet; sed non timor
Communis hostis Thracia est illi, et mihi;
Commune poena Thraciae utrique est bonum.
MAG:
Si fiat ipsa praeda communis quoque.
NIC:
Quam gloriofo Marte Canutus tulit?
Haec est faventis grande fortunae bonum
In nos reflexum. Si Prior Suecus suo
Marte occupasset, parterer: hanc prior impulit
Canutus; habeat. Praeda non pretio solet
Levi haec parari. Saepe quin proprii emitur
Cruoris amne.
MAG:
Si innocens bellum fuit,
Hostique praeda rapta non ullum tulit
Vicino amico incommodum, nullum locum
Offensa reperit. Unde si frater tuae
Coniugis in iram mente commota calet,
Aliquam a nepote praebitam offensam argue.
NIC:
Mala haec sequela est. Alia, qui venit prior
Timon ad aulam, detulit: nos hic iubet
Vivere quietos, de que Canuti fide
Nil suspicari: ac inde virtuti suae
Nos praeparare praemium dignum decet.
Quam ratio, habenas patrii regni in finum
Minus merentis conferat; non sic mihi
Caecus erit: oculus, languida aut residis manus
Vindicta, ut ira iaceat, et nullo paret
Occurrere obice.
AQU:
Quod quod audari subis
Discrimen animo, socius ingenua fide
Subibo tecum. et quando iam iussa est procu!
Aula exulare veritas, fraudivia
Pandenda restat. Saepe, quam captus dolis
Rex veritati denegat, fraudi exh bet
Benignus aurem.
MAG:
Verba iam labris premo
Operique mentem praepara. Videor mihi
Audire nota voce Canutum loqui.
Hic in recessu verba venari libet.
Ruptasque nave: litoro in nostro obruit.
NIC:
An adstitere proelio Sueci?
CAN:
Manum
Adferre prompti, nostra si ancipiti loco
Fortuna staret. Barbaras praedam rates
His sponte dedimus.
NIC:
Laudo. Sed nulla hicn mihi
Alia res lata praeda, quam vani fugax
Titulus honoris?
CAN:
Regibus grande es lucrum
Tulisse honorem. Illuitrior nota est honor,
Quam splendorauri.
NIC:
Illustrior: sed non magis
Opulenta. Regum verticen fulgens nisi
Aurum coronet, umbra vix Regum suis
Populis habentur.
CAN:
Aureus splendor magis
Deliquia Regum prodit, ubi puri nitor
Abest honoris. At tibi utrumque aggerit
Benignus aether; quodque debemus Deo,
Tibi utriusque grande vectigal fero.
NIC:
Desiderantis vota tua virtus quidem
Canute adaequat: Umbra mihi tamen levis
Serenitatis integrae turbat diem.
Sed umbra solum est.
CAN:
Regio nubem sinu
Iube exulare; quamque fors error parit
Umbram, fereno veritas radio eliquet.
NIC:
Nescio quid ore, forsan invidia magis,
Quam fama loquitur, Marte commotam tuo
Arsisse in ires Sueciam, et nostris sua
Inferre regnis arma, queis digna in meos
Tonet ultione.
CAN:
Fama rumores tulit
Mendace lingua. Grata tam Suecis fuit,
Quam tibi relata palma: nec fructus minor
Illis paratus: quodque constantis nota est
Indubia fidei, manibus et lingua dedit
Rex ipse amoris signa.
NIC:
Cor mihi in labra
Riden e gaudio exilit, et omnis cadit
Suspicio mente; quaequive mihi sinum occupat,
Securitatis certa spes umbras fugat.
At tumereris plurimum, leve interim
Munus capesse a Rege Slesvicum. Tuis
Inferius istud esse promeritis scio,
Tamen modestus mentis excelsae vigor,
In hoc amorem munere agnoscet meum.
CAN:
Est ampla nimium, qua quive transcendit meor
Mercet labores, siquive non grandis foret,
Affectus iste Regius grandem facit.
Quod mihi faventis dextra fortunae dedit,
Commune Regifacio, captivos duos
Fidei probatae Regio obsequio pares
Promtosque sisto: Mahomet huic nomen dedit,
Osmannus alter dicitur.
NIC:
Munustui
Osculor amoris.
OSM:
At ego Canuto velim
Servire semper.
MAH:
Nec ego Canuto velim
Unquam revelli.
CAN:
Gratiam agnosce, et tace,
Comes ibo ad aulam Regiam, cui me quoque
Servire cernis
NIC:
Regiam mecum subi
Canute victor. Dania at palmis tuis
Securitati reddita, in plausus eat,
Tuae et trophaea aeterna virtuti erigat.
RAGUNDA. ALFIDUS.
RAG:
COnnubiali vinculo nullus magis
Est nodus arctus. corpora duorum ligat
Sed stringit animas, perquive non mites furit
In mente plagas. Quisquis hunc dixit iugum,
Erravit. Uno saepe coniuncti iugo
Trahunt iuvenci aratrum inaequales, labor
Quos aequat unus: longa sed geminos tamen
Unire amore coniuges nescit mora.
Olim marito foedere Henrico sui
Volente patre iuncta, quem aequalem mihi
Faciebat amne sanguis illustri fluens,
Sed genius impar impares mores habet.
Suspecta quaevis umbra vesanum excitat
Illi furorem; nulla zelotypo est quies,
Fruique pace Coniugem nulla sinit.
Hinc me virili veste contectam metus
Ultimaque desperatio in fugam rapit.
Heu me! fugacem sequitur Alfidus.
ALF:
Pedem
Regunda siste. Nosco te, quamvis virum
Initeris habitu.
RAG:
Sidera, auxilium date!
Alfide, adimple nominis sensum tui.
ALF:
Implebosi sim fidus Henrico, et sugae
Te retraho calle, et coniugi reddo tuo.
RAG:
Alfide, utrique fidus es, si te mihi
Comitem fugaci iungis, et honoris mei
Es testis idem, et tutor.
ALF:
Ut fugiam comes?
Benignus istud crimen avertat polus.
Quod tu insolente crimen admit tis fuga,
Huius ego solus debitas poenas darem.
RAG:
Aliquid subesse sceleris huic fugae aestimas?
Natura suadet, iura concedunt: nihil
Securitatem prohibet. Henrici ad latus
Secura nunquam vivo quot sur gunt dies,
Tot mihi supremos censeo, et semper metus
Cum Sole surgit, umbra ne Henticum novo
Armet surore, et toxico, aut ferro mihi
Noctem supremam provehat.
ALF:
Iustus tuut
Ragunda timor est: quam tamen legem tibi
Natura dictat, illa me nequit meo
Solvere reatu. Namque si vivo vagus,
Saeam timere debeo Henrici manum.
RAG:
Pio salutem credo Canuto meam.
Non hic timori infficit clypeus tuo?
ALF:
Hic scopulus ipse est. Nomen, et famam, et decus
Canuti adoro: Fidus Henrico tamen
Nunquam esse servus desino, cuius tibi
Promitto amores, si fuga coepta redis.
RAG:
Ego redire ad coniugem? Prius gelu
Cum flamma inibit foedus. Aut ibis mihi
alfide socius, aut ego sola in fugam
Praecipito gressum. Si impedis, aliae in fugam
Minatur sibi pugione.
Viae patebunt.
ALF:
Subsequar, dum a dhuc licet
Sperare magnae mentis imperium suo
Dandum furori.
HENRICUS. MAGNUS.
HEN:
Femina o grandis mali
Semen nocivum! Nomine sub uno latet
Res gemina, damnum honoris et vitae simul,
Si quis subivit retia incautus semel.
MAG:
Condoleo sorti, Henrice, quae torquet tuum
Pectus, sinistrae, sique sit linguae meae
Vel dexterae necessitas, lingua et manu
Servi fidelis semper obsequium dabo.
HEN:
Haec promptitudo merita transcendit mea,
Menumque votum. Stulta Ragundam fuga
Abripuit isthinc, illa (quod tangit mihi
Imos recessus pectoris) secum meun
Rapuit honorem.
MAG:
Doleo. sed quod est, tibi
Aperire liceat, stulta Canuti intimo
Amore capta est. Fama iam toram vaga
Implevit aulam, amore Canutituam
Arsisse pridem Coniugem, auctore hoc fugam
Intisse, comite hoc, hoc duce alieni plagas
Adire mundi.
HEN:
Multa iam fluxit dies,
Mensesque, et annus, ipse quod centum excubo
Attentus oculis; nulla Canutum tamen
Suspicio potuit tangere, aut umbra levi
Amor notari.
MAG:
Astutus in fraudes Sinon
Simulare didicit, nullus ut facile animum
Penetrare possit. Coniugis certa estfuga.
Nec levibus auctor esse Canutus notis
Apparet: ante Regis imperio prope
Urbem locare militum iussus globum,
Ne quis repente Vandali inserpatituror:
Huic illa forte providam traxit fugam.
HEN:
Si vera sint haec, quid quid est dirum styge,
Quidquid procellae fulminum caelo, traham
In ultionem. Tu prius mentem patris
Ad aequalitatem flecte.
MAG:
Tiu potius tuo:
Expone luctus: unicum, quod ine manet,
Spondeo, furorem patris acensa magis
Stimulate flamma Intempore en profert gradum.
Resume pectus, mentis afflictae impetum
Ad cotem honoris acue: ego volvam rotam.
Durumque genium. Hinc illa suscepta fuga
Suam salutem quaerit: hinc oritur tui
Doloris haec acerbitas.
HEN:
Erras. Amot
Fructus in istos exilit, cuius face
Aulae tyrannus, nominis latro mei
Canutus ardet, quem quidem primum levas
Regiaead honorem; at ille calcato meo
Honore, fama, gloria, et thalami fide,
Graditur in altum.
NIC:
Pone non gratis modum
Henrice verbis. Cautus observa mei
Fines honoris. Regiae nec est meae
Tyrannus ille, nec ego crudelem fero
Tyrannum in aula.
MAG:
Si pater iustis negas
Aurem querelis, esse vix iustus potes.
NIC:
Non ego querelis Regium auditum nego,
Sed insolente nolo proponi modo.
Prosequere reliqus.
HEN:
magne Rex, memoritenes
Animo, Svenonis esse me sobolem, et tuo
Generi propinquum: Sanguinem si quae meum
Obscoena labes foedat, in stirpem tuam
Reflectit umbram. Ac inde, quam poscis tui
Vitare maculam nominis, tam etiam meum
Puntre debes debita poena probrum,
Quod se revolvit stirpis in labem tuae,
NIC:
Debeo, voloque. Labis auctorem tuae
Meaequive prode.
HEN:
Veritas odium mihi
Ne pariat, oro.
NIC:
Loquere.
HEN:
Canutus probri
Est huius Aucotr.
NIC:
Credere id prohibet mihi
Perspecta virtus: indeoles illum sua
Satis tuetur.
MAG:
Genitor, r Henricus nepos
Tuus hinc querelam grandis aspersae sibi
Notae recenset; inde Canutus nepos
Arguitur alter. Arbiter geminos sedes
Inter Nepotes: Regiam aequali tene
Pondere bilancem, ut illa nec dextrum in latus.
Nec in sinistrum facilis inflecti queat.
Non ergo nondum cognita causa decet
Pronunciare quempiam insontem, reum
Quem tota damnat Regia, et vulgus canit.
NIC:
Nec innocentem dico, nec possum reum
Pronuntiare, A Iudice audiri decet
Utrasque partes, antequam sententia
Pronuntietur. Interim fugitivam eques
Celer sequatur, sistat, et rursus meam
Revehat ad aulam.
Texisset umbra nemoris, Henrici in manus,
Et in cruentam praeda venissem necem.
Quis hic filente nemoris umbrosi in sinu
Externus hospes obvium adportat gradum?
Carrecta qua se porrigunt, condam caput,
Latensque densis arborum subter comis
Venabor avido lumine abeuntis gradus,
Et aure verba, forte quis sit hic, sciam.
ANG:
Hic ego morabor: Daniae tu aulam subi,
Mihique propere adesse Canutum iube:
Suae salutis cura si tangit fibras,
Omnes relicta Regia abrumpat moras.
COM:
Tene ergo nemoris invii ignota plaga
Solam relinquam? Ratio me prudens vetat,
Amorque prohibet.
ANG:
Perge: sum tuto loco.
RAG:
Amice salve.
ANG:
Amice? Quis loci favor.
Pietasque blandae sortis arridet mihi,
Uttalis heros, qualis ex vultu tuo
Et ore splendet, servulum tantis suum
Titulis honoret?
RAG:
Parce; nec servum tua
Te forma loquitur; nec ego sum, qualem putas,
Superbus heros: sed solet amicos amor
Plures in unum stringere. Is, quem tu palam
Ingloriosum fassa Canutum es, tua
Facit videri in fronte Canutum. Suae
Ego adoro famae gloriam. Hinc amor ligat
Distincta in unum [(printer); sic: unam] pectora, et tibi quoque
Nectit per illum. Parce, si videor nimis
Audax fuisse. Si quis hic error fuit,
Veniam meretur, Innocen: semper fuit
Delictum amoris.
ANG:
Error hic dignus sua
Est laude. Sed prosare: Canutus diem
Hunc agit in aula?
RAG:
Mane, cum nascens dies
Prodiret undis, Regis imperio fuit
Iussus propinquum milite tueri mare:
Et iam redisse credo.
ANG:
Num imperium tenet
Adhuc supremum militum?
RAG:
Regis favor
Tenet hunc, fovetque. Sed ferax semen mali est
Honor, favorque Regius: semper sequax
Livor canino gloriam morsu petit.
Dum favor honorem partutit, eodem exilit
Invidia partu.
ANG:
Magna Canuti potest,
Soletque virtus frangete invidiae impetum.
RAG:
Invidia saepe toxicum ex ipsa trahit
Virtute: qualis Musico a cantu tigris
Bibit furores.
ANG:
Is meo capiti imminet,
Quicumque casus premere Canutum potest:
Nec ante in illum proruet, quam me opprimat.
Hac mente venio Saxonum ductus plaga,
Puliusque iussu coniugis: metuo tamen
Ne vestis ista Saxonum ficta ad modum
Me prodat aulae.
RAG:
Prompta medicina est malo.
Servitque utrique. Si tibi menti sedet
Latere Danos, vestium mecum tuum
Muta apparatum, et pectocis seda metum.
Mihi, dum sub oras Saxonum tendo, tuus
Serviet amictus.
ANG:
Laudo consilium. Hinc abi
Comine tandem; teque Canuto exhibe;
Et quod videre licuit, hoc illi refer.
RAG:
Hic in recessu nemoris et vestem et comam!
Mutare licca'.
ANG:
Faveat inceptis polus
Et innocentis fraudis aspiret dolo.
Inpebis oculos; perque millenas tegi
Patest figuras, facilem ut inveniat fidem.
Sit una flamma pectori Henrici, et patris
Infundet ignes.
MAG:
Fraudis ingenium ferax,
Fraudemque laudo. Saeva regnandi sitis
Omnem putati sceleris absolvit notam.
Nec credo Adrastum precibus invitam meis
Operam daturum: longus id suadet sui
Amoris usus. integra et mentis fides.
Ibo, antevertam in Regiam Adrasti gradum.
Tua vox ademptum militi nostro metum
Infudit hosti, spiritum menti addidit,
Roburque manibus: quodque generosum fuit
Animis resumptis calcar, exemplum tuum
Omnem secundo Marte Danorum chorum
Per scissa traxit agminacadentum hostium,
CAN:
Haec mitte frater. Omnis eccelo venit
Numine iubente pain a Si quis est vigor,
Quem nos in armis getimus, illlus levis
Umbra est vigoris. Debitus totus Deo
Eit hic triumphus: illius sacris tholis
Figenda demus spolia.
COM:
Quo Princeps gradum
HER:
Audire libeat.
CAN:
Vocis est notae sonus.
HER:
Tuus est Cominus.
CAN:
Cuius imperio venis
Comine sortis? Integra gaudet mea
Salute Coniux?
COM:
Gaudet, et caelo tibi
Parem precatur. Unicus menti est dolor,
Quod sola, et impar ponderi populos regat.
Hinc te propinquum postit, ut Cives tua
In frena cogat; quodque debilior nequit,
Tu fortiore dextera imperium regas.
CAN:
Quos timida fluctus metuit?
COM:
Arcana iube
Tibi haec referri sede.
CAN:
Quod poscit, dabo.
Herminde sacras Numinis ad arac praei.
NICOLAUS. MAGNUS. HENRICUS. ADRASTUS.
NIC:
MIssus ab arena Martis aspectus meos
Subeat Adrastus; cuius adventus novi
Adfertlevamen gaudii. Hic, vernis ubi
Blanditur herbis zephyrus, et grato fluit
Illimis unda murmure; herbarum viror
In me refsexus erigit grandem spei
In mente molem; et fontium cadens lepor
Submergit undis omne curarum genus.
ADR:
Rex magne, vive. Pronus aspirat tuis
Olympus armis, quemque successum potes:
Vovere donat. Nontot Autumni rigor
Aquilone mixtus arborum frondes rapit.
Quot vel rebelles Vandali ferro tui
Cecidere Martis, Marte vel capti in tuas
Abiere partes.
NIC:
Iste Canuti est labor,
Qui semper aequa gloriam dextra refert.
ADR:
Equidem animosi merita Canutiprobo
Ignemque cordis: ille pectoribus facem,
Facisque flammam, et dexteris vitam dedit:
At quod mihimet redderet dubiam fidem,
Nisi testis oculus ista spectasset meus,
Ragunda laudis plurimum hoc bello tulit;
Ut, quidquid mde publici emergit boni,
Huic debeatur. Illa simulata virum
Induta veste, fronte met venda et manu,
Semperque lateri socia Canuti, facem
Subiecit animo, spiritum dextrae dedit,
Ferro calorem; et prima; quod stupeas, equo
Hostile fregit agmen, et rupit viam.
HEN:
O architecte fraudis! o latro mei
Canute honoris? sic cine irretis meam
Sinon dolose Coniugem, et honorem, et caput
Exponis hosti? quodque supremum imprimit
Animo dolorem, siccine illaqueas tuo
Alienam amore, et debitam Henrico fidem
Nunquam eluendo victimam probro immolas?
Et adhuc Tyrannum dicere infamem vetor?
NIC:
Henrice, mentis impetum freno tene.
Quo verberari scelere te solum putas,
Hoc ipse tanger. Non inexpertam dolis
Ludit puellam; me magis frande impetit:
Mihi ultionis debitae incumbit labor;
Mihi hunc remitte. Perfide, ac Regis tui
Canute probrum! His artibus palmas seris?
Haec est triumphi gloria? Haec sortis manus?
ADR:
Rex magne, parce. Ficta me forsan tener
Imago veri: saepe fese oculus fuo
Errore ludit. Tanta Canutum nequit
Maculare culpa.
MAG:
Tantus aspectum nequit
Illudere error. Vanus est dicti dolor,
Quo comprobasti debitam Regi fidem.
Quem veritatis poenitet dictae, nihil
Ascelere distat perfidi.
NIC:
Forsan mora
(Quod evenire rebus in dubiis folet)
Diserimen auget: agite, truncentur morae:
Ad castra velox nuncius gressum ferat,
Et mihi nepotem sistat. hoc testor iubar
Solis videntis, culpa si tangit reum,
Vorsi in furorem amoris exemplum dabit.
Amoris obligabis Henricum.
ALF:
Volo,
Quocumque princeps magne, me servum iubes.
Nimias Cominus missus hinc ducit moras.
Heu me! quis horror pectus invadit metu?
Quid si cruento chalybe Canutus meus
Vulnus bibisset, cuius immani dolor
Acerbitate serperet, quodque obvium
Est cogitare, scire me sortis suae
Casum vetaret? Ergo quid necto moras?
Ego, ego medelam vulneri inflictodabo:
CAN:
Quid hinc repente submoves gressum fuga
Subsiste.
ANG:
Non Hinc fugio; fugientem sequor.
CAN:
Alium Angelina sequeris.
AN:
Et noscis meos
Canute vultus? nec tuam fallit coma
Peregrina mentem? nec pio ludit dolo
Aslumpta vestis? Experimentum fuit
Fuga simulata amoris.
CAN:
Est vanus! abor
Celare magnae velle virtutis facem.
Excelsa virtus proditrix ipsa est sui.
Utinter umbras gemma, splendidius micat;
Ut Phoebus inter nubila, refulget magis.
ANG:
Absifte laude plurium Hoc laudis mihi
Est omne pretium, quoque fas mihi unico
Est gloriari; quod meus es, ego tua.
Canute, nullo comite stipatus latus
Hoec densa silvae Iustra subilsti? Tuus
Ubi est Cominus?
CAN:
Solus ut adirem hoc nemus,
Nulloque cinctus comite, mihi fidus fuit
Auctor Cominus: forte ne reditus tuus
Ulli pateret.
ANG:
Audio armorum sonum,
CAN:
Siste Angelina: quidquid adversum [(printer); sic: adversus] irruat,
Arcebo ferro.
ANG:
Nominis quoddam mei
Statusque Coniux edere indicium cave.
Quo saepe fusus hostis, et pulchrae tenor
Pacis reductus? Tanta Canuti qucat
Manum notare vilitas? stirpem meam,
Meumque tanto sanguinem aspergam probro?
Aliis reserva manibus infames notas
Has vinculorum? Regium nomen mihi
Omni catena fortius stringit manus.
Sequar ego, quo Rex imperat; certatibi
Gaudere pace nobilis Iuvenis datur.
ALF:
Nec tibi, nec illi parcitur: utrumque imperat
Rex vinculari.
CAN:
Sceleris alieni innocens
Supplicia ferat?
ALF:
An innocens sit, an reus,
Expendat alius; plectat, absolvat; nihil
Me tangit istud; Cura quod mea exigit,
Est, imperantis Regis imperiis manum
Gerere obsequentem, quamlibet precio mei
Obtemperandum capitis et vitae foret.
CAN:
Temeraria tua dextera si quidquam audeat
In innocentis Iuvenis immeritum caput,
Tua vile precium vita persolvet nece.
Applicat manum capulo, sed non Aringit, quia Angelina impedit.
ANG:
Princeps calentem retrahe a ferro manum.
Quaecumque te sors verset, haec sortis meae
Erit una semper regula. Haud solus feres
Immeritus antri carcerem; et tecum frui
Vita est amoenum, et dulce mihi tecum est mori.
Uterque vita est innocens, nec te ferit
Nec me umbra sceleris: alter alterius erit
Scutum et levamen. Purior nec se meae
Lux innocentiae exeret, quam si tua
Lateat in umbra.
CAN:
Iusta quos suasit meo
Animo furoresira, tu solus tuo
Amore reprimis. Unicum insausto mibi
Hoc est levamen, sorte te mecum pari
Habere comitem Spente, quo vocas, gradum
Una feremus: sequere post tergum cohors.
Conferre in illum, cuius in fibris calet
Ambitio regni, quique spem sceptri sibi
Haereditatis iure non dubtam facit.
NIC:
Nondum paternum, nate, consilium tenes.
Tu mihi levamen unicum, et stitpis meae
Spes una, Magne, es. Ergo non decuit tuum
Periculo si fluctibus Martis caput
Dare opprimendum. Dubius eventus mihi
Belli hoc prohibuit. Quod mihinon est datum
Praeominari, fama Canuti hinc micat,
Ubi ego volebam perditam; seque inclitis
Agit qua drigis: quem que sperari sibi
Fas est honorem, vita Canuti sua
In luce sepelit. Nate, non demum vides,
Si vivit, ille, dubius eventus tuo
Sceptro minatur, ille si moritur, tenes.
Solium paternum. Quando spes alit duos,
Minor in utroque est. Certior scopum tenes,
Si pereat ille, qui esle rivalis potest.
MAG:
Sed maior inde surgit, unde- Aurem mihi
Quis hinc tumultu miles insolito ferit?
Metumque in ipsos cordis infunditsinus?
Sequitur fugacem, quaque convertit gradum,
Flagellat animum. Magne Rex, qu a se nemus
Densas in umbras colligit, solisua
Consilia agebant. Solishuc radios neges
Potuisse mitti. Regiaeat penetrant manus,
Quo Solis ire radius ardentis nequit.
Haec illa tecta veste mentita viri.
ANG:
Heu me! Cominus proditor, rupta fide,
Detexit aulae, veste quod falsa abdidi.
ALF:
Hanc involantis militis cursum manu
Ut raperet iste, nescio an ferro magis,
An magis amore fortis, opposuit latus,
Minasque precibus miscuit, et omnes fugae
Tentavit artes.
NIC:
Militi nostro manus
Opponere ausus? Regiis tanti est tibi
Parere iussis? Roboris nempe hac tui
Documenta prodis: Martii hae [(printer); sic: haec] cordis notae,
Hi sunt triumphi, et pulchra virtutis tuae
Exempla? raptam coniugem alterius sibi
Amore vetito iungere; atque armis meis,
Quibus salutem patriae, et regni, et meam
Decuit tueri, petere per summum nefas,
Ipsius animam Regis? Huc regni sitis,
Et execranda pestis ambitio gradum
Malesana movit? Iam patet ficta dolus
Qui nube latuit; pateat et regno, suas
Me rege structis fraudibus poenas dari;
Et aequitatis neminem impuni modos
Violare facto:
CAN:
Iustus, et recti tenax
Legum tueris iura: mihi nullum nefas
Corripuit animum. Iniurius genio tuo est,
Quicumque tanto a Principe insonti sibi
Supplicia metuit imprimi.
NIC:
Par hoc fuit,
Ut me tenacem iuris, ac meritas dare
Poenas scelestis crederes, quando impium
Es crimen ausus. Tempus illecebris fuit,
Fictaequive fidei, qua fidem et amores meos
Tibi obligasti. Larva detracta est: pater,
Qui lusit ante, fraudis occultae dolus.
CAN:
Vidistis oculi siderum puri meae
Fidei labores, testis est terra et mare,
Tuque ipse nosti, quantus in campo cruor
Late cadentis hostis exhaustus fibris,
Tuae ut rigarem laureae augustum decus.
NIC:
Ut praeda amoris fieret alieno thoro
Iurata coniux.
CAN:
Non satis mente assequor
Sensu involuta verba quae dubioseris.
Deterge dictis nubila: alterius ego
Thalamum in volavi? Coniugem alterius ego
Seductor audax sustuli?
NIC:
Auditis pium,
Probum, pudicum, Veneris ignarum, fide
Intaminata candidum? Fare, haec tua est?
Haec impudica, coniugis fui immemor,
Suique honoris?
CAN:
Est mea haec, mea est.
ANG:
Sua
Fuique, eroque quamdiu his membris calor
Ardebit animi, et spiritus cordis sinu
Vitam fovebit.
NIC:
pectore impuro extraham
Contaminatum spiritum, et tandem sua
Post hac vocari desines.
CAN:
Tuo obsequi
Alias paratus Numini, hic nulla audio
Imperia Regis. Esse tu invitus potes,
Sed ista nunquam desinet iuris mei
Amoris esse: sique non cauta mahu
In innocentem immerita supplicia paras,
Inte redibunt.
NIC:
Perfidum, atque audax caput,
Vindiceque dignum fulmine, haec coram mihi?
Nec ulla caelo fulgura effracto tonant?
Et parcit ira militis? Si qua est fides
In me meorum stringite impuras reis
Post terga palmas: quaquetenebrosos specus
Profunda turris aperit, huc fimul impia
Sepelite capita, noctis ubi perpes color
Omnem serenae lucis excludit diem.
MAG:
Uterque parium criminum reus ferat
Supplicia paria: singulis carcer suus
Sit singularis; sola communis fluat
In utrumque poena.
ANG:
Sola scurrili latus
Custode cincta? sola non meritas tranor
Carceris ad umbras? sola? et hoc poterit mei
Conditioferre sanguinis, et honor meus?
MAG:
Audi pudicam, et integra castam fide,
Amantem honoris! quantus in verbis pudor?
Hoc nempe claro sanguini, ac stitpituae
Fuerit honori, sola quod sexum viri
Mentita veste per peregrinas soli
Plagas oberres? Ista conftantem probant
Fidem pudoris?
NIC:
Verba quid frustra seris?
Satis est, honoris incapax nuliam aestimat
Honoris umbram. Perge scelerata, et tuo
Amore sruere. Carceritan uno sinu
Mergantur, una culpa quos fecit reos:
Post una plectet poena.
CAN:
Rex audi,
NIC:
Meis
Removete ab oculis impium.
CAN:
Audiridecet
Etiam scelestos, antequam statuasiva
Supplicia sceleri.
NIC:
Plura, quam velim, audii,
Vidique, testis ipse sum erroris tui.
Truncanda tandem verba sunt, et vos moram
Truncatifidi milites, iubeo, et volo.
Sine lege damnat nullius culpae reos.
Veterem Cominus perdidit fidem, et mei
Arcana cordis prodidit.
CAN:
Non, ut putas
Vel te Cominus prodidit, vel Rex tonat
Furore iniquo. Numinis iusti pios
Agnosce nutus: hic coronarum mihi
Tibique messis surgit, et caeli datur
Signum faventis. Placeat aeterno breve
Mutare damnum gaudio, atque animo levem
Forti dolorem ferre; queis emitur bene
Peritura nunquam gloria, et meta carens
Caeli voluptas. Quando iamsortis mihi
Affulget huius radius, hoc unum est super,
Uttinctus amne sanguinis fidei meae
Candor rubente fulgeat ab ostro magis.
ANG:
Procul cruoris symbola a Pheobo meo,
Ortuque in ipso gloriae, occasus tui
Tristis triumphi. Laureas, palmas, decus
Victoriarum destinat caelum tibi,
Arcusque secto marmore erectos tuis
Titulis honorat, praemium dextrae tuae
Quae tot profundo victimas Orco dedit.
Sed heu! quis horror noctis hoc antrum subit
Lucente Sole? Nuncium extremum necis
Haec spectra portant.
CAN:
Purior ab ipsis dies
Exoritur umbris. Ista venientis spei
Aurora prima est. Quis mihi Osmannum Deus
Hoc fert ad antrum? Osmane, quis soli viam
Tibi pate fecit? Aula quid parit novi,
Quod scire prosit?
OSM:
Constitit magno mihi
Concessus aditus: Semita haec frameae meae
Est empta pretio: durior custos petra
Prameae recepto munere ingressum dedit.
Gaudia parabam ferre Canuto meo,
Inimica vetuit sortis eversaerota,
Rexfervetira, fulminat, tonat, iacit
In voce tela. Magnus Henrico comes
Et Aquanus animant igne suggesto impium
Regis calorem. Qui tuo obsequio meam
Vitam obligavi. protinus gressum huc tuli;
Ut prostituto capite fugiendi viam
Tibi parerem.
CAN:
A moris obsequium tui
Osmane gratum est: Animus innocuus tamen
Fugam recusat. Se facit reum, fuga
Quisquis salutem quaerit. At Regem furor
Qui versat, unde natus est? Cuius reos
Nos esse sceleris arguit?
OSM:
Vetitos putat
Vos agere amores; Coniugem Henrici tua
Fraude esse raptam, quaequive poenarum tibi
Socia Angelina est, este Ragundam autumat.
CAN:
Egone alienam Coniugem? Henrici thorum
Ego violarim?
ANG:
Mene consortem putat
Henrici, adeptam scelere Canuti? O Deus!
CAN:
Aenigma sensim prodit, et facies doli
Sese revelat.
ANG:
Falsa nisi lusus mihi
Depingit animus; ille, qui capitis comam,
Vestemque mecum et arma mutavit, fuit
Ragunda vera: iam mihi vocis renor,
Gestusque, et oris linea, et frontis color
Subeunt in animum.
CAN:
Ignota Ragundae hactenus
Mihi fuga fuerat: cumque me Magni furor
Ac ira Regis premeret, et iniqui reum
Raptus vocaret; esse credebam tui
Causa furorem, quod peregrinum viri
Mentita cultum dedecus honori tuo
Famaequive faceres.
ANG:
Nostra libertas tuum
Si tangit animum Olmane, non segni pedes
Succinge penna; quaque frondoso viret
Obscura senio silva veloci gradum
Impelle motu; quaere, scrutare omnia,
Omnesque lustra semitas, si qua latet
Fors miles umbra, cuius in vultu rubet
Alberque vernae primus aetatis color,
Capillus undat candido fluctu, sagum
Colore ludit caerulo: hunc mitis tibi
Si fert olympus obvium, hoc verbo increpa:
Ragunda, ad urbem praepetem cursum cita,
Tua compeditos causa Canutum tenet
Et Angelinam vinculis, et iam ultimo
Luctantur in periculo. Vestis tua
Mutata secum casui huic ansam dedic.
Capis imperata? Nominum voces sinu
Mentis tenace conde.
OSM:
Nil animo excidet,
Quo iussa mandant, alitem impello gradum.
CAN:
Parce Angelina: nostra libertas magis
Compendiosa semita duci potest,
Expedio ad aulam paginam, et rotam rei
Enarro seriem: si patet Regi gravis
Erroris ordo, nostra tranquillo sedet
Secura portu integritas,
ANG:
Quando patet
Iam vinculorum causa nostrorum, nihil
Periclitamur capite: sed nihil quoque
Iuvat Angelinam detegi. Quin si audiat
Ragunda triste nuntium capitis tui
Periclitantis; ultro fugi ivum gradum
Ad nos reflectet: spondet hoc constans amor,
Quo nos adorac. Illa si referat pedem,
Sperare plura possumus: Regis cadet
Erasus error, ira mitescet, cavo
Nos liberatos pulchra libertas dabit
Iterum favori pristino Regis; fugae
Ragunda veniama Coniuge Henrico feret.
Gravius timendum est, vinculis sinos prius
Illa exsolutos resciat. Ragundae amor
Mihi suader ista: ferre nisi mecum brevem
Moram recusas.
CAN:
Gratius tecum mihi est
Hoc turris antrum, quam sine aspectu tui
Et tuta vita, et pulchra libertas: tamen
Integritati grande discrimen prope
Nostrae minatur: forsan et durae neci
Victima cademus.
ANG:
Istud avertat malum
Benignus aether. Hac duce in clarum diem
Errot trahetur, nostra ut integritas suo
Constet vigori
CAN:
Sensui sensum meum
Tuo Angelina subiugo, et mentem probo.
NICOLAUS. HERMINDUS. MAGNUS. HENRICUS
HER:
EQuidem tonarent iusta supplicia in reu
Si gravior illum culpa convictum, pala
Probaret orbi. Tam levi causa haud decet
Sobelem parente Rege progenitam, cui
Tantis stetere sanguinis rivis tui
Pax alma sceptri, Daniae afflictae status,
Securitatis publicae indemnis tenor,
Tuique vita capitis, atque honor tuus,
Haud decet ineptae plebis in paenas trahi.
NIC:
Herminde sensu falleris: semper suae
Sic poena culpae adhaeret, ut cassus labor
Sit, velle iure sanguinis, et alti gradus
Splendore poenis eximi, si quis suis
Vitiis habenas dederit. Impunis semel
Sanguis potentum plurima audacem sacit
In scelera plebem. Imo altior quanto rei
Conditio sese sublevat, tanto scelus
Evadit inde gravius, et satis est levis
Erroris umbra, ut innocens fiat nocens,
Iustusque in illum fulminet poenas rigor.
HER:
Sed liceat, oro, scire Canuti nefas.
MAG:
Partem videris sceleris exacti quoque
Herminde habere: tantus incumbis rei
Defensioni; reque Maiestas nihil
Auctoritatis Regiae, aut sceptri movet
Tonantis horror.
HER:
Sanguinis partem trah
Non imputati sceleris.
MAG:
Incerta satus
Genitiice ducis sanguinem.
HER:
Patri meo
Regale stemma debeo. Henricus mihi
Magnus. priusque genitor est; cuius potens
Tu rapere sceptrum fraude, non merito cupis,
NIC:
Ambo silete. Lance me iusta decet
Examinare litis ambiguae vices.
HER:
Iustitia sancta poscit audiri reum,
Astraea non est caeca. Designa locum,
Telum priusquam torqueas. Nunquam reoc
Confundere innocentibus, iustum fuit,
Quodcumque sit, palmare Canuti scelus
Nondum probatum est.
NIC:
Fastus hic nimia mei
Benignitate peccat, et superat modum.
Herminde vocem comprime, ac aula pedem
Effer super bum, nec pritis tenta gradum
Inferre, quam te Regis imperium vocet,
HER:
Sileo, abeoque, forte sed mei vice
Nimbus Gothorum Baltico allapsus mari
Subibit aulam, quodque tu nondum times,
Ferro loquetur; utque Ragundam, suam
Neptim periculo eximat Suecus, suis
Violentus armis funera et strages dabit:
Aut forte laesa morte Canuti suum
Armis requiret Principem; et qua se explicant
Felicis arva Daniae, infundet gravem
Martis procellam; sanguinem et Ducis sui
Tuo reposcet sanguine.
MAG:
Incassum allatrat
Diffusa caelosidera iratus canis.
Abrumpe segnes, magne Rex, tandem moras:
Est fulminanda poena, qua pendet tuae
Securitatis linea, et fama, ac honor.
NIC:
Scyllam et charybdin inter ambiguo natant
Consilia flexu. Ponderis non est levis,
Spargere cruorem Regium Astraeae manu.
Hic sanguis, arma germinat, et agmen parit
Quaecumque gutta militum, quorum furor
Ultor redite verticem in nostrum potest.
HEN:
Nec inulta nostri iura violari thori
Tolerabit unquam Nemesis. Et mihi est patre
Abrege ductus sanguis et, magno fluers
Svenone stemma; et populus adstrictus fide,
Fortisque ad arma; cuius armatae manus
Nostrum tueri verticem ferro queant.
NIC:
O sors iniqua Principum, et nunquam sat
Ploranda la chrimis! Multa si circumfluat
Et filiorum, et sanguinis amici cohors;
Est multus hostis: Uritur quivis siti
Regalis ostri: Quisque regnantis cupit
Videre mortem: dumque per varios eunt
Ad sceptra calles, purpurae augustum decus
In frusta lacerant: quodque miserandum est magis
Cor regis ipsum dividunt cura et metu,
Et omne pulchrae pacis extinguunt iubar.
Si sterile Regum stemma progenie caret,
Auctoritatis Regiae perit decus,
Quivis timore ludit incusso sopor,
Larvasque fingit; omne vilescit iubar,
Et subditorum subditum Regem facit.
MAG:
Quos mente trepida concipis, Pater, metus
In brevia navem desides morae trahunt,
Ubi perit omnis naufragae mentis vigor.
Impavidus inter conciti rixas maris
Navita periclis forris insultat suis,
Domat que fluctus Nonne convicti re??
Nonne et reatus Regiis oculis pater?
Nullam meretur Iudicis libram hoc scelus,
Ut ambigente pendulus cura haereas.
Uterque meruit opprimi inhonesta nece.
Decerne mortem: hanc aequitas Iuris petit.
NIC:
Supplicia quamvis ultima, et acerbam necem
Ambo meruerint; aequitas poscit tamen,
Partes ur omnes Iudicis iusti impleam.
Rei audiantur: arbitrum vitae et necis
Statuo Senatum. Sic odia plebis meo
Procul removeo capite.
Est iste? Dic, quis? forte Canutus meus
In campo obivit?
ECH:
Ivit.
RA:
Ad necem?
ECH:
Ad necem.
RA:
O pura caeli sidera! o mites faces!
Qua, quaeso, causa mea voluptas mortua est?
ECH:
Tua est.
RA:
Mea est? An ludis errantem Deus?
Cuius perivit dextera quem tu regis?
ECH:
Regis.
RAG:
Cruente latro, Canutus tuo
Ferro peremptus occidit? Dira o manus!
Atroxque fertum! Redeo: vis me regredi?
ECH:
Redi.
RA:
Redibo. Larva mihi fraudem parat.
Quis iste, qui redire me iubet Deus?
ECH:
Deus.
RAG:
Deus respondet. Illius decet
Obtemperare nutibus, quoquo vocet.
Heularva! Nonne dixeram a larvis mihi
Dolum parari?
OSM:
Siste, contempler tuum
Generose miles frontis ac oris decus.
Coma tibi radio solis immixto fluit.
Tibi verna species oris, et sagum tibi
Colore ludit caerulo. Es, cuius mihi
Hoc evocandi nemore commissus labor.
Ragunda, ad urbem concitum gressum refer.
RAG:
Qua se inferorum sede ab infausta trahit
Haec umbra Lethes? Tune Avernalis lues
Meos loquentis voce reperebas sonos?
OSM:
Neque ego loquentis verba percepi; neque
Audisse memini.
RAG:
Cuius imperio venis?
Quo? quando? quis redire me silva iubet?
OSM:
Canutus orat.
RA:
Ille me reducem petit?
OSM:
Gradu citato Causa non patitur moram.
RA:
Quae causa tandem est?
OSM:
Carceris opaci specu
Socia Angelinam clausus extremam sui
Exspectat horam funeris.
RA:
Tuae o Deus!
Fuere voces. Causa quae fecit reum?
OSM:
quod Angelina veste mutata tuos
Sumpserit amictus: unde delusi dolo
Et Rex, et omnis aula Ragundam putant
Quae fugit aula.
RAG:
Quae tulit vestem meam
Ergo Angelina est? Ambo discrimen mei
Adiere causa et ultimum expectant necis
Minantis ictum? Non feram: impulso Notos
Gradu anteibo; mille per capitis prior
Pericula mei mille per mortes ruam,
Quam cruda patiar fata Canuti mei
Causa subire. Sequere, et infamis rei
Expone seriem.
Hoc mitios aether mentis avertat sinu.
Tui me honoris cura, me fidei tuae
Amor satigat; quoque non vellem, pio
Calcari adurget
HEN:
Ecce, consilio redux
Adest Aquanus; ille, qui praesenstuas
Vices obivit, ordinem rei adferet.
AQU:
Auguste Titan Daniae, et patriae pater,
Idaea Regum, iussus imperio tuo
Senatus istam paginam, lacrimis magis
Quam defluentis septae scripsit notis:
Rigidoque iuri legis intentus, reos
Adiudicavit ultimae morti, licet
Sint stirpe nati regia. Teneri mihi
Affectus an mi paginae infamis notas
Spectare sicco luminum intuitu vetat.
HEN:
Huc cede chartam, corde qui firmomagis
Spectare tragicos sortis eventus scio.
Si flueret ista sanguine reorum, magis
Recrearet animum.
NIC:
Indignus affectus piam
Subire mentem Principis, qualem tibi
Natura tribuit. Iudicum sensum lege.
HEN:
legit Summus Senatus Daniae expendit scelus,
Probationes audiit quod lex petit,
Pronuncia vit morte damnandos reos,
Parente natos Rege, Canutum et suo
Raptam Ragundam coniugi. Hanc, quod non sui
Contenta thalami iura violavit. proco
Adhaesit alii (quod scelus leges iubent
Morte expiari) Regium in caput proci
Arma excitavit [(printer); sic: excitarit] , Daniae in regnum impulit,
Regemque movit Sueciae, armata ut mare
Classe tabularet, seque violento impetu
Nostris plagis infunderet.
NIC:
Tantum nefas
Temeraria ausa est? Longa non ibit mora
Supplicia sceleri paria tam enormi cadent.
Prosequere reliquum pagmae.
HEN:
Hunc, quod eam fugam
Texit colore, quodque fugitivam suis
Tutatus armis; inque custodes sui
Vim praeparare Regis est ausus: manu
Nudavit ensem Rege spectante: exteros
Perlarga Reges munera in pacta impia, suum
Foederaque traxit: Daniae imperium
Haereditaris iure quod iactat) iugo
Subdere paravit. Una Regalis fuit
Mens haec Senatus. Si tamen lubeat, pius
Rex mitigare iura supplicii potest.
NIC:
Quid mitigare? Maior ut vinctos rigor
Feriat agendum est. Sepiam et pennam date,
Decreta Patrum Regia ut firmet manus.
Invita trepidat dextra.
HEN:
Naturam trahe
In iura legum:
NIC:
Iuris obsequiis decec
Servire Reges. Iudicum sensum probo
Meoque firmo nomine, invitus licet,
Tamen aequitatis, patrii et iuris tenax.
Peracta causa est. Prima curarum tua
Sit nunc Aquane, Regium fulmen reis
Ut intimetur, seque supremum parent
Ad mortis ictum.
AQU:
Iusta mandasti: volo
Ut imperatis Regiis constet vigor,
Abi hinc scelesta pagina, et manus meas
Foedare cessa. Mahomet hanc chartam leva,
Regisque iussu defer, ubi vinctus iacet
Canutus antro; moxque Custodi exhibe,
Ut quidquid illa continet, fieri imperer.
MAH:
Eurum anteverto, nutui ut tuo obsequar.
Flexilis amore. Qui tuae mentis dolor
Secreta tangir, neque imitatorem, ne que
Laudem meretur,
NIC:
Scelera puniri probo,
Neque puniisse poenitet: quin siforet
Res iudicanda rursus, in poenas pares
Rigor tonaret. Unicumid mentem ferit,
Quod propria adactum in vilcera mucronem meo
Cruore tinxi. et Regii solii obrui
Firmamen altum: quodque discrimen grave est,
Exasperavi morte Ragundae Gothos.
MAG:
Firmamen altum? Parce Rex, Sceptritui
Pestem eruisti.
HEN:
Quod Gothum Regem attinet,
Mea esto cura, faciam ut impuram scrat,
Et impudicam coniugi infidam suo.
RAG:
Impurus ipse, criminis culpam tui
In innocentem reiicis: thalami fidem
Tu prodidisti.
NIC:
Rege praesente eloqui
Quis audet istud?
HEN:
Unde tam vehemens venit
Calumniarum nimbus in nostrum caput?
RAG:
Gravidus sagittis fulmmum hic nimbus cadat,
Si quae videnti cura vindictae est polo.
Nondum perivi. Cerne: Ragundam vides,
Non, ut volebas perfide, natantem sui
Cruoris amne; sed neque obseuro specu
Vinctam carenis. Vivo, ringaris lices,
Liberaque vivo rigida perfidrae tuae
Ultrix futura.
HEN:
Videone? an vultus meos
Vana umbra ludit?
RAG:
Cernis hanc gemmam, tui
Mentiti amoris indicem? Vultum vides
Sub crine sicto ab conditum.
HEN:
Agnosco nimis
Infame probrum. Fatate tandem in manus
Meas dederunt, sanguine ut tuo eluam,
Quamcumque honori, nomini, ac samae meae
Notam intulisti.
NIC:
Siste non sani impetus
Henrice flammam. Non bene effuso nota
Sanguine lavatur: Imo maiorem imprimit
Vindicta non matura. Si scelus est, meum est
Et iudicare, et plectere. Age, qua vi, aut dolo
Te liberasti carceris opaci finu?
Quae tetulerunt fata in aspectum meum?
RAG:
O Rex aberras Nulla Ragundam suis
Tenuit catena amplexibus Caelum fuit,
Quod huc venire iussit. At dum me reos
Eliberandi vinculis labor tenet,
In vincula ipsa rapior.
MAG:
Humanis tibi
Sic rebus animus altior, et inter poli
Locatus astra est, ut tuas voces Dei,
Sonent in aures! Vox avernali fuit
Emissa ab antro, cuius audisti sonum.
RAG:
Ut innocentes protegant, solent poli
Etiam nocenti voce non solitaloqui.
NIC:
Abscind: lites Fare, quis caelo estcibi
Detectus error? cuius innocuum caput
Est denot atum?
RAG:
Qui iubes, aurem mihi
Praebe faventem.
NIC:
Legibus quantum licet.
RAG:
Iusti timores mortis iniustae (o Deus
Quo m ereduxit Coniugis saevi suror!)
Iusti timores mortis iniustae in fugam
Me compulerunt; non, ut hic fingit, calor
Impuri amoris: utque celarem meae
Meditata mentis, veste me texi viri
Mentita sexum. At novit Alfidus virum
Fingere volentis lineam, et frontem, et modum,
Inde fugitiva, ut nemini, arguto licet.
Ind cia facerem nominis, sortis, status
Coeptam, sub isto Saxonum cultu, fugam
Ultra sequebar. Error hinc omnis fluit.
Mihi alia veitis antea, atque alia coma
Minus tegebar frontis ac oris notas:
Miles putatus militi occurrit mihi
Etiam putato, cuius in votis fuit
Oculos amicos fallere: hic suam dedit,
Meamque vestem sumpsit, et simul mea
Cum veste dimna: nec tamen miles fuit,
Sed Patre (qualis ipsa sum) Rege edita
Herois: Illa, quod tuam forian queat
Mentem in stuporem cogere, et vinctos quoque
Reponere iterum liberi in Solis diem,
Fuit Angelina, ut nuncio certo mihi
Post scire licuit. Coniugi iuncta haec suo
Nemore in propinquo capta, si quod est mihi
Scelus imputatum, carceris situ luit.
NIC:
Miranda narras: siquive mendaces mihi
Nonfingis umbras, vulneris nostri gravem
Lenis dolorem. O quanta me!. Alfide, haec viri
Est illa species ficta. qua sele in fugim
Ragunda agebat?
ALF:
Quando fugientem fui
Inter virentes nemoris umbrosi lares
Cursu assecutus, alius huic crinis fuit,
Et vestis alia.
NIC:
Rumpat hic aliquis moram,
Subeatque turrim, quaeque delusus tuli
Decreta mortis, sistat, et vinctos mea
Ante ora ducat Coniuges.
HEN:
O Rex. dolis
Iterum ligaris. Feminae ingenium vafrum est,
Et fraude abundat cumque discrimen prope est,
Artes in omnes versat ingenii rotam.
RAG:
Sint falsa, sintne vera, quae retuli, brevis
Mora te docebit Iudicem Tu me interim,
Si lubeat, inter vincula adstringe obsidem.
NIC:
Securitarem spondeo, arque omnes meae
Auctoritatis obligo vires tibi.
Sed involutus nubibus mentis sinus [(printer); sic: sinu]
Suspensus haeret, seque per varios agit
Mens dubia fluctus, fulminis nostrian rigor
Iam forte utrumque coniugem dederit neci.
ALF:
En huc Aquanus properat: hic iussu tuo
Mandata mortis detulit. Quis sit status,
Vivantne, sintne victimae in mortem dati,
Qua fronte tulerint fulmen, hic lucem dabit.
Maesta ut veniret charta Custodi in manus
Mea fuit una cura. Supremo actui
Adesse frustra quaesii. Affectus mihi
Tenerior animum subrit, et vetuit mei
Spectare coram affinis infamem necem.
Sed ecce Mahomet advenit: turris cavum
Ille penetravit; rile decretae rei
Totum doceb tordinem.
NIC:
An vivit super
Canutus? an iam verticem ferto dedit?
MAH:
Domine, suprema linea est vitae suae
Recisa ferro: Socia quae sceleris fuit,
Est facta socia mortis, et pari dedit
Collum securi.
NIC:
Sidera infausta! et meis
Inimica fatis! Magni, et Henrici impia,
Mendaxque lingua!
MAG:
Libeat audire, o Pater.
NIC:
Nolo. Revolve ad Regiam comes gradum.
Illic cruentum sceleris infandi ordinem,
Seriemque melius audiam, quo per dolum
Cecidere gemina fulcra, Canutus meus,
Mea Angelina. geminus iniustae iocus
Ludus que sortis. Iste maerorem locus
Angustiasque mentis haud satis capit.
Laxanda iam surgentibus toto impetu
Via est per oculos lacrimis. Praei meos
Ragunda gressus: tuta sub nostrae manus
Protoctione spiritum et vitam trahe.
NIC:
Sit munus istud Regiae fidei, tibi
Promissa vita. Prode veraci sono,
Quae corde celas.
OSM:
Audii Magnum: Ahltimor
Zinguae volentis Obsequi vocem ligat,
Trepidumque rigida membra constringit gelu:
Nimis seroce Magnus aspectu surit,
Saevamque dextrsm vindici ferro applicat.
MAG:
Mendax Ulysses! Regisimpostor! Nic. Tace.
Quis sit dolosus Regis impostor, brevis
Aperiet hora. Solve tu trcpidum metu
Osmane pectus: esse te tutum scias
Me protegente.
OSM:
Magnus (audivi, et loquor
Lingua fideli) Magnus Adrastum dolos
Miscere iussit: singere, armatam vehi
Per aperta Martis castra Ragundam; ut tibi
Iram excitaret, teque deluso impia
Canutum, et una in fata Ragundam daret.
Ego, ut profundae turris umbrosos sinus
Subire possem, hoc ense nudavi latus,
Saevoque munus Grande custodi dedi.
Mens fuit, adimere vincula, et puro reos
Donare Sole. Nostra Canutus sequi
Consilia renuit. Illa, quae socias luit
Poenas eodem carcere, propinquumnemus
Adire iussit, pèrque frondofas plagas
Quaerere Ragundam, precibus admotis fuga
Retrahere, causam carceris iniqui, et statum
Periculosum pandere: Inventa est mihi
Etsola, et absque comite, et hunc ducta ad locum,
Hic ordo rerumest candidâ exposnus fide.
HENR:
Candore vult us candidam fidem probas.
Quod suasit alius, ore mentiris tuo.
OSM:
Promissa per te vita mihi Rex cst, suus
Hanc poscit ense Magnus. Nic, Insanis manus
Inicite, quisquis fidus est Regi suo,
Utrique ferrum rapite violentâ manu:
Domate utrumque vinculis.
MAG:
Nato tuo
Haec iussa genitor?
NIC:
Perfido, iam non meo.
MAG:
Si fundis istum sanguinem, tuum caret
Haerede Sceptrum,
NIC:
Gloria est generis mei,
Non fluere regni sceptra in indignam manum.
MAG:
Errasse sateor, fihi hic error fuit;
Sed in parente est venia. Nic, Iam nosum parens.
Tu me severum iudicem scelerum facis.
MAG:
Habes fatentem sceleris admissi reum.
Nic, Habes fatentem, at ante convictumreum.
MAG:
Utcumquereus, at sanguinis parslum tui
Nic, Sed a parente, a filio tanti patris
Per scelera nimium degener. Si quae manus
Est fida Regi, scelera constrictis trabe
Ad turris ancrum vinculis. O quae meum
Imago vivis reddita aspectum subit?
Omnes qui supra. CANUTUS. ANGELINA. HERMINDUS. MAHOMET.
CAN:
PRimas olympo gratias, tibi alteras
Auguste Princeps reddo, quod turris cavo
Me restitutum liberum in Solem trahis.
Nic: Canute, vivis? Caelites! quis me beat,
Iterumqus pene mortuo reddit diem?
Haec Angelina est?
ANG:
Illa ego: iam non licec
Ultranegare, quando me tanto facis
Favore dignam, Nic: Sanguinismagnidecus,
Et gemma stir pis Regiae, errori meo
Benigna parce. Quatido Canuti ad latus
Rai constitisti, visa Ragunda es mihi,
Nec ad involutam callidis mentem dolis
Ulla Angelinae propria penetravit nota.
ANG:
Meus error iste est: veste quod sumpta viri,
Ignara causam plurium morti deci.
RAG:
Imo meus error iste; quod simulmea
Cum veste crimen transtuli in caput tuum.
CAN:
Comunis error omnium est nostr um: at Deo
Debentur uni gratiae, quodnos. gravi
Errore adempto, et fluctibus pressis, dedit
Subite portum, Nic: Siccine illudis mihi
Scelerate Mahomet? hocne Canutum est sua
Cum comite lineam ultimam vitae suae
Dedisse serro? Persidum, et men dax caput!
MAH:
Promereor inde praemium Auguste, in meu
Unde caput ardes Vita Canuti, et suae
Honor Angelinae, quodque Rex inde accipis
Cordis levamen, magna pars studii mei est,
Si paruissem iussibus, sero nimis
Non in ferendae mortis imperium tuum
Penerrasset antea, carceris, et unareos
Saeve interemptos caede reperisset. Nic: Grave
Munus mereris, vera si narras.
MAH:
Deum
Iurabo! Saevum paginae imperium mihi
Dederat Aquanus, utque custodi in manus
Darem, imperarat, Puduit infamis necis
Mandata ferre Principi, cuius favor
Mihi ante vitam dederat. Hinc minima scidi
Infrusta chartam: cumque, quis rerum status,
Vivantne, sintnc morevi, quos tu reos
Pronuntiasti, quaeteres; illis necem
Desiderari credidi: hinc ferro caput
Dedisse dixi. Quando iam in votis tibi
Vitam esse video, mente depono metum,
Meaque fateor paginamscissam manu,
Nic: Vitam mereris, vera si loqueris. Habe
Vitam et favorem Regium et collo iugum
Servile deme. Candida est maurus fide,
Ubinostra soboles pectore obsuram in duit,
Vilesque mores.
CAN:
Heu! quod insaustum mihi
Spectaculum oculos turbat, et visu sui
Acerbat animum! video progenitum patre
Avoque Rege sanguinem gravibus manus
Vinctum cateni. Patere Rexoro, meis
Manibus resolvi vincula. Nic: indignus tuo
Uterque amore est, gratia in dignus mea.
CAN:
Si quidquam honoris humilis et supplex potest
Servus mereri, gratiam hanc Princeps rogo,
Nic: Iniuriosus ipse, Canute, es tibi.
CAN:
Offensa si quae fuerit, haec fuit mea:
In non nocentes teeid t offensae dolot.
Serenus iste Solis aspectus, cui
Servata vita, et parta libertas mea
Debetur, atra nube maeroris teget
Diem meantisgaudii. Quisquis dolor
Hos tangit, idem viscera erodit mihi.
Nic: Prece abnuentem vincis. At superi velint,
Nesis tuorum ipse tibi damnorum faber.
Reis catenas demite. Hic vobis favor
Canuti amore redditur: grates pares
Reddanrut illi, et rursus asffectus novo
Nexu ligentur.
MAG:
Martis invictum caput
Canute, vita et Pulchra libertas mea,
Quam Regis offert gratia, est munus tuum:
Tibi liberali Numen occurrat manu,
Ego tibi libertatie auctori meae
Et corde et ore iuro constantem fidem.
HEN:
Ego quoque honori verticem inclino tuo,
Fidemque stabilem spondeo.
CAN:
Aeternos dies
Auguste vive, Regius cuius favor
Nos prope sepultos rursus ad vitam trahie
ANG:
Ragunda, quae periculis tantis, mei
Causa, involuta pene subiistinecem,
Tefronte mitis candida aspiciat polus,
Firmaque pace Coniugem a dstringat Des.
Nie. Mora resecetur, Regia in plausus eat.
Fides, ruentisimpetum freno tenet.
MAG:
Fides timore exterta, qui possit virum
Concutere fortem, nulla dicenda est fides;
Sed spes vocetur; turbo quod praelens mali
Evolvet alia tempora, ao f ustum dabit
Rebus sinistris exitum.
HEN:
NOsti probe
Fragilem esse sortis indolem, et vitri in modum
Frangi solere, gratius quando micat,
Hinc est necesse dextera forti rotae
Urgere cursum; quando non contra sua
Ruit ipsa mole.
MAG:
Quod mones, equidem scio,
Hinc istud anime statuo: Qui superest suror
In cordis imo, seque patesieri vetat,
Silentio tegatur, et ficti in labra
Risus vocentur. Regia expertum sui
Simulare docuit, Tempori vulcus tenor
Orisque risus serviat; plausu pari
Plausum sequamur: prompta sit in ensem manus,
Occasioni et te mpori intenta. et loco.
Si structa fraudis machina eventu minus
Steterit secundo, viribus, serro, face,
Veneno agendum est;
HEN:
Laudo consiliitui
Meditata magne; meque simulandi dolo
Adaptotecum Perge; iam votum subit.
COMINUS CANUTUS. LEGATUS. HERMINDUS-MAHOMET. OSMANUS.
COM:
VAgus per omne nemoris umbrosi vias
Clamore casso frondivincrepum increpui comas,
Ventosque et autas, inde Canutum inveco,
Hinc Angelinam: neuter ad voces meas
Responsa reddit. Repeto nunc aulam, et polt
Recipio munus. Ante Canutem, et suam
Salvam Angelinam intellige, quam se mihi
Patefecerit periculum: quod me tamen
Graviore acerbat vulnere, est, quod se ad novum
Iter Angelin praeparet iussu tuo.
CAN:
Stat firmus animo sensus; ubi Phoebus diem
Evolvet undis, perque nocturnas vaga
Dissolvet umbras luce, et aftrorum gregem
Pellet minorum, littore ut solvas ratem,
Et Angelinam patria avellas procul.
COM:
Hoc nempe reddis praemium adventus sui,
Utsola rursus abeat, et nunquam virto
Matita semper Sponsa, te careat, sui
Medulla amoris.
CAN:
pignus adventu suo
Mihi grande amoris reddidit, maius tamen
Datura reditu; quem peto, et sua me iubet
Sperare vittus: tuque, qui Patris vice
Teneris ab annis femper adlatus comes
Custos que fueras fidus, et amores suos
Omnes tulisti, sidus abeunti comes
Eris, et levamen taedii.
COM:
Inselix quoque
Saxonia semper vidua, tutore, et patre,
Suo carebit Principe?
CAN:
Hoc tempus meam
Ad arma poscit dexteram, ut Regis vice,
Inimica dum se Daniae insundit manus,
Et omne regnum Suecicus inund at furor,
Per castra sungar: Saxonum terras tenent
Tranquilla pacis studia et illimis quies,
Hine Angelina, cuius ingenium grave est,
Matura virtus, dulcis affatus, sinus
Prudente sensu soetus, huic populo potest
Sola imperare, quamlibet molis foret
Immane pondus.
HERM:
GRande Mavortis decus fores
Canute, magni Caesaris poscit tuas
Legatus aures.
CAN:
Caesaris?
HERM:
Iamque ad
Expectat adicum.
CAN:
Incongruus quamvis locus
Sit iste, nec Me pompa servorum ambiat,
Est audiendus.
LEG:
Caesaris verba adfero,
Canute Princeps: Ille Nestoream tibi
Vitam, quietem, pacis optatae iubar
Vovet serenum; quodove iam pridem tua
Virtus meretur, esle te Regem iubet,
Regem salutat: Saxoni Oboritas ligat
Unu mque regnum statuit, et mandattuis
Post hac subesse legibus. Sceptrum hoc, notam
Iuris supremi, dexterae; hoc fronti aureum
Diadema mittit.
CAN:
Caesar Augusto nimis
Honore servum adornat, Ambitio mihi
Nec ulla regni pectus angustum subit;
Nec in immerente sceptra bene fulgent manu:
Neque sine nutu Patrui Regis decet
Praeserre Regis nomen, autregni notat.
LEG:
Diploma regni cernis? hoc Patruo tuo
Summi Monarchae missus imperio sero;
Ut ille Regem investiat, Regem vocet,
Primusque honore Regio Regem colat.
CAN:
Audire Regis sensa me primum decet.
Et iussa scire. Magne caelorum Deus,
Cui vastus iste mundus est levis globus,
Pilae quive lusus, quemquive ludendo vibras.
Et nunc in alta comico impulsu genus
Mortale tollis; nunc tuo lubitu iterum
Ad ima trudis: effice o mitis Deus,
Nesortis iste ludus, et variae vices
Furentis, et faventis, e turris cavo
Vocantis ad Regale me solium Deae
In grandiora damna me incautum trahat.
Sic illa facili nempe blanditur ioco,
Iocum ut per ipsum vulneret; in altum levae,
Ut acerbiore verbere affligat solo.
Latere procellas reprimit, talis tuus
Canutus obstat precibus, et motus nihil
Stat mente sirmus: Coniugis nec quidquam amer,
Nec tot probata casibus sides mea,
Nec omne regnum Saxonum duros sinus
Curvare potuit.
ANG:
Ergo iam magna est mcae
Pars ista curae, quando Canutus nihil
Sna damna curat, oculout attento undique
Vigilem saluti Coniugis. Vade, et refer,
Sui Angelinam Coniugis voci obsequi,
Et iam paratam vela ludibrium dare
Vento faventi. At interim offensinovas
Dem Magnus ac henricus in fraudes eunt,
Latebo fraudi intenta.
COM:
Iam Cardo sonat.
Gens est ab aula. Flectere huc Princeps.
ANG:
Sequar.
Ipsis tegamur.
MAG:
Clarius mentem tuim
Henrice pande.
HEN:
Magne, genitori tuo
Persua deamus, urbis occultam in sinu
Esse Angelinam, quamilbet sese procul
Abiisse fingat; quodque figmento latet,
Sitim esse regni; Caesaris nempe et manum
Sperare, et arma, Daniae augusto quibus
Soliolotetur. Nata suspicio animum
Haec occupavit ante, sed crescit magis
Recente Regis nomine; idque unumtimet,
Neforte laesus Caesar offensam trahat
Nunquam daturus Regium nomensuo
Alias nepoti. Suspicax mentis timor
Umbras per omnestrahitur, Et crescunt magis
In Pectore umbrae, quo magis crescit metus.
MAG:
Nhil ego Regi fido: suspecta est quoque
Fides Aquani: solus Henricus mihi
Vice plurimorum es. Facile, quod plures sciunt,
Erodit in apertum Robur amittit dolus,
Quem turba versat. Si meum sensum probas,
Paucos legamus conscios tantae rei;
Sed hos feroces, dexter ae audacis viros.
HEN:
In paria tecum fata compellam meam
O Magne fortem. Fraude Canutus capi
Sed qua valebit, cuius ad nutum volant
Validae cohortes militum? cuius manus
Coniuncta manui fratris obstantum agmin
Toties cecidit hostium?
MAG:
Hic arte est magis,
Quam viribus opus. Post fidem anobis datam
Nil metuit ultra, Pectore tegendus furor,
In ore molli lingua fingenda estsono,
Tenorque amicus gestuum. Est illi pius
In corde iensus: sacra Vicelini specus
Illi est amori; saepius ad illam sui
Inflammat animi vota, et ardenti prece
Caelum fatigat, Noster huc tendar labor
Pietatis umbra ut captus huc flectat viam.
Favet hic serena luce, nascenti Deo
Dies dicatus: iste pietatem ingeret.
Veniet inermi dextera, ut solet, sui
Securus: at nos nemoris in opaciabdita
Laebula fortem dextera et ferro manum
Statuemus; et dum perget, inopino impetu
Pnaedam trahemus.
HEN:
Fraudis astutae modum
Viamque laudo, iamque meditato manum
Fac.nori adspto, Praedatam pinguis gravem
Poscit laborem. corde iam bullit furor
Caedemque spirat. Ibe, maturum in dolum
Animabo socios, cordis erecti viros,
Et expeditos robere, atque armis giaves.
MAG:
Sedsub profundo corde secretum ttge,
Si tibisecundus pectori eventus doli est.
Ncc mora trahenda est: cocta fraus odit morass
Dilatione temperis inanis ruit
Saepe labor ingens, quodque velatum diu
Latuit, apertum prodit in Solis diem.
Aliudreposcit. Nic: Impium, ingratum edito
Soliolocavi: iam que mihi sero nimis
Erroris actu pectus inva dit pudor.
CAN:
Adverte Rex li praestiti officii pudet;
Non te, sed ipsum Caesarem reum facis:
Cui dignitatem hanc debeo, et sceptri decus.
Nic: Illi ergo debes Regium nomen? Gere
Diadema honori Caesaris. Vade, et latus
Illius audaxoccupa.
MAG:
Excusa Patris Rex cum indignatione abit.
O Rex furorem, Quanta sit magnis sui
Amhotio honoris; quamque zelotypo ardeant
Amore culius debiti aut suasibi
Imaginatione frivola sicti, probe
Canute nosti. Sensus est prudens tibi
Animusque sapiens: Genius est mollis patri;
Et ut repente turbine rotatur furor,
Sie etrepente remeat in pectus favor.
CAN:
Ocultim videntis Numinis testem voco,
Nunquam hos honores ambii: quin et prece
Dia dema frontis abnui, et sceptro manum
Subtrahere studui; at ipse nolentem impulit.
Iam post adeptum Regiae frontis iubar,
Illud tuericogitur, quisquis sui
Custos honoris fidus est.
MAG:
Studio meo
Remitte curam, pectore accensam Patris
Schdabo flammam, teque restituet loco,
Quem sors reposcit Regia. Huc utas age,
Ubi Vicelini templa pieratis sacras
Auras adhalant, verte promissium gradum,
Animique votum.
CAN:
Nulla mihi tangit magit
Animum voluptas Ouo vocas, toco prior
Amore curro. Regias prius notas,
Et arma ponam.
Unde ardor isae crevit, et duplici ealet
Mens usta flamma, et fumus illustrem diem
Obfuscat animi. Hinc militis iussit manu
Quaeri Angelinam. Forte si in casses ruat,
Turris prosundae carcer excipiet ream,
Et adempta vita Coniugi utrieve ambitum
Regni gelabit,
MAG:
Prosperet vota haec polus.
Praeoccupemus (iusta si menti sedet
Vindicta) votum Regis, et notum ad nemus
Caedem daturi chalybe moveamus gradum.
Sopore preslae visus est Con iuxsuo
Sanguine natare, perque transfossas sibras
Effundere animam, et slebili sono queri:
O Angelina, proditum tuum aspice
Pietate sicta Coniugem. Ad vocis sonum
Concussus animus, fronte discussus sopor.
Hausisse vulaus visa sum. Tantus sinum
Corripuit horror. Mens tamen compos sui
Discussit umbram. Rursus in sonum cado,
At rurlus eadem imago le menti obiicit,
Suo cruore tin Ctus, et proprio necis
Pallore Coniux decolor.
ANG:
Quid hoc rei
Comine cenlses?
COM:
Fictus est somni iocus.
ANG:
Verum est: Sopore NUmen at nostras solet
Monere mentes. Aliquid hic dirum latet.
Una incitemus providum ad silvam gradum.
Antrum vereri. Cordis o Numen mei,
Tu seis gravantem corporis molem, sui
Immanepondus spiritus, sempet retro
Trahere, volentem libero passu aethera
Transcendere animum, seque sublatum pii
Amoris ala mergere Tonantis sinu.
O quando rupto corporis nexu dabis
Non impe dito ad astra Canutum Deus
Tolli volatul
ANG:
ESt ipse. Canuto dies
Dent astra semper candido! vivis tui
Securus adeo? solus? atque horror loci
Non subit in animum?
CAN:
Vivo: sed quiste Deus
In ista ducit nemora? quis vitae meae
Iubet timere? Coniugi obsequeris tuo
Sic Angelina?
ANG:
Legisimpatiens mare
Frenotencri nescit: adverso quoque
Ad litus aglmur Aeolo: nullus capit
Amor lupatos. Ille solicitam impulit,
Tuique plenam funeris metu lius tulit
CAN:
Et unde turbo mortis afflatu meum
Petat sin stro verticem?
ANG:
Magnus suos
Necdum furores posuit: Henricus calet
Vin dictae amore: Regis accensi calor
Utrique servit, tuti ut insidias tuae
Vitae elaborent,
CAN:
Parvulum natum Deuns
Hie suspieacis mentis offendit pavor.
Et dum calorem candidae sidei adimis,
Tibi ipsa mentem labe sunesta insicis.Ovigiles pol
ANG:
Non ego; sed ipsa sidera
Videntis oculi, vos mihi testem datis
In verba flammam) sidera ambiguam mihi
Fidem loquuntur.
CAN:
Quis tibi astrorum color [(printer); sic: calor]
Arcana pandit?
ANG:
Ludis? At tristis tui
Imago abundans testis est. Vidi tuos
Pallere vultus, frontis extingui iubar,
Impressa cordi vulnera. foratum caput,
Totumque corpus fanguini immersum suo.
CAN:
Larvas timoris arte fabricatas refers.
ANG:
Caeli loquentis verba Canute aestima,
Queis veritatem detegit.
CAN:
Nolo moras:
Ad sacra nomoris templa me pletas vocat.
Tu praeparatam cursui navim subi,
Felixque scinde maria. Sic iubeo et volo.
ANG:
Sic vis, iubesque? sic ego volo quoque.
Sed amande Coniux, tantus in gelidis tibi
Reigor est medullis, lumine ut sicco queas
Cernere abeuntem? quando iam mortis tibi
Propinquat hora? iura naturae iubent
Oculos amico claudere: at crudus nimis
Ferusque tu me cedere invitam iubes.
Quaenam Angelinae culpa, qua laesit tuum
Incauta amorem? Quis tuis plagis piam
Affundet undam? quis tuos maesta m leget
Cineres in urnam?
CAN:
Ratio solliciti regat
Animitimores, lingua ne peccet nimis.
Ratione destitutus in foedos timor
Exundat ausus Error hic veniam ferat;
Quia amore peccas. Gravius indicium tui Habes
Reposco amoris, quodque delectat magis
Redamnantis animum.
ANG:
Fare; quid iubes?
Tuis paratam nutibus, mille in neces
Si ruere iubeas.
CAN:
Levius est, quo meiuves,
Mea Angelina.
ANG:
Quidlibet manda: obsequar.
CAN:
Egote obsequentem iussibus posco meis.
Hinc tolle gressum, teque concrede aequori
Ventis ferendam.
ANG:
Gravius imperium ultimi
Mihi morte ponis: sed quia imperium est tuum,
Mihi leve fiet. Ergo discedo, et tibi
Te derelinquo Ah! nequeo divelli tuo
A latere: tecum parte meliori mei
Remaneo: amoris vinculum affixam tenet.
Canute! mi Canute! quam facilis fide es,
Tam amore durus. Ipsa quoque votum in tuum-
Sum prompta nimium. Cedo, mi Coniux vale,
Sed forte si sit istud extremum vale,
Ut mihi futuri conscius narrat sopor,
Me perge amate mortuus. Testor polos,
Te solum amavi, vita dum favit tibi,
Te solum amabo mortuum.
CAN:
Heu! quanta mihi
Perplexitate dulcis affectus sinum
Animi occupavit! si suum modica mora
Tardasset abitum, pectus irriguis mihi
Fluxisser oculis. Quanta virtutis via
Undique struuntur vincula, et avaros poli
Homines morantur! semita sed qua magis
Brevi fubire templa Vicelini datur?
PHILETHES, CANUTUS.
PHIL:
MAgno imperante nemoris has umbras diu
Vagus pererro. Magna, Canutus, mihi
Quaerenda praeda est. Sed metu pectus tremit,
Optatque non videre, quem nolens vias
Quaerit per omnes. Caelites faxint, sine
Illo ut revertar, aut caput tanti ducis
Ut eximam periculo! En ipse hic adest.
Heu! solus, et non cautus invidae venit
Ultro in fecurim, seque non prudens neci
Propinat ipse. Schemate implicito loquar,
Ut veritatis explicem tectae diem.
Sed caute agendum est, ne datam frangam fidem,
Parique me discrimini poenae implicem.
Canute, quonam solus errantem gradum
Hoc nemore adurges?
CAN:
Sacra Vicelini lubet
Adire templa; deviae sed me viae
Errore fallunt; notus est alias locus,
Notusque callis; nescio quae me tenet
Oblivionis nebulae. At Henricus mihi
Magnusque, quos hic demoror, duces erunt,
Compendiosa terminum attingam via.
PHIL:
Dispendiosa terminum attinges via.
Haec silva densis arborum affurgens comis
Casus atrocis ingerit specien. animo,
Ad cu ius umbram pectus attonitum riget,
Et ossa trepidant.
CAN:
Fare; narrantem audiam.
Fors aura melior interim Magnum advehet.
PHIL:
de stirpe natos Regia fratres duos
Corripuit odii flamma in affinem, cui
Heroa virtus, mentis excelsus vigor
Debebat omnem gignere animorum fidem.
Hoc semine ira prodiit rixae, dolor,
Fraudes, furorque, vis, et ambiti gravis
Suspicio regni. Quidquid irarum fuit,
Pietas, amorque iuvenis infracto tulit
Animi vigore: donec armorum genus
Impia duorum dextera invenit, cui
Non potuit animus innocens iustas manut
Opponere iras. Lingua mellito dolo
Verba pietatis finxit, oculorum faces
Risum induere, gestus humanus fuit.
Hac arte captus innocens animus sua
In funera ivit. Forte solennem diem
Anni reduxit orbita: hanc nacti suis
Occasionem lividi fratres dolis,
Dulces labores instruunt, quibus feras
In tela cogant; nescius tecti doli
Iuvenis vocatur; advenit: sed (o dolor!)
Fit ipse praeda: capitur, et adacto in latus
Utrumque ferro spiritus vitae leves
Mittitur in auras. Sanguis hic iterum meo
Recurtit animo, perque morentes viam
Sortitus oculos luctibus mentem replet.
Audire videor iuvenis innocui ultimas
Voces cadentis, voxque destituit sinum
Dolore fracta.
CAN:
Tale Divini aestimo
Fatum puelli, cuius in mundum advenae
Memores obimus [(printer); sic: olim] gratiam. Fratres duo
Hebraeus et gentilis est populus. Huic
Seductor, illi stultus est visus: Crucis
Ab utroque populo barbarae addictus neci.
PHIL:
Animum procul remittis. Haud notum tibi
Renarre fatum, quodque non distat procul.
CAN:
Quidquid recenses, nil ad hunc confert diem.
PHIL:
Sunt huic dici propria. At torpet nimis.
Secum loquitur.
Nec suscitatur ulla suspicio animo.
Opere loquendum est: abditum clauso sinu
Monstrabo ferrum: chalybis ad lucem potest
Videre verum. Cerne Canute hunc sinum,
Ostendit sua arma.
Et hunc mucronem: tuque qui Martis probe
Secreta calles, huius ad ferri facem
Excolle cilium.
CAN:
Te Dei ignarum probas
Rerumque caeli nescium. Callem mihi
Vicelini ad antra ostende, vel Magnum huc rege,
Magnove me coniunge.
PHIL:
Rem facilem rogas.
Hic commorare. Callis obliquus magis (Secum abiens
Mihi est terendus, quique in aversum gradus
Deferat euntis, ne quod inquiri iubes,
Reperire liceat; teque, qui non vis mei
Secreta cordis asiequi, manui DEI
Desero tegendum,
CAN:
Forte placandae quoque
Se Magnus irae Regis impendit: viam
Aggresius hinc sit sero ad indictum locum.
Viduare ferro? Mitte sceleratum caput.
CAN:
Collata sceptra nulla vis tolet mihi:
At, quem vibrasti fraude mucronem, decet
Etiam teneri, id antequam mergis mea (faves,
Violentus anima.
MAG:
Proditus sum! quisquis
Succurre Magno.
CAN:
Nil time: errorem tibi
Libens remitto, hac Iege; ut offensum DEUM
Veniam preceris, quodque patrasti scelus,
Lacrima codente diluas.
MAG:
Praesens opem
Henrice tende.
HEN:
Magne, quivem video?
MAG:
Iuva
Vim mihi nefandus intulit.
CAN:
Passus prius.
HEN:
Ad arma socii: militum fidae manus
Ad arma ruite: tuque vel ferrum manu,
Vel pectore animam pone.
CAN:
Sit nullum licet
Crimen, tueri verticem ferro suum,
Vulnusque praevenire, quando hostis gravi
Instat furore; nec Deus lege hoc vetet,
Natura et ipsa suadet; ferrum tamen
Tibi, ultionum Domine, committo, meae
In cuius acie tota ipes vitae sedet,
Totamque cum ipso chalibe tibi vitam sacro.
MAG:
Me sinite iniqui criminis iusta manu
Exigere poenas. Exitum indignae decet
Me pandere animae. Sit mihi sacrae stygis
Iuratus amnis. Vade; Tartareas trahe
Tecum ad paludes sceptra, quae rabida nimis
Siti ambiisti.
CAN:
Gratias reddo tibi
Numen benignum, teque submisso genu
Supplex adoro, quod die hac donas mihi
Exirse vitae vinculis, qua tu poli
Delapsus aula in vincula humana advenis
Dabo paratum vota Canutum tua
Explere, et altum Regiae frontis iubar
Mutare galca.
NIC:
Malo, permutet prius
Hunc versum secum,
Vitam supremo funere. Hic animus placet;
Sed grandiori Regiae studium manus
Necessitati servo: meque ipsum decet
Consulere Regis nomini, ut tantus gradus
Par dignitati constet, et iussu meo
Non deprimatur. Miles ad turres volet
Urbisque portas teneat, et forti manu
Insanientum tela suecorum atterat.
Illo, explicare carbasa in faustum [(printer); sic: infaustum] est nefas
Aurae volatum,
HER:
Iuro vindictam polo,
Si firmat istud veritas, quod iam impia
Spargitur in aula.
LEG:
Herminde, quo sensum trahit
Calentis ira pectoris?
HER:
Caesar quoque
Est vulneratus criminis tanti lue.
LEG:
Densatur animo nebula confuso magis.
Herminde flammam reprime, et temet tibi
Restitue: quosque dubius extrusit furor
Ecorde sensus, mente pacata explica.
HERM:
O astra! funus cecidit! Et furor, et dolor,
Et timor in imos cordis abscessus subit,
Et ordinari pectoris sensum vetat,
Qui sese in oris verba confuse ingerit,
LEG:
Herminde, de quo loqueris? aut cuius nece
Furis, dolesque?
HER:
O astra! Canutus iacet
Ferro peremptus, vera si referunt viri,
Qui de propinquo nemoris umbrosi sinu
Retulere gressus.
LEG:
Esse mendacis reor
Commenta famae.
HER:
Fama mentitur quidem,
Cum laeta narrat: maesta voraci nimis
Decantat ore.
LEG:
Forte successum rei
Cominus adfert.
COM:
Heu fuge herminde! heu fuge!
Et te minantis vulneri ferri eripe.
Post im piatam caede fraterna manum
Adhuc eruentum ventilat telum furor,
Tuoque easdem vertici intentat minas.
LEG:
Canutus ergo extinctus?
COM:
Extinctus iacet.
HERM:
Sed fraude cuius?
COM:
Magnus huic ficta dolos
Pietate struxit, complicem Henricum sus
In scelera traxit. Inde post coedem gradum
Ad castra vertit, et potestatem sibi
Ducis arrogavit. Miles audito impii
Furoris ausu, renuit intruso Duci
Obtemperare. Is dextera ferrum rapit,
Ad obsequendum impellit: at miles gravi
Motus tumultu, vindice assultu simul
In arrogantem tela convertit ducem,
Centumque plagis perditum, assandam igneo
Transmisit orco victimam; exemplo horrido,
Qua demum olympus scelera vindicta premat.
HERM:
Cedenda olympo est ultio, quando manum
Extendit ipse vindicem: hoc solum mihi
Licere posco, ut Magnus hac pereat manu.
Sed quo perempti fratris infaustum loco
Iacet cadaver?
COM:
Iacuit in silva suo
Cruore mersum: at Numen excivit suis
Vicelinum ab antris: Ille dum extremam trahit
Canutus animam, et mortis auctores suae
Moriente voce Numini placat, gradu
Adest anhelo, carmine migrantem sacro
Comitatur animam: post, ubi aethereus iit
Spiritus in auras, mortui exstinctos [(printer); sic: extinctus] pia
Collegit artus sindone, atque humeris sacras
Detulit ad aras sarcinam. Huc plenis choris
Miles volavit, corpori maestos dedit
Funeris honres: tympani raucus fragor
Lugubre tonuit, signa Mavortis solo
Iacuere sparsa, et ipsa communis dolor
Increpuit astra. Gravior exinde in ducum
Exarsit ira pectore: a Ducibus furor
In tota castra fusus est; totus minis
Exasperatus miles in ferrum ruit,
Et ultionem spirat, ac magnam [(printer); sic: Magnum] simul
Simulque Regem in vulnera et caedem petit:
Ac iam furore exaestuans aulam subit,
Ut utrumque perimat.
HER:
Pereat: at tantae necis
Honor patrandae dexterae cedat meae.
Nunc est agendum, faudsta dum blandam exerit
Fortuna frontem.
COM:
Herminde, ne nimium tuo
Confide ferro. Turba penetranda est: levi
Mutatur aura: dumque vesano furit
Audax tumultu, in optimum saepe irruit,
Et pro nocente dextram in insontem movet.
LEG:
Herminde cede temport, et iustam preme
Tantisper iram, donec incensae faci
Addam calorem Caesoris laesi, et rapax
Turbo inferatur Regiae, ac Magnus simul
Cum Rege, et aula Regia in cineres eant.
Suo parente filius!
HERM:
Iam se igneus
Infundit aulae turbo, et infreni omnia
Incendit igne: ne qua sors coeptam quies
Repente flammam mitiget, nostro decet
Agi labore. Perge tu dextra via.
Ego sinistra; meta nos cadem tamen
Excipiet.
LEG:
Urge parte suscepta viam,
Fortuna nostrum prona iam in votum fluit.
Morderet ore!
HER:
Vivo, sumpturus tui
Caede ultionem, triste portentum stygis!
Quid ora vertis? quaeris effugio viam?
Imbellis, excors! nullus est fugae locus,
MAG:
Nempe istud audes, quando me solum vides,
Et destitutum comite, te cingunt Duces,
Gregariique turba non vilis retro
Sequitur cohortis.
HER:
Esset hoc verum, tibi
Quod vilis animo pingit imbelli timor;
Haec ars piaret artis indignae modum,
Quo tu notasti caede Canuti manus:
Sed pertimorem cordis imbellis, sono
Mendace fingis vela: sum solus; meum
Nullus coronat militis turbo latus:
Saevit hic in aula Regia, et iussas petit
Tyrannum in iras: ego fugae intentus tuae
Huc arma verti, teque sacrandum stygi
Praedam vivolavi. Mitteiam verba: in manum
Ira evocetur cordis. Hermindum vides,
Non involutum fraude Canutum tua,
Qui sponte ferrum posuit, et suae dedit
Caedis ministrum.
MAG:
At ille me aggressus prior.
HERM:
Mendacium est, Sed causa dirimatur manu,
Tibi fata certa, Martis incertae satus,
Canutus ultor dextera Hermindi imprimit,
MAG:
Canute vincis: sanguinem, et regnum, et meam
Tibi cedo vitam. fruere vindictae brevi
Herminde gustu; Magnus aeternum perit.
Tyrannus, alter funere occumbat pari,
Parique Magnus caede: et Hermindus regat.
HERM:
Et Magnus orco spiritum impurum dedit.
LEG:
Magnus peremptus?
HER:
Funus hoc ferro iacet.
LEG:
Est digna sceptro dextera, quae Magno impiam
Extrusit animam. Sceptra Canuti tibi
Haereditare competunt, quibus hanc meus
Caesar praeesse Saxonum optabat solo;
At iam perempto Rege, et Henrico obruto,
Magnoque caeso, Daniae augustum tibi
Diadema populus destinat, votis ego
Suscribo populi, Caesaris nutu mei.
HERM:
Summi Tonantis dexterae inclino caput,
Quae magna modici temprosi mora brevi
Fulminis ad isntar subruit; dein caput
Submitto magno Caesari; huic vitam meam.
Meumque regnum dedico. Sub umbra ilius
In pace amores civium dulces legam,
Et Mars triumphi gloriam ex campo feret.
Sed nos perempti fratris in luctus vocat
Funesta pompa: demus extincto suos
Dem ore honores, antequam in campum meum
Ad opprimendos Vandalos Martem traham.
MIL_I:
Herminde vive saecula!
MIL_II:
Herminde ultimam
Vive in senectam.
MIL_I:
Saxoni et Dano impera!
Et misce olivam laureae, et amori metum.
S. Idda in Suevia ex Comitibus de Kirchberg oriunda, Henrico Cimiti Doggenburgi matrimonio locata, die quadam mundum suum muliebrem, gemmas, ac uniones, ipsumque annulum maritalem, ingentis pretii adamante illustrem soli exposuit. Corvus reverberata adamantis luce praestrictus, et irritatus advolat, Iddaque nihil advertente annulum surripit, atque adnidum suum deportat. Reperit eum in nido venator, et digito insertum Aulicis incautus ostentat. Occasionem hinc nactus Camerarius oratiam apud Henricum aucupandi, Iddam et Venatorem in suspicionem impudici amoris urecovat. Qua occupatus Henricus Venatorem indomitis equis raptari, Iddam ex edita turri praecipitem agi mandat: quae tamen DEI ope illaesa conservatur, et in solitudinem abit, ubi reliquum vitae exigit. Ioach. Seiler Prior Fischingae, ex lectionibus secundi Nocturni pro Festo S. Iddae, a. S. Rituum Cong. concessis Anno 1606.
Innoc. Fid. Spirat aura, servit unda;
Sorte navis it secunda.
Nulla procella
Fremit in bella:
Ventique tacent fluctusque iacent.
I strata per discrimina
Ad faustitatis limina,
Undis ferentibus,
Ventis faventibus.
Invid. Invidia non tacebit.
Susp. Suspicio non iacebit.
Invid. Susp. Spirat aula, servit unda,
Sorte navis it secunda.
Invid susp. Dum quiescit aura et unda,
Sors minatur insecunda:
Positi fluctus
Glomerant luctus.
Ventusque tacens, pontusque iacens
Dum conticescit,
Tunc invalescit.
Innoc. Fid. Vela ventis adiocantur.
In vid. Susp. Sed pericula auspicantur.
Innoc. Fid.. Indormiere fluctus.
Invid. Susp. Resurget inde luctus.
Inno. Fid. Sine luctu,
Sine luctu
Ad quieta suavitatis
Ad beata faustitatis,
Enatamus littora.
INVID. SUSP. Non sine fluctu,
Nonsine luctu.
Ite venti, convolate;
Ite fluctus, intonate,
Ite nubes fulminate.
INNOC. FID. Quae contumax procella
Movet repente bella?
INVID. SUSP. Venti furorem intendite.
INN. FID, Caeli manum protendite!
INVID, SUSP, Caeli faces accendite.
INN. FID. O astra! nos defendite!
INVID. SUSP. Ira perge, monstra merge.
Ite nubes in volumen.
INN. FiD. Innocenti parce Numen!
INVID. SUSP. Tela venti congregate.
INN. FID. Tela Caeli dissimpate.
INVID. SUSP Impellite,
Collidite,
Convellite,
Concidite.
SUSP. Sic suspicio.
INV. Sic invidia,
UTRAQUE. Quidquid sinistre cernimus,
Manu potente sternimus.
INNOC. O caeli lumen!
FIDES. O mite Numen!
UTRAQUE. Adverte naufragantes.
Iuva periclitantes.
Provid. Nubes abscedite,
Venti recedite:
Aer diescat,
Pontus quiescat.
En adsto Pronvidentia.
Quid poscis innocentia?
In Fid. Inter undas naufragamur,
Esca morti destinamur.
Provid. Huc brachium protendite,
Et anchoram comprendite.
Inn. Fid. Tenemus. o potentia!
O Numinis clementia!
Provid. Sic semper innocentiae
Est cura providentiae.
Inn. Fid. Pr. Sic semper Innocentiae
Est cura Providentiae.
Cum nube tegitur.
OTTM:
Veritas solest, cui
Et densa cedunt nubila, et noctis chaos.
HENR:
Sed veritati pavidus illudit sopor.
OTTM:
Haec est soporis indoles; miras creat
In mentelarvas: sociat et fontem et socum,
Arceslin auris fabricat; in undis arat,
Metitque in igne; retibus ventos premit,
Piscesque visco captat, atque hamis aves.
Miscet chimaeras; corrigit; rursus novas
It in chimaeras: vixque de somno vigil
Aperitur oculus, falsa, quae vidit sopor,
Abeunt in auras. Sola tibi raptum diem
Amica lucis ratio lucrari potest.
HENR:
Quod loqueris, opto: non tame valeo meae
Menti imperare. Tanta me nubes tegit,
Animumque opacat.
OTTM:
Nulla sinceri datur
Nobis voluptas gaudii. Alternant vices
Ioci et dolores: sed tamen brevior dolor
Tenet theatrum cordis. Hoc, princeps, licet,
Sperare laetum nube depulsa diem.
Natura docet hoc: Phaebus in noctem perit,
Idemque rursus noctis imperium premit.
HENR:
Spetare licet hoc. Maesta succedunt ieeis,
Iocique maestis. Inde sunt gemini poli,
Quibus rotantur sortis humanae vicet;
Spes, et timores.
OTTM:
Spes ut accrescat; timor
Ut exigatur, mensque se reddat sibi,
Libeat ferrarum lustra latratu canum
Terrere, et alto conditam umbrarum sinu
Excire praedam, Nulla maeros magis
Ars inquietae mentis expungit foro:
Quam dulce praedae iurgium, et caedes dolo
Feris paratae. Suavis hic silvae decor,
Membrorum theatra montium scenae, arborum
Motus iocantum, sibilus venti, cadens
Susurrus undae, pulcher anfractus loci,
Fugae ferarum, persequens ardor canum,
Terrorque multus cornuum quandorapit
Oculos et aures; avocat mentem suis
Umbris, et omnem corde maerorem eximit.
HENR:
Verum est, soluta quando mens curis potest
Sibi imperare. At quando captivam tenet
Metus, dolorque; quidquid aspiciat, sua
Tormenta cernit: quidquid auditu bibit,
Suos dolores audit: in cantu gemit,
Suspirat in conviviis; nectar scyphi
Cadente miscet lachrima; et sur impotens
Amoena luctu gaudia profundo opprimit.
Itu, dolosos implica in casses feras,
Aut coge in amplavulaera, et stragem gravem
Tibi hoc honoris Idda dec ernit mea,
Meusque, quo te prosequor, mandat favor.
At ego quietis interim quaeram improbo
Aliquid dolori, fortesi detur levi
Desideratae pacis aspectu frui.
OTTM:
Obtemperabo iussibus. Tantus favor
Mihi viae, Dux, et stimulus, atquae illex erit.
Adamante constans. Illa, ut Ottmarum eievet,
Sui favoris ultimas vires movet.
LONG:
Habes refertum fraudibus tectis caputs
Et tu supremas artium vires move.
Suspicio in aula versat imperio animos,
Accendit odia, suscitat zeli faces,
Agitin ruinam, quidquid est altum. Unica
Si gutta penetret Principis mentem, tenes
Felicitatis verticem.
ERN:
Huc tendunt meae
Artes, dolique; huc ingeni aspirat vigor:
Et iam volanti spes nova affulget rati,
Faustumque vota mentis in portum citat.
LONG:
Arcana pande cordis, et vitamtuo
Infunde fratri.
ERN:
Parta iam victoria est.
Affectus ille, gratia, et pretium, et favor,
Queis caeca mulier tollere Ottmarum supra
Omnes laborat, apta materies meae
Est illa fraudi, Hinc arte miscebo dolos,
Et suspicaci Principis menti ingeram
Zeli venenum. Fufilem in vivos duos
Monstrabo amorem Coniugis; quorum prio.
Aludat (an illudat?) Henrico iocis,
Latente at alter a mne in Ottmarum fluat.
Divisi amoris modica suspicio sat est,
Ut pectus anceps Principis dubiis agat
Et huc, et illuc fluctibus, sensus rotet,
Mirasque larvas fingat: ut quidquid videt,
Vei audit, illud aestimet ruptae notam
Fidei marito.
LONG:
Parte, qua tendis, volat
Secundus aulae ventus, Henrici timor,
Umbraeinvoluti pectoris, mentis stupor,
Aesiusque cordis semper in peius trahens,
Turbatus animus quodlibet fugit malum,
Imbrem cadentem, ut aridus cespes bibit.
Sed ecce, quaenam fronte velata, pede
Pendente, pulla cyclade, ambiguum gradum
Huc mulier infert? Illa sors aulae statum
Motusque novit. Saeve, quod viros latet,
Norunt mulieres.
ERN:
Perge: meditata inchos.
Scrutare fontem maestus Henrici dolor
Quo manat inde texe felices dolos.
Retro periclum.
ERN:
Fidus accedamtuis
Comes periclis. Quodquod instabittibi
Discrimen, illud pectore in nostro prius
Hebetabit iras.
IDD:
Si fidem certam obligas,
Silentioque comprimi spondes labra,
Quae me sub istum causa vestitum trahat,
Pandam stupenti.
ERN:
Marmori, aut rupis iuge
Tua verba credes.
IDD:
Sponsus Henricus mihi,
Cum praepararer nuptiis quondam dedit
Fala corona tum aurea adamantem, sui
Amoris in metesseram, cuius faces
Ipsum parentem siderum in pulchrum queant
Vocare bellum. Pignus hoc animi, suit
Thesaurus omnis: ceterae gemmae nihil,
Nihil uniones: Huius adfestos dies
Mihi solus usus: tumque duplicato polus
Radiare sole visus est.
ERN:
Vidi, et ratus
Mihi feriri lumina a solis face,
Attonitus haesi.
IDD:
Mane, cum nascens dies
Afflaret astra luce, radiantis iubar
Gemmae pyroposinter, in magni choro
Pretii unionum Cynthio exposui. Interim
Vaco labori sutili, ut Magnae instruam
Dei parenti cycladem, Ubi festae quies
Acui imperata est, colligo illustres opes:
Desideratur annulus: et oculo, et manu
Quaero, requiro: vanus est omnis labor,
Et cura inanis.
ERN:
Pectus invadit gelu,
Mentemque glaciat. Nam quis in gemmam tulit
Ungues rapaces?
ROS:
Quis quis hanc tulerit, ave
Tulit ministra,
IDD:
Sive sit genii mali,
Sive hominis istud crimen, alienam mea
Mentita speciem subeo pretiosas proba
Gemma officinas, forte si caeli favor
Aut mihi reponat annulum, aut similem offerat.
Hunc ut ego redimam, quidquid est auri super,
Et unionum quidquid, expendam lubens.
Quam fuspicaces Coniugem larvae queant
Rotare, nosti Erneste: quis demum furor
In mesequetur? Nempe vel nostram arguet
Non sine procella incuriam: (hoc parvi aestimo)
Vel grande adibit nostra discrimen fides.
ERN:
Ventura spectas: Suspicax res est amor,
Facileque in umbras agitur. Hinc opus est canis
Odore, et oculo lyncis, ut raptam annuli
Praedam sequantur.
IDD:
Mente qui prompta dolum
Mysteriumque per vides aulae, meis
Obsequere votis: quidquid ingenio vales,
In hunc laborem impende,
ERN:
Tam studio doli,
Quam mente et arte totus in iussa evolo.
Opinionem.
LONG:
Fare:
ERN:
Non illa, ut putes,
Ignota quaedam muliet est: sed quam tibi
Oculus negabat, Principis coniux [(printer); sic: Coniunx] , dolo
Mentita vestes.
LONG:
Idda? qua causa exuit
Principis amictum, et vile sub pannis genus
Simulat?
ERN:
Dolore perditi adamantis gemit:
Hunc sub aliena veste perquirit. Meis
Sed illa gemma fraudibus pulchrae vice
Helices praeibit: quodque spem certam facit,
Desideratum ducet in portum ratim.
Una at procella et Iddam et Ottmarum premet.
LONG:
Grande tibi facinus mente designas. Vide
Ne spes inanis fallat, et medio mari
Navim volantem deserat venti favor.
ERN:
Meditata quisquis mente digessit bene,
Securus omnem dextera sortem tenet,
LONG:
Casus sinister saepe currenti rotam
Frangit quadrigae.
ERN:
Casibus ab ipsis capit
Consilia sapiens.
LONG:
Casus ubi casum premit
Sequens priorem, sana consilia amputat.
ERN:
Fracto priore, subsequens casus movet
Animi vigorem. Solus in arena meas
Dum mente volvo machinas, aula m pete:
Mox te sequemur. Idda, et Ottmarus, neque
Repertus adamas: omnia in votum fluunt,
Fortuna ne me desere clientem tuum.
Iddae evolavit? ore radiantem tulit
Stellam sub auras: omnia in votum meum
Fraudes ministrant. Nate, portentum canis
Fatale patri. Nigra, quae fese tuo
Obiecit oculo volucris, infausta est. Color
Funestus ille semper aut caedes notat,
Auttriste funus capitis excelsi. Nitor
Lucentis ille sideris, non, ut putas.
Est fulgor astri; fune bris taeda est: vel est
Nitedula atrae mortis. Hanc gignit vapor
Gravioris aurae. Regiae hanc raro domus,
Quas melior ambit aura, spectarunt: tamen
Si quando sese Regiae infundit, gravi
Praeludit illa funeri.
ARS:
O fatum improbum!
Et saevientis triste fortunae malum!
Ergo ille lucis splendor est atrae nota
Indezque mortis?
ERN:
Triste prodigium incubat:
Quantoque visae est clariorlucis nitor,
Tanto minatur vertici excelso mag s
Crudele quid, dirum, ac atrox. Quidquid tuis
Oculis bibisti nate, taciturnus preme.
Unica minanti namque medicina est malo,
Illius hausta vita, qui primus facem
Tragicam notavit, Nate, si in pretio est tibi
Vel vita patris. vel meus quo in te feror,
Affectus animi, quidquid est visumtibi,
Taciturnitatis nube velatum tene.
ARS:
Neque curiosus labra recludam, neque
Tormento adactus.
ERN:
Prosperae quantus favor
In vela nostra fortis affluxu venit!
Non verba post hac; opera poscuntur. Sequor,
Quocumque me fortu na palmaris vocat.
Amica scena se novorum
Tandem reducat gaudiorum.
Luctus abite,
Ioci redite,
Ite furores,
Ite dolores:
Venite lepores,
Adeste favores.
Noctis horror conticescat.
Lucis aura convalescat.
Luctus abite,
Ioci redite.
Aura amoena
Huc aspira:
Pax serena
Hic respira;
Sensusque dulces
Queis corda mulces,
Queis stringis affectus,
Et recreas pectus,
Huc aura munda,
Infunde pectori dolentis,
Et te frui voventis.
Luctus abite,
Ioci redite.
HENR:
Absiste. Vocis iste concentus meo
Nihil dolori consonat. Maeror canens,
Laetitia maerens musicam ingratam facit.
Ululae gementes, sibila, latratus canum,
Et triste quidquid horridus Avernus sonat.
Obtundat aures Istud aegrotum magis
Recreabit animum. Levis ut sommus, cui
Iam fessus oculus annuit, et humens caput
Vo catmorantem, pectoris laesi improbo
Ferat medelam vulneri, auferre hinc gradum.
Subire nato, tutus ut vivat pater.
HENR:
O quae procella affectuuminsano quatit
Pectus tumultu! quantus evulsas dolor
Lacerat medullas. Filii, genitor perit:
Et opem negatis?
HON:
Genitor, e cuius sinu
Mea vita manat, manet ab eodem quoque
In me doloris vulnus,
HENR:
Ofatum grave?
Spes una patris, filii, auxilium date:
ARN:
His esse clypeis, tutus, o Princeps potes in diem
Ubi te tuetur valida natorum manus.
HENR:
Quid hic? quid illic vulgus umbrarum
Ancheronte rupto prosilit. Quae mesinu
Fido latebra condat? auxilium patri
Date, chara capita, filii!
HELF:
In pectus tuum
Pater, meum cor insere, et cordi tuo
Misce: dolorem forte mordacem meus
Attemperabit ardor.
HENR:
In pectus levis
Scintilla vitae remigrat.
FERD:
At quali fluat
Ex fonte maeror, pande: stellatos poli
Iuro utriusque cardines, illi hac manu
Rimabor ima viscera, aut findam caput.
HENR:
Imbelle nempe brachium obtendis malo,
Aegramque dexteram.
FERD:
Dexterae si vis minor
Meae est, vigorem pectore ex isto trahet,
Cui tu dedisti sanguinem animosum, ut queat
Etiam gigantum sternere obstantum minas.
ARN:
Generosus iste sobolis ardentis calor
Meretur esse dulce lenimen pacri.
Hinc ergo repete spiritum; teque in tua
Sobole sereno conspice obtutu [(printer); sic: obtutum] pater,
HENR:
Quis pavidus iterum fremuit a tergo sonus?
Procul hinc sinistros agite latvarum choros.
Infausta monstra, noctis aeternae satus,
Acherontis umbras, quae ligant, stringunt, rotant,
Cruciantque mentem
FERD:
Mucro quem dextra
Sitis habet irae, ut somnia, et Manes stygis,
Umbrasque feriat.
HENR:
Monstra natalem procul gero
Agite suborcum.
HON:
Currite in nostrum sinum
Umbrae paternaeicurrite; en totus patet,
HELF:
Tuis adhaere filiis; et si necis
Simulachra terrent, stringe nos patria manu
Tuoquete cruore, qui in nobis calet,
Restitue vitae.
ARN:
O digna progenies patre!
Et quis doloris tantus occulti furor,
Qui non ad istos capiat aspectus fugam?
HENR:
Agnosconobilem indolem: hinc vestros sinus
Subeo, doloris grandis Oceanus mare
Immane fellis: sentio venam tamen
Dulcoris unam. At damna praesagus sua
Qui iam propinqua providet, totus nequit
Pofito dolore tendere in pacis sinum.
Manifesta facio Principi, augustum licet
Sperare donum.
LONG:
Forsan id credet tuae
Partum esse sraudis; quodque tu corvo imputas
In te redibit crimen, et raptae reus
Dicere gemmae; quaque non caute satis
Culpas volucrem, sceleris hac certae tui
Notae emicabunt.
ERN:
Testis Arsacius rei
Seriem notavit.
LONG:
Nempe figmentum patris.
Narrare dicent filium
ERN:
Nodum rei
Periculosaetrunco.
LONG:
Si nondum tamen
Maturates sit, gravius incurris malum.
ERN:
Differre quid me iuverit?
LONG:
Lenta mora
Rei patescet verit as.
ERN:
Iam sat patet,
Et certa res est.
LONG:
Dubius effectus rei.
ERN:
Sollicitat Idda maesta medicinam malo.
LONG:
Sollicitet una Ortmarus: in vanum movet
Curas inanes.
ERN:
Ingeni vires mei
Operaeque studium postulat.
LONG:
Difser tamen.
ERN:
Praestare sed cum supplicisauxilium queam,
Id denegare iura naturae vetant.
LONG:
Non denegare suadeo: solum in tua
Respicio lucra. Quis sit ambiguae rei
Quo vergat aura? Differ, ut tempus magis
Necessitatem prodat.
ERN:
At prodit satis;
Iamque illa stringit principem.
LONG:
Stringat: Parum est,
Stringatur ultra: gratior fiet manus
Opem ferentis, quando constringi magis
Non poterit.
ERN:
Odium lents subsidia creant,
Celerata amorem.
LONG:
Fraudibus quis quis vacat,
Observet horam, tempus, et sortis vices,
Rerumque fines. Namgue, quam praesens negat
Occasionem Phoebus; hanc offert sequens
Dres par atam: casibus abipsis trahit
Consilia sapiens: quidquid occurrit, sua
In lucra vertit: saepe, quo everti bonam
Sortem puramus, promovet fraudes magis.
Nisi falsa dictat animus, haec gemma est doli
Materia magna. Video post tempus breve
Turbanda in aula cuncte, vertendum statum
Tranquillita is, Principes ipsos gravi
Procella agendos. Turbidum quando est mare,
Piscationi incumbe: tunc praedam trahes
In rete opimam. Clavis intua est manu,
Ut, cum libebit, pandere fluenti queas
Sorti canalem. Differ; et cautus vide,
Qua parte vires mota tempestas aget:
An praepar atis serviat quidquam dolis,
An arte possis aemulum Ottmarum aggredi.
Consilia abinde sume; quod ratio exiget,
Vel pande furtum, vel tuum in lucrum tace.
ERN:
Consil a capio. At ecce se in scenam trahit
Submoesia Princeps.
LONG:
Commodis tempus monet.
Tuis studere.
IDDA. ERNESTUS.
IDD:
v. v. v. Erneste, quid nobis licet
Sperare? Lucis aliqua scintilla in meum
Solamen arsit?
ERN:
Error in vastis agit
Adhuc tenebris caeca consilia. Sagax
Quocumque mente distraho, et curis sequor,
Nusquam velignis per diti adamantis micat,
Vel umbra in oculos resluit,
IDD:
In cadem sumus
Erneste navi: quo ique me cruciat magis,
Hit tecta pannis omne lusiravi forum,
Omnesque gemmas; nulla sed venit meo
Solamini apta; perditae nullam parem
Reperio.
ERN:
Pretii gemma supremi parem
Dignamque tanta Principe haud unquam invenia
IDD:
Erneste, quid iam suggeris? Pandam meo
Periisse gemmam Principi? At quantus dolor
Mordace dente coniugem offensum premet?
Quae flamma vultus? ira quae invadet fibrat?
Suspicio quanto turbine in pectus ruer?
Tacebo damnum? non minus cudam nia! um:
Tandem patebit veritas: quam tunc gravis
In me redibit culpa? Qui reus est, tacet;
Quem nulla culpa tangit, hic loquitur.
ERN:
Die
Silentio concede, dum Princeps suis
Evolvat animum somniis, umbris, metu,
Doloribusque mentis agitatae, et prior
Tranquillitatis redeat optatae flatus.
Sed et ego vires interim impendam meas,
Ut aliqua fraude et arte pandatur vie,
Quam vel negatus hactenus, tursum tibi
Reddatur adamas; velse enatus metu
Larvis que princeps, mitius damnum ferat.
Ut convolutus animus, et sui impotens
In suspicacem facile censuram cadit:
Sic mens serena, quidquid eveniat, suum
Trahit in colorem, et nubis immunis nihil
Videt sinistrum.
IDD:
Erneste, dum suades diem
Unum silere, facile consensum expramis.
Neque hinc timoris conscii dier rea,
Nec de patrato scelere culpari queo:
Quando tacere ratio prudentem docet.
Facundus animus interim orator, prece
Caelo favores postulet: tandem solet
Adesse praesens rebus extremis Deus.
ERN:
O stulta mulier; quodque dispo nis, tace:
Breve hoc tuum silentium longani trabet
Fraudum catenam. Vesper hic lucem dabit.
CHORVS. Fidei Coniugali et innocentiae Solis curru provectis insidiatur Invidia et suspicio. Haes simulante illa facem ad solis rotam attendere nititur, qua inferat aulae incendium: sed arcetur, et depellitur. Tandem e silice per furorem ignem excutit, quem aulae infert.
INNOCENTIA. FIDES. INVIDIA, SUSPICIO. FUROR.
:
QVam me, Fides,
Per nubium theatra
Ad gloriam deduois?
Fid. Annon vides?
Ex nube noctis atra
Ad ipsa regna lucis.
Inn. Hic absque cura repetitur ab utraque
Sunt astra pura: repetitur ab utraque
Arx serena. repetitur ab utraque
Pax amoena. repetitur ab utraque
Innocentis repetitur ab utraque
Aula mentis. repetitur ab utraque
Fid. Quod insolenti
Caelum negavit,
Hoc innocenti
Large paravit.
Invid. Fur. Et hoc feremus?
Nec atteremus
Audacis insolentiam,
Effrontis impudentiam?
Fid. Inn. Feliciter! feliciter!
Haec gloria innocenti
Est destinata menti.
Feliciter! feliciter!
Per nubium Vapores
Ad caelitum favores
Emigramus, evolamus.
Feliciter! feliciter!
Invid Fur. Haec lenta conspicaris
Suspicio? nec minaris?
Quid moraris? quid vereris?
Ni sequaris, obrueris?
Fid. In. Feliciter! feliciter!
Hic nulla noctis pravitas,
Sed pura lucis suavitas.
Feliciter! feliciter!
Invid. Fur. Assume telum,
Inseende caelum.
Conflige, confige,
Contunde, Confunde,
Convelle, dispelle,
Pacara convolve,
Ligata dissolve.
Fid. Inn. Feliciter! Feliciter!
Suspic. Quo concitas, volabo.
Caelos inscendam,
Faces accendam
Aulamque concremabo.
Fid, Inn: Feliciter! feliciter.
Invid. Fur. Hic est dolose agendum,
Cauteque sub'egendum
A solis igne incendium,
Ursit dolo compendium.
Sucp. Viam rimabor,
Nubes inscendam,
Ignem furabor,
Aulam succendam.
Fid. Inn. Feliciter! felieiter!
Hic innocente venz
Est suavitate plena!
Feliciter! feliciter!
Inn. Quid hic scelesta?
Susp. Quid tu funesta?
Inv. Fur. In curre, trude, reiice.
Fid. Impelle, funde, deiice.
Inn. Cruenta, rebellis!
Susp. Temulenta, crudelis!
Invid. Fur. Insiste, propelle.
Fid. Resiste, repelle.
Invid Fur. Incurre, trude. reiice.
Fid. Impelle, funde, deiice,
Inn. Hoc habet: et iacet, et tacet.
Fid. Inn. Sic est tonandum,
Sic fulminandum.
Feliciter! feliciter!
Fur. Invid. O crudasors! o dura more
Devoluta, comminuta,
Conquassata, conclamata
Exspiravit!
Furor: Respiravit.
Non perivit:
Laeta vivit.
Susp. Vivo! vivo! non peribe,
Nova tela praeparabo,
Nova bella sulcitabo.
Invid. Furor, arma ministra,
Inv. Susp. Excute silice favillam.
Furer. Invidia praebe fomitem.
Susp. Ego capiam favillam.
Inv. Susp. Ignis hic amores
Accendat in furores,
Fur. Succende facem,
Hac rumpe pacem
Inv. Sus. Fur. Hac Principum concordiam
Vertam us in discordiam.
Susp. Ardet, ardet, et minatur.
Aura fiammis misceatur.
Inv. Sus. Fur. Ira discors nos sequatur,
Zelus asper invehatur,
Flamma amoris abruatur,
Pax fidesque obruatur.
Et lux amoenum Cynthii vultum refet.
OTTM:
Haec est laboris praeda non vilis mei.
ERN:
Venaris apros ergo, sed gemmas capis.
OTTM:
Favore sortis.
ERN:
Scire si casumlicet?
OTTM:
Annosa medio in nemore se quercus levit
Sidera sub ipfa, perque diffusum aera
Late comantem spargit utrumque in latus
Scenam viroris; cuius in summo iugo
Se complicabat nidus: hic visus mrhi
Corvus sedere, et patrio implumem sinu
Prolem fovere: in arborem me moxtulit
Cupido praedae. Mira! quae sortis bono
Obiecta nutu? Video stellantis iubar
Illustre gemmae: capio, sed dubitans tamen,
Metuensque fraudem, donec attactu manus.
Patuit reperta veritas, atque hac meos
Digitos beavit merce: quam tamen velim
Illustriori dexterae in munus dare.
ERN:
Tua haec voluptas gaudium est meum. At manus
Si grandioris muneri hanc gemmam paras,
Sinu ut recondas suadeo. Quidquid novum est,
Illustre, rarum, ac nobile, hoc Princeps suo
Amore captat. Principi si non velis
Offerre munus, satius id clauso geres
Sinu sepultum.
OTTM:
Sana consilia sequar.
LONGINUS. ERNESTUS.
LONG:
SImulatum utrinque rideo duorum dolum.
Quam pulchre amica verba velatum tegunt
Animi furorem!
ERN:
Nemo me superat suis
Longine votis. Teneo consiliotuo
Flicitatis verticem, si optra tua
Adhuc labor as exitum coeptis dare.
LONG:
Erneste, quid me postula? fratri nequie
Operam negare frater: obsequiis habes
Tuis paratum.
ERN:
Vota iam corsum in sinum
Fluunt se cundo, teneo fortunam manu.
LONG:
Sed quam?
ERN:
C tanda curanon pati tur moram.
Accede fictus Principem; fac ut mihi
Aurem benignam cedat: hoc uno doli
Cardo parati vertitur.
LONG:
Nutus tuos
Cursu anteverto.
ERN:
Pluto, si merui, tuum
Verte huc favorem! Pereat Ottmarus, cui
Debuerat olim Lachesis in vitam brevem
Secuisse stamen. Hactenus si fors mihi
Semper benigoa ad ultimas fraudes favet,
Ottmarus imam sortis abyssum cadet,
Mihique posthac Satrapae inflecten genu.
Vetus exuatur srontis, ac oris decor:
Frons asperetur nubibus, livor labra,
Luror capillos occupet; cilium cadar,
Oculique ficto lacrimae nimbo fluant.
Agnosce Dominum Erneste.
ERN:
Si merui, meo
Princeps dolori parce: non sanum satis
Me acerbitatis sensus adimebat mihi.
Sed ecce demum nutibus promptum tuis.
HENR:
Distinct: ora postulo indicia mali
Animum prementis. Pande, quod vulnus tibi
Cor vulneravit? quodque tu solus sono
Fracto gemebas? profer in apertum malum.
ERN:
Gemitu dolorem mentis haberabam.
HEN:
dolor
Quis porro cor exulcerat?
ERN:
Quod de tua
Nil meritus unquam gratia Ernestus dies
Trahat otiosos.
HEN:
Cur dolens, multa genas
Lacrima rigatus proditum Dominum vocas?
Quae mulier illa Principis probrum sui?
Siles? repone verba quaerenti. Siles?
Infidus ille servus est, dominum sua
Qui damna celat. Abditas nescit fides
Sincera latebras.
ERN:
Liberam etiam auram fugit,
Quando obligata est.
HEN:
Principis quando loqui
Imperia mandant?
ERN:
Principis quando salus
Aperire prohibet.
HEN:
Scire quiscumque arduus
Casus minetur, Principum magna est salus.
Cavere nemo, quodlatet, damnum potest.
ERN:
Nescire cupies, scire quod nimium appetis.
HEN:
Sua quoque scire damna regnantes iuvat.
ERN:
Mea lingua flammis omnia accendet, quibus
Tranquillus aulae sidat in cinerem status.
HENR:
Uratur aula. Flamma cum saevit simul
Expurgat auras.
ERN:
Astra nolentem trahunt,
Coguntque iussa pandere, quod alto velim
Semper tegi silentio. Dicam, meae
Nisi se facultas subtrahat linguae, et scelus
Non foeditate vincat optantem loqui.
HENR:
Vires timenti Principis iussum dabit.
ERN:
Perstr in go paucis. Annulus fidus tui
Amoris index, stelleo adamante inclitus.
Quem nuptialis tesseram fidei, tuae
Olim dedisti Coniugi, Ottmari latet
Sinus repostus esca funestae sacis,
Fomesque amoris per fidi.
HENR:
Ottmarus meum
Adamanta?
ERN:
Charum pignus affectus, tuam
Quo sequitur Iddam, pectori appensum gerit.
HENR:
Quibus ignis hic latentis affectus notis
Prodit in apertum?
ERN:
Vidit hic oculus; idens
Audivit auris. Forte venatu redux,
Sudans que lassatusque dum vento parat
Recentiori in pectus accessum dare.
Thoraca removet. Illhec splendor mihi
Adamantis oculos verberat. Nofco tuum
Id esse munus: nosse dissimulo, et manu
Oculisque verso: stupeo radientis iubar
Sideris; et unde? quaero, qua acceptum manu?
At ille grata nobilis amantis manu
Testatus esi venisse; neque follem minus
Sui esse amoris.
HEN:
Nuncii o fulmen grave'
Certumne vidit oculus? an certum audiit
Auris, quod adfers?
ERN:
Nolo, mihi praestes fidem:
Ipse experiri, si voles, verum. potes.
Si fallo verbis (esset optandum quidem)
Si fallo, iuftaspectoris acerbi faces
In me revolve
HEN:
Mucro in Ottmarum vola,
Unaque cor de pectore, et gemmam erue.
ERN:
Prudens furoris impetum Princeps rege.
HEN:
Prudens furoris impetum ardentem sequar.
ERN:
Prudentia astum temperat, et iram domat.
HENR:
Accensa flamma pectoris nescit moras.
ERN:
Compressus ardor grav us erumpet.
HEN:
Fades.
Primae ultionis grandius vulnus tonant.
ERN:
Flammam furoris ratio maturam gravat
HENR:
Heu me! voraces viperae, et probrum, et pudor
Pectus dolentis exedunt.
ERN:
Aegrum levet nefas
Iam praeparatae saeva vindictae manus.
HENR:
Quid adhuc moremur?
ERN:
Ut tibi pateat
HEN:
Perspecta satis est candidi Ernestifides
ERN:
Illusa forte.
HENR:
Idoculus, atque auris probant
ERN:
Probant: sed ipse timeo, ne subsit dolus.
HENR:
Cum certa vidit oculus, est stultus timor.
ERN:
Est cautus.
HEN:
Fcquae ratio perturbat metu?
ERN:
Permulta. Visna Coniugis honorem probro
Suo, tuoque claudere, et vitam nece
Compendiare? quodque tranquilli est status
Turbare flammis? sanae, si cenles mea
Consilia; linguae nectare, et blandis virum
Aggredere verbis; quaere preciosum manu
An pignus habeat nobili? et vocis tenor
Colorque vultus mentis indicium dabunt.
Si dubitet, aut si perneget, dexteram in sinum
Immitte; gemmam absconditam in solem extrahe.
Interpres illa incogniti affectus erit.
Nec inde grande facinus, aut turpem dolum
Aut tegere verbis poterit, aut quoquam modo
Diluere crimen. Lenta sic sese ultio
Probabit orbi, et tutior plectet furot.
HENR:
Ratione frenas impetum. En tandem mei
Umbras, metumque somnii; et, quo me antea
Ludi putabam, verus is terror fuit.
Aciem feriri: et inde praesagas vocant
Cladis futurae
PHIL:
Verba sunt; nugaemerae;
Imaginationis machinae, et fictus nitor.
ARS:
Verba alia, rem si nosceres, equidem dares.
Quod iste vidit oculus, hoc non est merae
Imaginationis phasma.
PHIL:
Sed tamen eft dolus,
Phantasma saepeludit, et ficto imbuit
Colore falsa.
ARS:
Mira marrabo, fidem
Si mihi prius iuraveris, voccs meas
Tectas tenendi pectore.
PHIL:
Do dextera fidem,
In pectus istud quidquid admitti voles,
In verba nullus extrahet.
ARS:
Purum diem
Aurora vix evolverat, vidinigram
Avem volantem Prineipis nostrae lare,
Et quid micantis, nescio, stellaesuo
Rostro ferentem, cuius illustris nitor
Afflavit oculos lumine, et tenuit diu
Aciem stupentem. At ecce, quis scenam subit!
Auribus amici cetera arcanis dabo.
Amoris ac honoris, infando mihi
Eripuit ausu.
ARN:
Ottmarus aeternae tibi
Fidelitatis debitor? tanto undique
Amore cultus? ille meditatus tuo
Maculam est honori?
HEN:
Mente conceptam notam
In opus reducit.
ARN:
Vereor o Princeps tui
Nuncia doloris verba: sed liceat tua,
Dixisie pace: Credulinimium sumut
Rebus sinistris. Inde suspicio animum
Subit, et in umbris machinam ingentem trahit.
HENR:
Non umbra, nonsuspicio, non fictus; dolus
Enorme facinus arguunt: clarus dies
Deteget, apertus oculus inspiciet, manus
Palpabit ista.
ARN:
Sensibus tuis fidem
Inclino Princeps; ipsa sibi pugnat tamen
Fides; nec esse posle, quod credo, puto.
Ottmarus, in quem profluunt pleno alveo
Laudata virtus, sensus, ac mentis vigor,
Excelsus animus, grandibus foetus sinus
Rerum talentis: quem tuus sequitur favor,
Amorque; et una praelio certant pari
Reverentia et amor, sedulum obsequium et fides:
Arcana cui consilia recluso sinu
Benevolus aperis; grandium molem cui
Negotiorum imponis; excluso nihil
Quo statuis unquam: Ottmarus in tanti migrat
Monstrum furoris? Ille tam turpem volet,
Poteritque maculam nomini et honorituo
Tuaequive fidei aspergere? Invidiam trahit
Plerumque virtus. Livor a tergo sequax
Redit volantem gloriam. Parca fide
Famam sinistram comproba. Audni decet,
Quemcumque culpas sceleris.
HEN:
Ottmarus meis
Se sistat oculis. Sede velpulsus sua,
Vel tectus atra nube, et attonitus dies
Immane la si cernet exemplum Ducis.
Sed exuatur fronte conceptus dolor,
Serenitasque frcta maerorem tegat,
Decepta nostros subeat ut casses fera.
Cursu incitatus: nec minus lentus canum
Effervet ardor; quaequive fugiebat canes
Praeda, insequente spiculi iactu mei,
Vel obviantis chalybis obiectu cadit.
HEN:
Ut nempe grato cederet dono; cui
Tuae probantur gratiae, et morum lepor.
OTTM:
Ultra meorum vota meritorum, suo
Ut dictat animo gratia.
HEN:
Ut pretium tui,
Quo stringis illam, postulat.
OTTM:
Gratum sibi
Ostendit esse munus:
HEN:
Ubi pectus calet
Amore, amoris redditum obsequium probat.
OTTM:
Exempla sequitur Coniugis.
HEN:
Sic se probat
Ipsa superare exempla.
OTTM:
Quando in me tuus
Affectus omnes superat.
HEN:
Hunc superat tamen
Affectus Iddae.
OTTM:
Graditur exempli viam.
Qua tu me honoras.
HEN:
Fruere quemtenes, loco.
OTTM:
Fruor tuo favore.
HEN:
At alterius magis.
OTTM:
Te solum adorat candida Ottmari fides.
HEN:
Aliud adorat cernua idolum fides.
OTTM:
Iuratus istud facinus avertat polus,
Meque prius hausto, saturetinglu viem suam
Profundus Acheron.
HEN:
Ludus Ottmare est merus
OTTM:
Sed acutus iste ludus est.
HEN:
Ludo magis
Amor medullas pungit, et vulnus placet.
Ottmare, nota est flamma, quam nutris sinu;
Sed experiri cordis affectum placet,
Proinde fare, pignus an quodquam tibi,
Pretiosi amoris munus a grata manu
Datum esse credam?
OTTM:
Munus ac omnes opes,
Pretiumque, et omne pignus, est facilis tui
Favoris aura, cuius afflatu beor.
HEN:
Non ego requiro munus a nostro tibi
Datum favore: munus id solum loquor,
Quod alia dextera, alius affectus sui
Dederit amoris pignus.
OTTM:
Ignotum mihi
Donum requiris.
HEN:
Annulum et gemmam loquor,
Quae candicante colligit amorem face.
OTTM:
Nec ulla gemmae flamma, nec pignus mihi
Visum est amoris.
HEN:
Perfide! hoc etiam negas?
OTTM:
Nego, fateri veritas quod me vetat:
Tuique iuro Capitis illustres notas.
Nec ulla visa gemma, nec donum mihi.
HEN:
Scelerate: domini proditor vilis tui!
Non munus Iddae pignus affectus sui,
Gemmam tulisti? perfide, nega, si potes.
OTTM:
Mihi ista, Princeps? Invoco testes poloe,
Lacusque Averni: fulminet caelum hoc caput,
Istudque corpus rictus [(printer); sic: victus] Acherontis voret,
Si mihi vel Iddae gemma, vel visum fuit
Quodcumque munus.
HEN:
Fida famulorum manus,
Adeste: vestem pectoris vulsam sinu
Lacerate: veniat facinus in apertum diem;
Et quod negavit lingua mendacis nesas,
Loquatur adamas
OTTM:
Caelites vestram fidem!
Astra innocentem tegite.
HEN:
Spectstis nesas?
O Innocentem! o perfidum! o caelum! o probrum
Illustris aulaem o coniugi pignus datum
Connubialis foederis (sanctum ah! nimis
Nomen) cruento, barbaro monstro datum,
Quod de plaude Avernus extrema in meum
Effudit olim dedecus! Gemma haec tibi
Sit amoris esca? sit mei testis probri?
OTTM:
Fortuna donum hoc fausta venanti dedit.
HENR:
Venatus ille nempe, quem caecus puer
Exercet arcu; et luce sit cassus licet,
Tamen notara vulnera sagitris ferit.
Heu! prodor ergo? et nominis splendor mei
Turpi corona cingitur tanti probri?
At scelere cuius prodimur? clavem cui
Ad ipsa cordis adyta sincerus dedi,
Quem fovi amore, iure qui mecum pari
Populos regebat subditos; cu ius stetit
Arbitrio aula, cuius a nutu inclitus
Procerum pependit ordo; cui curvum genu
Lunavit omnis populus: Ottmarus meae
Pars maior animae! sed quid extremis refert
Excesfibus favoris? opprobrium thori,
Famae ru entis dedecus, turpem notam,
Quam serus olim posteris cantet nepos.
Et adhuc amoris perfidi in signum meam
Gemmam scelesto pectori appensam gerit!
Et parco ferro? sanguinem nondum haurio?
ARN:
Resiste Princeps sanguine infami tuum
Maculare ferrum parce: maiori scelus
Poenae reserva.
OTTM:
Gemma, quam Princeps habes.
HEN:
Reprime draconis sibila incantans hydra.
OTTM:
Nido reperta est.
HEN:
Spargere infamis doli
Audes venenum! Rapite despectum soli,
Et reste gemina, teste convictum annulo,
Raptandum equorum cursui infreni date.
UBERT:
Ipsas per umbras animus innocuus micat;
Et si tegatur nube, transparet tamen.
Sententia ne cis non fuit sententia,
Sed fuiminan tis saeva tempestas poli.
HELF:
Ergo, quod esse rebus extremis solet
Unum levamen, temporis detur mora.
Properata quando iussa non servant modum,
Dilata celerem corrigat legem mora.
HON:
Et inde quanto saeva tempestas magis
Agit procellas patris ardente in sinu,
Breviore tanto tempore excedit furor,
Plenamque rursus pectori indulget diem.
UBERT:
Vestro libenter nutui assensum dabo.
OTTM:
Ego longiores sive producam dies,
Seu moriar hodie, gratiae aeternum memor
Ero destinatae. Gratiam affectus facit,
Quamvis tonantis Principis forsan vetet
Furor potiri.
FERD:
Demus Ottmarum mori,
Extremus animam Matris assumet dolor,
Quae merita tanti suspicit et amat viri.
HELF:
Id ergo agamus, Patris ut sidat calor,
Vacuoque vivat fulmini Ottmarus super.
HON:
Primi calores impetus magnos habent;
Sinamus iram genitor exhalet. Preces
Sunt asperato pectori morsus gravis;
Planctus venenum est
FERD:
Matris est unum super,
Prodesse quo possimus, auxilium: buc gradum
Una incitemus. Illa, quae Ottmarum colit,
Amatque, certum rebus inveniet modum:
Utsuavitate frontis, ac oris savo,
Gestusque blandimento amarorem patrss
Expungat animo, et toxicum mentis levet,
HELF:
Sed ecce posito Principis amictu parens
Maerore vultum squallida e templo redit.
Aut filiorum, aut Coniugis miti asperos
Dulcore sensus temperet
IDD:
Factum prius
Decet experiri certius. Nam quid iuvat
Adhuc latenti ferre medicinam malo.
Ernestus hac, persuasit, ut sileam die
Adamantis arrham perditam, et nobis suae
Spopondit operae studiae; sed nondum resert,
Quid sit peractum impendio curae. patrem
Adite nati: trahite lucentem in diem
Quod involutum est nocte: qua causa furor
Accendat ignem corde: Quae Ottmarum trahat.
In hanc procellam culpa. post certo malo
Dabimus medelam. Suggerant caeli bona
Consilia menti
HON:
Iussa nos ducenttua.
Sed quid morarum lentus Ernestus trahit?
Praesagit animus turbinem, et motae grafem
iram procellae.
ROS:
Nescio, quis me mihi
Eripit, et animum dubius invaditstupor,
Vigilone? an umbris somnii, et larvis agot?
Et quo volatu gemma in Ottmari manum
Translata digito adhaesit?
Adoro vultus. Lingua sed farinequit,
Quam vinculatam stringit et dolor, et pudor.
IDD:
Ne metue: tantae pectus aerumnae capax
Habet Idda: solum est incapax culpae sinus.
CAM:
Insolitus agitat Principem insanum furor,
Frendet, minatur, aestuat, flammas vomit
Faucibus, et oculis fulmina. ac multa in tuum
Conicit honorem probra; quae prohibet pudor
Referre; nec relata perferret sine
Rubore Phoebus
IDD:
Fare, nil candor meus
Timet ruborem,
CAM:
Mutui quondam datus
Annulus amoris pignus, Ottmari in sinu
Repertus est a Principe. Hinc vulsum tulit,
Et prope cor ipsum pectore extraxit furor.
IDD:
Monstri nocentis ungulam, creptum mihi
Huc transtulisti credo fatalemannulum.
CAM:
Necest repertus forte fortuna:prius
Patuere cuncta Principi. Ottmarumpetit
Primum annularem promat ut gemmam: negat
Vidisse sese Ottmarus. Hic dextra sinum
Lacerat negantis; diripit gemmam: tuum
Impuri amoris credit id donum, et fidem
Connubialis foederis raptam arguit.
IDD:
Vindicta olympi fulminet, quidquid potest
In me procellae, si vel id donum dedi,
Vel ullus animum incessit id dandi calor:
Vel amoris illa coniugi quondam meo
Iurata flamma vertit inconstans suos
Ignes in alium: pectus aut istud rogus
Unquam impudicus ussit. Insuetum queo
Stupere casum; non libet mentem tamen
Causae admovere:
CAM:
Lingua succumbet prius,
Quam disserendi terminum inveniam, omnia
Si saevientis Principis sando exequar
Et dicta, et acta: sufficit id unum: suum
Praecipite damnat sulmine Ottmarum ad necem:
Insanit inte; nominis pulchrum tui
Lacerat honorem. O Idds, dum tanto fremit
Procella motu, et fulminis nondum patet
Supremus ictus, surripe periclis caput,
Et in latebras conde, vel serva suga.
IDD:
Mens scelere nullo tacta non didicit fuga
Quaerere salutem.
CAM:
Ratio cum suadet? furor
Cum concitati Principis cogit?
IDD:
Deum
Mea fuga quaerit. Ille metuenti est salus.
CAM:
Ipse Deus etiam sana consilia probat.
IDD:
Quid ergo fugiam.
CAM:
Quae prope insequitur, nece
Infamiamque nominis.
IDD:
Mortem nihil
Timere didici: infamiam dono Deo.
CAM:
Ut evaporet interim insanus furor.
IDD:
Male consulam innocentiae.
CAM:
Bene consules
Vitae; et furori tempus, ut sidat, dabis,
IDD:
Nihil furorem timeo: nec placet tamen.
CAM:
Quod displicet, prudenter evita.
IDD:
At fuga
Magis innocenti displicet.
CAM:
Stuleo voles
In damna certa mortis offerre obvium
Caput furori?
IDD:
Vivo, si cado.
CAM:
Nota
Remanet honoris perditi.
IDD:
Hunc reddet Deus.
CAM:
Ne sperne famam viva.
IDD:
Non sperno: at mihi
Vi rapitur.
CAM:
Illum tuta servabit fuga.
IDD:
Imo fugiendo perditur: signum fuga est
Sceleris Patrati. Pectoris candens nitor,
Scelerisque purus, in Deo tutam invenit
Semper quietem. Vivit exemptus feris
Rerum procellis, nutui quisquis Dei
Parere didicit. Rursus adeamus sacras
Tohantis aras, unde patronus venit
Favor timenti. et certa metuenti salus.
CHORVS.
Suspicio induit Amoris personam: occurrit fidei; per dolum huic vulium deformat, et clam se subducit, laqueos paratura. Interim Fides a pueris illuditur, et lappis impetitur. Invocat elapsum Amorem: adest verus Amor, nec eam agnoscit, sed execratur, dumque eam aeccidereparat, adest, nnocentia, ostendit detersis maculis veram esse Fidem, erumpunt Invidia et Suspicio laqueos iniecturae, sed flagris exiguntur.
INVIDIA. SUSPICIO. FIDES. AMOR. INNOCENTIA.
:
INVID. QUid suspicio veste sub ista
Fraudis adornas:
SUSP. Alios cultus,
Alios vultus res nostra petit.
Quos non urit flamma suroris,
Species ficti fallit amoris.
INVID. Amor es culcu,
Amor es vultu.
Quid notat ista
Spongia nigro plena colore!
SUSP. Quiesce: videbo,
Quid fraude valebo.
Dilecta Fides!
FID Amor arrides?
SUSP. Aura favorum!
FID. Vena leporum!
SUSP. Umbra calenti!
FID Flamma rigenti!
SUSP. Condus amoris!
FID. Promus honoris!
SUSP. Calidi vita
Cordis avita!
FID. Esca caloris! fomes amoris!
Quo fugisti! quo periisti.
Prima meorum gemmaiocorum,
Amor, amorum meta meorum?
Quis mihi tergo lappam appingit?
Quam mihi populus labem affingit?
Amor, amorum meta meorum,
Haec probra vides? irrisa Fides
Illuditur, convellitur,
Exploditur, repellitur.
Sic ergo iocus sum puerorum,
Amor, amorum meta meorum!
Ni reflectas, contabesco:
Si revisas, convalesco.
AMOR. Quis hic ploratus?
Quis eiulatus
Aures molestat,
Aures infestat?
FID. Amor, amorum ovena meorum.
O scelerata!
Sum tua amata.
AMOR. Monstrum es averni, larva inferni.
Fid. Bene si vides, sum tua Fides.
Amor. Mentiris. Es Deorum
Larva turpis inferorum.
Nec te nosco, nec te posco:
Nec te colo, ncc te volo.
Fid. Eadem nuncium quae nuper cram.
Amor. Nosco Megaeram.
Fid. Tu me colebas,
Tu me fovebas.
Amor. Mentiris. Quin ego tesonti
Mito Acheronti comburendam,
Consumendam!
Fid: O Innocentia!
Tua praesentia
Succurre cadenti,
Assiste iacenti!
Innoc. Quis fragor iste?
Amor, absiste.
In os, in oculos respice,
Nec innocentem despice.
Amor. Turpis umbra vult amari.
Innoc. Non meretur increpari.
Benesi vides, est tua Fides.
Amor. Haec mea fides? non bene vides.
Accipe speculum: conspice frontem:
Non hic vultus notat insontem.
Innoc Tergo nigrorem, reddo colorem.
Bene si vides, est tua Fides.
Amor. Heu! quid egi? quid molitus?
Vultus iste fasuditus
Est amantis, est decentis,
Elegantis, et faventis,
Occide me, concide me.
Meus huc reatus irae
Promeretur interire.
Susp. Invidia iaces?
INV. Suspicio taces?
Susp. Inv. Instrue laqueos, vincula stringe.
Fid. Amor, o Amor! o! geminum cerno.
Neque d scerno, quis sit amoris
Proprius vultus; quisve favoris
Proprius cultus.
Amor. Nunc cerno sraudem,
Quae tibi laudem
Frontis ademit.
Suspicio vultum finxit,
Et te nigrore tinxit.
Exigatur, atteratur.
Huc involate,
Et verberate.
Invid. Ego me gravibus subtraho plagis.
Am. Inn. Verberate, lancinate.
Susp. Abstinete, condolete,
Parcite.
AM. INN. FID. Scelesta!
Aulae moelesta,
Probis infesta!
At quis sit ille proditor, si quae mihi
Indicia nosse detur, hac illi manu,
Hoc ense textos pectore evellam dolos,
Suamque adempto sanguine explebo sitim.
HELF:
Ernestus ecce commodum huc infert gradum:
Forte ille lucem febus obscuris dabit.
HON:
Erneste, num, quis casus Ottmarum premat,
Tuas ad aures venit?
ERN:
Ottmarum? meae
Precium salutis? unicam sortis meae
Basin? quis, oro, casus inopinus rotat?
HELF:
Trahitur cruentam Principis iussu ad necem.
ERN:
Certumne credam?
FERD:
Nullus est dubio locus.
ERN:
Et quo fidele pectus, erectum, pium,
Omnisque fraudis incapax potuit manus
Contaminare scelere?
HON:
Pretiosum annulum
Rapuisse furto dicitur. Si quae tibi
Scintilla amoris Principem in tuum est super,
Siquid meremur Principis proles, tuum
Huc omne robur verte, ut Ottmarus necis
Rictu expeditus, liberas auras trahat.
FERD:
HOC vinculatum matris affectum feres.
ERN:
Mora nulla studia nostra retinebit. Volo,
Artes per omnes Principis ut animum occupem,
Vestrum volanti calcar imperium admovet.
FERD:
Alterna nobis vincula iniicies: vola.
ERN:
Factum putate, quidquid Ernestus valet.
Abiere: lusi nempe simulate fide.
Simulare scire, primus ad magna est gradus:
Hanc quisquis artem nescit, optatum sui
Nunquam ille vota cordis ad finem trahet.
Adeamus ergo Principem, motus prius
Quam se refringat aestus, et sidat furor.
Addamus ignes ignibus, facibus saces.
Amoris arrha [(printer); sic: arha] est: quaelibet pungit; tamen
Quaelibet amorem pectori infigit magie,
Similemque sponso reddit. At si quae dolet.
Animum in beatas tolle Divorum plagas.
Hic spina demum floret in amatas rolas,
Duramque sortem sorte meliori beat.
Meoque honori laude non ficta studet,
Ite, ite, ferro et igne sceleratam sinu
Evellite animam, quae suo Ortmaro comes
Inquinet Avernum, et turpe adulterium stygis
Non mitiganda penset aeternum nece.
Sed pulsat animum rursus, an vera? an dolis
Vestita pietas: quasque concepi prius
Iusti furoris, frigida aspergit faces.
Anima pudica, pectus innocuum, mea
Unica voluptas, candidae mentis nitor,
Pietasque amica Numini, exemplar boni,
Morumque norma, coniugi constans amor,
Ah! noluit, nec potuit immane hoc nesas
Vel mente designare. Quid ad istud mei
Existimatis, sensa quae vestris sedent
Animis amici?
ERN:
Mente, quo Princeps ruis!
Tuo Sophisma lumini illudit? Potest
Contacta manibus veritas aliqua tegi
Illusione: Cuius a collo annulus
Dependet Iddae? nonne vidisti? et fidem,
Virtutem, amorem feminae instabilis sibi
Constare credis?
HEN:
Pereat infelixrea,
Immunda mulier Proditus diros eat
Amor infurores; seque in horrendos magis
Inflammet ignes.
CAM:
Pauculis mentem applica
Serene Princeps vocibus, ne honor tuus,
Ne stirps, status que totus in praeceps ruat.
HEN:
Eloquere. Quamvis aspide severum mihi
Animum furores toxicent, nondum tamen
Aure venenant,
CAM:
Causa, quae humanos trahit
Volvitque casus saepesub densa latet
Occulta nube; quodque monstrosi exhibet
Scelerie figuram, rande virtutis tegit
Decus latentis. Gemma in Ottmari sinu
Reperta, crimen arguit, sed non probat.
Perd; illa potuit, postque in Ottmari manus
Venire casu: potuit, et furto eripi
Rapace ab ungue; deinde vi precii suum
Mutare Dominum. Argueresi fas est scelus,
Punire fed non decet inauditum reum.
Neque credo castae mentis intactas nives
Momento in uno Veneris ablisse in faces.
ERN:
Momento in uno? flamma iam serpsit diu.
CAM:
Occulta semper?
ERN:
Feminae occultas
Velare fraudes.
CAM:
Solus Ernestus videt,
Quod latuit omnes.
ERN:
Pluribus patuit dolus. sciunt
CAM:
Cui unquam in Idda incendii tanti levis
Scintrlla vifa est?
ERN:
Quis quis Ottmarum tegi
Iddae favore vidit hic vidit quoque
Non abditas amoris inhonesti notas.
CAM:
Virtuti amorem reddidit.
LONG:
Vultus color,
Amoena species, spiritus promptus, ioci
Oculorum, et oris risus. et gestus levis,
Virtus vocentur: Ista in Ottmaro micat,
Et amatur Iddae. Testis est saepe acrior
Ottmari in ora fixus oculorum lepor:
Quin visa totam laudibus amantis sui
Linguam obligasse. Quidquid Ottmaro placet
Probatur Iddae. Ottmarus arcanae regit
Consilia mentis: huius in nutus fluit
Iddae voluntas, cuius, ubi votum potest,
Opere antevertit: denique et gemmam sui
Aeternam [(printer); sic: Alternam] amoris tesseram Ortmaro dedit,
Suique dominum cordis Ottmatum facit.
CAM:
Modesta virtus iuvenis.
HEN:
Ostandem preme:
Nolo Patronum audire convictae reae.
Vade hinc Uberte, celia qua turris caput
Sublime tollit, coniugem huc, iam non meam,
Sed adulterinum viperae partum, rape,
Statimque turris vertice in praeceps age.
Pertingere umbra mortis, aut sceleris vapor.
FERD:
Dolore mens oppressa non usquam valet
Aliud videre, quam quod in pectus iacit
Acuta tela.
HELF:
Filios mater tuos
Diffluere lacrimis patere, cor ipsum quibus
Liquatur; et per lacrimas tantae dari
Ultima parenti obsequia.
IDD:
Per vestras mihi
Lacrimas liquatur pectus, ac una fluit
Calida per oculos anima. Non ullae tamen
Nebulae serenum cordis extinguunt. Fluit
Perora rivus, oculus obversus polo
Aciem irretortam Numini affixam tenet.
Animi recessus, quamlibet durum ac atrox,
Revereor omne Principis iustum mei,
Nec metuo inire mortis inhonorae vias;
Solum imputati criminis labem horreo.
Spargamus ergo sanguinem, et scopuli meo
Cruore tinctinominis nostri impiam
Labem loquantur: sera posteritas tamen
Sciet innocentem; quique spargetur cruor,
Ad pulchra pandet sidera albentem viam,
Meaeque constans testis, atque index erit
Integritatis. Si mihi vitae dies
Henticus adimit, ductus errore id facit.
Parco, et tonantem supplici voto precor,
Ut quotquot annos dempserit vitae meae,
Totidem favore Caelitum addantur suae,
Illique semper candidi; semper pari
Votofluentes. Ecce sum tua in manu,
Mei parata coniugis iussu mori.
HON:
Reflecte gressus.
FERD:
Amove innocua manus
A matre: Nati brachio stabit salus
Desensa matris.
UBERT:
Quid reus merui! Patris
Mandata perago. Mucro, quem contra vibras,
Petit parentem.
HELF:
Patris errorem petit.
Quamvis furore percitus matri imperet
Stamen recidi; protegi innocuam tamen
Idem requirit: Ratio quod sequimur, iubet,
Quod mandat, ira.
IDD:
Tollite hinc ferri minas,
Aeque parenti iniurii, ac matri impii.
In vestra damna servit hic mucro; nihil
Meam in salutem. Mc Dei nutus vocat.
Valete nati.
FERD:
Fulmen hoc ferri, cave,
Aptum ferire, et brachium in plagam grave.
Si pergis ultra, Principis prolem tui
Iustas in iras cogis.
HON:
Haeredes tui
Reverere domini.
UBERT:
Vereor et pronus colo:
Sed iussa cogunt patris, et servurn simul,
Simulque natos obligant.
HON:
Nihil moror
Tua documenta: a matre detorque gradum.
HON:
Patri obsecundo; pono, quod strinxi manu
Amante, ferrum. Quod manu prohibes agi,
Ago nunc fluente lacrima.
HELF:
Ferrotua
Si sauciantur viscera, haec sanent preces.
HEN:
Et planctus iste chalybe me offendit [(printer); sic: ostendit] magis.
HELF:
Pro capite matris lacrima nati fluunt.
HEN:
Matrinefandae filii ae quales student.
FERD:
Te chare genitor, aspice innatis tuis.
HEN:
Iddam scelestam in filiis cerno suis.
HELF:
Simul ergo matrem et filios morti immola.
HEN:
Removete genibus improbae matris satum.
At tu scelesta, perfida marito, mei
Oblita honoris, generis et stirpis tuae,
Iurisque coniugalis, et fidei, et Dei,
I, quaere Averni lacubus Ottmarum, et refer,
Huc te venire, ut annuli penses vicem.
Non aliud illi munus acceptum est magis.
IDD:
Obtemperavi viva, nec moriens quoque
Tuo reluctor nutui. Fui, ac ero,
Licet usque nolis, Idda tua; tu haeres meae
Integritatis.
HEN:
Integrisiquid fuit,
Ad ima tecum defer Acherontis vada,
Sed heu! Probrorum, infamiae, et turpis notae
Relinquor haeres!
IDD:
Lucis, o Numen! tuae
Infunde radium Coniugi, et lusae dolos
Umbrasque mentis disiice; at crudae necis
Tormenta, labem nominis, et infamiam
Mihi reserva.
HEN:
Meruit hoc vitae tuae
Nefanda series.
HEN:
Rapite sceleratam magam.
IDD:
Servate Superi coniugem! Princeps vale.
Olim beatos inter astrorum choros,
Ubi veritati, nubis immuni, patent
Omnis, pudici pectoris candor, fides,
Amorque coniugalis, et vitaeinnocens
Tenor patebit, tuque gaudebis tuam
Iddam innocentem mortuam.
HEN:
In varias abit
Animus procellas; iamque violentus fluit
In ora fletus. Dedecus cerno meum,
Oculusque gaudet cernere: in pectus gravem
Exercet iram vulnus, et placet dolor.
IDD:
Valeto Princeps; obviae aspectum necis
Nihil expavesco: me tuus solum dolor
Affligit. O qui caelitum pascis choros
Torrente mellis, sanguinem meum in sacrum
Converte rorem gratiae, cuius fluor
Dulcore amaras coniugis fibras riget,
Omnemque acerbo pectore dolorem levet.
HEN:
Quid agimus anime? serpit in venis calor
Sinceri amoris, perque mollitos sinus
Vagus, benignas rursus accendit faces.
Quod odi, amare cogor: ad mortem urgeo,
Quod vivere velim. Durus o sortis rigor!
Iniussa ab oculis lacrima in vultum cadit.
IDD:
Abscedo iussa; parte sed magna mei
Remaneo tecum in filiis: illos sinu
Collige paterno, ut orphani matre, a tuis
Geminum medullis, patris ac matris simul
Bibantamorem.
HEN:
Haec labra divini fluunt
Torrente mellis, cuius illimis ruit
Impetus in imas pectoris acerbi fibras.
Quid fatue memoras? perdis et mentem, et facem
Rationis? Annon dulce Sirenis melos
Advertis esse verba, quae illapsa auribus
Furantur animum? Nominis famam, fidem,
Honorem, amoris vinculum, et quidquid fuit
Tibi pretiosum sustulit; iamque impio
Incantat animum toxico, et demens, iners,
Lentus, supinus ambigis? nec dum grave
Desaeviente dextera fulmen vibras?
Imbelle pectus, ira feminea, furor
Infante dignus! rapite sceleratum caput,
Turrisque ab alto culmine in pra ceps date,
Sic scelera poscunt, ratio sic iuris iubet.
IDD:
Meus at perenni vinculo obstrictus tibi
Amor precatur voce suprema, vale.
CHORVS.
Providentia divina liberat Innocentiam ex manibus Invidiae, Ambitionis, Furoris et Suspicionis, et ad currum triumphalem invitat.
INNOCENTIA. PROVIDENTIA. INVIDIA. AMBITIO SUSPICIO FUROR.
Provid. INnocentis Virgo mentis,
Mater alma puritatis,
Vena munda Sancutatis,
Ubi vagaris?
Ubi moraris?
Innoc. Livor, Ambitio,
Ira, Suspicio,
Me vinciunt catenis,
Adiudicantque poenis.
Fur. Amb. Susp. Inv. Non praevalebis, non evolabis,
Iam derumebis, iam vapulabis.
Provid. Non tolerabo; tela vibrabo,
Monstra fugabo.
Fur. Amb. Susp. Iov. Non praevalebis, etc. ut sup.
Provid. Ite sagittae, monstra ferite:
Vulnerate, concremate.
Provid. Sunt perculsa, sunt fugata,
Sunt depulsa, sunt cremata
Monstra sontis
Acherontis.
Age mentis innocentis
Mater alma,
Ecce palma,
Meis favoribus
Destinata,
Tuis honoribus
Praeparata.
Ades clecta, veni dilecta.
Innoc. O Providentia,
Quo Innocentia
Per te vocatur,
Per te citatur?
Quo tenditardor,
Venire tardor
Mole corporis gravante,
Mente quamvis aestuante.
Provid. Ego iuvabo,
Ego levabo
O Innocens Virago,
O Numinis propago,
Mecum veni ad triumphos,
Triumphus Innocentiae
Est cura Providentiae.
Innoc. Explico velum,
Involo caelum,
Vocantibus can loribus,
Ferentibus favoribus.
Prov. Inn. Hinc avolant dolores,
Huc advolant fayores:
Hic laeta roseta,
Hic vita beata,
Hic festa quieta,
Hic quies amata.
Hinc exulant furores,
Hic aestuant amores:
Hic aura serena,
Hic diva perenns,
Hic cordis catena,
Hic diva perenna.
Et me stupore attonuit. Hinc precio, et prece
Eruere tento, mente quid volvat: preces,
Preciumque spernit: insto promissis: fidem
Expolcit, et silentium: iuro fidem,
Silentiumque. At ille, quis demum stupor
Sit mentis, aperit. Audies, cui vix fi lem
Adhibebis, inquit: Magna, sed pennis nigra
Rostroque volucris Solis ad primas faces
Iddae in fenestra constitit, cuius micans
In ore gemma Cynthio ardenti pares
Vibrabat ignes. Illa ubi Soli diu
Collusit, ala remige in apertum aera
Se librat, inque susiles aureas procul
Delata, tandem evanuit, et umbris tegi
Visa est propinqui nemoris. Haec farus mihi,
Adiecit: Ista Ernestus ubi genitor meus
Audivit, alto iussit abscondi sinu,
Nec pandere ulli; et addidit iussis minas.
HEN:
Undique timendus Principi est semper dolus:
Aula est theatrum fraudibus plenum. Iube interim
Arsacium adesse, ut eruam veri notas.
PHIL:
Quod imperasti, accelero; at Attulphum
Audire placeat; quaeque narravi doli
Indicia, maius lumen accipient.
HEN:
Abi
Properante gressu. Certus Attulphus mei
Favoris esto: loquere.
ATTUL:
Quod mandas, ago;
Nec aliud ore profero, quam quod meus
Spectavit oculus. In nemora abivi comes.
Ottmaro: at ille fervido dum se in feras
Calore fundit, arboris subter comas
Nidum latentem intueor. Ottmarus calens
Amore praedae plumeae in quercum salit,
Calidoque nido protrahit gemmam, aureo
Radiantem in annulo. Haesit attonitus novae
Stupore praedae, quisquis adstabat loco.
Dubitabat oculus, suasit attactus tamen
Veram esse gemmam. Casus hinc totus liquet,
Reconditusque panditur, Princeps, dolus.
Spectata volucris fi io Einesti, suo
Nido micantis annuli praedam intulit,
Quae visa Solis aemulam lucem dare,
Autstella puero credita est
HEN:
Quantus dolus
Animum in sinistros mentis affectus tulit!
Camille propera, Coniugis mortem meo
Suspende iussu.
ATTUL:
Quodque maiori fice
Rem convo utam firmat, Ottmarus tuae
Gemmam parabat coniugi donum, tuis
Dandumsub oculi: auctor Ernestus sinu
Suasit recondi potius, et dono moram
Dari offerendo.
Quidquid parenti est creditum.
ARS:
Princeps, nihil
Subit memoriam.
HEN:
Territae fiontis color
Mendacis oris verba larvata arguit.
ARS:
Excutio mentis angulos omnes; nihil
Occurrit animo.
HEN:
Cruda tormenta eruent,
Quod fraude celas. Si flagra, ac ipsam necem
Vis experiri, pesge, sceleratum ciput,
Quae scis, negare. Verbera huc fidae manus
Famulae expeditae.
ARS:
Quae iubes pandi?
HEN:
Omnia
Quae credidisti plurima evictus prece
Tuo Philindro.
ARS:
At vetuit edici pater.
HEN:
Et te, et parentem calidus hic ferri rigor,
Vel flamma verum coget effari.
ARS:
Omnia
Narrabo Princeps: parce verberibus, Apex
Qua turris altae nubibus sese inserit,
Nidos sequebar mane, cum Phoebus dicm
Inferret astris: inde spectanti tuae
Iddae in fenestram visa radiosum meis
Infundere oculis stella sulgorem, et face
Praestinguere aciem; qualis ex speculo redit
Ardente Sole. Scilicet grandem et nigram
Observo volucrem, cuius ex rostro micat
Nescio quis ignis: illa dum versat caput
Et huc et illuc; visus ex rostro simul
Et huc et illuc radius evolvi, et pari
Solem aemulari lumine. At postquam diu
Obversa Soli lusit, elatis volat
Pennis in auras: seque demittens, ubi
Propinqua silva quercinas umbras agit,
Desiit videri. Genitor hoc credi sibi
Poposcit, et mox vetuit adiectis minis
Ultra retexi nemini: at demens ego
Rursus Philindro prodidi.
HEN:
Erneste! ah scelus?
Et Architecte fraudis, et grandis faber
Invise culpae! quin ego impreslum tuo
Immergo chalybem pectori, et turpem ad styga
Animam relego? fed, quid auctorem doli
Frustra requiro? Prima servandae mihi
Sit cura amatae Coniugis: celerem gradum
Admoveo turri, ut coniugem solvam nece,
Pronamque veniam sceleris admissi precer.
Quis vel rigerrtes marmore obductus sibras
Scythes, vel antris natus Haemoniis Geta
Aurem negavit: solus ego potui hoc nesas.
Solus patravi, durior et urso et tigre,
Totaque barbarie Africae ac Haemi feris.
Ego rogantem reppuli, ego surdus silex
Voces precantis praescidi, oppressi, obrui:
Ego innocentem perdidi. Huc ferrum, faces,
Tormenta, caeli fulmina atque umbra stygis,
Eumenides omnes, omnis Acherontis furor,
In metonate; perdite innocuo caput
Conts minatum sanguine; hoc pectu; modis
Mille laserate; vellite has duro fibras
Adamante rigidas; istud e medio sinu
Cor excavate; meque, ne quidquam mei
Terrae supersit, ultimam in abyssum stygis,
Adima lethes antra praecipitem date;
Quae iacio demens vota? quod sulte precor?
Nihil perisse iuverit. Vivam meo
Sceleri superstes; quoque non aliud queam
Peius precari, tortor aeternus mihi
Crudelitate incumbat aeterna dolor:
Hoc me iuvabit unicum; amissi boni
Quaerere reliquias; corpus extinctum meo
Fleturigare, adsternere recurvum genu;
Veniam precari: nec oculis riguas prius
Prohibere lacrimas, quam illa per lacrimas suas
Anima in cadaver coniugis tota effluat.
ERN:
Aliud mereris? aliud infami dabo:
Odium Deorum, dede cus terrae, canis
Soboles trifaucis, spuma Avernalis lacus,
Vipera Acherontis.
LONG:
Aut tace, aut isto caput
Elido ferro.
ERN:
Pectoris crates prior
Infringo. Vade spiritum in Avernum evome,
Et saniora disce Plutoni loqui.
Nunc talionis poena me citat. Scelus
Huc me patratum adurget: Innocuus cruor
Huc stimulat Iddae.
Caput furori in victimam Princeps petit.
ERN:
Habebit. Atris Phoebe violatum rege
Nubibus olympum, aut curribus pavidis retro
Cursum revolve: rictus Acherontis solo
Hiante pateat, meque sceleratum voret.
Retrogra da merito culpa, in Auctorem cadit-
ARS:
Heu genitor! heu mi genitor! Infelix pater!
Rupis theatro: forte si coniux sua
Te ab arce videat, dicet: innocua hic suum
Mea Idda fuditsa: guinem: et sensus pios
Admittet in cor. Quidquid est meum, ad tuos
Pedesrepono. Pompa, quae cingis caput,
Quae frontem honestas, colla quae circumfluis,
Quae pectus ornas, quaeque constringis manus,
Substerne precium Numini totum meo,
Nihil ego mecum coniugis ferosnihil
Quod sapiat aulam. Nemo in occulto tumet
Pompa ambiente. Nullus ubi spectat, satis
Est quisque pulcher. Pompa spectantes amat.
Proculinter alta nemora secedo, Deo
Mihique soli nota, ubi melior graves
Illustrat umbras radius, atque aer cavis:
Purior in antris spirat: hic vivam Deo,
Defuncta mundo, Coniugi, ac natis meis.
Hoc lapide memores gratiae inscribo notas:
Suo superstes lapsui e turris iugo
Hic Idda mundo moritur, ut vivat Deo.
Si forte Coniux ista post annos leget.
Errass: se dolebit, et multa eluet
Suum furorem lach yma. Patrii lares,
Aulae penates, filii, Coniux, opes,
Gleria et honores, fama, fortunae, ioci,
Tituli valete: ad nemora me Numen vocat.
Erroris umbras: setibi, natos suos
Meosque reddat. Sanguis hoc adte meus
Clamabit: Irae coniugis parce o Deus!
Haec fata, siluit. Trepidus adstabam, tamen
Vici timorem iussibus adactus tuis,
Et praeparatae ad funus impulsum dedi.
Nisi quis ab asti is tulerit auxilrum, mori
Fuit necesse.
HEN:
O innocens anima! meis
Odiis amorem reddis, atque irae pii
Ardoris igtrem, iniuriis preces. Ego
In te severi incendium Acherontis voco:
Tu mihi precaris gratiae nimbos polo.
Violata fed natura viindictam vocat:
Adeste nati, nuper affectu pio
Pro matre quae strinxistis in crudum patrem
Convertite arma. Quid patrem dico? stygis
Furiale monstrum, tigridem, pardum, ac hydrum
Anguem et draconem: meruit hoc diro nimis
Fervens veneno pectus Huc ferium date.
Mergite medullis, caedite, ac toto impetu
Laniate corpus. Quid pavet segnis manus?
Ipse ipse ferrum pectori immergo. Cade.
FERD:
Resiste genitor.
HEN:
Quis mihi ferrum rapit
Occide, tunde, perime, concide, obtere.
Lanier eodem, quo Idda laniata est loco.
ARN:
Princeps furori parce violentae manus.
Hic aliquid Iddae est.
HEN:
Quid? quid? o spolium meae
Iddae relictum! Christe! tu rapta mihi
Idda es superstes! Horror invadit fibras:
Heu! teneo sceleris vindicem; ultorem mei
Iustum furoris.
HELF:
Quid video? scriptus micar
Quis hic character? Genitor, en votumtenes.
Suo superstes la pfui e turris iugo
Hic Idda mundo moritur, ut vivat Deo.
HEN:
Ergo superstes Idda? quo voto beor!
Suo superstes lapsui, etc. repetit secum.
Hic Idda mundo moritur. O felix dies!
Satis est. Superstes vivit. O nati mei,
Servi fideles, quisquis Henricum colit,
Ite, ite - pars qua iuvenis aslurgit dies,
Pars qua senescens occubat; et Iddam meam
Quaerite per umbras, antra, silvarum specus.
Per plana, perque devia. Is munus feret,
Qui primus Iddae tulerit inventae notas.
Quin ipse propero. Didicit exemplo meo
Mundus, quid irae fervor, atque errans dolo
Suspicio pssit; discat exemplo quoque
Quid restituta Coniugum possit fides.
Provid. Nondum silent furores,
Suprema lucta restat:
Caelum tibi favores,
Victoriamque praestat.
Furores. Arma movete.
Arma surores,
Bella ciere.
Innoc. Audio! cientur arma.
Prov. Ero tibi tuta parma.
Innoc. Te protegente stabo.
Prov. Ad arma te iuvabo.
Furor. Involate, fulminate,
Enecate, funerate.
Heu! heu! heu! etc.
Innoc. O Providentia!
Prov. O Innocentia!
Innoc. Mater amata!
Prov. Filia grata!
Innoc. Architecta faustitatis!
Prov. Prime flos beatitatis!
Innoc. Mater honoris!
Prov. Gnata laboris!
Innoc. Prima vena gratiarum!
Prov. Digna honore laurearum!
Innoc. Tuo favore Haec constitit victoria.
Prov. Tuo labore Haec constitit victoria.
Innoc. Tuo favore Haec est relata glotia.
Prov. Tuo labore Haec est relata gloria.
Prov. Huc in nexus,
In amplexus
Vocante Providentia
Te confer Innocentia.
Flos honoris,
Gemma floris,
His illigare nexibus,
Quiesce in his amplexibus.
Innoc. Tua sum, tege me;
Tua sum, rege me.
Suspicio frustra ringeris,
In arma frustra accingeris;
In corde Providentiae
Est tegmen Innocentiae.
Viraque. Hoc disce, quisquis atra
Asorte detineris,
Ad gloriae Theatra
Amoena transfereris.
Invidia fingat,
Suspicio pingat
Calumnias, molimina,
Infamias et crimina;
Insons premetur,
Non opprimetur.
Tandem cadet severitas,
Et emicabit veritas.
FLoruit Semiramis in Syria sub annum ante Christum natum 2200. educare a Symma Pastore Regio; Memnoni famoso belli Duci coniugio locata filios habuit Hydaspen et Hypaten. Hos educandos tradidit eidem Symmae Pastori: ipsa interim per varia bella secuta Memonnem, tandem in Asiam devenit, ubi Memnon supremus Belli Imperator a Nino Rege constitutus est, et Bactra expugnavit. Hic potissimum Semir amidis virtus se commendavit, quae castellum prima occupavit, unde postea in deditronem soacta sunt Bactra. Ut meritum huic virtuti praemium Ninus referret, decrevit Semir amidem in Asiae Reginam assumere, et Orontam neptem suam in sponsam Memnoni dare. Turbavit negotium epistola data ad alteram Semiramidem, siliam Bactrorum Regis, quae sub nomine et veste
Dorili sui fratris tecta apud Ninum Regem obses tenebatur. Hinc credita Semir amis perfidiae rea condemnatur, ut hausto veneno tollatur e vita: quam ut liberaret Dorilus, manifestavit se esse illam Semir amidem, ad quam missum est venenum a Rege Bactrorum patre suo. Detecta innocentia Ninus denuo tentat aniumum Memnonis, ut sibi Coniugem cedat Semir amidem. Resistit diu Memnon; sed tandem minis in desper ationem actus, dimissa in fugam Coniuge seipsum occidit. Arbaces accusat huius caedis reos Semir amidem et Hydaspen, rursusque ad mortem condemnantur. Supervenit opportune Symma Pastor Regius cum Hypate altero Semiramidis filio. Recognoscunt se Mater et filii eo ipso tempore, quo illa ad supplicium trahebatur Significatur id Nino: superveniunt litterae apud Memnonem occisum repertae, quibus significat, quod seipsum occidat. Recognoscitur innocentia; et tandem Semiramis ad Regium Solium elevatur. Vide fundamentum Historicum apud Diodor. Siculum lib. 2.
Vincula, catenas, carcerem, exilium, et famem,
Et haec rependit filiae ingratus pater,
Frater sorori? O rarus interris amor
Purus, fidesque candida, et fraudum infcia.
Quam facile cadit ex mente, quod amicis semel
Abscessit oculis!
BER:
Falleris: nulla est patris,
Fratrisve culpa: sed reor multo viam
Argo obsideri, semita ut nulla queat
A patre mittinuncius. Regum furor
Non dormit unquam; et quidquid occursu sua
Turbare possit vota, studiose cavet.
DOR:
Unum hoc dolores mentis oppressae levat.
At nunsolutam carceris tetri specu,
Auraeque purae redditam turus queat
Nuncius adire, Cura sit quamvis vigil,
Non sic in omnem semitam effundi potest,
Quinaliqua amori pat eat ad notam via.
BER:
Sedecce Regis aule: diverte hinc gradum,
Et ex larebris aure sollicita abditos
Venaresensus: forte quae nondum patent,
Locus hic aperiet.
NIN:
--vv- -vvv-- Martis invicti Duces,
Animaeque regni, vester ad bellum calor
Estnostra vita: publica Imperii quies
Vestra inquiete constat: in vestris mea
Portatur armis gloria Hinc mentem subit
Haec una cura, munere ut digno obviem
Vestro labori.
FAR:
Munus est magnum, tuo
Laudari ab ore. Praemii si quae tamen
Te cura stringit, hac Semiramidem aspice,
Cuius calore noster accensus calor,
Virtute cuius Bactra submisso genu
Diadema adorant Regis, et posito impiae
Furore mentis, rursum in amplexus tuos
Se sponte fundunt.
NIN:
Indolem Heroae probo
Sexu altiorem, cuius invicta manu
Se sceptra nostra porrigunt. Merces tamen
Quae digna tantae Amazoni dari queat?
Regem haesitantem vestra consilia iuvent.
Quid Farnabaze?
FAR:
Multa confundit stupor,
Miransque veneror. Promptus ingenti vigor.
Ars expedita, vis manus, animi calor,
Providaque cura pectoris, nullo premi
Mensdocta casu, semper insistens rei,
Urgensque palmam fervor, excedunt fidem,
Ubinoster ardor cecidit, et lassae spei
Sucidit alas arduae molis labor,
Herois illa, ut fulmen excussum, ruit,
Unoque turres impetu afflixit solo.
Viamque aperuit: quodque non potuit labor
Vertentis anni, temporis spacio brevi
Fastum superbae gentis oppressum tuo
Iuri subegit.
NARB:
Nominis nostri decus,
Splendorque patriae, gloria Imperii potest
Merito vocari Nympha. Nam Bactris licet
Posuisse solis fraena [(printer); sic: fraenae] videatur, tamen
Victoriae huius fama, qua late patet
Orientis ora, terruit, quidquid fuit
REgi timendum; quodque tollebat caput
REbelle sceptris, subdere obsequiis tuis
Fasces coegit. Praemium si quod velis
Aequale merito reddere, hoc Princeps refer,
Ut amore supra ceteros unam colas.
Res est, amari a Principe, haud ullo satis
Aequanda precio.
LEAN:
Me quoque attonitum tenet,
Quodsuperat hominem, facinus heroae manus.
Hinc si merenti praemium dignum paras,
Sapientis auro verticem cingi iube,
Sceptroque fortem dexteram ornari, ac tue
Lateri assidere [(printer); sic: assideri] Regis in solio. Hoc sua
Merita reposcunt; dignitas tua hoc petit.
ARB:
Consilia saepe pessima dedere exitum
Rebus secundum, et optima cventu malo
Stetere saepe. Merita si quisquam putet
Facto aestimari posse, virtutcm facit
Sortis ministram, et arbitrum sanctae rei
Casum subornat. Mentis audacis furor,
Quamvis subactis hostibus palmam ferat,
Virtut:s omne perdit heroae decus,
Et est temeritas, laudis indignum genus,
Dignumque poena. Pectore audaci nimis,
Sine ratione, caeca, contra omnem probi.
Mavortis artem, mente praecipiti, tui
Neminis honorem in grande discrimen tulit,
Totumque regnum in turbinem extremum impulit.
Sed hoste fracto vicit. Hoc casus fuit.
Si quis meretur praemium, casus ferat.
Huic mille acerrae thure Panchaeo ardeant,
Hunc mille clangant are vocali tubae.
Si quod mereri praemium tamen putes
Hanc temeritatem Amazonis; fuerit satis
Tulisse veniam erroris incauti. Hoc tuam
Probabit orbi gloriam: hinc ingens decus
Benignitatis aureae in Ninum fluet.
OSM:
Vestigia sequor Arbacis. Si res fluant
Felice cursu, casui laudis nihil
Debetur. Una hanc gloriam virtus trahit,
Sueque regno exterminat, quidquid sapit
Casus favorem. Taceo, quis mentem mihi
Impulerit horror, quando nutantem aleam
Vidi Gradivi; quando permixtus sono
Clangentis aeris pulvis in caelos iit,
Et nube densa Martis involvit vitos.
Quodprona se victoria in nostras tamen
Partes reflexit, munus id magni Mithrae est.
Huic vota danda, et victimae; huic multo tholi
Colendi honore: cuius allapsu furor
Incautus ille feminae, et praeceps calor
Feliciorem rebus eentum tulit.
NIN:
Consrlia vestra affectuum variam sequi
Viam videntur. Inde, quod amores iubent,
Velodia dictant, proditis. Hydaspes tuum
Evolve sensum.
HYD:
Fictilis monstri est genus.
Mars sine periclo. Semper affinem trahit
Bellum omne casum. Quaelibet victoria
Periculorum partus est. Hinc et sibi
Generosa mens in arduo sedem locat.
GORB:
Sed quodvocamus arduum, perdit decus
Virtutis omne, quando prudentis caret.
Duce rationis.
HYD:
Ille prudenti caret
Ratione, qui per hostium turmas ruit,
Et parte ab illa victor in palmam volat,
Qua non timebat hostis?
GORB:
At praeceps tamen
Ubi pendet avibus pervia et ventis petra:
Ut sit temeritas carpere ascensu viam.
HYD:
Ne sit temeritas, nobilis virtus facit.
GORB:
Virtus, quae honorem Regis in praeceps agat.
HYD:
Aliena per pericula effulget magis
Regale nomen.
GORB:
Sed simul Regem trahit
Idem in periclum. Casus ubi vincit, perit
Virtutis aestimatio.
HYD:
Vicit vigor
Generosus animi, ratio, consilium. et manus.
NIN:
Paucis Hydaspes, pectoris sensum expiica.
HYD:
Est digna sceptro, Regiis digna estnotis.
Sic riatio loquitur.
NIN:
Sana consilia probo.
Nimis insecundus; sensa quod reprobetmca,
Probet aliorum Osmane, quo recidet prior
In nos amantis Regis ac aulae favor?
OSM:
Fortuna quo iam fracta retrudi solet.
ARB:
Ergo superbae soeminae inflectam caput,
Curvoque turpe monstrum adorabo genu?
OSM:
Huc pulsa tendit sortis infaustae rota.
ARB:
Etper ruinam verticis nostrieriget
Suam illa sortem?
OSM:
Huc ducitur Regis manu.
ARB:
Sed non inultus Arbaces tanti nefas
Tolerabit ausi. Iuro Diis sacram stygem,
Radiesque Mithrae: non prius Phoebus diem
Tumulabit undis, quam Semiramidem suo
Natare videam sanguine, aut sortis gravi
Gemere sub ictu. Gratiae nondum mihi
Praeclusa penitus Regium ad pectus via,
Nec vis adempta est ingeni: fervent adhuc
In corde fraudes, qua licet, qua non licet,
Effulminandae in feminam.
OSM:
Hoc poscit status
Conditio nostri. Vilis est animus, suum
Quicumque inulta spectat occasum manu.
Suoque sese patitur arceri gradu.
Vel vi, vel arte prima tempestas mali
Frangenda restat. Prima consilia, suam
Vim perdidere. Vicit affectus Ninum,
Aut de recente laurea exultans tumor
Rationis omne nubilo involvit iubar,
Ut toto amoris pondere in Nympham novam
Inclinet animum. Lentior fiet dolis
Amor iste nostris.
ARB:
Prode, quid fraudis paras?
OSM:
Qui praeparatur, facile vim perdit dolus:
Est tutior, qui nascitur. Gestus. modum,
Nictusque cilii, verba, congressus decet
Nos aucupari: et inde sumemus rei
Nostrae venenum, quo Nini mentem frequens
Suspicio moveat. Credula est Regum fides,
Si suspicari didicit, atque animum tegit.
Spuma veneni lingua, condiscet loqui.
HYD:
Et meus hic ensis ardet ultrici tuum
Reparare honorem verbere.
SEM:
Rosille, hinc abi,
Meisque verbis publicos famae canes,
Vatiniani dentis haeredes. mei
Lupios honoris, publicum in campum vom
Ad singulare praelium. Si sunt viri.
Conserere tentent feminae inhonestam manum.
Ros. Quae poscis arma in praelium? fustes? sudes?
Agilesve fundas?
SEM:
Arma quae nomenpetit
Ipsum duelli. Ros. Domina, si ferro petis
Deliberare, multa, quae timeas, habes.
SEM:
Et quae? Ros. Timendum vulnus est. Etenim nimis
Aut pungit, aut nimis ferit.
SEM:
Lurco, hinc abi,
Et iussa perage. Ros. Gratias puchro nimis
Rependo titulo; et propero mandatum exequi.
SEM:
Amande Hydaspes, mentis excelsus tuae
Vigor, iuventae nobilis amoena indoles,
Et nomen ipsum, nescio, quodnam mihi
Insinuat animo nectar, atque alium obiicit
Memoriae Hydaspen, cuius affectus mihi
Cor pene marcet.
HYD:
Alius an quisquam est super
Terris Hydaspes, monine et meo, et tuo
Amore dignus?
SEM:
Filius meus heu! mea
Unica voluptas, unicum et vulnus meum.
HYD:
Quis casus, aut quis sortis inamcenae suror
Impetit amatum germen
SEM:
Heu! quintum fluit,
Ex quo recessi patriam, lustrum; et nihil
Meo de Hydaspe fama, de meo nihil
Hypate loquitur. Interim, quae cor premit
Natos videndi cura, me pene enecat:
Quaeque solet aliis premere maerorem, mora,
Mihi exacerbat.
HYD:
Fare, quae vis te domo,
Patria, parente, ac sobole divulsit? Iuvat
Quandoque amantes eloqui vota; et suos
Narrare amores, aliquid ambrosiae sapit.
SEM:
Opulentus inter nemora me pastor diu
Aluit puellam, fovit, et patris vice
Moribus honestis imbuit; amoris viri
Fideique certa, parvulos illi meos
Dedi educandos, inde femineum latus
Succincta ferro, bella qua Martis magis
Fervere visa, Coniugi meo adlatus
Secuta Martem, dissitas patria plagas
Peregrina adivi, ignota, nec certi laris,
In campo aperto, frigido solum Iove
Defensa, fesso corpori nunquam, nisi
Tellurc nuda, dura concessa est quies.
Post multa demum, Bactra deventum est; ubi
Nini potentis arma constantem diu
Urbem premebant. Campus hic nostri fuit
Animi exerendi. Vicimus, et hosti inclitam
Rapuimus herbam; quodque post herbam solet.
Obsequia ab hoste tulimus, et honorem a Nino.
HYD:
Quis inde casus filios egittuos?
SEM:
Postquam relicta patria verti solum,
Bis Sol olympi baltheum exegit vagae
Cursu quadrigae, quando composito agmine
Vis barbarorum Persico erumpens solo
Adiuta multis Armenum telis, plagam
Illam procella Martis invasit; face,
Ferroque strages edidit; natis patres,
Patribusque natos rapuit, et circum solum
Vastavit omne: ac inde quis casus meam
Sobolem rotarit, quive sit rerum status,
Audire nunquam licuit.
HYD:
Humanae vices
Et me rotarunt, generis ignarum mei,
Patriae ac parentis. Unicum hoc mentis sinus
Tenues per umbras meminit, in primissolo
Quod raptus annis patrio, hostili levis
Fuerim rapina dexterae.
SEM:
Sortis lumus
Uterque ludus. Illa nos pilas iacit,
Et si secundis cvehit rursum furens
Nos in secundis deprimit: favet, furit,
Iocosque miscet luctui, et luctum iocis.
Domum vocentur studia, et imperiosuus
Statuatur haeres, nostra qui toto imbibat
Documenta corde, quique submota exteri
Martis procella, pace tranquilla regat.
Nec vestra me consilia, nec nutus Mithrae,
Qui sana per consilia se prodit, diu
Deliberare patitur. En pronus trahor
In vestra vota. Vos Semiramidem mihi
Dignam corona Regia, et honore Imperi
Pronunciastis. Mente discussi omnia.
Frons regia illi est, regius vultus color,
TRactus humerorum regius, sermo gravis,
Fecunda labra gratiis, blandus tenor,
Prudensque sensus, lingua consilii serax,
Erectus animus, fortis, et gravium capaz
Periculorum; nec minor dextrae vigor,
Cum causa poscit Illa, si vestris adhuc
Stat sensus idem mentibus, solium occupet,
Iubarque frontis regiae augustum ferat.
LEAN:
Hanc providentis studia naturae tibi
Formant ad arma, ad regna, ad Imperii iubar,
Ad certa populi commoda. Argentum tibi
Aurumque, gemmas, sceptra, et opulenti maris
Tributa, studia civium, augustas opes
Et Libya, et Asia conferunt: tantaetamen
Virtutis opus, et gratiae exemplum nequit
Offerre mundus. Solus hanc regnis tuis,
Rexmagne Regum, destinat caeli favor,
GORB:
Quam magna virtus frontis aspectu emicar,
Tuoque dignam reddit aspectu, graves
Tam metuo sensus Memnonis, cui intimo
Inviscerata est pectori: hanc amat, hanc fovet,
Hac vivit, hac respirat, hanc unam colit.
Quod sic amatur, facile divelli nequit.
NIN:
Magna metuendi est causa, quam prudens mihi
Dictabat animus: clipeus huic metui tamen
Mea neptis erit Oronta, quam iungam fide
Connubiali Memnoni atque illum gradu
Levabo honoris, Rege me solo ut minor
Emineat aliis, At Semiramidi sua
De parta ab hoste gloria merces etit
Sedere mecum regio excelsam thoro,
Parique sceptrum flectere augustum manu.
FAR:
Ad huius apicem gloriae audaci neque
Speferre Memnon vota tentasset sua.
Hinc neque resistet; nec quod in votis tibi est.
Respuere poterit. Namque cum tantum decus
Bonis amatis eminet. palmam refert,
Omnemque gustum tollit alrerius boni.
GORB:
Quo fertur, amor in coniugem, excedit modum,.
LEAN:
Et quod reportat, praemium excedit medum.
GORB:
Quodcumque amores eripit, refert sui
Odium ab amante.
LEAN:
Praemium quando eminet,
Amor reprimitur.
GORB:
Adhaeret uxori nimis.
FAR:
Amor imperandi fixius mentem occupar.
GORB:
Non quod iuvat,m sed quod placet amamus magis.
FAR:
Ergo imperandi gustus arridet magis.
GORB:
Si ratio ducat, non amor caecus trahat.
FAR:
Accedet et necessitas.
GORB:
Forte et necis
Accedet ictus ultimus.
FAR:
Nemo occidit,
Ne regnum adiret.
GORB:
Coniuge amissa diem
Obiere multi,
FAR:
Regia Hymenaeo novo
Dabitur puella.
GORB:
Verus bas vices amor
Subire nescit.
FAR:
VErus has vices amor
Subire discit, melius ut tencat bonum.
GORB:
Si melius esse intelligat, et animifaces
Non opprimantur.
FAR:
Quisque, si caecus, videt,
Quid ferat honoris Regiae neptis thorus.
GORB:
Metuo; metuque languetoppre ssus spei
Vigor, laborque. Fateor, erecta estmihi
Animi voluntas; quique stat inenti calor,
Omnem subibit aleam, ut vincat, tamen
Quo vota magis adurgeo, hoc spero minus.
NAR:
Nondum secundae contraho velum spei.
Semper beato fortis eventu Nini
Sterere vota: quando iamtantae rei
Nos cura versat, illa malefidum pedem
Non retro vertet. Regium ad thalamum trahi
A servitute, saltus est grandis: cui
Natura vires addit, obsequitur amor,
Ratio, et voluntas.
NIN:
Ista fit curaetuae
Pars, Farnabaze, Memnonis mentem modis
Tentare amicis, vela quam in partem suus
Expandat animus: quoque permultum vales,
Linguae eloquentis nectare. in votum meum
Sensa dubitantis trahere. Quo Regem colis,
Affectus, et prudentia orantem regent.
Meam ipse sortem Hinc mille me nodis ligas,
Ut liber etiam vinculis vivam tuo
Amore vinctus. Deinde, si Semiramis
Post Bactra Marte excisa me vinxit, tenax
Quidem resolvit vinculum, at vinclo tamen
Tenaciore liberum rursus ligat.
Quae diximus, iam resciit: utrumque arguit
Mendacii, ac iniuriam ulcisei manu,
Audax, superba, et insolens mulier parat.
OSM:
Iam nimis aperte viperae audacis tumet
Lethale virus, seque pestifero halitu
In damna nostra colligit; et, obicem nisi
Malo minanti ponimus, cursu fluet
Innos rapace roxicum, et certum trahet
In nostra lethum viscera
ARB:
Et quid post ager
Visilla tabi, quando Ragali Nini
Favore crescet? Quantus hic turbo mali
Obiicitur oculis! quanta nondubiae necis
Species oberrat! Hydra, dum vivit, nocet;
Et ore pestem semper accenso vomit.
Flammam ergo, ferrum, toxicum, et quidquid nocens
Aut miscet herbis Colchus, aut stygiis solct
Undis in auras extrahi, ac sontes lacus
Moveamus una. Dummodo haec percat, Ityge
Tumulentur astra, et mundus emotus Crepet.
OSM:
Aperta vis est vana, quando hostem tegit
Vis multa Martis, multus et Regis tavor.
Ubi vis vetatur, tutior fraudis via est.
Hac impetatur.
ARB:
Unde tu metuis Nini
In hanc favores, inde spes melior fluit
Mihi in medullas. Namque praesagus boni
Animus futuri saepe taciturno mihi
Sermone loquitur. Quidquid est nimium, perit:
Suaque sese mole crescendo opprimit.
Irae impotentis, livor ubi tutus potest,
Auctoritate Regia fultus, suas
Miscere fraudes, integrae famae decus
Lacerare dente, et regium pectus meris
Intoxicare viperis.
OSM:
Praesente abis
Aquaestione. Quisque quod sensit, palam
Proferre iussus, libere dixit. Fides.
Sic nos, et ipsa veritas loqui docet.
SEM:
Perfidia docuit, livor, ac odium, et furor.
OSM:
In te superbi pectoris loquitur tumor.
SEM:
In te est locutus Pluto, vel trifaux canis.
OSM:
Fusus. colusque feminam decet: viri
Consilia tractent.
SEM:
Stulta consilia virum
Prudens refellit mulier.
OSM:
Hoc tibi arrogas.
SEM:
Quod ius, quod astra. quodque naturae dedit
Munifrca dextra, tueor; et nulla mihi
Vipatiar adimi
OSM:
Regiae offendis iubar
Auctoriatis. Ille, quod dictum est, sua
Ira improbavit.
ARB:
Loqueris, ut stultae solent.
Abi ad mulieres, loquere, quas nugas voles.
SEM:
Lingua silebo; at ense vobiscum loquar.
ARB:
Nunquam hoc virilis ensis admittet probrum,
Ut praelietur feminae.
SEM:
Virumvocar
Ad arma mulier,
ARB:
Da viro virum aemulum.
SEM:
Qui mctuis arma feminae. Si quid viri est
In corde vobis, anima sim animis sedet,
Audete mecum Marte colliso manum
Conferre, quodque vocesparsistis, pari
Firmare facto, Ad arma vos mulier vocat.
Fit duellum cum Osmano, qui vulneratur.
OSM:
Excedo arena victus. Hoc vulnus tuam
Virtutem adorat,
SEM:
Arbaces, tecum mihi
Iam causa uperest: dirimat hanc litem chalybs,
ARB:
Siste generosa femina, et victrix virum:
Arbaces in duello cadit, et vitam petit.
Vicisse sis contenta, quae grandis solet
Laus esse mentis.
SEM:
Parco, dum linguae satis
Procacitatem nostra contrivit manus,
MEM:
Fortuna nostra vilior tantos nequie
Carpere favores Regis. Hic honoris gradus
Non est honori, quando non merito venit,
Et incapaci: deinde non licet fidem
Solvere Hymenaei, quam Semiramidi dedi.
FAR:
Solvisse, nullum est dedecus, quando tua
Fortuna surgit, et Semir amidem Ninus
Ad sceptra tollit. Gloriae hoc punctum aspice:
Affinitate Regium attinges iubar,
Tuamque iura Regia in prolem trahes.
LEAN:
Quid dubius haet es? nube quid maesta tegis
Frontis ferenum? Mitis in tuum fluit
Fortuna votum; et capere felicem sinu
Beatitatem metuis? Infelix nimis,
Si dum beatus esse tam facile potes,
Beatitatis ipse tibi claudis viam.
MEM:
Sublime honoris illud augusti iugum,
Ad quod vocante gratia Regis trahor,
Confundit animi lumen, ut ratio suae
Serena stare sede non valeat. Ego
Vivam revulsus a Semiramide: prius
Vivere revulsum Memnonem a seipso iube.
FAR:
Ratione. Memnon, aestima pondus rei.
Fide solutus mutua, ad quantm facis
tibi tuisque gloriam, ingentem gradum!
At illa quo se tollit? ad Regis thorum
Regina consors, Regiae prolis parens.
Si te tui non tangit illicitum boni,
Te cura tangat coniugis, quam tantum amas.
MEM:
Qui purus amor est, nec bonum spectat suum,
Neque rei amatae commodum; at solum videt Amor
Id, quod amat: uni totus intentus suum
Immergit animum.
LEAN:
Falleris, Memnon:
Tendit in amati commodum: hunc gaudet bonit
Praestare reliquis, dioigi, stringi, coli.
Et tu corona Regia, et tanto thoro
Privare amatam coniugem, veri putas
Indicium amoris? Tristis invidiae est nota,
Odiique signum, velle quod possis, bonum
Non velle amato.
MEM:
Quid qud effingi potest
Gloriae, et honoris opto consorti meae.
Quin et coronae Regiae pretium libens
Meum cruorem, spiritum, et vitam darem:
Sed hac revulsus du cere infelix diem
Non valeo coniux.
FAR:
Si velis Memnon, vales.
Generosus animi spiritus quidvis potest.
MEM:
Non omne lignum quamlibet formam capit.
FAR:
Nec omne vires mallei, aut fabri manum
Frangit metallum.
MEM:
Intelligo affectum Nini,
Pretiumque doni. Hinc regio affusus pedi
Accepto munus; coniugi quidem sui
Diadema capitis, sed mihi mortem ultimam.
FAR:
Repente quid quid obvenit, et alto minus
Arridet animo, mentis obscurat iubar,
Senfumque sepelit: mox ubi rediit vigor,
Ratioque menti, nubium obscurum cadit,
Placerque, quod displicuit; atque iterum cupit,
Quod ante fugit. Da moram, Memnon, tibi,
Confilia sana tempus indultum parit.
Solum id potest amare, quod Memnon amat.
MEM:
Rexte reposcit coniugem, et sancte tibi
Suam obligare foedere aeterno fidem.
SEM:
Quod astra fulmen in Semir amidis caput
Irata iacitis? si qua sit pietas polo,
Avertat stud impiae mentis scelus.
Quod semel amare coepi, id aeternum pari
Tenebo amore.
MEM:
Regias ergo notas,
Diadema, solium, sceptra (quodque unum omnib
Praestat) Ninum ipsum despicis? nec te rapit
Amor ille, et ille gratiae augustus favor,
Quo te tibi ipsi furripit, et humo erutam
Locat inter astra.
SEM:
Media damnatae stygia
Locat inter antra. Qui meos tentat mihi
Eripere amores, tentat extremo meam
Animam Acheronte mergere.
MEM:
Excedit modum
Amor hic, favorque Regis. Hic dumte vocat
In partem honoris, omnium in partem simul
Vocat bonorum.
SEM:
Sed rapit summum bonum.
Tibi semper antehac integra vixi fide,
Nec ulla posthac vis meam extinguet fidem.
Et, si qua forma dignior, Memnon, tuum
Invitat animum; fidus et constans amor
In me superstes vivet, et fidei tenax
Ad usque fata Memnonem semper colet.
MEM:
Quot habet Olympus fulmina, quot undas mare,
Quot ventus iras tur binum, in collum meum
Vindice ferantur impetu, si alius mihi
Subeat in animum quam tui, Coniux, amor.
Sic vivo
SEM:
Sic respiro.
MEM:
Sic stabit fides.
Hoc luce primum terret, atque oculos face
Excaecat ipsa: mox ubi terror cadit,
Ratioque menti redditur, puro magis
In Sole spectat, quid quid horrebat prius;
Quodque improbabat, mente meliori probat.
NIN:
Sapienter ista Nam quis ad primum im petum,
Infirma quamvis, moenia everti putet?
FAR:
Hac usus arte, sana consilia mora
Petenda suasi. Reddat innocuam sibi
Serenitatem; deinde composito omnia
Discutiat animo: videat, in quantas fluat
Fortuna sponte grat: as: qualis sibi
Aspiret aura, Coniugi quantum decus:
Quid demum honestas postulet, leges velint,
Prudentiaeque providae dictet modus.
NIN:
Tentandus ergo Memnonis rursum est rigor.
Cadit ad secundum saepe, qui primum impetum
Excussit animus. Iste sit vester labor,
Fidi Ministri, Memnonem acclinem meis
Formare votis. Totus huc vestri fluat
Spiritus amoris, meque det voto meo.
Furentis oestro gratiae immeritus tuli.
Hoc tibi sinistra debeo, et grata colo
Fortuna mente, quod soli hostilis plaga
Fecunda corda gratiis, corda integri
Referta amoris nectare ineniam.
SEM:
Tuus
Stirpis vetustae sanguis, et Rege altior
Heroici animi spiritus, quaeque emicant
Infronte charites, in labris veneres, pudor
In ore, morum candor, excelsa indoles.
Sapientiaque pectoris foetus sinus,
Sunt vivus ignis, nostra qui blanda face
Pectora benignum accendere in amorem potest.
DOR:
Hoc regiarum est mentium, et vestrae indoles
Benignitatis; gloriae excelso thoro
Sedere, ut oculis inde spectetis piis
Necessitatis fata, quae miseros premunt,
Et porrigatis obviam afflictis manum,
Piaeque flamma gratiae alienis malis
Detis levamen.
HYD:
Dorile, saluti tuae
Tuisque fervet commodis, quis quis meo
In corde bullit sanguis, et venis meat.
DOR:
Magis id loquuntur opera. Quod video diem,
Aurasque duco liberas, vestrae est opus
Pietatis: ira Regis ad vestras preces
Posuit minaces spiritus, meque abdito
Antro avocatum liberum in Solem extulit.
Quid quid vel ipse est Dorilus, vestra venit
Pietate munus,
SEM:
Nisi meae fallit spei
Me mobile omen, propior affulget dies,
Qui te paternae Regiae, et solio dabit:
Consilia pacis namque composita Ninus
In mente versat.
DOR:
Dorilum hoc stringet magis,
Ut patria quamvis sceptra successor geram.
Populisque iura subditis dicam, tamen
Rex rursus, esse gaudeam servus tuus.
Benigna aperiet, debiti ut solvat fidem.
MEM:
Prodigere vitam, spargere cruorem, neci
Sponte obviare, vincula, et famem, et sitim
Perferre didici: sed Semirami dem meo
A latere tolli ut patiar hoc animus fugit
Vel cogitare. Morte divelli quidem
Tantos amores, arduum est: gravius tamen
Vivam videri Memnoni vivo, et meo
Latere revulsam. Sideris quis me invidi
Sinister oculus vidit, et violens Nini
Ad arma traxit, ut perillecebram et dolum
Mavoritalis gloriae, extremam daret
Mortis in abyssum?
EUPH:
Siste te, Memnon, Nino:
Ut mitis ille est pectoris, si fors tuos
Videat dolores, vota mutabit sua.
Adesse semmper nuncio adiunctum suo (legit litteras.
ARB:
Charorum Alethes primus, et primus mei
Amoris obses.
AL:
Quod legis nomen, meum est.
ARB:
Legatus isthuc advenit iussu meo,
Negotiorum grande quem pondus trahit.
Opis et favoris indigum fidei tuae
Committo: quidquid consili aut operae potes,
Impende amico; fac que (quod velim unice,
Mihique veteris spondet affectus fides.)
Ut te Orisban habeat, aut potius puta
Adesse Orisban: quoque me velles loco,
Hoc statue Alethen.
AL:
Nectar affundit meo
Animo hic character.
AR:
Quidquid ab amico potes
Sperare Alethes, quid quid ab Orisba tuo,
In me reperies: consili si quid mihi
Industriaeque, aut virium, totum tibi
Serviet, Alethes. Nolo spem victis tuam
Lactare verbis; opera, quae poscis, iube.
AL:
Mihi haec amici pectoris veraxfides,
Mihi haec Orisba spondet. En strictus tui
Amoris in me vinculis, rerum tibi
Arcana pando, tecta quae fido velim
Sub corde claudi.
ARB:
Labra Sigalion premet.
AL:
Est hac in Aula Dorilus, victi patris
Obses relictus.
ARB:
Dorilus notus mihi est,
Regique charus Paginam huic testem fero
Paterni amoris, spemque, quam coepit, sui
Reditus in aulam patriam. Quod te peto,
Est, ut mihi aditum praepares. signes locum,
Statuasque tempus, Dorilum qio fas mihi
Sit, convenire, et teste submoto alloqui.
Haec est favoris summa, quam vis, et potes
Praestare Alethi.
ARB:
Pectori nostro tuas
Committe curas: tempus, et locum dabo,
Quo. teste nullo, Dorilum affari queas.
Variante mente fluctuo.
OSM:
quidquid latet,
Aperire tutum est: praemium referes tuae
Fidelitatis,
ARB:
Nuncio datam fidem
Violabo.
OSM:
Regi debitam rumpes, nisi
Arcana prodas.
ARB:
Expedit forsan magis
Ut ipse rimer abditos fraudis sinus.
OSM:
Si Rex aperiat, quidquid arcanum est, scies.
ARB:
Sed absque fructu.
OSM:
Quomodo?
ARB:
In nostros dolos
Nihil inde conferetur.
OSM:
Adiiciet novos
Nostra ars colores.
ARB:
Plurimum iuvat tamen
Arcana praevidere.
OSM:
Sed iuvat quoque
Arcana Regi pandere.
ARB:
At sinec mihi,
Neque tibi quidquam commodi hoc opus ferat?
OSM:
Ipsumindicasse commodum magnum puta.
ARB:
Ambiguus est eventus.
OSM:
Ambiguus? ubi
Fidelitatem pectoris Regi probas?
Tacuisse finge; finge dein Regituam,
Quam praestitisti nun cio inducto, fidem
Patuisse (nam omnia Regibus pandit dies)
Quae convoluto turbine procella in tuum
Caput recumbet? Quidquid eveniet, reus
dicere, et unus criminis poenas dabis.
ARB:
Ratione vincis. Regis affatus petam,
Adoro nomen, cuius a fama in meum
Aliqua umbra ducta est.
SEM:
Et Semiramidis tibi sacrum
A patre nomen inditum est?
DOR:
Semiramis
Et dicor, et sum.
SEM:
Nominis consors mei
Virago amica: me alteram in vultu tuo
Videre videor. Hinc amor vires capit,
Et me fideli vinculo tecum ligat.
Sed quae parenti causa persuasit, vice
Fratris, sororem ut mitteret?
DOR:
Germen duplex
Frater sororque ftirpis unius sumus.
In fratre, patre mortuo, tanti se det
Spes tota generis. Hinc ut haeredis pater
Securus esset, Dorilum ereptum Nini
Dubio furori voluit: ut Regi tamen,
Quem postularat obsidem, victus daret,
Ultro volentem traude me sancta dedit.
Hoc est, quod ima sede condebam sinus,
Et ante not um ne mini, in fidei tuae
Arcana fundo.
SEM:
Quando te totam meo
Infundis animo, recipe me totam tuo
Animo vicissim: et unus in gemino sinu
Vivat amor, idem spiritus, et eadem anima,
Idemque sortis ventus aut levet, aut premat
Utramque.
DOR:
Iam me cura suprema haec tener,
Quam spe anteverto, ut genitor exploret Nini
Benignitatem, et pace composita suum
Diadema firmet. Unde tu mecum vigil
Partes in omnes excuba, an quisque meo
A patre gressum nuncius in aulam ferat.
SEM:
Mea cura curis addet obsequium tuis.
AL:
Quod cumque clausi pectore, in apertum dedi.
NIN:
Quod sponte non eloquere, supplicia eruent.
AL:
Nec mors docebit ipsa me secus loqui.
NIN:
Vanos colores amove, et verum cane.
AL:
Quod veritaticonsonum est, Princeps, dedi.
NIN:
Quod veritaticonsonum est, adhuc tegis.
Evolve vestem.
AL:
Veste nil te gitur doli.
NIN:
Quicumque Regi fidus es, manum admove,
Scissaque veste, absconditam fraudem etue.
AL:
Sidera, patronam tendite auxilio manum,
Auguste, iura gentium offendis: Diis
Inspicere solis cordium arcanum licet. Extrahuntur litterae et cistula.
NIN:
O lingua mendax, perfida et ab ipsa styge
Loqui erudita! siccine Augustum tibi.
Licet implicare fraudibus? caeco luat
Turris profundae carcere admissum nefas. abducitur
AL:
O iuste vindex criminum, in fulmen manum .
Protende Mithra!
GORB:
Pagina hic nulla manu
Inscripta, nullis anuli aut cerae notis
Signata prodit.
NIN:
Arbaces clausum explica
Volumen. Ista Regis (haud erro) manus
Est Bactriani. Da, legam. NB. Verba Epist.Semiramis,
Unica voluptas, magna pars animi mei.
Quid istud astra? Ergo Semiramidi venit,
Non Dorilo iste nuntius? "Semiramis,
Unica voluptas, magna pars animi mei.
Accipe sub ista pagina amplexus meos,
Et mille amoris pignora, affectum patris.
Hic est character ultimus amoris.
FAR:
Mihi
Eripior ipse, mens fugit, ratio labat:
NIN:
Relege ipse Farnabaze.
FAR:
Iam rigidum mihi
Sunt ossa saxum: tantus attonitas subit
Stupor in medullas.
GORB:
Patrius sese hic amor
Per verba prodit.
ARB:
Crederem natam patris,
Nisi peregrinam, ab exteris ductam plagis
Mars attulisset, seque generoso impetu
Probasset hostem Regis, et ferro, ac face
Vastata victrix moenia aequasset solo.
NIN:
Benigna tandem sidera, ac mites Dii
Rebus secundos exitus nostris dabunt.
Quae vota sperat? quodve subsidium a Diis?
ARB:
AC te exuendum purpura.
GORB:
Ad certam tibi
Necem inferendam.
NIN:
Grande gemmarum tibi
Tributum Alethes adferet, quas et decor,
Et raritas commendat. Atque utinam meum
Cor inter illas mittere valerem! at tibi
Sint uniones cor patris: quando nihil
Maius paternus mittere affectus potest.
FAR:
Sed unde flammas iste concepit calor?
ARB:
Exusta flammis Bactra reflexam facem
Misere in imum pectus.
GORB:
En gemmae emicant.
ostenditur cistulas
ARB:
Pretiosus iste splendor incauto prope
Extinxit oculos.
NIN:
Regir affectus quoque
Ampulla munus aurea est. Sed quid latet?
Ampulla ab auro splendida aconitum sinu
Mortale claudit: utere, ubi casus petit,
Medicina nulla frangere huic vires potest.
GORB:
Hoc est supremum fulminis telum, tua
Quo vita petitur,
AR:
Colchicum hoc virus, Nine,
Tua fata fpirat. Istad est, per quod suis
Sperant fecundos exitus votis dari.
NIN:
Audite finem paginae execrabilis.
Meus, tuusque Dorilus vivit tua
Spiratque vita. Numen assistat tibi,
Rex Bactrianus.
GORB:
Aperta perfidia pater,
Dorilus in illa spirat ad caedem tuam.
NIN:
Equidem tenace vinculo, et amore, et fide
Haerete Dorilum et Semira midem sibi
Adverto pridem.
ARB:
Foedus hoc tuum in caput
Perfidia strinxit. Astra detecta monent
Testraude, ut oculo provido et cauta manu
Pestem antevertas, quae tuo in finu latet.
NIN:
Sceletat a mulier! Regium solium cui
Ego instruebam, quamque regadis thori
Sociam advocabam; et illa (quis mentem impiam
Corripuit Acheron?) illa coniuratmei
In fata capitis?
GORB:
Regiae hanc sortis iubar
Tumere docuit., Dignicas una ambitu
Alterius ardet Nemo non plura appetit,
Quo plura tenuit. Unius Semiramis
Iam certa regni, in alteram extendit sitim.
NIN:
Volumen istud multa meditanti ingerit:
Sed ponderandis singulis danda est mora.
Orco evocabit. Video iam lorvas, quibus
Mens inquieta servet, et saevum mihi
Minata lacerat nomen, et famam et fidem:
BER:
Obseura turris antra subeamus: diem
Hinc forte Alethes rebus in cereis dabit.
EUPH:
Occlusus aditus prohibet accessu.
BER:
Dabit
Custos amicis.
DOR:
Astra dub tantis gradus
Regite, et sugate regio larvas sinu.
Consumpta virtus Illa dum vivit, meis
Stat firma regnis gloria, et populis salus.
Tuam reposco dexteram, certum mea
Clypeum salutis.
SEM:
Sanguinem et vitam pete.
Nam quidquid imospirit us fervet sinu,
Toae saluti fervet, atque ardet suo
Servare vitae Reglum interitu caput.
NIN:
An Bactriani servet in Regis minas?
SEM:
Cuius superbos spiritus fregi manu,
Soliumque serro subrui, cuius pede
Victorioso vile calcavi caput.
Quod situment es erigit cristas, tuo
Capiti minatus, dextera hac audax caput:
Collo recidam, et pabulum corvis dabo.
NIN:
Ne lude Regem Nympha; te Numen suum
Adorat ille; teque amat, honorat, colit.
Et tu (quod esse barbarum reor) vices
Reddes amori vulnera, et caedem, et necem?
SEM:
Ego verendum verticis. Princeps, tui
Adoro solem: quisquis hunc bello petit,
Hunc ego peremptum victimam Acheronti dabo,
NIN:
Ille tibi partem cordis in munus dedit.
SEM:
Ille mihi munus? ille cor mihi dedit?
NIN:
Non ille gemmas miut, ac gemmis suos
Miscuit amores?
SEM:
Ludis aut purum mihi
Aenigma narras.
NIN:
Solvo nodum aenigmatis.
SEM:
lino chymeras nectis, et monstra implicas.
NIN:
Tuae in voluta monstra perfidiae explico.
SEM:
Ego rea tanti criminis? Rex es: sero,
Quodcumque torques fulmen, et linguam premo.
NIN:
Rex sum, nec esse liber insidiis suis,
Scelerata, possum.
SEM:
Rebus obscuris diem
Affunde Princeps: Si Semiramidem ream
Perfidia fecit, ede perfidiae notas.
NIN:
Satis ipsa prodis.
SEM:
Quidquid in meo est sinu,
Est purus animi candor, est constans fides.
NIN:
Est fraus, dolusque, et pectori innatus Draco.
SEM:
In innocentis pectus immanem iacis
Princeps sagittam.
NIN:
Nullus est arcus mihi.
SEM:
Sed lingua acuta grandius vulnus facit.
NIN:
Hic sunt sagittae, hic arcus est.
SEM:
In me evibra:
En, pando pectus
NIN:
Nolo regalem manum
Contaminare: tu ipsa tibi plagam imprime.
Vide nefandi sceleris infames notas.
Ostendit litteras.
Est nota dextra: nomen auctoris lege.
SEM:
Rex Bactrianus.
NIN:
Reliqua sunt animi tui,
Fideique pulchra elogia. Lege.
SEM:
Semiramis
Legit litteras.
Unica voluptas, magna pars animi mei, etc.
reliqua silenter legit.
O monstra sortis! sum innocens, et sum rea,
Sum perfida, et fidelis; et pia et impia.
NIN:
Perge, lege: vota, munera, venenum improbus
Affectus in te Dorili; nempe haec vocas
Meas chymeras!
SEM:
Verba quae in lingua haesitant,
Fauces resorbent, attonat mentem stupor,
Rigidumque timida membra constringit gelu.
Solum hoc loqui conceditur: non sum nocens;
Sed sum nocenti similis Nin O te perfidam!
Spetare nempe hoc poterat infelix Ninus,
Post tot favores Regios, post tot sui
Amoris in te signa: ut arcanos dolos,
Secreta pacta, et foe dera in sacrum caput
Cum rege inires hoste? Detrectat fides,
Quae spectat oculus. Video perfidiae impiae
Immane monstrum. Et potuit humano locum
Reperire corde tam Draconinum scelus,
Nisi cor sit orco proditum, et puro stygis
Pastum veneno?
SEM:
Lapis immunis mihi,
Et innocent is pectoris pura est fides.
NIN:
Circum venire fi audibus Regem. Ninum
Prodere inimicis, pectoris pura estfides?
SEM:
Perfidia Rex est, cuius invisum mihi
Est nomen ipsum, et incapax mentis sinus.
NIN:
Hic te character damnat.
SEM:
At magis meum
Silentium.
NIN:
Loquere.
SEM:
Haud licet.
NIN:
Quis te vetat?
SEM:
Ipsa innocentia Si loquar fiam nocens.
NIN:
Nec verba, nec silencium prosunt: tua
Perfidia certa est.
SEM:
Nulla perfidia mea est,
Sed vana larva.
NIN:
Vera sat notus tibi
Loquitur character.
SEM:
Vera? sum tamen invocens.
NIN:
O impudentis contumax oris lues.
Convicta plene es sceleris, et scelus negas?
SEM:
Modestus oris sermo se sua tegit
Integritate
NIN:
Ferre non ultra tuam
Valeo, proterva, auda ciam.
SEM:
At tantum probrum
Tamque insolens ego pectore infracto sero.
NIN:
Quid verba serimus? turris ad tetrum specum
Abi scelesta: forsan obscuro tibi
Lux dabitur antro, qua tuum videas scelus.
SEM:
Non metuit umbras innocens. Circum licet
Nox atra tenebris horreat semper dies
Est innocent. Corpus in opaco potest
Iacere, at animus ipse sibi pura est dies.
Virus secunda
OSM:
Fraudibus nunquam deest
Mens, et in arena consilium et audax manus,
Spargere licebit, littore ab Eoo tubam
Sonare Martis, Persi im interitum Nini
Portare in armis, Bactra revoluta vice
Erigere cristas: fama sic mendax metus
Veros ciebit. ,Credulus Regum est timor.
Hinc facile nostris fraudibus pandet locum.
MEM:
Sed quas nefandi sceleris invenit notas?
Quod crimen urget?
LEAN:
Proditi regniream,
Perfidiae apertae complicem, atrocem impiae
Fraudis magistram voce repetita voeat.
DOR:
In innocentem probra vesanus furor
Iaculatur ista. Candidae mentis fides
Abhorret ista nomina. Et credam prius
A Sole posse noctis horrores pati,
Quam tam fidele pectus hac tangilue.
MEM:
Quid illa?
LEAN:
Mente interrita constans sui
Secura, fronte limpida, qualis solet
Integritatis esse, sese innoxiam
Puramque contestatur.
DOR:
Hic caeco dolus
Errore serpit, Aula livoris parens
Et architecta fraudis in tales solet
Turgere partus. Pestilens Hydrae malum
Periculorum fertile est, Certo cadit
Ictu securis in Semiramidem, nisi
Medicina tanto prompta succurrat malo.
Qua suspicacis ira placetur Nini,
Aut impetretur aestui insano mora.
HYD:
Attemperarisuspicax nescit furor,
Et saepe ab ipsis ira blanditi is tumet.
DOR:
Aliunde quando nulla spes fulget, furor
Ministret arma; quodque non speras prece
Posse obtinere, Marte violento erue.
MEM:
Quid mente Memnon pendula agitaris diu?
Nocet esse cautum, quando discrimen prope est,
Moraque crescit. Saepe prudentem fugit
Forcuna, quae se donat animoso in manus.
Coniux in antro est turris; et lentus stupes?
Nec ad arma properas? Funus exspectas prius
Videre, quam remedia supremo malo
Adferre? Ferro vindice, incensa face,
Nimbis, procellis, turbine, Acherontis furor,
Invade turrim, dirue obstantes moras,
Totumque ab imis sedibus specum erus.
Quid anima clausa pectore enervi lates?
Per scissa prodi membra, per biantes cavis
Vulneribus artus: cripe illecebras tuas
Antri tenebris, antequam innocuae caput
Cadat in securim. Sed quis in praeceps me amor
Malccautus urget? Incitus Regum furor
Non bene per arma sistitur. Ab ipsis aquis
Saepe invalescit ignis, et vires malum
Capit a medela.
GORB:
Miles in tua est manu
Tuoque paret nutui: in campum evola,
Validamque coge militis lecti manum;
Oppone Regis aestui: haec certo obiice
Torrentis iram sistet, et atroci dabit
Meliora menti sensa; ne praeceps furor
In tam nefandae caedis exemplum ruat.
MEM:
Fides mea istud prohibet Agnosco meum
Caput esse Regem, et Memnonem Regis manum,
Infida manus est illa, quae in caput impia
Assumit arma.
DOR:
At interim aspectu horrido
Furor calorem frontis innocuae obterit.
MEM:
Meliora pectus sensa condiscet mora.
Bactris Alethes, pagina, propinquos dolos
Inte, tuosque nunciat.
NIN:
Visa et mihi est
Res in voluta fraudibus: tanti faces
Profiteri amoris, gemmeo pretio addere
Mortale virus: ista quis sapiens putet
Vacare fraude?
FAR:
Refugus auditus mihi
Necdum ista in imum cordis admittit sinum.
Nimium remoto a littore hic rumor sonat.
Periculorum fama verorum prius
Labitur ad aures regias; post se trahit
Ad plebis undas.
NIN:
Nuncium mullum mihi,
Aut charta tanti turbinis testis data est.
Peccare sed si cogimur, cauto vebm
Peccare sensu.
NAR:
Regibus rerum fides
Ut certa detur, non sat est quaevis facis
Scintilla dubiae. Veritas, expers doli,
Maiore luce radiat. At seu sint mera
Figmenta vulgi, et credulus plebis timor,
Seu vera famae nuncia; hoc demum decet,
Adimere Bactris omne fulcimen spei.
Quid ergo servas carceris clausam specu,
Quae iam suae convicta perfidiae est rea?
NIN:
Qui, quo, resolvit lentius, gravius quoque
Periclitatur.
MEM:
In potestate est tua,
Reo statuere supplicia, quando lubet.
Sint uniones cor patris; quando nihi
Maius paternus mittere affectus potest.
Ampulla ab auro splendida aconitum sinu
Mortale claudit: utere, ubi casus petit:
Medicina nulla frangere huic vires potest.
Meus, tuusque Dorilus vivit tua
Spiratque vita. Numen assistat tibi
Rex Bactrianus
MEM:
Sortis adversae implum
Et execrandum fulmen! o stellae! mihi
Meri cometae!
NIN:
Auctoris agnoscis manum?
SEM:
Est Bactriani Regis.
NIN:
Istud non negas?
SEM:
Id si negarem, laederem fidem meam,
Quam sanctiorem, sanguine et vita aestimo.
NIN:
Sed ecce gemmas, ecce compositum inneces
Munus, venenum Munus hoc cui est datum?
SEM:
Cui scripta pagina adiacens.
NIN:
Scripta est tibi.
SEM:
Nec nego, nec assero.
NIN:
Non negas; ergo
Convincerisque criminis.
SEM:
Nihil nego,
Nihil assero.
NIN:
Cuitoxici ampulla in necem asseris,
Est praeparata?
SEM:
Noverit, qui miscuit.
NIN:
Tibi illa Bactris venit; et nescis cui
Sit praeparata?
SEM:
Nescio: hoc unum scio
Insame munus ad Semiramidem datum est.
NIN:
Non ergo renuis, munus id missum tibi.
SEM:
NEC assevero.
NIN:
Et asseris. et iterum negas:
Ipsa tibi pugnas
SEM:
Ah! Satis consto mihi:
Quantumque memetipsa despicio, mea
Tantum patescit candidae mentis fides.
NIN:
Iurata nostra in funera patescit fides.
Convinceris scelesta; et effugium licet
Vipera requiras, undique teneris magis.
Quid Arbaces ad ista?
ARB:
Sum mutus. Satis
Loquitur character, munera, ampulla impio
Minax veneno, et perfidam sceleris ream
Condemnat Ista peste nisi regnum expias,
Tuae aequitati sceleris appingis notam,
Et sancta laedis iura naturae, et tibi
Tuisque certae cladis accersis malum.
NIN:
Quid Farnabaze.
FAR:
Dubia sibi in animo meo
Fides rebellat. Ego ut Semiramidem tibi
Credam fuisse perfidam? Et flammam et gelu,
Et astra et orcum, et Cynthium et noctis chaos
Prius marita posse coniungifide
Credam: sed ista signa condemnant ream.
NIN:
Osmane, qua tu mente?
OSM:
Qua leges iubent,
Sanctusque iuris ordo., Quod sceptrum gerunt
Potente Reges dextera, est fulmen, datum
Ut sancta iura protegant. Regnet Ninus;
Sed et aequitatis arbiter iura ssserat.
Impune, si sit crimen; extollit caput,
Novoque scelere Regis invadit thronum.
Vel ergo sceptrum pone, vel fulmen vibra,
Sententiaque mortis extingue impiam
NARB:
Gravitas patrati criminis, et atrox dolus
Claudunt viam clementiae, atque instans tibi
Discrimen, omnem mandat abscindi moram.
Dil ata poena criminis vires alit.
Pereat scelesta, Regis ut vivat salus
NIN:
Quid ad ista Memnon?
SEM:
Loquere; me perimi iube.
Fidelitatis victima in ferrum cadam.
MEM:
Et ego ferendam censeo sententiam
Mortis: sed in me. Si Semira midem ream
Perfidia fecit, Memnonem reum facit;
Et poena utrique debita est, Vel me simul
Ad paria trahe supplicia, vel utrumque exime.
NIN:
Quem charta damnat, ille supplicium ferat.
MEM:
Me damnat eadem charta, quae uxorem meam
Condemnat: ambos perime: sumus ambo rei.
SEM:
Quiesee Memnon: sanguinis satis mihi,
Furoris ut restinguam et invidiae faces.
NIN:
Ut aestuantis fraudis extinguas dolum,
MEM:
Hunc ego profuso sanguine extingua dolum.
NIN:
Extinguere dolos innocens nescit fides
SEM:
Moriar fidelis, morsque quam subeo, meam
Per saxa sparso sanguine loquetur fidem.
Mori est voluptas quando pro illaesa fide
Mihi moriendum est: unicus mihi est dolor,
Quod innocentem caede sublatam nimis
Sero dolebis.
NIN:
Perfida, insultas mihi?
Et hoc furore languido, et segni feram
Inultus ira?
PHIL:
Magne Rex, calido strepit
Furore miles, totus huc campo ruit
Mavors relicto, vique captivam petit
Eruere turri. Provide actutum minis,
Ne quid cruentus peccet in Regem furor.
NIN:
Memnon, fidele pectus hic demum exere,
Et quo potentis nectare eloquii vales,
Acerba dulci corda deleni modo,
Bilemque prohibe. Regium iuro caput,
Vinclis solutam mox Semiramidem dabo.
MEM:
Pietatem adoro Regiam, et pronus tibi
Rependo grates. Evolo, quo me tuae
Deportat aura gratiae, et fluctum opprimo.
NIN:
Habebis illam vinculis etiam suae
Vitae solutam.
ARB:
Tolle cunctantis moras Ad partem.
Auguste mentis? vita momento tua
Dependet isto, et omnis in tuam mora
Vergit ruinam. Perage, quae sero nimis
Neglecta doleas.
NIN:
Ergo, quod primum licet
Credere tuorum munerum, et gratum magis,
Immerge labris. Ebibe salutem tibi
Et Bactriano Principi.
SEM:
Hoc munus tua
Accipio dextra, praemium illius manus,
Quae tibi subegit Bactra. Sit fidei meae,
Et innocentis mentis hic testis scyphus.
Ego natantem toxico, hoc cyatho, mihi
Mortem propino Sed tibi sero nimis
De me perempta veniet aeternus dolor.
Meus est reatus, poena sit pariter mea.
NIN:
Novae dolosa fraude quaeruntur morae.
SEM:
Momento in uno solvere hanc fraudem potes,
Mihi huc venenum redde.
DOR:
Rex prohibe hoc nesas.
Donec latentem Dorilus aperiat dolum.
NIN:
Loquere: sed iterum fraude versuta cave
Regem implicare.
DOR:
Ego sum rea, ego Semiramis
Sum Bactriani Regis infelix satus.
Ad me vonenum, litteras, gemmas Pater
Huc misit.
NIN:
Audax frontis effrontis scelus,
Mendacia seris
SEM:
Me Semiramidem ream
Pagina fatetur: ego, ego sum Semiramis,
Cui missa dona. Redde, quod semel mihi
Rex destinasti toxicum
DOR:
Semiramis
Ego sum, parente Rege Bactrorum sata.
NIN:
Repente Dorilus in Semiramidem migrat?
Quae somnias mendacia infamis puer?
DOR:
Aurem benignam Dorilo, Auguste, exhibe.
Impulsa postquam Martis in cursu tui
Cecidere Bactra, filium suum Pater
Fidelitatis obsidem iussus dare;
Me tibi sororem Dorili, et eodem satam
Parente misit, Dorilum ut stirpis suae
Servaret in spem: quoque velatus magis
Dolus lateret, Dorili nomen mihi
Indidit, et artus veste mentita induit.
NIN:
Portenta rerum! falsa nisi rursum occinis.
DOR:
Expressa per vim veritas nulli locum
Fraudi relinquit. Litterae, et gemmae mihi
Sunt patrii amoris pignus.
NIN:
At vivus?
DOR:
mihi est
Ad reprimendas hostium vires obex.
Si libo tantum, subtraho memet malis,
Quaecumque sors adversa moliri potest.
Ergo mihi cyathum porrige. Innocua haec mali est,
Scelerisque pura.
SEM:
Me rea, fecit Nini
Prolata iam sententia. Hic scyphus meum
Poscit reatum.
DOR:
Nullus admissus fuit,
NIN:
Et huc, et illuc distrahit mentem fides
Suspensa utrinque: credo, nec credo tamen,
Huc advocetur nuntius, rebus dabit
Hic involutis lumen. At Semiramis
Cur veritatis abditae arcanum hoc prius
Non prodidisti, crimen ut tantum tuo
Capite amoveres? Quid siles?
DOR:
Rex, sit mihi
Venia loquendi.
NIN:
Loquere.
DOR:
Non binas adhuc
Sol secit horas, exquo quis status meus.
Conditio, sexus, patria, quod genus, et patet
Mihi sit, aperui: at vinculo aeterno fidem
Strinxi silendi. Nodus hic vetuit loqui.
SEM:
Ah! cur latentem Dorile exsolvis fidem advenit Alethes.
NIN:
Dic, Bactriani filia an Regis tibi
Est nota Alethes?
AL:
Nota, cui multus sedet
In fronte Phoebus, plurima in labris Charis,
Venusque in ore ridet, in genis rosa.
NIN:
Quod nomen illi est:
AL:
Est Semiramidis.
NIN:
Cui
Gemmas tulisti?
AL:
Dorilo.
NIN:
Mendax Sinon!
Quam veritati candidae obturas viam,
Tormenta aperient.
SEM:
Vericas patet: nihil
Simulare prodest, nisi grave ut capiti tuo
Meoque damnum congreges. Tutus potes,
Quod veritatis testis expressit fides,
Effari Alethes: Sexus, et genus, et pater
Sunt nota Regi. Loquere, quod status hic petis,
AL:
Quod ergo patuit, asseram. Semiramis
Est ista, soboles Rege Bactrorum sata,
Fratrisque nomen sustinet, cuius modos
Moresque, gestus, ora, et aetatem refert.
NIN:
Teneatur arcto Dorilus clausus specu,
Dum mente iusta meditor. O Semiramis
Idaea fidei, candidi exemplum sinus,
Quod olympus usquam vidit, aut puro dies
Spectavit oculo mitis orrori meo
Concede veniam: iustus, at nimius tamen
Peccavit ardor. Quid fides poscat tua
Docebo factis. Ite; pandatur mei
Horti voluptas, quaque se fundit iocis
Amoena. Florae gratia, instructis choros
Ludis iuventa ducat, et fidei tuae
Animique testis ludat in plausum dies.
Immotus animo, eodem adulantes Nini
Preces retundat, et Semiramidem neget.
GORB:
Arcana fraudum teneo, et ingenium mihi
Promptum est in artes: quamlibet nulla est opus
Accendere ignes arte, cum sponte adfremunt.
OSM:
Cum flamma sponte saevit, accessu tamen
Venti invalescit. Tecta consilia ingere.
Hoc gratiora Regiae menti accident,
Quosponte in iras illa fervescit magis.
SEM:
Quis in hac arena est optimus agendi modus?
HYD:
Dandum furori tempus est. Cito tumet
Sed detumescit tempore, et sese suo
Calore frangit.
SEM:
Ipsese accendet magis:
HYD:
Aliena nisi favilla succendat, cadit.
SEM:
Invidia semper subdit alienas faces.
HYD:
Livoris ignes noster extinguet labor.
SEM:
Quis edomare Regias iras queat?
HYD:
Facundia oris, et Semiramidis preces.
SEM:
Et me supremo funeri addixit surens.
HYD:
Sed innocentem,
SEM:
Peius hinc mihi metus
Suadet timendum.
HYD:
Melius hinc aliquid amor
Sperare suadet
SEM:
Surda non audit preces
Regnantis ira.
HYD:
Prona non spernit preces
Amantis ira.
SEM:
Quid moror Semiramis?
Ergo calentes pectus in preces fluat.
Sed magis aboculis fusili vena fluant,
Ut imsolentes lacrima extinguant faces.
HYD:
Tui precatus roris in morem cadent.
Ut temperatus occupet mentem calor.
Sed aestus ante Nerei, et motae Noto
Pugnante rixae bella componant. Quies
Consilia sana admittit: effervens calor
Pulchrum serenae mentis extinguit iubar.
Votum insequetur. Hinc ut extremum suos
Teneat amores, Memnoni primum locum
Destinat in aula Regia.
MEM:
Heu fatum meum
Semper sinistrum! sive me caelo levet,
Sive in profundum deprimat, totum opprimit.
GORB:
Opprimit? at inde nomen Augustum capis.
MEM:
Meliore sed me parte destituit mei.
FAR:
At si quid adimit, mille compensat modis.
MEM:
Gustum imperandi tollit infelix onus.
LEAN:
Reiicere Regum munera immane est nesas.
MEM:
Adnata cordi rapere, non minus est nefas.
FAR:
Rex, ut iubere possit, haud cogit tamen.
GORB:
Maiora reddit: admovet solum preces,
Ut trahat amice.
MEM:
Precibus armatis agit,
Nimiumque stringit.
FAR:
Te sibi adstringit prece.
LEAN:
Et te nepotis petit, et haeredis loco.
MEM:
Sola mihi, et una sufficit Semiramis.
FAR:
Ergo flagrantis respuis votum Nini?
GORB:
Favorem, amorem, gratiam, illecebras, preces?
MEM:
Quicumque precium rebus appendit suis,
Nihil ahenis adimit.
FAR:
At solium tuam
Si adire prohibes coniugem, spernis Ninum
Solium offerentem.
LEAN:
Nec Semiramidem aestimas,
Cui dignitatis eripis tantae decus.
MEM:
si vult, recedat illa; non ego tamen
Illa recedam. Stat prius sixum mihi
Animam revelli pectore effracto pati,
Quam dimoveri mente. Regali manu
Mea vita, morsque vertitur: vitam prius
Rapiat, deinde coniugem.
FAR:
Memnon, cave.
Meliora mentisensa submittat polus.
GORB:
Invictus iste mentis erectae vigor
Laudem meretur., Iusta si Reges velint,
Est obsequendum: iniusta dum poscunt, licet
Obstare iussis. Perge: quam Memnon viam
Semel iniisti, mente non mota tene:
Regi repugna: pugnat et ratio, et polus.
Virtusque tecum. Serviat Regimanus,
Libera voluntas iura tueatur sua.
MEM:
Tua sensa nostro pectori iniiciunt facem.
ROS:
Gero tua damna
BER:
Seria in iocum trahis;
Sed non abibis.
ROS:
Non? sciam naso tibi
Fugare muscas,
BER:
Ego sciam furtum tuum
Extrahere sacco. Pileum huc tuum exhiber
Quid abstuhsti?
ROS:
Tune lictorum es caput!
BER:
In tua severam verbera accendis manum.
ROS:
Pueri minantur verbera attritae manus:
Igotibi gladium porrigo: ignavam exere
Animam Berose.
BER:
Pomptus in ferrum est calor.
Huc putris anima, et ore ventoso minax.
Fit duellum. Venit Simius et aufert pileum.
ROS:
Absiste ferro, ut pileum repetam meum,
Quem Simia aufert.
BER:
Detine quisquis propees, fugit
Furem fugacem detine
ROS:
Non est mihi
Ferri voluptas magna. Sed salvam cutem
Ut hine referrem, Simia auxilio fuit.
Hinc tollo propere, non tamen vacuus, gradum.
Opes, honores, gratias. Ratio nihil
Praevaluit ulla: despicit, quidquid favor,
Amorque defert: par Semiramidis nihil
Aestimat amori.
NIN:
Siccine evadam iocus,
Ludibriumque Memnoni? Qui me unico
Minor, altiorque ceteris, pulchrum caput
Efferre potuit, ille me ludum facit?
Haec culpa nostra est: qui malum feci, luo.
Nimio favore Memnonem ingratum obrui.
Contemptum amoris nimius excessus parit.
GORB:
Nec deprecatur humilis, ut servum decae,
Sed fronte torvus, ac supercilio gravi
Superbus, omnem Regii affectus notam
Respuit, et omnes in Semiramide sua
Occupat amores.
NIN:
Igitur ingratus mihi,
Hostisque amatae coniugis, bellovolet
Lacessere Ninum? Frontis extersae iocos,
Orisque blandi gratias vultu exue:
Cilii rigorem surrige, et srontem aspera
Involve nube, fulgur alpectu vibra,
Et voce tonitru, fulmen in verbis cadat,
Si dura cautes illa molliri nequit,
Percussa frangi poterit. Agrestis tumor
Soli timori cedit, ad preces riget.
Qua tibi savoris Regri, et honoris novii
Pateret aditus, ac novo exemplo tuis
Maiora meritis dona munificus darem.
MEM:
Summa attigisti. Quidquid est meriti mei
Tua ser pit infra munera, et maius nequit
Excogitare munus excedens amor.
NIN:
Amor absque factis verus haud unquam est amor,
Adhuc amoris Regii hoc restat lucrum,
Mecum ut gubernes.
MEM:
Hoc malum avertae polus,
Ut tam superbum vilitas nostra ad iugum
Honoris elevetur. Haec meritis meis
Satis una virga est, restis obsequii mei,
Quod obligavi Numini Princepstuo.
Nec ambit alium, nec capit virtus mea
Honoris apicem.
NIN:
Dignus es, meritus, capir.
Et digniorem regius reddit favor.
MEM:
Sed ut resolvam vinculo obstrictam fidem,
Qua me ligarunt assra, natura, ac amor.
NIN:
Si solvis unum vinculum, stringis duo
Mihi gratiora. Quae Semiramidem tuam
Virtus honestat, indoles, animi vigor.
Et fama mundo nota, non vili bene
Tellure serpit: illa regali erigi
Solio meretur. Unde si sapiens tuus
Amor est in illam, sortis augustae notas
Illi impedire non decet.
MEM:
In animum mihi
Lethale vulnus imprimis. Scindi nequit
In duo cor unum, nisi simul mortem oppetat [(printer); sic: appetat] .
NIN:
Qui bina in unum corda conflavit prius,
Dividere rursus in duo cor unum potest.
Quod hoc amare est, si Semiramidem suo
Prohibes honore? Totus in lingua est amor,
Amare qui se iactat, et tantum bonum
Impedit amati Peius haud hostis queat
Hosti nocere.
MEM:
Ut ego Semiramide mea
Vivam diremptus? Vivere extinctum iube.
NIN:
Morere, ut amatam Coniugem spectes statu
Sublimiorem
MEM:
Morior ereptam mihi
Quod intueri cogor,
NIN:
Ergo te magis
Amas amata Coniuge.
MEM:
Hoc amo, Deus
Quod vult amari.
NIN:
Ratio sapientem docet
Meliora non contemnere.
MEM:
Et ratio docet
Sacra iura non despicere.
NIN:
Quod legem facit
Rex, et voluntas Regis est. Quidquid iubet,
Iustum est, et aequum.
MEM:
Iura regnanten ligant.
Quae dictat aether.
NIN:
Iura terrarum ligo,
Idemque solvo.
MEM:
Iura naturae nequit
Rexirritare.
NIN:
At obsequi Cives docet
Natura Regi.
MEM:
Iura nec sperni sus
Natura mandat.
NIN:
Viva lex est Rex.
MEM:
Ubi
Nil derogatur iuribus.
NIN:
Iustum facit,
Quodcumque mandat.
MEM:
Si nihil viextorqueat.
NIN:
Quodcumque vult, suum facit.
MEM:
Sed vi tamen,
Non iure.
NIN:
Memnon flecte, quem nimium erigis
Intemperantem spiritum.
MEM:
Nullus mihi
Intemperantis imperat cordis tumor;
Sed imbecillae mentis infirmus status
Me a me revelli sentit, et prudens dolet.
Prius hunc revulso spiritum corde erue:
Post tua voluntas imperet, quidquid lubet:
Avidamque nostri sanguinis sitim eruto
Satiet cruore.
NIN:
Miser adhuc Menon meis
Votis rebellas? nec mei affectus memor
Tuique honoris, toxico insami impiam
Linguam venenas? Vade, et insanam fuga
De mente noctem, teque restitue tibi:
Utque meliora corde consilia haurias,
Revoca ad bilancem pondus et boni, et mali.
Funesta porta: veniat in purum diem
Altera Semiramis. At prius stringi velim
Te firmiore vinculo, cum quo tamen
Constare mentis plena libertas queat.
SEM:
En praeparatas vinculis tuis manus,
Et quidquid est Semiramis.
NIN:
Non hoc satis:
Alias catenas postulo, quibus tua
Virtus trahatur Regii ad honoris iugum.
SEM:
Fortuna quidquid vilis ancillae potest
Praestare, manda: serviet Semiramis:
At me levari Regii ad honoris gradum
Natur a prohibet, prohibet et veterifides
Obstricta nexu coniugi.
NIN:
Solvit fidem
Omnem potestas Regia.
SEM:
At non summea;
Nec mihi volendi est libera facultas super.
Quodcumque velle Menoniest, illud meum est.
Illius est iubere, sed meum obsequi.
Quodcumque nutu signat, hoc animo exequor
Reverente.
NIN:
Quod Rex mandat, hoc Memnon nequit
Non velle: genius, indoles, vetere fides
Mihi obligata vinculo hoc prohibent nefas.
Nec, si fidelis in Semiramidem est amor,
Tibi denegabit Regiae sortis gradum.
Quod si obstinatus deneget, tu, si sapis,
Regique fida es, potius imperiis meis
Parere debes, quam voluntatem sequi
Regirebellis Memnonis.
SEM:
Nunquam meo
Egorecedam debito: illaesa side
Constabo semper, donec aut truncet polus,
Aut dissoluto vinculo vitae ruat.
Ancilla vilis Regis imperium colo.
NIN:
Revise amatum Memnonem, et caute sagax,
Prudensque sana sensa turbato ingere.
Mors liberare.
SEM:
Memnonem quidquid potest
Eripere damnis, id Semiramidem quoque
Solum potest eripere: vel telo cadet
Uterque eodem; vel minae fracto impetu
Parcent utrique. Aut vivere, aut tecum mori
Mihi constitutum est. Sed age, cur tantis malis
Quarere salutem celerc prohibemur fuga?
MEM:
Fuga salutem quaerere? Hinc multus canis,
Et inde multus excubat. Quaqua aspicis,
Vias per omnes retibus tensis iter
Est impeditum.
SEM:
Melius est certo malo
Discrimen anceps.
MEM:
Me reum faciet fugi.
Mors innocentem, vita constantem probat.
SEM:
Ergo colore lude mentitae spei
Iniqua vota Regis, et ab ipsa mora
Consilia sana rebus extremis cape.
MEM:
Simulata spes est pabulum vivae facis
Quae bullientis pectus accendit Nini.
Hinc vis, vigorque crescet, et semper malo
Maiore serpet. Tu fuge voluptas mea,
Mea vita, fuge Semiramis Qui ardet tui
Amor calore, forte te rapta impium
Extinguet ignem. Pabulo erepto minus
Amor ferocit. Dorilus liber venit,
Fuere, saevum fulminant. Regis furor
Ad summa venit; iamque crudelem suo
Aestu acuit ensem, quo reus Memnon cadat.
ARB:
Dubiae cavendus fortis est mendax dolut,
Ne, dum relabi Memnonem fingit, gradum
Ad altiora tollat.
GORB:
Hic nullis potess
Aditus patere fraudibus. Iussu Nini
Tandem suprema Menoni imperia fero.
Unum duorum munerum poscit sibi,
Aut, quam negavit, coniugem; aut oculos suor
Vulsos ab ima sede. Vel viduum hodie
Accensa Regis ira, vel caecum sacit.
ARB:
heu! qui Cometae, crine ferali horridi
In nostra damna fulminis torquent minas!
Illa metuendas lumina vibrabunt faces.
Locata solio Regio Semiramis
Armare quaeret vindices telo manus,
Quo nostra plagis capita violentis petat.
GORB:
Quid detonabit illa? quod telum manu
Librabitin nos? Illa non franget gelu
Animi obstinati; Memnoni obstrictam fidem
Nec vi, nec arte dividt, aut precibus feret.
Natura proprium hoc soeminis vitium dedit.
Ut quo rogantur dulcius, cedant minus.
ARB:
Forsan coactus fulmine hoc tandemsuam
Exulcerato potius uxorem Nino,
Quam perdat oculos, et Semiramidem simul,
Idemque vitam viduus et caecus trahat.
Ad iussa agenda propero, tu ad Regem redi.
SEM:
Periculum. quod imminet, reddit fugam
Acerbiorem.
DOR:
Dulcior fuga est mihi,
Si fugio tecum.
SEM:
Si manes, tecum manet
Altera ego:
DOR:
Quandotu fugis, tecum fugit
Altera ego: pariter si sequor, meipsam sequor.
SEM:
Heu! fata quaeris Dorile, et certam necem.
DOR:
Nil timeo mortem, simodo greslus sequi
Tuos licebit, inter horrores poli,
Inter fragores nubium, et tels, et faces
Exaestuantis fulminis, semper mihi
Serenitatem vultus afflabit tuus.
SEM:
Eamus ergo, Dorile, do victas manus.
Petiere telo verticem, quando meam
Rapuere viduo Coniugem, vitam meam.
Meumque columen litud in fatis fuit!
Prius ut cadvaer viverem, quam me necis
Raperent severa iura!
EUPH:
Curnon fuga
Parifugacem sequeris?
MEM:
Heu! misero alia
Fugi nulla superest Memnoni, quam se procul
Ut fugiat ip um. Sortis huc nostrae prior
Felicitas defluxit. ut nequeam diem
Trahere superstes. Moriar: ah vindex mei
Moriar doloris. Si Semiramidem meam
Fugare potui, poterit haec etiam manus
Membris solutum spiritum in fugam dare.
Spectare quid te Cynthium Memnon iuvat?
Invisa lux est, luce lux cassa est, tuum
Quae tibi levamen rapuit, et amoris tui
Solem fugavit. Ergo, quod solum est super,
Et terram, et astra, et Cynthium invisum fuge;
Fuge temetipsum.
EUPH:
Siste non faustum gradum.
Sensus perempto, nullus in mebris calor;
Solumque rigidae sentio mortis gelu.
NIN:
Indicia nulla caedis auctorem notant?
GORB:
Mera solitudo Memnonis visa est domus:
Quaero, requiro, clamo, vestigo angulos,
Everto latebras: nemo vel in oculos mihi
Vel venit in aures.
ARB:
Caedis auctorem diu
Ne quaere Princeps. Assequor tanti reum
Sceleris, nec animo fictus illudit dolus.
NIN:
Pande nihi fidos, Arbaces, mentis sinus:
Quem perpetrati sceleris auctorem tibi
Insinuat animus
ARB:
Solus hoc potuit nefas,
Volutique Hydaspes: sed manum Semiramis
Audaciorem secit, et adacto impetu
In vulnus egit. Vana suspicio, Nine,
Non ista dictat.
NIN:
Quis potuit illi furor
Tantum efferare pectus?
ARB:
Indomitus amor.
NIN:
Amor Hymenaei Regii?
AR:
Dura hunc fugit,
Et amat Hydaspen. Illa nec Regem aestimat.
Nec amore solii tangitur: Hydaspen colit,
Nomenque adorat; cordis huic arma sacrat.
Seque adolet ipsam: iamque dum casses sibi
Videt explicari, praeda queis cadat tibi,
Praevertit ictum, et Memnone occiso fugit,
Gemmosque comites, Dorilum et Hydaspen trahit.
Et forte Bactra repetit, ubi melior suo
Sit aura amori.
NIN:
Vera, nisi fallor, sagax
Trbi dictat animus. Tota sed nondum sua
In luce fulget veritas: tenebris suis
Ut eruatur, Arbaces, callem tere,
Quo deprehendas abditam
GORB:
Est atum probat
Plagae perempti Memnonis inhaerens chalybs,
Cui legi Hydaspis nomen inaratum: et prope
Adstrata vestis feminae.
NIN:
Indiciis patet
Res fatis apertis.
GORB:
Temporis non se parum
Evolvit, ex quo prodidit Semiramis
Sui favillas cordis in Hydaspen. Iocu
Salire in oculos visus est, risus labra
Miscere nectar, gratia in vultu seri,
Quoties Hydaspen alloqui datum est: Huic
Detecta mentis abdita, atque animi anguli
Omnes aperti, et semper ambrosiae liquor
Condire visus verba.
NIN:
Quid dubia mora
Suspendo mentem? Mutui assectus notas
Et reciprocatas mentium ambarum faces
Saepe ipse vidi: non tamen tanto fibras
Igne aestuare credidi, ut tantum in nefas
Aliquando sese evolvere auderet calor:
GORB:
Hoc magis acuitur flamma, quo premitur magis.
Celatus ignis fortior rumpit viam.
Occultus ignis ille mucroni impium
Dedit calorem, Memnonis ut imo sinu
Animam latentem erueret. Hic ultra nihil
Morae est trahendum. Venit ad summum scclus.
Via obsidenda est omnis, et fugiens nefas
Antevenien dum. Prompta nisi subitis malis
Obstent remedia, colligunt vires mora.
Tormenta referes, teque post fatum probri
Macula sequetur. Adde, quod fies mei
Scopus furoris.
EUPH:
Arbaces, stingis, nimis
Et non volentem cogis exosum in nefas.
Delinquo; sed tu debitas poenas dabis.
Tueri utrumque sanguine paratus. Tuum
Fratrem sinistra flebili casu mihi
Fortuna rapuit. Inde cum curbo gravis,
Et Armenorum saeva tempestas meos
Vastaret agros, et face et ferro omnia
Impune mereret, exul, in certi laris,
Ignotus hospes hospiti, ignarus soli
Per variate pericula, et rerum vices,
Hic sisto demum! genitor ubi fertur tuus:
Nini imperare militi, et Martem suae
Auctoritate flectere. Hic ergo patris
Depono nomen: filii nomen quoque
Depone Hypates: dumque tibi servi fidem
Obstringo, domini iure tu Symmae impera.
HYP:
An umbra me profunda religatum hactenus
Tenurt soporis, iamque me reddit mihi
Expergefactum? dulce si nomen patris
Tibi deserendum, et filii nomen mihi:
At nunquam amorem filii in patrem exuam.
Sed quis finistrae sortis afflatus tibi
Rapuit HYdaspen:
SYM:
Aliquis hic scenam subit?
Abeamus. Intus reliqua narrabo ex fide.
Fides probavit.
NIN:
Ipse spectasti hoc nefas?
EUPH:
Rex, ipse vidi. Primus in ferrum ruit,
Strinxitque Hydaspes. et Semiramidi dedit
Lateri imprimendum saliit ut furens Thyas
Illa in maritum, et impetu toto fibris
Ensem recondit Ille collapus gravi
Solum ruina afflixit, et fari impotens
Tenues in auras spiritum afflavit Meus
Haec vidit oculus
NIN:
Quis Semiramidem locus
Quis tenet Hydaspen?
EUPH:
Mox ubi seclore impie
Patrata caedes, versus in fugam levem
Utrique gressus.
NIN:
Impia o Semiramis!
Et execranda! victima Inferno Iovi
Mactanda ad aras! Tuque non melior tuo
Delicio Hydaspes! Fugite, qua crimen trahit,
Qua vos scelesti pectoris defert amor;
Vos nulla Regis manibus eripiet fuga.
Quacumque fugitis, ultor instabo fugae.
PHIL:
Auguste Regum Cynthe, procella nova
Miles ferocit.
NIN:
Causa quae motum ciet?
PHIL:
In castra rumor Memnonem occisum tuo
Furore sparsit, hinc furor dolet, et dolor
Furit per arma. Memnonem poscunt sibi,
Aut vindrcare Menonis caedem parant,
Et qualis undas ventus impellit, fremunt.
NIN:
Mendace semper credulum vulgus tuba
Famae movetur. Menonem non haec manus
In fata pepulit: immo fortunae impium
Deploro casum, et quaero, qua ulciscar nefas,
Dignam securim: sique, quod nolim, reos
Suscepta ferro vindici eripit fuga,
Partes in omnes militum emissae manus
Quaerent servera indagine fugaces reos,
Dignamque caesi Memnonis poenam exigent.
PHIL:
Praesens remedium postulat praecops malum,
Quod vel dolori militum illudat dolo,
Vel placet iras. Ipse quin campum subis?
Regalis oculus, qualis exortus dies,
Omnes tenebras pectorum aspectu fugat.
GORB:
Dum plebs ferocit, nullus est Regis timor
Honorque nullus: publicus fluctus rapit
Tam grande Regis, vile quam plebis caput.
Periclitari Regium suadet iubar,
Quisquis furori publico exponi petit.
Errore concitatus, errore altero
Ludatur ardor.
NIN:
Praepes in campum vola,
Felicitatis sparge mentitae dolum.
Sese stiturum Memnonem castris reser,
Mendaciique garrulam famam argue.
At tu, fidelis Arbaces, totum suo
Mentire cultu Memnonem, atque armis, equo,
Gestuque simula militis verum ducem.
Ut prima fluctus ira tantisper cadat;
Dum veritas se publicum in Solem trahat,
Certisque pateant sceleris autores notis.
OSM:
Peccasse te fateris, et crimen tuum
Teliatur orbis oculus Es sceleris rea.
Tuoque Regi peifida, at crimen tuum
Hos innocentes non facit: quorum nefas
Sagace mentis lum: ne observat Ninus.
Fabricare fraudes, texere incauris dolos,
Mutare amicos, propriurnest aulae malume
At ista in ipso corde furilais stygis
Contexta tela est, cuius in stamen dedit
Megaera tortili angue divisam comam.
GORB:
Osmane; mitis rebus arridet polus:
Cecidere fraudes; machina eversi doli
REvoluta lapsu est: fanguine in suo natat
Memnon peremptus.
OSM:
Ecquis in fata ultimum
Impressit ictum?
GORB:
Quos reos ducis, roga.
Sceleris Hydaspes conscius, Semiramis
Rea est.
OSM:
Scelesta, perfida, et Solis die
Indigna capita!
SEM:
Vulnus o nimium grave!
Unoque ab ictu duplicis plagae dolor!
Memnon peremptus, et ego patrati rea
Facinoris! o dure nimis astrorum rigor!
Inim ca fata! quid traho vitam meae
Morti superstes?
DOR:
Nulla sunt astra ampllus,
Nec ulla caelo fata, quae rerum vices
Ordine gubernent: orcus imperium tenet,
Rigidusque Pluto rebus humanis prae est.
Quis has chym eras fingere et tantum nefas
Appingere animis aufus herois fuit!
HYD:
Timor, et acerbus sortis atrocis dolor,
Claumniaeque virus adstringunt gelu
Animam innocentem.
GORB:
Tunc gelu stringi essera
Manum decebat, quando violento impetu
Illam impulisti in Memnonis caesi necem.
SEM:
O aerchitecti fraudis, et acuti fabri
Mendaciorum! vestra quod fecit manus,
In nos scelesto funditis crimen dolo.
Et dolor, et ira iusta dila cerant mihi
Animi recessus; quosque concepi sonos,
Haerente claudunt voce; quodque unum solet
Miseris relinqui, lacrimis oculos vetant.
OSM:
Mens ipsa sceleris consciae atque horror, scelus
Qui sequitur actum, lacrimam et vocem negant.
SEM:
Prius putabas esse convictam, et tam-e-n
Innocua sum reperta.
NIN:
Te cafus prius
Fecit nocentem, non oculus, actum nefas
Qui vidit ipse.
SEM:
Quod reum facias, nihil
Mihi movet animum Pertuli hoc semel innocenr.
Quod gravius animum sauciat, et unum fleo,
Est mors amati Memnonis.
NIN:
Caede impia,
Quem fles, necasti.
SEM:
Solis o sancti iubar!
Et amicum olympi lumen!
NIN:
Hoc scelere tuo
Agis retrorsum.
SEM:
Forte, quos colis magis,
Hi funt nocentes; quodque per nostram expias
Mortem, patrarunt facinus.
NIN:
Irritas meum
Adnue surorem?
SEM:
Sceleris irritent rei.
NIN:
Convicta satis es Verba quid frustra seris?
Ego te ream pronuncio.
SEM:
Assuevi tua
Alance dicisceleris et mortis rea.
NIN:
Assueta vilipendere es leges meas,
Meumque sceptrum.
SEM:
Regis in sacrum iubar
Mea Sole semper clarior fulsit fides,
Stetitque sancta.
NIN:
Clarius purum diem
Tua culpa foedat.
SEM:
Foedar; at nunquam mea.
NIN:
Rumpenda iis est: s. elera non tolerant moram
Matura poenis. Ite, sceleratos fimul
Rapite in arenam Martis, ubi miles fremit.
Ut de perempti Memnonis caede exigat
Supplicia iusta, Vos ego addico neci.
SEM:
Decreta Regis veneror. haec Bastris datur
Merces subactis.
DOR:
Rapite me primam adnecem,
Ut prima satiem Regis incensi sitim.
Nec cogar atram cernere superstes necem
Animae innocentis.
Posuisse nomen filii, quando patrem-
Reperio verum, et perdo? Quin iterum ivet
Me filii nomen repetere, et te patris.
SEM:
meine vivunt filii?
SYM:
Praesens tuus
Adest Hypates.
SEM:
O Semiramidi unica,
Fili, voluptas! video te demum! et licet
Rigidae catenae sobolis amplexum vetent,
Te tamen amoris stringo materni sinu.
HYP:
O chara genitrix! qualis occurris tuo
Ploranda nato? stringins affectu brevi,
Iterumque maestum deseris!
SEM:
Iniqui iubent
Sic fata caeli. Nate, quem tanti est mihi
Revidere! Nate huc Numinis ductu venis,
Ut emigrantis spiritum Matris trahas,
Et manibus cadentis officia ultimae
Pietatis obeas.
HYP:
Mater, ut funus cadas
Vivente nato? Mortis aeternum gelu
Mihi ante stringet membra quam vultus tui
Occludat oculos. Nobilis miles, tuo
Si quae fa villa corde pieta tis calet,
Deme illa Matri vincula, et collo meo
Iube illigari: chalybis ardentem sitim
Prius in Hypatis merge flagrantem sinum,
Materna quam per viscera infelix furat.
DOR:
Nate, hac parente dignus es, nato parens.
SEM:
Ubi tua cura est altera, voluptas mea,
Natus secundus?
SYM:
Forma nisi fallax meos
Illudit oculos, vinculis tecum trahi
Videor videre filium.
HYD:
In vultu tuo
Ego genitoris cerno vivaces notas.
SYM:
Vicina nostris aedibus ubi altam erigit
Se silva in umbram, perdidi illecebras m-eas.
HYD:
Ego inter umbras nemoris abreptus manu
Sive Armenorum, sive Persarum fui;
Ductus que per non nota per egrinus sola
Sortis iocantis vile ludibrium fui;
Excussa donec servitus tandem gravis,
Iugumque collo est, et Semiramidis datum
Sequi arma posse. Hic miles officio habeor,
Amore sed sum filins.
SYM:
Sanguis suum
Ad sanguinem sponte fluit, et tacito impetu
Huc fertur, unde prodrit. Hydaspes hic est,
Sublime germen stirpis, et magnae demus.
SEM:
Laetitia vitam inspirat, et mortem dolor,
Heu! note, red et ignote mi fili! Meum
Te habere nequii viva, te moriens meum
Accipio nate!
HYD:
Symma, niladfers novi.
Solum parentis nomen est novum mihi.
Quo me sovebas, somper affectus fuit
Plus quam parentis. Ergo nunc tanto magis
In fata tecum paria, in aerumnas pares
Fertur voluptas pectoris, quanto magis
Natura matrem deseri a natis vetat.
OSM:
Quid trahimus ultra tempus? ad poenas vocat
DEclivis hora
SEM:
Prompta sum: hoc loco immola
Integritatis victimas.
DOR:
Primum locum
Ego mihi posco: perfidus ego obses fui.
SYM:
Concede miles temporis brevem moram,
Ut celere cursu Regis affatus petam.
OSM:
Rex iussit omnem rumpere ad penas moram
HYP:
Si durus aures precibus obiectis negas,
Adam ante ferrum durius manu hac brevem
Moram impetrabit Vulneri en pectus patet,
Aut hora danda precibus est.
FAR:
FErro abstine
Generose iuvenis.
HYP:
Temporis moram volo.
FAR:
Repone ferrum., Est innocens audax amor,
Si peccat ira. Symma, tu Regem pete:
Expone casus ordinem. Sed nos nova
Regis moremur iussa.
DOR:
Laetitiae mihi
Simul et doloris, dulcis et amarus fluit
In ima torrens viscera, et inundat fibras.
Momento in uno Mater es? nosque aspicis
Momento in uno matris orbari sinu.
HYP:
Si sit cadendum, mater, aut pro te cadam
Aut tecum eadem caede sublatus. Nini
Non ita ferocit animus, ut precibus meis,
Largisque flentis lacrimis possit piam
Aurem negare.
HYD:
Frater! o primum mihi
Iam nate frater! Unicus tantae es super
Spes stirpis, unus surculus magnae domus:
Te sancta servent Numina incolumem diu
In spem nepotum. At interim officio pio
Et patris ossa, et matris, et fratris lege
Unum in sepulchrum, et marmore imposito tege.
SEM:
Memorique gratus marmori incide has notas!
Memnon, Semiramis, et Hydaspes hic iacent:
Quos una semper strinxit in vivis fides:
Hos tumulus uno mortuos condit sinu:
At mortuorum vivet aeternum fides,
DOR:
Sed me repone ad infimam tumuli basin,
Testatus uno carmine officium meum:
Regina Bactris nata, tumulatis pia
Ancilla frcta, vilis ad pedes iacet.
Fortuna votis favit, ut vultum mihi
Verteret apertum; iacio fatalem manu
Vindice sagittam: missa vix cornu fuit,
Fronti stupentis haesit, et grandem scidit
Vitae offluenti semiram.
NIN:
O casus gravis
Sortis sinistrae! Falleris: non est tua
Memnon peremptus dextera: charus mihi
Est in teremptus Arbaces, qui se Ducem
Simulabat armis.
NARB:
Heu! quis infelix dedit
Furor arma manibus? Esse dum fidus volo,
Homicida fio
EUPH:
Magne Rex, non est tui
Narbassi hic error: vindices scelerum Dii
Misere telum in Arbacem, ut poenam parem
Suo meoque crimini letho daret.
NIN:
Euplieme, quid ais?
EUPH:
Quando iam caelum metu
Me solvit omni, et Arbaces caesus iacet;
Arcana pandam, et fraudis intextae dolum
Regi explicabo, Sceleris exacti reos
Quos ante, Hydaspen et Semiramidem tibi
Fatebar esse, nullius culpae reos
Scelerisque puros testor. Hoc crimen meum
Fuit; sed auctor Arbaces mendacium
Violentus ori intrusit.
NIN:
Et qua vi?
EUPH:
Prece
Precioque primum: deinde cum durus preces
Preciumque detestarer, obiecit minas,
Me perpetratae caedis auctorem fore.
Quid press is agerem? aut Regis certus fuit
Metus furoris, et inde probrosae necis:
Aut comparatae gloriae et honoris mihi
Iactura certa, Non ego feci reos,
Nec innocentes prodidi: voces premens
Dolor evocavit
NIN:
Voce mendaci Nino
Illudis audax ante mentitus, fidem
Nunc non mereris.
EUPH:
Ante mentiri mea
Salus coegit: falsa cur damno meo
Nunc venditarem?
NIN:
Suadet hoc novo dolo
Promissa merces.
FAR:
Memnonis clauso in finu
Haec est reperta pagina, disertis notis
Inscripta Regi.
NIN:
Memnonis notus mihi
Iste est character. Nomen adscriptum docet.
Nino salutem perpetem, atque aevum senis
Memnon precatur nestoris: quodque unicum
Propria cadenti dextera est reliquum, suum
Regi cruorem consecrat, cuius color
Ostri rubentis vice Seimiramidi latus
Regale cingat. Tu mea fronte erutos
Oculos volebas: parco violenta manu
Eradere illos: sed oculis vitam tamen
Tollo violentus. Ista quae seribit manus,
Eadem ministra Regii imperii, in latus
Impellit ensem, et spiritum fugat. Vale.
DOR:
Iam clausa dubio est semita: Auctorem tenec
Caedis patratae: testis accedit rei
Sanguis profusus. Ista si nondum tibi
Animum serenant, noscat id serus nepos,
Nos innocentes spiritum ferro dare.
NIN:
Resurgat innocentia, et victor doli
Triumphet animi candor, et constans fides.
Demite catenas manibus innocuis.
DOR:
Mea
In me recurrit vita, quae languens tuo
Linguore propius fata quaerebat sua.
Et in supremae noctis excursu mihi
Oreris serenus Cynthius.
NIN:
Culpae nota
Recessit omnis, sceleris abstersus color:
Huc advolate, et sarcina indemnis meo
Pendete collo: Carcer est sinus meus,
Amplexus est catena, qua stringo meos
Post fata chari Memnonis natos: meum
Dilectum Hypaten filium, et Hydaspen meum.
SYM:
Bene ominato sidere hic fulsit dies,
Quo video vos pastoris, et magni Ducis,
Regisque magni filios.
HYD:
Servi tuos
Vultus veremur
NIN:
Filios ego vos colo,
Nebulasque frontis osculo abstergo patris,
Exacta feritas Regis, et vester dolor,
Fugentur animo.
HYP:
Vita succedit nova
In hoc cadaver.
HYD:
Qui mihi perii, Nine,
Per te renascor.
NIN:
At Semiramis Deum
Idaea pulchra, viva stellantis poli
Imago, fidei Numen; exemplum aureae
Integritatis, vita virtutum omnium,
Post tot procellae turbines, post tot vices
Sortis sinistrae, capitis et post tot tui
Superata fata, surrige excelsam indolem,
Solioque posita Regio mecum dare
Imperia disce,
SEM:
Fata caelorum, tuas
Prostrata veneror gratias! caelum premit,
Levatque caelum; firma stat semper fides.
Regnare sed cum me Semiramidem iubes,
Auguste Rex iube et Semiramidem alteram
Regnare mecum, filiam meam iube.
NIN:
Si non abhorres, Imperi partem mei
Tibi cedo, et una Bactra
DOR:
Tam celso loco
Mea vota non acclino. Reginae iube
Me servitutis lege subiicere caput:
Sic obsequendo et serviam, et regam simul.
SEM:
Sic imperando duplici sceptrum geres
Regina iure.
NIN:
Purpura et Hypati latus,
Et latus Hydaspi cingat. affectu pater
Vos filiorum nomine vocari volo.
HYD:
quicumque splendor Regiae lucis fluit
In nos, reflexo lumine in regem redit;
Totusque demum splendor in te uno micat.
HYP:
Quocumque servos elevas, stabunt tui
Momenta lionoris.
NIN:
Memnonis fidei memor
Pyra erigatur, qualis Augustos solet
Colligere cineres, stetque sub aperto die
Tam gloriosae praeco virtutis lapis.
EMmanuel Commenus Orientis Imperator, ut securius Imperium transmitteret ad filios suos, relegavit in Insulam Ennam fratrem suum Andronicum, qui diademati insidiabatur; eiusque filios Emmanuelem, et Ioannem carcere detinuit. Defunctus subinde Emmanuel, haeredem Imperii reliquit Alexium Comnenum, annos 15. natum sub Xenes Matris tutela. Haec affectu in Sebastum Aulae Praefectum ducta, commisit huic Imperii gubernationem. Sed quia potentia ad tyrannidem abutebatur, turbis involvit Imperium. Tentarunt permulta, sed incassum, Proceres, ut Sebastum deprimerent. Demum revocant ab exilio Andronicum, ut ei Imperii guber nationem committant. Adest ille; et cum numeroso exercitu urbem ingreditur, sub specie sublevandi Imperii a tyrannide Sebasti, reipsa ut se Imperatorem constituat. Succedit votum. Itaoccupat
affectum populi, ut Imperator acclametur, cogaturque Alexius eum in Imperii Collegam assumere. Solio potitus, exoculari iubet, et ad perpetuum carcerem damnari Sebastum: deinde per falsas criminationes Xenen, ac demum ipsum Alexium vita privari. Vide rei seriem fusius apud Nicetam.
PERSONAE.
Alexius Imperator.
Andronicus, Patruus Alexii.
Emmanuel, filius maior Andronici.
Ioannes, filius minor eiusdem.
Henricus Princeps Ungariae.
Surena, supremus Capitaneus Andronici.
Harpagus Magus.
Adrastus Capitaneus armorum Caesareorum.
Angelus, Praefectus Alexii.
Clearchus, Gubernator urbis.
Isaacius, Praefectus Praesidii.
Orontes, socius Henrici.
Umbra Emmanuelis.
Stephanus, ab Alexio ad Andronicum Legatus.
Legatus Regis Aquitaniae.
Capitaneus.
SALTUS UMBRARUM.
Reflecte; quo te sam. quo sanguis vocat,
Tuoque capiti proxime incumbens honor.
Nimis indecorum est, Regia stirpe editum,
Patruumque magni Caesaris, caeci horrida
Habitare nemoris antra, et agresti dies
Ducere sub umbra. Tanta tolerasse hactenus,
Rege a Tyranno, a fratre germano, est satis.
Iam blandate fortuna ridente aspicit
Tenore vultus. Iamtibi imperium eminus
Adgestiente fronte blanditur: fores
Iam tibi repandit Civitas: iam te tuus
Amante reducem stringit amplexu nepos,
Tuosque pronum ad poplites sceptrum videt
Vereres procellas sidere, et amoena integrae
Tranquillitate pacis insterni mare.
AND:
Consilia vestra laudo: sed prius tamen
Quam gressum ad urbem proferam, ignotus brevem mora
Vicini in umbra nemoris ad lenes aquas
Capiam quictem.
HAR:
Dum tuum ingressum
Fastidiosa protrahis, primum tuum
Exilium adauges altero exilio.
AND:
Nimis
Improvidae esset mentis, ingressum prius
Tentare in urbem, quam urbis explorem statum,
Meumne in aulam rursus adventum probet?
Quis sit nepotis animus? aut quo me paret
Excipere honore? quo Imperi affectu colat?
Qui sintamici?
SUR:
Fiat, affectus tuus
Quod dictat animo: longa mihi tamen est mora,
Unumque credo saeculum quemvis diem;
Augusta utinter brachia in amoris sinu
Cernam Andronicum,
AND:
Dum ergo per fidos meos
Exploro sensa civium, et procerum animos;
Tu Martiali milites ludo occupa,
Ne marceant ab otio: Gravius nihil
Vires, virosque effoe minat, quam si semel
Torpere discant.
SUR:
Nutibus prompti tuis
Paramus animos. Ite, virtutis date
Documenta vestrae, milites.
AND:
Satis est: vigor
Excelsus animi, nobilis virtus, manus
Vis expedita, promptus in Martem calor,
Recreavit oculos. Cura nunc superest mihi,
Dignum calori praemium vestro dare.
Recipite vos in castra. Tu primos Duces
Surena delige, qui meum stipent latus,
Dum me ad sepulchrum fratris affectus vocat.
Harpage, doloris esto tu comes mei.
Sequar labore, quodque concessit polus,
Servem procellis liberum: nec iam putem
Ullum imminere turbinem, Solem meae
Qui possitaulae tegere.
SEB:
Tu Sol es tuae
Aulae Imperator.
AL:
Ergo, quod decet, omnibus
Semper benignus.
SEB:
Imo, quod decet magis,
Semper severus.
AL:
Reddit exolum rigor
SEB:
Vilem facit clementia.
AL:
Et charum suis.
SEB:
Sol ipse, quamvis lucis arrisu piam
Benignitatem spiret, ex imo solo
Trahit vapores; unde nonnunquam suae
Obfuscat aurum frontis, et densis regit
Vultum tenebris.
AL:
Nubium audaces tamen
Iterum procellas frangit; et veluti novum
Typhaea, pluvio in imbre, praecipites agit.
SEB:
Non sine dolore: Namque vel pluviis faces
Milcet volantis fulminis: vel se gelat
Vapor in nocentem grandinem. Quod si polo
Nocere Sol non possit, in terram suas
Effundit iras.
AL:
Turbo sit quam vis procul,
Qui parere vilem possit Augusto metum:
Praesidia nostri militis iubeo tamen
Per fora, per urbis moenia ad portam, et meam
Geminari ad aulam.
SEB:
Non sat est.
AL:
Quid est super!
SEB:
Metenda sunt papavera, et rigida manu
Truncanda capita fortium. Inserior metu
Plebs continenda. Nomine benigno tua
Movendi ab aula Principes: nullus nimis
Potens ferendus: quisque cogendus metu,
Tuo ut superbum verticem adsternat pedi.
AL:
Ponendus ergo sanctus Astraeae timor,
Legumque cultus, iurium cura, et Deum?
SEB:
Suus Monarchis genius est Numen, sua
Lex est voluntas
AL:
Iusta si fuerit.
SEB:
Opus
Quodcumque Regum est, nemo censura notat.
AL:
Si nemo Reges iudicet, Reges Deus
In ius vocabit.
SEB:
Caelites toti suis
Immersi olympi gaudiis, nullis soli
Curis aguntur.
AL:
Ipsa mens intus reos
Agit suorum criminum, et vindex fero
Urget flagello.
SEB:
Regibus quidquid lubet,
Licitum esse causa publici iussit boni.
AL:
Desine Sebaste In nostra fatorum vices
Aptabo vota. Cura nunc alio vocat.
Ne sub molesto pondere Imperii, animus
Pressus fatiscat, iste venatu dies
Est transigendus.
SEB:
Quidquid optabis, tuus
Dabit Sebastus. Ite servorum manus,
Ad inferendam belluis stragem, canes
Aptate: totam excurrere Dianae plagam.
Omnemque caede implere regionem placet.
Tu mihi rigores exprobras: tu me reum
Facis iacentis iuris, et legum, et tuae
Mortis; sub atro turris umbrosae specu.
Sed si daretur cernere, in quanto mihi
Natent dolore viscera: medelam tuo
Pietas dolori adferret; et forsan, mei
Miseratus ipse, diceres: Quantis miser
Fatis Alexi volveris! Verum est: Tua
Graviora sunt tormenta tormentis meis.
Ego catenis sortis adversae ligor,
Te captum amoris fortius nodi tenent.
Ego fero pedibus vincula; at cordis finus
Tibiligatur.
ANG:
Desine, Auguste, auroum
Serenitatem pectoris, et oris diem
Involvere atra nube maeroris. Leve
Malum est, quod ipse auferre, si velis, potes.
ADR:
Est grande probrum Caefari, affectus suos
Nescire regere, Caesarem invictum levi
Vinci dolore
ANG:
Regia potestas cadit,
Ubi voluntas Regia, alterius trahi
Se in vota patitur.
ADR:
Quid iuvat sceptri decus,
Si tua voluntas serva sit? An aequum putas,
Ut, quod benigna sidera in plebem fluunt.
Illud negetur Caesari? Qui non potest
Praestare, quod vult; quod potest, saltem velit.
Tu velle, quidquid pectori arridet, potes.
Indigna solvi vincula imperio iube;
Simulque regno gaudium, ac aulae diem,
Tibique pacem redde.
AL:
Sum victus. probo
Consilia vestra. Adraste, captivum iube,
Suis catenis liberum, in puram diem
Redire ab umbris: Vosque vicinum in nemus
Ubi serarum praelium indixi, meum
Conducite ante vultum, in amplexus meos.
ADR:
Ad iussa propero: gaudium Augusto dabo.
Magnanimum Achillen.
GEOR:
Repete quid honori tuo.
Quid glorioso nomini, quid et indoli
Avarae honesti, quid tui populi anxio
Studio, et saluti debeas.
ORON:
Quamdiu resos
Calcari honorem nominis tanti feres?
Quis vilis animus ille, quis lentus potest
Videre sceptro rusticam impleri manum?
Diadema regni, capite plebeio geri?
In Regio ostro ardere pastorem gregis?
Ab hoc teneri sedis Augustae locum?
Cives gementes opprimi? regnum erui?
Tyranicumque Caesari imponi iugum?
Resume veteres indolis flammas tuae,
Teque tibi redde: regere te hanc molem decat.
Pereat Sebastus.
AL:
Vestra consilia placent.
Sed, ut teratur anguis, aut flammans Hydrae
Caput metatur, arduum est
GEOR:
Facile idmanus
Probabit illa, cui cor Alcidae in sinu ost.
ORON:
Ergo timoris lege suppones iugo
Servile collum? cuique natura et Deus
Dedit imperare, servitus illum premet
Infamis et probrosa? Quem demum exitum
Res sortietur? Nempe in Augustas fibras
Mergetur ensis, perque fatalem impetum
Omnem cruorem exhauriet. Crudum hunc dolum
Cudit Tyrannus. Astra mendacem arguant
O utinam Orontem! Tempus, effatum meum
Verum docebit, quando spectabis tygrin
In execrandos abripi ex cessus, nisi
Malum remedio praevenis.
AR:
Quid tu mihi
Suades Georgi?
GEOR:
Conteri elatum caput.
AL:
Ut conteratur, quis mihi praestet modum?
GEOR:
Contra Tyrannum, vivere indignum, ferox
Furba excitetur: sique non satis est, manus
Armata ferro saeviat, et enses pia
Crudelitate in impium immergat latus.
AL:
Nimium Sebastus praevalet.
ORON:
Nimium times
Auguste servum, Promptus armatam adferet
Manum Andronicus: cuius adventus bonum
Commune spectat, militum armata ut manu
Ferocientis tygridis fastum opprimat.
AL:
Si militari patruus auxilio meam
Causam tuetur, nullus est metui locus.
Oppressa inique Barbare! infamis! tuo
Indigne sceptro, Regia indigne infula,
Tu me propinquum in sanguinem atroci doces
Saevire dextra. Qua manum culpa ream
Contaminasse me arguis? quove in tuam
Auctoritatem scelere deliqui nocens?
Ut turris alto carcere, profundo specu,
Ferro, catenis, vinculis, collum et manus,
Pedesque vinctum stringeres? Quod si meum
Scelus est, propinqui sanguinis nexus; tibi
Affinis esse desino: abiuro tui
Propinquitatem sanguinis. Sed tu quoque
Affinis esse desines. Nam te meus
Rescindet hodie sorte vivorum mucro,
Quae caeca te consilia, sed amato mihi
Concepta voto, ut liberum serro dares,
Movere? Nempe ut ulcio dextra mea
In te veniret. Mille iam turgens sinus
Tormenta ferro parturit. At uno tamen
Letho cadendum est: sed pari meritis tuis,
Immani, atroce, barbaro. Ad pulchram vocor
Pugnam ferarum: Venio, caesurus pari
Venatione belluam, et praedam meae
Irae daturus, spiritum impurum impii
ISM:
Breviore fraeno reprime suorrem Male
In damna celerem propria praecipitas pedem.
EM:
Praerupta nulla nobilis sanguis timet.
Cadamlibenter, si meo casu cadat
Oppressus hostis.
ORON:
Viribus maius tuis
Opus est, quod audes.
EM:
Dexterae vires dabit
Spes ultionis.
ISM:
Ausus imprudens trahit
Post se dolorem.
ORON:
Quis tibi assistet?
EM:
Meus
Genius, manusque, et mentis excelsae vigor.
ISM:
O Stirpis altae germen excelsum! Tuo
O digna virtus sanguine! En, si quid tuis
Iurata studiis dextera Ismeni valer,
Agere parata. Tu tamen motas preme
Animi procellas. Tutius saevit furor,
Dum mens serena est.
EM:
Irritae est dextrae labor,
Undae rapaci obstare, dum torrens ruit.
ORON:
At si tenetur, prata maiore irruens
Furore inundat.
ISM:
Pauculam Princeps moram
Concede moto fluctui. Saevit magis
Vindicta, cum maturuit.
EM:
Sed quid tenet?
ISM:
Aures benignas exhibe Ismeno, et tace.
Venationi milite accinctus suo
Henricus aderit. Ille condensum nemus
Cinget corona Martia, et cautum minus
In rete coget Caesarem.
EM:
Opponet latus
Nostris Sebastus ausibus.
ISM:
Sua huic quoquive
Iam sunt parata vincula: exeubias meum
Corrupit aurum: recta perfidia latet.
Cum vinculato filio, et Xene suas
Refert catenas.
EM:
Sed quid invinctos erit
Definiendum?
ISM:
Statuet id genitortuus,
Quinon remota hinc sede collecta; habet
Martis parati copias.
EM:
Genitor meus,
Propinqua Martis agmina in bellum trahit?
Valete socii: patris in amplexus ruo.
ISM:
Abi, parentioccurre: nosturrim interim
Tentamus aditu, qua tuus frater gemit
Inter catenas; fausta si nostro annuat
Fortuna voto, aut erutum tristi caro
Dabimus sereno Solis aspectu frui;
Aut nostra discet fudia.
EM:
Properandum est opus.
Quam sit ferocis spiritus, qua mque indolis
Pronae in furores mentis Emmanuel, dedit
Saepe documenta: nec minae frangunt fibras,
Nec blanda pectus molliunt! totum trahet
Imperium in arma
CL:
Videre mihi videor ferum
Congesta per cadavera, et lethi strues
Agi leonem; more fulmineae facis
Cives ruina sternere; innocuos viros
Ungue lacerare, dente laniare; undique
Cumulare caedes, funera, exitia, omnium
Populationes urbium, iteritum Imperi.
Hinc maestus Oriens, sanguine exhaustus, sua
Sastusus ora lacrimis pacem regat,
Pia astra pacem: et devovet Averno diem,
Qui tam ferocem belluam ex antri cavo
Eliberatam publico Soli dedit.
SEB:
Consilia in unum nostra conspirant: Modus,
Quo sortiamur exitum optatum rei,
Est cogitandus, quoque securi obvium
Discrimen evitemus. Adversae impetum
Qui sortis antevertit, in faustum trahit
Sua fata cursum.
STEPH:
Modica scintilla unica
Sopitur undae guttula: at vires ubi
Concepit ignis, maius affusis capit
Ipsis ab undis robur
SEB:
In vulnus recens
Facilis medela est: quando iam serpsit malum
Violentum ad arcem cordis, et vitae occupat
Sedem latentis; irritus ferri est rigor,
Et vanus ardor ignis admori.
CL:
Morae
Truncentur omnes: ense nascentis caput
Hydrae amputetur, antequam Imperiimalo
Caput secundum pulluler: iusto omnium,
Censum, timori pendat unius cruor.
SEB:
S. c res agatur Cura nunc ista est mea,
Venatione in proxima arcano dolo
Parate laqueos, que is pede incauto fera
Irretiatur, perque dispositas manus
Ferro immoletur. Interim, ne quae notet
Indicia fraudis Caesar, Henrico est rei
Pandenda series, ceterum nulli. Fides
Huius probata saepius, certam mihi
Spem pollicetur.
CL:
Sola discrimen mora est,
Si differamus.
SEB:
Ergo truncentur morae.
ST:
Properate: votis annuit nostris polus.
Repeto dolores; et pia officia sacris
Depono fratris ossibus. Tandem iaces
Scelerate frater; quoque te duxit tuus
Error, suprema ad fata venisti! Male
Postquam nefandus spiritus ad umbras stygis
Abreptus ivit, marmore sub isto iacet
Cinis superstes: Canibus aut dandum fuit
Corpus vorandum, aut vile ludibrium in levem
Auram cinis spargendus: Hic tumulus tuas
Male tegit umbras: ruite, quae tanto probro
Datis sepulchrum marmora in vilem struem;
Vellem in minutum pulverem, quem vel cadens
Abominandum redderet nimbus lutum,
Vel sparsum in auras raperet Aquilonis furor,
Ut nulla vestri memoria exstaret super.
At tu sepulta mole sub grandi sera,
Mihi leo, pardus, ursus, humanis tygris
Induta membris, si potes Averni ultima
In sede, qua te sulphure, et flamma, et flagro
Tota furiarum immanium exercet trias:
Si potes, acerba sensa Germani tui
Se vindicantis excipe. Triumpho, tuo
Letho superstes: vindice exuvias tuas
Calcare planta gaudeo: extinctum iacet
Hoc marmore odium, quo tuum fratrem impius
Frater petebas: nunc meo aperitur locus
In te Tyranne. Te licet fatum meae
Rapuerit irae; sanguis est tuus super,
In quem furore dextera haec saevotonet,
Iustasque tolerati exilii, et atri specus
Poena reposcat, Quamdiu stirpis tuae
Vivit vel unus surculus, nunquam manus
Quiescet ista, donec extinctum igneo
Transmittam Averno. Barbare! infande! impie!
Nihi! reponis? surge, si potes, tuo
Scelerate tumulo: surge, et in fratrem tuos
Repete furores.
STATUA:
Ecce me, nondum satur Erigit se statua.
Meo tyranne funere! Et cineres quoque
Audes iacentum Manium insano impetu
Turbare! Mundi bellua, en coram vides,
Quem provocasti, Caesarem, ac fratrem tuum,
Quem persecutus vivum es, et tumulo in suo
Adhuc lacessis mortuum. Extingue impii
Sitim furoris. Longa non ibit mora,
Cadet superbae mentis insanus tumor,
Et somniati gaudium Imperii ruet
Ultore caelo. Lenta si vindex Deus
Fonitrua librat, at manu tandem tamen
Severiore torquet. Has sati tui
Aspice columnas. Caeca sinondum tuum
Evolvit telam, in qua picta sunt Columna
qua sunt in foro Constantinopoli,
Ambitio et ira pectus obse dit, vide,
Quae tibi paravit lentus in poenas Deus.
Supplicia fcelerum. Proximus dies adest,
Qui te paratas poscat in poenas. Abi,
Dum me reponit pristinae paci quies.
Reponit se statua ad priorem situm.
AND:
Adeste amici, adeste! Quae species meos
Turbavit oculos? Umbra quae trepidum metu
Concussit an mum? Fata quo retro meam
Sortem revolvunt? Frater, ah! fratris minax
Umbra ruculento fulmine audacem tonat
In Andronicum! Ferte ventorum procul
Hinc me procellae.
SUR:
Nam quis hero im metus
Incessit animum?
AND:
Ah! versa fortunae est rota;
Et Andronici fata retrorsum fugat
Germanus ultor. Imperi vanae spei
Quid servio ultra? Pone, queis bullit sinus,
Vota Andronice: pone speratae diu
Coronae amorem: vita privata est tibi
Ducenda posthac. Invide o caeli furor!
Crudelis aether!
HAR:
Quis tuam audaci manu
Retro agere sortem possit? Heroo excute
Vanos timores pectore, et temet tibi
Repone Princeps.
AND:
Frater, extremum nieo
Capiti minatur fulmen
SUR:
Est vanus metus,
Quo ludit umbra.
AND:
Serius nimium mihi
Est iste lusus.
SUR:
Quis que quod gravius timet,
Credit facilius. Crede, quod suadet sine
Nebula serenus animus.
AND:
Haec vidi vigil,
Quae mihi cruenta exulcerant plaga sinum.
HAR:
Et vigil aberras. Nempe, non cernis, tuis
Quod servitutis impiae imponat iugum
Nacis Sebastus: non vides, quanta opprimat
Regnum ruina: non vides quanto tuos
Spectet dolores gaudio; quanto petat
Tua damna fastu; quam superbifico gradu,
Quem tibi subesle sorte nascendi sua
Conditio iussit, vertici incumbat tuo.
AND:
Pectus timore solvitur, et animus suae
Serenitati redditur: video nimis,
Quos moliatur umbra Avernalis dolos.
Ingrate frater lulula stygiali lacu
Edita! Quod ante u vus in fratrem scelus
Per vim patrasti, credis extinctus sti gis
Firmare larvis? sed timor cessit; prior
Furor, ultionis avidus, in pectus redit.
Nihil huius iram dexterae effugiet; ruam
Obstantis urbis moenia, et caelo invido
Per hostium cadavera ad solium serar.
Sifors sinistna pugnet adverso impetu,
Pugnantis ipsam sortis effringam rotam.
Sicilia quondam pulchra Semidcum parens,
Et pace et armis inclita, Heroum satu
Fecunda Mater, gemma regnorum, tuo
Iurata sceptro; sanguinem tuo dare
Parata bonori, verticem pernos suum
Tibi supinat: Iamque vix veteris memor
Amplius honoris, lugubrem sortem gemit,
Qua mise ra premitur. Optat aetatis quidem
Sibiprioris gemmeos reddi dies.
Sperare sed nondum potest: adeo statum
Rei secundum publicae. Harpyiae truci
Ungue lacerarunt Una tu spes es super
Benigne Caesar, perditis rebus, tibi
Populi fidelis Sidera imperiis tuis
Nos obligarunt: sponte subiectos amor
Fidesque stringit: Civium sedtu Deus
Aeque bilancem Themidis et ferrum vibra.
Facilis, quod horret lingua proferte, excipe.
Tui, Imperator, filii (sic tu tues
Siculos vocabas) per ministrorum dolor,
Servile collo subdito iugum ferunt.
Quid rapta Civispolia, quid memorem suis
Sublata Dominis tecta, et ingentes opes?
Augusta Divum templa congestus iacent
Saxorum acervus: thura, desertis Diis,
Turpes adhalant belluas: miser et inops
Aerisque vacuus victimam dandam Diis
Frustra Sacerdos postulat: quidquid sacri,
Quidquid profani conditum precii fuit,
Tenent Tyranni: tota Nobilitas gemit
Impar tributis: exulatregno Themis,
Legnat tyrannis; et, vel intolerabiles
Census reposcit, vel manu armata suis
Venis latentem sanguinem exhaurit: sacra
Pedibus teruntur iura, calcantur pii
Ritus Deorum, sancta Relligio iacet,
Et quidquid ante legibus fultum stetit,
Libido saevo subditum imperio premit.
Succurre, magne Caesar, et patrium exhibe
Tuis amorem. Prompta nisitantis malls
Remedia celeras, Insulam cernes suis
Vacuam inquilinis: quisque tot preffus malis
Spelaea scelerum fugiet, et sedes suas
Coactus alio transferet. Quae tunc rei
Facies subibit?
LEG_II:
Caesar, hoc demum vides,
Quae sit voluptas sideri adverso, tuos
Lacerare populos. Ergo qui solus tuo
Utramque sortem flectere arbitrio potes;
Et vel beatae sortis eversum statum
Erigere; vel iners nostra, et oppreslae Insulae
Spectare damna: lumine benigno aspice
Quae sint tuorum Civium aerumnae, quibus
Ipsa in querelas aura, quae trahitur, migrat.
O magne Caesar, exere affectum Patris,
Manumque fortem Casaris: quaeque in tuum
Impune regnum pestis exerrat, preme.
An tibi paternum deripi Augusta manu
Patiere sceptrum? Rebus humanis iubent
Te praesidere sidera: intactum decet
Te regere sceptrum, nec pati, ut solio inferat
Pedem tyrannis.
AL:
Vestra quid poscat fides,
Quid acerba Regni damna, quid amoris mei
Affectus, et quid Caesaris munus, probe
Teneo, voloque. Longa non ibit mora,
Et dissipatae nubium ardentum minae
Iterum serenos Cynthii reducis dabunt
Spectare vultus. Vos in amplexus meos
Dum stringo, sancte spondeo affectum patris,
Stabilemque amorem, nulla quem infirmum dies,
Nox nulla videat Ite, et afflictis date
Solamen animis, et mei certas notas
Spondete amoris Lapsa meliorum fuit
Si spes dierum, surgat in certum suae
Studium salutis. Quanta vos tenuit gravi
Turbine procella, tanta depressos quies
Recreabit animos. Gratior Titan redit
Post noctis umbras: gratior regno quoque
Tolerata post tot damna se reddet salus.
LEG_I:
Augusta verba spiritum extinctum sucs
Revocant in artus Iupiter caelo tua,
Et nostra vota prospero eventubeet.
LEG_II:
Haec prima pars est Regii voti: alteri
Annuere placeat. Sanguinis sui unica,
Sed digna Patre, filia est, in quam polus
Congessit omnes gratias; cuius labra
Aurora pingit murice, in genis rosae
Vernae iocantur, in supercilis obit
Caelestis Iris, geminuz ex oculis nitor
Solie relucet, fronte maiesta: sedet,
Tractus humerorum, gestus, incessus, tenor
Animum latentem prodit, et dignam Diis
Sponsam fatetur: et quia aequalem sua
De stirpe poscit surculum, quem olim suo
Sedere solio videat, hanc sacro tibi
Optat Hymenaei vinculo iungi.
AL:
Nimis
Me Rex honorat: teneor obstrictus pari
Fide ac amore: ac ante sine radiis polum
Titan obidit, quam meo haec animo excidant.
Sed magna rerum pondera, a quibus status
Pendet secundus Imperi, iusta exigunt
Examinari lance; nec vitio dabit
Regis Aquitani genius excelsus, rei
Considerandae tempus exposci. Interim
Nostri vicissim pectoris amicam fidem,
Sinceri amoris vinculum, pacem integram
Referte Regi, Filia oblata in thori
Connubialis foedus, est certum suae
Fidelitatis pignus: at quae sint meae
Consilia mentis, quantus affectus calor,
Quae sensa Procerum, certa solenni dabo
Legatione signa.
LEG:
I. Spe pleni sacrae
Iubar veremur frontis, et patrias iter
Vertimus in oras
AL:
Nube detersa polus,
Stratisque pontus fluctibus praestet suos
Vobis favores.
Attendo verbis aure suspensa. Labor
Communis erat utrique, captivum ad fugam
Movere. At ille renuit. In partem tra hunt
Iuvenem, et silente voce oppressae sono
Aliquid in aurem murmurant; et mox vale
Facto recedunt. Post, ubi extulerant pedem,
Modicum Ioannes siluit, et paucas notas
Inaravit isti paginae. Mox me vocat,
Trepidaque dextra portigens chartam hanc, ait:
Si vita, Isaaci, Caesaris cordi est tibi,
Hanc defer illi paginam, et cura, ut legat.
Huc inde propero: narro, quod factum, et tuis
Exhibeo manibus litteras.
AL:
Nigrae hae notae Litteras legis.
Tibi, magne Caesar, candidum affectum exhibent.
Amo, vereorque Caesarem, quamvis meum
Non aequa merces redeat in amorem. Eidem
Meam experiri, Caesar, hoc signo potes.
Prospice saluti capitis Augusti. Doli
In te parantur. Charus Emmanuel tuus
Movet omne facinus Praeda nefias, cave,
Venationis ipse, quam Caesar paras.
Huc struitur omnis astus, ut Dominum suum
Aut in catenas cogat, aut ferro immolet.
Sortem affluentem stringe, ne elapsam gemas.
In servitutem coge nunc, quando potes.
Licetque sortem, ne tib: imponat iugum.
Si firma poscis regna, perfidiam opprime.
Hanc intueri pedibus optritam tuus
Optat Ioannes O inhumano latens
Inpectore animus barbarus! In istud caput?
In pectus istud ille feralis coquit
Consilia mortis, cuius ego vitam manu
Mortemque verso? siccine Emmanuel! Fugit,
Et horret animus credere. Emmanuel mihi
Ingratus, armis Caesarem insontem petit?
Suspicio, quo me mente praecipitem rapis!
Sua danda lentis hora consiliis Dolo
Facile implicatur, qui nimis credit cito.
Quid si sub isto pallio astutus Sinon
In nostra facilem damna sibi quaerat viam?
Nostioque amicum latere Manuelem velit
Proculremotum: Hic ipse perfidiae est dolus,
Regum ut per aulas tuta grassari queat,
Fideliorum facere suspectam fidem.
ISA:
Consilia nimium lenia, o Princeps, agis.
Non est, ut arbitraris aut firma fide,
Aut mite Manuel pectore: est genio aspero,
Audace mentis indole et praeceps manu;
Sed doctus aliam fingere in vultu indolem,
Verbis que genium. Consule, o Caesar, tui
Capitis saluti. Aut falsa sunt, aut vera sunt,
Quae de parata fraude Manuelis docet
Haec charta. Si sunt falfa: nihil oberit tui
Securitati capitis impensus labor.
At vera si sunt provide. Sero nimis
Neglecta flemus, quando iam fervet maulum.
AL:
Ad vestra mentem flecto consilia. Hinc abi
Et haec gementi in carcere Ioanni refer:
Si vera narrat, sique non fictum mei
Studium fuisse capitis, eventus dabit,
Tetro solutus carcere et liber suis
Ibit catenis; quodque testatem decet
Fidelitatem, nobilem Imperii mei
Partem probatae in praemium fidei feret.
Angues iacebunt. Ille, qui cunctos premit.
Primus Sebastus, ferre condiscet iugum
Posito tumore. Si manus genio favet,
Hodie videbit pulchra libertas diem.
Quid impera vit crudus insani furor?
Ut me ministro in vincula Emmanuel cadat,
Atroque mersus carcere insamem trahat
Sine luce vitam. perfidum sic me facit
Patriae saluti. Nolo tam soedo meam
Scelere inquinare dexteram. Non sum mei,
Non sum salutis publicae, aut regni, aut status
Felicioris carnifex. Alia via
Malo obviandum est. Morbus extremus piam
Nescit medelam. Lenta Chirurgi manus
Pietate saevit, quando violentum malum
Et ferrum, et ignem postulat. Sic, sic placet
Malo mederi. Liber Emmanuel eat,
Ferat imperator vincula Statutum est. Deos,
Deas que testes invoco, ad patrui pedes
Sistam implicatum vinculis Alexium.
Pium pia astra spiritum dextrae date;
Quam solaecura civium, patriae salus,
Bonique studium publici audacem facit.
Favente penna
AND:
Quidquid id fuerit, suo
Auxilia certa ab Hungaris Marti feret.
Gens illa bellicosa magnanimas alit
In corde flammas, robur in ferro, in manu
Vivacis iram spiritus toto in sinu
Victoriosi Martis animosum gelu.
Ministres ergo hic populus Henrico manus,
Quae ruet in urbes vastitas? in quos aget
Fluctus quietem publicam?
ISM:
Non est minus
Nobis caloris, nec minus ferri in manu.
AND:
Sed et occidentis Caesar auxilio suas
Dabit conortes, Imperi ut clavum occupet.
ORON:
Sint ista. Sed quo rebus extremis modo
Est obviandum?
AN:
Vita de Henrici sinu
Ferro exigatur.
ISM:
Sed color tantae rei
Est illinendus.
AND:
Cum minus timet, magis
Ira imprimatur, ut repentino cadat
Ictu interemptus.
ORON:
Concipi id quidem potest,
Non ita faventem ad exitum duci Sui
Cinctus cohorte militis nullum timet.
ISM:
Venationis studia dum totis calent
Difsusa silvis, seque divisis trahunt
Et huc, et illuc semitis, fidaemanus
Ferro obruatur.
AND:
Istud in grandes traber
Aulam rumultus.
ISM:
Si placet,totam mihi
Committe molem, hac dextera occisi putre
Hodie cadaver pedibus adsternam tuis,
AND:
Operis agendi libeat effari modum.
SUR:
Ad singulare praelium, in arenam, feram
Hanc evocabo, et impetu primo imprimam
Costis mucronem.
Pati ere nostrae mentis arcana: in diem
Venere fraudes: arguit nostram fidem.
Caure in recessus abdisos silvae caput
Est subtrahendum.
AL:
Qui feras numit sinu,
Frustra per umbras quaerit,
HEN:
Entandem diu
Qui vota provocavit, immanes aper
Hic spumat iras.
AL:
Specto iam propius feram
Crudeliorem. Haec praeda debetur mihi
Sinite, ut furorem belluae haec caedat manus.
Henricus assilit Imperatorem.
ADR:
Adarma miles, ad arma, non segnes manus
Vocat Imperator Proditor, ferro abstine,
Sicique vitam Caesaris turpicave
Violare facto. Perfide! haec fides tuo
Iurata nuper Caesari: haec reverentia
Auctoritati debita supremae.
HEN:
Hic tepor
Occurrit Emmanueli,
Est vilis animi, quando libertas cadit,
Gravique civis omnis opprimitur iugo?
Hic zelus estpro patria? pro aris, focis,
Diisque laribus, atque fortunae bonis?
Diis execrande proditor!
EM:
Torvo nimis
Fortuna vultu nostra meditata aspicit.
O nimis inertis pectoris deses calor!
HENR:
Quid studia sortis arguis: tuum argue Fugiendo.
Animiteporem:
ADR:
Auguste, um capitis tui
Evanuit periculum: insamis fuga
Abripuit hostem. Cura nunc tuae monet
Securitatis nemore deseito, lares
Tutos subire Regiae.
AL:
Sic mefacit
Sinistra sors ludibrium Sic sum iocus
Vilis meorum? Quos meus lambit favor,
Quos foveo studiis, queis prope in sinum fluo
Manante honore et gratiis, illi meum
Caput scelesti barbaro ferro impetunt?
Augustus istud meruit? hoc meruit sacri
Fortuna capitis, ac adorandum iubar?
Henrice, vortex criminum regni lues,
Scelerum charyodis, spuma tergemini canis,
Rabiosa tigris; impia Megaera, ignei
Furia Acherontis? Cassus hic vit furor,
Sed non inulta laesa Maiestas face
In te tonabit. Adraste, qua viam lego,
Prosequere euntem.
Occasionis deseror: solum impia
Me fata produnt, mille iuratos regunt.
Hencicus ergo solus? Henricus, cui
Intaminata vita, cui purum in sinu
Studium salutis patriae, folus reus
Agar ad tribunal Caesaris? solus luam?
Crudele caelum! perage, si quidquam potes;
Convolve nubes, fulminum fracto aethere
Evome procellas, turbines venti cie;
Nunquam ipfidelis patriae evadam. Miser!
Qua parte rebus sana consiha petam?
Hinc me paternum poscit in fugam solum,
Spondetque latebras: inde me castra in sua
Vocat Andronicus: Cui obsequar? siquam mora
Regione in ista protraho, certum est mori
Sine honore, fama prodita, sceleris reum,
Sine ultione. Stulte: quae mentem tranis
Per cogitata? Lingua, tu prodis mei
Arcana cordis. Ergone ad primum impetum
Ponendus animus? Ergo cum navi obviat
Aura insecunda; nullus in remum labor
Adhibendus ultra est? Vilis, atque excors, tui
Oblite genii, turpe consilium fugae
Admitters audes? Non solet primo impetu
Frahere ruinam turris Ubicassus semel
Repulsus est a moenibus Martis labor,
Tentandus alter. Gutta si marmor nequit
Semel cadendo frangere, frequenter cadens
Tandem excavabit. Videat Imperium, sui
Int minatam vivere Henrici fidem,
Qui certa per pericula audaci manu
Asserere studuit patriae antiquum decus,
Exurge mens fidelis, et dignos tuo
Genio labores concipe, Sebasti impium
Domitura fastum; quoque par graditur tygri
Per innocentum funera; tumorem premc.
Spes certa fulget; adiice audacem manum
Spei emicanti. Cardines hi sunt, quibus
Heroicarum volvitur rerumstatus,
Audere dextra, mente sperare exitum.
Spiendor coronae purpurae augustus color:
At nunc procellis agimur, et pulsa procul
Serenitate, veteris eiecti sinu
Tranquillitatis, inter ambiguos metus
Insanientis volvimur fluctu maris.
Fortuna, mendax frontis extinxit iubar,
Fausteque euntis impetum vertit rotae
In nostra damna Videonunc, sero licet,
Affine semper esse maerori iubar,
Sceptrum dolori. Iuncta sunt nodo sibi,
Regere, et dolere. Quam miser Regum status?
Quam sors amara! Cingimus gemmis caput,
Auroque frontem: at spina sub gemmis latet,
Et acuta tela veritici augusto imprimit.
Diadema, non est nodus errantis comae:
Est servitutis vinculum. Sub tam gravi
Pondere, nec esse pax, nec optatae potest
Status quietis. Titii in poenas cadit,
Quicumque populo celsior solium tenet.
Infernus ipsa est aula, suspicio aemuli
Est vultur atrox, cuius audenti fami
Cor exedendum prostat, et sermper gravi
Laceratur ungue, et tunditur rostro; et semel
Evisceratum rursus in poenas novas
Nova esca crescit. Tantalus Rex est, cui
Inter voluptae gaudia natanti labra
Allambit unda, et pendulam fudit sitim.
O dignitas indigna! deludens iocus!
Et vana pompa! sic eine a fastu tuo
Sperare nunquam potero tranquillum diem?
Sic tu doloris semper infesti mihi
Signabis horas? Miser! et infelix nimis
Sors tua, Sebaste! si esca tormenti tibi
Fit ipsa regni dignitas! Quid vos moror?
Abite pulchra semina ingentis mali,
Matres doloris, blanda tormenti seges,
Suaves tyranni, dulcis animorum inquies,
Sapidum venenum, acerba dulcedo, adiocans
Cordis catasta, nectar ad mortem, via
Strata ad ruinam. Cura communis boni,
Qua pectus istud aestuat, vestris procul
Subdcuere hanc periculis mentem iubet.
AL:
Sebaste, quae consilia meditaris? quibus
Ageris procellis? tanta regnandi tibi
Fastidia animum sede deturbant sua?
Solem tuae prudentiae extinctum excita,
Teque tibi tedde.
SEB:
Magne Rex, prudentia
Non flectit astra: fata nolentem trahunt;
Et obsequendum est. Iustus est mentis timor,
Ubi structa fraus in verticem tuum patet.
Nec esse amoena regna mihi possunt, ubi
Crudus tyrannus exedit mentem timor.
AL:
Sebaste, aberras: triste consilium abiice.
Fidelitatis alia depofcit tuae
Documenta menti genius innatus meae.
SEB:
Fidelitatem Numini nuper tuo
Intaminatam teste iuravi polo,
Et, quod decebat, hactenus semper sacram,
Semperque puram praestiti: sed, si mei
Causa, tot astra immitia accendunt faces,
Tuo minantes vertici, quae me decet
Exempla fidei Caesaris vitae dare?
Satius recedosponte in exilium, et meum
Caput tenebris tumulo, sed servo tuum.
Immane si se pondus in collum meum
Inclinat, ante discuti, aut rumpi decet,
Perfidia quam se firmet, et tuum in caput,
Meumque saeva toqueat fulmen manu.
Ergo Sebastus fugiat. Hoc non est, tuo
Favore abuti: est Imperi illaesum decus
Servare, libertatis antiquae iubar
Revocare, lanctam Civibus pacem dare.
Si ratio Magno Caesari haec facit satis,
Patere Sebastum excedere paterno solo.
Patiatur unus, commoda in plures cant.
AL:
Abominanda nomen ut macules fuga,
Nunquam feremus. Nam quis in populum fluet
Civemque sensus? Audiant turpi fuga
Movisse te de patrio regno pedem,
Dicent, favente sortis affluxu, tuam
Fidem stetisse, quamve se servam diu
Fortuna nobis praestitit, tam te diu
Haesisse comitem lateris Augusti: at suae
Ubi torvitatis impiam aversa exerit
Fortuna frontem, quaerere salutem suga,
Et involutum fluctibus regnum, dare
Praedam aestuanti turbini. Quaenam haectua
Fides, Sebaste est? Esse diceris meae
Fortunae amicus, dum favet, sed non meus.
Nullas amicus verus, attendit vices
Fortunae euntis: five ridentem exerat
Inimica frontem, sive fe nebulis tegat,
Est semper idem. Tune patieris tuae
Hoc famae elogium? Caesari affixus fuit,
Dum favit aura; peior ubi navem impulit
Ventus recessit. Tune, quem tanto loco
Natura statuit, nominis honorem tui
Tolerabis isto, a plebe, maculari probro?
SEB:
Auguste, fatis est: porrigo victas manus.
Facundus iste spiritus, et oris sacri
Ignis calente incendio se per meas
Trahit medullas: ardeo, votis tuis
Praebere specimen subditi, quod vis, iube:
Habes paratum, mente, consilio, opera,
Studioque, Caesar, nutibus
AL:
Id ipsum mihi
Spondebat alti pectoris constans fides:
Nosti Andronicum ferre in Imperium manus,
Lectoque Martis agmine, et ferri minis
Terrere cives: fare, quem ponam modum
Necessitati publicae? An campo meas
Sistam cohortes, quamque iam certam parar
Vim, vi retundam?
SEB:
Patruus nam quid tibi
Hostilitatis intulit?
AL:
Miles gravi
Numero coactus, quo suum stipat latus,
Nil sapit amicum; meque non vanos agit
Animo in timores.
SEB:
Antequam bellum pares,
Scrutare, quae consilia meditetur? cui
Haec arma fini destinet? post, si tumor
Violentus animi pateat, aut regnum impeti;
Animum protervum milite opposito, et minas
Frangere licebit.
AL:
Quis tenebrosi queat
Penetrare cordis abdita?
SEB:
in campum expedi
Legatum, ut arma ponat, et tubas procul
Removeat alta pace; ne belli metu
Regnum inquietet: sanguinem, et honorem, et fidem
Revocat in memoriam.
AL:
Fronte simulabit pios
Sanctosque sensus; mente secretam teget
Rebellionem, perque non notos dolos
In nostra damna saeviet.
SEB:
Et istud quoque
Legatus addat: Visere antiquas Patrum
Si lubeat aedes, quasque Maiores sui
Coluere terias, arma dimittat prius,
Militeque vacuus inferat portis pedem.
Parere si detrectet, indicium dabit
Mentis sinistrae in Caesarem, in patriam, in Deum.
Exin iubendus, patriis umbram fui
Esterre terris, seque in exilium vetus
Subtrahere: quod si differat, grandi tuum
Mole ruiturumfulmen; ut serues ruos
Patrioque vastum incendium avertas solo.
AL:
Fiat, quod optas: experimentum feres,
Hunc nec moveri laude, nec frangi minis,
Quis novit, annon huius impulsu, nefas
Quod adhuc inhaeret pectori, et mentem quatit,
Henricus attentaverit?
SEB:
Vires prius
Quam perduellis augeat, tetro specus
Claudatur antro. Militum denso globo
Aula instruatur: illa vel cogat manus
Dare vinciendas; vel animam impuram stygis
Transmittat umbris.
ADR:
Sed quid Augusto fides
Praestira Ioannis referet?
AL:
Et quaenam fides?
Quis hic Ioannes? Ille, quem carcer tenet?
Infida missa pagina infidum probat,
In innocentis verticem dolos struit.
ADR:
Auguste, cuius arguis fraudis reum?
Non veritatem pagina, et apertum scelus
Tibi locuta est?
AL:
Mentis innocuae virum
Arguere sceleris, quemque scit culpae reum,
Tacere, non est debitus Regis suo
Candor. Notatur fraudis Emmanulel reus,
Qui me per arma protegit, et alta probat
Virtute stabilem mentis erectae fidem:
At proditorem reticet Henricum. Fides
Quid haec meretur? Loquere: quid dubitas? taces?
Profundiore carceris mergi specu,
Stringi catenis arctius; fame premi,
Sibi perire. Sic iubeo: ferro gravis
Profundiore carcere henricus gemat:
Ac qui fidelem praestitit Regi manum,
Meliore vitam sorte felicem trahat.
Me Rege certum praemium intactam fidem
Semper sequctur, et scelus poenam feret.
Spelunca.
ANDRONICUS. HARPAGUS.
AND:
DIu inquietus animus, et motus sua
Sede in procellas agitur, ac nulla frui
Datur quiete: volvor huc, illuc, neque
Me parte ab ulla pacis arridet iubar.
Huc ergo studium pacis optatae, ac amor
Secreta caeli fata noscendi trahit
Animum inquietum. Tibi, characteres poli
Legere, benignus aetheris favor dedit:
Tuscis reposta in abdito caeli sinu
Decreta fati, tu futuror um ordinem,
Seriemque propius aspicis: tu, quis mihi
Sit amicus, aut inimicus, in claro vides
Puroque Sole; nomina, et stirpem, et genus,
Omnemque proprii lineam vultus tenes,
Quin cogitata mentium arcana inspicis,
Quos quisque volvat, certus observas, dolos.
Tu mihi, quod artis Colchicae auxilio potes,
Impende studium; ut sive abinferni lacu.
Sive meliore a siderum aspectu, mea
Videre fata liceat: an facilis mihi
Ad vota ludat ventus; an motum mare
Desiderato littore arcebit ratem?
HAR:
Generosus animi spiritus sortem tibi
Spondet secundam.
AND:
Saepe generosum doluc
Eludit animum.
HAR:
Nullus est doli metus,
Ubi causa honoris agitur, aut patria exigit.
AND:
Quae certitudo amabilem hunc sensum probat?
HAR:
Quam fers in armis, aequitas.
AND:
Saepe exitum
Non bene secundum laeta principia trahunt.
HAR:
Inanis est ratio omnis, ubi fatum trahit.
AN:
Hoc est, quod opto discere; an fatum meum
Mihi secunda spondeat certis notis,
An insecunda: quidquid ex astris potes
Eruere, quidquid ex Avernali lacu
Trahere in apertum, quo meam sortem legas,
Manus adapta.
HAR:
Facinus est audax nimis,
Tentare caelum, aut stringere invitam stygem.
AND:
Sit aequum, iniquum; te voluntati meae
Obtemperare convenit. Ad opus manum.
HAR:
Violenta tute nullus imperia excutit,
Habes paratum iussibus princeps tuis.
Hac parte mutus conside. En virgam mei
Operis magistram, consciam caeli, et stygis.
Hac moveo pigra sidera, et Avernie lacu
Manes patenrom Solis in lucem evoco
Suis ab umbris. circulum hac ternum noto,
Sinuque medio scribo geniorum notas.
Quos obsequentes nutibus Avernus meis
Praestare gaudet. Iam Deos notos voco:
Antra ditis, antra densis consepulta nubibus,
Inter ignes, inter undas sulphuris natantia,
Dii marini, Diique Averni, Diifluentis aeris,
Profutura, si precamur, huc adeste Numina.
En liquores, quos amatis hac propino amystide,
Et liquori non nocentis misceo agnae sanguinem:
Spargo vina, tingo terram: signa pacis ista sunt.
Ergo nemo ad imperata nostra tardus advolet.
Thura vestras uro ad aras, magna Ditis Numina!
Ergo iussa in nostra promptum quisque cursum concitet.
Ni volante penna adestis, intonabo carmina,
Queis et astra stringo, et Orcum, Nereumque torqueo.
Horridi Dei, superbi furva Averni Numina,
Quos suum scelus beatis expulit de sedibus,
Gorgonesque, harpyiaeque, vultures que Titii,
Tartari canes trifauces; quidquid Orcus horridum
Nutrit altas inter umbras; per paludem flammeam,
Quam timetis, quam profusis lacrimis accenditis;
Per Iovis verenda sceptra, per tridentem nerei,
Per nigram Ditis securim, per trifaucem Cerberum
Per tot hydrae pullulantis colla, vos huc advoco.
Mota terra pande hiatus, oscita in voraginem,
Unde spiritus vocati sortiantur exitum.
Huc adeste fata, sortesque Andronici prodite.
Quid morarum? non volatis iussa nostra persequi?
Ergo carmen, quod pavetis, horridum execrabile
Intonabo. Iam rece dit fax diurni luminis,
Noxque tetro furva peplo caeli obumbrat sidera.
Obsequentes advolarunt noctis atrae filii.
Eia nostra adiussa sortes Andronici prodite.
Nox. Saltus. Cometa primum clarus,
deinde sanguineus, disparet.
Inter saltum Geniorum ostenditur
Andronico diadema, et alia signa
Imperii obtinendi.
Aperta res est: Ipse vidisti: tuo
Benigna caeli fata venerandum parant
Diadem-a capiti. Quidquid optabas, habes.
Recedo in antrum: gravia me poscunt: vale.
Id moneo: quae sese ingerit sponte in sinum,
Spei obsecunda, sequere fatorum viam,
Geniique ductum: vetera, quae infelix diu
Princeps tulisit. ad gloriam calcar dabunt.
Discetque mundus, esse me sceptro parem.
LEG:
Legatus adsum Caesaris; Pacem Imperi
Posco et quietem: verba mansueta excipe
Benignus aure; queis suum, et regnis tibi
Loquitur dolorem; quodque te, Princeps, decet,
Augere vulnus vulneris metu abstine.
AND:
Quaecumque iussit, loquere. Mihi gratum accidet
Expergefactum cernere nepotem meum
Lento a sopore, et nobili in mente indolem
Vivere capacem gloriae et avaram simul.
LEG:
Tibi hospitalem Alexius pandit sinum,
Amatque charum patruum amplecti, cui
Invisa tot per lustra fortuna auream
Invidit horam: at quando tam dubiae rotant
Regnum procellae, seque communis pavor
Fundit per urbem, milite adducto metus
Augere parce. Caesar hoc nota a tua
Fide reposcit: quas trahis tecum, iube
Cedere cohortes: dignitas quantum tui
Expostulabit militem, qui te suis
Tueatur armis, ipse selectum tuo
Lateri adhibebit. Sic suo regnum metu
Plene solutum, laetum in amplexus tuos
Se sponte fundet
AND:
Nomini Augustus meo
Parum studere proditur. Nam quod meam
Fidelitatem crimen in dubium vocat?
Cohorte lecta militum stipor latus,
Verum est: sed inde nulla metuenda est suo
Regno procella. Patruus advenio: scio
Quid ratio poscat sanguinis. Legem dedit
Natura amoris sanguini inscriptam. Suae
Si me quieti turbinem inserre autumas,
Errore vano ducitur; neque hic metus
Decet nepotem. Cura si Imperii animum
Flagellat aliqua, publicum in populi statum
Convertat oculos, et notet quales ferae,
Quam avidae cruoris, totque caesorum nece
Contam inatae, nobile Imperium occupent.
Quocumque vertas lumina, Oceanus mali est,
Et omne late inundat Orientis decus.
At is prementem turbinem vel non videt,
Vel non videre simulat. Hinc pestem reo
Quae de Sebasto in Civium damnum fluit,
Xenesque mores, sanguinis nostri probrum,
Indormiente negligit cura Si honor,
Studiumque honoris omne dimisit puer,
Ego impudenti fastui opponam virum,
Ego superbam, barbaram, atrocem, impiam!
Immanitatem pedibus attritam dabo.
Mihi suadet istud publica Imperii salus,
Debita saluti civium cura, et mei
Sanguinis honestas.
LEG:
Ergo decretum tibi est,
Non amovere militem?
AN:
Aquoniam idpetis?
Ab Andronico? vindicem iuro Deum,
Non ante latere miles abscedet meo,
Quam se Sebasti perfidus ponat tumor
Aulae remotus munere, et reliquos dies
Contrahere ad ima iura privati sciam.
LEG:
Audi ergo iussa: Caesaris laesi reum,
Patriae rebellem, perfi dum Imperio, boni
Communis hostem enuncio. ita Caesar iabet.
Vade hinc, et irae Caesaris adapta caput.
AN:
Mihi ista? sum rebellis? in patriam reus?
Communis hostis commodi? Capiti meo
Inceumbit ira Caesaris? Labem hanc mihi
Patiar inuri? et interim, tanquam integrae
Fidei, Sebastus Regiam et Procerer suo
Lubitu rotabit? Iste decernet dies,
An plus Sebasti possit insidi fides?
An ista iustis ignibus calens manus?
ADR:
Geminus beatitatis est nostrae polus,
Curare pacem, et publicum Imperii bonum,
Cardinibus istis nostra versatur fides.
At iam supremum morbus ubi cumen tenet,
Certo supremum pharmacum adhibendum est malo.
Nota est malorum causa, quam populus palam
Proceresque clamant; notus, eversor sacrae
Pacis, Sebastus Stirpitus radix mali
Haec eruneda est. Inde quam tanta prece
Populus anhelat, pacis adveniet dies.
Quid ergo lentas desides trahimus morae?
Scelusque patimur libero frui die?
Mentem erigamus, mentis erectae manu
Rumpamus illa vincula, in quibus diu
Patriae iacentis pulchra libertas gemit:
His proditoris Imperi, arctemus manus:
Et si secundos exerit tandem bona
Fortuna vultus, vinculis gravem suo
Sistamus hosti: geminus hinc fructus gemens
Regnum beabit: Laetus hae praeda, suam
Iram Andronicus ponet, et muris procul
Arma amovebit; quique iam impunis fremit
Sebastus, ultra desinet Cives suo
Premere furore.
CL:
Saeviat in unum calor
Iustae ultionis, quando de unius nece
Meare totum vita in Imperium potest.
Cadat una ferro victima, ut vivant super
Multi innocentes. Nempe privatus cadet,
De plebe genitus, stirpe vulgari edirus,
Quem Caeca, et invida optimis viris Dea
Vulgi iacentis orutum fluctu, arduos
Tulit ad honores, civium ut fastu suo
Inambularet colla, et immani iugo
Subiiceret Aulam. Mitoor fensus tamen
Si suadeat clementiam, ferro gravis
Procul in remotas ultimi mundi plagas,
Nullique nota littora ablatus gemat;
Secundioris sortis eversas vices,
Iraeque flammam exercitae assiduo riget
Imbre lacrimarum. Regiam sperohac via
Sereniorem posse restitui in diem.
ST:
Sapientis ista pectoris sensa approbo.
Pereat Sebastus. Istud et caelum iubet,
Et ratio suadet. Ista sed coepta ut suo
Fine potiantur, quanta tempestas mare
Rei movebit publicae! quantus furor
Et hinc, et inde saeviet! quantas se aget
In scissiones populus! Armatae latus
Cingunt cohortes impii: quanto hic opus,
Ut vinculetur, robore? aut quantis dolis!
Hic ars labores, adiuvet et artem labor.
ISA:
Tumultuosis motibus ne se levent
Vulgi procellae, prima sit fraudi via.
Si fraus paratae fraudis ingenio obviet,
Dolosque frangat; viribus agendum reor,
Quem sraus nequivit, occupant vires locum.
HEN:
Nec fraudibus, nec artibus vivax: caret
Animus, iacentis Imperi intentus bono.
Surge anime! felix anime! qua caelum vocat.
Sed cardo strepuit: prodit Augustus: gradum
Firmate vos hac sede, dum latebris caput
Tantisper abdo, et Caesaris sensa aucupor.
Timorque agenda turbat, In solio suo
Si Domina constet ratio, constabit salus.
Consilio et arte quodque discrimen cadit.
ST:
Opinione, fausti et infausti sumus.
Miseria tanta est, quanta concipitur: tamen
Non tanta caeli aversio est, quantam putas.
Prudentis animi sensa, rationis facem,
Consilia rebus apta convulsis para;
Sperare laetos poteris Imperio dies.
AL:
Audite vestrum Caesarem Heroes viri.
Conditio praesens Imperi, et rerum status
Oculum excubantem poscit, Hinc Argos meos
Vos esse iubeo. Stephane, tu classem mari
Statue propinquo; et forte si pontum sua
Tabulare classe patruus attentet, pares
Oppone vires. Isaci, in campo ordine
Digere cohortes. alter exemplum alteri
Sit Martialis roboris: quoquo loco
Rimetur aditum, pessulum inveniat. Pari
Virtute agendum est, donec excussum hoc solo
Videamus hostem. Tu forum, et muros tene
Clearche, et omnem divide in partem vigil
Curas Gradivi, parte quo nulla queat
Coire civis, seque capitali Imperi
Coniungere hosti Regiae nostrae tene
Portas Adraste, ne quis irrumpat dolus.
At militi gregario haud minimum mei
Dabo pondus auri Sola plebeiam fidem
Sonantis auri massa in officio tenet.
Et vi feriri carceris tetri fores.
Mox rupta claustra ferrea in terram ruunt,
Oculisque reddunt limpidum attonitis diem.
Circum iacentes video custodes suo
Sanguine natantes, arma disiecta, et viros,
Civesque, militesque communi impetu
Fervere: tandem medius e turba ruit
Henricus, et de vinculis manus mihi
Pedesque solvit: surge, dicebat, reses,
Et in ultionem vindicem dextram para.
Pudeat honestam Regia a stirpe indolem
Duxisse, si, quae sanguinem in tuum probra
Fluxere, lentus aspicis, nec te illico
In ultionem iustus accendit furor.
Ego pura iuro sidera, Sebasti impium
Ruam in tumorem, auda ciam ferro oppriman.
Scintilla si par pectori insedit tuo,
Aude Ioannes; proximum accede ad patrem,
Ora, ut paratam praestet henrico suae
Cohortis iram: causa non patitur moram;
Gressus adurge. Talia effatus loco
Pernix recedit. Tenuit attonitum stupor
Animum, rigensque in ossa se fudit pavor.
Sed subiit etiam candor antiquus, fides,
Amorque mentem, queis adorabam tua
Auguste merita; meque iusserunt sacra
Ad genua fusum pandere nesandam doli
Seriem parati. Auguste, si fidem aestimas,
Tibi probatem saepius, quae mens mihi
Consilia dictat, accipe. Ut atroci malo,
Fraudique larvam detrahas, Xenen iube
Se sponte claustro condere; repressam hostium
Flammam videbis; quaeque sub muris fremunt
ARma, et minante funera in ferro gerunt.
Piocalrecedent. Nec patere (quantam tuo,
Contra parentem proprium exhibeo fidem!
Agnosce Caesar) ne patere patri meo
Urbem patare. Nec grave id fuerit, mea
Consilia si non despicis, Primum suo
Latere abstrahatur populus, et nimbo aureo
Emptam saluti Caesaris voveat fidem:
Deinde Proceres Stringe. Sic stabit tuo
Devota sceptro patria, et patriae salus,
AL:
Audace nimium graderis ad fraudem pede.
Suspecta sunt consilia, quae Domini sui
Excogitavit proditor Quisquis semel
Incepit esse perfidus, nunquam fidem
Resumit animo.
EM:
Auguste, quos fingis metus?
Meo a parente? vilis est genius, cui
Hostis timori est, quem nec ar mato satis
Miles tuetu robore, nec ullas potest
Aliunde vires legere. Si causa exigat,
Ipse in parentem filius vindex ruam,
Et in sa vorem Caesaris ferro impiam
Vim vi repellam. Sanguini dandum est nihil,
Ubi res aguntur Principis, cui nos Deus
Subesse iussit. Nullus est genitor mihi
Si machinatur Caesari Augusto dolos.
IOAN:
Auguste Princeps!
AL:
Proditor, cede, et tace,
Satis malorum voce funesta editum est.
Super est id unum, ut laesa Maiestas suum
Vindicet hoaorem, et pectore ex imo inpiam
Extrudat animam. Tollite hinc famuli scelus,
Vinctumque ferro condite abstruso specu.
IOAN:
Auguste!
AL:
Lingua perfida! et non dum siles?
IOAN:
Quo scelere stringor?
AL:
Principum non est sui
Iussi, velacti cuique rationem dare.
IOAN:
Auguste Rex!
AL:
Sum Rex, tuo damno; ut nefas,
Quod perpetrasti, vindicem.
IOAN:
O terra! o poli!
Audite miserum!
AL:
Surda sunt astra ad preces
Linguae impiatae.
IOAN:
Sidera! imprudens nefas
Quod perpetravi! Casear infelix! tuam
Deploro sortem, non meam dum me loqui
Prohibes, latentes noste detrectas dolos,
Et obstinatus propriam in caedem ruis.
Sed acuat arma Avernus in caput meum,
Furantque abyssi; quamdiu in venis mihi
Sanguis meabit, ense confossus licet,
Qua me obligavi Caesari, hac moriar fide.
EPH:
Tota est in armis Civitas: miles futit
Vicos per omnes; quaque vasano impetu
Rapit ira torvi militis atrocem manum,
Flu minae profusi sanguinis inundant solum,
Cadaverumque mixta congeries iacet.
AL:
In quod ferocit ista tempestas caput?
EPH:
Communis inter arma vox plebis calet,
Pereat Sebastus, pereat Imperii ultima
Procella nostri.
AL:
Quis sceleris auctor, facem
Praefert furorit
EPH:
Henricus hunc fluctum movets
Iamque superato colle, castelli loco,
Fanum occupavit, utque verborum est potens,
In concitatum turbinem plebis suas
Transfundit iras.
AL:
Sufficit. Mendax nimis
Fortuna! quo progrederis? et tantum tibi
Impune liceat? Flamma si veteris calet
Fidelitatis pectore in vestro viri,
Nunc est probandum Caesari, Huc mecum adlares.
Si contumace pectore obsritat, neque
In pacta durum mentis inclinet gelu;
Templum corona militis lecti obside;
Ferroque et igne mortis extremae iniice
Iustos timores. Si metus nondum exprimae
Oblata pacta, caede permixta obrut
Iuvenes, senesque: neminem ferri impetu
Sexus, vel aetas eximat. Quando scelus
Commune fecit unus, in poenam parem
Trahantur omnes.
ANG:
Ecce, quae Imperii statum
Fortuna versat! Ruimus; et nullus spei
Locus est superstes. Unicum hoc miseros iuvat,
Sperare dum nil possumus, pariter nihil
Optare.
SEB:
Quid ais? anne seditionovo
Impulsa fluctu vertici incumbit meo?
ANG:
Quod ominaris, verticem, Princeps, tuum
Petit haec procella. Stephanus, Isaclus (probrum
Palmare magno Caesari!) in partes eunt
Saevi Andronici, cuius adventum brevis
Dabit hora in urbem: populus exultans fremit,
Et infecundum patrui advent um vovet.
ADR:
Meliora iam sperare fortunae vetat
Fluxus sinistrae Nulla spes navi est fuper,
Ubi vela, clavum, et anchoram abripuit Notut.
Aspice, Sebaste publicae afflictum rei
Statum, frementes plebis insanae globos,
Periclitantem Caesarem, Civestuo
Capiti minantes, militis densi impio
Furore strata funera: et parva manu
Tantam piocellam posse componi putas?
Ergo, ut supersit unus, Imperium ruat?
Haec urbs, voluptas Numinum, sedes Deum,
Et gratiarum Regia, repente obruta
Arena fiet caedium, ac tumulus suo
Civisupremus? Quamdiu clavum tenes
Potentis aulae, et primus Augustum latus
Stipas minister; turbinem turbo premet,
Fluctusque fluctum trudet, et fuso viae (probrum)
Sanguine natabunt: tuque (quod grande est)
Tot innocentes victimas fastus tui,
Voles perire? Ah! publiciad scopum boni
Tua meditata flecte Si sapis, caput
Eripe procellae, teque semoti tege
Regione mundi: turbidis rebus dabit
Serenitatem melior optatam dies.
Consilia amantis accipe, Sebaste, et tuit
Attende rebus. Parce, (si renuis) tuis
Favere studiis nulla me ratio sinet.
Equidem tuis periculis meum latus
Opponere velim; at stringere armatam manum
In ipfa tecta patriae, et cruda nimis
Saevire caede Civium: hoc pietas vetat,
Natura prohibet, improbat caelum, omnia
Iura execrantur. Ergo, quod praesens petit
Tempus, quietis sanctae in amplexum rue,
Cede Androaico, cede violento aestui
Populi furentis. Praestat, e patriae sinu
Sponte emigrare, patriae ut constet vigor,
Quam vel cadentis patriae cinere obrui,
Vel a furente tarpiter plebe eiici.
SEB:
Quid anime suades? Cedere e campo prius,
Quam tela sumam dextera, atque hosti obviem
Et serro, et igne? Vilis haec genii est nota.
Non, non migrabo. Sed mea possum fuga
Servare vitam Civium In fugam pedes
Aptemus ergo. Desipis: sic te reum
Damnabis ipse Innoxiam mentem, fuga
Probat nocentem Parte qua dici potes
Nocens, Sebaste? Fide vel iusto tuam
Caelo salutem, vel nece inhonesta occuba.
Absiste: caelum fronte eontraxit minas,
Et te severo luminum obtutu aspicit.
Fuge ergo, clima quaere, quo terram dies
Purior inaurat. Vilis ah! anime! iterum
Plebeia sensa concipis. Firma gradum,
Hosti resiste; vid eat Augustus tuam
Fidem, probetque, Caesarem quis quis petit
Turbo, per istud ante penetrabit latus.
Quae cumque regni est cura, quam Caesar meis
Imposuit humeris, pectore inseacto feram.
Illum rebellem Caesari edico suo,
Patriae saluti perfidum, infestum Diis,
Orco execrandum; iussibus quis quis meis
Obtemperare renuit, et in hostem impium
Armare dextram, Surgite in ferrum viri,
Micumque.
ADR:
Siste. Sera medicina est malo,
Quod provocasti Iam potestatis tuae,
Sebaste, vela contrahe: est regnisatis?
Nunc imperare desine, et ferro manus
Da vinciendas.
SEB:
Istud Adrastus mihi?
Sebasto Adrastus? Iuro stellantes polos.
ADR:
Ferrum involate milites.
SEB:
Fata impia!
ADR:
Tuum ipse iusta fata traxisti in caput,
Consilia quisquis sana detrectat sequi;
Stratam faventis deserit sortis viam,
Carpitque iniquam. Quod malum toleras, tibi
Debes Sebaste. Monita voluisses mea
Arripere, poteras sorte meliori frui.
SEB:
Iniqua fata!
ADR:
Iusta fatorum via.
Praeoccupemus impetus, quorum metum
Ipsa affiat umbra.
ANG:
Mente quam sortem sibi
Describat Andronicus, id nondum patet.
Hinc partem in omnem cura ducenda est. Nihil
Non praecavendum est, quando suspecta omnia
Merito timentur, Sive sincerotegat
Auxilio am: cum, sive conductis ferat
Hostem sub armis; cautius tota procul
Arcetur urbe. Qui sapit, prudens cavet
Potentem amicum, quem potestiequens dies
Facere inimicum. Neino fortunam suam
Nutare patitur, quan do firmari potest.
ISA:
Ut arceatur urbe, prudenti est satis,
Quod obesse possit. Saepe discrimen leve est,
Quando est remotum; crescit accessu suo, et
Propinquitate gravius accersit malum.
ST:
Securus anguem nullus in sinu gerit:
Quo lubricante blandius motu subit,
Hocsua venena tutius in imas agit
Cordis medullas.
HEN:
Radius at quidam mihi
Fulget quietis, nostra si vester probat
Consilia nutus. Mittere Sebastum licet
Loris, catenis, vinculis ferro gravem
Ad Andronicum: forte placatus, sui
Animi furorem in sanguinem indignum evomet
Urbique parcet. Ante iuravit, prius
Non liberare militum hanc urbem metu,
Qliam dignitatis apice deiectum suae
Videat Sebastum. Vota cum cernet suum
Tenuisse portum, pondus irarum exuet
Unumin Sebastum, nosque tranquilla frui
Dabit quiete.
ISA:
Sancta consilia probo.
ANG:
Sed, dic, quis animus Caesari? quantos vomu
In nos furores?
HEN:
Caesarem velox adi,
Aperi, quod actum est: credatin bonum suum
Sudasse nostra studia: nos aequi piis
Legibus adactos; ne gravis fluctus, sacrum
Quiiam petebat Caesaris magni caput,
Una in ruinam traheret Imperiistatum:
Nihilesse iam, quod Caesaris grandem metu
Percellat animum: nostra nos pedibus sacris
Affundere arma: sanguinem et vitam suo
Nos immolare vertici, promptos gradum
Per tela, et ignes ferre, si forte impetus
Vel hac, vel illa parte in Augustum ruat.
Necessitatem denique supremam exhibe.
Quae nos ad istud facinus audendum impulit;
Et fac, placere gesta, queis ipsi salus,
Pax alma regno, civibus rediit quies.
ANG:
Consilia sancta appropero. Si caelumbona
Inclinet astra. a Caesare probandum reor,
Quodcumque gestum est.
ISA:
Ecce sed scenamsubit
Reus Sebastus; sistite hic tacitum gradum.
Ferisque: rides, lacrimas risu cies:
Puros in oculis explicas Soles, gravem
Atrae procellae turbinem in sinu foves:
In fronte Charites prodis, at subtus tegis
Immane monstrum: gaudium obtrudis fugax.
Sed sempiterna gaudium poena excrpis,
Fugax voluptas, maeror ignarus fugae,
Dulcedo amara, dulcis et amaror, brevis
Vena Paradisi, longus Inferni vapor.
Habes Sebastum, perfida, exutum omnibus,
Miserum, dolentem, perditum: exsaturameo
Famem dolore: par mihi aerumnis sinum
Anima occupavit, ut furere quantum potes,
Tolerare valeam. Disco (sed sero tamen)
Nullum beatum credere in terris, licet
Fecunda sors, et gratiae in sinum fluant.
HEN:
Sero favorem sortis elusum gemis.
Ad Andronicum ducite Seba stum reum.
ISA:
Sed quis repente Martiae clangor tubae,
Increpuit aures?
ST:
Pansa regales notas
Vexilla referunt. Ipse, nisi fallor, gradum
Huc Andronicus urget
HEN:
Infaustum diem!
Quid agimus? animos hora constantes petit.
Captum Andronico tradere Sebastum licet.
ANDRONICUS CUM EXERCITU, ET IIDEM, QUI SUPRA.
HEN:
TUtela nostri Martis, Heroum decus,
Et pace, et armis inclite, ad tuos pedec
Obsequia cordis ponimus, honorituo
Meritum in tributum, vinculis fern gravem
Damus Sabastum, regni Avernalem facem,
Iuris tyrannum publici, patriae tygrin,
Qui solus omne oppressit Imperit decus.
Quae vincla stringunt impium, haec eadem tui
Animi furores vinciant. Iustam quidem
Iram attulisti; sed tamen pari potes
Discriminare lance, quos reos agas,
Quos innocentes candor excuet suus.
AND:
Arridet oculis munus et vestram fidem
Amplector animo: sidera adventu meo
Nihil evenire turbidum Imperio sinant.
Calcata regni iura, suppressus vigor
Legum, tyrannis impio incedens gradu
Huc me vocarunt, patriae ut lacerae suam
Integritatem sanciam, et nimium grave
Collo proborum Civium excutiam iugum,
U que pietatem cernat Imperium, et mei
Moderationem pectoris, vitam (licet.
Mortem mermerenti) mille facinorum reo
Dono Sebasto. Vivat: hoc pietas iubet:
Sed vivat oculis cassus, et caeco specu
Antrisepultus duplicem noctem ferat:
Hocsancta poscit aequitas, nesit scelus
Impune, nec vindicta transcendat modum.
SEB:
Est cruda pietas, barbara est clementia.
Crudele monstrum, bellua immanis, tuos
Satia furores, exple et indignam sitim
In innocente sanguine ebasti, Feram,
Quodcumque crudus barbarae mentis furor
Excogitare possit: est capax mihi
Mortis obeundae, et inter aerumnas diu
Vitae trahendae pectus. Effossis magis
Laetabor oculis; nempe, ne videam Impera
Lapsum cadentis, quamque tu ferro paras
Regni ruinam. Saeve! quin etiam mihi
Rescindis aures, ne vel immitis ferae
In voce tonitru, et arma sacrilega et pios
Gemitus cadentum prolium, et matrum et patrum
Audire cogar. Hoc tamen tuoultimum
Ab hoste disce: parcius euntis rotae
Credere favori. Nos quoque excelsumtulit
Fortuna ad Auge. Credidi firmo loco
Fixisse gressum; lubricum, et praeceps fuit
Iter ad ruinam. Concidi, et mecum meae
Spes conciderunt,
AND:
Ite, quod iussi, date.
Ut tam potentis hostis in partes eas?
AND:
Hoc curiosi filii ingenium procax,
Me suspicari plura prudentem iubet. ad partem.
Brevis docebit hora, quod patrem rogas.
Paulum hinc recede nate: tu mecum gradum
Siste hic Ioannes: pauculis tecum iuvat
Conferre plura Nate, visceribus magis
Mihi chare nate; quem ordo fatorum aspicit,
Benigniore lumine, et magnis parat
Titulis honorum, purpurae, et sceptris: tuae
Fidei profundos detego cordis sinus,
Tu, quae revelo, pariter arcana tege
Pectoris in umbra: nate, fortunae tuae
Martem hunc ferocem ab littore remoto traho.
Quae pervicacis sortis invidia meos
Rotarit annos; quantus in caput meum,
Tuumque fluctus turbine insanosuas
Versarit iras, quodque meminisse est dolor,
Quam proprius in me fuerit immitis nepot,
Crudelis inte patruus, nosti. Emicat
Nunc ultionis hora sumendae, et tibi
Regni obtinendi: tota plebs nutus meos
Suo furore sequitur, et nostram vocat
Adsceptra dextram. Sponte venienti sinum
Subtrahere sorti nemo, nisi demens, velit.
Hodie imperabo; tuque sublimem patrem
Hodie videbis Regio in solio. Tibi
Sors haec paratur, nate, spes generis mei,
Unumque columen patriae, et fessi patris.
IOAN:
Pridem decebat, sede regali tua
Merita locari, genitor; at, quo me voca:
Quis ausit ire intrepidus? Emmanuel gradum
Hunc iure poscit, maior aetate, et sinu
Prudentis animi.
AND:
Candida est sides tua,
Suspecta fratris. Iusta decrevi: tibi
Debetur altum Regiae frontis iubar,
Soliumque regni. Velle te fili decet,
Quod velle patrem videris.
IOAN:
Veneror patrit
In me favorem: at quantus in collum tuum
Calumniarum turbose fundetus! manu
Rapuisse debitum alteri sceptrum arguent,
Regni tyrannus audies.
AND:
Unde haec canis?
IOAN:
Alexius adhuc iura regnanditenet.
AND:
Sed non tenebit, Caesar ignavus, mera
Umbra imperantis.
IOAN:
Impiam mentem sapit,
Maculare velle regias fuso manus
Sanguine nepotis.
AND:
Nulla si ratio meet
Fulciret ausus. Retia tetendi: sera
Nunc est agenda, nulla cui superest via,
Per quam salutem quaerat, aut ineat fugam.
IOAN:
Simulandus animus alius est. Genitor habet Ad parteus.
Natum obsequentem: quod voles, nutu iube.
AND:
Prudentis istud filii est: pridem mihi
Spondebat istus indolis genius tuae.
Tenace laniant. Unde (sed frustra) piis
Sua damna lacrimis defleo Erravi: meas,
Dicere decebat, lacrima aerumnas sequor.
Nam fata sic sinistra in aversum trahunt,
Ut quanto amoris crescit in fibris calor,
Tanto ira moior Caesaris Gaavius meo
Capiti minetur, Causa quae tanti est mali?
Meliora cupio Caesari, at boni in vicem
Peiora resero. Diligo; at amorem mihi
Odio rependit: Caesarem studeo neci
Eripere; at ille rapere me in mortem studet.
Sed ista fati iura sunt: Alexium
Volunt perire sponte; dum lucem sinunt
Rationis odiis obtegi, ne per meae
Alloquia fidei videat interitum suum.
LEG:
Quae mihi pericula loqueris? vel qua minies
Fortuna parte in Caesarem innocuum iacit?
IOAN:
Sagax amori est indoles. Facile est mihi
Adinvenire rebus extremis modum,
Quo mitigentur fata, violentum licet,
LEG:
Periclitanti Caesari aperire hunc decet.
IOAN:
Equidem deceret; iamque tentavi; locus
Fidei est negatus. Sana quid porro iuvent
Consilia, si suspecta sit dantis fides,
Nec merear aliud inde, quam laevo aspici
Oculo, et prosundo carceris mergi specu?
LEG:
Ergo mihi, qui te candida novi fide,
Pectoreque aperto, retege consilia.
IOAN:
Tib
Arcana pando cordis, O utinamquoque
Incautus ista Caesar audiret! Periit
Spes imperandi Alexio: ambitio impotens
Solium occupabit, perque calcatum caput
Caesaris ad ostrum saliet. Hoc unum est super
Fugere imminentem turbinem, ac tuto loco
Suam salutem figere: hic omnis mora
Morti appropinquat, Quid tuum ad Regem vetit
Convertere animum? ertus hinc fulget spei
Radius; amatae pacis hic soedus prior
Desideravit, pacta conclusit, fidem
Sanctam spopondit; filiam Augustae domcis
Columen, marita Caesari optavit fide,
Toroque iungi. Haec indoles, quodquod miler
Sperare Carsar potuit, aerumnis suis
Dabit levamen. Deseret regnum impio
Ab hoste raptum: non tamen tota cadet
Spe vindicandi: veniet illustri dies
Radiatus auro, cuius exortu queat
Repet ere sceptrum perditum. Quid non manus
Possit Aquitani Martis, ubi iusto furit
Calore in arma? Longa non iret mora,
Gemeret tyrannus Regio eiectus gradu,
Exutus ostro, purpura, et regni notis;
Alexiusque rursus esolio suo
Sereniore regeret Imperium manu.
Haec temperandis unica aerumnis via est.
LEG:
Prudentis animi sensa. Sed Caesar venit.
IOAN:
Cedo hinc, Favete Caesari o mites poli!
Et dignitate regia indignus, nisi
Ad arma tendas dexteram, et Martem serum
Pari retundas Marte. Sed desunt viri
Viresque votis! Regio vilem metum
Expunge corde: Aquitania in partes tuas
Armata veniet, Ungarus belli inclitus,
Germanus armis clarus ediungent suas
Tuis cohortes: inde consurget seges
Tam rigida in arma, quam nec aspectuaudeat
Tentate tum: dus hostis, et abactus metu
Evacuet omnem Marte fugitivo plagam.
AL:
Remota suades, quaeque vix possint prius:
Bene inchoari, quam repentino impetu
Aulam Andronicus teneat, et victum premat
Victore calce Alexium.
ANG:
Arcano sinu
Tegenda sunt consilia. Dissimula metum,
Simula favorem, gratiam et amorem: nihill
Nega superbo: tempori aptari decet;
Ne construendis Impei reversor dolis
Occasionem sumat, et plebem excitet
Tuam in ruinam. Sed quis ex aula fragoc
Allapsus aurem verberat?
AL:
Novas mihit
Tumultus hic insolitus aerumnas canit.
Omnemque vestro capite feritatem arcuit,
Fecisse laudabilia contentus, nihil
Laudis reposcit. Indoli excelsae est satis,
Meruisse laudem.
CHORUS:
Hinc voce festiva tibi
Vitam, Andronice, populus, et sceptrum vovet.
AL:
Obtemperandum fluctui est. Prorsus mei
Ad partem.
Attingit animi vota, qui gaudet tuo
Populus honore. Magna fecisse, est tuum;
Meum est, reserre praemia. Accede, et meo
Lateri Imperator asside: tutus tua
Per merita solium inscende. Tuvices obi
In me parentis: quodque inassuetos nimis
Humeros molestat, Imperi pondus pari
Honore mecum sustine. In partem mei
Recidit honoris, quid quid accedit tuo.
Accede, et orbi iura dictare incipe.
AND:
Maiora meritis imperas. Hoc me vetar
Modestus animi genius, et vitae tenor.
Geminus eodem Caesar ex solio male
Populos gubernat: nec polus geminos sibi
Praeesse Soles patitur.
CHORUS:
Has frustra moras
Trahis Andronice. Quo fugis honorem magis,
Magis mereris Pergis obniti? acrius
Accendis animi studia; queis populus avet
Colere Andronicum Caesarem. Renuis? Manus
Aptate socii: nostra vis solio inferat,
Quem sua modestia arcet.
AND:
Invitus licet,
Haec studia patior Quando me maior loco
Vis posuit isto, tuque sic Caesar iubes,
Scelus est renuere. Sic tamen solium occupo,
Ut servus esse haud desinam, semper tuis,
Auguste, iussis, publici semper boni
Patere votis promptus. Hoc tamdiu loco
Sedebo, donec floridae aetatis vigor
Attingat annos regno et Imperio pares;
Atlasque possis solus hoc caelum Impera
Gestare propriis viribus.
CH:
Quamvis tuos
Nolis honores esse, tu nobis tamen
Vive Andronice, Caesari, et regni bono.
Fedem: quis isthinc argui fastus potesi?
Aut quae tumoris umbra? Non equidem nego,
Quod Andronico debeo; at cautum magis
Me decuit esse; quamlibet seirem probe,
Non inserenum frontis Augustae iubar
Mihi explicandum, et pectoris amici in sinum
Aditum futurum liberum: Nam me suo
Staduisse honori plurimum, et, quam nunc tenet,
Curasse sortem, novit. At ab ista procul
Me retinet aula cauta suspicio, et monet
Lenta Andronici progredi in plausus mora.
SUR:
Ap: e modestus frontis extersae renor
Tumidum latentis ambitus fastum tegit,
Quem gloriosus thraso per verba exprimis.
HEN:
Sed vera narro.
SUR:
Narret haec alter., Sus
Quicumque iactat opera, laudari minus
Aliis meretur. Nemo si damnet, satis
Laudando damnat ipse, qui iactat sua,
HEN:
Non fabulosa iacto: quae feci, patent,
Meamque veraxaula testatur fidem.
SUR:
Quae nempe proprio commodo intentum arguit.
HEN:
Quicumque spargit ista, mentitur. Scopus
Mihi semper una patriae salus fuit.
SUR:
Quae facta tandem iactitas?
HEN:
Iustam mihi
Accendit iram liberum hoc linguae probrum.
SUR:
Exsuscitare veritas iram solet.
HEN:
Mendaciaeesse, causa siforsanpetat,
Haec sustinebit dextera.
SUR:
At pedes magis.
HEN:
Libet experiri. Dexteram ferro admove.
Et promptiorem Marte ventoso manum
Tibi esse, pulchro miles exemplo proba,
Primus secundum vulnus impressit calor.
Abi, et virorum facta hon estorum stygi
Disce exprobrare.
AND:
Quis manus armat furor?
Et impudente audacia, hoc sacro loco,
Intraque sedes regias ferrum impium
Agit in duellum? Caesari hunc reddistuo
Audax honorem? sic cine fidelem mihi
Sacrilega amieum dextera e vita fugas?
Spectante me? me Caesare, et Domino tuo?
HEN:
Hanc ipse provocavit in ferrum manum,
AND:
Scelerate, verba comprime: temeritas tua!
Sceleri patrato paria supplicia dabit.
Deiicite in umbras carceris iniquum caput,
Suoque tantum sanguine extinguat nefas.
HEN:
Quod aequitatis iura deposcunt, reum
Audi Imperator
AND:
Aequitas poscit reum
Trahi in catenas,
HEN:
Non inauditum.
AND:
Scelus
Cum patuit ipsum, quid reum audiri iuvat?
HEN:
Aperta nondum est causa
AND:
Quod iubeo, agite.
HEN:
Nulla Imperator parte te laesi.
AND:
Nimis
Me laedit ille, quisquis in amicum meum
Sua stringit arma
HEN:
Me prior laesit probro,
Et proditorem dixit.
AND:
Id non est probrum,
Quod firmat ipsa veritas. Crimen tuum
Hinc crescit, unde innoxium temet facis.
HEN:
Sinon perorat causa pro capite satis,
Meus peroret sanguis, et pietas tua.
AND:
Qui non veretur scelere tam atroci suum
Contaminare sanguinem, nullam quoque
Veniam meretur sceleris. Est pietas nocens.
Quae male merentem audaciam impunem facit.
HEN:
Suspende modica mentis ardorem mora,
Iraeque tempus cede. Quem capitis reum
Furore primo enuncias? Illum, cui
Fortuna tua se debet Ego primus tibi
Ad dignitatem reglam instravi viam:
Ego tibi peperi purpuram, ego sceptrum dedi;
Ego diadema vertici imposui tuo?
Et tu (quod istud mentis ingratae est nefas?)
Tu pendis isti affectui indignam necem?
AND:
Perte quod actum est, debitum exegit tuum.
Nunc ultionem laesa Maiestas vocat.
Graviora meritum rapite ad indignam necem.
HEN:
Atrox, cruente barbare, invise et piis
Astris, tyranne! Agnosco, sum mortis reus,
Supplicia merui mille, millena nece
Merui perire, skudia quod honori tuo
Mea elocarim, ut Regio excelsus loco
Rex consideres Fateor, hoc crimen meum est,
Saevite fata; sim iocus vilis; meis
Sint ista meritis praemia, infami nece
Periisse Stratam pandite ad mortem viam
Turba famularis. Veniet aliquando dies,
Pietate qui astra tangat, et sidem meam
Per ultionis fulmen ingrato probet.
Sua ipse damna diligit. Sed qua via
Mulo obviemus Deseram infaustum nimis
In hac procella Caesarem Hoc fides mea,
Sanctusque proprium in sanguinem assectus vetat.
LEG:
Medela tantis omnis exhausta est malis,
Meliora dum consilia detrectat sequi.
IOAN:
Insanientem Medicus expertus febri
Phrenetica aegrum, praeda ne morti cadat,
Cavet undequaque; sique detrectet sequi
Consilia profutura, violentam admovet
Manum furenti.
LEG:
Caesari Augusto, impium est.
Manum admovere.
IOAN:
Inferre vim Regi licet.
Imo et necesse est, quando vis eius caput.
S rvansaluti publicae. Pandamtibi,
Quod dictat animus Navis in portu suis
Instructa velis sistat, ad nostros mere
In tura nutus: ira si fati irruat,
Et contumace Alexaiumtelo petat;
Raptum eruemus turbine, atque urbe hac procul,
Procul tyranni atrocia tuto loco
Ponemus, irae donec oppressae impia
Procella sidat, spesque non dubiis notis
Iterum imperandi iura promittat.
LEG:
Placet:
Sed ista studium cura properatum exigit.
Quae cumque trahitur, proxima ad mortem est mora.
IOAN:
Tua er goprima cura sit, specie tui
Abitus, studere congruae navi, et suum
Deligere navi Typhin: ego cauto pede
Aulam subibo, ut Caesaris discam novi
Consiliae, motus, studia. Sic tempus iubet.
Vocare dignas horret ad poenas, licet
Sint altiore stemmate oriundi, et suum
Genus ab eodem sanguinis rivo trabant.
Hinc tempus illud execror, quo me impia
Sors elevavit, et reluctantem manum
Sceptro admovere iussit: hinc namque in mear
Sese medullas acrior adurget dolor.
Mallem (micantem Cynthii testor facem!)
Consorte posito Caesaris, dira legi
A morte consors. Sed tamen, fera sit licet,
Ferenda sors est: quodque celatum velim,
Cogor aperire, Augusta, (permitte o dolor!)
Augusta, Mater Caesaris, sanctae cadit
In iura Themidis, proditi regni rea.
Henricus ante fata, non cautus satis,
Scelus omne Xenes prodidit certis notis.
Xene, inquiebat, vindicet mortem meam.
Germana iam subsidia, et Ungarica, sua
Vexilla librant, et prope adventat furor
Huic in ruinam patriae, quo, qui in necem
Meam laborat, sanguine effuso cadat.
Quid ad ista, fidi Principes? Xenen ream
Henricus obiens arguit.
ST:
Apertae rea est
Rebellionis. Sancta sic loquitur Themis
AND:
Quid ad hoc Senatus?
ST:
Laesa Maiestas ream
Quam fecit, una voce condemnatream
Senatus omnis.
AND:
Ergo quod sancta iubet
Astraea lege, sepiam et chartam date.
Trepidante dextra scribo decretum necis.
Scribit. et exhibet Alexu
Sed aequitatis iusta lex ducit manum.
Subscribe Caesar nomen augustum: petit
Id causa praesens, ae quitas mandat, bonum
Patriae reposcit, criminum vindex iubet.
AL:
Immane quiddam specto, nec dignum mea
Pietate monstrum. Filius matris neci
Subscribat? hoc est dicere: in proprium caput
Decreta mortis sanciat. Non sum fera;
Non belluino lacte nutritus Geta.
Quis tibi medullastangeret sensus, parens,
Si me videres impiam sobolem, tuo
Consentientem funeri? Non hoc foret,
Geminare cordi Regio aerumnas suas?
Procul hoc benignum Numen avertat scelus.
Non admovebo paginae augustam manum.
Est mihi sub imo pectore eruoris satis,
Pro Matre, cumque Matre quem promptus dabo.
Osi videres, quanta dilanient meum
Tormenta pectus, lacrimis quantis sinum
Mater rigares, atque fortunam meam,
Tuamque fleres! Egone condemnemream-
Matrem innocentem? quaeque mihi vitam dedit,
Moriiubebo? sanguinem ex illotraham
Sinu, cruentus filius, cuius puer
Sum lacte pastus? Astra prohibete, impium
Ac tzam scelestum ne ulla me cernat dies.
Me lege nulla iura ad hoc nefas trahent.
Dilecta genitrix vivat! et fatum prius
In me furoris iaciat accensi faces,
Quam tam nefandum mente designem scelus.
AND:
Audite Patres incliti; ad vestras pedes
Diadema pono regium, et sceptro hoc manum
Exonero rursus: ante quos placuit mihi
Conferre honores, reddo. Sivobis placot,
Impune tantum cernere augustae nefas,
Me non habetis Caesarem. Quod si potest
Rebellionis crimen absolvi, impium
Cui non licebit esse? Qui crimen semel
Impune quoddam patitur, alterius iacit
Non sterile semen Noxium est veniae genus,
Transire inulta scelera, quae magni patrant.
Haec Andronicus ferre non ultra potest.
Hinc iubare poito capitis et sceptro, meam
Resumo sortem, publici ignarus, mihi
Victurus uni
OMN:
Pereat Augusta at super
Diu Andronicus vivat.
AND:
Impunis manet
Si perduellis culpa, quid prosit mihi
Producta vita? nempe, ut hoc regnum, nefas
Per omne pressum defleam. Quantum tuo
Auguste amore doleo! si aftectum poter
Hunc temperare Caesar, optata potes
Frui quiete. Cogit hoc durae rigor
Necessitatis. Regere si porro velis,
Protegere sanctae iura te Themidis decet.
In hoc salutis causa versatur tuae.
AL:
Necessitatis durus o nimium rigor!
Nomine notatam paginam Augusto accipe.
Meliora in animum admitte consilia
AL:
Negas
An me Tyrannum? tela si caelum mihi,
Ut fulminantes ignium flammas negat,
Si parcit Erebus, si nigra Eumenidum trias
Rumpere veretur claustra Avernalis specus,
Ut fusa in auras urat hoc monstrum pice;
Vos, vos ab antris belluae, a silvis ferae
Hoc involate pectus, et acerbo fibras
Lacerate dente. Vos quoque innatae modum
Statuitis irae? Nempe vos saevum pudet
In matricidam furere.
ANG:
Noverunt tuam
Integritatem sidera: hinc certam cape
Tuo medelam luctui: at cura magis
Tui salutem capitis: haud abest procul
Ulrima ruina.
AL:
Nulla si pietas movet
Sidera, vel Orcum, aut in colas nemorum feras,
Ut in ultionem sceleris assurgant mei;
Vindicta saltem debita hanc armet manum:
Illa perire filium dextra decet,
Qua matri iniquus filius mortem intulit.
IOAN:
Augulle Caesar, abstine ferro, parum
Tibi profuturo, Ratio prudenti regat
Fraeno dolorem. Si innocens animus tibi est,
Vertatur iste in impios ferri rigor;
Quodque hora praesens postulat, cura tui
Capitis salutem
AL:
Mortua matre, impiam
Quid duco vitam? nullus Imperii est amor,
Nullum salutis propriae studium. Mori,
Una est voluptas. Parte quacumque impia
Converto vultus lumina, crrantem mihi
Xenen videre videor, et gemitu suum
Plorare satum, aut potius immanem sui
Crudelitatem silii; ac verbis minas
Miscere: matricida crudelis! tuam
Postquam cruore Matris explesti sitim.
Tuo a cruore fata vindictam exigent.
Vestras severo calce cervices premet?
Indigne sacris Imperi Caeiar notis,
Et infidelis publico regni bono,
Si non volebas sceptra consortis manu
Tecum rotari, Regii ad solium gradus
Cur me vocasti modica sectantem? Opia
Sidera favete! scelere ne unius ruat
Haec tota regni machina! et quod iam prope est,
Pectora Aquitanus nostra rimatus, sui
Satiet furoris sanguine in nostro sitim.
AL:
Ad vos, Senatus Principum, pauca eloquar,
Non ut reatum diluam, cuius reum
Me faciat animus (integrum nam me scio,
Et labe purum mentis istius sinum)
Sed ne meorum patria factorum inscia,
Sequiora rebus iudicet. Verum est, nihil.
Quod est negamus! integram Aquitanus mihi
Fidem spopondit: sed quid hic sceleris subest?
Non est iniquum, pacta servanti fidem
Reddere vicissim: quin bonum hoc regni exigit,
Reges propinquos foederum nexu sibi
Servare amicos. Filiam suam quoque
Mihi copulandam foedere marito obtulit:
Nihil hic spopondi, voce consensum meum
Nulla explicavi. Quin Senatorum, addidi,
Sensa audienda. Si hoc inauditum nefas
Liceat vocare, dicite, quis unquam virum
Laudem mereri poterit? aut facto suo
Prudens vocari? sum tamen, fateor, nocens,
Non quod Aquitanae reddidi fidei fidem,
Aut iura vestra laeserim, aut patriae bono
Praeiudicarim: sed quod in proprium mihi
Damna cumularim verticem. Fa cile muimis
Fidem tyranno praebui toties reo,
Patriae infideli, in astra periuro, impio
In iura proptu sanguinis, honesti, piae
Humanitatis, gratiae experti, fero,
Immiti, atroci, barbaro, ac inter tigres
Male educato.
AND:
Desine infamis puer
Temerare lingua Caesarem, quem nunc habes
Scelerum tuorum vindicem. Ad pedes meos
Pone diadema, frontis augustae iubar
Sceptrumque et ostrum. Disce privatas pati
Leges, modesto Regias leges dare
Qui nesciebas ordine
AL:
Augustum in caput
Haec ratio agendi? Caesari si quis suo
Vivit fidelis, arma corripiat manu,
Tantumque crimen vindicet. Nemo suam
Periclitanti Alexio fidem probat?
Cruenta sata! perfida! ingrata! impia!
AND:
Frustra tenorem sortis eversae arguis:
Tua arguenda est perfidia, quae se in diem
Sponte ipsa trudit.
AL:
Barbarum, et solo, et polo
Caput execrandum! Doleo! sed factum meum.
Quod te fidelem credidi, et regno, et mihi.
AND:
Quod tota sentin aula, quod cives probi
De me loquuntur, esse me integra fide
In ampla Regni commoda intentum, tua
Assertione comprobas. Hinc me iubent
Solio insidere Principes; at te rapi
Diram ad se curim Causa quae reum sacit,
Est obligata Principi externo fides,
Promissa Regis filia Aquitani ad thori
Connubialis foedera. Haec puro die
Sunt clariora. Morere. Sic omnes boni,
Sic ipsa culpa, et iura naturae iubent.
Fidelitati hoc munus incumbit tuae:
Phoebus priusquam mergat Oceano rotas
Truncare morte debita indignum caput.
Neque cura pulsat. Integer vitae tenor
Nescit timores. Qui tamen ferro meum
Hauris cruorem pectore, haud diu feres
Inultus ista scelera. Fatorum iocus
Est vita Regum. Morior; et morior lubens.
Quid poscis ultra? Quae sinu hoc anima latet,
Trepidare nescit mortis ad falcem metu,
Funesta mortis hora momentum advehat.
Quo iubear istas ponere exuvias! dabo
Passa venienti brachia, et laetus meam
Subibo sortem. Forsitan letho meo
Fortuna sangumis avidam explebit sitim,
Et lassa parcet Civibus quod si tamen
Saevire nostras placeat in poenas magis,
En me paratum ad plura, quam possint tui
In me furores. Longa quid trahitur mora?
Mori volenti sufficit nutus: iube.
IOAN:
Auguste, gressum siste: quo infelix ruis?
Accipe supremos Caesar amplexus, mei
Amoris in te pignus. Agnoscis fidem,
Quate colebam? nocuus at visus fui,
Et infidelis, sana cumtuis darem
Consilia rebus: sed vides, sero tamen,
Quam profuturo amore praesentis furo:
Cecidisset horae, si fidem verbis meis
Non denegasses.
AL:
Nosco. sed sero nimis,
Merito probandam candidae mentis fidem.
Sors melior est elapsa, qua reddam tuo
Vices amori: quod tamen nemo mihi
Prohibere poterit, veneror affectum, et colo,
Quem respuebam
IOAN:
Quem semel licuit tui
Concipere amorem, nullus extinxit dies,
Nullus sinistrae sortis extinguet furor,
Duce huc amore convolo. et, si sors ferat,
Tuisalutem capitis effuso meo
Cruore redimam.
AL:
O candidum mentis sinum
Quo te coegit flammeus amoris calor?
Pietate ne pericula incurras, cave.
Tua, dum valebam, monita non volui sequi;
Nunc, quando vellem, fata me se qui vetant.
Quod ergosuperest, cede fatorum ordini,
Et corde placido suffer aerumnas tuas,
Quo me ferentam proprios casus vides.
Quod si suavi affectui ingratus fui,
Amore tu constante condenahoc scelus
Dolenti amico, cui omne rationis iubar
Eripuit error
IOAN:
Istud, Auguste, haud ferit
Amantis animu.
AL:
Nomen Augusti tace:
Fui: sed istam nominis larvam iubent
Me ponere astra. Nomen hoc patris tui est:
Et, si secundus vera mihi loquitur polus,
Tu quondam amabile nomen Augusti geres.
Sic fata, semper aequa, vos servent diu,
Et ad nepotes transeat regni iubat.
IOAN:
Benignus: stud Caelitum avertat faver.
Si me loquentis cordis internus sinus
Errore non seducit, est adhuc tuae
Spes aliqua vitae. Vana sed si spes cadat.
Una, duorum vita, perimetur nece.
AL:
Veniam meretur coecus affectus, tuum
Qui ludit animum Stamen est fractum spei.
Superesse si quae poterat, aut vitae meae,
Aut dignitatis. Versa Fortunae rota
Te sublevavit Fruere melioris bono
Favore sortis, quem tibi caelum parat,
Est nobilis animi indoles, omnem viam
Tentare, qua se sortis eripiat iugo,
Dum adhuc minatur eminus: postquam suo
Iam premere collum pondere incepit, decet
Constante stare mentis excelsae iugo,
Et utramque ferre fronte fortunam pari.
CAP:
Truncate verba, Iussa me Augusti vocant.
AL:
Ad mortem eundum est.
IOAN:
Nulla me avellet tuo
Fortuna latere: vel duos eadem dabit
Morti securis, una vel pariter duos
Vitae quieto littore excipiet salus.
Insundat oculis? nescio. Mentem stupor
Attonat; at ira pectore stuporem fugat,
Graviorque totos occupat furor sinus.
LEG:
Iustum furorem concipis tantum in nefaas,
Quod nulla tigris ausit, aut tentet Leo.
Nec ira Regem languida accendet meum,
Diesque pauci signa vindictae dabunt.
ANG:
Haec signa nobis gaudii tantum ferent,
Quantum doloris casus infaustus tulit.
Testor Tonantis languidam in fulmen manum,
Puraque scelus hoc luce spectantem diem!
Non ante fessa lumina involvet sopor,
Quam Regicidae barbaro extrudam impio
De corde vitam, et sanguinem Acheronti litem.
ST:
Exhauriatur barbarus venis cruor,
Vellantur artus artubus, sociis cadant
Discerpta membris membra, lanientur fibrae
Canes que sparsi corporis partes vorent.
Humanitatis iura inhumanam petunt
Poenam tyranni.
LEG:
Vestra consilia suo
Nutu bonatum meitum Rector probet,
Non longa ab bit hora, vindictam meus
Rexpraeparabit. Densus, et multa gravis
Victoriarum laurea miles suas
In ultionem Regis occisi manus
Acuet, et enses; seque, qua campi patent,
Metuenda saevi Martis extollet seges:
Unde trepidare discat horrendus Leo.
ANG:
En prodit ipse: retro vertamus gradum.
Nemo furenti tutus occurrit tigri.
Rea est voluntas. Si lubet, ferro indue
Auguste dextram, neque laniatum igneo
Immerge Averno
AND:
Quid iterum adversi parat
Fortuna fluctus? Obvio quae me premit
Procella cursu? Forsan occulto dolo,
Aut vi, furentis manibus elapsus puer
Sua fata lusit, seque subripuit neci?
CAP:
Tentavit equidem, non tamen reperit fugam:
Fata obstitere. Portus ubi claudit mare,
Occubuit ille: quodque restabat, reo
Liquidum sepulchrum corpori pontus dedit,
AND:
Iniussa narras. Quis vel in portu neci
Dari imperavit? membra velliquido maris
Mergi sepulehro? Regia in turri mori
Reum imperavi.
CAP:
Sustine brevem moram,
Dum narto roliqua. Clauseramturrireum,
Ut parte nulla posset elabi fuga:
Spatiumque deder am temporis, quo se impetus
Primi doloris frangeret. Non diu suos
Gemitu dolores prodere auditus, filet
Repente, ceuque marmor attonitus stupet.
Ingreditur ergo carnifex, serro tua
Facturus imperata: conversa videt
Iuvenem ad parietem fronte, cui stricto caput
Obtruncat ense, et mortuum affligit solo.
Ingredior ipse carcerem, ut spectem suo
Tabo cadaver innatans. Sed heu! dolor.
AND:
Impone frenos luctui, et totam rei
Expone seriem.
CAP:
Video: Sed rursus dolor
Linguae, volenti proloqui, officium negat.
Sed obsequendum est. Video, non Alexium,
At innatantem sanguini natum tuum
Video Ioannem.
AND:
Fata! quam demum mihi
Sortem paratis! casus errorem dedit?
An et voluntas?
CAP:
Casus, et Rei dolus.
Dumreus ad antrum Alexius feiret gradum.
Adest Ioannes, conspicit amatum trahi
Ad antra Alexium; eximio hunc poenis rogat,
Aut morte eadem claudere supremum diem:
Repuli rogantem: sequitur ad turrim tamen;
Non impedivi; ut aliquid antiquo darem
Utriusque amori, et alteri alterius dolor
Esset levamen. Interim vestes suas
Utrinque mutant, facilis ut reo ad sugam
Via aperiatur. Cecidit ad votum dolus.
Dum se ferire Carnifex credit Reum,
Ferit Ioannem
AND:
O geminus afflicti dolor!
Periit levamen Patris, et vivit super
Meam in ruinam Alexius!
CAP:
Quo te dolor
Auguste raptat? Periit et nepostuus.
Fugisse postquam constitit, gressum premo
Fugientis; et, ubi portus abscindit mare,
Deprendo; dumque Regis Aquitani parat
Navim subire, demeto ferro caput,
Truncumque corpus fluctibus trado maris.
Hic populus in me fremere, turbari, manus
Armare saxis, insequi: effugio tamen,
Et hoc Asylo, pedibus affusns tuis
Me sisto nocuum. Si reum agnoscis, fode
Hoc ense pectus, vel caput vindex mete.
ANG:
abite lauri plexiles, maestae caput
Ligent cupressi. Regio quid me coli
Honore prodest, fata si semper meis
Sinistra spebus obviant. Cito ah! nimis
Meos sinistram credidi abiectam ad pedes
Iacere sortem! Nate, solamen patris,
Spes una magni stemmatis, stirpis basis,
Nate occidisti! sancta sic mandat Themis,
Errore puniri impii errorem partis.
Abeo, ut reliquias fili ex antro legam.
Vos sancta mecum sidera recurvo genu
Colite, et profundo sculpite hoc animi sinu:
Poena est prioris sceleris iteratum scelus.
FINIS.