TRAGOEDIAE R. P. NICOLAI AVANCINI SOC. IESU. COLONIAE Apud Io: Wilhelmum Friessem Cum Privilegio Sac: Caes: Maiestatis. 1675. POESIS DRAMATICA NICOLAI AVANCINI E Societate IESU. PARS I. COLONIAE AGRIPPINAE. Apud Ioannem Wilhelmum Friessem iuniorem. Anno 1675.

AMBITIO SIVE SOSA NAUFRAGUS.  s017 HTML-Text

ARGUMENTUM.

EMmanuel natione Lusitanus genere Sosa, conditione miles, ambitione princeps, aspirante fortuna victor. exspirante miser, secundis principio ventis Dione defensa spei plenus Lusitaniam repetebat: dum ibi primum desperare doctus est, ubi Bonae spei promontorium eminebat, quam enim ex oriente gloriam superbus vehebat, oriens ab occasu ventus ut afflavit; difflavit. Quo primum concussa navis, excussa gaza, raptata vela, discussus malus, erepta gubernacula, animi ipsi sunt evulsi, Stitit tamen arena tenuis Scapha Sosam, Eleonoram coniugem, liberos, et e sociis paucos, infelices naufragii reliquias ut suorum e litore spectarent interitum, suum vel exspectarent, vel sequerentur. Hinc ad amnem sancti Spiritus deferuntur. Regulum in media Barbarie humanum nacti colligere poterant naufragii tabulas, nisi sub amico vultu hostem Sosa male suspicatus abitum properasset. Sed dum suspectam vitat barbariem, in veram incidit, obviant properanti Aethiopes: arma expediunt Lusitani, et superstites virium reliquias intendunt, nigri vultu, dolo si animo barbari amicitiam simulant, ad oppidum praemonito per internuntium Rege invitant. Rex ut imperio, ita et fraudibus primus arma incolis metuenda poni, sibique a Lusitanis consignari postulat: ponuntur una reclamante Eleonora, simulque melioris fortunae spes omnis deponitur. Rex simulata humanitate Sosam excipit, ut suorum praedae paret inermem. Repente enim invadi iubet, spoliari, expelli. Neque hic tragoediae finis. E barbarie eiectus, humanitatem sperare tantum potuit, non assequi: nam ab alia Aethiopum manu occupatur, inermis raptatur, vestibus et iam spoliatur. Ereptis omnibus adhuc supererant vivae moriis umbrae, cum Sosa coniux et liberi, quorum vitam ut sustineret infelix pater, silvestres ab arboribus epulas mendicaturus in silvam abit: sed ubi tenuem vitae medelam reperit, exspirarunt, paris sortis herede relicto parente. Hunc habent magna exitum.

Vide Ioan Pet. Maf. hist. Indi. l, 16.

SUSPICIO SIVE POMUM THEODOSII. s080 HTML-Text

ARGUMENTUM.

FAbula fuit aliquando discordiae pomum, nunc veritas. Accepit dono pomum Theodosius iunior Imperator; Eudoxiae Imperatrici offert: illa nihil sequius cogitans Paulino Theodosii amico aegrotanti mittit: Paulinus actorum ignarus, rursum Imperatori. Sed numquam sine strage in orbem lusit fortuna. Scilicet accepto commoveri Imperator, examinare, suum agnoscere, turbari, occultos ameres suspicari. Advocat Eudoxiam, de pomo inquirit; terretur illa; et dum alia submetuit, edisse se etiam iuramento confirmat. Hic scintilla in apertas flammas erumpit: pomum promit Imperator; mendacii arguit; amoris improbi ream agit; abdicat; Paulinum occidi imperat.

Sed licet diu, non semper latet veritas. Ipsa sibi sol est, eluctatur inter nubes. Eudoxiae sanctitatis fama, innocentiae testimoniis, plausuum, quibus Antiochiae et Hierosolymis excepta fuerat, perculsus nuntiis Imperator agente Chrysaphio Eunuche in Coniugis reditum consentit. Advocatur a Chrysaphio per literas Imperatrix, idque sapienti dolo efficitur, ut ea venienti Imperatori inexpectata occurrat. Hic mixtae gaudiis lacrimae concordia plausus.

Vide Cedrenum, et qui ex eo sumpserunt, Iustum Lipsium Monit. Polit. lib. 1. cap. 5. mon. 1. Nicol. Caussin. in Aula S. Hieremiam Drexel. orbis Phaeth. p. I. c. 15. §. 4.

CURAE CAESARUM PRO DEO et POPULO: SIVE THEODOSIUS MAGNUS, IUSTUS ET PIUS IMPERATOR.  s143 HTML-Text

ARGUMENTUM.

QUia DEI vices in terris obeunt Imperatores ac Reges, DEI solius est sibi et Vicarios constituere; et cum mores sit admodum gravis, (qua una et DEI Honor, et populorum salus continetur) in eos humeros reclinare, quorum alterum PRO DEO firmet PIETAS, alterum PRO POPULO IUSTITIA Hinc collata solum stabilit Imperia DEIS, destruit arrogata. Illius Theodosium, huius Eugenium exemplum damus. Caesarem non unus hostis pressit: unus ille DEO auspice omnes oppressit. Prostrate Maximo surrexit Eugenius, cui Imperatoris titulos per summum nefas Arbogastes imposuit; quos tandem DEUS iuste eripuit. Eius tyrannidi ut obviet Theodosius, exercitum in Europam traducit. Ne temere bellum ineat, eventum providet; quem ubi felicem futurum ex Ioanne Anachoreta audit, DEI nutum intelligit ut PRO DEO et POPULO se murum opponat. Agit: sed dissipato primum exercitu campum deserit; non DEUM. Sed nec ipse deseritur. Exhausta videbantur humana media; affluxere Divina. Reductus tantisper in silvam ad aediculam sacram noctem inter preces vigil exigit. Orantem erigunt SS. Ioannes Evangelista et Philippus caelitus allapsi. Recolligit copias Arbetionem Eugenii Ducem ad suas partes traducit. Eugenium iam prope devorata Victoria tumidum aggreditur: Pugnant pro Theodosio venti, qui magno impetu in ora Hostium pulveres convolvunt. Pugnant et Caelites, quorum exercitus visus est tela e nubibus iacere. Conficiuntur hostiles copiae, Eugenius capitur, sistitur Theodosio, conicitur in vincula, ac tandem (ut plurium fert opinio) eius iussu occiditur. Arbogastes vero, rerum incentor sua se manu conficit. Hanc victoriam adeptus, (Verba sunt Theodoreti lib. 5. Hist. Eccl. cap. 25.) Filiis regnum ita distribuit; maiorem natu sibi in Imperio succedere, minorem vero Europae tenere sceptra statuit: utrumque hortatus, ut pietatem perfectam custodirent. Vide memoratum Theodor. loc. cit. Niceph. lib. 12. a cap. 38. Socrat. lib. 5. cap. 24 25. Zosim. lib. 4. Et ex his Bellarm. lib. de offic. Princip. Christian.

VIS INVIDIAE SIVE C. MARIUS.  s244 HTML-Text

ARGUMENTUM.

C. Marius a natalibus humilis, a parentibus obscurus, per ambitionem felix, per populi suffragia Consul, per victorias Tertius Romae Conditor appellatus, devicto Iugurtha Rege triumphavit; triumphaturus de Mithridate, nisi gloriarum suarum splendore odium pariter et invidiam in Sylla accendisset. Hic aegrius ferens Belli imperatoriam dignitatem pro bello Pontico Mario delatam, exercitum contrahit, Romam obsidet, invadet, occupat. Fugientem Marium, et in palude latere volentem capit, minturnas ad carerem ablegat, confici imperat. Mittitur a Minturnensibus Cimber aliquis in carcerem, qui eum occidat. Ingreditur ille carcerem, sed tum flamma ex oculis Marii erumpente, tum insolita aliqua ex occulto allapsa voce territus, repellitur. Refert id Barbarus ad Minturnenses. Emittitur e custodia Marius Carthaginem properat. Vix moenia attingit, adest Lictor a Sextilio praetore missus, qui urbis ingressu arcet. Hic ille florentissimus Imperator, Regum Victor, Patria Pater, urbis Conditor, Italiae Conservator, omnes unus honores ac summas dignitates adeptus, eiectus patria toties servata, prodites, desertus, eo miseriarum aerumnarumque redictus, ut coactus fuerit palam transeuntes compellare, et panem vitae sustentanda mendicare. Disce, quam verum sit illud: Virtutis comes Invidia potentiores insectatur: iisque bonis curas impende, quibus nulla potest invidia adferre nocumentum.

SAXONIA CONVERSA SIVE CLODOALDUS DANIAE PRINCEPS, cum tota familia A CAROLO MAGNO superato VITIGINDO, conversus.  s317 HTML-Text

ARGUMENTUM.

CLodoaldus Daniae Princeps, trium liberorum viduus Pater, et post varias revolutiones eadem trina prole beatus, et ad fidem orthodoxam conversa familia ac omnis inde Saxonia, Scenae est materies. Clodoaldum filium rapuerunt Piratae; Piratis excusserunt opiliones, excussum suscepit, aluitque cum filio suo Faustino Thoas, et Iscyrionem vocavit, ac tandem cum eodem in exteras terras dimisit, dato eidem annulo. quem de collo gestabat puer, cum Piratis eriperetur, ut eo forte signo in stemmatis sui veniret notitiam. Filiam vero Hildegardem Sacerdotes Irminsul rapuerunt, ac inter Vestales abdiderunt. Denique Hiacynthum filium tertium, ut Irminsul idolo raperent Sacerdotes, intempestivum Patris votum effecerat, qui ob caesum ad statuam dicti Idoli aprum caecitate percussus devoverat placando Idolo, quidquid primum haberet obvium. Unde cum primus occurrisset Hiacynthus consulti Sacerdotes, ne haec Diis elaberetur hostia, eum ad secures abripiunt. Iamque par abatur sacrificium, cum per varia, eo delati Ischyron, et Faustinus irrumpunt sacrificium impedituri. Sed infelici eventu, capiuntur enim et ipsi, feris ea lege obiciuntur, ut si evadant victores, Hiacynthus liberetur: vincunt feras, Sacerdos Magos proclamat, detruduntur in carceres. Hildegardis, quae spectaculo certantium intererat, amore illorum capitur, erigitur per eos in spem suae libertatis, ten: at eos carcere liberare. Deprehenditur in ostio carceris, in iudicium vocatur, damnatur, supplicia reis apparantur. Sed eo ipso die advenit victor de Saxonum Duce Vitigindo Carolus Magnus, urbem ingreditur, diffugiunt Sacerdotes, supplicia impediuntur. Accidit supplex Carolo Clodoaldus: Sistuntur e carceribus Carolo vincti Ischyrion, Hildegardis, Hiacynthus, et Faustinus. Pater, qui adstabat, Clodoaldus filios agnoscit, filii Patrem, convertuntur omnes ad fidem Orthodoxam.

Vide Causinum in conversione Saxoniae: qui rei seriem ex Krantzio, Godefrido Witerbio, Rheginone Chronicis et Annalibus Fuldensium, Relationibus Schamburgii Evodii Albini, et aliorum monumentis contraxit.

PAX IMPERII ANNI DOMINI M. DC. L. SIVE IOSEPH A FRATRIBUS recognitus.  s425 HTML-Text

ARGUMENTUM.

PRessa quandoque, numquam oppressa est innocentia. Potuit fratrum invidia venumdari Ioseph innocens: sed non tantum pressit invidia, quantum elevavit divina pro videntia. A Pharaone post somnii interpretationem ad regni gubernacula secundus assumitur. Incumbit praevisa fames: Sollicitatur ab externis populis Ioseph, ut frumenta suppeditet. Adveniunt et Iosephi fratres, a patre missi, prostrati frumenta postulant, non agnoscunt fratrem, agnoscuntur tamen. Dissimulat Ioseph, et cupidus videndi universam domum, evincit ut sibi minimus fratrum Beniaminus (qui ei solus erat uterinus) promittatur, retento in vinculis Simeone obside, donec Beniamin sistatur. Referunt haec postulata ad parentem filii, qui diu luctatus, ablegat Beniaminum. Sistuntur iterum fratres Iosepho: gaudet ille viso Beniamino: adhuc dissimulat: ad convivium invitat. Reposito clam in saccum Beniamini scypho suo omnes dimittit. Mox iterum tamquam reos furti retrahit, increpat, et tandem prostratis deprecantibusque fratribus sese aperit Iosephum. et a fratribus recognoscitur. Genes. 41 42. 43. 44. 45