July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001


[Gap desc: illustration]

TRAGOEDIAE R. P. NICOLAI AVANCINI SOC. IESU. COLONIAE Apud Io: Wilhelmum Friessem Cum Privilegio Sac: Caes: Maiestatis. 1675.


image: s003

POESIS DRAMATICA NICOLAI AVANCINI E Societate IESU. PARS I.
[Gap desc: illustration]
COLONIAE AGRIPPINAE. Apud Ioannem Wilhelmum Friessem iuniorem. Anno 1675.


image: s005

EPISTOLA DEDICATORIA. LECTORI MEO S.

QUam olim promiseram, tibi exhibeo, Dramatum meorum primam et secundam Partem; tibique dedico, Amice Lector. Aliud patrocinium nec quaero; nec prodesse mihi potest. Non leget, qui Musas non amat: qui amat, etiam rudes et incultas benevolo quandoque oculo dignatur Tu solus igitur patrocinari potes, qui solus legis, et intelligis, an tuo sim dignus patrocinio. At neque a te poppysmata quaero; sed illime, purumque iudicium. Hoc candidum in me affectum contestaberis, animabis ad plura, quae sub manibus habeo, undequaque vota mea explebis; efficiesque ut quidquid sum in hac Facultate, sim Totus tuus Nicolaus Avancinus S. I.


image: s006

AD LECTOREM.

PEr annos complures in Viennensi Universitate versatus iussus sum vel Principibus Austriacis, vel Academicis quandoque Scenam instruere. Sed cum de typo tunc minimum cogitarem; scripsi ea, quae credebam non displicitura Spectatoribus in Theatro; non quae arridere vellem meditantibus ex papyro. Quae deinceps etiam, severioribus ut plurimum studiis occupato, non licuit vel ad rigorem artis, vel ad emendatiorem limam revocare. Scio quantum distare possit stylus agentis ad horam in theatro, et scribentis ad saecula in Musaeo. Illum scenae apparatus, oblectamenta aurium, oculorum


image: s007

illecebrae, Actoris lepor, et dexteritas condiunt ad delectationem; hic cum extraneis destitutus sit ornamentis, nisi in materia involutiones, in deductione inexpectatas evolutiones, in varietate miracula, in dictione acumen et sententias, in metro volubilitatem et numerum attulerit; ab iisdem publicas censuras referet, a quibus privatam tulerat commendationem. Nempe quae in scena aguntur, viva sunt et animata: quae leguntur, mera ossa et cadavera. Hinc quemadmodum aversamur cadavera corum, quos suspeximus; saepe damnamus scripta eorum, quos cum admiratione audivimus. Oratio quae cursum transit, meditationi tempus adimit: quae chartae committitur (ut res venalis) accurate inspicitur; et pronis in


image: s008

deteriora iudiciis facilius prodit, quod vituperent; quam ingerat, quod commendent. Sed haec meam voluntatem morari non debent, qui ad typum urgeor aliena: Do igitur Dramaticae Poeseos partem aliquam: si Superi faverint, non multo post daturus alteram.

Dixi Dramaticae Poeseos: neque enim libelli huius fronti inscribere volui Tragoedias: ne superstitiosus observator, vel exitum in quibusdam laetiorem argueres; quem tamen duo Tragoedorum Principes Graecus et Latinus, alter in Iphigenia, alter in Hercule Oetaeo admiserunt: vel implexiones ac peripetias, permutationes ac varietates; vel styli sublimitatem, ac sententiarum sese, prementium pondus desiderares.


image: s009

Sicubi Tragoediae Virtutes repereris, per me licebit, Tragoedias voces: si nusquam patieris Dramata nuncupata. Ego minorum bullarum nomine contentus ero: si tu sublimius huic opusculo attribueris; habebo quod tuae humanitati debeam, non quod meae virtuti adscribam.

Hoc igitur Dramatis titulo excuso materiam: quam alii (forte nimis scrupulosi) uno die vel re ipsa accidisse, vel accidere potuisse volunt: alii magis superstitiosi, etiam uno loco: quod non minus indecorum censeant, transferre spectatorem momento temporis de loco in alium semotum, quam de uno tempore in aliud. Sed plerumque qui cumulum praeceptorum aggerunt ad ea, quae ipsi praeceperint, opere exercenda raro


image: s010

descendunt, Theorica contenti. Ego practicos eos imitor, quos suspicio: non propterea deteriores; quod minus vetustos. Saeculi hoc vitium est, non artis; quod tam sero tam illustres viros protulerit. Et certe si a terra in Caelos transferre Spectatorem licitum semper fuit artis Magistris; nescio cur vetes a regione in regionem comitari Protagonistam.

Excuso deinde stylum et versum, si vel non sit sub limis satis et numerosus, vel non satis excultus sententiis, vel debita pedum gravitate destituatur. Maiestatem iambus Tragicus postulat. eam conciliant gnomae et numerus. Gnomae breves sint oportet, clarae, neque affectata verborum phrasi involutae. Desinit esse sententia, quod per longam nimis


image: s011

periodum devolveris. Numerus concinna pedum textura, et ad gravitatem compositione consurgit. Est sua maiestas iambo, quam saepe pes unus accidit. Elumbis et veluti paralyticus est versus, qui singulos pedes singulis verbis absolvit:

Regi quies placet; vetat risum et iocos. Serpit, qui longiorum verborum agglomeratione caesuram [(transcriber); sic: caesuran] excutit: Clementia est clypeus inexpugnabilis. Lubricus est, qui vel dactylum quinto [(transcriber); sic: qninto] loco habet, vel dactylica voce terminatur:

Auroque certant astra fulgentia poli.
Auroque fulgent paria caeli sidera.

Gratiam tamen lucrabitur, si vox molossa et Ionica minor cum elisione ultimae vocalis vocem finalem dactylicam antecesserit.

Quis me Deorum sede ab infaustae vocat.


image: s012

Et hostis urbem Marte violento impetit.

Iambus quinto loco plerisque est exosus. Id ego ita concipio; plurimum officere maiestati, si iambus sit vocis polysyllabae, cuius pars priori pedi inserviat:

Iam Marte pulso pax amoenior redit.
Iam pax amica, Marte gratior, redit.

Nihil vero gratiae aut granditatis perdere, si iambus ille uno verbo absolvatur.

Iam Marte pulso gratior quies redit.
Sit rigida pietas regis, et pius rigor.

Hic etsi rarior sit Senecae, est tamen et illi, et artis Magistro Alexandro Donato in una Suevia supra sexagies; saepe Carolo Malapertio in Sedecia, Nicolao Caussino passim, passim Vernulaeo, Iosepho Simonis, Ioanni Bapt. Giattino, Leoni Sanctio, Iacobo Libenio, Dionysio Petavio, Bandino


image: s013

Gualfredaccio, Ludovico Cellutio [(reading uncertain: print faded)] , et aliis magni nominis Poetis usurpatus. Ut proinde quo iure me argues, eodem te horum Luminum Magistrum, nimis forte arrogantem, profitearis sit necesse.

Adhibui in Anapaestico versu tribrachym, cui facile mihi erat vel spondaeum, vel anapaestum substituere; sed auctoritate Caussini, Malapertii, Petavii, et aliorum recentiorum animatus, credidi non improbandum ab iis, qui praefatos Poeticae Magistros venerantur. Si tamen displiceam, nolo hanc licentiam auctoritate mea stabilire, sed censurae tuae clypeum obtendere, Maiorum auctoritatem; in quibus si non sis admodum peregrinus, vel tui plus aequo supra ceteros aestimator, facile censura abstinebis.


image: s014

Quod si ergo velis, pro iis versibus, in quibus simili licentia euphoniae magis grata ad Musicam, quam necessitate usus sum alios reponi; habes

Fol. 62. v. 2S. Gravior lapsus incubat altis.

Similis est hic illi Iacobi Libenii in Iosepho Act. 1 u.257.

Totum gestit hausisse diem.
Repone: Incubat latis gravior lapsus:
Vel: Graviore ruunt alta ruina.
Fol. 170. u.16 Gloria fortes amat alumnos.
Repone: Gloria fortes amat Heroas.
Fol. 21. u.5 Vae! felici quisquis nimium Scelere gaudes.
Repone: Crimine gaudes.
Ibid. v. 5. Tacito Nemesis pede scelestos Proemit atergo.


image: s015

Repone: pede peccantes, etc.

Haec de materia, stylos, et versu indicare volui, ne, si plus sapis, ignorantem arguas.

In Choris iudicium huius saeculi secutus sum magis, quam praecepta antiquitatis. Non quod leges ignorarem, aut novas statuere vellem; sed quod, cum prodesse veline, vel delectare Poetae; debuerim me genio Spectatorum accommodare. Et hoc est, quod supra te praemonui, me Spectatoribus scripsisse non Lectoribus. Vale, meque ubi vel mea, vel citatorum auctoritas non satis tuetur, tua defende,


image: s016

APPROBATIO.

EGO BERNARDUS GEYER Societatis IESU per Provinciam Austriae Praepositus Provincialis, potestate mihi facta ab Adm: R. P. N. Goswino Nickel, Soc. IESU Praeposito Generali facultatem concedo, ut Dramatum Pars I. in qua continentur Ambitio, sive Sosa Naufragus: Suspicio, sive Pomum Theodosii: Curae Caesarum, sive Theodosius Magnus: Vis Invidiae, sive C. Marius: Saxonia Conversa sive Clodoaldus: Pax Imperii, sive Iosephus a Fratribus recognitus, a P. Nicolao Avancino, eiusdem Societatis Sacerdote conscripta, et a tribus memoratae Societatis Patribus revisa et approbata typis mandetur. In cuius rei fidem hasce manu mea et consueto Officii Sigillo munitas dedi. Lincii 27, Iulii. Anno 1655.


page 1, image: s017

AMBITIO SIVE SOSA NAUFRAGUS.

ARGUMENTUM.

EMmanuel natione Lusitanus genere Sosa, conditione miles, ambitione princeps, aspirante fortuna victor. exspirante miser, secundis principio ventis Dione defensa spei plenus Lusitaniam repetebat: dum ibi primum desperare doctus est, ubi Bonae spei promontorium eminebat, quam enim ex oriente gloriam superbus vehebat, oriens ab occasu ventus ut afflavit; difflavit. Quo primum concussa navis, excussa gaza, raptata vela, discussus malus, erepta gubernacula, animi ipsi sunt evulsi, Stitit tamen arena tenuis Scapha


page 2, image: s018

Sosam, Eleonoram coniugem, liberos, et e sociis paucos, infelices naufragii reliquias ut suorum e litore spectarent interitum, suum vel exspectarent, vel sequerentur. Hinc ad amnem sancti Spiritus deferuntur. Regulum in media Barbarie humanum nacti colligere poterant naufragii tabulas, nisi sub amico vultu hostem Sosa male suspicatus abitum properasset. Sed dum suspectam vitat barbariem, in veram incidit, obviant properanti Aethiopes: arma expediunt Lusitani, et superstites virium reliquias intendunt, nigri vultu, dolo si animo barbari amicitiam simulant, ad oppidum praemonito per internuntium Rege invitant. Rex ut imperio, ita et fraudibus primus arma incolis metuenda poni, sibique a Lusitanis consignari postulat: ponuntur una reclamante Eleonora, simulque melioris fortunae spes omnis deponitur. Rex simulata humanitate Sosam excipit, ut suorum praedae paret inermem. Repente enim invadi iubet, spoliari, expelli. Neque hic tragoediae finis. E barbarie eiectus, humanitatem sperare tantum potuit, non assequi: nam ab alia Aethiopum manu occupatur, inermis raptatur, vestibus et iam spoliatur. Ereptis omnibus adhuc supererant vivae moriis umbrae, cum Sosa coniux et liberi, quorum vitam ut sustineret infelix pater, silvestres ab arboribus epulas mendicaturus in silvam abit: sed ubi tenuem vitae medelam reperit, exspirarunt, paris sortis herede relicto parente. Hunc habent magna exitum.

Vide Ioan Pet. Maf. hist. Indi. l, 16.


page 3, image: s019

ACTUS I.

SCENA PRIMA. Sosa Dionis Victor. Sosa. Marchesius. Calderia. Sosa.

IAm nocte Martis exule augustam Tago
Aurora Divae pacis aspirat diem;
Et qui corona barbarus vallum prope
Urbis premebat ferrea, in fugam breves
Accinctus alis fulminis rupit moras.
Laetare felix Martis Heroi parens
Ibera tellus, tuque poplitibus minor,
Cui Lusitana verticem acclinat Dea
Laetare Iberae gentis augustum decus
Princeps Ioannes. Vicimus! qualis grege
Parvo superbam siderum noctem premit
Auriga lucis Phosphorus, quando suo
Redivivus auro comptior diem praeit.
Sol es Ioannes: Phosphorus tuus Sosa est.
Sol es Ioannes; cuius a flammis meus
Traxit calorem macro, et ignitam Duces
Animam biberant; cuius a radiis fibrae
Accensae Iberi Martis in sugam levem
Vertere timidos Gangis extremi accolas.
Sol es Ioannes, cuius ad lucem stupet
Iam tritum Oaxis nomen, et Erythra, et Tigris.


page 4, image: s020

Tuos triumphos si quis Oceano redux
Praeire potuit Phosphorus, potest Sosa,
Post atra Gangis agmina, et Tigris pares
Noctis tenebris marte concisos globos.
Quod si relicto Gange sidereum caput
Effert ab ortu Matris Idaliae comes,
A Gange Victor efferat iubar Sosa.
Titan Iberas lustrat auspiciis plagas,
Quid hic moramur? proximum suo decet
Phoebo micare Phosphorum, Si vos pari
Face cremat ardor, patriae optatos lares,
Et Lusitani regna repetamus soli.
March. Desiderantis vota si patriae aspicis,
Et Lusitanae fervidas gentis preces;
Dudum redisse decuit. Erythraeo diem
Quoties recentem protulit Titan vado,
Toties amica pacis, et Charitum soror
Patria morantem precibus ardebat Sosam,
Sosam videre, Gloriae si te magis
Coquit libido, gloriae in sinu sedes;
Toto ille notus orbe, par superis Sosa,
Indique terror; et, quod ad censum tui
Venit triumphi, barbari domitor soli.
Cald. Quin Amphitrite siquid augustum tulit,
Flavoque genuit alveo, exhaustam tuas
Flagellat arcas; fertilis glebae solum,
Cilicumque messes; adde in opprobrium Mydae
Geminum corusca Nerei praeda diem.
Dione tuta, Martio expulso metu,
Partis trophaeis, barbaris quidquam plagis
Sosam tenebit? gloriae exhaustum satis,


page 5, image: s021

Satis triumphi, divitis glaebae satis.
Uxor paternos saepe suspirat lares,
Geminaque proles saepe; ne dignum polis
Nomen Dione lateat, ancillas freti
Famulantis undas patriae ad sinus lege.
Sosa. O Patria! dulce nomen! affectum rapis.
Submitte faciles Aeole in votum choros
Etesiarum. Patria! iam totas tenet
patria medullas. Ibimus. Mar. Quo nos vocas?
Sosa. Calderia patriae vela pandemus spei?
Cald. Graves trophaeis, patriae optati, rubro
Eviscerati divites spolio freti.
Sosa. Ibimus: hydaspis auream prolem Tigris,
Indique sobolem gemmeam, et totam libet
In Lusitanas vehere Gangetin plagas,
Zephyris adulat aura, stat miti mare
Crispatum ab ira: ventus obsequio venit.
At dum Vasaeus instruit ratem, dies
Laetis agatur iste festivus iocis.

SCENA SECUNDA. Lusitanae Iuventutis ludi. Marchesius. Calderia. Vasaeus.

Marchesius. Siluere fluctus Martis, et campo vaga
Desaevientis pressa tempestas Deae
Sereniore pace tranquillat metus.
Cald. Sors nulla longa est, mitior serit iocos
Zephyrus eodem, quo Notus saevit mari.
Brevis hora laetis tristia immutat: malum


page 6, image: s022

Nullum perennat. nemo desperet suis
Meliora rebus, quando de iectum solo
Fortuna pressit: ille qui trepidus diu
Rati pavebat, dum supinatis mare
Iret procellis horridum, optatum sua
Tenuisse tandem vela Portunum videt.
Vas. Qui comminante grandinem campis polo
Gravidis aristis funera timebat, die
Reduce tumentes vidit aurata coma
Nutare spicas, Nemo, dum furvae polum
Rapuere nubes, astra desperet; potest
Redire pulsa nocte meliori comam
Implexus auro Phoebus. Humanos Deum
Audire gemitus saepe delectat, novo
Risu beandos. Ante fatales Dio
Sine Sole luces traxit, et metuens feri
Lupos Tyranni sparsit exleges comas;
Nunc influentem copiae cornu bibit
Beatitatem. March. Nos prius luctum pari
Comitata luctu turba, communes quoque
Plausus ciamus. Dulcius ridet, cui
Gemitus amaro fonte madefecit labrum.
Moderata durant gaudia. Est lusum satis
Parce fruendum sorte felici; nocet
Risisse nimium. Lacrimas risus parit.
Cald Disterminantur limite haud magno dolor
Magnus, voluptas magna. Vas. Iam lusum satis.
Instructa navis, vela ludibrium data
Ventis, et ira facilis aequorei Iovis,
Amorque patriae, et Sosae Imperium vocat.


page 7, image: s023

SCENA TERTIA. Felix Navigatio. Sosa. Eleonora. Filii. Marchesius. Calderia. Vasaeus

Sosa. DIonis ora, nec semel capite meo
Defensa tecta, barbarae gentis iugo
Erepta valla, scena virtutis meae,
Et Lusitanae gloriae augustum Dio
Vale theatrum. Eleon. Posuit ad votum mare
Ferventis irae turbinem, molli iacet
Somno quietum pelagus, et tergus levi
Inambulatur Aeolo: suis tamen
Ventis tumescit animus, agitatus suae
Amore patriae. Fil. Non sumus populo sati,
Quem vel noverca genuit extremo sinu
Natura terrae, lacte vel pavit lea,
Aluitque Tigris: non sumus populo sati,
Quem vel colore noctis afflavit stygis
Atror, vel umbris animus innatus pari
Nigrore fontem tinxit, et tinxit genas.
Gens bruta nigra fronte simulacrum nigri
Ostendit animi. Sosa. Patriae arrident lares
Prae ditis oris Indiae? Fil. Et cursu natat
Celerante fluvius, donec undosae maris
Se reddat ipse patriae. totas vorat
Amor medullas, patriam, patriam volo.
March. Favete molles flebilis Iovis chori.
Cal. Iam dum Cocini tecta decrescunt, Amor
Accrescit animo; dum Indiae littus fugit,
Propior Iberus obviat. Vasaeus. Iam se Bonae


page 8, image: s024

Spei marita sideri ostentant iuga.
Mar. Spes bona sub illo montis exspectat iugo.
Sosa. Exsuscitari domitor Undarum patris
Vasaee, nullus horror in mentem cadit,
Dum fervet aestus Nerei? Vasaeus. In Bonae spei
Versamur ora. Eleo. In Bonae spei quoque
Ora periclitamur. Vasaeus. Ubi spes est bona,
Quae fata Princeps metuis?
Eleo. Ubi spes est bona,
Causa metuendi plurima est. Vas Faciles ratis
Citat natatus ad Bonae littus spei.

CELEUSMA.

Chorus. Dio recedit, culmina
Bonae spei videmus.
Echo. Vitemus. Chorus. Ohe culmina
Bonae spei videtis?
Echo. Vitetis. Chorus. Ite flabiles
Animae, volate venti;
Recedit infelicitas.
Echo. Felicitas. Chorus. Recedit
Echo. Cedit Chorus Sono quae vox ferit.
Incerta? Echo. Certa. Cho. Certa,
Spes certa mecum navigat,
Nec tensa vela fallit.
Echo. Fallit. Chorus. Volate Etesiae.
In patriam redimus.


page 9, image: s025

SCENA QUARTA. Naufragium. Sosa, Calderia, Filii, Marchesius, Vasaeus.

Sosa. O Morte vita gravior! aerumnae parens,
Vortex malorum. Fil. Mergimur pater! o Pater!
Sosa. Utinam furentis nuper ad belli minas
(Vetuistis astra) sanguine explessem meo
Sitientis arma barbari. Mar. O quisquis Deus
Summos rotati cardines poli regis,
Et rerum habenas temperas, irae potem
Sepone fulmen. Calder. Lentus irasci Deus
Conde o rubentem dexteram. Vas In mortem vocas
Aeterne pelagi Rector; hanc animam super
Oro reserva. Sosa. Chara progenies, Patris
Nati levamen! Fil. O pater! natum manu
Iuva paterna! Sosa. Nate spes amplae domus;
Sosiae pyropus gentis! heu luctus patris!
Fil. tuum procellis exime o Natum pater!
Sosa. O astra, meruit, fateor, hoc meruit caput
Torti volantem fulminis flammam sua
Satiare morte; quamlibet tamen Sosa
Matura subeat fata, non subit Pater.
Parcite parenti. Testor has caeli faces,
Non fata trepidus fugio; sed natos amo.

SCENA QUINTA. Respirant e Naufragio. Persona ut supra.

Va. Indulsit undis Numen elatum caput


page 10, image: s026

Inferre arenae; maesta sed comitum manus
Adhuc procellis ageres? an mersum caput
Praedam dedisti Nereo? an litus tenes
Viva umbra mortis? Fil. mai. O pater! Fil. min. Mater. Mai. Pater.
Eleon. O nate! miseram qualis ad matrem redis?
Sosa. Quo me Noverca fortium immitis virum
Fortuna redigis? fuimus. hoc superest mei;
Post evolutam Martio nimbo Dium,
Post barbarorum morte tumulatas minas,
Post gloriosum Martis edomiti decus
Restamus ossa gloriae, et famae cinis
O quisquis alto timidus undantis sali
Dedisse pinum, sorte contentus tua
Auras ferentes stringis, et remo legis
Propiore terras; vela ne spei explica,
Fragilemque in altum provehi ratem time.
Quae sorte turgent lina, lacerantur quoque.
Saepius adulans Zephyrus Aquilones tulit.
Felicitati quisquis adhibuit fidem,
Dedit et dolori. Magna prosperitas trahit
Magnum dolorem. Solis occasus novas
Parit tenebras: faustitas moriens graves
Luctus adornat: occidens longam dies
Protendit umbram. longus abeuntem dolor
Sequitur voluptam. Sortis humanae damus,
Exempla terris, questibus nati Duces.
O quem beavit Indus, aut famula Tagus
Natans procella, cuius in limen fluit
Flammis Achates, cuius in laquear abit,
Vel nata Oronte gemma, vel flavus Cilix,


page 11, image: s027

Quae cumque possidebis, ut custos habe.
Fortuna quod donaverit, non est tuum.
Fuimus Iberi, fuimus! hoc quod est super,
Vix umbra nostri est. Scilicet potens Sosa
Invisus hospes limen alienum expetit.
Cald. Si rapta tantum mente volvamus, potest
Tetigisse corda luctus: at si quae rapi
Potuere pendas, magna naufragio seges
Crescit voluptae; biberit undanti sinu
Captiva Gangis spolia, et Indorum vada
Avida Amphitrite: biberit iratum mare
Pretiosa foenora amnium, immensas opes:
Illa tamen ira Nerei mitis fuit.
Tibi pepercit, coniugi, natis, mihi.
Potuit marito coniugem, natos Patri,
Ducique socios rapere; donavit. Gemis
Externa rapta, lege reddendi data?
Superesse gaude coniugem, natos, Sosam.
Sosa. Nimis heu! amaram gaudii venam ingeris:
Talem videre coniugem, et natos, pater
Timere poteram! Eleo. Nempe quo magis levat
Fortuna, lapsum metue graviorem. fero
Cervix Leoni maior in vulnus placet.
Marita turris nubibus pluvio caput
Vapulat ab Austro; fulmen Aemonias quatit
Rupes, minora innoxium transit iuga.
Sors in potentes robur exercet suum.
Sosa. Quid est, quod illa rapere cum volet, nequit?
Initia laeta claudit atroci exitu.
Peracta iam tragoedia est. Ducis Sosa
Exue cothurnum; pone personam: iubet.


page 12, image: s028

Redire sors in ordinem: Moras trahis?
Iubet: obsequendum est, fata nolentes trahunt,
Ducunt sequentes. pone personam Sosa,
Exi theatro nudus, invisus, miser.
March. Quod non dedit fortuna, non rapit, sua
Repetit; in animos iure, et imperio caret.
Excîdere quidquid potuit, in censu tuo
Male numerabis. Infimo cubant gradu
Felicitates, creditrix si quas alit
Fortuna. Summus sorti, est gradus, nihil
Debere sorti. Mutuum fugit, suo
Quis quis beatus. Post inundantis sali
Exhausta damna, postque demersas opes,
Si animus superstes integer fluctu enatet,
Nil perdidisti. Rebus alienis cares?
Tuis beatus. March. Adde; si spes est super,
Nil perdidisti, contumax nondum comes
Spes nos reliquit. gaudii aurora emicat,
Et faustitatis Lucifer, dum spes micat.
Sosa. Sperare rebus possit ereptis Sosa?
March. Sperare solum rebus ereptis potest.
Sosa. Spes est inanis, nulla quam fulcit manus.
Mar Spes vera calcat arduum. So. Sed qua potest.
Mar nullus animosae impervius callis spei est.
So. Stanti. M. Et iacenti. S. An arduum pectus iacens
Superare tentet? March. Si cadat spes, est spei
Spes nova superstes. So. Parte qua misero Sosae
Spes ulla nictat. Eleo. Parte qua speras minus.
Sosa. Doce, o Vasaee, siqua spes miseros alit.
Qua parte fulsit? Vas. parte spes omni micat,
Quaese Tonante fundat, Abiectus vigor


page 13, image: s029

Resumat animos: fata nos tuto locant:
Fortuna vires ipsa consumpsit suas
Tantum nocendo. post Erythraei maris
Spolia voraci mersa Neptuni sinu,
Qui te iuberet esse securum, Deus
Extentus almo brachia, et rigidae trabis
Mensura tristis, restat in messem spei.
Sosa. O qui profuso sanguine humanum genus
Tibi vindicasti Christe, qui pari geris
Paterna sceptra dextera, Sosam aspice,
Sosam rotantis vile ludibrium Deae,
Sosam sequentis fabulam aetatis; Sosam
Tot haurientem fata, quot video super
Vitas meorum. Perge quo callem nemus
Altum supinat: Spes bona ostendit viam.
Qui nil potest sperare, desperet nihil.

CHORUS. FORTUNAE Protasis. Fortuna ministrante Avaritia, et Ambitione personas agendae Tragoediae aptat. Fortuna. Genius Sosae. Ambitio. Avaritia. Honor. Fama. Triumphus.

Chori Pars prima.

Fortu. Ambitio! Avaritia! et Honor!
Fama, et Triumphe adeste.
Patent theatra: ludite:
Sit meta Sosa ludi.
Huic laureas, huic purpuram,
Huic Martis arma ferte.


page 14, image: s030

En laureas! en purpuram!
En Martis arma! ferte.

Secunda pars saltu peragitur, et investitur Genius.

Chori Pars tertia. Devestitur.

Genius. Io beate! Fort. Haec faustitas
Est umbra vanitatis.
Genius. Frons vincta lauro. Fort. Lugubri
Mutabitur cupresso.
Genius. Armata dextra! Fort. Funeris
Datura dextra vulnus.
Genius: Vestimur ostro! fort. Purpura
Mutabitur lacerna.
Genius. Orbem rotamus! Fort. Orbibus
Magis rotandus ipse.
Genius. Hic vita! Fort. Mors intus latet.
Genius. Hic gloria! Fort. Et Chelydri:
Mutabo scenam: haec faustitas
Catastrophen parabit.

ACTUS II.

SCENA PRIMA. Sosa a Rege Caphrum excipitur. Rex Caphrum. Aulicus. Sosa cum suis.

Rex. AIn', pyropum gentis Hesperiae sosam,
Et Lusitani generis immensum decus
Pelago redisse naufragum? Aul. Eversae rotae


page 15, image: s031

Triste documentum. Rex Liceat affatu frui.
Sic illa fallax oritur, et cadit Dea.
Si Solis ortum sequitur oriendo, sua
Nece anteibit solis exstincti necem.
Quem nasciturus praevia aurora dies
Avere iussit, fronte tangentem polos,
Moriturus idem fronte tangentem solum
Iussit valere. Mae qui compto diem
Ferebat auro Phoebus exacta orbita
Tristem caducas mersit in noctem comas.
I, fide magnis, fide crispatis freti
Iocantis undis. Zephyrus arridet? Noti
Sequetur ira. Maria composuit sopor?
Furor excitabit. Falleris sortis levis
Venator aurae. Lenta cum venit, gradum
Animata pennis fulminis quando fugit.
Sed en severae sortis exemplum. sosa.
Sosa. Illustre Caphrum columen, et domitor soli,
Salique domitor, una reparandis via
Relicta damnis, pedibus affusum Sosam,
Comitesque clemens, coniugem, et natos vide.
Rex. Assurge; et animum corpori arrecto parem,
Paremque frontem sume; sed iuvat tamen
Audire casus. Sosa. Quae dolor tegi cupit,
Referre mandas. pareo iubenti. dolor
Sine me volentem regiae voci obsequi.
Rebus superbus prosperis, auro satur,
Saturque gemmis, marte servata Dio,
A Gange Victor Hesperum rursus Tagum
Visere redibam: Socia adhaerebat Sosae
Coniux, et altae liberi columen domus,


page 16, image: s032

Sociaque turba: iamque cedentum India
Fugiebat oculos, lenis impulsu rates
Ferebat aura: credita est aurae ratis,
Cum fortiore tenderet flatu sinus,
Stitura arenae. Iamque lucebat Bonae
Spei ora, spesque mente pariebat novas,
Sed ora terminalis haec spei fuit.
Cum lassa Titan colla Pyroentis iugo
Solvere pararet, seque praecipitem dies
Ageret in undas, parva sordenti globo
Nubes serenas inquinat Phoebi comas.
Violenta nox insequitur, et trepidum rapit
Nubis volumen aethera. Ubi caelum perit,
Et Luna rapta, et conditae astrorum faces,
Agitata ventis unda venturis timet,
Tumetque pontus! irruunt una exciti
Maris Tyranni: turbo convolvit fretum,
Miscentur undae, non capit sese mare:
Ventis repugnat aestus, ac aestum retro
Ventus repellit; excidit temo manus,
Et vela transtris: omnis officio stupet
Typhis relicti, postque supremo datas
Preces timori, Nereo irato grave
Auri tributum pendimus: nullum fuit
Pretium pyropo, Iaspidi nullus valor.
Quaeque aestimabam, ut spernerem, fecit timor.
Suis carina nuda thesauris iter
Per arva Nerei molle sperabat fore:
Sed sortis ira non premit, nisi opprimat.
Utrumque fluctu navis alterno latus
Diverberata solvitur, tabulae crepant,


page 17, image: s033

Aguntque rimas, nacta per rimas viam
Succedit unda: donec avulsas mare
Tabulas voravit. quanta! dicentem increpat
Dolor renascens. Rex Prome: qui clades suas
Referre potuit, citius auxilium tulit.
Sosa. Sinite dolores! quanta lamentis cohors
Insonuit omnis! triste documentum! mea
Volui procellis pignora, hauriri mari
Vidi sodales: pars tamen Lybicae data
Mecum est arenae. Forte maiori malo
Servata mecum; gravibus aerumnis modum
Nisi tua dextra statuat: o si quae tuas
Pietas medullas tangit, et miseri movent
Casus parentis, tende subsidio manus.
Ma Auxilia propera: qui tuam implorat manum,
Dux erat; honoris magna materies tui.
Rex. Non inserena Pleias, ubi forsan diem
Furata mundo triste nimboso dedit
Polo tributum, semper augustam teget
Solis Iuventam noctis alternat vices
Dies renascens; sortis inimicae rotam
Quies coercet. Illa cum volet, fugit,
Sed et redibit; turbine alternat gradus:
Ut avolat, sic advolat. Veniet dies
Sereniore lucidus Phoebi coma,
Qui rapta revehet. Mitte, quae pectus vorant
Virile, curas. Nos mali expertes licet
Tua damna tangunt. nostra, dum suas dolor
Infringit iras, tecta, Patronos lares
Una subite. Eleono. Quantus accedis Deo
O gemma Regum! vile qui caput levat,


page 18, image: s034

Deum aemulatur; cetera hominibus pares
Reges, Deorum Numen accedunt prope,
Si quos sinistri deprimunt casus, levent.
Fil. I. Miserere Rex! miserere natorum pater!
Fil II. Miserere Rex! miserere Natorum pater!
Rex. Utriusque votis annuo. Matri, Patri,
Natisque pronus consulam cura pari.
Succede tecto. Regiae fores patent.
Vos in propinquo solvite timores lare.

SCENA SECUNDA. Barbarus condolet Sosae.

Barb. Timete post trophaea quos rapax tulit
In alta ventus: gloriae augustus dies
Ut affluit, sic effluit. Mitis venit
Fortuna parvis. fulmina impendent iugis,
Abylamque toto vertice exstantem freto
Quamvis serenus, obviis tamen quatit
Nereus procellis. Ibat augusto comas
Radiatus igne nuper, humano Sosa
Altior honore; littore, et Eoo diem
Auri vehebat, sed priusquam cerneret
Votos Iberos, occidit mendax dies.
Sic ille atriis timidus in rotis puer
Solis vehendi cupidus in noctem cadit,
Dum lucet orbi: quique sub solis rotas
Gressum parabat Icarus, avitae decus
Extinxit undis gloriae. Nemo prope
Impune flammas hausit: accendunt quoque
Lucere quas putaveras. Fulmen diem


page 19, image: s035

Mentitur igne, quo iugis stragem vehit.
Fortuna vitrea est, frangitur quando micat.
Incide pennas, quisquis ad solem volas
Inebriantis gloriae, et lapsum time.
Non bene calentem raperis ad Phoebi rotam,
Quicumque fingis cereo pennas litu.
Phaethon lupatos excute, impendent graves
A sole noctes: reprime sollicito timens
Tua vela fune, quisquis alludens mare
Etesiarum gratia incautus secas.
Quamvis quiescat unda, non desunt Noti,
Fortuna si quem blandior risu excipit,
Caperata perimit. Neminem immunem sui
Sic esse iuris patitur, ut quantum favet,
Tantum minari desinat. Levat? time.
Vertigo per praerupta gradientem occupat.

SCENA TERTIA. Sosae suspicio.

Sosa. Suspecta semper barbari est Regis fides.
Credamne? pendet animus arcanis vacans.
Serena frontis sidera, et amicus color,
Patensque laetos spondet eventus amor;
Sed cura pectus versat, et dubius timor
Animum flagellat; quid si adortus occupet
Incogitantem? quando non times, time.
Matura tunc pericula in caedes ruunt,
Cum non timentur. Ira se arcano licet,
Dum tempus obstat, pectoris sinu tegat;
At tandem in ignes exsilit. Mulcet manu


page 20, image: s036

Hyaena laeva, dextera ut caedem inferat.
Non cernis odia? barbarus Rex est, cui
Nostram salutem credimus: certae necis
Suspicio subolet; providus mihi malis
Animus futuris angitur. favet? favor
Larva est furoris. fronte subsessor latro
Mendace velat odia. cristatum caput
Chelydrus herba condit. aptantur doli
Temporibus. illud metue, quod metuis minus.
Emmanuelis una non solum tibi
Agenda causa est. es pater, Natos pater
In praeparatum forte discrimen trahes,
Charamque coniux coniugem Potest Sosa
Credere salutem barbaro Regi suam,
Nequit maritus, genitor incautus nequit.
Quaerenda certa coniugi, et natis salus.

SCENA QUARTA. Sosa de abitu consultat. Sosa. Calderia. Marchesius. Vasaeus.

Sosa. Ades probate rebus in summis mei
Interpres animi, sortis extremae comes
Calderia, mecum profuge crudeles soli
Nigrantis oras, barbari fraudes Ducis
I profuge mecum Marchesi: saevi dolos
Praeverte Regis. Cal. Barbarum mitem vocas?
Sosa. Mitem ferocem nuncupas?
Marchesius. Sed qua probas
Ratione saevum? Sosa. Fraudibus,
Marchesius. Quibus? Sosa. Soli,


page 21, image: s037

Vultusque nigri. Cald. Saepe sub frontis nigrae
Colore clausus pectoris candor latet,
Quem saepe pansae Regio amplexu manus
Produnt. sosa. Latentes metuo in amplexu dolos.
Mar. Qui se in favores explicat, nescit dolos.
So. Numquam innocentes anguis amplexus dedit.
Vasaeus. Raro patrandi sceleris obducta latent
Sub nube signa. lingua si fraudem premat,
Oculi loquaces, proditor frontis color,
Sollicitus oris nutus, ambiguo tremens
Sermone lingua criminis notas dabunt.
Sosa. Notas tenemus, anguis amplexu necat;
Favore ficto barbarus quando canit
Dolosa Siren, funus impendens time.
Ridere simulat dirus aliquando furor.
Notas tenemus. Cald. Regis amplexus tenes:
Et male paterno cedere e sinu petis?
Sosa. Suspecta timeo verba, suspectam fidem,
Quae tela cudat, video; dum placido silet
Tyrannus ore. Cald. Tela quae cuderet amor?
Sosa. Amor latenti tegumen obductus dolo.
Date vela rursus Aeolo, aut forti pede
Deserta mundi spatia, naturae ultimos
Calcate fines: omnis in fuga est salus.
Mar. Ergo benignum Aethiopis amplexum fuga
Deserere mens est? Regius num sic tibi
Amor est probatus? Eia perspectam fidem
Felix adora. Cald. Nam quid aggrederis miser,
Ludendus, exspes? Ecce per soli avia
Per clausa phoebo nemora, et aestivi canis
Adusta flammis arva vix lentes bene


page 22, image: s038

Gressus trahemus: deinde quis tutum locus
Dabit recessum? Sosa. Pellor et trahor: grave est
Obstare, quando pellor et pariter nefas
Sistere trahentem. Fraudium pellit metus,
Trahitque coniux coniugem, proles patrem.
Luctatur intus animus; et quamquam pudet,
Iniussus arcem pectoris metus tenet.
Suspicio fraudis fraudibus sternit locum.
Vas. Vitare dum vis, praeda ne fias, cave.
Cald. Et quos recessus mente designas tibi,
Tuisque tutos? nescius sisti furor
Omnem nocendi semitam ulturus teret.
Sosa. Tutius aperto conferes hosti manus,
Quam te latenti fideris. Moram increpa
Amica turba, servit in fraudes mora,
Quaecumque [(transcriber); sic: Quaeunque] trahitur. Ma. Precibus infelix timor
Etsi repugnet; dabitur id tamen tuis
Dux magne iussis. Ibo quo sequi imperas,
Per utriusque sortis alternas vices.
Sosa. O chara amici pectora, supremum meis
Damnis levamen! Sortis excessit vigor,
Sed spes remansit: insequens forsan dies,
Quod prior ademit sortis adducet iubar.
Per obviantes ite fortunae minas,
Casusque mecum, prospera aversas genas
Dum sors reflectat. Cal. Sequimur in vitam et necem,
Habitate solis lustra penetramus feris,
Per mille rerum vortices, discrimina,
Casusque totidem, fata quo ducent tua.


page 23, image: s039

SCENA QUINTA. Valedictio, et discessus Sosae. Rex Caphrum. Sosa cum suis.

Rex. Properatis abitum, gentis Hesperiae decus?
Plus dandum amicis fuerat: arbitrio meo
Si vestra starent acta, Coniux, et Pater,
Natique mecum gemmeos agerent dies.
Rogando flecti posse sperabam, preces
Dedimus in auras. Ultimum precor Sosa,
Agenda lentus statue; qua tutum est, gradus
In parte fige. hic otium certum bibe.
Qua parte quaeris esse securus, magis
Hac metue parte. consili e sede aspice
Animo occupatas sortis humanae vices.
Sos. Rex magne Caphrum, quantos extorres agat
Amor videndae Patriae, et mentem gravet,
Didici exulando. quantos in Iberos lares
Festinat animus! quantus approperat frui
Desiderato littoris Iberi sinu!
Dulce est amanti Patria Rex. Si meruit favor.
Si [(transcriber); sic: Sl] merita nostra, casus in vestrum in solens
Ne se revolvat verticem, nostro lare
Vivite beatos otio tuto dies!
Sosa. Favore Princeps imparem Sosam gravas.
Utinam daretur ultimam partem tuis
Referre meritis posse! sed cum deficit
Animum facultas, esse virtuti satis
Solet voluntas. Rex. Nimius in laudis meae
Serie laboras: facere quod velim bene,


page 24, image: s040

Fortuna nostra est; vestra, reddendi genus
Non cogitare. Sosa. Esse non gratum iubes,
Cogisque. Rex. quisquis muneri vicem parat,
Dum recipit; est ingratus. Sosa. Ingratum voco,
Referre quisquis negligit. Rex Quisquis parat,
Aequare poste credit. Ut caperes dedi,
Non ut referres. Dona cupiebam dare,
Non fenerari mente qui facili capit,
Capiendo reddit: nimia referendi fibras
Cui cura tangit, arguit dantem. Sosa. Satis
Numquam futurus gratus est, qui non statim
Grates rependit. Rex. Quisquis accelerat nimis
Referre, grati nomen haud meruit viri:
Sed debitoris. Sosa. Vincor o Princeps tuo
Favore pressus: nulla quod virtus mihi
Meruisse potuit, munus agnosco. nisi
Superae benignum Charites effundant sinum,
Ut dona adaequent Regis, ingratum Sosam,
Natosque coges vivere, ingratos mori.
Nunc et favorum veniat in cumulum precor,
Ut Lusitanum vivus attingam solum.
Rex. Incerta sequeris. Si tamen id animo sedet,
I fortis anime, perque felices iocos
Indormientis Nerei, per et soli
Famulantis arva faustus Hesperii subi
Littoris arenam. Sosa. Filii vestrum patrem
Noscite: levamen unicum in tantis malis
Coniux adora. Eleon Quamdiu Princeps meos
Sanguis per artus bulliet, quamdiu piis
Vescetur auris animus [(transcriber); sic: animut] , in grates tuas
Linguam resolvet. Fil. 1. Alterum patrem colet


page 25, image: s041

In te superstes pignus afflicti Sosae.
Fil 2. Morti dabamur victima, at per te salus
Reparata miseris. Rex. Ite, quo caelum vocat
Meliore digni sorte. Fil. 1. Tu Pylios dies
Excede vita. Fil. 2. Vive. Fil 1. Postremos tua
Pietas in orbes exeat. Fil. 2 Nomen tuum
Esse pietatis nomen addiscat Tagus.
Sosa: Verum est. latente fraudium immunem dolo
Se comprobavit. Magna maiestas viro,
Sed maior intus animus infractam satis
Fidem probavit. Iacta sed tandem alea
Citat morantes Ite progenies mea,
Matris levamen, dulce solamen Patris.

CHORUS. Fortunae Epitasis. Genius Sosae Fortunam fugit. Allicitur ab Avaritia, et capitur.

Pars Prima. Genius Sosae. Fortuna. Avaritia. Timor.

Timor. Fuge, fuge: cladi destinat
Fortuna te sinistra.
Genius. Quo fugio? quae me protegent
Sat conditum tenebrae?
Fort. et Avar. Frustra latebris abderis,
Fortuna vincit Argum.
Videris: exi: Genius. Tutius
Sepelite me tenebrae.
Fortun. Videris: exi. Segnibus
Moras moris maritas?


page 26, image: s042

Avaritia. Morare? fraudes instruam.
En aureas catenas.
Genius. Felicitatis lux micat.
Timor. Est umbra faustitatis.
Genius. Beatitas! Timor. Cave! cave!
Genius. Felicitas. Timor. Caveto.
Fort. et Avar. Habet! tenetur. aureis
Sunt vincula in catenis.
Pars Secunda.
Genius solus Captus gemit.
Heu me! tenemur. aureis
Sunt vincula in catenis.
Non est corusco torquium
Beatitas in auro.
Piscatus Indi vortices,
Gangetidosque vitrum,
Damnum procellis extuli.
Mersi beatitatem.
Frustra latentis pallidus
Fossor beatitatis,
Profunda terrae viscera
Ligone pervagaris.
Non montibus Gangeticis
Felicitas sepulta est.
Sonante nulla volvitur
Felicitas procella,
Si quod per undas volvitur
Aurum, fugit per undas:
Frustra sequere. Montibus
Si quod latet sepultum,


page 27, image: s043

Est mortuum: si hoc erues,
Animi erues Mephitim.
Rebus colorem defluum
Mortale tolle vulgus.
Torques honoris, in animi
Sors vinculum recudit.
Pars Tertia. Captivus abripitur.
Timor. Fuge, Fuge! Genius. Teneor.
Timor. Fuge, fuge!
Genius. Fugam vetant catenae.
Fort. et Avar. Procede sortis victima.
Genius. Quo me cruenta raptas?
Fort. et Avar. Ad victimantem acinacem,
Secespitam et secures.
Genius. Heu! quem cruenta pallidi
Libido tangit auri,
Hoc disce mecum: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes, et laqueos.

ACTUS III.

SCENA PRIMA. Ad oram S. Spiritus deveniunt Lusitani. Sosa. Eleonora. Filii. Marchesius. Vasaeus.

Sosa. POst maria tot lustrata, quae toto procul
Eiecta mundo iuvenis aurato dies
Prospectat ortu, sortis humanae vices


page 28, image: s044

Acti per omnes venimus, qua se levat
Suave nomen Spiritus Sancti plaga.
Eleon. O suavitati nominis utinam pares
Alat ipsa mores terra! Fil 1. Mi pater quies
Qua sede dabitur? debitum officium pedes
Iam destituro viribus lassi negant.
Fil. 2 Hic aegra pono membra mi Pater, negat
Infirmus animam spiritus Sosa. Superi! malum
Et hoc tueri cogor? Infelix Pater!
Quod nil meis prodesse, nec tristes queam
Levare casus! O mihi luce hac magis
Dilecta proles; nostra quemcumque exitum
Habitura sors est, pectore invicto pati
Assuesce: sera quamlibet, dabitur tamen
Sedes quieti. Fil. 1. Cur male relicti Caphres,
Piique blandae Regis elusae preces?
Quae nunc latebrae, quis locus miseros teget?
Eleon. Mi nate, tenuis restat in tectum via,
Comitare patrem. Sosa. Nate, quem tanta est mihi
Genuisse, tristis sarcina in humeros subi.
O fida socii pectora, et mecum malis
Exercitata nobilis Tagi indoles,
Si quem parentis tangit infausti dolor;
Auxilia nato praestet. Eleo. Ah! humeros dolor
Suppone natis. pondus acceptum sinus
Accede fili. March. Mitte, quam nati tui
Sollicita coniux Principis curam geris.
Eleon Facilis mei iactura.
Sosa. Macte animo! meam
Agnosco nunc te coniugem.
March, Nate, o meos


page 29, image: s045

Humeros subito. Sosa. Ista spolia Orientis fero,
Isthaec secundo Marte defensa Dio
Spolia supersunt. Eleo. Magne Regnator poli
Miserere tandem, vultu et afflictam vide
Gentem sereno! parce, per si quid tibi
In Lusitana gente gratum unquam fuit!
Sosa. I prae Vasaee, praesidi si quid super
Caelum reservat, fundet auxilio crucis.
Vasaeus. O crux salutis an chora,
Spes una naufragorum.
Tot verberati fluctibus
Fatiscimus sub ictu.
Per tot sali pericula
Per tot soli furores
Raptamur, agimur, volvimur,
Simulacra viva mortis.
O crux salutis anchora
Spes una naufragorum,
Ni sustines, spes concidit,
Demergitur carina.

SCENA SECUNDA Sosa cum suis invaditur a Manipulo Barbarorum.

Filius 1. Quae monstra genitor?
Sosa. Nate, quid monstri vides?
Fil. 2. Fuge mater, heu fuge.
Eleon. Nate, quas larvas times?
Fil. 2. Suprema generi fulsit haec nostro dies.
Fil. 1. Pater, ad tyrannos venimus.


page 30, image: s046

Sosa. Nati, heu! patris
Miseranda cura? quot mihi eripiunt neces
Pectus paternum? quem diem miser horrui,
Adest profecto rebus extremus meis.
Quo terga vertam? nostra iam metus mala
Vicere cunctos. Video perniciem mihi,
Et imminentem coniugi, ac natis necem.
Maesti parentis unicus, nati, timor,
Et casta thalami socia, securas specus
Hic in latebras oscitat. Dignum viro
Vos bellicoso capite consilium, et manum.
Placetne ferro obstare venienti? Omnes. Placet.
Sosa. Et barbarorum pellere furorem?
Omnes. Placet.
Mar, Sunt paria nobis arma, sunt pares maus.
Cald. Una est peri clis reliqua superandis via,
Repellere armis arma, vires viribus,
Manutque manibus Bar. 1. Paria pectoribus viri.
Aptate nervis spicula. Sosa. Hic si unquam viri.
Barbar. Ibera pestis, dedecus mundi ultimum,
Imbelle Lusitaniae vulgus; tuo
Nudum propino vertici telum. Sosa Tuum
Nostro hauriendum sanguinem ferro dico.
Barb. 1. O sol diurne, quaeque vigilantes choros
Triformis Hecate argenteo vultu praeis,
Haec praeteritis scelera? Tartessum tibi
Rursum propino sanguinem. Sosa. Rursum tuum
Lupis propino. Bar. 1 Ruite properate impetum.
Eleo. Miseros ab alto Rector o Superum aspice.
Sosa. Hac parte, et illa sustine infestam globo
Denso cohortem. Ba. 1. Totus in pugnam evola.


page 31, image: s047

Eleo. Spes una rebus Virgo desertis veni!
Fil. 1 Quamvis per ossa serpat exsanguis metus,
Diuturniores nescit in moras tamen
Amor latere. mente natorum est nefas
Excidere patres: ignis occulti calor,
Etiam timore pectus oppressum excitat.
Comitare fratrem frater, et natos parens.
O parce: Fil. 2. Parce.
Eleon. Parce, per tui precor
Regis salutem: supplicem mitis rogo
Ne sperne Matrem. Si sitis ferri, nisi
Sisti potest cruore, feminea cadet
Cervix in ictum mollior. Bar. 1. Sistunt preces,
Et arma nondum visa percellunt fibras.
Sosa. Quid agimus? avocandus est armis puer
Ne quid tenellum peccet in amorem furor.
Sosa. O Nate! Fil. 2. Genitor
Sosa. Socia genialis thori.
Fil. 1. Ignosce Genitori.
Sosa. O mei generis decus!
Bar. 1. Mittantur arma: vincimur. Vestrae vigor
Infractus ille mentis, et vultus color
Fero cientis tela refringit manus.
Sosa. Mittantur arma, si prius dictis fidem
Iuratis. Barb. 1. Irin, Numen insessu premens,
Caelumque testis. Sosa. Arma mittantur manu.
Barb. 1. Salvete tenera nobilis Tagi indoles.
Iubar illud oris, plenus illecebris amor
Nostra involavit arma. Magnanimae notas
Spectate comites Indolis. Sed ne mora
Dies trahatur, ultima gentem Tagi


page 32, image: s048

Adesse ripa, cuius in vultu decor
Simul et venustas spiret, ad Regem refer.
Sosa. Si mihi disertus ore facundo eloqui
Manaret amnis, impares meritis tuis
Grates referrem. Si tamen vestras lubet,
Audite grates. debiti cantus sonent.

RECREATIO.

Gens nigra vultu,
Amica cultu,
Gens grata Lusitaniae.
Miseros amatis,
Pressos levatis,
Gens grata Lusitaniae.
Nox est fugata,
Dies renata
Vestri favoris gratia.
Sed nox doloris,
Dies amoris,
Vestri favoris gratia.
Barb. 1. Ut mollis auri cantuum illusit sonus!
Sed illa volucris aemula canentis fides
Arridet usque. Sosa. Turbine implexo date
Ridere tot a plectra. Barb. 1. Iungatis choros.
(Musica barbaros recreant.)
Bar. 1. Satis est propinquo nemoris umbrosi diem
Lenite senio; regios nutus ferens
Dum redeat urbe nuntius. Sosa. Regis favor
A nemoris umbris, Regii in amoris diem
Nos evocabit. Barb. 1. Pronus afflictos levat.
Succede nemori: Sirius calor iubet.


page 33, image: s049

At tu propinqua civium interitum refer
Venire clade; si Lares salvos velit,
Deosque patrios, coniuges, natos, focos,
Metus propinquos urbis ingressu arceat.

SCENA TERTIA. Regi Barbaro adventus Sosae nuntiatur. Nuntius. Rex.

Nuntius. Hostile fines agmen Orientis metu
Premit propinquo. Rex. Nomen et patriam refer
Venientis irae. Nunc. Novus extremo Sosa
Gange, ac Ibero, robore, et ferro gravis.
Fortique comitum latera succinctus manu.
Rex. Infestus ille tela in occasum rotat
Potentis urbis? Nunc. Pectore et manu micae
Animosa virtus: ira virtutem adiuvat.
In te suprema patriae incumbit salus.
Rex. Quid otia nimis segnia furores trahunt?
Scelus anteverte, ne quiescentem occupet.
Ibo, et furori primus obtendam caput,
Armisque pectus. Siste. Non cautum Ducem
Inopina saepe damna momento premunt.
Volvimur eodem, dextera adversus pari
Mars reprimendus. Tardius iacta gravius
Ferit sagitta. exerrat in praeceps furor,
Si frena laxat, Siste, meditemur dolos.
Excutere telis arma si tentas, pari
Vim vi retundent. Si irruo, non obruo.
Et hinc sinistro sortis afflatu metus,
Et inde fertur: sive venientum agmina


page 34, image: s050

Propino telis, sive subeuntes larem
Oculo benigno specto, discrimen coquo.
Moriantur: ite, patriae si quem salus
Amorque tangit. Ibimus laeti in necem.
Dummodo cadentes hostium cadens globus
Sua ruina condat: hic tumulus placet.
Sed ira fraudes induat. Magnum bonum est,
Simulata virtus tecta iam pietas dolis
Arridet animo. fronte dum ficta suas
Fraus mima partes sustinet; bullit nigro
Sub corde livor, ira, furiarum manus,
Et styx, et orcus omnis, et barathrum fremit.
Inventa fraus est; parta, iam parta ultio est,
Subire divo prosimas caelo domos;
Regis penates, artis annosae lares
Quicumque poscit; urbis augustae inclitas
Turres remoto Martis incessu colat;
Deponat arma; pacis in patriam venit:
Ulterius arma ferre lex gentis vetat.
Ubi ponet arma; pacis excipiam sinu.
Quem nempe Erinys obsidet, et ultrix quatit
Megaera flagro. Tacitus interea dolus
Eventa rerum spectet, et sagax suas
Tumultuoso ne quid exerrem impetu
Disponat artes fraudium, et fraudem tegat.

SCENA QUARTA. Sosa arma Barbaro Regi mittit. Nuntius. Barbari. sosa cum suis.

Nuntius. Hactenus eundi libera armatis fuit


page 35, image: s051

Per tesqua venia; iussa nunc Regis vetant
Ulterius arma ferre. Vel gradum refer,
Vel arma pone infesta. Sosa. Vel gradum refer
Vel arma pone infesta. Lusiadum manus
Quid parva possit? Nunc Ire si ulterius libet,
Patent amica cuncta; suspectus tamen
Violens in armis civibus nostris Sosa est.
Ma. Parva cohorte mille terrentur? Nu. Novum
Nobis timendos fecit armorum genus.
Sosa. Anceps timore, vota quo dubium ferant,
Agor, speique quidquid est super, metu
Miscetur: Arma Marchesi, et Martis notas
Posuisse suades? Mar. Arma nos frustra tegent,
Cald. Nec protegenda viribus nostra est salus.
Precibus agamus. Eleon. Arma depones Sosa?
Depone natos, coniugem, socios, Sosam;
Victima furori barbarae gentis damur.
Vas. Si sit cadendum, viribus minor cadet;
Nec arma prosunt. Eleo. Arma si metuunt sat est;
Sperare tantum possumus quantum timent.
Arma precor, arma sobolis auxilio tene.
Ma. Auxilia lenta quaerimus. Em. Fil. Prolis pater,
Charaeque matris vertitur in armis salus.
Arma, pater, arma Matris auxilio tene:
Eleon, Site tuorum tangit affectus Sosa,
Gravemque pronis rebus in lapsum studes
Tuere natos: arma quam diu geris
Sperare donas; arma cum ponis, iubes
Spes exulare. Em. Fil. Genitor in manu tua
Nostram salutem condimus. Quamquam patre
Iubente natos dedecet metus, tamen


page 36, image: s052

Exsistit ultro corde labefacto pavor.
Barb. Age arma pone, non vacat vanis diem
Mactare verbis; rumpe suspectas moras:
Officia lenta regium in graves citant
Animum furores. Sosa. Tempori cedam. Cal. Via
Haec una restat brevia per compendia
Salutem emendi. Ma. Cede El. Quam metuo, ut tibi
Quidquam supremo tempore hic prosit labor.
Tenuisse cupies arma, quae properas dare.
Va. Triste ominari parce. Rex quidquid iubet,
Necessitatis iura praesentis quoque
Leonora poscunt. El. Nostra quam fragili salus
Commissa ligno est! maius extremo tumet
Metu periclum, bullit in fluctus mare,
Strident procellae, mugit adverso Notus
Aquilone pulsus, nubit Oceano polus,
Et tu relicto fluctuas clavo? fretum
Emoliuntur Aeoli insanus chorus;
Et robur addis Aeolo? antennae gemunt;
Ventoque vires sufficis? cedo malis.
Nil femina audet, So. Lacrimas tantae preci
Darent vel hostes, cogimur tamen ultimae
Necessitatis lege. Barb. 1. Quid dubio moras
Sermone trahitis? tesqua regressis patent,
Domus ferarum: at arma si ponas, patent
Potentis urbis cardines. Mar. Mitis dedit
Exempla mentis barbarus nuper Caphrae
Monarcha gentis. Ele. Quo trahis coniux, eo.
Sosa. Deliberatum est. arma Gradivi notas,
Omnemque Martem pono: securum iubet
Amica Regis gratia, et gentis favor.


page 37, image: s053

Mar. Nil est timendum; pacis in patria sumus.
Cald. Accipite Martis arma, queis nuper Dio
Asserta paci, totque Lusiadum globi
Sceptro rebelles poplite didicerunt Tagum
Curvo vereri. Sosa. Regio imperio Sosa
Parere promptus arma depono. Barb. 1. Pedes
Succinge pennis Aeoli, moram increpa,
Oculisque primus regiis arma exhibe,
Nos lentiore ruta permensi gradu
Gradus sequemur. So. Sequimur ad nutum, praei.

CHORUS. Fortunae Catastasis.

Pars prima. Fortuna Genium Sosae Miseriae tradit. Haec iubet eum molem Sisyphi rotare. fortuna. Miseria. Genius.

Fort. Miseria! Miseria! excipe
Sinu tuum clientem.
Genius. Eheu! Miseria. Theatrum vertitur
Sortis, movente nullo.
Fort. Miseria quid agis? Sisyphi
Iube rotare molem.
Mis. Gyra laborem Sisyphi,
Genius. Succumbo ponderi impar
Faciles ab alto labimur.
Sed sublevamur aegre.
Quo, quo! M. et F. Revolve. G. Lubrica
Quam sunt theatra sortis.
Revolve! Siste. vertitur.
Sors non habet quietem.


page 38, image: s054

Pars secunda. Genius moli obnixus docet Fortunam non quiescere.

Modicam labori lubrico
Concede sors quietem.
O nexa rebus Vanitas!
O vanitatis umbra!
O quisnam avari tormina
Exploret, et catastas?
Rotamur, agimur, volvimur
Ab otio ad labores.
Avare placidus atria
Somnus, quiesque vitant
Emptique tot doloribus
Subeunt novi dolores.
Quid damna prosunt noctium,
Aut quid labor diei?
Haec poena avaros corripit,
Semper sitire plura.
Curae voraces exedunt,
Trudit dolor dolorem:
Unusque si reciditur,
Repullulat secundus:
Ut Hydra, vel Tytii iecur
Pereundo saepe crescit:
Et cum voratur, tum fami
Sese parat sequenti.
Haec poena avaros corripit,
Numquam assequi quod optant.


page 39, image: s055

Pars tertia. Curis infestatur.
Fort. et Mis. Curae voraces vultures!
Et pectorum catastae!
Genius. Eheu! dolor doloribus
Succedit. Mis. His avari
Iuste premuntur legibus:
Non assequi quod optant,
Omnes. Lex haec avarum corripit;
Non assequi quod optat.

ACTUS IV.

SCENA PRIMA. Sosa a Rege Barbaro simulata benevolentia excipitur. Rex. Sosa cum suis.

Rex. IAm capta sese retibus miscet fera,
Venabulumque sponte venantum induit.
Et ipse, et una gentis invisae comes
Plagis tenetur. Anime, quid frenos premis?
Simuletur ira, tempori aptari decet.
Quamvis timentis vix sciat furor tegi,
Tamen tegatur. tutius saevit furor
Amore tectus: odia vindictae locum
Professa perdunt. aspice ut multo gravis
Squalore vultus umbra vix hominis tegat.
Heroa gentis capita Lusiadae, mari


page 40, image: s056

Iactata turba, tabula collectae tatis
Vos tandem arena sistit, et portu beat.
Subite portum pectoris; tuti meo
Pendete collo, placida quo sedet quies,
Quem saevientis ita non turba Noti,
Nec Terriquassi Regis alternus furor.
Sosa. Unice cadentis lucis assertor mei
Tutela capitis. Rex. Supplicem a genibus manum
Aufer, meosque potius amplexus pete.
Et vos reliquiae naufragae magnae domus
Parvi clientes, dulce solamen Patris,
Maestaeque Matris gaudium; Iuvenes meo
Pendete collo. Laudis hinc nostrae seges
Crescet, dedisse naufrago sedem Sosae.
Eleon. Rex paria superi pretia pro tantis tibi
Meritis rependant. Sosa. Gratiae tuae trahunt,
Sequimur trahentem. Rex. Famula servorum manus
Tardas citatis demite obsequiis moras;
Ornetur altum columen, et turbae capax
Immane tectum spatia diffusae domus
Arcanae retegat, cuius auratae trabes
Sudare marmor onere peregrino docent.
O multa pelago, muta sitienti solo
Perpesse Princeps! Teneo bellacem manum,
Et Martialis capitis augustum iubar
Datum est videre! fulminis tortas tui
Nuper procellas trepidus, et capite minor
Dione metuit Aethiops: hinc te super
Caerulea ponti regna, terrarum super
Spatia, curuli nube subvectum polo


page 41, image: s057

Miscere fama visa: nos tantum Ducem
Vidisse, multum; plurimum tamen iuvat
Opem tulisse. Sosa. Censui adscriptum tuae
Laudis nepotum id sera posteritas canet,
Iacuisse nosmet ludicrae sortis pilam,
Per te stetisse rursus: et quisquis mea
De gente surget nobilis ab avo nepos,
Trahere a favore sanguinem tuo sciet.
Cal. Nos turba vilis, triste ludentis iocus
Soli, salique: cuius in tumulum Tethys
Laxavit ora saepe, quam torvo Leo
Sepelire rictu nisus est, cui et Tigris
Ferocientis oris in rabie ultimum
Tumulum paravit, pacis in avitae sinu
Tandem sedemus. Rex. Vecta puniceis volet
Laetitia bigis: obviam occursu cohors
Tenera salutem patrio ritu paret,
S. Rex magne grates, digne qui mundum regas.
Fil. uterque. Rex magne grates, digne qui mundum regas
Mar. Auguste Princeps, digne qui vastum rotes
Aeternus orbem; maior optatis fuit
Gratia, verendam dexteram Regis semel
Tetigisse labris; quando nunc aulae iubes
Nobis patere cardines, tuae simul
Arcana reseras mentis. Intueor doli
Immune pectus. gratiis cultam domum,
Sedem favoris. Rex. Ite, iam fores patent,
Simul subite pectus, et Regis lares.
Tigridis ut iras innocens agnus subit.


page 42, image: s058

SCENA SECUNDA. Rex suos per insidias disponit.

Rex. Res est sub ictu, venit in plagas fera.
Ades ense prompte miles, officio impiger,
Manuque firmus; certus odiorum ordinem
Dispone mecum. fronte simulata iuvet
Texisse fraudes; pars in obsequium Duci
Impende curas, arma pars forti cape
Peregrina dextra; tela sepositos petunt
In vulnus hostes, ensis affinem ferit,
Ensis ab Iberis proprium in vulnus datus.
Recipiat enses hostis, ut calidos suo
Cruore foedet. Surgite, infraudes voco.
Hinc in latebras ferte furtivi gradum,
Hinc excubate. laeta festivos agat
Choros iuventus. Editor festi prope
Spectator adero: mox ubi pulsa dabo
Tellure signum, fida Gradivi manus
Erumpe latebris. irrue in scenam ocius,
Chalybemque stringe patriae ultorem tuae;
Expelle regno monstra, quae nostros metu
Animos flagellant: praeda, quae remanet, tua est.
Sed tege silendo foedus arcanum doli,
Dum te latebris evocet coeptus chorus.

SCENA TERTIA. Mater filios, filii Matrem solantur. Eleonora. Emanuel. Didacus, Filii

Eleon. In quas voluti filii aerumnas gravem
Vix trahimus animam! finis alterius mali


page 43, image: s059

Gradus est sequentis: nostra dominatu premit
Capita Tyrannus: sortis inimicae furor
Saevit, iocatur, ludit, illudit, necat.
Aliquando tandem saeva fortunae manus
Iram refringes: tuque, qui facili venis
In supplicantum vota subsidio Deus,
Eripe furori: nam quid afflictas malis
Animas moraris? quid malo longo breve
Negas sepulchrum? damna quae miseri putant,
Sunt vota nobis. cladibus tamen decet
Animo subesse: finge te damnis parem
Genuina proles. Em. Nube quas densa minas
Texit pavoris ira Fortunae, gravi
Elisit ictu: pulsa tempestas diem
Sereniorem protulit. Eleon. Nullus dies
Sine nube lucet. quando moritura face
Incuret atrum noctis umbrosae sinum
Permensus orbem Cynthius, lauda diem,
Didac. Fessos quietus Regis excepit sinus,
Post damna blanda pacis optatae quies:
Post maria portus, post tenebrosam picem
Noctis, serenum Cynthii Orientis iubar.
Eleo. Quis portus, aut quod pacis exottae iubar?
Didac. Quod rex propinat. Eman. Vehitur in portu ratis
Nostrae salutis. Eleo. Saepe ludentem ratem
Ad saxa torquet aura, quae placide vehit.
Eman. Sperare Mater nuperi Regis fides
Meliora mandat. El. Arma, quae incautus pater
Concessit ultro barbaro Regi, fidem
Non pollicentur. Did. Arma quid Regem iuvent?


page 44, image: s060

El. Laesisse voluit, arma qui petiit prior.
Ema. Meliora spondet comis affatus, modus,
Orisque blandi Charites, oculorum iocus.
Eleo. Mendace nempe toxicum scypho datur,
Mihi pectus arma rapta sollicitant metu.
Eman. Pietas inermes esse securos iubet,
Vix inter arma tuta: cum metuit, fidem
Servare nescit barbarus; dempto metu
Mente pietatem combibit quamdiu pares
Faciunt timendos arma, in ambiguo est salus.
Eleo. Quamdiu timendos arma fecerunt, salus
Aliqua micabat certior propria a manu;
Nunc ab aliena dextera in stipem venit.
Didac. Felicitatem quaerimus, sive haec stipe
Seu merce veniat, veniet optanti gregi.
Eleon. Praesagus utinam semet errore in suo
Illudat animus! arma sed pectus vorant,
Arma data Regi barbaro. sed si metus
Errore ludor, proderit, nati, tamen
Mentem paratam gerere supremis malis.
Didac. Praecepta teneo Mater, et menti insero.
Em. His obsequentem commodo mentem parens.

Scena quarta. Rex ex insidiis Sosam invadit, expellit. Rex. Sosa cum suis.

Rex. Excogitatae fraudis instructus locus,
Parata scena est Iste nunc labor manet,
Exserere foetos fraude numerosa sinus.
Talenta quando regia, et rutili grave


page 45, image: s061

Gangis tributum nostra depositum tegunt
Tecta advocetur: Editor scenam instruo.
Animis adeste, macte virtute o viri;
Tantum favetis patriae, quantum novis
Monstris nocetis. patrio quantum lare
Abesse quisque busta Lusiadum petit;
Tantum repellat. Agite; succedit fera,
Vultu dolus tegatur. Hesperii Sosa
Decus triumphi, Phoebus in laetum diem
Explicuit aurum crinium, et parem meo
Scenam theatro, gestit explicito tuae,
Meaeque gentis gaudium, et Iuvenum choros
Spectare vultu: dabimus in votum choros.
Sos. Mitte ista princeps studia, quae praesens dies,
Nec res, nec usus poscit, aut miser Sosa.
Rex. Mittantur ista: Serviani Scenae choris:
Age laeta misce turba saliares iocos.
fit Saltus.
Rex, Ad arma miles, arma res, tempus vocat.
Exigite regno monstra terrarum luem,
Pallentis Orci filios, pestem soli,
Caelique virus. So. Parce. Rex Quid genua tenes?
Removete miles. Didac. Parce:
Eman. Mi genitor iuva.
Eleon. Miserere Princeps.
Rex. Tartari extremi lues.
Sosa. Per si quid astris, si quid est carum solo!
Rex. Quid spes inanes corde decepto foves?
Non audiere. Verba meliorum audio.
Eleon. O Magne Princeps.


page 46, image: s062

Rex. Principis nomen vocas?
Eleo. Miseris benignum.
Rex. Vestra quod dirum facit
Perfidia. Didac. Parvo sanguini.
Eman. Innocuo patri.
March. proli tenellae parce.
Rex. quam vestris dolis
Pridem imbuistis? Cald. Innocens femina.
Rex Sosae est;
Est Lusitana. Sosa. Stemma per Regis precor.
Re. Frustra. Vas. Per arcem mentis excelsam tuae.
Rex. Nolo. Cald. Per animi sceptra
Rex. Nolo. Sosa. per tuos
Olim nepotes. Re Nolo. El. Per Regis manum.
Rex. Nolo. Em. Per altum Regiae frontis iubar.
Rex. Nolo. Didac. Per astra.
Rex. Scelere quae pridem tuus
Pater impiavit? nolo. Sosa. Per Regis pium,
Clemensque nomen. Re Nolo. Quid frustra prece
Tentatis aures? Ite, feralem luem
Exigite ferro. Sosa. Finibus regni procul
Si nos repellis, arca miserorum unicum
Saltem levamen detur. Rex. Hoc nolo quoque:
Praedam arca nostro militi optatam dabit.
Saevite. El. Saltem pignori parce! o scelus!
Sos. O cara patri pignora. Vas. O factum impium!
Crudele, dirum, barbarum! Mar. aeterna dolus
Palude dignus Rex. Pestilens linguae probrum.
Bene est; revixi; pectore excedit timor,
Quem mihi cruenti generis invisi Duces
Armis ferebant. Tuta iam votum tenes


page 47, image: s063

Securitatis patria, expulsi gemunt,
Per quos timebas: desine instantem Tagi
Trepidare chalibem: teste depulsus polo est,
Quicumque in armis patriae excidium tulit.

SCENA QUINTA. Expulsorum lamenta. Sosa cum suis.

Chorus. Eheu quanto turbine nostras
Lubrica versat fortuna vices.
Sosa. Hic insolitis flebile carmen
It erate modis, memores lapsae
Toties sortis. Chor. Mersa profundo
Pectora luctu geniale vetant
Fundere carmen. Sosa. Repete assuetas
Turba querelas. Haec hora tuos
Patitur luctus. Chor. Per tam variae
Taedia sortis saepe petitam
Prosperitatem nusquam aspicimus.
Timido luces, trepido noctes
Gemitu implemus. Quando illa dies
Ultima nobis sesta, rotanti
Sorti extremam proferet horam!
M. Miserande Princeps, quo vagum?
Vas. Instant timores, urget a tergo furor,
Nec ulla spes a fronte melioris micat
Usquam salutis, Fata sic miseros premunt.
Sos. Quid huic malorum accedere aerumnae potest?
Periit vetustae gloriae augustus dies,
Rebusque raptis omnibus, spes unica,
Arma periere: tu quoque extremus peris,


page 48, image: s064

Si qui petivit saepius, novo potest
Perire casu. Eleo. Patria! Tartessi vada.
O male relicta patria! quis nunc me Tago
Vivam reponat? Sos. Nulla sine gemitu dies
Nascetur unquam! nulla sine fletu cadet!
Habet hoc severae sortis incertus favor,
Variis paratus casibus casu interit.
Mar. Numquamne Divi luce tranquilla frui
Miseris licebit! ulla nec spes est, fore
Maeroris ante limitem, quam funeris!
Vas. Sed reliqua late temperant vices mala,
Tandemque cessat ira, quae diu fremit.
Hiemem sequentis gaudia aestatis premunt;
Nimbosque Phoebus; Caspii cessat maris
Tyrannus aestus; ponit Orion minas,
Et contumacis Aeoli furor cadit:
Unus doloris, unus hic sortis furor.
Numquam remittit. Vulnus insanabile!
Quod una fecit, altera accumulat dies.
Cald. Fortuna saeva, fortibus semper viris
Noverca, quidquid rapere potuisti Sosae,
Rapuisse cerno. Sos. Solus at post tot mala
Mihimet supersum: quin novercalem exeris
In me furorem? tolle me: si sum meus,
Plurima supersunt, quae tuam effugiunt manum.
Me tolle, tortae victima hic cadam faci!
Did. O care genitor. Sos. Linquite o nati suo
Patrem perire funere. Em. O miserae pater
Spes una prolis! El. Quid agis? aut quis te dolor
Trahit in furores? So. Columen afflictae domus,
O casta coniux; lumen exstincti patris,


page 49, image: s065

O chara soboles! frusta naufragii mei
Miseranda socii turba: vel sic vos tamen
Posse intueri maximum est Sosae bonum.
Hic imminente rupe ubi specus oscitat
Iterate fletus: flere nunc tantum iuvat.
Nil est perenne; labimur
Premente sortis ictu.
Fortuna versat aleam,
Iactamur, et rotamur
A sole honoris in mare
Delabimur doloris.
Sed Sol cadens in aequora
Moriente nocte surgit;
Sors nostra solum pertinax
Non erigit lacertos.
Nil est perenne: labimur
Premente sortis ictu.
Sosa. Succede rupi, planctibus
Nostris patet caverna.

CHORUS. Fortunae Catastrophe. Fortuna et Miseria.

Pars prima. Genius in catastam agitur.

Fort. et Mis. Vertite theatrum, vertite:
Catastrophen paramus.
Sortis ministrae demite
Ostrumque, fasciamque,
Multum sub illa fascia,
Multum latet malorum.


page 50, image: s066

Ut est in auro toxicum,
Aut anguis est in herba:
Sic crusta fortis aurea
Multum tegi malorum.
Demite colorem defluum
Ostrique, fasciaeque.

Pars secunda.

Ne fide Marti: littera
A morte distat una.
Ne crede pomi cortici,
Mors serpit in medullis.
Sub purpura, sub murice
Latuit imago mortis.
Sub aurea, sub laurea
Angues latent corona.
Sic Scena fortis vertitur.
In exitu id patebit.
Multa obteguntur, quae dies
Olim recludet unus.
A nucleo, non cortice
Nucem aestimate posthac;
Cum dat rosas, satellites
Sors obtegit mucrones:
Auto venena contegit,
Cum massicum propinat.
Occasui nubes parat,
Cum dat serenitatem.
Sub blandientis aequore
Frontis sedet Tyrannis.
Crudelitas in risibus,
Et in iocis furores.


page 51, image: s067

Ne side sorti: decipit;
Te deprimit levando.
Felicitas sequentium
Est ansa tot malorum.
Pars Tertia.
Fort. Sic ludimus. Mis. Sic ludimur.
Fort. Roto cuncta. Mis. nos rotamur.
Fort. Promitto Solem. Mis. Nubila
Solem brevem sequuntur.
Felicitas sequentium
Est ansa tot malorum.
Fort. Imo Parens sum. Mis. Novimus.
Te sum parente nata.
Me non amatis Miseriam?
Matrem cavete sortem.

ACTUS V.

SCENA PRIMA. Invaditur ab Aethiopibus Sosa: Diffugiunt socii. Sosa cum suis. Aethiopes.

Mar. Periimus o Calderia! praecipita fugam.
Periimus! urget hostis. ah dixi parum.
Furiatus urget orcus. Cal. In fugam Sosa
Converte gressus; omnis in fuga est salus.
I profuge: quaere, si quid abscissum solo
Natura vomuit; nullus in terra amplius


page 52, image: s068

Tuo tegendo vertici locus patet.
Sos. Heu liberorum sanguinem! di. Iuva o pater.
Sos. Leonora Tigribus pabulum hoc uteri decus
Mater tulisti! liberos genui pater
Feris vorandos! Saeve dominator freti
In nos profunde monstra caerulei maris,
Et rigida quidquid infimo Tethys sinu
In fata gestat. Ema. Rursus o pater, fera
Monstra in ruinam tela distringunt. Did. Neci
Mater paramur alteri. Eleo. Tandem venit
Toties cupidus mortis extremae dies.
Vas. Fuge Sosa peltas hostium. hic fuga decet
Consulere rebus, nulla dum superest salus.
Barb. I. Perime, trucida.
March. fuge, fuge in latebras Sosa.
Barb. II. Perime, trucida. Eleon. Perime.
Sosa. Sed natis patens
Patrique parce. Eleo. Perime.
Barb. I. Capientem improbo
Lacessit ore capta? El. Cui lucrum est mori,
Lacessere hostem capta capientem potest.
O mors doloris una solamen mali!
O mors doloris una relevandi modus!
Confugimus ad te, dande placatos sinus.
Transadige ferro pectus. Bar. In mortem ruis
Pertaesa vitae? Vive, cui vita est malum,
Fatumque votum. Morte qui poenam exigit,
Nescit Tyrannus esse: cupienti mori
Concede vitam: vivere volentem neca.
Sosa. In haec reservor? astra vos saltem Sosam
Respicite. Ba. Ferro spiritum inimicum exspues.


page 53, image: s069

Sosa. Inermis hostis esse non potest Sosa.
Barb. Inermis arma fraudium gerit Sosa.
El. Perimite; cupimus: Sola mors votum meum est:
Celerare sueti funera, quid agitis moras?
Barb. Non morte ut una funerem, moras traho.
El. Mors una tantum perimet: en pectus patet
Magno paratum vulneri; ferrum imprime,
Ut male morantem spiritum tandem exprimas.
So. Quo quo innocentes filios? Di. Pater! Pater!
Em. Iuva innocentes o pater! Ba In altos trahe
Nemoris recessus. Sos. Socia Lusiadum manus
Sosa relicto profugis? Barb. Abripite ocius:
Deripite tergo, quidquid extrema super
A sorte restat. Eleo. Barbare, et vitam rape.
Sosa. O aestuantis lacera fortunae pila!
Semel profecto premere felices Deus
Cum coepit, urget: hos habent magna exitus.
Barb. Deripite spolia, iuris est vestri Sosa.

SCENA SECUNDA. Fugaces socii redeunt. Vasaeus. Calderia. Marchesius.

Vasae. Imbellis anime! gentis in probrum tuae
Prodite Vasaee, siste: trepidantem retro
Gradum revolve, qua tenebrosis nemus
Gemitum cavernis gentis Hesperiae premit.
Comes pudende! tumida per maris freta,
Per aestuantes morte caerulea vias,
Per tesqua caelis obvia, audaci polis
Minata rupe culmina, et arenas cane
Aestiva adustas semper infesto Sosae


page 54, image: s070

Fato obstitisti, victus extremo malo
Fugisse gaudes? praestiti officii piget?
Redi Vasaee! pabulum feris datos
Redime Sodales si licet; sinon licet
Forsan perire funere licebit pari.
Pulchrum est cadente comite, pro comite parem
Ambire mortem. Siste iam fugae est satis;
Redi Vasaee, teque pietati refer
Male derelictae: vidit imbellem dies,
Cernat animosum.
Cal. Quo meas lacrimas feram?
Ubi has tenacis exspuam vitae moras.
Ubi Sosa? Coniux, liberi? an morti dati
Saevo leoni pabulum, aut Tigri iacent?
Vas. Imbelle, vecors, turpe, et infandum caput,
Et par Vasaeo Marchesi; nulla satis
Scelus eluendum morte! quid anhelum fuga
Praecipite adurges spiritum? fuga prior
Si lapsus animi excordis exemplum dedi,
Prior reverto: sequere redeuntem, prius
Timidum secutus. Ma. Vah pudor! fortis vigor
Hic ille mentis? nulla, dicebam, tuo
Me latere vis avellet. Exemplo fides
Isto probatur? anime si vivis, tibi
Si per calentes gutta Tartessi meat
Venas cruoris; redde subductam fidem.
Non est virile terga fortunae dare.
Te redde socio: saepe sublimes facit
Ruina mentes: casus attollit viros.
Redeamus anime: cumque moriendum semel,
Moriamur illo, quo sosa moritur loco:


page 55, image: s071

Duce moriente commori virtus docet:
Redeamus anime.
Cald. Tesqua repetamus: datum
Miseram leonum dentibus praedam Sosam
Rictu eruamus; vel pari fato nocens
Fundatur animus: levius est probro mori,
Mar. Moriamur una, levius est fatum malo.
Cald. Aude, age Vasaee; Marchesi; faustos potest
Fortuna adhuc nos facere, miseros non potest.
Sed hem propinqua saxa lamentis sonant.

SCENA TERTIA. Conveniunt socii: deficiunt filii fame: pater abit in silvam cibum quaesiturus. Sosa cum suis.

Cald. O Sosa! Sosa. Supini, desides, et vix viri,
Ludibria turpi nostra potuistis fuga
Animare socii? Ma. Sero nunc tandem pudet!
Sed recreat animos funeris victor Sosa,
Coniux superstes, liberi erepti neci.
Sosa. Fortuna credis? detriumphatae Sosa
Domitor Dionis, ille quem senex dies
Iuvenisque cecinit gloriae prolem, Sosa
Ego sum. Timete posteri! mundi vices
Numquam stetere prosperae. quidquid potest
Semel evenire, discite exemplo meo
Semper timere Cal. Laeta sic nostris quatit
Fortuna pennas casibus; quemque edita.
Locarat arce siderum, celeri trahit
In ima lapsu. El. Rupium arentum iuga


page 56, image: s072

Inter cadendum est. melius! [(reading uncertain: page stained)] ah melius chalybs
Hausisset ima viscera. Sosa O vitae meae
Spes una coniux, liberi, et fortis comes!
Nunc, nunc recurset pectori tandem Deus
Unica salutis ara, quam vix dum prece
Tetigistis unquam. El. Sic decet miseros loqui.
Sosa. Sic facere El. decuit ante. Sosa. Nunc sero decet.
Eleon. Dilata pietas Numinis vultu procul
Reici meretur. Sosa. Ultimis pietas malit
Expressi, saepe Numen in votum trahit.
Ele. Expressa pietas, nulla pietatis nota est.
So. Sed sit doloris. El. Serus est nimium dolor.
Cum iam cadendum est. So. Aure dilatos quoque
Pius dolores patria excepit Deus.
Eleon. Excipiat ergo sceptra qui torquet poli
Lamenta nostra; sique patronam preces
Merentur aurem, morte luctantem diu
Resolvat animam: tuque quae miseros tenes
In morte vita, rumpe fatorum moras.
Lux vilis ista est, redde cupientem neci:
Mors sola portus So. Parce iam coniux precor.
El. Tyrannis est, vetare cupientem mori:
Concede mortem Numen, et vitae eripe.
March. Ignosce fatis, ne sit haec pietas scelus.
Ele. Quisquis precari funus extremum vetat,
Crudelis ille est. Sos. Interim poena est mori.
Eleo. Quando voventi venerit, donum fuit.
Vas. Remitte Princeps. El. Fuimus: hoc non est meum
Vasaee nomen: Principem pridem exuit


page 57, image: s073

Fortuna. Mar. Sed non exuit mentem advoca
Animum priorem, pectus antiquum excita:
Magno prementes pectore aerumnas doma.
Sos. Resiste; tantis in malis vinci, malum est.
Em. Destituit animus membra mi pater; fames
Erodit ossa, sanguinem exsiccat sitis.
In mortem adurget utraque, et sitis, et fames.
Breviore nuper licuit et salo, et solo
Perire fato; Victima at nondum polo
Matura visa, lucis hoc pretium tulit,
Diu interire. Sosa. Nostra dum pendet fame
Salus premente, chara sociorum cohors
Aptate fidas lugubri officio manus.
March. Utinam liceret sorte meliori tibi
Praestare faciles iussum in officium manus!
Vetuere superi! sed iuvat vel sic tamen
Potuisse miseri iussibus Sosae obsequi.
Sosa. Ego propinquo nemore postremas dapes
Fami levandae congeram: siquas tulit
Annosa glandes quercus, in cibos paro.
Non iam paratu mensa peregrino tumet,
Nec bibitur auro Bacchus, aut gemma latex,
Ex quo sinister sortis afflatus docet
Artem dolendi. discere incipio miser.
Quod evenire posse credebam iocum.
At nec rogatur aureo in scypho latex.
Sed fons negatur; nulla me Assyrii fa mes
Molestat epuli: poma vel glandes date
Amica nemora; poma vel glandes vicem
Nectaris edemus. Em. Genitor infelix! abis!
Emmanueli basium extremum apprime.


page 58, image: s074

Iam nox suprema oboritur, et dubius dies
Oberrat oculis; ferreus mortis rigor
Invadit artus. Sosa, Vindicem mortis cibum
Mi nate quaero El. Quaere; nos morti interim
Rapiemur esca; nostra iam pridem gravi
Urgetur anima spiritu; infesto gelu
Corpus rigescit: Marchesi extremum precor
Natis, mihique suffice auxilium manu.
Hic in propinquo membra ponemus specu
Numquam levanda. Quid meos retines sinus
Manusque nate? cassa praesidia occupas.
Mar. O triste nimium Principi obsequium! ultimum
Ducere in sepulchrum. Did. Poplites subter labant,
Pedemque fallit trepida dubitantem via
Eleon O nate Matri summus, ac serus dolor.
Mar Debilis anhelum spiritum pulmo trahit:
Defecit animus; lux obit, corpus solo
Exanime lapsis viribus fessum cadit.
Cald. O dulcis aetas, dulce et infelix onus!
Quid os lacerto stringis, aut vultum premis?
Propera Vasaee pendulam vitam labris
Revocare gelido latice, morientes genas
Dum sustinemus frigidi venti flabro.

SCENA QUARTA. Vasaeus solus aquam frigidam quaerit.

Succurre rupes, abditos tellus sinu
Retege liquores. Si Deus miseros vides,
Si sancta pictas vindices tangit polos,


page 59, image: s075

Totoque numen omne non caelo excidit;
Gemino patescat latere discedens humus,
Argenteoque flumine auxilium fluat.
Serimus in auras verba. quam facile cadunt,
Cum Numen urget, floreae aetatis dies!
Quam fragile fallax divitum perit bonum!
Induta rebus tutior parvis quies.
Felix secunda quisquis evectus rate
Lenocinantes mente non avida bibit
Faventis aurae Etesias. Numquam modum
Servant eundem prospera: extremus favor
Sortis, furorem sortis extremum trahit.
Ut nimius aestus solis accendit polos,
Dirasque calidis nubibus parit faces.
Aut dormiente Nereus quando iacet
Unda quietus, fluctibus sese parat;
Sic blandientis aura cum sortis favet,
Nocet. quiescit? integrat vires. iacet?
Restaurat iras. elevat? lapsum parat,
Sed bem! liquentes unda garritus citat.
Faves benignum Numen extremis malis.
O dulce manans rupe de secta liquor!
Propera medelam funeri.

SCENA ULTIMA. Lamentum ad funera. Marchesius. Calderia. Sosa.

Marchesius. - - - - o luctus graves!
Vicere nostra iam metus omnes mala,
Fortuna vires ipsa consumpsit suas;


page 60, image: s076

Nec si velit nocere, quo noceat, habet.
Cal. Miserande Princeps, luctibus sate o Sosa!
Seu tu maritus esse, seu malis Pater?
Sosa Quoscumque luctus afferes, veteres feres,
Eloquere: faciunt damna securum ultima.
Quin ipsa tanti pervicax clades mali
Siccavit oculos; quodque in extremis solet,
Periere lacrimae.
Cald. Heu! flebili letho occubant
Nati, parensque. Sosa. sequere post natos Pater,
Post occubantem coniugem Coniux Sosa.
Matura poscis fata, post omnes cades,
Fiesque generis funus extremum tui.
In hoc ferarum stabula penetravi, et nemus,
Quaesitor orbus glandium, et pomi Sosa;
In hoc beatus glandibus onustus redi
Trina ut viderem funera, et trinam necem
Viduus meorum? Sic parum fueram miser,
Nisi in dolores hic quoque extremus meos
Cumulus veniret. Vas Statuit aeterna Deus
Id lege, sors ut aspera veniret probis.
So. Sequere cadentem coniugem, et natos pater.
Dehisce terra; pande properanti viam
Manes ad imos: Uxor et nati iacent,
Uxor reposcit coniugem, nati Patrem:
Et his, et illi redde me. Virum fugis
Mors timida, fortis feminae, et pueris! fugis
Mori volentem? Solve luctantem diu
Membris adesis spiritum. Subita licet
Nunc Parca venias, tardior voto venis:
Aurem querelis commoda extremis Deus,


page 61, image: s077

Humana iusto fata qui nutu regis.
Quid innocentes parvuli in caelum rei
Peccasse valeant? Siqua debetur mihi
Scelerum expiatrix poena, de caelo tona
Nec deprecantem fulmine eliso expia:
Suspendis ignes? explico pectus: feri,
Feri volentem. Iustus aliquando dolor
Si pauca peccet, dignus est venia tamen.
Frustra querelis temporis moram increpo;
Date mihi reliquias funerum, infelix date
Videre pondus: lacrimis adhuc abest
Pars magna nostris. Vas. Lacrimis tuis venit
Pars magna Princeps. cerne num species tuae
Sit prolis ista, aut coniugis vivae iubar?
Sosa. Leonora! March. Reliquum vocis absorbet dolor.
So. Nati! Cal. Reclinat languidum in latus caput.
Funusque trino funeri accedit novum.
Sosa Heu cecidit altae columen eversum domus!
O dulce pignus! o decus lapsae domus!
Genitoris o spes vana, queis demens ego
Lauros parentis bellicas, annos patrum
Omnes precabar, funere extincti iacent.
Sic ad reversum pignora reditis patrem.
Haec illa facies igne sidereo micans?
Hic ille vultus flammeum intendens iubar?
Sic ad parentem natus ex voto redit?
Sic et revisit coniugem coniux? Ego,
Ego vos peremi liberi, et coniux: ego,
Ego interemptor ille; qui magnae procus
Sortis, parentem et filios morti dedi,


page 62, image: s078

Dum vana venor. Spiritus altos gere
Dominare tumidus, quisquis aut lauro comas,
Aut nectis auro; generis et laudum ordinem,
Et spem Nepotum subita sors telo ferit.
Ego testis; ignes Nemesis in avaros agit,
Sequitur tumentes ultor a tergo Deus.
Sic scena mundi clauditur. Luctum date.

COMMUS.

Chorus. Heu quam vanis pascimur umbris!
Dum nos magnae vota fatigant
Sortis avara.
Sosa. Heu quam vanis pascimur umbris!
March. Quo felices nascens vidit,
Vidit miseros moritura dies.
Sosa. Heu quam vanis pascimur umbris!
March. Quidquid in altum fortuna tulit,
Ruitura levat.
Sosa. Heu quam vanis pascimur umbris!
March. Sublime potens; felixque tene:
Vertitur uno rota momento.
Sosa. Heu quam vanis pascimur umbris!
March. Mergitur illis, queis vaga lusit
Navis in undis.
Vertitur uno mare momento
Sosa. Heu quam vanis pascimur umbris!
March. Male [(reading uncertain: print faded)] pensantur magna ruinis.
Gravior lapsus incubat altis.
Sosa. Heu quam vanis pascimur umbris!
Discite, si quos solio famae
Locat ambitio, populosque super


page 63, image: s079

Ire superbo iubet incessu:
Discite, si quos recreat blandi
Aura Favoni, non continua
Nube immunes sperare dies,
Nimis heu! vanis pascimur umbris!
Fatuae sequimur flammae errores,
Verasque faces patrii caeli
Spernimus. Ibit, qui nunc medio
Nitet axe dies noctis in umbras:
Vigor aetatis senio cedet,
Vel Rhadamanti praecoce fato
Ibit in urnam. Nihil aeternum est.
Ubi purpureos Helena hortorum
Rosa lemniscos aurae explicuit,
Vix visa cadit. Nimis heu! vanis
Pascimur umbris!
Fortuna bonam saevior urget.
Si quae stillam dedit ambrosiae,
Pleno cyatho fel dabit. Eheu!
Nimium vanis pascimur umbris!
Si quae explicuit gaudia Zephyrus;
Quae pone subit, complicat hora.
Fortuna bonis inimica viris,
Longum faustis invidet aevum.
Et tamen eheu! pascimur umbris!
Dicite tandem, quos fata Sosae
Eversa monent, dicite, paria
Nos fata manent; quamdiu vanis
Pascimur umbris.

FINIS. Bis data Vienna Austriae Anno 1643.


page 64, image: s080

SUSPICIO SIVE POMUM THEODOSII.

ARGUMENTUM.

FAbula fuit aliquando discordiae pomum, nunc veritas. Accepit dono pomum Theodosius iunior Imperator; Eudoxiae Imperatrici offert: illa nihil sequius cogitans Paulino Theodosii amico aegrotanti mittit: Paulinus actorum ignarus, rursum Imperatori. Sed numquam sine strage in orbem lusit fortuna. Scilicet accepto commoveri Imperator, examinare, suum agnoscere, turbari, occultos ameres suspicari. Advocat Eudoxiam, de pomo inquirit; terretur illa; et dum alia submetuit, edisse se


page 65, image: s081

etiam iuramento confirmat. Hic scintilla in apertas flammas erumpit: pomum promit Imperator; mendacii arguit; amoris improbi ream agit; abdicat; Paulinum occidi imperat.

Sed licet diu, non semper latet veritas. Ipsa sibi sol est, eluctatur inter nubes. Eudoxiae sanctitatis fama, innocentiae testimoniis, plausuum, quibus Antiochiae et Hierosolymis excepta fuerat, perculsus nuntiis Imperator agente Chrysaphio Eunuche in Coniugis reditum consentit. Advocatur a Chrysaphio per literas Imperatrix, idque sapienti dolo efficitur, ut ea venienti Imperatori inexpectata occurrat. Hic mixtae gaudiis lacrimae concordia plausus.

Vide Cedrenum, et qui ex eo sumpserunt, Iustum Lipsium Monit. Polit. lib. 1. cap. 5. mon. 1. Nicol. Caussin. in Aula S. Hieremiam Drexel. orbis Phaeth. p. I. c. 15. §. 4.

PERSONAE.

Theodosius Imp.
Paulinus Aulae Praef.
Maximus Servus.
Villicus.
Paulini Umbra.
Innocentia.
Veritas.
Venatores.
Eudoxia Imperatrix.
Chrysaphius Eunuch.
Pollio servus
Genii.
Suspicio.
Timor.
Mendacium.


page 66, image: s082

PROTASIS.

SCENA PRIMA. Redux e templo Theodosius Imperator, pietate, regnorum firmamento, dilaudata, ab Ignobili quodam Asiatico pomum insignis magnitudinis dono accipit. Theodosius. Paulinus Villicus Asiaticus.

Theod. Equidem serenum frontis augustae iubar
In clara Solem proelia ardentem citat,
Dominamque radiis purpuram incendens facit
Orbi verendam: nosque conspicuo locat
Mundi theatro fama, dum caelo vehit
Sublime nomen: hinc frequens multo calet
Domus cliente, et totus officio strepit
Famulante mundus. Nempe mendaces agit
Fortuna ludos. quanta maiestas caput
Irradiat auro tanta tempestas reum
Animum flagellat. Ostro in Oebalio vorax
Sibi cura solium praeparat: quo rex sedet,
Sedent eodem pallidi metus loco.
Diadema vastis verticem aerumnis gravat:
Sceptrum timores dexterae ac menti ingerit:
Purpura cruento destinat fato Duces:
Solium est cacumen, unde per praeceps ruas.
Gemma venenum bibitur: extremus dies
Raro incruentam Regibus mortem tulit:
Signata multo sanguine Heroum via
Patet ad sepulchrum. Quisquis excelsus seder,


page 67, image: s083

Pavere numquam desinat: levis Dea
Fortuna eadem tollit,ac premit rota
Foedifraga semper: illa, cum lubet, thorum
Trahit in ruinam, dexterae sceptrum eripit,
Tenui salino mutat Augustas dapes,
Aulam mapali, sarculo virgam auream,
Vili lacerna purpuram, exilio domus
Tectum paternae, vinculis torquem, nece
Vitam, triumphos funeris pompa, iocos
Dolore, tumulis pergama, sepulchro tholos.
Laurum cupresso. Saepe quem nascens dies
Vidit superbum, vidit emoriens idem
Dies iacentem. Nemo securus sedet
Molli sub umbra, quando mugitu supra
Fulmen minatur; nemo sat tutus suae
Felicitatis aureo amplexu latet.
Nam quanta caeli, quanta tempestas soli
Tonante circum vexat incursu minax
Superba capita Dubia regnorum est salus,
Tumidosque constans turbo fortunae Duces
Hinc inde versat. Hora, momentum interest
Inter sedentis regna, et alienum genu.
Sic insolenti lubrica arbitrio citat
Rhamnusis alas, quemque Diis, caelo parem
Tulerat, profundam saepe sub vallem eicit.
Una est minantes Diva quae casus premit,
Avita pietas. Illa Regnorum salus,
Dubitantis aestus anchora. Augustos patris
Appello Manes, cuius aeternum memor,
Documenta teneo. Nate, dicebat, tui
Votum parentis; Nate genitoris decus,


page 68, image: s084

Nete iuventae flexus ancipiti ferat
Hinc inde calle. pectore Alcidae est opus.
Agnatus astris animus astrorum plagas
Petat volatu: sique te senem iuvat
Virtutis aequo in tramite ac Regni viis
Sequi Parentem, pectoris fixa in sinu
Stet alta pietas. Nullus impune impium
Diadema Princeps gessit: augustum thorum
Pronum in ruinas semper Impietas trahit.
Timida rotatur dextera sceptrum, DEI,
Caelestiumque negligens Ubi viget
Cultus Tonantis, regna firmantur bene.
Despecta pietas sceptra convellit Ducum,
Agnoscit orbis supparem natum Patri.
Paul. Imo videt iterum vivere in nato Patrem.
Theod. Sit prima Regis cura venerari Deum:
Hac arte mundum rexit Augustus parens.
Paul. Hac arte mundum natus Augustus regit.
Theod. Male imperatur quando religio iacet.
Pa. Regnare non vult, quisquis in caelum est reus.
Th. Quod tribuit aether, sanctitas regnum decet.
Paul. Et hoc peractum est. Vidit augustas manus
Caelo levari terra, lunari genu,
Calere pectus, lumina affigi solo.
Theod. Exemplar esse Caelarem suis decet.
Paul. Exempla Regum subditos sequi decet,
Exempla Regum iusta sunt. Illos videt
Positos in alto vulgus, et vitam notat,
Tacitoque secum murmure exemplum trahit.
Hinc templa fervent, quando maiestas tua
Pietate pariter, pariter imperio praeit.


page 69, image: s085

Theo. Ad alia curas vertere, aequali dies
Spatio diremptos limites spectans, monet.
Primas Tonanti legis ex nutu dedi.
Paul. Procede pompa, regium ad larem via est.
Asiat. Auguste Caesar, proximum caelo caput,
Amorque mundi; cuius augustas colit
Orbis secures, et genu curvo sacros
Fasces adorat: nostra si minimi gregis
Dignaris oculo munera, et magnum capis
In dono agresti pectus, Augusta manu
Dignare pomum. Theo Scimus et parvo gregi
Animum capacem laudis: et levi sua est
Mensura dono. Non ego pomum aestimo;
Dantis voluntas regium hoc donum facit.
Sed quo pependit iste pomorum Gigas
Parente ramo? sponte naturae satu,
An arte crevit? Asiat. Solis occidui mea
Qua spectat aedes terminos, caelo comas
Opaca miscet arbor, annosi labor
Quondam parentis: illa sublimi iugo
Pomonam, et omnes rapit in aspectum sui
Dryadum penates, ac honoratum caput
Levans ad astra, nil dein caelo invidet;
Contenta stellis aemulos fructus dare.
Hic mollis umbra spiritus lenes bibit
Inambulantis Aeoli, hic gratos trahit
Sudantis aegrum rustici mulcens opus
Philomela questus, agilis hic festos agit
Choros puella, quando dimissam labor
Quiete donat. Th. Arte qua crevit? Asia. Patris
Manus magistra, ac multus annorum labor


page 70, image: s086

Sudavit illi, sive cum tenerum ultima
Afferret Asia surculum, et matri daret
Terrae educandum; sive cum propter leves
Aquae susurros veheret, et grata sitim
Potaret unda. Filii hinc fesso Patri
Successit ardens cura, ne damnum trahat
Spes una nostrae stirpis, et columen domus
Pomona dives: illa, seu Phoebus diem
Impendat astris, sive nocturnis agat
Vigiles tenebris Luna stellarum choros,
Mentem lacessit. Saepe cum somnos traho.
Sollicitus animus arbori vigilat suae,
Et nunc potentes Sirii adducto polo
Excludit ignes, nunc procellosas Iovis
Avertit iras. Theo. Tanta vix Ducibus sui
Est cura sceptri. Regium pomum placet.
Auro rependo munus. Asiat. Est doni satis
Placuisse tanto Caesari. Theo. Sed quod placet,
Caesar rependit aera. Asia. sero hoc caput
Astris reposcant, donec et senio gravis,
Meritisque turgens sponte submittat caput
Morti advocatae. Numen adnuta preci.
Theo. Procede Pompa; tempus ad curas vocat.

SCENA SECUNDA Eudoxia timoribus nocturnis agitata Paulinum advocat, cui mali ominis somnium exponit: exeoque discit vanam esse somniorum fidem. Eudoxia Imperatrix. Paulinus.

Eudox. Heu quos timores inter et curas feror!


page 71, image: s087

Simulacra necdum noctis exclusit pavor!
An dormienti pavidus illusit sopor
Mendace scena? vera an effigies fuit?
Properate famuli iussa; Paulinum volo.
O nox quieti noxia! o somni graves!
O astra noctis conscia! An sortis furor
Felicitatis cursui insidias parat?
Gelata torpor membra trepidanti ligat
Horrore, et algens sudor e vultu fluit.
Heu noctis umbrae! dirus heu! somni pavor
Mentem inquietat, versat, affligit, rotat
Et huc, et illuc. Magne populorum arbiter
Deus, imminentum conde fatorum minas,
Metulque somni gaudio ingesto occupa.
Paul. O dura Regum servitus, gravi licet
Premare morbo, morbidum obsequia citant.
Eudox. Adesne tandem dulce solamen meis
Pauline rebus? Paul. Quis dolor mentem rotat?
Quid pavida metuis?
Eudox. Arbitro sedes vacet
Procus remoto. Cuncta, queis vel tu premi
Pauline posses, au ego infelix pati.
Pa In me revolvite astra, quodcumque est malum
Quod Imperatrix metuit, et luctu grave
Pectus fatigat. Sed quis est menti pavor?
Eu. Nescio, sed intus trepido! et ingentis mali
Praesagus animus sorte se damnat sua.
Pa. Quaecumque tantus damna formidat pavor
Nec inania esse credo, nec media puto.
Eud. Iterum pavore nuto, dum mentem quatit
Soporis alie fixus hesterni metus,


page 72, image: s088

Pauline! reliquum vocis obtruncat dolor.
Pauline! muto labra torpescunt gelu.
Pauline! verba cogit in fauces timor.
Paul. Augusta luctum efferre si potes, potes
Malo levamen capere. Dum morbus latet,
Paeonia frustra sudat auxilio manus.
Eu Vis magna vocem claudit, et vinctam tenet,
Curae leves possunt loqui; ingentes stupent.
Paul. Pars sanitatis velle sanari fuit;
Qui sanitatem postulat, pandat malum.
Non vult salutem vulneri, quisquis tegit.
Quid est dolorum Augusta? Eud. Sollicitas tuas
Pauline lacrimas. Sero sed scies tamen,
Quod et dolebis. Paul. Fata si quicquam meo
Dirum minantur vertici, ut caveam, refer.
In providentem mitius telum cadit.
Eud. Furata vixdum solis aspectum quies,
Minora mundo sidera videnda edidit,
Cum me pavendo tenuit implexam malo
Caliginosae noctis obscurum chaos.
Sistere superbae rupis excelso iugo,
Oculoque circum libero in vasti plagas
Me mundi abire credidi; cum se mihi
Geminus videndus exhibet caelo caput
Miscens colossus: alter hesperiam aspicit,
Alter Orientem, seque popularem super
Furatus orbem, plebis undantes greges
Timore vasto despicit: medius chalybs
Utrumque nectit, et catenarum rigor
Dulces perenni firmat amplexu moras.
Medius colossos inter accrescit pigro


page 73, image: s089

Virore collis, quaque se campus super
Interiacentes mollior clivus levat,
Veneranda facies nemoris annosi iocos
Plaufusque ventis instruit. medias vagus
Rivus per umbras errat, et qua se trahit
Molli natatu vitreus undarum lepor.
Vernus Smaragdi sequitur ad littus decor.
Circum serenus aer, et puro dies
Venustus auro ludit, ac blandas citat
Etesiarum gratias. Medius dies
Aequo videbat limite abeuntes polos,
Ventus silebat, et querebatur sono
Philomela dulci frondei Siren loci,
Et alumna nemoris multa concentu leves
Mulcebat auras: cum subitus horror locum
Invasit illinc, unde Boreali sonat
Glaciatus Aquilo grandine, et pluviis cadit
Rigidus Bootes nivibus: horrorem sonus
Venientis Aquilae sequitur: haec postquam aera,
Et omne gemino terruit gyro nemus,
Imitata lapsum fulminis medios ruit
Inter colossos, seque non fausto impete
Urgens, catenas ore magnanimo increpat.
Rumpit; revellit, disicit, et ungue abicit
Pomum, potentis Imperi Augustam notam.
Malum sequuntur fulmina: exterrens fragor
Per opaca vallis errat. Ad flammae impetum
Minor colossus territus, magna solum
Plangit ruina; teque vicinum trahit
In paria secum fata: quodque auget tuam
Pauline cladem, defluens venis cruor,


page 74, image: s090

Mixtaque cruori vita desertum fugit.
Hinc fata maesta, heu triste portentum auguror!
Paul. Et esse vanis somniis certam fidem
Augusta censes? Eud. Ulla vix bora effugit,
Quin per timores squalida effigies meis
Oculis oberrans, sanguine et tabo obsita
Dubitantis animum quatiat, et crebro increpet
Fidem morantem. Paul. Somnii illusam dolo
Inane spectrum terret. incassum pavet,
Quem noctis umbra verberat Eud. Utinam metu
Torquear inani! Paul. Somnio fidem nego,
Quod histrionum more mortales agit,
Luditque sensus. Quidquid exacti dies
Videre triste; quidquid infaustum etu
Flagellat animum, quando nox tacitis volat
Per astra bigis, somnus exactor gravis
Diurna repetens acta, pacatam vetat
Menti quietem. Tunc per insanos metus
Animus vagatur: forte si bilis nigra
Sese cruori miscet, et pressi intimos
Cerebri meatus occupat; metus, pavor,
Martis tumultus, scena bellorum gravis,
Caedes, sepulchra, funera, umbrarum chori,
Et insepulti Manium terrent greges.
Quoties prementem dormiens larvam timet,
Et incubantem pectori molem ferens
Clamare frustra tentat, et vinctas stupet
Haerere palmas, et catenatos pedes.
Quoties hiare lividam rictu stygem,
Et tristis Erebi luridas Umbras videt.
Quoties ruinas marmorum, casum aedium,


page 75, image: s091

Et mugientes fulmine excusso polos,
Et tota flammis astra vastari videt!
Non somnus omnis augur est: bilis, cruor,
Calorque formas saepe mendaces creant,
Falluntqueve sensum Eud Fallat o utinam hic pavor!
Sed non inanem somnii credo dolum,
Qui tam insolenti pectus affligit metu.
Paul. Deceptus animus ipse sibi larvas creat,
Eud Praesagus utinam fraude laudatur dolus!
Paul. Quoscumque trepidae suspicax menti ingerit
Timor dolores, non levatura foves
Cura Imperatrix. Eud Sed, reluctantem licet,
Per mille scopulos naufragam mentem trahunt,
Aegroque claudae pectori Empusae incubant,
Et quotquot umbris pectus illusit sopor.
Metus reducit. Paul. An Deum nostri putas
Posuisse habenas orbis, et nulla diem,
Noctemque volvi lege, nec suis regi
Sortem lupatis? Regimur (hoc sat est) Deo.
Hic fata volvit, quemque volt rerum exitum,
Dat ipse; placitis cuncta divinis fluunt.
Nec saevientis damna fortunae premunt,
Nolente caelo, nec Deo invito polus
Benigniores sortis afflabit dies:
Utramque summus aleam versat DEUS.
Illo iubente cadimus, ad laetam diem
Illo iubente surgimus Nectar pluit
Idem favente copia e cornu, ac idem
Iubet severis impeti telis caput.
Idem per altas aetheris vasti plagas
Natare mandat sidera, et parvos serit


page 76, image: s092

Per clara caeli spatia stellarum choros,
Aulamque multa luce defendit suam;
Idemque rursum condit alterna vice
Mundum tenebris: nox diem, noctem dies:
Aera serenum nubilus; rursum aera
Serenus arcet nubilum Patere tuas
Augusta curas dirigi, et recti tenax
Specta irretorto lumine arbitrium Dei.
Dabunt quietem somnia, et metus cadet.
Eudox Formido sensim frangitur; cadit pavor;
Cum sata Divum meditor arbitrio regi,
Quamcumque legem fata sanxerunt, feras.
Sero expavescis tela, quae cudit Deus.
Paul. Qui contumacis tela fortunae tulit,
Vicit ferendo: quisquis adversae cadit
Ad arma sortis. et lacessentem dolens
Casum recusat, in malo duplex malum
Portabit uno Ferre quam sortem iubent
Superi, voluntas minuit, ubi prompte tulit,
Imaginosus artifex Timor, et Amor,
Fateor, futura saepe praesagus canit:
Sed quem favores Caesarum clypeo tegunt,
Eximius atrae lubrico fortunae agit.
Regum timere neminem favor potest.
Sed qui propinquus regio lateri assides,
Quae posse fieri non putas, prudens time.


page 77, image: s093

SCENA TERTIA. Theodosius Imperator, pomum per Chrysaphium Eudoxiae Imperatrici dono mittit. Theodosius. Chrysaphius.

Theod. Equidem. fatebor, regia dignum manu,
Oculoque pomum. Chrys. Qualis in vulgus tenet
Imperia caesar unus, et totos super
Popularis undae solus emergit greges:
Talis minores rarus hic mali fatus
Superbientis spectat autumni choros:
Domina verendum purpura, et totum fluens
Murex per orbem Caesarem in pomis facit.
Theo. At quod serenat Caesarem, Augustam quoque
Pomum serenet. Femina infelix viri
Olim impiato polluit pomo gulam,
Traxitque superum vindicem in caput manum,
Secura mulier esse nunc pomo potest.
Agreste donum, Chrysaphi, nostrum, thori
Regina consors, non manu indignum sua,
Meaque sumat; faustius pomum a viro est,
Quam fuerit olim feminae: primum fuit
Mulum mulieris munus, at nunc sit viri.
Agat secundo gemmeos cursu dies,
Vitamque faustis prosperam evolvat rotis.
Pronumque amorem Caesaris sui hinc sciat.
In orbe stat perennitas, pallens rubor,
Rubeusque pallor proprius amoris color,
Ardor ruborem, cura pallorem imperat,
Quin a timore saepe pallorem induit


page 78, image: s094

Amor, timoris frater. Assiduo suum,
Quicumque amavit, roditur pectus metu.
Perge, ac amores perfer in pomo meos,
Chrys. Alis amoris nuntium ferri decet.

SCENA QUARTA. Eudoxia Imperatrix pomum laeta accipit, et illud afflicto podagra Paulino (ut hoc solacio dolores levet) transmittit Eudoxia. Chrysaphius. Maximus.

Eudox. Iterum fatigor. Omen hesternum metu
Solito revolvit animus, et toto tremens
Formido corde grande praesagit malum.
Sed quis citato laetus accurrit pede?
Chr. Augusta Princeps cuius ad frontem pavens
Hecate bicornis tumulat argentum facis,
Mediamque adultus Phoebus abscondit diem,
Augustus agere gemmeas luces iubet,
Vitamque faustis prosperam evolvi rotis.
In pomo amores Caesaris tui bibe:
Vivit (suorum vota si pronus Deus
Non aure surda praeterit) vivis quoque
Consorte tanto digna Cumaeos dies.
Eudox. O Rex superbientis autumni, rubens
Pomonae alumne, fructuum Phoebus micans,
Inter minora sidera hortorum dies!
Tuos amores Caesar in pomo lego.
Imago amoris orbis est, omni caret
Et orbis et Amor termino. Hinc pomum rubet,
Hinc pallet idem: rubor Amoris est nota,


page 79, image: s095

Pallorque amoris: quisquis hunc morti parem
Dixit, colorem mortis addixit simul.
Chrys. Dicere parabam Caesaris iussu omnia.
Sed tardiorem praevenis. Pallor, rubor,
Et forma amoris signa, quae refers, notant.
Eudox. In pomo Amores Caesaris mei lego,
Utinam perennes! Maxime, o fidus mei
Interpres animi, quando Paulinum tenet
Serpens per omnes corporis sinus calor
Lecto alligatum, quidquid ardentis mali est,
Nostri favoris nuntio pomo exime.
Maxi. Vive Imperatrix, quemque Paulinum cupit
Morbo expeditum, rebus Imperii diu
Vivat superstes. Eudox. Veniat e pomo salus.
Max. Ad iussa promotos impetu gradus lego.

CHORUS. Suspicio per Timorem et Mendacium in Aulam Theodosii vehitur. Caesareos Genios in limine, maritali coniunctos catena, dissociat; factoque docet innocentes esse suspicioni obnoxios. Suspicio. Mendacium. Timor. Innocentia. Hymen. Genius Theodosii. Genius Eudoxiae.

Suspic. Procede pompa: rusticas
Abominamur aedes.
Mendac. Suspicio, quo Mendacium
Iubes rotare currum?
Suspic. Suspicio tecta Caesarum
Regumque poscit aulas.


page 80, image: s096

Menda. Patete scenae cardines,
Regum redite postes,
Amamus aulas regias,
Non pauperum mapale.
Innoc. Heu experimur! regias
Evertitis curules.
Suspicio quanta diruis
Crepante regna casu?
Atlantas orbis bellua,
Quot saeva devorasti!
Mendac. Ego potentum provoco
Fallaciis furores.
Suspic. Ego trisulco fulmine
Regum cremo secures.
Si iubeo, Mavors proelia,
Bellona promit ignes.
Si iubeo, Amor, devortium,
Odiumque condocetur.
Si iubeo, saevis ignibus
Inambulantur arces,
Et regna vel firmissima
Una eruuntur hora.
Innoc. Abscede tristis bellua
Tun'regios penates?
Ubi regnat innocentia,
Tibi regna sunt negata.
Hymen. Abscede tristis bellua:
Amor iubet: recede.
Suspic. Mendacium, quo nos trahis,
Hac ilicet sequemur.
Mendac. Hac ambulo Mendacium,


page 81, image: s097

Qua me citant timores,
Auriga currus est Timor,
Quo me citat, volabo.
Timor. Ad purpuras, ad regias,
Ad regna, et ad coronas,
Nescisne quo Mendacium
Nascaris in penate?
An tecta nescis patria?
Natalis, Aula, terra est.
Hic educatum nasceris,
Hic educare natum.
Mendac. Admitte natum Regia,
Sic imperant timores;
Admitte, ego Mendacium,
Impello limen aulae.
Timor. Arcemur hinc, excludimur:
Via vi paranda restat.
Suspicio, torque fulmina.
Fores patent: adimus,
Hymen. Heu nodus ille ruptus est,
Catena coniugalis.
Gen.1. Ego innocens. Gen 2. Ego innocens [(transcriber); sic: innoceus] ,
Quem criminis notabis?
Hymen. Tu fidus es, tuque innocens,
Nec tu reus, nec ille.
Suspicio crimen invenit
In innocente corde.


page 82, image: s098

EPITASIS.

SCENA PRIMA. Paulinus aeger missum ab Imperatrice pomum accipit, illud Imperatori rarum ac regium munus offerri curat. Paulinus. Maximus. Pollio.

Max. Pauline magnum Caesarum votum, ac amor,
Qui tibi per artus serpit accensos dolor,
Ipsos dolere Caesares fecit quoque:
Dolet Imperatrix, cuius augusta e manu
Hoc tibi levando taedio munus venit.
Paul. Etiam iacentis vivit [(reading uncertain: last letter dubious)] Eudoxia memor?
Max. Vivit, tuisque condolet doloribus.
Paul. Exosculamur munera Augustae manus.
Ringatur usque livor, et totas voret
Hausto medullas toxico, et acutis fibras
Curis perustus cruciet, immotam tamen
Meam favores caesarum sortem dabunt:
Sit testis hoc e regia pomum manu,
Magni favoris nuntium. Telo impari
Livor duellas: saliat in nervum licet
Totis pharetra viribus, densa tegat
Arundo nube lucidum Phoebi diem;
Sagitta nulla Solis exstinguet iubar.
Punctum tenemus altius, quam vel queat
Vatiniani dentis arrosu premi,
Vel sorte sterni. Tuta stat virtus, ubi
Nititur amore Caesarum, et celsa ruens
Ex arce populi turbinem undantis, suis


page 83, image: s099

Radiis venustat sidera; et Phoebi rotas.
Invidia testis laudis et meriti comes,
Virtutis umbra est: illa non humiles casas
Sed alta Regum moenia assultu premit
Non opprimenda. Gloriae invidiam pati est.
Accide famae nomen, et magnae decus
Sublime sortis, livor accisus quoque est.
At quisquis aulam sequitur, et magno potens
Favore constat, Caesarum obsequiis emat
Auctis amores, vilia arrident quoque,
Cum rariora, Regibus; etiam Diis
Placuisse poma novimus. Si pomo emam
Caesaris amores, lucror hoc pretio satis.
Ades citatum Pollio ad nutus gradum:
Abi sacratis manibus, abiectum licet,
Tamen aestimandum forsitan, pomum refer,
Memet venire decuit, at calidos vagans
Podagra per artus, pedibus officium negat.
Pollio. Domini volucri celero mandatum pede.

SCENA SECUNDA. Theodosius missum e Paulino pomum accipit, suum agnoscit, suspicionem concipit, dissimulat. Theodosius. Pollio. Aulicus 1.

Nimium secundae sortis afflatu tumes.
Non est beatum, quidquid a casu potest
Trahere ruinam. Vivitur semper male
Inter timenda: rumpit inflatum tumor,
Fortuna fronte suavis est, cauda serit.


page 84, image: s100

Arridet oculis, donec in casses trahat:
Ubi traxit, arcte stringit, et gravius premit.
Numquam beatum dixeris, quisquis suae
Felicitatis exitum semper timet.
Ubi iuga crescunt montium, ibi vallem trahunt:
Ibi ruina est proxima, ubi solium tumet.
Beatitatem molliter pauci suam
Posuere Magni: quidquid hos levat, gravat;
Altamque nimio pondere ruinam trahit.
Quodcumque magnum est cladibus prope obiacet.
Cum dormit unda Nerei, fluctus time:
Ubi saepe lusit, mergitur navis quoque.
Quatiuntur alta montium ventis iuga.
Fortuna raro est facilis, et constans simul.
Sed ecce faustis vota volvuntur rotis.
Augusta iussas limina accedo, sacris
Donum daturus manibus, affatus suos
Ni denegarit Caesar. Aul 1. At quali subis
Augusta Caesaris ora cum dono? Poll. tegi,
Qui mittit, imperavit. Aul. In votum dabo
Patere valvas. Poll. Nescio, quid animus mihi
Dictat sinistrum. Caesarem insolitus pavor
Adire prohibet. Saepe Caesareos tamen
Vultus subivi, nullus adeuntem timor
Unquam occupavit, pelle sollicitos metus:
Obtemperandum est iussui, en cardo sonat.
Aul. Conclave patuit. Caesaris vultus subi.
Poll. O grande columen orbis, et mundi arbiter,
Obsequia Dominum solita cum citant meum,
Vagus calore morbus articulos tenet,
Animique votis compares vires negat;


page 85, image: s101

Interpres animi lingua substituor, tibi
Agreste munus, Caesaris dignum tamen
Oculis videri, et vota Paulini fero.
Theo. Anosco veteres mentis addictae notas,
Qua parte mundi dona Paulino haec data?
Poll. A nesciente Auguste responsum petis.
Theo. Aut quando Domini tecta subierunt tui?
Poll. Nec hoc tenemus.
Theod. Merita revocamus: placet
Insigne munus, praemium compar feret.

SCENA TERTIA. Demisso Paulini Aulico secum ipse varie agitur suspicione, dolore, ira, indignatione Imperator. Theodosius solus cum Aulico.

Th. Quamvis tegantur scelera, non semper tamen
Latere possunt. Foetor indicio putre
Prodit cadaver, fumus ardentem rogum.
Fallax Ulysses. Itane Caesareae tibi
Luduntur aulae? noster audacem favor
Pauline tene fecit? haec consors thori
Eudoxia fides? Illud est ipsum: nota
Impressa monstrat! pestis invisae lues!
Aul. Si prima flamma incendio tanto crepat,
Quales adultus ignis ardores dabit?
Th. Hoc nempe frontis ille compositae tenor,
Hoc ille vultus horror, et vitae rigor
Catonianus, hoc supercilium gravi
Arcu modestum, hoc facilis oculorum lepor,


page 86, image: s102

Orisque ficta dignitas, promptus calor
Ad obsequendum voluit. O fallax Sinon!
Si par micaret pectore occulto dies
Par fronte candor, causa Paulini foret
Orata pridem et innocens Eudoxia.
At saepe fictae scena dum frontis patet,
Animus tenebris conditus suis latet.
Ignem impudicus pectoris pulchra tegit
Larva pudoris; mente qui fraudes coquit,
Fidei colores induit; modum probat,
Qui scelere summis inhiat impatiens modi;
Praefert amores fronte, cui flammis cremat
Odium medullas: invidus prona manu
Simulat favores: ficta componit levem
Oris modesti scena; furiosum quies
Non vera honestat; pacis osorem feri
Damnata bella Martis; audacem timor
Amorque reverens; iuris inimicum Themis,
Praetexta pietas impium, virtus reum;
Simulata laudum scena, fallacem tenet.
Verum tegantur scelera quantumvis, diu
Nullus alienam ferre personam potest.
Eudoxia! eheu! tune post tantos mei
Imbres favoris, post datam toro fidem,
Post elevatam sorte meliori indolem,
Post iura solii, iura post sceptri data!
Potes! nefando (verba compescit dolor)
Potes! (resorbet alteram vocem pudor)
Potes! (sinite doloris immensi vices)
Tuos in unum infida Paulinum potes
Transferre amores? displicet Caesar? placet


page 87, image: s103

Lanista foedus, scurra rivalis meus,
Dolosus, audax, servus obscurus, nocens?
Et tu nec aequae Themidos, aut legum memor
Oblita iuris, moris humani, thori,
Taedaeque coniugalis, et famae, et tui,
Meique honoris regii, tantum scelus
Misera induisti? tuque tenebrosi Patris
Obscurus haeres, lixa postremae notae
Servile nomen, tune? quo trahis dolor?
Quo me revolvis criminis tanti pudor?
Pauline tantum dedecus! tantum nefas!
O quam profundi pectoris sensus latent!
Aliud putandum est, quam quod in oculos venit.
Quicumque vult decipere, personam induit.
Hic ille vitae simplicis, numquam nocens
Candor, et amorum nescius, sancti tenax
Semper pudoris fictus ad tempus rigor?
O summe mundi Rector et rerum arbiter
In tam nefanda crimina hoc passu pudor
Simulatus ibat! plura maestitia vetat.
Penetrale subeo, dabitur hic intus locus,
Ut in dolores liber excurram meos.
Aulic. O Imperatrix! quanta tempestas tuo
Capiti paratur! iam tonat; fulmen time.

CHORUS. Innocentiam in aula super pomo dormientem Veritas discedens deserit. Suspicio aggreditur, vulnerat, ne quidquam protegente Mendacio.

Veritas. Suspicio, Innocentia, Mendacium.
Verites. Vale, vale Innocentia.


page 88, image: s104

Quam somnus est profundus!
Vale, vale Innocentia!
Discedimus: valeto.
Non audit. at non protrahi
Diu somnus hic valebit.
Longos in aulis innocens
Nemo trahit sopores.
Suspic. Mihi nemo, nemo est innocens:
Virtus nocens fit ipsa.
Innoxios, et noxios
Prosterno fulminatrix.
Innoc. Ego innocens. Susp. Ego nubilas
In sole cerno labes.
Innoc. Abscede Susp. Nolo. Inn. Sum innocens.
Suspic. Pomum probat nocentem.
Innoc. Mendacium! Mendacium!
Occidimur: tuere.
Mendac. Adsum. tegare pallio
Meo, innocens virago.
Suspic. Male tegeris: pellucida
Mendacii est lacerna:
Tenue quid est mendacium,
Non arcet hostis iras.
Mend. Habet. Inn Perimus' Uterque. Concidit!
Redeamus: est peractum.
Innoc. Heu vulnus atrox! Discite
Regesque subditique;
Male protegi Innocentiam
Mendacii in lacerna.
Et sceptra quae vos regiae
Putatis esse sortis


page 89, image: s105

Sunt Arma in innocentiam,
In vestra fata telum.
I crede sceptris, in tuam
Enses necem ministrant.

CATASTASIS.

SCENA PRIMA. Theodosius aestu suspicionis actus Eudoxiam advocat, de pomo inquirit: illa comedisse se iurat. Indignatur Caesar, pomum depromit, mendacii arguit, et occultos amores improperat. Theodosius. Eudoxia.

Theod. NOn sic tumentis Nerei innantem salo,
Rixata ventis unda convellit ratem,
Cum tundit Eurum Zephyrus, et Boream Notus,
Dubiusque pontus ambigit cuius pati
Imperia deceat: mentis ut motae aestuat
Alternus ardor, dum maritalem dolor
Animum cruentat vulnere, et pectus coquit.
Amor dolori pugnat, et amori dolor:
Nec hic, nec ille vincit; at laniat tamen
Et hic, et ille. Siccine Imperii iubar
Amore vetito decuit, et laesa fide
Contaminare? O Regii opprobrium gradus,
Pudorque Regum! at suspicax malum est Amor.
Adeste iussis fida famulorum manus.
Protinus adesse Caesar Augustam iubet.


page 90, image: s106

Diu latere veritas numquam potest.
Si missa dono poma Paulino neget,
Mutetve vultus, aestuet, dubiter, tremat;
Peracta causa est. Innocens animus sibi
Constat, nec ullo territus metu labat:
Non erubescit innocens. frontis color
Est mentis index: sceleris admissi nota est
Mutare vultus. haeret, et dubitat reus,
Et huc, et illuc fluctuat, pallet, rubet,
Ipsisque timidus capit ab auxiliis metum.
Quod vox negabit, dic et inconstans color.
Agnoscat orbis, quam sit horrendum nefas,
Movisse in iras Caesarem. At vultu dolor,
Animus prematur ore. succedit fera
Eud. Auguste sanguis, Caesarum nepos, parens
Auguste Regum, gemmeo dies age
Cursu beatos. Theo. Surge meliori caput
Radiata inauro Cynthia, Eudoxia meae
Pars melior animae, grande Theodosii iubar,
Augusta Princeps, Caesarum Mater, thori
Augusta consors, gemmeos dies age,
Secedite, vacet teste secluso locus.
Eud. Auguste Caesar patere muneribus prius
Grates rependi, quam tuae evolvas mihi
Consilia mentis. Theod. Placuit agrestis Deae
Tam vile munus?
Eud. Odor Achaemenium, color
Tyrium probabat, dulcis ambrosiam sapor,
Et ipse Divum nectari certans liquor.
Theod. Credamne dictis?
Eudox. Regii consors thori


page 91, image: s107

Numquam fefellit. Th. Haeccine Augusta est fides?
Habes, eneris. Eud Imperi testor notas,
Iubarque frontis lucidum, aesar tuum
Munus comestum. Th. Daedalum rursus putem
Finxisse pomo remiges pennas, tuo
Ut evolaret stomacho, et augustas redux
Manus subiret. Cernis? estne ipsum? vides?
Vides nocentis indices mentis notas?
Quid trepida nutas?
Eud. Caesar: an ream negem?
Fatearve? sermo trepidat, et ratio stupet.
Th. Habet hoc secutus crimen admissum timor,
Constare firmam sede rationem vetat,
Orique verba denegat: quidvis licet
Latente crimine audeat; quidvis timet,
Cum publicatum venit in lucem scelus.
Ingrata post tot merita, sum visus doli
Materia facilis? misera popularis gregis
Mediis natabas fluctibus; vulgus super
Ego te levavi; sorte Caesarea dedi
Calcare populos, premere pulvinar sacrum,
Tractare sceptra iura sub iectis dare,
Radiare in auro verticem, nostrum pari
Thalamum tenere iure: Sed fallax fides,
Mutabilisque feminae! sceptri decus,
Diadema regni, iura connubii, thori
Decreta sanctas foederis leges, rei
Amore scurrae polluis. Testor datum
In dona pomum: sceleris agnoscis notas?
Nemo innocens est, quis quis est signis nocens,
Haec norma iuris? Quodque maiori fidem


page 92, image: s108

Ratione firmat, culpa mendaci peplo
Induitur umbrae: Caesar inquirit, negat
Rea Imperatrix nectaris dulcis liquor
Ambrosia pomi placuit. O fallax! dolis
Assueta mulier! culpa si pectus reum
Nulla quatiebat, innocens poteras tuae
Confisa causae mentis arcanum palam
Pandere roganti coniugi. Mendacium
Probat nocentem Excede; iam non es mea.

SCENA SECUNDA. Eudoxia sortem suam deplorat, ac mendacium detestatur. Eudoxia. Chrysaphius.

Eud. Quid agam? loquenti debita negatur fides,
Nec supplicantis aure suscipiet preces,
Neque lacrimantis. Caesari qui displicet,
Ut crimen absit, sceleris est reus tamen.
Heu me! perimus! hinc inhumano minax
Augustus instat ore, nec centum pudet
Onerare probris Coniugis suae caput.
O sors acerba! Fateor heu! misera potest
Esse Imperatrix, forma et exemplum prius
Beatitatis, vile nunc aulae probrum.
Vos me extulistis, gravius, ut ruerem, poli.
O quam reciproco dubius Euripo natat,
Renatatque mundus! illa tam felix die
Ineunte coniux Caesaris, sero die
Cadit cadente. Chr. Lacrimis (quid hoc?) sinus
Regina totos implet. Eud. O sortis favor,
Infide semper! Chr. Sortis infidae rotas


page 93, image: s109

Accusat. Eudox. Eheu! sentio, tantum potest
Nocere, quantum profuit levis Dea.
Chr. Semper minantur fata, sed raro favent.
Eud. O turpis oris lapsus, et tanti parens
Saevus doloris: licuit heu! licuit tamen
Verum fateri: stulta, quid mendacio
Te protegebas.
Chr. Grande, quod plangit, malum est.
Augusta, tristem transigis luctu diem,
Lentisque maestas lacrimis urges genas?
Eud. Ades meorum causa damnorum, nocens,
Sed innocenter Chrysaphi in nostrum caput.
Chrys. Augusta parce, si quid admisi nocens
Nullius animus conscius culpae est, tamen
Se perpetrati criminis reum timet.
Eud. Tu dona magni coniugis, agrestis manus
Insigne munus, nuper in nostri malum
Capitis tulisti. Chr. Vertat hoc telum Deus,
Quodquod tibi minatur, in nostrum caput.
Eud. Fatale pomum! Chr. Sceleris id reum facis?
Eu. Male imputati! Chr. Sceleris immunes fibrae
Habent patronas semper auxilio manus.
Sibi constat animus innocens: premi potest
Non opprimi. Eud. Istud noctis exactae sopor
Nuper docebat, quando dissolvi chalybs
Geminos colossos inter, ac alter gravi
Terrere casu subditae vallis cavum
Visus colossus. Vera per somnum DEUS
Quandoque narrat. Insequens noctis dies
Ostendit omen. Una labentis steti
Columna mundi. Sed steti (casus sequens


page 94, image: s110

Docet) caduca sede: furibundus toro
Me Caesar arcet coniugem. Chr. At forsan modo
Imminuit iras, cuncta quae minuit dies.
Eudox. Non sunt furores Caesarum leves: die
Minuuntur alia; Caesarum crescit furor.
Chrysaph. Augusta sic est. illa quae lentas diu
Scintilla vires colligit, tandem micat:
Sed ubi satis bacchata, defervet quoque;
Sors longa nulla est.
Eudox. Scilicet longum est nihil.
Cum nostra semper casus in peius rotat.
Da spatia lacrimis, flere nunc tantum iuvat.
Chrys. O tuta numquam purpura! Euripus fugax!
Quot imminentes perpetim casus habes!

SCENA TERTIA. Paulinus intellecta Caesaris suspicione, hinc metu imminentis vindictae, inde spe recuperandae veniae actus, quid agendum deliberat. Paulinus solus.

O nulla veri nominis felicitas!
Uno rates iocantur, et pereunt die.
Fortuna fausta nemini, et longa est simul.
Quem res secundae prosperant, malae opprimunt.
O quam beato ducit eventu dies,
Quisquis propinquam littori navim regit;
Nec nimis in altum vectus infreni dedit
Raptanda vento lina. Qui littus tenet,
Facile tumentes Nerei irridet minas.


page 95, image: s111

Humi latentes ira Regalis casas
Non intrat: altas fulmen in quercus cadit,
Humili myricae parcit. Erratis, Ducum
Qui teritis aulas; aula curarum parens,
Et machinatrix fraudium, mater doli,
Scelerum charybdis, mentis Euripus, mare est,
Reciprocatis aestuans semper Notis.
Quisquis favori credit, et magna diu
Spectatus aula, non levis memor Deae
Latae dedisti credulam mentem aleae,
In me tuere, clara ludentis damus
Exempla sortis: ille terrarum Deus,
Cuius frequenti caluit affluxu domus
Semper clientum, cuius ad pedes dies
Vidit iacentes saepe terrarum Duces,
Pronumque populum, cuius ad nutus dabat
Iura Imperator: ille qui arbitrio suo
Ipsos regebat Caesares, aulae atrio
Exesse iubeor. O diem luctu gravem!
Ego favores vendidi, sed nunc miser
Omni favore careo. Pro! quantum potest
Fecunda sors maeroribus! cuius ferox
Consilia metuit Asia, nunc rebus suis
Consilia nulla reperit. Augustos lares
Adire tentem? nempe quos prior dies
Tentare vetuit. Caesaris vultus petam?
Sed nubilosas asperae frontis notas,
Diemque vultus; mortuum, extinctum iubar
Oris sereni, potero non trepido miser
Spectare vultu? Quisquis irati potest
Adire vultus Caesaris, iacti potest


page 96, image: s112

Vultus subire fulminis, time, time.
Fulmen propinquos devorat. Frontem putas
Enubilabit? aemulus gnatus Patris,
Natura clemens, aurei mores, pius
Animus in omnes (quodque supremum reor)
Paulinus humilis, quidquid admisit nocens
Paulinus, iterum terget: oppressos solet
Levare Caesar: Ceteris nobis pares,
Uno hoc Deorum Caesares sortem trahunt,
Donando vitam. Prima regnantum nota est,
Regnare miti dextera. Et praedam Leo
Humilem benignus praeterit: seape impetrat
Veniam profusus squalor; et supplex reus
Etiam meretur. Ibo. Quid agis? ah potes
Sperare veniam? Caesarum numquam solet
Esse levis ira. Quot tamen stratos humi
Erexit ille? parcere afflictis solet,
Calcare tumidos Saepe sed animus sibi
Humile imperavit aliquid, atque infra virum.
Fors et procella desiit, turbo gravis
Sese refregit. Graviter, et diu semel
Agitare mentes Caesarum furor nequit.
Odia potentum vindicem chalybem gerunt.
Simul minantur et tonant: simul cadit
Fragor, et crepantis fulgur elisum facis.
Veniam iubet sperare, qui differt necem.


page 97, image: s113

SCENA QUARTA. Theodosius tollere e medio Paulinum decernit; et qui id executioni mandent, ablegat. Theodosius. Aulicus.

Theod Quid agis? resistis anime? quid frustra es pius?
Vindicta! quo me timida molentem trahis
Suspicio? vulsus animus in partes duas,
Nec huc, nec illuc certus inflecti potest.
Suspicio sic est, dubia pro veris timet.
Quid ago? furentem Caesar in poenas potes
Cohibere chalybem? Recole, quam labem tuae
Intulerit aulae. In Caesarem vera parum est
Carere culpa: suspicio culpae procul
Abesse debet. Caede suspectum luat,
Fors et patratum facinus. Inpari est scelus
Voluisse, vel fecisse. Non teste est opus,
Pomum fatetur. Dubia si pomi est fides,
Et hoc pavendum est: Iure pro certis timent
Ambigua Reges. In malis numquam gradu
Sistitur in uno. Lubricum est sceleris iter,
Per scelus ad aliud sternitur scelus via;
Audebit aliud, quis quis hoc audet nefas.
Quid non pavendam est? Antequam vires malum
Capiat, prematur Nemo quem incolumem timet,
Queritur peremptum: praestat unius nece
Potare ferrum, tota quam regni trahat
Moles ruinam Sequere, quas iustus vocat,
Castique Amoris tutor in poenas furor.


page 98, image: s114

Deliberatum est: ira vindictam vocat.
Ite hinc, et atrae debitum morti caput
Manante sensim sanguine in mortem date.
Aul. At si forensem iure compellet Themin?
The? Non audiatur Aul Supplices tendet manus.
Tee. Non audiatur. Aul Si tuam clementiam?
The. Non audiatur. Aul Si suam in regno fidem?
The. Non audiatur, Au Merita si in Rempublicam?
Theo Non audiatur. Aul. Studia si sagi, et togae?
Theod Non audiatur: emori Caesar iubet.
Aulic. Manca a Caesar ordino, invitus licet.

CHORUS. Paulini Genius suspicionis fulmina vitare nititur sed frustra; et [(reading uncertain: print faded)] iam in laqueos a Suspicione, et Mendacio structos incidit, et fulmine icitur. Suspicio. Mendacium. Genius.

Suspicio. Ite ultrices fulminis alae,
Suspicio iubet, currite taedae.
Genius Fugio instantis fulmina taedae.
Suspicio. Non effugies Genius Funera Caesar
Animo volvit. Patria praestat
Sede relicta procul externis
Degere terris: fugimus, fugimus.
Susp. et Mend. Non, effigies sequitur vindex
Furor a tergo. non effugies,
Gen. Parcite taedae Susp. Et Mend. Non effugies.
Geniu. Quae fugitivum regio excipiat.
Susp et Mend. Non effugies. Gen. Parcite taedae!
Susp. et Men non effugies. Gen. Heu me! teneor!


page 99, image: s115

Susp. et Men Currite taedae. Gen. Pomum infelix!
Mitte fugacem vertere terga
Susp. et Mend. Non effugies. tela volate.
Genius. Heu fulmen atrox parcite flammae!
Susp. et Mend. Sic suspicio, nescia veniam
Dare suspectis, fulminat orbem.

CATASTROPHE.

SCENA PRIMA. Paulinus mortis sententiam excipit, innocentem se protestatur; necatur. Paulinus. Aulicus.

Pau. Ergo moriendum Caesaris iussu refers?
Aul. Utinam ipse dira morte cecidissem prius!
Aut mutas saltem posset officio suo
Deesse lingua. Cogimur, contra est nefas
Niti, rapaci more iactamur freti,
Et obsequendum est: sortis extremae ac ultimae
Necessitatis nuntium invitus fero.
Sed parce Princeps.
Paul. Scelere quo mortem genus
Mortale traxit, unus in mortem trahor.
Fatale pomum! et orbis exitium, et mei!
Quo ire damnor? Aul. Iure quo debes mori.
Paul. Lex universi me iubet mori? Aul. iubet
Caesar Monarcha mundi.
Paul. Inauditum! Aul Iubet.
Paul. Quae causa mortis?
Aul. Culpa quae reum facit.


page 100, image: s116

Paul. Suspicio crimen suggerit.
Aul. Pomum probat.
Paul. Suspicio. fieri quod potest, factum putat.
Aul. Et hoc timere Caesares malum decet.
Paul. Fatale pomum!
Aul Sceleris hoc pomum nota est.
Pa. Sit nota, sed ipsum crimen haud liquet tamen.
Aul. Ubi esse potuit Suspicio, scelus fuit.
Paul. Faciunt nocentem signa?
Aul Condemnant quoque.
Exlege signa. Paul. Ex lege si causam exigit,
Sim reus: at illa Caesaris pietas tamen
Sperare patitur. Aul. Ratio, ius, leges vetant,
Quicumque crimen negligit Iudex, facit.
Paulin. Cedamus anime tempori, ac irae: scelus
Fecisse, quod sum visus, immeritus luo.
Succumbe virtus: morimur: at rutilo diem
Curru volantem testor, innocuus cado.
Probat anteactae purior vitae tenor,
Sine nube ducta linea aetatis prior,
Probatus aulae candor, et veri sequax
Castaeque mentis animus, exosus dolos,
Et longa virtus: Imperi augustam fidem
Appello, vitae consciam, ac testem meae.
Si destituto calculum mundus neget,
Tuere caelum, terra quem peragit reum
Proba innocentem.
Aul. Mente qua semper soles,
Pauline, consta. fortis, hoc specimen viri est,
Utramque vultu ferre fortunam pari.
Non est viri, pericla si demas, tuba


page 101, image: s117

Martem ciere, mortuum insultu et iocis
Petere Leonem. Placida cum ludunt freta
Zephyro iocos serente, si lava rate
Portum subintres, nemo miratur: mare
Fremitu et procellis aestuans Nautam probat.
Ostendit acies militem, adversi virum
Casus honestant: plurimum sibi adicit
Afflicta virtus gloriae, ubi constat sibi.
Paul. Testor latentes pectoris sensus; mori
Non timeo: laesum Caesarem doleo. Mori
Vulgaris est res: Caesare irato mori,
Hoc est, quod horret animus. Innocuus licet
Moriar, nocentem auctoritas faciet tamen.
Age nunc theatrum pande funereum neci.
Aul. Reserate postes, funebris pompae locum.
Succede morti, patuit in poenas locus.
Paulin. Iterum relabor. testor ardentem diem,
Deumque testor, non cadit animus, pedes
Exulcerato corpori officium negant.
Succedite pedes; ultimum officium mihi
Praestate misero; trita iam multis via
Alacri prematur ultimam ad metam gradu.
Et hoc theatrum gloriae extremum tuae
Pauline surgit? capita populorum super
Sic ambulatur? videor, et video mei
Scenam doloris. Iste funereus color,
Instructa morti Scena, fatalis rigor
Non terret animum. Vester aspectus mihi
Auget dolores. Nempe quis mentem videt
Oculos latentem? Nemo. Sed videt mea
Supplicia mundus. Inde quis dicet, necem


page 102, image: s118

Paulinus obiit innocens. Quae me reum
Aetas negabit, quando me Caesar reum
Adfata damnat? Nemo privatus potest
Damnare Regum iussa. Paulinum mori
Iubet Imperator; ergo promeruit mori.
Olim hoc canetur. Conscium at facti polum,
Verumque restem mentis appello DEUM,
Suspicio me, non culpa condemnat. Tamen
Denuntiatam Caesaris iussu necem
Anime obeamus: fortis hoc viri fuit,
Et obsequentis. Aul. Quisquis extremam tulit
Sortem serenus innocens si non fuit,
Potuit videri Causa si misera est necis,
Mors misera non est.
Aul. Stabilis, et nullo color
Terrore fugiens mentis innocuae est nota.
Tamen obsequendum legibus: venas feri,
Fluidoque mixtam sanguine vitam extrahe.
Paul. Habeo: peractum est. Gratiae o vanus favor,
Aetasque vitrea! Sortis inconstans tenor
Semper nocenti melior, infidus bono.
Aul. Sic aula pressos tollit, et stantes premit.
Quem lenis aure deserit, et aulae favor,
Fatalis odii naufragum involvit mare.
Paul. I nunc et albae sortis exceptus sinu
Lateri propinquus Caesarum instratum preme
Pulvinar ostro, colla populorum gravi
Inscende passu, despice effusas gregis
Minoris undas: nempe non firma gradum
Statione figis. Quidquid excelsum est tremit,
Timetque casum. Quercus hoc gravius ruit,
Quo se superbo capite iactavit magis,


page 103, image: s119

Fortuna si quem tollit, in casus parat.
Sensim fatiscit corpus, et robur cadit.
Resume vires anime: perfractos recens
Mens vigeat artus. Caelites ad vos venit
Paulinus insons, innocens sola reus
Opinione. Pandite aetherei sacrum
Penetrale mundi, magna Paulinum suum
Spes praeit ad astra. Pandite Augusti micans
Solium Tonantis: terra subsidit, boni
Tenuis recedit umbra, sincerum bonum
Dum mente volvo. Vos meae testes necis,
Saevique casus conscii, extremam precor
Excipite vocem. Nemo confidat suae
Beatitati: quidquid assurgit. potest
Iterum relabi: celsa quae vulgus putat,
Praerupta crede; quae rapi possunt, tua
Male nominabis; illa quae celsa sedent
Secura mentis arce sectemur bona.
Aul. Sensim labascit.
Paulin Innocens, caelum invoco
Scelerisque purus morior Aul. O quantum potest,
Quae frena mundi flectit inconstans Dea!
Quid est, quod illa sede non sternat sua
Seu vi velit, seu fraude? Si ridet, time:
Dabit ille risus lacrimas. Si te levat,
Cave. profundam maxima ruinam trahunt.
Si ludit, Ille lusus afflictam trahet
In acerba mentem vulnera. Extremum rudis
Hoc disco sortis vitream aetatem levi
Perire tactu; quodque selevat, gravem
Facili ruinam semper impulsu dare.


page 104, image: s120

SCENA SECUNDA. Eudoxia ab Imperatore Hierosolymam Secedendi veniam impetrat, et discedit. Theodosius Eudoxia. Chrysephius. Aulicus.

Chr. Dive Imperator; tristis Eudoxia tuos
Subire vultus poscit, at tutam prius
Pacem precatur. The. Merita iam pridem meis
Arceri ab oculis? Chr. Tracta clementis sinu.
The. Infida sperat? Chr. Id tuus tenor iubet.
The. Fides repellit laesa. Chr. Servatam probat.
The. Fractam probavit. Ch. Suspicax res est amor.
The. Venire patior. Et reluctantes fibras
Natura frangit, vincit et vires Amor.
Eud. Auguste coniux, (pace si licet tua
Hoc nomine tui, quando me tuam negas)
Et subditorum magne populorum arbiter,
Si mentis aestus patitur, et toto ream
Non perimis odio; pauca Caesarea precor
Non durus aure verba pro causa excipe.
Auguste coniux, fateor ex imo gradu
Miseram tulisti, quando ius aequum status,
Sceptri, coronae, gloriae, solii, thori
Mihi contulisti: gemina sed mecum tamen
Aulam subivit gemma, cui nequeat parem
Nutrire Ganges, aut fluens auro Tagus,
Pudor, fidesque. prima Caesareo toro
Data est; secundam foeda suspicio opprimit.
Utramque tecum perdidi. site mei,
Post imputatum erimen, et laesi gravem
Opinionem iuris, et Regni decus


page 105, image: s121

Vel minima tangit cura, dimissam tuis
Excedere oris patere secreto luam
Orbe imputatum crimen, ac aulae probra.
Absens furorem mitius tuum feram.
Th. Quis restat orbis, quo tuum abscondas nefas?
Eud. Qua Sol recente natus accendit face
Solymaea tecta vota concurrunt mea,
Hic osse multo Golgothae albescit iugum,
Taboque sordens squalet humano solum,
Ubi Deus ipse brachia in partes duas
Diducta, gemino vulnera adstrictas manus,
Pedesque venis pervios saevo dedit
Ferro premendos: gentis humanae hic nocens
Scelus expiatum est: crimen hic meum luam.
Theo. Quo te tuorum conscius scelerum vocat
Animus, abire fas sit. Eud Imperii iubar
Vale, valete regna. Meliori vale
Caesar marite sorte. Theo. Quid frustra es pia?
Impune vota sequere Eud. Solymaeos peto
Despecta colles [(reading uncertain: print faded)] aptus hic lacrimis locus,
Hic Patris iras Christus extinxit: mei
Iras mariti forsan exstinguam quoque.
Abeamus anime: solyma iam votis patet.
Abitum parate; Longa Byzanti est mora.
Feramus anime quidquid adversum ruis
Imponit humeris arbiter mundi Deus.
Eudoxia patere. Regio sceptro cares?
Etiam Carebat patrio extorris polo
Deus Homo. Lacrimis quereris amissis opes?
Non perdidisti: quidquid ambiguus potest.
Rotare casus, esse ne tuum aestima.


page 106, image: s122

Quidquid rapit Fortuna, nullius puto.
Chrys. Augusta Princeps immerita poenas luis,
Quam nulla foedat culpa. Aul Sic aulae premunt
Saepe innocentes. Eud. Lubricam exemplo meo
Doceo iocantis esse fortunae rotam.
Chr. At veniet albis vectus in caelum rotis,
Qui te reponat gloriae in sinum, dies
Eudo. Facile resurgit quisquis in plano cadit;
At quem eminenti casus e solio trahit
Speret reponi? Caesarum est gravis furor.
Chrys. Etiam tumentis ira Neptuni cadit.
Eud. Sed in tumore naufragas sorbet rates.
Chr. Resarciuntur naufragae ad littus rates.
Eud. Dispersa medio frusta dum natant freto?
Chr. Quae rapuit aestus, mitior reddit quies.
Eud. Quos ira coepit Caesarum premere, opprimit.
Chr. Latente vero. Eud. Veritas raro solet
Patere in aulis. Chr. Veritas constat mora:
Tandem una pandit hora, quod multis latet.
Eu Sed sera nimium. Chr. Propria nascenti mora
Est veritati. Chrysaphi, si quid fides,
Astusque. nota si quid obsequia valent,
Dabitur reponi gloriae rursum in sinum.
Eud. Tibi derelicta capere spem reditus queo.
Valete fida turba, iam tempus citat.
Chr. Vale Imperatrix.
Eud. Noster at per vos quoque
Coniux valebit. Nolit, est tamen meus:
Non amet, amabo: dissitum solum locus,
At iunctum Amor tenebit. hoc animo fides
Numquam exulabit. tempus invitat, vale.


page 107, image: s123

Aul. I. Confide rutilo frontis Augustae ioco,
Ut ridearis Invida sortis manu
Sceptra offeruntur. Porrigit laeva, rapit
Oblata dextra. quidquid obtulerit, volans
Fulmen imitatur; qua venit, subito fugit.
Chr. Suspicio sortem prosperam a tergo premit.

ANTITRAGOEDIA, Sive Triumphus innocentis Eudoxiae. ANTIPROTASIS. SCENA PRIMA. Dormienti Theodosio repraesentatur pompa, qua Eudoxia Antiochiae excepta est; cum ei, ut decimae Musae, aerea statua in Musarum concilio est erecta. Chorus Statuariorum.

Chor. FRustra sollicitudinem
Virtutis studio pendis. Inutile est,
Quidquid Phidiaco manus
Sudore Oebalii marmoris erigit.
Virtus nescia plausuum,
Clangentisve tubae, nec popularibus
Assueta obsequiis coli,
Illustrem proprii se satis ubere
Vena luminis exhibet.
Qualis purpureo Cynthius essedo
Vivum, qua graditur, diem
Incendit radiis, nec magis exteris
Vivit cultus ab ignibus:
Talis, qua graditur, luminis orbitam


page 108, image: s124

Virtus ducit amabilem;
Nec gaudet nitidam luce domestica
Frontem pingere murice
Mendacis stibii. Eudoxia si sua
Virtute inclita se latis
Aeternat, memores arte Corinthia
Quid frustra statuas levas!
Formae est opprobrium grande, coloribus
Posse adsciticiis coli.
Antichor. Etsi pulchra sua ridet amoenius
Virtus fronte; tuum tamen
Non damnet studium Surrige marmora.
Admiranda Nepotibus,
Quae non vis avidi temporis exedat,
Non oblivio deterat.
Laudem incide basi: Eudoxia Palladi
Non impar Sapientia,
Musarum decimo digna loco Dea,
Fecunda ingenio, simul
Fecunda eloquio, moribus innocens;
Condemnata domi rea,
Sed nobis sceleris pura, in imagine
Hac vincet Pylii senis
Aetatem rigidam. Si nihil aggeris.
Sic virtutis honoribus;
At partem pretii ponis amabili,
Virtutis merito; et tuo
Es facto melior, cum, licet impari
Conatu, egregiis cupis
Factorum meritis solvere gratias.


page 109, image: s125

SCENA SECUNDA. Somnium rememorat Imperator; de Eudoxia ac Paulini Innocentia aliqua subit cogitatio. Theodosius solus.

Quis dormientis pectori illusit sopor?
Inter disertos visa Musarum choros
Caput levate statua, Mygdonio Deas
Imitata in aere: decima Musarum cani
Audita nostra Eudoxia. Erravi. probant
Haec innocentem somnia: externi favent
Populi, immerentem quando damnamus domi.
Si vera narrat Morpheus, turpi manus
Contaminavi sanguine, incautus necis
Decreta sanxi. Lenta iud cia probo.
Tempore patescit veritas, licet diu
Sepulta lateat. Nulla, vel in hominem quoque
De plebe natum, propera iudicia placent.
Carere potuit scelere, cui tantum favent
Inter remotas astra degenti plagas.

SCENA TERTIA. Acceptas Antiochia de pompa, qua Eudoxia salutata fuit, literas Imperatori porrigit Chrysaphius ex quibus prima, quam conceperat, innocentiae cogitatio augetur. Theodosius. Chrysaphius.

Chry. Dissimulo visas; ipse (quod voveo) petet


page 110, image: s126

Caesar tabellas: gestibus, vultu, notis
Denuntiari magna simulabo. Placet.
Etiam remotis afflat aspectu sui
Venerationem gentibus virtus. Nocens
Vix esse potuit Domina, quam populus sequax
Gratia tuetur. Theod Conscias num tu mei
Portas tabellas somnii? Chrys. Augustum caput
Orbis venerande Caesar, et pridem polo
Aequande Princeps, parce, si vultus prius
Honora me non perculit species tui.
Theod. Cuius tabellas indices adfers rei?
Chrys. Momenta rerum Caesares tractant, tuis
Indigna Caesar vultibus petis. Theod Leve
Delectat animos, gravia nolentes tenent.
Chr. Testor volenti porrigo. Th. Iubenti quoque.
Theodorus Chrysaphio [(transcriber); sic: Chrysapio] Salutem plurimam dicit.
ADvenit Augusta Imperatrix Dea visa; cum aureo sublimis curru, salutanti Senatui, Populoque Antiocheno responderet. Secutus est dictionem plausus, erectae illi geminae statuae aere fusae: altera forum tenet Imperatrici: altera Bibliothecam decimae Musae Eudoxiae sacra. Musarum numero annumerari fecit aurea facundia. Nempe disparia sunt multorum iudicia. Vos domi ream agitis, nos salutamus innocentem. Vix esse rea


page 111, image: s127

potest, quam tantis favoribus caelum prosequitur. Qua graditur Dea est: praevola Innocentiae opinio Maiestatem conciliat. Tu si in eius causa quid potes, ne praetereas. Vale. Dabamus Antiochiae Cal: Novemb.
Theo. Quae somniavit animus, haec testes probant
Nuntia tabellae. Chr. Saepe praesagus videt
Animus sutura, saepe praeterita quoque.
Theod. Sed cogitare singula exacte decet.
Intus patebit tacita me ditanti quies,
Redeunt amores pectori; et animum movent.
Chrys. Bene est! beamur! currit in votum rota:
Primas amores rursus incendunt faces.
Redit voluntas pronior, vetus favor.
Stimulabo motum, crastinus quando dies
Lucem quadriga dederit ambigua parem.

CHORUS. Innocentiae Suspicionem, Veritas Mendacium Aula Caesarea flagellis expellunt. Veritas. Mendacium. Innocentia. Suspicio,

Verit. Excede regno. Mend. Verberas?
Innoc. Excede. Suspic. Verberamur?
Verit. Excede. Innoc. Contra niteris?
Suspic. Innoxiam flagellas.
Verit. Innoxium mendacium?
Mendac. Innoxium flagellas.
Innoc. Suspicio non est noxia?


page 112, image: s128

Suspic. Innoxiam flagellas.
Verit. Mentiris o Mendacium.
Innoc. Suspicio falsa fingis.
Verit. Te Regiis amoribus
Nocuisse fama narrat.
Innoc. Tu vulnere Innocentiam
Dolosa fulminasti.
Verit. Vos Veritatem regio
A limine arcuistis.
Excede Regno Mend. Parcite.
Innoc. Excede. Suspic. Cur flagellas?
Verit. Tu causa fusi sanguinis,
Et mortis innocentis.
Tu causa rupti foederis,
Taedaeque coniugalis.
Innoc. Excede. Susp Cedo. Mend. Parcite.
Verit. Excede. Susp. Cedo. Mend. Cedo.
Verit. Redeamus Innocentia,
Et Veritas ad aulam.
Innoc. Tutus locus promittitur,
Superi velint perennem.
Verit. O Regiae felicitas,
Par Caelitum quieti:
Quam nec premit Mendacium,
Suspicio nec molestat.


page 113, image: s129

ANTI-EPITASIS. SCENA PRIMA. Gaudet de felici machinationum successu Chrysaphius; alteras de Eudoxiae Hierosolymam adventu literas producit Imperatori oblaturus. Chrysaphius.

INcepta voto prosper impellit Notus.
Provehimur alto: Prima perculsum tenet.
Et prope dolentem Caesarem charta: in fibras
Penetrant amores, ira subsidit, cadunt
Animi tumultus: altera optatum dabit
Tabella rebus exitum. Evictum est. redis
Augusta Princeps, teque meliori tuis
Rependis iterum sorte. Non potest Amor
Semel excitatus reprimi, quando fovet
Subiectus ignis. Altera en faustae micat
Materia flammae.
Theodorus Chrysaphio.
AD 15. Calend. Ian. Solyma tenuimus. Eminus adhuc spectantibus sacri Maiestas loci venerationem afflavit. Dici non potest, quanti in singulis fuerint pietatis motus. Effusa ad ripam civitas pompam fecit exscendentibus.


page 114, image: s130

Ad urbis valvas tenuit Clerus: Augustam veneratus ad sacra pulvinaria deduxit. Sacer hic horror reverentiam imperavit. Hinc ad fora et moenia processit plausus. Interim Eudoxia non Innocentis tantum, sed et Sanctae nomen habet. Ita adversae sortes aut exprimunt, aut manifestant, quod felices tegunt. Heri Olivetum, hodie Calvariae iugum invisit. Diva inter homines videtur. digna profecto meliori sorte. Vale.
---- Perlege Caesar: cadet
Immitis animus. Non tamen suxit Leae
Ubera Libyssae, non procellosi satus
Furore ponti lacte commistas bibit
Hominum ruinas, funera, et caedem, et neces.
Et innocentem Eudoxiam et sanctam vocant
Populi sequaces, calculi innocuam probant.
Diva inter homines dicitur. Non est rea,
Consentientis vota quam vulgi tegunt.
Sed en dolenti similis in scenam venit.
Maturus urget finis intenti locus.
Aggredior.


page 115, image: s131

SCENA SECUNDA Chrysaphius Imperatricis Eudoxiae causam apud Imperatorem Theodosium agit, et eius animum emollit. Quare literas, quibus Eudoxiam advocet, expediri properat. Theodosius. Chrysaphius.

Chrys. ---- O nutantis Imperii salus,
Columenque mundi; cuius ad genua [(transcriber); sic: gnnua] iacet
Uterque terrae cardo, si sacrae patent
Aures loquenti, pauca Theodosio loquar.
Theod. Habere famulam Caesares aurem decet
Necessitati publicae. Loquere, audio.
Chrys. Iam saepe Phoebus orbitam emensus totis:
Nullum sereni gaudii diem tulit.
Saepe stetit axe media sublimi dies
Bene pexa crinem, at interim armatus manu
Caliginosae noctis assiduus dolor
Lucem negabat gaudii; aerati gemunt
Maerore postes, turba famulantum gemit,
Gemunt et urbis compita, Augusti lares,
Diadema, sceptrum, purpura, solium, torus.
Auguste Caesar, Phoebus es mundi; tuae
Sed viduus igne Cynthiae. Titanem amat
Subiectus orbis, Cynthiae ecclipsim dolet.
Alterna mundo lumina impendit soror,
Sed fratre plena. solus Imperium tenet
Per astra Phoebus, sed tamen gaudet suo
Lumine sororem accendere, et dare aemulis


page 116, image: s132

Obire flammis astra: nec Solis minor
Laus est, honoris aemulam Lunam vehi.
Gaudent potentum gratiae extendi. Vides?
Vides iacentem, squalido situ obsitam,
Maerore multo languidam, et fletu genas
Aulam madentem? cernis et potes piis
Aures negare precibus? Th. An manus mihi
Illiberalis? pectus in preces dabo,
Si liberalis esse non possit manus.
Chr. Tuam reduci Eudoxiam in solium petit.
Theod. Ipsos latentis pectoris tangis sinus.
Iudicia damnabo mea? Chr. Damnantur bene,
Cum corriguntur. Th Ipse me mali arguam?
Chrys. Corrigere laus est.
Theod Facta damnantur male
Quae corriguntur.
Chrys. Saepe, quae laudem ferunt,
Mutasse laus est amplior, quando vice
Meliore aguntur. Th Nemo quae prudens probat,
Cum laude damnat.
Chrys. Visa tum nocens fuit,
Nunc innocentem fama posterior probat.
Theodos. Quis innocentem?
Chrys. Fama, rumor, exteri,
Domesticique: si sacro tabulas meas
Digneris oculo, quanta Solymaeis Dea
Sit visa populis, Caesar agnosces. Th. Lege.
Chrys. Ad I 5. Calend. Ianuar. Solyma tenuimus, etc. ut sup.
Theodos. Nolentis animos, et reluctantis fibras


page 117, image: s133

Eudoxia trahis. Sed tuam tanti facis
Famam Imperator? si ream absolvis, prior
Censura condemnatur, et temet reum
Agis. Vel illa est innocens, et tureus;
Vel iusta tua sunt iudicia, et illa est rea.
Damnare memet nolo, damnatam vetor
Revocare. Chr. Regni praedo populorum lues,
Latro petitam Caesaris veniam in sinu
Invenit: Uni Eudoxiae! Uni Eudoxiae
A coniugali pectore negantur pia
Clementis animi signa! Theod. Paulinum nece
Per me cruenta populus extinctum canet.
Chr. Infecta facta non queunt fieri: tamen
Facienda quae sunt reliqua, peragantur bene.
Caedes dolorem postulat: at Eudoxia
Digna est amari Caesari. Theod. Utinam regios
Lares teneret! Chr. Alite secundo volant
Meditata. Veniet. pagina Augustam ocius
Regale Solymis rursus in solium vocet.
Expedio tabulas vota dum fauste volant.

CHORUS. Paulini Umbra per sequitur Suspicionem, et ingesto Paulini sanguine suffocat. Suspicio Umbra.

Tacete. vindex Umbra silentibus
Lunae sub ipsis cornibus ad necem
Me quaerit, hem! quis me vocavit?
Effugium date noctis umbrae.
Quis me recessus? quae tegat extimi
Latebra mundi? mergite Caelites


page 118, image: s134

Phoebum reluctantem tenebris,
Caeca diem tumulate vela.
Caligo, noctes, umbra, chaos vetus
Involvat orbem, meque sequentibus
Umbris inaspectam latere
Cymereis patiatur antris.
Invise Titan cernis, et Innocens
Per astra curris? nec memor amplius
Umbrae Thyestaeae serenos
Volvis equos, facilesque flammas.
Heu me! tenemur! vindice quid flagro
Premis fugacem? Desine. credimus
In antecedentem scelestum
Poena sequax tonat ultionem.

ANTI-CATASTASIS. SCENA PRIMA. Eudoxia ad Constantinopolim redux apparet; patriam salutat; Chrysaphio reditum suum nuntiat. Eudoxia. Aulicus.

EUdox. Resiste ductor, patriae Augustae eminus
Turres adora. Patuit ad muros iter.
Aulic. Salvete caelis aemulae terrae domus,
Sacri penates Caesarum, annosi labor
Longus Cyclopis; maius humano decus
Labore salve: Eudoxiae sinum explica,
Faustoque reducem rursus amplexu fove.
Eudox. Teneo potentis Imperi augustum solum,


page 119, image: s135

Miseraeque votis exulis summum bonum,
Turres soli natalis, et patrios lares.
Aulic. Ut laeta turba patriae intramus lares!
Ancipite qualis nauta sub medio mari
Rate fluctuatus, quando turbatis tumet
Agitata ventis unda, et incumbunt simul
Rapiuntque pelagus infimo eversum solo
Adversus Euro Zephyrus, et Boreae Notus,
Agitur procellis, cadit Imperio maris,
Et huc et illuc errat, ac pallens stygem
Timet propinquam; celsa si forsan Pharos
Ardente tenebras noctis evincat face,
Tenuifque sensim Zephyrus illapsus mare
Tranquillet alis, sperat, et magno petit
Amore portum: talis educta est specu
Mortis propinquae Eudoxia, et patriae, et sibi
Adest superstes. Eud. Dulcis in portu est labor,
Repetere fluctus mente, cum exactis licet
Frui periclis. Voce Chrysaphium mea
Iubete adesse, nota dum lento gradu
Subintro nemora.
Aulic. Nulla retinebit mora.

SCENA SECUNDA. Dum Chrysaphius cum desiderio Eudoxiam praestolatur, adest qui eam vicinam nuntiat. Venationis a Caesare indictae nuntium accipit, opportunam hanc restituendae Imperatricis occasionem offerri gaudet Chrysaphius. Aulicus. Venator.

Chrys. Venisne tandem serus accensis dies


page 120, image: s136

Cupite votis! cuius invidiam facit
Eudoxia redux faciat, et lucem pari
Dispenset igne. Longa iam votis mora est;
Adesse pridem decuit ad tabulae fidem.
Occurro, si fors eminus celso e iugo
Spectata. nostras gaudio terras levet.
Sed quis citato anhelus occurrit gradu?
Aulic. Adsum salutis nuntius.
Chrys. Videon' mei
Partem reversam pectoris? Aulic. Byzantium
Tuis citata paginis Eudoxia
Solymae liquit tecta, et antiquos lares
Sparsos cruore Numinis. Chry. Qualis redit?
Aulic. Qualis marina Phoebus ex unda solet,
Cum convolutis noctis exactae viis,
Iterum recentes citat in officium rotas.
Chrys. Agnosco tantae praeviam stellam facis.
Sed num propinquum semitae callem tenet?
Aul. Hinc qua senescens Phoebus exstinguit iubar
Ignota, paucis vecta subsidiis rotae,
Paucis equorum, comite vix ullo, et humilis,
Quae saevientem Caesarem possit suo
Placare vultu; gratiae fidens, spei
Plena appropinquat. Ven. Retibus circum nemus
Omne obsidete, nemora vicini iugi
Terrete canibus. Chr. Cura quae mentem citat?
Ven. Lustrare silvas canibus, et reti feras
Cingere fugaces. Caesar augustus iubet.
Chrys. Qua parte nemoris?
Venat. Hic ubi denso citat
Agmine fugaces cervus in silvam pedes.


page 121, image: s137

Chrys. Quando.
Venat. Minorum crastinus turbas premet
Cum luce Phoebus siderum.
Chrys. In portu nato!
Ite hinc, volate, veniet in casses fera.
Superi beamur! tempus hoc aptum dolis.
Sed quis tumultus?
Aulic. Chrysaphi Augustam vides?

SCENA TERTIA. Eudoxiae occurrit Chrysaphius, salutat, reditum gratulatur; latere is silva ad tempus suadet, Imperatoris gratiam pollicetur. Eudoxia. Chrysaphius.

Chrys. Heroa Princeps, Imperi Augustum decus,
Quanta appropinquas patriae, et fessas levas
Dolore mentes! qualis Eoo redux
Pelago venustus matris Idaliae comes
Umbras resolvit, luce dum iuvenem praeit,
Et solita Phoebum ad pensa nascentem citat.
Talis renatum patriae, et nostro diem
Revehis dolori: Sospitem vel sic iuvat
Eudoxiam revidere. Eud. Chrysaphi o mei
Medela morbi! Chrysaphi in tantis malis
Levamen unum! quod redux veteres lares
Augusta regum moenia, invidiam polo
Factura specto, quodque suppressus furor
Caesaris adesse Coniugem patitur, tibi
Debere fateor. Chrys. Parcius laudum seges
Metenda Princeps: mentis innocuae fuit


page 122, image: s138

Emergere avida Nerei undantis gula.
Semper patronos innocens animus habet.
Precariam ceu Phoebus exosus facem
Sua superbit; talis innocens sibi
Ipse est patronus. Veritas tandem patet,
Diu sepulta. Eud Sed arte qua reddes meo
Caram marito? Chr. Crastinus quando dies
Solis coruscum promet in mundum iubar,
Inter penates frondeos, virides domos,
Et antra tenebris saepta Theodosium dabo.
Hic una praeda nobilis venies. Eud. Putas,
Placebo rursus? an supercilii [(transcriber); sic: spercilii] grave
Attemperabit fulmen? Chr. Exstinctae ab oculis
Cecidere pridem mentis iratae faces.
Eudox Prior secundam saepe tempestas ciet.
Chrys. Quando tonantis prima tempestas poli
Consumpsit iras, non habet vires sequens.
Eud. Quae domita saepe est visa, ad aspectum rei
Ultio revixit: hostis obtutus vetus
Accendit odium Chr. Veteris at si quem premunt
Odii dolores, hostis aspectu pudet
Properi furoris Fax supercilii iacet
Extincta pridem, et mentis expulsus rigor
Placidae quieti pectoris sedem dedit
Hic inter arcus frondium, Dryadum domos
Augusta modicum tempus in moram extrahe,
Dum Phoebus unda crastinus diem vehat.
Omnes amanti noxias moras scio,
Mori est morari: sustine hanc noctem, dies
Laeta appropinquat. Caesar hic feras aget.
Quid agas, amores suggerent: luctum preme,


page 123, image: s139

Laetitia semper maior a luctu redit.
Eudox. Subeo propinquos frondium umbrantum lares.
Dum spes timori certat, et timor spei,
Spei facilior semper in bonum est fides.
Hoc facile sperat quisque, quod nimium cupit.

ANTICATASTROPHE. SCENA UNICA. Audito Venationis tumultu Imperatrix spem inter metumque luctatur. occurrit venanti Caesari: deprecatur. Agnoscit errorem Caesar. Suspicionem detestatur: veniam petit: innocentem Promulgat Eudoxiam: ad aulam cum plausu reducit. Theodosius. Eudoxia. Aulicus. Venatores.

Venat. Properat molossus, iam procul lento suem
Odore sentit, urget, et tacito locum
Rostro pererrat. Ven. 2 Praeda iam propior olet,
Cervice tota pugnat, et gestu citat
Dominum tenentem, seque remoranti eripit.
Theod. Curis sepultis, dulcis invitat labor.
Lustrare nemora, persequi feras placet.
Animis adeste, prima Caesareo sonant
Initia cornu. Aul. Multus in fugam salit
Hinc inde cervus: turba succedat pari
Sonora cornu. Theod. Lustra latratu sonant.
Laxate lora, sequere. parte ista minax


page 124, image: s140

Cervus fugaces egit in silvam pedes.
Resiste, tela porrige in casses abit.
Absiste: cecidit. Protrahite. Mensis date
Pauperibus epulum.
Aulic. Praepes in cursum canis
Leporis subacti dente iam collum tenet.
Accurre, tolle. Caesarum ad mensas valet.
Theod. Succede silvis intimis, dum se serae
Intro reducunt, et diem evitant fuga.
Eud. Sonuere silvae cornibus quantis mihi
Pectus duellat motibus! Timor, et Amor
Spes et cupido pectore sub uno tonant.
Volvor, revolvor, dubia ceu fluctum ratis
Et huc, et illuc sequitur. O rerum arbiter,
Cui spes, timorque paret, ac animi vices
Attemperantur, unus afflictis veni
Rebus patronus. Aderit, haud unquam suos
Deserit olympus. Hunc ego clypeum meo
Tendam pavori. Lectule Tonantis mei,
E quo pependit Numen, obtentu tui
Tuere famulam: si rigor frontem obsidet,
Unus quiete sternere furores potes.
Tu grande munus Caesari datus. potes
Sedare calidae mentis iratas faces,
Animique fluctus. Rursus a canibus latrant,
Sonantque silvae a cornibus. Tectum date
Frondosa nemora, donec accessum prope
Tentare liceat coniugi. Aul. I. Hic denso ruunt
Agmine per umbras dente minitantes apri.
Th. Quid hic per umbras serpit? accessum date.
Quae monstra? Eud. Caesar!


page 125, image: s141

Theod. Caesarem fletu vocat.
Eudox. Pie Imperator! Theod. Quem gemis?
Eudox. Sortem meam.
Admitte! Theod Cede. Eud. Parce.
Theod. Cui? Eud. Miserae. Theod. Tibi?
Eudox Genua tenenti Theod. Quid petis?
Eudox. Ventam? Theod. Cui?
Eudox. Mihi supplicanti.
Theod. Quae tu es? Eud Ego! loqui vetor.
Theod Effare. Eud. Metuo.
Theodos. Caesarem tuum paves?
Eudox. Meum. Theod. Quid ultra?
Eudox. Coniugem. Theod. Coniux? fibras
Vox ista mentis perculit.
Eudox. Meum. Theod. Peplo
Vultus revela. Eudox. Caesar!
Theod. O Eudoxia!
Eudox. Coniux!
Theod Sacratam differ a genibus manum.
Eud. Parce; et fugetur omnis ex animo tumor.
Theod. Tu parce potius, quidquid admisi nocens.
Erasus omnis mente decessit furor,
Animo exciderunt odia. Sed fateor male,
Male iudicavi! Coniugem inno cuam, probam,
Fidei, tenacem, sceleris immunem, piam
Ego in has coegi sortis invisae lues.
Ego innocentem perdidi, et falsum nefas
Cum damno, mente contraho verum scelus.
Exempla terris Caesar infelix dedi,
Quid inter aulas falsa suspicio queat.
Sed parce coniux. Tuque Caesareos gradus


page 126, image: s142

Quicumque sequeris, disce maiores premi
Opinionis fulmine Heroum domos.
Eud. Mittantur ista. Si placeo rursum, sat est.
Theod Audite fines ultimi: seu qua diem
Aurora lactat, sive qua Titan senes
Tumulat quadrigas: Sceleris immunem palam,
Eudoxiam pronuntio Eud. Caesar sat est.
Remitte plura. Theo. Tu magis tanto mea es,
Quanto sileri vetera deposcis magis.
Eud. Grates rependat ille, quadrifidae trabe
Qui tensa membra porrigit: donum cape
Solymis paratum, et pectus in dono simul.
Theod. Placet: vereri mitte. per capitis rubos,
Pedumque chalybem iam mea est Eudoxia!
Sit iste amoris vinculum novi novum!


page 127, image: s143

CURAE CAESARUM PRO DEO et POPULO: SIVE THEODOSIUS MAGNUS, IUSTUS ET PIUS IMPERATOR.

ARGUMENTUM.

QUia DEI vices in terris obeunt Imperatores ac Reges, DEI solius est sibi et Vicarios constituere; et cum mores sit admodum gravis, (qua una et DEI Honor, et populorum salus continetur) in eos humeros reclinare, quorum alterum PRO DEO firmet PIETAS, alterum PRO POPULO IUSTITIA Hinc collata solum stabilit Imperia DEIS, destruit arrogata. Illius Theodosium, huius Eugenium


page 128, image: s144

exemplum damus. Caesarem non unus hostis pressit: unus ille DEO auspice omnes oppressit. Prostrate Maximo surrexit Eugenius, cui Imperatoris titulos per summum nefas Arbogastes imposuit; quos tandem DEUS iuste eripuit. Eius tyrannidi ut obviet Theodosius, exercitum in Europam traducit. Ne temere bellum ineat, eventum providet; quem ubi felicem futurum ex Ioanne Anachoreta audit, DEI nutum intelligit ut PRO DEO et POPULO se murum opponat. Agit: sed dissipato primum exercitu campum deserit; non DEUM. Sed nec ipse deseritur. Exhausta videbantur humana media; affluxere Divina. Reductus tantisper in silvam ad aediculam sacram noctem inter preces vigil exigit. Orantem erigunt SS. Ioannes Evangelista et Philippus caelitus allapsi. Recolligit copias Arbetionem Eugenii Ducem ad suas partes traducit. Eugenium iam prope devorata Victoria tumidum aggreditur: Pugnant pro Theodosio venti, qui magno impetu in ora Hostium pulveres convolvunt. Pugnant et Caelites, quorum exercitus visus est tela e nubibus iacere. Conficiuntur hostiles copiae, Eugenius capitur, sistitur Theodosio, conicitur in vincula, ac tandem (ut plurium fert opinio) eius iussu occiditur. Arbogastes vero, rerum incentor sua se manu conficit. Hanc victoriam adeptus, (Verba sunt Theodoreti lib. 5. Hist. Eccl. cap. 25.) Filiis regnum ita distribuit; maiorem natu sibi in Imperio succedere, minorem vero Europae tenere sceptra statuit: utrumque


page 129, image: s145

hortatus, ut pietatem perfectam custodirent. Vide memoratum Theodor. loc. cit. Niceph. lib. 12. a cap. 38. Socrat. lib. 5. cap. 24 25. Zosim. lib. 4. Et ex his Bellarm. lib. de offic. Princip. Christian.

PERSONAE.

Theodosius Imp.
Arcadius Fil.
Honorius Fil.
Eugenius Tyr.
S. Ambrosius.
Arsenius.
Ruffinus.
Theonas.
Duces Theodosii.
Arbogastes.
Flavianus.
Arbetio.
Duces Eugenii.
S. Ioannes Evang.
S. Philippus.
Ormundus Magus.
Genius Theodosii.
Genius Eugenii.
Fortuna.
Pax.
Ioannes Anachoreta.
Senatores.
Europa.
Asia.
Africa.
America.
Victoria.
Ambitio.
Furor.
Bona Causa.
Spes.
Icarus.
Imperium Orientis.
Imperium Occidentis.
Genius Arcadii.
Genius Honorii.
Ratio
Fauni.
Salii.


page 130, image: s146

ACTUS I.

SCENA PRIMA. Ioanni Anachoretae belli Theodosium inter et Eugenium Tyrannum exorti successus divinitus ostenditur; indeque Pax Ecclesiae nascitura. Iustitia. Pietas. Ioannes Anachoreta. Genius Theodosii. Genius Eugenii. Chorus caelestis. Chorus Anachoretarum.

Chor. An. PAcem rogamus. sidera
Beate pace mundum.
Soletis astra tristia
Mutare saepe laetis:
Iovem pluentem tergere
Sereniore sole:
Exaestuantem Nereum
Componere ad quietem:
Soletis astra ludere;
Nunc premere, nunc levare.
Si luditis, pars prima sit
Hic terminata lusus.
Pressistis orbem Maximi
Desaeviente ferio.
Quid rursus arma ab altero
Minitamini Tyranno?
Pressistis orbem: ludite
Nunc alteram choream.


page 131, image: s147

Marte exulante proelia
Compone Pax quiete.
Pacem rogamus: sidera
Beate pace mundum!
Ioan. Meruimus ergo Christe, Regnorum salus,
Ut fulminantem praeliis semper novis
Patiamur iram? nuper albente ebrius
Felicitate Maximus strages diu
Cladesque sparsit. Vidimus quantum furor,
Et impotente posset effrenis calor
In arma nisu. Vidimus: piget loqui:
Vidimus amicos Urbium sterni lares,
Monumenta Regum dirui, et crispa face
Ardere turres, sanguine cadentum Patrum
Miscere natos sanguinem. et nondum tamen
Iuste minantis ira satiatur DEI?
Nunc impiata gentis eversor sacrae
Eugenius ardet dextera, et Martis parat
Ferale fulmen. Quantus undabit cruor,
Dum fulgurante vectus impulsu fragor
Propellet arma! Christe, qui strictas vides
In nostra flammas capita, qui venti horridas
Evertis acies, ac serenato excutis
Nubes olympo, frange minitantem uto
Gregi procellam; sceptra qua semel manu
Pio dedisti Caesari, fortis manu
Tuere eadem: quemque tempestas solo
Sereniorum siderum aspectum abstulit,
Repone terris: facilis ex alto Pater
Compone bello concitum Imperii salum.
Aut si procella dexterae armatae placet,


page 132, image: s148

Parce innocenti Caesari, et sontem preme.
Quid video? caeli nube revoluta patent,
Geminusque ferro miles incumbit sibi.
Fallor? an ab alta sede venturos Deus
Motus retexit. Dire quo fremis Draco?
Assurge victrix ales, et monstrum preme.
Genius Theod. Cruente! Gen. Eugen. Dire!
Gen. Theod. Barbare! Moriere. G. Eug. Non inultus,
Genius Theod Impune nemo Numina
Lacessit in duellum.
Gen. Eug. Impune nullus impium
Sceptrum diu rotavit.
Gen. Theo. Paci studentem publicae
Iuvat benignus aether.
Gen. Eug. Paci minantem publicae
Olympus exsecratur.
Gen. Theo. Exulcerasti publicae
Lene otium quietis:
Peribis. Gen. Eug. Et te, et sidera
Mecum traham in ruinam.
Perit libenter, qui sua
Hostem premit ruina.
Gen. Theo. Ego te. Gen. Eug. Ego te.
Ge. Theo. Robora
Deus hanc in arma dextram.
Gen. Eug Heu! heu! perimus. Prolabitur.
Gen. Theo. Hoc habet
Iust. et Piet. Io triumphe Caesar!
Gen. Theo. Ecclesiae hic triumphus est.
Omnes. Ecclesiae est triumphus.
Pax hinc amica Ecclesiae,
Pax nascitur. Triumphe!


page 133, image: s149

Ioan. Soporne mentem lusit? an veram polus
Speciem futuri finxit? Agnosco o Deus
Nemo scelestus pariter et felix diu
Imperia vexat. Sceptra qui dolo petit,
Sibi ruinam sternit. I, felix latro
Ventis secundis Eugeni: quae te vehit
Fortuna ad alta, cereas pennas habet.
Ubi prope steteris solis augusti faces,
Excussus astris Icarum mundo dabis.
Fortuna stabilem nemini servat fidem.
Quin si secunda forsan exultet rate,
Lentaque pace gaudeat felix scelus,
Vindicta semper imminet. Quamvis pede
Progressa tardo veniat, at venit tamen,
Et tarditatem verberis stricti manu
Graviore pensat. Eugeni, miser iaces!
Haec sors scelestos sequitur. At Victor super
Plaudentis undas Imperi Caesar volas.
Virtutis haec sors, lenta vilescit; nitet
Tentata melius: quaeque iam gravi manu
Premi videtur, altius in altum exsilit.
Turba hospitatrix rupium, quando Deus
Desideratum pacis ostentat iubar,
Et faustitatem nuntiat, mecum Deo
Repende laudes; quamque promittit diem,
Ut celeret ipse, evince ferventi prece.
Chor. Anachor. Es Deus, orbem qui regis! altam
Numquam sortem crescere pateris,
Ut tua sortem dextra tumentem
Non emineat; nec tui amantes
Unquam tantum pateris sterni,


page 134, image: s150

Ut tua rursus dextra levare
Nequeas stratos. Ibit felix
Scelus Eugenii; sed non lenta
Poena sequetur. Veniat! Veniat!
Optata dies, qua Theodosius
Laeto pacem differat orbi,
Seroque paret sceptra Nepoti.
Veniat terris optata dies!

SCENA SECUNDA. Theodosius a milite Sacramentum accipit. Mittit Ruffinum ad Ioannem Anachoretam, ut de belli eventu sciscitetur. Theodosius. Ruffinus Duces cum exercitu.

Theod. Studia quietae pacis, et lene otium
Tranquillitatis aureae semper furor
Mavortialis lambit, et qua se vehit
Pax alma curru sequitur. ac saevum imprimit
Dentem curuli. Magna non constant diu
Fortuna eadem regna. Si solis iubar
Vident inortu gemmeum, medium diem
Saepe atra nubes delet, et avitum rapit
Oculis nitorem. Nulla sine nocte est dies:
Et saepe nox est longior. Nondum bene
Sparsus refrixit nuperi belli cruor,
Cum nos timenda Maximus pressit manu,
Et quam parabat alteri, cladem tulit:
Et iam secundus regna populator premit,
Strictamque genti portat in ferro necem.
At non iacebo. Causa cum Dei vocat,
Languere scelus est. Ille qui populos super


page 135, image: s151

Clavum gubernat, Numinis vicem subit,
Partes in omnes semper attento vigil
Speculator oculo, ne novercalem trahat
Fortuna scenam seque per tragicos agat
Inimica lusus. Et lice magno fremat
Bellona nisu; quando pro Deo damus
POPULOque in arma pectus, acclinis cadit
In nostra Laurus capita. Iam doctus loquor;
Numquam rotavi acinacem, nisi pro Deo, et
POPULO: secundam semper at palmam tuli,
Quoties in arma prodii. Numquam Deus
Suae studentem gloriae magna diu
Periculorum mole sustinuit premi.
Properate mecum bella, si quibus calet
In corde Martis ardor, aut mentem cremat
Laudata honesti flamma; si patriae salus
Si liberoram cura, si DEI movet
Amor tuendi. Ruffinus. Desides odi moras,
Quando patronos omnium vocat salus
Communis enses. Patriae auxilium negat,
Qui lentus adfert. Theod. Capite venali placet
Regnum tueri? Ruff. Militem Caesar rogas?
Infamis illic vita, ubi praestat mori, est.
Moriemur? Illum fama non patitur mori
Sero Nepoti, quisquis heroa nece
Patriam redemit. Funeri extremo super
Oblivionis ultimae ignarus viget,
Quisquis ruentis patriae casum suo
Casus ante vertit. Ibimus, qua Mars fremit,
Ex toxicata iactat infernos manu
Bellona colubros. Theod. Aegidis vicem dabis


page 136, image: s152

Fidele pectus Caesari. Ruff. Pietas, Fides,
Amorque Regum census est. Vixi satis,
Si morte nostra vivere o Caesar queas.
Theod. Suspicio fidi pectoris apertam indolem.
Eademne mens est militi? Mil. Ad vitam et nece.
Dux. Arena votum militum est. Quisquis timet
Casus honestos, gloriae heroum timet
Subire callem. Gloria et casus via
Currunt eadem. Theod. Nullus in nostrum caput
Penetrabit ardor ense? Dux. Nisi nostrum petat.
Per nostra solum pectora ad Regem via est.
Theod. Securiore moenia obiectu Ducem
Numquam tuentur. Laudo bellaces manus,
Vastumque Martis spiritum. Verum prius
Quam gemina campum teneat adverso cohors
Animata fremitu, nobili exemplo suae
Praeludat irae. Dux mil. Concrepet Martis canor,
Dum mota signa fluctuant. Arcus leva.
Vola in phalangem. pande per medium viam
Irae volantis machinae. Iunge ordinem.
Posterior alas explicet miles. Genu
Pugna recurvo. Rursus in phalangem abi.
Terga fugientum persequere. Veteri pedem
Statione firma. Repe. da terga in fugam.
Subsiste. Quivis ordinem tuum cape.
Triplicate frontem, Flectere in lunam. Vola
Latus in sinistrum. Dexterum in latus veni.
Pedem revolve. Densus in globum rue,
Constringe turmam. Rursus in phalangem abi.
Obverte frontes. Pes pedem trudat. Humero
Suspende nervos. Chalybe flammescant manus.


page 137, image: s153

Conflige. Repete. Conde iam ferri minas.
Arcum resume. Triplica frontem. Tuum
Pronus verere Caesarem, Theod. Vincis mei
Propago Martis, magna cui Virtus manum,
Laudanda pectus ira, cor sancto furor
Obarmat aestu. Sed tamen polus sinu
Arcana velat: nemini eventus licet
Certos videre. Fama si verum canit,
Hospes profundi nemoris, et cultor Dat
Est, cui futura saepe praemonstrat polus.
Hic forte nostra fata, et eventus dabit.
Ruffine, nutum sequere: quid caelum probet,
Velitque Numen, hospitem antrorum roga.
Quod auspicante Numine aggredior, dabit
Feliciore fine concludi Deus.

SCENA TERTIA. Eugenius Tyrannus, ut belli eventum intelligat, Flaviani Praefecti persuasionibus Magum consulere statuit. Eugenius. Flavianus.

Eugen. IN arma ruimus. Fata quo vergant, timet
Muliebre segnis flamma cui pectus dedit.
Haec vina Regem gloria augustum facit,
Quaesisse bello gloriam. Nescit reses
Sibi dare Virtus otium, quando calet
In magna famae nomina accensus cruor.
Si cui Coronae pectus accendit sitis,
Laudabilisque corda sollicitat calor,
Hac arte quaerat regna: concussas metu
Impellat urbes, fulminet, caelum solo


page 138, image: s154

Solumque caelo misceat. Virtus Ducum
Nescit quietem. Degener somnos amat:
Cor inquietum Regibus caelum dedit.
Non bene solutus animus incumbit rosae,
Cum dura Martis arma venalem ambiunt
Cohorte larum. Pergimus qua nos vocat
Bene auspicatae gloriae impatiens sitis.
Flav. Frustra labores Martis, et campi graves
Movemus iras, coepta nisi Divum pater
Fausto secundet omine. A Diis venit,
Quae cumque palma militi nostro venit.
Eug. Palmam neganti haec dextra diripiet Iovi.
Flav. Lacessere Deos abstine.
Eugen. Superum metu
Belli timores obtege. O Martis virum!
Metui colorem ut induat, fingit Deos
Obstare factis. Flav. Saepe qui lingua tulit
Audace Martem, trepidus aspexit micans
Hostile ferrum. Vincere ventu potest,
Qui dura nullo bella consilio incipit:
Sapienter ille vincit, eventum sua
Qui providente in arma consilio trahit.
Eug Qui providere semper eventum volet,
Sapientis equidem nomen in vulgo feret,
Perder animosi. Flav. Bella consilio decet
Tractare Reges. Eug. Quando vis animis abest.
Fl. Vim temperari convenit. Eug. Quando tepet.
Flavian. Quando ferocit.
Eugen. Nempe tunc timet minus.
Fl. Minusque terret. Eu. Frangit obstantes moras.
Flav. Saepius at ipsa frangitur. Eug. Sua tamen


page 139, image: s155

Refert ruina gloriam. Flav. Vulgo Eug Sat est.
Flav. Errore vulgus ducitur. Eug Si quis via
Errare possit publica. Flav. Via quoque
Erratur etiam publica. quando aspicis
Tritam, terendam negligis. Eu. Trita haec simul,
Simul et terenda est; impetus qua nos rapit
Calentis animi. Flav. Si polo venias calor.
Eug Credam calere siderum a flammis, mihi
Quoties calescit animus. Flav Indicio fides
Si fulciatur. Eug. Quis poli indicium dabit?
Flav. Fatura cui non invidet caeli favor.
Ormundus ille est: cuius ad vocem stupet
Attonitus aether, cuius ad nutus equos
Revocat in ortum Cynthius, mare infremit,
Hiatque terra. Eug. Fausta num caelo trahat
Felicitatis omina Ormundus, magis
An arte possit Colchica eventum dare
Rebus beatum, quaere, qui semper meae
O Flavian quaeris optatos rati
Afflare ventos Flav. Adsit Ormundus. Tuis
Magnanime Princeps interim votis meros
Dispone Zephyros: omina Ormundus dabit.

SCENA QUARTA. Ormundus Magiam exercet. Dehortatur Eugenium, sed hic magis Flaviani persuasionibus impulsus bellum prosequi decernit. Eugenius. Flavianus Ormundus.

Eugen. Ormunde! Ormund. Princeps maxime.
Eugen. An curas vides


page 140, image: s156

Dubitantis animi? Or. Video Caesareae avidum
Procum coronae. Eug. Nempe Caesareum iubar
Irritat ignem mentis Orm. In flammas eat.
Eugen. Eventa belli praevides?
Ormund. Possum. Eugen. Volo,
Ormunde, quidquid Thessalis herbis vales,
Fac prae videre praelii eventum queam.
Orm. Videbis. Atrae dexteram virgae admove:
Et Flavianus. Basium labris date
Manui sinistrae. Circulum scribo. Loco
Hoc considere. Sive se pandat supra
In fulmen aether, sive discedens hiet
Terra in cavernas, sive funereis mare
Fremat procellis, abstine verbo sacra
Quicumque spectas; donec e circo gradum
Efferre detur. Mira si te spectra circumstent, tace,
Horrenda site spectra circumstent, tace
Amica site forma delectet, tace.
Verbum inchoata saepe turbavit sacra:
Unum vocatos verbulum offendit Deos.
Si quid rogaro, verticis motu annue.
At iam vocare Spiritus notos iuvat.
Adeste per quos Aeolum, et ventos premo,
Adeste trini spiritus, vester vocat
Obsequia Princeps. Ferte famulari iugo
Me in alta venti, desides caecis traham
Nubibus alumnos. Venio, densatum in sinum
Coite nubes, Spiritum obsequiis meis
Trinum daturae. Sentior. gemmae citant
Nubes volatum. Terga suppono: date,
Quod opto pondus. Eugeni, ad nutus tuos


page 141, image: s157

Triadem paratam defero. Hoc circo vero
Efferre gressus Igneas mentes sua
Vocabo sphaera. Ferte me faciles sinu
Ad alta nubes, qua superfusis volat
Flammatus aether ignibus. Mago fidem
Elementa praestant. Lente quid dubitas pole?
Celeri volumen nubium emitte impetu.
Parete nubes, terga calcantem Magum
Inferte caelo. Spiritus vagi, mea
Audite iussa. Primus inscensum meis
Concede pedibus: alter in dextram veni.
Alter sinistra conside. Vive Eugeni!
In vota paret igneus caeli globus.
Assurge. Circum scribo, quo clausos veto
Efferre gressus. Maria iam Nereus mihi
Sinumque pande Tethyos. Lenta pedes
Attollite alga. claudite hoc circo gradum.
Dehisce tellus: pande vicinos nigris
Manibus hiatus. redde, quod semper soles
Mago tributum. Mugit ex imo solum,
Sinumque laxat. Exili. Ormundus iubet.
Isto ligatum circulo pedem tene.
Iam magne Princeps, si quid ad votum iubes,
Iube. Placetne maria turbari, et solum
Miscere caelo. Eug. Perage.
Ormund. Diffugiunt. sile,
Silere iussi. Spiritus solum meam
Novere vocem. capitis annutu indica,
Si quid iubebis. Blandius vocis melos
Meditabor, ut refascinem obsequiis chorum.


page 142, image: s158

Venite amici Spiritus,
Qui inambulatis ignem:
Qui fluctuatis per mare:
Qui luditis per auras,
Terrasque qui convellitis,
O spiritus venite!
Designo rursus circulos:
O Spiritus venite!
Venite amici Spiritus,
Ormundus imperavit.
Subite ductos circulos,
Ormundus imperavit.
Crudi, scelesti! nempe sum vobis ioci
Materia visus? agite quod Magus iubet.
Primum favere praelio Eugenii bonum
Iubete Martem, et debitam palmam dare.
Chorus Spirit. Mars amice, Mars cruente,
Imperator praeliorum:
Mars calentis auctor irae,
Pectorumque suscitator,
Punge corda nostra telo,
Sanguinemque bullientem
Gloriosos duc in ausus,
Debitamque porge palmam
Mars amice, Mars severi
Imperator agminis.
Orm. Magnanime Princeps, si quid effectum voles,
Iube, obsequentur. Visne turbari polos?
Iubesne pluviam nubibus? Iubes nives?
Iubes sonare grandinem? noctem iubes


page 143, image: s159

Obire caelos? astra nocturno iubes
Pendere olympo? sidera abscondi iubes?
Tonare caelos? cadere fulminei polo
Ignis procellas? crine ferali iubes
Cadere Cometas? Ire saltantes capras?
Flammeos Dracones? Vis inassuetis mare
Fremere procellis? Monstra vis toto excita
Spectare ponto? Vis serenatos supra
Zephyros iocari, perque tranquillum mare
Sirenas ire? Visne concusso solo
Nutare montes? Dividi immani iubes
Terras hiatu? Serpere implexos iubes
Angues chelydris? varia praecipiti impetu
Volare monstra? Cernis in quantam Magus
Effundar artem! Quicquid ad votum tuum est,
Sperare nostris Eugeni a dolis potes,
Vocate rursum in omina armorum patrem,
Ch. Spirit. Inquietae mentis ardor,
Segnis ira, letis fervor,
Pectorumque deses ignis
Surge in arma, stringe ferrum;
Et cruore prostituto
Nundinantes militare
Lucis arum, gloriosa
Duc per arma; sanguinique
Vende palmas. Sic precantum
Vota Mavors approba.
Ormund. Imitata Salios turba Gradivum voca.


page 144, image: s160

Sub saltu immugit tellus, audiuntur bubones et cululi, fiunt variae auscultationes, cadit de Saliis unus, aufertur cum lamentatione. Ruit ipse Eugenius. Exclamat. Diffugiunt Spiritus.
Eug. Portenta rerum! prodimur? vel quam meis
Infauste bubo praeliis sortem canis?
Orm. Discede votis Eugeni: hoc omen iubet.
Praesentit animus fata, quae tuo parat
Numen sinistrum praelio. Invito DEO
Nemo bene bellat. Fla. Hostibus metus cane:
Meliora nobis. Orm. Non licet. Potes tamen
Fata impedire. Flav. Nempe si dici iocus
Ludibriumque Martis Eugenius velit.
Orm. Si ponat arma.
Flav. Feminae hoc suade. Virum
Semel inchoatum prosequi Martem decet.
Ormun. Nisi damnet aether.
Flav. Lenis aspirat polus.
Omen sinistrum Caesarem tangit: favor.
Inclinat in nos militum et populi fidem:
Et tarda lento vota successu trahes?
Spes certa saepe perditur, quando metu
Trepidante premitur.
Orm. Saepe quam certam sibi
Cupido finxit, nulla in eventu fuit.
Flav. Virtute fulta semper ad votum fluit.
Or. Virtus putatur, impotens animi est furor.
Flav. Ubi furor armis insidet, certae spei
Affulget ignis. Orm. Mota qui saevo gerit
Furore bella, robur absumit spei.


page 145, image: s161

Eug. Magnanimus ardor spem suam a vobis trahit,
Speique et ausus impetu pari ruit.
Orm. Nec spes, nec ausus servat audenti fidem;
Nec ira felix semper est. Eug. Si eam premas.
Orm Premere furentes impetus Virum decet.
Eug Non est virilis flamma, quae premi potest.
Eamus: istis nostra, si Mavors favet,
Spes est in armis, gloriae in partem viri
Adeste mecum; quidquid accedet meo
Foenoris honori, foenus id vestri volo
Honoris esse. quisque constantem Virum
De militari pectore in manum vocet.
Si quam pararint Caelites palmam mihi,
Victoriosis spolia dispergam viris.
Orm. Quae liberali spolia dispergis manu,
Tenuisse par est: spolia, quae nondum tua,
Victoriaque dividis, quam non habes.

SCENA QUINTA. Ruffinus ex Ioanne Anachoreta intelligit prosperum futurum suscepti belli pro parte Theodosii eventum.

Ruffinus. Ioannes. Chorus Faunorum
Ruff. Hucusque densis nemora gradienti comis
Umbras dederunt, donec exeso specu
Verende magni Numinis cultor, mihi
Es evolutus. Causa quaerendi fuit
Salus amata patriae. Laudes tuas
Aperuit orbi Numen, et passim fide
Magnus vocaris, cui futurarum patent


page 146, image: s162

Momenta rerum, cuique consilia polus
Arcana pandit. Regna, si nescis, petit.
Ferroque et igni vastat Eugenius solum.
Ioan. Numquam tumentis impetus mentis sapit.
Tentare quidvis audet; at suis perit
Plerumque flammis. Opprimi numquam potest,
Cui pugnat aether. Vera, si menti DEUS
Nostrae est locutus, Caesari ad palmas viam
Haec bella sternunt. Tumuit infamis latro,
Ut celsiorem Caesarem ostendat solo
Calcatus olim. Testor arcanos poli
Sinus latentis, Caesari DEUS favet,
Certamque palmam destinat. Fidem DEUS
Ostende dictis. Ruffin. Quis canor ad aures Venit?
Quae bella densis nemora sub scapulis alunt?
Ioan. Subsiste. dictis Numen adportat fidem.
Fauni. Victoriam! Victoriam!
Victoriam canamus!
Victoriam! Victoriam!
Pan magne, Pan triumpha!
Qui nuper antra murmure
Vexabat insolente,
Iam victus est. Victoria!
Pan magne, Pan triumpha!
Non semper ille Victor est,
Quem concitant furores.
Tulisse Martem, est saepius
Victoriam tulisse.
Victoriam! Victoriam!
Pan magne, Pan triumpha!


page 147, image: s163

Ioan. Non vana nemorum spectra Ruffine autumes.
Faciunt suturis rebus ostenta haec fidem.
Numquam Tyrannus tempus in longum suos
Trahit triumphos. Ruff. Ille sed nimis diu,
Qui caede populos vastat, atque impos sui
Per Itala rura ductus Imperium gradu
Quaerit cruento. Ioan. Qualis hic Faunis stetit
Ludibrium rursus, talis Imperio iocus
Erit Tyrannus. Qualis est magno datus
Pani triumphus, Caesari talem parat
Acclinis aether. Ille, qui terras sua
Sub arma cogit, quique terrarum Duces
Frenat lupatis. iuribus causae favet.
Educat arma Caesar; in campo viret
Iam certa laurus Martio, ac tumidae iacent
Consilia mentis. Quidquid intumuit nimis
Vastae est ruinae proximum. Ruff. O Divis sacrum
Caput Ioannes, omen accipio; at meas
Non ante lauros numero, quam partas feram.

SCENA SEXTA. Eugenius Tyrannus exercitum ad Alpes Iulias locat. Iovis Fulminei statuas erigit, et adorat, Labaris signa Herculis praefigi iubet. Eugenius. Flavianus.

Eug. Fecunda laudum messis, et magnae parens
Generosa Virtus Gloriae, in campum vocat
Tua arma miles. quaeritur regnum mihi,


page 148, image: s164

Aeterna vobis fama, quam decimi canant
Olim Nepotes. Quidquid hic mentis calor
Vestrae meaeque postulat, totum sedet
Vestris in armis, pectore in vestro, et manu.
Causa ipsa stimulos addit, In causa Ducis
Posuisse vitam, militi summum est decus.
Audete pubes: tempus hoc poscit viros,
Manusque et arma. Iulias alpes tenes,
Mox et coronas Iulias. Flav. Robur vides
Vivax in armis. segnis hic nulla est manus.
Quodcumque poscis, ensium hoc fulgur dabit.
Eug Hoc astra rumpam tramite, et vasto inseram
Trophaea caelo Gloriae gustu ebrius
Numquam quiescit spiritus Subter cavis
Hic miles antris pone tantisper grave
Pondus lacertis, donec aspiret dies
Parata pugnis. Interim magni Herculis
Praefige signis signa. Da ventis iocum.
Quicumque signa haec aspicis, mente Herculem
Indue animosa. Vallis a multa Iovis
Statua colatur. Igneae hic sistit Deus
Virtutis auctor. Flav. Sentio. Ardescens fibris
Inserpit ignis. Eug. Euge! dum ferrum calet,
In arma prodi Caesar: Imperium mihi
Dabis et coronam. Vilis est sanguis, sua
Qui sorte marcet: vividus gregem super
Popularis undae tendit, et solio inhiat
Supremo honoris. Ite iam rupem in cavam.
Ferrique pondus ponite, sonorus tubae
Dum canor ad aures lapsus in pugnam vocet.


page 149, image: s165

CHORUS. Genius Theodosii a Genio Eugenii persecutionem passus, se sub Bonae Causae, Iustitiae ac Pietatis tutelam recipit. Genius Theodosii. Bona Causa. Pietas. Iustitia. Furor. Ambitio. Spes.

Gen. The. Ergo timenti nulla salutis
Spes data menti? Furor insano
Saeva ministrat tela Tyranno,
Caedemque parat: Nil sine pace
Dulce dolenti est usquam menti.
Quid quaeso refert, an mihi stringat
Corda catenans aurum, an ferrum?
Si perit isto, si perit illo
Sacra libertas. O dura mei
Proelia cordis? Nil sine pace
Dulce dolenti est usquam menti.
Spes. Pax licet absit, spes pacis adest.
Quando timentem proelia mentem
Armis cingunt: sanguine tingunt:
Una dolenti superest menti
Pacis amandae spes reparandae,
Gen. The. Spes sola necat. Nil sine pace
Dulce dolenti est usquam menti.
Cernis ut instant hinc terrores,
Inde timores, inde furores?
Gen. Eug. Non dabo pacem. Licet insani
Tecum Martis ferveat aestus,
Agitetque feres ira colubros,
Et vipereis crinibus horrens


page 150, image: s166

In tua totam Styga Tisiphone
Obsequia trahat. Non dabo pacem.
Perge sub ipsos radios Solis,
Vel sub ahenum Iovis ancile,
Aut famulantis Liparae totum
Indue chalybem; non dabo pacem.
Semel accensae rabies irae
Impete torti fulminis agitur;
Nec prius ignis sistitur ardor;
Quam perimatur, quidquid iniquis
Ausibus obstat. Femina moliis
Ignibus ardet flammae instabilis.
Moritura decet pueros ira,
Aeterna virum, quamque sub ima
Semel admisit pectora flammam,
Non exstingui. Non dabo pacem.
Fuge, lassabo: siste, peribis.
Gen. Theo. Superi iustam cernite causam.
Bona Caus. Ad nos, ad nos. Tende sub astra
Cursum. Amb. Insequere.
Bona Causa. Non assequeris.
Furor. Sequimur. propera, confice, perime,
Bon. Caus. Ego pro clypeo populi corda.
Tibi praetendo,
Pietas. Non penetrabis.
Quidquid Pietas protegit, extra
Ictum iaculi est. Non penetrabis.
Furor. Quae cumque furor tentat, vincit.
Bon Caus. Non penetrabis.
Iustit. Quaecumque tegit
Iustitia suo mucrone, fovet.


page 151, image: s167

Furor. Ohe furores! ite cruentam
Currite in aciem: stringite tela.
Bon. Caus. At bona semper Causa triumpho.
Ambitio. Perge, volatu post terga preme.
Perge, rotatu preme telorum.
Bon Caus. Hoc sub clypeo securus eris.
Pietas. Arma sub isto signo vinces.
Furor. Ite furores. Iustit. Gladius Domini
Conteret hostes. Fur. Insiste furor.
Bon. Caus. Furis incassum. quemcumque DEUS
Tegit, huic lauros destinat. ite,
Ite furores. Sic bona semper
Causa triumphat.

ACTUS II.

SCENA PRIMA. Ruffinus adfert Theodosio responsum a Ioanne Anachoreta: quo erectus Imperator, DEOque confisus, frustra reluctantibus Ducibus castra moveri imperat. Theodosius. Ruffinus. Theonas.

THeod. Ruffine, rerum summa quo sistit loco?
Ruff. Affulget aether: crede disiectos dolos,
Inimica fusa proelia, Eugenium tuo
Mavorte victum.
Theodos [(transcriber); sic: Thedos] . Vota prosequitur DEUS.
Cum promovetur Numinis bellum manu,
Facilis tenetur exitus.


page 152, image: s168

Theonas. Quisquis vovet
Secundiora, pronior credit. Theod. DEUS
Coeptis secundis exitus pares dabit.
Theonas. Non semper aequus excipit finis, rei
Initia laeta Ruff. Cum futurarum DEUS
Victoriarum praescius fidem facit,
Dubitare scelus est. Vera, qui falli nequit.
DEUS Ioanni cecinit: Ad palmas viam
Haec bella sternunt. Tumui! infamis latro,
Ut altiorem Caesarem ostendat solo
Calcatus olim: Caesari DEUS faves,
Certamque palman destinat. Theon. Caeli favor
Non semper idem est.
Ruff. Quando non idem est merens.
Theon Fortuna causam nescit et palmam malae
Subinde donat. Ruff. Novit at causam DEUS.
Theon. Sed aequus ille saepe victricem bonae
Causae negavit lauream, malae deit.
Theodos. Sed quando spondet, certus eventus rei est.
Theon. Cui nempe vasti scena reseravit poli
Secreta? crede, saepe delusus gemit,
Quicumque facile credit: in magnis decet
Consilia rebus tarda regnantes sequi.
Theodos. Quaecumque Dominus iusserit, servum exequi
Decet imperata, Crimen haud leve est, sui
Librare Domini iussa consilio. Sat est
DEUM imperasse, nulla consilio hic via est.
Theon. Ratione superum iussa fundantur.
Theodos. Tamen


page 153, image: s169

Secretiore, Theon. lege mens nempe hac data est,
Ut, quae latent, rimetur. Theod Obtusus nimis
Hebesque mentis oculus humanae, nequit
Penetrare caeli sensa. Theon. Prudenti tamen
Examinare lance par semper fuit,
Quae subditorum trahere in exitium bona,
Patriae salutem perdere, Imperii statum
Turbare possunt. Caesari ad palmas viam
Haec bella sternunt Credo, si pari tuus
Virtute, numero, ac viribus miles fremat.
Non bene cohorti maximae minor manus
Per arma pugnat,
Theod. Quando virtute est minor.
Theon. Virtute bella pondero; at numero quoque
Est vastus hostis. Theod. Militis virtus mei
Numerum antecellit.
Theon. Ira virtutem premit,
Si maior ardet.
Theod Ira virtute est minor.
Parvos lacertos animat ignitus calor.
Quo maior hostis, maius exurget decus.
Theon Vastis potitur Urbibus.
Theod Sed non tenet
Fidem ligatam civium. Theon. Nihil potest
Fides inermis Theod. Invenit, si sit fides,
Sibi semper arma, vel facit.
Theon. Clausis tamen
Munitus Urbis moenibus vires tuas
Eludet Theod Alta nulla virtuti est via [(transcriber); sic: v]
Maeniaque nulla impervia. Theon. Feroces tamen


page 154, image: s170

Maenia retundunt spiritus.
Theod Non quos citat
Caelestis ardor flammulae; non quos vocat
Promissus alto certus armorum exitus
Theon. Testor serenae lucis auratum iubar,
Non torpet animus frigido internos sinus
Metu gelatus, dextra non languet feri
Ad Martis iras. Timeo, sed timeo tibi
Auguste Caesar. Theod. Mitte, qui mentem gelu
Stringit, pavorem. Theon. Caesaris vita, est sui
Vita una regni. Caesar ubi perit, perit
Secundus omnis publicae rei status.
Servare vitam Regis, est vitam Imperi
Servare. Theod. Regno Caesar in murum est datus.
Periculorum tragica si quando ferat
Procella Martem, PRO DEO Reges decet
POPULOQUE stare. Ruff. Faveat aurato potens
Qui bella flectit aethere, ac IUSTUM et PIUM
Per bella fausta Caesarem ad palmas regat,
Firmaeque pacis otia. Theod. Hanc primam decet
Mordere curam Caesares; tuta ut parent
Populo quietem, subditis pacem, DEO
Sacrisque honorem. Quisquis hoc pectus cremat
Calor, est Tonantis. Ille spem palmae facit,
Qui semper adstat Regibus, quando premit
Iniustus hostis. Pergite et Duces simul
Movete castra: quo vocat caelum, sequor.
Causam patronus diriget suam DEUS.


page 155, image: s171

SCENA SECUNDA. Eugenius Gentilibus aram Victoriae restituit. Eugenius. Civis. Chorus Statuariorum.

Eug. Hucusque Caelum vota digessit mea
Ordine beato; vultus innubis poli,
Albique soles nostrae spectarunt bona
Consilia fronte, Nempe cum Diis suae
Ardent acerrae, pronior caeli manus
In avita dona manat. Haud aegre dabo,
Quas postulatis Numini rursum erigi
Victoriae aras. Ite, qua Deae vocat
Amor colendae; scelere non uno erutum
Levate Numen: quidquid et caeco furor
Ausu impiavit, vestra restauret manus.
Civis Ergo ad labores seriae aptentur manus.
Non decet inertes esse, qui suos Deae
Pendunt labores. Quisquis hic sudor fluet,
Hunc grata pulchram stringet in gemmam Deae.
Chor. Stat. Ergo in labores surgimus.
Vos saxa praeparate.
Vos huc secures, malleos,
Trudesque, scalpra, ferrum.
Pueri volate, currite,
Sunt Numinis labores.
Semich. 1. Aptata sunt laboribus
Hic marmora, hic secures.
Semich. 2. Instate vestris singuli


page 156, image: s172

Laboribus. Gradivum
Tu finge, tu Victoriam:
Iuvate vos labores.
Inverte marmor. brachio
Instate fortiore.
Unius horae sudor est.
Sed praemium perenne.
Semich. 1. O dura fibra marmoris!
O pertinax! resistes?
Iuvate marmor vertere.
Iam medius est Gradivus.
Alacriter Dimittite.
Alacriter sodales.
Semich. 2. O trunce Mars.! quam turpis es!
Iam pulchrior resurges.
Formata necdum brachia?
Semich. 1. Incumbo nunc sinistro.
Semich. 2. Properate. Iam Victoriae
Palma inserenda dextrae.
Nunc dexteris coniungite
Victoriam, et Gradivum.
Eia labores claudite.
Hinc amovete moles.
Ad alta nos victoriam
Delubra devehamus.


page 157, image: s173

SCENA TERTIA. Civium ab Eugenio male habitorum querela. Civis primus, Secundus, Tertius, Quartus.

Prim. Spes et timores corde subtrepido grave
Cient duellum. quantus in metus meos
Eugenius ardet, tantus in novos micat
Caesar favores.
Secund. Dubia securo ratis
Necdum quiescit littore; adversi fremunt,
Pugnantque venti. Dubius armorum exitus
Spes et timores miscet. In dubio est salus.
Quid, quod cruenta Patribus mortem fames
Natisque portat, populus exanguis gemit.
Reptatque morti similis, et suos trahit
Vix ipse manes.
Tert. Triste documentum sumus,
Quid rigida possint fata. Vix tenuis cutis
Defendit ossa Civium. Exangues putes
Umbras vagari corporum, et rupto ingredi
Acheronte manes.
Quartus. Quamlibet tristis fremat
Hinc ira Martis, inde tamen almae micant
Radii salutis. Secund. Nulla non levior statu
Fortuna nostro, penitus exstinguit spei
Omnem favillam.
Primus. Melior hanc rursus polo
Aura excitabit. Proxima est prorsus salus.
Tert. Facile est secundis credulum rebus dare
Animum voventi


page 158, image: s174

Quartus. Nec minus timidi reor,
Omnem procellam credere supremam. Mala
Bonis duellant. Mitior Phoebus redit,
Tempestuosus imber ubi cessit polo.
Prim. Supremus iste fluctus, et mali ultima
Procella nostri est. Gravius exardens micat
Peritura flamma; crebrius ventus fremit,
Cum iam parat silere: concusso tonat
Fragore nubes, quando discessu polum
Suo serenat. Secund. Qualis e tanto dies
Speretur imbre? Primus. Qualis eiecto solet
Venire nimbo. Numinis iussu iuvant,
Nocitura quae videntur. Tert. At nocent quoque
Quartus sinon caventur.
Secundus. Nemo sat potuit malum
Instans cavere. Primus. Quisquis id manu DEE
Venire credit, vertere in bonum potest,
Credite volente Numine obscuras diem
Ire in tenebras, Cardines mundi gravi
Fremere tumultu Martis, accendi solum
Fulminis ab igne, ne mora terreri poli
Cadente flamma: credite sed iterum diem
Sereniore luce radiatam solo
Pensum daturam; Martis effrenes globos
In blanda pacis otia abituros, sinus
Effulminantum nubium levi fuga
Eliminandos aethere. Alternas solet
DEUS choreas agere: nunc tristem dare
Rebus tenorem: rursus at laeto choro
Corrigere luctum. Tertius. Saepe sed luctu dies
Extremus agitur, nec prior suum tenet,


page 159, image: s175

Quam vita finem. Quartus. Casibus nullis obit
Unquam sinistris, vera quem virtus tegit.
Secund. Illo frequenter laurus interiit die,
Quo viruit; illo navis interiit mari,
Quo lusit. Prim. Illud semper in miseros malum
Et clade pressos saevit, ut laetis fidem
Adhibere rebus nesciant, quamvis bona
Sereniore enubilet torvam iride
Fortuna frontem. Cuius at motu strepit
Forum? Secun. Tyranni miles est Ite hinc procul.

SCENA QUARTA. Eugenii miles umbratili praelio Victoriae praeludit: sed omine sinistro. Miles 1. 2. 3. 4. 5. 6. Fortuna.

Primus Victoriae praeludimus,
Secundus. Caelum annuit.
Iam purpuratus, Eugeni, accumbet tuo
Popliti Imperator: quodque non sua sedet
Diadema fronte, vertici inserpet tuo.
Victoriam! Victoriam! Victoriam.
Fortuna, Ad laureas! ad laureas!
Ad Caesarum coronas!
Audite siquos Martiae
Tenet libido lauri:
Audite, quos in proelia
Rapit Imperi corona:
Ego ministro laureas,
Ego divido coronas.
Velociter, velociter
Ad laureas venite.


page 160, image: s176

Miles I. Magni propago Martis, Heroum genus,
Decora alta belli, saepe cui primos dedit
Bellandi honores palma, quos unus tubae
Egit per hostes clade metuenda canor;
Fortuna nostrum serva in obsequium venit.
Adeste, calida lauream obiectam manu
Prensate, dextra rapite venerandae decus
Diadema frontis. Primus in laurum volo.
Fortuna, Ad laureas! ad laureas!
Ad Caesarum coronas!
Venite. Res laboribus
Haec indiget. Venite.
Miles 4. Illudimur. Volubili
Fugit corona lapsu.
Fortuna. Desiderantum pectora
Hic motus in calores
Irritat Ite in laureas.
Hoc dulcius tenetur,
Maiore quod conamine
Paratur, et labore.
Quintus. Venis, fugisque: porrigis.
Et eripis coronam.
Subsiste tandem. Fort. Si potes
Rotam tenere, sistam.
Sextus. Frustraneis incumbimus
Laboribus coronae.
Vel siste tandem perfida,
Vel hinc gradum facesse.
Fortuna. O lenta dextra militum!
Sic itis in coronas?
Quae pulchra sunt, laboribus
Emuntur. Ad coronas!


page 161, image: s177

Quartus. Tentate rursum. Heu perfida!
Sic allicis cruenta,
Ut vulneres! o perfida!
Fortuna. Per vulnera ad coronas
Iter est. Venite ad laureas!
Ad Caesarum coronas!
Velociter, velociter
Ad laureas venite.
Quintus. Infida semper! occidi!
Vanus amor est coronae.
Fortuna. Cum non mereris. Vulnere
Gloria metenda Marti est.
Qui vulnera nimium cavent,
Non demetent honores.
Ad laureas! ad laureas
Venite, et ad Coronas.
Sextus. Satis. alienas laureas
Impune nemo tentat.
Fortuna. Sic est. Theatra gloriae
Servat DEUS merenti,
Et immerentum audaciam
Severiore poena
Insequitur ultor. Laurea
Theodosio virebit.

SCENA QUINTA. S. Ambrosius statui Ecclesiae ingemit, et lacrimis epistolam, ad Eugenium scribit, qua eius tyrannidem arguit. S. Ambrosius.

S. Ambr. Fuimus! malorum turbo convolvens rapit
Beatitatem gentium. O Saecli lues!


page 162, image: s178

In quae sequentem monstra praecipitem prior
Dies adurget? Quantus in nostram furor
Agitur ruinam! Templa dispulsis iacent
Inhonora sacris, cultus extinctus DeI est,
Expulsa pietas, candor erasus perit,
Egressus omnem limitem pudor gemit,
Oppressa Virtus, luditur honestas, forum
Astraea abacta deserit: subit furor,
Omnemque Iuris ordinem, ac legum metum
Licentiosa laxat in nefas manu:
Ambitio sceptris inhiat, et pacem fugat
Invidia, livor curiam tenet, iubet
Libido, peragit iussa vis, nullo impia
Tractantur arma iure, sed caeco impetu.
Regnum cruenta poscit Eugenius manu
Tonantis osor, calidaque in certam trahit
Felicitatem vota per stragem urbium,
Per innocentum funera, et Regum lares
Cinere sepultos. Cernis ex alto DEUS?
Cernis? manumque fulmine ultore abstines?
O Christe! siquid sanguinis tui valor
Mollire mentem Patris itati porest,
Ostende vastis oscitans plagis latus,
Manus, pedesque fulmen et strictum tuae
Averte pretio mortis: et bonam ingere
Mentem tyranno. Sapiat: atque olim tuis
Humili advolutus poplite accedat sacris.
Quod si furentem nulla consilia queant
Sistere leonem, Caesari tuo fave,
Custos tuorum Christe. Tentabo prius,
Siquid tabella possit Ambrosii. Fibras


page 163, image: s179

Si non gelavit Caucaso, aut saeva tigre
Mutavit animum, spiritu molli induam.
Sede et papyro sensa lugentis nota.
Dilecte semper Eugeni, Ambrosius tibi
Vovet salutem. Sceptra dominatu petis
Nimium impotente, Nate; dum fusus cruor
In te innocentum clamat, orbatae status
Gemendus urbis, igne populati lares,
Viduae maritis coniuges, natis patres,
Patribusque nati, et fulmen ultoris DEI
In saevientem provocant. Multae preces
Sunt multa tela. Metue, dum tuum petit
Telorum hic imber verticem. Differt DEUS?
Et lenta gravidos dextra suspendit polos?
Nondum pepercit crimini. Incessu iubet
Nemesin venire laneo. Indulget moras,
Diu minatur: iustus insurgit tamen,
Mensura quando sceleris impleta est. Cave!
Propera in ruinam vita nam magnis iacet
A morte spatiis. Vita non semper brevis
Datur Tyranno. Pectus in melius refer
Dilecte semper Eugeni: nisi referas,
Sub mole scelerum pressus in barathrum ruis
Non retrahendus. Iam rapit fulmen manu
Rubente Numen, et procellosa face
Accendit ignes, quos Avernalis furor
Non terminanda foveat aeternum pyra.
Flens ista scribo: saepia expallet meis
Permista lacrimis: lacrimis pennam rigo,
Etiam daturus sanguinem aliquando tibi.
Si fata iubeant. Poplite adflexo meum


page 164, image: s180

Inscribo nomen, Vive, sed melior, tibi,
Tuisque semper Eugeni. O Numen manum
Adfer patronam, quodque iam torpet gelu,
Incende sacra Spiritus flamma iecur.

SCENA SEXTA. Theodosio in rem Christianam intento, ostenditur divinitus Idololatricae superstitionis interitus. Theodosius, Idololatria cum Diis.

Theo. Male imperatur, quando non suae calent
Tonanti acerrae: lubricas regni vices
Pietate firma, quisquis ad clavum sedes.
Despecta Pietas patitur inimicum DEUM.
Inane nomen Caesarum est, quando iacet
Neglecta caeli cura, contemptus DEUS.
Hac parte primum laesa populorum salus
Capit ruinam, parte qua regnum occupant
Adversa Christo Numina, et falsis data
Religio Divis. Vidimus satis Stygis
Effusa ab antris monstra per nostri sinus
Impune regni liberis flammis coli,
Et ture, et aris. Iam satis: posthac sua
Cernam repulsum in antra Plutonem rapi,
Duroque vincta Ditis inferni ostia
Adamante claudi. Gloriam hanc lubens sequor;
Peperisse nostris praeliis cultum DEO.
Haec cura magnae Principem mentis decet,
Stabilire Numen; sique sit fuso fides
Sanguine probanda, sanguinem et vitam dare
Cum pulchra causa mortis est, pulchrum est mori.


page 165, image: s181

Si moriar inter arma, non trepidus DEO
Animam rependam. Vita si dabitur, DEO
Donabo vitam. Caesares lege hac sumus,
Ut bella nostra militent DEO, ferant
Tranquillitatem subditis, vitia improbo
Enata luxu demetant, summa sacra
Iura aequitate sanciant, Solis tamen
Non fido bellis. Nemini satis patent
Consilia caeli. Saepe sperantur bona,
Sed spes inani vota deludit fide.
Quamvis inundet arva ferrato seges
Animosa nimbo, perque subiectos soli
Bellona campos grande momentum ferat
In bella nobis; parcius fidem tamen
Impendo prompto militi. Dubia agitur
Fortuna Martis alea Accedit, fugit,
Venitque rursus saepe sed rursus fugit
DEO imperante. Numinis nutu venit,
Fugitque palma; Iustus et quando rapit,
Et quando laurum donat. In nostris licet
Signis feratur gloriae nomen suae,
Salusque multa mentium; potest DEUS
Victoriam negare. Si neget, meus;
Idemque, si concedat, est DEUS meus.
Sed perduellis Numini et regno licet
Per tragica Mars theatra violentum fremat:
Nescio quid intus ridet animus mihi, sui
Securus, augur candidae sortis, diem
Pollicitus illum, cuius ad radians iubar
Videam Deorum vana delubra erui,
Simulacra ab aris cadere, subverti sacra,


page 166, image: s182

Focosque vasto incendio verti in rogos,
Et sacra saxeis templa Numinibus dare
In busta flammis. Crastinus fidem suo
Aperiet ortu Phoebus. Incumbens suis
Dum miles armis valle sub densa capit
Somno quietem, parsque vigilias agit,
Modicum quietis Caesar admittam. Brevis
Decet imperantem somnus, et brevem facit
Multiplicatis cura vepretis rigens.
Chor. Mar. Vivite laeti, vivite Divi!
Iam vos soli iura tenetis
Maris et terrae. Vivite Divi!
Idololatr. Vivite laeti! nostra secundo
Alite naves in vota volant.
Vivite laeti. Gen. Eug. Vivite laeti!
Cadmea seges, quam traho felix
Mihi pro vobis riget in bellum,
Martemque serit, palmasque metit.
Dii. Non vincemur: si tua nobis
Dextera pugnet. Th. Numina misera
Quibus humano est opus auxilio!
Dii. Non vincemur. Gen. Eug. et Idol.
Si quae vestro
Tela minentur capiti, flammas
Prius in nostro capite obtundent.
Binos dabimus clypeos Divis.
Omnes. Vivite laeti! vivite Divi.
Gen. The. Cedite vani Numinis umbrae.
Cedite mundo. Non stat, quidquid
Homines fingunt. Nescia fati
Aeterna Fides sola virebis,


page 167, image: s183

Cui Theodosius Martemque serie
Palmasque metit, sola virebis.

SCENA SEPTIMA. Infremit epistolae Ambrosii Eugenius: extrema quaeque minatur. Eugenius. Arbetio.

Eug. Stygis sacerdos! vomica lymphati gregis.
Senex dolose; fungus Eugenius tibi
Est nempe visus, facilis in fraudes trahi,
Dolisque ludi? Melleo mulces stylo,
Sed lancinante saucias plaga fibras.
Dilecte semper Eugeni, Ambrosius tibi
Vovet salutem, Quis? cui? Ambrosius mihi?
Stolate latro! caede ut extrema cadam,
Et sceptra mitis Caesari cedam voves.
Hanc mihi salutem? Iura quae Mavors dedit,
Iterum abdicare Nempe sic facile est Duci
Cadere ad aratrum. Sceptra dominatu petis
Nimium impotente, Nate; Quid Natum vocas
Mendace verbo? Vulneras quando arguis
Animi impotentis; vulneri emplastrum admoves
Natum vocando. Non sumus rudi e grege,
Ut nesciamus vulpis astutae dolos.
Inte innocentem clamat effusus cruor.
Clamet: calentem sanguine chalybem magis
Accendet ille clamor. Est mitis furor
Quem clamor urbis sedat, aut placat gemens
Turba puerorum: Nominis veri furor
Calcata capita civium incessu terit.


page 168, image: s184

Premitque quidquid obvio iratam manum
Nisu retardat. Fulmen ultoris DEI
Insaevientem provocant. Veniat, polos
Sive ille teneat, sive damnatae stygis
Incestet ignes, stipiti affixus DEUS;
Veniat, et omni robore Eugenium premat:
Unus prementem Tartaro inferias dabo.
Veniat. Inermis provoco armatum. Timet
Conserere mecum dexteram. Multae preces
Sunt multa tela. Metue dum tuum petit
Telorum hic imber verticem. Virtus mihi
Ancile fiet. Quanta tempestas cadet,
Tanta iacientum vertices rursum petet,
Nostris repulsa viribus. Differt DEUS?
Et lenta gravidos ira suspendit polos?
Iaceret trisulca fulmen eiectum manu,
Nisi adhuc teneret clavus affixam trabi.
Nondum pepercit crimini. Incessu iubet
Nemesin venire laneo. Qui non potest
Urgere Nemesin penneo. Indulget morae,
Diu minatur. Aliud imbellis nequit
Furor. Minari, feminae est. Viri est manu
Prius tonare, fronte quam torva emicent
Furoris ignes. Iustus insurgit tamen,
Mensura quando sceleris impleta est. Cave.
Cave, o cruente! Quae mihi visum rapit,
Oculosque nubes? Video, nec video tamen,
Quid atra pingat saepia. Arb. Est caecus furor,
Exstingue flammas mentis, et nullus tuos
Invadet oculos fumus. Eugen. Infudit suis
Toxica tabellis toxico enatus Draco,


page 169, image: s185

Proles Medusae, spuma Tartarei lacus.
Hinc de veneno caeca me nubes premit
Quod legere non licet, audiam Arbetio lege,
Arb. Propera in ruinam vita non magnis iacet
A morte spatiis. Vita nam semper brevis
Datur Tyranno. Eug. Vita sat longa est mihi,
Si vel hodiernus memet exstinguat dies,
Dummodo cruoris flumen exhaustum tui
Praemittam ad orcum. Arb Pectus in melius refer
Dilecte semper Eugeni. Eugen. O fallax Sinon!
Redivive Ulysses fraudibus! Arb. Nisi referas,
Sub mole scelerum pressus in barathrum ruis
Non retrahendus. Iam rapit fulmen manu
Rubente Numen, et procellosa face
Accendit ignes, quos Avernalis furor
Non terminanda foveat aeternum pyra.
Flens istae scribo. Euge Nulla sed flammas meae
Exstinguit irae lacrima, nisi totis fibris
Cruor hauriatur. Arbet. Sepia expallet meis
Permista lacrimis.
Eugen. Rubeat exhausto chalybs
Posthac cruore. Arb. Lacrimis pennam rigo,
Etiam daturus sanguinem aliquando tibi,
Si fata iubeant. Eug. Sanguinem volo: date,
Date vota superi! Arb. Poplite adflexo meum
Adscribo nomen. Eugen. Nomen inferno Iovi
Pridem exsecrandum! Nomen horrendo grave
Magis tonitru: cuius ad sonum polus
Exstinguat ignes Cynthii, et densae irruant
Mundo tenebrae; quodque dum Stygias sonat
Inter paludes, totus evulsis tremat


page 170, image: s186

Cardinibus Orcus. Ibo, qua vocat furor,
Qua pellit ardor; sanguine exstinguam sitim
Calentis animi; quaque defigam pedem,
Premam cadaver; quaque spirabo halitum,
Afflabo bustum; quaque sustollam manum,
Excelsa quaeque diruam: fana impiis
Cinerabo flammis; et ubi Galilaeum bibit
Sua tura Numen, stabula recutitum dabo
Olitura Numen: funditus vertam omnia.

CHORUS, Icarus ad gloriam stimulante Ambitione, dehortante Ratione provectus in fluvium prolabitur, docetque ambitionis exitus esse infelices.

Gloria, Gloria purae filia lucis,
Soboles Phoebi, nescia noctis,
Solis amoeno vestior auro,
Huc vota trahit, postera quisquis
Saecula magno nomine gaudet
Implere. Reses procul hinc anime;
Gloria fortes amat Alumnos.
Procul hinc somno dedita corda,
Gloria vigiles abit in curas.
Illa est fictae gloria frontis,
Quae vulgarem fluit in dextram.
Mentem undantis turbine vulgi
Eripe, quisquis vivere longum
Clarus in aevum non immemori
Nomine gestis, et post cineres
Sera affectas laude Nepoti


page 171, image: s187

Decimo ostendi. Lucis avara
Mens amat astra.
Icarus. Satis est umbrae: Lumen amamus.
Patria caelum est: discede solum.
Patria nostros trahit affectus.
Icarus astris tendo volatum.
Amb. Vilis in alga mens tumulatur,
Iter herous semper in altum
Spiritus urget. Perge, favebo.
Rat. Quo magis alto crescis honore,
Virtute magis deprime mentem.
Stulte, ruinam quaeris. Ab alto est
Facilis casus. Amb. Fortis ab ipsis
Casibus heros robora sumit.
Rat. Fortis in ipsis casibus heros
Saepe occubuit. Icarus Gloria nostros
Aspice nisus. ad te faustis
Icarus alis tendo per auras.
Amb. Annue coeptis fortuna bonis.
Rat. Caecam exoptas in vota Deam.
Veniat; fugiet. Nulli docta
Servare fidem Icarus. Fortis stabilem
Sibi fortunam facit heroae
Virtute manus. Rat. O stulta nimis
Vota! sepulchrum forte reperies
Ubi venaris lumen honoris.
Si vis fausta vivere forte;
Utere parce sorte secunda.
Icar. Annue coeptis Fortuna bonis.
Ratio. Cave! ceratis nitere pennis;
Non bene solem periture feres.


page 172, image: s188

Icarus. Teneo solium! vivo! beate!
Ratio. Stulte peribis. Icar. Sentio, pennis
Ardeo. Solis cremor a flammis.
Heu! heu! pereo! pereo incautus!
Ratio. Sic alienos quisquis honores
Icarus. Invidus ambit sua damnabit
Vota interitu.
Astra Tyrannos odere DEUS
Regit Imperium, servatque suo
Regna favore.
Chor. Mar Stulta Ambitio! tantane lucis
Dulcedo malae est? Ipsa in luce
Reperis noctem: quaque levaris
Arte, necaris. Sancta Tyrannos
Astra flagellant, servantque bonos
Sidera Reges.

ACTUS III.

SCENA PRIMA. Theodosius exercitum suum contra Eugenium locat, et praemissa prece ad conflictum animat. Theodosius.

Theod. QUid provocati militis iustus furor,
Et mitis ira Caesaris possit, dies
Decernet iste. Fateor, in bellum pede
Procedo lento, nec nimis avida manu
Tractanda quaero tela: cum semel tamen


page 173, image: s189

Insedit ira pectori, lente cadit.
Et hoc decere Caesarem reor, manum
Lente admovere praelio; admotam novo
Animare semper spiritu. Imperii bene
Is frena tractat, qui triumphalem impetum
Sic temperare novit, ut nec se nimis
Laxet furori, nec nimis teneat brevi
Iram lupato: qui nec Imperia avidus
Aliena tentat, regna nec patitur sua
Premi a Tyrannis. Testor armorum arbitrum
DEUM, nec audax cordis incensi furor,
Nec proferendi ter minos regni sitis
Me provocavit: sola me patriae salus,
Et iusta caeli causa sub Martem trahit.
Divine miles (non meum voco amplius,
Qui proeliaris Numini.) miles, feri
Pridem per omnes Martis instructus vias,
Cui bruma dena cassidem aspersit nive,
Et dena galeam flamma succendit canis,
Multus probavit hostis: in tuos retro
Quando triumphos specto, vel lauros memor
Toties ab armis hostium raptas ago:
Tum mihi iacere pedibus attritos tuis
Videre videor gentium Duces; iugo
Subdita Tyranni colla, calcatas premi
Regum secures, sceptra non sua diu
Tractata dextra, rursus illabi suae;
Cadere coronas fronte; quam dandam inferis
Cinxit libido ad victimam; ruere thronos,
Quos sors levavit sontium in casus graves.
Animose miles, cuius in ferro sedet


page 174, image: s190

Felicitatis patriae augustus tenor,
Pax sospitatrix Imperi, sceptri salus,
Vindicta magni Numinis, cultus DEI:
Exsuscitate mentis antiquae igneos
Rursum vigores, quando vos DEUS sui
Iubet esse honoris vindices. Fremat licet
Exasperatus Martis in campo furor,
Omnemque late rigida tempestas agrum
Inundet aere; mentis excelsae vigor,
Roburque ferro impervium victas metet
Ferro cohortes; perque subiecta altior
Ibit cadavera hostium: palmas DEUS
Vobis parabit ille, cui bellum sero.
Dux I. Vincemus una, vota si caelum probat:
Si vota reprobat, una mors omnes teget.
The. Cum facta Numen imperat, votum probat.
Dux 2. Nos facta dabimus. Ille vel natus tigre est,
Vel rupe duri marmoris caesus, fibras
Pietate vacuus; funeri quisquis tuo
Obicere nolit pectoris scutum, et gravem
Arcere proprii capitis obiectu necem.
Ego (pericla Numen avertat pium)
Quacumque parte funus immineat, caput
Obtendo primus funeri. Nec se prius
Sagitta pectus condet in tuum, mea
Quam se per ossa rapiat, et rumpat sinus.
Theod. Fidele laudo pectus affectum probo,
Calidasque flammas mentis excelsae osculor.
Frenator orbis Christe. bellorum arbiter.
Idemque terror hostium, inceptis fave.
Da robur animis, ensibus flammam, exitum


page 175, image: s191

Causae decorum; da superbificos premam
Ausus Tyranni. Causa praesentis viae
Mortale nihil est. Marte, quem gero, tua
Tua Numen agitur causa, cui palmas peto,
Cui sceptra quaero. Nostra tranquilla vide
Tu bella mente: sanguinem et vitam tibi,
Tuoque honori miles hic mecum vovet.
Insume campum miles. Dux 2. Hoc latus tene.
Hic vos ministram Caesari manum date.
Vos parte ab ista state: si casus premet
Vel hac, vel illac militem; auxilium date.

SCENA SECUNDA. Ad Theodosii adventum fugiunt Daemones ex Alpibus. Damon primus. Secundus. Tertius. Quartus.

Prim. Fugite, a tergo peior Averno
Nos premit hostis. Iam Theodosius
Antra profundae vallis adimplet.
Secund. Fugite, arma fremunt. Nulla est nostro
Via sudori: latus omne tenet
Multo Caesar milite cinctus.
Tortius. Corde excordes! o lenta manus!
Probrumque stygis! sistite gressum!
Sistite: quo vos fuga praecipitat?
Vestra Eugenius provocat arma.
Cohibere fugam!
Quartus. Premimur nimium;
Omnis ademptus locus est irae,
Quando maior nos premit ira.


page 176, image: s192

Primus. Fugite, arma tonant: sola salutem
Fuga despectis donare potest.
Tertius. Sic ergo feres tua tam lento
Milite verti regna? nec ullis
Obvia telis hostem arcebis
Incola regni turba profundi?
Sic lenta foves Phlegethon odia?
Non decet orcum lente irasci.
Secundus. Vanus furor est, iraque vana,
Si sua desint arma furori.
Tertius. Saepius animos ipsa ruina
Facit excelsos. Sec. Fugite, insanit
In nostra furor fortior arma.
Tertius. Vigor inferni sic cadet omnis?
Siste fugacem turba volatum.
Si rapta semel palma, redibit.
Fortuna vices alterna rotat.
Fugite, fugite, fugite, fugite, etc.

SCENA TERTIA. Confligitur sinistro partium Theodosianarum eventu. Theonas. Arbogastes.

Theo Res est sub ictu. dubia stat geminas super
Laurus cohortes, cuius in partes fluat.
Utrinque magnus ardet in pugnam calor,
Utrinque virtus gloriae ingentis capax
Exercet arma. Sequere, qua nostrae labat
Cohortis ala. Si qua spes palmae est super.
Labor hic parabit: nulla si superest salus,
Unum sepulchrum Caesarem et Duces teget.


page 177, image: s193

Volate mecum. Dux I. Lubricae o sortis vices!
O nostra damna! concidit regni status,
Occidimus! olim fuimus: Theon. o Caesar! Dei
O magna soboles Caesar! o socii quibus
Spes nulla, vel suprema iam fulsit, date
Animam supremam Caesari. Laus haec tibi
Ultima notetur: Caesari miles suo
Donavit animam. Quando meliorem exitum
DEUS negavit, immori pugnae licet,
Ite, ite, vitae prodigus quo vos calor,
Vestrasque stimulat dexteras. Dux 2. Magna ruit
Fortuna mole: fragilis est sortis tenor.
Fugite, fugaces urget Eugenius gradus.
Arbog. Necdum tenetur praeda: fugienti timor
Appendit alas. qualis ubi sonos dedit
Venator aere, cervus in fugam volat,
Timetque retro aspicere; properantem fuga;
Tales adurgent Caesaris Duces pedem.
Praeverte miles arma, qua durum est iter,
Qua spes salutis aliqua fugientem vocat.

SCENA QUARTA. Victor Eugenius insolescit de Victoria. Eugenius cum Exercitu.

Eug. Calcamus astra! iam supra populi leves
Elatus undas misceo caelis caput.
Fugitiva vario ceteris fidem negat
Fortuna motu, Martis hic laurum prece
Calida lacessit: ille tranquillos petit
In vera Zephyros; alius Imperii procus


page 178, image: s194

Caecam fatigat irritis votis Deam.
Torvum minatur, ac supercilium arcuat
Vultumque acerbat, et superbifico pede
Calcat clientes ceteros: tamen fide
Constante me, qua vota propellunt, levat.
Iam sceptra Victor teneo, iam frontis iubar
Unum me adornat [(transcriber); sic: adorat] ; serva se nostro implicat
Iam trabea lateri; iura subiecto fero
Populo Imperator. Dux 1. Parcius Dux in sinum
Lene influentis dona fortunae bibe.
Palmam parare laudis est parum, nisi
Premas paratam. Saepe qui victus prius;
Collegit iras mentis, et campo extulit
Victor triumphum: saepe quos palmae efferunt,
Vertente sorte casus affligit gravis.
Laus aequa, parere proelio palmam, ac manu [(transcriber); sic: mavu]
Tenere partam. Eug. Vile quid possit genus?
Dux I. Quod vulnerata vipera ubi vivit caput,
Numquam venenum deficit. Eu Et ipsum caput
Calcabo victor. Dux 1. Viperae in modum pede
Elubricabit. Sunt sui victis doli;
Sua semper inconstantia est Sorti; manu
Palmas sinistra porrigit, dextra lapit.
Eug Quid mihi sinistrae lubricos motus DEae
Minasque sortis occinis? metuat rotam,
Cui fungus animus. Sola mihi mens est mea
Fortuna quaeque pectus in laudes rapit
Scintilla: cuius nutibus sortis rotam
Impello, sisto, verto, quam in partem libet.
Dux I. Durum laborem Sisyphi versat, rotam
Quicumque fortis torquet: impulsa in latus


page 179, image: s195

Dextrum, sinistrum repetit; et quantum favet,
Tantum minatur. Quin suas ipso tegit
Minas favore. Eug Fabulas vulgi canis,
Dux I, Per quas ruisse magna momento tenes.
Eu. Imbelle vitium mentis est, quidquid ruit.
Dux I. Imbelle vitium mentis, ubi cogit furor
Supremus iras, mentis excelsae Duces
Saepe interemit. Debilis quamvis manus
Saepe alta secit vulnera. Eug. Timeas licet
Imbelle vulgus; turbo qui Ducem petit,
Aliunde perflat. Dux 1. Turbo, qui rupes quatit
Caelo minantes, quique disrumpit polos,
Luti e vapore nascitur. quando furit
Devictus hostis, impetus graves habet.
Eug. Secura cum sunt omnia, feroces gerat
Lanista motus. in suum funus geret.
Dux I. Secura cum sunt omnia, hanc ipsam time
Securitatem. Gravior in ferrum ruit
Contemptus hostis. Eu. Perge, reliquias preme
Siquae supersunt, Caesarem vinctum meum
Siste ad tribunal, discat Eugenium genu
Prono vereri; quando calcandum dabit
Mihi caput, unus frena cum mundi regam.

SCENA QUINTA. Theodosius intelligit solas a sua parte auxiliares copias cecidisse: Christianos omnes salvos: iubet dispersos colligi. Theodosius. Dux

Theo. O modice numero miles, at grandi mihi
Cohorte miles gratior! Vidi fidem,


page 180, image: s196

Magnaeque mentis spiritus. Non hic tuus
Defecit animus. Ille, qui Mundum regit,
Qui providente temperat nutu polum,
Solumque, iusta lance dispensat bona.
Illo volente vincimur. Tuam tamen
Animose miles osculor semper fidem.
Ades fidele pectus, amplexum cape.
Sed quanta clades nostra? num vivunt Duces?
Aliquisne miles nemora praecipiti fuga
Invasit? Dux Hic se silva frondosa levat
In astra nube, cuius extremo exitu
Praeceps profundam petra se in vallem trahit
Minata [(reading uncertain: print faded)] saxis: huius in sinu tenet
Ruffinus alam. Conscium belli DEUM
Caelumque testor; nullus hostili fibras
Exhauriendas pectoris ferro dedit,
Quos christianus eluit quondam latex:
Cecidere soli Barbari. Theod. Vivunt mei?
Caesar revixi! nullus hostili manu
Vulnus recepit? Dux. Neminem suus cruor
Rubore tinxit. Theod. Valle dispersos globos
Lege in cohortem. Solus hic mecum moras
Levine ad aras protrahe. Reductis patent
Iam templa valvis. Caesari hic fidam vigil
Impende mentem, dum genu pronus sacras,
Advolvo adaras Numini supplex cliens.


page 181, image: s197

SCENA SEXTA. Theodosio supplicanti apparent sanctus Ioannes et Philippus, a quibus in spem Victoriae erigitur. Theodosius. S. Ioannes. S. Philippus. Chorus Caelestis. Levinus.

Theod. O magne domitor hostium, cuius pedi
Aeque triumphans ac triumphatus caput
Recline subdit; Numine coactus tuo
Suscepta duxi bella, sed tuo quoque
Numine volente victus ad primum impetum
Excessi arena. Sed potes tamen DEUS
Principia belli maesta felici exitu
Donare rursus. Tu premis, tu idem levas.
Manum paternam exosculor, quando levas;
Eamque rursus exosculor, quando premis.
Si non meremur vincere Eugenium; tua
Certe id meretur causa, quae belli mihi
Suggessit ignes. Causa si bona est, fave.
Tuo; honores quaero, non laurus mihi,
Velinane pondus gloriae: O Numen fave!
Sed quis repente fertur e caelo sonus?
Lev. Quis iste caeli exercitus?
Chor. Caelest. O nimium dilecte DEO! tibi militat aether,
Et coniurati veniunt in proelia venti.
S Ioan. Resume Caesar arma: conflictu novo
Paranda palma est, Maior ad Martem redit


page 182, image: s198

Afflicta virtus. Sera, non dubia tamen,
Respiciet ad te palma. Si premitur semel
Tentata virtus, opprimi tamen DEUS
Non patitur unquam.
S. Philippus. Militum parva licet
Cingare turma, Caelites habes tamen
Tibi militantes. Barbaros DEUS sui
Noluit honoris vindices; soli hoc decus
Tibi, tuisque servat. Impavidum gradum
In proelia urge. Cerne radiantis poli
Auxilia prompta. Plaudat auspicio chorus.
Chor. O nimium dilecte DEO, tibi militat aether,
Et coniurati veniunt in proelia venti.
Levin. Audivit aether, Caesarem palmae decus.
Iam certa firmant signa.
Theodos. Non fallis DEUS,
Quidcumque spondes. Numen o vere pium!
Adversa laetis temperas. Ibo tuis
Iam fultus armis. Aere galeatum trahat
In bello Martem Eugenius, et vasta furat
Vallatus acie latera: tutorem DEUM
Oppono castris. Clausa littoribus freta,
Et nauseantis ultimi terrae sinus
Audite: Visi Caelitum nivei globi,
Audite, Caesar vota quae defert DEO,
Quidquid sub isto pectore cruoris latet,
Tuae rigandae gloriae effundam lubens.
Mihi nulla veniat palma. nisi pariter tui
Crescant honores. Summus hic honor mihi est,
Tuam ampliasse gloriam, Iubes DEUS


page 183, image: s199

Referre palmas? pareo. Iubes mori?
Pari calore pectus in mortem dabo.

SCENA SEPTIMA. Plaudens Eugenianorum militum manipulus a manipulo Theodesianorum obruitur. Milites Eugenii. Ruffinus. Milites Theodosii.

Mil Eug. 1. Io! subacto ex hoste Eugenius
Retulit palmam! Ne mihi posthac
Fama Alcidem garrula narret.
Fabula mundo est vetus Alcides
Per Hyperbolicos cantata modos.
Volat Eugenius viribus illo
Hercule maior: cuius in acta
Si Fama tuba concrepet omni,
Linguasque omnes obsequioso
Trahat eloquio, numquam veri
Finem attinget. Ruff Subsiste. locus
Favet in fraudes. Iste sub ictu
Nostro est miles. Miles Eug. 2. Qui domitorem
Facit Alciden, sive leonum,
Sive Hydrarum, sive Gigantum,
Sive profundi canis Inferni:
Multo miscet vera errori,
Dum plura refert. Quisquis laudes
Canere Eugenii volet incautus,
Multa errori quoque miscebit,
Magni Eugenii dum facinoribus


page 184, image: s200

Famae inferior penna volabit.
Ruff. Tu latus istud; tu latus illud;
At tu frontem tacite observa.
Mil, Eug 3. Demus ad orci penetrasse cava
Antra Alcidem, Stygiasque pede
Victore semel pressisse domos;
Sed non dicas inde redisse.
Vel dicemus Phlegethonteo
Amne trifaucem traxisse canem,
Prima infecti nocumenta soli.
Unus furias omnemque Stygis
Nigrae sobolem rursum Eugenius
Mergit Averno. Mil. Eug 4. Quidquid canimus,
Minus est merita laude Herois.
Qua sua tendit merita Eugenius,
Nequit eloquium tendere fama.
Ruff, Arma, arma miles, res, locus, tempus vocat.
Huc arma miles. O Stygi sacrum genus!
Mil. Eug. 1. Heu nos perimus! perimus!
Mil. Theo. Sanguinem et vitam date.
Mil Eug. 2. Admitte lytrum.
Mil. Theod. Sanguinem in lytrum dabis.
Ruff. Suspende ferrum. Caesarem vinctus colar
Poplite recurvo. Discat ambigua vice
Sortem rotari; quodque monstravit iubar
Enubilatae frontis, obducta tegi
Repente nube.


page 185, image: s201

SCENA OCTAVA. Theodosius recollectum militem narratione divini ostenti ad redintegrandum praelium animat. Theodosius. Levinus. Ruffinus.

Theodosius. - - Martius quis hic canor?
An noster arma miles in campum refert?
An hostis urget? fida da latebras specus.
At tu, Levine, Caesari certas notas
Instantis aperi Martis. Levinus. O Caesar, tuus
Redintegratis viribus miles redit.
Ruffinus. Parce Imperator.
Theod. Surge, iam nota est fides.
Ruff. Non mihi timores pallidi, aut gravium metus
Periculorum suaserant Martis fugam.
Tibi metuebam Caesar. In sua licet
Statione deceat militem victum emori:
Tamen et honori est fugere; si quando fuga
Salus paratur Caesari. Nam quid iuvat
Cecidisse lecti militis fortem manum;
Si non sit inde tutior Caesar? petit
Hoc cura regni, civium salus, bonum
Commune, lex prudentiae, caute ut manum
Exasperatae sortis evites fuga;
Si quando spes victoriae a fuga emicat.
Theod Fugam paventis militis caelum improbat:
Commendat illam, qua venit patriae salus.


page 186, image: s202

Fugisse vos non improbo: ad suum caput
Rediisse laudo. Si quid in praedam tulit
Hostilis ensis, Barbarus miles fuit,
Quem nuper Alia misit auxilio mihi.
Reliquus superstes Caesari rursum tuo
Per arma servis: nullus ad numerum deest
Numerus priorem Vivite, o sceptri mei
Pars magna, lecti milites. Nubes suo
Vacuata tandem fulmineest; nec iam plus
In nostra damna mugit. In certo est salus,
Non vana narro. Visus aetherea mihi
In nube densi militis fortis manus
Spondere palmas, meque dum allapsu petit,
Resume, dixit, arma conflictis novo,
Premetur hostis. Sera, non dubia, tamen
Respiciet ad te palma. Non magna licet
Cingare turba; Caelites habes tamen
Tibi militantes Dixit, et dulci chorus
Laetum per auras cecinit auspicio melos:
O nimium dilecte DEO, tibi militat aether,
Et coniurati veniunt in proelia venti.
Si bellicosis aliquis in viris vir est,
In pectore anima, sanguis in venis, vigor
In mente vivit; Marte repetito impetum
Tentate belli. Caesarem pono: pater
Vobis vocari gestio, et meos volo
Vos esse natos. Filios sinu geram,
Caedemque vestram caede prohibebo mea.
Et vos vicissim Caesari fidem dite.
Dux 1. Iurate fortes dexteras.
Omnes. Iuro. Dux 1. Fidem?


page 187, image: s203

Omnes. Iuro. Dux 1. Generosos spiritus?
Omnes Iuro Dux 1. Impetum
Perarma? Omnes. Iuro. Dux 1. Sanguinem?
Omnes Iuro Dux 1. Necem?
Omnes. Iuro. Theod. Adsecunda Numen! adamatam manu
Laurum tenemus. Antequam ponto diem
Titan Ibero mergat, eventu poli
Promissa stabunt; quique nunc tumidus ruit,
Timidus feroces impetus ponet leo.

CHORUS. Bona Causa furoribus pressa per Genium Theodosii periculo eripitur. Bona Causa. Furor. Ambitio.

Bon. Caus. Quo me praecipiti volvitis impetu?
Heu mentis furias! Sim licet innocens.
Sum damnata nocens. Hoc scelus unicum est,
Quod nostrum facilis Caelituum favor
In votum veniat. Quanta fluentibus
In nos sideribus munera prodigum
Caelum conglomerat tanta cupidinis
Urgent tela sitim. Semper hiantibus
At frustra sequeris rictibus: aufugam
Praesenti eripient astra periculo,
Iurati veniunt in mea Caelites
Semper vota. Furor. Vides? ut tibi gemmeae
Discessere fores, et patet intimi
Lux reclusa poli. Amb. Nempe volantium
Turmae Caelituum, cum lubet, aethere
Debent obsequiis sistere se suis.


page 188, image: s204

Bo. Ca. Numquam non faciles Causa habuit bona
In votum Superos. Si prema, opprimi
Me numquam patitur dextera Numinis.
Fur. Non si fulmineis detonet ignibus
Feta e nube polus, saevaque siderum
Tempestas timidam dissociabili
Naturam laceret foedere, dextera
Te nostia rapiet. Bon. Caus. Numina, Numina!
Fur. Quis turbo violens? Quis furor aetheris?
Ambit. Erepta est manibus praeda tenacibus.
Fur. Dirorum rabies invida siderum.
Delusus semel est impetus. Ibimus
Quo nos ira feret, quo furor aestuans.
Bon. Caus. Frustra Tartareis ignibus incita
Exardet rabies, cum DEUS aegidem
Obtendit furiis. Gen Discite posteri,
Quando Cauta bona est pro populo et DEO,
Numquam Numen abest. Pacat amabili
Iustitia et Pietas omine proelia:
Carmen Heteroclitum fecit necessitas vocis.

ACTUS IV.

SCENA PRIMA. EUGenius Victor dum praemia militibus distribuit, intelligit Theodosium vires redintegrare. Eugenius. Duces. Arbogastes. Flavianus Arbetio. Exercitus.


page 189, image: s205

ARb, Substerne miles arma, quae Victor refers.
Eug. Generosa Virtus militum Ducis sui
In largum apertas praemium manus petit.
Merces laboris umbra. Qua labor praeit,
Sequatur umbra. Bella certatim huc volant,
Spes unde praedae prospicit. Tepet manus
Ad arma, quando fructus est belli unicus
Depositus hostis. Nemo cum misero lubens
Luctatur hoste. dives irritat face
Meliore pectus, cuius ex casu lucrum
Aliquod resurgat. Vincere, hoc Ducum est decus.
Bello referre spolia, militum est lucrum.
Nec denegari convenit, quidquid manus
Heroa peperit. Primus in donum venis
O Flaviane! gemma virtutis tuae
Haec testis esto. Flavian. A nomine haec noctem meo
Arcebit omnem lumine. Eug. Secundus subi
In munus Arbogaste, tibi multa scyphus
Illusus arte, et gemmeo ridens ioco
Debetur. Arbog. Isto vina cum dedero Diis,
Annos vovebo, quotquot Eugenius vovet.
Eugen. Arbetio cassis verticem haec tuum impleat.
Casside sub ista nullus est metui locus.
Reliqua per orbem singulis dona egere
Tribune. Nullus praemio miles vacet.
Nullius negavit Martiis factis manum.
Milites. Vivat perennes Victor Eugenius dies.
Miles. Invicte Princeps, praelium novum imminet


page 190, image: s206

Peius priore. Caesar armatas tenet
In monte turmas. Eug. Nempe non uno satis
Periit duello, Vita restabat: dabit:
Superstitemque sanguinem, miles, tuis
Infundet armis. Flav Bella si semper patens
Bellona traheret, et in apertum pulverem
Mars provocaret, parte metuendum tibi
Nulla esset: at si fraudibus bellum gerat,
Cauto timore Victor in campum ruat.
Eug. Frementis haec est ira Neptuni ultima:
Procella postquam gravior insultum stitit,
Positisque pelagus omne detumuit Notis.
Adhuc movetur murmure indignans fretum,
Irasque lente devorat. Sic post gravem
Incendiorum turbinem, micant adhuc
Tenues favillae. Nerei extremus furor
Est iste Martis fremitus, aut incendii
Ultima favilla. Flav. Quod voves, credas minus,
Eug Non sic leonem mordet imbellis lepus.
Flav. Se posse cuncta existimat, quisquis furit.
Eug. Semel subactus hostis in peius ruit;
Pavidaque victum dextera ferrum gerit.
Flav. Contemptus hostis saepius victor redit.
Eug. Praesumptuoso pectore insanus furit:
Effulminabo, quidquid armorum trahet.
Hac sequere miles: bella si vocent, pari
Ut ante studio, fortis ad palmas vola,


page 191, image: s207

SCENA SECUNDA. Arbetio non parem Virtuti suae in munerum elargitione locum sortitus, et acuto dicto offensus, defectionem ab Eugenio meditatur. Arbetio.

Non sic Tyranne abibis. Irato furor
Dabit calores. Ira dum fervet, quies
Negatur omnis pectori: frendet, fremit,
Rapitur, rotatur, volvitur, quaqua patet
Semita nocendi, Flamma vindictae appetens
Effulminantis aemula est flammae, capit
Ab obice vires: avida poenarum volat
Artes per omnes. Primus in aciem irrui,
Exercitumque primus ingentem impetu
Mavortiali diffidi, et stragem dedi.
Qualis coactis intumet torrens aquis,
Posicique fragiles obicis indignans moras
Per plana violens rapitur, et totos tegit
Campos procella, ac arbores secum rapit,
Segetemque sternit: talis Arbetio mea
Hostilis agmen militis pressi manu,
In Marte primus, tertius doni fero
Arbetio sortem Nempe sic virum aestimas
Cruente praedo! quodque mihi grave imprimit
Sub corde vulnus, cassis in donum datur:
Casside sub ista nullus est metui locus.
Sic me pavoris arguis? mundi probrum,
Ferale bustum patriae! ostendam manus


page 192, image: s208

Quid ista possit. Cassidem tuam tibi
Excors, et umbra desidis Viri, lepus
Galeate! nudum Arbetio violento dabo
Pectus furori. Ne quid insano impetu
Peccet furentis ira, consilio indiget.
Non sum ligatus. At sacra mentum dedi.
Sed non Tyranno, Perfida patriae est fides,
Quae se Tyranno dedicat. Pulchrum est genus
Fidelitatis, perfida Tyranno fides.
Tententur auro milites: auri nitor
Vel abnuentes allicit. quo auri sitis
Penetrare potuit, facile discessit fides.

SCENA TERTIA. Victoria Theodosii Genio laurum imponit, et futuram Caesarum in Imperio successionem ostendit. Victoria. Theodosii Genius.

Conversa sors est; alea
Secundiore ludit.
IUSTOS PIOSQUE CAESARES
Non derelinquit aether.
Tibi Theodosi lauream
Decrevit ordo caeli.
Tibi, Tuisque posteris
Hae laureae virebunt.
Aspice futura pignora,
Tuaeque gentis aevum.
Arcadius iste, sanguinis
Primus tui pyropus.


page 193, image: s209

Gen. The. O digna mille laureis
Frons! mille digna gemmis!
O digna sceptris dextera!
Et mille digna regnis!
Tibi servus oriens verticem
Acclinet, occidensque.
Victor. Theodosius hic est iunior:
Hic Honorius. sequuntur
Tui Nepotes ordine.
Gen. The. Sic me beatis astra!
Quae DEA serenas irides
Supercili explicavit?
Vultuque ridet gemmeo,
Cristallinoque labro?
Victor. Est Austriorum gloria.
Gen. The. Haec illa Diva tandem est,
Quam mihi futuri conscius
Toties spopondit aether!
Victor. Haec illa Diva, Caesares
Quae mille, mille Reges
Dabit, columnas Imperi,
Fulcra occidentis orbis.
Rudolphus hic, Albertus hic.
Amor, timorque mundi.
Hic terror orbis Carolus:
At ille Ferdinandus:
Maximilianus alter hic,
Rudolphus hic secundus.
Hic Matthias amabilis,
Hic Ferdinandus alter:
Hic Tertius. At hic Quartus est.


page 194, image: s210

Gen. Th. Quae Scena? quod theatrum
Austria recludit gloriae?
Et posteros recense.
Sunt mille, mille, mille sunt,
Et mille, mille, mille.
Si mille mundus purpuras,
Et mille sceptra haberet,
In purpuras tot Caesares,
In sceptra totque Reges,
Fecunda mater Caesarum
Austria crearet robi.
Gen. The. Vivite Nepotes, ultimi
Rotate sceptra mundi.
Nec fronte vestra decidat
Prius Imperi Corona,
Quam terminetur ultimi
Suprema meta mundi:
Quamdiu serenum Cyathius
Rotat per astra currum.

SCENA QUARTA. Arbetio transit ad Theodosium. Arbetio. Theodosius. Ruffinus. Nuntius.

Arb. Deliberatum est. Agite meditatum decus
Animae cruoris prodigae: quorum fide
Tutus per omnes Martis insani vias
Semper volavi. pergite, propinquis fremit
Ubi Caesar armis. Rupta cum laude est fides,
Quae sine nefando scelere servari nequit.
Theod. Quis apparatus iste Mavortis? tuba


page 195, image: s211

Evocet in arma militem. Nunc. Nullo dolo
In castra penetro. Caesaris causae studet
Arbetio. Si non displicet, seque et suos
Tibi sistit. Theod. Arma si prius ponat, meos
Vultus subire tutus Arbetio potest.
Nunc. Deponet ante Caesaris magni genu.
Theod. An hic timendum est aliquid?
Ruff. Armatos fero.
Si ponat enses Marte, metuendum est nihil.
Th. Adesne amicus? Arb. Ante Caesareos pedes
Adsterne miles arma. Si pateris tuo,
Auguste Caesar, nostra Mavorti quoque
Servire bella, dabimus in bellum fidem.
Nuper fatemur alteri datam; tamen
Et iure ruptam; quando quem nobis Ducem
Statuimus, esse desiit, factus novo
Ausu Tyrannus Causa bellandi quoque
Pro te perorat. Sceptra, quae Numen dedit,
Iuste tueris: ille per nefas petit.
Bissena iam me vidit in castris hiems,
Bissenaque aestas vidit: at semper bonae
Causae studentem. Si bonam Causam sequor,
Admitte Caesar; Caesari iuro fidem.
Th. Assurge magnae mentis haud minor calor,
Scintilla pulchra Martis, et misce meae
Temet phalangi: tuque magnanimae caput
Arbetio turmae; tanta ne virtus suo
Honore careat, inter excelsos Duces
Numerere posthac. Arb. Veneror Augusti pedes,
Si Martialis rursus in pugnam canor
Acies vocarit, morte iuratam fidem


page 196, image: s212

Testabor, aut hac dextera palmam feram.
Theod. Quis rursus aures aeris increpuit sonus?
Nunc. Propinquat hostis, et metu valles replet.

SCENA QUINTA. Redintegratur praelium: Vincit Theodosius. Theodosius. Eugenius. Duces, Et uterque Exercitus.

Theod. Cape arma dextris miles, et iuncto ordine
Victoriarum certus in pugnam rue,
Date mihi dextra tesseram Miles Iustus DEUS
Theo. In hac triumphos tessera caelum parat.
At ecce vestras hostis invitat manus.
Si quando pectus ante, nunc animos viri.
Statione nemo cedito: et iuncto ordine
Lentoque passu coge in angustum feri
Martem tyranni. Crude regnorum latro.
Eug. Imbellis Imperator. Th. Agnoscis tamen,
Nolenfque dicis Caesarem. Eug Stirpis tuae
Imbelle probrum. Th. Scylla communis boni.
Eug. Scelerum charybdis.
Theod. Fraudium mille artifex.
Eug. Infamae bustum purpurae. Th. Nulli Ducum
Metuende miles. Eug Miles ad quemvis Ducem
Formidolose. Theo. Sanguinem tuum meo
Propino ferro. Eug. Sanguinem tuum siti
Propino averni. Th. Regna, quae in iuste tenes,
Hic mucro repetet.
Eug. Regna, si quae adhuc tenes,


page 197, image: s213

O vilis umbra Caesarum! hic rapiet chalybs:
Theod. Hodie videbo popliti affusum meo
Gemere Tyrannum.
Eug Facinus hoc Titan vides?
Theod, Videt iste, cuius signa de manu gere.
Et quod timere ducis opprobrium, iubet
In te patrare. Eug. Perge, li Vir est Viro,
Si pectus animo. Theod. Pergo, tu cedes. Sonet
Indicta miles tessera. Omnes. O Iustus DEUS!
Theod. Ruite. Secundus prosperat votum DEUS.
Flav. Heu me! perimus.
Arbog. Illa, quae caelo cohors?
Impune nemo conserit DEO manus.
Theod Sequere volantem miles Eugenium.
Mil Eug. Cadit
Undique cadaver Aggere obiecto fugam
Funera coercent. Arbog. Dira! ineluctabilis
Fortuna! donec opprimas, semper premis.
Fugio, nec ulla parte fugienti datur
Securum asylum.
Dux Eug. Vincimur. Caelum invidet
Virtuti honores. Ruff. Sequere, condice, eneca.
Arbog. O sors acerba! cursus infelix poli!
Inimica caeli sidera! o caeci DEI!
Palmam dedistis ante, nunc rursum invidi
Datam recipitis. Capite. Sed si aliquod adhuc
Lenta tenetis dextera fulmen, manu
Vindice vibrate: meta succensae facis
Sit Arbogastes. Gratius vita est mori,
Inhonora quando est vita. Districtum rota
In pectus istud fulmen, o quisquis polos


page 198, image: s214

Aliquando terres fulmine. En magni patet
Capax furoris area. O luctus gravis!
Mori volent! Caelites mortem negant.
Haec est malorum poena, dum volunt mori,
Non posse; vitam trahere peiorem nece.

SCENA SEXTA. Arbetio cum suis insidiatur Eugenio. Arbetio.

Hic in propinquo colle successu tumet
Ficto Tyrannus. Arma in tempus petit:
Adeste socii. Poscit officium locus:
Invitat ultrix Nemesis; in nostra est manu
Tyrannus audax, astra ni fallant fidem.
Inscende plaudens eminus montis iugum,
Victorramque voce repetita cane,
Victoriam! Victoriam! magnum tuis
Praefige signis Herculem. ubi suas ratus
Fors ille turmas, steterit; inimicam inice
Manum, et catenis stringe prodigum ferae.
Nihil morare. Saepe discrimen parit
Mora parva magnum. Ne tamen sui immemor
Generosus ardor peccet, aut belli impetus
Abripiat animos. Bella qui temere gerit,
Plerumque victus caeditur. Pariter Viri
Nihil timete. Facile, qui timet, cadit.
Cautela vobis calida sit, cautus calor.


page 199, image: s215

SCENA SEPTIMA. Flavianus instante Theodosio fugit. Flavianus.

Flav. Quae mihi nigrantes latebra concedat sinus,
Tenebrisque fidis contegat? caelo diem
Devolve Phoebe; merge praecipites mari
Currus Ibero: redde inaspectam sugam.
Huc Flaviane tota pollentis status
Detracta pompa est! fremuit a tergo sonus?
Nemo hinc minatur? solus, abiectus, miser,
Vacuus honoris, Martis opprobrium ultimum
Silvae per omnes erro fugitivus plagas.
Hinc instat hostis. Solis inimicae faces
Truncate radios. Nemo fugientem premit?
Haec sunt rotantis fata fortunae: levat,
Sed stare prohibet: incito cursu sua
Statione magnos eicit, parvos levat.
Sonantne rursus arma? quid peius queat
Instare miseris, quam pavor mentis sequens
Premens priorem? lubricae o sortis vices!
Timete si quos scelere fortuna extulit
Virtutis hostis. Hora quod dedit prior,
Rapiet secunda. Gloriam quisquis suam
In scelere fundat, discat exemplo meo,
Cum sole natam gloriam, cum illo mori.
Sonuere rursus arma. Da fugam nemus.


page 200, image: s216

SCENA OCTAVA. Vinctus Theodosio sistitur Eugenius. Theodosius. Eugenius. Arbetio. Dux Theodosianus.

Dux Theod. Hic silva tremuit, et repercusso sono
Admonuit aures: aliquis hac rapuit fugam.
Abiecta produnt spolia.
Theodosius. Suspendat furor
Nunc arma miles. Fessa cedendo manus
Detur quieti. Quis fragor belli sonat?
Arbet. Vive Imperator Hostis in tua est manu.
Theod. O astra caeli mitia! o clemens DEUS!
Arbet. Substerne magno Caesari victum caput.
Theod. Vicisse satis est.
Arbet. Tam diu serpens nocet,
Donec teratur. Theod Barbarum hoc Regem sapit,
Postquam refrixit mucro, captivi fibris
Hostis sitire sanguinem. Nobis sat est
Vicisse. Clemens Caesares furor decet,
Et ira mitis. Praedo regnorum. DEO
Exosa pestis! disce, quam numquam DEUS
Faveat Tyrannis Eug Caesar, hoc sero nimis
Victus docetur. Th. Caesarem vocas? Eug. Voco.
Coloque. Magne Caesar, in victum manus
Temerare parce. Th. Nulla me quamvis sitis
Cruoris urat, noxium tamen suas
Poenas reposcit crimen. In novum scelus,


page 201, image: s217

Quisquis patratum sustinet, sternit viam.
Quicumque parcit hostibus, is hostes alit.
Eug. Qui supplicantis vota non durus capit,
PII meretur Caesaris nomen. Theod. Tamen
IUSTUS vocari desinit. Non est PII
Contra aequitatis iura patratum nefas
Remittere hosti: Iusta sit pietas, pia
Iustitia Regum. Eugen. Caesarum primum est decus
Lente tonare. Theod. Sed tamen Reges decet
Tonare. Eug. Facies blanda commendat polum,
Vultus serenus Caesarem. Theod. Quando scelus
Serenitatem poscit expungi, est nefas
Parcere Tyrannis. Grande nocumentum est probis.
Tolerare nocuos. Eug. tolle peccantes, perit
Pretiosa gemma Caesarum, Clementia.
Theod. Lentus remitte crimina, eiectum foro
Ius exulabit Sceptra non rigidus gero,
Sed IUSTUS Imperator. In reos favor
Si se reclinet, civium perit salus.
Eug. O magne Caesar! Th. Iudicem tuum voca.
Eug. O iuste vindex criminum, quando potes
Simul esse iustus, et simul mitis, decet
Magis esse mitem. Theod. Si sua poena caret
Impune crimen, semper audaces facit.
Peius residat ira. quam plectas. Probo
Iudicia lenta. Sanguinis pondus grave est.
Iudicia facile nemo praecipitet furens.
Furor est iniquus criminis iudex; licet
Plectat rebelles. Interim vinctus mea


page 202, image: s218

Sequeris arma, militis nostri iocus,
Donec procella Martis accensi suos
Ponar furores, seque refringat calor,
Populusque reducem Caesarem effusus colat.

CHORUS. Dum pax Orientis et Occidentis Imperia componit, Virtus Genios Arcadii et Honorii instituit ad gubernandum: instructos allapsae e nubibus geminae Aquilae repente abripiunt, et Imperiis in nubes elatis sistunt orbi praeficiendos. Pax. Virtus. Imperia. Genii.

Pax. Ite cruda martis arma:
Pax beata mandat: ite:
Dum sereno vecta curru
Patria astra inambulo.
Semich. 1. Pax amoenae mater aurae,
Pax soror beatitatis,
Siderumque faustiorum
Pax amoena filia.
Pax. Convenite dissoluti
Regna mundi, copulanda
Lege amoris, convenite,
Pax paravi vincula.
Imperia Obsequamur, est amoenum
Pacis imperantis omen.
Convolemus in beata
Frena pacis aureae.


page 203, image: s219

Semich. 2. Prima vena suavitatis,
Blanda mater aequitatis,
Utriusque risus orbis,
Faustitatis gratia:
En Orientis, en Cadentis
Regna Solis in lupatos
Convolarunt. Iunge nexu
Mundi utrumque cardinem.
Virtus. Ad sceptra grande pectus erudii Date
Quae prima magnos Caesares Virtus decet
Gen. Arc. Imperare iussus, audi.
Frons amoena sit, serenus
Risus oris, mite labrum,
Et modesta lumina.
Virtus Haec una virtus subditis gratum facit.
Gen. Hon. Liberale frontis aequor,
Pectus acre, Iustus ensis,
Et Pius calor, manusque
Expedita in proelia.
Virtus. Urgente nullo suscipi bellum decet?
Gen. Arc. Si frementis ira Martis
Saeviente vecta flamma,
Vel rebelle gentis oestrum
Regna ferro vulneret.
Virtus. Quid si furores pace componat quies?
Gen. Hon. Si quiescat ira martis,
Orietur aestus ensis.
Bella belluas ruentur,
Pax amica Principes.
Virtus. Paci studentem Caesarem mundus colit.
Gen. Arc. Cura Numinis tuendi,


page 204, image: s220

Cura civium perennis
Pectus urat, Aequitasque
Facta lance ponderet.
Virtus Aequo studentem Principem cives amant.
Gen Hon. Pro DEO decet labores
Imperantem non timere,
Populorum pro salute
Excubare Principes.
Virtus. DEO et saluti civium princeps datur.
Semich. 1. Audiistis eruditos
Ad Coronas. Ite fidi
Alites, DEI ministri,
Ad Coronas tollite.
Semich. 2. Ad Coronas evolate.
Caesares Pios et Aequos
Diligit DEUS. Venite
Ad Coronas Imperi.
Caesares DEO studentes,
Publicoque militantes
Civium bono benignus
Ordo caeli deligit.
Ad Orientis, ad Cadentis
Imperi venite Sceptra.
Astra nutant: advolate.
Imperia Ad Coronas evocati
Sistimur iubente caelo.
Omnes. Pace longa uterque vive.
Pace Regna floreant.


page 205, image: s221

ACTUS V.

SCENA PRIMA. Erigitur iussu Senatus arcus triumphalis. Senator. Artificum Chorus.

Senator. NOndum peracta iussa? vicinus gradum
Iam Caesar urget Victor, et Patriae Pater.
Alacres citate spiritus. Numquam nimis
Cito paratur debitus virtuti honor.
Chor. Art. Virtus inclita non eget
Umbra pegmatis aurei.
Dives laude domestica
Cultus negligit exteros.
Non est vultus amabilis,
Non frons pulchra, nitoribus
Quae crescit stibii adliti.
Turpe est, quidquid honestius
Cultu redditur extero.
Phoebo Graecia lampadas,
Urat mille, serenius
Non sparget iubar aethere,
Dives lumine proprio.
Virtutem popularium
Tollat gloria plausuum;
Illi se famularibus
Ganges fluctibus ingerat,
Et vestis Tyriae nitens


page 206, image: s222

Inserpat lateri color;
Surgant invidiam polo.
Ingestura palatia,
Virtuti nihil aggerent.
Illam non popularium.
Tollit gloria plausuum,
Non frontis diademata,
Non fluctu Tagus aureo.
Fingi nescia, marmoris
Stantis praemia despicit.
Quis nos sudor inutili
Cogit solicitudine,
Victori decus addere?
Non adsciticio litas.
Mentitur stibio genas
Frons, quam gratia inambulat,
Quid nos Praxitelis labor,
Vel coesum Rhodium iuvat?
Virtus culta precariis
Non fit clarior ignibus.
Sola est ipsa sui decus.
Facti gloria nobilis,
Fecisse est: alio nequit
Virtus munere crescere.
Quidquid lumin is aggeres
Virtuti, merito est minus.
Semich. Quamvis praemia non petat,
Tu ne subtrahe publicos
Plausus. Si meritum nequis
Exaequare laboribus,
Saltem sed poteris tui


page 207, image: s223

Partem solvere debiti
Mente intendere sufficit,
Ad quod dextera deficit.
Chor. Art. Vivat gloria Caesarum!
Aeternet Theodosius!
Cuius munere saecula
Evolvit polus aurea.
Aeternet Theodosius!

SCENA SECUNDA. Victor ingreditur urbem Theodosius. Perorat pro iis Ambrosius, qui se in templa reduxerant, et clementiam Caesaream impetrat. Theodosius. Duces. Senatus. Ambrosius. Manipuli militum laureati.

Manip. 1. Vicimus! Io! quisquis fragili
Dextra cautus volvere magna
Bella aggreditur; palmas emere
Duro Martis pretio tentat.
Hoc Theodosius tulit ex hoste
Pretio lauros. Vicimus! Io!
Manip. 2. Vicimus Io! quisquis ab undis
Pelagi gestit conchas legere,
Vasti penetret viscera ponti, et
Mersus amaras hauriat undas.
Hac Theodosius merce coemit
Dulcia amatae munera lauri.
Manip. 3. Vicimus Io! Vicimus Io!
Quisquis odores amat hortorum,
Divamque rosam, veris ocellum,


page 208, image: s224

Florumque Ducem carpere certo
Ungue minatur; non formidet
Digito acerbas tangere spinas.
Sic Theodosius, per acerba serae
Vulnera sortis retulit palmam.
Manip. 4. Qui Phryxaeae pecudis vellus
Victrice volet per freta vectus
Tollere dextra; non ille maris
Horreat iras fluctusque gravi
Turbine motos. Sic Theodosius
Per mare tumidis fluctibus horrens
Felice suum littore tandem
Stitit Imperium. Vicimus Io!
Russin. Subsiste miles Patriae optatae inclitas
Turres adora Theod. Laureis centum caput
Fastigiata patria heroum lares,
Regina mundi, Caesarum ferax domus,
Caelo invidenda tecta, regnorum parens,
Dilecta salve terra, quam densis seges
Armata telis, aere radiantes globi,
Horrensque ferro miles, et fuso horridus
Undique cruore per obviae necis minas
Defendit usque, Caesarem tuum excipe,
Faustoque reducem pacis amplexu fove.
Senator 1. Invicte Caesar, gentis afflictae salus,
Domitor Tyranni, pacis assertor, tui
Vindex Senatus, Civium pater. Oculo
Hoc patere nomen dextero, postquam tua
Patriae labantis dextera ruinam stitit.
Sen. 2. Exosculamur sceptra, quae manu geris,
Caesar paternam, quaeque si vota audiat


page 209, image: s225

DEUS suorum, pace perpetua frui
Proni advovemus. Sen. 3. Aure si patriae excipis
Sensus benigna, civium interpres loquar:
Salve labantis magne Reparator rei,
Cui praeliatus turbine insano. Notus.
Submisit iras, et procellosi maris,
Inter furores saepe dubitantem ratem.
Tuto quietis littori Virtus dedit.
Sen. 4. Composita pacis studia, tranquilli dies,
Serenitatis otia, aequalis tenor
Felicitatis, civibus constans fides
Reposita, munus dexterae est, Caesar, tuae.
Theod. Quem praesidere publicae rei DEUS,
Regnoque iussit, publicae iussit rei
Munimen esse, et vertice obiecto dare
Clypeum saluti patriae. Dedi. Tibi
Haec si probantur studia, iam satis mihi
Est gloriarum. Vicimus sed hoc decus,
Post affluentis Numinis Magni manum,
Est vestra virtus milites. Ruff. Virtus Ducis
Ingessit animam militi. Theo. Per vos iacet
Calcatus hostis Imperi. Ruff. Sed te Duce.
Theod. Per vos Tyrannus mordet afflictus solum,
Terraque miscet sanguinem Ruff Laudis decus
Debebit istud Caesari miles suo.
Theod. Per vos subactus hostis ad caelum facit
Gradum altiorem Caesari. Ruff. Flammae Ducis
Virtutis igne militem accendunt suum.
Theo. Pars magna laudis Caesari est miles bonus,
Ruff. Et summa laus est militi Caesar bonus.
Theod. Quis iste pavido tremulus incessu chorus?


page 210, image: s226

S. Ambros. O digne Caesar aethere, Augustae man
Exosculari liceat invictum decus.
Postquam serenos sidera eventus tuis
Dedere bellis, illud ad tuos quoque
Adice triumphos; ut tuam Clementiam
Peiora meritus sentiat, quisquis sacras
Fugerat adaras. Quisquis ad clavum sedet.
DEUM aemuletur; ille non semper manu
Iacit trisulca tela, cum peccat furor:
Suspendit ictum, parcit, et simulat diu
Vidisse crimen. Lege si belli exigis
Causam, Imperator, nulla spes victis manet:
Sed si feroces impetus belli premis,
Iramque ponis, glorias vincis tuas.
Vitam rebelli auferre Victori licet;
Donare, laudum est maxima. Abiectos leo
Molli ungue tractat, ungue contentus gravi
Stravisse tumidos. Parce. Nam victis preces
Tantum supersunt; nulla Victorem ligant
Decreta legum. Sternere superbos, gradus
Victoriarum primus est; alter, pia
Tractare dextra supplices Theod. Non sum tigris
Aut lacte pasta tigridis Haemoniae fera,
Qui pertinaci sanguinis siti ardeam.
Vicisse satis est. Nolo mihi cingat latus
Vestri cruoris purpura. Afflictum caput
Attolle turba. Discat hoc orbis, meo
Me tegere Cives Marte, non victi necem
Quaerere. S. Ambr. Benigni Caesaris pedes cole
Rediviva turba. Supplex 1. Vivo, sed vivo tua
Benignitate Caesar. Hoc proprium Dei est.


page 211, image: s227

Donare vitam, rapere quam quivis potest.
Theod. Vivite, measque laureas quisquis probat,
Inter serenos exigat plausus diem.

SCENA TERTIA. Datur plausus a nobili Iuventute Urbis.

Primus. Orbis Clypeus bonus est Caesar;
Sive micantes ira sarissas,
Sive furentes Marspiter enses,
Sive cruentas Bellona faces
Torqueat, isto tegitur tutus
Clypeo mundus. Secundus. Pater Imperii
Bonus est Caesar. Quotquot amantes
Numerat Cives, tot dilectos
Gremio natos condit amante.
Tertius. Numinis Oculus bonus est Caesar:
Cum DEUS isto conspicit Orbem,
Simul afflicto prospicit Orbi.
Quartus. Dextra Tonantis bonus es Caesar:
Levat hac miseros, tumidosque premit.
Quintus Regula recti bonus est Caesar:
Regis ab actis capit exemplum,
Quisquis in actis errare fugit.
Sextus. Sol Imperii bonus est Caesar:
Qua cumque ruant parte tenebrae
Noctis amicae, munere grati
Numinis arcet. Septimus. Gemma Imperii
Bonus est Caesar: Civis amico
Iungere nexu, suus ut gemmam


page 212, image: s228

Annulus ornet cinctu aurato.
Octavus. DEUS in terris bonus est Caesar:
Illum prono veneretur Iber
Indusque genu: quique rigenti
Subditus Arcto Tanain haurit.
Nonus. Ara salutis bonus est Caesar:
Huc vota volant. spes unde micat
Certa bonorum.
Decimus. Centrum Imperii bonus est Caesar:
Omnes unus trahit affectus.

SCENA QUARTA. Theodosius imperator pace parta de successore cogitat. Filiorum Arcadii et Honorii virtutem coram Arsenio experitur. Theodosius. Arcadius. Honorius. Arsenius.

The. Maxima parentis cura sunt sanguis meus,
Stirpis columnae, nominis nostri decus,
Arcadius ac Honorius, gemina sui
Simulacra patris. Vivit in natis pater,
Virtute quando filii vivunt patris.
Est anima virtus Caesari: hac sola traho
Auras superstes: anima si virtus meis
Sit ista natis, emori nulla mihi
Aetate dabitur: posteri in natis patrem
Post fata cernent, una quos anima animat.
Adsint parentis columen, et maior mei
Fortuna sceptri filii: in quorum gravis


page 213, image: s229

Humeros recumbet orbis. Ex istis sibi
Florens parentis gloria heredem petit.
Arsen. Auguste Caesar, nominis gemmas tui,
Decora paterni sanguinis, mundi duo
Sisto labantis fulcra. Sed utinam tibi,
Dum cernis ora, cernere liceret bonae
Mentis recessus! Frontis excelsae tamen
Tenor explicatus candidum interni sinus
Prodit colorem. Rebus Imperii vides
Pater gerendis indolem natam, et tuum
Cum sole Numen vehere, qua mundo diem
Aurora veniens reserat, et claudit Tagus,
The Nati, una magnae stirpis atque amplae domus
Gloria superstes: Caesar est parens: siti
Avida parentem bibite; et immensae sinum
Laudis capacem spiritu vivi Patris
Animate. sceptris Imperi vasti indoles
Vos vestra genuit: pectoris magni vigor
Altam imperantis Caesaris mentem regat.
Arcad. Ad provocatum gloriae culmen tua
Exempla rapiunt: inde regnandi modos
Formasque sumo. Nasci ad Imperium dedit
Aliquando casus: regere virtutis fuit.
Theod. Quas imperantis esse virtutes putas?
Honor. Iustitia populos flectat, et Pietas Deum
Servet faventem.
Arcad. Pro DEO ego primum reor
Populaque stare. The Utrumque regnantem decet:
Iustitia Populo pugnat, et Pietas DEO.
Honor. Ergo ista in unum confluunt.
Arcad. Limes tamen


page 214, image: s230

Disiungit aliquis. Subditos quamvis regat
Iustitia, non sola tamen. Ingenuis quoque
Dominatur animis Caesarum clementia.
Honor. Optanda laus est Caesari, clementia:
Necessitas Iustitia, ubi magno fremit
Populus tumultu. Arc. Iustitia caute ut tonet,
Pietas refrenat impetum ardentem manus.
Honor. Ne lenta iaceant iura, metuentem incitat
Iustitia dextram. Arcad. Cautior pietas ferit.
Honor. Sed fortior Iustitia, cum suos metu
Populos coercet. Arc. Beluis frenum est metus:
Amica cives gratia et favor regit.
Honor. Homo sceleratus bellua distat parum:
Ferat lupatum belluae; Arc. Excutiet quoque.
Rebelliones primus accendit timor.
Ho. Exstinxit idem. Arc. Nempe post gravia Imperi
Exulcerati vulnera. Theod. Accenso neces
Nec semper ense fulminet; nec se nimis
Facilem propinet Civibus Caesar: Gravem
Nimia ira, Pietas nimia contemptum facit,
Attemperanda est altera alterius sale.
Honor. At esse rigidus Caesar absque ira potest.
Arc Potestque clemens esse, nec deses tamen.
Hon. Aliquis rigorem semper insequitur timor.
Ars, Aliquis amorem semper insequitur amor.
Meliorque amoris census est. Populi fides
Sequitur amorem: Clypeus Imperii est fides,
Obsequia fidei serviunt: longo retro
Ordine sequuntur faustitas, candor, dies
Sine nube amoeni, Honor. perpetem fidem tenet.
Iustitia, cuius civis intuitu timet


page 215, image: s231

Violare iura. Arcad. Iura ne violet, magis
Prohibent amores. Honor. Pectus ingenuum. Levis
Non capit amorem populus.
Arcad. Armeniae quoque
Capiunt amorem tigrides. Vili licet
E plebe natum pectus, ingenuum facit
Amor magister. Theod. Ille non melius regit,
Qui scelera plectit acrius: sed qui magis
Tollit patrata scelera; patranda impedit.
Honor. Iustitia crimen demetit
Arcad. At ipsum quoque
Agrum cruenta saepius plaga eruit.
Clemente pietas vulnera attrectat manu,
Sed minus acerbat. Non nego medelam urbium
Malis ferendam: tempus et modum volo
Non melior ille Medicus est, plures manus
Pedesve qui rescindit, ut malum eruat;
Sed membra qui conservat, et tollit malum,
Theod. Utramque Caesar misceat, Regni quies
Utraque surgit. Musica harmonia sono
Non constat uno: temperet acutum gravis,
Gravemque acutus, Arsen. Ipse qui fruges agris
Benignitate Solis educit DEUS,
Nivium rigore protegit, Arcad. DEI reor
Exemplar esse Caesarem. Raro tonat,
Sed saepe purum Solis indulget iubar.
Et quando saevit, maria vel densum nemus
Percellit igne; at urbibus, parcit magis.
Si forte et hominem feriat; ardentis facem
Solis redonat omnibus: parca ferit,
Et liberali praemiat semper manu.


page 216, image: s232

Honor. At vile pietas reddidit multis iubar.
Arcad. At ira chalybis abstulit multis decus.
Hon. Pluribus ademptam purpuram pietas dedit.
Theod. Altera maritas alteri iungat manus.
Unum utraque corpus efficit: quod nec decet
Totum esse durum, molle nec totum. Altera
Pars duriorem mollior cinctu tenet:
Pars molliorem durior in altum erigit.
Arcad. Paterna monita Filio leges erunt.
Utramque nectam Pacis et belli vices
Utraque docebit. Honor. Pace tranquillum utraque
Regnum tenebit. Quando pro Populo et DEO
Lassata Martis arma ponentur; forum
Iustitiae flectet legibus, Pietas dabit
Templis acerras. Theod. Indoles, virtus, manus
Matura sceptro est. Arcad. Una mihi Pietas manus,
Iustitia manus est altera.
Theodosius. Ad sceptrum utraque
Apta est gerendum.
Honor. Dextra pro DEO, altera
Populo duellat Theod. Utraque amplexu tenet
Imperia firmo. Fessa tot bellis manus
Vastoque pondere Imperi, Herculeum aspicit
Utriusque prolis robur, atque optat gravis
Partem subire ponderis. Quantum placet
Fesso Parenti, si coronatum suae
Vivus videre verticem prolis queat!
Arsen. Auguste Caesar, Imperi Herculeis grave


page 217, image: s233

Imponis humeris pondus. Athlantes vides
In prole bina Genitor. Augustum refert
Uterque Patrem geminus est humerus Patri.
Uno Occidentis Imperi molem geris,
Altero Orientis. Arc. Pondere Imperii est minor
Iuvenalis aetas: saepe succubuit senex,
Quid iuvenis ausit? Ars. Regna non spectant senem,
Sed aequitatis Vindicem, Iustum ac pium
Ad imperandum primus est virtus gradus,
Postremus aetas. hercules puer dedit
Documenta magni roboris, quando manu
Tenera chelydros pressit, et se se Imperi
Sceptris probavit. Ignea est animi Indoles;
Sive haec senile pectus insideat viri,
Sive Iuvenile, semper ad sceptrum parat.
Hon. Flos saepe fructum spondet, at tempus negat,
Ars. Sed quando fructus praevenit florem, nequit
Negare tempus. Indoles fructum tua
Dat ante florem. Praecocis nescit moram
Virtutis ardor. Arcad. Pace sit dictum tua,
Cum nimia laus est laudis amittit iubar;
Est nimia, quando laudis excedit modum.
Arsen. Laus esse nimia non potest, quando minor,
Quaecumque facto est. Ipse dum laudem fugis,
Laudem mereris: Sceptra dum metuis, probas
Aptam gerendis Imperi sceptris manum.
In non volentem pronius decus cadit.
Arcad. Dummodo merentem.
Arsen. merita mensuret, cui
Remunerare convenit, non qui edidit.


page 218, image: s234

Saepius honores ambiunt magis, minus
Qui promerentur: quique sunt meritis graves,
Fugiunt honores. Sed fugit et honor sui
Nimio sequaces ambitu: sequitur quoque
Sui fugaces. Principes, illa via
Trahitis honores, qua fugitis. Umbram retro
Credite sequentem facta, quae Iuvenes docet
Magistra Virtus. Sceptra si Pater in tuam
Prolem reclinas, praemium meritae dabis,
Non donum inerti.
Theod Laudis at partem tibi
Debemus huius Arseni. Quod par mea est
Soboles Coronis Imperi, debet tibi.
Per nos aviti stemmatis honoram facem,
Suffragiumque sanguinis clari trahunt,
Virtutis a te calculum. Arsen. Laus est soli
Fecundioris, ferre meliores sata
Semente Fructus. Indoles vocat tuos
Ad sceptra natos, promovet virtus, bonum
Commune dat suffragium, Mundus vovet,
Cives anhelant: unus augustam indolem,
Virtutis ignes, publici accessum boni
Mundique vota Caesar ancipiti tenes
Suspensa fine. Theod. Vita quod suadet simul
Devexa Patris, facio: curarum volo
Partem venire in Filios. Discant Patre
Vivo imperare, nosque progressu suae
Felicitatis recreent. Placet? Ruff Placet,
Quod calida mundi studia communi probant
Animata voto! Theod. Pergite, Augustas manus
Onerate sceptris. Unicum fesso Patri


page 219, image: s235

Hoc est levamen, antequam condat suam
Cineres in urnam, purpura et sceptro inclitos
Videre natos. Quisquis Augusto favet,
Non invidebit gaudium hoc seni Patri.

SCENA QUINTA. Arbogastes Eugenii incentor se ipsum conficit.

Quid moror inertem spiritum? plena manu
In me furendum est Pectoris probrum mei,
O turpis anima, quaere, qua fugias, viam:
Lacesse fata, merita iam pridem solo
Eliminari, perque Cocyti rogos
Terrere furias. Ultimum vitae cita
Pereuntis actum. Turpiter ducti dies
Inhonesta fata postulant. Peream pari,
Qua vivo fama. Dire, detestabilis,
Cruente, stolide barbare, et solo gravis;
Exose Caelo quisquis has Mundi vices
Sceptro gubernas. Pereo! sed si te traham
Mecum in ruinam, quanta perituro dabis
Gaudia! ruamus anime, iam praeceps hiat
In fata Avernus. Estne quae sontes piat
Megaera Manes? estne Tisiphone manum
Armata colubris? estne Tartarea aliquod
Monstrum palude? pernego; non est DEUS
Qui scelera plectat; scelera nisi iacto mea
Exurat igne. Nulla Tisiphone est stygi,
Nisi concitato turbine erumpat foco
Animamque nostram corpore impuro extrahit.


page 220, image: s236

Inane Nomen Tartari est: Orcus mera est
Fabula. Venite. si quis infernos amat
Cumulare Manes: debeor pridem inferis
Mactanda Divis hostia. Ego (quid me vetus
Scelus remordet?) ego coronatum caput
Dignumque vita perpete excussi suo
Solio; Tyranno purpuram inieci; facem
Belli per orbem distuli; innocuos nece
Dira peremi, viperam Imperio dedi.
Quid vivo pestis? quid super animam traho?
Diffugite Manes Tartaro: insontes reus
Probat Arbogastes. Tantale prementes labra,
Fugaque semper labra ludentes aquas
Cede Arbogasti: cede tormentum senex
Numquam quietae rupis, Et quisquis iecur
Avido voratum vulturi in novas dapes
Semper sub orco reficis, immanes meo
Aves reserva pectori. Et nocens fui, et
Feci nocentes, scelere non uno Feram
Supplicia sceleri debita. Eugenio steti
Incentor acti sceleris, Eugenio cadam
Cadente: poena incendio pari parem
Culpam flagellet. Cruda me toto Eumenis
Excludis Orco? sontium ardentem vetas
Regionem adire Manium? erumpam viam,
Et te invidente Tartaro accedam novus
Incola paludis flammeae, En restat chalybs,
Quem decuit olim pectori hostili imprimi,
Quo purpuratum Caesaris rupi latus.
Pereamus illo scelere, quo feci scelus.
Ades et fluenti sanguini mixtam excipe


page 221, image: s237

Cocyte vitam. Perge detestabilis
Anima. Cruorem bibite Eumenides: abi
Invisa terris anima, metuendum stygi
Monstrum, profundos Manium incesta lares.

SCENA SEXTA. Umbra Maximi Tyranni nuper a Theodosio victi, et Andragathii eius incentoris, cadaver occisi abripiunt ad infernum: Divina interim Nemesi docente scelus in auctorem redire.

Vae! felici quisquis nimium
Scelere gaudes! sit tarda licet,
Est certa tamen poena nocenti.
Tacito Nemesis pede scelestos
Premit a tergo, semperque manu
Vindice crispat fulminis iras.
Si gravis ictum mora suspendit,
Maior veniet poena nocenti.
Tacet ad tempus DEUS; at tandem
Loquitur torto fulminis igne.
Non hinc credas minus offensum,
Quod non cernas magis iratum.
Etiam sceleri sua mansura est.
Hanc ubi reples, in tua celeras
Funera fulmen Plerumque diu
Impune scelus DEUS occasu
Graviore piat. Quisque perit eo
Crimine, quod agit. Caput Auctoris
Culpa requirit. Tu Caesareum


page 222, image: s238

In latus ensem saeve egisti;
Ense peristi. Nunc postremum
Acheronta subi. Sidera reliquas
Mitius urgent culpas. Quisquis
Calido nimium ductus amore
In Caesareum diadema ruit,
Sua praecipites vocat in fata
Fulminis ignes. Numquam omnino
Astra rebelli capiti parcunt:
Ibis stygios turbare lares
Caesaris hostis, mecumque scies,
Quamvis sero sed certo olim
Saeva rebelli tormenta dari.

SCENA SEPTIMA. Theodosius pace parta Arcadium et Honorium, Filios suos Successores designat: et alterum Orientis, alterum Occidentis Imperatorem dicit. Theodosius. Arcadius. Honorius. Arsenius. Ruffinus. et Proseres.

Memoria recte facta consequitur; sequens
Dies priorem laudat, et cineri suo
Vivit superstes nomen ac longum retro
Invadit aevum fama Virtutis tuba.
Non quaero laudem, digna contentus gravi
Egisse laude. Nolo post cineres mihi
Monumenta marmor statuat, unius fuga
Quae rursus anni diruat. In istam volet


page 223, image: s239

Conditio laudem vilior; maior decet
Honestiorque Caesares laudis sitis.
Privatus aevum quaerat a versu brevi,
Quem forte Pario marmori insculpsit Myron,
Tumulove amicus. Alia Regnantum decet
Esse monumenta, publico quae se quoque
Post ipsa fata Civium impendant bono.
Laus imperantis semen est laudis novae.
Ibi tumulamus gloriae seriem bene,
Ubi in sequentes perpeti vive fluit
Gloria Nepotes. Filii stirpis meae
Compendiosa epigraphe, in quibus Pater
Avique vivunt Patris, et generis novus
Venturus ordo, vestra si meae datis
Corda tumulandae gloriae, vixi satis;
Nec vivere tamen desino, in vestrae sinu
Vitae sepultus; vestra Genitorem expriment
Facinora semper; Filii vestri, Patres
Avosque vivos posterae aetati dabunt.
Hac arte vivam. Vota si Proceres probant,
Augusta Regni decora cum Natis Pater
Simulque curas dividam. Ruff geminas dabis
Mundo columnas. Artifex sacras DEUS
Ad Sceptra finxit dexteras: sedet Charis
Utrique labris, ora maiestas tenet,
Et mitis oculos gratia, accendit Leo
Flammis medullas, Iuppiter frontem explicat
Sereniorem totus in duos venit
Chorus Deorum filios Arse. Animus bono
Intentus, undis altior levis gregis,
Vivax in ausus, consili capax sinus,


page 224, image: s240

Affatus oris blandior, constans pudor;
Animosa dextra, bella cum Mavors parat,
Eademque mitis, pace cum ridet solum:
Colorque [(reading uncertain: print faded)] constans; sive turbato ruat
Fortuna fluctu, sive composito mari,
Etesiarum mollior ludat chorus:
Pavore tangi nescium pectus manus
In dona semper patula, clementi Iride
Iucundus oculus, omnium pridem sibi
Emunt amores. The. Ergo quod iubeat DEUS
Faustum evenire publico Imperii bono,
Utrique Mundi Cardini, qua Sol venit,
Et qua recedit occidens, Natos meos
Volo praesidere Caesares. Pondus grave est,
In vestra quod se capita reclinat; minus
Sed ille premitur onere, cui virtus suos
Aptavit humeros. Arcad. Pondere ut premar
Partem laboris maximam Virtus feret.
Honori. Sub huius humeris nulla me moles premet.
Theod. Afferte Proceres Imperi Augusti notas.
Gladium Tonantis vindicem laesi cape.
Arc. Admota capulo dextera en Crucem tenet.
Erras, superbum culmen Imperii, notam
Felicitatis esse quicumque autumas:
Prima ipsa Crux est ansa, qua Regnum tenes.
Hon. Iustitia eandem obarmat et Pietas manum.
Iustitia acumen donat, et Pietas Crucem.
Theod. Cruce teneatur gladius, et discas capi
Pietate Regna. Purpura Herculeos chlamys
Insumat humeros. Arc. Purpura pudorem docet


page 225, image: s241

Flammasque mentis. Unus est ignis bonus
Ardere pro Populo et Deo.
Honor, Chlamydis sinus
Amplus, quieti Civium tutae patet.
Theod. subiecta late Regna complecti sinu
Decet imperantes. Aureum inducat diem
Capiti Tiaras. Arc. Caesarem blanda hic ligat
Necessitate fulgor, ut semper meis
Intaminatae praeferam vitae facem.
Theod. Urgent potenter iussa, si exemplo praeis,
Mores et acta Regis improbi, aut probi,
Sunt subditorum regula. Hon. In partem bonam
Ut plebs trahatur, ipse me flectam prius.
Theod. Sceptrum benignas aureum manus petit.
Arc. Ferrum sinistra, dextera sceptrum geram,
Facilis favere, furere difficilis. Theod. Tamen
Violata quando Civium iura invocant.
Manum Patronam, fortior ferro manus
Est applicanda. Hon. Blanda mucronem iubet
Aliquando virtus tegere, sed sceptrum vetat:
Ut potius aurum pateat augustae manus.
Theod. Sinon salutem Patriae infestet furor.
Inscende solium: at inde cum populum aspicis,
Nullum tuorum despice, Arc, Excelsum thorum
Speculam putabo; cuius ex alto vigil
Necessitates cernere meorum queam.
Th. Et providere. Hon Siderum quo me altius
Favor levavit: esse me in oculis magis
Credam meorum.
Theod. Tu quoque in oculis magis
Tuos habebis. Prosperum imperium! suos


page 226, image: s242

Si Rex in oculis portat, et Regem sui,
Moenibus ahenis firmior populi est fides.
Arc. Documenta Patris ut expleam, exemplum Patris
Animo irretorto semper intentus bibam.
Theod. Vivite Patente vivo, et auspiciis bonis
Regnate Nati, Gentium in vestros salus
Recumbit humeros; illa vos Iustos petit
Piosque. Arc. Pietas Brachium est dextrum Patri,
Iustitia laevum. Theod. Utroque semotas plagas
In corda trahite. Caesar Imperii est Pater,
Sic ergo Populos, ut Pater Natos, regat.
Salvete Nati, gloria Parentis, meo
Pendete collo. Stringite amplexu Patrem,
Arcad. Dum filiorum pectori pectus Pater
Tuum apprimis, cor imprime. Hoc signo placer
Munire corda. Theod Basio vobis meam
Inhalo vitam. Arc. Basio et rursus meam
Resume vitam genitor, ut vivas diu,
Theod. Peracta pompa est; vivet in Natis Pater,
In Patre Nati. Sceptra si quisquam novis
Bene auspicato laetus eventu vovet
Caesaribus ire, claudat hunc plausu diem.

Prodeunt quatuor Orbis partes, Europa equis, Africa Gryphibus, Asia Elephantis, America Camelis sub iuga missis vectae: plauditur choreis. Ex arcubus inter saltum duo Orbes formantur: advolant desuper geminae Aquilae, singula singulo orbi insidet, una Arcadii, altera


page 227, image: s243

Honorii Genium, tertia media inter utramque Genium Theodosiii vehit: accinunt.

Europ. Servare populos nascitur Regum genus.
Asia. Populo tegendo nascitur Regum genus.
Africa. Deo tuendo nascitur Regum genus.
America. Iustitia, Pietas Caesares mundo parit.
Tres Gen. Servire populis nascimur Regii genus
4. Orb. pa. Servare populos nascitur Regum genus
Gen. Arcad. Servabo populos.
Gen. Hon. Serviam populis.
Gen. Theod Ea Qua servo dextra, Servio.
4. Orbis partes. Ut caput solet
Servire membris; membra dum Imperio regit.
Vivite. Gen Theod Sed Orbis commodis.
Genius Arcad. Populo et DEO.
Gen. Hon. Industria et Labore.
Gen. Theod Iustitia, et Patris
Pietate Nati. 4. Orbis partes. Vivite Populo et DEO.


page 228, image: s244

VIS INVIDIAE SIVE C. MARIUS.

ARGUMENTUM.

C. Marius a natalibus humilis, a parentibus obscurus, per ambitionem felix, per populi suffragia Consul, per victorias Tertius Romae Conditor appellatus, devicto Iugurtha Rege triumphavit; triumphaturus de Mithridate, nisi gloriarum suarum splendore odium pariter et invidiam in Sylla accendisset. Hic aegrius ferens Belli imperatoriam dignitatem pro bello Pontico Mario delatam, exercitum contrahit, Romam obsidet, invadet, occupat. Fugientem Marium, et in palude latere volentem capit, minturnas ad carerem ablegat, confici imperat. Mittitur a Minturnensibus Cimber aliquis in carcerem, qui eum occidat. Ingreditur ille carcerem, sed tum flamma ex oculis Marii erumpente, tum insolita aliqua


page 229, image: s245

ex occulto allapsa voce territus, repellitur. Refert id Barbarus ad Minturnenses. Emittitur e custodia Marius Carthaginem properat. Vix moenia attingit, adest Lictor a Sextilio praetore missus, qui urbis ingressu arcet. Hic ille florentissimus Imperator, Regum Victor, Patria Pater, urbis Conditor, Italiae Conservator, omnes unus honores ac summas dignitates adeptus, eiectus patria toties servata, prodites, desertus, eo miseriarum aerumnarumque redictus, ut coactus fuerit palam transeuntes compellare, et panem vitae sustentanda mendicare. Disce, quam verum sit illud: Virtutis comes Invidia potentiores insectatur: iisque bonis curas impende, quibus nulla potest invidia adferre nocumentum.

PERSONAE.

C. Marius.
Marius Iunior.
Iugurtha Rex.
Sylla.
Sulpitius.
M. Attilius.
P. Rutilius.
Crispus.
C. Fl. Fimbria Cons.
Senat. Minturnenses.
Valerius.
Duces.
Tribuni Militum.
Cimber.
Apparitor.


page 230, image: s246

ACTUS I.

SCENA PRIMA. Marius de Iugurtha victor militum suorum virtutem extollit. Marius cum exercitu. M. Attilius. P. Rutilius. Duces.

Mar. TAndem pavendus Romulae genti latro,
Nondum immerentum caede satiatus, caput
Iugurtha posuit Dardani ad Ducis pedes:
Et qui superba mentis elatus face
Illusit urbi, capite demisso, sua
Deplorat arma, ac flebilem armorum vicem.
Nam quanta belli decora, quot Martis viri
Natant voluti sanguine, et campi Duces
Torpente volvunt segne sub tabo decus!
Pueri parentum funeri, coniux viro
Illacrimatur; filium mater gemit,
Amicum amicus, incubat miles Duci;
Cadaverumque mixta congeries solo
Testis Quirini roboris passim iacet.
Quicumque palmis inclitum belli Ducem,
Victoriaeque splendidum exemplar petit;
Me videat, et vos milites; quorum manu
Ferroque parta est Dardanae genti salus.
Quorum labores Roma, si posset loqui,


page 231, image: s247

Voce hac probaret: Vivat Aeneadum decus,
Assertor almae pacis, et vita, et salus:
Cuius labori debeo immunes lares,
Servata Civi tecta, defensos Deos,
Donata matri pignora, et natis patres:
Cuius Quirina quamdiu stabunt iuga,
Legesque Roma ponet, officii memor
Gemma serenus candida hic curret dies
Quotiesque Marium seia posteritas canet,
Toties labore militum partam sciet
Urbi salutem Militi ex aequo et Duci
Debeo serenae pacis exortam diem.
M. At. Orta est labore militum, exemplo Ducis.
Mar Virtute vestra, milites. Rut. Sed te Duce.
Mar. Commendat eadem militem laus, quae Ducem.
Attil. Sed prima laus est Principis.
Mar. Par militum;
Quos aequa virtus Principi pares facit.
Rutil. Artem obsequendo miles Ausonius probat,
Dux imperando. Mar. Regere qui paret, potest.
Rut. Tute potest iubere, qui exemplo praeit.
At. Parere tute, qui iubentem sic videt.
Mar. Ducem praeire militi exemplo decet.
Rut. Ducisque par est militem exemplum sequi.
Mar. Vidi sequentes, quando per ruptos calens
Virtus volavit ordines, seque impete
Rapiens per arma semitam ingentem dedit
Caedendo utrinque. Attil. Vidimus fortem Ducem,


page 232, image: s248

Cum Martiales vectus in nimbos equo
Audace primus impete obstantis moras
Fregisti arenae, perque non dubium necis
Discrimen actus, vulneri toto patens
Pectore, revulsos hostium globos tuae
Irae dedisti pervios, nullo tamen
Aut impeditus vulnere, aut pressus metu.
Mar. Sed irruentem militis nostri sequens
Manus incitavit. Rut. Dux prior volans manum
Traxit sequentem. Mar. Miles est robur Ducis.
At. Animusque Dux est militis. Ma. Nihil potest
Dux destitutus milite. At. Nec aliquid potest
Duce destitutus miles. Mar. Alterius manu
Iuvatur alter. Gloriae quantum mihi
Decernit orbis Domina, tantundem meae
Debet cohorti, Rut. Stella radiantis licet
Ardore Solis luceat, minus tamen
Dat illa lumen; ipse quin stellae nitor
Est Solis ardor. Vulgus astrorum sumus
Minorque turba milites; tu Sol Mari es.
Si lux honestat sidera, est Solis iubar;
Si laus honestat militem, laus est Ducis.
Maritus. Agnosco mentis Martiae excelsam indolem.
Laudem mereri vultis; in reliquo nihil
Nominis avari: posteris sero cani
Laudem minorem ducitis; forti manu
Tentasse honesta, maximam Hoc ipsum tamen
Olim canetur: Miles invictus Mari
In hoc perennat: magna cum fecit, nihil
Voluit honoris; laude contentus brevi,


page 233, image: s249

Egisse digna laude. Si penetro tamen
Iudicia Patrum, Roma iam vestro parat
Munera labori, missiles hastas, graves
Pharetras sagittis, cornua, umbones moras
Neci daturos, igneum ferri iubar,
Illusa gemmis arma, cristatas ave
Phoenice galeas annulos, torques, scyphos.
Bene prostituto sanguine hoc emitur decus.
Atti. Sed en Tyrannus captus in forum venit.

SCENA SECUNDA. Captivus Iugurtha fit Mario supplex. Marius. Iugurtha.

Marius. Tune ille vastus militis nostri labor,
Probrumque Martis, gentium exosus tumor,
Et Romulaei pestis Imperii, meis
Toties petita proeliis praeda obvenis
Latro purpurate? puduit elatum caput
Mordere frenos Dardanum? Nunc, si potes,
Luctare contra, fascibus quando meis
Collum recurvas; quando post puro data
Tot probra caelo, post Quirinales Deos
Exasperatos Marte, post positum tui
Fastum tumoris, post triumphatas minas
Ferocis animi, meritus ante oculos tibi
Versatur obitus Iug. Principem lenta potes
Tractare dextra. Mar. Nempe qua impurum vomat
Fuso cruore spiritum. Iug Humano manus
Maculare sanguine abstine, postquam calor


page 234, image: s250

Belli resedit: scelera taxari modo
Possunt minore nostra. Mar. Victorem doces
Devicte? Iug. Doceo, lege sed dura nimis,
Pati imperantem. Mar. Chalybis accensi rigor
Erit Magister. Iug. Regium quidem aestimo,
Superare dura; Regium tamen quoque est
Cum premere possis, parcere.
Marius. Ubi mitem scelus
Patitur regentis dexteram. Iug Nullum nefas
Dextra imperantis iura parcendi eripit.
Marius. Sed iura stringit.
Iugurtha. Ille, qui sancit, potest
Laxare. Mar. Quando subditis minimum nocet
Impune crimen. Iug. Subditos quando capit
Amore mitis dextra Mar. Sic quisquis petit
A populo amari, publicum hic odit bonum.
Impune Reges crimen unius ferant,
In paria mille crimina sequentes trahunt.
Iug Si semper ignes torqueat caelo Deus,
Cum peccat orbis, publicum exstinguet rei
Statum Quirinae. Mar. Tela si numquam polo
Lentus minetur Iuppiter, feras alent
Habitata tecta civibus, fiet nemus
Quodcumque nunc est civitas Iug. Amor feris
Distinguit homines. Mar. Et facit; quando nefas
Impune tolerat. Iug Crimen is luit satis,
Peccasse quem paenituit; is plectit satis,
Qui paenitere cogit. Mar. Haec tarda est nimis
Medicina morbo; crimina caveri magis,
Quam paenitere decuit. Iug. At postquam reus
Animum impiavit, parcere est virtus Ducum.


page 235, image: s251

Mar. Quicumque parcit improbis, probis nocet.
Qui servat hostem patriae, campo licet
Palmam retulerit, non tamen vicit fatis.
Iugur. Bis vincit ille, quisquis in victoria
Se vincit ipsum. Mar. Sed nihil vincit, suo
Qui parcit hosti. Iug. Tolle patratum nefas,
Materia nulla Regibus clementiae est.
Mar. Remitte crimen improbis, Regni procul
Ius exulabit. Iug. Iura sat vigent bene,
Cum frena tractat Imperi clemens manus.
Mar. Magis vigebunt, frena si flectat riger.
Iug Qui sceptra duro rigidus imperio gerit,
Populum in timores excitat; timor manus
In arma cogit; arma regnantem premunt.
Regnare qui vult, spiritu miti regat.
Marius. Ut vivat hostis.
Iugurtha. Maius hoc Regum est decus,
Quo maior hostis, venia cui datur, fuit.
Mar. Hostem bonorum nemo toleravit bonus,
Iugur. Ex hoste saepe nascitur Achates bonis.
Mar. Exemplar esse Numinis Regem decet.
Qui fulminante dextera reos premit.
Iug. Qui saepe parcit hostibus.
Mar. Numquam reis.
Iug Sed obstinatis. Mar Nescit imperio caput
Subicere, quisquis sedit ad clavum semel.
Iugur. Primae Magistra lucis est sequens dies:
Quos prima frenos nesciit, sequens docet.
Mar. Et hic Iugurtham doceat, hesterno die
Quod nesciebas, colla sub iugum dare,
Audaciaeque ferre decretam necem.


page 236, image: s252

Iugur. Puram cruore dexteram serva.
Marius. Ut tui
Me quoque cruente sceleris in partem trahas.
Non parco nocuis, ipse ne fiam nocens
Maiore secelere. Testor ignitum iubar,
Patulique Mundi publicam Solis facem.
Diis sacra stagna, Gange se prius dies
Moriturus abdet, rursus Hesperiis recens
Rediturus undis, ante retroactam suos
Tiberis ad ortus fluminis pompam vehet,
Quam tacitus illas civium clades feram,
Et busta Romae. Patriae ut fidem probem,
Immitis esse cogor; ultricem petunt
Cum perpetrata scelera victoris manum.
Diripite, capite Regiae frontis iubar,
Ferrumque latere, pectore auratas notas,
Et quae superbis purpura ex humeris fluit.
Iugurtha. O magne Victor!
Marius Ante sic decuit loqui.
Iugur. Non ante victus ora Victoris colo,
Sactisque Romae pedibus affusus meam
Deploro sortem, et supplici voce ac manu
(Quod esse menti proprium excelsae solet)
Munus reposco: mitius victum preme.
Mar. Arcete famuli tactu, et accessu procul
Monstrum, profanam pellite a pedibus manum.
Iugur. Iugurtha! quondam patrii decus soli!
Iugurtha! cuius paruit nuper iugo,
Quodcumque Babba Regia sumptu inclita
Despectat altis turribus, Divum fere
Aequalis astris, quidquid et Colubraria


page 237, image: s253

Opulenta gazis, fascibus subdit suis,
Et quidquid ustis Africe metis tenet.
Iugurtha columen patriae, sed nunc pudor
Probrumque terrae! Sceptra quo Nomadum ruunt!
Quo dicta populis iura! quo status prior!
Iugurtha! cuius arma senserunt prius,
Quos bellicosi moenibus Mauri, et potens
Carthago claudit, cuius ad virgam auream
Lunavit omnis ora Numidarum genum.
Iugurtha! cuius militum fortis manus,
Et aere cincta turba stipavit latus:
Heu! Romulaeae gentis in lusum datus,
Vitam ac honorem paritur in tumulum dabis.
Haec sortis est constantia: ut premat, levat.
Tragaedisque miscet. Ubi lusit satis,
Tandem cruento fine concludit iocos.
O quisquis ambit Regiae frontis iubar,
Volubilique fidit Imperii rotae;
Quisquis secundo sceptra successu regi
Deceptus ante credidit, versam meae
Felicitatis aleam cernat. Miser
Documenta mundo exhibeo, quam fragili loco
Ambitio sese iactet, et facili ruant
Vento superbi. Videat afflictum Ducem,
Decusque Nomadum militi in iocum datum.
At tibi Iugurthae victor, et Romae decus,
Generosa si quae pectori virtus sedet,
Ignosce victo: parce non nocuas manus
Temerare nostro funere; abiectum tuis
Ne temne pedibus indoles magnae solent


page 238, image: s254

Levare stratos. Non ego partem Imperi;
(Spes ista frustra est) vivere; hoc tantum peto:
Concede vitam Marias. Roma quam laesa expetit?
Iugur. Quae te precatur.
Marius. Quae meum petiit caput
Romqeque busta? Iug. Militis scelus hoc fuit.
Mar. Victoris est vindicta, quam dextrae ingerit
Violata patria. Iug. Esse sed Ductor potes
In me benignus. Mar. Parco victricem tuo
Maculare dextram sanguine: at nostro dabis
Lumen triumpho, quando Tarpei iugum
Spoliis opimis clarus inscendam Iovis.
Iugur. O morte vita gravior! infelix dies!
Trahar in triumphum [(transcriber); sic: trumphum] ? Iuppiter fulmen rape,
Et hunc tonante verticem dextra feri:
Haurite pectus milites, si quis mihi
Addictus olim, mille per fibras viam
Scrutentur enses. mergite capulo tenus;
Donec suprema sanguinis gutta effluat,
Ne Roma turpi subditum cernat iugo.
Perire honesta militis praestat manu,
Quam non honestam vivere ad vitam diu.
O dura pietas! sponte dum mori peto.
Protrahere vitam cogor! O ferrum date!
Propria molestum spiritum manu eruam.
Mar. Abripite monstrum famuli, et avectum procul
Vincite, septum nocte tenebrosi specus;
Ut inquietum spiritum carcer domet.


page 239, image: s255

Iugur. Adeste populi, quos vel Arctoo videt
Polo Bootes, Arcadas lentas premens:
Vel queis perustum verticem Phoebus rota
Vicina adurit; cernite afflictum Ducem
Inter furentes mille Carnificum manus.

SCENA TERTIA. Marius Crispum Romam ablegat ad Senatum, ut triumphum petat. Marius. Rutilius. Crispus.

Marius. Age ia, peracta proelia triumphum petunt.
Laudata virtus crescit, et suo trahit
Ab honore calcar. Pulchrius quamvis putem
Meruisse lauros, quam triumphali caput
Cingere virore; vestra quid tamen Duces
Sibi reposcant acta, pensandum est magis.
Mensura verae gloriae non est brevis
Populi frementis plausus, aut uno virens
Die triumphus: testis est meriti tamen
Quodcumque studium: praemio quando nequis
Aequare laudes, debitum incepta tuum
Fatere laude: summa laus magni est viri,
Quodcumque studium impenderis, semper tamen
Debere plura. Roma non ideo mihi
Vobisque, magnae martis invicti manus,
Neget triumphos. Ille romanae Pater
Augustus urbis, sic coronari caput
Virente lauro voluit, et magno Iovi


page 240, image: s256

Spolia dicari; sic triumphatis potens
Tullus Sabinis, laurea umbratus comam,
Spoliisque dives, barbara pompa horridus,
Inter frementes militum plausus, equis
Vectus per urbem spolia sacravit Iovi:
Non quod rependi posse sudori suo
Par aestimarint, sed quod in populos eat
Hac arte fama nominis. Parem mea
Et vestra virtus milites pompam petit.
Rutil. Qui vetera laudat, addat aetatem novis;
Nesciet an illa laudet, an laudet nova,
Ardore Patrum proelia imitatus, Patrum
Imiteris etiam gloriam. Primus pede
Pressisti arenam, primus in montem trahe
Mari triumphum; docta per cuneos sequi
Virtus, sequetur festa per populi Ducem.
Marius. I Crispe, Romae Patribus nostri refer
Martis calores. quamque depressus dedit
Victoriam hostis: rite si Martem probat
Palmasque Marii, debitos Marti dari
Iubeat honores. Crisp. Iussa iam dici Patrum
Crede ad senatum. Mar. Quisquis hoc meritus decus
Venale pectus obvium in Martis minas
Mecum dedisti, spolia Tarpeio Iovi
Dicanda Cedris appara, donec redux
Vestro triumpho Crispus indicat diem.


page 241, image: s257

SCENA QUARTA. Captivorum Luctus.

Ede querelas captiva cohors.
Quando catenis membra ligantur,
Et grave ferrum vinculat artus;
Tantum est liber miseris fletus.
Currite toto lacrimae vultu.
Nihil est gravius faustae assueto
Risibus aurae, fortique iocis;
Quam molliorem Fortunae oculum
Mutare truci. Casus semper
Gravis ex regno est. non sine sensu
Cedit acerbis molle rosarum
Stratum spinis. Ite in gemitus.
Fluite in lacrimas clara Numidici
Lumina Regni. Fuimus quondam
Fuimus Numidae! Nunc malefidae
Alea sortis versa sinistro
Omine saevit. Nihil excelsum
Inconcussum patitur stare.
Quamvis venti sit summa quies,
Elata tamen summo trepidat
Vertice quercus. Summa tenentem
Facili gyro vertigo rotat,
Casusque premit. Proxima nutant
Alta ruinae, facilique trahunt
Impete lapsum Nimis heu! verum hoc
Nostra, o Numidae, fortuna probat.
Ibat fausto Zephyro navis,


page 242, image: s258

Et prope portum laeta videbat;
Sed borealis furor incubuit,
Rapuitque fretum, rupitque ratem.
Omnes fluctu mergimur uno.
Nec satis ista periisse via est:
Instat gravior miseris ira.
Vincti heroas post erga manus
Velati oculos, nudique pedes,
Nudique caput, pulchra trahemur
Pompa triumphi. Numidas Phoebe
Si cernis adhuc; cursum raptae
Siste quadrigae media attonitus
Pendulus aethra; aut revola primos
Rursus in ortus; velut Odrysias
Timidus nuper fugisse epulas;
Densisque diem conde tenebris;
Nostra aut nemo probra aspiciat.
Non audimur. Ruat accenso
Fulmine Olympus, nostrasque voret
Igne medullas: terra dehiscat,
Laxetque sinus, nosque volentes
Tumulo claudat. Morte perire
Levior nostro est medicina malo;
Quam sic turpe ducere vitam.
Frustra irati cruda vocamus
Fulmina caeli: nec nostra solum
Sorbet aperto funera hiatu.
Ite in gemitus, fluite in lacrimas,
Prima Numidici lumina regni:
Quando probrosis vincta tenentur
Membra catenis, et grave ferrum


page 243, image: s259

Vinculat artus; tantum est liber
Miseris fletus. Quando vocantum
Mors surda preces non exaudit,
Sequi optantes non flexa fugit,
Post fugientem lacrimae pleno
Flumine currant, donec amiro
Vitam exosam pelago mergant,
Et nolentis vulnera mortis
Sponte incurrat. Praesta honesto
Urgere fugax vulnere fatum;
Quam probrosam ducere vitam.

CHORUS. Fortuna ad Gloriae curules suam rotam adaptat.

ODE. Gloria.

Numquam vota serenior
Aspexit Phoebus ab astris.
Imus; qua radiantibus
Stellarum fulgura gemmis
Rident, et varia polum
Diffusum luce coronant.
Imus; tota volatili
Servit Fortuna curuli:
Nostrisque obsequiis rotam
Aptat. Recludat Olympus
Stellarum patriam, Soli
Discedit flebilis umbra.


page 244, image: s260

Mens vilis iacet: arduos
Mens nobilis urget honores.

ANTODE. Livor rotae retinendae sufflamen addit. Livor.

Quidquid spectat amoenior
Phoebus, nox conteget atra.
Inscendas lucet atria,
Auro stellantis olympi;
Numquam tutus eris. Sequax
Arrodit Livor honores:
Et si quam biberis diem,
Tenebris involvit opacis.
Quicumque aequore Cynthius
Emergit, in aequora rursus
Fesso lumine mergitur.
Audacibus obviat audax
Livor; nec patitur rotas
Felici incedere cursu.

CATASTASODE. Eminendi appetitus moderationis fraeno retinendus. Ratio.

Sic lucis iubar aureae,
Stellataque sidera Honoris
Votis quaere: sequentibus
Ne convolvare tenebris,


page 245, image: s261

Sic Fortuna rotam citet,
Ut Diva Modestia frenos
Semper flectat. Ab arduo
Praeceps it casus ad ima,
Ni per summa ruentibus
Frenum Moderatio ponat.
Cum summo stercoris loco
Livoris respice vires.
Tunc plus invidiae trahis.
Cum plus lucraris honoris.

ACTUS II.

SCENA PRIMA. Nuntiatur Victoria Marii, et ei triumphus decernitur. Crispus. Senatores.

Crisp. MAter Deorum Roma, cui princeps caput
Viridi coronant bellicae lauri coma,
Quae flectis orbem subditum, et victrix manu
Famulam potente Domina tellurem regis;
Vetera tueri decora, et antiquos Patres
Desiste posthac. Tuque stellarum pater,
Caeli imperator Phoebe, fax mundi aurea
Marii trophaea lumine attonito cole.
Nil Roma maius, astra nil melius habent,
Quod te stupere deceat. Eoo diem
Cum promis almum littore, aut frontis micans


page 246, image: s262

Medio sub axe pendulus gyras iubar:
Quod aestimare debeant Patres, Deum
Periclitate templa, trepidantes metu
Focos et aras, pallidosque Cives, agros,
Et restitutam pristinae quando vident
Urbi salutem. Quisquis in Romam reus
Pari Iugurtham scelere comitatus ruit,
Terram momordit, aut Quirinali dedit
Collum lupato; seque calcatum gemens
Didicit vocare supplici Romam genu,
Quam fulminante nuper est ausus manu
Tentare Martis. Iste quid virtus Ducis,
Et Martialis militis calor petat,
Patres videtis. Nempe sublimi vehi
Ducem curuli, perque Romulidum vias
Agi triumphos atque Tarpei Patris
Suspensa sacris spolia delubris dari.
Hoc agite Patres, Merita non probat satis,
Qui praemiare negligit, quando potest.
Sen 1. Quae postulasti, iusta sint licet, tamen
Animi priusquam sensa promamus, placet
Audire seriem cladis. et belli vices.
Proinde fare, castra quo posuit loco?
Crisp. Immensa spatiis area effusus patet,
Amanda Marti terra, nisi densa volans
In nube pulvis frontis impeteret iubar.
Hinc qua nitente Phoebus exurgens mari
Illustre primis exserit terris caput,
Campi virentis aequor ascendit pigro
In alte colle, seque clementi levat
Tumore terra: parte qua Boream trahit


page 247, image: s263

Violentus aurae turbo, spatiosum nemus
Gracilis amicas veris alternat vices,
Umbramque praebet aestui; insidiis nemus
Aptum struendis. Amnis hic placido fluit
Tramite, benignum ratibus indulgens iter,
Facilisque presso militi suetam fame
Praebere Cererem, et ponte ferrato truces
Desaevientis frangere Iugurthae minas.
Aequata subter spatia, arenosum solum,
Tenebat hostis: collis elatum aggerem
Frugum feracem Marius, et flumen prope
Umbrasque nemoris. Sen. 1. Aptus in Martem locus
Promittit ante praelium palmae decus.
Sed iussa quae? quis ordo pugnantes ciet?
Quae forma castris? Cr. Dardanae gentis patrem
Dictasse credes. Dexterum cornu frequens
Eques tenebat Gallico adductus solo;
Eques sinistrum Romulus habebat locum,
Umbone, galea, et ferreis squamis minax:
In fronte prima fluctuans contis manus
Hastariorum vertit huc illuc metus,
Qua maior hostis ingruit; vel qua pedes,
Equitumve nimbus fulminis more irruit,
Divortiumque militis nostri parat.
Medium tenebat telifer, galea caput,
Arca sinistram, dexteram telo gravis.
Hispana demum turma, flos belli, ultimum
Robur, propago Martis egregia, et decus
Ducta corona cingit extremum ordinem.
In utrumque geminas explicans alas latus.


page 248, image: s264

Non vestis una militi, aut unus color;
Tamen unus ardor omnibus, et unus calor
Est, prostituto capite venalem dare
Pro patria animam.
Sen 1 Buccina at postquam dedit
Adarma signum, qualis in vultu furor
Gestuque Mavors? Crisp. Fervida qualis calor
Aestate tenues evocat castris apes,
Locumque in unum congregat, binos ubi
Una aula Reges genuit, amborum incitat
Libido Regni pectus; hinc pinnis micant
Acuuntque rostris spicula, ac proelii avidi
Hostem lacessunt, perque famulares globos
Uterque Ductor volitat, et vulgi manus
Exasperato murmure ad bellum citat.
Talis Quirinas inter excelsus manus
Cornipede volitat Marius, et cunctos super
Vertice superbus, ore conspicuus micat;
Ac Martiale frontis ostentans iubar
Ethos, et illos Martis ad curas monet.
Tum plena subito castra laxantur viris;
Rapiuntur arma, poscitur saltu aureum
Sub dente mordens alipes frenum, furunt
Totis frementes militum castris manus;
Sortisque laeti bellicae oblata vice
Mavortiale pectus ad pugnam exerunt.
Atque ubi cohortes ordine steterunt suo,
Iussumque placuit praelium, quemvis vocans
Nomine, suorum commonet decorum, Patrum;
Üatriae, Penatum, Coniugum, ararum, et Deum,


page 249, image: s265

Pulchrumque amorem vulneris honesti ingerit.
Tum primus agmen, primus invictos viros
Praevolat in hostem, voce sublata ciens
Ad paria facta militem: si quis decus
Romae tuetur, patrios si quis Deos,
Me me sequatur. Dixit; et pugnae iacit
Auspicia, telum. Protinus flammam Ducis
Sequitur cohortis impetus: densis dies
Rapitur sagittis: vastus incessit fragor
Utrinque caelos. Iamque conveniunt prope
Acies utraeque, pes pedem, manus manum
Clypeumque clypeus urget, et scutis sonant
Inflicta scuta, cassidem cassis premit;
Equo instat equus, et vir viro, chalybi chalybs.
Clamatur, itur impetu, fremit, tremit,
Remugit aether; undat effusus cruor,
Sitimque arenae inebriat, caede effera
Crudescit Ira. Talis Orion fremit
Metuendus armis, quando nimboso minax
Invadit astra turbine, et totum undique
Caliginosa nube convolvit polum.
Tunc nempe flammas nubium elisi sinus
Terris minantur; grando concussis crepat
Invisa tectis; sternitur campis seges;
Iraque caeli pulchra procumbunt sata,
Mavorte dubio pugna certata est diu,
Velocitate donec a laeva hostium
Parte ala circumducta sibi rupit viam.
Collisa ter nutavit, ac tandem patens
Hiavit acies: noster animatis equis,
Qua videt hiatum miles, a latere involat,


page 250, image: s266

A fronte legio caedit, et rupto ordine
Populatur agmen hostium, et campo eicit;
Hinc torta gyrans frena in aversas eques
Gradum cohortes impetu vasto citat.
Caeduntur, opprimuntur; et caedem fuga,
Fugamque caedes impedit. Labens dies
Fugando, vulnerando, caedendo cadit;
Praedamque nobis, gloriam Mario dedit,
Romae Triumphos; quodque maius omnibus.
Rex ipse victus venit in nostras manus,
Captiva praeda, vivus, et Romae iugum
Cervice docilis ferre, quod quondam Diis
Nostris minatus; bella dum Romae intulit.
Nec se nocentis caede maculavit rei
Invictus heros Marius, at ferre gravem
Voluit triumphis addere Quiritum decus,
Haec sunt tuorum gesta natorum, Diis
Amica Roma. Facta si tui probas
Marii, probatis debitum statue decus.
Sen. 1. Domitum Iugurtham, strata Numidarum, agmina,
Et vindicatos Marte felici Deos.
Augusta Roma gaudet; ac posito metu.
Inter serenos pacis optatae dies
Tranquillitate tuta virtutem probat
Roburque Marii. Sen. 2. Roma, si Mario faves,
Quod denegare non potes, meritae decus
Decerne laudi. Quidquid impensae dabis
Laudis merenti, gloriae accedet tuae
Illustre foenus. Sen 3. Anima, qua vivis, tuus
Est Roma Marius: ille, si belli fera


page 251, image: s267

Periisse ira, Roma cineratis Diis
Bustum fuisset. Redde quod debes, tuo
Mario triumphos. Militi laudem, tibi
Olim canendam gloriam. Sen 2. Non est tuum,
Siquid merenti subtrahis Pretium dedit,
Cum merita posuit: pone mercedem. Leve est
Quodcumque petitur; sanguine at constat tamen,
Et prostituto capite. Sen. 4. Si spectes viri
Merita; redemit patriam, armatas nece
Ab innocentum vertice avertit faces,
Servavit aras Numinum. patrios focos,
Patresque natis, patribus natos dedit,
Et coniuges coniugibus, hospitibus lares.
His par triumphus semper optari potest,
Numquam inveniri. Roma non ipsa est satis,
Quae digna tantae dona virtuti ferat.
Igitur triumphet. Sen. 5. Maximum quando nequis
Pendere tributum, pende quod potes, leve
Probo voluisse, quando respondet minor
Votis facultas. Sen. 4. Aequitas poscit, grave
Aequare pretio debitum sinon potes,
Exsolve partem, quam potes. Sen 6. Domitus calor
Exaestuantis hostis, erectus status
Prope collabantis patriae, suis Dii
Servati, et arae civibus, Romae salus,
Mario triumphos postulant. Sen. 1. Nihil moror,
Secunda patriae coepta fortunent Dii.
Cras ubi serenum tollet ex undis caput
Titan, triumpho vectus, et lauro comas


page 252, image: s268

Umbratus urbe gemmeos currus agat,
Stipante latera militis fortis manu.
Pompa instruatur interim, plausus novos
Accendat urbe civis, et totis fremat
Inventa fibris, Martii cantus sonent,
Festique viridi fronde decorentur lares;
Ut militari laude praestantem Ducem
Urbs Domina mundi debito obsequio colat.

SCENA SECUNDA Chorus Tiberis, Tritonum, et Sirenum quietem Urbi redditam gratulantium.

Iam minax belli cecidit tumultus,
Iam silent flictus galearum; et acre
Murmur armorum, lituique clangor Languet in iras.
Alta pax laetae revocata Romae est,
Spes ubi nostrae cecidit salutis,
Frons ibi laetae micuit salutis.
Nulla sors longa est. ubi turbo cessit,
Mitior flatu Zephyrus iocatur.
Maesta permutat brevis hora laetis.
Nemo desperet meliora lapsus.
Ille qui navi trepidus pavebat,
Nereo vastos glomerante fluctus,
Quique damnabat vaga lina Ponto,
Cum supinatos imitata colles
Surgeret Tethys; sua vela laetus
Vidit optatos tenuisse portus.
Ille qui saevam minitante caelo,


page 253, image: s269

Grandinem campis metuit colonus,
Nube detersa gravidi furoris
Plena maturis sua rura spicis
Vidit, et coctam fluitare messem.
Numo cum nubes rapuere caelos,
Astra desperet reditura Phoebi.
Saepe mortales gemitus videre
Caelites gaudent, hominumque fletus;
Quos et in risus et amiciora Gaudia vertant.
Res Dii mundi celeri citatas
Sorte dispensant. Prius inter arma
Roma fatales sine Sole noctes
Vixit, et frenos metuens Tyranni
Sparsit incomptos sive lege crines;
Iam scelus dirum, scelerisque fabrum
Ulta, candentes sine nube luces
Haurit, et risus niveis revisunt Oppida bigis.
Tu prius maestos comitata luctus
Turba, Romanos comitare plausus
Hoste devicto, fremituque totas
Excita in plausus fluvii procellas.
Dulcius ridet, cui labra amarus;
Fonte de salso gemitus rigavit.


page 254, image: s270

SCENA TERTIA. Romani Victori Mario reduci obviam procedunt. C. Fl. Fimbria Consul. S. P. Q R. Nuntius. Tribunus Plebis. Valerius.

Fimb. Effunde Roma postibus amicos choros
Iuvenumque Civiumque: prostrato venit
Marius ab hoste, quaeque per modicam salus
Vix spem patebat, tota Romanas adest
Subitura portas. Roma victori tuo
Occurre Mario. Quisquis a patriis focis
Hostes repulsos, quisquis immunes lares
Iugo Tyranni, liberos quisquis tuos
Salvos, et aras Numinum, et proprium caput
Gaudes cruentis hostium ereptum globis;
Occurre Mario laetior: cuius manu
Spoliis opimis aucta transcendit polos,
Septemque Roma collibus caelos ferit.
Occurre civis militi, cuius manu
Cessare pulso Marte letalis tuba,
Caedesque iussa cessit, et paci locum
Dedit sequenti. Trib. pleb. Signa processu pari
Sua quisque civis feret, et laeto sono
Aeterna merito carmina Heroi canat.
Sen. 1. Romae laeta dies adest.
Hastas cingite laureis:
Dum se pacis amoenius
Tectis ingerit otium.
Sen. 2. Romae laeta dies adest,
Assuetae gladiis manus


page 255, image: s271

Ferri fulmina ponite,
Quando optata serenitas
Romam pacis inambulat.
Sen. 3. Romae laeta dies adest.
Applausu clypei sonent;
Cum victoria gloriam
Romae postibus invehit.
Fimb. Sed ecce vasto concitus miles gradu;
Cui summus hastae laurea mucro viret,
Et vultu et ore gaudii spirat notas.
Nunt. Fastigiata laureis centum caput,
O Roma victrix, aemulum caelo decus:
Quae laureato cingis amplexu plagas,
Quascumque Nereus margine extremo premit,
Seu qua resurgens aureis Titan rotis
Nabathaea propior maria perstringit face;
Seu qua procellis fessus immergens equos
Gratae sorori cedit alternas vices:
Novis triumphis luxit hic tibi dies
Quirina Mario templa victori para,
Ut aeviternis spolia suffigat tholis,
Gratusque referat lauream partam Iovi.
Fimb. Propera Valeri, magna Tarpei Iovis
Reserare summum templa Pontificem iube,
Et dedicandis Numini spoliis Cedros
Aptas statuere. Val. Nulla tardabit mora.
Sed ecce fortis Martis invicti globi,
Et ipse Marius, quantus exacto solet
Post [(transcriber); sic: Poct] arma fusa praelio victor, redit.
Fimb. Incinge civis latera victoris tui.


page 256, image: s272

SCENA QUARTA. Marius Civium Romanorum, ac militum manipulis stipatus triumphans ingreditur. Manipuli militum et Civium. Marius. C. Flavius Consul S. P. Q. R. Trib. mil. Trib. plebis.

1. Man mil Io! triumphe Roma!
Tyrannus ille, saevis
Quite premebat armis
Iugurtha, pertinaci
Vinctus manus catena
Tenetur, et tumenti
Cordis furore presso,
Armis prius petitos
Iam suspicit Quirites.
Io! triumphe Roma!
Iug. O fata! sors o aspera! immites Dii!
Tri. mil. Procede: non haec hora lamentis data est.
Manip. 2. Io! triumphe Roma!
Peracta post duella,
Pax alma, pax serena,
Pax fausta, pax quieta,
Pax sancta, pax cupita,
Tranquilla pax beatis
Bigis revisit urbem
Io! triumphe Roma!
Iug. Averte vultum Cynthie Heu versae iocus,
Ludibriumque sortis! O sceptra! O Dii!
Manip. 3. Io! triumphe Roma!
Assertor ille pacis,


page 257, image: s273

Vindex tui Senatus,
Tutela liberorum;
Et coniugum, Deumque,
Fundator alter urbis,
Victo revertit hoste.
Io! triumphe Roma!
Manip. 4 Io! triumphe Roma!
Periverant Quirinae
Antiqua sceptra gentis,
Et Romulaea iura,
Decusque Dardanorum;
Ni bella concitata,
Formidolosa bella
Feliciore dextra.
Dextra potentiore
Pressisset ille victor:
Qui iam favente caelo,
Et annuente terra.
Meritos agit triumphos;
Io triumphe Roma!
Mar. Submitte fasces lictor, et prono genu
Amica Romae tecta lunatus cole.
O cara salve patria, Heroum parens,
Regina mundi Roma; cui gentes caput
Dedere fluxum barbarae; et felix diu
Tandem subactus Numida sub iugum venit,
O cara salve terra, quam tanti est mihi
Solvisse longo tristium armorum metu.
Fimb. Salve labantis magnae reparator rei,
Salve Quirinae gentis assertor Mari.
Quod Roma caelo verticem tollit, tua


page 258, image: s274

Virtute tollit, Martis invictum caput.
Sen. 1. Si venia nostris liberis, aris; focis,
Coniugibus esset, pectorum sensus sono
Hoc indicarent. Vivat aeternum meus
Decorus ostro Marius; vivat salus
Communis urbis, vivat Aeneadum decus!
Qui saevientis turbine insano Noti
Iras repressit, et procellosi maris
Inter furores saepe dubitantem ratem
Nostrae quietis litori tuto dedit.
Sen. 2 Faustae o Calendae! candidas inter dies
Dignae notari, quamdiu septem iugis
Lacesset urbs Quirina sublimis polos,
Queis nostra solvis vincula, et tollis metum,
Almamque revehis gemmeis pacem rotis.
Sen. 3. Victoriosus vive Nestoreos dies!
Sen. 4. Annis Sibyllae pulverem supera Mari.
Mar. Parcite Quirites laudibus: satis mihi
Est gloriarum. praeliis Romae meis
Placuisse; pro qua vincere, aut cadere reor
Aeque esse pulchrum: quando vel victoria,
Vel mors salutem ferre speratam potest.
Pro qua nec astra languidi timeam senis;
Nec aestuanti proximas cani faces
Subire. Iubeat ire qua rigidus nives
Vomit Bootes, quave subiectus Libys
Cancro perennes sustinet Solis faces;
Me nulla terra nulla trepidantem dies
Videbit unquam. Parte qua calidus venit
Mavors in armis, pectus in scutum dabo.
Nec ante patriae vulnus infliget furor,


page 259, image: s275

Quam se per istas ira consumat fibras,
Fimb. Si nulla spolia, nulla retulisses fero
Trophaea ab hoste. quando sic patriam foves,
Et prostituto capite congesto eripis
Periculorum ab agmine, mereris iugum
Subire victor Tarpium, et sacris dare
Memoranda quondam posteris spolia tholis.
Mar. Procede miles civium mixtus globis,
Succede sacro rupis augustae lari.
Iug. Mugite caeli fulmine, ultrices poli
Torquete flammas: meta violentae caput
Sit istud irae. Gratius vita, est mori.
Mar. Vivere superstes gloriae debes meae
Virtute Romae victe. Iug. Virtutem vocas
Vastare regna? rapere regales notas?
Vexare populos, strage diruere inclitae
Monumenta Regum, et oppida in campos dare?
Sepelire et urbes? Mar Victe!
Iugurtha. Quid sortem exprobras?
Quam tu sequeris, praeeo fortunam Mari.
Mar. Frustra tumente spiritu minas vomis
Captive. Iug Nulli subditur virtus Iugo
Captiva; semper libera aequali regit
Utramque sortem iure, tam aerumnas pati,
Quam docta blandae sortis afflatu frui.
Manus potes ligare, mentem non potes.
Mar. Moriere. Iug. Tutum fluctibus quassae rati
Portum minaris. Mar Ante sed mergam ratem,
Quam littus adeat. Iug Auferes mortis metum,
Fim. Progredere pompa, quid reo moras trahis?
Iug. O sceptra rapta! o Numina! o pompa! o Mari!


page 260, image: s276

Fimb. Iterate paean milites, paean sonet.
Omnes, Io! triumphe Roma!
Tyrannus ille saevis, etc. ut supra.

SCENA QUINTA. Romana Iuventus Pyrrhica triumphanti Mario applaudit.

Dicite ter io! ter io paean!
Tarpeia sonent culmina plausu,
Totosque latens septem geminis
Collibus Echo referat plausus.
Dicite ter Io! ter io paean!
Romula Victor Marius stabilit
Regna, subacto Nomadum Rege.
Nam, quae nostro certa ferebant
Arma excidio, strata per amplos
Volvuntur agros milia centum,
Et mersa natant agmina tabo.
Dicite ter Io! ter io paean!
Quantum debes Mario Roma!
Non ille levis faenus honoris,
Non civilis strepitum plausus,
Non gaudentum compita fremitu
Fervida iuvenum, praedaque gravem
Pompam hostili; sed tua Roma
Pacis amoenae gaudia petiit:
Pacis amoenae gaudia retulit.
Hoc Roma tuo Mario debes.
Dicite ter Io! ter Io paean!
Satis est; durant moderata diu
Gaudia. Parce laetis fruere.


page 261, image: s277

Nimius risus lacrimas gignit.
Parvo inter se limite distant,
Magna voluptas magnusque dolor.
Satis est lusum, satis est plausum,

CHORUS.

ODE. Gloria erigendo in Marie honorem Obelisco iubet emblemata incidi. Gloria.

Antequam pulchram levet inter aurea
Obeliscus sidera frontem,
Laude sculpatur Marii perenni.
Radiis hac parte serenus
Cyathius ludat. Date Lemma: Tandem
Post nubila. Parte sed illa
Laurus assurgat: cui lemma scribo:
Tuta inter fulmina. Palma,
Hoc latus ramis obeat; sed adde
Lemma: Ingere pondera, crescam.
Ista pars Cedrum referat, notatam
Hoc lemmate: Fronde perenni.
Palma, Sol, Laurus, Cedrus est, Nepoti
Marius documenta daturus.

ANTODE. Livor emblemata Gloriae obfuscat, et alia lemmata adscribit. Livor.

Cynthium densa tege nube Livor,
Caedatur palma securi.


page 262, image: s278

Fulmen in laurum ruat. exuatur
Mendaci Cedrus honore.
Cynthio inscribo: Sine nube raro
Summum pervenit ad axem.
Lemma sit palmae: Brevis hora famae.
Hoc laurum lemma coronet:
Deviret, quidquid viruit. Nepoti
Haec Cedrus documenta ministret:
Caesus excelsis gravior minatur.
Marium quaecumque Quiriti
Arma commendant, marium iubebunt
Serae ut sit fabula Romae.

CATASTASODE. Gloriae impetus reprimendus. Ratio.

Sic agit Livor. Meliore quando
Affulget Cynthius auro,
Noctis instantes meditamur umbras,
Quando stat palma superbo
Crine, vel Cedrus caput inter astra
Condit, vel laurus amoeno
Vertice assurgit; ruitura quondam
Credamus gaudia. Felix
Quisquis ardores animi modestis
Rationis flectit habenis;
Nec nimis penna volat incitata
Ad magni culmen honoris:
Nec nimis serpit. Medium teneto:
Medio tutissimus ibis,


page 263, image: s279

ACTUS III.

SCENA PRIMA. Mario bellum Mithridaticum offertur. Marius. Sulpitius. Tribuni militum.

Sulp. VEteres triumphi provocant novos Mari.
Age nunc recenti gloriae et Martis sago
Victoriosum spiritum et manum para.
Non una Marii sufficit laurus sago,
Quem mille Roma gloriis fetum velit
Radiare mundo; cuius ad pedes vovet
Iacere pontum supplicem, et toto Ducem
Cum Marte sterni, Gloriae ingentes virum
Armis probatum, spiritum, et manum petunt.
Mar. Mandata Romae veneror, in cuius manus
Totum resigno sanguinem: at testor Deos,
Non Martis iras metuo, non ferri micans
Infata robur, nec reluctantis moram
Rabiemque gentis: una, quae mentem quatit,
Est cura Romae. Sulpit. Roma si menti sedet,
Hac arte serva Marius. Metuo ne perdam.
Sulpitius. Potes
Redimere. Mar. Mentis vota si sequitur favor
Populi, redemptam crede.
Sulpit. Te Cives, patres,
Omnisque populus deligit. Mar. metu tamen
Invidia pectus concutit. Sulp. Casso impetu.
Fortuna Matii celsior tota sedet


page 264, image: s280

Livoris ira. si potest ringi, nequit
Nocere livor. Mar. Quando famulatur dolus
Furorque; quidquid surgit, invidia premit.
Sul. Quos vera virtus erigit, numquam opprimit
Livoris ira. Mar. Robur in magnos agit,
Parcitque parvis. Sulp. Strage sed prima tamen
Se perimit ipsum. Mar. Strage si simul cadat
Aemulus eadem. Sulp. Tela livoris potest
Ridere felix. fortis invidiam pati,
Mar Felix perire, pariter ac fortis potest.
Sulp. Sic nemo fortis, nemo sic felix erit.
Mar. Tam nemo fortis, nemo tam felix erit,
Quem non perimere tela Livoris queant.
Sulp. Sit invidentum numerus, at numerus erit
Maior probantum. Mar. Saepe plus unus nocet,
Quam mille prosint.
Sulp. Nullus at Mario nocet,
Nisi qui secundum patriae statum velit
Turbare bellis. Mar. Gloriae inhonestus calor,
Lucisque avarus animus, ut plenum occupet
Desideratae lucis inscensu diem,
Calcare gaudet aemuli obstantis caput.
Si turba faveat aemulo, in turbam pari
Desaevit ira. Caecus est livor: sui
Solum aestimator, proprio intentus bono,
Incuriusque publici. Syllam cave
Dilecta Roma. quando cumulatos tuo
Mario favores ingeris. Rapi sibi,
Quodcumque laudis alteri accumulas, putat.
Hinc ira gliscet. Fonte de tali nequit
Quies oriri. Mentis exstinguit iubar


page 265, image: s281

Invidia, et iram gignit: haec matri comes
Tentare quidvis audet, et temere aggredi.
Sulp. Privata numquam nocuit invidia viris,
Probata quorum facta Romani aestimant.
Mar. Privata saepe gliscit in probos lues.
Sulp. Sed semper ante nocuit auctori malum.
Mar, Saepe et volenti gaudium hoc summum invidi est;
Hostem videre mortuum, et simul mori.
Perire nihil est, morte si inimicum opprimat.
Non credo Syllae: in aemulum numquam doli
Deesse possunt aemulo. Hoc unum satis
Meam in ruinam est, invidet quin et manum
Trahit potentem Martis et signa, et Duces.
Hinc vult, potestque quidquid arrosor iubet
Livor rotarum gloriae. Invidia facit
Velle, et facultas posse. Num fortes manus,
Exercitusque et balteum, et signa, et Duces
Transcribet ulli? nempe qui invidiae dedit
Animum patentem, gloria alterius grave
In vulnus agitur, dumque vix capit suam
Sortem ipse, sortes aemuli nescit pati.
Sulp. Cogetur arma cedere. Mar. Armatus pati
Imperia nescit. Sulpit. Discet.
Mar. An quisquam sua
In iussa coget bella iactantem manum,
Armis minantem spiritum? Sulp. Qui plus valet.
Marius. Plus valet ad arma, scelere qui armatur magis
Sulp. Quem scelus ad arma concitat, inermem puta.
Mar. Quem scelus et ira stimulat, armatum aestima


page 266, image: s282

Sulp. Quando ira mentem tollit, exarmat manus.
Marius Quando ira mentem stimulat, in quodvis malum
Rotat furentem. Sulp. Iuris at si sit sui,
Quem stimulat ira, cui furor mentem asperat,
Ira et timore stringitur, non est suus.
Mar Ingenia dura nullus inflectit metus.
Sulpit. Tentetur ante: si neget, ferro proba.
Tuas Quirinus iurat in patres calor.
Mar. In fata iura. Sulp. Fata si vitam iubent,
Vivemus ambo Mar. Fata si mortem iubent,
Moriemur ambo. Trib. 2. Si Dii iubeant mori
Moriemur una Trib. 1. Si Dii vitam velint
Dare longiorem, vita tibi vivet mea.
Mar. Pareo iubenti patriae, et Martem paro,
Sulp. Ite hinc Tribuni gentis Aeneadum, et Patrum
Decreta ferte iussa: bellaces tubas,
Mavortis arma, militis lecti globos
Mario resignet Sylla. Sic patres volunt,
Mandat senatus, populus Ausonidum imperat.

SCENA SECUNDA. Sylla de erepta sibi belli Mithridatici gloria queritur suorumque animos in Marium concitat. Sylla. Duces.

Sylla. Tantum supinus Sylla sorbebis probrum?
Nec ulla segnem flamma generosi increpat
Manum furoris? spretus excludar gravi
Toties honore Martis; atque unus mihi
Semper coletur Marius; et in unum seges


page 267, image: s283

Confluet honoris? Sylla. quae virtus tua est?
Quae chalybis ira? quis furor inertis manus?
Quae flamma cordis? Iuro Diis sacram stygem,
Tractata iuro sceptra Tarpeio Iovi,
Et quidquid Astris terra venerandum colit,
Sua fata fusus chalybe sub nostro gemet.
Properate socii, qua licet, qua non licet,
Proferte bella Martis incensi calor
Per aperta Romae compita infrenis ruat,
Voretque Cives. Sceptra per clades emam,
Per scelera scelere rapta. Sic poenas dabit
Marius, nec uno vindice aut uno die.
Vindicta magno magna debetur reo.
Parete Syllae nutibus, nostri manus
Generosa Martis, gloriae illustris chorus.
Dux 1. Tecum per arma Sylla, per tela obviae
Ardebit irae, fortis ad bellum manus,
Per obvianti; signa Bellonae viam
Laxabit ista dextera, et fusum super
Cadaver isti gloriam invadent pedes.
Syl. Generosa Martis flamma; metuendum decus
Gentis Quirinae, dextera hac lauros metes,
Qua bella profers: fronte quam multo rigas
Sudore, pulchrum gloriae invades iubar.
Illa perennis gloria incedit via,
Honesta quam facinora calcarunt prius.
Audete Marium premere: iam partum est decus
Perenne vobis, patriae, et Diis salus?
Dux 1. Caput exsecrandum victimam Acheronti dabo.
Syl, Revocate veterem milites Duci fidem.


page 268, image: s284

Dux I. Phoebe Divum, Phoebe mundi,
Phoebe Romae gloria,
Testis esto pollicenti fata, vitam, sanguinem,
Dux 1 Dive Praeses praeliorum; qui manu terroribus
Sternis arva, sternis urbes; pollicemur teste te
Arma pectus, corda, vitam, vires, fata, sanguinem,
Syl. Calcata Marii colla iam victor premo.
Sed en Tribuni militum: fortem para
In arma miles spiritum, in nutus manum.

SCENA TERTIA. Tribunos pro Mario exercitum petentes Sylla occidi imperat. Sylla. Tribuni. Duces.

Tr. 1 Te Roma rerum domina, terrarum potens,
Alumna caeli, teque Conscripti Patres,
Senatus omnis, populus Aeneadum iubet
Salvere Syl. Si non est Mari, grata est salus.
Tri. 1. Et ipse Marius patriae temet cupit
Valere Sylla, quamque sub tuis trahis
In bella pubem fascibus, iubent Paties,
Iubet Senatus gentis Ausoniae Duci
Parere Mario. Syl Scilicet semper meis
Hosti triumphis: invido semper tuae
Patria saluti, gloriae tantum suae
Heredi avaro? Ego hunc paludatum feram
Agere curules, perque Romanas vias
Ductum triumpho premere calcatos Patres,
Subigere Cives, patriam vinctam metu
Tenere, iura exstinguere, ac Romam suo
Rotare, nutu Sylla si vivis, diu


page 269, image: s285

Non vivet ille, cuius a vita tua
Pendet ruina, patriae excidium. Date,
Date arma patriae vindici fidae manus.
Non est beata Roma, nisi Marius perit,
Trib. 1. Frustra minaris: militem Patres volunt.
Syl. Quis me volucri turbo propellat Noto
Marii sub ora, sanguinem ut ferro hauriam?
Trib 1 Nisi prius ille sanguinem tuum hauriat.
Syl. Vincite monstra milites, unus duos
Iugulabit ensis. Trib. 1 Dira progenies leae,
Periure, populi carnifex, saecli probrum,
Fidei charybdis, patriae bustum tuae.
Mori iubebis? moriat: at nullum tibi
Ius esse nostri sanguinis scias tamen.
Syl Etiam minaris. Tr. 2. Nulla tempestas movet
Mori volentem Syl Vivere invitos volo
Inter catenas, qui mori lucrum putant.
Nescit severus esse, qui semper mori
Iubet nocentes: cum mori petit reus,
Vivere iubebis; vivere petentem neca,
Trib. 2, Mori vetabis? vivere invitos iubes
Inter catenas? nos vel invito simul
Sylla cademus; facilis ad mortem est via.
Iugulosne cernis? cernis erectum, rum
Caput? patentes pectorum cernis sinus?
Effugia vitae qualibet vena patent.
Non timeo mortem: vivere arbitrii est mei.
Syl Mora nulla miles capita scelerata amputa.
Trib. 2. Moriemur una: poena sed lento pede
Licet sequatur sera, non deerit tamen.
At tu Tribune, quando moriendum est semel,


page 270, image: s286

Constante mente morere; florenti licet
Aetate, fructum legere virtutis potes.
Syl. Monstra ad securim miles extremam rape.
Trib. 1. Testor pavendo fulmine armatam Iovis
Manum in nocentes, vindices testor Deos,
Et fulminantis igneos vultus poli,
Patriae saluti: sanguinem et vitam immolo.
Trib. 2. Caucasea rupes, pectus adamanti invium,
Sic innocentum ludis in iugulos ferox?
Iocare porto, quando non lento gradu
Vindex malorum sequitur a tergo Deus.
Syl. Monstrum secum subde.
Trib. 2 Septem mihi
Valete colles, quaeque Romanos aquae
Lento natatu lambitis Montes Deae,
Valete longum: tuque protector soli
Numen Quirini, saeva Tarpeio iugo
Qui tela vibras, vindices ignes iace.
Syl. Age dum cruore monstra sacrilego natant,
Romam petamus, sentiat nostras manus
Devota dudum praeda Tartareo Iovi.

CHORUS.

ODE. Gloria se in speculo miratur: videt in eo instantes furores: dum respicit illi blanditias mentiuntur. Gloria.

O pulchrae minium frontis amabile,
Ridentesque oculorum


page 271, image: s287

Stellae sub geminis arcubus, ignea
In spectacula vivae!
Me circum volitat, quidquid amoenius
Aurum lucis honestat.
Quid quid Dalmaticis montibus erutum
Diti certat Erythrae.
Sed quis terga furor? quae premit Eumenis?
Hic mera laurea frondet.
Mendici speculum ludis imagine,
Falsas fingis Erynnes.
Quae nostrum facili turba latus choro
Circumvallat, Amorum est.

ANTODE. Invidia larvas furoribus detrahit, et Gloriae minatur. Invidia.

Fictarum facies demite frontium,
Vultu aperite furores.
Cernis, quae famulis officiis strepit
Circum turba? furorum est.
Qua tu cumque pedem fixeris orbita,
Figent arma furores,
Pallentesque metus. I, licet, aurea
Tempestate verenda,
Gemmarumque gravi barbara gratia;
Grandinis induet iras,
Quidquid gemma fuit: qui metuit tibi,
Ipso pallor in auro est.
Qui se cumque trahit Gloria semita,
Illi Livor inhaeret.


page 272, image: s288

CATASTASODE. Fortunae felici plerumque adversa est coniuncta. Ratio.

O bulla! o nihilum! quidquid amabili
Adblanditur ocello.
Quae summo rutilat vertice, mentis est
Pondus grande, corona
Quae sese lateri purpura mancipat,
Stringit corda timore,
Quae dextra gerimus sceptra, furoribus
Telum in fata ministrant.
Quod calcas solium, labile funera
In tua crede cacumen.
Quidquid blanditiis affluit, effluit,
Post data vulnera cordi.
Disce o posteritas: densior excipit
Paucos gloria risus.

ACTUS IV.

SCENA PRIMA. Sylla Romam obsi det. Sylla. Tribunus militum.

Sylla. Gaudent arena milites. En hic tuae
Patet illa laudi, Roma qua septem polos
Iugis lacessit, unde tarpeia regit
E rupe vastas Iuppiter mundi plagas.


page 273, image: s289

Hic ille Marius barbaro fastu tumet.
Atrasque spargit caedium in caelum inas
Possessor unus Gloriae; et certa tenens
Hereditate decora; quae Romae parit
Benignus aether. Nuper attritum solo
Diadema Nomadum pressit, et vinctum dedit
Ire ante currus. quando Tarpei Iovis
In templa vectus Numinum affixit tholis
Relata Marte spolia: nunc gradu novo
Ad decora tendit. Roma num fungi sumus
Alii? feroces impetus unus bibit
Marius ab astris? sic tibi, Mater, tua
Pignora probamur? spernimur? nostro satis
Hoc est furori. Dabimus exemplum viri;
Et quam favillam pectus arcanum tegit,
Orbis videbit. Nominis nostri notam
Nec ista dextra chalybe districto fremens,
Nec ista lecti militis cohors feret.
Fundenda si sit anima, fun detur. Probri
Etiam profuso sanguine lavanda est nota.
Adeste eadem mente generosae manus,
Vestris triumphis radiat hic caelo dies.
Pulchrasque per victoriam lauros parat.
Audete magna: palma sudores amat:
Frontemque laurus odit imbellem. Date;
Ut mentis ille fervidae arcanus calor
De corde vestro prodeat: cernat diem,
Qui vivus imo viscere ebullit furor.
Trib. Addis volanti calcar, o Princeps, tuae
Quo mentis ardor incitat, quo te furor
Per pulchra Martis vulnera intrepidi trahit


page 274, image: s290

Ad ferrum, et enses, nos sitis tecum vocat
Avida cruoris. Palma vigilantes amat,
Fugitque pigros Sylla. Vinculo lauros Deus
Adnexuit laboribus. Quidquid leve est,
Natura fecit obvium: quidquid nitet,
Posuit in alto Semen ubi labor cadit,
Gloria, beata messis in falcem venit.
Si cui superstes vita generosa sedet
In mente, si cui pectori pectus subest;
Audete facinus; sera quod semper probet
Aetas nepotum quodque dum bellum parat,
Exemplar esse fama Romanis velit.
Audete turmae mortis invictae metu.
Arma arma dirus cornuum fragor sonet,
Arma arma longa murmuret belli seges:
In saxas, in ignes proruat, furat, fremat,
Multis probata dextra bellorum minis.
Pars tecta flammis ingerat, pars ardua
Inscendat urbis moenia, ubi lento fluit
Thybris natatu, vel ubi morientes videt
Phoebi quadrigas: imbre telorum diem
Pars rapiat urbi, et improbum ac probum premat
Eadem procella. Nemo non nocuus ibi est,
Ubi fida nocuo tecta tutamen parant.
Haec nostra iussa: signa cum dederint tubae,
Pectore virum vir exerat, manu Herculem,
Furore Martem. Forte si metus pedem
Retardet, illa parte violentus vola,
Qua plus timoris. Crescit ignavis vigor,
Cum se timeri viderint: cadit furor
Cum non timentur. Tri. Grande molimur.


page 275, image: s291

Tri. Bis dena flamma cassi dem aestivae canis
Adussit, iras saeva bis denas hiems
In hanc refudit dexteram Marti sacram,
Pridem ut pavere nesciam: caute tamen
Agenda res est. Patria impetitur. Sylla. Iugo
Ut liberetur. Trib. Forte subdendam iugo
Civis queretur. Ira par, par est calor,
Animusque Mario, cuius in fidem venit
Quicumque Romae militat. Syl. Simulat fidem,
Meliora quisquis sperat. Tri. A linguae fide
Cordis fidem metimur. Tri Hanc Mario negat,
Illamque spondet Roma. Sed demus fidem
Iurasse Cives: Impari flamma furit,
Hinc miles, inde Civis: hunc curae domus
Et liberorum, et coniugum assiduo metu
Stringunt amores; quamlibet caput dare
Venale promptum vulneri. Hinc campum fugit,
Retroque facilis respicit; si non sibi,
Saltem ut suorum servet incolumem bono
Vitam superstes. Militem a tergo nihil
De praeliantem revocat: hinc omni involat
Liberior animo parte, qua maior seges
Periculorum prospicit, vel qua micant
Messes honoris. Ite plebeias supra
Undas natantes spiritus; parte hac decus
Per honesta fulget vulnera. Aut suam dare,
Aut emere vitam civibus, laudis nota
Est militaris placeat aeternos dies
Emisse patriae, morte; vel honorem tibi
Pa aesse letho. Gloriae metas habet,
Qui vel subactis hostibus palmam refert;


page 276, image: s292

Vel inter arma spiritum fortem exuit.
Ad arma, ad arma milites. Tri. Nostra cadet
Manu subactus Romulae gentis tumor.
Sylla. Ad arma, ad arma milites.
Trib. Rapta hostibus
Hodie videbit spolia Tarpeium iugum,
Orbisque pronus capite submisso colet.
Syl. Hac parte miles moenia assultu invola.

SCENA SECUNDA. Oppugnatur urbs terra et aqua. Marius. Sulpitius. Sylla. Tribunus. Miles 1. 2.

Sulp. Hucusque dubio Sylla Romanas metu
Concussit arces: bella nunc certis tonat
Aperta in armis: Instat, et tota premit
Cohorte muros. Mar. Tempus hoc tuae favet
Patria, saluti. Munere fluentis bene
Utamur horae. Civis hac muros frequens
Tuere parte Syl. Dedecus miles tuum;
Non dum subacta moenia invictus pede
Victore calcas? praevolo: qui me Ducem
Colit, sequatur. Mar Civis huc vires age.
Trib. Huc ad trophaea miles Hac Romam est via.
Obverte vires moenibus. Mar. Portum tene.
Animose civis. Trib. Irrue hic miles. Mil. I. Patet
Iam porta palmis. Roma succumbit. Mi. 2. Cadit
Frequens cadaver. Vastus a stratis tumet
Funeribus agger: sanguini suo innatant
Romae labantis decora. Syl. Quo stamus loco,
Ubi tecta passim corruunt? Dira o viris


page 277, image: s293

Fortuna semper fortibus, quo nos trahis!
Fugam citamus, nec patet fugae locus.

SCENA TERTIA Marius fugiens reditum meditatur.

Ignave, timide, Dardanae gentis probrum!
Quousque pulchrae debitum morti caput
Subducis armis? siste: sat fugae est datum.
Aude, age referre Martios ignes retro.
Regina mundi Roma, qua septem polis
Capita maritat monitum, et clarum frequens
Fumi volantis eripit turbo diem.
Non hac cadendum Dardano Civi nota;
Qua mentis omne veteris exstinguat decus.
Repete Quirina tecta, quae turpi fuga
Elapsus hosti cedere in praedam finis.
Redeamus anime, tecta qua patriae crepant,
Et scissa crudis Roma vulneribus perit.
Reddamur hosti sanguine effuso vagas
Per tecta Romae Martiae exstinguam faces,
Vel caesus una morte cum patria cadam,
Eademque caesi membra tempestas teget,
Quae Romulaeos cinere tumulabit lares.
Redeamus anime: cumque moriendum semel,
Cadamus illo, Roma quo cadit, loco.
Pulchrum est ruentis patriae flammis tegi.
Redeamus anime: saepe cum nulla est super
Spes, ipsa desperatio fortem dedit
Menti calorem: casus erexit viros.
Sic tu paterni diligis statum soli?


page 278, image: s294

O lenta pietas! quae porest patriae procul
Cernere ruinas! si fugis, non es pius.
Revocat superbum columen, et clarum decus
Pollentis urbis; moenia Deorum manu
Exstructa revocant. O probrum! Mari fugis?
Et alta muri decora congesti rapi
Undante flamma nube convolvi polos,
Atrumque flammis ire Romanis diem,
Et igne totas exedi Aenea dum domos
Pateris inultus? cana Tarpei iugi
Monumenta ruere? spolia Syllanis rapis
Sacrilega flammis? coniugum velli fibras,
Visceraque Patrum, colla natorum meti?
Innumera circum membra caesorum trahi?
Urbem natare sanguine, et truci manu
Medium cadaver dividi insontis gregis?
Eamus una potius in lethum Mari.
Dulce et decorum est, cadere pro patrio solo.
Lethum fugacis militis caelum improbat,
Interque cineres patriae mortem probat.

SCENA QUARTA. Marius Senior precibus Marii Iunioris fugam init.

Iun. Periimus! orbis Domina, terrarum Dea,
Amisit omne scelere Syllano decus.
Abi, latebras genitor infaustus pete.
Sen Num quis fugaci inhaeret? Iu. A tergo ferox
Syllae furentis instat in caedem cohors;
Quacumque fugio, miles a tergo furit,


page 279, image: s295

Crepatque ferrum, fremitus armorum tonat.
Sen. Cadamus una nate pro patria in necem:
Dulce et decorum est patriae vitam dare.
Iun. Quandoque sese patriae viros fuga
Servare par est. Sen. Patriam quisquis fugit,
Sinit perire Iun. Patriam servat quoque,
Rabiem Tyranni quisquis ad tempus cavet.
Sen. Cavere probrum est, si fuga mortem caves.
Iun. Si quo notabit scelere cautelam fuga,
Necessitas delebit. Sen. Abiectam gerit
In pectore animam, sponte qui regnum truci
Concedit hosti, capere cum regnum potest.
Iun. Imbellis ille est, sponte qui in mortem ruit,
Vixisse quando patriae in bonum decet.
Sen. Cadere inter arma, militis primum est decus,
Probrum supremum, fugere. Iun. Privato venit
Laus haec probrumque militi. Dux est caput:
Subducis istud funeri, vitam potes
In reliqua membra fundere. Sen. Ofili, sine.
Iun. Pater, ob sequendum est sortis invidiae, dabit
Sereniorem crastinus Phoebus diem.
Enubilato Solis aspectu: vagus
Volubilisque sortis est dubiae tenor:
Donata saepe tollit, at reddit quoque.
Sen. Infauste nate: fateor invictum trahis,
Cogisque patrem vivere, volentem mori.
O nate! vos contestor immites Dii!
Non hostis arma fugio, sed natum sequor.


page 280, image: s296

SCENA QUINTA. Hostes Marium per sequuntur. Sylla. Miles.

Sylla. Saevire cessa miles in Romae Patres!
Unum cruento funeri Marium pete.
Miles. Pernice telo citior effugit tui
Fulmina furoris. Syl. Vindicem evasit manum?
Properate fida militis lecti cohors.
Qua Diva Phoebum Roma venientem videt,
Quaque fugientem: sanguinis nondum satis
Bibitum; cruentum donec in chalybem fluat,
Quicumque Mario bullit in venis cruor.
Satiare nostrum hic unus ardorem potest.
Lustrate cuncta, abstrusa, devia, invia.
Non praeda tenuis, vile non petitur caput.
Ruite, volate, rapite Romanum probrum,
Vinctumque nostro trahite calcandum pede.

SCENA SEXTA. Marius secum deliberat, an ab hoste veniam petat. Marius solus.

Quo me dolores rapitis? o rerum vices!
Dubiaque semper Martis invisa alea!
Levis o triumphi gloria! nihil est, nihil
Heu! quod volucrem sortis effugiat manum.
At nostra nondum fine clauduntur mala:


page 281, image: s297

Peiora restant. Iuppiter si quod tibi
Adhuc severam fulmen accendit manum,
In me revolve: sidera in nubes trahe,
Et utrumque mundi cardinem sorti increpa
Terrore teli. Cernis hanc frontem? tuo
Pa et furori, qua voles caelum, feri.
Mori volenti fulmen in munus dabis.
En pando pectus funeris vasti capax:
Tu stringe tela. Pro! capax luctus dies!
Mortem petenti Iuppiter mortem negat.
At si furore Sylla composito mihi
Vitam redonet, sitque Mavortis satis
Rapuisse signa? Ex hostibus virtus solet
Quandoque mentem pungere; affusi ad peder
Cum supplicantis audiunt victi preces.
Ibo, ibo: veniam Sylla poplitibus tuis
Petam advolutus. Quo ruis miser? dabit
Dabit ille vitam? nempe cui votum, tuo
Saturare ferrum sanguine, et iugulo sua
Acuere tela. Forte sed trucem mea
Fortuna mitigabit, et feri cadent
Violenta cordis odia. Quem felix nequit
Placare Marius aemulum, infelix potest.
Fortuna fracta nostra, quas felix nequit,
Exstinguet iras aemuli Ah demens Mari!
Cuinam periclo verticem imprudens tuum
Exponis? hostem cogita, cuius genu
Exosculari poscis. An Syllam putas
Posito furore posse placari? pudet
Hostem precari: sive quod petitur, manu
Donet benigna; sive quod petitur, neget.


page 282, image: s298

Molitur eadem damna; seu det, seu neget.
Perfundat ante sparsus hos artus cruor,
Pactamque carni spiritus rumpat fidem,
Quam servituti Marius infami caput
Genuque subdat. Liberum facit mea
Conditio memet. Flectere infame est genu,
Cum stando possis terminum vitae dare.
Ignava flectantur genua. Fortem virum
Rumpi est honestum, corpore et stante emori.
Solusne? an hostes? vius impulsu strepunt
Luci silentes? hostium prodit cohors.

SCENA SEPTIMA. Marius captus nuntiatur. Sulpitius. Nuntius.

Sulp. Fortuna nocuis prospera, innocuos gravi
Premit lacerto: saevit in bonos, malos
Risu salutat: in probos spinas pluit,
Rosis coronat improbos: istis mare
Sternit quietum fluctibus, at illis ciet
Toto procellas aequore, et dubiam ratem
Inter charybdes agitat, aut Scyllae obvio
Terret latratu: nulla scelerato dies
Inamoena fulget; nulla bene meritum dies
Serena spectat. Ibis o Romae decus,
Assertor almae pacis, et pariae Pater,
Ibis furori meta Syllano Mari:
Totiesque meritum laureas caput, ah pudor!
Ad efferatos concidet Syllae pedes.
Nunt. O sol sereno dignus extrudi polo,


page 283, image: s299

Mediaeque iure noctis infaustae obrui!
O sol vel ortum repete, vel praeceps rue,
Mediumque olympum desere.
Sulp. Hoc gemitu Mari
Fortuna deploratur Nunt. O belli et necis
Tranquilla numquam maria! succumbit valor;
Invidia regnat. Sulp. Marius extinctus iacet?
Nunt. Utinam perisset! Sulp. Vivit?
Nunt. Ut gravius cadat.
Periisset utinam, quando miscebat suos
Bellona fluctus; nunc ubi Mavors silet;
Probrosiore morte concludet dies.
Sulp. Vinctus tenetur? Nunt Inter et plebis iocos
Syllae sub ora trahitur. Sulp. O Romae gravis
Luctus peremptae! Nunt Luctibus sero nimis
Vacamus: hora quaerere salutem iubet,
Dum Sylla victor instat, et gradum premit.

SCENA OCTAVA. Sistitur Syllae vinctus Marius. Sylla. Marius.

Sylla. Vecors, rebellis, praedo regnorum. Dii:
Exosa pestis. gentis Aeneadum probrum,
Qua spe tribunal istud accedis reus?
Mar. Qua se videre iudicem insontes solent.
Syl. O fax furoris, carnifex regni, lues
Mundi! innocentem scelera te faciunt tua?
Mar Sed re nocentem culpa non minor facit.
Syl Etiam in catenis perfide insultas Duci
Victorioso? Mar. Doctus aequali asperam
Faustamque ferre mente fortunam; mihi


page 284, image: s300

Diisque semper similis, et liber metu.
Syl. Ego contumaces mentis insultus premam
Capite reciso. Mar. Carnifex vester facit
Quod tu minaris. Syl. Testor ignito Deam
Nemesin prementem terga nocuorum flagro,
Quid ista possit dextra, quid ferrum, scies.
Mar. Testor rotantem sceptra, quatientem polos,
Terras prementem, maria turbantem Iovem;
Conferre dextram dexterae, pedem pedi,
Si liceat; enses ense confringam tuos.
Syl. Audi superbum. Mar. Non tua victum premis
Virtute Marium. Romulos testor Deos,
Natum sequebar, arma non metui tua,
Nec metuo vinctus. Syl. Vinctus armatum improbo
Lacessis one? Mar. Qui mori lucrum putat,
Lacessere hostem vinctus armatum potest.
Syl. At arma, uro, senties Mari mea.
Mar. Tua arma miserum facere, non timidum queunt.
Minare mortes mille, funestas mihi
Minare poenas (quoque non aliud queam
Peius precari) vivere Marium iube:
Exstabit animo, vivet invictus, suus.
Syl. Sic iubeo Marium vivere invictum, suum.
Mar. Vivet superstes, vivet invictus, suus.
Syl. Moriere. Mar. Poena militi non est mori.
Syl. At morte multa. Mar Morte nos una iubet
Lex universi cadere. Syl. Ego multa reum


page 285, image: s301

Morte tumulabo Mar. Morte tamen una cadam.
Syl. Sed ista temet victimam Stygi dabit,
Mar. Tum te profundo Tartari erumpens lacu,
Piceamque torquens manibus iratis facem
Saeva umbra semper insequar: nullae dabunt
Noctes quietem, nulla solamen dies
Syl. Umbras minaris? rapite despectum soli
Latebrosa ad antra carceris: nullum diem,
Nullamque micantis hauriat caeli facem.
Umbras priusquam faciat; ut ferat, volo.
Abripe satelles probra Minturnae in specus.

CHORUS

ODE. Gloria Marii captiva se inglorie perire lamentatur. Gloria.

Credat hoc quisquam? bene prostituto
Marius Romana cruore
Templa servavit, patriosque templis
Divos, Divisque tributum
Turis accensi, patriaeque Cives,
Sua moenia libera Civi.
Credat hoc quisquam? toties redempta
Marius procul exulat urbe!
Scilicet paci pretium patratae,
Studiisque hoc Roma rependis?
Ite venturis Decimi nepotes
Has laudes dicite lustris.


page 286, image: s302

Gloriam Romae Marius paravit,
Periitque inglorius ipse

ANTODE. Livor bene meritos impetit. Invidia.

Livor est caecus: tamen in sereno
Maculas Hyperione cernit.
Gloriae solum videt esse lucem;
Oculis ad cetera cassus.
Huc per insani ruit arma belli,
Per mille pericula Martis.
Nescit Heroum merita aestimare;
Meritis sed calcar ab ipsis
Sumit, ut praeceps ruat in merentem,
Odioque sequatur et armis.
Propriae lucis studiosus emptor
Alienum exstinguit honorem.
Quo ruat, non qua videt: inter arma
Modo tandem concidat hostis.

CATASTASODE. Illis bonis studendum, ad quae non appropinquat Invidia. Ratio.

Stulte, quid lucis studio fatigas
Animum? brevis hora necabit,
Saeculum quod vix peperit. Viriles
Illuc converte labores;


page 287, image: s303

Quo nec accedit vitium senectae,
Nec Livor dente propinquat.
Quidquid hic famae studio laboras,
Vanum est, et inutile semen.
Quod licet spargas, nihil inde spera.
Vacuo de semine nulla
Messis exurget. Sere sempiternae
Virtutis nobile semen.
Inde si fato rapiare, messem
Sibi postera colliget aetas.

ACTUS V.

SCENA PRIMA. Senatus habetur de morte Mario inferenda. Senatores Minturnenses 6. Cimber.

Sen. 1. NUnquam quieta regna fortunam diu
Tulere blandam: celsa praecipiti loco
Certum tenere nesciunt diu pedem.
Vel ipsa semper laurea, infelix bonum,
Per mille lethi genera cupressum trahit;
Vitae propinquas semper immiscens neces.
Documenta Marius exhibet: numquam dedit
Exempla sors maiora, quam facili ruant
Excelsa vento, quamque praecipiti vice
Fortuna scenas mutet, et densa diem,
Diem intentis gloriae, nocte obruat.


page 288, image: s304

Cui Phoebus inter gaudia occubuit heri:
Hodie supremam in igne Libitinae facem
Oriens reportat. Ille quem timuit Nomas,
Positoque tergo victus inscensum dedit
Rex in curules, ille Syllano iacet
Iussu in catenis. Vestra nunc Patres placet,
Audire mentis sensa, sic victor iubet,
Quae poena Marii funus extremum trahat.
Nihil favendum: Sylla sic Victor iubet.
Consulite Patres, causa quam poenam exigat.
Haec una vestris hora consiliis datur,
Non ulla post hanc.
Sen 2 Sanguinis causam mora
Maiori volvi decuit Sen. 1. Hoc Victor vetat.
Secundus. Iniusta quando mandat, exsolvit quoque
Lege obsequendi. Prim. Iussa maioris serat
Iudex minor, non iudicet. Secund. Maior ferat
Mandata iusta. Prim. Iusta cum iubet, facit,
Quaecumque maior imperat: Secund. Si non mala
Sint ipsa iussa. Prim. Sit malum; quando iubet,
Est obsequendum. Sec. Iudicem lentum volunt
Decreta legum. Prim. Sylla non lentum cupit.
Secund. Ut vindicantem saepe praecipitat furor,
Sic iudicanti sana consilia mora
Producta dictat. Tert. Sanguinis pondus grave
Iudicia prohibet levia. Quartus. Praeproperus furor
Non aequus esse criminis Iudex potest.
Seponat odia, quisquis ut iudex sedet.
Odia serenum mentis exstinguunt iubar.


page 289, image: s305

Quintus. Nam quid patratum est criminis? nempe arguit
Qui vult peremptum. Pri. Pone patratum nefas,
De morte quaerit Sylla. Quin. Confectum scelus
Mensura poenae est. Quodlibet velit nece
Punire crimen Sylla; damnatus suam
Incurret in sententiam. Nemo est nocens,
Nisi et probetur. Adde si crimen probes,
Non omne morte plectitur. Pri. Mortem iubet
Inferre victor. Quint. Ergo carnifices suos
Nos esse mandat. Primus. Quaero, quod poenae genus
Sit destinandum. Pone meruisse in neces
Trahi nefandum spiritum: quae tu rapi
In fata suades. Secund. Si sua poena caret
Impune crimen, semper audaces facit.
Moriatur ergo, morte qua duces solent
Captivi in umbris carceris. Tertius. Quamvis rear
Servare miseros regiae mentis decus,
Hostes tamen necare non minus puro.
Moriatur illa morte. Quart. Cum Iudex potes
Aut fulminare, aut parcere; immitem preme
Furoris iram Quaeritur mortis genus,
Mors ipsa iam est decreta: clementi volo
Marium perire morte. Sext. Sed mors est tamen
Quaecumque dabitur sive per vicos trahas
Vivum cadaver, sive per costas agas
Satianda tela sanguine, et caput metas,
Sive inter ignes spiritum flamma exigas,
Aeque peremptus occidet. Nihil refert,


page 290, image: s306

An igne, an ense pereat: hoc multum refert,
Ut non sit hostis: odia sublato auferes
Quocumque letho. Morte secreta occidat
Nil meritus ultra. Prim. fama vindictae perit.
Supplicia si sint tacita. Sec. Vindicta est tamen.
Prim. Palam meretur opprimi. quisquis palam
Venena vomuit. Incutit multis metum
Aperta poena. Fulmen ubi grandi sonat
Lapsum fragore, plurimos terret, licet
Unum trisulco telo in exitium trahat.
Tert. Iudicia vulgus iudicat, quando parent,
Occulta adorat. Prim. Quando sic Patribus placet,
Iubetque Sylla, iubeo secreto erui
Vulnere nefandum spiritum. Extremae necis
Ades minister Cimber; i, vinctum in specu
Per ima ferro viscera impacto eneca.

SCENA SECUNDA. Cimber absterretur a morte Mario inferenda per vocem ignotam. Cimber. Vox.

Cim. Hodie litandum sanguine, ubi grandis meo
Decreta ferro est victima; in magnum feror
Olimque gravibus, inclitum spoliis Ducem.
Nescio quis intus corda concussit pavor,
Terretque mentem: quod iubent patres, vetat
Tremor per artus. Frigoris pigrum gelu
Rigidusque sanguis, cordis attonitus stupor


page 291, image: s307

Portendit aliquid. Iussa praevaleant Patrum.
Audite opaci carceris tetri specus,
Audite tenebrae. Marium in exitium peto.
Vox. Suspende dextram cimber, et iusso licet,
Serva innocentem crimine a tanto manum.
Cl. Quis mihi fremente acinacem excussit manu?
Quae vox ad aures? flamma quae dubium iubar
Ingessit oculis? Parcite o superi! polo
Si terruistis. Non meum hoc scelus fuit.
Iussit Senatus. Ibo et in ferrum dabo
Hos potius artus, quam renitente audeam
Scelus hoc olympo. Iussa sic Patrum exsequor?
Scelus in utroque est. Forte deceptum polo
Imago vocis lusit, aut magico excitae
Carmine profundo e Tartari lacu striges,
Vocem dederunt? Improbent nostrum striges
Probentve factum; iussa quod Patrum volunt,
Est exsequendum. carceris tetri specus
Qui sub profunda nocte tumulatum tenes
Vinctumque Marium redde: cui lucem negat
Exclusus aether, videat extremum mei
Chalybis nitorem, cuius impactu vomat
Contaminatum spiritum, et Syllam sui
Timore solvat. Pandite abstrusum chaos
Umbrasque tenebrae: Marium in exitium peto.
Vox. Suspende dextram Cimber, et iusso licet,
Serva innocentem crimine a tanto manum.
Cim. Intende fulmen Iuppiter; iam sum nocens.
Invise Titan merge lucentem diem
Noctis sub umbras, redde inaspectam fugam.


page 292, image: s308

SCENA TERTIA. Marius in carcere suam sortem deplorat.

O somniorum somnia! o nostri brevem
Scenam triumphi! nobilem nuper Ducem
Dedi theatro, laurea illustri comam
Umbratus altem. Quidquid in terris fuit
Romae timendum, rupimus; quidquid manu
In martialem tela contorsit Deam,
Romae Quirinos dêdimus attritum ad pedes.
O dura sortis iura! miseranda! impia!
Raptere laurum, gloriam, famam, omnia.
Et quo sedebam, Martis excludor sinu;
Ludibriumque sortis ex tanto Duce
Vix umbra Marii, sortis eversae iocus,
Desertus, exul, vinctus, et plebis probrum.
Mihimet supersum. Turbinis sic in modum
Fortuna, quidquid edito statuit loco,
Deripit ad ima; perque calcatas Ducum
Frontes superbum tumida molitur gradum,
Confide sorti, quisquis illudi petis.
Pertexe telam perfida: inceptae fluat
Ordo ruinae. Martis ereptus minis
Adhuc supersum; spiritum exhauri chalybs,
Hoc si reposcit urna devotum caput;
Vel congere ignes ultimos fati in rogum.
O patria! patria! vivo, sed inultus tua
Perferre cogor fata. Si possim meo
Sanguine mederi, sanguinem lubens dabo
In mille mortes; occidit res, spes, miser,


page 293, image: s309

Despectus, exul, orbis, Ausonii probrum,
Cuinam reservor? sortis annosus tenor
Huc recidit altae, solus ut victo mihi
Sanguis supersit, quem tot armorum furor
Haurire numquam potuit, hunc patriae lubens
Inter catenas dedico. Vivat meo
Cruore Roma, quae suo satis nequit.
Hoc voveo: Roma ut vivat, occumbo libens.

SCENA QUARTA. Dimitti iubetur e carcere Marius. Minturnenses. Cimber.

Min. 1. Color timori quaeritur.
Cimber. Testor Deos,
Noctemque testor carceris opaci, Dii
Tonuere caelo. Min. Nempe quod nolis, Deos
Vetuisse narra: feminae fidem potes
Facere. Cimb. Corusca flamma repressit gradum
Animumque vox eripuit horrendum tonans:
Suspende dextram Cimber, et iusso licet
Serva innocentem crimine a tanto manum.
Min. 2. Horror gelatas contrahit mentis fibras,
Frigusque stringit corda. Cimb. Narratus dedit
Casus pavorem; visa maiorem imprimunt
Animo sagittam. Min. Vera si narras. Deos
Habet advocatos Marius. Secund. Ad nostrum male
Reus tribunal sistitur: quisquis polo
Est iudicante innocuus. involvi potest


page 294, image: s310

Errore mens humana; Divinam nequit
Fraus ulla mentem involvere. absolvunt poli,
Ne terra damnet. Tert. Illa, quae Cimbrum metu
Fax lapsa caelo perculit, vel est rogus
Ultrice flamma vertici nostro minans;
Vel testis innocentiae. Utrumvis notet,
Vetat furentem stringere in ferrum manum.
Prim. Nolente caelo quisquis in ferrum ruit,
Et innocentem sanguinem vindex bibit,
Bis ille peccat. Sec. Iura sic suadent; polus
Flammis minatus imperat; tetro e specu
Solve innocentem. Fert. Prodeat liber suo
Situ evolutus, igne Minturnas Deum,
Iraque solvat. Prim. Perge, qui mortem prius
Cimber ferebas, nuntium vitae refer
Damnato ad antra Mario, et invito specus
Prius impiatos chalybe, iam rursum expia.
Cimb. Audite caeci carceris tetri lacus,
Audi profundae noctis abstrusum chaos,
Audite tenebrae: e vinculis Marium date.
Quod esse faustum Caelites tibi velint,
Mihique, liber vinculis exi Mari;
Iubet senatus: Iura Minturnae iubent.

CHORUS. Invidia palmam premit, in qua Genius Marii exsultat, et tandem exscindit. Invidia. Genius Marii.

Invid. Non tolerabo. Quidquid in altum
Fortuna effert, hoc dente premo,
Hac sterno manu. Nescia magnum


page 295, image: s311

Tolerare diu fastum Invidia.
Mihi nemo stetit nimis excelsus.
Saepe secundam patior sortem
Se gemmata tollere pulchra ad
Astra curuli: sed retro tamen
Semper adhaerens arrodo rotas,
Axemque premo; donec fracta
Rota praecipitem dominum effundat.
Quae sors dederit: prius eripio,
Quam possideas. Satis in nubes
Sed tua iactat vertice palma.
Iam praeda meo facta es denti,
Praeda securi. Gen. Triste minaris
Invida sortem? frustra: iacula
Iam tua noster status excedit.
Invid. Nihil Invidiae dentem excedit,
Gen. Sidera Marius iam pressa tenet.
Invid. Nemo constans ibi secure est,
Ubi severae sorti est aditus.
Gen. Humilis terrae cede myrica,
Gloria Martis me super astra
Tulit. Invid. At radix est in terra,
Obvia nostras semper ad iras.
Nulli longum prosperitatis
Concedo aevum. Lucem exstinguo;
Famam erado, gloriam opaco,
Attero honores, nomen obumbro,
Merita infamo; saxo insculptos
Diruo titulos, exedo tilias,
Contero statuas, marmora tumulo,
Monumenta voro. Quidquid surgit,


page 296, image: s312

Cadit ad nostrae damna securis.
Rumpere magni filia Martis,
Facta invidiae spolium, palma.
Sic magna premo, Gen. Heu! discite nostro
Magni a casu, numquam nimium
Fidere sorti Quidquid dederit
Fortuna manu dabit Invidiae.
Et quando dat, rapere intendit.
Discite magni; tam sublimi
Vertice nullum stare Invidia
Quem non possit dare praecipitem.

SCENA QUINTA. Marius carcere solutus Carthaginem ingredi prohibetur. Marius. Apparitor.

Mar. Tandem solutus carcere, exemptus metu
Liber catenis, lucis ereptum iubar,
Claramque puri solis aspectu facem
Hautire possum, iussibus Syllae diu
Mihi negatam. O quisquis atroci semel
Fortunae adactus impetu in praeceps datus
Tua fata defles, erige iacentem obruti
Animi vigorem: stravit afflictum dies
Prior, sequentem fortis exspecta: dabit
Spes firma rursus surgere. At si spes cadat
Ipsam licet sperare spem. Numquam decet
Sic ponere animos, animus ut non sit super.
O quae furoris inter hostilis globos,
Et intonantis flammeas Martis faces


page 297, image: s313

Fortuna nostrum a caede servasti caput,
Marium benigno frontis aspectu bea,
Ne fulgurantem solis intuear facem
Illusus, illaudatus, eiectus bonis,
Meae superstes gloriae, alienae seges.
App. Suspende gressus, obvius quisquis venis.
Tu ne ille Syllae pedibus attritum caput?
Mar. Ego ille dubiae triste ludibrium deae!
Ego ille Marius lubricae sortis pila,
Iocusque plebis, Marte confectus gravi,
Exul, pavens, invisus, incerti laris.
Appar. Audi iubentis dicta Praetoris: pedem
In Africanum ferre ne tenta solum,
Nec igne populi, fonte nec populi utitor.
Quisquis nefandum proteget ferro caput,
Tectumve cedet, clade funesta occidat,
Excede regno, quaere perfugii loca.
Imperia post audita, non datur mora.
Mar. Et hoc triumphis astra debebant tuis
Post antra tenebris obsita, illuviem, et situm!
Confide magnis, quisquis imperio tonas,
Confide regnis, invidas quae per manus
Praepete vagantur impetu, et numquam fidem
Servante sorte, qua nitent, subito avolant,
Miser es; superba sceptra seu rotes manu;
Gravisque gemma, et imbre sarrano oblitus;
Seu cinctus auro verticem premas ebur
Regale solii miser es! omne licet latus
Stipet decoro Principum fulgor globo,
Pavidusque limen basiis terat cliens.
Augusta livor rodit: excelsis gravis


page 298, image: s314

Casus minatur, saevit in magnos truci
Fortuna dextra, quosque vexatu diu
Sors inquietat, penitus invidia opprimit.
O quam beato fine transegit dies,
Latere quisquis potuit, et soli procul
Subtrahere sese publico, curae gravi
Pondere solutus, sorte contentus sua,
Periculorum nescius, honorum fugax!
Humi iacentem vitat invidiae casam,
Magnaeque semper sortis incedit comes.
Habent coronae pondus onerosum; trahunt
Ad ima magnos, non levant. Famuli greges,
Sudans sub auro marmor, ad nutum Ducis
Miles paratus, semper instabile bonum est.
Nunc, o corusci flammeum mundi iubar!
Nostroque honori semper adversi dies,
Nunc mille damnis fessus, et fractus malis
Hic sisto Marius Fateor heu! Potui miser,
Miser esse potui, forma felicis prius
Beatitatis; hostium quondam pavor,
Nunc ludus hostis; nunc levis mundi iocus.
Vos me per alta lapsui aptastis Dii.
Adeste tumidi. Luditur vestros iocus
Marius in usus. Ille terrarum Deus;
Desertus, exul, vile ludibrium soli:
Ille Imperator Marius occumbit fame.
Date purpurato Principi; (hoc quondam fui)
Date, date dirae mucidam crustam fami.
Tenuem vel assem Principi, aut panem date;
Et pane, et asse Marius attritus caret.
Qui Gargara olim messui, pane careo.


page 299, image: s315

Tenuem vel assem Principi, aut panem date.
Si vestra nondum brachia immiti gelu
Riguere, panem Principi, aut assem date.
Et pane et asse Marius attritus caret.
COMMUS. Invidia gloriae inimica.
Nihil est studiis solidum humanis,
Quo satientur vota clientum.
Nulli, nulli pura scaturit
Vena voluptae; cui non livor
Toxica miscet: nulli caelo
Lucet ab ulto sine nube dies:
Qua sol vehitur, sequitur nocuis
Umbra obsequiis, Qua se Virtus
Agit, Invidiam post terga trahit.
Non illa levi pascitur epulo:
Summa aggreditur. Velut abiecta
Dedignatus virgulta Notus
In dominantes totam quercus
Exerit iram. Sic Invidia
Petit excelsos; parcit humilibus.
Quacumque rotas gloria flectit,
Livor acerbo sequitur dente,
Roditque rotas. Ite per alti
Regna triumphi Martis amica
Pectora, et urbi pulchram invehite in
Iride pacem: numquam solidam
Ipsi vobis dabitis pacem.
Prima ibi vobis causa duelli
Venit; optatis ubi pax urbem


page 300, image: s316

Recreat alis. Illic seritis
Invida vobis proelia, palmas
Ubi demetitis. Sit licet animi
Vitium parvi livor; in altos
It tamen ausus: et velut excors
Manus Heroem saepe ingenti
Vulnere stravit; sic invidiae
Gravis est ictus, Licet imbellis
Sit dextra, furor tela ministrat.
Livor in illos incidit animos,
Qui non capiunt aliena bona;
Nec virtutem virtute aequant.
Sed tamen hinc se splendere magis
Censet, honores umbra alienos
Superinducta si contumulet;
Clarique diem nominis alta
Nube sepeliat. Quo magis urget
Fama curules, tu frena manu
Breviore tene. Circa alta tonat:
Tutam capiunt parva quietem.
Memor invidiae pone sequentis
Impelle rotas. Hoc magis illa
Colligit itas, quo magis alto
Curru nomen famamque citas.
Livori addis quidquid parto
Addis honori. Vis Livori
Demere vires? deme calenti
Gloriae amori. Moritur Livor,
Ubi non vivit gloria: Vivit
Livor, quamdiu gloria vivit.


page 301, image: s317

SAXONIA CONVERSA SIVE CLODOALDUS DANIAE PRINCEPS, cum tota familia A CAROLO MAGNO superato VITIGINDO, conversus.

ARGUMENTUM.

CLodoaldus Daniae Princeps, trium liberorum viduus Pater, et post varias revolutiones eadem trina prole beatus, et ad fidem orthodoxam conversa familia ac omnis inde Saxonia, Scenae est materies. Clodoaldum filium rapuerunt Piratae; Piratis excusserunt opiliones, excussum suscepit, aluitque


page 302, image: s318

cum filio suo Faustino Thoas, et Iscyrionem vocavit, ac tandem cum eodem in exteras terras dimisit, dato eidem annulo. quem de collo gestabat puer, cum Piratis eriperetur, ut eo forte signo in stemmatis sui veniret notitiam. Filiam vero Hildegardem Sacerdotes Irminsul rapuerunt, ac inter Vestales abdiderunt. Denique Hiacynthum filium tertium, ut Irminsul idolo raperent Sacerdotes, intempestivum Patris votum effecerat, qui ob caesum [(transcriber); sic: casum] ad statuam dicti Idoli aprum caecitate percussus devoverat placando Idolo, quidquid primum haberet obvium. Unde cum primus occurrisset Hiacynthus consulti Sacerdotes, ne haec Diis elaberetur hostia, eum ad secures abripiunt. Iamque par abatur sacrificium, cum per varia, eo delati Ischyron, et Faustinus irrumpunt sacrificium impedituri. Sed infelici eventu, capiuntur enim et ipsi, feris ea lege obiciuntur, ut si evadant victores, Hiacynthus liberetur: vincunt feras, Sacerdos Magos proclamat, detruduntur in carceres. Hildegardis, quae spectaculo certantium intererat, amore illorum capitur, erigitur per eos in spem suae libertatis, ten: at eos carcere liberare. Deprehenditur in ostio carceris, in iudicium vocatur, damnatur, supplicia reis apparantur. Sed eo ipso die advenit victor de Saxonum Duce Vitigindo Carolus Magnus, urbem ingreditur, diffugiunt Sacerdotes, supplicia impediuntur. Accidit supplex Carolo Clodoaldus: Sistuntur e carceribus Carolo vincti Ischyrion, Hildegardis, Hiacynthus, et Faustinus. Pater, qui adstabat, Clodoaldus filios agnoscit, filii Patrem, convertuntur omnes ad fidem Orthodoxam.


page 303, image: s319

Vide Causinum in conversione Saxoniae: qui rei seriem ex Krantzio, Godefrido Witerbio, Rheginone Chronicis et Annalibus Fuldensium, Relationibus Schamburgii Evodii Albini, et aliorum monumentis contraxit.

PERSONAE.

Clodoaldus Dan. Prin.
Clodoaldus Fil. sive Ischyrion.
Hiacynthus Filius.
Hildegardis Filia.
Sandrianus Praef. Aulae.
Araspus Praef. Filior.
Carolus Magnus Rex.
Ferrandus Dux belli.
Arbastus Dux belli.
Caridus Tribunus.
Vitigindus Sax. Dux.
Adrastus Belli Dux.
Olethrius Belli Dux.
Theonas Belli Dux.
Glacidus Capitan.
Nuntius.
Praeco.
Iudices.
Popae.
Arbas.
Grocanus.
Thoas Nutricius Isch.
Faustinus filius Thoae
Amyntas Mirtilus Montanus Opilion.
Geronda.
Lylla.
Piscatores,
Piratae.
Nautae,
Venatores.


page 304, image: s320

ACTUS I.

SCENA PRIMA. Carolus Magnus, ut Crucis vexillum proferat, arma in Saxoniam infert. Carolus. Ferrandus. Arbastus.

Carol. ERumpe tandem, quisquis accensas tenes
Ignis medullas. Flamma, quam caelo iacit
Benigna dextra Numinis, nescit tegi.
Erumpe fervor, liberas auras amat
Caelestis ignis. Nolle diceris Deo
Parere, primos quisquis aethereae facis
Non sequeris ignes Prima parendi nota est,
Primis favillis pectus attentum dare.
Erumpe flamma: quid diu lento coquis
Ardore pectus? flamma quae tegitur, perit.
Erumpe: vasta incendiis tuis patent
Nemora fovendis. Illa, quam propior regit
Vitigindus ora Saxonum, densis nimis
Inculta silvis, illa vicinos hians
Exspectat ignes; sive queis bustum sua
Cineret Idola; sive queis fidei diem
Videre tandem liceat et nocte exule
Erroris, oculos mentis in veri facem
Levare Solis. Scilicet frustra caput
Irradiat ille gemmeus Regi dies,
Nisi et propinquae dividat genti facem.


page 305, image: s321

Spatiosa frustra pendet ab humeris chlamys.
Nisi illa populos regio involvat sinu.
In hoc frequenti pallium turget plica,
Ut in propinquas explicet sese plagas.
Frustra timendo regium ferro latus
Succingit ira, si per affinis soli
Impune regna patitur errores seri.
Ad hoc Deo iubente Rex ferrum gerit,
Ut innocentum capita patronus tegat,
Ultor nocentum feriat. Affines iners
Quisquis videre incendii flammas potest,
Parum sepulto distat. Haud uno tenet
Se flamma tecto: gliscit in peius malum,
Contagioque in accolas semper sua
Venena fundit. Nostra tunc stabunt suis
Firmata basibus regna cum foris quoque
Reges propinqui lora mordebunt Dei.
Vicina pietas, fortior vallo, imperi
Fines tuetur. Sacra diversa, ac Deus,
Vicina regna semper in rixas trahunt.
Ergo expedire lenta consilia, et metus
Praevertere omnes, una regnorum est salus.
Quamquam perire sceptra si paterer mea.
Tua Christe causa pectori flammam inicit;
Sacrilega quando video successu impio
Fervere sacra; stare delubris palam
Simulacra Ditis; barbaras Orci faces
Per adusta tura serpere, et fumum dare,
Perire populos, et catenatos Duces,
Novisque Averna gentium impleri rogis.
Idemne vobis incitat mentem calor,


page 306, image: s322

Generosa Martis decora? Post sparsos metus
Toto occidente, post trophaeorum cedros
Ubique fixas gentium, qua se rotant
Impune Erynnes, peste qua caelum impiant
Ditis cohortes, huc Deus sui iubet
Nos ire honoris vindices, lubet Deo
Pugnare posthac, hactenus nobis viri
Pugnare docti? Ferran. Quamlibet causam Dei
Curare, promptus miles accensam gerat
Sub corde flammam, seque vel murum Deo,
Vel prostituto sanguine umbonem suo
Regi locare gestiat; tamen decet
Spectare quo mens provolet, non quo manum
Impellat ardor. causa sit licet Dei,
Non est agenda praecoci ductu, Deus
Quandoque se se negligi tolerat, ubi
Neglectus ille gloriae accessum facit.
Arb. Pericula adde certa non certum exitum
Habitura bella. Vile quod tentas genus,
Nimio ferinum sanguinem pretio aestimat,
Funere tuorum. Saxa per, per asperis
Superbientes rupibus tractus via
Vix ulla tenuem semitam adituris facit.
Qua commeatum transvehes? non si Hannibal
Redivivus iterum traheret in Martem globos,
Frangeret aceto has alpium turres. Cadent
Fame sitique rabidi Heroes viri,
Quos multus ussit Sirius, multus nive
Aspersit Aquilo. Digna tantorum nece,
An illa fuerit herba, quam viles lupi,
Et vile vulgus porriget, Rex aestima.


page 307, image: s323

Car. Si nos in arma turpis ambitio ageret,
Vel nundinandae gloriae indomitus calor,
Adhuc pericli nulla formido tuos
Deceret animos: qua viam rupes negant,
Hac militaris rumperet fervor viam.
Qua ventus ire potuit, hac didicit meus
Penetrare miles; semper assuetus gravi
Emere labore gloriam: turpem ratus
Palmam, cruore parta, quae nullo venit.
At cum Tonantis una nos causa incitat,
Manibusque ferrum suggerit, non est viri
Fortis, priusquam buccina in bellum vocet,
Posuisse mentes. fer. Exitum cautus vide,
Magnanime Princeps: saepe principio bonam
Quae spem dederunt, exitus tristes habent.
Non semper illa, mane quae rubuit dies,
Dedit serenum vesperum: immutant suas
Principia laeta, et exitus tristis vices.
Sic saepe purus fontis ad caput est latex,
Quem per natantes alvei longas vias
Arrosa terra turbat, et luto inficit.
Sapientis est, initia cum rerum videt,
Simul videre terminos. Bellum ingredi
Etiam imperitus potuit; ac bellum ingredi
Ut, cum libebit, egredi rursum queas,
Hoc providere Regias mentes decet.
Carol. Arcana cogis pandere, atque altae sinus
Aperire mentis: fateor invitum trahis,
Ut quae latere pectore volebam, palam
Luci propinem: Sed tua haec Deus, tua est
Gloria favore Carolum aethereo sequi.


page 308, image: s324

Nuper molestos umbra maerores diu
Animo ingerebat: Carole, aiebam, nihil
Tonante dignum cogitas? Regi parum est
Radiasse populo, vel cothurnato pede
Pressisse mundi regna, nisi studio pari
Causam Tonantis, et tuam causam urgeat.
Tunc nempe caelum lacrimis, Numen prece
Invado. Nosti sensa et arcanos sinus,
Abditaque mentis unice o mentis faber!
Tibi placere Carolus amabit, tuis
Parere semper iussibus, quodvis iube:
En me obsequentem. Victa conatu pio
Micuere tandem sidera: ardenti die
Radiatur animus: lace sub clara Aliger
Maeroris atrum mente proscribit chaos,
Sensumque melior nectare serenat liquor.
Tunc ille: belle Carole oblectant Deum,
Funesta Diti bella, queis cadant suis
Sacrilega basibus Numina, et surgant novi
Crucis triumphi. Dixit, et luci insidens
Iterum volatu praepete inscendit polos.
Et fluctuamus Principes? Fer. Nihil est, nihil
Quod obstinato pectus arrodat metu.
Arbastus. Cum quid Tonantis agitur imperio, simul
Agitur Tonantis viribus. debet sua
Fulcire iussa gratiis, cum non queunt,
Tentata nostris viribus, finem assequi.
Carolus. Stat ergo Marte petere, quas Erebi tenent
Simulacra terras? Arbas. Iussibus Regem decet


page 309, image: s325

Parere caeli. Carol. Pulchra. quae ventis iocum
Vexilla faciant, ponite; et genti novum,
In quam feremus bella, molimen date.
Nova labarorum pompa ludibrium levi
Zephyro erigatur Supplice recurvus genu
Cruces verere miles. His olim ferox
Posuit superbum verticem Maxentius
Prostratus armis. Nemo sub signo crucis
Bellator unquam victus est: noster Deus
Tutator istis arma de signis vibrat.
Ite ergo qua surgentibus caelo iugis
Natura munit Saxonem, et quaqua datur
Pedi facultas, signa figantur Crucis.
Ut constet orbi, Carolum hac gradi via,
Qua signa fulgent Numinis, non qua Duces
Ambitio traxit, aut coronarum sitis,
Aut spes parandae gloriae, aut regnorum amor.
Idola, quaqua graderis, in cinerem vora:
Ubi simulacra straveris, Crucem erige.

SCENA SECUNDA. Clodoaldus piscatur: irruunt Piratae, Clodoaldi filium cum navi captivum abducunt. Clodoaldus Pater. Hildegardis. Clodoaldus filius.Araspus. Piscatores. Piratae. Nautae.

Cl. Pa. Huc ubi frequenti piscium insidias gregi
Multiplice doctus casse piscator facit.
Succresce magno cara progenies Patri,
Succresce vitae columen, et maior mei
Fortuna voti; quamque fautores mihi


page 310, image: s326

Dedere pacem Caelites, tibi quoque
Post nostra donent fata. Non equidem reor
Haec minima caeli dona, quod foris crepet
Bellona in armis; nostra tranquillas plaga
Pacis beatae in otio dies agat.
Dic nata quando pelagus arridet magis?
An cum procellis fervet, et vasta tumens
Assurgit unda, seque par monti levat,
Aut par profundis vallibus Thetis cadit?
An quando mollis terga componit quies,
Blandoque ludunt otio, et miscent iocos
Undaeque Zephyrique. Hil. Timeo, Genitor mare,
Cum fervet ira, quando pacatum est, amo.
Aras. Et ego aestuosum metuo; cum naves rapit,
Et huc et illuc iactat; at quando sedet
Undis quietum mentis affectum rapit.
Clo. Pa. Sic nata, sic est: vita fremebundum mare est,
Et bella fluctus: blanda pax, vitae quies.
Nos pace caelum donat, externos quatit
Bellona Reges praeliis. Felix suis
Quicumque terris pace perpetua valet.
Nau Sed ecce Princeps, maria piscatu legunt
Hac parte naves. Clo. Pa. Quanta captivam dedit
Se multitudo retibus? Pisc. 1. Votum supra
Clod. Fat Appelle navem littori, hic ego gravem
Praedam tuebor piscium. vos interim
Ludite, secundos praeda dum raptus parat.
Cantus. En ludit unda, mollibus
Aurillulis citat.
Brevis est voluptas aequoris:
Vix lusit; intumescit:


page 311, image: s327

Vix dormiit, convolvitur;
Gravesque spumat iras.
Qua sede laetae luserant,
Periere saepe naves.
Fortuna mores aequoris
Sic aemulata saevit.
Serena saepe lusitat,
Caperata mox ferocit.
Vix inchoat colludere,
Iocis minatur iram.
Arrisus ipse irrisus est;
Et fulgor ipse fulgur,
Brevis voluptas aequoris;
Brevior volupta sortis.
Pis. 1. Auxilia ferte: gravior intumuit sinus,
Onereque rete lacerat. Clo. Pa. O quantus maris
Se populus arcto cassium gremio ingerit.
Tua ista Nate praeda sit; et isthaec tua.
Hild. Nimium teneri lubricus manu excidit.
Clo. Pa. Sic saepe quae tenere censemus bona,
Elapsa manibus avolant. Ar. Quantum vide
Oris hic hiatum pandit, et morsum parat.
Clod. Pat. Quae saepe nimium petimus, haec mordent quoque.
Pis. 2. En quale monstrum! Capite taurillus, pede
Capella, pennis volucris est, cauda canis.
Cl. Pa. Dimitte rete; video serpentem. Pi. 1. Metum
Remitte Princeps, nullus infestus maris
Est anguis undis. Iste quem Princeps. vides
A corpore anguem, acus est.
Pisc. 2. Hic in stellae modum


page 312, image: s328

Radians coruscam nocte diffundit facem.
Cl. Pa. Quae navis illic carbasa volanti explicat
Tumefacta vento? Pi. 1. Petimur o Princeps, fuga
Salus emenda est, aequoris praedo, maris
Pirata, Cl. P. Natura filium morti eripe
Sequace cursu. Hild. Mi Pater! manum Pater
Protende fratri. Rapitur heu frater! Pater
Succurre fratri. Pir. 1. Siste, quo pinam trahis
Captiva praeda? Nau Principis prolem fero.
Cave, violentas inferas navi manus.
Pir. 2. Plebeia capita, et Principes inter viros
Pirata non discernit In praedam ruit.
Sive illa civis, sive sit magni Ducis.
Quo pinguior eo gratio; funem huc age.
Nau O si qua pietas pectori vestro insidet,
Hominemque corde geritis, affusus precor
Pedibus, puello parcite: hoc vobis caput
Famulare posthac serviet. Pir. 1 Remos cita,
Navemque adurge qua premo, iubeo sequi.

SCENA TERTIA. Clodoaldus raptum Filium luget. Clodoaldus. Araspus.

Clod. Ubi fida famuli turba? num solus feris
Miseranda praeda deseror? vivis meis
Araspe rebus unicum votum? mari
Erepte vivis? tuque solamen Patri
Leo Labanti vivis? Aras. Ah utinam suis
Me condidisset fluctibus avarum mare!
Clod. Ah vive Araspe! vive: te super mihi
Solamen unum fata concedunt: Arasp. Patris


page 313, image: s329

Ah grade Patris lumen, atque amplae domus
Spes una Princeps parvule, ah quanta gemes
Catena onustus! Cl. Praedo progeniem meam
Abripuit ergo? Arasp. Rapuit.
Clod. Et nemo hoc nefas
Prohibere potuit? Arasp. Nemo.
Clo. Qua raptam vis
Duxere praedam? Ar. Media per maris freta.
Clo. Quid vivo larva Principis, et auras traho?
Concipite noctem lumina, et nullam amplius
Sperate lucem, quando lux rapta est mea.
Clodoalde magni sanguinis magnum decus,
Spes ampla! Princeps parvule, at magnae capax
Clodoalde laudis! Nominis nostri unicus
Haeres et epitome gloriae, quam vel suo
Emere Patres sanguine, vel atavi incliti
Victoriosa ab hoste retulerunt manu.
Ubi sunt cruentae belluae! sinite; mare
Omne tabulabo ratibus, ut pestem eruam.
Pars celsa capita rupium ascensu preme,
Speculaque ab alta libero totum mare
Percurre visu, forte si cernas meum
Qua parte Natum lina praedonum ferant.
Pars mihi Celoces instrue, et mecum ratem
Inscende rursus, capita Cerberea opprimam
Furiisque solvam filium, aut uno cadam
Cum prole leto: malo vel mea manu
Mergere profundum acinacem in Nati latus,
Quam servitutis ferre subiectum iugo.


page 314, image: s330

SCENA QUARTA. Piratis Clodoaldus Filius eripitur ab Opilionibus. Sylvius. Amyntas. Montanus. Mirtillus. Thoas. Piratae 2. Nauta captivus.

Thoas. Ite hinc supinis collibus plausum date.
Et dum relicto Gangis aurato toro
Matura surgit, seque meliorem dies
Crinem repexus libero caelo ingerit,
Cornuque fistulisque nascenti bonam
Dicite salutem Cynthio. Amynt. Virides Deae,
Silvae beatae, frondium clari Patres,
Concilia veris, vestra non novus incola
Adoro regna. regna quae Elysiis colo
Potiora campis: unde cum cerno procul
Assurgere urbes, vestra captivum magis
Iucunditas me vinculat. Habeat suas
Amoenitates illa, quae caelo imminet
Palatiorum machina; haud deest mihi
Fons purioris gaudii. Circa Duces
Fortuna fulmen intonat, parcit casae
Mitior agresti. Parva se numquam rotat.
In tecta turbo maior: insontem iugis
Qui se dicavit montium, liber metu,
Carensque vitio, tutus insidiis agit.
Non hunc avara mentis incendit sitis,
Non aura populi tollit, aut dente involat
Edace livor, aut furens populi calor,
Humilem superba scelera non tangunt virum.
Felix Amyntas! Quamlibet nudus, tamen


page 315, image: s331

Contentus idem es. Dives est, qui nil cupit,
Opulentus in se: Mon. Summa iam stringit iuga
Dies renatus, incipe assueta novum
Canere salute Cynthium, cantus tuos
Fistula sequetur nostra non paribus modis.
Amynt. Incipio: sequere Tibiae sonus tuae
Mollior ad aures labitur. Mir. Sed ego fides
Expergefactas arte meliori instruam
Servire bibulis auribus. Syl. Fidibus tuis
Responsa nostrae mollia sonabunt fides.
Mont. Auribus uterque placuit: ast alter tamen
Tremente ductu, et simplice in chorda gravis:
Alter per omnes levior incedit modos.
Thoas Age tu sonorum spiritum tubae insona,
Tu verna regna montium cornu increpa.
Mont. Gemella virtus Marte certavit pari,
Tu voce vocem provoca.
Cantus. O vita felix, scenicis
Fallaciis remota.
Somnus subintrat blandior
Agrestium mapale,
Fugitque turres Regias,
Et Regios Penates.
Amica pax, lene otium
Per rura nostra sparge,
Errant Erynnes urbibus,
Libidines, furorque;
Tyrannis. Orci filia,
Livor stygis propago.
O vita felix frondeo
Exacta sub penate [(transcriber); sic: pennate] .


page 316, image: s332

Mirt. Utrique vox est elegans, vocis melos
Aequale utrique. Thoas Nimia iam teritur dies
Ludis iocisque: quando palantis gregis
Lacesset animos cura? Montane emica
Qua grandiore mons supercilio tumet.
Mirtille montis alterum latus tene;
Tu terga Amynta, parte ne forsan aliqua
Grex evagatus praeda rapiatur lupis.
Mo. Thoa. Th. Quid oculos terret? Mo. Errantem viden
Pelago carinam? Thoas Video Piratas, freto
Inimica vasto nomina, undarum metus.
Huc saxa Amynta, saxa Mirtille huc age.
Silete, dum se propior ad littus ferat
Carina. Pir 1. Certe facilis est hodie Dea
Fortuna, quae nos divite hac praeda beat.
Amyn. Praedas loquuntur. Thoas. Abstine loqui.
Pir. 2. An putas
Non ista praeda mille se volet Patri
Aureis reponi? Pir. 1. Forsitan et ipsa est ratis
Iam mille dives aureis. Hic ubi cavo
Exesa rupes angulo pandit specum
Examinanda praeda. Iam tuto in loco
Post tanta pelagi spatia versamur. Pir. 2. Manu
Celerate remos: applica hic navim. Puer
Exscende pinu. Nau. Nobiles iugi incolae!
Osi qua pietas. Thoas Prodimur.
Pirat. 1. Quem tu vocas?
Nau. O si qua Pietas nobiles iugi incolae!
Pir. 2. Quisquamne lustra montium obsessor tenet?
Thoas. Una irruamus: hora celerare admonet.
Scelerata capita. Pir. 1. Fugite.


page 317, image: s333

Pir 2. Remorum pari
Lucta fugate Nereum. Nau. O viri manus
Tendite patronas Principis Nato. Miser
In servitutem rapitur. Mon. En cultrum, ocius
Praescinde funem. Nau. Date, date o viri manus.
Thoas. Incumbe saxis. Turpe Neptuni probrum,
Et turpe terrae dedecus. Pir. 1 Latro montium.
Mont. Damnata proles Tartari.
Pirat. 1 Spumae stygis.
Mont. Aquis dicanda victima.
Pir. 1. Dicanda ignibus
Hostia. Mont. Trisulcae pabulum flammae.
Pirat. 1. Sacrum
Orci favillis pabulum. Mont. Quondam tuum
Pendere cernam quercina e trabe caput.
Pir. 1 Caput ego quondam quercino exuri rogo
Tuum videbo. Mont. Sine, si placet, dabo
Te devorandam fluctibus praedam maris.
Thoas. Cessere nostro turba latronum freto.
Nunc admovete dexteras navi. Nau. O viri
Meae salutis auspices! Mont. Restim cape.
Nau. Superi favetis! barbarum o Princeps, iugum
Et servitutis sordidae excussum est genus:
Rediisse ab Orco credo te, et caeli frui
Recentiore gratia Thoas Quonam Patre?
Qua stirpe genitus? quaeve Piratis dedit
Hanc causa praedam? Nau Pa ris ah' Patris dolor
Puellus iste est, Principem cives vocant.
Mont. Et forma certe, et indoles talem probat.
Naut. Orbus parente Natus hunc patrem colet,
Cuius favore spiritum et vitam trahet.


page 318, image: s334

Thoas. Quiscumque sis o Pusio, certe inclita
Es gente natus: Regius vultu decor,
Oculis venustas, plebe quid maius notat
Sed ecce tenuis sportula: quid ista gerit?
Nau. Nescio; parentis munus hanc tamen scio.
Mirt. Insigne stirpis annulus gemma refert.
Thoas. Utinam, tenelle Pusio, liceret Patri
Te reddidisse: quando crudelis tamen
Fortuna vertit aleam, et magno fremit
Iniuriosa pondere, assuesce his malis,
Et disce, Patris gloriam raro simul
Cum sanguine ire in filios. Saepe ubi patri
Felicitatis Zephyrus arrisit; Notus
Tempestuoso turbine in Natos furit,
Hac ego reviso tecta; vos curas gregi
Vigiles probate, donec inclinet dies.

SCENA QUINTA. Hildegardis amisso fratri luctum facit. Hildegardis. Lylla pedisequa.

Pedisequ. Quo Domina maestum flectis in silvas gradum?
Hild, Liberior illic scena maerori patet.
O frondeorum viride concilium Patrum,
Minusque vulgus arborum! O placidi Deae
Veris sorores! vosque quae fastu arduo
Superbientem verticem infertis polo
Amica saxa, vosne Clodoaldi mei
Conscia? vel antro tegitis abstrusum cavo,
Vel dura Mausolaea coniecto super
Pondere tenetis? dicite o cavi specus,


page 319, image: s335

Dicite virentis praesides loci Deae,
Fratrem requiro perditum. raptum ferunt
Per uda pelagi regna: vos quae altis Deae
Speculam tenetis montibus, quosnam in maris
Ira innocentem flexerit fratrem sinus,
Forsan notastis: dicite. O luctus gravis!
Nec frater usquam est, umbra nec fratris micat;
O mundi ocelle Cynthie! O caeli aurea
Lampas! Serenum cuius aspectum nihil
Fugisse potuit, tu mei fratris necem
Vidisse poteras: nocte si forsan tamen
Indormiisses, penduli caelo chori,
Vigilesque flammae siderum, vestrum mei
Crudele fratris funus in vultum incidit.
Dicite superstes funus inhumatum soror
Qua parte quaerat. Irritas voces damus
Ludibria ventis. Invida o nimium, et ferox
Natura! cur me feminam imbellem facis,
Negasque vires, ut per iratum mare
Ultura fratrem devehar? truces Dii,
Iam non Dii, quos tanta non tangunt mala.
Fratrem: o dolor! Fratrem: sine o dolor! mihi
Fratrem scelesta Numina ereptum neci
Dedere. Poterant tela latronum Dii
Arcere? qui non impedit, quando potest,
Scelus ipse patrat. Hoc Dii vestrum est scelus.
Ped. Parcior in astra voce blasphema invola.
Hild. Meruere nempe. Pe. Sorte qua speras minus
Fratrem reponent sidera. Hild. Ut fures solent.
Ped. Et saepe fures rapta retulerunt bona.
Hild. Absumpta numquam.


page 320, image: s336

Ped. Melior in fratrem poli
Est cura. Hild Nempe coesi ut et pereat cinis.
Adhuc benignos dixero hoc uno Deos,
Si fratris addar funeri funus soror.
Nam quid superstes vivo? si fratrem neci
Impia dedistis sidera, sororem date.
O Lylla subice dexteram, sine ut ruam
Graviore casu, gravior ut casus viam
Per vulnus animae pandat. Ped. In funus cadis
O Hildegardis! balsamo vitam fove.
Hild. Fomenta vitae semove: mori libet,
Mori est voluptas: Astra mihi mortem date.
Hic in propinquo. Vesta perpetuos alit
Ignes ad aras. Ista funereo mihi
Ardebit igne taeda; tu lessum accine.
Pedis. O Hildegardis! o Charis!
O prima Gratiarum!
Flos saeculi! Sol patriae!
Pretiosa gemma mundi!
Vive Hildegardis. Hild Quid mihi
Illudis? Ista mitte.
Mori voluptas unica est.
Mori vove Hildegardem.
Pedis. Heu! interempta funere
Labascit Hildegardis!
Flos Hildegardis saeculi
Defloret heu repente!
Sol Hildegardis patriae
Exstinguitur repente!
Viva Hildegardis gemmula
Deperditur repente!


page 321, image: s337

Prima Hildegardis gratia
Expalluit repente!

SCENA SEXTA. Hildegardis cum Araspo a Sacerdotibus Irminsul capitur, et templo sistitur Vestalis inauguranda. Araspus. Hildegardis. Sacerdotes.

Ar. Generosa soboles Principis, Magnae domus
Spes Hildegardis, corda quis maeror coquit?
Quis in recessus mentis irrupit dolor?
Hild. O morte peior vita! quid memet iterum
Araspe soli reddis? extremis labris
Iam sese agebat anima, tu rursum intimum
In cor repellis. Aras. Causa quae tanto imperat
Maerore sterni! Hild. Fratris amissi status
Mortem imperavit. Aras. Fratris amissi statum
Tuo dolore posse reparari putas?
Hild. Nullo dolore. Aras Si nequit vitae dare,
Quid ipsa mortem lacrima invadis tuam?
Hild. Mori voluptas unica, et votum mihi est.
Arasp. Inhonesta mors est, quando femineus dolor
Extrudit animam, Hild. Honesta quando amor rapit.
Arasp. Ni ratio amorem frenet, in peius ruit.
Hild. Quaecumque peccet, semper est insons amor.
Arasp. Ut innocens Amor esse, sic amens solet.
Hild. quod ratio poscit, sequitur, ac celerat amor.
Arasp. Quod ratio poscit, non videt furens amor.


page 322, image: s338

Hild. Non videat, at non fallitur, cui Dux amor.
Arasp. Peiora semper eligit, quisquis Ducem
Sequitur amorem. Corda meliore indue
Rationis igne. Ferre remedium malis
Cum non valemus; ipsa tunc decet mala
Tolerare forti spiritu. Frustra velis.
Laniare temet, quando laniatu tuo
Damnis paratum ferre medica men nequis,
Quae fata destinaverint tolera, ferae
Necessitatis, vis ineluctabilis:
Inflicta fers rebellis? accersis nova.
Assurge, patrias fortior in aedes redi.
Sac. 1. Irminsul Ingens Numinum decus! tuis
Lunamus aris poplitem. Sac. 2. Tuas foco
Veremur. aras, Sac. 1. Sic fave Irminsul diu,
Ut nos precamur. Sac. 3. Sic fave Irminsul diu,
Ut innocente Vesta condicit face.
Sac. 1. Quid hoc? remittit ignis, et solito minor
Vix sese acera debili nutrit calor.
Sac. 1. Instate precibus.
Omnes Sac. Magne caelorum Pater
Irminsul. Sac. 2. Orbis rector Irminsul. Sac. 1. Fove,
Quas tibi perenni luce nutrimus faces.
Sac. 4. Defecit ignis totus infumum levem.
Sac 1. Sacra impiantur. Forte spectator fores.
Observat. Ite, quaerite. Sac. 2 En geminus adest
Spectator arae foribus. Sac. 1 Hanc Vestae date
Sacris dicandam Virginem, hunc vinclis date
Arasp. Euge Hildegardis.
Sac. 2 Siste: da vinctas manus
Sacri impiatrix. Ar. Siste: ne innocuas manus


page 323, image: s339

Caedis patrator tange, non est, quam tenes,
Oriunda vulgo virgo, sed magni Patris
Princeps propago. Sac. 2 Sive sit vulgo sata;
Sive Patre nata Principe. Irminsul Deo
Dicanda Virgo est. Arasp. Vertice obtento scelus;
Istud vetabo. Sac. 1. In vincla coniectus potes
Equidem minari, laedere haud potes tamen.
Vanum est minari, dextra cum vires negat.
Succede templo Nympha, cum Phoebus diem
Crastinus ab ortu revehet, Erasipolin iter
Suscipere iubeo. Hil. Misera, genitoris tui
Dolor Hildegardis! tertius Patris dolor
Infauste Araspe! Sac. 1. Propius accessu Deam
Venerare Vestae Virgines inter dies
Assuesce posthac ducere: Irminsul iubet.
Dum dedicatur Virgo tu fanis vigil.
Assiste foribus, ne quis irrumpat furor.

SCENA SEPTIMA. Clodoaldus Iunior, qui nunc Ischyrion dicitur, e rupe lapsus, per Angelum erigitur: ex quo subobscure intelligit se olim Patri reddendum. Ischyrion. Angelus.

Isch Parente genitus Principe, ut crebro Thoas
Sermone firmat, inter infaustas oves
Abiectus haeres rusticos dies ago.
Quis scit benignam forte si rursum aleam:
Fortuna iaciat; meque de vili casa
Revocet ad urbes? Nemo tam levi sedet
Abiectus alga, cuius in frontem ardua


page 324, image: s340

Venire galea nequeat, aut fictam ardea
Alam explicare. Tollere haud minus Dii,
Quam premere possunt. Nemo spem ponat, licet
Spumet severas ira Fortunae minas.
Difficile qui nunc montium scando iugum,
Si patria me Fortuna respiciat, Patris
Calcabo solium: quique nunc oves sequor,
Olim obsequenti iura regioni dabo.
Ischyrio quamvis dicor, at numquam tamen
Ponam paternum sanguinem At quo me caprae
Ovesque trahitis! Sistite. ah miser! miser
Ischyrio! Si me Caelitum quisquam videt,
Pius huc Patronam dexteram extendat. Ruo
Relicta morti victima. Ah! miserum Dii
Erigite caus, scilicet vestras reus
Ischyrio ad aras victimam pinguem dabo.
Ang. Quamvis idola mentis in sinu geras,
Tamen unus ille siderum Rector Deus
Tuos in animos iam sibi sternit viam.
Sum de supremis Aliger missus plagis
Tuo dolori. Is. Colitem an video? an mei
Luduntur oculi? video: Patronam mihi,
O quisquis es, protende subsidio manum.
Ang. Protendo. Is. Vivo, libero rursum pede
Insisto terrae. Quas tibi grates feram
O quisquis es, cui maius humano decus
Irradiat ora. Ang. Solus in grates venis
Hodie, sed olim socius in grates Parens,
Frater, sororque veniet, ubi magno genu
Flectes Tonanti, cuius arbitrio mare
Tellusque et aer paret, et caeli plagae.


page 325, image: s341

Isc, quid hoc? recessit umbra, vel Deus fuit,
Mentitus hominem? Numinum quisquis fuit
Ignotus; ille patriam, fratrem, patrem,
Gentemque novit. Insequar quote cavo?
Quo condis antro? quove te tegis specu?

SCENA OCTAVA. Clodoaldi Parentis de utraque prole amissa luctus.

Clod. Cui me dolorum mole iam fessum Dii,
Gravibusque fractum rebus infaustum Patrem
Servatis irae? Causa vivendi mihi
Iam nulla superest, prole viduato Patri,
Multa moriendi. Nempe in aerumnis piget
Vivere, secundus quando se primo ingerit
Dolor dolori. Corporis lento expedi
Me vita nexu, ut per te resistentes fibras
Emissus animus quaerat umbrarum loca.
Taedet morarum, bina cum miserum Patrem
Proles reliquit rapta. Cupientem mori
Eritne qui me compede hac solvat dies?
Mori volentis unus Hiacynthus, super
Relicta proles parvula, absumis preces:
Unus Hiacynthe sponte fugientem sinu
Animam coerces, iamque luctantem labris
Vitam retardas. Vivat, at maestus Parens
Vivat Hiacyntho, non sibi. Haec meis seges
Iam tota curis, unus Hiacynthus Dii
Iacturam in una prole, compensant trium
Hac Pater onustus sarcina et sedem et plagam


page 326, image: s342

Mutare cogor. Forte Saxonica dabit
Regio nepotes, vel suam prolem patri.

CHORUS. Naufragium Saxoniae Genio Caroli Magni repraesentatur.

Pars Prima. Idololatria mare turbat.

Idol. Placati rabies heu nimium diu
Neptuni iacuit! surgite Circii,
Immites Boreae mixti Aquilonibus,
Et quotquot tenuit monte sub abdito
Ventos Hippotades: ite per horridos
Insultus pelagi: tuque rebellium
Undarum domitor, libera fluctibus
Laxa frena: runatin fera proelia
Hinc venti, hinc pelagus'; seque tyrannica
Rixa conficiant. Audior! obsequens
Hinc turba Hippotadae se violentior
Infert; hinc tumidis se mare fluctibus
In montes glomerat. Quidquid inambulat
Campos Oceani, destino funeri.

Pars Secunda. Naufragium Saxoniae. Saxonia.

Heu ponti levitas! ante faventibus
Currebam Zephyris, seque volantibus
Linis nobilior turba Favonii
Miscebat; faciles obsequio dabat
Undas Oceanus, tergora Nereus


page 327, image: s343

Crispabat fluidia [(perhaps: fluida)] ad placitum iocis:
Nunc unda implacido vapulat impete
Iurgantis Boreae, seque furoribus
Implacata Tethis tristibus asperat.
O sortis nimium heu, instabilis favor!
Vix vultu radiat, nubila contrahit:
Vix vivit. moritur; vix micat, interit.
Heu saevi lacerans imperium maris!
Hinc navim tragicus verberat Africus,
Hinc Auster decimis fluctibus imperat,
A tergo Notus, a fronte latratibus
Se Scylla Euganeis asperat. Heu Noti
Incumbens rabies carbasa deripit:
Malus diruitur, prora retunditur,
Puppis concutitur, dextera pars hiat,
Pars laeva atteritur. Mergimur. o Dii!
Qui caelum regitis, fluctibus erutam
Rursus Saxoniam sistite littori.
Sors nostra arbitrio Numinis ambulat:
Felix cum iubet, et cum iubet, aspera.
Osi quae est pietas Numina, prosperam
Sortem Saxoniae reddite Numina.
Pars Tertia. Zelus fidei Orthodoxae Caroli Genio naufragium ostendit. Zelus.
Non segnes animos, non ego desides
Ingessi stimulos, Carole, pectori.
Qui caelo tepidis militat ignibus,
In caelum reus est. Exsere Carole


page 328, image: s344

Virtutis specimen, quando periculis
Iactatur pelagi Saxoniae ratis.
Gratum est auxilium, quod venit indigo.
Tu velum Fidei, tuque Spei anchoram
Bellis insinuas; signaque, quae ioco
Colludunt Zephyris, sunt nova carbasa;
Elataeque cruces anchora sunt rati.
Haec si naufragio carbasa suggeris,
Hanc si depositae porrigis anchoram,
Vitae restituis. Non bene navigat
Hoc vitae pelagus, qui simulat fidem.
In magnis animis excitat igneos
Affectus pietas. Si miserabile
Cernis naufragium, corrige fluctuum
Caesar dissidium; nam famularibus
Undis Oceanus te colit. Exsere
Patronam miserae Carole dexteram.

ACTUS II.

SCENA PRIMA. Vitigindus Saxonum Dux suam in Regionem irrupisse Carolum Magnum intelligit: occurrere parat. Ipse explorator futurus vestem mutat. Vitigindus. Adrastus. Placidus. Olethrius. Theonas.

Vitig. ITane probrosam trahimus implexi moram,
Dum vectus in nos Carolus Martis face


page 329, image: s345

Inusitatas cladium premit vias?
Dum Martialis Galliae ardentis calor
Involvit arva Saxonum, et fuso obrutos
Inundat agros sanguine accensus chalybs?
Iam fata nostros ultima in iugulos volant,
Dum mota basibus Numina in cinerem ruunt,
Magnaque late strage tumulantur Dii,
Novisque vetera sacra mutantur sacris:
Et adhuc iacemus? damna cumulantur mora,
Et in supremam, tenue quantumvis malum,
Imperia saepe maxima ruinam trahit.
Quando minatur morbus, antidotum cape,
Medicina sera est debilis. Capiti ingruens
Bene antevertis, pessime expectas malum.
Quis fragor ad aures labitur? an aeris canor
Hic fata nostra portat, et populi ultimam
Stragem perempti. Saepe praesagit mala
Inopinus horror. Adr. Proximum Divis caput,
Verende Princeps, Glacidus affatu Ducem
Colere poposcit. Vitig. Adsit. Hic certe meis
Cladem timendam nuntius rebus gerit:
Adestne Magnus? hostis affinis trahit
In nos ruinam? Glac. Magna Populorum salus,
Spes una Princeps Saxonum, venit heu! venit:
Et iam propinquum vallis umbrosae nemus
Inundat aere miles Vitig. At quanto tumet
Lerna haec veneno?
Glacidus. Fronde sub quavis prope
Miles resedit, Ut. Adde, quae virtus viris?
Gla. Victoriosis esse, quae solet. Vit. Metus
Narras inanes. Gla. Visa narravi. Vitig. Viri.


page 330, image: s346

Animosne vestros nuntius metu quatit?
An in facinora heroica antiquos citat
Mentis calores? Si viro vir est suus,
Manusque suppar pectori, veterem invola
Generose laudem miles. Hic tuis nova
Sternitur arena laudibus, gesta hactenus
Iocus vocentur bella; dum recens dies
Hic tibi perennes pandit ad laudes viam.
Aggredere bella paria virtuti tuae,
Diisque paria. Non Duci tantum tuo,
Focisque, vel Penatibus, vel liberis,
Uxoribus, vel patriae pugnas: Diis
Bella haec geruntur: ille qui nostrae imminet
Praedator orae Carolus, Deos suo,
Ausu Gigantum, eicere molitur polo.
Devota Superis pectora hic miles proba.
Oleth. Sancte profusus sanguis in ferrum fluit;
Quando Tyrannus victima Inferno datur.
Theo. Vivere probrosum est, quando praeclarum est mori.
Ol. Mori decorum est, quando per nostram Deos
Mortem tuemur. Theo. Vota si probant Dii;
Vincemus una, quisque vel stando occidet,
Formidolosum militem oderunt poli.
Vitig. Agnosco Martes, corda non timida mori,
Et aestuantum mentium arridet calor.
Artem sed esse Martis hanc primam puto,
Sapiente regere bella consilio magis,
Quam vi, vel armis: alteram, hostiles quoque
Penetrare fraudes. Fulciunt memet Ducum
Consilia fida; restat hoc unum super,


page 331, image: s347

Consilia, et altos hostium explorem ut dolos.
Aggredior ipse: quisquis es sidus Duci,
Inice calorem militi, et vivum excita
Ad bella Martem, qua suam legio explicat
Hostilis acrem. veste mentita probe
Velatus ibo. Theo. Parce consilio precor,
O una Princeps rebus extremis salus.
Numquam teguntur Principes satis: emicat
Virtus ab ore semper, et retegit dolos.
Vit. Date mi lacernam. Tollite has notas manu:
Vertice superbas volucris exuvias, pede
Gravem cothurnum: cadat ex humeris chlamys,
Vestisque honora pectora. In caput levis
Succedat umbra pilei, et soccus pedem
Alleviet. aspra corpus in reliquum fluat
Lacerna, et humeros pondus insumat: manus
Famulante fessos fulciat virga gradus.
Oleth. Maiora tentas Principe. o Princeps! levem
De grege decebat militem hoc munus. Vit. Sile.
Non umbra certe Principes sumus: decet
Et nos subire gravia. Succrescit vigor,
Animusque maior militi; quando Ducis
Exempla spectat. Ibimus, qua se levat
Tumore culmen arduo, tum qua iaceat
Vallis profundo nemore, et est lusum sui
Per castra Franci militem Invectam dolis.
Oleth. Periclitatum Principis caput tegat
Miles propinquus. Quando tu vallis sinum
Intras profundae, militis parte editos
Tenebo montes: alteram partem interim
Exercitatam fronde sub viridi dabit


page 332, image: s348

Aptam Theonas proeliis. placet? Vit. placet.
In destinatas quisque virtutes abi.

SCENA SECUNDA. Venatur Clodoaldus: aprum sub statua Irminsul conficit: percutitur caecitate: vovet, quidquid de domo sua primum occurrerit, immolaturum. Clodoaldus. Sandrianus. Venatores. Idolum.

Clod. Sonuit amica buccina, et laetus fibras
Movit boatus. Fallere vagantes feras
Animi est voluptas. Tota per silvas fremit
Excita iuventus urbibus. Rursum altero
Sonore bellum buccina indicat feris.
Sand Hic concitata volitat in cursum fuga
Lepus. Clod. Minores gentium mitto feras.
Tuba graviores tertia e lustris feras
In aperta nemoris evocer.
Sandr. Cervus pedem
Praecipite adurget impetu. En cornu rubis
Captivus haeret. Clod Pectori ferrum imprime.
Sandr. Habet. Canali manat ingenti cruor,
Terramque inundat. Propius hac feram date
Duci videndam Clo. Tenuis haec praeda est nimis.
Rursus iacentes increpet cornu seras.
Sand. Vastus stupentes buccinae ad sonos aper
Arrexit aures, seque in ancipiti rotat
Et huc, et illuc. Clod. Sistite: haec Ducem decet
Praeda. Ven I. Avolavit.
Ven. 2. En sub Irminsul fuga


page 333, image: s349

Sese recepit. Sand. Abstine, o Princeps, precor,
Delubra Divum tangere. haud stabit levi
Temerare Numen. Clod. Fabulas viro canis.
Si praeda in ipso Numinis staret sinu,
Hanc provocaret dexteram. Sand. Cave o precor,
Maculare Numen sanguine.
Clod Hoc habet. Sed heu!
Extinctus oculis omnis abscessit dies.
An nox repente lucidum involvit nemus?
Hic si quis es, da, quisquis es, Duci manum.
Sand. Incumbe Princeps: lucidam ad Phoebi facem
Converte vultus. Clod. Quid iuvat Phoebum meos
Spectare luctus, astra si Phoebi vetor
Trabeato in igne cernere? Sand. O Princeps, Dii
Coli requirunt: 1sta metuebam tibi,
Quando temerari sanguine monebam Deum:
Scelus orbitate Numen offensum expiat.
Clod. Date ergo propius Numen accessu colam
Ido. Cedite, vel noctem geminabit Numinis ira,
Pura manus delubra decet, scelerata recede.
Clod. Affusus aris Numinis magni tuam
Clodoaldus iram deprecor, si quid petis
Placande nobis Maxime Irminsul, dabo.
Idol. Non prius exstingues offensi Numinis iram,
Quam pia delubris accedat victima laesis.
Clod [(transcriber); sic: Cod] . Audio verendum Numen: hoc unum pudet,
Tibi dicatas sanguine effuso bases,
Temerasse. Sed si venia post scelus super
Est aliqua; voveo, quidquid e nostro lare


page 334, image: s350

Primum obviabit, victimam tuas dare
Caedendum ad aras: Parce fulminibus gravem
Armare dextram: sit satis Numen, satis
Mersisse tenebris lumina, et caeca Ducem
Damnasse nocte. Quamlibet parsit Deos
Vindice piare fulmine reorum scelus,
At esse mite Numen et pium decet.
Ido. Vive super, sed casse oculis, Clodoalde nec atram
Ulla dies noctem retegat. Quod nostra scelesto
Dextra minabatur fulmen. Clementia frenat.
Clo. O mitis, etiam scelera dum plectis, Deus!
Visus carentis aliquis incessum regat.
Sand O dura fata! gemina progenies Duci
Amissa nuper, vel nec miserae data,
Nunc ipse Princeps lumine orbatus gemit.
Clo. Reponite Ducem laribus. Exemplo meo
Hoc discat orbis ultimum: numquam Dum
Violare honore; Principes pariter viri,
Paiterque vulgus perditur laesis Deis.

SCENA TERTIA. Ischyrion, sive Clodoaldus Iunior a Thoa Opilione cum Faustino eiusdem Filio discessurus valedicit. Ischyrion. Faustinus. Thoas.

Isch. Faustine, numquid arbores homines sumus,
Ut quisque duret fixus aeterna mora,
Qua sede crevit? Astra volvuntur, mare


page 335, image: s351

Currit, recurrit: Aetheris partem sinu
Combibimus. Ergo lenta quae fixos mora
Domi coercet? exterum solum iuvat,
Moresque cernere exteros. Ac me quidem
Delectat error, forte dum varios soli
Tractus pererro, patrium inveniam sinum.
Faust. Et me paterna rura delectent licet,
Interque frondes ducta sine curis dies;
Tamen medullas, nescio quis, agitat amor
Extera videndi. Saepe sed solet tamen
Mors obviare; cum peregrini soli
Bibuntur aurae. Isc. Timide in externa paves
Regione mortem? scilicet vitae domi
Donatus arrha. Forte mortalis foris
Domique es immortalis? imprudens times.
Mors et sub isto sole te potest sua
In iura trahere Nullus est morti locus,
Et nulla regio impervia: serenus diem
Quocumque Phoebus devehit, scenam videt
Morti paratam: libera per omnes soli
Grassatur oras, seque postremam citat
Rhadamanti ad urnam, sive pulvinar graves
Domi paternum, sive te foris agat
Amoenitatis regio per Charitum vias,
Rosisque sparsum tramitem. Faust. Alienum solum
Plerumque et alios ingerit mores. Isch. Apis
Sic evagata longius, suum refert
In alveare mella. Faust, Peregrinos parum
Callere mores proderit; tandem redux
Si patria iura nescias. Isch. Bardum caput,


page 336, image: s352

Si dum secundus balteum Titan obit,
Didicisse mores exteros possim, meos
Revocare nequeam, Fau. Si domi sons est tuae,
Rogare rivos pigeat externos aquam
Avis paterno tutior nido latet.
Is. Volare sed non discet, Fau. Implumis nequit,
Isch. Implumis esse desinit, si cui vigor
Accendit ignes pectore. Faust Implumem facit
Defectus aeris. Isch. Supplet at mentis calor,
Faust. Domi probatus. Sapere discendum est domi.
Isch. Quicumque ad ollas vertitur, raro bene
Subolet: paterno desidet quisquis lare,
Vix sapere discit. Perbrevis secena est domi,
Alibi theatrum laxius. nihil videt,
Quem blanda gremio mater inclusum fovet.
Ac saepe nimium credulus falsis fidem
Adhibet. Eamus: stimulat internas calor
Inusitatus pectoris fibras. Faust. Sine
Suprema patri verba, supremum vale
Renuntiare. Isch. Commodo en votus gradu
Se genitor infert. Faust Mi Pater.
Thoas. Vultus color,
Mellita verba, gestus arridens, novi
Faustine signant aliquid. Faust. O veniam Pater
Da mihi vovendi: pauca, vel nulla hactenus
Petiisse nosti genitor, ut peterem semel
Quidquid petendum. Thoas. Grande quid sinu geri
Praefationis iste circuitus docet.
Faust. Quod voveo: grande est,


page 337, image: s353

Thoas. Dummodo prosit tibi,
Tuisque, Iuvenes saepe quod nocet, petunt.
Faust Non obfutura postulo.
Thoas Pete, quod petis;
Crede impetrasse. Thoas Nostra fortuna hoc vetat.
Non sumus honori stemmatis pulli, quibus
Vel sors opimis divites gazis Phrygum
Arcas flagellet, vel superfuso pluant
Imbres Hydaspe. Faust. Nostra fortuna hoc iubet,
Quando tributum tenue, vel census levis
Curta et supellex est domi, licet foris
Virtute parere gloriam. Tho Magnos geris
Faustine sensus, quique non humiles Thoae
Sapiunt penates. Isch Fors placet superis Thoae
Humilem levare gloria Nati casam.
Multos agrestis protulit casa, quos fovet
Dives lacunar, gemmeae trabes, dies
Per ampla tecta gemmea excurrens face.
Thoas. Convellis animum; quodque mens fuerat meo
Negare nato, fervida extorques prece.
Ibis secundo Patre, qua magni ferent
Animi calores: Ibis Ischyrio comes.
Dicam, quod esse suspicor, magni Patris
Non parva soboles; stirpis ignota licet,
Tamen superba Natus Ischyrio, meo
Dominare nato: sortis hoc tuae iubet,
Nostraeque sortis ratio: te Dominum facit
Natura, iusque sanguinis: sed nos iubet


page 338, image: s354

Servire Isch Cum qua stirpe, quo genitus patre
Sim, scire nondum licuit, imprudens heri
Ius arrogabo. Satius est comites duos
Nos ire. Si me sanguinis honestat dies,
Virtutis aequat luce Faustinus mei
Splendoris ignes. Faust. Parcius laudes sere.
Tho. Unum est quod olim forte profuerit, tuum
Ut stemma noscas. Gemma, quam vides, tuo
Collo pependit, quando Piratis puer
Parvulus ademptus, praeda venisti Thoae.
Fortassis ista patriam, et patrem dabit.
Abite faustos Caelites Thoas vovet.
Isch Thoae secunda sidera Ischyrion vovet,
Gratesque tantis gratiis refert: memor
Olim futurus; astra si meam mihi
Stirpem revelent. Faust. Astra Faustinus vovet
Thoae secunda. Tho. Qua citat mentis calor,
Prosequere sortem Si Dii eventu probent
Animi favillas, vile Faustinus Thoae
Genus exuisti Principem indutus virum.

SCENA QUARTA. Occurrit Hyacinthus Filius Parenti Clodoaldo de venatione reduci. Voti reus Pater Filium immolandum decernit. Hiacynthus. Clodoaldus. Sandrianus.

Hiac. Quid hoc? revecta pompa venatus tacet,
Maestusque loquitur omnium e vultu dolor?
An praeda lusit aufuga sequentum gradus?


page 339, image: s355

An quod sinistrae turbo fortunae malum
Patri paravit? Sand. Cede, ne Patrem novo
Dolore nate saucies Hiac Nam quid Patri?
Sand Nihil est, recede. Hiac. Mi Pater,
Sand. Tace. Hiac. Pater!
Cl. Quae vox ad aures appulit? H. Pater! Pater!
Clod. O vox! medullas pectoris Patri eripis
O nate. Sand. Ne quid peccet immodicus dolor.
Auferte sobolem. Hia. Sinite me reducem osculo
Libare Patrem. Clod. Ah nate!
Hiac. Tu genitor meus?
Clod. Minate siste: voce te inveniam Duce.
O cruda fata! Sed tamen voti reum
Irminsul urget. Quis mihi extorquet manu
Diis victi mantem acinacem? Hi O dulcis Pater!
In innocentis stringis hoc ferrum caput.
Sie quod Hiacynthus crimen admisit, tamen
Remitte Genitor: corde adhuc totum Patrem
Non exuisti. Clod. Dexterae ereptum date
Mihi rursus ensem. Sinite Clodoaldum Diis
Iurata vota solvere. Sand. Admittunt moras
Solvenda Superis vota. Praecipiti quoque
Aliquando cultu Numen offendi solet.
Clod. O vota stulta! Quidquid e nostro lare
Primum obviabit, victimam tuas dare
Cadendum ad aras voveo. Tu solum Patri
Post Hildegardem filiam, et natum alterum
Raptum, parenti rebus extremis eras
Unum levamen. Totus ut peream Pater
Stultus litare Numini interitu tuo
Vovi. Date mihi acinacem voti reo.


page 340, image: s356

Hia. An qui parentem fulminat carum, meo
Cruore sisti Numinum furor potest!
Clo Uno hoc. Hia. Saluti Patris en dedo caput,
Date iam parenti acinacem: in vulnus patent
Aperta colla. Nullus eventu potest [(transcriber); sic: ?]
Meliore sanguis prodigi; quam qui patrem
Rei reservet publicae, et placat Deos.
Porrigite Patri acinacem. Frustra es pius:
Da Sandriane acinacem dextrae Patris.
Quod vivo, Patris munus est; cadam, ut Pater
Vivat superstes. San. Plurimum affectu in Patrem
Hiacynthe peccas. Clod. Vota me faciunt reum.
Sa. Quibus impiatur dextera voventis. Cl Quibus
Placatur ira Numinum Sand Impuras manus
Odere Superi. Clod Sanguine litatur bene,
Cum devovetur innocens. Sand Litas male,
Quando innocentem devoves Clod. Pietas Diis
Has debet aras. San. Nempe pietatem vocas.
Quod in hoste crimen diceres Divos nece
Placare natum, est facere crudeles Deos.
Pietatis umbra grande velatur scelus.
Non est sititor sanguinis Deus; manu
Ultrice fusum vindicat. Clod. Sed non pia.
Sand. Cave Clodoalde, fulmen irato Deo
Excutere ne qua postulas, illa ingeras
Pietate fulmen. Clod. Ergo quod votum Deo
Diis negabo? Sa. Quod dare est pietas. vove.
Clod. Huc huc securim: rursus incessit fibras
Pietas Tonanti debita, et Patrem exuo
Factus Sacerdos. Testor auratos poli
Qui flectit axes, Diis sacram testor stygem;


page 341, image: s357

Non cura nostri capitis, aut cupidus nimis
Amor oculorum me Sacerdotem facit.
Tu prime, tu me Maxime Irminsul facis.
Irata nolo Numina. Offensi Dii
Et capita feriunt Principum, et populi simul.
Vel nate pereas, tota vel patria perit.
Sand. Nam quod Hiacynthum crimen ad poenas citat?
Clod. Crimen Parentis. Sand. Aequitas nempe exigit,
Ut scelera Patris expies, Natum dare
Letho innocentem Numen iniustum facis:
Si pro nocente sanguinem innocuum petat.
Si maior apri cura sollicitet Deum
Quam filiorum Clod. O nate!
Hiac. Quid differs Pater?
Habes paratum filium ad votum. Sand. Ad scelus,
Quasi pius esse non queat Deus, nisi
Fiat homicida. Clod. Nate!
Hiac. Genitor! Clod Nate mi!
Hiac. Mi genitor! Clod. Ungues chalybis officio
Servite: Ietas cogit, irminsul iubet.
Sinite. necandam victimam quaeram. Sand. Procul
Iuvenem amovete, ne quid insolitus furor
Pietatis umbra peccet. Clod O Nate! O Dii!
Quid ergo Sandriane? quid voti reo
Suades parenti? Sa. Praesides templi Patres,
Antistitesque Numinum quaeri: Deum
Illis voluntas pronior patet. Clod. Placet


page 342, image: s358

Vocate fani praesides. Hia Ipse o Pater
Adibo Divum Antistes. Sand Nati comes
Et Sandrianus ibo, si gemina prece,
Nati, meaque pectora expugnem virum,
Ut alia ad aras victima Irminsul cadat.
Clod. Quod iudicarint Praesides, factum dabo.

SCENA QUINTA. Agit Sandrianus apud Sacrorum Antistites pro Hiacynthi libertate Immolandum illi contendunt, et ad hoc eripiunt. Sandrianus. Hiacynthus Popae.

San. Hiacynthe, dubia est alea: Athletam indue.
Promptus necari. Gravius et si quid Deum
Iubeant ministri. Hia. Spiritum et vitam meam
Debeo Parenti: vitam quam vivo, tua est
Amate genitor; haec mihi iussu Deum
Ponenda si sit, reddo, quod debeo: meis
Dematur annis quidlibet, modo tuis
Addatur annis, demitur quidquid meis.
San. Sed en sacrorum Praeses huc chorum trahit:
Sa. 1. Quod imperavi, credo sollicita exitum
Habuisse cura. Sa. 2. Pinguis ad fanum hostia,
Qualis Falisco nulla de fonte exiit,
Reducta, cupidas caedis expectat manus,
Iugulum et ministro sponte caesuro erigit.
San. Deum minister, Numinum interpres Chorus
Iubete parum Principem gemmam dies
Vehente longos ducere: a vestra manu
Pendet Hiacynthi vita. Sa. 1. Quis nostris Deus
Dedit Hiacynthum manibus?
Sandr. Incautus parens
Diis victimandum vovit, et voti reus


page 343, image: s359

Diis victimasset, cautior manus scelus
Nisi impedisset. Sa 1. Ne scelus voces, cave,
Diis litantem dexteram. San. At non est pia
Sa. 1. Pietatis est referre, quae voves Deo.
Sand. Pietatis est vovere, quae possis Deo
Referre. Sa. 1. Nulla natus exemptus nota est,
Nullaque lege. Sand. Lege non ulla est opus,
Natura quando dictat Sa. 1. At quando Deum
Patet voluntas clarius, cedat suo
Natura iuri. Sand. Legibus suis quoque
Numina ligantur. Sa. 1 Lege libertas Deum
Nequit ligari. Sand. Ex lege libertas Deum
Volare nescit impetu. Sa. 1. Quod Diis lubet,
Hoc licet. San. Honesta nempe quia tantum Diis
Lubere possunt; quae lubent Diis, licent.
Sa 1. Ex hoc honestum credimus quidquid libet,
Quod lubeat. Sa Inde quia honestum est, lubet.
Honesta tolle, iam Diis nihil lubet.
Sa 1. Lubere pone, capite iam nullo potes
Negare honesta.
San. Nempe quia honestum lubet.
Sa. 1. Hoc est honestum; vota quae Diis voves,
Referre. Sand. Nisi natura pietatem vetet.
Sa. 1. Impia vetando redditur.
Sand. Quando iubet
Servare natum, maxime in Deos pia est:
Impia necare cum iubet Non sunt Dii
Avidi cruoris Sa.1. Vota si tollas Diis;
Si vota facias sanguinis, Dii petunt.
Sand. Non innocentem sanguinem.
Sac. 1. Hunc amant magis.
Sand Ergo perire Numina innocuos volunt?


page 344, image: s360

Audite quisquis adstat: innocuus fuge
Posthac haberi: sanguinis poenam exigit
Ab innocente Numen. O turpes Dii!
Quibus innocentia fit nocens.
Sac. 1. Verbo abstine;
Et vota redde Numini. Sand. Verbo abstine,
Nec pete sacrilega vota. Pr. Quid? stultum fuit
Vovisse. Sa. Stultum est petere, quod stultum fuit
Vovere. Primus Redde vota,
Sand. Ni probes pia,
Non reddo, Prim. Ad aras victima. Ubi stabit, pia
Probabo vota Sac Rapite quod furto Diis
Eripere tentat. Sand O Tyrannorum furor!
Et cruda dextra! Sac. 1. Repite, Diis dandam hostiam.
Sand Qui primus ensem merserit, primus cadat
Devota barathro victima, et stygem impiet.

SCENA SEXTA. Ischyrion et Faustinus inter silvas in monstra incidunt. Ischyrion. Faustinus.

Isch. Faustine! comitem deseris? fuga tuum
Probas amorem? quando me ex omni involat
Mors certa parte, parte non ulla iuvas
Faustine comitem! Faust. Praeda Faustinus cadam


page 345, image: s361

Devota monstris comite desertus meo
Ischyrio! comitem sicne Faustinum abstrahis
Domus paternae laribus, alieno ut solo
Sim praeda monstris?
Ischyr. Si qua tibi pietas super
Faustine pectus tangit! Faust. Ischyrion! tui
Agnosce vocem comitis: ego, ego sum tuus
Faustinus. Isch. Ah Faustine! sic tuum potes
Deserere socium? Faust. Sicne Ischyrion tibi
Sollicitus uni, quanta me premant mala
Nil quaeris ultra? perimor.
Isch. Huc gradum comes,
Sociusque Achates mortis. Fa. O carum caput!
Isch Faustine rebus una postrema salus!
Faust. Via nulla valle, nulla dat clivis fugam.
Isch. Una via superest chalybe de monstris suam
Redimere vitam.
Faust. Numina secundam ingerunt
Viam: paratur sponte in effugium specus:
Subeamus una. Isch. Retro Faustine, ah retro
Gradum coerce. Faust. Vallis hic pressae sinum
Intremus. Isch. Etiam hic monstra.
Faust. Vincamus polo
Rupem minantem; monstra dum sese suis
Abdant latebris. Isch Turbo detumuit; sua
Rediere monstra in antra: qua licet gradus
Urgendus est Faustine; defunctos gravi
Ne nos periclo gravius excipiat malum.


page 346, image: s362

SCENA SEPTIMA. Clodoaldus abreptum sibi a Sacerdotibus Hiacynthum dolet. Clodoaldus. Sandrianus.

Clod. Ain', cruenta filius Popae manum
Abreptus, aris victima Irminsul cadit?
Sand. Qualis cruenta temporis longi siti
Ieiuna Tigris obvia in pecudem ruit:
Talis Sacerdos impius cruda involat
Manu in Hiacynthum.
Clodoald. Saeva barbaries! fera
Crudelitatis ira! Si caedi puer
Debuit ad aras victima ah! melius meo
Cecidisset ense Nempe in hoc Pietas Patris
Pepercit, irae ut cederet. Cur me pium
Esse vetuisti, quisquis hic adstas? Sand. Tuos
Fateor dolores cumulo, dum imprudens volo
Pius videri. Clod. Quando radiorum iubar,
Imbremque solis lucidum, et lucis patrem
Videre licuit, nulla Clodoaldo des
Tranquilla fulsit: quando iam caecis dies
Negatur oculis, nulla nox misero datur
Quieta patri. Semper antiquas novis
Eluere lacrimis lacrimas casus iubent
Ducti in catenam. Mentis o vulnus grave!
Nulla mihi re quies, nulla spes superat, fore
Finem doloris, antequam vita cadam.
At reliqua laetas induunt vices mala:
Pelagi procellae detument; brumae gelu


page 347, image: s363

Liquet; corusci detonat fulmen Iovis;
Ponunt furor es Aeoli; Orion comas
Tergit madentes: unus hic, unus mei
Furor doloris semper in maius tumet.
O Numen! astro Numen infensum meo!
Ferale Numen! esse te irminsul polo
Terrasque nutu flectere, et caelos putem?
Semel negabo tutius Deos reos
Quam fatear esse criminum toties. Metus
Si finxit orbi Numen; et caelum est Diis,
Et terra inanis. Ludimur frustra pii,
Frustra timemus impii: forsan minus
Neglecta noceat culpa, quam pietas nocet.
Sand. Magnanime Princeps, siste blasphemo Deum
Lacessere ore. Nullus in superos manum
Felice vertit alea. Phlegram inspice,
Ubi strata late proelia Gigantum iacent.
Clod. Sine me doloris obsequi imperio Sand. Viri
Ferre est dolorem. Clod. Ni modum excedat dolor.
Sine me; protervis bella cum Mustis geram.
Sand. Siis litasses ipse; quid casum doles
Numinis ad aras filium? Clod. Vovi mea
Pietate natum victimam Diis dare,
Sed non furore. Perge, me Diis quoque
Da victimandum: nulla me super iubet
Honesta causa vivere. Aut sinon volet
Irminsul istam victimam, inferias stygi
Date Clodoaldum. Sand. Quanta blaphemus dolor


page 348, image: s364

Peccare potuit! Discite qui amatis; brevi
Habena amorem regere. nisi cautus regas;
Amor dolorem parere blasphemum solet.
Parcius amantem parcius torquet dolor.

CHORUS. Saxonia felicius navigat. Indignatur Idololatria, Genio Vitigindi concitante.

Pars Prima. Fides mare tranquillat. Fides.

Satis est irae; satis est belli.
Ponite fluctus maris insani
Numina Iubeo domitrix ponti
Sincera fides. Semper furere
Mentis iniquae est. Qui flevit heri,
Hodie aurato Phoebus in igne
Melius ridet. Ponite venti
Oro [(reading uncertain: page damaged)] furores. Circius, Aquilo,
Notus et Boreas, procul aequoreis
Cedite campis: blanda Favonii,
Zephyrique conis succede mari.
Tranquilla fides maria incedit.
Pacemque colit. Proelia vanam
Religionem caedefque iuvant,
Illa ubi sedem fixerit, arma
Movet in Superos, totasque rotat
In bella Urbes, et cum Dominis
Maxima sepelit monumenta Ducum.


page 349, image: s365

Ast ego pacem diligo. Pacem
Date tranquilli proelia ponti.

Pars secunda. solvit e Portu feliciter. Saxonia.

Melior linis [(reading uncertain: print blurred)] influit aura,
Perque quietas aequoris undas
Tranquilla suos Zephyritis agit
In vela choros. Quae prius aestu
Thetis immiti saeviit; unda
Iacet illimi, liquidisque natat
Prompta obsequiis. Erige trepidum
Saxonia animum. Nihil aeterno
Sauciat altum vulnere pectus.
Fremit alterno, luditque choro
Mare turbatum, mare tranquillum.
Si mille prius metuenda minis
Unda timenti fata ferebat;
Exuet iras fronte minaci,
Laetumque dabit spectare diem.
Ex quo mihi Amor sedet ad clavum,
Remosque Fides agit, et vento
Spes vela replet, detumuere
Maris insani proelia, et acres
Cessere Noti. Felix, verae
Qui se Fidei credidit alno:
Simul optatae tenuit solidam
Pacis arenam. Numina falsa,
Et vera quies, vasto inter se
Limite distant. Basis Imperii


page 350, image: s366

Vera Religio est. Haec ubi cedit,
Corruit omnis gloria regni.
Populi est nexus sincera Fides.
Hanc ubi tollis, ruit in bella
Mortale genus, seque per arma
Lacerant urbes. Anchora regni
Est vera Fides Exulet illa,
Ratis imperio iactata Noti
Prona procellae serviet omni,
Dominique feret verbera ponti.
Experta loquor Dum mihi multa
Fumus acerra. Numina coluit,
Falsoque dedi tura Tonanti,
Nullam solida pace quietam
Lucem aspexi. Nunc ubi propius
Verae Fidei iubar aspirat,
Tuto licuit solvere portu.

Pars Tertia. Indignatur Idololatria. Genium Vitigindi concitat, quem gladio et taeda armat. Idololatria.

Quid stertis iners, o larva Ducum,
Regnique probrum Vitiginde tui?
Crepat undanti Regia flamma,
Unoque Duces simul et tecta
Igne involvit: tu tamen alto
Nondum evolvis corda sopore.
Surge: cadentum delubra Deum,
Arasque tene, Cernis ut omnis


page 351, image: s367

Magni Irminsul honor atteritur.
Rituque novo vetus excutitur?
Ibunt Calpen ultra, Abilamque
Nomina Superum, niti subsidio
Vitiginde venis. Corripe Medi
Fulmina ferri, geminosque manu
Torquens colubros, milia centum
Pectora flammis Martis adure,
Iram accelera: Mala per longas
Crevere moras. Non bene differs
Pharmaca; quando corde sub imo
Febris primis ignibus ardet.
Facilis primo medicina malo est;
Sed sera nimis, quando adolevit.
Accipe ferri vindicis ignes;
Martemque voca, pugnamque cie.
Hoc tu superos igne tuere.
Haec summa Ducum laus est; uno
Patriam et Superos Marte tueri.

ACTUS III.

SCENA PRIMA. Carolus Magnus per abrupta montium traducit Exercitum: expeditur Dux Caridus, qui Olethrium fugientem persequitur. Carolus. Ferrandus. Arbastus. Olethrius. Caridus.

Ferr. SUperate mecum militis lectae manus
Abrupta saxa rupium: hic vestris virent


page 352, image: s368

Lauri triumphis. Cle. Carolus monti imminet:
Et qua cohortes explicat, vastam trahit
Secum ruinam. dum patet campus; fuge,
Temetque miles publicae serva rei.
Martem furori cedere aliquando decet,
Cum fuga salutem publicam regno parit.
Subtrahite letho capita. Ar. Non sic Hannibal,
Terror Quirinae gentis, elatas iugo
Superavit alpes, ut triumphati vias
Nobis recludunt vertices Nun. Magne arbiter
Arbaste Martis, valle subiecta frequens
Exacuit hostis arma. Arb. Num constans?
Nunc. Fugit.
Arb. Qua parte. Nunc. Laetum gemina distinguunt iuga
Qua parte callem. Ar. Caride fugientum gradus
Praeverte. Car. Ferri miles hac fulmen cita.
Carol. Sic est Sodales Martii, virtus amat
Iter per alta; torpor abiecta iacet
Terra supinus. Vester hoc animus probat.
Videte quanta Martius fervor iuga
Minata caelo quamque praecipites vias
Nullo ante tritas milite inscendit calor.
Summum tenemus. Melior in apertum viam
Decliviorem terra descensum parat.
Fer. Procede miles: Terra, quam calcas, tua est.
Hic fige signa Numinis nostri, Cruces.
Arb. Procede miles: Quaque procedis, cruces
Prono verere vertice, et curvo genu.
Car. Tandem superba montium emensi iuga,
Angustiasque rupium, et calles scabro


page 353, image: s369

Saxo tumentes vallis umbrosae sinum
Novi tenemus incolae. Hic miles tuae
Virtutis est arena. Quod gestum hactenus,
Ludus vocetur. Bella quae posthac tibi
Gerenda restant, serias poscunt manus.
Sed ista non hoc dixero, quo vos mea
Faciant feroces monita, vel Martem ingerant.
Satis minarum corde spiratis; satis
Vos vestra virtus urit. In quae vos calor
Martis vocabit ausa; consilio, et manu
Forti involate. Nemo respiciat, nisi
Ut dum Tonantis signa, defixis cruces
Videt, calentes sumat a signis faces.
Quod ante restat, pariter aspectu in vola,
Pariterque dextris miles; oblitus retro
Et bella, et arma vetera, quae mundus canit
Oriens, Cadensque. Scilicet gaudent viri
Magis gerendis corda, quam gestis dare.
Thraso peracta respicit; agendis viri
Magis laborant: quaeque retulerunt manu
Spolia, sequentis gloriae semen putant.
Frustra prioris decoris, et laudis memor
Remota grandi sidera infestas tuba,
Si conquiescas laude contentus brevi;
Nec inchoatos urgeas famae gradus.
Sed quis sonoro classico Martem ciet?
Arb. Caridus fugaces ante speculantum gradus
Iussus volante persequi ferro, redit.


page 354, image: s370

SCENA SECUNDA. Redit Caridus: captivum adducit hostium manipulum; ex quo intelligit Carolus statum castrorum Vitigindi. Carolus. Caridus. Miles captivus.

Carol. Caride quid actum?
Carid. Maxime hic Regum vides.
Muti loquuntur. Densa qua valle inviam
Vepreta faciunt; ista speculatrix manus
Avida salutis latuit. olfeci dolos:
A fronte partem militum oppono; alteram
Post terga partem colloco. Ignarus doli
Tergo latentis fronte prostantem in globum
Furibundus hostis provolat, certus manus
Conserere, iamque pes pedem, chalybem chalybs,
Dextramque dextra presserat, quando cohors
Inopina tergo proruit; caedit, ferit,
Exarmat, et captivat, inhonestam figam
Frustra parantes: iamque captivos tuum
Trahit ad tribunal.
Carolus. Vosne Vitigindo manus,
Et capita devovistis. Mil. Ad vitam et necem.
Carol. Fortuna sed iam melior in nostras iubet
Vos ire partes. Miles: Ibimus: nemo bene
Divum repugnat iussibus. Car. Sed quae trahit
Vitigindus arma? viribus quantis meum
Excipere Martem fidit? Mil. Hoc testor caput
Orbi verendum: castra, quae Saxo trahit,


page 355, image: s371

Vix Marte digna dixero; quando tuum
Respicio Martem: signa qui sequitur globus,
Vix est ferendo ponderi armorum satis,
Miser, popinis tractus in censum levem
Hinc inde raptus: quodque supremum reor,
Consilia nulla, et dexterae imbelles Ducum.
Carolus. Et obviare Carolo imbellis parat?
Miles Praeoccupasti: Carolum necdum scit
Transisse rupes. Quando cognoscet tuum
Iam valle stare militem; trepidus metu
Et arma et urbes cedet.
Car. Haec virtus Dei est,
Terrere Reges, antequam bellum sonet.
Non longa spatia differam Numen Ducem
Populumque victum viribus subdet suis.
Placet ista scena militum. et nostris fidem
Iurare Ducibus? Miles. Arma, si Caesar iubes,
Tua placet arma sumere. Car. At fidas prius
Vovete dextras. Mil. Funera, et stragem, et necem
Pro te subire iuro Car. Nunc armis manus
Instruite Paria bella cum nostris pari
Signate mente. Cede tantisper cohors
Vallis sub umbras, perque sollicitas preces
Ubi monentis aeris accipies sonum,
Deum favere proeliis coeptis vove.


page 356, image: s372

SCENA TERTIA. Ischyrion, et Faustinus in feras incidunt, superant. Intelligunt solemne instare immolandi Hiacynthi sacrificium: statuunt eum ex Sacerdotum manibus liberare. Ischyrion. Faustinus Arbas.

Faust. Ischyrio, rursum funus in nostrum feras
Armavit ira belluas: multus leo,
Ursusque multus specubus erumpit suis.
Isch. Indue virum Faustine: sat nuper pudet
Fugisse, quando monstra composito choro
In nos ruerunt: ense iam, et forti manu
Lubet experiri; quanta bellaces feras
Obarmet ira, stringe, tu hunc ursum preme:
Ego in Leonem dexteram verto: iubam
Animose concute Leo, iam funus dabis.
Fa. Totum urse corpus tolle, iam funus cades,
Isch. Timuere. Latebris rursus accedunt suis.
Sic nempe fortes metuit. imbelles premit
Discrimen animos. Faust. Aliquis exserpit specu
Vel leo, vel urus.
Isch. Siste, de pharetra levem
Mihi huc vibrandam porrige sagittam. Hoc habet?
Arb. Eheu! quid Arbas sceleris admisit nocens!
Isch. Faustine, loquitur. Fau. Error excussam tulit
Nervo sagittam. Arb. O vulnus!
Isch. Erratum est comes.
O parce quisquis frondibus tectus, mihi
Fera visus, alto vulnere sagittam bibis.


page 357, image: s373

Nam cur sub umbras frondeae gentis tuum
Caput abdidisti Arb Multus errantem leo,
Ursusque multus terruit, Faust. Sed quid nemus
In hoc vocavit? Arb. Magna memorari iubes,
Tacenda melius. Isch. Si tamen fas est. Ar. Sine
Vulnere profundo pectoris numquam licet.
Mala memoranti vetera, cuduntur nova.
Tamen haud silebo: forte medicinam manus,
Qua spero minimum, certius plagae feret:
Isch Profare. quidquid ista nervorum manu,
Et quidquid armis virium Ischyrion habet,
Tuae saluti pronus impendet. Arb. Deo
Victima paratur Principis proles. Faust. Nefas!
Quis hanc ad aras destinat? Arb. Crudi Popae
Rapuere prolem innoxiam: iamque et dies
Indicta sacro funeri. Isch. Ingenuus furor
Faustine pectus increpat: Si par tibi
Ira est in armis, quisquis innocua hostia
Diis destinatur, dextera ereptus mea
Male victimantem tutus evadet manum.
Faust In me furoris ira de comitis micat
Furore. Isch. Quisnam bucinae clangor sonat?
Altaeque paci nemoris insultat fragor?
Arb. Miser Hiacynthe! nuntius mortis tuae
Est iste clangor. Nempe iam trahitur puer
Gravem ad securim. clangor hic sacrum notat.
En ipsa sacri pompa succedit solo.
Isch. Huc in latebras, hora dum vires vocet.


page 358, image: s374

SCENA QUARTA. Prodit sacrificii pompa: subditur securi Hiacynthus: invadunt sacrificium Ischyrion et Faustinus, ut eum liberent. Capiuntur ipsi: Libertas Hiacynthi offertur si capti de belluis victores evadant. Sacerdotes. Ischyrion. Faustinus. Hiacynthus.

Sac. 1 Hic est sacratus locus, et magno DEO
Nemus dicatum, Pompa subsiste; et locum
Venerare prona. Quisque quod debes, age.
Accede adaram victima. Quod alto Dii
Polo absecundent, quod sui Irminsul trahat
In pretium honoris, quodque terrarum Deos,
Deosque olympi foedere aeterno liget,
Diis pene raptam victimam, rursus sacram
Voco ad securim. Vota, si poscis, vove
Hiacynthe nunc suprema.
Hiacynthus. Si venia est, Deum
Supreme mysta, paucula vovebo. Sac. 1. Vove.
Hiac. Non ego secures metuo, non aras meo
Sanguine rigandas; nec Diis quicquam volo
Subtractum honoris: est tamen, menti ardua
Quod fata reddat. Patria dextra Diis
Litatus, iram sanguinis rivo mei
Eram stiturus: nescio an cultro tuo
Diis immolatus vindicem sistam manum,
Patremque fatis eximam.
Sae. 1 Quando Patrem
Vetant amici tollere securim tuo


page 359, image: s375

Iugulo imprimendam; nostra relligio iubet
Diis vindicare vota, Non quaerunt Dii,
Quae dextra feriat victimam; sed quo cadat
Vovente, seu te patria, seu nostra immolet
Manus sacerdos Victimam quaerunt Dii;
Non victimantem dexteram.
Hiacynthus. Iam ultra nihil
Repugno. Cultris viscerum internos sinus
Examinate, colla ferienti date
Praedam securi: testor hunc caeli omnia
Videntis oculum, quique gemmato sedet
Solio superbus, testor Irminsul; Patri
Diisque adaras victima occumbam lubens.
Vos qui sereno volvitis nutu polos,
Terrasque sceptro flectitis Magnis Dei,
Vos morte sobolis sera genitori date
Adire fata. Sanguine rigatae meo
Nubes laventur luminum; Nati nece
Suosque seque redimat afflictus Pater.
Agite, quod agitis; morte si servo Patrem,
Promptum ad secures pectus, et collum exero.
Mergite secures pectori, fuso manus
Sanguine lavate. Quid moras trahitis? mori,
Mori est voluptas! Explico iugulum: feri.
Sac 1. Irminsul auctor orbis, astrorum Pater,
Numen verendum; rite si sacras precor
Supplex ad aras; Numen adverte huc Pium,
Et quo rotatos orbium spectas globos
Oculo, serenam quando dispensas diem
Splendoris Imperator, hanc stratam vide
Tuas ad aras victimam. Hae dextrae tuo


page 360, image: s376

Litant honori. Stringite secures; ubi
Caput ceciderit, antequam fusu rigor
Per osta serpat, membra frustatim date
Edenda magno Numini. Tu subice
Pelvim cruori. Isch. Siste. sacrilegam manum
Helluo cruoris. Sa. 1. Coepta quis novo impiat
Clamore sacra? Fau. Sanguinis crude Helluo!
Sa. 1. Siccine vereris criminum ultores Deos?
Isc. Siccine pianda crimina ultori Deo
Scelerate praebes? nempe te sanctum probas?
Pietas scelesta est, sanguinem quando sitit.
Sacer. permitte sacra. Faust. Nolo.
Sac. 1. Nunc strictam tuum
Vertam securim in verticem.
Isch. Strictam manu
Tua securim detraham. Sac. 1 Fulmen polo
Vindex vocabo. Fau. Non potest Deus impia
Audire vota. Isc. Mitte quem premis. Sac. Vetant
Sacra inchoata. Faust. Prosequi crimen grave est
Male inchoata. Sac. 1. Prosequi laus est, Diis
Quod inchoaris. Isc, Prosequor caelo auspice,
Quod inchoavi, teque sacrilegam manum
Pueri impiare sanguine innocuo veto.
Sac. 1. Tollite secures Numinum Popae, stygi
Capita haec vovete. dumque non unam licet
Aris litare victimam, ternam date.
Isch. Sed non ad aras. si quis Heroas fovet
Sub corde flammas, ense decernat.
Faustin. Manum,
Ferrum, medullas, viscera propino, cui
Par urget animam spiritus?


page 361, image: s377

Sacer. 1. Cadet tumor
In vincla pressus. Fau. Colla vel dextram potes
Vincire, sed non spiritum. Liber vagor
Etiam in catenis. Sac. 1. Ista libertas tibi
Dabitur. Is. probabo parte me hac etiam virum,
Qui fortis hostem ferre fortunam queam.
Sac. 1. In ore multus nempe tibi Mavors calet.
Fau Tibi sub ipso pectore est torpens gelu.
Vel si calentes una sollicitat fibras
Scintilla, ferro iurgium fini. Sac. 1. Decet
Martem duellum, non Sacerdotem.
Faustinus. Times.
Sac. 1 Timere nullum vera relligio potest;
Nisi quem timere iura naturae iubent.
Quod si duelli tanta tibi tamen sitis
Urit medullas, offero Leones tibi,
Tibique. Isch. Fortis indolem ut mentis scias,
Neque hoc refugio. Faust. Forte Tirones putas?
Iam nuper arma nostra nemorosae leo
Terror latebrae timuit, atque ursus fuga
Vitavit. Isch. Animus gestit in pulchram feras
Vocare pugnam. Si quis est, heroum avet
Videre qui spectaculum, videat mea
Amoenus arma, quando terrentem iuba,
Rictu frementem, et ungue minitantem dabo
Neci leonem. Fau. Meque dum excutiam truci
Urso furores, et suo caesum dabo
Natare tabo. Quisquis hic urbem colis,
Spectator adsis; ante non visam tibi
Recludo scenam.
Sac. 1, Fremere cum nondum vides


page 362, image: s378

Hostem. Crepare bella submoto procul
Mavorte, nempe militem talem decet.
Sequens docebit hora, quod praesens crepat.
Subite vincula interim, donec suos
Circus furores induat, furor viros.

SCENA QUINTA. Sacerdotes conspirant in Iuvenes, ut si ferarum evadant Victores, alia eos fraude circumveniant, et simul cum Hiacyntho in interitum trahant. Sacerdotes 2.

Sac. 1. Prosequere. Russipande, consilio ac fide
Telam inchoatam fraudium. Aetatem supra
Fastu intumescunt. Temnere feras qui potest.
Superare poterit; quique non circum timet,
Circo est timendus. Perdimus puerum Diis.
Si beluarum forte victarum cruor
Arenam inundet. Ratio servandi Deis
Si qua est honoris, suggere arcana fide.
Sac. 2. Astu per omnes ire iam pridem modos
Edoctus ipse, consulo antiquos dolos
Pietate tectos. Vitia cum pietas docet,
Vis nulla frangit. Sac. 2 Multa meditanti, ingere
Et plura Russipande. Sac. 1. Si nostra approbas
Consilia, dicam. Forte si palmam ferant,
Et irruentes funere trucident feras,
Nova concitare plebis in iuvenes decet
Odia, et furores. Sac. 1. Qua arte?
Sac. 2. Quae rursum reos


page 363, image: s379

In plebe faciat: Colchicos clama dolos,
Herbaeque vires Thessalae insimula: furor
Expergefactus plebis in nova attrahent
Supplicia iuvenes.
Sac. 1. Consili modum probo,
Iam pandat ergo plurimus arenam furor.

SCENA SEXTA. Confluit ad spectaculum populus: descendunt in arenam Iuvenes: superantur fera: proclamantur Iuvenes Magi: ideoque carceri mancipantur. Sacerdotes. Hildegardis. Ischyrion. Faustinus. Araspus. Spectatores, Praeco. Grocanus.

Praeco. Spectator adsit. cavea dimittet feram,
Aut Iuvenum honesto Marte caedendam, aut suo
Cruore iuvenum forte pressuram sitim.
Herous illis animus est, istis furor
Est belluinus: pendet hinc victoria.
Et inde dubia. Spect. 1. Brachia Ischyrion minax
Hic nudat intus. Spect. 2. Inde Faustinus. Putas
In hoc arenae proelia daturos sinu?
Praeco. Mox ipse cernes.
Spect. 1. Quantus implevit locum
Populi ruentis nimbus!
Spect 2. Hoc proprium est iocis,
In curiosa bella pene urbes trahunt.
Miles. Cedite minoris impudens sortis manus,
Vacuate sedem Numinum Mystis sacris.
Primoque stragem sanguini.


page 364, image: s380

Spect. 3. Hic sedes patet.
Sac. Principia grandi praelio accendant tubae.
Araspus. En bina Martis pectora.
Hilde. O veris rosae!
Geminique flores! ista truculentus leo
Ursusve capita demetat? Araspe hic ferum
Sapit tyrannum, quisquis has primi rosas
Veris, Leonis ictibus praedam dari
Truculentus imperavit.
Araspus In sacros greges
Tua lingua peccat: dicta quae nocent, tace.
Melius silebis verba, quam dicta revoces.
Isch. Faustine, arenam ingredior.
Faust. Ischyrion, pari
Animo theatrum ingredior aut vitae, aut necis:
Si me vel ungue cadere, vel dente obvii
Contingat ursi conteri, extremum hoc erit
Solamen, atrum mortis in gremium tua
Cecidisse causa. Grata mors semper venit,
Quae venit amici gratia, Isch. Quamvis ferae
Nos in voracem destinent rictus famem,
Nondum periimus: pectore sub isto calet
Domitor leonum. victor ursorum cruor.
Sed si cadendum sit tamen, leto comes
Cadamus uno. Pulchrius semper duos
Mors iungit una, vita quam societ duos.
Stat mente vel vicisse, vel pulchra nece
Clausisse vitam. Sac. 1. Buccina exacuat sono
Ungues ferarum. Groc. Dente iam saevit Leo,
Et ursus ungui destinat vulnus. Sac. 1. Aperi
Oppessulatas [(transcriber); sic: Opessulatas] belluae ardenti fores.


page 365, image: s381

Sint prima in ursos proelia.
Ischyr. Hiacyntho Dii
Hic praeliatur ensis. Faust. Hiacynthum volo
Manu hac redemptum.
Ischyr. Causa, quae armavit manus,
Honesta, bellis exitum spondet bonum.
Secunda bella, causa, non robur facit.
Procumbe tristis victima inferno Iovi.
Hild. O quanta iuvenem gloriae accendit sitis!
Arasp. Non ille vile stemma plebeium genus,
Humilesque proavos, aut lares humiles sapit.
Faust. Procumbe: nigro Numini inferias damus.
Procubuit. Ischyr. Ore mordet haec terram fera,
Animamque mixtam sanguine effundit.
Faust. Vides.
Primum secunda praelium gestum manu?
Arasp. Opinionem plebis evicit furor
Generosus animi. Isch Cerne prostratos solo
Primos furores. Faust. Alteri caveam aperi.
Sac 1 Geminus arenam terreat rictu Leo,
Isch. Huc ad sagittam. Funeri geminus tuo
Praelusit ursus; prima qui instantis necis
Vicit pericla, pectus intrepidum quoque
Adferit secundis. Faust. lentus in arenam trahis
An pigra membra? metuis! angustum petis
Timore adactus angulum? Hild. Ferrum Leo,
Pulchrumne iuvenum potius ardorem timet?
Faust. Debemus ergo funera, et nostram necem
Lacessere armis? Arasp. Hoc solet virtus virum,
Impetere, si non petitur. Isch. Occubuit meus.
Faust. Meusque terror.


page 366, image: s382

Spect. 1. Vincis Ischyrion, Io:
Spect 2. Faustine vincis.
Sac. 1. Siste, quid properas nimis.
Iudicia vulgus? Lentius laudes cane.
Examinate facta. Censetis manus
Vigore stratas belluas? quanto dolus
Errore ludit! nempe Thessaliae vigor
Adhibitus herbae, Colchicae fraudis labor,
Magicumque carmen ensibus fecit viam,
Irasque ademit belluae, ut posset minus.
Spect 1. Corripite sax manibus, hoc nimbo decet
Perire, quisquis arte Thessalica valet.
Isychyr. In innocentes ardet invidia novis
Succensa flammis Faust. Testor errantum polo
Agmina corusca siderum, ferro viam
Haec dextra fecit.
Sac. 1. Colchico cantu potens.
Spect. 1. Ad carceres. Spect. 2. Ad carceres.
Spect. 1. Tetros specus,
Habitata lemuribus antra.
Spect. 2. Nocturnum chaos.
Spect. 1. Scelerum latebras.
Spect. 2. Antra pallentum. Spect. 1. Ad styga.
Et si quid ultra Taenari claudit furor.
Faust. Quantum nocere invidia, cum lives, potes.
Isch At cum nocere plurimum tentas, faves.
Quemcumque dente rodis, eximium probas,
Namque invidere, nisi bonis, numquam potes.


page 367, image: s383

SCENA SEPTIMA. Hildegardis Ischyrionis, ac Faustini, quos certantes viderat, amore tacta, in spem venit suae per hos Iuvenes libertatis indipiscendae. Hildegardis.

Nescio, quis ignis pectori illapsus cremat
Imas medullas: vultus, et frontis decor,
Iuvenilis ardor, mentis intrepidus tenor,
Animusque constans, rebus adversis manus
Exercitata, radius oculorum gravis,
Nil humile produnt. Maius haec aliquod bonum
Fortuna velat. Nec tamen totam potest
Velare, quin se luce manifestet sua.
Virtus latere nescit. Erumpit. Suo,
Quamvis tegatur, igne sublustris micat.
Grande aliquid ille lenis oculorum mihi
Promittit arcus; illa non nocui manus
Vindex puelli, quamque servarunt Dii
Contra feroces bella portantem feras.
Quid si, Hildegardis, illa tot factis gravis,
Tot dextra palmis nobilis, nostri quoque
Vindex, reponat patrio memet lari?
Par illa tantis ausibus certe est manus,
Par illa virtus. Ah satis tandem, satis
Sit Hildegardem Principis natam, sui
Luctum parentis, et sibi, et Patri gravem
Latuisse fanis, impiis mixtam sacris!
Amor Parentis, pulchra libertas mihi
Mentem lacessit. Una spes fulget polo


page 368, image: s384

Mittente tantis rebus Ischyrion. At heu!
Antro tenetur, et catenarum gravi
Pondere ligatus, vix solo attollit caput.
Et hic nefandis eximet temet sacris?
Hic servitute solvet? et vindex suae
Dabit Hildegardem patriae? ipsa eheu! tuas
Spes Hildegardis decipis! magnum malum est
Amoris ignis: si semel pectus cremat,
Plerumque fumi nubibus mentem eripit.
Sed tamen et intus voce secreta urgeor.
Aggredere facinus, parva qui nescis amor.
O carcer! O si frangere hac detur tuas
Manu catenas Eripit memet mihi
Generosus ardor. Fraudis inveni modum,
Quis Hildegardem prohibet accessu specus?
Quidquid sacrato Virginum numero licet,
Licet Hildegardi. Sed quis approperat gradum?
Araspus ipse est: ille consilio, et fide
Consilia nostra fulciet.

SCENA OCTAVA. Aperit Araspo suum Hildegardis consilium, de Ischyrione ac Faustino, de se etiam per illos liberanda; ac multa dissuadentem tandem musam adducit sententiam. Hildegardis Araspus.

Araspus. ---- Quae te hic morae
Tenuere solam? Hild. Rebus afflictis ades
Lux et levamen. Arasp Aliquis in pectus dolor
Repente fusus mentis exturbat statum?


page 369, image: s385

Hild. Non humile mente volvo consilium, exitus
Anceps futuri. Arasp, Prome, si recti modum
Suggerere nostra posse consilia putas.
Hild. Iuvenes, frementes praelio quorum ferae
Exercuere dexteras, menti altius
Adhuc inhaerent: casta me pietas trahit
Repleta caelo pectora, gemellos specu
Solvisse iuvenes.
Araspus. Quos amor fluctus movet?
Res ista nimium est lubrica, et propior neci:
Tibique et illis aleam extremam iacis.
Hild Urgeor in ausus. Ar. Lege rationis preme
Aestus amoris. Saepe delusae spei
Lugere debet damna, qui praeceps nimis
Provolat in ausus. Certum in exitium trahunt
Te spes dolosae. Hild. Saepius lusae spei
Deflevit ille damna, qui lentus nimis
Tentavit ausus. Hora, quae semel exiit,
Numquam redibit. Liberos luci dare
Quos nunc valemus, post dies nullus dabit.
Araspus. Qua nunc valebis arte?
Hildegardis. Quam tuto sequar.
Arasp. Amor Argus aliis saepius caecus sibi est.
Hild. Amor Argus aliis, et sibi est Argus; cui
Pietas oculus est: ille, quem caecus puer
Accendit, ille caecus in damnum ruit.
Me melior urit flamma, quam caelo Deus
Spe patriae animat. Arasp. Quisque consilia sua
Putat esse caelo nata. Non vitium leve est,
Opinionem propriam in gravibus sequi.
Hild. Nec summa laus est; cum tibi credas nihil,


page 370, image: s386

Opinioni credere alterius nimis.
Neque tibi nimium crede, neque nimium alteri.
Hoc tamen Araspe crede, perfectum dabo.
Nam prosper arma porrigit caeli favor,
Spondetque palmam.
Araspus. Certa sic tibi esi salus.
At me vereri multa non unus dies,
Annusve docuit, Finge penetratos specus,
Pedibus soluta vincula, et luci datos;
Qua te solutam posse de fano eripi
Ratione speras Hild. Quid virum vanus sopor,
Et umbra terret? Arasp. Saepius spectrum fuit,
Quod credis umbram.
Hild. Mentiar amictu virum,
Suspicio nulla vestium fraudi subest.
Tu mihi fidelem Araspe, dum factum coquo;
Impende dextram.
Araspus. Vix habent fraudes locum.
Hild. Sinon habebunt, haec manus faciet locum.
Ara. Non semper est laus facere, si facti subit
Te paenitudo. Hild. Saepe quod factum dolet,
Fecisse laus est. Ara. Ratio non casus probet.
Hild. Natura, pietas, catio, consilium probat.
Arasp. Nihil refragor: vereor hoc unum tamen,
Ut destinatus subeat eventus rei.
Non semper hilaris finis, ut initium fuit.


page 371, image: s387

CHORUS. Idololatria Saxoniam in Labyrinthum inducit [(transcriber); sic: induducit] , comitatur Fides: errores detegit: armat contra Minotaurum: armata Minotaurum occidit. Victa Idololatria per ventos avehitur. Saxonia vires Fidei agnoscit, et praedicat.

Pars prima. Idololatria blanditur Saxoniae, in Labyrinthum inducit.

Idol. Bellorum satis est. Ite pericula
Iurgantis pelagi, et per mare fluctuum
Errantum rabies. tu lege lintea,
Ventorumque gravi libera murmure
Navis mordeat anchoram.
Fides. In portu quoque sunt saepe pericula.
Idol. Hic vultus Zephyri mitis inambulat,
Et lucum facili temperat halitu.
Fides. Immites Boreae tunc furias time,
Cum miscentur Etesiae.
Idol. Hic circum Tyriis ducta rosaria
Curvantur cameris. Fides. Vera pericula
Falsis de liciis nosce recondita.
Idol. Hic flores radiant. Fid. Floribus abstine:
Quos vix hora videt, rapit.
Idol. Hic umbrae viridi circumeunt foro,
Cristatosque apices subter amoenius
Rident Fid. Perpetuae haec prodroma noctis est
Umbra. Idol. Hic se fluvii lympha levis fugat.


page 372, image: s388

Fides. Ut det naufragio ratem.
Idol Hortorum interior scena, superbior
Est sedes Charitum. Fid. Non remeabili
Sed fraude illaqueat. Idol. Blanditiis favent
Hinc ver, hinc charites, Fid. Blanditiis quoque
Hinc ver, hinc Charites necant.
Saxon His nolim fragiles conditionibus
Emisse illecebras, aut leve gaudii
Fucati folium. Tutius avoco
Mentem deliciis; quando sequentibus
Conflant gaudia sentibus.

Pars secunda. Saxonia armatur, et Minotaurum conficit.

Fides. Sed perge; intrepidis passibus avios
Maeandros preme: dum stamina porrigo.
Frustra est solliciti cura periculi
Errorisque metus, cum dubiis Fides
Mentem erroribus eximit.
Sax. Quod monstrum video?
Idol. Quo pereas. Sax Fides!
Fid. En scutum Fidei, telaque Spiritus;
En solis radios. Discute nubila,
Quae monstrum tragico fumat anhelitu.
Ista casibus eripe
Te victrix galea. Fulmine ferreo
Devotum stygiis ignibus immola
Monstrum: quo referas non leve nominis
Pondus deposito. Sax. Surrige noxium
Toto vertice toxicum.


page 373, image: s389

Quid spectas latebras? Fi Non bene sustine
Splendorem Fidei. Lumine veritas
Gaudet; Cimmeriis error inobsequens
Involvi tenebris. Quid dubitas? feri.
Orco victima concidat.

Pars Tertia. Fugit per aerem Idololatria. Saxonia Fidei vires agnoscit.

Idol. Actum est. Interii! Vulnere saucius
Taurus sanguineo flumine cornuum
Demersit rabiem. Tollite me Noti
Per nubes famulo tergore; funeris
Extremi ut fugiam vices.
Fid vixit terribilis prodigialium
Monstrorum feritas vulnere non levi.
Sax. Verum est (o decimi credite posteri)
Sicui Diva Fides pectora roborat,
Nullo sternitur impete.
Verum est: cui timidam dexteram acinace.
Et laevam clypeo, et casside verticem
Praemunit, calidos suggerit impetus
Et vir es animo. Dicite posteri:
Empta est vera salus fide.
Verum est: per dubias quem trahit avium
Error delicias, stamine dirigit
Incorrupta Fides; nec patitur dolis
Circumtexi animum. Dicite posteri:
Empta est vera salus Fide.
Hoc armata Fides pugnat acinace:


page 374, image: s390

Hanc monstris pietas obicit aegida:
Hoc filo dubios explicat exitus,
Ambagesque loci. Dicite posteri:
Empta est vera salus fide.

ACTUS IV.

SCENA PRIMA. Vitigindus Dux castra Caroli explorat. Carolum, ac militem orantem deprehendit. Visis de cruce portentis terretur. Vitigindus. Carolus.

Vitigind. Mendace tectus veste trepidantem gradum
Importo castris Caroli. Fateor metus
Per ossa friget; imperant curae tamen,
Timore pulso, regna, queis leges damus,
Etiam tueri capite venali. Deus
Nos esse Reges voluit, ut curas suas
In nos reclinet: ille qua mundus patet,
Promittit oculos: si poli Regem Deum
Lubet aemulari, regna qua patent, deces
Vigilare curas regias. Ille in polos
Si quis Mimantis aemulus montes rotet,
Aut saxa centum manibus enceladus vibret.
Ultrice saevus dextera elisos polos
In tela rumpit; quaque micuerunt minae,
Non segnis armis obviat. EAdem decet


page 375, image: s391

Virtute Reges, parte qua excidium furor
In regna portat. obvium fulmen dare.
Hoc ago, profundae vallis exploro sinus,
Aciemque et arma Caroli. Sed quis sonus
Increpuit aures? Tacitus in densas gradum
Subduco latebras. Quantus umbrosa latet
Miles sepultus valle! quis tacitus stupor?
An maeror aliquis est? an insidiae, et doli?
Carol. Reges adesse convenit, quando prece
Supplex in arma miles implorat Deum:
Exempla Regum lenius plebi imperant.
Quo saepe lex non cogit, exemplum [(transcriber); sic: non] trahit.
Procumbe mecum, quisquis e caelo, Deo
Moderante, credis proelia, et palmas regi.
O cui cohortes mentium, caeli agmina
Alata semper militant, cuius cadunt,
Surguntque nutu regna; qui palmas manu
Diribitor aqua dividis: semper tamen
Ad aequitatem respicis causae: tibi
Si causa nostri arrideat belli, vide
Haec pronus arma. Nulla nos urit sitis,
Ambitio nulla cogit ad ferrum manus,
Tibi militamus Numen; accensos tibi
Proferimus aestus pectorum, quaque emicant
Invisa caelo monstra, Tartareo specu
Progenita soboles, Numinis famam tui,
Tua signa christe profero, melior nequit
Mihi militare causa, quam tu, mi Deus?
Vitigin. Heu me! quid illic video? Christiadum cruces
In arma, in enses promicant certatim.


page 376, image: s392

Angelus. In hoc
Signo Imperator vince. Viti. Victorem quoque
Nondum peracto praelio caelum canit.
Vitiginde quid molimur? in nostras neces
Haec arma vigilant; Carolo certam canunt
Haec arma palmam: Vera si canunt tamen.
Gens ista Magicos fraudibus nectit dolos,
Artesque ducit Taenaro. terrent minae,
Sed facta desunt. stipiti affixus chalybs.
Quid possit, artes militis nostri dabunt.

SCENA SECUNDA. Carcerem invisit Hildegardis. Vinctorum casus intelligit. Libertatem eis offert, si eam stituri sint innocuam parenti: pollicentur. Hildegardis. Ischyrion. Faustinus. Hiacynthus.

Hild. Remedia tempus dubia praecipiti malo
Posset parare; certa vix poterit tamen.
Popae furores rara demulcet mora;
Quos fuere iuste larva pietatis male
Praetexta suadet. Rumpo, dum fas est, moras;
Antrumque subeo, prima quo laetae spei
Aspirat aura; qui dies circum suae
Irradiat auro lucis, obscuras nimis
Mihi parit umbras: semper in iuvenum caput
Iam iam cadentis terret obtutus meos
Ictus securis. Nullus observat gradum?


page 377, image: s393

Tuta Hildegardis scena consiliis patet.
Subeamus antrum. Isch. Claustra sonuerunt specus:
Suprema nobis luxit ad mortem dies.
Eloquere; lethum nuntias? pectus gero
Non imparatum: mortis assuevi minis.
Hild. Meliora iuvenes! fata quantumvis tonent
Propinqua ferrum, et cote centena micet
Acutus ensis; blandus astrorum tamen
Aspectus enses sanguinis calidos siti,
Avidumque chalybem caedis, a vestris procul
Verticibus arcet. vinculis solvi placet
Manus, pedesque? Faust. nempe ut et collo caput
Solvatur. Edic, fata si portas? lubens
Iugulum parabo. Si qua te moveat tamen
Pietas, puellum subtrahi ferro peto.
Hild. Et vos ademptos funeri vitae dare
Mens est, et arcta solvere antrorum mora.
Isch. Mors una solvet: funeri primis puer
Assuetus annis, quando me patria domo
Pirata rapuit, iuvenis ad honestam necem
Damnatus inter belluas, seu quas nemus
In me incitavit, seu Sacerdotum furor.
Hoc nempe didici; Stare, cum tragicum venit
Mors in theatrum.
Faust Militi laudum ultima est,
Cecidisse honesto funere. Hild At quando potest
Inicere honesta vita funeribus moram,
Mors minus honesta est.
Isch. Turpe medicamen pudet


page 378, image: s394

Adhibere morbis. Hil. Turpius vita est, mori,
Cum vivere licet.
Faust. Quando vel licitum est mori,
Vel longiores ducere precatu dies;
Mortem impetratae praefero vitae bono.
Vita impetrata semper alterius bonum est.
Isch. Servire voluit, per preces quisquis breve
Mendicat aevum: servitus peior nece est.
Ne serviamus colla ferienti dare
Lubet securi. Liberum memet facit
Natura, leges, indoles, Genitor, Deus.
Non vendo iura, binus ut forsan dies
Vitae in tributum veniat.
Hildegardis. Hoc proprium malum
Longa subactos clade persequitur, fidem
Animumque rebus credulum nullis dare.
Quod ergo mentis altius pungit sinum,
Aperire liceat. Fausta vos rebus meis
Iuvenes tulerunt astra: libertas mea
Vestra redempta stabit. Hic fani Deo
Ministra turpe semper obsequium fero,
Pudet Hildegardem turpis officii. Pudet
Inter secures sanguine in sectas, manus
Adferre ad aras, Vestra libertas meae
Una est redemptrix: innocens vobis puer
Hiacynthus iras pectori ingessit pares:
Vocat Hildegardis innocens, quondam suo
Erepta soboles, scelere Mystarum, patri.
Fa. Ischyrio! Isch. Si me carcere exemptum dabis,
Tentabo vires. Semper innocuum manus


page 379, image: s395

Defendit ista sanguinem. Fau. Et faustum Dii
Semper dederunt exitum. Hil. Fraudi quoque
Huic spero facilem. Ischyrio, si spondes mihi,
Post has latebras sistere innocuam patri;
Dabo resolvi pedibus aeratas moras.
Isch Pura innocensque et tuta sisteris patri.
Hild. Sperate: factum cernet hic sol, quod sequens
Miretur actum, quodque posteritas neget
Potuisse fieri. Isch. Fine meliore ut cadant
Meditata, calida Numen accedam prece.

SCENA TERTIA. Geronda, Hildegardis aemula, invidia mota abit, ut Hildegardem accuset, quod Aven inimicis tradere, et bona Pontificum pessumdare moliatur.

Ger. Deprensa fraus est Hactenus crebro nihil
Dolo peractum est; Syrtibus adhaesit ratis:
Et saepe coeptus, saepe disiectus quoque est
Furoris ardor. Hactenus fulgur dedi;
Quod tento posthac, fulmen est. Nam quid tibi
Volante crista pileus multa rigens
Gemma vitilis habitus, et cruri ocrea
Aptanda, calcar ocreae, et lateri chalybs!
Ex quo sub isto degit Irminsul lare,
Tam dira scelera nullus aspexit dies,
Quod Hildegardis corde meditatur nefas.
Quae scelera volvit? quidquid hoc sit, nil agit


page 380, image: s396

Mulier honestum, quando mentitur virum.
Adeo Senatum praesidem loci, sero
In ore crimen, illa quod gremio gerit.

SCENA QUARTA. Hildegardis mutato ad fugam habitu carceres adit Hildegardis. Araspus.

Hild. Monet hora. Vixdum licuit induere virum,
Quae reliqua superant, fingere [(transcriber); sic: fangere] , actutum expedi.
Araspe, quid animi esse simulato viro
Ad tanta credis ausa?
Arasp. Quem poscunt sibi
Meditata fata. Hild. Fateor indutu virum
Simulo, sed animus feminam nondum exuit.
Pavor per imas ossium attonitum vias
Trahit rigorem. Concuti non est probrum,
Sed excuti animo. Arasp. Semper herous vigor
Trepidat initio: magna meditantem pavor
Primum coarctat: sed stimulus ille est pavor
Ipsi rigori. Hild. Qualis hoc cinctu tibi
Videtur Hildegardis? Arasp. In Martem ferox
Hostem exciturus hostis externa micat
In veste; maior animus interius latet.
Hild. Sic est: inausa feminae attento: pares
Sed corda vires fulciunt. Arasp Cauto tamen
Incede gressu. Magna vigilantem volunt
Cautumque. Fortem non minus facit animi


page 381, image: s397

Cautela; quam vis roboris: gemina hac nota
Dignosce sortem, si pariter agit, et cavet.
Hild. Age hoc Araspe; quando meditatis vigil
Desideratos exitus rebus paro,
Instructa navis lina fugienti explicet.
Arasp. Propera. calentes saepe vitiantur mora
Mentis favillae. Qui cito fervet, cito
Defervet ignis. Sana consilia bonum
Non sortiuntur exitum, ubi nectunt moras.
Differre fraudem, et exitum nolle; est idem.

SCENA QUINTA. Geronda apud Pontifices Hildegardem accusat. Geronda. Sacerdotes. Praefectus vigiliarum.

Sa. 1. Et Hildegardis prodere inimicis Aven?
Tradereque secum opima Pontificum bona?
Tam turpe, tam palmare, tam dirum netas
Ausa Hildegardis? Ger. Hoc novum credis? malum
Non quando paret, incipit, Quidquid nocet
Antea nocendi semina in fibris gerit.
Sa. 1. Haec Hildegardis? tuque qui caelo praees,
Innocua volvis sidera Irminsul polo?
Necdum tonante ab aethere elisis ruit
Fulmen procellis? languide in poenas Deus.
Resesque Numen! quid Giganteas iuvat
Reprimere vires, si Giganteo furor


page 382, image: s398

Maior furore Numinum incestat domos?
Si pharetra necdum vidua, si necdum suos
Sopivit ignes Lipara, si Lemnus calet,
Incumbe in iras maxime Irminsul, polo
Committe nubes, bella ventorum cie,
Dirumque ruptis nubibus collum preme.
Sed quas futuri criminis prodis notas?
Geron. Non una superat. Namque quid toties specum
Vinctosque visit? Sac. 1. Nempe Vestali licet.
Vix credo; facinus certa nisi probet nota.
Errare Iudex facile deceptus potest,
Qui facile credit. Parca tunc licita est sides,
Credenda pretio multa cum prostant levi.
Ge. Cum pauca credunt Iudices, peccant magis.
Adscelera sternit semitam Iudex, parum
Quicumque credit. Sa. 1. Pressa iustitia iacet,
Si cuncta credant Iudices. Pars altera
Est aequitatis, ut nihil credas, nisi
Antea probetur. Ger [(transcriber); sic: Gar] . Signa si poscis, dabo.
Quid ille clandestinus umbrosi specus
Accessus? ille vestium, et cultus viri
Novus apparatus? Crede, cum mulier virum
Induit amictu, vix habet signum sui
Sac. 1. Natura gemina Iudici bono via
Patefecit aures: audiat multa; at parum
Ut credat. Ger. Imo plura crede, quam audias;
Antiqua lex est Iudicis, plura addecet
Te suspicari, quam vagus rumor ferat.
Sa. 1. Sic est: petatur illa, ne prior petat.
Fortuna solita est antevertentem sequi.


page 383, image: s399

Defendat aedes miles, et Martem foro
Teneat paratum iussibus nostris cohors.
Tua ista cura. Praef. vig, Nulla retinebit mora.
Sa 1. Ego turris altos carceres, tetros specus,
Et antra stygiis aemula sacrata manu
Stipatus adeo. Ger. Vivo! iam fausto volat
Spes nostra Ponto. Quando tua dubio natat
Ratis Hildegardis Aeolo: felix meae
Aspirat aura: qua peris, vitam traho.
Ibi vivit hostis tutior, ubi hostis perit.

SCENA SEXTA. Extemporaneae per urbem disponuntur excubiae. Praefectus vigiliarum.

Numquam acriores fronte spiravit minas
Princeps sacrorum. Valida tempestas tenet
Oculos, et ore fulmen elisum crepat.
Pa ere nostrum est fulmini. Muros tene,
Viasque claude miles. hic fanum obside.
Hostile ne quid civium attentet furor.
Aut Hildegardis forte scrutata exitum
Effulminandi subtrahat dextrae caput.
Tumultus absit, arma dissimulet quies:
Ferrum paravit cautior, quisquis tegit.
Vos huc et illuc: quisque vigilantem sono
Impendat aurem, et servet attentus vias.


page 384, image: s400

SCENA SEPTIMA. Hildegardis in ostio carceris cum Iuvenibus ad fugam paratis deprehenditur. Hildegardis. Ischyrio. Faustinus. Hiacynthus. Sacerdos 1.

Hildeg. Hinc iter in altum est, solvimus fausta alite.
Isch. Nondum tenemus tuta.
Hild. Principium bonum
Pars media facti est. Ergo quod Superi bonum
Faustumque iubeant! aemulos Diti lares
Deserite mecum: rumpite excessu moras
Ne quod parandis suppetat tempus dolis.
Ante occupate, parva quod difflat mora,
Tempus salutis. Saepe destruxit dies
Medius, quod anni mille struxerunt opus.
Properate: celeri vita dependet fuga.
Sa. 1. Siccine profundi Ditis extremo satu
Male fusa soboles, spuma Tartarei canis,
Et fax Averni, taeda Thisiphones, trucis
Flagrum Megaerae: siccine in caelum? ah pudor!
In sacra! iura gentium! tantum! tam atrox!
Tam insigne, tam palmare tentatis scelus?
O turpe monstrum saeculi! quodnam malum est
Muliere peius? sceleris est omnis capax
Dolosa mulier; innocens vultu, nocens
Latente fraude; gestibus pia, at impia
Mentis recessu: blanda sermone, at ferox,


page 385, image: s401

Si robur adsit. Virginem fingit genus,
Corde impudica est; voce mentitur fidem,
Dolos factis: pacis inimica exerit
Vultu quietem: fronte probitatem explicat,
Et mille fraudes corde falla ci tegit.
Furiale monstrum peste Taenaria satum.
Hia. In innocentes ista tempestas furit.
Isch. Venerande caeli Mysta, si frenos tuo
Ponis furori, purius lucem bibes.
Sac 1. Occulta credis ire consilia tua
Cruenta, dira, infanda, sacrilega, impia?
Meridiano clarius phoebo micant.
Aperta caelo. Hild. Numen appello innocens,
Sac. 1. Quod impiasti Hild. Lumen astrorum invoco.
Sacer. Te damnat illud.
Hild. Vestis haec, lingua est poli?
Sacer. Nimium locuta.
Hild. Signa quae faciunt ream?
Sac. Mutata vestis, tempus, et socii, et locus.
Hild. At mihi licebat adire tenebrosos specus.
Sac. At veste non mutata.
Hild. An hoc vesti putas
Minime licere? Sac. Virgini castae licet.
Hild. Talem Hildegardem Caelites ipsi probant.
Sac. Talem Hildegardem vestis et socii negant.
Isch. Si tempus istud, vel locus culpam notat,
In nos refunde. Sac. Scilicet turris reos
Et vos, et illam claudet obscuro specu.
Obscuriorem miles in turrim trahe,
Multoque cinge milite, Faust. Feramus pari,


page 386, image: s402

Hanc mente fortem, qua catenatos malae
Tulimus furores. Isch. Dira quem coepit semel
Fortuna premere, dum opprimat, semper premit.
Sa. Sistite. Cruenti machinam hanc struxit doli
Fraus nota Arasp.
Hild. Dira suspicio! improbos
Probosque eodem turbine involvis. Semel
Cum peccat ira suspicax, quidvis timet.
Sac. Ite hinc, Araspum carceri, et vinclis date
Iuvenesque socios Ista, Tisiphone satus,
Huc ad tribunal tracta, pro causa sua
Peroret ante, quam tribunalis cadat
Damnata voce. Iudices causam prius
Audire par est, quam neci addicant reum.
Quisquis petenti non dat auditum reo,
Ut aequa iudicarit, haud aequus fuit.

SCENA OCTAVA, Araspus captivus ducitur. Araspus. Miles.

Araspus. Me vos ad antra?
Miles. Adluce viduatos specus,
Exilia Solis, Tartaro affines domos.
Arasp. Nam quae me Araspum culpa damnatos iubet
Dies sub antro ducere? vigilas poli.
Chorosque nitidos testor, astrorum Patres,
Simulque populum, invidia me facit reum


page 387, image: s403

Non culpa mentis. quidquid est gestum, geri
Lex exigebat. Si qua me tangit tamen
Culpa, pietatis illa, non sceleris fuit.
Sed imperata miles ad finem trahe;
Mihi et sub antro pura lucebit dies.
Sol innocentis vultui obnubi potest;
At innocentis eripi menti nequit.

SCENA NONA. Hildegardis coram Magistratu causam dicit: tactu candentis ferri eius probatur virginitas; ac demum urgente sacrorum Pontifice rea mortis proclamatur. Hildegardis. Sacerdos. Magistratus.

Sac. Exigite causam Iudices: solitus rigor
Teneat tribunal: patrias leges, sacra
Et iura gentis, civium lares, bona,
Haec una causa versat. Iudex 1. In causam rea
Orare si quid postulas, ora: licet.
Hild. Quae iudicandi ratio? quae leges? prior
Ut rea perorem? quisquis accusas ream,
Ostende crimen. Nemo se purgat prior
Quam crimen irrogetur.
Iud. 2. In temet tuos
Converte vultus: ipsa tu crimen tuum es.
Mentita sexum veste, non unum coquit
Sub corde crimen. Iudex 3. Ausa sacrilegum pedem
Efferre templis, seque furari Diis


page 388, image: s404

Non innocentem se probat. Iud. 1. Tetri specus
Deprensa in ore' postque compedibus reos
Iuvenes solutos, tota properantem in fugam
Intenta; non est innocens. Nam cur fugis
Si nulla damnat culpa? quem nullo premit
Morsu Chelydrus mentis, hic constat sibi:
Contaminatae mentis indicium fuga est.
Iud 2. Eloquere iam Hildegardis in causam tuam,
Manifesta si quid scelera te fari sinunt.
Hild. Tria Hildegardem, Iudices, ream probant:
Mutata vestis, exitus fano, et fuga
Tentata. Fateor feminam veste exui,
Virumque sumpsi: fateor e fano exii,
Celeremque nimis incauta tentavi fugam.
Sed neque virilis cinctus, aut fano exitus,
Aut fuga nocentem me probat: fateor tamen,
Fateor nocentem memet, et gemino ream
Culpae; quod isto tamdiu vixi loco:
Citius decebat facere, quod sero nimis
Tentavit Hildegardis, et mortis timor
Semel oppetendae, debuit numquam hanc mihi
Necessitatem ponere, ut moriar diu.
Crimen fatentis alterum est, quod tam grave,
Tam gloriosum facinus incauto nimis
Aggressa initio, fine fraudarim suo.
Haec Hildegardi consciam mentem premunt.
Iud. 3 Haec ad tribunal?
Hild. Innocens nullum fori
Metuit tribunal animus, et constat sua
Securus innocentia, Iud. 3. Quonam probas
Te non nocentem teste? Hild. Non eget; cui


page 389, image: s405

Est testis animus ipse. Naturam sequor,
Dum iura libertatis inquiro. Hanc licet
Avibus ferisque quaerere, et crimen mihi est?
Mihi sacrilegium? Forte si bello forem
Captiva ducta, quaerere liceret fugam;
Quod rapiar, una Principis soboles Patris,
Ius per do libertatis, et nostram est nefas
Quaerere salutem?
Iud. 1. Quaerere salutem tuam
Si ius sinebat: vincula reorum tamen
Rumpere vetabat.
Hild. Iura quae dederant fugam,
Eadem sinebant media: quod caeco specu
Mecum extrahebam, media credebam meae
Futura libertatis Hoc uno rea
Moriar libenter: sera posteritas tamen
Hoc in tuarum censibus laudum canet,
Quod innocentem, Regis abneptem, satam
Principe parente, scelere Mystarum suo
Raptam parenti, Virginem intacta viro,
Cruda peremptam [(transcriber); sic: petemptam] caede, submersam, suo
Sanguine sepultam, victimam infandis Diis
Dicaris. At si conscius recti mihi
Non loquitur animus falsa, fors superos adhuc,
Adhuc et homines cura mordebit mei.
Fors Gange quondam clara nascetur dies,
Quae me innocentem vulget, et verum mea
Post fata sero in cinere patefactum probet.
Iud 1. Inclinat animum causa. Naturam sequi
Quisnam vetabit? Iud. 2. Monstra libertas movet,


page 390, image: s406

Civesque nemorum belluas; quidni et fibras
Sollicitet hominis?
Iud. 3. Capta, qua potuit, fugae
Scrutata portam, criminis nullam potest
Traxisse maculam.
Iud. 1. Traxerit, tamen aliquid
Dandum mulieri est, aliquid aetati quoque.
Sa 1. Aequi memento, quisquis ut Iudex sedes.
Natura non tuetur in superos ream.
Natura crimen diluat, nullum scelus
Posthac in orbe est. Crimen excusat fugae.
Si nempe fuerit capta, non templo suis
Dicata votis. Media fugiendi reos
Dedere iuvenes sata. Sic vobis rea
Probavit innocentiam? certe est nocens,
Quaecumque iuvenum amore deferuit Deos.
Ut innocentem se probet, castam probet.
Hild. Nihil verebor: si Deos frustra invoco
Testes pudoris, torris innocuam probet
Esse Hildegardem, torris antiquis avis
Testis pudoris. Iud. 1. Torris accensis micans
Undique favillis dextrae insertus, ream
Vel Hildegardem sceleris infandi arguet,
Vel ille poenis eximet. Sac. 1. Torrem date.
Hild. Te Phoebe testor, vosque lucentis poli
Sidera, minores gemmulae; innocuam manum
Admoveo ferro. Iudices vestros quoque
Nunc testor oculos, innocens sceleris probor
Docente ferro. Sac. Scilicet non est nocens,
Quae Thessalo ignem carmine incantat. Pudor
Venalis omne facile persuadet scelus.


page 391, image: s407

Nihil veretur Colchicas artes, pudor
Cui rullus animo est.
Iud. 1. Innocens virgo licet
Possit videri, dubia versatur tamen
Utraque lance causa. Ne praeceps nimis
Iudicium aberret semita recti, mora
Scelus exigatur. Veritas mora patet.

CHORUS. Saxonia per Fidem de Haeresi triumphat. Fides viam Crucis Saxoniae ad caelum sternit; Gratia eam sinu excipit.

Pars Prima. Saxonia triumphat de Haeresi; et gloriam suam Carolo Magno adscribit. Saxonia.

Devota Averno victima, Cerbero
Prognata proles, Thisiphonae satus,
Monstrum pudendum, virtus Orci
Tartareis male fusum ab antris,
Victrice tandem procubuit manu;
Fidemque laeta pacis in Iride
Evinculatae per redemptos
Saxoniae dedit ire campos.
Imus, patentem qua moderabili
Mavorte sternis Carole semitam;
Qua signa bellorum tumultus
Pacifica moderantur aura.
Imus; solutam seditionibus


page 392, image: s408

Terram occupamus; quam prius Haeresis
Armata centum sauciavit
Flagitiis, scleerumque monstris,
Triumphe! Regum gloria, Carole,
Et maximorum Maxime Caesarum,
Sidusque terrae; quem veretur
Pax rigidis reparata bellis.
Triumphe! Regum haec maxima gloria est,
Qua bella portant, pacis amoenius
Inferre vexillum, fidemque
Perpetua stabilire sede.

Pars Secunda. Fides viam Crucis Saxoniae ad caelum sternit. Fides.

Tumultuantum proelia militum,
Densumque Martis lambere pulverem
Desuesce Virgo; cum serenum
Pax aperit sine nube caelum.
Assuesce Divis: et tenues supra
Nubes iacentis plebis inambula;
Qua vecta curru florulentum
Diva sinum Charis explicavit.
Inscende caelos. Hac ego semitam
Ad astra sterno iam melioribus
Flammis calenti, delicatis
Non pedibus bene metiendam.
Crux una certa est semita siderum,


page 393, image: s409

Procul beata devius orbita,
Totoque caelo exerrat; odit
Quisquis iter Crucis ambulare.
Inscende caelos. Iam tibi Gratia
Frontis serenis nictibus annuit:
Iam voce compellat morantem:
Iam faciles tibi pandit ulnas.
Arrepta, semper profuit: at semel
Neglecta, numquam se dedit obviam.
Ut fulmen apparet, fugitque.
Ne fugiat; cape, dum vocaris.

Pars Tertia. Gratia suo sinu Saxoniam excipit. Gratia.

Agnata caelo, non pereuntium
Haeres bonorum Gratia, Numinis
Genus supremi, sublevatam
Tetra animam, patrioque sensus
Caelo involantes nubibus eximo
Errantis umbrae, et scribo domesticos
Cives olympi; dexteraeque
Sceptra fero, diadema fronti.
Victoriosas agminis aspice
Laeti choreas, et numero polum
Denso serenum. Quot videbis
Ire Duces, rutilique claros
Cives olympi; tot numera meae
Exempla dextrae, Namque ego mentium


page 394, image: s410

Caliginosas in tenebras
Fundo diem meliore luce.
Sponte occupantes incito; semita
Exorbitantes mollius increpo,
Viaeque reddo: fulminantis
Concutio facis igne duros.
Ades; perennes ambitiosior
Subire caelos, te prius in sinum
Infunde nostrum: te beata
Caelicolum regione sistam.

ACTUS V.

SCENA PRIMA. Confligit cum Carolo Magno Vitigindus et superatur. Animum ad fidem Orthodoxam adicit, Carolus Herespurgum tendit. Vitigindus. Carolus. Arbastus. Ferrandus. Theonas. Olethrius.

Theonas Dux. REs in propinqua valle non certis adhuc
Ambigua signis nutat. Aerato micant
Sub Marte turmae; gemina Cadmeo riget
Horrore messis; ira par; virtus, calor
Animat utramque. Signa concurrunt, ager
Decrescit armis medius; elisis volant
Et hinc, et inde spiculis mixtae neces.


page 395, image: s411

Utramque magnae prodigus vitae calor
Aciem lacessit. Propera succursu cohors
Accede nostris; quaque te virtus probet,
Tecum ruinas, funera, et strages rape.
Eheu! quid ista militis sparsi fuga?
Oleth. Occidimus! uno patria interitu ruit.
Profuge Theona, terga victores premunt.
Theo. Ducemne miles deseris? Ducem tuum?
Vitiginde! propera miles auxilium Duci.
Vitiginde! Ole. Fugite, Carolus victor premit.
Vitig. Ignave! turpe militis probrum, et Ducis
Pudenda larva! morere. Cum mortem fugis,
Mortem mereris. Repete tam turpi fuga
Deserta castra, ut sanguine effuso eluas
Vitiginde probrum. Vivere ut possis, decet
Magis perire: quando radiatum iubar
Quoties videbis Cynthii, toties tui
Testem videbis criminis. Pudet ah! pudet
Spectare Solem, a Sole spectari; videt
Ille mea scelera, sceleris ego testem mei.
Una eluendi criminis superest via;
In media rursum Martis infundi fora,
Et provocare fata, quae timidus fugis.
Aude sub ora militis honesti tuos
Referre vultus; gloriam invenies, ubi
Perdes cruorem; vel probrum saltem elues
Trepidantis animi. Sparsus heu! nostri ruit
Huc turbo Martis, seque per campos fugat.
Consiste miles. Olet. Terga violentis premit
Ferrandus armis. Vitig. Pectus ad decuit feris
Opponere armis. Primus exemplum dedi


page 396, image: s412

Animi paventis, primus exemplum dabo
Mentis animosae. Puduit e campo pedem
Timidum extulisse; dedecus tantum ut luam,
Pectus reponam. Dedecus vestrum pari
Redimite poena milites. Si quis necem
Vobis parabit, pectus in murum dabo:
Nec ante vestro vertici incumbet chalybs,
Quam sibi per istud pectus erumpat viam.
Olet. Fuge, fuge, magne Saxonum Princeps, fuge,
Post rupta castra militum, in fuga est salus.
Fer. Praeferte miles avia sequentem Ducem.
Arb. Captiva necdum praeda Vitigindus, tua
Adorat arma miles, aut nondum Duces
Tinxere chalybem sanguine? hac rapidis fugam
Praeverte furiis.
Vitig. Estne, quem veteres canunt,
Irminsul astris? Christianorum an Deus
Potentiore dextera mundum regit?
O Saxones erravimus! Non est Deus
Irminsul ille, sanguinis flagrans siti,
Multaque caede sordidus, non est Deus.
Deus innocentes protegit, non enecat.
Unus rotator orbium flexus regis,
Unus procellas temperas moti maris,
Unus cruenta bella successu regis,
Victoriasque flectis arbitrio Deus.
Irminsul umbra Numinis, saxum rude est.
Hic ante saxum saepe lunatum genu
Tibi Christe primum flecto, submisso tuum
Adoro Numen poplite. Si victos suos


page 397, image: s413

Impune vultus donet accessu, tuas
Lunare ad aras voveo submissum genu.
Car. Prosequere laudem miles. Haec victoria
Gradus est futurae. Fessa ne sidat manus
Dum plena vestros influat palma in sinus.
Campum tenuimus hactenus, sed nunc decet
Et valla, et urbes marte generoso aggredi,
Properate, prima veniat in laudes tuas,
Quae se modestis turribus terra levat
Parva Eresipolis. Videat hodiernus dies,
Et campo et urbe surgere triumphos tuos.

SCENA SECUNDA. Parantur sacrificia. Victor approperare Carolus nuntiatur. Diffugiunt Sacerdotes. Sacerdotes 2.

Sac 1 Ut dedicari Numini votum licet,
Sic dedicata vota persolvi est opus
Ut nil vovendum facile; sic quidquid semel
Vovetis ad aras Numini, obsequium dica.
Bene est: ad aras victima has tandem cadet,
Dilata toties: ille, quem nuper pater
Venatus inter alta silvarum cava
Diis victimandum voverat. Calent focis
Arae sacratis? Sac. 2, Et chalybe multo rigent,
Multoque cultro.
Nuntius, Terra quid nostros adhuc
Tergo penates sustines? Sac. 1. Quisnam impio
Canis latratu victimam rursum impiat?
Nunc. Dehisce tellus; tuque quae modicas levas


page 398, image: s414

Urbs Parva turres, tecta in inferni specus,
Meritas latebras, gente cum tota abripe.
Sac. 1. quod facinus adfers!
Nuntius. Mitte: quod dici iubes
Siluisse cupies. Sac. 1. Gravius arrodunt mala
Compressa mentem. loquere, quis casus premit?
Nunc. Occidimus! olim fuimus! ereptum Duci
Gradivus omne transtulit in hostem decus.
Sac. 1. Victorias? Nunc. Victoriae quidquid valent
Secum in ruinam trahere.
Sac. 1. Num saltem Ducem
Fuga Vitigindum salvas? Nunc. In nemorum cava,
In lustra raptus montium parva manu
Comitatus errat. Sa. 1. Dira Fortunae manus
Quanta repente strage regionem premis!
Quo sua cruentus castra nunc hostis rotat?
Nunc. Mars in propinquo iam siti nostram suae
Designet urbem, modica vix superest mora,
Aut iam subibit victor, aut muros premet,
Magnaque clade moenia affliget solo.
Eripite Furiis Numina.
Sacer. 1. O tristis sonus!
Auditis? nunc. Urbi clangit interitum tuba.
Eripite vosmet; hac venit.
Sacer. 1. Capite hac fugam.
Sac. 2. Properate cives, pandite aeratas fores,
Exclusus urbe victor excidium feret.


page 399, image: s415

SCENA TERTIA. Carolus urbem deditione accipit. Carolus cum exercitu. Senatores. Caridus. Ferrandus.

Ferr. Ingredimur urbem caedis immunis cohors.
Cari. Auguste mundi terror, et Regum decus,
Supplex Senator urbis affatus tuos
Adire poscit. Sen. 1. Fulmen edomiti soli
Victorque Mavors; pone bellorum minas,
Et Marte laxa militem. Rumor tui
Qui praevolavit nominis, pariter metum
Pariterque amorem civium menti ingerit.
Utroque victi supplices pro te manus
Ad astra tollunt; quodque tibi sceptri decus
Dedere Patres, protulit virtus, polo
Sic annuente in saecula educi vovent;
Urbemque cedunt. Urbis in clavi accipe
Transcripta iura; nosque quo mundum soles
Complexu adopta. Car. Laudo maturo minas
Consilio abactas; ista tempestas loco
Funus ferebat ultimum. Sed me decet
Ut in obstinatos stringere severam manum,
Sic obsecutis pandere paternos sinus.
Non quaero nostri limites Marte Imperi
Proferre: signa Numinis quaero, et fidem
Inferre; quaqua cardo, vel limes patet.
Adeste cives undique, et tuti meis
Libate sceptris osculum. Sen. 1. Quamvis tua
Te bella pridem patrio intulerint polo,
Verende Martis terror; hoc laudem tamen


page 400, image: s416

Tuam ipse superas; nulla quod laurus tibi
Acerbet animum: quodque post palmas, tui
Victor, cruori civium parcas pius.
Sen, 2. Suprema laus est Principi clementia.
Qui chalybis iras hoste iam domito tenet,
Se vincit ipse. Se. 3. Magne populorum arbiter
Quae vota nequiit nostra spes unquam sibi
Fingere, benignae frontis excedis die.
Caro. Regem timere civis ignoret meus,
Amare discat. Patriae patrem decet
Regem esse, cives filios. Natum Pater,
Patremque natus diligat. tuto meum
Vultum subire civibus trepidis licet.
Succede tectis Civis, et amico meum
Complectere animo militem, ac fesso dapes
Concede solitas: moxque mentitos Deos
Suis ab aris dirue in ferias stygi.

SCENA QUARTA. Clodoaldus intelligit Carolum adesse, eique supplex accidit: in Deum credere iubetur: credit: visum recipit. Carolus. Clodoaldus. Sandrianus.

Clod. Et cassus oculis vindicem quaero manum,
Duc me per ipsas urbis illustres vias.
Per arma media Caroli. Hoc unum precor,
Si quis cruore filii aspersus silex
In currat oculos, sinite postremo ut pater
Luctu osculetur, ne vel innocui parens
Nati cruorem proteram, vel mihi pedem
Prolis necatae lubricus fallat cruor.


page 401, image: s417

Patuere valvae: sentio: immensus strepit
Nin bis volantis populi, et obsequiis Duci
Novis laborat. Carol. O miser Ducis status!
Clod. Quis hic procellis ingemit nostri malis?
Non ista vox est militis: maius sapit
Vix ista pectus. Quisquis hic damnis meis
Tactus dolorem prodidit, Regem puto,
Duc Sandriane. Car. Quis mei indicium facit?
Clod, Latere quamvis reliqua Clodoaldum queant
Visu carentem, Carolus certe nequit
Latere memet: proditrix ipsa est sui
Heroa virtus. Car. Surge; sim victor licet,
Stantes videre malo, quam stratos Duces.
Non, ut superbo vertices vestros teram
Pede, superavi. Non amo victoriam,
Quae mihi decora capita substernit Ducum,
Hanc quaero, cuius pretia sunt Regum salus
Provinciarum vita populorum quies.
An quid vovere nostra Clodoaldum iubet
Clementia? licet ambiam toti palam
Favere vulgo, Principum tamen magis
Fortuna memet tangit Clod. O digne aureis
Regnasse Princeps saeculis! unum pudet
Non advolasse sponte sub frenos tuos.
Tamen et coactum praeliis miti aspicis
Rex Magne vultu. Venia si facilis quoque est,
Princeps, vovendi; vindica o victor meos
Caeci dolores Principis. Car. Quisquam meo
De grege dolores ingerit? Clod. Mystae impii
Unum dolori gaudium, caeci unicum
Patris levamen caede laniandum impia


page 402, image: s418

Rapuere natum: nostra si magnos sinus
Lamenta tangunt, exsere ultorem in Popas
Rex magne chalybem Car. Mitius Regem decet
Tractare victos. Principis prolem tamen
Non decuit orbi Patris extremo malo
Rapi ad securim. poena crudeles Popas
Sua insequetur: mitius malum ut feras,
Magnanime Princeps, facile medicamen dabo.
Clod. Cogi merentem blandius Caesar trahis.
Parere victum nutibus par est tuis.
Car. An esse Numen aliquod in mundo putas?
Clod. Non ista mundi machina a sese trahit
Initia prima. Car. Sanguinem innocuum putas
Sitire Numen? Clo. Iste Mystarum est dolus:
Pietate ficta barbaram occultant sirim.
Car Ille ergo cuius ora perpetuo madent
Cruore nomen Numinis falso gerit.
Clodoalde! quam benignius Numen colit
Gens Christiana! cuius a dextra cadunt
Nimbi bonorum; cuius in nostros vigil
Oculus dolores, semper occurrit malis.
Clod. O si dolori posset, ac vellet meo
Deus hic mederi!
Carolus. Crede: medicamen dabit.
Clod. Credo Tonante Credo quem Caesar iubes
Me credidisse. Quis mihi caelo dies
Repente micuit? fallor? an vultus tuos
Luce rediviva Carole aspicio? o Deus,
Magne Imperator aetheris, sero nimis
Culte Clodoaldo, video te, Caesar, meae
Stirpis salutem: video vos magni Duces;


page 403, image: s419

Et Sandriane, video te! Sand. O potens Deus!
Irminsul ille caedium fame calens,
Siti cruoris aestuans, non est Deus.
Unus et Olympum flectis, et terras Deus.
Culte Clodoaldo. Clo. Non peto posthac diem
Videre Caesar Magne. sat mihi est tuos
Vidisse vultus. Carol. Propior amplexu quoque
Cingare nostro. Clod. Carolo quisquis Deus
Radiare in auro verticem, sceptro manum
Largus dedisti, Carolum lentum iube
Accedere astris. Car. De meo amplexu gradum
Fac ad Tonantis patrium amplexum, sacro
Latice abluenda est veteris Irminsul nota.

SCENA QUINTA. Carcere a militibus extracti, Hildegardis, Ischyrion, et Faustinus Carolo sistendi ducuntur. Arbastus. Hildegardis. Ischyrion. Faustinus.

Faust. Leva catena innoxias Iuvenis manus,
Et te diei redde. Hild. Quis miles novus?
Nec visus ante memet in lucem trahis?
Arb. Novi ad tribunal Regis agnosces. Et his
Demite catenas. Hil. Quem novum Rege canis?
Arb. Nondum profundos Caroli nomen specus
Penetravit? urbem Carolus victor tenet,
Vos ad tribunal Caroli innocuos voco,
Vinclis solutos, culpa ut absolvat quoque
Male mancipatos carceri. Isch. Vere est polis
Cura innocentum. Hild. Qualibet possint premi,
Numquam innocentes opprimi caelum sinit.


page 404, image: s420

Faust Duc nos per arma militum innocentia
Comite ad tribunal gestiens passum cito.

SCENA ULTIMA. Sistuntur Carolo Ischyrion, Hildegardis, Hiacynthus, et Faustinus: a patre proles, pater a prole agnoscitur: convertuntur omnes: plausus datur. Carolus. Clodoaldus. Ischyrion. Hildegardis. Hiacinthus. Faustinus. Araspus.

Carolus. Vive Clodoalde.
Clodoaldus. Dummodo caelo et tibi.
Postquam sacrato latice perfusum caput.
Totoque verum corde percepi Deum,
Si vivo, soli vivo, quem sero nimis
Novi, Tonanti, et Carolo ad vitam Duci.
Car. Sed quae reorum turba ina aspectus venit?
Pulvinar istud inside, et causas toro
Dignosce mecum. Clo. Magne terrarum arbiter
Affunde memet pedibus, hac sedes decet
Per bella captum. Car. Numinis amicum novum
Haec dextra decuit. Clo. Pareo, quando iubes.
Carolus. Unde haec reorum turba?
Araspus. Tenebroso in specu
Inventa mortis ultimum exspectans diem.
Car. Quae Causa vinctos carceris nocti dedit?
Hiacynthus. O genitor!
Clodoaldus. O mi Nate! quis temet mihi
Tumulo redonat? Hiac. Quis tibi o genitor Deus
Oculos redonat? Clod. Nate!
Hiac. Mi Pater! Clod. Unicum


page 405, image: s421

Meum levamen.
Hiac, Una spes nati, O pater!
Clod. Parce Imperator. rapuit affectus patrem,
Amorque memet fecit immemorem tui.
Carol. Tuus iste Natus?
Clodoaldus. Magne Rex, erro, tuus est,
Verere fili Caesarem, cui ego meae
Debeo, tuaeque sortis auroram. Car. Genu
Remove tenellam dextram, et amplexum subi.
Quis ille cuius gratior toto micat
Vultu venustas? Hild. Prime post Divos; soli
Verende rector, cuius ad palmas stupet
Attonitus orbis. victima infelix neci
Sum destinata Virgo: at hoc unum tamen
Moriens Deorum muneri acceptum fero,
Quod mihi serenum contigit vultus tui
Spectare solem. Sole spectato hoc lubens
Occurro fatis. vincta si Virgo tamen
Ausit precari, quos tuis promptos vides
Pendere iuvenes nutibus, mortis metu
Magnanime Princeps libera: adicies tua
Ad signa Martes, quos per obstantum hostium
Videbis ire fulminis ritu moras.
Car. Tu Virgo? Hild. Rapta et innocens.
Carolus. Sed quid virum
Mentire amictu? Hild. Non nocuos iuvenes specu
Ut liberarem, meque maerenti Patri
Reponerem, virum indui. Car. Sed quo patre,
Quo sanguine orta es Virgo?
Hild. Clodoaldo Patre.


page 406, image: s422

Clod. Tune mea soboles? Hildegardis tu mea es?
Es: non es. erro: es Hildegardis tu mea?
Hild. Non nosco patrem, signa nisi promas.
Clodoaldus. Mea es
Mea Hildegardis. signa si poscis, daret
Tuus ille Araspus, fata si vitam darent.
Arasp. Vivo Clodoalde: et Principem agnosco meum,
Cui pace Regis obsequens dextram osculor.
Agnosce Patrem Virgo Clodoaldum.
Hildegardis, O pater!
Clod. O nata' Hild. Genitor!
Clod. Nata! quam bonus Deus,
Cui sera nimium corda Clodoaldus dedit!
O chara proles desine, Irminsul Deum
Vocare posthac. unus est caelo Deus,
Quem Christiani ture succenso colunt,
Qui te patri reponit, et patrem tibi.
Hild. O care genitor millies illam sitim
Abominata Numinis acerbi, deum
Altum medullis ipsa pingebam mihi,
Nostris studentem commodis, sanctum, pium,
Facilem, benignum. Car. Talis est noster Deus.
Cruoris ille calidus Irminsul siti
Sobolem parenti rapuit ad crudam necem:
Sobolem parenti noster, et soboli patrem
Reddit benignus. Hild. Iste mihi Numen sapit.
Hunc prona posthac corde, submisso colo.
Ischyrio mortis ultimum ad limen comes
Iactate mecum, liber ad vitam quoque
Reducte mecum, Numini mentem novo


page 407, image: s423

Animumque mecum subice: meretur Deve
Nostros honores.
Carolus. Stirpe qua Nomen trahis
Generose Iuvenis? Isc. Vetera memorari iubes
Damna Imperator. Patria extorris, patri
Matrique raptus, saepe iactus mari,
Et saepe terris: immemor stirpis meae,
Patrisque prorsus nescius, colui Thoam
Velut parentem. Namque cum praedo maris
Pirata multus per mare aveheret suum
Natum parenti, comite pastorum manu
Praedoni ademptum libero caelo dedit,
Aluitque nato supparem. ac tandem calor
Cum me citaret extera videndi, dedit
Inannulatam hanc gemmulam et dixit: tuo
Collo haec pependit, quando piratis puer
Parvulas ademptus praeda venisti Thoae,
Car. Incisa Achati pila in eximiam crucis
Abeunt figuram. Clod. Sanguinis nostri canis
Rex magne stemma. Filium. o Deus! mihi
Etiam reponis tertium! quanto mihi
Pectus liquescit gaudio! o date mi date
Ventam videndi lacrimae. Est iste, est, meus
Clodoaldus, o mi nate! Isch. Mi dulcis Pater!
Sand. Quis temperare lacrimis suis queat,
Quando renatum cernit ad lucem patrem,
Prolemque patri redditam, et proli patrem!
Clod. Mi nate! viscera mea!
Isch. Mi genitor! Carolus Amor
Absorbet ori verba: quo maior, potest
Sentire plura semper, at minus loqui,


page 408, image: s424

Dum temperatus verba restituat amor,
Partem diei plausibus festis date
Clod. Auguste Rector orbis, et nostrae salus
Suprema gentis, pedibus affusus tuis
Mea tibi sisto viscera. Car. Accipio, tuum
Si trina proles Numen agnoscat. Hiac. Colo.
Hildeg. Adoro. Isch. Nosco.
Carolus. Signa Numinis huc date.
Levate poplitem; crucibus amplexum date,
Amare nescit summa, qui nescit crucem:
Haec est amoris tessera, et fidei nota.
Isch. Ut corpore Crucem, pectore amplector fidem.
Faust. Et me secundae sortis Ischyrion tibi
Admitte comitem, qui tuli tecum asperam
Solo saloque. Crucis in amplexum ruo.
Car. In hoc triumpho Carolus. Vici satis
Si Numen orbi differo, et quoquo traho
Mea arma, pariter Numinis cultum traho.
Haec prima Regum cura; cum mundum suis
Subdunt coronis, subdere imperiis DEI.


page 409, image: s425

PAX IMPERII ANNI DOMINI M. DC. L. SIVE IOSEPH A FRATRIBUS recognitus.

AD LECTOREM.

PRaemonitum te volo, Amice Lector, cum hoc Drama festinato in Scenam pararetur; nec unus (quippe Scholasticis distentus) operi sufficerem; plurium calamos meditationi meae collaborasse: qui tamen, quaerant modestia, et in Superiores observantia, sese meo sponte


page 410, image: s426

submisere. Plurima tunc in meum succum redegi. reliqua deinceps. ut non facile toto omnino Dramate vicenos forte versus sis reperturus, quos alieni sibi calami possint attribuere. Quare hoc non commodatum dices, sed meum. Non nego alienis laboribus meum superatum; sed non iudicabam inter meos alienum accersendum; ut sua sit singulis gloria si forte iubeantur in luce prodire. Vale.

ARGUMENTUM.

PRessa quandoque, numquam oppressa est innocentia. Potuit fratrum invidia venumdari Ioseph innocens: sed non tantum pressit invidia, quantum elevavit divina pro videntia. A Pharaone post somnii interpretationem ad regni gubernacula secundus assumitur. Incumbit praevisa fames: Sollicitatur ab externis populis Ioseph, ut frumenta suppeditet. Adveniunt et Iosephi fratres, a patre missi, prostrati frumenta postulant, non agnoscunt fratrem, agnoscuntur tamen. Dissimulat Ioseph, et cupidus videndi universam domum, evincit ut sibi minimus fratrum Beniaminus (qui ei solus erat uterinus) promittatur, retento in vinculis Simeone


page 411, image: s427

obside, donec Beniamin sistatur. Referunt haec postulata ad parentem filii, qui diu luctatus, ablegat Beniaminum. Sistuntur iterum fratres Iosepho: gaudet ille viso Beniamino: adhuc dissimulat: ad convivium invitat. Reposito clam in saccum Beniamini scypho suo omnes dimittit. Mox iterum tamquam reos furti retrahit, increpat, et tandem prostratis deprecantibusque fratribus sese aperit Iosephum. et a fratribus recognoscitur. Genes. 41 42. 43. 44. 45

PERSONAE,

Pharao [(transcriber); sic: Rharao] Rex,
Iacob.
Ioseph, et rel. Iac filii.
Sapientes.
Baladat Procurator.
Pastores.
Pincerna.
Operarii.
Providentia Divina.
Innocentia.
Iustitia.
Pietas.
Genius Iosephi.
Genius Chanaan.
Chorus Nymphar.
Pax.
Mars.
Ira.
Furor.
Nemesis.
Ceres.
Fames.


page 412, image: s428

ACTUS I.

SCENA PRIMA. Tristatur a somno Pharao, nec consuetum citharae solacium admittit. Vidit Pharao somnium, et evigilans post quietem, etc. et facto mane pavore perterritus. Gen. 41. Pharao.

SIlete Solis nuntii, et primi auspices
Cantus diei: mentis afflictae dolor
Vulnusque acerbum pectoris cantus vetat.
O iura noctis! maesta fortunae meae
Auguria! vidi, trepidus attonito stupet
Animus rigore: quodque meminisse est grave,
Oculis oberrat. Lude; trepidantem leva
Dolore Regem. Vidi. maeror in verba involat,
Prohibetque vocem Nempe cum summum tenet,
Paria dolori verba non reperit dolor
Citharoede vultus inspice, et nostro pares
Meditare cantus luctui: afflictum tua
Solare pectus arte. Quid lentus stupes,
Plectrumque tentas? Lude. Bubonis velim
Audire vocem potius, aut tristem lupi
Famentis oden. Dissonum est, quidquid canis.
Illisa capiti cithara resonaret magis
In vota maesto pectori. O noctis dolor!


page 413, image: s429

Et somniorum triste tormentum! Polus
Si quod Canopo fulmen iratus parat,
In Regis ante vertice exstinguat. Nihil
Boum illa pugna, lucta spicarum nihil
Praesagit illa, nisi novercalem mihi
Sortis furorem, Viximus tuto hactenus
Regno quieti: sceptra iam turbo impetet,
Meque in ruinam, et regna cum populis trahet.
Sic auguramur. Vertat augurium polus!
Si quem minantis conscium caeli Sophum
Et somniorum Interpretem gymnas dedit;
Huc advocate. Noctis o tetrae dolor.

SCENA SECUNDA. Ioseph in carcere innocentia sua se consolatur. Erat Ioseph in carcere, ubi vincti Regis custodiebantur. Gen. 39. Ioseph. Innocentia cum Comitibus.

Ioseph. Non tenuis est scientia,
Tormenta scire ferre.
Hic gloriose sustinet,
Quem non ligat reatus.
Non sunt acerba vulnera,
Quae culpa non meretur:
In immerentem vincula
Si quae cadunt, hon estant.
Perferre malim carcerem,
Quam carcerem mereri,
Potest sub antra conici,
Et vinculis ligari;


page 414, image: s430

Sed nec per antra exstinguitur
Lux mentis innocentis;
Nec stringitur per vincula
Mens liber innocentis.
Virtutis istud foenus est,
Semper habitare laxe;
Et luce densas carceris
Illum inare noctes.
Innocent. En annulos. Vos compedes
Putatis innocentis?
Erratis: hic in auream
It annulus catenam.
En tela. iam non tela sunt:
In sceptra commigrarunt.
Inde innocenti gloria
Venit, unde mors minatur
Videte glandes: quas Furor
Paravit, aut Erinys
In innocentis funera:
In gemmulas iubente
Vertuntur innocentia
Furoris instituta
Desaeviat ferociat;
Effulminetque livor:
Tranquilla semper pectori
Pax stabit innocenti.
Ioseph. Ut carcer atra contegat
Me nocte; non merebar:
Sum sum innocens. at sum tamen
Visus nocens nocenti.


page 415, image: s431

Iudicia sed mortalium
Non me probant nocentem,
Reus ille: conscientia
Si quem reum probavit.

SCENA TERTIA. Pharao Sapientibus Aegypti somnium enarrat. Misit ad omnes Coniectores Aegypti, cunctosque Sapientes, et accersitis somnium narravit. Gen. 41. Pharao. Sapientes.

Pharao. O noctis atrae monstra! et umbrarum pavor!
Quas saevientum siderum intentas minas!
Sap. Potens Canopi domitor, ad cuius pedes
Procumbit orbis, regia vanos metus
Expunge mente. Fingit aliquando iocos
Severiores Morpheus; sed sunt ioci.
Phar. Et veritatem saepe per somnum docet.
Sap. Fateor. ut atrae noctis est partus dies;
Sic involuta rebus obscuris latet,
Proditque tandem veritas. Quidquid sopor
Dedit involutum, lucis in scenam dabo.
Effare noctis monstra. Phar. vix animus sibi
Satis ipse constat. Lene serpentis virens
Littus promebam fluminis; quando ex aquis
Cervice plena turgidae septem boves
Subire visae marginis verni solum.


page 416, image: s432

Vix constitere littore; exsertum levant
Septem aliae ab undis verticem, et sese gradu
Pigro virentes amnis ad spondas ferunt
Non his amoenus oculus, aut vitae color
Sucusve melior: ossa vix lento trahunt
Exsuca motu. moxque composito agmine
In pinguiores involant, avida fame
Penitus peremptas devorant. Vix haec meis
Oculis remota scena, mox alia subit:
Septena culmo spica dependens, sinu
Opulentiore fertilem Cererem sami
Dabat Canopi: rursus at vacua sinum,
Sterilisque inanem verticem erexit polo
Obtenta avena: vixque concessum diem
Progenita vidit, iamque congesto gradu
Cereri opulentae funus extremum tulit.
Quid ista Regi monstra portendant mali,
Ex Veritatis promite arcanis Patres.
Suum reperta Veritas munus seret.
Sap. Placuisse Regi munus augustum est satis.
Pha. Agite vetusta oracula, e chartis date,
Et veritatis conscios purae libros
Consulite. nocti forsan hinc veniet dies.


page 417, image: s433

SCENA QUARTA. A Providentia Divina edocetur Ioseph somnii interpretationem, cui frustra student Sapientes. Fuit autem Dominus cum Ioseph, et omnia opera eius dirigebat. Genes. 39. Sapientes. Ioseph. Providentia.

Prov. Divinioris consili arcanos sinus
Mens illa penetrat sola, qua vitium exulat,
Habitatque virtus. Sede non una bene
Sedent, serena pectoris puri dies,
Et nos scelestae mentis. Expellat nefas
Animo, profundos quisquis in sensus poli
Penetrare mente postulat. multus licet
Oraculorum quaerat arcanum senex,
Servatur uni scire Iosepho: hunc ego
Per varia tractum sortis infaustae freta,
Per aestuantes fluctuum ductum minas,
Multis probatum casibus, semper tamen
Constante Iuvenem pectore, polorum abditos
Edoceo sensus. Accipe o Ioseph nova
Mysteriorum senia Septenae boves
Graves sagina; fertiles totidem gravi
Frumento aristae, nocte quas Regi dedit
Somnus videndas, fertiles septem notant
Annos Canopo? at aridae spicae, et boves
Cadaverosi corporis totidem notant
Annos premendos arida terrae fame.


page 418, image: s434

Exurge Ioseph; carceris situm excute,
Arcana Regi pande; mox viles super
Undas iacentis plebis, elatum super
Populos beatum fama Iosephum vehet.

SCENA QUINTA. Aegypti Sapientes interpretationem somnii non inveniunt. Nec erat, qui interpretaretur. Gen. 41. Pharao. Sapientes. Pincerna.

Pharao. Dubium soporem quisquis exsolvit libris
Bene evolutis, reseret Augustam manum
In larga patulam munera, et dextro mihi
Lateri assidebit. Fare, suspensum tuo
Loquentis ore pectus, atque aures dabo.
Thales. Auguste Princeps, proximum Divis iubar.
Caelo adserendam: magna pernicies tuo
Capiti minatur. Densa septeno frement
In te furore proelia, et totam eruet.
Mavors Canopum: bella sed facili tamen
Septena Marte sopies. Quae quae petet
Procelli Regis verticem Augustum, minas
Nil poterit ultra. quodque metuebas malum,
Dabit triumphos. Annuit dictis DEUS
Et veritatem stabilit. Aut istud notant.
A deveratis ari dis bobus boves
Opulentioris adipis, aut certe merus
Ludentis inter somnia est Morphei iocus.
Phar. Votis placere Regiae menti studes,


page 419, image: s435

Non veritati. Vera, non blanda occine.
Placere nimium Principi quis quis studet,
Magis ille saepe displicet. Quae te Solon
Arcana caelum docuit? an nostri tenes
Ambigua somni fata?
Solon. Non tenue est malum,
Quodcumque somnus nuntiat; nullum licet
Malum Soloni pateat. Pha. Et nostro malum
Quod ipse nescis vertici occentas? Solon. lego
Aliquod sinistra sorte discrimen tuo
Capiti parari: at unde, vel cuius manu,
Cuiusve fraude, nescio. Phar. Certum volo
Sensum loquentis Morphei: quid tu mihi
Ambigua narras? Proh pudor! nemo mihi
Interpretari somnium noctis potest?
O cana menti barba, sed mentis parum!
Diem labori dedimus, at nihil tamen
Usquam repertum est. An sophos credam, quibus
Defluit in humeros longa tempestas comae,
Sed nil cerebri in capite? Quid frustra a libris
Consilia mendicatis? o barda capita!
Pin. Magnanime Princeps, si iubes, virum dabo,
Qui somniorum enodet implexos dolos.
Hebraeus ille, iussibus nuper tuis
Datus sub atrum carceris caeci specum,
Caeli implicata sensa non dubio dabit
Sermone Regi. Non inexpertus loquor.
Phar. Nec purpuratam solis ardentis facem,
Nec nocti lucae Cynthiae spectat iubar,
Et involutas somnii notas mei
Ille intuetur? Pinc. Ludat in somnis dolus,


page 420, image: s436

Dubiamque mille fraudibus mentem implicet,
Ille explicabit. Testor hoc capitis iubar.
Tua sceptra testor: nuper umbrosi specus
Cum me tenebrae clauderent, noctis sopor
Illusit animo: prodidi noctis iocos,
Imaginemque somnii: vix dum audiit,
Iamque explicavit: quique metuebam tui
Cadere sub ictum fulminis faustum, mihi
Tuo spopondit tertium nutu diem
Rursus futurum. Credidi: venit dies
Promissus, et me carcere exemptum gravi,
Ferroque vidi liberum. Pha. Hunc nostro iube
Protinus adesse iussui. Et spero et metu
Concussus intus trepido. Iam somni mihi
Auguria fingo laeta; iam timidam subit
Sinistrioris ominis mentem pavor.
Sic ipse mecum pugno; nec video satis,
Qua parte sistam. Parva spes mentem erigit,
Graves timores deprimunt. Parvae spei
Nec credo tutu certius quando est metus
Omen futuri. Scilicet Regum hoc malum est,
Quietem ubique quaerere, at nulla tamen
Reperire parte. Pura si solem vehat
Aurora. metuo vesperum: Vesper diem
Si rursus abdat gemmeum, lucis metus
Subit sequentis Laeta si frontem exerit
Fortuna, tristem metuo. sic numquam satis
Tutus quieti Regiae portus datur.


page 421, image: s437

SCENA SEXTA. Ioseph interpretatur somnium Pharaoni. Respondit Ioseph Pharaoni: somnium Regis unum est, etc. Placuit Pharaoni consilium, fecitque eum ascendere super currum suum. Gen: 46. Pharao. Ioseph.

Pharao. Ades, relicta rebus ambiguis salus,
Amice Ioseph Ios. Vernulam, o Princeps voca.
Phar. Servite quisquis Regibus par est, potest
Amicus esse. Ios. Prohibet hoc servi, et Ducis
Conditio dispar. Phar. Impares fecit pares
Amor. Ios Favere Regis est, prono genu
Capere favorem, servuli est. Princeps iube;
Habes paratum iussibus servum tuis
Ad usque fata. Phar. Iubeo, Ludentis iocos
Mille implicatos fraudibus somni explica.
Qua fluctuante Nilus argento vehit
Gazas Canopi, constiti ripas super,
Septemque vidi corporis vasti boves.
Totidemque macri; moxque tot spicas gravi
Cerere tumentes; rursus et totidem levi
Vacuas arista: macrior boum chorus
Sed pinguiorem glutiit, spicas graves
Levior voravit. pande quid visi notat
Imago monstri. Ios. Magne terrarum arbiter.
Terrorque magne gentium, caelo tibi


page 422, image: s438

Deus est locutus. Regia mente excipe,
Quod implicatis loquitur in somnis DEUS
Phar. In utramque sortem dubius, hinc canens metu,
Hinc spe resurgens animus, ad sensus tuos
Fidem paravit. Aspera canentem colam,
Pariter canentem prospera. Effare. audio.
Iose. Artubus opimae turgidis septem boves
Septem per annos auream sortem notant.
Septemque rursus corporis macri boves,
Queis pingue tenui pabulo armentum fuit,
Septem per annos ferream sortem notant,
Sterilemque terram: pariter et pingui Ceres
Septena culmo, fertiles septem docet,
Sterilesque septem sterilis intentat Ceres
Annos Canopo. Phar. Peius Aegypto sopor
Nihil minatur. Iose. Conscio Ioseph nihil.
Sapientis ergo more vicino malo
Obtende clypeum: quaere sapientem virum,
Rebus gerendis impigrum: fasces cui
Maior secundos imperi credas tui.
Princeps per omnes ille Regnorum plagas
Intentus agris, messium partem tuis
Septem per annos horreis condat, quibus
Septem per annos incubam Aegypto famem
Procul Canopo diffuget.
Pharao. Sancta ingeris
Consilia Regi; quaeque non dubiis dabo
Probata iussis. Nemo qua Aegyptus patet,
Lateque Nilus ambulat, nemo tui
Par est calori pectoris; nemo pari


page 423, image: s439

Sagacis animi luce venturos videt
Rerum meatus. Providae mentis decus
In te resedit omne, consilium grave,
Prudensque fervor, rebus in gravibus tenor
Constantis animi, pectus erectum fides
Inflexa, fortis spiritus, candor, modus,
Pudorque et omnis gratiae in vultu color.
Unus (mer eris omnia o Ioseph) meo
Lateri assidebis: unus arcebis malum,
Si quod minatur. Iose. Gratia excedis, meis
Maiore meritis. Ista meliori precor
Princeps, reserva.
Pharao. Primus es Ioseph. tibi
Aegyptus omnis prona lunabit genu:
Volo, iubeoque: Rege me solo minor
Niloticarum gentium Dominus, super
Populos et urbes ibis augusto gradu.
Properate digitis annulum, tergo stolam,
Humerisque amictum Regium. Ut digitum annulus
Incingit orbe, sic ego semper meum
Ioseph amore amplectar. Ut candet stola,
Talosque adusque deflua serpit nive,
Sic innocentem gratia sequetur virum.
Inscende solium gloriae, et solo minor
Rege, populorum gradere inundantes super
Nimbos, et unus iura moderator solo
Dicta Canopi. Meruit id pridem tua.
Virtus, et animi providi aethereus vigor.
Instruite plausus ceteri, toto audiat
Salvator orbe Ioseph, et Domina regat
Virga potentes Mempheos nostrae plagas


page 424, image: s440

Proserte plausus Memphis, atque omnis colat
Ioseph Canopus, quem iubet Pharao coli.

CHORUS. A Divina Providentia in Chanaan emittitur Fames, in Aegyptum Ceres. Ecce septem anni veniunt fertilitatis magnae in universa terra Aegypti. Gen: 41. Crescebat autem quotidie fames in omni terra. Gen: 41. Providentia. Genius Chanaan. Genius Aegypti. Fames Ceres.

Providen. Mens ego Divum provida: per me
Omnia certa lege reguntur.
Homines casus et fortunas
Sibi configant. Fortuna nihil,
Nihil est casus. Vel deliri
Figmentum animi est. Omnia terso
Cerno in speculo, claudo in nube
Omnia; quae sunt, quaeque futura,
Quaeque fuerunt. omnia nostro
Veniunt nutu. Pandere nubes,
Et quas gremio turgente tenes
Emitte Deas. Cernitis istam?
Quis retro timor reprimit gressum?
Cernitis illam? Ceres est illa,
Est ista Fames. Iussibus utraque


page 425, image: s441

Venit aethereis; utraque vicibus
Scenam alternis occupat. Illa
Mandante Deo recreat orbem;
Ista affligit mandante Deo.
Prov. Fam. Ger. Mandante Deo cruciant dura:
Mandante Deo prospera recreant.
Ge. Cha. Misera heu! Chanaan!
Prov. Caeli imperio.
Ge Aeg. Fausta Aegyptus! Prov. Caeli imperio.
Ge. Cha Quae monstra tuor?
Ge. Aeg. Quam cerno Deam?
Ge. Cha Aspera vultu.
Ge. Aeg Fronte serena.
Ge Cha. Macie languet.
Ge Aeg. Facie blanda est.
Ge Cha. Oculi livent.
Ge Aeg. Oculi vivunt.
Ge Cha. Oraque pallent,
Ge Aeg Oraque rident.
Ge Cha Misera heu! Chanaan!
Prov. Mandante Deo.
Ge Aeg. Fausta Aegyptus. prov. Mandante Deo
Huc curre Fames: huc curre Ceres.
Ge. Cha. Heu maesta fami praeda relinquor!
Pro. Ge. Cha. Caeli imperio cruciant dura.
Ge. Cha. Mentem duris aptasse malis,
Saepe tulisse est. Lentius urgent
Fata paratum Prov. Sed non semper
Ille iacebit, qui iacet hodie.
Veniet somno praevisa dies,
Quando manipulos opulenta Ceras


page 426, image: s442

Quan io maniplos opulenta Ceres
Feret in Chanaan.
Ge. Cha. Veniat! Prov. Veniet.
Ge. Cha. Veniat! Prov. Veniet.
Ge. Cha. Veniat! Prov. Veniet.
Ge. Aeg. O fausta dies! Aurata Ceres
Migrat in agros Aegypte tuos.
Provid. Caeli imperio prospera recreant.
Omnes. Omnia Divum placito currunt:
Lege Tonantis prospera recreant.
Lege Tonantis cruciant dura.
Omnia Divum placito currunt.
Omnem laetus sortem ille tulit;
Quisquis Divum placito vivit.

ACTUS II.

SCENA PRIMA. Iacob queritur publicam famis calamitatem. Erat autem fames in terra Chanaan. Gen: 24. Iacob cum Filiis.

Iacob O Fata Patris aspera! infelix Iacob!
O chara soboles! tu Patrem miserum facis,
Quae me beatum feceras Patrem prius.
Si mihi negasset filios caelum, minus
Miser fuissem, parte Deus illa premit,
Qua me levavit Filii! o Patris dolor!


page 427, image: s443

Iidemque Patris gaudium! Quidquid premis
Natos, parentes enecat. Sobolis fames
Mors est Iacobo. Singulam affligit suus,
Me singularum prolium exstinguit dolor.
Tot unus obeo fata, quot fatis mei.
Obire possunt filii. O Patris dolor!
O chara soboles! video. sed video meum,
Funus, Simeon. Labantem fulciant nati patrem.
Iac. Nempe ut labantes opprimat natos pater.
Sim. Vitam cadentum sustinent nati patrum.
Iac. Cadente vita filii occumbit pater.
Miserande genitor! funere haud uno satis
Necande. prolis morte duodena cade.
Iudas. Imo superstes genitor ut vivas, suis
Decimas Parenti Filii ex annis dabunt.
Iac. Mors est Parenti vivere, ubi proni cadunt
In fata Nati. non inexpertus loquor.
Iosephe mi! mi Nate! post funus tuum
Vix umbra patris vivo. sed vivo tamen
Ut saepe moriar. Nate quid feci pater?
Tuos maniplos, Nate nunc offer Patri.
Iam credo somnis, offer o Ioseph seni
Cererem parenti. Rub. Vive non vacuus spei.
Amande genitor, quas negat Chanaan opes.
Memphis propinat. Venia si detur; Ceres
Opulenta nostras gaudia in terras vehet,
Iac. An vera loquere? an vera quae velles, tibi
Mentitur animus? Rub. Vera narravi Pater
Lev. Si venia eundi genitor, a Nilo Ceres
Advecta domui patriae vitam dabit.
Iac. O cara soboles, ibitis. Viae interim


page 428, image: s444

Parate cultus. Nescio quam animus mihi
Felicitatem [(transcriber); sic: Filicitatem] spondet a vestra via.

SCENA SECUNDA. Iosephi iussu aedificantur horrea ad numeros Musicos. Aperuitque Ioseph universa horrea Gen: 41. Ioseph. Operarii.

Ioseph. Hic est arena, qua strui molem decet
Populi in salutem. Brachia labori date,
Felicitati publicae hoc studium datur.
Exstruite molem: primus est damni gradus,
Diem evolantem languido passu sequi.
Hora occupanda est. nulla, si fugit, redit.
Oper. 1. Praecipe, vel ipse nutus imperium dabit.
Oper. 2. Praecipe: labori stamus accinctae manus.
Ios. Ergo labori fervido insudet calor.

CHORUS. Operarum ad numeros horreum exstruentium.

Oculus Regem providus ornat.
Hac lege Deus ponit in alto
Solio Reges; inde suorum
Ut prospiciant utilitati.
Unde suorum suspiciuntur
Oculis; illuc ipsi aspiciant.


page 429, image: s445

Solium specula est. Inde videtur,
Si qua forsan parte minetur
Turbo malorum. Solium Pharos est.
Illuc medio iactata freto
Spes prora suas mittit, et ignes
Avida expectat; cum decumano
Forte tumultu matis et venti
Avia rapitur. Solio Ioseph
Eminet alto; ut quidquid acerba
Fortuna mali coquit, Aegypto
Procul avertat; dubiamque ratem
Regat, et tandem post decumana
Iurgia tutae sistat arenae.
Nil cruda fames: nil sterile solum
Minitare mali septem annorum
Cerere exusta, quod non videat
Providus oculus, quod non caveat
Dextera sollers. videt, Aegypti
Gratia, Ioseph videt et Pharao
Summum Augusti caput Imperii;
Retroque fugat tormenta famis,
Sterilisque soli damna antevenit.
Turpis egestas, inamoena fames,
Postrema stygis filia, Averni
Ultima soboles, cede Canopo:
Excede fames. Multae struimus
Horrea Cereri. Discede fames,
Io! labores fervete mei:
Populi vita hinc pendet, et amplae
Status Aegypti. Surgite caelo
Monumenta mei viva laboris.


page 430, image: s446

Huc pressa fame turba Canopi.
Summoque gemens limine vitae
Propera civis, propera; in istis
Opulenta Ceres sedibus habitat.

SCENA TERTIA. Iacobi filii maestum complorant, Patri valedicunt, in Aegypto frumentum quaesituri. Descendentes igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto. Gen: 42. Iacob cum filiis.

Iacob. Descende maeste genitor umbrarum ad domum,
Satur dierum: viximus terris satis,
Satis dolori. Pandite infernos lares
Habitata patbus regna, concessis mihi
Implenda regna luctibus. Mites poli
Eripite vitam; Stamen ignavum Deae
Citate: mortis plena, quam vivo, est dies.
Praestat sub umbras abripi infernas senem,
Quam semper atram vivere in lacrimis diem,
Et opprimentis ferre fortunae impetus.
Dum tamen amantis iussa sic cogunt Dei,
Prompte feramus. Quamlibet caelo manum
Intendat armis, languido semper tonat
Ardore Numen: dum ferit, lenit simul.
At vos salutem, forte supremam, mihi


page 431, image: s447

Dum chara fertis capita; complexu mea
Stringenda proles ultimum in pectus veni.
Abire quando filios caelum iubet,
Abite: vitam quaerite, et mihi, et meis.
Parata cuncta? restat an quidquam super?
Ruben. Felicitatis vota de caelo advoca,
Amate genitor, quosque complexu tenes
Iube secundo Numine Aegypti plagas
Natos tenete. Iac. Voveo: comitetur Deus,
Idemque socius ducat, et socius meos
Iterum reducat filios. Rub. Imus, tamen
Meliore tecum parte remanemus. Vale.
Sim. Qui iungit animos, dividit natos amor
A Patre, rursus ille sed iunget Patri,
Iudas. Animam hic relinquo Patris in gremio: mori
Si forte caelum iubeat, hoc condar sinu.
Ben Et me supremo Genitor amplexu excipe.
Iac. Non sic tenelle Beniamin; fesso patri
Solamen unum! ah! una tu nostrae spei
Anchora, superstes nate morituro seni.
Ben. Dilecte Genitor, Iac. Nate.
Ben. Mi Pater! vale.
Iac. O nate! non sic. Ben. Sic Pater,
Iac Patrem mori
Cogis! Ben Valere filius patrem iubet,
Iac Prius peremptum.
Ben. Vivere ut valeas, Patri
Vitam requiram fratribus iunctus. Vale.
Iac. Abis? Ben. Parenti. Iac. A Patre?
Ben. Pro patre. Iac. Beniamin,


page 432, image: s448

Ah Beniamin! Ben. Natus tuus.
Iacob. Cordis mei
Pars prima, care Beniamin. Ben Cordis mei
Spiritus amate genitor! Iac. O fili mi! abis?
Ben. Tibi mori paratus. Iac. Et mecum quoque
Vivere. Ben Genitor o vive! abeo.
Iacob. Nate ah! mane.
Ioseph sat est petisse. Tu fili patri
Solamen unus super es. ah Ioseph meus!

SCENA QUARTA. Filii Iacob attingunt limites Aegypti. Ingressi sunt terram Aegypti. Gen: 42. Fratres Iosephi. Pastores.

Ruben. Auditis? an me blandior ludit iocus
Ridentis aurae? Sim, Melior hic facies poli,
Fecundiorque scena melioris soli,
Rub. Auditis? Pastores. O felix solum!
Amabilis Canope!
Clementiore siderum
Luce irrigata terra.
Fidele cui dant arbores
De fructibus tributum,
Segetasque pingues aureo
Undant per arva fluctu.
Regno propinqui limites
Fame exedente languent.


page 433, image: s449

Nobis Tonantis munere
Arista inundat arva.
Chanaan adusti limites
Torrente Sole languent:
Vobis benignus siderum
Aspectus arva replet.
Past. Aestate in una pluribus
Annona crescit annis.
Frat. Olim beate viximus!
Sed viximus!
Felicitas, necessitas,
Ut nox diesque currunt,
Felicitatis occidit
Dies, necessitatis
Nox incubat. Nilotici
Miseris favete Cives.
Omn. O fausta regna Mempheos!
Amabilis Canope!
Cui larga caeli gratia
Disseminat favores.
Uberque terrae copia
Flavescit in tributum,
O fausta terra Mempheos!
Amabilis Canope!
Sim. Si vera cantat inter arboreos sinus
Pastor quietus, summa votorum mihi
Vobisque fulget. Imus, et qua sese agri
Iactant Canopi, Cerere replemus Chanan.
Ru. O magne olympi Rector, et terrae Arbiter!
Dabisne Cererem divite Canopi solo
Referre maesto Iacob! o dabis Pater!


page 434, image: s450

Qui liberali bestias cura foves,
Non negligente filios curas manu.
Sim. Quid video fratres?
Iudas. Forte peregrinus suum
Iam deflet aurum perditum.
Rub. Vide, o Deus!
Videte fratres! noscitis? Ioseph hic est,
Quem vendidistis? Frater, ah!
Iudas. Certe notat
Iosephum imago. Rub. Totus in vultu micat,
In ore totus, totus in fronte et genis,
Habituque toto corporis Ioseph. DEUS
Quantum minaris fratribus!
Iud. Fratres vocat
In ultionem frater, atque auri monet,
Quod impiavit vendito Ioseph manus,
Animosque nostros.
Sim. Hoc habet timor, omnia
Interpretatur semper in peius: scelus,
Quod mordet intus consciam mentem, sibi
Portenta fingit.
Rub. Mente sed numquam excidet
Vivace frater. Quod diu premimur fame,
Hoc perpetratum crimen in fratrem facit.
Sim. Vetusta cantas. saepe quae casus tulit,
Portenta caeli dicimus, et aurum manu,
Metumque mentis frater e sinu abice.
Rub. Iustitia poscit, redde quod non est tuum,
Quod terra manibus obtulit, melius suo
Domino reponet. Sim. Ite non trepido gradu,
Quo vos famentes Mempheos messis vocat.


page 435, image: s451

SCENA QUINTA. Iacobi de filiis sollicitudo. Beniamin Patrem solatur. Iacob. Beniamin.

Iacob. Quis me labantis saeculi pressum malis
Inauspicatus impetit caeli furor?
O iusta semper Numinis nostri manus!
Seu leniat, seu feriat, est semper Pater.
Nuper parentis nomen, heu! misero Iacob!
Abstulit acerbus sortis inimicae rigor.
Una perempta prole concideram Pater:
Peregrina reliquos filios tellus habet,
Et fors in unum condit extinctos locum,
Unus relictus Beniamin maesto patri es.
Ben Meliora laeto concipe affectu Pater.
Unus parenti serviam vice omnium.
Iac. Unius apte damna compensas: tamen
Utrumque mallem. Ben. Duplici me ergo fove
Amore genitor. Iacob Num patrem dubitas tuum?
Ben. Ioseph vocabas memet, ut Ioseph amo:
Sum Beniamin, ut Beniamin Patrem colo.
Hoc basium dat Ioseph, hoc dat Beniamin.
Iac. Hoc Beniaminum stringit amplexu Pater.
Ioseph suum isto amplectitur: quin si lubet.
Utrumque stringit unico. O magnae domus
Spes una Nate! sive sis Ioseph mihi,
Seu Beniaminus, vita genitoris tui!
Dum morte peior orbitas Patrem premit


page 436, image: s452

Fessumque reliqui deserunt Nati senem,
Uno beatus Beniamin: erro! meo
Ioseph beatus vivo; quia gemina traho
A prole vitam. Mortuus non est meus
Iosephus: in te vivit, o mi Beniamin!
Sic una geminas gaudium soboles patri,
Servasque vitae. Sic Deus quando feris,
Lenimen aliquod semper impendis malo.
Premente non vis opprimi quemquam malo.
Cum fel propinas, melle dilutum admoves
Ori bibentis. Nulla tempestas ratim
Sic erudito navitae fractam eripit,
Nulla ut supersit tabula supremo malo,
In felle mel est Beniamin, tabula in mari.
Ben. Mergar ego, dum te fluctui eripiam Pater.

SCENA SEXTA. Advenientes amice excipit Iosephi Procurator, spem facit peritorum. Fratres Iosephi. Baladat Procurator.

Ruben. En ille tandem Regiae limes domus,
Niloticique Principis vasti lares.
Sim. O si benignus Numinis magni favor
Fraterna vota provehat. Iud Nemo perit,
Quicumque sacram Numini addicit fidem.
Sed ecce ab aula nobilem specto virum.
Praeoccupemus.
Rub. Domine, germani sumus,
Haec dena fratrum turba, quos patrio fames


page 437, image: s453

Lare evocavit. Liceat afflictis diu
Desideratam Regii affectus opem
Sentire, et empta ferreum imperium fimis
Cerere, a paterno pellere heu! maestis lare.
Balad. Vos ergo limes dissitus nostro exules
Admovit orbi? Sim. Dissitus limes tuis
Admovit oris exulem errantum manum.
Balad. Quae patria vobis? Rub. Chanaan.
Bal. Vivit Pater?
Rub. Vivit.
Bal. Nec ullus reliquus e natis Patri?
Rub. Superest tenellus unus: undeni sumus.
Bal. Undena turba numerus est impar; parem
Princeps amicus faciet. Hic nempe, ut suos
Excipere fratres, hospites semper solet.
Ruben. Liceat benignum (vota si quidquam valent)
Coram videre Principis magni iubar.
Qui Cereris emptae compotes, durae fami
Subtrahat, et aegrum lucis instauret diem.
Balad. Placent modestae supplicum fratrum preces.
Venite in ipsos aedis augustae sinus;
Vos profutura prodromus ducam via.


page 438, image: s454

CHORUS. Famentem mendicantemque Genium Chanaan Divina Providentia manipulis consolatur. Erat fames in terra Chanaan. Gen: 42. Putabam nos ligare manipulos. Gen: 42. Genius Chanaan. Providentia.

Ge. Cha. Morior Chanan! eheu morior!
Exesa fame viscera morti
Fecere viam. Languor in ossa,
In corda rigor iam penetravit.
Nulla famenti superest ultra
Spes mihi vitae. Morior Chanaan!
Si cui pietas viscera tangit,
Miserae Chanan frangite panem.
Felix quondam rigui gleba.
Meliore soli, nunc rogo modicum
Panem Chanan. Agnosco tuum.
Deus imperium. premis et recreas.
Sorte alterna. Caeli prona
Veneror nutum; cuius iussu
Stamus, cadimus. Caeli imperio
Prospera lactant, aspera mordent.
Provid. Divum nutu cuncta geruntur.
Ge. Cha. Quae bene quondam steteram, iaceo.
Pravid. Coli quondam steteras iussu,


page 439, image: s455

Nunc quoque caelo mandante iaces.
Genius, Tua sunt, tua sunt haec iussa Deus.
Provid. Divum nutu cuncta geruntur.
Veniet quondam, veniet melior
In vota dies. Divum nutu
Cuncta geruntur.
Ubi res pereunt, spes ibi surgit.
Divum nutu cuncta geruntur.
Ge. Cha. Merui fateor, merui poenam;
Vos tamen oro, Pietas tangat.
Miserae Chanan porgite crustam.
O duri homines! Sypilo corda
Decisa iugo, vel marmoreis
Durata fibris, quibus humanae
Nulla miseriae pietas tenuem
Movet affectum! mitior arbor
Porrige crustam.
Provid. Nihil aeternum
Gravat in terris: currit in orbem
Fortuna premens, Fortuna levans;
Vice et alterna fugiunt sese,
Seseque fugant. Tormenta famis
Meliore Deus fine beabit.
Divum nutu cuncta geruntur.
Ge. Cha. O pia tellus! si radicem
Viscere condis, pia radicem
Da morienti.
Provid. Quandoque Deus
Ferit, et gaudet cernere luctus,
Quos in risum, et gaudia vertat.
Divum nutu cuncta geruntur.


page 440, image: s456

Genius. Non sic olim sapuit nectar,
Non sic pinguis fercula mensae.
Discite quotquot cernitis astra,
Quotquot caeli ducitis auras,
Nihil humanis fidere rebus.
Orimur, morimur, stamus, cadimus,
Surgimus iterum: Iocus astrorum
Ludusque sumus. Discite, pectus
Mala quando premunt, speranda bona
Bona quando fluunt, metuenda mala.
Provid. Divum nutu cuncta geruntur.
Genius. Cum tota favet Fortuna, time,
Favor et furor in una est dextra.
Cum tota furit Fortuna, tace.
Quae dedit iras, dabit exterso
Gaudia vultu. Prov. Divum nutu
Cuncta geruntur. Gemitus rident.
Gaudia plangunt; excelsa cadunt.
Diruta surgunt, florida marcent,
Marcida florent.
Genius Divum nutu
Cuncta geruntur. Spiro et spero
Divum in nutu. Prov. Vultum attolle.
Cernis flavae munera Cereris?
Hinc tibi Numen depluet escas.
Haec, dum luges, tibi disponit
Gaudia caelum. Dirum nutu
Cuncta geruntur.
Video? fallor?
Video certe! date manipli


page 441, image: s457

Gaudia Chanan. o quam pius es
Deus in miseros.
Uterque. Discite, si quos
Adversa premunt, tolerare Deum.
Tristia laetis Deus immutat.
Sint sera licet, venient tandem
Sua constanti gaudia menti.
Divum nutu cuncta geruntur.

ACTUS III.

SCENA PRIMA. Ioseph adorantes agnoscit fratres, dissimulat: ut exploratores carceri mancipat. Cumque adorassent eum fratres sui, et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, etc. Tradiditque illos custodiae. Gen: 42. Ioseph. Baladat. Fratres Iosephi.

Ioseph. CItius moneri decuit adventus virum,
Ut obviaret Regia in donis manus.
Lenta Beneficia gratiam perdunt. bene
Quicumque facere gestit, occurrat prior.
Qui vult rogari, aut dubitat an velit dare,
Et est neganti propior; aut negat diu.


page 442, image: s458

Balad. Aliunde veniunt.
Ios. Numquid externis minus
Putas favendum? nescit arctari solo
Amor paterno: qua potest, liber volat
Partes in omnes: nescit exciri; magis
Amat obviare Fare, qua veniunt soli
Regione, quave patria? Bal E Chanan sinu
Venisse dicunt. Ios. Chanaan? o Chanaan!
Dilecta tellus! quando te! Siste huc viros;
De patre forsan aliquid, aut fratrum choro
Ferent Iosepho. Bal. Poplitem incurva Duci.
Meritumque magno Principi cultum exhibe.
Ruben. Divine Princeps.
Ioseph. Somnia, an vera intueor?
Sim. Monarcha. Ios. Suntne?
Levi. Pauperum spes, et pater.
Ioseph. Quid anime dubitas?
Zabulon. Alter Aegypti pater.
Dan. Miserorum Asylum.
Gad. Plebis afflictae salus.
Ioseph. Erige iacentes.
Nephtali. Proximum caelis caput.
Issachar. Pupilla Regis.
Ios. Premere tantisper decet
Vires amoris. Rub Patere adorari genu.
Aser. Salvator orbis supplices audi viros.
Rub. Servare miseros Principis primum est decus.
Ios. Quae lerna vobis patria est? quanam e specu
In ista regna subdolum infertis gradum?
In ore timido cordis arcanum patet.


page 443, image: s459

Timere nescit innocens. Semper scelus
Trepidat, et omni parte se captum putat.
Quod pectus imo condit arcanum sinu,
Frons timida loquitur.
Ruben. Si iubes Princeps, loquar.
Nullius animum criminis pulsat metus.
Tui ira vultus, ac supercilium grave
Concussit animos. Principem iratum timent
Etiam innocentes. Ios Quam piis verbis tegis
Lernam malorum. fronte pietatem refert
Qui volvit odia. Quae patria? quisve est pater?
De stirpe noscam, mente quod volvas scelus.
Rub. Ingens Canopi Columen, e Chanan tui
Venere servi. Publica coegit fames.
Ios. Dolosa capita, fraudibus natum genus,
Perimere me voluistis? Rub. Avertat Deus.
Ios. Perimere Regem?
Rub. Supplices voces dare.
Ios. Ob nota scelera. Rub. Vita quo detur simul
Natis, patrique. Ios. Nempe promeritis mori.
Rub. Fraterna si quid scelera meruerunt, Pater
Non meruit ullo crimine, o Princeps, mori.
Ios. Patrem innocentem saepe natorum scelus
Fecit nocentem. Sim. Supplices tendo manus.
Ios. Quis? Sim. Simeon. Ios. Cui?
Sim, Principi. Ios. Non hic tibi
Sum visus ante. Rub. Si dabis veniam, dabis
Patrique, fratribusque. Ios. At in memet reis.
Rub. Supplicibus. Ios At post scelera.


page 444, image: s460

Sim. Tunc veniae est locus.
Ios. Fatere tandem. Post scelera veniae est locus?
Si. Satis est nocens, qui Principi est visus nocens,
Quamvis sit innocens. Ios. Video.
Iudas Vides tuos
Magne o Monarcha servulos.
Ios. Servos meos?
Omnesne? Rub. Bisseni patre ex uno sumus;
Unus levamen triste genitori lares
Tenet paternos. Ios. Ille frater est. Ubi
Duodenus ergo? Sim. Praeda iam morti datus.
Ios. Credamne? Iud. Parce mi Domine, non est super.
Ios. Non credo solus nempe solamen patri
Minimus nec ullus maior obsequio senis
Relictus. Ecce fraudis inventae notas.
Aeterna regni sceptra, Pharaonis caput,
Dextramque iuro: nullus in patrios pedem.
Referet Penates; donec et natu insimus
De stirpe vestra subeat aspectus meos.
Rub. Vitam parenti subtrahe.
Ios. Omnes volo
Fratres videre, ab omnibus coli volo,
Rub. Omnes adorant Principem. Ios. Sero nimis
Aliquando noluistis. Rub. At posthac. Ios. Diu
Nec patiar istud. cedite e vultu meo.
Claudantur umbra carceris, donec velint
Fratrem minorem sistere. o quantum premis
Luctantis animi viscera o potens amor!


page 445, image: s461

SCENA SECUNDA. Lamenta fratrum in carcere. Locuti sunt ad invicem. Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum. Gen. 42. Fratres Iosephi.

Non innocui plectimur atris
Carceris umbris, monet antiqui
Sceleris morsus. Nos non fratrem
Saepe innocua voce precantem
Miserae praedam dedimus morti.
Ille affusus genibus, fratres
Parcite, dixit, misero fratri.
Nos immites lacrimas pueri
Non audiimus, saepe cruento
Scrutaturi viscera ferro,
Nisi nos fratris mitior animus
Avertisset. Tamen immites
Cisterna probat, pretiumque leve
Quo vendidimus patris afflicti
Dulce levamen, fratrem insontem.
Quid peccavit puer innocuus,
Quod levis illum lusit imago
Somni? nos nos nocuos secit
Culpa perempti fratris; merito
Vindicta reos premit a tergo.
Sit sera licet, seria tamen est,
Quae nos plectit poena Tonantis.


page 446, image: s462

Nemo sceleris reus impunem
Spectat olympum. Praemissa viam
Planam Nemesi crimina sternunt.
Hac illa gradus urget, culpa
Qua prior ivit. Non hoc crede
Minus altrices armare manus,
Quod minus instat celeri poena,
Est sua Nemesi iam dicta dies.
Haec supremum mundo ubi lumen
Dederit, nulla prece, vel pretio
Placata manum tendet in iras.
Ah parce Deus! parce precantum
Sceleri fratrum. Nisi nos grandis
Culpa ligaret, quid tu innocuis
Parcere posses? quo nostra magis
Crimina crescunt, magis hoc nomen
Tu clementis Numen habebis.

SCENA TERTIA. Luctatur inter affectus Ioseph. Educuntur de carcere fratres: increpantur. Petitur, et promittitur Beniamin. Obses datur Simeon. Eductis de carcere ait: Fratrem vestrum unum dimittite apud me, et abite: fratremque vestrum minimum ad me adducite. Gen. 42. Ioseph. Fratres Iosephi.

Ios. Perage imperata; patre Chananaeo satos
Siste e catenis vultui fratres meo.


page 447, image: s463

Ergone Sypilo corda, vel dura geris
Decisa caute Ioseph? Es frater. Nisi
Inambularit cordis insani fibras
Crudele marmor lacrimae affectum pium
Exsuscitabunt. Patrium noscis genus?
Animoque veterem subdolo fratrem tegis?
Agnosco. sed et sceleris antiqui nova.
Sollicitat animum forma: polluti Dothan
Campi recurrunt: arida, ac solum meis
Cisterna lacrimis rigua, tam vili caput
Pretio aestimatum. Nempe de sonte hoc mihi
Fluxere deinde servitus, carcer, situs,
Vincula, catenae, compedes, Regis furor,
Sannaeque populi. Statue, qua poena exigat
Scelus hoc piari. Iudicis sedem tenes
Ut iura dicas, scelera vindictam invocant.
Sed sanguis idem vindice a ferro iubet
Manum abstinere. Iudicis partes iubent
Spectare causam, non patrem aut patriam rei.
Natura iuri pugnat. Ubi lege exigunt
Summum rigorem iura; pietati locum
Non denegarunt. Sanguis excaecat. Putas
Pietatis esse parcere, et proprio studes
Iudex iniquus sanguini. Non est pius,
Quicumque parcit crimini, quando imperant
Leges rigorem. Sed dolent factum: neque
Lubet iterare. Scelera sic luunt satis.
Resume fratrem frater, et veterem indue
Iterum Iosephum. Culpa quae fecit reos,
Te posuit eadem Principes inter viros,
Virgamque regni dexterae, excelsae dedit


page 448, image: s464

Diadema fronti. Sortis hic melior favor
Pensat, quod ira nocuit. Excelsum genus
Est ultionis; facere cum possis male
Nocere nolle, velle benefacere. Hoc age,
Ostende fratrem fratribus. Vincti gemunt
Nec te revelas? Ah amor! potens amor
Erumpe tandem, et libero affectu rue.
Sed ratio suadet aliud. Aliquando iuvat
Celasse amorem. Prodita in ventos leves
Flamma evaporat: perditur apertus calor,
Qui bene latuerat. Crescit occultis Amor
Alitus medullis, Carceri inclusi luunt,
Culpamque fassi lacrimis tot fluunt.
Age anime. Sed non expedit. Tamen! Vetor.
Aliquid amori detur. Est violens nimis:
Si vel parum concesseris, totum rapit.
Si premitur ignis opprimi tandem solet.
Sed Beniamino careo: nec carum Patrem
Adhuc videre licuit. O dulcis Pater!
O Beniamine! nulla mihi menti est quies,
Dum Beniamino careo, dum careo patre.
Sed nec carebo fratre, nec diu Patre.
Adestis atro carcere, et ferri gravi
Pondere soluti. Facinus in apertum date,
Vel innocentis tesseram mentis mihi
Sistite minorem Beniamin.
Ruben Si vis Patrem
Perimere. Ios. Fratres noscere, et Patrem simul
Volo innocentes. Ruben. Nosce.
Ioseph. Sed nondum dies
Demonstrat istud, donec a vobis mihi


page 449, image: s465

Domi relictus Beniamin detur. Ruben. Iube
Quod facere possint servuli, effectum dabo.
Ios Iubeo, quod agere debeat, quisquis suam
Tuetur innocentiam. Rub. Patrem iubes
Necare. Ios. Si sis criminis purus, dabis
Vitam parenti et fratribus.
Simeon. Princeps, mihi
Indue catenas: omnium poenas feram,
Dum vita Patri detur?
Ruben. Ego chalybem feram.
Iud. Ego in catenas irruam Io. O potens amor!
Simeon catenas induat primus: Ceres
Allis petita detur, et relegant viam.
Rub. Iterumne fratrem vendimus?
Simeon. Veniet lucro
Redempta patris vita. Rub. Sat multo stetit
Unus parenti venditus: quantas dabit
Pro Beniamino lacrimas maestus senex!

SCENA QUARTA. Iacobi laetum de Iosepho et Filiis somnium. Iacob. Genius Iosephi. Morpheoli.

Iac. Quousque maesti barbara Aegyptus tenet
Sobolem Iacobi? nec sua afflicto seni
Concessa reddit pignora, et amores suos!
Ah lenta nimium volvitur caeli rota,
Horaeque longae! Beniamin, quo me trahis!
Memorare vetera sanguinis nostri iubes
Deliquia. Nempe suspicax res est amor,
Semperque metui proximus. Mentem fera


page 450, image: s466

Pessima fatigat; quaeque laniatu truci
Discerpsit alti generis accrescens decus
Meum Iosephum. Numen verte obsecro,
Quidquid malorum pectori ingessit timor.
Sat grande vulnus nuper infelix tuli
Ioseph adempto; quod super misero patri est,
Solamen unum Beniamin; illum mihi
Nox inter umbras pingit, et fallax dies
Obiectat animo. siquis innocuum tulit
In ore florem Iuvenis, et culto decens
Obviat amictu, Beniamin credo meum
Videre: et error ipse delectat patrem.
Mox Beniamino metuo, quod Ioseph tulit.
Sic mente quoties Beniamin volvo, redit
Animo Iosephi casus, et patris dolor.
Ah mi Ioseph! dilecte fili, mi Ioseph!
Ah! mite Numen eripe hanc animam Patri,
Ut vel Iosepho mortuus iungar meo,
Si nequeo vivus! Langueo quando meum
Ioseph revolvo mente. mi Ioseph! Ioseph!
Excipe cadentem brachiis Patrem Ioseph!

CHORUS. Morpheolorum vineam repraesentantium, cui Genius Iosephi incumbit.

Gen. Ios. Vinea patri suus est natus;
Vinea felix: si velut uno
Sanguine prodit, sic et amore
Vivat in uno. Fratrum rarus
Amor esse solet: quando parentum
Non aequus amor semper ocello


page 451, image: s467

Istum dextro respicit, illum
Vix dignatur cernere laevo.
In natorum numero quisquis
Solus amatur, non bene amatur.
Reliquis unus cedit in odium,
Quem male dispar gratia prensat,
Sed tamen unus magis est saepe
Dignus amati, quem naturae
Gratia maior cum virtute
Megis ornavit. Regula recti est:
Iuxta meritum dilige quemque:
Sed signa tamen cautus amoris
Semper soboli paria impende.
Loquor expertus fraterna odia
Nuper Ioseph, sed venit hora
Quae dissidiis animo pulsis
Tandem fratres meliore liget
Vinculo amoris.
Iacob. Ubi sum? vigilne vera conspexi? an sopor
Illusit oculis? ille qui denas super
Vites sedebat, ille num est Ioseph meus?
Est ipse certe Natus; aut saltem Ioseph
Sincera imago, somnio illudor miser.
Non est. sed est imago viventis Ioseph.
O mi Ioseph! dilecte fili mi Ioseph!
Quo vota mitto cassa, quo vacuas preces?
Nempe hoc amantum est: somniant, quod diligunt,
Et per quietem facta persuadent sibi,
Quaecumque vellent facta, dum vigiles agunt.


page 452, image: s468

SCENA QUINTA. Ioseph pecuniam iubet in saccos fratrum reponi, dum illi Simeoni in terram Chanaan redituri valedicunt. Iussit ministris, ut implerent saccos eorum tritico, et reponerent pecunias singulorum. Gen 42. Baladat. Fratres Iosephi.

Bal. En quam tulere Cereris in pretium datae
Viri monetam. Moneo, quod dixi ocius
Fac expeditum, pretia pro Cerere viris
Tacitus repone. Se. Quod iubes, factum dabo.
Rub. Iumenta Cereris pondere aggesto gemunt?
Viamque carpunt. Bal. Nullus est usquam dolus
Rub. Nullus nocentes arguet pretium dedi.
Bal. Dedisse fateor: ne dolus subsit, cave,
Fraus male parata saepe in auctorem redit.
Iud. Fraus nulla sceleris consciam mentem arguit.
Baladat. Cavete; moneo.
Iudas, Cavit hic satis, cui
Mens pura labis, innocens mentis sinus.
Bal. Revisite ergo patriam Rub. Fratri tamen
Prius relicto in vinculis maestum vale
Dixisse liceat Bal. Carcere hoc vinctus latet.
Ruben. Simeon! ubi es dilecte Simeon?
Simeon. Quis sonus
Pertentat aures?
Ruben. Frater ah! Simeon ades?
Sim. Adsum. Rub. Valere turba te fratrum iubet.


page 453, image: s469

Aegypto abimus, patrios rursum lares
Repetere iussi: quid iubes Simeon tuo
Per nos referri nomine afflicto patri?
Sim. Salvete Patrem filius ferro gravis,
Vinctus catenis care eri inclusus iubet.
Si me premente liberum ferro cupit
Cernere, minorem Beniamin mittat Pater,
In quo salutis vertitur cardo meae.
Poterit carere tempore exiguo senex
Puero, coronam prolis ut servet suae.
Omnes tenebit, Beniamin si non nimis
Retineat unum. Deinde quam sortem Deus,
Natis, patrique imposuit, hanc sensu ferat
Vivace semper. nempe sic placuit Deo
Natum in parente premere, et in nato patrem:
Ut uterque proprio doleat afflictus malo;
Alienum uterque sentiat. Rub. Simeon vale!
Loqui volentem plura, non sinit dolor.
Sim. Brevis hora fratres rursum in amplexum dabit.
Quamvis acerbae sortis in morsu grave
Solamen istud accidat; vivet tamen
Spes firma fratrum in pectore.
Dan. Amplexus tuis
Quando negatur brachiis, animi intimis
Te amplector ulnis frater, et mente osculor.
Sim. Valete. Vosque fratris afflicti memor
Sollicitet animus semper, ut celerem malo
Opem feratis. Interim nostram Deus
Benigniore dirigat viam manu.


page 454, image: s470

CHORUS. Iussu Divinae Providentiae triturantur manipuli a Marte. subducitur a Pace excussum frumentum, et in horrea Aegypti infertur: solacium impenditur Genio Chanaan. Providentia. Genius Chanaan, Mars. Ira. Furor. Nemesis. Pax. Ceres.

Provid. Quid fles Chanaan!
Ge Cha. Famis extremae
Tormenta fleo. Pro. Deterge genas.
Ego sum Mater. Mala quaecumque
Te nunc cruciant, in bona vertam.
Audi Nemesis, Mars, Furor, Ira,
Decreta iubent Numinis, audi.
Ma. Ir. Fu. Ne. Prompti imperiis parere tuis
Adsumus omnes, Pr. Ecce Maniplos!
Ad trituram iubeo prompta
Bracchia stringi.
Ma. Ir. Fu. Ne. Iussa paramus,
Stringimus omnes.
Provid. Chanaan audis?
Hic tibi aristis opulenta Ceres
Frumenta dabit.
Ge. Cha. Hinc ego sperem?
Nimis heu! cruda est Ira, Furorque:
Nil ego spero. Nimis heu! crudus
Mars, et Nemesis: nil ego spero.
Provid. Ego sum mater: quaecumque mala
Te nunc cruciant, in bona vertam.


page 455, image: s471

Cum nulla super spes affulget,
Sperare licet. Bracchia promptis
Ad trituram stringite flagris.
Omnes. Ad trituram.
Mars. Quis mihi clangor
Furor. Quae pugna mihi saevit in aures!
Arma arma viri, Comites arma.
Ge. Cha. Non satis ergo premit esuries?
Adicit etiam proelia nostrae
Bellona fami. Pro. Mala quaecumque
Te nunc cruciant, in bona vertam,
Pa. Ce. Martis amarae redeuntne minae?
Buccina crepuit; redeuntne metus
Martis amari? Pr. Mala quaecumque
Fugitiva times. in bona vertam,
Sistite gressum.
Pax Cer. Ferus a tergo
Mars arma citat.
Prov. Sistite gressum,
Mala, quae torquent, in bona vertam.
Pa. Cer. Cum fata premunt, vix bene sortis
Satis est virtus. ut fata ferat.
Prov. Agite in casus, dum saeva rotat
Proelia Mavors, pinguis legite
Dona manipli Mala, quae cruciant
In bona vertam. saepe proce la
Dubiam navim tulit in portum.
Mala quae cruciant, in bona gaudet
Vertere Numen.
Pa. Cer. Iussa peregi. Pro. Gremium Aegypte
Reclude tuum, tibi donatur


page 456, image: s472

Opulenta Ceres.
Ge. Cha. Sed mihi miserae
Nihil omnino?
Prov. Mala quae cruciant,
In bona vertam.
Ge. Cha. Te rogo Mater!
Prov. Mala, quae cruciant, in bona vertam;
Agite Aegyptum ditate bonae
Munere Cereris,
Omnes. Chanaan! audis?
Hic ubi pandit gremium Aegyptus
Tibi larga Ceres semper aletur.
Ma. Ir. Fu. Ne. Etiam dum pax regna gubernat.
Bella timentur. sonuere minae;
Non ultra: sed saepius etiam
Tuta timentur.
Mars. Age, trituram mecum repete.
Sed quid video! mappa ablata est.
Prov. Saepe arat unus, sed metit alter,
Quique laborat, saepe laborum
Caruit fructu. Deus arbitrio
Dirigit orbem.
Ma Ir. Fu. Ne. Sumus elusi.
Prov. Hinc relliquias tolle laboris,
Iubet hoc Numen, tollite stramen.
Mars. Ira. Sumus elusi.
Fur. Nem. Sumus elusi.
Omnes. Deus arbitrio dirigit orbem.
Quaecumque homines adversa premunt
In bona gaudet vertere Numen.


page 457, image: s473

ACTUS IV.

SCENA PRIMA. Reversi ad Patrem Filii reperiunt in saccis pecuniam. Referunt peti Beniaminum, remansisse obsidem Simeonem. Venerunt ad Iacob patrem suum in terra Chanaan, et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi. Gen. 42. Iacob. Beniamin. Fratres. Servus.

Rub. O Quam secundis astra fulserunt notis!
Phariis ab usque laribus in domum patris
Comitata nos felicitas prompta dedit
Manu favores. Ante gemmatas opes
Dilecta salve patria, et gremio accipe
Favente natos. Adsumus missi tamen
Minore numero. Fronte qua genitor feret,
Qua mente, quando Simeon vinctum audiet?
Ben. Quae turba iuvenum? fallor? an cerno meos
Adesse fratres? Concolor meos notat
Fratres amictus. Estis o fratres mei.
Pater! beate vive! totumque explica
Sinum favori siderum: en fratres mei.
Iacob O astra quanta gaudia adfertis! meos
Videone natos? tota in amplexus rue


page 458, image: s474

Soboles parentis.
Ruben Favit, et terra, et polus.
Reliquos favores unus hic superat, tuo
Quod liceat iterum genitor amplexu frui.
Ben. Salvete fratres, nobile levamen domus.
Rub. Unus levare natus afflictum senem,
Fratresque Care Beniamin salve, et Patri
In vota cresce. Iac. Quanta de Phario solo
Desideratae Cereris in nostra horrea
Copia relata est?
Rub. Pretia quae superat; fami
Opem datura. Serv. Caelites sancti! fidem
Vix impetrabo
Iacob. Quid novi refers? Serv. Metus
Referre prohibet. testor auratis diem
Superbientem curribus, non sum nocens.
Iac. Quisquamne sceleris damnat, aut reum facit
Male imputato crimine? Se. Inventum bonum.
Iac. Effare. Ser. Medio Cereris excussae sinu
Aurum sepultum latuit. Iac. Hoc ipsum dedi
Pro Cerere pretium.
Iudas. Furta natorum pater
Ne suspicare; pretia pro cerere data
Haec ipsa testor. Iac. Ruben in fidem venis?
Rub. Testor latentis conscium mentis Deum,
Sumus innocentes. Iac Simeon fidem facis?
Ubi relictus Simeon? Rub. Patris o dolor!
Iac. Quos mihi dolores? prodite.
Ruben. In tuum caput
Ausa est furentes agere tempestas minas!


page 459, image: s475

Iac. Iterum feroci dente sub densa latens
Leaena silva pectoris partem mei
Discerpsit? aut quam Simeon Phario solo
Rictibus hiantem praeda saturavit famem?
Ruben. Vivit superstes.
Iacob. Quo solo vel qua latet
Regione? fare: verus amor odit moras.
Ruben. Phariis sub umbris. Iacob. Aeger?
Ruben. Affixus loco.
Iac Morbo an catenis? Ruben. Vinculis.
Iac. Quibus? Rub. Rei
Quibus tenentur. Iac. Carceris?
Ruben. Densa obsitus
Umbrae incubantis nocte. Iac Quae fecit reum
Patrata culpa? Rub. Nulla: sed pro te Pater,
Suisque sponte est fratribus factus nocens.
Iac. Pro me, meisque filiis? non est meus,
Quicumque natus factus est pro me nocens.
Iud Inter propinquae limites, vitae ac necis
Carcer profundus obsidem fratrem tenet.
Iac. Aliquodne forsan ausus incautus nefas?
Rub. Quod crimen omnes afficit, id unus luit.
Iac. Omnes parentis nomen, ac amplam domum
Contaminastis crimine? Rub Afficto. Innocens
Licet esset animus omnibus, fratres tamen
Suspicio Regni proditi fecit reos
Iac. Quod suspicari potuit ab inermi malum?
Rub. Suspicio fingit scelus, ubi nullum est scelus.
Iac. Et nulla tatio crimen abstersit. Rub Scelus
Non delet ulia ratio, quod menti ingerit
Suspicio fallax. Iac. Pectus iratum preces


page 460, image: s476

Fregere nullae? Rub. Pedibus affusus viri,
Madidusque lacrimis genua complexu tenens,
Miserere, dixi, magne terrarum arbiter,
Miserere magnis casibus maest, Patris.
Iac. Et dura corda lacrima non fregit?
Rubenus. Stetit
Sententiarum pertinax: nec se tomen
Satiare passus. Iac. Forsan, et morti ultimae
Dabit innocentem victimam.
Ruben. Mores viri
Meliora spondent. Ia Nomen o quoties Patris
Amitto Superi! rictibus nuper ferae
Obiectus alter, alter infami iacet
Damnatus antro, forsan et letho datus.
Redimendus ergo Simeon pretio. Rub, Et gravi.
Iac Quonam? Ruben Minore Beniamin.
Iacob Nato meo?
Binis ut addam tertium funus? male,
Male prohibetur scelere maiori scelus.
Rub. Si dederis unum genitor, accipies duos.
Iac. Si dederit unum genitor, occidet duos.
Ru. Gementem in antro deseres Natum Pater?
Iaco. Pater obsequentem filium in mortem dabo?
Ruben. Tuam in salutem.
Iacob. Filium nullum decet
Propriam in salutem perdere.
Rubon. Invenies duos.
Iacob Non audiere.
Ruben. Genitor aut omnes necas,
Aut te carere pauculum ad tempus decet
Rachele genito Beniamin. Iac. Ruben sile.


page 461, image: s477

Non audiere. Beniamin totos sinus
Insume Patris. Ite: decretum est Patri
Cum Beniamino vivere, et vitam dare.

SCENA SECUNDA. Beniamin a Patre veniam petit in Aegyptum abeundi ad liber andum Simeonem. Iacob. Beniamin.

Iac. In hoc beatum prole me Numen facis
Ut unde tuleram gaudium. luctum feram
Opulentiore messe, quam steterit seges.
Duodena turba pignorum fecit patrem.
Duodena natum turba me miserum facit.
Natura quoties iure privaris tuo.
Ben. Mi genitor. Iac. Ora lacrimis sicca.
Beniamin. Dolor
Periclitantis fratris ex oculis vocat
Lacrimam frequentem. Moritur, et nullus manu
Iuvat patrona. Genitor es: sanguis tuus
Quaerit medelam vulneri. Sinon potes
Corpore senili ferre subsidium; sine
Me ferre genitor. hoc iubet pietas patri,
Amorque fratri debitus. Ia. Numquam est satis
Aetate in ista consili. Ben. At tamen fatis
Pietatis esse poterit, ut fratrem iuvem
Dimitte natum genitor, ut fratri obviam
Feram salutem. Iac. Deseres fili patrem?
Ben. Patri ut reducam filium.
Iacob. Ut simul cadas


page 462, image: s478

Cum fratre frater; funere et eodem trahas
Patrem in sepulcrum: si tuum pietas potest
Tantum movere pectus in fratrem, patri
Plus nate debes.
Ben. Debeo, et fratri et patri,
O misera pietas! ire si memet vetas
Fratri es scelesta: si iubes; peccas patri.
Iac. Recedis? huc minate, et infusum mihi
Coniunge pectus: habeat incolumem pater
Vel Beniaminum: caede satiari potest
Una Tyrannus. Ben. Ibo mi dulcis pater,
Ne pereat unus. Ia. Genitor ut maneas, volo,
Iubeoque. Ben Iussa exosculor. Leges dare
Soboli parentum iura sunt, nutus sequi
Est filiorum debitum. At pietas tamen
Sollicitat usque pectus, et fratrem ingerit;
Qui me profundo carceris specu vocat.
Audio vocantem: Beniamin nondum venis?
Pietate nondum victus Aegyptum tenes,
Oppessulatas carcerum ut pandas fores?
Iac. Fili per istas lacrimas pater rogo!
Ben. Pater per istas lacrimas natus rogo!
Iac. Nescius in arma nate, et in mortem ruis.
Ben. Rapiturque Simeon.
Iacob Unus est poenae satis.
Ben. Hunc liberabo.
Iacob. Funus ut socium cadas?
Ben. Libenter inter fratris amplexus cadam?
Iac. Sine hunc praeire morte, qui vixit prior.
Ben. O fata! frater est meus, natus tuus.
Iac. Meusque sanguis. Ben. Dubito.


page 463, image: s479

Iac. Cur? Ben. Toleras malum.
Iac. Invitus. Ben Etiam dubito.
Iac. Deploro malum.
Ben. Sed non mederis. Iac. Non valeo.
Ben. Si non vetas,
Ego medebor. Iac. Peius est medium malo.
Ben. Redimere vitam fratris ambiguo malo
Si valeo, redimamus anime.
Iac. At metuo. Ben. Metus
Saepe est inanis. Iac. Saepe fatidicus quoque.
Ben. Prohibeor ergo facere, quod cunctis facit
Natura licitum? Iac Nempe deserto patre
Amare fratrem? Ben. Fratre servato Patrem
Beare nato. Iac. Melius in nostro sinu
Laetus beatos exiges vitae dies,
Quam vinculorum strictus amplexu,
Beniamin Nequit
Amplexus esse dulcis in patris sinu,
Quando retorto fratris arctantur manus
Post terga ferro. Iac. Forte iam frater diem
Clausit supremum. Ben. Funus adducam Patri,
Reseramque cineres, urna quos patria tegat.


page 464, image: s480

SCENA TERTIA. Remittuntur a Patre filii in Aegyptum cum duplici pecunia. Dixit Iacob ad filios suos: Revertimini, et emite vobis paucillum escarum. Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum: sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum. Gen. 43. Iacob. Beniamin, Fratres reliqui.

Ruben. Ecquando tandem genitor exsolvam fide?
Iac. Adamante mens est firmior: numquam meo
Sinu migrabit Beniamin: si qua est super
Via redimendi Simeon, illa licet
Tentare Pharium Principem?
Ruben. Frustra Pater
Consilia torques: Beniamin Princeps cupit.
Iac. Vultis seeundo scelere damnari? neque
Satis nocentes vos facit primum scelus?
Iud Pro scelere stabit (si quod admissum est tamen)
Frater redemptus. Iac. Fratris id pretium fuit
Quod attulistis venditum fratrem nega.
Rub. Superi loquantur. filiis non est fides.
Iac Quid agimus anime? distrahit geminus timor
Amorque geminus pectus in partes duas.
Be. Confide natum fratribus, fratres sequar.
Hac nixus ibo dextera et vacuus metu
Per Pharia ductus nemora me sistam Duci


page 465, image: s481

Fratris redemptor. Discet exemplo meo
Quid possit animus quem pius stimulat amor.
Iac. Incautus ecquis prodidit natum? nihil
Silere posse, proprium est Iuvenum malum.
Iud. Num praevidere licuit internos sinus,
Quando parentes, sanguinem. et patriam domum
Est sciscitatus: Beniamin quando audiit,
Toties repetiit: Beniamin fratrem volo
Natu minorem; Beniamin volo: neque
Laxabit ante Simeon ferro manus,
Quam patris illud dulce solamen meos
Stet ante vultus. Publica haec mala exigunt;
Fratres precantur, parvulus fletu rogat.
Iac. Cor fluctuatur. pectus huc pietas rapit,
Dolor huc reflectit. cede pietati dolor.
I nate Iuda, quodque condebat Ceres
Allata, pretium sume, quod Phario Duci
Iubeo reponi. Nolo, ut alieno mea
Contaminetur auro. et argento domus.
Sit ista deinde cura non minor, Patri
Servare natum. Perditur magno patri
Thesaurus ingens, quando progenies bona
Quocumque casu perditur. Vixi Iacob
Prole hac beatus: illa si perit, perii.
Iud. Corona fratrum tota, pro hoc uno dabit
Vitamque sanguinemque et intento caput
Venale ferro: Vivet hic felix puer,
Auctusque magno foenore redibit Patri.
Bene apprecare filio abeunti Pater.
Iac. Dolor ille levis est, verba qui nondum eripit.


page 466, image: s482

Auferte genibus dexteram in patris sinum.
Be. Brevi paternum brachium stringet duos.
Iac. Vale supremum nate dimidium mei.
Ben. Ah! dubius haeret animus; et patri retro
Sese refundit. Ia. Cape supremum hoc basium,
Fors non licebit amplius. Ben. Genitor vale
Abeo. Ia. Vale mi Beniamin Ben. Vale. Ia semel
Adhuc Iacobum respice, et Patrem voca.
Forsan supremo lumine aspicies. Ben. Pater!
Iac. Fili. Ben Redibo genitor.
Iac. Ah utinam! Ben Pater!
Iac. Abite cara turba iam non sum pater.
O qui serenis temperas auras iocis!
Zephyrisque ludis, et procellosum premis
Boream sub antro montis ac pluvias vetas.
Hyadas olympum nube densatum solo
Eripere, caeli magne moderator Deus
Meum tuere Beniamin! miser o Pater
In prole vivis, pariter in prole et cades.

SCENA QUARTA. Ioseph Simeonem audit in carcere lamentantem, agnoscentemque iustam poenam ex vendíto Ioseph. Videntes angustias illius, dum deprecaretur nos, non audivimus: idcirco venit supra nos ista tribulatio. Gen. 42. Ioseph. Simeon.

Ioseph. Quem praesidere rebus imperii Deus
Iussit, quietis vetuit in gremio diem


page 467, image: s483

Agere otiosum. Semper in curis agat,
Qui regna curat. Ista coniunxit DEUS;
Regnum, atque curam.
Simeon. Iustus es semper DEUS,
Et cum potente dextera plectis nefas,
Et cum paternum pectus indulges reo.
Merui, fatebor, carceri includi, reus
Fratris perempti. Ios Quis meas aures ferit
Gemitu, et querelis? Sim Fateor, o Deus, meo
Poenam minorem scelere. mi frater Ioseph!
Ios. Deflet vetustum venditi Ioseph scelus.
Sim. Mi frater! ego te vendidi pretio levi.
Ios. Mi frater, ego te liberum ferro dabo.
Sim. Incesto sacrum nomen; in fratrem nocens
Heu nomen istud perdidi. Ios. Es tamen.
Simeon Fides,
Et vera pietas, non genus fratres facit.
Ego te peremi. Ios. Sed tamen vivo super.
Simeon Ego te peremi frater.
Ioseph. Accurre o Ioseph!
Ostende fratri temet, o frater! Sim. Nocens,
Meritusque patior.
Ios. Lacrima in vultu natans
Facit innocentem.
Sim. Sed leve est, quod sim nocens,
Feci nocentes, in scelera feci viam
Fratribus. At istud crimen ignotum est: Deus
Sibi nota plectit crimina. Ios. Indulget quoque:
Quemcumque sceleris paenitet, non est reus.
Sim O quanta forsan innocens pateris Ioseph!
Ios. Agnosce fratrem frater. Absiste.


page 468, image: s484

Sim O Ioseph!
Ios. Captive frater. Sim. Scelera detestor mea.
Ios Natura sese prodit, in amorem eliquor.
Sim. Non gemo, quod unus plurium merita scelus
Persolvo poena. Metuo suspectam fidem,
Reditumque fratrum. Perfidi fiant mihi:
Non est inausum facinus. hoc docui prior,
Priorque crude perfidus fratri sui.
Ios. Consilia prava vertit in melius Deus.
Quid hic agendum? frater est, sanguis meus.
Lamenta rumpunt pectus! Aliquando fuit
In me scelestus. Fateor, aliquando fuit:
Sed esse numquam desiit frater. scelus
Praestat pati, quam facere. Iam patitur satis
Caecae tenebras noctis, illuviem, et situm.
Et iam peracta summa pars poenae diu est.
Non patiar ultra: manibus eripiam meis
Carceris ab umbra, compedis solvam moras,
Et nota fratris brachia amplexu petam.

SCENA QUINTA. Fratres ad Nili oram consident, umbra, undis, et cantu recreantur. Beniamin. Fratres.

Ben. Iam media caeli spatia suspensus polo
Aequali utrinque dividit vultu dies,
Tempus quietis commonet.Viae est satis;
Solitaeque vires pedibus officium negant.
Rub. Lubet virentem fluminis spondam super


page 469, image: s485

Sedere memores patriae, et cantu graves
Levate curas? Iud. Littus invitat; iocus
Ludentis undae cogit: in cantum pater
Fraterque veniant. Drama non aliud amor
Venite patitur.
Omnes. Cordium o magnes Amor!
Tu scissa fratrum pectora,
Patrumque concatenas.
Si corda venas marmoris,
Vel tigridis induere;
Tu frangis, et tenerrimis
Affectibus coerces.
Si spatia terrae dividant
A filiis parentem;
Non dividunt sed pectora
Animasque amore nexas.
Habet Canopus filios,
Chanaan habet parentem:
Sed siliorum pectora
In corde sunt parentis.
Haec est amoris indoles,
Sociare corda amantum.
Iud. Sed ecce amoena turba Nympharum caput
Extollit undis; seque concordi parat
Animare cantu.
Chorus Nympharum et Fratrum.
Nile, qui vasto dominantis undae
Lentus incedis fluvio, pigraque
Littus allambis gravitate; Nile
Rector aquarum:


page 470, image: s486

Parvus exortu es, modicoque ripas
Limite ab iuncta; tacite volutis
Vix aquis imples; tenuique totus
Ponte teneris.
Crescis affluxu fluviorum, et alto
Intumes tergo, tibi dum tributa
Rivuli pendunt: gracilemque currit
Amnis in amnem.
Parva res parvis cumulata crescit.
Unio tantum valet! o beatum
Pectus, adnatum cui copulatur
Pectus amore.
Ruben. Vivimus! et uno in pectore fratrum calent
Undena corda: singulis fuerit licet
Tenuis amoris ignis, ingentem facit
Coniuncta flamma.
Ben. Vivat hic vivat meis
Aestus medullis, vita dum membris calet.
Pergamus, antro Simeon clausus vocat.

SCENA SEXTA. Iacobi de orbitate sua lamentatio. Absque liberis me esse fecistis. Ioseph non est super, Simeon retinetur in vinculis, et Beniamin auferetis. Gen: 43. Iacob solus.

Quo me sinistra sidera afflictum Patrem


page 471, image: s487

Luctu enecatis? erro: iam non sum Pater.
Fui, corona prolium circum latus
Cum multa staret: perdidi nomen Patris,
Ex quo levamen unicum fessi senis,
Flos filiorum, pignorum ex magno grege
Spes prima Patris, patriae fulcrum domus
Ereptus es mihi Beniamin? Nuper domus
Ridebat omnis, quando iucundum meus
Vultum explicabat Beniamin Solem domus.
Nunc solus, orbus liberis, dubius, domum
Tacitam et inanem lugeo, et vacuam fleo.
Vivisne Nate? Beniamin vivis? redi
Mi Nate, siquae vita tibi superest, redi:
Nisi nuda forsan ossa nunc sparsim iacent
Inhumata campis, nota quae rursum fera
Laniavit. Ibo, si vel in rictus ferar
Desaevientis tigridis; et ima mea
Viscera voracis belluae ex alvo eruam.
Ibo, hoc levamen ultimum aerumnis dabo;
Videre saltem, et nosse, quo letho cadat.
Ibo, ut vel unum vulnus in mortem ferat
Cum patre Natus; ossa vel totis legam
Dispersa campis, vel necis praeda ultima
Ad insepulta pignorum hoc addam Pater
Funera cadaver. Beniamin! quo me rapis?
Si forsan umbra es Beniamin umbris Patrum
Mixta, et perempti frueris amplexu Ioseph.
Ostende patri temet, et fessum trahe
Simul sub umbras Sole sublato meo
Quid sum, nisi umbra? Mergar umbrarum domo
Dilecte tecum Beniamin; tu Sol mihi


page 472, image: s488

Dabis inter umbras luce perpetua frui.
Audisne Nate? viduus atque orbus pater
Ad fata properans te vocat. Felix Ioseph!
Iam fratre frueris Beniamin! felix Rachel!
Iam Beniamino frueris! o felix puer
Sinu Rachelis frueris, et Ioseph sinu.
Sed spes adhuc superstes afflictum erigit
In vota Patrem: spero, nisi fallax amor
Illudat animo, amplexui infusum meo
Exosculabor Beniamin! Veniet diu
Desideratae gemmeum lucis iubar,
Qui te parenti reddat, et Patrem tibi
O Nate! Nate Beniamin lumen meum!
Dum spiro, Nate, spero: sperantem tamen
Sollicita semper cura mordebit metu.

SCENA SEPTIMA. Sistuntur Ioseph fratres: Laetatur is viso Beniamino: invitat ad convivium Steterunt coram Ioseph: quos cum vidisset, praecepit Dispensatori domus suae, dicens: Introduc viros domum, et instrue convivium. Gen: 43. Ioseph. Beniamin. Fratres omnes.

Ios. Huc advocate carceris ab umbris virum;
Qui nuper obses, sponte se vinctum dedit.


page 473, image: s489

Rediere tandem! Vix bene affectum rego
Ratione. Video sceleris immunes viros,
Fratrumque primam Beniamin gemmam tuor.
Rub. O magne Princeps, parce.
Ios. Sed non es reus.
Rub. Potui videri Ios. Criminis?
Rub. Sed non mei.
Ios. Fratrum?
Rub. Nec illos criminis facti reus
Accusat animus Ios. Et scelus factum est tamen?
Rub. Immane. Ios. Nam quis auctor?
Rub Ignotus. Ios. Scelus
Quid deprecaris innocens? Rub. Ne sim nocens.
Ios. Nullum nocentem fecit Innocentia.
Rub. Et saepe visus innocens nocens fuit.
Ios. Sed non mihi. Rub. Experimur.
Ios. At quis vos facit
Fratres nocentes?
Rub. Sceleris et nomen mihi
Est exsecrandum. Ios. Dummodo et scelus. mihi
Fuit ille semper innocens; quisquis nocens
Timuit haberi. Rub. Timeo.
Ios Iam non es reus.
Effare quidquid pectori ingessit metum.
Rub. Phariae salutis auctor, ad cuius sinum
Largamque dextram respicit, quisquis miser
Suis patronam quaerit aerumnis opem:
Tuo favore nuper, o Princeps, seni
Cererem parenti tulimus, attulimus simul;
Pudet fateri, Ios. Quid quid et fratri potes
Fidisse, nobis fide. Rub. Quam in Cereris tibi


page 474, image: s490

Dedimus monetam pretia, non cauti fatis.
Et nescientes tulimus in patrios lares.
Exarsit aere genitor inspecto, ratus.
Nos vendidisse filium. Ios. Pronum fuit
Hoc suspicari, vetera si nosset, patri.
Rub. En innocentes pedibus affusam tuis
Reponimus pecuniam. Ios. Cererem semel
Datam moneta duplici exsolvi est nefas.
Accipere prohibent iura quod non est tuum.
Rub. Pariter vetant tenere. quod non est tuum.
Ios. Quis influenti gratiae occludit sinum?
Ruben. Qui scit nocere posse.
Ioseph. Quam Numen dedit,
Nulli nocebit. Nolo quod vobis Deus
Ingessit insperantibus. Sed nunc mihi
Sistite tenellum Beniamin, omnes volo
Videre fratres, fratribus pariter volo
Coram videri. Video, quo affectus rapis?
Tune ille Patris gaudium?
Ben. O magne incliti
Princeps Canopi! Servulum memet tuis
Cerne advolutum pedibus.
Ios. An Sospes Pater?
Ben. Vivit; tuisque gaudet obsequiis suum
Praebere natum Beniamin.
Ios. Quo te Pater
Amore fovit? Ben. Lacrima in vultu frequens
Stetit cum abirem, in ore singultus frequens
Et me Iosephum saepe compellans suum,
Satis est Ioseph perisse, dicebat; mihi
Solamen unus superes, o alter Ioseph!


page 475, image: s491

Ioseph. Nosti Iosephum?
Ben. Domine, non vidi. Ios. Fidem
Vix haec merentur dicta Ben. Si fratrum fides
Est vera, saevae tigridi in praedam est datus.
Ioseph. Putant,
Ben. Cruentam vidit: et laceram undique
Pater ipse vestem. Ios. Forte deceptus fuit.
Non alia Ioseph mortui Patri est nota
Quam vestis illa? Ben. Nulla.
Ios. Non satis probant.
Fortassis illum pinguior sedes tenet.
Sed quid puelle postulas? Ben. Fratrem meum.
Ios. Nullum negavi: quem voles, tolle.
Beniamin. Abditus.
Qui gemit in antro. Ios. Simeon?
Ben. Illum peto.
Ios. En ille. Ben. Vivis Simeon?
Sim. O Beniamin!
Sine me referre gratias. Nilotici
O magne Princeps Imperi, ingentes tibi
Ad genua fusus Simeon gratus refert,
Quod me profundo solveris ab antri situ.
Ios. Fraterna pietas vicit: hunc debes tuae
Colere salutis vindicem. Sim. O cari sinus,
Animae fideles, exosculor vestram fidem.
Ben. Dilecte frater!
Ios. Quantus in amore est dolor!
Sim. Dilecte frater!
Ios. Ite. iam in noctem dies
Fessus recedit: tempus ad cenam vocat,
Mecum assidete. Rub. Nostra conditio hoc vetat.


page 476, image: s492

Ios. Fraterna pietas imperat.
Rub. Quando iubes,
Est obsequendum iussui: urbanus minus
Tibi videri malo, quam minus obsequens.
Ios. Cras ubi serenum lucis auratae iubar
Intulerit orbi Phoebus, in patrios lares
Redite laeti Cerere donati nova.
Baladat, in aurem. Perfice.
Bal. Exactum dabo.

SCENA OCTAVA. Dispensator miratur sibi imperatum, ut in ore sacci Beniamini scyphum Domini sui reponat. Praecepit Ioseph Dispensatori domus suae, dicens: Scyphum meum argenteum, etc. Gen: 44. Baladat. Fratres. Ioseph.

Bal. Molitur aliquid grande: sed tacitus tegit
Arcana mentis. Nuper in Regem reos.
Et proditores dixit, ac tetro specu
Frustra precantes clausit; at rursum fibras
Mollitus animi, vinculis solvi iubet,
Patriosque rursus obside relicto lares
Adire, quemque maestus, et senio gravis
Curis levandis genitor e fratrum choro
Servarat unum parvulum, adduci imperat.


page 477, image: s493

Nunc assidere regiae mensae genus
Tam vile mandat. Fraudis hic aliquid latet.
Epulatur una: quodque mirandum est magis,
Etiam micantem gemmeo ornatu scyphum,
Regale donum, parvuli in saccum iubet
Tacite reponi. Fratribus ludum alterum
Dolus hic parabit forte meliori exitu.
Nam saepe visus ipse cum gemitu loqui,
Ridere, rursum plangere, et variis agi
Veluti procellis: qualibus solent agi
Quibus amor urit pectus, et mentem cremat.
Sed impetrata Cerere iam laeti viam
Parant inire. Rub. Cerere iam turgent sinus.
Iter paramus. Ultimum nobis fave,
Ut imperantis liceat appressis labris
Exosculari dexteram. Bal Votum dabo.
Et imperati machinam doli exsequar.

CHORUS. Molitur frumentum Marte et Furore molam trahentibus, impellente Pace et Cerere. Providentia. Pax. Ceres. Mars. Furor.

Provid. Deus humanis amat in rebus
Ludere. Nuper gemuit terra,
Nunc respirat: quique fugabat
Turbine belli pacis amoenos
Mars aspectus, nunc deposita
Fronte Furoris, paci obsequitur.


page 478, image: s494

Pax. Cer. Mars age, crimen mente revolve.
Quo malesanis integra flammis
Regna dedisti; vertisti urbes
Diripuisti moenia, prolem
Patre, parentes prole orbasti,
Et germano sanguine campos
Fere inundasti Decolor Isther
Sanguine, et atro piger a tabo.
Lycus ultrices te laniandum
Vocat in poenas. Mars age tandem,
Poenas sceleris lue commissi.
Pax. Cer. Impelle molam.
Mars. O labor infestus!
Sed bene merui. Crimina tandem
Sequitur vindex Dens a tergo.
Pax. Cer. Non semper hiems caeli imperium
Saeva tenebit. Ver aliquando
Redit in terras.
Provid. Dicite mecum:
Deus humanis amat in rebus
Ludere. Pax. Cer. Non si semelin nocte
Cecidit Phoebus, non redivivus
Iterum surget Prov Deus humanis
Amat in rebus ludere. Pax. Cer. Campus
Qui male sterili sente horrebat,
Iam bene cultus divite falcem
Invitat arista. Omn. Deus humanis
Amat in rebus ludere Pax. Cer. Quaeque
Ante silebat mola, giratu
Agili pinguem Cererem frangit.
Omnes. Deus humanis amat in rebus


page 479, image: s495

Ludere.
Mars. Labor heu! nimis infectus.
Tu quoque Chanaan sterilis damna
Experta soli posthac niveae
Tempore pacis Cererem tota
Regione metes, vertesque molas.
Deus humanis amat in rebus
Ludere.

ACTUS V.

SCENA PRIMA. Ioseph causas repositi scyphi in saccum Beniamini memorat: iubet fratres comprehendi. Tunc Ioseph accersito Dispensatore domus, ait: Surge, et persequere viros. Ge: 44. Ioseph. Baladat.

Ios. ABeunt, secundo patriam incessu petunt.
Sed vix olympo media pendebit dies,
Acerbus illo gaudio orietur dolor,
Meruere pridem scelere non uno pares,
Fratresque non tam sanguinis, quam criminis.
A se patratum sentiant ipsi malum.
Haec norma iuris.Quisquis audace intulit
Mucrone vulnus; sentiat: grave ingerit


page 480, image: s496

Quicumque collo pondus alieno; ferat.
Etiamne genitor Iacob? etiam Beniamin?
O dulce nomen Patris! o mi Beniamin
Non non meretur Beniamin, non est nocens.
Pars magna Matris, Patris at non pars minor,
Alterque Ioseph Beniamin, non est nocens,
Sed saepe debet innocens poenas pati
Meritas nocenti. Lacrima rigabit genas,
Sed non dolenda. Iuro quae nostro calent
In corde flammae, iuro Iosephi pium
Amoris ignem, si qua de gemino tibi
Voluta fronte lacrima distinguet genas,
Vultu cadentem lacrimam Ioseph bibet,
Baladat, adesto, persequi accelera viros;
Cohorte nostri militis fultus vias
Praeverte; quemque gemmea clarum die,
Pridemque nostro nobilem augurio scyphum
Condi minoris iusseram sacco, argue
Raptum nefando crimine. negantes gravi
Perstringe voce, fronte non verum indue
Torva furorem, quaere per saccos: reum,
Licet innocentem, sceleris impositi trahe
Nostrum ad tribunal, surdus ad lacrimas, age
Quod imperamus. Bal. Haec dies votum dabit.
Ios. Ad nostra fusum genua spectabo chorum,
Sic astra, sic manipuli evincent fidem:
Discetque mundus esse qui mundum regat,
Et quae rotari sortis adversae impetu
Censemus, albae sortis eventus beet.


page 481, image: s497

SCENA SECUNDA. Laeti per colles proficiscuntur fratres. Iamque urbem exierant, et processerant paululum. Gen. 44. Fratres Iosephi.

Fratres. Io favete sidera!
In patriam redimus.
Mutata sors est aspera
Sereniore fronte,
Fortuna semper vertitur,
Quos pressit, elevabit.
Si frontem acerbat, sustine;
Enubilabit ora.
Io favete sidera1
In patriam redimus.
Sim. Grates rependat Principi in largas opes
Effusus aether, cuius auxilio dies
Tandem beatos trahimus, et terso asperae
Furore sortis vivimus, fratres novae
Favore vitae. Scilicet demum iuvat
Tulisse dura. scelera sic caelum expiat
Patrata quondam. Rub. Ludit alternis Deus.
Premit, levatque. Sim Lusit alternis quoque
Niliaca sceptro regna qui flectit, suo
Regi secundus; sique non falso replet
Sermone Nilum Fama, per varias vices
Lusit et in illo Numen Rub Et frontem truci
Contrahere ruga doctus, et miti pia


page 482, image: s498

Induere vultu sidera; et amorem, et metum
Tolerare didicit. Rub. Mitius furit, asperam
Quicumque sortem pertulit Sim. Si quam Pharos
Fidem meretur; innocens, solo reus
Odio furentis feminae, in tetro dies
Transegit antro, donec irato Duci
Detersit aestum pectus aeterni capax
Numinis, et insons somnii sese augurem
Regi probavit; quaeque per somnum DEUS
Dedit involuta cernere, haud vana fide
Evolvit. Inde iussus augusta caput
Vestire mitra, et proximam Regis toro
Tenere sedem, quaque se Nilus Pater
Effundit arvis, iura per populos dare.
Ruben. Qua stirpe natus?
Sim. Magna maiestas viri
Documenta prodit indolis magnae: tamen
Occulta origo est generis: argento puer
Emptus dedisse dicitur Phario iugo
Servile collum. Levi. Nempe Fortunam suam
Hinc ferre nescit. Sanguinis vilis genus
Facile insole scit, blanda si magnos ferat
Fortuna honores. Sim Sed quis irato huc citat
Quadrupede cursum? Ben. Nostra flammato petit
Mucrone capita. Simeon, fratrem tua
Defende dextra. Sim. Mitte trepidantes puer
Pectore timores; melior instantes metus
Avertet aether. Innocens metuit nihil.


page 483, image: s499

SCENA TERTIA. Intercipiuntur a Dispensatore domus. Fecit ille ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus est. Gen. 44. Baladat. Fratres. Miles.

Balad. Cohibete gressum.
Sim. Nempe quae iussa imperas?
Balad. Scelerata capita! placuit Aegypto nefas
Tantum patrare?
Ruben. Innoxio appingis scelus.
Balad. Non una culpa noxios fecit. Semel
Iterumque vobis Pharia conficta Ceres
Quaesita fraude est. Sim. Fraudis accusas: datam
Ostende fraudem. Bal. O fraudibus natum genus!
Quod crimen ipse conscius prodit dies.
Negas videri? Hac arte scelerati probant
Sese innocentes Teste sed puro nefas
Die patratum, non latuit unquam satis.
Placuit rapaci dexterae argento gravis
Auroque crater? cuius aspectu solet
Auguria caeli legere, et arcanos poli
Detegere sensus, ille qui indignis Pharo
Etiam assidere Regiae mensae dedit.
Rub In innocentes conicis tantum nefas.
Testor Tonantis vindicem in reos manum.
Balad. Quam tu mereris triplici armari face.


page 484, image: s500

Ruben Si me nocentem viderit furti dies,
Siccis repostum tulimus argentum duplex;
Et abstulisse Principis scyphum arguis?
Baladat. Absiste verbis: prome sublatum scyphum.
Sim. Quem tu recondis triplici abstrusum sera.
Bal. Quem vos paratis munus effeto seni.
Rub. Scrutare saccos; criminis si quem invenis
Reum impurati, morte funesta iube
Evomere vitam Bal Miles in saccos vola,
Scrutare Cererem, verte completos sinus.
Sim. Cassum laborem suscipis. Rub. Pater Ceres.
Inquire: nullus pectus incussit pavor,
Quod nulla culpa tangit. Bal. Animosa reus
Sic nempe fronte velat occultum nefas.
Miles. Hinc micat ab imo fulgor: hinc fraudes patent.
Bal. Dolosa furum capita, quid timidi pedem
Retro refertis? nobilem antiquis scyphum
Signis videtis? Estne? quid trepidas? nega.
Periure cernis? Sim. Beniamin fratrum pudor
Rachele natus fure! sic fratres amas?
Sic in senilem Beniamin Patrem es pius?
Ben. Testor latentis pectoris clausi sinus.
Non sum nocens fratres mei, non sum nocens.
O terra! Pontus! Sidera! ah non sum nocens!
Bal. Probat nocentem raptus emensa scyphus.
Rape ad tribunal miles. Ben. O fratres mei.
Fratres iuvate! ah Simeon, Ruben, Levi
Iuvate. Rub. Parce Beniamin fletu, tua
Fortuna, nostra est omnium. Nos a tuo


page 485, image: s501

Nemo revellet latere. si quam te trahet
Furor arenam, nos simul tecum trahet.

SCENA QUARTA. Minatur per somnium Iacobo Rigor: minas conatur favor evertere: Providentia Rigoris instrumenta confringit, eumque in Iustitiam; Favorem vero in Pietatem transmutat: promittunt. Iustum Piumque Ioseph regnaturum in domo Iacob in aeternum. Iacob. Iustitia. Pietas.

Iacob. Vivo? vel umbris Manium immixtus? Iacob
Solam fugati spiritus umbram traho?
O qui superne cuncta prospectas DEUS!
Aliquidne misero me magis miserum vides?
Quodcumque carum pectori insedit meo,
Semper tulisti. Beniamin, Ioseph, Rachel!
O tria Iacobi nomina, et vitae, et necis!
Nuper parenti tota bis senis stetit
Natis propago: nullus est hodie super.
Ioseph vorarunt bestiae, tumulus meam
Hausit Rachelem, Beniamin forsan rotant
Adversa fata. Beniamin Patri redi.
O flos aviti stemmatis, tibi sit bene!


page 486, image: s502

O rosa paterni sanguinis, tibi sit bene!
O gemma magni nominis tibi sit bene!
Redi, redi mi Nate, si vis, redi.

CHORUS. Iustitia. Pietas. Providentia.

Iustitia. Iacob, animosa fervidum
Da pectus inflagella.
Quoscumque Numen diligit,
Exercet ad dolores.
Sic filios parens amat:
Fraeno tamen coercet.
Tormenta Iacob sustine:
Tolerata dant coronas.
Pietas. Toleravit: iram contine,
Manum abstine flagello,
Post asperam serenior
Fortuna prodit orbi.
Sat est: flagella proice:
Sat est, reconde. Iust. Nolo.
Pietas. Iubent favere sidera.
Iustitia. Sed me iubent ferire.
Pietas. Favere me. Iust. Ferire me.
Ego feriam. Piet. Favebo.
Iustitia. Fulmen rotabo. Piet. Dexteram
Prius ligabo. Iust. Ferrum
In destinata vulnera
Torquebo. Piet. Sed furore
Casso. Iust. Ferite. Piet. Sustine.
Iustitia. Perrumpo scuta. Piet. Scutum
Pietas inexpugnabile est.


page 487, image: s503

Iustitia. Permitte. Piet. Tela cede.
Provid. Quae pugna? quae certamina?
In pace quae duella?
Iustitia virgas proice.
Et vincula et catenas;
Strictumque conde acinacem?
Pax est; repone flammas.
Nec, nisi reposcant crimina,
Furoris arma stringe.
Accede Pietas, et sinum
Auri sonante nimbo
Inebria, ac favoribus
Roseis riga Iacobum,
Omnes. Iacob triumphe! Beniamin
Vitam trahit superstes.
Suo superstes funera
Vive Ioseph! Triumphe!
Surge: osculum da filio,
Et brachiis corona.
Iustos, Piosque filios,
Iusto, Pioque patri
Iustus Piusque Caelitum
Tandem favor reponet.
Iacob. Errone? Ioseph! dubia num vultus nota
Fallit parentem? Nate! num visum dolus
Ludit senilem? quid pluvius auri nitor
Sinu receptus? Natus ante oculos stetit.
Vel umbra Nati? Est ille? Non. Fallor. meus,
Meus ille Ioseph. Inter amplexum patris
Ioseph parentem noscis? an patrem fugis?


page 488, image: s504

Ades, parentem stringe, sum genitor tuus
Quocumque fugies insequar. Nate! o Ioseph!

SCENA QUINTA. Retracti sistuntur Iosepho fratres. increpantur, deprecantur. Omnesque ante eum pariter in terram corruerunt: quibus ille ait: sic agere voluistis. Gen. 44.

Ioseph. Ingrata furum capita, sceleratum genus,
Post liberali dextera effusas opes,
Post larga Cereris dona, et affectus pii
Impensa post tot merita, sum visus dolo
Facili implicandus? Regiam miseris domum
Feci hospitalem; Regia afflictos fame
Dape recreavi: Nempe vos istam datis
Vicem favori? o subdola ingenia, et manus;
Semper alienis incubae! Scyphus magis
Placuit favore Principis? Fures vagi!
Cernitis? an istud noxios aurum probat?
Habent, tenentur. Iudas. Innocens quamvis sciam
Mihi pectus esse, et sceleris immunes manus,
Tamen paventis eripit menti dolor,
Timorque verba. Ioseph. Proprium hoc menti est reae,
Audere quidvis, quamdiu crimen later;
Timere quidvis, quando iam crimen patet.


page 489, image: s505

Scyphus nocentes arguit, Iud. Sed non probat.
Ioseph. Reus probatur criminis, quisquis nota
Tali probatur. Iud. Signa sine quamvis palam;
At nulla mentem culpa testatur ream.
Ios. Per signa legitur animus. Est nimium nocens
Ex lege iuris, quisquis est signis nocens.
Iud. Si lege iuris signa pensentur, reos
Probasti abunde; facta si spectes tamen,
Sumus innocentes. Ioseph. Legibus causam exigo.
Ruben. Pietate comite.
Ioseph. Iura pietatem vetant.
In hoc coruscum Principi ferrum datur,
Ut scelera plectat. Iuro regalis iubar
Innube mithrae, vindicem hanc iuro manum,
Inusitatum crimen insolita rigor
Poena expiabit.
Rub. Vetera, non nova, o Deus
Hac arte crimina expias. Iud. Si nos trahi
In servitutem iusseris, nemo potest
Arguere iussa. Ios. Si trahi cunctos velim.
Lex improbabit. Iud. si nocens unus fuit,
Sumus nocentes singuli, Ios. Nemo luit
Crimen alienum. Culpa quem fecit reum,
Illum tenebris claudite obscuri specus.
Reliqui dolenti nuntium patri date.
Iud. Si tota nondum pectora invasit calor
Furore iusto, meque patienti vides
Ad genua fusum lumine, in causam loqui
Concede pauca.
Ioseph. Loquere, sed propriis, cave


page 490, image: s506

Capiare verbis: qualis attacto levis
Luctata visco volucris excussas magis
Sibi ligat alas. Iud. Magne populorum timor
Amorque Princeps; Genitor amisso Ioseph,
Rachele matre mortua. hunc habuit sui
Puerum medullam cordis; et magni unicam
Luctus medelam. Quando nos dura fames
Necessitate strinxit, et rursus Pharon
Petere coegit; Beniamin dixit, meae
Servate mentis gaudium, Ioseph meum.
Ite, ite quo vos dura compellit fames,
Amorque fratris obsidis, data et fides:
Ac iam sepulta pectoris parte altera
Cara in Rachele nuper, aut caro in Ioseph,
Hac quoque residua parte spoliatum patrem
Trahite in sepulchrum. Iam anima maerenti in labris
Sedet parenti; filii erepti dolor
Extrudet omnem. Parce, si Pietas moves
Debita parenti a filiis, fite tua
Innata pietas, tota quam Pharos cania,
Quam non meremur filii, Princeps, Patri
Concede veniam. Ios Probra qui mundo dedit?
Iud. Miserere pueri. Ios. Furis?
Iudas. Et Patris unici.
Ios. Fur unus, ingens dedecus Patri facit
Totique stirpi. Vincula in puerum expedi.
Iud Me me catenis stringite. hic non est nocens.
Absolvit aetas scelere, et innocuum probat.
Ios. Quod ausus, unus crimen est, omnes probat:
Voluisse, Scelera; nun voluntatem tamen


page 491, image: s507

Scelerum expiabo. Venia sit reliquis: puer
Luat. Ite. Sim. Merito haec patimur in fratrem rei. Ioseph. Ah!
Sim. Invenit ultor crimen occultum Deus.
Ben Ignosce Princeps, non reo puero; meo
Ignosce Patri. compedes istae senem
Gravant parentem. lacrimae fratrum Patri
Cient dolores. Cernis ut tendit manus,
Pronusque; madido gratiam vultu rogat.
Miserere Patris optimi! o Princeps tui
Miserere servi! meque morituro Patri
Remitte munus, genibus affusus precor.
Ios. Sceleste nostros stringis incassum pedes
Solium aequitatis Iudicem inflexum petit.
Ben. Mollire Princeps lacrimis.
Ioseph. Crimen vetat.
Quemcumque flectunt lacrimae, haud equus fuit.
Abscede. sed quem laeseris, disces brevi.
Fateor, medullas Beniamin totas mihi
Amor occupavit; occupat totas dolor.
Alterque pugnat alteri. At vincat, fera
Qui corda solitus vincere est, audax amor.
Recede turba famula.


page 492, image: s508

SCENA SEXTA. Tandem inter varios affectus: luctatus Ioseph fratribus sese aperit. recognoscitur frater: datur plausus Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii, omnisque domus Pharaonis, et dixit fratribus suis: ego sum Ioseph. osculatusque est omnes fratres suos, et gavisus est Pharao et omnis familia eius. Gen. 45. Iidem.

Iudas. - - - - Dominator reos
Aspice benigno frontis obrutu; et suos
In ora soles, in supercilia Iridem
Reduc amatam. Ios. Ah!
Rub. Nulla spes veniae est super.
Ios Ego. Quis ora fletus immissus levat?
Iud O magne Princeps, si pares pueri putas
Iuga lacertos, nos quoque immitem trahe
In servitutem.
Ios Ah! Ego ego sum sine me o dolor
Aperire mentem! Frater! o violens Amor,
Concede verba! quin ruo in totos sinus.
Ah! frater ego sum, sum Ioseph. Vivit meus
Adhuc superstes genitor! O generis mei
Columina fratres! Quid retro trepidi gradum


page 493, image: s509

Refertis? ego sum frater, ego vester Ioseph.
Venite fratres, basium fratri date.
Venite: ego sum frater. Sim. At nos non sumus,
Ios. Quando esse desiistis?
Sim. O Princeps pudet
Meminisse acerbi temporis. Ios. Fratrem voca.
Sim. Vetusta prohibent crimina.
Ios. An furti? sim. Necis
Male perpetratae. Ios. Cuius in vitam? Sim. Tuam.
Ios Sed vivo. Sim. Caeli munere: at nostrum scelus
Nihil inde minus est.
Ios. Crimen infectum est. Sim. Nimis
Tentasse multum est.
Ios. Vertit in melius Deus.
Sim. Non inde culpa est levior.
Ios. O fratres mei!
Iud. Hostes (meremur) nomina.
Ios. Ego fratres voco.
Rub. Fratris procellas.
Ios. Gaudium fratris. Rub. Cain.
De stirpe genitos. Ios. Patre Iacobo satos.
Cessate: maestum tollite aspectum solo
Meliore digni sorte. Iud. Parce.
Ios [(transcriber); sic: Ius] . Quid? Iud. Scelus
Fratrum. Ios. Peperci, surgite. Amplexum date
Fratri expeditum: surgite.
Sim. Ignosce. Ios. Est loco
Iam causa tuto. Sichima et valles Dothan
Animo exciderunt, fratribus frater volo


page 494, image: s510

Vocari amatis. Si quid affusi preces
Valuere fratris, surgite. Ah parce loquor.
Venite fratres optimi, et laeti meo
Pendete collo. chara progenies Patris
Mi Beniamine! Ben. Ioseph!
Ios. O matris decus!
Ben. Uterine frater.
Ios. Alter et parve o Ioseph!
Ben. Alterque Beniamine! Ios. Deciduas genis
Absterge lacrimas. Sufficit: fratrem vides.
Ben. In te parentis gaudium cerno.
Ios. Simeon
Damnate nuper carceris opaci specu.
Sim. Utinam expiarit ille tentatum scelus.
Ios Excute dolores, quando me salvum vides.
Servator et tu sanguinis Ruben mei,
Fraterque Iudas: Principi in servum dari
Frustra rogabas. Frater es; fratrem in sinu
Agnosce frater; Issachar, Dan, Gad, Levi,
Aser, Zabulon, Nephtali, o fratres mei?
Nep. O te patentem!
Ios. Sum Ioseph frater, Ioseph
Quem vendidistis nuper Aegypto: vetus
Sed illa menti fabula excussa, et data est
Oblivioni Iud, Somniis tandem fides
Deo iubente constat. En genibus minor
Affusa fratrum turba, te flexa Ioseph
Cervice adorat; prona sub vultus tuos
Curvantur astra, quando lunantur tuis
Fraterna genua honoribus Felix Ioseph?
Sum. Servire tanto Principi, fratri, tibi,


page 495, image: s511

Numquam pigebit, mente si deles graves
Fratrum reatus. Rub. Si tui cursus sumus.
Tibi famulari praemium Princeps erit.
Ben. Agnosce fratres, frater o Ioseph, tuos!
Ios. O frater! Ben. O mi frater!
Ios. O frater! Ben. Ioseph!
Ios. Vos stringo fratres, stringo et in vobis Patrem
O chara Patris capita! non vestrum fuit
Scelus, quod ista venditus degam plaga:
Ut vivat orbis, ante vos Numen dedit
In hasce terras memet. Abscedat genis
Luctus serenis, quando me Regi parem
Phario videtis, Principem terrae, Patris
Fratrumque vitam, et patriae gentis decus,
Laetumque mecum ducite, o fratres, diem.
Postea daturi laetum nuntium Patri.
Exigite festos fronte meliore iocos.

SCENA SEPTIMA. Dimittit Fratres Ioseph ut Patrem adducant. Tollite inde Patrem vestrum, et cognationem, et venite ad me. Gen: 45. Iidem. Aula Pharaonis.

Ios. O longa nulla gaudia, atque horas breves
Felicitatis! Vix datum fratri sinu
Excipere fratres, cogor abeuntes lari


page 496, image: s512

Reddere paterno. Vota nil remoror, Patrem
Audire videor lacrima multa suos
Natos vocantem. Pergite levamen seni,
Dicite, revixit filius, quem tu diu
Defles peremptum, vivit, et magna potens
Dominatur aula, primus ad Regis latus
Fruitur favore. Pergite o fratres mei,
Meumque, quod nunc divido vobis, Patri
Praebete cordis osculum. Quinos fames
Durabit annos. Cereris ignarum solum
Cum patre fratres fertilis Nili ubere
Mutate gleba: ducite ad Natum Patrem,
Ut in parentis brachiis aetus Ioseph,
Genitorque nati in brachiis vivat Iacob.
Alterque possit cadere in alterius sinu.

FINIS.