Pontano, Giovanni Gioviano (c. 1426 - 1503):
[ Urania seu de stellis ] Quae In Hoc Enchyridio
Contineantur: Ioannis Ioviani Pontani Urania seu de Stellis Libri quinque. Meteororum
Liber unus. De Hortis hesperidum Libri duo. Eiusdem pompae septem, quibus titulus
Lepidina. Necnon Meliseus, Maeon, Acon carmina pastoralia. / [Ed.: Marianus
Tuccius]. - Florentiae: ex officina Philippi de Giunta Florentini Sumptib. suis,
1514. - 184, [4] lvs.: 8o. - Type area 12,5 x 6,5 cm - Sign.: Sch 051/139
Note:
Note 1
We quote the following iudicia on the poetry of Pontano found in resources contained in the Thesaurus eruditionis of CAMENA:
Giraldi, Giglio Gregorio (1479-1552): Opera omnia. - Leiden, 1696, T. 2, p. 264
Col. 528: „Urania vero, Meteora, Hesperidum horti, eclogae, epigrammata, elegiae, et cetera Joviani Pontani Umbri carmina, et quae plurima pedestri oratione scripsit, faciunt, ut in his tabularum imaginibus illum inter proceres commemorem, quin et cum omni fere antiquitate conferam, tametsi non idem, ut quibusdam videtur, in omnibus praestat, nonnumquam enim nimis lascivire et vagari videtur, nec plane ubique se legibus astringit : quod iis minus mirum videri poterit qui illum sciverint in magnis regnum [ regum ] et principum negotiis diu versatum, et modo bellorum, modo pacis condiciones et foedera tractasse, non minus quam Phoebum et Musas coluisse : quis tamen eo plura? quis doctius? quis elegantius? quis denique absolutius composuit? enucleatius? exquisitius? et licet eius quidam hoc tempore gloriae parum aequi sint aestimatores, non illis tamen ipse concedam, ni meliiora vel ipsi fecerint, vel ab aliis facta attulerint, id quod ad hanc ipse diem non vidisse fateor : Nisi quis fratrem tuum Juli Jacobum Sadoletum attulerit, ...“
Giovio, Paolo (1483-1552): Elogia virorum literis illustrium. - Basel, 1577, p. 60
„IOVIANVS Pontanus vir ad omne genus eloquentiae natus, Cereto Umbriae oppido metu profugiens, quod ibi pater a factiosis civibus esset interfectus, Neapolim plane iuvenis, et inops contendit. Ibi enim liberali Alfonsi Regis studio, condita celebri bibliotheca literas in honore esse didicerat. Nec defuit honestus virtuti locus, Antonio Panhormita [ Panormita ] eruditi ingenii vim admirante. Is tum erat excellentis doctrinae nomine regii scrinii Magister. Aspiravit demum his coeptis Fortuna, usque adeo benigne, ut Ferdinandi Regis castra secutus, in demortui Panhormitae [ Panormitae ] locum sufficeretur. Unde illi mox honestae opes, sed obsequii fide ac merito, uti scripsit, inferiores, nisi ad opimi muneris proventum Ariadnae uxoris dotalis hereditas accessisset. Hac parta dignitate, liberiore veluti studio, Musas per omnes numeros exercuit, tanta habilis ingenii fecunditate, ut neque poetis, neque oratoribus, qui tum maxime florerent, dignum secundae famae locum relinqueret. Erat austero supercilio, et toto oris habitu subagrestis: sed stylo [stilo ], et sermone perurbanus, cum saepissime vel in seriis multo cum sale iocaretur. Habitus tamen est in omni censura quamquam absolute pius, supra aequum mordax, vel eo quod non homines modo sibi notos, sed gentium, et urbium quoque omnium mores acerba scribendi libertate perstringeret, sicuti ex variis Dialogis, Charonteque praesertim intemperanter ostendit. Sed in pangendo carmine, quam texenda prosa cultior, atque sublimior multis videtur: quandoquidem in historia non semper integra gravissimi incessus dignitate, ab eius muneris disciplina deflexisse existimari possit, cum postea ab Hesperidum hortis citriorum suavissimis odores spirans, atque inde divino carmine in altum evectus, ad illa ipsa excelso ore decantata sidera propius accesserit. [...]“ Giovio’s Portrait of Pontano is followed by epitaphia composed by Basilius Zanchius, Caelius Calcaninus (Celio Calcagnini), Simon Vallambert, Marcus Antonius Flaminius, Pierius Valerianus, Myrteius, and Ioannes Latomus Bergami.
Borrichius, Olaus (Ole Borch; 1626 - 1690): Dissertationes academicae de poetis. - Købnhavn, 1683, p. 103 „Jo. Jovianus Pontanus, Politiano adhuc politior, quod ex Urania eiusdem, Meteoris, Hesperidum hortis, lyricis, eclogis, epigrammatis, et praecipue hendecasyllabis liquidum est: in quibus ad nitorem, decusque veterum Poetarum ascendit proxime; haud dubie tamen se ipso in hoc genere futurus superior, nisi alio eum evocassent Aulae negotia; Alphonsi enim Junioris, Regis / p. 104 / Neapol. Praeceptor et Magister Epistolarum esse iussus, alia curare necesse habuit. Atque utinam in argumento severiori occupasset industriam! nunc ad amatoria propensior, istuc saepius stylum [stilum ] deflectit. [...]“
Note 2
Poems by Pontano are of course included in the anthology of Italian Neo-Latin poetry designed for students:
Carmina Selecta Ex Illustrioribus Poetis Saeculi Decimiquinti Et Decimisexti Studiosis adolescentibus citra morum labem ad perlegendum proposita. - Veronae : Ex Typographia Petri Antonii Berni Bibliopolae, 1732 ; 8o. - T. 1: [6] lvs., 400 pp. - T. 2: [2] lvs., 302 pp. (vol. 1, pag. 226-246 Jo. Joviani Pontani)
Note 3
Printed editions of Pontano’s writings were published in Naples as early as 1480. As Pontano retreated from public affairs in 1495, he was able to subject most of his texts to a final review (please see Note 4 on the edition Amores [et al.]). His successor as head of the Academia Pontaniana in Naples, Petrus Summontius (Pietro Summonte, 1463 – 1526), cared for a correct transmission of Pontano’s texts. The Florentine printer Philippus de Giunta (1450-1517) and the even more famous editor and printer Aldus Manutius (1450-1515) in Venice soon became the principal publishers of Pontano. His writings were not disseminated as widely as some works of Lorenzo Valla or Erasmus, for example, that were used as textbooks in the schools and universities of Latin Europe. But Pontano, being deemed equal in style and content to the ancient ‚auctores‘, was soon widely read. Both the heirs of Aldus Manutius and the Giunti family (running publishing houses in Venice, Lyons and Spain as well) continued publishing Pontano. In Central Europe, where Pontano editions were rare at first, they multiplied from about 1530 with Basle, the center of printing works of Italian humanism for Northern regions, taking the lead (e.g. Ioan. Ioviani Pontani Carminum, quae quidem extant, omnium, pars ... - Basileae : Cratander, 1531. Pars 1: [8] lvs., 391 pp., [4] lvs.; Pars 2: 402 pp., [7] lvs.).
Note 4
commenting on the present editions of Pontano’s poetic works – Urania seu de stellis [et al.] and Amores [et al.], both printed by Filippo de‘ Giunti at Florence in 1514.
The dedicatee of both editions, Antonius Franciscus Albitius, was the offspring of a renowned Florentine family. He is mentioned by Paulus Jovius in his Vita Leonis X. (in: Liber Secundus) as being involved in political troubles of the year 1512: „Interea Florentiae perculso et nutante senatu, Antonius Franciscus Albitius et Paulus Victorius praestantis animi iuvenes ad Soderinum ascendunt, monent hominem ut dictatura abeat et curia excedere velit, [...]“
From the Italian Wikipedia article on the famous Florentine family (degli) Albizi we learn that in 1537 Anton Francesco in vain opposed the ascent of Cosimo I. (de‘ Medici, 1519/1537-1574), Duke of Florence and Grand Duke of Tuscany, and was subsequently sentenced for treason.
Mariano Tuccio worked for Philippus de Giunta as editor of ancient authors, above all. In his address of dedication of the Urania edition (fol. 2a) he praises his author: „... iam apud Viros doctos Pontanus in ea aestimatione est, ut non reliquiae sit tantum, quin incrementum prisci temporis.“ He then says he is anxious to edit Pontano’s prose writings as well. „Insedit animo nobis propediem annuente Deo universa illius opera, quae soluta oratione composuit, in his iisdem typis excudere. Licebit tunc tibi plane intueri, quam merito tantum Pontano ipsi iam tuo tributum sit.“ Yet, the de Giunta edition of Pontano’s prose writings was published only in 1520, the Aldine edition preceding it by two years.
Tuccio seems to be proud of the small format („in enchyridii formâ“) and correct type-setting of the present edition. In this publishing design Filippo de‘ Giunti followed the path traced by Aldus Manutius and his punch-cutter Francesco Griffo (1450-1518) who designed the italic type that was elegant and economic at the same time, saving space and paper.
Tuccio’s dedication of the volume containing Pontano’s Amores recommends (fol. 2a) the playful genre for the relaxation it offers serious students when they are tired: „Ut athletae, et qui summo labore corpus exercuerunt, soliti sunt nonnumquam quieti, et remissioni corporis indulgere, quo ad futurum laborem mox robustiores fiant atque vegetiores, ita et bonarum artium studiosis saepe quoque mos fuit, ubi defatigentur in rebus seriis et gravibus contemplandis, animum suum ab iis ad res iocosas et festiviores deflectere, ut itidem ad contemplandum subinde ingenium efficiatur perspicacius atque vegetius. Hac igitur de causa Ant. Francisce suaviss.[ime] mittuntur ad te modo Pontani poemata iocosa et lepidissima, [...] Vale decus nostrum atque praesidium.“
Tuccio then addresses the reader (fol. 2b): „MARIANUS TUCCIUS LECTORI. S[alutem]. Multa sunt Lector optime in his iocis ac salibus, quos inspecturus es, quae rerum novitate non facile intelligi possunt. Haec tu in fine operis elegantissime interpretata reperies a Petro Summontio viro doctiss[imo] et Pontanae disciplinae ac nominis studiosissimo. Perleges et ibi eiusdem perbrevem atque concinnam epistolam, quae quandam quasi Apologiae vicem obtinet in hoc opere. Vale.“
Summonte’s annotations contain factual information that helps to grasp the meaning of passages that otherwise might remain obscure. Summonte also discusses the reliability of the text presented in this edition:
„P. Summontius Lectori S[alutem]. Habes amice lector, praeter Uraniam, Hortos et Bucolica, reliqua omnia Pontani carmina, unum hoc in volumen collecta. in quod nos (nequid omnino ex illius carminibus deesset) inemendata etiam quaedam, necdum perfecta, ut Eridanum Sapphicos’que, cum aliis a Pontano ipso emendatis congessimus. [...] Quod vero ad codicis fidem spectat, Pontani ex archetypis quatuordecim hos Elegorum Lyricorum’que libros accurate transcriptos scias, plenum sane, atque integrum unum quod’que opus, eoque ordine digestum, quo archetypos ipsos Pontani manuscriptos invenimus. Reliquum est, ut enarratiunculas quasdam, quas propter rerum novitatem, inserendas necessario duximus, legere non graveris. Vale.“
Note 5
The somewhat verbose dedication of this edition addressed by Franciscus Asulanus to the papal delegate in Venice, Altobellus Averoldus, bishop of Pola (Istria), first highlights Pontano‘s dignity as counsellor, secretary, diplomat and educator of the prince at the Aragonese courts of Naples and Calabria. This eulogy may serve to obliterate the dubious end of Pontano’s public career: In the spring of 1495 he had collaborated with the French king Charles VIII entering and occupying Naples for three months.
Franciscus Asulanus recommends Pontano’s prose writings as embracing the gamut of moral and political doctrine as well as historical writing and astronomy . He praises them as superior to Seneca’s Epistulae morales, to Plutarch’s essays, to Lucian’s dialogues. His measure of value may well be the dignity of a classical, restrained style. Referring to Pontano’s prose writings in general, he continues: „Atque horum quidem librorum lectione omnino defraudati fuissemus, nisi Petrus Summontius vir tum ingenio, tum etiam doctrina excellens omnes fere ab interitu, et hominum oblivione vindicasset, diligentissime’que recognitos divulgasset.“ Franciscus Asulanus here uses phrases that most often referred to the discovery and transmission of ancient texts; in this way he probably suggests that Pontano is a ‚classical author‘, too.
We are then informed about the editorial work of Franciscus Asulanus: „Itaque omnia eiusdem ipsius Pontani opera soluta oratione composita in treis [ tres ] divisimus partes, ordinem’que illum in digerendis libris servavimus quem ipse author [ auctor ] vel instituisse visus est, vel doctissimi viri probasse, in primis’que Ambrosius Leo, quo cive, et alumno propter multiplicem rerum cognitionem non minus patria Nola, quam universa Italia gloriari potest. Nec quicquam in his immutandum duximus ab eo, quod ante legebatur, nisi ubi graece aliquid scribendum erat, in quo librarii superiores valde somniculosi a nobis deprehensi sunt.“ The final part of the dedication is devoted to praising the addressee. In Pars II. Summontius inserted dedications of three dialogues, of De Sermone and De Bello Neapolitano, in Pars III. some more addresses.
The publisher Andrea Torresano I (1451–1528) was a native of Asola in Lombardy (province of Mantua), just as Franciscus Asulanus. He was Aldo Manuzio‘s (1449-1515) associate and father-in-law; after Manuzio‘s death he directed the Aldine Press.
Summary Table of Contents:
Urania seu de Stellis Libri quinque.
Meteororum Liber unus.
De Hortis hesperidum [ Hesperidum ] Libri duo.
Eiusdem pompae septem, quibus titulus est Lepidina,
Necnon Meliseus, Maeon, Acon, carmina pastoralia.
Detailed Table of Contents, listing the section headings found in the
running text. The end 'Index' on fol.
185a-
188b, arranged according to the
sequence of text, has a few wordings that complement or correct the
headings; they are inserted here and introduced by 'In indice
capitum:'.
(Title page) fol. 1a
MARIANUS TUCCIUS FLORENTInus Ant. Francisco Albitio spectatiss. virtutis Viro. S. (Editor's dedication to Antonio Francesco degli Albizi [or Albizzi]) fol. 2a
IOANNIS IOVIANI PONTANI AD LUCIUM FRANCISCUM FILIum Urania, sive de Stellis, Liber primus. fol. 3a
DE LUNA. fol. 3b
DE PROGNOSTICIS LUNAE. fol. 4a
DE MERCURIO. fol. 4b
DE VENERE. fol. 6a
DE SOLE. fol. 7a
DE ANNORUM VARIETATE. fol. 7b
DE SOLIS PROGNOSTICIS. fol. 8b
CUR Apollo dicatur Pythonem occidisse. fol. 9b
CUR Apollo, et Diana Latonae filii. fol. 9b
CUR DICANTUR DELO Geniti. fol. 10a
CUR PASTORES, IANUS. PHOEBUS. APOLLO. fol. 10b
CUR SOL, LIBER. HERCULES. OSYRIS. LYCIUS. fol. 10b
DE MERCURIO, ET ARGO. fol. 11a
DE ADONIDE, ET VENERE. fol. 11a
DE HEBONE DEO. fol. 12a
DE MARTE. fol. 12b
DE IOVE. fol. 13b
IOVEM HABITUM PRO DEO, PRO ETHERE [ AETHERE ], PRO AERE. fol. 14a
UNDE NATA SUPERSTITIO. fol. 15a
DE SATURNO. fol. 15b
LUNAM EX SE NON LUCERE. fol. 17a
LUNAM SEMPER MEDIAM lucere. fol. 17a
CUR LUNAE PROPRIUM LUmen non sit tributum. fol. 17b
DE LUNAE MACULIS. fol. 17b
CUR STELLAE SCINTILLENT, planetae vero minime. fol. 18a
DE MOTU IGNEM EXCITARI. fol. 18a
QUIBUS È PRINCIPIIS constent stellae. fol. 18b
DEORUM CONCILIUM. fol. 18b
GENERATIO RERUM INFERIORUM. fol. 20a
DE HOMINE. fol. 23a
IGNIS INVENTIO. fol. 23a
IO. IOVIANI PONTANI DE STELLIS AD L. FRANCISCUM FILIUM. LIBER II. fol. 24a
DE MOTU CAELI et planetarum. fol. 24a
DE ZODIACO. fol. 24b
DE ARIETE. fol. 25a
DE TAURO. fol. 28b
DE GEMINIS. fol. 31a
DE CANCRO. fol. 33a
DE LEONE. fol. 36a
DE VIRGINE. fol. 37b
DE LIBRA. fol. 40a
DE SCORPIO. fol. 42a
DE SAGITTARIO. fol. 44a
IOANNIS IOVIANI PONTANI DE STELLIS AD LUCIUM FRANCISCUM FILIUM. LIBER III. fol. 48a
DE CAPRICORNO. fol. 48b
DE AQUARIO. fol. 50b
DE PISCIBUS. fol. 53a
DE NODO. fol. 56a
DE NAVI. fol. 57a
DE ORIONE. fol. 57b
DE AURIGA. fol. 58a
DE HEDIS [ HAEDIS ]. fol. 58b
DE HYADIBUS. fol. 59b
DE CAPRA. fol. 60a
SITUM STELLARUM MUTAri pro temporibus. fol. 60b
DE PLEIADIBUS. fol. 60b
DE UNGULA TAURI. fol. 62a
DE LEPORE. fol. 62b
DE IUGULIS. fol. 63b
DE PROCYONE. fol. 64b
DE CANICULA. fol. 65b
DE CRATERE. fol. 66a
DE CORONA. fol. 66b
DE SPICA. fol. 67a
DE SAGITTA. fol. 67b
DE HEDO [ HAEDO ]. fol. 67b
DE ARA. fol. 68a
DE CENTAURO. fol. 69a
DE ARCTURO, ET CYCNO. fol. 69b
DE SERPENTARIO. fol. 70a
DE DELPHINO. fol. 70a
DE LYRA, ET ORPHEO. fol. 70b
IOANNIS IOVIANI PONTANI DE STELLIS AD LUCIUM FRANCISCUM FILIUM. LIBER IIII. fol. 72a
DE CEPHEO. fol. 72b
DE AQUILA. fol. 73b
DE CASIOPE [ CASSIOPE ]. fol. 74a
DE ANDROMEDE. fol. 75a
DE PERSEO. fol. 78a
DE PEGASO. fol. 78a
DE ENGONASI. fol. 78b
DE PRISTICE. fol. 79a
DE COLA PISCE. fol. 80a
DE ARCTO. fol. 82a
DE ANGUE. fol. 82b
ALTERNARI FATA VI firma animi. fol. 83a
STELLARUM FIRMARUM Vires maximas esse. (In indice capitum 'firmarum' loco 'fixarum' legitur.) fol. 83a
DE STELLIS REGIIS LEONIS, AQUARII, SCORPII, TAURI. fol. 83b
DE STELLIS CLARIS AC LIMPIDIS. ARIETIS. SCORPII. Sagittarii. Capricorni. Piscium. fol. 85a
DE AENEA. fol. 86b
DE MOTU CAELI. fol. 87a
DE SIGNORUM QUALITATIBUS. fol. 87b
DE INAEQUALITATE dierum, ac noctium. fol. 88a
DE SIGNIS MOBILIBUS, Fixis, et communibus. fol. 88a
DE SIGNIS TARDIS, ET VELOCIBUS. fol. 88b
QUAE SIGNA QUOS VENTOS EXCITENT. fol. 88b
QUI PLANETAE DIURNI SINT, ET QUI NOCTURNI. fol. 89a
CUR ALII ALBI, ALII nigri sint homines. fol. 89b
DE ORIS VARIETATE. fol. 90a
DE VARIETATE MORUM. fol. 90a
QUAE SIGNA QUALES SENSUS EXCITENT. fol. 90b
QUI PLANETAE QUIBUS SIgnorum dominentur triangulis. fol. 91a
IOANNIS IOVIANI PONTANI DE STELLIS AD LUCIUM FRANCISCUM FILIUM. LIBER V. fol. 92b
DE TERRIS ARIETI AC MARTI SUBIECTIS. fol. 94b
DE TERRIS LEONI ET SOLI SUBIECTIS. fol. 96b
DE TERRIS SAGITTARIO, et Iovi subiectis. fol. 99a
DE TERRIS TAURO, ET Veneri subiectis. fol. 99b
DE TERRIS VIRGINI ET Mercurio subiectis. fol. 101a
DE TERRIS CAPRICORNO et Saturno subiectis. fol. 101b
DE TERRIS GEMINIS, MERcurio, Librae, ac Veneri subiectis. fol. 101b
DE TERRIS AQUARIO, ET Saturno subiectis. fol. 102a
DE TERRIS SCORPIO ET Marti subiectis. fol. 102b
DE TERRIS IOVI SUBIEctis ac Piscibus. fol. 102b
DE TERRIS CANCRO, ET Lunae subiectis. fol. 103a
DE FURIIS ET DOLORE Herculis rapto hyla [ Hyla ]. fol. 103b
DE HERCULE ET HYLA. fol. 104a
EXCUSATIO. fol. 106a
DEPLORATIO LUCIAE FILIAE. fol. 106b
DE SE IPSO POST OBITUM. fol. 108b
IOANNIS IOVIANI PONTANI AD LUCIUM FRANCISCUM FILIUM METEORORUM LIBER. fol. 110a
OMNIA CONSTARE E QUATTUOR elementis, ipsaque elementa invicem converti. fol. 111a
SOLEM ET LUNAM MAXIme imperare elementis. fol. 111a
DE MARIS SALSEDINE. fol. 112a
DE SOLIS EFFECTIBUS IN TERRA. fol. 113a
DUAS A SOLE EDUCI IN aerem exhalationes, humidam videlicet et siccam. fol. 113a
DE PLUVIA. fol. 113b
DE NIVE. fol. 113b
DE PRUINA, ET RORE, ET Manna. fol. 114a
DE GRANDINE. fol. 115a
OBSERVANDAS ESSE REGIOnes terrae, et situm Planetarum. fol. 116a
GUTTAS MAIORES AESTATE FIERI. fol. 116b
AEREM RECEPTACULUM ESse exhalationum omnium. fol. 116b
QUAE IN AERE GENERENTUR ex aspiratione ignea. fol. 116b
IGNEM ANTE, QUAM SOnus audiatur, videri. fol. 117b
FULMINIS DIVERSAM VIM ESSE. fol. 118b
DE STELLIS CADENTIBUS, et ignitis trabibus. fol. 119a
TREIS [ TRES ] ESSE AERIS REGIONES. fol. 120a
DE LAMPADIBUS, ET ALIIS ignitis figuris. fol. 120a
DE COLORIBUS NUBIUM. fol. 121a
UNDE FLUMINUM VARIETAS, AC VIS. fol. 121b
DE VENTIS. fol. 122a
VENTOS QUOSDAM PROVINCIALES ESSE. fol. 123a
CUR VENTI OBLIQUI FERANTUR. fol. 123b
DE TURBINE. fol. 124b
DE PROCELLA. fol. 125a
CIRCA VENTORUM OBSERVATIONEM, anni quoque tempora observanda esse. fol. 125a
DE AURIS. fol. 125b
DE VENTO, QUI ORITUR prope aeternum fluvium. fol. 126a
DE VENTO PECULARI [ PECULIARI ] ILLYRICO. fol. 126a
DE TERRAEMOTU [ TERRAE MOTU ]. fol. 126b
DE MEMPHITE [ MEPHITE ] ANSANCTI IN HIRPINIS. fol. 129a
DE IRIDE. fol. 129b
CUR IRIS SIT ARCUATA. fol. 130b
DE COMETIS. fol. 131b
DE VIA LACTEA. fol. 133a
DE FONTIBUS ET FLUMINIBUS. fol. 134a
MAGNA FLUMINA E MONTIBUS DEFLUERE. fol. 134a
TERRAM ESSE CAVERNOSAM. fol. 134b
DE FONTE CORNU. fol. 135a
FABULOSE DE FONTIBUS. fol. 135a
AQUAS NATURALITER ESSE sine colore, et sapore. fol. 135b
DE FONTIBUS CALIDIS. fol. 136a
DE AMARIS FONTIBUS. fol. 136a
DE RIVO VENAFRANO. fol. 136b
DE FONTE AMMONIS. fol. 136b
DE FLUVIO TRIGELLA in Lucania. (In indice capitum pro 'TRIGELLA' 'Trigellia' legitur.) fol. 137a
VETUSTATE TEMPORUM MUtari fontes, ac maria. fol. 137b
SITUM TERRAE MUTARI, ET terras ipsas renovari. fol. 138a
IOANNIS IOVIANI PONTANI DE hortis hesperidum [ Hesperidum ], sive de cultu citriorum ad Illustriss. Principem Franciscum Gonsagam Marchionem Mantuae. Liber primus. fol. 139a
QUALIS SIT ARBOR CItrius, et unde oriunda. fol. 140a
DE CONVERSIONE ADOnidis in citrium. fol. 140a
DE APPORTATIONE CITRII IN ITALIAM. fol. 140b
QUAE LOCA SINT APTA serendis citriis. fol. 141a
QUAE LOCA SINT EVITANda, et quibus utendum remediis. fol. 141b
FABULA DE CITRIORUM REPAratione, novaque apportatione in Italiam, e media regione. fol. 142a
QUOD TEMPUS APTUM sit serendis citriis. fol. 142b
QUASDAM REGIONES NON alere citrios propter frigus. fol. 142b
DE ALTITUDINE SCROBIUM. fol. 143a
SERENDAS ESSE CITRIOS NATIva cum terra, et palis fulciendas. fol. 143b
FERRO COERCENDAM esse luxuriem. fol. 143b
DE PROPAGINIBUS procurandis. fol. 144a
DE SEMINE FACIENDO, et colendo. (In indice capitum pro 'SEMINE' 'seminio' legitur.) fol. 144a
EVAGATIO QUAEDAM poetica. fol. 144b
FRUCTUS CITRIORUM ALIOS dulces esse, alios acrimoniosos. fol. 145a
QUO MODO [ QUOMODO ] CITRIA Fiant Crassiora. fol. 146a
QUO MODO [ QUOMODO ] CITRIA TOTO ANno insideant in Arbore sua. fol. 146a
DE RATIONE DECORIS Hortensis. fol. 146a
POST RIGIDAS TEMPESTAtes non esse amputandas. fol. 147b
DE DISPOSITIONE CITRIORUM. fol. 147b
DE OPERE TOPIARIO. fol. 148a
ARBORES CITRIOS DIUTIUS VIVERE. fol. 148b
IOANNIS IOVIANI PONTANI, De hortis hesperidum [ Hesperidum ] ad Illustriss. Principem Franciscum Gonsagam Mantuae Marchionem. Liber secundus. fol. 150b
DE CITRO, ET EIUS CULTU. fol. 151b
QUO DIFFERAT CITRIUS A CITRO. fol. 153b
DE LIMONIBUS, ET EARUM Cultu. fol. 154a
DE INSITIONE. fol. 156a
LAUDES INDUSTRIAE HUMANAE. fol. 157b
DE CITRIORUM SAPORE duplici, acri, ac dulci. fol. 158a
DE UTILITATE HORUM POMORUM. fol. 159a
I. I. PONTANI LEPIDINA, CUIUS POMPAE SEPTEM. fol. 161a
COLLOCUTORES MACRON, ET LEPIDINA. fol. 161a
POMPA PRIMA. MARES, AC FEminae e rure proficiscentes alternis concinunt. fol. 162b
POMPA SECUNDA NEREIDUM. COLLOCUTORES Macron, et Lepidina. fol. 162b
POMPA TERTIA. TRITON CANIT DOna offerens. Macron et Lepidina colloquuntur. fol. 164b
POMPA QUARTA. MACRON et Lepidina colloquuntur de Nymphis Urbanis, et suburbanis. fol. 165a
POMPA QUINTA. COLLOQUUNTUR Macron et Lepidina. Planuris supervenit, quae Pompam heroum ad nuptias convenientium describit. fol. 167a
POMPA SEXTA. DRIADES [ DRYADES ] atque Oreades alternis concinunt, Macron et Lepidina colloquuntur. fol. 171b
POMPA SEPTIMA. ANTINIANA hymenaeum celebrans feliciter ominatur, Iuvenum, ac puellarum chorus recinit, Macron, ac Lepidina colloquuntur. fol. 173a
I. I. PONTANI MELISEUS, A QUO UXORIS MORS DEPLORATUR. COLLOCUTORES CICERISCUS, ET FABURNUS PASTORES. fol. 175b
MAEON. SYNCERIUS, ET ZEPHYREUS PASTORES Queruntur apud sepulchrum [ sepulcrum ] Maeonis; mox a dolore in voluptatem conversi, amatoria, ac pastoralia quaedam canunt; sub ipsius autem Maeonis persona Pauli Artaldi medici mors deploratur. fol. 180a
ACON. ACON ADULESCENS NAPEN A SE Amatam Nymphis praefert Naiadibus. Illae veneno ex oculis emisso, Napen conficiunt. Vertunnus eam in Napum convertit. Introducuntur itaque Petasillus et Saliuncus pastores fabellam hanc referentes, deinde quoque rusticanas quasdam Melisei cantiones decantantes. PETASILLUS, ET SALIUNCUS COLLOCUTORES. fol. 181b
Index eorum, quae in his Pontani heroicis contineantur. fol. 185a
(Colophon) (Registrum) fol. 188a
(Printer's device) fol. 188b