12/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

IOANNIS WOWERII EPISTOLARVM CENTVRIAE II. Eiusdem STYNTAGMA DE BIBLIORVM INTERPRETATIONE cum EPISTOLIS CLARORVM VIRORVM AD WOWERVM. Omnia nunc primum prodeunt. [gap: illustration] HAMBVRGI Apud MICHAELEM HERINGIVM. ANNO CIC. IC. CIXX.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

AMPLISSIMO ET CLARISSIMO VIRO DN. HIERONYMO VOGELERO:

AD POTENTISS. ORBIS MONARCHAS ET PRINCIPES HISPAN. GALL. BRITAN. DAN. SVEC. EXLEGATO, COSS. REIP. HAMBVRG. MAGNIF. PRVDENTIS. DIGNIS. FAVTORI ET AMICO HONORANDIS. CENTVR. DVAS EPIST: IOANNIS WOVVERII VIRI AD AETERNITATEM A NATVRA DESTINATI, EX ANIMO, EX OFFICIO, DAT, DICAT, CONSECRATQVE EDITOR.



image: as004

ISAACVS CASAVBONVS In Epistola ad DN. IOANNEM VVITTEN Consit. Illustriss. Principis Megapolit.

DOluit nobis cum nuper intelleximus IOANNEM a VVOVVEREN tuum veterem sodalem fato functum esse. Certe literae in eo viro non mediocrem jacturam fecerunt. Londini Nonis Februarij ANNO CHRISTI CIC. IC. CXIII.



image: as005

IOANNES VVOVVERVS Agram. O ORE VNA VNVS IUVES. Epigram.

QVI prodesse suis scritis studet, arduus inter
Doctorum merito an non cluit ille choros?
Hic est, quem PALLAS fovet, et quem nutrijt ipsa
SVADA, cui PHAEBVS PIERIDES QVE favent.
Namque tuis luces scriptis, quae plurima Titan
Cernit, adhuc aliquo conspicietque die.
O ORE ipse IUVES VNVS Rempubli cam et orbem
VNA, hic namque decus laudat et illa tuum.


image: as006

O sic OREIUVES VNA VNVS, macte labore
Ingenij clari, macte et honore tui.

EPITAPHIVM

CLarus IONNES VVOVVERVS conditus urna hac
Ingenij claris dotibus ecce iacet
Et qui illustris IOANNIS consultor ADOLPHI
PRINCIPIS eloquio, consilioque fuit.
Cuius in illius scriptis monumenta supersunt
Viva, cui debent mundus et aula decus.

ALIVD.

Vivit abingenio clarus VVOVVERVS at eius
Clarior existit post sua Fata labor.
Quem monumenta probant illius plurima in orbe,
In quibus excellens vivit bonore suo.

I. ARERIVS.



image: as007

LECTORI S.

EPistolas scribere vulgare quidem et omnibus in proclivi; bene scribere id vero arduum et difficile. Excelluerunt hac in re apud seculum prius viri magni et non nisi cum honore nominandi. Tulit et nostra aetas qui non omnino


image: as008

infeliciter in hoc negotio versati sunt. inter quos omnium recte censentium iudicio, familiam ducunt duo Reipub. literariae columina, pater elegantiae et literaturae politioris princeps IVSTVS LIPSIVS, huiusque discipulus praeceptore non inferior DOMINICVS BAVDIVS, de quo vere


image: as009

poteris usurpare illud disertissimi Romuline potum, cum scil. Ommes sanos a scribendo deterruisse. Quibus jure tertium hunc addo comitem, municipem me um IOANNEM VVOVVERVM, hominem alti animi, judicij exquisi tissimi, doctrinaeque non vulgaris, cuius Centurias duas epistolarum nunc tibi exhibeo: exhibiturus


image: as010

[gap: Greek word(s)] brevi et iam tertiam non minus elegantem. Ipsum speciosis verbis commendare superforaneum arbitror: ipsus sese satis illis commendabit, qui sensum communem habent, et quid sit Romane scribere, intelligunt. Quae improvida incensus ira apud amicos improvide effudit,


image: as011

induxi. Mihi enim animus non est: quenquam laedere, etiamsi capital fecerit. Haec scire te volui lector erudite. Salve et si quid penes te ex scriptis VVovverianis nobiscum communica. Nostra vicissim in te, constabunt officia. Scribebam Hamburgi V. Kal. Mart. Iuliani An. Messiae regis aeterni 1618.



image: as012

[gap: content list]

page 1, image: s001

IOANNIS WOVVERI EPISTOLARVM CENTVRIA I

EPISTOLA I. Hamburgum. VIRO CLARISSIMO DN. SEBASTIANO A BERGEN I. V. L. ET REIPVB. HAMBVRG. a SECRETIS. IOANNES WOWERVS S.

TIBERII imperio quisquis damnatos vel minimo iuvisset, is hostis reipub. iudicabatur, adeo ut caverent, ne quis eius criminis insimulari posset. Ita me virtus tibi probabilem praestet, fallor aut natus sum in haec secula. Iam enim tot annos videor exulasse a vobis, nec quispiam vel tralaticia scriptione dignum me


page 2, image: s002

arbitratur, quo nomine mirifice mihi gratulor, quod supervacuo et molesto illo responsionis pondere liberatum me velint. Tu vero qui maximus meorum, cui vel probari summa felicitas, non tantum literis, sed adfectu et officijs me dignum censuisti, in quo tantum mihi placeo, ut super omnes apices et titulos, super praetextas et trabeas transcendisse videar. Persuade tibi, me adeo desiderio tuarum literarum teneri, quasi inexplebilem sitim alam, aut fessusde via adminiculum quaeram. Inprimis de salute tua et coniugis mirum quam sollicitus sim. quaeso tecum incipe esse altet Hercules et Prometheum hunc libera. Dabunt mihi Seria negocia tua, ut sobria aure animique mente attendas ea, quae scripturus. Nupere petij, ut mei causa subires molestiam conciliandi, hoc ut serio agas, omnibus votis precibusque contendo. Si quaeris, cur tantopere ambiam, multae et variae causa sunt. Quamvis ego minime natus, ut umbraticis literis et inerti ocio peream, sed excitatus potius, et immersus variarum rerum fluentis: tamen ad hunc statum tanquam ad portum tranquilliorem semper


page 3, image: s003

confugere mihi liceret. Quid si agendis rebus aut lassus quodammodo aut satagens, Quid quod hic locus mihi velut aditus ad amplissimas dignitates, quas animo praesumpsi assumerem quoque si eius ordinis effem, gradum in Iurisprudentia, quod an sim facturus alias, valde ambigo. denique si satietas me capiet eius vitae, in facili denuo ea me abdicare. sunt et alia quae suadent, sed ea ut fortius telum alias admovebo. Denuo rogo, ut contendas hoc effectum dare, ita mihi factum velis. Novi equidem, te ad summum fastigium honorum ascendisse, tum abunde ijs dominari, quae fortuna solet tribuere, tamen aude credere, me, si quid humanitus acciderit, testatum relicturum, quod te serio, et ex animo amarim. Quod dico, non est sententia, sed natum in ipso pectoris penetrali, cui tu infixus es, ut ait Poeta, clavis ferreis. Atque haec scire te volui, ad quae, nisi molestum, sigillatim responsum exspecto. Publicitus satis sollicite omnia tractantur, tamen nescio, quae stricturae discordiarum inter multos. Vereor fortunae quendam nimbum. Hispanus certe Hollandos vi premere potest, opprimere


page 4, image: s004

non potest, quod ut tibi multis rationibus demonstrem, non est operae. Considera prerrius ingenium loci et potentiam; quaso lege historiam alterius filij Pompeij, qui mare classibus insederat. Nam cum oculum cogitationum vagari patior per campum historiarum, nihil mihi aptius visum hisce, quam quod monstravi. Vale cum uxore tua. Nonis Ianuar. Lugduni Batavorum prafestine. Anno Christi oo. IC. XCIII.

EPISTOLA II. Hamburg. eidem.

SAlve vir magne. Abunde me sollicitum tenuit, quomodo ageres, ut loquuntur prisci, qui te non unis obstrictum negotijs sciam, et laboris multijugi strophis, qui inter illos, qui in vasto Oceano reipub. istam navim torquent et gubernant, prospicio. Et quam vis te sciam animo vegetum athletam, non tamen quod voveo et opto, valentem corpore. Itaque concludo saepius hoc voto: Deus te nobis et Reipub. natum servet. Animi mei mentem totiens iterare, et vocaliter cum Agamemnonis praecone insusurrare, desipere arbitror. Is sum, qui ut novus Atlas te tuamque


page 5, image: s005

famam, si vivam, istis humeris in sublime tollam. Interim cum salutem tibi debeat meus N. et ut ita dicam famae suae vitam, vadatum me habes aeternum amore et officijs. Vtinam se mihi offerret occasio te demerendi, quod spero. is enim sum, qui ad summa contendit saltem, quosi non pertingam, quod ait Varro, in secundis subsistam. Smetij Antiquitates sub manu compactoris, et propediem ad te cum doctorum nostrûm litteris honorificis. Tu si tibi ita visum, paullô differas eos tibi devincire beneficijs tuis, gratiores tum gratia. Me hac hyeme in Philosophicis, praeter graviora studia non negligenter fuisse, ad astatem apparebit. Nova apud nos, nescio an vera, fallunt in hoc genere et falluntur, et ecce, iam litterae ad Principissam N. qua hîc degit. Parisianos sese regi dedidisse: hostes omnes urbe expulisse: nostris interim animus additur, qui nescio quid parent, et quo tendant. preces publicae post paucos dies in tota Hollandia pro felici rerum eventu: et jam nunciatur, incurrisse nostros milites noctu oppidum Mastricht, et expugnasse. quod credat, qui absurda, non ego. ante mensem noctu


page 6, image: s006

scalis appositis incurrunt oppidum Buschenducis, et e re corruit maeniorum pars magna, excitantur incolae; illi cum periculo evadunt, relictis scalis, immo, ut alij, sclopettis aliquot bellicis. sed variat etiam hîc fama: saltem hoc certum, oppidum non expugnarunt. Lipsium nostrum cogitare in Italiam Florentiam certissima fama fert: quem utinam liceret ante abitum complecti. Scaliger edit librum Astronomicum de quadratura Circuli, non usui nobis, sed qui subtilitates istas anquirunt. Tu vale cum lectiss. coniuge, quam officiosissime aeque cum optatiss. collegis, Tvvestrengio et Vicentio Mollero saluto, et me meosque hoc est tuos, amare perge. Lugduni in Batavis die XIIX. Martij. oo. IC. XCIII.

Ignosce impolitiae, praetervolat calamus mentem, tuis oculis et subtili aure dignum aliquid elucubratum expecta hiemali pervigilio. sed differamus.

EPISTOLA III. Heidelbergam. IANO GRVTERO I. C. SVO.

JAm presseram Lugdunum illud Bataviae, et continuo trajiciundum mihi in Angliam,


page 7, image: s007

quod regnum me tenuit hactenus. Tuaeque gratissimae literae transmissae Londinum ad me. ijsque in clusas curabo sedulo, licet serius. Ago enim cottidie hoc ut emigrem. Pestis saevissime hic saevit, ita quidem ut singulis septimanis duo millia hominum hoc contagio cadant. Sed mentiar, ni me plane laetarint litterae tuae, quas excussit constantis amoris ignis. Itaque meritissimo gaudeo, quod solum hoc mihi fidum amicumque caput salvum. Equidem multi quos mihi amicos rebar, reperiuntur superciliosi, falsi falsimonijs. Lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide. In haec secula nati sumus. At heus tu, non satis tibi me in ruborem dedisse, eo quod tam alte de me et magnifice, de iuvene iuvenanti animo iudicioque, quin me insuper luderes, hoc est, gratias ageres. Reiicis etiam meum de te iudicium. Et recte. qui haud cupis laudari ab illaudato. Tamen tu mihi talis, qualem scripta tua te probant: doctus, sollersque, cui me probatum velim unico. et iccirco crebrius ad te aliquid mearum ineptiarum; ad quas purandas para quaeso spongiam deletilem. Quî ergo aliter potes, quam ut reprehendas rejiciasque,


page 8, image: s008

hoc est, examines recte, et verum pronuncies. Exosculor mi eruditissime Grutere exosculor candorem tuum, serioque triumpho te mihi obvenisse, cui me meaque ausim tuto committere. Sed alias ad haec respondebo. Iam circumcirca funera, lacrumae, quae et me abducunt, paroque conscendere navim, ut vitem Charibdim. Quod non frequens tuum auditorium, quaeso an mirare? Cui non perspectum omnino, quam pauci hodie ament bonam mentem. Vtinam ego apud vos, quantum doctrinarum haurirem ex limpido eruditi pectoris latice. Numen illud litterarum Scaligerum audio Lugduni esse. Gratulor Belgis de hoc Semone. Quaeso si quid ad hunc aliosque litterarum, meis includas, quo liberior accessus. Vulcanio, Dusae, alisque ni molestum, me commendes. Salve cum tua conjuge meum decus. Grounvvici ad Thamesin in aula regia prope Londinum. Nonis Augusti oo. IC. XCIII.



page 9, image: s009

EPIST. IV. Hamburg. SEBASTIANO A BERGEN Reipub. Hamburg. a secretis.

SAlve vir Amplissime. Ante dies septem me huc redijsse, laeto tibi indico. Quaeris, quomodo tam diu a te abesse potui. Tenuit me fere semper lectus lassum et deficientem ex morbo et molestiss. itinere: cui accedit, quod cadaverosa facie mea terrere te noluerim. Testor Deum, quam libenter ad te venirem, sed incedere necdum licet. Pudet enim incurrere in oculos occurrentium tam debilem et mancum. Quam primum itaque per valetudinem licuerit, tibi adero. Vale et me ama. Hamburgi IV. Kalend. Septembris oo. IC. XCIII.

EPIST. V. Hamburg. Eidem.

SAlve ab eo qui aeternum tibi debet. Vir magne gratas acceptasque mihi fuisse tuas gratiarum manu exaratas litteras, non opus multis praedicem, hoc tute per te nosse potes. Scito me merito exultare, cumte, ut ait Horatius,


page 10, image: s010

animae dimidium meae, salvum et sospitem noverim, et velim saepius illa tua Peitho ad me, quae me depressum, aude credere, erigit, et nescio quo cogitationum onere, quod multoties porto, sublevat. Ego quo ad vivam, aeterno amore et officijs tibi emancipatus: hoc tu meruisti, qui tanta audes nostrûm causa. Ego gratias agere non concipio, sed dices me aliquando munem et gratum re et factis, ita tu me, ut te omnis salus amet, cui adjungo, pergas optime gladiator in hac officiorum arena; et licet multi inter meos, qui te navum et experientem (novi examussim hominum mentes) rude non donabunt, certe a me exspectabis, immo exigas, ut legitimus creditor honestam missionem. Quod ignoscis de literarum raritate, abunde gratulor. sed ubi etiam delitescant, scio me ternas ad te dedisse; et unas quas te accepisse intelligo, secundas responsorias. at ternas amoris et animi indices, quas iucundo sale condiveram. Si quid tamen a me commissum, corrigam posthac. Abunde tragoediam ex publica fama cognovi: et heu mortales, quid sumus, aut quid est, quod nos moros prolectat, ut diutius optemus conflictari


page 11, image: s011

in hoc miseriarum agone. scito tamen me paulo sedatum, cum videam te tam pronum ad bene demerendi studium. nec laboro, quin ad felicem traducta exodium, praesertim cum tu actor et recti consilij autor iure. cum tibi quasi fatum est, omnia ardua posse domare, ut sese dent sub manum facillime. Certe nos in bello sine bello vivimus, adeo nihil novi, nedum certi, quid alibi geratur, huc transvolat. Tamen. Regina Angliae Navarraeum multis militum cohortibus iuvat, nec ordines nostri sunt asymboli; famaque est, Nortmannos se dedidisse Regi; quae munitissima et maritima regio Galliae, in qua Rotomagum et Cadamus urbes. in Wallia dedidere se Regi Camaricensis urbis cives. Favent huic, ut audio, Venetiani et Florentini, hoc ideo ne Hispanus finibus propior. Ernestum Austriae Ducem Brugae esse in Flandria fama est, et cogitare cum hisce oris de pace. utinam a lectissimis hisce locis aliquando exularet dira belli Erynnis. Lipsius noster agit Lovanij, edidit librum de supplicio crucis. nec nostri cessant, D. Bonaventura Vulcanius edidit Agathiam nobilem historicum, qui


page 12, image: s012

scripsit Iustiniani Imperatoris gesta. Paulus Merula edit Ennij Poëtae opera, et Ianus Dusa Annales Hollandiae, qui viri quanti me ament et aestiment, publicitus in illorum scriptis satis apparet: nec me bonas horas male collocare, cis paucas tempestates videbis. Ignosce quaeso impolitiae et brevitati, instat enim dies, qui est ab hoc tertius, quo mihi disserendum de solido sapientis bono. illud me nolentem avocat. Salutem a me lectiss. uxori. L. a Fechta, et quod pene praeterieram, inprimis doctiss. Collegis L. Tvvestrengio, et L. Vicentio Mollero, quibus adfectum meum nunciabis. Salve et vale. Lugduni in Batavis. Id. Ianuar. an. oo. IC. XCIV.

EPISTOLA VI. Heidelbergam. IANO GRVTERO I. C. SALVTEM.

NIsi te propius nossem, suspicio procum hunc pati fastus ad fores dominae difficiles. Adeo adsiduis litteris tecum ago, qui iam ternas ad te, exinde quod tuas acceperim, litteras miserim, ubertim animi adfectusque


page 13, image: s013

indices. Aude credere, is ego sum, qui te non amat sed deperit; addo effictim Testor fidem si quisquam qui sinistre de N. N. is sciat ferrum meum non in igne, sed iam strictum. Ecce militem, qui iura vit Imperatoris caussa praebere cervicem, fundere sanguinem. Quae nuperis meis litteris plene perscripsi, quam vellem illae ad te. Tetigeram nonnulla, quae si noscant alij ptaeter te, non est e re mea. Pessimo exemplo mactatos velim tenebriones, qui uncatis manibus tenent vel scissas schedas. quaeris quid meae Musae! frigent; nisi quod Fulgentium edo, grandi commentario locupletatum, sed meo. Multa dicam, utinam erudita, quae ad palatum vestrum. isti de trivio probent, improbent nobis aeque Saturnalia. Tamen hoc vix erit, ita dictat augurium. Saepius philosophum ago et litteratorem, ut Fulgentij furta detegam, sanem vulnera. Horum primum, philosophiam dico, qui me non tetegisse arbitratur, is videat, ne falsus sit. Quid legerim in Graecis latinisque litteris specimen erit, sed hac cautione, ne quis ex his me censeat. Quibus absolutis alijs me accingam, et erit illud Romani vatis, paullo maiora canamus.


page 14, image: s014

Nunquam patiar sordescere hoc agelluli, ne mihi in mundo censoria nota. Tamen ut depugnem lusorijs his armis, subjiciam Fulgentio, omnes qui de Rhetorica scripsere, praeter Ciceronem, Quinctilianum. Quid non ad me fructus, si tu mei caussa anquireres anne forte in nobili Principis vestri bibliotheca quidquam huius generis. Curares describi, conferri mea opera et oleo. Auctores sunt plus decem, inter quos Severianus, Curius Fortunatianus, Rutilius Lupus et alij. Placiadem multis locis animo, sed omne ab ingenio. Si forte apud vos exemplar M. S. plenius, correctius, gratum si inspicias et transscribas quid variet. Te (ita de tuis studijs spondeo) nugivendonem istum non terrere scio. Sed utut sit, licet decies deliquerim, tamen facile aetas excusat. Annus enim restat, et quod excurrit, quod quatuor Iustra non implerim. Denique poscit Placiades, Camenae tuae praefigant carmen. Cupit enim illustrari tenebricosus hic foetus vestri nominis splendore. Velim, si liceat tam procaciter, festines ad me carmen. Propero editionem, et hanc scriptionem, quod facile ignoscis


page 15, image: s015

ei, qui alienarum cogitationum. Salutat te clarissimus Vulcanius. XXI. MaI. oo. IC. XCIV.

EPIST. VII. Heidelbergam. Eidem.

QVid scribam mi Grutere? nisi me amare te mirabiliter. Quam vellem liceret hoc probare re et factis. Nunc satius audaciae veniam poscam, qui terno iam ad te convicio. Nosce sodes audentiam. Tres proci eandem petunt nympham; et quidem hic minatur si fastum (ut cum Propertio) ferat, canticum ob amicae praetorium facturum, quo fabula fiet et fama inquinetur. Sed extra iocum, mi anime, ignosce gerrae, qui toties ad te maiora musinantem. Tamen relligioni hunc sine meis recurrere. Iterato non insusurro, quae scripsi antehac. Tu quaeso, si me amas Fulgentium a Commelino iam nunc editum, citius iam nunc ad me tramittas. Idem rogem de Petronio Obsopoei, si potes: aut saltim titulum, aut quid in eo praestitum perscribas. Si qui sumtus retribuantur examussim. et vide quam bella occasio per hunc si tui quid ad te vellent. Mi Crutere, invisum me habes sed fidum, et qui


page 16, image: s016

te novit aestimare digne. Tu experiris etiam hic iudicia absens tamen, non dicam directa. At quorum? quos non credideras. Immixti tamen his homines belluli. At ST. Harpocrates digito signat. Vtinam liceret te complecti et transfundere amabiles has animas. Ego huiusmodi chartae temere non committo apertius. Vale cum tuis Musis. praefestine. Lugduni Batavor. Idib. Sextil. CIC IC XCIV.

EPISTOLA IIX. Heidelbergam. Eidem.

TRistem casum tuum audivi ante scriptionem. Et scito me serio doluisse. Acre enim etiam nobis vulnus, tui caussa. et sane exulceratam mentem tuam omnino praedivinaram, quam ad sanitatem tute facile revoces. Tamen audio gemitus? Vbi praecepta sapientiae, ubi tot per annos meditata ratio adversum imminentia? Necdum adsecutus ex sapiente tuo, altum, sublime illud ac deo dignum: NON CONCVTI, NON MOVERI? hercle nimium si doles, acceptam a fortuna plagam muliebriter plagis. Quin insurgis alacrior,


page 17, image: s017

et constantiae scuto regeris telum, quod vulnus fecit? Sed te his in dolorem non duco. Nolim, cui medicinam a te volo fieri, illam quam tempus est facturum. Nemo tam insolabiliter moëruit, quem dies non abduxerit a sensu doloris, et tacite induxerit oblivionis quoddam callum. Fiet tibi, cur non praevenis, et praeripis quod ratio subministrat. Facies si providentiae fontem imbibisti. Fortiter loqueris, et Stoica regiditate. Nihil iacto iuvenis: patrem amisi exemplar mihi virtutis: in N. N. piaculum vidi, quod funere omnium tristius, nemo me vidit in magno aut longo luctu. Homines sumus, homo fuit; illi humanum accidit, accidet nobis. Vt indesinenter fluctus fluctum subsequitur, et ordine ubi ad littus adpellunt, evanescunt; ita nos mortales. Ergo feramus alienam mortem quomodo velimus nostram. Hoc expressit candor et simplicitas. Possem latius, nisi nossem me ad illum qui haec abunde. Nisi scirem, adversam fortunam habere in querelis levamentum. Dum Belgium hoc me tenet multas ego ad te litteras, et tales, quae nollem in alienas manus. Superioribus quidem quid


page 18, image: s018

Musae, quid res nostrae, quas spero accepisti. itaque ea non itero, nisi quod avide responsum exspectem. Fulgentium edo, tamen vix sperandum ut ante nundinas prodeat. Exspecto carmen, et face, si per dolorem licet. In Rhetoribus quos edam, tu si potes, iuvabis, quod plenius tetigi alias. Salutem et amorem a Raphelengio, viro bono, quod elogij M. M. tribuo. homini meritissimo, indicavi quae ad nos scripseras. quaeso si quid in his oris, me utere. Nostin' ubi flos Germanae iuventutis Matth. Klock et Iacob. Scegkius? si scis, ad me perscribe. Illis vero, si ita se dabit, adfectum meum obferas, fidem, officium, et si quid possit amplius, uti etiam Isaaco Casaubono viro summo, quem propediem mihi devincam. Mi Grutere, quid tibi de me non spondes? utinam vere, sed vereor ne falsus sis; sane stricturae iuvenantis ingenij quaeque do, dabo. tamen vos sequar vestigia tacita veneratione adorans, ut me instruxit sapiens tuus. Quam vellem adspiceres apertum hoc pectus, faetum tui amore. Tuae famae unice faveo, et novus ego Atlas tollam ad sublime illud candens. denuo legitimo sacramento obstringor:


page 19, image: s019

paratus sum tui caussa, uri, vinciri, necari. quod utinam re factis, et ipsissima fronte probari liceret; hoc unice voveo. Tu vale, et me quod facis, ama immerentem, indignum Lugduni in Batavis Nonis IunI. oo. IC. XCIV.

EPIST. IX. Hamburgum. SEBASTIANO a BERGEN reipub. Hamburg. a secretis.

SAlve ampliss. domine. Longe is mihi gratior qui te salvum et incolumen ab omni vi, ab omni fraude in patriam, et ad unicam animam tuam, hoc est, uxorem redijsse, notificaret, quam iste qui multos auri (quo maxime capiuntur stultae mortalium mentes) globulos adferret. Gravis olim Achilli mors Patrocli, sed mihi aegrius, si modo insuavis aut ingratus adflasset spiritus, neque id immeri to, qui singulari quodam fato unicus mihi de stinatus electusve fautor. Tu is, cui me meaque tuto audeam committere. Taceo quam benivolenter, quam paterne me in hoc itinere susceperis, et habueris. Si quid forte parum me


page 20, image: s020

dignum perpetratum, ignosce quaeso et assigna animo iuvenanti, fervidoque iudicio. aetas aliter dabit et emendabit. Neque adeo iam nunc gratias agere suscipio, sed dicas aliquando me pro meritis gratum et munem esse, ita vivam. Mitto ad te Plautum, vellem et Petronium, sed hactenus mihi eius fieri non potuit copia. Scaliger agit Lugduni, sed publicitus non legit, neque lecturus unquam, ne derogetur quid dignitati. Quin quagenarius fere, caelebs, staturae mediocris, facie Gallica, totus in [gap: Greek word(s)] , et brevi editurus, quae vix poterat humana mens, ubi destitere prisci Philosophi. Deposuisse videtur illa, quibus me iuvare poterat. Sed ô Cygnum nostrum Lipsium, quem licet in linguis et Criticis superet, nunquam in Socraticis. Planê silent hîc iam bella, nihilque novi, nedum certi ex Gallia. Salvere te iubeo decus nostrum cum coniuge lectissima. Saluta quaeso collegam Tvvestrengium, qui salvebit a Dausa filio. Lugduni in Batavis pridie Nonarum Septembr. XCIV.



page 21, image: s021

EPIST. X. Hamburg Eidem.

SAlve vir magne. Meas quin acceperis, quibus adiunctus Petronius, non dubito. Scito me avide exspectare responsum. sollicitus enim semper de salute tua et suspensus, nec huius curae unae causae, quas tute nosti. subitae huius scriptionis manifestabo argumentum. Quisquis has ad te, horum aut frater aut cognatus, sub eodem caelo, in eodem solo natus, quod nos excepit, atqui agit hîc nauclerum navis cursoris Lugduno Amstelrod. et reciproce: quem certe in multis fidum experior, imo qui mei causa ignem, ferrum pati paratus. Huic aliquotiens obiectum, vulgo conceptum aut spurium esse, imo acrius palo adligatum flagellis caesum, ignominia dimissum istinc. cumque ut hoc elueret criminis, ipsus accingeret se itineri ad civitatem vestram, cuius scuto tectus, tutus possit ab his criminibus praestari, cumque quid suaderem, exposceret. Iussi metum ponere, etiam se absente rem peragi posse adfirmans. Itaque si huius apparebunt incoram tui cognati cum testibus, quae so facies mei causa (cuius longe maiora ausus) commodabis


page 22, image: s022

amicabilem operam, quo sub sigillo nostrae civitatis tutior non tantum ab his, quae obiecta, sed quae possunt obiici, criminibus liberetur. Tu eum iuvabis. plura, cum tu responderis ad meas. Iam valere te iubeo, et salutem adfectumque nunciare coniugi. Lugduni Batavorum die XXX. Octobris. praefestine. Anno oo. IC. XCIV.

EPIST. XI. Hamburg. Eidem.

SAlve vir spectande. Literas meas quin acceperis, minime dubito. haec quidem scriptio subitaria est, et e re nata. Ianus Dusa dominus de Nortvvyck. cum quatuor filijs suis visendi causa ad vos venturus, quamvis tamen nec dum abierit: quem virum propter insignia in me merita aeque ac meipsum amo. Complectaris hominem inter Ordines nominis praecipui, equitem auratum, Consiliarium provinciarum Holl. Curatorem nostrae Academiae, principem poetam, magnum virum et praeclare eruditum. Filium maiorem natu communi suffragio doctissimum totius Hollandiae scias volo, qui patrem longe superat, omnis Philosophiae


page 23, image: s023

etiam arduae, scientissimus. linguarum, Matheseos, iuris peritissimus, imo omnis disciplinae honestae: reliquos natos hoc, nisi in plerisque, parum inferiores, licet omnes minime paratos ad pompam et fastum. Illum virum, quia se tibi commendari studet, ut excipias cum honore peto, si unquam a te amari merui, vel etiam communis patriae causa. Intentius de me quaerent, rebusque meis. Mi pater (ita te appello) multa sunt, quae te vellem, sed incoram tui, quod hactenus non licet. Quid bella iuxta cum ignarissimis scimus, adeo omnia silent, nisi quod in Picardia urbem munitissimam Durlent Hispani caeperunt caesis omnibus incolis. Gallia ipsa paulatim recuperat vires. Salvere te iubeo cum lectiss. coniuge. die 8. Aug. Lugduni Batavorum. oo. IC. XCV.

EPISTOLA XII. Hamburg. Eidem.

SCcito me mirifice exhilaratum literis tuis, tanti in me adfectus notis plenis. adeo ut nec iste in te amor meus ullo genere passus, quin quingenta spississima bafia impresserim,


page 24, image: s024

atqui, quod vellem, ipsissimum pectus tuum, sacrum sane et multis nominibus venerandum amplecti. Equidem quod mihi, quod meis munis promtusque eius rei ergo, ut loquuntur autores nostri, mancupio me tibi trado. Sane id dolet, quod non ex sententia libero spiritu liceat iam nunc tecum loqui. Nam quam forte putidum vobis, me de occupationibus scribere? tamen huiusmodi sunt, ex parte litterariae, ex parte, ut ita dicam, discursoriae, damnosae quidem studiis meis, alioquin non prorsus infrugiferae, quae prohibent, ut plene tecum colloqui non liceat. Praefectus sum Generos. iuveni D. de Scagen, Bergernhorn etc. cuius studia ordino, moribus et exemplis praeeo, quibus possit confirmari, quo pertendat ad veram virtutis viam. Ea conditione vivo, quae quidem primo adspectu valde blanditur, sed citius posset frangi hoc aut illo incursu. Sane ut iuvenis patri secundas ferrem, aggressus sum, qui divitijs et auctoritate pollens. Lipsi nostri Comment. in libr. VI. Polib. qui est de militia seu acie instruenda, doctum, Iupiter, et laboriosum vidimus. Inscripsit Regis Hispan. filio, praefatione tam


page 25, image: s025

acri et nervosa, ut ubique debeat legi. Salve cum uxore, collegis, alijsque, si qui sunt, qui me, qui bonam mentem amant. Lugduni Batavorum die 19. Iulij. oo. IC. XCV.

EPIST. XIII. Hamburg. Eidem.

NON dubito, quin meas acceperis literas, Scagae in arce Dni. mei scriptas, indices tamen rerum novarum. Ingemisco alte et indignor, quod diutinum hoc discidium alloquio tui me privarit, cuius quidem memoria tam mihi iucunda, ut quoties animi mente spississima basia tibi impingam, in Caenacula maxima Divum ascendere, et cum Iove ipso epulari videar. Non coërceo hunc adfectum, sed ruptis vinculis exagitatus furor ambiens quod ait ille, [gap: Greek word(s)] . Equidem si quis ex me quaerat, qua parte beatum me censeam, respondebo, me eo ipso regem, imo deum, quod natura te mihi amicum, seu potius, nisi ambitiosum sit, mihi consobrinum creârit. Nullo genere fero naufragium literarum tuarum. nunciatur me absentem quaesitum tui nomine, quod quidem alimentum


page 26, image: s026

suggerit crescenti adfectui. Mitto ad te exemplar Petronii, ausus tandem [gap: Greek word(s)] . Vsurpabo tamen, quod olim Arellius Fuscus: Ne quis me ex his censeat, nata enim repentina foetura, imo abortu, ut huic infanti malo sidere nato, neque Fata advocanda, neque Nominalia celebranda. Sed quisquis haec seria nostra studia sentit, per fidem nihil sentit. Volo haec amaeniora ludum esse ingenio meo. nam cum lassus serijs, velut caballus in clivo sudorem his extrico. atqui alioqui fastidienti et averso stomac ho huiusmodi acriora illa concilio. Attamen levibus hisce studijs sascinata iuventus hodie abutitur. O infeliciter ineptos, quibus voculam immutare, sapere est. Quanquam quod mireris, tristes hae ineptiae odium et invidiam mihi conciliarunt. miseret me fatui huius saeculi. Sunt rabiosi isti canes, quibus mortis adinstar, si videant, aliud novum sidus spargêre suum lumen. itaque ut restinguant, rident, calumniantur, et niveo denticulo atrum virus exspirant. Quanquam illa spicula ne tangunt quidem, taceo, ut vulnus infligant. ego erectus et alacer per medium hoc agmen calumniantium incedam


page 27, image: s027

tectus virtutis et candoris scuto. Sed quorsum ista? Omnes hos censores censione bubula, ut ait Comicus, dignos aeternum plorare et livere iubeo. Equidem in facili nobis saepe huiusmodi faetus excludere. Mitto quae nobis iam olim adfecta, nisi hactenus tristiores isti turbarent, quos latrones famae meae appellare soleo. Sed cum tu solus tum mihi tum alijs, ut verbo dicam, [gap: Greek word(s)] , submisse rogo, ne fastidias me in nostris negotijs prorsus ignorare, imo vero iam spondeo, si tu velis haec, subire mei causa, omnia quaecunque votiva mihi, in facili et proclivi fore. Salvere te iubeo, flos populi, suadaque medulla: quid ni te ita appellem? Sal vere iubeo uxorem tuam, cui velim nuncies, si quid fert Holandia. quod sibi mitti adfectet, per te mihi indicium faciat. Saluto officiose. Dn. Brantium, Dn. Esychium collegas. L. a Fechta, et si quis alius, cui memoria nostri non sordet. Lugduni in Batavis I. V. Kal. Novemb. oo IC. CV.



page 28, image: s028

EPISTOLA XIV. Heidelbergam. IANO GRVTERO. I. C. S. D.

PER fidem, mi Grutere, millenae me pre munt curae et sollicitudines. Quid n. agas. quaero, quid musinêris? equidem nullo genere fero tui desiderium, et quis deus me hactenus privavit alloquio tui? totam hanc aestatem. incestis sedibus vagatus; totus autem langui desiderio tuarum literarum, animus horret meminisse, quantum me adfecerit alloquio tuo caruisse. Fide nostra, malim aeternis tenebris damnatum, quam non frui fido castoque amore tuo, cuius inter pretes literae. Quoties ego Taurostheni columbam mihi optavi, quae celerrime omnia tibi ex me nunciaret, adeo tu infixus huic pectori, ut si vel singulis mominibus animi. mente te non basiem a me exiisse videar. Accingam me editioni Gellianae, in quo si quid me iuvare potes, quaeso, ne recuses. Gifanius vero quid molitur. Iam olim fuisse nunciatur eius Agellius. Iam faeculum expectamus. et vero Scegkius gloriatur


page 29, image: s029

in Praemess. De M S. Gellio, qui utinam extrahi posset, aut saltim ut transscriberet lectiones variantes. Multi hîc iniquissimi censores tui meique laboris. Hoc nobis fatale. Equidem valde mihi non placeo, tamen hos censores censione bubula dignos annum magnum in senticetis habere voveo, ut sentire discant. Interim nos faciemus Virtuti et Candori. Salutat te Illustriss. Scaliger, qui tuum politiss. ingenium amat et aestimat, teque inter gubernatores Heliconiae navis merito censet. Quaeso auctorsis Commelino, ut auctoribus rei rusticae accudet Kalend. rusticum Farnes. cum Notis FulvI Vrsini. De publicis no libet edissertare, quid augurer [gap: Greek word(s)] Vereor ne quis imbricitor AEolus im mittat denuo Phreneticos septentrionum filios. Iam tandem exiit Petronius oneratus etiam aerumnulis meis, quasi mulus Marianus. et quod mireris, tristes hae ineptiae invidiam mihi conflarunt. Quid nobis spondemus de fatuo hoc saeculo imo prorsus fanatico. Noris autem editum absente nobis pene totum, itaque ignoveris, si quid mendose editum aut peccatum Haud pauca nobis residua in hunc


page 30, image: s030

scriptorem, quae paullatim subnascuntur. Sed pausam facio, donec rursus mihi tuae literae [gap: Greek word(s)] fiant uberius rescribendi. Saluto officiose. Melissum magnum vatem. Vale anima mea et Musarum mi Grutere, habeasque animo mihi admodum causam gravem fore, quae me ab ullo commodo abducat tuo. Lugduni Batavor. Nonis Novemb. CIC IC XCV.

EPISTOLA XV. Leidae. IOANNI MEVRSIO S.

MI Meursi, nunc illud est, ut exsurgentem virtutis tuae indolem, ingenij dotes, et feliciter coeptos labores, tunc signa quibus serio te mea a mare ostendisti, spissius basiem et arctius amplectar, adeo ut te saepe mihi fallaci quadam, sed gratissimâ umbrâ fingam. Vt adfectum meum multis tibi explicem, tanti non arbitror, quem amore et factis probavi. Interim te inclusum huic pectori senescere arbitreris. Quod si fortassis favilla ista, qua succensus, intepuerit, paterevel hanc sincerissimam mentem, eam reflabellare. Iam duo


page 31, image: s031

sunt, quae a te exigam; quod si frigidiuscule aut non satis ex voto me te tractasse sentias, non naturae meae sed tempori imputes. Iuro enim tibi ante abitum curas me mihi eripuisse. Deinde sinas maturescere virtutes tuas, scopum tibi non tantum famam, sed etiam usum fingendo. Vides quam curiosus sit hic adfectus, cave tamen ea ames, ut ait ille, quae vulgo placent. Scio me multos inimicos (quod magnis viris semper gloriosum fuit) peperisse apud eos, promta illâ et nimis aperta meâ facilitate, quorum latratus, serio loquor, etiam hîc aures meas verberat. Tu si sapis caninam illam loquentiam defensione tuâ reprimas, quippe qui me longe alium noris. Quam febrientia studia mea facile divinas, hominis desultorij et magis vagi quam Scythae. Canterum quaso salutes. Franciscus Pithoeus brevi Arnobium, Minutium, Firmicum, tales editurus est, ut de ijs merito proclamari possit, quod de Augusti magnis ludis, tales nec vidisse, nec visurum quenquam. Vale mi Meursi, et si merui, amare perge. Lutetiae IX. Kalend. MaI. CIC IC XCVII.



page 32, image: s032

EPIST. XVI. Leida. Eidem.

MI Meursi iuro tibi ex quo divinos partius tuos exosculatus sum, vix me ipsum invenio, quos cum horrore quodam tanquant sacra contrecto, tanta eorum admiratio invasit. Quid enim unquam politius, quid elegantius prodiit; quid quod magis hyemale pervigilium et noctes insomnes oleat. Nisi quod invidiae oestro erga gonus hominum concitor, quos tanto bono, hoc est, divinis ingenii tui muneribus frui nollem. Nascitur mei ipsius gravissimum odium, quod infaelicem inscitiam temere prostituerim. Per fidem non invenio quibus tuum opus incaelum feram, neque sane ex eo quidpiam accedat splendoris, quod posteritas statuis et columnis consecrabit. Me tacitum quoddam gaudium perfricat, quod gloriari liceat, divinum tuum pectus incoram amplexum. Quod si non fastidis, licet indignum inter cultores tuos ad mittere, trabeas et curules sellas transcendo. Literas tuas nuper accepi adfectus, animique


page 33, image: s033

iudices, quem nisi ambitiosum sit, mihi talem serves. Macrobium MS. optimum contuli. et in eum notas condidi, sed quas publice interest non edi. Quid enim ego astrosus molirer. Quaeso ne quidquam expectes a febrienti hoc ingenio, quodiam olim abdicavit omne scribendi studium. Tu si sapis citis quadrigis perge ad editas famae arces. Ne literae tuae exulent, oportet mittas eas Montem-pessulum, quo Kal. Septemb. migrabo. Quaeso meo nomine salutem et adfectum nuncies Fr. Dousae, cui migrationem hanc significabis, huic fini ut ipse filio D. de Scagen intimet. Scriverium doctissimum iuvenem, quem saepius animi mente exosculor; salvere iubeo. Vale et me ama. Lutetia Parisiorum x. August. oo. IC. XCVII.

EPIST. XVII. Heidelbergam. IANO GRVTERO V. Cl. S.

MI Grutere, officium scribendi aliquandiu intermisi. fateor et do manus: neque id tamen ex animo autvoto: sed ratione negociorum


page 34, image: s034

cum hactenus semper mansionis incertus, et vitae prorsus desultoriae. Tu velim existimes te insculptum huic pectori senescere: quem saepius animi mente artius amplector, cum me tibi totum ingurgito, licet fallaci quadam et irrisoria umbra. Incredibile dictu quantus voluptatis fomes sensus meos titellet, cum solus triumpho me inter cultores tuos numerari. Mihi animus et valetudo varia. Quam febrientia studia facile divinas, hominis magis vagi quam Scythae, qui fere ommem bonam mentem eiuravit. tamen quod ridebis, nescio qua levi ductus insania Sidonium Apollinar. edi, quem spero nundinis proximis videbis. Hic sane inter publica mala literae spirant. Velim enim tibi persua deas Fr. Pithaeum summum virum, cuius biblioth. vel Alexandrinam provocarit. non est sententia quod dico; taceo tot praeclaros viros qui incredibili ardore studia amplectuntur. Ego tamen sive incuriosus sive fastidiosus, seu potius asperam eorum humanitatem mihi fingens, omnib. his bonis frui insuper habui. ita animus diutino situ et errore lentus se ipsum ignorat. Publica etiamsi arcta, tamen spe sustentantur,


page 35, image: s035

certe exclusa omni fortunae ratione, intra pau cos dies Rex Ambianum tenebit. Ego cis paucos dies Montem pessulum concedam. Tu si tanti litteras ad me tuas per Lugdunenses bibliopolas eo dirigas, et si ita visum includas litteris ad Cl. Casaubonum. Aude credere, mirificê me beabis lacteo alloquio tuo. Certe exosculor eruditionem doctissimi viri Freheri, quem nolim ita inter vos latere. Iuro tibi virum magnum, cuius eruditionem non tantum admiror (sed liceat dixisse) invidiose aemulor. Ei sane si tibi videtur affectum, hunc devotissimum insinuabis. Vale vir Clarissime et me amare perge. Lutetiae Paris XIII. Kal. Septembris oo. IC. XCVII. Aveo scire quid Musae tuae muginentur, quibus hymnos condo v otis meis, et aras saepe exstruo.

EPISTOLA XIIX. Hagae Comitis. IOANNI MEVRSIO S. D.

SAlve eruditissime Meursi. Nescio quo fato acciderit, ut dum nimis diu haereo apud Ampliss. virum Dn. Legatum, currus quem


page 36, image: s036

conduxeram abierit. itaque coactus arripere occasionem quae sese offerebat, datum non fuit repetere aedes Dn. Dousae, ubi reliqueram librum tuum amicorum, quem quaeso a Francisco Dousa petas, et tecum adferas, ut et manus meae emblemate (quohiam tibi itavisum) insigniri possit. Quaeso simul inspicias Lycophronis exemplaria quae mihi dedisti, nam video duo exemplaria Lycophronis, Specilegium Theocriticum non video. ignosce petenti, integrum utrumque dabis, tradsaque; Dousae ut alijs libris meis quos penes se servat, adiungat, et ad me curet. Nunc te rogo extinguas desiderium tui gratissimo adventu, quem mihi iucundissimum fingo, imo praelibo. Mira de te N. miro in te animo, de quibus omnibus incoram. Nunc mihi vale amicissimum pectus, et me ama Lugduni Batavorum. CIC IC XCIX.

EPISTOLA XIX. Leidae. Eidem.

AMor in te meus, mi Meursi, et memoria tui, quae blandienti imagine mihi obludit, facile a me impetrarunt has ad te darem constatis


page 37, image: s037

adfectus judices, et testes, quem si tanti est exosculeris, et eundem apud te quoque mihi nutries. Ita Musas tuas propicias habeam, non sentio quicquam in me erectae indolis. gravissimae enim curae prorsus me mihi eripuerunt, quibus ut viscera Tityana sustentor in poenam et tormentum. his quam primum me expediero fusius ad te scribam, et itineri Italico me accingam. Non. sinit adfectus quo te amplector, quin moneam, inquiras in propria bona, et fervidas ingenij tui rotas, quarum cursum faeliciorem non semel experti sumus, minime sufflamines. Ita durabis meliore tui parte, vigebisque cum praeclaris viris, quorum ingenijs applicare te caepisti, ita tamen ut Politicis te des, ne fortuna ludos te faciat, et eripiatistam occasionem quam obtulit, tanquam indigno possessori. Haec, quae humanitas tua est, facile suadenti ignoscis. experiris sane adfectum benivolentiae iudicem Vale, et me ama. Saluta officiosissime patrem tuum meo nomine. An. oo. IC. XCIX.



page 38, image: s038

EPIST. XX. Hamburgum. SEBASTANO a BERGEN Senatori reipub. Hamburg.

SAlve vir Clariss. Mirifice me adfecerunt literae tuae, indices adfectus adventusque tui, quo me ex incendio, tanquam aliquis deus liberator servabis. Narro tibi, non effluit vel horae momentum, quin timidissimo murmure vota Deo alligem, sistat te mihi incolumem, idque citissime. nam suavissimum hoc gaudium, quod finxi mihi complexus tui, hoc amaritudinis secum trahit, quod vota mea nimis fero impleantur. nullo enim genere fero desiderium tui. Omni nisu tentavi ad te excurrere, sed impedit vis maior, quae me iam olim velut fortunae ludibrium fastidiose versat, Invenies me Parisiis apud Monsieur Mesnager advocat, rue sainct Iaqueis pres de Saynct Benoy, vel apud eundem librarium Drovard. Spectabilis. Esychii nullas literas accepi, quamvis carum in tuis memineris. velim ingeras hunc animum, officiaque perpetuo promta. Vale. Lutetiae Parisiorum. 15. Iunii, stylo novo Anno. 1599.



page 39, image: s039

EPISTOLA XXI. Eidem.

SAlve vir Amplissime. Ternas hasce ad te extrudo, nec mireris, non enim mihi desiderio, sed tormento es, quod indignantem hanc vocem saepe a me extorquet, ecquando illucescet illa dies, qua te amplectar, qua ominibus votis in unum coniunctis fruar, quae quidem in eo claudo. Ne quid mentiar, non memini me ullum diem sine gemitu traxisse. ita res adversae hunc. animum fatigarunt, qui quicquid erat virium perdidit, nec sese unquam invenit aut aguoscit. accedit taedium vitae desultoriae, et tot imminentium spes formidolosa, quae me mihi eripiunt. Equidem, unice vellem te iam adesse, fixum mihi Hamburgum petere, sed hoc facile evertit adventus tuus. Omni molimine quaesivi ad te venire, sed prohibuit infesta conatibus meis fortuna. Dn. Esychio nuncies quaeso, nullum bellum tam grave, quod non depugnem in spem gratis vestrae. Qui has tibi oblaturus, fruatur adfectu in me tuo, minime indignus est. Vale Lutetiae Parisiorum XX. IunI, stylo novo, Anno CIC. IC. XCIX.



page 40, image: s040

EPISTOLA XXII. Eidem.

SAlve vir Ampliss. Quantum me adfecerint literae tuae haud facile dixero, quae me solutum et fractum molestiis itineris occuparunt. Proximis enim duobus mensibus elapsis varia terrarum et maris obivi. confeci totum iter Neapolitanum, cui includo optimam partem Siciliae, quam avido transitu hausi. Quid dicam, cepisse me potius huius molestia operosam voluptatem, quam fruttum insignem. Sed profecto tanti erat furere velle potius cum insanientibus, quam sequi rationem optimam ducem. Caeterum ita hodie comparatum est, ut etiam prudentes eadem agere satagant, quae stulti et insani, tantum ut populo placeant. Nullius vero erroris tam grave contagium est, quam illius, quem per aliena vestigia premimus. Inducit enim ipsis vitiis blandimenta, et specie recti nocet. Fatui infantiae frivolis persuasionib. repuerascimus. sed haec non sunt huius loci, parcam adte perscribere, quae inter haec nobis observata;


page 41, image: s041

excederem enim epistolae leges, et negociis tuis iniuriam facerem. Nunc me tenent Florentiae, quam aestivam habitationem elegi, propter hominum et aedicularum cultum. libuit enim declinare calores Romanos, et aerem peregrinis nocivum: accedit, quod praesentia mea Ducis in me nimis quam propenso animo gratias agere velim. caeteroquin hominem me non minus imprudentem quam rusticum variis rumoribus etiam nobis amicissimi distulissent. Testor fidem meam, nihil mihi molestius perpetuis hisce locorum mutationibus, inter quas nec frugalitati, nec ulli pene virtutilocus. Tamen me expedire ex his tricis non potero ante mensem Februarium. tunc nisi aliud intervenerit, per Pragense iter ad vos redibo: collectisque rebus meis locum habitationi aptum eligam. Servum quem Venetiis mecum adduxeram Roma febris hausit, et ultimam necessitatem subire coëgit ad eius fratrem Venetiis libros quosdam. quorum catalogum ad te mitto, transmisi, eosque libros sese sanos et integros recepisse literis ad fratrem mortuum scriptis, quas tamen penes me habeo, confessus est. Te rogo,


page 42, image: s042

alicui amicorum committas, ut soluto vecturae precio libri isti ad te transferantur. Quaeso hoc negocii cordi tibi sit, magni enim mea interest, libros istos non perire. Iam ad ipsum scripsi, ut libros ad te optima occasione transferri curaret, sed vereor eum sine flagitatore nihil acturum, Nunc te rogo, ut adfectum, quem semper erga me habuisti, perpetuo exerceas. Coniugem tuam, cuius iucundam memoriam quotidie circumfero salvere iubeo, collegas item tuos, aliosque quibus noti sumus, Florentiae. XVI. IunI. CIC. IC. CI.

EPIST. XXIII Eidem.

SAlve vir Ampliss. Nuperrime actuum meorum tibi catalogum exhibui: fortassis multa visa levia ne dicam ridicula, mihi re et usu aspera. Vtut sit, dabis adfectui nimis quam curioso, qui ne minima quaeque rerum mearum latere te patitur. Nunc Roma me tenet, sed conflictantem cum ancipiti et dubia valetudine, quae ut perfidi hostes recessu vires sumit, et ex intervallo fortiori impetu


page 43, image: s043

urget. Per fidem hoc iter valde mihi molestum et infaustum. Acerrimus enim ingruit imber et continuus per multos dies, adeo ut torrentes, qui ex catadupis montium nascuntur, caeteroquin pedite expedito transiri nequiverint. itaque diutius velut inclusus haerere in itinere coactus sum, non sine ingenti sumtu, donec vis pluviarum desaevisset. Tyberis quoque positas moles bis longe supergressus vicinis timorem et damnum maximum conciliavit. Sed ita me Deus amet, tanti erat longe asperiora experiri, ut Romam viderem, perpetuam Imperii sedem. Equidem si hoc tempore Romae contigisset esse, merito exclamares: urbem aeternam et ancoram mundi fluctuantis. Ita vivam, cum cogito quae hîc gesta, quae oculis mentis meae complexus, occupat me tam altus stupor, ut haud aliter adfectus mihi videar, quam si Diali fulmine tactus essem. Sed haec digna maioribus fabulis, quas contexam, ubi ad te rediero. Vbi caelum faventius videro, Neapolim petam. Constitui enim mari iter aggredi, quo sumtibus aliquantisper parcam. In reditu diutius hic morari sedet, ita tamen, ut priusquam magni calores


page 44, image: s044

ingruant, eorum iniuriis me subtraham. Omnino stat sententia, quam primum licebit, redire ad vos, et illic me studiaque mea, quorum iamdiu sacerrumus desertor, colere. Nam cum omnia feci, illo redeundum arbitror, ubi animi tranquillitatem serio quaerere possim. Huc me maxime ducit animi corporisque mei constitutio cuius utriusque vires non tantum imminutas, sed fractas sentio. His necessario succurrendum, si vivere velim, cum primis animo, cuius morbum mihi familiarem, quantum in me est, acerba satis pugna propello. Adfirmo tibi ante paucos dies mecum actum, ut in aula magni ducis Florentiae optimum locum obtinerem inter summos et proximos Principis: neque adeo secretorum particeps, sed in plerisque administer. Eam provinciam viri Principes ambierunt, et repulsam tulere, sed via, qua mihi obvenit, mira et longe diversa. Aude credere, talis est conditio, ut etiam munitissimum quemque a prudentia facile pelliceret. sed cogitabis, quibus me simultatibus, et inimicitiis, quantae invidiae exponerem. exurgerent mille Bruti, qui noviter exorto Caesari


page 45, image: s045

iugulum peterent, ut vere esset quod ait ille, venenum in gemmis, seu potius calcare ignem suppositum cineri doloso. Haec res cum acrius urgeretur, praetextu valetudinis oportune me subduxi, ut plenius mecum deliberarem, et ad te referrem. Quod si unquam a me impetro, ut hoc velim, in his terris firma et stabilis sedes in perpetuum mihi figenda. Nam si secus, satius nunquam hac de re cogitasse. Ego totus fluctuo et aestuo, vel ut verbo dicam, misere excrucior, dum hoc, dum illud mens suadet. quanquam nolim timere te me temere quicquam acturum. Hactenus enim totus in hoc promineo, ut quam primum licuerit, his oris me subtraham. Vale et me ama. Romae 1. Kal. Ianuar.

EPIST. XXIV. Leida. PETRO SCRIVERIO

ETiam meministi mei, mi Scriveri? haud arbitror, Sed indignaris, quod ad te non scripserim, quasi amor in te meus imminui possit, aut memoria tui deleri. Equidem nimis


page 46, image: s046

alte infixum te huic pectori mecum circumfero, neque adeo animus meus patitur, quin te iucundo amplexu mihi adstrictum perpetuo foveam. Valetudo et curae impedierunt, quod ad te non scripserim, quibus etiamnum totus immersus. Deum immortalem, cum quot hydris mihi quotidie colluctandum. Si integre rem nosceres, naeniam mihi vivo conderes. Scilicet hoc merueram, ut fata infesta me nutrirent in tormentum mei ipsius! age nunc, et vise ad scholam Stoicam, penes nos esse vitam effinge iucundam aut amaram. O homines praefractae mentis, et ferrei pectoris! sed quid haec ad te. Medea mala sua Soli narrabat, idque antiquitus frequens. pecco exemplo maiorum. Nam tu mihi instar Solis; sane litterae tuae suis radiis languentem hunc spiritum refocillabunt, quas avide expecto. Itaque rogo, extingue hoc desiderium, quod nullo genere diutius fero. Vale, et me ama. Vltimo Februarii CIC IC CI.



page 47, image: s047

EPIST. XXV. Hamburg. NICOLAO a VECHTA S. D.

SAlve lectiss. adolescens. Ratio sanguinis, et adfectus, quem tibi alere constitui, non passus est me diutius differre, quin has ad te properarem animi mei interpretes, et adfectus non solum constantis, sed crescentis indices. Ne mireris me rarius ad te scribere; districtus enim variis curis vix otium noscere datur. Testor conscientiae meae fidem me unice optare dirigere hoc lubricum adolescentiae tuae iter, et velut in praecipiti haerentem, salubribus praeceptis firmare. Sed hactenus votis faveo, quae si eventus iuverit, facile omnium opinioni satisfeceris. Intuere modo tot agmina pereuntis iuventutis, quorum inanis conatus aut inepta persuasione, aut invisa hominibus cordatis desidia praepeditus, citra felicem exitum subsedit. Excute quaeso iugum vulgarium opinionum. nullum mehercles in bonis fortunae ad bene beateque vivendum praesidium legatum; quicquid bonorum et divitiarum sub coelo est, illud omne fluxum et infirmum. Agnosce itaque bona tua, sed


page 48, image: s048

apertis oculis, ne fortuna muneribus suis irascatur, tanquam indigno possessori collata. Ita manuducente virtute facile pervenies ad Edita doctrina sapientum templa serena; ita patris et omnium bonorum vota implebis. hoc auguror. Omnino iubeo adeas patruum tuum, L. Georg. a Vechta, eique prolixa oratione adfectum meum insinues, imo, quod malim has literas ostendas. Idem velim fieri apud patrem, et eam quae nunc tibi matris loco est, cui nunciabis, haerere animo meo faciles eius mores, et iucundam humanitatem, qua me toties frui voluit. Sorores sigillatim salutabis meis verbis, amoremque virtutis et parentum serio inculcabis. Hoc te iubeo, quorum vel minimum non sine magna offensa omiseris. Florentiae ubi me magniaestus haerere cogunt. 1. Id. Aug. CIC. IC. CI.

EPIST. XXVI. Hamburg. SEBASTIANO a BERGEN Senatori.

VIR Amplissime, scripsi ad te Augusta. Eas tibi traditas litteras spero. XVI. sunt dies quod Venetias premam, urbem ingenio loci,


page 49, image: s049

nobilium potentia, habitu, actu, divitiis incolarum stupendam. Scio me peragrasse florentissima quaeque Europae, nec quicquam tamen mihi hactenus visum, quod me adeo in stuporem dederit, adeo ut illa quae de Venetis animo conceperam, longe apud me superata sint. Equidem videor mihi haud aliter adfectus, quam si in alium terrarum orbem delatus essem. Multum trahunt et moris et roboris Romani. Tanti profecto Gothos exundare in Italiam, ut haec urbs in sinu maris nova, inusitata mole fundaretur. Nobilium domus hic videas innumeras Persico fastu, quarum fastigia templis certant, innixas lubrico fundamento. Sed parcam, ne acrem nimis flammam haec loca visendi tibi concitem. Statum reipub. et omnia quae hîc considerari solent, pressius perscrutatus sum, non sine mediocri sumtu. Insinuavi me quoque Clariss. quibusque, penes quos post Principem summa rerum. Ad eos peregrinis imô incolis difficillimus aditus, ego tamen eorum stupendam humanitatem expertus sum, adeo ut me ad sese invitarint, et diuturiorem mansionem obtulerint. Sed haec omnia in Italia


page 50, image: s050

insuper habere constitui, et licet augurer mihi oblatum iri optima quasque conditiones, tamen ut eas arripiam, minime induci potero. Nolim enim me addici imperio alieno, propter unius anni saginam. Vtinam de huius reipub. statu fusius tecum agere liceret. scio enim me interius penetrasse, quam vulgus peregrinatium solet. Tota Venetorum virtus in conservandis iis, quae maiores peperere. Optime quamdiu exteri dissidia alunt, et nullae in eorum excidium conspirationes. Sed de his alias. Hactenus valde infirmâ valetudine utor. patior maximos dolores capitis et dentium, et augescit familiare mihi malum, cordis palpitatio. Discedam hinc Patavium, ubi diutius morari constitueram, sed obiit Guido Pancirola, et Riccobonus, adeo ut iuris litterarumque studiaillic silere videantur. Sedet itaque Florentias petere, cum non pauci illic amici, qui me omni humanitate adficient. noti etiam mihi plerique Professorum, inter quos magni apud Italos nomihis, Marcellus. Sed ea me ratio potissimum movit, ut Florentias peterem, quod omnium purissime illic loquuntur. Itaque ibidem haerere


page 51, image: s051

votivum mihi, donec firmiorem Tuscanae linguae succum imbiberim, atque hoc tibi probari confido. Scis ingenium meum quam contractum sit, quantum amem concinnam, potius tunicam, quam amplam. Nunc te rogo, ut me litteris tuis, quas auro contra caras aestimo, beare velis. eas Dominico tradas. Vale lectiss. mihi pectus. Venetiis XXVI. Octobris. stylo novo CIC IC CI.

EPISTOLA XXVII. Eidem.

SAlve vir Ampliss. Tandem a me impetravi, Romam relinquerem. Nunc Venetiae me tenent, quas iterato videre volui, ut commodiori itinere, imo ut spero, tutiori, Germaniae me restituerem. accedit, quod me eo protraxerit humanitas D. Baronis a Walstein Moravi, cui praesentiam meam negare non potui. Vidi Genuam, Pisas, Lucam, Liburnum, Mediolanum, Bergamum, Brixiam, Mantuam, Veronam, aliasque complures urbes, imo totam Italiam, adeo ut non putem quicquam residui, quod me morari possit. et quod mireris,


page 52, image: s052

iras Tyrrheni maris sustinui, imo concoxi. Cis paucissimos dies Pragam petam, inde fusius ad te scribam. Inter haec te rogo, ut me ames, et adventum meum votis felicioribus iuves. Vale. Venetiis XIX. Maij CIC IC CII.

EPIST. XXIIX. Lutetiae. IOANNI WITTEN S.

QVamvis officij mei ratio frequentiores a me exigat literas, tamen interdum parcere aequum negotiis tuis, cum scribendi argumentum aut nullum aut leve. quanquam hoc abunde argumenti quod te inclusum huic pectori perpetuo et constanti adfectu foveam. Integer pene mensis agitur, quod Romae vivam, quo per has solennitates excurri, ut communi impetu votum quoque meum implerem. Cis paucos dies Neapolim petam, ut inde firmiori secessu Florentinis deliciis frui liceat. Valde ambio apud te agere, et refici iucundissimae consuetudinis tuae attritu, vel saltem in proximioribus tibi locis, sed hactenus votum improbum. Non facile credideris,


page 53, image: s053

quantos amatores ingenii mei dotes, cuicuimodi sint, apud praecipuos huius urbis invenerunt: quorum unicum hoc studium et molimen, ut diutius imo semper hîc haerere velim. Sed alio me vocat animi mei impetus, ideoque aegre impetrabunt. Incredibile dictu, quantum scire ardeam, quid rerum agas, num omnia ex voto. et an Hamburgenses mei satisfecerint meritis in me tuis; quamvis ad me scribant te Hamburgi non fuisse, quod mihi instar somnii est. Te rogo, me ut fecisti, ames, eiusque unicum hoc signum velim, ut mihi effectum des, quod a te petiturus. Nunc optimâ occasione, cum alioquin Lubecae haerere constitueris, omni molimine et nisu perfringere velis omnes obices, omnia repagula, quae impediunt ut reliquias studiorum Iani Gulielmi hactenus videre non licuerit. Nosti ingenium meum, nosti quae in literis moliar. itaque vides quantum mihi haec prodesse possint. quod si integra nancisci non dabitur, quaecunque potes, ut ille apud Comicum, rape, clepe, harpaga, et eripe indigno possessori. Addo si nulla alia ratione implere hoc votum meum possis, argento non parcas, sed


page 54, image: s054

quacunque conditione poteris saltem aliquid extrahas. ego quodcunque fuerit, abunde tibi refundam. eo nomine me meaque pignori tibi imo mancipio trado. Si me amas fac haec verba pondus apud te inveniant. Bene vale. XXII. Iunij. oo. IC. CII.

EPIST. XXIX. Lutetiae. Eidem.

SAlve virorum optime. Tardius ad te scribo, quam votivum mihi fuerat. Dabis hoc morbo meo, cuius vis tam lentis compedibus me tenuit, ut eius impetus necdum sedatos experiar, licet abunde in me urendo, secando, et si quid extremius, auxiliares saevierint manus. Repulit me fatum, ut immaturum, sed, ne quid erres, in poenam maiorem, et quod in hostiis fieri amat, quae saginam cedunt, ut mox mactentur. Referrem ad te, quae mihi acciderunt, si ambitiosis querimoniis faverem. Sed nolo peccare in negocia tua, quae utinam ita expedias, ut ego ex animo voveo. Hoc noris, Fortunam


page 55, image: s055

nequicquum removisse a me saevientem vultum. Multum te amo et aeternum amabo, quod me Aurelio Biondi commendaris. Sine fuco, sine fallaciis dicam, amo virum magis quam meipsum, et id sane meritissimo. Est enim nescio qua ambitiosa humanitate, qua ita congerit omnia blandientium officiorum genera, ut vereri videatur, ne quod sit genus, quo obstrictum te non teneat. Equidem quantum in me erit, certatim decurram hoc stadium, in quo vinci omni bono probrosum. Hactenus diverto apud D. Ludovicum, cuius generum, qui nunc in hac urbe cum familia habitat, salute tua impertivi. Marcello Confessori Ducissae, aliisque tibi notis perquam grata fuit salus tua. Nihil ab illis praetermissum, quod honori, tuo faceret. Mihi per quam iucundum fuit, virtutes tuas ingeniique dotes dignos aestimatores invenisse. Aurelius Biondi tandem extorsit a Dominico Dei literas, in quibus debitum fatetur, et soluturum sese promittit. Eas litteras tradidit Horatio Gambi, ut is porro debitum exigat, tanquam suum. Rex Galliae iam diu est quod caeperit Mommelunum; nuperrime gravi conflictu concurrerunt,


page 56, image: s056

fuso profligatoque Sabaudo. Nunc quid porro tibi ingeram nisi hunc animum devotiss. nominis tui, quem si serio redamus, abunde spolium, quod inhio, fero. Vale Florentiae Prid. Id. Decembris.

EPIST. XXX. Leidae. GEVERHARTO ELMENHORSTIO S. D.

NON invenio doctissime iuvenis, quibus affectum in me tuum tam prolixum condigne remunerare possim, cui nihil deest, nisi quod eius flammam alio fomite ortam valde vellem. Nihil enim illorum in me agnosco, quae mih tribuere voluisti. Gratulor tamen de affectu, et spissius exosculor promptum in me animum, sive iudicio sive errore mihi conciliatum: quem pari affectu et officiis vincere paratus sum. Tua vero vota altius evolare oportebat, quam claudere in possessione amoris mei. Agnosco enim in te non obscura indicia erectae indolis et eminentioris ingenii. Quamquam non tam abiecte de nobis sentiamus, ut eos poenitere possit, qui amicitiam nostram digna prensatione petere ausi sunt. Hamburg. Kal. Octob. oo. IC. CII.



page 57, image: s057

EPIST. XXXI. Leidae. PETRO SCRIVERIO S. D.

ITa est, salvum, et incolumem fugitivum tuum fortuna tibi reddidit, quae si consuetudinem suam non deserit, pepercit mihi in poënam. Hactenus periculorum et aerumnarum nullum praemium fero, praeter animi male residentis praelia, et inane ingenii tormentum, quo anxii et suspensi futuris imminentes, praesentia negligimus. Mihi quidem semper vita desultoria, vaga, et incerta, inter irrita oblectamenta, vana studia, et aulicorum fallacia delinimenta omnem bonam mentem eripuit. Quam propitias itaque Musas hic animus habuerit, te ipsum quaeso interroges. Quare non erat, ut crederes Minutio salutem, aut lucem ingenio nostro accessisse. Quanquam ne quid mentiar, et hunc, et Iul. Firmicum editioni adornatum, in Italia reliqui. sed Romani ita favent, ut verear innocentem hunc faetum perpetuis tenebris damnatum. Quare, si tibi ita visum, notulas nonnullas, quantum beneficio fugacis memoriae sublegere licebit, editioni tuae adiiciam. Arnobium


page 58, image: s058

Ciacconii nescio quem innuas. Edidio enim Romana nullum Ciacconii nomen praefert. Illam quidem tibi negare non possum, sed praeter hoc unicum Arnobii exemplar nullum habeo. Quare vellem te sequi consilium meum, ut editioni Canteri lectiones adscriberemus. Quod ubi iusseris, et exemplar editionis Belgicae nancisci possim, effectum tibi dabo. Parare te editionem Martialis ex animo gaudeo, et summa quaeque de labore tuo auguror. Iam olim quidem debueras asserere nomen tuum immortalitati, sed maluisti severa lege proficere. Itaque te manet integrior et plenior laurus, tam baccis faecunda, quam triumphis. Laetitiam quam ex literis tuis percepi utinam perfecta esset, sed suffusa est tristiciae quadam nubecula, quod literis tuis, vere dixerim socordiam meam praeverteris, quam mihi demes, si languor meus excusationem apud te inveniet. Vale. Hamburgi V. Kalend. Decembr. oo. IC. CII.



page 59, image: s059

EPISTOLA XXXII. Wittebergae. NICOLAO a VECHTA S. D.

PErgratas mihi fuisse tuas literas, ambitiose praedicare supervacuum arbitror. Et quoniam a me petiisti sub acumem stili mei eas revocarem, et velut literariis iungerem, valde vellem implere vota tua, nisi animus meus inerti otio fractus, alio me vocaret. Quanquam fortassis nihil in iis reprehendam, nisi nimium amorem mei, qui velut in praecipiti haerentem a vera indicii norma transversum abegit. Sed sive error, sive iudicium est, pignus sanguinis, quo mihi teneris, facile excusabit: nisi fortassis virtutes meae optimo cuique probatae, blanda quadam specie tibi imposuerint. Hactenus enim nisi per caliginem eas intueri non potes, quae apud aestimatores aequos legitimum sui precium invenerunt. De reliquorum risu, et lachrymis parum laboro. Orationem tuam non omnino publici saporis laudo, nisi quod interdum resultat


page 60, image: s060

pinguioribus membris, et pelluceat imitatione nimis aperta. Malim aequabilem ubique tenorem, et naturalem quandam pulcritudinem, quae ut in faeminis spectari solet, ita demum ornata, si ornamenta neglexit. Nam ut corpori humano constet suus decor, necesse est aequo temperamento diductus per toros sanguis, omnia membra impleat, ne nervi emineant, qui extra corpus expressi. In structura parietum, non solum lapides recte incidi oportet, ut firma campagine commissi cohaereant, sed inducendum tectorium, ut levigato campo aspectus quoque intuentium remunerent. Ea enim oratio commendatior, quae non est maculosa, sed ingenio suo comta. In ipsis quoque verbis delectum velim, quem antiquitas praescripsit. Nam quod perbitem dixeris, mallem te cum vulgo locutum. Licet enim ipsa verba antiqua specimen doctrinae prae se ferant, et velut olim in exilium acta novitate quadam delectent, tamen eorum affectationem haud immerito Augustus imperator [gap: Greek word(s)] appellabat. Praeire me tibi praecepta lectionis petis, iure tuo iubere poteras; eam sane licentiam affectus in in te


page 61, image: s061

meus tibi dabat. Sed ut in morbis difficilis medicina, nisi eius causas probe noris: ita quoque in lectione quam non facile alii praescripseris, nisi familiarius ingenium legentis, et scopum studiorum noveris. Quis enim furor in tanta egestate temporis inhaerere supervacuis, et incerto cursu velut Abii sine lare, sine tribu oberrare. ita idem usu veniet, quod iis, qui perpetuo peregrinantur, quibus multa hospitia, nullae amicitiae parantur. Proinde malim te sequi istud Senecae, immoreris certis ingeniis, ut aliquid certi haurias. Exploratum patris tui animum lubens ad te perscriberem, si tanta prudentia mea esset, ut ad interiora quaeque eius penetrare possem. sed hactenus sese involvit. Neque enim nostrum est tam alte sapere, ut horum hominum mentes capere possimus. Peregrinamur in nostro orbe, et velut plantae translatae alienam originem ex tactu propriae terrae attrahimus. Hoc tamen animo fingas, patrem tuum velle, ne plura scias, quam caelum hoc ferre possit. Itaque vides quantum tibi conducat maiora horum hominum opinione appetere. Furere oportere cum insanientibus, nisi oleum, et operam perdere velis.


page 62, image: s062

Quare licet amor in te meus omnino suadeat, amorem bonae mentis tibi ostendam, et praeceptis non vulgaribus animum instruam; quaeso tecum quid vetat vagari per omnium doctrinarum campos libero quodam, et effreni cursu quatenus animum nostrum potioribus praeparant, non occupant. sapientiae praeceptis animos componere, et severa lege proficere hactenus a me impetrare ausus non sum. Proinde oportet sequaris fatum tuum, et ea quaeras avarus reponere, quae apud tuos precium inveniant. Vale et me ama. Hamburgi 17. Decemb. oo. IC. CII.

EPIST. XXXIII. Leidae. IOANNI MEVRSIO S. D.

QVid causae sit, mi Meursi, quod meis non respondeas, comminisci non quaeo, cum rite me implevisse sciam et vota tua et leges adfectus, quo te semper tenere amavi. itaque pene in eo sum, ut credam literas meas vespillonum manibus insepultas. Hoc tibi persuade eruditissime Meursi, me serio et ex animo te


page 63, image: s063

amare, et eundem adfectum praeferre, quem non obscure semper in me collegisti. Iubeo te redire in praeterita et recolligere animo prima initia amoris nostri. cogeris serio, nisi valde fallor, me amare. certemus nunc quoque amore; ita tamen ne me vincas. in aliis sane facile tibi cesserim, sed huic victoriae neminem intercedere patior. Emendationes in Tertullianum aliaque nonnulla his nundinis vulgabo, utinam plausum tuum mereantur. Vale mi Meursi, et me ama. Hamburgi prid. Id. Febr. CIC IC CIII.

Patrem tuum optimum virum officiose saluto. quaefo meo nomine cum ipso agas, ut tanti aestimet mei meminisse.

EPISTOLA XXXIV. Leidae. PETRO SCRIVERIO S. D.

ADfirmo tibi, mi Scriveri, non parum me erexit virilis et robusta tua oratio. Sed animus ingenti plaga reconciliatus non facile ad vires redit, quas Philosophia, et pectus meum infinitis humanorum casuum documentis eruditum non invidebit. In Tertullianum emendationes ex libro Bibliothecae


page 64, image: s064

Vaticanae proximis nundinis dabo. sed ne quid erres nudas emendationes tanquam [gap: Greek word(s)] legitimi Commentarii, quem ubi alia absolvero, editurus sum. Commentationem de noticia novi orbis auctiorem dabo, sed alia me nunc tenent. itaque hunc libellum prorsus [gap: Greek word(s)] , ut antiqui Critici loquebantur, pene seposui, imo composui. Minucii editionem me in Italia adornasse, puto me ad te perscripsisse. nunc vero ad me amici mei scribunt, Italos eum edituros mei nominis titulo, et multa admixturos infamiae et ignominiae meae. itaque fere cogar eius editionem, imperfectam licet et non nauci adornare, ut invidiam et infamiam amoliri possim: et ostendam publice hanc potius [gap: Greek word(s)] et meam tollendam, non illam quam illi edituri. In Arnobii editione, aliisque omnibus paratus sum te iuvare. et N. offert se ad descriptionem variar. lectionum, quae adscriptae margini Romanae editionis. sed rursus laboramus de Arnobio Canteri, quem cum aliis libris, quos brevi Lugduni emi curabo, ad me mittere potes, Vale mi Scriveri, et ignosce aliud agenti. Hamburg. prid. Id. Feb. CIC IC CIII.



page 65, image: s065

Sed quaeso tecum, quis ille Heinsius, cuius nuper Poêmata vidi. Iuro tibi me ita caepit, ut pene ex me abierim. et ne nescias, caepi mihi blandiri, quasi genius meus simile aliquid aleret eruditiss. viri animo, vel potius spititu. Cogita sodes an mihi illum effingere possis, ut rediens in praeterita, imaginari mihi possim eius faciem. Nescio enim an umquam viderim. Si me amas adfectum meum illi insinuabis, simulque nunciabis me recte sui ingenii praeclaras dotes aestimare didicisse.

EPIST. XXXV. Hamburg. M. HENRICO RVMPIO S. D.

DIVIDIAE mihi inprimis fuit et moerori te meo nomine affligi. Sed reverendiss. et amiciss. Dn. affinis, nolim te hoc quicquid est ad animum admittere. Movebo omnem lapidem, ut te quam primum hac molestia liberem: modo hoc agas, ut ferat moram paucissimorum dierum. Scio hominem latrare inopia argentaria, sed viderit quam importune aliena exigat. Mihi magis dolet, quod


page 66, image: s066

tibi nullo, nec meo nec alieno commodo mo lestias creare cogar. Sed finiemus propediem hoc quicquid est molestiarum. Vale. Hamburgi XIII. Februar. oo. IC. CIII.

EPIST. XXXVI. Leidae. IOANNI MEVRSIO S. D.

ADfirmo tibi mi Meursi, multum me adfecerunt literae tuae, ad quas quod serius quam par erat, respondeam, dabis negotiis meis et continuis itineribus, quae me ita districtum tenent, ut saepius cogar deserere officium amici, et diligentiam meam in scriben do probare non possim. Quas paras meditationes Christianas ex animo aio, valde videre aveo. Sed illa de puerperio et funere cuius quaeso argumenti; hoc nisi molestum his literis apertius significabis. De funere quidem commentarios iam paratos habemus. Opus, nisi fallor, haud indignum ut posteris placeat. Illud nisi operae indiligentiores, proximis nundinis prodibit, nondum tamen editionem coepimus, Quod si tuum eiusdem argumenti,


page 67, image: s067

(nempe philologi,) lubens inhibebo editionem meam. Neque enim virium mearum ad eandem palmam tecum contendere, praesertim cum haec studia non ita excolere, per vitae genus quod hactenus elegi, liceat. Minutium tamen nuperrime edidi, et Firmicum, utriusque exemplum ad te mittam. Sed ut verum fatear, nihil in iis dignum politissimo iudicio tuo. Humanitatem tuam rogo, ut peccanti ignoscas. Animum vero in te meum non existimo opus esse multis tibi ostendere: redibis (si ita visum) in praeterita, et cogites quibus initiis amor noster caepit, quibus fomentis crevit, et robur sumsit. Quod si serio feceris, nullus dubito, quin animum meum pari adfectu remuneres, hoc te rogo mi Meursi. Vale et me ama. Hamburgi pridiê Non. Iunii. CIC IC CIII.

EPIST. XXXVII. Hamburg. SEBASTIANO a BERGEN Senatori reipub. Hamburg.

CIS paucos dies Augustas Vindelicorum petam. Noriberga me exclusit pestis. Nullibi


page 68, image: s068

enim venientes admittuntur. Itinera Itâlica mirum quantum infesta Banditis. Omnes sane qui ex istis oris, referunt facta ipsorum crudelia, et plusquam inhumana. Rex Galliae Sabaudum pene ditione sua expulit; iam enim tenet Chamberii, et Bourg in Bresse munitiss. loco Comes de Foientes praefect. Mediolanens. DCC. subsidiariorum adducit. Caussa belli recuperatio Marchionatus Salucensis. Itinera versus Mediolanum latronum sunt officinae. Regina Galliae neptis ducis Florent. Massiliis exspectatur. Tantus ac tam splendidus eius narratur apparatus, ut fatigeris cogitando. Affert nomine dotis centum millia coronat. et Florentinus in solutum accipit septem mill. coron. quae Gallia debebat. Galli sibi his nuptiis mirum gratulantur, quantum ex Iacobo Bongarsio Regis in his oris legato (cuius assidua consuetudine paulatim ad me redeo) cognoscere licet. Scilicet ut a scorpione icti remedium simul et venenum, idem sibi de his nuptiis promittunt. Profectus est Hamburgum Ioannes Witte Lubecensis summa necessitudine mihi coniunctus, eum si me amas officiis tibi obstringe. Quae N. N.


page 69, image: s069

a me petit, quantum in me est effectum dabo. Sed quod me male habet ipse N. N. non accedo; per literas igitur interpretes adeam illum necesse est. Quando Synesio et Glossis meis usus, velim ad me remittas, et si ausim petere, adiungas Sidonium meum, quem proxima occasione restituam. Vale.

EPIST. XXIIX. Wittebergam. NICOLAO a VECHTA S. D.

COnstitueram de singulis accurate ad te perscribere, sed festinatio illius, qui has ad te defert, distulit animi propositum. Hoc te rogo, ut animum quem semel in me habere caepisti, nunquam mutes. Adfirmo tibi, non minus mihi suave, quam utile tibi futurum, si vel ad paucissimos dies mihi conviveres. Tua enim profecto interest, ut curiosius animi tui vires, et progressus studiorum inspiciam, quod sane ut quam primum contingat unice voveo, et libenter hanc gratiam a te molirer, si per patrem liceret, cui aegre persuadere potero ut te avocet. Nunc paulatim serio te iurisprudentiae animum adjicere velim, ita tamen ut


page 70, image: s070

uni oculo studia humaniora, ac praesertim Ethices et historiae, scopum erigas. Absque enim iis etiam illa augustissima scientia, orba et inanis. Iusseram te debere legere phrases Scori, et Stevvichij de particulis linguae Lat. Terentii editionem illam innuebam, quae nuper prodiit Parisiis, adiunctis Donati et aliorum commentariis. De stylo tuo, ne quid mentiar, scito illum impendio mihi placere; et quod paulo altius eveharis relicta trita et vulgari semita, probo. Sed cave labores nimio cultu. Malo orationem, quae naturali pulcritudine exsurgat, et inornata specie oculis blandiatur, et imponat hoc ipso cultu, quod nimium cultum neglexit. Mitto ad te Minucium, cuius lectioni propter incredibilem auctoris elegantiam serio te incumbere volo. Nunc totus sum in editione Firmici, cui subiungam libellum de Polymathia, aliaque philologa, ut viam muniam ad alias [gap: Greek word(s)] , quae ad ius civile pertinent. Vale, et me ama. Hamburg VI. Iulii, Anno CIC IC CIII.



page 71, image: s071

EPIST. XXXIX. Wittebergam. Eidem.

IAM scripsi ad te de infortunio, quod implacabile fatum immisit. Illud sane animum meum ita turbat, ut ad necessitatem mortis perducat: praesertim cum intelligam etiam in fronte residere cicatricem. Quid animi nobis esse putas, cum illa audimus. Et vero quid te movet, quod haec per alios me scire volueris potius quam per te ipsum. Ab aliis scisciteris quam diu hic mansurus, quid rerum geram, tanquam si omnis ad me aditus tibi interclusus, quem sanguinis nexus aperuit. Sed unum te rogo, ut omni via valetudini recuperandae incumbas, et omnino tormentum iniquissimi animi demas. Ad hoc sacramentum nos alligatos noris, ut feramus fortuita, nec perturbemur iis, quae mutare non licet. Finge te in tyrannide natum; in qua tibi, nisi spiritum impendere velis tanquam rem nihili, pereundum. Vnica ergo libertas, ictum fortunae invicta patientia eludere. Cogitare te velim, quantum tibi ad studia tua integro animo et infracto sit opus. Neque enim aestimare


page 72, image: s072

potes, quantum de robore animi imminuant res adversae, et ex iis aegritudines obortae. Hoc meo exemplo te credere malo, quam ipse ut experiaris. Nam postquam animus sibi omnes aerumnarum fidiculas admoveri sensit, reliquit vires suas. Non sentio ingenium meum, non intelligo, et cum me quaero, non invenio, ita funerata est illa indoles, qua quondam Achilles eram. Dabis hoc tempori, quod gravissimum vulnus emolliet, lente quidem sed tamen vere. Quin ergo praecurris, et sinis occupare rationem eundem locum, quem tempori dare cogeris. Vindictam non suadeo. Neque enim te parem iniuriae existimo. Stulticia est, leviter saevire in inimicos. Non satis puniuntur, triumphandi sunt; te vincent, nisi totos viceris. Hoc quomodo mihi implebis, non video. Itaque sine parentare iniuriae tuae iusticiae ultionem, et qui hanc regit, Deum, cui te omnibus votis commendo. Vale et me ama. Hamburg. XIX. Iulii, CIC IC CIII.



page 73, image: s073

EPISTOLA XL. Leidae. DOMINICO BAVDIO I. C.

NArro tibi, mi Baudi, literae tuae moeroris et gaudii divortiis distractum offenderunt, adeo ut etiamnum animum a se male dissidentem velut ex ingenti plaga reconciliare cogar. Gaudii quidem istius, quo agnoscere licuit te vivere felicem, et affectum in te meum pari amore plenissimus fructus totus ad me pertinet. Qui nunc sane maior emergit, cum intelligam te in vicinioribus locis haerere, quem invidioso secessu nobis subductum putabam, imo serio ingemiscebam. Ingenti tamen vulnere me petiit, quod scribere ausus sis, per sinistras quasdam famigerationes tibi ab amicis minime mendacibus inculcatas, fervorem quo me deperire solebas velut frigore contactum intepuisse. Quid animi mihi esse iudicas cum haec lego? qui hunc fructum tenerrimi affectus, et constantis observantiae feram, ut religiosissimum tui cultorem etiam odisse posses. Vereor inconstantiam tuam tibi ostendere, qui maluisti aliorum potius calumniis temere credere, quam


page 74, image: s074

illis, quae ipse fidissimus experimentis probaras, et hos ipsos in felicis discordiae authores appellare audes minime mendaces. Si mecum rediisti in gratiam, damnabis illos ut mendaces, et serio oderis fures et latrones amicissimi tibi capitis. Ego quidem magis moverer, nisi fati mei asperitas iam in consuetudinem vertisset. Familiari n. saevitia omnes amicos, quos praesentes de votissimo animo, et omni officiorum genere mihi devinxi, absentes totos eripit aut mutat. Sed non agam ambitiose, iubeo te redire in praeterita, et repetere primordia amoris nostri; invenies quam tenere natus, quibus officiorum incrementis educatus, donec ad perfectam (ut ita dixerim) aetatem pervenerit. Ne dicam, te in ludicris et seriis pari mecum animo semper fuisse, socium in laetis pariter et asperis habuisse. Meminisse debueras ultimi amplexus, quem tibi ambitioso nexu alligatus, velut invidentibus fatis properabam, qua lucem nullam tristiorem me egisse, affirmare ausim; usque adeo, ut ipse dies, velut arbiter moeroris mei, dolori favere videretur. Certe obscurior relucebat: neque n. ferebam me infausta et damnata divisione a te divelli.


page 75, image: s075

Ex eo tempore licet perpetuis vitae desultoriae fluctibus et continuo errore agitatus, ut difficile fuerit animum vagum, et ad incerta transvolantem retinere, semper tamen inhaerens velut iucundae imagini memoriam tui fovi, et per mare, per terras, per alta montium iuga, inclusum te huic pectori circumtuli, nec destiti ubique terrarum ingenii tui dotes quas me solum legitimo pretio aestimare didicisse haud obscure gloriari soleo, omnibus praedicare. Hae sunt artes linguae meae, de quibus iure familiaritatis comqueri potes, hic est ille latro, ille parricida, qui sacramentum amicitlae nostrae violare ausus. Videbis quomodo errorem tuum, non dicam tueri, sed emendare possis. Iustissimo meo dolori ita demum satisfiet, si intelligam tantum fervoris affectui in me tuo accessisse, quantum illi perditorum calumniae detraxerant. Sycophantam Rhaetum, quem narras, haud facile capio. Vellem paulo apertius hominis schema ostendisses. Conjicio tamen esse nequissimum scurram, in quem nupere Pragae fugitivo alloquio incidi. Nam inter alios amicos meos, quos se amplexum aiebat, te et Scaligerum recensebat, et quidem me, ut hominem


page 76, image: s076

extremae inscitiae a te traductum et derisum affirmabat. Quod tamen animo meo minime obhaesit, qui iudicii in me tui alia documenta seposueram. Ex eo tempore hominem non vidi, nec nequissimum caput commonstrare possum. Si is est, quem puto, nigro et crispo capillo, mediocri statura, et crassiori corporis filo, in finibus Longobardiae natus ad Alpium radices. Saecularem presbyterum aliquamdiu promisit, postea ad Rhaetos, et ab iis in Ducatum Wirtebergensem profugit, ubique functus officio ministri verbi: illustris ternis homicidiis, binis matrimoniis uno fere tempore contractis. Horum criminum reus Romam petiit, ubi nescio quae promittere ausus de conversione quorundam Monachorum Italorum, qui in Rhaetiam profugerant. Eo nomine multis se insinuavit: qui cum ex verbis rem factam viderent, et hominem vanum plerique coniicerent, veritus ne scelera innotescerent, rursus aufugit omnibus insciis, ut etiam inauspicati abitus famam relinqueret. Mihi vero Pragae retulit se exploratorem et emissarium Pontificis, hac fine iter suscepisse, ut pleraque praeclara ingenia Romam


page 77, image: s077

pertraheret, et passim expiscaretur quid hominibus animi in recipienda Romana religione, quod desperatissimum hominem mentiri certo scio. Quae vero rabies, quae furiae eum agitarint, ut tam multa tamque nefanda de me spargere ausus sit, comminisci non possum, cum nec beneficio, nec in iuria mihi notus, sed politica; ut Aristoteles appellat, amicitia, et in aula Pontificis mihi visus. Quare indignum arbitror, magnopere laborare in refutandis iis quae de me mentitus, neque enim ad ignominiam meam ea pertinere existimo. Non miror sane quod fingere ausit, hominem quendam mihi amicissimum publice in consessu Cardinalium religionem abiurasse, si pari fronte hic inter meos sustinere potuit, me Romae in inquisitionem coniectum, reum impietatis, se vero arctissima necessitudine mihi iunctum aufugisse, ut haec ipsis narraret. Facile divinare potes, quibus lacrymis mei me composuerint. Quid vero in despicatissimo nebulone fascinare te potuit, quod gratia tua eum protegere dignatus sis, non invenio, nam si studio veritatis, ut appellas Romam deseruerat, et proinde amore


page 78, image: s078

religionis a te susceptus, miror profecto, unde tantus illius fervor te invaserit, ut hominem, cuius caetera vita (ita enim scribis) cum sermone minime congruebat, et cuius praecipua palma crimen vivi comburio luendum, Suada tua defendere volueris, tanquam si pro aris et focis causam diceres. Quod si religionis amor haec vitia apud te tegere potuit, certe longe animi mutatus es ab illo, quem te olim mihi probasti. Caeterum quod scribis, priusquam Lutetia discederes, eundem rumorem ad aures accidisse, vellem authorem rumoris indicasses. Amici mei, qui apud vos agunt, multa incondita, quae nec caelum nec terram tangunt, de me vulgata ad me perscripserunt. Nec tamen aperte haec ad me scribere ausi; scilicet quia credere non potuerunt. Tibi vero ut haec deducto omni velamine nude prostitueres tristissimae huic fronti, leve et exile visum fuit. Scilicet quia hanc libertatem necessitudo quae mihi tecum intercedit, facile indussit. Nego tamen factum, et quidem serio nego, quod quidem factum nemo facile credet, nisi qui rerum Romanarum prorsus imperitus. Neque enim hoc fieri solet, nisi in


page 79, image: s079

iis qui iuclusi Inquisitionis carceri fuerunt; aut Ecclesiastici, quorum conversio ad exemplum pertinet. Mihi vero hunc rumorem conflavit ingens familiaritas quae cum doctissimis Cardinalibus et proceribus Romanis, (ne maiores adiungam,) vintercessit. Ea tamen mihi non tam quaesita quam necessaria fuit; nempe qualis illa, qua magistri cavearum leoni prandium parare solent. Nulli annales nisi valde magni ea capiunt quae in Italia mihi acciderunt. Suadeo meo exemplo Belgas et Germanos illic vitandos. Simili modo mihi nocet apud Italos et Germanos arctissima amicitia. quae mihi semper cum Belgis, et diutina mora qua me Batavia tenuit. Parco ad te scribere quae de manifestissimis mendaciis passim spargunt. Nihil tamen me laedit, nisi quod videam amicos meos curiosa quadam malignitate et sollicitudine pene dixerim inhumana, in me inquirere, quasi intersit quid credam vel non credam, cum humani iuris et naturalis potestatis sit unicuique quod puta verit colere; nec alii obest aut prodest alterius religio. Equidem cum video pari prensatione utrosque exulem petere,


page 80, image: s080

placere mihi incipio, tanquam si jactura mei etiam ad alios pertineret. Non nego profecto eos, qui religionem reformandam susceperunt, multa quae fortasse dissuenda erant, pio sed improvido zelo tota rescidisse. Hoc me serio improbare aperte fateor: neque illa sententia heri aut hodie mihi nata, sed ex illo tempore quo aliquem veri gustum sensus communis mihi suggessit. Hoc si omnes in me improbant, ne irascor quidem. Mihi verô ita sentire liberum erit, et ostendere suam cuique sponsam esse pulchram. Parcite quaeso invidere mihi errorem meum, qui vobis sapientiam nullus invideo. Hostes tamen tyrannidis et inimici superstitionis sumus parati, vel ipsa morte probare nos bonos cives, et patriae, hoc est, Germaniae et Belgii amantes. Quod si tanto fervore in illas partes raperer, cur hic velut in orbis terrarum limbo inter ignominiosos latio? Non patior ingenii mei vires ad fructum aliquem bonorum et divitiarum pervenire? Nempe satius erit inertia contabescere, et ignobili otio sepeliri, quam ostendere se fortunae et omninisu emergere: tanquam si firmos lacertorum toros in levissimae


page 81, image: s081

machinae motu inutiliter contererem. Me consiliarium Caesaris electum, vera fama fuit. haud facile dixero, quantis conatibus quam magnidicis promissis me ex Italia prolectarunt. et sane non habeo, quod conqueri possim, nam et honestissimus locus datus, et stipendium non exiguum ab ipso adventu meo decretum mihi fuit: ne dicam inania honorum, et quae specie splendoris incautos pellicere solent, summo certamine mihi exhibita. Eundem locum etiamnum mihi patere scire te velim. Habeo penes me non unas evocatorias, quibus reditum imperant. Caeterum cur conditionem, quam alii magno ambitu petiissent, non susceperim, et pene dixerim, repudiarim, variae et graves mihi causae. Vtinam consuetudine tua me reficere velles. Mi Baudi, imo mi frater, per memoriam affectus mei, et consuetudinis nostrae, per omnia sacra te adjuro, ut ad me transcurras. Paucissimorum dierum est iter. aut homo non sum, aut suscepti itineris te non poenitebit. Iuvabit sane etiam haec loca lustrasse, et fortasse si hunc aerem fers, de aliis quae in rem tuam laborabimus. Offero tibi aedes et hospitium, atque adeo


page 82, image: s082

omnes fortunas meas. Quid prohibet ad paucissimos dies apud me haerere, ut intelligas quam misere mihi periit operosa iuventa humanorum casuum documentis, et iactura innocentium annorum, quos irriti errores, et fallacia oblectamenta eripuerunt. Equidem inpium videtur, deserere tam constantis affectus amicum. Sane ad exemplum pertinet ut ad me properes, quod te rogo et obtestor per omnia illa quae tibi cara. Sed quid narras Baudi, occlusum tibi aditum fuisse ad capessendam Iusti Lipsii provinciam? Ambigo profecto an magis mirer te ab animo tuo impetrare potuisse ut huic vitae generi te dares, (multum sane a praefracto illius robore dempsisti) an potius furorem istorum hominum qui ea negarunt, quae indefesso ambitu et ingenti prensatione petere debuerant. Sed nosti lusum rerum humanarum. Profecto aliquando praetura Catonem quaeret. Sed crede mihi, fastidium vestrorum hominum, olim risus saeculi, indignatio posteritatis erit. Vtinam felix eventus inventum tuum iuvaret. Certe in eo agnosco partem felicitatis meae, et duplici via mihi gratulor, tum quod te amantissimum


page 83, image: s083

mei tam praeclari inventi autorem habeamus, tum quod societatem humanam re omnino necessaria iuvari intelligam... Quantum me capiat Venus tua satis nosti. quare non me fraudabis versibus tuis, quorum lectione refectus redibit hic animus ad vires suas, qui fortunae plagis velut lento morbo iam olim sopitus iacet. Sebastianus a Bergen Bremae nunc agit. existimo tamen literas tuas ipsum accepisse. Quid de sede fortunarum tuarum certo constitueris, et cui terrarum parti reliquum vitae tempus credere velis, de totaque adeo vitae conditione, quaeso abunde certiorem me facias. Velim tibi persuadeas, nihil a te proficisci posse, quo me magis obstringere queas, quam ut ad me invisas Paratum tibi hospitium erit apud Ioachimum Kellinchusen, ubi me invenies. Vale, et me ama. Hamburgi Anno oo. IC. CIII.



page 84, image: s084

EPIST. XLI. Leidae. Eidem.

Literas meas tantum pondus apud te invenisse, ut reviviscentem amicitiam toto pectore admiseris, serio et ex animo gaudeo. Adfectus quidem in te meus, tanquam si vires collegisset, longe plenior et fortior, ut facile cogitare possis, quam graviter feram tormentum desiderii tui, quo me liberare adven tu ad me tuo poteras. Et quaeso, mi Baudi, mi frater, quomodo tam durus nobis esse potes, ut amplexum tuum, quem iactura aliquot annorum redimere paratus sum, invidere velis. Miserere aestuantis, et saltem certiorem fac, quamdiu mansurus sis in Hollandia. Nolo enim te fugitivo secessu rursus mihi elabi. Fr. Dousa, quid agit? ergo prorsus nostri oblitus? eum si videris amice meo nomine salutabis. Vtinam idem suscipere velles in Illustriss. Domino Busenvallio, eique meis verbis devotissimum adfectum insinuare, hoc te serio rogo. Minucii et Firmici exemplaria propediem ad te mittam. Vale. Hamburgi. Prid. Non. Iunii. CIC IC CIII.



page 85, image: s085

EPIST. XLII. Leidae. Eidem.

TImeo fidem oculorum qua asserere audes sacrum illud caput Burchardi currente rheda tibi ostentatum fuisse. Nam a lectione tuarum litterarum scripsi Stadam ad amicos, et per omnes angulos inquiri de hoc omnium suppliciorum pabulo iussi. at nemo fugitivum commonstrare potuit. Neque adeo indicium eius ullum facere, cum tamen graphica satis descriptione inquirentium oculis nefandum caput exposuissem. Si eum fata in his terris ad supplicium rapiunt, non erit, quin solenni panegyri immixtus turbae urbem hanc accedat. Quod si ita est, crede me saxum paratum, unde salire debeat. olimque epigramma mihi deberi: WOVVERVS SCOPVLVS BOVRCHARDI. Ego ternis iam litteris officium carminum a te petii, quod indubie aegre tulisti. Sed fallor, aut amicitia nostra hanc licentiam mihi dare poterat: cuius leges te minus exacte implevisse noris, quod me eo tam diu fraudare volueris. Vereor enim ut nimis tarde in manus meas veniat.


page 86, image: s086

Nam nisi intra XV. dies accipiam, parum me iuverit. Certe aliter apud me stipulatus eras. In quo etiam accuso Iunonem tuam, quae admonitionis officium in se receperat. Eam tamen meo et Dominae meae nomine officiosissime salutabis. Vale amicissimum caput. Hamburg. IX. Kal. Octob. CIC. IC. CIII.

EPIST. XLIII. Leidae. Eidem.

NUperis ad te meis revocavi tibi in memoriam imaginem amplexus tui; et plurimis in sinuavi religio sissimum in te adfectum meum. Subit adeo mirari, quod tam diu responsum mihi debere velis. Te rogo, quaesoque ut votum meum impleas in iis quae promisisti. Sed adiuro te per amorem nostri, effice ut intelligam illas Musas. tibi in opere adstitisse, quarum auxilio et digna regibus et posteris memoranda commentari soles. Vase. et me ama. Hamburgi, XVI. Kal. Octob. CIC. IC. CIII.



page 87, image: s087

EPISTOLA XLIV. Leidae. Eidem.

MVltum te amo de munere ingenii tui aptissimo ad genium meum, quem tu solus unice nosti. Sed quid animo tuo rependam serio disquiro; tuum erit mihi ostendere quo nomen meum apud te expungi possit. Interim quae libertas est mea, patiar hunc titulum reliquis tuis in me beneficiis accedere. Nequicquam delibatum de libertate huius civitatis; solenne homagium, et quidem sine iuramento, Regi et Holsatiae Duci praestitum, sola manus oblatione fidem dederunt. Haec omnis solemnitas, et totum ius quod petere potuit. Excepimus laetum Regis adventum, quem festivitate spectaculorum consecravit. Ita plurimi exacti dies. Ante paucos dies Imperator Legatum cum mandato inhibitorio et sub poena banni misit ad hanc civitatem et Regem. Sed rex contemtim, ut intelligo, remisit. Puto hoc agunt Pragenses, ut aliquo argenti bolo cives nostros emungant. Ipsi vide rint. Indicavi Luchtemakero Busium obiisse, quod aegerrime tulit. Vale, et me ama. Hamb. Prid. Kal. Novemb. oo. IC. CIII.



page 88, image: s088

EPIST. XLV. NICOLAO a VECHTA.

TEstor animi mei mentem, ut nihil acerbius mihi accidere possit, quam quod rarius alloquio meo te reficere cogar Sed ita me maria negociorum hactenus versant, ut pene periculum sit, ne prorsus naufragium patiar. Equidem fateor me tibi debere hoc quod petis, nihilque adeo mihi magis votivum, quam ut expleam adfectum meum, quem tibi sive per sanguinis nexum, sive per genii mei proprietatem alo. Et sane valde vellem fulcire fluctuantem indolem tuam salutarium praeceptorum tibicinibus. sed veniendum est in rem praesentem, et familiarius inspiciendae ingenii tui vires, si eas legitimo adminiculo firmare velimus. Frustra medicus de remedio cogitat, nisi naturam morbi probe pervestigatam habeat Proinde hoc unicum studiis tuis emolumento fuisset, rectaque, ut ita dicam, linea ad solidae eruditionis candidam calcem te duxisset, si adventu tuo vota mea iuvare voluisses. Prona tibi apud me occasio,


page 89, image: s089

sapientiae praeceptis animum componere, et inter amplexus meos inoffenso pede ad doctrinae arces pervenire. Hanc occasionem, quod tibi praeripi passus sis, sive fatali tuae infelicitati, sive iudicii perversitati acceptum ferre velis, ipse videris. Certe non auro, non argento, sola et quidem sera poenitentia eam amissam redimere poteris, quam et principes viri quovis talento a me emercari voluissent, quibus tamen eam negavi. Et sane quod nunc subterfugias adventum, quid facies ubi eum protollere diutius non possis. Cum scilicet tibi illa * * relinquenda erit, aliaque libera extra hunc Mysorum et Pinariorum orbem quaerenda. Certe hae orae vel transitu salutandae erunt. nisi morbum morbo curare velis, et plagam quae necdum in cicatricem coiit, novo ictu rescindere. Venit huc mense Augusto mei. visendi gratia Dominicus Baudius, vir summus et clarissimus quibusque nostri aevi si non superior, certe aequalis, sive veram eruditionem, sive rerum usum et iuris scientiam spectes. Is evocatus ex Gallia ab Ordinibus Hollandiae aegre retentus in Academia Lugdunensi vivit. Hunc pater tuus,


page 90, image: s090

et Theodorus Apsen aliique praecipui in hac urbe viri penes me viderunt: eius incredibilem eruditionem, me moriam ingeniumque supra mortales admirati sunt. Facile ab illo inpetrarem, ut domi suae in Hollandia ageres, quotidie loquentem audires, atque adeo florem omnis elegantiae libares. Sed non sine molestia persuasero patri, ut te istis locis credat. deinde non audeo valde urgere totum, negotium, cum hac ad illas partes aditus expediendus sit. Quod si idem horum locorum fastidium in eadem causa tetenebit, deserenda tibi erit ignorantiae et impotentiae officina, novaque sedes protervae asotiae petenda. Tu videris, quid studiis tuis magis conducat. Puto iam constare, quam gravissimo ictu fatum te petierit. Fallor aut aliquoties petiisti, ordinem quem servares, in studiis perscriberem. Quod sane perdifficile; quippe cum non sciam qua diligentia Iuris scientiam hactenus quaesiveris, quam late philosophiam praelibaris. Hoc suadeo, ut te adaptes horum homiminum captu, et iuris scientiam naviter complectaris. Frustra hodie sapit, qui non quaerit huiumodi bona, quibus populus invidet. De


page 91, image: s091

formando stylo, quatenus de eo per literas tuas iudicare licet, quodammodo iuvare possum. Certe hoc aio, agnosco facilitatem quandam ad sublime et grande dicendi genus. Sed hoc semel noris, spiritus quoque excelsos, subtiles, et acutos quaerere istiufmodi orationem. Multa profecto concurrant necesse est, ut suis virtutibus conster; quarum si vel minimae defiderentur, iam non grandis oratio, sed tristis et inepte affectata, ut veterj verbo utar tolutiloquentia erit. Nihil autem difficilius quam sublimem orationem emendatam, et omnibus numeris-absolutam scribere, ut praeclare Dionysius Longinus lib. [gap: Greek word(s)] monet. Pronior enim et periculosior e sublimioribus lapsus. Non facile sine casu per abrupta. et praecipitia reptamus. Illos quos per extentum funem ambulare videmus, semper exitium manet, ut si forte aberrans leviter planta suspensos fefellerit, adstantes ruina feriant. Nisi velis stylum tuum hirtum, inaequalem, hiantem et incomtum, mutes, necesse est dicendi genus, ut sit oratio non maculosa, non turgida, sed naturali pulcritudine exsurgens. Quaecunque enim Sophistica arte contexta,


page 92, image: s092

decorem naturalem, quem non habent, frustra mentiuntur; ipsaque nimia et perversa. diligentia pellucent, imo odiosa sunt: quin et infirma, nullis utique solidis fundamentis subnixa. Vt herbae in arenoso littore natae vel levi fluctu evelluntur, ita artificiosa nimis oratio suo ipsius artificio infirmior aegre subsistit. Adsiduo ergo in Cicerone quem tu initio ut videtur, neglexisti, tibi desudandum, ut prorsus familirem illi dicendi modum penitus bibas. Neque tamen sine iudicio sollicita et anxia nimis diligentia omnia illius imitanda. Occurrut enim nonnulla, licet perraro quae apud teneras et delicatas aures cinerem quaeritant, sed optima quaeque seligenda. In ipso vero scribentis habitu nunquam operam luseris. Cumprimis vero jnter Ciceronis opera legere velim longiores epistolas ad Famil. aliorumque ad Ciceconem, ut Cinnae sive Caecinnae, Sulpitij, Mutij, Lentuli, Libros de Oratorre. Orationes pro Caelio, Milone, Lege Manilia, M. Marcello, rege Deiotaro, et inprimis illam pro Sextio, vere admirandam. Adde Petronij diligentiss. lectionem et Dialogi de corrupta eloquentia, qui Tacito subnecti solet, quo nihil


page 93, image: s093

accuratius antiquitas nobis transmisit. His animum succinge bonis, hoc grege plenus, lectissima defundes pectore verba, meumque erit ad alia tibi aditum struere. Cave autem ab his vel ungue discedas. Neque enim ipse. tibi hoc iter aperire potes, nobis necesse est de illo credas, qui iam idem confecimus. De Freheri libro de fama pubica multum te amo. quanquam parum me iuvat. Persuaseram mihi aliquam cognationem libelli de gloria, quem paramus; sed ea opinio me frustra habuit. Mitto ad te panegyricum meum, opus subitaria foetura ereptum potius et excisum, quam natum, quod adhuc ultimam manum exspectat. Proinde iniurii mihi sunt, qui ex illo de ingenio nostro coniecturam faciunt, aut eam iudicii austeritatem adhibent, quae operibus elaboratis-debetur. Non erubesco tamen informem foetum meis adoptare, quem si saepius et studiosius legeris, non sine fructu tuo erit. Cave autem fugienti oculo, ut viatores Hermulas, adspicias; obhoereas oportet, et saepius relegas, si verum eius decorem agnoscere velis. Vale. Hamburgi, XVI. Decembr. CIC IC CIII.



page 94, image: s094

EPISTOLA XLVI. Leida. PETRO SCRIVERIO S. D.

ERgo nostri penitus oblivisci potes. Iam enim tres sunt menses, quod nullas a te acceperim. Profecto non merebatur adfectus in te meus tam diu nos deserere. Quod frigus animum tuum tetigerit, comminisci non possum. Ego serio testor, me te efflictim amare, et vere memoriam tuam, ut carissimi mihi capitis, in deliciis habere. Valde quidem distrahitur mens mea, quid in vobis tam diuturnum silentium foveat. Nam nec a Scaligero et Baudio litteras accepi. Nescio quid mihi imaginari debeam, et vereor profecto ut omnia satis salva. Fac quaeso hanc gratiam tibi debeam, et sciam per te quid amicissimi mihi homines agant, quoniam ipsis iucundum videtur, punire me silentio suo. Misi ad Scaligerum panegyricum, quem Regi Daniae scripsi. si tanti est, ab illo petere potes. Quamquam ex occasione et panegyricum et polymathiam ad te mittam. Vale, et me ama. Hamburgi, Prid. Kal. Ian. CIC CI CIV.

Salutem et amorem meum D. Heinsio nunciabis.



page 95, image: s095

EPIST. XLVII. Leidae. Eidem.

DVrum mihi fuit tam diu tuas exspectare, quas tamen facile mihi persuaseram non invidere mihi, nisi occupationes tuas, quibus utinam aliquando solutus et liber totus ad me conmigrare posses. Nihil enim mihi gratius amore tuo, cuius locupletiora testimonia, per fati invidiam quae nos distraxit, solis literis mihi exhibere potes; quas nunquam. nisi desideratas excepero. Quando quaeso Martiale tuo me beabis? Nihil mihi iucundius, quam videre praefulgentem nomine tuo, cui surgenti serio et ex animo faveo. Mi Scriveri, aegerrime fero desiderium tui; quod amplexus mihi leniet, quem iam diu frasta exopto. Panegyrici et Polymathiae exemplar ab Illustriss. Scaligero accipies. Vtinam infaelices libelli nostri tibi tuique similibus sese. probarent. Non verentur tamen reiecticii in manus tuas venire, qui illorum auctorem raptus adfectu aestimare soles. Vale amicissimum mihi caput, et uxorem tuam, si meminit nostri, salutar. Hamburgi VII. Id. April CIC IC CIV.



page 96, image: s096

EPIST. XLIIX. Leidae. Amicorum Regi DOMINICO BAVDIO. I. C.

PVto consedisse iustissimam iram tuam, quam desertum â nobis literarum officium excitarat. Lenitum enim te spero loquacissima epistola, quam te accepisse per Dalium nullus ambigo. Qui has ad te defert nepos est meus, de quo iam scripsi. Hunc evocavit sola eruditio tua, quam penitus incomparabilem intrepide pronunciare soleo. Et sane nisi eam vere tantam praedicassem, impossibile fuisset contra horum hominum vota adolescentem eo ablegare. Sed nisus auctoritate mea et instinctus sacro afflatu divinae tuae mentis, facile effeci, ut verae sapientiae et solidae eruditionis domicilium peteret. Parco illum multis commendare, suffecerit te admonuisse adfectus nostri, cuius partem haud aegre patieris in cum derivari. Cubiculum et mensa illi penes te erit, disciplinam tuam totus bibat. Nihil praescribo. Sequimur arbitratum tuum, cujus ductu nunquam errabimus. Implebis interim omnium nostrum vota, et ita innocentiss.


page 97, image: s097

adolescentem amabis, ut appareat non. frustra me de amore nostro gloriari solitum. Vnum tibi in aurem: compescendam prodigalitatem. Nosti adolescentes quam proni in hoc vitium infirma et lubrica aetate. et licet abunde sit, unde ipsi indulgeri possit, ingenium tamen patris inamaenum, imo triste et durum, adeo ut hac parte facile exasperari posset. Hoc cavebit vel te auctore, cuius verba totidem illi oracula erum. Certe cultu tui praeter me unicum omnes superabit. Hoc spondeo et fide mea stipulor. Facile me delectavit delenifica tua oratio, ut patrocinium optimi iuvenis Cornelii nostri susciperem. Non potui colligere ullum dolum malum sententiae suorum admixtum. Non praetexunt animi mentem fallaci fuco. Non petunt, crede mihi, eius studia obverso mucrone, sed terrent imperitos illorum vestigia, qui ad infames scopulos naufragio obhaeserunt, et quorum inanes conatus sine fructu perierunt, usque adeo ut suis dolorem, aliis ludibrium debuerint. Ne dicam fanaticos quosdam et male dicaces frigidam suffudisse honesto iuveni, quod stomachum suorum iam debilem et aversum


page 98, image: s098

penitus Incendit. ita enim comparatum, ut coniunctissimorum aures, vel levissimis fabulis maligni referciant: quae licet ostensa veritate diffluant, eadem tamen facilitate qua. seruntur, retinentur. praesertim cum sparsa mendacia famam alant, et invitis saepe obhaereant. Resolvi tamen iniquissimam declamationem et perversam opinionem everti. Certe effeci ut nullus ne suspicioni quidem. locus relictus. Fruatur quamdiu libuerit votis suis, et Baudii sectator vel ad sacietatem erit, modo parentes vel ad paucissimos dies laetissimo sui conspectu reficiat. Stephani Boêtiani de servitute voluntaria avide exspecto. Vale. Hamburgi, XIV. Iulii, oo. IC. CIV. Salutabis uxorem et omnes amicos.

EPISTOLA XLIX. Leidae. PETRO SCRIVERIO S. D.

NIhil mihi iucundius accidere potuit, quam Putschium ad vos invisere, is animi in te mei interpres erit. Qui vero has tibi tradit, nepos est meus. Non constitui illum ambitiose


page 99, image: s099

tibi commendare; neque n. hoc patiuntur amicitiae nostrae leges, quibus me hac ratione fraudem facere arbitrarer. Fac quaeso intelligat, te me serio amare. Nihil petimus, nisi ut consilio et salutaribus monitis peregrinum iuves, ne desertus et exul amicorum meorum auxilia frustra invocasse videatur. Nos, quantum per negocia licet, paramus editionem Apuleii et Agellii. Scripsere ad nos amici Lutetia; nescio quid litigii ortum inter Marcilium et alium quendam paedagogum super logicis nonnullis quaestionibus. Eo nomine utriusque scriptis publicis velitatum. Ea si apud vos prostant, aut quo titulo invulgata sint ad me perscribas velim. Vel potius huic nepoti meo indicabis, qui huc transmittet. XII. tabulas Commentario illustravit, eius primam editionem habeo. Intelligo iteratam. Quod si ita est, eidem quaeso indicium facias, et ad me ut curet, moneas. Vale et me ama. Hamburg. XIV. Iulii. CIC IC CIV.



page 100, image: s100

EPIST. L. Hamburgi. GEORGIO LVDOVICO FROBENIO S.

NOsti perfamiliare Genio meo probare. affectum omni officiorum genere, ideoque amice vellem iuvare vota tua, praesertim in causa mihi ultro exoptanda. Sed exclusit vis maior, quo minus hoc fieri possit. aegro enim corpore non sero hilariorem congressum. adde nec equos nec currum hic esse quo tam cito devehi possim. denique examinandi mihi quam plurimi testes in gravissimo negotio, indagatione scilicet homicidae. Quae quidem facile excusabunt, quod adesse tibi non possim. Vtinam velles cum conviva. tuo cras ad me venire. quod si a te impetro, velim mihi renunciari, ut dignos hospites modis me dignis excipiam. Vale et ignosce occupato mille negotiis. Wandesbeka, An. CIC IC CIV.



page 101, image: s101

EPIST. LI. Leidae. NICOLAO a VECHTA S. D.

INfinita occurrunt, quae ad te perscribi e re tua esset; sed cum pleraque recenti memoria recolas, tanti non duxi, ad singula te reducere. Quaecunque saepius iterata de studiis tuis imbibisti, ea si recte observabis, indubie et tua et optimorum vota superabis. Vnice vero gaudeo quod eam humanitatem Baudii experiaris, quam toties tibi tam magnifice praedicare solebam. tuum erit advocare omnes artes, at in ipsius animum totus influas, et omni officiorum genere mirifice te illi probes, ita nec sumtus, nec opera inanis peribit. Pater tuus prolixe pollicetur, se nihil suscipere recusare, quod quidem ad emolumentum. tuum pertineat. tibi vero in eo laborandum, ut eius vota, quantum humanitus licet, impleas. Multum me obligabis, si ea ad me curare non neglexeris. de quibus tecum egi. Libris vero adieceris Danielis Heynsii Silium Italicum et Hesiodum. Certiorem me facias quaeso, an L. a Bergen in transitu Lugdunum accesserit.


page 102, image: s102

Clariss. Baudium, ocellum meum, ipsiusque uxorem, et Dalium nostrum amicissime salutabis. Vale. Wandesbeck, IV. Id. August. CIC IC CIV.

EPIST. LII. Leidae. IOANNI MEVRSIO I. C. S.

MVltum te amo de sacris meditationibus tuis, mi Meursi. quaeris quid sentiam? magnopere se mihi commendavit opus argumenti excellentis, et elegantis styli; quanquam etiam si absque his fuisset, facile flexisset rigorem meum, cum te auctorem loqueretur, quem semel constitui serio amare, nec adfectum hunc deseram, quamdiu mihi aliquis amoris sensus. quod et de te mihi promitto amicissimum mihi et Musis caput. Laudo quod non protuleris editionem commentarii de funere, lubens sane viderim. Non sinas nos expertes istarum delitiarum, quarum avidissimus hic stomachus. Vere autem me beasti de Glossario, quod promittis. Vtinam. a te impetrarem etiam illa adiiceres vocabula,


page 103, image: s103

quae iam ab aliis collecta. ita legentis compendio consuleres. Nihil certe studiosis harum rerum gratius, aut utilius exhibere poteris. Imperabis tibi ut votum meum adiuves. Apuleium a me editum, nisi fallunt operae, propediem ad te mittam. Hamburgi, Prid. Id. Decemb. CIC IC CIV.

EPIST. LIII. Leida Illustrissimo viro IOSEPHO SCALIGERO. Iul, Caes. fiilo S.

CItius ad tuas respondissem, nisi praepediisset innata mihi verecundia, qua te toties compellare non sustineo: praesertim cum divinam illam tuam mentem coelestibus et excelsis intentam ad haec vilia et abiecta vocare non ausim. Plane vero incendisti desiderium meum, quo semel concepi adornare Tertullianum. Etsi autem me imparem tam arduis conatibus intelligam: tamen incredibile dictu est, quantum se sentiat inflammari hic animus tua acclamatione; licet illam potius faustum omen, quam verum suffragium capiam.


page 104, image: s104

Blandiar mihi tantisper lenocinio tuae laudis, ut vel aliquod levamentum sentiat hic animus caeteroquin lassus et pene oblanguescens. Quid vero non auderem cum opem tuam pollicearis, qua sola subnixus longe maiora viribus meis suscipere non dubitabo. * * Comment. editionem promittit. lubens illi cesserim, et tanquam fortiori lampada tradam. Inhibuit hoc impetum meum, a quo etiam revocavit Cicero, cuius praecepta Oratoria pene absolvi. Nihil fastidiosa oratione prostituam, sed infinitis locis nitidior prodibit disertiss. Romuli nepotum. Magna prorsus et admiranda diligentia Gulielmii: quam utinam delectu quodam adhibuisset. nunc postquam illam passim etiam in frivolis et ineptis servat, impedimento potius mihi est, quam adiumento. Scio penes te plurima quibus conatus nostros immensum quantum promovere posses. Largire aliquid quaeso affectui in me tuo, et ea amice communica. Non audes deserere optima studia, quae nunquam utilius, et maiori cum fructu iuventutis iuvasti. Quicquid autem huius erit optima fide enotabit qui has ad te defert; quem si


page 105, image: s105

inter cultores tuos admiseris, ingenti beneficio me obligabis. Magnae illi gloriae erit, adorasse sacrum hoc pectus, et olim meminisse quod divino alloquio tuo dignatus sit. Bibliothecam Vettii eidem tradere potes. quod ita te interpretari velim, si ea omnino ulterius uti minime desideras. Nam tua est, quamdiu lubet. Vale Illustriss. Dne. et me ama. Hamburgi Idib. Februar, CIC IC CV.

EPIST. LIV. Rostochium. IOANNI KIRCHMANNO S.

ITa est, mi Kirchmanne, si verba ad depensum exigenda, debeo tibi [gap: Greek word(s)] . Non tergiversabor, nec circuitu agam, frequentia literarum me vicisti. Habes confitentem reum, sed mitis et aequus de supplicio cogitabis. Iratior et infesta Nemesis me impediit, quo minus alloquio te placarem. Nam cum pestilentes campos vitare propero, varia negotia fugientem occuparunt, et detinuerunt, usque adeo ut ne nunc quidem penitus ad me redierim. Funeralia tua vidi vel potius basio excepi.


page 106, image: s106

Nihil dabo auribus, vere me cepit simplex et inornata Venus et ratio disserendi inaffectata. Saepius in hac scena siparium expande. iuvabit te clamor, sed in equestribus concitatus * * * librum eiusdem argumenti hactenus quaero; sed eius fame deliciae tuae stomachum facile levant. Certum vitae genus te amplexum serio et ex animo gratulor. sane et haec et longe praestantiora virtutibus tuis debentur. sed illa reposita cumulat rerum humanarum arbiter Deus. De Cicerone audieras, sed fama fuit. Hoc tamen ago, ut exemplar a municipe tuo emam; quid deinde illo facturus, nihil dum constitui. Quid de Horatio, Catullo, aliisque poëtis iubeas, paulo clarius dixeris. Forte iuvare potero institutum. Baudius ex Anglia redux professoriae stationi in Batavia praeest. Vale, et me ama. Ex arce Wandesbeck, Nonis Februarii, CIC IC CV.

EPIST. LV. Leidae. NICOLAO a VECHTA S.

BInas a te accepi literas, ab ipso amore et Gratiis dictatas; inde est cur admirabili laeticia animum meum perfuderunt. Vnice autem


page 107, image: s107

te rogo, ut saepius me istiusmodi allocutione beare velis; nec scribendi alacritatem in te cohibebit responsi tarditas. Nosti vitae meae genus, varium, desultorium, vagum, et ad nova subinde transvolans; quod me impedit quo minus votis tuis satisfacere possim, et nunc aliud agens ad tuas rescribere cogar. Tanto fructu expetere tibi secessum ad Baudium, seculi nostri immortale decus, unice mihi gratulor. tuum erit exoptata frui occasione, et cavere, ne elapsos sine utilitate dies invidiose repetas. Ita fatui et insani poenitentiam emendare solent. Nullus dubito, quin concipere possis te tibi natum. Vtinam impleas aliquando vota nostra, quae te ad summae vocant. Non patior sine ingenti tormento hanc moram, quae mihi vere gravis et diuturna, donec te omnibus numeris perfecto et exasciato fruar. Festina me beare, qui te serio et ex animo amo. Quaecunque a te petii, accepi; sed literae quibus pretium adscripseras mihi periere: itaque denuo significes velim, ne tuo diutius careas. Multa sunt quae valde vellem, sed lenit desideria negociorum varietas, quae me mihi studiisque optimarum artium iam fere


page 108, image: s108

totum eripuit. Velim ad me scribas an desideres ut respondeam. Salutabis hominem meo nomine, amoremque officiose nunciabis. Baudium silere ad meas valde miror. monebis ut rescribat. Cave autem literas meas ipsi ostendas: multa saepe interspersa, quae nollem illum vidisse. Inprimis hoc age, ut appareat contubernium Baudii serio tibi profuisse. Omni nisu extorque ab illo quaecunque potes sive orationum sive versuum, quae non publicabit. Scio. infinita istiusmodi illi elabi. Non potest, quin saepius pro lectione publica praefationes recitet. Huius argumenti quicquid est, quod nancisci potes ad me mittas rogo. Illustriss. Scaliger multa edidit Mathematica, cum primum Lugdunum venit. Lubens possiderem ista opuscula. Sed vereor, ut nimis cara sint. Itaque nisi molestum sit de precio certiorem me feceris; et si videbitur magnum, describas velim praefationes, et fines, qui valde elegantes et speciosi. Mitem iam et placatum patrem reddidi. Sumtus quos praescribis non negabit. Sed cave eos transmigres. nosti illius ingenium, et admirabilem duriciem; quam sola frugalitate frangere potes. Non deero officio,


page 109, image: s109

uti nec mater quae experta suadae meae vires, quas non sine effectu tentavi. De oratione multum te amo. Non indelectavit me anxium acumen, quod tamen ingenium meum longe superat. Notum tibi esse potest, hebetiorem me quam par erat. Quod orationem quandam publice recitare, eamque publicare constitueris, valde probo. Sed de argumento plane dissentio, quo sine ingenti praeiudicio, imo famae tuae damno, defungi non potes. Nondum tibi perspecta factionum ingenia, quae vel levissima suspicio offendere solet. Meminisse debes te liberum, et apud eos natum, qui secedere in partes periculosum ducunt. Et nescio sane an deceat illa probare, quae maiores tui repudiarunt, et cum iactura suorum recipere non sustinuerunt. Deprecor autem invidiam de inscriptione. Nunquam mihi hanc iniuriam feceris. Speciosum et illustre nomen oportet, quod frontem illum exornet. Mutabis itaque consilium de argumento, et ubi certiorem me feceris, quid denique animo sedeat, animum meum fusius aperiam. Vale, et me ama Hamburgi, V. Martii. CIC IC CV.



page 110, image: s110

EPIST. LVI. Leidae. Eidem.

NON repeto sollicite, quae saepius tibi ingessi, ut temporis et occasionis summam rationem habeas. Nosti genium tui patris; nisi hoc serio egeris ut appareat te non sine fructu consortium eruditiss. viri deserere, nunquam placatum habebis. Lubentius tecum prolixe agerem, sed animus lassus fortunae contumeliis, aliisque rebus infinitis, quae praeter merita et vota nobis eveniunt, impedit, quo minus adfectui indulgere possim. Frid. Bartramus ab Alefeldt nisi aliquid intervenerit, mense Septembri ad vos veniet. exhibebis illi indicia veri adfectus. Interim festinata opera a Baudio literas ad Benedictum patrem impetrabis. Hoc eius abitum valde iuvabit. Locum illi domi Baudii fore spero, hoc enim unice Dns. praefectus desiderat. Venit ad vos N. N. quem ut multis tibi commendem praeter rem existimo. Non ignorat te omni via eius adventum impedire conatum, neque eum hoc latere potuit, qui tam liberaliter hoc omnibus scripseris. Non est tuarum


page 111, image: s111

virium aliis occludere viam. itaque tuum erit, serre eius praesentiam aequo animo, iubere illum res suas sibe habere, nec beneficio tibi obligare, nec iniuria offendere. Quod si fortassis aliter ageres, atque illud ad aures patris perveniret, eo nomine exasperari posset memor affinitatis. Vale: Hamburgi, III. Id Iunii. CIC ICC CV.

EPIST. LVII. Leidae. Eidem

BLandiri tibi genium loci atque adeo ipsius gentis unice mihi gratulor, qui meo potissimum suasu eo accesseris. Quod vero nihil tibi desperandum affirmas, dum Baudio duce hoc stadium decurrere datum, serio et ex animo gaudeo. Effice omnes fateamur te hoc consortio recte uti didicisse. Valde autem miror Baudium nunquam tui in literis ad me suis mentionem fecisse. Vereor ne desperet de ingenio tuo, vel quod sperare aut existimare nolim, ne aliquid exortum, cur te frigidiuscule amet. Meminisse potes quam sollicite tibi saepius dixerim, qua arte hominem


page 112, image: s112

regere, quibusl lenociniis optimum virum tibi devincire possis. Spero te tibi non defuturum. At vero quo fato, qua ira astrorum interceptae fuerunt literae, quibus Neiburium commendaram. Colligis vim maiorem quae mihi consilia mea impediit. O deum immortalem, quam me excruciat, quod semper scaevus eventus conatus meos evertit. Sed crede mihi ferre non poterit aedes vestras, ubi alii accesserint. De patre ne sis sollicitus efficiam intelligas, me suada mea te protegisse et ex duro mitissimum reddidisse. Tu modo non desinas matrem omnibus delinimentis capere. Quod te exacti temporis ratio excruciat, frustra es. Desine ineptire, et quod periit perditum duce. Corrige iam arte, quae mutare te fortuna vetat. Animus dolore lassus non sinit pluribus tecum agam. Alo vulnus etiamnum sanie et cruore plenum ex recenti carissimi mihi spiritus morte. Ecce Nicolaus frater cum uxore, totaque adeo familia mei visendi causa accesserat. Singularis exempli foemina eius uxor, pestilenti afflatu correpta post paucos dies moritur. Hodiernus dies octavus agitur, ex quo illam feralibus officiis prosequuti


page 113, image: s113

sumus. O invidiam fati, nunquam placabilem miseris et abiectis. Et quod mireris, nemo nostrum hoc noverat. Nam eandem mensam accubuit, patris hortum accessit, convivio interfuit pridie eius diei, quo morbus detectus. Sexta ante mortem hora praegustata ab aegrota pocula hausi. Adeo ut nihil mihi exspectandum, quam fatalis iste ictus, quem laetus et alacer excipiam. Vtinam ferrum meum in igne esset. Nunquam nisi nimis tarde ultimam necessitatem excepero. Vale. Ex arce Wandesbeck. 1. Kal. Iulii CIC IC CV.

EPISTOLA LIIX. Leidae.Eidem

SAlve cariss. mihi caput. Parcam huic operae, ut toties officii te moneam, quem sponte currentem ad candidam virtutis calcem serio et ex animo gaudeo. Nolim tamen haec laeticia nostra tibi imponat, ut tam large genio tuo blandiaris, tanquam si ab omni parte mihi satisfeceris. Non fert animus meus hunc rigorem, ut singula exacta lance depensa exigat. Mitior sane et aequior etiam illa velut


page 114, image: s114

perfecta et absoluta admittit, quae eius saltem speciem prae se ferunt. Ita ergo calculum posueris, ut non tam consideres, quid ego a te petam, sed quid tibi ipsi debeas. Patris tui ingenium probe nosti. Liberaliorem tamen se tibi praebet, quam unquam existimaram. Summa industria tibi providendum, ne eius animum iam placatum, vel quavis levi offensiuncula exasperes. Nunquam satis dixero, quam sollicite tibi timeam. sed erigit me indoles tua, quam spero ad optima quaeque et exoptanda indefessam et invictam. Nihil mihi iucundius evenire posset, quam te in iis locis vivere, ubi et consortio et aemulo amore tuo frui liceret. Ideoque vellem te iam attigisse metam, quam petis. eam, si sapis, recto, non obliquato cursu accesseris. Cave consuetudo Baudiana sine fructu tibi pereat. Qua ratione optimo viro recte uti possis, saepius tibi exposui. Comment. in Plinij panegyricum facile ab illo extorquebo. Mathematicarum Scaligeri emtionem tantisper intermittere potes, dum ad nummos redeam. Nam plane nunc exhaustus sum, et egeo. Secutum te monita mea. de recitanda oratione, plane gaudeo. Non inhibuissem


page 115, image: s115

impetum tuum, nisi me matura ratio movisset Quanquam et illud argumentum de quo scribis, non plane probo. Est enim omnino [gap: Greek word(s)] Aristocratian optimam Reipub. formam, quam certe monarchiam recte sentientes constituunt. accedit, quod etiam hac parte discedere ad illos, apud quos agis, videaris. Sed quia istiusmodi ostentando ingenio potius, quam adserendae veritati proponuntur, nec fortasse ab eadem opinione multi, qui in Rebuspublicis vivunt, abhorrent, non impedio institutum. Ideoquo hoc egeris, ut labor iste laudem tibi et gloriam pariat, quam si vere meretur, non desiderabit praeconium meum. Motus iracundia et indignaione tua serio laboravi, ut impedire, quo minus N. ad vos accederet. Sed postquam obstinatum hominis animum vidi, nec quenquam a consilio deflecti posse, perspexi, secutus sum fugientes, nisi quod retraxerim eos, ut saniori consilio locum darent. AEdes Baudianas non fore ex re N. ut inhabitaret. Optimum virum Baudium consilio et monitis studia eius directurum. Cum itaque iter illi occludi non possit, tuum erit providere


page 116, image: s116

illi vel per alios, ut alibi divertere possit; ita eminus ipsius furor tibi tolerandus. Solus iter ad vos adfectat. Eum N. N. speciosa commendatione D. Baudio insinuabit. Idem forte apud me ambient. Maluissem te solum frui Baudio nostro, sed aliorum conatus impedire non possumus. Serio autem inculco, ne ex cuiusquam moribus contagium trahas: nec praepedimentum studiis tuis aliorum socordia obiiciatur. Tu res tuas ingeniumque tuum noveris, alii suo more et instituto agant. Argentum quod tibi debeo propediem ad te mittam. Vale. Exarce Wandesbeck. III. Augusti CIC ICC CV.

EPIST. LIX. Leidae. Eidem.

CVM haec ad te scriberem, ab amiciss. matre tuae mihi traduntur. Sine causa te hortabor ad diligentiam, quem sua sponte hoc agere intelligo, ut sibi suisque honori esse possit. Non desisto tamen serio te admonere, ut fruaris occasione, quam semel ereptam numquam rursus adipisci poteris. hoc te docent


page 117, image: s117

anni tui, et rerum humanarum instabiles vices. Nihil mihi iucundius fuisset, quam ut solus gauderes Baudii consortio. N. N. accessum debes. Similes habent sua labra lactucas. Videbar ferri homines impetu, nec facile praepedimenta obiici posse. Quod cum advertissem, flexi cursum et incitavi iam festinantes. Tuum erit tua agere, et quod caput rei, fronte aperta, clauso pectore cum aliis conversari. Fac nihil resciscant rerum tuarum, multo minus studiorum. Neque est tamen, quod cuiquam serviliter te submittas. certe alia est conditio tua, si maternam originem spectas. Sed quid relictum est nobis ex tanta fortuna devolutis, et sinistro sidere natis, nisi ut hanc sortem animis aequis ferre discamus, et ferocientes adfectus consideratione similium casuum compescere, et paulatim mitigare. Quod vero de N. mones, oportune curabo. Serio cavebis, ne literas amicorum involet. hoc enim sceleratissimus moris habet, ut curiositate nequissima omnium literas resignet. Quod cogitas in Hollandiam et Selandiam non improbo, nisi quod haec anni tempestas parum commoda. et miror sane, cum tale aliquid


page 118, image: s118

moliri velles, cur effluere dies mitiores passus sis. Si potes differre, vellem ut Friderico Bartramo Alefeldio comite perlustrare has regiones posses. Is mense Octobri nisi quid intervenerit, ad vos cogitat. De pecunia extorquenda securum te esse iubeo. Ad paucula haec capita sigillatim prima occasione te mihi respondere velim, quae nostro idiomate mihi concepta, non sine caussa. Hamburgi die 24. Augusti. oo. IC. CV.

EPIST. LX. Leidae. Eidem.

SAlve cariss. mihi pectus. Ad aliquam, multas tuas responsum debeo, in quo primum occurrit, quod gratias tibi agam de literarum frequentia, quae exoptata mihi imprimis et iucunda. Vberiores vero tuas pressius exosculatus sum, quae me mirum quantum affecerint, cum intelligam te hoc agere, ut vota mea, quantum in te est, serio impleas. Ex quib. quanta ad te utilitas, certê tantum ad me reddundat gaudium, qui potiorem tui partem mihi vindico. Non existimo attinere,


page 119, image: s119

ut pluribus repetam, quae via insistenda, cum eam, uti scribis, iam inoffenso cursu conficere coeperis. Macte hoc animo! sequere quo te exempla et vota tuorum vocant. Si scirem usui tibi fore frequens Scaligeri consortium, efficerem, nisi fallor, ut te penitus blanda promptaque humanitate admitteret. Non deero flagitanti. De Baudio securus sis. aliquoties te illi non vulgari modo commendavi. recepit certe se omnia mei causa velle. Ostendi patri literas tuas, quibus te aliquo modo spectandum nobis exhibueras: laeticia hominem invasit, quantum quidem colligere licuit. Sed sumptus magnos vix repensuros operae pretium adfirmavit. tuum est conniti et laborare, ut sentiat se frustra et sine caussa ita auguratum. Ego non parcam diligentiae, quinimo delinimentis illum capiam, ut non occupet lassitudo faciendi sumtus. Corpus Iuris adferet Frid. Bartramus, cuius adventum impediunt soli hostiles incursus, et itinera latronibus infestata, qui statim atqui paulo liberiora erunt, ad vos properabit. Is tibi refundet, quaecunque meo nomine exposuisti. et si quid posthac pari modo erogabis


page 120, image: s120

per eundem tibi restituam. Inieci breve hisce literis, in eoque syllabas aliquot librorum, quos valde vellem. itaque sedulo inquiras velim apud omnes librarios vestros, initio facto a Raphelengio, qui minoris sua vendere solet. Egi cum Elzevirio, ut diligenter meo nomine sua excuteret, si quae forte in illis quae ad Platonicas contemplationes pertinerent, eaque mihi seponeret. Huius argumenti quaecunque reperiuntur valde desidero, quocunque tandem idiomate conscripta. Sed tuum erit adhibere iudicium, et si tibi ad gustum meum videbuntur, emere, sin minus ad me de titulis et auctoribus, precioque perscribere. Ita certiorem te reddam quid animi consiliique super iisdem mihi resideat. Adde Theologica mystica, et quae ad antiquitatem Ecclesiae pertinent, cuius argumenti plurima conquiro. Et erit cum intelligas, me haec non minus excoluisse, quam alium quenquam hac fama celebrem. Inter illa Remondi Sebaudi Theologia naturalis, quam convertit in Gallicum sermonem Dominus de Montaigne qui in Esaiam Apologiam conscripsit. Valde mihi commendavit Elzevirius Mercurium


page 121, image: s121

Trismegistum, Gallicis comment. illustratum. Iube quaeso illum tibi promi. et si precium non sit enorme, eme meo argento. Certiorem quoque me feceris, quanti apud vos veneat Seneca Lipsii II et. priores Tomi Annalium Baronii. Cum primis autem peto ut statim de his rescribas. Nam si intellexero, non posse fieri, ut quicquam horum libronum illic exsculpam, alia mihi via ineunda erit. Apuleius meus iam pene absolutus, toties contagio interruptus. ubi extrema illi imposita. manus, apud te erit. Miraberis diligentiam nostram et fortassean ingenii [gap: Greek word(s)] quam et Ciceroni dedicare constitui: in quo, quantum per graviora studia et negocia licet, toti sumus. Sed necesse est, tu quoque hac parte commodum literarum iuves. Velim enim te a Scaligero petere, ad quem ea de re scripsi, ut si quae habet ad editionem hanc adornandam apta, ut ea per te descripta, communicare mihi velit. Prudenti quadam sagacitate hoc ab illo impetrabis. Sed opus erit repetita admonitione hoc petere: aegre n. ad istiusmodi compellitur optimus senex; quae tamen vel invitus tandem concedit. A. Baudio petii, ut ad


page 122, image: s122

Fr. Dousam meo nomine scriberet, urgebis hoc negocium, et responsum a Dousa mihi impetrabis. Mirum in modum tricari solet, itaque indulgebis hominis naturae, quem certo scio mei amantissimum, Congesserat autem Dousa pater oratorum veterum fragmenta inter illa etiam Ciceronis. Ea si quae haberent vulgatis potiora aut plura, a te sive ab alio describi vellem, et ad me mitti. Non permittas, ut frustra haec petierim. Multum te amo de cane. Illum proxima arrepta occasione ad me transmitti velim. Sed imprimis opus, ut notis, et de quorum fide minime periclitemur, illum credas, caeteroquin eum mutarent, et pessimum nobis exhiberent. atque ita omnis molestia et impensa inanis foret. Scribas ad me accurate necesse est de statura eius, forma, artificiis et nomine. Ita haud facile imponent. Sed hoc egeris, ut fideli nautae credas. Quicquid pecuniae eo nomine erogaris per eundem Bartramum restituam, et quidem optima fide. Magni beneficii loco hoc amplectar quicquid erit. Scis me valde delectari canibus et equis. Nunc ad alia divertam, et de iis tecum agam, de quibus invitus ad te scribo,


page 123, image: s123

quaeque sedulo curabis, ne ad Baudium aut alium quenquam emanent. Testor animum meum nihil mihi gravius aut molestius, quam de istiusmodi tecum agere, quibus etiam lubens supersedissem, nisi aliter imperasset adfectus, quo te amplector, vel potius depereo. Vale.

EPIST. LXI. Leidae. Eidem.

SAlve cariss. mihi pectus. Quae proximis meis literis fusius ad te scripsi, nunc non repeto. cave ea aliter acceperis, quam ex animo tibi amicissimo nata. non poterat illa alius dictare, nisi qui te serio amaret. Non facile autem dixero, quanta sollicitudine pater tuus hesterna die mecum egit, mireque conquestus de sumtuum magnitudine, quos si non recte impendi sciret, fore ut acriter exacerbaretur. Iussi hac parte securum agere. me credere audere iudicio meo, nec esse ut tibi tempus sine fructu periret. Petiit itaque te serio monerem, ut hoc agas, ne offendi ulla ratione posset. Nescio profecto quid verebatur. concipere tamen visus sum temere illum metuere,


page 124, image: s124

ne aut te perderent convictores, aut ad pugnas dissidiaque incenderent. Sentire videtur vim mali, quod semel te feriit. prospice serio ne idem infortunium te inopinantem petat. Ad summum hoc age ut paternum favorem sartum tectumque retineas. Scis quanti intersit, ut hoc fiat. Vitreum vero esse et facile posse frangi, iam satis tibi perspectum. Quaecunque a te petii proximis literis serio ut agas rogo. Literas Scaligero ipse exhibebis, nam in iis te illi commendavi. Cave obliviscaris canem ad me prima occasione curare. Vale. Idib. Octob. oo. IC. CV.

EPISTOLA LXII. [correction of the transcriber; in the print LIII.] Leidae. Eidem.

SAlve cariss. mihi anima, et properanti calamo exceptas prolixe interpretare. non habes verbis, sed pectore munificum, cui te, sed totum artissime inclusi. Priores vero tuae plane ex animo deterserunt, si quas suspiciones conceperam. Non permittat innocentia tua, ut similes rumores ad nos emanent. Nunc ne vestigium adversae opinionis obhaesit. sed tuum erit non obvertere nobis clypeos, et te ipsum interimere. Habes me


page 125, image: s125

sollicitum curiosum anxium. Sed non milito hoc bellum, nisi utilitati tuae quam quaerere omni nisu constitui. Mirifice vero me adfecerunt animosae tuae voces, facile fore, ut eo transcendas, quo te parentum et mea vota vocant. Macte hoc animo; non deerit campus in quo virtutis tuae pulverem colligas. Nec est quod durum patrem interpreteris. is mos est etiam facilium parentum, ne sequantur pronos et in praecipitiis haerentes, sed sufflaminent et sustineant, austeritatemque potius, quam lenitatem prae se ferant. Spondeo tibi, si intellexero, te, ut coepisti, hoc virtutis iter porro decurrere insistere, placidum et mitem,benivolum et liberalem reddam... Husvvedelium quam amicissime amplexus sum. Efficiam profecto sentiet vel tuo nomine me inter amicos lubenter admisisse. De cane multum me beasti. utinam eius pretium adscripsisses, cum reliquo reposuissem. Scire potes me istiusmodi valde delectari. Sed parum se peritum ostendit istarum rerum, quas scribis. puto hoc â desuetudine esse, invitabit illum ad solita commodum tempus. Quicquid sit immensas gratias


page 126, image: s126

tibi eius nomine memini. Periisse vobis concaenam ex Clariss. Baudii literis intellexi. Gaudete quidquid est Catonum. Sed postremae tuae plane ingenti vulnere me petierunt, quod de febri et quidem gravissima narras. Quid animi mihi existimas, qui te unicum nepotem habeam. certe doloris tui partem, non minimam sensi, nec defuit mater, quae memoriam tui lacrimis proluit. Spero tamen meliora. Per omnia sacra te rogo, ut quamprimum remiserit morbus ad nos scribas, vel si non potes, per alios rescribi iubeas, ut certiores de valetudine tua simus. Plurima literis meis petieram. ad illa curiose, si me amas rescribas, ubi per morbum licebit. Vale et me ama. Hamburgi. XII. Decembr. CIC. IC. CV.

EPIST. LXIII. Leidae. DOMINICO BAVDIO. I. C. S. D.

IAM illud erat, disertissime Baudi, ut verba tua, quibus silentii mei pertinaciam ingeniose accusare solebas, reddere constitueram. Nam quanti te tuaque faciam frustra ambitioste dixero. inde asperior mihi visa crudelitas tua, qua sola in tormenta mea duare potuisti.


page 127, image: s127

Quid n. gravius mihi, quam sollicitum et suspensum salutis tuae agere? quid acerbius, quam amicissimi nomen, tanquam in deserto invocare? Sed erigebat animum, quod non diu afflicto favere posses. Nulla autem causa erat, cur differres scribendi officium, ad Illustriss. praefectum Regium. Nullo apud eum opus parario; de plano accesseris. Non fraudabis me tamen istiusmodi literis. ita negotium ex sententia succedet. Quod vero operam tuam tam prolixe polliceris, unice te amo: nec peribit operae istius gratia, Mirifice vero me adfecit, quod de Polymathia nostra scribis. Nunquam putaram esse aliquid in isto opere, quod alii suum vellent. Crede, mihi, mi Baudi, fama nostra non pendet ex isto libello; cuius residua pars facile probabit auctorem. Non moveor quicquid maligni de me confingant. patrocinatur mihi innocentia mea, et noctes inexhausti laboris consciae. Et sane nunquam credidero, illum quem in Occitania noveram, idem asserere. nisi forte de iis, quae de Critica docui. Haud nego in illis non pauca, quae de illo didici. de reliquis ne per somnium quidem congitavit.


page 128, image: s128

nec eas Veneres propitias habet, quibus dictantibus istiusmodi opus conficeret. Multa certê in illo Commentario, quae non sunt sui studii; multa quae ipse ignorabat. Quod si ille huius mendacii auctor, maxime omnium mortalium mendacissimum et nequissimum intrepide pronunciabo. Sed frustra in iis laboro, quae innocentissimum hunc animum minime exulcerant. et sane non deerit, quo mihi mea asserere possem. Qui has tibi tradit, nupera commendatione mea tibi notus. Is quoque attonitus Baudiani nominis celebritate, nihil antiquius habuit, quam numen tuum adorare. Parco optimum adolescentem pluribus tibi insinuare. Satis existimo, si intelligas, patre optimo viro et mihi amicissimo natum, laudabilia quaeque et honesta studiose sectari. Vale, et me ama. Ex arce Wandesbeck. animo tristicia languido. 1. Kalend. Iulias de. CIC. IC. CV.



page 129, image: s129

EPIST. LXIV. Leidae. Eidem.

NIsi vererer amicitiae nostrae iniuriam fieri, ambitiose gratias agerem promptitudini adfectus tui, cuius magnitudo blanda vi evicit, ut non invitus susciperes, quae te minus operose rogaram. Imprimis vero hoc nomine me tibi devinctum sentio, quod vel omnibus notum esse, gratum habuisti, quanti me faceres, et quam arta necessitudine animi nostri coaluissent. Non sacile autem dixero, quantum sibi D. Praefectus Regius de literis tuis gratulatus sit. Prolixa profecto oratio esset, si apud te referre vellem, quantum de tua erga filium benevolentia sibi placeat. Cum vero vir Illustris nihil inter tantas ac tam amplas possessiones magis carum habeat iucunda hac anima, non miraberis, si tenero et anxio adfectu prudentiae tuae illum credere satagit. Nam (ne quid erres) ut est vir cordatus et temporum imprimis peritus, nihil apud vos fortasse tantopere nobis imponeret, ut suavissimum hunc spiritum eo ablegaremus, nisi cordi esset, unico Baudio vota nostra


page 130, image: s130

credere, quem solum dignum aestimamus, propter quem Thespiae petantur. Quare maiori studio a te contendimus, ut pari facilitate qua nos semel erubescere humanitas tua coëgit, curam totius institutionis in te suscipere velis. Nam, ne falsus sis, supervacuum imo indignum nobis visum praeceptorem illi adiungere, quem Baudianae diligentiae commendare par erat. Nosti stultitiam esse, post asellum diaria sumere. Itaque non tam praeceptorem, quam custodem illi comitem noveris. Sed ut adfectus noster vere compositus acquiescat, unice rogamus, nobiscum stipuleris, te praeter individuam consuetudinem lectissimae indoli etiam hoc largiri velle, ut ipsius studiis singulis diebus vel horam tribuas, quae vel lectione optimi scriptoris, aut alia quavis ratione, ut tibi visum fuerit, non sine ingenti fructu praeteribit. Accedat necesse est quotidianum aliquod Latinitatis exercitium, quo te iudice et arbitro ipsa scribendi emendata ratio robur ducat. Quo vero honoratio hanc diligentiam tuam remunerari velis, certiores nos facias, serio petimus. Non tam rudes rerum, aut ignari celsitudinis animi tui sumus, ut fugere nos possit, operam istiusmodi


page 131, image: s131

inaestimabilem. Sed concede nobis, ut liceat esse securis. Quod aegrê fieri potuit, nisi te hoc pacto conditionem accepisse, certi essemus. Noluimus periclitari animum tuum verbis inversis. Satius duximus Latina simplicitate cum illo agere, quem ab omni fuco et illecebris aversum novimus. Quanti vero aestimes, ut commendatam indolem tecto recipias, mensae adhibeas, et omnibus rebus, quae ad commodam habitandi rationem pertinent, illi prospicias. simili modo ut ad nos perscribere velis, rogamus. quo omnium rerum certi, adolescentis iter prima occasione festinemus. Ita nos aeternum obligabis. Lepide vero narras de salaputiolo. Atrox certe bellum meo nomine pugnare non detrectavit. Vide quaeso, quantus sim, quo tibicine dignitas mea fulciatur. AEgre est animo meo, quod tam ridiculum hospitem tibi conciliavi. turbas dabit Eunuchus. Quanquam foecunda in illo ridendi seges. De nepote meo, multum te amo. Ad reliqua epistolae tuae capita prorsus admiranda, vix accedere audeo. terret me rara illa elegantia, et iudicii quaedam maturitas, captum saeculi supergressa.


page 132, image: s132

O te divinum! cuius genium non sine ingenti stupore exosculor. Quid habet vel eruditissima antiquitas, quod tuis opponat. Mi Baudi, concede, nobis, ut te digne aestimemus. tum demum me vivere et mente vigere intelligo, cum tua reliqui: sentio sacros quosdam ignes inflammare hanc mentem lassitudine rerum humanarum semisopitam, cum a te secedo. Et recte iudicas, satis datum est studiorum amaenitati, revocanda sunt ad utilitatem. Non negabo: abripuit me seculi furor, cui plus satis indulsi: sed invito et reluctanti genio, qui toties iniecit manum fugienti, atque ad meliora trahere conatus est. detrectator imperii non sine gemitu ereptos sine gloria dies repeto. Laborant in fine conatus nostri, quibus absolutis, moriar si vel tralaticio adspectu haec ludicra literaria dignabor. Solidiora me occupabunt, et forte ad aeternae famae templa non sine faustis acclamantium votis vel quadrigis albis subvehar. Te vero, serio ut me ames, unice rogo. Non elegisti amicum (leve hoc nomen est) sed fratrem. In gratiam tuam quidvis pati aut facere paratus sum. Vale. Hamburgi, XXIV. Augusti, CIC. IC. CV.



page 133, image: s133

EPIST. LXV. Leidae Eidem.

SI graviter et acerbe ferunt iacturam tuarum literarum homines imperiti, quam durum et molestum nobis existimas, nihil profuturo gemitu illas repetere, et non sine invidia deficienti pene voce evocare. Neque enim est, quod in re seria rideas, mi Baudi. Secede paulisper in rem praesentem, et quo loco apud me sis considera, quo animo te complectar cogita, cuius desiderio et ardori nullum aliud lenimentum, praeterquam quod hanc adumbratam tui imaginem exosculari liceat. Et vero te lepidum, qui liperius excurrentem retrahis et coerces, quem evagasse et omnes transsilijsse terminos oportuit. Age vero, annumerabis mihi verba, atque ad depensum cauponia fraude exhibebis. Adfirmo tibi, secedo ad tua, tanquam ad loca pura et incontaminata, vere fruiturus secreto meo. Sentio enim nescio quos instinctus. Nam altius exsurgit haec mens, et velut divino igne inflammata supra homines eluctari conatur; sive quod animata absconsa quadam tua virtute, quam propius intueri et tangere


page 134, image: s134

potest, sive quod ipsa genij tui admiratio in quandam sui imaginem rapiat et abducat. Quam religiose te colam expertus jam Husvvedelius, quem mihi commendaras. gratus certe mihi et iucundus vel hoc nomine, quod genus vitae, quod amplexus, pene mihi persuaseris dignius et praeclarius trabeis et praetextis, lauro et palmatis. Quod si reges et tyranni meis auribus hunc

Florem illibatum populi, Suadaeque medullam

audirent, diadema penulis et sceptra ferulis mutarent. Sed vicit apud imperitos omnis ad pompam composita actio, quae pellicit specie inanium, et imponit lenocinio praecepti erroris, quem haud dubie multis eripient divina tua poematia: quae cur diutius premas, causam non video. Sequere quo te vocat ignea vis animi, et fausta bonorum vota. Tene tibi narrabo? nempe nunquam de corona contendisti, nunquam victor ex hoc stadio redijsti. Atignosce, non capio, quod scribis pleraque [gap: Greek word(s)] proditura cum... Si sapis, non permiseris hanc commissionem. Quid opus incrustare vas purum, quod per se elegans et emendatum nullo alieno emblemate


page 135, image: s135

eget. AEgre autem est animo meo, quod cum omnia feci, ut adventum ad te festinaret Frid. Bartramus ab Alefeldt, impetrare tamen non potui, ut illum crederent itineribus parum tutis, et coelo inclementi. Proximo autem veris tempore omnino tibi adfuturum spondeo. Restingues desiderium male apud nos obhaerentis: quod leniet tibi spes morae diuturnioris. De mercede operae sine causa disputas. Novimus rectae educationi nullum precium statui posse, et operam Baudij plane inaestimabilem. At recte adjungis de sorte tua, et formula fiduciae, qua inter bonos bene agi oportet. Equidem si solam eruditionem et animi tui magnitudinem spectaremus, nulla penitus iniri ratio posset, quo dignum operae pretium rependeretur. Sed facilitas eiusdem animi facile nos inducit, ut statuamus, beneficia beneficijs expungi posse. Intuere quaeso [gap: Greek word(s)] et officia religiosorum: levia profecto et exilia deprehendas, si ijs beneficijs censeas, quae a Deo conferuntur. Finge eandem in tuis imaginem: digne te aestimamus, cum inaestimabilem concipimus. Licebit interim religio so


page 136, image: s136

obsequio delinire, et sacrificii quadam impensa propitiare. Valde vero nos liberales salutis tuae munere noveris: neque est quod existimes notores a me exigi. Inscitum autem... quasi non satis laudasses, quem laboriosum dixeras. Cave schema Eucolpianum de Ascylta. Nam ne hoc quidem capere potest vervex iste senio arescens. Quid sibi quaerit homo Claudiana lingua disertus, et solus inventus cui feliciter cessit per aliena subrepere ad famam, et imperitis fumum vendere. Pulchre honoratus secedit, si hoc elogium â te impetrat, quod mihi ne fidiculis quidem extorquebit. Vnice interim te amo, quod me ad hanc palaestram vocas, ad quam, rapit divinus quidam ardor et magnae indolis generositas. Sequor ducentem, imo praecurro, utinam ad eandem tecum metam! quod vel optare non dicam fatui, sed stulti. Tragicomoediam Venerij nostri nepotuli risu et applausu, an indignatione excipiam dubito. Sane valde me afficit, quod illum commendarim, qui tibi tuisque non mediocres molestias excitavit. Belle tamen evenit quod data occasione eliminaris, quem vel aedes ipsae


page 137, image: s137

ferre dedignabantur. Passim hic innotuit secessisse licentiae alumnum ad Biberiorum collegia, concenas optimos, et omnis fumi valde peritos: sed quis color secessioni quaeratur nec dum comminisci potui. Nosse potes hoc hominum genus ingeniatum ad calumnias: quae etsi leviter et sine causa ortae, tamen animis credulis et parum a prudentia munitis, facile obhaerere solent. Non periclitabitur domus tua me patrono. convocabo vires, et pro aris et focis depugnabo; certus victoriae, de qua tuis auspicijs decerto. Domum tuam differri sermonibus malevolorum.

audicras: sed fama fuit.

Quid opus hoc ad me referre, qui te propius novi. frustrâ maledicentiae os obturabis. revertere in te et animum adversus istiusmodi mendacia obfirma. Non cessabis extorquere â Scaligero, quae injunxeram. eadem â te quoque peto. Non poenitebit redire in praeterita, et velut ruminatione regustasse quae delibaras disertissimus Romuli nepotum. Vale, ô animae dimidium meae. Hamburgi XII. Decemb. CIC. IC. CV.



page 138, image: s138

EPISTOLA LXVI. Leidae. Eidem.

HOC ipso momento redditae mihi literae tuae, quas avide hausi fontem amoris mei. Quas ad te dedi aliena manu, non mente scriptas, quin acceperis, minime dubito. gratias in illis egi tuae uxorisque humanitati, quam vel sanguine meo, vel si quid mihi carius, remunerare constitui. Exagitat me etiamnum lenta febris, molestior tamen, quam periculosior. hoc me excusabit amicis, quo minus ad illos scribam. Obligabis fidem tuam me diuturnum silentium meum paratum expungere frequentiori alloquio. Interim, mi Baudi, quid rependam animo tuo et adfectui, quem nunc demum plenum et integrum agnosco, cum eorum meminisse digneris, quae mihi grata esse nosti. unice te rogo, ut serio pertendas, nec desistas me tibi obligare. Inspice sodes Dousae F. Ciceronem, si forte conatus nostros juvare posset. De Apologetico Tertull. et Dissert. Polit. frustra te monebo. Si non sufficeret vobis, quod Rumpius fidem suam obligavit, non aegre ferrem me quoque sponsorem assumi. Vehementer autem pro


page 139, image: s139

amicitia nostra te rogo, ut commendatum tibi habeas infelicem Nepotem. Hac autem lege avia expungi nomina vellet: ut ijs, quorum petitio praeferenda, aut tota summa, aut maior pars solvatur. huic fini mercator Amstelrodami numerabit centum taleros, quos pridem vos accepisse existimo; quibus jam adjicit LXX. taleros. ita spero singulis satisfactum. Quod si haec summa exsolvendo impar, postulabis tabulas a creditoribus, easque transmittas. quicquid erit, continuo curabo ad te transmitti. hac tamen lege et conditione, ut splendidus iste Nepos ad nos festinet. cui sumtus itineri necessarios ex argento, quod mercator numerabit, suppeditabis. Nec tibi grave erit impertire aviae Reguli, breviarium rationum, quod fidem tuam liberet. Vale, et me ama. Hamburgi XIX. Jul. CIC. IC. CVI.

EPISTOLA LXVII. Rostochium. IOHANNI KIRCHMANNOS.

ANte abitum meum in Belgium Clarissime


page 140, image: s140

Kirchmanne, litteras tuas acceperam, quibus adjunxeras Themistium mihi inscriptum. Frustra apud te dixero quam lubenter statim ad eas rescripsissem. sed avocarunt me negotia magni momenti ad aulam Ducis Brunsvicensis, ubi cum aliquandiu haesissem, summo meo periculo per hostiles militum manus, Belgium petere coactus sum. Inde cum redij aeger et semimortuus ex gravissimo morbo, nihil mihi antiquius fuit, quam ad te scribere quem amandum et aestimandum elegi. quod utinam data occasione vere ostendere possem. Maximas vero gratias tibi ago, quod me ad nuptiarum tuarum solemnia vocare dignatus sis, quibus si interesse contigisset, coelo imputassem. Faveo interim votis quantum in me est, et ut ex animi sententia uxorem nactus sis, opto. Multum te amo, quod Cl. Remum amicum mihi conciliaris. Velim certiorem me facias, an hinc ad illum, an vero per te scribam. Causaubonus totus in Polybio et Livio. Eduntur opuscula Passeratij, et inter illa de cognatione et mutatione litterarum. Praeter haec Caroli Labbaei annotationes in Basilica, in quibus vapulabit Leünclavius. Scaligeri Eusebius


page 141, image: s141

totus absolutus. magnum opus et turbas daturum. multa in Scaligerum edituri Iesuitae, inter quos et Delrio. Lugduni edunt Maximum Tyrium cum annotationibus Heinsij, et dissertationibus Platonicis; Vegetium quoque et Frontini opera, curante Scriverio. Nisi me fugientem et detractantem intercipiunt negotia publica, brevi videbis, de crimine majestatis, de magistratibus Romanis, quibus adjiciam postea de publicis Iudicijs et paenis, de Tyrannide, Della ragion di stato, Tertullianum, aliaque. Vale et me tui amantiss. ama. Salutes quaeso omnes quibus aut noti sumus, aut iucunda nostri memoria. Hamburgi XIIX. Iulij oo. IC. CVI.

EPIST. LXVIII. Leidae. NICOLAO a VECHTA S. D.

SAlve iucundiss. Nepotum. Literas tuas quibus Serrarij in Scaligerum et Siccamae de centum Iudicijs adjunxeras, tandem accepi: et quas possum maximas gratias ago. nec aliter existimes velim, quam istiusmodi nomini meo ita credi, ut foenus suum postulent, quod tibi uberrimum paratum noveris. Tandem


page 142, image: s142

expugnavi arcem paternae obstinationis, qua semel conceperat Lugduno te avocare. concessit ut hyemem illic moreris, ea tamen conditione, ut hirundine prima, vel potius, ut ipse ait, media quadragesima, quam primum itinera aperta, huc festines. nec passurum se sancte affirmat, ut diutius moreris. Tuarum partium nunc erit, serio uti optima occasione, et plenê uti Baudiano consortio, quod semel ereptum, frustra repetieris. Per omnia autem sacra, per amorem meum te rogo et obtestor, ut summa diligentia colligas, quaecunque ipsius nancisci possis. omnes illius Epistolas etiam pio et utili furto sublegas. Crede mihi magnum illarum fructum olim senties. Me vero nullo officiorum genere magis obligabis, quam si plurima eloquentiss. viri etiam mecum communicaris: quod te in gratiam mei facturum certo confido. Exspecto ad haec responsum, ut sciam, quid mihi promittere audeam. Orationem tuam hisce diebus accuratius legi, quae mirum in modum mihi placuit, si modo tota tua, quod aegrê mihi persuades. Vale et amantiss. tui serio redama Hamburgi XIIX. Aug. CIC. IC. CVI.



page 143, image: s143

EPISTOLA LXIX. Heidelbergam. JANO GRUTERO S. D.

DVrum mihi et permolestum, Clarissime Grutere, tam diu carere suavissimo tuarum literarum alloquio: quod diligentius provocassem, nisi votum meum impedijssent variae negociorum moles, quae jam diu est, quod me mihi eripuerunt. Nam cum primô me ad longiss. moram evocassent turbae Brunsuicenses, ex Ducis aula Belgium deinde petere coactus sum, ubi in expeditione graviss. negociorum totam fere aestatem exegi, aeger, imo pene semimortuus. Lento enim et graviss. morbo ad ultimam necessitatem aliquoties compulsus sum. Nunquam agnovisses Wovverum tuum, ita me decoxerat vis morbi, qui nec dum saevitiam reliquit, sed me petit ex intervallo, ut hostes, qui vires colligunt. Vivo tamen salvus tibi tuisque, Grutere frater, paratus militare sub auspicijs gloriae tuae, et quidem obstrictus gladiatorio auctoramento Musae vero tuae, quid nobis promittant scire cupio. me interim conterant ignobiles


page 144, image: s144

curae et inglorius labor, cui me quando liberare potero, non video. Connitar tamen, ut me mihi restituam. et si non aliter furtiva saltem molitione Musas propitiabo, ut posteritati probem, non omnino nos inertes fuisse. Vale et me ama. Hamburgi XXIIX. August. CIC IC CVI.

EPISTOLA LXX. Leidae. NICOLAO a VECHTA S. D.

QVid agam, aut unde exordiar? Malam inivi gratiam apud parentes, qui suaserim, imô pene voluerim, ut diutius in Hollandia morareris. Frustra subij invidam molitionem. Quare ne offendamus patrem, collige sarcinulas, et Heidelbergam proficiscere. Iuro tibi, si aliter feceris, huc tibi properandum erit. Si vero jam animum inducere velis, ut Hollandiam relinquas (quod omnino tibi faciendum) Amstelrodamum abeas, et comitem te adhibeas alijs mercatoribus Francofurtensibus, atque ita Francofurtum petas, indeque Heidelbergam. Quanquam certo scio, te per hostiles incursus, et itinera


page 145, image: s145

minime tuta istac via Heidelbergam pervenire non posse. Cave itaque meo suasu dixeris te hoc iter suscepisse. Huc te transire oportet velis, nolis. Cape consilium ex re. Neque enim aliter fieri potest. Ipse videris. Scio te abnuere adventum. sed, si Francofurtum petere debeas, ultra triduum furtiva mansione hic haerere non potes. abeunt enim intra tres septimanas. Sequere mandata patris, aut perijsti. Vale Hamb. XXIIX. Iul. CIC. IC. CVI.

EPISTOLA LXXI. Aug. Vindelicorum. Nobilissimo viro MARCO VELSESO S. D.

QVod rarius ad te scribam et publice et privatim occupatissimum, puto mihi fraudi non erit. Nam sine causa illustres viros fatigare, quid aliud dixeris, quam cum ratione desipere. Quid attinet in sublimi et illustri collocatos deducere ad haec tenebricosa? Ideoque semper satius duxi, inclusum te huic pectori religioso cultu observare et animo complecti, quam imtempestive adire.


page 146, image: s146

Quod consilium meum valde iuvarunt viles curae et inglorius labor qui undique ingruit, cui tamen hanc gratiam debeo, quod studiis optimarum artium me caepit: quae quidem ad solam ambitionem a me coli aliorum est error, sive calumnia. Desinant quaeso male dicere. quiescam posthac, et intra silentij velum me cohibebo. Non ausim tamen te celare, ante aliquot menses obtrusum invito Ciceronem a Guilielmio emendatum. Ille ego qui eiuraram omne hoc studiorum genus, largitus sum votis amicorum, ut adornarem novam editionem disertissimi Romuli nepotum. Laudabile opus et juventuti utile futurum spero. cui utinam a te quoque sive per te ab amicis subsidium accederet. Nunquam sustinebis deesse publicae utilitati, quam me eiusmodi conatu juvare velle proclamo, et adjuro: ne quis falsae persuasioni suae credat, me ubique adeo captare levem et inanem gloriam, quam si ab his studijs sperarem, plane vel mea ipsius confessione ab omni ratione relictissimum me diceres. Boica tua frustra hîc quaero. Valde me capiunt eius argumenti monumenta. Mitto tibi Apuleium a


page 147, image: s147

me emendatum saepius per contagiosa haec tempora intermortuum, et etiamnum â recenti clade languidum. In quo haud dubie te offendet, quod te aliquoties, ut scribis, offendit, quod porro datnnare pergam morem seculo receptum, quo quisque opera sua alienae tutelae commendare solet. Sed tua fidei ovi bono. Nempe hoc imprimis agimus, ut sub auspicijs magni nominis securi caput exeramus. At quis unquam vidit cuiusquam effraenem malitiam, qua semel conceperat optimorum famae in sultare, illorumque opera infami elogio proscribere? quis, inquam, vidit terrore illustris et magni nominis coerceri, aut refrenari potuisse? Quid ergo est? ad gratiae et benevolentiae praemium illustria emblemata operibus praefigimus? Caeterum ad minores, pares, aut superiores dirigatur omnis ista allocutio necesse est. Si ad illos, qui infra nos positi, nullius plane usus. Sine causa enim ab ijs petimus, quae ultro delaturi sunt, favoris nostri cupidi. Plane sui oblitus erit, qui infra conditionem suam se demittit. At enim pares alloquimur. sed raro sine nimij obsequij crimine. Equidem paeniteret,


page 148, image: s148

et profecto maiora praestanda sunt officia, quibus aliorum animos flectimus et conciliamus, quam literarij muneris testimonium. Saepius vidimus etiam inter illos exarsisse accerrimas discordias, qui se publice hoc beneficio obstrinxerant. Regum itaque gratiam et principum petimus? Sed non sine manifesta suspicione indigni ingenuo animo aucupij, honorum sive divitiarum. Libet consulere prudentiores, qui periti temporum didicerunt, quâm vili aestimatione Musarum dona potentibus veneant. et quanquam ista fortunae munera nemo facile respuit, tamen cum illa hac via aegre adipiscamur, et nihilominus capturae suspicione nobis laborandum, non est certe, cur et nobis, et alijs molestiam exhibere velimus. Discedam itaque tantisper â vulgari hoc more, et tuebor me virtute antiquorum, quam utinam exemplo meo reducere possem. Chrysippus ille praestantissimo ingenio et praecipuum Stoicae porticus fulcimentum, tam excelsi animi fuit, ut nunquam Regibus, nec cuiquam potentiorum opera sua consecrarit: laudabili ambitione ultra ambitionem evectus: solo ingenij fructu


page 149, image: s149

abunde contentus. Ergo penitus excidit fortis illa et virilis sapientia, ut nemo illi par esse possit. Etenim nihil obstat, quo minus hodie Chrysippi quam plurimi existant.

De spe et metu quod scribis, nobilissime Domine, ab omni spe et metu quam longissime absum. et illa quidem me levavit mediocris conditio mea; hoc vero conscientia recti et honesti, quae nunquam timere, aut erubescere nisi soli Deo didicit. Crede, mea virtute me involvo probamque pauperiem sine dote quaero. Tuum vero favorem et amorem, ut omnium bonorum, non tantum desidero, sed unice expeto. quo si per te frui licet, paratissimum cultorem me tui habebis. Tollo manum de tabula, et te salvere jubeo praecipuum Germanicae decus. Datae Hamburgi, Anno X. Kal. Augusti. CIC. IC. CVI.

EPIST. LXXII. Leidae. NICOLAO a VECHTA S. D.

AD ternas tuas respondeo. Nihil offensae ex eo quod sumseras mutuo C. thaleros, modo hac via procedas, qua constituisti. Offensum


page 150, image: s150

te existimabat mater, quod illi penitus exemi, animumque eius blanda humanitate composui. Nihil tam arduum aut difficile, quod tui causa non audeam. Mirum enim in modum me te amare. sentio, et profecto nunquam credidissem tantum augmentum amorem in te meum capere potuisse, quantum quidem accessit, ex quo intellexi, te serio Iuris studio operam dare, et illis occupationibus delectari, quae vulgo plausum et admirationem inveniunt. Persiste in laudabili hoc conatu, qui tibi laudem et gloriam adferet. Mirum quantum Baudius diligentiam tuam commendarit. quaeso devincies opt. et eruditiss. virum obsequijs et cultu, Meretur hoc ipsius virtus et admiribilis candor animi. Nec profecto valde honorificum tibi esset, deserere ipsius aedes. etsi sciam te non sine magna molestia in illis commorari. Sed has leniet Baudij iucundiss. conversatio, et consortium eruditis optandum. Probabis omnibus, te sedulo juris studio operam dare, nec dissuaderem edere aliquid simile tuae Orationi, quodcunque tandem esset. Valde me caepit ista meditatio. Inprimis vero opus


page 151, image: s151

hac hyeme ad compendium maximum te uti. Certo enim constitutum paterno consilio proxima hyrundine te huc vocare, ut Heidelbergam petas, et deinde via vulgari ad honorum titulos contendas. Etsi ex re tua intelligam obniti in quibusdam et resistere, tamen quistam firmis lacertis, qui hoc auderet. Nosti patris ingenium, et animum duriorem, quem frustra rationum delinimentis demulcere conamur. Impera tamen quid velis; non deero officio. Quantum intelligo valde tibi favet N. N. an hactenus morbo linguae indulserit, ignoro. Vereor si ipsum monuero, ne magis incitem. Relinquam ei suos mores et quantum licet, obliqua via cohibebo. Si potes, curabis ut suppellectilem suam recipiat. Neque enim jus aut fas tam diu illam detineri. Crede mihi totus in fermento parvulus pumilio, quoties Lugdunensium meminit, quos omnes si teneret, spiritu occideret. Eusebium Scalig. aliaque adnexa accepi, et gratias ago. Multum vero te amo descriptis Baudij ad me missis, etsi illa jam antea habebam. Idem feceris si quae nancisci potes, praeter Orationem, quam habuit cum Tacitum ordiretur.


page 152, image: s152

neque enim illa est tanti. Sed quod apud te silentio perire velim Rogo te et obtestor, ut omni via sive clam sive aperte, quocunque tandem modo fieri possit, excerpas Politica quaeque ab illo ad Panegyr. Plinij annotata. Si tu scires, quantum ijs studia mea juvare possem, nunquam deesses petenti. Nihil autem ex illis peto, nisi quod Politici sit argumenti, reliqua non moror. Exspecto avide responsum; vel potius effectum meae petitionis. Non audebit negare si ad usum tuum petieris. Si quaedam ad Tacitum similis argumenti annotavit, aeque mihi grata et accepta erunt. Vale et me ama. Omnes recte valemus. Hamb. IX. Octob. CIC. IC. CVI.

EPIST. LXXIII. Heidelbergam. JANO GRUTERO J. C. S.

DE Sallustio et Tacito tuo, amicorum ocelle, vehementer te amo. Quid tandem reliqui mihi erit, quod reponam munificentiae tuae? qua me toties in ruborem dedisti, et perpetuo nexu mancipasti. Nunquam digne praedicabo animi tui generositatem, qui laudabili


page 153, image: s153

impetu beneficia beneficijs cumulare sustinuisti. Quem morem tuum te minime immutare posse, ex animo mihi gratulor. Neque n. te caelabo, cum magno gaudij pondere me ex tuis intellexisse, quam prompta parataque mihi futura opera tua in adornanda, Ciceronis editione. Adfirmo tibi parum abfuit, quin plane rejecissem quod receperam, deterritus mole librorum, et inglorio meoque genio indigno labore. Sed vere reprehendisti fugientem, et numeris rescripsisti. Indignus enim amicitia tua, nisi illius mandatis libens militarem: praesertim cum sub eius auspicijs certa victoria. Vtar itaque hac licentia, et lumen de tuo mihi accendam, ubi usus erit. Quanquam certussum multa in Cicerone, quae fortassis primo adspectu meisque oculis proba et sana, in vetustis tamen exemplaribus recta demum exstant. Quantum itaque intersit ea optimae notae integra comparasse, tuae prudentiae est dispicere. Sed plane me nunc aliae curae occupant, et seposui hunc laborem ad plurimos menses. et mea profecto interest, ut alia praemittam. inter illa Tertullianus, quem â me Sophistarum et sycophantarum impudentia


page 154, image: s154

extorquebit. Vtinam et hic famam, meam optimaque studia iuvare velles. Certe et genio tuo et amicitiae nostrae digne litares. Thampsonis in Ciceronem ad Atticum ad Frobenium transmissa audio, necdum tamen ea inspiciendi copia facta est. Me vero beasti, quod filum Diatribarum in Tacitum te continuaturum promittis. Mirum dictu, quantum istiusmodi studia mea iuvari sentiam. Divini sunt illi conatus, et paucis (aude credere) recte illis frui datum. Perge naviter, nunquam enim eorum sitim, nisi nimis sero mihi exstinxeris. Qui has ad te defert plane est meus, quâ domo, quâ disciplina. Optimo loco natus, et ad optima educatus. Graecae et Latinae linguae peritus, cui adjunxit mediocrem cognitionem artium meliorum et iuris-prudentiae. Permitte quaeso illum amicis tuis adscribi. et si qua in re consilio auxilioque tuo indigebit, fraterni amoris nostri evidentia testimonia illi exhibeas rogo et obtestor. Indigebit vero, ideoque confisus amicitiae nostrae illum tibi insinuare sustinui. Quicquid vero in illum contuleris, mihi ipsi imputabis, cuius magnam partem in illo amplecteris. Vale mi frater et me ama. Hamb. XIX. Octob. CIC. IC. CVI.



page 155, image: s155

EPIST. LXXIV. Leidae. DOMINICO BAVDIO J. C. S. D.

MIramur, quid cogat tam obnixum silentium vestrum. Plurimi sunt menses, quod literas tuas acerrimo desiderij tormento exspecto. Nepotem meum ante plurimos dies amplecti unice optavimus, et certo hoc fore augurabamur. Nunc eius parentes obsiti squallore et lacrumis, aut fuisse eum, aut caeteroquin omnia infausta augurantur. Per amorem nostrum, et illud aeternum amicitiae nostrae foedus te rogo, cetiorem me feceris, quid illum detineat, aut ubi locorum haerere possit. Non fero ullam excusationem, aut quovis colore obumbratam dissimulationem. Verum peto, et si pateris, extorqueo. quo semel liberari possimus molestissimo hoc desiderio. Vale, et me ama. Hamburgi, IV. Martij, CIC. IC. CVII.

Mense Maio concedam ad Illustriss. Comitem Ostfrisiae, evocatus ad Consiliarij munus. Infinita sunt, quae te scire velim. Sed illa reservo pacatiori alloquio. Nunc castra mea moventur.



page 156, image: s156

EPISTOLA LXXV. Heidelbergam. JANO GRVTERO J. C. S.

CLariss. et amiciss. Dne. quas per Frobenium ad te dedi recte redditas existimo: ijs certiorem te animi conditionisque meae feci. Vrget abitum meum Illustriss. Comes Ostfrisiae, cui ut jam scripsi, operam meam addixi. Quare si quas ad me posthac dare libuerit, Embdam transmittas neceste est, easque Francisco Fresen inscribas, ut porro ad me curentur. Quod si ea occasio nulla erit, huc ad Frobenium, sive per hunc ipsum, qui has ad te defert, commode curabis. Is proxima cognitione mihi junctus, ut studia meliora adipiscatur, ad vos accedit. quo illum pertrahere potuit famae tuae magnitudo, qui solus dignus es, propter quem Thespiae adeundae. Rogo te et adjuro per amicitiae nostrae genium, ut optimum adolescentem imprimis tibi commendatum habeas, juvesque quâ consilio, qua opera, et si ita occasio ferat, Frehero insinues, quem officiose saluto. Vnice te rogo et obtestor, ut serio hoc agere velis, quo intelligat


page 157, image: s157

me non perfunctorie se tibi commendasse. Ego hunc animum, et quicquid fortuna contulit tibi defero, qui paratus sum tuo nomine quicquid jusseris alacriter subire. Salve et me ama. Hamburgi, XXV. MaI. CIC. IC. CVII.

EPISTOLA LXXVI. Leidae. PETRO SCRIVERIO S. D.

SAlve amiciss. Scriveri. Gratiss. nobis munus Vegetius tuus. Valde vellem remunerare liberalitatem tuam. Sed ut nunc sunt res meae, vereor ne studia inauspicato caepta sint, quae velut impetu subversa, periculum ne penitus corruant. Nam evocatus jam ante aliquam-multos annos â Comite Ostfrisie abitionem meditor. et jam certe in procinctu sum totus, ideoque quas post hac literas ad me daturus Embdam transmittas necesse est, ad aliquem (si tamen inibi habes) notum, qui tuas porro ad me curet. In aula autem Comitis perpetuo me offendent. Cave scribendi studium intermittas, hoc enim pignus amoris amo et expeto. Excusabis me Baudio,


page 158, image: s158

quod officio literarum defuerim. Testor conscientiae meae fidem, negocia infinita ita me occupasse, ut pene mei ipsius oblitus fuerim. Quod facile cogitabit, si vitae meae conditionem et migrationem ex his locis considerare dignetur. Quaecunque Agrimen sorum habeo ad te mitto. Libro ubi usus fueris, rogo ad me remittas. Vtinam expleret desiderium tuum. Sed fallor aut parum leniet. Ita corrupta omnia et faedata vitijs. Adjunctum fasciculum Scaligero tradas velim, meque tui amantissimum serio amames. Hamb. V. Iunij. oo. IC. CXVII.

EPISTOLA. LXXVII. Lubecam. LVDOVICO PINZIER DEC ANO Lubecensi S. D.

VIr Clarissime, amice honorande. Si recte bona mea intelligo, numquam foeliciorem diem mihi illuxisse existimo, quam quo nos fata conjunxerunt; quo passa est humanitas tua tam vehementer sibi imponi ut amori meo consentiret. Nescio quis Deus tacitis cogitationibus meis adfuit, sed tanta mihi


page 159, image: s159

suborta virtutum tuarum admiratio ut me ferre non possem, quin cultum et obsequium offerrem. Pudet narrare, animo erranti morem gessi, consensumque geniorum et ad honesta par studium utriusque sponte credidi. indeque nata confidentia ut in pectus prae paratum transcenderem, confugerem in sinum tuum et spes meas crederem, quas vere dixerim in Canonicatus negotio exiles et morientes. Nunc vero postquam tibi placui gratia tua gravidae felici exitu. Nam delenifica illa et vere flexanima oratione reddidisti mihi mites et placatos usque adeo, ut patrocinium suum obtulerint, qui destitutum ne ad colloquium quidem admittere dignabantur. Proinde apposite hic usurpabo, quod Laberius olim ad Caesarem

Quos nulla ambitio, nulla umquam largitio
Nullus timor, vis nulla, nulla autoritas
Movere potuit in iuventa de statu
Ecce in senecta, ut facile labefecit loco
Viri excellentis mente clemente edita,
Submissa placide blandiloquens oratio.

Valde enim fallor aut expugnavimus Saguntum. Si modo precibus eos tuis urgere persistas,


page 160, image: s160

quod te per amorem virtutis serio rogo et obtestor. Si tantum tibi a rebus tuis otij valde vellem Domino affini persuaderes, ut in proposito pertenderet, et si ita videretur ipsi capitulo persuaderes sponte susciperent ne coacti viderentur. Salubre hoc consilium manare ab eo cui de re tota constaret. Regum et Principum patrocinio me periclitari non posse. Vides quam licentiam mihi dedit humanitas tua, qua me nimis audacter abuti facile intelligo. sed nisi me animus fallit, male te novit qui facilitatem tuam ignorat. Quicquid olim hac haereditate mihi obveniet, tibi unico acceptam feram. ideoque mearum partium erit solvere hoc vinculum quo me obstrinxisti. quod prima occasione fiet, sed levi tantum grati animi indicio. nam alioquin aeterna haec gratia futura est, quae nunquam emori poterit nisi cum ultima necessitas debitum fatis spiritum efflagitarit. Statuam profecto singulare exemplum nunquam intermoriturae amicitiae. et te olim juvabit, quod inter cultores tuos admiseris nullo beneficio notum. Efficiam sanê etiam posteritas sollicita inquirat, cur tuis virtutibus dignum posui


page 161, image: s161

precium. Nunc quantum in me est gratias ago adfectui in me tuo, sed copiosius sentiendo quam loquendo. Tua quidem conditio mutuum non reposcit, poscit tamen animum quem devotissimum spondeo et praesto. Vale praesidium et decus meum. Reinbekae 17. Iulij. CIC. IC. CVII.

EPISTOLA LXXVIII. Hamburgum. GEVERHARTO ELMENHORSTIO S. D.

VErê et ex animo mihi gratulor doctissime Elmenhorsti, verba mea tantum pondus apud te reperisse, ut supra humana egressum moliri, et relicto hoc mortalitatis contagio, caelestibus te transcribere audeas. Iam exspecto ut in sublimi peregrineris, ultra extimum aetheris dorsum, quae Platonicorum festa est et sancta oratio, alis animae evectus, purus et incontaminatus. Quod si pari constantia institutum urgebis, senties profectô inter praecipua foelicitatis te tibi vindicasse. Ita potior pars nostri vivit, et quod Stoici vocant


page 162, image: s162

[gap: Greek word(s)] divinitatis dignum sui hospitium metatur. Constitueram diffusius tecum philosophari, ut etiam absentis umbram complectereris. Sed tam variis obvolutus occupationibus, pene dixerim omnem bonam mentem eiuravi. Gratia Principis, qua certe fruor usque ad invidiam summa, aliquot annorum iactura mihi redimenda. Non sentio vires meas, penitus obsopitae sunt. Iam toti fere corpori adminicula quaerenda. Me infelicem et multimodis miserum, cui etiam ingenij dotes mortem properarunt: quae vel tarda nimis, et toties optata animae effugere paranti. Certô invadit ingens vitae satietas, quoties sentio contumacis fortunae meae offensas, quas non sine causa verebar in Canonicatus negocio. Equidem cecidit alea, ut animus praesagiebat. Novi infelicium virtutum fata. Quid nunc porro mihi exspectandum, nisi ut etiam N. N. deserat partes? Summam ipsius autoritatem novi: cuius vires iam debilitatas et imminutas sentio. Mihi quidem istiusmodi plagae Stoico stomacho et Spartana nobilitate concoquendae sunt. Incusare interim liceat invidiam fatorum, quae


page 163, image: s163

mihi eripit quietem, et tranquillitatem dicatam nobilissimis curis. Iam mihi animo finxeram iucundissimos congressus et altum ocium, quod etiam tibi usui esse poterat. Nunc peregrinus et exsul conturbabo et solum vertam. Ita subinde novis cupiditatibus infestatur animus, cui lassitudinem aut morbi aut senectus imponent. Te vero studiosissimum mei artissime amplector, et nunquam intermorituro affectu astringo. paratus pari constantia tuo nomine praebere cervicem, fundere sanguinem, quae tua verba tibi reddo. Certissimum vero benevolentiae tuae testimonium interpretabor, si saepissime ad me scribas, et de singulis rebus certiorem facias. Insistes intera Langermanno, ne patiatur boni viri officium in se desiderari. Quod si tibi plane desperatum negotium videtur, quod perfacile erit ex illo colligere, tua fide certiorem me feceris, ne frustra tentem maiora et nihil profutura etiam principi extorqueam. Vale Gottorpij VI. Augusti oo. IC. CVII. Libros quos petij, mitte non ligatos. Magnum insanum moliebar negotium, sed subtile nimis et meo periculo acre. itaque retinere eos potes.


page 164, image: s164

Rodenburgium urgebis ut sollicite curet libros ex Gallia. Capta occasionem ac Lindenbrugium ac meo nomine salutabis. Excusabis quod nullas litteras ad eum dederim. neque enim ullas dare decrevi, nisi simul librum ipsius remittam, quod cis paucos dies fiet. Vale optime amicorum.

EPISTOLA LXXIX. Leidae. NICOLAO a VECHTA S. D.

SAlve amantiss. Nepos. Ambitiose amantis esset, si multis ostentarem affectum in te meum, quem in me augeri quotidiê sentio. Vtinam agnatum sentires non verbis, sed re munificum. Sed dabis hoc tempori, et irae fatorum, quae me adeô premunt, ut nunquam respirare liceat. Hoc unicum me erigit et sustentat, quod certo sciam, nihil mihi deesse, quod sit capax magnae fortunae. Sed hactenus abludit eventus felicior, et implacabilis fatorum inimicitia: cui tandem me eximet ultima necessitas, quam serio opto, sed festinatam: nunquam certo imparatum offendet. Valde conqueritur Neiburius plurima sua aversa.


page 165, image: s165

Libros, quos alijs utendos dederat, non repetitos, magnumque damnum suum clamitat: cuius culpam te solum praestare posse existimat. Gentilitia nostra insignia omnia, modo intelligam quid velis, semper tibi parata. transmittere vero ad pictorem plurima eius generis, nec operae videtur, nec praestare possum. Pater tuus urget reditum et iter ad aliam academiam. Non audeo obniti. nec sane inconsultum videtur locum mutare his hominum iudicijs, hac morositate. Cave autem tecredas itineri periculoso. Si enim, ut video, difficulter pervenire Francofurtum possis, huc via affectanda erit. Nec est, quod suspiceris diutinam hic moram fore. Serio illam auersatur pater. Ante omnia autem opera danda, ne labores nimio aere alieno, cum tibi ex ijs locis abeundum erit. aegre hoc omnes ferrent, illorumque iram mirum in modum accenderes. quare hoc cavebis. Scis me ex tuo argento sumsisse... taleros. Magnae et graves mihi fuerunt caussae, cur illas matri restitue re nolui. eas tibi aliquando aperiam, sed praesenti. scribe mihi an eo transmitti velis, tanquam meo nomine aliquid emiturus, an vero hic re


page 166, image: s166

stitui, quasi pro me erogaris. quaeso certiore me feceris. nam interest me scire, quomodo mihi agendum sit. Magno pere a te contendi, ut quaecunque posses Politici argumenti Baudiana sublegeres, et ad me mitteres. Per omnia sacra, per amorem mei te rogo, ut serio hoc agas. inprimis vero quae in Plinij Panegyricum notavit. sed sola politica. Non potes me magis obligare, quam si hoc effectum dederis. Scribe mihi quaeso, num Scaligero literae illae traditae, quas tuis adjeceram. Miror illum mihi non respondere. Vale. Hamb. I. Septemb. II. Kalend. CIC. IC. CVII.

Denuo te moneo, ut expleas sitim, in colligendis Baudianis. Omnino satius existimo huc transire. hoc jubet pater, qui jam mihi adfuit. si nulla alia tuta occasio, navim conscendas oportet. nolim autem te hoc facere, nisi adsint naves armatae, quae vos deducant.

EPISTOLA LXXX. Hamburgi. GEVERHARTO ELMENHORSTIO S.

OPtime et desideratissime amicorum persistere te in amore bonae mentis et verae


page 167, image: s167

Philosophiae spero et auguror. Vtinam nos fata coniunxissent, haurires gratissimum tibi spiritum. et fortean ipse lenimentum caperem satiatus jocundissimae tuae conversationis fructu. Interim fovebis me inclusum tuo pectori, gravidum amore et desiderio tui. Quid de Canonicatus negotio futurum, propediem videbimus. Aderit D. Pinzierus eo nomine cum capitulo acturus mandato Principis, cuius etiam literas exhibebit, et has quidem praecones virtutum nostrarum, illas vero, ut ipsius dictis plenissimam fidem adhibeant, tanquam jussa principis prodita. Non poterit autem sine molestia defungi hoc opere: ideoque te rogo, ut adhibito N. N. nostro de communi consilio praestinetis poculum argenteum aut inauratum 25. aut 30. talerorum; quod illi ubi aderit, exacto negocio offerri potest. Quod si vobis consultius videtur plane omitti, non quidem prohibeo, spem tamen illi certam fieri velim. Nec obscure prae te hoc decretum meum ferre potes. Et si videtur N. N. indicare, quem ut omnibus delinimentis capias, unice te rogo et obtestor. Praeter haec, cum satis constet de amabili errore


page 168, image: s168

communis amici nostri N. N. viri optimi et amicissimi, triconem scilicet esse, et in expediendis negotijs lentiorem, per amorem nostri te rogo et obtestor, ne patiaris te divelli ab eius latere, antequam nobis ea effectum dederit, de quibus ad ipsum perscripsi. Preme hominem, et tanquam in amore Eumolpiano, etiam quo non jusserit, sequere. Idem te rogo de libris, quos ex Gallia se curaturum recepit. Plutarchum religatum et Bezae quaestiones, sed Germanicas, non Latinas, per Matthiam Puls transmittas velim. Copiosas tuas exspecto, quae desiderium mihi amplexus tui lenient. Vale et me ama. Gottorpij II. Septemb. CIC. IC. CVII.

EPIST. LXXXI. Hamburgi. Eidem.

MIrari satis nequeo, quis ille meus in te adfectus, cum oculis subtractus, subinde nova enasci videntur, quae tibi referre optarem, adeo tener et sollicite curiosus hic est animus. Vnice vero te rogo, ut ita res tuas componas, quo secure mutuo gaudere possimus.


page 169, image: s169

Omnia autem superanda tibi obstacula, ut hoc obtineas. Nunquam credere poteris, quam suave me afficiat memoria tui, quae adeo mihi jucunda, ut extra me exiliam, quoties illa blanda imagine obversatur. Non ingeram ambitiosa humanitate affectum meum, quem iam probe perspectum habes. Mitto ad te librum Lindenbruchij, quem ipsi tradas velim, et ab illo obtinebis, ut non gravetur ad me mittere, de quibus scripsi. Inprimis vero a te peto, ut nomen tuum illi obligare non verearis. fore, ut incorruptos omnes suos libros recipiat. et si quos ex MS. suis ineditis vendere velit, me quam carissime eos praestinaturum. Promisi Illustriss. Principi meo, effecturum me, ut intuendi copia daretur antiqui auctoris Platonici. Is apud Lindenbruchium Proclus, ni fallor, Graecus scriptor. Non desistes fatigare hominis pertinaciam, atque ad paucos dies ut nobis concedat, rogabis. Tuto obligabis ad quam cunque argenti summam nomen tuum, si velit, de indemnitate praestanda plene me tibi obligabo. N. N. praesidium et decus nostrum amicissime salutabis, et librorum ex Gallia


page 170, image: s170

serio monebis. Vale, praefestine. Gottorpij 29. Octobris CIC. IC. CVII.

EPISTOLA. LXXXII. Hamburgi. Eidem.

CLarissime et eruditissime Elmenhorsti, Affectus in me tuus nimis large tibi imposuit. Nam quod amorem meum palmatis praefers. et trabeis, beni volentiae tuae est error. Mihi vero honori et summo gaudio, quod non simulate nec ficte, me a te amari intelligam. Et sane si me omnis humanitas deserere potuisset, usque adeo, ut spernere sustinerem virtutes tuas, ingenij tui praeclaras dotes, et tacitam utriusque genij conspirationem, tamen movere et rapere in amorem tui vel ferreum poterat, quod et teneri et generosi adfectus indicia dederis. Eundem animum, ut tibi promitto, ita mihi ut serves, rogo. Valde avide cognoscere cupio, quo in loco sint res tuae. Quae si ex sententia expetunt, agnosco gaudij mei partem. Mihi vero vita molesta et iniucunda, certe iam plus vixi, quam vivendum fuit. Hunc fero fructum praeclari


page 171, image: s171

ingenij, vitae desultoriae, et optimorum studiorum, ut novus Tantalides frustra ad illa adspirem. Gratia tamen Principis eum cumulum assumsit, ut non videam quid illi accedere possit. Quod si obtrectatio et calumnia quosdam stimulabit, ut aliter ad vos referant, audacter dixeris, ipsos mentiri, minime secretorum principis participes, quae ipsi merito intuentur ut noctuae solis illum lucentem globum, periclitantibus pupulis. Vbi patientia meo fregero N. N. protervitatem, tandem ad officium redibunt. Interea exspuant maledicentiae venena, et virus suum innocentiae meae elocent. facile hoc fero. nec desistam tamen, quantum in me est, ius meum exsequi. Non deeris partibus meis, et quoniam ferrum meum in igne, etiam illos placabis, quos Afranij simulantem agere didicisti. Suis petendi sunt artibus, ut tandem aliquando hostilem animum poenitentia emendent. Libros quos Wakebuschio tradideras accepi. Cupio certior fieri precij, statim ad te curabo quaecunque eo nomine exposuisti. Quaeso tecum serio moneas, et quidem pertinaciter urgeas amiciss. nostrum N. N. semel


page 172, image: s172

respondeat, an alluceat aliqua spes de ijs libris, quos ex Gallia se curaturum susceperat. Si praestare non potest, saltim certior fiam. Nihil responsi ab eo extorqueo, cum aliquoties ea de re scripsi. Velim scire quam lepide et genialiter vobis dies pereat, et quos ludos praebeant aediles. Salve charissimum mihi pectus et me ama. Gottorpij IV. Decembr. CIC. IC. CVII.

EPISTOLA LXXXIII. Hamburgi. Eidem.

SAlve amiciss. pectus. Non est quod mireris me in hac nobiliss. panegyri tot legatorum longo tamen intervallo obhaerere. Si nota tibi essent negocia gravissima quorum mole pene succumbo, fallor aut laborantem iuvares, aut si tuarum virium esset, liberares. Sed hoc pietate mea merueram, ut Sisy phus perirem. Suspensa, incerta, lubrica, obvoluta nocte ac caligine, et instar spinarum utrinque pungentia, quae hic geruntur. Tanti erat ut novo artificio nobis quoque melior aetatis


page 173, image: s173

pars periret. O fontes, ô amoena Musarum, et quae fuerant oblectamenta antiquorum, studia innocentia et incontaminata: quae miseri Tantalidae frustra aut petimus aut speramus. Nisi me obruerent ancipitis et difficillimi exitus negocia, non desererem officium, quin imo de quibusque quae hic aguntur, certiorem te facerem. Pacem futuram certo arbitror. Etsi alij aliter sentiant. Scripsi nonnulla ad nostrum, quae indicium faciunt. Quaecunque me fortuna maneat, aut quicunque tandem me capiat orbis, inclusum te huic pectori mecum circumferri certo scias velim. Non ambitiose narrabo, quo animo in te esse decreverim. Simpliciter dixerim: amote. Cuius quidem affectus nihil precij peto, nisi consentientem amorem, et si liceat uti Luciana elegantia, congermanescentem. Peream, nisi saepius de rebus tuis cogitem; quaeso suspende vota tua in reditum meum. Si per iter Hispanicum conditionem meam, quae certe optima, luculentiorem et meliorem reddere possem, non omnino fastidirem. Non peto te comitem ad sitientes Afros, sed ad finitimos populos mecum attraherem.


page 174, image: s174

quod quo consilio a me fiat, coram explicabo. At vero quid ago nisi ut verba pereant. Certe quam longe ab ista destinatione absumus. Dn. Witersheimio candidissimum affectum meum explicabis. Valete et vivite faelices. Hagae Comitis XXIIX. Februarij oo. IC. CVIII.

EPIST. LXXXIV. Hamburgum. Eidem.

SI ambitiose verba tua, amoris plenissima exprimerem, dubitare posses de affectu, quem tibi multimodis probatum et scio et confido. Me vero ut serio amare persistas, vehementer â te contendo. Testor animi mei conscientiam durum mihi et permolestum consuetudine tua privavi. Nec tamen ante aestatem te complecti licebit. Si me amas serio urgebis nostrum cunctatorem, utinam aliquando Fabium; ut quod semel recepit in libris ex Gallia perferendis, tandem praestet. Statim atqui hasce acceperis, Dominum Lindenbrogium adeas quaso, et animum ipsius merito exulceratum, blanda humanitate reconciliabis. Nihil mihi acerbius accidere


page 175, image: s175

potuit, quam votis ipsius deesse. Sed quam tutum sit in aulis amicis prodesse velle, nulli sciunt, nisi quos fatum ad tale genus vitae, quod me premit, alligavit. Infelix eventus et prorsus conatibus renuens in Canonicatus negocio, ut valde animo meo acerbus, ita non omnino dejicit, quin ea agam, quae ratio et jus suppeditabunt. Sed lepidiss. N. noster ad me scribit... quaerendus erat huic aenigmati Oedipus. Indagabis quid velit. Nihil recuso quaevis facere, dummodo ad exitum rem perducam. in quo consilium vestrum sequi tutissimum arbitror: quod quaeso de communi sententia mihi aperiatis. Quandocunque Dominus Lindenbrogius tibi obtulerit Sidonium MS. Antonij Augustini de nominibus proprijs. Theodori adversus haereses. meo nomine illi offeras quaeso... Vbi libros a te postularo argentum tibi reddam. Me vero importune audacem, qui toties istiusmodi a te peto; etiam cum aes autiquum nondum expunxi; nam et pro illis debeo, quos per Wakebuschium misisti. Sed ne falsus sis, bonum experiere nomen. Satis erat te hac molestia affici, a damno certe liberum


page 176, image: s176

esse oportebat. Vale et rescribe. admisce quaso, quam lepide vobis dies pereant. I. Martij. ICC IC. CIIX.

D. Witershemium ex animo saluto.

EPIST. LXXXV. Leidae DOMINICO BAVDIO J. C.

GRatias quam maximas possum munificentiae tuae ago: qui nequicquam moratus libros quos petieram ad me misisti. Sed quamvis officiosa haec humanitas, parum tamen juvat vota mea. Mundum oportuit exemplar, si propositum exsequi velim. Quare per omnia sacra te rogo et obtestor, si fieri possit hoc ipso momento ad me festines exemplar, in quo nihil scriptum, sive id a librario emas, sive ab aliquo amicorum extorqueas. Quicquid sit, quod eo nomine erogaveris, exacte in reditu restituam. Solum autem Polymathiae exemplar peto, de reliquis minus sollicitus. et quo citius votis meis satisfiat (molesta enim et gravis in hac re est mora) ligatum exemplar transmitti vellem. fallor, aut prodesse mihi cupiet Scriverius


page 177, image: s177

noster, ad quem humanitas tua viam inveniet. Multum me obligabis, si animi tui promptitudinem serio ostendas. Libri, quos misisti, asservantur, ut in reditu restituam. Publica etiamnum suspensa, dubia, obvoluta caligine et tenebris. Creberrimi conventus celebrantur, in quibus seriô de Indicis commercijs agitatur. Sed quantum video; haud dubie pax futura; exitu tamen longo, et fortean diverso, quam utrinque sibi finxerant. Nosti hoc usu venire in maximi momenti negocijs, ut praeter vota et sententiam eventus abludat, et quod non exspectaveras ex transverso fiat. N. quem ostendis probe novi. politum omnibus disciplinis, et ab ipsa humanitate educatum. Nisi me fallit animus, jucundum erit illi probare affectum quovis officij genere. aut frigus offudit liberalitas tua in commendandis... quos illum plurimi facere et summos amicos colere probe novi. Auctor sum ut praestantissimus ille foetus tuus tantisper in Vestae penetralibus lateat, donec certior pax alluceat. Transire in partes inter suspicaces et maliciosos, quid aliud erit quam se ipsum proscribere, et invidis calumniandi campum aperire:


page 178, image: s178

cum alioquin fatum tuum satis foecundum ingeniosis obtrectationibus: quibus ut te involvas, nullam certe causam video. Vt taceam, sordidum et minus ingenuum videri Musas tuas (ut cum Ausonio loquar) aequimanas, ob spem lucelli exilis rapi ad quasvis partes. Vnice aveo videre orationem tuam, eo nomine adivi Grotium, sed praerepta occasio alloquendi hominem. Non capit hoc seculum animi tui dotes eximias. Sed memineris nos tyrannide premi. Parere seculo est libertas. Aptabit se tempori sapiens, et contemtum patientiae attem perabit. Vale et me ama. Hagae Comitis. XIIX. Martij CIC. IC. CIIX.

EPISTOLA LXXXVI. Hamburgum. GEVERHARTO ELMENHORSTIO.

NIsi excitata illa tua ad virtutem indoles, et amor bonae mentis me tibi conciliaret, postremae tuae vel renitentem flectere potuissent, in quibus elucet affectus in me tuus, et nostri admiratio. Etsi autem nihil eorum in me agnosco, quae mihi tribuis, tamen errori


page 179, image: s179

tuo gratias ago. Neque enim tam abjecte de me sentio, ut non intelligam tua suffragia plurimorum sententia juvari, vel saltem juvari debere. Nihil habeo quod reponam amori tuo, nisi parem animum, et quidem eo sacramento militantem, ut hanc necessitatem impositam sibi esse existimet, nihil tam arduum aut difficile fore, quod tuo nomine suscipere non audeat. Vnice ardeo te amplecti, quod propediem fore arbitror, et jam animo praecipio, etsi me involutum teneant gravissima negotia, imo monstra non uni Herculi depugnanda. Felici tamen eventu ultima haec legatio suscepta fuit. Obtinui, imo extorsi postulata, invitis plerisque et renitentibus omnibus, Non ambigo etsi omnia videantur horrida, et praecipitijs obhaerentia, si porro manum admoveam, fore, ut in tuto locata faciem induant amicam et amoenam. Quanquam festinem ad Holsatiae Ducem, imo ad vos, quos in transcursu amplectar. Vtinam fugitivum Musae interciperent. certe ad illas anhelo, quibus si peream, tacitum et neglectum nomen, votorum meorum summam


page 180, image: s180

assecutus sum. Probabo posteritati me vixisse, cuicunque tandem vitae generi fastidiosa illa princeps me alligabit. Res tuas tutiori loco esse vehementer gavisus sum. Rogo te ne praecipites consilia, nec cuiquam temere te credas. Amicissimos quoque vitio gentis humanae totidem hostes et proditores alimus. Valde vellem opera et consilio me tibi proderem, quod fiet ubi animi mei muneribus uti velis. Asinus meus jam olim absolutus apud Nicolaum nostrum delitescit, et cum tineis bella gerit. Non minus festive quam vere furorem seculi risimus. sed quid ad te quomodo ocium oblectem? Nugari sane interdum expedit, quod et tibi in scripto isto ludicro licebit, ubi ad vos venero. Vale et me ama. Hagae Comitis IIX. MaI. CIC. IC. CIIX.

D. Witersheimium meis verbis quam officiose salutabis. Parco ad illum scribere, ut gratior meus sit adventus. Pete ab ipso, ut patrem suum, virum incomparabilem a me salutare dignetur.



page 181, image: s181

EPIST. LXXXVII. Amico cuidam.

SAlve charissimum mihi caput. Si ad te referrem pertinaces iras fatorum, quae in fortunae hoc ludibrium infatigabili conatu saeviunt, animum haud dubie contraheres. Vita mihi dubia, incerta, obvoluta mille molestijs ex quo te reliqui. In quo etiam illud peracerbum... Non video qua ratione me his molestijs liberem. Nec desistam tamen portum petere, quem animo praefixi: in quo te complectar eo animo, quo semper in te fui. Saepius ad te scripsissem. sed ne molestia offunderetur ex curiosa magnorum indagine, malui, invitus tamen, officio deesse. Exosam memoriam nostri apud vos et fortunam meam votis amaris et pernitiosis peti, satis constat. Istiusmodi fulmina afflatu desaevient. Si qua tibi obhaeret memoria nostri, si quis nostri amor, curiose repete, quae intervenerunt ex eo tempore, quo te reliqui. perscribe quaeso singula, quae me scire intererat, aut qui bus me affici existimas. Nullas enim accepi tuas, praeter illas ultimas VI. Augusti scriptas,


page 182, image: s182

perbreves, et plane rerum vacuas. Nam quas istae loquuntur uberrimas et plenissimas nullus accepi. Intelligo tamen unicas, et quidem crassiori involucro complicatas domum vestram perlatas, sed incuria patris perijsse, qui mihi eas tradere neglexit. Libros tuos propediem accipies. Chytraeus iste, qui Gottorpij obhaeret, Nathanis est filius, commendatione Krefftingij et Decani Bremensis Principi placuit. Docrum noris, si quid famae credendum. Bibliothecarij munere fungitur, quod imprimis suasu Illustrissimae Principis illi delatum, ut Eliam integrum puellis Principibus adhiberet, ne scilicet opera eius partita uteretur. N. N. nihil vero minus petit, quam instituere ducem Iohannem. Consiliarij munus affectat, quod puto imperrabit. Ita enim ex principe intellexi. N. ne tui quidem per somnium. Ergo miraris nequitias obvolvi specie optimorum studiorum. Tota res in integro. Si quid me eo nomine facere velis, impera. Sed praefestine. quicquid velis effectum dabo. Vale cariss. anima. Ex arce Wandesbeka. XX. Augusti. CIC. CI. CIIX. meo nomine salutabis, et illis memoriam nostri insinuabis.



page 183, image: s183

EPISTOLA LXXXVIII. Hamburgum. GEVERHARTO ELMENHORSTIOS.

SAlve cariss. mihi pectus. Nisi grave in prandio mihi adsis velim. Gratior tamen si nullum tecum comitem adduxeris. Invideo enim alijs, ut suavitatem nostrae conversationis nobis intercipiant. Adde me non excitaturum fumum, qui vicinos terreat: quod tamen oportebat, ut Eumolpus majestatem suam agnosceret. Si ea quae solebat cum Rumpio necessitudo intercedit, quaeso ab illo extorqueas nonnulla Georgij Cassandri, quae apud hominem recondita delitescunt. Potes referrete meo indicio comperisse istiusmodi penes ipsum abscondi. Vidi enim inter eos, quos principi meo vendere voluit libros, fallor aut nonnullis Theodoreti Graecis Lipsiae editis adjuncta. Vale cariss. et lectiss. anima, aut si quid blandius, quo Catullus Lesbiam suam alloquebatur. Wandesbeka die 9. Novembris, anni CIC. IC. CVIII.



page 184, image: s184

EPISTOLA LXXXIX. Hamburgum. GEORGIO LVDOVICO FROBENIO S. D.

ERuditissime et ornatissime Frobeni, tandem aliquando Laterus nobis tradi curavit Boteri de regia sapientia. Offendi librum non pro exspectatione magnum. Artificium seculi imponere titulo specioso, qui mos veteratorum dum in specimen rancidis mercibus astuta compositione lenocinantur. Me vero simplicem et minus peritum patriciarum artium, qui libros meos non praetexo hac purpura, quae lectorem fascinare possit. Responsa quoque Charondae adiuncta accepi. Sed mi Frobeni, quae tua est aequitas, scio te nolle me circumduci. Aut fallor aut hic liber compendium continet alterius editionis, quam possidet D. Rulandus. certe duplo major videtur. Inspice quaeso chartam, qua tibi offerendos libros designaram. Parisiensem editionem praefert in folio. Quod si eadem continet hic liber, quae altera editio, nihil mihi gratius. Sed vereor ut illa duplo auctior


page 185, image: s185

et recentior. Rem itaque gratissimam mihi feceris, si illa D. Rulandi ex occasione uti visum fuerit inspexeris, et cum hoc titulo conferre digneris. Quod si hoc minus commodum, differ in adventum meum. si vere apparebit alteram editionem longe auctiorem in ea indaganda meo nomine laborabis. qui tibi ad omnia officia promtus

Dum memor ipse mei dum spiritus hos reget artus Gottorpij 12. Novem. de. CIC. IC. CVII.

EPISTOLA XC. Amico cuidam.

SAlve carisi. mihi pectus. Ad ternas tuas respondeo, quas longe iucundissimas mihi fuisse frustra narrabo. Inprimis vero me affecit, quod te rebus et temporibus aequum intelligam. Si deliberasti telam quam ex orsus pertexere, cave ductarie agas. Perrumpenda sunt haec exordia, non transeunda. Plane falsus es, si postquam vicisti, victoriam tibi partam existimas. Inanis et irritus, omnis citra triumphum conatus est. Nec tamen video, quam grato imbre depluant gravidae promissorum


page 186, image: s186

nubes. Vtinam Danaë excepturus esses Iovem. Nosti illud Varronis: Intera tonuit bene tempestate serena. Fluctuare tamen et in ancipiti haerere, non minus molestum, quam periculosum. Adde perire nobis quicquid fecimus, si praesentia fastiditi, futuris perpetuo immineamus. Nequam mancipia subinde veneunt, et totidem mutando Dominos, in peiores plerumque incidunt. Hoc tamen aio, locum tibi omnino ad illud munus patere, si modo uti velis hac occasione, quae tamen nisi prehendatur, plane elabetur. Ambigo quid suadeam. Nisi grave nimis cum fortuna tua tibi bellum. fortior occurre et ab ipso vulnere vires assume. Planê vero mihi probatur, te eius magnanimitatis, ut postquam hoc ergastulo te liberaris, nunquam patieris antiquo te includere ludo. Miserum te et infelicem, si perpetuo idem saxum tibi voluendum esset. Ignotas mihi vellem virtutes tuas, quas angustior fortuna eo detrusit. Ad alia sane te natum spero, imo, nequid mentiar, ad alia te duxi. Inde est quod ex animo mihi placeam, te eas fovere spes ut consuetudine mea frui aliquando velis et possis. Pertende


page 187, image: s187

naviter si sapis, et semitam quam recte calcare caepisti, uno si potes spiritu transcurre. Haec via est ad tranquillitatem animi quae ducit fessos iam, et saepe adminiculum quaerentes. Affectum in me tuum pari animo remunero. Mireris profecto etiam in nobis amorem tui augeri potuisse. Magno sane incremento hoc factum sentio. Offero tibi omnes fortunas meas; et dulce inprimis, intelligere, te ijs frui velle. Sed notissima haec tibi plane sine caussa narro. Male vero auguraris Roscio theatrum contigisse. At quis de Roscio judicabit. Temulenti, inepti. Nequid erres, magna immutatio et gratiae et auctoritatis facta est, postquam fugitivum attractum tenent. Nemo unquam, crede mihi, majorem invidiam, plures inimicos expertus est, quam Roscius iste noster. Novorum hominum et quidem sapientum maior numerus quam muscarum in aestate. Proveniebant oratores novi, stulti, adolescentuli, nosti reliqua. Hoc agit Roscius iste, ut quam citissime possit, siparium complicet, antequam illud explicarit. Molesti sunt spectatores et imperiti et nihili. Mea me involvam virtute, et


page 188, image: s188

probam patiar pauperiem. Vtinam is accesserit quem ipsis ex animo opto. Nunquam nostri parem habebunt, si vel ipsius Iovis arbitratu ad amussim usquequaque exactus eligatur. Vale et ignosce manui tremulae et imbecillae menti. Wandesbeke 19. Novembris CIC. IC. CIX.

EPISTOLA XCI. Hamburgum. LVDOVICO FROBENIO S. P.

MAle me habet nos errasse in Pandectis Charondae. Sed ferendum quod mutari non potest. Cum vero liber iste nulli mihi usui, cum praesertim ea desint, quae magnopere desiderabam. Nam in alia editione integer de nuptijs alijque tractatus, quibus omnino uti necesse habeo. Rem igitur longe gratiss. et dignam genio meo feceris, si in altera illa editione eruenda labores. et hanc adulterinam venditori restituas, aut alia quavis ratione alijs obtrudas. Restituere enim illam cogor, cum usum eius nullum sciam. Si quos libros Italicos etiamnum habes, studiose illos


page 189, image: s189

asserues velim. Nihil laboramus de argumento, dummodo eo idiomate conscripti. Video viam unde tibi lucrum emergere possit. Sed cave cuiquam reveles me haec ad te scripsisse. cis IV. septimanas apud te ero, et rem ad effectum ducam. Vehementer vero et exanimo doleo te frustra augurari illustriss. Principis munificentia complures quercus mihi obtigisse. Audieras, sed fama fuit. Mi Frobeni, nihil mihi acerbius quam ubique praeripi mihi occasionem, qua tibi ostendere possem, quam ingenti desiderio flagrem, insigni aliquo beneficio te obligare: cum me multimodis tibi obstrictum sentiam. Nec patiar profecto ingratum me accusari, vel ignotum nomen inter amicos tuos fallere. Non video autem quo pacto petitionem tuam juvare possim. Efficiam vero ubi ad vos venero, ut exiguo pretio quercus istas sive a Praefecto praestinari possis. uterque enim infinitis beneficijs mihi obstricti et summa necessitudine juncti. Interea fovebis iucundam memoriam nostri, et me quod facis, serio amabis. Vale. raptim in arce Tunderensi. VI. Januar. CIC. IC. CIX



page 190, image: s190

EPISTOLA XCII. Hamburgum. GEVERHARTO ELMENHORSTIO.

SAlve amiciss. Dne. Omnia excussi scrinia, ut petitionem tuam iuvarem. Plautus totus mihi et integer. Eo olim usus. Mirifice surgenti tuae famae faveo, itaque exemplar non invidebo. Sed plurima annotata ex meis aut coniecturis aut observationibus. Ideoque opus erit, ut selectis illis, saltem constet, cui auctori adscribendae notae. Librum inspiciam, et si placet consilium, epistolam conficiam, in qua selecta nostra proponentur: quod non fiet sine honore nominis tui. Quam primum licuerit Gottorpio ubi relegero, librum remittam. Certo scio me Parisijs cum antiquiss. exemplari Prudentium contulisse. Liber iste Puteani fuerat. Vetustiss. sane codex: sed variantes lectiones, aut rarae, aut non magni momenti. Non invenio, quae enotaram, quod vehementer me afficit. Nec desistam tamen ulterius indagare. Excerpta ex Glossis in Prudentium transmitto. Illa vero quae Belgico charactere picta, ex Bibliotheca Colvij, cuius illa manus, accepi.


page 191, image: s191

Vtinam institutum tuum iuvarent. Catalogum librorum ad te mitto, et nisi molestum inquiras de nonnullis, et si extent praenotata hoc signo seligas, et certus precij ad me sive transmittas, sive praesenti tradas. Vale et me ama. Wandesbeka die 12. Maij. CIC. IC. CIX. Quam nuperrime mihi commendaras, plane deploratae est salutis, nec servari potest. Vbi occasio dederit rem totam tibi explicabo, et me recte judicare censebis.

EPISTOLA XCIII. Hamburgum. Eidem.

AMicorum ocelle, quod illis evenire solet, qui suavem concentum exceperunt, cum per intervalla recurrit et iucunda imagine afficit, idem mihi usu venit, cum de te cogito. Peream si quicquam dulcius, vel animi mente absentem et invidiose subtractum exosculari. Lenies dolorem, et augebis voluptatem, si quoties poteris, ad me excurras, et tui amantiss. amplecteris. Interea urgebis integritatis unicum exemplar affinem tuum Dn.


page 192, image: s192

Esychium, ut non fallat spem, quam serio concepi, nunquam fore, ut me in graviss. negocio domus deserat. Mone illum voti, cuius se damnavit. Illustriss. Princeps, Domina clementiss. imposuit ut librum, unde unde tandem extorquerem, jocosi argumenti, quo taedium legendi falleret. Vehementer itaque te rogo, ut sive per te scias, sive ab alijs resciscas ad me properes lib. nostro idiomate conscriptum faceti argumenti, et qui vel jeiunis risum moveat: alterum vero in quo narrentur fortuiti et miris ambagibus involuti exitus amantum. Haud dubiê apud Frobenium aut Heringium eius generis reperies infinita. Si Heliodorus transfusus in nostrum idioma, illum sane multis millibus praetulerim. Crapulae umbram nostram penitus obumbrarunt. illustrabitur tamen ingenij face, quamprimum per negocia licebit. Lepide vero musinamur destituti omni librorum ope. Insanire tamen tantisper non erit fraudi, dum amantibus nostri probamus, nunquam locum deesse magnis ingenijs, quo vires suas exerant, et posteris novo et inusitato innotescant exemplo. Vale decus nostrum, et me ama. Exarce


page 193, image: s193

Reinebeke. 17. Iunij CIC. IC. CIX. Ignosce festinanti et juva votum meum ac librum istum, quem petij, ad me quam primum licebit, cura. Lectiss. mulierem Caeciliam Iugerts eiusque maritum meis verbis officiose et peramanter salutabis.

EPISTOLA XCIV. Eidem.

SAlve mi ocelle. Ergo tam diu a me abesse potes. et nequidquam in nobis quod te attrahere potuit. Mi Elmenhorsti, iucunda imagine mihi obversaris, et amplexui haeres. Durum tamen et peracerbum iucundissima conversatione tua destitui. Plane me occupant negocia indigna meo genio, quibus viliores animae pares esse poterant. Sed supremus ille munerarius ad hoc scamma me produxit, in quo artis est implere mimum, nec congemiscere ad fortunam inique collatam. Hoc agamus, rebus et temporibus aequi. nec alienam ambiamus conditionem nec fastidiamus nostram. Quanquam haec dictu facilia, usu aspera. Importune vero philosophamur animo


page 194, image: s194

saucij. Suade quaeso N. N. mutet propositum omnis enim opera inanis et sine fructu erit. Valde vellem iuvare eius vota. sed nollem optimum virum ludere operam. quod ut est exprimo, neque enim ingenij mei, corvum deludere hiantem. Vale et me ama. Reinebeka 7. Iulij. CIC. IC. CIX.

EPISTOLA XCV. Eidem.

VEneris die proxima te amplectar, et quidem laetior. Vnice rogo efficias ut nobis adsit Dn. Esychius. et imprimis Musica ut bene sit constituta. Adducam et nostros. Sed Jacobo Praetorio opus. Scripseram ut vocares N. N. muto petitionem. Vereor enim, ut supercilium tollant, et feroces se faciant, si amari sese intelligant. Quin imo hanc submissionem nostram detorquerent fortean ad ambitum nuptiarum, quod nolim. imo aversor. Vale et me ama. 18. Iulij CIC. IC. CIX.



page 195, image: s195

EPISTOLA XCVI. Eidem.

SAlve ornatiss. Dn. Si ambitiosus in calamitate essem, referrem tibi quam late me decoxit vis morbi, et accentus dolorum. Strictum iam erat fatale ferrum, et ultimam necessitatem laetus exspectabam. Iam frui videbar votis omnibus in unum conjunctis, quorum haec iam olim summa fuit, ut hilarem, et tanquam ex ludo exeuntem me fata exciperent. Sed quae ira numinis, revocatus mihi videor a fatali meta. Nempe hoc merui, ut gravioribus aerumnis infelix haec anima rogo subtracta, reservetur. Quanquam importune philosophemur cum languida manus et aegre suspensa, mentem solutam vix sequatur. Quas mihi commendaras humanitatis meae fructum nullum senserunt, cum me affixum lecto deprehenderint. Ne te moveant querimoniae in speciem compositae. Non erant horum hominum. Cytharoedos quaerimus, non reges Antiochos Dn. Esichium affinem officiose meo nomine salutabis, et si quid apud vos miseri preces possunt, omnem movebitis


page 196, image: s196

lapidem, ut onere AEtna gravius me liberetis. mihi Iovis est satelles, quae nostrum adulat sanguinem, et redivivum pererrat jecur, intimasque fibras. Si me amas, non deeris officio. Vale et me tui amantiss. redama. Gottorpij 28. Septemb. CIC. IC. CIX.

EPISTOLA XCVII. Hamburgum. Eidem.

QVi adfectus in me est tuus, lacrymis non temperabis ob miseram conditionem meam. Pari contumacia dolorum vertices occupant, sine intermissione acerrimi. Quid me futurum est, qui hanc animam fastidiosem ventilo: nec ullum mali terminum nisi in ipsa morte spero aut invenio. Desertus et exul auxilia invoco aliena. et ne quid desit calamitati aperta est invidiae ianua, ut misero insultet, eaque aperta molitione conetur, quae vel atrocissimos dolores superent. Sed obverto innocentiae et integritatis clypeum, et inter ipsos dolores haec spicula eminus ferientia illaesus excutio, vel potius eludo: et fortean


page 197, image: s197

acrius peto. Profecto sentient non languidum et aegre se sustinentem insectari. si validum offenderent, iam occubuissent. Insurgam tamen fortior, et tanquam irritatus non sine sanguine manum intentabo. Quid vero negocia, et curae graves, quae ipsam fere mortis necessitatem imponunt? profecto me ipsum mihi subducunt, et iam effugientem occupant. Sed quid ilia ambitiose refero, et naeniam vivo condo. Fruamur hac felicitate ex Attilij sententia, qui miserum statuebat, quem fortuna in delicijs habuerat. Vereor autem ut sit

Una salus victis nullam sperare salutem.

Rogo et vehementer obtestor, ut apud Dn. Esychium insistas, non parcat operae quo vendatur. Deinde omnes notos, familiares, amicos, imo ignotos adeas, extorqueas nescio quem librum, nugarum diversorium, Legenda vocatur, sive Longobardica historia... Illustriss. princeps petit. Et quod majoris momenti, quaeso N. et L. Lindenbrugio extorqueas, quaecunque potes Cassandri. imprimis de officio pij viri exsurgente haeresi, et Consultatio


page 198, image: s198

ad Maximilianum Imp. Ingenti desiderio illa legendi flagrat Illustris. Princeps. Nec sine causa eius desiderium incendo. juvabis conatus et vota mea. Si Dn. Lindenbrugius vellet vendere illa Cassandri, ingenti precio emeremus. Sin minus utenda dabit, eoque nomine maximam apud Principem gratiam inibit. Ego quidvis pignori opponam, post paucos dies inviolatos libros suos recipiet. Quaeso quam primum respondeas et me ames. Inclusas Amstelrodamum, nisi molestum est, curabis. Gottorpij 12. Ianuarij. CIC. IC. CX.

EPIST. XCIIX. Eidem.

SAlve dulciss. anima. Nunquam profecto in animum inducere potui, tam durum et inexorabilem fore, ut cum toties Cassandri opuscula quaedam a te petierim, ne verbo quaedam responderis. Denuo et quidem vehementius rogo et obtestor, ne desistas urgere Dn. Lindenbrugium usum istorum librorum principi Illustriss. ad pauciss. dies concedat. Inprimis vero petimus Cassandri de officio pij viri exsurgente


page 199, image: s199

haeresi. et consultationem ad Maximil. Imp. Quaeso serio hoc agas. neque enim ardorem componere potero Illustriss. principis, tam vehementi incensus desiderio haec postulat. Opponam pignori, quicquid velit, inviolata omnia ad se reditura. Pudet me in re nihili tot verba perdere. Non permittas quaeso, ut cursor, qui has traditurus, sine literis et libris ad me redeat. Mone N. inter libros, quos ante biennium Reinebekae vendendos exposuerat, fuisse magnum opus Cassandri, alligatum nonnullis Theodoreti Graece editis. Magnam inibit apud Principem gratiam, si id ad nos curet. de quo tamen dubito, adeo natus homuncio redire Tapullam legem. Idem peto de legendis,...Morbus meus pari pertinacia obhaeret. utinam fata extremum festinarent diem. De te melius ominor, et faveo conatibus. Cum Heringio de excudenda umbra egi. Nisi molestum, hominem ad te vocabis, et quam commoda forma, quibus literis excudi possit, exquiras. Vale et me ama. Gottorpij. 15. Februar. CIC. IC. CX.



page 200, image: s200

EPISTOLA XCIX. Eidem.

SAlve ornatiss. et amiciss. Dn. Quam acri tormento animum iniuria moestitiae saucium, et sui ipsius odium aegre sustinentem feram, frustra tibi narrabo, qui genium meum probe nosti. Nunc postquam ad me redij, et per quietem licuit repetere seriem iniuriae meae, cruces et laminas adactas sentio. Succurre periclitanti, et quantum per negocia licet mone, impera, ne plane conturbent, ac neglecta pietate et spreto incontaminatae conscientiae stimulo pro libidine agant, quaecunque improbitas extorquet. Laurentium meum Hamburgum misi, repetat, et argentum afferat. Vbi opus habebit literis, quas apud te deposui, quaeso illi exhibeas. Miror quid de N. N. fiat, fidei et diligentiae tuae commendavi. Sed quaeso tecum, ne permittas N. N. quidquam complures enim et gravissimae caussae cur hoc nolim. Prohibeo litari infamiae meae, si famam consequi negatur. Vale et me ama. Gottorpij XII. Iulij. CIC. CI. CX.



page 201, image: s201

EPISTOLA C. Lubecae. JOHANNI WITTEN S.

AMicorum optime et praestantiss. ad quaternas tuas, omnes adfectu et amore plenissimas respondeo. In quo primum occurrit justa excusatio, quod tardius respondeam. nullam admiscui negligentiam, nullam culpam, sed occupatus inertia negociosissima secedere tibi non licuit, quod tamen ex animo saepius voveram. Sed quae tua aequitas et facilitas, ignosce quaeso emendanti paenitentiam. Inprimis vero tuis refers animum fluctuantem et male compositum, induratum, tamen consuetudine aegritudinis. Quid putas animi nobis esse cum istiusmodi ex te audio, quem scio et fateor omnibus fortunae muneribus dignum. Sed hoc ferimus fatui seculi, nullum magnum ingenium legitimo pretio aestimari. Necesse est induamus conformes tempori habitus. Infra indignationem nostram illa ponenda sunt, quae animi magnitudine longe supergressi sumus, jam non homines sed dijs proximi. Vnice vero me refecit,


page 202, image: s202

quod intelligam te serio Mercurium tuum exsculpere, et illi invigilare scientiae, quam iam tot annis quaesivisti, et recte adeptus es. Imprimis vero mihi gratulor, quod industriae tuae nos participes velis. Minime necesse habeo ad alium provocare, ipse mihi testis eris omni exceptione major, quibus precibus a te contenderim, me solum haeredem et conscium tuarum meditationum constitueres. Indignum enim videbatur, sive illa apud te perire, quae merito aliorum oculis exponerentur, sive ad immerentes et minus harum artium gnaros transire. Per omnia sacra te rogo et obtestor, noli mihi invidere illa, quae ex animo scire cupio. Honor penes te et auctoritas remanebit: mihi abunde suffecerit, si digitum ad fontem intenderis. Non negabo pluribus annis eadem nobis indagata, sed fateor animi mei imbecillitatem vel potius stuporem. ad plurima connivemus. certe acutior mihi visus, ubi iudicio tuo hypostragma pellitur. Quare quod seapius feci, denuo repeto. patere a te impetrare ius amicitiae nostrae. communicabis nobis illa, quae etiam minus aestimas. patieris inter nos perire


page 203, image: s203

artis illa secreta, a quibus merito profani arcentur. Quae vero de Epicuro subnectis, non minus vera, quam plane ex limpidissimis Philosophiae fontibus hausta, probo et admiror. Ita est, sectabatur [gap: Greek word(s)] Democriti, quam nos animi tranquillitatem vocamus. in ea solidam voluptatem constituebat, non in illa corporea, quae etiam pecuinos affectus movet, et cum delectat, tristitiae aculeum relinquit. Magnumvirum Epicurum et supra mortalia excessisse mihi credas velim. Sine causa autem ludibrium posteris reliquit, quod merito Metrodorus aliique eius sectatores tollunt, qui dogmata Philosophiae prave intorta ad hanc fugitivam et momentaneam corporis voluptatem transtulerunt. Non arroganter dixerim, secreta eius philosophia percepi. Sed pluribus de ijs agere, nec huius loci, nec mearum occupationum. Scire desideras quod argumentum libri nostri de vera Philosophia. latum et amplum. unde nec facile explicare potest. Verum Philosophum appallamus, qui virtutem actione ostendit. Hic nobis erit vir civilium peritus, et artes Senatorias doctus: quem consideramus interno et externo modo.


page 204, image: s204

Interno, ut sequatur naturam et animi ductum, eamque institutionem, quae naturam iuvat, non opprimit. Ea est modica doctrina, quae deinde usu rerum et experientia corroborata ac securior facta, mittit habenas. Externo modo, qua conditione nati, quo seculo, quibus hominibus. Infinita sunt quae haec postulant, et fere nihil relictum, quod non accedit. Quis fructus historiarum, quomodo lectio et delectus earum instituendus. Quis fructus peregrinationum, quomodo instituendae; quid in ijs potissimum sectandum. Accedunt aliae artes quae specie inanium imponunt et conciliant sapienti favorem. Ad summum tam latum argumentum, ut difficile referre. Nihil autem erit, quod non tractabitur cognatum huic insigni et utilissimo argumento, quod per se amplissimum erit. Nullis opus alijs praeceptis, nullis alijs libris ad discendam hanc civilem scientiam existimo. Plurimae autem aliae nobis conceptae meditationes politicae. Nam plane hoc studium ex colere per aliquot annos, alijs omnibus relictis, constitui. Inter illas eminent libri de ambitu, de publica utilitate commentarij magni:


page 205, image: s205

quibus adiecta appendix: de publico consilio. In ea omnia eruta, quaecunque huc pertinent admiranda, et indigna quae huic seculo proponantur. Illic demum recte doceo, quae differentia inter senatorem et jurisperitum. quae senatoriae artes, quid jus senatorium, quid jus publicum. Doceo exacte ab Augusti aetate usque ad nostra tempora, quomodo senatoria disciplina perijt, quibus artibus Iurisperiti irrepserunt, qua vi solae artes forenses earum sedem occuparunt. Omnia illa recte me definijsse et prodita ex ipsis fontibus protulisse certo scio. His adde, de Mutatione et conversione Imperiorum. De Tyrannide commentarij. de publicis judicijs aliaque, infinita quae una eademque opera paulatim limo, ut simul conficiantur. Quis vero illis nitor, quod expolitionis caelum accederet, si te censore et adjutore confecerentun Sed Deum fidem? quae tam constans in nos ira fatorum, quae amplexum tuum mihi invideat. si mihi unquam te amplectendi animus votum et desiderium illud nunc vere exsuperat. Infinita sunt, quae te velim, et quod te scire intererat. Sed quod petijsti ultimis tuis, significarem quo die Hamburgum


page 206, image: s206

concedere possem. illud vero plane mihi impossibile. neque n. molestissimae occupationes et haec provincia, quam sustineo difficillimam, concedit mihi vel minimam absentiam. Quare te unice rogo, ignoscas. magis mihi dolendum, quod omnis spes tui amplexus praecidatur. Si per res tuas fieri posset, in viciniora loca, et contigua huic aulae properares. ad paucos saltem dies ad te concederem; si vero ad festum usque Paschatos Lubecae commorari constituisses, certo ad te advolarem. nam absque; isto eo venire mihi decretum, et de gravissimis quibusque; negotijs tecum rationem inire. Non temere haec chartae committo. Sed mea res agitur. Quaeso autem mihi indicium facias, qua ratione praecipuis vestrae urbis innotescere, et meas virtutes. probare queam. Valde hoc ambio. Velim edoceri, quo commodiori via id facere possim. Nunc te rogo certiorem me facias de rebus tuis, quo migrare constitueris. Ita mihi bene vertat, ac maxime sum sollicitus rerum tuarum, cui ex animo factum cupio. proinde summo desiderio teneor sciendi, quae animi tui sententia, quam me non caelabis. Sollicitum me habent curae


page 207, image: s207

et animi anxium, quoties de te cogito. Scio quid virtutibus tuis debeatur. Sed multimodis nos beatos, si ocium ferre possimus uterque nostrum. Quam varia, quam anceps et desultoria vita nostra, fatigaberis admirando. Cum relinquere cui me infelix sors nascendi alligavit, coactus eram, Frisiam petij hostilibus globis plenam et devastationi proximam. Omnia mihi cara et pretiosa iam Embdae inclusa, quae tamen inviolata plane Vlixeo astu extraxi et liberavi. Inde cum non crederet Comes pignora sua hostili injuriae, huc me transtuli, comitatus Holsatiae Principem, vere dixerim optimum et clementiss. eius summa gratia hactenus fruor: usque adeo ut me etiam consilijs suis admovere voluerit et liberali stipendio annuo ditarit. Sed quae mihi Stoico stomacho concoquenda. quae togata latrocinia, quos invidiae ictus eludo partim, partim effugio prudenti flexu: ut taceam corpus mihi iam perijsse, omnia membra debilitata assidua crapula. adeo ut mihi molestissima vita, et quod summum solatium, morti proxima. Vtinam consenescere liceret in aliqua rupe Caprearum inter amplexus Musarum.


page 208, image: s208

Mihi vero deliberatum canere receptui antequam occumbam. Quicquid sit non capit me Frisia, nec habebit. Vtinam tecum essem et certius consilium ponerem. Valde vellem vivere pacate in libera Repub. si locus meis virtutibus esset. Sed frustra hoc opto. Vides operosam aetatem sine fructu mihi perire. in quo inprimis mihi grave et permolestum, quod plane exclusis omnibus studijs, quibus quicquid impendo vere furtum et praeda. Sed tandem tollenda manus de tabula. Eundem affectum, quem toties tibi probavi, et iam sane perspectum existimo, plane tibi servo: quod et te rogo ac precor. Vale et sororem tuam saluta. Gottorpij IV. Decemb. CIC. IC. CX.



page 209, image: s209

IOANNIS WOVVERI EPISTOLARVM CENTVRIA II.

EPISTOLA I. Heidelbergam. VIRO CLARISSIMO IANO GRVTERO I. C. IOANNES WOWERVS S.

FIDEM meam testem laudo. Grutere, dividiae est, quod tanta spe ceciderim. eo magis, cum insignem istam (vere et ex animo dico) quam erga te alo benevolentiam, reapse explicare non licitum. Mehercles, ut in aleae jactu, quod maxime velis, haud cadit, siremse in modum in hominum vita. Ego tamen Gruterum meum oculitus aliquando complectar. ita istud numen sinat te mihi diurnare. et vero eruditissime Grutere quae istaec


page 210, image: s210

contumeliae nota, quam mihi inuris. Mei, ais, ne excutias, si merui, memoriam. Itane! tu vero non meruisti? qui me! sed taceo. cogit enim hominis egestas, haec sola complecti recordatione. ego unquam tui obliviscar? Crede conceptam in istis fibris puri ignis flammam foveo, nec erit cum extinguam (ita mea Parca in hanc cervicem fatale ferrum stringat) torpedinis aut defectus mei limpha Clamo et testor cana illa nudaque simplicitas in animo non illae verborum phalerae, aut subdoli sermonis spumae: itaeque denuo verbo: amo et colo te aeternum. caede militem delinquentem. Lectionem historiarum tibi demandatam abunde gratulor. utinam te magno stipatum comitatu, et cinctum cernerem lectiss. iuvenum corona, audiremque florem illibatum populi, suadaeque medullam. A latore exige munus, sed exiguum nec oculis vestris dignum. Sed qui sit aestimare munera, non illa sed animum spectare solet. Vale mei aetatem memor. Hamburgi XVI. Kalend. Iunij. CIC. CI. XCIII.



page 211, image: s211

EPIST. II. Heidelbergae. Eidem.

NON facile dixero, mi Grutere, quam blanda imagine mihi obludat effigies tua, quam iucunda cogitatione tui amplexum repetam, quippe qui in te imaginem meam exosculatus. Equidem ignoro, quid Deus cogitationibus suggerat, sed omnino imbibi Genij nostri plenissimum consensum. Diceres unam animam in utroque nostrum errantem. itaque unice mihi gratulor, quod praeparatum mihi pectus in te possideam. quod talem te mihi fatum exhibuit, qualem arcana divinatione jam olim mihi finxeram. Hoc me mirum quantum erigat. Interim iubeo aestimes, esse aliquem in orbe terrarum, qui nominis tui caussa victima cecidisse ambiat. Sed quam vellem diutinae consuetudinis usu firmius robur indueret hic adfectus. revivisceret profecto hoc corpus mille mortibus sopitum. ex illo namque tempore quo te reliqui ancipiti semper valetudine usus sum, cuius vim tandem tam asperam expertus sum, ut aliquoties vasa collegerim velut certus de abitu.


page 212, image: s212

Pepercit tamen fatum, vereor ut hostiis quae ad mactationem saginantur. Mirum quantum molestiarum sustinuerim, adeo ut magna peregrinandi satietas me coeperit, praeser tim inter eos a quibus omnis bonae mentis amor prorsus exulat. Ex praescripto medicorum Roma mihi petenda. itaque ne mireris si rarius ad te his mensibus scripsero, cum incertus sim mansionis. si quid ad me velis, ad Velserum mittere oportunum. Inter haec, mi Grutere, unice voveo lepide expetissat ambitus tuus (nosti quid innuam) maiorque exurgat vis animi tui collisi. Si quid in manus tuas pervenerit, quod usui mihi esse credas, quaeso mei memineris. Vale. Florentiae. Idibus Decemb. CIC. ICC.

Salutem officiosiss. meo nomine quaeso nuncies Dn. Frehero, Dn. Gotofredo, et Melisso.

EPIST. III. Leidae. Illustrissimo viro JOSEPHO SCALIGERO JUL. Caes. filio.

QVanquam, Vir Illustriss. eam humanitatem tuam expertus, ut vel importuna


page 213, image: s213

quaeque apud te deponere non detrectarer: tamen cum haec res improbius, et oppido audacter peti videretur, quam ne pudor quidem permisisset incoram exponere, neque in mundo quo Oratore apud te uti liceret, satius visum per literas adire iriterpretes, quae omnem frontem penitus exuerunt. Equidem cum tot tantaque beneficia, quibus me adfecisti, ut etiam invidiam augeant, oneri mihi et rubori est, denuo petere, quod ijs adjicias. scilicet ut certes ne omnino quicquam desit, quod praestari debuerat. sed etiam me invitum rapuit admiratio tui; itaque cum ea res incidit, ut vel paucissimos menses commorari hîc cogar, unicum mihi votum frui adspectu et convictu tuo, quod (per fidem) immortalitate deorumque vita mihi potius. Locum vero mihi apud te dari non posse scio. itaque in vicinia mansionem mihi inveniam. omniaque insuper necessaria, modo mensae tuae participari liceat. idque ea conditione, ne fraude tua tecum sim, sed abunde sumptus refundantur. Abominandum enim simul molestijs et damno te adficere. Hoc equidem fatuae cujusdam insolentiae semper visum fuit. Memini te voluisse


page 214, image: s214

solitudinem istam tuam condiri consortio alterius. Quare obnixe rogo, ne in videas mihi hanc fortunam. Si vero rationes sint, quibus arcetur magna et nobilis virtus tua, quo minus me compotem voti faciat, vel haec optasse felicitas est, et quasi quoddam grande ipsius rei precium. Vale. Vir Illustriss. et pro ingenita nobili humanaque indole ignosce mihi.

EPISTOLA IV. Leidae. Eidem.

VIr Illustriss. Ante pauciss. dies longiores ad te misi literas, perpetuae observantiae et adfectus mei interpretes. ijs adiunxeram velut in specimen aliquot paginas Lactantij Scholastae Starij, ut a me emendatae erant. has an acceperis valde scire aveo. vereor enim frequentius te adire districtum gravissimis negotijs, quibus urinam meo nomine parum subtrahere velles, et dare lectioni Comment. Savaronis in Sidonium. et si quae nota, seu potius culpa digna mihi, ut mos est tuus, amimice communicares. Patere quaeso hoc accedere


page 215, image: s215

auctarij reliquis beneficijs, quibus me iam olim obstrictum tenes. Ego etiam nunc ex negotijs meis et horum hominum usu, nescio quod contraxi odium mei ipsius, quod me incredibile dictu quantum ex agitet, desertum in hoc angulo orbis terrarum, inter Thraces et Scythas, et si quid asperius alit ultima Thule. Equidem curis meis maximum linimentum adferent literae tuae, quarum desiderium nullo genere diutius fero. itaque si me amas, eas properes, et certiorem facias, sit ne operae me pergere in emendatione Lactantij, quanquam fere omnia iam parata. Accedit quod me incertum tuae veletudinis perquam sollicite excruciant cogitationes, quae curioso adfectu suboriri amant. Hunc scrupulum ut mihi eximas unice rogo, et inter religiosiss. tui nominis cultores numeres. Vale, et me, si tanti est, ama. Prid. Non. April. CIC. ICC.

EPIST. V. Heidelbergae. JANO GRVTERO J. C. S.

LIteras quas Florentia ad te dedi, credo te accepisse. vellem sane in manus tuas pervenissent.


page 216, image: s216

nam animi mei mentem interpretantur, quem toties tibi insinuare supervacuum duco. Valde ardeo scire quid agas, an constans robur induerit valetudo, num ex animi sententia expetiverit ambitus tuus. Agnosce adfectus mei curiositatem, facile de benivolentia divinabis. Hactenus Roma me tenet, ubi ossa ingentis cadaveris curioso lumine lego. Sane quantum vacat ab istis studijs, quibus potentioribus innotescere quaero, ut illa familiarius scire possim, quae vulgus peregrinantium negligere solet, lubenter his curis impendo, quod ut tibi probarem inscriptiones quasdam ad te mittere volui, minus, ut videtur, vulgares. fortasse propediem et plures et meliores mittam. Quanquam nolim te meminisse in literis tuis quas forte ad hos homines scripturus, quod eas a me acceperis. Noris autem apud illos, qui iam aliquammultas ad te miserunt, etiamnum multas delitescere, quas tamen negare tibi velle videntur, irati negocij tarditati. Columnam Antonino dicatam, quae belli adversus Marcomannos histor. continet, volanti penicillo depingi curo, ingentibus sane impensis, sed tanti erat


page 217, image: s217

tam insigne antiquitatis monumentum vespillonum manibus, vel cum damno et periculo meo extorqueri. quod nisi regio sumtu fieri non potuisset. sed quam lepidissimo astu homines vicerim olim ridere licebit. Non dubito quin eo nomine posteritas multum mihi debitura sit. Noticiae Imperij exemplar optimum nactus sum, quod in schematis tam longe a vulgari abit, ut prorsus diversum videatur; sed nec huius editionem publicae utilitati aliquando invidebo, utinam conatus juvare velles. Mi Grutere, animi tui lepidiss. simulacrum frequenti imagine exosculor. velim memoria nosti etiam tibi obludat jucunda. Vale. Romae. V. Non. Mart. CIC. ICCI.

Salutat te Scoppius, tu meo nomine Clariss. vires Freherum et Gotofredum. Petijt â me Macarius quaererem ex te num Basilij Seleuciae Epis. Orationes Latinae versae; et num quis apud vos qui eas interpretari velit. Literas ad me tuas ad Velserum mitte, cui optima occasio eas ad me transmittere.



page 218, image: s218

EPIST. VI. Heidelbergae. Eidem.

TE vero, mi Grutere, hominem lepidum, qui malis amplecti picturam Columnae Antonini quam sponsam. Quod frigus, quaeso tetigit pectus tuum? incende animum nova hac flamma, ita redibit corpus ad vires, et reviviscent partes curis sopitae. An nescis hoc bellum, quod sine Fecialis (ita legimus Apul. Metamorph. 11. non feriali) officio tibi indixisti, tam atrox, ut sine sanguine extingui non possit. Sed extra iocum. Tibi et coniugi ex animo gratulor, atqui uti ex sententia nuptiae expetissant, unice voveo et auguror. De columna Antonini secure age. eam aeri incisam post reditum meum, quem quantum licet propero, ampleteris. Rem inscriptionum serio cordi habui, atque utinam desiderium meum fortuna adiuvisset. sed dum Romae ago, paucas aut nullas effossas adserere ausim. Nunc Florentia me tenet, mense Septembri, aut Octobri Romam rediturus, ubi eandem curam continuabo. Horat. della Valle, procurator (ut appellant) Capitolij, ita insepultus litium strophis, ut has curas quasi alienas eiurarit. De Castalione silere satius


page 219, image: s219

puto quam nimium dicere. Miserum pop. Romanum, qui sub tam lentis maxillis mandit. Venio ad N. N. cuius sine indignatione ne meminisse quidem possim. hominem tam fatuum et insulsum, ut ipsas ineptias reddere ineptiores possit. Non invenio verba, quibus portentum illud conflatum ex immani inscitia et superbia intolerabili, describere possim. Is utriusque iuris doctor, multas selectas et optimas inscriptiones Fulvij Vrsini manu scriptas tenet. Eas Fluvius dederat, ut descriptas ad te mitteret, sed postquam Fluvium ultima necessitas abripuit, matula hominis suis manibus eas extorqueri non patitur. Earum partem nos vidimus, et quantum mihi placuerint haud facile dixero. Miseram vero sortem optimarum inscript. quae manibus istius vespillonis tam indigne strangulari meruerunt. Inter haec minatur post luculentum opus sibi auctarium residuum. Ridete quantum est hominum severiorum. Ille, qui etiam illas literas quas ad te scripsit alienae curae debet, ausus est venire in partes harum literarum, cuius si tu mentionem feceris, illutibili macula optimum opus deturpabis. Quibus vero blandimentis


page 220, image: s220

bestia illa domanda, ipse videris, de me nec quicquam expectes. imo (si me amas) me haec ad te scripsisse apud te solum peribit. Macarius, homo scholasticus, Lutetiam abijt, ideo quid animi super Basilio adserere non possum. quamquam ad illum ea de re scripturus. Quod vero Scultetus tibi retulerit, quendam Neapoli qui de Antiquitatib. istius loci librum ediderit, curiosiss. indagine anquisivi, negat equidem Paulus Vernaleone, Latinus Tancredi, et Ioan. Vicentius Porta, qui forte in toto regno soli harum rerum curiosi. Ausim dicere, Vincentio Porta paucos me vidisse doctiores, homo est incredibilis eruditionis. is promisit, quidquid in urbe inscription. sparsum propediem ad me missurum. At quod idem Scultetus de illo, qui Epigrammata per Vmbriam et Picenum extantia collegit, relatu amicorum cognovi, esse indigestam farraginem, sed, ut illi aestimabant, recentium potius curam habuisse hominem, quam antiquorum. Capuanae inscript. indubie non paucae sunt; imo alla Mola et alias in toto itinere passim obferuntur, sed adeo oculis expositae, ut vix arbitrer eorum curam effugere potuisse, qui


page 221, image: s221

ante nos huic rei insudarunt. Agit Senis Celsus Cittadinus: penes quem non paucas delitescere, certo scio, sed hactenus, qua via extorqueam, quaero. Cis paucos dies, si amici votis se solvant, duas vel tres ad te mittam. Cum Pinello nulla mihi intercedit necessitudo. De Gotofredo Euangelia debeo, non viri caussa, sed nationis nostrae. hoc enim persuasum Gallis; et iudicij et eruditionis vim finibus nostris iam olim eiectam. Salvere iubeo Freherum et Melissum; et inprimis coniugem tuam, cui frequens officium te praestare velim. Vale, et ignosce festinanti. Florentiae. XVI. Kal. Iul. CIC. IC. C.

EPIST. VII. Heidelbergae. Eidem.

IAm ad te perscripsi, me in reditu Senis diutius haesisse, ut Celso Cittadino inscriptiones aliquot extorquerem, quarum ingentem syllabum possidet. non memini me quempium nosse qui maiori studio et cura inscriptiones collegerit. Eas omnes amicissime tibi obtulit, modo ad illum perscribere festines, quas iam receperis, ne necesse habeat easdem denuo


page 222, image: s222

mittere. itaque opus erit initia inscriptionum earum, quas ad te misit, nobis per literas recitare, quod miror te non fecisse, cum fere ante mensem idem a te petierim. Neapoli â Porta non paucas exspecto, quas statim atqui accepero, ad te festinabo. Sed non video quomodo te mihi excusabis, quod ea, quae ad te de Aghatholyto, ad Velserum scripseris, qui eadem ad Agatholytum. Is quoniam me tibi amicum, et furoris sui conscium novit, omnem culpam in me reiecit. Incredibile dictu, quantas turbas mihi concitaris. et licet istius fruticis offensam titivillitio non omerim, tamen genius meus, nimisquam quietis amans, effugere simultates illas maluisset. Vtut sit, dono tibi vel has molestias, in cuius gratiam extrema quaeque pati paratus sum. Mitto ad te aliquot inscriptiones, quas hinc inde exculpere licuit. Vale, et me fratrem tuum ama. Romae IIX. Eidem Novemb. CIC. IC. CI.

Sed quod pene oblitus, spississ. basium lectiss. conjugi me iubente impingas velim.



page 223, image: s223

EPIST. IIX. Leidae. JOSEPHO SCALIGERO S.

VIr Illustriss. Nisi vererer iniuriam facere divinis cogitationibus tuis referrem. quam periculosissimo morbo defunctus sim, qui postquam aliquoties ultimam necessitatem denunciavit, recessit tandem, sed vereor, ut perfidi hostes, qui collectis viribus ex intervallo recurrunt. Pepercit fatum hac vice, sed fallor aut in maiorem poenam. Medici omnia asperiora ominantur, qui incredibile dictu, quantum urendo, secando in me saevierint. Mihi prorsus sedet, quam citissime potero, huic cladi me subducere, neque adeo hactenus quicquam expertus, quod me tantopere flectere possit, cur semiviva anima contabescere hic malim. Taceo horum hominum mores, quos longe alienos ab integerrimo pectore meo multimodis agnosco. Ex praescripto medicorum Roma mihi petenda, ubi aliquandiu haerere constitui. Novam editionem libri de emendatione temporum hi homines videre ambiunt. Sed est (ita enim loquuntur) inter prohibitos. At quod helleborum


page 224, image: s224

detergat mihi haec ingenia, quae Victorios, Maioragios, Vrsinos, doctiss. quibusque nostrae aetatis praeferre non verentur, summam eruditionis constituentes penes Baronios, et Bozios. Equidem omnes mihi videntur fumum bibisse, ita tristes sunt et jeiuni. Allocutus sum hominem alti supercilij. In Bibliotheca Medicea vidi Statij Sylvas MS. Sed valde incondite et manu recentiori. Extat inibi insignis Germanicus, quem te auctore aliquando me editurum spero, ideo tentabo conferre, quanquam hoc (ut superciliose narrant) Transalpinis negari solet. Vellem de alijs fuse ad te perscribere. Sed impedit languor, qui me mihi eripit. Vnice te rogo, Vir Illustriss. ne adfectum in me tuum imminui aut mutari sinas: cum audacter profitear, me unicum inter clientes tuos, qui nominis tui caussa vel propriae animae parcere nolit. Vale. Florentiae. VII. Idibus Decemb.

Officiosiss. salutem nuncio Nobiliss. viris Dn. Buzenualio, Dn. de Nortvvyck, et cumprimis eius filio Francisco.



page 225, image: s225

EPISTOLA IX. Leidae. Eidem.

VIr Illustriss. Tres fere sunt menses quod Roma me tenet, tenebitque quamdiu acriores aestus valetudinem meam infestare non incipient. Horum hominum humanitatem non mediocrem experior, quâ officijs, quâ adfectu, quamvis (ausim dicere) perpauci qui verae eruditionis gustum hauserint. Tentavi omni nisu praecipuis huius urbis viris familiarius innotescere, quo secretiora quaeque Romanae curiae, et alia id genus, quae vulgus peregrinantum negligere solet penitius perspicerem, a quo licet me longe pellat et horum hominum mimicus fastus, et tot supervacua in speciem laborantia (quae naturae meae facilitas et innocentes mores non tantum spernunt, sed odio habent) tamen seposito omni fastidio sub larva hactenus ambulo. Non facile dixero quantos amatores ingenij tui praeclara monumenta hic invenerint. parco dicere quam frequens, quam honorifica illustris nominis tui mentio, quam curiose de rebus tuis sigillatim inquirant, quarum noticia


page 226, image: s226

stuporem ipsis merito auget. Librorum apud privatos copia fere nulla. in Cardinalium bibliothecis libri quamplures, sed plerique Graeci, Latini sane in Galliam transfugae, quamvis ubique, Vltramontanis (ut loquuntur) aditus praeclusus. Vaticana patet. Sed praefecti homines insulsissimi omnes exclusos vellent. Credo, verentur si quisquam penitius introspexisset, famae magnitudo minueretur. Vidi inter alia insignem illic Procopium, et IV. lib. Historiae Imp. Mauricij, Libanij Epist. Agathiam aliquam multis uberiorem. Fulvij Vrsini libri apud Cardin. Farnesium delitescunt. MS. omnes legavit Bibliothecae Vaticanae: editos (inter quos collati quamplures) cuidam Lancellotto, auditori Rotae. reliquam suppellectilem antiquariam Cardinali Farnesio, qui omnia occupat, nec legata implere vult, ideoque nec quicquam librorum manibus suis hactenus extorqueri passus. In Vaticana Typograph. omnia silent. Praefecti stupor merus, Pontificis nulla cura. jacet ergo praeclarum opus Concil. Graecorum, quod ante multos annos caeptum, omnium votis finem exspectat. Interest Commelinianos per


page 227, image: s227

te moneri properent editionem inscriptionum, sunt enim non pauci qui etiamnum augendo operi conferre vellent, sed immani illa mora, seu potius ignavia exasperati muneribus suis irascuntur. quin imo minantur sese selectiorum quorumque editionem parare velle. quod nollem fieri in fraudem Commelin. superest te rogem vel meo nomine Hygenum de limitibus adeas, ubi de umbra meridiana colligenda agit, illa enim verba non tantum obscura sed etiam corrupta videntur. neque adeo subiectum schema Hygeni verbis respondet. Multi harum rerum periti petierunt ut per literas te rogarem facem alluceres in his tenebris, unde Clavij aliorumque Mathematicorum acumen exitum invenire non potuit. Si quid in his locis effectum velis, audacter mihi imperes quaeso. Literas ad me tuas vel ad Velserum, vel Hamburgum ad secretarium Sebastianum a Bergen transmittere potes. Constans fama est Veronensem quendam moliri IV. Historiarum libros, in quibus non pauca, quibus maculam aspergere conatur illustri familiae tuae. vellem. os fractum impudenti, cuius de nomine brevi te


page 228, image: s228

certionem faciam. Nunc te unice rogo amorem in me tuum diutina hac mea absentia et longo locorum intervallo minui ne sinas. quod si impetro satis uberem fructum adfectus mei fero, quem aeternum debebo illustri nomini tuo. Vale et me ama. Romae XV. Kalend. Martias. CIC. IC. CI.

Amplissimum virum Dn. Buzenvalium officiss. meo nomine salutabis.

EPISTOLA X. Leidae. Eidem.

VIr Illustriss. Vt saepius ad te scribam et officij et adfectus ratio monet: vereor tamen ne hoc frequentiori alloquio meo negocijs tuis injurius sim. plures enim ad te misi literas et negociorum et amoris in te mei indices, quarum nonnullas certus sum in manus tuas pervenisse: diversa enim via aditum ad te quaesiverunt. Caeterum quo minus dubitem gratas tibi meas literas adfectus in me tuus facit, cujus non obscura vestigia animo meo impressa quotidie recognosco. Equidem hoc merueram, ut desertus et exul inter exteras


page 229, image: s229

gentes habitarem, ut tanquam in solitudine nomen tuum mihi religiosum in vocarem, quid ageres, quomodo valeres frustra inquirerem. Inter haec dum omnia, ut mos sollicite amantum timeo, an spiritum aegrum traham facile est divinare. Sed tanti erat, ut etiam hoc nomine miser essem. Cui accedit quod te oculis meis ereptum digno cultu observare non queam. eius tamen indicium has literas velim, quae adfectum tuum, si callum obduxit, paulisper emollient, et memoriam, nostri fortassis non injucundam reducant. Res nostrae, si etiam hoc ad te pertinet. salvae, major pars itineris confecta, Siciliae, et Neapolitani tractus magnum partem vidimus, ut totus hic noster cursus laboret in fine, quem laetum et felicem auguror. Proximo vere loca vobis viciniora petam, imo ad vos visam, ut te (licet fugitivo amplexu) frui possim, qui solus mihi itineris causa, imo solus dignus propter quem Thespiae adeantur. Sane quam jucunda cogitatione amplexum tuum praecipiam, haud facile dixero, utinam modo eventus brevior eam juvare festinaret, quod serio et ex animo voveo. Quaeso, si quid sit


page 230, image: s230

quod me velis in his locis tuo nomine exsequi, audacter imperes. Conciliorum Graecorum tomus primus absolutus est, quem vellem te vidisse. Aloysius Alamannus, is qui Longi pastoralia vertit, nescio quae Iamblychi hactenus inedita parat. nescio quae in Medicis, edidit. profecto offendi hominem valde rusticum, et bona fide Lombardum. Si me amas ne invideas literas tuas. te vivere et valere, salus est mea; certo autem mihi tradentur, si per Velserum curabis. Ampliss. virum Dn. Buzenvalium, B. Vulcanium et Franciscum Dousam, quem magis ac me ipsum amo, officiose saluto. Florentiae. 1. Kal. Septemb. CIC. IC. CI.

EPISTOLA XI. Leidae. Eidem.

AD priores tuas iam olim respondi, et meas quidem, quarum argumentum non repeto, in manus tuas pervenisse spero. ego vero omni humanitate, et amore tuo, qui mihi omnib. fortunis antiquior, indignus sim nisi Eusebij tui editionem serio iuvare velim. quasi


page 231, image: s231

vero quidquam sit, quod tibi negare possim aut debeam. Profecto tanti non erat superstitiose a me petere usum unius libri, qui omnia mea legitimo titulo vindicare tibi potes, ne dicam potenter rogare te, qui imperare poteras. Tantum hoc a te impetrabit adfectus in me tuus, ut aequo animo feras moram paucorum dierum, donec tabellarius, cuius diligentiae Valentem meum credere satius duco, quam cuivis e vulgo, ad vos proficiscatur, quod propediem futurum jam rescivi. Nihil vero me aeque adfecit, quam quod scribas te in Eusebio tuo Clavij inscitiam protracturum, quo non solum illustre nomen tuum recte vindicabis, sed immensam gratiam etiam apud me inibis, qui Iesuitae supercilium aliquoties ferre coactus sum. Primo adspectu hominem frugi diceres, nec minus Germana fide, quam ventre insignem. Sed omnes in eodem ludo eruditos, resipere magistros suos probe nosti. De Martiale valde vellem juvare vota tua, et conatus Scriverij nostri, optimi et amicissimi viri. Sed testor conscientiae meae fidem nullas varias lectiones neque adeo quicquam, quo editio illa juvari


page 232, image: s232

possit me habere. Scripsi ad te penes me esse picturam Columnae Antonini res gestas exhibentem; eam valde vellem aere incisam. fremunt enim et indignantur Romani me eam habere. Quorum furorem, ut magis exacuam, eius editionem festinabo. Vsus sum in Bibliotheca Vaticana Tertulliano, qui olim Fulvij Vrsini, vel ni fallor, Ciacconij, ex eo depositis et pene desperatis Tertull. locis prompta medicina. Plerasque emendationes ex eo collegi easque specimen, et [gap: Greek word(s)] laboris nostri, quem Tertulliano vovi, edere constitui. Pariter libellum De modo disciplinarum, propediem typis dabo; sed illa tractatio ineruditis, inter quos nomen meum profiteri cogor, scripta est. Recensui praeterea Apuleium ex MS. qui olim Fulvij. eius editionem adornare me scire te volo, sed solum, si ita visum. vereor enim ne offendam doctissimum virum, quem aeque ac me ipsum amo, qui aegre ferre solet, si quis Apuleium tangat. Sed MS elegantiam vel hac sola emendatione tibi probabo. MS VI. ubi anus retinere asinum parat, quo minus captivam virginem liberet: videt hercules


page 233, image: s233

memorandi spectaculi scenam, non tauro sed asino directe dependentem aniculam. MS. asino Dircen dependentem aniculam. In horum omnium editione valde me juvare potest Commelinus, quem scio ubique sequi consilium tuum. itaque valde vellem, nisi molestum, hoc nomine illum moneres. Mei quidem genij non est, optimas artes institoria professione ad nundinationem prostituere. Proinde aequissimas condiones illi obtuli. In hac urbe et chartae, et typographorum commoditas. tantum in hoc laboramus, ut libri recte distrahantur. Ego lubens omnem sumtum faciam, modo certus sim Commelinum omnia exemplaria accepturum. mihi vero de sumtu, quavis conditione satisfacere poterit. Quaeso juves petitionem meam, et homini persuadeas, conditionem suscipiat. Vale Vir Illustriss. et me ama. Hamb. XVII. Kal. Ianuar. CIC. IC. CII.

EPIST. XII. Leidae. Eidem.

INteger effluxit mensis, quod Firmicum ad te miserim. illum an acoeperis ambigo. Sed


page 234, image: s234

quae humanitas tua, non fraudabis me alloquio literarum tuarum, quas laetiori animo quam purpurata Regum diplomata exceperim. Editio Polymathiae nostrae infelicissimi partus, denuo intercepta alijs negocijs, quae acrius me urgent, suspensa est, ad quam tamen redibimus, quam primum per negociosum hoc ocium licebit. Ita appello officia, quae praestare cogor Legatis Regijs, qui per aliquam multos dies hic haerent, ut obtineant solennem inaugurationem, quam Regi Daniae, ut Duci Holsatiae antiquissimo jure haec respubl. debet. Ea celebratur XXIIX. Octob. Interim te rogo quaesoque, ut amantissimum tui non deseras, sed eo adfectu digneris, quo interioris admissionis amicos habebis. Profecto inter omnes cultores tuos et adorando solus supero. Vale vir Illustriss. Hamburgi CIC. IC. CII.

EPIST. XIII. Leidae. Eidem.

QVanquam vir Illustriss. inter hosce continuos vitae desultoriae fluctus, et errores


page 235, image: s235

difficile fuerit animum vagum, et ad incerta transsvolantem retinere, cultus tamen et adfectus, quo te inclusum huic pectori semper fovi, non sivit vel momento quiescere animum meum, quin beneficia in me tua jucunda imagine repeterem. adeo ut ex diversissimis locis literas ad te miserim, quas in manus tuas pervenisse alij quidem retulerunt. ego vero alloquium tuum non sine ingentis desiderij tormento frustra ubique expectavi. Cum vero perspectum habeam te diligentiam, studium et officium tuum amicis omni tempore sedulo probare solere, interrogare animum meum caepi, an quicquam a me admissum, cur succensere innocenti posses, praesertim cum alij in ijsdem mecum locis agentes, et genere et doctrina longe nobis inferiores, literis ad se tuis fastidientes feroces se nobis fecerint, quod de studijs et negocijs tuis, olim quidem familiarem, et aliquando etiam gratum amicum, nunc vero ne tralaticia quidem mentione dignum certiorem facerent. Alebat suspicionem, fati mei ira, qua innocentiam meam, caeteroquin omni injuriae oportunam, simultati amicorum, et carissimi cujusque offensae


page 236, image: s236

exponit. Sed cum probe subducta rerum mearum ratione nihil inveniam, quo adfectus in me tuus aut laedi, aut frigore feriri potuit, nolui diutius ambigere, an gratus allocutor advenirem. Proinde, si tanti est, patere quaeso renasci ad fectum in me tuum, fortassean sopitum. et nos, si modo hoc ad te pertinet, qui nomen tuum ubique gentium, semper religiose, imo superstitiose, coluimus, saltim tralatitie redama. Quod si impetro, nihil relinquitur votis meis, quo aliam [gap: Greek word(s)] petant. Italicum iter parum contulit studijs humanioribus. tenuerunt enim me aliarum cogitationum tricae. Attuli tamen fragmenta aliquot Graeca Vett. Musicorum, vitam Pythagorae Malchi vel potius Porphyrij, Xenocratis [gap: Greek word(s)] . quem librum vellem te vidisse. Totus enim est tuorum studiorum, et mole non exiguus. In Latinos authores complures observationes, quarum nonnullas in Propertium brevi ad te mittam. Tabulas quoque omnes expressas ex columna Antonini, in quibus tamen


page 237, image: s237

pauca, praeter pugnas et bella, sed decepit splendor elegantissimae molis, adeo ut multis sumptibus pepercerim. Operae esset eam excudi figuris aeneis. Sed in hoc, ut omnibus alijs consilium tuum sequar. Vale, et fugitivum tuum familiae restitue. Hamburgi. IX. Eid. Octob. CIC. IC. CII.

Illustrem Dn. Buzenvalium, Dousam et B. Vulcanium officiose meo nomine, nisi molestum salutabis.

EPISTOLA XIV. Leidae. Eidem.

QVanta voluptate me affecerint litera tuae, non invenio qui satis exprimam, cum non modo omnem suspicionem (si qua tamen unquam fuit) animo meo deterserint, sed de constantia amoris, in me tui certiorem fecerint. Si plane tibi constaret, de adfectu in te meo, facile divinares, me non capere gaudium, quo fruor, cum ab eo amari me intelligam, quem Deum in terris delegi. sentio profecto redire ad vires suas languidum et semimortuum hoc pectus, cui nullum gravius supplicium accidere porterat, quam a te ignorari, cum satis diro


page 238, image: s238

cruciatu animum meum praeteritae lacerarent clades, quibus operosa juventa mihi perijt inter humanorum casuum documenta, et jacturam innocentium annorum, quos irriti errores, fallacia oblectamenta, et saepe indigna ingenuo obsequia, quibus potentes adulari coactus, eripuerunt. Inter haec quid miraris, si improborum calumnijs expositus sim, quem oportunum omni injuriae nosse debueras, quam sola innocentia mea vindicabo. Interim dum hoc furiarum castrum incolo, quomodo ab animo irato editionem Minutij impetrare potuerim, tuum est aestimare. praeparatum tamen editioni et hunc et Firmicum Typoerapho reliqui, sed ita favent Romani, ut editionem nullus expectare ausim. Certiorem me facias velim, cuius fide transmitti [gap: Greek word(s)] velis, quod ubi rescivero, statim ad te mittam. non parcam tamen inquirere, cuius diligentia eius curam committere possimus. Germanici Caes. Scholiasten, cum MS. collatum puto me apud te reliquisse; quaeso ad me scribas, an operae sit de eius editione cogitare Scripseram Lutetiam ad Puteanos, ut nonnulla eiusdem argumenti ad te


page 239, image: s239

mitterent, quod an fecerint lubens scirem. simul quid rerum gerant, et num Parisijs etiamnum haereant. Saepius enim per litteras illos allocutus, hihil responsi tuli. Promiserunt abeunti Var. Lect. in Lactantium. ad quem non pauca ex opt. libris notavi. Quaeso me doceas quod argumentum fuerit [gap: Greek word(s)] Aristotelis. Nihil enim istis libris tractasse [gap: Greek word(s)] indicio est locus Ethic. Nicom. lib. 1. cap. 5. [gap: Greek word(s)] Suidas interpretatur [gap: Greek word(s)] . Simplicius de caelo eadem cum Exotericis facit. Lego apud Demost. in Leptinem: [gap: Greek word(s)] apud Isocr. [gap: Greek word(s)] . ita [gap: Greek word(s)] res quotidianae et passim obviae. Inclino tamen ut credam Aristot. lib. [gap: Greek word(s)] tractasse [gap: Greek word(s)] , seu ut ipse appellat [gap: Greek word(s)] vulgari quidem et vernaculo more, sed omnis generis et pleno ordine. nempe, ut a priricipio ad finem deduceret totum argumentum, nullis omissis, hoc est, consummaret orbem [gap: Greek word(s)] . ut scriptor Cyclicus, qui ab ovo Helenae ad excidium Troiae poema contexuit. nam huiusmodi argumenti [gap: Greek word(s)] fuisse, ex Procli [gap: Greek word(s)] hacrio.


page 240, image: s240

Quae vero illa, quae apud Plutarch. Alexand. [gap: Greek word(s)] . nisi ad poemata apta virgae, hoc est, [gap: Greek word(s)] . Sane mihi hic tenebrae, quas illustris ingenij tui radijs mihi cispellas quaeso, et divotiss. tibi, serio ames. Hamburg. v. Kal. Decemb CIC. IC. CII.

B. Vulcanium, optimum ac doctiss. virum ex animo salvere jubeo.

EPISTOLA XV. Leidae. Eidem.

LIteris ad me tuis diligenter respondi, et meas quidem te accepisse vix ambigo. Quare subit mirari quid causae sit, cur nullae tuae, neque a Dousa aut Scriverio comparent. Quaesiveram ex te nonnulla, quae scire me intererat, de quibus, si ita visum, certiorem me facias rogo. Quale est illud, quod Suidas Prometheus. Promethea invenisse [gap: Greek word(s)] Aveo scire quam intelligat [gap: Greek word(s)] . Petieram a te ut ad Commelinum meo nomine scriberes ne difficilem


page 241, image: s241

se praeberet in suscipienda editione librorum meorum. Sane ne Commelinus quidem ad meas respondit. quod si scirem, animum ipsius ab hoc negotio alienum, non diu ferrem huius ambitus molestiam. neque enim in hac re valde laborandum mihi censeo, cum ab alijs negotij conficiendi ratio ostendatur. Valentis mei Bibliothecam, ut jusseras, ad te mitto, utinam studijs tuis conferret. Literas tuas ad me properes quaeso, aegre enim desiderium fero. Vale et me ama. Hamburgi VII. Ianuarij.

Bonaventuram Vulcanium optimum virum officiose (nisi molestum) verbis meis salutabis.

EPIST. XVI. Hamburgum. HENRICO LINDENBRVCH S.

MIrifice me adfecerunt literae tuae, mi frater, (nam amicum dicere, religio est) in quibus exosculor non modo adfectum constantem, sed crescentem indies, et exaestuantem magis. Ego quod animatus, nonitero, ne ea ex more potius, quam ex animo prolata


page 242, image: s242

videantur. et vero cum tu is es, apud quem mea tuto ausim deponere, quem ex omnibus elegi, cui me meaque credam, imo etiam probata velim. Noveris acre mihi desiderium tui, quod omnibus tormentis gravius. tum thesauri molestiarum, qui mihi certatim ingruunt, ut haud aliter quasi [gap: Greek word(s)] exulare videor. Huiusmodi me adduxerant, ut animus votumque ad vos redire. quod cum videam matri meae non usquequaque probari, licet invitus, mutavi sententiam. hoc equidem graviss. rubor adjecit diversis alijs causis, quae me hactenus a vobis arcent. Scagium meum relinquo, motus gravibus causis. Cave aggrediare tales provincias, siquidem te, Musasque tuas salvas velis. Blandiuntur tantum modo specie inanium, quibus nescio quam facile nos fascinemur. Itaque adjicere huic temporis perditioni annum integrum constitui. abire enim hinc cis tres vel 4. menses sententia est, cui tamen terrae me credam ad huc delibero. Elapso hoc annuo exilio sive manseris Hamburgi sive alio concedas (modo non in Italiam et Galliam) etiam cum periculo et damno meo tecum ero. adjungo.


page 243, image: s243

nunquam mihi bene erit, nisi etiam tibi. quod quidem inopia hactenus declarare porhibuit, sed si me amas quod certe facis, hoc tanquam iurato crede. Sed quae ista injuria, mene unquam possit poenitere, si quid benefecerim tibi. Omitte quaeso contumeliam. nihil enim feci aut facturus, nisi quod tibi debuerim; imo vero quo magis exoluere pericliter, tanto astringor antique equidem. quo firmius credas, non esse sententiam, quod dico, brevi testem adducam, imo iam fecissem, nisi veritus manus tagaces per quas transeunt literae, priusquam in manus tuas sese penetrent. Publica si tangerent magnopere utrumque nostrum indicarem. Pedellus noster nuper redijt ex Gallia, struices librorum adferens, pauca tamen quîs nos juvari possumus: tametsi emerim Pindari Scholiastem, Synesium aliosque; sed longe carius vendidit, atque fecit nuper. Scias vero prodijsse Aristenaetum, versum, Notisque Iosiae Merceri Illustratum Iac. Cuiaci Observ. tres libri posthumi. Ant. Contij de diversis morae generibus libellus. horum si quid expetas, fraudi tibi, nisi injungas. Dusa scripsit patri suo Georgium Fr. vertere librum


page 244, image: s244

quendam, qui est de structura V. Constantinopol. qui est Georgij [gap: Greek word(s)] , cuius etiam alter ille nomine Curopolatae editus, num ita MS. indicant. Commodum in manus meas secundae literae tuae, quibus eadem iteras. mentiar, nisi me in stuporem des nimio adfectu tuo, per fidem! tantae dividiae mihi est, ut lacrumae exiliant, quod non possim impraesentiarum tibi regerere hunc adfectum. utinam liceret tui caussa audere extrema, sed testor conscientiam meam, experiere me serio te amare. Literas tuas, de quib. sollicitum te colligo, Rapheleng. mihi tradidit ante mensem unum. at Scaligero puto statim ut accepit tradidisse; ad quas e re respondissem, nisi eventum rerum mearum praestolatus, cuius te certiorem volui. Miror autem Scaligeri literas te non accepisse, cum certo sciam binis eum ad tuas respondisse, qui te amat serio, et et salutare jussit. Quod ad me, plane langueo; neque quicquam in literis molior his annis, imo priusquam ad te redierim. tu tamen potes mei memi nisse, in ijs, quae scis me mente concepisse. si quid me juveris, spero eam gratiam gravidam fore. et quoniam Fr. tuus voluit,


page 245, image: s245

ut susciperem argumentum de poenis et supplicijs. quaeso si incidas in quaedam martyrologia vetera scripta ea vel emas, vel legas mei caussa. De Iuliano imper. fac me voti compotem. age aggredere. ita me deus amat, non aeque meae famae faveo, atque tuae. quare me omnino beasti indicium faciens editi. fragment. IC. veterum. De Kalendarijs, ut tibi visum facito. nisi ea tractari in Comment. de Sacris commode possent, vel illic repeti potius. quod judicij tui facio. Gratulor mihi de diligentia tua in Sidon. conferendo; quem scriptorem non edam, nisi una simus. Te ludere operam destitutum edit. Vineti, facile credo. utinam possem alicunde extrahere, lubens ad te mitterem. Spero autem longe correctiorem vel ope mea aliquando proditurum Sidonium. Vbi degat Modius, tandem indagavi, sed aegre ab eo aliquid exculpi poterit. est enim in Artesia remotiss. oppido. Nansius prorsus negat concedere exemplar suum. Incidi quadam fortuna in exemplar MS. eepistolarum Sidonij, optimae notae, quam vis parum me juvet. nam Variantes lectiones ex alio exemplari Colvius libro suo asscripsit. Salve, et me ama. jube, injunge, extrema


page 246, image: s246

audeo tui caussa. Saluto officiosiss. parentes tuos. et fratrem Fridericum cum ammonitione. netam leviter obliviscatur mei. Vale. Lugduni XXI. Martij.

EPIST. XVII. Eidem.

BInas a te accepi literas. ad priores iam olim respondissem, nisi libuisset secundas adiungi. scito me spissius exosculari ad fectum tuum, qui ut aeternus summopere rogo, quamvis minime dubitem. Novi imo indignor te â meis indigne haberi, aut saltim non eo modo, quo tu meruisti. equidem quanti ego ipsis, tanti etiam alij, quos ego amo, et qui me. Sed ita vivam, tu mihi is eris, quem demereri et colere certamen erit. Cave vero posthac mihi gratias agas in huiusmodi, debitum fuit non donum. tuo jure exige quod lubet. sane in ruborem me dares, nisi scirem te animum meum penitius nosse. Nansius obijt, ego cum filio per hospitem meum egi, ut concederet exemplar Sidonij, quod mihi incoram promisit. exspecto ut exsolvat votum. extrahi, tamen


page 247, image: s247

non poterit sine insigni sumptu. Ego brevi potiores variantes lectiones ad te mittam, directas ad exemplar tuum. is scriptor mire ulcerosus, tum difficilis et obscurus plerisque locis, multa adhuc quae me fugiunt, quae te tamen intelligere arbitror. quaeso me iuves, nec tacebo nomen tuum. ignosce autem, quod haec tam audacter imponam. Minut. quaeso seponas, sed non deponas. Dusae in Petron. excudi curavimus. ridebis, aegrotant in ipso mores antiqui. sane si annuus hic partus, juro eum de alijs vel aevum laborasse. in plerisque consentiebamus, iussi tamen ea minime deleret. potiora mihi abjicienda, quia difficilior typographus de mole libri conqueritur. proximis meis literis exemplar adjunctum exspecta. Vel te suasore, Marcell. et Prospero manum adjiciam. sed sane auctores, nisi quod ad historiam, parvi momenti. adjiciam etiam Notas sed breviss. imo necessarias. Dubitabam an tibi exemplar. quaeso ni taedeat ad haec doceas in Marcell. pag. 6. in beatae Anastasiae. Oratio an ea aetas ita templum, an partem proprie dicatam orationibus dicat. pag. 8. quinquennalia celebr. et saepius,


page 248, image: s248

decennalia, tricennalia, vicennalia, et octava quinquennalia dedit. et nona quinquennalia. pag. 10. Honorium pater suus Theod. in eodem loco, quo fratrem eius Caesarem fecit. Imperator ipse Theodos. qui ergo filij Caesares. quamquam videam ex alijs quoque historicis quid innuat. Eutropius sacri palatij cubicularius. pag. 12. lector Ecclesiae ordinatus, per singulos officij gradus ascendit Diaconus, multos libros edidit, presbyter quoque factus. pag. 14. super porphyreticam columnam. argentea statua juxta Ecclesiam posita, eius columnae saepius meminit. pag. 24. Paullinus magister officiorum. pag. 25. Ioannes magister militiae. pag. 26. Comes domesticorum. pag. 34 Marcellinus occidentis patricius. pag. 36. Romae elevatus est Imperator. hoc est, creatus. unde tractum loquendi genus notum. tibi de ea levatione multa lecta. pag. 41. Anastasius ex silentiario Imperator creatus est. pag. 42. Augustatico suo Anastasius militibus praedito, donativum quoque hoc tribuit. India Anastasio elephantem quem Flautus poeta noster Lucabum nomine dicit, misit. forte. Lucam bovem. duosque Camelos pardalos.


page 249, image: s249

Camelopardalos pag. 43. Nummis quos Romani Terentiales, graeci follerales appellant. pag. 44. Paullus tribunus notariorum. Constantino praefecto urbis ludos theatrales spectante, pars in eodem spectaculo Cerealis sub diversis occultas praeparavit insidias. et aquis proscemnia missus urbs Augusta defluit. Locus corrupt. pag. 46. Romanus Comes Domesticorum, et Rusticus Comes scholae cum C. armatis navibus totidemque dromonibus, etc. pag. 47. Portus Iuliani undis fuis rotabilibus machinis exhaustus. pag. 48. perque Platonem in Ecclesia pulpito insistentem in hymnum trinitatis Dei Passianorum quaternitas additur. multi orthodoxorum pristina voce psallentes caesi sunt. In quo die memoria cineris dudum totam Europam tegentis celebratur. pag. 54. Amantius palatij praepositus et Andreas cubicularius uterque in insula decapitatus est. in Prospero: ex Primicerio notariorum regnum sumit. egressum extra urbem principem, et ludo gestationis intentum. Puto te abunde oneratum nugis; tamen si quid de his, communices quaeso. Vale et me ama: salutem et adfectum patri


page 250, image: s250

tuo, matrique lectiss. matronae. Lugd. 8. Augusti.

EPIST. XIIX. Eidem.

BInas a te accepi literas, ad quas non statim responderim, ne mireris. turbavit hoc diutina absentia mea. scito me cum juveni cui praesum totos menses circumvagasse. quod quidem damnosum studijs meis facile colligis. equidem nescio, quis Genius impulit, ut maluerim alterius esse, cum meus poteram. haud minus tamen indignor alloquium tui abstulisse, quam detrimentum studijs. (testor hoc pectus) fontem adfectus in te mei, quod semper tecum sim, imo quod serio ad fectem non tantum animi mente, sed incoram osculari. nescio cur mihi jamnunc primum dulcis, cum abes, equidem aegre fero desiderium tui. Memini immortales grates, quod me ad illa Marcell. docueris. De Fulgent. sane quid agam haereo, cum mire scabiosus scriptor, neque acumen meum tantum ut non in plerisque coecutiat. tum quoque typographus minus aptus. itaque scribere mihi animus


page 251, image: s251

ad Commelinum, ut me certiorem faciat, quid de editione fiet. Sidonium ut extraham a Nansio, pene omnis spes decolla vit. longe durior patre, adeo ut etiam M. Plotium negare ausit Scaligero. tamen etiam molior, si forte hominem perducere possem, ut inspectionem libri commodaret, alioquin jam nunc ad te variantes lectiones misissem, sed lubenter etiam adscriberem illius MS. variant. lect. caeterum licet MS. Nansij non utar, potest nihil ominus longe melior edi Sidonius. proximis literis variantes lectiones exspeda. Theocritum cum scholiaste nupere in auctione emi, auro contra carum, quamvis putida sit editio. tu quaeso si quid librorum nancisci poteris, quos. noris ad gustum meum, ne parcas precio. ea quae ex Eunapio commodum adjeci. Petronio cuius exemplar ad te, fratrem que Ioach. mitto. accipies apud eundem nautam. Dionys. Alexandr. descript. orbis cum scholiast. graeco. Aude credere me mori velle omni genere addictum tibi. atque adeo omnia quaecum que mea non tantum jure amicitae tua, sed etiam hanc animam dispartire haud


page 252, image: s252

subterfugere, quanquam votivum omnino mihi huius animi specimen dare; tu quaeso ne fastidias me simili adfectu excipere. Iuva me consilijs. nosti alios, quam faveant famae meae. jaceo totus, nisi tu erigas. Caeterum ita velim existimes, non eius rei ergo, quod a te juvari velim, composita dicta cantata mihi. certe verus amor non est, qui commodis alitur. testor conscientiam, nisi adfectus excussit, nisi nata in intimo pectoris, cui tu infixus. peream nisi potior mihi mutuus ille inter nos amor, et animorum consensus omni opera, quam unquam mei caussa suscepturus. imo vero si nihil me juves, si ne tralaticia scriptione dignum arbitreris, aeque mihi gratulor, modo me ames, atqui haec semel monuisse suffecerit, quae ne quidem alijs literis iterare fas arbitror.

Titulus Euripidis mei, is est. Euripides, Tragicor. princeps, in Latinum sermonem conversus, adjecto ê regione textu Graeco, cum annotationib. et praefat. in omnes eius Tragaedias, auctore Gasparo Stiblino. Item Ioan. Brodaei Annotationes, Ad haec rerum et verborum Index. Basileae per Ioan. Oporinum.


page 253, image: s253

M. D. LXII. Quaeso ad me perscribas nactus ne sis Collat. LL. Mosayc. et Roman. Pithaei. quod si necdum habeas, mittam ad te exemplar, nam aliunde bina extraxi. Dusas, ubi ad vos redierint, quaeso adducas ad L. a Bergen, qui ambit illos complecti, tum ne prorsus politulis istis nos barbari videamur. Cave antem cuiquam meorum innotescant. Scio te frequentem in Gellij lectione, itaque si quid illic dignum nota natum tibi, quaeso amice communices. Vale. Lugduni Batavor. die XXIX. Octob.

Quaeso cognosce semper utrum solidum sit signum mearum literarum, quas cavebis ne in manus aliorum perveniant. imo gratum mihi, si ignis poena affeceris.

EPISTOLA XIX. Eidem.

MItto ad te fratremque exemplar Petronij. ignoscas vero quod tam mendose editus, si memineris pleraque absente nobis excusa. Adjunxi Dionysii Afri orbis descript. cum Eustat. Scholiaste, quod leve munus, si non fastidias deus sum. quamquam si te bene novi,


page 254, image: s254

grata quaecunque â me. Infeliciter hactenus et Galli et Hollandi pugnant, quod indubie audivisti. Sidonius et Minutius forte per me videbunt lucem, caeterum res erit spississ. negocij. interim si quid praeterea dignum animi impetu, quodque utile Reipub. litterariae tibi visum, significabis, sive in auctoribus edendis, sive tractat. singulari. Suadeo ut tu Novellas Iustin. a Patric. versas denuo edas intersperso Graeco textu, cui sane operae mentiar, si quis te aptior. Vtilis sane labor et honorificus: equidem si tu subterfugias hoc aggredi, post multas annos idem nos moliemur. Tu vero qui nihil de trivio sumis, sed recondita et abstrusa omnia impendio perquiris; (quo sane industriae tuae adflatu, quam diu mecum fuisti alacritatem in hoc curriculo animorum pergendi addidisti) si quid apud te nota dignum, aut eximium, quaeso amice communices, vel potius super huiusmodi doceas. Saluto parentes tuos, quos tecum veneror. Vale. Lugduni Batauor. 27. Octobr.

Certiss. fama est Carrionem obijsse.



page 255, image: s255

EPISTOLA XX. Eidem.

SAlve. Equidem verum tibi simpliciter fatebor, accrevit mire meus in te adfectus, dum a me abes, unde et sitibunde a te literas exspecto. quaeso si me amas exstinguas hunc ignem. Nos fruimur etiamnum Sidonij exemplari collato, ego serio brevi manum adjiciam. quaeso et tu ne subterfugias idem agere mei caussa. sane in multis haereo. Chronicon Marcellini, cum illo Posperi, quo gratia Scaligeri usus, facile posset curari excudi. sodes inquire anne alibi editum. Heliodorus Graecolat. instantibus nundinis prodibit, ita ad me scripsit N. N. qui se parasse integrum Commentarium in Artemidorum fatetur, nisi quod Graecum textum necdum inspicere sibi contigerit. Ride quaeso et mirare, quam perfunctorie ille egerit. Mitto ad te Vitruvium obsidem veri legitimique muneris. tu si lubens susceperis, abunde mihi gratum. Scito me illum esse, quem tu velis, aliqui utinam tu talis in me, de quo tamen haud dubito Si qua in animo fuit scabitudo, eam deleamus


page 256, image: s256

sine cicatrice. ego sane dabo operam ne quid dicam aut faciam, quo possis offendi. Si N. allocutus, audijsti homines (tibi dixerim) ineptientes. Vale et me ama. Lugduni Batavor. die 24. Iun.

EPISTOLA XXI. Eidem.

MI frater (nam amici nomen leve est nimis) quando te complectar, quando effusiss. hunc adfectum serio explicabo. equidem nunquam credidissem tam grave amare te nec potiri. interim te inclusum huic pectori exosculor spissius. Sedulo ad litteras tuas respondi, quibus immiscui quaecunque operae visum te scire. ego prorsus langueo. innatam mihi desidiam (quod nosti) non dicam expellens, sed fovens. Sidonium contuli cum alio veteri exem plari. quod me interdum juvat. sane multis millibus melior prodibit Sidonius. atqui id quando? ubi idem ille deus nos conjunxerit, qui distraxit. Cur vero has praefestine ad te miserim, causa est. Groningae instituitur Academia, Professorem medicum,


page 257, image: s257

Theologum iam crearunt. D. Mello, quem hîc noras. professor Iuris institutus; ego ut tibi ex animo faveo, auctor sum ut eas Groningam, et contendas de Professione Historiarum, sive Institut. Iuris. nec dubito quin voti compos fias, in quo te juvabit D. Mello, ad quem, si vis, literas scribam. Tu vero ubi illic eris continuo ad te veniam. Nec dubito quin adscendas ad gradum istum. et quamvis multa sint quae te a petitione arceant, saltim illud commodi sequeretur delitesceres illic donec deus meliora offerret. amaresque te et Musas. Si vero animus est rei gerendae te addicere aliquando, non omnino improbo. hoc noris nullibi mihi bene erit, quin etiam tibi, ego cis paucos menses hinc abeo. Vale. Lugdui i Batavor. 5. April. praefestine. ignosce impolitiae, et ama. Saluta parentes, et fratres. Sylburgium obijsse certa fama est.

EPIST. XXII. Eidem.

SI omnia ex voto et sententia cederent, gratularer mihi, propter adfectum in te meum,


page 258, image: s258

qui sine fuco, et fallacijs. Quem, utinam se daret occasio totum tibi probarem. atqui ut scias, beneficium debeo, quod propediem litterario munere exsolvam, sed vereor non pro exspectatione magno. Scis me te compotem et conscium mearum rerum velle, itaque scito me accepisse Sidonium â Colvio collatum ab hospite meo, sane multimodis meliorem, ut penê intersit eum edi. Quod facerem si Nansij cod. liceret cum isto conferre. quaeso da consilium, scis me te suasore hoc aggredi velle. imo auxilium peto. quid animi super hac re sit, quaeso certiorem facias. In Petron. haud cessant. Sed artes miras. Dusa F. grande quidpiam promittit, quo se putat fradatum iri, si in manus meas perveniat. itaque Typographus, qui de compacto cum eo rem agit, etiam me invito et inscio Dusae adjiciat. Hoc moliri colligo, ut nihil adjiciam. cuius voti facile illos competiero. Hoc apud te deponere licuit per amorem in te meum, quem ut validum illibatumque serves, per fortunas tuas et omne quod tibi carum, obsecro. Lugduni 28. Maij.

Saluta parentes tuos, et fratrem officiosiss.


page 259, image: s259

mei nomine. praefestinatim. Ride quaeso N. in Querolum.

EPISTOLA XXIII. Eidem.

MI frater, nuperrime loquaciss. literas ad te misi, quas Scaligeri incluseram. Has mehercules mea interest in manus tuas pervenisse. Si non acceperis, quaeso de ijs per litteras Scalig. moneas. nunc operae non est eadem iterare. Ego Lugduno ad te scribam. et indicabo qua occasione literas ad me mittas. neque adeo adfectum meum tibi intimabo, quem tu experiere fraternum. Frustra vero me exspectas. neque enim ad vos, nisi biennium adhuc expleverim redeo. Vale mi frater. Saluta patrem, et lectiss. matronam matrem tuam, et Ioach. frat. Vos omnes utinam aliquando complectar. Quaeso intime me ames, et ardentius quam fratres solent. profecto amicum non habes ita adversus te animatum atque ego sum. de literis nihil ingero, qui exulant mecum. cum quibus nunquam in gratiam rediero, nisi te amplectar. Tu enim unicus incentivum mihi. Vale et me ama. Lutetiae Paris. 9. Augusti.



page 260, image: s260

EPISTOLA XXIV. Eidem.

LItteras tuas accepi adeo non adfectus indices, sed praecones, quibus scito non me diocriter me laetari. regero autem tibi verba eadem, nec potest esse ut maius desiderium mei alas, atqui ego tui. Fide mea? nunc demum experior, quid sit serio amare. Pone quaeso gemi tum, et exporrige frontem, aliquis deus miscebit, nobis laetiori succo poculum hoc maeroris. quod nunc obducendum. Indulge amico hanc veniam. Quamquam graves caussae quae me arcent Hamburgo, tamen eae tanti vix sunt ut insuperhabitis ijs, non maxime contendam esse tecum. Quare moliar ut alibi una scimus. Certe tecum ero, si omnino res et fortunae meae permittant. Aristenetum apud nautam quendam ad te mittam. Hieroclis ne unicum quidem exemplar attulit. Si quid praeterea expetis, injurius utrique nostrum nisi jubeas, imponas, eadem libertate, qua ego in te utor. Frustra es si de pecunia sollicitus. utnam disponere mihi ipsi liceret de pauculis pecunijs meis. sed erit cum bene erit. Amor


page 261, image: s261

Vulcani in me mirum quantum intepuerit. non tamen me odit. Movebo omnem lapidem, ut te voti compotem faciam. Sed nosti quam difficilis sit iste vir, et quam aegre patiatur talia. Sidonium contuli. sed quanto plura exemplaria confero, eo difficilior mihi videtur autor. Certe eum correctum, illustratumque dare, artis opus. Onus hercle maius his humeris. Salutat te Illustriss. Scaliger. Rapheleng: compuli. sed pertractate agit utique aut perfide. Fratrem Frider. saluto qui literis Dusae adscripserat, ut moneret me de responsione. Quaeso excusabis, nam nullas literas accepi. Vale mi frater. faluto officiosiss. parentes tuos. praefestine. XI. Kl. Mai. CIC. IC. XCVI.

Oppidum Cales expugnatum memorant. hinc maximus luctus, quoniam maximum damnum. imo, si certum, perijt negociatio.

EPIST. XXV. Eidem.

QVod ea, quae suasi, subterfugias, si quid sentio, injurius tibi es, cum quodcunque fortassis in speciem deest, suppleat virtus et


page 262, image: s262

eruditio. Testor fidem conscientiae, nihil mihi magis votivum, quam ad summa te transcendisse. videris quid agas. ego in rebus meis, totus fluctuo, incertus, suspensus, aestuans, adeo ut meipsum, fastidisse imo, odisse incipiam. quibus illud accedit onus grave, quod ea studia sectatus, quorum fructus nunquam sentiam. Mi frater, si me amas, cense me et odio et misericordia dignum. Raphelengius literas Scaligeri tibi inscriptas se tramisisse ait. Mitto ad te Aristaenetum. Vtinam et Hieroclem, quem impraesentiarum non prostare noris. Quaeso quamprimum ad me perscribas habeasne Apollon. eiusque scholia graeca. quae si non habes, ad te mittam, cum alios meos libros ad vos. curavero. Tu Vase, et me a ma. Saluto parentes tuos amicissime. praefestine. Lugduni Batavor. III. Kalend. Iunij. CIC. IC. XCVI.

EPIST. XXVI. Eidem.

MI frater. tanti erat ut ego captivus inter crudelissimos latrones contabescerem.


page 263, image: s263

constitueram enim ad vos venire, sed deus humanarum actionum arbiter longe me a destinatione avertit. Captus enim, et sauciatus fortunae ludibrium desertus inter latronum manus jacui. nunc et exteros vise ut haec trophaea reportes. cogita quam propitius mihi sim, aut quantum Musas meas colam, qui me iam olim reliquerunt. et sane ut ingenue tibi fatear, invidiosum earum consortium adfectare, iam olim excidit. per fidem non invenio verba, quibus explicem quam aspera fortuna agitatus sim, quam nunc demum provocare temere periculosum didicerim. sed querelis aures tuas implere non est meum. Latius haec tibi mater mea narrabit. ego sane ternas ad te extrusi, et haud fallor abunde garrulas, amorisque indices, itaque ea impraesentiarum non itero. Sidonius correctior proximis nundinis prodibit, nisi typographorum negligentia praepedimentum objiciet. ego Lugduni haereo, miser et egenus fortunae spolium. Eo Montempessulum cis duos dies, tu si me amas, suavissima allocutione beabis, ut eum proximiori amplexu teneam, quem semper fugitiva imagine exosculor. quaeso binas ad me


page 264, image: s264

mittas, idque si potes hoc ipso momento, ut aliquid rerum tuarum agnoscam. litteras matri meae tradas. urgebis vero ut acitius ad me perferantur. Invidia magnorum hominum me cogit ut Minutium et Firmicum contra gentes, edam. aude credere hoc tempore nihil mihi molestius istoc onere imponi potuisse. sed profecto fama mea periclitatur, quam si vis salvam et immaculabilem, quicquid festinata diligentia potes congerere in hos auctores, ad me mitte. Sed praefestine, cum et longissima via, et nundinae citius redibunt. move, si me amas. Vbi paulo defaecatiori animo ero, Monspessulo fusuis ad te scribam. Cave secundas mihi non facias eo quod tam valde a te peto. Salutem fratri Frider. omnibusque tuis. Vale. Lugduni 27. Octobr. 1597.

EPISTOLA XXVII. Eidem.

MI frater, quoties animo meo memoriam tui recenseo, non mihi desiderio, sed tormento es. cui lenimen iam diu quaero. et sane aegre inventurus, nisi mutuo amplexu.


page 265, image: s265

Hactenus enim fallaci umbra blandientem, effigiem tuam sensibus meis implicatam amplector. Quare initio insequentis. hyemis me exspectabis. Tu si me amas, ita componas res tuas, ut mutui amplexus attritu uterque reficiamur. hoc est, efficias ne alibi te potius quam illic quaeram. haec tempori ad te scribo. ego apud Casaubon. haereo: quem noris doctiss. nostri aevi esse. etiam illas superare, quos nos olim illi praetulimus. Addo humaniss. nisi quod optime servet in studijs esse quid [gap: Greek word(s)] . Sed de his impraesentiarum. Te rogo quaesoque subscribas votis meis, et me constanti affectu foveas. Vale. Monspessuli XI. Kalend. Febr. CIC. IC. XCIIX.

Casaubonus totus in Athenaeo. iuro opus admirabile futurum. sed lucem fortasse adhuc per annum integrum non viderit. Me Musae iam olim reliquerunt. certe me nullibi invenio. iterum Vale. Saluto officiosiss. fratres, et parentes tuos. Cave cuiquam reveles, me ad vos venturum.



page 266, image: s266

EPISTOLA XXIIX. Heidelbergae. JANO GRVTERO S.

AD literas tuas, nostrum idioma loquentes, iam respondi. Puto te intelligere, quam non vulgariter te amem, itaque ne nunc quidem ambitiose ea ingero, quibus adfectum narrare solemus. Quanta diligentia inquaesierim in istas inscriptiones, quas â me conferri iusseras, non facile dixero. Basin quam in palatio Caesij positam scribis, curiosissimis oculis inspexi, mire attritam, et fugientibus literis adspersam potius, quam inscriptam, adeo ut vix aliud colligere licuerit, quam quod epigraphe tua praefert. Quare eorum fidem, qui integriorem viderunt, sequi oportebit. vereor enim si diligentiorem contemplationem iniecero, ne novum errorem pariam. De altera, quam Albae extare ais, nequicquam comminisci potui. equidem nihil recusassem eo excurrere, si spes aliqua inventionis se nobis ostendisset. sed ad incerta per molesta et sumtuosa niti, nete quidem velle arbitror. Mitto ad te inscriptiones, quas Celsus


page 267, image: s267

Cittadinus mecum communicavit. Vtinam operi tuo conferrent. sane selectae sunt, et (ut ipse scribit) vix a quoquam tibi subministratae. Quod si ne his quidem sitim tuam explere potero, urgebo denuo, ut alias ad me festinet, quod per necessitudinem quae inter nos intercedit, facile impetrabo. Vale, mi frater, et me ama. Romae VII. Kalend. Mart. CIC. IC. CII.

EPISTOLA XXIX. Heidelbergae. Eidem.

MI frater, ante paucos dies literas gravidas inscriptionibus, quas Cittadinus ad me miserat, properavi. Eas fallor aut iam accepisti. Morti Melissi valde indolui. sed debebat se naturae. Totus immineo itineri. itaque vides quam propitium Musis animum possideam. De Eumathio incredibile quantum te amem. dabo enim fortassis omnes eius argumenti scriptores, quos non indignos ingenio meo judico, quod noris non minus affectare festiva et amaena, quam ardua, et confragosa.


page 268, image: s268

Achillem Statium cum tribus optimis MS. Codd. contuli. Lacunae omnes suppletae. infinitis locis correxi, auxi. Sane, ut serpens mutabit aevum et corium. Constitui tamen differre editionem, ne noxae sim D. Bonvitio. cui hoc scribi velim. Ambio tamen scire, quis iste stupor, qui eius editioni praefuit, cui ne quid sibi blandietur, artificium perijt. Te vero angusti pectoris, si Bibliothecae Palat. praefecturam tibi eripi patieris. vis ne propius secedam in te, et te tibi ostendam. Quare si sapis, omnem movebis lapidem, ut praedam istam indignissimo vespilloni eripias. Quo vero ad fectu remunerem animum in me tuum, nullus invenio. sed noris nullo genere me tibi cedere, cui iam olim liberali manu me meaque omnia mancipavi. Vappam nostrum fumum bibere jubeo. Vale mi frater et me ama. Romae. Prid. Kal. April. CIC. IC. CII.

EPISTOLA XXX. Eidem.

PRagae me haerere ante aliquot septimanas ad te scripsi Luculentiss. opus inscriptionum


page 269, image: s269

vidi. Amo industriam, et elegantiss. genium tuum, qui ubique elucet, exosculor. Nuper ostendi viam, qua aliquot inscript. a Romanis exculpi posse videbantur. Eandem Velsero indicavi, qui non distulit periculum facere. Ego hic ingenti taedio obhaereo, itaque ut placarem iratum et a se dissidentem animum confugi ad studia linimentum malorum, atque ita nescio quid repentina faetura et tumultuaria opera de Polymathia nobis natum. Sed vereor ut nemo expositicium tollat. Quid enim aliud mihi promittere possum, qui plausum infelicis ingenij mei novi. Tamen ne desidia consuetudinem omnino perderem, insanire libuit. Hominem vagum, sine lare, sine sede per tot annos oberrantem, quomodo Musae amare possint nullus video. Precium tamen operae fuit Pragam petere, ut consuetudine Illust. viri D. Wackeri. cui vere dixerim neminem parem Germania alit, ferus et ubique effugere tentans animus mitesceret et retineretur. Itaque quam durum mihi ab illo divelli facile divinabis. cogunt tamen res mea Hamburgum secedam, ubi hac hyeme mansurum me exsitimo. Eo literas tuas, quas avide exspecto, festinabis,


page 270, image: s270

easque inscribes Sebastiano a Bergen Senatori, et certiorem me facies, qua via meas ad te transmitti velis. Vale animae dimidium meae, et ignosce festinanti. Marq. Freherum meis verbis quam officiosiss. salutabis. Pragae. XIII. Kal. Aug. CIC. IC. CII.

EPISTOLA XXXI. Mediolanum. THOMAE SEGETO S. D.

QVam frequenti memoria adfectum in me tuum exosculer, mi Segete, ambitiose narrare non est meum, qui ex philopsophiae beneficio supervacua spernere didici. Vere augurabar, non fore ut in his oris diutius obhaererem, licet expertus magnam humanitatem. et conditiones opimae nobis oblatae, tamen animum meum explere non potuerunt. Nosti praefractum eius robur? nosti magnitudinem, quam nullae angustiae capiunt, quem mediocria non iuvant. Per praecipitia expediendus est aditus. humiles et plebeae animae per plana ascendunt. Quicquid sit, longe â destinatione mea absum, ut vel hinc videas


page 271, image: s271

fatum meum me non deserere, sed ubique infausto adspectu irradiare. Adeo ut minime tibi auctor sim ut his terris te credas, ubi omni bona arte in exilium acta, amatores bonae mentes in pessimam fortunam incidere solent. Valebit apud utrumque nostrum illud Passieni: Obdura anime, heri fortior eras. Cis paucos dies Germania extima petam, res meas quantum licebit componam. quamvis me premant negocia ancipitis eventus, quibus intra annum me vix expedire potero. Tibi interim Roma adeunda, ut illic quoque fatum provoces, vel si mavis irrites. Iuvabit te meo nomine Schoppius. Imo ipse, quamprimum enim me his tricis liberavero, Romam repetam. Quid tibi animi; ad me scribas velim. consilio et opera nunquam deero. Varias lectiones quas a Pinello in Plautum habes, valde vellem praefestine ad me mitteres, fortasse enim mihi usui esse possent. Literas ad me tuas Velserus curabit. Vale et me ama. Kalend. Iulij. CIC. IC. CII.



page 272, image: s272

EPISTOLA XXXII. Mediolanum. ERYCIO PVTEANO S. D.

EGo vero te non amem, Elegantissime Puteane, et iucundissima imagine mecum circumferam? Ne prorsus ferreus, et ab omni humanitate sim relictissimus. Sed patere tibi dici, quod officijs et amore vincere me paras, vereor, ne frustra sis. Facile enim in alijs ti bi cesserim, modo hic victorem me agnoscas. Sed quaeso quae gratiae, quae veneres literas tibi dictant? Flammam te scribis. Credo. nam torreri me igne tuo sentio. Magnam horum hominum experior humanitatem: eam tamen talem, ut hunc locum sedem errantis animi eligere hactenus non potuerim. Itaque cis paucos dies Hamburgum petam, ut res meas componam, et in Italiam redeam. Interim tuum erit, amicissime Puteane, commendare me Illustrissimo Cardinali Borromaeo, ut foveat eundem animum, quem semel in me habere coepit. Ludovicum Septalium, et Saccum officiose salutabis, Varias lectiones avide aveo. Litteras ad me tuas ad Velserum


page 273, image: s273

mittere poteris. Pragae, ipsis Kalendis Iulij, CIC. IC. CII.

EPISTOLA XXXIII. Heidelbergae. JANO GRVTERO S.

BInas ad te literas Praga dedi, quibus de reditu ex Italia, mansione Pragensi, et abitu in has oras certiorem feceram, interim a te nihil comparuit. Mi Grutere quid feci, quod me ita ignorare velis. Quaeso propera ad me tuas, nam ita demum placatum habebis, si plenê de studijs, rebusque tuis ad me perscripseris. Fatendum enim est, ex quo tam acri tormento tuas expecto, apud me non sum. Vale et me ama. Hamburg. 3. Septembr. CIC. IC. CII.

EPISTOLA XXXIV. Heidelbergae. Eidem.

SAlve Grutere, inter amicissimos optime, et inter optimos eruditiss. Ad literas tuas XIV. Septemb. Francofurti datas respondi, et


page 274, image: s274

literas ad te meas Spiram ad D. Iugert, ut praescripseras, misi, eas an acceperis ambigo. proinde nunc alia via ad te accedo. Non habeo quod ad te scribam, nisi ut denuo insinuem adfectum meum non minus devotum, quam constantem, qualem et tuum spero. Quaeso non permittas te a me vinci in hoc amoris certamine, in quo sane non cedo, nec terga verto. Musas non valde propitias alo, extorquebunt tamen aliquid nugarum, quod suo sibi indicio peribit. Novi enim plausum infe licis ingenij. oportunus iniuriae et sannis ineptissimorum, quae res conatus meos impedit. de ingenio enim, aut saeculo despero. quicquid sit, dabo me studijs, sed furtivo secessu, et quantum alijs negocijs subtrahere licebit. Columnam Antonini lubens typis darem, sed hactenus de calcagrapho laboro. Vale, animae dimidium meae, et tibi gratulare de reduci Wovvero, hoc est, fratre tuo, qui nunquam maiori in te adfectu exarsit, quam â reditu suo in has oras, ubi velut in alto silen tio licuit repetere omnium amicorum memoriam, inter quos tu amore in me tuo, et consensu genij merito familiam ducis. Iterum


page 275, image: s275

Vale, vir eruditiss. et me ama. Hamburgi. 1. Kalend. Decemb. CIC. IC. CII.

Vidisti indubie N. in Persium, et observasti, ut proterve mihi cornua obvertat. nugonem Petronianum identidem appellans. non invenio qua patientia sic ulcus sanare possim. Sed quaeso tecum quid exspectare poteram a manu ferulis attrita, et tartarea anima, quam ut virus suum alieno dolori locaret.

EPISTOLA. XXXV. Heidelbergae. Eidem.

MI frater, quibus verbis gratias tibi agam pro tam ingenti munere, nullus Hercle reperio. Voluisti fatigare humanitatem tuam, et adfectus in te mei extremas experiri vires, ne quid relinqueres, quo se magis exercere posset, et ego probe tibi erubescerem. Mi anime, mi frater, aut si quod sanctius nomen, quo te compellare possum, non constitui composita oratione tibi gratias agere. Habeant sibi hunc morem, qui ambitiose amicitias evocare et favere solent. Hoc aio, hoc testor, neminem in terris vivere, cui maiorem


page 276, image: s276

adfectum me debere intelligam. Quanquam non sine gemitu repetam injuriam meam, quod illam tibi dignis modis explicare non possim. Ausus sum ad te mittere Panegyricum meum, quod sane a me impetrare minime potuissem, nisi te serio memeaque omnia amare, probe perspectum haberem. Excidit enim nobis repentinâ faeturâ, adeo ut nec Fata illi advocata, nec solennia nuncupata. Maximam pars urgentibus operis mihi erepta, cui non dicam ultimam manum, sed vix primam imposui. Quare te unice rogo, ut de censoria austeritate paululum remittas, et tanquam a me scriptum, quo se inprimis tibi commendari cupit, perlegas. Neque ex tumultuario hoc opere de ingenio nostro coniecturam facias. Magnum certe operae pretium me tulisse existimaro, si intellexero non displicere tibi, quod vetus dicendi genus, iam pene fugitivum, retrahere conemur. Quod Antvverpiensis me rusticatim tangi a Gretzero in scripto de libris Haereticis existiment, haud facile illis crediderim. Qui enim potest, cum ipsissima Dusae verba, ex eius in Petron. Commentario proferat. Editio


page 277, image: s277

Petronij non mediocrem mihi invidiam apud plerosque tristiores concitavit, quam aliquo modo amoliri conatus sum in Cap. 1. Polymathiae nostrae. Fallor aut convicijs mei gaudent Antvverpienses. Vtut sit etiamsi Iesuitam mihi inequitare constaret, non detegerem vulnus. Nosti enim illud vetus: Bacchae bacchanti. Et sane prudentiae nostrae erat, non occurrere infesto mucroni, nudumque illi offerre latus, sed facili flexu ictum declinare. Non fefellit te Putschius de editione Ciceronis ex Gulielmij schidis. eas iam praestinamus per aliquammultos menses. Sed hactenus videre non licuit sacras chartas, preciosiores Iliade [gap: Greek word(s)] . Prorsus ergo in tenebris mercamur, nec quicquam est, quod emptorem allicere possit, praeter ingentem famam, cuius fidem male ambulantem timeo. Neque enim perpetuas eas Annotationes aiunt, saepe interruptas, et magna serie deficientes, imo quod apud te pereat, ridiculas et penitus pueriles. Non desistam tamen eas improbo possessori extorquere. Interim, si ita videtur, inibis rationem, qua Suffridi schedas nancisci possimus, quicquid eo nomine


page 278, image: s278

legitimi sumtus impenderis per Frobenium tibi restituam. Columna Antonini in Hollandia penes Scaligerum iam pene annum haeret. Is omnes machinas adhibuit, ut eius editionem typographi susciperent, quas ingenti nisu eo perduxerat. Nunc quod semel promiserunt, exequi abnuunt. Itaque illam repetam, et infeliciss. opus perpetuis tenebris damnabo, cuius si nullum pretium imperitissimo saeculo, nullus etiam usus erit. Novam Apuleij editionem propediem inchoabo. Non soleo mea gloriosê ostentare, sed plurimum mihi hoc nomine debebit posteritas. Inprimis vero me juvat Fulvij Vrsini Cod. MS. quo Romae usus. Accedat aliquis splendor optimo scriptori a Bibliotheca vestra. Hoc non invidebis mihi. Literas tuas Frobenio in Bibliopolio inscribas. Dn. Freherum, et si ita occasio tulerit, Bongarsium quoque meis verbis salutabis. Moneas quaeso aliud agens Velserum Panegyrici a me editi. Sed cave intelligat, me hoc voluisse per te fieri. Raro ad me scribit. sentio eius frigus. Sed nulla cura Hippoclidi. Vale mi anime. Hamburgi XIX. Kal. Ianuar. CIC. IC CIII.



page 379, image: s279

EPISTOLA XXXVI. Leidae. IOSEPHO SCALIGERO S. D.

VIde Illustriss. Scaliger, ut fata nos urgent. diutius exspectavi, ut huic veredario Valentis Bibliothecam crederem, quo indubie desiderium tuum incendi. Eius morte hoc praemium fero, ut illam perdam. Vix enim aliter auguror. Iube sedes serio inquiri per Commelinum, cui eam inscripseram, implicatam alijs chartis et membranis, in quarta forma, ut cum bibliopolis loquar. Tabellarius vero qui eam adferebat Harmen Brandt, nuper mortuus. Semel tibi dixerim Comme linum incuriosissimum amicorum. ad quaternas mihi responsum debet, itaque posthac abstinebo me ab hoc morbo, nec ipsi molestus litteris meis ero. Quid vero caussae sit quod literas tuas invidere mihi volueris, com minisci non possum. Equidem ad com plures ingenti desiderio responsum expecto, praesertim ad illas, quibus de Puteanis quaesieram, an certiorem me facere posses, ubi locorum agerent, simulque petieram doceres me, quod


page 280, image: s280

argumentum fuerit [gap: Greek word(s)] Aristotelis; et quid apud Suid: in Prometheus, [gap: Greek word(s)] et Plutarch. initio Aristidis [gap: Greek word(s)] . quinam isti [gap: Greek word(s)] . quaeso me haec doceas illustris. Scaliger et me quod soles, ames. Hamburgi Prid. Id. Febr. CIC. IC. CIII.

EPIST. XXXVII. Eidem.

SErio gaudeo, te tandem accepisse Vettium Valentem meum. utinam usu desiderium tuum impleret. Eusebium tuum, nunquam nisi nimis sero videbo. Recte feceris, si Clavio inscitiam suam ostendas. nam ut antea ad te scripsi, homo est tristissimae frontis et alti supercilij, hoc est, ut semel dicam, Me vero oppido infelicem, qui literas tuas, quibus responderes ijs, quae [gap: Greek word(s)] quaesieram, non acoepi. Rogo te quid gravius mihi accidere potest, quam perire tuas ad me literas, quas omnibus fortunis meis cariores habeo. Ego diligentiam meam frequentiss. scriptione probare tibi conatuss


page 281, image: s281

sum, sed incipio timere fidem illorum, quibus literas tradidi. Profecto has literas mihi perijsse ad summum moerorem me deducit. Iam enim ijs de quibus quaesieram vere indigebam. Valde enim festinanda editio libelli de Polymathia, cui ea admiscenda erant. Non audeo a te petere, ut iterata scriptione eadem repetas. Mihi quidem pergratum esset. Nam in nonnullis huius argumenti haereo. Nec de omnibus accurate inquirere licet cum nundinae Francofurtenses urgeant. De Apuleij editione, quoniam ita jubes, serio cogitabo. Proximis nundinis prodibunt Emendationes Epidicticae in Tertullianum, quas excerpsi ex lib. Ful. Vrsini, qui in biblioth. Vaticana asservatur. Tandem coegit me aliorum impotentia, ut susceperim Minutij editionem, quam ante biduum operae auspicati sunt. Lubens sane supersedissem huic molestiae, nisi ad honorem meum totus hic labor pertineret. Non spero hoc nomine offensum iri Scriverium nostrum. Salva enim illi libertas erit explicandi ingenium suum. Breves enim Notae adjicientur. quaeso, si ita visum me illi excuses. aegre enim mihi est, quoties amicos


page 282, image: s282

offendere cogor. Sed qui semel frontem posui, denuo erubescere facile sustinebo. Quaeso itaque me doceas originem vocis Cantabri, apud Minut. et Tertullian. in qua eruenda jam alij laborarunt. et quomodo capienda censeas illa verba: Diana interim est alte succincta venatrix; et Ephesia mammis multis, et verubus extructa. neque enim satis [gap: Greek word(s)] alij; uberibus exstructa. et quod sequitur: Quid ipse Iupiter cum Hammon dicitur, habet cornua, cum Latiaris cruore perfunditur, cum Feretrius, non auditur. Non capio illa posteriora, nisi legendum sit: non aditur. scis enim spolia opima Iovi Feretrio raro suspensa, ut ideo eum non adiri dicat. Iam de ipsa aetate Minutij, quaeso si quid certi tibi compertum, communices. Non puto sane multo inferiorem Tertulliano. Puto me injecisse mentionem interpretis Germanici, quem cum MS. collatum rediens ex Gallia apud te reliqui. Eum nisi tibi perijt, vel nisi molestum remitti mihi velim, quod tamen commodo tuo fiet. Puteani adolescentes num Lutetiae etiamnum agant, rogo si potes certiorem me facias. Scribit ad me Baudius, in petitione


page 283, image: s283

ordinis professorij repulsam sese tulisse. Hominum fidem? quae haec indignitas? non norunt ingenium ad miraculum saeculi, si quid sentio, natum. Rogo te per adfectum quem mihi alis, omnem moveas lapidem, ut fluctuantium rerum suarum certa retinacula figat, et sedem fortunarum suarum Bataviam eligat. Commelinus consilium suum de editione librorum mihi aperuit. Illud tale est, quod socium Bonvicium ea de re consulendum censeat. Quod non improbo. Sed dum consulimus, tempus rei agendae nobis perit. Vtinam hoc meo nomine ab illo impetrare posses, ut aliquot centena exemplaria eorum quae a me edentur, acciperet. Non emturus ea argento (quod grave mercatoribus scio) sed ut precium eorum libros ab ipso editos reciperemus; in quo nos oportunitas transvehendi ad precium imminuendum valde juvabit. Vale Illustriss. Dn. et ignosce festinanti. Hamburgi Prid. Non. Mart. CIC. IC. CIII.

EPISTOLA XXXIIX. Eidem.

GErmanicum meum accepi, quem tamen ea lege repetij, ut mihi remitteres, si ita


page 284, image: s284

videretur. nihil enim meum quod potiori jure non possideas. Quantum tibi debeam, quod prompta humanitate me docueris difficilima Minucij, verbis non exprimo. Eius editionem iam absolvimus, exemplar proxima occasione ad te mittam. Firmicum, quem secutorem ei dare constitui, iam excudendum tradidi. In eo sane innumeras mendae, quae tamen facili emendatione corrigere licebit. Quanquam vereor residua fore non pauca, quibus me expedire non potero. quale est illud: Virum vero abactorem boum colentes, sacra eius ad ignis transferunt potestatem. Sicut propheta eius nobis tradidit dicens: [gap: Greek word(s)] . etc. Mars ut sibi primas partes in amore Veneris vindicaret, incaute contra serentem percutit iuvenem. et alibi: Nec venenis tuis cruor defuit, nec se injusto crematorum corporum partes humanarum te etiam victimarum frequenter sanguine cruentasti. Nihil moratur finem huius editionis, nisi quod ad haec â te doceri exspectem. Quare te rogo quaesoque literas tuas ad me properes. Dabis hoc amori in me tuo, et publicae utilitati, cui nihil negare


page 285, image: s285

potes. Absoluto libro de Polymathia, in cuius etiam editione sumus, fortassis Apuleio me accingam, ut ocij mei ratio constet. Columnae editionem nemo iuvabit praeter te unicum. Ego, ut verum fatear, Augustae, Noribergae et apud nos, ubi omnis generis artifices, sculptores serio quaesivi, sed nullus invenio. Et tamen valde e re mea futurum video, si eius editionem festino. Nam si diutius premo, Itali qui aegerrime ferunt me insigne hoc antiquitatis [gap: Greek word(s)] habere, praevenient, et ita fraudabor sumptu, quem in ea depingenda impendi. Non displiceret eam ad te mittere, si spectatae fidei homines se nobis obferrent, et si in te suscipere velles, ne alius exprimeret, quod sine fraude mea fieri non posset. Quaeso consilij tui certiorem me facias, et eo nomine cum sculptoribus vestris agas. ego nihil peto nisi refundi sumptum, quem in ea depingenda impendi, et aliquammulta exemplaria. Adjiciam notas fortasse, et si qua ex eius editione expectanda gratia, eam mihi deberi velim, cuius auspicijs prodit. Rogo serio de toto hoc negotio cogites. interest profecto ne Italis ejus editionem debeamus, qui


page 286, image: s286

plerique omnes Romae peregrinantur. Vale Illustrissime Domine et me ama. Hamburgi I. Kal. Aprilis CIC. IC. CIII.

EPISTOLA XXXIX. Eidem.

NOn invenio profecto, quo adfectum in me tuum digne remunerare possim, cuius tam manifesta testimonia sola mors mihi eximet. Ea quae erudite ad Firmicum divinasti accepi, et multum profecto juvabunt editionem meam, quae per haec illustris nominis tui inserta ornatior prodibit. Hoc unicum tamnen parum ex voto meo, quod tardius ad me pervenerint, neque suis locis immiscere liceat. Nihil tamen inde damni editioni, nam exceptis paucissimis, reliqua omnia fere emendaram. Multum vero me beasti elegantissima emendatione istius loci, Illa vero quae de Palladio mones, iam satis me agitarant, sed non pauca in Firmico, quibus temere ab alijs dissentit, aut antiquorum scripta negligentius se legisse ostendit. Tibi vero pro tuo in me adfectu, et quod tam prompte


page 287, image: s287

mea studia iuves, nihil habeo quod reponam, quam devotissimum hunc animum, quo paratus sum depugnare omne bellum in spem gratiae tuae. Mitto ad te Columnam Antonini, utinam satisfaceret votis tuis. Nihil nisi bella et pugnas exhibet. et multa in ea, quae potius in aemulationem Traiani effigiata credo, quam quod revera ita ab Antonino gesta. Sed de his alias. Tuum erit eius editionem serio promovere. tibi totum negotium committo, quicquid feceris, ratum apud me erit. Mihi certe caro constat, coactus enim fui pictorem domi meae alere. hoc quanta impensa Romae fiat, nosse potes. Satisfieri tamen mihi patior numeratis 50. coronatis et aliquot exemplaribus. Ita tamen ut ubi excusa fuerit, copia sive exemplar mihi restituatur, et auspicijs meis edi frontispicium praeferat. Sed potius quam impediam publicum bonum quavis conditione transigam. Patere quaeso me etiam hic experiri benevolentiam in me tuam. Vale, et an acceperis meas citius rescribe. Non. Maij. CIC. IC. CIII.



page 288, image: s288

EPISTOLA XL. Eidem.

COlumnam meam te accepisse, et de eius editione serio cogitare, et mihi gratulor et posteritati, quae etiam hoc nomine immensum olim tibi debebit, quod tam praeclarum opus te potissimum auctore publicatum. Vere autem ais plura illam hariolanda relicturam quam noscenda. Sed quid tam arduum aut obscurum, quod illustre ingenium tuum fugere possit? cuius radij si alluceant, non video quid obscurum aut tenebricosum esse possit. Tu quae diligentia est tua et studium in posteros eius editionem serio urgebis, ne diutius lateat tam egregium antiquitatis monumentum. Certe aequa mihi videtur conditio, quam proposui. et sumptibus quidem me privari neminem velle existimo. Noveris me in huiusmodi minime durum. Rata mihi omnis conditio, quacunque tandem pacisci libuerit. De Firmici locis difficilioribus in quibus haerebam, iam gratias egi diligentiae tuae et incredibili in me amori. Sed iam monui paulo tardius observationes tuas in manus meas


page 289, image: s289

pervenisse, ut minus aptê suis locis inseri possint. itaque adtexam ad calcem hoc splendidissimum emblema, quo solo editio nostra ornata inter omnium editiones illustrior enitebit. AEgre autem est animo meo, quod non liceat obtem perare admonitioni tuae, qua me Epistolium in limine ponere jubes, quod et Minucium et Firmicum lectori commendet. Iam Firmici editio tota finita, nec quicquam illi addere licet. Et sane de Minucio nullus dubito, quin eius Veneres omnes capere possint. de Firmico non nego. Opus illi erat suspensa hedera. nam quem non flectit rarior quaedam et recondita doctrina, facile eius lectione abstinebit. Nosti autem quam soluti sint stomachi in huiusmodi homines vulgariter eruditi, quorum fastidium nullae deliciae diluere possunt. Sed nobis satis erit Firmicum nitidiori veste incinctum posteris exhibuisse: quem illustriora ingenia, quibus dignior suppetit facundia, memoria hominum commendabunt. Miror te nihil scribere de emendationibus Epidicticis ad Tertullianum, quas Francofurti editas nosse potes. Si tanti est, earum exemplar cum Firmico ad te mittam. in Polymathia


page 290, image: s290

nostra lente procedimus. Vale. Hamburgi Prid. Non. Iunij. CIC. IC. CIII.

EPISTOLA XLI. Clarissimo et eruditissimo viro DANIELI HEINSIO. S. D.

QVod tam facile passus sis te in amorem mei induci, gratias ago promptissimae humanitati, quam sane singularis exempli spissius exosculor. Nam licetij, quibus cultu leniorum studiorum ipsiusque adeô humanitatis pectora mitigata, proni et faciles in optimorum amorem esse deberent, tamen videmus plerosque eorum typhum quendam alere, et admirari malle proprias potius virtutes, quam alienas. Quae quidem affectio tam late occupavit, ut etiam invitis obhaereat, et velut suavior modulatio, quae postquam dulci sono aures permulsit, ex intervallo redire solet, et nova imagine blandiri, ita nunquam deserit, sed quo non jusseris sequitur. Quare cum intelligam amorem mei tam leni fomento apud te crevisse, nunquam dixero quantum mihi placeam, et quam vero, et minime


page 291, image: s291

fugienti gaudio mihi blandiar. quod quidem omni parte perfectum fuisset, nisi me pleniori amoris indicio vicisses. in qua fatali mea. injuria (liceat ita appellasse) reddam tibi verba tua, quod ut in alijs, ita in hoc quoque nobis superior. Neque enim ita perdidi omnem frontem, ut negare sustineam meum esse tibi tuique simillimis, submissis fascibus literarum deferre imperium: in quo occupando virtute ingenij, et industria etiam mihi postatem datam facile memini, sed abstraxit vitae genus desultorium, et continui errores, quibus iam multis annis iactamur, usque adeo ut oblitus omnis ingenij defessus pene et exercitus per negociorum intervalla ocium. quasi furari cogar. atque ita demum me literarum laudibus innotescere sentiam, cum a te tuisque simillimis amari me intelligam. Sed ne falsus sis quantum eruditione tibi cedo, tantum adfectu vinco, quem utinam officijs probare possem. Sane vel hinc noris me amorem in me tuum prolixiori adfectu remunerare, et aeternum amicitiae pignus incredibile studium apud te deponere, serioque invidiam amoliri, qua amicita clientela tibi


page 292, image: s292

appellata, tanquam si nulla aequalitas interveniret. Quod si de missione certamus, iam. non amicum habes, sed nexu debitum. Agnosco enim beneficium, et tabellas recipio, quod me amoris professione viceris. Te vero sponte currentem ad literarum coronam, nullo clamore incitabo, sed tanquam subvectum. candidae famae quadrigis, posteris notum, quasi felici omine pracerpissem narrabo. Vale. Hamburgi Prid. Non. Iunij. CIC. IC. CIII.

EPISTOLA XLII. Leidae. JOSEPHO SCALIGERO S.

LItteras ad me tuas, quibus te alias ad Ioh. Caselium adjunxisse scribis, nullus accepi. quo nihil mihi acerbius accidere potuit, qui honorem alloquij tui omnibus praetextis et trabeis praetulerim. Et sane comminisci non possum, quâ ratione interciderint, cum etiam me absente familiares mei curiosissima diligentia omnes literas, quae nomen meum praeferunt, excipere soleant. De editione Columnae rem totam ad effectum spectare ex animo mihi gratulor, et eo nomine multum


page 293, image: s293

me tibi debere intelligo. Et licet valde voluissem, imo e re mea fuisset exemplar mihi reddi, tamen cum inquinari illud et lacerari editione scribis, nunquam is ero, qui non praeferam publicam utilitatem et votum optimorum meis commodis. Quare nolim hoc remorari eorum conatus, quin imo utantur illo pro suo iure, ut res ferat. Vellem tamen, si ulla ratione fieri posset, etiam depravatum et lacerum mihi asservarent, et finita editione redderent. Quod puto illis displicere non potest. Reliquas conditiones, quas proposui, spero illas suasu tuo inductos, non repudiasse. Rogo, nisi grave sit, et de toto negocio, et de forma, qua in aes incidere cogitent, certiorem me facias. Tibi illustriss. Dn. totum hoc negocium ut omnia mea lubens committo, quem tanquam Tutelare aliquod mihi numen fato quodam constitutum colo et veneror. At vero quae istae tam impudentes nugae, quae Eusebium tuum ab editione praecludunt. Equidem iam perceperam animo eius fructum, quem mihi diutius invideri aegerrime fero. Vale vir illustris et ignose festinanti. Hamburgi. CIC. IC. CIII.



page 294, image: s294

EPISTOLA. XLIII. JANO GRVTERO S. D.

NE mireris, mi oculissime Grutere quod tardius tuis respondeam. Tenuerunt enim me orae Septentrionales fere ad 3. menses: ubi et ingenij mei specimen dedi, et ostendi me parem expediendis negociorum tricis, quae navos et expertissimos involverant, [gap: Greek word(s)] . Certe laboro etiamnum a reditu, et sentio languorem non exiguum. Mitto ad te Minucium, notis a me illustratum, et varie emendatum. Nihil habeo dicere de toto hoc opere, nisi quod omnia vulgata. sed in tali argumento aliter non potui. Iuro tibi fidem meam. me X. dierum spacio et caepisse et absolvisse editionem. Itaque vereor ne passim [gap: Greek word(s)] aut memoria aut lectionis oberrent. de quibus monebis. Alterum. exemplar Dn. Frehero cum salute mea dabis. Librum meum de Polymathia spero te praeter haec accepturum. dubito tamen an plenum, nam adhuc eius editionem properamus. Prolixum in te adfectum meum pari animo remunerare te velim. Vale, mi frater


page 295, image: s295

et ignosce properanti. Hamburg. 1. April. CIC. IC. CIII.

Quaeso certiorem me facias, ubi agat Dn. Bongarsius. Scripsit enim se iturum in Gallias. si potes exemplar Minucij ad illum. meo nomine curabis. Agas quaeso cum Bonnuict. ut facilem se praebeat in negocijs, de quibus cum ipso acturus Dn. Frobenius, qui librum meum excudi curavit. Hoc te serio rogo.

EPISTOLA XLIV. Lubecae. JOANNI WITTEN

SAlve Clariss. Dn. Vt vere ita comparatum est, nihil unquam mortalibus ab omni parte beatum ac perfectum contingere, quin ei semper admixtum aliquid, in quo vota sua ulterius impedire possint. Narro enim tibi me literas tuas animo excepisse, quo si per rerum. dominam offerentur, lauros et praetextas exciperem. Quid enim animi mihi esse putas, cum amorem in me tuum sine fuco prorsus detectum et nudum mihi ostendisti, hoc est, ad internum animi tui domicilium me admitti


page 296, image: s296

intelligam. Vnicus enim semper mihi ambitus fuit, et adfectum meum omni officiorum ratione tibi probare, et amorem tuum quâ benevolentia, quâ fide prolectare et alere, quod me abunde adsecutum iam credo, adeo ut nihil votis meis deesse existimem, nisi quod hanc iniuriam invitus ferre cogar, quod adfectum tuum non liceat paribus beneficijs remunerare. Sed licebit pari animo quem tibi perpetuo addictissimum consecro. Multum quoque me adfecerunt admixti doctissimi sermones, quorum avidissimum palatum meum nosti, qui sitim meam de arcanis Imperij mirum in modum incendunt, quam sane nunquam nisi nimis sero extinguere non potes. sed non monebo sponte currentem, quem scio et haec et longe maiora meo nomine ausurum. Non credis quantum tibi debeam de schedis Guilelmij, quarum fatum credo, ut a me serventur, certe digniori fato occumbere non poterant. De valitudine mea iubeo te esse securum, iam enim integer men sis et quod excurrit, ex quo remittere coactus solitos labores. Itaque hoc corpus iam fere ad vires redijt, et redivivo ut ita dixerim, spiritu


page 297, image: s297

alacrius fovetur, quod Polymathia. probabit, in qua excudenda laboramus. Ago tamen gratias adfectui tuo. et ne falsus sis, me quoque illum putabis, qui caput suum vulneri tuo prorsus Pyladea animositate obfert. Vale. et me ama. 3. Maij. CIC. IC. CIII.

EPISTOLA XLV. Eidem.

SAlve vir Clariss. Dn. Alefeldius ivit in Daniam. Frequentissima tui inter nos mentio, eaque nunquam sine laude, quae virtuti tuae debetur. Multa admisces tuis literis, quae quidem proficiscuntur ab eo, qui animum. varijs fortunae documentis subactum habet. Ita tamen hanc robustam sapientiam sequi te velim, ne te tuosque inter quos primas me possidere certo scio, prorsus deseras. Non duduco te ad fortiora, nec ad praecepta adversus fortuita praeparata. Ingemisce saeculo, et conditioni bonorum, et huic miserae Excessêre enim omnes adytis, arisque relictis dij quibus imperium hoc steterat. Profecto non video, quibus tandem auspicijs res nostrae guibernari.


page 298, image: s298

ego totus prae incredibili melancholia, et aegra mei ipsius patientia, senio confectus langueo, alligatus huic ergastulo prorsus Promethea sorte. unice ardeo te amplecti. sed si fieri potest, differre te velim quantum potes adventum meum. iam enim in excudenda Polymathia laboramus, quae aegre absentiam meam ferre potest. Interim diligentiae tuae erit, non deesse negocio schedarum. Meieri se offerunt quovis pignore eas redimere. et sane ignoro, an aliunde similis conditio illis obvenire possit. Haeredem me appellas tuarum cogitationum. Hoc malo quam opum. Neque enim credis quantum precium illis ponam, quippe quae directa iudicij norma, accuratiori examine expendit, quib. me solum beare poteris. Genealogias a Mollero se extorsurum Rumpius promisit. Vale et me ama. Hamburg. 19. Iulij. CIC. IC. CIII.

EPISTOLA. XLVI. Lugd. Batav. PETRO SCRIVERIO S. D.

GRatum tibi fuisse Arnobium unice gaudeo. In quo si satisfeci votis tuis, solvi


page 299, image: s299

quod debebam, et debeo quod solvi. Neque enim piget apud te usurpare, quod ille olim Consularis coram Imperatore, quum mihi omnes amici mei, inter quos emines, imperatores et reges. Columnam meam tibi placuisse, ex animo laetor. Eius editioni si tu quoque diligentiam tuam contuleris, multum me obstringes. Certe nihil est quod in gratiam meam facere possis, nisi ut editionem eius serio urgeas et iuves. Miror Emend. exempl. ad Tertullianum ad vos perlatum. Hoc age, scribe ad me proxima occasione cui ex tuis Amstelrod. tradi velis, quae nautis commisero. Nam Minutij et Firmici exemplaria iam olim ad te aliosque amicos meos lubens misissem, sed cui Amstelrod. inscriberem, non habui. amici enim mei qui illic agunt, harum rerum sunt negligentes. Itaque tuum erit mihi indicare cui inscribi ea velis, quae ad te missurus sum. Sed quid narras, Baudium in numerum professorum adlectum. Felicem, imo immortalem scholam Lugdunensem hoc tibicine. utinam ad vos advolare liceret et audire,

Florem illibatum populi, Suadaeque medullam!


page 300, image: s300

Tu optimum virum salutabis eique et Heinsio inclusas trades, et nascentem amicitiam commendatione fovebis. Scribe ad me quaeso quid Meursius agat, et quid moliatur in studijs. Vale et tuas ad me festina. Hamburgi Prid. Non. Iunij. CIC. IC. CIII.

EPISTOLA XLVII. Eidemi.

CLarissime et eruditissime Scriveri. Hortor et suadeo, uti Tertulliani editionem serio cogites. hoc n. ubi intellexero te suscepturum, quaecunque mihi in illum notata, ad te festinabo. Tu vero, mi ocelle, optare audes amplexum meum! illum tibi iam diu debeo, quem nunquam, nisi nimis sero, solvam. Videor iam versari in quadam iucunda consuetudinis tuae imagine, quae ita me adficit, ut gaudio totus exilire videar. Sed ut me me occupant innexae diversissimorum negotiorum series, nescio quam cito felicior eventus vota mea iuvare velit. Quod si tu me adventu tuo aliquando beare velles, auderem


page 301, image: s301

provocare Fortunam, tanquam si illi nihil amplius relictum, quo me demereri posset. Columnam meam tibi commendo. Sane diligentiam tuam requirit. Ante paucissimos dies prolixius ad te scripsi. Quaeso responsum ad me properes, libenter enim exemplaria a me edita tibi mitterem. Vale praesidium et dulce decus meum, et ignosce occupatissimo. Hamburgi XVI. Kal. Octob. CIC. IC. CIII.

EPISTOLA XLIIX. JOHANNI WITTEN S. D.

PErgratum mihi officium tuum, quod in confiendo negocio de obtinendis Guilelmij schedis praestas. Equidem sic aestimes velim, nihil mihi gratius accidere posse, quam ut hoc plene et exacte effectum mihi dare velis: quo nomine etiam optimos viros Meyeros tibi obligabis, qui ultro nummos suos ad istas praestinandas obferunt. Non mediocriter tamen me exagitavit, quod magnam illarum partem perijsse significaveris. Gravior enim iactura in tam magno opere. Sed quidquid sit, non cessabis tamen diligentia tua extundere.


page 302, image: s302

quam iuvabo, ubi certiorem me feceris. Dn. Benedictus Alefeldius, fere per novem dies hic obhaeret, et diutius, nisi fallor, man surus. Legatus missus a rege Daniae ad hanc civitatem, ut cives moneat pacti de coronatione, quod cum defuncto rege Friderico inierunt. Creberrima tui mentio, et pro virtute tua honorifica. Multa sunt quae te vellem, sed ea omnia differo in adventum meum. Vtinam auderem te monere de ijs, quae promiseras in Repub. Romana tibi observata. Quaeso quem tandem eorum haeredem relicturus es. Constitui ad te mittere quandam quasi adumbrationem libelli, quem paramus De vera eruditione ut aliquid a te accedat. Vale et me quod facis ama. Hamb. XXX. Iunij. CIC. IC. CIII.

EPIST. XLIX. Eidem. Salve omnium ques amo conjunctissmi.

QVaeso numquid hoc merui, ut me desiderio tuarum literarum (pene dixerim) contabescentem desereres. Profecto non fero tormentum, quo me levare potes. quod age, si


page 303, image: s303

me amas. ego testor animi mei mentem, quam te inclusum huic pectori mecum semper circum feram, tali quidem adfectu, cui nihil accedere potest, perfecto utique et pleno. Quod vero scribendi officio aliquamdiu defuerim, ne mireris. Dn. ab Alefelt me evocarat Stenburgum, ubi per aliquot dies obhaesi. a reditu meo offendi hîc Dominicum Baudium, qui huc visendi mei causa concesserat. cum illo aliquam multos dies iucundos exegi, usque adeo ut etiam a latere meo divelli ne momento quidem passus sim. Pararam eius adventum tibi nunciare, sed cum singulis diebus abitum minaretur, incertus mansionis, veritus ne te frustra huc pertraherem, malui illud omittere, quam nihil profuturum nostri visendi desiderium, in te accendere. Iam redijt Lugdunum, ubi firmiorem sedem figere velle videtur. postquam suo damno verum esse didicit, quod in veteri proverbio est, longe fugere, qui suos fugit. Haerent hic legati Regij Dn. Gerartus Rantzovius, Benedictus ab Alefelt, et Doctor Christophorus Vulteius, qui idem negocium urgent, nempe ut Regem solenni inauguratione protectorem suscipiant.


page 304, image: s304

Diutius eo nomine cum his hominibus disceptatum, quantum tamen colligete licet, res spectat ad effectum, quem die Simonis Iudae fore existimo. Me unicum et dignum aestimatorem ingenij tui eiusque virium probe nosti. Proinde te rogo quaesoque per omne illud ius amicitiae nostrae quod in sacrosanctum depositum et pignus prorsus derivatum, ne me fraudare velis fructu secretiorum (ita merito appello) tuorum studiorum, hoc est, ijs quae politicam scientiam docent, et a te observata sunt. Indignum est, imo sacrilegum illa ignobili situ obsolescere et perire, vel saltem me inspectore, non illustrari. Cum vero sciam et perspectum habeam, te omnia illa, quae mihi cordi, valde velle, atque adeo vel tuo incommodo, imo periculo vota mea juvare paratum, quaeso iam nunc quoque amicum tuum non deseras. Ecce enata occasio, qua jubent illi, qui mihi imperare possunt (facile divinas quos intelligam) pangam aliquid in laudem Regis. Ego qui mihi imbecillitatis meae conscius, magno molimine blando huic imperio reniti conatus sum. sed nosti quam potenter rogent. Me interim


page 305, image: s305

districtum varijs negocijs probe tibi constat, et proinde excludi angustijs temporis, quo minus satisfaciam votis alienis, facile existimare potes. Quare te rogo, ut hunc conatum meum juves, et mihi quaedam subministres, quae hoc argumentum digne exornare possint, quibus scilicet artes regiae explicentur, et ingens alacritas, et animus agendi cupidus commendetur, et studium augendi imperium. Scio te optima quaeque in hanc rem observasse. Noris nos impudentes. Sed, quod ille ait, illum qui semel pudoris limites transilijt. egregie impudentem esse oportet, quod vel hoc unico tibi probabo, quod petitionem meam alia nova cuniulare audeam. Regem Angliae quae ratio ad fastigium illius regni evexerit, latere te non potest. illum quotidie novis et varijs perduellium machinis peti, indubie intellexisti. Nunc te rogo quaesoque conscribas in gratiam meam praecepta aliquot Politica, tanquam si ad illum scriberes, et ostenderes, veram viam, quam insistere debeat secure ad emolumentum sui et subjectorum. Inter omnes mortales te unice hoc posse certo scio, quod mihi non negabis, si te


page 306, image: s306

recte novi. Poteris autem haec scribere quacunque lingua tibi commodum fuerit. et si fostassis molestum tibi erit alienis testimonijs niti, sequere quaeso sensum et rationem tuam, quam aequiparare etiam antiquorum prudentiam existimo. Si me amas, hoc non negabis. Vale Hamburg. praefestine. XIIX. August. CIC. IC. CIII.

EPISTOLA. L. Eidem.

SAlve Clariss. et optime Dn. Quod tardius ad tuas respondeam, causa est, quod diutius apud D. Alefeldium haerere coactus sum, atque ita demum a reditu literas tuas offendi. Quas vero scribis literas Gallicas, iuro tibi nullas me accepisse, quo nihil mihi acerbius accidere potuit, qui literarum tuarum alloquia vel laureatis praetulerim. Sed nunc ut semper malorum quaedam continua series animum meum infestat. Nam quod narras te decumbere, crede mihi, hoc ita animum dejecit meum, ut prae animi aegreditudine vix me invenerim. quod non mireris, si adfectum in te


page 307, image: s307

meum familiarius nosti. Quare te amice rogo quaesoque ut serio caveas et vim huius morbi, et illam maiorem, qua urbem vestram infestam scribis, et maior vero fama, narrat. Equidem qui mos est amantum, omnia etiam tuta mihi formidolosa et suspecta sunt. Regem Angliae ad regni fastigium non tam iure sanguinis pervenisse, quam ultima Reginae voluntate, noris. Nam cum in vicinia mortis esset, jussit ad se vocari proceres potentiores, illisque causam suae voluntatis aperuit, cur velet, et quid suaderet, ut Regi Scotiae potior pars in haereditate regni Angliae. Idque suum ultimum votum literis signatum reliquit. Quod valde Regis causam in electione promovit. Nunc omnia misere insidijs ardent, quibus ita Rex circum vallatus, ut publico abstineat, et paucissimis aditum praebeat. Iam diu enim est, ut nosti, quod XV. ex praecipuis in carcerem inclusi, in quibus expectant sententiam regis, ut tanquam hostiae piaculares pro tam sacro capite, cui insidias struxerunt, ultimo supplicio mactentur. Inter illos Watterralle, portuum prafectus Dominus Graij. D. Ciroij. Dominus Cobbam.


page 308, image: s308

Hi specie libelli supplicis iniqua a rege petituri erant, quae si concedere negasset, constituerant vi eadem obtinere velle. Totum hoc adeoque alia illorum subdola consilia, quibus regi exitium minabantur, per literas interceptas a Cisleo detecta fuerunt. Confines culpae Hispanos arbitrantur, et ab ijs pollicitatione et pacto ingentis pecuniae summa inductos aiunt. et sane firmior fama refert, eodem tempore, cum ebullire effectus conspirationis debebat, classem in Hispania in procinctu fuisse, qua subita incursione factionem iuvare destinarant. Certe valde suspecti sunt Regi Catholicae factionis homines. nec sane immerito, quibus facile est iocari de capitibus regum et principum. Ab eo quod primum detecta haec conspiratio, complures aliae emerserunt. usque adeo ut singulae dies novis semper insidijs faecundae. Ex quibus facile colligis per quos ignes regi incedendum, nempe suppositos cineri doloso. Hoc iam a te petebam, ut advocatis prudentiae tuae auxilijs, inires viam et rationem, quomodo rex incinctus tot insidijs, et tam infirmo et lubrico statu insistens, emergere posset,


page 309, image: s309

et munire imperij sui retinacula, ne labi ac corruere facile possent. Scio te hic admiranda et prorsus divina comminisci posse. Et quaeso quem scribes haeredem cogitationum tuarum praeter me unicum. Perdidi omnem frontem, tua tamen incensus humanitate, quae etiam eam mihi libertatem concedit, ut quasi meo iure, quaecunque in Politicis observasti, a te petere ausim. Valde vellem participem me faceres animi tui, quibus terris te credere constitueris. Multa sunt quae te vellem, sed ante Regis inaugurationem aegerrime hinc discedere potero. ita me undiquaque occupant lentiss. negotiorum vincula, quibus me an nunquam expedire potero, merito ambigo. Vale. Hamb. IX. Septemb. CIC. IC. CIII.

EPISTOLA LI. Eidem.

LIteras ad me tuas, quas prolixiores ais, accepi, et quantum me adfecerint non facile dixero: tum quod natae in amicissimo pectore, et quod insignes notis altae indolis et supra vulgum exsurgentis, quod me quoque serio adfectare probe nosti. Itaque cum per amorem quem tibi alo vel etiam levia quaeque, si


page 310, image: s310

modo tua, ex animo aestimem, quid putas ijs fieri, quibus et pondus a prudentia tua, et styli elegantia accedit, quam licet te spernere sciam, tamen hoc tibi dici patieris necesse est, Hetruscas Veneres et Gratias ad te licet alienum domicilium, interiectis etiam arduis montium iugis, immigrasse. Quare multum me beabis, si saepius hoc idiomate, quo me unice capi nosti, ad me scripseris. Non desisto urgere sciagraphiam. Nunquam mihi tam fortis eris, ut te hoc vinculo solvas, nisi vere laxaris: et si Casar esse sustinere poteris, Brutum invenies. Nec nego profecto pariter me tecum voluntate concinere tentasse, parique animo adfectum remunerasse. Et sane in proclivi est existimare, inde ortas inimicitias et odia multorum, quod amarores bonae mentis diversa sectari voluimus. Quod vero existimes fortunam mutare vultum, plane falsus es, atque utinam verba tua omen habeant. Ego vero nunquam eam asperiorem expertus sum, ita me undique assistunt varia infortunia, et pene ad supplicium trahunt. sed obnitendum, ne toti occum bamus. Lubens vero intellexerim, quae illa sit ratio, qua ad verum


page 311, image: s311

decus tutumque vitae praesidium grassari liceat. avide hoc scire cupio, nec renuo sequi, quae cunque me sors maneat. Reliqua tua valde amice scripta, non potest quin animum meum permulceant. habes non socium sed praecursorem. Nec est quod dubites de amore meo, quem tibi integrum et plenum alo. Vale et me ama 11. Kal. Septemb. initio anni novi, quem tibi felicem opto.

EPISTOLA LII. Eidem.

Salve optime amicorum. Iucundas tibi fore has literas minime ambigo, cum te certiorem faciam reditus mei: quem acerrimus morbus diutius mihi invidit, qui me per trimestre spacium iam decoquit, et ultimae necessitatis metum aliquoties imposuit. Narro tibi, me eo deductum fuisse, ut nec mens nec corpus sui officij meminisse poterat. Nec libuit tamen Deo meo petere iugulum fatali ictu qui nunquam nisi nimis sero pectus hoc feriet. Quid enim promittere possum, nisi ut protollatur toties mihi imposita


page 312, image: s312

extrema necessitas, quo tandem lassus maiori tormento occumbam. Interea me studiosiss. tui noris, et pari affectu amorem in me tuum remunerabis. Feram nunc quaeso precium adfectus in te mei, ut mihi ea communices, quae magna cura congessisti in arcanis Imperij, alijsque eius generis. nosti quae velim. Rogo te apud quem illa, nisi apud me perire velles. Hoc unico mihi probare potes, an adfectum meum pari animo ablueris. Vale et me ama. Hamburg. CIC. IC. CIII.

EPISTOLA LIII Eidem.

SAlve Cariss. caput, pectus integerrimum. Quod tacita quadam indagatione in animum meum penetraris, iudicium tuum agnoso ac probo, ac inprimis mihi gratulor quod deprehenderis quae amares, et si minime induci possim, ut credam laudibus tuis, quae amori et iudicio per affectum vacillanti tribuendae sunt. Perversas vero hominum de ingenio meo sententias, quam aequo semper animo tuli probe tibi perspectum existimo, in quo maius theatrum in conscientia exstruxeram,


page 313, image: s313

quam quod imperitorum calculo exsurgere potest. et tamen quam illi doctrinam figurate laudusse videntur, eam certe summae laudi mihi ducerem, si vere me istiusmodi consetutum existimarem. Quidquid sit, non plane me imperitum aut ineruditum experientur, quîs ille tandem Iupiter, quod Poëta ait, pedibus incedat. Te vero obvertisse brachia malitiosae imperitiae, satis mihi prospectum est, eoque nomine quam maximas possum gratias ago. studia autem mea tibi probari, gaudeo ex animo, et efficiam profecto, videas te minime falsum iudicij fuisse. Quantum vero per tot annos iuncta in una disciplina studia tibi pepererunt facile colligo, qui et ingenium et indefessum laboribus corpus tuum plene novi. Sed eos fructus ut decerperemus iam exspectabam, et tacita quadam voluptate iam ante percipiebam, in quo certe et tibi et mihi inprimis iniurius fuisti, quod eos invidere hactenus satiegesti. Sera nimis illa oblectatio, quae inde ad me perventura est. Si inertissimae istae occupationes, quibus optimi anni infeliciter pereunt, tantisper me desererent, fateor non tam diu nostra desiderares,


page 314, image: s314

quibus tamen maximus splendor a tuis, si medo illum allucere nobis dignareris. Quam vero durum et acerbum iucundissimo, tuo amplexu privari nunquam satis dixero. oboritur animi indignatio, advocantur crimina fatorum, quae nunquam nobis iniquiora fuerunt. et ne quid deesset acerbitati, hoc mihi invidendum erat, quod omnibus votis optaveram, Valde vellem innocescere proceribus vestrae urbis, ut proximis literis ad te perscripsi. quaeso indicium facias, qua illud commoda ratione fieri possit. intende tantum digitum ad fontem, quem aperire nostrae deinceps operae erit. lam deliberaram, quem locum ad complexum constitueremus, sed vota mea turbavit subita in Frisiam migratio. Quanti intersit ut consilia componeremus, facile ipse vides. sed ut alia omnia adversa nobis objiciuntur, ita quoque hac parte fati iram feramus necesse est. Sequendus itaque cursus tuus, quem proposuisti, quod et mihi faciendum, cum velut corpusculum alienis nervis, ita nutu alieno trahar. Vendita enim et mancipata omnis libertas. Proinde quicquid sit quod in commune conferat, cogimur


page 315, image: s315

differre. Constituo autem mense Aprili vel Maio ad Holsaticam aulam reverti. Per omnia sacra te rogo, ita componas res tuas, ut tunc convenire possimus. Nam si Lubecae obhaereas ad te libentissime tunc temporis veniam. Vitae genus quod sequor, difficillimum est, et pene mihi deliberatum relinquere Frisiam, accessurus maiori stipendio ad Holsatiae Principem, quanquam ubique infinita me urgeant. Non audeo animi mei sententiam chartae credere. Si forte in Frisiae contiguas terras cogitas, cave praetergrediaris aulam Comitis, in qua me offendes. Vale cariss. pectus et rescribe. Ex arce Reinbek. 1. Febr.

EPISTOLA. LIV. Eidem.

DE Sidonio ad me remisso te amo. Te vero dilicatum, qui in eo laboras, ut te mihi excuses, quasi in eo aut offensa mea, aut aliqua tua culpa. Nosse debueras, nihil mihi tam carum, quod tuum non velim. itaque si nunc illum petis, statim ad te remittam. Quod hac


page 316, image: s316

septimana nova ad te non miserim, ne mireris, neque enim exemplar istarum nugarum adipisci licuit. non deero tamen officio. Quod tardius ad tuas respondeam, unice rogo, quaesoque ignoscas et tribuas summis negocijs meis, quibus ita districtus, ut per binas noctes vestes non posuerim. De... mire me exagitat, quod huiusmodi stribiligines et vibices, malo sydere nati, quietem tuam et ocium, quod etiam mihi fructuosum fore spero, turbent. Ego omnia exacte dispiciam et intra biduum, ubi plus ocij nactus, rationes consilij mei tibi aperiam. Vale. Et me ama. Hamburg. 24. Septemb. CIC. IC. CIII.

EPISTOLA LV. Eidem.

AMantissimas literas tuas accepi quae mirifice me refecerunt. inprimis autem quod intelligam preces meas tantum pondus apud te invenisse, ut inducere animum potueris ad ea mihi communicanda, quorum desiderio unice flagro. Ego in diatriba mea lente pergo. sed fallor, erit luculentum opus et publice utile, quam vis publici saporis. Multum


page 317, image: s317

remitto a solita Philosophandi ratione, ut etiam populus mihi invidere incipiat. Trahit me autem series rerum ad multa, quae in Progressione tua. etsi autem satis sciam et certô confidam te omnes tuos labores famae meae consecrare et dedicare minime detractare, tamen velim Progressionem tam diu penes te retineas, donec primum librum meae meditationis videris. Non puto te aegre laturum, si aliquis enascatur geniorum consensus, et in rectis opiniones similes colludant, et eundem scopum feriant. Scio et certus sum te favere gloriae meae. Non diffiteor ad multa mihi mentem duci per illa toties frequentata colloquia, et quamvis ipsi fontes, unde illa hauriuntur, minime occlusi, tamen multum refert scaturigines recte pervestigare posse. Serio irascor domesticis tuis molestijs, quibus te votis meis levo, utinam reipsa et factis. cave autem te avocent a serijs tuis studijs, quorum impetum inhibere publica fraus, est. Vale et me ama. Hamburg. 16. Decembris.



page 318, image: s318

EPISTOLA. LVI. Eidem.

SAlve amiciss. pectus. Ne mireris si tardius ad tuas respondeam, qui fere per tres Septimanas abfuerim. si recte novi genium tuum, non deeris tibi in excipienda occasione, qua negocium tuum felici exitu ad effectum perducere possis. Prona et frequens occasio fuit his diebus de te apud Principem agere, cui D. Benedict. ab Alefelt aliquoties adfuit. Sed vereor ut eius propositum exequiae N. N. Principis noti distulerint. Te rogo ut acrius pertendas. et cum semel caeperit novo calidoque adfectu amorem erga te, conceptum revocare, nullus ambigo quin tu quoque eo recentiori uti cupias. huius itaque rei cura tibi agatur, ut statim finitis exequijs D. Benedict. fidei qua se obligavit, moneas. Crede mihi facile illi erit hoc efficere, quod petis. Sed omni nisu ineunda tibi est via, qua detinere et devincire tibi possis Clem. Gadendorff, cuius auctoritatem noviter crevisse non du bia fides mihi, retulit. Revoca quaeso artes antiquas. et si tanti est, revertere in imaginem


page 319, image: s319

veteris amicitiae, et finge te eius solum nec dum vertisse. Nunquam ita me Deus amet satis tibi expressero quam acri desiderio, quam calidis votis contendam, ut ea res ex animi tui sententia tibi succedat. Etenim agnosco in tua felicitate non exiguam meae portionem. Avide exspecto tuas, ut sciam quam bene agas et quid rerum geras. Argentum quod mihi tradideras acceptum a Magno Nollen iam ad Taubmannum curavi, et ille exhibitum certo scio. quamvis literas ab illo, quibus hoc fateatur, nec dum acceperim. tuto tamen scribere potes illum iam accepisse. Multum me obligabis, si vel quovis artificio illa Guilelmi in Ciceronem extorquere potes. Parati etiamnum sumus illa emere, si alia ratio comminisci non poterit. Hollandi gravissima obsidione premunt Slusam et Hispani pari molimine urgent Ostendam, cuius antiqua moenia ante paucos dies caeperunt. Exigua tamen adhuc spes, ut totam capiant. Licebit te monere ut iam dum otium, ea mihi concinnas tuarum Meditationum, quae promiseras. Ergo mihi illa invidebis, qui omnium illorum qui te amant. solus summus et princeps. Non


page 320, image: s320

finies desiderium meum, nisi me tuarum cogitationum haeredem reliqueris. Hoc te serio rogo. Vale. et me ama. Hamb. XXX. Decembris.

EPISTOLA LVII. Eidem.

SAlve ô animae dimidium meae. Ante complures dies longiores ad te literas dedi, quibus et tuis quas acceperam respondi, et iustissimam tuam offensam lenire et mitigare quantum in me fuit, conatus sum. ijs cur non responderis, hactenus comminisci non possum. Non spero animum tam graviter perculsum, ut irae tuae vires etiam in me amantissimo tuo fatigare velis. Fateor tibi simpliciter, nihil mihi gravius et acerbius accidere posse, quam aliquid emergere quo vel levis offen sae aut sinistrae suspicionis nubecula animus tuus obduci possit, cum non solum nullam occasionem vel minimo nutu aut cogitatione alieniori animo praebuerim, sed contra ubique quantum humanitus licuit, omni nisu contenderim, ut te placatum et volentem mihi haberem. Quod si infirmior valetudo


page 321, image: s321

scriptionis officium distulit. habebo cur accusem fortunam, quae me alloquio tuo, quod vel ipsa fortuna mihi antiquius, tam diu privavit. Solve me quaeso hoc metu, ut sciam quid agas, et num omnia salva sint. Ego acriter ardeo ad te venire, igitur ubi libuerit et adventum meum velis, diem praescribere potes quem frustra cadere mihi non patiar. valde autem vellem me omnia ita praeparata offendere posse, ut non sine fructu negocium de schedis Guilelmij expeteret. Quod omnino mihi persuasi, qui diligentiam tuam familia rius novi. De reliquis quae promisisti, non audeo te monere. Valde avide exspecto quid responsi tuleris, ab ijs ad quos liber tuus ibat, an digno et legitimo pretio aestimata sint tua, hoc est, optima et paucorum, imo nullorum hominum. Si me amas non differas responsum, quod totus incredibili desiderio flagito. Vale. Hamburg. 14. Decemb. CIC. IC. CIII.

EPISTOLA LIIX. Heidelbergae. JANO GRVTERO I. C. S.

MI Grutere, mi frater, qua fronte haec ad te scribam merito quaeris, qui ad binas tuas


page 322, image: s322

responsum debeam. Ego certe serio indignor, quod officio tam diu deesse coactus sum. Nam cum semper unica mihi ambitio fidem et diligentiam amicis meis omnibus modis probare, quam laeta fronte me adspiciam, qui te, hoc est, amicorum omnium principem, neglexisse videar. Quem scilicet inter omnes mortales elegi, cui me meaque studia omni studiorum genere probarem. Nam ut illos faetus tenerius amare solemus, qui similitudine quam proximi nobis: ita quoque amicos, in quorum animis tacitam quandam conspirationem cum cogitationibus nostris experimur. Nihil dabo auribus tuis, sed gloriari ausim, me te unicum nosse in quo familiaritatem quandam genij nostri agnovimus. Quare nequicquam mireris, si supra omnes alios unice te amem. Quod autem tardius ad te scribam, iuro tibi nullam ignaviae aut negligentiae culpam impedijsse, sed moles negociorum, quibus etiamnum ita obrutus sum, ut qua ratione emergere possim, non video. XXIIX. Octobris haec resp. Regem Daniae sollenni inauguratione susceptura est. Lentum et ancipitis eventus negocium fuit, priusquam


page 323, image: s323

ad effectum spectaret. Idem illud me etiamnum detinet. et ecce dum haec scribo evocatus a Vicario regio discedere cogor. Idem sibi probabit infelicissima Polymathia nostra, toties interrupta: quae quidem tota a me concepta ad has Nundinas ijsdem negocijs praepedita prodire non potuit. Eius paginas nonnullas ad te mitto ut argumenti, atque adeo ipsius scripti, quod propediem integrum habebis, certior fias. Equidem nihil dignum. oculis tuis, quorum adspectum ferre erubescit et trepidat. Sed quid aliud exspectari poterat a transfuga, et magis vago et inquieto, quam omnes Abij et Scythaae. Epidicticas in Tertull. indubie vidisti, opus aureum, si auctorem spectis. quem multis locis, hactenus a nemine mortalium intellectis, restitui. Ex quo augurari potes, quid de labore nostro, quem ipsi devovi, promittere tibi possis. Columnam nostram Raphelengiani excudent. Dn. Frobenium Optimum, et omnium magnorum amicitia dignum virum denuo tibi commendo. Fac quaeso experiatur humanita tem tuam, quam multis nominibus praedicat. At vero mi Grutere quid rependam animo


page 324, image: s324

in me tuo, quod tam magnifice de nobis sentias, ut editionem aliquot pag. operis Inscript. inhibueris, ut emblema carminis mei accederet. equidem nunc demum sentio, adfectum iudicio imposuisse. Neque enim tanti erat, hoc tam studiose expetere a nobis, qui nec magnitudine nominis aut ingenij laude illustres et clari sumus, et quod caput est rei, qui nunquam propitias Musas experti sumus. Constitueram tamen parere tibi, nisi idem ille negociorum aestus abripuisset: cui serio irascor. quid enim gloriosius, quid honorificentius evenire mihi potuisset, quam legi nomen meum inter illustres quasque animas, et in illo opere, quod certam immortalitatis spem promittit. Si tamen quod scribis hoc tantum voluisses ad indicium amicitiae nostrae, poteras praefigere epigramma. Nihil enim a te ingenio nostro indignum proficisci potest. Residua sunt non pauca in tuis literis, ad quae respondebo proxima occasione: nunc enim exclusus temporis angustijs, nec desiderio tuo, nec officio meo satisfacere possum. Vale. 1. Kal. Septemb. CIC. IC. CIII.

Firmicum item ad te mitto. In quo si


page 325, image: s325

notabis ex MS. Biblioth. vestrae in quibus hallucinati sumus, rem gratissimam feceris.

EPISTOLA LIX. Leidae. PETRO SCRIVERIO S.

PAuca haec ad te festino, qui totus apud te sum. Quae intemperiae agitent, comminisci non possum. Sane periculosae plenum opus aleae editio semper mihi visa. Nunc hoc te rogo, ut quovis pretio Exercitationes patris Scaligeri in Cardanum omni velo remigioque ad me properes. Nihil est, quo me magis obligare possis. N. N. omnia exemplaria celat, quod suspicionem mihi movet, illum asperius mihi insultasse. Quod si fecit, norit ferrum in igne. Minutii, Firmici, Emendationum Tertullianicarum exemplaria iam nautae, ut ad vos perferantur, tradidi. Heinsium, et Baudium ocellum meum, serio salutabis. Totus sum, quantum per negotia, quibus me alijs mancipavi, licet, in editione Polymathiae. Eius paginas iam etiam editas brevi ad Scaligerum mittam, ex quibus certior fies et de argumento et filo totius


page 326, image: s326

operis. Vale. Hamburgi XVI. Kalend. Aug. CIC. IC. CIII.

EPISTOLA LX. JOHANNI WITTEN. Salve amicissimum mihi caput.

VT illi qui diali sidere tacti diutius voces colligere solent, ita verba non invenio, quibus affectum in me tuum remunerare possim. et profecto indignus sim amore tuo, qui mihi omni fortuna antiquior, nisi legitimo pretio animum tuum aestimem. Ego vero qui manifesta et evidentia signa amoris tui collegeram, et eorum semper recentem memoriam habeam, nunc demum cumulum ijs accessisse intelligo, qui animo et corpore aeger advocare ingenij tui vires minime dubitaris, ut votum meum impleres. Quod quidem omni genere perfectum fuisset, nisi paulo tardius Diatribe tua in manus meas venisset. Iam enim absolutus Panegyricus noster, quem in regis laudes, totumque hoc solenne homagium conscripsimus. In eo tamen multa praeclare dicere licuisset, si aut temporum ratio


page 327, image: s327

pateretur, aut hominum ingenia ferrent, quibus semper proclive est optima quaeque in deteriora detorquere. nihil ergo in oratione nostra deprehendes, quam laudes effusas ex praescripto panegyrici, cuius exemplar a veteribus sumpsimus, Plinio, Latino Pacato et alijs. ad illos tamen (audebo dicere) si non accedimus, certe cum illis certamus. Exemplar cis pauciss. dies ad te mittam. Diatribam vero tuam quamvis mihi parum conferre potuisset, ad opusculum meum, tamen ut carum depositum penes me erit, et tanquam donarium amoris nostri, templo dedicatum obhae rebit. Me vero mirifice affecit, quod tam promptum et. munem ad officia mea te intelligam, tum quod illa aeger scripseris, quae sano et salvo non meliora nasci posse existimo. Quo quidem ne quid mentiar, ingentem flammam animo meo concitasti, quae sese haud facile exstingui patietur, nisi pari impudentia alia nonnulla, quae in similibus argumentis affecta servas, extersero. Quod spero nec mihi nec tibi negabis. Cui enim bono ea concepisti, nisi ut pereant. At protrahenda sunt, ut saltem digna morte, quoniam


page 328, image: s328

ita tibi constitutum, pereant. Sed ut semel dicam, quod sentio, nihil mihi gravius, nihil acerbius accidere potest, quam cum intelligo, te incertum ambigere, cui terrae te credere velis. Vtinam molliora consilia locum apud te invenirent. Certe ijdem illi comites, carnifices nostrae mentis, etiam fugientem sequentur. Non sumus nati huic seculo. Ego quidem animum ferum ambitione penitus mitigavi, et nihil expecto, nihil opto, nisi ut fatum ferrum suum stringat, et errantem fugitivum letali ictu intercipiat. Persuade tibi ubique gentium fatuos oberrare et indignos consortio nostro, qui non magis ingenij tui vim ferre poterunt, quam infirmi oculi solis ignem. At, inquis, animus agendi cupidus non patitur sese includi. cupit eluctari ad rerum decus per actionem et quod ille ait, optat aprum aut fulvum descendere monte leonem. Ergo deerit histrioni dignum proscenium, in quo partes suas implebit. Nosti illud Epicuri nunquam nisi occasione data, prosiliendum. Ea te expectat, et inopinata non expectantem deprehendet. Me prorsus occidis, quoties scribis, te velle mihi eripere ultimum


page 329, image: s329

amplexum, quasi mihi fata per abitum tuum mortem properarent. Nempe hoc meruimus, ut amicissimum par hominum solo dolore jungamur. Si nihil aliud, saltim hoc me impetrare sinas, ne invidioso secessu longinqua litora te mihi subtrahant. fac mihi gratiam, ut sentiam minus tormentum, quod ita demum, fiet, si solatium non quidem proximi, nec tamen nimis longe a me divulsi habeam. Sed profecto non deerunt verba in hanc rem, quam acrius urgerem, nisi me vocarent multa et diversa negotia, quae mole sua mirum in modum me premunt. Bibliopola Frobenius, necdum a mercatu Lipsiensi redijt, nec catalogum transmisit. Non obliviscar exactis hisce festivis diebus, quin diligenter de libris allatis inquiram, et quos velis ad te curem. Literas Gallicas perelegantes, et prorsus genij mei accepi. et eo nomine gratias ago. profecto indignum fuisset illas mihi perire. Vtinam saepius ita me amplecti velles. Ego omni nexu me tibi obstrictum sentio, et efficiam profecto ut intelligas, te animum atque adeo beneficia tua illi commendasse, qui illa aestimare legitime didicit. Iam res spectabat ad effectum,


page 330, image: s330

omnia in adventum Regis praeparata. Ecce legatus Caesareus insinuat civitati paenale Imp. mandatum, si Regem in urbem admittant, aut homagium praestent. Idem legatus ad regem abivit, qui Flensburgi nunc agit, comitatus flore Equestris ordinis. Missi legati ad Regem et Holsatiae ducem. Expectamus omnes suspensi quid de toto negotio futurum. hîc tracti cives in partes, alij suadere, alij dissuadere. Sed agnosce quaeso infamiam, quam facile illis sit ludere de auctoritate. Nosse debebant illam apud animosam facile periclitaturam, et quantum conjicio, abituram in fumum. Mire haec et fallor aut toto negotio sine damno defungi non poterit. Alterutrum enim offendant necesse est. Senatus iuramentum praestitit civibus, Cives senatui reciproce praestant. Nos domi nostrae expectamus Benedictum cum genero, totaque eorum familia numerosissima. iam Caius filius cum praeceptore advenit. Multa sunt quae te velim, sed a vocant me curae Hamburg. XVI. Octobris. CIC. IC. CIII.



page 331, image: s331

EPISTOLA LXI. Eidem.

CLariss. et amantiss. Dne. Quod non satis exacte respondeam ad elegantissimas literas tuas, quibus aliquid privilegio dignum opponendum erat, dabis immensis negociorum tricis, quae me ita nunc occuparunt, ut pene mei ipsius oblivisci cogar. Inter illas eminet vis molestiae, quam nobis concinnarat puer inofficiosus. Deum immortalem, quas ille mihi exitiorum machinas, per Dn. Bartramum struere parabat, si eventus cogitata eius adiuvisset. Sed Deus rerum humanarum arbiter nequitias eius violento ictu evertit. Serere caeperat dissensionum semina inter omnes, nihilque malitiae reliquerat, quo noxium caput alligaret Itaque Dn. ab Alefeldt illum rem isit tali praemio, quo perniciosi eius mores mactandi erant. Aiunt illum ad te Lubecam properare. proinde partium mearum esse arbitratus sum te admonere, ne ad colloquium execrandum hoc caput admitteres. Nam si hoc Dn. ab Alefeldt suboleret, offensam eius facile incurrere posses, vel si hoc


page 332, image: s332

non esset, sinistras saltem suspiciones, quas apud illum procul habere omnino oportet. Multa sunt quae colloquio nostro sepono. Bartramus noster, seque suaque omnia liberali manu tibi transscribit, quo nomine ipse quoque ad te scripturus est. Vincentius Molleris J. U. D. uniculis nuptiarum se illigari brevi patietur. itaque non de Genealogijs alienis, sed suis cogitare velle videtur. Ducturus est autem filiam Bartholdi Bekmani. Mirifice (ita vivam) me adfecit, tantum preces meas apud te valuisse, ut quod toties promisisti tandem serio suscipere velis, et praeclaras tuas cogitationes de Politica scientia mecum communicare. Aude vero credere, te longe animi falsum, quod eius argumenti quicquam conscribere detrectaris, quod corruptum saeculum videas, apud quod totus iste labor peribit. sapiens non petit praemium recte factorum, sed in ijs solis acquiescit. Me vero multis nominibus beatum, si semel a te impetravero, quod toties frustra petij. Itaque nunc serio et vere exspecto sciagraphian, quae me ad alia multa comminiscenda excitabit. Sed prima occasione, nisi molestum est vellem ad


page 333, image: s333

me mitteres Progressionem tuam. aveo enim inspicere. Vale. XII. Ianuar. CIC. IC. CIV.

EPISTOLA LXII. JOSEPHO SCALIGERO S.

QVam aegre sit animo meo, quod cum omnia feceris, ut Columna mea ederetur, nihil tamen egisse videaris, haud facile dixero. Vnice vero te rogo, ne praecipiti festinatione eam ad me remittas. Nosti enim illud hominum genus varium. Forte erit ut errorem suum emendatum velint. Non dubito cum semel hoc negotium susceperis, quin serio pertendas, tandemque eas machinas adhibeas, quae imperitam obstinationem vincant. Miror profecto illos quicquam tibi negare audere. Vtinam hae orae non essent steriles sculptoribus. fallor aut non diu feroces se nobis facerent. Hoc agamus, illustriss. Dn. ut publicum rei Litterariae bonum etiam cum contumeliâ nostrâ iuvemus. Non rejeceris hoc onus, quod nunquam detractare soles. Biblia Danica iam ad te misissem, nisi exemplaria commaculata et attrita fuissent Itaque quamprimum


page 334, image: s334

licebit, ea ad te curabo. Vale et me ama. Hamb. Prid. Kal. Ianuar. CIC. IC. CIV.

EPISTOLA. LXIII. Eidem.

ANte aliquammultos dies Panegyricum meum, quem Regi Daniae scripsi, per Commolinum ad te misi. Eum an acceperis scire cupio. Nescio sane quid mihi imaginari debeam, quod iam per tot menses desiderio tuorum pene contabesco. multa mihi animus nimis quam curiosus et sollicitus, fortean sine causa dictat. Solve me hac suspitione, et si innocentem fastidire caepisti, ne permittas quaeso ut lenta morte peream. Columnam meam, quia eius editionem nemo suscipere voluit, ad me remittas rogo. Sed oro te ei illam transferendam trades, cuius fides et diligentia tibi perspecta, forte Dalius noster hoc onus non recusabit. Porro Illustriss. Dn. non negabis hoc mihi, cultori et clienti tuo, qui nominis tui caussa extrema subire non detrectabit. quod Raphelengius a te impetraverat, ut Columna cum Annotationibus tuis edatur.


page 335, image: s335

Hoc etsi invitus a te postulo, tamen qui animum in me tuum probe novi, eo confidentiae progredior, ut hoc non tantum petere, sed penitus mihi promittere audeam. Nihil a te proficisci potest, quo me magis obligare posse intelligo, nullumque adeo beneficium tam prolixe interpretabor, quod iam quasi summus titulus reliquis tuis in me benefactis accedat. Nisi molestum esset prima occasione Columnam ad me remitti vellem. Nam si mihi alia eius editionis ratio excogitanda erit, nunquam nisi nimis sero rem aggrediar. De Biblijs Danicis exspecto quid fieri velis. Ambigo n. an ea etiamnum desideres, qui tot iam mensibus nunquam ad me scribere dignatus sis. Vale et me ama. Hamburg. XVII. Kal. Febr. CIC. IC. CIV.

EPISTOLA. LXIV. Eidem.

EN tibi Biblia Danica, quae lubens citius ad te misissem, nisi me toties frustrata eorum fides, qui ea ex Dania ad me curare susceperant. Pretium haud dubie maius, quam usus.


page 336, image: s336

Nam undecim Florenis et novem solidis emta ad me scribunt. Mitto et Polymathiam nostram. Opus saepius interceptum, et etiamnunc inchoatum potius, quam perfectum. Certus sum, nunquam se tibi probabit. Et sane, si licuisset, libenter eam oculis tuis subduxissem. Patieris tamen aliquid istius affectus, quem parenti alis, derivari in foetum infelicem et informem. Ita vitia elevabis et in tua facilitate nobis ignosces. Ausus sum et alia exemplaria amicis communicanda, nomini tuo ut illustriori inscribere, quod spero non aegre feres. Tradi illa iubebis Cornelio vam Dale, qui ut inscriptiones loquuntur, distribuet. Vale et me ama. Hamburg, XIV. KI. Maij. CIC. IC. CIV.

EPISTOLA LXV. Eidem.

SErio et ex animo do leo me apud te hanus reum obstinati et pertinacis silentij. Iam enim duo fere sunt menses, quod officio literarum probê defunctus sim, quas ad te deferre in se recepit iuvenis quidam bonarum


page 337, image: s337

literarum studious, qui plurimi facere visus est, quod illi aditum ad illustre tribunal tuum apertum cerneret. Quid causae sit, cur desertor officij extiterit, comminisci non possum. Illud vero inprimis depressum reficit, quod de amore in te meo minime dubitare. ausus sis. Semel dixerim, illum sanctum mihi et religiosum, quem vel huius spiritus, etiam tibi carissimi, laesione probare paratus sum. Quod vero ad penultimas tuas tardius respondeam, caussa est Episcopus Bremensis, qui aegre passus est a latere suo nos divelli. Cui acce dit, quod totus fuerim in adornanda et instruenda arce Wandesbeck, quam nunc inhabito. De Columna edenda cum Bryanis fratribus Francofurti actum fuit, qui simili pertinacia conditionem repudiarunt. Ambigo quid facturus sim. An alia mihi via ineunda, an perpetuis tenebris eam damnare sustineam. Quod si unquam rem eo deduxero, ut toties reiecta et fastidita chalcographum reperiat, idem a te stipulari audebo, quod Raphelengio promiseras. Bibliorum Danicorum precium mihi numerabit frater Cornelij vam Dale. Quod amicis meis libellos reddi curaris,


page 338, image: s338

serio te amo. Non poenitet me temeritatis, quoties iudicium tuum de Panegyrico nostro lego: quod sane, quantum in me est, sollicite sequar et observabo. Et fateor quidem me sinuoso ambitu ad destinata accessisse. Fallor tamen aut ignosceres errori nostro, si in rem praesentem tecum concederem. Parco ad te perscribere, cur tam lata lacinia orationem praecingere coactus sim. Et cum omnia ad genium istorum hominum, quibus illa scripta, composuerim, usque adeo, ut mei ipsius iudicij normam deserere voluerim, quam, praeclarum tamen operae pretium tulerim ex Baudio nostro cognosces. Infelicem Roscium, qui syrma trahit in pulpito sordido et pulverulento. De Tertulliani editione, quam a nobis flagitas, vix invenio quid respondeam, aut quid statuam. Impellunt me ad praeclarum opus vota magnorum amicorum, inter quos iure emines, cuius verba totidem mandata excipimus. Sed deterret fugatque rerum varietas et difficultas, quae tanta est, ut vel eruditissimis desperationem concitaret. Inter haec incertum agitant variantis consilij aestus: quibus accedunt varia negocia, quae saepe cogitata


page 339, image: s339

nostra perimportune intervertunt. Adeo ut pene hanc curam abiecerim, nisi tu eam repetendi nobis auctor sis. quod ita demum fiet, si certam spem feceris, auspicijs tuis arduum opus suscipi posse. In quo an aves tuae admittant, augurabimur. Interim dum aliud agimus, Apuleij et Agellij recensionem adgrediamur, muniti MS. Codd. Illa initio Apuleij de Philosophia: Verum ad beatitudinem ante alia Bonorum fine contingenti, ut ostendam quae de hoc Plato senserit. Corrupta haud dubie. At quomodo emendanda sint, certiorem me quaeso facias. Typographus noster Theophrasti opera Graeca cum versione Latina Gazae et aliorum edere constituit, rogavitque ut ad te scriberem, et officiose suo nomine intercederem, ut laudabiles hosce conatus aut ingenij tui, aut patris monumentis juvare dignareris. Non potui hoc negare optimo viro. Nec deeris nobis hac parte, qui solitum relinquere non potes, quo publica privatimque omnibus prodesse soles. Vale vir Illustriss. et nos ama. Hamburgi 18. Kl. Iul. CIC. IC. CIV.



page 340, image: s340

EPISTOLA LXVI. Eidem.

NVnc illud est, ut audeam suscipere impositum onus edendi Tertull. cum imperio tuo refragari nec possim, nec debeam. Non constitueram subire hoc periculum, nisi auxilium tuum promisisses. Vereor autem ut nullo genere satisfaciam exspectationi tuae, qui amice potius, quam vere de nobis iudicare voluisti. fovebit interim errorem meum, quod affectus tibi imposuit. Et recte quidem probarunt tibi diligentiam fuam Renanus et Pamelius. Latinius pauculas emendationum pagellas edidit. infinitis certe locis fere divinavit. Ciacconius nullis quod sciam libris nominis sui titulo invulgatis, lucem Tertull. attulit, nisi quod Romani adfirment pleraque Latinij aut Fulvij Vrsini â Ciacconio esse. Tua autem de epoptis et Abijs, aliaque id genus, non tantum vera, sed plane divina existimo. utinam pari [gap: Greek word(s)] omnes scopulos superassem. Habebis igitur flagitatorem debiti, cuius te ipse obligasti. confirmabis haesitantem, et errantem sustinebis. Et recte sane scribis proprium loquendi genus parum


page 341, image: s341

loci coniecturis reliquisse. Salutem potius a libris, quam ab ingenio quaerendam. Quod me movit, ut te rogare sustinerem, eo nomine ad amicos tuos in Galliam scriberes, ut hac parte conatus nostros promovere dignarentur. Scio Tolosae optimum et antiquissimum cod. Ex illo excerptas lectiones Petrum Fabrum Saniorianum habuisse, memini. eas facile exhiberi curaret amiciss. Gilotius quanquam festinationem meam ad hoc opus retinebit Cicero. Nosti decantatam plurimorum elogijs Iani Gulielmij operam, quam in conferendo et emendando Cicerone locavit. Totum hoc opus, licet tanti non sit, ab eius haeredib. satis magno pretio emi. Miraberis quod labores et molestias meo mihi iumento arcessam. Non me fugiebat praecipuos nostri aevi viros in hoc campo fortiter depugnasse, usque adeo ut vel doctissimis desperationem concitare possent. Cogitabam tamen fieri non posse, ut periret iste labor, qui principi ingenio dedicaretur. Hactenus vero sustineo, nisi intellexero te probare conatus nostros. quod ita demum fiet, si non votis, sed re et opera nos iuvare volueris, praesertim cum in Epist. ad Atticum


page 342, image: s342

lib. de Finibus Academ. Quaestion. nihil nobis libri conferant. Eusebium tuum avide expecto. Vale Illustriss. Dne. et cultorem tuum serio ama. Hamburg. CIC. IC. CIV.

EPISTOLA LXVII. Eidem.

AVidus expectabam consilij tui rationes de suscipienda Tertulliani editione aperires, et quatenus mihi in hoc difficili et arduo negocio operam tuam polliceri possem, certiorem faceres. Cum vero ad meas nondum responderis, idem te denuo rogo. Huius autem conatus obsides dabo, Apuleium et Gellium, in quo infinita occurrunt, de quibus ad oraculum tuum referre necesse habeo. Vtinam a te impetrarem, ut ea mihi communicares, quae olim in hunc scriptorem notasti. Nam eius editionem te aliquando cogitasse, publice testatum reliquisti. Audebo interim transilire verecundiae meae limites, indulgere libertati, quam amor in me tuus concessit, et serio a te petere, ut festinata lectione Gellium transcurras, et aliud agenti observata ad me


page 343, image: s343

transmittas. Ita non frustra sperabo, editionem meam, luce ingenij tui illustratam, inter omnes alias eminere posse. Problemata Gelliana patris tui, Herois incomparabilis, lubens adjicerem, si scirem illorum editionem ad ipsius honorem pertinere. Non defugies indicare sententiam tuam. nihil enim temere te invito suscepero. Valde vereor Polymathiam nostram iudicio quoque tuo perijsse. nam Galliae eruditis ludibrium sustulisse amici ad me perscribunt. Damnatum opus, protritum ac ridiculum aiunt. Expectabam sane sacrum horribile infami elogio proscriberent. Noveram enim infelicis ingenij mei plausum. Sed inter illos, qui nobis iniquiores eminere scribunt. Miror equidem quem animum induerit. Nec intelligo profecto, cur olim sibi coniunctissimum et gratiss. convictorem sine caussa odisse sustineat: nisi quod facile animadvertam, illum praetulisse aliorum calumnijs fidem dare, quam ijs animi adfectusque mei indicijs, quae ipse coram probavit. Nempe non deserit me Fati mei asperitas, cuius hanc summam iniquitatem fero, quod nequissimum quemque excitet qui eos


page 344, image: s344

quos amicissimos mihi iunxeram, exspirato virulentae linguae veneno invertat aut seducat. Confugio ad patrocinium tuum, Illustriss. Scaliger, qui aliquando amicissimo innocentem reconciliabis, et adversus illos, qui sine caussa nobis cornua obvertere satagunt, defendes. imo tanquam Homerica Pallas Laërtiaden tuum incinctum hostium globo, protegas. Hoc te amice rogo. Vale. Hamb. VI. Idib. August. CIC. IC. CIV.

EPISTOLA LXIX. Eidem.

NOn feram te diutius monitorem, ut Tertulliani editioni me accingam. imperare enim iure tuo mihi poteras, qui amice flagitare praetulisti. Non obscure prae me fero, te surgenti famae meae semper acclamasse. saepe etiam invictum per honestos labores ad laudis iter decurrendum evotasse. Ita nunc quoque volentem duxeris ad hoc gloriolae certamen, quod ob multiplices curas detrectare poteram. Exercita inprimis et molesta res est proferendi ingenij libido, quae velut vulgaris quaedam lues magnos animos afflavit. Agnosco vanitatem,


page 345, image: s345

et iam sequar iudicij mei directam austeritatem. Sed occupat mentem haec bilis, quam nondum penitus eiurare potui. At vero cum satis constat, quam grave iudicium huius saeculi, quam oportunum hoc ingeniolum cuiusque convicijs et obtrectationi, facile intelligo fortem adversarium me provocare, quem non vincere, sed mediocri quadam diligentia placare potero. Quare per communia optimorum studiorum sacra, per adfectum in me tuum te rogo, ut ea quae in Tertullianum notasti mihi communicare velis. plurima enim apud te eius generis in conditis asservari ex amicis tuis percepi. Vtinam ad alios amicos tuos perscriberes, ut collatis subsidijs conatus meos iuvarent. Ita spondeo fore, ut aliquid dignum aeternitate excudatur, de quo nec saeculum erubescere habeat. Iuvabis, quemadmodum quidem soles. In Gellio fere omnia ab alijs occupata, vere dixeras. Nam postquam excussi libros meos, non pauca quidem residua offendi, sed ea tamen novam editionem vix mereri visa. Immensum tamen tibi debeo, quod vel gratia mea in hoc argumento versari tibi imperaris. transfer


page 346, image: s346

quaeso hanc animi facilitatem ad Tertull. ita effeceris, ut nihil mihi relictum intelligam, quo benevolentiam tuam remunerare possim. Vale. Hamburg. Prid. Idib. Decembris. CIC. IC. CIV.

EPISTOLA LXX. Clarissimo viro DANIELI HEINSIO S.

NOn capio gaudium, eruditiss. Heinsi, quod me totum occupat, quoties suavissima tui recordatio animum reficit: quae subinde recurrit, et ex intervallo hanc mentem recreat. Serio enim mihi gratulor, quod non tantum datum fuerit amplecti divinum hoc pectus, cujus genium iam olim exosculatus eram, sed certior eius animi de affectu credere mihi possim. Non mentior tibi, mi Heinsi, triumpho de amore tuo, quem ut mihi perpetuo foveas, rogo et auguror. Sed amemus nos amore non ambitioso, sine fuco, sine fallacijs. Simplicissimum hoc pectus, non novit patricia illa et arcana artificia, quae vitio ingenij humani et curruptissimi seculi apud


page 347, image: s347

plerosque laudem inveniunt. Revocemus mores maiorum, quorum nunc vitia sola non minus curiose protrahimus, quam sollicite imitamur. Nos vero non tam more seculi, quam geniorum conspiratione nos amemus. in quo quidem certamine victor hic noster, cum in alijs desertor. Proximis literis, quae ad Hesychium penes me servantur, ad te mittam. De Tyrio serio te moneo. Nunquam bonorum desiderium nisi nimis sero restingues. Vale et me ama. Hamburgi 26. Iulij.

EPISTOLA LXXI. JOSEPHO SCALIGERO S. D.

ILlustriss. Dne. Eusebium tuum accepi, et quantas maxime possum gratias ago, quod me dignum existimaris, cui admirabile hoc opus communicares. Dicam quod sentio, totum me in stuporem dedisti, quod ubique agnoscam veterem genium tuum, et eandem alacritatem, quae semper in operibus tuis enituit. Credo equidem ab ista senecta ingenium tuum vires sumere, et minuendo crescere. Sed haec sunt Heroum, quae absconsa


page 348, image: s348

quadam divinitate supremas intelligentias contingunt, ut recte Platonici philosophantur. Nobis vero quid aliud relictum est, quam applausu et admiratione haec sacra iuvare. Recte vero affirmasti in Prolegomenis aliorum errores cum legentium voluptate refutari. Peream, si memini, me quicquam festivius legisse. Sed quis ille quaeso Lydiat? Nunquam horribilius monstrum Africa peperit. Vapulat, ut dignus est, quem omnis ratio dereliquit. Simili adventicia excipiendus Scioppius, et Amphitheatri illud lupanar: in quo vere conclusum: illustrem Heroa Iul. Scaligerum Franciscanum, quia Scoti auditor. [gap: Greek word(s)] dignum carcere et robore. Sed hae sunt poenae Sycophantarum, ut suo ipsius flagello latus sibi adurant. Nollem tamen impune cedere tot plaustra conviciorum. Quin arma capit Baudius noster, et defensioni velitatur, nisi satius sit procacitatem risu retundere. Vides quod seculum nos deprehendit, in quo scurriles nequitiae, et omne genus portentorum cum applausu excipitur: optimorum fama invidiae et obtrectationi ludibrium debet. Atqui ad haec impudentiae Volumina, tanquam


page 349, image: s349

ad publica spectacula concurritur. Iam enim secundam editionem paratam vides. Quod si probi mores, si non caperemur bonorum ignominia, vel levi iudicio haec monstra suffocata perijssent, aut in ultimas terras translata ex hominum memoria exijssent. Feramus seculi labem, et quantum in nobis est, dirigamus brachia adversus impudentiae torrentem. Nec sane impurissimum os nebulonis cohibebit impetum, quo semel constitui Tertull. Animadversionibus illustratum publicare, quicquid clamet ac ringetur. Quanquam nunc alijs occupatus, quae quidem operae levioris et saporis publici, utilia tamen vulgo, imo necessaria. In editione Columnae Antonianae sequor imperium tuum. etsi autem gravior mihi iactura tot aureorum, nunquam tamen patiar desiderari studium meum bene merendi de literis. AEquum interim aliquid commodi me percipere. Quod si nulla ratione cum illis pacisci potero: mittam Columnam ad Octavianum Venium, nobiliss. pictorem, qui Antvverpiae recepit, se magno meo emolumento eam editurum. Vale et me ama. Hamburg. 7. Idib. Octobr.



page 350, image: s350

Itinera ad Caselium minus tuta, et plane deserta per haec bella: efficiam tamen literas tuas recte ad illum perferri.

EPISTOLA LXXII. Clarissimo viro. DANIELI HEINSIO S. D.

QVod diutius officio literarum defuerim, candor tuus occupationibus meis dabit, quae certe maximae, in hac omnium rerum mearum subita vertigine et conversione. Migrare enim ex his locis ad illustriss. Embdae Comitem constitui, et iam totus sum in procinctu. De Maximo tuo immensum, quantum te amo. Et sane simpliciter dixerim felicem Philosophiam, si tu ad illam serio animum adieceris, quae quidem regina disciplina hactenus deserta et inculta, dum alij rapti ad Sophisticen, alij perverse eruditi stultum ineptiarum laborem sustinere satis egerunt. Tu qui omnia potes, quem te in alij ostendisti, eundem illarum Principi probabis. Non mireris me sponte currentem incitare. Trahit me cognatio eorundem studiorum, quorum


page 351, image: s351

et fructum et oblectamenta, non minus curiose quaero, quam vere sentio. Proinde mirifice me affecit, quod intelligam te moliri editionem interpr. Ethicorum Arist. Ingens eius desiderium incendisti. De Poëmatis et vere et amice iudicas. Novus ille Pentheus praeda Furiarum erit. Et tamen si verum amamus, poterat enitescere divina illa poësis sine istiusmodi emblematis. Gloria ab ingenio ignominia redimenda non erat. Haud dubie utrumque inter se composuit: sed ille gloriae pruritus alterum elevavit. Quaecunque ad Hesychium notata habebam, iam descripta erant ut transmitterentur: sed cum omnis mea suppellex confusa et inordinate composita, reperiri non potuerunt. Quamprimum Embdae recognovero, ad te mittam. Vale vir eruditiss. et me ama. Hamburgi 6. IunI.

EPISTOLA LXXIII. JOSEPHO SCALIGERO S.

NOn sine caussa accusas negligentiam illorum, quibus literas tuas ad me perferendas credideras. Nam eas quidem nullas accepi,


page 352, image: s352

nisi has ultimas aliarum interpretes. Mihi profecto durum et asperum fuit tam diu carere alloquio tuo, ex quo mihi vita et spiritus. quod quidem citius provocassem, nisi me infinitae negociorum moles ita occupassent, ut nullis par esse potuerim. Nova enim vitae ratio mihi ineunda fuit, novaque prorsus rerum mearum instituenda conditio. Nam evocatus ab illustriss. Ostfrisiae Comite ad Consiliarij munus, migrare ex his locis constitui, quod non sine maximâ difficultate fieri posse, facile intelligis. Has igitur postremas ante abitum ex hac urbe ad te scribo. et si quas ad me posthac daturus Embdam transmittas necesse est, ut inde porro ad me curentur. Me autem in aula Comitis semper offendent. De Columna Antonini denuo rogo te quid fiet? sequor consilium ductumque tuum, nec ullam recuso conditionem, dummodo obtineam ex mea edi Bibliotheca. Certe nisi te auctore lucem aspiciat, peribit elegantiss. opus. Age igitur pro lubitu, et quacunque conditione pacisci poteris. Nulla certe illa erit, quam non iniverim, quod tamen tricones istos scire nolim. Nam si illam meliorem obtinere possimus,


page 353, image: s353

lucro deputandum est. Exemplaria duo Concilij Caroli Magni de adorandis imaginibus penes me esse dixeram. Sed deceptus similitudi ne argumenti unicum tantum me habere deprehendi, quod ad te mitto. Nihil enim est nostrum, quod iure tuo petere non possis et obtinere. Nosti validissimum rogandi genus esse, cum is petit, qui imperare potest. Vale saeculi nostri praecipuum decus, et me ama. Hamburg. 6. IunI.

EPISTOLA LXXIV. JOHANNI WITTEN S.

CLariss. et amiciss. Dne. Quod tardius ad elegentissimas literas tuas respondeam, dabis negotiorum varietati, quae ita me hisce diebus involuerunt, ut ne nunc quidem ijs me expedire potuerim. Domino ab Alefeldt literas tuas ostendi et praelegi. Et quantum colligere potui, pergratum illi fuit tam honorificum suae virtutis testimonium. Quod postea plenius eognovit ex literis quas ad Clementem van Gadendorp dederas. nam et illas sibi praelegi audivit. Vterque animum benivolentia


page 354, image: s354

tibi obstrictum ostendere visus est, et quantum conjicere licet, haud exilia in ijs optimi adfectus monumenta. Qui vero deinde secuti sermones, quae de te iudicia haud temere literis credo. Optima tamen et honorifica fuisse noris. Quibus spectaculorum festivitatibus sereniss. Rex homagij praestationem consecrarit, haud dubie ex alijs Intellexisti: quid vero ex indole Regis colligere liceat, coram ex me audies. In ipso homagio nihil demptum de libertatis apice: ijsdem verbis, quibus olim, ijsque paucis nuncupatum fuit, nullo iuramento fides obstricta, sed sola dextrae oblatione. Nulli peregrini principes, nulli alij nobiles adstitere. solus Rex et Holsat. Dux paucissimo praecipuorum nobilium comitatu curiam introcesserunt. Nihil itaque innovatum, nihil demptum de libertate civium. Ego hanc publicam solennitatem, et praecipue Regis fortunam aut virtutem Panegyrico commendavi, sed hactenus senatus inhibuit venditionem, quasi aliquid in eo, quod trahi posset in civitatis praejudicium. Sed fallor aut nemo cui pectus sapit, ex verbis meis tale quid extorquebit. Iam venit in mentem, quorum


page 355, image: s355

consedimus arvis. Mihi inter alia fortunae documenta etiam hoc excipiendum fuit, ut nimiam ingeniositatem aequo animo ferre discerem. Mittam tamen ad te exemplar infelicis libelli, ubi praefixa fuerit praefatio, quam nunc excudunt. Non potes cogitatione complecti, quam acerrima tormenta fero impatientiae mei ipsius. Invasit me taedium vitae summum, quod utinam abrumpere liceret. Illud etiam auget animus tuus, eodem vulnere, nisi fallor, saucius. Feramus amicissimum mihi caput, donec fortuna poenitentia ducta, errorem suum emendet. Sed vereor hoc nimis sero erit. Nati sumus in angores et cruciatus. huic fini altiores spiritus natura nobis indulsit, ut patientia frangerentur. O fatum Dardanidum. Sed quando te complectar, ut hic spiritus taedio submotus, reviviscat et ad vires suas redeat. Vale Hamburg. VI. Maij. CIC. IC. CVII.

EPISTOLA LXXV. Eidem.

ASperius in nos dicta, candide et humaniter excipio. Neque enim aut genius meus,


page 356, image: s356

aut recte philosophandi ratio promittit, ut quem amiciss. habeo, propter istiusmodi leviora frigora deseram, et quicquam ab affectu remittam. Proinde rogo et obtestor, ut me eo loci habeas, quo semper habuisti, et quantum in te est affectum meum pari studio remuneres. AEgre est animo meo, enasci aliquid potuisse, quod te offenderet. Male tamen de te iudicarem, si existimarem hoc obhaerere nisi invito, potuisse. Vltimas hasce ante abitum ad te mittere volui, animi et amoris interpretes. Nominis tui studiosiss. me noris, paratumque militare omne bellum, sub gratiae tuae auspicijs. Interea memor amantiss. tui eris, et saepius aperies literarum hoc iter, amoremque tuum augeri contendas, quod certo mihi spondeo et vere praesto. Vale vir Clariss. et me ama. Hamburg. XII. Iun. CIC. IC. CVII.

EPISTOLA LXXVI. Eidem.

SAlve Clariss. Dne. Iam aliquam multas ad te dedi literas, nec tamen responso dignatus.


page 357, image: s357

Puto me functum officio et amici et boni viri nec induci me patiar, ut animum tuum alienatum a me existimem. Hoc unicum te rogo et obtestor, ut saltem unicas literas ad me scribas, ac animi tui certiorem me facias. ego te ex animo amo, nec permittam, ut officium amici in me desideres. Vtinam amplexu ostendere liceret, quo in te sim animo. Certe ex animo voveo te complecti, quod quando futurum sit sane ignoro. Interea te certum benivolentiae meae esse iubeo, et me nisi plane alienus sis, serio amare. Ex arce Wandesbeck. XII. Iulij. CIC. IC. CVII.

EPISTOLA LXXVII. Eidem.

SAlve optime Amicorum. Quas ante abitum meum in Frisiam Hamburgi reliqueram, eas ad te perlatas certo confido. In ijs sane plurima quae et humanitatem et affectum in te meum egregiê docent, tantum abest ut existimem animum tuum ijs magis exulceratum. Quicquid sit, si etiamnum subhaeret aliquid sinistrae opinionis aut sequioris animi,


page 358, image: s358

per pristinum nostri amorem te rogo et obtestor, ut illud plane ex animo ejicias, revocatis in memoriam quis sim, quo animo semper in te fuerim, quam preciosa sit iactura optimi amici et multimodis probati. Quod si feceris, minime ambigo, quin ita animi tui vulnus (si tamen ullum fuit) coeat, ut ne cicatricis quidem vestigia appareant. Hoc certe eius erat, qui animum multiiuga experientia et humanis casibus subactum habet. Ego, ita me Deus amet, non memini, non sensi quicquam, nisi te sine causta mihi obirasci sustinu isse. Lenies animum tuum (si exasperari potuit) mea humanitate, meo amore, quem solidum et integrum tibi transfundo. Si te tangit cura nostri, varia, inconstans, lubrica, desultoria fuit fortuna nostra, certe rerum mea rum scena multiformis, et sola mutationis facie insignis. Meministi me Frisiam contendisse ante aliquam multos menses. Cum primum pressi laudabile solum offendi oppletum hostium globis, quos Hollandi im miserant. Cum itaque Comes noster pignora imperij minime tutum arbitraretur hostium audaciae protervitatique credere, ea diligentiae fideique


page 359, image: s359

meae commendavit, atque ita comites et hospites sumus Illustris Holsatiae ducis, incerti sane quam diutina futura sit haec mora. In reditu vero obhaesimus aliquandiu apud Comitem Oldenburgensem, et deinde Archiepiscopum Bremensem. Frequentiss. ubique tui mentio. Nullum tamen prae se serebat offensam Heringius, nisi quod post abitum paulo asperius de se scripseras, in quo iniuriam suam agnoscebat. Literas enim Oldenburgum transmissas aiebat, quorum indicio hoc resciverat. Inter omnes neminem tibi magis favere Archiepiscopo, audacter credas velim. Ante paucos dies hic adfuit...qui iam huic principi operam suam addixit, propediem affuturus. Mira moliuntur mortales, sed nihil audeo temere his chartis credere. Bene vale, Gottorpij. I. Septemb. CIC. IC. CVII.

EPISTOLA LXXIIX. Leidae. DOMINICO BAVDIO J. C.

SAlve vir Clarissime. Tandem aliquando terra marique varie iactatus Hamburgum


page 360, image: s360

incolumis sum reversus. Quanquam infirmum corpus nondum ad vires redijt, et imbecilla valetudo adhuc per intervalla infestatur. Tibi uxorique tuae immensas gratias ago pro singulari illa humanitate, qua me affecistis. Quo minus ad Illustriss. Scaligerum, Heinsium et Scriverium literas dare possim, impedimento sunt negotia, quibus nunc quam maxime distingor. Magnopere itaque a te peto, ut illis me purges, et imprimis istud suscipias, de quo praesens tecum egi. Quod Neiburnius debet, iam ad te curatum scio. Rogo una cum uxore tua operam des, ut omnia recte solvantur, nec quicquam aeris alieni amplius confletur. Hamburgi X. Iulij. CIC. IC. CVI.

EPISTOLA LXXIX. Leidae. NICOLAO a VECHTA.

SAlve amantiss. pectus. Nisi satis mihi exploratum probe te nosse animum meum, gratias agerem humanitati, qua me affecisti, cum apud vos haererem. eam tamen patior ita accrescere reliquis tuis in me officijs, ut ubi


page 361, image: s361

occasio sese dabit, cum faenore restituam. Priusquam huc veni iam in consilium iverant, et de consilij sententia deliberatum, Lugduno te evocandum, et Heidelberg. ablegandum. Hoc satis loquuntur patris ad te literae, quorum subscriptionem si inspexeris, facile colliges, missas ad te fuisse, antequam huc accederem. Itaque si minus hoc consilium animo tuo arridet, non poteris me eius insimulare, cum me absente initum et promulgatum. Neminem tuorum cognatorum existimo, quin cum illo pater de te deliberarit. Omnes, ut ipse retulit, pari suffragio hoc approbarunt. Rem magni momenti, de qua singulorum consilia evocanda, animique illorum tentandi fuerunt. Venit his diebus ad me Pater tuus, euius animum vix lenire licuit. Inhorruit ira, quod nec se conscio nec suffragante Lugdunum reliqueras. Quaesivi omne genus excusationum et omnes colores adhibui, ut hominem placarem, quod obtinere non potui. Et nescio quid in tuis scripseras, quod minus ipsius stomacho placuit. Certe multa fortassis non caepit ea mente, qua voluisses. Quantum in me fuit intercessi decretoriae,


page 362, image: s362

quam recte turbulentus plebis tribunus labefactare necdum potui. Neiburio indicabis, me optima fide egisse suam caussam, quam obtinui. suadebis festinet discessum. Vale et ignosce aegrotanti. Hamburg. X. Iulij. CIC. IC. CVI.

EPISTOLA LXXX. Eidem.

NOn possum satis mirari, quid caussae sit, quod ad meas non respondeas. Multis enim de diversis rebus ad te perscripsi, atque ad omnes tuas accurate respondi. Adieceram literas ad Baudium, Scriverium et Scaligerum, quibus illi gratias de Eusebio egi. Miror quid illis factum. Miseram eas ad Beckmannum, ut ille porro ad te curaret, cuius incuria vereor ut interciderint. Inquire sodes, et responde, ut sciam quod illis factum. Multum te amat pater, quantum quidem conjicere licet, neque id signis obscuris. adfectum illum foveo, et quantum in me est, augeo quotidie. Tuum erit iuvare utriusque nostrum vota, quae te ad magna et tibi tuisque frugifera


page 363, image: s363

vocant. Superioribus meis ad te literis serio te rogaram, ut excerperes quaecunque mihi usui futura existi mares Baudij. Idem denuo peto, et quidem graviori obtestatione. Inprimis vero peto quaecunque Politici argumenti, qualia sunt quae ad Panegyricum Plinij annotavit. Nunquam credere potes, quantum ijs studia mea promoveri posse intelligam. Itaque non peperceris operae, ut quaecunque ex illis sublegere potes, ad me transmittas, quo nullum maius beneficium a te proficisci potest. Nullam autem admitto excusationem, sed re ipsa et effectu impleri hanc petitionem postulo. Epistolas Graecas nuper editas quanti vendunt bibliopolae vestrates quamprimum ad me perscribas, rogo. Vale et me ama. 13. Novemb. CIC. IC. CVI.

EPISTOLA LXXXI. JOHANNI WITTEN.

NIhil mihi magis inopinatum, quam literae tuae alienato animo natae et irato expressae. Mirabar equidem frequentes tuas ad Rolandum, cum interim silentio offensam et


page 364, image: s364

indicare, et ulcisci constitueras. Infelices vero literas meas, quae rectius perijssent. Certe meliori fuissent fato. Nihil vero in illis exstare arbitror, quod animum tuum exasperare potuisset, nisi ipse de industria affectus tui constantiam destrui aut labefactari quae sivisses. Quicquid sit provoco ad infelicium literarum exemplar, quod mihi exhiberi postulo, ut videam et recognoscam, quibus incendi animus tuus potuit, certe nunquam sine caussa probata damnari me patiar. Nullum enim crimen agnosco. Acerbas tamen vocas literas, mitius sane vocabulum expetebant. Quae enim in illis acerbitas, comminisci non possum. Nisi forte innuas, quod ad illa tuarum literarum, esse nonnullos, qui me umbraticis literis totum deditum et occupatum existiment, et proinde minus aptum usui rerum hominumque, responderam: parum me tangere hanc curam, quid isti censores de me iudicarent. Hoc si tu iniuriam tuam capis, et ex alieno fundo raptum lapidem tuo injicis, aequo animo mihi ferendum. Hanc vero libertatem meam quae decet hominem liberaliter educatum, et vere ingenuum, nunquam


page 365, image: s365

mihi eripi patiar, et mei ignaris veritatem ostendam. Non minori desiderio praesentiam tuam postulo. Omnino ad vos excurrere constitui. nec tamen praefiniri diem tempora permittunt. Quam primum autem per res meas licebit, ad te excurram. Si quae sunt, quae ad ornamenta et honores meos pertinent, nunquam eo insaniae deferri me permisero, ut non avide affectem ea scire et probare. adeo ut utriusque causa iter meum ad vos promoveat. Vale. Hamburg. XXX. Novembr. CIC. IC. CVII.

EPISTOLA LXXXI. Eidem.

SAlve vir optime et amicissime. Diutius sane male a se dissidens animus dubium distraxit, an prorsus conturbarem, an vero adsumpta fiducia alloqui te auderem. Verebar enim offensam tuam, et quidem eam seriam, imo vero vix inveniebam, qua fronte ad te accederem. Iusseras enim ut frequentiores ad te literas darem. Atqui iam ad binas responsum debebam. Sed iuro tibi fidem meam


page 366, image: s366

non negligentiae culpa tardiorem me fuisse. constitueram ad te mittere exemplaria aliquot Panegyrici mei, ea extricare citius non potui. Coactus enim fui curare ut recuderentur primae pagellae, ne homines nimis ingeniosos offenderem. Adiunxi tamen paginam, ut prima foetura a nobis edita fuit, ex qua videre licebit, quam digne nobis vim negotij crearint homines otiosi. Fallor aut ridebis acumen magnorum virorum, et nimis quam, si (dijs placet) prudentum, ludimagistrorum et imperitissimorum vapparum, qui etiam umbram suam adorari volunt, quorum apud nos tantum precium, ut ne ad mentionem quidem illos admittere dignemur. Dabis interim, hoc amori nostro et levi opera libellum percurres, ut de iudicio tuo securus esse possim, quod instar laudis me habere iam nosse debes. Sed cave eam iudicij severitatem adhibeas, quae in operibus elaboratis esse solet. Certe aliud agenti effluxit. Vtinam stilo atrociori in eum saevire licuisset. Ego sane magnum operae pretium me tulisse existimarim, si tibi operam meam probaro. Regi vero quam acceptus fuerit, frustra quaeris. Vix


page 367, image: s367

enim illi offerri passus sum. Multa sunt, quae te velim, sed omnia rejicio in amplexum tuum, qui nunquam nisi nimis serus erit. Evocatus hisce diebus a D. Benedicto ab Alefeldt per aliquam multos dies illi adfui. Quod impedijt praeter alia ne citius ad tuas responderem. Quod vero suspicaris me superioribus literis. annotatione temporum, silentij mei culpam elevare voluisse, plane erras. Certe ea illarum legitima aetas quam praeferebant. Quod vero tardius in manus tuas pervenerint, aut meorum aut veredorum negligentiae imputandum est, quam post hac studiosius observabo. Multum sane me adfecit elegantia literarum tuarum, in depingendis horum hominum moribus. Agnosco etiamnum genij tui alacritatem. Vtinam me semper istiusmodi delicijs reficeres, quibus profecto magis capior, quam ulla fugitiva voluptate. Aveo unice te amplecti, quod tamen commodo utriusque nostrum fiet. De conditione quam offerre videris, gratias ago affectui, quem utinam digne remunerare possem. Sed quae de illa scribis, ita involuta sunt, ut ea capere non possim. Quantum tamen augurari possum,


page 368, image: s368

professionem in Academia te innuere existimo. Ego vero, et si ab aula plane abhorreo, nunquam tamen magnum et optandum duxi, tollere supercilium inter adolescentes; commendari a pueris, et inter illos applausum mereri, a quo plane et magnitudo animi nostri, et rationis meae soliditas abhorret. Scio me animal civile, non carceri sed hominum luci destinatum. Quicunque vero me solis Cyclicis disciplinis immersum iudicant, male me norunt. Nec ut rectius me noscant, valde laborandum mihi censeo. Satis est si mihi ipsi satisfaciam, qui rigidissimus flagitator, plura quam illi a me exigo. Avidissime tuas expecto, et me ut amas, serio rogo. Vale, et responde. Hamb. 2. Decemb. CIC. IC. CVII.

EPISTOLA LXXXII. Eidem.

DEsine mirari quod rarius ad te scripserim. Non permisit fortuna mea, varia et incerta, quae toties ex transverso imparatum petijt, ut consilio locus non fuerit. Necdum cum illa in gratiam redij, sed firmius obduro,


page 369, image: s369

ipsa consuetudine malorum levamentum sentiens. Constitueram deserere non dicam amicos, sed mortales, quibus ut videbatur non invitis taedium lucis ferebam. Iam exceperam me hominum memoriae, et si licuisset perstitissem in hoc consilio, ut me tenebris et carceri darem, ne nomen meum desertum diutius oberraret. Dicam quod res est, ne nunc quidem hoc theatrum ingredior, sed tenet me idem odium rerum humanarum. Tantisper ad te secedere libuit, ut scires me tui aman tissimum vivere. Vnice autem scire desidero, qua ratione res tuae progrediantur, quantum inter dumeta et rubos promoveas. Volo omnia quae vis, et paratus sum militare sub auspicijs tuae gratiae. Certos homines mihi assignabis, per quos literas meas accipies, alioquin peribunt. Constitui autem ut iam ad te scripsi, gratulari Regi Britannorum de sua et publica felicitate, cui accessit detestanda haec in eius personam molitio. Vides quis campus mihi apertus sit. caeterum immiscenda erunt non pauca problemata Polit. inprimis apta tempori, et magnae potentiae. scio eius generis plurima tibi congesta. Excute thesauros


page 370, image: s370

tuos, et liberali manu distribue. Non potes quin sollicitus sis famae meae, quam tibi curae esse certo scio. Eam hac parte iuvabis mirum in modum. Nunquam quicquam â te petere ausim, si hoc mihi negare sustineas. Pene lassus sum urgere te de meditationibus tuis. Parum abest, quin prolabor ad credelitatem et te preces meas parum aestimare existimem. Non permiseris, me frustra hoc a te petijsse, quod tantopere desidero. Quod si omnino iuvare hac parte vota mea non velis, saltim huius certiorem me feceris. Vale, me ama, et responde. Hamburg. XI. Decemb. CIC. IC. CVII.

EPISTOLA LXXXIII. PETRO SCRIVERIO S.

AMicissime scriveri, non exspectabis a me literas certo scio, sed potius censoriam obiurgationem pertinacissimi silentij tui. Ergo hoc de te merui, ut ne tralaticia quidem responsione dignum existimares? Et fortasse frustra literas a te postulo, qui memoriam nostri penitus abieceris. Non petam te tuis armis,


page 371, image: s371

nec committam ut tam cari spiritus amorem ulla dies mihi eximat, cuius rei testes literas has volui, quas tibi exhibebit ingenuus adolescens, quem si amicitia tua dignari volueris, beneficij loco numerarim. Vale, et me ama. 3. Id. Iunij. CIC. IC. CVIII.

EPISTOLA LXXXIV. JOHANNI WITTEN.

SAlutem et affectum constantem. Incerta vitae meae ratio impedit, quo minus frequenter ad te scribam. Certo autem persuadere tibi potes nulla tam alta montium iuga nec tam vastae latitudinis maria, quae te mihi praeripiunt, quin imo iucundiss. tui memoriam blandienti gaudio foveo, et subinde revoco. Duo iam sunt menses, quod evocatus ab Illustriss. Principe Holsatiae iam in his oris obhaeream. Nihil habeo cur magnopere mihi gratulari possim, nisi quod fortasse fastidienda aut timenda assecutus sim. Alligavit me fortuna iratior ad molestiss. vitae genus, in quo splendidum mancipium me ipso viduus velut lenta tabe confectus pereo. Haec sunt vota


page 372, image: s372

magnarum cogitationum. Mi dulcissime amice, quid me vixisse intelligam. Ne falsus sis, ne nunc quidem domina illa noverca vultum a nobis submovit. Parentat saevitia, et dum adblanditur, punit. Ita mihi pereunt. anni, maximis negocijs utiles. olim duro auctoramento obstrictus inglorius miles occumbam, et cum fatale ferrum cervici imminebit, quam infeliciter vixerim, mihi gratulabor. Seriem temporis exacti ex quo te non vidi, nulli annales capiunt. Quicquid sit, quod te scire intererat alloquio sepono, quod commodius constitui potest, cum in viciniora haec loca concesserim. Te vero optima conditione apud Illustriss. Principem Megapolitanum vivere, mirifice mihi gratulor, nec unquam dixero, quantum gaudium me occupavit, te hoc vitae genus elegisse. Aveo cognoscere, quo loco sint res tuae, et qua ratione hoc quod reliquum est vitae transigere constituisti. Nihil profecto tam splendidum aut gloriosum a Fortuna tribui potest, quod virtutes tuae non mereantur, aut suo sibi jure postulare non debeant. Quod contingat ijs serio voveo et auguror vale Clariss. Dn. et me ama.


page 373, image: s373

Ex arce Gottorpiana XXIIX. Septembris CIC. IC. CIIX.

EPISTOLA LXXXV. JOHANNI ARCERIO S.

REverendiss. et eruditiss. Dne. Nihil mihi gratius literis tuis obvenire poterat, quas spissius exosculatus sum. Nec facile dixerim, quam iucundus mihi ingenij tui lusus in barbarum nomen nostrum. Quod cum plane ab omni metro iam olim abhorrere noveram, tanto mihi gratius fuit, cum acumine tuo constrictum et quasi subactum viderem. Haud aegre patiaris hunc cumulum alijs in me beneficijs tuis accedere. Quem mihi commendaras optimum virum, qua soleo humanitate complexus sum. Et ne ambagibus quod sentio, involvam, vix confido, me petitionem tuam iuvare posse. Quam sententiam mecum ferres, si aulae nostrae conditio probe tibi cognita esset. Quid vero consilij a me tulerit, aperiet. quod si suo periculo velit sequi, quicquid ab amiciss. tui proficisci potuit, praestabo. Valde conduceret eius negotio, si Dn.


page 374, image: s374

Mauricius commendaticias ad illustriss. Prin cipem et D. Cancellarium tuis adjungeret, et de meliore nota hominem commendaret. Clariss. virum fratrem tuum officiose quaeso meo nomine salutes animique mei sententiam aperias, me scilicet ex ijs, qui ingenium eius vere aestimant et admirantur. Vale Reverendiss. et amiciss. Dne. et me ama. Ex arce Wandesbeke. IIX. Augusti. CIC. IC. CIX.

EPISTOLA LXXXVI. JOHANNI WITTEN S.

CLariss. et ornatiss. Dn. Si nuperrime cum amplexu tuo licuit refici, non probavi humanitatem meam tam officiosam, qualem illam animo finxeras, aut pro iure necessitudinis nostrae poteras postulare, incusabis vitae meae conditionem, cui me fatum meum alligavit, quod etiam mihi eripuit, quo posteritati diligentiam meam probarem, et fortean non minus vere quam animose dicerem Non totus moriar, magnaque pars nostri vitabit Libitinam. Interea desertori bonae mentis hoc unicum relictum, iuvare votis aliorum


page 375, image: s375

laudabiles conatus, et fausta acclamatione hortari triumphantes, ut eundem honorem alacrius affectent. Eo animo te rogo et obtestor, ut illa quae in admiranda, et divina scientia, quae vere Platoni princeps Philosophia, concepisti ad finem perducas. Nemo sincerius aut rectius de ingenio tuo iudicare potest atque ego. Qui melius ausim dicere, istiusmodi intelligo, cui exacte omnia eius facultatis explorata. Non desistam petere, imo exigere debitum. Nosti quod promiseras, te non fraudaturum amicissimum tui, si quid dignum censura nostra apud te natum. Hoc te vehementer rogo. Valde vellem ad me mitteres les plattes perintures de Philostrate, qui quidem libri parum a te aestimantur, mihi tamen usui esse poterant. Ego dignum genio tuo alium librum restituam. Quod si adiungere velis aucues petites traites, quos olim pros miseras, mirum quantum me obligabis. Vides quam festive abutar humanitate tua, quod tamen amantissimo tui fraudi non erit. Illustriss. Principem Ducem Megapolitanum, clementiss. Dominum meum, omni cultu et obsequio veneror, paratus extrema exsequi in


page 376, image: s376

spem eius gratiae. Incredibile dictu quantum me caepit illustriss. humanitas, certe eius iucundiss. imago animo inhaeret, et cum admiratione ac iucunda specie frequenter sese mihi ostendit, ut suavissima modulatio, quae ex intervallo subinde recurrit. Devotiss. hunc animum, si ita videtur Illustriss. eius celsitudini insinuabis. Sane et D. Praefectum nisi aegre ferat, amo et admiror. Rogabis eum ut non fastidiat me inter cultores suos admittere. et ne ad gratiae eius templum sine impensa accedam, religiosum me illi narrabis. Nunquam sine honore tantum decus patiar. Si datur occasio D. Belovium et D. Cancellarium officiose salutabis. Vale et me ama Clariss. et ornatiss. Domine. Gottorpij XX. Augusti. CIC. IC. CIIX.

EPISTOLA LXXXVII. Eidem.

VIrorum optime, sit haec praefatio tui verissima, duplici alloquio me beasti; ad prius e re respondissem, nisi animus fuisset ad utrumque simul. Incredibili laetitia hanc mentem


page 377, image: s377

acerbissimae tristitudinis tormentis exulceratam, adfecisti. Exosculor enim non solum constantem, sed auctiorem in me adfectum tuum, cuius vires vel sola absentia debilitari posse mihi persuaseram, nunc nequicquam mutavit, nisi ut prodesse tantundem velles, ut posses. equidem quoties cogito, Fortunam fortis statusque mei arbitrum, te mihi elegisse ancoram seu portum negociorum meorum, sentio abunde esse quod caelo imputem. Quanquam humanitas tua his finibus non stetit, quin imo effrenata alacritate beneficijs beneficia cumulavit. Clamo et testor caeteris fortasse omnia in amicitia tua patebunt, nobis ad te colendum, nisi vetas, audacior impetus, quem ne morte quidem ipsa frangi patiar. Haec scio ab alijs more potius, quam serio et ex animo ingeri. Ego vero qui procul habeo omnes has patricias artes, ausim addere tui nominis causa vel victima cecidisse, felicitati litasse interpretari. Immensam vero humanitatem, et testimonium candidiss. pectoris tui, in quo cum vulnus fuerit, cicatrix non est. Sane meae partes, rogare si qua animo offensa haesisset, eam funditus deleres.


page 378, image: s378

has tu mihi eripuisti, quam iniuriam tibi imputabis, et in mea culpa tibi ignosces. Equidem nunc demum fateor, te me iuvandi utilitatem praetulisse gratiae placendi. Non negabo, nec minuam naturae meae vitia. nusquam malitia mihi imperat, saepe humana imbecillitas, et imperitia iuvenilis. Quidquid sit seria paenitentia emendo, quo supplicio satisfactum humanitati tuae confido. Binas ad te literas dedi, priores Aurelijs, quibus inclusae aliae duae filij Gautij et Garneri. Secundas Parisijs, quibus ad Casaubonum adiunxeram rerum mearum inter pretes. has te impraesentiarum accepisse arbitror, ideo eadem non itero, quod ipsum vel negligentiae suspicione liberabit. Libros tuos incorruptos accepi, nec vecturae nomine quidquam a me exactum. Immortales gratias memini, quod me literis patri tuo insinuare non defugeris, quem qua fronte adeam ambigo. Fulminatus sum scriptione tua debitum meum tardius solutum iri. scilicet satis non erat, ut me fortunae injurijs expositum ignorarent, quin etiam amantiss. mei inimicos mihi conciliarent. Hoc me tam acriter adflixit, ut quasi siderali fulgure perculsus me


page 379, image: s379

ipsum non inveniam. Aude credere, citius me itineri accingam, atqui omnia solvi curabo, si vel cruorem meum pignori opponere deberem. Lautissima conditio mihi obfertur a Cardinale de Ioyeose, quam tamen omnino negligere constitui potius, quam pati fidem meam apud te tuosque laborare. Consilia tua, et reliqua mandata, quae a me curari vis, examussim exequar. Apage vero omen, nunquam te fortasse amplectar. Hoc mihi nec illud numen sinat, quod votis assiduis fatigabo. Rex agit a Monceaux, ibit brevi Blaesos. Ignosce quaeso quod parum amaene ad tuas responderim. quid enim exigas a me qui lessum condo vivo huic cadaveri, cuius languentem animam fastidiose ventilo. Salve et me ama. Lutetiae Parisiorum 27. Aug. CIC. IC. CIIX.

EPISTOLA LXXXIIX. Hamburgi. GEVERHARTO ELMENHORSTIO.

SAlve amicissimum pectus. Vnice te amo, quod negocia mea tanto studio promovere laboras. Nihil tam asperum et arduum erit,


page 380, image: s380

quod tuo nomine non suscipiam. Affixus lecto haec ad te scribo inter acerrimos cruciatus et tormenta immania. Omnes furiae laxatae sunt, ut miserum hunc Penthea discerpant. Nempe hoc merui, ut anni primi florentes vigore inter gemitus et lachrymas perirent. Adeo Deo pietas mea curae cordique. Quanquam non abiectius feram hunc morbum, quam Zeno tormenta, qui fidiculis distentus et sulphure irrigatus, philosophari sustinuit. Miror vero horrendam iniquitatem, Nihil humani homines habent, viperino ingenio toti. Meum mihi solvi postulo, et cum mihi debeantur duo millia marcarum, illa mihi dinumerari velim. Et ne quid erres ea est huius debiti differentia, quam mihi tradi peto. summa rationario civitatis inscripta non est, reliquum quod solvi nolim, expungi non potest, et cum VI. pro centum numeret, mallet se isto liberatum. Si nullam morosissimi homines admitant rationem, retineant aes meum, quod iure exigam. Etsi omnino argento opus sit. Reliqua negotia quantum in te est, promoveas quaeso. Si unquam umbra mea iudicio meo


page 381, image: s381

iugulata, certe nunc tota perijt. Multis depravata erratis prodijt, quod non speraram. O incredibilem typographorum negligentiam, et miseram illam quae in tam in humanos latrones incidit. signum praefigi postulat typographus. si tanti videtur, simpliciori animum meum explicabis. Vale, Sclesvvigae. die 25. Iulij. CIC. IC. CX.

EPISTOLA LXXXIX. Eidem.

MIrifice me soliicitum habet valetudo tua. Certiorem itaque me facias velim, quam illa constans et firma. Mea subhaeret lubrica, anceps et plane insidiosa. Nam cedendo redit, et fere semper acriori dolore. Adde quod me vehementer sollicitum habet negocium venditionis domestica. N. fallor aut fumum vendidit. Ex verbis rem factam experiar. Vehementer te rogo, ad me mittas Biblia versa â Tremellio et Iunio. Rumpius illa habet, si aliunde nancisci non potes. et Testementum Casauboni, quod misero mihi tagaces manus abstulerunt. Non sine gemitu narro: nunquam ad meos amores, id est, libros accedo,


page 382, image: s382

quin aliquid mihi perijsse comperiar. Vale ocelle. Wandesbeka 12. April. CIC. IC. CXI.

EPISTOLA XC. Hamburgum. Eidem.

SAlve ornatiss. Dne. Vehementer mihi placuit institutum de Arnobij integro opere edendo, etsi ad eundem auctorem omnia referre vix ausim. Si tanti videtur insere Minucium, qui tamen ad eundem auctorem non pertinet, cui imperitia edentium alligarat, nisi argumenti similitudinem spectes. Si liturarias meas relegerem, haud dubie conatus tuos iuvarem. Sed quem illitteratae literae, et maria negociorum absorbent, quid sibi inter dumos et aspera promittere ausit. Miror quis ille Obotrita, qui denuo Minucium attrivit, ut Sidonij verbo utar, trebacissimus. vereor ut non sit trioboli. Agnosces insanientem cum plebe, et clamantium voces strepitu iuvantem. Vale Gottorpij die 25. Augusti. CIC. IC. CX.



page 283, image: s383

EPISTOLA XCI. Eidem.

QVod me tam officiose ad nuptias invitas, veri amoris indicium agnosco. Vtinam conditio mea ferret juvare vota tua. Sed quae prudentia tua alligatum durissimo vitae generi facile excusabis. Interea faveo conatibus tuis, et quantum pietas mea potest, fausta acclamatione prosequor. Iam diu molior intercedere apud Vicarium regium, ut facilem se praebeat Nicolai Iugeri petitioni. Sed ineredibile dictu, quam varia me occupent negocia, tam artê connexa, ut cum plurima expediverim, alia subnata emergant. Ante triduum ex prafectura Tunderensi, Lugumonasteriensi, Apenradensi redij: postridiê Eiderstadiam, Strandiam, Dithmarsiam petam. Totus sum in procinctu, novum et inauditum legationis genus suscepturus. Nam provincialium mulctas mea fide exigi et imponi statuit illustriss. Quid invidiae, quantum molestiarum sustineam facile divinare potes. Vtinam in aliquo limbo orbis terrarum inglorius et ignobilis obhaererem, et inclusus ergastulo laeta


page 384, image: s384

paupertate genium meum propitiarem. De Plauto et Prudentio securê agas velim. In hymnos martyrum ipse aliquid meditabor, quod non sine honore nominis tui prodibit. Henricus Lindenbruch varias lectiones in eundem auctorem promisit. Nactus sum exemplar Prudentij, in quo notae Sichardi cuiusdam, quod si non habes ad te mittam. compelles, unice rogo ut reliquum expungatur. Plane inhumanum est, miserum et egenum destituero. De Apuleio et Sidonio plurimum te amo. Schlesvvigae 20. Novemb. CIC. IC. CX.

Qui celocem regere nequiverat nunc navem torquet, sive caudicariam sive onerariam. Ridete quidquid est Catonum.

EPISTOLA XCII. Eidem.

SAlve amiciss. Dne. Testor conscientiam meam, nihil me retinere potuisse, nisi spes amplectendi tui. Constitueram exosculari iucundiss. animam, et quam inter omnes amo et quo par est affectu colo. Irascor fatis,


page 385, image: s385

qui infelici hoc quoque invident. Vnice rogo ut ignoscas amanti, qui aegrum ad se pertrahere conatus sit. Humanitati tuae quam latiss. mihi expromere voluisti, gratias ago, nec permittam profecto, ut ea tibi sterilis pereat. Interea munificentiam meam lectiss. uxori omnimodis obligatam narrabis. Hoc tamen adfectantem, ut quavis ratione sese explicet. Si valetudo tulisset, mira exposuissem, et quam suavi propemptico me dimiserint intellexisses. Sed Emolpus ab omni iniuria se vindicavit: dolorem et iram tam gravi et sonoro convicio exoneravit, ut occlusiorem habere caeperint stultiloquentiam... artes iam sapientiam ferunt. Ita hodie comparatum ut etiam prudentes eadem agant, quae fatui et bardi, ut populo placeant et declamatio fiant. Atque ita inepti frivolis persuasionibus repuerascimus... Laurentij mei conatus serio iuvabis, et iniuriam meam, quam gravissimam et inexplabilem ij intulerunt quos beneficijs obstrixeram, tuam facies, hoc est, negotia mea promovebis. Vale suavissima anima, Caeciliam Iugers, coniugem,


page 386, image: s386

sororem et matrem saluta meis verbis. Wandesbeka X. Martij CIC. IC. CXI.

EPISTOLA XCIII. Eidem.

COmpotores alacres, traduces Herculis Potitij ex animo vos saluto, serioque suadeo, ut ubique rideatis Tapullam legem, et id genus inanium, febriculosis notum. Cum heri vos reliqui iteranda mihi sollemnia sacra fuerunt usque in plurimam noctem. Nunc caput valde gravidum interno motu exaestuat. Verê gravidum. Sed tamen, ne quid erres, non pariturum Minervam. At crapula attentatum. Te rogo per amicitiae nostrae sacra, ut statim in tota urbe disquiras ut nanciscaris Plutarchi vitas... illas accurate compingi, et ornate curabis, ut principis attactum minime abhorreant. Suasi Dn. principi eius lectionem, quam valde flagrat. Quicquid erogaris hoc nomine accurate restituam. Inquire sodes, num habeat Frobenius quaedam Heidelbergensium, in quibus simplicior Christianae fidei institutio. vel potius,


page 387, image: s387

num Germanice prodita Bezae institutiones et Quaestiones. Ea omnia quomodo transmittere poteris, ad te scribam. Quicquid erogaris accurate restituam. Vale. Reinbeka I. Aprilis. CIC. IC CXI.

EPISTOLA XCIV. Eidem.

SAlve Ornatiss. Dn. Mirifice te sollicitum ob invaletudinem meam facile colligo, quo nomine amorem in te meum impendio auges, verum enim hoc benivolentiae signum agnosco. Illa quidem adversa valetudo pari urget pertinacia. Haeret lateri letalis arundo, quam mihi quis eximat, non video, nisi fatalis aliquis ictus, qui certe hilarem et minime detrectantem feriet, si modo petere auderet. Hactenus amore mortis terminum quaero mali. De negocio domestico nihil plane intellexi. Valde vereor ut nobis occasio denuo excidat, quam iam diu quaerimus. Arnobium Fulvij ad te mitto. Vnice desidero amplexum tuum. Nisi molestum ad prandium adsisvelim. Si scirem certo te venturum,


page 388, image: s388

currum obviam mitterem. Quid fieii velis per servum significabis. Vale Wandesbeka 8. Aprilis. CIC. IC. CXI.

EPISTOLA XCV. Eidem.

ETsi minime speraussem negotium venditionis domesticae confici non posse nisi urbe peterem. Quod propter invaletudinem non tantum mihi molestum et acerbum, sed omnino formidandum, ne maximo meo malo et gravissimo fiat dolore: tamen cum evidentissimum commodum me vocet, spreto omni periculo aut molestia, ad constitutum diem adero. Hoc igitur restat, ut apud Dn. Esichium affinem tuum meo nomine serio contendas, vocetur N. N. curioso oculo aedes lustret. Quod ubi factum, de precio conveniamus. Et si contractus sine praesentia mea iniri non poterit, adero quandocunque necessitas postulabit. Quanquam mallem in villa Dockenhusiana, etsi longius et gravius iter. Morbus meus pari violentia obhaeret. Pertinacia eius summa. Quam non video qua ratione frangamus.


page 389, image: s389

Salve animae dimidium mea. Wandesbeka. 20. Aprilis. CIC. IC. CXI.

EPISTOLA XCVI. Eidem.

SAlve lectissima anima. Non leve tormentum desiderij tui sentio. Quam primum per negocia mea licebit petam urbem. De Cassandro Rumpij et eius consultatione memineris. Quod si Chalcidium in Platonis Tinimaeum et Porphyrij de abstinentia animal. ex interpretatione Feliciani petiveris a Lindenbrugio, mirum quantum me obligabis. Sed cave dixeris te meo nomine eos velle. sunt enim. alij quos ipse utendos petam. Periculum est ne nimis graves illi simus. Vale. Wandesbeka. 25. Aprilis. CIC. IC CXI.

EPISTOLA XCVII. Eidem.

QVod ad frequentiores tuas tardius quam par erat, respondeam, graviss. negocijs et adversae valetudini, quae saepius ultimam


page 390, image: s390

necessitatem mihi imposuit, imputabis. Adfirmo tibi, effugere parantem animam aegre retineo. nec quicquam relictum, nisi ut mori me sentiam. Interea mea me fortitudine involvo, et ultimum diem laetus exspecto larvale monstrum. Nempe hoc merueram, ut post exhaustos labores et documenta casuum humanorum amore mortis totus contabescerem. Si te subducere pestilentiae ingruenti velis, et secessum vicinae arcis commodum tuis iudices, utere tanquam tua. Tota tibi patet, modo vaporarium in quo divertere soleo, liberum mihi relinquatur. Vale cum lectiss. coniuge et me ama. Gottorpij. 23. Septembr. CIC. IC. CXI.

EPISTOLA XCIIX. Amico cuidam.

QVod paucis ad tuas respondeam, caussa, graviss. morbus, qui ultimam necessitatem saepius imponit. Singulis ferê momentis morior, nec tamen morior. Cum omnia humana me incursarunt, nihil acerbius tamen unquam sensi. In vicinia mortis mortem


page 391, image: s391

opto, qui poterat esse pro munere, si per fatalem furorem liceret. Non una Megaera me persequitur, sed novus Pentheus discerptus repetito laniatu pereo. Vlcus vesicae, podagra, obstructiones lienis, dolores hypochondriaci, cordis palpitatio, tussis denique et omnium graviss. asthma, quod singulis momentis ad mortem deducit, larvale hoc monstrum exagitant. Non sum ambitiosus in lacrimis, sed animosus ultimum diem expecto, imo vero exopto. Saepius me composuerunt inimici, quibus calamitas mea ingens gaudium excitare solet. Vtinam te quoque ante abitum meum complecterer. Longe mihi gratissimus esses, et ne quid dissimulem, plurima te vellem, si amplexui meo reddi posses. Sed hyemale hoc tempus, iti nera molesta et longinqua pene efficiunt, ut spem abjiciam. Deinde nollem te officio tuo abesse, quod aegre te dimittit. Imo vererer ne absenti frigida suffunderetur, aut animi alieni redderentur. nosti caelum et mores vestros. ne dicam vel levissima quaeque sinistrae suspicioni te involvere posse. Vtinam hoc stadium quod currere caepisti sine offensione decurreres. Hoc serio agendum,


page 392, image: s392

ne opera inanis et irrita cum iactura tot annorum pereat. Lubens tamen te amplectar. Sed quicquid sit prudentiae tuae relinquo. Ex animo gratulor omnia ex voto fluere. et si quam insistere caepit viam, porro sequetur, minime dubito, quin novus Hercules hanc excetram facile exscindat Haec olim consilia mea, haec vota. Sed reiecta. N. N. vestrum excessisse tam subita missione, serio miror. Nec invideo tamen aptiorem, sed unde extorquebitis. Quaerite sapientem Zenonis in Republ. Platonis. meis verbis amice salutabis. effice quaeso ut saltem mei meminisse possint. quoque salute mea impertias velim. Mira hic omnium rerum inversio. Cancellarius Dn. Iunge iam muneri suo abdicatus Hamburg. discessit. Illique succedit Dn. Laelius quem forte nosti. Hieron. Mollerus in numerum senatorum cooptatus. Nihil tamen contigit, cuius aut auctor non sim, aut saltim cui intercedere noluerim. Sed malo haec te aliena fide potius quam mea cognoscere. Illustriss. Dn. meus cum summa laude imperat, et subditis omnibus delicium. Sine querela, sine lacrumis, cuiusquam imperat.


page 393, image: s393

Non ego Atlas solus hoc coelum sustineo, sed fortius reliquis fero. Hoc certo credas. Ne deterreat aut lassitudinem inducat graviss. quam sustines provincia. Mordebis frenum. non habet missionem ista pugna, nisi spiritum et sanguinem fundas. Vale et rescribe saepius, vel quod malim ipse veni. Gottorpij 2. Decembris. CIC. IC. CXI.

EPISTOLA XCIX. Eidem.

VEre narrarat Pastor N. N. saepe sexcento ad fores excubias agere, adeo mihi dormiendum inter strepitus et gemitus eorum, qui hactenus atroces et enormes iniurias per tulerunt nequissimorum hominum, quorum capitibus haec provincia lustranda erat. Durissimam mihi imponi servitute passus sum, quam tamen hac animi aequitate levissimam exciperem, nisi gravissimi morbi ad mortis necessiatem deducerent. Integer et quod excurrit agitur annus, ex quo nullum diem sine acerbissimo cruciatu traxi. Nihil relictum erat, nisi ut dolore et macie consumtus perirem.


page 394, image: s394

Iam laetus me saepius composueram: et tamen noverca natura nec vitam nec mortem indulget. Quid referam? contraxi habitum. Nullis vescor cibis, venenis hanc animam effugientem retineo. Nec vino nec cerevisia utor. Accedunt continui sudores, accuratissima diaeta, in qua si vel levius erratum, dolore totus contabesco. Neque enim unicus me occupavit morbus; complures conspirarunt in miserum hoc sceleton, quod ne unico quidem par esse poterat. Praecipuus verô dolor ex ulcere vesicae. Incurabilem morbum aiunt, quod verum experior. Adde calculum, initia phtiseos. et haereditarium podagrae malum. cuius primos impetus gravissimos nuper ex pertus sum. Inter haec sustineo onera totius huius imperij, quae plane solus et sine ad miniculo fero. Nec illa quidem gravia, si per obtrectationes invidorum, et virulenta nequissimorum hominum tela liceret, quae tamen hactenus sine sanguine in me librarunt. Innocentiae et integritatis clypeo tectus, facile istiusmodi contemno... Hos fructus mea benignitatis fero. Dulce profecto certamen


page 395, image: s395

cum tali excetra, quae totum infecit. Libet interrogare animum tuum, an sine caussa eiurarim horum Pelopidarum nomen. Sed frustra cum ventis litigo, et nihil profuturo gemitu pectus diduco. Duram conditionem N. N. satis novi. Sed in haec tempora incidimus, ut nemo nisi Sysiphaeo labore emergat. Quod et mihi et omnibus alijs, qui propriae virtuti subnixi eluctari ad altiora coacti sunt, faciendum fuit. Inprimis vero pretium tempori ponendum. Perierunt ipsi complures anni, quos ijs quibus inservit, dedit. Si mutat conditionem, parata iactura. et quem, pene superarat clivum, denuo transcendat necesse est. Vt taceam ubique obvias ingentes difficultates, et inextricabiles, ut ille ait, aerumnas. Per praecipitia incedendum est; nunquam sine periculo gradum promovemus. Qui subinde mutant dominos mancipia, semper in deteriores incidunt, nec ipsa quicquam assequuntur, nisi ut plagis obdurescant. Proinde suaserim velum obvertat vento. Et tanquam in hostili agens terra ad levissimos quosque rumores cohorrescat velim, semper in praeliantis statum compositus, ut si quid


page 396, image: s396

indicat, ne inopinatô petat. Furere oportet cum insanientibus. Si ex Schola perversi iudicij et corruptae disciplinae hominem noveris. Cave contrahas ex consortio scabiem, quam nulla venena eluunt. Morbus meus ingravescit, et vasa colligere, deque abitu cogitare iubet. Lubens ante dec essum te amplecterer. Schlesvvigam properandum. Sed quidquid susceperis ita exequendum, ut sine offensa vel levi frigore N. N. fiat. Nosti eius ingenium. Probe omnia ante abi tum munienda. Anno CIC. IC. CXII. Ex arce Tunderensi.

EPISTOLA C. PETRO SCRIVERIO S.

SOlvo debitum et ad binas tuas respondeo. Emendationes Epidicticas ad Tertullianum Francofurti editas, ex vestratibus bibliopolis indubiê rescivisti; quos puto exemplaria ad vos attulisse. Vtinam eae politissimo iudicio satisfacerent! certe optima fide me eas exhibuisse, credere debes. His interim fruantur amatores Tertulliani, donec reliquus labor


page 397, image: s397

quem Tertulliano debeo, opus suum perfecerit. De ijs qui ante nos in Tertullianum scripsere, acerbius iudicare pietas mea non sinit. Gerte infinitos illorum errores et ineptias arguere possem, sed non est moris mei obtrectatione alienae samae gloriam accupari, praesertim cum facile sit exuvias tulisse de hoste infirmo. Quod si ad eius editionem etiam â politissimo ingenio tuo auxilij aliquid accedere potest, habebit et publica utilitas cur sibi gratuletur, et ego cur beneficium debeam. Remitto Arnobium tuum cui ut iusseras, adscribi curavi omnes variantes lectiones ex Romana editione excerptas. Noris autem innumeras emendationes Fulvium Vrsinum margini appinxisse, quae etiam in editione Canteri. Eas consulto omisi. Expecto iam ut maiora mihi imperes. Exemplaria Minutij brevi ad vos omnes curabo, et nisi operae nimis tardae, etiam Firmici, qui iam fere absolurus. Ita est heros noster divino suo acumine haerentem in difficillimis expedijt. quod sane pergratum mihi. et splendidior protecto editio nostra his emblematis. Habeo gratias et ijs locis Firmici, quos notas. sed iam


page 398, image: s398

editus fere est liber. Nunc per omnia sacra te rogo mi Scriveri, ut urgeas editionem Columnae apud Commelinum per Scaligerum et me excuses Baudio et Heinsio quod non rescripserim. neque enim per negotia licuit. Vale. Hamburgi Nonis Maij.



page 399, image: s399

CLARORVM VIRORVM AD IOHANNEM VVOVVERVM Epistolae.



image: s400



page 401, image: s401

Hamburgum JOSEPHVS SCALIGER JOANNI a WOVVER Suo S.

OMnes mi Wovver, qui te ex animo amamus, de te semper ex quo abes, inter spem et metum soliciti fuimus. Nam diuturnum silentium tuum aut cessare officium literarum, aut male corpusculo esse nobis facile persuadebat. Scis cessationem quam voco? oblivionem nostri. Non sane amice ita [gap: Greek word(s)] fui, ut hoc animum meum inducerem. De adversa valetudine potius [gap: Greek word(s)] malui. Et sane quantum ex literis tuis discere potui, vates fui. Qui amant facile in deteriorem partem omnia interpretantur. Aliquid tibi adversum in via indicisse metui, et quidem verum prodiderunt literae tuae, quas nudiustertius accepi. De naufragio totus adhuc horreo. Gratum tamen quod irato Neptuno nihil exprobrare potes, praetere uvida vestimta.


page 402, image: s402

Sed illud concoquere non possum, quod te ex illis marinis fluctibus gravius domesticum naufragium exceperit. Quid facerent hostes capta crudelius urbe? Valde me commovit et ista iactura rei domesticae, et iniuria ab illis tibi facta, a quibus minime expectandum erat. Sed bene, quod et eo animo praeditus es, quo omnem iniuriam contemnere possis, et eo ingenio, quo quamvis iacturam facultatum sarcire poteris. Quicquid tamen huius est, scito me et doloris tui et querelarum socium ac participem esse, ut quantum voluptatis ex integris rebus tuis capturus fuerim, tantum acerbitatis ex isto vulnere fortunarum tuam capiam. [gap: Greek word(s)] . Folia Lactantij quae misisti, obligant fidem tuam, ut mihi totum reliquum mittas quamprimum: idque pari diligentia emendatum, et expensum. Expecto in diem quae Politianus olim margini Sylvarum ex vetustissimo codice annotarat. Ea multum exornabunt editionem tuam, quam pari fide ac sedulitate curabimus. neque prius cum typographo agere poterimus, quam reliqua folia acceperimus. Non enim certum aliquid


page 403, image: s403

consilium inire poterit editionis nisi prius modum libri exploratum habuerit. Et tu non dubitas id ius aequumque esse. Certe strenuam operam in illum poëtam navavit bonus et eruditus ille Bernartius, ita ut eius diligentia laborem tuum et meum minuerit. Recensebimus tamen omnia accuratissime, et in calcem operis seorsim in Diatribam omnia conjiciemus. Quem omnem laborem tantisper differimus, dum reliquas paginas a te expectamus. Accepi literas a Casaubono, quibus propediem expectare me iubet Atheneum suum. Medio enim Martio totum opus ad umbilicum exactum fore, et in manus hominum proditurum ait. N. N. negotia curabis diligenter. Nihil gratius mihi facere poteris. Vale mi Wovver. Lugd. Batav. 13. Kal. April. Iuliani. CIC. IC. C.

JOSEPHVS SCALIGER JOHANNI a WOVVER Suo S.

GRatum est de Bibliotheca quam promittis, ut ex posteriorib. tuis, quas heri accepi,


page 404, image: s404

intelligere potui. Poteris autem committere fidei fratris Cornelij van Dalen. Is, ut frater eius mihi promisit, in se negotium recipiet, et sua fide librum mihi recte reddendum curabit. Post usuram paucorum dierum certum est reddere. Neque enim meum est alienos libros otiosos retinere. Nemo est, quem aliena magis onerent. Si quid ex illo libro excerpi poterit, quo ornatior prodeat Eusebius noster, totum tibi acceptum referetur. De editione Germanici auctor sum, ut eam curam abjicias, quia melior ea quam Grotius dedit, dari non potest. Quas a te schedas accepi, remittam ubi voles. Nihil habent neque melius neque praeter id, quod Grotiana editio habet. Puteani ad me Aratum suum miserunt, quem quia nullo usui mihi esse poterat, statim remisi. Sunt n. scholia ex Graecis adverbum conversa adeo ioculariter, ut praestet ea non legi, quam edere. [gap: Greek word(s)] Aristotelis nulla alia existimo, quam [gap: Greek word(s)] . Nam [gap: Greek word(s)] etiam vulgaria exponuntur, [gap: Greek word(s)] opponuntur contra ac volunt docti viri. Nam [gap: Greek word(s)] quae [gap: Greek word(s)] patent, non etiam


page 405, image: s405

vulgo. De his nos alibi satis. [gap: Greek word(s)] ea tantum dicitur, quae post Callisthenis et Anaxarchi correctionem relecta, annotata et emendata fuit ab Alexandro Magno, et in sanctuarijs reposita. [gap: Greek word(s)] enim est repositorium sanctius, ut in quo gemmae et [gap: Greek word(s)] conduntur. Vertatur ergo [gap: Greek word(s)] , Illias ex sanctuarijs Alexandri. Puto te meas posteriores accepisse. Scribam uberius propediem. Nunc occupationes excusabis. Amicos tuis verbis salutabo ut praecipis. Vale. Lugduni Batav. Prid. Eid. Decembris Iuliani. CIC. IC. CII.

Hamburgum. JOSEPHVS SCALIGER JOANNI WOVVERIO Suo S.

MInutium Felicem iam olim te Florentiae edidisse, tam constans fama erat, ut in tribus nundinis exspectatus vota nostra illuserit, credulitatem traduxerit. Neque frusta hoc nobis persuadebamus, qui sciebamus, te nobiliora et promittere posse et praestare. Nunc


page 406, image: s406

cum videam ex tuis literis illum propediem in lucem exiturum, nihil est quod conquerar de credulitate mea, nisi quod serius ea mihi obvenerint, quae tamen prope me iam contingere putabam. Sed utinam de locis obscuris illins auctoris, quos proponis, satisfacere possem. Nam et de ijsdem olim consultus ab alius, verecundo silentio quaesitores meos a me submovi. Putavi tamen pro et verubus tuberibus legendum. Hoc enim numismata plane ostendunt, in quibus non solum mammae, sed et papillae, tanquam tubera expressa sunt; neque poenitet coniecturae. De lectione aditur pro auditur idem praeterito anno respondi Raphelengio nostro. Sed omnia adhuc mihi suspecta. AEqualem Tertulliano Minutium fuisse semper mihi persuasi. et quae in utroque scriptore totidem verbis perscripta exstant, uter ab altero mutuatus sit, dubito. Sub Heliogabolo ambos scripsisse verisimile est. Cantabrum apud utrumque legitur de eadem re, ijsdem pene verbis. Alibi nusquam legi, nisi pro furfuribus. Ignota mihi omnia. Scriverium eam provinciam tentare, nunc primum


page 407, image: s407

ex literis tuis didici. Si ita est, non dubito, quin magis gaudeat se hoc onere levari, quam te hoc honore affici. Luculentam editionem Martialis adornat et totus in ea est. De Puteanis tibi scripsi omnes Lutetijs degere Maximo natu nudius tertius scripsi. Si quid literarum ad eos daturus, ego recte ut perferantur ad eorum manus curabo. Mitto tibi tuum Germanicum quem cum acceperis fac sciam te accepisse. Vale Lugd. Batav. 16. Kal. Aprilis luliani CIC. IC. CIII.

JOHANN. MATTHAEVS WACHERVS JOHANNI WOVVERIO S. D.

SAlve vir Illustriss. atque praestantissime Dne. amice optatissime. Mira res mihi evenit ut e mali viri facto malo, res omnium optatissima mihi nasceretur, epistola tua, qua iam diu nihil quicquam legi suavius, et iucundius, vel etiam sapientius. Itaque livori ipsi ac maledicentiae iam palam gratias habeo, quod ansam sive scriptioni tam gratae mihi, tamque honorificae tibi, praebuerunt.


page 408, image: s408

Te vero felicem mi Wovveri: qui et veritatem tam eleganter scribere, et mendacium tam sapienter contemnere queas. et in omni omnino laudum genere domi habeas, quibus te legitime possis exornare.

Ostendi particulam illius epistolae Illustriss. Dn. a Leichtenstein Dn. ab Hornstein, et Dno. Coraducio: atque etiam Dn. Barvitio. Invitant te omnes peramanter, ut cum te satias Italiae ceperit, huc ad nos omnino accurras. Spondent enim omnes omnia quaecunque ad te ornandum pertinere videbuntur.

Et Coraducius quidem qui [gap: Greek word(s)] , quam ego in te complectendo occupasse iure quodam videor, eripere mihi lubenter vellet. Disertim mihi dixit, ut ad te scriberem, si huc ad nos venire velis, iam tum se quoque tibi, et domum suam, et mensam, et bibliothecam multo instructissimam, et servitia, et ultra haec omnia ducentos Vallenses annuos offerre, ut sola consuetudine tua domum ipsius cohonestes, donec tibi ab Hero communi nostro ex ipsa animi tui sententia prospiciatur. AEgre quidem haec de Coraducio scribo, quo mihi fraudi esse videantur,


page 409, image: s409

qui primus videor in hac amicitiae regione castra posuisse. Verumtamen ut cognoscas, quam certatim et ambitiose multi adventum tuum exspectent, etiam id scribere volui, ratus hoc pertinere ad te attrahendum, in cuius optione postea futurum est, cui amico primam manum injicere velit. nec sane despero, immo vel tantillum dubito, quin illo honore Wackherium sis tui amantissimum dignaturus. Lipsius in tertio epistolarum ad Italos et Hispanos libro binas ad te epistolas posuit, in Hispaniam missas, eleganter sane et magna de te loquentes. Quas summa cum voluptate legi et Hornstenio, Coraducio, Pistorio, Barvitio ostendi, ut viderent, quod viri maxime de te sit iam olim iudicium. Haec magis magisque accendunt istos viros, et tui videndi atque complectendi cupiditate inflammant. Sed ego te nolim ex Italia discedere, nisi relicto ibi quoque ingenij atque eruditionis tui specimine. Quod fortassis in columna Antoniniana ostendere possis, quam Hero inscriptam valde velim, et nuper quoque monui. De liberis meis denuo tibi gratias ago, quod illos amas, et ad


page 410, image: s410

virtutem excitas. Haec ipsa cum tibi a Scaliagero et Lipsio obtigerint, ad hoc eruditionis fastigium te evexerunt: cuius vestigia utinam liberi legant. Si non proxime, at proximi longo intervallo ut ille ait. Bene vale, mi Wovveri, et a nostris magnatibus salve tuque ex me quoque saluta virum optimum atque praestantissimum Dominum Antonium Fabrum, cuius tibi consuetudinem pene invideo. Praga exeunte Aprili. CIC. IC. CI.

Eidem.

SAlve vir nobilissime, amice honorand. et carissime. Non soleo ulla litterarum, quas ad amicos scribo, exempla servare, sed ut verba mihi sub stylum cadunt, ita mitto. Et tamen nescio qui factum sit, ut pueri mei, eius epistolae exemplum retinuerint, qua ad longas illas tuas litteras, non ita pridem respondi. Id exemplum iccirco ad te mitto, ut cognoscas, me in respondendo non tam indiligentem fuisse, quam me fuisse existimat Gasper Schoppius noster. Plane enim aliud meritur virtus atque eruditio tua, quam ego penitus


page 411, image: s411

in oculis fero. Denuo autem te oro, mi optatissime Dn. Wovveri, ut priusquam cuiquam alij operam tuam addicas. vel animi ac dicis caussa ad nos accurras, et dieculas saltem aliquot apud me vivas: dum prospicere de conditione genio atque ingenio tuo dignissima, possimus. Sat scio, eius te profectionis nunquam poenitebit. Ita enim mihi, et Dominus Licthenstenius, et Hornstenius, et Pistorius, et Barvitius: et ipse Prases noster Landgravius Luchtenbergius pollicentur. Difficile est certi aliquid statuere his in rebus, nisi perspecta multa sint, quae altiusculam quandam indaginem requirunt, et vix aliter quam inter praesentes confici possunt. Quare non te pigebit hoc molestiae devorare, ut ad nos advoles. Eris apud me, haud secus ac si domi tuae esses. et brevi faxo ut in notitiam horum artissimam venias, qui te ad maxima evehere aliquando possint. Quod utinam brevi videam et gaudeam. Vale. Praga. XVI. Iulij. CIC. IC. CI.



page 412, image: s412

Romam, HENRICVS WOTTONIVS.

CLarissime etiam Iuvenis. Duo de te libenter intelligo: et hic fore brevi, et mansurum diu, ut amicitia inter nos quae Lugduni Batavorum nascebatur, Florentiae quansi adolescat. Si de me totius septennij rationem exigis. Illos ê vita mea exemit annos partim militia, partim (haud minus bello malum) ipsa Aula. Inter quas nocendi artes interdum libuit antiquos visere, et virtutem velut diu amissam requirere, antequam corrumperetur per libidines Principum et facilia obsequia. Sed malorum quae mihi contigit videre fructuosior quam laeta memoria est, nec tibi repetenda, in cuius consuetudine iam meditor faelicitatis principum. Interim tuo nomine me humanissime salutavit Dominus Aurelius, cuius ingenua (quod rarius est citra Montes) amicitia te divitem puto. Salve. Florentiae XIV. April. CIC. IC. CI.



page 413, image: s413

MARCVS VELSERVS S. D.

SAlve vir Clariss. Mirum si amorem in me tuum argumentis et verborum circum ductione nunc demum approbas, qui mihi dudum ita allucet, ut Sol in meridie. Ad populum phaleras mi Wovveri. Nobis haec missa sint, siquidem seriô et cordatê, antiquo non nostri saeculi more, amamus. Sed quid est quod binas a te sine tuo nomine accepi! Certe non Catilina a Lentulo. Nec erat in ijs quidquam cur dissimulares. Properantia ergo non consilio feceris. Ego Wovverium cum ex manu, tum inimitabili suavitate agnovi. De Agrimensorib. bene narras. operae pretium sit vel veterem editionem repetere, cum exempla olim perpauca cuasa sint, et iam nulla extent. quid ergo censes, qualem accessionem quae his auxilijs et te editore, non magna esse non potest, quo plausu antiquariae tribus excepturae sint! Quaeso ne nobis voluptatem istam, tibi vero laudem invide. In scheda leges, quae amicus quodam meus ex media Italia commodum ex his ipsis monumentis


page 414, image: s414

petat. Ego cum illius caussa omnia cupiam, magno me beneficio devincies, si locum descriptum quam primum mittes, additis etiam qua opus coniecturis tuis. Nam ne nescias, fiducia amoris tui certam prope spem feci. Gruterus ipse causam suam apud te egit opinor. Interim leges quae etiam ad me scripisit. Te dignum feceris, si virum optimum, meliorem profecto fortunam meritum, in honestissimo conatu pro virili iuves. Litteras cum inscriptionibus proxima occasione ad eum mittam. Ad Bongarsium item. Opus picturae admirandae quod in area Dn. Iuliani inventum scribis, salivam movit. Sed quinam isti qui hanc sacrificij speciem excogitant! O lactucae non horum labrorum! Liquor ille ruber, vide an vinum, an magis unguentum sit. Noticiam nolim te aggredi, nifi Panciroli prius inspecto commentario, etsi is horridiuscule scriptus, multa tamen habet cur lectionis pigere non debeat. Guricya pro Guntia se mihi neutiquam probat. Guntiae nomen hodieque superest, praeter quod in Antonino et Panegyricis etiam legitur. Quod de Gorycia suspicatur Schoppius, is comitatus Suetiam


page 415, image: s415

non attingit, veteris scilicet Norici tractus. Quod sororis liberos tam amanter complexus es, multum tibi debeo. Videntur illi sane indolis non malae, nisi me affectus fallit. Tu quidem illis hac aetate nulla re magis prodesse potes, quam cohortando ut magno animo virtutis et litterarum iter sectentur. De libris tuis monebitur Haeschelius, sed vereor sero. Fieri enim potest ut Francofurtum iam miserit. De Columna Antonini mirifice te tuo merito amo. Inaudisse te puto, me nescio quid de Baijs meditari, quos Boiohemum Marcomannorum aliquando sedem tenuisse, notum. itaque spes est, aliquas hinc antiquarias stricturas affulgere posse. Castalioni iam scripsi, ne quid amplius mea caussa moliatur. Tu mihi pro caetera tua humanitare dudum exoptatum spectaculum non invitus concedes. Vale et mihi crebras prolixasque a te epistolas gratissimas accedere persuasum habe. Augustae Vindel. Postrid. Idibus Mart. CIC. CIC. CI.



page 416, image: s416

Eidem.

SAlve vir Clariss. Amo te de loco quem ex Agrimensoribus exscripsisti. etsi sanê nihil inde auxilij praeter edita. Si quid â Scaligero aut aliunde erit, fac quaeso habeamus. Sed unus hîc mihi Scaliger pro millibus, imo pro omnibus. et plene tecum conspiro, aut unam hanc aut nullam spem esse. De Nansij codice Euangelia tibi debeo, quem ego deperditum dudum credidi. ita n. Ortelius significaverat. Quid vero est quod eum Lugdunenses nobis invident! nisi rectius praela novorum hominum centonibus quam veterum monumentis calent, quorum ita me Deus amet, unam aliquam pagellam malim, quam quidquid hodie quidem totis annis scriptitant. Tu quoque, mi Wovveri si hac parum succedit (nuda enim tibi fragmenta obvenisse scribis, eaque luxata et incondita) aliam quercum excute. Neque enim is satis honestus desidiae praetextus sit, cum Vaticana bibliotheca, Sfortiana, Fulviana, tot aliae, multa industriae exercendae suppeditare possint, quas tu occasiones satis sero cupide arripies. Nundinarum catalogi glossaria â Vulcanio et Rigaltio


page 417, image: s417

promittunt, quorum grandi desiderio teneor. In Notitia tuo arbitratu utêris. me tamen si audis, melius non tangere clamo. Aut enim valde fallor, aut gloria non est labori, quem incredibilem praevideo, responsura. Antonini columnam si placet mittere, non deerunt amici. et nuper adeo Henotum quendam, brevi rediturum, Schoppio commendavi. Vide an Olympiodori geographica in Haeschelij gratiam libeat adjicere. Vale, et si quid id tua interest, te a me serio amari persuasum habe. Vale. Augustae Vind. 5. kal. Maij. CIC. IC. CI.

Eidem.

SAlve vir Clariss. De Tertulliano etiam Roma huc perscriptum. et erit opinor quod rideamus, affatim materiam praebente tanto illo supercilio. Quis Heraclitus frontem non exporrigat vel ad unum Scorpiaci locum, Nobis fides praesidium, si non et ipsa percutitur diffidentia, signandi statim, et adiurandi, et ungendi bestiae calcem. Quid hîc censes adiurare est? quid nisi in ius et succum cogere,


page 418, image: s418

atque id exprimere! licenter ait, verum eleganter. Acumen. Hoc vero demum est sapere. Sed sunt molesti quidam, qui sibi vix satisfieri patiuntur, nisi nos doceat Iunius, quod ius, qui succus cogatur atque exprimatur ex daemonibus. disertê enim Tertullianus in apologet: Daemones, id est genios, adiurare consuevimus. Mirum si, quando ars ea funditus perijt. ne gutta quidem huius iuris superest. Operam ergo in praestantissimo auctore vendicando recte collocabis. Velim tamen inter Vaticanas et Mediceas bibliothecas alternantem aliquid novi procudere; auctorem aliquem sive Graecum sive Latinum, quem neque nos, nec patres nostri viderint. Cuiusmodi nonnullos latere certus sum. Facile intelligis quantum ad perennitatem et claritudinem nominis intersit, hoc stadium decurrere. Vulcanij glossarium neque comparet adhuc, neque comparebit ante nundinas. De Olympiodoro nihil est quod labores, neque, festinationem res petit. Hamburgensibus tuis nescio quas turbellas imminere suspicantur, quod eos sacramento obligare contendat, missis ea de caussa legatis. Ego levi declinatione


page 419, image: s419

rem placide componendam confido. Columnam Schoppius occasionem nactus, curabit. Mirifice me tam prolixo isto in me affectu tibi devincis. Photius an istuc pervenerit, et quae doctorum de illo iudicia, fac sciam. Haeschelius nunc minuta quaedam sub manibus habet: Phrynichum de diction. Atticis, Chrysost. advers. Iudaeos et Margunij Anacreontica. Vale et perge amare. Augustae Vind. Prid. Non. Iul. CIC. IC. CI.

Cuffium in Anglia capite plexum audistis, qui Essexio a secretis. dubitantem impulisse dicitur. Lucani verbis arma tenenti, omnia dat qui iusta negat.

Tuus M. Velserus.

Eidem.

SAlve vir Clariss. Haec in incertum scribo. qui neque quam diu Romae substiturus, nec an Florentiam rediturus sis, sciam. Brevitatem itaque non miraberis, nam verba non amo perdere, paullo praesertim occupatior. De me tu quidem omnia supra rem, supraque modum. Amemus inter nos, mi Wovvere, idque serio et in antiquum morem. Hoc satis. de cetero, ad populum phaleras, sesamo et


page 420, image: s420

papavere conspersa verba inquam, quorum hodie tam largus proventus est. Litterae ad Haeschelium et Bongarsium curatae. Te sine insigni aliquo thesauro litterario ex Italia rediturum non existimamus. Si quid autem erues, fac quaeso sciamus statim, ut tuum gaudium etiam populariter gaudeamus. Cum longiores â te accepero; quas propediem videris missurus, et ubi terrarum moram tracturus sis cognovero, scribam prolixius. Vale. Augustae Vindel. Prid. Idib. CIC. IC. CI. anni quem tibi tuisque felicem opto.

Tuus M. Velscrus.

Eidem.

SAlve vir Clariss. Kirchovius hac transiens ante aliquot dies, narravit, te Eniponte, recta Pragam contendere. Indolui, fatebor, sic tamen, ut te tua commoda, prae meis meritô habere, assentirer. Wakerium tibi gratulor, te illi. Contubernium enim istud, aut saltem commilitium, diuturnum auguror. Haerebis, si aula Wovverium suis praetijs aestimabit. Nihil do auribus, nihil amicitiae. et hoc ipsum explicatius ad Wakerium. A quo


page 421, image: s421

Syntagma de cruce tandem aliquando extorqueas cupio. Cistam accepi, aperui, et quia libri parum accurate compositi, nec, quod debebant, charta involuti, eorum qui nondum compacti pagellas aliquot attritu laesas reperi, ut aperuisse plane ex re ipsorum fuerit. Donec aliud iusseris, asservabuntur diligenter. Columnam mitto. Mi homo, rides, an cum inscitiam, tum occupationes meas nescis, qui observationes poscas! Castalio sane operae pretium fecerit, si nos ex ancipiti dubio, an historia ad cui posita, an vero ad Philosophum qui posuit, referenda, quacumque ratione eximet. De Iove pluvio et legione fulminatrice, quid Wakerio videatur, an certa Baronij coniectura, fac sciam. Inscriptiones Sirmundus misit, perelegantes aliquot. Pigafetta item. Sed ut apparet, descriptas ab nomine harum rerum rudi. Nunc maxime et â Puteano redduntur verum sex tantum. Itaqueamplum Grutero auctarium sub manu nascitur. Vale. ne enim plura, tempore excludor. Augustae Vindel. 13. Kal. Iul. CIC. IC. CII.

Tuus M. Velserus.



page 422, image: s422

Eidem.

SAlve vir Clariss. Meo more, hoc est, inter summas occupationes. Alias prolixius, nunc hoc tantum tribus versibus. Quas Praga discedens scripsisti, recte esse redditas. Quod te virili et mascula oratione mirifice adversus quorundam iniquitates confirmatum significas, gaudeo et gratulor. sed ignosce, vellem appareret liquidius. Si enim sic est, quid sibi illae querelae volunt, qua mirum nisi animi adhuc aegri indicia sint. In Polymathia si me amas, ne omnes omnium iniurias notandas, exagitandas et vindicandas censeas. melius non tangere clamo. Et tu quoque laeteberis, cum calor iste aliquando deferbuerit. Si tamen animus commotior, tantum â se impetrari non patitur, tectâ saltem, hoc est ita tangas, ut negare etiam liceat. Nisi illos homines ita contemnis. nam qui sint nescio, ut te ab ipsis nec iuvari nec aliquando laedi posse compertum habeas. De libris tuis quid hîc fieri velis dispice. Hamburgum mittendi quotidianae occasiones sunt. ego de meo Boica adjiciam, quae vicini Principis preces an iussa expresserunt. Si quid ad me voles, Ioanni


page 423, image: s423

Tunemanno istic bene trades. Vale. Augustae Vindel. 12. Kalend. August, CIC. IC. CII.

Tuus M. Velserus

Primario amicorum Dn. IOANNI a WOWER DOMINICVS BAVDIVS S. P. D.

ITa multa pariter sese offerunt cogitationi meae, ut prae copia et nimietate principium scribendi evolvere non possim. Angustijs temporis excludor quo minus stilo manum poscenti licentius indulgeam. Salvus et incolumis huc veni cum consorte itineris et thalami, quae te solida salute salvere iubet. Cum Brema discederemus, furcifer iste qui latuit sub nomine nepotis Baronij currente rheda ostentatus est oculis uxoris, raptusque simul. Pedes eum dicto citius abstulerunt. Ac ne quidem tantum spatij reliquit mihi violentia et impatiens animus lunonis iniquae, ut fugitivum oculis sequi possem. Nam quia saepe in sermonibus eram minatus, si unquam impurum istum nebulonem offendissem fore ut noxio sanguine parentarem tot flagitijs et sce


page 424, image: s424

leribus, quibus sacrum caput alligavit nequissimus bipedum. Illa sive quod attonita subito et improviso occursu huiusce monstri, non erat apud se ut animum instituere posset ad cogitandum, quid tali tempore faciendum esse videretur. sive metuens ne verba in eventum erumperent. Ad summam non invenio quid fecit, nisi quod toto corpore superstans impedivit ne prosilirem a curru. Certo non mediocri mactus incedebam iracundia, et ardebat animus, [gap: Greek word(s)] Testis ille stratioticus, cuius caput candelabro comminui. Et quae multa alia victrix nostra patravit manus. Sed haec prius fuere, nunc usu facio meum dictum Horatij, Lenit albescens animos capillus. Divina Nemesis, tradiderat nobis hominem in manum, nisi elapsus esset [gap: Greek word(s)] . Vide quâm pulchre mihi constitisset itineris ratio, si periculo et facinore meo compingi potuisset in carcerem scelerum caput! Tuae nunc partes erunt, qui apud magnos Dynastas gratia et suada plurimum vales efficere, ut diligenti indagine cingatur. Omnino fata praecipitem


page 425, image: s425

agunt, et si qua est quae restet adhuc mortalibus aegris intemerata fides, ad supplicium deposcunt. Vbi sunt i bravi amazzatori? crimen est quod [gap: Greek word(s)] . Per aliquot dies Stadae haesit, et technas suas venditavit populo, sed non reperit emptorem. Otiose nugor cum instet hora finiendi. Vale et quamprimum longiores literas â me exspecta. Hanc operam surripui festinanter, ut vides. Sustenta meum fidem apud DD. van Bergen, Esychium, Rolandium, quibus in praesentiarum non scribo: ijsque a me et uxore plurimam salutem nuntia. Iure autem praecipui salveat immensa patriae et saeculi spes, alumnus disciplinae tuae, nobilissimus ab Alnevelt, cum insigni iuvene Nicolao Kellinchusio et tota vestra familia. Datum Lugduni Batav. 9. Septembr. CIC. IC CII.

Incomparabili amico IOANNI a WOWER DOMINICVS BAVDIVS S. P. D.

EXspectas forsitan ut meditato sermone culpam pertinacis silentij excusem, aut ingenua


page 426, image: s426

confessione veniam precer. At ego me iniuriam facturum arbitrarer religioso amori nostro, si ad eiusmodi perfugia diverterer. Vulgarium hominum mos et oratio spernatur â literis nostris, sicuti in caetera vitae secta damus operam ut supra vulgum emineamus. Fateor tamen neutri nostrum, qui summa sequimur fastigia laudum, convenire ullius officij praetermissionem aut negligentiam, praesertim literarij muneris, quod quidem a te profectum maximi beneficij instar puto. et video te vicissim non indelectari nostra in scribendo diligentia. Si tamen, ut assolet, non explevero assiduitate scriptionis aviditatem tuam, quoties sese dabunt occasiones, imputabis aut blandienti inertiae, quam scis esse meam veterem contubernalem, aut facilitati tuae, cuius fiducia facile homini ignavo suadet negligentiam. Quidvis denique potius comminiscere quam ut de amoris cumulo quidquam deruatur. Sed ne praevaricer, et causam ultrô prodam, non est quod de cessatione mea iure conqueraris, nisi communem culpam prius agnoscas. Nam si recte calculum posui, nec frequentia missitandi literarum,


page 427, image: s427

nec luxuria verborum posteriores admodum sumus. Caeterum haec putidiuscula sunt, nec ad demensum verba debent exigi, ne sit ignaviae colludium si sermonum vices quasi ex pacto convento exspectemus. Verum nae tu suaviter delicias agis, et frigido sane schemate causam nostram defendis, quasi totus sim in votivo carmine muginando, ut nihil vacui temporis resideat, quod a tam ardua molitione suffurari possim. Exercet me quidem interdum ista cogitatio, nec me unquam piget meminisse profusae comitatis qua sum isthic exceptus. Quin etiam me iudice largiter pecco, nec absolvi possum nisi te advocato, quod tam diu me continui intra silen tium contra promissi fidem, contra fas civilitatis, et officij religionem. Vereor ne ea res mihi pariat apud eos aut ingrati et immemoris animi exprobrationem, aut superbiae notam. A quibus criminibus velim nos suada et grata tua protegas non tantum fideliter, sed et cum curâ et sollicitudine, tanquam vehementer eo nomine laborem. Non recipies iniustam causam, nec mentieris pro amico. Nam sollicitor et cum una re facilimê possim mederi


page 428, image: s428

huic incommodo, tamensolennibus [gap: Greek word(s)] indulgeo, et cum Albinio, ni fallor, qui olim tactus est scommate Catoniano, culpam deprecari malo quâm carere. Magnam igitur inibis â me gratiam, si virorum optimus Everhardus Esychius, et suadae medulla flosque populi N. N. quibus licet addas exactam iuris limam N. te interprete noverint, nulla unquam oblivione deletum iri memoriam honoris et officiorum, quibus me hominem exoticum et nulla magnopere dote commen dabilem, tam benignê sunt prosecuti. Pene praeterij nobile illud par fratrum, ê quorum domo tam praeclare madulsa abij, vel si mavis saturitate ebrius. Quod laurum tuum implicari non vis errantibus et serpentibus istis hederis, mos geretur voluntati tuae, nec patiar, quod in me erit, Wovverij nomen promiscuis commissionibus obsolefieri. Scimus quid distentaera lupinis. Sed tamen populo et scenae serviendum habent, etiam qui imperant, gentibus. Et haec naturae agilitas non dedecet illustres animas, ut sese comiter submittant ad genium saeculi, ad hominum sortem, ad rationem civitatis. Modestia et moderatio


page 429, image: s429

animi nusquam aptius partes suas agit, quam in amplissimo virtutum suffragio, in sublimi solio dignitatis. Verum, ut me penitus tibi aperiam, maius nunc opus ordior siquidem a fatali desidia tantum otij impetrare possim. Decretum est enim mihi mandare literis memoriae custodibus ea quae ad Panegyricum Plinij interdum haud absurda nobis excidunt, ne fugitiva oblivio, aut invida taciturnitas sub ducat huic homini forte non paenitendam materiem gloriolae apud ordinem literatum, et utilitatis apud posteros. Non me deterret ab hoc incaepto, sed potius cunctanti calcar admovet, quidquid eruditiss. Catanaeus, Levinaeus et utroque multis rebus potior Lipsius in eo genere elaborarunt. Video usu venire magnis viris ut prae fiducia partae celebritatis non tantum securius acquiescant, sed interdum licentius hallucinentur. Vix ulla recitatio nostra caret iusta repraehensione [gap: Greek word(s)] cum antestatione tamen honoris. Quae modestia et aetatem nostram decet, et existimationi hominis optime de saeculo meriti, convenit. Adde quod is [gap: Greek word(s)] parce delibat. nos praecipue stadium istud decurrimus.


page 430, image: s430

Et certê difficiles nugae Criticorum longe iacent infra dignitatem nostrarum meditationum, nisi quod interdum necesse habemus, furere cum insanientibus, ut vafer tuus Petronius monet. Si eventus responderit opinioni quam spe et animo praecepi, et mecum ante peregi, erit [gap: Greek word(s)] . Destinavi nuncupationem operis filio regis Britanniarum, seu Principi Iuventutis. Sed sufflaminandus sum: adhuc enim mea messis in herba est. Et rem magnam praestitero, si telam istam detexere potero intra annum vertentem. Quod ante ieci saepiusculê a nobis culpari virum illum et â fama et a meritis eximium, nomen mihi perpetua observantia cultum et colendum, id ne maligna fieri suspiceris, rem tibi authorem dabo. Cum enim legerem epistolam Nicolai Kellinchusij, missam ad amicissimum juvenem, et suavissimum [gap: Greek word(s)] Cornelium Dalium, reperi haec verba quae mihi moverunt salviam. Cl. Ioannes a Wovveren (nosti credo hominem) Regi Daniae optimo et incomparabili principi, optimum quoque et incomparabilem Panegyricum scripsit. Adumbrare


page 431, image: s431

voluit eleganti iuvenis ingenio, elogium Sidonij tui Apollinaris super Panegyrico Plinij, sed enervatum (ne dicam eviratum) scalpello Lipsij et Levinei, qui quasi de compacto egisse videntur, ut intempestiva emendatione sensum optimê constitutum infringerent: ne scilicet probus author malignitatis, aut imperitiae convinceretur, si tali medicina caruisset. Quid enim splendidius, et acutius dici potuit in laudem perfectissimi authoris et operis, quam quod scripsisse perhibetur Panegyricum comparabilem incomparabili, id est condignam, aequiparandam, [gap: Greek word(s)] at illi vilem, vulgarem, et parvo parabilem interpretati videntur, ut ex correctione coniecturam facimus. Sed magno conatu magnas nugas ago, qui talia chartis illinere sustineo. Fugiebat te scilicet hoc horribile secretum, nisi commodo doctorem nactus esses. Extra iocum, si ferens ventus vela Musarum nostrarum impleret, libido mihi esset paraenesin adornare nobilissimo Iuvenum D. Federico Bertramo ab Alevelt, alumno tuae disciplinae, quem pleno gradu ad omnia summa surgentem faustis ominibus incitare,


page 432, image: s432

[gap: Greek word(s)] . Sed me curae multiplices in diversa rapiunt, et super publicas occupationes etiam privatis exercitationibus distringor, ut vix animum ad istas studiorum amaenitates appellere possim. Si mihi exploratum erit, utrum et quando huc venturus sit Bertramus, domum contiguam ijs aedibus quas inhabito, conducendam curarem... Boethiani librum de servitute voluntaria seu [gap: Greek word(s)] nondum a filio sororis meae recuperare potui. Monebo illum iterum proximis literis. Iam fere tres menses sunt ipsi postquam soror abijt ad plures. ab eo tempore unas tantum literas ad me misit. Vale et nos ama. Datum Lugduni Batav. 12. Ianuar. CIC. IC. CIII.

Amico vnice caro IOANNI a WOWEREN DOMINICVS BAVDIVS S. P. D.

IAm pridem factum est post quam nihil literarum â te accepi. Culpam huius infrequentiae


page 433, image: s433

adscribo periculis itinerum, per qua factum est, ut perierit fasciculus epistolarum quas ad te, et complures alios miseram. Nimirum ad spectabilem virum Eberardum Tvvestreng, ad Sebastianum a Bergen qui me officio scriptionis praevenerat, ad Henricum Rumpium, rogatus ab illo lepidissimo naturae iocantis oblectamento, qui tanta bella pugnavit pro asserenda maiestate Wovveriana. Non facile ruet caelum dum sustentabitur â tali Atlante. Doleo vicem misellarum epistolarum, non ob manuprecium, sed quia sentio id iacturae grave et acerbum videri gravissimo Senatori Tvvestrengio, qui pluribus ad filium literis hunc casum miseratur, tanquam in eo versaretur fundi calamitas. Sed facilê sarciri potest, quidquid huius est damni. Nam ne nescias rationem nostrae consuetudinis, plerumque eas literas, quae minus animo meo satisfaciunt, magno conatu meditor. Vt si forte scribendum sit ad homines ignotos quibuscum fas aut decorum non est familiariter iocari. Solet dicere noster heros Scaliger de patre suo, nunquam ei praesertim in literis scribendis felicius cessisse stylum,


page 434, image: s434

quam cum minus curae adhiberet... Idem mihi usu venire comperior. Melius ut plurimum exeunt quae [gap: Greek word(s)] profundimus, quam ea quae subducto supercilio meditabundi vix aegre tandem evolvimus. Sed nae ego homo sum inscitus cui cum vix tantum suspeditet otij quod necessariae scriptioni impartiri possim, ita tamen otiose fabulor tanquam vacuus sim ab omni cura. Sed quoties ad te scribo, tot species rerum obversantur cogitationi ut quid primum expediam, quid posterius, quid denique; non satis constituere possim. Ita fit ut solennia insaniam, et ad iocandi consuetudinem divertar, quod scio tibi non esse nolenti. Sed tandem amoto quaeramus seria ludo. Literas hasce perferendas dedi Ioanni Husvvedelio populari vestro cui decretam provinciam, docendae secundo loco iuventutis vestrae lactor et gratulor. Hoc satius quam filio Pauli. G. F. P. N. solidos dies impendere, vel nostris lectionibus audiendis operam abuti. Exornabit, ut auguror, imô confido, hanc honestisimam Spartam, licet vulgo haud ita videatur, ac ne maximae quidem parti eorum qui supra vulgus sapere sese postulant Tanta


page 435, image: s435

vis est, imo saeva tyrannis inveterati praevalidique erroris. Si missis ambagibus verum amamus, in quonam alio genere muneris versati sunt sublimes illi viri, quorum meritis ac virtutibus nulla par oratio reperiri potest? Socratem loquor, Platonem, Aristotelem et ut verbo dicam, universam philosophorum manum. Nos quoque idem saxum volvimus, nec paenitet talium collegarum. At Ioanni nostro Husvvedelio non contingit scilicet ut in alma et inclyta aliqua academia publice doceat. Non minor ideo eius laus, certê opera fructuosior. Pluris enim interest eam aetatulam rectê institui quae suo nisu insistere studijs nequit, quam eos qui sine cortice nare, et suis (ut ita dicam) auspicijs rem gerere possunt. Sed videlicet externa rerum pompa iudicijs etiam sapientium fucum facit, ut ea maximê mirentur et plurimi aestiment, quae cum strepitu et apparatu copias suas explicant. Cum tamen plerumque eveniat ut quae minus adumbratae ostentationis habent, ea pluplurimum solidae et expressae utilitatis in sese contineant. Quanquam festinandum habeo, tamen hanc benignam materiem nactus non


page 436, image: s436

possum, quin versus quosdam adiungam in eam sententiam adhuc ineditos, [gap: Greek word(s)] :

Qui se ipse temnit hunc fideliter scias
Succos honesti perbibisse sensibus.
Ceu vacua magnos aera tinnitus cient,
Minimoque flumina alta labuntur sono:
Sic plurimum suapte vi stant atque habent,
Multum in recessu, quae minus pompae gerunt.

Habeo eiusdem generis, h. e. [gap: Greek word(s)] ad duo millia, quae nondum lucem viderunt, sed videbunt scilicetuna cum Martiale Scriverij. Nulla res aeque obstat quo minus aliquid edam, quam nimia rerum copia quae me facit medias inter opes inopem [gap: Greek word(s)] . Tentanda tamen est via qua possim victor virum volitare per ora. Nam ab humo iampridem me, ut arbitror, secunda fama sustulit. Atque adeo cum imperitissimo et impudentissimo cuique tam feliciter cedant temerarij conatus, ut omnium fere ordinum consensu approbentur, quos tenet insanabile scribendi cacoethes, cur cesso insanire cum furentibus? quin Genio lascivienti fraena permitto? Sed multa me compescunt.


page 437, image: s437

Hinc inertiae dulcedo, hinc fatuitas saeculi quae (si paucissimos excipias) nullum praeclari atque eximij operis delectum habet. Cui vitio quod longe peius est, accedit malignitas hominum, qui quae non capiunt, carpere sibi permittunt. Verum haec omnia Spartana nobilitate vel si mavis Stoico stomacho concoquere possum, si animus rerum vulgarium dedignator in ordinem sese redigi pateretur. Id verô hactenus impetrare non potui, et haec princeps causa est [gap: Greek word(s)] . Sgnificavit mihi nepos tuus â Vecta lectissimum florem iuventutis Fredericum Bertramum ab Alefelt cis paucas tempestates huc venturum, et causas dilationis approbavit. Animo meo impatienter cupienti nunquam satis festinabitur eius adventus. Et ut omnia tuta timet sollicitudo, vereor ne ob anni tempestatem adhuc longius proteletur desiderium carissimi capitis. Itinera etiam parum tuta â grassatoribus post flagitio sissimam istam deditionem urbis et arcis Lingensis, for sitan cupiditati nostrae producent moram. Praestat longos circumflectere cursus, quam compendio periclitari. De annua pensione convictorum nostrorum iam ante sigillatim


page 438, image: s438

ad te scripsi. De mercede operae nostrae maneo aeternumque manebo in proposito nihil definitê paciscendi. Dabis hanc veniam naturae et verecundiae meae. Nec fraudem subesse aut artificium suspiceris, quasi specie recusantis studium meum extollere, aut maiora exambire videar, quam si certum quid postularem. Aperte simpliciterque polliceor ac profiteor me contentum fore quovis pretio, si fata eum huc unquam stiterint. Scio non posse in aestimationem venire commoda immensa rectae educationis, cuius bene iactae fundamento nititur salus patriae, dignitas et splendor verae gloriae, publica temporum felicitas. Sed novi etiam sortem meam, nec ignoro consuetudinem bonorum quibuscum ex formula fiduciae bene agier oportet. In subducenda ratione mercedis non utilitas, quae ex arte aut industria provenit spectari solet, sed labor et opera quae impenditur. Etiam cum [gap: Greek word(s)] oportunitate remediorum in solido locavit afflictam salutem aegrotantium, et animas ad orcum spectantes redonavit valetudini, sine qua vita non est vitalis, tamen mediocri salario


page 439, image: s439

laetus discedit. Nos qui in satis frequente iuvenum corona non sine plausu et fructu voces cottidie effamur haud quidem ex tripode, sed tamen tales unde nonnihil bonae frugis domum asportari possit; pulcre et beate nobiscum agi censemus quod octingentos florenos annua die corradere possumus. nec id sine invidia collegarum [gap: Greek word(s)] , pene addideram, et quidni addo solenne meum [gap: Greek word(s)] ? Interim si quid unctius obtinget amplectar beneficia deorum [gap: Greek word(s)] . Querebar initio de multitudine occupationum, quibus distringor, et tamen vides me excessisse modum epistolae. Sed in Morboniam abire iubeo, [gap: Greek word(s)] , qui nobis has egregias leges sancierunt, ne longius evagemur in literis scribendis. Non pareo talibus designatoribus. Quanquam enim mirifice capit animum meum erudita brevitas, tamen non indelector amaena garrulitate, praesertim in hoc ipso campo epistolari. Sunt ab utraque parte summi scriptores, unus instar omnium Cicero, cuius eam optimam epistolam esse iudico, quae sit longissima, quod


page 440, image: s440

olim de Archilochi Iambis proditum esse memini. Non despero idem recte sentientium iudicium fore de nostris. Quaeso te quoties in quempiam incideris cui veniat in mentem nostri ne graveris eum verbis nostris impartiri salute, tametsi nihil ea de re nominatim caveam. Non enim arbitror aut tibi tam parum esse fidei, aut vestros homines adeo ineptire, ut nihil nisi inspectis signis et tabellis credere sustineant. Quemadmodum non fuit animus salutandi meo nomine quia nimis parca manu laudes et virtutes eius eram persecutus: quod et significavit per literas adiuncto nostro elogio, si forte me ratio fugisset. Erat autem tale, vir laboriosus, et non male de iure meritus. Dicere debueras, inquit, optime, aut si quid aliud efficacius. Vide quid oneris nobis iniungatur, ut fasces submittamus scilicet ijs quibus [gap: Greek word(s)] . Omnes hominis dotes abunde complexus esse videor, si dicam Sarcinatorem esse probum suere centones novit. Ego malim in aetermum eierare omnem scribendi copiam, quam tali pacto me posteritati aestimandum proponere,


page 441, image: s441

etsi haec via et ad opes et ad existimationem ducit. [gap: Greek word(s)] . Quanquam bonum illum (est enim vir minime malus, imo vix capax malitiae) prorsus habeo excusatum, si id aetatis homo non potest ablegare vanissimam illam gloriae cupiditatem, quae nunquam senescit, et (uti incomparabilis meus Tacitus ait) sapientiam professis, novissima exuitur. Haec scilicet permagni referebat te scire, itaque nolui te fraudare horribili secreto. Refrixit iam sermo levissimorum hominum, qui Polymathian tuam plagij suspicione infamabant. Casaubonus vir melior et candidior est, quam ut huius culpae insimulandus esse videatur. Misit ad me recens opus de Satyrica poësi Graecorum etc. cum benignissimis literis, in quibus modum non tenuit circa laudes nostras. Vir ille plurima scit, pauca ignorat. Quam multa cottidie eruit, quae frustra alibi requiras! Sed mihi, si quid unquam dabo quod viritim terat publicus usus, decretum est ea potissimum persequi, quae faciunt ad civilem prudentiam. Is limes est praecipuus, in quem literati labores nostri diriguntur. Non est meum


page 442, image: s442

statuere modum cuiusquam alterius industriae, quamvis non sum de gente AEacidarum tamen de virtute cernundi do potestatem omnibus. Tamen si quid mihi credis, dignior est haec palaestra et aptior generositati, mentis tuae, quam difficiles istae non audeo dicere nugae, (ne videar ex rusticis illis Macedonibus, quibus mos est [gap: Greek word(s)] ) sed illecebrae. Nunquam finem facerem garriendi, siquidem integrum esset animo morem gerere, sed alia ex alijs in fata vocamur. Vale decus amicorum et nos ama. Datum Lugduni Batav. 6. Novembris CIC. IC. CV

Eidem.

ECce iterum ad me veniunt literae cum litigio et querimonia. Patior, imo dolenti faveo. Nam quod tantopere stomachari, et in re comica paratragaedias, amoris deliquium est, cuius tener sensus in plagam patet etiam ad leviculas offensiuncularum suspiciones. Quod autem de frigore suspicaris,

[gap: Greek word(s)]

tu cuius amor tantum mihi surgit in horas,


page 443, image: s443

quantum vere novo viridis se subjicit alnus, id temerarium verbum effari ausus es? Ipsa cogitatio tam atrocis flagitij merebatur iustam indignationem, si possem irasci. sed sane irascor, quantum irascuntur amantes, ne veniam me postulaturum censeas. Crebritate literarum est, ut nos viceris, at culpam silentij garrulitate, infrequentiam literarum, intemperantia stili pensamus. Manum de tabula ponere nequeo cum scriptitando videor mihi tecum loqui, et, ut aiunt nostri Themidis sacerdotes, in rem praesentem quodammodo deducor, ut sic haud mediocriter leniri sentiam doloris igniculum, quo maceror ob absentis desiderium [gap: Greek word(s)]

[gap: Greek word(s)]

Plus est igitur quod praestem mihi, quam quod gratiae apponi possit, cum te literis alloquor. Nec vero infrequentiores, ad signa fuimus nisi me ratio, fugit. Sed huiusmodi officia quae utrinque gratissima sunt, inter tales amicos nec ad calculum vocari nec invicem imputari debent. Igitur si forte assiduitas nostra non fecerit satis aviditati tuae, vel occupationes nostras tum privatas, tum publicas cogita, vel tabellariorum


page 444, image: s444

infidam fidem, vel longinquitatem viarum, quibus disiungimur, vel casus ex transverso incurrentes, quos negant [gap: Greek word(s)] ullo bonae fidei judicio praestari. Denique intra fiduciam pone quidquid humanitus accidere solet, dum saltem animum expies. tam nefaria cogitatione laesi aut imminuti amoris, quem ad imos manes sanctum et inviolabilem perferam, nec frigida mors finiet hunc ignem. Vides me hîc versari in tuo foro Petroniano. Caeterum quod de me ioco usurpare amas, te fere unum et unicum exstare in terris, qui hunc mortalem digne aestimare possis, id serio de te pronunciabo, et (ne discedam a patre elegantiarum, et arbitro leporum) reddam tibi tuas voces Sed hoccine verum fuit, ut beneficio N. Panegyricum tuum potius debuerim, quam tuae liberalitati? Veritus es scilicet ne stomachum minus aptum haberem ad probe concoquendas eiusmodi delicias et divitias orationis. At ego quanquam in reliquis merito ac libenter assurgo literarum Principi, tamen hac in parte ne quidem cessero ut verius simul et candidius de tam insigni monumento sententiam ferre


page 445, image: s445

possit. In Criticis Deus esto. in Politicis vix absolvi potest ab (non audeo dicere imperitiam, sed supplebis per [gap: Greek word(s)] ) malignitas etiam non videtur cadere in tam candidum pectus. Sed [gap: Greek word(s)] '. Specimen pravi iudicij vides in eo quod C. V. Lipsij politica fastidiose traducit, et ludibrij causa, ne forte honorem, putes, vocare solet, Poca nimestra. At meo puncto, et opinor omnium recte sentientium iudicio palmam obtinent inter omnia viri summe de literis meriti monumenta. Sed huinsmodi mysteria non sunt enuntianda profanis. Linquamus illis suam haeresim, et intelligamus nostra bona, quibus si taciti pascamur, habebimus ex consilio vafri vatis Venusini, plus dapis, et rixae multo minus invidiaeque. Verum, ut revertar ad tuam orationem Panegyricam, nolo mihi arrogare eam laudem ut possim distincte et exacte de singulis partib. pronuntiare. [gap: Greek word(s)] ut rectem et sapienter definit subactissimi iudicij Rhetor Longinus, qui nunquam dimittit sedulum


page 446, image: s446

et attentum lectorem sine bonae frugis proventu, et cum spe divite manat in venas animumque. Sed iterum digredi videor a proposito, nec tamen aberro â recta semita, si obiter virum singularem saluto, qui certe meretur, ut ob eum viator properus inhibeat festinationem. Omnino te hortor, noris familiariter hominem, quod hactenus te sedulo fecisse ex erudita praefatione haud obscure conjicio. Quanquam non sunt haec scitamenta publici saporis, sed neque nos ad populi gustum sapere postulamus. Itaque fruere ipse tuis bonis, et contentus esto tali Catone, securus unice

Quid proceres, vanique ferat, quid opinio vulgi. Miserum est nasci non suo seculo, sed conscientiae fructus antistat facile omnium mortalium vel vanis adulationibus, vel malignis rumoribus. Velim mihi mittas exemplum literarum quas D. Scaliger postremas ad te dedit. Ego generosos impetus, et ardua tentamenta felicis ingenij non tantum laudem apud doctos, amorem apud honestos mereri arbitror, sed admirationem apud peritos rerum aestimatores, qui legitimam eloquentiam praeceptiunculis magistellorum non


page 447, image: s447

circumscribunt, sed dignitate magnarum cogitationum metiuntur, ad quas vulgi sors non assurgit. Vividae et erectae mentes artium repagula fidenter perrumpunt, et amant ferri libero cursu, ac si metam non attingant, praeclarae tamen voluntatis gloria se sustentant, quae longê potior est humili et minuta faelicitate eorum, qui nihil arduum et asperum cogitatione complectuntur. Vnum id doleo, vix ullum idoneum plausorem huic Roscio contingere potuisse. Nam contumeliosum honorem interpretor laudari ab ijs qui ea potissimum admirantur, quae non intelligunt. Sed virtus amplum, sibi theatrum, satis una sibi merces est. Non tamen arbitror regem tantis laudib. abundantem, aut certe tam eximie laudatum nihil gratiae retulisse. Si fastidis [gap: Greek word(s)] , ne ijs quidem tetricis qui virtutem propter se expetendam, nec ullum extra eam praemium quaerendum censent. Rolandij negotium iam antê sed (ut ingenue fatear) indiligenter comamendaram D. Thuano. Non mirum si fructum ex ea re non sensit. Itaque diligentius ad Servinum scripsi: Sed quî libuit tibi delegare


page 448, image: s448

alienum nomen, cum ipse gratia apud eum maximê polleas. Nisi fortê aut dissimulas, aut non intelligis tuas vires, aut compendiosius putasti per procuratorem experiri. Quod si virum illum bearis et munere Panegyrici tui, et epistolium adiunxeris, efficies ut clientem expediat, etiamsi capital fecerit. Nosti enim quid tentare soleat hominis ambitionem, et quam sit efficax imo pervicax in ijs quae cum affectu molitur. Nondum ex Zelandia litteras â filio sororis meae recepi, nec librum quo continetur tractatus de servitute voluntaria. Rumor hîc sparsus est ex relatu principis Anhaltini Pseudo Baronium profiteri Philosophiam in Academia Wittebergae, si quos illic habes bravi inquisitori de gli huomini, vide ut e cubili pestiferum istud animal ad debitam sibi pestem protrahatur. Crimen est quod vivit. Plurima salute salvere iubebis ocellum Gratiarum et Musarum tuum ab Alefeldt, qui si huc venerit [gap: Greek word(s)] communicabo illi totum Baudium... Kellinchusius etiam, quem valde diligo et plurimi facio, non abibit insalutatus. Etiam heroes non


page 449, image: s449

frustrandi sunt dataria salute. Datum Lugduni Batav. 5. Kal. Febr. CIC. IC. CIV.

Amicorum principi IOANNI a WOWER DOMINICVS BAVDIVS S. P. D.

IAm opinor versae sunt rerum vices. Nam et tu silere perseveras, et ego iure possum tuo te ludo lamberare. Nec tamen id facere decretum est mihi, ne gratiae apponam qua in re nihil merear, quod negat esse ingenui hominis officium, bonus noster Terentius osor aut insolens aulicarum artium nostri temporis, inter quas eminet hoc praeclarum, et utile ad multas res arcanum, ex omni facto gratiam et gloriam aucupari. Sed eiusmdoi insaniens sapientia reservetur, si necesse est, seculo, serviat scenae et populo, iactet se etiam si volet in vulgaribus, fucosis et ambitiosis amicitijs: spernatur autem quam potest longissime ab adytis nostrae necessitudinis, quae supra omne sanguinis, pignus assurgit. Quid enim imputem id genus officij, quod sine piaculo â me praetermitti non decet, vel hoc unico nomine, quod eo te non indelectari sentio ex lamentabili


page 450, image: s450

sermone literarum tuarum, qui tantopere commoveris ob infrequentiam nostrae scriptionis

Vt orba natum quae flet unicum mater?

Sed desines tandem mollium querelarum, nec tanti facies si sapis, mortualia glossaria, quanti hunc animum quem certo scis tibi perpetuo nexu et mancupio endopeditum fore donec usurpabo oculis (nam videre pervulgatum est nimis) [gap: Greek word(s)] . De mutua fide benevolentiae tuae si dubitem post tam illustria documenta, sacer intestabilisque vivam. Caeterum quod alias te rogavi velim per scribas utrum huc sit venturus nec ne flos ille iuvenum ab Alefelt. Quanquam equidem fretus fiducia promissi talium virorum, qui nihil aeque colunt ac fidem, iam domum conduxi maiorem nido, quaeque mercedibus angustas facultates nostras, et stipendiola multum onerare possit nisi munificus hospes eam impleat. Possem abunde nancisci convictorum, sed non placent turmales statuae, ut umbraticus doctor usurpem summi viri magnificam vocem. Nam si humilis taberna capere potest Thebanum par, quidni cavere debeam


page 451, image: s451

ne Baudij domus promiscuis commissionibus obsolefiat? Vtitur nostro contubernio probissimus iuvenis Cornelius vam Dale. qui te non amat sed perit. Ad Iurisprudentiae arcem tanto impetu festinat, ut cum Haterio sufflaminandus esse videatur. Habeo et alium convictorem nobili genere, et divite fortuna, Gallum gente, sed morum indole minimê resipit patriam [gap: Greek word(s)] , ignoscat mihi Genius antiquae Galliae. Certe nihil in nostro leve aut inane, nihil fictum et simulatum, omnia potius apta ad Germanam gravitatem et sinceritatem. In summa non

Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, [gap: Greek word(s)] . verum sunt mihi duo convivae Exigui numero, sed bello vivida virtus.

Non erunt indecores alumno tuae disciplinae

---nec vestra feretur
Fama levis, tantique abolescet gratia facti.

Accepi Tractatum de servitute voluntaria, quem mittam proxima occasione una cum Hesiodo Heinsij, qui iam recens editus est, sed author eum nondum communicavit nisi cum ijs quibus dodicavit. Vale, ocelle noster,


page 452, image: s452

et salve cum tuis ab uxore, quae te fert in oculis. Datum Lugduni Batavorum. 10. Martij CIC. IC. CIV.

Amicorum intimo IOANNI a WOWER DOMINICVS BAVDIVS S. P. D.

GEstio scire quam tandem causam dicturus sis tam obstinati, tam pertinacis silentij. Merebaris talionem, sed lex amicitiae suggerit [gap: Greek word(s)] . imô noster ardor contumelijs excitatur magis atque inflammatur. et ex offensis, ut ille terrae filius â casu vinci dolentem crevit in Herculem, animos et robora sumit. aut potius ut fortissimus heroum, Entellus (non enim me turmales statuae, non plebeia exempla delectant)

Acrior ad pugnam redit, et vim suscitat ira.

Non lubet ad calculos sedere, sed nisi me ratio fugit, iam tres volvendis mensibus orbes lunares expleti sunt, postquam [gap: Greek word(s)] ex censu tuo literario in peculium meum venit. [gap: Greek word(s)] , licet aetarem indormias blandienti inertiae ob fiduciam amoris


page 453, image: s453

nostri, quae tibi tantam negligentiam persuadet. Non enim causam aliam comminisci queo. Dices [gap: Greek word(s)] . Delegabis tuam culpam tabellariorum incuriae, vel infidelitati. Sed ego talia nomina non accipio, saltem [gap: Greek word(s)] . Illud enim averruncet [gap: Greek word(s)] , ut sonticus aliquis casus, aut vis maior inciderit, quae tanquam vehemens Tribunus plebis officio tuo molestam intercessionem opposuerit. Vtor insolenti et non vulgari dictionis stilo, ut intelligas me non vulgari iratum incedere iracundia, quam tamen una re facillime placabis, si guttulam literarum tuarum asperseris. Nam ut irritabilis est sensus tenere amantium ad sumendam, ita mollis, et agilis ad deponendam offensionem. Itaque pro peccato magno paululum supplicij mihi satis erit, imo absterseris omnem animo scabitudinem, siscite verba dederis. Non est istud officium ingenui hominis, inquies. At ita res nata est, ut et tibi necesse sit fallere, et mihi ultro libeat decipi. Suffragabor fraudi tuae, et vincare haudaegre proditione mea. Laudabilis


page 454, image: s454

est, certê non admodum reprehendenda in tali re praevaricatio. Vide quantum faveam victoriae et absolutioni tuae, qui me vinci paratum palam profiteor. Eo inexcusatius peccas, quo veniam dare promptior sum: [gap: Greek word(s)] . Nunc audi casum mirificum de nostro illo insigni agyrta. Fuit per aliquot dies Franickerae superiori mense, captavitque illic conditionem professoriam armatus solenni impudentia. Nihil enim in eo animali est praeter frontem ferream, et tolutiloquentis linguae volubilitatem. Actae sunt homini gratiae, sed quarum collorarium fuit magnifica et honesta, repulsa, quod tunc temporis non vacaret locus. O qualis facies, et quali digna tabella! si contigisset a tam praeclaro Catone praecepta virtutis et sapientiae iuvenibus edictari. Praegestiebat mihi animus illo proficisci, simulac a nostro Milio nuntium istum acceperam, ut me in disciplinam traderem huic Eumolpo. Sed ubi non vidit illic esse aliud pretium illustribus ingenijs, quam inanes gratiarum actiones, solum vertit, et ad Mercuriales nostros Amstelrodamenses vorsoriam fecit.


page 455, image: s455

Vbi per quadriduum sine spe praedae moratus est. Ego adventi illius certior factus continuo cum uxore Amstelrodamum gladiatorio animo advolavi. Sed evaserat infandum caput non quidem [gap: Greek word(s)] , sed vim meam. Prorsus enim decretum erat mihi, vadimenio memet obstringere ut nequissimam beluam in carcerem compingendam curarem, ut illinc tanquam ê promptuaria cella depromeretur ad supplicium. Sed postea cogitate caepi, quorsum attinet me privato periculo rem curare publicam? Si ordines quibus tam splendidê os sublevit, hanc contumeliam ad animum suum non revocant, quid ego me macerem? etsi sane crimen est quod tale scelus in terris vivit. Itaque penê est ut gaudeam illum effugisse. Quod si in fatis est ut sonti anima Nemesin parentet, malo alterius invidia id fiat quam mea. Quanquam Legatus Bellimontius id unice mihi in mandatis dedit, ut eius omnia latibula diligenti indagine pervestigarem. facturum me rem gratissimam ipsi Galliarum Regi, sed in primis domino de Villeroy, cuius ille fidem et famam atroci


page 456, image: s456

calumnia violavit. Saepe enim mihi affirmavit eum a rege Hispaniarum quinque ducatorum millia, a Pontificê duo quotannis accipere. Sed et de Serenissimo tunc Scotorum, nunc totius Britanniae Rege praedicabat, eum Romae habere suos agentes in rebus, quorum opera sibi gratiam et benevolentiam eius partis praeparatum iret. Verum haec et alia istius furciferi magnidica mendacia saepe coram commemoravi. Pater eius pueri, quem stupro polluit, cum superiori anno in nominem incidisset, nihil illi obiecit quam quod furto telam Cameracensem ei subduxisset, quam postea vendiderit Londinij, ut ex ipso eius hospite certo compererat. De nefario stupro verbum non fecit, quia scilicet erat un picciolo peccatiglio, vel ne familiae dedecus propagaretur: vel (quod magis arbitror) ne magistratus de eo crimine cognosceret. Est enim Mennonista pater is quem dixi, quibus religio est dedignari omnem politicam potestatem. Cras Hagam ire statui, et cum Barneveldio heroe loqui, ut ex eo cognoscam definite et categorice quid faciendum esse videatur sicubi sator ille sartorque et occator scelerum deprehendi


page 457, image: s457

poterit. Non enim committet quin tandem vulpes ad pellionem veniat. Sed nimis multa de homine nullius pretij. Volo nescius ne sis habitare mecum filium Ioannis Ernesti ab haereditarij in Penskendorp, Walhusen etc. consiliarij apud Electorem Braudenburgicum viri, ut audio, maxime lauti et opulentis. Aiunt etiam egregiê eruditum. Habebo quod ipse iudicem ubi responderit literis quas ad eum misi. In filio ut rem loquar, parum industriae, nihil nervorum, ingenium statua taciturnius. Lenta materies et minime digna cui quidquam affriceatur ex contagione nostrae disciplinae, nisi quod caret notabilibus vitijs, sed caret et virtutibus. AEtas tamen in eo flexu est, ut facile manum sequi possit. Agit enim annum decimum octavum. Si responderet ingenium moli corporis, esset unde seculo nostro Catonem cudere possimus. Itaque tanto magis exopto adventum lectissimi alumni tui. Sed vix arbitror obtinebitur ut a contubernio convictuque tuo divelli possit. Vtinam te caperet impetus huc proficiscendi. Causatius id faceres quam ego ignaris meorum consiliorum [gap: Greek word(s)]


page 458, image: s458

fecisse videor quod cum uxore mea ad vos ierim. Sed tu horribile istud secretum nosti cum paucissimis, [gap: Greek word(s)] . Vos item Valete et plaudite. Calepinus recensui. Datum Lugduni Batavorum 10. Kal. Maias. CIC. IC. CIV.

Amicorum principi IOANNI a WOWER DOMINICVS BAVDIVS S. P. D.

IVre meo postulare videor ut semel ignoscas Laconismo nostro, quum tamdiu nos pertinaci silentio cruciaveris. Abunde tamen purgasti hanc culpam et copiosa scriptione, et antea missione pignorum ingenij tui quae saeculo imputasti, sed saeculo parum idoneo aestimatori tantorum munerum. Quotusquisque enim est qui haec capit? At imperiti etiam laudibus extollunt, nec suggillare audent, qua sentiunt in insinitam assurgere supra spem cogitationum suarum. Sed contumeliosum honorem, et praeficarum naeniam arbitror laudari ab ijs qui ne imaginando quidem concipere possunt pulcritudinem operis


page 459, image: s459

cuius admirationem prae se ferunt. Illud vero monstri instar est, quod narras [gap: Greek word(s)] . Quid dicam nescio. Omnia infra indignationem verba sunt. Dignius tamen generositate tua fuerit, si haec rerum humanarum ludibria risu ultus fueris, quam si iram prae te tuleris. Ita mos et ingenium est [gap: Greek word(s)] , omnia etiam liberrimae mentis et voluntatis officia in solutum accipiunt, et fortunae suae deberi arbitrantur. Adde quod beneficia quae magnitudine excellunt magnatibus invisa sunt, eo rumque authores tanquam exprobrantes aspiciuntur. Sed non est mihi nunc otium aut animus philosophandi. superest ut virtute nostra nos involvamus adversus hanc saeculi et hominum sinisteritatem. Quid praeclarius et magnificentius ad gloriam, quid ad conscientiae oblectationem gratius et acceptius evenire potest, quam si reputa veris inter nomina quae solvendo non sint habere te [gap: Greek word(s)] ? Cognato tuo locus erit apud me et totum hospitium ut spero cum huc venerit. Iam enim honesta missione donavi duos e convictoribus, quorum


page 460, image: s460

ingenia non erant ad genium nostrum, simul etiam compereram eos consutis dolis domesticam velut coniurationem inijsse, ut reliquos [gap: Greek word(s)] averterent, sed non invenerunt cedentem materiam. Longa est iniuria, longae ambages. Ad summam sine populi suffragio [gap: Greek word(s)] ut apud Homerum, Telemachus. Metuo AEdiles volo mihi mundas esse aedes. Cis. paucos dies emigrabit hoc seminarium Catilinarum... melibente id factum est, nec eo minus illi volo. Est enim udum et molle lutum. Sed lenta materies. Patri eius forsitan molestior accidit emigratio filij, quam nobis. Plura cum vellem non potui negotijs impeditus, quae meo mihi iumento accersivi. Salve cum tuis a me, uxore et Vandalio, ex quo recens intellexi te strenuê apud eius matrem et fratrem ad ministrasse munus, de quo te per literas rogaram. Valde te amo, et in aeternum amabo. Datum raptissimê Lugdini Batavorum. XX. Iulij. CIC. IC. CIV.



page 461, image: s461

Primario amicorum Dn. IOANNI a WOWEREN DOMINICVS BAVDIVS S. P. D.

INiuriam fecero sanctissimae necessitudini nostrae, quam olim fortê loquetur posteritas, et inter rarissima saeculi exempla recensebit, si silentij veniam deprecer ob multiplices curas, quibus in diversa trahor, ut expedire nequeam, unde prius auspicandum, et quo denique progrediendum esse videatur. Omnino laboriosa est et exercita res cupido proferendi ingenij, quam publicam febrem et penitus adhaerentem magnis mentibus eierare non possum, etsi vanitatem eius iudicio satis complector, sed assentior magno Platoni qui [gap: Greek word(s)] appellat [gap: Greek word(s)] . Cui succinit pater civilis prudentiae, et historicorum eximius, nunquam tacendus Tacitus, quem ut praelegerem studiosae iuventuti consensit conscivitque Senatus noster Academicus. Absque hoc foret, non licuisset Baudio bene mereri de re literaria. Quid aliud his homimbus acclamem quam illud [gap: Greek word(s)] Catullianum?



page 462, image: s462

O saeculum insipiens, et inficetum!

Quanto melius sentit Hector ille Homericus

[gap: Greek word(s)]

quasi non publica utilitas suprema lex sit, quasi venerabiles isti, quorum nos societate onerum et laborum collegae sumus, sed sine suffragio, Senatores sine authoritate consulendi, rectius aestimare possint, quid ferre recusent quid valeant humeri, quam hic homo de cuius corio luditur. Caeterum, ut ante ieci, tot me circumstant occupationes, tam multa simul ordiri meditor ad colligendam gloriolam et nominis celebritatem, ut rem magnam facturus videar si nonnullam partem Perfica adspirante pertexere possim. Interea, ut vides, quasi abundans otio, nugas chartis illino, et literis infercio quidquid in buccam venit. Haec hallucinatio si aninum tuum ulla suspicione offensae perstrinxerit, talione mecum experire. Sed quia publica hominum exspectatio gravem mihi adversariam constituit quam aut vincere, aut saltem diligentia placare decrevi, non est mihi integrum in re capitali ubi de summa famae et existimationis certamen cernendum erit, licentius iocari.


page 463, image: s463

Compescam itaque luxuriantem calamum, eo magis quod hic literarum portitor (ignosce Sidoneitati) colloquio et sermone suo facile explebit cupiditatis tuae sitim. Novit enim [gap: Greek word(s)] omnia mea magna, parva medioxima. Nihil enim ei rerum mearum clausum aut obsignatum fuit: quem quod amare occaepisti non ante visum ob eximium amorem artium optimarum, et praeclaram indolem industriae, tanto intentius perseverabis in pristina voluntate, non tantum constantiae causa, sed quia meretur optimi iuvenis virtus, et probitas ut mutuum facias secum. Non placet ulterius ire per eius laudes, ne speciem assentantis praebeam, professus amicum, aut ne quid delibare videar de iudicij tui libertate. Ianum Duzam, qui tam faelici consortio doctrinam cum virtute, et ornamenta literarum cum insignibus nobilitatis coniunxit, audies et communiter dolebis ad plures ivisse. Senatus noster una voce mihi decreverat provinciam habendae orationis super eius funere, sed ira tulit casus infestus, ut tunc abessem ab urbe, cum huius rei nuntius ad uxorem venit. Perijt mihi pucherrima


page 464, image: s464

occasio vel fungendi officio necessitudinis, vel exercendi eloquentiam in argumento plausibili simul et maxime feraci. Merito possum referre hanc absentiam inter praecipuas fundi nostri calamitates, per quam factum est, ut fortunae vocanti, et ultro in vitanti defuerim. Sed desino querelarum, desinam et scriptionis huius, quia nos alia ex alijs in fata vocamur. Datum Lugduni Batavorum 13. Kal. Novembr. CIC. IC. CXV.

Amico unice caro IOANNI a WOWER DOMINICVS BAVDIVS S. P. D.

GRavis nuncius nos percussit de excessu viri Illustris Benedicti ab Alefeldt. Quam, immanem iacturam et publice doleo, et privatim tuo meoque nomine, cui alieno tempore quasi tempestate subtractus est magnus mecaenas. Ego etiam non mediocri spe excidi, quam conceperam animo ob certum filij adventum. Quem tali casu afflictum difficulter patietur avelli maestissima parens, nisi postquam dies crudo maerori medicinam fecerit.


page 465, image: s465

Ego interim certa expectatione delinitus, et nulla cogitatione mortalitatis, aedes amplas conduxi, ne humilis taberna spectaret tam egregium hospitem, quem omni laudis exemplo decreveram exornare, ut in eo exstaret specimen disciplinae Baudianae. Quod quidem eo mihi proclivius futurum sperabam, quod et fortes creantur fortibus, et quod â tua manu fabrefactus est, quem singularem eruditionis artificem, et maiorem genio saeculi non amore, sed iudicio semper arbitratus sum. Certe neminem arbitror vivere peritiorem artis vivendi (qua disciplina nihil est maius) nisi quod furere nescis cum insanientibus, quae tamen in loco summa sapientia ducenda est. Paucis abhinc diebus significavit mihi [gap: Greek word(s)] . Is mihi spem fecit, te propediem huc venturum, quo nihil optatius evenire nobis potest. Si tamen eveniat. nam quia misere cupio, formido male. Noster heros Scaliger lento pene languore nobis ereptus fuit. Quippe


page 466, image: s466

[gap: Greek word(s)] . Nunc eius valetudinem in solido locavit [gap: Greek word(s)] . sive cum Symmacho mavis, pax deorum. Eusebius eius iam affectus est, et intra mensem, opinor, aut forte maturius prodibit in publicum. Vidimus fugiente oculo quae in te inclementer iacit impurus iste furcifer in praefatione ad notas Apuleanas. Nisi verear manus inquinatas habere, libens luderem hoc luto. Sed sustineo me dum procedat in medium alius sacer et horribilis liber in Varronem, ubi postremus iste nebulo (si qua fides est Heliae Putschio ad Scriverium scribenti) magistellum et paedagogum audet appellare virum nunquam sine honore et horrore nominandum. Quid dicam de tota illa colluvione nisi, quod exempla cotridiana comprobant, eos qui hoc pestilenti sidere afflantur, tanquam si Circaeo poculo et veneficio contacti essent, degenerare in brutas pecudes, imo nocentissimos serpentes? Vidistine unquam ex quo te genuere parentes: imô fuit ne unquam in rerum natura iaminde â primordio conditi orbis, tale monstrum ac portentum ex omni colluvione barbariae et impudentiae conflatum,


page 467, image: s467

qualis est ille qui edidit librum cui in scriptio Amphitheatrum honoris? Sed voluminis, non epistolae res foret plura de bipede nequissimo dicere. Descendam tamen in hanc arenam, non tam sponte mea incitatus, quâm hortatu summorum virorum: praesertim amplissimi Praesidis Thuani, itemque Casauboni, qui talem operam serio per literas a nobis efflagitant. Nisi quid tu docte Trebati dissentis. Etsi indignus est author intestabilis, in quem tela cuiusquam eruditi distringantur, tamen interest et literarum humaniorum, et ipsius humanitatis ut acerbe vapulet confodiaturque atroci stylo, non ut habeat pudorem, qui non canon cadit in hanc verbeream statuam. Sed ut exterminetur ê maniplis librorum, quos viritim terit publicus usus. Redeo ad id quod ante ieceram de tuo ad nos adventu. Per omnes Musas te rogo, fac nos compotes tantae felicitatis. Non paenitebit viarum et laboris. Ego conspectum tuum et familiare alloquium. Picis antefero, qui aureos mon tes colere dicuntur Et vero quid in vita dulcius [gap: Greek word(s)] , qualem te factis sum expertus? Iterum rogo si eam mentem


page 468, image: s468

tibi Deus, aut urgens aliqua moles negotij consilijque iniecit, [gap: Greek word(s)] , nec in minima parte, cur omnes moras abrumpere debeas, repone quod Baudium videbis, caetera forsan haud magni mortalem precij, sed tui colentem et amantem insanum in modum. Multa [gap: Greek word(s)] sunt quae gestio effundere in tuum sinum fide et prudentia mihi perspectissimum. Quod si tecum adduxeris non umbram sed clarum illud ingenij lumen, nostrum Fredericum Bertramum ab Alefelt nihil mihi optandum erit quam ut possim [gap: Greek word(s)] , ne labar sub onere tot concurrentium prosperitatum. Sed vereor ne frustra has egomet mecum rationes deputem. Interim fruar usura iucundae exspectationis, donec eum amabilem errorem aut exemeris praecisa spe (quod abominor) aut grato exoptatoque superventu confirma veris. O dij reddite mî hoc pro pietate mea! Non potero auspicatius definire, quâm si in tam bono omine finem faciam scribendi. Vale [gap: Greek word(s)] , et nos ama. Datum Lugduni Batavor. postridie Paschatis CIC. IC. CVI.



page 469, image: s469

Omiseram dicere rem quidem ridiculam, sed quam tamen te celandam non puto, si non aliud saltem ut et ipse rideas. Lepidum nostrum salaputium aliquoties mihi quasdam literarum particulas ostendit, quas acceperat ab Henrico Rumpio, ubi iubebar salvere verbis quae ut ille ait, non quaerebant cinerem. Sed dum sollicite cavet, ne reliqua mysteria cognoscerem, quae negabat ad me pertinere, notavi mi hi quaedam verba, unde colligo eum significasse suis interesse honoris sui, ut nos aliquo munusculo prosequeretur, quia scilicet bella materies est, unde exsculpatur Thales aliquis Milesius. Sed ad rem. Errante oculo sublegi nonnulla, vel videor mihi saltem vidisse, quasi iam eo nomine aliquid ipsi missum foret. Siper ludum et iocum rescire poteris quidquid huius sit; cave enim quisquam suspicari possit, me tam [gap: Greek word(s)] , facies me obiter certiorem. Ego saltem affirmo me nihil accepisse. Hoc volebam nescius ne esses. non ne beatus es quod in ea tempora incidisti ut tam frugifera scire posses? Vale.



page 470, image: s470

Eidem.

ETsi paucis abhinc diebus ad te scripsi, tamen flagitium sit, si bonus noster ad vos revertatur incomitatus meis literis. Non n. ita se gessit ut expers esse debeat honesti nostri testimonij, nec ullum crimen, aliud ei objici potest, quam quod affinis fuerit earum rerum quas fert adolescentia. Quid mirum aut insolens in ea aetate? Quocirca nimium durus et rigidus mihi visus est stylus, quo eum differunt tuae literae, tanquam si flagitia eius potuissent viritim dispartirier, ut loquar cum Comico. Sed apud deparcos parentes qui cum genio suo belligerantur apex vitiorum est, si filij in faciendis sumptibus modum excedant. Vellem parsimoniae magis litasset, verum tamen non prorsus perijt impensae ratio, nam quamvis argentum [gap: Greek word(s)] , tamen aliquid etiam hausit bonae frugis ex officina nostra Academiae, quod fortassis progressu temporis evadet in solidam et maturam virtutis indolem, unde patria messem aliquam utilitatis sperare possit. Non est quod ergo magnopere paeniteat aviam huiusce profectionis, [gap: Greek word(s)] .


page 471, image: s471

Redit si non ornatus heroicis virtutibus, quae spisso comparent hac tempestate, saltem exutus multis vitijs, et deterso situ rusticae incivilitaetis, qua squalebat eius ingenium cum huc primum ad nos venit. Ego sane illum ex animo amo, et quocunque terrarum ibit comitabitur eum cura, votumque nostrum ut errata parum prudentis ac diligentis adolescentiae succedente sensim industria, et maturescente iudicio sarciri possint. Quod fore confido, si liberali custodia facilitas eius muniatur, donec prorsus habeat vitae suae modum. AEgre admodum divelli se passus est a convictu consortioque nostro, sed mos gerendus fuit optimae matri. Reliquit apud nos sarcinulas et libros, tanquam obsides reversionis. Sed de ea re quid ex usu sit, vos arbitratu vestro dispicietis. Neque nihil, neque omnia inidulgenda sunt eius voluntati. Quamcunque in partem sese deliberatio tuumque consilium flexerit, ego ad omnia quae te velle sensero promptum semper paratumque fore me profiteor, polliceorque. Datum Amstelrodami XXIII. Iulij. CIC. IC. CV.



page 472, image: s472

[gap: Greek word(s)] IOANNI a WOWER DOMINICVS BAVDIVS S. P. D.

NVnquam minus vacuo animo, nec magis im pedita opera fui, tamen cogor ex negotijs undique assilientibus aliquid subsecivi temporis surripere, quod impartiar officio scriptionis. De sinisteritate morum nihil novi nuncias. Novi quam praeclarus sit aestimator magnorum virorum, et quam religiosus cultor amicitiae. Non posset magis idoneus iudex reperiri, cuius fidei ac religioni committi posset ne quid maiestas reip. detrimenti capiat. Ille sollicite cavet, et anxie pavet, ne sequius de se opinentur nautae, caupones, stabularij et id genus omne, securus unice quid [gap: Greek word(s)] sentiat. Sed nec ocium est nec animus iocandiita misere nos expilarunt ante paucos dies nocturni fures, ut vix trecentis florenis iactura resarciri possit. Omnis mundus et uxoris et filiae mutavit dominos, transijtque in altera iura. Me tutum praestitit non illorum benignitas, aut Faunus Mercurialium custos virorum, sed diva [gap: Greek word(s)] quae


page 473, image: s473

facile habetur sine damno. Nam, quod ad corporis induvias attinet, hoc quod indutus sum, sunt meae opes oppido. Sed quod ad censum illum in quem furibus, et casibus nihil licet, Crassi vel Croesi divitias me exaequaturum spero, et erit propediem forte cum reges et terrarum domini certatim hunc hominem sibi vindicare conabuntur. Procedit editio nostrorum poematium [gap: Greek word(s)] . Quid tum? [gap: Greek word(s)] . Arbores facturae seris nepotibus umbram, diucrescere solent, et maxima quaeque tardos habent progressus. Si mihi non imponit [gap: Greek word(s)] , commune vitium humani ingenij, praesertim infirmissimi cuiusque: magnam famam assequemur, sed vereor ne et malam, quia stylus noster saepe licenter irruit per conspectas domos magnatum, imô et monarcharum, In Pontificem Romanum fortê ab orbe condito non est inventus qui vehementius impetum fecerit. vidisti forsitan nostros versus in obitum Theodori Bezae, quos Genevenses ediderunt, sed partim mendosos, partim tractatos mala manu â Ludovico qui maiestatem Regis sui parricidio violari


page 474, image: s474

putabat, quodi inibi scriptum extaret eum augustos fasces decrepito seni submisisse. At ego illum iubeo res suas agere, et nihil maius homini optare possum quam bonam mentem. Certe extra territorium et supra iurisdictionem suam ius dixit, quod ausus fuerit contaminare maiestatem nostrorum carminum. Non sic abibit. Sed ne animi gratia, et ob rem tantillam videar appetijsse simultates hominis non inofficiosi, nec aspernandae authoritatis in regno iudiciali, in quo spes mihi, metitur mille au reorum. Supprimam nomen aut honorifice circumscribam, ne possit offendi. Sed quia fortê haec tibi erunt obscuriora folijs Sibyllae, rem paucis attingam. Dederam cuidam studioso Genevensi reversuro. in patriam utrumque carmen, nimirum heroicum et trochaicum. Is iter habuit per Lutetiam, ubi non malo quidem zelo [gap: Greek word(s)] versus istos ostendit illi quem ante retuli, cuius mores et captum iudicij non ignoras. Is ut ostenderet se sapere plus multo quam Thalen Milesium, cum in humanioribus disciplinis sit insipientior barbaro Potitio, sumpsit sibi censuram sine populi suffragio, et pannum


page 475, image: s475

intexendum curavit nostrae purpurae. Scili cet veritus est ne ex Beza Papam facere viderer, quasi regia maiestas, destrueretur, quum se ultro submittit in officia familiaritatis. Sed nimis multa verba perdo in re nihili. Interim, ubi ad eum locum pervenerint operae typographicae, causam hanc prorsa oratione agam haud indiligenter, ut intelligat corrector causae non fuisse cur tam tyrannicam authoritatem sibi arrogaret. Praesagit etiam mihi animus fore ut totam manum infensam habiturus sim. Inprimis monstrum istud informe, ingens cui lumen ademptum, Amphitheatri editorem. [gap: Greek word(s)] . Sentient qui vir sum, nec flebo ut inultus puer. Quod carmen nostrum praefixum Eusebio Scaligeri tantopere extollis, amore peccas itidem ut Casaubonus. Videmini enim uterque de compacto egisse, ut mihi palpum obtruderetis, adeo non iudicia solum vestra, sed et verba conspirant. Me quidem, eius haud paenitet, sed quum videbis pene quingentos heroicos versus ad magnae Britanniae, regem, quos paucioribus diebus effudi, videbis multos quorum ne Virgilium quidem heroem


page 476, image: s476

puderet. Putabam me effudisse quidquid habebam generosi spiritus in heroico carmine ad Reginam Elizabetham, at ubi caepi excutere vires ingenij, nova se rerum verborumque facies, obtulit quanquam in consimili argumento. Dehortamur enim principem illum, ne faedus feriat cum Hispano: serius id quidem quam decuit, [gap: Greek word(s)] , sed tamen minus intempestive quam umbraticus ille rhetor Isocrates qui plus temporis insumpsit in concinnanda oratione sua Panegyrica, quam Alexander Magnus in subiugando orbe terrarum. Prosecutus sum etiam haud pessimo carmine Everhardum Tvvestrengium, quum esset publice disputaturus, in quo perhonorificam patris mentionem inserui. Faceret rem non indignam magnanimo consule, nec sibi aut posteris probro futuram, si vati cuius sacculus plenus est aranearum, mittendum curaret scyphum argenteum vel deauratum, utrum malit [gap: Greek word(s)] . Quod habui summum pretium, persol vi bono iu veni, nimirum immortale nomen, aut saltem diuturnum:

--- Sui si qua est merito fiducia forti.


page 477, image: s477

Mitto tibi Odam ad communes delicias hostras, et florem iuventutis vestrae Federicum Bertramum, ut pariter intelligeres et memorem me fuisse promissi, et non oblitum nominis tui. Non iudicabis forsitan hoc monumentum de meliore nota, sed si noris quam sit arduum Odam componere, aliter senties. Vnus et unicus Horatius in eo genere regnat, et omnes infinito intervallo post se reliquit. Audeo dicere facilius esse assequi [gap: Greek word(s)] Virgiliani carminis, quam illius curio sam felicitatem. Si inde aliquid obveniet, unde caput unctius reportem, penes te erit meriti gratia. nec indigni videmur quorum ratio habeatur. Quod de illustrissimo Duce Brunsvvicensi scribis, vellem ut vis. Sed an non nimis pelluceret aerugo et succus loliginis? Etsi meae res sunt, pauperculae, tamen inter angustias fortunarum semper ero retinens Baudianae generositatis. Ernestum speratum eius generum dabo operam ut conveniam, et ê re nata consilium capiam. Provisa mihi sunt in corde consilia, quibus praeclaram fortunam exaedificare possim. Lantgravio Hassie dedicaturus sum duos


page 478, image: s478

Odarum libros. De tribus heroicorum carminum, etiamnum delibero. Duos Iamborum moralium inscribo principi Britanniarum. Superest materies unde quatuor ad minimum libri exstruantur. Valde videtur [gap: Greek word(s)] tot exiguis voluminibus tam magnos mecaenates praetexere. Sed fama et favor faeculi me forte absol vent ab omni nota vanitatis [gap: Greek word(s)] exsculpuntur eiusmodi Mercurij. Sed tempus est desinendi ineptiarum. Vale et nos ama. Datum Lugduni Batavorum 26. Novembr. CIC. IC. CVI.

Amicorum intimo IOANNI a WOWER DOMINICVS BAVDIVS S. P. D.

MItto, ut petisti, non mundicias dentium, nec oris nitelas ex Arabicis frugibus: sed libros, de quibus ad me scripsisti, non emptos â Bibliopola, sed quos acceptos refero liberalitati tuae. Quod me silentij incusas, quum cottidie tantum non una simus, et exiguo disiungamur intervallo, solenne tuum agnosco,


page 479, image: s479

et faveo querenti irascentique, quantum irascuntur amantes. Mihi item nihil evenire potest exoptatius tuo conspectu, et in eius subsidium allocutione literaria. Sed nosti quid muneris publice sustineam, et quam affixus glebae debeam esse, praesertim ex quo nostra iuventus caepit post dilucida intervalla redire ad saniorem mentem. Optimus et clementissimus Mauritius noster ignovit adolescentibus lubrico aetatis prolapsis, et ut certamina apium.

Pulveris exigui iactu compressa quie scunt:

sic omnes motus consederunt beneficio veniae et abolitionis. Misi nudiustertius orationem, quam meditatus eram ut recitaretur nostris turbonibus. Eam misi ad Grotium, decus Batavae iuventutis, cum literis quibus obnixe eum rogo ut persuadear virorum quidem optimo, sed considerato nimis et qui [gap: Greek word(s)] in nomine suo unguentum, iu sirpo nodum quaerit, ut ei, inquam, persuadeat ne graviter ferat eam edi. Artificio enim et prensatione opus est, ut nefas non videatur bene mereri de rep. Nondum ad me remissa est. Magnae scilicet deliberationis res indiget,


page 480, image: s480

et nihil in tam arduo negotio temere est aggrediendum. Quasi nesciam vel loquendi tempora vel tacendi modum. Quasi silentium meum, non vox conducta sit. Ego postquam suggestum adscendi nullum gravius crimen esse arbitror, praesertim Eloquentiae Professori, quam Harpocratem aut Sigalionem agere. Haec multum ad rem attinet scilicet â te non ignorari. Sed de publicis negotijs nihilo sum factus a te certior. Audio esse apud Spinolam heroem quendam Burchardum, non impurum istum impostorem, quem si quis in caelo regit terras et humanum genus, puto et spero iamdudum pascere in cruce corvos: sed alium isti dissimillimum tibi forte non ignotum, mihi probe notus est. Bellissima occasio esset eius opera uti in oblatione donarij nostri quod adhuc servo intra Vestae penetralia, dum suspensus expecto [gap: Greek word(s)] . Satis suspectus sum etiam quum careo noxa, nec mihi discalceatis pedibus est ambulandum inter sentes invidorum, et amicorum insanientis sapientiae, qui nimis intelligendo faciunt ut nihil intelligant. Haec eo fidentius ad te scribo, quia et pene solum arbitror capacem


page 481, image: s481

metiendi viros suis meritis. Grotius etiam est in eo censu, nisi quod eum a recta mente transversum abripit, nimia aestimatio iuvenis caetora quidem haud spernendi, sed nihil ad Platonem. [gap: Greek word(s)] . 16. Martij. Anno CIC. IC. CIIX.

Clariss. Viro IOANNI a WOWER DOMINICVS BAVDIVS S. P. D.

POlymathiae tuae librum heic habes, sed incompactum ne voto tuo producam moram. Apud Raphelengium exstant aliquot exemplaria repetitae editionis, a quo hunc emi. Nusquam, ut opinor, alibi in hac urbe invenitur. Excussi enim plerasque typographorum et bibliopolarum officinas ut eum inventum tibi curarem. Scriverij exemplum adiunctum est alteri opusculo, et scatet annotationibus ad marginem. Heinsius etiam erat paratus suum ad te mittere, sed conjiciebat esse tibi in animo donare cuipiam amicorum.


page 482, image: s482

Fuisset autem delendum, ut aiebat, ipsius nomen, quod manu tua apparet scriptum in frontispitio. Nondum ad me remissa est oratio, de qua superioribus literis tecum egi. Annibal scilicet est ad portas, et impendet exitium Capitolio nisi patres sedendo tempus extrahant. Macerant me animi hae [gap: Greek word(s)] in re quae puncto temporis absolvi potest, et in qua non egebam cuiusquam consilio, nisi viveremus inter mortales suspitionum et incommodarum opinionum plenos: qui etiam optime dicta detorquent in calumniam, et sinistris inter pretationibus aliorsum trahunt, quam ab authore proferuntur. Sed non est nunc querendi locus. Interim dum deliberant boni Romulidae, luxuries nostra non potuit sibi temperare quin ultra centum hexametros versus (non enim audeo dicere heroicos) effuderim eiusdem cum oratione argumenti, quique non incommode subjicientur ad calcem opusuli. Tantum est. Valebis et nos amabis. Datum Lugduni Batavorum. 19. Martij. CIC. IC. CIIX.



page 483, image: s483

IOANNI WOWERIO amicorum eximio DOMINICVS BAVDIVS S. P. D.

NVnquam minus evolvere possum animi cogitationes, et reperire principium scribendi, quam quum nimis ampla materies exuberat [gap: Greek word(s)] . Equidem si impraesentiarum morem, animo gerere vellem, tanta rerum copia suppetit ut nesciam

[gap: Greek word(s)]

Ordiar a negotio, cuius omnia nomina dissolvenda suscepi, et pleraque iam expunxi. Sed ut alias ad te scripsi, in subducendis rationib. fuit error calculi, praetermissumque per incogitatum caput quinquaginta nostratium florenorum. Significavit mihi iam pridem Dn. Rumpius ipsam Niburnij aviam consensisse, ut huc ea summa mitteretur. sed quia nihil hac de re scriptum est ad Hans de Wolff negat se quicquam numeraturum. Velim itaque roges Rumpium ut memor sit promissi. Non gravarer de meo summam istam repraesentare,


page 484, image: s484

sed nunc sum, ut saepe alias [gap: Greek word(s)] in summa difficultate nummaria. Spe tamen opima sustentor, et ut auguria portendunt, brevi a Regibus et Principibus inaurabimur. Quamvis homini meae aetatis et nonnullius in rebus humanis experientiae parum convenire videatur, ut credulitate se inescari patiatur: tamen libenter animum oblecto iucundae opinionis palpo, ut si sortem non consequar, saltem usura interim fruar. Experiendo didici et cottidie disco nihil esse feracius ingenijs si assidua meditatione pectus exerceas, nec segnem patiare situ torpescere campum, ut obiter usurpem versum Virgilianum. Non arbitrabar me tam divitem esse poëmatum, hoc est, ut nunc mores sunt offensarum, et penuriarum. Dum adornatur editio, [gap: Greek word(s)] subnata sunt nobis duo millia carminum. Pleraque quidem expressa cogente officio, aut studio bene merendi de bonis. Sed tamen forte non destituentur genio pro captu lectorum. Neque enim omnibus omnia placent. Quae mihi minus adlubescunt ea forsitan plurium suffragio plausum merebuntur. Ad summam videbis


page 485, image: s485

propediem magnum librum [gap: Greek word(s)] in quo ut in AEgypto [gap: Greek word(s)] .

Multa etiam passim occurrent oratione prorsa, quibus non indelectabuntur humani lectores. Sed horrifica dictu sunt qua in in editorem Amphitheatri, in impurissimum stringimus. atque utinam hoc fine sese cohibuisset styli nostri procacitas. sed in Pontificem, in Philippos, in Archiduces, in partium duces evomit virus acerbitatis suae, nec parcit ipsi Liligero regi. Nam de Tragora de Typhaeis et similibus hominum nugis causa non est, cur causam dicam. Illud certo persuasum habeo, non arbitrario magnum nobis nomen in mundo paratum fore sed et malum, coniunctumque cum multorum offensione. Nec hac via perveniam ad invidendas opes, ut agens noster qui recens emit, idque non caeca, sed oculata die, ut loquar cum lenone Plautino de homine consimili, dominium centum millium florenorum. Statim ut nuncius iste horribilis aures mihi verberavit incensus sum libera et iusta indignatione, nec imperare potui dolori,


page 486, image: s486

quin se protinus aliquot Iambis ulcisceretur, quos quia forte non edentur, heic intexui.

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]

Lenone qui se patre iactitat satum
Lupaque matre, sermo quem verax fugit
Qui sic probris abundat, ut sat et super
Sit quod viritim dividi populo queat.
Hunc obstupendas possidere nunc opes
Non est quod aut miremur, aut quisquam fremat
Haec namque sors eritque semper et fuit
Vt improbi ditentur, act egent probi.
Bonaeque mentis illa paupertas soror
Vix linquit unquam contubernales fuos,
Sed praeter ingens conscientiae bonum
Cui comparari gaza Persarum nequit.
Hoc erudito pauperi solatium est,
Quod vix beatis esse ditibus licet.
Quos continenter urget augendi fames.


page 487, image: s487

Rei tuendae cura, perdendae metus.
Hos omnis aura terret ac vetat frui
Dono Deorum. semper imminens novis
Avara mens, et ardor haud explebilis.
Vt ille pomis incubat vigil Draco,
Nec gustat hilum, sic cupido divitis
Egena vivit inter aggestas opes.
Quidquod parata gaza pravis artibus
Nunquam diurnat? aut latrones involant
Aut occupat haeredis ignoti manus.
Neposue luxu lautae patrimonia
Vexatque, diripitque, verritur foras
Aurum omne, mundas esse vult aedes sibi,
Ne sit quod usquam offendere aedilem queat.

Sed quae malum, nova religio mentem incessit ut parcam abortui fortunae iocantis post tot effossos atroci stylo principes et dominos terrarum? [gap: Greek word(s)] . Et fors erit ut etiam apud posteros mihi supplicium det bipes nequissimus, ab ore cuius pavida veritas fugit. Haec arcana imperij non erunt nota nisi ipsi, et paucis qui eum ex unguiculis norunt. Cupio autem hominem ita feriri, ut se vapulare sentiat. Est etiam quod scilicet permagni tua scire intersit, nempe onoratum esse me novae


page 488, image: s488

professionis auctario, et ad solenne pensum historiarum accessisse iuridicam facultatem, ita ut et Lipsij vices expleam, et Donelli successorem Academiae redonare debeam. Sed lascivia stultorum adolescentium suscitata flabellis collegarum, qui fremunt me nuperum, novitium, alienigenam, desertorem et transfugam illarum artium sibi praeferri, qui tot per annos laudabiliter hunc campum decurrerunt. Per eiusmodi igitur turbarum artifices suscitata cupita legum iuventus scilicet de compacto statuit me inauditum indefensum explodere, nec ullo modo pati ut tantis luminibus seculi novitas et ignobilitas nostra misceatur. Iocari me putas solennia. Sed Delphis non Leidae tibi dictum hoc putato. Post has ferias loco benevolae attentionis, et docilitatis expectanda mihi est imperitorum adolescentium explosio. Nisi quis inopinus casus dementem eorum mentem ad sanitatem revocarit. Nam ad me quod attinet emori malim [gap: Greek word(s)] quam ut votis aut precibus impetrem, ne mihi aures impartiri dedignentur. Si parum credis orationi solutae, crede vati proferenti oracula sermone bilingui:



page 489, image: s489

Corde nefas meditantem [gap: Greek word(s)] .
Turbaque laudis egena [gap: Greek word(s)]
In caput hoc iurant [gap: Greek word(s)]
Quorum Thersites vexillifer [gap: Greek word(s)] ,
Militiaeque caput, [gap: Greek word(s)]
Non pudor aut probitas, [gap: Greek word(s)] .
Sed vigor in strepitu, [gap: Greek word(s)] .
Quid suades faciam [gap: Greek word(s)] ;
His ego sim supplex? [gap: Greek word(s)] .
Talis enim furit ira [gap: Greek word(s)] .
Nec metuenda viris [gap: Greek word(s)]
Ibo animis contra, [gap: Greek word(s)]
Certus enim iubet author [gap: Greek word(s)] ,
Magnanimus Mylius [gap: Greek word(s)] .

Non frustra autorem laudo. Mylium nostrum, is enim fuit huic rei caput, et ita commovetur sensu nostrae iniuriae, ut omnes adversarios nostros potius ordine moturus sit, quam passurus autoritatem suam et existimationem nostram parvipendi. Non amat ille me sed deperit. Eaque res mihi praeclaram famam apud bonos ipsi atrocem invidiam apud equites vernas creat, quod Poëtae, oratori, historico, sed nihil minus quam iuris consulto tantopere faveat. Nunc hoc agitur per factionis


page 490, image: s490

duces ut honorarium consequar quantum curatores consulesque nomine utriusque professionis decreverunt, sed hac lege ne in alienam messem et extra territorium, suprave iurisdictionem ius dicam. Quanquam eo res devenit, ut non sit mihi integrum, deserere assignatam stationem, tamen pacis et concordiae causa, non gravate amplectar benenficium sine cura. Sed non facile persuadebitur hominibus nostris, quorum ea de re statuendi ius pontificiumque est, ut tanta liberalitate prosequantur fucum sedentem immunem ad aliena pabula. Vides quibus heic curis exercear, quas tamen habeo pro oblecta mento. Quod si mihi liceret arbitratu meo inimicitias testatas exercere, ostenderem qui vir sum. Sed quia insidiosa simulatione observantiae me palam complectuntur ijdem illi qui per cuniculos oppugnant, ea res efficit ut hebescat acies generositatis nostrae. Huc accedit quod vehementer sum rogatus ab ipso Mylio, cuius nutu dicta consultaque mea gubernantur, ne adversarijs ullam insectandi materiam aperirem, sed omni comitate ac commodiate morum darem operam,


page 491, image: s491

ut exulceratas mentes delenirem. [gap: Greek word(s)] . Salaputio diserto carmen misi, ne eius videndi desiderio oblanguesceret. Quod me hortatus es non semel ut aliquo monumento testarer meam observantiam erga illustrissimum principem Henricum Iulium, Ducem Brunsvicensem. cupio omnia quae vis et dominus opus habet subsidio, sed nimis pelluceret petacitas. Deinde vel ominis causa relinquendum aliquid residui ne videar in uno opere vires omnes absumpsisse, [gap: Greek word(s)] . Postquam ero liberatus hac editionis cura, vacuus accedam, ad contexendas veteres telas, quas pridem sum exorsus. Fors et vitiosa libido mihi faciet auspicium, ut etiam in iure aliquid audeam. Nusquam spatiosior campus ad exaedificandam famam patet. [gap: Greek word(s)] quo merito nisi quia sarcinator est probus, suere centones novit? Ego quanquam sum delicatissimi et fastidiosissimi iudicij, tamen quando hic directus limes est ad opes et gratiam, insanire decrevi cum furentibus, et tale quid imaginari:

[gap: Greek word(s)]


page 492, image: s492

[gap: Greek word(s)]

Ni facio contumeliosus erit bonos laudari a Poësi. Nam ut te non praeterit, haec fatua, stulta, delirans opinio penitus insedit maximae parti mortalium, ut poëtam putent esse animal ineptum ad reliqua omnia; nec magis idoneum rebus gerendis aut civilibus curis quam asinum ad lyram, aut canem ad arandum. Faxo si vivam ut eos dementissimi erroris pigeat. Redeo ad Nieburnium heroëm, cuius generositati multum obstrictus sum, quod eum jacturae nostrae miserescat. Sed ut pariter mecum in dolore gaudeat, scito furem illum Vltraiecti affixum fuisse patibulo. Verum non ideo sum ramenta factus plumea propensior. Nam ut male parta peius dilabuntur, omnia quae rapuit iverunt cum suo sibi domino [gap: Greek word(s)] , nihilque praeter miserum ultionis solatium spoliato legavit. Mallem viveret tantus artifex, ea tamen lege ut ablatum seu res amotas recuperassem. [gap: Greek word(s)] . Nepotem tuum non opus est ut magnifica oratione commendem, spero fore ut in omni vita secum ferat odorem loci et monumenta


page 493, image: s493

consuetudinis Baudianae. Credo iam nobis samam indicium fecisse de inducijs quae vereor ne nos inducant in fraudem. Luditur heic de corio eorum, qui nidulantur Hadriatis stagnis. Persuasum est plerisque Archiducem cum coniuge serio pacem cupere, taedio tot sumptuum et laborum quibus ad imponendam bello supremam manum, nihil proficitur. Sunt qui suspicentur eos capitali odio cum Hispani Regis consilio dissidere. Mihi non fit verisimile, sed colorem quaeri puto qui circum veniatur Batava credulitas. [gap: Greek word(s)] quid stultorum regum et populorum aestus interminetur. [gap: Greek word(s)] . Hoc commodi reporto ex assidua tractatione studiorum, ut nihil me magnopere terreat quod homini accidere potest. Altius animum meum penetrat sollicitudo, qua ratione possim compescere tribunitios furores eorum qui tantum in se scelus conceperunt, ut Baudium strepitu pedum a legendo quasi anserem a frumento depellere moliuntur. Sed confido fore ut quum in rem praesentem venietur, refugiat timidis sanguen atque exalbescant metu. Nihil faciam me indignum sed aut gravitate orationis eos in modestiae


page 494, image: s494

ac silentij gyrum compellam, aut protinus facessam e suggestu, nec dignabor inertissimos adolescentes mea indignatione. Germani, Poloni, et Galli omnes ad unum stant a nostris partibus, et haec militiae flagitia palam aspernantur, parati etiam dimicationem subire pro assertione nostri honoris. Sed decedam potius a civitate quam ut cuiquam periculum impendeat mea causa. Mylius noster tali tempore non deerit mihi, cuius authoritas per latus meum vulneratur. Plura nugari volebam et his ineptiora, sed est modus matulae, [gap: Greek word(s)] . Vale nostri memor [gap: Greek word(s)] . Scribebam Lugduni Batavorum prid. Non. April. CIC. IC. CVII.

IANVS GRVTERVS IOANNI WOWERIO Salutem dicit.

NOn parum laetatus sum, amice rare, ut tuas mihi transmisit Bongarsius. Cum enim sub abitum valetudine esses dubia, non temere verebar, ne molestia itineris eam potuisset affligere magis. Sed Deo opt. max. gratia,


page 495, image: s495

quod sanus ad ea loca deveneris. utinam etlam integer redeas, mi Wovveri quod spero si omnia velut canes Nilum, quod etiam literae tuae pollicentur. Et quid quaeso istic haereas diutius, cum ex vetere illa nihil invenire queas praeter umbrae somnium, hoc est sis futurus velut alter Tantalus, quaesiturusque aquas in aquis? nam quid moram ibi ponas ut discas simulare ac dissimulare, non opus sane est. vel in media germania invenies qui talia doceant vel invitum. Votum in ambitum supervacuum est, nec enim institi amplius. at quam multa erant, quae eo invitarent, tam multa etiam aderant quae absterrerent. Itaque etiam nunc pendeo. Brevi tamen aliquid fiet in alia de qua non te celabo mi amice, non ut gaudeas. nam sane non eius est conditionis, ut ulla non mihi laetitia, nedum amicis oboriatur, sed ne videar quicquam scire, quod te clam habere velim. Si Dn. Pinellus aliquid recentium Inscriptionum nactus, quaeso id ne negligat curare per illum meum vere Deum Herculem, Dn. Velserum. Quod si etiam peregrinatio tua aliquid eius rei suppeditarit erit id sane nobis gratissimum Quod usui tibi


page 496, image: s496

esse posset, nihil enim ad manus meas pervenit: si pervenerit faxo mox habeas. Interim vale mi amice, mi Wovveri et salve ab eo qui animitus tuus Ianus Gruterus. Heidelberg. die 3. Februar. CIC. IC. CI.

Romae si etiamnum erit, meo nomine salutabis Dn. Castalionem Dn. a Valle et Scoppium cum Gutenstenio.

IANVS GRVTERVS IOANNI a WOREN S.

EIs quas Florentia ad me dedisti, rescripsi statim adminiculante illo meo vere Mercuriali numine Dn. Velsero, per quem et has accipies. Vtraeque tuae erant amoris pleniss. nec habeo quod animo rependam tam prolixos, nisi animum item doctrinae tuae virtutique supra devotionis ius datum, conservatumque. Inscriptiones missas excussi. Erant duae sane quas non habeam. Quare si tanti rem istam antiquariam feceris, ut in pulvere et situ marmorum aliquantulum delitescere non dedigneris, erit id mihi acceptissimum, gratumque admodum auspici meo Scaligero,


page 497, image: s497

utiliss. autem lectori, tibi vero satis honorificum. De Columna Antonini quae monuisti adeo mihi moverunt salivam, ut picturam eius malim hercle amplecti, quam sponsam, cum qua mihi erunt nuptiae X. Maij. si propius fuisses, haud abijsses sane quin invitatus etiam te stitisses. Nunc remotus votis et ominibus bonis saltem favebis hactenus misero. Schoppij salutem alio salute officiose remuneror. Idemque meo nomine fieri velim Gutenstenio, Horatio a Valle, Castalioni. Quod involuerant inscriptiones ob negotij lentitudinem, causa non erat. nam ego in noxia. Pergemus tamen strenue hac aestate, superventu Commelinianorum qui rem ipsam scilicet urgebunt praesentes. Basilij Orationes non memini versas. Hic qui vertat nullus est, neque orietur, adeo Graeca putantur superflua. Si versio extiterit libenter eam adnectent graeco texui interata editione Commeliniana. Macario plures dico salutes, petoque si quid hic etiam, te hoc est, me iuvare potest, in inscriptionibus nupere forte erutis, id reip. literariae causa, suo de more libenter dare dignetur. Nos nuper nacti sumus ingens


page 498, image: s498

volumen inscriptionum collectarum interpretatarumque ab Alciato. Vsum et illud suum habebit, licet pleraque fere iam habeam. Dn. Pinello velim etiam aurem vellas et significes indicasse mihi Tobiam Schultetum habere cum alia adhuc collecta per suos quae mihi destinaverat. Ea obveniente recte inscripta ampliss. Dn. Velsero. Mi Wovveri vale et salve, et revertere mox ad nos sanus, ut animo, ita corpore. Ita voveo, ita spero. Heidelberg. die 3. Maij CIC. IC. CI.

Resalutat te Freherus et Melissus. nuper professionem resigenavit, inventis heic etiam qui scirent, quid distent aera lupinis.

Eidem.

VAlde dolet frater coniunctissime, quod tuis certissimi nihil iam rescribere licet. Hac enim hora ipsas recipio et exigor responsum, si volo ut sint Francofurti ante finitas Nundinas. Haereo enim Heidelbergae metu pestis, quae ibidem ad Maenum grassatur. De discursibus tu indulgentius et amicius quam verius atque intentius iudicas. Si tamen eiusdem erroris nanciscerer plures, animos


page 499, image: s499

mihi faceres ad pergendum alacrius. Nec sic tamen deficiam sublevatus tua aliorumque non a livore coloratotum faventia. Quod dederat iam accipies, Nunc petij a Putschio ut traderent bibliopolae, una enim editum fuit. De columna Antonini quid dicam, quid non, nescio. Cupio enim ut cupis, sed nunquam id potero nisi praesens apud praesentem institero, dico Bryanos. Cum Commelino in nundinis indicarem, ipsos in aes incisurum opus, si numerarentur taleri CCC. videbatur eam conditionem utraque manu amplecti. nam neminem minus accipere noluisse in Belgio quam florenos mille et amplius. Cur aversior a tota re ipse videretur, erat quod diceret, tabulas omnes fere mutas esse, hoc est, non reperiri apud historicos unde eis ulla accederet aut lingua, aut lux: adeo ut ibidem quidem pugnas multas navales ac terrestres conspiceremus, sed ubi factas, contra quam gentem non item. Putabam ego posse infinita illustrari ex num mismatis antiquis quae erat monumenta quaedam ambulatoria, ut columnae ad scriptitia glebae et movere nescia, sed plane fixa. Nihil est quod malim videre quam tabulas


page 500, image: s500

illas editas. et dedecus fuerit seculi, si delituerint diutius. Gratulor fortunae tuae, quae inciderit in Ciceronem Guilielmij. At metuo ne plusculum difficultatis in eo offendas quam putes. sane editionem iam te adornare omnino velim, quae pededentim fit, fit tamen: at quae differtur nunquam sortitur exitum. In bibliotheca nostra plura sunt exemplaria earum materiarum, quas non excussit Guilielmius. Verum tanta hic est disciplinarum meliorum vastitas, ut coactus fuerim remittere MSS. Tacticos, Strategicos, Mathematicos, Graecos impetratos in semestre ex bibliotheca Caesaris Viennensi, quod nullus extaret qui pretio eos describere aut vellet aut posset. Sed abrumpo. Vale et salve a tuo Grutero haec praecipitante Heidelbergae 19. Septemb. CIC. IC. CXV.

ERYCIVS PVTEANVS IOANNI WOWERIO S. D.

IVro Amicitiae Genium, vehementem affectum meum esse, quem amoris tui fomitem alo, et cogitationibus accendi. Flamma mera sum, et in aërem sparsus proficiscentem te sequor, quiescenti circumfundor:



page 501, image: s501

Me nec Chimaerae spiritus igneae,
Nec si resurgat centimanus Gigas
Divellet unquam.

Sed annon tu iucunda et amica me memoria tecum circumfers? Scribenti credo. Et volupe est a me ipso sic abire, ut meipsum apud te inveniam: nisi tu tamen reflectas ex itinere mentem, et Mediolanum ac Puteanum cogitas. Iucunde sane hic fuimus, et plane musice; quia una: sic

Vtrumque nostrum incredibili modo
Consentit astrum.

Varias lectiones in Apuleium et Agellium iam tibi debeo, quia promisi; et exsolvam, quia debeo: nec morose, ut gratiam celeritatis merear. Sic decet profecto invicem juvare, et conferre in commune quod in commune prodest. Vale, et lucubrationes tuas omnes (haec aviditas mea est) fac habeam. Mediolani, ipsis Nonis Iunij, ut tuas accepi. 1602.

Apud Cardinalem Borromaeum, a quo hac ipsa hora redeo, officium viri amici functus sum. Te amat, imo observat.



page 502, image: s502

NOn oblivione vel tui, vel officij, nihil ad te literarum hactenus dedi, sed quod partim nesciebam ubi haereres, partim etiam de reditu Augustam te cogitare, inaudiebam; quae causa fuit mihi retinendae sarcinulae, qua libri meae fidei commissi, servantur. Atque en literas tuas cum quibus libri illi tui apud me relicti Francofurtum mitti debebant, quos relinquere postea hîc iussisti, literis (recte si memini) ad nostrum Dn. Velserum. Quare adhuc domi sunt meae, donec quid fieri de illis (nam et apud eundem Velserum alij) scripseris. Eadem enim via poterunt ad te curari quae voles cunque. Andronicum [gap: Greek word(s)] cum sua interpretatione puto editurum brevi Henricum Wottonium. Procopius historicus intra mensem Graece suscipietur ab chalcographo nostro imprimendus forma quarta, qua hîc etiam excuditur Boiorum historia Duum viri nostri. Proximis nundinis quod te iubeam hinc expectare vix scio, praeter Adriani [gap: Greek word(s)] in S. scripturam, et periochas prophetarum, Hesychio presbytero Hierosolymitano auctore. In illa docentur tria [gap: Greek word(s)]


page 503, image: s503

[gap: Greek word(s)] , exemplis biblicis, ut Rhetorica dici Christiana meretur. Vt primum lucem aspexerit hoc opusculum, faxo habeas. Bene vale, ac (si liceat) nobiliss. Dn. Wackerum quam officiosissime verbis meis saluta.

Quid iudicij ferant istic Mathematici de cometa seu stella prius invisa in corde cygni, nisi molestum, fac sciam. Nostri vix agnoscere voluerunt, donec aliunde moniti sunt. Exaratum Augustae Vind. Proprid. D. Ioann. A. S. N. CIC. IC. CII.

Tui studiosissimus

David Haeschelius.

IOANNI WOWERIO Suo THOMAS SEGETVS S.

ANte duas hebdomadas literas a Puteano ad te misi. lamdudum tuas exspecto (nam istic te esse ex Vander milio, qui hic est, accepi) et avide; quo aliquid tandem de me statuam. Si operae est scribe quaeso, et fac sciam quid ipse statueris. Ego ex tuo consilio consilium capiam. Gestio sane ad te evolare. et


page 504, image: s504

evolassem, nisi alae defuissent. De Artemidoro curae mihi fuit. sed nequicquam hactenus. Apud bibliopolas cassus labor est quaerere. Qua die tu profectus es Margunium adij, ut vel pretio soluto vel commodo acciperem. Verum adeo morbo (qui et fatalis illi fuit, nam obijt) gravatum offendi, ut interpellandi locus non fuerit. Tu tamen bono animo esto. nam ego vel extricatum dabo, vel peribit mihi apud te fides. Ad amplissimum Wackerium scripsi. Tu literis meis, si improbae fuerunt, adesto patronus. AEqua postulo; ut tueare cui persuasisti. Mi Wovveri, bea me literis tuis et primo quoque tempore. Ego certe

Tecum vivere amem, tecum obeam libens.

Baronem a Waldstain et comites, si isthic sunt, quaeso a me saluta. Vale. Venetijs prid. Non. Quintil. CIC. IC. CII.

THOMAS SEGETVS IOANNI WOWERIO S. D.

LIterae tuae an gratae mihi obtigerint ne quaere, scilicet percupienti. Ne illud quidem scribo quam libenter legerim. Tu aestima


page 505, image: s505

qui robusta philosophia delectari me scis, quibus illae refertae. Ego iam etiam tuo exemplo animos tollo, et in humili sordidaque fortuna [gap: Greek word(s)] , positurus tumorem hunc simul ac illa minas. Deterrima quaeque exspecto, in statum praeliantis compositus. Ne tamen ex parte vitium etiam meum sit quod tam diu pugno, circumspiciendum censeo effugium. Tu si plus me vides, indicium facito. De Roma non abnuo. Verum et sumtus ad iter deest, et quo quis ornatu prodeat omnes spectant. In quo ego etsi nihil ad veram virtutem momenti video, tamen sapienti laborandum existimo, ut specie etiam inanium sit validus. Ergo si per illam rerum Dominam licebit, in reditum tuum protraham moram, ut comes tibi itineris accedam. Tu [gap: Greek word(s)] res tuas gere; facitoque ut crebro de te sciam. Tantundem a me expecta. Literas tuas cras ad Puteanum curabo, quarum exemplum volo ad me mittat (nisi tu ne vis) nam immane quantum me capiat nervosa et virilis tua oratio, cuius similem hoc aevum non tulit. Superiore hebdomada ad te et Wackerium literas dedi; quas an acceperitis


page 506, image: s506

significa. Puto enim mea interesse, ne parum amicorum memor videar. Varietates lectionum in Plauto transmittere non licuit, ut quae mei iuris non sunt. Iamdudum enim amico transscribendas dedi, qui reddere neglexit. Ergo tecum dolere libet, et de fortuna queri, per quam nec amico operam dare licet. Vandermylius hic est, qui te salutat. Vale Venetijs 4. Id. Quintil. CIC. IC. CII.

Eidem.

QVam anxie et avide litteras tuas cottidie exspectem, Vir Nobilissime, patrone summe, dici vix potest. etenim in ijs rerum mearum cardinem verti non ignoras. Te quidem in portu versari et voti tui compotem factum spero et voveo. ego iactor adhuc, prospicio tamen ex longinquo portum, te monstrante, quem ut mihi certissime polliceor omnia mei caussa facturum, sic nihil intentatum hactenus reliquisse credo, quod utilitatem meam concerneret. Ego, ut vides, iam audacia magna usus sum, nam quia te Pragae adhuc commorari ambigebam, literis ad illustriss. Dn. Wackerum scriptis, animi mei cogitata penitus exprompsi, atque ita quidem.


page 507, image: s507

ut et superiorem vitam atque arcana mea, nulla circuitione usus, detexerim. Tu obsecro apud eum excusa, si quid a me peccatum. illud inprimis, quod epistolae leges migravi, et nimis longus (res meae non aliter ferebant) atque importunus fui. Ego Deo iuvante, intra tres septimanas, posteaquam ex negotiolis quibusdam me extricaro, hinc discedere cogito. Benigne quidem me habet Illustris tutor Dn. mei Baro optimus: sed de salario meo nuper mecum est collocutus Dn. praefectus. Quod eiusmodi est, ut cum prope totum in vestitum et res quotidianas insumpserim maxime in peregrinatione, ubi plura sunt impendenda, metuendum mihi iam sit, ut ad viaticum in patriam reliquum sufficiat. Vide et condole mihi, qui licet cum multis difficultatibus et miserijs hactenus, dum ista conditione utor, conflictatus sim, adeo ut satis parcipromum me esse oportuerit: nunc vix ullum fructum laborum et temporis ac studiorum iacturae percipiam. Et tamen istud quod datur, nimium adhuc videtur. Indignarer nisi iamdudum haec animo praecepissem, et meam [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] potius


page 508, image: s508

et [gap: Greek word(s)] in his caducis et argentaria re damnassem. [gap: Greek word(s)] . Etenim [gap: Greek word(s)] . De futura conditione quoque mecum erat conventurus, sed ego [gap: Greek word(s)] Academicam retinui, quamvis ille propter Historicam Synopsin, certum assensum extorquere niteretur. Te summopere rogo, ut quemadmodum res sint comparatae, quamprimum perscribas. Literas tuas uni ex aurigis, qui Praga Viennam proficiscitur, et hac transire via scilicet regia necesse habet, tuto concredere poteris. iniungas modo promissa pecunia (quam lubens postea aurigae numerabo) ut literas Trebitzium in arcem deferat, et de praeceptore Baronis a Waldstein inquirat. Nihilominus tamen alias quoque literas, quibus me plenius de cunctis erudias, apud illustriss. Dn. Wackerum, si grave non est, relinquas. Interim cum non corpore liceat, animo saltem et cogitatione te perpetuo comitabor. Vale vir Nobiliss. et me tui cultorem amare perge. Trebitzij XXV. Iunij Anno CIC. IC. CII.

Relictus sum ante paucos dies hic solus.


page 509, image: s509

Illustriss. enim tutor Baronis Olmuntzium ad iudicium provinciae ordinarium, una cum Dominis Baronibus profectus est. Baro ab Aversperus brevi sese adiunget alij cuidam Baroni Tenfelio, atque in militiam abibit. Dn. Baro a Waldstein Pragam ut intelligo. cogitat.

T. observantiss.

Paulus Virdungus Fr.

Illustris vir: Domine et amice colendiss.

EXsilvi [perhaps: EXsilui] ingenti perfusus gaudio, ut primum Wovverij exoptatum nomen hîc audivi, ita animo meo longe carissimae fuerunt tuae literae: quas etiam plane amanter sum amplexus, ardentique adfectu deosculatus. Licet vero sub praetextu veteris istius legis tutum me latere posse crediderim, atque adeo recte abs te profecto videantur praestita scriptionis auspicia: lubens tamen agnosco, communi cum Wovverio lege mihi nequaquam agendum esse: cuius vel singula verba singulis meis epistolis meritissimo suo redimenda sint. Sed et alia tamen subest huius meae morae


page 510, image: s510

et vero ordinis praeversi caussa: quam si prolixius pertexam, actum agam. Quot n. humeris meis onera incumbant, nolo tibi inpraesentiarum narrare; utpote qui coram omnia plenius videre potueris. Plane quod est summe praecipuum, exinde ut Roma huc concessimus, quam cottidie curae et solicitudines meae robor sumpserint, vix verbis explicare queam. Non enim mediocriter me maceravit constantior ista invaletudo Iulij nostri Wackerij, quam sane vix octiduum magna cura tandem curatam sentimus: ut non tantum Gallum AEsculapio, sed summo rerum moderatori, malo tanto velut catena quadam expediti, gratas gratias meminisse debeamus. Colligimus itaque iam animum paullulum, quamquam minoris Wackerij morbo recidivo aliquantum adhuc adflicti: neque tamen hîc a bona spe aberramus, etiam nunc hodie laetius quiddam exspectantes. Omnino isthac residua calamitate si levati fuerimus, felices et certe beati videbimur; qui nempe loci huius delitiosissimi gratissimum fructum non ita plane amissuri simus. Moramur n. iam in montium Tusculanorum loco omnium


page 511, image: s511

amoenissimo, palatio Cardinalis Aquavivae. Vbi nihil ad optata nostra summa accedere possit, praeter unum Wovverium: quem tamen mente interim veneramur: quem tanta voluntate nobis mancipatum experti sumus; pro quo, en sanctissime deiero, vel ultimum periculum subire non dubitemus. Haec equidem malim re quam rudi scriptiuncula declarari. Verumtamen spero et exspecto; mihi quoque tale tempus eventurum, ut eum quem cupiam, vir illustris, tibi me praestare possim. In quo bono omine finio: et salutem nuncio quam officiosissimam a nostris Wackerijs, maxime tamen a Iulio, cui medicus (qui hîc quaestu non parvo tenet) calamum ne scriberet, surripuit. Vale miraculum nostrum, nobisque fave. Datum in dicto Palatio. 21. Iul. CIC. IC. CI.

Illustriss. D. Tuae

addictissimus

Fridericus Berghius.

FINIS.

[gap: Syntagma De Graeca et Latina Bibliorum Interpretatione; Errata]