12/2009 Reinhard Gruhl
text typed (NB: several french letters without accent aigu and accent grave) - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

COMMERCII EPISTOLARIS VFFENBACHIANI SELECTA VARIIS OBSERVATIONIBVS ILLVSTRAVIT IO. GE. SCHELHORNIVS. [gap: illustration (inscription: VOLUNT SED NON POSSUNT)] PARS QVINTA VLMAE ET MEMMINGAE APVD IO. FRIDER. GAVM M D CC LVI.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

VIRO SVMME VENERANDO ERVDITISSIMO ATQVE CELEBERRIMO IO. IAC. ZIMMERMANNO CANONICO AC THEOLOGO TIGVRINO ILL. REG. BORVSS. SOCIET. SCIENT. SODALI, DE GRAVISSIMIS, QVIBVS FVNGITVR, MVNERIBVS NON MINVS QVAM DE RE LITERARVM PVBLICA OPTIME MERITO, EXQVISITAM DOCTRINAE COPIAM CVM INSIGNI CANDORE, MODESTIA ET PRVDENTIA THEOLOGICA FELICITER COPVLANTI,



image: as004

AMICO VETERANO, CVI SVAVE QVONDAM CVM B. VFFENBACHIO INTERCESSIT LITERARVM COMMERCIVM, HOC, QVICQVID EST LIBELLI PRO NVNCVPATA SIBI OLIM EXIMIA ORATIONE DE SCIENTIA THEOLOGICA BEATORVM IN COELIS COLLATA CVM NOSTRA EXIGVI REDHOSTIMENTI LOCO PVBLICVM SIMVL SVAE IN EVM OBSERVANTIAE DOCVMENTVM EXHIBITVRVS, CVM SINCERA PERENNANTIS FELICITATIS APPRECATIONE CONSECRATVM VVLT EIVS AMANTISSIMVS IO. GEORGIVS SCHELHORNIVS, THEOL. D. ET ECCLES. MEMMINGENS. SVPERINTENDENS.



image: as005

[gap: blank space]

image: as006

[gap: content list]

image: bs001

CLXXXV. ZACH. CORN. AB VFFENBACH SVO S. P. D. JO. HENR. MAJVS.

Vtique emunctae naris hominem te praebuisti ultimis litteris tuis, teque animum tuum helleboro saepius detersisse, quod de Chrysippo ajunt, demonstrasti, dum et sales et acumen ubivis inspersisti. Jam te liberatum spero, VFFENBACHI amicissime, rheumate illo, totumque factum novum, ejecto, quod


page 2, image: bs002

latebat, malo, ante veris initium summo cum fructu deponendo. Ego id unicum, lecto epistolae tuae exordio, in votis habere coepi, ut tecum communia accendere thura, eundemque excitare sumum mihi licuerit. Herbam puto Nicotianam, illam divinam, et naturae beneficio usibus humanis concessam, qua non praestantior ulla. At nunc illae nebulae dissipatae sunt, et qui in ventum abiere sumi, revocari nequeunt. Vbi tamen ad te proximis nundinis venero, succedere in horum locum poterunt alii. Codicem meum unicum heri ad te misi, oblitus vero sum, quod vehementer doleo, Heliodori Gallici. Veniam dabis, amicorum princeps, homini non studio peccanti, sed nimia tabellarii, ex improviso se se offerentis, festinatione in varia distracto, ut animum scriptor Eroticus tunc non subierit meum, de aliis quippe oneribus, quam de amore cogitantem. Sequetur tamen suo tempore, neque commutandus cum Graeco tuo. Absit enim per omnem modum, ut spoliare ego adgrediar tuam bibliothecam, tot sumtibus, tot laboribus comparatam, tam eleganti ratione dispositam, tam tibi charam, tam mihi benignam! Injurius essem et contra te, et Musas, et favorem, quem semper mihi exhibuisti, summum. Quare etsi centies ad me Heliodorum


page 3, image: bs003

illum tuum mittere volueris, toties, mihi crede, tibi remitterem, sacrilegii crimen metuens. Quin et frustraneam fore tuam in tabernis librariis excutiendis, inquirendoque Heliodoro, operam, praedicere voluissem, si hoc te negotio molesto defuncturum praevidere licuisset. Ipse enim ante hunc annum per amicum id fieri curavi, irrito pariter successu. Meum, quid meum? tuum nunc codicem primo omnium loco ut ponam, imperas. Ignosce, VFFENBACHI, si me istud nec facturum, nec facere etiam posse, dixero. Namque insigne arrogantiae specimen, et flagris dignum esset, si unicum meum quondam libellum, tuis praeponere omnibus, majoris etiam molis voluminibus vellem; et praeterea adsignatum ei scias locum, quem fortuna ipsi tribuit, duodecimum scil, inter libros formae quartae. Per me amplius non stat, status controversiam movere MSS. tuis et mole et praestantia majoribus, nisi universum ordinem immutare vellem, quod utique permolestum mihi accideret. Nunc tibi nuncio, perlustrasse me omnes tuos MSS. codices, quos superiore anno miseras, unico tamen excepto, quem ad extremum locum statim conjeci, mire quippe perversum, et tam multa insuper opuscula complectentem,


page 4, image: bs004

ut fere quot folia, tot libri. Hunc ego, non adeo magnae molis (est enim in 4to) et negligentius compactum, retinebo adhuc, reliquos ad te, quam prima occasione fieri potest, praevia decente gratiarum actione, missurus. Itaque ubi equum Trojanum [note: Cistam libris ultro citroque missis onustam vel Pegasi, vel Equi Trojani, vel aliis etiam nominibus per jocum insignierunt Uffenbachius et Majus, amicorum par incomparabile.] acceperis, ut statim bene onustum, et per eundem aurigam, si ratum id tibi videbitur, ad me redire jubeas, otio nunc abundantem, et intra 8. hebdomadas, vel etiam citius perlecturum, quotquot incluseris ei volumina, id quod sanctissime tibi promitto. Nolim vero obliviscaris libri Rasiel, rogoque, ut TZEZAE Chiliadas, unacum ejusdem scholiis ad Lycophronis Cassandram, nec non PAREI Electa Plautina adjicias. Peterem quoque du FRESNII Glossarium Graecum, sed, quia nimium cistae occupaturum est spatium, Ebraicis libris destinandum, alio forsan tempore subsequi poterit, de quo tu videris. WOLFIO interea denuo scripsi, et, quod restabat librorum tuorum, indicavi. Video eum


page 5, image: bs005

mentionem facere codd. tuorum Graecorum MSS. Cave vero, VFFENBACHI nobis conjunctissime, ne alii quam mihi illos evolvendos concedas. Pollicitus id es mihi, servabisque promissum, de quo nullus dubito, inprimis cum tanto me ardore in illos ferri scriptores scias, ut exspectare illum vix queam diem, qui me, absolutis codd. Ebraicis, adjunget hominibus Graecis. Memor etiam, credo, eris, te mihi libros collatos virorum doctorum manu concessurum promisisse, in quo vide ne spem meam fallas. Interea nunc quidem, ubi remissurus es equum Trojanum, nullum desidero Graecum MS. quia serio constitui, Rabbinorum onere primum me levare, atque tunc mancipare studiis Graecis. Nummus Thaletis non videtur mihi esse genuinus, ductus enim litterarum recentiores sunt, quam ut ad illius aetatem referri queant. Eum si tuo nummophylacio inserere volueris, studebo, ut compos fieri possim ejus, quamvis adhuc ignorem, quemnam adgnoscat possessorem. Ceterum, quum is non sim, qui tantas sibi arrogare velit laudes, quantas tu mihi semper tribuis, et nuper demum, tui forsan meique immemor, adscripsisti, ab iis in posterum erga me abstineas, rogo. Nunc quidem propter eam rem veniam tibi do. Scio enim, te non


page 6, image: bs006

assentandi animo haec adspersisse, sed amore lapsum, caecutiente admodum rerum judice. Atenim si mihi tale post hunc diem faxis, faciam, ut videas atque experiaris, quam molestum mihi sit, laudibus id genus indebitis onerari. Lexicorum meorum ut nectam catalogum, persuadere mihi gestis, eum quidem in finem, ut data occasione commodis invigilare meis in comparandis aliquibus queas. Nisi posteriora haec adjecisses, jam per me acciperes indicem eorum; etsi vere me pudeat, tuis illum exponere oculis, quum et paupertatem meam sis risurus, et fidem forsitan non adhibiturus exiguo, quo instructus sum, Lexicorum numero. Vltra STEPHANI Thesaurum et Glossaria, SCAPVLAM, et BVDAEVM (cujus tamen editionem locupletiorem a Rob. STEPHANO editam Parisiis 1548. fol. inquiro) ex Graecis, CALEPINVM atque FABRVM ex Latinis possideo nullum. Ohe! quid actum? Dum indicem dare detrecto, dedi Sed esto; quod scripsi, scripsi. Neque tamen eo animo adposui, ac si per te Lexicographos consequi velim; pauci enim, sed quos non nomino, arrident, et quos mihi ipse sum comparaturus. Locuples Lexicon Latinum, ut indigitarem, jubes. Postulatum est, amicorum optime, impossibile. Tu si mihi locuples Lexicon


page 7, image: bs007

Graecum es indicaturus, designabo tibi Romanum. Nec tu illud praestare poteris, nec hoc ego. Sic ambo sumus miseri. BORRICHIVS, quod nosti, Analectis ad cogitationes de lingua Latina subjecit appendicem de Lexicis latinis et Graecis, monstravitque, Thesauro Stephanico et Foro Romano multas inesse lacunas. Oedipus KIRCHERI mihi est et ante consultus, quum de alatis Aegyptiorum Diis aliquid scriberem. Nil superest, quam ut CVPERVM aliquid humani passum esse adfirmemus. H. Bibliothecae praefectum bene novi, is quum ibi essem, divitisque epulonis, de quo historia evangelica loquitur, vestem ex bysso nominare vellet, plane abyssum dixit. Cumulavit plures errores, sed qui aut memoria exciderunt, aut cum illo soloci non veniunt comparandi. Quum permutatio Heliodori locum invenire nequeat; alium tibi offero permutandum scriptorem, Polybium scilicet. Vtor editione Graeco-Latina Francofurti, vel Hanoviae potius 1609. fol. ex versione CASAVBONI; quae quia usibus meis non sat est commoda, propositumque mihi, Polybium devorare totum, et e manibus ponere nunquam, mallem equidem aliam editionem minoris formae in 8vo, sed tamen pariter Latino-Graecam; notae an sint adjectae,


page 8, image: bs008

nec ne, parum curo, neque etiam Latinam curarem versionem, nisi interpretum errores animadvertendi a me essent. Nunc vero recordor nullam exstare editionem. Polybii in 8. praeterquam Gronovianam, quae quia meam longe superat, tibique geminum ejus exemplum vix erit, volo haec, quae scripsi. accipias, tanquam scripta non essent. Videri enim possim, me locupletiorem reddere cogitare tuo cum damno, quale quid, Deum tuamque amicitiam testor, nunquam in mentem mihi venit, nec venturum est. L.... se ad te misisse aliquot MSS. heri indicavit. Si verum est, velim nuncies, quaenam illa sint, et cujus valoris? De Apollonio quaedam narrabat, quae inprimis scire cupio. Biponti emisit in lucem Georgius Christianus IOANNIS Schediasma de eruditis, qui per quinquaginta vel plures etiam annos officiis praefuere publicis. Sistit septem eruditorum nomina, in historia litteraria vix cognita, quam etiam non insigniter juvarunt. Giessa, undecimo Kalendas Aprilis MDCCXV.

Quas ad me scripsit WOLFIVS Hamburgensis litteras, quum varia nuncient ad historiam eruditam, orientalem cum maxime, spectantia, dignas, quae abs te legantur, judicavi.



page 9, image: bs009

CLXXXVI. JO. HENR. MAJO FIL.

Recepto non absque pudore unico Codice tuo, quem sine praevia oblatione meum esse publice jam jussisti, gratias tibi, amice dilectissime, quas nuper habui, cum referre vix potero, iterum ago. Video, te numerum XII. inscripsisse illi, molestumque tibi fore ais, si integrum mutare ordinem deberes. Sit ita. Maneat eo, quo illum detrusisti, loco, modo alterum, quod a te petii, observes. Heliodorum te non addidisse comitem, non est, quod excuses. Illum enim aeque renuo, ac tu meum accipere detrectas. Erit tamen, ut spero, brevi Graeculi hujus potiundi occasio, ut permutatio solennis fieri queat. Latuit enim hic Bibliotheca quaedam Criticis atque veteribus inprimis Graecis ac Latinis auctoribus refertissima, quam Collectoris filius, Dn. le Grand, ingentibns a patre relictis nummorum thesauris plus gaudens, sub hasta vendere constituit, ut SCHVDTIVS nuper asseveravit. Quod si fiet, tui haud existam immemor. Ast absit, ut eundem, h. e. nullum, uti Erlangiana illa venditio, successum nanciscatur. Libros, quos desideras, unacum novis Codd. Hebr. habebis omnes, si Tzetzae Chiliadas


page 10, image: bs010

excipias, quibus destituor, cogorque quantum sit in rebus inane cognoscere. Non mea tamen culpa oscitantiave factum, quod illis caream. Diu enim est, quod hunc cum pluribus aliis veteribus hominibus quam sedulo inquisiverim. Sed probe nosti, quam multi praestantissimi Graeci Latinique sint scriptorcs, quorum nulla plane haberi possit copia. Adeo, ut Criticorum nostri aevi negligentiam, desidiam, atque torporem mirari satis nequeam, qui omnem in recoquendis absque sale plerumque Horatii, Virgilii decemque aliorum vulgatissimorum scriptis operam ponunt, de innumeris aliis parum solliciti. Adeo, ut, cum Horatii plus quam trecentae prostent editiones, multorum praestantissimorum veterum autorum vix una alterave extet, quae ita etiam evanuerunt, ac si cum aliis veterum monumentis plane perierint. Quid in causa sit, facile mecum vides. Ignorantia scilicet, atque, quam supra jam notavi, ignavia, quod eos scriptores a paucis vel plane nullis etiamnum tactos atque illustratos proprio Marte nemo aggredi cupiat, alios vero, in quos plaustra Commentatorum suppetunt, arripiant, exque centum commentis, ut medii aevi verbo utar, novum comminisci, facinus putent. Ingentem incultorum talium optimorum


page 11, image: bs011

scriptorum texere possem Catalogum, qui in paucissimis, instructissimis etiam bibliothecis ob raritatem vix comparent, nisi noctuas Athenas vererer, teque in eandem mecum sententiam ire persuasum esset. Ad istud igitur epistolae tuae caput transeo, quo novum diffidentiae in me tuae specimen praebes, quamobrem te, si stomachus jam ex rhevmate, ut infra dicam, languens atque deficiens ferret, nec jam saepius eam ob causam te redarguissem, graviter castigarem. Impune igitur hoc feres, modo in posterum omni plane suspicione te liberes, abstineasque. Ego vero fidem tibi do sanctissime, te solum libros meos Graecos, tam Manuscriptos, quam doctis eruditorum manibus ornatos, ad unum omnes perlustraturum, ea tamen, quam minime renues, conditione, ut illis omnibus pretium in meam non solum notitiam statuas, sed universae Reipublicae literariae, quales inveneris, quidve boni ex illis hauriri queat, palam facias. Vellem enim, hoc non modo recensioni tuae Hebraicorum Codicum addatur, sed omnium etiam MStorum meorum, quem ipsum tamen parabo, index. Vides, quam ingens onus in humeros attraxeris tuos. Injuriam tua suspicione mihi illatam melius ulcisci vix potuissem. Haec enim, si unquam fuit,



page 12, image: bs012

Est vindicta bonum, quo non est dulcius ullum.

Hoc enim modo non mihi solum, sed et publico satisfiet, egregiumque praestabis officium, Quod sane levius reddet onus, tuoque bene merendi studiosissimo animo omne edulcorabit taedium, quod tantus tibi labor creare posset. De Thaletis nummo mihi comparando sollicitum te nolim. Gratus equidem et hanc tuam benevolentiam agnosco, sed cum librorum potius quam nummorum rationem semper habuerim, et ad Bibliothecae magis ornamentum, quam ad serium, quod temporis ratio mihi haud permitteret, studium conquisiverim, de nummophylacio locupletando vix amplius cogito. Vereor etiam, ne magnam nimis nummo pretium statuatur. Quae de Lexicis reposuisti, risum mihi etiam valetudinario moverunt. Demiretur quispiam, tanti nominis Professorem linguarum tam paucis instructum Lexicis, mihi vero nullam movet admirationem, qui te minime ex Doctorum vulgo, qui ultra Lexica non sapiunt, esse sciam. Tu non pluvias aquas, ut ait ille, addo ego nec lacunosas aliorum, colligis, sed vivo flumine exundas, et ex ipsis tibi fontibus dulcissimis tua fluunt. Sed nil amplius addo, ne iterum in laudes tuas me excurrere voluisse queraris. Bonorum Lexicorum defectum inter pia


page 13, image: bs013

Eruditorum desideria referamus. Improbus illa contexendi labor, quem SCALIGER tam eleganti depinxit carmine, omnes perterret. Mihi sane animus est, ex pluribus, ut aliquo modo mihi consulam, unum conflare, hoc modo, ut copiosiora aliquot, quae haberi possunt Lexica, in frustula scindantur, conglutinenturque. Sic copia aliqua colliquefiet; ast utinam scoriae simul auferri queant. Dum de lexicis nobis sermo, non possum non, quin tibi nunciem, fratrem meum vastissimum omnium Lexicorum unacum aliis libris ex Italia mittere, CORONELLI scilicet Ital. quod octo jamdum maxima forma-voluminibus constat, licet ultra literam C. nondum excurrat. Sed hoc, ut auctor loqui amat, universale est, non verborum, sed rerum. Gronovianam Polybii editionem futuris, ut spero, nundinis procurare tibi potero. Fuit mihi ejus ante aliquot annos duplex exemplum, quod si adhuc esset, cum voluptate tribuerem tibi. Collega tuus non ad me misit, MSta, sed Zieglero proxenetae veterumque librorum ruspatori commisit, qui cum possessorem celans more suo ingens pro unoquoque volumine duodecim Imperialium pretium exigeret, ego pro utroque vix ultra quartam (quod nec Italo mercatori aut circuitori


page 14, image: bs014

audemus) partem obtuli, octo nimirum unciales. Postquam vero a Consiliario quodam aulico Salmensi iterum, et quidem Collegae tui nomine, deferebantur, duos adhuc addidi, atque sic decem Joachimicis redemi. Vellem autem apertius et sine talibus mecum ageret ambagibus. Tibi sane imposuit, si Apollonii scriptum unum ex illis dixit, aut ipse pessime lapsus est. Continet enim Magica, a tenebrione quodam sub Apollonii nomine recentissime conficta, titulo: Artis notoriae. Opus futile, blasphemum, superstitiosum, igni, vel quo a me damnabitur, perpetuis carceribus includendum. Alterum volumen licet minus forma, majoris tamen ponderis atque momenti est. Continet Speculum, quod vocant, Saxonicum, aliaque vetera Germanorum jura. Manu exaratum anno Christi millesimo trecentesimo decimo quarto a Johanne quodam Scabino in Pfaffenrode. Cum vitiosissima ZOBELII editione summa cum voluptate olim componam, insignes quippe jam primo intuitu lectiones deprehendi, Bipontinus Professor JOANNIS suo, de quo scribis, schediasmate me quoque donavit, plures praestantioresque viros, modo tellus ista tulisset, stiturus fuisset vir bonus. Non indoctus lautiorique fortuna dignus is est, sed Saturnius in eum incumbit


page 15, image: bs015

oculus. Wolfianas literas non sine gratiarum actione recipe. Perspexi ex illis orationem dominicam variis linguis redditam typis iterum exscribi. Quid si versione Sicula, quam nuper vidisti, symbolam conferrem. Audi, quae de Siculis istis nuper reperi in BAVDRANDI Lexico Geographico. Verba ipsius, cum teste, quem adducit, destituar, in medium producam: Siculi populi sunt Transylvaniae regionis, qui in patria lingua Szekhyly dicuntur, Dacice Zeckeli, (nostra lingua Zeckler) a sedium vel districtus occupatione, quod post primorum Hunnorum eruptionem pulsis e Pannonia Scythis quaedam ipsorum pars in extremum Transylvaniae angulum confugit, quem etiam hodie tenent: unde Siculi orta est dictio, teste Laurentio Topeltino Transylvano. Vides igitur, unde Sicula Hunnorumque lingua illa dicatur. Vellem etiam non nudas divinae orationis versiones, sed adjectas quoque doctorum virorum in illas annotationes dent. Nuperrime elegantissimas atque eruditissimas in Francicam et Theotiscam Marquardi FREHERI translationem adeptus sum notas, quae ob raritatem in lucem reduci mererentur. Vt clausula bona sit, edocendus adhuc mihi es, Germanum meum cum reliquis libris quatuor etiam MSta transmissurum, inter quae Graeciae descriptio Codexque Ciceronianus. Qualis vero ille, quive hic sit,


page 16, image: bs016

ille nondum nunciavit. Obsignarem, nisi memoriam subiret, me supra memet valetudinarium dixisse, nullus dubito, te, qualis sit valetudo illa, nosse velle. Rhevma, de quo nuper, summum corporis fastigium respuens ex capite dimanans totum occupavit corpus, inque febrem catharralem se resolvit, misereque integra elapsa septimana me vexavit. Alius meticulosior delicatusque in lectulum, mortis fatalem ictum metuens, se abscondidisset. Ipse etiam me in illum, sine metu tamen, qui nec Philosophum nec Christianum decet, recepissem, si medicus eheu! quondam meus Dn. Thilenius vir optimus paucis abhinc diebus non fuisset emortuus. Standum igitur putavi oportere. Dei etiam gratia infensissimum illum hostem, ingratissimumque hospitem proprio, ut ajunt, fugavi Marte, atque respirare ac reconvalescere incipio. Utinam firma in posterum Tecum, o altera pars mei! mihi sit valetudo. Cura igitur, obsecro, ut valeas. Scribebam d. 30. Martii 1715.



page 17, image: bs017

CLXXXVII. AMICORVM PRINCIPI ZACH. CONR. AB VFFENBACH S. P. D. J. H. MAJVS.

Si nunc vales, bene est. Male me habuit, quod te valetudinarium esse intellexerim, quod in salutis periculo versantem viderim, quod Medico destitutum audiverim, mihique adeo ipsi non vulgare imminere discrimen, senserim. Si vero teipsum interea dolore liberasti metuque, animam simul reddidisti mihi. Placuerunt per omnia litterae tuae; hoc unum displicebat, quod aegrotus non nihil eas exaraveris, et quidem tam prolixas. Mallem enim virium rationem habuisses tuarum, amicissime VFFENBACH; neque roboris ingeniique praestantiam in unicam effudisses epistolam, cum defectu, quem metuo, sanitatis tuae. Avertat omnem abs tuo amico pectore morbum Deus! quod si tamen posthac iterum fortuna ejusmodi adversa, quam tui causa abominor! sustinenda esset, ut aut plane nil ad me scribas, aut nonnisi statum tuum tribus, vel ad summum quatuor versibus enarres, vehementer peto. Codicem Ebraicum, Struppio-


page 18, image: bs018

Helvico-Menzero-Majo-Vffenbachianum, (proh! quantum titulum) ad te venisse, mox et equum insecutum Trojanum, gaudeo. Spero et, quod Heliodorus. Rediit interea equus ille noster, atque in musei secretiorem divinioremque partem admissus, quod secum tulerat, exposuit, codices nimirum MSS. Ebr. quamplurimos, Lycophrona item et Pareum, quos ad tempus petieram, nec non alios, nec petitos, nec speratos, cum quibus quid mihi agendum sit, exspecto jubeas. Facile mentem tuam conjicio; at cave, ne sub meam censuram venias. Nosti enim Criticorum ingenium; in magnis parvi sunt, in parvis magni. Ego si te a verbis pactisque tuis vel verbo recessisse animadvertero; magnam instituturus adversus te sum orationem. Esses enim reprehendendus eo nomine, quod mei te memorem futurum in auctione le Grandiana scribis. At ne nimium tibi eveniam gravis, te tuo frui arbitrio permittam. Catalogum nihilominus librorum, quos possideo, Graecorum confecturus, ac propediem ad te missurus sum. Forte et reliquorum, ut tuae pariter meaeque notitiae inserviat. Bonos auctores, Graecos et Latinos, desiderari multos, mea dudum fuit querela, quam abs te, etsi doloris mei ignaro, comprobatam


page 19, image: bs019

impense gaudeo. Epicteti Enchiridion, Isocrates et similes ubivis prostant venales, Tzezes et obscuriores tenebricosioresque nullibi reperiuntur. Solum me felicem adeo fore, ut MSS. tua Graeca, librosque, docta eruditorum manu exornatos, evolvere queam, Evangelium fuit, quo non laetius ullum. Lubens me submitto adjectae conditioni, quam, te etiam non imperante, impleturus tamen fuissem. Dum Lexicorum meorum penuriam rides, facis, quod diu praevideram. Neque etiam alii, quam tibi, o altera pars mei, hos thesauros significavissem. Scias vero velim, me, dum Graeca nominavi Lexica, intellexisse tantum Graeco-Latina, non autem antiqua illa mere Graeca, quae mihi sunt, si Hesychium excepero, omnia. Orientalium quoque LL. Lexica non numeravi: Sed quorum numerum etiam puerulus inire bimulus posset. Collegae mei facinus minime probo, putaveramque eum erectioris esse frontis hominem; at nunc manifesto prodit, avaritiam ipsum obsedisse totum. Nihil ego unquam ipsi de vendendis, sed permutandis tantum tecum libris dixi, nihil aliud volebant epistolae tuae, ipsi lectae. Quare et te et me insigniter fefellit. Ipse etiam egregie deceptus est cum Apollonio suo, mihi nunquam


page 20, image: bs020

viso; petieram equidem, ut eum mihi, vel ad unius horae spatium, concederet evolvendum; at repulsam tuli, voluitque magnus numerorum ille artifex, ut ipse accederem ad se propius, seque praesente contrectarem magnae famae virum, Apollonium. Postulatum id mihi videbatur esse parum civile, repugnans etiam axiomati meo, quamvis fundamentis Mathematicis haud nixo, quo decreveram, domi me continere per hanc hiemem, neque in publicum procedere, nisi officii urgeret ratio, id quod etiam sancte praestiti. Noveram etiam viri, alias sat humani, et mei studiosi, indolem; noveram insuper hunc non esse Apollonium, quem pro Apollonio venditabat, etsi nunquam scriptum istud inspexerim. Itaque nunc juvat mansisse domi. Maximo me adfecisti, carissime virorum, beneficio, dum ex BAVDRANDI Lexico, Siculi illi quinam sint, me docuisti. Plane is locus ad rem est, et omnes solvit nodos. Consilium tuum de oratione Dominica, Siculorum lingua conscripta, collectioni, orationem dictam variis linguis exhibenti, inserenda, mihi quidem laude quam maxime dignum videtur, ad usumque rerum Philologicarum spectans, quas uti semper juvas, ita nunc etiam ornare poteris. Mitto tibi eandem orationem,


page 21, image: bs021

lingua Melitensi consignatam, neque in priore collectione comparentem, quam si transmittere unacum Sicula tua volueris, rem mihi faceres litterisque nostris gratissimam. Adjecissem quasdam adnotationes in eandem, nisi constitutum mihi esset, alibi ex industria et Melitensium linguam, et hanc etiam orationem illustrare. Graeciae descriptio a Germano tuo, cui faustissimum apprecor iter, in Italia comparata, forsan erit aut Pausaniae, si majoris molis volumen est, aut si minoris, Dicaearchi. Dies docebit. Cujuscunque illa fuerit, non aliter quam laeta esse poterit utrique nostrum, tibi possessori, mihi lectori et censori. Gotfridi Langii historiae exemplar ab amanuensi tuo descriptum, tuisque adnotatis elegantissimis auctius ornatiusque redditum, tui erga me favoris, tuaeque in me juvando industriae monumentum manebit. Nunc quid de illa Langii historiola censeas, scire aveo, meum habebis judicium qualecunque, ubi prius audiero tuum. Mihi nunc in animo est illius Professoris apud Vitembergenses effatum. Tu vis me capere, ego non respondeo. Ex Latinis Lexicis, quae mihi sunt, omisi Jo. FVNGERI Etymologicum, Frf. 1650. 8 editum, neque contemnendum opus, nominare. Ejus, quia geminum est exemplum, unum


page 22, image: bs022

tibi dabo, si habueris nullum; quod vix sperare licet. Nuper etiam in librorum quorundam veterum, quos simul retinere omnes debebam, emtione nactus sum VULTEI commentarium ad titulos Codicis de Juridictione, et disceptationum Juris Scholasticarum librum unum.

Visne illos? habebis. Sequente hebdomade ad te, amice jucundissime, Musasque tuas invisendas venturus est M. Froereisen, genus ex celeberrimis Theologis Argentoratensibus ducens, ipse vir probus litterarumque amore flagrans, quem eo libentius recepturus es, quo vehementius te venerari desiderat, quum tam multa de te, tuaque bibliotheca indies (nam consalinus noster fuit) a me audiverit. Mentionem feci paulo ante unius collegae meorum, nunc et de altero D. scil. W. pauca in tui gratiam monebo. Et ipse forsan nundinarum tempore ad vos excurret. Hic niger est, hunc tu -- Plane Gallus, animo seu moribus. Amicitiam meam tanto adparatu ambiit, ut vix dici possit, at parum se praestitit amicum, ut reipsa expertus sum; de quo coram. Nullus itaque ex amicorum, quos te heic habere putas, numero est, qui amici titulum mereatur, praeterquam solus LANGIVS, vir vel inimicorum testimonio optimus.


page 23, image: bs023

Totum me nunc tenent MSS. tui Codices, non illi quidem novitii, sed ultimus ex antiquis, quem retinuisse me nuper memoravi. Iam sex in illo perlegi scripta diversa, nec tamen fini proximus sum; superant quippe ferme totidem. Servabo nihilominus, quoad fieri poterit, promissum meum, remittamque ante Pen tecostales festos dies volumina tam scripta manu, quam impressa. Ceterum gratias tibi exsolvo, quod non modo priores illos et jam excussos concedere mihi volueris libros, sed et novis eorum supplere vices, tuaeque erga me benevolentiae adhuc duraturae specimina recentia, illustria, et tam mihi, quam publicae rei litterariae olim profutura, exstare jusseris. Habebis me eo nomine tibi tuisque ad finem usque vitae obstrictissimum. Giessae Nonis April. MDCXV.

CLXXXVIII. JO. HENR. MAJO FIL.

Ultimae tuae cum non nisi amorem, ut omnes quidem solent, spirent, facile tibi condono, quod prolixitatem postremarum


page 24, image: bs024

mearum redargueris, molestumque scribendi accidisse officium existima veris, quod tamen summa cum voluptate obivisse disertis verbis asseveraveram. Ignoras sane, amice dilectissime, mei in te amoris vires. Animum non solum afficit, sed ipsum etiam corpus. Tantum igitur abest, ut suave Tecum colloquium grave noxiumque esse potuerit, ut potius fractos animi corporisque spiritus reddiderit, mirante etiam conjuge mea, non sine aliqua Zelotypiae specie. Equum Trojanum, aut si mavis Bileamiticum, male et bene Judaeorum dicta hactenus ferens jumentum, revolasse ad te laetor. Ego vero miratus sum, superbum nimis ad me accessisse, tuis videlicet sumtibus, ac insuper calceatum. Novas innuo snbscudes. Cur tales praestas sumtus? Abstineas, quaeso, ab istis in posterum. Satis est, tantam te temporis in codices meos jacturam facere, nolim etiam pecuniae a te fieri. Quid de libellis nuper adjectis agendum tibi sit, quaeris? Idem, quod cum Heliodoro tuo a me fiet. Mihi sane redhibitoria in te actio competeret, tibi vero in me nulla. Ego enim non nisi exiguos fortuito mihi oblatos libellos, quod integrum mihi fore semper defendi, concessi, tu vero contra voluntatem meam obtrudis librum elegantissimum. Vide, quis gravius peccaverit?


page 25, image: bs025

Compensationi tamen locum dabo. Mutua benevolentia culpam, si qua est, amice, obliterabimus. Unum ex illis libellis Gallicum COLOMIES Bibliotheque inscriptum collegae tuo, atro licet carbone notato, W. meo nomine donabis, ut scilicet alterum illius exemplum signo meo munitum, quod mutuo ipsi dedi, recipias. Praeteritis jam nundinis illum accepit, nec dum restituit. Multis sane hoc solenne esse, non sine taedio experior. Alter collega tuus, Archimedis filius, epistolas suas per consiliarium, cujus nuper mentionem feci, iterum promisit, atque obtulit, simulque librum quendam a me petiit, quem dare non potui, cum ipso caream. Scribendum igitur ad eum hodie putavi, ne morosum me plane, existimet, promissaque cimelia fortisan deneget. Ridere satis nequeo, quod tam fascinatus fuerit inscitia, ut Magum illum celeberrimum Apollonium intra cancellos suos tenere se putaverit, teque ad circulos ejus accedere tantis ambagibus jusserit. Optime igitur fecisti, quod tuos ejus causa non turbaveris. Ast o felicemte, cui sui juris vivere, tamque bene latere hac hyeme datum sit. Utinam eadem tranquillitate et mihi frui liceret! Nil sane mihi molestius, quam quo maxima


page 26, image: bs026

hominum pars impense delectatur. Turbae nempe hominum interesse, jocari, absentes calumniari, conviciis proscindere, chartis ludere, comessari. Haec omnia inquam oblectamenta, imo plurimorum hominum, quamdiu in rebus humanis sunt, unica occupatio, sordent mihi, nulla societate vere gaudeo, nisi mortuorum et absentium, ubi nullae fraudes, insidiae, rixae metuendae, ubi tempus non amittitur, nec hora male collocatur, ubi nulla simulatione, nec dissimulatione, nullis blandimentis opus est. O terque quaterque beatum te, cui cum solis Musis eorumque culribus commercium esse potest, spretis reliquis temporis furibus! Ast ego, cui uxor est, licet ex animi sencentia, quod Musas meas non spernat, earumque consortio frui placida sinat, rarissime turbet, sua vemque mecum solitudinem amet, Ego tamen, inquam, evitare nequeo, quin plurimi dies incommodis talibus frequentationibus perdantur, atque oscitando a me transigantur. Hoc tu in Musarum sedibus vivens, earumque mystam sacratissimum agens, jure tuo detrectas, ego vero heic loci absque rusticitatis, austeritatis, pertinaciae capitis maximae, imo stoliditatis nota effugere nequeo. Sed ferendi patienter seculi mores, serviendumque quandoque scenae. Transmissam benevole


page 27, image: bs027

in Melitensem linguam orationis Dominicae versionem una cum altera, WOLFIO, quamprimum ei scribendum erit, ejus cum responsorias expectem, transmittam. Nullus dubito, ipsi non solum ac editori, sed universo etiam orbi literario insigne praestitum iri officium majus tamen, si tu, amice dilectissime, tuis ornatam annotationibus olim daturus atque explicaturus es. Aliud adhuc est, quod publici causa te rogo, ut scilicet illius, quem nuper mihi dedisti, nummi explicationis amico concedendae licentiam tribuas. Scripsit ad me HEVMANNVS, Seminarii quod vocant Theologici Isenacensis Inspector, petiitque, ut ad historiam, quam parat, philosophicam suppetias ferrem. Ex transmisso specimine non indignum judicavi litterario auxilio. Transmisi igitur ipsi Jordani BRVNI, Philosophi Itali, a BARONIO atheismi damnati atque combusti [note: Juvat hac occasione de infelice Jordano BRVNO locum, aliis hactenus non memoratum, Gasp. SCIOPPII, qui illius supplicio ipse praesens adstitit, ex ejus Ecclesiastico, auctoritati Seren. Jacobi magnae Britaniae Regis opposito, libro atroci atque hodie longe rarissimo, p. 264. recitare. Pertinaciae ex odio profectae memorabile exemplum ante hos decem annos (edidit autem hunc librum SCIOPPIVS Hartbergae, uti titulus fert, A. 1611. in 4.) in Iordano Bruno Nolano Romae videre me contigit. Is enim potius, quam portenta et monstra, quae ab Epicuraeis antiquis aliisque id genus Philosophastris et haereticis didicerat, ac libris nonnullis palam propugnarat, in primis autem execrabiles in Christum et Apostolos contumelias ac blasphemias recantaret, seque, quod eos praesigiatores et magiae artifices dixisset, poenitentia duci fateretur, infelicibus sarmentis circumseptus luculento igne vivus ustulari maluit. Usque adeo est vindicta bonum vita jucundius ipsa, ac velut ait Mimi senarius: Inimicum ulcisci vitam est accipere alteram. Cum enim ingens ejus esset erga Cardinales Inquisitores odium, sive illud ex intolerabili nonnullorum subagrestium austeritate atque importunitate, sive quod in homine elati animi et cedere nescio est vero similius, ex propria, contumacia et parendi impatientia conceptum, ne rem eis gratam faceret, neu victus succumbere videretur, metuit, si sententiam mutasset. Sed si vitam potius posuisset, quodammodo victor, aut saltem par, discedere sibi videbatur. Nam victor, nemo est, nisi victu fatetur, ut ait Ennius.], scripta, quae


page 28, image: bs028

flagitaverat. Addidissem de nummo Thaleris divinationem, nisi veniam a te impetrandam antea merito existimaverim, intellexerimque, an forsan data occasione ipsus in medium producere eam malis. De Graeciae descriptione, quam a Germano indies expecto, utinam conjectura tua meaque expectatio non frustretur. Vereor enim, ne sit recentissima, Graio sermone minime exarata. De Langiana Excidii Constantinopolitani narratione judicium merito suspendi meum, cum de autore nullum indagare potuerim vestigium. Genuinam


page 29, image: bs029

tamen vix crediderim, variis de causis, quas hic enarrare nimis longum foret. Tuam vero de illa sententiam avidus expecto. Fungeri Lexicon et VULTEJI Discept. Jurid. librum jamjam possideo, hujus vero ad Cod. de Jurisdictione Commentario destituor. Nolim vero, ut ideo mihi, qui jam in aere tuo sum, illum concedas. M. Froereisen, qui nondum comparuit, erit mihi sane acceptissimus, tum ob familiae, qua oriundus est, splendorem, tum vero, quod in tua esse meruerit, tuoque praemunitus calculo accessurus sit. Antequam finiam, rogandus


page 30, image: bs030

amici Dn. Geissii, verbi divini apud nos praeconis, nomine es, ut nova, si quae habes, literaria nunciare velis. Is enim, ut ex adjecto specimine vides, novellas literarias singulis edere septimanis constituit. Menstruos tales partus videmus quam plurimos ab eruditis avide exceptos, num vero hic etiam labor gratus futurus sit, dies docebit. Vereor autem, ne cito ob rerum inopiam, nam ingens literarum commercium magnique sumtus requiruntur, cessaturus sit. d. 13. April. 1715.

CLXXXIX. AMICO EX PAVCIS OPTIMO ZACH. CONR. AB VFFENBACH S. P. D. JO. HENR. MAJVS. F.

Nescio an tui felicitatem ingenii, aut mei potius stupiditatem, sensusque omnis expertem animum demirer, qui, quum equo


page 31, image: bs031

me insedisse Trojano existimaverim, te primum indicium faciente, mulionem me esse intellexerim. Nova haec est metamorphosis, operibus Antonini Liberalis atque Ovidii posthac inserenda; est et [gap: Greek word(s)] recentissimum exemplum Bileami anima in cistam devoluta. Tantum vero abest, ut te injuria adfecisse equum nostrum existimem, ut tibi potius hujus inventi gloriam invideam. Olim Apuleji, et hac adhuc hieme Luciani Asinum, utrumque non sine voluptatis quodam sensu, tractavi; nunc tertium addo, Asinum Ebraicum, suavius Musica Attica rudentem, cujus modulationes aut Muhammedem delectarent (hunc enim voce istius animalis captum fuisse, ex Alcorani quodam loco didicimus) aut Stahlium Metaphysicum, quem majores nostri ad Asini ruditum subsistentem in plateis viderunt. Mihi vero non modo cantilenas istius naturae dedecoris (quomodo Asinum vocat Phaedrus) audire necesse est, sed et idem cum illo subire cubile; hunc enim locum pro carcere a me adsignatum habet. Mirumne igitur est, mitissimum animal, et mihi domesticum, ephippio, sive malis, epitogio a me instructum esse, ipsa necessitate id requirente, ne Jovis pluvii injurias sentiret jumentum meum? Heliodorum Gallicum


page 32, image: bs032

Asino nostro tardiorem esse, tuae docent litterae. Dederam illum Zangio, Theologiae Studioso, jam per duas hebdomadas apud vos degenti, caussamque exputare nequeo, cur tam sero te invisere decreverit, aut non prius, quam ad te, VFFENBACHI jucundissime, accederet, anteambulonem istum ad te ire jubeat. Graeci et Latini idiomatis libros, ab Asino nostro nuper simul advectos, ad me pertinere ais, munere tuo. Neque hiscendum omnino imperas. Fiat voluntas tua. Grates non exsolvam verbis, sed animo; quin et asinarium me scias, hominem agrestem, referendaeque gratiae minime aptum. Quos nuper, collegae mei, L... nomine accepisti libros, Pseudo-Apollonium (risum teneas amice!) Speculumque Saxonicum, suos fuisse negat, sed tantum sibi vendendi caussa traditos, pretiumque illud enorme a Zieglero solo statutum, se plane inscio. De Thaletis Milesii nummo, ejusdemque explicatione qualicunque per me data statuas licet, quidquid volueris, amicorum optime. Non sum adeo invidus ut, quae privatim vel in mei duntaxat, vel unius alteriusve amicorum congessi usum, publicae utilitati, si quidem ea has nugas exigat, denegare velim. Quamvis insuper fieri possit, ut, data olim occasione ejusdem nummi, conjectatio mea per me ipsum


page 33, image: bs033

proditura sit, adjecturus tamen simul tunc ero ectypum, descriptionem interea relinquens libens merito omnibus, qui eam desideraverint, hac tamen conditione, ut meam esse illam divinationem diserte (sine ullis elogiis) memoretur, ne si forte, ut dixi, ad ejusdem numi uberiorem illustrationem me accinxero, plagium a me commissum fuisse malevoli calumnientur, Quum Siculos non ita pridem homines mihi indicaveris, ego vicissim, quid interea de illis offenderim, tibi significandum censeo. Paucis abhinc diebus Ant. BONFINII res Ungaricas, Basil. apud Oporinum an. 1568. editas, emi, quibus uti multa inserta adjectaque sunt alia, et Nicolai OLAHI Attila hic visitur, cujus caput XVIII, in Siculis nostris describendis occupatum inveni. Forte reliqui scriptores Ungarici non pauca habebunt, quorum ego nullum possideo. Vultejum, simulac fieri poterit, ad te ablegabo. Langiana de excidio CPol. narratio non historia mihi videtur, sed concio eaque spuria, In quo quia te consentientem habeo, pluribus verbis opus non est. Quid MSS. tui codices Ebraici agant, scire procul dubio desideras. Consecravi me ab initio totum illorum lectioni, jamque aliquos ad calcem usque absolveram, quum ex improviso Hockerus


page 34, image: bs034

se denuo impressurum priorem observationum mearum librum nunciasset, simulque auctiorem eum per me fieri rogavisset; haec ante octiduum contigerunt. Seponendi igitur fuerunt doctores Judaici tantisper, dum et emendassem et auxissem laborem meum, in quo adhuc desudo. Unde non mea culpa factum putabis, si aliquanto serius rediturus ad te est Bileamus cum Carpophororum comitatu, quam significaveram. Geissii vestratis operam vix opella mea juvare potero. Neque enim in Africa vivo, monstrorum rerumque novorum feracissima, sed in sterili et montana Hassia. Praeterea magnum litterarum commercium semper declinavi, tanquam certissimum studiorum impedimentum, eoque nomine multa delevi hominum epistolis me salutantium nomina, quae praeter humanitatis verba nihil narrabant ulterius; studeoque indies, resecare alios plures inutiles temporis fures, et cum tui tantum similibus me oblectare. Si quid tamen novi ex orbe eruditorum audivero, tibi illud, VFFENBACHI amicissime, significabo, quod adhuc feci, constantissime, tuoque ex arbitrio pluribus, quibuscunque volueris, ejus nocitia impertietur. Institutum GEISSII uti sua non caret laude, ita vellem non tam ego, quam omnes,


page 35, image: bs035

qui heic loci specimina bina inspexerunt, ut solida magis, magisque etiam nova proferret. De Monsieur Cambray, uti vocat, multa habet, jam omnibus nota; SCHVDTII historia Judaica inter novos amplius libros non numeratur; ceterum operum nonnisi tituli appositi sunt, et ne hi quidem integri; nec pauca ex relationibus publicis sumta, quale est illud, quod de proxima adspersit eclipsi solari. Vilescunt jam sensim ejusmodi hebdomadales vel menstruae narrationes, paritque earum multitudo contemtum, sic, ut nisi exsurgat novus Propheta, veris et idoneis rerum ponderibus armatus, nec fidem sit inventurus nec adplausum. Vester ille ad quem ordinem pertineat, non definio. Satis mihi est, ex ungue cognovisse leonem. Tandem risum adjicere debeo paschalem. Nobilissimam tuam conjugem Zelotypiae; quadam specie contra me pauperculum exarsisse, narras. Metuo fulmina, et minantis verbera virgae; metuo Catonianam frontem, metuo Xantippes cultrum, et impluvium stercoreum, quo bonus perfundebatur Socrates. Heu mihi! Ecquis tua, amicorum optime maxime, limina salutet? Nunquam adduci potero, ut illud praestem, nisi remota severa illa morum magistra. Qui Kalendaria conficiunt, regulam habent sequentem:


page 36, image: bs036

Quando Marcus Christum cruci adfiget, finis tunc erit mundi; hoc est, quando Marci dies incidit in eum, quo Salvator noster in crucem actus est, (qui est ille ipse dies, quo haec scribo) tunc delendum esse orbem. Non ego orbis sum totus, sed tamen in orbe vivo; me crucis candidatum faciet costa tua, eoque coercebit modo, quo Salmasianam ferunt conjugem aliquem servorum suorum. At ego Cupidinem Ausonianum agere nolo, neque mihi etiam nomen Marcus est. Finem facio verbis Bileami: Etiamsi mihi dederis domum tuam auro argentove plenam, non tamen potero ad te transire. Vale interea, amice suavissime, et me ama. Scribebam raptim Giessae XIII. Kalendas Majas CICICCCXV.

CXC. [correction of the transcriber; in the print XC.] JO. HENR. MAJO FIL. Vati suo.

Cur ita te compellem facit non solum, quod in enodandis codicibus meis oraculum te mihi hactenus praestiteris, sed ut


page 37, image: bs037

jocis etiam, quibus in ultimis tuis luxuriari mihi visus es, respondeam. Absit enim, uc biformis animalis mentione eam, quam ipse tibi inuris, injuriam facere voluerim. Cur enim fraudi vel ignominiae tibi sit vector ille meus? Accedit ad te, ut inclusi a te debellentur, nomenque edere coacti in meam potestatem redeant summissiores. Sed cum fictum a me animal familiarius tractas, nolim te agitatorem illius, sed strenuum insessorem agere. Nosti, multis ab initio mundi seculis mulos equis praelatos, atque etiamnum in Hispania frequentissimum minimeque ignominiosum illorum usum esse. Cardinalium, quos Romana veneratur ecclesia, societatem spernis? Bileamum vatem potius, ast quantae auctoritatis virum! adjungam tibi socium, iterum atque iterum te rogans, ut, quemadmodum ille Israelitis, tu meis Ebraeis pro ea, qua in illos ab unguiculis latum te scio, propensione tuaque in me benivolentia benedicere, eosque pro merito notare pergas. Increparem malum istum, qui remoram injicit, angelum, Hockerum, facie fictis a pictoribus angelis haud dissimilem, nisi maxima famae tuae reverentia publicaque utilitas vetaret, atque aliud suaderet. Tibi igitur de nova potius aurearum observationum tuarum editione, quam meditaris,


page 38, image: bs038

in antecessum gratulor, faustissimumque laboris successum animitus apprecor, levissimam facillime moram laturus. Heliodorus eo ipso die, quo postremae meae ad te deferebantur, a Dn. Zangio optime atque ita sat cito redditus fuit. Elegantissimae libri figurae voluptatem, simul tamen ruborem fecerunt, cum, quomodo restituere tibi possim autorem hunc nativo habitu suo, quo tu caperis, dispicere nequeam. Laetor tamen, Wetstenium Punicum illud periculum tandem attulisse, ut isthoc interim promisso exsolvere me queam De Milesii illius Philosophi nummo, uti juissisti, faciam. De novellis nostris literariis idem plane tecum sentio. Laudandam tamen, vires licet desint, optimi viri voluntatem, amicisque commendandam censui. Celeb. FABRICIVS septimum bibliothecae suae Graecae tomum unacum literis per Liebezeitium typographum suum transmisit. Idem typis suis exscripsit M. Georgii RAPHELII, Ecclesiae Luneburgensis Pastoris, annotationes Philologicas in novum Testamentum ex Polybio et Arriano collectas. Similes ex Xenophonte ante sex annos dedisse autor iste monet, quas ego tamen nondum vidi, Tibi vero haud ignotas existimo, ideoque judicium de illis tuum exigo. Feraces novorum


page 39, image: bs039

librorum nobis auguror nundinas e Galliae etiam oris. Non scribo haec, ut ad illarum frequentationem alliciam, sed cum dubiam facere mihi videaris praesentiam tuam, quam tamen certissimam mihi pollicitus eram, en sumo Lycurgi faciem, teque contumacissimum insignisque pertinaciae hominem peremtorie cito, hac comminatione poenaque addita, ni te proximis sistas diebus, te a me nullas recepturum literas, magnoque non auri, sed amoris mei purissimi ponderis jacturam facturum edico. Purgabis vero te coram tum Musis, tum Costae meae; illis ob earum contemtum, huic ob nefandas criminationes malasque suspiciones. Nisi conjux mea in nuper dicta HEUMANNI historia Philosophica elegantem Xanthippes apologiam ante legisset, non ausus fuissem exponere ipsi jocularia tua, licet centies pro more suo interrogavisset: Ecquid MAJUS tuus hac vice perscribit? captasne solitam voluptatem? subrides, expone, quae scribat. Literae ejus ex Catone Democritum te facere, et quod ego saepe omnibus adhibitis nostris artibus praesens nequeo, serium atque languentem absens per literarum colloquium recreare potest. Haec ejus Zelotypia, quae a te haud damnanda, nec tam acri sale perfricanda fuisset. Quid si putaret, meo


page 40, image: bs040

in se amori quidquam decedere? Angitur enim, cum te, ut ait Rex Propheta de Jonathane suo, ita jucundum mihi videat, ut pluris apud me tuus videatur, quam muliebris amor. Num ideo culpanda foret? Caeterum cum eadem voluntas idemque animus conjugibus esse debeat, nobisque etiam, o me felicem! quantummodo fragilitas humana patitur, vere sit, persuasissimum tibi habeas, illam te mei causa adamare, venerari, laetissimamque te semper recepturam. Veni, veni igitur, anteverte, mi MAJE, mensem tibi cognominem. Blandus ille atque hilaris mortalibus esse solet:

Vario depingens gramine terram.

Ast tua praesentia majorem voluptatem nobis allatura. Noli igitur tergiversari amplius, nec jocularia etiam fundere, sed cito advola, ut praesentes ludos faciamus. Illico igitur para profectionem, triste tardumque animal, de quo initio, sinas quiescere, non velut vatem te jam volo, sed familiarem atque amicum. Ad literarium otium te invito, ubi minime otiosi erimus. Omne feremus punctum, miscebimus utile dulci. Ne tardes igitur, obsecro, felixque iter tibi apprecor. Vale scrib. d. April. 1715.



page 41, image: bs041

CXCI. JO. HENR. MAJO FIL.

Vide, quam sim bonus ac facilis! contumacem te praebes, statutum tibi terminum indictasque poenas neglexisti, in te tamen animadvertere nequeo. Tantus enim mihi erga te amor est, ut graviorem mihi vindictam, quam tibi, fore sentiam. Statum igitur scribendi tempus elabi non patiar, nec succensere potero. Indulgendum tibi esse video, acta velut puerperam tractandum, usque dum lectissimos ingenii foetus excluseris. Promtiores vero dexterioresque manus optarem tibi obstetrices, qui felices conatus tuos condigne strenueque adjuvent. Ast novi tardum, atque morosum Bibliopolarum genus, maleque me habet, quod exoptatissimam jucundissimamque praesentiam tuam remoretur, quam tamen, superatis, quas tibi inertes illi creant, molestiis atque remoris, non denegabis. Te vero, dilectissime amice, amplius non urgebo, ipse si, quod nullus dubito, me amas, in mutuos properabis amplexus. Ebraicos Codices meos, qui jam penes te sunt, ferme omnes te excussisse laetus gratusque agnosco. Reliquos omnes veterinum


page 42, image: bs042

animal nostrum una capere, atque ad te devehere poterit. Plures enim XIV. non restant, nisi unus alterve interim accedat, quemadmodum hac etiam septimana aliquod in adjecta scheda notatum iterum obvenit volumen. Nullos pene indagare amplius se posse codices asserunt, qui caeteros mihi detulerunt, devota lucello mancipia, cum ingens eorum copia horrendo perierit annis aliquot elapsis incendio. Quam maxime igitur doleo, quod ante ruinam illam non majori studio conquiri fecerim. Quod utique egissem, si tu prius innotuisses, vel alium quendam vatem novissem, cui enodanda atque excutienda, quae mihi Sibyllinorum instar erant, folia dare potuissem. Quam egregia ab interitu servassem, quae jam igne, velut antiquis Romanorum temporibus Regis oscitantia atque avarida factum est, perierunt? Sed ad Melitensium rerum scriptores, quos a me exigis, pergo, Horum cum exilis admodum prostet numerus, paucos admodum dare potero. Si enim NIEDERSTEDIUM, quem ipse possidere te ais, Ordinisque Melitensis Praecones excipias, nil mihi est praeter MEGISERI propugnaculum Europae, d. i. Wahrhafte Beschreibung der Insul Maltha. Leipzig. 1606. 8uo.Quem libellum unacum Rhenferdii periculo charissimae


page 43, image: bs043

matri reddi curavi, rogavique, ut aliis rebus ad vos transmittendis adjnngat. Duplex, uti accepi, exemplnm exhibere volui, ut tibi, quod velis, eligas. Unum capite, alterum collo truncatum. Phoenicium vocat RHENFERDIUS, non miror igitur, bibliopolas idiotas in rerum natura esse negasse, cum Punicum demandaverimus. Quis enim ignarissimis ilis unum idemque esse, quod Phoenicia literatura etiam per Africam, ut autor in rubro ait, patuerit, edocuisset? Phoenice rariores sunt in hoc hominum genere, qui ultra literarum rudimenta nudosque librorum titulos sapiant. Nunc ad istud subterfugium tuum atque praesidium venio, quo te ab omni culpa apud conjugem meam immunem reddere studes. Sed nulla plane excusatione opus erat, non enim tam est difficilis, ut jocos admittere nesciat. Imo agni lana mollior est, tantaque lenitate, ut infensissima sexui animalcula pollice premere atque necare nequeat, sed Hispanicam, quam vocant, Inquisitionem imitando, ne sanguis effundatur, igni tradere soleat. Cum igitur tanta sit mansuetudine atque benignitate, cur muliebris tibi ensiculus formidandus esset, inprimis cum me parasta tam fore sperare possis. Interim gaudeo, metum tuum utilem mihi fuisse, ut ad me conciliandum


page 44, image: bs044

ad programmata amici tui donanda induxerit. Cave, ne saepius Punicum aliquem terrorem tibi inferam, atque sic concutiam. WOLFIO orationis dominicae translationes ante octiduum misi, sed sero nimis, cum praelo jam evaserit nova editio. FABRICIUS iterum per Senatoris cujusdam filium literas misit, unaque MS. TRATZIGERI Chronicon Hamburgense, cujus desiderio me tactum ex WOLFIO intellexerat, dono dedit. MSti hujus mentio revocat mihi in mentem, Dn. LANGIUM, tibi mihique amicissimum, collegam vero tuum honoratissimum, cum me peramanter nuper salutaret, declarasse se Cornelii illius Nepotis MS. de quo olim tibi dixeram, possessorem, mihique spem fecisse, se illum unacum Tertulliani alioque Italico Codice aequo pretio concessurum. Ni grave igitur et tibi et illi foret, rogarem te, ut veteris proverbii, cito dantem bis dare, eum memorem redderes, adduceresque, ut statuto cuilibet pretio videndi copiam faciat. Tanto enim. desiderio, si aliquod ejusmodi potiundi specula illucescit, flagro, ut nec mora nec requies mihi esse possit. Non invidebit pro sua benivolentia atque dexteritate, nec datam spem praescindet, cum unus alterve codex ipsi parum utilis, mihi vero, qui plures possidet, bibliothecamque


page 45, image: bs045

instruo, insigni angmento atque ornamento erit, Urge igitur illum, nimium tamen desiderium celans meum. Licet enim virum probum atque optimum pretium ideo aucturum minime metuam, puderet me tamen, amico quasi vi quadam, quae possidet, extorquere, et absque suspensa ab illo hedera inurbane licitari, vel etiam incommodis elicere blanditiis. Libri ex Italia demum advenere. Exoptata tibi Graeca Graeciae descriptio in Cypri Italicam, uti praevideram, injucunda metamorphosi mutata est. Intersunt autem MSta aliquot non contemnenda recentiora, unicus saltem membranaceus, nec is antiquus valde, probae tamen notae, plurima Ciceronis opuscula complectens. Vellem videres caeteros libros optimos, ad historiam maxime literariam spectantes. Sed filum abrumpo, ne prolixiores ad te scribam, cui nulli nisi peremptoriae, quas ICti vocant, ad videndum declarari vel publicari sententiam dandae fuissent. Vale cum caeteris amicis, resque tuas feliciter perage. Scribebam d. XI May 1715.



page 46, image: bs046

CXCII. AMICORVM PRIMIPILO ZACH. CONR. AB VFFENBACH S. P. D. JO. HENR. MAJVS. F.

Quem tibi dedicatum ivi libellum, hic, ut vides adjectum, praesens offerre serio decreveram, nisi aliter Deo visum fuisset. Quamvis enim laboribus typographicis ex parte me liberaverim, jamque occasio ad te, amicorum Alpha, veniendi arrideret novum ex improviso accessit tamen impedimentum, hostis nimirum intra cutem meam delitescens, adversa valetudo. Jam illo die, qui abitum matris ad vos antecessit, in debellando isto adversario studium operamque ponere medicus coepit, sed vires ejus prosternere nondum quivit. Vis et genus morbi cognoscere. Debilitas magna stomachi est, capitisque dolores perpetui; quae nisi propediem cessabunt, febris metuenda erit. Non tamen animo aegroto, quem divina gratia hilarem adhuc satis habeo; neque etiam tantus morbi impetus est, ut me in lectum prosternat


page 47, image: bs047

semper; obambulo, curro, scribo, lego, sed non sine molestia. Ea vero est nunc mei capitis pertinacia, ut quid legam, quid scribam, quidve agam, prorsus non intelligam. Quare et veniam, spero, mi Vffenbachi, dabis, si aut obscurius mentem litteris in praesentia expressero, aut contra Prisciani manes injurius fuero, Hoc unum doleo, quod a Musis nonnihil abstractus, codicumque tuorum MSS. tractatione, nihil agere, Galeni filio sic volente, debeam. Culices proinde seco, plane alter Herophilus, quem 600. secuisse narrant, Muscas cum Domitiano capto, caput scalpo, jejuniis me vexo, in vanum omnia. Remedium molestiarum in tuo quaero colloquio, quod salutare saepius expertus sum, eoque nugantem etiam ac ineptientem pro tua humanitate feres. Quartam observationum mearum partem novum esse volui amicitiae pignus, cujus hae litterae instrumentum. Digno munere quum tuam benevolentiam prosequi non potuerim, accipies, spero, benevole paupertatis professionem, quae praemittenda omnino est, ne et mole et pretio exiguum libellum prorsus contemneres. Proverbio dicimus: Ne bis ad eundem. Quod si in aliis quam onerosis locum haberet, observandum omnino mihi duxissem, quin tibi mea,


page 48, image: bs048

qualiacunque demum fuerint, grata esse scribis, nomen tuum Musis meis adeo venerabile, denuo praefigere schedis praesentibus non dubitavi. Cognoscet saltem inde posteritas, si quae ad legendas meas nugas accedet, Vffenbachiani nominis cultorem me fuisse maximum. Cujus mei stomachi (non illius qui nunc me ex cruciat) argumentum praebebunt folia haecce nova, mense Majo tibi oblata; ex quibus etsi nec sertum tibi parare queam, nec te dignum construere fasciculum, voluisse tamen placebit. [gap: Greek word(s)] nil boni eructare nosti. Quare metuendum, ne plura narrando tibi taedium excitem. Nil addam amplius, quam ut eo animo excipias, quod a me, nondum languentis stomachi homine, elaboratum est, quo tibi illud consecravi. Erunt quidem in his multa non ad stomachum tuum; sed memor esto illius veteris dicti: Haec aut Catonis animo, aut Ciceronis stomacho ferenda sunt. Id si feceris, stomacho etiam meo robur suum restitues pristinum, capiteque tuo lepido annuendo, capitis quoque mei pertinaciam tolles. Vides heic libros nonnullos in scheda notatos, e quibus quosnam possideas, pater (qui sua tibi nunciat officia,) desiderat cummaxime scire. Quin et ego novam abs te peto gratiam, quam vel stomachi


page 49, image: bs049

mei caussa concedes. Memorias Trevultinas, et bibliothecam Clerici selectam, singulis nundinis ut mihi mittas, enixe rogo; quas simulac perlegero, (fiet autem hoc magna cum festinatione) non sine gratiarum actione ad te remissurus sum. Pater etiam meus Middendorpium tuum Bileamo nostro committet; quod tibi, Vir amicissime, indicandum fuit, ne ejus auctoris memoriam tuaeque simul benevolentiae recordationem animo parentem exuisse opineris. Nihil adhuc rerum novarum, ex urbe vestra allatarum, vidi, praeter catalogum, bone Deus! quot quisquiliis refertum. Puto et hunc multum vitii contraxisse stomacho meo; certe non sine stomacho legi. Tu adeo, mi Uffenbachi, ne stomachum posthac mihi facias, serio rogandus es. Facies autem, si quod ante annum fecisti, pro pietate mea, quam libellum novum dicando commonstravi, libros, sive multos, sive paucos, sive majoris, sive minoris formae, dono dederis. Nec ego munusculum volo, nec munus. Satis quippe mihi est, gratianimi indicium me declarare voluisse; satis te etiam fecisse arbitror, ubi promte illud susceperis. Secus si feceris, te hominem summae pertinaciae (vides, quomodo tuo te gladio jugulem) habeo, qui non medelam languenti adferre, sed novum infligere


page 50, image: bs050

vulnus studuerit. Nugaciores scripsi literas, quam aut mea fert praesens conditio, aut me nunc exarare posse credideram. Illa tamen vivacissimi ingenii tui vis, quam, quoties tui recordor, mihi quasi infundi sentio, illa voluptas, qua in te adloquendo perfruor, spes denique illa te, virum vere optimum, optime interpretaturum nugas meas, effecerunt, ut stomachi torsiones non attenderim, easque res suas tantisper habere jusserim. Vale, amice ex animo dilectissime, et me perpetuo ama. Giessa, sexto Idus Majas CICICCCXV.

Quia nunc otio ita abundo, ut stomachari merito debeam, ac praeterea nil, quod vires ingenii requirat, aut suscipi a me potest, aut etiam, ex Medici, popularis tui, D. Heusingii (sine quo si esset, dudum ad limbum abire patrum coactus fuissem) severo interdicto, debet, inquisivi interea in hoc libello nomen tuum, invenique undecies illud a me compellatum, tua, ut spero, cum venia; nempe pagina 1. 27. 37. 65. 76. 82. 120. 136. 147. 155. 188. Duodenarium quod non compleverim, rogas? Impari gaudet Deus numero. Caussam institutae modo numerationis quaeris? Ut gratum me agnoscas hominem, nec in eundem cum S -- vestro censu


page 51, image: bs051

locandum, quem tuis quidem usum esse libris, at non ut tuis, sed ut plane suis, conquestus olim ipsemet es. Vale, Vffenbachi amicissime, vale millies et undecies.

Arnold Meermanni theatrum conversionis gentium totius orbis, Antverp. 1572. et Francof. 1614. 8.

Hieron. Gracian a Matre Dei Estimulo de la Propagacion de la Fee. Olissop. 1586. 8.

Jo. Slotani dialogus de barbaris nationibus ad Christum convertendis, Colon. 1560.

Jo. Dominici Verusii, Beneventani, elenchus librorum, sive typis sive impensis S. congregationis de propaganda fide imprenssorum. Romae 1639. 4.

Josephus Acosta de promulgato Evangelio ap. barbaros, s. de propaganda Indorum salute, Lugduni 1670. 8.

Antonii Possevini collatio cum ethnicis. 4.

Anonymi Ernsthafte Vermahnung die Bekehrung unglaubiger Voelker furzunehmen Amst 1664.

Christiani Ravii et Matth. Wasmuthii litterae circulares wegen Einrichtung eines Collegii orientalis de propaganganda fide, Kilon. 1670.



page 52, image: bs052

Isaaci Faustii disputatio de vero verae relig. propagandae modo. Argent. 1667.

CXCIII. Praeconi suo JO. HENRICO MAJO FIL.

Dum servus ultimas ad te in cursorum diversorium asportat, Tuae mihi adferuntur. Dolebam illas jam traditas, nec tempus etiam novas scribendi superesse. Nam observationum a prelo sudantem adhuc tomum fasciculo inesse illico conjiciebam, debitasque gratias e vestigio reddere voluissem. Quanta vero admiratio mea, cum ubique fere, et, quod maximum, in limine nomen positum, eidemque et hoc quoque volumen inscriptum videbam. Summa cum voluptate cernebam illud, placebant initio epistolae allatae, atque ex veneranda petitae antiquitate rationes, sed adjecta contra voluntatem tam saepe tamque serio tibi explicatam encomia stomachum in te stomachantem erumpere facerent, nisi valetudinis


page 53, image: bs053

tuae summa mihi cura esset. Majori, ut Ciceronis verbo utar, stomacho me esse, languentemque tuum superare posse experturus fores, modo erumpere illum in te, ob tui jam imbecillitatem, inglorium, immo nefas non omnino ducerem. Plena stomachi epistiola tua, sed ferret modo meus patereturque tuus multa, stomachandi etiamnum suppeteret materia. Sed nolo, uti dixi, deficientem lassumque Tibi movere. Ab omni igitur increpatione, licet aliud meruisses inobedientia tua, abstineo, hoc tamen rogo, ut ponderes, quid de nobis boni malique omnes cogitabunt. Illi styli exercendi causa moremque seculi secutum te ornasse me laudibus, me vero meo me modulo metientem non adeo meis ipsum laudibus favere existimabunt, ut sine verecundia ea, quae in me immerentem nimia tua in me benivolentia effudit, encomia intueri possim. Quid malevoli sensuri sint, ipse reputabis. Gloriabuntur vero, ansam calumniandi convitiandique ilis datam, et quanto altius per laudes tulisti, tanto graviori lapsu ruiturum sperabunt, proque virili vellicando de eo, quo me posuisti fastigio, detrudere conabuntur. Iisdem excipient contumeliis Palladium tuum, quo ranae olim a Jove datum regem. Sed nil curabo inquinamenta coaxationesque,


page 54, image: bs054

nec tam moleste feram, velut Fridlandiae ille Dux, ut a te, quod ipse, praefecto arcis sub solita ei laquei poena injunxerat, ut Seriphias illico redderet, exigerem. Id quod tu tamen aeque facile ac ille accensis ignibus solo nominos tui splendore praestare posses. Ast ipse malevolorum nugas atque calumnias superabo, spernendo scilicet. Tui vero causa maluissem, ut me laudando tibi pepercisses, meque causae tuae judicem faciundo multis iisque gravissimis exceptionibus utrumque haud obnoxium reddidisses. De sola equidem mei plane inhabilis electione quaestio esse poterit. Tam justam enim tamque bene, ut loqui amant, fundatam causam tuam scio, ut nunquam judex vel arbiter pro tribunali sedere, frontemque componero necesse habiturus sim. Honorario igitur, quo me donasti titulo, quantum sinet invidia, gaudebo indignissimus licet. Dum vero per Dativum, ut loqui amant, plerumque his temporibus nostris acquirantur honores, quomodo gratis illam ego ferrem? Ast cum manus mihi cohibeas, stomachumque opponas, jam ne malum illius, quod superasse te spero, recrudescat, istud in praesens non urgebo. Num vero mandati hujus tui memor mansurus sim, cum meorum praeceptorum transgressor fueris, dubito. Ad petita nunc tua atque paterna


page 55, image: bs055

respondeo, utinam vero re ipsa possem! Ex omnibus, quos Magnificus parens tuus, quem salvere jubeo, desiderat libris, ne unicus, vah quanta premor penuria! suppetit. Lubentissime alias concederem, de restitutione, quod de Middendorpio quam maxime etiam dictum velim, minime sollicitus. Clerici Bibliothecam, quam primum biliopegus illam consuerit, habebis. Nuncia, an priores etiam tomos perlustrare gestias. Memorias Trevultinas quod attinet, plures illius partes non possideo, quam Belgae recudi fecerunt. Cum correctionibus plurimisque additionibus amplior haec fuerit editio, illam mihi comparaveam. Nunc vero cum praestigiatores, qui id in se susceperant, aliquot jam annis ab opere cessent, illis mihi non sine taedio carendum est. Promisit tamen Wetstenius ea, quae mihi desunt, et quae in posterum in Galliis proditura sunt, volumina se comparaturum. Nollem enim ex hoc librorum genere quidquam mihi deesse. Germanus meus plurima, quibus hactenus carebam, in Italia coemit Eruditorum quae vocant Diaria. De MStis, quae nuper accepi, jam dixi, addendum tamen, quod, cum diligentius illam Cypri descriptionem evolverem, me in fine adjecta quaedam Graeca deprehendisse


page 56, image: bs056

folia, quorum argumentum tamen non liquet. Vides igitur, non vanum atque irritum plane tuum fuisse augurium. Sed finiam, ne nauseanti stomacho tuo prolixitate mea taedium creem. Vale, curaque, ut cum illo totius corporis moderatore ac sospitatore in gratiam redeas, Comoque celebrato a Philostrato Deo litare possis. Dabam d. 14. May. 1715.

CXCIV. AMICORVM CORYPHAEO ZACH. CONR. AB VFFENBACH S. P. D. J. H. MAJVS.

Recte me prioribus tuis litteris puerperam vocasti, cujus nunc partes impleo, fractus quippe adhuc viribus, capitisque sustinens dolores continuos. Neque igitur caussa fuisset, cur nonnihil stomachabundus morae culpam in me rejiceres,


page 57, image: bs057

quum potius fatum abs te, vir amicissime, accusandum fuisset. De qua tamen controversia nostra verbum posthac additurus non sum, certo persuasus, te, si me amas, veniam eo facilius mihi daturum, quo majoribus atque molestioribus vinculis constrictus, ad te excurrere non potui. Haec ipsa infirmitas mea impedivit, quo minus operam residuis adhuc tribus MSS. tuis impendere potuerim, quam illis non denegabo, quam primum in gratiam cum valetudine rediero. Quatuor ultra decem superesse tibi nuncias volumina manu exarata Ebraica, olim a me lustranda, atque reliquis adjungenda. Gaudeo quidem, laboris hujus finem adesse; at, tui nominis caussa honorisque bibliothecae tuae, vellem centuriam MSS. Ebraicorum implere posses, tibique fidem do, me, postquam 99. tute comparaveris codices, additurum centesimum, tibique donaturum. Quem nuper nactus es, amice jucundissime, in scheda per Judaeum adnotatum librum, Pentateuchum scias esse, cum gemina, ut venditor narrat, interpretatione. Alter ille liber in eadem schedula signatus, Abarbanelis est Atereth sekenim, sive Corona sapientum, hoc est, commentarius de Prophetia, de quatuor Elementis, et in Exodi XXIII. 20. item


page 58, image: bs058

in nonnulla alia, quondam inter rariores libros Rabbinicos tibi a me commendatus. MEGISERI descriptionem insulae Melitae, ac RHENFERDII periculum Phoenicium, (lapidem illum, in quem offenderunt bibliopolae) accepi; illa satis accepta studiis meis est utilisque, sed, quod maxime dolebis mecum, eo ipso capite, quod antiquitates et linguam describit Melitensium (est illud ordine primura) manca, deficientibus quippe duobus foliis, quorum interitum vehementer lugeo. Rhenserdii exemplar retinebo, quod titulo caret; alterius enim collum facile charta pura resarcire poteris. Tibi vero gratias ago hoc nomine maximas, quod non modo schediasma istud Punicum ex Batavia advocare, sed et dono mihi dare volueris, quam tuam benevolentiam omni officiorum genere prosequi nunquam desistam. Orationem Dominicam multilinguem videre gestio, hoc solo nomine, ut quaenam accesserint ad priorem editionem translationes, quaenam adhuc desiderentur cognoscam. Cum collega meo, LANGIO, locutus sum non modo de Codicibus, quos possidet, sed et inspexi. Cornelii Nepotis [note: De codice hoc Cornelii Nepotis venusto quidem, sed UFFENBACHII jndicio vix seculum XIV. attingente vid. Bibliothecae Uffenbachianae MStae Part. IV. col. 220. sq.]


page 59, image: bs059

aetatem ipse refert ad saeculum X. vel certe undecimum, estque litteris elegantissimis exaratus, et majores quidem initiales sunt Longobardicae, deauratae, colorumque varietate exornatae. Folium in eo deficit primum. Tertulliani Apologeticus scriptus est, ni fallor, anno 1479. desideranturque in eo quatuor folia. Codex alioquin venustissimus est. Italicus continet historiam naturalem versibus comprehensam, cujus auctor memoria excidit. Omnes sunt membranacei. Rogatus a me LANGIUS, num venales essent, id quidem non negabat, etsi perquam sibi charos esse codices illos professus fuerit. Inprimis animadverti Nepotem ab eo amari impense, eoque sibi esse hunc auctorem indicare olim noluisse, nihilominus, de pretio, quod trigae codicum statuat, quaesitus, definire illud non ausus est, putans permutationem cum aliis libris honestiori titulo fieri posse, quam si bibliopolae instar mercaturam exerceret. Denique Cl. BUDDEI Lexicon universale commemorabat, quod


page 60, image: bs060

si, una cum supplemento, loco trium codicum suorum abs te impetrare posset, facile se concessurum aiebat illos. Addebat et hoc, si forte nimium postulasse visus esset, posse se forsan deinceps uno alterove libro compensare, quod ad permutationem ex aequo instituendam deesset Quin et inspectionem codicum tibi, amicorum princeps, concedet prius, quam permutatio instituatur. Peto itaque rescribas, quaenam sit tua voluntas. Quia MSS. meminimus, addam simile quid, tibi forsitan non injucundum. Novi quendam hic loci, qui MS. possidet Italicum, quem quia nunc in aedibus habeo, prolixius tibi describam. Est membranaceus, foliorum CCCXLIII in 4. Titulum gerit Candela virtutum [note: Uberiorem hujus nitidissimi Codicis descriptionem exhibet Bibliothec. Uffenbach. MS. Pars IV. col. 229. sqq.] auctoremque agnoscit Petrum Hippolytum Lunensem. Liber, ut videtur, egregius est, continens non modo sententias veterum fere omnium Philosophorum de virtutibus, verum etiam ad historiam philosophicam non parum operae spondens, exhibens nimirum Thaletis, Solonis, Chilonis, Pythagorae, Symmachi, Diogenis Cynici,


page 61, image: bs061

Anaxagorae, etc. apopthegmata, subjicitur mundi descriptio, ex Isidori Originum Lib. XIIII. desumta, Et hujus codicis possessorem non alienum a permutatione cum libro aequivalente audio, vellemque tuae potius bibliothecae eum inseri, quam alterius. Quod libri pretium auget, aureis non modo litteris ac figuris priora folia exornata sunt, verum et FREINSHEMII manus in fronte adpicta est, et ex bibliotheca Vaticana petitus dicitur. Haec occasione prioris epistolae tuae. Venio ad alteram. Habeo tibi maximam gratiam, quod ignobilem dedicationem levissimumque libellum tanto cum favore admiseris; quod uti novum adfectus tui erga me benevoli praebet argumentum, ita me daturum operam promitto, quo me dignum tua amicitia demonstrem. Antea me contumacem atque pertinacem vocasti, nunc etiam inobedientem. Cohorrui ad hos titulos, sine culpa, ut puto, mihi donatos, nisi quod falsam quandam opinionem pectus tuum invasisse intelligam, quam evellere conabor. Ne quid de pertinacia mea dicam (nam hoc epitheton, utpote vetustum, nec plane statui meo praesenti incongruum, qui pertinacis capitis dolores adhuc experiri initio professus sum, nunc mittam) id vocas inobedientiam,


page 62, image: bs062

quod aliquid laudum tuarum, quas multas mereris, edisseruerim. Cogita, mi UFFENBACHI, conditionem tuam, cogita et meam. Te in illustri loco positum, totque virtutibus (lubens haec scribo prudensque) florentem, et eruditis jam ubivis notum, sine aliqua elogii commemoratione praetermittere neque volui neque debui, non ideo, quod id moris sit dedicantium aliquid, sed quod veritas hanc confessionem extorserit. Praeterea in opusculo ipso non alio, quam summi amici nomine compellatum te leges; dedicationem semper excepi. Nec bonos, nec malos metuo. Boni enim, qui te norunt, vera me dixisse consentient; malis autem solenne est, etiam de optimis male sentire, neque eorum censurum attendit sapientum quisquam. Videntur tibi meae dedicationes stili exercendi caussa institutae; sed et heic a janua aberras, amice optime. Solus amor est, et grata mens, quae ad id praestandum me impulerunt; quod vero illa adgnoscere nolis, id ceteris meis malis debeo. Artem rhetorum non exerceo, neque eam professionem unquam meae additum iri spero vel opto, essetque vana proinde industria mea, quam in hac re ponere vellem. Fucum verbis meis ab inepto oratore (ita enim vis) profectis,


page 63, image: bs063

nemini facere studeo, multo minus tibi, cujus indoles mihi tam nota est, ut hoc sermonis purpurisso minime egeam. Duo potissimum displicuisse tibi scribis; primo, quod te arbitrum delegerim caussae meae, dein quod Palladium litterarum nominaverim. Quum tibi jam olim significaverim animum meum, a consuetudine vendendi dedicationes, quae tamen plerosque omnes obsedit, alienissimum, mirari amplius non debes, quod te voluerim judicem, quia alios recuso; dabisque hoc amori erga te meo, neque spem, quam de te concepi, irritam reddes. Atque haec etiam caussa est, cur libros mihi te olim exhibiturum non obscure indicas, plane ad vendendi speciem pertinere existimem, eoque te denuo rogem, ne fidem meam corrumpere adgrediaris. Jam quod litterarum te dixerim Palladium, nec poenitet me, nec pudet. Dicturus sum illud omnibus, qui, quis UFFENBACHIUS ille Francofurtanus existat, ex me posthac quaerent. Palladium coelo delatum salutem praestitit imperio; tu, vir amicissime, divino munere non mihi solum, sed litteratis omnibus, concessus, egregie juvas conatus omnium, fersque laborantibus opem. Sufficiant haec ad mei defensionem, quam vel ideo instituere debui, ut ab omni sinistra, quam de me concepisti, suspicione


page 64, image: bs064

me ipsum liberem. Priores bibliothecae CLERICI tomos non desidero; fiat initium ab hoc anno. Idem de Memoriis Trevultinis dictum volo, quarum ultimas duntaxat partes, posteaquam ad te perlatae fuerint, mecum communes fieri enixe rogo. Descriptioni Cypri quaedam folia Graeca adjecta esse, non sine voluptate intellexi, perlecturus illa suo olim tempore longe majori cum jucunditate. Ex Anglia nuper ad patrem misit Thomas BRAYUS specimen suum de Martyrologio generali, Protestantium duntaxat perpessiones exhibituro, rogatque Germaniae eruditos omnes, ut auxiliatrices ferre manus, et quae ad hanc rem vel edita habent opera, vel MSS. indicare velint. Quam ob rem pater meus, praevia officiorum plenissima salute, rogat, velis, si grave non fuerit, quae bibliotheca Tua ad hanc rem facientia continet, significare, quae is deinceps, addito, quod fas est, tuo nomine, Anglo illi nunciabit. Ipsum specimen si nondum vidisti, (prodiit Londini 1714. fol.) pater ad te mittet, ut consilium editoris penitius perspicias. Estne tibi liber [note: Inter libros perraros referen dus, vid. Cel. GERDESII Florilegium librorum rariorum, p. 243.], cui


page 65, image: bs065

titulus: Idea reformandi Anti-Christi? constat tribus tomis, sine loci notatione Anno 1623. in 4. editis per Erycum RHONAEUM, multis cum figuris aeneis. Ejus quia duplex copia est patri meo, offert tibi exemplum unum ad commutandum cum alio libro, qui bis tibi obtigit, quemque ad ejus instituta ac studia facturum aliquid existimaveris. Vale nunc, mi VFFENBACHI, et me ama. Giessa, XVI. ante Calendas Junias, CICICCCXV.

OBSERVATIO De primis historiae Martyrum ex coetu Protestantium scriptoribus. [note: B. D. BVDDEVS in sua Isagoge historico-theol. ad theologiam universam singulasque ejus partes, Tom. II. p. 904. sqq. de Martyrologiis quidem veteris ecclesiae erudite disseruit, de iis vero, qui piorum Martyrum post Reformationem gesta literis consignarunt, plane silet.]

Praeclarum ac nobile fuit institutum, in superiori epistola laudatum, quo Thomas BRAYVS Anglus Confessorum et Martyrum gesta literis consignata in unum


page 66, image: bs066

corpus redigere in animum induxerat. Nihil enim aeterna memoria dignius, nihil ad obfirmandos piorum in fide animos conducibilius, quam eximia illa fortium Christi athletarum exempla, qui invicto animo coelestis doctrinae veritatem ad sanguinem usque ac necem constanter propugnarunt. Recte sane Theodoricus RVINARDVS in praefatione generali Actis primorum Martyrum sinceris praemissa:

Si virorum illustrium praeclare gesta diligenter adeo annalibus historicis commendantur, ut in his monumentis, veluti in speculo quodam, posteri, quid pro vita recte instituenda amplectendum, quidve fugiendum sit, intelligere possint: quanto majori studio, quae nobis supersunt de Christi Martyrum actis, colligenda sunt, ut eorum lectione excitati fideles, quaecunque in vitae Christianae decursu difficilia aut dura occurrunt, patientissime tolerent, quin


page 67, image: bs067

etiam, ut, si quandoque aliquid insolitum et arduum pro tuendis Christi partibus aggrediendum sit, id audeant, atque facultates ipsamque vitam, si res ita exigat, impendere tantorum hominum exemplo numquam refugiant? Armantur enim, inquit Eucherius Lugdunensis in Homilia de SS. Petro et Paulo, filiorum animi, dum patrum recensentur triumphi. Ex his quippe intelligimus, quantum debeat desiderari vita illa aeterna, quam per vulnera, per intolerandos labores videmus inquiri, quam cognoscimus pretio sanguinis comparari. Id sane persuasum erat priscis illis Christianis, qui furentibus licet persecutionibus, aut certe paullo post, iis sedatis, tanta cum sollicitudine, saepius etiam cum vitae periculo sanctorum Martyrum acta comparare satagebant, ut nullum non moverent lapidem, nulli industriae, labori atque auctoritati parcerent, quo votis suis potirentur.

Quum vero ecclesia etiam, divino beneficio ae LVTHERI aliorumque summorum virorum ministerio a pristinis sordibus repurgata, magno numero intrepidorum istiusmodi fidei ad vincula et mortem usque cruentam assertorum gaudeat, gratiam ab omnibus bonis inierunt, qui eorum memoriae conservandae, et ad


page 68, image: bs068

posteros propagandae suam impenderunt, operam. Si enim martyres martyribus sint conferendi, haud equidem video, verba hic Joannis FOXI [note: in prooemio, Commentariis rerum in ecclesia gestarum praemisso, f. 2.] mea facio, cur minus et nostris Martyribus officii laudisque debeatur, quam priscis: quippe qui nulla commendationis parte sint illis inferiores, sive numerum spectemus morientium, sive afflictionum magnitudinem, aut in moriendo constantiam, vel fructus etiam expendamus, quos vitae hominum et Evangelio amplificando attulerunt. Illi siquidem nascentem veritatem sanguine irrigarunt: hi vero collapsam cineribus restituerunt. Illi in prima acie constituti, primos hostium impetus ingenti constantiae magnitudine exceperunt, nosque docuerunt vincere: at isti nihilo segnius vicerunt triarii, in ultima cadentes legione. Illi tanquam egregia mundi seminaria, primi omnium arva ecclesiae inculta conseverunt: at hi irrigua sanguinis sui foecunditate ad, maturitatem hanc provexerunt.

Quis igitur evangelio ex animo favens non illius modi literarum monumentis apprime delectetur, quae tantorum heroum


page 69, image: bs069

notitiam exhibent, eorumque actiones, fidem ac constantiam nobis ob oculos ponunt? Hoc primo quidem singularibus scriptis factum est, quorum nonnulla hic, exempli causa, enarrare juvat.

Fratris Jacobi, Praepositi Augustiniani, quondam Prioris Antverpiensis, Historia utriusque captivitatis propter verbum Dei. Ejusdem Epistola ad auditores suos Antverpienses 1522. in 4.

Historia de duobus Augustinensibus, ob Evangelii doctrinam exustis Bruxellae, d. 30. Jun. A. 1523. Articuli LXII. per eosdem asserti. Item pia et christiana expostulatio cum quodam, qui veritatem, quam professus fuerat, impiorum tyrannide et horrore mortis tandem abnegaverat. A. 1523. in 8.

Artickel wider Doctor Stephan CASTENBAVR eingelegt, auch was es darauf geantwortet hat aus seiner Gefaengnis, neulich von ihm ausgangen 1523. in 4.

Eine wahrhaftige Geschicht, Wie Caspar TAVBER, Burger zu Wien in Oesterreich fur eineu Ketzer, und zu dem Tod verurtheilt und ausgefuhrt Worden ist. 1524. in 4.

Von Henrico Sudphaniensi in Diedmar verbrannt, samt dem 10. Psalm ausgelegt


page 70, image: bs070

durch Martin LVTHER, an die Stadt Bremen gestellt. Wittenb. 1525. 4. Eandem historiam lectu dignissimam, Latine redditam, inseruit etiam Vincentius OBSOPOEVS Epistolarum Lutheri farragini, Hagenoae A. 1525. in 8. editae.

Historie oder wahrhafftige Geschicht des Leydens und Sterbens Lienhard KAYSERS seligen, etwan Pfarrers zu Weitzenkirchen, von des heiligen Evangelii und Goettlicher Warheit wegen zu Passau verurtheilt, und zu Scherding verbrannt, am Freytag nach Laurentii im Jahr 1527. Item ein Trostbrief D. Mart. LVTHERS, gemeldtem Lienhart Kayser seligen in seinem Gefaengnis zugeschickt. 1527. in 4.

Wahrhaftige Historie von dem frommen Zeugen und Maertyrer Christi Johannsen HEUGLIN von Lindau, so um Christlicher Wahrheit willen durch den Bischoff zu Costenz zu Mersburg verbrannt ist worden auf den 10. Tag May 1527. in 4.

Wunderbarliche und neue Geschicht von einem Wagner, genannt Goerg, der verbrannt ist worden zu Munchen im Bayerlande im 27. Jahr am 8. Febr. und gantz christlich verschieden ist. 1527. in 4.

Artickel der Doctoren von Loeven, zu welchen Wilhelm von SCHWOLLEN, Konigs Christiernen Forirer, christlich hat


page 71, image: bs071

geantvvortet, und daneben eine christliche Bekântniss gethan, darauf es zu Mecheln in Niederlande verbrannt ist A. 1529. den 20. Tag. Oct. Mit einer Vorrede Joh. BVGENHAGEN Pomer. Wittemb. 1530. in 4.

Wie die hochgelehrten von Coln Doctores in der Gottheit und Ketzermeister den Doctor Gerhard WESTERBVRG des Fegfeurs halben als einen Unglaubigen verurtheilt und verdammt haben etc. Wie auch D. Gerhard WESTERBVRG von dem Urtheil der hochgelehrten Doctoren von Coln appellirt, und auf Kays. Maj. sich beruffen hat, und vvas vveiter daselbst fur Kays. Maj. Kammer-Gericht und Stathalter in dieser Sache gehandelt ist. Aufs letzt vvie demselben D. Gerh. Westerburg sein vaeterlich Erb- und Far-Amt am Rhein genommen und entfremdet ist vvorden durch Kraft und Macht der Urtheil der Doctoren in der Gottheit. Marpurg. 1533. in 4.

Querela de Ecclesia. Epicedion Martyris Christi, D. Roberti BARNS Angli, auctore Johanne Sastroviano. Lubec. 1542. in 8.

Francisci DRYANDRI Historia captivitatis suae ob Nov. Test. Hispanice redditum, et mirabilis e carcere Bruxellensi liberationis. Antverp. 1545.



page 72, image: bs072

Historia vera de morte sancti viri Jo. DIAZII Hispani, quem ejus frater germanus Alphonsus Diazius, exemplum secutus primi parricidae Cain, velut alterum Abelem nefarie interfecit. per Claudium SENARCLEVM ad Martinum Bucerum. cum longa epistola D. M. BVCERI ad Ottonem Henricum, Palatinum Rheni, Bavariae Ducem, in qua de praesenti statu Germaniae multa continentur lectu inprimis digna. Item Christianae religionis summa, Jo. DIAZIO Hispano auctore, ad eund. Ottonem Henricum. 1546. in 8.

Neue Zeitung aus dem Niederland, welche anzeigen die grausame und unchristliche Tyranney wider die armen Chrislen um Gottes Worts willen etc. 1546. in 4.

De Fanini Faventini ac Dominici Bassanensis morte, qui nuper ob Christum in Italia Rom. Pont. jussu impie occisi sunt, brevis historia, Francisco NIGRO Bassanensi auctore. Clavennae pridie Kalend. Nov. 1550. in 8. etc.

Deinde vero, cum hujus generis libelli facile disparerent, quod commune scriptorum minutiorum fatum esse solet, extitere viri insignes, qui non horum


page 73, image: bs073

duntaxat, sed aliorum etiam, quos noverant, evangelicae veritatis Confessorum et Martyrum historiam describere, eorumque memoriam ad posteros transmittere allaborarunt. Primus in hoc instituto locus merito assignandus est civi meo, ac aeterno Memmingae meae decori, D. Ludovico RABUS [note: Ipse beatus Vir cognomen suum tanquam [gap: Greek word(s)] in scriptis suis usurpat.], Theologo primum Argentoratensi, et postmodum Ulmensis ecclesiae Superintendenti, qui A. 1552. tomum I. operis de S. Dei Confessoribus veterisque ecclesiae Martyribus ordine alphabetico Argentorari in 8. edidit, multorum autem rogatu incitatus eundem in Germanicum sermonem conversum A. 1554. in forma quadruplici ibidem vulgavit, hujusque eximii operis sensim sensimque octo partes cum figuris in lucem emisit, hoc titulo: Historien der heiligen auserwehlten Gottes Zeugen, Bekenner und Mârtyrer, so zum Theil in angehen der ersten Kirche altes und neuen Testaments gewesen, zum theil aber zu diesen unsern letzten Zeiten, in denen der allmachtig Gott sein Volck wiederum mit der reinen Lehr seines Worts gnadiglich heimgesucht hat, worden seind. Secunda pars, varios jam recentioris


page 74, image: bs074

aevi martyres complectens, cujus epistola nuncupatoria ad Senatum Reip. Memmingensis ipsis Calendis Martii scripta est, eodem anno 1554. prodiit, tertia A. 1555. quarta A. 1556. quinta, sexta et septima A. 1557. tandemque octava A. 1558. Integrum vero opus deinceps A. 1571. et 1572. duobus voluminibus in fol. Argentorati recusum fuit, in quo non pauca de piorum Confessorum et Martyrum gestis scripta, sigillatim edita, ab oblivione et interitu feliciter vindicata sunt, quae alias haud dubie pridem periissent. Alter, qui in hoc campo desudavit, est Jo. FOXUS, Anglus, qui religionis causa tum exul in Germania Argentorati A. 1554. typis Wendelini Rihelii in 8. excudendum curavit Commentariorum rerum in ecclesia gestarum, maximarumque per totam Europam persecutionum a Wiclevi temporibus ad suam usque aetatem descriptionis Librum primum. In calce accesserunt Aphorismi Joannis WICLEVI, cum collectaneis quibusdam Reginaldi PECOKI, Episcopi Cicestriensis, item [gap: Greek word(s)] quaedam ad Oxonienses. Epistola dedicatoria ad Christophorum Ducem Wirtembergensem data est die 31. Aug. 1554. In hisce commentariis FOXUS variorum martyrum, praesertim


page 75, image: bs075

Anglorum saeculi potissimum decimi quinti, gesta descripsit, et hunc librum primum, quinque aliis adjectis, denuo Basileae in folio A. 1559. luci exposuit, cum hac epigraphe: Rerum in ecclesia gestarum, quae postremis et periculosis his temporibus evenerunt, maximarumque per Europam persecutionum ac sanctorum Dei Martyrum, caeterarumque rerum, si quae insignioris exempli sint, digesti per regna et nationes Commentarii. Pars prima, in qua primum de rebus per Angliam et Scotiam gestis, atque in primis de horrenda sub Maria nuper Regina persecutione narratio continetur. Secundam partem in eadem forma ibidem A. 1563. publicavit Henricus PANTALEON, Professor Basileensis, titulo Historiae Martyrum ipsi indito, in qua, cum in prima Martyres tantum Angliae et Scotiae commemorati fuissent, res notabiles Martyrum per Germaniam, Galliam et Italiam a Jo. Hussi tempore ad annum 1563. gestae copiose continentur. Habetur etiam Anglice John FOXE Ecclesiastical History, or the Book of Martyrs cum figuris, tribus primae magnitudinis voluminibus constans, ac Londini A. 1641. typis exscripta, de qua editione observat Jo. Burchardus MENCKENIUS in Bibliothecae suae Catalogo p. 661. in ea historiam Martyrum in universum,


page 76, image: bs076

non Anglorum tantum et Scotorum, usque ad A. 1612. contineri.

Tertius illorum, quorum industria, ne unquam obliterari memoria Martyrum posset, effecit, est Jo. CRISPINUS, Atrebas, qui religionis gratia Genevam concessit, ibique artem typographicam strenue exercens, non solum praeclaris veterum Graecorum Latinorumque monumentis, aliisque bonis libris excudendis studia liberalium artium adjuvit [note: vid. Mich. MAITTAIRE Annales typograph. Tom. III. Part. II. p. 535. sqq.], verum ipse etiam pro doctrinae suae copia Manutiorum exemplo varios sui ingenii foetus reliquit. Ejus cura [gap: Greek word(s)] primum sine loci indicio A. 1555. in 12. prodiit Recueil de plusieurs personnes, qui ont constamment endure la mort pour le nom de nostre Seigneur Jesus Christ, depuis Jean Wicleff et Jean Huss jusques a ceste annee presente MDLV. in quo libro Martyres potissimum reformati coetus celebrantur. Haec autem collectio saepius recusa tandem in grande primae magnitudinis volumen excrevit. Variae ejus editiones enarrantur a Jacobo le LONG in Bibliotheque historique de la France Libr. II. f. 80. Mihi praeter primam,


page 77, image: bs077

cujus memini, in promtu est ea, quae ex laudata Jo. CRISPINI officina A. 1570. in integri folii forma hoc titulo luci data fuit: Histoire des vrays Tesmoins de la verite de l' Evangile, qui de leur sang l' ont signee, depuis Jean Hus jusques au temps present: comprinse en VIII. Livres contenans Actes memorables du Seigneur en l' infirmite des siens: non seulement contre les forces et efforts du monde, mais aussi a l' encontre de diverses sortes d' assauts et heresies monstrueses. Les Prefaces monstrent une conformite de l' estat ecclesiastique en ce dernier siecle, a celuy de la primitive Eglise de Jesus Christ. [note: Tandem haec historia, cum Reformatae Ecclesiae Gallicanae res misere afflictae essent, in compendium redacta h. t. Amsterodami A. 1684. in 12. prodiit: Histoire abregee des Martirs Francois du tems de la Reformation: avec les reflexions et les raisons necessaires pour montrer, pourquoi et en quoi les persecutes de ce teme doivent imiter leurs exemple.]

Ut vero hujus laboris fructus ad quamplurimos perveniret, in alias quoque linguas hoc Martyrologium translatum fuit. Et primo quidem ipse Jo.


page 78, image: bs078

CRISPINUS id negotii Claudio BADVELLO [note: Hunc Philippus MELANCHTHON A. 1534. singulari epistola etiam atque etiam Reginae Navarrae commendavit. vid. Collectionem Epistolarum MELANCHTHONIS Manlianam, p. 167. sq. Hanc epistolam inseruit etiam Christophorus PEZELIUS Lib. III. Epistolarum Phil. Melanchthonis, Bremae A. 1590. evulgato, p. 20. sq.], viro docto et pio, imposuit, ut illud in Latinum sermonem converteret. Prodierunt igitur Genevae in forma octuplici A. 1556. ex officina Crispini cum ejus praefatione ACTA MARTYRUM, eorum videlicet, qui hoc seculo in Gallia, Germania, Anglia, Flandria, Italia constans dederunt nomen evangelio, idque sanguine suo obsignarunt: ab Wicleffo et Husso ad hunc usque diem. Deinceps eadem historia insigniter aucta, et in octo libros dispertita, in forma quadrifariam complicata per eundem A. 1560. h. t. recusa fuit: ACTIONES ET MONIMENTA MARTYRUM eorum, qui a Wicleffo et Husso ad nostram hanc aetatem in Germania, Gallia, Britannia, Flandria, Italia et ipsa demum Hispania veritatem evangelicam


page 79, image: bs079

sanguine suo constanter obsignaverunt: quibus nova Jo. CRISPINI praefatio praemissa est. Sed et Germanica exstat hujusce operis versio, saepius impressa, ac variis sensim accessionibus locupletata, cujus mihi ad manus est editio, Herbornae A. 1603. in 8. curata, quae hunc in fronte gestat titulum: Martyrerbuch, darinnen erstlich merckliche denckwurdige Reden und Thaten vieler heiligen Martyrer beschrieben worden, welche nach den Zeiten der Apostel bis aufs Jahr Christi 1574. hin und wieder in Teutschland, Engelland, Schottland, Niederland, Italien, Hispanien etc. um der Gottl. Wahrheit willen jammerlich verfolget, gemartert, und endlich auf allerley weise entleibet seyn worden: aus den franzosischen Geschichten der Martyrer ausgezogen. II. Historia vom Zustand der Kirchen Gottes in Schottland, Engelland, Niederland, Franckreich und Hispanien, von 1557. bis aufs 1597. Jahr. III. Historia von der Niederlandischen Gemeine, wie dieselbige in Engelland unter dem Konig Eduard angefangen, ins Elend unter der Konigin Maria verjagt, und was mit derselbigen in Dennemarck und an andern Orten sich zugetragen im Jahr 1553. 1554. IV. Historia vom Leben Galeacii Caraccioli, eines Marggraven von Vico aus Italien, welches da ist ein recht Muster und Exempel


page 80, image: bs080

christlicher Bestandigkeit in der Bekantniss der erkannten Gottlichen Warbeit.

Tandem Paulus CROCIUS, Theologus Reformatus, hujus Martyrologii amplificandi curam suscepit, cujus postrema editio, spisso majoris formae volumine constans, cum continuatione ad annum usque 1656. Bremae sub titulo: das grosse Martyrbuch, A. 1682. typis exscripta fuit.

Primus, qui historiam Martyrum Belgico sermone exposuit, fuit Adrianus Cornelius HAEMSTEDIUS [note: De hoc viro singulari conf. Biblioth. hist. philol. theol. Bremens. Class. V. p. 710. sqq. ac praesertim Celeb. D. GERDESII Histor. Reformat. Tom. III. p. 270. sqq.], cujus habemus Gheschiedenisse ende den Doodt der vroomen Martelaren, de om het Ghetugghenisse des Evangeliums haer Bloedt ghestort hebben, van den Tyden Christi af tot den Jare 1559. toe, by een vergaderd up het Kortste. A. 1559. in 4. Recusa est haec historia cum alias, tum A. 1658. cum figuris


page 81, image: bs081

aeneis et variis accessionibus cura Jo. GYSII [note: vid. Ven. Jo. VOGTII Catalog. libr. rarior. p. 326.]

Quod vero denique ad Thomae BRAYI consilium pertinet, prodiit Londini A. 1714. in integri folii forma Propositum de Martyrologio generali, quod ad Protestantium tantum perpessiones spectat, conscribendo, cui addita Sylloge epistolarum quarundam ad viros doctissimos transmarinos scriptarum, una cum eorundem responsis. Totum opus in duos dividere tomos vir eruditus statuerat, rursus in varias partes secundum regionum per orbem Christianum rationem dividendos. Primus tomus usurpationes papales et bella funestissima, Principibus ut plurimum secularibus illata, enarrare debebat, et hic, ni fallor, Anglico sermone publicam lucem vidit. Alter Waldensium et Albigensium, qui illustres veritatis evangelicae testes, tam per secula media et reformationem antecedentia, quam ei succedentia exstiterunt, historiam, per eorundem propagines in variis Europae regnis, statibus, et rebus


page 82, image: bs082

publicis, ad nostra usque tempora deducendam, ad posteros transmittere debebat, in eaque bella, lanienae, persecutiones, et inquisitiones in subditorum ut plurimum perniciem, qui in ditione degunt Principum, tyranidem papalem tum exauctorantium, tum hucusque sub eadem sese incurvantium, secundum temporum ordinem memoriae mandandae fuissent. Hujus autem tomi, in duodecim partes dividendi, nihil hactenus, quod sciam, morte haud dubie BRAYI intercedente, in dias luminis auras exiit. Epistolae, hujus eximii consilii causa invicem missitatae, scriptores agnoscunt praeter ipsum BRAYUM viros eruditissimos Danielem Ernestum JABLONSKIUM, Jo. Baptistam OTTIUM, Theodorum HASAEUM, Hadrianum RELANDUM, Jo. Jacobum SCHERERUM. Nemo illorum inter varios historiae Martyrum scriptores vel unico verbo nostri Ludovici RABUS, tam praeclare de hoc argumento meriti, mentionem facit, quod summae raritatis operis illius martyrologici praestantissimi manifestum est indicium.



page 83, image: bs083

CXCV. AMICORVM DVCI ATQVE CAPITI ZACH. CONR. AB VFFENBACH S. P. D. J. H. MAJVS. F. [note: Typothetae culpa factum est, ut epistolae trajicerentur, earumque ordo nonnihil turbaretur. Haec enim, responsionem continens ad centesimam et nonagesimam, pag. 41. locum habere debuisset, id quod monendum esse duxi.].

Salve Lycurge, vel, si mavis, Draco, crudeli nimirum poena in me miserum animadversurus. Peremtorie me citasti, hominem, ut vocas, contumacissimum, et insignis pertinaciae. Haec sunt illa encomia, quibus me mactas, non auditum prius, et sine caussae cognitione inter reos relatum. Comparuissem, amicissime VFFENBACHI, et libens quidem,


page 84, image: bs084

cum ut spei meae, sane ardentissimae, satisfacerem, tum ut morem gererem suavissimae tuae invitationi, atque amore tandem me tuo explerem. Malus vero intervenit daemon, vere niger, quem circulos meos turbaturum e specula praevideram, eoque ultimis meis litteris dubium reddideram adventum meum, ut tanto fortius absentiam tu meam, ego negatos amplexus tuos sustinere possim. Lentum illud sordidumque hominum genus, quod typographos adpellamus, novam observationum mearum partem nondum absolverunt, etsi jam pridem facere potuissent. Neque enim in me culpa residet, qui materiam omnem, quam formis exscribere debent, diu tradidi, sed in solis illis tenebrionibus, me nunc retinentibus, atque invitis quibusdam vinculis constringentibus. Correctio suscipienda est opusculi mei, quo labore nisi ipsus defungar, innumera, scio, obrepent menda, quae ne praesens quidem evitare possum omnia. Post quinque, sex, dies absolvetur ille labor, ex quo tamen novus, et priori similis, nascitur, cura scilicet corrigendi priorem tomum, denuo, ut nuper dixi, imprimendum. Ejus quia jam quatuor plagulae typis sunt exaratae, et quia Hockerus vehementissime urget, jam tua sponte vides, quid


page 85, image: bs085

ad tantam capitis pertinaciam me induxerit. Doleo, irascor, metuo; nihil proficio. Permanendum nunc est, serviendumque non tam typothetarum lucro, quam usui publico. Vatem itaque merito me adpellare potes; sed ad oracula ejusmodi edenda non sua culpa voluntateque incitatum, sed necessitate quadam adactum, prout et Bileamo nostro evenisse novimus. Fraudi non est mihi vector ille tuus, neque etiam ignominiae; etsi te formosissimi scilicet! animalis possessorem sciam, ad me autem nonnisi usumfructum, hoc est, stercora, pertinere, adgnoscam. Cardinalium, inquis, societatem spernis? Permitte, mi VFFENBACHI, ut te contra Logicam peccavisse, fallaciamque compositionis ac divisionis commisisse, dicam. Purpuratorum societatem quis vilipenderet? At asinorum plerique omnes. Quomodocunque se res habeat, semel cum his animalculis commercium habere, tua ex voluntate, coepi; quod nunc bonis quadrupedibus, licet nimium clamosis, non interdicam, quia spes est, liberatum me mox iri hoc consortio. Jam enim MSS. tuos Ebraicos codices excussi fere omnes, sex tantum superstitibus, quibus pariter lustratis, missurus ad te sum novum vatem tuum, et quidem, intra duas


page 86, image: bs086

hebdomadas dierum, solemni addita gratiarum actione, quod me dignum judicaveris, qui sanctissimo Prophetarum, Apostolorum, piorum, doctorumque virorum ordini inseras, quos omnes Asinos fuisse Cornelius monstravit Agrippa, capite ultimo libri de vanitate scientiarum. Asellorum Ebraicorum non magna amplius tibi erit copia; sexaginta enim et unum codices jam tractavi manibus meis, recordorque, te ante annum scripsisse, LIX. MSS. Ebr. tibi suppetere. Si qui tamen adhuc in mandra latent Bileami posteri, eos omnes ad me simul venire impera, quo onere aliquando isto me levare, ad equumque Trojanum, sive Graecos scriptores, pervenire possim. Id tamen simul abs te, VFFENBACHI suavissime, peto, ut si spatium forsan aliquod vacuum fuerit relictum, illud uno alterove scriptorum rerum Melitensium implere velis. Mihi nullus ad manus est, praeter Burchardi Niederstedt Melitam veterem et novam; tibi vero innumeri erunt, quos ordine perlegam omnes, tua tamen cum venia. Et ego impense laetor, periculum Punicum tandem a Vetstenio ad te allatum, cujus nunc videndi legendique desiderio flagro. RAPHELII annotationes in N. T. ex Xenophonte, Hamburgi ap. Liebezeitium 1709. 8.


page 87, image: bs087

editas possideo, multo cum labore, nec sine laude, ex Musa illa Attica collectas, a doctisque benevole exceptas. Quibus commodum vir industrius subjungit, ut nuncias, annotationes ex Polybio et Arriano, antevertitque WOLFII nostri Hamburgensis industriam, quippe qui in notis ad Casauboniana pag. 275. Polybianas dictiones cum novi instrumenti libris commissurum se promisit. Celeberrimi FABRICII eruditionem novum exposuisse bibliothecae Graecae volumen, dum significas, evangelium aliquod mihi nuntias. Hactenus quae ad priorem epistolae tuae, VFFENBACHI amicissime, partem reponenda habui; quod nunc in ea sequitur, triste est et insuave, omnemque mihi jocandi facultatem ademit. Ad tribunal me vocas cum Musarum tuarum, tum matronae optimae maximae, uxoris tuae: illas me contemsisse scribis, hanc nefandis criminationibus malisque suspicionibus contaminasse. Primum accusationis membrum ut probare velis, rogandus es. Nemo est, mihi crede, ex omnibus, qui tuas noverunt Musas, qui majore veneratione prosequatur easdem, atque ego. Vtinam loqui nunc posset Bileamus, utinam rudere imperio ejus subditi populi; clamoribus, sat scio, robustissimis tuam obtunderent vocem.


page 88, image: bs088

Quod vero nunc ad te tuasque Musas accedere nequeam, contemtus minime est, sed mera impotentia. Nisi enim ea, quam paullo ante memoravi, caussa remoram injecisset, jam me inclusum teneret sacrarium tuum. Fieri saepe solet, ut quae diu speravimus, levi de caussa evanescant, idemque mihi evenisse, non sine stomacho expertus sum. Significavi amicis Francofurtanis adventum meum, praedicavi illis, qui heic degunt, et te, mi VFFENBACHI, norunt, felicitatem meam, quam nundinis hisce me percepturum arbitratus fueram, at nunc et cum pudore et dolore, aliter fata voluisse, cognovi. Quamobrem hanc inde construxi in usus meos regulam: Non temere dandam, vel principi etiam amicorum, fidem in negotio, quod tam variis casibus obnoxium est. Posthac nil amplius promittam, ne et te et me ipsum decipiam. Malo quippe de improviso olim advenire, quam spem adventus saepius faciendo dubio nihilominus eventui memet subiicere. Alterum, quod mihi obiicis, crimen colorem habet aliquem, fundamentum nullum. Primum enim jocos me daturum, risumque excitaturum Paschalem, diserte indicavi, eoque ista omnia eo animo, quo scripseram, fuerant interpretanda. Tum non putaveram,


page 89, image: bs089

te lectissimae conjugi tuae jocularia nostra narraturum; alioquin ab ejus contrectatione me abstinuissem. Jam et verba, quae iniquius a me prolata censes, ita sunt concepta, ut ubivis elabendi rimam inveniam. Non illam nuncupavi Xantippem. Absit scelus! Ego enim ita veneror costam tuam, ut qui maxime. Hoc dixi, Xantippes me metuere cultellum. Quantum vero discriminis inter Xantippen ejusque intercedat ensiculum, ipse judicabis. Facile enim fieri potest, ut vel mitissimae foeminae vel casu vel studio, ad tempus brevissimum, instrumenta sumant crudelissima, adversus eos inprimis, quos Zelotypiae furore prosequuntur. Si quid tamen est, quod offenderit Dominam meam, per omnes ego Divas, per ipsasque Musas tuas, per amorem, quo te, vir optime, complector, per cultum, quem ei debeo, supplex oro, iram nunc deponat omnem, imprudentique homini, sed mali nil cogitanti, ignoscat, poenamque, quam ipsa voluerit, in me statuat, promto animo suscipiendam. Interea, si quid forsan tibi, mea caussa, tolerandum fuit sinistri a Junone tua, ut quamprimum in gratiam cum illa redeas, auctor sum, eoque nomine, ad placandam illam, commendo tibi lectiones binas, a Luciano in Asino,


page 90, image: bs090

tomo II. operum pag. 82. s. edit. Amstelod. propositas; quibus bene abs te observatis, furor, spero, cessabit omnis. Denique, ut te aliquo modo mihi conciliem, adieci programmata nonnulla, Osnabrugo nuper ad me missa per Koenigsmannum, professorem quondam Kiloniensem, meum familiarem, quae tibi donanda existimavi. Gemina etenim exempla quum ad me miserit auctor, cui redundantia darem potius, quam tibi, non habeo. Vale, et me posthac perpetuo dilige. Giessa, quinto Nonas Majas CICICCCXV.

Novum pridie Academia nostra Cancellarium nacta est, jurium doctorem primarium, Mollenbecium Seniorem, virum juris privati satis peritum, utinam et litterarum amoeniorum, vel saltem harum non hostem. Plura non addam. Tu vale millies, una cum costa tua, cui mea obsequia interpretaberis.



page 91, image: bs091

CXCVI. JO. HENR. MAJO FIL.

Agnosco amoris Tui in me, quem tam multis tamque egregiis comprobasti exemplis, magnitudinem. Facile igitur illum in me laudibus exornando excessum vel raptum ignosco atque condono, ea tamen conditione, ut in posterum ab isto Tibi temperes, meisque oculis atque pudori parcas. Quod precibus etiam omnibus, iisque enixissimis a Te peto. Hisce praemissis graviter doleo morbi Tui pertinaciam, animitusque precor, ut, nisi jamdum Phoenicis instar, quod spero, revixeris, pristinam brevi valetudinem recuperes, nullumque Lernae istius malorum, stomachi puto, aestum, nullaque adversae valetudinis incommoda ad Nestoris usque annos experiaris. Nulla vero te, amice dilectissime, codicum meorum cura angat, nec manus illis ante admoveas, quam plane reconvalueris. Dum reliquos vel residuos nuper enumeravi, Cabalisticos aliquot in locum damnatorum detrusos vel sepositos addere oblitus sum. Horum tamen pauci admodum sunt, nec ad


page 92, image: bs092

centenarium a Te, quod absit, complendum numerum ansam praebebunt. Absit etiam, ut ad loculos opplendos numerumque rotundum faciendum aliquo Codice emungere vel privare Te velim. Megisero duo deesse folia et Tui et mei causa deploro. Orationis Dominicae novissimam editionem comparare, uti sponte mea ante lectas Tuas jam demandaveram, neglexit Wetstenius. Videbo autem, an a nostris illam habere possim bibliopolis. Sin minus, e Belgio accersam. Taedet me vero morae, quam Tibi facio, qui tam promtum in exequendis petitis meis Te praebes. Insigne, hercle! praestitisti mihi apud honoratissimum Collegam Tuum officium, quod ad concedenda MSta permoveris. Ego vero oblatam permutationem non respuo, transmissurus Buddeanum, quod expetit, Lexicon, quamprimum Jungius illud ex Lipsiensibus nundinis receperit, reliqui enim bibliopolae iniquius illi pretium, viginti nimirum Imperialium, statuunt. Brevi me illud facturum spondeo, retinebit autem eo usque Dn. Langius, quem ex me salutabis, libros suos, si vero concedere ante vellet, acceptissimi mihi forent. Alter, de quo nuncias, codex pergratus etiam futurus erit, si a Te comparari mihi possit. Rogo igitur, ut perconteris, quid


page 93, image: bs093

pro illo exigat possessor, vellem autem, non Italica, sed sua quaeque lingua scripta essent. Novissimae Clerici bibliothecae tomos omnes, cum non nisi duo sint, transmittendos duxi. Priorem etiam ideo addidi, ut munusculorum numerum, cum per errorem bis a bibliopola acceperim, augeret: erat enim animus tot componere, quot tu vicibus nomen meum immortalitati consecrasti. Ast non potui tot reperire inter meos; fidem autem datam frangere nolui, parata scilicet pecunia alios coemendo. BRAYI specimen nondum mihi perspectum videre gestio, ut viri institutum penitius cognoscere liceat. Nescio enim, an solos Papicolarum furores, quos a tempore repurgatae doctrinae in eos, qui Protestantes vocantur, exercuerunt, describere velit, an illorum etiam cruciatus, qui ante illa tempora testes veritatis extitere, vel eorum denique tribulationes, qui ob singularia quaedam dogmata a quibuscunque sectis afflicti atque vexati sunt. De postremis bene multa nondum edita subministrare possem. Sed de Romanensium persecutionibus in Protestantes, ut salutantur, novissimis quaestionem tantum esse coniicio. Quidquid sit, omnia, quae modo libraria mea supellex promere poterit, lubentissime suppeditabo.


page 94, image: bs094

Id quod Magnif. Parenti multa cum salute nunciabis, simulque debitas gratias meo nomine referes, quod Rhonaeum concedere voluerit, gratissimum utique, nisi jamdum in bibliotheca mea compareret. Hanc elapsis nundinis egregie locupletavi, facta iterum cum Bottigero permutatione. Nactus sum inter alia, praeter Petri POMPONATII opera studio Guil. Grataroli Basileae A. 1567. edita, ejusdem rarissimum de Immortalitate animae opusculum [note: Inspergam hic locum memorabilem ex epistola Jo. CROTI Rubeani ad Henr. Urbanum Bononiae A. 1518. exarata, Petro BAELIO, Venerabili HEUMANNO, NICERONIO, Cel. BRUCKERO, aliisque, qui de POMPONATIO commentati sunt, quod sciam, ignotum. Ita autem ille: Qualem controversiam de lana caprina contra Jo. REUCHLINUM concitarunt Magistri nostri, talis hic mihi jam videtur pullulare, in re tamen dissimili. Petrus Pyrrhetus, Vir in Peripatetica philosophia tota Italia praestantissimus et ingenio acerrimus, edidit libellum, quo disputavit, animam hominis una cum corpore interire, e sententia Aristotelica, nihil tamen derogando auctoritati fidei, penes quam sola et unica veritas consistat, qua magistra animus morte caret, moriente corpore. Contra disseruerunt Monachi, doctrina Aristotelis animam humanam esse perpetuam, incipere cum corpore, cum eodem non desinere: quam opinionem Petrus in alio edito libello acriter refutavit. Ibi Monachis alia forma pugnae ingreditur. Nam quo Petro viderentur potiores, impetrato pontificali fulmine, nescio an igneo, an frigido, Petri libellum una cum ipsis lectoribus jugulant. Hic Petro sua injuria magna videtur. Provocat quoscunque fratres, quocunque velint, ad disputationes. Dictus erat ab illo dies tertius pugnae publicae apud Episcopum, Praesidem urbanum, praesentibus viris celeberrimis certaminis arbitris. Accurrit Petrus ardenti animo, nil malens, quam in aperto congredi cum capputiatis pugilibus. Sed ubi descendit in harenam, adversarium nullum invenit, manentibus domi Monachis, sive diffidentibus suis viribus, sive in occulto aliquid machinantibus. Ubi tergiversantes fratres animadvertit Philosophus, deliberato animo clamavit coram Judicibus, e republica fore, Monachos omnes ardere pluribus rogis. Videbimus bella, horrida bella, nulla ex parte mitiora Pepericornisticis. Petrus priusquam fratribus, nisi ostendant errorem, cedere velit, vitam una cum re amittere vult, tantusque hic publico sermone habetur, ut in peripatetica Philosophia contra totam Italiam posset stare. Non etiam indoctus sacrarum literarum, quas alio modo legi praecipit, quam solent illi, qui eas sophisticis gerris conspurcant. Contra unus est exercitus omnium Monachorum, Franciscanorum, Dominicanorum, Servorum, Carmelitarum, et quicquid fratrum est in suis coenobiis de rebus frivolis disputantium. Cupienter expecto contentionis progressum. Quicquid erit, vobis amicis significabo. Unum tamen vereor, ne pax interveniat aliquorum hominum studio. Videtur mihi haec discordia praestare paci. Hactenus CROTUS, qui paucis aliis interjectis sic pergit: De Italia nihil novi, nisi quod Leo X. Pater sanctissimus, addo et crassissimus, in omnium odio habetur, et Imperatoris adventus expectatur, tanquam praesentis alicujus Numinis. vid. Libellum alterum, Epistolas complectentem Eobani Hessi et aliorum quorund. doctiss. virorum, studio Joach. CAMERARII Lipsiae A. 1557. editum, eumque perrarum. plag. K. Per Pyrrhetum autem POMPONATIUM indicari, res ipsa docet. On l' appelloit vulgairement il PERETTO, parce qu' il etoit extremement petit; mais il avoit un grand esprit, et il passa pour un des plus grands Philosophes de son siecle: verba sunt NICERONII in vita POMPONATII. vid. ejus Memoires pour servir a l' histoire des hommes illustres, Tom. XXV. p. 329.], libellum item


page 95, image: bs095

Claudii SALMASII de Episcopis et Presbyteris, quem sub ficto Walonis


page 96, image: bs096

Messalini nomine contra D. PETAVIVM Lojolitam scripsit, illustris viri,


page 97, image: bs097

suaque aetate eruditorum facile principis, D. BLONDELLI manu illustratum [note: vid. Bibliothecae Universalis Vffenbachianae Tom. IV. p. 29. sq.].


page 98, image: bs098

De hoc BLONDELLO narrabat celeberrimus CRENIVS, cum illum Lugduni Batavorum inviserem, virum hunc maximae eruditionis ac stupendae plane lectionis in apponendis ablativis adverbiisque signis tam scrupulosum fuisse, ut omnibus etiam, quos legerit, libris omissa illa addiderit, vel superscripserit, quod in plurimis, quae Blondelli fuerant, voluminibus monstrabat. Id quod in eo, de quo jam dixi, libro apparet. Mirandum etiam, BLONDELLVM tam minuto scripsisse charactere, ut vix sine laesione oculorum legi possint. Vidi in bibliotheca Amstelodamensi publica BARONII Annales, ejus manu ita notatos. Quas castigationes animadversionesque luci dare ipse potuisset, Romanensibus adeo formidabiles, ut Rex Galliae oblato eum salario seu annua pensione avocare ab instituto studuerit. Minutissima Blondelli scribendi ratio ex iis quoque, quae meo libello adpinxit, elucet. Eodem modo scripsisse etiam Adolphum OCCONEM Medicum, et Antiquarium e primis, qui huic studio operam navarunt, praestantissimum, ejus de numismatibus opus [note: vid. l. c. p. 37. Huic exemplari capita Imperatorum et Imperatricum ab Henrico van der Borcht, de quo conf. hujus Syllogae Part. I. p. 28. calamo elegantissime appicta erant.]


page 99, image: bs099

Funccio donatum testatur, quod mea servat bibliotheca, ejus non solum manu, sed quam plurimis elegantissimis nummorum aliisque figuris exornatum. Dab. d. 24. Maij 1715.

P. S. Dum in eo eram, ut epistolam obsignarem, attulit Judaeus, quos insertae his schedulae inscriptos vides, libros. Duo ex illis sunt manuscripti. Cave igitur, ne brevi centenarium attingam numerum, Teque promissis stare cogam.



page 100, image: bs100

CXCVII. AMICORVM PRINCIPI ZACH. CONR. AB VFFENBACH S. P. D. JO. HENR. MAJVS

Et ego amoris in me tui magnitudinem adgnosco non tantum, set et exosculor. Aeque tulisti raptum, ut vocas, meum, atque minus bene valenti bene precaris. Nondum vero plene sanitati redditus sum, quippe qui veterani hostis insultus latentemque vim aliquando adhuc experior, non prius corpore eliminandum penitus, quam equum conscendero, non Trojanum illum, nec Bileamicum, (hunc enim quiescere etiamnum jubeo) sed illum, quem, Germania ortum, Germano homini vires redditurum spero. De centenario codicum tuorum, vir amicissime, numero a me complendo, nolim sollicitus posthac sis. Vltimum enim certissime additurus, rotundoque numero finem sum impositurus.


page 101, image: bs101

Habes hic trigam codicum MSS. Langianorum, una cum descriptione eorundem a viro optimo datam, quem nulla cura tenet servandi promissi tui, satis gnarum Buddeanum lexicon cum supplementis et certo et in tempore adventurum. Ad alterum Codicem Italicum quod attinet, concedere nequeo, ut suspenso amplius animo existas. Possessorem itaque scias esse patrem meum, sed quem tunc nominare nolebam, quia de concedendo tibi codice nondum certi quid statuerat. Jam vero aut cum ipso praesens colloqui de permutatione cum Patrum aliquo, sive Graecorum sive Latinorum, (huc enim inclinare parentis animum video) vel etiam scriptore quocunque alio, ejus studiis inserviente, poteris, librumque recipere, quamprimum volueris. Relinquet enim tuae aequitati omnia, neque pretium codici adsignabit. Quod non munusculum, sed vere munus dare mihi constitueris, stomachum, crede mihi, movet; ferremque tuam, quam in donando quaeris voluptatem, modo intra veteres geminosque tibi subsisteres libros, nec ad recentiorum coemtionem festines, quod tam grave mihi est, quam quod gravissimum. Ita fiet, ut omnem mihi copiam, te publice ulterius compellandi, adimas, me autem in eorum ordinem coniicias,


page 102, image: bs102

qui pretio opuscula sua viris doctis nuncupant, quos inter ut referar, semper cavi. BRAYI specimen Martyrologii generalis pater secum adfert, monstrandum amicis, quos et Francofurti et in thermis Wisbadensibus offendet; quare tibi inprimis illud ad lustrandum mittet. Libros nove suppelleactili tuae splendidissimae adjectos gratulor, precorque, ut his similes succedant complures. Minuti characteres Blondelliani faciunt, ut ROLFINKII mentionem iniiciam, quem contra tam pingues tamque crassas in scribendo pinxisse litteras ferunt, ut vel minimae alioquin liber molis, ejus manu exaratus, tam densus evaserit, ut vix robustissimus virorum loco movere potuerit. Tam editi libri, quam duo scripti Rabbinici, nuper abs te, amice suavissime, emti, bonae sunt notae omnes. Est tibi, quod scio, (vidi enim apud te) Lexicon Rabbinicum, Aruch dictum, et nisi fallor, duplici copia; unum manu DRUSII illustratum, si recte recordor, alterum sine illustrationibus manuscriptis. si unicum duntaxat ejus tibi est exemplum, ut olim reliquis adiicias libris, fruendumque concedas, vehementer rogo; sin duplex, ut si abrogare alterum velis, mihi istud prae aliis concedas, pariter enixe peto. Vides, quam me fecerit audacem


page 103, image: bs103

tua adversum me prona voluntas. Neque tamen petere hoc abs te sustinuissem, nisi ex ultima tua epistola cognovissem, te denuo aliquid librorum mihi donaturum Quare si Aruch geminum possides, unum concede, quaeso, mihi, et muneri tuo detrahe, quod Lexico illi addes. Nondum petendi finem facio. Etenim ut per amanuensem tuum ex Diodoro Siculo libri quinti caput XII. et Stephanus Byzantinus quae habet in vocabulo [gap: Greek word(s)] , describenda accurate cures, et Graece tantum, desidero. RHENFERDII periculum Phoenicium doctum quidem est schediasma, sed quod me parum juvit, quia numos tantum exponit, et suo ingenio, novitatis studioso, comminiscitur multa, quae confutare nemo poterit, nisi qui ipsis inspectis numis rationem et historiam vocaverit in consilium. Interea gratissimum fuit perlegere eruditum meletema, quod vel eo nomine jucundum utrique nostrum esse debet, quia paucis admodum visum, olimque plane non comparebit, disputationis quippe forma in lucem missum. Nihil habeo, quod addam. Et haec ipsa vix festinare potui. Noctis erat tempus, oculique somno propemodum obruti, et corpus fessum. Festinationi itaque et lituris maculisque facilem


page 104, image: bs104

veniam dabis. Cura, ut valeas. v. Kal. Jun. CICICCCXV

Langius Codices suos, quos hic accipies, a Zieglero emit, et viliori quidem pretio, quam se accepturum sperabat. Quod ideo significandum tibi jussit, ne male de ipso sentias, intendente pretium, quia majore dignos reperit; neve a Zieglero posthac decipiaris, enormem pecuniae summam pro MSS. more suo poscente. Iterum vale.

Matri meae, ad nos perendie revertenti, si quid habes librorum ad me mittendorum, committere poteris. Vale millies, mi VFFENBACHI.



page 105, image: bs105

CXCVIII. CVLTORI VFFENBACHIANAE BIBLIOTHECAE AVGVSTO JO. HENR. MAJO FIL. ZACH. CONR. AB VFFENBACH.

Desidiosum, negligentem, inofficiosum, atque, quod turpissimum, ingrati animi hominem me nuncupare atque habere merito posses, vel certe stati temporis tenacissimum, quod ad dulcissimas Tuas tam sero respondeam. Exegissent officii partes non solum, ut ad amantissimas extraordinarias Tuas illico responsum dedidissem, sed et de redditis optime codicibus certiorem Te quoque fecissem. Sed cum de venerandi vectoris, cui credideras, cura nullum tibi dubium esse potuerit, gravesque occupationes me a scribendo impediverint, nil restat, quod excusare apud Te humanissimumque Dn. LANGIVM debeam, quam quod seras nimis gratias agam, illi, quod tam cito codices extradere, Tibi vero, Amice


page 106, image: bs106

integerrime, quod tam promtum in procurandis illis Te praestiteris. Dn.Langium praevia a me salutatione securum quaeso facias, me Lexicon Buddeanum, quamprimum huc delatum fuerit, e vestigio transmissurum, nunciabis ipsi etiam, codices non solum ob summam, qua sese commendant, elegantiam, sed et ob doctam, quam illis suspendere voluit, hederam arrisisse. Diffiteri tamen nequeo, tantam esse capitis mei (liceat mihi hoc Professoris Tui, quod me tantopere delectavit, verbo uti) pertinaciam, ut lepidam sane de antiquitate regalique praestantia persuasionem admittere, tantaeque Nepotianum codicem antiquitatis reputare possit. Imo si, quid mihi videatur, dicere fas sit, illum, quem paternae Tuaeque benivolentiae acceptum fero, aetate multum superare vix crediderim. Quod tamen minime dictum velim, ac si minoris ideo pretii, utpote qui maximi utique mihi est, faciam. Acceptissima potius omnia fuisse volumina asseres. Quam gratum vero illud fuerit, quod Magnificum Parentem Tuum possessorem, Te vero, Amice mellitissime, legitimum olim haeredem agnovit, dicere satis nequeo. Declaravi id quodammodo venerando Patri, cui saluberrimas ex animo thermas precor. Tibi


page 107, image: bs107

vero, Amice integerrime, hoc testatum facerem, debitasque, si possem nunc, exsolverem gratias. Latere tamen Te nolim, me novissimam Irenaei editionem, quae Lutetiae Parisiorum lucem vidit, venerandoque Parenti Tuo non displicituram intellexi, comparasse. Gaudeo sane, me illam nancisci opportune potuisse, cum multum Grabiana praestare videatur. Nondum tamen compingi faciam, ut honoratiss. Parens perlustrare primum in reditu, utinam felici! queat, eo magis, quod, an dignum pro egregio codice aequivalens esse possit, dubius haeream, de quo tamen Optimum Parentem Tuum certiorem me redditurum confido. Tuum equidem exposcerem quoque arbitrium, ast nimis Te scrupulosum atque verecundum in his indies experior. Quam atrocibus enim sodes! minis macilentam atque elumbem, ut ita dicam, liberalitatem comprimis? vidisti, quam exigua abundantium vel geminorum libellorum copia fuerit, et nihilominus novorum parandorum licentiam adimis. Tantopere vero binas illas, quas obiicis, detrectationis rationes perhorresco, ut, licet de illis ne somniaverim quidem, Tuae tamen voluntati cedere atque obsequi cogar. Facile autem ipse judicabis, quam aegre acciderit, quod


page 108, image: bs108

Venerandus Dn. Pater praestantiores nuper libellos, Palladium scilicet et GRABII Spicilegium, utpote quos jamjam, ut inde coniicio, possidet, remiserit, nihilo, quod dignum oculis Tuis, ferme remanente, nullaque spe affulgente, quando meliora sors sit oblatura. Id vero me plane excruciat, quod desideratum a Te Lexicon Aruch neque in bibliotheca, neque in catalogo reperire, dispeream, ni verum loquar, queam. Edoceas igitur me, obsecro, an alium titulum liber forsitan gerat, Latinum scilicet: nam si Hebraea saltim lingua praefixus, mirum non est, me illum, sacrarum literarum, proh pudor! plane rudem, invenire non posse. Hebraice enim inscriptorum nullum plane indicem adhuc confectum habeo. Quamprimum vero Dn. Schudtius me accesserit, illos excutiendos dabo, Tibique fidem facio, Lexicon istud, quamprimum occursurum est, me transmissurum. Quod alterum petitum Tuum attinet, vide, quam invitam se mihi hac vice praebuerit in Te juvando Minerva. Diodori Siculi nulla mihi praeter Stephanicam, sed quam pulchram! est editio. Haec vero in capita distincta non est, illud igitur, quod describi jusseras, invenire non potui. Integrum igitur volumen ad Te perferendum


page 109, image: bs109

dedi. Quod eo libentius feci, ut Tuam de notis, oris libri adpictis, sententiam audiam ob causas, postea Tibi aperiendas. E Stephano Byzantino desideratum non solum, sed et alium, quod Phoenicum quoque ibi fiat mentio, exscribi, notasque adiici feci, non quod multum, utpote magis historica, Te juvare posse crediderim, sed ne paucas intra lineas subsisterem, ac plane nil Tui causa fecisse videar. Clerici Bibliothecae Criticae illius historiae, quae MASSONII opera prodit, duos tomos adjeci, non solum ob eam, qua Jonae Prophetae locus Phoenicumque res simul illustrantur, dissertationem, sed ut ex Te audiam, num et hanc singulis nundinis habere velis, utpote palato Tuo, uti coniicio, prae illa arrisuram. Rhenferdii periculum parum ad rem Tuam facturum, ex iisdem, quas narras, causis illico conjeci. Ast utinam nummos illos, quos illustrat, Tu, amice carissime, Tuis aeque, ac ego meis ad haec caligantibus feci oculis, intueri posses! Ex illo enim, quem Dn. de BARY servat, Thesauro sunt, de quo olim scripsisse memini [note: vid. hujus Collectionis Part. I. p. 160. sqq.] Dum in nuperrimis


page 110, image: bs110

de novis bibliothecae accessionibus dicerem, praestantissimum, quod nominare fas erat, opus praetermisi. HICKESII Thesaurus vere thesaurus est, diu a me desideratus exoptatusque, nisi ingens deterruisset pretium, sed, cum ad Tuam aeque ac meam, hoc est, literariam rem conducat, comparandum utique duxi, eo magis, quod raritatem operis, prelum vix unquam denuo subituri, aucturam olim pretium persuasissimum mihi sit; addere quoque debuissem praestantissimam operum Platonis per Serranum et Stephanum editionem, nec non Thomae Montis S. Agnetis in Trajecto Regularis Canonici (vulgo Thomae de Kempis) libros de Christi imitatione quatuor, per Guntherum Zainer ex Reutlingen progenitum literis impressos ahenis, sine anni mentione. Typorum vero rudicas evincit, eos primis ab artis typographicae inventione annis fuisse impressos, hancque editionem, si non omnium primam, attamen e primis omnino esse. De novis nunc iterum Ebraicis, tam typis, quam manu exaratis libris testatur scabiosa verpi manus. Vale, et nisi jam integra, quod spero, iterum fruaris valetudine, cura, ut valeas. Scribebam d. 8. Jun. MDCCXV.

P. S. Evax! Dum hoc ipso momento libros quosdam Argentina acceptos perlustro,


page 111, image: bs111

interque illos Megiserum de Ordinibus Equestribus, deprehendo Malthae descriptionem integram insertam. Illam igitur prima deferet occasio, unacum Polemonis aliorumque declamationibus, Graece a Stephano editis, qui etiam libellus inter novos dictos libros sese obtulit, eodem in bibliotheca mea jam comparente; huic igitur in Tua locum non denegabis.

SYMBOLA ad historiam certaminis de auctore Lib. DE IMITATIONE CHRISTI collata.

Meminit in literis modo exhibitis VFFENBACHIVS meus editionis pervetustae et oppido rarae libr. de Imitatione Christi, de qua conferri meretur Vir Clar. P. Eusebius AMORT in Epistola critica de praecipuis controversiae Kempisianae punctis, Amoenit. lit. Tomo VIII inserta, p. 416. sq. Omnium vero prima et antiquissima haud dubie est, quae A. 1468. Augustae Vindel. ex ejusdem Guntheri


page 112, image: bs112

Zaineri officina in fol. prodiit, quamque suis vidisse oculis, suisque versasse manibus pridem mihi Vir quidam doctus asseveravit, sub ejus calcem haec legi verba commemorans: Impressum est hoc praesens Opusculum in Augusta per me Gintherum Zeiner de Reutlingen IIII ydus Martii Anno LX. octavo. De trita controversia de vero hujus aurei opusculi auctore allegavimus recentissimos in utramque partem scriptores Part. III. hujusce Sylloges p. 11. sq. Alios indicavit Venerabilis mihique amicissimus Vir L. Jo. Henricus a SEELEN in Selectis literariis p. 526 sq. ac literatissimus FRANCKIVS meus in praestantissimo incomparabilis Bibliothecae BVNAVIANAE Catalogo, et quidem Tomi I. volumine II. p. 1648. sq. quibus adjicio Melange Critique de Litterature recueilli des Conversations de seu Mons. Ancillon, Tom. II. p. 322. sqq. Hac autem occasione visum est, quaedam ad historiam hujus certaminis spectantia, et hactenus minus nota, cum lectoribus meis communicare, quae ad me olim perscripsit eruditus quidam Monachus Ottoburanus, quocum, dum viveret, amicum mihi intercessit literarurn commercium. Ita autem ille:

Dudum est, ex quo literas tibi prolixiores debeo, cum hactenus fere steriles


page 113, image: bs113

a me acceperis, non meo, sed temporis defectu. Legi in operibus posthumis MABILLONII, quae his demum diebus in manus meas venerunt, Libro I. qui est Historia Concertationis de Autore L. de Imit. Christi pag. 24. haec verba:

Outre les anciennes Editions, que le P. HESER Jesuite ioint aux Mss. on voit enoore dans ce petit ouvrage une nuee epaisse d'hommes illustres, qui tous unanimement donnent l' Imit. a Thomas. Il appelle cela le jugement des Centumvirs. Un Abbe d' Ottobeuren en Allemagne, avoit etabli auparavant contre Thomas un autre Centumvirat, qui n' auroit pas cede en autorite a celui du P. HESER. Il etoit compose de 100. Mss. tous favorables a l' Abbe de Verceil. La mort empecha D.GREGOIRE, c' est le nom de l' Abbe Allemand, de donner ce recueil au public. Un Chanoine Regulier de Baviere, nomme Simon WERLIN, sachant qu' il y travailloit, le maltraita fort dans se Novae Vindiciae Kempenses: mais ce livre, diton, fut proscrit par l' Archevêque de Saltsbourg, et l' auteur oblige de se retracter. Il reparut en 1649. Haec THUILLERIUS.



page 114, image: bs114

Jam mentem tuam convenio, mi Schelhorni; centum et unus anni sunt, ex quo GREGORIUS REYBI fatis concessit, de literis Ottoburanis et Juvaviensibus, si quis alius, meritissimus: atque a tantillo temporis intervallo nulla memoria, nulla notitia, nullum vestigium Operis Gregoriani. Volvisse Gregorium saxum Anti-Kempense, vix ambigere sinit innata Canonicis Regular, de Gregorio suspicio, atque adeo infixa eorundem mentibus suspicio, ut autorem eum operis Valgraviani proclamare non dubitarint, piisque ejus manibus insultare. Ita enimvero supra memoratus F. Simon WERLINUS, Praepositus Diessensis, contra quemdam, qui se F. Franc. VALGRAVIUM vocat, ad Praepositos Salisburg. Dioeceseos A. 1641. classicum cecinit:

Nondum vobis excidit, observandissimi Domini, annis abhinc 25. nostro THOMAEKEMPENSI manum injectam a Constantino CAJETANO, qui eum coram summo orbis Pontifice aurei libelli de Imit. Christi antiqua et legitima possessione dejicere tentavit, nulla aut perparva rationum probabilitate, sed sola fere inaniter strepentium verborum volubilitate: quam vindiciis Kempensibus R. P. Herib. ROS-WEYDI explosam, cum ille opportuno religiosoque


page 115, image: bs115

silentio correxisset, extitit nescio quis in vicinia Bavariae Occidentalis, qui tacere sibi et suis turpe arbitratus, apologiam clanculum emisit, elumbem quidem illam, sed contumeliis non infoecundam. Agnoverunt ipsi caussae consortes, eum nihil probasse. Dum autem Marte Septemtrionali Germaniae superioris omnia miscentur, bellum quoque Kempense recruduit. Agitur viris et equis, subsidia convocantur: eversa patria magnae victoriae instar habetur, idque a viris professione Religiosis, posse unum inermem atque innoxium coenobitam prosternere ac spoliare. Conducitur Lavernae sacerdos, qui, ut impune peccet, dissimulat nomen et patriam. Parisiis clamat, ut in Germania exaudiatur, et ex voce Germanus agnoscatur. Clamat injuriam, et ipse facit: clamat mortem, et cupit inferre. etc.

Novae vindiciae Kempenses ex F. Simonis WERLINI Philalethe de antiquitatibus ejusdem Ordinis. Dialogo VII.

Eristus. Quantum ad me attinet, omnium aliorum Canonicorum Regularium institutis mores praefero Patrum Windeshemensium, quos Patres etiam illo nomine amo, quod praeter alios viros sanctitate conspicuos THOMAM


page 116, image: bs116

a KEMPIS ediderunt. Philalethes. Illum inquis Thomam, cui a nescio quibus libellus ille divinus invidetur, qui a verbis Christi, unde exordium sumit, de ejus Imitatione inscribitur. Er. recte mones. Equidem haud diu est, quod disputationem legi, qua huic libello longe diversus auctor assignatur. sed ecce, quis pulsat digito fores? Phil. ingredere. Puer. Domine Philalethes, Melanius a Bura Ottonis foris stat, cupidus te alloquendi. Phil. ingrediatur.

Dialogus VIII

An TH.KEMPENSIS sit autor opusc. de Imit. Christi. Melanius. Avete Domini et fratres mei. Phil. Salvum te, frater, advenisse gaudemus. Mel. Nisi me fallit conjectura, versamini in seria collatione, quam nolo interrumpere. Phil. De antiquitatibus nostri Ordinis per aliquot jam dies contulimus inter nos, et modo perveneramus ad THOMAM KEMP. autorem optimi celeberrimique libri de Imit. Christi. Mel. Is vero, pace vestra dixerim, auctor non est libri, quem Constantinus CAJETANUS pridem vendicavit Jo. GERSEN, Abbati Ordinis nostri, i. e. S. Benedicts Phil. Atqui Herib. ROS-WEYDUS dissolvit omnia Constantini argumenta, adeo ut


page 117, image: bs117

is pudore obrutus defendere se non auderet. Mel. Imo vero se defendit. Phil. Defensionis autor non fuit Constantinus Italus, sed, uti pro certo intellexi, Lacorus Glenestius (quale monstrum sub hac larva delitescit?) Alemannus mihi bene notus, qui nomen suum Constantini nomine texit, nomina vero typographi et civitatis ejus prima editione prodere plane erubuit: erat enim et haec et ille [gap: Greek word(s)] Porro apologia ipsa tam imbecillis visa est amicis auctoris, ut 20. annorum meditationibus aliam parare, ac tandem parere necesse habuerint. Mel. Eam ipsam mecum habeo. Phil. Quod est nomen Auctoris? Mel. Franc. VALGRAVIUS. Phil. Si nomen suum tenebris non involvit, Suevum certe subodoror ac civem tuum: nosti enim mecum, Rogerium quondam Hegumenum (En Abbatem Gregorium) tuum tempore Suedicae vastationis Italiam, Galliam ac Belgium percurrentem (ergone, inquam ego, Gregorius noster Galliam, Belgium et Italiam percursitavit?) copias, quantas potuit, contra humilem et quietum possessorem contraxisse; quas morte praeventus in aciem producere non potuit, Producit igitur aliquis superstes


page 118, image: bs118

ejus contubernalis. Dic mihi porro, ubi locorum sit impressum novum commentum? Mel. Parisiis. Phil. Ita oportebat, propter illud Hispanicum: De luengas vias, luengas mentiras. Mel. Noli, quaeso, praepropere damnare VALGRAVIUM: longe plus ponderis habent ejus argumenta, quam tu arbitraris. Phil. Age igitur, audiamus. Melanius etc.

Soliciti pro fama defuncti Abbatis sui optime meriti, Monachi nostri Ottoburani Parisios scripsere, unde tale rediit Instrumentum:

Ludovicus de Guyard Presb. Doctor Theologus S. Sedis Apostolicae Protonot. Canonicus Praebendatus insignis et Metropol. Ecclesiae B. M. V. Paris. Illustris et Rev. in C. P. et DD. Jo. Franc. de Gondy Dei et S. Sedis Apostolicae gratia Paris. Archiepiscopi et in spiritualibus et tempor. Vicarius generalis, universis et singulis praesentes literas inspecturis, lecturis et audituris Sal. in Domino. Notum facimus, et pro veritate testamur, quod die data praesentium, instante et requirente venerabili et Adm. R. P. F. Franc. VALGRAVIO et de coram nobis et Notario publico


page 119, image: bs119

Apostolico et Ecclesiastico Parisiis ac testibus infra nominatis personaliter comparente eodem P. F. Franc. VALGRAVIO, factoque et praestito per eum de veritate dicenda juramento super SS. Dei Evangeliis, quae corporaliter manu sua tetigit, fecit, scripsit et signavit declarationem sequentem in veritatis testimonium, et pro negotio infra scripto, et sub verbis et tenoribus seqq.

Ego F. Franc. VALGRAVIUS, natione Anglus, Presbyter Monachus O. S.B. Congregationis Cluniacens. S. Theologiae Doctor, humilis Prior claustralis Prioratus Conventualis SS. Pet. et Pauli de Cella in Brya dicti Ord. S. B. Meldens. Dioces. in Galliae Regno, nec non Emin. D.D. Cardin. Ducis de Richelieu, Paris Franciae, et Abbatis seu Administratoris perpetui Archimonasterii et Ordinis Cluniacens. in Anglia seu majori Britannia in spiritualibus et tempor. Vicarius generalis, die et A. infra scriptis, 62. aet. meae annum agens hic Parisiis personaliter constitutus coram vobis Domino meo D. Ludovico de Guyard Vicario Gen. praefato, ac praedicto Notario publico Apostolico et Eccl. Parisiis, aliisque probis et honestis


page 120, image: bs120

personis subsignatis, qui me 30. abhinc annis et paulo minus noverunt, hortatu et rogatu quorundam Venerab. et Reverendorum Patrum O. N. in Germania superiori degentium, per hoc publicum Instrumentum declaro, profiteor et affirmo, me Anno D. 1638. Parisiis apud Sebastianum Hure via Jacobea sub signo cordis boni curavisse, ut ederetur libellus de Imit. C. cum hac inscriptione: Jo. Gersen Abb. Vercell. Italo-Benedictini de Imit. C. Libri 4. a nonnullis olim Jo. Gerson, ab aliis nuper Thomae a Kempis falso tributi, ex dena nunc Mss. fide Auctori suo vindicati ac pristinae integritati restituti, cum animadversionibus apologeticis F. Franc. VALGRAVII Anglo-Benedictini ad titulum et textum, in quorum fidem hanc meam declarationem subsignavi Paris. die 21. Mens. Jul. Redempt. nostrae A. 1642.

F. Franc. VALGRAVIUS De Guyard

T. Gallot.

Locus sigilli.

F. Claudius de la Haye Facultatis Paris. Doctor Theologus, Monasterii novi Dioeces. Pictaviens. Prior Claustralis, nec non Regis Christianissimi


page 121, image: bs121

Serenissimaeque ejus Sponsae Consiliarius et Praedicator.

Je soubsigne Marchand libraire a Paris demeuranten rue S. Jaque aux cicognes certifie ce que dessus estre veritable faict ce dernier Juillet mil Six cent guarante deux.

Gabriel Cramoisy.

Impetrato hoc Instrumento, Salisburgum conquestum ivere nostri Patres, Revocationemque a Praepositis Canonicorum Regul. coram Archiepiscopo Juvav. facili negotio obtinuerunt. Describenda mihi a Priore nostro oblata fuit copia Revocationis, quam, cum gratam tibi fore existimem, hic accipis.

Formula Deprecationis factae a Domino Praeposito Garsensi Salisburgi in pleno Consistorio.

Ego Petrus Praepositus Garsensis Ordinis S. Augustini Canon. Regularium hisce fateor, libellum de Imitatione Christi, cum novis vindiciis Kempensibus, et cum praefixa dedicatione Illustrissimo ac Reverendissimo Archiepiscopo et Principi Salisburgensi etc. Domino et Ordinario meo Clementissimo, tum


page 122, image: bs122

meo, tum aliorum Praepositorum, videlicet Chiemensis, Baumburgensis, S. Zenonis, Auensis, et Heglwertensis, nominibus inscripta, Auctore quidem seu Scriptore P. Simone [note: Werlino scilicet.] Praeposito Diessensi, me tamen Promotore typis editum, in lucem prodiisse, et ad hoc nullius dictorum Praepositorum consensum expressum a me prius petitum, sed solummodo praesumptum fuisse, nedum accessisse. Quia vero hoc meum factum, bono (ut opinabar) zelo, sed immaturo, uti (re melius ponderata) jam cum dolore video, accidit, et exinde a nonnullis ex Ordine S. Benedicti, ob scommata, convitia, et injurias inibi contentas, a me tamen in rei veritate antehac non perpensas, non immerito querelae moventur, et inde occasiones et semina discordiarum inter duos antiquissimos et celeberrimos SS. Augustini et Benedicti Ordines, nec minus apud alios scandala oriri possunt, idcirco ne insontes huic negocio involvantur, inprimis praedictos Praepositos hac in parte excuso, et excusatos haberi ab omnibus volo, deinde etiam ab omnibus et singulis, qui dicto


page 123, image: bs123

libello seu tractatu offensi sunt, aut offendi potuerunt, humiliter in Christo veniam rogo, contestans, quod peccatum est in hac re, a me peccatum esse, non ex odio aut malevolentia, aut animo injuriandi, sed ex animi fragilitate et zelo minus recto et discreto, qui mihi et nullo modo Ordini Canonicorum Regularium S. Augustini imputari possit, aut debeat, multo minus eidem ordini ex hac mea deprecatione fraterna aliquod praejudicium generari. Quemadmodum vero hanc veniam fraterne rogo, sic fraterne concedendam mihi spero, simulque sincere opto, ut deinceps pax, concordia, et charitas inter praefatos duos ordines vigeant, crescant, et nunquam deficiant.

Hactenus Formula

Est penes me liber de Imit. Christi ex recensione CAJETANI, cum hujusdem defensione pro hoc ipso (Gersene scil.) librorum Autore, impress Romae 1616. Eum Gregorio ipsemet Constantinus donavit, ut haec subscriptio testatur:

Reverendissimo in Christo P. ac Domino Gregorio Abbati Ottenburensi

Vindex Libri

Haec de lite Kempensi occasione loci Thuilleriani. THUILLERIUM secutum esse suspicor Thomam ERHARDUM, qui in Polycrate suo Gersenensi pag. 19. ita


page 124, image: bs124

scribit: quoties autem Kempensis praescriptio interrupta fuit? Interrupit e nostris Cajetanus, e PP. Soc. Jesu Bellarminus, e Cardinalibus Jos. Saenz, e priscis Rosignolius, e modernis Cerfius, in Italia Valsechius, in Gallia Thullerius, in Germania Gregorius Ottoburanus. At ubi quaeso?

CXCIX. J. H. MAJVS.

Violenta morte apud Athenienses perituris, tria verba ante deductionem in locum supplicii dicere permittebatur: tu mihi valde aegrotanti tria scribere concedes. Primum esto; accepisse me per matrem libros abs te, amice optime, partim donatos, partim ad legendum missos; gratiarum vero actionem differre jussit febris quaedam catarrhalis, cum qua fere per octiduum pugno. Deinde plerosque me donatorum librorum habere, si tres excipias, indico. Denique W. Argentorato rediisse nuncio; is non Colomesii, sed Sorelli bibliothecam abs te mutuam accepisse ait, quam


page 125, image: bs125

in aedes meas se missurum promisit, nondum praestitit. Num itaque Colomesii nihilominus bibliothecam nomine tuo ei offerre debeam, velim significes. Plura nequeo; nimium enim debilis sum et animo et corpore. Tu utroque melius vale, et me ama. Septimo Idus Junias MDCCXV.

Quam primum ex morbo convaluero, prolixiores ad te, mi VFFENBACHI, dabo; nunc brevitatem meam benigne feres.

CC. JO. HENR. MAJO, F.

Die Martis ad Tuas septimo Idus Jun. datas jam respondissem, nisi maxima novorum librorum moles aliaque obstitissent negotia. Licet enim breviusculae fuerint illae, hac ipsa tamen brevitate sua, quam molesta diraque febris Tibi imposuit, amplissimam scribendi querendique materiam dedissent. Dicere enim


page 126, image: bs126

satis nequeo, quantopere morosus hospes ille Tuus me affligat. Cur non lacertosum, vino madens, vel luxu diffluens potius corpus, vel vacuum cerebro caput invasit, quam pulchrae animae Tuae officinam hospitiumque turbaret? Ast spes mihi est, nisi jamjam tenerum reliquerit corpusculum Tuum, Te brevi invasorem superaturum atque eliminaturum, fractasque vires divina affulgente gratia, quod animitus precor, recollecturum. Interim incommodorum malorumque, quae Te, o altera pars mei, pertulisse coniicio, atque etiamnum sentire metuo, cogitatio me noctes diesque excruciat, aeque ac si ipse sufferrem. Cura igitur, amice dilectissime, ut valeas, meque omni solicitudine liberes. Plures Te jamjam possedisse libros, quos Tibi transmiseram, male me habet. Duos in illorum locum Magnifico Parenti, quem heri salvum et incolumem, quod laetor, revidi, una cum Megisero tradidi, quos interim boni consules, usque dum fortuna meliora suppeditet. Alterum, quod habuisti, mancum Megiseri exemplum cum caeteris libellis a charissima matre Tua recepi. Miror Tuam in restituendo promtitudinem, quam in Te, aegrotante inprimis, minime exegissem, in aliis vero quam maxime desidero. Rogarem


page 127, image: bs127

Te, ut Dn. Webero aurem vellicares, qui libros quosdam jam diu detinet, sed nolo Tibi jam molestus esse. Dno. W. Colomesium, si de illo jam dixisti, utique dabis, sin minus, pro lubitu facies. Vereor, ne solita prolixitas mea Te jam offendere possit, filum igitur abrumpo, Teque valere iterum atque iterum jubeo. Scribebam d. 15. Junii. 1715.

CCI. JO. HENR. MAJVS FIL.

Tanta est humanitatis amorisque tui erga me vehementia, ut infirmo quamvis et languenti, cum febrique adhuc luctanti, vires tamen suppeditaverit ad hoc quidquid est litterarum exarandum. Responsum debeo ad binas tuas, mi VFFENBACHI, epistolas; paro etiam ad utramque responsorias, nescio, an absolvere possim. Adeo enim debilis viribus fractusque sum, ut, quae extra lectum peragi debent, praestare vix queam. Langio per amicum nunciavi, quae eum


page 128, image: bs128

scire volueras. De Nepotis MS. aetate, ad Theodosianum aevum pertinentis, fidem adhibere, nunquam potui viro optimo; quin potius, ut verum fatear, a suavi risu me non abstinui. Vidimus tamen saepe, virum, judicio non carentem, extra sphaeram rapi. Mihi nunc in memoriam venit illud, nescio cujus: Crede mihi, sapere est, non nimium sapere. Italicum a patre allatum codicem tibi, amicorum optime, non ingratum fuisse, equidem libens intellexi; maloque ille inter tuos libros habeat locum, quam hereditatis olim titulo ad me devolvatur. Lexicon Aruch alias etiam vocatur Lexicon Talmudicum Rabbi Nathan. Vide recentissimam WOLFII bibliothecam Ebraeam pag. 921. num. 1727. Conspexi illud meis oculis in bibliotheca tua, vir amicissime, ex Rhenferdianis, ni fallor, libris coemtum. Vidi profecto, at num duplici exemplo, non satis recordor. Supergressus es spem desideriumque meum in enotando Stephani de Vrbibus loco, habeoque tibi eo nomine gratias maximas. Clerici bibliothecae antiquae et novae tomum priorem retinui; ita enim fieri volebas, si bene memini; sin, submittam illum prima quavis occasione. MASSONII historia Critica impense me delectavit, vellemque non modo subsecuturas,


page 129, image: bs129

sed et antecedentes partes perlustrare, non tamen prius, quam sanitati ex integro restitutus, necessariorumque, quae nunc accumulantur, negotiorum mole liberatus fuero. Profuit haec infirmitas mea eo, ut intra aliquot dies Massonium Clericumque perlegere valuerim. Decreveram quoque serio ante morbum meum, Bileamum nostrum ad te remittere, ut hospitem auritum per festos dies, nunc a tergo positos, tecum haberes; sed impossibile mihi erat, schedas singulis codicibus praefigendas exarare. Itaque quamprimum melius me habere coepero, et Ebraicos illos homines (si duos vel tres, nimium corruptos et difficiles, eoque nondum accurate a me consideratos, exceperis) una cum caeteris Graecis Latinisque auctoribus ad te, amice suavissime, ablegabo. Hickesii thesaurum, Platonemque elegantissimum, Thomae Kempensis editionem rarissimam, et codices praeterea aliquos MS. Rabinicos ad te venisse, non minore gaudio legi, quam tu scriptores illos in bibliothecam tuam intulisti. Fiet, spero, etiam te non multum laborante, ut centuriam impleamus MSS. Attulit pater secum WOLFII paulo ante memoratam bibliothecam, utriusque nostrum nomen passim ostendentem. Debeo hunc fructum


page 130, image: bs130

amicitiae tuae, quod per te, perque asinum nostrum communem [note: Cistam, libris Rabbinicis aliisque ultro citroque ferendis destinatam, hoc nomine insignire MAJVM, quilibet, me vel non monente, facile intelligit.] innotuerim viris quibusdam eruditis, quibus dum operam meam, quam tuis MSS. impendo, non ingratam esse intelligo, majori fervore opus adgrediendum mihi esse sentio, modo voluntati responderet valetudinis ratio. Nescio, quid WOLFIO nostro in animo fuerit, quum te in praefat. pag. 17. Andream salutat, in aliis vero locis legitimo nomine compellat. Venio ad posteriorem tuam epistolam, qua dolorem testaris, mihique meliora optas. Ago tibi gratias, mi VFFENBACHI, easque eo majores, quo sinceriorem cognosco tuum esse erga me adsectum, quem nec prospera mutare potest nec adversa valetudo. Nollem vero, te mei caussa sollicitum esse, sed id potius tecum reputare, morbum, in quem nunc implicitus sum, primum lethalem non esse, tum et, ubi dispulsus fuerit, hominem efficere quam maxime sanum; id quod et mihi, spero, continget. Matrem meam attulisse libros, gaudeo. Tu vero


page 131, image: bs131

non male interpretaberis, quod nonnullos, quos jam possedi, remiserim. Tibi enim, quum permutandi cum aliis semper et facultas sit, et occasio, magis illi erunt utiles, quam si hic apud me jacerent auctores, quorum amore aut nemo in hac urbe tenetur, aut vix duo, et hi quidem donari sibi mallent, quam aequivalens reddere. D. WEBERVM de restituendis libris, simulac copia cum eo colloquendi dabitur, monebo, et ea quidem ratione, ut exhibitionem differre amplius nequeat. W. jam de Colomesio aliquid dixi, quem ei, si abs te adprobatum iri denuo cognovero, reddam, nolo enim de alienis esse liberalis, cum possessoris detrimento. Polemonis, Himerii, aliorumque declamationes per patrem accepi, quae eo sunt mihi jucundiores, quo et rariores et praestantiores. Accepi et scriptores fabularum Graecos Latinosque, cum quibus quid agendum mihi, ex te scire desidero; neque enim eorum in litteris tuis meministi. Diodoro Siculo inserta est Jac. Gronovii de Pallacopa epistola, et decreta pro Judaeis ex Josepho; quod tibi indicandum censui, quia incertum, sitne studio utrumque opusculum in hoc libro repositum, an vero casu, et te etiam plane inscio. Ad ipsum Diodorum quod


page 132, image: bs132

attinet, notae MSS. a viro, quod ais, illustri profectae sunt, certe a Graece doctissimo. Rerum, ut video, et historiarum non adeo magnam gerit curam; at phrasium vocumque rariorum sedulus scrutator, in margine aliorum auctorum optimorum, similiter loquentium, signavit loca, quod mihi conferenti nonnulla vocabula, schedis meis inscripta, cum his ipsis oppido doctis adnotationibus, patuit. Verisimile fit, possessorem sibi proposuisse edere scriptorem illum Graecum elegantissimum, eo quod et parallela loca diligenter adnotavit, et omnem in eo posuit industriam, ut quam limatissimum maximeque cognitum sibi redderet Diodorum. Erit olim haec editio tua, mi VFFENBACHI, perquam utilis ei, qui novam Siculi parabit, qua omnino egemus. Estne tibi PASSERATH libellus de cognatione et permutatione litterarum, quem a Colomesio et Jos. Scaligero impense laudatum [note: vid. COLOMESII Bibliotheque Choisie, p. 414. sq. Operum ejus, a b. D. J. A. FABRICIO Hamburgi A. 1709. in 4. junctim editorum, et MAJI nostri Specimen linguae Punicae, in hodierna Melitensium luperstitis, p. 19. sq.] deprehendi,


page 133, image: bs133

sed et rarissimum esse didici, utpote nec Clerico, nec Excellentissimo Crenio, aliisque visum. Esset hic liber studiis meis amplificandis accommodatissimus, quem si quidem habes, nuncia quaeso. De tempore, quo expetiturus perlecturusque eum sum, alibi dicam; requiret enim ea lectio non stupidum nec ignavum, qualis nunc sum, vel cogor esse. Namque invitum a libris me abstrahi patior, multosque per id tempus, quo lecto adfixus haesi, legi libros, Clerici nimirum bibliothecam, Massonii Hist. Criticam, Wolffii biblioth. Ebraeam, Crenii Analecta, fasciculum quartum collectionis librorum rariorum, Gabriam, Avienum, Abstemium, et hos quidem a capite ad calcem, sola bibliotheca Wolfiana excepta. Nunc in prolixissima illa SALMASII, de caesarie virorum et mulierum coma, epistola versor, quam intra paucos dies absolvam. Est enim mihi otium plane adversum, maloque mortem oppetere, quam vitam socordia transigere. Sed jam Salmasianam epistolam imitari velle videor, quia liberius calamum currere permitto, quam aut mihi scribenti conducit, aut tibi lecturo volupe erit. Scripsi autem non uno die has litteras, sed duobus; non quod Paul. MANVTIVM sequi, elegantiasque


page 134, image: bs134

quaerere, longe a me remotas, decreverim, utpote quem vel hebdomada dierum uni impendisse epistolae didicimus, sed quod ita imbecillitas nostra jusserit. Tu, vir optime idemque amicissime, vale et me ama. Giessa, XVI. et XV. ante KL. Julias. MDCCXV.

CCII. JO. HENR. MAJO FIL.

Exsultavi gaudio, dum postremarum Tuarum fracto sigillo prolixitatem perspicerem. Pristinae enim Te sanitati restitutum laetabundus persuadebam mihi. Ast perlegenti spes illico decollavit, gaudiumque diminutum fuit, cum solius amoris erga me Tui magnitudinem, deficientibus etiamnum viribus, tantam verborum copiam Tibi expressisse cognoverim. Quod cum non sine molestia fieri potuerit, dolui, quod nervos viresque fractas intenderis, nec potius debilitatis Tuae rationem habueris. Miror


page 135, image: bs135

autem, ac quam maxime deploro morbi Tui vehementiam, quem licet lethalem (absint enim a me tam tristes de Te, amice dulcissime, cogitationes) minime crediderim, non parum tamen affecit Tui amantissimum, mecumque reputantem, quam gravis Tibi omnino fuerit. Jam vero omnia mala atque incommoda evasisse, atque Phoenicis instar reviviscere Te, laetus auguror, animitusque precor, ut nullius iterum morbi ad aquilae usque senectam patiaris accessionem. Paternum Codicem jucundissimum mihi fuisse libens, uti scribis, intellexisti, nunc vero ex Te percipere aveo, num Irenaeus Magnif. Domino Parenti quoque satisfecerit. Cum enim ob temporis angustiam nec perlustrare, nec mentem suam explicare potuerit, dubius haereo, num permutationem hanc rati habere volupe sit. Sin minus, recepto Irenaeo, de alio aequius valente cogitabo, vel, quodcunque jusserit, illi adhuc addam. R. NATHAN Lexicon si semel apud me vidisti, revidebis certissime, Tibique habebis. Facile enim, Tui inprimis causa, Lexico carere potero, cujus linguam ne legere quidem novi, atque utinam legere possim, eo citius haberes illud. Incidi nuper in librum Sapientia Manoae dictum, qui e RHENFERDII libris mihi cessit.


page 136, image: bs136

Cogitabam, an forsan hic ille liber sit, quem tu desideras: nam nec Rabbinicum illud, de quo scribis, nomen in Catalogo meo apparet. Necesse est igitur, illum inter libros latere Ebraicos, quos nondum, idoneo destitutus interprete, in indicem retuli. Massonii Historiae Criticae priores Tomi ad nutum oculis Tuis Te sistent; PASSERATII elegantem utique atque rariorem libellum Fratribus Tuis data occasione ad Te perferendum dedi. Bileamiticum nostrum auribus ac pedibus orbum animal eo libentius salutassem, ne de mea, si sermo illi velut prophetico esset, absentia conqueri necesse habeat. Futuro enim Jovis die, propitio non illo idolo, sed Deo Opt. Max. ad acidulas Swalbacenses pro more excurrendum mihi est. Sed sabbathica fruatur quiete, tardum sua natura animal, non quidem sui ipsius causa, sed Tui. Nollem enim, ut novos Tibi inferat codices, antequam omnem exueris aegritudinem. Indulgendum valetudini, atque in hanc omnis jam diligentia Tibi conferenda, licet ob solitam Tibi strenuam assiduitatem maximo Tui incommodo fiet, quod aliis summum utique bonum videtur. Licet igitur libros remisisles, nullos tamen in locum illorum dedissem, ne Tuae, jam maxime sanitati


page 137, image: bs137

nocivae, industriae calcar addidissem. Id jam, nisi indulgendum Tibi foret, castigationem meruisset, quod tot libellos infirmo deficienteque stomacho devoraveris, adeo ut vix mihi temperem, quin Te ridiculo (quo tamen multi serio usi, monstra eruditionis monstrose denotarunt) nomine salutem, helluonemque librorum vocem. Ab omni lectione abstinendum Tibi fuisset, ac etiamnum est. Assidentem lectorem, non seria tamen, audire debuisses. Sed haec ad tempus fallendum haud sufficere, nuperrimus, qui me vexavit, morbus docuit, inertiamque ac otium gravius ipso morbo malum esse. Ne Te igitur otiosum plane relinquam, hoc unicum Tibi ne grave accidat injungo, ut loca Bibliothecae Wolfianae, quibus codicum meorum mentio fit, annotare mihi velis. Mihi enim illa operose ac non sine taedio investiganda forent, quae Tibi obvia existimo. Donavit me exemplo optimus WOLFIVS, quod bibliopego illico dedi, nec dum recepi. Nil igitur praeter praefationem inspicere licuit, ubi nominis mei mutatio stomachum pulmonesque movit. Nomina enim in as desinentia velut obsoleta adeo mihi exosa fuere, ut cum Zachariae inderetur, minime illud ex Evangelio, si potuissem, exclamassem, nomenque Hans,


page 138, image: bs138

Tibi cum tertia humani generis parte commune, lubentissime recepissem, sed unico contentus prius illud praenomen plane abjecissem, nisi multis piaculum id, me vero ludibrium non paucis fore metuissem. Facile igitur reputabis, quam pulchrum mihi videatur, Zacharias Andreas dicier. Euphoniae gratia typothetam tam bella conjunxisse nomina, optimo viro WOLFIO non animadvertente, existimo. W. exiguum Colomesii libellum utique dare poteris. Fabulas binaque a Gronovio edita scripta ideo silentio nuper praeterii, cum neque munus, neque munusculum, cum nihili sint, dicere quiverim. Putaram quoque me jam olim monuisse, Te omnia, quae ultro, nec a Te desiderata mitto, pro Tibi concessis reputare debere. Diodorum meum Siculum, seu potius notas adscriptas placuisse Tibi, impense gaudeo; similes enim in plerosque Graeciae scriptores potero adipisci. Nominabo nunc Tibi inlustrem vere earum autorem. Est is Regis Poloniae Minister, heic loci, ut loquuntur, Residens, Dn. Jo. Guilielmus de STEINHEIL [note: Illustris hujus Viri, A. 1735. mortalium rebus exemti, elogium vid. in B. Jo. Christoph. WOLFII, Viri, dum viveret, mihi amicissimi, Conspectu Supellectilis epistolicae et literariae manu exaratae, quae apud eum exstabat, p. 203. sq. ubi illum accenset viris, quos non puduit, contemtas fere scholae elegantias cum amplissimorum munerum splendore conjungere.], vir


page 139, image: bs139

mihi amicissimus. Bonae frugis discipulus fuit Celeberrimi Critici Argentinensis, Andr. [note: vel potius Joachimi.] KUHNII. Mirandum vero, virum, tam alto in loco positum, numerosissimaque familia oneratum, deliciis hisce etiamnum capi, quas sui ordinis homines fastidire, ac non nisi altum sapere solent. Lucianum in oculis fert, atque in numerato habet, innumerisque ornat annotationibus, imo, quidquid a Graeca nobis superest antiquitate, manu versat, omneque, quod a publicis negotiis vacat, otium illis impendit. Cum autoris vices in se recipere nequeat, insignisque humanitatis sit, nullus dubito, quin omnes libros suos concessurus, omniaque, quae illis docta manu sua addidit, in nostros, imo publicos usus describi facillime passurus sit. Quae nuper de


page 140, image: bs140

Punicis offenderim, in apposito leges folio. Si ea, quae e SPANHEMII indice notata sunt, Tibi prodesse possunt, describi lubentissime faciam. Nunc de noviter acquisitis dicendum mihi pro more est. Codicem Ebraicum altera designat schedula. Turcicos etiam quosdam codices egregios in bibliothecam meam intuli, qui multo jucundiores mihi forent, si adhuc viveret, interque nos versaretur ENEMANNVS, eheu! quondam noster, ut in iis enodandis Oedipum agere posset [note: De viro hoc eximio praeter ea, quae dicta sunt Part. II. p. 379. 383. 386. et Part. IV. p. 285. sqq. hujus Collectionis, conf. Thesauri epistolici La Croziani, quem Cel. Jo. Lud. UHLIUS evulgavit, Tom. II. p. 66. ac Lettres de Critique, d' Histoire, de Litterature, ecrites par Mons. Gisbert CUPER, p. 337. 339.] Praeterea nitidissimum Maronis Codicem membranaceum cum Corpore Juris Justinianeo commutando mei juris feci. Nactus quoque sum veteres aliquot tabulas cereas, quibus Graeci atque Latini, immo majores etiam nostri, antequam tanta chartae copia esset, usi sunt. Vellem epistolam quandam


page 141, image: bs141

Ciceronis continerent tabulae istae, quales Argentoratenses in aerario suo, sit fides penes illos, ostentant, quasque me olim vidisse memini! licet autem res nullius momenti hae meae contineant, ad demonstrandum tamen molestum operosumque veterum scribendi modum utiles esse poterunt [note: In Bibliotheca Thoruniensi asservari duas tabulas cereas, Ciceronis epistolas aliquot complectentes, fuere, qui assererent. Petrus autem JAENICHIUS in Notitia illius bibliothecae, Jenae A. 1723. edita, p. 39. ex ipsa [gap: Greek word(s)] judicavit, esse libros censuum publicorum, in quibus nomina eorum consignata, qui tributa pendere Cruciferorum tempore debuerunt, atque ita reliquias saeculi XIII. aut XIV.] Nunc longum, ut Virgilii verbo utar, Tibi Vale dicendum erit. Ad Nymphas enim Swalbacenses, ut jam supra innui, iter meditor, quas cum ideo, ut a sedentaria vita plane cessem, singulis annis visitare soleo, illaeque seria omnia vitent, atque ad obeunda ineptos reddere soleant, non aegre feres, si aliquandiu, utpote aquis vivens, mutus ero, velut piscis. Iniquus


page 142, image: bs142

forem, si a Te literas nihilominus exigerem, quanquam dulcissimae mihi forent, atque trochiscorum instar, quibus acidularum potatores uti solent. Ad has tamen responsorias, modo corporis, quod spero, vires concedant, non denegabis. Vale, meique licet non compellantis memor vive, persuasissimumque Tibi habe, nec securae pocula lethes, nec stygias etiam aquas, multo minus Swalbacenses, amoris in Te mei ardorem restinguere, nedum exstinguere posse. Vale iterum atque iterum. Scribebam d. 22. Jun. 1715.

P. S. PASSERATII libello alium addidi non minus rarum, Tibique non minus jucundum, Henrici scilicet STEPHANI de linguae Gallicae cum Graeca consonantia. Vidistine novum WAKII commentum [note: En tibi libri titulum: Jo. Conr. WAKII Anzeigung, wie die uralte Teutsche Sprache meistentheils ihren Ursprung aus dem Celtischen oder Chaldaischen habe, und das Beyerische vom Syrischen herkomme. Regenspurg, 1713. in 8.], linguam Germanicam maximam partem originem ex Celtica seu


page 143, image: bs143

Chaldaica, Bajoaricam vero ex Syriaca trahere? Tuum de hoc, si perspexeris, judicium expeterem, sin minus, ad perlustrandum, si aves, darem. Habesne Jamblichum de vita Pythagorica ex editione KUSTERI? Ni jam possideas, compotem Te illius faciam. Iterum vale.

CCIII. JO. HENR. MAJVS FIL.

Tandem reliqui malam mansionem aegrotorum, corporisque non minus, quam crumenae purgatorium, infelicem illum lectum, cui vacare invitus debui. Recens quasi in lucem hanc editus videor, gressusque puerilibus non majores facere cogit superstes malignitas, cujus tanta adhuc vis est, ut vires recipere pristinas nondum possim. Ad tuas primum me confero litteras, semper quidem jucundas, tum vero longe jucundissimas, quum me solum, lecto adfixum, offenderent, ideoque illas, quamvis bene longas,


page 144, image: bs144

longiores tamen feci, saepius legendo. Non minus patri Irenaeus placuit, quam tibi, amicorum princeps, codex ab eo allatus. Neque adeo permutationem Mathematicorum more ad puncta quaevis minutissima metitur, ut postulata simul, nonnunquam iniquiora, adiiciat; certus te, si quid forsan deesse adhuc tibi videatur (nam ipsi quidem satisfacit Irenaeus) alio olim libro vel theologico, vel ad historiam ecclesiasticam faciente, et bis tibi oblato, ultro suppleturum. Lexicon Aruch, si tibi est, nolim fieri meum, cum damno tuo; nam et ego facile carere illo possum, quum praestantiora inde suo Lexico Talmudico intulerit BVXTORFIUS. H. STEPHANI et PASSERATII libellos heri per fratres accepi. De posteriore verissimum esse Jos. SCALIGERI [note: Huic plane contrarium et mordacissimum est de PASSERATIO judicium, quod legitur in Scaligeranis secundis p. 493. sq. edit. Amsterod. A. 1740. PASSERAT estoit fort ignorant; vix octo legerat libros; bene instituebat juventutem, duo verba Latine sciebat, omnes reprehendebat, non erat tantus, quantus habebatur. Tricassinus erat, bonus Pedanus ad instituendam juventutem. Quanquam SCALIGER in hoc etiam, si reapse ita judicavit, sibimetipsi non constet. Contra facile nobis foret, valde honorifica de PASSERATIO judicia, Sammarthani, Casauboni, Thuani, Niceronii, aliorumque recitare, si hoc ageremus.], judicium, reapse


page 145, image: bs145

didici. Accepi, inquit Lib. IV. epist. 348. PASSERATII libellum, magis nobis utilem, quam auctori gloriosum. Rari erunt, qui eo sciunt uti. Nos, quanti sit, ex eo aestimare possumus, quod paucorum hominum est, et plures habebit, qui non capiant, quam qui eo capiantur. Ego sane in censum bonorum eum dedico. Haec ille. Nec minoris facio STEPHANI libellum, quem opportune comitem PASSERATIO dedisti, nunquam antea visum, nunc autem cum industria perlegendum. Non esset difficile idem in lingua Germanica praestare, quod ille in Gallica, recordorque viros doctos convenientiam vernaculae nostrae cum Graeca sparsim indicasse, ex instituto neminem. Codices tui Ebraici in eodem adhuc statu versantur, ne inspecti quidem a me sunt post, morbum superatum. Metuebam


page 146, image: bs146

enim, homines aetate graves et mole sua molestos non exiguam mihi creaturos molestiam, si quidem ad illos accessero capite non satis purgato, et pectore non rite praeparato. Accedit, quod te facilem deprehenderim semper, neque morosum rerum propriarum exactorem, quarum mihi usum concedis libentissime. Bibliotheca WOLFII ad manus nunc haud est; accepisses alioquin locorum indicem, in queis nomen tuum comparet. Dedi illam bibliopego, nondum recepi. Id vero indicare possum, rarius mentionem fieri MSS. tuorum, a me fideliter consignatorum, quam par erat; quum tamen, si quando in Edzardiana aut alia bibliotheca MS. exstat liber, id perpetuo commemoretur WOLFIO. Forte supplementa, quae promisit, hunc defectum tollent. Quam vero injucundum tibi, vir amicissime, fuerit, Andreae nomen, vel ex eo intellexi, quod tam alte in stomachum sese tuum memoriamque et cogitationem interiorem ingesserit, ut, quum Joachimum KUHNIUM nominare volueris, illustris STEINHEILII praeceptorem, Andream omnino dixeris. Lucianum si ad describendas notas nancisci ab eodem viro insigni posses, hunc prae ceteris ut eligeres, suaderem, non quod ego haud


page 147, image: bs147

minori amore erga scriptorem et eruditissimum et suavissimum, quam STEINHEILIUS feratur, sed quod praestantia ejus operumque dignitas id mereatur. Hunc enim auctorem antiqua eruditione refertissimum esse, et ad imitandi exemplar a posteris sumtum, constat. Quae de Phoeniciis in singulari scheda adnotari jussisti, utique acceptissima sunt, inprimis, quae ex Festo. Quae SPANHEMIUS de Punica L. ab Arabica diversa, pag 78. et de eadem lingua ab Afris aliquantum commutata, ibidem disserit, legere gestio. Post reditum itaque tuum amanuensis haec in usus meos excerpere poterit. Posthac vero nolim te diutius de meis Poenis sollicitum esse, quia nec ipse id facio. Video enim pleraque omnia a viris doctrina et ingenio excellentibus animadversa jam esse, sic, ut ipse nil de illis scripturus essem, nisi urgeret instituti mei ratio, quod eo tendit, rudera ejusdem linguae exstare etiamnum in Melitensium hodierna, neque adeo totam illam, quae fere omnium est opinio, sepultam esse. Si quid vero, sive ad linguam, sive ad historiam Melitensem spectans, communicare mecum ulterius posses, magno me beneficio tibi redderes obstrictum. WACKII libellum, quem designas, nondum conspexi,


page 148, image: bs148

vereor, ne virum bonum, doctum, et mihi etiam amicitia Ratisbonae contracta probe notum, deceperit terminationis vocabulorum Syriacorum cum pronunciatione vocumque Bojoaricarum exitu convenientia; quod sane ficulneum est argumentum. Jamblichum de. vita Pythagorae ex editione KUSTERI non possideo, sola mihi est, quam abs te accepi, Commeliniana, multis lacunis referta, Felicem te, vir amicissime, in nanciscendis libris MSS. qui non adgnoscit, is, quid felicitas sit, ignorat. Tabulis cereis, quas Argentoratenses ostentant, similes sunt Berolinenses; nam et hae epistolam quandam Ciceronis exhibent, si quidem, gui eam nobis praelegebat, bibliothecarius bona fide legit. Ceterum, ut, quibus nunc uteris, aquis Swalbacensibus, quidquid vitii in corpusculo tuo residet, feliciter eiicias, elimines, egeras, eluas, precor. Piscium te more vivere scribis; ut et piscis instar sanus salvusque redeas, opto. Scripturus ad te, amice suavissime, sum, quotiescunque aliquid litteris dignum sese obtulerit; etsi, quae tua est humanitas, hoc me officio supersedere velis tantisper, dum tute Musis tuis redditus, responsorias mittere queas. Immo destitutus


page 149, image: bs149

quoque novarum rerum copia, tamen epistolas, verum steriles, ad te exarabo, quo intelligas me tui quoque memoriam, quantumvis piscis more muti, diligentissime recolere. Vale, et Hoc age. Giessa, Kalendis Julii CICICCCXV.

Si quid habes (habebis autem affatim) quod ad BRAYI Martyrologium augendum conducet, ut, redux domum factus, significare velis, pater enixe rogat, qui et acidularum haustus ex tuo nostroque voto fluere jubet. Vale, et Herculis poculum, non tamen illud, quod Alexandro M. mortem attulit, strenuc evacua.

CCIV. JO. HENR. MAJVS, F.

Etsi nil prorsus habeam, quod nunciare tibi possim, homo plane siccus et aridus, longeque abs te, vir amicissime, diversus, utpote qui liquidus nunc es et


page 150, image: bs150

madidus totus; tamen, quia gratas tibi fore litteras meas, quocunque demum habitu accedant, significasti, facio, quod imperasti. Tot enim quis imperatores habet, quot amicos. Primum te quaererem, quomodo valeres? nisi inanem fore quaestionem meam existimarem, nullo quippe responso excipiendam, usque dum aquarum multitudo, qua nunc gravaris, abierit. Neque tamen dubito, quin optima utaris valetudine, meliore profecto, quam ego, quem imbecillitas pedum, manuum, linguae, quid multa? membrorum omnium, et nescio quis animi dolor, adhuc premit. Maecenatis votum fuit, Seneca judice, turpissimum, at nunc tamen usurpandum: Debilem facito manu, Debilem pede, coxa: Vita dum superest, bene est. Juvat nimirum vel tui caussa, cum quo vivere jucundissimum, spatium adhuc aliquod vitae emetiri, quantumvis aegro adflictoque corpore. Bibliothecam Wolfii, quum glutinator nondum reddiderit, quoties nomen tuum, amice optime, ornet, ne nunc quidem indicare queo. Si post reditum tuum ad. Penates orationem Dominicam CL. linguarum nancisci possem, gratissimum eveniret, ego enim supra, quam dici potest, nunc ea egeo, quae si serius ad te, dein et ad me allata fuerit,


page 151, image: bs151

usui equidem erit mihi, at non tam luculento, quam nunc esse possit. Vt libros tuos, quos D. Weberus jam penes se habet, tibi restituerem, finxi, occasionem mihi ad manus esse, mittendi ad te magnam librorum copiam, designabam tempus, quo utopicos libellos ablegaturus essem, nominabam aurigam, cui nomen Vtis, instabam ego, pollicebatur ille. Adpropinquante statuto die, monebam denuo, ipse ad eum visebam, sed tum nil, nisi inania verba Ajebat se nondum enotasse, quae vellet, omnia, petebat, adhuc duas sibi dari ad lustrandum hebdomadas, quibus ad finem deductis, bona fide libros reddere vellet. Modo, ne Punica fides Germanum obsideat. Quid facerem? Danda fuit mora, quam et tu mihi saepius concessisti. Est vero, quod ipse nosti, et quod a me, quamvis collegii jure ipsi juncto, dissimulandum non est, trico, quem nisi crebrius urgeas, nihil efficies. Qua in re si opera porro mea tibi utilis videbitur, libens negotio hocce defungar, minimum fungar. Ne et me malum existimes nomen, eo quod Sauli, nondum regis, comites, tamdiu detineam, rogandus es. Ingenue fateor, me per duos propemodum menses non audivisse illos rudentes, atque insuper, quum equo indies vehi


page 152, image: bs152

cogor, asinorum nullam nunc habere posse curam. Quando tu Musis tuis, ego mihi redditus fuero, quod aut morbus aut mea ignavia impedimenti attulit, industria compensabo. Vale, et me ama. Giessa, quarto Idus Julias CICICCCXV.

CCV. J. H. MAJO.

Rumpo tandem silentium, Teque Amicorum Principem prae omnibus merito alloquor, postquam Lares Musasque meas resalutavi. Redii, sed parum secunda prosperaque valetudine, cum tamen, ut incolumitati consulerem, sanitatique indulgerem, profectus sim. Fecit id coeli tempestatisque, quam ultimis diebus experti sumus, inclementia, quae febrem mihi minabatur, meque per biduum lecto, quem equuleo, et per integram septimanam cubiculo, quod speluncae comparare possis, inclusit. Id quod eo gravius tuli, quod novos eo tempore


page 153, image: bs153

advenas, duos celebratissimi nominis Viros Helvetos, Bauhinum et Zwingerum, salutare nequiverim. Spero tamen, illos in transitu per hanc nostram urbem me compellaturos. Interim malignum illum spiritum vel hostem inedia, praesentissimo optimoque omnium, qui me infestant, morborum remedio, fugavi, tres dies esuriales celebrando, quibus nil, nisi calidam herbae Thee infusam sumsi, ab omni alio cibo potuque abstinens. Maceravit id quidem corpus, ast vires sensim, observatis rite temperantiae regulis, redierunt. Utinam vero et tu, Amice dilectissime, ad pristinum corporis robur et firmitatem virium redisses, quod binae tuae non sine maximo meo moerore negant. Vide, quam iratam atque inimicam Hygeam experiantur, qui Minervae litant. Sed apage profana ista idola! cur in mentem ista veniunt? Restituet te brevi, ut spero, Numen benignissimum pristinae sanitati, nobisque te salvum atque iucolumem reddet. Irenaeum Magnifico Parenti non displicere gaudeo, dedi charissimae Matri ejusdem per Cel. PFAFFIUM edita fragmenta una cum Jamblicho KUSTERI. Illis Rev. Pater, huic vero tu ipse, Amice dilectissime, locum in vestra dabitis bibliotheca. PASSERATII et STEPHAN


page 154, image: bs154

libellos tuo palato arridere lubens audio, plures enim similis argumenti dare potero. Vidistine Joach. PERIONII Dialogos de linguae Gallicae origine, ejusque cum Graeca cognatione libros IV. Paris. A. 1555. apud Sebast. Nivellium, forma, quam vocant octavam, editos: item Dav. Cohen de Lara Convenientiam vocabulorum Rabbinicorum cum Graecis, Amstelodami A. 1678. typis exscriptam? Postremum procul dubio nosti. Ast sequentem te latere conjicio, quod neminem Graecae cum Germanica nostra lingua harmoniam data opera demonstrasse scribas. P. HERTLINGII Soc. Jes. Lexicon Latino-Graeco-Germanicum innuo, quod eum in finem congessit, ut harum linguarum convenientiam demonstret, atque Graeco-Germanica, seu moderna Germanica, ut autor loquitur, ex Hellenismis illustret. Plures sane libellos, qui linguarum originem cognationemque enarrant, possideo, et, quotquot habere possum, corrado. Henricus MUHLIUS de origine linguarum variarum, stirpeque ac matre Graecae, Latinae et Germanicae Hebraea dissertationem inauguralem elegantissimam habuit, quam, cum duplex mihi sit ejus exemplum, tibi donandam duxi. Adjeci Conr. GESNERI Mithridatem de differentiis linguarum,


page 155, image: bs155

quo tamen commode carere nequeo, ad inspiciendum vero eum dare volui, cum de Punica quaedam, aliaque tibi non injucunda contineat. Miraberis autem mecum, quod nullam Melitensis linguae mentionem faciat, cum de veterum, tum quae hodie apud diversas nationes in toto (ut rubrum pollicetur) terrarum orbe in usu sunt, observationes promittat. Summa industria, quae de Melitensibus occurrent, in usus tuos annocabo. De Punica lingua e SPANHEMIO loca describi fecissem, nisi illorum prolixitas obstitisset, maluissemque, ut propriis oculis opus egregium inspicere, tabulasque, varios, Punicos etiam, characteres referentes, perlustrare posses. Quae ad BRAYI studium martyrologicum facere possunt, quam primum vacaverit, conlegam. Magna negotiorum post reditum, literarumque, quibus responsum debeo, moles me etiamnum impedit. Quodsi vero longa nimis mora optimo Parenti videatur, Behagelio nostro mea seorsum dabo. Expecto etiam quaedam de persecutionibus in Palatinatu perpessis, quae amicus quidam suppeditabit, qui a BRAYO ipse rogatus est, ad evitandam vero invidiam meo potius nomine, quam proprio, non spernenda suggerere in animo habet. Felicitatem meam


page 156, image: bs156

in nanciscendis MSS. Codicibus iterum depraedicas, injurius forem, nisi ipse eam grato laetoque agnoscerem animo. A teneris etiam unguiculis ad rei literariae ac librariae studium divina me accendit providentia. Crevit cum aetate in bonos libros amor, et postquam bibliothecam instruendi consilium cepi, tantos successus vidi, ut divinam benedictionem satis admirari atque venerari nequiverim. Frater meus jam Florentiae degens octo iterum Codices mihi comparavit, inter quos Graeci duo, quos licet designare nesciverit, non contemnendos tamen exinde conjicio, quod e bibliotheca excellentissimi CIAMPINI illos coemit. Plura etiam Msta indies mihi obveniunt, quae, cum historici, politici, vel alterius argumenti sint, tuaque studia parum juvare possint, silentio praeterire soleo. En tibi designationem novorum Ebraicorum librorum. Oblatus mihi ante tres dies fuit Codex membr. Gregorii P. M. Moralia in Jobum, cum alio minori, medica complectente, quos brevi etiam meos fore spero. Ad postremas tuas nunc transeo, quibus me immerentem beasti, ad priores scilicet tuas silentem. Istud vero silentium meum minime vitio vertes. Mihimetipsi grave illud accidit, sed cum quotannis


page 157, image: bs157

ad ea, quae vita sedentaria adferre solet, incommoda avertenda acidulis mihi utendum sit, eo tempore ab omnibus occupationibus adeo abstinendum est, ut ne calamum quidem stringere liceat, si quidem Medicis fides adhibenda, qui omnem aquarum usum denegant, et lernam malorum, si contra agerem, minantur. Cum igitur te per literas compellare prohibitum mihi fuerit, insigne sane beneficium praestitisti, dum iterato colloquio tuo, quo nil dulcius mihi esse potest, exhilarasti. Orationem dominicam in omnibus tabernis frustra quaesivi, non sine gravi, Tui causa, indignatione. Veterem editionem, si tibi usui esse posset, dare possem. Wetstenius, qui nuperis nundinis curare illam voluit, me frustravit, alias jam dum haberes. Videbo, an Geissius noster illam commodare queat. Collegam tuum ob tres, quos mutuo habet, libros nimis a te urgere nolim, quod ego olim BODINI Dialogos, quos cum meo conferendos exemplo concesserat, justo diutius retinuerim. Tu omnem curam adhibe, ut valeas. d. Jul. 1715.



page 158, image: bs158

CCVI. D. JO. ANDREAE SCHMIDIO, Theologo Helmstadiensi et Abbati Mariae vallensi.

Ex eo tempore, quo te videre, vel, ut rectius dicam, coram venerari contigit, literis te compellare animus saepissime fuit. Suadebat certe insignis tua, qua me ac germanum, dum ante aliquot annos Academiam vestram invisentes te maximum illius decus salutaremus, excepisti, benivolentia, urgebat beneficiorum in nos collatorum nunquam intermoritura memoria [note: vid. B. VFFENBACHII Merckwurdige Reisen. Tom. I. p. 210. sqq. et p. 233. sqq.] Ast nescio, quae reverentia ac verecundia toties conantem represserit. Maximum certe obstaculum fuit, quod inanibus tibi literis molestum esse, ac sacra tua et universae rei literariae tam proficua studia turbare piaculum crediderim. Accidit vero, ut quidam Professor Regiomontanus hac


page 159, image: bs159

transiens, ac qualemcunque librariam supellectilem meam perlustrans, aliquot manu exarata volumina [note: vid. b. Jo. Christoph. Wolfii Conspectum supellectilis epistol. et liter. MS. p. 230. sqq.] cerneret, in quibus bene multae LUTHERI, MELANCHTHONIS ac aliorum coaevorum epistolae autographae et alia illorum opuscula, atque in his non pauca anecdota, continentur. Haec videns narrabat, te, Vir Magnifice, novum scriptorum LUTHERI tomum moliri, quam proximo, faxit Deus feliciter illucescat! anno repurgatae religionis jubilaeo publici juris facturus sis. Commodam igitur ad te scribendi occasionem nactus mihi videbar, ut scilicet ea omnia in publicos, quod lubentissime semper facio, usus offerrem. Utinam vero index omnium jam confectus esset, ut simul dare possem! Quodsi vero non ingratum tibi fore intellexero, illico a me conscribetur, ac, quibus omnia conditionibus, quas aequissimas fore spondeo, concessurus sim, declarabo. Vale, et, nisi audaciusculum votum sit, me amare perge. d. 16. Sept. A. 1716.



page 160, image: bs160

Frater meus, qui ante aliquot menses, absoluto per Helvetiam, Italiam, Gallias ac Belgium itinere, ad Lares multis onustus egregiis libris ac instrumentis mathematicis rediit, te officiose salutare jussit.

CCVII. D. JO. ANDREAS SCHMIDIVS.

Gratae admodum mihi fuerunt literae tuae, cum eam ob causam, quod nominis mei memoriam alta adhuc mente repostam habeas, tum quod tam benevole mihi promiseris ea, quae ad LUTHERI opus promovendum faciunt. Meum propositum est, Deo dante, omnes LUTHERI epistolas editas et ineditas in unum referre volumen [note: Dolendum est, spem decollasse, quam praeter b. SCHMIDIUM de pleniori Epistolarum LVTHERI collectione edenda viri, dum viverent, celeberrimi, Jo. Christfr. SAGITTARIUS, Jo. Christoph. SCHLEGELIVS, Gottl. WERNSDORFIUS, et praesertim Jo. Christoph. WOLFIUS fecerant.], cum


page 161, image: bs161

maximam partem historiae reformationis contineant. Collegi hoc saltem anno epistolas ultra quingentas, quae MStae diversis in locis latebant, et earum plures expecto ex archivo Vinariensi, nuper demum mihi oblatas. Si ergo tibi placuerit, catalogum describere de illis, quas possides, et mecum communicaveris, rem mihi facies gratissimam. Conditiones, quas praescribes, pro viribus lubens implebo. Clarissimo Dn. Fratri tuo gratulor de felici ad patrios Lares reditu, eique nomen meum commendabis. Si ab eo instrumentorum mathematicorum rariorum designationem obtinere possem, mihi quam maxime gratularer. Helmst. d. 12. Nov. 1716.



page 162, image: bs162

CCVIII. D. JO. ANDREAE SCHMIDIO.

Citius sane ad acceptissimas tuas respondissem, si indicem literarum LUTHERI, quem desiderasti, contexere prius per varia impedimenta licuisset. Ut enim alia taceam negotia, ipsa voluminum epistolicorum evolutio plus, quam putaram, temporis exegit. Pleraque enim vel indicibus omnino destituta, vel talibus instructa, quibus fidere sine justo, ne una alterave epistola, quae tibi usui esse posset, elaberetur, metu non potui. Accedit, quod singulas inspicere, ac, quo loco ac tempore a pia manu exaratae fuerint, sedulo annotare, tibi necessarium existimaverim. Dum igitur studiosius singula volumina mihi proposueram perquirenda, factum est, ut nonnisi tria hactenus absolvere potuerim. Ne tamen nimis longa mora foret, quae in illis deprehenderim, per insertam his schedulam significandum duxi, licet octo vel plura adhuc restent evolvenda. Quod ut facerem, suasit etiam vetustissimus, ac plane etiam christianus


page 163, image: bs163

circa novi anni exordium fausta sibi invicem precandi mos, ubi mea certe in te pietas silere minime debuit. Faxit igitur Deus T. O. M. ut praesentem non solum laetissime transigas, sed plurimos adhuc vivendo attingas annos! Servet te Deus in Ecclesiae, saecularia hoc anno, utinam felicissime ac faustissime! agentis, augmentum, reip. literariae ornamentum, ac tuorum omnium solatium! Adsit tibi gratia sua Numen benignissimum, ac vires tum corporis, tum animi largiatur, ut non solum salvus atque incolumis permaneas, sed, quod hactenus egregie fecisti, ecclesiae ac rei literariae operam porro utilissimam praestare, ac eximiis studiis tuis eam adjuvare atque exornare possis quam diutissime! CCLXXIII. epistolas D. LUTHERI, quarum jam elenchum dedi, non omnes anecdotas esse, ex addita loci ac temporis, quam ideo faciendam duxi, mentione facile cognosces. Ipse ego non paucas inter editas deprehendi. Tu vero, Vir Magnifice, cum editis diligentius comparabis, ac, quas in usus tuos, imo publicos describi velis, indicabis. Ego illas non modo studiose exarari curabo, sed ipsemet summa cura conferam. Conditiones, de quibus nuper dixi, non improbabis, sed aequissimas, ut spero, judicabis.


page 164, image: bs164

Sunt autem sequentes: ut primo amanuensibus, quorum opera describentur, a typographo merces, et quidem octo crucigerorum, quorum centum et viginti uncialem, vel nonaginta imperialem conficiunt, pro qualibet philyra seu plagula solvantur. Tantum ego ipsemet, quando antiqua et lectu difficilia exarant, ac chartam subministrant, numerare soleo. Secundo, ut idem typographus aliquot exemplaria mihi in aliquam remunerationem dare teneatur, quibus ego amicos donaturus sum; ac denique tertio, ut vel singulis epistolis, si reliquis serie temporis admisceantur, vel si in appendicem omnes rejicere, ac seorsum dare placuerit, in titulo nomen meum, absque omni tamen elogio, adjiciatur. Quanquam enim inanis me gloriae cupido minime vexet, quotiescunque tamen quidquam ab interitu mea cura vindicatum publici juris fit, hoc unicum qualiscunque diligentiae meae, ne ulla quidem sumtuum impensorum habita ratione, praemium ut deposcam, licere puto. Quas leges si tu, Vir Venerabilis, et typographus tuus non aspernemini, non solum quas e notatis exiges, sed quae in caeteris meis epistolarum Codicibus reperientur, quam lubentissime dabo. Nuperrime demum duo


page 165, image: bs165

nactus sum volumina ingentia, eaque praestantissima, ultra mille epistolas ad Jo. PAPPUM et Jo. SCHMIDIUM, celeberrimos Argentoratensium Theologos, potissimum datas complectentia [note: vid. WOLFII Conspect. Supell. epist. et lit. MS. p. 50. sqq.], inter quas etiam, paucae licet, a LUTHERI manu profectae occurrunt. Oblata etiam, quod tibi in aurem dico, mihi sunt authentica Colloquii Marpurgensis Acta una cum sexcentis LUTHERI ac eorum, qui intererant, autographis. Quae omnia utinam brevi a possessore adhuc tergiversante aequo adipiscar pretio! Interim erunt, ut nullus dubito, in caeteris collectionibus meis plures b. Viri epistolae, de quibus brevi te monebo. Germanus meus, qui te salvere jubet, instrumentorum a se allatorum indicem proxime dabit. Nil superest, quod addam, nisi maximas pro transmissis eruditissimis schediasmatibus gratias, quas, si potero, referam. d. 9. Jan. 1717.



page 166, image: bs166

CCIX. D. JO. ANDREAS SCHMIDIUS.

Paucis te volo, Vir Excellentissime. Per duos fere menses lecto affixus, nec nunc satis valeo, et manu aegrota scribo. Nolui tamen hac vice officium meum negligere, ne putes, nominis tui memoriam penes me periisse penitus. Si in conquirendis epistolis LUTHERI adhuc sedulus es, rem mihi facies gratissimam. Quamprimum Deus mihi concesserit firmiorem sanitatem, de hoc argumento pluribus tecum agam. d. XXIX. Sept. MDCCXVII.

CCX. D. JO. ANDREAE SCHMIDIO.

Cum tanto temporis intervallo nullum a te responsum tulerim, videbatur mihi, te consilium in conlegendis LUTHERI


page 167, image: bs167

epistolis vel mutasse, vel meam farraginem ob exactas, aequissimas licet, conditiones aspernatam atque neglectam fuisse. Hinc cum ante tres, et, quod excurrit, menses Celeb. FRANCKIUS, Prof. Halensis, hac transiens, ac bibliothecam meam perlustrans, MSta mea LUTHERI ac coaevorum volumina cerneret, ac non modo epistolas, sed reliqua etiam opuscula, cum novum LUTHERI tomum praelo paret, sibi expeteret, omnia, quae mea servat supellex, ei spopondissem, nisi mea erga te pietas atque benivolentia, ac promissi sanctitas fidesque cohibuisset. Declarabam igitur, expectandum mihi esse adhuc aliquandiu responsum tuum, eoque recepto epistolas tibi utique concedendas esse, reliqua vero opuscula, ad rem tuam non facientia, nec a te desiderata ipsi pollicebar. Paullo post tuae mihi redditae fuerunt, ex quibus tristissimam silentii causam aegerrime perspexi. Dolui sane vicem tuam, ac ardentissima pro tua salute vota fudi. Spero autem, te pristinae nunc sanitati restitutum esse, quam ut Deus T. O. M. tibi obfirmet, ac te ecclesiae et reip. literariae quam diutissime salvum atque incolumem praestet, ex animo precor. Sinat te Numen benignissimum meliori instanti, quem faxit Deus feliciter!


page 168, image: bs168

auspicabimur, anno valetudine frui, avertat a te omnia mala, ac fausta quaevis largiatur! Bibliotheca mea multis iisque egregiis in dies divina benedictione augetur accessionibus librorum tum manu, tum typis exscriptorum. Nuperrime praestantissimus mihi codex membraneus e Monasterio quodam [note: Moguntino] oblatus fuit. Continet inter alia Acta Constantiensis [note: Haec insignis collectio, duobus ingentibus primae magnitudinis voluminibus constans, jam Bibliothecam nostram publicam ornat. Plura de illa disserui Part. I. Actorum historico-ecclesiast. saeculi XV. et XVI. p. 2. sqq.] Concilii, inter quae anecdota quam plurima, nec a Celeb. Dnno von der HARDT, Collega tuo honoratissimo, visa. Quae omnia, postquam cum ejus voluminibus, confecto prius in illa magno labore indice, contuli, per amanuensem describi curavi. De quo Dn. Collegam tuum, praevia ex me salute, admonebis. Tu vero de epistolis LUTHERI quid statueris, quidve agendum sit, me certiorem reddes. Scribebam die ultima Anni MDCCXVII.



page 169, image: bs169

CCXI. JO. ALBERTVS BENGELIUS, Ecclesiastes ac Praeceptor Denckendorfiani Collegii Alumnorum Sereniss. Ducis Wirtembergici [note: Tandem Theolog. Doctor, Ducalis Consist. Assessor, Abbas Alpirspac. rel. Theologus de ecclesia nostra multis nominibus immortaliter meritus.].

Qui summam tuam in maxima amplitudine humanitatem ipse nuper expertus est amicus meus, idem inscienti mihi eam paratam esse significavit, usque eo, ut litteris quoque meis aditum patere velles: et pignoris quasi loco nobile illud artis typographicae specimen Tuo nomine misit. Pro tanta benevolentia tibi, Vir Generosissime, maximas gratias ago: unumque opto, ut ei ulla ratione respondere valeam. Mihi quidem gratulor, meoque conatui, cujus mentionem ab illo adolescente factam sentio, plurimum opis promitto atque ornamenti.


page 170, image: bs170

Epistolarum Tullii, quas inconsulta familiarium appellatio et selectarum exiguitas propemodum viles fecit, ea paratur a me editio, non quae viris politicis, neque tironibus rudioribus, sed adolescentibus ad academiam praeparandis utilitates earundem recludat. Prima cura est emendationis, quam ne Graeviana quidem editio respuit: altera intelligentiae, ad quam omnium interpretum, quorum nobis quidem facultas est, annotationes recognitae novisque auctae conferuntur: tertia imitationis sobriae et legitimae. Quem laborem quae, adjuvare queant, dum undique conquiro, Phil. QUARTIERII editionem in usum Delphini 1685. 4. quam diu desideravi, penes te, Vir illustris, esse cognosco. Ego, qui scirem, quem apud te locum Exc. Prof. LANGIUS Gissensis, fautor meus singularis, teneret, petii ab illo, ut fide sua interposita libri usuram impetraret mihi. Sed illius rogationem is, quem dixi, amicus meus, voluntatis meae non ignarus, antevertit: ac librum non illum quidem integrum, sed tamen Tomum quendam praesto esse demonstravit, simulque in eo genere plura abs te mihi prompta esse confirmavit. In publica injurius essem commoda, si liberalitatem singularem non


page 171, image: bs171

protinus amplectendam esse existimarem. Itaque primum operis Quartieriani partem illam, quum integri comparandi spes nulla est, expeto, ut aut emolumenti aliquid inde capiam, aut, si minus, reliquis partibus aequiore animo caream: deinde, si quae alia conferre volueris, non minus exspectata erunt. Quid habeam, quid desiderem, separata indicat schedula: quibus mihi rebus subvenire queas, Tu facillime optimeque perspicies.

Quod ad Primi TRUBERI versionem librorum sacrorum Slavonicam attinet, vidi opus, sed ubi hoc tempore comparari queat, non reperio: dabo tamen operam, ut eruam; id si contigerit, magnopere laetabor. De ipso Primo TRUBERO in Suevia sacra, quam PREGIZERIS debemus, passim occurrunt aliqua pag. 146. 151. 382. cui jungi potest WENGERSCII Hist. Eccl. Slavonic. et FISCHLINI Memoria Theologor. Wirtemberg. De ceteris rebus, si quid a paupertate mea ad te proficisci potuerit, quo tibi gratum faciam, pro jure tuo imperabis: animum quidem perpetuo devinctum habebis. Denkendorfi d. VIII. Januar. MDCCXVII.



page 172, image: bs172

Ad Epist. Familiar. Ciceronis edendas praesto sunt jam, ac fuerunt

Cic. Opp. edit. Badii Ascensiii 1511. fol. Basil. ap. Cratand. 1528. f. R. Stephani, Paris. 1538. f. Joach. Camerarii. 1540. f. Lamb. et Gothofredi. 1588. 4.

Gruteri edit. Hamburg. f. Jacobi Gronovii. 4.

Epist. Familiar. cum Comm. Varior. Paris, 1557. f.

Epist. Familiar. cum Comm. Varior. aliorum, Venet. 1568. f.

Epist. Familiar. cum Comm. Varior. aliorum, 1693.

Amstelaedami: cura Graevii.

Epist. Familiar. cum Comm. Uberti Crescentin. Venetiis, 1483.

Epist. Familiar. cum Comm. Uberti Crescentin. Mediolani, 1485.

Epist. Famil. ed. Robert. Steph. 1543. 8.

Epist. Famil. edit. Dransfeld. Cellarii, Junkeri, Reimmanni, Uhsei, Minelli, et Graevii Wetsteniana, seu minor. it. ap. Wechelianos cum annot. anonymi, 1610. etc.

Epist. selectae. Hal. Sax. 1716. et Stutgard.

cum variorum notis.

Riccii argumenta et scholia.

Paraphr. Gallica Doleti.



page 173, image: bs173

--- recentior cum annot. Paris. 1704. 12. 4. Tomis.

Gruteri Lampas et alii libri Critic. Desiderantur autem

Editio Veneta ap. Juntas aut Manutios, ann. 1571. vel 1583. vel 1591.

Paraphrasis Graeca epistolarum ad Familiar. quam alicubi exstare, ex viro docto audivimus.

Petri Marsi Commentarius in Epist. Famil.

Amantii Scholia, quorum mentionem facit Lambec. Comm. de Biblioth. Vindob.

Berneggeri annot. inedit. vid. Bibliographia Critica Boecleri.

Mureti Annotationes Roma ad Graevium missae. vid. hujus praefat. epistol. famil.

Variae Lectiones e MSS. Germanorum nondum excussis; et explicationes, emendationesque, e rariobus variarum lectionum scriptoribus nondum productae.

Et alia, quae ii norunt, qui habent.



page 174, image: bs174

CCXII. JO. ALB. BENGELIO.

Annus est, et quod excurrit, quod non solum Dn. LANGIUS, sed et MAJUS meus Tuo nomine rogarint, ut, quae ad Ciceronem inlustrandum facere possent, suppeditarem. Dolebam tum temporis, quod egregia studia Tua adjuvare minus poteram, cum N. vos antevertenti fidem jamjam dederim, me omnia, quae non modo e veteribus codicibus meis manu exaratis erui, sed alia quoque, quae ad praestantissimi autoris emendationem facere possent, concessurum. Male me equidem habebat, quod isthaec pollicitus fuerim, cum Tibi inservire potius maluerim, quam Critico isti satis infelici, qui plurimos quidem autores, ast invita plane Minerva, in publicam lucem profert. Sed fidem datam fallere religio erat. Postquam vero is praescriptas a me leges respueret, ac, ut, quicquid esset codicum, ad se ipsum transmitteretur, urgeret, ego vero ob locorum non solum distantiam, sed aliis etiam de causis merito denegarem,


page 175, image: bs175

nil magis in votis erat, quam ut Te adjuvare possem. Opportune igitur accidit, ut non tantum Dn. Langius Tui gratia ad me iterum scripserit, sed adfinis quoque Tuus, qualemcunque meum librorum adparatum perlustrans, Tui causa me compellarit. Intellexi ex utroque, Te non omnia Tullii opera, sed epistolas solummodo, quae ad Familiares, licet, ut recte mones, minus adposite inscribuntur, publici denuo juris facere velle. Dolebam denuo fortunam Tibi bene cupienti adversam. Licet enim aliquot non spernendos Ciceronis opuscula continentes Codices membraneos dederit, nullus tamen eorum epistolas sistit. Dedit quoque rariorem Ciceronis voluminibus minoribus editionem, viri docti manu illustratam, ast dum ultimum Tomum, qui epistolas ad Familiares habet, evolverem, hunc nonnisi lituris conspicuum, vel potius deturpatum deprehendi, cum reliquis fere omnibus annotationes ac emendationes bene multae ac eruditae adscriptae sint. Transmittendum tamen Tibi tomum illum duxi, quod editio haec Gryphiana non ubivis obvia; quanquam fatendum sit, Gryphium illum typographum alias diligentissimum industriam suam in exscribendo hoc Latinorum autorum principe haud


page 176, image: bs176

praestitisse. Caeterum gaudeo, me Tibi QUARTIERII in usum Delphini editionem suppeditare posse, et quidem integram. Adfinis enim Tuus perperam intellexit dicentem, epistolas ad Atticum deesse. En reliquas, quae mihi, praeter eas, quas in schedula indicasti, praesto sunt, Tibi etiam, si jusseris, erunt, editiones: (I.) Opera omnia in tomos distincta quatuor Basileae ex officina Hervagiana. 1534. forma mai. quam fol. vocant. (II.) cum notis Lambini et Gothofredi Genevae 1646. apud Jac. Stoer 4t. (III.) Epistolae ad Familiares a Dionys. Lambino emendatae cet. Francofurti ad Oderam 1615. typis Hartmannianis. (IV.) Epistole Familiari tradotte da Aldo Manucio in Venetia 1620. 8to. appresso Giorgio Valentino. (V.) Lettres a ses amis traduites en Francois avec des Avertissements. a la Haye chez Pierre Husson. 1709. 8ct. Nescio an eadem sit cum memorata a Te Parisiensi 1704. editione. Elegantissima sane est, ac adjectae notae historico-politicae praestantissimae. (VI.) Epist. Famil. libr. XVI. ex editione Christoph. Hegendorphini Ffurti 1570. apud haered. Chr. Egenolphi 8ct. (VII.) Opera Epistolica. Praemittuntur vita Ciceronis et Attici. Fol. Parisiis. 1511. apud Jo. Parvum et Jo. Badium. Utinam vero iis, quae in aversa


page 177, image: bs177

schedula a Te desiderantur, juvare possem! Habet equidem bibliotheca mea magnam criticorum farraginem, sed ad illam excutiendam mihi sane otium non est. Saepius optavi, ut viri quidam eruditi id sibi laboris sumerent, ut indices in innumera doctorum adversaria ac observationum, variarum lectionum et similium criticarum annotationum volumina, ac in alia etiam eruditorum scripta, vel ad veterum autorum seriem, vel etiam ad Lexici modum conscriberent, ut uno statim obtutu, quid praestantiores omnium seculorum viri in difficiliora Graecorum ac Latinorum loca commentati sint, possit reperiri. Improbus certe foret labor, ast utilissimus. Quam multae enim observationes elegantissimae in istis non modo conlectionibus, sed etiam in aliis Theologorum, JCtorum, Medicorum, Antiquariorum etc. aliud licet agentium scriptis latent, quas in numerato habere nemini certe mortalium datum fuit, nec continget unquam. Sed inter pia hoc referendum erit, ac semper manebit desideria. Quod Truberianam Bibliorum versionem Te indagaturum spoponderis, magnas Tibi habeo gratias, majores, si illam aliquando comparaveris, acturus. Quod si etiam alii libri tam rariores, quam MSti, quos


page 178, image: bs178

studiosissime conquiro, occurrant, ut de illis certiorem me reddas, enixe rogo. Wigulei HUNDT Metropolin Salisburg. et alia hujus viri scripta quam maxime desidero. Si aequo pretio haberi abs Te possent, insigne mihi sane praestares officium. Vale. Scribebam d. 20. Jan. 1717.

CCXIII. JO. ALBERTVS BENGELIVS.

Nemo est, qui tanto amplitudinis et locorum intervallo tantam liberalitatem in sublevanda qualicunque industria mea adhuc praestiterit, quantam Tu, Perillustris Domine, missis non tantum egregiis libris duobus, oblatisque pluribus, sed, quod multo majoris aestimo, adjunctis litteris omni gratia et humanitate refertis. Quod ad QUARTIERIUM attinet, profitetur ipse, se MANUTIUM fere sequi: atque ita quidem sequitur, ut, quod de suo addit, in eo frequentem praebeat occasionem solidiora commentandi;


page 179, image: bs179

quo ipso beneficii in me tui magnitudo satis agnoscitur. Jam octo priores libros his prope duobus mensibus in eo recognovi: sed quia reliquos non continuo labore legi series operis mei institutumque patitur, praesertim cum de singulis MANUTIUS prius sit cognoscendus; novam rogationem suscipio, ut ad libri usuram nonnihil temporis adiicias, hac lege, ut ad nundinas autumnales, vel intra eas, una cum exemplari Gryphiano, cujus aliud non dissimile jam ad manum erat, salvum remittam. Quo tempore etiam debitas gratias agam. Nihil est ex omni memoria miscellis Tullii epistolis tritius: sed recentiores editores tantundem in iis videntur praeteriisse, quantum ad industriam antecessorum adjecerunt; unde operae pretium est, omnia excutere, et, quae vera sunt, suo loco restituere. Editio Badiana et reliquae, quarum Catalogum dedisti, vel exemplaria ab istis, ut arbitror, non diversa ad manum sunt: ac, si non essent, molestiam tamen novam tibi, Perillustris Domine, facessere non deberem. Magna ceteroqui apud nos, si a bibliothecis primariorum virorum latentibus discesseris, librorum rariorum penuria est: quamobrem si quid eorum, quorum mentionem fecisti, eruero, felicitatem


page 180, image: bs180

raram arbitrabor. Meum volumen intra annum, ut spero, prelum, quod nondum habet, relinquet. Exinde lectissimos Johannis Chrysostomi de sacerdotio libros, in usum juventutis ad Theologica studia in Monasteriis nostratibus praeparandae, si [gap: Greek word(s)] divina tulerit, adgrediar. Vale. Scrib. Denckendorfi, d. 29. Martii 1717.

CCXIV. JO. ALB. BENGELIVS.

Versionem Bibliorum Slavonicam, a Primo TRUBERO inchoatam, a Georgio DALMATINO perfectam nuper nactus sum, neque dubitavi, volumen abs te, Vir illustris, paullo ante expetitum mittere. Si studium meum non ingratum tibi fuerit, magnopere laetabor. Is, a quo accepi, fl. 2. kr. 30. poposcit, ea lege, ut ne quid de pretio decederet. Aliis jam litteris percontari volueram, an placeret conditio: quae quum de improviso


page 181, image: bs181

ad me remearint, ipsum librum statim mittendum, neque crebris epistolis te interpellandum putavi. Si libitum fuerit, me sollicitudine levare, curareque, ut de volumine reddito certior fiam; Aldi Manutii Italica translatio Epistolarum Ciceronis Famil. mihi erit exspectatissima. Remittam, ut par est, cum Quartieriana et Gryphiana editione, intra tres, ut spero, menses. Denckendorf. d. 12. Maj. 1717.

CCXV. JO. ALB. BENGELIO.

Maximas sane Tibi habeo, agoque gratias, quod Slavonicam Bibliorum translationem diu exoptatam tam aequo mihi comparaveris pretio. Summo certe beneficio me afficies, si in indagandis libris rarioribus, manu inprimis exaratis, pergas. Quocunque ego modo Tua vicissim studia juvare potero, promtum semper


page 182, image: bs182

paratumque me praestabo. En Tibi, quam jussisti, Aldinam Epistolarum Tullianarum versionem Italicam, qua, uti etiam reliquis, quamdiu volupe erit, uti frui potueris. Recipe quoque statutum Bibliis pretium, in quo persolvendo sumtibusque, quos mei causa in posterum forsitan facturus es, refundendis semper, uti par est, ero paratissimus. Utinam Wigulei Hundii Metropolis ac Stemma Bavaricum brevi quoque occurrat! Hujus enim viri scripta quam maxime desidero. Accepta quoque esset Raderi Bavaria Sancta, ex prima scilicet, quae lucem vidit, editione. Novissimam enim, quae Augustae Vindelicorum Benckharti sumtibus nuper prodiit, cum elegantiam prioris minime aequet, habere nolim. Si quae alia historici argumenti opera Tibi obveniunt, ut de illis me edoceas rogo. Omnem enim his conquirendis operam in posterum impendam: Ideo reliqua, quae huc non faciunt, e bibliotheca, loculorum angustia laborante, eliminare constitui, ac eum in finem, quos vides, catalogos typis exscribi curavi, libros, quos complectuntur, amicis vel pro adjecto pretio, vel, quod acceptius mihi, ac ipsis etiam utilius, pro aliis libris concessurus. Honesta haec permutatio satis ex voto hactenus cessit, plurima adhuc tamen


page 183, image: bs183

supersunt volumina, quae Tibi familiaribusque Tuis, quibus Catalogos inspiciendos dabis, lubentissime tribuam. Interim felices laborum Tuorum successus ex animo precor, Teque valere jubeo. Dab. d. 9. Junii. 1717.

CCXVI. JO. ALBERTVS BENGELIVS.

Subveritus eram, ne esset a me audacius factum, qui versionem Bibliorum Slavonicam, non praemissa percontatione, ad Te curassem: sed me non modo non peccasse, sed etiam gratum fecisse, si modo gratum quidquam a me proficisci potest, ex litteris Tuis secundis, omni liberalitate refertis, cognovi. Quo ipso animus mihi accessit, si felix hora venerit, alia, quae praescripsisti, conficiundi: quanquam nihil undecunque adhuc spei comparet. Catalogi ejus, qui cum eadem epistola cunjunctus erat, copiam


page 184, image: bs184

feci amicis: quorum unus ultra tempus, quod finieram, eundem tenet. Inprimis Rabbinici libri arridebant: sed non dubium est, quin eorum cupidiores emptores isthic sint, quam ut nominatim aliquos deligere liceat. Neque tamen id me deterret, quam quod vereor, ne labor ex labore Tibi, Vir Amplissime, mea caussa nascatur. Fiet tamen fortasse per alios, ne me frustra volueris honestissimae Tuae permutationis esse conscium. Quod meum est, libros tres, quorum mihi usuram, tanto locorum, quanto nemo alius, intervallo, totmenses concessisti, remitto; et pro tanto beneficio, quod tu, Vir illustris, ignoto scholastico, rogatu virorum clarissimorum, praestitisti, maximas ago gratias. Nihil a me detrimenti cepisse spero libros; quanquam Aldina paraphrasis illa multis locis mutila est. Unum mihi molestissimum est, quod in Quartieriano volumine exterius tegumentum, quod expriore jam itinere lacerum ad me pervenerat, a me, quamvis peregre miserim, restitui non potest: et quamquam tanti res non est, de qua verbum ad te faciendum sit; me tamen ita male habet, ut, nisi tua facilitas vetet, mallem librum in manibus meis nunquam fuisse. Sed non deerit domi Tuae, qui novam vestem


page 185, image: bs185

illi aptet; ut non modo Tibi, sed etiam Tuis debeam. Operis mei excudendi initium per me pridem fieri poterat: sed non omnes bibliopolae existimare possunt, in libro divulgatissimo locum esse utili industriae, interim illud majorem nanciscetur maturitatem, mihique primum inserviet, donec aliis quoque alibi poterit. Stutgardiae excuditur C. E. Weismanni, Prof. Gymn. Historia Ecclesiastica: opus copiosum maturoque judicio congestum, et ad haec tempora deductum. Scriptor est filius Abbatis Maulbronnensis, haud pridem mortui, pridem edito Lexico Latino aliisque scriptis noti. Denckendorfi 30. Aug. 1717.



page 186, image: bs186

CCXVII. JO. ALBERTVS BENGELIVS.

Quia prolixissimo Tuo in me favori adhuc non satis respondisse existimo qualecunque obsequium meum, Panegyrici Gregoriani a me recogniti et illustrati exemplar ad Te inprimis, Mecaenas Generosissime, mittendum duxi. Si libitum fuerit inspicere, ex urbis Beryti mentione pag. 38. et passim in eo facta, cognosces facillime, Bibliothecam Tuam instructissimam habere, quî nova editio libelli, si qua futura sit, auctior praestetur. Namque Part. II. Cod. VIII. num. XXII. memoratur [gap: Greek word(s)] . S. Gregorii Thaumaturgi narratio de CCXII. patribus Beryti congregatis. Incipit: [gap: Greek word(s)] . Quare, si Tuae in remp. literariam liberalitati subservire posse arbitraberis operam meam, submissime rogo, ut, quae salvis legibus aequissimis, Commentario Tuo praefixis, fieri queant, ea in re


page 187, image: bs187

facias. Si viae non admodum longae committi liceret codicem, multo foret gratissimum: habet enim cum alia praeclara, tum nonnulla Ephraimi scripta, cujus ego editionem Oxoniensem pridem coepi sub limam revocare meam. Traditurusque tantisper essem librum MS. Graecum chartaceum in 4to. foliorum plus CCCXL. cujus argumentum paucis describam, ut, idoneumne sit pignus, existimari queat. Anthologium est, pulchre congruens cum menologio Graecorum, illo certe, quod H. Canisius laudavit, inseruitque Tomo II. antiq. lectionis. Antiquitas manus quanta sit, non reperio: operis quidem, maxima est. Nam hicce Graecorum liber ecclesiasticus, ut ex Allatio, (quem Suiceri thesaurus, Voce [gap: Greek word(s)] , sequitur,) apparet, multo majorem deinceps excrevit in molem. Primus in hoc anthologio mensis est September, inde Januarius quintus, aliique suo ordine. Selectae sunt Commemorationes Christi, et Mariae, Angelorum, Joh. Baptistae, apostolorum, martyrum, aliorumque Sanctorum: Hebdomas item magna, et Pentecostarium. Inter haec occurrunt etiam Pericopae Graecae V. T. et N. complures: prosopographia sive habitus corporis, quo Petrus et Paulus vixere: Historia conversionis


page 188, image: bs188

Iberorum ad relig. Christianam: et illa Chrysostomi homilia paschalis, quam idem ille Codex Tuus, Vir illustris, exhibet num. XXI. id est, ante Gregorium, nullo interjecto. Sin autem obstant aliqua, quo minus hic ipse liber Tuus mittatur; quod proximum est, peto, ut exemplum Gregorianae narrationis impertias a nundinis; idque tale, ut pagina paginae, versus versui, verbum verbo, ne abbreviaturis quidem aut sphalmatis praetermissis, accurate respondeat. Eodemque tempore, semel in hunc rogandi campum ingressus, addam aliquid. Habes, Illustris Domine, codices Graecos et Latinos N. T. ex iis quid notari velim, separata schedula, in qua minore negotio notari illud queat, ostendit, ad me, quod commodo Tuo fiat, reditura. Tu, Vir Generosissime, si qua erunt, quae vicissim ex illo Anthologio descripta habere velis, aut si ulla alia in re obsequia Tibi mea probare potero: jure Tuo jubebis. Catalogum Tuum, cum vix inspexissem, misi amico, cui idem magis, quam vellem, arrisit: nam adhuc non restituit, eoque, ne cum pluribus communicare possem, impediit. Wigulei Hundii metropolin, si forte etiamnum quaeris, vidi haud pridem in parte catalogi Bibliothecae, quam Halae


page 189, image: bs189

Suevorum copiosissimam, etiam in Historicis, ut arbitror, Nobilissimus Dn. La Corne aequissimo pretio particulatim vendit. Mitti etiam ex his locis, si jusseris, poterit Alberti Dureri Geometria pictoria, ed. Wechel. Paris. in fol. Contarenus de rep. Venet. Italice, Cominaeus Gallice, Pontus Heuterus, J. Betlenius, Conr. Peutingerus, Petrus Meissaeus de Electoribus, Berneggerus de Idolo Lauretano, Alb. Gentilis de armis Romanis. Sed epistolam scribo, non catalogum: quem tum demum mittam, si mittendum sciero. Habet ejusmodi scriptores nonnullos meus et amicorum apparatus, et ministrabit Tibi vel emptionis jure, vel permutationis, cujus legem ab aequitate Tua ferri, v. gr. si alphabetum alphabeto pensetur, facillime patiar. Tum, si de MSS. aliquid indicii faciendum est, amicus quidam meus habet Evangelium Johannis, Graece, olim in Monasterio Hirsaugiensi scriptum; et Cosmographiam, litteris valde intricatis, graecobarbaro, ut apparet, sermone concinnatam: quorum libellorum copiam Tibi non difficili conditione futuram esse puto. Porro Memmingae antistes fuit, Heissius nomine; apud cujus haeredes, haud variis ductus argumentis, nonnulla


page 190, image: bs190

ejus generis jacere suspicor. Illo se facile porriget industria Tua.

Mihi si in locis illis N. T. et in narratione Gregoriana gratificari volueris, Vir illustris; fideliter perferet mittetque ad me Mezlerus bibliopola Stutgardianus, ejusve procurator, et pretium pro describendo debitum confestim, ut par est, Tuis persolvet. Vale. Scrib. Denckendorfi, die 31. Mart. 1722.

CCXVIII. JO. ALBERTO BENGELIO.

Quas nuper ob varia impedimenta nundinarumque strepitus addere non licuit responsorias, eas nunc demum, quod pro singulari humanitate Tua haud aegre feres, exhibeo, simulque pro transmissa eleganti Panegyrici Gregoriani editione gratias quam maximas ago. Interim Tibi bene redditum per bibliopolam esse codicem, quem desideraveras,


page 191, image: bs191

Graecum, nullus dubito. Etsi enim praefixae catalogo leges adductaeque in epistola eidem praemissa rationes haud frivolae aliud suadeant, Tuis nihilominus petitis deferendum duxi, ut cognoscas, quanta mea in Te benivolentia, quantaque apud me sit bonae fidei Tuae existimatio. Curabis autem, ut codex ille non modo sartus, tectus, atque intemeratus, sed in tempore etiam ad me redeat, ne justo diutius eodem carere cogar. Pignore a Te oblato opus non est, quod si vero vel pretio vel permutationis jure codicem forsan hunc cedere velles, rem sane faceres gratissimam, cum curtam Graecorum codicum supellectilem adaugere percupiam. Tuis ille usibus, etsi meis accederet, semper pateret, Tu vero insigne bibliothecae meae ornamentum, aeternumque Tuae erga me benivolentiae monumentum statueres. Quod si vero, ut pro lubitu facies, isto codice carere nolis, hoc solummodo peto, ut historiam conversionis Iberorum ex benivolo promisso Tuo describendam cures. Loca, de quibus in adjecta schedula quaesivisti, in codd. meis novi Testamenti evolvi, lectionesque, quas habent, annotavi. Hundii Metropolim, ac reliquos, quos e catalogo Dn. de la Corne nominas, libros omnes jam possideo.


page 192, image: bs192

Genealogia Bavarica Hundii est, vulgo Bayerischer Stammbaum, quam desidero. Quod si vero eorum librorum historicopoliticorum, quos Te amicosque permutare velle scribis, indicem dare, et e catalogis meis, codici nuper additis, alios pro iisdem seligere velles, honestum tale commercium utique jucundum foret, quamvis diffitendum non sit, plurimos ex libris meis aliis jam cessisse. Erunt tamen adhuc, qui vobis arrideant. Evangelium Graecum ac Cosmographiam Graeco-Barbaram minime respuo, si modo aequo haberi pretio queant. Rem quoque praestares gratissimam, si de MStis, quae Heissius Memmingae reliquit, penitius edocere velles, cum neminem sciam habeamque, cui id committere possim. Elapsis nundinis insignem mihi epistolarum eruditorum virorum thesaurum ac alia MSta e bibliotheca illustris OBRECHTI comparavi, quorum pleniorem notitiam, si placet, proxime dabo, cum jam temporis angustia id non permittat, d. 19. Maii MDCCXXII.



page 193, image: bs193

CCXIX. JO. ALB. BENGELIUS.

Liber MS. cum catalogis die XIX. maji, tum litterae cum excerptis locorum N. T eodem die illo datae, die XXX. maji redditae sunt mihi, multiplici rarae, in tam illustri faisigio, humanitatis argumento. Gregorianum opusculum descripsi: quod etiamsi a Gregorio illo Thaumaturgo non est, ut multa mihi persuadent, tamen complura me docet. Atque multo majus operae pretium tuli ex aliis hujus Codicis partibus: quarum una, quae a Macario est, summe Rev. D. Pritio ad augendam Macarij, quam parat, novam editionem fortasse inservire posset. Nunc sine longa mora eum, ut par est, remitto, maximasque Tibi, Vir Generosissime, ut debeo, gratias submisse ago, quod non aliqua solum ex parte voti me mei compotem feceris, sed tantum fidei mihi nil tale promerito habueris, ut ipso plane codice misso, ab aequissimis me legibus Bibliothecae Tuae exciperes. Pro catalogis egregiis mitto indiculum librorum, e quibus, si quos


page 194, image: bs194

Tibi arridere significaris, eos submittam. De Tuis, rogo, ut hi, nisi jam avolarunt, seponantur; rogaturus postea, brevi fortasse, ut mittantur: num. 62. Allix. 97. Montanus. 130. Pet. Fabri. 190. Bugenhag. et Brentius. 314. Lambertus. 342. Drusii annot. in N. T. 357. Capellus in Ep. ad Ebr. quorum nonnullos pecunia mihi vendicabo, si libros non offero idoneos. Contra, quantumcunque numerum de hac mea semicenturia requires, is tamen non eo excrescet, ut non ex Catalogis Tuis sumere cogitem alios plures. Pretii a me perscripti proportio si non ubique aequa videbitur; non recuso, quin aut Tuo id arbitrio constituatur aut permutatio incatur pro alphabetorum et plagularum numero. Anthologium cum iis, quos requires, mittam; tantisper enim eo uti necessum habeo: et mittam ea lege, quae tum, ut spero, aequitati Tuae se probatura sit. Nam pro hac quoque charta papirus mihi satisfaciet. Quae. autem illa et quanta sit futura, malim abs Te, Mecaenas, quam a me definiri; sed ita, ut ne in meas sis propensior partes, quam in tuas. Scire autem velim, quo tempore, qua vectura a me mitti velis ea, quae desiderabis. Ea quum mittam, simul significabo, quomodo septem illi,


page 195, image: bs195

quos seponendos modo rogavi, cum pluribus, quos designabo, ad me mitti cupiam. Neque enim video, quae iniri possit ratio Tibi, Vir illustris, opportunior. Ex MS. Apocalyptico unum capitis IV. versum octavum, si non grave, iterum describendum cures, rogo. Valde enim suspicor, in nervo quodam, de quo inprimis quaero, non tam codicem Tuum a ceteris, qui omnes [gap: Greek word(s)] habent, quam excerptum, in quo [gap: Greek word(s)] abest, a codice dissonare. De duobus MSS. qui Codicem Tuum comitantur, otium mihi ultro fecit Collega meus: nam ipse scripsit. Ab illo ut hodie eos accepi, non ingratam observavi congruentiam hujus exemplaris Johannei cum Trithemiano, eodem fere tempore et fortasse etiam loco Trithemy-manu [sic] scripto, quod post Millium ceterosque in sua editione N. T. memorat Reineccius. Vtinam de Memminga similiter possem satisfacere; tentavi ipse quondam per amicum, qui mihi, cum Anthologium illud tradidisset, significarat, se daturum operam, ut plures ejusmodi libros illinc mihi compararet: sed nil effecit, non quo illi, quibuscum agendum erat, haec tanti facerent, sed, opinor, quod aliis negotiis vacarent. Deinceps quievi, mea caussa: nunc Tua,


page 196, image: bs196

illustris Domine, si aut conandi aliquid aut impetrandi tempus se obtulerit, eo potius utendum fore puto, quam incertam spem ostendendam esse. De accessione Bibliothecae Argentinensi gratulor: et, si qua erunt, quae sine molestia impertire possis, praesertim ad illustrandum N. T. Graecum, in quo maxima pars curarum mearum versatur, idonea; novo me beneficio obstrictum. arbitrabor. Sed illud multo vehementius opto, ut omnium copiarum Tuarum fructus, Deo sospitante, ad ecclesiae reique publicae incrementum faciant, et inde in Tuam ipsius sincerissimam diutinamque voluptatem reciprocentur. Vale. Dab. in Coenobio Denckendorfino die V. Junii A. MDCCXXII.

CCXX. JO. ALBERTO BENGELIO.

Rediit ad me codex meus non modo sartus tectus, sed et binis codicillis, quos Tuo omnino favori debeo, stipatus.


page 197, image: bs197

Gratias eo nomine et Tibi et Honorat. Domino Collegae Tuo habeo maximas. Meum illum Tibi non fuisse inutilem, laetor, polliceorque plures, quae Tua juvare poterunt studia, lubentissime concessurum. Utinam libros, quos e catalogis selegisti, offerre quoque liceret! Ast illi omnes V. Cl. Dantzio, Schudtio, et Majo meo olim cessere; ut enim nuper monui, dimidia horum librorum pars jam distracta est. Alios igitur, eosque plures notabis. Quae e Tuis mihi arrideant, rubra subduxi linea, servabis vero eosdem, usque dum videamus, num ex meis Tibi satisfieri queat. Anthologium, quod tam benivole spondes, acceptissimum quoque erit, retinebis vero et illud, quamdiu usus ejus necessarius adhuc Tibi videbitur, ac ipse pretium constitues. Satis est, quod MStum hoc cedere, meumque qualemcunque adparatum augere velis. Probandus omnino in hoc est animus Tuus liberalis, cum aliorum invidiam mirari satis nequeam, qui unum alterumve codicem nacti, illum premere, sibique in obscuro servare, quam publicis vel aliis instructioribus et ad communes usus comparatis bibliothecis inferre malunt. Ita multos novi codices optimos, qui a possessoribus invidis detinentur,


page 198, image: bs198

quamvis neque ipsi iis utantur, neque aliis usum eorundem permittant. Codicem meum N. T. jussu Tuo denuo inspexi, verba vero illa, de quibus quaeris, omnino in eo desiderantur. Quod in libros Memmingae inquirere mei causa denuo velis, singularem omnino Tuam erga me benivolentiam agnosco quidem, nolim vero, nimias ea de causa molestias subeas. Magno autem opere Tibi me devincies, si per te Mini CELSI Senensis Disputationem de haereticis coercendis, quam diu jam frustra quaero, ac personati Martini BELLI de eodem argumento farraginem undecunque aequo pretio nancisci mihi liceat. MSta, quae Argentorato nactus sum, ad historiam, jus publicum ac rem literariam potissimum spectant. Sunt etiam nonnulla critica, ast ad profanos auctores spectantia. Ad sacrum vero codicem facientia nulla sunt, alias Tuis omnino usibus paterent. Tibi enim persuadeas velim, mihi nihil magis curae cordique esse, quam ut qualicunque apparatu meo literario publicum ornare atque augere, doctorumque virorum studia eo collimantia adjuvare queam. Quod ut erga Te praestem, non modo laudabiles mihique perspecti conatus suadent,


page 199, image: bs199

sed Tua etiam in me merita plane exigunt. Praestet Te modo Numen T. O. M. ut ecclesiam, ac rempubl, literariam porro ornare queas, quam diutissime salvum atque incolumem! Vale ac me amare nunquam desine. d. 7. Julii. MDCCXXII.

P. S. Cosmographicum illud compendium, quod ab Honorat. Dnno. Collega Tuo recepi, non Graeca, sed Moscovitica lingua, literis vero Graecis, quibus Russi haud raro utuntur, conscriptum esse, MAJUS meus certiorem reddidit.

SPICILEGIVM de MINO CELSO SENENSI.

Mentio fit in superioribus literis Mini CELSI Senensis Disputationis: In haereticis coercendis quatenus progredi liceat; ubi nominatim eos ultimo supplicio affici


page 200, image: bs200

non debere aperte demonstratur. Illius summa raritas vel inde patescit, quod b. VFFENBACHIVS, indefessus pariter ac felicissimus librorum minus obviorum ruspator, eam, licet sedulo multorum annorum studio investigatam, nancisci haud potuerit, quod ex ejus catalogo apparet. Luculenter, nisi omnia me fallunt, dissertatione epistolari ad Illustrem, dum viveret, Academiae Georgiae Augustae Cancellarium D. Jo. Lautentium a MOSHEIM, cujus jacturam orbis eruditus mecum graviter dolet, Ulmae A. MDCCXLVIII. typis exscripta, evici, MINI CELSI SENENSIS nomen haud adsciticium, sed ipsius auctoris proprium esse, quod praeter alios ipse b. MOSHEMIVS, Vir nunquam satis laudandus, suffiagio suo, [gap: Greek word(s)] , approbavit [note: In den neuen Nachrichten von dem beruhmten Spanischen Arzte Michael SERVETO, der zu Geneve ist verbrannt worden. p. 81. sqq. conf. Ejusdem Anderweitigen Versuch einer vollstandigen und unpartheyischen Ketzer-Geschichte. p. 296 sqq.].



page 201, image: bs201

Interim vero de illo nonnihil, quod cum lectoribus meis hac occasione communicare operae pretium duxi, ex libro paucis cognito didici, cujus en titulum: Le Rime di Messer Luca CONTILE, divise in tre parti, con discorsi et argomenti di M. Francesco PATRITIO et M. Antonio BORGHESI. Nuovamente stampate. Con le sei Canzoni dette le sei Sorelle di Marte. In Venetia. MDLX. in 8. Part. III. p. 68. b. extat Lucae CONTILIS, itidem Senensis, carmen, quale Itali Sonetto appellitant, ad CELSUM nostrum, quod hic exhibebimus:

Sel parlar saggio tuo spesso non odo,
CELSI mio vertuoso, onde te pensi,
Ch' addormentati del mio corpo i sensi;
Mi passi il cor qualch' amoroso chiodo.
Sappi che dentro non mi doglio, o rodo,
Perche senta io d' amor gli spirti accensi,
O, perche la fortuna non dispensi
Col cielo i suoi tesori a nostro modo,
So che Dio tiene in man gli spirti nostri,
Le stelle i corpi, e solo io mi dispero,
Ch' in darno s' affatichi l' huomo stolto.
E se adivien che lieto io mi ti mostri,
Credimi, se si dee credere al vero;
Che' l' bramar poco mi diletta molto.

Antonius BORGHESIUS in argumento


page 202, image: bs202

hujus carminis p. 88. haec habet: Scrive a M. MINO CELSI Gentilhuomo Senese et Ambasciatore in Milano per la sua Republica nel tempo del gran Marchese del Vasto. Il quale vedendo l' Autore assai stimato, discorreva con esso, in che modo potrebbe farsi grande, et anco lo consigliava, ma vedendo che l' Autore non gli rispondeva, dubbitava che cio non caussasse amore. Egli conclude che ne fortuna ne amore lo molestano, ma che e contento in bramar poco di queste cose transitorie.

Hinc videre est, CELSUM nostrum non fuisse hominem e trivio, et plebeji seminis pullum, sed nobili loco natum, et honoribus eximiis inter suos cives decoratum, Legatum quippe Reipublicae Senensis et Oratorem ad Alfonsum Davalum, Marchionem Vasti, Ducatus Mediolanensis Praesidem regium, qui A. MDXLVI. e vita excessit, in gravi caussa missum. Quum vero ante hunc annum eam CELSUS legationem gesserit, in alto jam dignitatis gradu constitutus, ac anno demum MDLXIX. patrios focos religionis caussa relinquere coactum se viderit, quod in citata dissertatione p. 29. sqq. demonstravi, jure hinc colligimus, illum, aetate tum jam satis provecta, amore Christi et evangelicae veritatis ductum, non solo tantum natali, sed


page 203, image: bs203

opibus etiam ac honoribus terrenis nuncium misisse.

De ipso autem rarissimo ejus libro. Christlingae A. 1577. in 8. typis excuso, annotare juvat, unam tantum ejus editionem extare. Nam licet altera, cura Valentis Titi Ligii, A. 1584. prodiisse feratur, ex [gap: Greek word(s)] tamen et studiosa collatione comperi, non nisi ipsam illam Christlingensem hic denuo exhiberi, titulo duntaxat novo praefixo, et praefatione Valentis Titi Ligii, cum ejusdem argumenti Theodori BEZAE et Andreas DVDITII epistolis duabus sibi invicem contrariis, praemissa, omissa vero hic praefatione, typographi nomine a J. F. D. M. D. scripta, quae in fronte Christlingensis editionis comparet.

Observavit Clar. Samuel ENGELIVS in rarissimorum librorum Catalogo p. 70. in suo exemplari sub ultimae paginae finem pro custode, ut ajunt, adesse literas ANO-Idem illud non in meo tantum exemplari, sed duobus etiam, quae vidi, aliis animadverti. In meo praeterea adsunt manifesta duarum pagellarum excisarum vestigia, ut adeo dubium mihi non sit, censoris forficula Anonymi


page 204, image: bs204

cujusdam verba, coronidis loco adjecta, esse sublata.

Tandem hoc unum addo, b. VFFENBACHIVM, qui CELSI nostri Disquisitione typis exscripta potiri nequivit, illius versionem Anglicanam manu exaratam possedisse, quod ex Catalogi ejus tomo III. p. 713. patet.

CCXXI. D. JO. GEORGIVS SCHERZIVS.

Nobilissimi duo Juvenes, qui hasce tibi offerunt, me, cum in familiari colloquio Tui, ceu verae eruditionis Statoris, mentio esset injecta, rogarunt, ut ipsis aliquid literarum ad te perferendum traderem. Huic honestissimo petito eo promtior morem gero, quo diutius silentium adhuc servavi. Eos itaque tuae benevolentiae atque favori de meliori nota commendatos esse cupio.


page 205, image: bs205

Caeterum si, Vir Illustris, vales, bene est; ego ex aliquo tempore non admodum firma utor valetudine. Dira enim febris intra novem menses bis jam me [reading uncertain: print blotted] per aliquod tempus male habuit. Antiquitatum German. studium strenue adhuc, nec sine fructu, colo. Nuperrime MS. membranaceum, quod continet relationem belli, a Carolo M. cum Saracenis gesti, rhythmis Germanicis constantem nactus sum. Auctor ejus est STRICKERE, qui ante 600. annos vixit, ceu GOLDASTVS, qui ex hoc ipso opere aliqua notis suis ad Paraenetica inseruit, arbitratur. Tu, si nosti,

Qui genus, unde domo, quibus ille advenerit oris,

benigne expone. Simul doce, annon in amplissima tua, aut alia apud vos bibliotheca extet aliquod MS. Speculi Suevici, antiquitate et scripturae integritate venerandum. Unum adhuc addo. In non uno diplomate Germanico mentio fit des Clibeltags [note: Frustra quaeritur haec vox in Glossario Teutonico Schilteriano, SCHERZII etiam observationibus aucto. Cel. HALTAVSIVS in Calendario medii aevi p. 75. sqq. derivat eam a voce bekleiben, i. e. concipere, quia hoc die Maria post factam annunciationem credendo statim Christum concepit. conf. Celebratissimi Civis mei, Jo. Georgii WACHTERI Glossarium Germanicum, col. 845.], qua denotatur dies


page 206, image: bs206

Annunciationis Mariae; ast originem nominis indagare non possum. Tu, si vacat, Oedipum age, et tenebris hisce lucem affer: simul trade, quid sit der Gaile Montag, cujus mentio fit apud Bernh. HERZOG in Chronico Alsat. Lib. II. Cap. 70. Mihi videtur, denotari diem Lunae, quae antecedit le Mardi Gras. Sed tuam expectare fas est sententiam. Argenter. d. 9. Maj. 1719.

CCXXII. D. JO. GEORGIO SCHERZIO.

Non potui non, quin acceptissimarum tuarum latores omni benivolentia exciperem,


page 207, image: bs207

utpote a quibus jucunda de te rebusque tuis nuncia sperabam. Fefellit tamen, quod dolebam, opinio, cum non ab illis solum, sed ex ipsis etiam literis tuis intellexerim, te cum adversa hactenus valetudine conflictatum. Dolui vicem tuam, moerorem vero mitigabat, quod victorem te viderem, ac ingratum hospitem vel potius truculentum hostem fugasse cognoscerem. Spes quoque est, te non modo illum eliminasse, sed totum quoque corpus ita purgasse, ut ab omnibus Morbonae insultibus multos in annos, quod ex animo voveo, liber permaneas. De rhythmica bellorum Caroli M. historia, est, quod tibi, Vir Magnifice, ac mihimetipsi gratuler. Accipe enim rarum felicitatis exemplum. Idem, quod tibi fortuna benigna fecit, et mihi largita donum est, eodem plane, ut conjicio, tempore. Nuperrime Codicem tuum te nactum scribis: ego vero meum elapsis demum nuperis nundinis adeptus sum. Elegantior quidem ac praestantior tuus Codex videtur, quod membraneus sit, meus vero etsi chartaceus antiquioris tamen et bonae notae est, ac in hoc tuum antecellit, quod plura complectatur [note: vid. Bibliothecae universalis Vffenbachianae Tom. III. p. 540. sqq.]. Continet


page 208, image: bs208

enim praeterea Wolframi ab ESCHENBACH Historiam Wilhelmi Narbonensis rhythmicam, et acta Barlaami et Josaphat rhythmis quoque vetustis Germanicis conscripta. Quis auctor STRICKAERE (ita enim in praefatione mei Codicis scriptum legitur), tecum ignorare cogor. Omnes fere historiae literariae scriptores, quos singulari plane studio, nec minori felicitate undique conquisivi, consului, ast altum ubique de nostro silentium. Non contemnendum Speculi Suevici exemplum [note: vid. 1. c.] inter reliquas Legum Germ. vett. collectiones, quibus bibliotheca mea superbit, in MStorum meorum Catalogo (cujus partem priorem, quamprimum prelum, sub quo sudat, evaserit, transmittam) offendes. Etymologia vocis CLIBELTAG obscura ac difficilis. Si per G scriberetur, conjectura esse posset, diem amoris denotare a lieblen (geliebelt), quod Deus per annunciationem Mariae factam amorem suum in genus humanum evidentius testatus sit. Sed levis, ac, ut verum fatear, inepta conjectura est, quae nullo modo mihimetipsi probatur. Alteram vocem optime interprecatus es. Gail


page 209, image: bs209

enim non libidinosum solum, sed luxuriosum etiam denotat. Ita dicere etiam solemus: die Speise ist mir zu geil, wenn sie zu fett oder zu mastig ist. Item: die Erde oder dieser Boden ist zu geil etc. Eadem igitur ratione Germani veteres diem Lunae gail appellarunt, qua Galli diem sequentem Mardy gras indigitarunt. Paucos ante dies scripsit ad me Vir Cl. J. G. ECCARDVS, significans, se Legem Salicam commentario illustrasse, ac ad reliqua etiam jura, qualia LINDENBROGIVS conlegit, vett. Germanorum quidquam meditari. Petiit etiam, ut, si vett. earundem Legum exempla ipse haberem, concedere, vel ab amicis procurare velim, ut cum editis conferre queat. Ast nullus mihi Codex est, qui illarum legum, quas quaerit, quidquam habeat. Quodsi Tu, Vir Consultissime, suppetias ferre posses, rem non solum ipsi mihique, set universo orbi literario praestares jucundissimam utilissimamque. Quod quin lubenti facturus sis animo, insignis tua, quam probe expertus jam sum, humanitas me dubitare non sinit. d. X. Jun. MDCCXIX.



page 210, image: bs210

CCXXIII. D. JO. GEORGIVS SCHERZIVS.

Qui hasce tibi offert, est Dn. SCHUMACHERVS, Colmariensis, olim disciplinae meae alumnus, nunc potentissimi Russorum Monarchae Bibliothecarius. Ille cum confectis Domini sui (qui eum in Galliam miserat ad offerendam inclytae Scientiarum Academiae Mappam Caspii Maris accuratissimam) negotiis [note: Demandatum ipsi quoque erat, specimen Codicum MSS. a Moscis prope mare Caspium inventorum in itinere suo Philologis, exoticarum linguarum peritis, ostendere, illorumque de eo sententiam explorare: de quo vid. Acta Erud. A. 1722. p. 374. sqq. et 417. sqq. Historie der Gelehr samkeit unserer Zeiten, fasc. V. p. 387. sqq. et Thesauri epistolici La Croziani Tom. III. p. 286. sqq.], nunc per urbem vestram ad Lares Petriburgicos redire destinaverit, a me petiit, ut ipsi ad te viam aperirem. Honestissimo huic ipsius petito cum deesse


page 211, image: bs211

non possim, sciamque, qua promtitudine omnes Eruditos ad humanitatis tuae usuram admittas, eundem tibi de meliori nota commendare sustineo. Eo magis autem spero commendationi meae locum datum iri, quo gratius tibi erit, mysteria Russorum ex homine erudito et experientia rerum probe munito cognoscere. Id sane recipio, te favoris tui usum non in ingratum esse collaturum. Caeterum summo te etiam, Vir illustris, rogatum cupio opere, ne aegre feras, quod nondum restituerim Speculum Suevicum MS. Confero illud de verbo ad verbum cum meo et impresso Hupfuffiano, quae res aliquam moram exigit. Quam primum hoc labore ero defunctus, eundem tibi cum literis grati animi indicibus remittam, simulque, quantum profuerit haec collatio, indicabo. Argent. d. XV. Dec. MDCCXXI.

CCXXIV. D. JO. GEORGIO SCHERZIO.

Quas velut grati animi testes nuper addere debuissem literas, eas nunc demum


page 212, image: bs212

ad te mitto, sperans, te eas, etsi tardiores, haud minori benivolentia admissurum. Nullus autem dubito, Leersium bibliopolam vestratem codicem tuum sartum tectum jam reddidisse. Ego vero pro benivolo ejus usu gratias tibi non modo habeo, sed nunc etiam ago maximas. Ut aliquo easdem modo persolvere possim, omnem adparatum literarium meum tuis vicissim usibus offero, addita pollicitatione sanctissima, nil in illo existere, quod tibi sim denegaturus. Parem in te esse erga me favorem persuasus, contendere abs te nullus dubito, ut novum vel rhythmicum vel veterem alium Codicem Germanicum historicum, quibus me prae aliis delectari nosti, edivite suppellectili tua data occasione concedere velis. Nuperas commendatitias tuas eo, quem omni tempore merentur, effectu non caruisse, lator earum procul dubio significavit. Quod a memetipso factum non esse, haud aegre feres, silentiumque variis hactenus negotiis distracto condonabis. Speculum meum Suevicum usui tibi fuisse, lucemque reflexam tuo attulisse, laetor, nec erat, quod moram excusares, Quodsi. vero nunc, absoluto collationis labore, Codicem illum remittere velles, jucundum id foret amico cuidam, qui ejus videndi desiderio


page 213, image: bs213

flagrat. Nihilominus tamen eundem, si opus adhuc sit, aliquandiu retinere poteris. Inter alia MSS. egregia, vetera atque recentia, quae nuper nactus sum, fuerunt quoque octo spissa volumina, quibus maximopere delector. Exhibent illa Acta comitialia [note: vid. Biblioth. universalis Vffenbach. Tom. III. p. 606, sq.] varia, in ipsis Comitiis a viro celeb. Jo. Alberto PORTNERO summo studio conlecta. De iis, quae ex III. OBRECHTI Bibliotheca hisce nundinis titulo emtionis ad me pervenerunt, multa scribere supersedeo, cum ea te latere nequeant. Haud contemnendam ad alterum Bibliothecae MStae tomum (qui proxime, ut spero, prelum subibit) accessionem illa constituent. Eum, si Deo volente absolvetur, suo tempore transmissurus sum. d. 26. Maji. MDCCXXII.



page 214, image: bs214

CCXXV. JO. DAV. KOELERO, Historico Altorfino, ac tandem Goettingensi.

Saepius equidem animus fuit, literis Te compellare, Tuamque amicitiam ambire, invitabant quoque JOANNIS noster, dulci commercio Tuo literario gaudens, Glauburgiique, insignem humanitatem Tuam, quam in nuperrimo transitu experti sunt, depraedicantes, nolui tamen sine ratione egregia Tua studia hactenus turbare. Ansam vero dederunt nunc duo juvenes eruditi, hic transeuntes, bibliothecamque meam perlustrantes, qui cum qualemcunque meum librorum suspectae fidei adparatum viderent, certiorem me reddiderunt, in bibliotheca vestra Academica, cujus cura, in summum ejusdem ornamentum, Tibi demandata est, extare MStum quoddam curiosum magicum, l' Empire des Demons inscriptum, a Domino quodam Schulenburgio dono datum. Cujus cum penitiorem habendi notitiam desiderium incesserit, rogandum Te duxi, ut eam


page 215, image: bs215

benivole impertire velis. Praeter alios hujus furfuris libros nactus nuper sum TRITHEMII Steganographiam MStam. Personatus ille MARVILLIVS in libro alias eruditissimo Melange d' hist. et deliter. Tom. II p. 323. GAFFARELLVM refutare satagit, quod dixerit, TRITHEMIVM in Steganographia apparitionem spirituum asserere, cum tamen TRITHEMIUS de illa ne quidem cogitarit. Ast fallitur Marvillius, cum GAFFARELLVS de Steganographia mea MSta loquatur, is vero editam, quae de arte cryptographica, tecte scilicet per signa, numeros etc. scribendi, tractat, intelligat. Nam MSta illa, quae in bibliotheca mea extat, omnino de magicis plenissime et superstitiose satis agit. In Lexico Eruditorum, vulgo Gelehrten Lexicon, quod Lipsiae sub auspiciis Cl. V. MENCKENII 1715. 8ct. prodiit col. 2318. legitur: die Steganographiam hat Franciscus JVNIVS aus unzeitigem Eifer zu Heidelberg verbrant: cum tamen, si et hic auctor MStum meum vidisset, JVNII Zelum non adeo improbasset [note: conf. hic omnino Jo. Christoph COLERI Anthologiam. Tom. I. p. 390. sqq. et Fr. Jac. BEYSCHLAGII Syllogen variorum opusculorum, Tom. I. p. 916.].


page 216, image: bs216

Plurimos alios hujus commatis libros tum manu tum typis exaratos possideo, quos in altero tomo Bibliothecae meae MStae enarrabo. Is brevi, ut spero, prelum subibit, Tibique non injucundus, ut confido, erit, quod historica, quibus Te maxime delectari scio, potissimum exhibeat. Si quae tum in hoc, tum in priori volumine occurrunt, quae eximia Tua studia juvare poterunt, concedam utique, quaecunque ad usus publicos jusseris, lubentissime. Interim vale, ac Tui certe amantissimum redama. Dab. die 4. Aug. MDCCXXII.

CCXXVI. JO. DAVID KOELERVS.

Praevenisti me summa humanitate tua, Generosissime Domine, cum sane in eo essem, ut Tibi literis deferrem observantiam


page 217, image: bs217

meam, et tuum mihi expeterem favorem, pariter incitatus ab amicissimo JOANNIDE, qui mihi aliquoties significavit, Te mihi bene cupere, promtumque fore ad conatus meos genealogicos ex locupletissima bibliotheca tua egregie promovendos. Diligenter itaque Tibi non solum gratias ago pro insigni tua benevolentia, quam mihi declarare voluisti, verum etiam, ut eandem aliquatenus saltem demereri queam, lubens Tibi jam exhibeo libellum magicum, a Te desideratum, quem bibliothecae nostrae. Academicae abituriens reliquit Schulenburgius, nunc Canonicus Magdeburgicus. Sed vehementer doleo, me nugis hisce quisquiliisve erga Te officiosum esse. Mentitur enim levidense scriptum Fausti nomen, qualis praestigiator nun quam inter vivos fuit. In eo describendo, provide modo, ut pii fidique hominis librariique opera utaris, ne fortasse, praeter exemplar in tua bibliotheca reponendum, aliud quoddam turpi lucro scelestoque usui destinetur, quod certe vulneraret conscientiam meam, Famosam illam Steganographiam Trithemil in manus etiam potius tuas, quam alterius, incidisse, hac de causa laetor, quamvis firmiter mihi persuadeam, impostorem quendam nomen Trithemianum libello


page 218, image: bs218

huic praeposuisse, eo consilio, ut celebritas autoris eo magis incautos falleret; vel fieri etiam potuit, ut inimici Trithemii istiusmodi nefarium partum supposuerint, quo citius infamarent literatissimum virum, et extinguerent lucem in tenebris ipsis valde invisam. Pietas enim probitasque immortaliter de Germanica historia meriti bonique Trithemii quam longissime ab eo removet ejusmodi impietatis suspicionem. Opuscula ejus spiritualia longe alium indicant genium viri, quam magicis ejusmodi studiis artibusque deditum. Caeterum salivam mihi valde movisti promisso altero tomo incomparabilis tui catalogi. Faxit itaque Deus, ut propediem in rei literariae augmentum, nominisque Tui non intermorituram gloriam iste in lucem prodeat. Ego in consignandis S. R. I. Comitum Dominorumque stemmatibus sum occupatissimus, si ergo penes te lateant idonea ad hunc meum laborem sublevandum subsidia, quod firmiter credo, me sane Tibi obligatissimum redderes, si ea mecum in publicos usus benevole communicares. Instituti mei rationem cognosces ex adjecta scheda. Caeterum Te amari a me mirifice et coli, valde Tibi persuasum esse volo, neque me magis appetere quicquam, quam ut


page 219, image: bs219

meae erga Te voluntati Tua mutuo perpetuoque voluntas in me amando respondear. Vale. Altdorfi Norimbergensium ad d. 10. Sextilis. A. 1722.

CCXXVII. JO. DAVIDI KOELERO.

Singularis plane Tua est humanitas, quod aliquam saltim libri notitiam petenti ipsum codicillum transmittere non dubitaris. Agnosco Tuum in me favorem eximium, illumque summa cum gratiarum actione restituo. Fidem quoque do, me quavis occasione data allaboraturum, ut gratias debitas referam, Utinam vero non tanto locorum intervallo sejunctus viveres, meoque qualicunque apparatu literario praesens uti frui posses. Curta equidem, fateor, in Genealogicis mea est supellex, eo major vero monumentorum historicorum atque diplomatum copia est, quod tum jam editus, tum vero alter catalogi tomus


page 220, image: bs220

potissimum commonstrabit. Enotabis igitur, quae ad eruditum palatum Tuum sunt, egregiaque Tua studia juvare poterunt, libereque a me exposces. Nil erit, quod secundum leges catalogo praefixas sum denegaturus. Interim si Joannidem nostrum edocere velles, quae Tuos publicosque in usus excerpta velis, nullus dubito, quin lubens enotaturus sit, quae postea Tuo jussu poterunt excerpi atque describi. Ipse quidem lubens id agerem, ac mei quoque amanuensis operam offerrem, ast tum publica, tum privata negotia tantum otii mihi non concedunt. Amanuensis vero in describendis iis, quae mihi a Patronis atque amicis benivole conceduntur, occupatissimus esse solet. Caeterum vitam viresque ad illustrandas S. R. I. Comitum, aliasque Familias illustres ex animo apprecor. Opus sane arduum est, quod tamen eo majorem Tibi conciliabit gloriam, si eo, quo coepisti, conatu maxime laudabili telam perficere sategeris. Novum, quod nuper dedisti, in familia Lucemburgensi specimen eximium plane est, Tibique gratias ago maximas, quod eodem me donare volueris. Cum vero reliqua, quae hactenus edidisti, habere nondum licuerir, nil magis mihi in votis est, quam ut


page 221, image: bs221

egregia Tua schediasmata in unum volumen conlegantur. Dum enim dissertationes in academiis habitae ad paucorum manus perveniunt, optime sane faciunt autores, qui in corpus eas redigunt, ne ab eruditis vel ignorentur, vel frustra desiderentur. Ita MOLLERI dissertationes de PLATINA et Joanne ANNIO Viterbiensi aliasque in vestra academia habitas summo desiderio, ast frustra hactenus expetivi. De libello magico a Te benivole concesso adhuc monendum, Te minime debere esse solicitum, nec ullum metuendum abusum. Etsi enim haud levis mihi copia sit ejusmodi librorum suspectae fidei, in solum tamen bibliothecae ornamentum eosdem asservo, neminique eorundem usum concedere soleo. Quamvis enim otiosorum hominum figmenta, omnique successu carentia credam, nec ulla damna ex illis metuenda censeam, superstitiosis tamen offendiculo esse posse existimo. Steganographiam meam magicam quod attinet, ipsius TRITHEMII esse, praefixa ejus ad Comitem Palatinum epistola apologetica, geniusque seculi, quo vixit, persuadent. Illis enim temporibus nugae istae tanto in pretio erant, ut vix quispiam pro erudito haberetur, si artibus ejusmodi secretis atque absconditis non initiatus putaretur,


page 222, image: bs222

quod Alberti M. Henr. Corn. Agrippae, Campanellae, Cardani, Postelli, Gaffarelli, Portae, aliorumque, qui eruditione TRITHEMIO nisi superiores, certe aequales fuerunt, evinci potest. Hi enim non modo magiam sed aeque vanam Astrologiam, ut vocant, judiciariam maximo in pretio habuerunt. Haec etiam tam diu viguit, ut mirari satis nequeam, praestantissimos superiorum seculorum viros, atque inter hos ipsum Philippum MELANCHTHONEM, ast quantum virum! eandem, ridente atque exprobrante LVTHERO, summo studio excoluisse. Sed nolo hisce Tibi molestus esse. Vale igitur, meque Tui amantissimum, uti coepisti, redamare perge. Dab. d. 10. Sept. CICICCCXXII.

CCXXVIII. JO. DAVID KOELERVS.

Non erat, quod tam humanissimas gratias ageres, Vir Generosissime, de communicato ex bibliotheca universitatis nostrae codicillo magico, et mihi nuper bene


page 223, image: bs223

reddito; Tibi enim omnia debentur, qui ipse es tam benevolus in promte cum aliis ex instructissima bibliotheca Tua communicando, quae faciunt ad publicos usus. Uterer quoque ego hac tua nunquam satis collaudanda indulgentia, nisi tanto intervallo a Te tuoque incomparabili museo disjunctus viverem. Expectabo tamen alterum catalogi Tui Tomum, eoque perlecto fieri fortasse propitiis fatis poterit, ut ipse Tibi me sistam ante limina sacrarii Tui Musarum, atque Te decenter exorem, ut ea mihi praesenti describenda concedas, quae studia mea in illustranda historia Germanica juvare videbantur. Caeterum Tibi placere mea levidensia scripta, mihi gratulor; mitto Tibi ergo eorundem indicem, ut ea indicare queas, quae Tibi adhuc ex illis desint. Fateor quidem, non omnium eorum suppetere mihi adhuc exempla; quaecunque tamen in manibus fuerint, Tibi erunt destinata. Providebo etiam, ut MOLLERI, antecessoris mei, dissertationes de PLATINA et Jo. ANNIO, si forte hic occurrant, tibi transmittam, quamvis ipse multo cum labore MOLLERIL. dissertationes de claris scriptoribus collegerim. TRITHEMII Steganographiam in tuam bibliothecam translatam genuinam esse, nunc argumentis


page 224, image: bs224

a Te allatis convictus cognosco. Faxit Deus, ut saepius in manus Tuas incidant scripta [gap: Greek word(s)] talium summorum virorum, ne alibi vel pereant, vel aeternis tenebris damnentur. Si Tibi non grave sit futurum, ostende, quaeso, eandem cum aliis [gap: Greek word(s)] praesenti viro juveni docto, et honesto disciplinae meae alumno, Goldnero, Baruthino, cui jam opes Tuas literarias ex prima parte Catalogi Tuorum MStorum in scholis meis literariis aliquatenus notas feci. Declarabit ille Tibi non solum oretenus uberius meam in te observantiam, verum etiam illustris tui nominis fama permotus tibi profitebitur deditissimi animi sui cultum tibi jam pridem debitum. d. 26. Sept. 1722.

1. Isocratis epistola ad Archidamum R. Lacedaem. in omnibus Isocrateis editionibus ad hoc usque tempus desiderata, cum interpretatione gemina et notis quibusdam edita Vitembergae A. 1706. in 4.

2. Specimen Archaeologiae Romanae Altd. 1701. 4.

3. Dissertatio l. de prognosticorum Politicorum vanitate Altorfi A. 1711. 4.

4. -- de hoc argumento. ibid. A. 1712. 4.



page 225, image: bs225

5. Dissertatio I. de Carolo Burgundo, Bellicoso, ibid. 1712. 4.

6. -- de eodem. A. 1713. ibid. 4.

7. Controversiae Philosophorum de intellectu puro A. 1713. 4.

8. Modus examinandi definitionem 1714. 4.

9. Disquisitio de inclyto libro Poetico Theuerdanck A. 1714. auctior deinde recusa A. 1719. 4.

10. Dissertatio de paedantismo didactico Pythagorae ratione silentii A. 1714. 4.

11. Programma de historia Pragmatica A. 1714. 4.

12. Familia Theodosii M. Imp. A. 1715. 4.

13. Dissertatio de donatione Mathildina 1715. in 4.

14. Dissertatio politica de modo numerandi populum. A. 1715. in 4.

15. Diss. De Livia Augusta 1715. in 4.

16. Diss. de Friderico V. Com. Palat. Rh. et El. affectante regnum Bohemiae A. 1716. 4.

17. Diss. de philosophia Marci Aurel. Antonini Augusti in theoria et praxi A. 1717. 4.

18. Schediasma historicum de numismate Jacobi Grandis de Carraria, Domini Patavii, inter recentiores forte vetustissimo, exposita simul successione Carrariorum in dominatu Patavino. A. 1717. 4.



page 226, image: bs226

19. Diss. de. Johanne Rokyczana, famoso Calixtiorum in Bohemia pontifice 1718. 4.

20. Diss. de Gerberto, primo Remorum, deinde Ravennatum Archiep. postea Rom. Pontifice Silvestro II. ab injuriis scriptorum liberato. A. 1720. in 4.

21. Programma de Jo. Harduini Soc Jes. nova sed inepta interpretatione vaticinii ap. Danielem de LXX. Hebdomadibus A. 1721. 4.

22. Diss. de Nicolao Drabicio, neopropheta in Hungaria delirante et turbulento A. 1721. 4.

23. Genealogia Familiae Augustae Stauffensis A. 1721. 4.

24. Historia Codicis Juris Statutarii sive Reformationis Norimbergensis. 1721. 4.

25. Familia Augusta Lucemburgensis. 1722. 4.

26. -- Franconica. 1722. 4.

CCXXIX. JO. DAVIDI KOELERO.

Bene Tibi fuisse redditum MStum magicum, lubens non modo intelligo, sed


page 227, image: bs227

pro benivola ejus concessione gratias denuo ago. Utinam vero brevi contingeret, ut, quemadmodum suavissimo certe evangelio mihi polliceris, ad nos excurrere posses, quo gratam Tibi mentem re ipsa comprobare possem. Maximo sane cum gaudio omnem meum adparatum Tibi panderem, lubentissimeque, quae ad egregia tua studia facere possunt, concederem. Age igitur, et exoptatissima praesentia tua me Musasque meas, quam primum fieri poterit, exhilara. Non poenitebit te, confido, suscepti itineris. Ego certe nil omissurus sum, quo tibi placere potero. Hoc unicum doleo, quod hospitium offerre nequeam, cum Apollo unacum novem sororibus integram fere domum occuparint, repletis scilicet libris decem cameris. Summam humanitatem tuam mirari satis nequeo, quod non solum scriptorum Tuorum catalogum benivole transmiseris, sed ipsa etiam benigne offeras. Cum vero, ut ex adjecta schedula agnoscis, maxima eorundem pars mihi adhuc desit, efflagitare eadem vix audeo, sed tibi relinquo, quae ex illis concedere volueris. Auctior de libro Theuerdanck disquisitio acceptissima sane erit. Quinque diversas ejus editiones possideo, primam scilicet Norimbergensem,


page 228, image: bs228

Augustanam antiquam et recentissimam, et duas Francofurtenses. Nuper etiam oblata fuit haec Maximiliani historia manuscripta, versibus scilicet heroicis a JORMANNO Chiliarcha, urbisque nostrae olim praefecto reddita. Doleo, me eam, ob iniquum, quod exigebatur, pretium, neglexisse, annitar tamen, ut mei eam juris adhuc facere queam. Inter caeteros libros, quos nuper nactus sum, fuerunt quoque Gurtleri Origines, Wolfii Lectiones memorabiles, prima eaque rarior Actorum Lundorpii editio forma minori, quam quartam vocant, ac denique Gottfr. Arnoldi Historia Ecclesiastica. Quod si ex his Tibi quaedam arrideant, lubens pro oblatis benivole scriptis tibi concedam, quod ea in mea bibliotheca jam extent. d. 10. Novembr. MDCCXXII.

CCXXX. D. JO. LAVRENTIO MOSHEMIO, Theologo tum Helmstad. ac Abbati Mariaevallensi et Michaelstein. tandem Academiae Georgiae Augustae Cancellario.

Cum e schedula, literis a Cl. ISELIO Basilea ad me nuper datis adjecta, intellexerim,


page 229, image: bs229

de adornanda Davidis Georgii seu JORISII historia Te esse sollicitum, ego vero scripta illius viri asseclarumque ipsius una cum aliis paradoxis tam studiose collegerim, ut eadem uno quasi in nido ita coacervata vix alibi reperias, de iisdem te non modo monere, sed illa ipsa etiam tibi offerre volui. Nullus enim dubito, quin hanc JORISII historiam pari diligentia ac illam SERVETI, quam tanto cum adplausu omnes solidiora studia amantes una mecum exceperunt, in lucem publicam sis editurus, ad hoc vero praestandum non modo ea, qua polles eruditione, sed singulis etiam, quae unquam vel proprio, vel alieno, vel denique suppresso nomine portentosum illius ingenium enixum est, opusculis omnino opus erit. Dum haec vero non ubivis obvia, sed satis rara sint, permutationis jure eadem tibi lubens concedam, si forsan ex epistolico adparatu tuo, quo te satis instructum ex Cl. HASAEI Bibliotheca Bremensi animadverti, nonnullarum copiam facere velles. Has etiam ea lege recepturus sum, ut, si animus tibi adhuc foret easdem edendi, illas ipsas lubens omni tempore sim largiturus. Quodsi catalogi mei tomos per inhonestam bibliopolarum invidiam, quam ubivis locorum satis experior, nondum


page 230, image: bs230

forsan possideas, eosdem lubens transmittam. Interim a Dominis Collegis tuis vel Domino HEISTERO vel FABRICIO illos petere, ac in tomi primi appendice scriptorum JORISII syllabum inspicere poteris. Latere Te quoque nolo, me ante aliquot annos acta quaedam inquisitionis tristiaque Casimiri Lincynskii, seu, ut ab aliis scribitur nomen, Leszinskii, qui velut atheus capite plexus et combustus fuit, fata concernentia MSta [note: vid. J. C. WOLFII Conspectum Supellect. epist. et lit. MS. p. 243.] ex ipsa Polonia amici cujusdam eruditi ope nactum fuisse. Quod si hujus quoque hominis infelicissimi historiam, pro insigni tuo in historia ecclesiastica ac literaria solidius excolenda studio, illustrare volupe fuerit, ad nutum tuum non modo ista patebunt, sed omnis simul, quam mihi servandam statui, librorum supellex, licet admodum decurtata. Plura de meo in te animo propensissimo non addo, malo enim, ut experiundo cognoscas, ac plane agnoscas, quanta ex eo, quo scripta tua eruditissima elegantissimaque videre atque legere mihi contigit, tempore mea de te fuerit aestimatio, quantusque amor ille sit, quo te hactenus,


page 231, image: bs231

licet tacite, sum prosequutus. Jam vale, ac me Tui certe amantissimum redamare haud, obsecro te, recusa. Dab. d. 20. Maii MDCCXXXII.

CCXXXI. D. JO. LAVR. MOSHEMIVS.

Magna est ac singularis humanitas tua, vir Magnifice, qui me hominem mediocri loco inter eruditos positum, nullisque adhuc meritis insignem litteris non modo amoris ac officii plenis salutare, verum etiam supellectilis tuae librariae haud ultimam partem. benigne offerre haud gravaris. Ego quidem, nisi negotiorum et laborum meorum multitudo, quae crescit indies, obstitisset, dudum benevolentiam mihi tuam, quam certatim chorus eruditorum universus appetit, litteris comparare, meaque qualiacumque studia tibi commendare conatus essem. Nunc ut eruditione, ingenii praestantia et munerum amplitudine, ita etiam humanitate et bene merendi studio me a te vehementer superari sentio. Sed


page 232, image: bs232

cedo tibi facile palmam, summe vir, quem quotidiani labores et infinitae molestiae sic plerumque deprimunt, ut vix eo aspirare audeam, quo consident illi, qui eruditi appellantur: quumque re nulla alia tantam erga me benevolentiam tuam remunerari queam, animum spondeo tui observantissimum, voluntatemque promtissimam mandatis Tuis, si modo potero, obsequendi. De Davidis GEORGII, hominis fanatici, vita conscribenda numquam cogitavi. Vener. ISELIVS vero mihi pollicitus est consilium Bonif. AMERBACHII, quod Senatui Basiliensi rogatus dedit, quum quaereretur in Senatu, quonam supplicio cadaver GEORGII afficiendum esset, ut eo in Historia SERVETI uterer, quam denuo multo auctiorem adorno, quam prodiit adhuc, et aetatis illius mores et rationes cognoscerem. Non mihi animus deest cerebrosorum ejusmodi hominum, qualis GEORGIVS fuit, scripta colligendi: sed quum mecum cogito, quam exiguum sit illud, quod mihi conceditur, otium, voluntatem istam diminui sentio. Index Bibliothecae tuae totus a me haud perlustratus est: tertiam, quartamque partem ejus HEISTERVS noster mecum communicavit. Is nunc domo abest: alioquin primam ab eo partem peterem,


page 233, image: bs233

quo cognoscerem opes Tuas, quas mihi indicas. Epistolarum virorum eruditorum nullus, aut perexiguus apud me apparatus est. Habui olim omnes fere epistolas, quas Otto SPERLINGIVS, vir eruditissimus, ad litteratissimos aetatis suae viros dedit: ex his paucae tantum inter schedas meas restant: reliquas Hafniam ad Joh. GRAMMIVM, Prof. Gr. L. et Historicum Regium, misi, apud quem igne illo furioso, qui Bibliothecam ejus consumsit, perierunt. Dolui vehementer hanc jacturam: sed quid fatis succenseas? Epistolas bene multas et pereruditas, quas is ipse SPERLINGIVS et Gisb. CVPERVS mutuo per multos annos ad se dederant, ante decem fere annos Lugdunum Batavorum ad Sigeb. HAVERCAMPVM nisi, qui se curaturum pollicitus erat, ut formis describerentur. Sed quid rei sit, quod nec ad me redeunt, nec in lucem exeunt, nondum explorare mihi licuit, tametsi multum diligentiae adhibuerim, ut certi aliquid de illis resciscerem. Hugonis GROTII Epistolarum ad Joh. FREINSHEMIVM et alios datarum magnum olim Hafniae volumen mihi oblatum fuit: quod quum apud se amicus quidam retinuisset, eodem ante annos aliquot incendio, quo SPERLINGII epistolae, deletum


page 234, image: bs234

fuit. Habeo adhuc Gisb. CVPERI epistolas ad M. V. LA CROZE, cum hujus responsionibus, in quibus multa sunt eximia et scitu dignissima: Sed qui eas dono mihi dedit Illustris LA CROZE se vivo in alias manus thesaurum hunc vetat venire. Vides totum apparatum epistolicum, quem habeo, aut potius habui. Si quid ejus generis apud me lateret, tuum illud statim foret: decet enim talem virum custodem et possessorem esse rerum ejusmodi, qui tam liberaliter in publica commoda promit et erogat, quae infinito sumtu et labore sibi conquisivit. Da Casimiro Lescynszy, quem Atheum vulgo perhibent esse, quae ad te delata sunt, forte ad hominem purgandum faciunt et infamia liberandum. Non mediocre igitur beneficium tibi debebo, si occasione ferente Acta iste mecum ad breve tempus communicaveris. Interest enim, meo judicio, generis humani, ut eorum, quos sceleratorum hominum invidia et malitia oppressit, innocentia in lucem proferatur. Vale, summe vir, Germaniae nostrae immortale decus, meque benevolentia tua complecti perge. Dab. in coenobio meo ad Saxum S. Mich. d. 6. mens. Junii 1732.

Noli moleste ferre, Vir Magnifice,


page 235, image: bs235

quod rogo, ut epistolam iniectam ven. Pritio vestro reddi cures.

CCXXXII. D. JO. LAVRENTIO MOSHEMIO.

Quas fasciculo nuper ad Te D. MUNDENII nostri cura misso adjungere debuissem comites, eas, cum illo tempore ad scribendum minime vacaverit, nunc demum (quod vitio ne ventas rogo) submitto. Bene interim redditum illum non modo, sed ea etiam, quae complexus est, tibi non injucunda fuisse spero. Quod si igitur acta illa, quorum copia a Dnno ISELIO facta, ad novam, quam paras, vitae SERVETI editionem, quamve maximo cum desiderio exspecto, illustrandam facere poterunt, erit, de quo cum universo orbe literario gaudebo. Catalogi mei exemplum ut non modo benivole suscipias, sed etiam, si unum alterumve librum ad studia Tua egregia juvanda forsan utilem vel necessarium animadverteris, certiorem me reddas, rogo.


page 236, image: bs236

Acta Casimirum Lincynskium concernentia perlecta, vel, si tanti tibi videntur, descripta data occasione remittes, cum nullam eorundem copiam retinuerim. Recte sane judicas, interesse generis humani, ut in acta ejusmodi hominum ob fidem suspectam vel opiniones, quas foverunt, singulares ad mortem damnatorum probe inquiratur. Omnibus enim, qui vel primis labiis ecclesiasticam attigerunt historiam, per infinita exempla constat:

Relligio quantum possit suadere malorum,

et quam multos vel plane innocentes, vel saltim non ita malos, aut tam graviter errantes oppresserit perversus pro religione fervor, aut, ut rectius dicam, furor, apud Papicolas inprimis, qui coeco impetu, igneque ac ferro in dissentientes quosvis ac leviter etiam errantes ferri solent. Imprudens ac temerarius in conlegendis ac propalandis dubiis Atheisticis fuit Lincynskius, illum vero revera Atheum, vel horrendi hujus criminis non modo reum, sed plane etiam convictum fuisse, de eo valde dubito. Poloni pro more suo tumultuarie, nec debito juris ordine cum eo egisse videntur, vitam hominis hujus miserrimi non magis curantes, quam pro trito illo dicterio curare dicuntur syllabarum quantitates.


page 237, image: bs237

Sed de his melius tu ipse judicabis. Magnam ac plane funestam epistolarum abs te collectarum jacturam non sine dolore maximo perspexi, tuam vero in me voluntatem, quam tam benivolam atque propensam simul testatus es, ea, qua par est, veneratione grataque mente agnovi. Cuperianarum intertrimentum eo magis doleo, quod, quales ac quanta eruditione refertae sint ipsius epistolae, ex nonnullis, quae in adparatu meo habentur, autographis, plurimarumque apographis, quas Cl. FABRICII Hamburgensis benignitate, quippe qui integri cum illustri isthoc viro commercii epistolici copiam fecit, possideo, intellexi. Epistolica illa mea supellex, favente divina gratia, fere indies, licet hactenus sensim ac pedetentim, accrescit. Aucta ea nuper fuit non modo aliquot Cl. virorum ad Jo. Gottfriedum HERRICHEN, Philologum ac Poetam Graecum, quod anacreontico suo de herba Thee probavit, incomparabilem, plurimisque ad Jungkenium Physicum nostrum celeb. autographis, sed concessum etiam mihi fuit nuperrime insigne quoddam volumen, quo eximius ille Theologus Hafniensis, Jo. BRUNSMANNVS ab eruditis ad se datas epistolas ac responsorias etiam suas propria, ut videtur, manu collegit. In


page 238, image: bs238

his describendis amanuensis proxime desudabit. Cum singulare gaudium ejusmodi accessiones afferre mihi soleant, non aegre feres, quod te harum participem reddere voluerim. Quod enim de scientia dici solet, id de literaria possessione meliori jure statuendum esse existimo, adeo ut nostrum possidere nil sit, nisi nos possidere alii sciant, et de acquisitis nobiscum gaudere valeant. Thesauri defossi nemini prosunt. Alio certe animo universum meum adparatum literarium collegi, quo si virorum doctorum studia juvare unquam potui, lubenti semper animo id feci, hocque pro virili, quoad vixero, agam, quamvis multi hac mea facilitate maxime fuerunt abusi, ab aliis vero parum gratiae relatum sit. Tu, si me amas, nullam praetermittes occasionem, qua experiri possis, quam ille sit paratus animus inprimis erga viros tui similes. Ita vale, ac uti coepisti me amare perge. Scrib. ipsis Calend. Octobr. MDCCXXXII.

P. S. Quas ad B. PRITIVM nostrum injeceras, illico reddi curavi, num vero is ante beatum obitum, qui, ut Te non latebit, nuper insecutus est, responderit, ignoro. D. MVNDENIVS in locum ipsius suffectus, vices Senioris Ministerii


page 239, image: bs239

jam tenet, utinam feliciter, ac in tantum temporis, quo antecessor usus est, spatium! Iterum vale.

CCXXXIII. D. JO. LAVR. MOSHEMIVS.

Distuli diutius, quam decuit, respondendi ad humanissimas litteras Tuas officium. Sed veniam dabis non secordiae meae, sed justissimo dolori ex gravissimis quibusdam casibus, maxime ex inopinata carissimae matris et dulcissimae conjugis, quae eodem fere tempore ad meliorem vitam transierunt, obitu. Is dolor ita mentem meam, satis alioquin tranquillam, et variis calamitatibus a teneris adsuetam, ita dejecit, ut rerum humanarum poene omnium oblitus sim: nec adhuc, Deo licet obniti nolim et nequeam, me plane collegi. Dies, si vixero, sanabit, ut spero, quae meditatione, natura repugnante, sanare penitus haud licuit. Quae ad me misisti ab ISELIO ad Te transmissa recte accepi, una cum Bibliothecae Tuae indice. Illa


page 240, image: bs240

parum me juvabunt in Historia SERVETI accuratius explicanda: sed officium tamen viri humanissimi et optimi, qui mei caussa vult omnia, agnosco. De indice Bibliothecae Tuae dono mihi humanissime dato, gratias ago quas possum maximas. Faciam, ut vicissim ad Te exempla nonnullarum lucubrationum mearum perferantur, in quibus describendis nunc occupantur operae. Prodibit propediem duplex volumen Dissertationum mearum: alterum Historicum: alterum Theologicum. Fieri ita voluerunt aliqui, qui questum se facturos sperant ex his opusculis: meis votis si res acta fuisset, nemo unquam has levis nomenti schedas junctim edendi voluntatem suscepisset. Simulatque animum nonnihil composuero, Bibliothecam Tuam diligenter evolvam. Non dubito, quin multos in ea libros sim inventurus meis qualibuscumque studiis utiles, quibus careo, tametsi non omni supellectile, praesertim in sanctiori Historia, destitutus sim. Quoscumque desideravero, eos in scheda notatos Tibi indicabo, ut, si fieri queat, justo pretio in mean Bibliothecam transeant. De auctis et insigniter amplificatis litterariis opibus Tuis et eruditorum epistolis ex animo Tibi gratulor, Faxit Deus, ut voluptate,


page 241, image: bs241

quam capis ex hoc thesauro, diutissime utaris, nec ingrato quorundam animo, quem merito detestaris, a voluntate, quam summam in te esse, universa paene Europa novit, bene de litteris et litteratis merendi absterrearis. TVAE erunt omnes, quae apud me servantur, eruditorum epistolae, modo otii nonnihil nactus ero ad latebras musei mei perquirendas. Puto vero, praeter celeb. LA CROZII ad CUPERUM epistolas quasdam, apud me latere Ottonis SPERLINGII, et aliorum. Casim. Lesczynskii Acta, quorum meministi in literis Tuis, non inveni in fasciculo; idque iam Ven. MUNDENIO vestro, ut Tibi nuntiaret, significavi. Obiectum Tibi haud dubie impedimenti est aliquid, ne faceres, quod facere constitueras. Non haec eo scribo, ac si molestus Tibi esse vellem, et magno flagrarem Acta illa inspiciendi desiderio, sed quo scires, ad me nihil illorum pervenisse. Nihil ego cupio, nisi quod plane Tibi commodum et opportunum sit. CUDWORTHUS meus paene totus formis descriptus est, et, nisi magna vis fatorum restiterit, ineunte vere instantis anni ex tenebris suis eluctabitur. Largam addere constitueram praefationem, et in ea copiose de Platonicis quibusdam sententiis et dogmatibus Nicaenorum antistitum disputare: sed brevem mavult foemina,


page 242, image: bs242

cuius impensa opus exit. Nec id me repugnante fit: diuturni enim et molestissimi laboris taedium me dudum cepit. Et carebit facile, ut puto, litteratus orbis meis nugis. B. PRITII, quo per multos annos amico sum usus, obitum acerbe tuli. Spero, MuNDENIUM olim nostrum, nunc vestrum, vigilantia, labore, humanitate, et modestia effecturum esse, ne nimis respublica vestra iacturam, quam fecit, sentiat, Ego Deum pro salute et incolumitate eius, laborumque fructu, deprecari nunquam desinam. Ita vale, vir summe et Magnifice, meque meritorum TVORVM ingenuum admiratorem et aestimatorem, benevolentia complecti perge: Ego vicissim ad mandata quaevis Tua promtissimus ero. Dabam in Coenobio meo ad saxum S. Michaelis in radicibus Hercyn. d. VIII. mens. Decembr. MDCCXXXII.

CCXXXIV. Io. Laurentio MOSHEMIO.

Iustas plane silentii ac doloris Tui causas non modo probe agnosco, sed Tecum etiam quam maxime doleo. Bene enim adhuc memini, quantum moeroris afferat duplex una vice luctus, quod et mihi anno MDCC. intra triduum parentem utrumque mors saeva abstulerit. Moesto


page 243, image: bs243

itaque animo concipio, quantus Tuus fuerit dolor, quod eodem fere tempore et matrem dilectissimam et coniugem dulcissimam amiseris. Faxit autem Deus T. O M. a cuius solius nutu tum prospera, tum adversa fata nostra pendere optime nosti, ac diuinam paternamque voluntatem eius venerandam esse, me etiam tacente, probe intelligis, ut duplicem hanc, licet gravissimam iacturam aequo patientique animo ferre valeas. Ipse, cum magni dolores consolationes humanas vix admittant, sanet vulnera Tua, ac Te cum universa familia ita sospitet atque conservet, ut, quod ex intimo pectore voveo, ab omni clade immunis quam diutissime permaneas. Fasciculum nuper ad Te missum bene Tibi redditum fuisse gaudeo, male autem me habet, quod acta Lesczynskiana prae nimia festinatione eidem non inclusa, ac haec oscitantia mea, cum nuperas meas submitterem, non fuerit animadversa. Habebis vero illa ipsa primâ datâ occasione. Catalogum meum non ingratum Tibi fuisse lubens intellexi. Cum omnia Tua ambabus, ut aiunt, manibus excipere soleam, non equidem, quod benivole offers, antidorum recuso, quamvis tale haud mereri probe agnoscam. Erit autem, ut spero, non modo compensandi, sed pro epistolis etiam, quas benigne polliceris,


page 244, image: bs244

satisfaciendi Tibi occasio, si nonnulla e tomis catalogi mei enotare placuerit. Quod ut, quamprimum Tibi commodum fuerit, facias, etiam atque etiam rogo. Nil erit, quod Tibi denegem, si modo studia Tua egregia iuvare me posse intellexero. CUDWORTHUMT uum prelum proxime evasurum magno cum gaudio perspexi, ac mecum universus orbis literarius suo tempore laetabitur. Aegre autem fero, quod utilissima, ac ut omnia Tua esse solent, eruditissima elegantissimaque, quam meditatus es, praefatione, de nobili plane argumento, ornatus atque instructus non sit proditurus. Saepius abominari sane soleo ineptam illam bibliopolarum morositatem ac turpem parsimoniam, quae optimos eruditorum virorum conatus non sine gravissima reipublicae literariae iactura remorari plerumque, ac irritos plane reddere solet. Non curant haec sordidi isti homines, ac non nisi commodis suis student, licet, quae e re sua sint, minime intelligant ipsi. Condonandum vero videtur foeminae ignarae, quod, quantum ornamenti huic operi, sibimetipsi vero emolumenti allatura fuisset isthaec praefatio Tua, agnoscere haud valeat. Plura tum temporis, tum spatii ipsius angustia iam prohibet. Bene igitur vale, meque in Tuorum numero, utpote cultorum nominis Tui haud postremum


page 245, image: bs245

habere perge. Scrib. raptim d. XIII. Ianuarii Anni MDCCXXXIII. quem Tibi Tuisque omnibus faustissimum et ab omnibus calamitatibus liberum ex animo precor.

CCXXXV. Ioh. Laur. MOSHEMIVS.

Diuturni silentii mei nisi gravissimas reddere caussas possem, dignus certe essem, quem ex Tuorum numero exturbares, Vir Excellentissime. Sed possum: ideoque spero, benevolentiae TVAE adversus me nihil in posterum detractum iri. Nosti, duplici vulnere ante annum, et quod excurrit, me sauciatum esse: quod quidem ita animo meo inhaesit, ut ab eo tempore parum aut nihil valetudinis mihi reliquum fuerit. Haec me calamitas cum animi moerore coniuncta ita deiecit atque prostravit, ut omnium paene officiorum, quae fautoribus et amicis debeo, oblitus fuerim, nec curaverim fere aliquid praeter ea, quae aut munera mea exigunt, aut Dominorum voluntas imposuit. Condonabis, scio, qua es aequitate ac humanitate, huic conditioni meae, afflictae certe, si quid a me tacendo peccatum est. Videor mihi nunc pristini vigoris aliquid recipere: si eventus opinionem haud fefellerit, equidem curabo, ne


page 246, image: bs246

nova nascatur Tibi tarditatem meam arguendi occasio. CUDWORTHUM meum exiisse iam in lucem, non praeterire te arbitror. Opus certe laboriosum: num utile idem et fructuosum sit, nemo Te melius dixerit. Equidem carere hoc labore meo rem litteratam potuisse, parum abest, quin mihi persuadeam. Nunc in expoliendis et amplificandis Institutionibus Historiae Eccles. tempus id consumo, quod mihi vacuum corporis imbecillitas et negotia relinquunt. Plura polliceri vix audeo: rebus enim et consiliis humanis nihil esse incertius, quod antea meditando, legendo, et audiendo cognoveram, ipso usu nunc edoctus sum. De Historia tamen SERVETI aptius disponenda, et diligentius enarranda, non omne consilium abieci. Multa mihi nunc in promtu sunt, quibus olim carebam, ad miseri huius hominis res illustrandas. Diligenter tamen cavebo, ne stomachum Reformatis commoveam, Historicique fungar munere, non iudicis. Quae promisi Tibi cum litteraria monumenta, tum epistolas virorum eruditorum, sine controversia accipies. Dici vix potest, quanta res meas et tenuem supellectilem librariam confusio et perturbatio invaserit, postquam adversam mihi contigit valetudinem habere. Itaque non possum ex schedis plane disiectis seligere, quae ex


page 247, image: bs247

usu Tuo sunt, maxime quum discesserit is non ita pridem, cuius auxilio in ordinanda bibliotheca, et impedimentis literariis, usus sum. Non fallam tamen spem Tuam. Ex indice bibliothecae Tuae mihi quosdam excerpsi librorum titulos: sed nullo labore schedam mihi hodie investigare licet, cui eos mandavi. Differendum igitur et hoc est, dum reliqua perferantur ad Te, quae paullo ante indicavi. Hic sermones omnium de nova Academia Gottingae condenda fervent. Sed tarde procedit negotium. Nobis num nova haec schola detrimenti aliquid allatura sit, dies docebit. TREUERUS noster in colligendo antiquitatum Teutonicarum Thesauro totus est, novamque eius his diebus designationem edidit. Sed faciles grandia eiusmodi opera negotiatores librarios non habere solent. Vale, Vir summe, meque inter eos, qui Te summa nunquam desinent observantia colere, numerare perge. Dab. in Acad. Iulia d. XXX. Septembr. MDCCXXXIII.