12/2009 Reinhard Gruhl
text typed (NB: several french letters without accent aigu and accent grave) - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization
image: as001
COMMERCII EPISTOLARIS VFFENBACHIANI SELECTA VARIIS OBSERVATIONIBVS ILLVSTRAVIT AC SECVNDVM SECTIONEM COMMENTATIONIS DE STVDIO B. VFFENBACHII BIBLIOTHECARIO PRAEMISIT IO. GE. SCHELHORNIVS. [gap: illustration (inscription: VOLUNT SED NON POSSUNT)] PARS QVARTA VLMAE ET MEMMINGAE APVD IO. FRIDER. GAVM M D CC LV.
image: as002
[gap: blank space]
image: as003
[gap: content list]
image: as004
[gap: blank space]
image: bs093
COMMENTATIONIS DE STVDIO B. ZACH. CONRADI AB VFFENBACH BIBLIOTHECARIO PARS II.
PEccasse vero se etiam in hoc candide profitebatur, quod non unam vel alteram integram bibliothecam justo pretio coemerit, suaequeceu fundamentum substraverit, quae commodissima fuisset ratio auspicati in apparatu librario adornando primordii, a celeberrimarum bibliothecarum conditoribus plerumque observata. Displicebat autem ipsi primo hoc consilium, quod sic multos libros,
page XCIIII, image: bs094vel sibi variis ex causis minus gratos, vel jam aliunde comparatos adepturus fuisset, quibus iterum vendendis Francofurti haud facilis tum erat occasio, cum bibliopolae omni conatu repugnarent, ne libri sub hasta plus licitantibus divenderentur. Eo igitur magis mirandum est, quod isthoc consilio neglecto ad tantam tamen magnitudinem ejus bibliotheca excreverit, Indoluit vero semper, quod Jo. Christiani Itteri, Archigrammatei Francofurtensis, insignem bibliothecam, scriptis historico-politicis probe instructam, quam heredes ipsi obtulerant, de manibus emiserit. Insuper multis se parcere potuisse sumtibus agnoscebat, si sensim sensimque e bibliothecis, apud Belgas aliosque praeconis voci subjici solitis, supellectilem suam librariam potius locupletare, quam tot libros incompactos, enormi partim pretio, e bibliopolarum Francofurtensium et exterorum tabernis redimere visum sibi fuisset. Alieno autem tum, cum prima bibliothecae suae fundamenta sterneret, erat ab auctionibus, quas vocant, animo, veritus scilicet, ne sic multos libros mancos nancisceretur, a quibus adeo abhorrebat, ut volumina vel paucissimis pagellis mutilata, bibliothecae suae, etsi exiguo vel nullo plane pretio ea habere potuisset, sciens inserere noluerit. Mutavit vero postea mentem,
page XCV, image: bs095cum in primo itinere Belgico ipsemet hujusmodi venditionibus interfuisset, multosque deinde hoc pacto egregios libros, tam manu exaratos, quam typis exscriptos in bibliothecam suam intulit.
Laeta vero indies augmenta capiente bibliotheca, crevit et ejus in illa digerenda apteque collocanda labor ac industria. Cumprimis multum operae studiique consumsit in adornandis librorum suorum catalogis. Vix credibile est, quantum molestiae hoc in negotio devoraverit, ut aliorum potissimum, opibus literariis, tantis a se sumtibus conquisitis, uti gestientium commoda promoveret, vir laboris patientissimus. Noluit enim isthanc rem amanuensibus credere, ob rei literariae ac librariae ignorantiam crassissimos errores in nominibus praesertim propriis commissuris, sed ipsemet non primum tantum eos in chartam conjecit, verum nitidius etiam atque curatius manu sua descripsit, vestigia secutus laudatissimi principis, AUGUSTI Luneburgensium ducis, qui [gap: Greek word(s)] sua ipsum Ptolomaeum Philadelphum aliosque prisci ac recentioris aevi Reges longissime superavit, ac inter tot rarissima bibliothecae Guelpherbytanae, quam condidit, cimelia nullum facile praestantius, seraeque posteritatis admiratione dignius summi in literas amoris monumentum reliquit
page XCVI, image: bs096catalogo librorum et codicum, tanto studio conquisitorum, sua manu conscripto, de quo CONRINGIVS [note: in epistola ad Boineburgium de bibliotheca Augusta p. 179. sq. collect. Mader. conf. Cel. Jac. BVRCKHARDI Historiam Bibliothecae Augustae, quae Wolffenbutteli est, Part. I. p. 182. sq, 206. sqq.]: Index Augustae bibliothecae (si paucae excipias ob quotidianam bibliothecae accessionem) ea cura, eo successu est elaboratus jam, atque ad maturitatem perductus, ut omnem superet exspectationem, et nec voto quicquam magis omnibus perfectum numeris possit isthoc in genere expeti aut desiderari. In stuporem profecto abreptus ego sum, simul ac spectavi ingentem tot voluminum molem, quae indicem istum referunt: multo magis, ubi spissos illos et amplissmae magnitudinis codices curiosius inspicere coepi et evolvere. Librorum ipsorummet index integris quinque constat vastis regali, quam vocant, proceritate voluminibus: seorsim duo sunt Volumina cum prioribus illis miro artificio connexa, non libros sed auctores memorantia. Quinque priorum triae volumina ipsemet princeps manu sua conscripsit: id quod mecum baud dubie admiraberis, cum plane omni careat exemplo.
Est vero res laboris ac difficultatis plena, accuratos bibliothecarum copiosarum indices conficere, quod ii demum penitius
page XCVII, image: bs097norunt, qui ipsi aliquando in hoc se campo exercuerunt, inexpertos Thomas HYDE suo exemplo in praefatione catalogi librorum impressorum Bibliothecae Bodlejanae de hujus negotii gravitate edocebit, qui integros novem annos in adornando ac publicae luci exponendo illo catalogo [note: in quo tamen jure varia desiderarunt viri docti. vid. Bibliothecae universalis, quae Noribergae particulatim publicae luci exposita fuit, Volumen IV. p. 325. seq.] haud sine taedio consumsit. Consultum autem primo duxit Noster, plenos librorum titulos catalogo inserere, quod etsi molestum sit, utilitate tamen sua laboris difficultatem satis compensat. Quo enim consilio hoc fecerit, ipse in litteris anno MDCCVI. d. IV. Kal. Oct. ad ACKERVM scriptis ostendit: Felices nos, si modo Indices Librorum ac Bibliothecarum accuratos haberemus. Sed id nec sperandum est, cum maximum laborem requirant. Quam taediosus iste sit, expertus ego sum, dum curtam meam librariam supellectilem in ordinem redegi. Indefessus attamen fui, descripsi integros titulos: hoc enim summe necessarium duxi. Licet enim saepe titulus in amphoram, liber in urceum exeat, plerumque tamen totius Operis synopsis aut sciagraphia est. Exemplo rem declarabo, in quantos errores inducat, si modo
page XCVIII, image: bs098triae verbae tituli ponantur. Mihi ipsi accidit, ut, quum in variis catalogis aliisque Eruditorum scriptis laudatas Joh. Smetii patris et filii Antiquitates Neomagienses, Noviomagi Batavorum 1678. in 4to editas, vidissem, crederem, descriptionem Urbis et Antiquitatum, quae in ea reperiuntur, esse. Ast, postquam ipsum librum nactus sum, intellexi, continere eum notitiam rarissimarum rerum antiquarum, quas in veteri Batavorum oppido studiose sibi compararunt [note: Hinc opus hoc deinde etiam sub titulo Thesauri Antiquarii Smetiani vel Pinacothecae prodiit.] Jo. SMETII pater et filius. Accedit, quod multa scripta cum aliis conjunctim editae sint, quod nisi perspecto titulo ignoratur. Et cum horum magnus sit numerus, adspiceremque Oceanum Juris Tract. Bihliothecas Thesaurosque Librorum (Graevii, Gronovii, Gruteri aliorumque) integros editos, singularem eorum Tractatuum, qui cum aliis una prodierunt, confeci indicem. Nec me poenituit laboris. Hac enim ratione omnem meam librorum supellectilem perlustravi, vidique multis me cimeliis ditiorem esse, quam credideram. Si DEus vitam concesserit, et plura conquisivero, in lucem dabo catalogum, qui publico non inutilis erit. Habemus quidem varios, ut Bodlejan. Cotton, Thuan. Tellerianum etc. quos ut et Auctionum catalogos plurimos congessi, sed multis defectibus laborant, nullusque dictis modis comparatus est.
page XCIX, image: bs099
De specialissimo librorum, aliis insertorum, catalogo, cujus hic quoque mentionem facit, alibi jam [note: in prima hujusce Sylloges parte p. 41. sqq.] ex instituto disserui: nunc vero de generaliori quaedam adhuc monenda sunt. Exemplis scilicet nonnullis declarabimus, quanti ad evitandos errores intersit, librorum titulos, si non integros (quod in omnibus necessitas haud efflagitat,) pleniores tamen et sic comparatos exhibere, ut lector, quantum potis est, de eorum argumento instruatur. Edidit Samuel GVICHENONIVS Lugduni A. MDCLX. in 4. BIBLIOTHECAM SEBVSIANAM, quae rarissimorum librorum in censum venit, donec eam optimo consilio D. Christ. Godofr. HOFFMANNVS in Tomo I. novae scriptorum ac monumentorum, ngan partim rarissimorum, partim ineditorum collectionis A. 1731. Lipsiae recudendam, et ex ipso quidem bibliothecae Vffenbachianae exemplo curaret.
Hoc autem duntaxat titulo in catalogis nonnullis posito decepti fuerunt viri rei librariae alias haud imperiti, atque existimarunt, opus hoc esse indicem librorum bibliothecae Sebusianae. In quem illi errorem sane haud incidissent, si titulus ita fuisset exhibitus: Bibliotheca Sebusiana,
page C, image: bs100seu variarum chartarum, diplomatum, fundationum, privilegiorum, donationum et immunitatum, a summis pontificibus, imperatoribus, regibus etc. concessarum ecclesiis, monasteriis et aliis locis et personis, mistellae centuriae duae: ex archivis regiis, tabulariis et codicibus manuscriptis collectae, notisque illustratae a Samuele GVICHENON.
Quis non, si in catalogo legeret titulum libri a Renato Corvaesario adversus Georgium Thomsonum A. 1612. editi: La chasse du loup cervier, arbitraretur, rationem capiendi lynces in eo tradis nisi adjicerentur et reliqua, ou il traite du jeusne de l'Eglise catholique? Profecto haud retulisset vir doctissimus Jacobus le LONG in prima suae bibliothecae sacrae editione WEIDLINGII Gazophylacium oratorium inter concordantias biblicas, si pleniorem ejus titulum legisset. Nihil facile stultius excogitari potuisse judicavit MORHOFIVS [note: Polyhist. liter. T. I. L. I. C. 21. §. 48. Si Pyrgopolinices Plautinus librum aliquem scripsisset, similiter eum inscripsisset, judice Gregorio MAJANSIO, Viro inter praecipua Hispaniae ornamenta referendo, in specimine Bibliothecae Hispano-Majansianae. a Cel. Davide CLEMENTE Hannoverae A. 1753. in 4. edito, p. 100.] titulo, quem variis suis observationibus,
page CI, image: bs101doctrina quidem et bona fruge haud destitutis, atque propterea Hamburgi A. 1712. b. D. Jo. Alb. FABRICII studio recusis, praefixit Laurentius Ramirez de Prado, hoc nimirum: [gap: Greek word(s)] , sive L. militum ductor D. Laurentii Ramirez de Prado stipendiis conductus etc. Eo deceptus in lepidum errorem incidit, qui catalogum incomparabilis alias bibliothecae Sarrazianae contexuit, hunc librum inter rei militaris scriptores referens [note: vid. Biblioth. Bremens. Class. III. p. 208.]: quod sane is haud facturus fuisset, si modo librum ipsum inspicere, vel ea saltem, quae in ipsa ejus fronte sequuntur, verba legere non neglexisset.
Imo optaverim ego, ut nonnunquam in catalogis explicationis causa adjicerentur paucula, in ipsis librorum titulis non exstantia, parenthesi inclusa, et diverso characterum genere exarata, si illi fuerint amphiboli, portentosi, aut ita obscuri, ut, nisi ipsosmet libros inspexeris, plane nescias, quid in iis quaerendum sit. Quis quaeso, nisi de hoc admonitus, existimet, opus sequenti titulo editum esse astronomicum: Oculus Enoch et Eliae, sive Raduis Sydereo-mysticus authore Antonio Maria Schyrloc de Rheita: Antu. ex officina Hier. Verdussii in fol. Nonne enim potius hariolari
page CII, image: bs102fas foret, esse opus sacris et mysticis contemplationibus plenum? Zacharias ROSENBACHIVS, Med. Doct. ac physices quondam Professor Herbornensis, Francofurti ad Moenum A. 1633 in 4. evulgavit librum, cui titulum indidit: MOSES OMNISCIVS, Cuinam, sodes, vitio vertendum esset, si ex epigraphe judicaret, de pansophia Mosis hic agi, cum tamen Lexicon sit Hebraicum Vet. Test. Idem minabatur quoque hujuscemodi Omniscientiam Christianam, i. e. Lexicon Novi Test. Graecum. Ipsemet VFFENBACHIVS, at quantus librorum helluo, se hoc modo aliquando deceptum esse fatetur. Viderat in catalogo bibliothecae Markianae, plus licitantibus divenditae, part. I. p. 221. Franc. Dineti Theatre de la Noblesse Francoise, Tom. I et II. a Rochelle, 1648 in fol. E titulo itaque suspicatus, esse librum genealogico-historicum de ordine equestri regni Gallici, Wetstenio Amstelodamensi bibliopolae id dedit negotii, ut cum pluribus aliis et hunc sibi compararet, quem etiam decem florenorum pretio obtinuit; sed animadvertit deinde facile, fucum sibi illo titulo factum, esseque opus ethico-politicum. Hermannus von der HARDT Brunsuigae A. 1690. et sqq. edidit catalogum librorum Lutheri aliorumque celebrium virorum ab A. 1517. usque ad A. 1546. typis excusorum, et in bibliotheca Rudolphi
page CIII, image: bs103Augusti Luneb. Ducis extantium, tribus partibus comprehensum, hoc titulo: Antiqua, literarum monumenta autographa LVTHERI aliorumque celebrium virorum ab A. 1517 usque ad A. 1546. reformationis aetatem et historiam egregie illustrantia, in Seren. Princ. Rudolphi Aug. etc. bibiliotheca manuali Brunsuigae recondita. Hoc titulo decepti existimarunt celebres quidam viri, eum publicasse ex laudatissimi principis bibliotheca tres tomos autographorum LVTHERI et coaetaneorum. [note: vid. Lexicon eruditorum virorum biographicum Lipsiense, Tom. I. p. 1878. edit. III.] cum indicem duntaxat hujusmodi librorum, sive editionum primarum scriptorum Lutheri ac coaevorum dederit. Extat libellus cum hac epigraphe A. 1641. editus: Minervalia Bononiensia. SPIZELIVS ex inscriptione auguratus, contineri in eo bibliothecarum Bononien sium de signationem, Venetiis illum sibi afferendum curavit, sed ex [gap: Greek word(s)] nil praeter scriptorum patria Bononiensium, ut et pictorum sculptorumque antiquiorum ejusd. civitatis in eo deprehendit. Nonne igitur utilissimum foret, si in bibliothecarum illustrium catalogis bina verbula titulis librorum aequivocis aut allegoricis illustrationis gratia adjicerentur?
page CIIII, image: bs104
Nonnunquam ipsae librorum inscriptiones sunt mendosae, ac ab ineptis vel editoribus vel typographis depravatae. Id ergo quoque in catalogis monendum est, ne error serpat ulterius, ac ipse possessor in ignorantiae suspicionem incidat: v. g. Antwerpiae A. 1557. in aedibus Jo. Steelsii prodiere Rerum Moscoviticarum Commentarii Sigismundo Libero authore. Si ergo hoc modo liber referretur in catalogum, ecquis non, nisi aliunde jam meliora edoctus, arbitraretur, Sigismundum Liberum esse horum commentariorum scriptorem, cum tamen scribi debuisset, Sigismundo Libero Barone de HERBERSTAYN, Neyperg et Guettenberg authore, quod ex dedicatione ad Ferdinandum patet? Inductos etiam hinc in errorem esse viros quosdam doctissimos, Sigismundum Liberum allegantes, plus simplici vice observavi. Sic Hieronymus CARDANVS Lib. VIII. de rerum varietate, Moscovitas, inquit, refert SIGISMVNDVS LIBER, Caesaris apud eorum principem legatus, jejunii tempore abstinere penitus a cibo, diebus Lunae, Mercurii Veneris etc.
Haec aliaque pensi habens VFFENBACHIVS, ne et ipse et alii, quibuscum communes esse voluit suos thesauros, amanuensium vel oscitantia, vel inscitia in errores abriperentur, non detrectavit in catalogis conficiendis Herculeum fere subire laborem. Toties enim in perpetuis bibliothecae
page CV, image: bs105suae incrementis eos manu sua transcripsit, varie immutavit, melius digessit, ut plus quam quinquaginta spissa majoris formae volumina iis impleverit, a tribus robustissimis viris vix aliorsum transportanda. Neque tamen sic sibi satisfecit, taediumve laboris hujus, licet molestissimi, cepit vir [gap: Greek word(s)] , sed saepe jocando Briarei sibi sortem exoptavit, ut tum his semper melius adornandis, tum aliis rebus notatu dignis in chartam conjiciendis par esset. Plurimum vero inde percepit emolumenti: omnes enim suos libros et codices hunc in finem manu versans, ut eorum titulos apte in catalogos referret, non contentus fuit, sola illorum frontispicia vagis contueri oculis, sed ipsa etiam eorum argumenta diligenter perlustravit, atque hoc pacto in varia pariter doctrina ac [gap: Greek word(s)] indies mirum quantum profecit.
Altioris praesertim indaginis ac operofioris industriae res erat, codices manu exaratos excutere, et genuinos eorum titulos exhibere. Quantae id molis sit, nemo rectius intelligit, quam qui ipse aliquando huic labori manum admovit, et codicibus MSS. tractandis ac recensendis insudavit.
Quia librorum olim tituli minio conscribi, plurimumque exornari solebant, librarii saepe spatium et tituli et ornamenti
page CXI, image: bs106ab iis, qui a minio Miniatores vulgo appellantur, appingendi reliquerunt, factumque hinc est, ut antiquorum libri non pauci ad nostram aetatem vel absque titulis, vel cum spuriis in scriptionibus pervenerint, observante Hieronymo MAGIO. [note: Cap. XIV. Miscellaneorum seu Lectionum variarum conf. Cel. Jac, Frid. REIMMANNI Ideam Systematis Antiquitatis literariae p. 594.]
Haud raro quoque temporum hominumque injuria eos reddidit mancos et fronte calceque mutilatos; subinde etiam ob vetustatem, librariorum inertiam, characterum varietatem, mirificos litterarum ductus, vocumque compendia sunt lectu ac intellectu difficillimi, atque ita comparati, ut solertissimis antiquitatis ruspatoribus negotium facessant. Testis hujus rei idoneus est Ioachimus FELLERVS, Academiae Lipsiensis quondam Bibliothecarius, qui in praefatione Catalogi Codicum MSS. Biblioth. Paulinae, Lips. A. MDCLXXXVI. in 12. editi, de suis in illo munere antecessoribus, viris caetera doctissimis, haec commemorat: Male et minus accurate ab illis lectos fuisse MSStos Codices, non illud tantum apertissimo documnento est, quod, cum in uno quandoque volumine X. vel plures etiam diversi contineantur tractatus, illi primum tantum aut secundum in Catalogum retulerint; sed et titulos quosdam
page CI, image: bs107plane falsos v. g. Piper de Tempore, Sermones Promptuarii, Conradinus frater de congregatione aquarum; cum ita debuissent signari: Granum piperis, sive Sermones de Tempore, Promtuarium sive Sermones de Tempore, Conradini Congregatio aquarum, sive Sermones varii. Sunt enim Inscriptiones bae figuratae, uti et aliae v. g. Malogranatum, Manipulus florum, Gemma animae, Pharetra, Diadema Monachornm, Urna aurea, Corona aurea, Speculum aureum, et sexcentae id genus plures, quarum ingens prae caeteris copia est inter libros Paulinae vetustiores Theologicos impressos. Sic alius liber Paulinus sic notatur: Biblia Saxonicis versibus reddita, cum tamen sit Historia Scholastica Petri Comestoris in rythmos Saxonicos redacta, et quidem ab initio mundi usque ad tempora Eli Judicis; alius sic: Precationes Misnicae et Saxoniae, cum sint Vitae Patrum a Jacobo quodam Diacono rythmis Germanicis secundum dialectum Saxonicam ante CCCC. annos inclusae.
Sic ipse VFFENBACHIVS in adversariis suis historico-literariis annotavit, veterem possessorem Codicis cujusdam MS. de ludo Scachorum agentis e bibliotheca Jo. Maximiliani Zum Jungen, quae integra publicae Francofurtanae bibliothecae inserta est, ex priscae scripturae difficultate ita hallucinatum esse, ut, cum titulus codicis fuerit SCACH ZABILE, ille miro soloecismo literario volumini hanc epigraphen inscripserit: Saxonici Speculi declaratio Germanica MS. Hujusmodi errores ut evitaret Noster,
page CVIII, image: bs108omni studio contendit, codicesque suos non obiter tantum ac veluti per transennam, sed sagacibus oculis pervestigavit, ut justis eos titulis in catalogis suis insignire, adjecto etiam de eorum aetate judicio, posset.
Maxime enim interest ejus, qui auctoritatem et praestantiam codicum calamo exaratorum exploratam habere gestit, nosse, quo quisque saeculo scriptus sit. Cum vero saepe certis temporum indiciis prisci destituantur codices, paucorum, nec nisi literatas veteris aevi reliquias nocturna versare manu, versare diurna adsuetorum est, priscorum voluminum aetatem, sine qua illorum notitia manca est, ex characterum forma aliisque criteriis indicare. VFFENBACHIVM autem frequens in hac critices parte exercitatio, creberque codicum MSS. usus peritum fecerat artificem et sagacem divinatorem, quonam illi saeculo literis consignati esse videantur, quippe qui ex sedula eorum, quibus annus scriptionis adjectus est, tractatione et industria insuper diplomatum lustratione scribendi cujusvis saeculi rationem compertam habebat: quod maxime illi necessarium erat, ne fucum sibi fieri, ac pro priscis magno obtrudi pretio codices recens scriptos, et ad imitationem veterum dolose effictos pateretur ab hominibus lucri cupidis, quos auri sacra fames ad fraudes quaslibet acutos
page CIX, image: bs109reddere solet. Dio Chrysostomus Orat. [gap: Greek word(s)] refert mirum librariorum sui aevi dolum, quo vilissimos quosque recentium libros abdere soliti fuere frumento, ut situm contraherent, atque ita pro antiquis majori pretio venderent [note: vid. Jo. WOWER. de Polymathia Cap. XV. p. 168. edit. Thomas.] Testis est Thomas JAMESIVS, in Bibliotheca Vaticana suo tempore non paucos pingendi artifices quotidie ali solitos, quorum erat, Concliorum acta, et antiquorum Patrum opera exscribere, idque literis, vetustissimos codices, quantum fieri poterat, imitantibus. [note: vid. Guil. CAVE Prolegomena Historiae literariae scriptorum ecclesiast. praemissa, Sect. V. f. XVI.] Quis vero dubitet, hoc artificio alios quoque turpi lucello inhiantes subinde usos? Quod infelix Alphonsus CICARELLVS [note: de quo ob fraudes suas nutu Gregorii XIII. P. M. extremo supplicio Romae affecto vid. Leonis ALLATII Appendicem ad fragmenta Antiquit. E trusc, p. 255. sqq. et Th. SPIZELII Infelicem Literatum p. 423, sqq.] acuto ad malum ingenio in fingendis diplomatibus, instrumentis ac memoriis antiquis.
page CX, image: bs110characteres imitando, et chartam pergamenam, certis adhibitis artibus, antiquam repraesentando perpetravit, idem ab aliis lucri causa in MSS. codicibus factum esse quis negaverit? Certe, ut unicum afferam exemplum, codicem novi Testamenti Graeci membrana ceum, literis uncialibus et absque accentuum notis exaratum, ac hoc nomine pro pervetusto antehac habitum, qui in bibliotheca regia Berolinensi grandi quondam pretio a Christiano RAVIO, nisi fallor, redemtus, exstat, demonstravit la CROZE, [note: Atramentum quoque pallidum in hoc codice exarando de industria adhibitum, ut antiquitatem felicius mentiretur, et incautos falleret. vid. Epistolam Cel. la CROZE, ab illustri, dum viveret, Viro Car. Steph. JORDANO Historiae itineris sui literarii A. 1733. per Galliam, Angliam et Belgium feliciter suscepti, Gallico sermone A. 1735. Hagae Comitum evulgatae insertam, p. 153.] vir [gap: Greek word(s)] , recentem ac ex editione Bibliorum polyglottorum Complutensi ita descriptum esse, ut imperitus librarius errores etiam typographicos haud immutaverit. Singulari igitur circumspectione ac peritia
page CXI, image: bs111opus habet, qui bibliothecam suam priscis codicibus locupletare cupit, ut ab ingeniosa lucripetarum versutia sibi caveat, ac, ne nubem pro Junone amplectatur, curet. Hac praeditus Noster, et multo veterum tabularum codicumque usu exercitatus, variaque insuper eruditione instructus haud facile decipi se passus est, et cum volumina sua MSS. in Catalogum relaturus recognosceret, id operae dedit, ut rectum de illorum aetate judicium ferret.
Quod ad externum librorum cultum spectat, VFFENBACHIVS, si quibus voluminibus varii inserti essent libelli, singulos schedula interposita eaque nonnihil dissecta, ut primae cujusque libelli paginae infigi posset, discriminare, omnes autem bibliothecae suae libros cartae, caeruleae (Hollaendisch bleumoirent olyfanten-papier) involvere, tergoque titulos, addito impressionis loco et anno, curate inscribere solebat. [note: Ipsum Serenissimum Bibliothecae Augustae Guelpherbitanae Conditorem, AVGVSTVM, laboriosissimum Principem, titulos in librorum dorsis sua inscribere manu, ne piguisse quidem, commemorat Cel. BVRCKHARDVS in luculentissima illius bibliothecae historia, Part. I. p. 212.] Isthaec libros involvendi
page CXII, image: bs112ratio haud sine causa ipsi placuit. Non enim solum hoc modo opera nitidius compacta ab attritione maculisque conservantur, sed exterior etiam voluminum conformitas oculos jucundius afficit. Nam cum crebro libri jam varie colligati coemi soleant, diversissimus involucrorum color externo bibliothecae decori haud parum officit. Singulos autem veteres libros in tanta eorum copia nova eaque splendida veste ornare, res esset enormes sumtus postulatura. Sunt insuper opuscula quaedam, quae in nonnullis rebus usui nobis esse queunt, ita comparata, ut si ea nitide compingenda curaveris, perinde feceris, ac si quis bracteis aureis inaurare glandium putamina, vel asini caput sapone lavare stolido consilio velit.
Licet igitur externi quoque librorum nitoris ac munditiei, quantum pote, studiosus fuerit, multosque libros insigniores, pro diversitate argumenti ac linguae, Anglico Belgico vel Gallico more splendide compingendos curaverit; maluit tamen sumtus,
page CXIII, image: bs113quos alii in librorum compactionem profundunt, priscis novisque libris coemendis impendere, ne censuram Senecae (de tranquill.) incurreret, facete illos perstringentis, quibus voluminum suorum frontes maxime placent titulique. Valde ipsi probabatur Gabr. NAVDAEI hae de re judicium, scribentis [note: in Dissert. de instruenda bibliotheca p. 112. novae de bibliothecis accessionis collectioni Maderianae adjunctae a Jo. Andr. SCHMIDIO conf. p. 127. seq.]: Nullos videas, nisi imperitiores, qui a forma externa pluris minorisve aestimant volumina; quoniam non aeque cum libris res comparata est, ac plerumque cum hominibus, ubi vestis virum facere alias creditur: adeoque praestat, multos habere libros, more ordinario bene compactos, quam unum aliquod et angustum conclave, comtis, inauratis, ac superstitiosa munditie tactum refugientibus libris, velut aulaeis et peristromatis distinctum, quodque luxu et variis oculorum illecebris non bibliothecam sed theatrum aemulatur. Non itaque Noster a librorum bonorum rariorumque emtione abhorrebat, etsi involucris minus comtis praediti essent, hic etiam locum habere tritum illud censens: Saepe sub palliolo sordido magna latet sapientiae.
page CXIIII, image: bs114
Erat quidem Vir non minus munditiei et elegantiae in omni vita assuetus, quam THVANI elogio Joannes GROLLIERIVS, aeraii Galliarum Regis praefectus, ac elegantiam quoque et munditiem librorum amabat. Nec sane viro politissimo is displicuisset ornatus, quo superbiisse GROLLIERII libros personatus scriptor de Vigneul-Marville [note: Melanges d'histoire et de litterature I. Vol. p. 151. edit. Roterod. A. 1702.] his verbis narrat: Il semble a les voir, que les Muses qui ont contribue a la composition du dedans, se soient aussi apliquees a les apropier au dehors, tant il paroît d'art et d'esprit dans leurs ornemens: Ils sont tous dorez avec une delicatesse inconnue aux Doreurs d'aujourd'hui: Les compartimens sont peints de diverses couleurs, parfaitement bien dessinez, et tous de differentes figures: Dans les cartouches se voit d'un côte en lettres d'or le titre du Livre, et au dessous, ces mots qui marquent le caractere si honnête de M. Grollier, Jo. GROLLIERII et amicorum; et de 1'autre côte cette Devise, temoignage sincere de sa piete: Portio mea, Domine, sit in terra viventium. Sed tot sumtus in hunc splendorem exppendendos libris ipsis et codicibus cumulandis destinare duxit consultius. Terruerunt ipsum vestigia
page CXV, image: bs115THVANI, viri incomparabilis, cujus bibliotheca olim non libris minus exquisitissimis, quam externo eorum splendore, magnifico sumtu parato, mirifice superbiit, sed tandem a posteris praeter voluntatem conditoris, id diserte vetantis, tam parvo pretio ad rei literariae dedecus divendita est, ut cum libris compingendis et concinne ac sumtuose etiam convestiendis centum millia librarum fuerint impensa, ne tertiam quidem summae hujus partem aequaverit ipsius bibliothecae venditio, quod testatur Petr. Daniel HVETIVS, ipse aliqua ejus parte potitus. [note: in Commentar. de rebus ad eum pertinentibus Lib. VI. p. 392. edit. Amst. A. 1718.]
Quum vero, quod ex hactenus dictis constare puto, in libris comparandis, digerendis, in catalogum referendis, aliorum usui impertiendis, desiderandis, curioso oculo lustrandis ac legendis totus esset noster, quum in iis negotium, otium, vigilias reponeret suas, quid mirum, ipsi etiam contigisse, quod Claudianus ait:
Omnia, quea sensu volvuntur vota diurno,
Tempore nocturno reddit amica quies.
page CXVI, image: bs116
Quod de uxore Ovidius, [note: Lib. III. Trist. Eleg. III.] idem de bibliotheca sua dicere poterat VFFENBACHIVS:
Te vox mea nominat unam,
Nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.Dormientis igitur menti etiam obversabantur libri et codices tantopere deamati; somnians eos tractabat, volutabat, emebat, spirabat, legebat, aliis impertiebat. Jucunde itaque hoc modo transigens, noctes, querula Nasonis [note: Lib. I. de Ponto Eleg. I.] verba juste poterat in animi laetitia gestientis convertere voces:
Somnia me recreant veros imitantia casus,
Et vigilant sensus in mea lucra mei.PEIRESCII, quem si VFFENBACHIVM ante VFFENBACHIVM dixero, nil praeter rem ipsam dixisse mihi videor, Peirescii inquam, notabile somnium his verbis refert GASSENDVS [note: de ejus vita Lib. II. p. 175.]: Insomnium (in itinere) illi contigit, quod aliquoties mihi enarrans solitusfuit praemittere, se, si ab alio fuisset enarratum,
page CXVII, image: bs117non crediturum. Erat in ejus comitatu Jacobus Raynerius Aquensis civis, qui in eodem cubiculo indormire solitus, indormiit speciatim intra id hospitium, quod vocitant Album, Monspelium ac Nemausum inter. Somniavit autem Peireskius, ac nescio quid insolitum obmurmurare visus est: quare excitatus Raynerius, ipsum, ecquidnam novi esset rogitando, expergefecit. Tum ille, proh, inquit, quam gratum, bellumque excussisti somnium! Quaerente Raynerio, quidnam rei foret, somniabam, inquit, me esse Nemausi, oblatumque mihi fuisse ab Aurifice numisma aureum Julii Caesaris pretio scutatorum quatuor, jamque eram illi, ad ipsum habendum, numeraturus pecuniam, cum excitante te importune, et ex oculis Aurifex, et ex manibus Numisma evanuit, Exinde, somnium nihil moratus, discessit Nemausum, et cum prandium appararetur, per civitatem digressus est. Casu autem plane stupendo in Aurificem ecce incidit, ex quo dum requireret, si quidpiam forte rarum haberet, habere se, ille respondit, Julium Caesarem aureum. Rogavit quanti eum venderet; responsum, pretio scutatorum quatuor. Itaque id pretium statim numeravit, acceptoque Julio, suum somnium felicitate mira complevit.
Tam feliciter quidem non somniavit Noster, ut altera die iis codicibus vel libris revera potitus sit, quos somnians mente versabat; attamen subinde illis insomniis
page CXVIII, image: bs118respondisse observavit librariam, ut eam per jocum nominare solebat, fortunam, quam faventissimam expertus est, ac oblata sibi esse erudita quaedam cimelia, quae vigilans antea saepe, exoptaverat.
De P. Athanasio KIRCHERO haec memoriae prodidit P. Caspar SCHOTTVS [note: in physica curiosa Lib. III. Cap. 25. p. 524.]: Decumbebat is gravi et periculoso morbo, nec medicis spes viae superesse videbatur ulla. Sciens hoc Kircherus, petivit a Medicis ac Collegii Romani Superiore, liceret sibi applicare remedium, quod saluti fore confiderat. Conceditur. Postulat e pharmacopolio Collegii adferri sibi medicamenta soporifera, quea nominaverat: miscet, sumit, somnum capit profundum ac jucundissimum, qui totam duravit noctem, Somniavit enim, Summum se Pontificem electum, et ingenti perfusum letitia excipere Principum Christianorum legationes ac congratulationes, omniumque populorum applausus; tum variarum nationum ac gentium edificare in urbe collegia ac templa, aliaque multa fidei Catholicae propagandae causa constituere. Evigilat mane, sanum se esse experitur, ac talis mox a Medico superveniente declaratur, magna omnium admiratione. Vix crediderim, laetum illud
page CXIX, image: bs119insomnium KIRCHERVM ex mortis eripuisse faucibus, sed medicamenta potius illa, quibus usus erat: at si somniorum tanta esset virtus, nulla magis futura fuisse VFFENBACHIO salutaria suspicor, quam quae ipsi magnam vett. codicum librorumque rariorum vim obtulissent.
Rupertum Abbatem Tuitiensem tantopere se in scripturis sanctis exercitavisse narrat TRITHEMIVS [note: de scriptoribus Eccles. f. 93. edit. Fabricianae.], ut ne dormiens quidem a meditandis illis videretur posse quiescere, quin lingua et labia ejus quasi legendo moverentur.
Guilielmum vero SIRLETVM, Cardinalem doctissimum, saepe somno correptum Graece aut Latine disputare auditum esse, et propterea nonneminem acute dixisse scribit Jo. PALATIVS [note: Vol. III. Aristocratiae Eccles. f. 458.], quod somnia ejus eruditiora fuerint, quam plerumque doctorum vigiliae. Ita VFFENBACHIVS saepe per quietem sibi videbatur legere libros, saepe de iis Latino sermone idque ea vocis contentione disserebat, ut, cum jam esset maritus, isthac
page CXX, image: bs120sermocinatione dilectissimam thori sociam de somno excitaret, ab ea vicissim deinde expergefactus. Tot autem libri et codices, revera non existentes, visi per quietem illi sunt, ut saepe postea doluerit, quod eorum titulos haud literis consignaverit, copiosam sic Bibliothecame somniis collecturus. Scilicet animo somniantis crebro obversabantur libri de variis argumentis utilibus, quae in rei literariae incrementum studiosius adhuc excuti optabat. Cumque eos non annotaverit, ansam hic arripio e beati viri schedis erudita ejus desideria de varii generis operibus commemorandi, quae, uti erat ad rei literariae pomoeria feliciter provehenda omni animi nisu intentus, non somnians quidem, sed vigilans, adhuc concinnari volebat. Assurgunt illa ad trecenta, sensim sensimque ab eo in adversariis annotata, e quibus paucatantum recensere juvat, ut tam, quanta fuerit ingenii perspicacia, inde constet, quam eruditi fortasse lectores ad quaedam hujusmodi argumenta solerter tractanda excitentur. Adspergemus vero iis subinde quasdam nostras observatiunculas. Praeter caetera autem sunt sequentia:
I. De haereticis fictis. Nempe historiam ecclesiasticam et patrum inprimis de haereticis scripta figmentis haud esse destituta
page CXXI, image: bs121censebat, cumque, licet viri quidam eruditi plurimos horum haereticorum fictorum exploserint, nemo hoc argumentum ex instituto tractaverit, arbitrabatur, operae pretium fore, si quis illud diligenter excusserit. E veteribus Epiphanius illius culpae haud expers est, ex recentioribus autem Frid. Staphylus, Wilh. Lindanus, Gabriel Prateolus, Floremundus Raemundus, aliique multos confinxere haereticos, qui nunquam extiterunt, et quorum nomina alias ne fando quidem sunt audita.
II. De docta, pia ac necessaria in theologicis et my steriis sacris ignorantia, ubi ex historia ecclesiastica multis exemplis probari posset, plurimas haereses ac ipsum atheismum ex theologorum ac S. Scripturae interpretum temerariis ac nimis curiosis disquisitionibus et interpretationibus ortum duxisse. Inane illud Scholasticorum, quos nuncupant, acumen quousque progredi ausum sit, quis ignoret? Memorabilis de iis est locus Simonis de Cassia, faeculi XIII. scriptoris de gestis Domini Salvatoris, quem hic legendum dabimus: Multi doctores appelati catholici nomine fuerunt, nescio si animo extiterunt, novitate loquendi miscendo cum supernaturali theologia naturam, cum scriptura divina philosophicam historicam et poeticam, sibi ipsis supervolitare
page CXXII, image: bs122sunt visi: et quod est certum in dubium revocantes per Vtrum: et quod est clarum et lucidum, in turbidum et obscurum redigentes per Vtrum: quod est sanum, infirmum facientes per Vtrum: quod est just um, prudens, modificatum, in contrarium vertentes per Vtrum: quod bonum, moribus et doctrina probatum, approbatum, comprobatum a Christo, ad litem revocantes per Vtrum: quod quaestione non indiget, ad verborum controversiam revocare per Vtrum. Si filius Dei necessario carnem assumsit, si de virgine absque semine, incorrupta lege naturae concipi et nasci potuit, volentes invenire per Vtru. Si qua fecit, nitentes declarare per Vtrum: Si mandata sacramenta sunt necessaria, quomodo sunt possibilia, ad quid expedientia, quare tot et non plura, semper rectractantes per Vtrum: Fere omnem scripturae puctum committentes ad Vtrum. Quod humana ratione nunquam potuit, aut poterit inveniri, comprehendere satagentes per Vtrum, simplices mentes fidelium pervertentes per Vtrum. Et syllogisticae forma utentes, videntur nescire loqui nisi per Vtrum, Puram et simplicem et necessariam scripturae scientiam non habentes, additis syllogismis quaerunt apparere per Vtrum. Cum co. nprehenduntur a sanioribus et clarioribus, scutum syllogisticum et peltam faciunt Vtrum. Vtinam vero impia isthaec lascivientium ingeniorum foecunditas, coelum terrae, sacra profanis miscens,
page CXXIII, image: bs123in ordinem tandem coacta fuisset, nec e scholasticorum cancellis egressa serpsisset latius!
III Historia monstrorum literariorum, sive de sententiis doctorum virorum absurdis, quarum magna seges est. Fortunius LICETVS et alii integras monstrorum historias nobis dederunt: si quis vero in civitate erudita monstra literaria colligere, ac vivis coloribus depingere vellet, numerus monstrorum, quae cerebrum eruditorum peperit, longe major futurus esset, quam quae universa natura per varios errores in hoc universo physica ratione producit. Monstrorum hujusmodi ferax quondam fuit portentosum Guilielmi POSTELLI ingenium. Ex nostro autem aevo inter paradoxarum opinionum parentes potissimum referendi Jo. HARDVINVS, et qui idem Germaniae nostrae fuit, quod ille suae, dum viveret, Galliae, Hermannus von der HARDT, Lucas item CVPERVS cum portentosis suis Paratitlis Chronologiae et historiae sacrae. Multis vero absonis opinionibus patridomania ansam praebuir, quod Goropii BECANI, Olai RVDBECKII aliorumque exempla demonstrant. Quis non miretur, eo insipientiae progredi potuisse Petrum BANGIVM, ut in historia ecclesiastica
page CXXIIII, image: bs124Sueo-Gothica Aboae A. 1683. Lib. I. Cap. 3. Adamum protoplasten Sueciae Episcopum venditare, Lib, II. Cap. 6 Magogo eandem dignitatem tribuere, et Lib. IV. C. 10. ac Lib. V. C. 3. asserere non erubesceret, temporibus Judicum et Babylonicae captivitatis veram religionem in Suecia floruisse, superstitio nemque et idololatriam postea demum ibidem propullulasse?
IV. Martyrologium philosophicum, sive de martyribus philosophicis e. g. Socrate et aliis tam veteribus, quam recentioribus ob philosophandi libertatem persecutionem vel mortem passis.
V. Vitae doctorum virorum operibus ab editoribus praefixae in usum rei literariae studiosorum in unum corpus vel singulares fasciculos colligendae, vel separatim etiam, si copiosius descriptae sint, edendae, quod pretiosa saepe opera et a studiis multorum aliena ob solas vitas non facile comparentur. Factum id quidem jam esse a viris quibusdam eruditis, praeclare hoc nomine de re literaria meritis, probe novimus, sed ut plures egregium isthoc institutum persequantur, optamus, cum tanta sit hujusmodi vitarum copia, labori huic faber ut desit, non fabro labor.
page CXXV, image: bs125
VI. De magnis ac pretiosis operibus in compendium redigendis. Sic optandum foret maximopere, ut Acta Sanctorum Antwerpiensia, quod olim consilium TENZELIVS ceperat, in pauca volumina ita redigerentur, ut utilissima tantum et historica una cum eruditis dissertationibus BOLLANDI et successorum seorsim excuderentur, reliquis fabulosis iis relictis, qui siliquis et glande vesci cupiunt. Ita etiam RYMERI Acta et foedera Anglicana in pauciora volumina redigi possent, neglectis illis, quae ad nonnullas tantum familias Anglicanas spectant, aliisque nullius vel exigui momenti tabulis. Plerorumque ordinum monasticorum habentur Bibliothecae, in quibus eruditi eorum viri laudantur, scriptaque illorum recensentur. Sunt autem omnes fere rarius obviae ac pretiosae. Valde igitur esset rei literaria studiosis proficuum, si, Diis minorum gentium, quorum magna in illis est turba, omissis, ea tantum, quae de celebriobus commemorantur viris, inde decerpta separatim ederentur. Nec inutile foret institutum, si quis judicio pollens ex insignioribus epistolarum collectionibus memorabiliora depromeret, inque concinnum ordinem digesta acaliquot
page CXXVI, image: bs126voluminibus comprehensa divulgaret, quod olim Henricus Ludolphus BENTHEMIVS meditabatur. [note: Consilium TENZELII de hujusmodi Thesauro ex eruditorum epistolis colligendo vid. in ejus Curieusen Bibiliethec Repositorio I. p. 200. sqq.]
VII. Monasteriologium brevius quidem, quam BRVSCHII aliorumque huc pertinentia scripta sunt, sed plenius etiam, sive Monasteriorum Germaniae catalogus, suis numeris absolutus.
VIII. De miraculis librariis, quorum ingens praesertim congeri posset copia e vitis illorum, quos Pontifex Romanus sanctorum in coelis ordinibus adscriptos voluit. Operis THOMAE AQVINATIS de corpore Christi editioni vetustae, A. 1473. curatae, haec in fine subjecta sunt verba: Hunc tractatum fecit eximius et egregius ac venerabilis excellens Doctor Sanctus Thomas de Aquino ordinis fratrum Praedicatorum ad petitionem quorundam Praelatorum et Baronum quasi coactus, quem noluit publicare, nisi esset a Deo approbatus, quem accipiens et super altare ponens, rogavit Dominum, ut si aliquis error in eo esset, ostenderet, et
page CXXVII, image: bs127si sibi placeret, et bene staret, manifestaret, quod et factum est. Unde cum ante altare propter hoc rogaret Dominum, subito a Domino est spiritu elevatus, et audivit vocem sibi dicentem: Thoma Dei electe, librum, quem de me fecisti, secure manifesta, quia, quicquid ibi dictum est, non a te, sed a Spiritu S. qui tecum est, dictum est, et non melius aliquis vivens in hoc mundo dicere posset. Haec vidit et audivit quidam frater sanctus Bidellius, qui a longe stans omnia praedicta consideravit et respiciebat. Resert haec etiam, tanquam exploratissimae veritatis rem, Antonius PIZAMANVS, Patritius Venetus, in Legendis, quae nuncupat, Sancti Thomae, variis ejus opusculis, Venetiis A. 1490. in quadruplici forma editis praemissis, in quibus praeterea hujus farinae alia commemorantur: v. g. Cum tertiam partem summae Theologicae construeret, et passionem Domini ac resurrectionem praecipue annotaret, frater Dominicus quidam Casertanus in edicala (forte leg. aedicula) coenobii Neapolitani divo Nicolao dicata duorum cubitorum spatio e terra levatum Thomam vidisse affirmat, ac Christi crucifixi simulacrum talia audivisse proferentem (vae Prisciano misere vapulanti!): Bene de me Thoma scripsisti. Quod ergo tuorum laborum praemium optas? Tum ille: Nullum, nisi gratiam tuam, teque, Domine dulcissime, suavissimum
page CXXVIII, image: bs128praemium exopto. Quis ergo, sodes, fidem huic Doctori Angelico et irrefragabili denegaret? Nisi forte, quod valde vereor, haec in eorum referenda sint censum, de quibus Melchior CANVS, ejusdem quondam ordinis socius, prudenter pronunciavit [note: Operum, junctim Coloniae Agripp. A. 1605. editorum, Lib. XI de humanae historiae auctoritate, Cap. VI. p. 533. sqq.]: Dolenter hoc dico potius, quam contumeliose, multo a Laertio severius vitas philosophorum scriptas, quam a Christianis vitas Sanctorum: longeque incorruptius et integrius Suetonium res Caesarum exposuisse, quam exposuerint Catholici, non res dico Imperatorum sed Martyrum, Virginum et Confessorum. Illi enim in probis aut philosophis aut principibus nec vitia, nec suspiciones vitiorum tacent, in improbis vero etiam colores virtutum producunt. Nostri autem plerique vel affectibus inserviunt, vel de industria quoque ita multa confingunt, ut eorum me nimirum non solum pudeat, sed etiam taedeat. Hos enim intelligo ecclesiae Christi cum nihil utilitatis attulisse, tum incommodationis plurimum. Et quae sunt reliqua, lectu haud indigna, quae addere hic longum foret.
page CXXIX, image: bs129
De libris epistolisque coelo vel inferno delatis egregia extat dissertatio b. J. A. Schmidii. De tribus Sabiorum aut Mendaeorum libris, de quibus portentosa fabulantur isti, habentur quaedam in Epistolis Rob. HVNTINGTONI, ipsis ex Oriente potiti, p. 40. 43. 84. 85. inque illius vita, a Thoma SMITHO descripta, p. XXI sq. De libris in incendio servatis multa facile congeri possent etc.
Caesari Baronio, Ioanni Suerio ac Samueli Basnagio, factum esse miraculo videtur, ut concremata Hipponensi civitate a furentibus Vandalis, iisque Arianis, Augustini Bibliotheca permanserit illaesa; sed qua eam ratione, sine miraculo, licet non sine Numinis providentia, barbarorum furorem flammasque feliciter effugisse verisimile sit, erudite ostendit in egregia dissertatione de fortuna Bibliothecae D. Augustini in excidio Hipponensi elegantissimus vir Jo. Martinus CHLADENIVS filius.
IX. De legatis literariis vel iis, qui ad conquirendos libros et codices veteres variaque antiquitatis monumenta per orbem missi sunt. Ita Peirescius suos emissarios habuit; sic etiam olim Joannes
page CXXX, image: bs130Lascares a magno illo Musarum fautore Laurentio Medice bis ad Bajazethem Byzantium missus est, ut bona cum ejus venia Graecos conquirere codices, inque Italiam transferre ipsi liceret: pariter Joannes Heistmers de Zonvelben [note: vid. P. BAYLE Dictionaire Historique et Critique, Tom. II. f. 1687. sq. edit. III. Roterod. ac Erici Pontopidani praefat. ad I. Tom. Annalium ecclesiae Danicae diplomaticorum, p. II. sqq. add. P. Martini KROPFF Biblioth. Mellicens. p. 76. sq.] et Faustus Sabaeus [note: vid. Eminentiss. D. Card. QVIRINI opus, optima fruge plenum, de Brixiana Literatura, Part. II. p. 167.] a Leone X. Pont. Rom. in Germaniam, Daniam et Sueciam, Guil. Postellus ac Petrus Gillius a Francisco I. Galliarum rege in Graeciam et Asiam ad antiquos codices colligendos, Franciscus Lismaninus a Sigism, Augusto Poloniae rege ad exteros et praesertim Helvetios, ut Bibliothecam regiam omnium generum libris instructam redderet, et Nicolaus CISNER VS ab Ottone Henrico, Electore Palatino, quaqua versum, maxime in Italiam et Galliam ad Bibliothecam
page CXXXI, image: bs131Heidelbergensem codicibus rarissimis locupletandam ablegati fuerunt. Recentiori autem aevo hujusmodi legationes obiere Eduard. Pocockius, Jo. Gravius, Guil. Pettaeus, Gabr. Naudaeus, Is. Vossius, Nic. Heinsius, Jobus Ludolphus, Jo. Mich. Wanslebius, Arnas Magnaeus, Jo. Mabillonius, Mich. Germanus, Bern. Montfauconius, Edm. Martenne, Vrsinus Durandus, Jos. Sim. Assemannus, Abbas Fourmontius, Schannatus, Schumacherus, Bibliothecae Imperialis Petropolitanae praefectus Jo. Christianus Goezius, aliique plures et potissimum Galli.
X. De titulis ineptis ac allegoricis librorum.
XI. De nummis in honorem doctorum virorum cusis, sive historia literaria ex nummis illustrata.
XII. De titulis apud veteres et medio aevo usitatis, variaque eorum pro temporum diversitate significatione, valore etc. De veteri et medio aevo argumentum hoc nondum ex instituto est excussum, multaque possent ad illustrandos auctores veteres ac historiam medii aevi elucidandam observari.
page CXXXII, image: bs132Seldeni et Becmanni opera magis ad recentiorem aetatem spectant. Codinus, Gutherius aliique ad prisci aevi titulos illustrandos multum subsidii praestare possent; de media autem aetate res foret operosioris industriae, quippe nondum satis exculta.
XIII. De libris raris, ast nullius pretii, etsi magno redimi soleant.
XIV. De libris raris ac revera praestantibus, quorum editio nova optanda.
XV. De libris et scriptoribus fictis ac qui nunquam in rerum natura extiterunt. Huc referendus inprimis liber de tribus impostoribus, quem tempore Friderici II. Imp. scriptum tradunt. De hujus farinae libris integra Bibliothecae Utopica conscribi posset.
XVI. Commentarius in illud Poetae:
Pro captu lectoris habent sua fata libelli. ubi praesertim pugnantia invicem de variis libri judicia afferri mererentur, librisque recenseri, qui initio neglecti, postea in summo pretio habiti fuerunt.
XVII De librorum in ipsa copia penuria, seu demonstratio, quod librorum (scilicet
page CXXXIII, image: bs133bonorum) penuria ac (malorum) copia laboremus.
XVIII. Dereliquiis seu. vestigiis S. Scripturae et religionis Judaicae ac Christianae apud veteres auctores, ac de illis, quae in eorum scriptis de iisdem memorantur. Licet enim nonnulla hujusmodi a variis docte sint excussa, plenum tamen de hoc argumento opus adhuc desideratur.
XIX. De necessaria nostro saeculo polymathia seu polyhistoria.
XX. De scriptorum de methodo studiorum ineptiis. Multorum enim ejusmodi scriptorum consilia vel sunt jejuna vel nimis operosa. Ita v. g. ad ZWINGFRI methodum peregrinaturo opus foret Mathusalemi aetate, Croesi divitiis, adversariorum, in quae varia notentur, plaustris, integraque bibliotheca etc.
XXI. De libris et scriptis tum veterum tnm recentiorum spuriis, vel suppositiis.
XXII. De codicum vett. inventoribus atque vindicibus, seu iis, qui auctores vett. primi repererunt, ac ab interitu vindicarunt.
page CXXXIV, image: bs134
XXIII De studiorum periodis, et quae singulis saeculis in diversis orbis partibus maxime floruerint. Huc spectat celeberrimi ac politissimi Viri Jo. Matth. GESNERI elegans dissertatio epistolaris de vi consuetudinis ac saeculi in studiis literarum, b. Sigism. Jac. APINI Lexico Grammatico praefixa: sed dignum foret hoc argumentum, quod ex instituto excuteretur, ac diligenter per omnia saecula diduceretur.
XXIV. De aureis orbis literarii saeculis.
XXV. Pia doctorum desideria quoad disciplinas, sive eruditorum de melius excolendis studiis desiderata in eorum scriptis hinc inde occurrentia.
XXVI. Pia doctorum virorum desideria circa Iibros adhuc deficientes vel scribendos, vel aliorum denuo edendos aut colligendos, sive Eruditorum circa eosdem desiderata in scriptis ipsorum hinc inde occurrentia.
XXVII. Bibliotheca obsurorum virorum, sive catalogus librorum, qui stylo obscurorum virorum scripti sunt.
XXVIII. De viris illustribus ac de Rep. optime atque immortaliter meritis, quorum
page CXXXV, image: bs135tamen memoria in obscuro latet, ac vita a nomine descripta est.
XXIX. Bibliotheca instructa, sive de re bibliothecaria ac quid in condenda ac instruenda bibliotheca praeprimis observandum sit, Syntagma, non modo ex praestantioribus huc facientibus scriptis sed propria etiam experientia contextum. Hoc ipsemet adornare aliquando sibi beatus vir proposuit, in hac arte vere Roscius. Quantum autem, quaeso, optimae frugis in eo habituri fuissemus, nisi egregium hoc consilium per alia negotia fuisset sufflaminatum?
XXX. De historicis arcanis, quae in scriptis tam veterum quam recentiorum eristicis occurrunt, colligendis. REIMMANNVS in catalogo suo pluribus in locis monet, quae in talibus occurrant ad historiam eruditorum arcanam spectantia ac nullibi alias obvia. Sed prudentia et limato opus esset judicio, ne statim omnia, quae calumniose vel partium studio enarrantur, pro veritate accipiantur.
XXXI. De libris ex sinistra eruditorum virorum fortuna natis. Copiosum et jucundum foret hoc argumentum. Quot
page CXXXVI, image: bs136enim, quaeso. libros paupertas, quae Horatium, ut versus faceret, impulit, carcer, exilium, Bellonae rabies, exauctoratio, morbi, propinquorum obitus, persecutiones, bibliothecarum incendia, inimicorum obtrectationes, aliique funesti casus et fortunae saevientis insultus pepererunt?
XXXII. De responsis ac consiliis theologicis, medicis, philosophicis, criticis Diaboli colligendis. Notum enim est, fuisse viros doctos, quos malesana curiositas impulit, ut ab ipso cacodaemone dubiorum quorundam solutiones sciscitarentur, quod de Petro COTONO Thuanus, de Hermolao BARBARO Petrus Crinitus, de aliis alii tradunt.
XXXIII. De variis causis, cur tot veteres libri aliaque antiquitatis monumenta interciderint. Earum haud minima est priscorum Christianorum ac patrum etiam quorundam nimius adversus ethnicos et heterodoxos scriptores Zelus, quo factum est, ut eorum non pauci abolerentur. Rarissima sunt integra veterum haereticorum scripta, utpote suppressa atque internecioni a patribus data, de quo tamen consilio BASNAGII judicium, in hujusce commentationis parte
page CXXXVII, image: bs137prima p. LXXIII. adductum, consideratu dignum censeo. Ex hoc inconsulto etiam zelo profectum observat Dan. MAICHELIVS in Historia literaria de praecipuis Bibliothecis Parisiensibus p. 58. sq. quod multa Patrum Graecorum, quorum doctrina suspecta erat, scripta perierint, vel saltem mutilationem passa fuerint. Imo ipse MONTFAVCONIVS, ab eo allegatus, huic causae tribuit, quod Origenis, Theodori Heracleotae, Apollinarii, Didymi et Theodori Mopsuesteni commentarii in Psalmos jamdiu exceptis Catenarum laciniis pessum ierint, quia hi scriptores violatae sidei sive rei sive suspecti adeo perosi Graecis erant, ut ne nomen quidem proferrent sine indignantis animi significatione Nec incredibile est, hinc etiam Eusebii commentarios in Psalterium insigni parte truncatos esse.
Qua ratione factum sit, ut ex omnibus Lyricis Graecis, Pindarum si excipias, quaedam tantum fragmenta supersint, tradit Petrus ALCYONIVS, in libro de Exilio ad Joannem Medicem, qui postea fuit Leo X. Pont. Rom. sic perorantem introductus [note: vid. Pauli COLOMESII opera, D. Jo. Alb. FABRICII studio recusa, p. 291.]:
page CXXXVIII, image: bs138
Audiebam puer ex Demetrio Chalcondyla, Graecarum rerum peritissimo, sacerdotes Graecos tanta floruisse auctoritate apud Caesares Byzantinos, ut integra, illorum gratia, complura de veteribus Graecis poemata combusserint, inprimisque ea, ubi amores, turpes lusus, et nequitiae amantum continebantur, atque ita Menandri, Diphili, Apollodori, Philemonis, Alexis fabellas, et Sapphus, Erinnae, Anacreontis, Mimnemi, Bionis, Alcmanis, Alcaei carmina intercidisse: tum pro his substituta Nazianzeni nostri poemata, quae etsi excitant animos nostrorum hominum ad flagrantiorem religionis cultum, non tamen verborum Atticorum proprietatem et Graecae linguae elegantiam edocent. Turpiter quidem Sacerdotes isti in veteres Graecos malevoli fuerunt, sed integritatis probitatis et religionis maximum dedere testimonium.
Illos praepostere imitati Gregorius IX. Innocentius IV. aliique Pontifices, qui Judaeorum libros et inprimis Talmudica volumina feralibus flammis addicentes, ingentem literaturae Talmudicae et Rabbinicae eladem intulere [note: vid. Joh. Christoph. WAGENSEILII doctissimam praesationem, Telis igneis Satanae praemissam. p. Io. sqq.]: quorum vestigia in Arabicis libris exitio dandis inconcinne pressit Franciscus XIMENIVS
page CXXXIX, image: bs139Card, et Archiepiscopus quondam Toletanus, de quo haec Lib. II. de ejus rebus gestis refert Alvarus GOMESIVS: Is cum Mahometanae pertidiae extirpandae in regno Granatensi aliisque Hispaniae locis intentus esset, in id quoque diligenter incubuit, ut libri, quibus superstitio illa tradebatur, abolerentur. Alfaquinis ergo (sic Mauri sacrorum antistites nominant) ad omnia obsequia eo tempore exhibenda promptis, Alchoranos, i. e. suae super stitionis gravissimos libros, et omnes cujuscunque autoris et generis essent, Mahumetanae impietatis codices, facile sine edicto aut vi, ut in publicum adducerentur, impetravit, Quinque millia voluminum auro etiam et argento exornata, non oculos modo, sed animos quoque spectantium rapiebant. Multi iis se donari a Ximenio petierunt, sed nemini quicquam concessum est: ignibus omnia, publica in pyra, ad unum exusta, praeterquam aliquot ad rem medicam pertinentia, cujus gens illa non sine magno profectu studiosissima semper fuit, quae propter saluberrimae artis dignitatem ex incendio illo liberata, in Bibliotheca Complutensi nunc servantur. Quanto fuisset satius, reliquos etiam thelauris librariis ceu insignia cimelia inferre, eaque, quae religionem spectant, non igne sed argumentorum pondere refellere? Mihi equidem XIMENIVS quantum splendorem laudatissima illa Bibliorum [gap: Greek word(s)] editione
page CXL, image: bs140nomini suo conciliavit, tantam eidem hoc truculento facinore maculam inussisse videtur.
Idem quoque perversus religionis zelus in Anglia multas bibliothecas, priscis codicibus refertas, pessum dedit, Sub Henrico VIII. enim, cum Monasteriorum in Anglia strages passim fieret, in libros innoxios, qui in monasteriis illis erant, saevitum etiam fuit: isque religiosus furor sub Eduardo VI. Bibliothecas Academiae Oxoniensis quoque invasit, consilio quorundam hominum, qui, ne quicquam superstitionis remaneret, ipsam eruditionem exstirpandam arbitrabantur. Cum enim iis mandatum esset, ut Academiam a Papismo purgarent, putarunt, sese officio defuturos, nisi libros etiam, quos ibi reperirent, absque discrimine tollerent. Hinc illorum virorum censuram ne effugerunt quidem Patres antiqui, opera Petri Lombardi, Thomae Aquinatis, Scoti et Scholasticorum: quotquot etiam Codices illustrati erant Commentariis pontificiorum, aut rubris literis in fronte exornati. Qui vero lineas, circulos, aut alias figuras continerent, hoc est, rem mathematicam tractarent, tanquam artis magicae reos flammis committendos duxerunt. Sub hoc
page CXLI, image: bs141religionis praetextu purgarunt bibliothecas Balionensem, Mertonensem, Lincolniensem, aliasque ad privata Collegia pertinentes; quarum libri vel combusti sunt, vel attriti, vel usibus vilissimis addicti. Magni etenim acervi librorum in feretris ad publicum forum deportati, ibique flammis absumti sunt; affirmatque Joannes BALEVS (Declarat. in Itinerarium Lelandi), se propolam novisse, qui duas bibliothecas quadraginta solidis emerit, cumque toto decennio libris, chartae emporeticae loco, usus fuisset, dimidiam tamen eorum partem adhuc superfuisse. Cum privatis publicam etiam, sive Humfredianam bibliothecam, tum temporis eidem homines diripuerunt, eamque libris, quorum magna erat copia, ita spoliarunt, ut, habita inquisitione sub Maria Regina, ne unus quidem liber ex omnibus, praeter Valerium Maximum, in ea inventus fuerit. Detracto hunc in modum apparatu librorum, ipsa bibliotheca sordidissimis usibus addicta est, et anno 1555. cum nulla spes esset in pristinum statum restituendi, Academici vendenda subsellia censuere [note: Haec ex historia Bibliothecae Bodlejanae, Catalogis librorum MSS. Angliae et Hiberniae in unnm collectis et Oxoniae A. 1967. in fol. ab Eduardo BERNARDO editis, commemorant Ludolphus NEOCORVS et Henricus SIKIVS in Bibliotheca librorum novorum, Tom. II. p. 803. sq.].
page CXLII, image: bs142
Ad causas etiam jacturae rei literariae referendam esse, sunt, qui existiment, industriam quorundam, in compendium veteres scriptores redigentium [note: Longe aliter sentit Jac. Frid. REIMMANNVS, qui Petri LAMBECII et Dan. NESSELII Commentarios de Bibliotheca Caesarea Vindobonensi in compendium misit, in Dissertatione hujus concinnae Epitomes praelintinari, p. 109. sqq.] Sic Justinus, judice MONTFAVCONIO [note: in Diario Italico Cap. VI. p. 96.] epitome sua Trogum nobilissimum scriptorem confodit, ac de medio sustulit: perinde atque Livius magna sui parte periit, Floro et argumentorum auctore perniciem inferentibus. Editis quippe compendiis auctores primi valere jussi, paulatim incuria vel funditus interierunt, vel mutilati magna sui parte sunt. Idem
page CXLIII, image: bs143fere fatum subiere [note: vid. L. Neocori et Henr. Sikii Bibliothec. nov. librorum Tom. IV. p. 232. sq.] Sexti Pompeji Festi libri de verborum significatione, qui integri extitere usque ad Caroli M. aetatem, qua Paulus Diaconus, Longobardus, eos foede mutilavit, ac in compendium redegit, ut ipse Festus Verium Flaccum breviaverat: qua re brevi factum est, ut verum Festi opus non amplius appareret. Sensim tamen literis renascentibus variae ejus reliquiae exitio feliciter ereptae sunt.
Perniciosa porro praestantissimis vetustae aetatis cimeliis fuit inscitia barbariesque in medio aevo ingruens, cujus praeter alia triste testimonium perhibent codices [gap: Greek word(s)] , vel rescripti, in quibus priori scriptura obliterata, quantumque fieri poterat, erasa, alia recentior superaddita conspicitur, ita tamen, ut in membranis vel eradentium conatus et inepti artificii vestigia, vel alia quaedam signa supersint, nonnunquam etiam scriptura vetus, a recentiore superillita fere absorpta, licet difficillime, adhuc legi
page CXLIIII, image: bs144queat, cujus rei exemplum praebet insignis bibliothecae regiae Parisiensis Codex membraneus, cujus singulae paginae scripturam duplicem exhibent, alteram novam et lectu facilem, alteram vetustate decolorem, et proinde vix legibilem. Recentiore atramento scripta sunt opuscula S, Ephraemi, vetere autem, nempe uncialibus literis et absque accentibus (quae est optima nota antiquitatis) maxima pars novi Testamenti. Specimen ex vetustissimo hoc codice aeri incisum habes in L. NEOCORI ac Henr. SIKII Bibliotheca nov. librorum [note: Tom. IV. p. 454.] Dexterrimus harum rerum arbiter MONTFAVCONIVS [note: in Palaeographia Graeca fol. 318.] existimat, scriptores multos, tempore Photii, imo etiam postea Constantini Porphyrogeniti adhuc superstites, hoc perniciei genere peffundatos ac penitus extinctos, hanc vero pestem duodecimo primum saeculo, ac dein decimo tertio et quarto maxime in vetustissimos libros membranaceos grassatam esse; raro autem id in bombycinis, utpote tenerioris materiae, observari monet, unicum tantum hujusce generis,
page CLXV, image: bs145se reperisse commemorans, ubi prioribus erasis nova supra scripta fuerint. Servavit ipse etiam. VFFENBACHIVS in gaza sua hujus notae codicem membraneum, non solum ob Canonis Missae antiquitatem susiciendum, sed ideo quoque aestimandum, quod e numero rescriptorum et pumice planatorum fuerit [note: vid. ejus Biblioth. MStam, Part. IV. col. 33.] testis illius cladis, quam medii aevi ruditas ac inculta sciolorum parsimonia vetustis scriptoribus intulit.
Insuper hujus jacturae causis accensenda codicum ante artis typographicae inventionem caritas et pretium, bella, incendia, aquarum inundationes, invidia plurima supprimens, bibliotaphorum livor, monachorum invidia, ignavia atque ignorantia, qui vett. codices in bibliothecis suis vel situ et squalore obsitos captivos tenuere, tineis, blattis, gliribusve in escam servantes, vel etiam lucri causa bibliopegis, bracteatoribus, cribrariis, aliisque ad usus profanos concesserunt etc. Deploravimus jam in prima hujus commentationis parte acerbis gemitibus
page CXLVI, image: bs146grandem et miserandam jacturam, quam rei literariae saeculorum hominumque barbaries intulit. Quantumvis autem nositris querelis tot aeternitate digna eruditae vetustatis monumenta deperdita reparare nobis haud licet, attamen
est quaedam flere voluptas,
Expletur lacrymis egeriturque dolor.Socium igitur fletus nostri, cum justa indignatione conjuncti, adoptare hic juvat virum superioris saeculi literatissimum, Laurentium PIGNORIVM, cujus querimoniae dignae nobis visae sunt, quas hic non sine nostra commiseratione repeteremus, cum praesertim symbolae ejus epistolicae, in quibus illas in docti amici sinum effudit, hodie in nostris oris parum sint obviae. Cognoscere autem hinc licet, barbariem superiori adhuc saeculo in tanta literarum luce internecinum intulisse in ipsa Italia bellum non priscis tantum chartis ac membranis, verum etiam aliis venerandae antiquitatis reliquiis, aureis, argenteis, aereis, marmoreis, quae ex tot incendiis, aquarum inundationibus, saevis Gothorum, Longobardorum, Vandalorum aliorumque eruditae humanitatis hostium manibus, et gravissimis periculis
page CXLVII, image: bs147evaserant illaesae. Audiamus ergo justissimos viri optimi questus [note: Symbolar. Epistolic. L. I. Epist. XXXVIII. p. 149. sqq. edit. Patavin. A. 1629, in 8 Hunc librum jam rarissimum suo aevo fuisse testatur Joh. Isacius PONTANVS in literis A. 1632. scriptis, vid. Syllogen epistolarum ab Ant. MATTHAEO Lugd. Bat. A. 1695. evulgatarum p. 153.] et cum iis nostrum dolorem sociemus. Ita vero ille: Esse quid hoc dicam, quod accuratus nostrorum recentis hujus saeculi hominum stylus desumserit sibi aliqua cum ambitione narranda bella Gallica, Germanica, Belgica, Hungarica; et nemo animum adjecerit ad enarrandum bellum atrox intestinum, quod barbaries quotidie concipit, commovet, agitat adversus elegantiam veteris aevi, qua una stat perenne decus Italiae nostrae? Et sane majores illi nostri, quorum nominibus etiam nunc non sine aliqua veneratione assurgimus, cum aeternitatem perpetim cogitarent, subsidia sibi advocarunt earum rerum quae aetatem ferre, et propagare possent res aeterna memoria dignissimas.
page CXLVIII, image: bs148Hinc seposuerunt sibi papyros, membranas, marmora, metalla, quibus consignarent doctrinarum praecepta, seriem rerum ab ipsis gestarum, vultus suos, descriptionesque illorum aedificiorum, quibus non mortales, sed heroes et genii manum ingeniumque commodassent. Verum barbaries non irrepens, sed palam, post renatas literas, sub larva virilis frugalitatis, hoc totum inconditis lacertis, et machinis muralibus aggressa est demoliri. Papyros enim tineis, blattis, sordibus, situi objecit. Membranas cribris, cytharis, et operculis trullarum vinariarum destinavit. Marmora vel in fornaces calcarias, vel in fundamenta murorum conjecit. Metalla in pelves, cacabos et mortariola conflavit, ut nimirum memoria omnis insignium rerum funditus et radicitus periret.
O nova pugnandi species! non ales harundo
Nervo pulsa fugit, nec stridula lancea torto
Emicat amento, frameam nec dextra minatur.Papyri folia hodie adeo raro apparent, ut miraculo sint et segmentis
page CXLIX, image: bs149potius, quam totis voluminibus ornent bibliothecas. Me adolescente magna copia librorum in membranis descriptorum ex oppido agri nostri non infrequente, neque obscuri nominis, Venetias translata est, pretio redemta ab iis, qui vina Cretica venditant; cui usui, nemo non intelligit. Marmora literata infringi, corrumpi, perverse locari, terra obrui passim videmus. Et satis natum est, quod non sine stomacho narrat Borghinius, de origine Florentina, caput Q. Fabii Maximi in theatro Florentino erutum, mox fuisse projectum in fundamenta, quae recens locabat homo stolidus, qui thesaurum nactus erat AEsopio gallinaceo similis. Neque ab isto egregie fatuo valde abiit homo ex Venetia nostra, qui nummos aureos antiquos multos et pretiosos conflavit, ut torquem uxori ex iis pararet. In genere insaniae non erat, cur Hispania Italiae concederet: quando, referente A. Schotto Cl. viro in Bibliotheca Hispanica, ex magna et accurate collecta numismatum veterum copia heres Jo. Andreae Stranei Valentini eruditi hominis mortarium ad pharmacopolii sui usum sibi conflari curavit, dignus utique ipse pistillis, sed in grandiore
page CL, image: bs150mortario Anaxarchi more tundi. At hisce stolide, nescio imperitis an pravis fasigium amentiae imposuit, nisi quis improbitatem appellare malit, aurifaber quidam Romae, qui me ibi degente, A. MDCVI. non aliam flaturariam profitebatur, quam nummorum veterum aureorum et argenteorum, quo etiam titulo artificium suum venditabat. Et hoc Romae videbatur, et ferebatur, ubi olim lex Cornelia nummaria lata fuit, qua tenebatur, ut inquit Paulus ICtus Lib. I. Sentent. tit. XXV. qui nummos aureos, argenteos adulteravisset, lavisset, conflavisset, ravisset, corrupisset etc. At haec non vitia hominum esse quis clamet, sed barbariei, ut diximus, quae etiam me inspectante manus temerarias admovit, sed irrito conatu, Arcui triumphali, quem S: P. Q. R. Fl. Constantino Max Aug. dicaverat. Vt videlicet novatores Transalpini possent aliquando dicere, Constantinum Romae nunquam fuisse; et fabulas esse nostrorum hominum, quae de lepra Constantini, de ejusdem in, sacras basilicas munificentia feruntur. Vidit hoc Paulus V. P. M. qui hujusmodi temeritatem tunc coercuit, et Pompejo Arrigonio summae dignitatis Cardinali se purgavit, factum detestanti,
page CLI, image: bs151et improbitatem fabrorum arguenti: et profecto Antas striatas, quae fuerant ablatae, Pontifex urbani decoris mire studiosus reponi jussit, hoc uno parum aequus, quod eum, cujus ausu praeclarum vestigium antiquitatis tentatum fuerat, indemnem reliquit. Debuit enim hominem aliqua saltem ignominiae nota respergere, tum ut hujusmodi harpiyae abstinerent deinceps ungues a parietinis venerandis, tum ut malevolis os obstrueretur, qui Sixti V. beneficentia factum esse dicunt, ut Severi Septizonio careamus, et aliorum Pontificum incuriae, non barbarorum immanitati, adscribunt Colossei populationem, cujus marmoribus detractis et alio translatis succreverint aedificia recentiora, magno cum priscae gloriae detrimento, nec minore probro eorum, qui hujusmodi facinora poterant inhibere. Vere enim scripsit, quisquis ille fuit, nihil esse, quod de veteris Romae majestate docere nos possit, praeter ipsas ruinas etc.
Aut fallor, aut digitum hic PIGNORIVS sub finem intendit in BARBERINOS, quorum unus tum, Vrbani VIII. nomine, supremus ecclesiae Romanae praesul
page CLII, image: bs152erat, alter Franciscus, illius ex fratre nepos, praecipuum inter Vaticanos patres purpuratos locum occupabat. Hi enim, licet elegantiori doctrina ornatissimi fuerint, ac Musis impense faverint, cum manus tamen magnificis quibusdam prisci aevi operibus injicerent, ut marmora hinc detracta ad novas structiones suas adhiberent, variis dicteriis, iisque mordacissimis, Romae a Pasquino proscissi sunt, inter caetera de illis clamitante: Quod non fecerunt barbari, fecere Barberini: ut nuper mihi vir quidam eruditus Italus retulit.
Caeterum inficetus ille pharmacopola Hispanus ac aurifaber Romanus, in quos jure PIGNORIVS invehitur, in memoriam mihi revocant barbarum illum fabrum aerarium, Amasiae, Asiae minoris urbis quondam inquilinum, de quo haec Aug. Gislenius BVSBEQVIVS in prima sua epistola itineraria p. 86. edit. Elzevir. A. 1633. indignabundus commemorat: Faber quidam aerarius mihi magnopere movit stomachum, a quo cum numismata requireremus, ingentem se aulam (sive ollam) paucis ante diebus plenam habuisse, narrabat, ex quibus lebetes aeneos aliquot conflasset, quod nullum eorum aut usum aut pretium putaret esse. Sane magno mihi erat dolori, tantum periisse antiquitatis. Sed ego illum ita ultus sum, ut dicerem, me
page CLIII, image: bs153centum aureos pro iis, superessent modo, numeraturum, Sic illum non minus amisso eo faucibus bolo tristem a me dimisi, quam ille me ea vetustatis jactura commoverat.
Fadem fere ratione protervam cujusdam Hungari, qui quadringentos se, una cum manipularibus, Turcicos codices, Morabodo seu sacerdoti cuidam Muhamedano ereptos, in ignem conjecisse referebat, malitiam castigavit Jacobus TOLLIVS. vid. ejus Epistolas itinerarias p. 150. Hunc excursum ne aegre, quaeso, ferat lector benevolus, quem propterea, justo dolore motus, institui, ut hoc fortassis modo viri docti industriam excitem ad isthoc argumentum, lugubre quidem, sed non indignum, copiosius persequendum.
Hand equidem ignoro, extare M. Friderici BOLZII Commentationem de causis jacturae rei literariae, Witteb. 1717. typis in 4. exscriptam [note: conf. de ea judicium REIMANNI in Catalogi Bibliothecae suae systematicocrit. Tom. II. p. 392. sq.]: non tamen actum acturum, aut Iliada post Homerum scripturum arbitror, si quis insigne hoc
page CLIIII, image: bs154argumentum nova et accurata industria excutere, luculentisque exemplis illustratum dare voluerit.
XXXIV. De Bibliomania. Ipse Vir optimus postremis vitae suae annis dialogos de ea satyricos meditabatur, de quo instituto ad me A. MDCCXXXII. d. IX. Febr. haec perscripsit: Quo melius constet de rationibus, quae me impulerunt, ut ex immenso illo, cui memet imprudenter satis commiseram, ac pene immerseram, Oceano evaderem, dialogos nonnullos satyricos in Bibliomaniam meditatus hactenus sum. Cum enim hac ipsa quodammodo, ingenue fateor, laborarim, non contemnenda me aliis dare posse consilia reor, si ea, quae propria experientia, optima in omnibus magistra, me docuit, fideliter exponerem. Monstrabo igitur, si modo Deus vitam viresque concedat, quid bibliothecam comparaturo, antequam tale consilium ineat, probe ac prudenter perpendendum, et quomodo cavendum sit, ne imprudenter nimis inexhausto librario huic oceano nos committamus: deinde quid in ipsa collectione, si bono gaudere velit successu, et agendum et evitandum sit, ne bibliophilia, quae sola
page CLV, image: bs155virum prudentem decet, in bibliomaniam vergat. Fideliter itaque exponam non modo media illa omnia, quae feliciter mihi in acquirendis bonis libris cesserunt, sed scopulos etiam ac Syrtes (ubi variae bibliopolarum inprimis fraudes detegentur) indicabo libere, in quas vel ipsemet impegi, vel quas ego quidem feliciter evasi, per easdem vero alios naufragium vel jam passos, vel pati facile posse animadverti. Vides, Schelhorni amicissime, quam arduum opus moliar, ubi non modo omnia, quae ad rem bibliothecariam in se spectatam, sed etiam quae ad universam rem librariam ac historiam literariam faciunt, erunt congerenda. Rogandus igitur es, ut ea, quae in adversariis tuis ad hoc institutum pertinentia habes, benivole concedere velis. Varia equidem de bibliothecis earumque comparatione scripta monitaque prostant, quorum amplam, utinam nitidiorem! nobis dedit collectionem Jo. Andreas Schmidius, quem novissime secutus est Koelerus meus: nullum tamen horum scriptorum, si illud, quod Naudaeus dedit, excipiam, mihi satisfecit. Plurima sane consilia, eaque saluberrima, omissa animadverto necessariasque cautelas, quas
page CLVI, image: bs156ipsa me docuit experientia, bene multas suggerere me posse spero. Quod si praestitero, feliciorem me existimabo, quam conatibus illis ipsis, quibus bibliothecam olim comparavi, licet, si amicorum blandientibus judiciis credere fas est, haud invita Minerva eandem non modo collegisse, sed eadem etiam rem literariam bonaque eruditorum studia adjuvisse, videri mihi queam. Quamvis etiam bonum hunc, quem ita, crede mihi, proposui mihi, finem non plane attigerim, sincera tamen, quae mihi semper fuit, voluntas a nemine, confido, erit culpanda. Tu sane, Vir amicissime, de eadem, si quis alius, eris persuasissimus. Vtinam vero isthoc consilium exequi Viro consummatissimo per negotia et fata licuisset! Tunc enim sane post hunc Homerum nemini facile hujus argumenti Ilias scribenda fuisset.
Caeterum locum hic habere potest illud MORHOFII [note: Polyhist. literar. Lib. I. Cap. III. p. 28.]: Ignosci privatis debet, si discendi (addo, et aliorum studiis inserviendi) cupiditate abrepti, cum rei suae familiaris jactura heic insaniant. Etenim, si unquam
page CLVII, image: bs157hoc cum ratione insanire est: qua multos ita abductos vidimus, ut vel genium fraudarent, quo animum his deliciis pascerent; aliqui vel vitam sibi acerbam existimarunt, si libris sibi carendum foret, ut igne et aqua sibi interdici tolerabilius habuerint, quam librorum jacturam facere.
Sed haec speciminis loco sufficiant. Nunc quo ordine Bibliothecam suam, tanto studio aereque conquisitam, disposuerit Maecenas noster, indicandum venit. Anno MDCCXXV. illa per decem conclavia erat collocata, quorum duo satis spatiosa fuere. In primo ii asservabantur libri, qui instruendae ac solerter usurpandae bibliothecae fundamentum veluti sternunt: videlicet I. rei literariae ac librariae Scriptores. II. Biographi III. Diaria Eruditorum. IV. Epistolographi, quippe qui plurimum ad notitiam historiae literariae ac rei librariae conferunt. V. Catalogi celebriorum bibliothecarum. VII. Scriptores de ordinibus ecclesiasticis. VII. Scriptores de methodo studiorum instituendorum. VIII. Lexica, quae nuncupant, realia. IX. Lexica verbalia variarum linguarum. X. Insignis et copiosa congeries iconum virorum eruditorum, vel aeri vel ligno incisarum, quae in
page CLVIII, image: bs158varia chartophylacia secundum facultates, quas vocant, scite digestae erant.
Alterum conclave replebant libri, qui Historiae fundamenti loco inserviunt: nimirum I. Geographici et Topographici. II. Itinerum Scriptores, III. Chronologici. IV. Genealogici. V. Antiquitatum et rei nummariae Scriptores. VI. Compendia historica.
Conclave tertium, idque omnium amplissimum, ornabat ipse apparatus historicus, hoc ordine dispositus. Scilicet hic comparebant I. Historiae universalis scriptores. II. Rerum Germanicarum et alii in corpus redacti scriptores. III. Historiae Germanicae Scriptores varii. IV. Rerum Belgicarum Scriptores. V. Historiae Britannicae Scriptores. VI. Historiae Gallicae Scriptores. VII. Historiae Italicae, Hispanicae et caeterarum gentium Scriptores. VIII. Notabilis et ingens collectio Chronicorum singularium, vel Historiae particularis multarum urbium Scriptores.
In quarto Conclavi exstabant praesertim Juris publici et politici Scriptores, hac serie I. Politici Scriptores. II. Juris publici et feudalis Scriptores. III.
page CLIX, image: bs159Acta publica. IV. Deductiones causarum illustrium, magno sumtu studioque feliciter congestae: et quia spatio parcendum erat, huc etiam V. fuere collocati duobus in repositoriis Libri post artis typographicae inventionem ab A. MCCCCLX. ad A. usque MDXX. typis excusi, magno numero: ac VI. ingenti scrinio reticulato inclusi Libri collati, et manu doctorum Virorum illustrati.
Quintum Conclave condecorabant Libri manu exarati, et quidem I Codices Ebraici, Arabici, Turcici, Sinenses, etc. ac Critica et philologica MSS. II. MSS. Theologica. III. MSS. Juridica. IV. Juris publici Opera et Acta varia publica MSS. V. Historiae ecclesiasticae MSS. VI. Epistolae eruditorum Virorum, et ad historiam literariam spectantia MSS.
Sextum Conclave oppletum erat I. Manuscriptis Medicis. II. Physicis, Chymicis et Alchymicis. III. Philosophicis et Mathematicis
page CLX, image: bs160MSS. quibus adjuncti fuere libri etiam impressi, scilicet IV. Historicorum veterum Graecorum et Latinorum Editiones praestantiores, inprimis Manutiorum, Juntarum, Stephanorum etc. V. Philosophi Graeci et Latini. VI. Rhetores et Oratores Graec. et Lat. VII.
page CLXI, image: bs161Poetae Gr. et Lat. VIII. Libri Critici et Philologici. IX. Libri miscellanei. X. Insigne auctarium Librorum collatorum, et manu doctorum Virorum illustratorum.
Septimum Conclave, historiae ecclesiasticae dicatum, scatebat I. Historiae ecclesiasticae
page CLXII, image: bs162universalis Scriptoribus. II Historiae eccles. Scriptoribus Protestantibus. III. Historiae eccl. Scriptoribus Pontificiis. IV. Actorum Sanctorum Scriptoribus. V. Conciliorum Collectoribus.
Octavum Conclave complectebatur I. Libros theologicos. II. Juris civilis et canonici Scriptores. III. Medica et philosophica opera, ac praeterea IV. Patres Graecos et Latinos. V. Praeclaram syllogen variarum Versionum Biblicarum. VI. singularem collectionem antiquissimarum editionum versionis sacri Codicis Germanicae ante Lutherum. VII. Varias editiones Corporis Juris civilis et Canonici. VIII. Copiosam congeriem Jurium statutariorum, quae appellant. IX. Scrinium
page CLXIII, image: bs163ingens cancellis munitum, in quo libri prohibiti seu suspectae fidei, tam typis, quam manu exarati custodiebantur. X. Libros mysticos, et Quackerorum, maximam partem Anglorum, Scripta. XI. Machiavellistarum et Pseudopoliticorum, tandemque XII. Heterodoxarum aliarum opinionum Scripta. Superbiit praeterea hoc Conclave egregio Tabulario, variis diplomatibus authenticis aliisque priscis documentis referto, cui adjuncta erat Sigillotheca, sive insignis Sigillorum medii potissimum aevi collectio.
In duobus reliquis Conclavibus continebantur sex grandia scrinia, Codicibus et schedis MSS. praestantissimis turgentia. In primo exstabant MSS. Genealogica, itineraria, et ad antiquitatem spectantia: in secundo MSS. historica: in tertio itidem historica, et quidem inprimis Chronica Germanica: in quarto Codices veteres historici maximam partem membranacei: in quinto Codices membranei veterum Patrum et Latinorum Auctorum, et tandem in sexto Codices Graeci veteres.
Nec deerant Bibliothecae alia etiam ornamenta, e. g. quatuor imagines antiquae et genuinae, ex marmore umbilicotenus
page CLXIIII, image: bs164effictae Caracallae, Apollinis, Juliae Domnae, et alterius Imperatricis Romanae: quatuor aliae icones ex albo marmore Juliae Paulae Imperatricis, Hadriani Imp. ac Faustinarum Imperatricum majoris et junioris, opera solida anaglypha, elegantiae eximiae et antiquitatis venerandae: Telesphorus ex aere: Gladiator in hortis Farnesianis, ulnae magnitudine, conflatus ex plumbo, limatura aeris campanarii obductus, quod Galli Bronze vocant: varii generis urnae et vasa antiqua, gemmae CXLI. caelatae vetustae, septem lampades veteres, aliaque prisci aevi monumenta: praeterea duae picturae antiquae Graecae, vel Moscoviticae, [note: Quarum b. VFFENBACHIVS in literis ad D. Lud. Christ. MIEGIVM scriptis meminit, quae in prima hujusce Collectionis parte p. 70. sq. exstant.] Desiderii Erasmi Roterod. statua ex plumbo conflata, et limatura aeris campanarii obducta, ad ejus formam efficta, quae Rototerodami in ponte erecta visitur: ejusdem effigies ab eximio artifice Holbenio depicta, aliaeque pictae virorum celebrium imagines: sex globi egregii: varia anemoscopia, hygrometra, barometra, thermometra etc. diversi eximiae virtutis
page CLXV, image: bs165magnetes, ut alia taceam. Haec potissimum ex literis b. VFFENBACHII ad summe venerabilem D. HEVMANNVM meum, nunquam sine honoris praefatione nominandum, A. 1725. d. 29. Dec. exaratis decerpsi. Anno autem 1729. integer librorum apparatus octo conclavibus, duobus scilicet interea insigniter amplificatis, comprehendebatur, quod ex ipsius Viri immortali memoria dignissimi, praefatione, Bibliothecae Vffenbachianae universalis Tomo primo praemissa, in ejus vita p. CXVIII. retuli.
Reliqua, quae ad studium Nostri bibliothecarium pertinent, quam nempe strenue ipsemet thesauro suo fuerit usus, quam prompte eum omnibus bonis ac publicae utilitatis promovendae cupidis communem esse voluerit, [note: Quod de Thuana Bibliotheca Josephus QVESNELLVS in praefatione Catalogi illius pronunciavit, idem de Vffenbachiana, pauculis mutatis, justedici posse arbitror. Scilicet Bibliothecam ille suam non ad privatum duntaxat usum sibi retinendam putavit, sed ut erat bono publico natus, omnium usui et commodis publicavit: ita ut hujus Bibliotheca vocari potuerit asylum ac perfugium literarum, et commune quoddam vinculum eruditorum. Etenim uberrimam amicorum copiam praestabant frequentes apud VFFENBACHIVM coitiones, ad quem ex omnibus urbis ordinibus, et aliis etiam regionibus, honestissimi ac studiosissimi confluebant.] quantaque hinc in orbem
page CLXVI, image: bs166eruditum promanaverint commoda, alibi [note: in vita b. Viri continuata p. CXIX. sqq.] jam commemoravi. De ipsa vero bibliotheca ejusque catalogis et fatis Vir celeberrimus ac rei literariae peritissimus Jo. Frid. JVGLERVS in Bibliotheca historiae literariae selecta, opere eximio haud ita pridem concinne exposuit [note: Part. I. p. 110. 441. et 481. sq.].
image: cs221
CXXXIX. JO. HENR. MAJO. FIL.
Bina, de quibus nuper perscripsi, Photii atque Procopii volumina dilectissimae Matri tuae reddidi, quibus Boethii opera, quae iterato mihi obvenerunt, addidi. Opportune sane is sese obtulit, ut tibi, quem desiderasti nuper, egregiaque opera Tua ornasti, cedat, utque felicitatis meae, quae nuperrime obtigit, participem te reddam. Accepi enim Boethium hunc una cum insigni praestantissimorum Operum turba a famosissimo illo Jenensium, uti vocant, Antiquario,
page 222, image: cs222quem veteratorem potius nuncupare suo merito debebant, Boettichero. Cum hoc enim omnium fere librorum meorum, quorum duplex copia fuit, permutationem feci, et quidem meo arbitrio felicissime. Audi enim, amice dilectissime, quae inter alia lucratus sim opera praestantissima. Hippocratis scilicet, et Galeni omnium splendidissimam editionem, Parisiis XIII. Voluminibus, Graece et Latine factam. Chrysostomi Opera XII. Tomis. Justelli Canones Ecclesiasticos, Graece, duobus. Theophylactum, Londini evulgatum. Demosthenis et AEschinis nitidissimun exemplum. Cardinalis Cusae Opera. Athanasii Opera. Herbelotii Bibliothecam Orientalem. Leonis Magni, item Guiberti et Guillielmi Averni opera. Pagi Critica. Edmundi Martenni veterum scriptorum collectionem. Bibliothecam Graecorum Patrum, quae nuperrime duobus Tomis Lutetiae promulgata est, et trecenta pene alia, levioris momenti ac ponderis volumina. Vide, amice mellitissime, quam insignem Bibliotheca mea accessionem nacta sit, mecumque, quod facies certissime, exulta. Nonne ex voto cessit vaticinium meum: benigniorem Musis meis fortunam brevi futuram! Hunc insuper laetitiae cumulum addidit, ut insignis Bibliothecae, quam Patruelis Viennae
page 223, image: cs223pronuper emortuus conlegit, ex parte haeredem fecerir. Juris Civilis equidem ac publici scriptis constabat potissimum, non contemnenda tamen humanioris disciplinae Volumina admixta. Vnicum nominasse sufficiet Opus rarissimum, praestantissimum, mihique diu satis exoptatissimum, quod obtigisse laetaberis: LAMBECII nimirum de Bibliotheca Vindobonensi Caesarea splendidissimi sunt Commentarii; horumque Pars fecunda NESSELII successoris manu emendata, auctaque. Separatim jam dicta pars, una cum proprio NESSELII auctario adjecta fuit, atque utinam et reliquae ita ornatae accessissent! Hoc non ideo dico, quod inexplebilis me vexet aviditas, vel injurius atque ingratus in benignissimam sortem animus, sed ex justissimo, qui me angit de reliquarum partium metuendo interitu, dolore. Auget hunc tristissima eorum, quae de mala, quam opus hoc praestantissimum experta est, fortuna, amicus quidam Vratislaviensis retulit, recordatio. Renovabo dolorem, quod simile quidquam de Dietericianis metuere te scribis. Amico illo BRESLERO nunc in Patria Senatori, hic e Belgio transeunti, ac Viennam iter facienti demandaveram, ut Commentarios Lambecianos illic compararet, is vero rescripsit, se nonnisi unicum
page 224, image: cs224ejus exemplum, licet omnes tabernas librarias, omnesque, ubi venales veteres libri extant, angulos perreptaverit, reperire potuisse, nec nisi centum uncialium pretio id redimere se posse. Ne vero ingens pretium, ac summam libri raritatem mirarer, hanc ejus causam, quam verissimam esse sancte asserebat, addidit. Scilicet Divum Leopoldum Lambecio omnia Commentariorum exempla in laboris praemium donasse, illaque apud ipsum, ut omnia, quae Bibliopolarum sumtibus non prodeunt, solent, latuisse, usque ad Celeberrimi Viri morbum mortemque, ubi ancilla, quae rei domesticae inservivit, ex defectu lignorum, ignem praestantissimo hoc opere accenderit, fornacemque calefecerit, atque ita ingentem exemplarium numerum Vulcano dederit Apollini Musisque sacratissimi Operis. Quae si vera sunt, uti is quidem asseveravit, nonne dignam Maleficam illam mecum pronuncies, qnae fumo pretiosissimi hujus ignis suffocaca, vel lentis illius flammis, ut probe, quam irreparabile pene damnum Orbi literario fecerit, sensisset, enecata fuisset. Quam justus igitur, amicorum Princeps, metus tuus, ne pessime indigni manuscriptorum Dietericianorum possessoris familiares ilis quoque abutantur, nisi tua, o amice dilectissime! prudentia vindicentur.
page 225, image: cs225Quod autem illa in meam conferre gestis supellectilem, quid aliud est, quam novum atque insigne amoris tui in me argumentum, faciamque, ne te voluntatis hujus in me unquam poeniteat. Faveat modo fortuna secunda, ut ad finem perducere possis negotium! Vereor enim ne cariora nimis habiturus sit detentor, ac nimium magno mercanda sint pretio. Interim Indicem Manuscriptorum inprimis perlustrandi desiderio flagro. Quod etiam in publica Butisbacensium Bibliotheca notabilia iterum deprehenderis, indicium est, te nunquam otiosum esse posse, hostemque tuum ubique, uti fortissimum Heroem decet, spernere, ne scilicet nimium indulgere tibi videaris adfectui. Ita est, amice dilectissime, iis, qui labori assueti sunt, in deliciis est; otium vero, inertia atque desidia, quae maximae alias mortalium multitudini summum bonum, maximum malum, imo mors est. Habeo autem, amice charissime, gratias, quod lectiones Hieronymianas dare volueris, majores tibi laturus etiam, si LANGII de Excidio Constantinopolitano historiam meis sumtibus per studiosum quendam describendam, nisi forsan edendi animus sit, vel denegetur potestas, curares. Increpandus, sed comiter, adhuc mihi es, quod excursus tuos ad Butisbacenses, non
page 226, image: cs226vero ad meas Musas dirigas. Amant, colunt, suspiciunt te, invidentque aliis te coram videndi felicitatem. Plures etiam delicias tibi forsan propinare se posse non sine supercilio aliquo persuadent sibi. Me quoque patronum, causae defensorem adoptant, quam eo lubentius in me reciperem, nisi epistola jam modum excessisset. Id unicum addo, desiderium meum non paucis lineis, imo verbis nullis exprimi posse. Nondum enim te videre mihi contigit. Veneratus equidem sum Dn. MAJVM, utrumque Professores Giessenses celeberrimos, Virisque doctissimis res meas per transennam, vel in transitu demonstravi. Nesciebam vero teipsum ita meum futurum, tamque amicum tamque familiarem. Nomen solum tuum, eruditionem, dignitatem, famam tunc suspiciebam; ast nunc, postquam te intus et in cute novi, postquam animi tui candorem, morum probitatem, benevolumque in me adfectum perspexi, nunc, nunc inquam, amicorum Princeps! te excipere, in sinu fovere, de libris familiarius uberiusque colloqui gestirem: Cujus voti voluptatisque compotem me obsecro brevi fac, curaque ut cum Domino Parente, quem ex me cum reliquis amicis salutabis, valeas. Scribebam raptim, urgentibus novis, qui Catalogo meorum inscribi volunt, libris.
page 227, image: cs227Nec aegre tulisses, credo, si, ut eo citius laborem hunc dulcissimum aggrederer, vel tribus hac vice te compellassem. Sed vides, amice dilectissime, quam verbosum me faciat Amor. Iterum vale, amor meus! Die 13. Octobris. 1714.
CXL. JO. HENR. MAJO FIL.
Novorum librorum in Bibliothecam non sine ovatione illatio, vindemiae, trimestris. aerarii sacri computus, alumnorumque nostrorum vestiendorum cura, ac denique novum, quod molior, opus, operariorumque turbae, molestiae, tumultus. atque negotia sufficient, spero, ad excusandum longius, fateor, aequo silentium. Nulla equidem exculpatione opus esset apud te, amice humanissime, qui in iis, ad quas primo loco jam respondendum erit, testatus es, te non ex iis esse, qui morosius atque impatientius ad temporis punctillum responsorias ab amicis exigunt, justissimas etiam recusantes excusationes. Licet vero te benigniorem humanioremque
page 228, image: cs228noverim, volui nihilominus tamen omnes longae cunctationis causas adferre, ne de mea, etiamsi velles, voluntate, promtitudine, tecumque colloquendi desiderio dubitare, vel etiam me licentia tua illico deteriorem remissioremque factum esse suspicari possis. Exigebat id quoque amor in me tuus, amicissima etiam de salute mea, quam exosculor, sollicitudo, curaque, et denique noscendi aviditas. Quae omnia grata non solum mente agnosco, sed fidem etiam tibi, amice dulcissime, facio, me non facile iterum admissurum, ut torpeant longa pectora nostra mora, sed frequentioribus alloquiis recreentur. Ast citra ulteriores ambages ad tuarum responsionem me accingo, initium de collectione, quam Edmundus MARTENE publice dedit, cujusque notitiam exigis, facturus. Ex ipso titulo, quem describam integrum, quid contineat, leviter cognosces; si vero penitius perspicere, aves, ipsum librum, postquam compactus fuerit, transmittam lubentissime. Rubrum vero ita habet: Veterum scriptorum et Monumentorum moralium historicorum dogmaticorum, ad res ecclesiasticas, monasticas et politicas illustrandas collectio nova. Tomus primus: quo continentur: Sancti Orientii Commonitorium Acta varia in causa Dolensis Episcopatus. Concilia varia, Statuta antiqua
page 229, image: cs229Synodalzia Ecclesiae Constantiensis. Statuta antiqua insignis monasterii S. Audoeni Rotomagensis. Antiquae consuetudines canonicorum Regularium S. Jacobi de Monteforti. Miscellanea Epistolarum et Diplomatum. Historia Archiepiscoporum Rotomagensium. Historia Everhonis Monasterii Salmuriensis S. Florentii a Normannis et Britonibus. Vita S. Adjutoris scripta ab Hugone, archiepiscopo Rotomagensi, auctore coaevo. Belli Italici sub Gregorio Papa XI. Historia metro gallico conscripta a Guilielmo de la Perene, qui praesens aderat. Prodeunt nunc primum in lucem opera et studio Domni Edmundi MARTENE. Tomi I. Pars I. et II. Rotomagi 1700. 4to. An plures Tomi prodierint, affirmare nequeo, vix tamen credo. Optandum vero, ut in laudibili instituto pergat auctor, popularium suorum exemplo. Omnibus etiam terrarum nationibus hanc in eruendis, atque ab interitu vindicandis veterum monumentis palmam praeripiunt Galli. Quod quam egregiis, si locus, nec tibi jam cognitum esset, comprobare possem exemplis. Sola, quae a d'ACHERIO publicae luci data, nominabo spicilegia, quod nuper acceperim, praelo iterum subjicienda; hisque rarissimas CANISII lectiones antiquas annectendas. Postremas propria Petri SCRIVERII manu emendatas, velut thesaurum mea Bibliotheca servat. Quam lubenter
page 230, image: cs230annotationes doctissimas hujus viri novae huic editioni illustrandae darem, modo tute commodeque fieri posset. Sed dubia Gallorum fides integritasque, locorum etiam distantia me retinet. Sed pergo. Gratiarum vero actiones tuas silentio, quod in posterum semper facturus sum, praetereo; nec tuam de Boethio, sit venia Jurisconsultorum verbo, protestationem, utpote voluntati meae in te contrariam, nec quidquam moror. Ne vero credas, me datam tibi fidem fregisse, scias velim, me istius opera non nummis, sed permutationis jure comparasse. LANGIVM de Excidio Constantinopolitano ut ipse describas, minime velim. Absit enim, ut doctis tuis oculis ac manibus tantum taedium injiciam. Commodius per amanuensem meum et tibi et mihi copia illius fieri posset, si Bibliothecarius tibi, tu, quod nullus dubico, mihi concredere velletis. Curae enim mihi semper est, ut talis mihi adsit Notarius, ut Hieronymi verbo utar, qui et legere et scribere difficillima possit. Majori vero molestia tales mihi creo, quam Comites, uti salutantur, Palatini. Plus sane taedii laborisque insumendum mihi, quam Ludimagistro, pueros literarum elementa inculcanti. Nunc illas, quae adventum tuum in hanc urbem nostram impediunt, rationes,
page 231, image: cs231quam graves etiam tibi videantur, facillime solvam, et ita quidem, ut nullus quidem, si me amas, scrupulus superesse, nec offensio cujusquam obstare possit. Hoc vero fiet, si mea, amplecti Te jam mihi videor! si mea inquam, Hospes desideratissime, tecta subeas. Amicissimum Te mihi sciunt omnes, Musis vero meis gratissimum, itaque et mihi et illis acceptissimum. Quid igitur obstaret, quo minus tua nos jucundissima bees praesentia? Nulla metuenda tibi tetro vultu ae obliquis te exceptura oculis Xantippe, quae te deterrere possit. Particeps illa semper est voluptatum, quibus absens literarum colloquio me perfundis, majores sane, quas praesentia tua afferret, dispeream, ni verum loquar, non invidebit, sed augere pro viribus studebit. Cave igitur, amice optume, ne difficilem te praebeas, sed quamprimum poteris, obsecundes, nisi iram odiumque meum implicabile experiri velis. d. 6. Nov. 1714.
page 232, image: cs232
CXLI. JO. HENR. MAJUS FIL.
Quum Libero Patri, Minervae, Aeolo, forsan et Lucinae, domum aptaveris tuam, mirum amplius non est, te mei, tanquam homunculi, memoriam tantisper seposuisse; immo aegre tulissem, si rebus tuis, amicorum Alpha, nondum rite dispositis, de me, extraneo, et a limine tuo remoto, cogitare voluisses. Jam mihi redditus hilare vivo, posteaquam te valere ex te ipso intellexi, quem cum adversa pugnare valetudine metuebam. Quare frustraneam fuisse sollicitudinem meam gaudeo, tibique et de incolumitate, et triumpho librorum, et Bacchi copia, gratulor. Edmundi MARTENE collectio parum rebus meis proderit, antiquitati potissimum ecclesiasticae destinata, a foro meo alienae. Itaque non est, cur inspiciendam abs te petere vellem, inprimis quum indicio rerum, quas continet, abunde satisfeceris desiderio meo, id quod gratus adgnosco. LANGIVM de excidio Constantinopolitano in tui gratiam e bibliotheca Butisbacensi evocabo, libens amanuensi tuo cessurus provinciam, quam ei demandabis, et quam,
page 233, image: cs233illo nolente, ingressurus promte fuissem. Posset ille Langius supplementi olim loco accedere ad codicem illum Byzantinum tuum, VFFENBACHI dilectissime. Invitas me ad urbem vestram, ad domum tuam, tuosque complexus; quos uti nunquam recusabo, ita tam incivilis et parum religiosus haud sum, ut quas Dii Deaeque incolunt aedes, profanus ego aliquot dierum hospes polluere sustinerem. Erit, erit adhuc latebra quaedam, ubi degere possim, inprimis quum mecum portem omnia. Si tamen rediturus ad vos sum, (quod quando futurum sit, nemini constat praeterquam Deo) scias, comiter me Dearum tuarum, Musas puta, majestatem veneraturum, illarumque lateribus indivulsum adhaesurum comitem. Nil dicam amplius, nisi hoc: Non sum dignus, qui tecta tua subeam. Nec ego responsum dabo ad ea, quibus mihi gratias agis pro qualicunque officio, codicibus tuis impenso, quo et libens et cum fructu defungor. Manuscriptorum Graecorum indicem tanto desiderio exspecto, vix ut reprimere istud queam. Felicius progredior in scriptis Judaicis libris, quam aut existimaveram per temporis rationem fieri posse, aut nuper tibi, amice desideratissime, nunciaveram. Absolvi enim majoris ordinis, quos in folio vocant,
page 234, image: cs234omnes, nonnullosque secundi; in his tamen posterioribus multa offendo, quae publicae utilitatis causa erunt mihi describenda; id nisi foret, hoc adhuc anno redirent ad te. Dabis tamen, spero, hoc amori erga me tuo, concedesque eorum usum, quoad voluero; volo autem tamdiu, quamdiu aliquid bonae frugis in iis deprehendero. Habes heic indicem sermonum, scriptorumque, in codice manuscripto Graeco minore comprehensorum; amanuensis, si qui adhuc erunt, maxime in accentuum recta collocatione errores, et tu, o decus nostrum, et quisquis conspexerit, facile condonabunt. Est illud volumen Graecanicum pessime a rudi monacho scriptum; vocabula misere divulsa aut perperam conjuncta, spiritus accentusque vel plane nonnunquam neglecti, vel imperite adpicti, literae unius organi perpetuo confusae, sic ut sensum ubivis adsequi non adeo pronum semper fuerit. Parum itaque conducet collationi iste liber, aut emendationi Patrum, qui ipse emendatione cum maxime indiget. Aliquot plagulas ex Athanasii quaestionibus ac responsionibus ad Antiochum composui cum editis; poenitere tamen me coepit mox laboris hujus, eo quod lectiones stupidi monachi indoctam manum ubivis sapiant. Aliqua nihilominus
page 235, image: cs235inveni, non plane [gap: Greek word(s)] , inserenda, ut arbitror, quarto observationum mearum libro, in quo simul epigrammata aliquot manuscripta e tuorum censu comparebunt. Necesse est, mendicum agam heic denuo, quem toties, nec sine tuo taedio, egi. Neque tamen aliter fieri jubet cum tua erga me propensa voluntas, tum meum ex tuis libris proficiendi studium. Peto itaque per. Notarium tuum ex Meursii, du Fresnii, aliorumque, quae tibi sunt, medii aevi Glossariis, describendum cures, quid habeant de vocabulo ballematica, [gap: Greek word(s)] . Solo enim Clarissimo SALMASIO ad Vopisci Aurelianum praeceptore adhuc usus sum, quoad hanc vocem, de qua quid ceteri sentiant, discere cupio. SALMASII dum mentionem feci, opportune recordor, ejus ad MENAGIVM epistolam super Herode infanticida utrique nostrum esse, annexam quippe ceteris ejusdem epistolis ab Ant. CLEMENTIO vulgatis. Michaelis MEISNERI liber de Stigmatis veterum estne in tua, mi VFFENBACHI, illustri bibliorheca, aut tibi notus? Non tetigit eum Clarissimus FABRICIVS noster in bibliographia antiquaria; et tamen nominatum laudatumque offendi a BARTHIO ad Claudianum. Nisi forsan Meisnerus iste in Syntagmate suo super adnotamenta
page 236, image: cs236Philologorum, cujus mentio in variis lectionibus Reinesianis Lib. I. cap. 7. et qui non absimilia ex eo recenset, de Stigmatum materia tractaverit; neuter enim liber unquam mihi visus. Quamobrem tuum obtestor ingenium, tuam eruditionem, et bene de me merendi alacritatem, nullo non tempore commonstratam, velis inscitiam meam erudire, nec doctrinae tuae copias nobis invidere, Prid. Id. Novembr. CICICCCXIIII.
CXLII. JO. HENR. MAJO FIL.
Gratias pro confecto contentorum in Codice Graeco indice persolvo, qui quo prolixior est, eo majores Tibi debentur. Aegre me habet, quod tam malae notae sit liber ingenuum tamen judicium tuum exosculor, laetorque, non plane inutilem fuisse tibi, sed quaedam quarto aurearum tuarum observationum libro inserenda praebuisse. Quid enim jucundius mihi, quam egregia tua adjuvare studia? Nullum
page 237, image: cs237igitur tibi dubium sit, me summa alacritate nec sine voluptate omnes Lexicographos meos excussisse, ut ea, quae hic vides excerpta jussu tuo per amanuen sem fierent. Quae an satisfaciant tibi, Amice dilectissime, certiorem facies, liberrimeque alia evolvenda, quandocunque volueris, dabis. Vtrumque MEISNERI Opus, de quo sciscitare, nec mihi unquam visum, nec etiam, ingenue fateor inscitiam meam, mihi cognitum. Nec mirum, FABRICIVM quoque fugisse. Tam late enim patet bonorum, ne dicam, omnium librorum notitia, ut non minus difficile vel impossibile mihi videatur stellas enumerare, vel Oceanum exhaurire, quam illam pro infinita amplitudine, dignitateque sua animo complecti. Non leve sane studium operamve a teneris etiam unguiculis in librorum cognitionem impendi, nullis sumtibus, nullisve laboribus peperci. Ast tyronem me etiamnum profiteri, ignorantiamque meam fateri cogor haud invitus. Vtinam vero vel decima eorum librorum pars Bibliothecae meae accedere posset, quos stans pede in uno non modo designare, sed, quod absque supercilio dictum velim, non sine aliquo judicio denotare possem. Illud enim Bibliopolarum est, ac eorum, qui librorum cumulos absque delectu coacervant. Hic memoriam
page 238, image: cs238subit lepida L. Baronis de Nimtsch narratio. Is in Anglia, ubi VII. integris annis morabatur, aliquoties se vidisse asseverabat, in Bibliopolarum tabernis, quae omnes nitidissime compactis libris refertae sunt, quosdam seriem librorum ad mensuram e marsupio extractam absque omni inspectione coemisse, scilicet ut tantum in loculamentis suis vacuum replere possent. Sed ad seria redeo. Graecorum Codicum, praeter eos, quos jam manibus tractasti, oculisque usurpasti, et Constantini volumine excepto, nonnisi quatuor sequentes sunt. Ditiorem me equidem credidissem ipsus. Sunt autem reliqui, Volumen chartaceum, in quo: Gregorii Nysseni Catecheticus major. Ejusdem Disputatio de Anima et Resurrectione, habita cum Sorore Macrina. Synesius de Dono ad Poeonium, quod erat Astrolabium. Constitutio. Concio altera, Constitutio altera. Omnia ejusdem Synesii. II. Vol. complectitur IV. Physiognomicos scriptores: Polemonem, Adamantinum, Melampodem, et de Maculis Schediasma Hermanni Venii apographum; adjectis quibusdam in margine notis vel correctionibus. III. Codex duos Musicos scriptores sistit, Nicomachum et Aristoxenem in charta Nilotica elegantissime descriptos. Quartum denique Volumen
page 239, image: cs239Musicum quoque est, sed medii aevi, exhibens varia cantica, additis notis musicis, illis temporibus usitatis. Similem Codicem me vidisse memini Helmaestadii in Bibliotheca Academica, quo de Jo. Andreas SCHMIDIVS prolixe egit in Dissertatione de Cantoribus veteris Ecclesiae. Ex te nunc audiam, amice mellitissime, quo ordine velis, ut Tibi mittantur hi Codices. d. 24. Nov. 1714.
CXLIII. JO. HENR. MAJUS FIL.
Longe tibi maximas ago habeoque gratias, quod de voce [gap: Greek word(s)] tam plene me edocere volueris, ut amplius nil desiderare queam, posteaquam illustris tua bibliotheca sitim meam restinxit. Neque hoc tantum nomine tibi, amice jucundissime, obstrictum me fateor; est et aliud, quo me mactasti beneficium, indicando manuscriptos tuos Codices Graecos, e quibus quatuor illos Physiognomicos prae ceteris inspicere vellem. Nondum tamen eos desidero, neque transmitti ad me
page 240, image: cs240prius velim, quam Ebraicos tibi remisero, ne mole nimia opprimar. Nunc abs te peto, uc denuo me erudias, atque in Aristide, si tibi ille est ad manus, evolvere in mei gratiam (quod sine tua molestia fieri volo,) non recuses, locum, quem inde profert CVPERVS de Apotheosi Homeri p. 12. eundemque mihi describi per amanuensem cures. Est autem, ni fallor, Aristides Musicus a MEIBOMIO editus: Rhetoris enim Aristidis nonnisi pauca quaedam habemus. Hieronymus tuus, Vir mihi animo studiisque conjunctissime, manuscriptus, exhibetne omnes sancti Patris epistolas? num etiam Graeca Ebraeaque passim in eisdem obvia, suis quaeque characteribus exprimuntur, aut Latinis tantum literis? Quod posterius non raro in Manuscriptis deprehenditur, etiamque in libris nascente typographia exscriptis. Inspicere tantum poteris prolixam illam S. Patris ad Fabiolam epistolam, statimque modus scripturae in oculos occurret. Si, quod opto, Graeca Graece, Ebraica Ebraice effert picta, magnum utique nomen mereretur Codex ille nunquam satis laudandus, in multisque etiam nos adjuvare posset. Memini, te aliquando nunciasse mihi, librum Kabbalisticum Rasiel tibi obtigisse, quem, si denuo libros alios manuscriptos in eorum vicem, quos
page 241, image: cs241adhuc teneo, substitueris, mihi ad statum legendi expeto. Quod ideo nunc indicandum duxi, ne memoria iterum excidat, ut aliquoties factum est. De linguae Siculae specimine, nuper a te misso, et a me descripto, nescio quid sentiam. Characteres Siculos ita fuisse delineatos, quomodo Telegedus vult, nondum mihi persuadere possum, atque de ipsa etiam lingua Siculorum in alia omnino sum opinione, quae non multum recedit a sententia Theodori RYCKII in de primis Italiae colonis, qui subjectus visitur HOLSTENIO in Stephanum de urbibus. Videsne, quam diligenter evolverim libros abs te mihi donatos? Aliquot abhinc diebus in manus sumsi Clarissimi Schudtii Opus de Judaeis historicum, quod tuum illustre nomen terna vice compellat, nempe in praefatione tum Lib. V. p. 512. denique lib. VI. p. 243. atque hoc in posteriore loco Manuscriptum Kalendarium Judaicum ad te, o amice, pertinens, sed quod nunc hospitem apud me agit, percenset. Ego vero et mei et viri optimi causa vellem, aut nunquam inspexisset hunc tuum codicem, aut rectius. Non enim suis oculis usus est, (quod in aurem tibi nunc dico) atque a verbis ibidem positis saepius aberravit, quod factum plane nollem. Video enim impositam
page 242, image: cs242mihi necessitatem confutandi bonum virum, ubi ad tuos libros perventum erit; quod quam aegre faciam, sentio. Sunt plures in eodem, alioquin sua laude non carente scripto, errores, quos a me non tangendos esse, vehementer gaudeo; aperiant alii. Bonam partem antiquorum librorum nuper demum comparavi, plane id non sperans, quum rara hujus rei apud nos existat messis. Fuerunt inter eos duo, quos valde amo, Corpus nimirum Poetarum veterum omnium Latinorum Christianorum, a Georgio FABRICIO editum, nec non corpus Poetarum omnium profanorum, cura A. P. B. P. G. (quem prorsus ignoro) vulgatum, hoc Aureliae Allobr. 1611. illud Basileae 1564. utrumque in 4to. Deprehendi quoque Helfrici Vlrici HVNNII tractatum de auctoritate et interpretatione Juris, una cum ejusdem disputationibus et institutionibus Juris feudalis in eo acervo; quem ego librum in tuos usus e vestigio selegi, quia eidem adjectum est scriptum apologeticum dicti modo Hunnii, de exemptione Clericorum et Juris Canonici auctoritate, nondum editum, sed manu Georgii Tulsneri, nostrae quondam Academiae Antecessoris, ex autographo autoris descriptum, quod leve munus, ut benigne pro tua humanitate excipias, majorem in modum contendo.
page 243, image: cs243Majora vellem, sed nosti paupertatem meam. Raymundi LVLLII opera possidesne, et ex qua editione? Gottfridum LANGIVM de excidio Constantinopoleos heri ex bibliotheca Butisbacensi accepi, quem die Lunae una cum indicato Hunniano opere ad te ire jubebo. Nullae additae erant Langio literae, ut ideo de DIETERICI libris nil habeam, quod nunciem. Denique peto, nolis in deteriorem interpretari partem, quod tuas subire aedes ultimis literis recusaverim. Si enim aut rationes meae non tibi graves videntur, aut me sine ratione ad vos accedere desideras, faciam quod jubes. Do itaque fidem, te me visurum proximis nundinis, atque tamdiu apud te commoraturum, donec me expellas. Pridie Kal. Decembris. 1714.
CXLIV. JO. HENR. MAJO FIL.
Charitum filius, aut certe Gratiarum plenissimus mihi videris, vel ut Plautino utar: Linguam habens referendae gratiae
page 244, image: cs244natam, quibus vel nulla vel levior plumâ deberetur gratia, amplissimas agis. Neque enim nuperrima tuo jussu facta vocis investigatio aliquas exigebat. Hanc enim detrectare aeque ab humanitate alienum putarem, quam Juris Naturae, ut salutantur, interpretes lumen de lumine denegare censent. Vt nil addam de ardentissimo meo studia tua quovis modo juvandi ardore. Latere tamen te nolim, quam aegre feram, quod locum diligentiae meae denuo commissum, licet omnem adhibuerim, reperire nequiverim. Evolvi CVPERVM, perquisivi MEIBOMII scriptores Musicos, deprehendi equidem inter hos primo scilicet loco Tomi secundi Aristidem, sed ejus libri tres plures 164. paginas non conficiunt. Putabam igitur Aristidem Rhetorem a CVPERO forsan innui, recurri igitur ad Rhetorum veterum corpus, Declamationumque volumen, utrumque a Stephano collectum, sed in his ne Aristidem quidem, multo minus locum a te desideratum invenire potui. Parum igitur abfuit, quin CVPERO succensuerim, nisi insignis Illustris Viri, cum Daventriae ante aliquot abhinc annos aliquoties ipsum inviserem, benevolentia cohibuisset. Non potui tamen non, quin supinam Scriptorum oscitantiam detestatus fuerim, qui in citandis autoribus
page 245, image: cs245editiones, quibus usi fuerunt, adjicere negligunt. Sunt mihi Aristidis Orationes a Laurentio NORMANNO Upsaliae 1687. in 8vo in lucem missae, sed eo usque non progreditur paginarum numerus, quem CVPERVS habet, nec indice instructa est Editio. Quid igitur restat, quam ut tibi, amice dilectissime, una cum Physiognomicis autoribus, libroque Rasiel Musicos Meibomii quamprimum, atque Aristidis Rhetoris Orationes, a Laurentio Normanno editas, transmittam, quibus Nicomachum atque Aristoxenem adjiciam, ut, si volupe fuerit, cum Editione Meibomii conjicere possis. Aristidem Rhetorem a Guilielmo CANTERO Latine versum, quatuorque Tomis Basileae in folio editum non desiderare te arbitror. Interim ne plane tibi defuisse videar, en tibi excerpta quaedam de voce [gap: Greek word(s)] , quae tibi non injucunda fore ratus sum. Quae si lucem aliquam tibi afferent, erit, quod gaudeam. Codex meus Hieronymi, optimae alias notae, voces hebraicas, graecasque non propriis, quod deplorandum, characteribus, sed latinis saltem literis refert. Summa Librariorum elapsis seculis ignorantia obstat, quo minus omnibus numeris absolutos habeamus Codices. Nunc in Augustini de Civitate Dei Codice meo perlustrando,
page 246, image: cs246conferendoque auspicium, quod utinam felix faustumque sit! feci. Non inutilem certe hanc meam operam futuram ex iis, quas jamdum notavi, lectionibus laetus auguror. Nunc ad Conrectoris nostri opus venio, quod majori [gap: Greek word(s)] , delectuque boni viri causa scriptum tecum vellem. Non tam Eruditis placere, qnam Bibliopolae lucrum promovere, vulgique auram captare sategisse videtur. Majorem alias in multis diligentiam adhibere, superflua multa omittere, inficetasque saepe facetias, quibus scatet liber, negligere debuisset. Consultius mea etiam sententia, quod cordate saepe eum monui, fuisset, Latino sermone scribere, quae atrox nimium, Christianisque haud dignum in Judaeos odium, an dicam furorem exacerbare poterunt. Tu vero, amice dulcissime, nulla ages injuria, si Kalendarium meum Manuscriptum ab erroribus vindicabis, eo magis, si, quod certo te facturum existimo, sine acerbitate fiat. De bonorum librorum consecutione tibi, amice charissime, gratulor, simulque tibi habeo gratias, quod me participem velis, Hunniumque mihi dices, quem, cum e re tua non sit, eo lubentius suscipio. Doleo autem, quod iis, de quibus nuper spem feci, vicissim gratificari nondum possim, vel forsan etiam nunquam
page 247, image: cs247potero. Quid enim de Camerarianis libris fiat, nescio, nullas enim literas accipio. Ignoro igitur, quid causae sit, cur nil de libris neque videam neque audiam. Forsan periere literae una cum indice meo; vel mutatum libros vendendi consilium? Nam vix fieri potest, ut nullus liber statuto pretio sit venditus, mihique cesserit. Curabo autem, ut ejus rei certiores reddamur. Interim nunciatum mihi est Amstelodamo per Wetstenios meos, tres ingentes librorum sarcinas ad me transvehi, in quibus omnia pene manuscripta Salomonis. van TILL cum aliis ex ejusdem Bibliotheca libris, tandem etiam plaustrum haereticorum h. e. librorum suspectorum, vulgoque prohibitorum, quos ex Bibliotheca a Quackero quodam Roterodami collecta coemi feci. De quibus fusius proxime perscribam. Raymundi LVLLII opera possideo quidem, sed nonnisi vulgarem, obviamque editionem, Argentorati 1651. in 8 apud Zetzneri haeredes editam. Tu, si antiquiorem melioremque nosti, meoque aere redimere velis, insigne praestares officium. Langium de Excidio Constantinopoleos avide expecto, Tui vero ipsius, ô gaudium meum! videndi, amplexandi, fruendi desiderio adeo flagro, ut hyemales frigores vix senserim,
page 248, image: cs248nisi taedio, quod nundinas, tuumque laetissimum adventum morentur, procrastinentve. Sed expectandum est tempus. d. 8. Dec. 1714.
CXLV. JO. HENR. MAJVS FIL.
Te vero, o lepidissimum caput, ab ipsis Gratiis enutritum, comtum, exornatumque esse nemo negabit, nisi, qui aut quid Charites sint, ignorat, aut Timonem agit [gap: Greek word(s)] . Adeo delectat tua conversatio, sermones, literae, et quid non? Ego agrestis, et pusillum culti ruris numen, longe remotus ab ea sum urbanitate, qua tu me illustrem reddere pro humanitate tua conaris, et quam in temetipso conspicis. Visne amoenitatum tuarum contexam catalogum, testesque advocem magno numero, auritos, oculatos, aut si qui his dantur certiores? Faciam, quamprimum illaesa verecundia tua fieri posse intellexero. Interea hoc testimonium, quod non amor erga te meus, sed ipsa veritas, extorsit, ab eo putabis profectum, quem nullum adulandi studium in transversum rapit. Vellem, suavissime
page 249, image: cs249amice, vel semel colloquiis de te nostris interesse possis, atque tuis audire auribus, quae in tui memoriam honoremque pro eo, ac par est, a me proferuntur. Nunquam magis disertus sum, quam ea occasione. At de his nunc altum esto silentium! Aristidis locum tantum tibi creavisse laboris, molestiae, quin et indignationis, indignabundus intellexi; immo si praevidere taedium istud, quod mei causa devorandum tibi fuit, potuissem, nunquam hoc tibi negotium imposuissem Faciet tamen ea res me cautiorem. Aristiden tamen illum, una cum Rasiele et Physiognomicis ceterisque libris nondum desidero; absolvendi quippe prius erunt, quos adhuc possideo e tua bibliotheca orientali manuscriptos Codices, priusquam aliis industriam meam addicam. Non licet in evolutione horum voluminum ita procedere, uti vellem. Quum enim elaboranda mihi nova observationum pars, aliaque impedimenta removenda, vacare nequeo operae, qua libens defungor. Id vero tibi sanctissime, data dextra, promitto, me, absoluta hieme, nil aliud suscepturum, neque typis etiam mandaturum, quam recensionem librorum tuor um Manuscriptorum, neque cessaturum prius ab eo instituto, quam coronidem imposuero. Est enim longe difficilius, post tot alios et
page 250, image: cs250dissimilis materiae; labores, post tam saepe interruptum studium et distractiones varias, ad Codices manuscriptos redire, quam continua eosdem tractare manu. Sed et alia me movet causa, ob quam, indicem illum luci, quam primum fieri posset, donandum existimem. Etenim quum tam multa debeam bibliothecae tuae, hoc unicum in votis habeo, ut declarare valeam, me non ingratum fuisse. Debebit itaque mihi haec orientalis pars adparatus librorum tui, quod orbi erudito fecerim notam, cui tu eam asservasti atque vindicasti. Nec minor mea erit gloria, quam tua; neque etiam minus gaudium. Habeo tibi gratiam, amor meus, pro locis ex Rob. CONSTANTINI Lexico mecum communicatis, qui etsi eum significatum vocis [gap: Greek word(s)] , quem CVPERVS innuit, non tangant, tamen non potuerunt non gratissimi esse variis nominibus. Quum te adeo promtum invenerim in me juvando, non dubito abs te iterum petere, velis per amanuensem tuum in mei favorem exscribendum curare ex Ioannis Damasceni libro quarto fidei orthodoxae caput XV. una cum interpretatione Latina; vel si totum caput nimis fuerit prolixum, ea saltem, quae; de Genealogia B. Mariae virginis ibidem leguntur; aut si et haec longiuscula, saltem
page 251, image: cs251indices rogo, plurane habeat Damascenus in citato loco de prosapia sanctae Mariae; quam ex eo Patre jam adduxit WAGENSEILIVS in Telis igneis Satanae, nominatimque in confutatione libri Toldos Ieschu pag. 28. Si non plura apud eum leguntur, plane non opus, ut oleum operamque perdat Notarius tuus. Vltra enim locum, ad Deiparae majores pertinentem, scire nil desidero. Feliciter cedat labor, quem nunc S. Augustino impendis. Incognitum mihi erat, esse penes te Civitatem Dei in Manuscripto; atque nunc, cujus ea notae sit ac aetatis, insuper cognoscere gestio. Comiter SCHVDTIVM tractabo, ita ut amicum decet; inprimis quum ab eo provocatus haud sim. Neque nomen ejus compellarem, nisi necessitas suaderet. Camerarianos libros te nondum consecutum doleo; at mei causa gaudeo; nec alia subest adversae fortunae tuae ratio, quam quod aliquos simul mihi comparare decreveris. Quare nisi majus posthac detrimentum exspectare velis, abstine, quaeso, et cohibe liberales nimium manus. Ex Salomonis van TILL libris manuscriptis complures et fere omnes tibi contigisse, dici non potest, quanto me adficiat gaudio; ita enim et ingenii quoque mei accessionem spero non contemnendam, catalogi profecto
page 252, image: cs252tui augmentum erit perquam egregium. Sunt mihi Raymundi LVLLII opera ex antiquiore editione, ut titulus spondet, nempe de anno 1617. Argentorati tamen impressa, et apud eosdem Zetzneri heredes. Paginae posterioris cum hac priore consentiunt editione, sic ut illa, de anno 1651. ex hac sit expressa, immo eadem, recentiore tantum praefixo titulo, alium annum mentiente. Si haec tibi arriserit editio, tua erit, prout in tui usum acquisivi. XIX. ante Kalend. Jan. 1714.
CXLVI. JO. HENR. MAJO FIL.
Damasceni locum quod attinet, iterum nec tibi nec mihi satisfacit libraria penuria mea. Nam illico Patrum Editiones, quas mea Bibliotheca habet, perquisivi, inveni etiam Damasceni opera, sed latine solum a Joanne Oecolampadio edita. Librorum vero quatuor de fide Orthodoxa Jacobi Fabri Stapulensis versionem una cum WAGENSEILIO secutus est OECOLAMPADIVS in hac sua editione. Initium
page 253, image: cs253capitis describi feci, quod ad locum a Wagenseilio adductum quicquam facecere posse videbatur. Reliqua vero non Genealogiam, sed ipsum generationis Mariae, ac ipsius Jesu Christi, partusque modum tangunt rationemque. Codex meus manuscriptus Augustini ejusdem aetatis ac notae est ac Hieronymi; uterque vero seculo duodecimo, vel decimo tertio exaratus. Scribebam in novo a me exstructo Museo, quod utinam incolumem diu inhabitare sinat Numen benignissimum, cujus protectioni (sit venia verbo Pliniano) te quoque, amice charissime, commendo.
CXLVII. JO. HENR. MAJVS FIL.
Strenam a me expectas, ecquam? Chrestomathiam accipis, sed per me potius, quam a me, utinam acciperes integram, enim vero mutilam adhuc vides, spes tamen est potiundi tota et completa; de novo enim Dieterici privignus, qui plurimam tibi impertit salutem, eam in conquirendo
page 254, image: cs254defectu pollicitus est operam, quam Judaei Paschatos tempore in excutiendo fermento navare assolent, quaeso vero, hoc ne omineris ex mutilato opusculo, quod novus tibi annus per me exhibet, officia mea vel animum in te meum imposterum fore mutilum, integrum semper et ubique experieris amicum, imo Nomiminis tui cultorem omni sine fuco. Catalogum manuscriptorum Dietericianorum Klotzius noster nullum habet; Bibliothecam venalem se quidem habere dicit, quo autem pretio, id nondum expiscari licuit, nosti horum mercatorum indolem, qui non egent, sed omnibus bonis abundant, patientia opus est, tempus explicatiora dabit. Graeciam DIETERICI exulantem jam sine dubio in Goezianis quoque possides, minus benigne in hac oratione inaugurali de Bibliotheca nostra sentit. Dum paucis abhinc diebus manuscripta quaedam Dietericiana lustrarem, oculum subiit fugitivum historia quaedam manu exarata de Jacobo Andreae, qui Judaeum inter canes e cruce suspensum convertit, sed et haec tibi jam nota erit. De SCHVDTII opere nuper edito quid tu, Vir Nobilissime, sentias, scire aveo, mihi novacula caruisse videtur Vir hic Hebraeus, quam si applicuisset, in tanta spissitudine liber haud prodiisset.
page 255, image: cs255
CXLVIII. JO. HENR. MAJUS FIL.
Quid de libris Dietericianis sperandum sit, adjecta docebit epistola. Manuscriptorum Catalogus, a senio confecto possessore adornatus nullus est, nec adornabitur. Ipsa Manuscripta dispersa, ut olim dixi, jacent, innumeris schedis, quibusdam fabae magnitudinem non excedentibus. Lustravi nonnulla eorum, et unum inprimis de Haeresibus, haereticisque tractans, multa omnino continens egregia, sed quae nec in ordinem cogi a quoquam possunt, nisi a DIETERICO ipso, nec proinde publicae luci donari. XIX. ante Kal. Febr.
page 256, image: cs256
CXLIX. JO. HENR. MAJVS FIL.
Germanum tuum ex Galliis, ut arbitror, felicem rediisse, impense laetor, idemque opto, ut eodem mentis corporisque flore, absoluto Italico itinere, tibi mihique reddatur, nullis Italiae sive pictis sive loquentibus deliciis captus. Velim me ipsi commendes, ac prosperos meo nomine Viales adpreceris. VIII. Kal. Febr. 1715.
CL. JO. HENR. MAJO FIL.
Germanus meus nondum, ut tu existimas, Gallias invisit, sed postquam Musis Argentoratensibus valedixit, per Helvetiam Genevam tendit, ibique aliquandiu moratus, per ardua Alpina juga non sine maximis molestiis, hyberno hoc inprimis
page 257, image: cs257tempore, Taurinum perrexit, et sic Venetias, ad videnda, quod plerisque Italiam peragrantibus palmarium est, Bacchanalia, quae ibi more non dicam parum christiano, sed ne ratione praeditis decoro, hoc tempore vivere assolent. Licet enim metus belli Turcici insaniam paulo cohibuerit, elapso tamen hoc mense, quo Numen divinum jejuniis precibusque ea de causa indictis, placasse sibi persuadent, antiquum obtinebit. Morabitur Frater meus in Italia usque ad autumnum. Tunc demum Galliae oras intrabit; absit enim, ut, quod plerique solent, velut canis Nilum lambens terras percurrat. Majori cum emolumento tum proprio, tum etiam meo peregrinandum ipsi. Mihi sane, si me amat, plurima secum afferet ex Italia, Gallia, Belgioque regio spolia, literaria scilicet. Suam etiam, qua delectatur, in mathematicis artificialibusque voluptatem satiabit. Vereor igitur, ne unum pii voti tui, pro quo gratias tibi solvo, amice dilectissime, punctum transgrediatur, seque pictis Italiae deliciis capi patiatur. Depereat illas, admiretur veneranda Romanae magnitudinis rudera, exosculetur sacros sagatorum togatorumque vultus, obltupescat ad pictorum, reliquorumque artificum, quibus aliquot abhinc seculis floruit Italia, monumenta
page 258, image: cs258insignia, quibus superbit. Modo loquentes, quas tu vocas, delicias caveat, quod, ut confido, faciet, multorum exterorum vestigiis territus, alias etiam coturniculae animum habens, moderatumque. d. 2. Febr. 1715.
CLI. JO. HENR. MAJVS FIL.
Stili Laconismum prior ille collegarum prolixo ad me misso catalogo, eo plane ipso, qui Museo Museorum est insertus, compensavit, ad cuius marginem subductis indicavit lineis, quae emtores jam suos invenerint. Dolebis, sat scio, amicorum princeps, erepta tibi esse manuscripta, quae cumprimis cupiebas, et quae tibi debebantur praecipue tuaeque bibliothecae. Eum velim Catalogum, inutilem tibi futurum, remittas, D. nostro VALENTINI reddendum. Addebat collega conjunctissimus, possessorem mille florenis aestimasse tam libros, quam cetera simul omnia; sibi vero copiam hujus designationis
page 259, image: cs259factam per chiliarcham quendam Alsfeldensem, sed qui in nostris terris amplius non degit. Indicavi eidem collegae, sed nuper demum, te flagrare desiderio consequendi nonnulla ex dicto catalogo, idque eo die significavi, qui responsionem tuam ad meas ultimas literas antecedebat. Itaque ignosces, si quid contra voluntatem tuam, sed mihi incognitam, commisi, tibi invisam garrulitatem majori posthac taciturnitate compensaturus. Neque tamen multum interesse existimem, sive id resciverit D. VALENTINI, sive ignoraverit, cum quod eo proxeneta usuri non simus, tum quod silentii fidem me facile ab eo impetraturum confidam. Mihi ex illa Hassiae inferioris parte notus nemo est vir bonus, immo ne malus quidem; lubens alioqui significaturus tibi, per quem in cimeliorum adhuc residuorum pretium inquirere possis. FERRETII Musas lapidares tibi, amice dulcissime, scio esse; in his lib. 2. memor. XLIII. p. 144. comparere dicitur inscriptio, cujus initium: HERIE THISBE. Jam vero erudias me velim, quomodo nomen SEBASTO-NICAE ibi expressum sit, num eo modo, ut nunc pinxi, an alio. Pendet enim totius fere epigrammatis sensus ex unica illa voce,
page 260, image: cs260quam bene exposuit in opusculis suis Gutberlethus. VI. Id. Febr. 1715.
CXLII. JO. HENR. MAJO FIL.
Redit ad te Catalogus, ex quo non sine aegritudine perspexi, ea, quae maxime desiderabam, praerepta fuisse; attamen gratissimum et mihi et fratri meo accideret, si HEVELII Tubum Opticum, Microscopia et Salomonaei Templi typum nancisci adhuc possimus. Scripsi igitur hodie ad possessorem. Vellem, ut Ferretium meum inspicere ipsus posses, cum id, quod mihi est ejus exemplum manu celeberrimi, doctissimique Almeloveenii insignitum, cumque variis authoribus collatum sit. Adnotavit aliqua ad istam Psaltriae memoriam, ut vocat Ferretius XLIII sed ad eam, de qua tibi quaestio est, inscriptionem, quaeque in notis a Ferretio ad prioris scilicet dilucidationem adducitur, nihil. Eam vero cum breviuscula sit, describi feci integram. Videbis nomen illud non SEBASTONICAE, sed divulsim SEBASIAE NICAE scribi. Prior Inscriptio, vel ut Ferretius indigitat Memoria XLIII. nihil ad hanc tuam facit,
page 261, image: cs261sed, cum de Psaltria quadam agat, haec tua, quae Monodiariam celebrat, in illius illustrationem producta. Inscriptiones istae revocant in memoriam periculum Rhenferdii Punicum. Plus terna vice Wetstenios obtudi, sed aquam e pumice, vel, si mavis, cote petii. Negant se adipisci illud posse, licet saepius Franequeram scripserint, non destituros tamen usque dum consequantur, Angaria, quod ipsis injunxi, illico transmittendum. Ast si diu nimis morabuntur, ego ipse ad Academiae Bibliothecarium, qui mihi, cum ibidem nuper degerem, innotuit, scribam, ut viri, ipsi, dum in vivis esset, amicissimi scriptum procuret. Id quod jamdudum Te monere debuissem, ne promissorum parum memorem, vel obliviosum plane reputare possis. d. 16. Febr. 1715.
CLIII. JO. HENR. MAJUS FIL.
Volo, seu potius jubeo (ita enim in terris nostris loquuntur rusticani) transscribas, quae Kusterus ad Aristophanis Ranas Act. II. Sc. 5. vers. 596. p. 141.
page 262, image: cs262col. b. et ad haec quidem verba: [gap: Greek word(s)] , adnotaverit. Dein peto, significes, num Gisbertus CVPERVS in Harpocrate suo demonstraverit, omnes Aegyptiorum Deos fuisse alatos, quod quidem vir illustris in apotheosi Homerica innuit, ad Harpocratem suum remittens lectores, cujus tamen paginam non designat. Templi Salomonei typum ad te venire opto, quantumvis, ut suspicor, ad Villalpandi mentem expressum; neque enim ex recentiorum aliquo ejus puto sumtam esse structuram. Ferretiana lectio vocis SEBASIAE NICAE prorsus est malae notae, aliterque in ipso lapide scriptum esse, et diu conjeci, et firmatum postea vidi auctoritate Schurzfleischii in Actis literariis. Pericula periculi Punici Rhenferdiani, quae narras, mira utique sunt, et paria fere fatis antiquae Carthaginis, funditus deletae; nam et haec unica nullibi comparent, ne in Batavia quidem, natali solo. In tempore adhuc venturum est periculum istud, utpote qui post confectum orientalem catalogum tuum rerum Punicarum periculum facere constituerim. Res Punicae in memoriam vocant res Melitenses, quarum si scriptores aliquos habes, velim nunc quidem tantum indices, donec eorum copiam per te mihi faciendam efflagitaverim.
page 263, image: cs263Mihi nullus suppetit alius, quam NIDERSTEDII Melita vetus et nova. Puto enim in Melitensium lingua reperisse me Punicam illam veterem, quam perditam putarunt ad unum omnes. Forte D. Pritio Periculum est Punicum RHENFERDII, quo sane carere non debet; qui opera Rhenferdiana junctim est editurus. Scripsit eo nomine Pater ad illum, sed nondum tulit responsum. Scio tamen, te mihi illud per Vetstenios procuraturum, aut per amicorum alium; neque ideo alterius opem, ne Pritii quidem, invocabo, quia tuae fidei, et dexteritati benevolentiaeque atque juvandi studia mea conatui omnia committo. Carere illo sex adhuc vel septem mensibus potero, neque opus, ut digitis tuis, amice optume maxume, crebrius scribendo et e longinquis oris Rhenferdium advocando, stuporem contrahas, quin potius gaudeat, si bis, ter, citatus comparere noluerit, pertinacia sua. Ceterum, quia pertinaciae memini, problema tibi ad resolvendum propono: Quid sit pertinacia capitis? Ajunt, professorem aliquem, tibi, mi VFFENBACHI, non incognitum in celebri Academia publicas per octiduum praelectiones hac de materia instituisse. Historiam plenius edisserendi dabitur forte alibi occasio. Nunc titulum saltem
page 264, image: cs264mirabimur, quem nec ipse, propter [gap: Greek word(s)] capio, nec assecutus est illorum quisquam, quos hoc nomine consului. Bodinum Hallensem ex Juris doctore factum esse Theologum, novumque Geneseos interpretem, nunciavit heri amicus. Is vero tam perverse sacra mysteria, tam impie et scurriliter tractat, ut atheis delectationi sit, ceteris horrori. VIII. Kal. Mart. 1715.
CLIV. JO. HENR. MAJO FIL.
Describere feci, quae novissima Kusteriana Editio ad locum Aristophanis a te adsignatum exhibet, sed nonnisi Scholion veteris Scholiastae est, quod Frobeniana anni 1547. et AEmilii Francisci PORTI Editio Aureliae Allobrog. 1607. quas etiam consului, similiter habent. Citata etiam in appendice Suidae loca in recentissima a KVSTERO tribus (ut Titulus non sine editoris eruditissimi opprobrio habet) voluminis vulgata Editione adjecissem,
page 265, image: cs265nisi illa te gaudere credidissem. Ezechiel SPANHEMIVS in notis ad Aristophanem in finem voluminis rejectis locum non attigit. CVPERI Harpocratem quoque evolvi; quaesivi in Indice voces: alae, alatus, Deus, AEgyptii, sed frustra. Incidi tamen in locum, ubi Harpocratis sui alas explicat atque expendit; vidique aliquos Deos AEgyptiorum alatos ab ipso in medium produci, sed omnes alatos sibi finxisse non probat. Affert primo p. 32. ex Macrobii lib. 1. Sat. c. 19. Solem alis propter velocitatem praeditum: secundo, Priapum ex Suida voce [gap: Greek word(s)] p. 34. deinde paucis interjectis, non sine debita tamen veniae precatione, profanis istis, solem lustitiae Christum, miscet, cui a Malachia, adventum ejus praedicente, alae tribuuntur: tum demum p. 85. Plutarchi Horapollinisque loca addit, quae cum maxime ad rem tuam facere videbantur, excerpi jussi. Postea Isidem, Osiridem, et ipsum denique tempus alis exornatum sistit. Pag. vero 69. seq. demonstrat CVPERVS, veteres, atque ante omnes, AEgyptios, Deos sub animalium, avium praeprimis figura repraesentasse; imo ex Plutarcho de Iside monet, plerosque AEgyptiorum ipsa animalia Deos fecisse, et propterea sannis se objecisse. Sed haec licet in vulgus
page 266, image: cs266nota, adscribere volui, quo videas, me omnia loca, ubi commode assertio illa: Omnes Deos alatos ab AEgyptiis fictos, extare potuisset, perquisivisse. Spes potiundi typi Salomonaei templi omnis decollavit aeque ac reliquarum, quas expetiveram, deliciarum. Respondet enim D. Mel, omnia vendita fuisse Principi Nassovio-Dillenburgico, nihilque superesse, nisi Optica instrumenta, antiquariamque supellectilem, quibus tamen tam enorme statuit pretium, ut tanti poenitere cum fratre emere noluerim. Memoriam subit augustissimus elegantissimusque ejusdem Templi typus, quem ante aliquot annos Hamburgi [note: conf. die Merkwürdige Vffenbachische Reisen. Part. II. p. 115. sqq.] videre licuit ab urbis Senatore Schotto ingentibus structus sumtibus, ut tragicae Hierosolymitani excidii, in celeberrimo, quod impensis hujus, dum dixit, Senatoris aperiebatur, Theatro Hamburgensi, repraesentationi inserviret, nunc vero, ab haeredibus multis florenorum millibus aestimatus, emtorem expectat. Nullus dubito, quin de illo inaudiveris. Dici sane nequit, quanta elegantia solertiaque constructus sit. Aliquot horas illius perlustrationi non sine
page 267, image: cs267admiratione voluptateque una cum germano impendi. Omnes enim celeberrimi hujus Templi partes ex sacrarum paginarum descriptione atque VILLALPANDI aliorumque doctorum illustratione, non solum quoad structurae, sed etiam materiarum diversitatem, proportionem, mensuramque exstructae. Conspiciuntur hic etiam sacra omnis generis vasa suis in locis posita ex argento, auro, aere, uti esse debebant. Sacrorum etiam Antistites, Sacerdotum denique coetus cum suis omnes ornatu functionibusque. Arca tandem cum suis integumentis, necessariisque aliis affabre facta in sanctissimo loco conspiciebatur. Novum ante tres dies iterum nactus sum Codicem Graecum non contemnendum, et quidem pretio pulcherrimo, hoc est, nullo. Dono enim ab amico quodam datus. Continet autem, quantum ex obiter facta inspectione conjicio, Sermones aliquot Chrysostomi atque Basilii Magni, in membranis exaratos. Quodsi Ebraicos Codices brevi, ut laetissimam spem facis, remiseris, hunc cum aliis recepturus es. Periculum Punicum quod attinet, gaudeo, nullum morae periculum esse, speroque fore, ut fidem meam aliquando liberare possim, ne Punicam in me, Germano sane homine, credas. An D. Pritius, qui,
page 268, image: cs268quod ex te primum audio, Rhenferdiana edere conatur, habeat, nescio. Bodinum tam repente, ut putidi solent nasci fungi, Theologum esse factum, illotisque manibus sacras conspurcare paginas, vix miror, cum hominis ingenium, moresque bene noverim. Dum vero de inficeto hoc Scripturae interprete sermo est, non possum non, quin de autore quodam ejusdem furfuris perscribam, cujus manu plurima contaminata scripta nuper accepi. Horrenda sunt, quae aliquot libris illevit. Rescire a foemina, quae libros deferebat, non potui, quis possessor fuerit. Suspicor autem DIPPELIVM, vestrae academiae quondam Civem, seu ulcus, qui pari metamorphosi Medicum nunc agit Hagae-Comitis strenuum, illum esse. Hunc enim iis, quos hic emunxit, aureos ex chymicis laboribus montes promittendo, hos carbones pro thesauro reliquisse conjicio. Genius enim ejus ex his scriptis elucere mihi videtur. Cum vero manus ejus ignota mihi sit, insigne officium, amice dulcissime, praestares, si vel epistolam, vel unicam ab illo exaratam lineam comparare posses. Nitidissime [note: In Commercio epistolari Vffenbachiano, quod mihi ab immortalis memoriae Maecenate legatum fuit, exstat etiam epistola DIPPELII, ad eum ex civitate Christianstadt A. 1731. d. 10. Sept. data, quae manu plane non eleganti scripta est. Subjecit illi nomen suum vir [gap: Greek word(s)] literis tantum initialibus N. D. M. D. quibus b. VFFENBACHIVS ipsum nomen DIPPELII, Medicinae Doctoris, subscripsit.] autem, maximoque
page 269, image: cs269labore scripta sunt omnia. Vnicus scrupulus mihi est, ubique linguarum orientalium, Graecae etiam aliarumque peritiam studiumque autorem illum monstrare. Quae an in Dippelio fuerit, ambigo. Tu vero, amice charissime, optime de his edocere me poteris. Legi his diebus non sine ingenti voluptate Caelii Secundi CVRIONIS Dialogum, quem Probum inscripsit, ac cum Pasquillo suo exstatico divulgavit, miratusque providi Numinis in eo ex gravissimo vitae discrimine eripiendo curam, Nicolai STVPANI de illius vita fatisque orationem lustrandi desiderio incensum me sensi. Tu igitur eam mecum, si tibi in promtu sit, benevole communicare ne graveris. d. 2. Mart. 1715.
page 270, image: cs270
SPICILEGIVM de CAELIO SECVNDO CVRIONE.
Nicolai STVPANI memorabilem lectuque dignissimam Orationem de vita et obitu Caelii Secundi CVRIONIS ob raritatem et praestantiam inserui quondam XIV. Amoenitatum literariarum Tomo p. 325. sqq. non sine variarum rerum ad illum ejusque familiam spectantium auctario. Ejus quoque dialogum, Probi nomine insignitum, de mirabili e vinculis ac ipsis dirae necis faucibus liberatione, quem VFFENBACHIVS laudavit, in primo Amoenitatum historiae eccles. et liter. Tomo p. 759. sqq. recudendum curavi. Hac vero occasione observo, Virum doctum Christianum Fridericum RASCIVM, Norinbergensem, quondam consilium de vita, fatis ac scriptis C. S. Curionis ex instituto commentandi cepisse, de quo haec ad me A. 1740. d. 6. Febr. perscripsit: "Complures elapsi sunt anni, ex quo texere coepi vitae fatorumque Caelii Sec. CVRIONIS, nec non librorum ejus ac liberorum historiam. Cum enim viri hujus eruditissimi aliquot in
page 271, image: cs271Ciceronem Commentarios evolvissem, iique valde mihi ob perspicuam brevitatem sese commendarent, ac praeterea in manus pervenisset Jo. Nic. Stupani de Vita atque Obitu C. S. Curionis Oratio, Basileae A. 1570. 4to edita, multa continens scitu lectuque dignissima: factum est, ut in fata atque scripta hujus viri multo quam antea diligentius inquirerem, deque Oratione illa vel observationibus meis auctius aliquando edenda, vel de vita Curionis data opera denuo conscribenda, saepe cogitarem. Hoc tamen studium meum parum abfuit, quin penitus abjecissem, postquam in amoenitates, seu potius delitias Tuas literarias incidi, quarum Tomo XII. elegantissimam exhibes Dialogorum Curionis de Amplitud. B. R. D. historiam, a Te quam doctissime conscriptam: Tomo autem XIV. ipsam, de qua dixi, Orationem Stupani funebrem profers viri cujusdam eruditissimi Tuisque adnotationibus locupletatam. His enim perlectis facile intellexi; praeter ea, quae Tu in Historia Dialogorum Curionis e tenebris in lucem primus protulisti mihi aeque ac aliis prorsus ignota; ad Orationem Stupani quam plurima a docto illo viro ex iisdem fontibus hausta jamjam esse annotata, quae ego quoque
page 272, image: cs272adjecturus essem: itaque jure me supersedere hoc studio meo atque labore posse. Sed rem curatius perpendenti atque cogitanti, multa illic praetermissa esse, quae addi omnino mereantur, neque libros tum Curionis tum filiorum ejus omnes accurate satis recenseri, visum tandem est, studium hoc condendae historiae Curioneae ulterius prosequi. Quod tum inprimis feci, cum Venetiis quinquennio plus haesi; qua in urbe plurima comparare licuit Curionum scripta, frustra alibi a me investigata. Te itaque majorem in modum rogo obsecroque, si quid ex eo tempore, quo Amoenitates Tuae prodiere, (quod minime dubito) legeris adnotaverisque, quod ad historiam hanc quoquo modo facere possit, id benevole mecum communicare, ne dedigneris. Qua in re, uti non mihi solum, sed et Illustri EBNERO, cujus hortatu haec a Te petere ausus sum, quam gratissimum facies; ita quin ea, quae peto, ab humanitate Tua sim impetraturus, nullus dubito. Inprimis autem illud ex Te scire velim, an unquam videris legerisve Thomae VICCARSII libellum, quo data opera Curionis Dialogos de A. B. R. D. sibi sumpsit confutandos. Hunc ignotum Tibi fuisse tum, quum historiam horum Dialogorum
page 273, image: cs273conscriberes, ex eo suspicor, quod nullam illius mentionem fecisti. Nec mihi hactenus eum, sedulo licet requisitum, videre licuit. In Anglia is sine dubio excusus est eo quidem tempore, quo secunda Dialogorum Curionis editio Goudae apud Batavos fuit evulgata. Male interim nonnulli ipsum VICCARSIVM horum Dialogorum auctorem faciunt, cum eorum potius sit confutator. Catalogum omnium operum Curionis propterea Tibi mittere volui, ut si quem in instructissima Bibliotheca Tua serves librum a me nondum visum, ejus integrum titulum (vide quam audax in petendo sim!) Dedicationem item et praefationem sumtibus meis describi cures, absque incommodo Tuo, si fieri id possit. " Sed hactenus lucem non vidit ille de vita ac scriptis Curionis commentarius, cujus rei causam ignoro. Cum vero NICERONIVS vitae CVRIONIS, suis Commentariis biographicis insertae [note: Memoires pour servir a l'histoire des Hommes illustres. Tom. XXI. p. 1. sqq.], adjecerit satis locupletem Scriptorum ejus indicem, ex eo, quem mecum communicavit RASCIVS, ista duntaxat hic indicare visum est, quae ille praetermisit. Sunt autem:
page 274, image: cs274
1. In Ciceronis Brutum Commentarius. Basil. 1564. in 8.
2. Hermogenis Rhetorica e Graeco in Lat. conversa.
3. De utilitate historiae legendae exstat in Penu Artis historicae. Bas. 1574. 1576. 1597. in 8.
4. Seneca cum C. S. Curionis castigationibus. Bas. 1557. in fol.
5. Notae in Aristotelem.
6. Notae in Isidorum.
7. Notae in Sallustium.
8. Historia Obsidionis Magdeburg. a Besselmajero Germanice scripta et a C. S. Curione in Lat. conversa in 8.
Addo, Volumen MS. epistolarum a C. S. Curione et ad eum exaratarum in thesauro Vffenbachiano asservatum fuisse, quod nunc in publica illustris Reip. Hamburgensis bibliotheca cum caeteris exstat [note: vid. b. Jo. Christoph. WOLFII Conspectum supellectilis suae epistolicae et literariae manu exaratae p. 137.]. Ex illo haud dubie varia ad historiam Viri praestantissimi ejusque familiae pertinentia cognosci possent. Nec deerunt subsidia ad vitam illius illustrandam in
page 275, image: cs275Bibliotheca Augusta Guelpherbytana, cum optimus Princeps AVGVSTVS Bibliothecam Curionum Patris et Filii Caelii Augustini, vel integram, vel bonam ejus partem in illam intulerit [note: conf. b. Jac. BVRCKHARDI Historiam illius Bibliothecae. Tom. I. p. 186.]. Intima eum familiariaritate pio martyri, Aonio PALEARIO fuisse conjunctum, edocet hujus epistola ad illum data, [note: vid, PALEARII Opera, Amstel. apud Henr. Wetstenium A. 1696. typis exscripta p. 551. sq.] quam hic legere fortassis haud injucundum erit, cum filiam hactenus ignotam et in Italia relictam Dorotheam suaviter et vivide veluti depictam nobis sistat.
"Mitto cum his literis effigiem Dorotheae filiae tuae: verum, vt antea ad te scripsi, [gap: Greek word(s)] . Equidem si initio adfuissem, alteram tantum oris partem a vertice per mediam frontem et mentum (ut ajunt) ducto filo pingi voluissem, quod in antiquis numismatis factum videmus. Opinio tamen est fere omnium hujus temporis pictorum,
page 276, image: cs276
formam totam propius exprimi [gap: Greek word(s)] , ut uterque oculus atque integrum os adpareat. Omnino est aliqua oris similitudo: sed longe forma praestat Dorothea, in vultu: qui, ut physici monent, est animi index. Inest mirificus quidam pudor, in oculorum motu matronalis gravitas, major certe, quam ejus fert aetas. In gravitate quoque mira humanitas, et incredibilis venustas. Non est ejus facies suffusa rubore, ut simulacrum ostendit: color est suavis et verus, vegetae ac lucidae cutis, optima scilicet totius corporis temperatione. Si quis virginem intuetur, illico roseus in vultu, et, ut Diogenes dicere solebat, ipsius emicat virtutis color. Statura neque admodum procera, neque parva (est enim, ut scis, annos nata decem) neque tenui corpore, neque obeso nimis, sed agili, atque expedito, apta denique figura membrorum, quam Graeci nostri [gap: Greek word(s)] vocant. Illud vero, quod pluris faciendum est, immo quod caput est, et in quo posita sunt omnia, non praeteribo: duas habet duces ac magistras, Angelam et Felicem, lectissimas feminas, quae puellam ingenue et liberaliter educant, et ferunt in oculis. Numquam vidi parentes indulgentiores, et quae a liberis ita amari velint,
page 277, image: cs277
ac istae a tuis. Ferrent id moleste, si audirent: nam utraque Dorotheam filiam suam adpellat: cumque liberis careant, certant ambae amore, et officiis inter se, in alenda et ornanda puella. Deus, princeps et rex omnium saeculorum, eas tueatur, ac servet. Neque enim multas habet haec aetas tanta caritate flagrantes: quae hodic, quantum video, apud omnes gentes deferbuit, vel exstincta potius est. Dominus noster, Iesus Christus, qui potest, nos juvet, et sua ope sustentet. De rebus meis nihil scribo, quod binas te de his literas accepisse arbitror."CLV. JO. HENR. MAJVS FII.
Et literas, et adjectam schedam, CVPERI Aristophanisque commentatorum verba edisserentem, et nova gentis tuae insignia recte accepi. Illae amorem erga me tuum sic confirmant, ut magis amicas desiderare nequeam: ista ignorantiae
page 278, image: cs278meae partem levissimam (longe enim crassior in animo residet) tollit, eoque nomine acceptissima; haec denique perpetuum nominis tui monumentum penes me erunt, quod librorum alicui abs te, amicorum dux et caput, mihi donatorum, praefixi. Satisfecisti desiderio meo, immo plus satis; nam et indicasti, quae in Harpocrate huc facientia inveniebas omnia, et Aristophanis locum bene expressum curis Kusterianis adposuisti. Miror vero, neminem interpretum Lysiae meminisse, qui orat. XIII. p. 245. Archedemum illum lippum nominat. Salomonaei templi typum ab alio praereptum, et tui causa, et mei vehementer doleo, ac graviter molesteque fero. Tibi quidem gaudio fuisset, ornamentoque, mihi vero mirifice inservire potuisset, clariusque monstrare, quae nonnisi obscurius intelligo, minusque apte auditoribus meis ostendere valeo. At Hamburgense illud templum plane omnem meam effugit notitiam, qui ex illa urbe, quam bis salutavi, discessissem, nisi visa magnifici operis structura, Itaque duplex me invasit moeror, cum quod aedem sacram Hamburgensem non conspexerim, tum quod ejus typus ad te non pervenerit. Nactum te esse scribis codicem Graecum, ec pulcherrimo quidem pretio. Quid si opera mea, eodemque
page 279, image: cs279pretio, acciperes Ebraicum manu exaratum? Immo jam tibi destinavi hunc meum unicum codicem, quem si inserere tuis velles, haberes quandocunque liberet. Continet AVERROIS commentarium in Praedicamenta et Praedicabilia, estque membranaceus, quem possederunt viri docti, HELVICVS, uterque MENZERVS, pater etiam meus, qui mihi illum aliquot abhinc annis concessit. Eum proxime ad te mittam, si prius ita excussero, ut catalogo tuo, vir amicissime, orientali inseri queat. Dippelius plus quam mediocri peritia linguarum Ebraicae Graecaeque instructus est; nescio an etiam aliarum; eas certe non ostentat. Nihil literarum characterumque ejus possidet pater; possidere vero se non diffitetur communis amicus Langius, cujus adjectam hic leges schedam. Tres nuper libros Manuscriptos Arabicos consecutus sum, ejusdem argumenti; sunt enim fragmenta Alcorani, cujus diversa capita continent singuli, ita tamen ut aut alia complectatur prior a secundo et tertio, aut plura, aut pauciora. Missus quoque ad me est ex principatu Onolsbacensi ectypus nummi, quem nec legere nec intelligere potuerunt possessor amicique ejus. Deprehendi in adversa parte effigiem
page 280, image: cs280Thaletis Milesii [note: Quae de hoc nummo suis in literis disseruere MAJVS ac VFFENBACHIVS, exhibuit in tertia parte Actorum Philosophorum, p. 520, sqq. Summe venerabilis D. HEVMANNVS, qui et in quarta parte p. 682. hujusce nummi ectypum aeri incisum, ac suam de eo, quem genuinum haud esse, solidis permotus rationibus censuit, epicrisin dedit.] hisce literis, sed ignorabilius scriptis, circumscriptam: [gap: Greek word(s)] . In aversa vero, feminam cornucopiae dextra tenentem, ante cujus pedes humilis est posita ara, cui gallus insidet gallinaceus, pone quem gladius vagina extractus conspicitur. Copiae cornu felicitatis, gallus gallinaceus prudentiae, ensis fortitudinis bellicae symbolum est. Nunc facile epigraphen intelligemus: [gap: Greek word(s)] [note: D. HEVMANNVS, ipsum illum nummum beneficio SCHLEGELII nactus I. c. ex [gap: Greek word(s)] testatur, non [gap: Greek word(s)] sed [gap: Greek word(s)] perspicue in eo legi; verba itaque haec sic interpretanda sunt: Ita frui possumus. Idem observat, foeminam in aversa conspicuam, cornu copiae dextra tenentem, sinistra remum tenere, pone aram vero, cui gallus insidet gallinaceus, conspici columnam, circumvolutam serpente, superne autem globo ornatam.] [gap: Greek word(s)] .
page 281, image: cs281Ita perdere possumus, scilicet hostes: vel cum interrogatione: Itane perire possumus? Minime. Adest quippe nobis fortuna, prudentia, fortitudo. Thaletis imago visitur quidem ex marmore expressa in thesauro, quem possideo, Gronoviano, sed quam editor plane rejecit, quippe quae Thaletis mite ingenium haud referat, quod accurate nummus meus exhibet. Vide, si vacat, num observatus hic nummus sit alicui antiquariorum et illustratus. Ego enim ejusmodi careo auctoribus. Vide etiam, an Glossaria tua habeant vocem [gap: Greek word(s)] , quae semel legitur apud Epiphanium haeresium LVIII. §. 1. et rescribe. WOLFIVS Hamburgensis multis nuper verbis a me per epistolam petiit, velim indicem Codicum Manuscriptorum tuorum, quos adhuc excussi, transmittere. Dubius haesi diu, quid facerem. Tandem, ne rusticus plane haberer, et hominis nomine vix dignus, annui Viro optimo, brevemque et uno folio in quarto, ut vocant, comprehensum librorum tuorum Manuscriptorum
page 282, image: cs282Rabbinicorum misi catalogum, ratus, e re etiam tua esse, ut bibliothecae, quam molitur, Rabbinicae nomen tuum inseratur. Quod si inter eos libros conspexeris olim etiam illum Averrois, quem tibi me destinasse scripsi, ne id mireris; jam enim WOLFIO, num et ego quosdam possiderem Manuscriptos Codices scire desideranti, rescripsi, unicum mihi esse, sed quem tuto inter Vffenbachianos referre debeat, donandum quippe tibi, si volueris, adjungendum ceteris Manuscriptis tuis, ne solitaria vita quam penes me vivit, contabescat. Est mihi Heliodorus nuper oblatus, Gallice versus, Parisiis 1623. 8. cum elegantissimis figuris aeneis, eundemque illico me um feci; at nunc cum Graeco permutare gestio. WEBERO nostro, cui duplex Heliodori Graeco-Latini copia est, permutatio non placet, nescio quibus de causis. Si tibi placeret, gratularer mihi, inprimis quum diu inquisiverim istum Graeculum; immo, quamvis commutatio non arrideret, et tamen sine illa habebis Gallicanam interpretationem, nisi jam ab ea instructus es. ENNEMANNVS, [note: conf. hujusce Sylloges Part. Il. p. 379. 386. 389.]
page 283, image: cs283Suecus ille, qui ante hunc annum tuam, mi VFFENBACHI, invisit bibliothecam, forte memoriae tibi adhuc est, cujus mortem nunc tibi nuncio. Pervenit in patriam, obiit munus linguarum, duxit uxorem magnis parentibus natam, et opibus gaudentem, sed virtute praecipua carentem. Vix enim ENNEMANNVS trimestre cum ea cohabitavit spatium, statimque pater factus est. Quae non sperata calamitas tanto adflixit opere amicum illum nostrum, castitatis honorisque, si quisquam alius, studiosum, ut mortem sibi inde contraxerit. Cujus praematurum fatum valde me consternavit, quum non exigua commoda ex ejus amicitia speraverim. Hic revocanda illa quaestio: sitne literato ducenda uxor? Decepti sunt hujus ordinis tam multi prudentes viri, neque errorem fraudemque vel sapientissimus evitare poterit, nisi qui tanta pollet vi odora, ut in penetralia mulierum sese ingerere queat. Saeculi nostri ratio, et parum pudicus in sexu inferiore habitus, magna illa phylacteria, quae nimium dilatant, ut corporis molem tegant, spem faciunt homini Musis dicato levem, potiundi ea, quae circulos non turbet. Sed quid haec ad te? Cui ad reliquam felicitatem addita suprema illa est, conjunx teres atque rotunda, qualem tute optasti, qualemque
page 284, image: cs284Pythagoras non respueret. Plane enim, quae de viro bono ille sensit, ad eam costam tuam pertinere videntur. Quid haec ad me? cui musinandum est, velumque obducendum, quod idem Pythagoras auditoribus suis, nondum ad sublimia provectis, oppandit. Bene vale cum conjuge tua, liberisque, et me ama. Dabam Giessae octavo Id. Mart. CICICCCXV. Quomodo CVPERVS de apotheosi Homeri p. 45. se in Harpocrate probavisse omnibus Diis AEgyptios tribuisse alas, scribere potuerit, miror; quia vere non praestitit. Absit enim, ut diligentiae tuae diffidam; immo tam multum ei tribuo, ut quum, CVPERVM secutus, id de omnibus Diis adfirmaverim, abs te meliora edoctus, e vestigio deleverim. Hoc inde didici, non semper credendum auctoribus, de se suisque scriptis aliquid proferentibus. Ignoscamus fas est levissimum errorem viro illustri, cujus curae in majoribus occupantur negotiis, quam ut ejusmodi minutiis plenam adhibere industriam possit. STVPANI orationem, quam desideras, me frustra hic loci quaesivisse doleo.
page 285, image: cs285
OBSERVATIO de MICHAELE ENEMANNO SVECO.
Mendacem rumorem de inauspicato Michaelis ENEMANNI, Viri longiori vita dignissimi, conjugio ad MAJVM nostrum fuisse perlatum, ex laudatione ejus funebri publice A. 1714. d. 29. Nov. ab Erico BENZELIO filio recitata elucet. Inseruit eam Cel. Christ. NETTELBLADT Memoriae redivivae Virorum in Suecia eruditissimorum, Semi Decadi IV. p. 209. sqq. Ibi enim p. 238. sq. haec de ejus praematura et Orbi literato, qui multa egregia a Viro optimo sperare potuisset, luctuosa morte commemorantur. Notiora sunt, quam ut dici debeant, quae acta sunt brevissimo utique spatio temporis, quod reditum nostri (ex Oriente et aliis itineribus, in Europaeis regionibus peractis) et suprema intercessit; et quo angustius fuit, hoc acerbius ENEMANNVM dolemus. Ruebat in complexus castissimae virginis, et omni virtutum genere laudatissimae Catharinae RVDBECKIAE, et jam constitutus erat dies, Michaeli Archangelo sacer, quo solemnia nuptialia celebranda erant, sed pridie, adeoque die proxime sequenti, quam
page 286, image: cs286novum munus auspicatus erat, ingruens adversae valetudinis vis lecto eum affixit: interim cupiebat foederis conjugalis solemnia non differri ac procrastinari. Ipsi per vos cogitatis, Auditores, quo animo tum fuerint sponsa, parentes, cognati, convivae, nisi quod speciem laetantium redderent. Levior fuisset hic dolor, nisi idem morbus, sive pleuritis is erat, sive praecordiorum suppuratio, intra sextum diem novam nuptam marito suavissimo, te, moestissime RVDBECKI, gratissimo genero, literas Orientales praesidio suo, familiares amico conjunctissimo orbasset. Noster initio quidem obluctabatur morbo, sed jam plus eum degravarat, quam quod posset attolli. Excussis itaque terrenis hisce omnibus, reputans peregrinationem esse hanc vitam nostram, beatam [gap: Greek word(s)] et properum in coelestem et veram patriam reditum optavit [note: AEschin. Socr. Axiocho Cap. 3.] Atque forti animo ejulantis corculi clamores exaudiens, ei tenerrimum Vale, Vale, dixit, nec desiit exhortationibus piis eam alloqui, se ipsum vero divinis cogitationibus confirmare, ac absolutissimo sanctissimi Redemtoris merito plenus ingentis fiduciae confidere. Has inter pias meditationes et sensum immortalis gaudii et quietis, in coelestibus Hierosolymis, post tot itinera, aerumnas, pericula, in tutissimo portu percipiendae, placide et tranquille obiit III. Non. Michael ENEMANNVS
page 287, image: cs287noster, maximum sui desiderium nobis omnibus reliquens. Haec profecto e diametro adversantur ignominiosae illi putidaeque narratiunculae, eamque mendacii coarguunt. Post trimestrem cum impudica uxore cohabitationem ex moerore mortem sibi contraxisse perhibetur ENEMANNVS: at hic, eum jam graviter decumbentem in lectulo emortuali nuptialia sacra cum virgine castissima et omni virtutum genere laudatissima celebrasse, paucosque post dies inter luculenta tenerrimi in novam conjugem amoris testimonia beatam obiisse mortem, in solenni panegyri coram auditoribus omnium rerum gnaris asseveratur. Sed hac etiam occasione quaedam alia ENEMANNO valde honorifica commemorare lubet. A. MDCCVII d. 23. Febr. in illustri Pomeranorum Academia pereruditam aque semetipso elaboratam Dissertationem de Salute infantum, sine baptismo decedentium, Christianorum et Gentilium, sub praesidio D. Jo. Frid. MAYERI, Theologi tum Gryphiswaldensis primarii, publicae ventilationi subjecit, cui praefixa est Praesidis ad Respondentem suum epistola, in qua ita in ter reliqua ad illum: Qui vitae morumque sanctitatem, magnas animi facultates, eruditionem profundam, imo ipsam in studiis contentionem amant, non possunt non in tuos ruere amplexus
page 288, image: cs288plexus, te amare, tibi favere, tuas promovere ac augere felicitates, ENEMANNE, virtutum omnium expressissimum instar. Vnde manifestum est, quam praeclaram spem in viridi jam vernantis aevi flore de se concitaverit Vir eximius, Arbitror, lectoribus meis jucundum fore, heic recognoscere, quae de eodem Fridericus Thom A. MDCCXV. d. 15. Nov. Giessa ad b. VFFENBACHIVM nostrum perscripsit: Giessae hactenus subtilissimae excellentissimaeque doctrinae, ICtus GROLLMANNVS me tenet: cujus de operarum mutatione Tractatus, quinque dissertationibus absolvendus, futuris nundinis vernalibus lucem adspiciet. Tres jam prostant disputationes, quartaeque defensionem ego suscipiam. Post anni vero spatium Argentoratum, postea Parisiorum Lutetiam proficisci in animo habeo: ubi locorum paratissima mea officia consecrata habebis; interim scio, in illis terris amicos alios nec defuturos. Grata tunc forte officia tibi praestitissem, si de Septentrionali re literaria certiorem reddere te potuissem: Vpsaliam enim tendebam. Sed fautoris mihi conjunctissimi Michaelis ENEMANNI, linguarum Orient. Professoris Upsaliae celeberrimi, mors praematura, per longam ad terras Orientales peregrinationem inducta, praesentesque
page 289, image: cs289que bellicae Suecorum turbae obicem proposito meo posuerunt. ENEMANNVM Francofurti te convenisse nullus dubito. Vir erat ingenio alacri gaudens, gravi prudentia temperato, statusque historiaeque terrarum Orientalium peritissimus, qui tam Physicis, quam aliis illarum gentium pretiosissimis rarissimisque monumentis, praecipue nonnullis Turcarum, Manuscriptis, statum Imperii Ottomannici publicum describentibus, cistarum aliquas repletas habuit. Omnia haec Sueciae Regis jussu sumtibusque magno labore ac periculo, quatuor annorum spatio, ipse collegerat, jureque donationis munificentissimae (nam decem millibus florenorum aestimabat) Orientis haecce spolia Upsaliam feliciter, ut ipse me literis certiorem fecit, secum apportaverat, ex quibus nonnulla Amstelodamo ab ipso mihi transmissa in memoriam Viri hujus custodio. Manuscripta ejus accuratissime consignata, quae hic loci videre mihi contigit, quibus vero ultimam manum admovere ipsi non fuit integrum, mortem Viri orbi erudito magis deplorandam reddunt. Erant inter ea 1) Descriptio Palaestinae 2) Descriptio Constantinopoleos cum designatione status jurisquepublici Ottomannici praesentis. 3) Catalogus Cimeliarchii sui
page 290, image: cs290Orientalis, et alia. Primum optime cum Hadriani RELANDI Palaestina nuperrime edita conferendum fuisset. Siquidem accurato studio, quo ENEMANNVS, RELANDVM pariter opus conscripsisse praesumendum est, quippe hic Ultrajecti fidem socium Henricum Lüb, per septendecim annos in ipsa Palaestina versatum, a quo multa potuit expiscari, habuisse constat.
CLVI. JO. HENR. MAJO FIL.
Si unquam emunctae naris cuiquam (nam absit, mihi ipsi) videri potuerim, jam certe viderer. Quippe qui hactenus helleboro albo ac nigro, quibusvis aliis sternutatoriis pulveribus, tabaci fumo, reliquisque catharticorum generibus usus fui. Ast tanta inclementia coeli tempestatisque fuit, rheumatisque, quod me vexarat, pertinacia, ut, sit venia verbis, mucosus pituitosusque haeream non solum, sed et pistillo obtusior, hebes, et ad legendum, scribendum,
page 291, image: cs291imo omnia neptus maneam. Experiar igitur, nec sine, fiducia quidem, num tuae literae, amice lectissime, has mentis nebulas dispellere valeant. Praestabunt vero id certissime omnique pharmaco praestantiores erunt. Cum enim nil nisi amorem spirent, reddent sane, nisi olfactus organo sensum integritatemque, animo attamen serenitatem, hilaritatemque, eo magis, quod prolixiores solito eoque jucundiores dederis. Illas igitur in manus recipio, velut praestantissimum ab ipso Galeno praescriptum medicamen, easque non lego, sed iterando oculis, per quos tibi juro, velut praesentissimum, jucundissimumque pharmacum quasi devoro. Stomachum equidem movere posset, quod Helluonem librorum me existimes, et unico, quo gavisus es, codice te privare, me vero donare velis. Sed agnosco tui amoris benevolentiaeque magnitudinem, meamque insatiabilem atque inexplebilem aviditatem, ideoque nullam mihi, sed tibi ipsi potius injuriam fieri. Saepius te, amice dilectissime, monui, ne meam amplius tentes impudentiam, desideriumque accendas. Quod cum tu neglexeris, ipse videbis, quid facturus sis, me non renitente, nilque nisi gratias debitas agente. Unicum tamen est, quod a te exigo, ut hunc scilicet tuum Codicem primo omnium
page 292, image: cs292in Catalogo loco ponas, addasque, ab amica liberalique manu tua profectum illum fuisse. Velim enim, ut aliquo specimine publico innotescat, quantus tuus in me sit amor atque liberalitas. Cumque jam in Wolfiano opere codex hic tuus, quod mira tua voluit benevolentia, nomen meum praeferat atque exornet, pateat velim, quam grato jucundoque titulo a me possideatur. Gratias vero tibi et meo, et WOLFII, viri optimi, nomine habeo, quod omnium Manuscriptorum titulos impertiri volueris. Non ei mihique solum, sed universae rei literariae gratificatus es. Nec praestantissimae, quam his meis impendisti Codicibus, operae, quod sane noluissem, decedet quidquam, cum WOLFIVS honorificentissimam, uti par est, ejus mentionem se facturum, tuamque in concedendis his titulis humanitatem depraedicaturum promiserit. Iterato enim has, quas vides, ad me literas scripsit, significavitque, se hoc a te petiisse. AEgre id ferebam, quod plane abnuerim, verererque, grave id tibi futurum, ideoque nihil reposui, quod cum sponte mutasse sententiam te intelligam, doleo. Sed sufficiat ipsi, quod tam facilem te invenerit. Ego vero satisfeci ei in Catalogo Pico-Gaffarelliano transmittendo. Addidi etiam Indicem Cabbalisticorum
page 293, image: cs293scriptorum typis exscriptorum, quos possideo, et eorum etiam, quos ex illis abs te, amice charissime, in mei gratiam olim notatis hactenus adeptus sum. Quod pace etiam tua factum, spero. Obtuleram WOLFIO Catalogum quoque Arabicum ab Hebedjesu confectum, num forsan in appendice, ob raritatem suam, adjicere vellet, ast ut vides, nil respondit. Sed ad dulcissimas tuas redeo, tuamque in Thaletis nummo explicando dexteritatem miror. Quodsi genuinus foret, quod inspectio docere potest, rarissimus praestantissimusque esset. Varios sane ipsus possideo nummos, veterum Philosophorum ac Poetarum vultus referentes, sed omnes fere spurii sunt. Sed cum neque ipsum, de quo quaestio est, nummum, neque ectypum viderim, nil definire audso. Excussi vero omnem meam antiquariorum sat locupletem, praefiscine dico supellectilem, sed frustra illum quaesivi. Illustrem SPANHEMIVM vel WILDIVM illum certo producturos, quippe qui non Imperatorum familiarumque nummos solum, sed et alios recensent, vel etiam STANLEJVM in historia Philosophiae ejus mentionem facturum sperabam, sed fefellit opinio. STANLEJVS equidem ex Cicerone, Herodoto atque Diogene Laertio ejus in rebus civilibus, geren daque
page 294, image: cs294republica prudentiam singulari capite, X. scilicet laudat, exemplisque comprobat, et capite XIII. statuam ei positam cum inscriptione e Laertio refert. Quae eruditam tuam opinionem non modo confirmant, sed probabile etiam faciunt, nummum hunc in ejus honorem cusum fuisse, quippe cui statua etiam erecta fuerit. De voce [gap: Greek word(s)] omnia Glossaria Lexicave mea silent praeter du FRESNE, et LABBAEI. Petam nunc, quod jamdudum debui, ut in schedula Lexicorum, quae ipse possides, amice charissime, indicem nectas, ne actum agam, evolvendo, quae jam excusseras, tuisque, data occasione, commodis invigilare in comparandis aliquibus queam. Velim etiam, ut copiosissimum, quod tibi unquam innotuit, Lexicon Latinum indices. Ego sane frustra tale quoddam quaesivi hactenus. Nec Forum, uti vocant, Latinum, nec omnes, quot corradere potui, Synonymorum, Epithetorum ac phrasium thesauri satisfaciunt. FABRI Thesaurus vere Thesaurus est, sed criticus, omniaque alia Lexica praestantia superat, sed verborum copia, Synonymorum inprimis, quam ego maxime desidero, caret. Thesauro me donabis, si locuples Lexicon Latinum indigitaveris. Vocem [gap: Greek word(s)] non intellexisse PETAVIVM asserit CANGlVS,
page 295, image: cs295citatque Glossarium Latinitatis voce Scamnum. Sperabam igitur hoc loco errorem PETAVII monstrasse, aliaque ad illustrationem vocis indicasse; sed nil minus. Ibi enim Scamnum vocem agrimensem esse, denotare etiam Eculei speciem Vadum, et ad merces carnesque exponendas adhiberi animadvertit. Sed nil amplius addit, ut iterum mireris, Virum illustrem inutilem citationem, quod CVPERO etiam nuper accidit, fecisse. Deos hujus alatos porro aucupatus sum, sed invita Minerva. Augurabar, KIRCHERVM in Oedipo illos depinxisse, vel, quod Viro huic parum cauto atque circumspecto non insolens fuit, finxisse; sed nec Davus hic, nam non semper Oedipum se praestitit, illorum verbulo meminit. Rejectam a Collega tuo permutationem Heliodori lubentissime inirem, si mihi aliqua ejus editio duplici in copia esset. Non miror Collegae tui repulsam, cum illum noverim. Sed de his coram futuris nundinis, nam primo statim illarum die, si non antea, te in domo mea, uti certissimus spero, sistes. Est autem mihi Heliodori duplex quidem exemplum, sed alterum nonnisi ex latina, Stanislao Warschewiczki interprete, versione, praefixo MELANCHTONIS judicio, Ursellis 1601. forma minima editum; alterum cura
page 296, image: cs296Danielis PAREI ex manuscripto Codice Palatino, et aliis emendatum, atque Francofurti 1631. in 8. typis exscriptum. Illud cum Grajus sis, mi MAJE, doctis oculis tuis indignum, hoc vero si aveas, habebis a me, licet nemini mortalium contigit, nec unquam nisi tibi, amicorum principi, omnium mortalium, si familiam adjungi tibi non spernas, dilectissimo, continget, ut librum, vel folium etiam Bibliothecae semel insertum, quovis titulo ex illa tulerit vel ferat. Omnes Librariorum tabernas exquiri jussi, num forsan Heliodorus in aliqua lateret, tibi dicandus. Sed quidquid bonorum librorum olim exsuperavit, evasit, et nostrae civitatis idiotae, Bibliopolarum nomine vix digni, loculamenta quisquiliis, quibus Respublica literaria novissimis his temporibus oneratur, vel ad summum Postillis, ut vocant, novaque mentientibus schedis replent: adeo ut nullus fere bonae notae liber, si vel decem ante annosprodierit, reperiri apud illos queat. Quidquid etiam bonorum librorum inter privatos etiamnum latet parietes, Boettigerus nequam aufert, illis prae ignorantia atque pecuniae inopia nil audentibus. Ast quorfum me rapit indignatio; alius succedat, et quidem justissimus, ob triste ENNEMANNI, quod nuncias, fatum moeror. Meliori
page 297, image: cs297sane longiorique ob virtutem, eruditionem, experientiam, eque longinquis Orientis oris parata spolia dignus erat Vir optimus. Optandum fuisset, ut antequam malam istam herbam, (foeminam dicere volo, quae herba Botanicis: Noli me tangere appellata Eruditis esse solet:) attigsset, in vestra Academia mortuus hospes fuisset, eique vel tibi etiam, amice charissime, quae secum ferebat, cimelia legasset. Sed auget nunc utique infelicium literatorum numerum. Molliter ossa ejus cubent, cuculo vero illi, qui ova in nidum ejus posuit, nulla sit quies; sed velut noctua, omnibus bonis exosa avis, circa Athenarum rudera, quae noster inviserat amicus, oberret. Athenarum rudera in mentem revocant Constantinopolitanae urbis ruinam a Langio descriptam. Illa in usus tuos exarata equum Trojanum expectat, ad te, cum Codice veteri, aliisque Hebraicis novis devehenda. Reperi in illo codice varia annotata historica non contemnenda, quae cum ante Reformationis, quam vocant, tempora scipta fuerint circa annum nimirum 1471. ut ex fine sermonum Discipuli patet, maxime notabilia, notataque bene a te sunt, quae de Johanna Papissa, morte Henrici VII. Imperatoris, et de Hattone Moguntinensi leguntur. In Papicolarum
page 298, image: cs298opprobrium sunt, quae de Papissa et Hattone hic confirmantur; fabulae licet a doctis ingenuisque merito explosae. Quae vero de dubia Imperatoris morte afferuntur, altioris sunt indaginis. In fine Hermannus quidam author saepius citatur. Putabam igitur Veringensem illum Comicem innui. Sed evolutio Chronici illius in PISTORII collectione docuit, illum Chronicum suum ultra annum Christi 1065. non produxisse. Finirem, nisi tecum consabulando rhevmatis molestias fallere animus esset. Quod enim intio sperabam, literae tuae dulcissimae praestiterunt, fractos animi nervos refocillando. Indulgebo igicur jocis. Nosti, amice dilectissime, Hermannum illum Comitem, de quo jam dixi, Contractum vulgo adpellatum esse, quod pedibus aeger esset, vel si mavis, paralysi laboraret. Latebat hoc Bibliochecarium quendam, ut putidum commiserit soloecismum. Interroganti enim, ut amicus quidam retulit, num Hermannus hic Contractus in Bibliotheca existeret? Respondit cum supercilio: Hermannum procul dubio praesto esse; ast compendium illius (tale enim putabat requiri,) minime, cum Compendia in tanta supellectili vix locum mereantur. etc. Sed a jocis redeo ad seria. Enixe me his diebus Carolus,
page 299, image: cs299Christianus Schroeterus Zittaviensis, Vir non indoctus, rogavit, ut secum communicem, quaecunque mihi de Guilielmo NESENO, MELANCHTHONI et LVTHERO charissimo, qui in Albi infeliciter periit, cognita sint. Cum vero praetor illa, quae in ERASMI Epistolis, CAMERARII Vita Melanchthonis, DIFFENBACHII nostri praefatione in quendam Georgii Grabovii librum, ac SECKENDORFII Historia Lutheranismi de eo habentur, nihil mihi constet, obsecro te, ut, si plura noris, illa mihi ipsique non invideas. d. 16. Mart. 1715.
ANALECTA de Wilhelmo et Conrado NESENIS, eximio fratrum pari.
De his elegantis ingenii ac doctrinae fratribus, quicquid potuit, studiose collegit et edisseruit Christianus Gottlob PITSCHMANNVS, Gymnasii quondam
page 300, image: cs300Zittaviensis collega, in praesatione, Dubiis vexatis Historiae eccles. saeculi III. praemissa, cujus fortassis in gratiam Schroeterus b. VFFENBACHII suppetias quaesivit. Post ejus igitur messem spicilegium hic suppeditare non piget.
Wilhelmus NESENVS, quem naturum esse A. 1493 Pitschmannus p. 26. l. c haud dubie ex monumentis familiae Nesenianae, hodienum Zittaviae florentis, refert, origine haud fuit Helvetius, quod tradit, Jo. Jac. HOTTINGERVS [note: Lib. VI. der Helvetischen Kirchen Geschichten, p. 217.] neque Zittaviensis, quod in Lexico doctorum Virorum biographico [note: Tom. III. p. 866. edit. recentiss.] asseritur, neque Belga, quod perhibet Caspar VLENBERGiVS [note: in Histor. de vita et rebus gestis Mart. Lutheri p. 221. ubi ita de eo: Erat Wittenbergae Belga quidam, Guil NESENVS, vir literatus admodum, quem Lutherus et Melanchthon in deliciis habebant, tum ob morum suavitatem, quae Belgis fere congenita est, tum vero, quod Lutherus illius operam suo tempore in Belgio ad errores proseminandos non inutilem sibi futuram videbat. Contrarium testatur ERASMVS, cui intus et in cute notus erat NESENVS; ita ad Jodocum Noetium Cosiliar. Brabant. A. 1519. Lovanio scribens: NESENVS hospes est, et linguae nostratis (Belgicae) imperitus. Epistolar. Lib. XIII. f. 437.]: sed natales suos oppido
page 301, image: cs301Hasso-Rheinfeldensi Nastede [note: Pitschmannus l. c. p. 20. Patrem Nesenum vixisse in Electoratu Trevirensi versus tractum Hasso-Rheinfeldensem meminit, ipsum vero locum natalem nominatim haud indicat. Nullus dubito, quin Nastadium in rebus ecclesiasticis ad dioecesin Archiepiscopi et Electoris Trevirensis pertinuerit.] debuit. Nastatensem enim ipsum nominat ERASMVS Roterod. cui perquam familiariter fuit cognitus, in dedicatione secundae. editionis Commentariorum de duplici copia verborum ac rerum. Conradus etiam frater in frontispicio Dialogi bilinguium ac trilinguium, sive de funere Calliopes A. 1520. evulgati Nastadiensis Germanus vocatur. Ipse vero Wilhelmus in nuncupatione Parochialis Curatorum, a Mich. Lochmayer concinnati, A. 1514. Basileae scripta se Anaxopolitanum appellat, cujus
page 302, image: cs302rei rationem aliis investigandam permitto: illam autem dedicationem, cum tam pauca viri politissimi supersint, hic exhibere operae pretium arbitror.
Guilielmus NESENVS Anaxopolitanus D. Joanni Dignower Sacerdoti integerrimo S. P. D.
Amor ille tuus, Vir Ornatissime, quem habes erga rem divinam, literasque politiores et honestum, et utilem, cui non arriserit? Nam non est unus in tanta auctorum tum arcanorum, tum poetarum historicorumve cohorte, qui tibi non vel domestice sit notus, cujusque thesaurum non tractaveris. Hinc tua praeclara peritia dimanavit: hinc eloquentia tibi neutiquam vulgaris fluxit: hinc vitae inculpatae progressio, tuarumque rerum omnium concinnatus ordo: cui et omne, quod in tuo loco, ut dici solet, ac fano est positum, refers acceptum. Omnis profecto nostrae vitae functio, sequestrata vivendi formula, manca est et perturbata, et nobis ipsis denique
page 303, image: cs303taedio futura. Si quis enim sese philosophiae decretis assiduum reddat, aut se eloquentiae antiquae mancipet perpetim, aut religioni demum nostrae incubuerit, et ratione praepostera uteretur, incassum laborasse, atque rem actam egisse convincitur. Proinde ut ego e regia via in compendiariam regrediar, te hortor, quo hanc sacerdotum institutionem obviis ulnis suscipias, non quod tu indigeas, qui jam pridem sine cortice perbelle natare potuisti, sed ut tui gregis hominibus impertire volueris, semperque te hujusce libelli patronum exhibeas, qui tametsi elaboratae elegantiae stilum minime refert, certo tamen castam veterum eruditionem nec celat. Vale ex Basilea pancratice mense Julio, Anno Domini MDXIV.
Prodiit illud Parochiale ibidem ex officina Michaelis Furteri. Basileae igitur Musarum castra tum sequebatur NESENVS, simulque correctoris in officinis typographicis munus obiisse videtur. Provocat Michael MAITTAIRE [note: Annal. Typograph. Tom. II. Part. I. p. 25.] ad epistolam Beati Rhenani ad Erasmum A. 1515.
page 304, image: cs304d. 17. Aprilis Basileae exaratam, in qua NESENI in recognoscendo diligentiam et non obesam in olfaciendis erratis narem laudat, eumque proin iis, qui praelo Frobeniano castigando aliquando praeerant, annumerare haud dubitat. Magni faciebat Erasmum, fulgidum illud sui aevi lumen, ab eo vicissim tenerrime deamatus. Hinc ERASMVS eum inter Guilielmos sui studiosissimos retulit, ita ad Guil. BVDAEVM Antwerpiae A. 1516. IX. Cal. Mart. scribens [note: Epistolar. Lib. I. p. 42. edit. Basil. A. 1558.] Est Basileae Guilielmus NESENVS, optimarum literarum ardentissimus consectator, mihi sic unice deditus, ut Pyladem meum appellare jure optimo possim. Is nihil contetur, quodvis etiam capitis periculum adire pro suo Erasmo. Publicum prolixi in eum affectus testimonium dedit Erasmus, ipsi alteram editionem commentariorum [note: Accesserunt de ratione studii et pueris instituendis commentariolus, ac de laudibus literariae societatis, reipubl. et magistratuum Vrbis Argentinae epistola.] de duplici copia verborum ac rerum, quae A. 1517. e praelo Frobeniano Basileae in
page 305, image: cs3054. in lucem exiit, dedicans. En tibi epistolam illam nuncupatoriam.
ERASMVS Roterodamus Guilielmo NESENO Nastatensi suo S. P. D.
Sive tu isthuc judicio facis, optime NESENE, sive studio quodam amoris erga me tui, certe de Copia commentariolos, antehac [gap: Greek word(s)] , Erasmo commendas, dum illos sic laudibus vehis, sic ediscis, sic tuis praelegis, ut magis jam tui sint usucapione, quam mei, qui genuerim. Eos igitur ita, ut volebas, recognovi inter navigandum, ne vel hoc temporis mihi prorsus periret a studiis. Tuae partes erunt curare, ut Frobenianis formulis majusculis quam emendatissime rursus exeant in publicum, quo haec sane placeant, si eruditione parum commendantur lectori. Bene vale, charissime NESENE. Antwerpiae, Nonis Sept. Anno a Christo nato MDXVI. Praeterea in amicitiae haud intermoriturae pignus NESENO
page 306, image: cs306ERASMVS calamum suum donavit, adjecto epigrammate, [note: vid. ERASMI Epigrammata cum Thomae MORI Utopia et Epigrammatibus Basileae apud Jo. Frobenium A. 1518. in 4. typis exscripta, p. 355.] quo ita illum sermocinantem inducit:
Tantillus calamus tot, tanta negotia scripsi
Solus, et articulis ductus Erasmiacis.
Ediderat Nilus, dederat REVCHLINVS ERASMO,
Nunc rude donatum me Guilielmus habet.
Isque sacrum Musis servat, Phoeboque dicatum,
AEternae charum pignus amicitiae.
Ne peream obscurus, per quem tot nomina noscet
Posteritas, longo nunquam abolenda die.A. MDXVII. ut nova insigni doctrinae jam partae incrementa accederent, Lutetiam Parisiorum abiit, quo eum maximae eruditionis viri Guil. BVDAEVS, Jac. FABER Stapulensis, Cyprianus TALEVS, Nicol. BERALDVS aliique alliciebant. Binas hinc ab eo ad Udalricum ZWINGLIVM, celeberrimum illum Helvetiae Reformatorem, ipsi amicissimum, scriptas
page 307, image: cs307epistolas nobis conservavit Jo. Henricus HOTTINGERVS in Historia ecclesiastica novi Testam. saeculi XVI. [note: Part. II. p. 589. sqq.] quarum unam, cum liber iste hodie non in omnium manibus versetur, ob sermonis elegantiam ac rerum varietatem hic integram exhibere visum est.
Quod me felicem praedicas, cui contigerit sub Cypriano [note: HOTTINGERVS l. c. p. 591. Cyprianum hunc Venetum quendum doctrina magis, quam celebritate nominis clarum fuisse suspicatur. Sed ex epistola Erasmi ad Nesenum A. 1518. XV. Cal. Febr. Lovanii exarata, quae extat Epistolar. ejus Lib. X. f. 370. apparet, indicari hoc nomine Cyprianum Taleum, origine Gallum. En tibi ejus verba: O te terque quaterque felicem, optime Nesene, cui contigerit, sub Cypriano Taleo, viro non literis solum ac morum integritate, verum etiam rara prudentia, miroque rerum usu insigni, merere Musis, cui cum Graecitas etiam accesserit, non video, quid hominis dotibus possit adjungi. Nam in omnibus honestis disciplinis ille jam olim sic est absolutus, citra professionis supercilium, ut non videam, quem cum eo conferre queam.] viro non literis solum ac morum integritate, verum etiam rara prudentia, miroque rerum usu insigni, mereri, non mea magis est felicitas, eruditissime Udalrice, quam meliorum literarum omnium, quibus tantus effulserit patronus, ut eas a situ et Barbaris toto terrarum orbe enixissime, ne efflorescant, resistentibus, in pristinam
page 308, image: cs308asserat libertatem. Nam talis est, ut, quod sentio, tribus verbis dicam, qualem alterum vix habet Gallia, etiamsi Budaeus omnium doctiorum calculis primas teneat. Siquidem Cyprianus nullum hactenus edidit ingenii sui specimen, ob id quoque famae non perinde celebris. Et hos ego vere doctos existimo, non qui tribus mendis in authore quopiam haud dilutae authoritatis animadversis, soleant suum erga studiosos quasi exprobrare beneficium, ac sic gestire, sic triumphare, tanquam denuo Babylona coeperint, sed qui cum divina eruditione, mores conjunxerint pares, et, quod facio plurimi, omni fastus nota careant, qui, si uspiam, certe Cyprianus meus est. Jam, quod scribis, Te ab illorum descivisse opinione, qui faedus
page 309, image: cs309cum Gallis vestris sperant consore, laudo plurimum. Sed vide, ornatissime Udalrice, ne Te quoque, sicut plerosque Tuae conditionis Helvetiorum, pecunia tandem transversum rapiat, ac Gallo-Helvetii ad suas Te traducant partes: Quem non ista Tua facundia adeo exquisita, popularis tamen, exoculaverit? Quem non a recto detorserit, etiam munitium? Sed aliud longe nobis Tuus pollicctur animus, nullis hactenus precibus, nullis minis et nullo (munerum) respectu, ut illis acquiesceret, expugnabilis. Aliud promittit tua humanitas, quae possit et velit prodesse, etiam immerenti. Ad haec nimirum intelligis multo melius consultum Helvetiis, si bellis istis insanis renunciantes domi agros colerent, id quod illis tum laudis, tum fructus plus apud exteros conciliaret. Sed ut tibi quoque remittam literas non usque quaque novarum rerum immunes, accipe, quem apud nos tumultum hisce diebus proximis Pragmaticae Sanctionis concitarit abrogatio. Rex Galliarum, quo simili arte (sic quasi per transennam fore perspicio) Neapolim Hispanis subductam, regno suo adjiciat, Pontifici Romano efflictim sic petenti, Pragmaticam sanctionem obtulit; quam Leo non gravatim recepit, et cum istius
page 310, image: cs310edicti tempus appeteret divulgandi, res per publicum urbis Lutetiae officialem, promulgabatur: Concurrerunt studiosi (ut fit) aliquot, quid praeconis verba sibi velint auscultaturi, et simulatque suae sanctionis acceperunt interitum, eductis gladiis praeconem impetebant, ipse vero hoc insolenti vultu admodum territus, ex asina delapsus fuga vitae consuluit; asina, quae tantum cursu non poterat, nec consilium latibula prospiciendi aderat, totam belli calamitatem sola sustinuit. Siquidem simile accidit, quod in passionis Historia Malcho cuidam accidisse dicitur. Postridie, collectis satellitibus, eandem tragoediam excitaturis, obvii facti sunt ex studiosis non ita multi, et tamen ad pugnam nec illo die ventum est, retrocedentibus Ministris publicis, quorum erant numero, quantum conjicere potui, fere quadringenti. Sed illo ipso die Regis nomine demandabant civibus universis, quo postero die, circa horam diei decimam, armis bene instructi pugnae adessent futurae: Nam jam tum ad periculum vergere videbatur, confluxerunt ad octo ferme hominum millia, atque sic erat negotii facies, ut ex hoc putarem confore propemodum, ut funditus cuncta Collegia subverterentur; sed longe ipse
page 311, image: cs311belli eventus meam vicit opinionem. Fingebam in animo cogredientium utrinque furorem, pugnantium clamorem, et denique hastas, gladios, pugiones, sanguine humano, atque adeo civili respersos, faedum morientium adspectum, et reliquam bellantium insaniam; sed quid acciderit, parumper ausculta. Jam instructa erat in foro civium acies, bombardae suis orbibus refertae, et procedebat Gallicae juventutis peditatus, intermixtis in loco antesignanis ducibus: at postquam ad id loci ventum erat, ubi magna periculi pars imminere credebatur, ex universa turba, robore prae aliis insignes, in primam collocabant aciem, et horum quoque ora vidisses prae metu lurida, tanquam sibi esset maxime pereundum, si exercitus vires in discrimen adducerentur: Et forte accidit, cum Collegia praeterirent, (jussu Rectoris omnia obstructa erant) tegula quaedam e recto turbine excussa decidit; milites autem putantes, lapides ex fenestris actos, se se in fugam conjecerunt. Nec satis eorum timiditati, turpiter fugisse, etsi non erat extra fortem tegulam, quae tantis se militibus auderet objicere, Deorum insuper phana, quo tutius fuga sibi consulerent, petita sunt, inter quos
page 312, image: cs312non parum multi muliebriter indignam scilicet suorum deflebant lanienam; sed postquam ad se redierant, atque animum metu paulo minus extinctum resumserant, vidissentque fugam unius tegulae casu ortam, rursum capta est acies in ordinem, itaque multo densius, quam antea, redigi: nunc quid deinceps factum sit, brevibus itidem accipe. Agebant Imperatores per plateas exercitum, et jam nunc debellatum ipsis videbatur, quum armatorum quispiam (erant enim viri ex multitudine agrestium undique circumfusa suffertim constipati) mulieris pedem suo laeserat. Illa illico digitis, ceu in nodum collectis, manum in faciem ejus impegit, ex quo duntaxat pugno tanta de integro oriebatur exercitus perturbatio, ut parum abfuerit, quin plures e spectantium numero fuissent elisi, obtritique, et totus quoque peditatus fugam accelerasset, ni unus animosior additis militibus manendi animum, faeminea opera factum, ingenti voce clamitasset. Haec ideo huic Epistolae illinere placuit, quo Te aliqua voluptate afficerem, simulque, ut ignaviae nomen, cum scribo contractius, deprecarer. Est item non minima voluptatum mearum portio, stomachum meum seuserium, seuludicrum in amicorum meorum
page 313, image: cs313aures exonerare, in quorum calendarium Te, eximiis animi dotibus ornatum, quam sanctissime retuli, ut nullis tempestatibus inde sis evellendus. Vale basilice, praeclarissime Udalrice, et me Paulo Bombasio, quem virum Tecum versari ais, omnium Italorum in literis principi diligenter commenda. Saluta meis verbis quoque Henricum Glareanum, Poetam, strenuissimum literarum instauratorem. Parisiis V. Cal. Majas.
Non vero discentium duntaxat subsellia ibi occupavit NESENVS, sed in suo etiam contubernio habuit florentissimos adolescentes, suae fidei ac institutioni creditos, Nicolaum et Cratonem fratres Stalbergerios, patritios Francofurtanos, et Ludovicum Carinum, Lucernatem [note: Beatus Rhenanus Familiarium colloquiorum Formulas Erasmi Roter. Basileae A. 1518. typis Frobenianis in 8. editas illis dedicavit, in epistola nuncupatoria Guil. Nesenum, virum non minus integrum, quam eruditum, eorum praeceptorem nominans.].
page 314, image: cs314
Lutetia, eximiis variae doctrinae opibus ingensti solertia conquisitis, A. MDXIIX. concessit Lovanium, in Collegium Buslidianum, commendante Erasmo, cooptatus, ut una cum aliis viris praestantibus studia juvenum, Musis sacratorum, formaret. De illustri illo Collegio ex Beati Rhenani epistola, ad ipsum Augustissimum Imp. Carolum V. Erasmi operibus junctim Basileae A. MDXL. evulgatis praefixa, [note: vid. Epistolar. Erasmi Lib. XI. f. 393.] haec decerpere juvat: Omnium maximum subsidium (literis) attulit Trilingue Collegium illud in Academia Lovaniensi institutum, suadente Erasmo. Magnas opes moriens reliquerat Ariensis Praepositus Hieronymus BVSLIDIVS, Francisci Vesontini quondam Archiepiscopi, in Hispania peregre extincti, frater, quas cum ille studiosorum usibus destinasset, ERASMVS testamentariis autor fuit, ut Atheneum Lovanii constituerent, in quo stipendiis ordinatis tres linguae publice docerentur, e quo tanquam ex equo Trojano innumeri cognitione linguarum instructi prodiere hactenus, et faventibus superis deinceps sunt prodituri: quo universa ditio tua, Caesar invictissime nihil habet praeclarius. Ea res Franciscum quoque Galliarum Regem movit, ut ad similis collegii Lutetiae Parisiorum institutionem animum adjiceret, Erasmum per literas
page 315, image: cs315evocando, cujus consilio omnia disponerentur. Et jam regium diploma acceperat ad itmeris securitatem, sed intervenere causae, quae profectionem impedirent. Instituti tamen et illic Professores. Itaque in confesso est, literarum in his provinciis incrementa potissimum Erasmo deberi.
Spartam hanc, quam nactus erat, strenue ornavit optimus NESENVS, sed hoc ipso irritavit crabrones, concitavitque in se bilem ac rabiem elegantioris literaturae hostium. Quis credat, insipidos ignorantiae fratres tolerare haud potuisse, quod juvenibus studiosis Geographiam Pomponii Melae enarrare voluerit? At hoc affirmat ERASMVS, testis ocularis, in epistola ad Ludovicum VIVEM Lovanio A. 1519. missa [note: vid. Epistolar. Lib. XVII. f. 541. Idem ad eundem in alia epistola, eodem anno Lovanio data: Hic Guilielmo NESENO, Pomponii Melae Geographiam profiteri gratis aggresso, nihilo remissioribus studiis obstiterunt, quam si parasset, totam hanc urbem incendio miscere. vid l. c. Lib. XXI. p. 787.]: Non aliud agebatur tanto rerum molimine, quem ne quis politioribus literis adjuvaret Academiae studia, praesertim quum et honestissima essent, quae docebantur, et
page 316, image: cs316Professores tam sanctis essent moribus, et tam caste profiterentur, ut aliquoties in concionibus audiantur minus ad bonos mores facientia. Lutetiae licuit, Faustum profiteri quoslibet Poetas usque ad naenias Priapejas, idque more, ne quid aliud dicam, Faustino. Lovanii non licuit NESENO, enarrare Geographiam Pomponii Melae.
Idem ad Jo. Robinum Decanum Mechliniensem Lovanii Calend. Decembr. A. 1519. haec inter caetera perscripsit [note: vid. Epist. Lib. XIII. f. 436.]: Inhibuerunt NESENVM, aggressum Geographiam Pomponii Melae. Qui si domi suae lupanar aliquod instituisset, tolerandus erat.
Ferocissimus facile inter juratos Erasmi bonarumque literarum adversarios Lovanii erat Nicolaus Egmondanus, Monachus Carmelita, de quo haec habet in epistola ad Alexandrum Comitis Nassov. Secretarium [note: vid. Epistolas Erasmi a Petro Scriverio Lugd. Bat. A. 1615. in forma minori publicatas. p. 140.]: Lovanii Carmelita quidam Nicolaus Egmondanus in ordinaria lectione theologica dixit, Paulum ex persecutore ecclesiae factum bonum virum: precandum, ut idem eveniat in Luthero et Erasmo. Altera lectione
page 317, image: cs317dixit, esse dissidium inter Erasmum et Jacobum Fabrum, nec mirum inquit, nunquam pax est inter haereticos Et hic est primus hujus Academiae Theologus, homo stultus ac furiosus, ac mire pertinax. E pluribus pauca narravi, e quibus licet aliorum facere conjecturam. Haud igitur adeo mirum est, hujus aliorumque ejusdem furfuris hominum indignationem in se concitasse etiam NESENVM, qui ERASMVM colebat, LVTHERI que causae favebat, ac Scholasticorum tricas aversabatur. Aut egregie fallor, aut NESENO adscribenda venit aculeatissima illa Epistola de Magistris Nostris Lovaniensibus, quot et quales sint quibus debemus magistralem illam damnationem Lutherianam, in qua Joannem Briardum Atensem, Jacobum Latomum, Ruardum Encusanum, et praesertim Nicol. Egmondanum acri sale perfricat, quam A. 1520. in 4. cum Vita S. Nicolai (Egmondani scil.) sive stultitiae exemplari divulgatam ob raritatem olim Amoenitat. liter. Tom. I. p. 248. sqq. inserui. Ejus inscriptio haec est: G. N. N. D (Udalrico ZUINGLIO Helvetio, apud Tigurinos Concionatori eruditissimo S. D. Quid vero obstat, quo minus sub literis illis G. N. N. Guilielmum NESENVM Nastadiensem, ZWINGLIO intima familiaritate conjunctum, latere voluisse asseramus?
page 318, image: cs318
Facile hinc hariolari licet causam, quare plurima salute Lovanio dicta A. 1520. Basileam remigraverit Noster, anno sequenti Francofurtum ad Moenum ad bonarum artium palaestram instruendam vocari se passus, haud dubie consilio et favore Nicolai Stalbergerii, Patritii Francofurtensis inter primarios, cujus filios ejus disciplinae commissos fuisse supra diximus. Quam praeclare hanc provinciam administraverit, quamque multum ad repurgandam a pristinis sordibus inclytae illius Reip. ecclesiam contulerit, non est, quod copiose exponamus, cum id abunde fecerit b. Jo. Balth. RITTERVS in eximio Commentario de historia Reformationis Ecclesiae Francofurtanae [note: Evangelisches Denckmahl der Stadt Frankfurth am Mayn. Cap. II. p. 31. fqq.] quo lectores nostros plura nosse cupientes remittimus.
Tandem amor, quo ferebatur in LVTHERVM et MELANCHTHONEM, Duumviros sine pari, NESENVM A. MDXXIII. Wittebergam traxit, ubi, ut aliquando rei publicae inservire posset, jurisprudentiae operam navavit. Cognovi id ex ejus literis, eo anno die Veneris
page 319, image: cs319post Pentec. Witteberga ad Georgium SPALATINVM datis, quas ex Jo. Frid. HEKELII Manipulo primo Epistolarum singularium, rarius obvio, p. 76. huc transferre lubet.
Quod hactenus non scripserim, Vir humanissime, Erasmus in causa fuit. Is ad me scripsit epistolam de rebus familiaribus bene lsongam. Hanc dum ad te, ut pollicebar, mittere paro, supervenit Operum Erasmi Catalogus, in quo orbi quoque publicata vidi, quae ad me peculiariter scripta putabam. Proinde ex illo Erasmi animum discere te malebam, quam ex epistola. De tribus illis Dialogis, quos nobis pollicetur, plane somnium. Nam ad hunc modum, uts nosti, fucum facit imperitis juxta et scelerosis Sophistis. Nihil est, quod ab Erasmo metuamus. Melior est quies, quam Viro sancto negotium facessere velle, et factio haec firmior est, quam quod illius facundiae viribus labefactari possit. Tu vale optime, mi Spalatine, et literas, quod facis, fortiter tuere. Ipse heic legibus operam do, facturus certe aliquando in hac re aliquid, si Professores nostri textum, ut vocant, explicarent, et non insulsissimis istis glossis excutiendis tempus tererent. Vix in
page 320, image: cs320biennio viginti versus, si ad hunc modum perrexerint, interpretabuntur, qui mihi tanti non erunt, ut in illorum gratiam heic tam diu haerere velim. Haec, ut spero, praesens dicam omnia tibi, et quid tu in hac re consilii dabis, avidissime accipiam. MELANCHTHON eum, cujus familiaritate jucundissime utebatur, teste Joach. CAMERARIO [note: in Vita Phil. MELANCHTHONIS p. 90. edit. Voegelin.], propter ingenii bonitatem, prudentiam in judicando, doctrinam, multarum rerum cognitionem atque experientiam et magni faciebat, et valde diligebat. In amicitiae [gap: Greek word(s)] donavit ipsum, ERASMI exemplo, calamo, cui hoc elegans epigramma adjecit [note: vid. Phil. MELANCHTHONIS Epigrammata, ab Hilbrando Grathusio Wittebergae A. 1560. in 8. edita, plag. I. 4.]:
Hunc etiam calamum tibi, docte NESENE, PHILIPPVS
Sincerae mittit pignus amicitiae.
Non tamen hic sese confert cum munere ERASAMI,
Sed calamo longe cedit Erasmiaco.
page 321, image: cs321
Frigida coenoso tulit hanc Saxonia stagno,
In Nili ripis editus ille fuit.
Lethaeum excussit mundo tandem ille veternum,
Pingebat domini cum monumenta sui.
Aurea Mercurii non tantum virga meretur,
Illa sibi quantum laudis arundo feret.
Hos tantum versus mea pinxit arundo, placere
Quantum ipsos versus, hanc etiam opto tibi.
LVTHERO etiam fuit ob virtutes et ingenii excellentiam longe charissimus, a quo in tesseram amoris calicem illum crystallinum, quem hodienum illustris gens Neseniana memoriae causa Zittaviae asservat, a Pitschmanno l. c. p. 47. sqq. luculenter descriptum, ac in tabula aenea repraesentatum accepit. Vterque igitur extremo percussus fuit dolore, cum ille A. MDXXIV. animi gratia lintre piscatoria trajecturus Albim, infelici casu in amne suffocaretur. Pie eum ad mortem, licet repentinam, praeparatum fuisse, ex testimonio MELANCHTHONIS colligere licet. En ejus verba ex programmate, nomine Rectoris Academiae Witteb. A. 1557. d. 16. Jan. Melchioris Fasolti scripto [note: vid. Scriptorum publice propositorum a Gubernatoribus studiorum in Academia Witteb. Tom. III. p. 50. b.]: Meminimus virum excellentem ingenio
page 322, image: cs322et virtute Guilielmum NESENIVM, quo die vesperi in Albi mortuus est, totum fere diem consumere in disputatione plena pietatis, de discrimine doctrinae evangelicae et philosophiae, et de coelestis ecclesiae studiis, luce et laetitia, de qua silius Dei testimonium ostendit reviviscens ex morte, et revocato in vitam magno agmine patrum. Plenae sunt epistolae MELANCHTHONIS hanc in rem ad amicos scriptae affectus et moeroris. Ita videlicet ille ad Joachimum CAMERARIVM, NESENI amantissimum [note: vid. Epistolas Phil. MELANCHTHONIS ad Joach. CAMERARIVM. p. 10.]: Ego mire afficior amicorum rebus cum secundis, tum adversis. Nam mihi crede, miserabile fatum Neseni ita me nonnunquam commovet, ut perhorrescam toto corpore. Ad Hieronymum BAVMGARTNERVM [note: vid. Ph. MELANCHTHONIS Epistolarum Librum, Lugd. Bal. A. 1647. a Frider. SPANHEMIO divulgatum, p. 46.]: Non dubito, quin familiariter feras NESENI interitum. Is nos ita cruciavit [gap: Greek word(s)] , ut vix videatur accidere potuisse quidquam acerbius. At tamen tale est seculum, ut pene in lucro deputandum sit, si contigerit citius hinc discedere.
page 323, image: cs323Nos parentavimus Mosellano et illi. Mitto versiculos, ut te quoque invitem ad scribendum. Accipe hic illos versiculos, Epithaphium Neseni continentes [note: vid. MELANCHTH. Epigrammata, plag. L. 7. ubi etiam Epitaphium Graecum Petri MOSELLANI cxstat.]:
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .Quam lugubres fuerint Philippi literae, propterea ad Eobanum Hessum exaratae, ex hujus responso apparet, quod ita se habet [note: vid. Libellum alterum, Epistolas complectentem Eobani Hessi et aliorum, quem Joach. Camerarius edidit A. 1557. in 8. Lipsiae, plag. B. 7. b.]: Quantopere te, mi Philippe, acerbissimus casus amisso tali amico afflixerit, facile potui ex literis cognoscere. Me quantum de statu mentis dejecerit, ii sciunt, in quorum consessu tuae mihi reddebantur, cum nec gemitus primo, postremo nec lacrimas continerem. Ita dolebam duplici nomine doleoque; nec enim doluisse
page 324, image: cs324semel, ut ille ait, satis est, et tuam vicem, quem ut frangi non posse satis scio, sicturbari fortunae reflatibus omnium minime velim, et amici miserabilem exitum. Cujus, mi Philippe, mortem indignam si ad lyram deploremus, quid, oro te, nisi quod dolorem alioqui plus satis haerentem renovamus, proficimus? Tamen quia tu aliqua ducis hujusmodi esse solatia, parva luctus ingentis, parebimus, dabimusque operam, ut, si quid unquam nostri futurum immortale est, et ille sic de nobis meritus, dum viveret, extinctus quoque celebretur. Scripsimus Epitaphia quidem nuper, quae ideo non mittimus, quin moliri majora fert animus, absolutis paucis, quae nunc in manu sunt. Vtinam, Philippe, Nesenus viveret, et ego Poeta non essem! Libenter hoc, id est, dimidium mei, cum illius vita commutarem. Tuum animum laudo, qui unicae et ob id charissimae filiolae mortem aequiore animo laturum fuisse scribis. Oro te, ne nimium dejiciare animo, virum esse te, et non quemvis e plebe virum memineris. Habet suos lusus fortuna; hos spectemus oportet, quando illa non mutat, nobis obsequendum est. Certe, utcunque sese habeat, magnum naufragium fecimus. Non possum me continere, quin fluvio isti male precer: nobis poenas Albi dabis, neque unquam deinceps quieto amne flues. Ineptire me viaes, sed ex animo. Ignosces igitur poetico capiti, ingenio semper lubrico, nec unquam sibi satis constanti. Plura ad te brevi, et epistolas et libellos mittemus.
page 325, image: cs325Ipsae vero Musae alumno suo parentasse visae sunt, interpretibus potissimum laudato Eobano Hesso [note: in Operum poeticorum farragine I. p. 147. b. sqq.] et Jac. Micyllo [note: in Sylvarum libro I. p. 1. sqq.] quorum epicedia NESENI nomen immortalitati consecrarunt. Ex utroque dabimus quaedam apospasmatia. Eobanus Hessus ita inter caetera ad defunctum:
Tu modo virtutum florebas divite cultu,
Et fuit ingenii copia plena tui.
Jam tua Palladias clarissima fama per arteis,
Utraque jam fuerat cognita lingua tibi.
Quid memorem sacri spatiosa volumina juris,
Ingenio longe facta minore tuo?
Omnia divinae tenuisti oracula legis,
Heu nihil ignotum, nil superesse tibi,
Quam subito indigna flos concidit ista ruina,
Et veris medias aruit inter opes?
Nil tibi mellifluae comis facundia linguae [note: Conradus MVTIANVS Rufus, Canonicus quondam Gothanus, cum Melanchthon, Joach. Camerario et Wilh. Neseno comitatus A. 1524. in. itinere in patriam suscepto eum Gothae invisisset, post illorum reditum in literis ad Camerarium his verbis Nostrum veluti depinxit: NESENO non esse comior comitas ipsa possit. vid. Tertium Libellum Epistolarum Eob. Hessi et aliorum a Camerario Lipsiae A. 1561. in 8. publicatum, plag. D. 7. b. et Wilh. Ern. TENZELII Supplementum Historiae Gothanae primum. Sect. II. p. 60.]
Profuit, aut castis gratia plena jocis.
page 326, image: cs326
Quid juvat humanis etiam nunc fidere rebus,
Quas tam non stahiles quaelibet aura movet?
Jam bene compositis potuisti vivere curis,
AEtatis firmum jam tibi robur erat.
Vix jam transieras sexti confinia lustri,
Et poteras animi dotibus esse senex etc.
Haec postrema cum anno nativitatis 1493. ipsi a Pitschmanno assignato egregie conveniunt. Extinctus igitur in undis est NESENVS anno aetatis trigesimo primo. MICYLLVS vero illum praeter alia ita queribunda voce sermocinantem inducit:
Ergo ego nunc jaceo fulva projectus arena,
Albiacae nostra morte piantur aquae.
page 327, image: cs327
Quid nunc ingenium, Musasque habuisse benignas,
Quid varias artes edidicisse juvat?
Quid nunc externas toties volitasse per oras,
Quid juvat in duro secubuisse solo?
Ecce tot insomnes noctes, tantosque labores
Obruit Albiaci vilis arena soli.
Et quibus ipse frui venturos debui in annos,
Vnica momento sustulit hora brevi. etc.
Patrem autem illi supervixisse, haec documento sunt:
Quis tibi nunc, longaeve pater, quis nuncius ibit?
Unde tua hanc noscet cana senecta necem?
Non mea jam fortuna mihi, non vana laborum
Spes dolet, aut studii praemia nulla mei.
Cuncta ea cum rapta referat mors dura juventa,
Insultetque umbris, si valet, illa meis.
Tu mihi, chare pater, tu nostri summa doloris,
Te mala longaevum tanta videre senem etc.Suspicatur Pitschmannus l. c. p. 23. sq. Michaelem Nesenum, commendante Luthero A. 1526. Isernhagium ad verbi divini ministerium vocatum, de quo ac ejus posteris RETHMEYERVS in Historia ecclesiastica Brunsuicensi p. 447. sqq.
page 328, image: cs328pluribus agit, fuisse Wilhelmi fratrem. MICYLLVS vero ei reclamare videtur. Vnius enim ille tantum fratris meminit, infelix Nostri fatum deplorantis, qui fuit Conradus.
Non ego te posthac dulcis germane videbo,
O mihi Thesaea frater amate fide.
Et nunc sola mei restabit corporis umbra,
Quae volet ante oculos pulverulenta tuos.
Ergo mihi germane vale, dulcesque valete,
Quos colui socios, dum mea vita fuit.
Et vos Aoniae quondam mea numina Musae,
Unicaque ingenii cura valete mei.ERASMVS, sicuti antea NESENVM, inter intimos suos referebat amicos, ac quavis data occasione eximiis laudibus prosequebatur, ita post ejus mortem animum plane aversum ab eo prodidit, ptaeter rem suspicatus, Lutherum ipso impulsore ac parastata scripsisse adversus se librum de servo arbitrio. Odii hujus sui in insontem documenta dedit in Hyperaspiste Diatribae suae de libero arbitrio, ubi eum Wilheyli nomine plus semel acriter pungit. Praeterea, quod adhuc dissimulaverat, malae eum fidei in recognoscendis operibus Senecae, in officina Frobeniana A. 1515. excusis, insimulavit. Huc spectant, quae A. 1525. d. 25. Dec.
page 329, image: cs329ad Robertum Aldrisium Anglum [note: vid. Epistolar. Lib. XXI. p. 790. add. praefationem in Senecam, A. 1529. denuo editum, ac Petro Cracoviensi inscriptum, Lib. XXVIII. P. 1182.] scripsit: In Collegio regali sunt opera Senecae descripta in membranis. Ex his multa subnotaram in Codice meo. Editionem commendaram Germano cuidam, quem habebam pro amico fidissimo. Is absente me pessima fide se gessit in excudendo opere. Et ne deprehenderetur, optimam exemplaris partem sustulit. Hoc dedecus mihi sarciendum est. Lepida sunt, quae Viglius ab Aytta ZVICHEMVS hac de re ad Georgium Hermannum perscripsit, quae ex opere in oris nostris infrequenti [note: Corn. Pauli Hoynck van PAPENDRECHT Analectis Belgicis, Tom. II. Part. I. p. 228. sq.] huc transferre visum est. "Ludovicus Carinus erat Helvetius natione, ac patria Lucernas, ubi olim obtinuit canonicatum. Sed quoniam visus est novis sectis, quas illa Resp. non admittit, addictior esse, audivi hoc beneficio eum fuisse privatum. Erasmo olim fuit charus, sed sex sunt anni, quod gravissime [reading uncertain: print blotted] intercessit inimicitia. Causam eam esse intellexi, quod Carinus, Neseno, cujus
page 330, image: cs330ipse fuerat discipulus, graviter ferebat ab Erasmo nonnihil culpae asscribi circa Senecae emendationem, quam Nesenus ab Erasmo commissam indiligentius praestitisse dicebatur. Tantula autem res ita Carinum commovit, ut ubique Erasmo obloqueretur. Ac ego aliquando Dolae nonnullam habens cum Carino consuetudinem, hanc ejus obtrectationem non satis sane aequis auribus audivi. Postea vero inimicitia ea sive simultas in apertum erupit odium. Audi, si lubet, rem ridiculam. Erat Basileae in officina Frobeniana quidam, cui Erasmus nomen indidit Polyphemus. Hic aliquando perferre libros solet iis, quibus erant ab illo dedicati. Ac postea, nescio an ex Erasmi commendatione, an quo fretus suffragio, factus est regius satelles. Arbitror te illum in Ferdinandi aula vidisse. Erat homo praelongus, Ioquax, mendax, bibax, pugnax, et quem ipse Erasmus in colloquiis eleganter depinxit. Audio, eum tandem laqueo vitam finiisse in Moravia, nescio an Polonia in Episcopi cujusdam aula. Vt redeam ad rem: Hoc propter negotium aliquod ab Erasmo Dolam dimisso, forte tum Carinus in vicina civitate Vesontione moram trahebat. Compotatum est, uti solet fieri ab conterraneis, si quando occurrunt
page 331, image: cs331in aliena et peregrina regione. Forte ubi Carinus coepisset nescio quae adversus Erasmum dicere, ac Polyphemus, quasi quidam hyperaspistes Erasmi, mero incalescens indigne id ferret, coepit Carino cingulum suum pro laqueo minari. Carinus ad praetorem urbis accurrit; Polyphemus fugit Basileam, insecutusque eum Carinus coepit nonnullam velle adversus Erasmum litem intendere: sed Polyphemo ablegato res fuit sopita. Sed tamen nondum eum rediisse in Erasmi gratiam scio. Est tamen ipse Ludovicus Carinus non indoctus utriusque literaturae etc.
Tantumde Wilhelmo NESENO. Nunc pauca de Conrado fratre dicenda supersunt.
Versatur in manibus nostris Dialogus satyricus, eodem tempore in lucem emissus, quo fratris Epistola de Magistris nostris Lovaniensibus, supra memorata, prodiit. En tibi ejus titulum: Eruditi Adulescentis Chonradi Nastadiensis Germani Dialogus sane quam festivus bilinguium ac trilinguium, sive de funere Calliopes. Exactissime ad autoris archetypum recognitus in 8. In fine annus editionis MDXX. indicatur. Constat duabus plagulis.
page 332, image: cs332Ex praefatione, quam heic exhibere juvat, apparet, Lutetiae illum fuisse scriptum. Haec autem est:
Conradus Nastadiensis Germanus amico lectori S. Quoniam videbam, studiorum intentionem laxandam esse admixtis ludicris, et Lutetiae receptum esse morem, ut his diebus, quae nobis minantur proximam esse quadragesimam, juventus literatis jocis sese satis licenter exerceret, visum est et mihi, ex publico more ineptire, lusique dialogum bilinguium ac trilinguium, ad hujus aetatis statum alludens, sed ita leviter, ut ipse non possim instituti mei rationem reddere. Quisquis haec leges, exporrige frontem, et faciem argumento temporeque dignam sume. Bene vale Lutetiae, quinto Cal. Martias.
Manus coaeva exemplaris mei margini notulas allevit, quae innuunt, eosdem Magistros nostros Lovanienses, quos frater in epistola perstrinxit, aceto satyrico in hocce dialogo perfundi. In Bibliotheca Conr. GESNERI per Josiam SIMLERVM aucta f. 144. edit. Tigur. A. 1574. haec leguntur: Conradus NESENVS scripsit dialogum quendam, cujus mentio fit inter libros Basiliensis officinae Hervagii: Forte
page 333, image: cs333Guil. NESENVS. Non ergo ipsum dialogum vidit Simlerus, alias Guilielmo eum tribuendum haud existimasset. L. c. paulo superius haec exstant: Conradi Nastadiensis de funere Calliopes. Ignoravit itaque SIMLERVS, hanc ipsam illius dialogi esse in scriptionem.
Huic Conrado NESENO, auctori generosissimae prosapiae Nesenianae Zittaviae florentis, dedicavit A. 1551. Jodocus Willichius Esajae Heidenreichii Oeconomiam Christianam de parentum et liberorum officio tractantem, quae Francofurti ad Viadrum A. 1552. in 8. prodiit, eum LL. Lytham, Zittaviensium inter Elysios Syndicum et Senatorem, Regique Bohemorum a consiliis nnncupans.
CLVI. D. VAL. ERN. LOESCHERVS. [note: Haec epistola, qua literis b. VFFENBACHII, in III. hujus collectionis parte p. 157. sqq. exhibitis, Theologus hic, dum viveret, celeberrimus, respondit, typothetae culpa suo loco neglecta fuit.]
Ego vero tuum ecclesiam orbemque literatum demerendi ardorem veneror, nec
page 334, image: cs334dilaudare satis possum. Servet te Deus hoc animo, his viribus, tuasque impensas ac labores gratiose ac largiter penset! De transmissis apographis publico et meo nomine gratias tibi ago. Patere, ut hujus Tuae liberalitatis causa in recensionibus nostris publicis tibi alicubi agantur grates. Excerpta Warmundiana integra, ut miseras, exscribenda typis curavi, tuumque meo hac in re judicio antetuli. Exspecto reliqua; perventum enim est ad pag. 276. et vox ultima erat Evangelium. De thesauro librario, ex Belgio qui tibi allatus est, totus gaudeo. Praestolor recensionem Codicum Biblicorum Germanicorum, gratissimam multis futuram, nec non apographa literarum a WISSOVATIO et STEGMANNO ad BOINEBVRGIVM scriptarum. Vtinam esset, quo demereri liberalitatem tuam possem! Reor autem, te divinitus ad institutum Recensionum nostrarum juvandum excitari, Deumque remuneratorem tibi largissimum
page 335, image: cs335futurum plane spero. Dresdae Kal. Oct 1715.
CLVIII. GEORGIVS CHRISTIANVS JOANNIS.
Opem tuam quin implorem, non possum, Vir Consultissime! Sum nimirum in eo, ut de scriptoribus ad rem Palatinam facientibus schediasma Parei historiae nundinis auctumnalibus tandem aliquando proditurae praefigam. Egi de iis usque huc non sine cura. Quotquot enim indagare mihi licuit, congessi, et certas in classes dispescui. Nec quid porro studii praetermittam in iis, qui nondum mihi noti sunt, eruendis. Quare, cum vix dubitem, in vasto, quod Lunigius nove (in den Europ. Staats-Consil.) dedit, opere quaedam reperiri, ad rem Palatinam spectantia, maximopere te rogatum velim, ut, si qua ibi habentur titulos, una cum numero tum libri, tum capitis, tum pag. meos in usus benevole enotes, et proxime ad
page 336, image: cs336me mittas. Quo licet verecundiae transiliam limites, et in te, tuaque studia peccem, hoc confidentius tamen id abs te peto, quo minori labore ac negotio, indicis ope, te mihi commodare poteris. Si tua quoque inter [gap: Greek word(s)] , vel in publica Francofurtensi quaedam latent, quae huc faciant, et illorum, quaeso, mihi facias notitiam. Guelferbyti plura id genus reperiri, nullus dubito. Transiit enim in Augusteam Freheri apparatus librarius; qui vir, si quis alius, rerum Palatinarum tum peritissimus fuit, tum studiosissimus. Sed nemo illic loci est, quem norim. Tu, si ibidem habes amicos, hanc amico fac gratiam, et per eos id inquire. Nundinis instantibus Conradi Philosophi et Aventini annales Schirenses, quos typis recudendos dedi, publice prodibunt: utrum ad eruditorum exspectationem, dies docebit. Tu, quod facis, mihi favere perge, et ex animi sententia vale. Biponti prid. Non. April. an. CICICCCXVI.
page 337, image: cs337
CLIX. GEORGIO CHRISTIANO JOANNIS.
Cum historiae literariae studium a teneris unguiculis impense amaverim, dicere satis nequeo, quantopere laeter, quod rerum Palatinarum scriptores conlegere terum constitueris. Eoque magis gaudeo, quod a te earum gnarissimo ac ruspatore studiosissimo id fiat. In ea certe semper opinione fui, nunquam perfectam absolutamque nobis sperandam notitiam, nisi a viris doctis peritisque patrii scriptores singulari cura indagarentur. Quare tuum propositum omnes mecum laudabunt, quibus sanum est sinciput. Ea nostri temporis est felicitas, ut rei literariae ac librariae studium excolatur strenue. Vt alia taceam, novissime HOPPIVS elegans de: Polonicis Historicis schediasma Duglossio praefixit, ac MENCKENIVS Gallicum du FRESNOY de Historiae scriptoribus opusculum praestantissimum egregie auxit, quod ultimum te quoque inspexisse nullus dubito. Meliori ego quidem ordine quoad alteram inprimis partem digestum velim, eo potissimum, quem Michael HERTZIVS in
page 338, image: cs338sua bibliotheca Germanica sequutus est. Quae inter consilia a LVNIGIO nuperrime edita Palatina occurrant, adjecta schedula docebit. Addidi qnoque publica alia in bibliotheca mea exstitentia. Historicorum in illa nihil credo, quod te fugiat. Inter Freherianas exuvias egregia multa extare nullus tecum dubito, quare tui causa ad BVRCHARDVM meum scribam Guelferbytum, nescio autem, an ob Bibliothecae Praefecti morositatem, quam insignem, cum ibi ante aliquot annos degerem, deprehendi atque expertus sum, negotium ex voto successurum sit. Conradi et Aventini annales Schirenses ambabus ab eruditis excipientur manibus. Ego quidem maximo illos videndi desiderio flagro. SARTORII Cistertium nuperrime nactus sum, quod ut inspicere potuisses, peroptassem. BVRGMEISTERVS nuper spem fecerat adpiscendi Chronicon Matthiae Kemnatensis, quod olim quoque desideraveras, unacum alio Bavarico ac Magdeburgensi Chronico, et quidem pretio aequissimo. Ast cum Norimbergam ad Bibliopolam, apud quem latere ille dixerat, perscriberem, non sine dolore responsum tuli, viro cuidam nobili cessisse. Videbo tamen, num apographum extorquere possim. Cum Catalogo meorum MStorum conscribendo strenue insudem, non dubito,
page 339, image: cs339quin plurima ad res Palatinas spectantia deprehensurus sim, de quibus te omnino edocebo. d. 18. April. 1716.
CLX. GEORGIVS CHRISTIANVS JOANNIS.
Quam multa tibi jam debeam, tametsi probe intelligo; mihi tamen temperare non possum, quin tuam denuo expetam opem, Qua re si in te, tuaque pecco studia, tibi ipsi adscribes; qui manum, quam mihi tam saepe jam animo perbenevolo commodasti, in reliquum etiam tempus liberaliter promisisti. Velim autem, ut verba Dodechini ad an. 1156. quibus de Conrado Sueviae Duce, ab fratre Friderico Aenobarbo in locum Hermanni Palatini ad Rhenum suffecto agit, usus in meos excerpas, et quam ocissime ad me mittas. Tolnerus, Pfeffingerus, aliique iis nituntur: quos tamen dum Conradum in Comitiis Goslariensibus dignitate ista auctum fuisse scribunt,
page 340, image: cs340tuto iis niti dubito: quum an. 1156. Goslariae Comitia habita fuisse, mihi nondum occurrerit; uti nec Heineccio occurrisse palam est: qui tamen de rebus Goslariensibus non sine cura egit. Optarim igitur, ipsa illa Dodechini verba inspicere. Quae cum pauca sint, hoc minus tibi ad excerpendum dabunt negotii. Dodechinum Tom. I. scriptor. a Pistorio editorum ad calcem Mariani Scoti haberi, cum ipse noris, non est, quod moneam. Ceterum gratias tibi, v. A. ago quantas possum maximas pro navatis mihi nuperis tuis officiis; et cum paria tecum facere nequeam, hoc tibi polliceor, tam benevoli adversus me animi testificationem memori semper animo me complexurum. Vale! Biponti ipsis Kal. Maj. an. CICICCCXVI.
CLXI. GEORGIO CHRISTIANO JOANNIS.
Cum excerpta Dodechini verba illico, uti jusseras, per Mullerum nostrum
page 341, image: cs341miserim, non aegre feres, quod nunc demum, quas comites dare debueram, responsoriae sequantur. Dum enim parum esset, quod responderem, ac varia insuper obstarent negotia, in hoc usque tempus pace tua differendum putavi. Ex Dodechini loco perspexisti de Conradi successione nullum, in comitiis vero Goslariensibus illam obtinuisse justum tibi dubium fuisse. Altum enim de loco silentium, nec Goslariensium comitiorum ab Aenobarbo circa hoc tempus celebratorum Dodechinus nec alii, quos consului, scriptores mentionem faciunt. Annum, qno Joh. Casimirus Comes Palatinus declarationem dederit, ac promulgarit, et quo typis exscripta fuerit, diligenter inspexi, ac Forstero dedi. Annales Schirenses, cum maximo eorum desiderio, ex quo illorum spem fecisti, flagrem, acceptissimi sane erunt. Solis enim Historicis, Politicis ac MStis conlegengendis operam in posterum dabo, atque utinam hoc semper mihi propositum fuisset. Sed tantus in libris comparandis ardor fuit, ut, quam stultum sit, omnium disciplinarum oceanum exhaurire velle, non satis perpenderim. Jam vero selectum faciam, non nisi praestantiora servabo, reliqua vero cum aliis commutabo, Quod vero supra dicta prae aliis conquirenda
page 342, image: cs342in posterum statuerim, gravissimae multae rationes moverunt. Potissimam saltem adduco, quod scilicet mecum reputaverim, omnes alias scientias mutationi subjectas esse, solam vero historicam veritatem, quae in nuda factorum enarratione consistit, semper eandem esse, atque in aeternum futuram. Hinc soli historici libri, ac, qui ea potissimum nituntur, politici in eodem semper pretio persistunt, cum reliquarum scientiarum omnium multitudo, nec Theologia ipsa excepta, in ipsis principiis, conclusionibus ac potissimum tractandi methodo pluribus uno seculo mutationibus subjecta sit, adeo, ut vetera scripta novatoribus quandoque jure, quandoque injuria sordeant. Quod, si hujus loci esset, prolixe demonstrari posset. Non possum vero non, quin te certiorem reddam, me ex Mayeriana bibliotheca (o me felicem!) triginta quatuor una vice volumina manuscripta nactum esse, inter quae historica bene multa, Pomeranica inprimis, existunt, ita, ut libraria mea supellex insigniter aucta sit. Miror, quod nullus veterum Codicum membranaceorum mihi cesserit, cum nec his leve pretium statuerim, quare ingenti illos divenditos esse conjicio. Sed absit, ut injustas fundam querelas.
page 343, image: cs343
Satis utique fortunatus fui, ac inprimis laetor, me praeter varia Acta, ad Concilium Tridentinum pertinentia, et ex bibliotheca celebris quondam Cardinalis Stanislai HOSII profecta, tot una vice Epistolarum volumina consecutum fuisse, cum curta admodum earum mihi hactenus fuerit supellex. Praerepta tamen ab alio licitatore mihi sunt insignia illa tria volumina, Epistolas Card. HOSII aliorumque complectentia, quae in Catalogo Bibliothecae Mayerianae p. 726. num. 7. 8. 9. indicantur. Aliquoties coram rogavi, ut, si aliqua in vestris oris cimelia occurrerent, aequo mihi pretio comparares, quod tu libenti etiam, ut spero, animo sacies. Latent apud vos perillustris Cancellarii Greiffenkranz MSta Genealogica collectanea, apud filium scilicet harum rerum parum studiosum. Velim igitur, ut haud gravatim, tecto tamen nomine meo, in illa inquiras, qualia sint, et quonam pretio haberi possint. Quod si feceris, insigne mihi utique praestabis officium, quod grato animo non solum agnoscam, sed quavis etiam data occasione demereri studebo. d. IX. Junii MDCCXVI.
page 344, image: cs344
OBSERVATIO de Memorabili Codice MS. qui multa documenta, ad historiam potissimum Concilii Trident. spectantia, complectitur.
Meminit in literis, modo exhibitis, b. VFFENBACHIVS Codicis MS. ex Bibliotheca Card. Stanislai HOSII profecti, qui varia Acta, ad historiam Concilii Tridentini spectantia, continet. Hunc cum aliis fortissimum Heroem Carolum XII. Suecorum quondam Regem, in expeditione Polonica Heilspergae in Borussia, quae sedes olim et domicilium Hosii Episcopi Varmiensis, erat, jure belli sibi vindicatum, D. Jo. Frid. MAYERO, Theologo Gryphiswaldensi, donasse, alibi docui [note: in Amoenitatibus historiae ecclesiasticae et literariae. Tom. I. P. 188.] Ex ejus bibliotheca, publice venundata, ille in Vffenbachianam, et hinc in meam transiit. Tria autem illa praestantissima Epistolarum volumnia cura
page 345, image: cs345Theologi, dum viveret, consummatissimi, D Ern. Sal. CYPRIANI in Bibliothecam. Ducalem Gothanam pervenere. [note: Erravit b. SALIGIVS, qui haec tria Epistolarum volumina ex Bibliotheca Mayeriana in Vffenbachianam, et inde in meam migrasse perhibuit in Historia Concil. Trident. Part. III. P. 235]. En tibi, quae in Catalogo bibliothecae Mayerianae p. 726. de iis indicantur: Card. HOSII aliorumque Epistolae originales ad Hosium, et alios scriptae ab A. 1545. usque ad A. 1610. Sunt scil. Epistolae Card. Caroli Borromaei 52. Petri Canisii 33. Ottonis Card. Augustani 53. Petri Fabri 4. Jo. Franc. Lombardi 7. Card Putei 28. Stan Rescii 2. Imperatorum, Regum Reginarumque, Ducum et Electorum 14. et aliorum Cardinalium Episcoporumque plures: omnes 379. Inprimis vero quae ad Hosium datae sunt historiae Tridentini Concilli insignem affundunt lucem. Sunt enim hic Pontificum instructiones, aliorumque literae, Hosio, in Concilio sedenti Legato, Roma et aliunde missae, eaeque omnes autographae. Harum praecipuas et maxime memorabiles, ad fidem autographorum exactas, ac annotationibus suis illustratas laudando consilio b. CYPRIA-nus in Tabulario Ecclesiae Romanae saeculi
page 346, image: cs346XVI. publicae luci Francofurti A. 1743. in 4. exposuit.
Ego autem ex meo volumine, varia Synodi Tridentinae Acta aliaque complectente, praeter Card. Reginaldi POLI epistolam ad Eduardum VI. Angliae Regem de Opere adversus Henricum VIII. patrem scripto, et Matthiae CITHARDI ad Pium IV. P. R. de Ferdinandi I. Imp. obitu literas, Card. Crescentii et Aloysii Lippomanni, quibus Archiepiscopum et Electorem Moguntinum ad Concilium Trident. invitarunt, epistolas, ac Consultationem Imp. Ferdinandi I. jussu de articulis reformationis in Synodo Tridentina propositis ac proponendis institutam valde insignem in Amoenitatibus historiae ecclesiasticae et literariae in dias luminis auras protuli.
Cum vero plurimum intersit, nosse fontes, unde sua potissimum incomparabilis Historiae Concilii Trident. scriptor Paulus SARPIVS hausit, ejusque etiam adversarius, Card. Sforzia PALLAVICINVS, meminisse hac occasione juvat alius Codicis quantivis pretii, quem maximi instar cimelii habeo. Convenit ille egregie cum eo volumine, quod Vir Illustrissimus, Marcus FVSCARENVS, Eques Venetus, et Procurator D. Marci
page 347, image: cs347amplissimus, ingens hodie Italiae eruditae decus, in opere magnifico et immortali [note: cujus in laudem Eminentissimus, dum viveret, Cardinalis QVIRINVS tres Epistolas Brixiae A. 1753. in 8. edidit.] Della Letteratura Veneziana Lib. IV. f. 352. sqq. ita descripsit: Questo è un grosso volume, scritto non molio dopo gli ultimi anni del Concilio. Dall' aver noi alquanti Codici che mostrano il carattere medesimo, l'argomentiamo posto insieme da persona di questa Città. Oggidi è in potere del Patrizio Sig. Piero Gradenigo a S. Giustina, il quale avendo occupata l'età sua migliore in raccogliere ogni sorta di memorie concernenti alle antichità della Patria, con fatica e spesa infinita, e [reading uncertain: print blotted] continuando tuttavia nel pensiero stesso, non ricusa poi di comunicare altrui le notizie, che frequentemente gli vengono ricercate. Quindi per sua cortesia, e per l'antica benevolenza che passa fra la sua famiglia e la nostra, potemmo esaminare comodamente il mentovato volume, e fare un estratto degli autori delle Relazioni e Lettere in esso contenute. Porremo qui le piu importanti, avvertendo che tutte appertengono agli ultimi tre anni del Concilio. Quanto a Principi, ve ne hanno del Papa, dell' Imperador Ferdinando, dei Re di Francia, e di Spagna. Del resto piu sostanziali e copiose sono quelle del Cardinal Borromeo a i legati del Concilio, e al Vescovo
page 348, image: cs348di Ventimiglia, alquanti luoghi delle quali si veggono tratti dalla cifra: quelle del Cardidinal Seripando scritte al Borromeo, e anche quelle del Concilio a quest' ultimo. Il Cardinal Morone ne ha molte assai lunghe e considerabili, e due in particolare, che non si vede a chi fossero indiritte, in una delle quali rappresenta diffusamente lo stato, in cui ritrovò le cose del Concilio al suo arrivo in Trento. Parecchie poi ve ne sono senza nome d' autore, scritte però da Trento, e alquante di Cardinali, o Prelati Veneziani, delle quali si dara conto verso la fine di questo Libro, nel parlare che dee farsi delle Lettere Istoriche. Finalmente è da notarsi una lunga Lettera del Vescovo d'Ischia a D. Gio. Manriquez, intorno alcune sessioni tenutesi l'anno 1563. Ne vi mancono tampoco rimostranze di Principi, o scritture presentate da' Protestanti. Nel numero della prime è riportata quella, con cui il dì 7. Ottobre 1563. gli Ambasciadori della Republica di Venezia chiesero tempo da poter rissettere sopra il decreto, che volea farsi della Riformazione de' Principi. Di che è fatta menzione dal Cardinal Pallavicino Lib. XXIII. Cap. 3. n. 31. Anzi incontrandosi in questo volume buona parte dei documenti citati dal suddetto Cardinale, servir potrebbe di consronto all' Istoria di esse.
Eximii hujusce voluminis apographum, manu Italica curate scriptum, beneficio
page 349, image: cs349Viri cujusdam doctissimi, Venetiis olim diversati, a multis jam annis possideo. En tibi ejus titulum: Lettere diverse, e Negoziazioni in Materia del sacro Concilio di Trento. Singula ista hoc apographum continet documenta, quae ex Codice Veneto enarrat Illustrissimus FVSCARENVS. Exhibentur hic Epistolae Papae Pii IV. Imp. Ferdinandi I. Regum Franciae et Hispaniae, Card. Caroli Borromaei ad Legatos Synodi et Carolum Viscontium vel Vicecomitem, Episcopum tum Ventimigliensem, postea Cardinalem, horumque ad illas responsiones: nec desunt cryptographice (in cifra) scripta, sed hic enucleata. Adsunt pariter copiosae illae ac maximi momenti Epistolae Card. Jo. Moroni, illae item [gap: Greek word(s)] , Tridento datae, nec non longa Episcopi Ischiensis ad Jo. Manriquez de quibusdam Synodi sessionibus epistola. Neque desiderantur scripta Principum, ac Protestantium quoque Syn odo exhibita, et ipsum etiam illud Oratorum Serenissimae Reip. Venetae de decreto, quod Patres Tridentini de reformatione Principum condere voluerunt. Sed et in nostro volumine comparent Epistolae Cardinalium et Praesulum Venetorum, de quibus sub finem libri sui nonnulla se dicturum promisit, idque etiam f. 460. praestitit laudatus, nec unquam
page 350, image: cs350satis laudandus FVSCARENVS. Habentur enim hic quoque Relationes et Epistolae Zachariae Delphini, Pontificii ad Germanos Nuncii, ad Card. Moronum, Franc. Commendoni ad Concilii Legatos, et Aloysii Lippomanni, Episcopi Veronensis, ex Polonia ad Petrum Contarenum et Ducem Palianum, Pauli IV. Nepotem A. 1556. [note: non 1566. ut typothetae culpa in opere laudato numerus anni expressus est.] missae: annexa etiam hic est Formula Christianae et Catholicae fidei tradita in S. Synodo provinciali Lovitii celebrata A. D. 1556 d. II. Sept. Praesidentibus in ea Reverendissimo D. Aloysio Lippomano Episcopo Veronensi, Nuncio Apostolico, et Reverendissimo D. Nicolao Dziergowuski Archiep. Gnesnensi, Legato nato, et totius Regni Poloniae Primate, quae omnibus Ecclesiis Provinciae ejusdem inviolabiliter servanda et tenenda mandatur. Adsunt insuper Joannis Episcopi Vladislaviensis ad Paulum IV. Pont. Rom. aliaeque literae, statum Regni Poloniae ecclesiasticum ejus temporis illustrantes. Atque adeo dubium plane nullum mihi superest, meum volumen
page 351, image: cs351ad unguem convenire cum Codice Veneto, dignum utique, quod pretio si instar cujusdam cimelii asservetur. Fortassis alio tempore sigillatim, quae in eo exhibentur, documenta et epistolas recensere licebit; nunc, quae primo loco comparent, duntaxat indicabo.
Copia di una Lett. del Re di Spagna al Marchese di Pescara in Concilio di Trento.
Al Sign. Ercole Pagnano in Trento. Copia di una Lett. de Co. di Luna destinato Ambasciadore di S. M. Cattolica al Concilio 1562. tradotta dal Spagnuolo.
Copia di una Lett. dell' Imperadore Ferdinando a Papa Pio IV. Oeniponti VII. Jd. Mart. 1562.
Coronidem vero imponit Volumini Julii Pogiani de Tridentino Concilio Disputatio.
page 352, image: cs352
CLXII. GEORGIVS CHRISTIANVS JOANNIS
Fecisti pro tua in juvandis literarum studiis alacritate, dum Dodechini verba, a me nuper expetita, tam benevole in usus meos excerpsisti. Ego vero, pro grata, quae apud me est, vigebitque, officii hujus memoria, gratias tibi ago quantas possum maximas, simulque ad acceptissimas tuas brevibus respondeo. Et quidem gaudeo primum, te tam luculento manu descriptorum voluminum numero e bibliotheca Meyeriana auctum esse. Tum vero, quicquid in me opis est, ad id genus thesauros investigandum, non modo tibi polliceor, sed etiam, quamprimum occasio sese offeret, cum libenter tum studiose praestabo. Greiffencrantzii collectanea genealogica tanti non puto, quanti forsan ab aliis, qui non inspexere, habentur. Filium ea sibi servaturum, jamdiu est, quod cognorim: bibliothecam vero Böttichero divenditurum, nunc audio: quam vis dubitem, id negotium confectum iri. Ceterum est, quod denuo abs
page 353, image: cs353te petam. Scilicet, cum librum, cui titulum esse scripsisti: der Pfaltz am Rhein Staat-Land-Stadt- und Geschicht-Spigel etc. nunquam viderim, ut ne graveris, brevibus perscribere, cujus ille sit commatis, et quo pertineat. Ego scriptum conjicio occasione belli superioris Gallici, et continere brevem descriptionem Palatinatus Rhenani, una cum recensu illorum, quae tum temporis in eo contigere. Vtrum bene conjiciam, nec ne, tu scies, faciesque, ut et ego sciam. Itidem incertus sum, quo spectent acta in act. L. diffamar. in Sachen Ludwigs Churf. zu Pfaltz contra Georg Hansen etc. Facies igitur rem mihi gratissimam, si paucis me simul edocueris, quo anno editum sit illud scriptum, et super qua controversia actio illa, de qua agit, oborta. Quum plus jam tibi debeam, quam solvendo sim, hoc ipso facies, ut perpetuum tibi sim debiturus. a. d. X. Kal. Jul. an. CICICCCXVI
page 354, image: cs354
CLXIII. GEORGIO CHRISTIANO JOANNIS.
Qualecunque meum bonas adjuvandi litteras studium tibi probari, est quod laeter. Vtinam vero vires sincero utique ardori meo responderent, nec voluisse unica me saepius laus maneret. Goslariae nulla plane circa an. 1156. comitia celebrata nunc, postquam diligentissime in ea inquisivi, assero. Conradum vero suum Palatinacum eo ipso anno obtinuisse ex diplomatibus etiam palam fit. Anno enim 1155. diplomati a Friderico Imp. dato adhuc Dux sub scribit apud Manlium in Chron. Constant. a Pistorio edito p. 625. in alio. autem anni 1157. Palatinum Comitem Rheni se dicit, vide sis du CHESNE de la Maison de Luxemb. dans les preuves f. 42. Greiffencranzii Genealogica tanti non esse miror, cum THVLEMARIVS ac alii magnifice de illis olim apud me locuti sint. Tuo vero judicio acquiesco, ac a filio isthaec premi patientius nunc fero: Bibliothecam in Botticheri scabiosas ac sordidas licet manus devenire peroptem, tunc enim et mihi ex illa quaedam obtingerent. Emendae
page 355, image: cs355illius suasor ei ipse fui. Nunc ad binas quaestiones a te propositas respondendum est. Ast prior vix responsione indiget, cum conjectura tua rem velut acu tetigeris. Monendus tamen adhuc es, authorem Joh. Jacob. Wagnerum esse, qui anno 1697. edidit christlich und turkischen Stadt und Geschicht-Spiegel. Erstes Buch von Ober und - Nieder-Ungarn, Morea etc. postea vero an. scil. 1690. hanc Palatinatus descriptionem, velut alterum belli inter Christianos tunc temporis grassantis theatrum, omisso tamen nomine, in lucem dedit, quod exinde patet, quod supra dictae prioris partis mentionem faciat, ac aliquam continuationem huic subjungat Brevis admodum Palatinatus atque locorum in illo descriptio est, ZEILLERI topographiae, ex qua plurima etiam desumta, respondens, adjectis tamen iis, quae novissime a Gallis durante bello gesta sunt. Acta illa in Judicio Camerae Imp. concernunt lites de hereditare Ottonis Heinrici Comitis Palatini. Egregia in his Privilegia ac alia res Palatinas illustrantia monumenta occurrunt. Singulare, dum illa nuper evolverem, visum est, quod Georgius Johannes Comes ipse in judicio comparuit, et cum post mortem Procuratoris sui D. Linckii alium, qui causam tueri voluerit, neque etiam Notarium
page 356, image: cs356habere potuerit, ipse contra diffamationem, quam vocant, protestationem obtulerit, ac de denegata et protracta justitia conquestus fuerit. Urgebat autem alias dictus Comes vel Austregarum in familia judicium, vel Compromissum. Forum autem Judicii Imp. ac ordinarios, ut in ICtorum scholis loquuntur, processus subire constanter detrectabat. Annus, quo acta illa typis exscripta sunt, non indicatur, neque etiam locus. Incipiunt autem ab anno 1583. et in anno 1589. desinunt, quo ipso anno d. 22. Aprilis Comes Georgius Johannes absolutus, et res ad amicabilem Austregarum compositionem amandata fuit. Haec sunt, quae te latere nolui. Quod si aliis in posterum studia tua juvare potero, me nunquam tibi defuturum crede firmissime, d. ult. Junii. CICICCCXVI.
CLXIV. D. CAROLVS OTTO RECHENBERGIVS, ICtus Lipsiensis.
Venit ad me DU MONTIUS, eamque mihi tuam in adjuvanda re literaria humanitatem
page 357, image: cs357depraedicavit, quam a viro tam excellenter docto reique librariae pariter et literariae studioso ignotus etiam augurari poteram. Nisi ergo me omnia fallant, veniam sane meae audaciae, qua nullo obsequii genere Tibi notus negotia tua interpellare audeo, obtenturum spero. Quum enim DU MONTIO licuerit esse tam felicem, ut supellectilem, quam egregiam possides, librariam cerneret, inter alia quoque bibliothecae instructissimae cimelia se observasse asseveravit aliquot GROTII manu exaratas, nondum vero editas epistolas asservari [note: Epistolas Hugonis GROTII, tum seorsim, tum junctim editas diligenter recensuit doctissimus Auctor Manium ejus ab iniquis obtrectationibus vindicatorum, Part. II. p. 675. sqq. ineditas vero p. 844. sqq. Haud meminit inter editas earum, quae a variis ad GROTIVM exaratae habentur in collectione Jani BRANTII, Amstelodami A. 1715. in 8. publicatae. Extant etiam quaedam Grotianae in eximia illa Epistolarum Illustrium Virorum collectione, quam Petri BVRMANNI studio acceptam ferimus, nec non in Ill ARKENKOLZII Hist. Merckwurdigkeiten die Konigin Christina von Schweden betreffend. Plures nondum editas nactum deinde esse b. VFFENBACHIVM, apparet ex b. Jo: Christoph. WOLFII conspectu Supellectilis suae epistolicae p. 119. 164. etc. In instructissima Bibliotheca Celsissimi Comitis Henrici de BUNAU asservatur Codex MS. CCLXXXVIII. epistolas GROTII continens ineditas et nitide descriptas. vid. Catal. Bibliothecae Bunav. Tom. I. Vol. III. p. 1924. Ipse inter reculas meas servo sex GROTII ad Wilh. SCHICARDVM epistolas [gap: Greek word(s)] ]. Insimul
page 358, image: cs358singularem tuae benevolentiae, qua in studia feraris, fidem fecit, animumque addidit, ut earum comparandarum gratia tuum, Vir clarissime, limen adirem. Sunt enim mihi ter centum et quod excurrit anecdotarum; sunt claves enodandorum pseudonymorum et numerorum (chiffres quos vocant) in epistolis politicis subinde occurrentium; sunt et alia Grotiana; quae singula, cum bibliopola Batavo de hac re pactus, tempore nundinarum autumnalium publicanda [note: Dolendum est, consilium RECHENBERGII exoptato eventu caruisse, et illam epistolarum GROTII collectionem in lucem haud prodiisse, quod culpa bibliopolae Batavi factum esse, didici ex literis DU MONTII ad b. VFFENBACHIVM Lipsia A. 1719. d. 18. Mart. fcriptis, ubi ille ita: J'ai deja eprouve votre bonte a l'egard de Monsieur nostre Docteur Rechenberg le Fils. Si les lettres anecdotes de GROTIVS n'ont point encore vu le jour, ce n'est ni sa faute, ni la mienne. M. Samuel Masson avoit traite avec un Libraire de Dort; et j'avois envoye le Manuscript bien conditionne; mais ce Libraire n'a pas cru devoir tenir son propre contract, sans en donner d'autre raison, si ce n'est qu'un Regent d'Amsterdam ne lui conseilloit pas cette impression, et M. Rechenberg n'a pas juge a propos de l'y contraindre par la voye de la Justice. Ainsi l'ouvrage est encore dans le cabinet de ce dernier] habebo. His
page 359, image: cs359vero quum accessionem non contemnendam tua gratia fieri posse intelligerem, pro ea qua literati inter se utuntur, studiorum communione te rogatum velim, ut, quae visa fuerint, benevole mihi communicare non dedigneris. Pretium exscribendarum non modo lubentissime,
page 360, image: cs360quodcunque fuerit, restituam, sed et ipsum Tomum, quam primum excusus sit, epistolarnm Grotianarum grati animi monimentum transmittam. Asservantur penes me omnium ferme Secul. XVI. et XVII. eruditorum reliquiae epistolares, quae ubi nomen autorum, qui desiderantur, intellexero, prompte a memetipso tradendae erunt. Lips. 1716. d. 6. Febr.
CLXV. D. CAROLO OTTONI RECHENBERGIO.
Multum certe debeo DU MONTIO viro optimo, quod exoptatissimam tuam mihi conciliarit amicitiam. Quod quam gratum atque acceptum mihi acciderit, dicere satis nequeo nec, si possem, utique vellem. Malo re ipsa hoc tibi probare, atque ita favore tuo non indignum me praestare. Licet enim, ut ex amantissimis literis tuis conjicio, Celeb. DU MONTIUS honorifice nimis de me ac supellectili mea libraria pro singulari
page 361, image: cs361humanitate sua locutus videatur, meum tamen eruditos quovis modo adjuvandi studium imo ardorem adserens fucum minime fecit. De quo ne tibi ullum superesse queat dubium, en ea, de quibus spem tibi fecerat. Vereor autem, ut majorem tibi, quam par erat, dederit, et utinam plura ac meliora suppeterent, lubentissimo certe animo omnia suppeditarem. Ast mihi non contigit tam esse felicem, quam te fuisse intelligo, cui tot Virorum doctorum Epistolae obtigerunt. Fortunam in aliis sat benignam expertus sum, in his vero admodum parcam. Est mihi quidem integrum Jo. Petri LOTICHII Commercium literarium, ipsius manu congestum ac prelo paratum; sunt mihi non paucae Julii Caes SCALIGERI anecdotae, ast apographae, ac denique unicum autographarum possideo volumen, eximias tamen et magni nominis virorum Epistolas sistens, illud ipsum, ex quo praesentes Grotianae desumtae snnt. Spes tamen mihi est ex Bibliotheca Mayeriana, quae Berolini sub hasta vendita est, quarundam potiundi, de felici tamen eventu adhuc dubius haereo. Grotiana illa autographa ideo mihi existunt gratissima, quod ex illis Homeri exemplum doctissima ejus manu ita adornatum, ut plures annotationes ob spatii defectum
page 362, image: cs362nemo, doctiores autem vix nullus adjicere possit, ipsi proprium fuisse demonstrare queam. De altera autem harum Epistolarum monendus adhuc es, nomen Consiliarii Hohenloici ita detritum esse, ut vix legi possit. Quod si autem in divinando illo forsan hallucinatus fuerim, te brevi certiorem reddam, nam per amicum quendam feci inquirere, num tali nomine Consiliarius Comiti Philippo Ernesto fuerit? Epicedium, quod adjeci, ipsius quoque GROTII manu exaratum fuit, sed annon inter reliqua in honorem SCHICKARDI typis exscriptum sit, definire non ausim. Doleo certe, quod plura ac praestantiora concedere nequeam. Oblatum equidem novae tuae editionis, cui propitiam Lucinam apprecor, exemplum exigere, vel etiam a liberalibus manibus tuis pro tam exiguis accipere nolim, nisi majoribus officiis demereri liceat. Hoc vero a te contendam, ut, si reliquis tuis inserantur, nominis mei absque ullo tamen encomio mentio fiat. Major sane erit, quam mereor, honos, si in tanto opere mei nominis monimentum occurrat. Ast non invidebis illud, nec vitio etiam vertes, spero. A. 1716. d. 18. Febr.
page 363, image: cs363
CLXVI. D. CAROLVS OTTO RECHENBERGIVS.
Quam ultimis literis inverecundiam deprecabar, jam praesentibus ingratitudinem amoliendam nabes, quasi accepto beneficio obmutescerem, idemque oblivioni traderem. Ita enim est, ut nullis responsoriis acceptis eorum me numero accenseres, qui, parum benevolentiae praestitae memores, remissiores in gratibus agendis, quam efflagitandis humanitatis officiis agunt. Verum enim vero rectius forsitan de memetipso senties, si ex una parte sollicitudinem, qua verbis aridis, teipsum, vir clarissime, negotiis undiquaque distentum offendere verebar, altera vero labares perexiguos quidem, numero tamen majores academicos aestimaveris, quibus ad hoc usque feriarum tempus ab omni fere literarum commercio avocatus fui. Grates ergo meas non tam ex promtitudine, qua aguntur, et obsequiosa quasi praecipitantia, quam ex eo studio et animo judicabis, quo me semper Tibi tuoque clarissimo homini deditum
page 364, image: cs364dein agnosces. Sunt ergo, id quod insimul significandum duxi, literae, quas ex conditorio tuo instructissimo benevole communicasti, novo volumini insertae, inque Belgium, ut excudantur, jam transmissae. Quam suppeditasti inscriptionem illarum, meritis Tuis, vir clarissime, magis intentus, lubentissime mutassem, et decentibus encomiis exornassem, nisi gratius tibi forsitan obsequium meum, quo tuis verbis obtemperarem, quam observantiam laudibus tuis promeritis significandam tibi futuram putassem. Opus jam excudendum suae sorti et bibliopolae, quam promisit, accuratae correctioni relinquendum erit, seque ipsum, ubi absolutum fuerit, grati animi monumentum tibi tuaeque bibliothecae sistet. Notas, quas MSS. GROTII in Homerum, ni fallor, literis tuis allegaveras, in schediasmate operi adjungendo tua pace insimul allegabo, ut saliva vel biblipolae cuidam, vel aliis eruditis moveatur. Hinc si delineationem et recensionem quasi illorum, quae in iis praestita sunt, transmiseris, omnia tuo jndicio a memetipso dein inserentur. Fer. Pentec, 1716.
page 365, image: cs365
CLXVII. D. CAROLO OTTONI RECHENBERGIO.
Parum abest, quin talionis jure tecum agere, ac par pari referre voluisse videar, quod tanto temporis intervallo nullum adhuc ad. gratissimas tuas responsum dederim. Ast si me audis, audies autem, ut spero, benevole, me non tam cupidum vindictae cognosces Exspectabam prius ea, de quibus, si recte memini, nuper scripsi, Volumina Epistolarum e Mayeriana Bibliotheca coemta, quae animo te juvandi cupidissimo perlustrare, ac de iis, quae in usus tuos in his voluminibus deprehensurum sperabam, simul nunciare gestiebam. Accidit vero, dum justo diutius libri isti morarentur, ut iter ad acidulas Swalbacenses Medicorum consilio parandum fuerit. Ubi postquam integrum fere mensem transegi, diu desideratam librorum MSS. sarcinam domum reversus offendi. Summa igitur cum aviditate illud volumen, quod in Mayeriano Catalogo p. 727. num. 13. recensebatur, evolvi. Spes enim erat, me alias praeter
page 366, image: cs366Commeatus, quae I. c. memorantur, literas ab Hugonis GROTII manu inventurum, atque sic veniam silentii plures tibi offerendo Epistolas facile impetraturum. Ast frustraneae fuerunt spes et expectatio mea. Nullae enim amplius occurrebant, ac dictae Commeatus literae, lingua Gallica exaratae inque se nihil continebant singulare, nisi quod GROTII et VOSSII manu subscriptae ac ornatae fuerint. Ut adeo nil suppetat, quo te placare queam, nisi forsan tres illae ad GROTIVM Is. CASAVBONI, G. J. VOSSII ac J. UYTENBOGARDI Epistolae arrideant, quanquam dubium mihi sit, num illas quoque, quae ad GROTIVM ab aliis datae sunt, adjecturus sis. De nuper transmissis adhuc monendus es, Consiliarium illum, ad quem una earum perscripta, et cujus nomen pene deletum in inscriptione erat, non Apsium sed Assum vel Assumium [note: GROTII epistola ad Assumium inserta a me est Amoenitat. literar, Tom. X. p. 1250.] nominatum fuisse. Cujus certiorem me fecit consiliarius quidam Hohenloicus, qui me efflagitante Langenburgum scribens inquisiverat. Id quod LVNIGIVM jam indicasse
page 367, image: cs367tibi existimo. Nuper aliud agens, incidi in libellum, cujus titulus: COLOMIES Bibliotheque choisie a la Rochelle. 1682. 8. etc. in quo p. 23. sqq. recenset Auctor Hugonis GROTII Comment. de Imperio summarum potestatum circa sacra, ibidemque interserit Excerptum e GROTII Epistola, cujus autographum servare se dicit, quam ut integram dedisset tui causa vellem, ipsum tamen fragmentum hoc minime negligendum puto. Notas in Homerum quod attinet, aliam illarum recensionem dare nequeo, nisi ut dicam, illas non solum uberrimas, sed ut omnia magni hujus viri solent, doctissimas utique esse, quibus textum emendat atque illustrat egregie. Plures equidem et vett. et novos libros possideo, manu Celeb. Virorum notatos, quorum indicem meo, si Deus voluerit, ac aequum fortuna tribuerit typographum, catalogo MSS. annectam; ex omnibus tamen hoc praecipue volumen magni semper feci, utpote a tanto viro profectum, ac a Clariss. GRAEVIO (ejus enim olim fuit) in magno pretio habitum. Si quis Eruditorum novam hujus Poetae editionem serio parare velit, lubentissime hoc meum exemplum concederem. Nil enim prius, nil antiquius habeo, quam ut honesta proborum Virorum studia pro viribus juvem, d. 28. Aug. 1716.
page 368, image: cs368
CXLVIII. D. JO. GEORGIVS SCHERZIVS.
Magna cum animi laetitia tuas accepi, eoque majori, quo gratius fuit cognovisse, quantum tibi debeam pro opera in investigando Ouvone et Gemma Gemmarum adhibita. Quod nostro labori nunc denegatur, dies forte praeter omnem spem dabit. Ego ut vicissim ostendam, me ingrati nomen quantum pote aversari, mitto per virum eruditionis, eloquentiae, et pietatis nomine apud nos maximi aestimatum Dn. Joh. Leonhardum Froereisenium, Ecclesiae Nicolaitanae pastorem et Canon. Thomanum, Mythologi mei Codicem MS. cum adjuncto Gnomologo bino, qui est Fridanckius; ut inde pro lubitu excerpere queas, quicquid lubuerit. Alia otiam, quae de meis habere cupies, transmittam. Possideo non unum Codicem MS. Germanicum, En inscriptiones potiorum: Legenda Sororis de S. Clara Monialis Argentinensis, elegantissimo charactere in membrana scripta, quae secundum seriem anni vitas Sanctorum exhibet in 12. Carmen
page 369, image: cs369Eroticum, in quo ingenium et fata amantium sub allegoria venationis repraesentantur, constat circiter 500. strophis: in membran. in 8. KOENIGSHOVII Chronici Alsatici tres Codices, ex quibus multa hauriri possunt ad incrementum editionis a a SCHII TERO curatae. Carmen, in quo fata Tristani prolixe exponuntur in fol. in charta. Historia seu potius Fabula Ponti, qui dicitur fuisse filius Tiburti, Regis Gallaeciae in fol. in charta. Itinerarium Johannis de Mandevilla Germanice versum ab Ottone Dimmeringensi, Canonico Metensi in fol. in chart. Jacobi de Leronis Belial contra Cristum fol. in chart. collectio sententiarum ex Patribus Ecclesiae de passione Christi in 12. in chart. Est mihi etiam opus Astrologicum et Arithmeticum figuris ornatum in 4. in chart. in cujus parte priori de mensium singulorum, conditione et effectibus agitur, in posteriori autem Arithmetices praecepta traduntur. Occurrit in hoc MSt. mensis, qui appellatur Fulmonat, cujus an alibi etiam mentio fiat, scire averem. Ex Codice tuo, qui Evangelia sistit, unam tantum paginam descriptam habere cuperem, ut constaret, annon inde aliquid opis ad Otfridum (cujus duo habeo Apographa, alterum codicis Vindobonensis, alterum codicisVaticani) accedere possit. Quid Dieterici
page 370, image: cs370a STADE Otfridus? videbitne aliquando tandem lucem? Annon tibi innotuere fata Editionis Otfridinae, quam Franc. Junius, vir in his literis peritissimus, minabatur? Expone illa, si lubet. Plura non addo, nisi quod latorem harum de meliori nota favori tuo commendem. Argent. d. 6. Jun. 1716.
P. S. Annon in tabernis vestris librariis venum prostat libellus, cui titulus: Einleitung zu der Teutsch-Europaeischen Staats-Historie, Giessae A. 1713. impressus? Rem praestares gratissimam, si ejus copiam mihi faceres.
CXLIX. D. JO. GEORGIO SCHERZIO.
Reddidit vir plur. Reverendus Froereisenius et literas tuas dulcissimas et praestantissimum Mythologi tui volumen, insignia utique tuae in me benevolentiae documenta. Quod enim hoc meae fidei credere volueris, non leve sane ejus argumentum
page 371, image: cs371est. Faciam autem, ne te facti poeniteat; non solum enim illaesum brevi restituam, sed quovis etiam officiorum genere demereri satagam. Quid dico satagam, qui studebo dicere debuissem? Cum enim integrum adparatum offerre non dubitaveris, quomodo gratam tibi mentem probare satis potero, non dispicio. Erunt autem omnia suo tempore acceptissima, ea inprimis, quae rhythmis, quibus impense delector, conscripta sunt. En tibi initium Codicis mei Evangeliorum, uti demandaveras, quem ipsum, si volueris, submittam. Id jam per Venerand. Dn. Froereisenium fecissem, nisi voluntati tuae obsecundare, ac specimen prius dare visum fuisset. Recipies vero librum per fratrem, quandocunque lubuerit. Mensem Fulmonat in MSto tuo Astrologico occurrentem ubivis inquisivi, sed frustra. Videtur autem vel Augustum vel Septembrem [note: Fulmonat vel Fulmant Septembrem denotare patet ex Clar. Christiani Gottlob HALTAVSII Calendario medii aevi p. 127. Atque adeo rem acu tetigit b. VFFENBACHIVS.] ex Etymologia designare, quoniam illo horrea atque granaria, hoc vero cellae atque pomaria replentur. Abundantiam
page 372, image: cs372ipsam etiam, qua isthoc tempore gaudemus, denotare posset, quemadmodum Anglicana etiam lingua vox Fulness copiam et abundantiam indicat. Ita Januarius etiam a veteribus ac ipso Carolo M. Imp. Wulfmonath a luporum grassantium copia, Majus Wunnemonath a laeta terrae facie dictus. Sed leves hae conjecturae meae doctis oculis tuis vix dignae. De Dieterici a STADE Editione Otfridi est, quod desperem [note: vid. VFFENBACHII Merckwurdige Reisen. Part. II. p. 147. et 150. sq.] Cum enim ante sex annos unacum Germano meo senem hunc venerandum compellarem, monstravit quidem prelo paratum opus luce dignissimum, ast nullum se, qui sumtus ferret, invenire posse querebatur merito, cum sibi septuagenario majori vix tam diu luce hac frui, ut illa opus multo labore ac sudore partum donaretur, datum metueret, Qualia etiam fata expertus est Franciscus JVNIVS, Vir, ut in Catalogo MStorum Angliae initio Indicis CXXI. Codicum, quos Oxoniensi moriens legavit Academiae, jure nuncupatur Venerabilis, et veterum Europae dialectorum instaurator felix. Otfridus enim inter reliquas exuvias ejus praestantissimas conditus atque sepultus
page 373, image: cs373latet. Vidi ego oculis meis bina ejus exempla, hisque manibus, quibus haec scribo, dum Oxonii in Bodleiana ultra trimestre spatium haererem, tractavi, unum manu ipsius propria descriptum, alterum Basileae 1571. txpis exaratum, notis vero illustris viri exornatum atque auctum. Haec eruditorum tristis sane sors esse solet, ut, quae improbo labore conscripsere, post obitum incuria heredum, aut in quorum alias manus veniunt, negligantur, abscondantur, pessundentur, vel invidia ab injustis detentoribus premantur. Quam multa egregia doctissimorum hominum scripta hoc modo periere, quam multa in publicis aeque ac privatis bibliothecis pari reipublicae literariae jactura latent? Quantopere, ut unicum saltim domesticum scil. vobis adducam exemplum, dolendum, quod praestantissimus Teutonicae linguae Thesaurus Schilterianus bibliopolarum oscitantia, tenacitate ac sordida lucri cupiditate tenebris obvolutus ac quasi defossus jaceat! Ast nolo justis licet hisce querelis aures, oculos dicam tibi obtundere. Libellus historicus, quem desiderasti, cujus autor WEBERVS, Giessensis ille Professor, est, in officinis nostris amplius haberi nequit. Sandius major novam ejus editionem auctiorem ac emendatiorem sub prelo sudare, atque brevi
page 374, image: cs374suis sumtibus evasuram asseverat. Quod si autem tam diu exspectare nolis, ac ejus videndi desiderio flagres, veterem transmissurus sum. Unus enim bibliopolarum ejus adipiscendi spem fecit, quam si fallat, proprium e bibliotheca mea exemplum tuis concedam usibus, vel tui etiam, si aves, juris faciam. Struvius elapsis nundinis eximium atque amplissimum edidit Syntagmata historicum. Weberianum tamen non contemnendum, ac praelectionibus potissimum academicis aptum. d. 20. Junii MDCCXVI.
CLXX. JO. BAPTISTA OTTIVS Archidiaconus et Canonicus Tigurinus.
Aliquot elabebantur dies, ex quibus numeratam quinque thalerorum pecuniam a DD. Schinziis, celebribus apud nos mercatoribus, ante acceperam, quam tuae mihi literae redderentur; quibus redditis statim comparavi Inventarium illud Helveticum, quod rariora quaedam et secretiora
page 375, image: cs375status nostri subindicat, inter alia sexcenta et plura documenta, foedera, pactiones, et ejusmodi non vulgaria, nec vulgata. Cui addidi Samuelis Pellicani Conr. Filii Codicem MS. in Marcum, cui alia quaedam adjunguntur; et pro his jam satisfactum est. Adjungo duo exemplaria typi nummorum Hebraeo-Samaritanorum ante hos aliquot annos a me editorum, et Tractatum de editionibus Bibliorum Germanicis ante Reformationem, quae; ut aequo animo a te accipiantur, oro. Coemtus est etiam occasione atque opportunitate, qualis rarissime accidit, Codex Bullingerianus, quatuor Voluminibus. Hic Codex elegantia scriptionis et ligaturae illum, qui aliquot abhinc mensibus excellentissimo MIEGIO cessit, superat. Rarissime ejusmodi opportunitates dantur; hinc praesentem istam negligere et praeterire nullo modo volui. De eo, quod vereris, ne forte imprimatur, quod verearis non habes: ratio status nostri ejusmodi est, ut Magistratus noster id hactenus noluerit, nemo praeterea sit, qui ejusmodi magni pretii apud nos opera sumtibus suis sustinere vel possit, vel velit, exterorum autem illud minime est. Et hoc est ordinarium illud BVLLINGERI de rebus Tigurinorum Chronicon
page 376, image: cs376[note: En tibi celebris hujus Chronici titulum: Chronica Jo. Henr. BVLLINGERI betreffend eine Wahrhafte und ordentliche Beschreibung aller furnehmsten Haendlen und Geschichten, so sich in und ausser der Eydgenossenschaft, sonderlich aber in einer loeblichen Stadt Zurch und dero Landschaft in Glaubens - und anderen weltlichen Sachen, vom ersten Ursprung der Helvetier an verlauffen und zugetragen, bis auf das Jahr Christi 1532. verfasst in XXVII. Buchern, und gegen andere Exemplarien collationirt und corrigirt etc. samt unterschiedlichen Appendicibus und Zugaben, so in andern Exemplarien nicht vorhanden. Zu den 4. Theilen des Herrn Bullingers kommt in einem besondern als 5. Theil hinzu die Continuation und Ausfuhrung dieser Historie bis A. 1618. vom XXVIII. Buch an bis zum LXVII. Buch durch Herrn Joh. Haler von Zurich. vid. Bibliothecae universalis Vffenbachianae Tom. III. p. 348. sq.] Accessio Tomi V. qui multa ex secundo denuo repetit, sed aliis etiam singularitatibus illustrat, aliquid etiam singulare est, et apud paucissimos. Itaque si ita tibi visum sit, faxo, ut de eo etiam inquiratur. Aliud iterum susceptum est indicum in omnes Tomos in
page 377, image: cs377unum Indicem redactorum; qui quidem Index particularissimus est, nec aliter nisi 2. grossis folium venit. De eo quid Excellent. T. fieri velit, docebor. Id solum impedimenti video, quod paginatio codicis non respondeat, tamen magnam partem libri et capita signata sunt, non paginae. Omnem operam admovi, ut, notae meae Flavianae cum codice hoc ipso fasce inclusae mitterentur, sed tempus, ut id absolverem, non permisit. Itaque in eo expectatione aliqua opus est, si tamen altera illa volumina habere possem, antequam nostrum mitteretur, facilior esset ex uno exemplari in alterum traductio. S. Gallensis bibliothecae voluminum manuscriptorum titulos et numerum misi, unde judicare proclive sit, quid illustri Cantoni Bernensi cesserit; pleraque Monachalia, pauca Historica, pauca vere prisca, quos codices, ut aliqui opinantur, festinans monachorum fuga in salvum ferri curavit. Habemus nos in nostris Manuscriptis prioribus non multa quidem, sed antiquitate sua probata cumprimum Codicem perantiquum 1100. aut 1200. annorum Psalterii Graeci, quem descriptum videre licet in le LONGI Bibliotheca sacra Parisiis impressa, et Lipsiae recusa. Idem ille nunc desudat in opere perfectissimo Bibliothecae Scriptorum Gallicorum, universalium,
page 378, image: cs378Particularium, Singularissimorum. Inter alia Manuscripta Historica Bibliothecae nostrae etiam extat Henrici SVIZERI Chronicon Germanicum IV. Tomis. Hic SVIZERVS centum abhinc annis conscripsit Chronologiam Helv. Latine in 4to impressam. Si Excell. Tua nondum habeat Rahnii Eidtgenossische Historie, 8. Germ. impressam, optime fecerit, si eam sibi comparaverit; habet enim succum ex BVLLINGERO et aliis. Curabo, ut propediem accuratius Exc. T. per me satisfiat, cum jam me otium deficiat. Vale.
Bullingeri 4. Vol. 30. Thaleris vendebantur, sed 6. Ludov. aureis relinquuntur. Dab. Tig. 8. Aug. 1716.
CLXXI. JO. BAPTISTAE OTTIO.
Literae tuae non solum, quod a charissima manu tua profectae, sed Latino etiam stylo exaratae erant, acceptissimae sane fuerunt, Dubium hoc tibi forsan e
page 379, image: cs379diuturno silentio meo videri posset. Scias igitur, Vir summopere venerande, me post reditum ab acidulis Swalbacensibus, quibus per integrum fere mensem, Deo sit laus! feliciter usus sum, tanta negotiorum ac epistolarum, ad quas respondendum erat, mole obrutum fuisse, ut quo modo emergere ac memet expedire queam, nondum plane dispiciam. Tuae utique literae dulcissimae prae aliis alliciebant, ast exspectandum duxi, usque dum fasciculus a te benevole transmissus redderetur, ut concinnius ad illas respondere possem. Qui postquam ante tres dies advenit, ulterius in mora esse nolui, sed sex Ludov. aureos cum debita gratiarum actione persolvendos curavi. Putabam quidem, me Bullingerianum opus integrum pro isthoc pretio recepturum, curabis igitur, spero, ut quintum, quod adhuc defit, volumen eo aequiori accipiam. Inventarium Helveticum nulli plane usui esse poterit, nisi omnium citationum compendia, quod quam maxime a te contendo, in tabula quadam explicentur. Pro adjectis nummorum typis ac schediasmate de bibliis Germanicis maximas utique tibi habeo gratias. Alterum prioris exemplum D. Majo Giessam transmisi, qui ambabus, quod ajunt, manibus recipiet. Libellus de bibliorum editionibus
page 380, image: cs380Germ. non solum gratissimus fuit, sed quam maxime etiam opportunus. Cum enim non spernendam variarum versionum, quae centenarium numerum attingit, imo superat, collectionem hactenus fecerim, rogare te hac ipsa vice volebam, ut vetustissimam, quam posses, Helveticam, ac illam etiam, qua Rhaeti vel Grisones lingua sua vernacula utuntur, translationem comparares. Illae, quibus jam gaudeo Helveticae editiones, prodierunt Tiguri apud Froschoverum 1531. et 1580 forma maxima. Ast quo antiquiorem mihi curabis, eo gratior futura est. Indicem in Bullingerianos tomos non desidero, quod meo exemplo exiguum vel nullum usum ob paginarum discrepantiam praestare queat. Fl. Josephum quod attinet, exemplum ipsis nummorum ectypis ornatum habere vellem, si modo vel librorum, quorum hic Catalogum adiectum vides, permutatione, vel a Domino Scheuchzero, quem meo nomine salutabis, vel aliis horum studiosis tibi satisfieri possit. Quod forte negotium optime et tibi et mihi cedet; sin minus, solas, quas in meos usus describis, notas exspectabo, ac illa, quae exigis exemplaria, si certior factus fuero, transmittam. Gallica Flavii per d'ANDELLY facta versio non nisi durantibus nundinis a bibliopolis Belgis haberi
page 381, image: cs381potest, ac octo uncialibus vel imperialibus venit. Quod S. Gallensium spoliorum numerum indicaris, rem sane gratam fecisti, gratissimam vero praestares, si ipsos historicorum solum codicum titulos aliquando dare posses. Si SVIZERI Chronicon forte fortuna in manus tuas incideret, insigne mihi praestares officium, si aequo illud pretio mihi acquireres. Ejus Chronologiam aeque ac Rahnii historiam mea jam servat bibliotheca, quemadmodum etiam Anti-Baronianam J. H. OTTII Historiam, in quantum typis exscripta est. Laetor quam maxime, quod operis continuatione gaudeas. Velim autem haec ex te scire, 1. an ab ipso priorum seculorum authore sit? 2. Num ille parens vel cognatus tibi fuerit? 3. Quaenam reliqui operis quantitas? et 4. Num illud publici juris faciundi tibi sit animus? Quae omnia ut me edoceas rogo, ac te valere jubeo. d. 12. Sept. 1716.
page 382, image: cs382
CLXXII. JO. BAPTISTA OTTIVS.
Filius meus in Anglia nunc degit, forte primo vere ad vos aut in vestram viciniam, si Deus dederit, venturus. Catalogum cum DD. SCHEVCHZERIS fratribus communicabo, uterque Medicinae Lauream habet, natu minor nunc bibliothecarii munere fungitur, quo ego olim functus eram; est autem illud apud nos nullius omnino emolumenti, sed mere honorarium et vehementer operosum. Non opus est ergo, ut alius Catalogus mittatur; iste enim, qui ad nos missus est, erit amicis omnibus communicabilis. Jac. SCHEVCHZERVS, qui natu major est, desudat in exactissimo Tractatu de Vita et operibus C. GESNERI edendo. Gaudeo Excell. T. habere J. H. OTTII Anti-Baronianos labores, in quantum typis sunt editi; sunt autem edita tria priora secula; ab eo tempore auctor, qui pater meus p. m. fuit, cujus etiam extat opusculum in 8. de jure novo Papali, trigae Theologorum Aug. Confess. VEIELIO, SPITZELIO, ARNOLDO dedicatum.
page 383, image: cs383Is ipse auctor A. 1682. ad coelestia vocatus, post se reliquit manuscripta novem posteriora secula Historiae Anti-Baronianae quarti laboris seu quartae revisionis, unacum indicibus requisitis reliquis omnibus, quae cum apud me in originali deposita sint, et praeterea copia ejusdem laboris per amanuenses facta sit, diversis tamen manibus, ego quidem propter diversas alias et alius naturae vocationes atque occupationes, ut illa luci darem, prohibitus fui; nostri enim typographi magnis operibus edendis non operam dant, remotis autem illud per characterum difficultatem atque alias causas confidere nolebam; exspectans illud temporis, quo posset filius otio majore vel hic vel alibi istam in se curam suscipere, et, quod supra monui, proximis diebus vel mensibus Wezlariam tendet, in qua vicinia si de hoc ipso proposito cum typographis Francof. aliquid transigere possit, fiet mihi res grata, ac ipsi mora non injocunda. Reliqua ita sunt comparata, ut post illum tomum impressum, qui tria priora secula complectitur, novem illa posteriora, usque ad duodecimum inclusive, adhuc tres ejusmodi tomos conficiant. Saeculum quodvis suum habet indicem, et generalis denique adest in omnia duodecim secula index. De publici juris faciendo
page 384, image: cs384opere ante filii ex Anglia reditum constituere nihil possum; illud saltem significare, quicquid est, typographi, non meis sumtibus imprimendum, et transactione exemplarium justorum omnia confici posse. Inquisivi nuper in SVICERI Chronicon MS. quod idem IV. Volum. in fol. [note: vid. Bibliothecae Vniversalis Vffenbachianae Tom. III. p. 350. sq.] apud quendam extat. Primum quidem habet paginas 657. und geht von Abtheilung der Erden und ersten Anfange bis ins Jahr 1262. haelt in sich 4. Bücher. Das zweyte volumen hat 974. Blat, haelt in sich 4. Bücher von An. Interregni bis auf den Anfang des Eidgenoss. Bundes 1500. Das dritte volum. ist eine Continuation des vorigen; Begreift die Rettung der Eidgenoss. Freyheit, hat 910. Blaetter. Das IV. Volum. ist ein singularis Tomus von Maylaendischen Kriegen, hat 487. Bl. alles ohne die Indices, die schoen sind. In allem 3028. Seiten, nebst den Indicibus. Der Band ist in Pergament, in etwas gebraucht, und macht gegen die 800. Bogen. Hos possessor aestimat 55. florenis nostratibus, nimirum octo Ludovicis aureis. In isto Catalogo, qui praeter priora mere physica habet, nil conspexi praeter HENNINGII Theatrum Genealog. quod maximo
page 385, image: cs385ponitur. MEIBOMII Psalmi Davidis sintne integri et quomodo constituti, scire vellem; vidi enim aliquando specimen Criticarum istius auctoris notarum, in quibus pro lubitu omnia corrigit, et emendat non tantum Codices, sed ipsum etiam verum Textum. Volumen illud quintum Bullingerianum proprie non quintum est, quatuor enim illa volumina pro toto opere accepta, rata, habita hactenus fuere, sed est istiusmet operis alia facies, et earundem rerum alia suscepta alio tempore tractatio, non continuatio ejusdem operis, ubi praecedentia 1532. aut 1533. in ipsa Reformatione cessarunt. Ad reliqua Epistolae Excell. T. mihi jam quidem respondere non licet. Biblia Tigur. 1525. quae in medio Prophetarum habent 1529. sunt rarissima, et maximi veneunt. Biblia Tig. 1667. et postea edita continent versionem Theologorum nostrorum novam. Adest in auctione quadam Psalterium 4. linguar. Col. 1518. pro Thalero Belgico, quem nos Ducatonem appellamus. Quae ad versiones et editiones Bibliorum a nostratibus factas pertinent, ea ante aliquam multos hos annos ad celebrem le LONGIVM misi, qui praecipua meorum scriptorum operi suo, cui titulus, Bibliotheca sacra inseruit. XVI. Sept. MDCCXVI.
page 386, image: cs386
CLXXIII. JO. BAPTISTAE OTTIO.
Seniorem Dn. SCHEVCHZERVM vitam GESNERI scribere impense gaudeo, quod praestantissimum hunc virum maximi semper et suo quidem merito fecerim. Vere Polyhistor et primus omnium extitit, qui in historia literaria et libraria solidi quidquam molitus fuerit, opere scilicet Bibliothecae ac Pandectarum nunquam satis laudando. Unam alteramve optimi hujus viri autographam in meis, si recte memini, Epistolarum voluminibus possideo, quarum apographas, si forte annectere Dn. SCHEVCHZERO visum fuerit, lubentissime transmittam. Quod si per filium reliquum laborum in BARONII Annales publicae luci dares, faceres non solum, quod pietas in optimum parentem exigit, sed insigne etiam orbi literario praestares officium. Quod si nostris in oris, utinam ventis ac fortuna secundis! appulerit, in eo, de quo scribis, cum nostris typographis negotio strenue adjuvabo, licet, num feliciter cessurum sit, addubitem, cum inertes et ad
page 387, image: cs387suscipiendum aliquod opus ineptos ac pene invalidos noverim. Suicerianum Chronicon acceptissimum foret, si permutatione possit haberi. Parata enim pecunia istud comparare jam non libet, cum tantos nuper in Helveticam historiam sumtus fecerim. Fortassis aequiori etiam pretio in posterum occurret. HENNINGIS Genealogicum Theatrum inter rarissimos merito libros numerandum est. Ne vero iniquum ipsi a me pretium statutum existimes, scias bibliopolam quendam Argentoratensem Comitis Furstenbergii Ephoro pro centum uncialibus nuper vendidisse, quod pretium etiam Germanus in Acad. Argentoratensi studiis operam navans obtulerat, quod ego tum recusabam, quod alterum, quo nunc gaudeo, manu viri docti emendatum ac insigniter novis etiam tabulis auctum exemplum nondum obvenerat. Istud vero, quo nunc carere possum, nitidissime compactum est. MEIBOMII Psalmi iidem sunt, quos te vidisse scribis. Plures non edidit, quod specimen hoc ac novam interpungendi rationem doctis minime probari animadverterit. Bullingerianum Tomum quintum, licet ad priores pertinere non videatur, data tamen occasione mihi comparabis. Bibliorum versiones et editiones Helveticae quo antiquiores eo gratiores mihi erunt, licet
page 388, image: cs388partes solummodo sint separatim, ut proximis ab artis typographicae inventione ac repurgatae religionis annis factum, editae. Psalterium quadrilingue me jam possidere existimo. Nuper demum in nundinis offendi biblia illa, ob facetam de mulieribus verberandis glossam famosa an. 1499. ling. Saxonica vet. Platt Deutsch edita. Priorem illorum partem jam olim nactus eram, ac alia ridicula in illa glossemata annotaveram, nunc vero integra adeptum me esse laetor. Doctas tuas in le LONGII Bibliotheca sacra observationes summa cum voluptate legi, nunc vero a te profectas esse libenter audio. Servet te Deus in Ecclesiae emolumentum ac Reipublicae literariae ornamentum quam diutissime. d. 29. Sept. 1716.
CLXXIV. JO. BAPTISTA OTTIVS.
Mitto ad Exc. T. per spectatissimos Schinzios fasciculum, in quo est Fl. Josephus
page 389, image: cs389editionis Latinae Geleniano-Frobenianae, Germanicum exemplar, ut quisquam alius mihi signaret, ex meo non reperi, vel molestiorem hunc laborem praedicantes, vel non docti hoc in itari; itaque vides ex eo primum illum meum laborem et varium, vario tempore, genere et genio, neque purum sed maculatum le brouillon. Rem tamen continet. Adduntur duae schedae, quae numismata non exhibent, sed tamen ostendunt iis, qui in hoc genere aliquid praestiterunt. Reliqua nondum absolvere potui, mittam, quum primum absolvero. Extant praeterea eodem fasce scripta tomi illius extraordinarii BVLLINGERI, variis manibus tandem corrasa, Index non comptus, perutilis tamen et multi laboris. Adest Cormieri Codex Henrici IV. Reliqua, quae adduntur, saltem ad supplementum illius lateris, quod in quarto est, ut fascis ejusdem quasi structurae evadat, addita sunt inter ea confessio Helvetica, non nisi ob manum BVLLINGERI nostri, quae in fronte libri conspicitur, quum videam, te illius scripta habere, iisque delectari; Quaedam insuper disputationes soceri mei p. m. quarum una de poenis puerorum etiam in Juridicam facultatem incurrit, et valde curiosa, apud nos etiam ob tristia facinorum exempla necessaria fuit:
page 390, image: cs390Quaedam Helvetica ad cognoscendum statum Toggenburgicum et causam S. Gallensem etc. Illa minuta non censentur, BVLLINGERI Tomus, Josephus, et Cormierus Ludovico aureo et dimidio aestimata sunt; quod manu patris mei additum est, ideo saltem factum, ut inde cognosceretur ejus character. Ita enim totum opus Anti-Baronianum scriptum extat. Nomina integra literarum scire aves, ad quae respicitur in indice Helvetico generali. Nomina illa cernes in voce Bücher- Sed respicitur profecto ad Codices non manifestos et communicabiles, sed maximam partem latentes in Cancellariis, secretioribusque Ampl. Magistratus scriniis. Biblia Rhaetica jam Curiae Rhaetorum de novo imprimuntur, de quibus si tibi videatur ad Virum Clarissimum Nic. Zaffium loci pastorem scribam; prior illa editio d'Engadina Bassa stampata in Scuol non amplius extat; haec enim non tantum editionem, sed et versionem novam habet. Parum abfuit, quo minus eodem fasce ad te mitterem Biblia in memoriali litera C. signata, id vero non ausus sum, nisi prius de voluntate tuae Exc. certior essem; sunt rarissima, et rarissime et carissime inveniuntur, et nisi cita et velox responsio dabitur, in alienas manus venient: quid ergo fieri velis, mihi significabis.
page 391, image: cs391Pro officio Wetzlariensi habeo Excell. T. magnas gratias. Ut rotunde dicam, quod res est; videbatur Pastor Reformatus illius ecclesiae promovendus esse in Marchiam a Directorio Berolinensi, quo in casu aliquid de filio meo pro successione Wetzlariensi prospexissem, sed manet hic quidem suo loco, et filius meus in Anglia, nec ante solis vernum reditum redibit. Suicerianum Chronicon possessor noluit permutatione, sed auro divendi. Excell. et Ampliss. CHAMBERLAIN in Anglia, qui orationem dominicam [gap: Greek word(s)] edidit, jam post le LONGIVM Parisiis dabit memorias omnium biblicarum editionum. Biblia Lutheri Platdeutsch etiam nos habemus. Le LONGIVS nunc parat Bibliothecam Historiae Gallicae longe prolixissimam, memoriasque ad hoc ex toto fere terrarum orbe colligit. XII. Calend. Jan. MDCCXVII.
Memoriae pro D. ab VFFENBACH.
SCHEVCHZERVS noster maximae benevolentiae loco reponet, si quae GESNERI nostri Epistolae cum ipso communicabuntur, nunc enim ut audio in ipsa Germania ipsius vita prolixior et epistolae
page 392, image: cs392anecdotae imprimuntur. Ipse haec sua mittit, alia non amplius possidet.
Est apud nos vir prudens et patricius Reique publicae nostrae decus eximium, qui pro se juribus operam dedit, qui per me quaerit, quinam recentissime et succincte de jure publico scripserit; ipsi supra alios placet COCCEJUS. Vellet et cognoscere, quis Compendium Casuum in jure elegans dederit.
Inveni bina exemplaria Biblior. Germanicorum, alterum ante Reform. 2. Tomis Aug. Vind. 1477. nitidum, non maculatum, integrum, et alterum aliquot Tomulis in 12mo mox post Reformationem lingua Germanica, charactere Latino Tigur. impress. 1529. nec non versionem ut opinor Lutheri Germanicam Bas. 1523. in 8. datam, simul 15. Thaleris seu imperialib. descripsi autem ex illa Bibliotheca Catalogum integrum, ex quo, si de quibusdam videatur, me Exc. T. cito monere poterit; auctione enim mox distrahentur, et Biblia illa prisca multos deperitores habent.
Cormierum de jure Gallico cum Germanico collato adeptus sum semithalero.
page 393, image: cs393
Vlmae Suevorum prodiit Charta Germanica invitatoria ad nova literaria illic edenda, ubi si quis ex parte Germaniae superioris quicquam habeat, quod communicet, ea dirigere possit ad Wolfg. Schuhmacher Librarium ibidem. Nescio an inde a charta invitatoria specimen aliquod prodierit.
Catalogum impressum Bibliothecae nostrae publicae curatoribus tradidi, eumque etiam cum aliis communicavi, sed quum fere naturalium rerum scriptores contineat, non reperi, qui aliquid ex eo velit, quenquam; scripseram de Henningio, quem ego quidem habeo, et novi, quod rarissimus sit, cuique ex incendio Magdeburgensi pretium accessit, sed reliqui Bibliothecae Praesides hoc quidem pretium horruerunt, unicus erat, qui diceret, si primum conspiciendum haberemus librum singulariter descriptum, quot non tantum Tomos, sed etiam schedas contineret, ex meo enim exemplari fidem non hauserunt; vidi etiam alibi esse aliquid differentiae in forma libri. Fiunt saepe librorum seu Bibliothecarum expurgationes, aliam ejusmodi exhibebit Catalogus cum libris proxime veniens, ex quo Biblia supra dicta desumta sunt.
page 394, image: cs394
De scriptis Anti-Baronianis non possum, etiamsi maxime vellem, et per tempus et per absentiamfilii, qui adhuc apud Anglos haeret, nec facile ex illis Athenis avellitur, aliquid singulare vel categoricum significare. Quae ergo menti occurrunt, dicam. A. Copia Manuscriptorum inde a quarti saeculi initio usque ad duodecimi finem tertia parte tanta est, quanta fuit tomi primi impressi, qui continet tria saecula priora, ita, ut, si integrum opus reimprimendum esset, quatuor magna et justa volumina evaderent: vel duo aut tres magni tomi in folio. B. Adest in integrum opus Index Alphabeticus et locorum Script. absolutissimus, qui non paginas notat, sed directus est ad annos et annorum paragraphos, et vice locorum communium historicorum servire potest; is index solus justum volumen in 4. conficit, fueruntque viri gravissimi, qui arbitrarentur, optime factum iri, si is ipse index primum speciminis et invitationis loco ederetur, unde de reliquis voluminibus judicium ante ferri posset, aliis aliter visum, quod nemo indicem solum coemturus sit, caeterum hic index si reliquis scriptis jungatur, faciat tomum in quarto quintum. C. Non postulat possessor quicquam argenti, sed transiget pro aliis libris, aut, quod maximum est, numero exemplarium illius istius
page 395, image: cs395operis, quod aequum videbitur. D. Vix posset imprimi opus non praesente filio meo, propter characterem; illi enim avi manus apprime est cognita, mitto illius. characteris specimen. Unde necessum esset, istum articulum exactius examinare, et de commoda commoratione esse solicitum. Spero autem, ad nundinas vernales illum ex Anglia per Belgium ad eas partes venturum: nisi aliter Providentiae Numinis supremi videatur.
Manuscripta profecto nulla reperi permutatione venalia, adest eximius Codex Chronologicus in fol. MS. per tabulas ab initio mundi usque ad amplum progressum saeculi praeteriti; missale pergamenum antiquum ex bibliotheca Abbatis S. Gallensis in 4 to. Codex Membranaceus Regularum Ordinis S. Benedicti Lat. et Germ. Fisleri Carmina in proverbia Salomonis 8 vo in charta. Et tandem tomus iste Bullingerianus, qui nondum inter tuos extat, decem florenis nostratibus aestimatus, si illi libri junctim pro Henningio videantur satifacere, est mihi data potestas transigendi, sin minus hic Codex ultimus habebit pretium.
page 396, image: cs396
CLXXV. JO. BAPTISTAE. OTTIO.
Advenerunt tandem longe exoptatae literae tuae, atque omnes, quos longior mora injecerat, scrupulos exemerunt. Tristior enim animum subierat metus, ne prospera minus valetudine fruaris, quem irritum fuisse quam maxime laetor, atque ex intimo pectore precor, ut non solum novo, qui paucos intra dies, utinam fellciter! nobis illucescet, anno, sed multis etiam consecuturis prosperrima gaudeas, ac indies novis divinae benedictionis donis perfruaris. Fasciculum, quem ad me perferendum dedisti, nondum vidi. Scias autem, omnia, quae eo continentur, acceptissima futura. De receptione illico certiorem te reddam, pretium vero, quod exigis, proxime, si alia accesserint, ac paulo major evadat summa, persolvi curabo. Quod nisi brevi accidat, vel aliter videatur, statim fiet. Bibliorum Rhaeticorum novam editionem, si vetus illa haberi nequit, ut compares rogo. Quod vero veterem illam Germanicam versionem non statim transmiseris,
page 397, image: cs397sed prius de illa ad me perscribere volueris, optime sane fecisti. Illa ipsa enim editione jamjam gaudeo, quae non sine sumtibus ac molestiis remittenda fuisset. Consultum igitur erit, ut nil ad me, nisi de quo cum adjecto etiam pretio monueris, mittas. Spem vocationis filii tui charissimi Wezlariam decollasse doleo, cum exoptatissimum mihi certe fuisset, si filius tuus, quem paternae virtutis aemulum credo, in vicinia nostra morari potuisset. De Suiceriano Chronico infra dicam. CHAMBERLAYNIVM novam editionum biblicarum collectionem moliri lubens audio, le LONGIVM enim in tam larga messe magnum spicilegium reliquisse constat. Quod Anglus ille omnium optime praestare poterit, cui tam multae ac tam insignes, quibus Britannia prae omnibus aliis Europae partibus gloriatur, patent Bibliothecae. Le LONGIVS vero etiam habebit, quibus Celeb. du CHESNE ac aliorum labores augeat. Nunc ea, quae in schedula notasti excutiam, ac ad singula respondebo GESNERI epistolas, quas habeo, diligenter descriptas Noribergam ad Dn. Geyssel transmissurus sum, cui ut jamdum per Dn. Kisnerum petii, Dn. SCHEVCHZERVS significabit, quo loco ponendae erunt. Ad quaestionem viri patricii quod attinet,
page 398, image: cs398paucis me expediam, licet prolixiorem responsionem exigeret. Acu rem tetigit, quod illustris COCCEJI juris publici compendium inter praestantissima numeret, optandum tamen foret, pluribus majorem lucem affudisset. Ast omnia hujus viri nimia brevitate ac styli etiam obscuricate laborant. Quare ego Celeb. HERTII scripta pluris semper feci, Inter compendia veronon ultimo sane loco ponenda putarem SCHILTERI Institutiones, Germanicum illud syntagma, quod aliquoties Lipsiae typis exscriptum sub tit. Teutsche Reichs-Staat, BRVNNEMANNI Jus publicum; ac quod nuper demum publici juris fecit ac notis illustravit Zschackewitzius, Licet, ut verum fatear, omnibus numeris absolutum compendium inter pia adhuc eruditorum desideria referendum sit. Qui Casus in jure collegerint, Lippenius et alii recensent, quos exscribere nolo; omnium praestantissimi mihi videntur a Viviano Tuschio Genevae editi. De Bibliis jam dixi, me Augustana jamjam possidere, quod si vero Tigurina an. 1529. et Basileensia 1523. minori forma edita aequo haberi poterunt pretio, rogo, ut illa mihi compares. De novis literariis Ulmensibus nil adhuc vidi, licet omnia diaria, quae vocant, literaria studiosissime hactenus collegerim,
page 399, image: cs399adeo ut in tantam jam molem excreverit collectio haec mea, ut plurimorum doctorum etiam virorum bibliothecae pluribus non constent voluminibus. Dum enim librariam pararem supellectilem, hi, qui aliorum notitiam praebent, prae caeteris erant comparandi. Licet fatendum sit, copia nos laborare, ac plures singulis mensibus apparere censores, quam praestantes toto anno libri, qui vel recensione vel eruditorum virorum perlustratione digni sint. Ut de plurimorum laborum menstruorum sordibus ac naevis nil dicam. Videbimus, quid Suevi praestituri sint. Foliorum Henningiani operis designationem ob temporis angustiam dare jam nequeo. Faciam id proxime. Diversis vero formis exscriptum esse Theatrum me plane latet. Bina exempla mea, ac quotquot unquam videre contigit, eadem et quidem forma, quam Folio vulgo nuncupant, sunt. Oblatam vero permutationem ratihabere minime possum. Quae enim offeruntur, vix tribus Ludovicis aureis aestimaverim. Chronologia recentior est, quarum bene multas typis vulgatas habemus. Missale nullius plane pretii est: Innumera colligere potuissem, si talibus bibliothecam onerare volupe fuisser. Cistas maximas his repletas huc deferunt Colonienses, et alii
page 400, image: cs400in nundinis, ut bracteatoribus ac aliis operariis Norimbergam ac Augustam Vindelicorum transmittantur. Sedulo illa perquirere soleo, num meliores aliquot Codices veteres membranaceos inter illa deprehendere queam. Quod non raro quam felicissime cessit. Reliqua parvi sane momenti sunt, si Tomum Bullingerianum excipias. Quod si vero Suicerianum Chronicon a possessore redimatur, ac his quatuor MStis, nam Missale plane renuo, addatur, Henningis opus dare constitui, licet haec omnia statutum in Catalogo pretium minime aequent. Meo enim calculo vix undecim vel duodecim Ludovicos aureos conficiunt, Theatrum vero, ut jam nuper perscripsi, pro viginti Argentorati, a Bibliopolis vero nostratibus saepius pro septendecim ac pluribus venditum sit, nec infra centum florenos venire soleat. Specimen scripturae B. Dn. Parentis librariis nostris monstrabo, ac de Anti-Baroniano opere illos certiores reddam, ut filius charissimus, si utinam bonis avibus! ad nos adpulerit, cum illis eo facilius transigere queat. Prolixae epistolae finem facio, ac te valere jubeo. d. 29. Dec. 1716.
page 401, image: cs401
CLXXVI. M. JO. GVIL. KIRCHMAIERVS, Pastor primarius Heidenheimensis am Hahnen-Kamm, in Marchionatu Brandenburgico-Onoldino.
Librorum manu exaratorum pretiosus apparatus, sic dicta Bibliotheca Manuscripta, Clementiae vestrae, anno praeterlapso in lucem publicam editus, non magis admirationem, quam obligationem apud omnes bonos liberalium artium cultores meretur, quibus et ego praeter meritum annumerari velim, qui vestra plane singulari clementia confisus ex tali fonte inexhausto sitim meam explere avidissime cupio.
Parte enim quarta, volumine LXXVI. numero LIII. p. 37. laudatae Bibliothecae observavi recensionem quandam historicam de vita S. Walpurgae Virginis, quam hactenus undique studiosissime exquisitam historiae nondum convenientem inveni. Ad hujus contemplationem duplici quasi causa compellor, partim ex studio vericatis historicae, partim ex opportunitate
page 402, image: cs402loci, qui in Coenobio et Foro, quo dictae Walpurgae corpus sepulturae traditum est, officio pastorali fungor.
Ex ea autem causa forsan aliquis testimonium optimum a me expectare vellet, sed ut dicam, quod res est, documenta nostra in hoc passu neque sibi invicem, neque historiae, meo quidem tenui judicio, respondent. Cardo hujus historiae in hoc vertitur, in Templo nostro Coenobiano, antiquitate et amplitudine prae cseteris celeberrimo S. Walpurgae, sic dictae Richardi Regis Angliae Filiae olim dicato, spectatu dignum est monumentum sepulchrale dictae Walpurgae, circa cujus tumulum ex lapide quadrato constructum cum ipsius effigie togata, lapidi incisa, haec verba exsculpta extant:
SEPVLCHRVM S. WALPVRGIS 1484.
Et in superstructo monumento quondam magnifice in altum elato, quod inconsiderate modernis temporibus per antecessorum meorum quendam maximam partem ex defectu subselliorum destructum est, juxta picturam incompactam effigiei Patris et Filiae verba: S. WALPVRGIS FILIA RICHARDI S. RICHARDVS REX ANGLIAE, Praeterea circa monumentum
page 403, image: cs403aeque spectabile ex coemento exstructum S. Wunibaldi cujus cineres, qua trunci in hoc Templo latent, (caput enim ejus in favorem Comicissae cujusdam de Solms Onolzbachium transmissum est, vi literarum antiquissimarum ex tenebris erutarum, quae in Archivo nostro praetoriano servantur, quod de cadavere Walpurgae ex defectu documenti vel minimi non adeo certum est, id qnod juxta BRVSCHIVM et alios jam circa annum 870. consensu Pontificis Adriani II. per Dominum Odogerum, Episcopum Aichstadiensem VI. de tumulo levatum, ex templo Heidenheimensi Aichstadium translatum ferunt) subsequentia notatu digna verba lapidi per circulum inscripta leguntur: Abbas hic Wunibaldus, Richardi Filius almus, Regnum Anglorum mox linquens, hoc Monachorum claustrum fundavit, Benedictique normam rigavit, septingentesimo quinquagesimo decimoque fere anno 1483. Mihi autem pridem dubium enatum est: an et qualis hic fuerit Richardus. Hactenus enim nullum Richardum inter Angliae Reges, qui Sec. VIII. imperio praefuerit, invenire licuit. Fundamento igitur fabuloso, ut mihi quidem videtur, nituntur autoies v. c. Serarius, Surius, Bolandus, Canisius et alii, qui monumentis prodiderunt, Walpurgam, Wunibaldum, et Wilibaldum S. Richard-Wunidi,
page 404, image: cs404Regis Anglorum, prolem fuisse. Ut taceam, quod etiam Richardus I. Sec. XII, nulla prole ex se suscepta, obierit, quod seculum probabiliter hujus Coenobii natale est. Inanis igitur jactantia esse videtur, quod Walpurga ex regia prosapia fuerit prognata, et jam seculo octavo cum Wunibaldo hoc Coenobium Heidenheimense pro utroque sexu constituerit. Nostra enim monumenta seculo demum decimo quinto secundum traditiones tum solitas posita sunt, quare etiam in illis refragante antiqua historia ex defectu aliorum documentorum firmiter inniti iniquum esset. Paucis abhinc annis spem alui Alvredi Beverlacensis Annales Anglicanos, studio Th. HEARNII Oxonii 1716. in octavo ex theatro Scheldoniano in lucem publicam forsan idiomate Anglicano, quod mihi ex parte annis academicis meis familiare reddidi, editos inspiciendi, qui ad annum 1129. se extendunt, in quibus absque omni dubio singuli Reges Anglicani, juxta diversum regiminis statum, cum prole et fatis recensentur, quos pretio non vulgari acquirendi nulla hactenus mihi facultas data fuit. Oleum igitur atque operam jam multis abhinc annis in hoc negotio perdidi. Apparatu autem literario, quem Clementia vestra ad egregia doctorum virorum studia promovenda cum orbe
page 405, image: cs405erudito ad sempiternam illustrissimi Nominis, nobilitate et virtute conspicui, memoriam communicavit, denuo mihi spem facit, ut nihil magis in votis habeam, quam ut exemplar historiae de vita Walpurgae tuo beneficio nancisci mihi liceat. Heidenhemii 1721. d. 27. Febr.
CLXXVII. M. JO. GVIL. KIRCHMAIERO.
Citius equidem ad acceptissimas tuas respondissem, si per varia, quae a Caesareis, ut vocantur, Commissariis demandata mihi sunt negotia licuisset. Rogandus igitur es, ne moram vitio vertas, vel de mea, quam publice tamen explicui, virorum doctorum adjuvandi voluntate subdubites. Lubens certe intellexi, opus atque institutum meum nec tibi displicuisse jucundum etiam fuit, quod in ipso quidquam offenderis, quod tibi usui esse queat. Tantum igitur abest, ut illud tibi denegare velim, ut potius, quam primum prae aliis occupationibus fieri poterit, describi sim facturus. Tu interim indica, qui ab Amanuensi recipiat, atque ad te curet. Hoc vero monendus es, etsi vita S. Walpurgae inscribatur in Codice, attamen non nisi fabulosam de miraculis narrationem esse, ut in Martyrologiis
page 406, image: cs406ac Legendis, uti vocantur, occurrere solent. Quare si facta historica ac fide digna appetis, frustra hic quaesiturus es. Immo ne pater quidem ejus, de quo sollicitum te video, memoratur, sed initio saltim dicitur, illam unacum Bonifacio et aliis sanctis ac fratribus Angliam, patriam, deseruisse. En verba ipsa: Duo quoque fratres religiosissmi, Williboldus et Wuniboldus, Christi confessores, cum castissima sorore Walpurga ab amorem coelestis patriae peregrinari cupientes in superioribus Franciae partibus ad Heystettensis Ecclesiae locum pervenerunt etc. Alter vero Wuniboldus etc. Locum qui dicitur Heidtlandtheim (ita enim in Codice locus legitur scriptus) cum sorore Walpurga ad inhabitandum elegit etc. In sequentibus brevissime narratur, quod fundato ab ipsis monasterio Walpurga mortua, atque a fratre ibidem fuerit sepulta, quia miraculorum per ipsam perpetratorum plaustra subsequuntur. Quod vero nulla originis mentio fiat, conjici posset, non tam illustri stirpe illam fuisse oriundam, quae si regia fuisset, maxime in hoc ejus elogio celebrata fuisset. Non injuria igitur de fide Serrarii, Surii, Canisii, atque ipsius etiam Bollandi dubitas, qni ultimus, etsi majori utique studio vitas sanctorum sit aggressus, ac multa aliorum figmenta ingenue rejiciens, non sine varia eruditione
page 407, image: cs407sanctorum vitas exponere nisus sit, scorias tamen bene multas, si ad splendorem aliquem sanctorum suorum facere videbantur, retinuit, ac ut Pontificii solent, miracula ac mirabilia quamvis plerumque anilia atque futilia tueri quovis modo studuit. Ego certe de hoc S. Richardo Rege nil hactenus in fide quidem dignis scriptoribus invenire potui, etsi veteres Angliae scriptores historicos a Camdeno, Twysdeno, ac Thoma Gale publici juris factos, atque eos etiam, qui duobus tomis e theatro Scheldoniano An. 1684. et 89. editi sunt, evoluerim. Alvredi annales, qui Th. Hearnii cura prodierunt, nondum possideo. Existimaram vero, me in Usserii Britannicarum Ecclesiarum antiquitatibus vel similibus scriptoribus quidquam de S. Richardo fore reperturum, ast frustra Quae in Lexico Sanctorum lingua Germ, sub tit. Heiligen Lexicon. Lipsiae ante biennium edito de S. Walburga col. 2323. et de S. Richardo col. 1892. ast sine teste narrantur, procul dubio legisti. Quodsi adhuc in aliis notatu digna forsan deprehendero, certiorem de illis te reddam, tu vero rem mihi praestabis gratissimam, si utpote antiquitatis ac Historiae studiosus MSS. nonnulla ejusdem argumenti possideas, de iis me edoceas, quod iisdem impense delecter, atque omni studio talia nuncupari soleam. Qualis
page 408, image: cs408meus, quem gratia divina hactenus comparare licuit, sit adparatus, ex altero Catalogi Tomo, qui praelum Deo volente mox subiturus est, perspicies. Quodsi tibi quoque videatur, honesta inter nos communicatio vel, ut magis latine dicam, permutatio fieri posset. Caeterum laudo tuum in pervestigandis antiquitatis monumentis studium, utque in eo strenue pergas, non modo suadeo, sed vitam tibi viresque a supremo Numine et quidem ex animo adprecor. 1721. d. 21. Martii.
[note: Vt varietas delectet, epistolas quasdam Gallice scriptas, speciminis loco hic exhibere visum est. Fortassis dabitur aliquando occasio, singularem istiusmodi collectionem evulgandi. Adsunt enim insignes epistolae hac lingua scriptae Maturini Veissier la CROZE, Gabr. DUMONTII, Jo. Benedicti GENTILOTT ab Engelsbrun, Caroli Steph. JORDANI, Jacobi LENFANT, Dominici PASSIONEI Card. Jo. Friderici SCHANNATINATI Jo. Baptista du SOLLIER, etc. quibus singulis eodem sermone respondit b. VFFENBACHIVS]CLXXVIII A Monsieur BOYET, Bibliothecaire de S. A. S. le Prince EUGENE de Savoye.
Apres les assûances favorables que Mr. Ochs m'a fait de Vôtre part, je prend la liberte
page 409, image: cs409de m'addresser a Vous par le presente pour satisfaire ma curiosite, que j'ay eue depuis long têms de m'informer de l'etat de la Bibliotheque magnisique de S. A. le Prince de Savoye, donc je m'ay fait une idee digne de la grandeur de ce Prince incomparable. On m'a assure, qu'en ce riche tresor il se trouve entre autres une grande quantite de ces livres rares, qui l'on appelle Libri vulgo prohibiti vel supectae fidei. J'ai fait des semblables une Collection assez considerable, et je m'estimerois tresheureux, si je pourrois fournir quelques pieces curicuses, qu'ils pourroient manquer.
Je Vous presente deux Listes l'une de mes doublettes que je pourrois ceder, et l'autre de quelques livres des plus rares, que je possede tant MS. qu'imprime, donc je fournirois tres-volontier des copies, si je pourrois me flatter d'obtenir en echange de semblables copies de quelques uns qui me manquent. Je cherche depuis long tems quelsques ouvrages de P. Aretin, sur tout les quattro Libri della humanita di Christo, Venet. 1538. Vous me feriez, Monsieur, un plaisir tres-sensible de m'apprendre, si ce Livre est dans la Bibliotheque
page 410, image: cs410de S. A. et si Vous vouliez avoir la bonte de me procurer une Liste des autres pieces des plus curieuses de cette nature qui s'y trouvent. Mr. Ochs me parle d'un MS. sous le tître de Theophrastus redivivus. Je serois bien aise de saeavoir si c'est un Livre d'Alchimia, ou de quelles matieres il traite. Je ne saeay si le premier Volume du Catalogue de mes MSS. se trouve dans la Bibliotheque de S. A. ou s'il y pourra meriter place. J'en ay fait lires peu d exemplaires sur du grand papier, si Vous le jugez a propos, j'envoyeray un tres-volontier. a Francf. le 3. Aout, 1726.
MSSta nonnulla rariora in Bibliotheca Uffenbachiana existentia.
Anonymi de imposturis Religionum schediasma.
De tribus Impostoribus liber lingua Gallica.
Mich. Villanovani s. potius Serveti Christianismi restitutio, cum nonnullis epistolis ejusdem et aliorum ad eundem.
Jo. Bodini Dialogus Heptaplomeres.
Mut. de Bath de vera religionis inventione et forma.
Cymbalum mundi.
Stossii Concordia rationis et fidei.
E. Sonneri Sociniani Cathechimus. Ej. Demonstratio.
A. Wissowacii Medulla historiae Ecclesiasticae Socinianae.
page 411, image: cs411
Petri a Morskow Morskowsky Idea Politiae Ecclesiasticae Socin.
Trithemii Steganographia, opus magicum anecdotum, et ab edita steganographia plane diversum.
Clavicula Salomonis.
Cabbalistica plurima.
l' Alcibiade fanciullo en scola di Pietro Aretino.
Dubbii amorose di Pietro Aretino etc. etc.
Libri typis exscripti.
G. Postello Vergine Venetiana Venet. 1555. 8. Libellus omnium rarissimus.
Ejusd. il libro della divina ordinatione 1555. 9. et alia. ejus scripta.
Petri Pomponatii de immortalitate animae. 1534. 12.
Gio. Boccaccio la Fiametta in Vinegia 1524. et alia ejusdem.
Jord. Bruno Spaccio della bestia, et caetera ejus scripta.
Th. Campanellae Atheismus triumphatus Romae, 1631, et Parisiiis 1636. 4. et alia ejusdem.
Mirh. Servetus de Trinitatis Erroribus. 1531. 8.
Ejusd. Dialogi de Trinitate 1532. 8.
En edini explicatio locorum N. T. sine loc. et anno impr. quam plurima alia Socinianorum tam veterum quam recentiorum scripta.
page 412, image: cs412
J. Tolandi Christianity not mysterious. Lond. 1696. 8. et caetera ejusd. The Nacked Gospel. 1690. 4.
AEgid. Guthmanns Offenbahrung Goettl. Maj. Hanau 1614. 4. It. editio novissima Guthmanniana.
Corn. Agrippa de occulta philosophia. 1537. fol.
Henr. Khunrathii Amphitheatrum. Hanoviae, 1609. fol.
Roberti Flud a Fluctibus opera omnia. fol.
Franc. Georg. Veneti Harmonia mundi. Parisiis, 1543. et alia ejusd.
Petri de Apono expositio in Aristotelem. Venet. 1505. fol.
Dav. Jovis Opera omnia. fol. 4. et 12.
Casp. Schwenck feld opera omnia. fol. 4. 8. et 12.
Quackerorum scripta innumera.
Libri sotadici seu obscoeni rariores etc. etc.
CLXXIX. De Mons. BOYET.
Pour repondre a l'honneur que Vous me faites de me demander une information de la Bibliotheque de S. A. S. mon Prince, j'ay celuy de Vous dire que n'excedant pas encore le nombre de 10. milles volumes, elle consiste particulierement en livres d'Histoire et de belles
page 413, image: cs413Lettres, quoyqu'ie s'y trouve neanmoins les Livres necessaires de chaque faculte', outre une Collection d'estampes des plus complettes qu'il y ait en Europe et des mieux conditionnees. Ce qui rend la bibliotheque de S. A. S. plus considerable, est le choix des Editions, pour lesquelles elle n'epargne rien, non plus que pour les livres rares qui se peuvent rencontrer, ou dans les auctions, ou autrement: le nombre des MSS, n'est pas fort grand, mais il y en a de tres-rares et fort curieux. Celuy, donc Vous me parler, qui a pour titre Theophrastus Redivivus, contient Historiam de iis, quae dicuntur de Diis, de mundo, de religione, de anima, inferis et daemonibus, de contemnenda morte, de vita secundum naturam, opus ex philosophorum opinionibus constructum. J'en connois une Copie dans la Bibliotheque de Mr. de Hohendorf que Sa Majeste Imperiale a achete la quelle a ete fait sur l'Original que S. A. S. possede. J'ay examine les deux Listes que Vous avez eu la bonte de m'envoyer, nous avons la meilleure partie des livres, qui y sont compris, mais celuy de P. Aretin qui a pour titre: Le IV. Libri della humanita di Christo nous manque. a Vienne le 17. Août. 1726.
page 414, image: cs414
CLXXX. A Mons. BOYET.
Vous m'avez infinement oblige de ce que Vous m'avez fait l'honneur le plaisir, de me donner une idee generale de la Bibliotheque de S. A. S. Elle est assurement tres-considerable et digne d'un si grand Prince. Jene m'etonne point que le nombre des MSS. ne soit pas encore fort grand, sachant par experience les difficultez qu'on trouve a les acquerir. Je Vous envoye le premier Tome de mon Catalogus, qui Vous fera voir, que je n'ay epargne ni frays ni peines, pour en amasser une partie assez considerable. Ce volume ne contient pourtant pas la moitie de ma Collection; et les MSS. les plus considerable, surtout les historiques ne s'y trouvent point, si bien que le nombre de mes MSS. surmonte 2000. Volumes. Si l'on excepte la Bibliotheque Imperiale, celle de Wolfenbuttel et peu d'autres, on cherchera peut-etre en vain une telle quantite en Allemagne. Je Vous dis cela sans aucune ostentation, et même avec beaucoup de regret sur la folie que j'ay eu de faire une celle Collection avec tant de peine et tant des frays. Car n'ayant point de fils et une constitution de corps assez foible, j'apprehende même avec horreur, qu'apres
page 415, image: cs415ma mort elle sera dissipee miserablement. C'est pourquoy si j'avois une occasion favorable, pour la mettre en sûrete en quelque endroit illustre, je pourrois me resoudre de m'en defaire même en perdant la moitie de ce qu'elle m'a coutee, pour avoir le contentement de voir conservêe une Collection, qui m'est si chere, et je serois bien aise si elle pourroit donner quelque lustre a une Bibliotheque, d'un grand Prince, comme celle de S. A. S.
Le MS. de Theophrastus Redivivus me paroit par le titre fort curieux. Oseray je Vous en demander une Copie? Vous m'obligerez par la infinement, et je Vous promet non seulement de la menager, comme il faut, mais de communiquer en echange tout ce que Vous souhaiterez de moy. Vouz n'avez qu'a choisir tant dans le Catalogue imprime que sur les Listes des MSS. que je Vous ay envoye dernierement. Le MS. magique de Trithemius est fort curieux. On fait beaucoup de bruit de la Clavicula Salomonis, mais ce n'est rien en comparaison de mon MS. qui ne se trouvera point en la Bibliotheque de S. A. S. On m'a fait esperance de me procurer le IV. Libri della humanita di Christo de P. Aretin. Si je les reaeois, Vous en aurez d'abord une Copie. Je ne doute qu'ie ne se trouve dans la Bibliotheque de S. A. S.
page 416, image: cs416un certain MS. Latin sous le titre de saeymbalum mundi; je serois bien aise de Cavoir combien il aye des chapitres. Je n'en ay que deux, et il manque quelque chose a la fin du second. Ayez la bonte Monsieur de m'en eclairir. On m'a envoye dernierement de Pologne deux MS. tres-curieux de Wissowatius et de Moroskowsky Sociniens Polonois, et j'attend tout le jour un MS. fort scandaleux sur le Deluge par van der Hardt Professeur d' Helmstaedt, qui a fait beaucoup de bruit. Si Vous en souhaitez des Copies, Vous n'avez qu'a commander. a Francfort, le 13. Septembr. 1726.
CLXXXI. De Mons. BOYET.
Jl y a long-têms que j' aurois repondu a la Lettre que Vous m'avez fait l'honneur de m'ecrire en m'envoyant le premier volume de Vôtre Catalogue, sans une incommodite considerable, qui m' en a empêche, outre que je voulois en même têms vous rendre Compte de ce que vous me demandez du Cymbalum mundi, ce que je ne puis cependant pas encore faire, vu que je n'ay pu le trouver apres la recherche la plus exacte qu' il m'a ete possible d' en faire. Vous seriez sans doute surpris, que je n'ayepu
page 417, image: cs417trouver ce livre, si je ne vous disois que le vaisseau destine pour la Bibliotheque de S. A. S. n' etant pas encore acheve, les livres ne sont pas en ordre, parcequ' ils sont en trois chambres distantes les unes des autres, outre que la plus part est encore sur le planche. J'ay fait neantmoins toute la diligence possible pour pouvoir Vous satisfaire, mais inutilement: j'espere que dans trois mois je pourray mettre les livres dans la nouvelle Bibliotheque, et que je pourray alors avoir le plaisir de Vous servir. A l'egard du Theophrastus Redivivus, le Prince l' a dans son Cabinet, et je ne scay pas même, s'il voudra bien permettre que l' on en fasse une Copie. Je n'ay pas parle a S. A. S. de la proposition que vous faites dans vôtre Lettre au sujet de la Collection de vos Manuscripts, parce qu' avant il seroit bon d'en saeavoir a peu pres le prix. Si vous voulez me faire la grace, de me le faire saeavoir, je ne manqueray pas d'en faire la proposition. J' aurois infiniment de plaisir, que S. A. S. fit une acquisition de cette consequence; sa Bibliotheque deja recommendable par quelques Collections assez considerables, en auroit bien plus de nom.
J' attends a vous remercier de vôtre Catalogue, que je puisse le faire de la part de S. A. S. a qui je n'en ay encore
page 418, image: cs418rien dit, ayant dessein de luy parler de tout en même têms, aussy bien que des offres obligeantes que vous voulez bien faire de Copies de quelques MSS. a Vienne.
CLXXXII. A Mons. BOYET.
J' ay ete bien aise d' apprendre que le Catalogue Vous a ete bien rendu, mais je Vous plain en même têms qu' une incommodite considerable Vous a empêche de m' en donner cette nouvelle plûtôt. Veuille le bon Dieu Vous en garantir a l' avenir et vous conserver en parfaite Sante et toute sorte de prosperite. Il n' est pas besoin de vous donner tant de peine touchant le Cymbalum; il sera têms de m'en informer, quand il vous tombera en mains par hazard. Cependant je souhaite de tout mon coeur, que la nouvelle disposition de la Bibliotheque de S. A. S. reussisse parfaitement. Je ne doute pas que cette illustre Bibliotheque ne soit deja tres considerable, sachant bien que tout ce que S. A. S. entreprend, ne peut etre que tres-magnifique; mais comme les Manuscrits donnent le plus de lustre aux Bibliotheques, une acquisition semblable ne manqueroit point d' eterniser la gloire et la memoire de S.
page 419, image: cs419A. S. dans la Republique des Lettres, comme elle est deja immortelle ailleurs, et a un comble d'honneur, que nul Heros ni de l' Antiquite ni de nos siecles a pu atteindre, par ses grandes actions et exploits que tout l'univers admirera autant qu'il durera. Comme la Collection de mes MSS. consiste principalement en des pieces critiques, politiques et historiques, je me flatte qu'elle pourroit etre digne d'entrer dans la Bibliotheque d'un aussy grand Prince. Je crois même vous pouvoir assurer sans arrogance, qu'on ne trouvera peut-etre en toute l' Allemagne une Collection aussy considerable, si l'on excepte celle de sa Majeste Imperiale, et peut-etre celle de Wolfenbuttel. Je Vous ay deja dit en ma precedente les raisons qui m'obligent de me defaire de mes MSS. et que je me ferois un plaisir tres-sensible, si je pourrois mettre en lieu de sûrete une Collection qui m'a coute tant des frays et des peines, et qui m'a toujours ete si chere, mais surtout que je m'estimerois tresheureux, si je la pourrois consacrer au service d'un si grand Prince. C'est pourquoy je Vous ay infinement d'obligation, que Vous voulez bien en faire la proposition. A ce fin Vous m'en demandez le prix. Mais, Monsieur, je craindrois d'offenser par la la Generosite de S. A. S. une des plus grandes qualitez et vertus, qu'on admire en Votre Prince S. d'autant plus qu'elle est si rare et
page 420, image: cs420qu'il la possede en un degre si eminent. Je Vous diray donc seulement que cette Collection me coute en verite plus de vingt mille ecus. Si je voulois mettre ces MSS. en vente publique, qu'on appelle Auctions en Hollande, je me pourrois flatter de n'y perdre beaucoup.
Mais j'ay eu l'honneur de Vous contester en ma derniere, que je ne pourrois me resoudre de les disperser, et que si je pourrois les mettre en sûrete et en si bon lieu, je me contenterois de la moitie de ce qu'ils m'ont coutes. Je les offre donc tres-humblement et tout a fait a la Generosite de S. A. S. Cependant comme Vous exigez une declaration la-dessus, je Vous diray seulement, que sans faire une perte trop grande pour ma famille je ne pourrois me defaire de cette Collection a moins de douze mille ecus. Un Volume MS. n'en reviendroit presque qu'a une Pistole, pour lequel il ne m'a que trop souvent fallu payer jusqu'a trente et d'avantage. Le premier Tome de mon Catalogue Vous fera voir, qu'il y en a de tres considerables, et le second Volume, qui comprend principalement les historiques, ne cede au premier ni en nombre ni en qualite des MSS. Je souhaiterois bien qu'il fut imprime comme le premier, pour le pouvoir offrir a S. A. S. tres humblement, etant tout pret a etre mis sous la presse; mais les fatalitez de mon Libraire l'ont empeche
page 421, image: cs421jusques icy. Si cela se pourroit faire sous le nom Auguste de S. A. S. je m'en ferois un tres-grand honneur et un plaisir inexprimable. a Francfort, le 4. Fevrier, 1727.
CLXXXIV. De Mons. BOYET.
La raison, pour laquelle j'ay tant tarde a repondre a la derniere Lettre que Vous m'avez fait l'honneur de m'ecrire au sujet de Vos MSS. est que j'attendois une occasion favorable, pour pouvoir bien exprimer a S. A. S. quelles sont Vos intentions la-dessus. Je luy ay meme fait voir le premier volume de Votre Catalogue, qu'il a garde dans sa chambre pour pouvoir l'examiner: enfin il me fit reponse il y a quelques jours, qu'il ne se trouve pas a present dispose, a faire cette acquisition, sans m'en dire aucune raison, ce que, comme Vous pouvez bien juger, je ne puis penetrer. Si je puis me trouver en quelqu'occurrence de pouvoir Lui dire une seconde fois mon sentiment, soyez bien persuade, je Vous prie, Monsieur, que je ne negligeray rien pour Luy faire sentir, de quelle consequence est cette Collection, et combien cette acquisition Luy seroit avantageuse. J'aurois un plaisir infini de pouvoir l'y engager et de Vous servir.
page 422, image: cs422
CLXXXV. A Mons. BOYET.
La charge consulaire ou de Bourgemaitre dont le Senat m'a honore des le commencement du mois passe, m'occupe tant qu'il ne me reste presque point du tems a songer a ma correspondence. C'est pourquoy je Vous prie de me pardonner que je repond si tard a la derniere que Vous m'avez fait l'honneur de m'ecrire. Je Vous assure, Monsieur, que sans cela je n'aurois pas manque de Vous rendre grace de la peine que Vous avez bien voulu prendre, de presenter a S. A. S. le premier Tome de mon Catalogue. Je croy bien que S. A. S. dans la situation presente des affaires de l'Europe, qui ont tant occupe un si grand Prince, qui par ses sages conseils conservera a toute l' Europe la paix tant desiree, n'a pû etre dispose a songer a une telle acquisition. Cependant quand Vous aurez la bonte selon Vos offres genereux de prendre un tems plus favorable d'en faire d'avantage quelques remonstrances, j'espere que cette affaire pourroit encore reussir. C'est pourquoy je Vous la recommande encore une fois, en Vous priant instamment d'en chercher occasion. a Francfort, le 20. de Juin. 1727.
image: cs423
[gap: Index; Tabula: Conspectus Bibliothecae Uffenbachianae]