10/2010 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization
image: s005
ANDREAE SCHRODERN F. EPISTOLARVM LIBER. I. Lipsius Nosse me aut alium vis? Epistolas lege quae depingunt. [gap: illustration] SPIRAE NEMETVM Prostant apud IOANNEM TASCHNERVM Bibliopolam. M. DC. XII.
image: s006
MAGNO ICTO [abbr.: IURISCONSULTO] ET PHILOSOPHO DIONYSIO GOTHOFREDO.
NObilissime Antecessor mitto tibi hunc meum epistolarum librum, do, dico. Causas quis quaerit? Certe Virtus tua, nominis clarissimi splendor. Ecquis enim adeo barbarus ut talem virum, tam senem, tam benemeritum non honoraret, nocte dieque illi innotescere laboraret? quis etiam adeo ferus ut calumniari non erubesceret, expositam hanc prolem magis diligeret MAGNVM illum GOTHOFREDVM tutorem petitum cum viderit? Vivet auguror tu si vis, tibi vitam debebit; rogo, spero; quemadmodum etiam, animum te dantis, non datum aestimare. Socrates, Xerxes laudem illam obtinuerunt, Gothofredum nec dubito quin posteri adscribent. Splendide Sol Germaniae, Galliae, non te diutius detineo. Faue, et vale.
page 3, image: s007
EPISTOLA I. DN. THOMAE LVNDIO.
CHarum caput quid mihi consulis, emittam Epistolarum librum? PlinI [reg: Plinii] me valde commouet: Sermonem vultus, gestus, vox ipsa moderatur, Epislola omnibus commendationibus destituta, malignitati interpretantium exponitur, quae si vllo saeculo nostro heu dedecus! Commonet me etiam stilus, facilis profecto, et sic debent epistolae, si illas sub manu nasci debere censemus et profluere ex liquido quodam canali pectoris, vt ille ait, quem omnes boni adornare debent, pene dixerim adorare. Ego tamen mi Lundi vniuerse sentio, cujus videris orationem sollicitam, et politam, eius quoque animum pusillis occupatum,
page 4, image: s008et habere aliquid fracti. Odi autem illos, qui epistolas terque quaterque relegunt, singula verba, imo ordinem rimantur, et tunc primum iudicant. Reo cuidam Lysias orationem a se conscriptam dederat, eam cum ille saepius relegisset, venit ad Lysiam, moestusque significauit sibi primum eam mir abilemvisam, cum autem, denuo atque tertium relegisset prossus eneruatam, ac languidam. Lysias vero ridens, Quid inquit? Nonne semel tantum apud iudices eras recitaturus. Idem qui mihi, idem fere ego, et respondeo. Nonne semel tantum eam legit amicus meus? nonne sic tu etiam debes epistolas? Illis vero qui aliam mentem mihi affingunt, exsua, quid dicam improbi, improbivos. Quid ent si vnum aut alterum laesi? Aperte, fateor, nec tamen nominatum. Se ille quicunque est prius prodat et accuset necessum est, quam me. Maxime autem scio exprobrabunt non mea. Lapides Calumniatores, et ligna, exstructio tamen, et forma tota Honoris etiam caussa, oneris id feci; et forsitan melius illis, qui aliena sibi vendicant.
page 5, image: s009Quid enim opus illa pompa? Quilibet scit:
Nullum est iam dictum, quod non dictum Terem. sit prius.
Sed tu quicunque talis cauillator ipse fac periculum; Rhodus hic est, hic saltato: Et tu Lundi quod optimum suade, atque vna vale.
EPISTOLA II. Eidem.
ROgas quam nunc visam Academiam? Heidelbergensem scito. An te percutio quia secunda vice? An times vt hauriam, vel hauserim aliquid ex illa doctrina? Securus esto, contra conscientiam nihil agam, conscientiae vim scio. Antea etiam quid tibi dixi? Crede, crede. Non sum ex iis, hic qui aliud in pectore clausum, aliud in lingua promptum habent, et Astutam vapido seruasit sub pectore vulpem.
Eberhardo quia voluisti, tuam ob
page 6, image: s010causam scribsi. Ego nae omnia quae circum feruntur libenter inaudio. Tu vero an ideo tristis? Nolo Lundi te in eorum esse numero qui possident multa, et ramen possidentur. Viden' Antisthenem dicenti cuidam multi te laudant, respondisse quid male feci? Viden' me in eodem luto haesitantem? Rideo, vulgus est; contemno, meliora non didicit. Plumbum illis infudit sumnus opifex nobis aurum scio: etiam, paucis natus qui populum suae aetatis cogitat: et amplius, nullus Propheta acceptus in patria. Credis quod adhuc dicturus? Vix credo: sed tamen audi. Quidam Thersites cum interessem nuptiis cuiusdam, et saltantes ducerem, aliis eiu sdem farinae, heu heu ille tam iuuenis illud audet dixit, phi, phi; Audeo mi XXXX. et te forsistan sapientia, multisque virtutibus longe supero. Tu quis es? Tibi cedam? Libenter, sed puto pudet te O Corydon Corydon. Mi Lundi vale: aliquis me vocat: cras itineri me accingam. Tu mei quaeso viuas memor, qui aeterno tui.
page 7, image: s011
EPISTOLA III. IOHANNI SCHRODERN.
ANimula Annae Sororis nostrae, terram hanc reliquit, coelum ascendit? O Iouis, filia! O ter quater O felix! Viueret nunc Silenus plus quam quater diceret, qui Midae, non nasci homini longe optimum est, proximum autem quam primum mori. Consolationem ulterius a me expectatis? en breuissimam, firmissimam. Facta voluntas Dni, ut fiat quotidie rogamus. Franciscus etiam frater noster, et filius primogenitus, ante annos aliquot Ham burgi mortuus. O quam probus ille fuit, candidus et vere Germanus! Tales s. cito superi auocant, qui sciunt, diuina illa ingenia semper adspirare ad diuina, et quae supra nos. Gaude frater qui illum locum inhabitas, gaude soror; saluete; sequemur sequemur quando magno Rectori placet: Aliquando certum est,
page 8, image: s012
Omnia tempus edax depascitur, omnia carpit,
Omnia sede mouet, nil sinit esse diu,
Flumina deficiunt, profugum mare littora siccat,
Subsidunt montes, et iuga celsa ruunt,
Quid tam parua loquor? moles pulcherrima coeli,
Ardebit flammis tota repente suis;
Omnia mors poscit, lex est non poena perire:
Hîc aliquo mundus tempore nullus erit.Quod velim imprimas menti tuae, vna cum amore mei. Vale.
EPISTOLA IV. IOHANNI ADOLPHO CYPRAEO.
QVod ab Oseden nuper tibi litteras tradiderit ne succense, certe voluissem ipse si potuissem, et debuissem quoque vt multa mihi a tuis exhibita amoris signa. Philippus nos mutauit, nec reliquis fuimus ingrati: Ingratus nisi agnoscerem, ingratus nisi oportuno tempore redderem.
page 9, image: s013Te etiam nunc rogo mi Amice, ictum inter nos foedus, vel vt apertius loquar, initam VVitebergae fraternitatem foueamus non dissoluamus. Quis scit cui fortuna bene velit. Ingenium tuum quidem video, genius tuus si quid video ad magna te vocat. Illud certe vel ex sola disputatione tua candidus; hui, hui! per Iunonem amo te, pudet dicere depereo. An tu prolem nostram recentem vidisti? Palatinus fuit, vt placet? Breui et epistolarum librum, et ocium. Mediocria tamen haec omnia scio, nec qualia quis optaret, sed qualia vt trito prouerbio fertur esse possunt. Quid vlterius per Deum te quaeso Momus desideraret, qua mecum actione qui nihil celo experiretur? Aedepol ignoro: sed tamen si lubet, licebit. Ego ero immotus: nec flebo propter saeclum hoc, et mores vt Hera clitus, sed ridebo potius cum Democrito, et Romanum sapientem respondere patiar: nihil est quod non vellicare malignitas possit: Vel meum Comicum:
page 10, image: s014Nihil est quin male narrando possit deprauarier. Sed de his hic satis, alibi forsitan plura. Nunc te precor honestissimae matri tuae, et fratribus doctissimis salutem meo nomine nuncies, et officia. Philippum Ralunt in Dania esse auguro: si domi etiam. Illius certe vicem me miseret, miseror. Heu fatum, fatum Quis est crudelior in nos Te Deus? ut semper gaudes illudere rebus Humanis?
Meus fuit, meus erit. Macte! vir fuisti, probitas ipsa. Utinam autem illi Consilio, auxilio meo prodesse possem! O utinam! Plura nec scribo, quia nec scio an litteras accepturus. Giessae enim an adhue sis nescio, quia pestis. Te Deus servet meorum amicorum, et Patriae gemma.
Litteras annexas mittas rogo Furlon.
EPISTOLA V. ANTONIO FVRLON.
EXpectaui tuum, et ab Oseden aduentum Nundinis hisce, sed
page 11, image: s015spes me frustrata. Ora quando dabitur occasio, arripias. In morte Gogrevii (heu res humanas) valde indolui. DEVS vindex erit, si ut rumor sese habet: et tu nisi Germania actum de te. Sane nunc primum apud animum meum statuto quam vere olim Crispus ad Caesarem: Cum factione nobilitatis haud mediocriter tibi certandum, cuius si dolum caueris, alia omnia in proclivi: nam hi si virtute satis valerent, magis aemuli bonorum quam invidi essent, quia desidia, et inertia, et stupor eos, atque torpedo invasit, strepunt, obtrectant, alienam famam suum dedecus existimant. Stultitia, stultitia. Quid est eques Romanus, (Romani stoici) aut libertinus, aut servus? Verba, aut ex ambitione, aut ex injuria nata? Plato ajt, neminem Regem non ex servis esse oriundum, neminem non servum, ex Regibus.
Omnia ista longa varietas miscuit, ac sursum deorsum fortuna
page 12, image: s016versauit. Sed te mi Furlon ne vulnus refricem, valere iubeo, et modeste ferre quae multis generosis, ab infidis, inuidis euenere. Borcholto Salutem.
EPISTOLA VI. IOHANNI SCHRODERN.
NE tabellarius sine meis litteris ad te eat, moneo, fugias praua, sodalitia. Qualibus enim delectaris, talis iudicaris, nec frustra. Picem picem tangens inquinatur clamat Christian orum Ethicus: et illud est quod Seneca: Magis videas cum quibus edas, aut bibas, quam quid edas, aut bibas Illud autem dum admoneo, etiam moneo, contrahas amicitiam quae firmissima, est autem inter similes, sed bonos, nunquam inter malos. Aduersus tamen omnes sis humanus, blandus, sed cui fidas, videas. Charissime frater mihi crede, tuta fides, rara avis: nec immerito ille apud Terentium, Pro jupiter vbi nam est fides? et Catullus.
page 13, image: s017
Eheu quid faciant dic homines cuiue habent fidem?
Tener etiam Poeta
Non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero, fratrum quoque gratia rara.Inter alios licet: nunquam DEO volente apud nos. Recordemur Sciluri Scytharum Regis: vel Morauiae Principis Sphendoploci, et tu mi frater vale.
EPISTOLA VII. Eidem.
PErraro scribis. Tu me forsitan times? Tibi, tibi mi adolescens: de tuo enim corio luditur, te ne protollas proteles rogo. Aestas adest, hyems veniet. Labora,
Tibi aras, tibioccas, tibi seris, tibi eidem
Tibi denique iste pariet laetitiam labos. (metis,Materia tibi si deest, en scribe quid Flensburgi actum, quaero quo in loco apud Tribunos. Extremo non me interim latet, sed moros si mihi unquam fuissent
page 14, image: s018
Molossici,
Odiosicique et multum incommodistici.Pergant modo, inchare (ut dicitur) periculum fit, in dolio figulariam experiuntur: Tendantretia, cadent in foueam: Turris fortissima nomen Domini, qui confidit in eo, sicut mons Syon non commouebitur in aeternum. Palatini nostri exemplar Clariss. vestro praeposito Dam, ut PP. meis colendiss. DD. MM. Friderieo Iohannis, Mothio, mitto. Trade, unaque cum illis salve, vale.
EPISTOLA VIII. Eidem.
LItteras tuas accepi, doctiores vellem. Fontes non petis Chare puer, rivos, et ignoras COMPENDIA DISPENDIA:
Gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.
Brevi longam epistolam expecta; interea Terentium in succum, sanguinem conuerte, et vale.
page 15, image: s019
EPISTOLA IX. Eidem.
COgitans charissime frater annum te agere decimumsextum: non clam me est nauigare te inter Scyllam Charybdin. Praeceptis ergo te fulcire (promisi etiam proxime) ut praeternaivges, non per immensas undas naufragus iacteris, consultum duxi. Laconice tamen haec omnia facturus, tu modo morem gere. Principio autem praecipio, diligas dommum deum tuum, ex toto corde, ex totis virib. nam illud initium sapientiae, et verissime Rex David, nisi Deus aedificat domum frustra laborant: vel ut divinus Plato: nemo docebit nisi Deus adiuverit. Temperantiam deinde adjungo, quia justus nemo absque. illa. Consistit a. non solum in abstinendo, sed etiam in sustinendo. Patientiam hic intelligo, nec scio utrum aliquis melius Diogene respondisser cuidam dicenti, multite irrident, et eos forte asini, sed nec illi asinos curant, neque ego illos. Stulte vero Cajus I. Caesar iratus coelo, quod obstreperet pantomisnis, quos imitabatur studiosius, quam
page 16, image: s020spectabat, quodque commessatio sua fulminibus terreretur prorsus parum certis, ad pugnam vocauerit Iouem, et quidem sine missione. Xerxes etiam et mari stigmata ac verbera ingessit, et ad montem epistolam misit, Atho diuine coelum tangens vertice, noli meis operibus lapides facere magnos, et intractibiles: alioqui te excisum in mare turbabo. Illic voluptates seruiles, diuitias. Callidos et calidos mouebit puto, poenitere non emere. Aurum vero cum decipiat plaerunque mortales,
Aude hospes contemnere opes, et te quoque dignum. Finge DEO.
Quidni mi frater? pondera, lutum est. Quidni O frater? hospes es vt dixi, nihil tecum attulisti, nihil auferes. Ideoque recte Princeps Philosophorum Plato, cui pecuniae curae sunt, necse, nec sua, sed quae procul a suis sunt, curat. Ille autem mihi vere diues, cuius animus. Immane regnum est sine regno posse viuere: maximum imperium sibi imperare: et est certe, qui illam vocem magnus atque animosus exclamat;
page 17, image: s021habeamus aquam, habeamus polentam, Iovi ipsi de felicitate controversiam faciamus, faciamus etiam si ista defuerint. Sic quoque quod ab Epicuro dictum est, si ad naturam vives nunquam eris pauper, si ad opinionem nunquam dives. Exiguum natura desiderat, opinio immensum. Iustus vero sic facile eris; omnia enim conscientiae, nihil lucri caussa facies. Haec a teneris assuescere multum, cum consuetudo altera natura. Ad verecundiam nunc venio, tibi si quid sapis ante omnes perturbationes. Ipse Arist. praecipit, cujus verba: Qui prima aetate sunt, pudentes et verecundos putamis esse oportere, eo quod eorum vita perpetuis per turbationibus agitetur, et multa peccet, a quibus pudore revocetur. Et Cato certe olim probavit adolescentes, qui erubescerent magis quam pallescerent; condocefaciens, probrum magis quam reprehensionem illos timere, et suspitionem, quam periculum. De verecundia tantum. Ulterius tene, aduersis non succumbere, laetis non credere, omnem fortunae licentiam in oculis habere, maxime mortem,
page 18, image: s022ne eam timeamus ut Brutus. Hic enim cum periturus mortis moram peteret ad exonerandum ventrem secessit, et evocatus ad mortem, jussusque praebere cervicem: Praebebo inquit ita vivam.
Effeminatissimam etiam voem illius Rhodij existimo, qui cum in cavea conjectus esset a Tyranno, et tanquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam ut abstineret cibo, omnia inquit homini dum vivit speranda sunt. Vespasianus quoque pusillus, qui cum lectica transferretur suspexisse dicitur summotis plagulis coelum, multumque conquestus eripisibi vitam immerenti.
Fortior Germanus ille, de quo Seneca, qui nihil interesse putavit, utrum anima per os, an per jugulum exiret, et Flavius qui admonitus fortiter protendere cervicem, utinam ait tu tam fortiter ferias! Noster denique scriptor; cujus etiam dictum in medullas dimitte. Quid fles? Quid optas? perdis operam.
page 19, image: s023
Desine fata DEV M flecti sperare precando.
Rata et fixa sunt, atque magna et aeterna necessitate dicuntur. Eo ibis quo omnia eunt. Quid tibi novum est? ad hanc legem natus es, hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc majoribus tuis.
Hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. Series invicta ac nulla mutabilis ope illigat actrahit cuncta. Quantus te popiclus mortuo sequetur? Quantus comitabitur? Longissime tamen ab illis dissentio, qui in fluctus medios eunt et tumulinosam probantes vitam, quotidie cum difficultatibus rerum colluctantur: Sapiens feret ista non eliget, et malit in pace esse quam in pugna.
Vis nunc de libris aliquid dicamus? Multis non opus, sed Senecae doctrina tibi, multis. Inquit ille, quo mihi innumerabiles libri, et bibliothecae, quarum Dominus vix tota vita sua indices perlegit. Onerat discentem turba, non instruit,
page 20, image: s024multoque sat ius est, paucis te auctoribus tradere, quam errare per multos. (vide eundem ep. 2. et ep. XLV.) Sed videbimus ipsos, et primum Ethicos, inter quos etsi ante omnes legendus Aristoteles, praeclariora tamen saepe suggerere Plutarchum, Epictetum, Arrianum, Mercurium, Senecam, nemo negabit? Postremum valde tibi commendo, lege, nec deliba si nunquam delicata. Politicorum Plato fuit Ciceroni gratissimus, et merito certe nobis debet. Divinus omnino vir, candidus, nec scio an hac in re ullo modo Aristoteles cum illo comparandus. Negligunt autem non legunt illum hodie multi, quia alia vita, alij mores inquiunt: fateor, sed tamen multa pro gustu nostro. Ipse animadvertit illud, et eleganter se excusavit tali similitudine: Si quis pulcherrimum animal pingere voluerit, quod non ad pejus, sed ad melius futuro semper tempore progrediatur, nonne vides cum mortalis sit, nisi aliquem artis successorem reliquerit, qui si quid vel tempore ex
page 21, image: s025animali abolitum fuerit instaurare, vel per imbecillitatem artis ab artifice praetermissum adijcere possit, atque ita in dies fulgentius animal reddere, laboriosum illud opus pauco tempore duraturum. (plura de Regno) Quod autem de illo Tullius, malle se cum illo errare quam cum aliis recte sentire, idem ego quoque de Lipsio dico. Non Batavus ille, mundanus, mundanus, id est, totius mundi splendidus sol. Aristoteles tamen ut supra, sic hic legendus, ne nos excludant ceteri. De historicis etiam aliquid nisi meus Lipsius. Halicarnassaeos interim, Herodotum, Dionysium; et Sleidanum illis adjungo. Priores vehementer judicium formabunt; posterior vel propter materiam lectione dignus. Oratoribus praeponunt omnes Ciceronem, et ego, et impono Muretum, Perpinianum. Poetae ultimi; Praecipuus sine dubio apud Graecos Homerus, apud nos Virgilius, deinde ut mihi videtur Horatius, Ovidius, Iuvenalis, Persius, Catullus, Tibullus,
page 22, image: s026Propertius, Claudianus, Martialis, Lucanus, Lucretius. Comicos lege Plautum, et hujus creaturam Terentium. Omnes vero illi qui legendi vide Plutarchum de audiendis Poetis: Ego autem illud universe admoneo, auditionem Philosophorum, lectionemque ad praepositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca, aut ficta captemus, et translationes improbas, figurasque dicendi, sed ut praeposita praecepta, et magnificas voces, quae mox inrem transferantur. Et sic meum judicium habes: Tu inquam, qui tibi haec scripsi, non sapientibus, vel alijs: nunc quando litteris incumbendum. Aurora in primis puto: nam tunc animus hilaris, pauci vapores; et sub ipsum tempus somni, quia mens tunc melius arripit, retinet, et concoquit per quietem, ut Lipsius ait.
Ita finio, et DEVM rogo te servet: et te, ut illa.
page 23, image: s027
EPISTOLA X. THOMAE LVNDIO. P. M.
QUaeris ubi Bocatius, quid agat; et cujus tu manum habes. Bocatius nobilis cujusdam Ruhmor liberorum praeceptor, et proxime fuit Flensburgi. Alter ubi sit, quid agat, scio, sed quid ad nos?
Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
Bimuli, tremula patris dormientis in ulna.Sapere tamen vult, et plus unus scire quam nos omnes, nec scit illud. Senecae: Multi ad sapientiam pervenissent, nisi se pervenisse putassent. Quem nobis scripsisti probi oris, et ingenuatum, ne vivam si video. Sed tu tanquam de homine, quod animal, natura mutabile, ut Plato olim Heliconem apud Dionysium laudavit. Quid ergo desiderem quaeris? Mi Lundi, Omnes videmur nobis saperdae, festivi, bellicum simus capri. Elegans exstat
page 24, image: s028fabula de mula Lydia: cum enim (narrat AEsopus) suam imaginem conspexisset in flumine, forma et strenuitate equis se cedere negabat. Caput igitur quassans, et jubas jactans, incitabat se ad cursuram. Aderat et asinus illis in locis qui forte tum rudere coepit; quo sonito audito, atque agnitae mula, profecto inquit pater meam castigat superbiam. Sic etiam ipse aliquando quis sit intelliget, et alij: cecinisse se triumphum ante victoriam dicet, nisi penitus
Gallinae filius albae, Nos viles pulli nati infelicibus ovis.
Hoverum verbi divini ministrum audisti? Valde dum illum novimus superbus. Miror, miseror. Quid enim superbis O homo? Fragile vas es pulvis et umbra: imo ut quidem loquitur, Vmbrae somnium: et ut Persius,
Cinis et manes, et fabula fies, Vive memor lethi, fugit hora, hoc quod loquor inde est.
At tu mi Lundi vale, et me ama donec Philosophiam.
page 25, image: s029
EPISTOLA XI. Eidem.
INcidi here de improviso inl. 10. C. d. epis. aud. ubi ars mathematica damnatur, et interdicitur, ut l. 2. 7. c. d. malef. 26. q. s. c. non licet, 26. q. 3. c. I. etc. Cum animo ergo meo reputavi quare illud sancitum: vera enim illos praedicere Tacitus his verbis, hac historia testatur; Trasullus rupibus inductus, postquam percontantem commoverat, imperium ipsi, et futura solerter patefaciens; interrogatus an suam quoque genitalem horam comperisset, quem tum annum, qualem diem haberet. Ille positus siderum ac spatia dimensus, haerere primum, dein pavescere, et quantum introspiceret, magis ac magis trepidus admirationis et metus; postremo exclamat, ambiguum sibi, ac prope ultimum discrimen instare. Tum complexus eum Tiberius praescium periculorum, et incolumen fore gratatur. Atque Annalium libro XIV. Consulenti super Nerone responderunt Chaldaei, fore ut imperaret, matremque occideret.
page 26, image: s030Suetonius etiam in Domitiano inquit: Nulla re perinde commotus est, quam responso, casuque. Ascletarionis Mathematici. Hunc delatum, nec inficiantem jactasse se quae providisset ex arte, scissitatus est quis ipsum maneret exitus, et affirmantem fore ut brevi laceraretur a canibus interfici quidem sine mora, sed ad coarguendam temeritatem artis sepeliri quoque accuratissime imperavit. Quod cum fieret, evenit ut repentina tempestate semiustum cadaver discerperent canes. Sed responderet forsitan quis, una hirundo non facit ver; vel, quae raro accidunt non temere in agendis negotijs computantur l. 3. et ll. ff d. ll. l. 3. ff. si pars hered. et l. 64. ff. d. R. I. Quod tamen non ego, ne quis vicissim cum illo pictore, ne sutor supra Crepidam: vel ut Cleomenes, Sophista quodam de fortitudine disserente risit, dicentique quid rides audiens de fortitudine disserentem, dixit, idem hospes fecissem hoc argumentum tractante hirundine, aquila autem perorante quietissime
page 27, image: s031audivissem. Tu qui illa scis, me doce quid sequendum; hactenus credidi, inclinant stellae, non necessitant, ut loquar cum vulgu, ut loquitur Varro. Demanibus etiam quid statuas, sodes adscribe. Mirificissima narrantur apud Plinium libro VII. ep. XXVII. Sed tamen facile fidem habeo. Illud autem satis mirari non possum, quod alter Plinius, primam Insulam Fortunatorum Ombrion habere arbores similes ferulae, ex quibus aquae exprimantur, ex nigris amara ex candidioribus potui iucunda: Et quod quidam: In Insula prope AEthiopiam gemina herba supra quam si quis jacet, in suavem deductus somnum moritur.
Primum non puto naturale. Arbores enim non marcessere hoc aevo publico quis scripto testatus: Alterum non nego, sed tamen ita me DEVS amat jucundum.
Avocor alio: plura alias. haveto mi Lundi.
page 28, image: s032
EPISTOLA XII. Eidem.
PLatonem relegens, coepi dubitare, num Ethnici Regni aeterni heredes. Dicta si respicimus, an sanctissimus sanctus eodem libro V. deleguml: dicente? Qui superbia elatus est, quod pecunia, vel honoribus antecellat, vel corporis forma polleat, qua cum juvenilis animus, dementia simul ardeat, et petulantia, quasi nec principe, nec duceullo indigeat, sed aliorum ipse sufficiens ductor sit, is penitus a DEO deseritur, desertus autem, et alios hujusmodi nactus exultat, omnia simulperturbans, multisque videtur minime contemnendus, brevitamen postea inculpabili DEI punitus judicio, seipsum, domum suam, civitatemque universam simalevertit.
Seneca porro quam pie! Sacer intra nos spiritus sedet, malorum bonorumve observator et custos, hic prout a nobis tractatus, ita nos ipsetractat; Bonus vir sine DEO nemo est: An potest aliquis supra fortunam nisi ab eo adjutus exsurgere?
page 29, image: s033Ille dat consilia magnifica, et erecta. Verum talia apud hunc multa, et multos, quae admiror: imprimis tamen vocem ejusdem auctoris, ut Thraeae jamiam exanimatorum, LIBO LIQVOREM ILLVM IOVI LIBERATORI: Addo Aristoteis, O ens entium miserere mei. Facta si nunc, vide mihi Scipionem Africanum, quam temperans justus! Scaevolam, Coelitem quam fortes! Theolorum Cyrenaeum quam magnanimus; um enim illi Tyrannus mortem minaatur, et quidem insepultam, habes inuit cur tibi placeas, hemina sang vinis in ua potestate est: quod ad sepulturam perinet, O te ineptum si putas interesse, sura terram, an infra putrescam, At Zeno Philosophus ne corpus necessitate expugnanum, arcanum animi ullum posset efferre, inguam dentibus abscissam, in Tyranum exspuit. Caesar etiam quam clemens fuerit indicium quod captis apud Pharsaliam PompeI Magni scrinis eistolarum, iterumque apud Thapsum Sciionis, concremasse ea optima fide, atque non
page 30, image: s034legisse dicatur. Vespasianus jam quam benignus, qui recordatus super coenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam, meritoque laudatam vocem edidit, Amici diem perdidi. Aurea tunc fuisse saeculaquis inficias iret: et beatos illos, nisi scriptum Credant in Patrem: Audiant Moysen, et Prophetas, Sed supra nostrum captum haec puto: quemadmodum judicare prohibitum. In Dei manu. Deus misericors. Illis, et nobis sis te rogo AEterna Trinitas.
Ecce mitto tibi quod hoc die ingratiam quorundam conscripsi. Vide quam callidus, Arcesilaum aemulabor. Tu si vis, lege, et ride.
Sequitur.
Ecquid beo vos Populares ne sursum deorsum cursitetis, et quid SCHRODERN agat inquiratis? Arrigite aures, dicam. Vivit, viget, edit, bibit, ludit, quando placet, et semper vos, qui vos non
page 31, image: s035videtis. Probra vero vestra, tantum abest ingratijs ut audiat, quinetiam id serio triumphet. Scire vultis quamobrem? interrogavi, ille, legisti, nec probas Senecae? Site videro celebrem secundis vocibus vulgi, si intrante te clamor et pantomimica ornamenta obstrepuerint, si tota civitate te pueri, feminaeque laudaverint, quidni ego tui miseriar, cum sciam quae via adistum favorem ferat? An PlinI? Si quando transibus perbasilicam, et voles scire, quomodo quisque vivat, nihil est quod tribunal ascendas, nihil quod praebeas aurem, facilis divinatio est, scito eum pessime, qui laudabitur maxime. Securi etiam sitis, regerere probra nequaquam vult: nam ut Stoicorum sapientissimus inquit: quo quisquis honestior est, hoc se fortior gerat, memor in prima acie altos ordines stare, contumelias, et verbaprobosa, et cetera dehonestamenta, velut clamorem hostium ferat, et longinqua tela, et saxa sine vulnere circa galeas crepitantia. Et ut idem diversis locis; Illud non venit in dubium quin se exemerit
page 32, image: s036turbae, et altius steterit, quisquis despexerit lacessentes: Proprium est magnitudinis verae non se sentire percussum; Sic immanis fera ad latratum canum lenta respicit: Sic irritus ingenti scopulo fluctus assultat; sic maximus jupiter ineptias Poetarum fert, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit, et abnoctantem: alius saevum in Deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum, corruptoremque et cognatorum quidem, alius parricidam, et regni alieni paternique expugnatorem. Placuit, eoque multo diligentius auscultavi. Miratus is, et cur taces dixit? an solius Dei haec esse putas? vide Philippum qui audita benigna legatione Atheniensium, dicite dixit mihi quid facere possum quod sit Atheniensibus gratum, dicente vero Democrate te suspendere, indignatio circumstantium orta ad tam inhumanum responsum, quos Philippus conticessere jussit, et Thersiten illum salvum incolumenque dimittere. Quid Pisistratus? nonne cum multa in crudelitatem ejus ebrius conviva dixisset, nec deessent qui
page 33, image: s037vellent manus illi commodare, et alius hinc, alius illinc faces subderet, placido animo tulit, et hoc irritantibus respondit, non magis illi se succensere, quam si quis obligatis oculis in eum incurrisset. Ridicule autem addidit Socrates, quem ajunt colapho percussum nihil amplius dixisse, quam molestum esse, quod nescirent homines, quando cum galea prodire deberent; Et Cato, cui cum caussam agenti in frontem mediam quantum poterat attrecta pingui saliva inspuisset Lentulus, ille patrum nostrorum memoria factiosus et impotens, abstersit faciem, et affirmabo inquit omnibus Lentule falli eos qui te negant os habere.
Ego vero moneo vos, ut olim Philosophus, ne faciatis alijs, quia non omries Philippi, aut Pisistrati. Ramirus Hispanorum Rex mire probus fuit, ob eam rem cum irrisici Aulicis esset, et dicterijs itentidem peteretur, ad extremum exarsit, et undecim viros nobiles ad se vocatos in Osca urbe gladio percuti jussit, addito dicto: Nescit vulpecula cum quo ludat. Idem, vel simile quid, ne vobis eveniat,
page 34, image: s038qui maledicitis cum male non possitis facere cavete, et salvete, etiam a SCHRODERN, cujus ultima verba, salutem popularibus meis laudatis illau datis, notis ignotis, imo nimis notis.
EPISTOLA XIII. Eidem.
PAlatinum meum tibi mitto, qui semper meus, qui semper tuus. Ocium meum spero futuris Nundinis. Tuan nunc aliquid cudis? Ego prorsus nihil: Sed Plutarchum relego: et quidem libr. 1. Symp. Quaestione sexta listoriolam Politicis certe urilem adspergit. Placebit scio, adscribam, verba. Inter hos qui cum Druso T. Caesaris filio vixerunt, medicum bibendo, alijs omnibus palmam praeripientem deprehensum est, quinque aut sex amygdalas amaras aute compotationem edere solitum, ne inebriaretur, et prohibitum ac ne id facere posset observatum, facillime a vino fuisse victum.
page 35, image: s039et paulo post: Magnum hujus rei argumentum est, id quod valpibus usuvenit, quae si amygdalas amaras edant, neque statim aquam lambant mori, humore ilico omni consumpto. P linius quoque naturalium libro XXVII. cap. XIX. recenset nonnulla remedia. Multa sane alias apud illum arcana, ut Mithrldaticum antidotum libro XXII: quomodo generandi liberi excellentes animo et forma, libro XXIV. Subsisto. hui cur tam cito? Tibi ne molestus mi Lundi qui forsitan omnem moram rumpis, et vis experiri. Tantum vale.
Sed heus tu Flensburgenses (cras cras perge, et satis mihi factum) origine Danos an Holsaros putes rescribe. mihi videtur absurdum illos dicere Danos, cum nec Slesvvicenses. Confirmo meam opinionem ex Alberti Cranzij Saxonia lib. x. dicit autem soluta cum Flensburgi obsidio, erat annos post mille trecentos vicesimus septimus. Daniae
page 36, image: s040contra libro VIII testatur comitibus Holsatiae delatum ducatum Slesvvicensem Anno fere LXXXVII. post mille trecentos. jam quod caput, an non contra naturam oppignorare alicui propriam civitatem? fuisset autem si in ducatu Slesvvicensi, posteaquam nondum feudum. Quaeso vide Kranzium Sax. lib. X. c. CXXVI. ubi etiam dicitur Koldingen limes ducatus Slesvvicensis. Iterum vale, et eodem modo rescribe. Ego sane ad amicos quae in buccam veniunt, quamvis interdum halluciner. Sic enim Epistolae debent, quemadmodum coram cum sumus sermones inquit Latinae Linguae parens. Apud sapientulos aliter? Esto. Tu tertio vale qui scis omne trinum perfectum.
EPISTOLA XIV. Eidem.
TUne adhuc Philosopharis Lundi? Audivi, non miror. Divini enim vestri Scriptores, animo, corpori robur addunt. Practicos puto,
page 37, image: s041de quibus et Platonis: tum demum beatas ciuitates fore, cum aut regnarent Philosophi, aut Reges Philosopharentur, Sperno autem illos, qui nullos Philosophiae gnaros, nisi elegantiae ignaros ducunt, ut Homines ignavâ operâ philosophiâ sententiâ.
Mecum te scio, cum assiduus, accubuus in illis, et mihi olim doctor ductorque ad illa. Magnas gratias agens, valere te jubeo.
EPISTOLA XV. IOHANNI SCHRODERN.
SCribsi ante ad te auctores qui legendi, sed quando non satis expressi, ut jam animadverto. Legas ergo auctor tibi seria, cum indefessus, jocosa cum fessus. Talia sunt Plutarchi Sympo: Quaestiones Naturales, AEsopus, Bebelius, Scopperi Reivick: Eulenspigelius, et Sciltburgeri si quid ego videre possum, nec
page 38, image: s042sus contemnendi. Sed ut supra dixi, sic nunc, non semper debent esse Saturnalia. Suadeo etiam conficias librum, et si qui joci apud Scriptores occurrunt, annotes. Hujusmodi ille Antipatri Cyrenaici, cujus oaecitatem cum mulierculae lamentarentur, quid agitis inquit, an vobis nulla videtur voluptas esse nocturna? Sophocles vero, cum ex eo quidam jam confecta aetate quaereret utereturne rebus venereis: DI meliora inquit. Libenter vero istinc tanquam a domino aggresti et furioso profugi: Facete etiam Scipo Nasica cum ad Poetam Ennium venisset, eique ab ostio quaerenti ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse, et illum intus esse. Paucis post diebus cum ad Nasicam Ennius venisset, et eum a janua quaereret exclamat Nasica, se domi non esse, Tum Ennius. Quid? ego non cognosco vocem tuam? Hic Nasica, Homo es impudens, ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi? Lepide quoque Diogenes interrogatus, quidnam
page 39, image: s043vellet ut colaphum acciperet, galeam dixit. Quam festivissime Sybarita quidem puerorum moderator cum puer quem ducebat per viam in ficum incidisset, eum objurgavit, atque ipse rapto, quod inventum devoravit? Haec exempli gratia sufficiant, multa passim apud auctores, quos videbis. Vale.
EPISTOLA XVI. Eidem.
NIhil in promptu, quod monere possum, nisi solitum, diligenter stude, compara tibi opes, quae pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur; ne dicas cum Craeso Non putaram, huc quemadmodum veni? Sed magis quod Stilpon; hic enim capta patria, amissis liberis, amissa uxore, cum ex incendio publico solus, et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio nunquid perdidisset? Omnia inquit bona mea mecum sunt. Biantis etiam, patriam Prienen cum cepisset hostis, ceterique ita fugerent, ut multa
page 40, image: s044de suis rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam, ut idem ipse faceret, ego vero inquit facio: nam omnia mea mecum porto.
I nunc, et dicito
Mens regnum bona possidet,
Nil ullis opus est equis,
Nil armis, et inertibus
Telis.Ego, magnanimus Bias, magnanimus Stilpon, viri, qui felicitatem non ponunt in externis bonis, sed in internis. Cede plebs, da locum melioribus, vel a Guicciardino disce, felicitate tua homines majorem hostem non habere: vel a Tacito, miseriae tolerantur, felicitate corrumpimur. Tu mi frater vale, et sic fac omnia tanquam spectet aliquis e melioreluto.
Ego certe nescio quid mens mihi praesagit mali, ita tristis sum, et scribo certe haec labente manu, premente somno, et non premente: neque etiam audita tertia. Utinam nunc mihi Herba Nepenthes oblivionem
page 41, image: s045tristitiae afferens! Sed quid opto? Frustra, frustra. Etiam atque etiam vale.
EPISTOLA XVII. Eidem.
COnvalui, recepi animum; etsi enim magnum malum minetur, dudum scivi me hominem, nullum tantum, quod non vel Regi evenire possit. De PompeI capite, pupillus, et spado tulere sententiam; de Crasso crudelis et insolens Parthus; Cajus Caesar jussit Lepidum Decimo Tribuno praebere cervicem, ipse Chereae praestitit. Quid ego? an melior illis, alijs? Minime. Pauper fiam? inter plures ero. Exulfiam? ibi me natum putabo quo mittar. alligabor? quid enim? nunc solutus sum? ad hoc me natura grave corporis mei pondus adstrinxit. Moriar? hoc dicis, desinam alligari posse, desinam aegrotare posse, desinam mori posse. Tu tantum duc me O jupiter et fatalis O necessitas! sequar, sequar eo, quo sum a vobis destinatus. Nihil mihi erit
page 42, image: s046vum. Flant invicem venti praescivi. Noctem dies sequitur, pars coeli consurgit, pars mergitur, contrarijs rerum aeternitas constat. Quam hîc, et illic, tibi, mihi, ex animo opto: cetera ut fortunae ludibria ne hili quidem, nec pili uni facio: nam fragilia, fluxa, brevi dilabuntur, et ut Valerius loquitur, puerilibus consentanea crepundijs sunt. Vale, et amantem redama.
EPISTOLA XVIII. Eidem.
IN litteris si totus, gaudeo mi Oculissime, laudo, et ut pergas moneo.
Labor omnia vicit
Improbus,Inquit noster Poeta. re ipsa autem demonstrarunt Euclides, Plinius, Plautus. Qui mihi, ut ingenue fatear, magnum (maximum invidi) ad virtutis studium calcar fuerunt, erunt, ut et Catonis: Cogitate cum animus vestris, si quid
page 43, image: s047vosperlaborem recte feceritis, labor ille a vobis cito discedet bene factum a vobis dum vivitis non abscedet, sed si qua per voluptatem nequiter feceritis, voluptas cito abibit, nequiter illud factum apud vos semper manebit.
Argumenta voluptatis, virtutis, vide apud Xenophontem memorabilium lib. II. Mihi in mente Lysimachus, quem narrant siti victum, Getis corpus, imperiumque suum in manus dedisse, cumque dedititius jam bibisset, dixisse, proh me hominem pravum, qui tantillae voluptatis gratia, tantum amiserimregnum.
Quid velim scis, et movebuntte puto; maxime parentes, ut Epaminondam, jucundissimum perhibentem, quod illi viventes trophaeum ipso duce apud Leucra erectum conspexissent. Neque animum absterreat inscita tua: Verissimum enim illud Plutarchi: Praestantes naturae, aestu fluctibusque jactantur, sed prudens harum rerum, aetatem tempusque expectat, quod rationi et virtuti auxilium fert.
page 44, image: s048In quibus mea opera indigeas, facias me certiorem, unquam non (en dextra fidesque) deero. Dethlevum Bremer saluta, et virgines Holsten, nisi sponsae, sponsi
Culpa cecidit, velut prati
Vltimi flos praetereunte postquam
Tactus aratro est.
O Hymenaee Hymen!
Hymen O Hymenaee!Mellitissime vale.
EPISTOLA XIX. Eidem.
NIhil aliud hac vice te moneo, nisi discas dissimulare, ut ubicunque opus sit, animum possis flectere; maxime cum quot homines tot sententiae, suus cuique mos. Eleganter, et breviter Ovidius.
Pectoribus morestot sunt quot in orbefigurae,
Qui sapit innumeris moribus aptus erit.Dissimulare tamen dum te jubeo, non fallere alios, nisi qui te volunt.
page 45, image: s049Cave autem putes, illos solum velle qui multa loquuntur, potius mihi crede, qui nihil. Ideoque non inepte Rhodius quidam, ad Lictorem Praetoris Romani clamantem et ferocientem, non curo inquit tu quid clames, sed iste quid taceat. Sic nullae sunt occultiores insidiae; quam quae latent in simulatione officij, aut in aliquo necessitudinis nomine; Nam eum qui palam est adversarius facile cavendo vitare potes, hocvero occultum, intestinum, ac domesticum malum, non modo existit, verum etiam opprimit, antequam prospicere atque explorare poteris. Cave cave Canem mi frater, et vale.
EPISTOLA XX. Eidem. Non est vivere sed valere vita
INquit Martialis. Valemus autem cum Philosophamur. Vera vero, non simulata philosophia, cum omnia quae extra nostram potestatem parvifacimus, imo si coelum ruat, si fractus illabatur orbis constantes
page 46, image: s050cum manemus. Quid plebeus animus? Ad omnem sane fortunae ictum expavescit, succumbit,
Purpureus veluticum flos succisus aratro
Langvescit moriens: lassove papavera collo
Dimisere caput, pluvia cum forte gravantur:
Infelix quae tanta animum dementia cepit,
Non vires alias conversaque numina sentis?Cede DEO.
Reges imperatores id faciunt: nec si recte instituti vices has mirantur.
Saxea pila cadit, magnis quam molibus ante
Constructam jaciunt ponto.Sed tu ne moriaris antequam vivas, festina te tradere Philosophiae, quae te faciet animo tranquillum, Caesare et omnibus Regibus ditiorem, secundum a Iove. Noli autem adstipulari illis, qui vix illa adspecta juri operam dant. Mopsi sunt, Mopsi manent, quandoque
page 47, image: s051linguam venalem habent, nec emptorem inveniunt. Ridiculi qui bona possidere volunt, quomodo illis uti ignorare. In illorum etiam secta me olim fuisse non nego: humanum enim est errare, beluinum in errore perseverare: Posteaquam vero multa mihi evenerunt adversa, ut mortalibus solent, quaesivi consolationes, sed frustra. Ubi enim nullae entes, nullae qualitates. Ad fontes ergo me recepi, et jugi lectione brevi multa legi, plurimaque edidici, ut libris destitutus non egeam. Tibi etiam haec scribo, ne secundum vetus proverbium, accepto incommodo sapias stultorum instar. Quod ad Philosophiam attinet, mihi cum satisfecisti, ducam te ad juris prudentiam. Bone Deus quam parvo labore, exiguo sumptu! Primum enim mandabo tibi ut voluas, ac revoluas manu Hotemanni Iuris Civilis Partiones. Vach aureus liber, et dignus qui legatur ab omnibus Tyronibus, nisi ingratis,
page 48, image: s052quos hic voco superbos. Adveniente tempore plura: nunc vale.
EPISTOLA XXI. Eidem.
MErcatores cito profecturi Francofurto, eoque me literas scribere necesse, quod tamen (apud te depono) non libenter
Quandoquidem in molli consedimus herba,
Et nunc omnis ager nunc omnis parturit arbos.An ergo intermittam? Non possum. brevis esse laborabo; teque, quoque ut pulcher intus efficiaris, et quaecumque extrinsecus habeas instrinsecis sint amica: divitem autem, beatum, solum sapientem existimes. Tota haec philosophia,
Claudite jam rivos pueri, sat prata biberunt.
page 49, image: s053
EPISTOLA XXII. Eidem.
PAucis te volo, commonefacio sis taciturnus: idque mecum natura, quae unam tibi linguam duas aures dedit. Eximie Ovidius,
Eximia est virtus praestare silentia rebus,
At contra gravis est culpa tacenda loqui.Non male itaque. Pictacus, cum Rex AEgipti jussisset, optimam et pessimam carnem ei mittere misit linguam, ut cum bonorum, tum malorum maximum instrumentum. Est autem in primis cum nos ebrij: nec abs re Anacharsis a Solone convivio exceptus, cum postea obdormivisset, conspectus est laeva manu pudendis, dextra ori imposita. Censuit namque recteque censuit linguam validiori coercendam fraeno. Euge, Euge venit in mente Themistocles (narrabo, quid nocet, etsi fere contra legem epistolae) adquem Simonides, aut quis alius accessisse dicitur, eique artem memoriae quae tum primum proferebatur pollicitum essese traditurum. Cum ille quaesisset quidnam illa ars efficereposset, dixisseillum doctorem, ut omnia meminisset. Et
page 50, image: s054ei Themistoclem respondisse, oblivionis mallem; nam memini eorum quae nolo, oblivisci non possum quae volo. Haec apud Ciceronem. Multa apud Plutarchum de garrulitate. Postremo te hortor, aeternitatem semper cogites, verbo Dei credas, aliam explicationem non addas. Omnipotens Deus noster, mirabilis: et ut Luc. 18. Quae impossibilid sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. De Coena ergo Domini quid dubitamus? Ioh. 6. Caro mea vere caro est, et sanguis meus vere sanguis; qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem non sitiet in aeternum. De praedestinatione cur? Scriptum est, manebit, Hierusalem Hierusalem quoties te congregare volui, et tu noluisti? Nolo mortem peccatoris. Omnis qui credit in me, habebit vitam aeternam. Simonidis quatenus Ethnici perplacet, a quo cum quaesivisset Tyrannus Hiero quid, aut quale esset Deus, deliberandi sibi unum diem postulavit. Cumidem ex eo postridie quaereret, biduum petijt cum saepius duplicaret numerum, admiransque Hiero, requirebat cur
page 51, image: s055ita faceret, qa ia quanto inquit diutius considero, tanlo mihi res videtur obscurior. Quid et saticto cuidam Patri evenerit, non me fugit, nec teforsitan. Francissi de Spira exitus nunc ante oculos versatur; horribilis: Sacra scriptura vera, non mentitur, dicitilia, peccata in spritum sanctum non condonantur. Optimum, optimum,
Nocte dieque suum gestare in pectore testem.
Quem O miserum te, si contemnis, propter dignitatem, divitias, mortem. Ego ego ipse (inquit Iehova) consolabor vos, quis tu, ut timeas hominem mortalem, qui quasi foenum arescet, et oblitus domini creatoris tui? Nunquid abbreviata, et parvula facta est manus mea, ui non sit in me virtus ad liberandum? Nunquid oblivisci potest mater infantis ut non misereatur? et si illa oblita fuerit, ego tamen non oblivissar tui. Nonne duo passeres asse vaeneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro? Nolite ergo timere multis passcribus meliores estis vos. Vestri capilli omnes numerati sunt; Et capillus de capite vestro non peribit. Quoniam in me speravit
page 52, image: s056liberabo eum, eripiam eum, et dicam populus meus es, et ipse dicet dominus meus es. De manu mortis liberabo eos, redimam eos, et convertam luctum illorum in gaudium, et consolabor eos et laetificabor a dolore. Et erit antequam clament, adhuc illis loquentibus ego audiam. Beati estis cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos mentientes propter me. Gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Sed hem hem quo eo? Egone te paucis? Ulterius certe progressus quam putavi. Non verbum addo. Ignosce, et vale.
EPISTOLA XXIII. Eidem.
ACcepilitteras vestras. Pater voluit venirem domum. Libenter.
O quid solutis est beatius curis
Cum mens onus reponit, ac peregrino
Labore fessi venimus Larem ad nostrum,
Desideratoque acquiescimus lecto.Sed nunc qui possum? Occasio nulla. Nundinus tamen his Francofurtensibus si vivo et valeo certissime.
page 53, image: s057Tuinterea sis, ut fuisti (speroenim, ne me fallas) virtutis studiosus. Fructus vide: Nihiltam alte natura constituit, quo virtus non possit eniti.
Virtus omnia in se habet, omnia adsunt
bona quem penes est virtus.Praestantiam vide.
Alte virtus animosa cadit,
Sed moesta venit crine soluto
Megara.Omnis enim si inutilis, pater, mater, propinqui, noti ignoti te fugient, sed si sapiens, et virtutibus ornatus fueris, omnes tibi amici, et familiares. Haec cogita, et vale.
Saluta affinem nostrum Bremer. Iohannem Meier etiam, cujus silentium miror.
EPISTOLA XXIV. NICOLAO EBERHARDI.
QUid tibi scribam hac vice nihil occurrit, nisi scire aves de quo dubitavimus VVitebergae, unde scil, Danis et Slesvvicensibus lex, jubens, uno se purgante, duodecim jurent. Ego sumptam ex Iure Canonico puto;
page 54, image: s058Nam ibi non solum septem testes inducuntur, indicuntur, 33. q. I. c. quod autem. sed quatuordecim. c. 10. § attend. d. purg. Can. imo septuaginta duo, 17. qu. 4. c. qui presib. Sic saepe cum animo meo agitavi, unde consuetudo illa, concedens uvas gustare non auferre. Plato tangit lib. VIII. d. leguml. simile fere quod Fridericus feud. lib. II. tit. XX. VII. §. VI. concedit. Sed conjicio tantum illud, conjecturae. Tacitus autem quam eleg anter describat his verbis lusum puerorum Regium vide: Festis Saturno diebus inter alia aequalium ludicra, regnum lusu fortientium, evenerat ea sors Neroni. Igitur ceteris diversa, nec ruborem illatura, ubi Britannico jussit exsurgeret, progressusque in medium cantum aliquem inciperet, irrisum ex eo sperans pueri sobrios quoque convictus, nedum temulentos ignorantis: Ille constanter exorsus est carmen, quo evolutum eum sede patria, rebusque summis significabatur. Iam Gruterus leget, quem audibo hodie. Nunc vale, et scito Lundium Rostoch I gradum Magisterij
page 55, image: s059assumpsisse. Nostri irati, quamvis ille ut scis dignissimus. Plures tamen nunc Magistros, quam doctos nemo negabit. Satyricus satyram apponat. Nos quando tam innocentes videmus, vix risum tenemus. Lundij caussa dum adhuc domi ad te scripsi. Nescio an acceperis. Quaeso etiam te nunc mi Eberharde des operam, componantur omnia inter vos, deponas prorsus odium. Eo, audita hora, etiam atque etiam vale.
EPISTOLA XXV. Eidem.
TRistem nuntium de matris morte te accepisse non dubito mi Eberharde; tu tamen haec forti animo feras moneo, cum lex omnibus scripta: Terra es in terram reverteris. Divinus Poeta suo more, id est pulchre, his versibus id expressit.
Quid genus inquiris Tydida strenue nostrum?
Nilortus noster foliorum distat ab ortu,
Quae ventus modo fundit humi, modo tempore verno,
Multa renascuntur sylvas passim pro opacas,
page 56, image: s060
Sic hominem pars ortaviget, pars desinit esse.
Deinde quia ut Plato ait, bonum id, an malum, quod accidit, incertum: homines enim sumus, nec scimus, quid serus vesper vehit.
Quota pars moritur tempore fati?
Quos felices Cynthia vidit,
Vidit miseros abitura dies.Maxima vero m adversis consolatio, cogitare facta infecta fieri non posse, licet per totum aevum lachrumes,
Durae peragunt pensa sorores,
Nec sua retro fila revoluunt.Sed mulierum lachrumae: nos viros virtus Fortitudo animet, armet, adversus omnia humana, donec supra humana. TullI vis? addo. Magna vis est in virtutibus, eas excita si forte dormiunt, jam tibi aderit princeps fortitudo, quae te tanto animo esse coget, ut omnia quae possint homini evenire contemnas ac pro nihilo putes. Deos quaeso, illam tibi mentem duint, et longam valetudinem.
EPISTOLA XXVI. Eidem.
PEtis a me methodum VVitebergae
page 57, image: s061inchoatam, tibi descriptam, sin minus conscriptam mittam. Libenter et merito si tanti praetij: nunc cum quisquiliae, et venti spolia haec, intermittam. Metamen consulenti pergas ediscendo institutiones adjungere TT. D. V. S. et R. I. DD. vero Borcholt: Godaeum, et Philippum Matthaei consulo Ad ff. quod attinet palmam VVesenbecius me judice obtinebit, novissime etiam optima hujus auctoris in C. prodiverunt commentaria; quamvis nec Cujacus in illa materia contemnendus. Iuri Canonico operam dare si animum induxisti, neminem mihi Vigelio chariorem scias. Acriter fateor in virum eunt, si causam consideramus, est, litis immor talitatem tollere voluit. Breviter non magni ingenij, sed multae lectionis vir. Feudorum tibi porro cognitio arridet? Legat Vulteum, Rosendalium excercitatus, tu Borcholtum. Positis fundamentis Theoriae diutius inhaereas cave, cum nullus inde fructus nulla dulcedo. Aliis posthabitis, practicorum
page 58, image: s062librorum TT. ecce! Gail, Mynsing. Constitutiones imperiales, vulgo die Reichs Abschieden. Americus a Roßbach, Colonus, Franciscus de Ferarijs. Plures auctores adferrem, nisi confunderent scirem. His diligentius utere, et SCHRODERN ama, qui te aeternum.
EPISTOLA XXVII. IOHANNI SCHRODERN.
ELoquentiae iter qui recte ineas, etsi domi sit qui praecipiat, mihi tamen de Imitatione pauca tibi scribere animus. Est autem Imitatio nihil aliud quam mutatio verborum, sententiarum, factorum. Primum assequi juvabit, certare acumine contrariorum, ut si aliquis in laetitia doleo, ego contra in dolore laetor, si idem tardius faceres, ego diligentius, si celerius, ego negligentius. Alterum, exemplum tibi elegans ante oculos ponendo, quod repperitur in princ. Eun. Terent. junge Hor 5. III. lib. 11. Pers. S. V. Tertium item, si idem fecero, nec non ipse allaboraveris niti,
page 59, image: s063eniti. Muretus hoc suppeditabit O. II. d. Syr. Arch. Ego apud Livium, Plutarchum, Val. Max. Cicer. legi. Tuapud quem vide, revide, mihique vale dulcis frater.
EPISTOLA XXVIII. Eidem.
APud nos nihil novi. Quid refert? Pythico templo inscriptum, Nosce te. Quod et tibi si profectum, in litteris, si affectum hominum optas suadeo. Quî enim optatam metam attingat Gnatonibus credens, ipse quid valeant humeri, quid ferre recusent ignorans? Magnanimus meus Scriptor: Multi dum se tam magnos quam audiunt credunt, attraxere supervacua, et in discrimen rerum omnium pervenere. In oculis hominum qui sit, alios prae se contemnens, cum ipse inficeto inficetior rure? Suus cuique. attributus error inquit Catullus, et Horatius, Vitijs nemo sine nascitur. Hominem ergo si vidisti, Platonis speculum inspice, num et ego talis? Non tamen auctor tibi, ut vulgo placere studeas; quae ego scio non
page 60, image: s064probat populus, quae probat populus, ega nescio, inquit superior sapiens. Hippomachus etiam ut fama est pugillandi Magister cum Athleta quidem ex eius discipulis specimen exhiberet artis, et circumstans multitudo universa acclamaret, percussit eum virga dicens, sed tu perperam: nam si quid artificiosum praestitisses, non hite collaudarent. Ianuam quis pulsat. Credo hospites. Vale.
EPISTOLA XXIX. Eidem.
SOrorem nostram Catharinam mortuam scribis, gaudeo, nec invideo petfectam illi sapientiam, ineffabile gaudium, domum aeternam. Vos an lugetis? Absit, absit; Deus dedit, Deus abstulit, Deo parere libertas inquit, Ethnicus, non Ethnicus. Cui etiam quando placet, suaviabor tuum os (heu ad invidiam fuit) suavissimum, suavissima soror. Nunc in petpetuum have, et tu mi frater vale.
EPISTOLA XXX. Eidem.
SIgnifer quem vides Daniam adibit
page 61, image: s065Te absque meis litteris? Nolo. Volunt illae, et monent, assuescas ab adolescentia constanter, fortiter, agere. Mi frater disce quae nunc discenda ego domum cum venio, philosophabimur. Egregie Romanus Sophus. Etsi magis refert nostra fortiores fieri nos, quam doctiores, tamen alterum sine altero non fit; non enim aliunde animo venit robur, quam a bonis artibus; et contemplatione naturae. Soepe ad Constantiam, Fortitudinem te voco, mirari noli, quod nunquam satis discitur, nunquam satis dicitur: et ut Plato: quae pulchra sunt et bis, et ter recte dici possunt. Apud nos Svveciae Regem mortuum rumor. Credam? Oprinceps princeps
O curas hominum, O quantum est in rebus inane!
Disciteque O miseri, et caussas coguoscite rerum,
Quid sumus, aut quidnam victuri gignimur,
Ordo quis datus, aut metae quam mollis flexus et unde.Hippolytus a Collibus heri vitam
page 62, image: s066Cum morte commutavit; Ramel etiam in Dania his annis. Bloem in Holsatia. Capita, Capita. Quid dicam? in mente Platonis. Quando Deus alicui Reipublicae maxime vult prodesse viros ei bonos mittit quando vero obesse eosdem si qui sunt ex ea tollit. Affini nostro Dno a Meden data occasione hujus obitum significes: et mihi quem auctorem potissimum legas, diligas. Nos ocio finito ociamur: ss. nundinis prodibit; et epistolarum liber. Haec ego scribo, serio puto, interea Horatij occurrit,
Quis scit an adijciant hodiernae crastina summae
Tempora DIsuperi?,Salve mi frater, praeparemus nos, peregrinamur. Anima scilicet, anima. Quod et Cyrus apud Xenophontem intellexit; et Plato in Phaedro, Phaedo, demonstrare conatus. Philosophica tamen omnia haec; Christianus sacrae scripturae consolationes praeferat, proferat. Vestri etiam praepositi liber de anima adprobus. Vidi, legi. Magnus illevir, Cimbriae stella.
page 63, image: s067Vosne de me nuncloquimini? Tinniunt aures. Auguror, ut olim veteres teste Plinio. Vale, vale, vale.
EPISTOLA XXXI. Eidem.
ITterum in vicinia nostra adest miles, qui in Daniam tendit. Quid tibi novi scribam nihil scio. Hoc itaque hortor, semper te hominem cogites,
Quae posse fieri non putes metuas tamen:
Nam qui haec audita a docto meminissem viro,
Futuras mecum commentabar miserias,
Vt si qua invecta diritas casu foret,
Ne me imparatum cura laceraret repens.Divitias insuper, et quae vulgus, parvo, et pravo animo magnifacit, tu te per Deum rogo magno contemnas; virtutem, animi bona aestimes, haec clara aeternaque habentur. Percurre si lubet totum tractum mundi, omnes Reges, Principes considera, perpende quam pauci hodie vivant. At pauper ille Socrates, Aristides. Diogenes, Scipio multique alij
page 64, image: s068
Infreta dum fluvij current, dum montibus umbrae
Lustrabunt convexa: polus dum siderapacet.Virtute scilicet immortalitatem sibi compararunt, quam nec magnus Alexander Aristoteli dare potuit. Mortem deinde non ut malum quid metuas: nam illud stultorum: nec optes: nam illud pusillanimorum. Stultorum ideo, quia ignorant bona quae in futura vita, aspernantur (quis se jam putaret) sapientiam, virtutes omnes, nesciunt, quam jucundum sit convenire, alloqui, animas illas LipsI [reg: Lipsii], HunnI [reg: Hunnii], IunI [reg: Iunii], et similes. Pusillanimorum, quia ferre non volunt, quae dominans ille in nobis Deus voluit, haec exigua et minuta cogitant, non supera, et coelestia. Quid enim ei potest videri magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis totiusque mundi nota sit magnitudo? qui non (ut Plato ait) agrorum decem millia jugera, aut plura, sed universum terrae orbem spectare solitus? Tu validus, aegrotus, summi Oratoris tene, cum illo altus exclama,
page 65, image: s069O Dij boni, quid est in hominis vita diu? Mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur in quo est aliquid extremum, cum enim id advenit tum illud quod praeteriit: effluxit: tantum remanet, quod virtute et recte factis quis consecutus. Horae quidem cedunt, et dies, et menses, et anni, nec praeteritum tempus unquam revertitur, nec quid sequatur sciri potest. Salve, Salve.
EPISTOLA XXXII. THOMAE LVNDIO.
VIvis, nec per dimidium annum mihi a te litterae? O amor amor totus valedixisti mortalibus, et te recepisti ad immortales. Redi colende, amplectar Lundium, accende ignem. Forsitan ignoras ubi ego gentium? Vulpecula, an non ante scribsi Heidelbergae. Non amaenus locus, non amaenum nostrum musaeum. Tuan diu mansurus Rostoch I quaeso quando datur occasio scribas. Philosophamur nos adhuc, et quanto magis, magis contemnimus humana.
page 66, image: s070Merito. Quid enim sumus? Hodic Rex es? Cras cadauer, funus, et si fatum vult insepultus jaces. Magnum Ponti Regem Mithridatem, Magnum Pomperum, invictissimum Caefarem adspicio,
Ille tot Regum parens
Caret sepulchro Priamus, et flamma indiget
Ardente Troia.Dives es? fuit et Craesus, Crassus, et Magnus Alexander. Sed ubi nunc illi thesauri? Ostenduntur illae res, non possidentur.
Abstulit atradies, et funere mersit acerbo.
Pulcher es? Forsitan quamdiu bulla, rosa. Vide Alcibiadem, Atalantam, Helenam, et si vis Absalonem.
Alba ligustra cadunt, vacinia nigra leguntur.
Haec consideremus, haec nos doceat Philosophia: Mi Lundi vale.
Tonsorium quaeso, et reliquos saluta. Quid agunt? Ut valent? Cur non scribunt? Amo amo primos illos ignes, veteres meos condiscipulos.
page 67, image: s071Utinam etiam illis aliquando inservire possem! quam vellem!
Audiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit,
Tango arans, mediosque ignes, et numina iestor.EPISTOLA XXXIII. IOHANNI IOHANSEN.
Almae Rosarum Cives quid mussatis? Diu nec a Lundio meo, nec a Boetio (bone vir fac promissa appareant) litterae. Tu etiam cur siles? Accepi quondam, et dedi tibifidem, sed qui procul ex oculis; pudet aecastor, nec addam. Adhuc si poteris te purga, vel tantum redde animum.
Quod ego per hanc te dextram oro, et
genium tuum, per tuam fidem,Quam tunc firmabimus. Tibi autem per omnes DEOS adjuro, etiam jam tua dicta mihi in animo scripta. Houer estne ut fama Pastor? Oves oves miseret me vevestri,
page 68, image: s072si antiquum obtinet, sed speremus meliora. Lundio velim dicas et Boetio redituros in gratiam longa epistola: nec verbum cum illis me commutaturum. Quod et tibi dictum, ne dicas praedictum. Vale.
EPISTOLA XXXIV. IACOBO LANGIO.
NEverbum quidem tu ad meum epistolium. Praeamore forsitan ut Thais Phaedriam exclusit? Credo, et illud omnia vertuntur. Langi denuo te rogo, scribas Oratori vestro Sibero an traditae meae litterae, et ceteras circumstantias, cui nunc etiam salutem. Hic nihil novi, nec inquiro, sed magis quam egregie Locrorum Principes peregre venientem, et quaerentem ecquid novi, multaverint. Vale longum, et memor vive nostrae a parvis familiaritatis, quae cum aetate accrevit simul. Ego sane donec
Lumine adempto animam moribundo corpore fundam.
page 69, image: s073
EPISTOLA XXXV. IOHANNI SCHRODERN.
Miraris forsitan frater, ego quî tam juvenis, te qualibet fere epistola informare, docere velim. Respondeo certe, ut revera sese res habet, fraternus amor in caussa, naturalis illa inclinatio; nec tamen puto monita haec, aliquem sit qui vult, fastidire posse, vel velle, si attendat quid dicatur, ad quem (adolescentem scilicet) non a quo, imo a quo. Utinam ante mihi aliquis fecisset, et adhuc faceret, non curarem profecto, utrum praeceptor junior vel nondum opinione hominum clarus, vel aliud tale quid haberet. Res res ad spicerem, quas et ego nunc, et te hortor ne unquam temere irascaris. Quam facile enim hodie vulgus? Quam multi tantum si non cum reliquis amicis invitantur? Perverse
Fugit irrepabile tempus.
Plaerunque ebrietas ibi regnat, regit
page 70, image: s074convivas, et quid boni ubi illa? Possem cum Platone vel alio quopiam caenare, quae convivia non solum in praesentia, sed etiam postero die iucunda sunt. Recte ergo Diogenes vocatus adcaenam affuturum se negavit: neque enim sibi priore die gratiam habitam. Quid illi ambitiosi quando infra alios eunt, vel sedent? Coelum, terram diceres conspirasse.
Flectere si nequeo superos Acheronta movebo.
Stultus, qui ignoras, virum debere ornare locum, non locum virum. qui alijs magnus apparere desideras, tibi parvus, ignotis saperda, intimo tuo Consiliario asinus, lepus. Talis et ille, quisquis irascitur quia salutantem non resalutant. Egone ideo? Fratres mei omnes. Hic forsitan major natu, cui honos debetur: hic forsitan minor, cui ignoscendum vel propter aetatem. In medio cursu, ecce, pultat quis ostium, aperio, veniunt ab amico litterae, quibus statim respondere cogor. Ideoque vale.
page 71, image: s075
EPISTOLA XXXVI. Eidem.
NIsi nuper Hamburgum litteras, spero accepisse vos. Tibi autem quia tum temporis nullas, iam compenso. Suadent illae, parvifacias omnia, non optes, quae extra nostram potestatem. Talis est sola nobilitas, divitiae, regnum, denique omnia quae a fato. Etiamne haec suadeo inquis si quis a Tyranno in juste interficitur, sepulchrum ut bestia nullum habet? Quidni? si enim huic iuste irascimur qui nos e somno excitat, sane magnas huic gratias agere decet, qui nos post multum laborem, pericula quiescere vult, carcere quo circum clusi sumus liberat, et unde venimus ad patrem mittit. HoratI [reg: Horatii] auctoritas apud te magna? Etiam
Vir bonus et sapiens audebit dicere Pentheu
Rector Thebarum, quid me perferre patique
Indignum coges? Adimam bona, nempe pecus, rem,
Lectos, argentum, tollas licet; in manicis
page 72, image: s076
Et compedibus saevo te sub custode tenebo.
Ipse decor, simulatque volam me solvet opinor,
Hoc sentit moriar. Mors ultima linea rerum est.
Quod ad sepulturam attinet
Facilis jactura sepulchri est.
Nos ut dixi, et Socrates dixit, avolamus, cadaver relinquimus, nulla sane re, nisi forma ab animalium discrepans. Hanc etiam ob caussam cum ab amicis rogaretur Diogenes ubi vellet humari, proijcite inquit me inhumatam, tum amici, volucribusne, et feris? Minime inquit, sed bacillum prope me quo abigam ponitote. Quîpoteris? illi: non enim senties. Qui igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti? Ibo non nihil deambulatum. Vale.
EPISTOLA XXXVII. [correction of the transcriber; in the print XXXVI.] IOHANNI MEIER
HEm Aulicum! Lectu jucundum spero mi affinis, cum vocibus non locus, vox es praeterea nihil: non sutor probus qui parvo pedi magnum circundat
page 73, image: s077calceum: Et, facile omnibus Hectorem laudare, quis enim eum vituperat? Ordo deinde qualis? Ubi licitum, libitum bonum servare, id est, ubires voluêre. Sed de te quid dubito cujus
Pectora lacte,
Et non calcata candidiora nive?Adspicio te, adspicio. Omihi charum caput vale. Errata Typ. ut Slesvvici, beninigs. omnia, etc. ipse corrigas rogo.
Iam nox incessit, nocti nos cedere verum est.
EPISTOLA XXXVIII. Eidem.
CAEsarem mortuum sermone percrebuit. Conventus etiam indictus Francofurti. Timeo quorsum evadat. Sangvinem, sangvinem utinam non Germania videret! Utinam! ne Crispi locus: Ego sic existimo quoniam orta omnia intereunt, qua tempestate urbi Romanae fatum excidij adventarit, cives cum civibus manus conserturos, ita defessos aut exangues Pegi, aut nationi praedae
page 74, image: s078futuros. Aliter non orbis terrarum: neque cunctae gentes conglobatae, movere, aut contundere queunt hoc imperium. Brunsvviga civitas an belum gerat hîc ignoramus. Captam vix puto, utilla circundata, muris, vallis, fossis: quamvis ego etiam opidum
Si incolae bene sunt morati pulchre munitum arbitror,
Perfidia, et peculatus ex urbe, et avaritia si exulant,
Quarta invidia, quiuta ambitio, sexta obiectatio.
Septimum periurium, octava indiligentia,
Nona iniuria, decimum quod pessimum aggressu scelus.A bsit tamen ut quis me hanc urbem hoc odore im butam dicere putet: Illud autem dico Principibus, ubi Leonina pellis non sufficit, induenda vulpina Quîautem et hic etsi scirem, sileo. Carolum Svveciae Regem, supremum salve, et vale dixisse inaudio, vos scitis. Saxoniae Elector etiam antecedenti anno, et paulo ante Elector Fridericus ad Rhenum scimus.
page 75, image: s079Funesti anni Magnatibus, quis scit an nobis? postquam nemini exploratum, quomodo sese habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad vesperum. Dij dent quod melius, qui sciunt, hominem quidem arbitror scire neminem.
Spiram brevi me recipiam, plura ex patris litteris percipies. Italiam etiam videre gestio, tu adiuva sodes ut pater consentiat, deinde patriam, vestras Iunones, et si omnium Rector vult meis ornamento, emolumento, esse. His diebus sane fui animo pertristi, et ignoro caussam.
Quamvis quid ego curo? Subieci volunt atem meam Deo, vel ut idem loquitur, D E O me adiunxi, id est, si volet me febricitare, et ego volo: si aggredi quidpiam non defugiam si adpetere quid praecipiat non respuam, si adipisci, necego recusaba sin vero nolit detrectrbo ego quoque? Ades fatum? inclamo: omnium rerum heus vicissitudo est!
Non te omnia ad laeta genuit
O Agamenon, Atreus!
Opus est te gaudere et maerere.
page 76, image: s080
Mortalis enim natus es: et ut haud velis
Superi sic constituerunt
Talia docent scriptores nostri, sequimur et valemus, quando etiam non valemus. Tu cum tuis ut soles Regum Regem rogo, et te, me ames, mi affinis.
EPISTOLA XXXIX. GEORGIO BOETIO.
FLensburgi ut scis amicitiam nostram renovavimus: et ego nunc primum hac epistola volo, etsi nihil habeam, quod scribam, nisi S.V.B. E.E. V. Iohannis Iohansen quid agit? Lundius vester quid? qui ex nostris solum probat Platonis; Virtus inviolabilis ac libera, quam ut honorabit quis aut negliget, ita plus aut minus ex ea possidebit. Eligentis quidem culpa omnis, Deus autem extra culpam. Et Senecae nostri scriptoris: Nulli praeclusa virtus est, omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat, non eliget censum, nec domum,
page 77, image: s081nudo homine contenta est. Quo veriloquio valeas, praedictos salutes, ad scribendum instiges, et meus sis, cum ego plane sim tuus. Audistin Boeti? Cedo dextram, et pondera.
Si fallo vipera nostris
Sibilet in tumulis, et super ossa cubetEPISTOLA XL. IOHANNI SCHRODERN.
VEtera extollimus, recentium incuriosi sumus in quit Tacitus, et vere. Nam quotusquisque est cui non quod suo saeculo dictum aut factum parvum? Tibi non mi frater, eoque minus, quia ferreis his. Cum judicio tamen istiusmodi nisi quis eligit, doctorum vapulabit. Exempla vis? Agedum, audi salsum. Legatus quidem Dantiscanus cum Hafniensis Consulis conviva, voluit primum lauaret manus, at ille posteaquam recusavit, Consul, noli Legate aquam rem hic parvi pretij tam auguste accipere. At Legatus, vidimus illa ante consul, satisque
page 78, image: s082demonstrarunt, vinum vestrum cerevisia. Rides? magis ridebis, audi aliud. Doctor quidem Danus nobilitatus, cum apud nobilem quendam pranderet, extremum illi locum attribuens dixit; Merito parvulis his (filios monstravit) superiorem, cum aetate, ante enim te fuerunt nobiles. Acute; sed audi aliud. Matrem nostram nobili quadam muliere rogante, festum Bacchanaliorum una celebraret, respondit, non iam esse Baechanalia. At illa, quid ignoras nobilibus quolibet tempore? Cachinno, nec invideo tibi. Vale.
EPISTOLA XLI. Eidem.
HEus heus Iane dormis vel quid agis? ne unas quidem a te litteras accepi tanto temporis spatio. Perierunt? Esto, aut dico amor, quem ut scias nolo. Sed tu inquis, persolve debitum, pende ut soles quando me accedis tributum. fiet, sis contentus, sed si expectare non potes, nec vis, en habes. Seneca inquit, magnus ille
page 79, image: s083est qui sic argento utitur, quemadmodum fictilibus, nec ille minor qui sic fictilibus quemadmodum argento. Idem ego puto, et te ut etiam rogo. Dicenti autem tibi, vel mihi haec, nemo facile credet, re ipsa demonstremus opus. Germani certe olim fecerunt, de quibus Tacitus, est videre apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri data, non in alia vilitate, quam quae humo finguntur. Quam fortis etiam haec natio fuerit, testis idem ibidem, multi Historici, et in ea quantum excelluerint, Cimbri, Valerius Maximus in primis qui inquit. Alacris et fortis Cimbrorum Philosophia, qui in acie exultabant, tanquam gloriose et feciliter vita excessuri lamentabantur in morbo quasi turpiter, et miserabiliter perituri. Parentes illi nostri fuerunt, nostra teera est, animus, animus deest, quem et dabit Deus, si illum, Philosophiam amaturi.
EPISTOLA XLII. Eidem.
RAptim haec scribere cogor festinat
page 80, image: s084nuntius. Te moneo, magno animo humana omnia ferre discas, imo mortem, etsi juvenis, etsi peregre, etsi injuria moriaris. Quid enim si juvenis? Nunquam sane potes, si in iuvenili tuo pectore virtus, prudentia, quibus et multos senes superas, et tu senex. Adde quod innumerabilibus malis te subducit hujusmodi mors, et si nullis aliis, vel senectuti, quae ipsa morbus. Quid si peregre? Undecunque ad superos una via est. Totus mundus forti viro patria,
Vt piscibus aequor.
Vt volucri vacuo quicquidin orbe patet.Quid si injuria? puto a Tyranno interficior. Gaudeo qui a tali Nerone, dolerem si a quodam Augusto. Iccirco et magnus mihi Subrius Tribunus, Sulpitius Asper, Theramenes. Cato quamvis
Ille mihi ante alios fortunatusque laborum
Egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,
Procubuit moriens, et humum semel ore momordit.
page 81, image: s085
Consigna clamat nuntius, ego exspecta parumper, docebo fratrem meum artem ut si fortuna omnia bona abstulerit; aequum animum retineat. Illud et ego discam inquit; taceo, et scribo;
Sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres
Heredem alterius velut unda supervenit undam,
Quid vici prosunt aut horrea?Cur non libentius illa hodie, quam cras amitterem? Quanti praeterea illud aestimandum quod homines amissis fortunis plaerunque meliora videant, probent, sequantur? Sic Philosophus Diogenes, Zeno Citiensis, Aristoteles. Adesdum, nunc consigno. Vale mi frater.
EPISTOLA XLIII. AMICISSIMO SVO DNO [abbr.: DOMINO] THEODORO AB OSEDEN.
IN patria te esse dicam, an Giessae? hic vix credo si tibi: illic nisi tibi.
page 82, image: s086Utut sit, vel saluta meonomine charissimos mihi fratres Furlon: Borcholt. vel si vir es, Venerem (hariolare) Flensburgensem. Convenire me his nundinis velis, si poteris rogo. Garriemus, bibemus, tuque poenam (aperte dico) lues, cur non praeteritis. DIreddant mihi hoc pro pietate mea.
EPISTOLA XLIV. NOBILISSIMO VIRO DNO MARTINO A MEDEN AF. MEO, S. mitto
ET Palatinum, rogans ut si quid (est sane est, cum ab aegro) aegrum, manum hanc regatis, qui cottidie apud Regem, Reginatn. Ocium meum Iuvenile, et his Nundinis puto divulga bitur, nisi fallor, mandabo adeat domum vestram, et si dominum invenerit ociosum aspicihaud recuset. Spiram eo. Utinam in Italiam!
Id amabo adjuta me quo id fiat facilius.
page 83, image: s087
Immortalem testor a teneris unguiculis illam mihi mentem. Fatum fatum si propitium dicabo tibi monimentum chartaceum, quaminevitabile ineluctabile dicam. Deus mihi auguria perficiat. Tu OColendevale.
EPISTOLA XLV. SCACCONI RVHMOR.
NUptias te brevi celebraturum audivi Nobilissime Iuvenum; gratulor, Deumque precor, sint auspicatissimae. In honorem tui libenter conscripsissem libellum de Coniugio, liberorum procreatione, educatione, nisi actum agerem, utipse legis, legisti priscos. Sed nasututus forsitan, Cur ergo non carmen? Non te latet me a puero invita Minerva, et nunc magnum Iovem testor. Aliud quid quod tibi gratum, si a me proficisci poterit, manibus, pedibusque, noctesque et dies obnixe operam dabo. Erasmum ab Alefeldt amicum meum veterem, et semper colendum, sodes saluta. Fratrem etiam
page 84, image: s088tuum Erasinum si domi ut auguror: et valete.
EPISTOLA XLVI. Cuidam.
RIde quicquid me amas, heri perlegi Ovidij de arte amandi libros. Mirus artifex, et merito procis gratus. An autem illud
Oscula qui sumpsit sinon et caetera sumpsit,
Haec quoque quae data sunt perdere dignus erat.probandum, multi dubitant, ego nequaquam: suggerit enim alius Poeta quae illa oscula, adscriberem etiam nisi nimis obscaenum. Quam multa porro elegan rissime insinuat, quae docet, nec docet? Illud quoque mihi valde placet,
Tuta quoque est, fallitque oculos e lacte recenti
Littera, carbonis pulvere tange, leges
Fallet et humiduli quae fiet acumine lini
Et feret occultas pura tabella notas.Alia apud illum praeclara, plurima, quamvis, non negem soepe spinam inter rosas: nec illud mirum;
page 85, image: s089omnes enim nos tales, ut Archyta olim recte dixit, si etiam summam diligentiam adhibeas, tamen pisoem sine spinis non invenias, sic neque hominem inveniri posse qui non dolosum spinosumque quiddam habeat admixtum. Imo vita nostra tota, quemadmodum eleganter Philosophorum Deus Plato de contemnenda morte: et haec epistola vobis O Dysmenidae nisi providus fuissem. Abite abite Canes, viperae; et tu mi XXXX Vale.
EPISTOLA XLVII. Eidem.
DE Sibyllis et Herculis columnis rogas aliquid aperte tibi scribam. Obtemperabo, quamvis talia haec, quae non magnam in vita utilitatem habeant. Sibyllae unde dictae vid. P. Virg. multae, ut docet Aelianus var. hist. lib. XII. Hesychius de Philosophis. Elegantem de Sibyllinis libris historiam narrat Gellius lib. 1. C. XIX. D. Halicarnassaeus lib. II. vid. Plin. lib. VII. C. XXXIV. lib. XIII. C. XIII. lib. XXXIV. C. v. De Herculis columnis soepe auctores
page 86, image: s090loquuntur, expresse Aelianus var. hist. cuius verba. Aristoteles affirmat, eas columnas, quae nunc Herculis appellantur, antequam hoc nomen sortirentur, Briarei dictas esse. Postquam vero Hercules terram, mareque purgasset, et sine dubio bene meritus esset de genere mortalium in honorem eius Briarei memoriam ipsos delevisse et Heroulis columnas nominasse. Quid amplius mi XXXX scribis? Herete fuisse apud Virginem honesta forma, atque aetate integra. Ach fuge, cave, amas video. Illam quamuis nec noverim nec viderim, moneo non corpus ames, sed virtutes quae in illo: Vulgaris autem, et pravus amator est, qui qui corpus magis, quam animum amat. Nequen. stabilis est, cum rem amat minime stabilem. Simul enim ut corporis flos quem cupierat deflorescit, abit, atque avolat, nihil eorum quae promiserat servans. Bonorum vero morum amator per omnem vitam in amicitia perseverat, utpote qui rem stabilem sectabatur. Rescribe quaeso et vale.
page 87, image: s091
EPISTOLA XLVIII. NOBILISS. VIRO DNO MARTINO A MEDEN. R. Cons. etc.
ACCepi vestrum donum Nobilissime Dne [abbr.: Domine]; Maius sane quam quod Cynicus petere deberet, non minus quam quod vel Regem dare deceret. Quo meo merito? Nullo, nullo video. Cultum enim, observantiam, et ut summatim dicam, omnia quae in nostra potestate debuimus, debemus vobis. Videte autem neaes alienum nimis fiat grave grande, nec persolvi possit, et ego conquerar ingenue quod olim ingeniose Furnius, hanc unam habeo injuriam tuam, effecisti ut viverem, et morereringratus, sed nec nimis urgeo: nam ut breviter Seneca, qui nimis cito cupit solvere invitus debes, qui invitus debet ingratus est. Faciant Nobilissime vir quibus ut Cornelius noster ait beneficia eo usque laeta sunt dum videntur exsolui posse, ubi multum antevenere pro gratia odium reddunt.
page 88, image: s092Has ego interea ingentes; nec certe tam pro dono quam pro benevolo illo in me animo. Quidni enim candide apud candidum? Aurum; honores, et quae apud plerosque in magno pretio, parvifacio, certe prorsus contemno, et rideo interdum furorem mortalium, ita me Deus amat soepe miseror. Ampliss. Dne cum tota familia, cuius tu lumen, columen vale. Sororem resaluto, et Iovi patri commendo.
FINIS.
APOLLO P. E varijs sumendum optimum.