10/2010 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization
image: s001
Epistolae W. SCHICKARTI ET M. BERNEGGERI mutuae. ARGENTORATI, Sumptibus JOSIAE STAEDELII, M DC LXXIII.
page 3, image: s002
S. Pl. et officia Paratißma [abbr.: Paratissima].
CLarissime et Excellentissime Vir. Mitto D. V. recentis Eclipseos [note of the transcriber: in the print with a Greek letters: Eclipsews2], a Dno Kepplero, Amico meo honorando, Lintziis habitae, exemplar hoc, ab Amanuensi meo, malâ quidem picturâ, sed meliori fide descriptum: Quod ut V. D. cum suis observatis haud gravatim conserat, et porro quoque ad D. D. Johannem Remum Quietanum, Serenissimi Leopoldi Med. et Mathemat. illius copias transmittat, idem Kepplerus, et ego ipsius nomine
page 4, image: s003obnixe rogamus. Metuit ille ex hac Eclipsi quandam Rudolphini sui calculi ruinam. Quod invitus audio! sed forte errorculus aliquis in assumptarum stellarum locis latet: aut sin illa sunt justa (id quod ex protocollo Tychonico, sibi ab haeredibus concredito, facile et solus omnium optime dijudicabit) data fortassis non sunt sufficientia, nec satis ad tam subtilis rei inquisitionem accurata. Quid enim hoc est? [gap: illustration] Constituere [gap: sign for new moon] Rectum ad certas fixas? Nescitur adhucdum praecisus situs, quandoquidem omnia semicircumferentiae puncta ad diametri extremitatem sunt recta. Sed caetera, prae aliis curis nondum examinaui. Differo in ociosius tempus. Interim bene valeat V. D. meque sibi benevole commendatum habeat, atque temerariam, ad ignotum scribendi audaciam, non mihi sed Kepplero roganti, et communibus studiis imputet. Tubingae d. 20. Februar. Anni 1620.
NB. Observatio Ecliptica. S. P.
ITerum te alloquor, Clarissime et Excellentissime vir, Domine Fautor plurimum honorande; et quidem in causa Keppleri nostri, qui bina haec suae in 4. lib. Astr. Copern. praesationis exempla, nobiscum modo excusa, Argentinam mittere jussit, unum pro T. Excell. alterum pro Gringalleto, cui inde porro communicari possit. Fuit is nuper hic meus ultra octiduum hospes, ubi inter convivandum plurimam tui, non quidem ut alias absentes solent, sed quam honorificentissimam fecimus
page 6, image: s004mentionem. Hactenus vero Ratisponam, ad Coniugem puerperam discessit: dubius quando sit re versurus, Sed et a M. Johan. Schmidio Argent. SS. Theolog; Studioso, amico meo, et in Chaldarcis Rabbinicisque. studiis Collegâ sua vissimo, homine ab omni adu latione aeque ac ab immodestiâ alienissimo (at nescio quo adverso fato, certe praeter culpam suam, male a quibusdam hîc habito, et c.) aliquoties et prolixe laudes tuas audivi, quibus de novo, amore tui inflammatus sum. Quaeso igitur pro celebri humanitate tuâ, non neglige vilem Amiculum, sed pro occasione et ocio (quod tamen a publicis functionibus rarum tibi esse audio) me ulteriori alloquio dignare. Cl. viro, Dnno Welpevo, amico meo veteri, cujus jucundem multoties recordor, meam salutem et officia nuncia, Interimque bene vale. Tubingae postr. Cal. Martii. an. 1621.
Multam et officiosissimam salutem.
CLarissime et Excellentissime Vir, Patrone plurimum honorande. Ne Mütschelinus vacuus ad te redeat. volui ei hanc schedulam et adiunctas chartas imponere, reliquas suo tempore submissurus. Tarde procedunt operae, in hac Hebr. L. studiosorum raritate. Sed et Typothetae, ad peregrina et insueta isthaec nauseant. Quod si faciliorem apud vos Typographum, et venustiores typos scirem (hi enim ut vides obtusi et inaequales sunt) traderem ei Chaldaico Latina quaedam excudenda: ut disquiras, rogare non ausim. Si quis illorum, vel mihi vel meis illis diffideret, posset in exiguo
page 8, image: s005libello sententiarum Thalmudico Rabbinicarum, a me obiter e quotidiana lectione collectarum, venditionis et sumptuum restitutionis periculum facere. Si a Cl. Buxtorfio librum [gap: Greek word(s)] meo nomine accepisti, ut ipse futurum esse promint, quaeso cura ut per Mütschelinum mihi tradatur. Kepplerus adhuc mecum delitescit. Procli hypotyposes non est, ut ei mittas. Ego enim e mea Bibliotheca comunicavi, nesciebam, quod eas desideret. Besoldus et Lansius, tui quotidie memores, valent. Vale et tu Vir Praeclarissime, multis mihi nominibus colende. D. 23 Maii. 1621. Ignosce tumultuariae et furtivae scriptioni.
S. P. D.
IMaginem Kepplero dicatam, una cum literis tuis, Viroptime et praeclarissime, Dnne Fautor singulariter honorande, accepi, rogatuque tuo mox Dn. D. Lansio tradidi, qui eam non pro genuinâ agnovit, prout id nec in Epigrammate subscripto dissimulat, ibi tamen Chalcographi lapsum ingeniosa fictione palliat. Sed et Ego, cum vivo, quem nunc iterum domi praesentem habeo, contuli, parumque congruentiae deprehendo. Utut sit, reperiet tamen haec tabella nihilominus suos emptores, si non depicti studio, at certe ingenua sphalmatis confessione et arguta excusatione, quae novi Exempli res omnino efficiet, ut curiositas sumptus cito restituat. Sed repente avocatus plura jam non possum. Vale Vir Excellentissime, et in medio sermone abrumpenti hac vice ignosce. Compensabo alias nimiâ loquacitate. 2. Maii. an. 1621. Tubingae.
page 10, image: s006
Plurimam Salutem et officia paratissima.
C Larissime et Excellentissime Vir, Dnne Fautor honorandissime. Exhihitor istarum M. Lucas Schickardus, SS. Theol. nobilcum Studiosus, frater meus germanus, diu quidem ceieberrimae vestrae Academiae visendae singulari studio flagravit, nunc vero auditâ in cremen torum et privilegiorum eius novâ. formâ noviter stimulatus, veniam illuc abeundi a me petiit, et per occasionem praesentium nundinarum omnino impetravit. Non igitur debui ipsum sine meis ad teliteris dimittere, Vir Excellentissime, Fautor aetatem colende, non quidem ut tuae illum habitationi aut mensae intruderem (jam enim, praeter sufficiens viaticum, abunde ipsi de his provisum est, apud quendam Mercatorem Gallum comitis sui parentem, praeterea ne parasiticis hisce artibus, vel importuno accessu cuiquam gravis sit, serio ipsi iniunctum) sed ut per te, si hoc rogare fas est, Urbis vestrae splendorem, palatia, consuetudines, et alia quae visu digna habetis plurima, praesertim vero, et cuius gratia iter suscepit Academiae statum, theatra, r bibliothecam, anditoria, illorumque splendidissima lumina, Clarissimos Dominos Professores, coram cernere, mirari, et domum reversus grate nobis depraedicare possit. Quicquid hac in parte, desiderio vel potius curiositati explendae, operarum et favoris praestiterit Excell. T. id omne mihi exhibitum esse putabo; et quibuscunque aliis rationibus tenuitas mea poterit, compensare laborabo. Idem a Dn. D. Frohrersenio, Amico et fautore meo, atque in Hebr. L.
page 12, image: s007privato nuper discipulo, petii. Dn. Kepplerus ad aliquot dies hinc Stutgardiam secessit: remitto autem ipsius nomine Proclum, cum summa gratiarum actione. A Dn. D. Lansio, qui nunc me interpellat, multum et officiose salutaris. Ita vale vir Cl. et me meosque fovere perge. Tubing. d. Iohan. B. 1621.
S. P.
QUid vero reddam Tibi, Praeclarissime vir, Fautor maxime, pro tam insigni benevolentia, quâ fratrem meum complexus es? quam non non satis praedicare potest digne! non habeo nisi meipsum, quem si alicuius pretii esse putas, tibi totum devoveo. Heu quam anxie verebar, ne tibi importuno accessu suo molestus esset, aut in mensa gravis! et tamen utrumque commissum est ab impudenti adolescente. Quaeso ignose ipsius audaciae, nec mihi imputa. Fecit profecto contra expressam interminationem meam. Et jam de facinore sibiquoque gratulatur, quasi in tanti viri penitiorem famiharitatem intromissus. Sed et tardiori suo reditu veniâ meâ abusus est. Cautius post hac mercabor, neque ulterius, nisi de modestia ipsius probe securus aliquorsum dimittam.
Quod. Kepplerum attinet, nondum ad me rediit, ajunt Francofurtum abiisse. An Argentinae clam te latitârit, equidem ignoro. Si se abdidit, fecerit certe non amicitiae tuae taedio, quâ ipsi nil duicius esse sat scio, sed forte illiberali quodam pudore, quem ipsi desperata Matris causa incussit, et praeter me alii quoque in ipso coram reprehendêre. Cumprimum autem reversus fuerit, expiscabor illa, et fideliter communicabo.
page 14, image: s008Memini ipsum aliquando ad mensam de istis mihi narrasse, sed quia non attente auscultanti, circumstantiae elapsae sunt, differo in aliam occasionem; vel ob hoc solum, ut iterum te alloquendi praetextum habeam. Nunc vale Vir supra modum humane, et me tuum esse patere. A Dn. D. Lansio plurimum resalutaris. Cuius coniunx jam ultra semestre muta, nunc pessime habet, proh dolor, et ipsum maritum sympathia fere enecat. denuo vale, Rapt. d. 11 Julii 1621.
Salutem et felices plurimos annos.
Nisi perspecta esset mihi humanitas tua, Vir clarissime, Fautor honorande, vererer, ne in exosae ingratitudinis suspicionem apud te inciderem, qui pro tam liberali dono Tubae tuae, adeo seras gratias ago: et ago tantum, nec habere possum Certe subirascor tenuitati meae, quae par pari referre nequit. Hoc autem indubitato spera, etsi aliam remunerationem non recipias, receptu rum tamen animum tui perpetuo grate memorem. Quod Momos attinet, vehementer gaudeo illorum minaces conatus in fumos evanuisse, bonamque causam triumphasse. Macte mi Berneggere, perge laetis avibus, vel rectius auspice Christo, et multa talia scribe, unde posteritas discat, fuisse in medio isthoc adulatorio seculo, qui ulcus tangerent, veritatemque libere et cordate profiterentur. Kepplerus noster superiori autumno domum reversus est, incertus de salarii sui continuatione. Mater ipsius absoluta est, praeter multorum expectationem; de quo Procuratori filio gratulatussum merito. Lansii uxorem pie defunctam
page 16, image: s009esse, forsitan aliunde scies. Luget eam etiamnum superstes maritus, et lugebit semper: adeo tenere adamârat ipsam. Habet jam secum in viduâ domo senem Gruterum, ab Heidelbergâ exulem, ut tu Dn. Gothofredum, virum quem honorificâ famâ tantum mihi notum, etiam facietenus nosse optarem. Scripsi ad Jacobum Heidenium et Buxtorfium, ad quos quia alium nisi per te aditum non scio, obsecro sumemeâ causâ tantum occupationis, et per famulum cura, ut illa epistola Domino, haec Mercatoribus Basiliensibus tradatur. Nec moleste fer quaeso hanc audacem meam petitionem, quod omnia tibi obtrudo; totiesque nugis meis fatigo. Parcerem omnino si ullam rationem aliam scirem. Si me amas, quod sincere credo, iniunge quaecunque hîc nobiscum habes curanda: senties me profecto in expeditione ut fidelem, ita promptissimum. Ini terim vale Amicorum maxime, accipe iterum frustillatim aliquot pagellas, quae jam ultra trimestre impediuntur absentiâ Typothetis illius, qui solus hasce literas coordinare novit, et vobiscum haerere dicitur. Rotam a me sculptam, una cum declaratione dudum accepisse te puto. Sin minus; mittam denuo. Quamvis non sit tuo conspectu digna. Vale Vir Clarissime. Datum Tubingae, d. 25. Decemb. Anni senescentis 1621.
Salutem.
ET si tacite mecum voverim, Vir magnifice, Domine et Patrone colende, quod te, dum summum Magistratum geris va rie occupatissimum, interpellare nolim; rumpere
page 18, image: s010tamen votum cogor impatientia diuturnioris silentii. Patere igitur, ut tribus verbulis significem, quod adolescentem illum tua commendatione libenter susceperim, aliquandiu in aedibus foverim, nunc vero optimo cuidam Hero insinuarim; a quo aliquod victus subsidium habebit, quam diu se digne geret. Caeterum quaeris, quid alias rerum agam? respondeo, me Arabicari, idque potissimum anspiciis Dnni Gruteri, a quo Alcorani exemplar mutuo accepi. Aiunt et te unum possidere. Id coram aliquando videre gestirem, si cum vere pax rediret, ut, quod dudum decrevi, Argentinam exspaciari possem. Interim in typorum de fectu exsculpo haec quae cernis: editurus aliquod specimen hac hyeme, si Deus siverit. Vale Vir Excellentissime. d. 13. Octobr. anni 1622. Tubingae.
S. P.
A Nnos novos veteribus meliores, et omnia fausta. Magnifice Vir, Domine et fautor singularis. Ostendit mihi Dnus. compater meus D. Besoldus literas tuas, et cum sibi ad iter accincto non vacaret, jussit ut ego paucis responderem, atque adiunctas disputationes una cum programmate mitterem. Quod facio, sed breviter. Nam ipse nunc ad alia trahor. Exosculamur vestram benevolentiam, et si fata olim ita ferent, gaudemus per Dn. D. Rümmelinum nostrum veluti obsidem, arctius uniri vicinarum Academiarum amorem. Nil festinatu opus est, nec quisquam nostrum id impotentius ambit; sed id saltem optaremus, si omnino isthaec statio, sopitis horum temporum motibus, aliquando iterum redintegraretur, nec quisquam
page 20, image: s011magis idoneus, vel quem forte tacita aliorum vota expectant, praesto sit, is ei praeficeretur, cujus pietatem et eruditionem abunde novimus. Interim hae cogitationes nostrae non sunto praetoriae, nec cuiquam praeiudicanto, sed utrinque arcane habentor. Amplissimum Dnn. Clutenium propediem quidem expectaramus; sed audio sepulturam ultra sesquimensem denuo dilatam esse. In eius adventum caetera differo. Vale Vir excellentissime, Domine honorande. Tubingae. d. Stephani, anni. 1622.
Salve plurimum, Excellentissime Vir.
ORavit me heri Walliserus, Ethices in Academiâ nostrâ Professor, ut hunc adolescentem studiosum, N. Volmarum Argentoratensem, de pareutum et patronorum voluntate Tubingam iturum commendatiis datiis instruerem. Ego vero nihil facio illubentius, quam ut alios commendem, tum quia non libenter decipio decipiorque (quorum utrumque saepe hîc usu venit) tum etiam, quia aliis molestus esse nolo, cumprimis iis, qui sine publici commodi morâ de talibus interpellari non possunt: quorum inter primos Te publica fama constituit. Addo, quod male gratus fuero, si pro egregiis munusculis, quae subinde missitas, nihil reponam aliud, quam ut oneris aliquid imponam. Et sane, nisi me cum humanitas tua eximia, tum Dn. Walliseri optime de me meriti autoritas permovisset, nihil plane scripturus fueram. Audeo itaque Tibi virorum eximie, hunc adolescentem, quem excitati et alacris ingenii esse aliunde cognovi (ipse non exploravi) commendare, sed ea lege,
page 22, image: s012ut non nisi, quoad citra molestiam et incommodum tuum potes, juves promoveasque. Praestabit, ut spero, se gratum benevolentiâque dignum. Accepi nuper meteorologicum tuum meletema, magnaque voluptare lectum, Doct. Habrechto, medico dedi, qui se ait idem ipsum vidisse meteoron, et aliquid de eo scripturum. Quicquid id erit, mittam. Astroscopii, ut et compendii linguar Hebr. exemplum ut hic adolescens emat arre meo, mihique mittat, in mandatis habet. Nam quae misilti pridem, alterum D. Schmidio dedi: alterum cum amico nescio quo communicatum, nondum recepi: nec recipiam, ut apparet. Ita solent isti abuti oblivione meâ. Summorum virorum Gruteri et Besoldi, quoties recordor (id fit quotidie) pudore sussundor ob omistum tam diu respondendi ad literas ipsorum officium, quo defungar tamen ad proximas Natalitias. Occupationes, leviculae illae quidem, at multae, me mihi ipsi eripiunt: quibus tanto magis implicor, quanto magis explicareme conor. Quae et causa est rarioris ad te scriptionis meae: cu jus benevolentiam in magna felicitatis parte pono. Velim iis, ut et Amplissimo D. Lansio, nisi grave est, ex me salutem officiosissimam, cum erit occasio, dicas. V. Argent. 7. Decembr. 1623.
S. P.
MUlta tibi debeo, vir Magne, Amicorum optime merite, tam meo quam fratris nomine. Depraedicavit ille in suis e Genevâ, miram et impersolubilem benevolentiam tuam, quâ non liberaliter tantiim ad coenam vocare dienatus es; sed quam
page 24, image: s013omnibus lautitiis praeferrem, humanissima conversatione beasti. Rependat tibi DEUS omne bonum abundanter, et servet te nobis quam diutissime. Porro non desiisti etiam erga me munificus esse. Accepi enim ultimas tuas ad Caesarem Suetonii, donum certe auro mihi contra carum: pro quo remitto priores pagellas nugarum mearum, quas vester Dn. D Habrechtus mihi excussit. Suppeditavit is mihi observationum supplementa, quibus ipsemet dextre uti nesciverat; et ego in immaturo priori schediasmate destitutus, insigniter errabam: nunc vero iisdem adiutus, cum Antagonistae, meum quoque lapsum detegere non erubesco. Nec impedio, quo minus ipsi, cui familiariter notus esse videris, communices. Nam reliqua ante nundinas vix absolventut, adeo aliis nunc obruti sunt Typograpi, quamvis quotidie urgeam. Excudunt enim mihi quoque nunc, quae in Bechirath Happeruschim desiderabantur. Lansius noster viduitatem suam, ductâ virgine honestissima, nuper finivit, ut ex adjuncto Emblemate cernis. Perierunt mihi nudius tertius in repentino incendio hîc oborto, aliquot aeneae tabellae, meâ manu recenter sculptae, quas impressori credideram, quarum jacturam aegre fero. Vale Vir clarissime. Tubing. prid. Bissexti, quo nos in hoc Ducatu Matthiae memoriam recolimus, contra Calendariographorum placita: Nescio an et apud vos? Anni 1614
Matth. Berneggerus With. Schickarto S. P. D.
SAlve Vir Excellentissime, reverende Fautor. Tu vero me subinde beas missitatis illis divini ingenii tui
page 26, image: s014[gap: Greek word(s)] quibus non habeo in hoc tempore, quod reponam, quanquam scio, gratias actas (ago vero maximas) itemque affectum tui observantissimum studiosissimumque, tibi vicem [gap: Greek word(s)] sufficientis esse. D. Habrechto, pro amicitiâ, quae mihi cum eo vetus intercedit, ostendi, quae ad ipsum pertinent, tina cum ipsis literis tuis, ne forte me praevaricatorem putet, etsi malim non ausum tecum in campum descendere (nec fecisset, si me prius audire voluisset) gaudeo tamen, hac occasione tibi expressum illum librum, quo nihil absolutius in hoc genere unquam prodiisse puto. In caeteris tuis (ut Socratis de Heracliti libro verba mea faciam) quae intellexi, egregia sunt: credo, et quae non intellexi, adeoque salivam illa mihi moverunt ac ingens desiderium excitarunt Hebraica discendi. Utinam Jupiter aliquis praeteritos annos mihi revocaret, aut de praesentibus decadem unam alteramque detraheret! Felices, qui te isthic doctore utuntur! In veteri, quam ante sex septem annos emi bibliothecâ, nactus etiam sum Alcoranum Turcicum, quem librum etsi [gap: Greek word(s)] meum manere, tamen [gap: Greek word(s)] tuum esse cupio: et mittam, si quem idoneum hominem ostenderis, qui ferat. Et prodromi vice hic libellus esse potest, qui, quo sit argumento, quaeso me certiorem facito, et bono Reipub. literariae diutissime valeto. 3. Apr. 1624.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S P. D.
QUas vero tibi grates reddam satis condignas, Amicorum optime et meritissime, quod post tot benevolentiae tuae specimina adjecisti hoc luculentissimum, et me Arabici
page 28, image: s015libelli usu fructu beasti. Crede mihi, nil potuisses gratius communicare, talia studia nunc unice sitienti. De ipso exemplari securissimum esse jubeo, tractabitur munde, et suo tempore reddetur capitale cum largo censu. Quamvis enim de ordine sphaerarum, Eccentricitatibus, Epicyclis, Prostaphaeresibus, planetarum evagationibus ad latera lunae illuminationibus, climatibus terrae, meridianae lineae per umbras inventione et c. nil dicat novum, quod non in Graecis et Latinis authoribus extet multo accuratius, juvat tamen et me vehementissime delectat hasce Arabum tralationes inspicere. Vel hoc solo nomine, ut terminos artis, quos superioris seculi incuriâ habemus barbarissimos, restituere aliquando, et de Astronomia pro tenuitate meâ bene mereri possimAlkuranum quod attinet, comparavi dudum bina ejus exemplaria, alterum ex Austriâ tuâ, alterum ex Ungaria: quorum illud minutissimis characteribus exaratum in octavo, elegantius quidem est, sed misere passim laceratum, et plus quartâ parte mancum: hoc vero in 4 to integrum quidem, sed rustice scriptum. Neutrum tamen versiculos numerat. Quod si tuum quoque iis carer, videre non cupio: si autem rubra tales motas [gap: Hebrew words] in textu, et in margine hos [gap: Hebrew words] decadum titulos habet, lubenter meos defectus inde supplerem.
Quaeso revolve, et si quid subsidii meis inde speras, hujus Tabellarii sidis manibus tuto concrede. Non ultra mensem ad sumum detinebo, et gratus sartum tectumque restituam. Monitus sum a quodam perito,
page 30, image: s016ne paginas posthac allegarem quippe quarum numeratio varia sit et incerta, sed versus, quos meliora exemplaria habeant ascriptos: itaque vides mihi talia molienti, distributionem eorum cognitu omnino esse necessariam. Jusserunt Academiae nostrae Patres dudum, ut pro feliciori hujus studii plantatione Lexicon Raphelingii alicunde compararem, et bibliothecae publicae inferrem. Cum autem bibliopolae nostrates hoc in proximis Francofurten sibus nundinis expediverint negligentius, cogor vestraces, te internuncio, ni grave est, adire, obsecrans velis haud invirus apud Dn. Bokenhoferum vel alium in quirere, et si quod exemplar praesto sit, significato precio per hunc mittere; solvetur statim et grate: de quo ego fide jubeo. Ignosce quaeso impudentiae mae, amoris [gap: Greek word(s)] me adeo facit confidentem. Cui etiam imputabis quod adjunctum fasciculum tuo studio Basileam mitti peruelim. An Dn. Camerarius responderit nescio, illud scio, quas ad ipsum dederis, mature et probe curatas esse. Accipe nunc reliqua, quae in Meteorologico discursu deerant. Ais indigne ferre Dn. D. Habrechtum, quod duriuscule acceptus videatur. Nor opinor. Certe mihi ea mens non fuit, virum, quem propter hanc siticulam nihil minoris facio, lacessere: sed respondere provocanti, et eadem libertate, quâ ipse prior in me usus fuit, uti, quasi talionis quodam jure. Sivere philosoplius est, qualem esse credo, mavolet a ridente corrigi quam a rixante. De sino. Vale, resalutatus a Besoldo, p. t. Rectore et Moestlino. Caeteros enim
page 32, image: s017ultra biduum non vidi. d. 10. Maii. anni 1624.
Matth. Berneggerus wilh. Schickarto S. P. D.
VIr Excellent. fautorum meorum eximie. Mirifice me revocarunt vel obiter inspectae pagellae residuae operis tui, quas tabellarius recte cum litteris reddidit, crasper otium diltgentius evolvam, et D. Habrechto mittam. Quid ego contra? nil nisi gratias, sed ingentes et ex animo profectas. Ad do tamen et Alcoranum meum, quem spero tibi usui nonnulli futurum: Sin, oro, saltem ut ne graveris in ordinem disiectas (ut videtur) pagellas restituere, quidque desit, monere, et (vide quanta sit fiducia de benevolentia in me tuâ) etiam curare, ut ductu tuo bibliopegus aliquis compacturam valde luxatam restauret, et sarciat, idque aere meo, quod tabellarius (ita rogavi) numerabit, a me bonâ fide restituendum. Cum que mihi propter imperitiam istius linguae, liber usui esse non possit; non recuso, si emptorem nôris, pretio tolerabili, quod judicio et arbitrio tuo committam, cuicunque visum fuerit, atque adeo tibi ipsi vendere: donaturus, nisimihi Bihliotheca illa Spachiana, cujus pars liber est, nimis magno constitisset. veruntamen loco pecuniae, libros aliquot bonos recepturus. Lexicon Arabicum unâ cum Grammaticâ, (nec enim separatim veneunt) hic habes, ex bibliopoleo Eberhardi Zetzneri, qui unus librum habuit: caeteri dudum vendiderunt: nec Francofurti amplius haberi posde dicunt. Pretium 7. fl. 3. bac. exigit et me Sponsore, ad occasionem proximam expectat. Haec in bibhopoleo
page 34, image: s018scripsi, cum literas tuas ad manum non haberem. Iraque si quid aliud in iis extat, ad quod responderi sit operae pretium, id proxime faciam, interim vale vir Magne, bono Reipubl. literariae diutissime prosperrimeque. Dabam Argentotati. 15. Maii. 1624.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Salutem et Officia.
ALkuranum tuum, Vir clarissime, Domine et Amice plurimum honorande, pridem per nostratem, sed literas hâc ipsâ demum horâ per vestrum accepi Tabellarium, una cum significatione pretii librorum Arabicorum, quod Dn. Zetznero nunc mittunt Bibliothecae Curatores: Tibi vero pro industria et comparandi curâ magnas agimus gratias, relaturi aliquando in pari vel simili, cum. operam nostram vicissim requisiveris. Caeterum Alcurani exemplar, versus (aeque ut mea duo) non ascriptos habet, sed characteris elegantiâ omnia quaecunque hactenus vidi, antecedit: quo nomine usus eius mihi, pro correctione quorundam evanidorum locorum, utilissimus est et gratissimus. Discrepaut etiam plerique Suretarum tituli a meis, quamvarietatem aliquando, si DEUS siverit, cum honorificâ codicis tuimentione, publicitus excutiam. Hoc unum vehementer doleo, quod capite truncatum est, et ut ex collatione cum Gruteriano codice ae stimo, XXV. circiter folia desunt. Reliqua, quae mire trarecta erant, eiusdem integri exemplaris subsidio in ordinem redegi, et ne posthac a quoquam dislocari possint, debitâ serie compingi curabo, sic tamen ut venerandae veteris et exoticae ligaturae honori
page 36, image: s019nil derogetur. Praedicta 25. folia jam diutissime defuisse oportet, quod inde colligo, quia quod nunc est initium, literas suas (procul dubio casu quodam madefactas) in advenrso latere instar typi alicujus expressit, uti ex integumenti parte. interiori cernes ipsemet, quando librum reddidero. Si vel pauciores deessent paginae, vel mihi plus ocii superesset a caeteris curis, supplerem hunc defectum mea manu: Gonabot tamen aliquid, gratitudinis causa, et ne tam preciosum librum absque censu elocasse videaris. Vale, Vir optime, Dnn. et Fautor magne. Tub. d. ult. Maii, anni. 1624.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero salutem et feliciores annos.
VIr Clarissime, Fautor Maxime. Si pauca scribere satius est quam prorsus tacere, veniam brevitatis me reperturum spero. Totam diem scribendis literi s prodegi. Unde mirum non est, minui quod in tot frusta secatur. Scribere jussit Cl. Gruterus suis nuperis e Brettâ missis, et a Zetznerianis tuâ curâ petere suasit folium E, suae bibliothecae Exulum quod in donato exemplari meo, cum B permutatum erat. Redde igitur, quod mihi redundat, ne alteri desit: et mihi vicissim deficiens E compara. Nolim ipse fatigeris, novi quot curis distinearis; sed tantum exhibitori hujus Sussio significes quorsum sit abeundum. Is pro veteri consuetudine nostra cutabit haud gravatim. Caeteroquin bene valet Gruterus, et si obsidio Bredensis ex voto solvetur, Franekeram ad Frifios proficiscetur. Interim delitescit apud generum, nec prius e sumo ad certissimam belli flammam
page 38, image: s020properabit. Frater meus ab autumno huc usque, ut opinor, Londini agit in Angliâ Quam vis nesciam quomodo transfretarit. Nam ultimas e Caleto accepi. Hic jam desino. Excell. T. multa fausta precatus. Rapt. Tub. prid. natal. DNI. 1624.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
VIr Excellentissime. Ut pro sumo, et mihi quodammodo (da veniam) onerosoillo honoresquem dedicato jure tuo Regio Hebraeorum habuisti, publice qualecunque redhostimentum extaret; ausus sumtibi dispurati unculam quandam, quod in hoc tempoie nil aliud offerretur, inscribere. Ejus exempla quaedam hîc habes. Injuriam huma nissimo et benignissimo Genio tuo facerem, si multis excusarem hujus [gap: Greek word(s)] tenuitatem: quam tamen insuper alio munere tibi gratiorenon mihi pensare, visum est. Nam Alcoranum meum, quem hactenus a me mutuum habuisti, deinceps proprium ut habeas. unaque libellum Astronomicum Arabicum, volo, jubeo. Aut tu, aut nullus alius dignus eo libro possesor est, qui applicabis usui publico, apud me et alios periturum. Boni, quaeso, consule et me quod facis, porro ama: viros Nobil. et Ampl. D, Besoldum et D. Lansium (a quo binas nuper, et alteras quidem pecunia onustas accepi). meis verbis observant. officioseque saluta, et cum iisdem optime vale. 8. Maii. 1625.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Salutem per CHRISTVM.
BEnignissime Vir, (verissimo titulo liceat. appellare, quo in me benigniorem alium non sensi) quid rei dicam, quod vili officiolo provocatus,
page 40, image: s021statim omnes gratias pleno horreo mihi admetiris? An prae amore satis sanus es, qui tam pretiosum librum nihil merito non dubitas offerre! prodigalrtas haec esset, tutoribus coercenda, non liberalitas, Itaque vereor accipere, qui nullo id servitio mereri possum. Sussi ciat mihi abunde minor ille Astronomicus: hunc vero grandiorem liceat commodato tantum eousque retinere, donec per ocium reliqua, quae in manco exemplari meo desunt, inde supplevero. Nam ut in Emblematibus claudum coecus portat, sic ista utrinque mutila, defectus reciproce complent. Haec in magnâ festinatione, die Wilhelmi, qui mihi per DEI benedictionem tertius est supra trigesimum. Vale tu adhuc in duplum, Vir Eximie. Tubing. anni 1625.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. et Amica officia.
FAutor magne, Domine honorande! Ne Osiander iste sine meis ad vos rediret, hoc unum festinanter volui, versari Kepplerum jam ad Mensem in Wirtem bergiâ et me literis interim, sed corpore nondum visitasse. Si quid igitur ejus velis, jube ut ego exequar. Parat nunc vel tandem, diu promissas tabulas Rudolphi, ad quarum editionem ipsi calculatorem hîc inter studiosos nancisci debeo. Ait etiam inter caetera, perstrinxisse me in suo hyperaspiste, quem nondum vidi. Item editurum quoque Logarithmorum usus. Nescio an Religionis causa hactenus sit a Caesare appellatus? Hoc subodoror, renovaturum jus civitatis nobiscum in
page 42, image: s022Patriâ Leonbetgâ. Quorsum id spectet, facile divinamus. Extremum rogo, negraveris inclusas ad Sussium curare. Valde praeposterus sum in meis meditatiunculis. Nunc dum ista tractare debuissem, in longe alienis oberro, quo me studiis pernitiosa curiositas levi occasione abduxit. Vale, Vir Clarissime. rapt. 8. Jun. anni. 1625.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
CLarissime et Eixmie vir, Domine Fautor Opt. Max. Quod Kepplerus, jam aliquandiu mecum agat, ex nuperis ipsius literis intellexisse puto. Is conversatione sua occasionem dedit, in mensuram prisci pedis Romani curiosius inquirendi, ob stadiorum rationem et innumera alia rectius percipienda. Quoniam vero W. Snellius in Eratosthene
image: s023
A.
Observatio Eclipsis Lunae, quae fuit anno 1619. nocte, quae secuta est d. 1/2: Decemb. habita Lincii loco per opportuno in aedibus Gummingeri ex hypocausto et camera in occasum versis: a Johanne Kepplero et Jano Gringalleto.
Horologia Publia.
Domus Provincialis. Altitudo Quantitas Defectus. Plaga Umbrae. Applicatio Lunae ad fixas pedis Parochiae. Oculi Tauri II Curiae, Aldeboran. Portae. Arcis Hor. I Gr. distantia I 1/4 49. 41. I 2/4 51. 39. I 3/4 54. 36. 56. 34. Principium. 3 58. Quasi unum minutum post principium. Praecise ad sinistram erat umbra. Nondum erat angulus rectus ad priorem in pede. Luna telescopio in specta extribuit marginem ad sinistram in umbra conspicuum, cum multo ad huc lumine, sed tamen evidenter distinctum a lumine Lunae reliquea. 2 1/4 Pars quatra post hanc phasin proxime Hic Luna quasi suprastellam, angulus rectus plus inter stellam et proximum marginem diametro ut stellas viderem tegenda luna fuit trabecula fenestrae. 2 2/4 27 2/3 Quasi duae quintae. Jam deorsum vergebat 3 Puls dimidio. Centrum transgressum parum admodum distantia a margine proximo major diametro. Paulo post 2 3/4 24 1/4 quas. post m. 3 Bes Gringalleto, mihi minus. Jam prope margo occidentalis rectum formabat, jam margo rectum. q. post 2. m. 3 Bes mihi. Linea cormuum nondum parallela lineae stellarum pedis. q. post 1. m. 3 3 1/4 3 2 1 2/3 quasi post 1. m. 3 1/4 Dodrans mihi, Gringalleto vero quatuor quintae Rubebat Luna im Umbra clarissime. paulo post Tertia instrumenti mei Telescopii superfuit, id est, 5. minus minuto. 3 2/4 3 2/4 Parallela Jam manifeste perversa inclinatio. 3 2/4 16 2/3 Lat. lucidae ad obscuram, ut 1. ad 8. circiter, nihil enim accurati potuit. post. 2. circit. m. vel. 16 1/2 3 2/4 Nondum cornua versus primam pedis, tamen perpendicularis cornibus inclinabatur versus eam. post. 1. min.
image: s024
Horologia publica.
Domus Provincialis. Altititudo Quantitas Defectûs. Plaga umbrae. Applicatio Lunae da fixas pedis Parochiae. Oculi Tauri II Curiae. Aldeboran. Portae. Arcis. 3 3/4 Crescere videbatur, sed falso. Nondum, fere tamen. Luna propior adhuc primae quam secundae. 4 Sexta in lumine. Nondum. Nondum aequa distantia. post. 5. mi. cire. 4 Nondum, nec dum cornua in secundam. Nondum. post dimidium minutum. 4 Paulo plus in lumine, quam quarta diametri. Jam ista implebantur. Non dum et Angulus in centro obtusiusculus. Intra qua drantem min 4 Perpendicularis cormuum jam a prima in occasum linea cornuum jam a secunda in Austrum. Distantia par. 4 1/4 9 1/3 Nondum plane semidiameter in lumine. Umbra infra jam parum ad dextram. Propior secundae quam primae. 4 1/4 Proxime post Luna paulo minus minus Diametro margine Proximo a stellâ secunda. 4 2/4 Quarta mihi, Gringalleto plus quam tertia in umbra. 5 Paulo plus quarta illi. 4 3/4 Post 2. minut. Cornua spectabant propius Saturnum quam Humerum Orionis. 5 Nondum occidebat post montes satis altos. Octava diametri. Paulo post Evanuit. 5 Finis Eclipsis. Intra dimidium 5 minutum. In Vestigio. 5 Adhuc pallebat et quasi deficiebat solendor ascititius, sine ocularibus, sed a me visus. 5 1/4 Secunda pedis a Lunae margine aberat deorsum versus sinistram paulo plus, quam quantum capit instrumentum, hoc est, plus quam 14. min. 5 2/4 5 3/4 Jam humilior stella ad sinistram, quam imus lunae margo ad dextram. 6 Difficulter Telescopio stella inventa, linea ex stella in lunam surgebat versus dextram, crassa aestimatione videbatur tendere versus polum Eclipticae.
page 43, image: s025
tost liene suo illum cum pede et ulha vestrate comparat, faceres gratissimum nobis ambobus, si utriusque veram longitudinem, segmento solidioris nec humectatae papyri expressam communicares. Suspectum enim exemplum, quod in editione Speklini extat ob impressoriae chartae mutabilem quantitatem. Pes Romanus, quem Ill. mus Landgrafius Philippus Buzbacensis, asportatum. Roma, mecum hoc vere clementer, communicavit, et pro vero antiquo ibidem haberi significavit, non videtur cum Snelliano congruere. Quaeso igitur et tuum de tanta varietate judicium, aperi: quem vero propiorem existimes? Porro is qui hanc schedulam offert, M. Sussius, longo usu mihi notissimus, Tibi commendari exoptat, quoniam experitur, quantum possis et valeas. Id significare
page 44, image: s026tantum volui, non rogare, quia omnibus bonis propensissimum esse scio, et ipse vel solo pietatis nomine favorem Dnn. Professorum me reri videtur. De fratre meo, postquam e Calesio Flandriae solvit, nihil aliud hactenus. Heu quam vereor, ne inconfideratus adolescens alicubi periclitetur! Sed DEO res concredenda, cui Te quoque Vir Excellentissime devotus commendo, etiam a Besoldo et Kepplero salucatum, Rapt. Tubing. prid. Joh. B. Anni. 1625.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Salutem per CHRISTVM et meliorem valetudinem.
CLarissime et Excellentissime Vir, Amice et Benefactor optime. Invitus te jam appello, quando dolore praepeditus, hisce non vacas: et tamen Amici officium negligere nequo, quod vel maxime in adversis elucere debet. Admitte igitur hanc epistolam, a condolentissimo pectore profectam; et una cum illâ, pia suspiria mea pro restitutione tuae valetudinis, quae ad DEUM calido affectu jugiter effundo, nec omni pondere caritura spero. Recreavit enim me Amici languore moestissimum, vester Ferbetus, Vir clarissim. quando me hodie domi visitare dignatus est, quamvis obiter tantum et in transcursu. Scripsit etiam D. Schmidius Medicos de tua convalescentia quotidie melius sperare. Utinam rediens tabellarius ista confirmet amplius! et fiduciam meam corroboret, ut DEO gratias agere laetus possim. Caeterum quid tibi rependam, quod toties fratris mei literis fatigatus fuisti? invitus equidem percepi, fuisse tuae curae obtrusas,
page 46, image: s027et id ne posthac fiat cavi. Reversus est ex Angliâ, et jam Lutetiis agit, nuper etiam (praeter recidivam febrem) damnum in sinistro crure passus acerbissimum, quando eum incauta hospita aquis fervidissimis perfuderat. Reddo tandem virgulam Cubimetricam, et Capelli tractatus, cum summa gratiarum actione. Profuit mihi verissimum pedem Parisinum et Argentinensem transsumpsisse, quoniam uterque, quem hactenus habui, ab his authenticis deficit. Sed de veteri Romano adhuc ambiguus sum, neque Capello consentio. Videor rationes habere multas, quod ipsi vestrati propius conveniat. De quibus alias, quia aegrum jam hisce fortassis supra vires oneravi. Vale Vir praeclarissime, Optimo Maximo DEO a me devotissime commendatus: Et accipe vilem hunc censum ex Alcorano Tuo. Caetera quae tam tarde absoluta sunt, tradet M. Sussius meo jussu, nisi forte jam tradidit. Tubingae. d. 29. Aug. 1625.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
REddidit mihi hodie Sussius noster cum libro et regula cubimetrica mea, tuam epistolam, tuamque Paradysum: de qua gratias ingentes ago. Legi eam, ut omnia tua, magna cum voluptate, sic, ut dolorum, quos morbus jam bimestris parit, non exiguum levamen illa lectio videretur adferre. Hactenus enim ex aegritudine dane quam adperrima redpiravi, ut subinde aliquid legere vel legentes alios audire possim. Scribere nihil dum possum; si quae tamen necessaria significatu sunt, vicariâ pueri mei manu uti soleo: ex quo genere haec etiam epistola
page 48, image: s028est; quam non obtruderem, nisi quid occurrisset, quod ex te quam primum cognoscere vehementissime cuperem. Nuper obiit, quod audivisse te puto, noster Professor. Hebraicus, vir optimus diligentissimusque: qui cum cetera diligentia sua, tum institutis exercitiis publicis, ita professionem illam ornavit, ut ei succedere onerosum sit futurum iis quidem e nostratibus, qui vagis studiosorum aliorumque sermonibus huic professioni destinantur. Audio vero, Magistratum nostrum amplissimum expetere, ut hac in parte nihil de Academiae nostrae laude ac celebritate decedat: proindeque constituisse, si quem idoneum nancisci posset, stipendio multo quam fuit ante lautiore conducere, et forsan aliunde petiturum esse, quod domi vix reperiet. Quid si jam tale Palladium Tubingâ transferre conaremur, anne permittetetis, si, inquam, ad nos honorifice vocareris, veniresne? Quaeso te, fac ut sciam, quid animi tibi sit, quid nobis spei esse possit. Publice nihil jussus sum scribere. Si tamen de voluntate tua cognoscerem, non omitterem eos, quos oportet, ad id faciendum, per literas, per internuncios, quando coram non licet, cohortari. Plura dictare per valetudinem non possum. Proxima occasione plura. Interim obnixe rogo, ut haec ipsa, sub silentii fide scripta, in secreto teneas, ne patiaris quemquam nostratium, imo nec vestratium, hujus argumentum epistolae resciscere. Vale Arg. 2. Septemb. 1625.
page 50, image: s029
Wilh. Schickartus Mattb. Berneggero Salutem per Salvatorem et prosperiorem valetudinem.
LIterae tuae in lecto dictatae, magni amoris argumentum mihi sunt, non tam quod aeger etiam mei memineris, quam quod propius tibi cohabitare optas. Optarem et ego illud reciproce, ac praeci puae felicitatis loco numerarem, tibi quotidie conversari posse, et amore tuo inebriari, adeoque ipsum mori inter amplexus tuos mihi triste non foret. Sed repugnat status mei conditio, ut loco movear: nec solet Princeps meus nutritius, obligatione sua quenquam solvere, quamvis interdum ad extraneos dimittat. Me autem cum primum huc vocaret, specialiter ad Mathemata destinavit, ut olim cum DEO visum fuerit, Moestlino succederem. Eâ spe interim vitam tolero. Inciderunt tamen hactenus aliae occasiones, mei fortassis ad Theologiam promovendi, (statione adhucdum vacante) ad quae studia propensior essem, quia illis olim initiatus eram, tum quia pulchrum videretur ejus cum Hebraismo connubium, nec insolens post Gissense exemplum. Haec breviter et in aurem respondere volui, rogans vicissim ut clam habeas, quomodo et ego tua, nec quid aliud moliaris. Ita convalesce Vir C. et pro isthoc honore (me quidem ampliori) perpetuas gratias habe. Scr. Tubing. D. 14. Sept. anni 1625.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
PRincipio immortali DEO gratias ago, qui te Vir Clarissime, Amicorum Optime Maxime, eousque restituere dignatus est, ut etiam propria
page 52, image: s030manu literas iterum scribas. Faxit Idem clementissime, ne ulla recidiva te mihi amplius excruciet. Tum vero Tibi ipsi pro donato libro non minores deberi fareor. Fuit is mihi lectu gratissimus, ut omnia Tua. Statim Rev. Dn. Acad. nostrae Cancellatium propositi tui certiorem feci, qui et summe probavit, et opus, quantum per valetudinem possis, maturare rogavit. Mittit is, ni fallor, suum de Obitu Vergerii testimonium. Miramur esse homines usque adeo impudentes, qui publicum hoc epitaphium, a Principe positum, nec hactenus a quoquam in dubium unquam vocatum, allatrare ausint. Dn. Besoldus noster de hoc sententiam suam rogatus (ut in talibus est cautissimus) respondit: apud nostros refutatione tam crassae fabulae nil opus esse; apud adversarios, quibus haec oracula sint, nil profici. Esse tamen omnino pergendum, postquam in hanc arenam semel descenderis. Posthac autem ut ad mitiora studia reversus, Pachymerium edas, omnibus se precibus a te contendere: quod et ego publici boni causa rogare abs te non desistam deinceps, donec impetremus. Meum jam studium aliquandiu in tenebris versatur, mensurarum veterum, praesertim Hebraicarum, in quibus nec dum lucem, quam quaero, prorsus inveni. Resalutant te praeter Besoldum etiam DDnn. Lansius et Moestlinus, atque valetudinem prosperiorem una mecum ex animo comprecantur. Adjunxi etiam Falconis literulas, mallem ut tibi nunc occupato et adhuc valetudinario parceret; sed est discendi cupidus, et quaerit ubi se inventurum scit. Fiet
page 54, image: s031aliquando gener D. Osiandri, nam ejus privignam consensu parentum amare et ambire scio. Raptim. Tubing. d. 14. Decemb. anni 1625.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
PLusquam vel sperare fuissem ausus humani tatis et beneficiorum a Tubingensibus accipio, et mihi benevolentia tanto pluris est, quanto minus eam agnosco me promeruisse, Tibi vero, longe plurimum debeo. etc. etc. 20. Mart. 1626.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero. S. P. D.
AHme infelicem! cui tam beato non licuit esse, ut Amicum desideratissimum, in propinqua veninientem visitare, et cujus candidissimam mentem satis jam novi, vultus etiam contemplari potuerim, os ori, manus manibus conserere! Pessime fecisti, qui alias totus optimus es, mi Berneggere, quod praesentiam tuam sero significasti. Cum Lansius mihi Stutgardiâ reduci significaret, postridie statim in thermis invisere volui, et quibuscunque potuissem persuasionibus, me cum reducere, ut vel domi decenter exciperemus tam exoptatum hospitem. Sed indicavit Besoldus, a quo salutatorias literas flagitabam, pridem discessisse. Non ita decuit spem. Tui nobis facere,
page 56, image: s032cere, hiantes deinde frustrari. Ecquid vero jam vales? an melius? quod sane lubentissimus audirem. Si nos amas, imo si posteritatem, et publice omnes, cura valetudinem, et hoc tuum tam subacti cerebri do micilium. Pluribus jam non onerabo lassos ocellos. Hoc unum repeto VALE vir Eximie. Tubing. d. Petri, Pauli, Anni 1626.
Matth. Berneggerus Wilh Schickarto S. P. D.
TObias Lotharius lectissimus juvenis, mihique gratissimus commensalis, die crastino proficisci constituit ad acidas Petrinas; quas cum etiam a vestratibus ut in ista vicinia frequentari audirem, hunc librum a typographo meo mihi nuper donatum ei dare placuit isthuc ferendum, ac per occasionem Tubingam ad te mittendum, futurum si non aliare, saltem novitate gratum. Boni quaeso consule parvum, sed a magno amore munusculum. Accepi proxi mas tuas, in quibus, quod e Thermis Wurtembergicis ad vos non venerim ostendis inique te serre. Mi Schickarde, in me nihil visendum aut desiderabile vobis esse potest: ego vero causas plurimas habeo, cur et te et alios isthic viros summos coram alloqui complectique pridem optaverim, nec id omissurus tum fueram, si aut comites meos deserere, aut superiorum concessione diutius manere licuisset. Erit autem, uti spero, cum voti mei compos reddar. Interim omni cultu et observantiâ atque amore me semper tecum esse credas velim. Optime vale virorum optime juxtaatque doctissime. 7. August 1626.
page 58, image: s033
Wilh, Schickartus Matth Berneggero S. P. D.
CLarissime simul et Charissime Berneggere. Scribendi officium hactenus non pigritiâ, nec Tui oblivione (quae nulla unquam in me cadere potest) intermisi, sed aegritudine diuturna. Totum enim trimestre hactenus febri laboravi, quae initio erat ardentissima, et meo Collegae D. Rumelino prorsus lethalis, nunc autem reconvaleseo, per D E I gratiam paulatim, atque diu omissa studia post liminio quasi reviso. Recreavit metamen inter ipsos paroxismos non mediocriter epistola Tua; cum adjuncto donario mihi decumbenti reddita: pro quo singulares habeo gratias, id unum aegre ferens, quod tenuitas mea nihil reperit, quô vicissim animum gratum et officiosum contester. Interim tamen accipe viles hasce chartulas, donec tempus meliora suppeditet. Inclusas literas, a D. Möglingo scriptas, et ex Hassiâ mihi transmissas, quaeso Clarissimo Viro Dn. D. Habrech to, cum denuntiatione officiorum et salutationis meae, tradi cura; simulque mone, ut cito rescribat; Sed aliud majus est, quod mihi a te praestari percuperem, si id rogare fas est. Adjunctum librum, in membranis manuscriptum, Hebraeumque Domino Buxtorfio mitti vellem. Nec te hâc molestiâ fatigarem, nisi prorsus hîc deessent, qui Basileam iter faciunt. E vestrâ vero Argentina, occasione communis Rheni, crebrius illuc iri credibile est. Rogo itaque per illius viri celebritatem, velis haud gravatim illuc mittere. Idque per tutum et sidelem tabellarium, quia liber
page 60, image: s034pretiosus est, necuspiam forte inter Christianos comparandus. Imo ne Judaeis quidem frequens: qui tamen nobis non comunicarent quovis pretio, quia fidem attinet, atque textus inter nos utrinque controversos. Porro noster Falco nuper petiit, ut si quando scriberem, post salutis praesationem, vetus quaesitum istius renovarem, an omnia quae de Johanne octavâ, magno numero e libris Pontificiis citaveris, ita se in canctis editionibus habeant? vel quibus ipse exemplaribus sis usus? sibi hoc scitu opus esse, ac velle (quandoquidem libros hic non habemus.) Tua fide citare, quaecunqueipse legeris. Plura jam non addo. Vale Vir eximie, ac postquam ambo convaluimus, patere ut crebrius mihi scribere liceat, Tibi vero legendi ocium extorquere. Rapt. Tubing. prid. Kl. Decemb. anni 1626.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Salutem et officia paratißima.
CLarissime Domine Berneggere, Fautor et Amice desideratissime Postquam tabellarius noster, aenobarbus ille, noro crimine deprehensus, civitate fuit ejectus, raras habui ad Te scribendi occasiones. Eo minus praesentem hunc negligere debui, ut scires quid valerem. Valeo autem corpore quidem, DEO sit laus, nunc melius, quam animo. Is enim diu jam incerta spe promotionis angitur. Fortassis meminisse potes, quid aliquando de mei in viti, ex Ecclesiae ministerio ad hanc scholam abreptione retulerim, et quod unicâ spe promissae apud nosin Senatum receptionis, praesen tem conditionem aequius toleraverim.
page 62, image: s035Sed vide quid eventus minitetur! cum illud, quod pridem (vulgato dicterio) in debitum cecidit, solvendum est, atque se occasio diu expectata offert, ingerit se alius Tariis technis, et animos aliquorum occupat, ut votis suis numero pluribus, ipsum praeferant, me praeterito. Recordatur vero mei clementissime Illmus Princeps Wurtember giae, penes quem est confir mandi facultas, probe scilicet adhuc memor, quâ conditione me ab Ecclesia dimiserit ad Academiam, et assensum suum hucusque jam in trimestre distulit (qui alias paucis post diebus sequi solet) rationes etiam a patribus conscriptis postulavit, cursic fecerint (quod ante hac fuit inusitatum nobiscum) et jam commissarios suos huc mittere parat, qui coram omnem statum Academiae penitius explorent: quod necessarium censeat mature his molitionibus occurrere, et praecavere, ne res mox trahatur in exemplum, quando duae aliae, professiones, una Juridica, altera Medica, hoc ipso tempore, obitu CLL. VV. DD. Heilbruneri et Blossii vacant. Videt enim famae Academicae parum fore consultum, si ob privatas charitates ille vel iste intrudatur. Sed haec odiosa sunt, nec satis tuta scriptu. Habeto ea tibi soli in sinum, literis vel abolitis; et certe an probe clausas acceperis, una lineola significato. Interim animi hanc aegritudinem lenio studiis Arabicis, dum oppostune satis mihi oblatum est exemplar genealogiae praecipuorum Regum orientis, puta Persicorum, Parthicorum, Tartaricorum etc. a tempore inclinati Rom. Imp. ad Muradem 3. continuatae, ex
page 64, image: s036Archivo Turcico, in expugnatione castri Fillek, An. 1593. ereptum, quod totum hisce diebus descripsi, et cum versione atque notis (Te tamen in praecipuis antea consulto) pluribus communicare cogito. Continet autem Arabica illa Genealogia praecipuas familias Magnatum Orientis, prae cipue illos, qui intra mille annos rerum in Asia potiti sunt, ut Reges Persiae, Chaliphas Saracenorum, Successiones Tartarorum a Gingischano etc. Salgukios, Bujanos, Sebvetakinos-Indos etc. Denique Turcas usque ad Sultan Moradem 3. non ab Osmanno tantum, sed inde ab Adamo et Noah repetitos etc. Etiam Christi Domini et Patriarcharum V. T. prosapias, quantum de illis Muhamedani sciunt: Item ipsius Pseudoprophetae Muhammedis natales etc cum veris et genuinis nominum propriorum scriptionibus, unde vulgarium authorum depravationes corrigi possunt. etc. Quae omnia sic in convolutâ schedâ 48. pedes longâ, elegantissime exaratâ, et in Archivo Turcico reperta sunt. An. 1592. cum castrum Fillek expugnaretur etc. mihi autem a Nob. et Ampliss. Dn. Vito Marcktalero Ulmano communicata: qui authenticum exemplar, manu suâ Turcis ereptum possidet. etc. Personarum Illustrium inuniverso sunt 635. quarum successiones cum meis commentariis jam edam, DEO volente; moram injecit sculptoris defectus. Rev. et Cl. Dn. D. Schmidio salutem, qui non mirabitur eosdem obstare mihi, quos et ipse hîc sensit olim minus propitios. Vale Vir Excellentissime, et huic libertati meae libenter ignosce. Tubing d. 10. Maii, anni 1627.
page 66, image: s037
Matth. Berneggerus Wilh. Schickario S. P. D.
VIrorum, fautorum, amicorum egregie. Jam diu cessiator in officio scribendi fui non oblivione ullâ tui, qui mihi vel perpetuo tacenti haeres haerebisque pectori, quoad vivam: Sed quod aliquanti temporis inducias epistolicas in universum agitare decreverim, ut tempus illud, quod ab Academicis occupationibus mihi vacuum relinquitur, refutationi cuidam impenderem. et c. Hebraeum codicem Mi. quem D. Buxtorfio mittendum pridem commisisti, Brederodio Legato Belgico D. Lingelshemius rogatu meo Basileam transmisit, spero recte curatum, utique cum ejus in tuis non amplius memineris. D. Clericus Genev. Acad. Brof. Heb. superiori mense Majo, Alcoranum Turcium a me per literas poposcit. Respondi, me librumillum tibi digniori possiessori proprium fecisse: abs te itaque per fratrem hospitem suum peteret: et faciet, opinor. Arbitrii tui, sed vix consilii mei est, ut librum tanto abs te itinere ablege. Reverendo D. Falconi pl. Salutem. Pudori mihi est eximii viri tam obviam humanitatem, lite ris unis alterisque declara tam non majori alacritate et [gap: Greek word(s)] literarum excipere, sed nimirum tempore, quod vix ad necessaria mihi sufficit, ab ejusmodi suavissimo alloquii mutui commercio exeludor. Autores de Joanne Papissa a me laudatos, ipse plerosque habeo: caeteros D. Dachtlerus inspiciendos dedit: quibus addam proxime adhuc plures. Quaeso quid illud est, quod in D. Habrechtum nuper edidisti? Facis
page 68, image: s038injuriam amicitiae nostrae, qui haec talia me pateris ignorare. Nam non nisi paucos ante dies ex ipsius convictore rem cognovi, qui addit, cum nescio quid responsi parare: quod quale futurum fit, jam ante perspicio, nimirum solidis rationibus tuis satyram opponet et sarcasmos. Memini etiam dudum promisisse orationem parentalem habitam Antecessori Tuo. Ecquando illam repraesentabis? quae a te prodeunt; sine ulla exceptione omnia cupio ut aete meo posthac ad me mittas, auro contra mihi semper cara futura. Vir optimus D. Blumius, tibi quoque ut video, familiaris, hac modo horâ Basileam abit, meis ad Brederodium commendatitiis instructus, abhinc duabus tribusve septimanis ad nos rediturus. D. Schmidius noster hoc edictum suum Academicum officisa cum salute, ad te mittit. Oro Magnificos Amplissimosque Viros: D. Besoldum, et D. Lansium ex me per occasionem observanter ac honorifice salutes. V. 5. Jun. 1617. (quae fidem silentii pactus ad me scripsisti, D. Schmidio communi amico, nec cui praeterea monstravi. Dolet ille mecum vices tuas, et hoc ostracismi genus etiam isthic locum habere, nec dum extinctum illum genium loci, qui Frischlinum etiam olim exturbavit. Sed bene tu solaris te illo Senecae: Saepe majori foreunae locum fecit injuria. Quod dictum heri reperi quadam in philotheca manu tua scriptum: cui mea quoque manu subscripsi, ut vel hoc modo dextram dextrae jungeremus: quod utinam praesentibus aliquando liceret!) Misi per Mutschelium.
page 70, image: s039
Wilh. Schickartus Matth. Bernegger Salutem per CHRISTVM pl.
QUi has ad Te fert. Dn. Berneggere, Fautor amicissime, filius est nostri Hebenstrei ti Ulmensis, Viri ut in literis, Graecis pariter et Latinis exercitatissimi, ita fortuna meliori omninio dignissimi. Meliori, inquam, eâ quam nunc experitur, ut ipsomet interprete clarius cognosces. Si vel patri vel filio ulla ratione possis patrocinari, nullus dubito quin sponte sis facturus promptissime. Me quod attinet, equidem adhuc res in suspenso est. De quo nuper ad te scripsisse memini. An acceperis resciscere percuperem, quia int est utriusque, literas non intercidisse, nec fuisse reclusas, quod crebrius mihi accidit. Utinam vero Te nunc haberem mihi propiorem! ut in edendis Arabicis, dequibus dixi, subinde possim consulere, quo ad historiam Orientis. An nihil habet Pachymerius tuus [gap: Greek word(s)] de rebus Persicis, Parthicis, Tartancis, Turcicis? quod me juvare posset. Nihil ne de Gingisio-Chano, de Occotai, Tamerlane, Sultanis, Caliphis etc. qui mihi negocium facessunt. Aut quisnam praeter Haythonem, Paul. Venet. Reineccium, et Levvenclavium, ista attigitNomina solum Authores, ut ulterius de dubiis sciscitari pollim. Ipsos videre non cupio, nec jam vacaret totos relegere, sed ut si quos haberes, tuâ operâ, compendio autem meo, inde doceri queam. Unius pene oblitus essiem, Petri Teixeri Hispani, qui mihi in rebus Persicis abunde satis facit. In Corasminis et Salgucidis maxime destituor. Vale. raptim, Tubingae. D. 6. Jun. anni 1627.
page 72, image: s040
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Sal. per CHRISTVM p.
CLarissime et Excellentissime Dn. Berneggere, Fautor honoratissime. Qui has reddit, Dn. Metrophanes Kritopulus, Beroensis Macedo, supra commendationem meam est. Nec alio fine literas ipsi trado, nisi ut scias, etiam mihi chare habitum fuisse. Parum abest, quin anno integro nobiscum fuerit versatus; eo tempore multas bonas horas suaviter contrivimus. Experieris ipse hominem esse probum, doctum et quoad mores fidemque, minime Graecum. Non diu vobiscum morabitur, opinor. Causas enim habet, cur se Constantinopolin mature conferat. Succedet ibi olim in Patriarchatu, si Cyrillus iste moriatur et c. toto quinquennio haesit Oxonii, non Academicis tatum, sed et Serenissimo quondam Jacobo Regi et c. honoratus. Nostro autem Principi Wirtembergico, singulariter dilectus, cujus in ipsum favoris argumenta extant non vulgaria. Carterum ternas minimum, brevi tempore, ad Te, Vir Amicissime dedi literas, in quibus aliqua de meo statu exposui, quae quod invidiae; nonnihil habeant, intercepta fuisse nollem. Expecto unius verbi significationem, an fideliter sint reddita. Tandem et hoc addo, veniet propediem ad vos, Felix Linsenmannus, meus quondam convictor, hactenus Altorfi aliquandiu commoratus. Eum ut commendatum habeas, rogo. Nolo quicquam negocii facessere, sufficit si semel aut iterum toto tempore ad colloquium admittas. Scio enim et credo, quam sis occupatissimus. Et idem ex meâ,
page 74, image: s041quamvis dispari et tenuiori condicione aestimo, quam molestum sit, a salutantibus interpellari toties, cum dispendio temporis melius collocandi. Haec festinanter, Tubingae. d. 18. Jun. anni 1627.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D
MEtrophanes Critopulus ille vester, ac vestro beneficio nunc meus attulit mihi literas tuas, ex quibus intelligo, meas, quas die 5. Junii proximi, Mitschelio ad te ferendas commisi, non bene curatas esse. Submetuo, ne Mutschelio, in hac latrocinii militaris impunitate humanitus aliquid acciderit: et metuam amplius, si ne nunc quidem redditas esse cognovero. Semper enim eum hactenus in expediendis commissis fidelem deprehendi ac diligentem. In magnâ felicicatis parte colloco, quod suavissima et eruditissima consuetudine Metrophanis illius uti mihi licet, speroque futurum intercessione non tammeâ, quam D. Doct. Schmidii nostri, apud urbis capita gratiosissimi, ut non minus hîc quam isthic et alibi publicâ liberalitate conatus ipsius atque consilia, Ecclesiae toti Christianae, aut omnia me fallunt, utilissima futura, juventur. Felix Linsemannus nuper huc venit, cui vel tuo nomine quicquid officiorum potero, praestabo: modo ipse, qua potissimum re juvari velit, notum det, et ad me subinde visat: id quod e commendatis pancissimi facere amant: sed a primo alloquio vix unquam redire. Curae mihi fuerunt, quae Dn. Pfanneri nomine requiris. Usus sum in ea re consilio eximii Medici D. Sebizii,
page 76, image: s042Professoris Academiae nostrae, qui post morosum judicii lancem e pluribus elegit Christophorum Ering Silesium, etiam ab aliis mihi valde commendatum. Magis idoneum illi provinciae in hac quidem urbe hoc tempore non potuimus invenire. Fac primo quovis tempore sciamus, an placeat: ne bonum istum doctissimumque Virum promotionis dubium sinamus pendere diutius etc. 8. Jul. 1627.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
QUam valde et amice sollicitus fueris de meâ valetudine, mi Berneggere, Vir Ol. Dn. honorande, apparuit satis e scheda, quam Dn. Stoyae dedisti apertam. Habeo gratias pro pio affectu, et securum esse jubeo. Convalui enim, si non penitus, ita tamen ut vitam facile tolerem. Caeterum Amplissimo Dn. D. Bitschio, nunquam ego ausus essem, haec vilia obtrudere, nisi tu jussisses: excusa, si non satisfacio ipsius expectationi. Retulit mihi praesens Studiosu, M. Joachimus Klein Lipsiensis, venalem extare vobiscum globum cavum. Ejus exemplar (crudum tamen, nec inductum orbi) videre gestio, quod in simili argumento me ante hoc decennium exercuerim. Jussi ergo mihi unum compararet aere meo, et huc mittetot; Tu si venditorem ipsi nominare potes (ait enim se ignorare) quaeso illuc ablega, ut desiderium impleat mihi. Addidit etiam nescio quae plura, de Dn. D. Habrechti conatu quodam Astronomico. Abolevit ne prorsus, quod non successit? an possum ejus videndi copiam habere?
page 78, image: s043Sancte juro, minime cavillandl animo ista expetere, sed quia mirifice delectant haec studia, in quae subinde divertor ex Arabiâ desertâ. Nes aestimo talia ex eventu, sed intentione. Multa et ipse incipio, quae non succedunt ad votum. Qui nihil unquam conetur, is nec aliquid praestat. Vale, ac D. Metrophanem saluta, si nondum discessit. Vellem reditum in patriam maturaret, quia hoc Illmo Principi meo in votis esse scio. Cansas novit ipsemet, Vereor ne novas moras nectat Basileae et Genevae, ni Dn. Marstallerus velut cuneus jam superveniens, ipsum exegerit. Iterum vale. Dab. penult. Aug. anni 1627. raprim.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Sal. per CHRISTVM.
CLarissime et Excellentissime Dn. Berneggere, Amice [gap: Greek word(s)] dilecte. Jucundum est mihi subinde a peregrinantibus studiosis, bonam valetudinem tuam explorare. Conservet eam DEUS O. M. diutissime: Ego etiam sat bene mihi valere videor, quando non prorsus pessime valeo. Solos oculos hybernae candelae infestant, caetera, laus DEO, tolerabiliter habeo. Graecus noster jam Bernae agit, utique ab Hel vetiis etiam, ut meretur, honorifice: et munifice exceptus. Arabica mea tarde procedunt, ob continuas fere et heterogeneas occupationes: videbis tamen intra mensem, ut spero, illorum specimen. Nunc vilem hunc; Germanicum libellum, tuo conspectu alio quin non dignum, solius observantiae causa mitto. Ridebis, credo, meas ineptias: at excusabit facile flagitantis Amici desiderium.
page 80, image: s044Desino, et omnia fausta precor. Ampliss. Dn. Bitschio Sal. a me et vobis ambobus etiam a Dn. D. Lansio. Vale. Festin. Tubingae D. 18. Octobr. anni 1627.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
CLarissime Dn. Berneggere, Febris, quae anni superiotis canicularibus me diutissime detinuit, iterum excruciat miserum, ut hodie, intermittente tempore, vix aeget haec tria verba scribam. Spero tamen indies meliora, si Medicorum praesagiis fidendum est. De causa sua Pfannerus ipse scribet, quia mihi per valetudinem impossibile est. Contra Cl. Dn. D. Habrechtum, praeter notam illam et modestam (ut opinor) disceptationem, nihil quicquam aliud scripsi, neque etiam habui causam, ut sane nunquam ipsum propter hanc liticulam feci minoris, sed semper digne (ut meretur) aestimavi. Mirorigitur ejus conatum, ni forte error est famae. D. Beringeri funebrem proxime modo ante meam aegritudinem excudi curarunt haeredes: alias utique citius misissem: Quamvis tanti non sit, ut Tuum conspectum sustinere possit. Vale Vir Excellme melius. Haec e grabato lassus et valde attritis viribus. 3. August. 1627. Tubingae.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
SAlve plurimum, Excell. Schickarde. Triplices tibi gratias et debeo, et habeo, et ago, de Fraedero primum, cujus viri sane quam egregii notitiam atque etiam, si modo per festinatum reditum licuit, amicitiam, commendationis
page 82, image: s045tuae beneficio consecutum, gaudeo, deinde de censura quae magno mihi solatio fuit: de consilio denique fortiter contemnendi malignitatem alienorum judiciorum, cui tanto lubentius obsequar, quod in hac publicarum calamitatum iliade privatorum incommodorum quisque facile solemus oblivisci. Quae nos undique pericula circumstent, imo premant, ex hoc nostro, vel ex aliis audire te, ego Sigalionem hicagere malo. Ecce tibi programmation quoddam meum, indignum certe conspectu tuo, sed quod tibi tamen confirmet, me in illo molestissimo pistrino meo non instrenue sudare. Summe desidero videre diem illum, qui nos ad alloquia mutua praesentes contrahat. Hac rerum facie vix fiet: si quando tamen aut in acidulas Betrinas aut alium viciniorem nobis locum opus erit excurrere, fac praesciam, et me tibi sistam, homini, quem omnium maxime amo, et a quo redamari maxime cupio. V. 13. Decembr. 1627.
Wilh. Schickartus Matth Berneggero Felices Annos plurimos, et omnem prosperitatem.
CLariss. Dn. Berneggere, Amice praecipue. Dum in editione illius Genealogiae Magnatum Orientis, quam nunc parturio, undique conquiro, quae ad ejus illustrationem faciant, et commentaria mea juvent, reperio in notis Hier. Wolfii ad calcem Nicephori Gregorae, quaedam e Pachymerio breviter excerpta, quae is in Augustano codice multis tamen locis mutilo legit, et latine nobis communicavit: scilicet de Tocharis ut vocat, quos non alios quam Tataros esse, certo videor scire.
page 84, image: s046Facerent ea plurimum ad meum propositum, in tantâ caeterorum Authorum penuria et silentio. Quia vero jam publice constat, etiam tibi exemplar illius Pachymerii [gap: Greek word(s)] esse, rogo per nostrum amorem et publicam utilitatem, velis hoc laboris mei causa suscipere haud gravatus, et loca ea, quae in hâc schedulâ consignavi, cuidam fideli amanuensi et Graecae linguae non imperito studioso indicare, ut is pro me diligenter exscribat, praesertim vero in propriis nominibus curam adhibeat, ne vitiosa accipiam. Illi quicunque futurus est, ego pro labore excerpendi, debitam mercedem gratuo mox solvam: Tibi vero perpetuus debitor manebo. Si quae fortasse Pachymerius narrat prolixius, aut non ad rem (hoc est gesta Tartarorum) facientia, velim ea tuo judicio contrahi, et tantum necessaria exscribi, ut quantum possibile fuerit, omnia sint brevia et pauca. Si Dn. Bokenhoferus, vel alius Bibliopola Relationes Petri Teixerae de Persia, linguâ Castellanâ scriptas, et Antvverpiae in 8. excusas, haberet, vellem et illas mihi jam per hunc civem nostrum mitti, cum indicatione pretii, quod certo statim. consequetur. Ignosce o Berneggere optime, quod amoris fiduciâ tantum laboris facesso tibi: et impone vicissim quodcunque, onus volueris, atque vale. Tubing. D. 6. Januar. annii 1628. rapt.
G. Pachymerius [correction of the transcriber; in the print Packymerius] lib. 2. pose medium.
Ut Chalyfas et Persae a Tocharis (sic Tataros vocat, nisi melius in Graeco scriptum sit) hoc est Scythis subacti sint. Utque Suitanus Azatine ad Imperatorem confugeric.
page 86, image: s047Ut Imperatores ad Tocharorum famam affecti fuerint.
E libr. 3. post initium.
Ut Imperator legatum ad Tocharos miserit. Et de Noya.
Ex eod. circa finem.
De Sultano Azatine, quomodo totos dies comessando exegerit. De Tocharis, et mendacio de illorum incursione ad Nicaeam vulgato.
E lib. 5. post initium.
De Noga; et Tocharis sive Scythis, quis illorum primus Rex, scilicet Tzinciscanes (debuisset Ginkischan scribere) faber aerarius (quod minime credo) quas leges suis tulerit. Et quomodo Nogas ornamenta sibi ab Imperatore dono missa, contempserit, quod morbos depellere nequeant margaritae etc.
E lib. 6. multo ante finem.
Quomodo Mesembriae praefectus Umbertopulus, exiguâ manu, unam myriadem Scytharum, ad ripas Istriâ deleverit.
E lib. 10. etiam ante finem.
Quomodo Nogas ille, a Chazane dux missus, postquam res maximas in Septentrione gessisset, a Ctay Scytharum eorundem Principe, caesus fuerit: ejusdemque filius Tzacas, per insidias affinis sui Sphentis labi captus, et a Judaeis strangulatus sit Et quomodo idem Ctays uxorem suam Mariam, socero Andronico, interim domum remiserit, dum bellum illud conficeret.
E Principio lib. 12.
De Morte et moribus illius Chazani Scytharum Principis. Pauca etc.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
MI Excellentissime et Amplissime
page 88, image: s048Schickarde. Nunquam mihi propius admotus fuisse videor ad ultimam illam rerum lineam, quam hisce diebus aliquot. Nunc tamen per DEI gratiam et medicorum opem incipio paulatim cum valetudine ingratiam redire et non nunquame lectulo prorepere. Ad scriptionem tamen aut intentiorem lectionem nondum sufficio. Itaque haec paedagogo domestico dictare necesse habui. Mitto hîc quem pridem petiisti, Pachymerium ipsum. Nam excerptis faciendis nec ipse nunc paressem: nec facile studiosum invenerim, in hoc frigore senescentis ac propemodum enectae Graecitatis; utere libro ut tuo per mensem unum, alterum atque etiam tertium ultra enim retineri nolim, quia meditor supplementum aliquod Glossarii Graeco, barari Meursiani ex: colloquiis cum Metrophane nostro, a quo propediem expecto literas Venetiis: et jam famulus ejus praenuntias inde ad memisit, et praeterea has quoque, quas quaeso per famulum redde, cui debentur. Una mitto quaedam exempla parentalis cujusdam orationis, meae, quam aestate superiori habere jussus sum. Ea, si placet quibus voles, distribue. D. Besoldo inprimis exemplar destino, qui obiter sui factam in ea mentionem ne aegre ferat, rogo. Et alterum D. Lansio, quibus summis viris a me salutem dic officiosissimam. Vale mi Schickarde, animae dimidium meae, Argentorati. 29. Jan. 1628.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Sal. et meliorem valetudinem.
DE hâc enim adversâ vehementer
page 90, image: s049sollicitus fui. Laetor eo plus rediisse cum sanitate ingratiam. Caeterum, mi Excell. Domine Berneggere, pro libri usu gratias maximas, nunquam in mentem venit, ipsum librum petendi, hoc praesertim tempore, quo viae ob militum petulantiam sunt minus securae. Non tamen poenitet ipsum pervolutasse, reperi plura quam e titulis Wolfri aestimassem, quae suis locis, cum gratâ Dn. Possessoris mentione usurpabo. Quantum vero Typographus profecerit, misso specimine vides, caetera continuabo quoties occasio fert: si tanti sunthae nugae, ut tuum conspectum subeant. Quaeso tribus verbis significa, num tabellarius reddiderit librum, ut securus sim de illo: nam ea conditione illum concredidi. Illustr. Princeps meus hîc inquirit in librum cujusdam Kyranidis, quem puto Physicum esse, de herbis vel metallis scripsisse, nec reperit. Obsecro, si nosti quid Authoris sit, vel ubi comparandus, significa: mereremur singularem gratiam; Vale et festinanti ignosce. Resalutaris a DD. Besoldo et Lansio humanissime, quibus omnino pergrata fuerunt orationis exemplaria. Tertium (quia liberum fuit) dedi tuo nomine Flaydero meo Collegae, qui propediem justa hîc solvet magno quondam Grutero, hospitii jure etiam nostro. Dn. Grüntalio per D. Lansium causam tuam pecuniariam commendavi, et saepius haec admonebo. Die Solis Septuages. 1628.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
PRaeclarissime Vir, amicissime Schickarde. Conflictanti mihi
page 92, image: s050cum reliquiis morbi sanequam difficilis, pro suavi refrigerio fuere prima illa libri tui folia, quae cum Pachymerio meo recte tabellarius mihi reddidit. A multo tempore, sic me Deus amet, nihil legi, quod me majori voluptate, addo etiam admiratione perfuderit. Ardeo desiderio sequentium, quibus me fraudare, per amicitiae nostrae fidem tibi non licet. Utinam aliquid subsidioli a mea tenuitate ad eximium hoc opus conferri posset. Tu vero a nemine certius praesidium quam ab illo sublimi et igneo ingenio tuo petieris. Si tamen aliquid librorum habeam, quod ad rem faciat, impera modo ut mittam, et impetras. Jam a biduo vel triduo coepi reptare in meum museum, et obiter perlustratis libris, hos deprehendi, nescio an tilli utiles futuros. Petri Bizari Persica. Antverp. 1583. fol. Annales Turcici, cum supplemento Leonclavii. Ffort. 1588. fol.
Historia Turcica Loniceri et aliorum. Francof. 1584. octav.
Chronicon Hierosolym. Reineccii quart.
Stephani Kakasch vnd Georgii Tectandri Perfianische Reyß. Altenburg 1610. Item Marci Poli Reyß in die Tartarey etc. durch Megiserum verteutscht/ octav.
Saracenica sive Mahomethica etc.
Graece et latine, cum notis Sylburgii, Commelin. 1595. in octav. Si firmior ero, forte plura invenerim, et significabo cum tempore. pecuniam libro inclusam Bockenhofero misi per Kleinium. De Kyranide vide quid habeat Gesneri Bibliotheca.
Memini pridem vidisse librum in
page 94, image: s051folio excusum Basileae, in quo plurimi autores chymici, et tales juncti. Suspicor inter hos etiam esse Kyranidem illum. Quod Grutero parentalia paratis vehementer et probo et gaudeo: Vale [gap: Greek word(s)] 19. Febr. 1628.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P.
MI Optime et Amicissime Dn. Berneggere. Qui hasce fert, Dn. M. Schallerus, tardiori reditu suo (mihi tamen ob familiarem hominis notitiam, etiamnum praematuro) fecit uc serius nunc tibi responderem. Habeo autem gratias pro indicatis titulis librorum, ad meum institutum aliquo modo pertinentium. Aliquos jam ante vidi; nempe Bitzarum, qui tamen non omnino est ad gustum meum, quia multa sine judicio coacervat, non semper bene digesta. item Loniceri Turcica, quae nuper ipse sum nactus. Multo praeferrem omnibus Reineccium. Sed illius Stephani Kakasch Persicum iter, si perspicue descriptum est, aliquando videre cuperem; aut si Bockenhoferus habet, proprium ab illo redimere. Aut si qui sunt alii, qui ad Persiae, Corasan, et Maurenahor interiora penetrarunt: nam hîc maxima caligo est apud Geographos; qui nobis nugas obtrudunt. Quorsum progressae sint operae Typographicae, vides ex adjunctis. Tarde incedimus, quia non semper vacat, et plurima alia intercurrunt quotidie, plerunque [gap: Greek word(s)] . Cernis etiam, quod priores paginas duas abole verim, substitutâ nova unicâ. Feci hoc de sententia Marchtaleri, qui Villekensis occupationis historiam,
page 96, image: s052quantumvis veram et ab ipsomet mihi suppeditatam, hoc rerum statu inseri noluit. Non plene intelligo ejus consilium, debui tamen in re tantilla obsecundare. Crescet tractatus in majorem quam initio opinabar molem: ideo titulum intempestivius conceptum, aliquando mutare opus erit. Ampliss. Dn. Lingelshemio, exemplar infundibuli, observantiae meae testimonium. Capnionis Bibliotheca Pfortzhemio dudum est translata Durlacum, et ab Illustrissimo Marchione catalogus mihi communicatus librorum Hebraicorum: si tuâ scire interest, promptissime impertiar. Quantum ad Gruteri exequias: nil quidem initio dubitabat Collega meus Dn. Flayderus, fore ut publice liceret recitare, ajebat enim spem sibi a plerisque privatim factam. Sed postquam res in pleno consessu deliberata fuit, obstantibus unis vere Theologis, denegatum est. Itaque jam per typos vulgat, quod oretenus non licuit. Proxime accipies, pauca restant. Rev. et Clariss. Dn. Grossio, reciprocam salutem et ossicia mea. Scribam alias. Sal. Pl. etiam Ampliss. D. D. Bitschio, per occasionem. Vale ô meum suavium! d. 21. Apr. anni 1628. Tubingae.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P.
CLarissime Dn. Berneggere, Amice cognite. Libellum Tectandri, quem dudum commodato mihi dederas, nunc tandem reddo, cum reciproca oblatione omnium officiorum, quae a mea tenuitate proficisci possunt. Fuit is mihi lectu perquam gratus: quam vis in iis locis, ubi maxime
page 98, image: s053desiderabam, sit opinione mea brevior. Cuperem namque interioris Persiae descriptionem videre: ut cum Arabum relationibus conferre liceat. Caeterum Gruteri vitam descripsit quidem Flayderus noster (cujus exemplum Authoris nomine mitto, cum denunciatione sal. off.) ita tamen ut nec mihi, nec aliis qui melius judicare possunt, per omnia probetur: nimis alicubi pueriliter et frigide de tanco viro disserit; quod ipsius aetati condones, rogo; et Cl. Dn. Venatorem potius extimules, ut is parentalia sua maturet, a quo Apelle solo defunctus noster, pingi meruit. Addidi de meis rudimentis aliquot pagellas. Nec plures toto tempotem interea sunt excusae. Vidua enim Typographi, quae non est in re lautâ, disputationes interim et alia, quae praesentem pecuniam afferunt, absoluit: mea vero satis mature proditura credit, si ad sequentes nundinas expediantur. Denique, quod receptionem meam in Senatum Academicum attinet, meminisse potes, me olim retulisse, quod patrum quidem votis exclusus essem, in Principis vero gratiâ, spem magnam posuerim: nunc igitur scito evenisse mihi nuper quod speraverim, et post longissimam caussae dilationem, ab eodem Illustr. me, vel invitis, adjunctum. Res quidem novi est exempli, esse numero septem in collegio Philosophorum, nec ab illis electum obtrudi: sed non poterant Authoritati Principis clementissimi reluctari. Tum vero invidia, quam necessario incurri, quotidie (ut spero) minuitur, donec propediem evanescat penitus. Haec amico in sinum. Vale ô mi optime!
page 100, image: s054Tub. postr. Johan. B. anni 1628.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
EXcellentissime Schickarde. Quod nescire te nolo, et pronis auribus accepturum scio, fauit fortuna negotio tuo Parisino. Statim enim altero die post acceptas amplissimi Lansii tuasque, Klopferus (quem pridem ipse mihi commendaveras) cum Liebensteinio nobili suo, Parisios ivit, et cum vestras literas cum meis ad Grotium commendatitiis ferendas suscepit: tum etiam recepit, soluturum se librorum, quos requiri, pretium, Kerchero mercatori nostrati, suo nomine restituendum: Ab aurigae reditu, hoc est, post mensem circiter, eos habebis, modo illi dederint. Scripsit ad me Kepplerus junior de viginti florenis et patris ad te literis, Fridio, Reipub. nostrae ad Caesarem legato, commissis, ut ad te curaret. Is monitus a me per Esslingerum, statim repraesentavit pecuniam: Sed de literis nec gry. Ex ista pecunia florenos octo tabellarius numerabit: caeteros reverend Dn. Neobulus dabit monitus, multumque monendus atque etiam urgendus per Kepplerum. Tibi enim id oneris imponere, hoc est, bonum publicum morari scelus fuerit. Nom. debebat amici pauperis, dives ipse, patientiâ tam diu abuti. Puero, que superiori tempore mihi commendasti, bene prospexi. Vale princeps amicorum et viros summos, Besoldum ac Lansium, ex occasione, meis verbis officiose saluta. ser. Argent. 30. Aug. 1628.
page 102, image: s055
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
MI Cl. et Excell me Dn. Berneggere. Quod librum Parisios afferendum tam fideliter, hoc est, amice curasti, et Lansius mecum laetatur, et ego gratias ago: habiturus aliquando lubentissime, si vel in simili, vel alio quocuncue officio potuero. Caeterum Keppleri nomine a Tabellario accepi 8 fl. reliquos 12. a Neobulo expectans, qui ne obulum quidem prompte aut libenter solvit. Utut sit gaudeo repertam esse tam bellam occasionem, qua Tu, qui longius ab eo abes, libereris ab homine: nos qui propiores sumus et hominem quotidie possumus urgere, non diffidimus solutioni. Mitto Flayderi Epicedia. Peperit nobis insperatus Illustrissimi Principis obitus magnam ubique Metamorphosin. Quia enim Ducatus iste, alieno aere, supra quam credebatur, gravatus est, instituitur alia et frugalior Oeconomia, dimittitur pleraque Aulicorum turba inutilis, inquiritur in Magistratuum inferiorum officia et rationes, emunguntur spongiae, quae hactenus injustum lucrum imbibisse deprehenduntur. Etiam Illustre Collegium Tubingense, in quo extraneos hactenus alebamus, non semper gratos, ad tempus clauditur. Non puto abolitum iri perpetuo, sed ad mentem primi fundatoris reformatum suo tempore. Quid de illius Professoribus futurum sit, adhuc incertum est, nunciabo cum rescivero. Interea Vale resalutatus ab utroque JCto nostrate. Dabam raptim 8. Sept. 1628. post auspicatoriam orationem Du. D. Bidembachii, Tubingae.
page 104, image: s056
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
QUi has reddit, est Joh. Pfannerus Viennensis, Med. Studiosus ille, quem superiori anno frater meus Lucas Genevam repetiturus, astu Dn. Lansii nostri, nescientem deduxit Basileam; unde et mihi conscio ac dissimulanti, aliquandiu succensuit, jam vero, ubi bonam intentionem nostram, secundiori eventu didicit, merito reconciliatus est. Is nunc Basileam reversurus, Argentinam transibit. Te igitur, Vir Excellentissime mea voce rogat officiose, velis ipsi unico verbulo viam praemonstrare, qua possit Vestrae. Turris et aliorum visendorum [gap: Greek word(s)] fieri. Ultra horas aliquot vobiscum non commorabitur, ait enim sibi ad Musas suas properandum esse. Hodie hic expectamus Illustrissimum Ludovicum, Ducatus Administraterem, ut ejus Celsitudini homagium praestetur a civibus. Laetor autem literas meas et causam librariam, Tua bene volentia, Lutetiae promotam esse. Utinam vel tandem occurreret reciproce gratificandi occasio! De Keppleriano negotio scripsi nuper, bene actum esse, quod Neoboli debitum hic exigendum curaris. Nam quia vicini sumus, crebris compellationibus nullam quietem relinquemus homini cunctatori. Reverendo Dn. D. Schmidio salutem. Pene oblitus fuissem alterius comitis, est etiam studiosus Medicinae, celeberrimi Theologi Dn. D. Theodorici Ulmensis filius. Is vobiscum diutius haerebit. Quicquid ipsi verbis aut consilio benefeceritis, hoc omne Dn. parens sibi praestitum censebit.
page 106, image: s057Vale Decus meum! Dabam somnolentus et capite Catharris praegravato, raptim d. 26. Sep. 1628.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickardo S. P. D.
EXcellentissime mi Schickarde. Pfannerus noster adhuc est in urbe, praestolatur Basiliensium ex Mercatu Francofurtano reditum, his comitibus tanto tutuis BAsileam sepetiturus. Is et tuo et suo nomine, quicquid ab homine utriusque studiosissimo expectari potest, a mes, si volet, feret: ut et Dominus Theodoricus: quem nec dum videre conligit. Ut autem sibi constent vices officiorum, hoc est, amicitiae nostrae praecipuum alimentum: ecce commendo Vobis invicem egregios juvenes, Petrum hunc Lutkens, et quorum ille studia moderatur, Vincentium et Hermannum Mulleros Hamburgenses omnes, exemplo diligentiae et modestiae rariori vestram deinceps, ut hactenus nostram, Acad. ornaturos: dignos proinde, quos benevole excipiatis, humaniter habeatis. Ambiverunt ante hac per me convictum Ampl. Dn. Lansii, sed exciderunt voto suo. cujus repulsae dolorem solantur oblata de caetero summi viri studia: ad quem ut eis admissionalis esse digneris, eundemque ut et D. Besoldum verbis meis observanter ac officiose salutes, oro Cratias ingentes etiam ago de pretiosis munusculis, quibus me subinde beas: utinam aliquid his dignum reponere liceat! Est hîc Silesius quidam, Chr. Colerus poeta non inelegans, Opitii aemulus in Germanica poesi. Quod genus carmen epithalamion hisce diebus scripsit. Ejus exempla
page 108, image: s058duo vobis mittenda dedit, tibi inquam et Clariss. Flayciero: quos ut maxime colit ac veneratur: ita sibi fautores exoptat unice. D. Flaydero protransmissis ingeniosimis epigrammatis fuuebtibus gratias ago: praecipue vero tibi, cum de conciliato mihi tali fautore: tum et de suscepta molestia mali nominis appellaudi: quod nisi brevi expungetur, constitui Dn. Kepplero pecuniam mittere Suam: nec enim aequum est, ut mea damna in alios derivem. Vale animas dimidium meae. 20. Sept. 1628.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Sal. et feliciss. annos.
CLarissime Vir. Jam pene votum feceram, Amice honorande, quod Tenolim ulterius meis reculis fatigare, cum ecce. D. Buxtorfius noster, in nuperis suis id irritum reddit, quando suas per te curari vult, et ne hoc exigere dubitarem, hisce verbis addit: adeo liberale tuum erga Amicos esse studium, ut nihil quicquam carius habeas, quam illis gratificari, etc. Vide quam libenter impudentia mea hac promptitudine tua utatur! an abutatur! exhibeo geminas, ad patrem scilice ac filium scriptas, ut si per nundinas occasio detur, eas illuc mittas: ubi vero librum quendam Persicum inde acceperis (quem commodato dare, Buxtorfius ultro pridem obtulit) eum suo tempore ad me tuto deferri cures. Ait se de hoc ipso tibi dudum significasse. Porro quia codices e Lutetia petitos, nondum accepi, exaravi novas ad Dn. Gabrielem Sionitam, eisque adjunxi alias ad ipsum Grotim, quibus utrumque
page 110, image: s059obtestor, ut hoc meum desiderium vel tandem expleant. Obsecro igitur commenda eas, una cum annexo fasciculo, fideli aurigae, ut certo reddantur. Nil carius emitur, quam quod tot expectationibus, votis ac precibus constat, nec ulla est morosior mora, quam quae me tam diu hiantem detinet. Sed nec D. Habrechtus respondet. Extimulandus igitur peculiati schedâ. Dn. Springkleio proxime, quantum in mea tenuitate fuit, amice feci, Tui causa, imo Christi, cujus exul est. Quid D. E. actum sit, e publica fama noscetis ipsi: ô bone Jesu, serva nos, et carum caput, meum Berneggerum, in longos annos vegetum felicemque. Dabam Tub. d. 26. Decemb. anni 1628.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto.
SAlutem plurimam et ineuntis anni relicissimum decursum, ex animo tibi precor, Excellentissimemi Schickarde. Opportune allata sunt, qua curanda misisti. Nam et Buxtorfiana ipso illo, quo venerunt, die Basileam iverunt, et Parisina postridie statim commissa sunt Kressio patricio Norico, ejusque praefecto Kislingo ins Galliam proficiscentibus, tibi, ut existimo, non ignotis. Etiam D. Habrechto, tuas ad me, misi legendas: et semel iterum de responso moniturus, eum domi non reperi: ut est plerumque, praesertim per nundinas, occupatior. Non omittam tamen ipsum excitare. Tu vero pro jure tuo facis, imo rem mihi gratam praestas, qui meam in his talibus operam non aspernaris: quam utinam in gravioribus (nam ista quidem levicula sunt) tibi praestandi daretur occasio, ut debitam ita
page 112, image: s060promptissimam. Collata in Springkleium beneficia, mihi praestita interpretor, de iisque maximas ago gratias. Quae de D. Z. fama publica nunciat, ea omnes suspensos tenent: quia pertinent ad exemplum; nec dubitandum putem, quin unius incendium, deflagrationem istius ordinis aliis, minitetur. DEUS viderit cujus causa agitur. Hodie Caesarei commissarii ad nos venient, incertum quid acturi, nisi quod de templorum repetitione et Palatinorum exulum ejectione ex urbe, spargitur sine capite rumor. In his tantis concussionibus inconcussam atque tranquillam studiis mentem impendere, sane quam difficilimum. Tu tamen id facis, ut video, tuosque labores ad posteri tatera spectantes ita strenue persequeris, ac si omnia ubique salva omnia tranquilla. DEUM precorm ut te porro, communi bono florentem valentemque servet. al e, deproperabam Argent. 13 Januarii 1629.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
TAm diuturno desiderio, quia tuo, ideo quoque meo, tandem aliquando satisfactum, est profecto quod gaudeam. Habes enim hic excellentissime. Schickarte, petitos libros, a nobili quodam Austriaco heri mihi redditos, una cum literis ad me Grotianis. Rogat me Grotius, auctor tibi sim, ut egregio illi libello de Rege Hebraeo addas similem de Synedrio, cujus spem fecisti, plurimum tibi nos omnes debituros eo nomine, et si quid praeterea illius juris prudentiae accedet, in qua multa adhuc lateant vulgo incognita, et usus
page 114, image: s061haud aspernandi. Tu videris, nec enim opus habes admonitione mea, qui consuetudinem optime de Seculo merendi pridem contraxisti. Scripsit ad me nuper Dn. Ulricus Springenklee, Pastor exul, tua et Venatoris nostri venatione cervos non nullos in sua retia incidisse. Gratias ago, et mihi praestitum agnosco, quae huic amico meo. V. Clar. Schickarte, fratris loco (nisi hoc nomen aspernaris) mihi semper amate, semper amande. Argent. 13. Febr. 1629.
Wilh Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
QUamvis omnes Tuae mihi merrto visae semper sint suavissimae, postrema tamen epistola, quae diuturno meo desiderio fecit satis, adeo exhilaravit, in quasi extra me raptus, posthabitâ iliius drei coenâ, non dormiverim prius, quam librum Sionitae perlegerim totum. Scilicet juvabat videre, quomodo perspicacissimus ille Arabismi interpres, ea loca reddiderit, in quibus ego dudum, velut mus in pice, anxius haesitabam. Augebat laetitiam, quod nunc demum nactus essem integrum exemplar, nam Arabicum nostro Besoldo hactenus commodarto datum, carebat octo foliis, et quidem, ubi minime vellem. Caeterum, quanti vectura constiterit, quidve aliud meo nomine erogaris, nondum indicasti: Quare torques animam meam? significa, ut alieno me liberem aere. Quantum ad Ampliss. Dn. Grotii, de Synedrio suasionem; amplecterer equidem illam ulnis obviis, et qui ante illuc propendeo, tanti nunc viri judicio tam benigno noviter animatus, ederem lubentissime,
page 116, image: s062si tempora essent mitiora, nec literariae merces inter arma adeo spernerentur. Sed quia hoc rerum statu Typographum reperire diffido, cogor differre, cum plurimis talibus, ad meliora fata. Nunc vale Vir Eminentissime! Fratris loco redamate, imo meimet ipsius. Quandoquidem hoc amabili, et saepe hactenus tacite: optato nomine medignaris. Tubingae, d. 25. Febr. 1629.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
PRo Grotianis tam diligenter curatis, gratias ago, mi optime Berneggere? Relaturus quocunque officii genere potero, Animum addidit ut illa de Synedrio, pridem affectata, post iterum abjecta, suo tempore cogitem reassumere ac perficere. Quod ipsi Grotiorescribam, aliâ occasione: nunc enim festinandum est, postquam totum fere diem tusticando prodegi in hortis. Significavit etiam Buxtorfius noster, se Targum Persicum hoc vere missurum ad Te Argentinam, ut inde huc dirigatur. Id cum evenerit, non dubitabo de amicâ, totiesque jam experta promptitudine. Itinerarium Vartomanni quod multa continet Orientalia, studiis meis apta, hucusque ex bibliotheca Besoldi usur pavi: sed quia proprium habere percuperem, ubi libere marginibus abuti liceret, quaesivi nuper Francofurti; at frustra. Si vobiscum inbibliopoleis extatet, Latinum, aut vernaculum, vel (quod omnino mallem) Italicum, redimerem id quovis pretio. Da quaeso hanc operam, alicui puero vel studioso, ut mei gratia inquirat. Quod si quando ad nostrum
page 118, image: s063Buxtorfium scribis, rogat Falco, velis hanc schedulam inserere. Cl. Buxtorf. in radice [gap: Hebrew words] nudariallegat seqq. Es. 32. V. II. [gap: Hebrew words] Habacuc, 3. V. 9, [gap: Hebrew words] nudabitur. Ergo in loco Jobis illustri c. 19. [gap: Hebrew words] [gap: Greek word(s)] [gap: Hebrew words] potest esse infinitivus ab [gap: Hebrew words] quo modo hic sensus commode enascitur: Post [gap: Hebrew words] nudari-me, wann ich wider werde nacket [gap: Hebrew words] dahin fahren. Job. I. V. 21. consumentur Haec (vel vermes) consument Hoc, et tamen e carne mea etc. Vale feliciter Vir Excellentissime, salutatus peramanter. D. 12. Apr. anni 1629.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Sal. et officiosum Amorem.
QUi has fert, Optime mi Berneggere, Dn. Fautor et amice multum desideratissime, Reiitlingensis est civis, nomine Matthaeus Beger opificio quidem tormentarius, sed naturâ factus ad Mathemata, et hoc nomine Tibi pridem, ut opinor, motus. Is nempe, qui [gap: Greek word(s)] ac sine praceeptore, in virili jam aetate, linguas latinam et aliquot exoticas, hoc solo fine tentavit, ut genio suo Geometrico velisicaretur. Iste Neperianum ac mirabile inventum (quo per vicarios numeros, verorum proportiones facile venamur) supputatis novis logarithmis, adeo adauxit, ut jam longe utibilius factum sit: si mul vero pro usu Canonis, prolixas scripsit regulas idiomate vernaculo; quos in publicum emittere cogitat, si etiam Tibi, talium peritissimo ita videatur. Cum vero modi sit nescius, rogo ipsius nomine, velis illi saltem consilio adesse, ac viam praemonstrare, qua Dn. Bockenhofero,
page 120, image: s064vel alteri cuidam bibliopolae, una cum suo labore innotescat. Caeterum quoniam ad nundinas, certior Lutetiam aut Basileam datur occasio, ad junxi literas ad DD. Grotium et Buxtorfium: rogans, velis eas consuetâ benevolentiâ curare. Denique si qua esset in Dasypodii schedis, vel Poli vestratis aut alterius, vel alicujus Eclipseos (nil refert, Solis an Lunae: post quam Kepplerus nos etiam solaribus uti docuit) observatio, percuperem exinde sola tempotum momenta, et observationis numeros, fideliter exscribi. Ut ex hisce dedomenis caetera in meos usus ipse computarem. Nam Geographica quaedam nunc me tenent. Aut, si quem nosti fortassis in Lotharingiâ, Helvetiâ, Burgundiâ, Sabaudia, etc. celebrem Mathematicum, et observandi peritum, praesertim Lugduni Galliae (ut omnibus ferê doctis Europae, familiaris esse diceris) quaeso per occasiones explora mihi suarum urbium situs ratione coeli. saltem poli altitudines, si Eclipses, tarius phaenomenon, desint. Aut doce modum, a quibusnam ipse id impetrare queam. Solas hîc observationes quaero: Tabulas nil curo, quae ob hoc ipsum, quia vitiosissimae sunt, hanc emendationem postulant. Vale Vir Clarissime. Dab. Tubing. postr. Joh. B. A. 1629.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Salutem et Obsequium.
QUi has reddit, Excell. mi Berneggere, Du Fautor optime! Bidembachius est, JCti apud nos frater; ambo autem Abbatis quondam Mulbrunnensis filii: Iste vero, juvenis, ut apparet, non impolitus. Is
page 122, image: s065cum apud vos negotia quaedam habeat, puto non tam suo, quam alterius nomine expedienda, parum Argentinam vidisse credit, nisi primarium ejus lumen, Te inquam, allocutus fuerit. Indulge igitur hoc ipsius curiositati, et patere, ut et ipse illam in te experiatur, quam publice omnes praedicant, humanitatem. Saepe quidem, fateor, ejusmodi commen datiunculis, meliores tuas occupationes interrumpo; et nuperrime quoque, cum Begerus Reütlingensis ad vestras nundinas proficisceretur; (quem reducem hactenus nondum vidi; exspecto autem audire, an ipsi Tui copia sit facta, tum anliteras Lutetiam curandi, data fuerit occasio) sed scis etiam aliquid amicis dandum, nec Te Tibi soli natum esse. Fac tantum, ne dum vis omnibus prodesse, Tuus esse, Tuorumque, nimis immature desinas. Ita vale Amicorum apex. Dabam properanter Dnc. VI. Trinitat. anni 1629. Tubingae.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
VIr eximie, amicorum selectissime. ipsa illa negligentia mea repondendi, qua humanissimam tuam in scribendo diligentiam excepi hactenus, esse argumento potest, quam bene de constantiâ tuae in me benevolentiae sperem. Ac ne nunc quidem forte rupturus eram silentium, nisi tristes hae Buxtorsii literae transmittendae fuissent. Inposterum tamen, ut primum non nullis molestiis quae me tenent implicatum, exsolutus fuero, ad officium reversurum promitto. Interea maximopere rogo pergas, quod facis, amare
page 124, image: s066me: nec dubites seu scribam, seu sileam, esse te mihi semper in illo selectiorum amicorum annulo meo vere gemmam. V. Scr. Arg. 7. Oct. 1629.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
BUxtorfii, viri Nestoreos annos vivere digni, subitaneum obitum, ex nuperis Tuis, Amice inter paucos prime! ah quam tristis percepi! statimque caeteris nostris significavi, qui velut in publico luctu me cum rugas attraxerunt. Lansius etiam epicedion ultro statim promisit: Nunc vero, cum accensis jam candelis tabellarius ex improviso se crastino mane summo abiturum indicat, vix audeo Viri quietem tam sero turbare; nec ipse satis ocii habeo prolixe ad superstitem, paternae virtutis haeredem ex asse Filium, scribere. Itaque Te (in quem officia mea saepe audacterque rejicere soleo) rogatum volo, ut praesens meum schediasma Tuis ad ipsum literis, cum excusatione temporis inserere non graveris. Ita vale Tu nobis multo diuturnius, ac epistolarum raritati colores quaerere vel ideo desine, ne me ejusdem culpae (si qua est) reum, gravius sic simul accuses. Certior de Favore tuo sum, quam ut ullum silentium suspiciones mihi movere queat. Denuo vale Vir Eximie DEO commendatus. Tubing. d. Galli. 1629.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
DUplices Tibi gratias debeo, Eminentissime Dn. Berneggere, idemque Fautor charissime, quod et de statu tuo scribere aliquid es dignatus, post silentium paulo diuturnius;
page 126, image: s067et quod Grotianas tam benevole excerpsisti: ad quas inclusis hisce prolixius respondeo, atque ut per nundinas haud gravatim cure, officiose rogo. Prius vero illud auditu eo fuit gravius, quo magis tibi Aquilinos aut lynceos oculos optarem. Quid vero mirum sit, lippire hybernis noctibus, qui eas continuis lucubrationibus transigit? Obsecro noli publicum ita procurare bonum, ut illud ipsum defraudes, dum te privatim perdis. Quin te serves potius longiori usui! Ceterum, ante mensem unum vel alterum scriptis literis oravi Ungarum illum, quem tibi domesticum esse rescivi, ut per occasionem, patriae suae urbis poli elevationem, ab idoneis mihi impetraret: quod et meo proposito utile sit futurum, et ipsi Authori honorificum, adeoque deceat eum, quem de Ungariâ scripsisse aliquid, auditione acceperam. Postquam vero tam diu nihil recipio, subdubitare in cepi, an recte satis mec ipsi traditae sint; quas vel ideo periisse nollem, quoniam alia Basileam spectantia continebant, epicedium scilicet, a Lansio nostro in Buxtorfi obitum exaratum: quod meâ incuriâ intercidisse, ferret non aeque. Quaeso igitur hortate hominem, uti significet, an quid acceperit, curaritve? Quantum ad studia nostra: recte conjectaris ardorem hoc turbulento patriae statu remittere. Facit enim ut crebrius de incerto hujus eventu, quam illorum serie, cogitem: nisi quatenus has ipsas sollicitudines dulcedine sua leniunt. Deus Opt. Max. nostri misereatur, Tibique huncannum, et plurimos sequentes felicissimos esse jubeat!
page 128, image: s068Amen! fiat. Clarissimum Dn. Habrechtum nostrum officiose salutari cupio. Festinanter Tubing. d. 29. Decemb. anni 1629.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
SAlve plurimum excellentiss. mi Schickarte. Quod vides, invitaris ad nuptias egregii Viri Dn. Jacobi Bartschii, Medici et Mathematici, cum filia Keppleri nostri dotibus animi corporisque sane quam ornatissima virgine, tantoque patre omnino digna, propediem hic celebrandas. Etsi autem velin nomine Keppleri satis ponderis est, ad te huc pertrahendum, cui nec gratius (satscio) nec honorificentius officium ullum praestare potes: oporter tamen ut superpondium aliquod ad dam precum, mearum, quibus, aut vehementer fallor, hoc dabis, ut ne reipubl. huic, ne Academiae, ne mihi denique neges desideratissimum tuum conspectum. Au deo etiam sperare summorum virorum Besoldi et Lansii praesentiam. Sed tuam itaspero, ut nihil quicquam dubitem. Sponsus rogavit, aut rogabit certe, carmen epithalamion: quale si etiam a Lansio impetraris, beneficium duplicaveris. V. Cl. Joachimus Morsius hic est, qui te cum officiose salutat, tum rogat, ut additam epistolam per occasionem curare ne graveris. V. Scr. Argent, 9 Febr. 1630.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Sal. et Observantiam.
EMinentissime Vir, Amice primarie. Si ab eo tempore, quo Epithalamion misi, ad recentiores Tuas nihil respondi, non miraberis; neque
page 130, image: s069enim domo adfui; sed jam ultra mensem, universam vere Würtembergiam oppidatim obequitavi, Scholas visitare jussus. Et parum abfuit, cum Kinzgranae valli appropinquarem, quin ad Te usque Argentoratum excurrissem: nec tam viarum pericula deterruerunt [correction of the transcriber; in the print deteruerunt], quam exclusit praescripta temporis brevitas. Dabo autem operam, ut futuro anno, si vixerimus, Fredenstadio ad Te digrediar: hoc enim, cum id ofricii primo mihi delatum fuit, nimis sero significatum erat. Nunc postquam reversus sum, febris me corripuit. ar dentissima quidem, sed brevis, quae totis g. horis anticipans, periodum suam unicâ hebdomade absolvit. Nec super est nisi ut oculum curem dextrum, quem acrimonia cholerici vaporis erodere tentavit, ut vehementer lippiam, nec prolixiori scriptioni sufficiam. Quod Mutschelinus [gap: Greek word(s)] novit, qui caetera coram edisseret. Vale Tu Vir Cl. multo felicius: et apud magnum Grotium, per dictas causas excusa incivile meum silentium. Redibo proxime ad officium. De Filio tuo significa voluntatem tuam apertius, antequam mittas. Utinam haberem ego parilis aetatis gnatum! ah quam exoptata mihi foret ea permutatio! At meus vix dum quinquennis est. Nam quos adultiores habui, omnes jam ex hac mortalitate migrârunt. Ea nunc est morum corruptio, etiam hîc (fateor enim tibi, quem decipi, vehementer nollem) ut cautissimâ cautione sit opus. Cogitabo amplius, et scribam proxime. Vale Tubing. d. 2. Maii. an. 1630.
page 132, image: s070
Matth: Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
VIrorum eximie. Die 2. Martii proximo Bartschius noster hîc celebravit nuptias, ad quas et ipsius, et meis quoque literis vocatus cum aliis fuisti. Eas literas an tabellarius quidam Austriacus, cui commissae: sunt, recte reddiderit, non ab re dubitamus. Illas inprimis periisse nolim, quas a Morsio ad Val. Andreae Calvvam. curandas, tuis incluseram utut sit, absentiam tuam satisexcusant, imo probant, haec temporum pericula. Sane tam et publice et mihi carum caput esse salvum cum publici boni, cui tu natus es, tum mea etiam, qui vix ullum, te chariorem habeo, plurimum. interest. Alias exoptavi sane praesentiam tuam, ea. praecipue causâ, ut in consilium adhiberem, cum de filii mei 17. annorum adolescentis studiis, quem cuperem aestate proxima mittere Tubingam, et cum vestrate aliquo mecum victuro permutare: tum etiam de meo quodam instituto, frigentibus auditoriis publicis, autores nonnullos edendi: sed ista per literas etiam confici possunt: et nisi grave hoc tibi futurum est, primo quovis tempore conficiam. Interim optime Vale, iterumque salve ab omnibus modis Tuo M. B. Scrib Argent 18. Maii 1630
P. S.
DE donato exemplari descriptionis miraculi gratias ago maximas. Auidissime legerunt illud praecipuae apud nos autoritatis viri, cum penes me esse innotuisset. Si typographus
page 134, image: s071aliquam multa exemplaria tum huc misisset, poterat operae pretium non aspernandum facere. Sed e mercatu Francofurt. credo plura adferentur: et oportet ut aliud mihi comparem. Nam quod beneficio tuo habeo, tot lectorum manibus omnino detritum est.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickario S. P. D.
VEnator noster vitam Gruter; diu jam est cum edere parat: eam que in rem non ita pridem oravit submitterem sibi, quae in pugillaribus meis, ex colloquiis cum illo summo viro, cum in thermis ferinis ante hoc criennium unâ essemus annotasse me sciret, Feci, et inter exscribendum etiam incidi in haec ad te pertinentia, quae ad scribam [gap: Greek word(s)] . Schickartum detrudt ad oper as humiliores ingenio suo, ad magna natopotius esse liberandum omni labore, ut unis studiis vacare possit. Dictorum fidem epistola tua facit. Quid enim? nemo Tubingae praeter Schickartum erat, qui scholas visitaturus, Würtem bergiam universam obequitaret? Fructus operae publicus ille quidem et permagnus, sed major interim alius impeditus. Quamquam non ego censor actionum vestrarum. Me beatum praedicaverim, si denuo te nobis errores isti propius admoverent, nec enim excurrere ad te pigrabor, si id mihi significaveris: sin ipse veneris (id quod semper optavi: nunc etiam ex ruis sperare incipio) faxo coram experiare, nemini me in te amando, colendoque concedere. Quod filium meum cum aliquo Tubingensi permutate cupio, tui fit unius causa, quem ei
page 136, image: s072doctorem contingere tam exopto, ut vix quicquam in vita magis: non quod ei peculiare tempus abs te tribui velim (absit ut in commoda publica sic peccem) verum ut ipsum caeteris, quos in Mathesi privatim instituere subinde te solere audio, socium adjungi patiare. Non desinam id ipsum a te precibus contendere, futurus, quod tenuitas ferat mea, reipsa gratus. Quanquam hoc rerum statu, vel [gap: Greek word(s)] potius, vix consultum est, alio meum ablegare. Cum tempestas illa non nihil desa vierit, amplius tecum per literas agam. Interim amare me, quod facis, perge, et vale, Musarum delicium, seculi magnum ornamentum. 21. Maii. 1630.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P.
FIdissime Amicorum. Quam de Filio nobis olim huc mittendo spem fecisti, equidem gratissima fuit, vel hoc solo nomines, ut cujus parentem: amavi tam diu, eum quoque amplectar ipsum. Recte [correction of the transcriber; in the print ipsum Recte] vero differs adventum illius, donec incerta tempestas ista desaevierit. [gap: illustration] Interim significo Tibi Mathematico, qualis nupera Eclipsis apparuerit hic Tubingae, sub polo. B. 48. 34 1/2. cujus. mihi tres
page 138, image: s073tantum phases inter nubila obvenerunt. Prima cum Solis centrum C. 8. gr. 58. min. altum esset, terminabatur umbra inter E. vigesimum et I. sexagesimum gradum limbi, ab A. vertice perpendiculi dextrorsum divisi, sic ut linea C. F. quae cintra luminarium connectit, 40. gr. inclinaretur. videbatur tunc non omnino interger digitus dificere, scilicet in specie, qualis intus inopaco conclavi excepta erat. Absterso autem circum quaque superfluo lumine, quod scil. pro semidiametro fenestellae, hoc est, quantitate A B circum fuderat, relinquitur vera lux minor, defectus vero G H, paulo major digito. Altera phasis. Sole ad 8 gr. 35. mi. descendere (h. e. subtractá re fractione 8. gr. 24. mi. Hora nempe 6, mi. 56.) limites defectus erant M. N. 15. et 65. gr. ita ut inclinatio adhuc fere 40. gr. nec sensibiliter a priori differret. Putabatur tunc sesquidigitus deficere, sed correcto schemate secundum opticas leges, deprehenditur O. P. fuisse potius 1 3/4. digitorum. Deinde diuturnae nubes impedierunt obfervationem. Denique cum Sol post montes occubiturus, 3 gr. 20. mi. elevatus esset, habuit ejusmodi falcatam formam, habuit ejusmodi falcatam formam, cornibus R. V. obtusis ob dictam causam. Verior tamen species, ciras T. S. vix semissem digigiti lata erat. Apparuit tunc evidentissime, quod erret Tycho, dum lunae semidametrum Solari statuit in [gap: sign for conjunction] minorem. Notum est enim ex Elementis Geometricis, si duo circuli, aequales tantum, sese secent, puncta sectionum cadere trans centrum: nedum si alter interior sit minor. At hîc R. V. fuerunt citra punctum W. ergo arcus R T V amplior
page 140, image: s074est arcu R S V, et semidiameter illius X T ex cedit hunc WS. Expecto autem avide a vestratibus Astrophilis, praesertim qui visu pollent, atque instrumentis instructi sunt, qualis apparuerit haec Eclipsis ibi sub coelo sereniori. Non dubito, quin Clariss. D. Habrechtus attenderit. Exora illum quaeso, nomine meo, ut observata sua non gravatim communicet. Item Dn. Remum; aut si quem alium nosti, huic speculationi deditum, in limite Gallicano. Plurimum enim ju varet ea collatio meos conatus, atque suppleret id, quod mihi nubes inviderunt. Ita vale Vir Excellentiss. Amice constantissime. Nec irascere importunitati. meae, quod iterum Te, pro curandis meis literulis, abutor. Existimavi nundinarum occasione, unas Lutetiam ad Grotium, alteras Basileam ad Buxtorfium, commode perferri posse. Tubingae. postrid. Jubil. Aug. Confess. sc. 26. Jun. an. 1630.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
MIchaelem hunc Schneiderum Islebiensem Philosophiae Magistrum, Theologiae Studiosum ignotum quidem mihi, sed a notis et amicis val de commendatum, Tibi virorum eximio, studiosorum, adeoque bonorum omnium certissimo patrono, quam diligentissime commendo. Hoc tantum. Oppressit enim me aliis intentum rebus ipse in viam praeceps. Tuas ad Grotium, ad Buxtorfium, ea ipsa prope hora qua accepi, recte curavi. Apographum observationis tuae Eclipticae Lutetiam ad egregium virum, taliumque curiosum, Dn. Diodatum (Geneuensis
page 142, image: s075illius Theologi fratrem) misit aestimator, ingenii tui Amplissimus Lingelshemius. Per Welperum nostrum (cujus ecce manum) ibit etiam ad Dn. Remum. Quin et Habrech to tuas ostendi curavi, et ut sua vicissim tibi mitteret, oravi. Sed a mirifico homine, et ut opinionum, sic rerum omnium tenacissimo nihil obtinui. Memini scripsisse te de transmisso D. Bartschii epithalamio. atque ego nullum accepi: et ipse jam exigit. Quaeso mitte vel ipsi, vel mihi, si suppetit adhuc exemplum. V. [gap: Greek word(s)] . Argentorati. 5. Julii 1630.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Sal. et Pacem.
PRaeclariss. Dn. Berneggere, Amicorum fidissime. Quas tuâ manu scriptas, heri Stutgardia ego accepi, Rosvvaldam citissime curabo. Hodie occasionem nondum resciscere potui, spero tamen proxime affuturam. adjunctae fuerunt Grotianae una cum libro Gramm. Turcicae, Lutetiâ misso mihi acceptissimo. An Tu idem, vel quis alius Stutgardiam promoverit, tabellio dicere non potuit: Quisquis fuerit, certe illi me obligatum sentio, optaremque sciret fideliter esse redditas. Caeterum quo statu res nostrae versentur, vix absque lachrymis referre possum. Ablata sunt omnia coenobia, et nudius quartus etiam proximum Bebenhusanum, unde primarium oppidi nostri templum dependet, cui jam quoque metuimus. Ejecti sunt Studiosi, ac jam misere passim dispalantur. Qui vero hîc in illustri stipendio vivebant (olim Augustiniana domo, nondum occupatâ) in vacationem abire jussi sunt ante solitum tempus;
page 144, image: s076utinam non aeternam! nullâ spe reditûs factâ. Rustici jam Abbatibus homagium praestiterunt, invitissimi quidem, sed militari manu adacti. Templa eorum obsignata, pastoribus ne quem baptizent aut solentur interdictum. Inde ad concionem urbicam hodie confluxerunt hûc e pagis numerosissimi, ejulantesque. Instituta quidem, et hodie primum in dicta est poenitentia publica, et conventus quotidiani: sed vereor ut omnibus cordi sit satis, adeo inter medias poenas duri et securi sunt. Ego tacite mecum consilia (quae tibi revelare nil dubito) agitare cogor, de secessu in alia loca, si religionis causa hîc morari diutius non possem. Caetera enim universa, quantumvis dura, lubens perpetiar, unum hoc salutis et conscientiae negotium, vel ad extremas me Garmantas fugabit. Audivi autem non semel Basileae habitari commode, ob vilitatem annonae, ipsumque locum esse amoenum; an aeque salubrem, post sedatam pestem, nescio! nec incolas inhuma nos advenis. Verum speculabor prius rei eventum. Interea reculas meas, quantum potero, componam. Praediola, vineae et hortus, quibus hactenus delectabar, difficulter jam vendentur, nec census exiguntur facilius. Superest aliquid praesentis pecuniolae, quo uxorem et 4. liberos biennio circiter alere posse confido. Donec DEUS aliter prospiciat. Sed haec Amice in tuam aurem, imo sinum. Faxit DEUS supervacaneae sint hae cogitationes: Cui Te devotissime commendo. D. Bartschii Epithalamion, quod de [gap: sign for conjunction] [gap: sign for Venus] [gap: sign for Mercury] non coelesti quidem, sed domestica lusisse memini, inter tot schedas
page 146, image: s077confusissime disjectas, non statim reperio, neque jam prae aliis occupationibus vacat refingere. Festinanter 12. Sept. anni 1630.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
VIr eximie, fautorum amicissim. alpha. Cum ad proximas tristes illas tuas responsum tabellarius a me posceret, in alia distracto scribere non vacabat. Quo cupidius huic egregie docto viro Dn. Joachimo Cunradi, Hamburgensi Juris utriusque Licentiato, commendatitias ad te roganti nunc obsequor. Is nuper in Academia nostra, suo magno merito, illo titulo ornatus, vestram quoque per tempus aliquod incolere, et isthic viris magnis innotescere cupit: ad tuam praecipue familiaritatem aspirat, qua eum dignum nec dubito, censebis, si quod obnixe rogo, admissum ad alloqium penitus cognoscere dignaberis. Est, ne et hoc sileam, in relauta. ut solent Hamburgenses, et quod non omnes solent, satis liberalis. Libros Erasmi cujus et admirator et imitator egregius est, operose conquirit: quae etiam, non tamen e praecipuis, hujus itineris causa est. praecipuam ipse, cum aliquantum in familiaritate progressi fueritis, aperiet. Quicquid ei benevolentiae et officiorum, et ipse. et viri magnifici summique D. Besoldus et D. Lansius (quos perofficiose saluto, his denique eundem per te commendo) praestiteritis, mihi praestitum existimabo. In malis illis vestris meum fuerit, aliquid solatii conferre, sed et tua ipsius prudentia constantiaque plusquam ego queam, eriget: et ipsi nos, adflatu vicini fulguris nonnihil consternatialieno solatio egemus, Quanquam
page 148, image: s078ea nunc rerum facies est, ut non nimis diuturnum videatur improborum hominum gaudium futurum. Si quae tamen fortuna (quod abominor) te tuis sedibus expulerit, meas aedes semper tibi tuisque patentes futuras (en dextra fidesque) promitto, satis amplas, quod hic testari potest [gap: Greek word(s)] : et si vel angustae forent, nobis in hac conjunctione nostra suffecturas, tibique et gratum et gratuitum, quandiu voles, hospitium praebituras. V. 10. Octo. 1630.
Wilh. Schickartus Matth. Berneg. Sal. et observantiam [correction of the transcriber; in the print observantai]!
TEr optime Berneggere. Quas Erasmianus ille Hamburgensis attulit, recte accepi. Fuit idem plenior interpres benevolentissimae Tuae in me affectionis, de qua nunquam tamen dubitavi. Quod vero, in eventumi. aedes etiam offers, agnosco quidem superabundantiam dilectionis, et gratam habeo: sed crede mihi, nunquam hoc acceptarem: adeo mallem vel apud peregrinissimos habitare, quam Amicis molestiam facessere ullo modo. Ut taceam nondum decrevisse mecum, an Argentinae potius, quam Basileae mihi degere aliquantisper conduceret, ob causas privatim notas. Exorandus est DEUS, ut omne hoc, quod metuimus miseri, clementer averruncet. Caeterum, aliud nunc est, quod rescire percuperem: ubi D. Bartschius noster tam diu lateat? Quando spes sit a socero reversuru? avidissime enim illius praesentiam propiorem desidero, propter Mathematica quaedam, quae nunc molior; ut cum ipso comunicem prius, quam edam, quia D. Kepplerus nimis longinquus est. D. Moestlinus
page 150, image: s079vero (licet quotidie ad manum habeam) ipso senio jam pertoesus talium. Res attinet motum Lunae, in quo maximos errores deprehendo, praesertim in latitu dinibus, adeo ut totis decem gradibus (immane dictu) etiam Tycho, etiam Rudolphinae peccent, in designandis [gap: sign for lion] [gap: sign for lion upside down and mirror-inverted] veris locis: quod non Eclipsibus modo, sed omni calculo [gap: sign for new moon] extra Syzygias vehementer officit. Confido rem perspicacissimis Astronomis probare posse. Diu jam insidiatus Eclipsi proximae, sed jam pen conspectum ejus desperavi, postquam experior, totas hebdomadas continue nobiscum obnubilari coelos. Obsecro igitur si vobis secuturo d. 9. nov. aura sit futura serenior, velitis deliqui circumstantias, maxime temporum et digitorum quantitates, mihi benevolenter impertiri Ita vale Tu, Vir praeclarissime, sidus in literario coelo fulgentissimum, necunquam coruscare nobis desine. Dab. festinanter. Tubing. d. 5. Novemb. anni 1630.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
OPpressit me tabellarius in abitum jam praeceps. Itaque hoc tantum. D. Bartschius vere proximo constituit ad nos redire et sedem rerum suarum hic figere, suo succo victurus, opinor, usque dum salarium procedat. Quod si tamen interim ad eum scribere placet, diligenter curaturum recipio. Dn. Remus Serenissimi Leopoldi Mathematicus, et ipse molitur astronomicas tabulas, Rudolphinis ut ait, multo exactiores, et in eam rem undequaque colligit observationes Eclipsium [gap: Greek word(s)] fuerit, si tua quoque accesserint, cujus
page 152, image: s080ab ingenio. nil nisi consummatum proficiscisolet. Ego pridem ab his vere deliciis exclusissimus, et ad nescio quae detrusus, Eclipsin proximam obiter tantum vidi, coelo serenissimo: nec Welperus quoque noster cum cura. Vide tamen quid isus rogatu meo, in hanc chartulam conjecerit, et Vale interimqis salve ab eo, cujus manum nosti, et animum, tui, si quis alius, observantiss. amantissimum. 10. Nov. 1630.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Salutem et incolumitatem.
QUod siccis oculis vix tibi significare possum, Praeclarissime Dn. Berneggere, Amicorum fidissime, dissimulare tamen haud debeo, communem, heu quondam! nostrum Kepplerum, illud Mathematici Coeli sidus primae magnitudinis, occubuisse, ac mortalitatis horizontem. subiisse, proxima die 5/15. Novembr. Ratisponae, ibidemque sepultum pridie Lunaris Eclipseos; ut nempe coram supra lustraret, quod nobis humi toties monstravit atque praedixitetiam. O quam inaestimabile damnum passae sunt hae literae incomparabilis viri abitu! Ac nisi Bartschius aliquis, conatuum conscius, et peritus schedarum haeres, semiperfectas inventiones absolvat, fraudabitur posteritas maximo nobilium speculationum proventu. Quis vero Hipparchum edet? Quis observationum protocolla? Ephemerides enim doleo minus, quia e Tab. jam extantibus, a quovis computari possunt: illi vero tot vigiliarum fructus, non aeque parabiles. Caeterum fatalis hujus Eclipseos [note of the transcriber: in the print with Greek letters: Eclipsws2 ] initium spectavi: ego hic Tubingae, cum [gap: unknown sign] Meridiannum praetergressus, elevaretur 18. gr.
page 154, image: s081min. 58. quod fuit nobis hor. 9. mi. 37. p. m. caetera similiter notavi, sed calculos prae moerore nondum subduxi: communicabo tamen alias, ubi ad merediero. Interim a vestratibus expecto momenta observationum Argentinensium: aut si aliunde ab amicis etiam extraneis impetrare meo nomine possis. Obsecro sume hanc operam, et conquire publicos in usus undecunque potes. Neminis honorem reticebo, in eo ad quod talia destino. geographico opusculo. Vale feliciter, diutissime, suavissime. Saepius jam a D. D. Lansio resalutari officiose jussuses. Quod si proxime per incuriam forte intermisi, nunc praesto. Velim etiam Cl. et Exc. D. D Habrechtus (post salutis denunciationem) Aristarchi nostri obitum resciscat. Valete denuo. Deproper. Tub. d. 15. Nov. an. 1630.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
EXcellentissime, idemque optime Dn. Berneggere, Amicorum prime. Consilio tuo mihi opus est, in re, qua te pollere unum, scio satis. Nactus sum nuper librum qui [gap: Greek word(s)] inscribitur, excusum Venetiis ann. 1573, lingua recenti Graeco barbara. Tractat is idem fere in littonalibus locis, quod itinerarium Antonini in Mediterraneis; ideoque instituto meo Geographico mire prodesset, si intelligerem penitus: at quia nauticus est, et vocabulis utitur, quae apud Meursium nusquam extant (cui ne Authoris quidem nomen innotuisse miror, cum tamen id argumenti ex professo tractarit.) Metrophanes vero, etiamsi forte. Venetiis adhuc haereat, nimis tamen remotus est, itaque ad Teitur, quem
page 156, image: s082in hisce literis, sine rivali, exercitatissimum esse constat. Te mihi Apollinem posco, qui oracula haec exponas, atque subleves, ubi ego labasco. Non fatigabo quidem nimia petacitate, quod improbum foret, hominem publico bono destinatum, privatim distinere, sed rogabo saltem obscuriora, et sciscitabor de illis quae me maxime remorantur. Atque ut collationem instituere commodius liceat, ante omnia scire pervelim, an eundem librum in bibliothecâ tuâ instructissima possideas, ut paginas allegare possim? aut si non extat Argentinae, loca dubia exscribere sciam. Ubi alterutrum rescivero, rem aggrediemur. Nunc vero accipis schedulam, quae ad Lunaris Theoriae schema meum pertinet. Ipsius picturae exemplaria nondum habeo, sed suppeditabit haud gravatim sculptor: vestrâs. Simul itineris compendio, ne bis eandem viam inter nos emetiri opus habeat. Si mihi cum Exc. D. Remo notitia intercederet, aut te proxenetam exorare liceret, optarem ad ipsum quoque aliquod pervenire, hoc unico fine ut censeret liberrime, adeoque Mathematice; praesertim ut de paradoxo circa latitudines, ejus exquirerem sententiam, quem similia moliri significas, Vale Vir Clariss. felix, et conatui graecanico fave. Deprop. Tubing. die 14. Febr. anni 1631.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
EXimie vir amicorum Alpha. Heri Amplissimus D. Lingelshemius ad me misit binas litteras Basileâ sibi transmissas, unas a Buxtorfio nostro, alteras a Kepplero. Keppleri
page 158, image: s083priores legi, quod plus mihi curae essent. nam isthic aeris alieni difficultatibus laborat, in quibus opem meam implorat jam aliquoties. Aperui deinde Buxtorfianas quoque, nam et has ad me pertinere crede bam. Ac primum iratus illi Hamburgensi Licentiato, cujus ab initio fit mentjo, quod priores non cum fide reddidisset, ad Hamburgenses domus meae incolas iturio perquisitum, quis aut ubi sit ille Licentiatus. Dum legendo pergo, magis ipse succenseo, quia animadverterem per incuriam resignatas a me literas alienas, id est, tuas. Non operose facinus excuso; nec culpam, si qua culpa, deprecor, qui scio facilitatem aequitatemque tuam Atribus jam septimanis gravi valetudine oculorum oppressus fui, quae per Dei gratiam et medicorum opem in melius ire incipit. Vale Vir et amice magne. Scr. Argent. 1631. 25. April.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Sal. et Amorem.
VIr Praeclarissi. Amicorum primicerie. Ut intelligat Buxtorfius, suas mihi recte curatas, per te ipsum mitti volo responsum, quem alias meis fatigare non deceret. Opportune vero Junioris Keppleri mentionem fecisti. Obsecro quid habes de statu matris viduae? an Sagani persistet? aut Fridlandus gratiam pupillis etiam prorogat, quod e quidem defuncti virtus et eruditio mereretur. Item ubi tamdiu D. Bartschius! ecquando revertetur ad professionem sibi vobiscum destinatum? ex reduce aveo scire, quid de posthumis Uranicis sperandum sit. Nupera Eclipsis mihi
page 160, image: s084non est spectata, ob tempestatem ipso temporis articulo atrociter hic saevientem. Quod si D. Remus coelo usus fuisset sereniori, et tuâ intercessione, momenta, cum quantitate defectûs communicâret, obligaret me vicissim, ad idem faciendum in similibus, quae hîc observavi hactenus non somnolenter, Nunc talia quidem ad tempus seponere jubet novus labor hisce diebus mihi obortus, in describendo Abulfeda Geographo apud Arabes celebratissimo, cujus exemplar MS. Vienna mihi nuperrime commodato demissum est: dignum certe, quod aliquando latine legatur, cui fini hoc onus in me recepi. Dn. Christiano Stutgardio, Dano, Med. Cand. per occasionem dicito, merem conterranei sui diligenter curaturum. Vale Amiciss. Dn. Berneggere, et si oculos diu salvos cupis, a nimia lectione tibi tempera. Deprop. d. 23. Maii. an. 1631. Tubingae.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
VIronim et Amicorum egregie. Non debet iterum absque meo ad tuas responso abire tabellarius. Eram nuper occupatior, quam ut id officii praestare possem, ignosce. De Kepplerianis rebus vix. quicqam scio, nisi quod memini D. Bartschium pridem scripsisse, ad excudendas observationes Tychonicas et cetera, Fridlandium Ducem, ob mutatum rerum suarum statum, sumptus non amplius esse snppeditaturum. Ipse interim suis, ut scribit, sumptibus ex cudit tabulas hasce Logarithmicas; Habeto et exemplum epithalamiorum, quorum aliqua mihi missa inter
page 162, image: s085collegas distribuenda, quod non feci tamen, cum aliis de causis, tum ea praecipue, quod perscriptum designati Professoris titulum etsi verum, tamen aegris oculis, ante cessorem adhuc vivum valentemque et paucos quosdam alios huic designationi parum aequos, aspecturos esse scirem. Statuerat ad nos cum suis venire praeterito Paschate. Suasi ne sine Scholareharum praescitu et consensu id faceret. Significavi etiam, vix spem esse Salarii extraordinarii obtmendi: cum etiam ordinaria in hac temporum difficultate aegre solvantur. Si venerit, vel potius cum venerit, primus ex me scies. Ex Welpero nostro cognovi, D. Remum Caesarei Mathematici titulum, post Kepplerum, ambiturum, ni putaret, D. Bartschium suis votis obstiturum esse. Sed eum hac de re securum esse jussi. Biennium effluxit, et ultra, cum Clariss. Dn. Rauschero ex tomis genealogicis Henningicis unum rogatus transmisi. Rogo moneas aut ipse per occasionem, aut per ministrum, ut remittat. Egregio viro (quem perofficiose saluto) libentissime gratificarer ulterius, nisi turbatiffimus hic rerum status de vasis, quasi colligendis moneret, V. 21. Jun. 1631.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
EXimie Vir, Amimicorum Prime! Doleo vicem Keppleri nostri, quod a suis tam longe dissitis adeo negligitur, et sortem ipsius consolor inclusis literis. Qupd si D. Bartschius esset propion, spero non deforet ipsi. Caeterum accepi exemplar Tabularum ejus et valde gratum fuit, inspiciundi copiam fuisse
page 164, image: s086datam, adeoque jam statim remitterem, nisi propter viarum pericula nondum esset satis tutum. Rogo igitur hanc moram feras benigne. Haec ipsa etiam causa est, cur Collega meus Rauscherus, concreditum sibi abs te librum, et munde hactenus habitum, tabellario tradere nondum andet: Viae nimirum undi que praedatoribus militibus repletae sunt, ut ne portas quidem oppidi secure liceat egredi, adeo spoliant quosvis obvios, in conspectu nostro. Heri Syndicum Academiae capillis per amnem crudeliter tractum privarunt suo et comitis equo: hodie Pharmacopoei ministrum in suburbano horto plantam pro medicina quaerentem pallio exuerunt et pileo, taliaque singulis pene horis contingunt. Oportet expectare, donoc ista tempestas deseviat prorsus Quomodo autem Tubinga nostra, et simul omnis Ducatus Würtembergicus in fidem Caesaris, prid. Kalendas Julias, Comiti Fürstenbergico: viginti millibus nos adorienti, dedita sit, ex publica fama procul dubio nosces. Accidit hoc plane praeter meam et plerorumque nostrorum spem. Cum enim hostem trans Nicrum castra metantem, et omnia ad oppugnationem expedientem cerneremus, nostros vero cis flumen inaciem disponi, tormenta dirigi, quid aliud nisi rem seriam expectassem? amovi ergo paulo ante uxorem atque liberos, ne ipsorum ejulatu animus meus emolliretur, inque aliam urbem Hohenbergicae ditionis transtuli, ego autem, DEO me commendans, omnem eventum sollicitus expectavi. Sed gaudeo nunc maxime Bibliothecam
page 156, image: s087mihi salvam mansisse. Nam quod aediculam in horto meo sunt demoliti, quod abegerunt pecora mea, quod alia damna dederunt, id multo aequius fero. Audio tamen Vestrates male de nobis loqui, quod fortunae cesserimus! Verum, annon prudentis est Gubernatoris, vasa potius mari immergere, quam certissimum subire naufragium? aut Chirurgi, secare pedem potius quam totum corpus pereat. Vires nostrae multo erant inferiores hostilibus, milites tantum quindecim mille, et equitatus vix subtriplus illorum, Insuper auxilia vi cinorum nos destituebant. Ita misere mactandi fuissemus, nisi DEUS consilia saniora suggessisset. Vale Vir Excellentissime, d. 18. Jul. 1631.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
QUod bona cum pace tua, virorum eximie, factum puto, monstravi proximam epistolam tuam amicis nonnullis, eo fine, ut quam fama sequior de statu rerum vestrarum opinionem, in animis nostrorum hominum defixerat, et ipsis, et per eos aliis, quantum in me est, exemerim. Etsi namque regium est, ut inquit ille, cum bene facias, male audire: puto tamen interesse publice, om nesque bonos in id elaborare debere, ut magnatibus autoritas et existimacio sua constet. Keppleri nostri statum, nunc nobiscum agentis, ex ipsiusmet responsione cognosces. Basileenses ob inopinatum ejus abitum iratos, sic satis placavi, datisque ad Magnificum
page 168, image: s088Rectorem literis promisi, non nisi solutis Basileensium debitis omnibus cum ex urbe me dimissurum.
Quae promissio ne forte mihi fraudi sit apud ipsius cognatos, si qua potes quaeso procura, et quod facis, amare me perge, sic tamen ut amorem pectore serves potius, quam invidiosis titulis, ad quos, ob tenuitatis meae conscientiam erubescendum mihi sit, exprimas. V. 26. Jul. 1631.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickano S. P. D.
QUi has tibi reddit, eximie Vir, amicorum Alpha, Michael Heinmannus Sonnbergensis Francus, philosophiae studiosus, de consilio jussuve sui parentis ad vestram Academiam abiturus, ad te commendatitias me rogavit: nec ei negandas duxi, tum quia meretur honestissimus juvenis et a biennio fere mihi bonisque viris aliis, quibus innotuit, probatissimus: tum etiam quia gavisus sum, oblatam aliquando tandem occasionem ad te scribendi quod officium seu negligentia, seu taedio temporum, seu denique fiducia constantioris am icitiae, quam quae silentio damnum patiatur, hactenus intermisi. Rogo peramanter, et ipse meum hunc patrocinio, et favore complectaris: et quibus opus videbitur aliis commendes, imprimis vero juves, ut in contubernium recipiatur. Adspirabit ad Magisterii philosophici Gradum. Dum hic egit, privata publicaque collegia philosophica frequentavit, publicamque ipse disputationem physicam habuit. Confido gesturum se promotione vestra et commendatione non indignum AEstate
page 170, image: s089superiori ad Justinianas Bongarsii notas auctarium aliquod adjeci, quod habebis a me, si tanti est occasione proxima nam hunc studiosum onerare nolui. Genealogici quoque tomi apud Clariss. Dn. Rauscherum ut sis memor, oro. V. 12. Nov. 1631.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggere Salutem et Amorem perpetuum.
CLariss. et Excellentissime Vir, Amicorum certissime. Quia non dubito, quin, ut saepe scribis ad D. Grotium, ita occasione nundinarum vestratium comodissime possis, ideo hasce meas tuis haud gravatim includendas mitto: quibus Eclipseos [gap: sign for new moon] quae hoc autumno contigit, observata nunc demum communico, quia citius non fuit opportunum. Alteras ad fratrem, Genevam curandas, haud alia lege addo, nisi ut per mercatores Sabaudos, absque ullo gravamine tuo liceat: sin vero emanserint, flammis eas audacter aboleas rogo. Quantum ad juniorem meum ex vitrico fratrem, Joh. Wilhelm. Sikium, equidem indignabundus rescivi, quod tecum diverterit. Fecit hoc, crede mihi, me prorsus inscio; alias absque literis non dimisissem. Persuasit vero mihi, se de voluntate comitis sui per Basileam hinc recta profecturum. Fecisti tu quidem, pro solita humanitate, quasi mei conscii causa, liberalissime: quo nomine perpetuum tibisumus obligati: verum erubesco tamen propter adolescentis temeritatem. Cumque aliaratione hactenus gratum animum declarare datum non sit, lubentissimus recepi ad
page 172, image: s090commendationem tuam Heinmannum, proque illo non fidejussi modo apud Oeconomum contubemii, sed nunc etiam solvo, postquam ille nudius tertius hinc discessit, plane a sperata pecunia sua destitutus. Quantum ex conversatione illius aestimo, videtur honestissimus juvenis, atque discendi cupidus: optarem ipsi sumptus pro ulteriori continuatione coepti studii. Denique recordor quod olim cujusdam operis D. Remi Quietani mentionem feceris, de motu Lunae ac melioribus tabulis, edendi. Quoniam igitur in simili argumento jam diu laboro, nosse percuperem, an ille absolverit, aut quidnam circa latitudines novi afferat? ego enim, qui totum super observationes proprias hujus triennii fundo, inopinatam reperio in nodis exorbitationem, tam enormem, ut summe mirer, Tychoni non animadversam. Faciunt autem hae temporis difficultates, et bellici metus, ut aliquanto segnius nunc procedam; quando direptione unica tot noctium vigiliae mihi perire possent, quod Omnipotens clementer avertat, nosque omnes porro, III-primis Te, charissimum mihi caput, custodiat ab omni malo. Amen. Dn. Moestlini senioris, qui nuper obiit, piis manibus hisce diebus a me parentatum est; superavit 81. aet. annum, si excuderint haeredes, videbis exemplum. Vale. Dab. d. 27. Decembr. exeuntisan. 1631. Tubingae.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Sal. et bonam valetudinem.
CLariss. et Excell. Vir, Domine Fautor singularissime. Quod iterum oculis labores, invitus audio,
page 174, image: s091et facile conjicio, te lucubrationum intem perantiâ id tibi malum accersere. Obsecro mî optime, si tibi ipsi parcere nolis, parce tamen nobis, quorum interest amicum habere diuturnum; parce posteritati, ad quam spectat fructus tui visus. Caeterum quod jam ocellos tuos, fortassis lippitudine adhuc teneros, fatigo, causa est Grotius noster, de quo nuper mihi retulit Golius, in novas redactum esse angustias, ut nesciat, ubi nunc delitescat. Significat tamen id adeo obscure, ut ex literis non intelligam satis, cur, vel quomodo. Tu igitur si quid certius de fato viri, multo melius meriti habes, fac ego quoque resciscam. Equidem angor ejus causa, et nescio quid animus praesagiat: Servet DEUS optimum virum, vel altero miraculosae liberationis exemplo. Si Lutetiae non versatur amplius, aut clanculum tamen, praestaret epistolam meam proximis nundinis tuae curae obtrusam, interiisse prorsus. Dn. D. Habrechto salutem datâ occasione. Abs quo diu jam expecto Galilaei macularum [gap: sign for new moon] observationem, vel sumptu meo depictam, vel commodato ad paucos dies mittendam, si venalis aliunde non potest impetrari, quod multo gratius foret. Vale, ac pretiosum thesaurum visus tui sollicite custodi. Deproperab. Tubing. d. 11. Febr. ann. 1632.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
VIrorum Eximie. Hac modo hora Parisiensis auriga mihi reddidit amplissimi viri Eliae Diodati litteras, cum incluso Gassendi tractatu astronomico ad te curando. Nolo gaudia
page 176, image: s092tua, quae percepturum inde certo scio, morari diutius, quantum in me quidem est: sed an tabellarium statim inventurus sim, infestis circum hanc urbem itineribus, ambigo. Si quid respondere placet, et mihi transmittere, sedulo curabitur, ut Lutetiam (quo veredi ordinarii singulis septimanis hinc ire non ita pridem caeperunt) recte perferatur. Etiam ad Grotium literas, in domum ejus, quam habet Lutetiae, probe curatas non dubita. isthinc forsan ab uxore porro missae sunt in Belgium, ubi nunc Grotius agere dicitur, a parentibus admodum senibus, postremum eum videre cupientibus advocatus: ab aemulis autem, quorum scelere hactenus ereptum patriae tantumdecus, indigne (nisi fama mentitur) habitus. Vivit in contubernio meo Joannes Freinshemius, ingenii rarissimi juvenis, a quo scriptum Regi Sueco panegyricum dignum existimavi, quem tu, quem amplissimi viri, Besoldus, Lansius, Rauscherus, officiose meo nomine salutandi, legeretis. Optimi nostri Moest lini p. m. parentalia avidus expecto. V. 22. Martii 1632.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Sal. et Observantiam.
EMinentissime Vir, Amice honoratissime. Quas tu superiori Martio satis cito ad me destinasti epistolas Gassendi de viso sub [gap: sign for sun] Mercurio; eas nudius tertius demum ab hoc ipso tabellario accepi, tam diu in carcere Bockenhoferiano detentas. Accepimus una D. Freinshemii Panegyricum, pro quo Ampliss. Viri Besoldus, Lansius et Rauscherus, vicissim se gratos fore promittunt: atque
page 178, image: s093ego quidem scriptoris in hâc juventâ, ingenium et judicium supra aetatem, admiror atque exosculor. Si quando in patrium redux, nobiscum forte transibit; optarem ejus mihi alloquendi copiam dari. Caeterûm D. Gassendo respondere cogito, et hanc nobilem observationem (cujus tot seculis ista prima fuit occasio) ad usum Astronomiae publicum traducere, limitando inde ac emendando quod in motu [gap: sign for Mercury] superfuit hactenus erroneum. Significo id meum propositum D. Diodato inclusis literis, quas Tuae curae, quanquam invitus ac timidus, obtrudo. Scire autem abs Te pervellem, quo statu D. Remi tabulae versentur? et ipse ubi locorum agat? quâ opportunitate possit epistola deferri ad eum, sciscitatura quaedam hujus studii. Vale feliciter Vir Clariss. Dab. d. 9. Julii, an. 1632.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
GRatias ago de recte curati ad me Keppleri litteris. Mea enim, qui pro ipso et hic et apud Basileenses spopondi, scire plurimum intererat, ubi moraretur. Annum enim et eo amplius, nihil quicquam audivi de eo, ac ne de Doct. Bartschio quidem: de quo si quicquam tibi constat, fac quaeso sciam. Gratias item ingentes de Gassendicis tuis, quae amplissimo Lingelshemio, et praeterea uni alterique amico talium curioso mirifice placuerunt. Velim nihil tuorum post hac non ad me mittas. Ego vicissim. etsi de meo vix possum, saltem de alieno, si quid tibi gratum cognovero, liberalis ero. Florum propediem habebitis, a Freinshemio contubernali meo adornatum. Etiam Venatoris nostri panegyricum
page 180, image: s094Gruterianum hic habes, quem per te communibus amicis, Besoldo, Lansio, Rauschero, Flaydero distribui vult Lingelshemius ipseque Venator, a quibus ut et a me, iidem vos plurimum salvete, perpetuumque studium, obsequium ac fidem vobis, promittite a toto illo vestro B. Scr. 15. Oct. 1632.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto.
VIr Clarissime, fautorum amicorumque princeps. Elias Diodatus Parisiis nuper ad me misit Systema Copernicanum Galilaei de Galilaeis, Italice scriptum, et anno superiore Florentiae excusum, rogavitque nomine autoris, ut id Latine convertam quo liber Italis modo scriptus, eruditorum omnium lectioni pateat. Quod autem ad me potissimum itur, id esse caussae scribit, quod ante quadriennium in Galilaei manus, nescio quo reddente, pervenerit interpretatio Latina tractatus ipsius Italici, de Instrumento proportionum, quam ante hos 20 circiter annos confeceram. eademque non displicuerit: unde spem conceperit, me in eadem hac interpretatione nec invite, nec infeliciter esse versaturum. Ego vero, cum quia vix propriis, nedum alienis tractandis sufficio, tum quia in hoc studii genere numquam ultra mediocritatem fui progressus, et ea ipsa mediocritas per 20. hos annos, dum alia tracto, in nihilum est redacta, per invitus, nec nisi ea lege condixi meam operam, si te [gap: Greek word(s)] talium exorare queam, ut a me versis exactissimam illam judicii tui limam censuramque commodes. Id si abs te,
page 182, image: s095quae tua in Diodatum, in me denique benevolentia est, obtinemus, faxo prima quavis occasione partem aliquam, et de inceps per intervalla alias aliasque nisi forte mavis totum una opus expectare: quod vix hac hieme, licet omnes subseciuas horas impendero absolvere licebit. Malim omnino per partes mittere. Fac sciam, quid fieri velis. Nudius tertius accepi tractatum tuum de pareliis, plane tuum et Schickarto dignissimum. Non potui mihi temperare quin inclusum litteris ad Ampliss. Lingelshemium, doctrinae tuae aestimatorem transmitterem. Ita cum ipse caream exemplo, rogavi Dn. Heugelium, convictorem et amicum meum (quem tibi studiose commendo) ut alia duo isthic mihi comparet. De pecunia placet omnino quod scribis, per Dn Demlerum eam pecuniam ad nos trajici: Salus a Dn. Lucio etc. 19. August. 1633.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P.
EXcellentiss. Dn. Berneggere, Fautor Amicissime. Summopere laetor, Galilaeam versionem tibi oblatam esse ac receptam, quem ex Instrumenti proportionalis editione constat, in utroque studio, et Matheseos et Italico, feliciter versatum. Utinam ocio aeque abundares! matura tamen quantum licebit: Quamvis autem tenuitas mea nihil monere possit, quod acies tua non pervideat ante, feceris tamen omnino gratissimum, si curiositatis explendae causa, et levandi desiderii, subinde miseris frustillatim eas paginas, quascunque typographus, exscripserit quovis tempore: Valde enim talia videre gestio! Incipe tantum
page 184, image: s096cito quantumvis non continue progredi detur; ut ex principio cernam, quale sit opus reliquum; quod hîc nunquam visum est, quia Italici libri parcius ad nos importantur, quam Gallicani. Nolo enim nunc te sciscitando fatigare, an mere sit Astronomicum? Theorias Planetarum tradens, vel Copernicanum saltem fundamentum experimentis novis dioptricis stabiliat? num schematibus, numeris, et demonstrationibus instructum? haec multo compendiosius me docueris, mittendo impraessae versionis particulam: impressae, inquam, non scriptae-manu, quam periculo viarum exponere foret impium. Porro librum de veritate tuâ curâ probe redditum, accepi cum gratiarum actione, atque intervenienti forte D. Lansio, interea pellegendum dedi; erat enim ejus cognoscendi avidus: Ubi recepero, ac legero ipse, scribam ad D. Diodatum, quid inde profecerim. Denique quod Ampliss. Dn. Lingelshemio, meum nomen quavis occasione commendas; facis quidem amice, sed multo supra meritum meum: unde tacitum pudorem incutis, ut spei sustinendae diffidam. Vale, ac significa prolixius de Angelico libro, cur vel quomodo Diodatus miserit! et an ipsi cum Authore intercedat notitia; num ejus forte auspiciis Lutetiae sit recusus. Dab. Tubing. d. 29. Augusti, ann 1633.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickardo S. P. D.
PEcuniarium, de quo scribis negotium totum arbitrii tui facio hoc lubentius, quod certo sciam, te pro amore ac benevolentia, qua Kepplerianos et me prosequeris, acturum
page 186, image: s097omnia circumspecte prudenterque. Alioqui de fide Dn. Beigelii non dubito: nec nescio, parentes ejus esse in re lauta: metuo tamen, ne mora solutionis aliquando longior intercedat, neve partitio illa summe nonnihil incommodi ferat. Sed ipsum Heigelium audies, quem ad te remisi, statuesque pro re nata, et pro arbitrio tuo. Galilaeum, jam bis rogatus ab ampliss. Lingelshemio, (qui totus Copernicanus est) misi nuper ad eum Heidelbergam. Ut primum recepero, habebis a me pagellas aliquot, et demde per hremem frustillatim alias aliasque, quandoquidem, id quod valde laetor, adeo benevole prompteque censendi laborem in te recepisti. Et de libro, deque altero illo Anglicano, quae ex me quaeris, ex ipsius Diodati litteris nectius cognosces, quarum cum duplex exemplum ad me miserit, alterum hisce inclusum tibi transmitto retinendum si placet, et si Gallicae linguae peritus ipse non es, interpretandum a Dn. Besoldo, vel a D. Lansio, quos viros amplissimos ut ex me reverenter et officiose salutes oro. V. 5. Sept. 1633.
Wilh Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
PRaeclariss. Dn. Berneggere, Fautor honoratissime. Gratias ago pro Diodati literis. Jucundissimum fuit ex ipsomet cognoscere fatum Galilaei, simul et Anglicanum iter suum, ac de illustri authore libri. Video ipsum, alias per Genevam ad me scripsisse, quas non redditas esse scito Gallica intelligo ipse, ut et Italica et Hispanica, jam a decem annis. Nihilominus DD. Besoldo et
page 188, image: s098Lansio exhibui legendas, talium curiosis. Qui ambo Te perquam ossicose resalutant, enixe orantes, velis versionem eam bono puhlico maturare. Sic feliciter vale, Vir CL. Dab. Tubing. d. 19. Sept. an. 1633.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
IN transferendo systemate Copernicano non multum ultra quarta partem progressus sum, ob alias curas et molestias, quae fatali quadam infelicitate studia mea subinde remorantur. Sed posthac festinandumi erit magis, admovente stimulos Diodato nostro, qui scribit, in Italia librum proscriptum esse; autorem Sienae honorario carcere, domo Episcopi custodiri. Proscriptionis formulam una mitto, sed remittendam, coctat in fine novorum. Vide quo stultitiae devenerint isti purpurati patres. Sed non patiemur, opus praeclarum bono publico subtrahi. Rogo itaque, ne de promissa censura correctione que translationis sententiam mutes. Ex quo Gallicae copiae in has oras venerunt, itinera minus infesta sunt, quam dum Sueci seu potius Suecienses, omnium potirentur, praedatores ipsi terrae, quam a praedatione vindicare debebant. Forsan ergo mittam nunc unâ cum scripta, tum impressa, quatenus conversa sunt. Deliberabo tamen, cum enim hoc unicum exemplar Germaniam viderit, nec aliunde recuperari possit, nolim amissionis periculum adire. Pro necessitudine mutui amoris, et humamtate tua, facile obtineri abs te patieris, ut emendes omnia liberrime. Videbis subinde haesitantem, ac nonnunquam
page 190, image: s099turpiter impingentem, imperitia astronomica, quam et initio leviter didici, et per tot annos magnam partem dedidici, nisique tu te Schickartum hic praestes, non tam existimationi meae (nec enim patiar, ut meinterpretem esse publice conitet) quam autori ipsi, et ejus operi male consuletur. Praecedentia scripsi ante plusculos dies: interea discussa res est de pecunia illa. Nam civis ille, et si partem pecuniae jam numer asset, de reliqua tamen non satis idonee cavet. Itaque rogo juvet nos ininquirenda alia quâdam occasione. Studiosus ille D. Bartschij affinis, ad quem pecunia spectat, ingenti desiderio eam desiderat. Hortante D. Clutenio nostro ausus sum mittere Galilaica. Sed nova illa, in quibus proscriptio libri, jam non in promptu sunt mihi, venient proxime. Quaeso te, magne vir, Galiaeum curae habeas. D. Diodatus scripsit ad me nuper, Galilaeum ante aliquot septimanas pristinae libertati restitutum, Florentiam ad suos salvum rediisse. Debebam conversa denuo inspicere: multa enim sunt, quae jam exercitatior, melius intelligo, Tabellario satisfeci, nec vel obolum deinceps abs te hoc nomine velim exponi. Pro censura et labore gratus ero. V. 15. Febr. 1634
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Sal. et Observantiam.
VIr Clariss Amicorum Eminentissime. Galilaica fuerunt mihi visu lectuque multo suavissima. Stupui tamen ad primum aspectum, quod praesentissimo viarum periculo sis ausus, tam rarum exemplar committere. Nimirum vicit amor mei (quem agnosco et gratum habeo)
page 192, image: s100sed non debuisses curiositatis meae causâ periculum illud adire, jam enim consequitur ut angar, donec resciscam probe redditum esse, ac tabellarii singulos gressus interim solicitâ mentemetiar. Itaque moneo, ne in caeteris idem audeas: Maxime cum ad editionis ornatum, tenuitas mea nil conserre possit. Nam quod censuram praetexis, id nimis benigne, adeoque tuo more facis. Quis enim ego sum, ut te doceam Italice? Sus Minervam! nimia, et propemodum incivilis mode stia tua facit, ut magnitudinem ingenii proprii et nescias, et scire nolis. Sed crede mihi et aliis de Te multo praeclarius sentientibus, nec mendacii argue publicam famam. Cavillator merito videri possem, si quicquam in eruditâ translatione tuâ carperem. Nec dubito quin ea loca, quae signis notasti, relectione alterâ, cum post intervallum, velut ad aliena, fueris reversus, ipse nullo negotio animadvertas: quale v. g. istud statim in praesatione: il remetter si ad asserir, etc. quod, continere se ab assensu stabilitatis terrae, et apprehendere contrarium, velut ex quadam opinatione Mathematicâ, non inde nascatur, quasi non habeatur exploratum, quid alii senserint, sed etc. Item frequens illud: additar: pro indigitare, quasi digito demonstrare. Vaghezza: pro lenocinio. Sciocchezza: pro nugis. Palco: ein black nach dem tentschen: nisi vereris in Palatio Sagredi magnifice structo, ullas apparuisse trabes. Ecce veto quam feliciter lusoriam phrasin: cambiar le carte in mano: assecutus es? quam ego sine tuo indicio numquam intellexissem. Quid multis
page 194, image: s101opus? Tu is Berneggerus es, qui tibi sufficis ipse, non indigus cujusquam Schickardi. Unicum tamen, si in authentico ipso mutare fas esse, cuperem schemata significantius pingi: verb. gr. fol. 6. solidas lineas, ut ex umbrarum rationea appareat evidentius trina dimensio, quae in plano monogramate intelligkur difficulter. Imo haec potius dico. ne nihil dixisse, aut non legisse videar. Quod vero tu quereris, variis te occupationibus toties in diversum trahi, hoc idem evenit mihi quoque crebrius quam vellem, et nunc quoque, ut et hac de causa sim brevior, Vale feliciter Vir Clarissime. Tubing. d. 3. Martii, an. 1634.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
REcte Galilaica recepi, utinam obeliscis et correctionibus tuis facta meliora, sed nimirum pro meritis notis immeritas laudes remittere voluisti, ut importunum flagitatorem ita submoveres. Non tamen abigi me patiar: verum aut literis sententiam tuam de difficilioribus locis exquiram: aut forsan ipse aliquando, si per otium et haec tempora licebit, ad te veniam, satisfacturus diuturno desiderio meo, coram appellandi complectendique hominem omnibus mihi caritatibus antepositum acanteponendum. Peounia Keppleriana valde me anxium habet, et magis bonumillum studiosum, cui tandiu carendumea est. varia tentavimus: nihil succedit.
page 196, image: s102Ad extremum eo deveniendum videtur, ut tabellarius hic ad ferat: majoris tamen autoritatis et securitatis caussa haec erit adornanda scena, ut nobilissimus Grunthalius vester ad D Clutenium nostrum, suo nomine, sed nostro, ut par est, periculo mittat. Audio vias sic satis esse tutas. Esto tota res arbitrii tui. Poterat nos commode satis juvare Sellingerus apud D. Pregitzerum: sed mater ejus nescio quae caussatur: nec placet feminae morosae supplicare nimium. Memini promisisse proscriptionis Galilaici libri exemplum, illud hic habes, cum commodum erit, remitte, et vale. 14. Martii, 1634.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Sal. et Observantiam.
CLariss. D. Berneggere, Amicorum prime. Quam tui sistendi spem fecisti, vide obsecro ut vere impleas. Nihil enim quicquam gratius mihi contingere posse, hominis amicissimi praesentiâ et complexu, certissime credas velim. Nam nisi tu facere anticipâris, ego ipse non semel decrevi, ocasione visitationis anniversariae, Freuden stadio ad urbem vestram excurrere, tui solius visendi et potiundi gratia, at sola militaris petulantia et itinerum pericula retinuerum hactenus. Nunc tamen appetente Paschate iterum, per assignata 26. oppida superioris partis Ducatus, oberrare opus habeo. DEUM venetor, ut me salvum reducat. Interea Tu virorum diligentissime, Galilaica urge, qui solus tibi sussicis, nec me adjutore indiges. Dolerem vero si serio scripsisses, quasi te importunum submovere cuperem. An igitur quicquam abs te mihi
page 198, image: s103accidere posse importunum putas? nondum me plane noscis, si hoc tibi persuades. Libro potissimum parci volui, et adhuc volo; non mihi; cum exemplar sit unicum et irrecuperabile: dubia vero per epistolas communicare liceat, quarum inreritus non sit aeque damnosus. Offendent vero illae ab hinc 6. fere hebdomatibus, aut non domi, aut occupatissimum, donec indicatum illud scholasticae visitationis munus explevero. Vale et Relationem Gallicanam, a grato animo recipe. Tubing. ult. Mart. 1634.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero Amorem et Officia.
EXcellentiss. Dn. Berneggere, Amicorum prime. Postquam itinere seu potius discursitatione meâ defunctus, domum ad quietem redii, aequum est, ut Te, praesertim hâc occasione datâ, salutem: simul explorem, quo successu editio Galilaei corum fruatur? nihil enim interea remisisse poterit, nota tua, et constans industria. Tum ut significem, quam bene meritus sit filius Tuus, qui nunc Parisiis agit, de Principibus Wurtembergicis et reliquo comitatu, cum urbem ignoti adirent: Referunt enim ad octo vel decem leucas obviam ivisse, item aedes conduxisse, ac praestitisse alia humanitatis officia; unde ipsi plurimum se debere, lubentes fatentur, et grate praedicant, Crede, Grunthalium quavis occasione, Tibi tuisque vicissim serviendi, paratissimum esse. Quod pecuniam attinet, spero ab illo lanio, cive vestrate, dudum recte transportatam: Plura non succurrunt. Vale feliciter, atque D. Frenshemium
page 200, image: s104nostrum amice saluta. D. 17. Maii. 634.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
GRatum fuit e proximis tuis litteris cognoscere de filio meo Casparo, qualibuscunque suis officiis in gratia posito apud Illustriss, Principes vestros, eorumque comites, quorum ut benevolentiam humillimis obsequiis deinceps quoque retinere laboret, eum datis heri literis hortatus sum: et una misi ad Dn. Diodatum, apographum epistolae tuae, quae ad ipsum spectat. Vir egregius urget et instat de Copernicani Systematis editione, nescius, quibus undique molestiis et curis, premar, ut nec dum libri medium vertendo superare licuerit, nihilominus impressionem ordietur typographus, ut primum responsum ab Elzevirio, qui distractionem operis suscipiet, obtinuero. Specimen hic habeto. Deliberamus, quotnam exemplaria sint excudenda. Mihi 600. sufficere videntur, ut in materia paucorum ad gustum faciente. Quaeso fac nobis consilii tui copiam. Est enim res adhuc integra. Diodatus submisit nuper Pauli Antonii Foscarini Carmelitani, ex Italico conversum a se tractatum, in quo sacra scriptura cum hypothesi Copernicana conciliatur. Eum Galilaeo vult adjungi. Nescio an per nostros Theologos id liceat. Si tutum erit, mittam proxime legendum tibi censendumque, additurus una nodos quosdam versionis, in quibus expediendis me juves. Jam enim exscribere non vacabat. Keppleri Lunaris Astronomia manu scripta (nondum
page 102, image: s105enim edita est, quod sciam) anne isthic parari potest? Freinshemius noster in Gallia nunc agit, nuper factus Secretarius Regius, cum nil tale speraret aut ambiret. Misit ad me Regii diplomatis exemplum. Isti homines ingenia rectius aestimare norunt nobis, qui fere nostrorum incuriosi sumus. Lansius pecuniam recte curavit etc. 30. Maii 1634.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
SAlve plurimum Excellentiss. mi Berneggere. Qui has fert, M. Casp. Benignus Beeg, Limpurgicus, affinitate aliquâ mihi conjunctus; Academiam vestram celebrem, et in eâ Te, lumen fulgidissimum videre gestit. Si ergo semel aut iterum hominem alloquio digneris, habebit, unde sibi gratuletur, nec itineris poenitere possit. Caeterum, quo statu Galilaeica versentur, intelligere aveo. Fac obsecro, si per valitudinem et infinitas occupationes tuas alias licebit, ut hoc autumno prodeant. Inaudivi etiam aliquid de honore, a Christianiss. Rege Galliarum tibi habito: si vacat recitare, me quoque illius gaudii conscium redde; ut certius Tibi gratuler, et DDn quoque Collegas meos exhilarem, qui nescio unde haustum, primi ad aures meas detulerunt, ac ipsimet plenius rescire gestiunt. Vale, et porro etiam feliciter rem gere. Scrib. 3. Junii, an. 1634. Tubingae. Dn. Frenshemio plurimam et amicam salutem.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
CLarissime vir, amicorum eximie. Si [gap: Greek word(s)] , etsi horum numero
page 204, image: s106me censes, facile rationem putabis, quantopere me perculerit ille casus, cujus indicium et epistola (recte, nec dubita, curanda per filium nunc Metis agentem) et vero publica fama fecit. Equidem nunc demum intelligo, postquam nostra quoque [gap: Greek word(s)] nos exercent, quam parum adhuc in communiendo adversum fortuita pectore profecerim. Itaque ad [gap: Greek word(s)] aliorum ineptus, ipse tali officio potius indigeo. Quamquam Aretius [gap: Greek word(s)] hanc meam, exempli diversitate quotidie castigat, et in hac sua fortuna gnavum sese fertis illius porticâs alumnum praestat. nisi quod [gap: Greek word(s)] ejus, aliquanto sequius pro sequiore sexu. Quid si illum faceremus nostrum, et in cathedram Hermogenicam excessu Magistri nuper [gap: Greek word(s)] evehemus? Fortasse fiet, et ego [gap: Greek word(s)] allaborabo, nisi mature [gap: Greek word(s)] ei conficitis. Tune vero credis, in hac [gap: Greek word(s)] publica privataque, Galilaica mea procedere posse? procedunt tamen, etsi remorantibus subinde curis avocamentisque, languide satis ac lente. Sex folia mitto specimen; nisi tabellarii discessus anteverterit, additurus et septimum, quod hodie excudetur. Deodatum puto Lutetiam Geneva rediisse. Mitto ei epistolae scriptae ad Lucam exemplum, et excuso silentium tuum. Amplissimis nobilissimisque Viris Besoldo et Lansio salutis officiosae et observantiae meae perpetuae interpres esto. Valete viri magni, et rebus vosmet servate secundis. Scr. Arg. 6. Octob. 1634.
page 206, image: s107
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
Civilis haec Enyo non intercludet, uti spero commercium no strum litterarium. Quid enim sanguisugis illis cum inani sterilique charta negotii. Habes ergo hic quae in Galilaeo sequuntur; eo fine missa, ut severissimam censuram, si modo vacaverit, adhibeas. Nam et quicquid in versione peccatum est, et quae materia ipsa dicenda videbuntur amplius, ad finem libri reservo, et valde desidero, mihi praebea; hanc occasionem, in tali scripto quod in plurium manusveniet, affectum in te meum, vel potius judicium, publice testandi. Tertiam partem fere typographus absolvit, ego vertendo vix ultra dimidium sum progressus, et valde vercor ne pro fatali mea infelicitate improvisum quoddam impedimentum interveniat, quo minus ante vernas nundinas opus ad umbilicum producam. Nisi cognitas haberem occupationes tuas gravissimas, anderem petere, ne graveris e postremis foliis nonnulla vertenda suscipere. Fortasse tamen in hac [gap: Greek word(s)] rerum, quiescentibus aliis studiis talem operam aninoi caussa non invitus susceperis. Salutem plurimam ab Aretio nostro. O. [gap: Greek word(s)] mirari se ajunt, quod ejus nullam in [gap: Greek word(s)] vestra [gap: Greek word(s)] rationem habueritis. Fortasse noster jam fieret, nec occasio deest, nisi metueret, ne prorsus hoc modo spe omni reditus excideret. Vos autem ita cautos fore confidit, ut non exuatis interim hominum amicorum affectum. Vive egregie et in amore mihi respondere perge. 6. Novembr. 1634.
page 208, image: s108
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P.
CUm Tuas proxime redderet iste Tabellarius, mi Optime ac Amicissime Dn. Berneggere, tunc perturbatissimus eram recenti funere uxoris meae, ipso illo die proh dolor! defunctae: Itaque nescio quem in librum illas moestus ego indiderim, ut nunc licet aliquandiu quaerens, non dum tamen reperire possim. Quantum vero argumeti recordor, invitabasme, pro insigni tua erga me benevolentia, in societatem praeclari laboris tui. Verum erras longe, ac nimis mihi tribuis; minime sum is, qui absolutissimis illis quic quam addere queam. Si tamen omnino captas occasionem amoris erga me testandi publice; age ubi quietior ero, et excusa haec, si cum attentione relegero, annotabo quaedam, non sane versionem, sed rem ipsam attinentia: Inde si quidexcerptum appendere velis, utaris arbitrio tuo. Nunc adeo perplexus sum, et nupero luctu, eoque gemino, uxoris pariter ac filiae; et infinitis aliis curis, tum publicae calamitatis nostrae, tum emigrationis meae privatae a Medicis imperatae mihi, ob suspicionem contagionis, ut plane ineptus sim, ad ullam ejusmodi cogitationem seriam: Condona igitur, et eousque moram largire: Ihterim si quid Amicis, aut etiam Fratri meo (a quo nullum jota toto tempore recepi) scribere occasio detur; fac hoc unum sciant, urgeri me adversis focis undique simul irruentibus; et signifipa facturos optime, si quid veterum stu diorum ad me perscripserint, unde consolationem unice sperem. Expecto plura de impressis,
page 210, image: s109quamvis vetera nondum solverim, hac una ratione moerori meo remedium habiturus. Haec raptim. Vale Vir Excellentissime, idemque mihi praemultis charissime. Tub. ult. Nov. 1634.
P. S.
HOc reliquum paginae, ne vacet, abscindi, et tuis inclusum Cl. Dn. Diodato, quando commodum erit, mitti optem: ut intelligat, accepisse me non modo pridem Illudtr. Baronis Herberti eruditum libium de Veritate, ad illumque respondisse, sed et hactenus ejusdem Diodati curâ, D. Gassendi observationem Eclipseos nuperae Lunaris: in qua tamen haud intelligam, quî fiat, ut omnia tempora meis posteriora sint, cum tamen ille locus meo sit occidentalior, et pauciores horas numerare debuerit. Sane oportet insignem lapsum accidisse homini diligentissimo, de cujus fide. alioquin dubitare non sinit exploratus candor. Faceret ergo se dignum ac veritati profuturum, si denuo in spectis adversariis, errandi occasionem venaretur. Sed de hoc ad ipsum alias prolixius, nunc minime vacat. Etiam ad Illustr. Herbertum novas submittam, si primas illas non bene redditas censet. Gaudebo enim tali praetextu crebrius appellare posse virum. perspicacitatis nomine maximi mihi habitum: abrumpo.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
SAlve Amicorum integerrime ac fidissime! Postquam tabellarius vos adiit, interea ego itetum filiâ sum orbatus, ut nunc mihi viduo, ex omni copiâ liberorum soli duo minimi
page 212, image: s110supersint. Ah quam acerbe fero lamentabile hoc fatum! itaque ineptus sum ad omne studium aliud, solam moriendi artem nunc meditans. Cumque nesciam, quid de me îpso futurum sit, significo id fratri Lucae. ut in eventum, orphanorum ille redux curam gerat. Obsecro igitur mî Berneggere, ac fortassis hoc extremum te precor, cura etiam has per filium reddi. Si supervixero, ero gratus: sin praeivero ad meliores, conveniemus tamen ibi statu beatiori, ac aeternum laetabimur. Miseret autem me tot conatuum meorum, tot vigilatarum noctium, tot semiperfectarum medirationum: Nec habeo inter discipulos, cui posthumam edinonem credere possim. Utinam DEUS meipsum tantisper superstitem sinat! Interim, quantum permittit immensus moeror, solatium capto ex suavissimis tuis Galilaeicis, pro quorum tam benevola comunicatione, sum arctissimus debitor tuus. Miror quomodo labori tanto par sis ferendo: sub quo succumberem ego millies. Augeat tibi DEUS hanc virtutem, et jubeat esse longaevum! Vale feliciter, et bene rem gere. Deprop. Tubing. d 8. Decemb. an. 1634.
Matth. Berneggerus Wilh. Schickarto S. P. D.
GAlilaica caetera hic habes etc. nisi quod praefatiuncu la mea adhuc deest quam conficere insuper habui, tum quia Francofurtanus mercatus hoc vere nullus habitum iri dicitur, tum praecipue quia valde desidero judicium tuum de hoc scripto ante cognoscere. Davides ille Lotaeus, cuius in praefatiuncula appendicum extat mentio, noster
page 214, image: s111Deodatus est, ad quem proximas tuas altero, postquam allatae sunt, die transmittendi occasionem sum nactus Venerandus Senex D. Hitzlerus, cuius suavissimâ consuetudine mirifice recreor, amantissime te salutat. V. et ignosce brevitati materiae, quam pensabo longioribus propediem. 15. Martii 1635.
Wilh. Schickartus Matth. Berneggero S. P. D.
PRolixas ad Te. Clariss. Vir, Amicorum intime, nuper scripsi; Cum se Pucherus iterum offerret. Adiunxi et iterum alias nec breviores, ad Illustr. D. Peiresium, D. Gastendum, D. Diodatum, caeterosque nostros, tua fide curandas: verum ante latoris abitum, subito sum domo mea exturbatus, lamentabili morte sororis, quam ex Herrenbergae cineribus profugam, illuc recepi, Cum enim ipsa communi lue corriperetur, vidi meam quoque vitam periclitari nisi fugerem illico. Ita cum puero, quem solum habeo, emigravi statim, et hactenus in montanis Albae oberravi miserabiliter, ut vitam quomodocunque redimerem. Rogo igitur, si qua occasione potes, quod posse spero, velis me apud praedictos dominos excusare de silentio, per istam novam calamitatem meam; simul gratias agere Cl. D. Dio dato, pro libello de Calido nativo tecte tradito; tum vellicare aurem D Gassendo, ut comunicet nuperam Eclipsin, quam nobis hîc invidit pluvium coelum. Nisi vererer aedium mearum, inprimis bibliothecae, direptionem; nec id minus a cive avido et invido, quam praesidiario milite; proficiscerer omnino
page 216, image: s112hinc aliorsum, et secederem in Helvetiam vel Genevam, quando adhuc licet, ante imbres hyemales. At incertus consilii sum, neque mihi consto in istarum curarum ancipiti fluctuatione. Clementer invitavit ipse Illustris D. Petriscius, nec terreret viae longinquitas, obstat unus ille omnia interim amittendi metus. Ita toto fere anno hactenus nunquam licuit mihi esse securo, aut studiis attente animum applicare. Durabo tamen DEI gratiâ, et spe meliorum haec praesentia boni consulam. Vale feliciter, et pro nobis DEUM exora. Scripsi Duslingae, pago praefecturae Duslingensis, in meo Pathmo. d. Michaelis, am. 1635.
FINIS.
Literae Nicolai Fabricij, Domini de Peirese ad Matthiam Berneggerum, de Schickardo. Monsieur
LA funeste nouuelle du decez de seu Mons. Schikard, que Mons. Deodati nous a fait sçauoir de vostre part, nous a grandement affligez Mons. Gassend et moy, et tout ce qu' ily auoit de plus curieux en ce quartier de deaea, ou sa vertu et son erudition singuliere estoient en veneration tres grande, et comme du premier homme du siecle. Pour moy je vous puis asseurer, que la perte de seu mon Pere, qui estoit la plus sensible que j'eusse eu de mavie, ne m' auoit pas touche plus auant, que celle de ce grand personnage, que je n' honoroys pas moins, que mon
page 218, image: s113propre Pete; et ne l' eusse pas moins volontiers seruy, si j'eusse peu, ne auec moins de reuerance et charite. Car je m'estois desuoue tout a luy du meilleur de mon coeur, et sans reserue de rien, qui me peusse estre loisible. Regrettant infiniment de ne luy en auoir peu bailler des preuues conformes a mes voeux. Et puis que de sa Famille il ne reste plus que son Frere Mons. Lucas, qui vraysemblablement sera heritier de sa vertu, et de sa rare doctri ne, comme de ses moyens, et de sa Bibliotheque, pour auoir este dresse de sa main, vray semblablement aussi et auoir les mesmes inclinations aux Matematiques, a ce que nous pouuons juger de son obseruation d' une Eclipse a l' Emboucheure de la Garomne dont fait mention le bon homme en sa derniere lettre du 29. Septembre, dont vous nous auez daignem communiquer la coppie; Je voudrois bien sçauoir, quand il sera de retour chez luy, et s'il y auroit aucun moyen de le seruir, et de continuer en sa personne, ce que nostre malheur ne nous a pas permis de pouuoir faire en celle de son digne Frere. Vous suppliant de nous en vouloir tenir aduertis par 1' entremise de Mons. Deodati, a qui je ne suis pas moins acquis que vous, et par qui je ne manqueray, de vous faire tenir tout ce peu que je pourray recueillir de nos amys, sur le suject et al' aduantage de ce grand Genie de la nature, que Dieu auoit faict naistre en nos jours, et qui meritoit bien, d' estre mieux recognu, qu'il n' a este. Mais je ne sçay si nous pourrons rien contribuer qui soit digne de 1' Eminence de son
page 220, image: s114merite. Principalement en ce chetif pays, qui est si sterile. Il faudra pourtanty faire ce peu qui sera possible, sur l' assurance que vous, Monsieur, et ces autres Messieurs de Tubinge et principalement Mons. Lansius aggreerez la bonne volonte pour le supplement, qui y deburoit escheoir. Dans un si grand malheur et si inesuitable ne nous ayant pas este une petite consolation, d' apprendre, que Mons. Lansius aye pris le soin, de faire mettre le scelle aux plus precieuses reliques des oeuures de ce grand personage, et qu'il s'en soit rendu depositaire, a finque la posterite en puisse un jour auoir la participation, qu'il luy en donnera ou procurera de bonne foy, du Sr. Lucas Schikard Frere et heritier du defunct, ou de son unique Fils, tost ou tard. De quoy vous nous obligeriez grandement, de nous donner un mot d' aduis en son temps, et s'il y a esperance de rien i voir en jour de ce que le grand homme auoit si dignement ebauche, tant sur le mouuement de son Mercure, et sur des nouelles inuentions de rectifier encore mieux celuy de la Lune, qu'il n' auoit encor este, comme sur les autres nobles pensees, ou il s'estoit exerce. Entre lesquelles il m'auoit autres fois faict mention d'un sien traicte de Coloribus, comme ja mis au jour, si je ne me trompe, et par luy supplee. Dont je voudrois bien sçauoir s'il se pourroit auoir une coppie, que je payerois bien cherement, d'une si bonne main, que la sienne. Et si les lettres qu'il auoit escriptes et destinees peu auant son decez, tant a Mons. Gassend, et a Mons. Deodati, qu'a
page 222, image: s115moy, se retrouoyent encores chezluy parmis ses papiers, ce nous seroit une singuliere consolation a la grande perte, que nous auons faicte en sa personne. Car je voudrois bien saeauoir son aduis sur des propositions de l' optique assez extraordinaires, que je luy auois faites, et dont je n' espere gueres d' assez bonne resolution d' autre que de luy, par la grande cognoisance qu'il en auoit acquise et par estude et par des ex periances non communes, et des notices tres rares, qui luy estoient toutes particulieres a luy seul entre ceux de sa profession. S' il y a moyen d' auoir un Indice de toutes les Oeuures qui sont sorti au jour de sa main, ou qu' il auoit dejâ mises par, escrit, ou projectees et tracees en quelque façon, vous nous feriez grande faueur de la nous procurer, et toutes les memoires et instructions de sa vie qui se pourront auoir. Ensemble de la qualite des estudes, et des inclinations du Sr. Lucas Schikard son Frere, autant neantmoins que faire se pourra sans vous incommoder, ce que je ne voudrois pour rien du monde. Je n' ay jamais sçeu si vous auiez reçeu une autre mienne depesche, ou je m' estois dispence de vous escrire, par occasion de rendre le mesme deuoir a seu Mons. Schikard, et de vous en faire l' addresse. l' interruption du commerce est si grande que ce sera grande mer veille si elle ne s' est perdue comme beaucoup d'autres. En quoy vous auriez gaigne du soulagement et descharge de perdre du temps a les lire, et a des importunes couraces que je vous donnois,
page 224, image: s116mais i' y regreterois le retardement des offres que je vous faisois es lettres de mon humble seruice, et des protestations de l' obligatio que je vous ay auec le public de la peine que vous auez daigne prendre a faire la version de ce bel ouurage de Mons. Galilee, dont toute la posterite vous sera redevable. En tout cas vous aggreerez que je vous en reitere les compliments, comme je le faits a cette heure trez affectuesement, que je vous rende mes humbles graces d' un Exemplaire que Mons Deodati m'en a desparty de vostre bonn adueu, dont je voudrois bien vous pouuoir rendre quelque digne reuange par mes seruices, et qu' il vous plent m' honorer de vos commendements, en chose ou j'eusse moyen de vous tesmoigner la veneration que je vous porte et l'authorite que vous aurez toujours etc.
A Aix ce 31. Mars. 1636.
image: s117
Clarissimo Illustrissimoque Viro, NICOLAO FABRICIO, D. de PEIRESE, ABBATI AQVISTRIAE, et in Suprema Aquensi Curia Consiliario: GVILLELMI SCHICKAKDI MANIBUS Apotheosis Nec non PETRI GASSENDI Mathematica. A Balthasare Viassio Massiliensi.
MANIBVS unde darem SCHICKARDI nobile carmen,
Ipse diu toto quaerebam culmine Pindi,
Atque illic circum deserta cacumina vidi
Aonidas siluisse Deas, marcere corymbos,
Sertaque Daphnaea quae fecit in arbore Phoebus
Nullum murmur aquis, nullusque Aganippide tota
Rivus erat, luctusque omnes exhauserat undas.
Horridus astiteram: unde dolor? quae funera tantum
Ausa nefas? unde ipsa tacent delubra? meamque.
Iam longum cohibent ignava silentia mentem?
Non aliter stupuit Parnassi turba Dearum.
Quam cum post caesos coelum Cyclopas Apollo
Fugit, et Amphrysium pastor depavit ovile.
Haec ego dum moestus circum Laureta querebat.
Et quateret timor artronitum, citharaeque sonorum
Discordaret epos, vultus demissa modestos.
Calliope, qualis ve Orpheo pereunte Linove
Astitit, interque fletus affata, Recessit
Turba recessit, ait, Sociasque vocavit ad astra
Viarie, factura locum fidusque, petenti
SCIKARDO superos. illonon dignius alter
E terris astrorum obitus ortusque retexit,
Sidera Tu bingae tenuit, placidusque Bootes
Cernendas isti geminas eduxerat Arctos:
Vtraque rectorem coluit, qui norat utramque
Inter quicquid adest; seu cum demissus ad austrum
Invisam nobis Helicen spectaret ad Indos,
Sive per Arcadii glacialia sidera plaustri
Librato magnete polum contingeret Vrsae.
Ah! videas quam moesta dolet, sua lumina condit,
Et vellet Scythico iam Parrhasis aequore meigi,
SCIKAKDI indignata obitus terrasque relictas.
Sed melior gavisa poli pars excipit illum,
Illustratque jubar flammasque et luminâ miscet.
Circumstant bis sex Zonae radiantia signa,
Hinc princeps Aries, hinc ultima sidera Pisces,
Candent emque choro cingunt et fulgure plaudunt.
Huic quoque junguntur septeno lumine flammae
Errantes blandeque virum Cyllenius ales
Ambit, et in solito titubans Cypris effera cornu.
Officiosa cohors Musarum sidera verrunt,
image: s118
Et de Gnossiacae serto fulgente coronae
SCIKARDI cinxere comas, Citharamque dedête,
Quave feras montesque Orpheus Hebrumque trahebat.
Huic adeo quod si totus laetatur Olympus,
Non minus absentem luget pertenita tellus,
Pieriaeque domus: illas sacro entheus oestro
Implebat, totusque Helicon resonabat ab illo.
Siveinter carecta, biblosque exordia Nili,
Pyramidum tumulos, Babylonia templa, Tribusque
Quaereret Isacidûm, Libanique in vertice palmas:
Seu caneret prima ductos ab origine Persas,
Sceptraque A chemaenidum Ptolomaeorumque tiaras,
Non huic vulgari sudata est pulvere. fama.
Supremum teptavit opus mens dedita curis
Socraticis, humiles prorsus desueta labores.
Tradidit Actaeo quod porticus ampla Lycaeo,
Quaeque Cleanthaeae docuerunt atria turbae,
Liberiorque Epicuri animus, numerique, Atomique,
Quicquid et antiquis, monstravit Pallas Athenis,
Huic reclusa patent: scivit quod scire necesse est,
His qui nil non scire volunt: Linguasque disertus,
Diveisosque sonosuno promebat ab ore.
Hunc audivit Arabs, Byzantinusque loquentem
Hunc Syrius Graecusque recens, Cyprusque vetusta.
Clara Palaestinis im misit lumina chartis,
Hebraeos apices et puncta ad scripta papyro
Interpres Phariâ, recutitaque dogmata solvit.
Audiri toto potuit SCIKARDVS ab orbe,
Antue suo totus potuit fari orbis ab ore.
Haec memorat dum Musa mihi, dedit aura fragorem,
Intremuitque solum, subitusque excanduit aer,
Et numen Lux illa fuit: talaria plantis.
Virga manu, petasusque comis, haec signa quod esset
Mercurius, fecere fidem. Satis, ô satis astris
SCIKARDVM quaesistis, ait: patefecit ad illa
Huic GASSENDVS iter, non est via Lactea Divis,
Quam. sibi. trita magis. quodcunque relucet Olympo.
Et quodcunque Noti Boreaeque interiacet axes,
Seu qua Mygdonio surgens a cardine Titan,
Seu pelago defessus equos ubi mergit Ibeto,
Lustravit, superosque. animum deduxit ad orbes.
Quid Canis Erigones, et quid portendat Orion,
Pleiades, caudaque minax flagrante Cometes,
Novit, et adversum damnat vero omine sidus.
Transtulit in terras ignota prioribus astra,
Et motus, ortusque novos, obitusque dicavit
Sideribus, latuitque suum fax nulla laborem.
Ille ego qui fueram primis incognitus annis,
Nec visus circum Solis lucescere vultus,
Illic me radio vidit trepidante retrorsum
Ire viam, motusque meos cum Sole trahentem.
Quas non in magno specularus Apollinis orbe
Prospexit rerum facies? obstrusaque Lucis
Semina, et umbratos coelestis imaginis ignes?
Ducere quaam melius potuit Phaetonte quadrigas
Solis, et igniferos moderari justius axes?
Non tam constanter Clyties flos gratus adhaeres
Flammis Phoebe tuis, qui se noct uque dieque
Vertir, et aurato radiorum pascitur imbre.
Dignior haud portat coelum cervicibus Atlas:
image: s119
Illud mente tenet, vastum decurrit, et intus
Totus adest: illic distantia climata terrae
Metitur Solisque vias, Lunaeque labores,
Cum minuit reparatque jubat: mox tendit ad oras
Quas bona temperies zonarum mulcel, et illas
Quas flamae perduntque gelu quoque pervius intrat,
Huic prope sunt, quaecunque absuit. nam limite certo
Distinguit quoscunque Gradus: seu maenia quaerat,
Sub quo Phocaei jaceant celeberrima portus,
Cum Cancri chelas juvenum de nomine mensis
Tangit, et incipiunt longae decrescere Luces,
Quod sub Alexandri monstrarat Pythias aevo.
Nil intentatum sublimes liquit ad artes
Mens divina viri: tam certis nulla figuris
Dex tra abacum scripsit, radiumque immi sit ad astra.
Quod meliore fide pateant, huic sidera debent:
Cui tantum licuisse polus miratur; et isto
Certior Vraniae coeli didicisse magistio
Optaret sortes. Parcae sic fata loquuntur,
Sicque Dryas, Delosque sacris bacchata Sibyllis.
Finierat, subitoque oculis excessit: et una
Calliope, quae cum lente discederet, inquit,
PEIRESIO referas, quae mox narravimus: ille
Plura tibi dicenda dabit. cui noster Apollo
Parnassum, Lauros. Tripodumque oracula cessit,
Et quicquid latuit facilis natura reclusit,
Ingenio superata viri. Vir maxime. tardum
Hoc opus, et triduae vix evigilata Camaenae
Carmina fume favens: olim tua sacra revolvam
Cum Tripodas Laurosque, tibi quas cessit Apollo,
Audenti maiora dabis; tunc sidera dicam
Cornutae Veneris, stellamque nepotis Atlantis:
Cur magnes ruat in Boream, Vrsamque sequatur,
An Lapidem polus ille trahat: cur semper ab ortu.
Occiduo referant montana cacumina rupes:
An sic diluvium valles exten dit, eltos
Deucalionaeus montes erexerit imber.
Eorte etiam referam (nisi nos antiquior aetas,
Arguat) an Terrae referantur deside coelo,
Efficiantque dies, annosque, et sidra mutent,
Nosque rotet vertigo Soli; vel fluctuet undis
Pumiceo librata natans sub pondere tellus:
An subter chaos undarum. et telluris abyssos
Vesta regat clausos spatiis iugentibus ignes,
Vnde suos trahit, AEtna rogos flammasque Vesevus:
Anne ferant alios Lunaria corpora mundos.
Gredimus haec? sed erunt forsan reserata futuris.
Vidimus Antipodas, quos secula prima negabant,
Humanos semper potis est natura docere,
Faecundosque sinus, causasque aperire latentes,
In Obitum Viri Clarissimi atque Eruditissimi WILHELMI SCHICKARDI Threnus,
IBlmus exequias, sed debita dona ferentes,
Debita dona tibi. nec erit, qui funera fletu
Non faciat, SCHICKARDE, tibi, queruloque susurro,
image: s120
SCHICKARDE ô nostri decus, et laus maximasecli.
Solvimur in lacrymas maesti, mens saucia luctu
Obstupuit, tanto nec lamentabile carmen
Sufficiunt Musae Aoniae infandoque dolori.
Sidera scire juvat quod te variantia casus
Diversos hominum, et stellarum noscere cursus.
Iuxta Palaestinis haud jam bene cognita verbis,
Et leges Solymo dictas, pia jura, Tyranno,
Cur, bone, victuris mandasti in secula chartis:
Actaque Chosroîdum, et sanctorum nomina Regum,
Quid juvat aeternis Persarum condere Fastis,
Si, SCHICKARDE, jaces? nec te, quae plurima, virtus,
Aut pietas texit? nimium facientia tela
Torquet atrox fati vis, telaque nescia frangi.
Invidit terris tantum decus, addidit astris
Cognatis, nostramque vicem, non luce carentes,
Flere jubet, ruta tandem statione Iocatos.
O te felicem sortis! fortuna peracta est
Iam tua, nos adversa manet civilibus undis
Immersos, sed, nostra volent cum fata, sequemur.