10/2010 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: s005

Virorum Clarissimorum ad GVNTHERVM CHRISTOPHORVM SCHELHAMMERVM EPISTOLAE SELECTIORES, Rem Litterariam, Philosophiam Naturalem ac Medicinam potissimum spectantes. Recensuit simulque VITAM SCHELHAMMERI, cum Indice scriptorum eius tam editorum, quam praelo destinatorum et promissorum, quorum occasione simul controuersiae, quae illi cum J. C. Sturmio et B. Ramazzini obtigere, breuiter enarrantur, variaque Eruditorum de iis iudicia inseruntur, vna cum Programmate Celeb. J. B. Maii inuitatorio praemisit. Christianus Stephanus Scheffelius, Medicinae D. et adhuc Practicus Vismariensis, iam vero designatus Professor Ordinarius Regius in Academiae Gryphiswaldensi. VISMARIAE ET SVNDII, 1727. Impensis SAMVEL. GOTTLIEB. LOCHMANNI.



image: s006

Plinius L. V. Epist. 5.

Mihi autem videtur acerba semper et immatura mors eorum, qui immortale aliquid parant. Nam qui voluptatibus dediti, quasi in diem viuunt. viuendi caussas quotidie finiunt: qui vero posteros cogitant et memoriam sui operibus extendunt, his nulla mors non repentina est, vt quae semper inchoatum aliquid abrumpat.



image: s007

CELSISSIMO ATQVE ILLVSTRISSIMO COMITI AC DOMINO, DN. JOHANNI AVGVSTO de MEYERFELD, SACRAE REGIAE MAJESTATIS REGNIQVE SVECIAE SENATORI, ET POMERIANAE SVECIAE RVGIAEQVE PRO-PRINCIPI SPLENDIDISSIMO, NEC NON ACADEMIAE GRYPHICAE CANCELLARIO MAGNIFICENTISSIMO, DOMINO AC MAECENTAI SUO CLEMENTISSIMO, HOC QVICQVID EST OPVSCVLI HVMILLIME OFFERT CHRISTIAN. STEPHAN. SCHEFFELIVS.



image: s008

DIu iam est, CELSISSIME COMES, quod maximam Tuam Clementiam benignitatemque, qua me meosque indulgentissime prosecutus es, tacito veneratus sum pectore. Magna enira immo ingentia Tua in nos sunt beneficia, ita vt non modo dudum princeps, dux et auctor fueris salutis fratris mei inprimis natu maximi, sed nuper etiam suffragatione Tua apud


image: s009

POTENTISSIMVM REGEM NOSTRVM honori meo efficacissime prospexeris, vnde factum, vt Professor apud Gyphiswaldenses Clementissime constitutus, celeberrimum illum Musarum, vtinam quoque perpetuum felicitatis meae portum! non diu abhinc sim ingressurus. Quod omnino par est, a me palam hic summis ad coelum laudibus ingenue efferri, tum vt vniuersus orbis intelligat,


image: s010

recordatione Tuorum meritorum nihil mihi esse sanctius, nihil jucundius exoptatiusque, tum vt TIBI publica etiam constet humillimae pietatis meae significatio, qua TIBI sum deuindtus deuinctusque aeternum manebo. In huius rei documentum cxiguum quidem hocce opusculum, sed ex grato erga diuinum quondam Praeceptorem meum Schelhammerum animo profectum, AVGVSTONOMINI


image: s011

TVO offerre, deuouere ac mancipare volui, maiorem in modum petens, vt serena hoc accipias fronte, et ex mente magis dedicantis, quam ex pretio aestimes. Id si abs TE impetrauero, beatum me et coelum, quod dicunt, digito contigisse arbitrabor, et ad praeclariora subinde maioraque audenda pro modulo ingenioli mei excitabor atque impellar. Interim publicis omnium


image: s012

bonorum votis et mea iungo, Supremum Numen precans supplexque venerans, vt TE cum Celsissima Familia TVA quam diutissime salvum ac incolumen nobis praestet, sempiternaque laude florentem Virtutis Tuae gloriam ad seros vsque annos conservet, firmet ac tueatur!



image: s013

PRAEFATIO AD LECTOREM.

POstquam ante vndecim hos annos gravissimam Celeberrimi Schelhammeri iacturam fecissem, iustoque dolore eius mortem prosecutus essem, si omnino mortem vocare fas est, qua tanti Viri mortalitas magis quam vita finita est; hoc horis subseciuis inter alia mihi proposui negotium, hoc otium, vt defuncti Praeceptoris, Maecenatis


image: s014

atque Amici mei amicum agerem eumque publice admirandum exponerem, quem non solum publice, sed etiam priuatim fueram admiratus. Quod animo intenderam, perficere annitebar, obtentisque a moestissima Vidua quibusdam ad conatus hosce necerssariis subsidiis, interque ea Genealogia stirpis Schelhammerianae, Vitaeque ab ipso Schelhammero consignatae fragmento, opus incipiebam, in incepto constanti mente perstabam, tandemque conquisitis hinc inde pluribus de illius Vita scitu necessariis, telam exorsam quodammodo pertexebam, ita vt anno saeculi huius post decimum septimo solemni oratione Vitam Schelhammeri, eiusque in Medicinam atque Rem Litterariam merita pro ingenii modulo in celebri illo, quod Kiliae floret, Musarum Emporio celebrauerim. Ab illo vero tempore ex familiari colloquio, quod mihi, quam diu in hac Academia, primaque studiorum meorum formatrice substiti, saepissime cum Joanne Burchardo Maio, non solum illius, sed et vniuersi orbis eruditi insigni ornamento, optimique Schelhammeri per multos annos Collega et Amico coniunctissimo anno praeterito VIII Jd. Novembr. anno aetatis 75 Kiliae defuncto, intercessit, permultas hiuc commentariolo feci accessiones.


image: s015

Cumque potro animaduerterem, Celeb. Schelhammerum varia exquisitissimis suis et aeternum victuris scriptis de vita ipsius notatu dignissima hinc inde occasione data inseruisse, hoc ipso commouebar, et stimulis quasi quibusdam admotis cogebar, vt omnes eius libros scriptaque typis expressa non per transennam, vt dici solet, adspicerem, sed lectione assidua accurataque euoluerem, a quibus sicuti nunquam nisi doctior recessi, ita et in sinu gaudeo, ipsam Schelhammeri Vitam inde vitam quasi, vberioraque incrementa cepisse. Praeterea nec hoc reticere possum, multa me ex commercio litterario, Schelhammerum inter multosque Viros, non tantum illustres, sed et ad illustranda tempora nostra natos, frequentissimo hausisse, ad vitam, doctrinam, fata, geniumque illius pernoscenda apprime facientia, quae vna cum aliis ad historiam non vnius Viri eruditi pertinentibus eo lubentius attuli, quo magis credidi, fore, ut lectorum animus eo pasceretur, rerumque diuersitate, quae suapte vi et natura suauissima esse solet, afficeretur capereturque. Denique non minori, quam qua vitam, accuratione et sedulitate exposui seriem Scriptorum Schelhammerianorum, tum editorum, tum promissorum et nondum typis diuulgatorum, iisque


image: s016

subiunxi et Virorum vita clarorum ingenioque maximorum de iis Judicia et Controuersias, quae cum Ramazzino et Sturmio obtigerant Schelhammero. Quibus omnibus exquisitius colligendis atque conscribendis quemadmodum non leuis cura simul ac opera a me, non pruritu quodam inclarescendi, sed solo in maximum Virum amore abrepto, impensa fuit; ita a te, Lector Beneuole, enixe peto, vt studium hocce meum aequi bonique consulas, nec, si in quapiam re deliquerim, nimis seuerus durusque mihi sis Aristarchus. Ita enim fiet, vt nec illos Viros, in decus nostrae aetatis adhuc florentes, qui me non diu abhinc ad hanc Vitam orbi litterato quam primum impertiendam cohortationibus suis excitarunt pariter ac impulerunt, consilii, nec me, qui monitis illorum, vt par erat, promtum me praebui ac facilem, poeniteat obsequii. Quantum vero ad Epistolas Clarissimorum Virorum Selectiores ad Schelhammerum exaratas, scias, me illas praecipue complementi quasi loco ad Vitam Schelhammerianam, simulque autem rem litterariam superioris ac praesentis saeculi magis illustrandam, fideliter curateque descriptas addidisse. Inuidiae quippe vix effugere potuissem notam, si eas, quas partim inter rariora mea seruaui, partim ex


image: s017

summa Celeberrimi Martini Christophori Burchardi in me beneuolentia nuper accepi, publico subtraxissem: in quarum laudes, cum multa curiosissima scituque dignissima ad Theologiam litesque inprimis pietisticas, Rem litterariam, Historiam naturalem, Medicinam, Physiologiam, Anatomiam, Botanicam, Chemiam, Methodum medendi Chirurgiamque contineant, excurrere, idem foret, ac lumen foli accendere, aut noctuas Athenas deferre, praesertim cum vel sola tantorum Virorum Nomina, iam dudum ob eximia merita immortalitati consecrata, satis ostendant doceantque, non leuidensia ac vbiuis obuia hic in medium adduci ac tractari: quos inter ii, qui adhuc in viuis sunt vel ob vnam hanc caussam meum institutum minime aegre grauiterque ferent. Quin immo omnes ac singulos ex doctorum ordine rogo, oro, veneror, vt, si quas Epistolarum Schelhammerianarum possideant, mecum beneuole eas communicent, eo allaboraturo, vt vna cum iis, quae penes me sunt, Responsisque medicis Schelhammerianis in lucem quoque prodeant, aeternaeque obliuionis nocti eripiantur. Vale. Dabam Vismariae ipsis Kalendis Martii A. O. R. CIC ICCCXXVII.



image: s018

Ad amplissimum experientissimumque Virum, CHRISTIANVM STEPHANVM SCHEFFELIVM, medicum apud Vismarienses celeberrimum, cum illustris Schelhammeri vitam ederet Joh. Burchardus Maius, hist. et eloq. Prof. in acad. Kil.

EA posteris gratia debetur, vt ipsis ante oculos laudabiliter acta meritissimorum hominum vita sistatur, in quam quotidie tanquam speculum intueantur, quaeque agenda incumbunt, discant, moribusque suis et actionibus exprimant. Optima saepe ingenia torpescunt, dum eorum industriam nulla praemiorum exempla accendunt, languidiora vero efficacissime moventur, dum virtutis remuneratio et acquisitae gloriae dulcedo ad aemulos conatus excitat. Nostrum quidem hoc saeculum in recensu clarissimorum virorum luxuriari potius quam deficere videtur, sed pari culpa laborant, qui prodigunt laudes in indignos, et qui dignis derogant. Videas passim vitarum


image: s019

scriptores iactantia magis ingenii quam delectu et iudicio vti, et illos, quos nescire posteritas citra damnum poterat, inuidendis elogiis commendare. Obscurant alios et opprimunt iniquo odio, vt praeter nomina virtutisque ambiguam famam nihil supersit. Proinde eorum semper litteratorum consilium placuit, qui non vago conatu in vniversos eruditionis campos excurrut, et quosvis sibi obuios sine vllo discrimine in scenam producunt, sed vnius alteriusue scientiae coryphaeos, quorum plenior notitia obtigit, sibi laudandos eligunt. Optime igitur abs te factum est, doctissime SCHEFFELI, qui medicorum vitas illustrare celeberrimi Schelhammeri exemplo instituisti. Erat is academiae nostrae praecipuum decus, dignus certe, qui perennis gloriae suae vindicem inueniret. Tu illud eruditi orbis desideriis et tuae in praeceptorem pietati tribuisti, vt omni studio ea collegeris, quae tanti nominis celebritatem apud posteros tueantur. Nondum medicorum et medicinae historia in eam formam adoleuit, quin accessionibus eiusmodi plus ornamenti et venustatis acquirat. Quae olim Brunsfelsius, Adamus, Peucerus, Remaelus Fuchsius, Petrus Castellanus, Champerius, Doringius, Wolfgangus Justus, Lindenius, Mercklius et magnus Conringius cum ipsius Schelhammeri animaduersionibus ediderunt,


image: s020

pauca sunt et multorum iudicio adhuc mutila. Quae Vossius, Meibomius, Reinesius, Velschius, Vogelius, Menagius et Dodartus, Bourdelotus atque alii promiserunt, periere partim, partim privatorum adhuc scriniis asservantur. Almelouenii, Barchusii, Bernierii, Lionardi di Capua et, qui instar fere omnium est, Daniclis Clerici merita hic prorsus insignia sunt, vbiuis tamen adhuc lacunae occurrunt, quas alienae eruditionis rivuli non nisi serius expleant. Tu magnam apud plurimos gratiam inibis, qui operam hic tuam conferre, virumque omni laude conspicuum, cum quo mihi ipsi privata amicitia et necessitudo coaluerat, tanquaum testis laborum operumque descripsisti. Ego impense laetor, datum id Schelhammero esse, et abs te quidem datum esse. Vt enim eruditione et virtutibus excellere pulchrum est, ita gloriosum merito habetur, talem virtutum suarum post fata nancisci praeconem, qui et ipse passim laudibus celebretur. Pergas hac via progredi, amicissime SCHEFFELI, aliisque ingenii monumentis, quae abs te exspectamus, tuam condecorare scientiam. Primus semper; applaudam, fauoremque et honorem, quem tibi studiisque tuis debeo, sine ullius officii intermissione conseruabo. Dabam Kiliae Holsatorum Kal. Februar. MDCCXXV.



image: s021

VITA SCHELHAMMERIANA.

MIseranda nunc est facies rerum nostrarum atque fatalis tempora nostra vrget calamitas. Peruersus quippe saeculi genius, perversae haud paucorum hominum mentes, peruersi mores. Recta fastidiuntur et conculcantur, vitiis certatur malisque artibus, Nec plebeii tantum animi, et a studiis, quae non feros esse sinunt, remoti; ipsi quoque, qui ingenuos se venditant, ingenuis consecrati artibus, in eodem haesitant luto. Hi enim, aemulatione, ingeniorum altrice, sublata, libertateque in licentiam conuersa, non gradu, sed praecipiti cursu, virtutem deserunt, vitiisque se dedunt turpiter, a vigiliis ad somnum, a studiis ad voluptates, a solertia


page 2, image: s022

ad inglorium atque iners deuoluti otium. Vel si qui bonas artes, vt sibi videntur, paulo arctius amplectuntur, implumes atque humanitatis studiorum, quae ipsis sunt vanae ineptorum hominum deliciae, expertes, graviora statim inuolant, primoribus degustant labris, properantiusque transcurrunt et non diu post domum reuertuntur, honores, nescio quos, elapsuros forte, nisi praeoccupentur, suscepturi, quaestumque ex indefessis suis, si. Diis placet, studiis facturi. In hac sentiendi peruersitate sitam esse plurimorum malorum caussam, cognitum vnicuique nostrum est et exploratum. Quid enim mirum, si exolescentibus atque labantibus litteris pristina barbaries sensim reducatur fascesque omnibus recuperet modis? Quid mirum, si diuiniora ac propius cum DEo coniuncta studia, si regia iuris ars, si philosophia omnis, si denique praestantissima seruandorum hominum scientia, Medicina, illud salutis humanae fulcrum, penitus euilescant? Nam hae disciplinae in arduo et difficili loco sunt positae, nec alacres Bacchi Venerisque alum nos, sed strenuos sui desiderant poscuntque cultores. Quanta, quaeso, sunt, quae in amplissimo vastissimoque medicinae studio vt ceteras nunc omittam artes, sunt addiscenda? Variarum linguarum praesidia comparanda:


page 3, image: s023

perrumpenda totius naturae penetralia atque ex eius claustris in apricum producenda, quaecunque ad hominum salutem facere posse videntur: abstrusa Matheseos adyta perscrutanda: admiranda corporis humani variorumque animalium viscera peruestiganda: chemicus consulendus ignis, eiusque ope multa dissoluenda, quae coniuncta saepe fallunt quaerentes: singulae denique medicinae partes ordine aggrediendae ac pertractandae. Grauissima haes studia, quae totum omnino requirunt hominem, commune habent vinculum, arctissimaque inter se cognatione continentur. Nec enim medicamentarium agere, speciosoque titulo turgentia aegrotis arcana propinare. medici nominis mensuram irnplet: Methodus enim, hoc est, vera rectaque tractandi via ac ratio, inquit Philippus Scherbius, ingens illud Academiae Altorfinae decus, facit, vt sis medicus Hippocrateus, non materia auxiliorum: neque haec facit, vt sis Paracelsista [note: Vid. eius Theses medicae a Casp. Hoffmanno editae Lips. 1614, 8vo. p. 62, No. 33.]. Vultis exempla illorum, qui tantum medicae artis Oceanum feliciter emensi sunt? Excutite tot superioris huiusque saeculi in arte heroas, et invenietis, hanc fuisse viam, qua ad immortalitatem sunt grassati. Sed quid multis? vel vnum intueamini


page 4, image: s024

SCHELHAMMERVM, nostrum nunc desiderium, orbis eruditi ornamentum et maximum, heu quondam! Lumen, Virum in tantum laudandum, in quantum medicina, omnisque fere humanior eruditio, intelligi potest: SCHELHAMMERUM dico, in hoc Musarum sacrario Apollinisque delubro fulgentissimum antea sidus, doctissimorum hominum delicias, omnium amorem, saeculi ingens decus. Huius summi Viri vitam et illustria in artem salutarem litterasque omnes merita solemniter celebrari, nostrum omnino interest, quin et totius, si quae futura est de praeclaris artibus sollicita, posteritatis. Equidem haud diffiteor, alios, qui et ingenio, et doctrina, et facundia, et variarum rerum vsu me superant, melius multoque rectius hac prouincia defungi potuisse; verum tamen cum alii subinde multi, et ipsa pietas, qua praeceptorem etiam post fata venerari decet, me admoneant; nemo, opinor, mihi vitio vertet, si, quod mei muneris est, impigre suscipiam, maximique Viri meritis, si non re ipsa, animo tamen atque voluntate satis faciam. Ego enim, si quisquam alius, tanto Doctore vsus sum familiariter, ex eiusque disciplina plurima et, vtilissima et maxime egregia assecutus sum, vt ingratissimus forem, si ei referre quauis


page 5, image: s025

occasione gratias, vel publice etiam, negligerem. Assurgite igitur, quotquot adestis, non tam mihi, quam SCHELHAMMERO, Viro, absit inuidia dicto, incomparabili, cuius vitam, virtutes atque merita in rem medicam pariter ac litterariam nunc percensere aggrediar, inde ducturus initium, vnde vitae exordium ipsi fuit.

Illuxerat decimus tertius Martii dies anno orbis redemti supra millesimum sexcentesimum nono et quadragesimo, cum sub ortum solis splendidum hoc eruditorum iubar in lucem prodiret, parentibusque similem nouae doctrinae ortum praesagiret, in primis quod Jenae, in celebri dudum et opportuna Musarum sede, nasceretur, quarum in molli blandoque sinu liberaliter educatus, ad eximiam inusitatamque multiplicis eruditionis gloriam peruenturus erat. Nihil quidem aut parum ad diuinam mentem nuda soli natalis nobilitas confert; alioquin nec apud prudentissimos Athenienses Meletides stultus, nec apud Scythas nil fere praeter vocem membraque hominum habentes, Anacharsis natus fuisset sapiens. Attamen eo in loco nasci praestat, vbi naturae bona melioris culturae subsidia statim inueniunt. Patre vsus est Christophoro Schelhammero, Hamburgi 1620. d. 15. Aprilis nato, viro maximis


page 6, image: s026

ingenii praecocis dotibus arteque medica, et quidem Anatomia, Chirurgia et Botanica, quas in alma Salana ab anno 1643 post lauream Basileae anno aetatis 23 acceptam, ex itinere, quod in Galliam atque Italiam susceperat, Serenissimorum Principum, Academiae Jenensis Nutritorum rescripto reuocatus, publice, docebat, sua aetate satis celebri; Matre vero Catharina Elisabetha Plathneria, Longosalissae 1626. d. 27. Febr. nata, foemina orbi erudito felicis vteri, quaeque in gloriam suo cessit sexui. Auum paternum habuit Christophorum Schelhammerum, Fallerslebii 1575. d. 12. Maii natum, poetam Laureatum caesareum, qui in Schola Hampurgensi Johannea iuuentutem bonis moribus artibusque imbuit, cuius frater fuit Sigismundus Philo Schelhammerus, Hertzbergae natus, templi D. Petri Hamburgi per 31. annos Archidiaconus, 1643. d. 27. Aug. a. aet. 61. defunctus: Auiam vero paternam Margaretam Rolfinciam, M. Guerneri Rolfincii, Scholae Hamburgensis Rectoris filiam, Sororem M. Guerneri Rolfincii, Scholae Hamburgensis itidem Rectoris, qui Pater fuit celeberrimi Guerneri Rolfincii, Philosophiae et Medicinae Doctoris, huiusque in Academia Jenensis Professoris publici: Auum maternum Guntherum Henricum Plathnerum, natum


page 7, image: s027

Sondershusii 1592. d. 27. Febr. JCtum, Aulae supremique Consistorii ecclesiastici Saxo-Vinariensis Consiliarium, optime, dum viveret, meritum et haereditarium in Thomas-Brucken, Vinariae 1657. d. 2. Maii mortuum: Auiam maternam Martham Herzogiam, Johannis Herzogii, J. V. D. et haereditarii in Thomas-Brucken filiam, Longosalissae 1596. d. 13. Dec natam, Vinariae 1653. d. 8. Nov. denatam. Proauus paternus ei contigit Johannes Schelhammerus, Weirae 1540. d. 27. Julii natus, primum Superattendens Quedlinburgensis, post, vna cum M. Regio a Maioristis Caluinianisque in exilium eiectus, CLARAE, FRANCISCI, Ducis Brunsvico-Lüneburgici, Viduae, nataeque Ducis Saxo niae Concionator aulicus, eaque viuis erepta, Ducis Brunsvicensis WOLFFGANGI; simulque Superattendens Ducatus Grabenhagensis [note: vid, Dedicat. Libri Schelh. de Auditu.], dein Goslariensis, denique, per D. Kleienium, Syndicum Caluinianum, denuo exul factus, Hamburgi Pastor ad D. Petri primarius, ac Reuerendi Ministerii per 31. annos Senior, ibidemque 1620. d. 31. Decembr. ex militante ad triumphantem euocatus ecclesiam. Proauia paterna fuit Anna Wellendorfia, Christophori Wellendorfii, Secretarii


page 8, image: s028

primum Parthenopolitani, post, cum recusasset, quo minus subscriberet sententiae, quam Magdeburgenses de Tilemanno Heshusio, Superattendente suo, ex urbe exturbando, decreuerant, deposito officio, Praefecti Heimerslebiensis, tandem vero 1574. Brunsvigae defuncti, filia, Parthenopoli 1547. die Luciae nata, 1627. d. 1. Febr. Hamburgi mortua. Non minori celebratur laude Proauus maternus, D. Salomo Plathnerus, JCtus ac Cancellarius Schvvartzburgo-Sondershusanus, Stolbergae 1545. d. 21. Sept. mundum ingressus, ibidemque d. 30. Jan. 1604. ex illo egressus: et Proauia materna Gertruta AEmilia, Georgii AEmilii, Mansfeldiae 1517. d. 25. Jun. nati, nobilis Poetae et primum in Aula Regis Daniae Informatoris, dein S. S. Theol. D. Superattendentis ac Pastoris Stolbergensis, 1569. d. 22. Maii denati, filia 1611. a. aet. 62. mortua. Abauum paternum nactus est Vitum Schelhammerum, in oppido Mersbach natum, Ecclesiae Weirensis per 40. annos Verbi Divini ministrum, donec 1576. a. aet. 73. obierit: Abauiam paternam Catharinam Kunzeriam, Nicolai Kunzerii, Consulis Besenicensis filiam: Abauum maternum Andream Plathnerum, Senatorem Stolbergensem, 1559. a. ae. 64. mortuum, fratre gauisum Tilemanno Plathnero, 1490. nato,


page 9, image: s029

et 1521. a Justo Jona D. S. S. Theol. renunciato, post Superattendente Ecclesiae Stolbergensis: Abauiam maternam Walpurgin Ericiam, patre Henrico Ericio 1508. prognatam, 1566. mundo vale dicentem. Pari ratione atauos enumerare Schelhammerosque ex ipsa Franconia, antiqua illorum sede, arcessere possemus: sed eos omittimus: non enim aliena adeo indiget noster, qui sua inclaruit, laude. Cum autem fontes venarum metallicarum, quas permeant, saperem assumant; mirum non est, si tantae gentis propago, Schelhammerus, acceptam a maioribus, lucem non in tenebras conuerterit, sed auxerit potius, atque novum ac illustrius lumen, quam antea fulserat. posteris accenderit, ita vt maiores eius tanto nepote digni, hic autem tantis maioribus fuerit dignissimus.

Vix noster erat bimulus, cum patre, quem Vinariae 1651. d. 20. Jun. a. aet. 32. Melancholia Hypochondriaca calculique dolores praemature exstinguebant, orbus [note: vid. Schelhamm. Introduct. in Physiol. D. I. l. 31. conf. M. Jo. Casp. Zeumeri Vitae Prof. Jenens. Jenac 1711. edit. Class. III. vbi a. p. 46. ad 49. vita Patris describitur Conf. et p. 80.] fortunam experiretur aduersissimam, optima interim matre suas duplicante curas


page 10, image: s030

omnesque consilii studiique neruos eo dirigente, vt et rem domesticam respiceret et caeleste hoc munus vnicamque spem, filiolum suum, probe obseruaret, simulque optimis praeceptoribus inter priuatos parietes traderet erudiendum. Quemadmodum vero ex rudi et nondum expurgata metallorum massa adamas refulget, aurum splendet; Sic in nostro quoque eminebat statim incitatissimae vigor indolis, sublimisque et humilium contemtor animus, qui suae conscius originis, plus vitra semper ausu contenderet generoso. Non enim diem ex die ducebat, vt ignaui solent, sed quae a tam fidis ducibus atque magistris susceperat, ex animi sententia conficiebat et peragebat strenue. Quo fiebat, vt naturae quodam impetu in litteras raptus, latinas graecasque ita addisceret puer, vt quindecim annos natus animum ad artem appelleret medicam [note: vid. ei. Programma rei herbariae professioni auspicandae praemissum, Jen 1690. p. 6.], iisque vestigiis quibus parens, ingens illud eruditorum decus, insisteret, aetatem ingenio, ingenium virtutibus supergressus. Ad idem tempus Jenensem Pindum Johannes Arnoldus Friderici, Anatomiae, Chirurgiae Botanicaeque Doctor publicus, illustrauerat,


page 11, image: s031

qui illum arti initiavit [note: vid. Progr. cit. I. c.], eique ad ingrediendam viam, qua ad has aliasque disci plinas itur, facem praetulit. Cum hoc amice conspirauit Georgius Wolfgangus Wedelius, per illa tempora ibi medicinae addiscendae vacans, qui cum nostro variis herbis, quas alma mater tellus largita erat, coliigendis multum temporis impendit, [note: vid. Dedic. ad Bohnium, Commentationi Schelh. de Nitro praemiss.] Praeterea non minori cum fructu totum se Guemero Rolfincio, necessario suo et propinquo permisit, quo auctore et auspice a teneris vnguiculis rei herbariae quasi innutritus est [note: vid. Dedicat. cit. it. Praefat. eius Catalogi Plantarum, quas per biennium in hortulo domestico aluit. conf. Conring. Introduct. in artem medicam p. 334.], pariter ac non parum in Anatomia exercitatus. Is enim nostrum, vix duodecimum aetatis annum agentem, in museum iam auocare solitus fuit, oblatoque hepate aut alio viscere ex brutis desumto ita alloqui: Sisto tibi, Schelhammere, hanc animalis partem, voloque, eam cultro anatomico subiicias, ac mihi ea, quae toties ex me de situ, figura ac vasis eiusdem sanguiferis audivisti, nunc tradas, quasi tu professor, ego vero tuus sim discipulus. His studiis probe exercitatus non omisit studium


page 12, image: s032

sapientiae eiusque praecipuam partem, quae virtutes explicandas sibi habet propositas, quod patet ex Decade Thesium et Quaestionum circa Liberalitatem eiusque extrema, quas Praeside, M. Daniele Grüzmanno, Stolberga-Cherusco, P. L. C. anno 1666. mense Septembri, impressas litteris Bauhoferianis pl. I. publico examini submilit; a suo, quem 1653. d. 12. Julii accepit, vitrico, sed ob paterna in ipsum beneficia liberalissimo potius patre, Johanne Ernesto Gerhardo, S. S. Theol. D. primum Historiarum, post Theologiae Professore Jenensi, anno eodem ad Lipsiensem missus est Academiam, suorum pariter studiorum optimam formatricem, ibique Rectore tunc M. Valentino Alberti ipsis Kalendis Nouembribus albo, ciuium Academicorum insertus. Hic duce Cel. Johanne Bohnio [note: vid. Dedic. Nitri. conf. Oratio Schelhamm. de augmentis et decrementis scientiarum. p. 8.], tunc a Batauis reduce, corporisque humani fabricam sectis cadaueribus artificiosissime dissoluente, venas, arterias, viscera, ossa, musculos, solerter rimatus est, et principium progressumque neruorum, et nexum ac habitum membrorum aecurate cognouit, ita quidem, vt praeceptoris sibi amorem conciliaret, commilitonum autem admirationem


page 13, image: s033

aemulationemque prouocaret maximam. A Valentino insuper Alberti, Johanne Adamo Scherzero et Jacobo Thomasio [note: vid. Schelh. de animi humani affectibus p. 77.], philosophiam illam medicinae sororem, vlterius est edoctus, haud susque deque habitis litterarum studiis, aliisque non indecoris saeculo disciplinis, probe gnarus, ab hoc fonte plurima maximaque doctrinae commoda proficisci. Anno integro, et quod excurrit, ibidem peracto [note: vid. Dedic. cit.], ad penates familiares suumque rediit Rolfincium. Erat autem hic in medicina facienda tam felix, quam sciens alioqui peritusque artis, vt ex multis etiam longeque remotis locis curandae valetudinis caussa crebriores ad illum commearent litterae, ad quas quotidie, vna cum alio veterano artis studioso, respondebat noster Rolfincii hospitio conuictuque vtens assiduusque eins in Chemia administer administer [note: vid. Dedic. cit. sub finem fere, et via Regia ad artem medicam, p. 96. conf. ejus Oneologia parua p. 154.]. Quo. Quo pacto, aditu quoque ad bibliothecam illius patefacto, scientiam antea partam insigniter locupletauit, adeo vt, qua decebat, pietate amantissimi et maxime obseruandi doctoris sui gratam memoriam nunquam deponeret, sed quandocunque ferebat occasio,


page 14, image: s034

publicis priuatisque ipsum efferret laudibus His spatiis, his itineribus cum progrederetur in arte sua, nobilitate ac dignitate Matheseos inuitatus, animum, cuilibet studiorum generi aptum, ad hanc etiam applicuit scientiam, et sub Erhardo Weigelio, saeculi superioris Ptolomaeo exactissimoque coeli et terrae mensore, tantum in ea, quantum suo scopo conduceret, insigniter profecit [note: conf. Introd. Conring. in artem med. vniuersam cum additamentis Schelhamm. Cap. II. p. 69. §. 22.]. Ita beatus, procul alienis negotiis omnisque casus expers, mira alacritate studia colebat sua. Sed quemadmodum nunquam maris tanta tranquillitas, quin horridissimae ingruant breui tempestates et summa imis misceant: Sic nostro post quietam hanc trium annorum et aliquot mensium vitam, cum grauissimis etiam fortunae fluctibus erat colluctandum. enim satis erat misero desideratissimo patre fuisse orbatum; sed mater quoque dulcissima, vnicum fere solatium, 1671. d. 11. Martii anno aetatis 44. vi mortis eripiebatur. Memoratu plane dignum est, quod noster aliquot ante illius obitum hebdomadas somniauit somnium: Ipsa enim, qua nouum annum incipimus, nocte illi in aedibus Rolfincianis dormienti


page 15, image: s035

offertur species matris, cum coniuge Gerhardo, iam 1668. d. 24. Febr. anno aetatis 48. mortuo, ad secunda transeuntis vota, nostro interim prae gaudio adeo copiosas profundente lacrymas, vt, hora post mediam noctem secunda expergefactus; illas adhuc ex oculis persentisceret profluentes: Ad matrem vero eodem die adiens solemniaque noui anni precans ipsi, addit, vereri se, ne, quam praeterita nocte vidisset, imago triste ac illaetabile quid illi portenderet, narratque quid acciderit. Mater obstupescit respondetque tandem, se simile quid eadem nocte eodemque tempore expertam fuisse: Conspexisse se per somnium Gerhardum suum, et inter mutuos amplexus illum, vnde veniret? interrogasse. Respondisse eum, venire se illam repetitum: se vero annuente, regessisse illum, post aliquod tempus hoc proposito se esse rediturum. Mater ergo nosterque flent, conturbatique mirantur casum tam singularem, qui, quid praesagiuerit, ipsa matris mors post abunde eum docuit. Tantum autem aberat, vt fortuna, adeo in ipsum saeuiens, animum frangere potuerit, vt potius adversus quasuis eiusdem machinas constans semper staret atque immotus. Ceterum omnia solidae eruditionis medicae fundamenta


page 16, image: s036

abunde iam posuerat, adeo vt nil de esse illi videretur praeter peregrinationem omnis doctrinae complementum. Induciis ergo ad tempus cum propinquis et iucunda amicorum consuetudine 1672. instante hieme factis, cum nullum impensarum genus homine docto dignius existimaret, quam quod in eiusmodi iter erogatur, rariora multarum regionum peruestigare coepit, vt quae alibi audiuerit, viderit, animaduerterit egregia, ad suos conuerteret usus, diuturnaque hac peregrinatione, iam tum praemonente fortuna, disceret, quae postea doceret alios. Secus sane ac multi, qui in terras, alio calentes sole, delati, aut parentum numos, foenore, dolo, arte, litibus perfidiaque corrasos, et alea et stupro et luxu dissipant liberaliter, aut ad insanas substructionum moles, quas tamen non aliter spectant, quam Tiresias Apellis tabulam, turpiter haerent, nihil afferentes domum, quam quod primis incedant digitis, vt in littore cancri, comam argute distinguant inque ordinem cogant, noui generis capillamento vtantur, nouam vestium formam induant, aliaque ludibria ostendant ineptae curiositatis. Quam minime noster institit viam, quippe qui non contentus ea, quae ex sola librorum lectione comparari solet, rerum notitia, nisi varios


page 17, image: s037

hominum mores regionumque situs et loca suis ipse oculis videret ac pernosceret, Westphaliam primum et praecipue academiam Rintelensem petiit, ibique cum Matthia Tillingio, Medicinae professore, singularem coluit amicitiam et hortum medicum ibi florentissimum saepius perlustrauit, pariter ac Hessensem et Schoeningensem, hortos vicinos, tum temporis rarioribus plantis instructissimos. [note: Conf. Introduct. Conring. cit. p. 335.] Hinc Hamburgum, suorum maiorum ad centum fere annos sedem et altricem, Rostochiumque, ea tempestate insigni in arte viro Johanne Jacobo Doebelio inclutum, profectus est, inde in Sueciam atque Daniam traiecturus. Eo tendebant etiam Illustrissimus quidam Comes a Stenbock et duo Barones Wachtmeisterii, qui locata naue idoneum exspectantes ventum, Schelhammerum itineris sui socium admittebant. Eueniebat forte, vt publica quaedam Rostochii institueretur disputatio medica, cui noster quoque intererat, dubia iam sua cum Praeside communicaturus. At vero non solum nauta significabat, sed etiam auster insusurrabat, nauigandi tempus esse. Indicatur illi hoc, interrumpitur disputatio, discedit, in nauem adscendit. Vesperascente die e portu egrediebantur, sed vix in altum


page 18, image: s038

peruenerant, cum vndique omnes venti erumperent saeuique existerent turbines His, consilii Schelhammeriani quasi dissuasoribus, permissa nauis iratos vndique sequebatur fluctus, Sundiumque, vrbem nauigantibus appulsu fidissimam, deferebatur. Hinc, tempus nactus, Gryphisvvaldiam se conferebat, eius tum Machaona Christophorum Helwigium conuenturus moxque Sundium reuersurus, dum forte fortuna in Baronis cuiusdam Regenbergii Nobilisque Hieronymi a Nostiz, suorum popularium, peruenit amicitiam, qui, in Hollandiam abituri propositum eius mutabant atque illum, itineris maritimi iam pertaesum, sibi adiungebant comitem. Relicta igitur Gryphisvvaldia, Hamburgo, Brema aliisque vrbibus, Amstelodamum profecti sunt, vbi noster in D. Fischeri, viri in medicina exercenda felicissimi, intimam breui receptus est familiaritatem [note: vid. Commentat. eius de Nitro p. 171.]. Amstelodamo Lugdunum Batauorum concessit, vrbem tunc ob medicos cum Hippocrate et Galeno non solum, sed cum ipso Apolline comparandos, Carolum Drelincurtium [note: vid. Introduct. Conring. p. 183. it. Schelhamm. Via reg. ad artem medicam p. 37. it. Eiusdem Analecta anatomico-physiologica. Disput. IX. §. 46.], Franciscum de le Boe


page 19, image: s039

Sylaium [note: vid. eiusd. Oncolog. paru. p. 6.], Christianumque Marggrafium [note: vid. eiusd. Disp. III. de corporum per ignem resolutione ehemica p. 14. it. Orat. de augm. et decrem. scientiar, p. 8.], ex quorum ore pependit, super alias academias caput efferentem. Praesertim vero licuit ipsi, non minus industrio, industriam Drelincurtii stupendam cernere et admirari, a cuius vna aut altera instituta, Anatomia se plus didicisse, quam per vniuersam Galliam, Italiam, Germaniam, etsi vbique viderit cadauera dissecari, ipse affirmat [note: vid. Via regia ad art, medicam l. c.], cum Tullio, ingenui esse hominis ratus, profiteri, per quos profeceris. Inuaserat autem per haec tempora Belgium Gallus, et maximam partem occupauerat, Lugdunensibus non parum de eodem fato ipsis impendente sollicitis. Quare ceteris ciuibus academicis arma pro salute vrbis illius capientibus, etiam noster ad similem defensionem se accinxit, quin immo in vigiliis, in stationibus inque asiis exercitiis militaribus ea se gessit constantia et alacritate, vt strenuum Palladis armatae civem decuit. In hac Musarum sede duobus fere non sine summa omnium laude transactis annis, Delphos profectus, ob microscopia accuratissima celebrem accessit Antonium


page 20, image: s040

de Leewenhoeck, apud quem varia admiratione diguissima vidit et curiositati suae satisfecit. Hinc anno 1674. in Angliam transvectus est, ibique per hiemen Londini Oxoniique praecipue commoratus, inter alios felicissimi maximique ingenii Viros, a quibus omni honoris et humanitatis affectu fuit mactatus, ad illustrem Robertum Boylaeum Robertumque Morisonum adiit, qui vel soli merebantur, vt tam dissitas regiones tot periculis sumtibusque viseret: Et ex illo quidem varia in Chemia didicit [note: vid. inter alia Disp. III. de corp. resolut. Chem. p. 11. conf. Tr. de Natura p. 265. 266.], apud hunc vero, ruri tum degentem, vidit magnificum eius opus Historiam Oxoniensem cum omnibus figuris ad colophonem fere perductam, quam tamen Morisonus non penitus perfecit, tristissimo casu anno 1683. Londini rheda excussus allisoque ad saxum capite et cranio fracto misere post duas horas anno aetatis 63. extinctus [note: vid. Introd. Conring. p. 351. conf. Act. erud. Lips. 1702. mens. Nov. p. 480.]. Itineri Belgico Anglicoque successit Gallicum, pari prudentia institutum, nec dispari successu absolutum. Pudebat enim erectam indolem, terram, tot rariorum plantarum matrem, tot artium parentem, tot virorum variae


page 21, image: s041

eruditionis laude inclytorum theatrum, non vidisse et peragrasse. Primum igitur suum cursum Lutetias Parisiorum, vrbem ipsi orbi parem, direxit. Hic in scholis medicis discendi cupidus frequens comparauit, inque theatro medicorum et chirurgorum assiduus fuit corporum dissecandorum spectator: priuato insuper cultro exta animalium euoluit, in Nosocomiis instructissimis variorum morborum historias et curationes vidit, inque eam medicinae partem, quae manu medetur, excolendam incubuit strenue. Quin imo Nicolai Lemmerii [note: vid. Via reg. p. 69. et commentat. de Nitro p. 122, it. Orat. de augm. et decrement. scient. p. 8.], et Moysis Charrasii, Pharmacopoeorum regiorum, operationibus chemicis interfuit, atque tum ingenii amoenitate et cultu, tum comitate morum facile, vt alios taceam, sibi conciliauit Nicolaum Marchandum, virum in re herbaria mire versatum eiusque amore per vniuersum Galliam non modo, Hispaniam, Italiam, et Germaniae partem, sed et Acgyptum, Asiam, Africam peregrinatum, hortique tunc regii praefectum, per quem ipsi licuit has Florae delicias ingredi atque virentes magno numero stirpes rariores, ipsa celeberrimi Johannis Robini manu, cui itidem, horti huius cura quondam fuerat demandata,


page 22, image: s042

consitas videre, sub ipsis vmbram capere et deambulare [note: vid. Introduct. Conring. p. 334, conf. ibid. p. 343. it. Schelhamm. progr. invitatorium, ad excurs botan. Helmst. 1681. d. 26. April. publicatum. lit. B.]. Pariter cum Godofredo Guilielmo Leibnitio vixit coniunctissime, qui postea cum nostro, pro suo erga illum amore, iam dudum Parisiis coepto, per litteras, inter ipsos satis frequentes, egregia quaedam de corporum tremore et propagatione soni per aerem communicare non dubitavit [note: vid. Lib. Schelhamm. singularis de Auditu p. 125.]. Et, ut summatim dicam, quicquid ad artis perfectionem in vrbe hac vastissima extabat, sine taedio viarum et sumtuum auidissimo noster venatus est animo. Hinc lustrata ante Versalia [note: vid. Schelhamm. Diss. epistol. de noua plantas in classes digerendi ratione, p. 27.], Andegauo ad Salmuriensem academiam discessit, a qua non multum distat lapidicina, ex qua saxum exciditur nitro plenissimum: hoc vero quomodo ex illo eliciatur, non sine summa vidit voluptate [note: vid. Comentat. de Nitro p. 76.], magnum dedecus existimans, vllam praetermittere occasionem, qua nouis doctrinae ornamentis posset locupletari. Relicto Salmurio Montempessulanum, celeberrimum illud Sacrarium Asclepiadeum, Academiam eligebat, vbi semestre commoratus


page 23, image: s043

spatium, praeeunte Petro Magnolio, viro ob summam in re herbaria scientiam nunquam silendo, nec sine cura dicendo, vltra quadringentas plantas, antea ipsi incognitas, conquisiuit [note: Conring. Introd. p. 336. et 337. conf. etiam p. 357. it. Via reg. p. 35, 36.]. Quod ibi montes praecipites altosque, quos inter praecipui fuerunt Mons Lupi et Mons Cete, [note: Conring. Introd. p. 338.] conscendebat? quot interiectae collibus conualles, quot circumfusa prata, quot densissimae sylvae eius accessu gaudebant? quot patulae arbores vmbram meditanti praebebant? Haud verebatur, plantarum caussa, summa, ima; auia, deuia adire, immo vnius plantulae gratia aliquot emetiri milliaria [note: vid. Schelhamm, Praesat. Catalogi plantarum hortuli domestici, et Via reg. l. c.]. Quumque in Italiam tenderet postea, editissima peruestigauit Alpium iuga, vbi nonnunquam a sociis longius recedens aegre ex auiis ad viam reductus est [note: Via reg. l. c.], madidas vestes et capillos ob humidissimum inde reportans aerem, nec minus largiter rigatus, ac si per pluuiam incessisset [note: vid Schelhamm. de Motu Mercurii in Tubo Torricelliano contra Bernhard. Ramazzini Epist. III. edit. Kilon. p. 114. et 115.]. Adeo caelestis eius, animus summa cum periculo, quam humilia tuto sequi maluit! Alpium superata asperitate,


page 24, image: s044

laetissima iam caeli terraeque recludebatur facies: iam virides campi prataque, herbis et gramine conuestita, pulcherrimo longissimoque in remota adspectu oculos atque animum recreabant et summa vndique perfundebant delectatione. Has beatas Italiae terras veteremque elegantiarum sedem postquam esset ingressus, illud in perantiqua Antenoris vrbe Patauina [note: vid. eius Lib. de Natura sibi et medicis vendicata p. 164, et Via reg. p. 130. it. Disp. Schelhamm, de Obsessis. p. 4.] Musarum adiit domicilium, et benigno eins amplexu aliquamdiu detineri se passus est. Hic, vt taceam Carolum Patinum, in cuius intimam ad. missus fuit amicitiam, vidit inprimis Jacobum Pighium, Anatomiae Professorem et Horti medici Praefectum, cadauera hominum incidentem, qui vir, ipso Schelhammero, in epistola quadam ad Drelincurtium data, iudice, summam rerum anatomicarum habuit notitiam tantaque praeterea sermonis elegantia vsus est, vt veterum Romanorum quendam ex nostris audire crederes, eo prae ceteris nomine laudandus, quod a veterum auctoritate pro re nata recedens, ab obseletis sententiis Theatrum Patauinum purgare coeperit; in eo vero reprehendendus, quod in ipsa sectione corporum praecedentium


page 25, image: s045

secutus sit gregem: nec enim quicquam praeter vulgata monstrauit, quo factum, vt magis auribus, quam oculis fecerit satis". Hinc, visa oportune studiorum matre Bononia, ibique et Marcello Malpighio, immortalis memoriae viro compellato, et Vlyssis Aldrovandi, [note: vid. Conring. Introd. p. 293. et 346.] omnis fere eruditionis oceani, museo pariter ac Joannis Baptistae, sive, vt aliis appellatur, Jacobi Zanoni, Pharmacopoei, sed ex eorum numero, qui vltra vulgus sapiunt, instructissimo elegantissimoque, in quod magnum numerum lapidum omnis generis, congessit, [gap: Greek word(s)] [note: vid. Introd. citat. p. 343.] avide perlustrato, Romam aeternam vrbem et orbis quondam terrarum caput, tunc autem ob annum saecularem et Pontificis INNOCENTII XI. electionem festis tripudiis exsultantem, concessit. Quo cum fausto pervenisset itinere, non contentus erat iis, quae ad medicam spectarent artem, sed, qua erat in ciuilibus aeque ac sacris rebus perspicacitate, arcana etiam sedis Romanae partiumque illius studia ita curiose ac diligenter perscrutatus est, vt, quicquid artium ac consiliorum in sanctiori Purpuratorum conclavi agitabatur, in suos commentarios referret lucique destinaret publicae: quorum copiam aliquot


page 26, image: s046

abhinc annis se vidisse subindeque admiratum esse, Johannes Burchardus Maius supra quidem laudatus, meo tamen elogio multum maior, saepe mihi testatus est. Tota interim peregrinatione varium naturae lusum, in vocibus etiam a montium iugis saltibusque repercussis aut multiplicatis, dum mirabatur, in eam venit cogitationem, quemadmodum montium cauernis variisque an fractibus sonus capitur, captusque remittitur; ita in aure humana auditionem procul dubio peragi, Haec peruoluens animo, forte in Athanasii Kircheri, laboris stupendi ingenioque maximi viri, incidit Phonurgiam, librum ad suas meditationes accommodatissimum, quo in sua mirifice confirmatus sententia, ipsum Kircherum, quem frequenter conuenit, super hac re consuluit [note: vid. Praefat. libri eius singularis de Auditu.]. Anno Romae peracto, inde haud procul Neapoli attente cupideque inspexit in agro Puteolano Canum antrum, quod ab incolis Grotta del Cane vocatur, a quo etiam haud longe distantem alium obseruavit scrobem in monte excauatum et in profundissimum specum abeuntem, varium et multiplicem, quem vbi altius subiit certoque consedit loco, suauissimo odore comitatum offendit calorem magnum, ita vt statim sudore totus difflueret, eoque tam salubri, vt


page 27, image: s047

egressus inde, prorsus se alium et quasi regeneratum penitusque recreatum sentiret [note: vid. Schelhamm. Acidular. Swalbacens. et Pyrmontan. per experim. explorat. inter se collatio p. m. 8.], bona fide affirmans [note: ibid. l. c.], se simile quicquam nuspiam reperisse, nec generi humano magis salutare, seque nunquam pulchrius sibi valere visum esse, quam cum exinde rediret. Constituerat quoque in Siciliam, hincque in Africam transfretare: at cognatis tutoribusque huic curiositati obsistentibus sumtusque recusantibus suppeditare, a proposito illo abstinuit, tandemque quinquennis fere itineris difficultatibus virili quadam firmitate superatis et relictis vbique industriae suae monumentis in patriam Vlma, Augusta Vindelicorum, Noriberga aliisque Germaniae vrbibus praecipuis anno 1677. saluus reuersus est ac incolumis [note: conf. de Itineribus Schelhammeri Zeumerus l. c. p. 81, 82.]. Vix eo redierat, cum laurus, cum purpurae honos illum exciperent, nauatae operae praemia, quae etiam inter publicas acclamationes eodem anno d. 4. Sept. a Jenensium Medicorum ordine, nemine refragante, merito consecutas est, brabeutae munere fungente D. Augustino Henrico Faschio, eo tempore Medicae Facultatis Decano.


page 28, image: s048

Non posthac latuit diu noster, sed su celebritate nominis Principum quoque aures impleuit. Etenim, cum animum induxisset, Academiam Heidelbergensem adire, Doctoris munere ibi functurus, a Brunsvicensibus et Lüneburgensibus Ducibus in Academiam Juliam ad docendam herbarum scientiam anno 1679. Professor extraordinarius praeter omnem spem vocatus fuit, quam spartam quoque, habita d. 7. Julii oratione de variis arti, vicissitudinibus, est agressus, subsequente anno Professor ordinarius constitutus. Ad suum vero munus sustinendum quantum studium, quantam non attulit diligentiam? Nam, vt de aliis partibus, Physiologia, Pathologia, Semiotica, successu temporis ei demandatis, nil dicam, ardore tanto cum auditoribus vicina loca, Hercyniamque praecipue syluam perreptauit, vt breui tempore vltra sexcentas detexerit plantas [note: vid. Conring. Introd. p. 337. it. Praefat. Catalogi plantar. domestici hortuli, anno 1683, quo muneri botanico valedixit, editi. Conf. Via Regia p. 30.], atque per distantiam vnius milliaris circumsitos campos, agros montesque per omnia floris sui tempora inspexerit [note: Via reg. p. 24.]. Quo fiebat, ut ad laborem non tantum hortationibus, tanquam praeceptor, excitaret suos, sed etiam, veluti commilito, aequalium


page 29, image: s049

animos, summa industria ad aemulandum accenderet Quid quod ex Italia et Italia et Gallia Narbonensi semina quaedam rariorum attulerit stirpium, illisque hortulum domesticum in vsum artis cultorum exornauerit, qui plusquam quadringentarum ferax plantarum, [note: vid. Praefat. Catalogi citati.], omnium oculos ad se traxit atque palam de Schelhammeri industria testatus est. His curis intento vnicum deerat vxorium leuamentum, quod eidem quoque ex voto ac merito, pro ea, qua ferebatur in istum sexum, singulari comitate ac amore contigit, accepta 1680. in matrimonium fortunaeque omnis societatem praecipua, inque variis scientiis ac artibus, vt lingua gallica, doctrina sphaerica, geographia, historia, poesi germanica reque coquinaria, quam integro postmodum libro illustrauit, maxime versata [note: vid. Christiani Grundmanni ossa et cineres anno 1716. defunctorum p. 74, it. Christiani Francisci Paullini Zeitverkürtzende erbauliche Lust. Part. II. No. 193. p. 1115.] virgine Maria Sophia, filia Hermanni Conringii, Viri, qui ob stupendam suam eruditionem totum fere terrarum orbem in sui cultum converterat. Ex ea tres sustulit filias, quarum natu minor Justina Julia, floridum aetatis ver agens, praemature anno 1707. d. 30. Nov.


page 30, image: s050

e vita excessit: maior Henrica Maria, aliquot ante obitum Schelhammeri dies D. Martino Christophoro Burchardo, celeberrimo tum apud Kilienses Professori Medicinae extraordinario, nunc autem apud Rostochienses Medicinae Professori et Physico Ciuitatis meritissimo, auspicato data nuptui, anno 1720. d. 29. Maji diem obiit: maxima vero natu Anna Sophia perquam strenuo et generoso Paulssenio, Classiariorum, quos Tychopoli ad Albim alit Potentissimus Danorum Rex, et rei naualis, Praefecto supremo, anno 1719. vero, sex menses; post obitum moestissimae viduae Schelhammeriae, iam mortuo, iuncta fuit sacro connubii vinculo. Illud in bis prorsus singulare atque eximium erat, quod optinarum artium linguarumque studiis imbutae vel cum doctissimis certare potuerint. Creuit interea Nostri gloria, et vigiliis laboribusque amplificata est maxime: vnde non poterat fere non certamen velut quoddam intercedere Juliam inter ac Salanam, cum Faschii morte vacaret Anatomiae, Chirurgiae ac Botanicae professio, illa de retinendo, hac de repetendo sibique vindicando ciue suo sollicita. Vicit tamen patriae amor eoque perduxit nostrum, vt oblatam sibi patriam provinciam anno 1690. Jenae acceptaret ornaretque postmodum non minori successu nominisque


page 31, image: s051

celebritate. Non retinuit tamen diu decus suum Jenensis Academia, sed cedere illud anno 1695. debuit CHRISTIANO ALBERTO, diuo Principi et doctissimorum quorumque virorum amantissimo, qui pro eo, quo pollebat in. deligendis accersendisque praestantissimis viris iudicio, ex omni litterato orbe optimos quosque ac meritissimos variisque eruditionis speciminibus inclutos conuocabat, ab se conditam academiam Kiloniensem vt omni virtutis, ingenii ac doctrinae laude redderent illustriorem. Qua in re multum valuit Johanntis Nicolai Pechlini, summi in omni scientiarum genere viri, commendatio, qua Schelhammero, cuius eruditionem minime vulgarem propius perspectam habebat et cognitam, nullum fere in tota Germania parem futurum, quique meliori iure Celeberrimo Johanni Danieli Maiori, anno 1693. d. 3. Augusti Holmiae mortuo, succederet, recte graviterque asseuerabat Principi. Sic factum, vt facile impetraret eas partes, quas vnus optime gerere videbatur, quasque eo lubentius suscipiebat, quo magis ei exosae erant turbae tunc temporis auctore potissimum Bellicoso quodam theologo in Academia Jenensi excitatae, quarumque taedio vna cum aliis eiusdem Doctoribus publicis nouas potius quaerere mallebat sedes, quam multis


page 32, image: s052

idcirco curis defatigatum animum vlterius ad munus suum afferre. Receptus igitur in medicorum ordinem, inter academicos, vb sub noui muneris auspiciis de accommodata ad artem ratione philosophandi [note: vid. infr. Epist. G. Franci a Frankenau Hafniae 1694. d. 6. Aug. ad Schelhammerum datam.] verba fecit, pri mum locum, Professionem puta Praxeos; se cundum inter aulicos obtinuit, [note: vid. Praefat. Schelhamm. Viae Regiae.] eo qui dem proposito animique et virum contentio ne, vt non satis esse putaret, disserendo ex ea thedra bene mereri de illis, qui artem medi cam vellent addiscere, sed scribendo etiam tot libros eximios, quos partim luci dedit partim prelo destinauit, suo defungeretur officio. Neque intra Germaniae fines ipsius eruditio substitit, sed latius euagata, Gallos quoque, Batauos, Anglos Italosque, nostrae laudis alioqui parum cupidos, in sui admirationem pertraxit: vnde etiam tot Viri eruditissimi, quorumque fama terrarum orbis resonat, cum nostro commercium subinde instituerunt litterarum. De illustri Boylaeo quidam non inglorius: Si decem, inquit, haberemus Boylaeos, omnia dudum naturae arcana nobis essent patefacta. Quid? si decem in arte nobis suppeterent Schelhammeri? Dici enim vix potest, quanto studio, quanto feruore


page 33, image: s053

veram rectamque medendi rationem propugnauerit contra tot eins osores, eamque viam inierit praeclare, qua niti posset, quic quid artis perfectioni adhuc deesse videtur. Enim vero non solum experientiam ad medicinam faciendam sufficere, verum et rationem, non quae probabilia fingat tantum, sed ipsam naturam ducem sequatur, atque ex euidentibus quam plurimis argumentis, quae fit rerum indoles, prouide colligat, arbitrabatur esse audiendam. Hanc autem opinionem tum ore, tum scriptis tenuit semper acriterque defendit, atque hoc pacto seruandorum hominum artem contra tot eius corruptores sartam tectamque non solum seruauit, sed etiam prouexit mirifice, eoque in altius sustulit fastigium. Vtque huius rei publicum apud posteros exstaret monumentum, quicquid tot annorum spatio legerat, experiendo didicerat, perspicacique ingenio suo excogitauerat, in vnum collegit, et tum veterum, tum recentiorum medicorum sententias excussit atque solidissimis argumentis defendit, illustrauit, refutavit. Quod quidem ingens et eruditum opus vt iussu hortatuque Principis lubens in se suscepit; ita a Leibnitio maxime dignus habitus est, cui labor iste multo grauissimus inter Germaniae medicos committeretur:


page 34, image: s054

quem etiam admirabili industria, noctes diebus, dies noctibus iungens, feliciter perfecit atque absoluit, sed lugenda morte praeventus, ipse, vt optabat, edere non potuit. Et certe, si quod res est, dicendum, solo amplificandae medicinae publicisque vtilitatibus inuigilandi amore incensus, in tot monstrosas hodiernorum opiniones delirantiumque ingeniorum somnia, in tot nouatores, nihil in arte immotum, nihil tranquillum, nihil quietum denique relinquentes: in perversam multorum industriam, calamo mercenario bibliopolis vt plurimum addicto, aliorum scripta medica latina, germanico sermone edentium: in empiricam item medendi rationem et superficiaria medicinae cultorum studia, aliaque eius opprobria, pro libertate omnibus eruditis concessa, est inuectus. Ac licet paulo rigidius quosdam tractauerit; nulla tamen rem criticam exercendi prurigine, neque in quenquam infenso animo, sed procul studio, procul ira se hoc fecisse, aperte et ingenue est ipse confessus. [note: vid. praefat. Introd. Conring.] Quanta porro industria scientiam naturalem, et in ea rem excoluit herbariam? cuius caussa Kiliae non solum rariora semina, tam ab Petro Hottono, Professore Botanices in Academia Lugduno-Bataua celeberrimo, quam Lipsiensibus


page 35, image: s055

quotannis missa in horto suo maxima cura aluit, fouit, atque contra aeris nostri intemperiem laetas nitentesque conseruauit; sed et aetate iam grauis, campos prata, nemora littusque marinum indefesso peruestigauit pede. Omnes autem, quas collegerat, plantas, exsiccatas chartaeque agglutinatas in spissum volumen retulit et iusto ordine distribuit, iisque non vnum alterumque tantum adscripsit nomen, sed et insigniores subinde rei herbariae scriptores, quorum eximiam plane copiam habebat, inter se contulit, modo huius detegens errores, modo illius descriptionem laudans additis variis circa nomen atque locum natalem obseruationibus. Multas praeterea plantas, scriptoribus incognitas, tum in diuersis Germaniae locis, tum praecipue in Holsatia prognatas recensuit, accurateque et eleganter descripsit: adeo vt dolendum sit, egregium hunc thesaurum, tot sudoribus tantoque studio conquisitum, non publicae cuidam bibliothecae fuisse insertum. Hic aliud ex alio mihi occurrit, singularis nempe acasus, qui aliquando Schelhammero accidit. Aliquot abhinc annis herbis perquirendis in agro Cronshagensi, vicino, intentus, forte inuenit fungum venenatum, paruum, pollicis crassitiem vix aequantem, totum rubrum


page 36, image: s056

cum petiolum, tum vmbonem, et ad aureum colorem nonnihil accedentem: quem ignotum, suauissimo sapore adductus, totum comedit. At o cibum periculosum! vere enim latebat anguis in herba: namque nocte subsecuta aegrotabat grauissime, dum hora tertia matutina expergefactus, anxietatem cordis et pulsum debilem frequentemque sensit. Quo circa medicinam assumsit continuo, vomitusque mouit, quo factum, vt pertinacissimo veneno ex ventriculo eiecto, pristinae sanitati restitueretur. Sed redeo ad id, vnde mea aberrauit oratio. Cum studio herbario Schelhammerus quoque coniunxit doctrinam mineralium, quorum caussa non tantum aliquoties, et quidem inter alia anno 1686. [note: vid. Schelhamm. Oncologia parua p. 87.], Hercynia, sed post, priusquam Kilonium abiret, non sine magnis sumtibus Jlmenauiensia etiam, aliaque Saxonica metalla est perscrutatus. Jlmenauiae autem cum esset, egregium, immo admirandum quid de metallorum ortu vidit. Conspexit nempe in intimis terrae visceribus halitum ad venac parietes adscendentem, lenique quadam et lubrica pinguedine, digitis adhaerente, materiam inuestientem. [note: vid. Schelhamm. Disp. III. de Resolution corporum chemica per ignem p. 15. itemque Diss. de Acidulis p. 21. §. 34.] Illa


page 37, image: s057

mox coagulata inque cuprum mutata, iucundissimum praebuit spectaculum effecitque, vt eius non modo specimina inter insignem plane suum apparatum metallicum [note: vid. Via reg. p. 71.], tot et sumptibus et laboribus ex multis et diuersis locis collectum asseruaret, sed postea quoque Aristotelis sententiam, qua omnia; metalla ex halitu gigni existimauit, omnibus viribus defendendam susciperet. Quid iam dicam de eius in Anatomico et Chemico studio, peritia, quarum certe, aeque ac reliquarum medicinae partium, gnarissimum fuisse, vel soli ipsius libri, aeterna tantae eruditionis documenta, satis abunde produnt et testantur. Proinde omnes me consentientes habiturum crediderim eruditos, si, quod Janus Cornarius de Hippocrate, idem de Schelhammero haud temere dicam: Quoties illum nominari audio, non hominis nomen audire me putem, sed totius amnino artis. Vnde factum est etiam, vt non tantum a Carolo Patino anno 1679. Kalendis Februariis in Academiam Recuperatorum in Italia, et eodem anno 6. Kalend. Julii a Johanne Michaele Fehrio. Praeside in Naturae Curiosorum Leopoldinam, accepto agnomine THEOPHRASTI reciperetur, huiusque posterioris Adiunctus


page 38, image: s058

a Johanne Georgia Volckamero Praeside anno 1689. Kalend. August. renunciaretur; sed dum viueret adhuc, summis quoque doctiorum omnium celebraretur laudibus. Pechlinum vnum testificor, supra iam laudatum, meo tamen elogio multo, fateor, maiorem, qui non dubitauit nostrum referre inter artis medicae vindices custodesque, quibus, quae ipsius erat modestia, assurgendum sibi esset atque porrigenda palma [note: vid. Praefat. Obseruat. Med. Physic. Pechlin.]. Taceo alios, quibus re censendis non hora sufficeret. Alio me potius Schelhammeri numerosa vocat gloria. Quas linguas fasto suo ingenio non est assecutus? Graecam ita callebat, vt etiam Aristotelem nullo adhibito commentario in ipso fonte legerit, nec semel perlegerit totum, eumque suis notis ad oram scriptis egregie illustrauerit, cuius codex nunc in bibliotheca Academica Kiliensi tanquam cimelium quoddam asseruatur. In latina genus dicendi planum, festiuum erectumque adhipebat, facundia in dicendo ad stuporem vsque pollens. Cum graeco latinoque sermone gallicum etiam, italicum ac anglicum coniunxit, in iisque non perfunctorie versatus est, sed plane excelluit. Nec patrium quoque sermonem neglexit, quod faciunt multi, quibus nescio quo delicato fastidio venustum


page 39, image: s059

videtur, nostrae linguae natiuum decorem peregrinis voculis turpissime foedare: sed eum ita gnauiter excoluit, vt praeter solutum dicendi genus varia etiam singularis elegantiae poemata, ab amicis rogatus, quoties se aliqua insignis offerebat occasio, libentissime scriptitaret. In his autem erat munditiarum simul et argutiarum plenus, maxime si quando liberiores aculeos spargeret: ad quam scribendi rationem, non quidem maledicendi studio, sed libertate quadam poetica procliuior esse videbatur, eratque in aliorum operibus, germanicis praesertim, censendis, nullus criticorum illo exactior aut acutior. Documento illius rei, vt alia nunc taceam, esse poterit vel vnum poema, a Racino, poeta gallico venustissimo, de Alexandro Magno dudum conscriptum et a Schelhammero sub nomine des Zerschellenden ex gallico in germanicum sermonem mira arte tantoque nitore translatum, vt in dubio reliquerit, vtrum auctorem magis aequasse, an superasse censendus sit. Eodem enim carminis retento genere, verba verbis et versus versibus expressit felicissime: quamobrem illud, inter extantiora alia de re poetica ab illo edita monumenta, dici meretur specimen veluti omnium luculentissimum, ita vt vere de Schelhammeo affirmari possit, bona in alios diuiso


page 40, image: s060

alueo deriuata in hoc vno meatu collecta fluxisse. Neque vero quam scriptis sibi comparauerat famam et existimationem praesentia sua minuebat, si quando in familiari hominum congressu de quacunque re proposita diserte copioseque disputaret, vt vel stupidi fuerint vel inuidi ac maleuoli, qui tot decora, tot dotes in tanto viro, splendidiore vtique et benigniore fortuna dignissimo non aestimarunt digne, virtutique pro merito tribuerunt pretium. Quanta praeterea eius fuit in omnibus negotiis industria, quantus ardor? Alii vires laboribus fractas otio et quiete recreant. Noster, labore vigiliaque inuictus, medicinae studio delassatus, modo mansuetiores resumebat Musas, aut dulces Terentii facetias euoluens, aut cultissimam Cornelii Celsi Medicinam relegens, aut eximia styli grauitate notabilem Plinii historiam excutiens naturalem: modo vero deliciis musicis, scienter admodum testudine pulsans, delectabatur. Multa semper nox erat, cum cubitum iret; et post parcam breuemque quietem, non somno marcidus hesternaque coena redundans, exsurgente aurora vna ipse surgebat, librosque et studia repetebat, praecipuaque eorum, quae quouis legerat die, in sua referebat diaria, nullum eruditionis amore magis se perdidisse tempus arbitratus, quam


page 41, image: s061

quod sine illis doctisue ageret collo quiis. Quanta, cum publice docentis officio fungeretur, erant sententiarum pondera, quam acre iudicium, quam inaffectata verborum veritas, quae in voce asseueratio, quae in vultu affirmatio, quanta in oculis, habitu, gestu, toto denique corpore fides? iubebat, si quae discentes artis difficultas circumstabat, esse bono animo, dubitationumque nodos soluebat promte, immo hortabatur ipse, promerent in medium, quae suae obiici possent sententiae. Id vnum dolendum erat, virtuti eruditionique eius non satis magnum patuisse theatrum: ore enim, quo gaudebat, delicatissimo, in illa discentium raritate Kiliae prodesse paucissimis duntaxat poterat. Interim vniuersum orbem eruditum suis docebat scriptis, maxima accuratione laboreque concinnatis: cunctabatur namque semper, antequam illa evulgaret, sollicita et repetita, venerandae olim antiquitati vsitata censura exascians eadem. Ridebat enim [gap: Greek word(s)] nostros, vanae gloriolae caussa quotannis fere vasta protrudentes volumina, quae tamen limata haud satis esse, vel ex eo quiuis, nec vane, augurari potest, quod tam cito, instar fungorum, vna pluuia saepe nascentium, lucem, tanquam abortus quidam, adspiciant publicam. Quanta in eo elucebat pietas probitasque?


page 42, image: s062

quanta animi magnitudo, modestia, mansuetudo et in vtraque fortuna constantia? Non blanditiis, vt fieri solet, non pomposae verborum vrbanitati quicquam dabat, sed seueram illam et doctam loquendi amabat rationem, insuper habens nostras mulierculas, medicinae arbitrium sibi ridicule arrogantes, quae quia totum rei medicae negotium sensibus solis metiuntur, minus illis, quae a ratione proficiscuntur, auscultant. Aliorum conuitia generoso contemnebat animo, seque suo satis fecisse officio putabat, si innocentiam opere ipso declarasse. Non is erat, qui ex obtrectandi artificio laureolam quaerebat, sed securus de reliquis, cum aliis congrediebatur non studio litigandi, ab omni quippe contentione et acerbitate alienissimus, immo inter et post litterarias inimicitias adversariis suis amicissimus; sed veritatis, cui militabat: in tam nobili certamine vel succumbere, gloriosum putans [note: vid. Epist. Schelhamm. de Motu Mercurii in tubo Torricell. edit. Kilon. p. 147. et Naturae vindicatae vindicatio inter alia p. 14. it. hujus Tract. Praefatio]. Sic cum Bernhardo Ramazzini egit, cui in perpetuae amicitiae tesseram Patauium deferendum curauit elegantissimum opus suum de Animi Affectibus, ab eo tanquam [gap: Greek word(s)] iterum Commentationem de Vitae sobriae commodis


page 43, image: s063

accipiens [note: vid. Vita Ramazzini, a Bartholomaeo Ramazzino, eius ex fratre nepote scripta, et editioni Operum Ramazziniauorum Londinensi anno 1718. praemiss. p. 16.]. Sic cum Johanne Christophoro Sturmio, Nicolao Malebranchio, Abbate Cordemeo, Bernhardo Lami, Bernhardo Connor, Stairio, sic cum aliis quoque egit, quibus cum doctas lites habuit, neque petulantis calami strinxit intemperiem. In offensis erat exorabilis et in reconcilianda gratia facillimus. Verum ab omni labe non fuit plane immunis Schelhammerus, ingrauescente siquidem senectute ad iram pronior, iusto morosior nimisque contradicendi indulgens libidini. At nemo existit, cuius virtutes nullo nacuorum confinio laedantur. Quis est, quin erret, quin labatur? quis, qui non saepe vel imprudens? Errare enim humanum est, erroresque erunt, donec homines. Errauerit Schelhammerus: non Deus, sed homo fuit. Quid? si errauerit forte sine errandi proposito: quid? si nesciuerit, se errasse. Vitiorum blanditiis certe aditum, quantum potuit, obstruxit: et fuerunt quidem quae suaderent, non tamen persuaderent facile. Tot autem tantisque virtutibus etiam accedebat eximia quaedam oris et


page 44, image: s064

corporis dignitas, quae de generosa, ipsius indole praeclarissime testabatur, adeo vt decor corporis cum elegantia quasi certaret ingenii, animusque eius dignissimo inclusus videretur domicilio. Subit hic recordari, quod, cum Noster ad capessendum Professoris munus huc accedens, pro more ac consuetudine, gloriosissimae memoriae Principem FRIDERICVM IV. Gottorpii alloqueretur, luculentam orationem tanta grauitate decentique gestu in magna Procerum frequentia habuerit, vt ipse Princeps, mira eius facundia delectatus, illo clementer dimisso, palam ad circumstantes, Schelhammerum non Professoris, sed magni cuiusdam militiae Ducis personam referre dixerit. Ceterum quae fati immutabilis necessitas est, postquam per omnem vitam nullo fere graui ac periculoso morbo erat affictus Noster, nisi quod paucos ante obitum annos lethargo quodam tentaretur, aetate, quae etiam robustissimis satis longa est, in septem et sexaginta fere annos traducta, tandem Hemiplegia lateris sinistri, nullis remediis, quamuis exquisitissimis, expugnanda, correptus, in sua resolutus est initia, corpus terrae, animam caelo, vnde originem traxerat, reddendo, anno huius saeculi sexto et decimo, mensis Januarii vndecima die, desideriumque


page 45, image: s065

sui et illustrem nominis gloriam et nobis et posteritati omni relinquendo. Non spernendum quidem temporis spatium vixit, sed cum gloria, quam rerum naturae corpus, quod diuino ingenio complexus est, suaque eruditione illustrauit, aeui sui comitem trahet, ne quidem conferendum. Non eius itaque opus est monumenti magnifica mole: hanc enim demolitur obliuio, obscurat tempus, negligit posteritas: contra, quae, Schelhammerus sibi exstruxit, monumenta, aere ac marmore sunt perenniora, constanti omnium aetatum iudicio et omnium, quotquot sapientes futuri sunt, (inuidos enim non moramur) posterorum sermonibus scriptisque celebranda. Quod si nunc quoque aliqua ex parte a nobis, ad quos cumprimis pertinet, vt iustum Ei decus rependamus, praestitum est; erit, puto, officii nostri luculenta testificatio gratique erga tantum Virum animi ac piae recordationis aeternum documentum.

FINIS.



page 112, image: s132

EPISTOLAE SELECTIORES a Viris Clarissimis ad Schelhammerum scriptae.

I. JOHANNIS BOHNII. (Jenam.)

VEniam silentii diuturnioris ad humanissimas tuas literas a te contendo, quam eo promtius me impetraturum confido, quo strenue magis pro me intercedit febris catarrhalis, me per paucos equidem dies affligens, ast vehementia sua vires ita deiiciens, ut vix post aliquot septimanas tandem illas recolligere licuerit. Exosculor humanitatem tuam, exosculor affectum; ast erubesco laudes, quibus tam eruditionem quam modestiam tantam mihi decernis quantam tamen in me nunquam deprehendi Gratissima interim tua mihi semper erit amicitia, nec minus gratum literarum, quod a me rogas, commercium; modo desiderio tuo


page 113, image: s133

illud fuerit adaequatum. Boneti ergo observationes anatomico pathologicas quod concernit; fateor, me illas nondum, nisi superficiarie satis, inspexisse; hinc nec de iis judicium ferre hactenus ausus fui, aut potui: nunc autem tuum meum facio. Subtiliorem auram trahit et spirat Bartholini diaphragma; sed quod Schenkii [note: De hoc Experimento ita Schelhammerus in Epistola 1679. sciribit ad Bohnium: Quid sentis de illo Schenkii experimento, quod Bartholinus adducit, quo dissectis pulmonalibus neruis cessare eorum motum asserit? Equidem ego multum ea de re cogitavi aliquando, sed deterruit me rei difficultas, et obstare videtur ingens quoddam impedimentum, quod fere fidem derogat experimento. Difficultas scil secandi nervos sine aeris in cavum thoracis satis multi admissione. Quo semel ingresso ipsa sui mole pulmones compressi cohibentur, nec amplius ab illo externo irruente explicari possunt. Itaque vel gratis haec dici, vel singulari et incognita vulgo dexteritate negotium administrandum existimo.] allegat de neruis pneumoniacis discissis experimentum, non pro suo venditat, verum, (qui communis et tantum non catholicus scribentium error est,) vt suae hypothesi favens, saltem supponit; licet principiis anatomicis refragetur, nervos hos sine thoracis apertura amputari posse, quo moderate quoque satis vulnerato, integris quamvis nominatis nervis, pulmones a motu


page 114, image: s134

mox feriantur. Arridet tibi dissertatio mea de aeris influxu, displicet aliis. Optarem ab his contra illam talia proferri, quae dubiis meis satisfacerent, et, quam colo, hypothesin destruerent: sic enim quod sal aeris hactenus mihi persuadere haud valui, cum illis delibarem et illorum in me collatum beneficium depraedicarem publice: sed his destitutus meo genio mihi abundare licebit. Transmissam nuper a Bartholino accepi dissertationem anatomicam, de cordis structura et motu, in qua profecto praeter illa, quae Steno, Lowerus aliique nobis tradiderunt, satis egregia et paradoxa profert, immo posteriorem in diversis punctis per autopsiam quam nervosissime corrigit, illa ipsa ratione, quam olim, cum apud nos per menses aliquot degeret, mihi ore et manibus explicuit. An fama ad te pervenerit illa de Allioti iunioris dexteritate curandi cancrum mammarum exulceratum, quam ante paucos menses binis Parisiensibus monialibus comprobauit per pulveris cuiusdam adspersionem, quaeso, rescribas, et si forsan de pulveris huius praeparatione aliquid tibi innotuerit: ab amico equidem satis curioso accepi, esse illud Magisterium Saturni cum rore maiali summe edulcoratum. Pater huius medici meo tempore Parisiis, per eandem cancri curam celebris admodum, alcalia


page 115, image: s135

edulcata in ore gerebat, vt dissertatio eius quam de hac materia tunc temporis edebat, quamque Actis Hafniensibus insertam legere licet, docet. [note: Act. med. Hafn. Vol. I. Observ. LXXXII. p. 159-163.] Scribendi materiam in posterum a te efflagito, postulatis tuis pro viribus responsurus, simulque ad officia quaevis tibi exhibenda promtissimus. Lips. d. 6. Jan. 1679

II. JOHANNIS NICOLAI PECHLINI. (Helmstadium.)

JAm dudum responsum dederam, sed illa tot numero impedimenta atque anni inter Veneres, si Dîs placet, tandem et nuptias labentis tarditas totum me sibi vindicauit. Est certe quid inauspicatum, quod mentem alias amicis debitam rerum domesticarum novarumque turbo tam facile subvertat. Incendebant me priores literae, sed ultimae quoque ipsis gratiis certantes tantum non responsum flagitabant, adeo et multum humanitatis et idoneae disputationis in iis offendi; sed tamen nescio, quis error et volentem diu distinuit. Nunc vero, dum se haec praebet bona occasio officio deesse nolui, quod uterque eadem olim invidia expetivimus. De Professione autem, ut audio, res confecta scrupulum nobis omnem ademit:


page 116, image: s136

itaque gratulor, utque Academiae bono felicissime et diutissime vivas, rogo. Jam vero, ut ad oblata de bile observata sententiam adjiciam meam, quae de retrogrado eius motu ex veterum mente BOHNIVS, illa ego talia esse existimo, quae fideli experimentorum recensu convinci possint. Quod enim de ductu aliquando in cervicem aut fundum collineante refert, id fortuitum est et mirifice in singulis variat. Nempe, observavi non in bovinis tantum jecinoribus, sed et ovillis, quae materia lenta viscosa, tartareo-lapidea aut Rhomboideis istis vermiculis, quae Franciscus Redi delineavit, obsita erant, ductum saepe choledochum ex hepatis convexo, collectis ramulis in collum, aliquando et in mediam vesiculae partem, nunc, quoque ex capsula hepaticorum valvuloso ostiolo in latera devolvi; sive quod ludentis naturae error promiscuus sit, seu quod occupatis iam aliena materia hepaticis ductibus exiles olim viae ipsa consuetudine ampliores factae in plenum conspectioremque ductum, eumque cysticum, adoleuerint. Est vero hic ipse ductus, quem exploratores Amstelodamenses iam tum in Observationum suarum libro indicaverunt. Inde autem concludere, bilem hepaticorum ductuum alias quoque ad vesiculam relabi, ineptum est, cum plura intervenire


page 117, image: s137

in causariis animalibus possint, quae novam hanc ductuum itinerisque rationem tantum non poscant. Neque hoc tamen impediet, quo minus et vesicula officium faciat, perque eam bilis destillet. In quam rem argumentum haud facile majus reperias, quam illam bilis utriusque diversitatem, ductuumque in avibus longam, dissitamque geminato osculo insertionem; quemadmodum figuris certis in Exercitatione mea de Purgantium Medicamentorum Facultatibus demonstravi. Futo autem, adeo omnia per Malpigium confecta esse, ut religio sit cum eo pedem struere. At quod dicis, Virorum optime, bilem principia activa praeter sulphur illudque fortasse adustum et cum excrementis ejiciendum, paucissima habere, quo majore veri specie usum eius eleves, id quidem non capio, loquentibus ultro tot experimentis. Quid enim bile subtilius, quid penetrantius? Quando autem oeconomiam corporis nostri humorumque usum penitius inspicio, reperio, bilem succum esse longe utilissimum, et habere salem volatilem oleosum, quo chyli moleculas, nondum satis digestas dividat penetretque, inde et tenuiores fluidasque Tincturâ velut balsamica imbuat: id enim natura humoris etiam solidiora permeantis suaserit. Diluat succus Pancreaticus et utcunque


page 118, image: s138

penetret; longe tamen id efficacius bili erit relictum, sine controversia aculeatae. Et vero de sale volatili oleoso minime dubitandum est, ut ut in destillatione et fermentatione schema eius facile mutetur quando nec peregrinum sit, exilis circumstantiae mutatione olea in liquorem verti aqueum. Quod autem de oleo seu pinguedine mones ex; chylo aut Malpigianis ductibus repetenda, non intelligo; quando illud indigestum sit, neque tot circulationibus, ut plerumque est bilis, absolutum inque conjugium salis interius admissum; hoc vero primum liquari debeat [gap: Greek word(s)] . De Lamiae piscis dentibus, de quibus Steno ambigebat, tu usum reperisti, quod nempe exitum reperturae, praedae obsistant: idem non improbabile censeo, et forte in eam rem inflecti; aliquos ordines acie directim opposita. Verum cum non omnes eodem situ se respiciant; inter alios primum certe dentium ordinem ad captandum praedam destinari credam, ostendente hoc situ illo non tam perpendiculari, quam obliquo et in anteriora vergente, ita ut cum inferioribus ordinibus angulum claudant recto majorem. Jam vero ut in Lamiae rictu, quem Porticus ostendit Horti Lugdunensis, ordinem utrumque dentium spiculatorum erectum alterum, alterum


page 119, image: s139

inclinatum et gulae obversum; ita sequentes inde ordines inversis lente spiculis curvari et ad basin oris inflecti animadverti. Sed ego apophyses istas dentium serratas ex utroque latere magis admiror, quam ipsos dentes, et omnino in hoc factas existimo, ne et minores pisciculi, quos ipsos quoque turmatim et una ingluvie venatur, intervalla illa satis laxa et ex necessitate figurae triangularis oriunda perrepant. Caeterum in Lupi mandibula non absimilis dentium series quaeque plane etiam ad eundem usum spectat; nempe, ut instar nattae spiculis obarmatae et undique vulnus minantis, si quid forte ex ventriculo regurgitaret semivivum, infestis spiculis arceret. Sed quia de dentibus sermo est, nescio, an tibi notatum, hominum nonnullis dentium ordines inverti: et quemadmodum dentis illa pars cum pauca convexitate perpendicularis exterius plerumque nobis spectandam se praebet lucemque ab elatiore gibbo in gelasinis reflectit; ita inverso ordine vidi interiorem partem obliquam magisque planam oculis obverti, spectaculo satis peregrino. Id quod in duobus viris vidisse memini: qualem id animi arguat characterem, dicere non sustineo, nisi plurium experimentorum mole firmatus. De origine dentium iam increbuit, ex mucosa


page 120, image: s140

velut gelatina eos concrescere initio, contra aliorum ossium naturam a summitatibus sumto, nimirum quod illa primum parte gingivae perrumpendae erant. Nunc quid Academia vestra agat, et num Facultatis vestrae res ibi sint unctiores quam hic, haud grauatus perscribe: hic quidem publica frigent et raritas auditorum aliis me occupationibus destinavit. Tu vero, mi Schelhammere, cura ut valeas, cumque Meibomio tuo, Viro sane eruditisssmo, et quod pene omiseram [gap: Greek word(s)] Conringio, Socero tuo, coniunctissime vivas. Dabam Kilon I. 4. to Eid. Januarias. CIC ICCLXXX.

III. GEORGII WOLFFGANGI WEDELII. (Helmstadium.)

PLura ad te scribere destinaveram, transeunte apud vos filio meo natu maiori; impedimenta vero varia interpolantium hominum brevem me esse jubent. In anatome nosti Drelincurtii mentem, alios excellere in secando, alios demonstrando, quod suo et Swammerdammii exemplo probabat. Quod tardiorem mensium fluxum attinet, venae tumore, varicum in modum sine dubio interceptum an manifestatum; puto id fieri ob [gap: Greek word(s)] sanguinis, ut in


page 121, image: s141

toto corpore, ita et illic extuberante magis vase conspicuum. Suaserim pulverem cachecticum Zuercetani cum radice Ari aliisque et oleo Cinamomi miscendum, et Tincturas [gap: sign for iron] les, Elixir proprietatis cum oleo cariophyllorum et Liquore [gap: sign for iron] li remixtum, purgans, venae sectionem in Saphaena ante mensium ordinarium tempus. Vale ex voto! Dabam raptissime Jenae 1680. d. 26. Aprilis.

IV. GOTHOFREDI GVILIELMI LEIBNITII. (Helmstadium.)

CUm hic esses, ita distrahebar, ut vicissim ad te invisere non possem. Erant enim imposita nonnulla, rem funebrem tunc spectantia, quae moram non ferebant. Cupido autem me incesterat cognoscendi paulo distinctius, qua de novis circa genitalia observatis tuis elegantia sane disserebas. Et certe si mihi ea per epistolam indicare voles, rem gratissimam facies. Mitto nunc versus meos, quos in obitum Serenissimi Principis scripsi, ex quibus exemplar unum galiicorum pariter et latinorum rogo Domino Knorrio, Superintendentis Generalis Osterodensis fratri mittas; is enim apud vos agit. Fuit hic nescio quis, qui nobis ostendit aquam sumantem sane mirabilem.


page 122, image: s142

Fumat enim, quam diu vel gutta ejus superest, et si paulum in pavimentum effundas aut solum, nemo in eo loco perstare poterit, ob vim sumi, admodum respirationi inimicam. Tantus enim exit fumus, ut qui e longinquo videat, ignem adesse putet. Aqua interim ne calida quidem est. Quod superest, vale faveque tui studiosissimo. Hannoverae d. 23. May. 1680.

V. G. W. WEDELII. (Helmstadium.)

TArdius paulo respondeo, quod itineribus distentus fuerim variis ad anlas. Spero, te interim cum valetudine rediisse in gratiam. Noli vero moveri iniqua illa sorte, quam hactenus expertus es: dabit meliora Deus O. M. Plantis te delectari gaudeo, ô quam multa restant circa has digerenda! Lunariae exemplo sint, quas occasione a te nominatae Lunariae umbellatae adduco. Graecam vero, quam vocant, intelligo. Reperitur apud nos Lunaria media, flore albicante, quam itidem non descriptam memini. Nuperrime vero elegantissimam plantam offendi, quam Lunariam maximam nominare placuit, quod cum media illa videretur convenire


page 123, image: s143

parumper, itidem non repenbilem apud Botanicos. Mittam hanc proxime, vel semen potius, si nancisci erit, vel non oblivisci potius integrum. Ad tertianas felix deprehendi remedium I. Infusum Chinae Chinae cum vino extra paroxysmum [gap: sign for Drachme] ij v. g. pro poculo, facta hinc expressione. 2. Ante eundem pulverem ex Arcano duplicato, bezoardico [gap: sign for iron] li cachectico (quod cum minera quadam quam Gold-Körner vocant, confeci et [gap: sign for dies solis (sunday)] revoco) ââ [abbr.: aequalis portio] [gap: sign for 1/2 Drachme] Conch. ppt. [gap: sign for Drachme] j cum [gap: sign for oil] cariophyll. ad gutt. j vel ij pro una dosi: Licet etiam addere Laudan. opiat. parum. Facile mutari poterunt haec, et loco bezoardici dicti [gap: sign for iron] lis, commune vel [gap: sign for iron] le recipi eodem effectu. Taceo alia. [gap: Greek word(s)] singularia tibi evenientia, quoad cibum in paroxysmo, Urinam et alia, facile ex minerae febrilis statu licet explicare. Aqua sumans mirabilis sine dubio fuit [gap: sign for spirit] gummosus [gap: sign for vitriol] li vel [gap: sign for salpetre] i, quem eodem modo feci, et memini huius in Catalogo, ni fallor, Academiae Curios. licet non hoc titulo. In urina partes pingues reperiri nonnunquam, matulae quoque appositas, ipse quoque vidi, sed citra damnum. Fit id, quando [gap: Greek word(s)] seri ob aestum renum vel corporis infertur secreto inutili. Vale ex voto! Dabam raptissime Jenae 1680. d. 2. Augusti.



page 124, image: s144

VI. G. G. LEIBNITII. (Helmstadium.)

GEminas tuas literas recte accepi et magna cum voluptate legi: merentur autem communicari Curiosis, tum quae de Genitalibus talpae habes, tum quae circa boli generationem observasti; quorum compendium legere admodum velim, nam quae Academicis nostris communicantur, tardiuscule eduntur. Ex talpae anatomia videbaris mihi tunc, cum colloqueremur, deducere quaedam, si bene memini, a Ragneri de Graef sententiis abludentia, quae velim singulatim notes. Aqua fumans (quantum opinor) cum lumine illo sive igne artificiali durabili, cuius inventionem primam falso tribuunt Kunckelio, nihil commune habet. Nam is qui aquam fumantem habebat, Pyropi illius compositionem ignorabat. Quid tibi Jesuita ille communicaverit, nescio: illud certum est, ignem illum artificialem et ut ita dicam frigidum ex Urina elici. Ignis ille, quem descripsi in carmine, non alius est, si originem et rei summam spectes, quamvis perfectior videatur vulgari: et quae de eo affero, eorum omnium ipse sumsi experimentum.


page 125, image: s145

Forti frictione opus multoque motu, ut ignem exhibeat, nisi pulveri pyrio misceatur, Sed lucem corporibus lenissimo affrictu communicat. Pyropum appellare soleo, est enim lapillus ignitus, quem ut dixi, in tenebris tractare timeas, fuccini instar transparet. Non bene intelligo, ubi Cl. Wedelius aquam fumantem descripserit: vellem nosse, quo in Tomo vel anno, quave pagina: libentier enim inspicerem locum. Nescio an audiveris, quod mihi ex Gallia scribitur, reperstam esse rationem emolliendi ossa, integra carne salvoque sapore, ita ut avicula aliqua per medium secari et una cum ossibus comedi possit. Un de mes amis me mande, d' avoir mange un pate de pigeonnaux prepares de la sorte. Miror in vestra Academia Medicis praeparatione medicamentorum interdici, et statuta facultatis medicae potius extraneis, pharmacopolis, quam ipsis Medicis, qui profecto vere pharmacopoei esse debent favere. In Academia Lipsiensi olim lites erant Michaelio cum pharmacopoeis urbicis. Sed Michaelius nihilo secius in praeparando perrexit. De carminibus, quae tibi transmiseram, statuendi arbitrium habes: immo melius collocari non poterant, quam a te factum, est. de quo gratias ago. Clarissimo Busmanno data occasion rogo meo nomine gratias agas,


page 116, image: s146

quod mihi aliquando nomina librorum Thalmudicorum in latinum sermonem translatorum communicavit. Idem fecit et Ezardus Utrumque catalogum misi Episcopo Condomensi, Delphini quondam Praeceptori, qui tale quid a me desiderabat: et nominavi meos autores. Vale ac fave. Dabam Hannoverae d. 14. Sept. 1680, tui studiosissimus.

VII. EJUSDEM. (Helmstadium.)

TAbellarius vester nuper discessit, antequam mihi respondere liceret: nunc intermittere non possum, quin tibi gratias agam, quod egregias cogitationes atque observationes tuas de terrarum medicinalium generatione, deque triplici materiae seminalis origine communicare voluisti. Operae pretium foret, terrarum reliquarum species persequi ac distincte explicare, inprimis, in quo terra calcaria ab aliis differat. Videntur enim alias terrae igne in vitrum abire, aliae in calcem. Quod posterius an acidis adscribi possit, et quatenus, cogitandum. Circa materiam seminalem triplicem illud investigandum esset, an omnis aeque necessaria sit generationi animalis. Sane eam, quae in testibus, generatim necessariam esse constat exemplo eunuchorum. De materia ex prostatis magis dubitari potest.


page 127, image: s147

Et vero problema momenti omnium maximi in hoc argumento esset, invenire, cur aliquando conceptio sequatur, aliquando irritus sit coitus; seu quae sint vera conceptionis requisita. Velim nosse, an verum sit, quod aliquoties audivi, canes liene privatas esse infoecundas. Catalogum Curiosorum a Wedelio editum nondum vidi. Magnam mihi voluptatem promitto a lectione tuarum observationum circa organon auditus: atque earum mentio mihi in memoriam revocavit veteres quasdam schedas meas de modo, quo fit sonus ac propagatur, cuius veram naturam nemo hactenus distincte explicuit, quemadmodum nec vibrationum leges, a me ex intima Geometria erutas. Ex his quaedam describi curabo, ut tibi diiudicanda mittam. Novo ordinariae professionis medicae honore te auctum atque ornatum, laetissimus intellexi: quem tibi diu prosperum opto et rei publicae literariae futurum auguror. Vale ac fave tui studiosissimo. Hannoverae d. 6. Dec. 1680.

VIII. G. W. WEDELII. (Helmstadium.)

UTrique expectavimus, ego tuas, tu meas, donec tandem in mora me fuisse, tuae gratissimae educuerunt. Gratulor


page 128, image: s148

sanitatem firmam, et Professionem ordinariam, Deus annuat utrisque, ut sospes diu ac incolumis rem medicam ornare pergas. B Rolfincius noster olim non raro illud occentare mihi solebat: NON MOVEARIS. Idem tipi iam dictum putes. Non movearis illis calumniis ac invidia, nubecula cito transitura. Recte agendo neminem timeas, nec propositum illud derelinquendi stationem Academicam prosequere. Duo sunt remedia in eiusmodi casibus: Obsequium et negligentia: quorum alterum si non profuerit; sane alterum expertum est. De Auditu tractatulum proxime edas velim, unaque suasor fuerim, ut unam alteramque Disputationem iam habeas. Novi ingenium tuum, omnia qvam exactissime pensitata gestis proponere. Satis vero fuerit, ostendere ingenium etiam citra ullam curam ac sollicitudinem graviorem. Deinde consultum fuerit, uno alteroque privato exercitio obstringere auditores, idque saltim, quod in aurem dico, breviter et concise, sive institutiones praelegere, sive materiam medicam, sive simplicia officinalia etc. velis, sive alia. Ita sane extingues omnem illam invidiae flammam. Sed haec bono animo, et ad te, qui vocem amici amice interpretaberis. Lunariam maximam neglexi, fateor, prae incuria:


page 129, image: s149

locus tamen suppetit, unde proxima aestate volente Deo eam mittam. Pestis Lipsiae remittit: nos sanissimi, praeter variolas infantum furias. Cometam nos quoque vidimus, deque eo Weigelius quaedam commentabitur. Servet te Deus! Dabam raptissime. Jenae d. 6. Dec. 1680.

IX. JOHANNIS MAVRITII HOFFMANNI. (Helmstadium.)

JUsto suffunderer pudore, quod ad gratissimas tuas literas, quibus nostras dignatus es compellare Musas, responso meo cochlea tardior compaream; nisi frontem me ponere faceret iusta excusatio, et a crimine negligentiae aut tarditatis facile absolveret. Nempe enim silui hactenus, occasionem literas ad te transmittendi nullam nactus, qualis tamen cum hisce diebus forte fortuna se se obtulerit, eam fronte capillata arripiendam duxi. Sit ergo calamus debiti aestimii, quod edecumatae eruditioni tuae, optimis virtutibus felicissima syndrome iunctae, defero, mutuaeque amicitiae internuncius; sit manus haec syngrapha, quâ simplicem candorem, fidem intemeratam atque officia mea promtissima tibi polliceor. Obsignasti, Virorum


page 130, image: s150

Excellentissime, singularem adversus me benevolentiam auro longe chariori munusculo scilicet eruditissimis mentis tuae pignoribus: ego [gap: Greek word(s)] , si quidem [gap: Greek word(s)] donanti [gap: Greek word(s)] reddere licet, abortivos quosdam ingenii tenuis foetus offero, quos ubi sereno vultu exceperis, Dissertationes Anatomico. Physiologicae ad Johannis van Horne Microcosmum proxime habendae sequentur. Laboratorium Chemicum publicum, singulari superiorum munificentia hic paucos ante menses extrui coeptum, iam ultimam ab architecto manum expectat, tumque a me, primo in hac Vniversitate Chemicae Professore, inaugurabitur. Ceterum, quia Florae deliciis te, Fautor honoratissime, apprime delectari novi, en semina Angelicae lucidae Canadensis, Trifolii subterranei et Bellidis fistulosae transmitto. illa folia ad solem nitentia, quasi oleo quodam aethereo illita profert: istud folia vulgaris trifolii aemula exhibet, a quibus exsurgens pedunculus mox intra terram se se abscondit, ibique tum flosculos albicantes, tum semina proventura sepelit quasi et abscondit: haec folia in ambitu floris extremo instar fistularum cava producit. Exornat hortum nostrum inter alias plantas perennes Solanum Spinosum, a Clarissimo Helbigio


page 131, image: s151

ante biennium ex India orientali ad nos translatum, cuius folia spinis plurimis enatis obsita cernuntur, idemque praeterita aestate florem Solano dulcamaro similem exhibuit, baccis incluso semine succedentibus, nec dum maturitatem in nostro hybernaculo assecutis. Sed nolo diutius morari tempora tua, ne quid in curas bono publico dicatas peccem. Vale igitur, Celeberrime Vir, et anni huius, qui

Sit tibi Aristarchus, sit tibi Aristoteles, (ut cum venusto loquar poeta) dies felicissime transige. Vale iterum cum Charitatibus tuis, nec de tuo in me favore quicquam remitte. Parens meus officiosissimam Tibi adprecatur salutem. Scribebam [gap: Greek word(s)] Altorfii e Museo. d. 10. Jan. 1682.

X. G. G. LEIBNITII. (Helmstadium.)

LIteras tuas, quibus meditationes de soni origine et propagatione meas accepisse testabaris, casu aliquo tam tarde acceperam, quia ad Hercyniae fodinas missae illic usque ad reditum meum latuerant, ut prope puderet rescribere. Notas tamen statim adscripseram,


page 132, image: s152

quibus dubitationibus tuis satis fiebat, dilata in aliam occasionem responsione. Nunc cum Celeberrimi merito suo Viri, Hermanni Conringii, Soceri tui, obitum intelligam, tibi simul et rei publicae literariae et nostrae Germaniae condolere debui. Amisimus enim, tu quidem praesidium, nos ornamentum. Facit tamen et memoria Viri et insignia ingenii monumenta, ut tibi pariter et nobis vivere adhuc quodammodo videri possit. Si qua ille affecta absolutave reliquit, non premenda, sed edenda censeo, quanquam non dubitem, quin voluntatem suam Vobis satis expresserit. De rebus curiosis quanquam tibi nunc scribere intempestivum videri possit, addam tamen paucis, quod literis tuis satisfacere posse arbitror: puto igitur non diverso, sed eodem plane modo sonum et produci et propagari et percipi, nempe per corporis tensi tremorem. Itaque sine elastri consideratione neque a Fracastorio potuit, neque ab alio potest aliqud satis distincte hic dici. Non est quod te culcitra turbet, nam cum sonum edit, fila eius ictu tenduntur, nihilque tam molle est, quin ad celerem satis ictum rationem habeat corporis tensi. Circuli, quos in aere fingunt ad eorum imitationem, quos injecto lapillo in aqua nasci videmus, mea sententia nihil plane explicant,


page 133, image: s153

nam et in liquido non satis elastico, quale est aqua, locum habent, et nihil aliud sunt, quam fluctus orbiculares, locum lapilli circumdantes. Fluctus autem aquae potius cum vento, qui in aere est, quam cum sono comparari debent: sunt enim affectiones totius alicuius portionis magnae, cum sonus consistat in trepidatione partium exiguarum. Unde nec a vento destruitur sonus, cum tamen fluctus aquae ab aliis fluctibus turbentur. Nec puto explicari posse, quomodo species soni propagetur, seu ipse tonus, nisi adhibito eo modo, quo ostendo, quomodo aer secundum certas sui partes cuilibet sonoro est unisonus. Quod ais, injecto lapillo moveri aquae elaterem, et gyros illos nihil aliud esse, quam ex elastro aquae natos circulos; non intelligo: nam nec aqua est corpus satis elasticum, et gyri isti orientur in omni liquido, etiam quod elastro careat. Percussio sonori causa soni tantum remota est: propinqua vero est ipsa corporis percussi restitutio natusque inde tremor. Denique nec explicari posse puto, quomodo ipsa soni specialis ratio, sive ipse tonus percipiatur, nisi sit in organo aliquid, quod vel sit, vel fiat objecto sonoro unisonum, adeoque tonum ejus sive vibrationum periodos exprimat et imitetur. Quod ergo alia longe ratione a te soni perceptionem explicari


page 134, image: s154

putas, id suadeo examinari diligentius. Quod superest, vale et fave tui studiosissimo. Hannoverae d. 13. Jan. 1682.

XI. G. W. WEDELII. (Helmstadium.)

TAndem aliquando illuxit occasio, ut literas has exarare unaque Disputationes hactenus habitas aliquas ad te mittere liceat, postquam per ordinariam postam id non licuit. Pro Introductione in Physiologiam et Dissertationem de Peste insignes ago habeoque gratias, optans, ut et de auditu tractatus brevi videat lucem. In divinando quoad Alsinem me fuisse felicem, gaudeo. Puto tame, quod et Rolfincius noster faciebat, satius esse, nomina ex re imponere, quam aliis adalligari. Si consentiant animi cogitata cum aliis, id indicio est, rectissime ita debere vocari. Zenonis liber Botanicus vix haberi poterit, nisi per Schroeckium, vel Patinum, vel Magliabechium, ad quos data occasione id memorabo. Fertur Morisoni liber extare, et Lipsiae apud Ammannum superesse exemplar pro 24. thaleris. Displicet in eo lubido refutandi Bauhinum, quo ipso satis prodit, quantum cum aliis suis


page 135, image: s155

civibus aestimet Germanos, et affectent isti monarchiam literariam. Ego vero, ne quid Te celem, hactenus in discenda lingua Anglicana occupor, et iam Biblia legere in templo possum. Facillima est, sed occasio, Anglos ipsos audire vel cum iisdem conversari, hic nulla. Thomsonium quoque legi quoad Loimotomiam, latine redditurus tractatum, si id meruisset. Hactenus nihil edidi, quod non pauca e scriptis displiceant. Si quid tamen futurum est a me, aut praxis Clinica videbit lucem, aut supplementum. in Tractatum de Medicamentorum facultatibus, iam perfectum penitus, forsan sub titulo Exercitationum Therapeuticarum. Servet te Deus! Dab. raptim Jena. 1682. d. 20. Jul.

XII. EJVSDEM. (Helmstadium.)

MUltum cunctando lucrar, tuas enim a te loco unius refero. Optime agis, quod publicis praelectionibus operam impendas maiorem; idem facio, et, quod mireris, publice acroamatica magis, domi exoterica tracto, cuivis publicae lectioni 5 vel 6 horas concedens. Studium botanicum impense


page 136, image: s156

probo. Sed quod de impositione nominum dubium est, id diluisti ipse. Promiscue mutare nomina ludicrum puto et fastuosum; ast omnibus concinna data non mutanda in melius, vix asseruerim. Quotusquisque inventor est ex recentioribus? plerique inventa iam mutarunt pro lubitu. Facit huc nuper editum Lexicon botanicum Menzelii, opus laboris magis, quam ingenii; attamen nondum descriptarum plurium additione et pictura vel unice aestimandum: guod nomino, si forte non videris. Certus interim sum, viros in arte peritos, si planta obveniat nondum visa, posse cuique assignare certam speciem et differentiam specificam nominalem, quae cum alterius nuncupatione omnino conveniat, immo saepe superet. Confirmat me in hoc Rolfincii consuetudo, cui soli in his fidebam: At confirmare hinc eadem cum autorum nominibus, operae pretium est. Sane multa sunt herbarum nomina non scripta, et vulgo in usum recta recepta, meliora scriptis. Ergo cum delectu in eo procedendum est. Illa vero nomina praecipue aestimo, quae, ut dixi, genus et differentiam specificam vel quasi exprimunt, a quocunque demum profecta, utpote naturae et ingenio seu memoriae conformia; quae vero hinc abeunt, instar legis, minus. Sic dum nomino Caucalin


page 137, image: s157

arvensem echinatam maiorem, Esulam punctis croceis notatam, optime procedo, et contra. Quae de Morisono scripta tibi displicent, mihi liquida sunt. Ea enim thesis; est mea: vitium exterorum, inprimis Anglorum esse, quod alios spernant, maxime Germanos, et monarchiam literariam quasi affectent; vitium Gemanorum, exteros aestimare prae suis, extera sibi et suis praeferre. De vitio loquor, virtutem admirans. Illud vero infinitis experimentis claret. Hieracium camphoratum quodnam intelligas non aeque patet: si illud, cujus radix odore Spiritum Vitrioli redolet; atque hinc mihi dicitur; promte mittam conquisitum semen: si aliud; describas. Ipsa vero Chondrilla idem habet commune, olim mihi sata. Lunariam mediam mitto. De pulsu intermittente velim legas, quae anno II. Ephemer. Germ. et in Theorematibus scripsi: neminem cum eo vidi mortuum, Catalogum Collegarum sine dubio legeris, a me ante biennium editum, ubi in addendis quaedam de modo apparandarum observationum addidi. Semina Trifolii haemorrhoidalis et alia quaedam si suppetant, peto ut mecum communices. Vale ex voto. Dabam raptissime 1682 d. 20. Sept. Jenae.



page 138, image: s158

XIII. JOHANNIS PHILIPPI SLEVOGTII. (Helmstadium.)

DAß mein Schreiben wegen getroffner Heyrath wol angelanget, unb berselbe sothanen Bericht dergestalt aufgenommen, wie ich ihn gantz vertrauter weise offenhertzig von mir gestellet, ist mir erfreulich zu venehmen gewesen: der Allerhöchste verleyhe dem Herrn Bruder alles Vergnügen, neben seinem gantzen Hause, und gebe auch mir samt meiner Vertrauten, was uns an Seel und Leib ersprießlich seyn mag. Daß mich GOtt zu seegnen ansängt, (wo ich das Wort, anfangen, nur gebrauchen darff) ist meinen weißen Haaren/ wie man redet, nicht zu zuschreiben, sondern theils dem Seegen meines seel. Vaters, theils dem Gebeth meiner frommen Mutter, vornemlich aber GOttes unbegreifflicher Güte. Der walte nur ferner mit seiner Gnade ob mir, uud gebe, daß ich mich der zeitlichen Wolsahrt so erfreue, als müste ich alle Stunden derselben verlustig seyn. Et verhelffe. darneben, daß wir bende einander entweber zu Helmstett, oder alhier dieses Jahr glücklich sprechen mögen. Daß inzwischen des Herrn Bruders Familie sich vermehret/ ist mir hertzlich lieb. Ich muß indeßen mich mit


page 139, image: s159

der Hoffnung getrösten: Sat cito, si sat bene. Wenn es dem Sprichworte nachgeht, cunctari qui solent, magna moliuntur, so zeuge ich eitel Riesen. Wie mirs geht mit meinen disputationen: da macht das trändeln, daß anstatt dreyer Bogen, die ich mir vorgesetzet, zweymahl so viel aus der Feder kriechen. Meine teutsche Poesie liegt anitzo so gar, daß ich auch nicht einmahl meiner Liebsten zu gefallen nur ein Versgen zuwege bringen können. Daß Morhof die ungereimten Verse verwirfft, thut es nicht ohne Ursach. Wir können den numerum so nicht hanben, als die Lateiner und Kriechen. An deßen Stelle ist der Reim, der machet, daß man auf den numerum nicht so sehr siehet. Dannenhero ists auch liecht, so viel Veränderungen zu erfinden, welche in der ungereimten Art nicht angehen. Dieses aber ist leicht zu erweisen, daß ein ungereimter Vers, wo der numerus wol getroffen, weit ansehnlicher ist und herrlicher klinget, als ein gereimter. Der Natur an sich ist nicht gemäß, nur man reime, wie daher zu ersehen, weil nur weibische Gemühter gerne reimen. Man gehe das gemeine Leben durch, und nehme ein exemple an unsern Gräfenthäler, oder an den Prietschmeistern und Meistersängern: weil sie keine hohe rechtschaffne Gedancken fühzen könten; suchten sie an solchem Gesause eine Lust.

page 140, image: s160

Hingegen ist ernsthafften hohen Geistern die identitas soni verdrießlich, weil es affectat läßet, und in seriis negotiis negotiis kein Mensch/ der Verstand hat, auf solche Lapperey denckt, oder ohne Verkleinerung seines Ansehens sich solches Ohrenkützels gebrauchen darf. Eine ungebundene Rede von hohen Gebancken, ist weit beßer, als wann ein Nedner noch so viel gleichfallend- und lautende Wörter mit einmischer. Es sind dergleichen Thöne nicht hald so gut zu achten, als die von vielen un glücklich geliebten acumina. Man weiß aber wol, was vernünfftige von diesen halten, und was vor alters darvon gahalten als ungebundne Nede, eine so gebundne als ungebundne Nede, ie besser ist sie. Durch die Neimen verk nufft man nur böse Verse, als wie durch affectata acumina eine böse oration, oder durch allitorationes und allusiones vocabulorum eine höse inscription. Daß dem Frauenzimmer, und zumahl den guten alten Teutschen, oder auch Bierfiedlern dergleichen Zeug gefällt, ist nicht zu verwundern. Aber wo man keinen Maugel an hohen und realen Gedancken hat; warum sol ein solcher Adler sich aus den Lüften darinnen es schwebet hernieder laßen und Mücken fangen? Das Neimen, die alliterationes und dergleichen, sind lusus ingenii, sed non magni. Sie verschwinden und laßen

page 141, image: s161

keinen stinulum hinter sich. Denique semel tantum placent. Trieb auch Herrn Morhofen sein eigner Geist nicht über die maaße zu der gleichen lusibus ingenii; würde es vieleicht die Neimen weniger defendiret haben. Aber man sehe seine lateinischen carmina; bestehet nicht das meiste in einem Wortspiele, das einen zwar lachen, aber nicht verwunderud machen kan. Im übrigen sind die teutschen Reime (von denen wil ich anitzo alleine reden,) durch die trefflichsten Leute, den Opitz, Flemming, Buchner, Gryph und Caspari legitimiret worden, sonder Zweifel weil sie gesehen, daß genius linguae nicht so facilis sey zu den ungereimten. Was Herrn Morhofs unterricht betrifft, lerne ich daraus seine erudition weit höher als sonst schätzen. Ich wil schliessen, und nur berichten, daß meine Hochzeit künfftigen Augusti werden sol, wo der HErx wil, und ich neben meiner Verlobten lebe. Der Allmächtige nehme uns ingesamt in seine Gnadenflügel, insonderheit den Herrn Bruder nebst deßen vornehmen Angehörigen! Jena den 21. Maii 1683.

page 142, image: s162

XIV. IOANNIS MICHAELIS FEHRII. (Helmstadium.)

SAlve plurimum, Nobilissime Theophraste, Ab reduce viro bono accepi tuam de lymphae ortu et vasis lymphaticis egregiam dissertationem: sed iudicium de ea ferre, ardua res esse videtur mihi, iam 73 annorum senecioni, cui non amplius datur [gap: Greek word(s)] . Ad binas autem istas tuas praeterlapso proxime anno de frigore mihi propositas respondit ita nonnemo ex nostris Collegis, et quidem ad primam: Frigus in syncope fit a recursu sanguinis et spirituum versus centrum, stationibus extimis relictis: in defunctis autem a centro ad circumferentiam dimittitur et sensim exspirat calor, a pulsantibus adhuc spiritibus aliquo modo sentiendus, priusquam eodem hinc rigeant. Ad secundam: Febrilis horror, inquit, fit ab illato et concepto fermento chyli, sanguinis, febrili peregrino, quod dum excutere vel subigere conatus Archeus, duae generant frigus causae, positiva una, illud ipsum scilicet inaequale, acidum, biliosum, viscidum, panniculum carnosum feriens: alterae


page 143, image: s163

privativa, recursus sanguinis ad cor, concentrati et quasi leviter fixati; Ex nervis autem nullum frigus influit, patiuntur hi potius, seu sensum in membranosis partibus exprimunt. Tu hic Paris eris optimus, cum larga tibi suppeditetur messis de frigore fusius disserendi ob aeris inclementiam et glaciei nivisque insolitam frequentiam: desiderantur enim Noribergae a Nobiliss. Domino Heliantho limatissimae tuae de hac aut alia rara quadam materia observationes pro 2 anno Ephemeridum N. C. mox prelo submittendae, quod etiam data occasione haud gravatim monebis Nobilissimos Viros, Pechlinum in Holsatia, Albrechtum Hildeshemii, Gieselerum Brunswigae, Hieronymi Guelpherbyti Physicos, et Magnificum Dn. Doebelium P. P. Rostochiensem, quos una omnes ex me officiosissime salutabis. Vale et in praesentem et sequentes plures cum omnibus iam dictis Collegis nostris felicissime, diutissime. Raptim Svinfurti sub obitum anni 1683 d. 31. Dec.

Nobilissimae Excell. T. addictissimus Argonauta.



page 144, image: s164

XV. DANIELIS LE CLERC, ET JOHANNIS JACOBI MANGETTI. (Helmstadium.)

SI nous avions receu plutôt la tres obligeante lettre, que vous aves eu la bonte de nous ecrire, jointe au present, dont vous nous honores, assavoir vôtres doctes pensees sur l' origine de la lymphe, nous aurions incessament repondu a tant d' honetetes: mais comme le tout a ete pres de quatre mois en chemin, nous n' avons pas peu vous temoigner plutôt nôtre ressentiment, qui est assurement grand. Aussi, Monsieur, en avons nous infiniment de sujet, car quand vous n' auries fait que prendre simplement la peine, de nous envoyer vôtre solide et excellente Dissertation pour en enrichir nôtre Bibliotheque Anatomique, nous vous en aurions une particuliere obligation: mais, Monsieur, de dedier vôtre scavant ouvrage a des inconus, a des personnes, qui ne meritent rien moins, que l' honeur que vous leur faites, c' est porter la bonte a un point extraordihaire, et nous mettre totalement hors d' etat d' y pouvoir jamais repondre. Cependant, Monsieur, ce ne sera pas de notre faute, mais seulement parceque vous nous aures


page 145, image: s165

engage a des obligations, qui passent nos forces. A l' egard de vos divers traites, scavoir, sur, l' ouije et sur la lymphe le plaisir que nous nous proposons de les enchasser dans notre Bibliotheque, est desormais un plaisir trop interesse, parceque nous ne scaurions le faire sans publier tout l' honeur que vous nous faites. Cette consideration pourtant ne nous obligera pas, Monsieur, a priver le public des avantages, qu' il doit tirer de leur lecture et nous les donnerons tout tels qu' il vous a pleu les ecrire. II est tres certain, Monsieur, qu' on ne peut pas raisenner entr' autres sur la lymphe et son origine ny plus iudicieusement ni plus clairement: II paroit constamment entr' autres dans la preparation des visceres, que poussant avec force et pendant quelque suite de tems par l' artere la liqueur que l' on veut, il luy est tellement impossible d' entrer toute dans la veine, que non seulement les lymphatiques s' en chargent, mais aussi les divers vaisseaux excretoires des glandes en vuident abondammeat la matiere, comme nous le faisons voir dans notre traite des mammelles, que nous osons produire avec cette multitude d' illustres pieces dont nous composons notre ouvrage. Tout cela appuye beaucoup ce que vous avances; mais nous croyons,


page 146, image: s166

Monsieur, que la facheuse constitution, qui reigne ici presentement, l' appuye encor de plus fort. Cette constitution a produit diverses sortes de defluxions avec fievre et un entier accablement ou pour nous exprimer en ternes communs et ordinaires des rheumes d' une tres cruelle sorte, et qui ont ete si universels que de cent personnes a peine en avons nous eu cinqueou six qui en ayent ete exemtes: et qui ne void ici que le froid d' un hyver extraordinaire ayant arete et comme fixe des quantites de sels que la circulation avoit charrie dans les divers visceres et dans les divers recoins de l' habitude du corps; il se sont enfin resoults et meme exaltes par la digestion que la chaleur survenue a causee, et se sont iettees si abondamment dans le sang, qu' ils luy ont communique par leurs combats un mouvement plus impetueux, en sorte que les divers visceres, les muscles et toutes les glandes n' ayant peu transmettre aux veines a peu pres tout ce qu' elles recevoyent par les arteres, en ont degorge la matiere, non seulement par leurs lymphatiques, mais encor par leurs vaisseaux excretoires ou telle autre voye que l' on voudra imaginer, en telle abondance qu' il s' est fait de grandes mandations; et c' est de la que sont provenus d' un côte les maux de


page 147, image: s167

gorge, la salivation frequente, la toux, et d' un autre côte les douleurs de tête, celles de tout le corps en general et le grand accablement, accompagnes de frequence de pouls fort considerable: Car qui ne voit qu' il y a eu des serositês ou une lymphe versees, soit par les parotides, soit par les diverses glandes du palais et du gosier sur la gorge, soit par celles de l' aspre artere dans la canne des poumons, et que d' ailleurs il y en a eu d' extravasees, soit sur les membranes du cerveau, soit sur les parties tendineuses et membraneuses de tout le corps, en sorte que par votre systeme il n' est nullement difficile de rendre raison de tout le mal et qui plus est de luy fournir les se iours necessaires. Mais nous ne vous entretiendrons pas long tems, Monsieur, de nos foibles consequences et nous finirons par vous prier, si vous avies encor en main quelque chose qui concernat notre Bibliotheque, de vouloir bien nous en faire part, et d' etre tres persuade que nous n' oublierons iamais les obligations que nous vous avons et que par tout nous temoignerons avec tout l' empressement imaginable que nous sommes avec respect, Monsieur, Vos tres humbles et tres obeissants Serviteurs. Geneve 2/12. May 1684.



page 148, image: s168

XVI. G. W. WEDELII. (Helmstadium.)

NOn aegre feras, rogo, quod tardius ad gratissimas tuas, nec nisi alteris sollicitatus respondeo, quas cum hodie acceperim, eadem occasione uti decrevi. Et pro insignissimo quidem libro tuo decentissimas ago habeoque gratias, alium vicissim offerens, quem amoenum saltem nomine, si non re, esse volui, iuncto exemplari alio pro Excellentissimo Meibomio, cum debita salutatione transmittendo. Si tabellio hic defuncti munus suscipiet, redintegrabitur demum occasio scribendi frequentior. Quod vero reliqua attinet, doleo aeris, si ita de calore quoque eoqui fas est, inclementia illa non prodiisse ad votum sata. His diebus transii iterum sylvam Thuringicam, nec sine accesione rei herhariae. Inveni quippe Sonchum sylvaticum laevem flore coeruleo, fere Cichorii floris aemulo, sed minori, et Meum, cuius semen collegi in maxima quantitate. Mitto hac vice exsiccatum exemplar plantae, cuius olim memineram, cum Lunaria sylvatica quinque folia inventae. Huic nomen nondum dedi, nec quaerere potui, ob floris defectum; speciosa tamen satis est. De libro,


page 149, image: s169

ut illuc redeam, edito ex animo gratulor, optans, ut consimiles foetus orbi parias plures. Hystericam passionem, proprie dictam non aliunde ac ab utero proficisci, ipse quoique sentio, et praxi edoctus sum. Sane non nisi hypochondriacam, esse, quod nuper statuebatur, nunquam concesserim, (nisi quoad subjectum causae,) ut quoque nullos dari lienis morbos, quod iidem illi autores inferebant vel tacite. Ego hactenus otior, si inter centena negotia otio aliquis locus est, seu potius, parum vel nihil meditor continuo abreptus. Occepi tamen his diebus Physiologiam reformatam praelegere, seu meam, seu in genere. Solae enim lectiones publicae severum aliquod studium exposcunt a me, egoque ab illis. Privatim fervent operae, sed laxiori animo. Ut verum fatear, a morbo isto ante annum hunc et processu, a vicino per integrum annum moto et promoto, mirum quantum detritas ingenii vires sentio. Nil magis enim quam lites odi. Tandem vero e vestra Julia incluta lux affulsit veritati et iustitiae, unde, licet aegre satis, sopitae tandem videtur. Servet te Deus, Vir aestumatissime, una cum tuis carissimis, quas ex animo saluto! Dabam raptim Jenae 1684 d. 12. Julii



page 150, image: s170

XVII. J. M. HOFFMANNI. (Helmstadium.)

UT accepta tua nupera d. 11. Augusti huius labentis anni scripta ad me epistola gavisus sum, te cum charitatibus tuis belle valere; ita etiamnum doleo, priorem, cuius meministi, epistolam cum Dissertatione de Ortu Lymphae in itinere periisse, mihique haud visam esse. Interea ne, quaeso, Virorum Excellentissime, in sinistram interpreteris partem, quod tam parcus virtutum tuarum et edecumatae eruditionis cultor, si scribendi officium spectes, huc usque extiterim: dabis veniam tantillo huic peccato, quod, ut Senecae verba mea faciam, non ex alto venit: scripturientis namque calamum hactenus retraxit verecundia, dum sublimem conspectum tuum subire haud prius ausus sum, quam ut lectu dignum quicquam simul offerrem: id ipsum vero nec dum praestare possum, siquidem qualescunque meae dissertationes Anatomico-Physiologicae ad Hornii Microcosmum annotatae se prelo nondum penitus subduxerunt, quin praeter octo, quae luci publicae datae in libertatem se vindieaverunt, tres postremae adhuc sub prelo sudant.


page 151, image: s171

Illas autem typis exscriptas, ac Appendice auctas, ut et indice instructas, ad te venire certo faciam. Dominus Parens officiosissimam tibi, Vir Excellentissime, adscribit salutem, et Florae suae pauca heic transmittit pignora, plura daturus, ubi quae in deliciis tibi fuerint, intellexerit. Interea pro eruditissimo tuo et demorsos ungues sapiente scripto de Auditu mihi transmisso gratias ago maximas, promta vicissim offerens officia, animumque semper futurum gratissimum. Tractatus Domini du Verney, Anatomici Regii Parisiensis, gallico idiomate conscriptus, Neribergae latinitate donatus est: an autem qui versionem in se suscepit, Professione non Medicus, sed Theologus, mentem Autoris ubique perspicue expresserit, alios iudicare mallem. Disputationes, quae sub praesente meo Decanatu lucem adspexerunt inaugurales, una cum aliis de Cute et Cuticula, de Medicamentis Martialibus propediem habendis, Dissertationibus meis Hornianis transmittendis adiungam. Vale seculi nostri ornamentum, dulce decus meum, mihique fave. Altorffii 1684. Ipsis Idibus Novembris.



page 152, image: s172

XVIII. G. W. WEDELII. (Helmstadium.)

MItto observationes de magno vestro Antonio, sane perquam curiosas, adeoque dignas a me iudicatas, quae insererentur actis quibusdam publicis, vel lucem viderent. Si vestrum quis eis obstetricari velit, gratissimum fuerit. Ego de suturis constitui dissertationem conscribere, quod iam factum fuisset, nisi, cui id commiseram, negligentiorem se monstrasset. Physiologia reformata iam ad finem properat, hinc prelo committenda. Non reformatio meae est solum, quam nullo modo refert, sed omnium, sed ordinis omnis et plurium hypotheseon. Jam Pharmacia acroamaticam prelo commisi. Ut ut enim videri possem solis iam scriptis a me inhaerere; imitari tamen volui, qui Indias secunda vel tertia vice visas annotant, cum occurrentibus notabilibus. Conjugis suavissimae vicem doleo, et a Deo O. M. plenissimam sanitatem exopto. Solet saepe cum quartana coniungi tussis, ut et praecipua non raro visatur. Spero tamen a praesidiis impensis meliora. Frigus insolitum haemoptyses praeter morom apud nos dedit copiosas, paucis


page 153, image: s173

tamen mortuis, qui mature sibi consuluere. De chimicis principiis te consensurum inposterum mihi plane promitto. Fateor absurdum fore, si quae pure artis sunt, ad naturae leges velimus applicare, unde Scheunemanni illa et aliorum somnia mittenda de subli mationibus, praecipitationibus et aliis. Enim vero sobrie philosophantibus Chimia legibus naturae adstricta est, quas suo loco illustrat et sequitur: unum v. g. est fundamentum omnis destillationis, humidum propelli a calido, dudum a Coo notatum. unum fundamentum resolutionis centralis per putrefactionem, fermentationem in partibus ipsis constituentibus diverse habentibus. Quod Sylvium attinet, verum est, illum plus ingenio indulsisse, et res hypothesi, quam hypothesin rebus applicasse magis, quod nunquam succedit feliciter. Accedit, quod Acidi et Alcali insufficientiam non perceperit. Aliud itaque est applicare ut decet, ut exhauriatur res, aliud contra. Quod analogiam attinet, nosti, artem esse simiam naturae, et hoc ipso veritatem exquirere. Non analogia quaevis intelligenda, sed mechanica, sed fundamentis naturae congrua et insistens, quae certa satis esse non nequit, in caligine mentis illa. Exemplo sit globus coelestis, qui sane accurate, non minus ac


page 154, image: s174

terrestris repraesentat phaenomena, etiamsi non rigorose perfectus. Si digneris legere, quae hinc illinc sparsim digessi, et alicubi ex professo, videbis nihil inquirere, quam veritatem. Sed nolo te in his ineptiis detinere longius. Vale ex voto. Dabam raptissime Jenae 1685. d. 29. Julii.

XIX. JOHANNIS GEORGII VOLCKAMERI. (Helmstadium.)

DEßen geliebtes Schreiben habe ich durch Hr. D. Wedels Excell. richtig empfangen/ davor ich mich, wie auch vor das schöne Programma höchst bedancke. Daß ich vor etliche 40 Jahren mit Ihro Execell. Hochgeehrten Hrn. Batern zu Montpelier, anno 1642 bin in gutter Freundschafft gewesen, erfreue ich mich annoch, wenn ich daran gedencke, da Herr D. Heigel, Medicus Ratisbonensis, auch in die 10 Wochen in einer Beharssung beysammen gestanden; aber desto mehr bin traurig worden, daß der liebe Mann so frühzeitig ist von unser Welt seelig abgeschieden. Herr D. Schlegel und Herr D. Schenck waren auch meine Hertzens Freunde, also


page 155, image: s175

daß ich von Herr D. Rolfinck an meine grosse Freude und gute Correspondenz mit ihnen gepflogen. GOtt gebe Ihnen sämtlich eine erwünschte und seelige Ruhe. Was sonst meine Wenigkeit anlangt, befinde ich mich annoch sehr ruhig in meinem geringen Stande, und suche annoch mit stetes wehrendem Verlangen noch ferner was zu erlernen, mein Alter zu erfrischen. Wegen der Ephemeridum Uberschickung, die Herr D. Becker so freundlich sich erzeigend, mit sich genommen hat, soll der Hochgeehrte Herr keinen Danck sagen, indeme dis wenige nicht ein solches meritiret. Indeme aber derselbige so gütig sich erzeigen und uns vor dieses Jahr mit so beliebten Observationen will an die Hände gehen, also thue ich mich neben freundlichen Danck auch deßwegen sehr erfreuen, indeme sehr wenig observationes biß anhero sind eingeloffen. Was ich vor einem Jahr in denen ephemeridibus von der essentia quinta in einem scholio angezogen, gestehe ich, daß ich solchen process nicht selbsten eigenhändig zu bereitet habe, sondern ex fideli cuiusdam amici communicatione erhalten, indem wir ex frequenti discursu de resuscitatione plantarum dahin gekommen und ein solches pro confirmato gehalten haben. Vergleicht sich schön mit der resuscitatione

page 156, image: s176

corporum nostrorum supernaturali. Von denen Perlen die in Teutschland fast den orientalischen gleich gefunden werden, haben wir in unsern Ephemeridibus Dec. 1. ann. 2. fol. 389 et ann. 3. fol. 58. und ist wohl wunberns wehrt, daß wir soche Schätze auch uns finden, welche sonsten nur in Indien waren zu sinden gewesen. Die zu Jena bey der Saale so groß gefundene Perle mag wohl vor ein Wunderwerck zu halten seyn. Herr D. Merclin gehet nun unter der Presse mit seinem gantz neuen Lindano über die helffte/ und dürfften 2 tomi in quarto daraus werden: deßwegen es nicht appendicis loco ein augnentum hätte geben können, welches man seorsim dahin könte verkäufflich machen. Die anerbohtene Bücher aus Engelland hätte Hr. Merclin mit hohen Danck gesehen, weilen es aber anderer linguarum Autores nicht beyzubringen gewollet gewesen, als hat ers vor unnöthig geachtet den Hochgeehrten Herrn mit deren communication zu beschweren, etc. Nürnberg. d. 24. Dec. 1685.



page 157, image: s177

XX. G. W. WEDELII. (Helmstadium.)

GRatissimae semper mihi sunt tuae, etiam hoc solo nomine, quod a te veniant. Quod transplantationes attinet, fuerit hoc Augiae stabulum repurgare, et refutando occupari, si singula earum genera quis recensere, probare et rejicere velit. Satisfuerit, ex plerisque lectis et cognitis, apud Tenzelium cumprimis in mediana diastatica, et examinatis curatius rationibus a Maxuello aliatis, cum experimentis, conceptum generalem, rei conformem formare. Quae vero ulterius excutienda fucrint, aliis quoque, ut habeant quod conferant, relinquenda. Pro missa Disputatione de Limphae vitiis et catalogo lectionum decentes ago gratias. Mitto programmata coniunctim impressa: ita enim aetatem ferre queunt, ceteroqui frustraneo labore reiectanea. Ephemerides Hamburgenses nondum vidi praeter Happelii illas vernacula lingua consarcinatas. Videntur sane excedere paulo in recensendo, qui hic illic idem simul agunt, laudando nihilominus instituto. Morbi apud nos silent itidem, et mirandum est, cum olim frequentius febres malignae grassatae fuerint nobiscum, a peste domita rariores eas visi. Dab. Ienae 1686. d. 22. Novembris.



page 158, image: s178

XXI. EJVSDEM. (Helmstadium.)

UT ut nullas a te attulerit tabellarius hac vice, maximas tamen ago habeoque gratias pro eruditissima Introducttione in artem medicam, nuper a D. D. Schelhasio ad me missa. Nec minores debeo, quod honorificam mei inibi mentionem, praeter meritum quidem meum, facere dignatus fueris. Allaborabo vicissim, ut demerear hanc singularem gratiam. Non dubito interim, accepisse te Tabulas Pathologico-Therapeuticas a me nuper missas. Ne vero occasio scribendi, seu materia desit, illud tangam, quod Rajus in Historia plantarum me non levi errore teneri scribit, qui Anil Indorum et Glastum convenire inter se scripserim. Illud vero me non afficit, qui paratissimus sum, vel hunc vel alium errorem revocare. Interim dum cognoscere Glastum illud Indicum, vel ipsi cum aliis nominatum, laboro, parum videtur certi affirmare, imo manifeste confundere Polygalam Indicam frutescentem Hermanni cum eiusdem Colutea Indica herbacea. Inde incertior relinquor ipse. Non improbandum tamen penitus qualecunque meum assertum,


page 159, image: s179

quousque inprimis planta non penitus cognita fuerit, Indigo et Glastum ex eadem propullulare prosapia, neque nisi praeparatione (speciali quoad calcem vivam) differre: inde apud te, sincerum aestimatorem, probaverim, quod et Bauhinus, et ipse Hermannus cum eodem, Isatidem Indicam, foliis Rosmarini, Glasto affinem vocet, et inprimis, quod Anil non sit vox Indica, sed Hispanica (quo nomine ad omnia Lexica et descriptionem Maltae apud vos excusam provoco) nil aliud notans, quam Glastum, uti quoque in Pharmacia Acroamatica id notari. Hinc qui non Glastum, sed Anil vocandam volunt et centendunt, ignorare se profitentur, unum hoc et idem esse. Sed tu longe rectius illa perspexeris irogandus una a me, ut descriptionem Anil huius Indicae cum figura nomines, si quis illam dedit curate. Morisonum enim nondum, nec Breynii opus vidimus apud nos. Servet te Deus! Dabam raptim Jenae 1687. d. 24. April.

RESPONSIO SCHELHAMMERI,

GRatum est, quod occasionem porrigis, favorem erga me tuum quoddammodo demerendi. Utinam rem omnem possem protenus expedire! Sed obstat, quod neque Raji historia ad manus sit, quo eius


page 160, image: s180

videam rationes ac ponderem, neque Hermanni Catalogus, neque Morisonus. Interim non piguit, quicquid in exigua supellectili mea libraria reperitur eius argumenti scriptorum evolvere, neque pauca invenio, quae possint reponi Anglo. Ex quibus est, quod non una forte eademque ubique est planta, ex qua Indigo peregrinum illud paratur, quae tamen ab Autoribus confundi videntur. Nam Linscotanus (ex hoc habet C. Bauhinus) in regno Indiae Cambaja nasci herbam Rori marino similem, eam seri ac suo tempore decerpi scribit Garzias Ocimo similem vult, in quo tamen latere errorem, Clusius putat in commentario. Tuus, quem citas libro de Sale volatili plantarum, anonymus auctor, ab arbore, quam plantent, prodire. L' auteur de l'Histoire des Jsles Antilles ibiquoque provenire memorat; eius verba sunt: ... se tire d'une plante, qui ne s'eleve hors de terre qu'un peu plus de deux pieds et demy, elle a la feuille petite d'un verd naissant, qui tire sur le jeaune, quand elle est meure, sa fleur est rougeatre, elle vient de graine, qu'on seme par sillon en droite ligne, son odeur est fort desagreable. Addit figuram Coluteae, foliis rotundis prorsus e regione positis. Camerarius in horto ait foliis fuisse suam Barbae Jovis similibus,


page 161, image: s181

sed latioribus. Vides, quanta hic sit diversitas: taceo modum conficiendi glastum, qui non minus varius est. Fieri igitur potest, ut Rajus prorsus diversam plantam Anil vocet atque tu, Vir nobilissime, innuisti. Recte deinde advertis, iam dudum C. Bauhinum ad Isatidem Anil retulisse, cui addo commentatorem Garziae antiquum idem fecisse: Nihil aliud est, ait, praeter Isatidem, quam Caesar, Vitruvius et omnes veteres Latini Vitrum, posteriores, quorum Plinius primus, Glastum vocant. Nam Isatis Graecum est. Miror ergo, qui te potissimum accuset Rajus, qui cum id facit, Bauhinum hunc et alios accusat potius, qui id primo prodidere. Habes quod mea opera tibi effici potuit. Figuram praeter illam de l' Histoire des Isles Antilles nullibi reperio. Unum ad huc monendum ex Garzia: Arabes etc. etiam Anil vocare. An ergo Hispanicum, vel potius Lusitanicum sit nomen, an potius ex India Lusitanis petitum, dispiciendum. Vale!

XXII. CHRISTIANI MENTZELII. (Helmstadium.)

ABsenti allatae mihi sunt litterae tuae gratissimae, cum adjuncto multa eruditione referto libro, quem tenui meo nomini, et Medico Magdeburgensi, D. Augusto Scheffero inscribere et offerre destinasti. Nudas


page 162, image: s182

ante omnia Gratias meas, pudore suffusas, prodire iubeo, quod tanto honore mactare me dignatus fueris, nudas, inquam, ut ostendant, se omni remunerationis amictu, destitutas nil nisi gratiarum nomen et actum tibi, Vir eruditissime, reddere posse. Etenim quos non continet selectissimos excellentium Auctorum tractatus de legitimis addiscendi artem nostram mediis tuus elegantissimus liber? eos si tyro medicus sibi comparet, et, ut ajunt, in sanguinem et succum vertat, a numero cordatorum, et excellentium medicorum non erit excludendus, licet, ut hodie accidit, a vulgo, (cui indoctos vel divites et potentes annumero) vilipendatur. Introductionem in universam artem medicam Hermanni Conringii ante quadriennium mihi dono miserat p. m. D. Sebastianus Schefferus a se editam, licet paullo contractiorem. Johannes Rhodius p. m. olim in Gymnasio Patavino mihi tale quid ostendebat, cum eius, crebra uterer familiaritate: idem tunc temporis multa egregia encomia de Petro Castello Romano et ejus scriptis proferebat. Reliqui Caspari Bartholini et Johannis Antonidae van der Linden etc. tractatus de hac materia cum caeteris plane aurei sunt, quos omnes perravus liber tuus depromit. Ut enim Theophrastus, Graecus ille, plantarum causas omnium


page 163, image: s183

curiosissimus perscrutatus est: Sic tu, Vir Clarissime, solidae eruditionis in medico causas elegantissimo tuo libro rimaris et proponis, vere nobis alter dictus Theophrastus. Vtinam nos tui coaevi pro hoc beneficio nobis praestito tibi dignum gratitudinis redhostimentum exhibere possimus, quod a sera posteritate dudum honore et vita simul defunctus sine omni dubio expectabis. Quod mihi Medicum Magdeburgensem Dn. D. Schefferum socium adjunxeris, gratissimum est: Vtor huius eruditissimi et curiosi Viri notitia a plurimis annis: Dignus est omni commendatione publica. Vale et vive in usum publicum et emolumentum artis nostrae uberius Nestoreos annos. Dabam Berolini d. 20. Maji anno 1687.

XXIII. G. W. WEDELII. (Helmstadium.)

AMplector monita tua amica; neque tamen facile excessum fecero praeterquam in laboribus diurnis. Praetenti errores non raro in diaeta obscurant [gap: Greek word(s)] , quod non tam in morbis ipsis, sed et eorum insultu observamus. Gaudeo, te lecturum ipsum Rajum, qui in compilando sane egregius


page 164, image: s184

est, in usu vero experimentali plantarum deficit, excusandus facile, quod praxin non exerceat, vel potius, ut colligo, artem non noverit ipsam. De reliquis suspendo iudicium, certus et in nominandis herbis, ut olim scripsi, et examinandis superaddi quaedam posse. Haec, ne plane vacuum dimitterem tabellionem, deproperare volui. Frischmuthius noster fatis concessit nuper, marasmo senili, praevia cachexia scorbutica et mictu constanter cruento urina tamen dilutiori sanguine non grumoso, Servet te Deus! Dab. Jenae 1687. d. 31. Augusti.

XXIIII. C. MENTZELII. (Helmstadium.)

ICh bin in Abwesenheit der gnädigsten Herrschafft zu Potsdam gewesen/ und habe von dem Lustgärtner noch 2. Pflanzen Leonuri erhalten, die ich hier sende. Es beliebe selbige alsofort einer guten Erde im Bluhmen-Topfe einzusetzen, und sie öffters begiessen, denn dieses Gewächse Feuchtigkeit liebet. Sie werden wohl wachsen, und wenn sie Zweige genug haben, kan es selbe abschneiden, und gleichwie den Rosmarin im Früh-Jahr fortpflanzen. Daß die meiste geschickte Saamen


page 165, image: s185

nicht fort wollen, wiedersähret mir auch, und sind meist verlegene Waaren, die uns geschicket werden aus andern Oehrtern. Es wundert mich aber sehr, daß das Quamoclit sich so lange bey mir im Kasten hält, und etliche Körner davon jährlich auffgehen. Ich habe den Saamen vor 8 Jahren aus Indien über die See von Hr. Cleyern bekommen, und ist noch etwas davon iebendig. Künfftig will ich ihm davon mehr senden. Jetzo gleich schlage ich auff meinen Rajum de Indigo, da er pag. m. 927. also setzt: Coeterum Wedelius non levi errore tenetur, cum Indigo et Glastum ex eadem prosapia propullulare scribit: cum certissimum sit, plantas ipsas diversissimas esse, nec minus natura, quam loco distare, cum hujus respectu toto coelo, illius toto genere differant. Und der guhte Rajus hat plantam Indigo selbst nicht gesehen, und (so ich nicht irre) wird es ihn selbst sehr betriegen, wenn er Indigo unter Colutheam will mischen. Ich solte es fast mehr mit Hr. D. Wedelio halten nach der description, die mir aus Indien gesandt worden. Die Herren Engelländer sind bißhero fleißig gewesen in herbarum summis generibus constituendis: allein sie haben es noch nicht beym rechten Ende gefast, und scheinet, daß ihnen hierin D. Laurenberg (dessen disposition D. Simon Pauli in der letzten edition

page 166, image: s186

seines quadripartiti botanici appendicis loco gedencket) zuvor gegangen. Aber, GOtt weiß, wie irrig und eitel alle diese Dinge seyn! Ich bedancke zum schönsten vor das gesante mineral, damit Et mich recht erfreuet hat, weil ich es noch nicht gesehen. Ich mag mich recht erlustigen in derselben geringsten Sachen, darinnen ich gewisse causas et rationes suche, und dabey acquiescire. Und wenn ich auch die vollkomne Wissenschafft von dem so sehr weltberühmten lapide oder Universali hätte, würde ich mich nicht so belustigen aus demselben divitias zu erlangen, als nur causas eius veras. Die gesante materia komt mir vor als einige prima metallorum materia aus dem ersten und obersten [gap: sign for plumbum] entsprossen: Dieser effumiret pompholyges und leichte effluvia zu einer, Speise der metallen, welche anfänglich aus einem durch dringenden schweffelichten Spiritu sich in solche Speise begeben, und daraus ihre Nahrung haben, biß sie davon ersätiget, erhärtet unb figiret worden, praesertim cum ex affusione [gap: sign for spirit] [gap: sign for salt] [gap: sign for salpetre] [gap: sign for vitriol] . etc. paulo post in gelatinas minerae abeant. Dahero ich wohl wissen möchte, ob in cuniculis Ramelsbergensibus effodiatur [gap: sign for plumbum] , vel aliud metallum cum [gap: sign for plumbum] , und was vor eine mixtura metallorum et mineralium darinnen sey? In diesem tieffen Meere


page 167, image: s187

zu gründen, erlangen wir iuxta Platonem in Thimaeo, prudentem et moderatum ludum in vita sine poenitentiae accessione. Ignosce garrulitati senili, Vir Amplissime, et cum tuis plurimum salve et optime vale. Si qua in re tibi porro servire possum, omnem lapidem movebo, et persuasum habe, me tui, dum vivo, fore memorem, nec me ab amore tuo unquam deterreri pati, qui te in corde meogero. Berolini d. 13. Sept. 1687.

XXV. J. P. SLEVOGTII. (Helmstadium.)

VErselbe lasse sich nicht wundern, daß es ihm an respondenten fehlt, fehlt es doch alhier bey solcher Menge der studierenden Jugend, es sehlt auch zu Wittenberg, daß der vortreffliche Herr Ziegler öffentlich von sich schreibet in der Praefation über das herrliche Werck de Juribus Majestatis, welches es anfangs disputations-weise heraus gegeben: Plane gratuitum aliquando promiseram praesidium, vt invitarem ad has partes suscipiendas, si qui essent, qui abdomini, quam laudi atque gloriae nummos impendere mallent, ut vel hac ratione studiosorum nomen, quod profitebantur, utcunque sustinerent, aut


page 168, image: s188

mentirentur saltem. Sed nec tum quidem profeci quidquam, quod fatali quodam veterno aut torpore animi omnium viderentur. esse occupati, et bonae litterae suis amatoribus nunc destitui sensim inciperent. Es darff sich demnach der Hr. Bruder nicht abschrecken lassen. Et setze nur ferner was rechtschaffenes, dadurch das gemeine Wesen erbauert wird, auf, es wird GOtt dasjenige/ was zum gemeinen Nutz und seinen Ehren gereichet, schon wissen ich das Exempel gebrauchen darff/ ist noch keine meines wissens gantz verlohren gewesen. Ja manche, mit der es nicht fort gewolt, ist hernach über mein Vermuhten mir oderandern so zum besten gedieen, daß ichs nicht gelegner wünschen können. Daß der Herr Bruder so gute Müsse hat, vor sich und nach seiner Bequemlichkeit zu studieren, darüber deneide ich ihn fast: woite auch nicht rahten die Acadamische Ruhe und Freyheit mit der unruhigen Hof-Sclaverey zu vertauschen. Die hiesigen Medici werden versichert sich nach keinem Hose sehnen, und wünsche ich, es möchte zu Helmstädt eben so gut, oder der Herr Bruder bey uns seyn. Die Schrifft, Pufendorffius Modestiae admonitus, hat Herr Hoffrath Pfanner zu Weimar aufgesetzt. Ich finde Stärcke an ihm, die ich nicht getraue nachzuthun: ob wol sonst meine


page 169, image: s189

Arbeit vielleicht deutlicher, und die Einrichtung der Periodorum besser ist. Puferidorff hat ihm bereit eins versetzt in der weitldufftisgen Epistel, die es unter dem Nahmen Nicolai Becmanni heraus gegeben, im post scripto, da es ihn Tobiam de Sartagine nennet. Diese Epistel ist zur Nachahmung derer, welche unter dem Titul Obscurorum virorum bekant seynd, gemachet, und mit Narrenspossen gentz angefüllt, ja es hat pag. 54, 58, et 101 etc, solche Unflätereyen, von Priapo, von Lambendo, von crepitu sylvestri, daß man wol ruffen mag/ O Hanß spanne an Wo ists möglich, daß ein solcher Mann glauben soll, es werde nach seinem Tode einmal Rechenschafft von seinem Thun geben müssen? Wann es noch Sünde der Iugend wäre, dürffte es des Davides Gedencke nicht! zum Troste brauchen: aber nun begehet es solche Thorheit im Alter. Welcher ehrliebender und verständiger Mensch kan sagen, daß Pusendorff hierinne vernünfftig gehandelt habe, und daß es nicht vielmnehr seine [gap: Greek word(s)] (welches Wort ihm doch hefftig zu wieder seyn mag) öffentlich an den Tag geleget? den jungen Thomasium hat es verhetzt, mich in seinen einfältigen Gedancken anzugreiffen, es nennt mein Judicium Sapientum einfältig/ weil, wie es sich mündlich erkläret, es nicht satyrisch genug. Es wäre gantz kaltsinnig, bewegte

page 170, image: s190

den Leser nicht, und könte keinem als einen phlegmatico recommendiret werden. Sonennt ers auch arenam sine calco, habe aberdiese Stunde keine Erklärung, was es dadurch verstehe. Senecae Scripta sind so geheissen worden, ich hingegen mache vollige periodos, henge dieselben fleißig an einander und brauche in den Sachen selber gute Ordnung. Aber diesecensur wird bey mir weder Traurigkeit noch Zorn erwecken. Pufendorff wil künfftige Messeselbst, doch kurtz, antworten, und einem andern aufftragen, mein Judicium durchzuziehen. Sowird also dieses Scriptum berühmter werden, als ich mir einbilden dürffen, kömmt in kurtzer Zeit zum drittenmale durch eine völlige Auflage heraus. Warum dem Herrn Bruder die dedication nicht gefällt, möchte ich wissen: kan sie doch wol bey der dritten edition wegbleiben. Zu Leipzig sind etliche, die sich freuen, wenn mich Pufendorff zum Wiedersacher, welches ich nicht suche, bekommen solte. So hat iemand sich erbothen, Thomasium ablauffen zu lassen: welches ich beständig wiederrathen. Mein Absehen/dem Leser durch die dedication zu verwirren/ ist gleichwol angegangen: weil derienige, welcher Pufendorffen castigirt, und der Bescheidenheit erinnert/ den Argwohn aus der dedication geschöpffet/ als wenn ich wieder ihn geschrieben. Als ihm

page 171, image: s191

aber solcher benommen worden, ließ es mir vermelden, daß es besagte Schrifft verfertigt hätte. Es wäre in dieser Sache viel zu schreiben: nur die Zeit sehlet mir. etc. Jene 1688. den 31. Julii.

XXVI. G. W. WEDELII. (Helmstadium.)

GRatissimae mihi fuere literae tuae, ut omnes, sed ingrata, quae retulisti, quare concedas, quaeso, ut in partem vocatus eius molestiae tuae, ea enim me vna affici insigniter persuasus sis, vel solamen, vel remedium afferre, meditari, suggerere laborem. Non movearis isto respondentium defectu, nec eos quaeras: succedent, qui ista postulabunt. Enim vero satius duco, quae publice legi velimus, tractatus forma legi, quam disputationum; unde illud primario in meis semper intendi, hoc secundario. Nescio enim, cur publica bibliopolarum luce non aeque disputationes exponi, et ad commercia ferri consueverint. Videris premi invidia, et obstacula forsan alii ponunt, quae, ut et alia omnia, minus cures. Suaserim vero, si id mihi condones quoque, ut praxin quovis modo aucuperis et ubi fieri decenter potest ambias.


page 172, image: s192

Haec enim anima est medicinae, haec anim familiae medicae, quae in dies majora incrementa dabit, satians animum magis quam alia. Si plura addere ausim, (ita enim sua dere soleo aliis, ac ego eo loco positus facturus forem,) laudatissimis illis, Florae et anastomes experimentis, quibus et famam et in genii singulare ornamentum, scientiam in signissimam dudum abunde acquisivisti jungere digneris chimica. In illis sint qui superare te velint, vel sibi videantur, vel negligant quoque eadem; in his superiorem te futurum certo promitto. Si nimirum sustineas invertere, ut ita loquar, apud vos gesta et ex contrario, mutando partes, procedere recipere, inquam, et in usum applicare sobrio et meliori sensu inquisita principia chimica Ego in anatomia maturius substiti, B. Rolfincii nostri morte immatura ad alia vocatus perlustratis tamen prius extis et praeparato per exercitia ad altiora animo. Flora etiamnum delector intime. Est mihi in horto meo pensili Aloe Americana XXIX annorum, est Aloe Graeca, Calendula Africana et quaedam alia, quae si tuis augere velis, sumtu et pretio interprete refuso, gratum erit. Ast utraque deliciarum genera non ita satiant animum, ac Chimica Theoria. Crede mihi, sublimius est hoc studium et unum, in quo


page 173, image: s193

soenerari maius arti incrementum integrum est. Quare ad hoc mentem tuam divinam invito, certis ominibus, ita te animos omnium ad te ducturum. Tetigi haec principia in Physiologia Reformata, tetigi alibi, et per tot annos inquirendo ac insistendo, videor subinde maiorem lucem acquisivisse. Ea erat antecessorum nostrorum, more seculi sui, profitendi ratio, ut controvertendo elicere veritatem contenderent. Ego, abhorrens illam, aliam inivi viam, et probando inveni, quae ipsus non credidissem unquam. Ex levi illa umbra, quam exhibui, vel puerum docui, ut brevibus responsis satisfaciat quaerenti: Neque hoc ipso iniuriam facies beatissimo socero, vel Rolfincio nostro, quin potius huic debeo, quicquid superstruere annitor. Si feceris hoc, en dextra fidesque, erit, de quo gaudeas. Sic quoque forsan ex simplicium et materiae medicae demonstratione et selectu, ut soleo juxta Macasium et Syllabum materiae medicae meum, facile majorem sperabis numerum, ubi simul occasio erit curiosa exhibere alia et ad oraxin manuducere. Sed tibi haec, solo amore expressa, unde confido, te non alio quam profecta sunt animo lecturum. Servet te Deus!

P. S. Pone saltem, vera esse illa, et ex hypothesi ad tempus statue; inquire, et


page 274, image: s194

revera deprehendes, unam hanc et solam esse genuinam philosophandi viam, mechanicam et chimiam: imo sic tantum abest, ut elementorum doctrina, ut alia recepta, subruantur, ut potius lucem acquirant optimam. Vale iterum! Jenae 1688. d. 1. Augusti.

XXVII. EJUSDEM. (Helmstadium.)

GRatum mihi fuit responsum tuum, quo in meliorem partem te accepisse levidensia illa percepi. Interim vero, liceat id addere: Innotuit mos in vestra Academia, tres horas ex ordine destinatas esse lectionibus medicis. Id sane delicatissimo sensuum, eiusque organo permolestum est; quare si meo res staret judicio, ocyus idem immutavero. Non potest enim ferre [gap: Greek word(s)] aeris moti, (ut vocat Philosophus) auris tanta mora, unde necessum est excidere, qui alias frequentarent forte eandem horam auditores. Quod Chimiam attinet et reliqua, obstupui inaudito hoc torpore, tam paucos nempe rariora botanica et alia aestimare. Coeterum operationibus et Praxi chimicae te dudum probe innutritum ut novi, ita optaverim, ut mitius paulo de hypothesibus, ut vocant,


page 175, image: s195

seu fundamentis potius genuinis sentias; vel saltim, seposita tantisper illa hypothesi, haec legas, in quirasque mecum. Siquidem re vera unice ad Deum ducunt, et reliqua omnia illustrant, animumque satiant, sola, prout et alibi, et in Physiologia reformata asserui, et rursus data occasione latius eruam et persequar. De Pechlino nostro mira narrant: sed verissimum est, quod ex illis fluit, promiscuam illam lidbertatem philosophandi haec parere, inprimis, quod plerique veterum ignari, et saepe fundamentis non probe tincti indulgeant genio suo et sibi haec illa fingunt. Credas mihi, quaeso, laudata illa methodo et fundamentis: ex rerum natura, e sacris ipsis fluentibus, vel saltem iisdem congruis, posse perspici ortus, progressus et occasus rerum creatarum, triplicis saltim regni nostri, idque non leviter. Experire et videbis. Ex eadem quoque ratione deprehendi, in quonam consistat philosophorum adeptorum arcanum, non quod adeptus sim, vel id nomen affectem, sed quod noverim tamen, in quo consistat, et judicare queam ad minimum de iisdem. Est enim diversissimum [gap: sign for salt] , [gap: sign for sulphur] , [gap: sign for mercury] Alchimistarum, uti usus dicendi tyrannus vocare jubet, a [gap: sign for salt] , [gap: sign for sulphur] , [gap: sign for mercury] Chimicorum, hoc ad theoriam, illo ad praxin recipiendo. Et laetor, insignia hodie scripta dem fere jam publicitus asserere et confirmare,


page 176, image: s196

longe rectius, quam obscurorum virorum, qui occultare satagunt non tam rem ipsam saepe, quam ignorantiam suam. Vidi his diebus Jani Philadelphi scriptum de optima Christianorum secta: lege, et mecum judicabis, autorem nullum alium esse, quam Pechlinum nostrum. Et haec est clavis forsan eorum, quae de illo retulerunt, si quidem in sacris occupari voluit, quod idem praesto, adeo, ut soleam dicere, si nossem me Professione ista beatum fore, vel aliquid prodesse posse, non dubitaverim ex professo Theologiam tractare. Sed satis est proximo eidem arti nostrae operari et incumbere. Aloe Graeca novos foetus spondet, altera unum saltim, alio excipienda largiori hospitio. Si licuerit enutrire, habebis utriusque specimen. Illa enim iam didicit terram ferre. Optime facis, quod tractatus forma Pathologiam exscribi cures. Servet te Deus. Dabam raptim Jenae 1688. d. 21. Octobris.

XXVIII. EJUSDEM. (Helmstadium.)

ET gratissimo animo agnosco sincerum votum, nec minus pro salute tua tuorumque suscepi ad Deum O. M.


page 177, image: s197

vota precesque, ut vos quam diutissime servet incolumes. Gratulor una de recuperata sanitate ex morbo sat gravi, qualis vere et: meus erat olim, ut et de collata sparta ac munere Rectorali. Faxit Deus, ut incremento Academiae tuaeque gloriae cedant hi fasces. Observationes tuas, adscripto autoris nomine misi Noribergam. Quod si vero plures aliquando dare velis, rogavero, ut nomine juncto et sigillo inscribas eisdem titulum: ego enim, ut nosti, ab illius loci commercio plane abstineo. In febribus sudatoriis bolus armena et terra sigillata cum aliis temperatis faciunt officium. Tinctura etiam antiphthisica constringendi lympham vi pollens insigni, utiliter iis casibus adhibetur. Taceo emulsiones refrigerantes, gelatinam C.C. C.C. philosophice praeparatum et similia. Accessit ad nos nuper D. D. Schelhasius junior, relicto in Suevia Physicatu Kauff-Beyrensi, unde numerus medicorum duodenarium fere attingit. Professionem, extraordinariam ambit et cum Patronis urget D. Ruperti, Archiater Vinariensis, praefatus D. Crusii invaletudinem. Ad Facultatem nil rescriptum est, ego exposui sincere mentem; cumque unus accuser ab hocce non minus ac D. Wolffio, quod resistam, edixi, mihi perinde fore, modo publica res literaria juvetur, nec arrogare me monopolium


page 178, image: s198

ullum, modo omnia fiant ex Facultatis et studiosorum commodo. Exitus brevi exspectandus. De naevis non displicuisse scriptum, gaudeo. Dolendum est, quae Disputationum forma prodeunt, communiter negligi, et tractatuli forma tamen saepe ab exteris mitti in publicum. Servet te Deus! Dabam raptim. Jenae 1689. d. 21. Januarii.

XXIX. EJVSDEM. (Helmstadium.)

PErdidi Aloen, non mea culpa, sed tempestatis. Post enim, quam genium explorassem, et terram ferre docuissem, nuper exposita aeri concepit leviculum pluviae, unde folia omnia deposuit, solo trunco adhuc salvo et novis germinibus decerptis, sed minoribus, quorum unum si radices egerit, vel supervixerit, tibi unice destinatum erit. Geuderi librum nuper in itinere legi. Fermenta viscerum negat, sed minus ex debitis principiis examinate videtur, illa enim ex chimia maxime illustranda fuerint. Collegit sedulo recentiorum mentem ex orationibus, MSS. Disputationibus, junior quidem,


page 179, image: s199

sed sedulus vir, qui, si judicium ex praxi et chimia maturuerit, spem facit plurium. Meminit et tui non semel. Liberius philosophatur, sed mihi in thesi mea, ut nosti, non satisfacit. In altero tractatu sequitur Sturmium, cuius discipulum se profitetur, ut ille Perottum. Non legit vero meos conceptus, nec merentur forsan. Plura addere prohibeor. Servet te Deus! Dabam raptissime. Jenae 1689. d. 24. Aprilis.

XXX. EJUSDEM. (Helmstadium.)

EGo vero impense laetor, coaluisse pectora vestra, Collegae superioris puta et tua. Neque aliter fore confisus sum, cum utrique solidam genuinae literaturae viam teratis, idque non minimi solatii loco habendum duco. Imminentem barbariem spirant ista gemina, procerum incuria et nausea tanta literarum, non minus ac novitatis amor aeque ac exterorum, in quo quidem plerique laureolam quaerunt, quibus omnis antiquitas sordet foetetque. Nuper D. D. Rivinus brevi excursione nostrum locum invisebat, me vero vix dimidiae horulae


page 180, image: s200

circiter spatio, adeo ad suos properabat, spe facta reditionis. Insigniter placuit viri eruditio, ac sensus in plerisque Concors. Novum meditatur non minimis sumtibus opus botanicum, unaque accuratiorem plantarum divisionem. Cumque tuae me ad harum lustrationem deduxerint, nuperrimo itinere, ut et alias meditando deprehendere mihi visus sum, non posse unum plantarum characterem assignari. Consentio laudato Rivino, qui flores aestimat praecipue, ista enim pompa est plantarum et decus festivum, unde longe prae seminibus ista ratio perplacet. Quod si v. g. alios radiantes, calicatos, galericulatos, globosos, umbellatos, et sic porro constituamus, addita differentia specifica a petalorum numero, colore et aliis, putaverim rectius nos omnia capere posse et alios docere. Calicatis cum calcari adnumeraverim Nasturtium Indicum majus, quod et in horto meo pensili, licet admodum leviculo, iam floret. Estque una tripetalon, colore aureum; mirumque hoc habet cum Leonuro commune, quod rami decerpti statim, germinent. Nescio, an scripserim iam, me literas superioribus mensibus accepisse, una cum seminibus a D. Tournefortio, Botanico regio Parisiensi. Sed semina illa plane


page 181, image: s201

non germinarunt. E vicina Lipsia et aliunde probe instructus est hortus noster medicus exoticis ejusmodi. Debueram ad te cumprimis referre de istis seminibus quicquam, sed noctuas Athenas, neque id me piget, cum plane interciderit spes emergendi in terram concreditorum. Inter illa, quae desideraverim, est Foeniculum Indicum stellatum, quod et sub nomine Bathiani venditur, cujus semen mitto, an forte tua manu satum possit produci. Ante annum id perdideram, nuperrime receptum dubito, an terrae adhuc inseri queat cum successu. Sed ut redeam ad scopum, videntur plantae non una sola aliqua nota, sed conjunctim modo hac, modo illa memoriae mandandae, in quo quidem germani rectius longe, vel Bauhinorum exemplo, processerunt, quam alii, longitudine nominum et difficiliori modo rem explicantes. Natura est simplicitatis amans, et thesauros suos undique et per totum lustrari cupit. Hinc alias a foliis, a floribus, a semine alias nuncupamus et dignoscimus; non raro etiam a sapore, a nascendi loco, ab aliis. Spero rei huic herbariae orituram insignem lucem, postquam seculo hoc plures insignes heroes operam locant non levem, interque hos tu quoque inprimis emines. Sed desino, teque


page 182, image: s202

divinae tutelae cum tuis animitus commendo! Dabam raptim. Jenae 1689. d. 4. Julii.

XXXI. HENRICI MEIBOMII. (Jenam.)

SAlvum et incolumem te cum tuis omnibus in patriam appulisse, laetus intellexi, simul etiam in numerum Professorum te receptum, et officii partes disputando et anatomen exercendo jam implevisse, ex transmissis, pro quibus gratias plurimas ago, perspexi. Faxit ter Opt. Max. Deus, ut integra sanitate et nominis tui perenni fama, diu publico bono, et illustris Academiae vestrae commodo spartam, quam nactus es, ornare possis! Nobis ex eo tempore valde turbatae rationes nostrae fuerunt obitu excellentis et longiore vita dignissimi viri, Pauli Heigelii, illis praesertim, quibus nuptias apparabamus, diebus. Programma, quod, a me scriptum, in funere ejus publicatum est, his adjeci, uti et Funeralium B. Soceri mei exemplaria aliquot, amicis distribuenda. Bibliotheca ejus per auctionem est distracta, eo pretio, quo contenti esse possunt haeredes, Cogitationes tuae de [gap: Greek word(s)] valde


page 183, image: s203

placuerunt: semper enim docui auditores meos, non ex falsis aut dubiis hypothesibus causas sibi fingere et symptomata explicare, sed ex accuratissima observatione [gap: Greek word(s)] collectiones facere et causas rimari, id demum esse medice philosophari et ad Hippocratis mentem: quamvis sciam non defuisse, qui me ad talem philosophiam et verum sciendi in arte medica modum, et Hippocratem, provocantem, ita traduxerint, ac si naturalium rerum indagationem contemnerem, recentioris aevi in Physiologia et Pathologia observata rejicerem, et omnia ad solius Hippocratis observata et illius per tum nota medicamenta curationem reducere vellem. Non video autem, quomodo hoc seculum possit emendari propter ipsorum Docentium ineptitudinem et sequacium numerum. Verum cogor hic desinere, et te cum tuis omnibus a nobis plurimum salvere et felicissime rem gerere jubeo. Helmstadii d. 29. Octobr. 1690.



page 184, image: s204

XXXII. EJUSDEM. (Jenam.)

GRata quidem plenior tua de obitu Serenissimi Principis relatio, sed argumento ipso ingrata fuit, cum tanto magis dolendus sit, quanto majoris spei, et in tantilla aetate eminentibus virtutibus fuit praeditus, iisque, quae in tanto fastigio rarissimae sunt. Morbum dum considero, et inde ortam subitam mortem, nimiam effervescentiam sanguinis inculpo, qui ut per nares et os prorumpere nisus est; ita sine dubio, in cerebro diruptis vasis, apoplexiam induxit. Semper ego in variolis curandis maximi esse momenti duxi, ita in crisi illa temperare motum humorum, ut recte defervescant. Ideoque semper, et felicissimo effectu, illos secutus sum, qui fixis potius quam volatilibus ad expellendum utuntur, et medicamentis humorum orgasmum temperant magis, quam augent. Neque alia de causa lentium decoctum in usu esse coepit. Et venae sectio in principio plurimum prodest. Purgantia vero, quae sanguinis fervorem augent, plurimum nocent: quae ego ita devito, ut per priores quinque dies adstricta


page 185, image: s205

cum alvo potius jacere aegros meos sinam, quam vel clysterem adhibeam: nimis enim in hoc affectu periculosa est diarrhoea, et rectam expulsionem impedit lubrica nimis alvus. In nostris rebus Academicis nihil mutatum est, nisi quod Hebraeae linguae et Orientalium Professor von Haart introductus, Professionemque Oratione auspicatus, Lectiones suas nunc publice habet. De Professione Medica altum silentium, dum Recessus, quem vocant, in recessum adhuc latet. Qui eam ambit, Cellenses valde invenit difficiles; quoniam tamen Hannoveranos aequiores habet et Wolfenbuttelenses faventissimos, obtinebit tandem, quod petit: Vale et salve plurimum cum carissima uxore et tuis a mea meisque. Helmstadii. d. 4. Dec. 1960.

XXXIII. EJUSDEM.

LItteras tuas 10 huius mensis datas nudius tertius demum accepi, gratissimas vel eo imprimis nomine, quod salvum te, salvamque familiam omnem nunciarent: quod ut hoc et proximis pluribus; annis semper intelligere liceat, ex animo voveo. Spargebantur alias hic rumusculi


page 186, image: s206

quidam, ac si a tumultuantibus quibusdam studiosis domui vestrae vis noctu illata fuisset, errorem tamen in nomine fuisse, dein intellexi. De publicis rebus hic loci certi quicquam nec scire, nec divinare possumus, antequam per Britanniae Regem, qui tandem Hagam Comitum venit, in illo totius pene Christiani orbis conventu certi quid sit conclusum. In rebus Academicis nulla mutatio, praeterquam quod Wideburgius ad Theologicam et von der Hardt ad Hebream Professionem introductus. Tumores illi brachii, quorum meministi, sine dubio ab humoribus, illis similibus, qui cancrum faciunt, orti fuerunt, nec in illis, adultis quidem, Ars Medica quicquam efficiet. Sunt in his locis rariores, alibi vero in magnis nosocomiis, et etiam apud monachos frequentius observavi. In Mediolanensi Nosocomio Chirurgus me praesente tale crus absecuit, et tum patuit, ita immutatam et corruptam carnem, ut nullo remedio locus. Ante duos menses hic quidam studiosus Burchtorfius noctu inermis alteri armato eripere ex manu gladium longum et acutissimum dum nititur, et hic eum terram versus nonnihil dimittit, cuspis ensis impingitur pedi illius, paullo supra malleolum externum, ambobusque simul cadentibus, Burchtorfioque pedem intorquente, ter fractus est gladius,


page 187, image: s207

et unum quidem fragmentum in terram cecidit, alterum longitudine trium et dimidii pollicis anterius in vulnere remansit, et simul ac Chirurgus accessit, extractum est, tertium, ipsa scilicet cuspis, quinque pollicum longitudine, oblique se insinuavit inter tendines et ossa ad alterum usque latus, ubi attactum non pati potuit aeger. Cum igitur dolore graviter afficeretur aeger, et propter tendines eo in loco inflammationis et gangraenae metus esset; primo incisionem, iuxta vulneris longitudinem a secundo fragmento factam, dein alias fieri feci, ut tandem dilatatoriis turundis adhibitis tertio die educi cuspis tota posset. Est autem nunc integrae convalescentiae spes, quamvis in opposita vulneri parte nova quoque incisio ad exitum materiae procurandam facienda fuerit. Vale, Amplissime Vir, et salve plurimum cum omnibus tuis a nobis quam humanissime. Helmstadii 30. Januarii, 1691.

XXXIV. JOHANNIS EBERHARDI BVSMANNI. (Jenam.)

ICh habe nicht unterlassen sollen/ demselben mit ein paar Zeilen auffzuwarten, und mich dessen guten Zustandes zu erkundigen.


page 188, image: s208

Ob es schon sonst zu heissen pflegt, omnis mutatio est periculosa; so wil dennoch hoffen, es werde die geschehene Veräderung kein poenitere nach sich zieben. Unsers Orths haben wir auch GOtt für beständige Gesundheit zu dancken, nur daß meine 4 Kinder, die ich bey mir habe (denn einen Sohn habe ich auff die Academie nach Hornburg geschicket) mit den Kinder-Blattern incommodiret worden, welche noch itzo aliquid scabiosi hinterlassen. Herr Wideburgius ist neulich zum Professore Dogmatum an sehligen Herrn D. Heigelii Stelle introduciret worden, und wird auch Herr D. Rixner wieder zu uns kommen. Herr Rath Schwanenberg ist 6 Wochen in Mecklenburg gewesen, itzo ist es schon etzliche Wochen wieder hier, und divertiret sich zuweilen mit der Schlittensachrt. Unsere Herren Studiosi beginnen das Carneval im Schlitten-fahren auch einiger maßen zu introduciren, ich wil aber hoffen, wenn der Schnee continuiren solte, es werde solche Carnevals-Lust dem jetzigen Vice-Rectori, Herrn D. Schradero, welcher erst gestern inthronisiret worden, ein Unlust erwecken, und solche Mummerey verbieten. Herr Mag. Rittmeyer wird Probst bey dem Marienbergischen Closter werden, und ists nicht mehr in fieri, sondern facto esse, doch ist Et noch nicht introduciret worden. Sonst berichte, daß ich

page 189, image: s209

neulich wieder zu Rom gewelen, und nunmehr des Römischen wesens völlig kündig worden. Weiß mein Hochgeehrter Herr Doctor, wie ich nun gesinnet sey?

Roma vale: vidi: satis est vidisse: revertar, Cum leno aut meretrix, scurra, cynaedus ero. Pfuy des ver fluchten P. dazu der heilige Syncretus mendax ille Cretensium Apostolus, mit seinem anhang, die Jugend verleitet, zum wenigsten eine gute opinion von dem, das nichts taugt, bey ihr erwecket. Wenn Herr D. D. noch lebete, volte ich wünschen, daß es neulich, da es so tarck sror, etliche Wochen auff dem so genanen Blocksberge sitzen, und so lange hätte frieren müßen, bis Es mir nachgebe/ Pontificem Romanum esse Antichristum, und denn für Freuden oder Angst, nolens, volens, ausriee: Impleat vos Deus odio Papae! Es hat mir neulich der Apostel Paulus was sonderliches im Traum, dum somnians vigilavi, non vigians somniavi, dieser wegen geoffenbahret und ist es mir fast eben auff solche weise erschienen, als dem P. Francisco Aquilano zu Rom, es seinen Brief mit auff die Cantzel brachte, vie Albanus in seiner Anotomia Romana rzehlet. Sed haec inter nos. Nosti, Vir optione, amicorum arcana non semper esse proalanda, nisi forte Dei gloria vel salus proxini exigat, welches hier wol nicht, wird stat haben.


page 190, image: s210

Was es für ein arcanum gewesen, dar auffich ziele, werde ich zu anderer Zeit entdecker Wenn der junge Felden die Gnade gehabt häte, daß Et mit Paulo, oder vielmehr mit GOtt selbst, auff solche weise (wenn es auch gleich nu im Traum geschehen wäre) hätte reden können, wurde Et die Kirche, in dero Schooß egezeuget, nicht verlaßen, vielweniger nach einer Sties-Mutter sich gesehnet haben. Segehets, wenn man die Analytic Aristotelis in mysteriis fidei misbrauchet, und alles nach de Vernunsfft judiciren wil. Schließlich bitt Herrn Professorem Dantz meinet wegen dienstlich zu grüßen, und ohnschwert zu vernehmenob Sein Alcoranus vesta Latina indutus sich bald werbe sehen laßen. Ich recommendir mich hiemit zu beharrlicher affection, und ver harre unter Empfehlung Göttlicher Obhutt zu aller prosperität an Leib und Seel, in dein ohn längst angefangenen, und vielen, vielen folgen den Jahren/ auch freundlicher Begrüßung von mir und meiner Eheliebsten deßen Dienstwil liger Diener. Helmstedt, den 30. Januarii 1691.

page 191, image: s211

XXXV. H. MEIBOMII. (Jenam.)

TUas 23. Februarii datas 15 hujus mensis demum attulit Lentulus noster, jam autem citiorem abitum parat, ideoque paucis tantum significo, me rerum tuarum felici statu laetum esse, et nos adhuc in priori. Pro missis disputationibus gratias ago, sed quod reponam, non habeo. De Corollario tuo unum referam, necesse est, ut habeas, quod rideas. Legit illud non nemo, sed non intellexit, ideoque mihi retulit, antequam illud legerem, Lipsienses thesi quadam contra te defendisse Cartesium, et illum esse Hippocraticum ita clare ex quibusdam Hippocratis locis demonstrasse, ut convictus ad meliorem mentem redieris, idque novo Corollario posito confessus fueris. Admodum igitur gratum fuit, ipsum illud corollarium legere, quamvis Lipsiensia non viderim. Amannum ibi in summa paupertate mortuum, vix unde sepeliri honeste posset, reliquisse intellexi. Harbeccae in vicinia nostra nuper quidam ab hortulano misere occisus est, involuntario, quantum hactenus constat, cum enim hic illi joco gladii


page 192, image: s212

mucrorem ad pectoris regionem apponeret, ille converso corpore, in pectus ita sibi ipsi adegit, ut mortuus extemplo concideret. Dissecti cor exsectum ad me attulerunt Medicinae studiosi, et vidi vulnus in dextrum ventriculum, qua a basi assurgit, valde patulum, simul autem circa basim inter membranas et pinguedinem duobus in locis concrementa lapidea, tophacea, parva quidem, sed ad notabilem digiti articuli longitudinem sibi cohaerentia. Putaverant nonnulli, externo attactu, esse os cordis, quod in brutis, aliquando etiam in homine, circa exortum arteriarum interius reperiri solet, verum haec quidem concrementa revera lapidea erant et in superficie tantum cordis haerebant, nec, quantum arbitror, ullum illi incomodum afferre potuerunt. Professiones vacantes apud nos manent adhuc vacantes, et vix sperandum quicquam ante autumnum, dum de apparatu bellico cogitationes, Gallo jam ad Scaldim fulminante, Ministros occupant. Tu interim, Amice optime, salve plurimum cum tota familia tua, quae a me officiosissime salutatur. Dabam Helmstadii 17. Martii 1691.



page 193, image: s213

XXXVI. J. E. BVSMANNI. (Jenam.)

OB ich zwar für diesesinhal nichts sonderliches zu schreiben gehabt; so habe dennoch lieber etwas als nichts schreiben wollen, damit mein Hochgeehrter Hr. D. auch daraus kennen möge, daß mir deßen correspondence sehr wehrt und angenehm sey, wie ich denn auch nicht würde ermangelt haben, deßen voriges Schreiben also fort zu beantiworten, wenn mich nicht die durch Absterben Herrn M. Kochs über Vermuthen gehäuffte Predigten und die schon zum theil verrichtete Kirchen.-Visitationes daran verhindert hätten. Herr Bohnstedt ist von E. E. Rath zum successore praesentiret/ und Domin. Exaudi nach abgestatteter Probe. Predigt von hiesiger Gemeine vociret worden. Die Introduction (welche vor diesesmal von der Vocation separiret, und ein absonderlicher Tag darzu destiniret worden) sol am 1 Sonntag nach Trinitatis geschehen. Ich dencke aber, weil Herr Bohnstedt nach Hildesheimb gereiset, und Herr M. Albrecht daselbst gesrorben, wenn wir meinen, Et solle nunmehr antreten, so läßt es uns sitzen, und bleibet in patria, denn es vor diesesmal wol nicht hießen dürffte, vie dorten stehet: Ein Prophet gilt nirgends veniger, als in patria. Tempus datarus,


page 194, image: s214

sagt jener. Herr Riemer, Prediger zu Oster wieck und designatus Superintendens zu Hildesheimb, hat sich bey unser Facultat und meiner Wenigkeit, als zeitigem Decano angegeben umb pro licentia zu disputiren, und ist es zwarvor etlichen Wochen schon in meinem Hause examiniret worden, vor der Disputation aber (die er, wie bekant, selbst machen muß,) habe bißher moch nichts gesehen oder gehöret, sonsten hätte sie auch senden wollen. Herr D. Meibom ist vor 8 Tagen nach Casset gereiset zu dem regierenden Land-Grafen, welcher zuweilen vom Schwindel incommodiret wird, (sonst sol dem herrn nichts schaden) und nach verrichteter Cur in Campagne gehen wil. Bey Herrn D. Meibom heißt es itzo wol recht: Dat Galenus opes, und bringet ihm derselbe mehr ein, als etwa dem guten Herrn D. Beerwinckeln zu Hall [note: Obiit etiam Beerwinckelius febri maligna et contagiosa, et quidem decimo tertio morbi die, in maxima egestate, ut refert Chistophorus Knaut, M. D. Halensis in Epistola d. 21. Junii 1692 and Schelhammerum data. Conf. infra epistola Henrici Meibomii d. 22. Martii 1692. ad Schelhammerum data.] der Aristoteles mit allen seinen Ante-und Postpraedicamentis. Doch halte ich davor, wenn Herr D. Beerwinckel das studium practicum dem theoretico vorzöge, es würde Ihn der Galenus auch nicht noth leiden lassen. Als


page 195, image: s215

neulich Herr D. Meibom im Gasthofe hieselbst einen vor nehmen Patienten besuchet, hat ein Bauer, welcher eben in der Thür gestanden, gesagt: wanne de Mann hät en gut Hanjewerck! So solte es Herr D. Beerwinckel auch machen. Die Römischen curiositäten beunruhigen mich nicht sonderlich mehr, nach dem ich einmahl mit dem Herrn Luthero versichert bin, daß das Pabstthmb zu Rom nicht etwa vom Heil. Syncreto (cuius memoria sit in maledictione wolte ich sagen) sondern vom T. gestifftet, doch solte mir sehr lieb seyn, wenn ich mit meinem Hochgeehrten Herrn D. eine tour in Jtalien oder Franckreich thun könte, und wolten wir uns zum Sinnbilde erwehlen einen Lilien-Topf, dabey einige Personen mit verbundenen Köpffen sitzen, und eine schedulam in der Hand haben, darauff die Uberschrifft: In der Nähe schädlich, in der Ferne lieblich. Nach Rom aber möchte ich nicht, denn ich vernehme aus den Zeitungen/ daß man da zuweilen Köpfe mit außgeschnittenen Augen, Nasen etc. finde. Das hole der Hencker/ wenn man so reisen sol, daß man seines Lebens nicht sicher ist. Sonsten erinnere mich, daß meinem Herrn Doctori noch einige relation oder communication zu geben schuldig bin/ von einer Erscheinung des Apostels Pauli, die einem guten Freunde (den Mein Herr D. gantz

page 196, image: s216

wohl kennet) vor etlichen Monathen begegnet. Als derselbe sich von seinem Weibe (mit der es gantz wol lebet) gewisser Ursachen halber quoad torum (non quod mensam) separiret hatte, und auf seiner Studier-stube schlaffen geleget, und des Nachts etwa umb 1 oder 2 Uhr im Traum anfieng zu speculiren, und sich seines gantzen Lebens-Lauffs zu exinnern, was ihm auf Universitäten und Reisen (so wohl in Reußen als Preußen) in seiner Jugend und Männlichem Alter begegnet; wie Et so manche ärgerliche, auch wohl gar Atheistische discourses gehöret, auch wol von denen, die Ihn im Glauben stärcken sollen; wie ihm hier und dort rechte Fallstricke geleget, woher es doch komme, daß die vornehmen K. Theologi, auch itzo Herr D. F. zu H. in der Theologie was neues angefangen; was die Ursach doch möge seyn, daß mancher, ob Et gleich in seinen Predigten Gottes Ehre suchet, zum wenigsten zu suchen vermeynet, dennoch zuweilen verachtet und gedrucket werde etc. Da fielen ihm die Worte Pauli ein 1 Corinth. I. V. 26. Nicht viel weisen etc. usque ad. v. 30. (Mein Herr D. beliebe ohnschwert den locum selbst nachzuschlagen, denn es mit keinem Golde zu bezahlen, und viel köstlicher ist, alß die Frantzösischen Brust-Stücke zu Rom). Diese Worte haben solche Krafft bey ihm gehabt, daß da es gleich darauff erwacht/

page 197, image: s217

die Thränen Ihm von den Backen für Freuden herunter gelauffen, denn es aus allen seinen dubiis heraus kommen, und gleichsam seiner Erwehlung versicherk worden, Ihm auch nicht anders vorkommen, alß wenn es mit Paulo, ja mit GOTT selbst, (darinnen es auch wol nicht geirret) geredet hätte. Nun judicire mein Herr D. ob dieser Freund, von dem ich schreibe, ein Enthusiast, Quaker, Quietist, oder dergleichen sey? Ich halte es nicht davor. Aber st! st! wer da stehet, mag wol zusehen, daß es nicht falle. Gottes Schutz getreulich empfehlend, und freundlich grüssend verharre dessen dienstwilligster Diener. Helmstädt, den 4. Junii 1691. P. S. Gleich itzo da ich dieses schliessen will/ gehen wir ins Consistorium, ümb Hrn. Prof. Schmidt zum Rectore zu erwehlen. Umbs neue Jahr, geliebtes Gott, wird die Ordnung an Herrn D. Rixner seyn, oder, so fern der ausbleibt/ und GOtt Gesundheit und Leben verleihet, an den/ dem der Apostel Paulus neulich erschienen, wiewohl dieser schon dreymal mit Paulo geprediget hat: Ich habe Lust abzuscheiden, und bey Christo (nicht Antichristo zu R. oder Constantinopel) zu seyn.

page 198, image: s218

XXXVII. LVCAE SCHROEKII. (Jennam.)

ADfectum tuum, quo et praeclare de Academia nostra Curiosa merere laboras, et tibi valdopere me obligatum reddis, uti debito cultu veneror; ita ut eundem porro conservare nobis digneris, animitus opto, qui inter tot aemulos malevolosque tam praecellentium Virorum favore quantopere indigeamus, semper magis magisque perspicio. Unde etiam quaecunque laudabile nostrum studium aliquo modo turbare possunt, ut feliciter eradicare liceat, quam maxime in votis habeo; quamvis exoptare id facilius, quam sperare quod valeamus, haud me lateat, qui ubique malorum cum bonis mixturam deprehendo, nec ullibi rempublicam Platonicam reperio. Omnes hactenus promiscue fuisse receptos, etiam juniores Medicos etc. objicitur; ast quod pace Excell. D. P. scriptum volo, ipse scio, desiderasse aliquot receptionem, sed non impetrasse; juniores medicos nollem omnio exclusos, qui industria et laborum fervore saepe provectioris qui sunt aetatis, vel taedio curiositatis, vel negotiorum cumulo obrutos, longissime post se relinquunt; quamvis utique optandum et cogitandum sit, quomodo absque aliorum


page 199, image: s219

offensa major selectus fieri queat. Omnes observationes, quae transmittuntur, typis committi, ulterius objicitur; cujus contrarium vel integer fasciculus, quem habeo, observationum, cuivis demonstrare potest: nec diffiteor, saepe inter bonas publicari etiam levioris momenti observationes; ast prudentis est, interdum limiles defectus dissimulare, quam odio in nos concitato, utilium etiam suppressioni ansam dare; Possem integram historiam recensere amici alicujus mei, uti videbatur, integerrimi, qui ante unum alterumque annum nescio quae luci minus apta transmittens, cum delicatissime a me admoneretur, nihil hactenus etiam plurimis literis invitatus mittere nec respondere voluit. Adpendices iam extantes adjici non diffiteri licet, ast tales fuerunt, uti opinor, quae paucorum in manibus sunt et legi tamen a pluribus merentur. Monita tamen tua maxime placent, quae, et si quae plura ad Academiae conservationem splendoremque conferre aliquid possunt, exigua mea opera, si promoveri poterunt, non sum intermissurus. Inprimis vero eo commodius res haec peragi posset, si Decuria hac secunda Miscellaneorum absoluta, cum nova novas etiam de Academia exornanda curas nos agere universis constaret. Distributionem Dnn. Collegarum


page 200, image: s220

inter etc. Dnn. Adjunctos fuisse institutam, (et cujus rationem etiam tibi expositam credidi) recordor, ut hi officii faciendi benigne illos quotannis admonerent; si quid a D. Praeside proponatur, illis etiam communicarent; de obitu suorum Dn. Praesidem informarent; Medicos celebriores ad Societatem vel suarum observationum communicationem, facto tamen dignorum selectu, invitarent etc. Quid de Nobil. nostro Wedelio spei superest ? An deserere nos constanter pergit; an vero tandem, quod serio exopto, cum nobis in gratiam redibit ? Tua forte auctoritas multum apud eum praestabit, ut offensae, quam accepisse se, alterius, quod putamus; falsa suggestione, suspicatur, aliquando obliviscatur. Sed nolo prolixitate mea serioribus tuis studiis molestus amplius esse; unde te valere animitus jubeo, utque mihi favere pergas, obnixe rogo. Dab. Augustae Vind. 6/15. Aug. 1691.

Celsus.

XXXIIX. CASPARI CÖRBERI. (Jenam.)

IN patriam, quod quotannis obire soleo, iter susceperam, cum tabellarius vestras nuper ad me attulit. Nulla autem cum


page 201, image: s221

urgeret scribendi materia, nec mittendi commoda se offerret occasio: ejusdem tabellarii reditum expectandum esse duxi. Interea loca Professorum vacua in Medicina quidem occupavit Stisserus, in Philosophia morali Böhmerus, qui habita nuper de animi tranquillitate ex Philosophia Christiano petenda inaugurali oratione expectationem non adeo magnam de se concitavit. Visa enim multis est Scholastica nimis, et ex docendi legibus in articulos et membra curiose dispertita. Sed, quamprimum una cum programmate excusa erit, vobis ipsis dabitur arbitrandi facultas. Werlhofii disputationem nuper habitam vel ea de causa mittendam putavi, quod Bruckneri, JCti vestri frequens in ea fiat mentio, ejusque sententia de promissis per vim extortis, disputatione illa, quam tuo beneficio ego et a me Werlhofius possidet, declarata veluti ex professo examinetur. Huic adjunxi Schraderianum [gap: Greek word(s)] de Galenicorum et Chymicorum remediorum usu, licet autorem ipsum te ejus participem fecisse suspicer. Sed studium meum probabis vel de alieno solvendi, qui meis tibi satisfacere non possum. De caetero gaudeo, te isthic florere gratia Principis novi Domini vestri, et amicitia Purpuratorum, quam cum tibi tua virtus et merita paraverint,


page 202, image: s222

constantem fore auguror, et fructuosam quoque apprecor. Hac subnixus facile poteris contemnere insanum temerarii hominis judicium, qui, cum Logicae Logicisque omnibus bellum [gap: Greek word(s)] indixisset, satis sibi cautum existimavit, si iis, qui sanioris logicae usum assererent, judicii laudem detraxisset. Sed, cui Thomasius et Socrates et sapiens videri poterit, is nescio an a judicio commendari possit, nec an a tali notari vim laudis habeat. Autorem autem ipsum adhuc ignoramus, cui si larvam detrahere, et ex realitatis suae latibulo protrahere possis, gratum et nobis facies. Dictio certe arguit hominem circulis plebeculae oblectandis, quam doctorum coetibus frequentandis aptiorem. Audio et inter Theologos vestros ob Pietismum aliquid turbari, qua de re, nisi grave erit, certiora me docebis. Interea ex sententia rem geres, Vir aestumatissime, meque porro amabis. Dabam in Academia Julia, d. 20. Augusti 1691.

XXXIX. J. G. VOLCKAMERI. (Jenam.)

CUm multa a te semper impensa fuerit cura rebus Academiae nostrae stabiliendis, ejusque bono, quantum in his turbis licet, promovendo, tum ea nunc


page 203, image: s223

quidem aestimanda est nobis et praedican da eo magis, quod nec muneris gravissimi vic es, nec familiae alium in locum transferendae et constituendae ratio eam vel minima parte minuere, nec intervertere denique potuit adversa valetudo, cum qua suavissimae uxori fuit conflictandum: Cujus in pristinam nunc sanitatem restitutae nuncius uti longe gratissimus accidit, ita voveo ex animo, ut perpetua tibi ea ac constans affulgeat serenitas. Meae interim familiae status, laetiori tamen consilio ac omine, interturbatus fuit par umper nuptiis filiae praeterita proxime hebdomade celebratis cum D. Godofrido Thomasio; qui cum egregia tua in omnem litterarum rem publicam merita summo semperin pretio habuerit, plurimam ejus nomine salutem tibi, Vir Excellentissime, adscribo, ipseque cultus sui atque observantiae testes aliquando daturus est litteras, si ejus rei veniam a Te haberi posse cognoverit. Diligentissimo negotiorum nostrorum moderatori Schroeckio tuas nuper transmisi protinus, ab eoque nunc pariter, quod responsum fuit, ad te remitto. De Successore certi quod scribam, non habeo. Multorum quidem vota in Illustrem nostrum Francum propendere scio; verum hic, uti prae se fert, gravissimi et multis obsepti difficultatibus muneris


page 204, image: s224

vicem vix videtur suscepturus, pressus videlicet quam plurimis aliis negotiis, et contintuis fere, quibus Saxonis lateri adhaerendum ipsi est, itineribus praepeditus. Neque major spes est, fore ut Schroeckius praesidium nostri Collegii, cujus nunc pensa dirigit, in se suscipiat, fugitans honorum, quos mereri magis virtute quam studio expetere statuit, et alo ambitione omni, si quisquam, alienissimus. Certe nutanti in dies magis magisque statui Academiae nostrae de auxilio praesidioque mature videtur dispiciendum, quod et robore suo eam fulciat et a casu, qui imminet proxime, praeservet ac tueatur. Qua rati one autem fiat, quod vix ulla sperari possit malo latius continuo serpenti medicina, obscurum sane tibi, Collega honoratissime, neutiquam esse potest, qui tot jam annis provin ciae huic admotus Adjunctusque fuisti summa cum laude et de hac re conquestus es apud me saepe numero. Quod si omnes, aut saltim major pars, tui essent similes, ut non nisi argute inventa, limata judicio et ingenio perpolita in fastos nostros referenda mitterent, aut commonstratis quoque modestoe iis, quae indecora habentur, patientes recte monentibus aures praeberent, tum equidem bene ac praeclare nobiscum agi existimarem, crederemque emendari aliquando


page 205, image: s225

in melius posse corruptionem ac labem quae nobis infesta est. Nunc cum contraria potius omnia accidant, et in parcissima segete eruditorum et in litterarum pariter ac artis doctrina probe excultorum virorum, largissima et infausta existat eorum messis, qui proletaria quaevis, et in compitis ac triviis vix tuto absque irrisionis periculo decant anda, summa tamen secreti atque arcani religione non sine tristissimarum naeniarum accentu nostris cotidie inferant sacrariis; quid emolumenti inde in posterum habitura sit Medicorum Respublica, clarum est cuivis, cui oculi non sunt hebetes. Cum alius de vitreis lacrymis fractis rem omnem, scilicet hominum admiratione dignam enarrat, alius pulicum culicumque gressus et subsultus accurata, si Diis placet ratione metitur, alius tineam a se aut febrem haud pessimi moris, aut dolorem dentium, nescio quo euporisto persanatum gloriatur, alius ab impostore aut dicaculo delusus dedecus credulitatis suae nobis affricat, alii denique alias nobis cumulant quisquilias, quarum trimodium nebulae cyatho vix emeris; Quid boni speres abs ejusmodi hominibus, qui omnem cum judicio, melioris doctrinae sensum videntur ejurasse, et gravem ac atrocem injuriam interpretantur, ubi suasu quis et monitu salutari


page 206, image: s226

eorum aggrediatur pervicaciam: Quo rum etiam numerum succerescere in die agroscimus ac dolemus, ut major videatur quam muscarum nunc est ac gryllorum in aest ate, cum caletur maxime, et nihil fer Academiae nostrae supersit Caesarei, praeter quam quod medicorum copia, quae Caesarem olim perdidit, eidem nunc gravis existat ac exitiosa. Ast tunc eam vidimus maxime florentem, cum nondum laboraret incrementis suis in supervacaneam fere molem elatis, sed membris quantumvis paucis, vegetis tamen et robore virtuteque praestantibus arctiusque adeo inter se connexis firmata, famam ac decus dignitatis suae longe lateque diffunderet, exteris etiam populis, qui parci alias solent esse virtutum gentis nostrae aestimato res, ad ejus laudem et cultum haud inanem incitatis. Nunc autem ubi in alia quaevis abitum est, receptique sine delectu omnes, quibus ilia rumperentur, nisi in Ephemerides nostras ephemeram suam et praecocem sapientiam egererent, quid mirum eviluisse passim instituti optimi gloriam non apud exteros modo, sed nostros etiam, prae stantibus quibusvis societati nomen dare abnuentibus? Quae omnia dum expendo computoque arctius, piget admodum vanae et inanis, quam servando amplificandoque


page 207, image: s227

Collegii decori insumsi operae, atque illud etiam dolorem auget quod agnoscam invitus, indignos hac ratione nos brevi fore favore Optimi Imperatoris, Principumque atque Heroum sapientissimorum, qui ordinis nostri instituta ultro asseruere eumque hactenus Majestatis et potentiae suae praesidio tutati sunt. Itaque quod unicum mihi relictum esse video, dum per me non stat, ut pristinus Academiae vigor ac salus reflorescat, saltim id e re erit, ut videat posteritas, non defuisse, qui naevos agnoverit, ut ut qui tollere possit aut emendare reperiatur nemo. Quamobrem, ubi alteri decennio finis erit imponendus, si Deus vitam concesserit, animus est, gravi ac decenti paraenesi hortari sodales, ut quod officii personaeque, quam gerunt, ratio exigit, strenue exequantur, simul etiam viam commonstrare, qua sedulo calcata possint plus ultra contendere et ad summum pervenire perfectionis fastigium. Interim has querelas doloremque animi apud te, Collega honoratissime, deposuisse liceat ac sperare, ut tua imprimis ac tui similium ope pristinum aliquando decus Academiae, cujus ornamenta estis, referatur. Quod restat, ex seminibus abs Hermanno ad Filium missis, parum est, quod in germen excreverit, aut si quod germinaverit, non fuerit mox pessundatum


page 208, image: s228

frigore ac tempestate plantis gravi et perniciosa. Quare nihil fere superest, praeterquam Solanum spinosum Indicum et Althea Indica foliis Ribesii seu lappacea. Vale, Collega Honoratissime, et quod strenue praestas, Academiae bono ac honori invigilare perge. Norimbergae d. 22. Augusti 1691.

XL. SAMVELIS GRASSII. (Jenam.)

JAm dudum ad tuas responsorias respondissem, nisi catervatim hactenus irruentes morbi, hincque negotia practica me impedivissent. Jam vero rumpendum est silentium, imprimis occasione data a praesentium latore, Domino Kamper, affine meo. Hic cum Jenam tenderet, Musis Medicis in cubiturus, me convenit, atque ut aditum ad T. E. litteris commendatitiis pararem, sollicitavit. Non denegare has potui juveni ingenuo, pio, modesto, et discendi avidissimo. Hunc si favore tuo dignum judicaveris, intime me obligabis, illum vero beabis. Nec in ingratum cadet benevolentia tua, cum Nobilissimus atque Eruditissimus Pater quovis modo filio suo exhibitum favorem compensare studuerit. Nos hic conflictamur cum morbis tam chronicis quam acutis. Crastino die curabo Nobili cuidam in ambobus


page 209, image: s229

labiis haerentem lupum praescindi, faxit Deus feliciter! Nuper curavi juvenculam horrenda epilepsia convulsam per multos jam annos, a verminosa progenie oriunda, ubi notabile erat, post levem purgationem eamque reiteratam, prima vice quidem vermium minimorum quales in caseis conspiciuntur, ultra duas mensuras excretas fuisse, nullis majoribus vel teretibus vel latis praesentibus. De Indigo peculiare quoque quid in mercatore quodam observavi. Hic quamprimum circa Indigum versaretur, discolorationem oculorum fuscam patiebatur, curavi abstergentibus, praeservavi vero illum peplo super faciem ducto. Nec praeterire possum, nuper virginem quandam 30 aliquot annorum coram me conquestam esse, quod, quoties novum indueret indusium, fluore albo coriperetur, risi, simulque cachecticis curavi. Ignosce, Vir Excellentissime, ludicra seriis intermiscenti; Apprime vero tuis academicis speciminibus me delectari, certo tibi persuasum habeas, quibus si me non destitutum curaveris, summopere me obligabis. Vale ex voto. Dabam raptim d. 3. Octobr. 1691.



page 210, image: s230

XLI. H. MEIBOMII. (Jenam.)

QUanto minus quicquam de invaletudine tua et gravissima quidem febri, innotuerit mihi, tanto magis tibi familiaeque tuae superatam illam feliciter gratulor, longioremque vitam et a morbis liberam apprecor. Me etiam hoc mense morbus pene lethalis oppressit, quem, quo minus paucis explicari potest, pluribus exponam. Ex Cassellana aula redux senseram pene perpetuo inflationes hypochondriorum, imprimis in nundinis Brunsvicensibus, quibus maxime occupatus eram, quae Septembri mense auctae curationem integram poscebant, quam tamen continui labores in ferias post D. Michaelis Festum differre suadebant. Interea unica filiola gravissima dysenteria cum febre corripiebatur, ut nulla pene spes superesset, id quod animum maxime, corpus etiam fatigabat, cum usque ad mediam noctem semper ei adessem, ne quidquam humanae opis negligeretur. Coepit etiam illa Dei beneficio convalescere; at meae in hypochondriis angustiae in dies augeri. Sumsi igitur leve purgans ex Rhabarbaro, unde sive vomica, sive collectio aliqua foetidissimae materiae (qualis putidissimorum ovorum esse potest) prorumpit,


page 211, image: s231

tanta copia, ut intra duos dies quinquagies mihi secedendum esset, reliquis etiam per integram hebdomadem diebus decies quotidie alvo fluida, sine ullo dolore. Nec tamen quicquam remisere angustiae circa praecordia, quin potius auctae et tandem, praeter vomitus aliquot, singultus supervenere tam horrendi, ut d. V. Octobris post 8 horarum continuum singultum in 4 horarum frigidum in toto corpore sudorem inciderem et jam gangraenata intestina esse et finem vitae instare existimarem, unde reculas meas composui et de iis disposui, sacra coena media nocte refectus. Altero die non nihil refocillatus, spe tamen adhuc ancipiti, usque ad d. 9. Octobris: coepi dein aliquanto melius habere et cessante singultu vires recipere. Primarium, quo et singultum compescui, et vires recepi, fuit C. C. gelatina cum succo et corticibus citri suavissime parata, qua in maxima quantitate usus sum et intra 24 horas praeter illam nihil cibi potusque gustavi. Nunc extra periculum quidem constitutus sum, sed cum ventriculo meo, circa quem olim robur et aes triplex erat, in gratiam redire nequeo. Ubi enim nihil habet, murmurat: ubi cibum sumsi, tertia post hora, tempore distributionis chyli, in tantas angustias hypochondriorum incido, ut, nisi alvus


page 212, image: s232

vel sponte solvatur, vel arte eam solvam; quo me vertam nesciam. Hinc tam tarde redeunt vires, ut nondum in publicum prodire ausim, et lecto longius, quam vellem, inhaeream. Sed quid moror te morbo meo? ad alia. Vidistine vero, Amice, Oligeri Jacobaei Programma in funere Olai Borrichii, in manes Conringianos injuriosum? Mitto tibi ex eo excerpta, quae ad [gap: Greek word(s)] Conringium, et, ni fallor, te pertinent. Indicabis, quid illi reponendum sit. De personato Reali de Vienna, qui tam libero et inconsiderato calamo plures egregios Viros, et te quoque perstringit, nollem te esse sollicitum: contemtum meretur, non refutationem, et audio, esse minorum gentium hominem, cui verum nomen Wagnerus. ipse Thomasius, qui alias in respondendo piger non est, eum ridet potius, quam refellit. De Spenero juniore audivi, et vidi etiam ejus Programma aliquod, ditissimum promissis. Ante seculi decursum omnes adhuc scientiae in aprico collocabuntur, ut pueris pateant. Annon in nova illa Academia aliquis locus dabitur Beerwinckelio nostro? Olim quidam ex eruditis dicebat, se praestantia operis alieni deterritum a scribendo, quod imitari illud se posse desperaret. Ego a scribendo deterreor,


page 213, image: s233

quod imitari eos, qui hodie scribunt, nolim, et nugaci seculo me accommodare. Librum tuum de Febribus videre aveo. Excell. Wedelius misit mihi suam Pathologiam: ubi occasio fuerit, plurimas meo nomine illi gratias ages: evolvere librum nec dum potui. Stisserus tandem in ordinariorum locum receptus est, et data ei Professio Physiologica et Botanica: Cum autem Physiologiae conjuncta sit Anatomia, supplicavit Principibus, ut Anatomes Administratio propter valetudinem minus commodam ipsi adimeretur, quod et concessum est, litterisque Intimatoriis in Schraderum et me id onus revolutum. Pietisticum negotium Vestram Academiam etiam nonnihil turbare, vidi ex chartis quibusdam publicis. Miror, nostro seculo etiam Medicos inter illos reperiri, quos alias cum naturalium rerum accuratioribus indagatoribus ad Atheismum magis inclinare, vulgo jactarunt. Ego optarem, ut et hi et unusquisque pietatam promoveret, sed pie, sine turba, sine tumultu, sine secessione ab aliis, sine contemtu aliorum. D. Hildebrandus obiit Cellis: quis successurus sit, adhuc ignoratur. Filii mei Viennae nunc sunt, mox tamen inde ituri Pragam, et per Dresdam Witebergamque sub finem anni, quod Deus faxit, redituri. Anni tempestas itineri incommoda


page 214, image: s234

est, sed propter Disputationes habendas, quas adjeci, Altorfii diutius, quam voluissem, substiterunt, et dein iter per Augustam, Monachium, Ingolstadium, Ratisbonam etiam nonnihil temporis occupavit. Quod de filiis gratularis mihi, amice facis, nescio, an mereantur. Ego in illis educandis sumtibus nullis peperci, nec parco. Deus familiae tuae omnia quoque prospera largiatur, quam toto pectore salutamus, et filiola mea, quae in cymba Charontis jam fuit, sed naulum illi adhuc debet, tuas. Helmstadii d. 31. Octobris 1691.

Rector Regiae Academiae Hafniensis D. Oligerus Jacobaeus, Assessor in Collegio Consistoriali, Medicinae ac Philosophiae Professor Regius L. S.

Illustrium Virorum etc.

In medio Programmatis:

DIvam Chemiam ita studiose excoluit, ut si ulli mortalium ad interiores naturae recessus penetrare licuisset, certe Beato nostro ea contigit felicitas: publice juniorum animis elementa Chemiae universae a capite ad calcem instillavit, novisque ex disciplina observationibus illustriora reddidit. Caeterum, quanti aestimandum nobile illud scriptum, mordacitati Conringianae oppositum, cui titulus HERMETIS AEGYPTIORVM et CHEMICORVM


page 215, image: s235

SAPIENTIA, norunt eruditi omnes; palam enim hic ostendit, quam fuerit industrius in antiquorum monumentis resignandis, quam sollicita cura Principum Bibliothecarum MSta rariora inspexerit, quanta instructus experientia animositatem Conringii fregerit [note: Verum enim vero, num est hoc animositatem Conringii frarigere? tot tamque indignis modis eum tractare, ut, si solum legas Borrichium, facile Conringium rerum medicarum imperitum, in omni antiquitate hospitem, chemiae infensissimum hostem, hominem malignum, affectibus deditum, sententiarum aliorum corruptorem et vix prima latinae linguae rudimenta probe doctum existimes. Num est: hoc mordacitatem sententiamque Conringii oppugnare? Dogmata Paracelsica, de quibus lis erat, Hermetis fuisse, vel AEgyptiorum, neutiquam evincere, immo eam controversiam, in qua tamen cardo rei volvebatur, vix leviter attingere, et quidem argumentis minus apodicticis, sed plerisque vitio laborantibus logico et robore suo destitutis. Et haec fuit fere dicacitas, hae inaeptiae, haec conuitia, quae Borrichio regessit Schelhammerus in Introd. Conring. Additament. p. 67, et 116, 117 et 118, quorumque ab Oligerio Jacobaeo immerito accusatur: quippe qui potius seposito omni praeiudicio ipsam expendit veritatem, rogans, conferant inter se Conringii et Borrichii scripta lectores: ita enim fore, ut facile, quas offundere nebulas hic laboravit, citra ulteriorem indicationem, solius recti iudicii viribus discutiantur, et ad solem veritatis euanescant. Tulit ergo Borrichius eorum modo, qui non satis momenta illa expendere valent, applausum, quicquid in funebri ejus Programmate alter Olaus Thrasonice satis de eius victoria in Conringium prodere sit ausus, ut loquitur Schelhammerus Via Reg. ad Artem Med. p. 69. et 70.], ut vel eo nomine maximos


page 216, image: s236

Naturae Consultos et rerum Chemicarum scientissimos in sui amorem ac venerationem concitaverit. Et si non alia literati laboris specimina ostendisset, hoc unum esset instar omnium, nec habent adversarii, quod regerant, nisi dicacitatem, ineptias, aut convitia, uti nuperrime imprudens aliquis in Germania contra praeclarum hoc opus genium periclitari ausus est, sed inconsulte admodum: maluit enim ingenio abuti, quam sepositis praejudiciis veritatem ipsam expendere. Hafniae die XXX Octobris Anno MDCXC.

XLII. MELCHIORIS FRIDERICI GEVDERI. (Jenam.)

DIci non potest, quanto perfusus sim gaudio, cum gratissimae tuae litterae ipsis Calendis Novembribus anni ad finem properantis exaratae, mihi, licet ultimo demum ejusdem mensis die traderentur. Legebam illas atque relegebam, et in quavis lectione earundem repetita novis subinde aestimationis tuae igniculis afflabar. Nec fieri alipotest: Quis enim non aestimet Viri,


page 217, image: s237

Nominis et famae celebritate cluentis favorem tam abunde testatum? quis non colat et exosculetur raram illam ingenuitatem? quem non exhilaret amicitiae duraturae a tanto Viro facta liberalis sponsio? Paucis: totus tuus sum, et nihil magis in votis habeo, quam ut affectum illum cultumque, quo te prosequor, sufficienter, prout animi fert sententia, exprimere atque testari valerem. Prorsus talem ex litteris Te cognovi, qualem ex scriptis olim sum auguratus, ingenuum nempe et sine fuco; proindeque magis magisque rapior in admirationem tuam, in tuum amorem. Id vero valde acerbum auditu erat, quod, quam Helmstadio discedens evitare voluisti, invidiam, et Jenae jam jam experiri cogaris. At vero, nosti illud: Invidiam malo, quam misericordiam! atque haud dubie probe adhuc meministi, perpetuum virtutis comitem esse invidiam. Doleo pariter, quod non omnes aeque benigne de Tuis scriptis, deque modo in commentationibus procedendi sentiant, quodque non omnibus aeque illa placeant; vel ideo saltem, quod hac ratione animus ad plura subinde audenda et perficienda non addatur, quin dematur potius. Sed vero, si Reipublicae litterariae statum in universum omnem sedula mentis acie percurro, familiare id fere esse deprehendo,


page 218, image: s238

quod virorum vere eruditorum, diffusa et rara eruditione gaudentium, acerrimoque judicio pollentium scripta plerumque pauciores habeant ingenuos amatores et aestimatores, quam aliae quaecunque, subinde vix luce publica dignae laciniae. Nec causam divinari difficile est: paucos quippe ad solidam eruditionem adspirare; interea vero eruditum volumen lectorem haud imperitum requirere novimus. Proin a paucis, sed auctoritate et judicio pollentibus aestimarier, satius duco, quam universae semidoctorum plebi miris modis placere. Non possum, quin hac occasione solatii loco commemorem bigam doctissimorum et maxime ingenuorum virorum, a quibus Te Tuaque aestimari, infinitis vicibus ex ore ipsorum proprio audivi: Nempe primo illum Helvetiae AEsculapium; Dominum Joannem Jacobum Wepfferum, senem venerandum, et Serenissimae quoque Württembergicae Domus Archiatrum et Consiliarium, subinde per aliquot septimanas hic locorum degentem: deinde vero venerandum Praeceptorem meum, Dominum Eliam Rudolphum Camerarium, Consiliarium et Archiatrum Württembergicum, Academiae Tubingensis Professorem et h. t. Rectorem Magnificum: quos ambos nihil magis in votis habere novi, quam, ut Tu, Vir Excellentissime,


page 219, image: s239

Tuique similes artem nostram, uti coepistis, ex ornare alacriter pergatis. Ego vero quoque illa, in additamentis ad [gap: Greek word(s)] Conringii Introductionem, passim promissa, de Nutritione, de Bile et Physiologia thoracis, etc. meletemata, inprimis vero jam confecta meditamenta de febribus, cum impatientia expecto. Et dabitur forte praeterea in vestra Salana subinde vel in forma Programmatis vel Dissertationis Academicae, vel alio modo, si non prolixe, breviter saltem haec vel illa Cogitata publicandi occasio. Subinde enim vel paucis quoque sapienti satis! De cetero mihi perplacet illa Tua in evulgandis voluminibus integris cunctatio, illa sollicita ac repetita revisio, venerandae olim Antiquitati usitatissima: Nunquam enim aestimavi [gap: Greek word(s)] istos; eorumque qui quotannis fere vasta volumina edunt, scripta, antequam viderim, accurata haud esse, plerumque, nec vane, sum auguratus. Quivis enim, qui semel animum ad scribendum appulit, sed veritatis amore, et boni publici promotione instigatus, non potest non deprehendere, quantum industriae quantumque temporis subinde vel paucae pagellae sibi poscant, nisi quis divina plane ingenii vi, exequendique promtitudine inusitata sit praeditus. Statim


page 220, image: s240

quoque subodoratus sum, Tuum a nonnullis Celeberrimi vestri Wedelii placitis dissensum calamum Tuum aliquantum sufflaminaturum: Forte tamen Celeberrimus Vir amicum et modestum dissensum haud adeo aegre feret. Quod in meditatione de Febribus ineptiis Bontekoeianorum haud parcas, gaudeo. Saepe miratus sum, tantam medicorum catervam absurdae illi, de acido et viscido, omnes morbos causante, et alcali fluido omnes debellante, sententiae sua addidisse suffragia, cum et ratio et usus alia manifeste suadeant et suggerant: Atque haud semel, qui alias leni sum animo, et diversum sentientium dogmata mira patientia tolerare valeo, ab istius sectae asseclis, et in primis ab eorum mordacitate, protervia, pervicacia, praesertim vero protestatione facto contraria, (dum nonnulli quae in discursibus, et editis publice scriptis serio reprobarant, in ipsa tamen praxi toto die adhibuerunt et admiserunt, nec tamen admisisse videri volebant) bilem mihi concitatam fuisse persensi. Istarum tamen hypothesium gloriam non diu durasse cernimus, eamque indies magis magisque evanescere, vel manibus ipsis palpamus. Aveo scire, an, quae de fato Celeberrimi Meibomii fama nuntiaverat, vera sint, nec ne? Dolerem sane, hunc virum nobis ereptum,


page 221, image: s241

quem, quam vis nil praeter paucas dissertationes Academicas de ingenii ejusdem monumentis legere licuerit, semper colui, et velut ex ungue leonem semper aestimavi. Certiorem me, quaeso, redde, an nihil praeterea in arte nostra molitus sit, et an nullum cum publico aliquando communicandum opus sub manibus habuerit. Pechlini etiam, quem fere solum nobis superesse scribis, scripta mihi semper nectar et ambrosia fuere: habent enim, nescio quid, animum lectoris alliciens, fascinans et oblectans. Deus diu nobis illud reipublicae medicae columen servet, atque corporis et animi vires ad plura molienda et perficienda eidem concedat. Cum cordolio autem nuper ab amico, qui eum Sleswigae visitaverat, percepi, eum seculi ingratitudine adductum nihil amplius in publicum edere animo constituisse. Unicum dialogum superesse, sed post mortem demum edendum. Ego vero tales viros subinde instigandos esse censeo, ut potiorem divinae gloriae, proximi, et votorum, quae verae eruditionis aestimatores fundunt, rationem habeant, quam livoris, nec ea, quae tum ingenii bonitate assecuti sunt, tum longa praxi didicerunt, abscondant, aut secum ex hac miseriarum valle exportent, Ceterum, ut de meis qualibuscunque occupationibus


page 222, image: s242

aliquid addam, ego jam in Cloptoni Havers Osteologia nova, ex idiomate Anglico in latinum transferenda versor; cujus typis impressae exemplar nundinis vernalibus proximis transmittam. Si in posterum plura rempublicam medicam attinentia nova communicaveris, cum gratiarum actione debita illum exosculabor affectum. Vale pancratice, Vir Celeberrime, divino suffultus favore! Vale meque tua benevolentia porro dignare. Dabam Stutgardiae d. 27. Decembr. anni 1691. cujus ad finem properantis exitum, uti prosperum, ita sequentis initium faustissimum, et longam adhuc annorum seriem felicissimam ex animo apprecor.

XLIII. H. MEIBOMII. (Jenam.)

VAletudo mea hoc anno ita, Dei gratia, restituta est, ut laboribus, qua Professionis, qua Praxeos vacare iterum recte possim. Nihil vero magis opto, quam ut idem intelligere ex te liceat de te pariter totaque familia tua. Ego his mensibus gravissimas operationes chirurgicas feliciter direxi, et Consiliarii intimi SOhlii viduae, quinquaginta annos natae, mammam cancrosam, duarum librarum ponderis, omnibus licet male ominantibus, laeto cum successu abscindi


page 223, image: s243

feci. Cum omnia pene in falvo essent, et sanguis optime stitisset, et convulsiunculae prima nocte supervenientes, sedatae essent, sexto die inter manus meas pene periisset, catarrho ferinaque tussi, (ex intempesto aere, et quod illa in calido cubiculo dormire assueta non esset) nisi adhuc praesens debitis medicamentis occurrissem: urgebat enim catarrhus acris, ut tussiret, et pectus concuteret, id quod propter ligaturis constrictum pectus nec commode poterat, nec propter magnum inde oriundum dolorem volebat, unde inter supprimendae tussis conamina et suffocationis metuendae pericula, vix precario amplius haerentem spiritum per integrum diem trahebat. Nunc tamen extra periculum est. In Belgio multus nunc sermo de novo liquore stiptico, quem cum inventor Statibus Generalibus obtulisset, ad Collegium Medicum Leidense remissus, coram eo experimenta maximo cum successu fecit, et privilegium de eo vendendo impetravit: venditurque nunc in omnibus Belgii foederati urbibus, sigillo publico munitus. Post ferias speramus nos habituros cadaver foemininum pro Anatome publica. D. Stisserus in adornando Horto Medico propriis sumtibus occupatus est, coemta magna area prope domum, quam inhabitat, dirutis aedibus seu casulis opilionum, qui ibi habitabant.


page 224, image: s244

Spes est, ubi perfectionem suam nactus est hortus, publico eum aere in usum Academiae redemptum iri. Pietistae Wolfenbütteli quoque non parvas turbas, et quidem magno pene malo suo, excitarunt, nec dum eae plane sopitae sunt. Metuo ne Medicis quoque negotium aliquod facessant. Jam enim sunt, qui dicant, Deum idiotis quoque dona sanandi conferre, et eorum ministerio Deum miracula in gravissimorum morborum curationibus agere, revelatis remediis. Ita error errorem sequitur! Vale interim, Nobilissime Vir, et salve cum omnibus tuis a me meisque. Helmstadii d. 22. Martii 1692.

P. S. Beerwinckelium mortuum esse intellexi. Non dubito, cum illo bene esse actum, qui probus et pius erat; viduae me miseret, quam in paupertate reliquit.

XLIV. GEORGII FRANCI.

AEterna, scio, sunt beneficia, quibus filium benivole ornas, immo cumulas, adeoque aeternos nos habebis debitores. Bona tamen tibi erimus nomina, et quod ingenuorum est debitorum, si non solvamus quod debemus; quae possumus certe sine fuco exsolvemus. Deus autem bonitati retribuat tuae, meo quae tribuisti filio, qui eo magis nunc est tuus, quo nobiliore illum


page 225, image: s245

vita animabis. Ego taediosis perversorum juvenum tricis ab omni, quod molior, bono invitissimus detineor, et anxie anhelo Kalendas Majas, ubi excutiam onus ex humeris cum fascibus. Deinceps vivam et amicis et mihi, qui nunc aliis, sed magnis ingratiis. Vidisti olim procul dubio dissertationem philologico-Medicam de Cornutis, quam jussu Magni Principis conscribebam: illam hactenus variis stipavi notis, et hinc inde ab amicis emendico stipem, meque alienis exornabo plumis. Si quid vel in physicis, vel physiologicis vel pathologicis vel therapeuticis aliisve communicabis, pergratum esto, illudque laudabo publice. Deinceps Satyrae meae Medicae admovebo manus, Lucinamque benigniorem ad secundam obstetricationem implorabo. Praeterea horis subsecivis varia de Vitis Medicorum, Chirurgorum ac Pharmacopoeorum congero. Probe autem novi, illam rem abs me neutiquam absolvi posse, dabo tamen forte aliis ansam plura adjiciendi in posterum. Filium paternae tuae commendo sollicitudini, me tuo favori. Vale cum splendidissima familia in Jesu nostro et salve plurimum! Vitembergae d. 25. Martii 1691.



page 226, image: s246

XLV. C. CÖRBERI. (Jenam.)

CUm reliqua literarum tuarum humanitate, tum opera in studiosi illius moribus inquirendis et epistola Sagittarii transmittenda, promtissime mihi navata, tibi me plurimum obsigasti. Utrumque enim rebus meis peropportunum accidit, cum altero muneri, altero amici desiderio satisfaciendi daretur occasio. Nam muneris mei est, inquirere in vitam et mores Schulenburgicorum alumnorum, inter quos studiosus ille referendus est: et amicus quidam epistolam illam, cujus copiam hic nancisci non potuit, actis et monumentis, quae Magni Principis jussu diligenter colligit, pietisticis inseruit. Defensionem adornat ista epistola adversus scriptum quoddam, quod, quale sit, nec ex epistola conjicere, nec aliunde cognoscere licuit. Novo igitur beneficio et me et amicum illum habebis obligatum, si cujus sit illud et quale scriptum, docere, et multo magis si transmittere, aut si quae alia ejus generis apud vos prodeunt, communicare nobiscum potueris. Apud vos dico: nam extranea per te nobis suppeditari, nimis impudens esset postulatum, nec ullo necessitatis obtentu excusandum. Pleraque enim ad nos a librariis negotiatoribus


page 227, image: s247

afferri solent. Speneri sane Sekendorffiique defensionem Pietismi non modo vidimus, sed et in manibus est a cerba ejus et virulenta, quantum ad Spenerum, refutatio. Ex Carpzovii Lipsiensis officina scriptum procusum esse non temete suspicantur, cum non alius sit quem Spenerus ista praefatione laeserit. Quanquam controversiarum Theologicarum id fatum est perpetuum, ut non sine magnis animorum motibus odiosissimisque rixis agitentur. Ex isto spiritu Zelotico et Mejerus non lacessitus, et Niemeierus in Chiliastas et Enthusiastas detonuit. Quorum quidem errores coarguendos esse fateor: sed scis bonam quoque causam male agendo depravari. Male autem agitur, cum victoria quovis modo quaeritur, veritatis, si non in re ipsa, tamen in adjunctis quibusdam dispendio. Quod quidem in Pietismi oppugnatoribus animadvertere mihi visus sum: qui cum plura imputent, quam probent, in iis quoque, quae vera dicunt, fidem sibi abrogant. Sed in neutram partem aliquid pronuncio, ne et ipse paris temeritatis reus sim de incompertis judicans. Tota enim quaestio adhuc in facto versatur, de quo nihil mihi constare potest. Ego vero mihi gratulor, quod per vitae meae genus otiosus hujus fabulae spectator esse possim: identidem illud


page 228, image: s248

cogitans, quae a Deo sunt, ab hominibus opprimi non posse: quae hominum ingeniis commentisque nituntur, quantumcunque speciosa sint, brevi fore, ut evanescant. Ignosce in hoc argumentum, quod iam non unius civitatis, sed Germaniae est fabula, iterum prolapso, et alterius generis literas in posterum expectans vale cum tuis, et rem gere ex sententia. Helmstadii d. 5. Maji 1692.

XLVI. G. FRANCI. (Jenam.)

NOn satis potuit insignem tuam in se benivolentiam praedicare filius, nec ego rependere tot ac tanta ipsi collata beneficia a te, Virorum Celeberrime, adeoque uterque debitores sumus erimusque. In quo facultas deficiet nostra, in eo succedet divina bonitas, quam tibi Familiaeque illustri propriam voveo atque aeternam. Utinam autem atque utinam liceret aliquando [gap: Greek word(s)] in filio [gap: Greek word(s)] , quem divina benignitas propediem largiatur, in suam gloriam, vestrum gaudium et ornamentum familiae illustrissimae posteritatisque! Dissertationes tuas [gap: Greek word(s)] , ut mecum communicare benigne velis, reliquasque, e tua prodeuntes incude, magnopere rogito; de [gap: Greek word(s)]


page 229, image: s249

usque ero sollicitus. Nescio utrum pronuper [gap: Greek word(s)] tibi proposuerim, quod mihi Illustris Vehrius Francofurtensis ad Viadrum de Cortice Chacarille atque Ligno Tenerulae, quorum alterum [gap: Greek word(s)] Thee alterum Tabaco maritant, pro concilianda gratia majore salubritateque. Si quid de utroque tibi constat, me informare ne dedigneris. Ego horis subsecivis meditor Vitas Medicorum, qua veterum, qua recentiorum. Scio autem probe campum hunc longe esse ampliorem, quam ut decempeda mea possim emetiri. Aliam vero inibo viam, de qua proxime. Sed quid sperabimus de simili labore Johannis Henrici Meibomii [gap: Greek word(s)] ? Obstetricesne operi commodabit manus filius? An spes omnis libri potiundi decollat? Animus quoque est, modo vires, vita et occasio, recensendi Opera Coelii Aureliani tam celerum, quam tardarum passionum; si quid subinde occurret, (et quidni Viro literis tantum non immorienti nedum immoranti occurreret?) in mei gratiam fac annotes, et, ubi commodum videbitur, communices benivole. Certe desiderando desidero, aliquando respicere vultum tuum gratiosum, qui a XXX fere annis adhuc mihi impressus est, vel maxime e bibliotheca paterna, qua me


page 230, image: s250

subinde fruisci patiebaris. V ale, Amicorum ocelle, meque redamare perge, qui ego te toto corde, anima tota Celeberrimi tui Nominis aeternus cultor. Vitembergae d. 8. Maji 1692.

XLVII. H. MEIBOMII. (Jenam.)

VIvimus nos, divina gratia, sani et incolumes, quam vis tam in urbe, quam vicinia, febres tertianae vehementer grassentur. Nemo Professorum decubuit, praeter D. Busmannum, qui ad melancholiam propensus, cum continua febre laborare incepisset, statim mortem sibi praesagire et de rebus suis disponere coepit, cum nulla adesset malignitas, nulla gravia symptomata, praeter vigilias, unde quihto die, nescio qua phantasia, occupatus, omnia soli permittendum Deo dixit, nihilque medicamentorum, nihil cibi, nihil ne potus quidem assumere voluit, imo nec frigida aqua siccissimas fauces eluere, et ita in decimum diem vixit, non plane emotae mentis, cum de vitae suae fine et Christi merito suaque in eum fiducia semper loqueretur, circa unum tantum illud, omni modam nempe abstinentiam delirans. Ita, cum nullis amicorum monitis aut precibus aut uxoris Iacrymis flecti posset, prae siccitate oris et faucium vox deficere, tumque nihilominus


page 231, image: s251

multa chartis, pia omnia et bene cohaerentia, consignare, et tandem pectore ipso oppresso mori coepit. Te vero, Amice honoratissime, vaga quadam arthritide laborare, illubenter intelligo. Decoctum Chinae et Sarsaparillae per aliquod hebdomadas, interposito laxante ex Tamarindis cum Senna, plurimum meo judicio conferret. Stisserus noster, ampla area vicina empta, in horto suo instruendo, undique conquisitis rarioribus plantis totus est, speratque omnes sumtus a Principibus redditos iri. Sed quid, si unius Patroni casus intercidat? Nihil obtinebit. Dominus Behrens junior, Serenissimi Ducis Rudolphi Augusti Medicus, hac aestate, me Decano, pro gradu disputabit, et forte solus, sumptus praebente Principe, honores summos, publica promotione impetrabit. Sed finio, et salvere te plurimum, et valere cum suavissima conjuge, omnibusque tuis jubeo. Helmstadii d. 15. Junii 1692.

XLIIX. EJUSDEM. (Jenam.)

GRavativus ille dolor, qui crura tua vexat, scorbuti utique soboles est; dum tamen in uno illo fixus est, externis topicis, qua spirituosis, qua volatilibus urinosis


page 232, image: s252

cessaturum spero. Ex antinephriticis mihi maxime probatur Amelungi tinctura, si bis terre in septimana 30 usque ad 40 guttas usurpent aegri, et dictus intermediis terebinthinae Venetae [gap: sign for 1/2 Drachme] vel [gap: sign for Scrupel] cum oculis cancri pulverisatis in bolum redactum deglutiant. Et hanc terebinthinam amantissimae Conjugi tuae multis de causis, si non fastidiret, commendarem. Nos hic jam ab epidemiis morbis plane immunes vivimus. Fitzmannus ex Italia redux per mensem apud nos haeret, iturus in Belgium, ibique summos honores petiturus. Multum se in Chirurgicis Patavii et Romae profecisse putat? Privatum quoque exercitium, quod ductu Antonii Marchetti in plusculis cadaveribus humanis habuit, valde laudat. Berolini venditur bibliotheca Johannis Sigismundi Elscholtii. Multi in ea libri rari sunt et plurima MSSta. XII Volumina plantarum exsiccatarum. Seorsim volumen in quo plantae, quas in monte Bructero collegit: quod ultimum, ut meo nomine emerent, jussi; an acceperim, nescio. De Rectoratu gratulor, gratulaturus magis, ubi onus illud deposueris. Ex meo enim ingenio te aestimo, cui proximo quoque semestri, si vixero, onus idem subeundum fuerit. Interim vale, Amplissime Vir, cum omnibus


page 233, image: s253

tuis, et salve a nobis, quam humanissime. Helmstadii d. 7. Aug. 1692.

XLIX. M. F. GEVDERI. (Jenam.)

QUas mense Majo currentis anni ad me exarare tibi placuit, litteras, una cum dissertatione de Epulide et Parulide (pro cujus communicatione benevola decentes ago gratias) ad manus meas pervenerunt. Nullus dubito, interea fratrem meum statim post nundinas Lipsienses exemplar Osteologiae a me in latinum sermonem translatae tibi tradidisse; quod munusculum ut aequi bonique consulas, eidemque locum aliquem in bibliotheca sine dubio instructissima, in gratiam amici concedas, amicissime rogito. Nempe, quoniam hoc tempore propria scripta in lucem edenda non ad manus sunt, sed ad nonnulla lateres adhucdum et ligna colligo, suo tempore forte aliquid moliturus, bibliopolae tamen, nescio qua causa inducti, subinde a mea manu aliquid postulant; subsecivas nonnullas horulas ejusmodi versionibus impendo, id aeque gratum fore doctis, ac si propria scripta ederem, sperans. Quoniam vero Ter benignus Deus practico me admovit officio, meisque ausis, pro immenso suo in me amore et ineffabili bonitate,


page 234, image: s254

a teneris infinitis vicibus, inprimis qua studiorum meorum directionem experta, hucusque benedixit, aliquam temporis partem impendere soleo annotandis phaenomenis pathologicis ac remediorum successibus ad aegrotantium lectulos observatis, et sic consignandis, ut vocant, observationibus et curationibus medicis, quod negotium in posterum magis magisque commendatum habeo. Semper enim credidi, utilius scribendi genus nullum, sive propriam, sive aliorum exin sperandam utilitatem respicias, medicum practicum occupare poste; nec immerito beatum Velschium observationum medicarum consignationem rem salario dignam peculiari pronunciasse. Neque dubito, quin hinc inde exercitati existant Practici, qui ingentes harum rerum thesauros collegerunt. Utinam vero ex horum numero illi, qui sufficientibus ad scribendum mediis, accurata nempe notitia theoretica instructi, fimulque felici curationum successu a Deo beati, sua in publicum ederent! Venerandus noster Wepfferus, qui tantum non omnes Curas ab initio praxeos hucusque a se perfectas omnibus sedulo notatis circumstantiis, litteris consignavit, integra scrinia propriis observationibus repleta possidet. Vereor autem, ut unquam lucem adspiciant publicam,


page 235, image: s255

cum ipse senex valde, diffusa praxi, et irrepentibus ab aliquo tempore morbis impeditus manum operi admovere ipse nequeat, Gener vero ejusdem, Excellentissimus Brunnerus, (modestus, sincerus ac felicissimus Practicus, et multa eruditione accuratoque judicio pollens) et filius ampla itidem Praxi multisque itineribus pariter impediantur, atque Dominus Brunnerus multum temporis dissectionibus anatomicis et consignandis Observationibus propriis impendat. Meletemata tua de febribus avidissime expecto. Crabrones te irritasse ex lecta Apologia Gehemiana, in qua ego etiam duriter satis tractor, perspexi. Ejus vero rei ego forte, innocens quamvis, auctor sum, quoniam in extemperaneo quodam libello sub tituto: Heilsame Medicinische Lebens-Mittel, den Mordmitteln Gehemae entgegen gesetzt, ante annos aliquot a me edito, (cujus compositione tunc temporis taedia ex funesta Gallorum in Ducatum nostrum et hanc denique urbem irruptione oborta discussi, hominem tam bene, ut nunc, nondum cognoscens, sed Regis Poloniae Archiatrum esse credens) locum illum ex additamentis tuis allegavi. Doleo vero jam id a me factum, quoniam adeo male res cessit; quamvis talis scurrae convitia nemini nocitura esse confidam. Opportune


page 236, image: s256

vero nunc occasione mentionis additamentorum ad [gap: Greek word(s)] Conringii Introductionem in memoriam venit sententia tua de siderum influentia, quam etiam lunae omnem denegas, hoc ipso a venerabili Praeceptore meo, Celeberrimo Sturmio, dissentiens. Quaeso, ni grave est, vel tribus illius asserti causam expone. Ego enim hac in parte huc usque semper cum Celeberrimo Sturmio consensi; ac videor mihi lunae afficaciam tum in aliis, tum binis hydropicis, ascitico uno, altero tympanitico, neque semel tantum, sed per menses aliquot accurate observasse; ut pote qui semper biduo integro ante novi et ante plenilunium pessime se habuerunt, ingravescentibus symptomatibus omnibus, ita ut istos aegros visitans non inspecto prius Calendario, illas lunae phases appropinquare per aliquot menses cognoverim. Ut taceam morborum periodicorum lunae cursibus accurate nonnunquam respondentia phaenomena. Celeberrimum Meibomium salvum incolumemque vivere impensissime gaudeo; ipsique et Domino Filio, quem nunc, ut ais, format, ut sibi succedere possit, et de quo editum in Academia Altorffina Specimen Excellentissimus Hofmannus mihi nuper misit, Nestoreos annos ex imo pectore apprecor. Quod si vero Vir ille


page 237, image: s257

Celeberrimus nihil aut parum in posterum edet, quid fiet de desideratissimo opere de Vitis. Medicorum a beato Parente ejus olim coepto, et ab illo continuato, cujus spem tu quoque in saepius memoratis doctissimis tuis additamentis feceras. An et illud adhuc multos premetur in annos, tandemque forte tineis et blattis in escam concedetur? quod posterius quidem Deus avertat! Est enim non utile tantum, sed et jucundissimum, praestantium Virorum vitas, genium, mores, corporis animique dona cognoscere, licetque fimilium rerum lectione animum seriis rebus defatigatum recreare atque demulcere. Interim vale, Fautor Colendissime, ac favorem tuum perennem conserva Celeberrimi Nominis tui cultori perpetuo ac indefesso. Dabam Stutgardiae d. 15. Augusti 1692.

L. C. CÖRBERI. (Jenam.)

ACcepit libellorum et carminum gratulatoriorum fasciculum, cum adjectis inauguralibus disputationibus: literas interea tuas frustra requisivi. Quorum alterum indicio mihi fuit, te memorem esse mei, inquo facile acquiesco: alterum, te occupationibus distentum fuisse, quo minus


page 238, image: s258

scriberes. Nolim enim suspicari, te nuperrimis meis literis offensum, quibus eandem forte cramben paulo taediosius recoxeram. Et sane satius est, de tota ista re tacere, quae nec perspecta est mihi, nec ad me quicquam attinet. Fortean erit aliquando, cum sublatis vel mitigatis odiis judicabunt omnes, nihil esse in ista causa, quod Ecclesiae pacem turbare possit. Id adeo in mentem venit mihi cogitanti, quanta acerbitate Wittebergenses cum nostratibus digladiati sint; quantas tragoedias excitaverint: ut plerique existimarent, salutem Ecclesiae in istis controversiis verti. Quis tunc sperasset, fore, ut Wittebergensis aliquis Theologus in Academia Julia, salva Academiae et Ecclesiae tranquillitate docere posset? Id tamen nunc, ut speramus, futurum est, quando Botsaccus, Brunswicensis, fervidus, si quis alius, Wittebergensis doctrinae assertor, Busmanno quondam nostro successor destinatur. In quo constituendo Principes alterutrum judicare necesse est, aut errasse olim nostros, et illorum doctrinae genus emendandum esse, quod non existimaverim: aut, quod magis puto, dissensionem istam non esse tanti, autoribus iam extinctis, momenti, quae concordiam Ecclesiae possit distrahere, aut collegiale vinculum abrumpere. Calixtus quidem noster admodum


page 239, image: s259

aegre ferre dicitur hoc aularum consilium: sed nulla ejus, senis maxime depontani, habetur ratio. Quanquam vigorem spiritusque tantum non juveniles animadvertes in scripto illo anti-chiliastico, quod impar tuis [gap: Greek word(s)] serena mente accipies, et tantisper, dum gratiora tibique aptiora mittere liceat, boni consules. Vale, Vir mei amantissime, et ama me tui addictissimum. Helmstadii d. 15. Sept. 1692.

LI. CASPARI. SAGITTARII. (Jenam.)

EWr. Magnificenz kan hiemit nicht verhalten, wie sich ein lichtscheuender Papist gefunden, so des sehl. Herrn Schwieger-Vaters, des vortreffichen Conringii Censuram Diplomatis Ludoviciani refutiret, und darinn itzt gedachten sehl. Mann recht schnöd und schändlich tractiret hat. Weil denn nun die Reichs-Stadt Lindau die refutation dieses scripti anonymi mir unlängst auffgetragen, ich auch solche Arbeit im Nahmen GOttes über mich nehmen, und insonderheit des Herrn Schwieger-Vaters Leumuth retten will; so gelanger an Ew. Magnificenz mein gantz dienstlich Suchen und Bitten/ an den Hrn. Schwager, den jungen Herrn Conringium zu schreiben, und denselben meo nomine zu ersuchen, ob


page 240, image: s260

es nicht gelieben wolte, des Wagnereccii scriptum, worinn er Ludovico, Germaniae Regi, das Klösterliche diploma vindiciren wollen, mir auff einige Monaten, wie auch so etwan bey des sehl. Herrn Vaters Exemplar einige Observationes (wie dessen Gebrauch war) annotiret worden, dieselbige zu communiciren Ich will das Buch ohne allen Schaden danckbahrlich restituiren, auch der observationum mit Ruhm und Ehren gedencken. Im übrigen sende hiebey die formul, so in den Catalogum lectionum zu setzen bitte: und hoffe zu GOtt, bald wieder in Jena zu seyn und meiner Profestion abzuwarten. Da es denn Geiegenheit geben wird, mit Ew. Magnificenz wegen vorgedachter Arbeit mit mehren zu conferiren Coburg. den 18 Septembr. 1692.

LII. C. CÖRBERI. (Jenam.)

ET exquisitam tuam de febribus commentationem Hammius attulit, et literas tuas suavissimas reddidit tabellarius. Utriusque nomine plurimum tibi debeo, et scripto eruditior factus et literis recreatus levique, qui animum pupugerat, scrupulo liberatus. Equidem operis tui lector idoneus non sum, multo minus judex: si quid tamen video, aut haec est methodus genuina


page 241, image: s261

tractandi disciplinas, aut omnis spes doctrinae consequendae abjicienda est. Qua fronte enim doctum se appellet, qui, quid in rebus, quarum doctrinam profitetur, verum sit, ignorat? Verum porro quî reperire aut dijudicare poterit artis demonstrandi et rudis et contemtor? Sunt enim, quod non ignoras, qui ejus rei demonstrandae conatum rident, quae sua vel in agendo vel efficiendo varietate et inconstantia praeceptorum cancellos perrumpere videtur. Quasi scientiae recte constitutae quicquam obesset, quod interdum casus de transverso incurrens rem subjectam regularum definitioni subtrahat! Quod hic scientiae deest, arte vel prudentia supplendum erat: nec, quia sine arte inanis est scientia, hanc aut nullam aut nullius rei esse existimandum erat. Quae enim ars scientia destituta, nisi tenuis quaedam empiria, quae causis ignoratis non multo saepius aberret quam recte se gerat necesse est? Sed quid ego haec ad te? quae non rectius modo nosti, sed et plenius uberiusque in ipsa operis tui praefatione disputasti. Nisi quod miror, imo indignor, et prae indignatione vocem vel calamum retinere nequeo, istud hodie esse seculum, quod tam doctum tam illustratum dicimus, ubi, quae lumina ejus videntur, ad ista tam plana tam solida coecutiunt, in


page 242, image: s262

nescio quibus, singularibus observandis aeternum palpantes, nec ad solem istum veritatis et scientiae unquam suspicientes. Erunt tamen, quibus tuos in hoc genere labores approbabis: posteritas saltem de iis in corruptius judicabit. Stylum non est, quod excuses: quo facile cum elegantissimis Medicorum certabis: nec, si quid hac parte deficeret, censuram vereri deberes, cum ne Cicero quidem eloquentiam a Philosopho requirat, qua tu tamen illi pro istius argumenti indole facile fatisfaceres. Sed haec hactenus. De rebus nostris ut pauca subjiciam: Bottsaccus huc extruditur, ut Ermischio Episcope Brunsvicensis pateat. Interea Wideburgius senior et Niemeierus Candidatos se Theologiae professi sunt, et propediem licentiam summorum honorum disputatione rediment. Vale. Helmstadii 1692. d. 26. Octobr.

LIII. H. MEIBOMII. (Jenam.)

QUod te nunc deposuisse arbitror Academici regiminis munus, id ego ante octiduum sexta vice suscipere coactus sum: ideoque ut tibi de deposito onere gratulor; ita mihi metuo, hoc praesertim tempore, dum inter tot mutationes fortassis nec nobis licebit antiquo more vivere. Verum


page 243, image: s263

omnia [gap: Greek word(s)] , et quamvis de iis cogitare liberum sit, tamen scribere quicquam difficile est, nisi postquam factum est. Responsum esse datum Illustri. Academiae vestrae circa erectionem peculii viduarum, intelligo, quamvis tum temporis deliberationibus non interfuerim. Det Deus, ut illa vobis cedat feliciter! Sed jam ad alia. De gemino et diversi sexus corpore vobis oblato et simul dissecto, merito vobis gratulor: neque enim id temere alibi factum memini, etiam ubi copia est cadaverum, labores tamen Anatomicis fugientibus. Ante annos octodecim nactus eram cadaver foemininum Wolfenbuttelo ad publicam Anatomen, et eodem die, mero casu mittebatur ad me ex vicina urbe 4 mensium elegans et integer, ideoque occasione arrepta, alia quoque apparabam, et matutinis horis omnem muliebrium partium seriem demonstrabam, pomeridianis vero abortivum foetum dissecabam, et simul catellam praegnantem, et, cum vernum tempus esset, ova aliquot diversis diebus gallinae supposita, prima pulli delineatione jam tum satis conspicua. Non ingratum erat iis, qui accesserant, spectaculum: sed quid hoc ad tuum, laboremque imprimis tuum? inter labores regiminis et ipsis feriis susceptum? De Clarissimi Pechlini, vel morbo vel morte


page 244, image: s264

nihil audivi: deposteriori sine dubio fama aliquid ad nos attulisset, quo frequentiora nobis sunt cum Holsatis commercia. Det Deus ipsi tanto longiorem vitam! Mitto carmina quaedam meo honori scripta: quaedam inquam: nosti enim, quam inepta soleant a quibusdam publicari. Interim te salvere plurimum cum nobilissima conjuge filiabusque a me meisque jubeo. Helmstadii d. 2 Februarii 1693. Nondum clauseram hanc epistolam, et adest mihi quidam Hamburgensis, qui Pechlinum summi ingenii praestantisque judicii et elegantissimae eruditionis Virum superiore anno obiisse [note: Huic forte de Pechlini morte rumori nimis saciles credulasque dum praebuit aures Christianus Johannes Langius, Philosoph. et Med. D. Lips. deceptus fuit. Id quod patet ex Historia Medica in operibus eius posthumis, curante Celeberrimo Augusto Quirino Rivino 1704 Lipsiae editis reperiunda, ubi Pechlinum anno 1692 mortuum esse itidem refert: quo etiam inclinare videtur Auctor des gelehrten Lexici, p. 481. Concessit potius ei, ex voto Meibomii, longiorem vitam Deus, quippe qui eum, anno 1646 Lugduni Batavorum natum, Holmiae demum; coetui mortalium eripuit anno huius saeculi quinto vel sexto, ut credere par est ex epistola Cel. Vrbani Hiärne 1706. d. 28. Aprilis ad Schelhammerum data, atque infra videnda.] nunciat. O fata! o spes amplissimas rei medicae et litterariae interceptas!



page 245, image: s265

LIV. C. CÖRBERI. (Jenam.)

VEnerabilem Calixtum nostrum ex faucibus mortis ereptum et suis nobisque restitutum gaudere possumus. Parat is scriptum, quo stultitiam visionum, quae passim jactantur, suis coloribus depictam exhibeat. Ad eum enim modum, quo Halensem istam Gothae scribis, in vicinia nostra Halberstadii Jania quaedam in ecstasin rapta et Pythiae furenti non absimilis, oracula quaedam et vaticinia suis effari visa est, quae cum in contumeliam Rixneri et Wurzleri Halberstadiensium concionatorum nuper demortuorum conficta viderentur, in carcerem detrusa sententiam judicis expectat. Quedlinburgi quoque aurifaber Krazensteinius divinos afflatus sed sine furore praeferens, novam de divortio doctrinam protulit, quae conjugibus de cultu divino inter se dissentientibus, aut impari in Deum pietate incensis licentiam discedendi, et magis piam societatem contrahendi concedit: opportuno sane et optabili multis praetextu, qui matrimonii molestias religionis specie libenter redimerent. Sed de hujus hominis audacia, qui pariter carceris inquilinum agit, e judico Speneri jam excuso, forte plura jam cognovisti.


page 246, image: s266

Haec insania si Pietismo cohaeret, habeo, quos fugiam: quos sequar, non habeo. Sed quid Sagittarius vester, ille promachus quondam Pietistarum? Estne civiliter, an naturaliter mortuus. Adeo nemo quisquam hic loci de eo quicquam in audiit aut rescivit. Bottsaccum indies expectamus; cujus adventum Aulae, ut in caeteris, sic in hac re non satis concordes remoratae sunt. Propediem Doctores in Theologia et Medicina hic creabuntur, inter quos Niemeierus nomen suum professus est, nondum licet professioni Theologicae admotus, aut, quod constet, admovendus. De Hartio recte judicas, ingeniosa esse, quae commentatur: sed et tecum plures augurantur, eum hac licentia interpretandi daturum turbas, quae gratia Principis, qua floret, paulisper reprimuntur, tanto gravius erupturae, quanto minus sibi cavet, ex hac malacia nil nisi pacem, serenitatem et applausum sibi pollicitus. Habes epistolam plenam festinationis, quam boni consules, et rebus prosperis utens mihi favebis. Helmstadii 1693. d. 29. Martii.

LV. H. MEIBOMII. (Jenam.)

EX Cellensi Wolfenbüttelendique aliquot hebdomadum itinere redux, gratissimas


page 247, image: s267

tuas inveni, quibus vel verbulo, ne inhumamnus videar, respondere volui, quamvis plurima inter negotia. Academica me jam non adeo urgent, et disciplinae apud nos, in minore numero, satis bene consultum arbitror, modo major esset civium nostrorum erga recta studia ardor. Sed haec fatalis calamitas est fundi litterarii. Nobilissimum Volkammerum obiisse, valde doleo: nam, senis licet, propter merita tamen immatura mors censeri poterit. Dominum Francum a Franckenau miror isto sibi titulo placere. Si non praeterea adest magnus argenti acervus et auri, de posteritate sua non adeo bene merebitur. Et observavi semper, qui nobilitatem litteris acquirunt, minus eam tueri posse, quam qui armis. Magni Soceri tui bibliotheca nunc, ut intelligo, per auctionem distrahetur: valde autem metuo, ne libri, medici imprimis, optimi licet, vili pretio vendantur, ut hodie se habent studia medica. Tu vale interim, eruditissime Vir, et salve cum nobilissima familia a nobis. Helmstadii prid. Kal. April. 1693.

LVI. C, CÖRBERI. (Jenam.)

CAlixtus tibi nobisque restitutus (de quo illi tuo nomine gratulatus, amicum


page 248, image: s268

responsum tuli, ut gratias tibi agerem plurimamque salutem dicerem) scriptum adversus furias, ut appellat, vicinas edidit, in quo nec senem nec morbo debilitatum agnoscas; quin potius eo fervoris spiritu incensus scripsit, ut accusatoris potius, quam Theologi partes suscepisse videatur. Nam factum, de quo in judicio disceptatur, suo jam praejudicio singulare, et quasi res jam expedita esset, poenas crimine dignas definire voluit. Mejerus noster tandem etiam vindicias programmatis sui contra Petersenium publicavit, eumque mascule solideque retudit. Neutrius scripti copia mihi ad manus est, nec tanti mea refert, ut emam. Bottsaccus, qui jam in Catalogo nostro ut vides, Professoribus insertus est, jam ad Haffnienses abit, et locum istum nondum a se aditum relinquit vacuum. Proxima hebdomade die 18. Maji Doctones Theologi Medicusque creabuntur, Wideburgius, Niemejerus, Riemerus, Ermischius et Behrensenius. De vestris rebus quaedam non satis secunda hic feruntur, eamque, quae floruistis, frequentiam studiosorum annonae caritate aliisque de causis imminui et indies rariorem fieri. Sane et Hebenstreitii audacia, qui Collegas et Viros se multo meliores doctioresque proterve invasit, indicio mihi est, ab Aulis res vestras negligenter haberi. Hic quidem tale facinus impune non abiret. Quanquam


page 249, image: s269

hominem, ut apparet, mentis non sobriae sui mores satis ulciscuntur. Nemo saltem hîc sine risu et indignatione illius programma aspexit. De Schradero nollem ejus factum tibi simile videri Hebenstreitiano. Illud mihi asseveranti credas velim, eum meo admonitu duriora quaedam in dogmaticos verba e Programmate, quod mecum communicaverat excudendum, sustulisse, ne quenquam, et quod speciatim affirmabat, te lacessere videretur. Dissensum quendam inter vos in sententiis, et forte ne in re quidem, sed in verbis videbam, quandoquidem et Schraderus demonstrationes admittit, sed iis praxin medicam gubernari negat. Quibus vero argumentis ducaris, ut in te dicta putes, quae ille noluisse in te dici et antequam typis traderetur programma, et nunc constanter profitetur, equidem nescio. Postquam per tabellarium, (ne, ut est suspicax, te a me incensum putaret) literas tuas illi reddi feci, de iis mecum locutus est, vehementerque se mirari dixit rationem tuam, multaque se exulcerati animi tui signa deprehendere, quae tecum hinc abstuleris, quod ille de amico non sperasset; Responsurum se tibi, sed cum primi motus deferbuerint, locumque rationi fecerint; non desperare se, quin agnoscas injuriam sibi a te factam; saltem nec animum,


page 250, image: s270

nec causam se habuisse laedendi tui, quod aequum piumque fore negat. Quicquid hujus sit, mihi quidem causa nulla videtur, cur programmatis occasione, quod instar fructus horarii perit, in publicam contentionem erumpatis, nulloque fructu vestro veluti in arena cum oblectamento potius, quam plausu spectatorum concurratis. Haec ad lites tollendas bono animo scripta in bonam partem, accipies, et recte cum tuis, quod opto, valens mihi favebis. Helmstadii d. 10. Maji 1693.

LVII. JOHANNIS PETRI ALBRECHTI. (Jenam.)

LIteras tuas benevolentiam ac amorem in me spirantes rectissime accepi, quas gratissimas mihi fuisse lubens agnosco: A tanto enim Viro amari, non in gratia solum pono, sed lucro, qui me satis beatum in terris puto, si bonorum me comitetur amor. Sicuti igitur de tuo in me affectu ingenue judico; sic velim te pariter de meo, quem constantem ac sincerum reperies, nonque, nisi cum ipse solvar, solvendum. Pro transmissa doctissima tua de Febribus Dissertatione gratias, quas possum, ago maximas. Incidit illa jam aliquot abhinc mensibus in manus meas, studioseque a me perlecta est. Et sane, ut libere candideque tecum agam, paucos vidi, qui


page 251, image: s271

hanc materiam tam docte, solide ac nervose pertractarint. Sic scilicet omnia rationum ponderibus suffulcis, quibus tanquam machinis arietatum is et eversum incrustatos mentitae veritatis gypso nonnullorum muros et errores e latebris suis extractos producis in scenam elumbes, fractos, attritos. Quibus accedit stylus in hoc tuo opere (cur dissimulem?) vere latinus, lepôris plenus ac elegantiae, quo lectorem tuum trahis non invitum inque affectu detines, haud ignarus, quanti referat in scriptis, quibus animi cogitata verbis exprimantur, et quo stylo, quae publico dantur, consignentur. Non sum natura blandus, et ut non soleo cujusquam auribus inservire; ita nec ferre eos, qui ad hanc artem eruditi sunt: Sed in quas eo laudes, extorquent mihi illas tua, Vir Excellentissime, merita, quae, qui non videt, aut livor eum habet, aut stupor, indignusque est, cui talia fercula offerantur. Perge, perge modo, Vir magne, in veritatis tutamine ingenii animique tui exserere dona, quae ubertim supremum in Te contulit effuditque Numen; Monstra errorum novitatis fuco et mangonio irrepentium mascule domare unica tua sit cura, quo ipso sempiternam tibi conciliabis gloriam, faciesque, ut et posteri de te non possint non bene sentire. Caeterum beatum Dominum Volckamerum


page 252, image: s272

mortalium coetui ereptum esse, vel Academiae nostrae causa doleo, quae in hoc Viro, qui omnibus ingenii doctrinaeque praesidiis instructissimus erat, haud exiguam fecit jacturam, cui non aliam prospicio medicinam, quam ut dispiciatur, ut dignus quidam Hercules succedat huic Atlanti. Cui constituendo invigilabunt illi, quibus Leges Academicae hoc negotium demandarunt. De Successore si certior factus sum, fasciculum quendam Observationum rariorum transmittam, quas literis consignare publica hactenus non permiserunt negotia, propter quae in his exarandis longius quoque exspatiari non licet. Vale, Vir Nobilissime, quaeque de viro tibi amantissimo unquam polliceri poteris de Albrechto tuo tibi pollicere. Dabam Hildesiae d. 23. Jun. 1693.

LVIII. C. CÖRBERI. (Jenam.)

REdux e patria offendi literas tuas amantissimas, quibus, quod tabellarius jam| abierat, tunc respondere non licuit Fungor itaque impraesentiarum hoc officio cujus moram nulla mea culpa contractam non aegre feres. Calixtini scripti, de quo quae rebas, summa eo redit, quomodo Pythonissa


page 253, image: s273

quam vocat, Halberstadiensis coercenda et punienda sit. In qua disputatione ponit id, quod in quaestione est, ac in tribunali adhuc disceptatur, fraudem ab illa admitti et insaniam esse voluntariam ad alios decipiendos comparatam. De quo ubi constiterit, de poena non diu dubitabitur. Responsi vero a Facultate sua dati, (si recte memini, semel enim scriptum inspexi) nulla fit mentio, nedum ut ejus defensio suscipiatur. Quantum ex aliis intellexi, (neque enim mihi adhuc vocavit legere) responsum illud iisdem fundamentis nititur, videlicet, subesse huic negotio dolum: ut adeo hoc intuitu vel explicatio vel defensio responsi Calixtinum scriptum haberi possit. Nuper vero in custodia rursus furere coepit Jahnia et infantem recens mortuum resuscitandum suscepit. In quo conatu postquam diu sudaverat, multumque molita erat, tandem egregie delusa omnibus ludibrio fuit. Quod et ipsum utrum fraudem sapiat, acutiores judicent. Certe si fabula haec ex composito luditur, illud certe apparet, actores obtusa in pectoribus gestare corda, qui ea re sibi sectaeque suae fidem et autoritatem conciliare velint et pergant, ex qua nil nisi dedecus et infamiam, ne quid de molestiis judicialis inquisitionis dicam, in se redundare non uno experimento didicerunt.


page 254, image: s274

De caetero turgent officinae libranae scriptis illis, quae utrinque in causa pietistica, et quae huic conjuncta existimatur, Chiliastica et Enthusiastica prodeunt, et nuper quoque Niemeierus noster, induto sibi Klingspornii nomine et Theologiae studiosi persona, Petersenio seu fesso seu victo, et quod ultima ejus declaratio innuere videtur, ex acie recedenti acerbe insultavit, et sua scripta etiam Programmata mirifice commendavit. Quae quidem contentiones hoc boni pepererunt, ut Niemeierus cum Wiedeburgio non solum concordiam, sed intimam familiaritatem colat, totique ordini Theologico sit acceptissimus. Locus in Theologico ordine vacuus post Botsacci abitum in Daniam, cui destinetur, nondum constat, neque spes est, fore, ut in hac aularum dissensione impleatur. Ita vale mihique fave. Helmstadii d. 13. Julii 1693.

LIX. EJUSDEM. (Jenam.)

SIccine ergo et tu, Amicorum summe, accedis iis, qui dignitatis philosophicae, aut saltem Aristotelicae imminutae mihi dicam scripserit. Nam et Pietismi notam in me haerere agnoscis, et superciliosum, nescio quem, philosophiae veteris contemtorem contagio quodam me afflasse conjicis. Quid igitur


page 255, image: s275

restat, quam ut, in quo amici pariter inimicique conveniunt, ejus me reum fatear, et ingenua retractatione peccatum corrigam? sed vetat conscientiae vis, ut subscribam illi sententiae, quae criminis me condemnat, quod in mentem mihi non venisse, liquido jurare possum. An ego Philosophiam contemnerem damnaremve, cujus docendae provinciam suscepi cujusque deserendae nulla me adhuc vel cupido vel religio incessit? Si quis mihi narraret, te in medicinam fuisse injurium, eo quod in Empiricos aut Chimicastros te forte declamare audisset: nunquam profecto vel juranti adducar, ut crederem, quod de homine sanae mentis credi non potest. Et quid ego commisi, ut, quae a professione et vita mea abhorrent, tam facile fidem inveniant? Nihil, mihi crede, nec in vitae, nec in studiorum meorum ratione mutatum quisquam agnoscet: eundem prorsus, si excutere vacabit, reperies Cörberum, quem discedens reliquisti. Quî fit ergo, ut mihi timueris a nota Pietismi, quam nec in vita, nec in doctrina quenquam deprehendisse satis scio. Nisi forte hoc est Pietistam esse, nolle in hoc genus hominum debacchari convitiis, nec portenta mendaciorum, quae de illis quotidie circumferuntur, pro oraculis amplecti. Sed vellem mihi serio demonstrari, quae tandem sit illa Pietismi


page 256, image: s276

nota, ut vel in posterum eam cavere possem Equidem Meierus noster publice negat, se scire, quis sit Pietismus; Niemeierus illum hypocrisi definit: sed hoc convitium esse apparet, quod tam facile in orthodoxum, quam heterodoxum cadit. Ex hac quidem non vir bonus nemo me Pietistam suspicabitur. Porro philosophiae omnisque bonae doctrinae contemtum aut ignorantiam Pietistis vulgo objici audio. Equidem nihil insolentius mihi arrogo, et quotidie magis magisque meorum me profectuum poenitet: nunquam tamen credidissem, fore, ut eorum gregi associarer, qui bonam doctrinam odissent. Saltem enim amoris studiique mei satis magna dedisse pignora videbar. At extant in disputatione mea vestigia, quae contemtum saltem Aristotelis, qui parens est verae Philosophiae praeferunt. Negavi enim ex Aristotelis Metaphysicis veram sapientiam, quae in salutari cognitione Dei posita est, hauriri posse. Ex pecto jam, ut et vos Medici in me insurgatis Nam et vos negavi omnibus mederi morbis, nec hominem immortalem facere posse Tribui Aristoteli summam ingenii vim, qua quidem in hominem cadere potest: nunquam vero eum Christianum, multoque minus Deum faciam. Sed judicium Lutheri omittendum fuerat, quod quidem durum et palaris


page 257, image: s277

iniquum esse affirmas. Equidem quam verum illud aequumque sit, nunc non disputo. Sed quid attinebat illud dissimulari, postquam et Sekendorfius id in Christianismum suum retulerat, et ex eo Rechenbergius in librum de studiis ordinandis transcripserat? Qui libri cum in omnium manibus versarentur, et hoc Lutheri testimonium sine ulla mitigatione afferrent: bonum factum fore credidi, ut studiosis viam et rationem ostenderem, quomodo salva Lutheri autoritate sine periculo ad Ethicae Aristotelicae studium se conferre possent. Quod enim deest Aristoteli, ejusque doctrinam mancam ac vitiosam Lutheroque invisam reddidit: illud monui ex divinae sapientiae fontibus repetendum ac supplendum. Idem vero ante me monuerant, ut alios taceam, Viri magni et Aristoteli maxime addicti, Rachelius et Feldenus, quorum ille in introductione in Aristotelis Ethicam, providentiae divinae animaeque immortalitatis explicatiorem notitiam in Ethicis desiderat: hic in dialogo inter Aristotelem et Christianum, Elementis juris inserto, naturae corruptae statum, et quod huic consequens est, divinae gratiae ad quodvis bonum opus necessitatem Aristoeli latuisse ostendit. Atque hoc est, quod Lutherus in Aristotele reprehendit, (ut ex verbis apparet, librum repugnare divinae gratiae),


page 258, image: s278

neque in eo nimius est, quod Aristotelis hanc doctrinam damnat, quam quod in solo Aristotele damnat. Est enim commune hoc vitium philosophiae gentilis, quae Ciceronis ore audacter pronunciat: Virtutem nemo unquam Philosophorum Deo acceptam retulit. Quis vero Christianus, nedum Theologus, hanc doctrinam non dicat pestilentem? Si quis ergo monet, ita sine vitio et periculo legi posse Ethnicorum Philosophorum scripta moralia, si, quae illi viribus mere humanis tribuunt, (quod Luthero omnibusque Theologis non Pelagianis abominandum est visum) Dei ope et gratia sperentur, parenturque: is an Ethnicis Philosophis injuriam faciat, illaque studia, quae ab his petenda sunt, restinguat, nondum videre potui. Quod vero liberum arbitrium in externis civilibusque actionibus ad legum normam componendis relictum homini docetur: id Philosophorum causam parum juvat, qui ejusmodi virtutem quaerunt, quae animum componit, tranquillat, et se ipso contentum facit. Qualem sibi quis naturae viribus frustra pollicetur. Vides ergo, Vir Excellentissime, quas rationes, quosque autores sim secutus, in quibus novi neminem, qui veteris doctrinae superciliosus sit contemtor, eoque nomine mihi se probare potuerit. Si Momum illum Hallensem, uti suspicor, designas:


page 259, image: s279

scias velim, me non tam abundare otio, ut illius quisquilias legam, nec quicquam ejus vidi vel inspexi, praeter pauca folia, quae Collegae nonnunquam in medium afferunt. Hoc eo pluribus perscripsi, quod tibi uni, cujus ex quisitum solidaque doctrina instructum judicium plurimi facio, et benevolentiam, quae sine bona de amico exisumatione nulla est, conservare cupio, me purgatum, meaque studia et consilia probare laborem. Quod si hisce assecutus fuero, tibique incommodas de me suspiciones ereptas cognovero, gaudebo: sin; solabor me eo, quod saepe observo, esse in doctorum quoque opinionibus fatum, nec duo cum dicunt idem, idem omnibus videri. Spero saltem, te verbis mihi assensurum, ne iterum tam prolixas inconditeque scriptas literas tibi attrahas, quae tibi pro injusta de me suspicione concepta satis erunt supplicii. Neque igitur, consumta jam charta et forte patientia tua, reliquis tuis respondeo, nisi quod sine piaculo non possum omittere, gratiarum actionem pro eruditissima tua Disputatione mihi transmissa, cujus alterum exemplar tabellarius, priusquam mihi afferret, Schradero, pecuniolam captans reddidit. Schraderum vero, qui pedibus laborat, nondum convenire licuit, cui prima quoque occasione mandata tua exponam. De publicis nihil scribo, quae


page 260, image: s280

alata fama tibi multo citius, quam testudineus hic tabellarius afferet. Nostrae res eodem loco sunt, quo antea. De Beiero vestro in locum Busmanni nostri accersendo, in aulis feruntur agitari consilia: sed neque aulas in his turbis huic negotio vacare, nec Beierum tam dubio rerum nostrarum statu huc venturum credo. Domi meae laetitia nuptialis sensum tristitiae ex difficultate temporum non nihil interstinxit Rittmeieria enim virgo in aedibus meis nuptias cum Knorrio Hallensi, J. V. L. celebravit. Sed finis sit garrulitatis, cui ignosces, meque amabis, rebus secundis usus. Helmstadii 1693. d. 18. Septembr.

LX. GEORGII FRANCI de FRANKENAV. (Jenam.)

JAm pridem sum in aere tuo, Vir Celeberrime, tum ob suavissimas literas, tum ob munuscula doctissima, quibus me subinde beas. Noli irasci tarditati meae, quam partim absentia, partim negotiolorum cumulus invito saepe mihi imperant. En programma testem nuperae solemnitatis, quae apud nos rarior, frequentior apud vos, ubi auditor numerosus studium excitat, apud nos rarus supprimit. Sunt enim rari nantes in gurgite vasto. Theologi, JCti et Philosophi habent quod satagant,


page 261, image: s281

solam rempublicam macies occupat, ut cum pastore Maroniano exclamem:

Eheu quam pingui macer est mihi taurus in arvo.

In nupera Panegyri proposui Medicos Politicos vere tales, qui scriptis et consiliis et administratione rempublicam adjuverunt. Suadent amici, ut subitaneae cogitationes in publicum exeant, sed, ingenue fateor, Politici isti mei sunt valde impoliti. Rem faceres gratissimam, si e doctissimo tuo penu subministrares aliqua, quae redderent politiores. Mitto etiam filii programma, quo nuper lectiones auspicatus est publicas, quod displicere tibi non confido, qui illum, ut tuum, amas filium. Tentanda via est; fabricando fimus fabri. Qui non est hodie, cras tamen aptus erit. Conando vincimus, et subinde voluisse sat est, non valuisse. Acerbe dolui, et ad huc tum me male habet, quod in exitu ad castra et reditu vos salutare mihi non licuerit, teque [gap: Greek word(s)] exosculari, post tam magnam temporis intercapedinem; facile enim labuntur anni XXX, ubi in museo tuo familiarius agebam tecum, fruebarque instructissima B. tui Parentis bibliotheca tuo indultu. Utinam reddere possem tibi tuisque vicem. Nobilissimam Dominam, Matronarum decus insigne, Tecum, Vir Amplissime et cum Gratiis tuis emendatissimis


page 262, image: s282

salutamus ego, uxor, filia, filii. Bene vale et Rempublicam Medicam strenue auge. Scribo e Museo meo Vitemberg. d. VI Decemb. Anni fere silicernii CIC VII ICCC.

LXI. GEORGII FRIDERICI FRANCI de FRANKENAV. (Jenam.)

RUborem mihi extorserunt rationes, quas nuper literis charissimis et quovis metallo pretiosioribus attulisti, multis scilicet magnisque quotidie negotiis, qua publicis, qua privatis obrutus, ita ut responsione ad meas injuriam fecisse videaris publico, quando ad privatum me temet demittis. Mihi potius incumbit, Magnifice Domine, abs insigni tua humanitate veniam iteratae in scribendo audaciae et inopportunae interpellationi poscere, antequam tarditatis alicujus te accuses. Ego sane omni tempore mire reficior, quando doctissimo, et politissimo tuo beor autographo, sive citius illud sive serius paullo mihi reddatur. Synopsin Chirurgicam M. Aur. Severini nunquam vidi, si dicti Autoris labor genuinus sit, prout quidam persuasum habent, non dubito, quin summa cum laude ab omnibus suscipiatur, dum ob doctrinae praestantiam, quam prae se fert, tum quod exercitata satis manu per multos illam annos in Italia


page 263, image: s283

ipsemet administrarit, ceu ex beatissimo Domino D. Volckammero, olim ejus auditore, audivi, qui per triennium Illustris Severini convictu et opera usus est: insigni cum emolumento. Examen tuum circa ungues accurata nuper cum diligentia institutum mihi perplacuit et maxima ex parte confirmavit illa, quae ex propria inspectione didici. Unicum et quod plurimum me detinet suspensum, est, quod nondum certus esse queam, an nutrimentum unguium solum afferatur imae parti sub cute delitescenti sive radici, quae ad capitulum illud ossis articuli primi usque fere protenditur, an vero lateraliter quoque, ubi cum cute pariter firmantur, aut quod probabilissimum, anteriori parti, scilicet apicis digiti integumento communicetur, quoniam firmissime eidem semper adhaeret unguis hac in parte, et in pedum digitis maxime conspicuum evadit quolibet experimento. De hoc, si non grave fuerit, Jll. T. Magnif. opto etiam atque etiam edoceri, et dubio meo liberari. Facies rem non ingrato, quin alta mente potius manebit repostum singulare hoc beneficium una cum aliis plurimis in me hactenus collatum, et publice depraedicare non verebor unquam perquem profecero: cum hoc anno et voto finio. Servet Te Deus, [gap: Greek word(s)] , cum nobilissima familia in seros usque annos, ut


page 264, image: s284

videam vos non hoc tantum, sed et multis sequentibus annis, quos quidem superare benignissima fata permiserint, in columes, florentes, atque vigentes corpore animoque. [gap: Greek word(s)] Scribo Vitembergae Saxon. prid. Kal. Januar. CIC ICC VIC.

P. S. Illustrem Magnif. T. haud ita pridem Kilonium a Serenissimo Cimbriae Duce ad munus primarium docendi Medicinam publice vocatam, constans rumor apud nos fert; quod si sit, ut confido, animitus congratulor.

LXII. C. CÖRBERI (Jenam.)

ITa est, Excellentissime Schelhammere, in errorem me induxerunt verba illa tua: Num te compellare vel semel iterum occasio futura sit, nescio. Quae etiamnum cum lego, aliter non capio, quam de maturo, quem meditabaris, abitu. Sed cum mora illi negotio injecta sit, rem istam Deo permittamus, et fruamur commercio nostro literario. Quae mihi ostendebatur in locis Kilonio vicinioribus sparta, non ea erat, quae me aliquo desiderio commoveret magnopere. Postquam vero is, in cujus locum destinabar, convaluit; omnis cura deliberandi mihi ademta est. Aula in


page 265, image: s285

controversia Calixtina nondum pronuncia vit. Novi tamen compositionem ab Academia factam ratam iri habitum, ut ut Calixtus ab ea resiliat et publice sibi a me exemplo Hoffmanni satis fieri postulet. Sed est ista in causa dissimili iniqua, ne dicam ridicula, postulatio, cujus nulla ratio habebitur. Quod si in sententia judicii Aulici non acquiescet, sed publico scripto, quod minatur, me invadet; utrum recte existimationi suae consulturus sit, mox videbit. In hac enim causa non metuo, ne illi succumbam, quocunque tandem illa modo agetur. Nec in Niemeieri delictis, quorum insimulatur, adhuc quicquam decretum est. Prudentiores vero tecum ominantur, rem istam non sic abituram, accedentibus praesertim aliis, quae illum Aulae in visum reddunt. Nec aliis ejus sapientiam placere, docebit te titulus libri, quem ex charta excusa ad me Cellis missa descripsi. Noster ille Theologus [gap: Greek word(s)] Mejerus per sona detracta cursum vitae clausit, quam an satis commode egerit, tribunal summi incorruptique Judicis, nisi illum poenitentia placaverit, pronunciabit. Hermannus III an relaturus sit Imum polliceri non audeo. Illud autem affirmare possum, eum diligentem et in officio esse. Pulchrum est etiam in secundis tertiisque consistere, in quibus profecto


page 266, image: s286

illi locus erit, si quidem, ut coeperit, perget. Amat literas, et paret bene monentibus: habet tamen in moribus aliquid [gap: Greek word(s)] , seu naturae, seu educationis vitio. Sed huic aetas et maturitas judicii medebitur. Programma, quod desideras, hic accipis, ut ut vix unum mihi supersit, quod servo, si forte lite recrudescente (quod nolim) repetenda esset editio. Ineunte hoc anno, quem etiam tibi tuisque, Amice Optime, faustum felicemque precor, uxor partu levata filiolum enixa est, quem si vivet, in tui cultoribus aeque ac me numerare poteris. Helmstadii prid. KL. Febr. 1694.

P. S. Hammii institor ad me attulit Elogium Mulleri JCti vestri stylo Slevogtii, i. e. gravi ornatoque perscriptum, cui nomen meum manu mihi ignota inscriptum erat. Quod si Autori Celeberrimo debeo, gratias, rogo, illi plurimas agas, et, quo dudum illius eximiam virtutem doctrinamque prosequor, cultum, meo nomine confirmes.

LXIII. H. MEIBOMII. (Jenam.)

LItteris tuis nihil mihi acceptius contingere potuit, praesertim dubios inter rumores de tuo discessu. Octobri mense morbus me acutissimus, et quidem in itinere invasit, cum maximo horrore, subsequente calore. Secundae dici vespera domum redux


page 267, image: s287

deprehendi demum, pleuritidem et mox peripneumoniam grave mihi malum minari, tanto etiam gravius, quod ante morbum diu catarrho et tussi laborassem et in reditu ad meos intempesto aere omnia in corpore meo magis turbata essent, et vires concidissent. Die primo itineris mei, cum Lutterae subsistere cogerer, sub noctem sudoriferum sumsi, sed sine notabili effectu. Domum redux, cum vires magis oppressas deprehenderem, quam sublatas, pectusque a sanguinis copia maxime gravatum, largissimam Venae sectionem institui, sequenti die alteram, et tertia tertiam, quibus, magnitudine morbi victa, paucis adhibitis decoctis pectoralibus, spermatisque ceti usu, praeter omnium opinionem convalui, cum quidam non tam initio a gravi morbo mihi metuerent, quam in progressu a tali instituta curatione, qui quidem suo sensu abundare, suoque judicio frui possunt: ego vero meo exemplo comprobare volui, quod in centum aliis experientia me docuit, abs qua fortassis nec ipse vitae meae adeo prodigus fuissem. In nullis unqam morbis felicior, quam in acutis pectoris morbis fui, vixque recordari possum eorum, qui pleuritide aut peripneumonia sub manu mea obierint, nisi senes valde aut phthisici quodammodo fuerint. Id vero maximam partem recte institutae Venae sectioni tribuo,


page 268, image: s288

et quidem largae et repetitae, nec primis tantum diebus, Sic enim mitior fit febris, cessant gravia symptomata, et depletis pulmonum vasis levibus remediis expectoratio promovetur. Multi in his locis sub aliorum Medicorum timidorum et [gap: Greek word(s)] cura periere, malignas esse pleuritides et peripneumonias judicantium, cum ipsi sua culpa inflammationem ad eum pervenire gradum sinerent, ut deliria aliaque malignarum febrium symptomata sequerentur. Sed nimis me diu in mei morbi historia detineo. Servet te Deus, Amicissime Vir, et nunquam evenire tibi tam graves morbos, aut, si eveniant, tam feliciter, quam mihi, curari faciat, uti diu in Artis nostrae decus et emolumentum supersis! De mutatione iterum facienda non sine causa tergiversari mihi videris. Cum ante 28 annos mihi eadem primaria professio in Kiloniensi Academia offerretur, Ordinarius quidem Professor Medicinae eram, sed sine salario, praeter id quod ex Aula Wolfenbüttelensi, ob Archiatri munus, habebam, et tamen recusabam, nec poenituit. Sed fortassis aliae rationes tibi sunt, quam quae mihi fuerunt. Mihi perinde fuerit, ubi locorum degas, dummodo bene tibi sit cum tuis et amicitiam mihi tuam conserves. Nobilissimus Conringius hoc mense graviter decubuit ad hypochondriorum aestum accedente


page 269, image: s289

morbo, continuis cum vomitibus, pertinaci alvi obstructione. Sed jam ille melius habet. Mater vero filium ante obitum semel adhuc visura, ex casu fortuito ibi decumbere coepit, et adhuc decumbit, nescio quo in valetudinaria et sene eventu. Anatomen his diebus foeminini corporis habuimus. Administravit eam Schraderus, cum recusaret Stisserus. Servet te Deus cum tota familia, quae a nobis humanissime salutatur. Helmstadii pridie Kalend. Februarii 1694.

LXIV. G. FRANCI de FRANKENAV. (Jenam.)

FAma est, Celeberrime Schelhammere, te nobis iri ereptum! An doleam, an laeter, haereo dubius! Doleo, Saxoniam nostram suo orbari lumine, Artemque titubare sublata primi ordinis columna, meoque dulci decore atque praesidio, Laetor vero, meritis summis condigna dari brabea, campumque virtuti aperiri tuae latissimum, quo fortitudinem tuam exserere magis magisque queas. Accedit summa iila necessitudo, quae tibi cum Illustrissimo intercedit Reichenbachio, capite mihi summe venerando dulcissimoque.

I modo, quo tua te virtus vocat, i pede fausto!

Aurea sane praxis est sub septem trionibus,


page 270, image: s290

solidaeque sanandi scientiae illibatus suus stat honos. Nobilitas Holsata et Danica novit industriam [gap: Greek word(s)] Medici compensare. Testis est magnus heu olim Major noster, a quo ultimas amoris sincerissimi plenissimas e castris redux Holmia Suecorum accepi. Tu hanc jacturam Reipublicae literariae resarcies plenissime, sed et mihi, qui amicum amisi magnum, ut majorem acciperem, Filius meus aeternum tibi, Patrone dulcissime, spondet obsequium. Abs te proxime plurima expecto nova. Hoc te non lateat: Leibnitius Illustris suadet, ut quocunque modo observationes physico medicas circa phaenomena naturalia sanitatemque morbosque menstruatim adnotarem ferme in modum Ramazzini. Tento istud vadum, et in laboris partes tam nostrates, quam vicinos voco medicos. Si quid habes, quod Januarium exornare possit, ne patere illo careamus. Vale in Jesu, salve millies milliesque, meque amare perge. Scribo e Museo Leucoreo XVI KL. Mart. CIC VI ICCC.

LXV. C. CÖRBERI. (Jenam.)

QUae de turbis vestris, quibus summa inimicorum injuria es implicitus, perscripsisti, prorsus iis censentiunt, quae


page 271, image: s291

aliunde jam accepimus. Apparet rem esse ejusmodi, ut, etiamsi adversarii judiciorum severitatem effugiant, pudor tamen et opprobrium, quod sua sibi (ut levissime dicam) imprudentia conciverunt, illis satis supplicii esse debeat. Cum primario nostro JCto rem exponerem, atque adversarios nunc inficiari, quod in te fabam illam cuderint, narrarem; recte illos sibi consulere ajebat, qui id negarent, quod nullo juris colore defendi posset. Tandem quoque controversia, quae cum Calixto mihi intercessit, sententia trium Aularum assensu concepta et sacra ipsius Principis Directoris manu subsignata sic definita est, ut rata habeatur a Senatu Academico suscepta et perfecta compositio, in posterum vero 100 thalerorum poena interdicatur hujus litis, ut vocatur, prorsus frivolae renovatio, et postremo Calixtus non parum de sua increpitus rixandi prurigine mecum sincere in gratiam redire jubeatur. Quam male hominis animum habeat hic rei exitus, facile existimare licet cogitanti, illum nihil sibi minus promisisse, quam fore, ut publice revocare cogerer. Jam vero de satisfactione illi praestanda altissimum in illo Rescripto silentium: etsi, ut ingenue tibi Amicorum summo rem totam aperiam duo in me reprehendantur, alterum, quod conscius, esse, quae in doctrina adversarii desiderent,


page 272, image: s292

mentem meam ipsis non ultro exposuerim, atque sic caverim, ne in publicam flammam ille aestus animorum erumperet: alterum quod intra limites defensionis non satis me continuerim, et acuta quadam ratione (gar spitzig sunt verba Rescripti) dignitatem Adversarii laesisse videar. Sed haec tam leviter verbisque adeo mitibus monentur, ut facile appareat, data haec esse mitigando aliquatenus Adversario, ne sua solius objurgatione nimis doleret. Quam tamen adeo aegre fert, ut nondum animum inducere potuerit, mecum reconciliationem inire. Quid facturus sit, nescio: (ante paucos enim dies et quidem non a Pro-Rectore, sed a Comissariis publicata est sententia:) valde autem vereor, ne sua sibi contumacia magnum aliquod malum arcessat Sed de bis satis, et forte plusquam satis. Nihil scripseras de migratione tua Kiloniensi, de qua certi aliunde nuncii perferuntur, ut mihi iterum non injusta (opinor) injiciatur dubitatio, an tardigradus hic Mercurius te illic sit offensurus. Salve et vale, Vir optime. Dabam Helmstadii d. 23. April 1694.

LXVI. SAMVELIS GOTTHILFF MANITII. (Jenam.)

SAEpuis animum meum subiit doctissimus et perspicacissimus de rebus metallicis


page 273, image: s293

discursus, tui oris favore mihi communicatus? et quoties subibat, toties mentem novo quasi igne, desiderio inquam, accendebat, ut gemebundus non raro exoptarem, utinam perpetuo incomparabilis Magni Schelhammeri vox mentem nostram nutrire deberet! Utinam divini oris fructum diutius repetere concessisset fatum! Cujus ingratiae cum voto obstiterint, non aliud anodynum superesse videbatur, quam quod Nominis tui memoria et cultu dolorem istum leniret, quodque perpetua tui veneratione absolveretur, Ut proin eo citius mihimet ipsi facerem satis et fidei candorisque in te mei dem pignus, praesentes ad te curavi literas, nil quidem eruditi aut curiosi secum afferentes, ast tuam benevolentiam undiquaque expetentes, animum simul in laudes tuas et honores officiosissimum exponentes. Atque haec dum scribo, frustulum de Terra quadam foliata Siciliensi a Reverendissimo Domino Patre Boccone mihi communicatur, cujus ut te rerum curiosissimum Indagatorem participem redderem, mea me obligat conscientia. Illud autem prae ceteris de hac terra praedicatur, quod in aqua instar cerae emolliri queat, carbonibus indita bituminosum spiret odorem, ignis vero violentia oleum inde extorqueatur in podagra Bocconi maximo in pretio habitum, Haec


page 274, image: s294

ideo addidi, non ut tibi novi quid, aut tibi incogniti referrem, sed ut illud comprobarem, me tantum flagrare desiderio, illud a te in me collatum beneficium aliqua grati animi notula resarciendi. Interea me totum tibi trado, nilque magis invotis habeo, quam ut permittere velis, ut inter Nomini tuo addictissimos cultores locum mihi concedas, quippe qui candore et pietate in te nemini unquam ero secundus. Vale et me ulteriori favore suscipe, protege, orna. Dabam Lipsiae d. 8. Septembris 1694.

LXVII. C. CÖRBERI. (Jenam.)

DImisi nuper tabellarium sine literis ad te meis, non quod nullas a te attulerat (neque enim haec officia ad calculos revoco) sed quod indies adventum tuum expectabamus. Postquam vero comperi, te illie adhuc haerere: non putavi committendum, ut diutius silerem; praesertim quod officii ratio exigeret, ut in luctu, in quem nos obitus honoratissimae Socrus vestrae conjecit, doloris societatem profiterer. Neque tamen conquirenda puto doloris lenimenta et solatia, quae tua tibi sapientia facile subjiciet: tantum precor, ut in posterum tristiores casus omnesque


page 275, image: s295

lugendi causas a vobis clementissime Deus vaertat. Quod ad res Academiae nostrae; Smidium vestrum ad obeundam Historiae Ecclesiasticae professionem ab Aula Hannoverana designatum esse audio. Bejeri quoque animum tentari scio, ut hic professionem Theologiae cum Ecclesiarum Episcopatu suscipiat. Putant enim illum multis rebus in nova Academia Fridericiana offendi, et discedendi occasionem quaerere. Nec parum Thomasianae turbae creduntur conferre, ut abitum moliatur. Sine dubio enim et apud vos percrebuit, quae Thomasius in Poiretum de eruditione solida, superficiaria et falsa praefatus: quomodo infinitam illam sentiendi credendique licentiam, qua hactenus Philosophiam corrupit, in Theologiam transferre conetur, articulos fidei hypothesibus Astronomicis comparans, quas pro lubitu adsciscas, dummodo phaenomena, hoc est, quae ad vitam Christianam faciunt, quacunque ratione inde derivari possint. Sed frustra haec te doceo, quae me rectius nosti. Vale igitur, Fautor optime, ac salve a me tui deditissimo, Dabam Helmstadii Prid. KL. Decembr. CIC ICCXCIV.



page 276, image: s296

LXIIX. G. FRANCI de FRANKENAV. (Kiliam.)

QUas amore plenissimas ipsis KL. Juniis mihi Kiliae destinasti, sub adventum meum recte exhibuit strenuus vir Leo noster; tibique immensas debeo gratias pro affectu in me pronissimo, eum que ut deinceps mihi benivole conserves majorem in modum rogo, immo flagito. Ipsis KL. Quinctilibus Vitemberga abii concomitantibus me ad unum lapidem Excell. Dnn. Professoribus et studiosis nobilissimis, qui omnes abitum aegre tulerunt meum. Sed cedendum erat fatis de nobis provide disponentibus. Per Lubecam veni in portum sacrum Vagriae vobis vicinum, inde vento secundo appuli in Lalandiam, postea per Falstriam in Seelandiam, donec XVI Julii cum familia salvus huc venirem. Offendi Augustissimum Monarcham Arctoum e cura lactis Deo juvante melius se habentem, qui ineffabili me beavit clementia, quam et apud aulae purpuratos inveni. Nudius tertius navis fauste appulit, quae Lubeca huc per mare reculas vexit meas. Nunc aedes satis commodas occupabo, quas mihi gratia regia viduae que olim meae ad dies vitae destinavit gratiosissime. Tibi vero, [gap: Greek word(s)]


page 277, image: s297

gratulor de adventu in viciniam nostram tuo felicissimo, ut meritis virtutibusque tuis condignum occupes theatrum, quo orbi literario, ceu hactenus felicissime, ingenii consummatissimi tui dotes possis propinare cum nominis immortalitate ejusmodi animabus debita. Exasciatissimam tuam Panegyrin inauguralem de accommodata ad artem philosophandi ratione impatienter praestolor et exspecto; [gap: Greek word(s)] daturus olim, quod macrum ingenium ferre poterit. Mirus est puellae casus, quae ob vermiculos obmutuit; paria fere et stupenda alia leguntur, ni fallor, apud Antonium Benivenium, Joanem Schenckium et Marcellum Donatum. Filius natu minimus, qui nunc 20 annum est ingessus, variolis corripiebatur, quod abitum meum ad mensem sufflaminavit. Heic loci hoc anni tempore per Dei gratiam ab omni immunes morbo vivimus; quotannis vero hac anni parte idem esse beneficium asseverant Medici Hafnienses. Filius natu maximus, qui ultra tres menses heic commoratus est prodromus, obsequium suum tibi [gap: Greek word(s)] aeternum sacrificat, praxi hactenus internus. Magno nostro Reichenbachio, Viro Illustrissimo, e me meisque quamplurimam adscribes salutem; quam itidem nuntiatam aveo Amplissimo


page 278, image: s298

Reyhero et Clarissimo Waldschmidio, cujus Parentem [gap: Greek word(s)] amicum expertus sum fidelissimum. Magnus noster Wepferus Scaphusii 28. Januarii diem suum obiit septuagenario major; Tubingae vero ante duos menses egregius Camerarius pater, ambo, dum fata sinebant, amici conjunctissimi. Ita sensim pallida mors aequo pulsat pede [gap: Greek word(s)] tabernas, regumque turres ac aegrorum tuguria! Vivit hodienum heic Hafniae anicula, olim ancilla Incomparabilis nostri Tychonis Brahe, quae hoc ipso die annum aetatis CXXI auspicatur, ob senium coecutiens. Aliud adhuc silicernium, sed vegetius ista, quod annum CV agit. Quae nuper admiranda in museo Regio observavi, alia perscribam vice. Vale, Decus meum, cum Nobilissima Conjuge. matronarum meliorum ornamento eximio, et reliquis tuis caritatibus; meque serio redamare perge, qui ego te tuosque amore prosequar inexstirpabili. B. V. Scribo Hafniae VI Augusti CIC VICCC.

LXIX. J. P. SLEVOGTII. (Kiliam.)

DEsselben angenehmes hätte vorlängsi beantworten, und bey Seiner glücklichen Ankunfft zu Kiel mit einem wohlgemeynten Wunsche alles fernern Wohlergehens meine


page 279, image: s299

Schuldigkeit ablegen sollen; hoffe aber meine bekante Sclaverey, so mich kaum den Himmel anblicken lässet, wird dazu dienen, daß man nicht so wol auf ein mit Dinte angefülltes Papier, als auf ungefärbte Hertzens Gedancken, welche leichter, und mit reicherm Zuflusse, denn die Feder zu führen seynd, zu sehen sich bewegen lasse. Unserm Schöppenstule fehlets am Zugange guter und böser Arten, dahero mir an vieler, auch offt sehr verdrießlicher Arbeit nicht, worzu denn jezuweilen, nachdem unser Häupt die Präsidenten Stelle im Fürstl. Consistorio zu Weimar über sich genommen, manch ungesuchtes accidens sich schläget. Verwichenen Monats stiegen die Relationes an der Zahl über hundert, und im diesem seynd sie bereit biß aus sechzig gerücket etc. Also ist mir nichts mehr übrig, quam ut inter caussarum actiones, wie Seneca redet, aut ceteras honestas miserias exclamem interdum: Mihi vivere non licet. Und wil ich ihm leicht glauben, was es vorhero in eben dem Buche sagt de brevitate vitae, magni et supra humanos errores eminentis viri esse, nihil ex suo tempore delibari sinere. Aber es hatte gut pralen, nachdem es mit zeitliochen Gütern so angefüllt, daß es der Amts. Dienste wol entbehren kunte. Im übrigen sahen auch Heyden, wie Seneca war, daß wir nicht uns, sonderm dem Vaterlande und Rechsten zugleich zum

page 280, image: s300

besten gebohren waren, ja es heißt so gar beym Catullo, da es eine junge Braut, mit der es nun zum terffen kommen solte, trösten wil: Virginitas non tato tua est. Und serner: Tertia (pars) sola tua est. Zugeschweigen, daß es vor die ächte ste Art zu philosophiren vom Plinio minore und unsern Jureconsultis gehalten wird, wenn man nicht eben über den Büchern vertrucknet und zum Todtengerippe wird, sondern den durch einander summenden Welthausen mit der That hilfft in gute Ordnung bringen. Wer aber dieses thun wil, kan seiner Zeit unmöglich Meister seyn. Jedoch damit ich dem Herrn Bruder nicht zu calmeusern scheine/ berichte in einer Summa, daß Herr D. Baier nunmehro nach Weimar sey/ aber bis itzo unpäßlich gewesen. Herr Prof. Schmidt schickt sich in wenig Wochen zum Abzuge nach Helmstädt. etc. etc. Verbleibe hiemit des Herrn Bruders treu ergebenster Diener. Jena d. 20. Augusti 1695.

LXX. G. W. WEDELII. (Kiliam.)

PRo missa ad me elegantissima tua dissertatione de generibus plantarum et gratulatione de filio majori natu decentes ago habeoque gratias. Legi illam mox cum voluptate, qui enim non afficere queant animum


page 281, image: s301

solida peritia edecumata, et salem antiquae sapientiae offerentia? Laetatus etiam inprimis sum, ubi deprehendi, in radicibus te fermentum agnoscere: ea enim demum vera est eruditio et scientia, quando et veteres nostros facimus, et, sicubi exactius naturam agnoscimus, (temere et frustra pro idolo etiam nostratibus quibusdam babitam) illam fectamur. Neque enim in hoc audiendus Cous, qui dulce, amarum, acidum e terra in radices procedere scribit, si quidem actu et formaliter illa intellexerit. Plura jam non possum addere prae dolore animi. Fatis enim concessit hesterno die circa vesperam, post horam VII. Vinariae noster olim D. D. Baierus, Theologus summus, et Candidissimum pectus, post, quam per dies IX integros laborasset febri maligna. Advocabat me die VII. quo moriturus visus erat, sed levatus paulo, tum quater vomitum, et duas sedes expertus, sponte natura, ante meum adventum, tum mea consuetudine, quam pergratam habebat. Motibus convulsivis auctis, prius sacris probe praeparatus, beatis adscriptus, non potest non omnibus bonis insigne sui desiderium reliquisse. Urina sedimentum habebat durante morbo fuscum, cum ardore aliquo, unde [gap: Greek word(s)] aliquod renum tartareum biliosum arguebat


page 282, image: s302

conjunctum. Servet te Deus! Dab. Jenae 1695 d. 20. Octobris.

LXXI. G. FRANCI de FRANKENAV. (Kiliam.)

MEllitissimas tuas VII KL. Dec. ad me datas accepi laetabundus VIII Eid. recteque accepi cum doctissimo munusculo Epistolae Clarissimis Botanicis Rajo et Rivino destinatae. Omnino fatendum est, circa nobilissimam hanc scientiam plus quam Cimmerias haerere nebulas, quibus discutiendis novus Phoebus Apollo optandus est. Et utinam praeter vota proficeremus. Maxime laborandum arbitror circa [gap: Greek word(s)] plantarum, ut singulis sua nomina ab antiquis imposita a recentioribus recte tribuerentur, alias de earum usu et fructu laborabimus frustra. Nec diffiteor, in vilissimis vulgo plantis maximam saepe deprehendi virtutem, qua mulierculae haust raro, rhizotomi et leviores animulae magnam gloriam acquirunt, prae multis magnorum virorum jactatis arcanis et secretis. Plurimum ergo referret in genuinam herbarum virtutem inquirere, ut demum exacte ea cognita res pharmaceutica postliminio restitueretur suo nitori. Verum instar Canis Aesopici indigenas e manibus et ore


page 283, image: s303

dimittimus plantas, et inhiamus, justo avidius exoticis, quibus depingendis, describendis, indagandis et sumtus largissimos et laborem maximum impendimus, saepissime sine notabili, aut minimo saltim foenore. Sed placet dilabi ad alia. Qui has meas ad te deferet, Vir Nobilissimus Dn. Ritterus, Wurzenas, adeoque civis nostras est, ephorus nobilis alicujus et [gap: Greek word(s)] , Vir, ut mihi videtur, candidus et exterarum rerum curiosissimus, quem tuo amplissimo commendo favori. Didici ex publicis hodie novellis, te, prosectore Waldschmidio rem anatomicam partita opera pathologice illustrasse, de quo tibi et auditorio, immo et publico congratulor. Hoc ex te scire velim, qui ex asciatis notis tuis ad summi Viri, Conringii nostri, immortalis literarum meliorum ornamenti, introductionem quaedam Rhodiana allegasti; an etiam videris [gap: Greek word(s)] Johannis Rhodii Chronotaxin Medicam, qua ordine chronologico Medicos claros recenset ? Si quidem pronuper Bielckius bibliopola Jenensis ad me misit Wolfgangi Justi Chronologiam Medicam, librum mole quidem parvum, sed utilem et raum, simulque petiit ejus et emendationem et augmentum in haec nostra tempora. Possem Rhodiana et nostra longo tempore quaesita


page 284, image: s304

admiscere, sed tuam prius explorabo sententiam. Praeterea penes me latent summorum Virorum celeberrimorumque Chemicorum epistolae autographae ad Josephum Quercetanum, illum Gallorum Chemicorum Patriarcham, in quibus subinde varia curiosa circa selectiorum remediorum praeparationem et [gap: Greek word(s)] , circa [gap: Greek word(s)] et alia latent, quae publico non inviderem, si certus essem, illa non antea a quoquam edita. Quantum quidem ego novi, nihil hactenus, ut ut sollicite inquisivi, repperi. Nec tamen ita avarus esse volo, ut solus hoc fruar thesauro. quin lubens cum orbe erudito communicabo; si quis operae statuerit pretium bibliopola En Tibi paucis seriem Clarissimorum Virorum, quorum epistolas ad dictum Quercetanum possideo: 1) Mauritius, Hassiae Landgravius 1604 et 1605. 2) Christianus, Princeps Anhaltinus 1606. 3) Johannes Hartmannus, Marpurgensis ille Mathematicus et Chemicus 1604, 1605, 1606, 1607. 4) Hermannus Wolfius 1605. 5) Jacobus Mosanus 1605, 1606, 1607. 6) Oswaldus Crollius 1591, 1592. 7) Andreas Libavius 1607, 1608. 8) Johannes Rulandus 1608. 9) Jacobus Zwingeru 1602, 1606. 10) Amandus Polanus a Polansdorf 1603. 11) Felix Platerus 1592, 1608. 12) CasparBauhinus 1592, 1605, 1606. 13) Johannes


page 285, image: s305

Bauhinus 1607. 14) Johannes Henricus Cherlerus 1598, 1601, 1602, 1603, 1604. 15) Franciscus Rentzius 1606, 1608. 16) Hermannus Schildt 1607. 17) Hermannus von der Haghen 1606. 18) W. Everwyn 1608. 19) Matthaeus Quercetanus 1607. 20) Michael Daniel a Polant 1603, 1604. 21) Ph. Chelius 1605. 22) Simon Bergerus 1604. 23) Flaminius Gasto 1604. 24) Johannes de Dietem. 25) Johannes Hainricus Hainzellius 1591. 26) Andreas van Etten. 27) Hieronymus Penotus 1607. 28) Joachimus Tanckius 1604. 29) Georgius Fleck 1607. 30) Damianus Florens 1608. 31) Eleazar Perealdus 1592. 32) ARozens. 1604. 33) Guilielmus Dombar 1607. 34) Franciscus Bruschius 1608, 1609. 35) Joannes Davemportus, Anglus 1607. 36) Joannes Carus, Scotus. 37) Farguanus. 38) Raphael Eglinus 1591. 39) Andreas Porstenius. 40) M. Riberius 1601. 41) Gregorius Horstius 1608. 42) Christophorus Wexius 1607. 43) Jacobus Alstein 1608. 44) Varro. 45) Joannes Bonyol. 46) Oswaldus Gabelkhover 1608. Aquibusdam singulae, ab aliis plures. Super his tuum sincerum opto [gap: Greek word(s)] . Pluribus hac vice nolo gravioribus tuis obstrepere negotiis, sed filum abrumpo, teque, Vir Magnifice, cum Jllustri Familia optime valere salvere plurimum serio jubeo, sed et


page 286, image: s306

me ut redamare velis, efflictim rogito. Scribo e Museo Hafniensi XVIII KL. Januarii anni imminentis CIC IV ICCC, qui ut tibi tuisque e voto fluat, sanctissime voveo.

LXXII. J. N. PECHLINI. (Kiliam.)

JE ne saeay, si je dois rêpondre en parallele ou non; car quoyque outrage par les Caracteres Franaeois, je ne me fie pas pourtant trop pour en satisfaire; ce n'est, que pour se souvenir de l'exercice, qu'on a eu autrefois. Et croyes moy, que le train s'est bien change desque j'ay entre laisse cet exercice. Mais pour faire voir, que mon courage et le vouloir est bien au dessus de ma force, j'ay entrepris de vous suivre. Les bons souhaits, dont vous venes me combler, sont si delicats, qu'ils en meritent bien, d'etre renvoyes avec tant de tendresse, que vous me les aves rendus. Quoy qu'il en soit, j'ay sujet de me plaindre de ma mauvaisse fortune; mais c'est pourtant que je reconnois la main du bon Dieu, qui nous est redevable du rien de tout: c'est plutôt, que je l'honore et venere, et comme je n'ay aucum plaisir, qui me touche, il n'y a rien, que je cherche avec plus d'empressement, que le bonheur de vivre


page 287, image: s307

autant de temps, qu'il m'en sera necessaire pour l'education de mes enfans: mais avec tout cela il faut suivre son destin et se consoler d'un meilleur commerce, qui sera apres cette vie cy. [gap: Greek word(s)] Vous parles de la la baguette divinatrice; je connois ce livre la, que je trouve bien curieux, et fort farde des embellissemens Cartesiens. La refutation ne m'est pas connue, et si elle va aux Demons, c'est: bien loing aller; et quoy qu'il soit, le fait est asses etonnant et tourmente les beaux espris. Je conclue par la, qu'il y a des choses surprenantes, dont on ne saea pas la raison, si non celle, qu'on se fait et figure selon les principes et prejuges, qu'on a emprunte des la jeunesse. Le Pere Malebranche est grand raisonneur, et a bien pousse son esprit, comme de meme Mr. Arnaud, qui se sont attache l'un a l'autre. C'est une Quint Essence du fin, dont ces Messieur ouent et se jouissent. Et dans ces Disputes il n'y a rien, que j'admire le plus, que les forces et les excellences du genie humaine, qui s'egarent pourtant bien du veritable centre et se perdent en rafinant. Morton l' Anglois est Practicien et homme d' esprit, mais a methode d' Angleterre n'est pas la notre, ... [reading uncertain: unreadable] depuis Mr. de Mayerne jusqu' a ces Messieurs d' aujourduis je ne trouve aucun, qui

page 288, image: s308

s'est servi d'une methode plus raisonnable, que Mr. Willis, quoque plus extravagant et riche des provisions des ingrediens. La Pharmacopoea Bateana en est temoin des inventions Angloises, ou l'on trouvera des medicines asses singulieres et rudes, dont on se sert en Angleterre, comme cett va Benedicta, Caelestis etc. En fin je fais gueres cas deces Messieurs, et me contente de leurs raisonnement, qui est toujours fin et eleve. Mr. Franck de Frankenau a une belle station a Copenhagen. Ces lettres des chemistes, sit elles vont pour la medicine et pour les preparations a l'ordinaire, elles meritent d'etre vues au publiq. Mais si l'argument est tout mystique ou enigmatique, et qui touchent la Corde d'or, vellus aureum, j'en ay peu de confience, qu'elles nous contenteront: ca... [reading uncertain: unreadable] quoyque j'aime les coups d'esprit, [gap: Greek word(s)] ; je n'aime pas pourtant les tromperies des Chemistes. Vous parles a la fin de votre lettres de Mr. St., que vous etes devenu son Medecin a la bonheur! J'apprehend pourtant si maladie, comme tres dangereuse, et de longu main enracinee. On m'a demande ici mon sentiment, mais j'ay repondu, que je m' et allois addresser a vous pour en sçavoir,

page 289, image: s309

qu'il est. Faites moy donc la grace de m'en ecrire avec la poste, qui vienne. N'est il pas tant Tympanitique, qu' Hydropique ? Je reste avec une tendresse toute particuliere le votre. Devant Gottorff le 26. Fevr. 1696.

LXXIII. EJUSDEM. (Kiliam)

QUod non statim rescripserim ad tuas, occupationibus quibusdam et moris ex improviso supervenientibus tribuas velim. De Gallicismo meo equidem non est cur excuses, quae ipse scio quam tenuia esse ac strigosa. Habitu constant omnia iteratisque exercitiis, quae cum mihi desint, nihil ego istorum formulis hodie usitatis respondere putem. At de his quidem nihil amplius; de Virgula quidem illa vix etiam habeo quod adjiciam, nam cum Problematica sint pleraque omnia, quae in natura rerum habemus, in utramque partem disputari illa posse confido. Puto tamen esse, cur effectus aliquid corporei ac naturalis subesse credam, quando nec ipsi Spiritus, nisi per corpora, velut instrumenta, ex serere se se soleant, ubi corpora vel movenda aut agitanda, et ipse aer, cujus et hospes et dominus in sacris dicitur ille Archistrategus, plerisque omnibus spirituum actionibus, velut medium, serviat. Illud tamen


page 290, image: s310

in universum mirari soleo, tam prodigiosa effecta pridem a plurimis depraedicata velut vera, tandem exolescere et vix reperiri, qui memoriam eorum adstruere possint, adeo esse hoc fati alicujus aut temporum ingenium, quod non temere idem omnibus pretium atque aestimationem statuat, dum alia nascuntur, alia intereunt, quae pridem sua se novitate commendabant. Sed ad St... nostrum, quem si in integrum restituere possis et physice et moraliter, magnum certe operae pretium feceris. Laborat autem utraque sui parte. Sed si in uno fidem solvere possimus, utique satis laboratum puto. Ego, quod de morbi, ut nunc est, conditione, nihil scio, praeterquam quod tuo indicio habeo; ita in medendi illa methodo nihil habeo, quod emendem, cum sollicitudinem tuam nihil admodum istorum effugere videatur, quibus opus est facto. Nullum enim est indicans, cui non ex arte satisfecisse videmini. Novimus, quantum nunc Martialibus tribuatur, sed ego quidem, absque Alterantibus sit, non omnia iis effectum iri existimo. Peregrinum sane est a salibus, quibus ipsis alias in reserandis obstructionibus feliciter utimur, male se habere; id vero persuasum habeo, si urinae largius profluvium procurari posset, quod salibus istis et Succini illo foetido ac testarum calce efficere


page 291, image: s311

solemus, melius ipsi fore. Caeterum apud me quidem in hisce amaricantium summa laus est, scio enim, a longo inde tempore retusam glutinatamque bilem omnibus fermentis moram imponere, et hinc succos corporis, tum maxime pituitam in serum mutari putandum, salsumque lixiviosum. Corpus illud cachecticum est a plurimis annis et male habitum. Sed de urina velim accuratius examines, num illa nunc demum tardius ire coeperit, et annon olim aliisque in morbis idem expertus sit symptoma. Quid quid sit, trahi utcunque morbum posse puto, non exstirpari. Utrumne a Tinctura Juniperina Elixiriata exspectare aliquid fas est, inprimis si Balsami Indici Tinctura condiatur. Sane tentandum aliquid esse puto. Quod flatus eum identidem vexent, forte tympanitici quid subesse arguit: namque in illo bilis vitio non de nihilo id metuitur, et sunt affines saepe morbi, tum qui a flatibus est, tum qui ab aquis, et alter alteri oraeludit. Apud nostros hic ad urinas in Hylropicis provocandas frequentissimus est et audatus Radicum Arundinis usus in aqua oura decoctae. Bibunt hoc magno compenlio: neque enim grave est ad empirica decenderi, ubi aliis nihil profeceris. Salvere St... meo nomine jube et vivere imo et valere, lum haec demum sit vita, id quod et tibi


page 292, image: s312

tuisque ex animo apprecor. Vale meque ama. Gottorpi CIC ICC XCVI. tertio Non. Mart.

LXXIV. EJVSDEM. (Kiliam.)

GRatias ago, quod unis meis binis iisque jucundis literis occurreris. Agnosco humanitatem tuam, Schelhammere, quam pari officio pensare debueram, nisi negotii aliquid, quod saepe inopino accidit, intervenisset. Et de St. quidem illo tuo, ut ante, res conclamata videtur; neque enim is morbus est, qui ubi lentis gradibus universum subiit sanguinem, jamque viscera confecit, remedium admittat: Solatium quidem aliquod medicamina interpolata adferunt, sed moram magis quam finem morbo imponunt. Et vero si alibi hic, certe habitualem hunc morbum esse existimo. De Arundine quod quaeris, est ipsa illa Phragmites, sive domestica nostra, cujus radices concisae in aqua vel vino decoquuntur. In B. M.... nostro experimentum vidi factum mihi ante invisum, sed fiducia Regii in Dania Chirurgi Domini Hac quart feliciter inceptum, ut quod molesto aquae onere identidem tum ventrem, tum scrotum et pedes levaret. Erant istae incisiones cum scalpello ad eo nobis reformidatae, quibus ille et ventrem et scrotum et pedes vexabat,


page 293, image: s313

sed ita, ut aquarum lixivarum prostuvium delinimentum aliquod gravato corpori praeberet. Nos gangraenam et morosam ulcerum consolidationem metuimus, haec ille solo diapalma feliciter obducebat, iterabatque saepius eosdem ictus, ut necessitas flagitabat novumque succrescebat onus, nosti enim succedere aliis alias aquas. Verum ita differri mortem in menses aliquot vidimus. Referebat is, familiare sibi esse hoc experimentum, unumque et alterum hunc in modum penitus sanasse. Ego tamen non temere ubique hanc curam adhibendam esse puto, quod tamen illi non curant, qui temeritatis suae aliquot habuere successus. Quod ad Visitationem Pharmacopolii me invitas, res grata est, et nisi quid impediat, adfuturum me spero; certe enim memoriam veterum oblitarumque rerum revocare juvat. etc. etc. Vale meque, quod facis, ama. 14. to Kalend. Aprilis. 1696.

LXXV. EJVSDEM. (Kiliam.)

SAne ita sunt res humanae; tum maxime aulae, ut non temere eis fidas, et conceptas hodie animi diffenatines alter dies vel evertat, aut ulterius differat. Quod autem cum istorum nemine, qui eo iter facerent, literas miserim, itineris festinationi et certae


page 294, image: s314

animi intemperiei, qua laborare soleo, tribuas velim. Ad scribendum, si quis alius, sum tardissimus, imprimis eam ob causam, quod nisi jam jam cursante tabellario me expedire negotiis possim; et vero tot saepe interveniunt peregrina, ut quod reliquum mihi feceram otii, plerumque non sufficiat et aliis non exspectatis rebus extrahatur. Si cogitationes quaedam ex libri alicujus commercio enatae me illo nuncii die deprehendant, quam aegre ab iis avelli me patior, et quam non praecepta animo literarum officia in triste illud ac poenitendum Cras rejicio! Vides morbum meum aut animi intemperiem, cui si remedium afferre potes, eris certe Apollo meus. Quod de novi muneris partibus W. commissis mones, nescio quorsum abeat, nihil enim quidquam mihi innotuit Ego cum vix uni muneri sufficere unum putem, quid enim non ad complementum opus facto est! miror alteram adjectam esse spartam. Quod aegrum illum spectat, ita sunt homines hic terrarum, ut singulis diebus alium atque alium sibi deligant, eum tamen retineant, cui praejudici aliquo aut necessitate addicti sunt. Equidem vereor, ne tibi accidat, Virorum optime, quod olim mihi Praxin Kilonj auspicanti; nimirum veterani quique jam tum rumoribus spargebant, esse me quidem et videri literis


page 295, image: s315

ac Theoria excultum, sed a Praxi animo esse alieno et in exercenda illa plane infelicem, idque se exemplis propediem comprobaturos. Quid ergo, adferuntur clandestina illorum commendatione aegri, phthisicus unus, alter hydropicus, uterque conclamati: rogant remedium, ego negare, quod non putarem me aliquid praestare posse, ubi veterani illi naufragium passi erant: Illi tamen instant, et quamvis scirent, morbum esse periculosum seque pro depositis haberi, non tamen ita omnem negandam esse aegris operam, quandoquidem id incivile videatur, et a pietate alienum. Commotus ego, qua sum pietate, lenimentis sive dolorum seu morbi insisto: moriuntur uterque. Inde veteranorum calumnia, nihil hunc hominem quamvis peregrinum, aliis vel exercitatiorem aut doctiorem videri, et nescio quid infelicis astri residere, ut qui in duobus iisque primis aegris fortunae honorisque detrimentum senserit. Haec in nobilium foeminarum gynaeceis aut potius conventiculis quotidiana fabula, jam quoque ad viros manatura et in auspicium futurae praxis propalanda. Haec ego sero intellexi, quod tum juvenis eram, natura etiam et gentis vitio simplicior. Sed nihil sors mea a tot retro annis hic melior, adeo ut mirari non debeas, me taedio rerum humanarum affectum


page 296, image: s316

aliud vitae genus quaerere, et solitudinem potissimam esse animi mei voluptatem, cujus ut aliquando Deus O. M. me participem faciat, impense rogo. Sed ut te aliquando etiam et melior fortuna et animi malacia respiciat, si tanti est, ex animo opto. Vale pan cratice meque ama. Gottorpi CIC ICC XCVI. tertio Nonas Septembris.

Rogas, an istis remediis convalescere possit aeger; quidni vero possit, si naturam habeat tot superandis taediis parem: namque id certo comperi in continuis, maxime acutis, naturae vigori seu elateri usque et usque se ab oppressione tuenti perrumpentique plurimum deberi: nostramque non aliam hic esse operam, quam ut hostilis materiae copias vel minuamus, aut fraenemus: quod si opportune et ex aequo fiat, cedit hoc naturae bono; sin perperam et contra artis regulas, laborat aeger, nisi et tum ab extraordinariis naturae viribus, quod persaepe fit, beneficium accipiat victorque evadat, quae naturae victricis bonitas militare hominum male feriatorum commodis solet.

LXXVI. EJVSDEM. (Kiliam.)

JAm dudum debui Magnif. Vestrae responsum, sed quod toties dilatum mihi quoque


page 297, image: s317

ipsi taedium peperit, adeo nunc tandem voti me debitique immunem exhibet, si humanitatem spectes, usque tamen et semper sterile est, si argumentum; neque enim quid scribam in ista rerum laborantiumque solitudine habeo. Morbilli hic regnant, sed hactenus benigni facilesque curatu. Operarium habeo ex ulcere vesicae decumbentem, qui ante quinque septimanas ex aphthis, iisque cinereis laborabat, nullo, quod bene prodigium est, mutati pulsus indicio; sed nec toto morbi decursu, quo jam per octo septimanas afficitur, ulla pulsus mutatio occurrit, quamvis nunc stranguria, nunc ischuria, nunc pro fluvio urinae, saepe etiam cum internecinis doloribus conflictetur. Fere quinquagenarius est homo, contraxitque vitium ex opera limo udoque fundo impensa. Ut pauper est homo, Floribus Chamaemeli, Herba Veronicae, Hederae terrestris et Liquiritia cerevisiam ejus condiri jubeo. Syringationes prohibet paupertas, et deficiens ad talia chirurgorum opera, attamen curabo, ut hoc fiat ptisana hordeata mellita. Balsamus [gap: sign for sulphur] is therebinthinatus decocto subinde ad paucas guttas instillatur. Pulveres ex [gap: sign for antimony] diaphoretico et lapidibus cancrorum quotidiani sunt. At de sanatione amibigo. Alia hectica et ipsa negotium facessit respuitque artificem manum. Sed quasi


page 298, image: s318

haec nihil essent, curae me circum fundunt gravantque domesticae et pene exanimant. Non una est mea nec sola calamitas, sed pluribus inundor, quas uni [gap: Greek word(s)] Deo reservo. Id tamen certum est, me illis prohiberi, ne quid dignum memoria praestem, nec ingenii duntaxat aciem, sed et voluntatis olim igneae impetum velut retundi, succumbente ad tam varia diversaque animo. Affectata illa ad solitudinem ac tranquillitatem via tot mihi casibus suspecta redditur, ut iam ad aliam quam aeternam istam oculos pedesque referre non liceat. etc. etc. Vale Gottorpî Kalend. Martiis CIC ICC XCVII.

LXXVII G. FRANCI de FRANKENAV. (Kiliam.)

CUm ad vos reditum meditetur juvenis pius et probus omniumque bonorum commiseratione dignissimus Joh. Christoph. Georgen, J. V. Cultor, Vormatiensis exul, bonis avitis et sanitate sua spoliatus, illum amplissimo tuo favori enixe commendare haud erubesco, qui non ignarus malis, miseris succurrere didici. Ego fere per mensem domi me continui, primo ophthalmia, dein pustulis scorbuticis in dextra manu; ac postiremo tumore erysipelatode in metapedio


page 299, image: s319

dextro, procul dubio podagrae vicario correptus: Hodie tamen irato pede in anlam vocabar, cum Monarcha noster benignissimus consilio vellet uti meo super re aliqua; sensim. tamen cum valetudine in gratiam redeo, expulsis hibernaculis maleferiatis. His nundinis paschalibus in publicum tertia vice auctius prodibit Lexicon meum plantarum cum programmatibus philologo-botanicis, in quibus insigne tuum quoque refulget nomen ob merita ingentia in hanc scientiam. Nondum offendi bibliopolam, qui sumtus faceret in epistolas CL. Virorum ad [gap: Greek word(s)] Jos. Quercetanum imprimendas. Adservo praeterea MS. curiosum Excell. Joh. Matth. Fabri de pulsatione mortuorum subterranea rebus elegantissimis doctissimisque refertum et omnino luce publica condignum, arbitrorque Reipublicae literariae interesse, ut prodeat: Ego vero ante hos 4 annos aere meo ab auctore redemi; cum boni isti homines in medio quasi belli theatro inter spem et metum haereant. Hodie Augusta Vindelicorum ab Jllustri nostro Praeside literas accipio, quibus significat, proxime elapso auctumno Tomum nostrarum Ephemeridum exiisse, quem tamen nondum vidi: nunc in adornando novo occupantur operae. Addidit, ibi haerere medicastrum quendam, qui se juniorem Franciscum


page 300, image: s320

Mercurium Helmontium mentiatur, et magnifice credulis imponat. Vitus Riedlinus scribebat simul, ajebatque, istum 6 Ducatis aureis ibidem vendere lapidem Butleri, eoque mirifice crumenas fimplicium emungere. Ego heic ab anno circiter introduxi usum Badian seu Anisi stellati aut Foeniculi Sinensis in Coffe, Thee, Chocolada, cum gratia, [gap: Greek word(s)] et commodo egregio utentium eodem: Jussi inde parari aquam vitae, cum et sine ambra; haec vero multis post se parasangis virtute et energia relinquit Spiritus Anisi aut Foeniculi; ut minus recte sentire videantur, qui ob analogiam saporis, ejusdem esse virtutis, nec majoris, cum aniso sive foeniculo nostrate statuunt. Quid tibi, Vir Celeberrime, super eo compertum sit, deinceps perlubenter audiam. E novis quoque ex Indiis allatis est lignum quod vocant Neroli, album vel quasi subflavum, odoris suavissimi et cum Jasmino certantis; hinc quibusdam audit Ambra Holtze ejusque odor pulveri Tabaci ptarmico granulato, ut vocant, insignem conciliat gratiam, qui inde Tabaco di Neroli vocatur. Ego non solum rasuram ejus pro cucuphis et fumo tabaci sugendo utilem inveni, sed et in Thee vel ejus analoga et vicaria Veronica aut Hyperico: immo et vino immissum suavitatem conciliat majorem. Arbitror autem, nisi perculiaris


page 301, image: s321

plane sit arbor, esse Agallochum album. Ante hos septem dies filius meus et natu minimus cum Illustri Domino de Breitenau, Cancellario Regis Oldenburgico, hinc Hamburgum concessit Deo duce, ut apud Excellentissimum Legatum Regium, Dominum de Lente, Consiliarium Intimum, tirocinium, ponet et rerum politicarum, indulgente ei hoc beneficium Rege Augustissimo. Heri hinc discessit Weigelius olim noster e Suecia redux; ubi a Rege 400 Imperiales pro sustinendis itineris sumtibus accepit; longe lautius vero in nostra aula fuit habitus, quippe quae ejus Pancosmum cupreum 3000 imperialibus remuneravit. Tam mira sunt hominum fata, ut quorumdam crepundia et ludicra gazis, aliorum seria vix cassa nuce compensentur. Jllustrem Pechlinum, Virum de arte nostsa immortaliter meritum, perquam officiose sauto. Erit forsan tempus, ubi laetabundus in exoptatissimos vestros amplexus ruam. Dominus providebit, cui te cum splendidissima Familia et omnibus bonis serio commendo. B. V. Scribo emuseo Hafniensi XIV KL. Apriis CIC III ICCC.



page 302, image: s322

LXXIIX. DANIELIS LE CLERC. (Kiliam.)

J'ay lu avec une grande avidite et avec un plaisir indicible votre livre de Natura. Ce qui m'en a le plus donne, c'est, que je vous vois soutenir la dedans un sentiment, dont j'ay toujours ete, n'ayant jamais pû gouter celui du P. Malebranche, qui fait venir Dieu, comme par une machine, pour faire lui meme tous les mouvemens, que nous faisons, et qui se font dans le monde. JI me semble, que c'est imiter ces anciens comediens, qui ne sachants, comment trouver le denoüement d'une intrigue, faisoient descendre sur le theatre un Dieu, qui eclaircissoit le fait. Quand je fais d'ailleurs reflexion, que les especes ne changent point, et que l' oeuf d'un coqueproduit toujours un oiseau de la meme espece, je me trouve convaincu, qu'il y a une loix eternelle et immuable, qui regle les mouvemens de la matiere dans la formation du corps des animaux, et que cette loix ne peut etre autre chose, que le Fiat, que le souverain Etre a prononce, lorsqu'il a tire l'univers du neant. Cette idee me paroit beaucoup plus naturelle et plus conforme, que nous devons avoir du Createur, que celle, qui, le faisant


page 303, image: s323

intervenir a tous momens, semble faire douter, qu'il ait pû faire une machine, qui subsistât quelque tems par elle meme, quoique nous voyons tous les jours de petits artisans faire des montres d'horologe et d'autres machines, qui subsistent et qui conservent long tems les mouvemens, qu'ils leur ont une fois donnes. Vous aves donc, Monsieur, tenu une juste milieu entre ce premier sentiment et celui de van Helmont, qui avoit imagine un Archee, ou une espece d'Oeconome et de Directeur, quasi Animal in Animali, qui regle selon cet auteur tous les mouvemens, qui se passent dans nos corps, soit par rapport a leur generation, soit par rapport a leur conservation, ce qui est tout a fait absurde. L'obligation, que l'on vous a d' ailleurs, c'est, d'avoir montre, que le mot de Nature, qui est, et qui a toujours ete dans la bouche de tout le nonde, et de tous les peuples eclaires et polis, est un terme innocent, que l'on doit conserver, comme etant aussi expressiv, qu' aucun autre, que l'on pourroit inventer, pourvûque ... [reading uncertain: unreadable] 'on se garde de prendre le change et d'enendre par la ce qu'il ne faut pas etre entendu. C'est ce, que vous aves si bien eclairci, qu'il ae peut y avoir d' equivoque a cet egard, et que ceux, qui se serviront a l'avenir de ce erme, sauront ce qu'ils veulent dire, et

page 304, image: s324

n'auront plus de peine a s' expliquer. etc, etc: Geneve. 3. Août 1697.

LXXIX. JOHANNIS ANDREAE SCHMIDII. (Kiliam.)

DIu est, quod nihil literarum ad te dedi, non tam mea culpa, quam commodae occasionis defectu. Grates interea tibi solvo pro curiosis, ultimis Brunsvicensium nundinis ad me missis. Excellontissimi Reyheri vestri experimentum probare possem similibus observationibus, non meis duntaxat, sed et Dn. Leibnizii, de quo postea. Cogitata autem illius de Calendario paulo distinctius proposita percipere vellem, si tua illiusque pace fieri potest. Jllustris Dn. Leibnizii eadem est sententia, ut ex literarum particula, quam subjicio, apparet. Si forte Dn. Schelhammero rescribes, rogo, ut eum a me salutes et Dn. Reyherum per ipsum, gratiarum actione addita verbis meis. Cogitata ejus de aqua salsa consentiunt meis. Expertus sum et acidulas Pyrmontanas congelando concentrari. Nam forte lagenae aliquot oblivione neglectae superfuerant mihi in hyemem, quae cum fuissent congelatae, abjecta glacie reliquum fortissimum apparuit. Rem Calendariam non aeque examinavi, neque enim vacat satis. Cassinus (in


page 305, image: s325

iis quae Dn..... ex meditatis ejus Siamensi itineri adjecit) tantum Gregorianae Reformationi tribuit, ut arbitretur, singulari quadam fortuna exactiorem deprehendi et coelo magis consentientem, quam ipsi sperarant auctores. Hunc locum a Dn. Reyhero accuratius examinari optem. Et si quae monenda habet, possum efficere, ut ad ipsum Dn. Cassinum cum novo ejus Calendario consilio deferantur. Si ergo placuerit Dn. Reyhero, quem meo quoque nomine salutabis officiosissime, meditationes suas per te dirigere ad me, faciam, ut Dn. Leibnizius statim illas accipiat. Idem ad me scripsit, ut si tu cum Dn. Reyhero quaedam ex Sina in re medica, naturali, mathematica, artificiali etc. scire cuperes, quantocyus ad me ea perscriberes. Promisit illi Jesuita Gallus, qui abitum in illud regnum parat, omnem industriam in his artibus investigandis. Dn. Reyherum Euclidem Algebraice demonstratum edidisse, ad Dn. Meibomium scripsisti. Scripta vestra vel non, vel sero ad nos feruntur ex negligentia bibliopolarum nostrorum, quibus vulgo sic dictae Postillae magis curae cordique sunt. Utinam et Dn. Reyherus cursum mathematicum, quem jam perfectum habere scio, publicae quoque luci daret. Academia nostra uti de tranquillitate sibi gratulatur; sic Jenenlis


page 306, image: s326

nescio quae mira et dira experitur fata, quemadmodum non ex vano scripsere Novellae Hamburgenses. Hebenstreitium consiliarium esse ecclesiasticum, et nunc summos in Theologia honores Altorfi petere, ad te forte scriptum jam est. O tempora, o mores! Felices nunc praedicant ipsi Jenenses eos, qui Jenam in tempore reliquerunt. Vinariae successit B. Baiero Laynzius, olim Professor Baruthinus, postea Superintendens specialis in eodem Marchionatu. Wild vogelius nunc Vice-Cancellarius Jenensis salutatur. Vale mihique fave. Helmstadii d. 21. Decembr. 1697.

LXXX. H. MEIBOMII. (Kiliam.)

CUm quo ante biennium ad te scripsi, cuique fasciculum cum pagellis quibusdam tradidi, per eundem nunc, Dn. scilicet Kenckelium, Holsatum, convictorem meum, iterum aliquot pagellas mitto, ut rectius reddantur cum duarum epistolarum mearum, quas per postam, quam vocant, Hamburgensem misi, nullam te accepisse intelligam. Ego vero tuas per tabellarios Wolfenbuttelenses a vestra Academia reduces, rectissime accepi, cum gratissimis lucubrationibus tuis, imprimis elegantissimo et [gap: Greek word(s)]


page 307, image: s327

de Natura libello. Dici non potest, quam me affecerint illa, quae contra Boyleum aliosque, mechanismum ubique crepantes et desiderantes disputasti. Si pauca excipias, quae de supernaturalibus disputas, tecum pene in omnibus consentio. Et jam decreveram peculiari dissertatione tibi de naturae in solvendis morbis potentia ex propriis, iisque non vulgaribus, observationibus, publice respondere: sed nosti, quam desultoria vita mea sit, et quomodo a scribendo cum praxi avocer, tum aliis negotiis. Nam et superiori anno Magistrates, quem gessi, multas horas occupavit, et dein alicujus argumenti elaboratio publice etiam demandata est, nec minus temporis altera, quam mihi addiderunt, Historica Professio occupat. In Academia nostra vivimus tranquille. D. Schmidius, qui plurimum te salutat, et tuas literas recte accepit, admodum diligens est, et in theologicis lectionibus Disputationibusque, et naturalibus experimentis. Reliqui etiam officium suum faciunt. Medicos Auditores paucos habemus. D. Schraderus tamen in autumno Anatomen publicam cadaveris muliebris instituit. D. Stisserus et hortum suum adornat, et amplissimam domum pro exoticis plantis hyeme conservandis exstruxit, nec jam desunt sumtus, ut olim. Duo filii mei seniores ex Belgio,


page 308, image: s328

post pacem factam, iverunt Parisios. Ut cum omnibus tuis, (quas mea et filia amantissime salutant,) et hunc inchoatum, et plurimos insequentes annos felicissime transigas, toto pectore Deum precor. Helmstadii. d. 7. Januarii 1698.

LXXXI. J. N. PECHLINI. (Kiliam.)

PUdet tot me septimanas imo menses absque commercio tuo vixisse, ut quo uno refici vitae meae taedia soleant, namque et docta et grata esse velim scias, quibus epistolas tuas condire usque tentas. Gratulationem tuam instar boni ominis de recuperata valetudine accipio, nihilque magis habeo in votis, quam ut perpetuam tibi ac bonam eam esse sinat Deus O. M. Nephritide, aut, si mavis, difficultate urinae, toto, fere tempore hic laboravi, et ante octiduum quatuor dies in lecto obeundi erant, ita me tristissima stranguria vexabat; multo deinde sabulo misso convalui, verum calor et ebullitio tanta erat, ut VSne, quae prima et una est, quam tota vita celebravi, occurrere debuerim. Sed nec dum requies, modo renibus, modo vesicae dolores, sed eos incommodos magis quam atroces, parientibus; ego jam


page 309, image: s329

tum saepe cum Deo rationes inire coepi, nec desinam, neque enim [gap: Greek word(s)] effugere datum erit. Sed oeconomicae rationes ita sunt comparatae, ut melius mecum agi velim, nulla tamen mora, quin in omnem partem ad excipiendum ictus obnoxium praebeam collum. Jam tum saepe apud te questus sum, multis me in vita affici taediis, et tantum abesse, ut cum aetate, quam tranquillam mihi vovebam, imminuantur, ut contra ingravescant et propemodum opprimant. Nosti alias animum [gap: Greek word(s)] et natura ad laetiora quaeque, non voluptaria proclivem; didici namque cum Paulo [gap: Greek word(s)] Sed quid ego haec ingrata? Taedet me Slesvici non fuisse, cum ibi ageres, quo doctis me colloquiis et sermonibus tuis in viam revocares. Jacet nunc Bibliotheca, et an revictura sit unquam, nescio. De Holstii Commentario in Celsum quod scribis, verum est, vidisse imo habuisse eum me totum, et ni mens laeva fuisset, habere potuisse etiamnum. Nam fidei meae commissus erat, et commentarius et Index Rhodiano illi in Scribonium aut similis aut melior. Indicem etiamnum, nisi fallor, habeo. Commentarius, quod te interprete intellexisse me puto, Kilonii publice divenditus in Senatoris cujusdam manus venerat,


page 10, image: s330

qui utrum adhuc supersit, tu scisitari poteris [note: Commentarium huncce, qui autorem agnoscit Jacobum Holstium, Medicum quondam Husumensem dein Tönningensem emendationesque Librorum IV priorum Aurelii Cornelii Celsi de Re complectitur Medica, inter sua servavit [gap: Greek word(s)] non diu abhinc Vir [gap: Greek word(s)] Balthasar Krysingius, Med. D. primum apud Lubecenses, post apud Flensburg genses Practicus felicissimus, Amicus, olim meus, quem anno 1725. a. ae. 58. sibi ereptum litteratus dolet orbis. vid. Clarissimi Joannis Henrici a Seelen, S. S. Theol. Lic. et Gymnasii Lubecensis Rectoris, Athen. Lubec. P. III. Sect. II. p. 267. ubi etiam. a. p. 268. ad. 290. specimen ex hoc codice, qui totus edatur, dignissimo, exhibet.]. Indicem quidem ego meum tuae et crisi et arbitrio aliquando demandabo. Sed omnia illa Grammatica, curiosa tamen et quae sigillatim de Particularum usu decernunt. De aliis, quae hic terrarum obvenere, proxima occasione, namque nunc quidem tabellarius me urget, nec moram indulget. Dabam [gap: Greek word(s)] Holmiae quarto Kalend. Majas CIC ICC XCIIX.

LXXXII. EJVSDEM. (Kiliam.)

FEre sex septimanae sunt, quod literas ad te dederim; nunc has accipere ne graveris, est cur rogem. Valitudo mea semper


page 311, image: s331

et usque incerta renum laesorum, quod et urina indicat, suspicionem injicit, adeoque tumultuarium istud per confragosas vias iter omnino reformido; sed quid agam! obsequendum est fatis etiam immitioribus. Carmen, quod in Nuptias Serenissimi Principis composui, titulo, Venus transmarina, non offendet, spero, crisin tuam; at, cum tabellarius temere onerandus non sit, exspectabis, donec, qui de familia Serenissimi Principis est, Mr. Rolefsen, Kilonium appulerit; ille autem nostri erit anteambulo gregis. Ante 16. Augusti hinc non solvemus. Statio anni, si unquam alibi, certe hic delicatissima, nisi quod de die aestuosior calor vires consumat. Ego equidem non memini aestatem transigere tam calidam, quam haec ipsa est. Serenitas hic fere perpetua, cumque ob obliquitatem sphaerae dies longiores, et reflexio ob rupium solidorumque montium confinia vehemens; non mirum jam calores duplicari. Frugum annon aeque vilioris his quidem in terris magna spes, et vero ad reficiendos ruricolarum animos et corpora null um praesentius remedium. Dici enim non potest, quam laboraverint proximis hisce annis, et quot millia tristi esuritione perierint. Sed de iis coram loquendi copia major. Trepanationes, amputationes membrorum hic quidem frequentiores, quam


page 312, image: s332

alibi, et jam jam Comiti Regio intentatur eadem illa operatio. Lithotomiam vidi, vidi sectionem fistulae ani, utramque cum spe convalescentiae. Nosti autem, puto, universam aulam Kilonium commigrare, adeoque id operam des rogo, ut tuo consilio sanitatem ibi regant suam.... Me quidem jam dudum temt tranquillioris vitae cupido, quam tamen vereor, ne ante, quam cum vitae fine, attingam, a quo quantum absim, equidem nescio, id unum scio, me non nisi cum vita dimissurum spes animosque, quos de te habeo. Dabam Holmiae....

LXXXIII. JOHANNIS PAVLI WVRFFBAINII. (Kiliam.)

EXosculor merito affectum tuum in me, quod et humanissimis salutare me literis non dubitaveris, sed et eruditissimo tuo de Natura Tractatu donaveris. Utrumque grato et devoto merito agnosco pectore, simul, tamen erubesco, quod nihil hoc tempore ad manus mihi sit, quod redhostimenti loco offerre queam: non moriar tamen ingratus, quin potius, ut gratum in te affectum meum contestari queam, quovis modo studebo. Coeterum gratissima fuerunt, quae circa aquam marinam hyemali tempore in glaciem versam, et ad pedem unum alterumque


page 313, image: s333

sub ea dulcescentem, noviter reperta, communicasti, Ephemeridibus nostris non indigna. Divinam nostram artem, scientiam potius, post Mathesin prae reliquis facultatibus unice demonstrativam, si suo jam tempore Hippocrates antagonistas habuit Empiricos, quid mirum, si et nos habeamus? maxime, cum per tot germanice edita scripta cum Cadmo, Draconum spargamus dentes, ex quibus innumera resurgunt monstra, magna mortalium strage, quam vix tamen alii agnoscunt, nisi prudentiores, et cum his, ii, qui cautius mercari suo didicerunt damno: amat hodie mundus arcana: qui haec sesquipedalibus verbis commendare novit, floret, optimisque cinifluo nequam praefertur Medicis, at, quod cito fit, cito perit, detecta enim tandem fraude, homunciones hi vilescunt et clam cum ignominia se subducunt, ut larvatus ille Helmontius, cujus ad finem literarum tuarum, Vir Illustris, mentionem facis. Quid de eo, ejusque lapide Buttleriano sentiendum sit, credo, te ex Observatione CXVII. Dec. III. Anni IV Magnifici Dn. Praesidis nostri, jam percepisse, ubi impostorem hunc ad vivum delineatum invenies. Si quid de coetero in me est, Vir Illustris, quo inservire tibi commode potero; manda, et habebis me nunquam non promtum atque paratum, qui te


page 314, image: s334

optime valere jubeo, eroque dum vivo Jllustris Magnificentiae tuae devoto pectore addictissimus. Norimbergae d. 17. Augusti, 1698.

LXXXIV. G. W. WEDELII. (Kiliam.)

EXcusatum me sine dubio habebis ob silentii longioris nomen, acceptis per Dn. Bajerum literis meis, quibus de eo jam scripsi. Quod affectum nobilissimae foemmae attinet; optime jam omnibus indicationibus video satis factum. Cum vero levidense meum consilium quoque deposcas, videtur foveri malum ab acrimonia biliosa acida lymphatica, fibris intestinorum et valvulis conniventibus debilioribus, ipsoque sanguine haemorrhoidali jam in censum veniente. Suaserim hinc interius (1.) Theriacae usum in substantia, quae utpote fermentata in omni alvi fluxu est probati inprimis usus. Misceri haec potest quoque (2) cum pulvere styptico rubro vel albo. (3) cum anodynis, quae ipsa quoque duo, pulveres sicca hac forma cum iisdem anodynis, refracta dosi, et theriacae gr. j vel altero, et anodyna seorsim prodesse poterunt. (4) TRa [gap: sign for iron] adstringens quoque Zwölferi more parata bonae notae est, aliquot guttulis Essentiae anodynae maritata, (5) ut et Essentia theriacalis balsamica cum TRa [gap: sign for iron]


page 315, image: s335

adstringente cum anodynis, cum TRa bezoardica optime profuerit. Taceo (6) TRam terrae Japonicae rubicundissimam, (7) Electuarium ex Theriaca Andromachi, pulvere stomachali Quercetani, Cortice Chinae, [gap: sign for salt] vol. oleos. cum [gap: sign for fire] Cinam. q. s. quod saepius cum effectu etiam aliis casibus dedi. Imo et veneni illius suspicioni ut satis fiat, (8) pulverem Viperarum, Crystalli pptae, Unicornu fossil. et aliorum electuariorum pulveribus remiscere, non erit de nihilo, bezoardica enim polychresta sunt quam maxime. Exterius vero (9) suaserim oleorum litum ex oleo petr. alb. macis, anisi, carvi, juniperi, cum oleo Anethino, hyoscyami, menthae etc. ad demulcendas fibras et tollenda tormina, (10) sacculum simul addendo ex herba Menthae crispae, fl. Chamomill. rad. Zedoar. Galang. Sem. Carvi, baccis lauri et aliis, calefactum subinde applicando; ut et (11) Emplastrum ex Empl. de crusta panis, diaphoenic. frig. cum theriaca Andromachi, ol. macis, Zedoar. menth. nucistae expresso et aliis. Servet Te Deus! Dabam raptim Jenae Festo Ascensionis Domini 1699. P. S. Est in vicinia quidam Doctor Sympatheticus, qui citra ulla alia medicamenta curat solo pulvere sympathetico quodam, ut ajunt, urinae quotidie immisso, pro lubitu sic ejus facta vomitione, sudatione,


page 316, image: s336

purgatione. De eventu videbimus, quid profuturus sit, nam magnae personae etiam illo utuntur, neque sine largissimo pretio curam suscipit.

LXXXV. J. N. PECHLINI. (Kiliam.)

REsponsum jam dudum meditabar, sed morbus intervenit qui me ipsos 14 dies lecto affixerat, ex quo heri demum resurgo, nondum refectis viribus. Calculus, notus ille jam hostis et hospes, me valde excruciavit et ita labefactavit, ut lente recipere vires videar. In ipso paroxysmo, cum omnia sanguine exaestuarent, et jam pridem notas affluentiae intellexissem, in venae sectione larga solatium quaesivi et inveni. Ex illo enim pulsus compositus et pacata sanguinis ebullitio, non tamen ideo dolor renum remissior, ne quid ille cum aestu sanguinis commune habere videatur. Nempe calculus erat pelvi impactus, quem nulla lenientia, solus vomitionis, isque vehemens, impetus, promovere, imo expellere poterat. Atque etsi tum quidem pro tempore malacia; mox tamen recidivi dolores, qui lente tandem at sine calculi indicio evanuere. Et haec quidem de inficeto Medici corpore, quem ex morbo laborare indignum est, pene etiam ridiculum.


page 317, image: s337

Sed hoc quoque miseriis meis accedit. Quae docte et subtiliter adversus Ramazzinum meditaris, ea avide exspecto. Hannemannus ille, mirifico astro natus, astrorum sibi nunc tum imperium, tum commercium vindicat Sturmio, quod te auctore habeo, infensior. Videbimus ergo, quid confusanea illa et repentina eruditio adversus exactum et mathematicum judicium valeat. Legistine Christiani Hugenii Uranoscopum, cujus tum ex ephemeridibus lineamenta ducebamus? Multae videntur esse mansiones in domo Patris nostri. Certe stupenda haec est ad amplificationem nominis divini digressio. Sed temperare haec judicio oportet, et ego calamum. Vale et Jll. Dn. Conjugem valere et vivere meo nomine jube. 8vo Eidus Majas CIC ICCXCIX.

LXXXVI. EJVSDEM. (Kiliam.)

GRatias ago, quod usque memor mei esse non dedignaris. Mira me catastrophe hactenus suspensum tenuit, nam qui vivus valensque in Suecia Dominae nostrae adesie debebam, hic aerumnosus, miser et mortuo similis haesi; et vix dum a morbo lento illo et tabifico respirare coepi, cum ecce nova calamitas, et triste a calculo sive renum seu vesicae exordium. Diuturni decubitus, decubui


page 318, image: s338

autem ipsas septimanas octo, merces calculus, ubi morbus remitti videbatur, invaluit, et pridem quidem plurimis taediis, nullis autem doloribus defunctum denuo afflixit, spemque rediturae in totum valetudinis pene intervertit. Unus calculorum urethram horas 12 accussabat viamque urinae praepediebat; quid animi misero in illa viarum angustia fuerit, divinabis. Nimirum toto morbi tempore pertinax alvi obstructio, nunquam, nisi remediis soluta, iisque [gap: Greek word(s)] . Vix credas, cuiquam tam obstinatam alvum datam, neque enim adhuc, nisi medicamentis paret. Quatuor emeticis ventriculum vexavi, sed nihilo inde melior lentos et pituitosos dulcesque screatus ad fastidium usque etiamnum alo; estque aliquid impactum ventriculo, quod specie ponderis aut molis habeat. Credo esse fuccum illum, qui glandulis oesophagaeis probe ventriculum exsudat, quem ut vomitoriis expulsum iri sperabam, decepit exspectatio. Chalybeata quae nunc passim omnem paginam faciunt, fastidium mihi creant; nec solatio sunt, in solis purgantibus iisque helleboratis praesidium. Nempe natura mea plane mutata ab omni evacuatione, praeterquam salivali, quae me veluti inundatiam inde a 10 septimanis, abhorret, quae olim facilis ad minimos indignantis ventriculi motus


page 319, image: s339

et vomituritione et cacaturitione et sudoribus, iisque enormibus liberabat. At nunc ne guttulam quidem humoris exprimere corpore potui, usque et semper siccus ac defloccatus. Conjicere potes, quam me male habeat, quod Serenissimi Mandato parere iterque in Sueciam facere prohibear, idque valitudine, quae longe abesse a Medico [gap: Greek word(s)] , si Dîs placet, debebat. Indigna sane et poenitenda ratio, Medicum ex praedicamento Actionis dejici in Passionis illud, et in eo ludibrium debere, in quo aliis operam praestare, aequum erat. [gap: Greek word(s)] ; novimus vetus illud: [gap: Greek word(s)] . Sed quisque fato committimur, et ut plurima in me conspirant taedia, nec Morbonae invidia deesse ad complementum debuit. Ad tu, quid facis collega optime, miseriis meis, scio, moveris, dum Interim ego opperior, quid de me Deus decreverit. De valitudine plena omnibusque numeris absoluta ego quidem despero; quod si redeant in pectora vires, etiam mediocres, medio mense Martio cum Deo benevolente iter prosequar futuri securus. Id autem velim scias, nullo magis me offendi, quam vehiculorum motu, inde enim facilis mihi et crebra haemorrhagia renum. Sed Deo, illi rerum nostrarum arbitro, necesse


page 320, image: s340

est, me committam, qui, ubi videbitur, omnia melioribus mutabit, et si non temporum horum, at certe aeternitatis raraeque beatitudinis securum reddet. Quod de Moscho Islandico scribis, et is ipse in Suecia nascitur, maxime Lapponia; estque edulis, commendatur ad phthisin. Pulmenta ex eo facta et ipse gustavi; sed horridius quid sapit. Est et ipse, nisi fallor, Rangiferorum cibus. Habent ibi et Moschum Catharticum, viribus Jllecebrae nostrae similem, quo rustici se onere liberant; is, quod mirum, non nisi tristia et rudia rupium spatia obsidet septentrioni obversus, neque enim solem ferre solet. Quod idem accidit Fragariae Lapponicae frutescenti, quippe quae vix ac ne vix quidem Holmiae ali, aut delata sustentari potest. Ego de istis aliquibus nonnulla meditor in Noctibus Suecicis; sed vereor, ne una illa et sera nox, quae omnia bella devorare solet, propositum abrumpat. Longius enim nos ambitio, quam facultas provehit: circumscribimur autem fatis, quae ut uterque aliquando laetiora experiamur, tuque imprimis cum bellulis mellitulisque filiabus totoque gynaecio, cui praees bene valeas, opto voveoque. Gottorpii, ipsis Kalend. Februar. 1700.



page 321, image: s341

LXXXVII. G. W. WEDELII. (Kiliam)

MIsi nuper literas per Lubecam; data vero jam occasione alia mitto, Decadem X Exercitationum medico - philologicarum. Puto enim, hunc mittendi modum non ingratum futurum. Caeterum ne plane steriles sint literae hae, in mentem venit China marina, si recte memini, a D. Herfordio, Hafniensi, mihi dono data, cujus notionem secundam ulterius desideraverim. Radix est simillima raphani rusticani radici, incurva, albida, satis crassa, extus glabra, et alicubi velut nodosa, intus, quantum ad medullam attinet, admodum porosa et quasi spongiosa, dura tamen et firma satis. Quod si haec innotuerit, vel apud vos, vel vicina in Dania crescat, operae pretium fuerit, illam indagare, et notam reddere tam mihi, quam publico. Id vero ut facias, etiam atque etiam rogo. Non est illa pseudochina Clusii ex Virginia, in mea enim non tam sunt nodi eminentes, et ad instar depictae illius Clusianae, quam leviculi, ut possint videri reliquiae potius exeuntium ramulorum radicis. Vale ex voto! Dabam raptim Jenae 1701 d. 26. Novembr.



page 322, image: s342

LXXXIIX. G. FRANCI de FRANKENAV. (Kiliam.)

QUod diu nihil tuarum dulcissimarum viderim, gravioribus tuis merito tribuo occupationibus. Cum filius meus promulsidem suae anastomoseos tibi mittat, illi junxi Catalogum nostrum anniversarium; tibique tuisque faustissima quaeque precor; nec non Jllustrissimae Reichenbachiae viduae, Musarum corculo. Ego cum uxore et filiis, quae Dei est benignitas, recte valeo, Clinicenque meam exerceo. Ubi quaeso commoratur Jllustris noster Pechlinus, et quid ille musinatur? Nuper ascitico defuncto chirurgus ad libras LX circiter ichoris corrupti detraxit. Hemiplecticae sexagenariae ferme in dextro latere, fortuito sine ulla evidente caussa sphacelus in extremo indicis sinistri obtigit, qui serpebat ad proximum articulum, quod immedicabile malum curavi, ense recidi, ne pars sincera traheretur, ac hactenus aegra habet melius. Plura quotidie occurrunt, quae meis insero ephemeridibus clinicis. Nudius quartus nubtias heic celebravit [gap: Greek word(s)] iste et [gap: Greek word(s)] Buchingerus, de quo ante biennium Posthii Berolinensis epigramma ad Collectores novorum literariorum Lubecenses misi. Iste nihilominus literas affabre scribtas ad Regem, Reginam,


page 323, image: s343

Fratresque et Sororem Regis dedit, quibus ad nubtias invitavit, quas cum stupore vidi et legi [note: vid. de hoc Viti Riedlini Linearum medicar, annum 1696. Mens. Septembr. p. 654 ad 657.] Quando publicam videbit lucem [gap: Greek word(s)] noster Arnisaeus te proxeneta? Plura jam non subpetunt. Salveant Jllustres tui Collegae abs me; et tute salve millies, vale aeternum cum caritatibus tuis. Scribo e museo Hafniensi [gap: Greek word(s)] . VI. KL. Febr. CIC ICCC III. Argus I.

LXXXIX. J. N. PECHLINI. (Kiliam.)

INclusas comitari hisce debui, quae ut te plenum animorum vitaeque jucundius actae testem deprehendant, utique opto. Ego adhuc dum in Pathmo meo, i. e. in splendida miseria, aut quod tantundem. est, ambitiosa paupertate vivo. Unum tamen habeo beneficium, quod curis, quae me domi affligere solent, hic me felicissime exonerem, totusque in meditatione et solitudine docta haeream, cujus forte fructum aliquando exhibebo, nisi mors interveniat, nam et eam mihi jam jam imminere est cur credam. Adeo pleraque omnis cogitatio eo conversa est, quo mecum ipse et cum illo Auctore meo in gratiam redire


page 324, image: s344

possim, cujus ipsius est, dare et velle et perficere. Jam inde ab aliquot mensibus misi tractatum, sed alieno sub nomine, in Hollandiam; utrum lucem visurus sit, an viderit, nec dum intelligo, namque taedio rerum in [gap: Greek word(s)] quandam conjectus sum. Adhucdum stylum verto in elaborandis noctibus Suecicis, quae maximam partem physicae sunt. Possem etiam ad alia dilabi, sed veritas in personalibus et periculosa est et invisa. Terrae autem septentrionali est cur elogium tribuam, quod hoc minus suspectum erit, quod a peregrino neque partium studiis abrepto profectum sit. Sed tamen laboriosae sunt illae noctes, nosti autem genium meum. Jam in eo sum, ut ad vos revisam, vix tamen dicere possum, eo consilio, ne unquam redeam; illa enim temporum ratio esse potest, quae me; huc reducat et hic mori jubeat. Facile conjicere potes, prae illo, quo vales, ingenio, quam gratus ille mihi debeat esse secessus, qui me meis eripuit, et rei familiari plus detrimenti, quam commodi attulit. Sic autem sunt fata mea; et ex quo Academiam reliqui, omnis res retro sublapsa referri coepit. Sed quod errore aliquo, gentis humanae vitio, huc me deduci passus sit Deus O. M. id mihi expiandum fuit; nec recuso, modo me, quod spero, futurae felicitatis beneficium non defuerit. Noli


page 325, image: s345

autem credere, quod, cum rarius ad te scribam, omnem de te animum abjecerim; semper et usque recolo dotes tuas et eruditionem, quibus, ut diu uti frui possis, est, cur optem! Vale! Holmiae Pridie Kalend. Mart. CIC ICCC III. P. S. Ex Anglia prodiit liber, qui mihi hic traditus est legendus. Titulus est: Evangelium Medici, sive Medicina Mystica de suspensis naturae legibus sive de Miraculis, quae omnia ille naturalia putat, et suo modo explicabilia. Vocatur Connor. Lusus est ille ingenii.

XC. G. W. WEDELII. (Kiliam.)

PRo libro doctissimo atque curatissimo altero de Natura ad me dudum gratiose misso etiamnum decentissimas ago habeoque gratias. Cumque rarior paulo ad vos detur mittendi occasio, si placet, per nundinas Lipsienses, ut coeptum est, continuabimus commercium. Non minores ago pro nupero Junio missis per philiatrum, saltim unius vel alterius diei apud nos hospitem, humanissime a te commendatum. Quod vero principia Chemica attinet, non nisi potentia rebus in esse asserta, optaverim, ut alteram potius eligere digneris hypothesin, Majestati divinae, mechanicae, et philosophiae experimentali,


page 326, image: s346

immo aliis omnibus, ut mihi videtur, magis accommodam. Memini olim, cum opponens futurus essem B. Rolfincio in Disput. chimica minori, quales tunc habebat, circa hoc assertum, argumentum a me proponendum cum ipso communicarem a [gap: Greek word(s)] desumtum, studio rem ita disponebat, ut tertius ego vacuus relinquerer tempore. Credas certo, esse hanc philosophiam Platonis et Aristotelis expressis verbis expositam, ut et hic [gap: Greek word(s)] diserte scribit. Ego soleo cum Cartesio inter materialiter et formaliter inesse distinguere, et facilius utrobique singula patere puto, inprimis cum et via humida salia e quibusdam habeantur alcalia. Facultas nostra inaudito exemplo accusata est [reading uncertain: print blotted] a privato Doctore, de jure sibi possessionem docendi pro lubitu arroganti: sed hactenus retusus est, licet suos inveniat patronos. Servet te Deus! Dabam raptim Jenae 1703. d. 23. Augusti.

XCI. G. F. FRANCI de FRANKENAV. (Kiliam.)

FEstinatio optimae Sororis cum marito in patriam nuper ad nuptias huc meas properantium movet immo extorque responsum commodissima hac occasione suavissimis


page 327, image: s347

tuis praeterita jam aestate scriptis debitum, quod aequo si exceperis vultu constantique affectu, majorem gratiam vix poteris addere, simul ac audire recuperatam vestram firmo stare talo valetudinem quam diutissime, quemadmodum tota id mecum vovet Respublica medica, immo supplice Deum exorat voce sinistrum jubet procul omne a Vobis esse nuncium! Nullam adhuc cogitationem aut desiderium migrandi ex vicinia animum subiisse vestrum laetissimus accepi, faxit T. O. M. ut Nutritores Serenissimi magis tua indies extollant merita statuantque digna laboribus praemia. Nuptiarum solennia aediumque permutationes fecerunt hactenus, meditatam ut diu nuncque paulisper sepositam ad manus sumere non potuerim Anastomosin; fiet autem spero hac hyeme, quam primum sumtibus heic loci carioribus obtulerit sese Respondens liberalior, cum ad prelum omnia jam sint parata. Me cum Clarissimo Bergero quidem aliisque ancipitis hujus dogmatis propugnatoribus facere haud dissimulo, num vero hi omnes modum rationi ipsique Oeconomiae animali magis aptum et naturae convenientiorem futuris docuerint meis cogitatis, viderint alii; fateor enim hanc me multis jam annis et ante Bergerum circumtulisse opinionem, antequam omnia hinc deducendi


page 328, image: s348

phaenomena in Physiologiam quadrare cognoverim; immo quotquot vexata hac in doctrina canaliculos, fibrarum interstitia, meatus etc. excogitant vel supponunt, genuinae Anastomosi vim inserunt, eamque magis deprimunt quam extollunt; Verum de his omnibus, et quae spectant ad foetus in utero nutritionem et cohaerentiam, pleniorem Vobis fidem facient futurae paginae in lucem emittendae. Pluribus quidem argumentis et verbis nunc tibi hanc commendare conarer doctrinam; sed temporis penuria excludor, id unicum saltem addens, ut ex me, uxore, fratre, Parenteque meis plurimum salveas, totis nunc aulicis domesticisque curis nimio plus distractis, Deumque rogans, ut te magis magisque firmet, tuis solatium et gaudium, aliis lumen et exemplar. Hafniae ipso sancto omnium Animarum die A. C. CIC ICCC III.

XCII. G. FRANCI de FRANKENAV. (Kiliam.) Perillustris ac [gap: Greek word(s)] SCHELHAMMERE, Corculum meum, Meditrinae Jubar,

SIc plenissimo Te compello affectu, ob perennem in me affectum et amorem, et ingentia in Artem et Naturam merita. Talentum illud tuum pretiosissimum non


page 329, image: s349

sub terra recondis, sed emittis in dias luminis auras volumina aeternum victura. Macte hac tua virtute et felicitate, ac gloriam Poeoniae artis in infinitum extende. De recuperata post gravissimum morbum valetudine tibi [gap: Greek word(s)] gratulor; utinam et tu mihi hoc possis praestare! Ego enim a quatuor hebdomadibus arthritide vaga scorbutica per totum sinistrum latus, in humero, cubito et indice digito, nec non in pede misere fui vexatus; superveniente asthmate convulsivo, quod aliquoties instantem mihi minabatur interitum. Divina tamen benignitas a biduo me clementer respexit et quodammodo mala imminuit. Dominus providebit deinceps. Adeo et medici cogimur amarorem morborum bibere, quidquid ganniat Poeta: Aliorum medicus ipse ulceribus scatens! Dissertatio tua de Acidulis mihi perplacet. Pyrmontanas non visitavi, degustavi tamen; plures vero alias in loco nativo salutavi, Swalbacenses puta, Tongesteinenses, Grisbacenses, Petersthalenses, Rippelsavienses, Egranas, Göppingenses, Ubenhaüsenses, Hattenhofenses, Deinacenses, Heilbronnenses, Dingholterenses, Ekkelenses, Lacenses, et plures alias; siquidem fere totus tractus Archiepiscopatus Trevirensis his aquis acidulis abundat, singulare forsan naturae providentia, ut vinorum


page 330, image: s350

generosiorum aestum iis temperent. Per jocum enim olim Moguntiae audivi, Canonicos ibidem per statuta obligari, ut undecim. menses Rhing aviense vel Hoch heimense bibant strenue, ejus vero fervorem compescant per unicum mensem vicinis Swalbacensibus lymphis. Ecquando vitam reddes immortali nostro Arnisaeo?. Quid musinaris porro? A quatuor annis nihil literarum a magno nostro Wedelio vidi, quem in se et filiis [gap: Greek word(s)] florere admodum laetor. Plura hac vice languor meus non permittit. Vale in Jesu nostro, oculissime Schelhammere, cum nobilissima conjuge et filiabus emendatissimis, nec non Jllustrissima Reichenbachia nostra, quibus omnibus plurimam adscribo salutem. Vidistine Bernhardi Ramazzini elegantem libellum de Morbis Artificum? Optimus noster Rosinus Lentilius Stutgardia c me consilium petit, quo se turbulentis his belli temporibus convertat? Ego Hamburgum illi laudavi. Explicit. [note: Heu (addidit Celeb. Schelhammerus) Explicit: postremae scilicet hae sunt litterae: o fati inclementia! quod verisimillimum est, siquidem non diu post a. ae. 61. d. 14. Jun. 1704. coetui mortalium Jll. Frankenau est ereptus.] Hasniae VIII Februarii CIC ICCC IV.



page 331, image: s351

XCIII. FREDERICI RVYSCHII. (Kiliam.)

DEfuisse me officio meo, dum hasce litteras nimium quantum distuli, confiteor. Noli autem hoc in malam partem interpretari, sed negotiorum cumulo tribuere. Excell. Tua transmiserat mihi Analecta Anatomico-Physiologica, in quibus Clarissimus Vir plane rejiciebat demonstrationes nostras vasculosas novas: cum autem nonnulli studiosi collegium in aedibus meis frequentassent, et inter eos essent, quibus in animo erat, brevi ad te excurrere, monui illos, ut praeclarissimo Viro referrent, quid vidissent, et quod Clarissimo Viro in VI Thesauro satisfacerem, id quod iam ex parte factum et typis impressum. Postea autem epistolam humanissimam a Cl. Viro accepi, ex qua intellexi Cl. V. retractare id, quod in dicto tractatu statuerat: itaque gavisus fui, immensum meum laborem haud inutilem fuisse, sed a Viro tam praeclaro calculo suo adornari. Jam vero quid mihi contingit ex oris Gallicis hisce diebus? D. Dr. Vieussens, Monspeliensis, audiverat, aut ex scriptis divulgatis viderat, me haec nova invenisse, mihi tradi jussit per Dn. Doct. Regis tractatum suum, nuper admodum Amstelodami impressum, quem


page 332, image: s352

inscribit nomine Systematis novi Vasorum sanguiferorum in corpore humano. In eo sibi vindicat omnia mea nova inventa a me abhinc aliquot annis in corpore humano detecta, tam publice quam privatim demonstrata, publicata et per figuras illustrata. In hoc tractatu nominis mei nullam, uti par erat, fecit mentionem. Circa renes asserit, connecti arterias immediate cum ductibus urinosis, uti ego flatui, et depingi olim curavi. Cerebri corticem esse vasculosum, uti ego detexi, dicit se superiore anno invenisse, et hoc inventum sibi vindicat. Integumentum novum placentae uterinae a me descriptum et depictum suum quoque esse jactat. In summa ejus insolentia tanta, ut satis mirari nemo hic Amstelodami possit: omnes enim, qui vix a limine salutaverint praeparationes Anatomicas, luculenter videre poterunt, Doctorem Vieussens talia non solum non posse visui exhibere, sed nequidem talia unquam vidisse: idque ex ejus praeparandi methodo, scil. cerebrum decoquendo in oleo olivarum, renes macerando in aqua simplici, donec putredinem contrahant, et sic connexiones dictas velle demonstrare, videtur perabsurdum; nimirum corporibus destructis, tam subtilia visui velle exhibere, impossibile esse reor. Si D. Vieussens inventor sit harum rerum, quare


page 333, image: s353

illa non divulgavit ante me. Quamprimum mihi hunc tractatum tradi jusserat, scripsi illi epistolam, hancce materiam spectantem; sed nondum responsum dedit: quid adhuc facturus sit, me latet. Quarenon addit figuras istis, ita dictis, noviter detectis, uti facere assolet, et si tale quid viderit in corpore humano, quare hic affert solum unicam figuram renis vervecini, vitiose sculptam, qui cum rene humano non convenit, ut ipse fatetur in dicto tractatu. Quid judicaturus sis de hoc facto, a te, praeclarissime Vir, scire aveo: et si detur scribendi occasio excellentissimis Viris, Acta Lipsiensia concinnantibus, gratissimum mihi foret, si illos induceres, ne dictum tractatum inserant Actis ante sexti mei Thesauri editionem. Hisce finem imponens, omnia fausta Tibi, Clarissime Vir, precor. Amstelodami 5. Junii 1705.

XCIV. JOHANNIS BOHNII. (Kiliam.)

ULtimas tuas hoc ipso mense ad me exaratas maxime exosculatus sum, tui in me pristini atque constantis affectus estes spectatissimos. Ast dura nimis videtur tua mei inculpatio, quasi tuae eruditionis et humanitatis plane immemor ad aliquot a te ad me datas literas non responderim. Ni fatlor,


page 334, image: s354

ante triennium, aut quod excurrit, aliquando tales me accepisse recordor, quarum responsorias cum paulo distulerim, morbusque aliquis supervenerit, hincque perdita interim epistola, quid tibi tunc rescriberem, haesi Quoad ultimas vero has, Nostris Dominis Actorum Collectoribus Celeberrimi Ruyschii per te explicatum commendavi desiderium, nec dubito, hos eidem assurrecturos. A Facultate nostra superiore anno Vieussens rogabat de edendis suis judicium, aut magis commendationem et approbationem per singula; ast breve et generalius tantum a nobis reportabat responsum, ni fallor, tractatui ejus praefixum, quali haud contentus paulo post specialiorem urgebat, quibus nos satisfacere minime e re ducebamus, hinc ad praesens usque siluimus. Theses tuas anatomico-physiologicas videre nondum contigit, haud levidensia nobis promittentes. His ipsis tamen diebus ex Italia ab ipso Autore, Anton. Maria Valsalva, Anatomico Bononiensi, tractatum accepi de Aure humana, cui quaedam de pharynge et uvula adjecta, utraque singularia et tantum non paradoxa: v. g. modus verum meatus auditorii tractum observandi, duplicatura membranae tympani, novus tubae Eustachianae musculus, musculorum uvulae nova descriptio, novum pharyngis musculorum


page 335, image: s355

par, quod hyopharyngaeum ait, orbicularis cavitas in canali auris majore ante hujus orificium proprium, non tria sed quinque foramina aditum nervis concedere ad vestibulum, canalium circularium Zonae sonorae tres, propagatio soni per 4 ossicula, novus modus, quo sonus a tympano per labyrinthi vestibulum ad canales semicirculares et ad cochleam propagatur, vasa lymphatica in nervo optico et Retina observata, et hujus generis plura. Si ipsum scriptum jam dum videris, commemorasse seu indigitasse haec supervacaneum erit. Tu interim vale, Vir Excellentissime, et mihi favere perge, Lipsiae. d. 22. Julii 1705.

XCV. F. RVYSCHII. (Kiliam.)

QUam accepta, quam grata olim mihi fuerint scripta tua, quae saepius evolvi devoravique, et nunc denuo literae quae, plenae cum favoris et benevolentiae, tum udicii sane quam benigni de studiis meis ad me scriptae, satis exprimere nequeo. In hostimentum jam tibi, Vir Clarissime, mitto Thesaurum Vitum, in quo denuo varia, ut puto, ligna reperies: saltem de nulla re scripsi, quae in aedibus meis haud asservatur, et unicuique demonstrare non gravor, Inter omnia


page 336, image: s356

mea inventa, quae plurimum molestiae mihi crearunt, haud infimum locum occupat Cerebri cortex, hunc enim, uti scis, glantulosum constituerunt omnes non solum hoc, verum etiam aevo praecedenti; ego vero, uti constat, inveni ex arteriolarum extremis ortum habere corticem: Cum autem illud inventum jure merito mihi competat et debeatur, non sine ratione stomachabar, cum videretur D. Vieussens illud sibi velle vindicare; Nemo enim non videbit illum nunquam visui exposuisse, aut ipsummet vidisse veram corticis substantiam ex meris Arterio-tomentosis vasculis esse constitutam, id quod satis superque indicat ejus praeparandi modus, scilicet per decoctionem in oleo per 5 horas, eo enim modo nil vasculosi apparebit, sicuti patebit, si quis illud in cerebro humano, vitulino aut ovino experiri velit. Quid autem sentiam de continuatione horum vasculorum cum fibris aut tractibus medullaribus cerebri, quin inter se continuent, nulla re alia intercedente nullus dubito. Scripsi olim, me abstulisse corticem a medulla, idque artificio tali, quali notabilis laesio non apparebat, et hocce, praeparatum adhuc reservo; credo attamen immediatam connexionem inter se. Quid tibi videtur, Vir Clarissime? mihi in animo est Cl. Bergero, Volkammero, vel cuidam Viro


page 337, image: s357

erudito, erudito, qui multae lectionis est, proponere, ut scribat novum Vasorum sanguineorum Systema, et hoc luci exponere velit, libenter illi opitularer. Quod ad me attinet, tantum molestiae mihi creant negotia mea, ut non sine jactura descriptionum meorum Thesaurorum illud fien possit: manus tamen interim, ut dixi, huic operi admovebo. Titulus esset: Novum vasorum sanguineorum Systema, partim propriis Experimentis, partim Ruyschianis concinnatum. Vel si magis conveniens conciperetur titulus, mihi hoc perinde esset. Ego confici curarem omnes figuras, sub praesidio meo, cum artis pictoriae et incisoriae haud plane ignarus sim; et ubique in toto corpore ultimas extremitates visui exponere et per figuras illustrare possem; totum opus res esset non parvi momenti. Hoc partim ex Epistolis anatomico-problematicis et thesauris meis, partim ex communicandis facile confici posset, et satis acceptum esset Orbi literato, nil enim ex me hauriret, nisi illud, quod cuivis demonstrare valeo. Praeterea typographus suis sumptibus hocce opus libenter prelo committeret, modo hoc illi commendarem. D. Vieussens forsan nunquam cogitasset, novum Systema Vasorum sanguineorum conscribere, si mea scripta non pervenissent ad ejus mantus et ex aliis audivisset, quod saepius dixeram,


page 338, image: s358

idque a multis annis, in collegiis meis, me illud suscepturum, thesauris ad finem perductis. Quis mortalium fidem habebit, quoddi dicit, se se nunquam de me audivisse, nec Acta Lipsiensia vidisse, cujus tamen quoque membrum est. In ejus tractatu inveniuntur aliquot literae congratulatoriae, quas inter una a Cl. Mangeto ad illum data, reperitur, ubi Mangetus de curiosa mea repletione summa cum laude loquitur. Estne quoque tibi, Vir Clarissime, admirationi, quod tales scripserit literas ad exteros, quibus illud, quod sustinet, demonstrare non valet, cum Monspelii reperiantur medici satis numerosi et experti, a quibus, si quid invenerit, demonstrare et testimonia acquirere potuisset, sed vero excusavit illos, dicens, nullus Propheta sine honore in patria et domo sua! Valeat interim cum suo quaestu, nos pergemus in investigandis illis, quae unicuique demonstrare valemus. Vale Vir Jllustrissime et me ama. Raptim. Amstelodami 12. Decembr. 1705.

XCVI. PETRI HOTTONI. (Kiliam.)

QUod serius, quam par est, litteris tuis humanissimis Pridie Eidus Novembrad me datis rescribam, consulto factum, quo una cum responsione hunc, quem


page 339, image: s359

vides, seminum fasciculum tibi transmitterem. In eo non nisi pauca reperies ex iis, quae indiculo tuo continentur, quod pleraque ad manus jam non erant. Quae vero eorum loco misi, non ingrata tibi fore spero. Potero et earum stirpium, quarum semina in his locis maturescere non solent, viviradices mittere, si viam mittendi indicaveris. Nihil enim mihi est optatius, quam ut bene de Te, si possim merear, cujus ego scripta multa cum animi vouptate, neque minori cum fructu olim legi. Placet in iis et doctrinae ubertas et styli nitor, et quod veterum doctrinae habeas rationem, secus ac jam fieri a plerisque solet. Quo circa magnopere videre aveo, quae de Nitro commentaris, et quid de Natro Antiquorum censeas. Conjectabar olim cum Henshaw aliisque, nihil esse aliud, quam vulgare Nitrum, sed non defaecatum, contra Bellonii aliorumque mentem; quod crederem, nullum esse al Alkali, quod ignem passum non sit. At postquam comperi, Nitrum illud calcarium quod in muris nivis instar efflorescit, cum ceto tumultuari, sententiam muto. Grata fuere, quae mecum communicasti de Aloe vetra Americana: similia observavimus et in a, quae in horto nostro floruit anno 1698. Quid censeam de ratione et via docendi rem erbariam, paucis expediri non potest, neque


page 340, image: s360

est sane hoc argumentum epistolarum. Quae in hanc rem attulit Rajus noster in Praecognoscendis Methodi Plantarum Emendatae et auctae, quae edita est anno 1703, valde probo Ejus Historiae Plantarum Tomum tertium publicatum jam esse, non, puto, ignoras. Sed praeclarissimum hunc candidissimumque Virum rebus humanis exemptum esse, forte est. ut nescias. Quodsi ea, quae paucis, ut scribis, pagellis complexus es de Ratione perdiscen di Rem Botanicam, typis descripta sint, ut me iis beare velis, etiam atque etiam rogo. De cultura seminum, quae mitto, nihil est quod moneam: Nec te latet, quae ex regionibus calidioribus ad nos devehuntur sub vitris serenda esse. Si forte scribas ad excellentissimum Virum et amicum veterem D. Pechlinum, pervelim ex te intelligat, me ejus cum maxime memorem vivere. Vale meque ama Lugduni Batavorum 18. Jan. 1706.

XCVII. VRBANI HIÄRNE. (Kiliam.)

ANnus est, et quod excurrit, ex quo literas tuas, Vir Excellentissime, accepi doleo autem, quod iis, ut debui respondere et commercium literarum a te quam amicissime inceptum continuare nequiverim.


page 341, image: s361

AEgrotantium enim multitudo, quae si fateri liceat, me quotidie obruit; et negotia varia aliaque multa, quibus detentus, et mire districtus fui, me saepius numero a scribendi proposito avocarunt retardaruntque. Non itaque aegre feres, spero, quod sero adeo debitum literarum persolvam. Quibus licet te non compellaverim; nominis tamen tui, tuaeque virtutis et eruditionis studiosus memorator pariter et cultor fui. Saepius quippe de te tuisque scriptis eruditissimis ac tersissimis disserendi occasio mihi oblata fuit ab Excellentissimo Amplissimoque beatae memoriae Viro, Domino Johanne Nicolao Pechlino, quem humanis rebus ereptum Regia nostra Aula, Gubernatorem Serenissimi Augustissimique Principis Probissimum Prudentissimumque; Orbis eruditus Virum omnigeno scientiarum genere cultissimum; Coaca ars Medicum sagacissimum exactissimumque; omnes, inter quos ego minimus, amicum integerrimum quam tenerrime dolent. Morbus, quo defungebatur, prima stamina exserebat in ventriculo ac intestinis, quae prorsus depravata, perpetua et fere omnino immedicabili vexabantur diarhoea; hinc pergebat ad ipsa corporis viscera, ad ipsa intima penetralia, ad ipsa vitalia; quae consummata hectica et exedente cuncta atrophia sensim consumebantur, ita, ut nulla,


page 342, image: s362

etiam praestantissima remedia resarcire amissa restituere perdita et vitam ejus omnibus charam et exoptatam servare potuerint. Adeo nihil, quod existit, durabile persistit: omnia ad metam propositam celeri properant cursu omniumque conatuum ac studiorum, quibus serio invigilamus ac impallescimus, mors, finis ac terminus est. Sola durat post funera virtus et fama, quibus Pechlinus noster in omnium animis superstes vivit vivetque per petuo. Tibi, Vir Excellentissime, prosperam valetudinem et vitam diuturniorem exopto ut erudito orbi prodesse et scriptis tuis ulterius nomen tuum celebre reddere queas. Intellexi equidem, te in nonnullis, inprimi quae Chymiam spectant, diversas a me sententias fovere; nihil autem obstabunt illae quo minus te colam, tibique aequa familiaritatis jura praestem reddamque. Quippe

Diversum sentire duos de rebus iisdem
Incolumi licuit semper amicitia.

Neque adeo opinionibus meis, licet illas, si fas est dicere, triginta annorum non interrupto labore e Democriti, ut ita dicam, puteo eru erim, faveo, ut quemquam in meas partes in vita Musa trahere, multo minus odio haber velim, quod eadem mecum non sentiat, au sentire queat. Mihi autem sufficiunt eo quod perpetuis naturae ac manifestis observationibus


page 343, image: s363

et evidentissimis experimentis chymicis eum in finem serio et saepe institutis innitantur ac fulciantur. His certiori, opinor, firmiorique pede in investigandis ac expiscandis naturae principiis progredimur, quam quum vanis speculationibus et systematibus physicis, quae quidem delectare, nihil vero inquirendae veritati inservire videntur, indulgemus. Omnis conatus, omnis animi inpetus laborque meus eo collimavit, ut veri tandem et inconcussi quid in Chymia invenirem ac principia chymica rebus ipsis inesse, non ex is demum produci demonstrarem, adeoque iis reliqua cuncta superstruere tuto possem. Sudat sub praelo specimen meae in hocce studii genere experientiae; foetumque quem peperi, erudito orbi simulque tibi exhibebo, ut exacto tantorum virorum judicio liqueat, in quantum scopum attigerim, in quantum ab illo recesserim. Memorabilia praeterea Regni Sueciae, inprimis quae naturalis scientiae studium concernunt, operose collegi; quorum pars una de Aquis typis expressa est; altera de Terrâ ejusque superficie ac interiori recessu brevi excusa erit. Omnium, quamprimum parata et latino idiomate donata erunt, te participem faciam, ut tibi aliisque innotescat, quam mira et scitu perdigna sinu suo comprehendat Suecia. Si quae curiosa tua


page 344, image: s364

alit Patria, alit autem, scio, plurima, perofficiose oro, illa notes, mihique haud gravate significes, ut sic mutuo invicem studio, ea quae sub ignorantiae tenebris delitescunt, in lucem protrahamus. Adiit Academiam vestram inclytam studii medici excolendi gratia eximiae indolis speique juvenis Hans Roselin; quem optimis mihique amicissimis parentibus natum tibi de meliore nota commendo, ne graveris ipsi consilio auxilioque prodesse, et currenti ad quaevis egregia stimulos insuper tuos addere. Quidquid illi praestiteris, id omne ceu mihi praestitum grata mente agnoscam, et pari industria ac studio obsequia, si quae tibi heic loci fieri poterunt, exhibebo. Ipse etiam uti pius est suorum Praeceptorum cultor, reverenti gratissimoque animo beneficia sibi collata colet semper et depraedicabit. De cetero ex animo precor, servet te Deus O. M. salvum et inoffensa salute florentem in nobilissimae familiae solatium, Patriae commodum, Academiae decus et studiosae juventutis emolumentum! Stockholmiae d. 28. Aprilis anno 1706.

XCVIII. P. HOTTONI. (Kiliam.)

ESt quod mihi gratuler, non ingrata tibi fuisse, quae misi, semina. Non omnia


page 345, image: s365

germinasse, et ex Africannis paucissima, non miror. Horum enim ea est indoles et fatum, ut ex multis quae terrae mandantur, non nisi pauca soleant provenire. Longe certior est, ut scis, Europaeorum proventus. Si quae ex his in posterum desideres, fac ut sciam et lubenti prorsus animo tibi impertiam. Id autemrogo, ut desideratorum indiculi non concinentur ordine litterario, sed ut in iis ductum sequaris Florae enim in seminum compostione et syntaxi non plane hunc ordinem observavimus, nullum tamen tibi indicare possum, qui a via et ratione, quam hactenus sequimur, non magis abhorreat. Plantas vero Auctori indictas ad loca sua referes. Jam et hoc percupio, ut singulae numeris notentur, quos ipsis seminum fasciculis inscribam. Hos autem cum mittam, et indiculum remittam. Nempe tam late patet commercium litterarium et herbanum, in quo versor, ut, nisi ejusmodi compendiis utamur, huic sufficere nullo modo queam. Admonitiones tuas de re herbaria et Anatome addiscendis exspecto avidus, qui pulcherrimas esse certus sim: [gap: Greek word(s)] loco Raji Methodum, qua cares, tibi cum his litteris adferet D. Schreiber, eximius juvenis, et quem video ad laudem contendere. Quae de Nitro Calcario notas valde probo.


page 346, image: s366

Utinam ad umbilicum perducta esset tua Nitri Historia, quam a te liquida luce perfusum iri non dubito: Quo circa ejus desiderio torqueor. Certe tametsi hujus salis usus pateat latissime, nondum tamen ejus ingenium plene perspectum mihi videtur. Patere igitur, ut te cohorter ad pertexendam hanc, quam orsus es, telam. Quod si forte cupias, ut nostris typis potius, quam germanicis exscribatur tuum hoc opus, meam tibi operam addico, et curabo, ut nitidius prodeat et emendatius, quam tua de Auditu dissertatio olim hic publicata. In hac mentio fit quorundam experimentorum, quae bilem spectant: an et ea lucem aliquando videbuni? Soceri tui Hermanni Conringii, Viri Summi, duo Syntagmata Epistolarum habeo ac valde cupio, ut qui edidit, institutum suum prosequatur. Quin esset optabile, ut singularis hujus Viri conjunctim ederentur omnia quantivis pretii, ab omnibus impense celebrata, nec tamen satis ex merito. Pechlini nostri mortem tecum et magnopere lugeo, qui jam ante quadraginta annos eo usus sum condiscipulo familiariter. Bene quidem cum ipso actum est, qui ex hac turba et colluvione discessit, (vides me Ciceronis uti verbis) et ad praeclarum illud animorum concilium profectus est. Sed nobis tamen triste sui reliquit desiderium. Hujus Viri multa ac


page 347, image: s367

varia eruditio, cultus in Sermone, ingenium perspicax, acre, acutum, elegans, pridem mihi commendatissima. Qua de causa paucis abhinc annis nullum non lapidem movi, ipso conscio ac probante, quo in hanc Academiam, in qua altus et educatus erat, postliminio vocaretur. Sed votis excidimus. Tu, si potes cura, ut Noctes ejus Suecicae, quaeque reliquit, alia nocte eximantur. Rudbekii sententia, quam, ex ejus Atlantica refers, dura quoque mihi semper est visa. Quid sentiendum sit de filii opere herbario, videbimus, cum lucem videbit At tu vale Schelhammere Clarissime, meque complecti perge. Lugduni Batavorum 23. Julii 1706.

XCIX. F. RVYSCHI. (Kiliam.)

ACceptissimas, quas ad me dedisti, accepi litteras, simul cum Viis Regiis ad artem. In iis percepi, Clarissimum Virum partes meas contra Vieussensium tueri, id quod omnes justum esse confitentur. Ut autem Excell. Vestra certior esse possit, meam praeparandi methodum esse eligendam, transmitto tibi portionem placentae uterinae humanae, in liquore conservatam, ut eo luculentius appareant ultimae extremitates, tomenti instar tenues. Addere mihi quoque placuit phialam


page 348, image: s368

liquore meo repletam, eum in finem, ut liquore, cui innatat objectum, effuso, (turbidus enim a motu continuo in itinere factus erit) novus liquor affundi possit. Adjeci quoque frustum cerebri, in oleo olivarum per quinque horas decoctum. O dementiam! cerebrum in oleo decoquere et per consequens in aliud esse mutare, in quo nil vasculosi apparet, et tunc velle audire et haberi pro auctore nostrae inventionis. Virum honestum dedecet. Sicuti tu, Clarissime Vir, sic et ego non sine fastidio ejus systema legi, imo illi scripsi, quod nunquam viderit vasculosam corticis substantiam. Si enim vidisses, addebam; alia et magis convenientia imposuisses nomina: nomina enim cum vera constitutione haud conveniunt. Si tamen perseverare velit in eo, scilicet, quod vult haberi hujus rei auctor et inventor; ego transmittere non deficiam particulam corticis a me praeparatam Clarissimis Viris, qui illum felicitarunt; ea tamen conditione, ut ille idem sit facturus: tunc luce meridiana distinctius apparebit, illum nunquam tale quid vidisse. Existimo autem, D. Vieussensium illud ad Calendas graecas dilaturum esse. Quis mortalium fidem habere poterit illi, qui non veritus est methodum proponere, quae ab omnibus fieri potest, et qua adhibita ne vel minimus quidem ramulus


page 349, image: s369

(sicut constat ex hac particula ad te transmissa) apparebit. Et quid dicendum de homine, qui novum systema vasorum sanguineorum in corpore humano describens, ne vel minimum ramusculum e corpore humano desumptum delineari curavit, vino loco renis humani, renem vervecinum substituit, cum ipsemet fateatur, renes vervecinos haud convenire cum renibus humanis. Si non conveniant, uti re vera non conveniunt, quare tunc renis vervecini figuram hic nobis exhibet, praesertim cum saepius gloriatus fuerit in suis scriptis, scilicet quod cadavera humana innumera acquirendi illi data sit potestas. Et quid dicendum et judicandum de sua methodo [note: Consentientem Ruyschius habet Cel. Bohnium, qui in Epistola 1706 d. 1. Maji ad Schelhammerum data, ita scribit: Satis paradoxa nobis visa fuerunt, quae Vieussens de novo vasorum Systiemate, a se per macerationem eruto sibi concipit, neque in consensum facile trahent circumspectiores.] investigandi et praeparandi, quae fit per macerationem, potius destructionem in aqua simplici per quatuordecim dies, id est, donec putredinem induant? mihi saltem illa non minus displicet, quam membranarum maceratio in liquore suo tincto, ut et obtrusa nomina, quae rebus, nunquam visis imposuit. Clarissimus Vir videt quoque vitiosam suam


page 350, image: s370

figuram renis vervecini, quam inseruit suo systemati, ut et figuram meam: quanta differentia! cum autem nemini ansa superesset dubitandi, conservo objectum ipsum, ad quod sculpta figura mea.

Ad Excerpta tua respondeo:

1. Pars exterior renis non constat ex meris vasculis in plexum abeuntibus; sed vero vasa sanguinea tam parte exteriore, quam interiore circularem habent reptatum, uti depingi curavi in thesauris, qui reptatus circularis abit in ductus urinosos, vel potius, quae vasa circulari suo reptatu in vasa urinosa abeunt. Antequam autem

2. in ductus urinosos terminantur, mutationem aliquam subeunt, (id quod delineari curabo in Thesauro octavo,) non autem in glandulas abeunt.

3. Quis mortalium unquam vidit, aut videre potest, vasa sanguinea cum adiposis uniri in renibus? Arteriolarum extremitates sarcinam suam, scilicet pinguedinem in cellulas deponere, uti Malpighius recte innuit, non inficior, hoc enim ubique in corpore nostro contingit; sed vero illud nemini in conspectum venit, etiamsi lynceos habeat oculos et quidem armatos. Praeterea,

4. quod notandum, in homine frustra quis adipem quareret: ubique et in toto corpore


page 351, image: s371

humano pinguedo, non autem adeps reperitur: mesenterium, ut et renum involucra, praesertim extimum pinguedine, non autem adipe, sunt circumfusa in homine, secus ac in brutis. Pinguedo, qua renes in homine sunt praediti, aeque mollis est, ac in caeteris partibus corporis nostri, imo liquefacta et in phialis conservata, aestate instar olei fluit.

5. Quid intelligat per spongiositatem, haud intelligo, nisi forte hoc intelligi velit de supra dicta mutatione, quam statui induere arteriolarum extremitates, antequam in ductus urinosos abeunt.

6. Recte mones colligantur, non terminantur.

7. Ex arteriis emulgentibus filamenta nasci, ex quibus fiant membranae binae. Nunquam tale quid vidi, nec putem quoque ab illo visum, multo minus illas abire in tenuissimas arteriolas.

Caetera mihi nauseam moverent, si ad incudem revocarem: recte itaque Terentianum ervum introduxisti! Si delineationes cerebri in sua Neurologia quoque sint factae ad cerora cocta, mirari haud subibit, scilicet, quod illa in cerebris, quae ego dissecui, nunquam videre potuerim, quae ab illo sunt depicta. Itaque existimo, multa perverse esse delineata, idque propter perversam praeparationem, id


page 352, image: s372

quod clare constabit, si Clarissimus Vir per microscopia illud perscrutari velit; si autem microscopia tibi desint, transmittam. Imo methodum, qua ipsemet praeparare poteris, idque momento, tibi communicabo, et studiosis tuis demonstrabo. Consilium Excell. Vestrae de conscribendis epistolis placeret summopere, sed vero tempus mihi non suppetit. Cum enim praxis medica in hac tam ampla, tamque celebri civitate, tum munus Physici ordinarii Amstelodamensis, Visitatio Orphanotrophii, ne dicam de praelectionibus Botanicis, Chirurgicis, Anatomicis, et obstetricum institutione et examinibus, quum haec inquam omnia me habeant occupatissimum, adeoque vix quicquam subsecivi temporis gravioribus istis negotiis mihi liceat suffurari, quod tribuam non dico novorum investigationibus, sed colligendis atque in ordinem redigendis iis, quae in scriniis meis adhuc servo, vereor ne humeri essent ferendo. Itaque ab Excell. Vestra tantum peto, ut pergat in suis Viis Regiis ad artem, in quibus mei memor esse poterit. Si autem Experientissimus D. Burchardus aliquid moliri velit circa supra dicta, et Systema aliquod componere; curabo hoc imprimi meis sumptibus, quem in finem ill tunc transmittam omnes Thesauros ut et Epistolas. Porro liquores, quibus ego corpus


page 353, image: s373

humanum conservo, partesque indurare soleo, diversae sunt naturae. Cerebrum humanum indurare solebam solo Spiritu Terebinthinae, idque per integrum annum, et quidem tempore hyemali: cum autem cerebrum humanum crassissimum sit, necesse erat illud transversim in duas partes dividere, id quod in cerebro ovino necesse non est; Enim vero cerebrum ita induratum et exsiccatum colotem acquirit ex cinereo-nigricantem; itaque satius est illud conservare in liquore vinoso, qui destillari debet nostro modo cum hisce et aliis. Capsa, quam tibi traditurus est D. Schreiber, continet 2 phialas, quarum una repleta est Spiritu nostro, in quo reperies portionem erebri, decocti in oleo olivarum: in altera reberies portionem placentae uterinae humanae, suae nil nisi vasa sanguinea, aliquam habenia analogiam cum vasis corticis cerebri. Cum utem verear, ne liquor, cui innatat objectum, itinere turbidus fiat, tertiam addidi phiam, limpidissimo liquore repletam, ut priore ffuso, huncce substituere possis. In altera apsula reperies fasciculum florum rariorum, et fructuum, nec non papiliones, ex India Prientali ad me transmissos. Hisce vale, et quod facis, me amare perge. Volante calamo. imstelodami. 23. Augusti 1706.

P. S. Quid videtur Clarissimio Viro de excusatione,


page 354, image: s374

quam fecit Vieussensius in praefatione Systematis novi, ubi ait, sese noluisse testimonia suae inventionis petere a medicis Monspeliensibus, quia propheta nullus sine honore, quam in patria sua. Itaque ab exteris felicitari potius voluit, scilicet, quia visus denegatus sit illis, degentibus in aliis et dissitis oris. Interim haud sine ratione indicas in ultima epistola, scilicet, quod D. Vieussens sit studiosorum remora, propter innumeras nugas, quas producit, propter perversas suas praeparationes, vera enim encheiresi destituitur, qua sine impossibile est, veram detegere corporis humani structuram.

C. EJVSDEM. (Kiliam.)

QUid sit de vera foraminis ovalis constitutione, expiscatus fuissem, nisi lectiones Botanicae, ut et descriptio Thesauri octavi prohibuissent: lectionibus autem ad finem perductis, me conferre decrevi ad illius perscrutinium. Mihi animus est, foetus cor statu replere, (idque leviter, ne recedat as naturali constitutione) ligatis omnibus vasis sanguineis, uno excepto, per quod flatum adigere debeam: post repletionem et exsiccationem conum abscindam, sicuti ante 40 annos factum a me adhuc dum conservo. In eo ceu


page 355, image: s375

duae valvulae aperturae, sive foramini ovali adstant. An autem illud in omni corculo foetus humani locum habeat, non satis exploratum habeo. Dissertationes (potius chymeras) Bidloianas dubio procul legisti. Quid tibi videtur de tali hominis astutia, cui solenne est, absurda proponere? ex thymo provenire vasa lymphatica, sarcinam in ductum thoracicum deponentia, mihi non solum, verum etiam omnibus chymerae sunt. Plures discipuli illum saepius monuere, ut tale quid illis visui exhiberet, sed incassum: crediderim, illum hoc praestiturum ad Calendas graecas. Ego forsan in Thesauro octavo meam opinionem manifestaturus sum, quid de thymo olim observavi, id que in cadaveribus vaccarum, in quibus tymi venam adeo tenuem observabam, ut quoddam vas lymphaticum repraesentaret: hoc a me viso, existimabam, me peculiarem ductum excretorium invenisse, imo delineari curabam: mihi autem gratulor, quod illud eo tempore publici juris haud fecerim. Quanta sit diversitas et differentia inter vasa sanguinea et vasa sanguinea hujus et illius visceris, et praeserim quidem circa illorum extremitates, satis mirari nequeo, et hoc ab aliis non fuisse observatum existimo, quia methodus nostra illis fuit incognita. Jam de novo vasorum sanguineorum Systemate! Si quis Clarissimum Virum


page 356, image: s376

in subsidium revocaret, exiguum opusculum, non contemnendum confici posset: figurae hic ad vivum confici possent, imo bibliopola noster illud quidem prelo committeret. D. Schreiberus huic operi videtur addictus, modo humeri ejus sint ferendo, propter adversam valetudinem: scribo illi denuo, responsumque expectaturus sum. Legendi et evolvendi essent autores omnes, postea conferendum esset, quid ego scriptis mandavi, et sic opusculum contractum et proficuum confici posset: mihi autem illud haud committendum, qui tot occupationibus sum detentus; alias ipsemet hoc susciperem, non uti Vieussens, in cujus Systemate nil fere veri reperio, nisi id, quod ex meo labore inseruit. Hisce vale, ac utere in omni re illo, quem scis esse, et aetatem fore Tuum ad omnia. Volante calamo. Amstelodami. 20. Augusti, 1707.

CI. RVDOLPHI CHRISTIANI WAGNERI. (Kiliam.)

JAm olim haud gravis me subierat metus, Domine, me fortasse observantiae meae partes excessisse, liberiusque, quam par erat, dubia illa, quae in perlectione levidensium


page 357, image: s377

de Convolvulis schedarum mearum [note: Ediderat scilicet Celeb. Wagnerus anno 1705 Dissertationem Mathematico-physicam de Gyris Convolvulorum.] annotare digna reputaveras, dedisse soluta, cum superioribus demum mensibus non sine indignatione et aegerrime percipio, nec literas, nec iis annexum fasciculum a Studioso Hoffmanno tunc temporis recte esse curatum. Biennio enim abhinc, ut paucis saltim haec referam, eidem, ex Academia Jenensi mihi cognito, huc transeunti, atque Hamburgum, Kiloniam et Lubecam petituro, fasciculum nominatum tradideram. Is vero, qui in superiori Saxonia inter milites Suecos diem obiit supremum, paucis ante obitum diebus per quendam Studiosorum nostratium, quicquid sibi acciderat notum fecit. Scilicet postquam Cellas venerat, consilio mutato, Stadam prius ad visitandum amicum deflexerat. In itinere autem reculas omnes suas furto sibi ablatas postquam perdiderat, Stadamque veniens, amicum e vivis excessisse cognoverat, inde desperabundus de meliori fortuna in militiam abierat, in Poloniam cum aliis missus. Inde porro cum Suecis postquam in Saxoniam Superiorem et patriam venerat, tumulum ibidem nactus, uti dictum, morti proximus, cum perciperet, Studiosos Helmstadienses adesse,


page 358, image: s378

sollicite tristia, quae sibi obtigerant, fata mihi jussit nunciari. Quemadmodum igitur vices quoque meas in eo graviter doleo, omissaeque observantiae notam ac suspicionem obsequiose deprecor; ita maximopere rogo, Domine, uti perbenevole excuses, quidquid praeter culpam meam accidit, permittasque, uti conquisitis ac evolutis honoratissimis tuis, ad dubia allata denuo observanter respondeam. Egissem hoc aliquot abhinc hebdomadis, sed gravissimo conjugis meae, etiamnum decumbentis morbo conturbatus, animum ad amoeniora haec levare haud potui. Primum quod notare lubet, est de Fumaria verbis sequentibus:

Primum de Fumaria, quod eam ad scandentes refers, cujus tamen nonnisi unicum genus, quod 4to loco Tabern. 2do Dodon. recenset, itemque quod 5to Tab. (quae pro eodem habet Bauhinus) eo referri potest, caule recto gaudentibus. Praeterea istud ipsum non foliorum pediculis, sed caulium seu ramorum potius extremis, capreolis instructum, scandeat, adeoque ad primum a te constitutum pertineat genus.

Verum est, Domine, curatius de his philosophanti (vid. Dissiert. meae num. 19) non Fumaria, sed Fumariae quaedam species fuisset scribendum, cum hac ratione generis loco intelligatur specjes. Quoniam vero in his, a scopo


page 359, image: s379

nostro amotis, animus, crescentibus praeter opinionem jam tum paginis, magis in sequentibus haerebat, ea propter nolui fusior in his esse. Nolo ad Rajum confugere, qui Histor. Plantar. Tom. I. eodem modo loquitur, atque autoritatem ejus obvertere. Liceat vero illud quoque afferre, ad minimum duas esse Fumariae species huc referendas, et priori memoratae jungendam Fumariam Africanam vesicariam, ut pote cui non modo autores omnes, qui de hac scripsere, caules scandentes, et folia in capreolos desinentia adscribunt, verum et a me ipso hac facie non semel est conspecta. Unde duae cum sint species excusationem feret benevolam metonymia mea. Dein quod foliorum pediculis scandere ipsam dixerim, brevitati denuo adscribendum. Verum est: non scandit foliorum pediculis tortilibus, uti Nasturtium et Clematis; ast scandit tamen pediculis seu curvis ramorum extremitatibus, ex foliorum sinubus exeuntibus, cum e contra in aliis capreoli statim ex ipso caule exeant. Quare hic nova fuisset adducenda divisio, quae adduci debet in Tractatu de Convolvulis, unde hoc quoque benevolum monitum gratissimus agnosco.

Deinde quod Smilacem asperam Zarzaparillam non putes, sed potius Chinam, cum


page 360, image: s380

hic ipse Rajus, Garzias ab Horto, aliique videantur dissentire et prius eligere.

Respondeo observanter, num. 32 equidem radicem Chinae speciem Smilacis asperae a me judicari, sed ea propter tamen Zarzaparillam inde non excludi, sed cum reliquis Smilacis asperae speciebus eandem silentio involvi.

De Apocyno num. 61. p. 19. tam peregrino dicto, quam Monspeliaco num. 63. non aliter quam ex figuris, in quam partem scandat ac se volvat, judicare potui: unde excusandus ero, quando altera Matthioli editio contrariam volvendi rationem exhibet. Dici enim non potest, quam aegre supinam Autorum negligentiam tulerim, dum parcissime et de paucis admodum, in quam partem se se gyrent, sunt locuti. Error in citato Dioscoride commissus est typographicus, ubi loco numeri senarii quinarius fuit arreptus.

Gialappam vero quod Convolvuli radicem putas, miror, cum notum hodie et exploratum sit, esse radicem Floris Mirabilis Peruani, quem ipse eolui, radiceque cum in aliis, tum in me ipso usus sum, colore, odore, figura et operatione prorsus cum Gialappa iisdem.

Respondeo, num. 100 et 101. p. 35. adduci diyersas a me sententias circa Gialappam; sed ipsam expresse a me speciem Convolvuli vocari,


page 361, image: s381

haud patebit. Unde eadem nec ad species Convolvuli, nec ad illas Mirabilis Peruviani a me est relata. Agnosco tame dexterrimam de hac informationem, ex ipsa autopsia prognatam, cui magis fidi potest, quam autorum incertis saepe, et de verbo ad verbum transscriptis relationibus.

Porro quid differt Frumentum Saracenicum alterum a Convolvulo arvensi, Helxine Cissampelo, quae volubilis nigra Tab. Convolvulus arvensis niger C. Bauh. dicitur.

Respondeo, Frumentum Saracenicum alterum equidem non differt ab Helxine Cissampelo Dodon. Differt tamen ab Helxine Cissampelo Matth. Fuchs. Gesn. et aliorum. Nam Helxinen Cissampelon Dodonaei novi esse Convolvulum minorem semine triangulo C. Bauhini, sive Frumentum Saracenicum alterum. Helxine vero Cissampelos Matth. Fuchs, etc. et mihi nominata Convolvulus minor arvensis C. Bauhini est, ab illo semine triangulo constante, uti novit Jllustr. Magnif. Tua, toto coelo differens.

Pauca quae restant dubia dehinc pace tua evolvam, et quam potis erit, atque pro ingenii modulo enodabo. De reliquo observanter refero, praeterito anno clementissime mihi quoque injunctam scientiae naturalis professionem,


page 362, image: s382

cui praemissum programma observanter, quamvis serius offero, meque meosque ulteriori benevolentiae tuae quam optime et de meliori commendo. Helmstadii d. 30. Decemb. 1707.

CII. G. W. WEDELII. (Kiliam.)

PRo sincero et amicissimo voto, quo aecessum in familiae tuae consortium prosequi dignatus es, maximas ago habeoque gratias, unaque condoleo ob funus acerbum lectissimae filiae virginis ex animo. Deus hocce vulnus compenset uberrimis gratiae suae et omnigenae fortunae donis. De Paykulii Adepti processu, ipsissimam quoque historiam, ante annum mihi recensuit Archiater Regis Sueciae, cum me hic inviseret. Satis est, et hoc experimento inclaruisse Alchimiae veritatem, nec negari posse, morte probatam. Vtinam et Chimiae, si cum vulgo ita distinguere utramque licet, Theoriam concessam videamus, quam, Physiologiam Acroamaticam publice traditurus, denuo stabilire et illustrare satagam. Enim vero fundamentum habet in [gap: Greek word(s)] genuina, ipsissimis verbis Platonis, Aristotelis, et Theophrasti Eresii asserta et concessa traditaque. Liceat mihi hinc illud Philosophorum opponere quoque


page 363, image: s383

annon sensum dimittant, qui negare hoc principium fundamentale sustinent. De Nitri editione gratulor, et tractatum illum legere aveo. Servet te tuosque Deus O. M. quam diutissime incolumes! Dabam Jenae MDCCVIII. D. VIII. Maji. P. S. Filius natu medius occupatur in vesicae urinariae structura, ut et aliorum viscerum indaganda, modo Ruyschiano si non pari, ne dicam amplius, saltim non minori. Misit mihi duas vesicas suillas ita praeparatas, quas cum ostenderem ante annum laudato Archiatro Regio; summe iis delectatus est. Misit et alia consimilis commatis praeparata.

CIII. P. HOTTONI. (Kiliam.)

MIssa mihi non ita pridem Amstelodamo Viae Tuae Regiae Stadia IV. V. VI. VII. VIII et IX. cum litteris tuis Kalend. Jun. exaratis, quae longe, ut tua omnia, fuerunt acceptissima, neque minus digna, quae praelo terato committantur, quam eximiae illae tuae de Principiis Chymicis Commentationes, aliaque cum tuo de Nitro Commentario transmissa. Pro iis gratias tibi agebam d. 31. Martii aeger et lecto affixus, atque ex eo tempore tam fuit mihi afflicta valetudo, ut necessariis muniis vix par fuerim, quo factum, ut de publiando opere tuo de Nitro, lituris haud vacuo,


page 364, image: s384

cogitationem suscipere non potuerim. Jam in eo eram, cum primum mihi adferebatur, ut Horto nostro locupletissimo, ac cujus nunc longe est alia et pulchrior facies, quam olim fuit, novum decus adderem. Nempe coeperam gentes familiasque herbarum certis signis a se mutuo sejungere, ac genera, quae singulis subsunt numeris Romanis, et generum species numeris Arabicis designare, ducto utrobique ab unitate initio, per appositos familiis, generibus et speciebus bacillos variae magnitudinis et coloris, ut apparere mox unicuique possit, quot sint in Republica Herbaria, ut sic loquar, familiae et classes, quot insingulis genera, quaeque species iis subsint, et quis sit in omnibus ordo, quae series. Opus, ut vides, ad institutionem Rei Herbariae accommodatissimum, sed perdifficile, quando non tantum habenda est ratio stirpium, quas possidemus, sed omnium, quas deinceps nancisci poterimus, cum alioqui numeri identidem essent mutandi. Abhoc opere summovit me invaletudo, quod repetere mihi est animus, quam primum licuerit. Nec dum restitutus intra paucos dies Dordracum me conferam, ut puro istius urbis aere fruar, qui plus semel mihi salutaris fuit. Redux agam cum Bibliopola de publicando tuo opere ac tot tibi pacissa ejus exemplaria, quot potero. Cum ex eorum


page 365, image: s385

numero sim, quorum rogatu suam dissertationem de Salibus conscripsit Cl. Gulielmini [note: Prodiit haec de Salibus Differtatio episto laris physico-medico-inechanica, a Dominico Gulielmini, Prof. Med. Theoret. primario ad D. Christianum Martinelli, Patritium Venetum, conscripta, Lugduni Batavorum apud Fredericum Haaring 1707. 8v. plag. 17 1/2.], id rogo, ut eo capite, quo Viri Amici sententia examinatur, mei nulla fiat mentio, deleanturque proinde ea, quae tu in mei honorem ibi iffers. Alioqui ita censeo, honorificentius mihi nihil esse posse, quam a Te, Viro omni laudum genere cumulatissimo collaudari. Quare inteligis, pergratum fuisse, quod Epistolam tuam de Xiphia pisce amanter mihi inscripseris, opusculum exiguum, sed limatum atque erulitum, ut tua esse solent. Cui si addas Cervi Rangiferi Anatomen, habebunt, de quo sibi gratulentur, qui hoc studii genus amant. AEumnas, quibus te premi memoras, filiaeque electissimae, multisque virtutibus praestantis immaturum obitum multo cum animi dolore ognovi. Satis intelligo, quam ex eo acerbus ibi sit inustus dolor. Sed quid facias? parenlum est divinae voluntati, cui reluctari quid liud est, quam gigantum more cum Diis ugnare? Quare erige te, et in hoc enitere, ut uam tibi aegritudinem mollias et sensim abtergas. Lilio-Narcissus noster Japonicus hactenus


page 366, image: s386

non nisi unam sobolem produxit, eamque tam exiguam, ut in quadruplo majorem molem debeat adolescere, antequam florem ferat. Hanc Romam misi rogatus. Si forte et aliam deinceps emittat, lubens tecum communicabo. Ita omnino est, ut mones, monendus erat Lector de omissis Pini [note: Scripsit scil. Petrus Matthaeus Pinus, Vrbinas, Annotationes in Opuscula Anatomica Bartholomaei Eustachii, ex Hippocrate, Aristotele, Galeno, aliisque Auctoribus collectas, typis expressas Venetiis. 1563. 8v.] Annotationibus in nova Eustachii editione. Sed praefatio operi addita est me penitus inscio. Pechlini nostri Noctes Sueciae in nostrorum Bibliopolarum manibus non sunt. Itaque vereor, ne perierint. Insignis hujus Viri geminum Carmen olim mihi a te transmissimum, pergratum fuit. Atque haec fere sunt, quae habebam tibi significanda, etiam responsi loco ad politissimas tuas litteras, diverso tempore ad me datas. Tametsi autem in rescribendo non ea usus sum diligentia, qua me uti par erat, cum negotiorum infirmaeque valetudinis, deinde et morbi causa; Scias tamen, me nullam unquam praetermissurum occasionem, bene de te, qua potero, merendi, qui praeclaram illam tuam eruditionem, fidem ac judicium, magno habeo in pretio. Caeterum si quid monendum habeas, litteras huc mittes, quas ad me perferri,


page 367, image: s387

curabunt domestici mei, si forte Dordraco nondum rediero. Vale et me amare perge. Lugduni Batavorum d. 28. Julii 1708. P. S. Levidensem quandam scriptionem meam de Akmella herba video plerisque Eruditorum Diariis in sertam, ac in omnibus pro conficitur scriptum esse conjicitur, quod manifesto pugnat cum indubie, quod additur. Sequentes Botanici non ita pridem diem suum obieruut, D. Plucknet et Doody, Angli, Pater Plumier et Dodart, Galli.

CIV. G. W. WEDELII. (Kiliam.)

NOn respondi hactenus gratissimis tuis, in quibus nil quicquam desidero, quam ut Philosophiae Chimicae, si ita loqui fas est, superstructae illi Peripaticae, paulo faventior reddaris, inprimis post, quam universalis medicinae, seu artis divinae, exemplo laudatissimo Paykulii, vere adepti, sep infelicis, lux clarior emicuit, cum aliis. B. Posnero nostro olim persuadere sum annisus, ut, saltem ex hypothesi, chimica principia admitteret, et doceret, sed maluit ille carere fructu praesentaneo, quam aures dare. Ego vero persuasissimus sum cum meis, esse hanc philosophiam genuinam, facillimam, Majestati divinae congruam et utilissimam. Delector jam


page 368, image: s388

apprime publicis lectionibus Physiologicis, quibus jam occupor denuo, in excolendis utrisque: Vna vero insignissime, quod Deus O. M. conjugi lectissimae clementissime benedixerit, mihique in senio prolem, divinae singularis signum gratiae concessurus sit, quam suo tempore exosculabimur. Servet vos Deus! Dabam raptim Jenae 1708. d. 23. Augusti.

CV. JOHANNIS HENRICI HEVCHERI. (Kiliam.)

NIsi, qui tuas mihi reddidit literas, serio affirmasset, sibi abs te datas esse, praetereaque fasciculus scriptorum, una missus, firmasset fidem, nunquam crede, fuissem crediturus, a manu tua venisse literas, in meas quae venerunt manus. Nec enim persuadere mihi potuissem, Te, tantum Virum, vel responsione dignaturum Heucherum, nedum literis provocaturum ad mutuas. Id enim divinare si potuissem, jam diu multum, mihi crede, molestiae literis meis tibi creaturus fuissem. Jam enim diu mihi familiaris es, Vir longe Celeberrime, vixque abit dies, quin te non utar, quin non sim tecum, ac tecum verser. Sed tamen putavi, Virum talem, tantumque, tamque occupatum, cumque tam magnis in arte sua versantem Viris, non esse Heucheri interpellandum literis, atque conturbandum;


page 369, image: s389

neque id, si fieret, in optimam partem acceptum iri. At multum haec fefellit opinio, multoque me aliter de summa atque incredibili humanitate tua existimare tuae jubent literae. Tam enim humanae illae, tamque prolixi tui erga me affectus plenae erant, ut, quoniam a me non pares reddi posse videbantur, haec fuerit causa, cur ducerem moras, literisque tuis amantissimis non celerius responderem. Accedit huc et illud, Patrone, quod a me postulare volueris, uti demonstrarem, qua in re, si L'Emerii excipiatur inventum, in Physicis Galli celebrari mererentur. Ad quod perficiendum quoties sum ingressus toties efficere non potui, toties animum juxta, calamumque abieci. Maximum autem fuit, quod tuo diffiderem postulato me facturum satis. Sed tamen omnem hunc metum excussit metus. Verebar enim, ne, si responsionem differrem diutius, indignus videri possem, cui porro scriberes. Nunc autem ad tuas me converto literas, quae primum pudori meo admodum graves videbantur. Gratias agebant, quas nullas videbar meritus: agebant porro ei, qui, si quid in arte tenet solidi, id omne scriptis tuis acceptum ferat; quem ita tuarum sententiarum tenet amor, ut neque quicquam udeat asserere, neque se doctum aliquid dicturum confidat, quod cum iis non sit consentaneum.


page 370, image: s390

Quare persuasum tibi habeas, Vir summe, vix consulta factum opera, ut in laudandis Gallorum ingeniis abs te dissentirem. Factum nescio quo praeiudicio, quod mihi, nec opinanti, obrepsit: factum anticipata quadam, qualem primicerius ipse Gallorum damnavit Philosophus, opinione. Hanc autem praeceperam in Hamelii incidens Regiae Academiae Historiam, qui, quoniam tunc temporis meliora non legeram, omnia quae ibi cognoram, dicta ex tripode arbitrabar. Post hunc placere coepit Fontenellius, in cujus postquam incideram Collectanea, sic mihi persuadere coepi, ab eruditissimo Gallorum populo, vix quicquam, quod non omne ferat punctum, omniumve mereatur plausum, proficisci posse. Hinc, quicquid de Analysi tot corporum chymica, deque experimentis chymicis aliis, de Marte per artem parando, de diversis effectibus ignis solaris et culinaris, de natura cometarum, de causis rariorum phaenomenorum coelestium, de legibus condensationis et dilationis aeris, de vi elastica aeris, de emendatione barometrorum, de phosphoro barometrico, de petrefactis lapidibusque figuratis, de declinatione acus magneticae, de germinatione coralliorum, de vegetatione plantarum, de earundem erectione perpendiculari, de conservatione frumentorum, de generatione limacum,


page 371, image: s391

de foetu in ovulo, cum ovario adhuc cohaerente, detecto, de generatione et nutritione, foetus, de mutua circulatione sanguinis inter gravidam et foetum, de circulatione aeris in corpore humano, de actione ventriculi in vomitionibus, de glottide unico formandae vocis instrumento, de visus organo modoque visionis, de Cataracta, de humore crystallino ad visum non adeo necessario, consignatum reperi, id omne existimavi sic comparatum, ut et vitae civili beandae et augendis scientiis multum conferat, nec speculationibus inanibus, aut nimiam subtilitatem spirantibus adscribi mereatur: ita ut et Chirurgi Merii tentamina de novo sanguinis in foetu circuitu, si non l' Emerianis experimentis, ad fulmina et tonitrua spectantibus, aequiparanda, saltem non adeo postponenda ducerem. Postea tamen mutare coepi sententiam, quam absurdum Merii et alia id genus commenta Gallorum cognovi. Ita mentem de sede sua deturbare potest anticipata opinio! ita praeiudicium usque adeo mentis potest occoecare aciem, ut nubem pro Junone, pro Diana ranam amplectatur! Ceterum, licet turpiter se se dederit e Mery, licet turpiter Galli plures: tamen, dabis, Vir summe, mihi veniam, si ideo non omnem plane de ista gente opinionem deposuero. Nec ipse observationem l' Emerii, tonitrua


page 372, image: s392

et montes ignivomos concernentem, non probare potes, et sunt plura alia Gallorum utiliter inventa. Atque de his ut bene sentiam, singularis populi eius indoles postulare a me videtur. Sunt Galli, fateor, ingeniosi magis, quam laboriosi: ut tamen sint ad unum omnes, vereor. Sigillatim ad naturae scrutanda mysteria prorsus, atque omnino ineptos esse, vix equidem adducar, ut credam. Certum, valde gloriae esse cupidos: credamque ambitione vel adduci invitos ad patientiam laboris. Satis documento bellum, quod ad hanc usque gerunt diem: ad bellum vero praeter ingenium, et opus labore et constantia. Redeo ad le Mery, de quo mihi, qui redierunt ex Galliis, narrarunt, esse ne in arte quidem chirurgica valde celebrem, praetereaque iudicio non valere: attamen tantam secandi facultatem, tantamque anatomes peritiam assecutum, ut, si ventum fuerit ad cultrum, cunctis et Gallicis et Belgicis Anatomicis praeripiat palmam: usque adeo, ut postquam eius pariter, Buyschiique vidissent elaborata, vix sustinuerint elaborata aliorum intueri. Vt igitur plane dicam, quod sentio, sic egomet statuo, non omni omnino laude defraudandam esse gentem, quae si non omnem; tamen aliquam, quantacunque. haec sit, laudem mereri videatur. Quod autem supra forte, quam


page 373, image: s393

par fuerit, aliquando laudaverim Gallos, amori in illos meo, quo in studiorum occupabar initiis, tribuendum. Tantum igitur abest, ut tibi declarare possim, Gallorum meritis aliarum merita nationum in arte iuveniendi superari, ut potius inferiora esse, rectiora edoctus, mihi ierim persuasum. Sic vero dum existimo, vides, Vir summe, tecum me conspirare, unumque sentire plane: tecum, uiquam, in quo summamne ingenii iudiciique aciem, an admirabilem doctrinae copiam admirer suspiciamque magis, dubito valde ancepsque haereo. In tua profecto scripta, cedro dignissima, quoties incido, toties tantum scriptorem vel tacita mentis veneratione prosequor, vel, si quis datur locus, publica praedicatione co, honesto. Idque deinceps in posterum eo factitabo magis, quod tua me liberalitas tot egregiis ad eam muneribus videtur incitasse, quibus nihil mihi gratius, nihilque optatius accidere potuisset. Pro iis itaque maximas tibi, Patrone, ago, habeoque gratias: et hoc maiores quidem, quod spem sum in gressus maximam, fore, ut eam ad doctrinam, quam ex ceteris tuis hausi scriptis, magnus propediem ex donis tuis tam egregiis cumuus accedat. Neque hoc fore praepostera qualam, praeceptaque animi opinione, sed firmissima mentis inductione, certissimaque


page 374, image: s394

permotus ratione credo, planissimeque confido. Mea etsi vix tuo digna conspectu iudico; tamen, cum illa nihilominus requisieris, quaedam mittenda duxi: speroque eam ob causam te et mitiore mentis iudicio castigaturum et rectiora lapsum edocturum. Atque age, Vir summe, si quod tenuitati meae non invides gaudium, pluribus deinde, quod quidem sine incommodo tuo fieri possit, literis exhilara, Maximi Nominis tui admiratorem perpetuum, Vitembergae Saxon. IV. Non. Novembr. CIC ICCCX.

CVI. F. RVYSCHII. (Kiliam.)

QUod nondum ad vestras pervenerunt manus Thesaurus Animalium primus, ut et microscopium, satis mirari nequeo, quandoquidem illa ante 6, et quod excurrit septimanas, tradenda commendaveram per filium bibliopolae Wolters, tunc temporis in Germania degentem. Jam autem redux, dixit mihi, se se tradidisse bibliopolae Hamburgensi Liebezeit, e cuius manu illa accipere debes. Dn. D. Petrus Steyn dixisse mihi, Exc. Vestram amantem esse conchyliorum: cum autem eiusmodi rebus quoque addictus sim mihi significare poteris, quibus museum tuum ornatur; forsan nonnulla deficientia supplere


page 375, image: s395

potero; itaque catalogum illorum expecto. Lege is dubio procul D. Listerum de Humoribus. In illo varia absurda invenio: inter caetera dicit, me falsum esse in systemate extremitatum Vasorum sanguineorum, id quod in illum convertendum erit in sequenti praefatione mea: judicat enim de rebus a se nunquam visis; praeter illud variae nugae reperiuntur, scilicet, quod ego statuo, in cerebri substantia non reperiri glandulas, sed particulas pingues, id quod nunquam dixi, nusquam scripsi: sustineo hoc ita esse in dura matre, non in cerebri substantia. O dementiam! Si Lister praeparata mea vidisset, cum caeteris omnibus, qui exacte perlustrarunt illa, (non est cur dubitem) quin dixisset, NVNQVAM CREDIDISSEM, NISI VIDISSEM! sic enim omnes loquuntur, qui me convenerunt, et praeparata viderunt, id quod sine ostentatione dictum velim. Hisce finem facere cogor, cum visitandi aegros tempus instet. Interim omnia fausta et felicia tibi Excellentissime Vir, ut et toti familiae apprecor. Volante calamo. Amftelodami 13. Novembr. 1710.

CVII. G. F. FRANCI de FRANKENAV. (Kiliam.)

MIre refectus sum calamitoso hoc temporum statu, quum novissima tua legi;


page 376, image: s396

vix enim ex Falstria domum redieram mitescente paulisper malo epidemico, et ad lares revertentibus honestioribus urbis hujus incolis, ecce jucundissimo tuo alloquio beatum me cerno, quod citius ad rescribendum manum impulisset indiligentem, ni cumulatis interea tum privatis praesertim, tum publicis negotiis, cunctis in suum restituendis prius locum, me nimium plus districtum vidissem. Quamobrem ut jussis nunc tuis obtemperem, pessimi morbi statum in tabula quasi tradam, ut pestifera ejus indoles eo melius innotescat, prout nimirum vel ipse vidi vel ab aliis, qui longius interfuere, accepi. Vix miles Danicus e funesta clade Scania superstes receptum in castello, quod ad fretum jacet Balticum, invenerat, ubi ob loci angustiam, aegre tot homines ferentem, mox ut fieri solet, febres primo Castrenses benignioris quidem notae se prodebant, quae deinceps genium deserentes suum, sensim sensimque acrius exardebant, atque in epidemi [gap: Greek word(s)] censum venire observabantur, hieme existente tepida. Sequebantur mox prava exanthemata, itemque petechiae, in aliis autem bubones tam sub alis, quam inguine ac parotidibus; verum dicta haec symptomata non adeo multis erant familiaria et gliscebant magis, donec incipiente vere et calore se melius explicante, quae


page 377, image: s397

in latibulis stragem edere hactenus consueverat, manifestior longe fiebat et meliorem urbis invadebat partem ad internecionem usque. Jamque res nostra agi videbatur, cunctaque ad immanem hunc hostem a moenibus arcendum a nobis in medium proferebantur et consilia et media, sed incassum; nam mensibus Aprili et Majo jam sparsum hinc inde quid pestiferi veneni subreptitii per viliores aedes subnotabat Medicorum vulgus, cui fidem plurimi dare adhuc recusaverant, donec adventante solstitio aestivo plures atroci malo corripi et funera singulis hebdomadibus magis magisque densari animadverterent. Diebus canicularibus graviter admodum saeviebat contagium, sed initio Septembris ad summam [gap: Greek word(s)] tandem pervenerat, adeo ut una eademque septimana ter mille et centeni aliquot homines misere deleti fuerint. Eodem se habuit fere modo, ut illa, quae Gedanum invaserat ante biennium, lues incrementa et declinatio eadem. Plurimi bubonibus infestabantur, praesertim in inguinibus foeminae, cum febre pessima, qui interdum rursus dissipabantur in aliis absque vitae periculo, adeo ut cum istis plateas percurrerent aliquae. Carbunculorum minor quidem erat frequentia, at pejor conditio, nam plurimi cum his interiere;


page 378, image: s398

in multis petechiae observabantur majores, mali plerumque eventus. Quibus Diarrhoea, haemorrhagia, aut mensium fluxus inordinatus morbi statim initio superveniebat, res mali erat augurii, non item in fine ejusdem. Plures servavit vomitus spontaneus, unde et vomitoria mature exhibita salutaria judicabantur, in quibus autem praeter vomendi nisum plura simul pestis indicia se manifestabant, aliter res cadebat. Neogamis virus maxime nocebat, eosque vita facillime exuebat In curatione blanda acida et diaphoretica temperatis alexipharmacis permista utramque faciebant paginam. Amaricantia, ut Essentia Balsamica Hofmanni, Elixir proprietatis Paracelsi dulce, ut et cum Spiritu Sulphuris paratum, Rob Juniperi, itemque Gedanense illud compositum ex Aloe, Croco, Myrrha, Rhabarbaro, Zedoaria, Angelica, Theriaca etc. ad praeservandum plurimis commendabantur. Terrore perculsis aut lipothymia subito profuit venae sectio. Gravidis et puerperis morbus erat infensissimus, eodemque afflati contagio infantes convulsionibus statim finiebant vitam sine ullo externae malignitatis indicio, nec diu resistere poterant veneno. Cadaveribus condendis vix sufficiebant superstites, tractandis item infectis medici aut chirurgi; e priorum numero, duo, nempe D.


page 379, image: s399

Lahme, qui ad exitum fere morbi indefessa perduravit solertia ac constantia, et D. Wagnerus, qui cum uxore principio statim pestis humatus, cum duobus Medicinae Candidatis, octo chirurgiae magistris juratis, exceptis pluribus ipsorum servis ad plures abiere. Ultra quingenta heic numeramus clausa et inhospita tecta, quibus expurgandis debite stren uam nunc Magistratus urbis navat operam cum rei sanitatis praefectis, inter quos praecipue Facultatis nostrae Decanus, Collega conjunctissimus, Dn. Mulenius, suam durante strage maxime contulit symbolam; neque in hunc usque diem taediosum hoc opus vacare potuit, nec sibi: Sex jam elapsae sunt hebdomadae, ubi pestiferi nihil inaudivimus. Faxit Numen summe beneficum, ut quam longissime a finibus nostris absit morborum haec furia, atque metropolis nostrae pernicies, nec gliscentis unquam exsuscitetur prima favilla mali, prout haud raro accidere solet, aliudve generi humano nocens remanere virus; Cujus divinae Pronoeiae te, Virorum Celeberrime, cum tuis etiam atque etiam commendo, plurimaque salute impertio. Vale! Scrib. Hafniae d. XI Martii anno 1712.



page 380, image: s400

CIIX. G. W. WEDELII. (Kiliam.)

ACceperis sine dubio ab affine quoque seniore et nuncium de morte B. Socrus, sororis tuae desideratissimae, et reliqua; ut tuas ego quoque X Kalend. April. scriptas. Eodem tempore aliquid insigne fatum eminebat. Asportandum erat cadaver masculinum, Cahlae exequendum. Ante vero, quam appeileret, die jam indicto, ut non nisi biduum superesset, Dn. D. Slevogtius, ob valetudinem, id munus prosecandi mihi, et si nollem, per me Filio Collegae offerebat. Ego id ambabus manibus acceptandum suasi; memor vero B. Rolfincium in Auditorio Philosophico demonstrasse cadavera, idem ut in Auditorio Medico noviter exstructo fieret, autor eram. Et sic benignissime benedicente S. S. Numine Theatrum sine Theatro, Filii laudati industria, ex ternpore parabatur, in quo, mirum dictu, levi sumtu, plenissima luce omnes et singuli spectatores fruebantur aspectu desiderato, non sine singulari applausu, ipsi Lugdunensi contra. Vnde uno eodemque anno Professor Ordinarius, Pro-Rector Magnificus, Brabeuta, et Prosector fuit. Deo aeternae sint laudes. Affectum ischiadicum et in lumbis ipsis haerere, ex Hippocrate dudum in casu publice exposito


page 381, image: s401

disserui, et saepius vidi in aliis deorsum, in quibusdam sursum, quasi radiante dolore et non raro cum calculo frustra confuso. Jllustrissimus Comes ab Erbach olim in Aula Saxonica quadam consuluerat de affectu suo medicum t. t. eodem pacto ischiadicum; hic ex Sennerti Praxi de Calculo mox onscripserat consilium ad verbum: quod cum ostenderet mihi legendum Comes, subridebamus utrique, ipse et ego; deceptum enim in diagnoli mox noverat ipse. Lagnei Harmonia, Volumine IV. Theatri Chimici Argentoratensis extans, dudum mihi et diligenter lecta; sed nullatenus inde concludere vel ipse potuit, vel alius, quid sentiendum sit: adeo in re quidem concordant cati, qui quidem sunt adepti, sed in nominibus mirum quantum discrepant. Satis fuerit, si unum vel duos concordes demonstrare posset, v. g. Basilium valentinum et Paracelsum, hos enim potiores habeo, nedum omnes et singulos. Duo sunt gravia, ut in tota arte, ita quam maxime in, in divina illa, nosse et facere. Immo hoc ipsum prae altero est facillimum, empirice puta. Iterim et illum reputo felicem, qui noverit solum: contentus enim esse maxime arbitror potest, certus una falsissimos processus sumptuosos, nec ad ignem ipsum alendum, nisi


page 382, image: s402

exiguos requiri. Servet te Deus! Dabam raptissime. Jenae 1714. d. 26. Aprilis.

CIX. VRB. HIÄRNE. (Kiliam.)

DIu multumque optavi, ut tandem aliquis existeret, qui totius medicinae habitum universalem, hoc est, tam genetaliter, quam specialiter quoad omnes partes et circumstantias, suo colore genuino delineatum explicaret. Quamvis enim multae a multis pristini aevi medicis institutiones medicae conscriptae sint, et hi equidem omnem, quam, potuere operam in eas rite tradendas collocaverint; nihilominus tamen multa in completa reliqerunt, eo quod non pauca successive magni in mediana nominis et usus in lucem protracta sint, quae antea tenebris atque latebris suis abscondita jacuere. Hinc non potuit non quin ipsorum informatio fuerit manca et mutila, adeoque desiderium nostrum de perficienda medicina neutiquam impleverit. Hocce vero tempore merito nobis gratulamur de divinitus nobis concesso ejusmodi consummato Viro, omnibusque numeris absoluto medico, qui hoc opus herculeum peragendum suscepit penitusque consummavit, adeo ut desiderio nostro omni ex parte satisfactum


page 383, image: s403

jam sit. Quamobrem unicuique merito incumbit, symbolum suum conferre, ut opus illud in rei publicae medicae summum emolumentum lucem tandem adspiciat. Et licet non vacaverit aestumatissimis epistolis tuis suas semper reddere responsorias; nequaquam tamen neglexi heic loci, quantum in me fuit exequi, quidquid mihi in commissis dedisti, adeo ut Serenissimus Holsatiae Dux desideraverit ad formandum calculum scire, quantas opus tuum impensas requireret. Demonstravimus Serenissimo Principi, opus illud nullum ipsi gravamen esse allaturum, quin potius sensim semet ipsum soluturum, ut pote tam avide ab eruditis exspectatum, et omni auro contra aestimatum; adeo ut quidquid impensae Princeps in id erogaverit, omne illud ad ipsum sit rediturum, eo insuper cum lucro, ut bonos sempiternus ipsum sit mansurus eo quod annis adhuc immaturis opus nihilominus summe perfectum ac maturum in rei publicae literariae emolumentum promoverit ac luce publica donaverit, per se alioqui splenlidum ac mire fulgidum. Quare consilium meum esset, ut quamprimum fieri poterit, sumnam impensarum praeter propter formatam transmitteres, qua obtenta non desinam, quin Serenissimus Princeps ad illas faciendas se certo tandem determinet. Quod vero commercium


page 384, image: s404

nostrum literarum paulisper interrumpere coactus fuerim, non mirabitur ille, cui negotia mea indies audacta cognita perspectaque sunt. Bini promedum sunt anni ex quibus Serenissimus Potentissimusque Rex noster me Vice-Praesidem Regii sui Collegii Metallici constituerit; et licet dignitas mea ad istum honoris gradum, quem Cancellariae Consiliarii obtinent, proximum ab illo in quo legionum praefecti locati sunt, erecta fuerit; labor tamen meus, exinde adeo adcrevit, ut quum prius satis mihi negotii esset ad inserviendum aulae et laboratorio chemico et innumeris propemodum aegrotis meum consilium auxiliumque expetentibus, jam in cumulum accesserit totius Collegii onus, quod in me solum et mihi adsidentes rei metallicae Consiliarios recumbit. Collegii enim Metallici Praeses, Jllustrissimus Comes Dominus de Spens, rei metallicae parum est adsuetus et insuper avocatur, dum una cum reliquis Regni Senatoribus hisce calamitosis temporibus consiliis quotidie interesse atque Imperii exercitui formando lustrandoque invigilare cogitur, adeo ut rarissime in Collegio ipsi adesse contingat, omneque onus humeris nostris ferendum relinquat. Omnes minerarum fodinae, quae in Suecia reperiuntur, Collegii Metallici dispositioni subjacent, ubi quotidie


page 385, image: s405

multa occurrunt, quae et rite dirigi et in debitum ordinem redigi merentur. His tandem accedit ingravescens aetas mea, quae ad annum septuagesimum quartum adscendit, adeo ut vires vix ac ne vix quidem tantis sufficiant laboribus exanthlandis. Quare neutiquam fieri potest, ut ad cunctas literas ab omni fere regni loco quotidie advenientes respondere possim. Ceterum ipsi tibi notissima est facies rerum Serenissimi Holsatiae Ducis, quippe qui praesens spectas, quomodo Rex Daniae omnem ipsius terram in suam redegerit potestatem, nec quidquam redituum ipsi reliquerit, adeo ut mirari non poteris, illum este in resolvendo super hac re cautum usque dum certior fiat, an impensae erogari possint nec ne. Consultum igitur foret, ut qua data occasione heic Holmiam idoneo quodam navigio transfretares; spero fore, ut inclyti totoque orbe illustris Viri praesentia ad omnem gratiam atque favorem Principem disponeret. Iter non adeo longinquum est; neque impensae, quae ad id conficiendum requiruntur, multae: quod hospitium, victum et lectum concernit, tibi omne id qualecunque est in domo mea offero, non dubitans, quin sis aequi bonique consulurus. Mihi vero summi loco lucri erit, tanum Virum hospitem accipere, cujus conversatio intimior omni mihi auro contra aestimanda


page 386, image: s406

venit. Multa praeterea sunt heic loci visu digna, inprimis minerarum fodinae, quae certe non minoris sunt momenti illis, quae in Saxonia alibique conspiciuntur. Ex hisce constat, spero, me, etiamsi in respondendo tardum, minime tamen tui fuisse oblitum: plus re praestare quam verbis promittere animus fuit et etiamnum est. Sed de his ego responsorias tuas, quam primum fieri poterit, exspecto. Quod mihi scribis de tentaminibus aliisque operibus meis, item de certitudine principio rum chymicorum, quum plus otii atque negotii, quam quo nunc fruor, requirat, in aliud commodius differo tempus. Si illa mihi contingeret felicitas, ut te hospitio meo excipere liceret, coram tibi in omnibus satisfacerem eorumque evidentiam clare evincerem. Quod denique Dominam tuam, Patrone, et calculum quem in rene dextro gerit, adtinet, difficilli, mum esse reor, si parenchymati adcreverit, illum unquam posse solvi. Solventi equidem scilices aliosque lapides menstruo, omnis acri moniae experti, nec tamen nimis diuretico insudo, sed adhuc dum ad perfectionem de ducere nequivi. Interim opera dari potest, u ejusmodi calculus nullum incrementum ea piat, sed perpetuo leniter diureticis et balsa micis remediis diminuatur ejus tartarus atqui; expellatur. Huic negotio opportunissimum


page 387, image: s407

est, prout mihi longa experientia constat, Elixir junipermum ex rob juniperi et ejus spiritu una digesti paratum, quod renes confortat omnemque duelech consumit et educit. Si inflammatio quaedam, seu febris adesset, uti interdum, sed raro accidere consuevit, nitroso quodam illud corrigi poterit, prout saepius expertus sum. Si favente Numine solvens cuncta menstruum elaborari penitus poterit, qua data occasione tibi illud transmittam. Deus T. O. M. te servet salvum, omnemque familiam tuam inoffensa salute ac omnigena benedictione florentem. Mihi idem erit summi erga te amoris et honoris, qui Vitae finis. Vale. Dabam Holmiae d. 26. Aprilis annni 1715.

FINIS.



image: s408

[gap: Index]

image: s442

[gap: Errata list]