12/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: s001

THOMAE REINESII ET IO. ANDR. BOSII Virorum celeberrimorum EPISTOLAE MVTVAE varia philologica et historica complexae quas e scriniis vna cum excerptis epistolarum clarissimorum Virorum ad editionem IOSEPHI facientibus publicae luci dat IO. ANDR. SCHMIDIVS, D. IENAE Sumpt. HENR. CHRISTOPH. CRÖKERI. Anno 1700.



image: s002

[gap: blank space]

VIRO EXCELLENTISSIMO GEORGIO SCHVBARTO ICTO, POLYHISTORI ET ORATORI APVD IENENSES CELEBERRIMO RERVM BOSIANARVM AESTVMASTORI CERTISSIMO LITERARIVM HOC COMMERCIVM SACRVM ESSE VVLT I. A. S. D.



image: s003

VIR EXCELLENTISSIME

SVauissimum hoc elegantioris literaturae commercium, quod eruditorum duumuiri, Bosius et Keinesius, per alipuot annos magna cum voluptate continuarunt, celeberrimo nomini tuo cur a me inscriptum videas, non est vt longius, quam insituti ratio postulat, hac vice demonstrem. Tua enim propemodum haec sunt, quae tibi nunc offero. Bosius delitium tuum erat dum viueret, tuus amor post fata, quoque fuit, imo erit. Posthuma illius scripta vt publicam viderent lucem, et de tanti viri ingenio atque doctrina praeclarum erudito orbi darent testimonium, tu vnus effecisti. Reinesiana iam olim peruolutasti non duntaxat, sed et eorundum vnum illstrasti commentatione erudita. Cui ergo magis ista debeantur quam tibi, sub cuius manibus haec dudum fuere, ego quidem non video. Tam iusto titulo quae reddita vides, mente et fronte serena accipe, et simul permitte vt sint symbola amictiae nostrae, quae summis officiis


image: s004

in Academia Salana, communi studiorum matre, ab vtroque quondam fuit culta. Ceterum, quod facis, perge egregia formare ingenia, futuro seculo eximie profutura, vt tu in illis viuas nomenque tuum cum Bosiano Reinesianoque pari ambulet passu. Vale. Dabam in Academia IVLIA d. XX Aug. A. O. R. MDCXCIX.

LECTORI BENEVOLO S. P. D. IO. ANDR. SCHMIDT, D.

PRodit tandem volumen literarum, quae Bosium inter et Reinesium commutatae fuerunt in vario scientiarum ac doctrinae elegantioris genere. Earundem editionem olim


image: s005

meditabatur B. Sagittarius, postquam illas, ex vtriusque schedis manu propria accurate descriptas argumentis ornare coeperat, sed aliis dein distractus et tandem morte praeuentus, vt hanc quoque curam mihi haberem commendatam, enixe voluit. Desiderio isti vt satisfacerem, hoc ipso anno, vt alios taceam, me excitauit politioris literaturae stator FRIDERICVS BENEDICTVS CARPZOVIVS, inter coelites nunc degens, Cl. Iunkero ornate nuper laudatus. Tanti viri iudicium quanti a me fieret, statim monstrare volui eique in imprimendo hoc literarum commercio morem gessi lubentissime. Tu nunc, Lector beneuole, horum Virorum literas, animi et variae doctrinae indices serena suscipe fronte. Fauorem tuum si mihi laudauerit bibliopola, in hoc genere horum Virorum alia, apud me latentia, promte communicabo.


image: s006

Additamentum his esse volui literarum ad Bosium excerpta quaedam, de huius Viri improba cura, et conatibus in Iosephum abunde testantia, ac cum ipso commercio cui subiiciuntur, egregie congruentia. Vale!

EPISTOLAE REINESII ET BOSII MVTVAE.

SVMMARIVM EPISTOLAE I. Bosius Reinesii commercium ambit literarium, eidemque rariores aliquot libros mittit. Meminit Scriptorum inscriptiones quasdam suppeditantium. De Bibliopola Numburgensi et Variis Lectionibus Reinesii. Hic emendationes nonnullas Genesio MS. adiecit. In Zonarat difficultas. Bosius Ptolomaei Ascalonitae opusculum descripsit et cum aliis Graecis Scriptoribus contulit.



page 2, image: s007

BOSIVS REINESIO. Magnifice, nobilissime ac experientissime Vir, Patrone vnice venerande.

SVpersedi hactenus scribere ad Magnificentiam Vestram magni nominis quodam quasi splendore deterritus, et praeterea veritus occupationes vestras, quae, vt audio, tot tantaeque sunt, vt pene religio mihi sit, musis et reipublicae tam strenue operanti importune obstrepere, aut inficeta scriptione mea iniicere moram. Sed postquam saepius animum subiit recordatio summae humanitatis Vestrae, quam non ita pridem expertus sum; postquam ex amicissimo Freislebio intellexi, nondum exstinctum esse affectum Magnific. Vestrae erga me immerentem, nec imminutum, iri illum qualicunque commercio nostro literario, ausus sum perruptis omnis seu pudoris, seu venerationis obstaculis, hoc officii genere magnitudinem vestram colere, sicque, quae coram audire non possum oracula, eminus amplecti. Etsi enim sperabam tunc, cum plane inuitus a venerando conspectu vestro recederem, fore vt quamprimum per aliquot dies eodem fruerer, quod vnice desiderabam: factum est tamen fato plane inuido ac iniquo, vt spe mea deiectus, cogerer solatium omne in literarum alloquio collocare. Quod vt huius demum anni exordio instituerem (quem Amplitudini Vestrae Deus ter opt. max. faustum ac prosperum esse iubeat!) fecit iter ante vnum itemque alterum mensem. Dresdam vt insperato, ita festinanter susceptum, vnde his demum diebus redux factus sum. Idem quod obstitit, vt libros a Magnif. V. desideratos transmitterem, quod facturum me receperam ante. Ac vtinam nunc tandem ad manus esset, vel futurum sperari posset Itinerarium Cotouici,


page 4, image: s008

quod diu et hic, et Witebergae et Dresdae a me quaefitum adeo reperire non potui, vt exstare in mundo scriptum eiusmodi, vix vni aut alteri, etiam eorum qui docti haberi volunt, innotuerit. Non desinam tamen inuestigare librum, cuius spero vel vnicum exemplar in vicinia nostra superesse, vbi tandem lateat. Ac fortasse Numburgo breui accepero; certe spes inde adipiscundi illius mihi facta est; sed incerta valde. Interim transmitto per M. Freieslebium Pignorii Epistolas Symbolicas, in quibus aliquot inscriptiones veteres post editum Gruteri vastum opus erutae reperiuntur. A diunxi Petri Gassendi summi aetatis nostrae philosophi, (cuius Epicurum siue Laertii librum X Commentario philosophico, et notis philologicis illustratum, iustae magnitudinis volumen in folio an. 1649 Lugduni editum, itemque peculiares libros De vitae et moribus Epicuri nescio an viderit amplitudo Vestra) Vitam Nicolai Peirescii, itemque Palaephatum Corn. Tollii opera illustratum: non ingratos spero, nisi antea pellectos forsan: quod in altero, sicut et in Pignorii Symbolicis. Inscriptiones veteres complures nouiter illustratae aut emendatae sint, vterque vero admodum vetustas aliquot nondum editas suppeditet: quas plerasque omnes inflexa paulisper pagina, qua recensentur, notaui. Obseruaueram passim in scriptoribus recentioribus aliis inscriptiones quasdam, sed nescio an apud Gruterum habeantur, quod is mihi non sit ad manum. Mutuabor tamen quamprimum potero, a Riuino. Cuius, vt hoc in transcursu addam, opuscula nondum, quod sciam, lucem viderunt publicam, etsi pleraque typis impressa sint. Aiebat enim quaedam adiicienda illis esse, ante quam praelo, seu potius officina eius, exeant. Caeterum sicuti proxime praeteritis, ita praesentibns nundinis loquutus sum Martino Mullero bibliopolae


page 6, image: s009

Numburgensi, de scriptis quibusdam Magnif. V. imprimendis. Non derogat omnino sumtus, petiitque vt ea de re cum Amplitud. V. agerem suo nomine. Ait, nuper se Altenburgi fuisse, sperasseque fore, vt coram cum M. V. super hoc negocio transigeret; sed solennia quaedam illustris. Principem inter et ampliss. Senatum obstitisse. Nunc saltim cupit certior fieri, quotnam exempla Variarum supersint, quoque pretio redimenda. Redemturum se ea pollicetur, sed tolerabili precio, speratque impetraturum a V. Magnif. vt nouus operi titulus, forsan et noua praefatio praefigatur. Id si fiat, auecturum illa proximis nundinis Francofurtum, nec dubitare, quin Galli, Belgae, Angli certatim emturi sint, quod Germani, vt sumus nostrorum negligentes, plerique non auide satis appetimus. Iam si distractum iri videat exemplaria tomi primi, alteri quoque edendo pro virili sumtus supeditaturum, vbi aequas de reddendo honorario conditiones cum M. V. inire possit. Super hac igitur re quaenam sit sententia M. V. quamprimum sibi vt per me significetur, rogat. Instare enim nundinas Francofurtenses, ad quas ipse profecturus sit. Eo itaque curanda in tempore exemplaria, si transigi negocium ex voto vtriusque possit.

De transmissa informatione circa scriptores Graecos seculi a nato Seruatore noni, adiectisque ad textum Genesii nostri emendationibus, ingentes ago gratias, et quas possum, maximas. Erit, vt spero, vbi publice, et ad eruditos totius orbis licebit agere, nisi spes nostrae aliunde fuerint interceptae. Idque eo magis, si et reliquis libris, quos vbi cum musis nostris in gratiam rediero, transscriptos mittam, eandem curam impendere V. M. dignabitur. Contuli verba Zonarae in rebus Basilii cum nostro: quibus ait, quendam rerum eius gestarum


page 8, image: s010

scriptorem eum genus ab Arsacidis ducere comminisci. Id autem facit Genesius libro V. [gap: Greek word(s)] , inquit, [gap: Greek word(s)] etc. Sed fusius tamen ista Cedrenus tradit, etiam maiores eius Arsacidas recensens alios. Quem nescio an potuerit Zonaras in animo habere, cum ista scriberet, quae supra recitauimus. Adderem aliquid de Ptolomaeo Ascalonita, cuius opusculum, nuper descripsimus ex schedie Lindenbrogianis. V. quoque Magnif. visis, ac conati sumus supplere ex collatione Ammonii, Suidae, Hesychii, Harpocrationis, Phrynichi, Pollucis, Scholiastarum Graecorum, aliorumque. Sed de his proxime. Nunc enim plura addi tempus vetat. Vale interim quam optime venerande Senex, ac rempub. literariam, cui cum paucis inter principes merito tuo praees, porro feliciter adiuua: nosque beneuolentia ac patrocinio tuo etiam in posterum iuua, certus non alium futurum esse virtutum tuarum eruditionisque summae cultorem magis obseruantem, Dabam raptim die XIII Ianuarii A. O. R. CIC ICC LIII.

II. Reinesius Bosii virtutes praedicat, atque amicitiam suam ei spondet. Respondet de Bibliopola Numburgensi. Hortatur ad edendum Genesium. De Ptolomaei Ascalonitae lexico. [gap: Greek word(s)] Tollii ad Palaephatum. Defensio Variarum Reinesii necquicquam obnitente Riuino Rostochii excuditur.



page 10, image: s011

REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam. S. P. Mi carissime BOSI.

AMica prensatio tua cum nuper nobiscum esses, vel eo nomine, fuit mihi perquam gratissima, quod erectae, candidae, simul eruditae mentis eam esse agnoscerem; et profecto delectabar aduentoris, quamuis ignorabilis de facilitate et moribus meis caeteris ingenua confidentia accessu non suspenso, qualis esse solet [gap: Greek word(s)] . Nunc cum literis quoque peramanter scriptis te talem [gap: Greek word(s)] esse, qualem Te mihi ostenderas, probes, nihil restat, nisi vt quem obiter, et cum nonnullo scrupulo audiueram, videramque, admittam secure intimius, amplectar amicissime, et in parte felicitatis meae ponam, quod ambiri dignus Tibi fuerim creditus. Non refuto, mi Bosi, adfectum tuum, sed aestimo, neque committam, vt [gap: Greek word(s)] officio me defuisse aduersus Te iure queri vnquam possis: quin captabo Tibi placendi, Te iuuandi ornandique occasiones, et quandocunque se obtulerint, faciam quod ab amico expectare possis, animo valentissimo. [gap: Greek word(s)] . Ex eo vero, quod ad bibliopolam Naumb. verba de me meisque feceris, plenissime intelligo promtitudinem tuam, qui nec rogatus mea tanta sollicitudine curare volueris. Significa, quaeso, homini quamprimum, superesse mihi quinquaginta exemplaria Variarum, et ducenta Commentaria de Deo Endouellico. Ea si XXXVI ioa chimicis redimere voluerit, confectum esto negotium. Esto quoque in ipsius manu nouum operi titulum praefigere, praefari etiam quicquid volet suo nomine, si veterem dedicatoriam malit dispunctam. Andere possem illicium fortasse operi, effigiem meam aeri incisam. Ipse igitur veniat videatque, vel per alium


page 12, image: s012

rem conficiat. Genesium ne seponas auctor Tibi hortatorque sum: prouide etiam ne quis hunc honerem Tibi praeripiat. Si reliqua eius ad me destinaueris, eadem alacritate et fide adhibebo limam, siquidem [gap: Greek word(s)] permiserint, qua prioribus, in quibus me Tibi satisfecisse laetor, De Ptolomaei Ascalonitae lexico memini me quaedam Graeuio significare; inprimis hoc schedas istas e Tiliobrogae bibliotheca esse; et vnde emendari posse existimem, et alia. Libellorum tuorum vsum, quaeso, ad aliquod tempus mihi concedas. Palaephatus Tollii, quem a Gronouio habeo, nunc ad Te redit. Hic pag. 151 nale vocauit Laelapum, quem debebat Laelapem: perperam etiam p. 176 emendauit Senecam pro tela reponens bella: adsentitur hic mihi cl. Gronouius, Flori [gap: Greek word(s)] non euincere in Seneca quidquam mutandum. Inscriptio Graeca p. 212 [gap: Greek word(s)] continens videtur etiam quaedam Thesei referre; et consueuere Veteres confundere vtriusque gesta, quod essent propinqui nati e consobrinis. Defensio Variarum mearum contra censuram iniqui Poetae, quam suppressam tantopere cupiuit quaesiuitque cum tantis ad iudices clamoribus et laborauit vnice ne ederetur, etiam mendaciis ad eam rem armatus subrepensque, iam est sub prelo academico, et quidem permissu Superiorum, qui recte, dolum non praesumi de eo, qui prouocatus se defendit, et nihil delinquere eum quicquid egit, non vt alteri, sed vt ne sibi sit nocitum, censuerunt, contra quam illi, qui famosum libellum edi et libere vagari permiserunt, et querentem de iniuria libidini iniuriatoris porro obiecerunt. Istam primam et vltimam audiat. Nihil enim respondebo praeterea, si vel Acheronta mouerit, quod depre hendam esse incorrigibilis insaniae, [gap: Greek word(s)] , mi suavissime


page 14, image: s013

Bosi. Scrib. inter turbas Altenb. XVIII Ian. an. CIC ICC LIII.

Tuus fide sincera

REINESIVS D.

III. Reinesius ex Bucherii Commentario in Canonem Paschalem Victoris quaedam petit describi. Quaerit de Andrea Schillingo. REINESIVS BOSIO. Sira Lipsiam. S. Pl. Mi carissime Bosi.

IGnosce, si liberius operam tuam expeto. Aegidius Bucherius Atrebas ante annos non ita multos edidit Antuerpiae Commentarium in Canonem Paschalem Victoris. Eius pag. 234 legitur Kalendarium Constantinianum dictum, hoc est Fastorum Consularium fragmentum. Horum titulum cum primis sex Consulum paribus; item finem cum sex Coss. paribus vt enotare in mei gratiam velis, rogo. In iisdem Fastis descriptum hoc par extat; Probus et Paternus: quae hos antecedunt, et quae sequuntur tria paria similiter vt describas, summopere abs te contendo. Hoc auctoramentum Tibi esto amicitiae nostrae: de quo quacunque occasione pariabo. Amplius: ecquid cognitum habuisti Argentinae medicum quendam iuuenem Andream Schillingium, et qua occasione Academia patria excesserit meministi? Bene vale, mi Bosi et amorem tuum persevera

amantissimo Tui

REINESIO D.

Scribebam in Einsidelianis Sierae XXV Ian. an. CIC ICC LIII.

IV. Bosius sibi gratulatur de Reinesii responsoriis. Praemodestia fere deprecatur amici nomen. Queritur de valetudine. De Genesii editione quaedam. Bucherium nondum repertum dolet.



page 16, image: s014

BOSIVS REINESIO. Magnifice, nobilissime et experientissime Vir, Patrone perpetuo colende,

DIci non potest, quantopere gauisus sim nuper, cum litteras Magnificentiae Vestrae plenas candidi affectus beneuolentiaeque non fucatae accepissem: quod ex iis intelligam, non modo probatos Tibi, Vir summe, mores nostros, vt candidos et [gap: Greek word(s)] expertes: sed nec displicere audaciam nostram qua ausi sumus et tunc et in posterum grauissimas occupationes vestras litterario intercedente commercio subinde interpolare. Etsi non tam Suffenus mihi ipsi sum, vt AMICI magnum et splendidum nomen ambiam, quo cum doctissimus quisque superbire possit, Tu me vltro afficis, Vir magne, ac ornas immerentem sane nec vnquam meriturum. Sed ea summa humanitas tua est, quam agnosco ac veneror; mihi sola obsequii gloria relicta est: quam si adeptus fuero, abunde erit, quo Tibi bonisque omnibus placere queam. Nunquam enim aspernantur illustres animae deuotos sui cultores; sed aliis omnibus destitutos vel hoc intuitu amare solent. Quo pacto Deo fimillimi euadunt, qui non alio argumento ductus miseros mortales diligit. Verum virtutibus tuis dicendis, optime Virorum, aut praeco alius, aut saltem aliud tempus debetur. Nunc certe valetudo nostra tantae rei sustinendae impar est. Adeo enim languent vires ingenioli nostri, vt vix hisce chartae illinendis sufficiant. De transmissa effigie et carmine panegyrico, deque indicatis Tollii erroribus aliisque gratias ingentes habeo: atque vtinam referre aliquando possim. Vt tamen coner, admonebit subinde contemplatio transmissae iconis, quae semper mihi in conspectu, quoties musis operari licet. De Genesio non est quod metuam, ne praeueniar ab editore alio, nisi forsan


page 18, image: s015

in Gallia. Quanquam necdum scio, an innotuerit hic scriptor doctissimis viris, qui Constantinopolitanae historiae scriptores multis voluminibus comprehensos edunt. Conueni per Graeuium Hamburgum transeuntem, Lambecium, qui sextum eius operis tomum adornat; sed nondum quicquam resciui. Quae sit bibliopolae Numburgensis sententia, ex litteris ipsius inclusis perspicies, Vir magnifice, ac si voles, significabis haud grauatim, quid homini expectandum sit. Eas heri demum accepi, eaque caussa, quod non rescripserim ante. Bucherium hactenus reperire non licuit, non magis quam Cotouicum. Quaesiui in bibliopoliis omnibus, quaesiui apud amicos, vbi spes erat nanciscundi, sed per famulum. Ipse enim non potui, quem per hos octo dies museo incluserunt intemperies corporis et languor. Cum primum exire domo licebit, inquiram ipse diligentius, et si nactus fuero, Calendarium totum describam. Interim doleo vehementer, me non posse gratificari Magnif. Tuae, ea in re, in qua, vt Tu loqueris, amicitiae nostrae auctoramentum; vt ego interpretor, obsequii cultusque mei ponitur. Vale, Patrone opt. maxime, et Te imitari perge, ac boni consule [gap: Greek word(s)] nostram, qua imitati latinius loquentes, abstinuimus ambitiosa titulorum repetitione, quam scio doctissimis quibusque exosam esse, certe non admodum probari. Vale iterum venerande Senex, et gloriae tuae diu superstes esto. Dabam pridie Kal. Febr. A. CIC ICC LIII.

Magni nominis Tui perpetuus cultor IO. ANDREAS BOSIVS.

V. Reinesius dolet Bosii valetudinem melioremque precatur. De bibliopola Numburgensi. Victorini Anti Cesaris gentile nomen PLAVTONIVS V. in



page 20, image: s016

lapp. saepe pro T. Pro AVRIBVS B. D. D. legendum in Inscript. MATRIBVS Bonis Deabus. Hortatur ad edendum sine mora Genesium, et auxilium in eo pollicetur. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam. S. P. Mi carissime BOSI.

DE minus propitia Tibi Hygeia quod audirem narrantem tabellarium, indolui: nunc cum de eadem ad me quereris ipse, etiam ingemisco, et vt cum ea quam primum in gratiam redire possis, Deum opt. max. precor. Negotium cum bibliopola Naumburgensi confectum esse, si triginta ioachimicos mihi nundinis proximis Lipsiensibus soluere Te sequestro receperit: ipse vero suo sumtu hinc auferat exemplaria, quandocunque voluerit, adornet etiam titulum et praefationem pro lubitu; mihi enim ei rei vacare nunc non licet. AEs effigiei meae, quod adferet tabellarius, tuae fidei creditum volo interea, dum exempla eius quinquaginta sibi procurarit a typographo: post ad me redire facies. De Cotouico quiescas velim: nactus enim sum aliunde: Bucherium autem inquire. Libellum Devita Peirescii actis simul gratiis redhibeo. Eius lib. 2 pag. 112 volupe fuit cognoscere vera nomina duorum Anti-caesarum, quae in vulgatis libris corrupta hactenus legimus, expressa e numis: sed est tamen alterum recte a Victore et Paeanio conceptum, alterum etiamnum male adfectum. Victorini enim gentile nomen PLAVTONIVS est, in vno tantum lapide, et quidem Romano, repertum num. 5 pag. DLXVII apud Gruterum, PLAVTONIVS EXORATVS. Formatum id est Plautiae gentis appellatione: vt ex Antiae Antonius, e Cingiae Cingonius. e Mutriae Mutronius. e Proximiae Proximonius. [gap: Greek word(s)] L resecto crure pro I habuit descriptor: V vero quomodo in lapidibus


page 22, image: s017

frequenter pro T nimirum si inclinatam cogites, irrepserit monstrabo, cum de Inscript. AVRIBVS B. D. D. vti habent Pignorius et Gruterus, docebo veram lectionem esse MATRIBVS Bonis Deabus. Cum Pignorius ad Te redierit, addam comitem Commentariolum ad eam Inscr. excerptum e Variar. lib. IV cap. 2. De Genesio certo spera, Te eius editorem primum fore; et cura igitur [gap: Greek word(s)] , vt comitatior nitidiorque quam fortassis extrudent Galli, prodeat. Video paratum inde honorem Tibi; eoque non omittam succurrere mouenti et subleuare nitentem, qua potero. Sic Tibi, mi carissime Bosi res fortunatim feliciter et bene vortat. Vale et salue ab amantissimo Tui

REINESIO D.

Scr. Altenb. Kal. Febr. A. CIC ICC LIII.

VI. Bosius Reinesii literis recreatus auctorem praedicat, et vt porro notas transmissis libris adiiciat, petit. In Genesio praesidium implorat Reinesianum. Historiae Constantinopolitanae scriptores Parisiis excusi nondum Lipsiam, Francofurtum et Amstelodamum venerunt. Respondet de Andrea Schillingio, de quo epist. III, quaesiuerat Reinesius. BOSIUS REINESIO. Salutem plurimam et obsequia. Magnifice, nobilissime et experientissime Vir, Patrone vnice venerande.

ACcepi et aes effigiei Tuae et literas eruditione singulari refertas, sed illud heri sub vesperam, has hac ipsa demum hora. Accepi, inquam, et vna animus noster vna cum corpore aeger non exiguam recreationem: sed vt solent tristia laetis misceri, non sine ingenti dolore. Siue enim effigiem intueor, siue litteras pellego, doleo vehementer, me neque venerando


page 24, image: s018

illo adspectu, neque stupenda eruditione, qua omnes tuae conditae sunt coram frui posse. Quare tantum abest, vt grates mihi deberi existimem ob transmissos libros, vt optem plurimos mihi esse, quos Tibi transmitti velis, Vir summe, quorumque occasione recondita eruditione mens nostra subinde imbuatur. Numerabo certe in magnis beneficiis tuis, si quibuslibet nostris imposterum [gap: Greek word(s)] adscribes, quibus studia nostra muari possint. Idque si fas est, audacter abs Te peto, Patrone magne. Commentariolum in Inscriptionem Pignorianam auide exspecto, sed longe auidius Variarum volumen integrum nondum editum. Genesio incumbam diligentius, quoniam video Tibi Vir magnifice, eam operam non improbari. Sed spes mihi omnis in Te vno sita: me enim praesidiis ad eam rem necessariis instructum non esse, lubens fateor. Atque vtinam auctores mihi ad manum, quos historiae illorum temporum illustrandae Parisiis nuper ediderunt. Eos Lipsia nostra prorsus ignorat. Imo quid Lipsiam dico? ne Francofurtum quidem vidit: nec omnes Amstelodamum, ad quae tamen loca libri e toto orbe deferuntur. De Andrea Schillingio oblitus sum nuper, vt quid mihi innotuerit, perscriberem. Memini hominem meo tempore valde iuuenem primum theologiae, vt aiebant, deinde medicinae operam dare, ac specimen profectuum sub celeberrimo Sebizio (cui ego post Deum vitam me debere profiteor) publice edere; sed applausu non frequenti. Quid deinceps praestiterit, quomodo discesserit patria, ignoro. De ingenio quoque ac moribus eius Tutemet, Vir magne, iudicabis, etiam me tacente. Audio enim ex iis, qui nuper viderunt hominem et Dresdae et Altenburgi, mores eum pristinos non admodum immutasse. Bibliopolam Numburgensem


page 26, image: s019

de voluntate tua faciam quamprimum certiorem, quoquo ipsi, videatur facto opus esse, rescribam. In Bucherium non desinam in quirere, sicubi tandem reperire possim. Exemplaria effigiei tuae, cum adhuc madida sint et praelo subiecta, proxima occasione transmittam. Vale, Patrone optime, et porro ama

virtutum Tuarum humillimum cultorem

Scrib. VI Febr.

CIC ICC LII.

I. A. BOSIVM.

VII. Reinesius reddit Pignorium cum animaduersione in Symbolicam epist. XXXIIX, de qua iudicium Bosii requirit. Cur literis maiusculis inscriptionum addat minores. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam. S. P. Mi carrissime BOSI.

REdhibeo nunc Tibi Pignorium; et quidem cum superpondio; animaduersione in Symbol. eius epist. XXXVIII de quo iudicium tuum audire velim. Lubenter eiusmodi communico, neque defugio censeri: censor enim eruditus et aequus magister mihi, qui discere aueo, [gap: Greek word(s)] . Quod literis maiusculis in vna vocula minores adpictas in ea vides, Te non turbet; illae enim sunt in saxis, quae plerumque vocabula imperfecta et mutila, exhibent, saepissime per fictas: hae ab interpretatione et suppletione mea, vt obscura citius vnoque quasi untuitu arripiat et intelligat lector. Bucherium quaeso inuestiga, et particula illa Fastorum Consularium, de qua scribebam, me bea. Aes effigiei meae tecum serua, dum bibliopola Naumburgensis respondeat. Pro exemplanbus, quae a domesticorum vestrorum quodam rite mihi tradita soluam, quicquid videbitur, lubens. Bene vale, mi carissime BOSI et salue

a Tui amantissimo

Altenb. XV Febr. an. 1653

REINESIO D.



page 28, image: s020

Subiicitur huic epistolae excerptum e lib. IV Var. Lect. cap. II quod quia in epistolis Reinesianis ad Hofmannum et Rupertum comparet pag. 49 - 57 hic loci repetere superuacaneum duxi.

VIII. Reinesius ipse excusat Bosii silentium. SER. in numo a Bosio allegato non notat tribum. Iuliorum quidam in Sergiam tribum relati. Pro IVLIO in inscr. legendum IVNIVS. Iulius Sergius. Duae inscriptiones in vnam conflatae, EPI dicus Caiae LV siae LIBertus. A. A significat Apollini Augusto. Iudicium de N imperitia in interpretandis inscriptionibus. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam. S. P. Mi carissime BOSI

NOn accuso torporem tuum in scribendo: absit! satis enim superque excusat Te tam valetudo minus commoda, quam quod non fuisset argumentum. Carmina amicorum imprimentur alibi. Apud vos tantum licere improbitati vt stolidae suspicionis libidini cedere cogatur aequitas, miror: nec intelligo, quo iure prohiberi possit, ne legatur publice, quod quis in se dictum fingit, nec dum probauit. Aeger animus semper errat, et male sibi conscius torquetur occulte, terroremque concipt etiam a laruis. De inscr. IANO PATRI recte eam me emendare persuadebis, puto, Tibi, si consideraueris, quae inter me et Rupertum super ea disputata sunt. Ea legenda exhibeo. To SER. in numo quem allegas, non posse notare tribum, patet inde, quod in altera denarii facie id legatur sic, ROMA. SER. seiunctum a nomine A MAN. I. Q. F. quod est in postica. Videre etiam in numis tribuum adpellationes additas nominibus non memini nunc. Vide autem de eodem F. Vrsini Familias


page 30, image: s021

et Lipsium ad Tacitum, vbi de numis serratis. Iuliorum quosdam in Sergiam tribum relatos fuisse, patet e lapidibus 7 p. CXCV, 4. P. CCCCXXV. Primus quoque p. MXCVI sonat de IVLIO L. F. SER. sed IVNIO ibi legendum esse probare e 10 P. MLXXXVIII possum. Iulius etiam quidam cognomine Sergius fuit, teste lapide Geneuensi 3 p. DCCCCXLIII. Sed non sufficiunt ista demonstrando in lapide Patauino [gap: Greek word(s)] SER. tribum significare: de hoc enimindiuiduo C. IVLII C. F. probandum istud est aliunde interea conieci aliquando de SCRiba Quam Bartholinus vidisse ait, non intelligo. Videor autem videre duas in vnam conflauisse descriptorem: quod frequentissime peccatum est in hoc genere. Versum tertium expono: LVSius EPIDIcus C LIBertus C Caia est: fuerit ergo Caiae Lusiae libertus iste. A. A. est Apollini Augusto: ita expressum in 7. 8. 9. 10. 12. P. XXXVI. Reliqua extricabo Tibi, cum istas vindicias miseris, quas desidero. Siipsum saxum intueri liceret, diuinarem felicius. N. [gap: Greek word(s)] quendam esse circa hoc genus notaui dudum; in interpretando autem infelicem et ridiculum in nectendis e saxis obseruationibus. Solum considera hominis [gap: Greek word(s)] circa lapidem de VIRIA C. F. LVCILLA tanquam ab ipso solo visum, qui tamen extat apud Grut. pag. CCCCXLIX. Verbum non addo. Bene vale, mi BOSI, et salue. Scribeb. Altenb. VII Mart. an. 1653.

Tuus ex animo

REINESIVS D.

Quae nunc sequuntur ex epistola Reinesii ad Rupertum, bonam partem excusa sunt in Reinesianis ad Hofmannum et Rupertum pag. 158 seqq. Quod tamen ab editis non parum. discrepent (id conferenti


page 32, image: s022

facile patebit) malui integra hoc loco excuderentur.

Excerptum ex epistola mea scripta mense Nouembri anno 1641 ad Christoph. Adamum Rupertum histor. in acad. Norica P. P.

Inscriptionem IANO PATRI AVG. quam e Pignorio recitas, Gruterus primoloco p. 96 refert iisdem literis. Ego intelligi omnia recte puto, silegamus SCR. prAETOrius AED ilicius. Non videre huius generis scribam viri docti autores indicis inscriptionum, quia de tribu loqui syllabam SER. arbitrati sunt, vti et Pignorius. Sed quod ego diuinaui, non est, puto, reiiculum. Scribae Pratorii nulla quidem occurrit mihi nunc memoria alia, praeter hanc in lapide IAderensi Dalmatiae isto: C. MODIVS S. C. F. PR. in quo siglae sie iungendae sunt, SCR. vt SCRIbam PRaetorium significent; verum quod Aedilium, Quaestorum, Tribunorum, vti Nomenclator Censorius in 13 p. 14 apud Gruterum, Nomenclator Praetorius in 3 p. 630 et 4 p. 1116 fuerint, vel quod lecti ab hisce magistratibus, vel quod iis adparerent, adpellati. Praetorum quoque scribas aliquos fuisse manifestum est; et fortassis huic magistratui magis necessarios et plures, quam illis. Eodem [gap: Greek word(s)] 71 literae E pro C laborat inscriptio 5 pag. DC XXVII vbi edidere Mazochius et Gruterus: SER. LIBR. TRIBVNICIVS; SER: LIBR. QVAESTORIVS. TRIVM DECVRIARVM: pro quo malim SCRiba. Similem SCRibam LIBRarium Q. III DECuriarum nominat 7 pag. DCXXVI, 3 pag. DLXXXV et illa de L Primano in horto Cardinalis Peretti: et 3 p. DXCIV SEXTIAm XANTAm SCR. LIBRARIAm: nisi hoc loco SERuam exponere conuenientius est. Digerebantur autem isti Scribae, perinde ac Viatores


page 34, image: s023

et Praecones, serui publici in decurias, et pro ratione decuriae, in quam lecti erant, percipiebant quisque emolumentum: quod patet e fragmento aeneae tabulae, cuius verba habentur p. DC XXVIII in qua Quaestor vrbanus, qui aerarium prouinciam obtinet, iubetur SCRIBAE SCRIBISVE HEREDIVE EIVS MERCEDEM (PECVNIAM) SOLVERE: quae pecunia salarium, seu fructus, quia a nonnullis, cum videbatur, venderetur, de curia vendi dicebatur, et rursum decuria ab aliis emi. In hanc rem allegant verba Ciceronis V in Verrem act. Sartor Antiquitatum Roman. l. 7 c. 48 et Bulengerus lib. de Imp. Rom. cap. 26. Ego de eadem interpretor fragmentum, quod e libro Antiquitatum Marcelli Geruini Cardinalis S. Grucis, post Pontificis Max. quod inuentum Romae descripsit Pighius in Annal. Rom. etsi varie mancum:

ZOILVS HERMES... LIVIVS... EROS DECVR. 1 emerunt. NICEROS

IMP. CAESARE XII. M. ANOPTES LYCRIO ANTON C. IVLIVS HYginus C. IVLIVS DIVI AVG. L. DIONYSIVS

COSSO GORNELIO L. PISONE Coss. AMPHIO. PHILOTECnus. FLORVS. SPINDONT... GAA AMYNTas APOLLONIVS AMYNTas DEGVR. EMER. C. IVLIVS HILARIO. et quae sequuntur.

pertinet ad an. V 752 et 753. Seruos autem fuisse omnes istos, vel e nominibus cognominibusque adparet, et aliquos redemisse certa pecuniae


page 36, image: s024

summa decurias cum suis commodis. Scaeuola venditorem et emtorem militiae vocat. l. 52 D. de act. emti. Est enim militia officium quorumcunque eorum, qui in aliquam scholam collegiumque relati sunt, siue ea Palatina togata, siue Palatina caligata siue armata sit, et ex ea accipiunt liberalitate principis salarium. Cum ergo quis ab officio quocunque modo desistens voluntaria abdicatioue in suum locum induceret alium, militiam suam alienare, relinquere alii et vendere successori dicebatur: et huc pertinent [gap: Greek word(s)] , militiae ex casu, quas vocant Nouellae 53 et 97 de quibus quaerenti Antonio Augustino eleganter respondit Laelius Taurellus: accuratius Cuiacius Exposit. Nouell. Etiam tesserae frumentariae vendi et legari poterant l. 52 §. 1 D. de re iudic. quod tamen prohibitum a Valentiniano et Valente l. 7 Cod. Theod. De annonis cinicis. Istae decuriae perinde, vt ministeriales ipsae a magistratu cui adparebant, denominationem sortiebantur: hinc decuriae Consulares, Victoria et Lictoria inscr. 2 p. DC XXXI. collegia Viatorum et Lictorum Consularia insinuant; de quibus male Raeuardus l. 3 Var. c. 15 quod [gap: Greek word(s)] dici putat, et Comitatiuam lictoriam viatoriamque interpretatur, quae mere cerebrina est.

Christophorus Adamus Rupertus Prof. Nor. in epistola ad me scripta m. Iulio 1642.

(Habentur in Epp. Reinesii impressis p. 198, 199.)

In caeterorum emendationibus quis non suspiciat iudicium et reconditam eruditionem tuam? et cum eam suspexerit, quis non simul detestetur, quos in deprimendis laudibus tuis nequitiam suam consumsisse nouerit? Absit haec inuerecundia vt aduler! sed quod ex animi sententia dicam, vnica huiusmodi obseruatio de mille aliorum disputationibus


page 38, image: s025

et magno titulo superbientibus nugis triumfare potest. Saltem hoc vnum amplius explicabis, an lapis 1 pag. XCVI, in istis SER. AETOR. cum epigr. 2 p. VIII in quo CARANTILLVS SER V. ACTOR. et 5. pag. XLIV in quo ARISTIDES MVMMIAE LAENILLAE C. F. SER. ACT. legitur, conferri possit: adeoque et illic legi SER. ACTOR. sic quidem mutaretur vna tantum literula. Sed quod officium indicetur per SER. ACTOR? An Actor seruorum, cui serui man cipantur, vt dicitur Actor praediorum, cui praedia? De cuiusmodi Actoribus multa Lipsius ad illa e lib. 2 Taciti: Et quia vetere senatusconsulto quaestio in caput Domini prohibebatur, callidus et noui iuris repertor Tiberius mancipari singulos actori publico iubet. Alias Scribas Praetorios fuisse credo: et praeter illa, quae de Scribis librariis obseruas, lego inscr. 6 p. XLII L. IVNIVS LYCO. SGRIB. LIBRAR. AEDILIVM. CVRVLIVM. Respondi Viro doctissimo 24 Aug. an. 1642 in hunc modum. Reperies haec in Epp. Reinesianis pag. 238. 239.

Quaeris de officio Serui actoris? Seruos actores vocant iureconsulti, qui reditus dominorum a colonis exigebant, peculio praeerant, et rationes conscribebant. l. 1 §. vlt. D. de seruo corrupto: Deteriorem facit seruum, qui actori suadet, vt rationes dominicas intercidat, vel adulteret, vel etiam vt rationes sibi commissas conturbet. L. Pure D. de doli mali et metus exceptione: Actoris qui exigendis pecuniis praepositus est etiam posterior dolus domino nocet: et l. 24 D. Depositi. Iidem et Dispensatores ab antiquo aeris pendendi modo; et in domo Augusta, Exactores: Tabularii, Arcarii, Officia rationum, quibus fiscalium thesaurorum tutela commissa est. Quo refero, quod in inscript. Tarracon. 9 p. DXLV de FVLVIO ATRATINO FACTORE COS. legitur: et Actores Summarum


page 40, image: s026

apud Suetonium Domit. c. XI. Actores hi plerumque priuatorum, qui negotiis, praediis, pecuniis eos destinabant, Hinc PAEZON AQVILLIAES BASILLAES ACTOR. 9 p. 20, 5 p. XXV. et 5. p. XLIV. ARISTIDES MVMMIAE LAENILLAE. C. F. SER. ACT. Inter officia tamen etiam Palatina Actores rei priuatae; Actores domus Dominicae: Actores praediorum fiscalium: C. Theodos. de actor. procurat. et conductor. rei priuatae. l. bonorum l. aufertur D. de iure fisci. Philodespotus actor apud Apuleium V Metam. iubetur bono custodi reddere sine mora praemium. Vide de talibus ind. inscript. c. 7 lit. A et S c. 8 lit. A. Quin et qui seruis aliis praeponebantur. Ita Columella l. 1 Actorem et familiam iungit, vbi Actor significat ordinarium, qui reliquos moderatur; Familia vicarios, l. si actorem C. de solut. vulgares mediastinosque cum omni faece. Tempore messis et vindemiae vrbanos praefectos fuisse rusticis, colligo e Plinii l. IX epist. ad Venatorem: iique praestabant cibaria, vt loquitur Vlpianus, id est, vsitata per canonem certum, stipendia, et demensa per menses siue dies singulos: serui maiores domus dicti et columellae. Talis Eliezer in domo Abrahae, quia Mose Gen. XV, 2. Ben Schemex, id est, filius discursitationis in domo, cuius pedibus omnia domestica obeuntur; a Paraphraste Chaldaeo Ben Pharsanah id est, filius cibationis seu gubernationis adpellatur: talis Murcus emtus a Barbula et praepositus conseruis, Appianus l. IV [gap: Greek word(s)] . Vide nunc Pancirollum lib. 1 Thesauri Var. Lect. c. 45, Raeuardum lib. V Variar. c. vlt. et Commentar. ad de diu. reg. iur. VI, Pignorium de seruis p. 154. Actorem vero seruorum, quem praeter vsum antiquitatis fingere videris nolim recipere. Etsi enim seruos nouo iussu Tiberii actori publico mancipatos fuisse, sit apud Tacitum; non tamen hic seruorum


page 42, image: s027

actor, sed is, qui bona reip. curat, et rationes redituum impensarumque facit, qui res quascunque redimit a rep. conducitue tali Plinius lib. VII ep. 18 agrum e suis se mancipasse dicit. Nouum igitur hoc ius Tiberii, qui mancipi rerum immobilium, et seruorum corpora, vt exisse e potestate Dominorum viderentur, et contra dominos quaestio de iis haberi posset, addixit, imaginaria venditione facta reipublicae mancipem seruorum appellare posses, vt operarum, quae ex Vmbria ad Sabinos ad culturam agrorum commeare solerent mancipem, Sueton. Vesp. c. 1 actorem seruorum non item. Caeterum neuter horum marmori Rhamnusiano de IANO PATRE conuenit. Quomodo enim seruus actor erit simul Aedilis (nam et hoc ibi legitur) quae publica dignitas est: neque seruo eiusmodi aptare potes torquem bello Dalmatico acceptum ab Imperatore: scribae in officio magistratus personae publicae, optime. Ex hoc enim genere etiam legatos Consulares factos legimus. Quare quod conieci SCRiba prAETORius. AEDilicius, certissimum fuisse in lapide. sed a descriptoribus C in E mutatum; et duas initiales versus quarti PR. vel obtritas, vel quod obliteratae essent, non animaduersas ab oscitante descriptore. Pignorius manifestam allucinationem adpellat concinnatoris indicis apud Gruterum, qui Seruus Actor hoc marmore legerit: sed ipsius in immerentem iniuria haec est: non enim fecit in hoc marmore, quod ipsum fecisse in simulat Pignorius.

IX. De Thomae Bartholini Vindiciis anatomicis Hofmanno oppositis. Bosius laborat renum calculo. Bucherii Chronologicum opus rarum valde. De nonnemine iudicium. Fuluium Vrsinum de Familiis Rom. desiderat.



page 44, image: s028

BOSIUS REINESIO. Altenburgo Lipsiam.

REdit ad Te Vir magnifice ac nobilissime, Patrone opt. max. hisce adiunctum aes effigiei tuae, cui addidi Disputationes Bartholini quafi prooemiales vindiciarum anatomicarum Hofmanno oppositarum, quas ab amico, cui auctor dederat eas Hafniae, obtinui, ea conditione, vt antequam hinc proficisceretur, quod breui fiet, ad se redirent. Reliquas non habet ipse, quia eo tempore, quo lucem adspexere, ipse iam discesserat e Dania in Belgium. Scio tamen aliunde opus absoblutum esse, ac iam ante aliquot menses in oras nostras aduectum; sed bibliopolae nostrates nullum illius exemplum ostendere possunt. Caeterum etsi nuper per diem vnum alterumque liberiori aura vsus sim, coepi tamen ex eo tempore grauius quam antea, calculo renum affligi, quod malum me etiamnum museo conclusum tenet. Adeo vt de Bucherio non potuerim inquirere: quem vix spero me hic loci adepturum. Colligere mihi iure videor ex eorum libris, qui nuper de chronologicis rebus aliquid ediderunt, opus illud admodum rarum, inque paucorum manibus esse. Nam vbi e Fastis Consularibus controuersia aliqua dirimenda est, nullam Kalendarii Constantiniani mentionem faciunt. Quod argumento est, id illis nondum innotuisse. Quae firmandis aliquot inscriptionum emendationibus transmisisti, Vir summe, bone Deus! quam immensam ac reconditam eruditionem spirant, quam parum etiam iis, qui eruditissimi videri volunt, ne per somnium quidem audita vnquam aut cognita! sed de iis plura proximis. Nunc de --- hoc tantum addo, gaudere me impense, quod [gap: Greek word(s)] Te inuenerim Vir magne, in diiudicando eius ingenio, quod nimium sibi tribuere, suoque iudicio, dudum ex iis,


page 46, image: s029

quae --- edidit, suspicatus sum. Fuluii Vrsini opus de Familiis Romanorum, quo olim alibi vsus sum, dudum desidero denuo pellegere, quod desiderium nunc auxisti Patrone summe, dum ad illud me ablegasti. Quare ausim id in dierum aliquot vsum in posterum abs Te petere, si absque incommoditate Magnificentiae Tuae fieri possit. Vale, Vir summe, et nos porro patrocinio Tuo dignare. Scribebam [gap: Greek word(s)] die X. A. O. R. CIC ICC LIII.

Magnif. Vestrae obseruantiss. I. A. BOSIVS

X. Rigidum Reinesii de nonneminis Critico studio iudicium. REINESIVS BOSIO. Altenburgo-Lipsiam. S. P. Mi carissime BOSI.

ANtiquarius --- magis magisque prodit suam circa inscriptiones ineptiam: plura in iis vult, quam potest; Criticen autem exercet infelicissime. Saltem considera, quae ad ipsius additamenta notaui. Pro ciue, adfine, et [gap: Greek word(s)] meo HOFMANNO [gap: Greek word(s)] multa possem opponere; sed quia irritabilem valde et mordacem video, occursare homini verbis ferit ille caueto. Fuluii Vrsini Familias cum aliorum eiusdem argumenti mitto, manu Ruperti quondam descriptas. Eas ad me redire facies incolumes postquam fueris perspeculatus. Vale et ama Altenb. XV Mart.

an. 1653.

amantissimum Tui REINESIUM.

De Bucherio etiam nunc Te moneo.

XI. Bosius praedicat Vrsini opus de Familiis Roman. Queritur de raritate eiusmodi librorum Lipsiae.



page 48, image: s030

BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum. Magnifice, nobilissime et amplissime Vir, Patrone optime maxime,

VAlde me beasti transmisso Vrsino de Familiis Romanorum, libro diu a me desiderato, et qui vtramque paginam facit in cognoscendis antiquitatibus Romanorum. Quae eo magis e nummis veteribus cognoscuntur, quo magis illi res ab auctoribus antiquis verbis descriptas quasi coram exhibent, et obtutui nostro tam clare sistunt, et nulla quamlibet accuratissima descriptione apertius intelligi possint. Gaudeo sane me ex his cognouisse nomisimata quaedam Consularia tum mea, tum amici cuiusdam, quorum explicationem frustra alibi quaesiueram. Atque vtinam integrum opus descripsisset clarissimus Rupertus (video enim excerpta tantum esse, quae descripsit.) Sed spero tamen optima quaeque eum excerpsisse, nec temere omisisse, quicquid reconditam eruditionem spirasset. Gratias Tibiimmensas debeo Vir summe, quas vtinam referre potius, quam agere et habere liceret! Ago tamen et habeo, quantas decet; referam quoque quantum potero, si tamen posse dicendus est, qui tam immodico aere tenetur, Caeterum dici non potest, quam sint repertu difficiles hic eiusmodi libri, etiam in splendidis bibliothecis, adeo vt fere nullum ex iis scriptoribus, qui nummos veteres exhibent, hic reperire possim, praeterquam quos ego et Meierus amicus noster, qui magnam copiam veterum nummorum asseruat, possidemus. Sicut et inscriptiones Gruteri hic loci nemo praeter Riuinum habet. Adeo neglectis fontibus, vnde peti debent antiquitates, quarum studiosos non pauci nostrorum se iactant, plerique riuulis contenti sunt. Bucherium nondum inuestigare potui, quia nondum domo exii. Inuestigabo autem, quamprimum


page 50, image: s031

exiero. Vale Vir magne, et porro faue virtutum tuarum cultori obsequentissimo

IO. ANDR. BOSIO.

Scribeb. Lipsiae d. XVII Martii An. 1653.

XII. Bosius prolixe deprecatur culpam morae in retinendo, quem repoposcerat Reinesius Fuluio Vrsino. Molitur dissertationem de Pontificatu maximo impp. Rom. praecipue Christianorum. His titulum illum negauit I. Gothofredus, et in inscriptione ei obiecta Maximiani nomine eraso Constantini repositum putat. Baronius eandem Diocletiano tribuit. An eiusmodi erafio locum habuerit, sciscitatur. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

EGo vero nimis patientia ac benignitate Tua abusus sum, Magnifice ac nobilissime Vir, Patrone summo opere venerande, dum quos in aliquot dies vtendos miseras libros plures fortassis hebdomadas retinui, quam dies debebam: nec vel spem feci Magnificentiae Vestrae de illis remittendis, nisi forte per M. Freislebium vestrum, quem tum sperabam proxime eos sequuturos. Sed vires nostrae febri diuturna (tres enim menses ipsos afflixit nos) quae ante aliquot dies demum remittere Dei beneficio ( [gap: Greek word(s)] ) visa est, fractae omnino ac debilitatae non sustinebant hactenus aut scribendi laborem, aut intentionem illam ingenii, quae studiis debetur, praesertim seriis. Etsi ne ludicrorum quidem aut futilium schedarum lectionem patiebantur perpetui dolores capitis, et vires vix ferendo corpusculo pares. Adeo vehementissimus calor robur omne animi pariter ac corporis abstulerat! Haec ergo causa dilatae restitutionis diu debitae, At, inquis


page 52, image: s032

quid mihi cum morbo tuo? Anideo rebus meis carere me necesse est, quia tu vti iisdem nequis? Quinimo poteras eo facilius remittere eos, quo minus illis vtebare. Sane fateor, audax facinus esse, quod commisi, nec amolior culpam. Etiam poenam lubens subibo, qualem arbitrio Tuo, statues, Vir magne. Fiducia bonitatis Tuae et ardor discendi ea ac vsibus meis comparandi, quorum fortasse nunquam inposterum mihi copia fiet, fecere, vt hoc ausus sim. Nam cum statuissem animo nummorum omnium Consularium, quae apud Vrsinum reperiuntur, inscriptiones cum designatione emblematum excerpere, ac priuato vsui seruare, nolui, quantum in me erat, laborem imperfectum relinquere. Ne autem citius absoluerem, quod institueram, morbus impedimento erat. Rursus cum cogitarem aequum esse, vt ad dominum rediret liber alienus, passus sum tamen benignitatis Tuae fiducia me abripi, vt existimarem retineri adhuc ad breue tempus posse: quod breuius futurum sperabam, quam fuisse expertus sum. Succensebis igitur leuius, vt spero (certe humillime rogo) Vir summe, quem non negligentia aut malitia, sed discendi cupiditate ac conscientia beneuolentiae Tuae, qua omnes bonarum litterarum amantes ac studiosos complecti iuuareque soles, vides deliquisse. Nam ne succenseas omnino, id non ausim neque promittere mihi, nec postulare: qui reum me esse lubens agnosco. Id vnice abs Te peto atque contendo, Patrone optime maxime, ne patiaris me plane excidere patrocinio atque gratia Tua, in qua spes nostrae maximam partem sitae sunt, quaeque vna fere sustentat hactenus propositum nostrum colendi humaniores litteras, ac ad veram solidamque eruditionem adspirandi a quo ad vulgaria nos traducere nonnulli tantopere


page 54, image: s033

conitantur. Interim redit ad Te liber Vrsini, cum tanta gratiarum, actione, quanta a tenuicate nostra proficisci potest. Atque vtinam non agere tantum ac habere, sed et referre gratiam pro tot tantisque beneficiis liceret! Id vt saltem conari possim, Tu praestabis, Vir magnifice, cuius est occasionem nobis suppeditare contestandae qualitercunque gratitudinis nostrae. Quod vt quam primum facias; votorum nostrorum summa est. Sequetur proxime libellus alter, postquam pauca (quod pace Tua liceat) ex Augusto Goltzii excerpserimus. Nam Graeciam eiusdem et Caesarem ab amico hic loci vtendos accepimus. Caeterum multa sunt, de quibus iudicium Tuum Vir summe, exquirerem libenter, sed vix audeo, quod et mole negociorum deterreor, et vereor, vt literae hae nostrae Te nobis reconciliare aut mitigare possint. Vnicum tamen hac vice ex Te quaeram. Meditamur dissertatiunculam de Pontificatu maximo Imperatorum Romanorum, praesertim Christianorum, publicae ventilationi subiiciendam: qua expendimus clarissimi viri Iacobi Gothofredi sententiam, negantis in epist. ad Riuetum, vllum Christianorum imperatorum Pontificatus maximi titulo vsum. Cum ei inter alia obiicitur inscriptio Constantiniana apud Gruterum pag. 283 vbi C. VAL. AVREL. CONSTANTINVS appellatur, respondet, initio non Constantino sed Maximiano positam; sed postea eraso illius nomine Constantini suffectum esse, idque indicare praenomina C. VAL. AVREL. et quod in altero latere baseos dicatur DIOCLETIANO III, ET MAXIMIANO COSS. dedicata. Quod et Baronium mouisse videtur, vt Diocletiano tribueret, verosimilius meo iudicio, quam quod Gothofredus Maximiniano tribuit, quem vel Maximiniani Consulatus primus refellit. Quomodo


page 56, image: s034

enim Cos. III qui cum Diocletiano Cos. primum fuit? Et vbi legitur Maximianum C. VAL. AVREL. appellatum, quibus nominibus Diocletianus vsus? Non dubito, alteram partem inscriptionis tertio Diocletiani Consulatu positam esse. De erasione vero quid iudicandum sit, nescio. Scio equidem et nummos noui Principis nomine recusos, et imagines capitibus aut titutis mutatis, in aliorum honorem translatas esse: sed de inscriptionibus an idem dici possit, non liquet. Tu tamen rem omnem facile decides, Vir magne, quo neminem inscriptionum veterum totiusque rei antiquariae peritiorem hodie viuere, ne dubitari quidem debet. Quare iudicium super hac re tuum, quantum per negocia licebit, vel paucis, saltem aliena opera vsus, vt significes, Patrone magne, humillime oro. Vale decus literatorum, et non desine nos pristino fauore complecti. Scribebam Lipsiae A. O. R. CIC ICC LIII. XXX Iunii.

Magnificentiae ac Amplis. T. perpetuus cultor

IO. A. BOSIVS.

XIII. Reinesius Bosium securum esse iubet de beneuolentia sua. Male Gothofredus negat Impp. Christianos non habuisse titulum PONTIFICIS MAX. Gratianus primum omisit, Pontifices etiam post Gratianum dicti; non maximi. Diocletiani nomen erasum ex inscriptione: quod in pluribus aliis factum. Qui id in hac fecit, basin simul habuisset corrumpere: quamquam in vna basi diuersae saepius legantur inscriptiones. Constantino non fuit praenomen C sed FL. in latere sinistro pro THESSIVS legendum TRESSIVS. P. C. designat Patronum corporis. Nonnemo Iustinum Imp. Iustinopoleos conditorem Pontificem max. putat dictum. Quem refellit Reinesius et explicat PONTICVS MAXIMVS.



page 58, image: s035

REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam. S. et O.

EVm, cui libellos meos abs Te repetere iniunxeram, reposconem acriorem fuisse intelligo e tuis, quibus prolixe deprecaris culpam morae, etiam frustra [gap: Greek word(s)] . Non amo nimium diligentes. Quid ego Tibi succenseam, qui humanitatis officia Tibi debeo, qui didicisse habui aequo animo ferre inter amicos etiam qui non semper satis sit commodus, qui non semper ad nutum inclinetur? Taedio, fateor mihi fuit, carere tamdiu libris ad quos subinde visere et opus et volupe fuerat; taedium autem istud excitasse in animo meo motum indignationis alicuius aduersus Te, non conuenit id moribus meis, multo minus professioni. Sciebam non detenturum eos esse, sed redditurum, cum commodum visum fuisset, vt id faceres, solum verbo vnico commonere rectum putabam. Quare de isto pax. Imperatores Christianos titulo PONT. MAX. renunciasse, non audiisse Pontifices maximos, praeter rationem id visum Iac. Gothofredo. Constat enim contrarium e lapidibus de Constantino M. ex filiis eius, et Iuliano ex Valentiniano. Gratianus primum refutauit eum titulum, vti obseruauit e Zosimo lib. IV Panuinius et Casaubonus ad Sueton. Octau. c. XXXI. Pontificum nomen quidem etiam tulere imperatores post Gratianum, vt patet ex edicto Valentin. et Marciani inserto actioni III Concil. Chalcedon. sed non Pontificum max. inscriptio Romana 1 pag. CCLXXXIII quam ad Constantini M. Pontificatum max. probandum proferre solent [gap: Greek word(s)] , et faciam cum Gothofredo, nomini Diocletiani (hunc enim nominare debuit Gothofredus, non Maximianum cui praenomen M non C) eraso substitutum esse Constantini. Factum autem hoc esse


page 60, image: s036

inquam plurimis saxis, et Domitiani, Commodi, Maximini, aliorumque sequiorum titulos abolitos aliorumque nomina inscripta videmus hodie: ne dubita amplius. Non satis caute autem fucum velauit is, quisquis raso Diocletiano, substituit Constantinum: debebat enim inscriptionem lateris sinistri eiusdsm baseos simul corrumpere, quae DIOCL. III COS. exprimit, et Constantinum omnino excludit: quamquam etiam non sit insolens in vna basi diuersorum temporum inscriptiones legi, cuius rei multa exempla dari possunt, etiam hinc aliquod effugium patere videri possit iis, qui lapidem de Constantino M. intelligi contendunt. Verum eos refellit adpellatio C. VAL. AVREL. cum. Constantino fuerit nomen FL. VALER. C. et FL. CLAVD. C. In lateris sinistri inscriptione legamTRESSIO pro THESSIO. TRESSIVS SECVNDVS est etiam in Brixian. 6 pag. MCXXXV. TRESII et geminata consonante, quod vsitatum quadratariis TRESSII iidem qui et Trasii et Trausii. Siglas P. C. expono Patrono Corporis. Audiri aliquando, qui Iustinum quoque Imp. conditorem Iustinopoleos in Istria, fide faxi 5 pag. CLXIV apud Gruterum, Pontificem maximum fuisse adfirmaret; sed ab homine semidocto et [gap: Greek word(s)] e confictis narrationibus, quales de originibus populorum vrbiumque familiarum feruntur, plerumque, eam inscriptionem concinnatam esse, et fucum patere inprimis ex eo, quod Iustiniani Imp. memoriae patrui Iustini propagandae [gap: Greek word(s)] esse Iustinopolin sciamus e Procopii lib. 4 [gap: Greek word(s)] . demonstraui Ruperto sciscitanti: item non necessarium esse, vt [gap: Greek word(s)] PONT. MAX. de Pontifice max. exponamus: sed restare aliud, nimirum Iustinus adficitur praedicato PONTICI MAX. a gentibus quibus imperabat, vt Francicus Max, Gothicus


page 62, image: s037

Max. Vandalicus Max. ibidem et alii Sarmatici Max. Germanici Max. Alamannici Max. Britannici Max. PARthici MAX. etc. ob deuictas eas gentes denominati sunt. A Ponticis autem quae et plurimae et nobilissimae Mithridati quondam regnatae, Imperatori adpellationem imponi nihil impedit. De Porphyrio Tyro additurus eram quaedam, sed auocor. Vale mi carissime BOSI et salue

a REINESIO, D. Altenb. 5 Iulii 1653.

Fastos Constantini editos ab AEgidio Bucherio nondum explorare potuisti? Videre etiam aueo fragmentum Methodii.

XIV. Bosius silentium diuturnum excusat, eiusque causas affert. Colligit ac in classes digerit imagines deorum dearumque ac rerum iis consecratarum. Sperlingius Medicus quaesiuit ex Bosio, an Porphyrii libri contra Christianos supersint. Bosius respondit; vix reperiri, quod olim iussu impp. combusti. ac iam Constantini aeuo disparuerint. Fragmenta eius sunt apud Hieronymum et Eusebium, ac forte etiam Methodium a Combefisio editum. Barthius eos libros Lugduni nonneminem voluisse edere narrauit. Bosius ex Reinesio de eo doceri cupit. Genesii titulus in Francof. catalogum relatus. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum. Magnifice, nobilissime ac amplissime Vir, Patrone venerande,

EO magis venia mihi abs Te opus esse intelligo, quo diutius et scribendi officium neglexi, et Rupertinum librum penes me detineo. Sed ignosces tamen, spero, qua es humanitate, si quam ob rem vtrumque


page 64, image: s038

factum sit, cognoueris. Nimirum ante hos quatuordecim dies negociis quibusdam distracto scriptioni vacare non licuit. Octiduo vero abhinc sollennibus Academiae, quibus tres iuris Doctores creabantur, interesse coactus, neque tum officio poteram fungi. Vrsinum de Familiis vt retinere apud me diutius vellem facit raritas libri, quem omnino excerpendum mihi videbam: praesertim cum ab amico nactus essem, exemplum Stemmatum Gentium Rom. Baronis Streinii; cuius lectioni nunc optime iungi posse existimabam. Accedit quod eodem tempore coeperam colligere ac in certas classes digerere, quicquid siue imaginum deorum dearumue, siue rerum iis consecratarum, templorum, aedificiorum, vasorum, siue denique vestimentorum, armorum, rituum, et si quid simile est, in numis veteribus aut monumentis aliis ab antiquariis exhibetur. Qua in re valde adiutus sum hoc libro, cuius numismata omnia ordine coepi excerpere, eum in modum, quo sua Occo digessit. Ac optarem, vt idem quoque Goltzii Thesauro Numismatum Graecorum facere daretur aliquando, quem itidem diu frustra quaero. Ausus sum itaque diutius libro Magnif. V. vti, fretus summa comitate Tua, Vir magne, et quod ipse vt PERSPECVLARER eum permisisti. Rogo autem summo opere, vt pace Magnific. Tuae adhuc per aliquot dies frui eodem possim. Quod spero me abs Te impetraturum, quem non praetermittere vllam occasionem mei iuuandi ornandique verba tua securum me esse iubeat. Caeterum rogabat nuper Amstelodamo Doctor Sperlingius serenissimi Danorum Regis non ita pridem Archiater, ecquod in his oris manuscriptum librorum Porphyrii contra Christianos exstaret, aut an alibi veleditum vel manu exaratum sciremus. Cui nihil reponere


page 66, image: s039

potui, nisi quod vix reperiri posse crederem, quod scirem iam olim raros fuisse, quia comburi iussi edicto Theodosii Iun. et Valentiniani III Impp. quod Latine exstat lege IV Cod. de Summa Trinitate, Graece vero in Actis Concilii Ephesini Oecumenici, editionis Peltani Tomo V c. XXIX apud Binium vero parte III cap. XLIIX p. 470. Ac iam ante scripserat Constantinus Imp. epistola quam Socrates exhibet lib. I Hist. Eccles cap. VI Porphyri [gap: Greek word(s)] aduersus Christianos [gap: Greek word(s)] . Etsi non ignoro eorum fragmenta exstare, hodieque apud Hieronymum in epist. ad Galatas et Eusebium de Praeparat. Eccles. lib. X cap. III ac fortasse inter Methodii fragmenta, quae ex libris aduersus Porphyrium scriptis cum reliquis eius operibus edidit Franciscus Combefisius Parisiis anno huius seculi XLIV. Barthius aiebat fuisse Lugduni in Gallia ante annos quasi XX qui editionem eorum librorum Porphyrii moliretur, sed nomen ei exciderat. Tu, si quod eorum exemplar, aut editionem nosti, Vir magnifice (nosti autem procul dubio, si vsquam reperiri dicitur) bea me, quaeso, nomine siue possessoris; siue editoris, vnaque loco, vt quamprimum significare id possim Viro doctissimo et sagaci antiquitatis indagatori, cuius cimelia plurima asseruat, ac cottidie plura comparat. Rogaui eundem, si quid de Genesio nostro inaudierit, an alicubi exstet manuscriptus aut edendus sit; ac de aliis manuscriptis quae possideo nondum edita. Ad quae proxime responsum eius exspecto. Interim ausus sum Genesium nostrum catalogo Francofurtensi inter prodituros libros inferre motus Tua potissimum adhortatione, Vir summe, et aliorum quorundam eruditorum, quos nobis bene velle compertum habemus. Vale decus literarum, et bonas literas contra seculi; barbariem feliciter


page 68, image: s040

tuere; me autem solito fauore ac beuolentia complectere

Magnifici nominis Tui cultorem admiratoremque humillimum IO. ANDR. BOSIVM.

Scribeb. Lipsiae VII April. A. O. R. CIC ICC LIII.

XV. Reinesius omnia Porphyrii excempla non putat combusta. Libri illi etiam post Constantinum lecti. [gap: Greek word(s)] quid significet apud Socratem. Conringius periisse putat Porphyriana, Vossii [gap: Greek word(s)] notatur. Porphyrius cur philosophus Siculus dicatur, cum fuerit Tyrius. Porphyrius non factus fuit Christianus, nec ad gentilismum relapsus. Porphyrii plures. An spreuerit Hieronymus scripta Anti-Porphyriana. Ideo erasa ex inscriptionibus nomina, vt sufficerentur alia Christiani quoque Veteres monumenta deprauarunt, Male Iustinus SEMONEM SANCVM ad Simonem Magum retulit. Reinesius expetit a Bosio Iustelli Codicem Canonum Ecclesiae Anglicanae. Cinnami noua editio. De Editione Genesii maturanda monetur Bosius. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam. Mi dilectissime BOSI.

DE Porphyrii Tyrii libris XV [gap: Greek word(s)] ideo quod edicto Impp. Theodos. et Valentin. comburi iussi sunt, nemo, puto, [gap: Greek word(s)] argumentabitur, nusquam eos ab isto tempore extitisse. Quis enim adfirmet omnia exemplaria quotquot vspiam fuere conquiri potuisse, nullum prorsus effugisse sententiam? Et cum Eusebius, Apollinariusque praeter Methodium (quibus triumuiris iungendus est Philostorgius, qui I. x Hist. Eccl. c. 10 etiam se [gap: Greek word(s)] scribit) post Constantini M. obitum libros illos viderint legerintque cum


page 70, image: s041

Gregorius Nazianzenus 4 [gap: Greek word(s)] . eos adpellet [gap: Greek word(s)] (Iulianum cum suis alloquitur) [gap: Greek word(s)] . Illud [gap: Greek word(s)] , quod est epist. Const. M. apud Socratem cum latitudine quadam intelligendum est, nimirum non fuisse tum abolitos, deperditos, e medio sublatos, sed delituisse, fuisse occultatos, suppressos, non fuisse [gap: Greek word(s)] et vulgo circumlatos; nam et hoc significat [gap: Greek word(s)] , vt probat ex Aristophane Iacobus Cappellus lib. 3 Vindic. Casaub. c. 3. Nec negem igitur, quin post tot annorum deliquium reperiri tandem potuerint eruique a curiosis, etsi prorsus periisse videantur plerisque eruditorum, interque eos Cl. Conringio not. ad ep. 7 Leonis III P. R. etsi in bibliothecis editis nihil eorum hactenus comparere meminerim. Non enim quod hodie non est, nec cras erit. Fortassis excerpta sunt quae habere ait Sperlingius, qualia aliorum dedit Photius. Cl. Vossio oblusit memoria, cum citat Porphyrium apud Plotinum: est: enim ea de nomine Malchi [gap: Greek word(s)] in vita Plotini scripta a Porphyrio, quam manuscripto habeo; Latina est in Opp. Plotini ed. a Ficino. Quidam veterum eum vocant philosophum Siculum (quod in Sicilia libros istos delatrarit: Euseb. Hist. Eccl. l. 6 c. 19 fuisse autem in Lilybaeo anno II Claudii Imp. ipse refert in vita Plotini) quod Billius notis ad orat. III Gregorii Nazianzeni non potuit concoquere, cum fuisse Tyrium tradat Suidas. Errat etiam Graeculus autor Chron. manuscripti Georgio modo [gap: Greek word(s)] modo [gap: Greek word(s)] tribuitur qui Porphyrium factum Christianum, quod vapulasset a Christiano, ad gentiles iterum defecisse narrat in rebus Iuliani, si Tyrium intelligit. Fuit enim et alter [gap: Greek word(s)] , ad cuius quaestiones respondet D. Augustinus: item tertius poeta Constantino Magno coaeuus. Methodii, Eusebii et Apollinaris


page 72, image: s042

scripta opposita calumniis Porphyrii non multum adeo aestimasse D. Hieronymum putat vel D. Conringius producto eius loco in praefat. in Danielem: sed meminisse debebat eundem Hieronymum alibi Apollinaris scripta ea fortissimos libros, egregia volumina, probatissimos libros, Vincentium quoque Lirinensem nobilissimum et maximum opus nominare. Qui inscriptiones temerare praesumserunt olim, cui fini id facerent, quam vt rasis nominibus alia supponere possent? Certe statuis adempta capita, vt aliorum imponi liceret tralaticium est. Mangones autem isti cum maxime putarent posteros non habituros nasum, seipsos decepere; deprehenduntur enim saepissime sine magno negotio. Christiani quoque primitiui (dicenda enim est veritas) in idem [gap: Greek word(s)] , et monumenta vetera, vt suae thesi contra paganos inseruirent vel corrumpere, vel sua interpretatione detorquere non dubitarunt. Ita Iustinus Martyr inscr. Rom. SEMONI SANCO DEO FIDIO ad Simonem magum, quem pro Deo habuerint Romani, retulit, putauitque se reperisse non quod pueri in faba: nimirum [gap: Greek word(s)] Simonis testem esse eam statuam: quod inepte adfirmauit; et adplausores tamen nactus est Irenaeum, Tertullianum, Eusebium, sixtum Senensem, Baronium, Grotium: contradicunt tamen numero e modernis non inferiores. Adi sis Boxhornium Quaest. Rom. XIII pag. 61. Codicem Canonum Ecclesiae Anglicanae editum a Christophoro Iustello maximopere commendant scriptores Britannici Rainoldus, Rich. Montacutius: etiam Iacobus Cappellus aduersus Bulengerum; de eo tibi reperto gratulor, et vt eius [gap: Greek word(s)] mihi concedatur aliquando, rogo. E catalogo vniuersali librorum anni praeteriti prou. Belgicarum ed. Ambstelod. intelligo Harderuici


page 74, image: s043

a Corn. Tollio publicatos Ioh. Cinnami de rebus gestis Impp. Iohannis et Manuelis Comnenorum lib. IV Graeco-Lat. eoque moneo vt matures negotium tui Genesii, ne forte praeueniaris; vides enim in eam vulgandae historiae Imp. Orient curam etiam alibi a doctis incumbi. Inquire, si vis, an haberi possit Cinnamus. B. V. mi suauissime BOSI et S.

a REINESIO, Altenb, XXII. Iul. an. 1653.

XVI. Bosius Reinesio grates agit pro beneficiis per commercium literarium et communicationem rariorum librorum sibi praestitis, gratamque mentem spondet. Nondum Bucherianus codex, nec Methodii opera ad manus. De bibliotheca Tisenii medici vendita, ex qua plures raeriores libros accepit Bosius, etiam cum inuidia Riuini. Erasionem nominum in inscript. concedit; non autem nouorum substitutionem. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum. Magnifice ac nobilissime Vir, Patrone summo opere colende.

STultus profecto essem, si sperarem me quacunque ratione compensare posse tot tantaque beneficia, quibus me immeritum intra tam breue tempus affecisti; et affecisti, ita ac adhuc afficis, vt neque fatigeris multitudine eorum, neque offendaris aut frequentia petitionum nostrarum, aut tarditate obsequiorum. Rarum benefactorum exemplum, et inter amicos repertu difficile, nedum patronos inter et clientes. Quotusquisque enim etiam e familiaribus, amico cuicunque libros manu exaratos, et quibus ipse opus habeat per tot menses dat mutuos? At tu, Vir summe, non contentus optimos ac rarissimos libros ad me transmisisse, totque mensibus etiam cum taedio caruisse illis: negas praeterea Te indignatum


page 76, image: s044

mihi esse, quod tamdiu praeter voluntatem tuam detinuerim illos. Imo quod magis est, subtimide poscenti iudicium tuum super quaestione non vulgari succurristi promtissime, perspicue solideque dubitationem omnem ex animo meo sustulisti. Adeo verissimum esse expertus sum, quod existimaui, eo promtius vnumquemque informare alios, quo doctior meliorque est ipse. Haec tanta sunt, vt plane desperem, me iis paria vnquam facturum esse. Debeo Tibi, Vir magne, et aeternum debebo. Atque vtinam specimen saltem grati animi nostri exhibere daretur. Vtinam tandem aut appareret Bucherianus commentarius, aut ad manus essent fragmenta Methodii, de quibus mentionem inieceram nuper. Sed nec dum licet: de altero tamen spes est, fore vt proximis nundinis exquiram. Nam Methodii opera habui a bibliopola Francofurtensi, quo redeunte facile excerpi poterunt fragmenta ista. Haec citius hoc est, ante octiduum significassem Tibi, Patrone optime, nisi per decem amplius dies totos detinuisset bibliotheca Georgii Tisenii medici nuper defuncti, cuius libri hactenus venditi sunt. Nam dum multitudinem indigestam quinquies mille circiter librorum peruestigo, factum est, vt vix inde discesserim, nisi ad mensam et cubitum, metu ne optimi quique ab aliis mihi praeriperentur. Etsi ne sic quidem cauere satis potui, quin magna pars optimorum in Riuini ac iuuenis cuiusdam nostratis manus venirent. Accepi tamen cum aliis nonnullis Codicem Canonum Ecclesiae vniuersalis Iustelli, librum diu a me frustra quaesitum, sed indice mutilum; quem vtinam aliquando supplere aliunde liceret! (nam Riuinus indignatus me in quosdam libros rariores incidisse, negat sui exemplaris copiam.) Ex iis inspectis certissime cognoui, de quo Tu, Virsumme


page 78, image: s045

vetabas dubitare amplius, saepe erasa esse Imperatorum nomina, sicut et aliorum virorum pariter ac mulierum. Sed an eadem manente inscriptione aliud nomen insertum suisse, nondum ausim affirmare. De quo vt et inscriptione Iustini, ac tituli PONT. MAX. post Gratianum proxime plura. Nunc enim eo auocor, quo ire nolle summe iniquum esset. Vale Vir summe, et nugis nostris ignosce, nos autem consueto affectu ac beneuolentia complectere. Dab. summa festinatioue die XX Iulii, Anno CIC ICC LIII.

Magnif. ac amplis. Vestrae obseruantismus

IO. ANDR. BOSIVS.

XVII. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam. Salue, mi amicissime BOSI

Hoc vnum Te rogo nunc, et quibus possum precibus contendo, epistolam inclusam Hamburgum vt mihi cures quam poteris diligentissime, adieci [gap: Greek word(s)] ne cum detrimento tuo inseruias mihi, et ne literae steriles negligantur a tabellario. B. V. et S.

a RElNESIO, D. Altenb. 28 Iul. 1653.

XVIII. Bosius Reinesio mitti Codicem Canonum Iustelli qui Lipsiae recudatur dignum, cuique ipse addere possit emendationes ex Codice Bonefidii. Habet et alia Iustelli, quae mittere paratus sit. BOSIUS REINESIO. Magnifice, ac nobilissime Vir, Patrone venerande.

QVae ad litteras Tuas geminas responsurus eram, habebis proxime. Nunc enim responsione ad litteras Dresda hodie acceptas, quae differri nequit, occupatus, prohibeor stare promissis. Transmitto interim Codicem Iustelli de quo nuper scripsi.


page 80, image: s046

Ad eum si quid notabis animaduersione dignum, magno me beneficio afficies. Spero enim me persuasurum cuidam e bibliopolis nostris vt excudi faciat. Est enim omnino dignus, qui in omnium theologiae et antiquitatis ecclesiasticae studiosorum manibus versetur. Fortassis adderem emendationes quasdam natas e codice Enimundi Bonefidii iurisconsulti Galli, quo cum manuscriptis duobus collato aliquando vsus sum; quique continet tum emendationes, tum supplementa quaedam aliquot Canonum, quae in veteribus codicibus fuisse, e versione Dionysii Exigui ante annos CICCXXX circiter confecta. Eius Codicem Canonum Ecclesiae vniuersae, sicut et Codicem Canonum Ecclesiae Africanae ab eodem Iustello editos possideo pariter: ac transmittam lubentissime, si fortassis Magnif. V. eos nondum lectos esse comperiam. Vale, Virsumme, et nos solito fauore prosequi non desine. Dabam celerrime die XXVIII Iulii An. CIC ICC LIII.

Magnific. V. deuotissimus IO. ANDR. BOSIVS.

XIX. Per totam epistolam dubitat Bosius, an vnquam erasis Impp. nominibus noua in saxis reposita. Aliquando erasa sunt epitheta Impp. ac cognominae: nonnunquam nomina cum titulis et elogiis. Priuatorum quoque bonor aliorum nomina exstirpata. Saepe et aliae voces deletae. Integra quoque inscriptio erasa. Lacunae in plerisque relictae; alicubi expletae. Antoninus Caracalla cur et quando dictus Parthicus. An etiam Britannicus. Hoc forte suppositum pro Alemannicus, De M. Antonii dignitatibus quaedam. M. Aurelii Antonini, et M. Aurelii Commodi Antonini Impp. nomina varia. Commodi nomen ex omnibus monumentis erasum; sed sub Seuero Imp. alicubi restitutum. Priuatorum monumenta magis mutationi



page 82, image: s047

obnoxia quam illustrium. Staetuarum capita truncatae quandoque recepertunt alia, interdum mansere [gap: Greek word(s)] . Erasiones saxorum factae ex odio aduersus eos, quibus positae. De Impp. nominibus non constat erasum esse vllum, vt aliud reponeretur. M. Constantino quoque nomen Valerii. Impp. aeuo Constantiniano multis praenominibus vsi. Impp. post Gratianum etiam Pontifices dictos, vnde constet. Dubitat Auctor de Reinesii Ponticus Maximus. Vossius notatur in apostasia Porphyrii. BOSIVS RElNESIO.

Scripsi nuper, Vir magnifice ac nobilissime, Patrone venerande, non videri mihi extra omnem dubitationem positum, quod Gothofredus affirmauit, solitos esse Veteres erasis prioribus Imperatorum nominibus noua in saxis reponere. Eius opinionis quis mihi fundus sit, nunc exponam. Non quod ausim, praefracte negare, id vmquam factum esse; sed vt certius mihi de hac re iudicio Tuo, Vir summe, constare possit. Ac vt rem paullo altius repetam, erasionum eiusmodi exempla, quantum per temporis angustiam et defectum indicum obseruare potui, plurima reperio. eaque inon vnius generis. Nam in quibusdam erasa sunt epitheta ac cognomina sola Imperatorum aut Caesarum: vt ANTONINI CARACALLAE inscr. pag. XI, 5 et CCLXV, 2. eiusdem et SEPTIMO SEVERI. p. CCLXV, 1. In aliis ipsa nomina eorum, et cum iis interdum tituli quoque et elogia abolita sunt, vt TIBERII pag. CCLXXX, 7. Nam ibi puto, substituendum: TI CAESAR. NERONIS et Coniugis illius, vt e Consulibus adscriptis patet p. IX, 4. DOMITIANI, vel e Gruteri sententia p. CCXLV, 2 et fortasse eiusdem vel sequioris alicuius p. II, 12. Ad Tiberium enim aut Domitiano priorem alium vix patitur referri illud D. N. et mentio PROTECTORIS


page 84, image: s048

DIVINI LATERIS, vt Gruterus in addendis emendat. Erasa sunt et nomina COMMODI Imp. p. CXIV, 4 ac CCCXXX, 3 (vt inferius ostendam) et MAXIMIANI. p. CLXXXIIX, 8. DECIORVM, vt videtur p. CCCXI, 1 et alterius cuiusdam p. CCCCXI, 1. NERONIS quoque nomen fuisse videtur in inscr. 2 p. XII. Nam is statim ac Imperator et Tribunus primum factus, etiam Germanicus appellatus est, vt e numis discimus: secus quam Domitianus, cuius nomen initio putabam ibi deletum esse. Qui TR. p. XII demum cum GERM. nomine reperitur. In aliis lapidibus priuatorum, sed honoratorum tamen, nomina exstirpata sunt. Qualia M. CANVLEII PHILONICI p. XXV, 1 alterius cuiusdam p. LXII, 6 et LXV, 5 CAMILLI SCRIBONIAMI COS. (vt videtur. nam is Cn. Domitio Ahenobarbo collega fuit.) p. CXIII, 2 STILICONIS et FL. MACROBII LONGINIANI p. CLXV, 1 PLAVTIANI, soceri Caracallae Imp. p. CCLXX, 6 in qua et PLAVTILLAE nomen supplendum initio inscriptionis. M. et L. ANTONINORVM Consulum, illius etiam triumuiri, R. P. C. et Magistri Equitum in fragmentis Fastorum p. CCXCV et CCXCIIX, 1 RVFI PRAETEXTATI POSTVMIANI Praef. pr. et Cos. ordinarii p. CCCCLXIV, 8. cuiusdam qui Traiani stemma cum Hercule et Mercurio posuerat p. CCXLVII, 1. cuiusdam quindecemuiri s. f. p. CCCLXXXIX, 2 iuxta Verderium et Schottum. Et alterius qui in freto Siculo susceptum votum soluit p. LXXII, 6. Denique trium ex ordine Corporatorum, qui pecuniam ad ampliandum templum quoddam sub Antonino Pio Imp. contulerunt p. CCXXVI et sequenti.

Saepe et aliae voces deletae sunt, vt vltima inscriptionis verba p. CX, 7. Linea integra p. CCCII, 1 et item alia, parte vocis in sequente versu relicta


page 86, image: s049

p. CCCXIX 7. (vbi PROPTER MO, vel simile quid supplendum:) versus pentameter totus p. CCCLXVI, 2. Tres lineae p. LXII, 6 et totidem in Fragmento Fastorum Capitolinorum p. CCXCV. Est vbi integra inscriptio erasa, eiusque loco caput puellae insculptum, si fides descriptoribus, addita recentiori inscriptione p. ICC XCI, 8.

Caeterum in his plerisque relictae sunt lacunae, quas rasura peperit. Scilicet p. II, 12 IX, 4 XII, 2 LXII, 6 CXIII, 2 CXXVII, 3 CLXXX, 7 CCXLV, 2 CCXLVII, 1 CCLXX, 6 CX, 7 CCCII, 1 CCCXIX, 7 CCCXI, 1 CCCLXXVI, 2 CCCLXXXIX, 2 CCCCXI, 1 et in quibusdam vbi vestigia literarum satis aperta remanserunt p. XXV, 1 CLXV, 1 CCCCLXIV, 8 et fortassis quoque p. CCCCLXXIIX, 8. In aliis autem rursus expleta litteris videmus, quae vacua fuerant spatia. Exemplo sunt p. XI, 5 CXIV, 4 CCLXV, 1 et CCXCV, CCXCIIX, 1 CCCXXX, 3 LXV, 5 et fortasse p. CLXXVIII, 8. De prioribus non est, quod multum laboremus. Aperta enim satis pleraque omnia. Sed de posterioribus videndum, eademne nomina in illis restituta sint, quae erasa erant ante, aut saltim eorundem; an vero substituta alia et aliorum. Progrediemur ordine. Epitheta Antonini Caracallae PIVS FELIX. p. XI, 5 itemque PARTHICVS et BRITANNICVS p. CCLXV, 2 procul dubio erasa erant a nonnullis quibus illa non videbatur meruisse. Certe vsus est illis. Nam de PARTHICI appellatione apud Spartianum legimus, eum postquam tumultuarie cum Parthorum satrapis manum contulisset, statim datis ad Senatum quasi post victoriam literis PARTHICVM appellatum esse. Vnde et in numo quodam illius VICTORIA PARTHICA MAXIMA legitur. Ac diu ante mortem Patris Seueri, anno scilicet octauo, ita appellatum disco a numo argenteo meo elegantissimo, in quo PART. MAX. PONT. TR. P. IIII. legitur. Quod est A. V. C. 953 vt computant. Haec ergo quo minus


page 88, image: s050

dicatur arcui fuisse inscripta appellatio nihil impedit. De BRITANNICI cognomine non tam clara res est. Videtur enim eo tum demum vti coepisse, cum pater eius vsus est, vltimo scilicet imperii illius anno. Nam ante eum annum neuter cum eo titulo reperitur in nummis. At anno imperii XVIII Seuerus primum vsus deprehenditur. vt patet e numis apud Occonem p. 360, 361. Et circa idem tempus reperitur Antoninus cum tit. BRIT. PONTIF. TR. P. XIII COS. III. apud eundem Occonem p. 374 seq. Vbi tamen in numo fuisse videtur COS. III vt in inscriptionibus. Quod ex scriptor neglexit. Et est in caeteris quoque numis, sicut reliquorum Antoninorum, ita Caracallae mira discrepantia et vt sic dicam [gap: Greek word(s)] . Cui videbo quamprimum an ex ipsorum numismatum accurata inspectione medicina fieri possit. Quod si XIIX demum Seueri anno ambo Impp. hoc titulo vti coeperunt, vt dixi: fatendum est BRITANNICI titulum postea demum repositum esse in arcu fori boarii. Etsi enim eiusmodi titulorum cupidissimus esset Caracalla, adeo vt assereret quoque, si Lucanos vicisset, Lucanicum se appellandum, referente Spartiano: vix tamen viuo etiamnum patre, ac praeterea Romae, inque opere tam solemni vanitas ista locum habuerit. Quare potius dicendum est postquam PARTHICI cognomen cum altero (fortassis ALEMANNICI, quo vsum eum e Spartiano quoque constat) erasum esset; posterioribus annis ex ignorantia, nec accurate considerato tempore, quo arcus constructus erat, pro ALEMANNICI suppositum esse BRITANNICI, totidem ac poene iisdem literis constans cognomen. In alterius autem arcus inscriptione p. ead. numero 1 illa OPTIMIS FORTISSIMISQVE PRINCIPIBVS non video cur non potuerint initio adesse, sed postea exstirpari,


page 90, image: s051

quod Caracalla elogio isto plane non esset dignus. Iam nomina ipsa quod attinet, certum est in Fastis Capitolinis p. CCXCV non fuisse aliud nomen initio positum, quam M. ANTONII. Quem magistrum equitum factum Caesare. COS. II et Dictatore II etiam testis est Dio lib. XLII. Similiter docent historiae, nihil aliud quam ea, quae hodie videmus, potuisse insculpi in Fastorum fragmento altero p. CCXCIIX, 1. Nam Caesari V Consuli collegam fuisse M. Antonium, idem Dio et alii testantur. Eundem cum Lepido et Caesare triumuirum R. P. C. se constituisse anno sequente, apud omnes in confesso est. Rursus sequenti anno Censorem fuisse cum P. Sulpicio, etsi nescio an aliunde constet, non videtur negandum. Denique cum P. Seruilio consulatum gessisse L. Antonium, ex eodem Dione scio. XLVII Cassiodoro aliisque patet. Nihil ergo neque hic substitutum est noui. Antoniorum autem nomina odio nominis Antonii erasa fuisse, credibile est, posteaque restituta. Nunc ad Impp. veniamus, Commodum scilicet et Maximianum, ad quorum exempla Tu videbaris praecipue digitum intendere, Vir summe, cum scriberes, Domitiani, Commodi et aliorum sequiorum titulos abolitos. Idque et ipse aio, sed nego, aliorum esse suppositos. Domitiani quidem nomen p. CCXLV, 2 adhuc abest, nec aliud ibi comparet. Sed Commodi et Maximiani denuo reposita sunt. Quod puto manifestissimum esse. Nam pag. CCCXXX, 3 nequit dici, aliud nomen lectum esse antea, quam Commodi. Docet id dextrum baseos latus: in quo dicitur DEDIC ... IDVS COMMODAS ... PAPYRIO AELIANO. Ita enim suppleri debet. Quae satis clare docent Commodo imperante dedicatam esse. Deinde nemo Antoninorum, imo Imperatorum dilexit ornauitque magis ludiones,


page 92, image: s052

ac pantomimos. Adde, quod FAVSTINAF LIBERTVS dicitur is, cui id monumentum positum est. Denique cuius Imperatoris nomen fuisset antea scriptum ibi? Non potuit aliud fuisse, si alterius fuit, quam M. Aurelii Philosophi. Nemo enim praeter hos duos eo tempore M. Aurel. Antoninus appellatus est. Is vero nunquam legitur pluribus, quam tribus nominibus vsus. Aut enim appellatus est M. Aurelius Verus, idque ab initio antequam Antonini nomen assumeret: aut M. Aurelius Antoninus. Nusquam in nummis, quod sciam, nusquam in inscriptionibus veterum plura comparent. At hic aliud interiectum fuerit necesse est inter Aurelii Antoninique nomina. Id ergo Commodi fuit. Qui saepius ita cum in numis, tum in saxis veteribus vocatur. Scilicet M. Aurelius Commodus Antoninus: et inuersis duobus vltimis, M. Aur. Antoninus Commodus. Nec potuit VERI nomen interpositum fuisse: quia spatium amplius longe est, quam illud requireret. pag. CXIV, 4 nihil obstat, quam Commodi nomen ab initio fuerit insculptum. Quidni enim pro salute illius vota nuncuparint naucleri classis Alexandrinae, quam tunc frumento aduehendo mitti solitam, e Lampridii Commodo scimus. Miror non dici Commodianam, quomodo classis altera Africana ab eodem instituta Commodiaenae Herculea: ipseque Senatus P. Q. R. Commodianus, et mensis Augustus Commodus ab eo dictus est, vt narrat idem Lampridius. Commodi autem nomen alienis operibus incisum Senatum erasisse, ex eodem discimus. Apud quem et Cingius Seuerus censuit in Senatu, vndique statuas eius abolendas, nomenque ex omnibus priuatis publicisque monumentis eradendum. Inter quae et nostra haec duo fuisse credendum est. In quibus tamen restitutum est postea Commodi nomen, fortasse sub Seuero Imp. qui eum inter


page 94, image: s053

Deos retulit, etiam addito Flamine? idque odio Senatus, vt creditum est. Cuius odio etiam curauit restitui, quae decreto illius abolita erant. Maximiani nomen p. CLXXIIX, 8 denuo restitutum sit, an vero ita erasum vt legi possit; non facile dixerim. Posterius certe videtur suadere, quod lineolis opertum sit totum, instar eorum, quae erasa manserunt. Sed et si repositum esset; non potuisse tamen aliud legi itidem antea, facile ostendet collatio inscriptionum trium, quae de thermis Diocletianis ibidem reperiuntur. Vtique enim coniungitur Constantio Maximianus. Maximiani autem nomen hic solum repetitur, quod is tunc Romae praesens esset, ac prAESENTIA MAIEstatis suae ita enim videtur supplendum hoc opus fiERI IVSSIT et Diocletiano NOMINI CONSECRAuit. Superest vnicum saxum p. LXV, 5 vbi prioris dedicatoris nomine deleto alterius longe posterioris inepte repositum, ait Gruterus. Sed quid si et ibi exesa aut corrupta inscriptione eadem verba reposita sint? Nihil hic puto determinari posse. Quod si noua est, vnica est eaque priuata, procul dubio in horto posita: nam et his Deus Siluanus praeesse credebatur; ad cuius normam non sunt exigendae, quae Impp. ac magistratibus positae sunt. Porro ex his omnibus sequentia [gap: Greek word(s)] deduco. (I) Non videri ideo erasa nomina, vt alia substituerent. In pluribus enim nihil repositum est. Inter XXX inscriptiones, quas temeratas obseruaui, nouem ad summum reperiuntur, in quibus aliquid restitutum est. Quis credat maximam partem relictam fuisse cum lacunis, si ideo factae erant, vt aliud nomen insereretur? Et cur vilium ac plebeiorum hominum monumentis non factum est idem: quae et cum minore iniuria ac periculo, et maiori vtilitate corrumpi


page 96, image: s054

poterant. Facilius enim illorum ira ferri poterat, quam illustrium familiarum. Sumtus autem quis libentius compendifaceret, quam tenuis homines fortunae? At quae erasa aut restituta legimus, Imperatorum et magistratuum nomina sunt pleraque, si non omnia. Neminis e magistratibus minoribus, nullius ex officialibus domus Augustae aut priuatis, nullius liberti, artificis aut negociatoris nullius nomen erasum obseruo. Denique inter ea quae affectus parentum erga liberos horumque erga illos; coniugum item, sodalium, heredum, propinquorum, dominorum, seruorum, libertorum, et qui his similos sunt, beneuolentia aut gratitudo expressit, nulla omnino, quod sciam, signa erasionis inueneris, aut si inuenire licet, paucissima erunt in tanta multitudine. At quae materies in his parcendi sumtibus, aut fallendis posteris? Praeterea cur aliae voces erasae, relictis nominibus propriis ac elogiis, si adeo facta corruptio est, vt inscriptionis honos ad alios transferretur? Denique cur in Italia potius, ac Romae praecipue erasiones istae contigerunt, vbi in rerum omnium abundantia facilius nouae inscriptiones poni poterant, quam alibi? Ex XXX enim quas adduxi, duae omnino extra Italiam, Tarracone vna, altera in Lusitania, caeterae omnes aut Romae, scilicet XXII aut in reliquis Italiae partibus repertae sunt. At inquis, Vir summe; Qui inscriptiones temerare praesumserunt, cui fini id facerent, quam vt rasis nominibus alia supponere possent? Certe statuis ademta capita, vt aliorum imponi liceret, tralaticium est. De statuis fateor, saepe earum capita mutata esse. Atsaepe etiam remanserunt truncatae, saepe integrae deiectae sunt. Deinde certa mutationis illius documenta suppetunt: De saxis non item. Quae corrupta videntur alio fine. Nam quod secundum [gap: Greek word(s)] nostrum est, Videntur erasiones factae odio


page 98, image: s055

eorum, quorum nomina aut clogia exstirpata sunt. Id inde colligo, quod sceleratorum solummodo Impp. nomina erasa sunt. Tales enim Tiberii, Nerones, Domitiani, Commodi, Caracallae, Maximiani. Priuatorum quoque nomina aut ob malitiam eorum, aut odio et aemulatione aliorum videntur eiecta. De Commodo supra dixi Senatus consulto nomen illius vbique sublatum, Quod quam saepe aliis quoque contigerit, nemo accuratius Te nouit, Vir magne. Haec ergo vera et frequentissima caussa videtur fuisse; odium scilicet aut bonorum aut magnatium ac procerum. Ac fatetur Baronius quoque, nomen Diocletiani odio persecutoris Ecclesiae erasum fuisse. Non nego tamen saepe et aliunde id euenisse, praesertim in iis vbi non nomina aut elogia, sed voces aliae sublatae sunt. Sed et (III) sequitur, edictis, non constare certo, vllius Imp. nomen exstirpatum esse ita, vt in illius locum aliud insereretur. Nam de Constantiniana inscriptione adhuc sub iudice lis est. De caeteris autem ostendi, vt puto, clarissime, in nulla earum, quae adductae sunt, potuisse locum habere aut Imperatoris aut Caesaris nomen: quam quae nunc leguntur: certe non esse cur aliud necesse sit affirmare. De Antoniorum nominibus idem demonstraui. Solum duaeillae p. ICCXCI, 8 et LXV, 7 speciem aliquam habent. Sed de iis sine [gap: Greek word(s)] vix certi aliquid definire potero. Nec pertinent ad Imperatores, de quibus potissimum nobis sermo. Ex his iam patere arbitror, non sufficere haec exempla, vt asseratur tanquam indubitatum, solitos esse veteres erasis Impp. nominibus alia supponere. Fortassis tamen alia possunt afferri exempla, quibus id demonstretur; quae euoluenti mihi, vel potius festinato percurrenti


page 100, image: s056

opus Gruterianum non obuenerunt; praesertim cum indicibus destituerer ad hanc rem valde necessariis. Quos vtinam aliunde saltem calamo describere daretur! Nolim enim confidenter affirmare, nullum omnino exemplum talis imposturae reperiri posse. Quod autem ad Constantinianam illam attinet, quam reiicit Gothofredus: neque id firmiter persuadet, necessario pro suppositicia habendam esse. Primo enim certum est, in vno eodemque saxo inueniri inscriptiones diuersis temporibus factas. v. g. p. ICCXCI, 8. etc. Vnde nihil concludi potest e sinistro latere baseos. Deinde nullum vestigium repositi nominis alterius notatum est a descriptoribus, ne Baronio quidem, qui lapide diligenter inspecto sua scripsit. Tertio nec praenomina quidquam certi concludunt. Potuit enim Constantinus quoque C. Val. Aurelius dici. Certe Valerii nomine vsum docent numi et monumenta vetera alia. Aurelii nomen habere potuit a Patre, qui eo vsus videtur, postquam a C. Val. Diocletiano adoptatus esset. Ab eodem et praenomen Caii haberi potuit. Et fortasse habuisse docet inscr. p. MCLXXIX, 9. Nisi tamen ibi D. C. est Domino Caesari, quod nescio an alibi hoc ordine legatur. Potuit et Aurelii nomen habere a Claudio auo, a quo et Fl. Claudius dictus p. CCLXXXII, 4. Neque nouum erat illo tempore, multis praenominibus vti; praecipue vero Aureliorum et Valeriorum, vt docet Salmasius ad Capitolinum p. 269. Et occurrunt in inscriptionibus veteribus quinque vel sex nominibus insigniti quamplures. Quidni ergo et noster dici potuit C. FL. VAL. AVR. CLAVDIVS CONSTANTINVS? sicut T. AVREL. FVLVIVS BOIONIVS ANTONINVS PIVS? etc. Haec reponi posse puto iis, quae Gothofredus attulit. Interim non nego suppositiciam esse hanc inscriptionem, praesertim si verum


page 102, image: s057

est exstare iisdem verbis aliam Diocletiani, qualem allegat Bulengerus de Imperatore Romano pag. 81, et exstare dicitur apud Manutium in Orthograph. pag. 457. Nisi tamen iidem hanc ipsam intelligunt. Pontificum nomen tulisse etiam Imperatores post Gratianum, non tam ex edicto Valent. et Marciani, quod suppositicium esse volunt Baronius, Gothofredus, Seldenus: quam e Seruio ad illud Virgilii Rex Anius etc. et epistola quadam Anastasii Imp. ostendi potest. Inscriptionem autem Iustini, quae iam Grutero multis argumentis falsa conuinci posse videbatur, non dubito illius temporis non esse. Sed an ibi PONTicus MAXimus legendum, dubito. Quando enim Ponticos vicit? Etquis vnquam Impp. eo titulo vsus? Quid si dicam auctorem inscriptionis cum videret praecedentes Impp. dictos Pontifices maximos ignorantia eorum quae gesta erant, Iustino quoque hunc titulum tribuisse? De Porphyrio quae scribis grato animo cognosco. Eius libros plane reperiri non posse, nunquam existimaui. Scripsi tantumme credere vix eos reperiri potuisse. Porphyrium recessisse a Christianis, quod ab iis reprehensus esset, ac deinde libros contra Ethnicos edidisse, Socrates quoque refert lib. III cap. 19, quem locum miror latuisse Cl. Vossium cum lib. II 6. 16 de Historicis Graecis scripsit, nihil se inuenire, quo verisimile fiat Porphyrium primitus Christianum fuisse. Literas ad Vorstium misi ad amicum Hamburgensem, quem non dubito eas inde Rostochium curaturum. De Cinnamo nemo nostratium inaudiuit. Sed spero nundinis allatum iri. Vale Vir summe, et boni consule nugas nostras, quae praeter spem creuere sub manibus; nobis autem bene cupere perge. Dab. III Aug. CIC CC LIII.

Magnific. V. deuotissimus

IO. A. BOSIVS.



page 104, image: s058

XX. Bosius de Reinesii incolumitate sollicitus ei mittit literas e Belgio acceptas. Genesium ignorant Belgae. Bosius conscribit Dissertationem de Maculis Solaribus. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

EX quo nouissimas meas ad Te misi, ante has quinque, nisi fallor septimanas, nescio vt valeas, quidque rerum geras. Spero tamen Te optime valere, ac Reipubl. vestrae negociis occupatum commoda eius strenue promouere. Eoque nolui per hunc mensem molestus Tibi litteris nostris esse. Nunc cum a Graeuio nostro his inclusas cum Gronouianis ante horam accepi, non putaui mihi commitendum esse, vt Te plane insalutato eas transmitterem. Caeterum, quantum ex Graeuii literis ad me video, nemini literatorum in Belgio de Genesio nostro innotuit aliquid, ac exspecto auide eiusdem literas alias, quibus certior fiam, an in Gallia et Italia reperiatur. Saliuam tamen quibusdam motam ex eodem Graeuio et bibliopolis nostratibus cognoui. Meditationes nostras de Pontificatu maximo Romanorum interrupit Dissertatio de Maculis Solaribus certas ob caussas elaboranda, in qua nunc sum totus. Vale Vir nobilissime, nobisque fauere perge. Dabam Lipsiae mense Septembri an. CIC ICC LIII sub ipsum abitum tabellionis Magnif. V. obseruantiss. I. A. BOSIO.

Si libet Magnif. V. respondere ad Gronouianas aut Graeuianas, possunt prima occasione ad me literae mitti.

XXI. Bosius Reinesio nunciat qui noui libri prodeant in Belgio. Desiderat vna cum aliis videre Defensionem variarum et responsorias modeste exigit.



page 106, image: s059

BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

CRedo Magnificentiam Tuam accepisse, quas nuper transmisi literas a Gronouio, Graeuianis inclusas. E quibus nescio an et de iis, quae in Belgio viri docti moliuntur aut edunt certior factus sis. Nimirum edi a Boxhornio aliquid de Gallorum origine aduersus Bochartum; a Salmasio diatribam de Militia Romana diu satis exspectatam; Vossii Patris item Etymologicon linguae Latinae et Historiam Pelagianam insigniter auctam: a Gronouio Liuium iterum recenseri; Vossium Iuniorem Pomponii Melae nouam editionem, Heinsium filium Notas in Ouidium adornare. Haec si iam aliunde nosti, Vir summe, boni tamen consules promtitudinem nostram significandi Tibi, quidquid non iniucundum scitu fore existimauimus. Caeterum, retulit nuper amicus, prodiisse Rostochii Defensionem Amplitud. V. aduersus Riuinum, quam impense aueo videre, mecumque viri excellentissimi DD. Ittigius, Rappoltus et Franckensteinius, iurati illius hostes. Quare submisse oro, vti non dedignetur Magnif. V. proxima occasio ne saltem vnicum illius exemplar tabellioni ad me perferendum tradere: cui pretium libens; Tibi vero gratias summas persoluam. Praeterea, nisi graue est, enixe peto, vt breuissimis significet mihi M. V. quid Ei videatur super obseruationibus nostris de erasis in saxis veteribus titulis Imperatorum. Vix enim sum ferendo tam diuturno silentio, cum alias ob caussas, tum praecipue quod verear, ne id culpa quadam mea meritus sim. Quod si factum, certe imprudenter factum est: emendabitur autem omni studio, cum primum de eo mihi constiterit. Constabit autem optime, si eam ob rem Tutemet Vir Magne, pro eo quod Tibi in


page 108, image: s060

me licet, obiurgabis me. Vale Patrone opt. max. et pristino fauore complectere Magnif. Tuae ex animo deditum deuotumque cultorem I. A. BOSIVM. Scribebam in summa festinatione d. XXII Sept. A. CIC ICC LIII.

XXII. Reinesius mittit exempla Defensionis Variarum. Inuchitur in Riuinum. Perstat in sententia de interpolatis inscriptionibus, cuius illustre affert exemplum. Aurem vellicat de Genesio. REINESIVS BOSIO. Altenburgo-Lipsiam. Salue mi amicissime BOSI.

ACceperis, spero, a patruele meo exemplar Defensionis meae; nunc quod eam a nonnullis desiderari significes, alia tria: quae distribues inter quos volueris. Potuissem augere errorum Poetae vesani numerum, si Victorini eius maturius ad me venissent; nam et in istis Narcissi morbo delirat solennia. De rasis interpolatis, corruptisque variis inscriptionibus, suppositis etiam, scripsi Tibi aliquando; ea, puto, sufficient curioso talium non nimis; eoque nihil eorum nunc muto. Mangoniorum in hoc negotio nec modus est, nec finis; adeo quisque sibi sumsit temerare antiquitatem et male intellecta saepe adplicare peius. En! Quae prima est p. MLXXIV Napaeis sacra, C. HERENNIO CRISPO inscripta visa Venetiis, eam Schraderus Patauii in vrna inuenit talem: HAPAEIS. SAC. PETRO. DONATO. PATRICIO. JOHANNES P. MIRA. HERBAE. PVLCRITVDINE. CAPTVS. EX. DONO. quam tum mutatam ab illa? Genesio autem tuo quid fiet? Non fueris ita ille [gap: Greek word(s)] . Bene vale mi optime BOSI et salue

a REINESIO, D. Altenb. 4. Oct. 1653.



page 110, image: s061

XXIII. Bosius grates agit pro exemplis Defensionis Variarum, et suo et aliorum nomine. Nunciat visum nunc Cinnamum Tollii. In Defensionem aliquis confecit indicem elogia Riuini complexum. BOSIVS REINESIO. Altenburgo Lipsiam.

Nolui sine responsione omni huncce diem praeterlabi, etsi vix superesset tantum temporis, quantum lineis aliquot exarandis sufficeret. Quare paucis gratias maximas ago atque habeo Magnific. T. pro exemplaribus Defensionis Variarum cum ad me tum ad amicos aliquot transmissis. Distribui ea quae nuperrime accepi excellentissimis viris, quorum antehac mentionem feceram, qui mecum omnes grates Tibi summas agunt, agentque fortasse breui vnus et alter, postquam totam defensionem pellegerint. Mitterem sane lubens qualecunque [gap: Greek word(s)] testandae gratitudinis nostrae, si ad manum esset, quod eruditione Tua dignum existimari possit. Sed vbi reperire dabitur tale quid? Nundinae nostrae nihil attulerunt, cuius lectione non aequo animo abstinere possimus. Vidi tamen Ioannem Cinnamum Tollii, ac misissem quoque, nisi veritus essem, ne aliunde Magnif. T. acceperit. Idem dico de Statio Gronouii notis breuibus illustrato; quem vix dubitotypis grandioribus esse alicubi impressum. Indicem a viro docto in Defensionem Amplitud. V. concinnatum quadraginta circiter distichis, quo praecipua illius elogia scilicet in Defensione passim obuia, iisdem quantum fieri potuit, verbis exhibentur, transmittam, vti spero, proxime. Heri enim sub vesperam primum legi, necdum exorare potui auctorem, vti ad horas aliquot concederet mihi


page 112, image: s062

vsum eorum. Spero tamen me intra paucos dies nacturum. Vale interim, Vir summe, et rem litterariam, vti hactenus, ita in posterum ab iniquis obtrectatoribus strenue vindica. Scrib. die XVII Octob. An. CICICCLIII.

Magnific. V. cultor obsequentiss.

I. A. B.

XIV. Reinesius adhuc dum desiderat Bucherium COS. Paternus ex familia AEmiliorum. Riuini noua scripta sibi mitti postulat. Nunciat Boxhornii et Salmasii excessum, et de huius scriptis ineditis quaedam. Iudicium de Bosii Cinnamo requirit. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam. Salue mi suauissime BOSI.

DE Bucherii libello, quem aliquando Te rogabam, laboro etiam nunc; pauca paria COSS. inde mihi excerpi velim vti significaui, ni fallor. Haereo in familia Aemiliorum, quibus cognomen Paterni: in isto autem Kalendario Constantiniano, quod a Schildero Canonico Cameracensi acceperat, COS. hoc cognomine apparere aiunt, quem in aliis Fastorum editionibus non exstare memini. Gronouius suum Statium mihi misit cum prolixa [gap: Greek word(s)] . Ei respondi iam, vt et Graeuio, respondeboque porro quam primum. Quia Poeta vestras, nisi catalogus mentitur, metrica Sereni Sammonici, Tertulliani, Pascasii Radberti, Damasi, Episcoporum Gallorum sex, et Corrippum vulgauit, fac vt habeam omnia labore isthoc: quicquid eo nomine soluendum fuerit, soluam sine mora proxima huius ad vos itione. Fiet enim istis eius [gap: Greek word(s)] , quod Victorinis: quos recensui [gap: Greek word(s)] , et notaui stolidae Critices [gap: Greek word(s)] . Ex Hollandia ad me perlatum est Boxhornium Leidae, Salmasium in itinere, quod valetudinis causa ad


page 114, image: s063

aquas Spadanas susceperat, decessisse, depositumque esse ab vxore Traiecti. Responsionis Miltono et latronibus Albionis paratae partem typographo tradiderat antequam moueret Lugduno: eam igitur propediem habebimus. Caetera, inprimis artes expeditionum Romanarum pendent interrupta, et fortasse pendebunt: quippe quod deficiat alter. De Cinnamo ecquid videtur Tibi? lectione dignusne? et quanti venditur? Bene vale, mi amicissime BOSI et salue a.

Tuo R. D.

Altenb. XVIII Octobr. 1653.

XXV. Bosius Reinesio mittit Cinnamum. De Riuino quaedam. Bosius scrutatur origines Pontificatus maximi apud Romanos. An Numa quatuor Pontifices, et inter hos maximum, an vnum tantum Pontificem instituerit, et numerus Pontificum subinde fuerit auctus. Plutarchi locus emendatus. Praedicat Reinesio studium suum in conquirendis numis antiquis. BOSIVS REINESIO.

MItto Magnificentiae Vestrae Cinnamum, quam desiderare eam memini. Variarum ac Defensionis exemplum vnum tradidi bibliopolae. Qui tamen mallet Defensionis aliquot seorsim, quod ea nunc praecipue quaeratur. De Riuino silent omnes, quantum ad responsionem: et aiunt, adhuc negare, Defensionem sibi lectam. Reliqua illius nondum extorquere ab eo potuit, cui hoc negocium commisi. Non desinam tamen vrgere hominem. Quae de Pontificatu maximo Romanorum in forulis collecta habes, Vir summe, rogo etiam vti non dedigneris excutere, cum vacauerit. Animus est enim accuratius tractare hoc argumentum, in quo multa adhuc in obscuro latent. Qualia sunt ista, quae hoc mane penitius scrutanti originem Pontificatus maximi venere in mentem. A Numa quatuor Pontifices,


page 116, image: s064

interque eos maximum vnum, institutos, aiunt Panuinius, Rosinus, Gutherius, alii. At quo auctore? Liuius tantum Pontificem ab eo in. stitutum Numam Marcium, scribit. Nihil de Maximo aut aliis. Etiam lib. I cap. XXXII [gap: Greek word(s)] MAXIMVM abesse a MS. iam olim Rhenanus notauit. Retinuit tamen Gronouius procul dubio MSS. codicum auctoritate. Dionysius quoque lib. II Pontificum ordinem inter instituta Numae refert: aliquot, aut summum aliquem ab eo creatum, non dicit. Et Plutarchus tantummodo ait, ordinem hunc a Numa institutum, dicique vnum e primis fuisse. Cui errori haud dubie nomen Numae quod Marcio fuit, occasionem praebuit. Denique Suidas in [gap: Greek word(s)] , siue vetus apud eum scriptor, vnum tantum a Numa institutum recenset. Quid ergo? An dicemus cum Alexandro Neapolitano, demum interiectis temporibus ad quatuor Pontificum numerum auctum esse? Idem Plutarchus ait, quosdam Pontifices dictos velle, [gap: Greek word(s)] . Putabam legi posse, [gap: Greek word(s)] (subintelligendo [gap: Greek word(s)] ) [gap: Greek word(s)] etc. hoc est, tanquam potestate sacra peragendi praeditos esse sacerdotes iussisset legislator. Vti respexerit ad etymon Scaeuolae Pontificis max. quem Varro ait, Pontifices deduxisse a posse et facere. De his etsi leuiculis, aueo sententiam Magnific. Tuae vel tribus verbis audire; siquidem per concatenata negocia licebit. Atque vtinam eadem negocia permisissent, vt euoluerem Indices Gruteri! quod proposueram mihi, cum nuper apud vos essem. Rogarem vsum operis, in dies aliquot, ni vererer, ne plura ad illud Amplitud. V. adnotarit; eoque non patiatur in alienas manus venire. Optaram quoque vt potuerim numos veteres Magnific. V. inspicere. Cumulum beneficiorum dixerim, si


page 118, image: s065

potiri iis ad tempus possem, vt ectypa inde formentur: qualia praeter aliquot [gap: Greek word(s)] plura elegantissima possideo, ac nuper aliquot eorum Parisiis fusa adeptus sum. Vale, Vir summe, et importunitati nostrae ignosce, quum fiducia benignitatis Tuae et discendi cupido expressit. Scribeb. III Octob. An. CIC ICC LIII.

Magnif. ac amplitud. V. cultor obsequentissimus

IO. ANDREAS BOSIVS.

XXVI. Cinnami laus. Quatuor pontifices, quatuor et in his maximus a Numa instituti. Vnde constet de numero quaternario. Suidae narratio explosa. Sacrificia possibilia quaenam apud Plutarchum: in quo nihil mutandum. Tangitur M. A. Riuinus. BOSIVS REINESIO. Altenburgo-Lipsiam.

AParente tuo acceperis XII exempla Defensionis meae, vti ego abs Te Cinnamum; quem retinebo non tantum ob stylum, qui grauis, purus, tersus, et seculi, quo vixit autor, plane insolens, sed et ob res; tangit enim subinde gesta Impp. Occidentis, quae apud historicos eius temporis siue Italos siue Germanos frustra quaeras. De Pontificatu maximo medicamenta tua si vulgare volueris operae feceris precium. Est enim recentiorum antiquariorum inprimis de eodem doctrina imperfecta, subinde etiam falsa, dum de vetustate sibi finxere, quae nullo probato autore nituntur. Quatuor a Numa Pompilio Rege Roman. II institutos Pontifices, et in his maximum vnum Numam Marcium, M. Marcii Sabini, qui comes Numae Pompilii, post Regis Curibus venerat, filium, verum est; et si nullo alio certi autoris testimonio constaret, consensus publicus omnium, quantum est, historicorum vt pro vero haberi posset, faceret. De primo Pontifice Maximo creato a Numa


page 120, image: s066

Rege est apud Plutarchum, et Scriptorem de viris illustribus: de Numa Marcio primo Pont. Max. apud Liuium: de Pontificibus vno pluribus creatis a Numa apud Florum, qui descripsisse, ait de Numa, Pontifices, Augures, Salios caeterosque per sacerdotia; Liuius, sacerdotes creasse et suos cuique Deorum praefecisse, Et plures vno fuisse creatos, eorumque institutum collegium patet inde, quod autoritate collegii Pontificum Rex Tullus Hostilius vrbis pomoerium produxit. De numero quaternario, si vel nemo veterum eum exprimat, satis testatur, tam quia Collegium Pontificum sub Tullo fuit, quam quia cum anno V, 453 mutaret hoc institutum. Pontifices e Patriciis legendi, octo allecti sunt e plebe omnes, numero nimirum priore duplicato: quemadmodum Augurum Collegium constans Rege Romulo e tribus duplo auctum fuit dicto anno, vt essent ipsi nouem: quam rem si aduerteris, non miraberis de numero quaternario etiam nusquam a veteribus nominato. Narratio Suidae in [gap: Greek word(s)] est nugatoris alicuius et incuriosi Grammatici; etsi Varro eidem praeiuerit quantum ad etymon Pontificis. Quid enim Numae Regi cum Tiberino ponte, quem Ancus post annos XXX Rex primum aedificauit? In Plutarchi verbis nihil mihi mutandum esse videtur. [gap: Greek word(s)] sunt sacrificia possibilia, quae facere possent; ad impossibilia et a quibus casu aliquo vel impedimento prohiberentur non adigente eos legislatore. MARS vestras qui in coelo se putat esse ob editos Poetas Ecclesiasticos, in fabula nunc est; sed non vt mythicus ille cum Venere; fecisse cum Ocresia narratur. Bene vale, mi BOSI, et salue.

a REINESIO, D.

Altenb. 9 Nou. 1653.



page 122, image: s067

XXVII. Bosius dubitat, an ideo Pontifices dicti, quod possibilia sacra facerent. Riuinus ab ipso Bosio exemplum Defensionis Reinesianae accepit. Idem Disp. edet de Testamentis Vett. BOSIVS REINESIO. Altenburgo Lipsiam.

ACcepi exempla Defensionis, non quidem XII vt Magnif. V. scribit, sed decem tantummodo; quae accepturus est bibliopola lege permutationis; petiitque vt Amplitud. V. indicet, si quos libros alios desideret. Quod an placeat Magnif. V. rogo, vt verbulo significet. Pollicetur se exhibiturum libros, quoscunque aut hic loci, aut Francofurti nancisci dabitur. Quae de Pontificibus a Numa institutis Amplitudo adscripsit, satis certa videntur esse; eaque grato animo agnosco. Quanquam fateor me non capere, quo pacto Pontificibus ideo hoc nomen imposuerit, quod possibilia sacra facerent. Cum his enim Pontificis nomen vix conuenit. In Riuini caussa quid actum sit, resciscere nondum potui. Hoc tantum scio, commissarios constitutos esse a Serenissimo Electore: inter quos et Dn. D. Hulsemannus, qui videtur [gap: Greek word(s)] tractaturus hoc negocium Ei (Riuino scilicet) tradidi ipse, siue potius mutuo dedi exemplum vnum defensionis. Nam cum offenderet me alicubi, rogitabat an exemplum illius haberem. Quod negare nec potui, nec volui, quod aliis iam innotuisset, me accepisse. Quare per ministrum Academicum, quem ad me miserat, eam ob caussam transmisi. Quod spero Magnific. V. optime interpretaturam. Aiebat autem Riuinus, se responsurum, dann ich könte leicht erachten/ daß es solches nicht würde auf sich sitzen lassen. Quod an facturus sit, dies docebit. Nunc aiunt proxime prodituram disputationem illius de Testamentis Veterum, quam ante


page 124, image: s068

annum et quod excurrit, monstrare mihi tum poene affectam, memini. Reliqua eius nondum accepi. Iterum enim Halam profectus esse dicitur. Vale, Vir summe, et nos fauore Tuo indignos, non desine porro complecti. Amat enim et Deus nos, qui nulla ratione amorem eius meremur. Quem imitari summorum virorum proprium est. Scribeb. festinantissime XVII Nouemb. A. O. R. CICICCLIII.

Magnif. V. cultor obsequentissimus

IO. ANDR. BOSIVS.

XXVIII. Reinesius exponit etymon Pontificis. Litera N. saepius inserta vocibius. Inuectiua in Riuinum. In Cinnamo Tollii notata nonnulla et explicata. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam.

VLtima loci Plutarchi de ratione etymi [gap: Greek word(s)] satis innu unt, quae sint sacra possibilia; non est dubitandum amplius. Saltem cum iis non conuenire nomen Pontificis putas. Imo quam optime conuenit [gap: Greek word(s)] . Possum est postis sum, Potes, qui possunt. Potifices, qui possibilia faciunt. Et si veteres tertio loco inseruisse literam enim cogitas, habes conuenientiam cum primitiuo manifestissimam. De epenthesi autem eius literae, itemque de extritione eiusdem vsitatissima latinis (etiam Graecis) non opus est Te docere. Ita ex [gap: Greek word(s)] fecere frus primum; tum fros, tandem frons: ex [gap: Greek word(s)] anguis: e [gap: Greek word(s)] sisurna; e [gap: Greek word(s)] lingo, et similia, [gap: Greek word(s)] . Scurram non moror: defendat errores suos, vti ego meos quos putabat. Eccui vero, quando, quomodo fidem dedi me non editurum apologiam meam. Imo reseruatum hoc erat meae ad Academiam declarationis publico scripto velle tueri mea aduersus eius latratus. Si processisse operas Typographi Lipsiensis nequius


page 126, image: s069

scripsi: si verum est eum negligenter curasse quod debebat pro mercede pacta mihi, et mala fide mecum egisse, iam cuiuis inspicienti Variarum istos quaterniones, quid inde contraxi culpae? Furant, bacchentur, grassentur in nomen meum; non mouebor; et rationem tamen eiusmodi scelerate facti reddent aliquando supremo magistratui, si Lipsiae minus fuerint, qui cohibeant adeo barbarum furorem. Ecquantum autem soluere oportet pro Cinnamo? Eum a capite ad calcem percurri, et notaui nonnulla, quae comparebunt in Variis. [gap: Greek word(s)] inter alias Dalmatiae vrbes nominata lib. 4 pag. 270 est [gap: Greek word(s)] , Doclea, Ptolomaeo et Plinio lib. 3, c. 22, l. 11, c. 42 memorata. Eam a Diocletiano conditam igitur, falsum est. Instaurare eam potuit. Pag. 312 [gap: Greek word(s)] est Saxonum et Bauariae Dux Henricus Leo dictus. Pag. 242 seruus [gap: Greek word(s)] est, non quod interpres vertit, lidius, sed ligius. Optime fecisset Tollius, si chronologiam suo scriptori addidisset et genealogiam illustrium personarum, quarum facit mentionem. [gap: Greek word(s)] cuius meminit lib. 2 p, 37, est Richardus Iunior Capuae Princeps a Rogerio II, Com. Siciliae consobrino suo pulsus: Renaldus, cui Constantia Raimundi Antiochiae principis vidua nupserat, est Rainaldus de Castellione. Erant alia quoque; sed alio rapior nunc quidem. Bene V. et salue.

a Tuo REINESIO. Altenb. propr. Kl. Dec. an. 1653.

XXIX. Animaduersiones Reinesii ad Bosii cap. I de Pontifice Max. Romanor. Colonia Reiorum Apollinarium. Colonia Asecitana. Episcopus Christianos dictos fuisse Pontifices quibus auctoribus innotescat. Bosiana loci Plutarchini emendatio superuacanea. Pontifex Max. Sabinorum nullus. Oppidum Sabinorum vbi. In inscriptionibus



page 128, image: s070

plerumque agmen claudunt nomina populorum, ciuium, collegiorum priuatorum, Gutherius notatus. Virgilius Pontifex Maior a Sabinis dictus. Suspecta haec inscriptio Sealigero et Grutero. Panuinii Indiculus Pontificum Max. mancus. Symmachi plures. Caplatores vino quoque diffundendo praeerant, certumque corpus et in vrbe et alibi constituebant. Schola Capulatorum. REINESIVS BOSIO. S. P.

DE parto tandem Pontifice maximo Tibi gratulor, eoque vt maxima Tibi proueniant, ex animo opto. Percurri Exercitationis eius cap. I in quo quae notari merebantur, occurreruntissa:

§. 1, docere debuisti quae fuerit colonia reip. Or. Apollinar. Inscr. 8 p. CCCCLXVIII. Colonias appellari rerump. non est Romanum, et tam ineptum, quam si municipium voces Colonia. Facile vidisses mendosum esse saxum, si ad 9, p. CCCCXXVIII quod idem cum isto est, respexisses. lbi est: COL. REIORum APOLLINARium. Reii Apollinares sunt in Aquitania: Reienses Sidonio l. 6 ep. 6. Reii l. 9 ep. 9. Carmen eius XVI ad Faustum Reiensem Episcopum, qui aliis Rhegiensis. Reium et Rhegium opidi nomen.

Ibid. Coloniam Asecitanam in 8 p. CCCV e 5 p. CCCLI, refingere debebas in Astegitanam. Est enim vtroque loco a diuersa manu saxum idem. Et hoc saepissime factum memineris a Grutero; quod ad emendationem inscriptionum facit plurimum, si obserues: neglectum parit errores ridiculos.

§. 2, allegas nobilissimum Barthium vestrum, de eo quod Episcopi Christiani dicti fuerint Pontifices, monentem e Wiperto. Hanc allegationem (ignosce autem) merito refero inter illas, quas iurecousulti adpellant, ad balistam. Est nimirum impertinens et [gap: Greek word(s)] . Quid enim


page 130, image: s071

e Wiperto seculi vndecimi scriptore discamus, quod e Sidonio, Ennodio, et aequalibus horum seculo quinto dicimus? Scilicet video, quae Te vrtica mordeat.

§ 3, in verbis Plutarchi scribis Te malle legere [gap: Greek word(s)] . Atqui sic editio Francof. Wecheliana, qua vteris habet iam ante; non opus est correctione tua. Item recte Pontifices quasi potes facere dictos doces e Camerario. Sed restat tamen quaestio, quam et mouebas, qui potes ad nomen Pontificis conueniant. Addere nimirum debuisti, quae de [gap: Greek word(s)] V monebam. Intelligo autem Te vltra Camerarium noluisse adscendere, si vel maxime sub cultro relinqueres lectorem tuum.

§. 6, Pontificem max. Sabinorum, praecunte Gutherio, reperisse putas in saxo Andino 7, p. CCV. Male: nec enim [gap: Greek word(s)] SABINorum ibi posuit quisquam, nec fortasse MAXimum. SABINI opidi ad laeuam ripam Clesii amnis, qui ad Bedriacum Ollio confunditur, circiter VII millia passuum Salodio, circiter XII millia passuum Mantua Andibusne (siue Ande malis) distantis, incolae isti Virgilio monumentum hoe fecere, estque [gap: Greek word(s)] SABIN legendum igitur in primo casu. Vsitatissimum in lapidibus clausulam facere nomina populorum, ciuium, collegiorum, priuatorum Sic memorias versuum aliquot claudit nominatiuus BENACENSES, id est, accolae lacus Benaci contermini istis Sabinis in 1, p. CCLX, in 4, p. CCLXII, 8, p. CCLXIII, 8, p. CCLX, et EDRANI opidi Edri supra Sabium insidentis ripae lacus, quem Clesius transit, in isto reperto ibidem:

VOSSIS. PONTIS. F SASSVS. ET. CVSSAE GASSVMI. F. VXORI. ET LVIDIAE. VOSSIS F. EDRANI.

Facessat igitur Gutherius cum Sabinis, vecusta Vmbris, Picentibus, Marsis et


page 132, image: s072

Latinis contermina gente. Et cum certum sit saxum Andinum non libera rep. sed sub Impp. inscriptum fuisse (quomodo vero homini priuato contingeret honor et titulus Pont. Maximi, quem Impp. sibi solis vindicabant?) patet versus tertii vltimum X permendose expressum esse; primitiuam scripturam fuisse MAI. Maiorem nimirum Pontificem istum Virgilium fortassis municipem suum patronumque adpellant Sabienses Clesini. Suspectum habitum istum titulum a Scaligero et Grutero deprehendo inde, quod Indicis capite tertio, ad quod referri debebat, nullam inscriptionis eius sub verbo Pont. Max. faciant mentionem; nec videre tamen quomodo emendando esset.

Ad §. 11 ad Dionem circa adpellationes [gap: Greek word(s)] obseraueram nonnulla, communicata olim magno Bertramo nostro; ea cum hodie repererim inter scruta, etiam tecum communia esse volo. Lege, iudica: tum fac, vt ad me reuertantur chartae. Ibidem notas ab Alexandro Neapolitano et Panuinio Pontificum Max. classi inseri nonnullos, qui non essent, nisi Pontifices. Credo; sed et hoc mihi credas velim, Panuinium praeterisse aliquos, qui fuissent Pontifices maximi eoque indiculum eius esse imperfectum.

§. 12, mentionem facis inscr. ad Symmachum pertinentis, relatae a Pontano ad Macrobium; eam mihi describas velim, et mittas hac occasione: nisi fortassis eadem est cum 3 p. CCCLXX, apud Gruterum. Hunc Symmachum si eundem esse putas cum eo, cuius epistolas habemus, falleris; adi Iuretum de dignitate et scriptis Symmachi. Minimum quinque eiusdem seculi Romae Symmachos ostendere Tibi possum. Caplatores non tantum oleo, vt putas, sed vino quoque diffundendo praeerant torcularibus et trapetis, constituebantque vti in vrbe, sic in municipiis


page 134, image: s073

et coloniis corpus quoddam perinde ac opifices varii generis. Qui Tibure societatem coiuerant siue gildam, et morabantur ibi, virgini Vestali apud Tiburtes saxum aliquod (vti Fundanio cuidam, patrono suo caplatores municipii Asculi in 1, p. CCCXIV) posuere, non tam quod oleo indigerent Vestales, vt existimas, quam ob religionem et reuerentiam sacrarum virginum collegio debitam, et ob acceptum aliquod a Saufeia beneficium velut patrona. Schola Capulatorum in regione V tertia memoratur fuisse. Habitae nuper apud vos Disputationis Pneumaticae exemplum videre velim. Optime vale, mi optime BOSI et Salue

a REINESIO, Scrib. Altenb, XXIV Ian. an. CIC CC LIV.

XXX. Bosius Reinesianum in se affectum praedicat, et pro censura Exercit. de Pontifice Max. gratias agit. Cur Barthium praedicauerit. De etymo Pontificis. inscriptionem Symmacho positam e Pontani Macrobio mittit. De Caplatoribus aliqua. De Riuini vindiciis altum silentium. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

ID sim quod minime esse volo, hoc est, mortalium omnium ingratissimus, si post tot indicia amoris ac beneuolentiae erga me Tuae non agnoscam nulli hominum magis obstrictum me esse quam Tibi, nec viuere in hoc mundo, in quo plus confidendum mihi sit. Non repetam alia affectus Tui documenta, quae cotidie coram oculis meis versantur. Testatur abunde hesternus dies, testabuntur eo acceptae abs Te literae, quas manu mea prehensas reuerenter exosculor, dum Tuam coram licebit, quam sincere hunc hominem plane immerentem beneuolentia, Tua prosequaris. An enim exigui affectus indicium erit, Te summum


page 136, image: s074

virum tot distentum negociis, tot curis distractum legendae dissertatiunculae nostrae indignae tam eruditis oculis, nec Semonibus vobis, sed tyronibus literarum humaniorum scriptae, temporis aliquid impendisse haud tantum, sed et monuisse candide super iis, quae a me homine nec erudito, et praeterea festinante ac cancellis quibusdam temporis chartaeque circumscripto aut omissa, aut perperam tradita sunt? Vel haec vna res fecerit, ne poeniteat me laboris huius, quem alias nunquam sine indignatione adspicio: adeo inculta imperfectaque omnia. Quare maximas Amplitudini Tuae gratias ago, agamque denuo, Deo volente, cum edita altera de hoc argumento dissertatione ista pleraque et alia quae aut Magnificentia Tua, aut alii monebunt, mihique ipsi posthac occurrent corrigenda peculiari siue capite siue appendice dabo. Plurima enim esse non dubito, et deprehendi ipse non pauca praeterea, quae abs Te monita sunt. Interim de singulis aliquid nunc adiiciam: in quibus si quando dubito adhuc Amplitudini Tuae assentiri, spero id meliorem in partem acceptum iri. Inscriptiones veteres quas § 1 attuli, non erat animus vel verbo explicare, nisi quatenns ad institutum nostrum, hoc est nomen, Pontificum facerent, ideoque ipsas etiam abbreuiaturas retinui. Quare in illa apud Gruterum CCCCLXVIII, 8 etsi suspectum esset reipublicae nomen, omisi tamen monere, praesertim cum non suppeteret melior lectio; quam procul dubio reperissem si Gruteri indices fuissent ad manum, quibus hodieque carere cogor. Nunc certissimum mihi, legendum REIOR. De altera a. p. CCCV, 8 dubito an eadem sit cum illa quae legitur pag. CCCLI, 5 cum magna diuersitas intercedat. Interim non nego coloniam Astegitanam et Asecitanam eandem esse. Nob. Barthium §. 2 allegatum fateor non


page 138, image: s075

multum ad obseruationem attulisse: ideoque dixi tantum TETIGISSE, sicut et Mortonum. Vtrumque autem allegaui, quia non succurrebat alius. Quanquam non diffiteor, etiam honoris caussa factum. Semper enim aequum existimaui eorum, occasione oblata, meminisse prae aliis, qui quacunque ratione studia nostra prosequuti sunt aut iuuerunt. Id quod a Barthio quoque factum per aliquot annos negare non possum. Et puto hac in re liberum cuique esse quos velit auctores adlegare. Nec ad me spectant, quae in scriptis suis peccauit a summis viris notata; non magis quam lites quae Ei cum iisdem intercedunt. Mihi enim constitutum est colere virtutem et eruditionem in cunctis, quantum sine cuiusquam iniuria fieri potest. In Plutarchi editione Francofurtensi de anno 1620 nouissima, puto, Germanicarum diserte legitur [gap: Greek word(s)] : eaque vna vsus sum. Monebo tamen alias [gap: Greek word(s)] typographicum videri: ac lubens decedam laude huius emendationis. De etymo Pontificum nemini dicam scribam. Tantum puto probabilem esse Varronis sentemiam; nec tam certam alteram Scaeuolae quam visa Baronio est. Nescio enim quomodo cum analogia sermonis illa mire conuenire haec pugnave videtur. Nec puto similem compositionem verbi faciendi cum alio reperiri. Hoc magis me mouit, quam quod dubitarem [gap: Greek word(s)] N. inseri potuisse: quod non nego. Ideoque nolui a Camerarii sententia recedere: quam et alias non nisi graues ob causas soleo relinquere. Inscriprionis Vergilio cuidam positae emendationem facile admitto, modo certum sit sub Imperatoribus positam, nec potuisse alium ne quidem cum addito Pontificis max. appellationem vsurpare. Absque hoc enim sit, non viderur omnino absurdum


page 140, image: s076

inter Pontifices et ordinem Pontificum, qui in coloniis et vrbibus aliis erant aliquem dictum fuisse Maximum, addito scilicet nomine coloniae aut vrbis, quod satis eum ab illo honore quem Impp. gessere, distingueret. Pontifices a Panuinio praetermissos aliquot, suspicatus sum ipse, et fortasse vnum alterumque repperi: nihil tamen adhuc dum affirmo. Quem nos excerpsimus catalogum tantum explendo vacuo adiecimus, vlteriorem disquifitionem reseruantes alteri dissertationi. Cui vt inseri a me possint omissi Panuinio, rogo tribus verbis Magnific. Tua eos mihi significet. Inscriptio Symmacho posita quam in monte Caelio Romae 1617 effossam e schedis Scriuerii Pontanus exhibet, haec est posita, vt videtur ab Eusebio illo, quem de Symmacho honorifice loquentem inducit Macrobius lib. V Saturn. cap, I.

EVSEBII

Q. AVRELIO. SYMMACHO. V. C. QVAEST. PRAET. PONTIFICI MAIORI. CORRECTORI LVCANIAE. ET. BRVTTIORVM COMITI. ORDINIS. TERTII PROCONS. AFRICAE. PRAET.

(Forsan legend. PRAEF.)

VRB. COS. ORDINARIO ORATORI. DISERTISSIMO Q. FAB. MEMM. SYMMACHVS

V. C. PATRI. OPTIMO

Cum eadem effossa et ista, a Pontano relata ad Flauianum, de quo ap. Gruterum p. CLXX, 5.

VIRIO. NICOMACHO. FLAVIANO. V. C.

QVAEST. PRAET. PONTIFIC. MAIORI

CONSVLARI. SICILIAE VICARIO. AFRICAE QVAESTORI. INTRA. PALATIVM

PRAEF. PRAET. ITERVM COS. ORD.



page 142, image: s077

HISTORICO. DISERTISSIMO Q. FABIVS. MEMMIVS. SYMMACHVS. V. C. PROSOCERO OPTIMO.

Cum scripsi Caplatores oleum curasse, non negaui et vino diffundendo praefuisse, ac corpus quoddam constituisse. Nec dixi ideo positam ab iis Saufeiae Vestali inscriptionem, quod Vestales oleo indigerent: sed tantum mirum nemini debere videri, Caplatoribus negocium fuisse cum Vestalibus, cum saltem olei gratia id fieri poterit. Vnde non sequitur non esse lapidem positum ob beneficium aliquod acceptum. De nomine [gap: Greek word(s)] etc. proxime, cum et literas inter Ampl. Bertramum, b. m. et Magnif, Tuam commeantes, quas nondum accurate pellegere licuit, remittam. Disputationem contubernalis mei, cuius prooemium me auctore compositum suspicabatur Riuinus, adiunxi. De illius Vindiciis ne verbum hactenus. Vale Vir summe, et serua in posterum quoque solidum fauorem ac patrocinium

Magnific. Tuae obsequentisimo cultori

I. A. BOSIO.

XXXI. Reinesius pergit in censura Exercit. De Pontif. Max. Repetit sententiam de. quatuor Pontificibius a Numa institutis, Antonii Augustini laus. Nota nouae de Barthii allegatione. Pontifex Max. Romae vnus, in aliis ciuitatibus nullus. Retractat opinionem, ac si Scaliger et Gruterus suspectum habuerint saxum de Pont. Max. Sabinorum. De Caplatoribus denuo. Arma annalia pro Ancilibus explosa. Impp. Romani titulo Pontif. Max. contenti munere ipso abstinuere, Plinius explicatus. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam.

PErtexam operis subseciuis obseruata ad Exercitationem de Pontifice Maximo. Cap. II, 1. plures vno fuisse


page 144, image: s078

Numa Rege Pontifices, modo ais, modo negas: quem [gap: Greek word(s)] tuum manifestarium miror. Concedis fuisse Tullo Rege collegium Pontificum; nec docere potes institutum esse a Tullo, fuerit igitur ab antecessore eius Numa. Plures ergo vno creatos a Numa. clare ostenditur; quod non fieri posse contendis. Quatuor ab initio Pontifices fuisse creatos rectissime colligitur inde, quia an. V 454 quatuor alios adiectos, vt ipsi octo essent, scribat Liuius: idem autem et reliqua omnis historia Rom. taceat, intermediis a Numa inde vsque ad A. V. d. temporibus numerum Pontificum auctum fuisse. De Auguribus vero alia res; nimirum tres institutos esse a Romulo constat ex historicis: constat etiam quartum a Seruio Rege additum: tum anno V 454 adlectos praeterea quinque, vt essent nouem. Vnde intelligis sequi quod inde non sequi [gap: Greek word(s)] colligebas: et male a creatorum Augurum modo et numero ad id quod circa Pontifices gestum fuit procedere tuam instantiam. Octauam pag. CCCCLXVIII eandem esse cum 5, pag. CCCLI sine causa dubitas. Ostende autem quae sit illa diuersitas quae magna intercedat. Ea sola diuersitas est, quod alteram Ambrosius Morales, alteram Antonius Augustinus ad saxum descripserit; huius autem vt viri diligentissimi et perspicacissimi potior apud me fides est quam illius: non diffiteor tamen restare adhuc in vtriusque descriptione emendanda quaedam. Reies autem Apollinares rectissime exhibuit Augustinus, qui coloniam reip. Apollin. plane absorbent. Liberum cuique est allegare, quos, quando, et de quocunque velit, noui; perinde autem liberum est vnicuiuis de frigidis et non necessariis allegationibus sententiam dicere. Sane in isto genere suam quisque siue [gap: Greek word(s)] siue [gap: Greek word(s)] , et omnia animi sui sensa, prodit, Somnium de PONT. MAXimo


page 146, image: s079

SABinorum nondum euanuit? quid porro tricaris? Non est Romanum, Pont. max. incoloniis aut municipiis: nec Romanum est, praeter Pont. max. qui semper vnus et solus, alium eadem adpellatione quaerere, siue ponere. In coloniis et municipiis qui ordine Pontificum erant, distinguebantur adpellatione Primi et Perpetui, nunquam Maximi. Seniae Sacerdotem primum corporis Augustalium habes in 7, p. CCCLXXII. Sacerdotem ex primis, in alia. Si cui minus probabile sit descriptores istius saxi X pro I arripusse, cogitet in lapide fuisse R. quod propius accedit ad editum X: et fuerit sic iste Virgilius PONTIfex MARtis. Quod nuper scripsi, Scaligerum et Gruterum suspectum habuisse istum titulum etc. non est. Posuerunt enim cap. 3 Ind. PONT. MAX. SABIN, vt iacet in lapide. Cum SABIN autem quid faciendum esset non intellexe runt. Non enim retulerunt ad cap. X Ind. quo nomina regionum, populorum, opidorum recensentur, Caplatores virginis Vestalis memoriam consecrasse ideo, quod Vestales oleo indigerent, nimis argutum est. Pro beneficiis acceptis talia facere consueuerunt superioribus et patronis quibusuis seculis quaeuis collegia, corporati quiuis. Idem hic cogitemus factum, et coniectura, olei gratia id fieri potuisse, abstineamus. Factum autem esse olei gratia, vnde constiterit? Est qui Caplatores exponit restiones, [gap: Greek word(s)] : Caplum enim funis a capiendo. Funium igitur gratia Vestalem sichonorarint Tiburtes? et quid Vestali cum funibus? Frustra quoque videris esse, cum cap. 3, §. 2, extremo inscript. 5, p. CLXXIII lectionem editam ARMORVM ANNALIVM excusare, laboras. Si enim vel maxime retineatur, vti vis, [gap: Greek word(s)] ANNALIA, et intelliguntur ancilia, restat tamen quaestionum id recte fiat, cum aliquem veterum ancilia appellatione


page 148, image: s080

annalium denotasse incompertum sit. Non enim licet ita grassari in Antiquitates, et fingere, quod certo autore nullo constat. Annalia autem arma, vocari, quae quotannis producebantur opido quam frigidum est Arma Martia rectius vocarentur, quia dicata Marti: Dioni lib, XLIV, [gap: Greek word(s)] . Eod. cap. §. 4, Carminis Pontificalis verbis praeiuisse magistratui aut populo, de temporibus Reip, liberae fortassis verum sit: id vero post mutauit. Potuit enim quilibet gregarius tam in vrbe, quam in prouinciis actibus solemnibus interesse et praefari: quod adparet ex inscript. Salonensi 12, p, XXVII et Cauallensi Thraciae 10, p. CXXIX vbi est, SACerdote VRBANO S. P. id est sibi Praeeuntes. Imperatorum autem quemquam Pontificis maximi hanc functionem ipsum exercuisse nusquara legitur; plerisque solebant titulo contenti rem ipsam negligere. Plinii autem locus e lib. XXVIII, c. 2, huc, vbi de Bontifice Max. agis, nihil pertinet: dicit enim solum de scripto praeire aliquem; nimirum Pontificem, non maximum, sed ex ordine quemuis. Pro inscriptione Symmacho facta a filio ago gratias: alteram ad Virium Nicomachum Flauianum pertinentem reperi dudum in Notis Henrici Valesii ad Ammianum; de qua quid commentatus aliquando sim, legendum offero. Reliqua ad Pontif. max. die alio. Bene Vale, mi BOSI, et falue

a REINESIO, Altenb. prid. Kal. Febr. 1654.

XXXII. Bosius laudat Reinesianam in Dione emendationem. Pugnat adhuc pro Pont. Max. Sabinorum. De Pontificibus perpetuis ac Sacerdotibus primis. Dubitat de Bontifice Martis. De electione Pontificum, Flamine et Rege Sacrorum.



page 150, image: s081

BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

REmitto Magnificentiae Tuae epistolas ad magnum Bertramum scriptas, cum ingenti gratiarum, actione: in quibus inter alia mihi quoque mire placuit emendatio particulae [gap: Greek word(s)] apud Dionem, nec puto de hac lectione quenquam dubitare iure posse. Illud quod scribis, qui vrbium prouinciarumue nomina in vett. inscriptionibus adiecta habent nomina Pontificis, repraesentasse in sua patria eos qui Romae proprie Pontifices dicerentur, nec alios dignitate ac iure fuisse, nescio annon faciat pro Pontifice Max. Sabinorum. Si enim Albae, si Sutrini, si Tolenti ac alibi Pontifices, imo (cum repraesentarint Romanos) collegium Pontificum fuit; quidni et siue apud Sabines siue Sabienses fuerint? Et si caetera non alii erant dignitate et iure quam Romani, quidni et maximus praeesse illis et hoc nomine appellari potuit? Vt ingenue dicam, quod sentio, non inuenio quidquam quod obstet. Si Romanum fuit, esse in aliis vrbibus et municipiis Pontifices, qui repraesentarent Romanos, cur non fuerit Romanum, inter eos et maximum aliquem reperiri? Si inquis, imperatorum hoc nomen fuisse proprium ostendendum est, sub imperatoribus vixisse istum Virgilium. Deinde etiamsi vixerit tunc, additum vrbis aut gentis nomen facile tollet communionem. Dices, nusquam legi Pontificem maximum extra vrbem? Et hoc ipso lapide legitur. Et nisi legeretur, tamen argumentum esset ab auctoritate negatiuum, quod genus nulla vi pollere concludendi nosti. Fortasse legeretur, si tam prolixe res caeterarum vrbium et prouinciarum, quam Romanae traditae essent. Nunc cum omnia tenebris inuoluta sint, quid mirum tam minutam rem hodie ignorari? Pontifices perpetui ac Sacerdotes primi non sunt iidem cum


page 152, image: s082

Pontificibus vrbium et coloniarum. Cur enim perpetui Pontifices iidem qui praecipui? Cur Sacerdotes primi corporis Augustalium fuerint summi et praecipui Pontificum? Pontificem Martis sine litera T. hoc est, PONT. MAR. potius quam MART, scriptum vix crediderim. Et si ita soleret scribi, non tamen emendatio ista locum habet, nisi antea ostendatur, non potuisse aliquem Pontif. max. apud Sabinos vel Sabienses esse. [gap: Greek word(s)] locis plurimis male vertisse interpretes Pontifices fateor: nec nego plerumque [gap: Greek word(s)] nomine vsos Graecos scriptores cum Pontifices volunt intellectos: sed cum Dio ait Antonium reduxisse [gap: Greek word(s)] , nescio an alii quoque quam Pontifices intelligendi sint. Nam ad hos solos electionem Pontificis max. non minus quam caeterorum e collegio pertinuisse existimo. Pontifices autem alios a collegio tantum Pontificum electos passim docent scriptores. Nec obstat, quod Flamines et Rex Sacrorum huic electioni interfuere, Nam hos de collegio Pontificum fuisse clare docet Cicero Oratione pro Domo, in qua et Regem Sacrorum Flaminesque Martialem et Quirinalem inter Pontifices recenset; et diserte de fratre vxoris Clodii ait: cum ex collegio sancto non Regem, non Flaminem non Pontificem videret. Reliqua proxime, si Deus valetudinem et vitam: cum et de Flauianis et Magnif. T. elaborata remittam, ob quarum communicationem interim gratias ago. Vale Vir summe et serua nobis in posterum quoque solidum fauorem. Scribeb. Lipsiae festo Furificationis, Anno 1654.

Magnific. Tuae obsequentissimus IO. ANDR BOSIVS.

XXXIII. Marmorariorum in decurtandis vocibus varietas. extrema litera post MAR facile deteri potuit. Reinesius corripit Bosium



page 154, image: s083

de Pontiff. max. municipiorum et coloniarum, Sabinorumque maximo nondum tacentem. Saxum Andinum sub Impp. positutu. REINESIVS BOSIO. Altenburgo-Lipsiam.

VIx credere, ais, PONT. MAR. sine litera T. scribi. Quidni? credes, cum marmorariorum circa vocum decurtationes varia fuerit consuetudo. Non constitit id artificium certis regulis, sed plurima [gap: Greek word(s)] et libertate exercitum fuit, quouis seculo, quibusuis regionibus et opidis fere mutauit ratio scalpendarum perinde ac pingendarum literarum abbreuiandorumque verborum quod e lapidibus adparet ad oculum. Deinde quia vocula MAR vltimo loco est in saxo, extrema eius facile deteri potuit, vel etiam ab inaduertentibus descriptoribus et sciolis, qui nullum nisi Pontif. max. nouerant; quod itidem vel millies in sine versuum contigisse experiuntur. qui saxa literata legunt. De Pontificibus maximis municipiorum et coloniarum et maximo Sabinorum cum tumultueris, nolo bilem Tibi porro mouere. Certo offundis sepiam rei limpidissimae argutiolis tuis. Si Romae fuit Pontifex maximus, quid obstet, quo minus in coloniis etiam aliquis fuerit? inquis. Ergone vrbis instituta vel propria coloniis fuerint communia? Quid ergo distinxisset vrbem et colonias; Poteras eodem argumento et Coss. in coloniis et municipiis fuisse, quod tamen est falsissimum conficere. Facilius autem Tibi probauero, si probatione opus esset, (adparet autem per se) saxum Andinum sub Impp. positum, quam Tu mihi, positum esse libera adhuc rep. Paucissima extant, quae ante constitutam monarchiam inscripta sunt, et aetatem suam satis produnt saxa: Inter ista numerandum etiam esse istud Andinum vnde facies verosimile? De vi conclududendi ab autoritate negatiuae


page 156, image: s084

longae sunt ambages; nolo deuocari ad ista serperastra: Firmissime sic, vti argumentor, argumentari posse videor: in quo si Tibi minus placeo, age monstra Pontif. max. in coloniis a quoquam memoratum. Inquis in hoc saxo legitur. At hoc est [gap: Greek word(s)] fideiussor enim tuus indiget fideiussore. et est istud saxum rei, cui adhibere laboras demonstrandae inidoneum, vt satis probaui. Bene vale mi BOSI, et ama

amantissimum Tui

REINESIVM

Altenb. 5 Febr. 1651.

XXXIV. Bosius nihil mouet amplius de Pontif. maximo Sabin. veritatis caussa contra posuit quaedam: an a Tullo institutum collegium; Liuius adducitur. De Caplatoribus. Locus Plinii. De Flautanis quae scripsit Reinesius remittit. Riuini apologia futura. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

PErgam quod pace Magnif. Tuae fiat, caussam dicere, et pertexere quae non poteram ante octiduum. De Pont. Max. Sabin. nihil addo vlterius, ne videar amplius praeter decorum velle tumultuari. Non nego, male descriptum esse saxum, aut male exaratum: nec ea fini contendi Tecum, vt euincerem certum esse quod Gutherius inde collegerat, sed vt magis assequerer veritatem, praesertim cum scirem non aegre laturam Amplitud. T. si libere dissentirem in re, vbi quantum fieri poterat, decebat [gap: Greek word(s)] . Quod cap. 11, §. 1, non definiui pluresne an vnicus a Numa creatus sit Pontifex, ideo factum, quod firmo argumento destituerer. Sub Tullo Rege fuisse collegium Pontificum, non affirmaui; tantummodo scripsi, Tullum Regem DICI auctoritate collegii Pontificum pomoeria vrbis produxisse. Vt ita


page 158, image: s085

loquerer, mouit quod nullibi reperio apud veteres, quos ego quidem habui, tale quid auctoritate collegii factum. Nihil huius Liuius, nihil Dionysius, nihil Victor, Florus, Plutarchus, aut alius, quod sciam memorat. Et si maxime concedam id factum, potuit a Tullo ipso collegium illud institutum esse ante. At hoc docere non potes, inquis. Ergo a Numa institutum fuerit. Non sequitur. Colligam simili ratione: Docere non possum, a Numa institutum collegium. Nemo enim Veterum hoc diserte tradit. Igitur id non est factum? Similiter non sequitur: Liuius et reliqua omnis historia Romana tacet, intermediis a Numa temporibus vsque ad A. V. C. 454, numerum Pontificum auctum fuisse: Ergo id non potuit fieri. Nulla ratione. Potuit hoc Liuius et reliqui quorum monumenta supersunt (paucissima sane e tanto numero) ignorare cum aliis plurimis illorum temporum gestis, praesertim cum Fasti ac Commentarii Pontificum, quibus haec credibile est fuisse consignata, plerique incendio perierint, vt ait Liuius principio VI. Inscriptionem 8, pag. CCCV valde discrepare ab altera 5, pag. CCCLI ocularis inspectio docet. Vltima enim plane diuersa sunt. Interim non nego Eidem ab iisdem positas. De allegatione Barthii verbum non addo. Saltem non video, quaenam [gap: Greek word(s)] sit, virum doctum, et cuius merita agnoscere velis allegare. Caplatores Tiburtium ideo posuisse monumentum Vestali olei gratia, nunquam dixi: sed, ni alia ratio esset, saltem olei gratia potuisse illis intercedere conuersationem, Beneficii gratia id factum, adeo non nego, vt putem non alia caussa hoc saxum fuisse positum. Sirmondi restiones quem locum hic reperiant, nescio et lubens fateor nihil Vestali fuisse cum funibus. Cap. 3, §. 2, non damno lectionem Gruteri et libens cedo illi


page 160, image: s086

explicationi, potuisse Annalia arma dici, quae quotannis proferebantur. Nec dixi Carmen Pontificale semper praeisse Pontificem max. ne libera quidem republ. Adduxi enim ipse Liuium XLI, 21 vbi Q. Marcius Philippus verba praeiuit. Imperatores quoque hanc functionem exercuisse ipsos, clare docet Suetonius, qui ait Claudium verba obsecrationum praeiuisse cap. 22. Plinii locus, cum ait summis magistratibus obsecrantibus de scripto praeire aliquem, nil impedit, quin et de Pontifice max. accipiam, quem constat plerumque summis magistratibus praefatum carmen, Nec vnquam sensi, de solo Pontifice max. eum accipi debere. Quae de Flauianis Magnif. T. elaborauit, remitto cum gratiarum actione. Vtinam talia plura aliquando publice legi daretur! Riuini apologiam breui impressum iri, aiebat heri typographus, nec excessuram octo aut decem quaterniones, Vale Vir summe, et libertatem nostram ac [gap: Greek word(s)] boni consule; de nobis autem vniuersaque rep. literaria perge, vt hactenus, bene mereri. Scribeb. praefestinatim IX Februar. an. 1654.

Magnific. V. cultor deuotis.

IO. ANDR. BOSIVS.

XXXV. Bosius se enixe excusat Reinesio, quod non adhaereat Riuino, de quo nonnulla nunciat noua. Galli a Bosio Genesium expetunt cum ceteris Historiae Byzantinae scriptoribus edituri. Hac in re consilium Reinesii postulat. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

QVi has Magnificentiae Tuae exhibet candido iuuenis animo, quantum ego perspicio, rogauit vt literas darem ad Te profecturo, per quas facilius ei pateret aditus. Quod non debui omittere cum istius caussa, tum praecipue mea, qui sic occasionem


page 162, image: s087

nanciscebatur redeundi ad scribendi officium, quod hactenus neglexeram et valetudinis caussa, et quod nil scriptione dignum occurreret, et denique vt ingenue fatear, quoniam acceperam me suspicionem incurrisse apud Magnific. Tuam, ac si Riuino penitus adhaererem: de quo antequam certior fierem, distuli scriptionem, donec coram edoceri possem: quod iamdudum exspectaui, Sed hunc metum meum plane sustulit cognatus Magnific. Tuae, qui ante aliquot dies huc Wittebergam transiens certum me de fauore Tuo iussit esse. Quare nec excusatione opus esse mihi intelligo, qui et ante hoc satis ostendi, vt puto, quo animo sim erga R. affectus, et breui, vt spero, scrupulum omnem eximam omnibus qui de eo dubitant. Quod si delatus apud Te fui, Vir maxime, non dubito aut ab errore profectum id, quod nonnulli loquentem ei viderunt me, quod effugere non potui, cum mei caussa, qui nuper negocium erat cum ampliss. Facultate philosophica, cuius ipse tunc caput erat siue Decanus; tum aliorum, quorum negocia apud ipsum impedienda erant interdum per litteras mihi commissa) aut certe ab inuidia nonnullorum, qui cum nihil minus videri velint, tamen fauorem Magnificent. Tuae ex animo mihi inuident. Ego non solum quoties R. de controuersia quae Ei cum Magnif. Tua intercedit, mentionem iniiceret, quantum potui, sermonem alio verti, aut si non possem, obieci nonnulla, vel plane nihil reposui: sed et ne sibi adductum me crederet, non obscure significari, me Magnificentiae Tuae innotuisse, et inter patronos ac promotores studiorum meorum colere Eam. Sed de ea re satis. Idem hisce diebus diploma Electorale obtinuit, quo quarta in ordine Professio Medica ei decernitur. Quam quia spe Senioratus et Collegiaturae excidit, an accepturus


page 164, image: s088

sit dubitant multi, cum triplo lautior sit praesens illius conditio. Praeterea ne ad hanc quidem infimam Professionem admittere eum in animo habent Medici. Quicquid futurum sit, hoc certum est, et insinuasse diploma collegio Medicorum, et conuenisse magnif. Dn. D. Vrsinum, rogasseque vt aequo animo ferret se Ei in hac dignitare praelatum esse: Id enim rite ac ordine modisque legitimis ab eo quaesitum ac obtentum. De Apologia eius [gap: Greek word(s)] hactenus audio; nisi quod affectam aiunt: Quando proditura sit, ne ipse quidem auctor, credo, nouit. Caeterum Genesius noster consilio Tuo, Patrone maxime, nunc eget. Eum sibi transmitti petunt Parisienses, vt cum reliquis historiae Byzantinae scriptoribus typis regiis excudatur. Hactenus enim latere, iam certus sum, postquam specimen illius Amstelodamum ego ad D. Sperlingium inde Blondellus ad Labaeum, Labbaeus ad Puteanum Bibliothecarium regium misit. Hi omnes vrgent editionem. Interim bibliopola nostras, qui iam ante operam suam addixit mihi in eius editione, pollicetur typos suos ac sumtus. Quid ergo factu optimum? Nosti ipse Vir summe, quantum Gallis fidendum praesertim si tam longe absis. Rursus si hic imprimitur liber, offendentur Galli, ac vix erit vt malignitatem eorum, cum recudent auctorem hunc, effugiam. De eo igitur consilium Tuum efflagito. Nondum enim respondi Parisiensibus. Interim faxo vt Cedrenum accipiam Parisiis cum Curopalate Scylitza nuper editum: quo inprimis mihi opus. In Belgium nondum ne vnus istorum scriptorum qui ab aliquot annis Parisiis eduntur, appulit; quod miror. Quare non aliunde quam Parisiis arcessendi sunt. Interim pergam describere textum Graecum et in sermonem Latinum conuertete. Qua in re Rex ero, si


page 166, image: s089

consilio et informatione Magnific. Tuae subinde licuerit vti. Vale Vir summe, Patrone optime et perge de nobis nostrisque studiis bene mereri. Scribeb. Lipsiae XVII Maii A. O. R. CIC ICC LIV.

Magnificentiae et Amplitud. Tuae cultor obsequentissimus

IO. A. BOSIVS.

XXXVI. Reinesius Bosium hortatur ne vanis suspicionibus indulgeat, et ipse edat. Genesium. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam. S. P.

CAVE autem CANEM. Etiam ante hoc, ni fallor, a me monitus es. Susurro fuit et garrulator cum lingua tertia, quisquis credulitatem tuam falsi loquio et conficta de me erga Te fabula tentauit. Neminem delatorem Tui audiui, neminem admisi; si idem tuo loco feceris, viues tranquillius et vanis suspicionibus, quae amicitias etiam constantissimas visas dissoluere interdum solent, non agitaberis, et amori meo sine tumultu et trepidatione securus adquiesces. Per me licet Tibi [gap: Greek word(s)] : nihil eam ob rem de amicitia Tibi perierit. Genesium vt edas, ipsus autor Tibi sum; neque patiaris hanc [gap: Greek word(s)] laudem Tibi interuerti. Quid a Gallis propterea metuere habeas mali, non intelligo. Si omnem reprehensionem effugere constituisti, semper latendum erit Tibi, nunquam tentandum famae hoc vadum. Si quando Galli recudent scriptorem hunc, saltem non facient suppresso nomine tuo; quin laudabunt, si bene de eo fueris meritus et de posteritate; quod futurum speramus. Imo tua interest, vt fidem liberes, qui editionem toties promisisti: paratumque habes nunc typographum. Si quid ad operam illam tuam conferre me voles, si potero, exhibebo,


page 168, image: s090

quantum magis seria et curae perpetes permittent. Cedrenus et Scylitza, quem et Thracesium adpellant, tales sunt, fide Casauboni; vt qui vnum legit, etiam alterum legerit. Bene vale, mi optime Bosi. Scrib. Altenb. XXII Maii anno CIC ICC LIV.

Amantissimus Tui

REINESIVS, D.

XXXVII. Bosius Reinesio mittit Riuini cuiusdam dissertationem, quae notatur. Genesii editionem differendam putat, donec constiterit, num Holstenius eum e Vaticano codice imprimendum miserit Parisios. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

NE disputatio ista Riuini, quam post triennium tandem enixus est, citius ad manus Manific. Tuae perueniret, fecit negligentia famuli mei qui eam vna cum litteris a me tabellioni vestrati tradere ante octiduum iussus omisit. In huius principio statim ridicula satis collectio apparet, Philologum de Testamentis posse scribere ac disputare, quia et ipsi liceat tanquam homini libero facere Testamentum. Quae si proba est sequela, posthac cuiuis opifici impune licebit ista tractare. Quod vlcus a cunctis, qui opponentium, vt nunc loquimur, partibus fungebantur factum est. Caeterum is ipse Riuinus adhuc vrget propositum suum de adsumenda Professione Medica, adipiscendaque Collegiatura, vt vocant, eoque ad Serenissimum nostrum denuo suscepit iter, oblatusque cum carmine seu rhytmis Germanicis in aduentum ad nos illustr. Principis Ioh. Georgii, a se consarcinatis Disputationem nuper habitam. Eius Scholam Salernitanam, quam cum nonnullis similis argumenti libellis recudi fecit, inconsulto tamen Medicorum collegio, cum ad finem fere perducta esset, inhibitam; iam puto nouit


page 170, image: s091

Magnific. Tua. Quod adeo offendit hominem, vt gladio accinctus ad consulem vrbis vtrumque ea de re expostulaturus iret. Nimirum borrida MARtis facies terrere debebat magistratum vrbis, vt olim pueros terruerat. De Genesio denuo dubius reddor. Roma enim hisce diebus nunciabat amicus (cui proficiscenti iniunxeram vt ea de re inquireret, specimenque addideram) exstare manuscriptum in bibliotheca Vaticana: indeque transcriptum exemplar misisse Holsteinium Parisios vt imprimeretur. Quod si verum est, aut omnino omittenda, aut saltem differenda videtur editio, dum Parisiensis prodierit. Qua de re certior, spero, fiam breui, cum ad Labbaeum Corporis historiae Byzantinae editorem primarium scripsero; quod vt faciam, instigor ab amico e Gallia reduce, qui et delineationem istius magni corporis a Labbaeo editam vna attulit, et certa me spes implet obtinendi responsi. Vale, Patrone optime max. meisque studiis fauere non desine, Scribeb. Lipsiae XX Iulii A. CIC ICC LIV.

Nob. Magnific. Tuae cultor obseruantiss.

IO. ANDR. BOSIVS.

XXXVIII. Bosius sciscitatur, quisnam sit autor libri, titulo Queroli cum Plauti comoediis editi. Refert Vossii et Vsserii ea de re sententias. Manilium a Boeclero editum iri commemorat, quem a Reinesio adiutum cupit. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

DVo sunt inprimis, ob quae concatenatas Magnif. Vestrae occupationes denuo interturbare audeo, fretus hac spe firmissima, fore vt Magnific. Vestra ea promtitudine qua cum omnes bonarum litterarum studiosos iuuare solet, tum me quoque saepissime iuuit, nunc quoque subueniat


page 172, image: s092

auxilio eius egenti. Vtrumque auctores veteres spectat, quorum bono non alius magis videtur natus. Quae Plauti a quibusdam credita est esse, et cum Comoediis illius titulo Queroli edita est, an post Comelinum, qui P. Danielis, Rittershusii et Gruteri Notas addiderant, et Phil. Pareum, qui Plauto suo iunxerat eandem, edita sit a quoquam; et cuiusnam auctoris esse existimanda sit, scire desidero. Gildae Sapientis, cui vulgo tribuitur, esse videri putabat quidem et Vossius de Historicis Latinis lib. 2, cap. 21, nixus auctoritate manuscriptorum quorundam, qui, vt ait, Gildae assignant. Sed Vossium refellit Iacobus Vsserius Antiquitatum Ecclesiar. Britannicar. cap. 14, pag. 557, coniicitque quod de manuscriptis dicitur, ortum e marginali nota Cambdeni in Britannia pag. 77, vbi dicitur, Gildam in manuscriptis exemplaribus Galliae Querulum dici. Quo tamen non aliud fuerit significatum a Cambdeno, quam libellum siue Inuectiuam in clerum Britanniae dictum esse Querulum, ob querelas scilicet ex quibus totus poene conflatus sit. Nam sic et in MS. Cantabrigensi praenotari: Incipit liber querulus Sancti Gildae Sapientis de excidio Britanniae Quibus motus est Vossius, vt reuocaret errorem suum libro de natura et constitutione Poetices cap. 6, §. 9, et in Vsserii sententiam concederet. Rectene an secus, Tu optime omnium definire potes, Vir summe. Deinde Vir doctissimus Dn. Boeclerus, qui nunc edit Scaligeri Manilium passim a Scaligero auctum et addet Ismaelis Bullialdi ac Petri Gassendi doctissimorum nostrae aetatis Mathematicorum censuras in Scaligerum, petiit abs me, vt si quid nossem manuscriptorum Manilii Codicum, aut alia ornandae Manilii editioni idonea, ne omitterem ei communicare. Spero me propediem nacturum membranas Manilii non admodum recentes, quas ante hac alicubi vidi, quaeque iam


page 174, image: s093

promissa sunt mihi. Eas conferam cum editione Scaligeri excerptaque variarum lectionum transmittam, Quod si Vestrae Magnific. bibliotheca, quam noui manuscriptis refertissimam esse, tale quid possidet, aut si alias parata habet nonnulla ad illustrandam et ornandam hanc editio nem facientia, submisse debitaque cum reuerentia oro atque obsecro vti mecum communicare non dedignetur, vt similiter, ea ad Cl. Dn. Boeclerum transmittam. Quod non dubito bonis omnibus elegantiorum literarum veterisque philosopbiae studiosis futurum longe gratissimum, a Dn. Boeclero autem inter ingentia beneficia numeratum iri. Vale quam optime, quam diutissime, Patrone summe, et importunitati meae ignosce, meisque studiis fauere non desine. Scrib. Lipsiae XVI Sept. An. 1654.

Nobilisimae Magnificentiae Vestrae cultor obsequentissimus

IO. ANDR. BOSIVS

XXXIX. Reinesius quid de Querolo sentiat, ostendit, subiectis Parei verbis. Scaliger excusatur. Iulius Firmicus Maternus postulatur plagii. REINESIVS BOSIO.

DE Querolo, fabula prorsa, tributa per errorem Gildae Britanno Sapienti, monebam aliquando Pareum, qui Plautinae editioni suae curatae an. 1641 eam addiderat e membranis Biblioth. Palat. Iste epist. scripta Hanouiae Kal. Aug. anno 1643 ad me sic: De Gilda Sapiente nunc omnem meam antiquam sententiam abiicio. Neque enim is certe esl Queroli Plauti hypobolimaei autor, sed alius quicunque. Didici enim nunc magno errore factum, quod haec Aulularia cum titulo Queroli adscripta fuit alteri Anglo Gildae Sapienti, qui olim libellum scripsit, de calaemitate Britanniae, quem legi. Factum autem vt huic Gildae lebello inditum postea nomen Queruli:


page 176, image: s094

prout extat in lib. MS. Bibl. Cantabrig. sic: Incipit liber Querulus Sancti Gildae Sapientis de excidio Britanniae. Idem testatur Cambdenus in Brit. p. 77. Dehinc Querolo Comico impositus hic autor, manifesto certo errore: quem ego deinceps non cur auero amplius. Atque ita monitus etiam sum ex Anglia. Hactenus iste. Nunc ergo aliud de ea Pseudoan Plauti Aulularia, vti nominat Cambdenus p. 13, non habendum est, praesertim cum et Vossius suum circa eam errorem agnouerit. [gap: Greek word(s)] Manilianorum nihil dum vidi praeter editionem Aldinam an. 1499. Mathematicos in iis aliquid potuisse prae Scaligero, post eum, qui poene iuuenis adhuc eum recensuit, facile credo: eoque ardentius desidero eum, quam indicas. Obseruaui autem Iulium Firmicum Maternum librum octauum suae Matheseos, quo apotelesmata stellarum eorumque autoritatem enarrat, e quinto Manilii compilasse: etiam [gap: Greek word(s)] eius [gap: Greek word(s)] adhibendo: et eum tamen nusquam nominasse, contentum solum laudasse Aratum, huiusque interpretes Caesarem et Ciceronem. In libro quinto tentaui quaedam antidhac. Ea licet fortasse occupata sint ab aliis, communia vobiscum faciam, si volueris. Bene vale, mi Bosi, et ama

Tui amantissimum REINESIVM, D. Altenb. 26 Sept. 1654.

P. S. Genesio tuo Genetam manum ecquid facit auersam?

XL. Bosius Reinesio mittit inscriptionem veterem a Peutingero cum adnotatiunculis editam, in quibus nonnulla displicent Bosio. BOSIVS REINESIO. Altenburgo Lipsiam.

OBlata est mihi hisce diebus inscriptio vetus Angustae Vindelicorum


page 178, image: s095

ante hos annos sex effossa, et cum adnotatiunculis quibusdam edita, vt aiebat, qui eam offerebat, a Peutingero quodam hodie bibliothecario Electoris Bauariae. Ego cum dubitarem, an Magnificentiae Vestrae vifa esset (dicebantur vero perpauca exemplaria impressa, et ab auctore amicis tantum donata) petii a possessore, vt liceret inscriptionis huius exemplar ad dies aliquot retinere. Quod cum obtinuissem, putaui ad Magnific. V. transmittendum, si forte supplemento operis Gruteriano ornando inseruire possit. Caeterum quod editor putat legendum LIRINIVS LIBERTINVS non satis placet; cum nesciam an is modus legendi sit veteribus vsitatus, vt inter nomen Patroni et titulum Libertini vel Liberti interiiciatur nomen Liberti proprium hoc modo: SILANI LIRINIVS LIBERTVS vel LIBERTINVS. Videbatur itaque potius legendum LIRINII vel LINRINENSIS, aut simile quid. Deinde nec illud placet, quod idem editor tam praecise determinat annum, quos Libertinus iste obierit. A. V. G. CM XCI. Quasi, admisso etiam quod illius G. Silani, qui hoc anno Gonsul suffectus fuit libertus fuerit, non potuerit alio anno mori, quam quo Patronus eius consulatum gessit. Sed de eo nemo melius Te iudicabit, Patrone optime, quia genium inscriptionum veterum nemo melius callet. Pro iis, quae haud pridem Magnif. Vestra de Gildae Querolo, ac Astronomicis Manilii perscripsit, gratias ingentes ago atque habeo. Nouam editionem Manilii Scaligeriani iam ad finem properare, ex litteris ante aliquot septimanas Argentina acceptis didici. Sed ad eas, quibus de notatis a Magnif. V. ad librum quintum istius scriptoris certiorem feceram Dn. Boeclerum, nondum tuli responsum. Genesio nostro quo minus incubuerim hactenus, fecit fama de scriptore isto Roma


page 180, image: s096

Parisios misso ab Holstenio vt ederet. Quae an vera sint, nondum resciui. Vale, Vir summe, et studiis meis fauere perge. Scribeb. VII Decembr. A. CIC ICC LIV.

Magnific. Vestrae cultor deuotiss. et obsequentiss.IO. ANDR. BOSIVS

XLI. Reinesius Bosio mittit nouum in inscriptionem Augustanam a se confectum commentariolum, et vt vna cum altero in eandem docti Viri iam excuso recudatur, permittit. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam.

VT gratum mihi accidisse officium tuum, quando lapidis literati Augustae Vindel. ante hoc sexennium primum reperti copiam mihi fecisti, intelligeres, statim me adcinxi ad eius interpretationem: quam cum instituerem, fieri non potuit, quin commentariolus ad eum viri docti sub limam simul veniret. [gap: Greek word(s)] . Tu vero iudica, et si dignum iudicaueris, vt publice legatur commentatiuncula ista, cura vt ea vna cum istius apud vos recudatur. Erit ea [gap: Greek word(s)] iis, quibus hoc studium curae est, et propositum meum promissumque de auctario inscriptionum non displicet. Bene vale feliciter anna perennaque mi carissime BOSI. Altenb. prid. Kl. lan. anno CIC ICC LV.

T. T. REINESIVS, D

XLII. Bosius gratum Boeclero fore nunciat, si animaduersionibus Reinesianis ad Manilii loca quaedam potiri possit. Spondet simul, si res postulet, se eas sua manu descripturum. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

VT denuo Magnificentiae Tuae molestus sim, adigunt me litterae


page 182, image: s097

binae Argentina intra hos dies quinque acceptae, quibus excellentiss. Dn. Boeclerus et nuntiat ipse et per alium nunciari fecit, non modo gratissimum esse sibi, quod de animaduersionibus a Magnif. T. ad aliquot Manilii loca adornatis scripseram, sed et rogare insuper, vti, si fieri possit, quamprimum obtinere eas, ad eumque transmirtere studeam. Valde enim futuras proposito suo vtiles, et grato animo ab eo agnitum ac celebratum iri hoc beneficium. Quod si itaque tantum ocii Magnific. Tuae ab innumeris occupationibus, quibus Eam distineri non ignoro, relinquetur, rogo atque obsecro ea qua decet obseruantia, vti per famulum aut alium quempiam descriptae ad me transmittantur quamprimum fieri poterit, curandae hinc Francofurtum his nundinis, indeque Argentinam. Proditura est enim noua Manilii editio, vt intelligo, futuris nundinis Francofurtensibus proximis, Quod si tempus non admiserit, vt apud Magnficentiam T. describant, ipse libens hanc operam iis praestabo, et manu mea describam. Inscriptionem Augustanam recepi ab Eo, cui Magnific. Tua mandarat, vt ad me perferret; quem doleo nunc altera vice non nisi itineri accinctum et festinantem me inuisusse. Quae festinatio fecit, vti nulla ratione aliquam beneuolentiae et promtitudinis significationem ipsi exhibere potuerim. Vale Vir summe, Patroneque optime, et studiis meis fauere perge. Scribeb. V Kl. Ianuarias anni CIC ICC LV, quem Magnific. Tuae vna cum multis sequentibus prosperrimum esse Deus opt. max. iubeat, ex animo precor.

Magnificentiae et amplitudinis Tuae cultor deuotissimus IO. ANDREAS BOSIVS.



page 184, image: s098

XLIII. Supplet Reinesius omissa in commentariolo ad inscriptionem de Duilio Silano. In lapidibus militum patriae nominibus additae. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam.

IN commentariolo ad inscript. Augustanam de Duilio Silano vbi ago de cognomine ILLYRICVS negligentia notarii omissa pauca sunt, quod monere debere visus sum et iungenda quae ibi iacent hisce: nihil mutare necesse sit. Sic qui in Britannica 9, p. CIC VI, est TIB. CL. TIB. F. ILING. M. IVSTINVS recte videtur exponi TIBerius CLaudius. TIBerii Filius. ILIRICus. doMO. a TESTINVS. Solennissimum est in lapidibus nominibus militum addi et patrias: Iste autem Tiberius Claudius fuit praefectus aulae Augustae anno V. 941 Fusciano et Silano Coss. excubantis in Anglia. Tantum. V. et S.

a REINESIO, D. 4. Ian. 1655.

XLIV. Excusat Reinesius posteriores cogitationes prioribus meliores et quid in commentatiuncula ad inscriptionem de Duilio Silano emendatum velit, commemorat. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam.

ANne videor Tibi similis illi cacizotechno dicto Callimacho pictori, qui semper erat calumniator sui, nec finem habebat diligentiae: Ita semper polire prurio pergoque, quod rudius deformaui vel adumbraui. In commentatiuncula mea ad inscriptionem de Duilio Silano, vbi est de cognomine ILLYRICVS sermonem insertis quibusdam ita velim currere: AVG. L. LIRIS vbi vel I minore forma sculptum, vt in Sassinate I, p. CCCCLXXIV, INCOMPARABILI aut obliteratum fuit aut neglectum a descriptoribus, vel syllaba IL. etc. Paulo post vocabulo Geminae PIAE nectantur ista: In Assisinate 5 p. CCCL.


page 186, image: s099

C. ALBVRIVS Gronouio Notis ad Martianum Capellam effertur CALAVRIVS perperam. Haec vt nosses volui. Optime V. et S.

Altenb. 5 Iun. 1655.

a REINESIO, D.

P. S Debebam de Libertino isto quos honores in rep. Augustana gesserit, vel ratione conditionis gerere potuerit, etiam tradere: Sed longae sunt ambages, et abunde id factum a me. Eadem inscriptione in Hispaniae Baeticae opido Fuengirola, quod olim Suel dicebatur, de L. IVNIO PVTEOLANO, quem NEPTVNO AVa sacrauit, descriptam a Bernharo Aldrete lib. 1 de origine de la lengua Castellana c. 2 et 3, ibi aliquando leges.

XLV. Gratias agit Bosius cum pro commentatiuncula in inscriptionem Augustanam, tum pro animaduersionibus ad quintum Manilii librum. Quaerit, num commentatiunculae praefatio praemitti: et in lectione textus Maniliani Scaligeri editio obseruari debeat. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

REcte accepi cum commentatiunculam in inscriptionem Augustanam, tum animaduersiones ad Manilii librum quintum vtrumque Te dignum, hoc est, tam enodationem omnigenam et plane reconditam, quam acumen singulare et summam in emendandis veterum scriptorum locis corruptis [gap: Greek word(s)] spirans vndique. Has intra paucos dies descriptas curabo ad excell. Boeclerum; illa vero faxo vt quamprimum operae redierint ad consuetos labores, imprimatur, elegantissima me hercle, et quam iurare ausim neminem praeter Te nobis dare posse. Adeo ex intima Antiquitatis noticia petita sunt omnia: quod nemo potest, nisi qui genium inscriptionum veterum, ad vnguem, vt Tu Vir summe, callet. De vtroque tamen opusculo quaedam


page 188, image: s100

adhuc rogandus es, Patrone optime, antequam ea plene manumittantur. De commentariolo quidem in inscriptionem veterem an aliqua praefatio aut dedicatio praemitti debeat: de animaduersionibus autem Manilianis, vtrum praestet in ordine ac lectione textus Maniliani sequi editionem Aldinam, an vero Scaligeri nouissimam, quam sequuturam puto Dn. Boeclerum. Rescribes, Vir magne, quamprimum, aut saltem per alium significabis tribus, quod dicitur, verbis, quid vtroque fieri velis. Vale, insigne literarum decus et perge de bono publico deque me seorfim bene mereri. Scribeb. festo Epiphaniorum A. CIC ICC LV.

Magnificentiae et Amplitudinis Tuae cultor obsequentissimus

IO. ANDR. BOSIVS.

XLVI. Respondet Reinesius ad epistolam praecedentem. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam.

QVod de editione commentatiunculae ad inscriptionem Aug. quaeris, id plane tuo arbitrio permitto: excogita quod oprimum fuerit, et negotio adcommodum. Si praescribatur: Inscriptio vetus reperta an. 1648 Augustae Vindel. etc. cum commentariolo duplice, fortassis suffecerit. Manilianae inseri editioni Scaligeri suo quodque loco conueniet; eoque mutandi versuum iuxta editionem Aldinam praenotati numeri. Bene V. et S.

a Tuo REINESIO. Altenb. 8 Ian. 1655.

Permitto etiam Vobis, imo iubeo vt resecetis si quae in Manilianis vel nimis trita videbuntur, vel alias indigna lectu.

XLVII. Additiuncula commentariolo ad inscriptionem Augustanam,



page 190, image: s101

REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam.

IN commentatiuncula mea versibus Iohannis secundi subiiciantur ista: In Romana 8 p. DCCXVII, stilo barbaro qualis post seculum Theodosiorum inualescere coepit, ita concepta est: HOC. TANTVM TESTOR. TE. LAPIS. OSSA. REQVIESCAS. NE (leg. NEV) TE VELIS ESSE GRAVEM. Bene Vale et S.

a REINESIO, D. Altenb. 10 Ian. 1655.

XLVIII. Reinesii querela de calumniis. Aquae Aponenses Magurii nomen ciui Patauino male impositum. Legendum Magneius. Cognomen ferox. Dissensus ab Holstenio. Sensus aenigmatis Patauini, Peculiaris de hoc aenigmate commentarius proditurus. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam.

NOndum autem finis calumniarum et mendaciorum....? et Te mei causa ab Eo pati adeo indigna? Bacchae bacchanti aduersari vltro nolo; neque tangam picem quae me ante maculauit. Declamat ad suos, mentiatur, calumnietur quousque libuerit; aderit vindex Deus. Magistratus mei sententia, quam non ignorat A. absolutus ego sum ab hominis impudentis actione, et explosus hinc iste, vt precator iniustus; non igitur referet mea, si me V. cui nihil debeo, quem pro iudice non agnosco....... quod patet ex hactenus actis cuiuis prudenti, condemnauerit vel ad metallum. Maledictio sine causa non venit. Interim nisi destiterint vnus alterue (displicere enim istum potiorum pluribus diu est, quod scio) me innocentem quietumque infestare sententiis suis.....


page 192, image: s102

temperare mihi non potero, quin.... vel ad orbem literatum querelam instituam, vel etiam supremum Electoris tribunal de vi non amplius inferenda pulsem. Non sum ego conditor libelli famosi, quod fere persuasit Rectori vestro [gap: Greek word(s)] : eoque minime patiar eum apud vos prohiberi. Quin, si prohibitus fuerit, ignominiam vindicabo defensione altera acriore, qua fulmina bruta retundentur. Honorum meorum et scriptorum contra diffamatorem defensor tantum fui; et hoc mihi licuit naturali aequitate. Id vero si ferre non potest rixator, restat vt vel agnoscat errores suos, quos ostendi ad oculum, vel tueatur sua, euertat mea; quid calumniis et rabulariis actionibus, et per latus tuum me persequitur, et impunitate qua hactenus praeter ius fasque fuit insolenter abutitur? [gap: Greek word(s)] . Si corpori Academicorum Gellianorum dedicaueris commentariolum meum, rite feceris: Veneror enim istos, et de eiusmodi iudicare quam optime posse existimo. De siglis A. A. in monumento Maguriano, quod adpellant, quid aliquando, quanquam timide, et fere cum [gap: Greek word(s)] senserim satis memini; nunc postquam etiam locus, vbi nuper erutum id fuit, significatus est, qui ad verum nos deducit, omnino complector interpretationem Cl. Holstenii de Aquis Aponensibus, in quarum margine steterat; saltem malim exponere Ad vel Apud Aquas: vti expressum in itidem Patauina 3 pag. DCCCCXVIII, AQVAS vocabant Patauini [gap: Greek word(s)] suas illas Aponenses. Ciui Patauino, quem MAGVRIVM vocant, dubito verum ne imponant nomen: quis enim vnquam audiuit Iegitue de Maguriis? Magullii, qui et Macularii; item Macerii, Magerii, Macirii, Magirii noti sunt. Putem literas NE detrito ex illa crure sinistro, in hac lineola transuersa media sculpta pendula,


page 194, image: s103

quod subinde factum a marmorariis, hoc modo R in VR mutatas a descriptoribus: esse autem in saxo Q. MAGNEIVS: quae familia inter Romanas quondam fuit, side inscriptionum. Sed hac de coniectura mea iudicabunt optime Viri docti, qui id coram tueri et vestigia detritorum liturasque obseruare possunt. Sin omnino sculpsere quadratarii MAGVRIVS, idem is fuerit qui MAGVLLIVS propter vsitatum R et L [gap: Greek word(s)] : ab eodemque deriuem cognomina MAGVLLA Gauii in Calderina 10 p. DCCCCXII, MAGVLLINVS Octauii in Rom. 6 p. DCXIIX, MAGVNVS Maecli in Brix. 8 p. MXII.

Cognomen FEROX praeterquam Annio, Iulio, Pompeio et Vrseio, quos notauit Schottus, etiam fuit Q. CAICILIO in Rom. 9 p. CCCIV, L. POSTHVMIO in Brixiana 6 p. MXCIII, M. VALERIO in Sutrina 1 p. CCCII, L. VITTORIO in Veron. 1 p. CCCCLXXXIX. Non dubitem cognomen hoc et alterum [gap: Greek word(s)] HIERAX, IERAX, ZERAX aliquando a notariis minus attentis permutata fuisse tam in libris quam in marmoribus. Fuit autem N. Asinio, T. Aruntio, L. Caprio, T. Flauio, M. Herennio, M. Vlpio. De caeteris CL. Holstenio adsentiri nequeo: vti nec ipse Fortuni Liceto voluit. (Is enim est, quem amicum suum et Rhodii nominat cuius diuinationem de hoc marmore velim cognoscere.) Repugnat eius interpretationi ratio proportionis, quae debebat esse inter curas seu orbes annulosue ferreos trabibus vel muro infixos, et inter quae in eos inseri vel per eos traiici dicuntur, vsui nimirum isti quem ponit, perticas. Quippe perticae CCLIX vel duplo plures quibus sustineantur curas requirunt; duas nimirum quaeuis earum vel totidem tamen numero quot sunt ipsae. Non ergo surffecisfent octo curae tot perticis intra se recipiendis. Imo perticae


page 196, image: s104

vncinorum pro perticae cum vncinis nescio an satis Latine dicatur. Quae etiam illa tanta liberalitas quam saxo inscriptam oportuit, perticas cum vncinis dicare thermis? To EPIDIXIBVS plane suspectum est, et hoc casu non respondet [gap: Greek word(s)] per copulatiuam sibi iuncto CETES. Plane aliud latet. Expromam quoniam rogas, quid mihi videatur sine praeiudicio cuiusquam sententiae. MAGNEIVS iste de fundo suo thermis contiguo certum modum agri, nimirum perticas CCLIX, quarum singulae erant vnciarum XII, id est, pedem porrectum conficerent, dicauit Ad Aquas: insuper in ista porticu, structa in margine thermarum, quae inseruerit LVSuum vel LVSorum IBIDem (E pro IP pro B frequenter sculpsere) EXhIBITioni ET CETESESIN horum omnium vestigia sunt in excusis manifesta et minima mutatione negotioque exeunt ex istis: quippe AE pro E et II pro E saepe iacet) hEDRAS VIII, CETESES, [gap: Greek word(s)] sunt inquisitiones veri in re quauis, declamationes de rebus variis, veris, fictis, recitationes, disputationes diuersorum argumentorum celebratas in porticibus, ita vt in scholis hodieque vel auditoriis: patet e Seneca, Plinio et Gellio. EDRAE, hedrae, [gap: Greek word(s)] (vt aedus, haedus; eres, heres: exedra, hexedra: astatus, hastatus: astiferi, hastiferi: armonia, harmonia) sunt [gap: Greek word(s)] sedes, sedilia, in quibus confisten recitantes, disputantesque tanquam in suggestibus. Cum igitur porticum Thermis praestructam pedum mille fuisse narrent scriptores [gap: Greek word(s)] Patauini, sequitur fide huius monumenti, quartam partem eius et si quid excurrit liberalitati istius MAGNEII acceptam ferendam, qui defuncto suo spacium pedum CCLIX, ad eam contribuit: ipsam etiam octo ambonibus siue thronis pro commodo declamatorum aliorumque agonibus


page 198, image: s105

musicis ibi deditorum ornauit Hic puto, sensus est aenigmatis, quod vocant Patauini. Sed de his fuse magis et quantum fieri potest exacte in Comment. ad hoc marmor, quem breui adornabo [gap: Greek word(s)] . Glacies fracta iam est: mare reliquum [gap: Greek word(s)] . Vale mi BOSI, et salue

a REINESIO.

Altenb. 23 Ian. an. 1655.

XLIX. Reinesii querela de iniuriis sibi illatis. Obseruatio ad commentarium inscriptionem Augustanam illustraturum. Eiusdem commentarii emendanda. Commentarius ad marmor Patauinum correctus. Ad commentarii illius clausulam addenda. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam.

PRudens vero consilium ...... Non est consultum eiusmodi libellos, qui pudenda N. (interest enim eius vt habeatur vndique pro Doctore iubilato, infallibili et omnium motalium doctissimo) detegunt, in omnium manibus versari: consultum autem quam maxime est N. tueri et iniurias ab eo illatas exteris ridere. Nimirum lapis in REINESIVM iactus istis hominibus non nisi pomum est. Quanto prudentius iustiusque fuisset, si famosum a N. scriptum in innocentem, vti rogabam ego, vti volebat Sereniss. Noster (relegant literas Seren. Eius consiliariorum scriptas Altenb. 21 Ian. anno 1650) aboleri iussissent......... Copia eorum aliunde suppetit: nam et Dauentriensi typographeio exiere, et exibunt auctiora Altorsio: ita recepit amicus. De tribus exemplaribus litigare denuo..... neque libet neque licet. [gap: Greek word(s)] In Commentar. ad inscript. Augustan. si omnino sedet animo, eam edere, verbis SILVANVS; et sic frequentissime, annecti poterit 1, haec obseruatio;


page 200, image: s106

Vel praenomina et nomina praeponuntur praenominibus nominibus et cognominibus Patronorum; vt in Hispan. 6 p. MLXXIII SEX. QVINTIVS. SEX. Q. SVCCESSINI. LIB. FORTVNATVS: vel etiam praenomina et nomina libertorum etc. 2, Verbis, vt legatur C. DVLI addenda fuerintista: Vt in Dacia 6 p. CCCCLXXVI, M. DVILLIO pro M. TVLLIO: e quo Lazius in 8 p. CCCCXXVI fecerat M. IVLIVM, neglecta L. geminata quae omnino adtendenda fuit. 3, vbi de cognomine ILLLIRICVS ago, verba AVG. L. LIRIS, sequantur ista: Vbi vel I minore forma sculptum fuit, vt in Sassinate 1, p. CCCCLXXIV, INCOMPARABILI; coque obliteratum vel praeteruisum; vel syllaba IL etc. 4, ibidem verbis: nihil mutare necesse sit, annectatur: Sic qui in Britannica 9, p. MVI, est TIB. CL. TIB. F. ILING. M. IVSTINVS recte videtur exponi TIBerius CLaudius TIBerii Filius ILIRICus doMo a TESTINVS. In monumentis militum nominibus eorum fere semper adduntur patriae. ILLYRICVS, vt IONICVS, LIBYCVS, BITHYNICVS etc. 5, Pondera terrae. In Romana 8 p. DCCXVII, stilo barbaro, qualis seculo Theodosiano coepit, ita conceptae est: HOC TANTVM TESTOR TE LAPIS OSSA REQVIESCAS. NEC TE VELISESSE GRAVEM, 6, [gap: Greek word(s)] de L. BRINIO ita currat velim: Excusum; in lapidibus enim, qui plures personas exprimunt, si vni detur praenomen etiam alteri adponi toties obseruamus: Sic in Rom. 8 p. DLVIII, 5 p. DLIX, 6 p. DCLXVII, 9 p. DCLXVIII, 7 p. DCCXII, 7 p. DCCCLXXII, in Albana 7 p. DCLX, in Patauina 7 p. CCCCLXXIV, in Tarrac. 1 p. DCCVIII, in quibus vni non datur praenomen, nec datur alteri. Interdum praemissa vnius adpellatione integra alterius cognomen tantum expressum est, repetendaque sunt tum praenomen nomenque e priori. Sic in Cordub. 4 p. DCCCLXXIII, Q. HERENNIORVFO supponitur. MONTAMVSRVFI F. et intelligendus est eodem nomine,


page 202, image: s107

fortassis et praenomine (in Rom. enim it. p. DCCCCXVII, est M. HERENNIVS Q. F. MONTANVS) fuisse cum Patre. Sic in Rom. 7 p. DCCLVII, M. ANTONIO HERCVLANO subiicitur FORTVNATVS: nomen autem et cognomen e praecedente legendum: Sic in Geneu. 4 p. DCCCLIX, Non ignoro produci posse saxa, in quibus contra praenomen vni datur, alteri non dari videtur: Roman. 6 p. DLVIII, 5 p. DLIX, 6 p. DCCVIII, 5 p. DCCCXVIII, Salernit. 5 p. DCCXII, et fortassis alia quoque. Verum de iis facile respondere poterit et saluare obseruationem propositam quisquis in talitus fuerit versatus. In nostro praecedit C. OCTAVIVS. sequitur etc. 7. Post M. VIRIATIVS legatur: In Rom. 1, p DCCLVII, L. ARCIAE HEDIE: et L. ARCIVS LEONTAS pro LARCIAE et LARCIVS: in Tarrac. etc.

In Commentar. ad Marmor Patauinum, vbi de EPIDIXIBVS Cl. Holstenii, ita currat [gap: Greek word(s)] : To EPIDIXES suspectum aliqua est. Plutarchus quidem libro de laude sui, [gap: Greek word(s)] adpella Rhetorum Sophistarumque declamationes et [gap: Greek word(s)] dicuntur fabulae cumproducuntur vel aguntur; quo sensuvsus est Anonymus vitae Apollonii Rhodii scriptor; item [gap: Greek word(s)] . Sed quid si hac significatione h. l. accipias, facies [gap: Greek word(s)] LVS. id est LVSorum vel LVSuum an LVSuum [gap: Greek word(s)] dixerit homo Romanus, cui Latinum EXHIBITIO seu ACTIO erat obuium? Neque verosimile est eum nomen verbale Graecum tertiae apud Latinos declinationis modulo adfecisse. Imo nec respondet eo casu [gap: Greek word(s)] per copulam sibi iuncto CAETES. Eoque omnino aliud latere existimo. Malim igitur cum venia Viri Cl. To LVS . interpretari LVSIBVS: Epidixes autem et Ceteses de aliis a ludis exercitii nimirum literati generibus, declamationibus et disputationibus, capere: et res satis erit liquida. Sin de obscuro amplius dininare licet, expromam, quoniam rogas, quid mihi videatur etc.

Clausulae, hic puto sensus est aenigmatis,


page 204, image: s108

quod vocant, Patauini, addantur isthaec; De significatu, quem vocabulo Pertica impono, nemo dubitet; fuisse enim eius in pedaturis veterum varium vsum, remque ipsam, perticas, pro temporum et regionum ratione varie mutatas, varioque pedum numero, ipsi Grammatici scriptores fatentur. Vetustissimi pedalem mensuram et pedem, qui est XVI, digitorum, XII, vnciarum adpellarunt, perticarum et decempedarum adpellatio, qua fustem longum agris mensur andis, [gap: Greek word(s)] , regulam; item funem et caetera eidem vsui significat, est inuentum Augusteo aeuo posterius; et longe diffent a groma [gap: Greek word(s)] quo castra metabantur agrosque. Non ideo tamen sine discussione adcredendum Viro summo, qui recentioribus autoribus vsum vocabuli Pertica pro pede tribuit. Varro et Columella non vtuntur sic eo, inquit; at nihilominus ii, qui sic vtuntur sunt antiqui, quippe quo ad nos annorum mille quingentorum, idque vel ex hoc monumento adpanet. An praeter haec alia quoque illustrando isti monumento dici debeant, nescio; mihi quidem satis nunc clarere videtur. Periodus tamen, sed hac de re iudicabunt etc. ita reformanda est; sed et hac de re et an fortassis G [gap: Greek word(s)] S. substituerint descriptores, fecerintque e MASVRIO MAGVRIVM, iudicabunt Viri docti, qui etc. Tantum est. VALE, mi carissime BOSI et salue

a REINESIO, D.

AItenb. 30 Iun. 1655.

L. Reinesius laudat Bosium. Illustrat monumenti Patauini MAGVRIVM. more quadratorio geminatae voculae in syllabis natura longis. A. A ad aquas. Commentarius ad inscriptionem de Ioue Dolicheno, a Barthio corrupte exhibitam. Holstenius notatus. Thomas Bartholinus et Wilhelmus Langius laudati. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam.

PErplacet ardor ille tuus antiqua sepolta cognoscendi singularis;


page 206, image: s109

eoque nunquam molesta accidunt, etiam cum minime omnium meus sum, mihi quae circa talia etiam cum aesta soles mouere, etsi frustra, MAGVRIVM quem dedere descriptores monumenti Patauini nondum concoquere posse videor. Velim igitur attentius consideres, quae de eo scripserim nuper, et periodo; Sed hac de re iudicabunt etc. annectas ista Sane [gap: Greek word(s)] MASVRIVS quam minimum abest ab eo, quod dedere S. nimirum et G. non minus quam C. cognatae figura, pronunciatione etiam hae, literae sunt, et saepissime commutantur. Inde factum vt in Nemaus. 3 p. CCCCLXVII, 1 p. DCCLII. SENVCII sint; et in Sabar. 2 p. DCCLXXVI, SENECII, qui in Romanis emendatius sculptis GENVCII, GENICII, GENECII, GENISII, GENVSII vocatur: et qui SENTII, sunt modo in GENTIOS, modo in CENTIOS transformati reperiantur. MASVRIOS autem vel maxime celebrauit ille cognomine SABINVS, sectator Atteii Capitonis, Antistio Labeoni et Cocceio Neruae contrarius in respondendo de Iure, electus in hoc a D. Augusto tanquam legum et morum Pop. Romani Iurisque apprime doctus. Eius rubricam, id est, leges et responsa nominat Persius sat. 5. Diuersa eius scripta, Libros memorabilium, Iuris ciuilis, de Indigenis, de Furtis, passim laudat Gellius, Macrobius l. 3 Saturnal. 6 primum Memorabilium. Sunt etiam in lapidibus MASVRII cognomento Alexandri, Attici, Felicis, Hygini, Marcelli, Pothini Secundi. In inscriptione Florentina Graeca, quam Lindenbrogae acceptam fero, Comoedus Periodonices cum aliis paradoxis, Poetis, Comoedis, Tragoedis, et Citharoedis nominatur MENEKPATHC MACCYPIOY CYAAEYC. Sin omnino sculptum est MAGVRIVS etc.

Post sermonem de Pertica currat iste: Vocula VNCINORVM, quae tamen est [gap: Greek word(s)] , quomodocunque tandem exponatur, exiit lectoribus descriptoribusque


page 208, image: s110

inde quod vocabulum nouem literarum in saxo conspicerent, non adtenderent autem morem quadratorium, qui geminare voculam solebant in syllabis natura longis, et sculpserunt VNCIAARVM: et hinc istam geminatam vocalem non intellectam in syllabam NO recte mutari existimarunt; quod longe secius est: VNCIAARVM, vt THRAACVM in Patau. 6 p. CCCCLXXX: VAARVS in Aletr. 8 p. CLXXI, VAARIVS: VAARIA: VAARILLA in Narbon. 10 p. DCCCCXC, et in Volaterr. C. VAARIVS STEPHANVS. An praeter ista alia quoque illustrando isti monumento dici debeant, nescio: mihi quidem satis nunc etiam non aditis Delphis, clarere videtur. Nunc ad scrupulos tuos reliquos.

1. [gap: Greek word(s)] IBIDem facile se tibi probabit, si memineris AA Ad Aquas contributa ista fuisse. Certe Aquae Aponenses sunt locus; et ibi lauabantur, exercebantur, declamabant, ludebant. Lusum ibidem ad AQVAS exhibitioni sacratam fundi quandam partem, non est absurdum. [gap: Greek word(s)] E in I et contra: [gap: Greek word(s)] P in B. frequentissima est, neque vocanda in dubium quouis modo, si ex ea hoc loco sermo obscurus emendetur.

2. Ta CETAESI, II, III, exactissime referunt, si notas numerorum in literas colligas, quod in desperate corruptis fieri debet, et succedit pulcerrime, vt ostendi alibi (in comm. ad inscript. de Ioue Dolicheno, quam corruptissime exhibet Barthius lib. 52 Aduersar. cap. 1. Prima vnitatis nota adpictis trauersariis dabit E: e reliquis quidni confiat syllaba SIN? Nihil habes, quod vItra triceris, et suspendas adsensum.

3. EVRAS pro EDRA planissimum est. Caete, praesertim Prima, Secunda, Tertia (quis vnquam Zetas ab ordine denominauit, et cum tres nominare vellet, Primam, Secundam, Tertiam dixit?) EVRAE et VNCINI Holstenii


page 210, image: s111

quam inepta sint huic negotio [gap: Greek word(s)] siue [gap: Greek word(s)] patet ad oculum.

4. Neque moueat quemquam vnum hoc marmor sex versuum tot fere locis mutari. Quia enim tot locis deprauatum est, tot etiam fuit sanandum. Neminem eiusmodi offendunt, qui descriptorum, partim imperitorum, partim incuriosorum, partim sciolorum artes circa saxa [gap: Greek word(s)] et nugas cognouerit. Occurrit saepe vel vnicus versus his terue luxatus: et miraberis in sex versibus quinque [gap: Greek word(s)] .

5. CAEIES quarto casu accipere Holstenium patet ex eius interpretatione, quae est, Magurium tres Diaetas apud Aquas aedificasse iisque sacrauisse. Quomodo ergo eodem cum EPIDNIBVS casu hic iacebit?

Quae ad Magurianum monumentum parturiui, excogitabam Professoribus Regiis in Acad. Hauniensi, DN. THOMAE BARTHOLINO, Medico, et Domino WILHELMO LANGIO Mathematico, diuturna in Italia Galliaque peregrinatione clarissimis VV. e quorum thesauris nonnulla suppeditata me habere fateor lubens et agnosco gratus, destinare; praesertim cum ille primus, quod sciam, id monumentum in hortis Vrsatinis visum Patauio in Germaniam attulerit. Sed nec displicet propositum tuum, praesertim si in Commentarioli formam redigantur, quae ad Te scripsi, eiusque voluntatis erga ipsos aliquando meae fiat in Praefat. mentio, et Patauinum Augustano praemittatur: vel maxime vero, si nihil horum extrudatur, nisi me conscio et arbitratore. Videris, mi Bosi. Quicquid cum Manilianis meis feceris, id vero obtineat. In sententia NN. acquiescere R. credo: factum enim ea est, quod volebat; quin gaudet praeterea impunitate, qui cum Me Teque acerbe calumniabatur, audiebatur attente fortassis et cum


page 212, image: s112

voluptate nonnulla, et quafi re bene gesta dimittebatur ... Sed quo feror? ... Tantum est. Bene vale mi OPT. BOSI. Scrib. Altenb. 6 Febr. an. 1655.

Tui amantiss.

REINESIVS, D.

P. S. Inserenda [gap: Greek word(s)] de SENTIIS etiam ista: In centios: Nasellii et Nasennii, in Nacellios et NAGELIOS, in Vienn. 5 p. DCCXVIII, Sosidii in Cocidios nisi sunt COCILII in Rom. 9 p. DCCCCLXIX, Apicii in Apisios: Vinicii in Vinisios: Percennii in Persemnios transmutati reperiuntur. In 9 Aug. Taurin. p. DCCL. COCERA est pro SOCERA, id est, socra.

LI. Addenda ad commentariolum de inscriptione Augustana, litera L. in V. mutata. Addenda ad commentarium de monumento Patauino, VARVS male pro VAARVS lectum. REINESIVS BOSIO. Altenburgo-Lipsiam.

NE Te quidquam celem eorum quae ad elegantiores literas pertinent, commentarioli ad inscript. August. vbi de Duiliae seu Dulia gente, verbis, Vel inter antisquissimas, ista iungi velim; DVVIAM. in Rom. 8 p. DCCLXXIX de eadem interpretor: quippe distorsit marmorarius literam L. in V. perinde ac solent V. in L. sic in 10 Antipolitana p. DCLXXVI, COAEVIANO pro COELIANO: in 12 Ratisbon. p. DCLXXI, IVVIANVS pro IVLIANVS: in 5 Rom. p. DCVII, VENVVIAE pro VENVLIAE seu Venuleiae. Et hanc lectionem lapidi Augustano illatam fortasse confirm. etc. In [gap: Greek word(s)] , vbi de L. BRINIO, verbis, Nec datur alteri, adde: Vt in Ocricul. 9 p. MCX. in Auxim. 13 p. DCLXXXVI, in Mogunt. 9 p. DLXVIII, in Rom. 12 p. DCCCXLVI Non ignoro ect.

Ibidem: quae pertinet ad A. V. 752 et e Lyctina Graecae 12 p. MCXXXVI vbi IIPINIOC. Eius quod etc.



page 214, image: s113

In Commentar. ad Patauin. de Masurio, post voculam CYA AEYC inserantur haec: Quin nec dubito eiusdem familia hominem esse, quem in 8 Rom. p. DCCLVIII detrita capitali litera ASSYRIum nominari video; nisi quis malit pro ASSYRIO legendum esse ASSVDIO. ASSVDII enim, cognomento Curianus e Plin. lib. V Ep. I. Sabinus e Seneca Suas. 2 Seuerus Traiano [gap: Greek word(s)] ex Vlpiano l. 5 D. de poenis, noti sunt: et fortassis iidem qui Assidiones: e quibus Cnaeus ille temporum Syllanorum apud Val. Max. l. IX, c. 16.

In [gap: Greek word(s)] de notarum numeralium in literas transformatione post verba suspendas adsensum, currant ista: Haec obseruatio, quamuis leuis et reiicula videri sciolis possit, rem obscurissimam in saxo Tarracon. 5 p. CCCCXV, de GARGILIO EQ. XCIII, reddit manifestissimam. Nam [gap: Greek word(s)] X e litera R. exiit descriptori cum oculis grumiosis: C ex O dimidiato: III e litera M: vnde promtissime colliges, fuisse in lapide EQuiti ROMano: quod optime conuenit cum reliquis praedicatis. Vbi de AA pro simplici A longa sculpi solita, post voculam STEPHANVS: adpone: In Brixiana 6 p. MXCIX, VARRVS reperisse putarunt editores, cum esset VAARVS, cognomen Posthumii: quod fuit Praefecto Vrbi An. V 1024 teste Panuinio. Haec si nuper traditis addideris, rem omnem intelliges, puto, plane, neque erit dubitationi locus vllus. Bene Vale, mi suauissime BOSI et salue

a REINESIO, Scrib. Altenb. XXV Febr. an. 1655.

LII. Mittit Bosius inscriptionis Augustanae exempla duo, chartae non satis nitidae impressa. Commendat Boeclerum. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

Mitto Magnific. Tuae duo exempla inscriptionis Augustanae, quam ante duas tresue septimanas praelo subiectam tandem aliquando excudit typographus,


page 216, image: s114

hoc quoque addens tarditati, vt chartam non satis nitidam et candidam adhibuerit. Quae nuperis litteris Magnif. Tua submisit addenda prioribus, non potuerunt alibi locum reperire, quam in auersa tituli parte, quoniam reliqua iam excusa erant. Malui ergo ibi legi, quam plane omitti. Excell. Boeclerus litteris ad me hisce diebus datis Magnific. Tuae se commendat, interim dum fauorem Eius exambit literis ad Eam ipsam scriptis. De inscriptione Patauina proxime, vt et de aliis. Bene vale Vir summe, et perge de nobis bene mereri. Scribebam festinantissime 3 Martii 1655.

Magnific. Vestrae cultor obsequentissimus

IO. ANDR. BOSIVS.

LIII. Reinesii commentarius ad saxum Augustanum mendose excusus. Inscriptio Parisiis missa, quae ad classem deorum gentis Eduorum pertinere, putatur. Europaei Numinum appellationes interpolarunt. Inscriptionis illius expositio. Traiectiones in saxis. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam.

VT intelligas tam quid operae peccarint in excudendo comm. ad Saxum Augustanum, quam quid illustrandae rei addi praeterea voluerim; mitto exemplar emendatum et suppletum; eoque prouideris, ne cum alterum editurus es, similia committantur. Optime, puto, feceris, si antequam prelo subiiciantur, inspiciendum et examinandum denuo mihi exhibueris. Inscriptionem hisce diebus Parisiis ad me missam tecum communico, quae vti putant, ad classem deorum pertinet, ignoto numine, et obscurissima religione gentis Eduorum mirabilem.

TI. CL. PROFESSVS. NIGER. OMNIBVS.

HONORIBVS. APVD. AEDVOS. ET



page 218, image: s115

LINGONAS. FVNCTVS. DEO. MORITASGO

PORTICVM. TESTAMENTO. PONI.

IVSSIT. SVO. NOMINE. ET IVLIAE

VIRGVLINAE. VXORIS. ET. FILIARVM

CL. PROFESSAE. ET. IVLIANAE. VIRGVLAE

Reperta fuit in ruderibus Alesiae, ciuitatis Mandubiorum, vbi hodie Burgundia antiquissimae, excisae post diuturnum bellum Rom. cum Gallis a Iulio Caesare: Hic Ephem. 7, Strabo l. 7, Vellei. l. 2, Plutarch. in Caes. illic vbi hodie pagus Alize secundo a Semurio in agro Belnensi lapide. Cum quae de vetusta Augustodunensium inter Eduos praecipuorum religione post factam cum Romanis pacem commemorat Paradinus libro De antiquo statu Burgundiae considero, suspicari non absurde posse videor, MORITASGVM esse hominum Romanorum, acceptum ab indigenis Eduis, qui Romanum numinis celebratissimi nomen adidiotismum Gallicum fortasse etiam [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] vocabuli originarii, vel [gap: Greek word(s)] inflexerat, DEVM MARTEM. Sane barbaros, praesertim Europaeos, varie corrupisse et interpolasse ad pellationes numinum, populorum, regionum, montium, fluuiorum etc. Phoenicias, Syriacas, Graecas et Latinas, visas vel [gap: Greek word(s)] , vel suo ore ineffabiles, ita vt vestigia primitiuarum verarumque satis agnosci possint, constat: idemque Graecis, genti ventosae circa Ebraea, et cognata imputat Iosephus lib. 1, [gap: Greek word(s)] . cap. 6 et ex eo Eustathius Antiochenus in Hexaem. qua de re egi pluribus cum emendarem locum Strabonis lib. 3 de [gap: Greek word(s)] , gente Cantabrica ad fontes Iberi: quos [gap: Greek word(s)] , Endouelos, Endobelos, Endobelios, Dobelios, a Tubate Iapeti filio prosatore ita dictos esse docui. Coniecturam


page 220, image: s116

meam adiuuaret maxime, si I quod quartum locum occupat, et pinguius pictum est, neque exacte refert literam l vel callus esset marmoris praeteritus a quadratario, quod etiam alibi factum esse ostendere possum, (hoc cum non obseruarent docti Viri, in supplendis lacunis, quae punctis notatae sunt et illiteratae, nihilque significant, frustra laborarunt:) vel alius marmorarii [gap: Greek word(s)] et lusus; quod genus itidem obseruamus in lapidibus, habentesque pro literis ad orationis seriem pertinentibus mire decipimur. Ita O subinde occurrit in saxis, et non est tamen litera vel caput voculae, sed iacet pro puncto: Sic in Ratispon. 12 p. DCLXXI I. O. M. pro D. [gap: Greek letter(s)] . M. vti et haec signa [gap: Greek letter(s)] 7 T. in Rom. penes me de M. AVR. VICTORINO, vbi sic, D. T. M. pro puncto vel signo puncti. De secunda litera in vocula Numinis O sic habendum est, O et A pronunciandi consuetudine, quam et sequuntur marmorarii, praesertim apud diuersos populos, alternare: quae obseruatio est Casauboni ad Suetonii Vespas. c. 21, et quotidie experimur nos in lingua populari. Neque igitur miremur ab Eduis adpellatum MORTASCVM Romanorum MARTEM. Quid si duo vocabula esse, et in posteriore latere epitheta MARTIS dixero. Si Moritascum loci templi, theatri, burgi etc. in opido Alexia adpellationem fuisse doceri posset, [gap: Greek word(s)] DEO refingerem in simillimum ipsi PRO: et intelligerem, porticum isti loco praestrui vel adstrui testamento iussisse TI. CL. PROFESSVM. Cognomen PROFESSVS Romanorum hominum est, et adhaesit praeterea LOLLIO, inter Consulares et Praetorios Viros imperante Seuero occiso: Spartianus. Haec nunc occurrere; si quid [gap: Greek word(s)] ferent, habebis id quoque et ipse tamen hic intendere ingenium


page 222, image: s117

non omitte. Bene vale, mi BOSI et salue.

a REINESIO. Altenb. 6 Martii 1655.

P. S. Mi BOSI. [gap: Greek word(s)] . Ne me teque aliosque vltra fatiget DEVS MORITASGVS, noueris esse in saxo Alexiano DEO. MARTI. AuGuSTO: cuius [gap: Greek word(s)] literas vel marmorarius ineptus vel descriptor siue supinus, siue sciolus traiecit. ASGO pro AuGuSto. Habes rem omnem liquidissimam, quae erat tene brosissima. Confirmant me in sententia lapides in eadem Gallia, Lugduni, Nemausi, Geneuae extantes cum hac epigraphe, DEO. MARTI. AVG. apud Gruterum n. 8, 9, 10, 11, p. LVII, monstrosarum traiectionum ficturam in saxis, et ex harum restitutione emendationum elegantissimarum exempla fortassis producam (feci tamen et ante) cum hoc monumentum vulgabitur. Etiam Diuione, quae in eadem Burgundia est, acceptum habeo cum hac epigraphe:

MARTI. AVGVSTO Q. PETRONIVS. METELLVS M. PETRONIVS. MAGNVS IIVIR

Deus Moritasgus nunquam mihi lectus est, scribit Vir doctissimus Petrus Lambecius, Prof. Hamb.

LIV. Bosius pro inscriptione Alesiana agit gratias; expositionem a Reinesio tentatam huiusmodi esse inquit, e cuius lectione scrupuli nati sint aliquando recensendi. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

MItto hac occasione exemplaria inscriptionis, quae ad manum fuerunt. Plura, si opus est, transmittam proxime. Pro inscriptione Alesiana gratias ago. In eius explicane [perhaps: explicatione] scrupuli quidam mihi nati sunt, de


page 224, image: s118

quibus proxime. Nunc enim inualetudo, quae maximam partem intra lectum me continet per aliquot dies, non permittit ingenium intendere. Errata quaedam irrepsisse in commentariolum ad inscriptionem Augustanam doleo, nec video quomodo effugerint oculos scrupulose, praecipue circa numeros, attendentis. Bene vale, Vir summe, et perge rem litterariam meaque studia iuuare. Scribeb. Lipsiae VIII Martii An. CICICCLV.

Magnific. Vestrae cultor obsequentissimus

IO. ANDREAS BOSIVS.

LV. Reinesius etiamnum conqueritur de mendis commentarii ad saxum Augustanum, suis sumtibus de integro excudendi. Scrupulos, qui circa Alesianam explicationem Bosium vellicant exemturum se pollicetur, sententiam interim suam vberius, et exponens et confirmans. Deus Moritasgus. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam.

COmmentariolus meus, quo saepius eum inspicio, eo magis mihi displicere incipit. Nolim eruditos adeo rudi et ieiuna nimis scriptione a me delusos. Quare, nisi aliud Tibi videatur, recudi eum quamprimum ad apographi, quod mitto fidem meo sumtu facito, nimirum additis iis, qua marginibus illita sunt, correctis etiam quae annotaui, et vt quamprimum nitidissima prodeat ista [gap: Greek word(s)] curato. Tuo arbitratui permitto, quid typographo solui re confecta debeat; solueturque sine mora; centum autem exemplaria ad me venire volo. Et quia columna secundaprimi quaternionis vacua erit, in eam et tertiam coniici potest praesatiuncula: quarta initium erit inscriptionis, et sic duos quaterniones non excedet. Redeat autem ad me apographum hoc cum


page 226, image: s119

exemplaribus, vt si quid iterum peccarint operae, id emendare possim; nec enim suppetit aliud. Sin taedio Tibi fuerit isthanc rem sic curare, saltem lamellam aeream mihi commoda: et faciam excudi Ienae. Expecto hac occasione quid futurum sit. De scrupulis, quos circa inscript. Alesianae explicationem natos Tibi scribis, audiam Te lubentissime, et satisfaciam qua potero fidelissime. Stat interim nihil videri verius, esse in ipso saxo MORTAGSO: e quibus si inepte copulata separes, exibit MORTI [note of the transcriber: in the print: T with I written above]. AGSO. syllabam TI toties ita ligatis literis [gap: T with I written above] vel etiam superscripta aut inscripta litera I exhibent lapides. Illius exempla sunt in Botfordiana. Transsiluanorum DOMESTICO [note of the transcriber: in the print: T with I written above]. Domestico: CRESCENTIS [note of the transcriber: in the print: T with I written above]: Crescentis: HIP. Hispan, in Rhegin. 7 p. CLXXIV, LEGAVIT [note of the transcriber: in the print: T with I written above]: legauit. VALENTINVS [note of the transcriber: in the print: T with I written above]. CORNELIVS [note of the transcriber: in the print: T with I written above]; in alia inscript. Augustana 3 p. DCCXXXIX, FELICITA [note of the transcriber: in the print: T with I written above], Felicitati. Huius exempla in Celeiana 4 p. X SALVTI [note of the transcriber: in the print: T with I written above]. CELEIAN. [note of the transcriber: in the print: T with I written above] in Rom. 14 p. LXXX. DEIVAS [note of the transcriber: in the print: E with I written above], pro DEIVAS. In Rom. 11 p. 21 CAPA [gap: unknown sign; Greek word(s)] . item [gap: unknown sign] O pro DIO: [gap: unknown sign] pro GI. [gap: Greek word(s)] AGSO significat AuGuStO ea ratione qua marmorarios fortasse et notarios syllabarum initiales literas pro ipsis syllabis potuisse pariter notum est. In Hispal. 7 p. CCCLXXXVII DCRM pro DeCuRionuM: alibi PBL pro PuBLice. In Rom. 7 p. DCCLXCI 1 p. CICCX. PTRQ pro PosTeRisQue. In epitaphio Valentiani Ep. Curiensis apud Goldastum Tom. 2 Rer. Alemann. SCE M EPCP id est. SanCtaE. Memoriae EPisCoPus. Vide ad eum fol. 92 ib. In saxo Graeco [gap: Greek word(s)] id est, [gap: Greek word(s)] .


page 228, image: s120

Fieri tamen potuit, vt vel marmorarii incuria G et S vtpote similes literae transponerentur, vel etiam descriptorum incuria, quibus [gap: Greek word(s)] ASGO vel ASCO videbatur Latinius quam [gap: Greek word(s)] AGSO. De vltima O non contendam litera ne sit et casus tertii terminatio, vti insinuat descriptor: an potius iaceat ibi loco puncti; et sit in saxo AGS. Expende nunc quid contra meam interpretationem possit quaecunque dubitatio. Certe DEVS MORITASGVS laruatus illusit Viris doctis, eoque detracta larua merito ridetur ipse. Valetudinem tuam cura diligenter; et salue, mi BOSI

a REINESIO. Altenb. 13 Mart. an 1655.

LVI. Ostendit Bosius, incommodam sibi videri commentatiunculae ad saxum Augustanum editionem iteratam. Addit dubia circa expositionem inscriptionis Gallice. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

VIdeo dum accuratius perlustro exemplar inscriptionis ante octiduum a Magnificentia Tua remissum, duo tantum errata ab operis commissa: alterum in voce [gap: Greek word(s)] ; alterum in numero inscriptionis, vbi pro ICCCCLXXII positum est DCCCVIII. Cui videtur occasionem praebuisse, quod mox sequitur in fine illius periodi DCCVIII. Quod autem pro CCLVIII excusum est ICLVIII id ab ipsa manu Magnific. Tuae esse animaduerti, quae ob festinationem, vt puto, pro CC scripserat D. Quod autem Magnific. Tua recudi vult inscriptionem istam cum commentario auctiori, ea quidem in re libens operam meam commendabo, nec taedio erit mihi ist hanc rem curare; sed hoc tamen prius expendendum Magnific. Tuae relinquo, quod primo iam circiter quinquaginta exemplaria a bibliopola Francofurtum missa sunt;


page 230, image: s121

adeoque ventura in manus virorum doctorum antequam reuocari possint; deinde aegre laturus est bibliopola recudi scriptum hoc, antequam exempla prioris editionis distracta sint. Ita enim cum eo pepigi, vt ego sumtus erogarem, qui typothetae et excusoribus debebantur; ipse chartam suppeditaret. Excusa autem sunt exemplaria CCXL ex quibus quinquaginta accepi ego, reliqua poene omnia adhuc habet bibliopola. Ea antequam maximam partem distracta fuerint, si recudatur libellus, fraudis ac doli me arguet, praesertim cum rogauerit me, ne cuiquam venderem exemplaria, ne sibi ea res fraudi esset, promitteret autem, si sumtus quos in hoc scriptum impenderit, recepisset, futurum, vt etiam alterum commentarium ac saxum Magurianum excudi suo sumtu faceret. Tertio commodius etiam videtur exspectare, si forte lapis ipse inspectus emendationem Magnific. Tuae confirmet; quod spero me breui comperturum per amicum: aut si reponat aliquid primus editor, quod deinde eadem opera refelli possit. Posset etiam fieri, vt coniungatur dein hic commentariolus cum altero in saxum Magurianum: cum alias affirment bibliopolae, se malle iustum aliquod opusculum, quam vnum alterumque quaternionem excudere. Sed de his omnibus statuet optime Magnific. Tua, quid fieri debeat. Ego, vt dixi, operam meam non denegabo. Ipsum autem exemplar, postquam descripsero additamenta, remittam proxime. De inscriptione Gallica poene adsentior, nisi quod pauca adhuc restent dubia. 1. Vix puto non animaduersum esse a descriptoribus, [gap: Greek word(s)] I aut callum esse marmoris, aut superpositum [gap: Greek word(s)] T hoc modo TI. Monuissent enim in tanta literarum luce Viri docti, qui procul dubio dederuntoperam, vt exacte describeretur lapis. 2. Nondum credo, MORTI positum


page 232, image: s122

pro MARTI, cum tam notum sit omnibus vicinum MORTIS nomen. De reliquo facile largior, potuisse et transponi litteras G et S et vsurpari id genus abbreuiaturae, quo singulae literae singulas repraesentent syllabas. Quid autem obstat, quo minus credamus MORITASGVM fuisse nomen numinis barbarici, qualia plura nobis ignota esse dubitari non debet? Nisi fortasse non est credibile, hominem Romanum, qualis videtur fuisse iste T 1. CL. PROFESSVS, coluisse numen barbaricum. Sed et deus Endouellicus a Romanis cultus est, vt ex inscriptionibus patet. Bene vale, Vir summe, et perge de nobis bene mereri. Scribeb. Lipsiae 15 Martii An. 1655.

Magnific. Tuae cultor deuotiss.

IO. ANDREAS BOSIVS.

LVII. Demonstrat Reinesius, commentarium ad saxum Augustanum omnino recudendum esse, nec ea de re conquerendi causam habere bibliopolam. Respondet ad dubia Bosii circa interpretationem Gallicae inscriptionis ac de deo Moritasgo de industria commentatur. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam.

INiquum videtur postulare bibliopola prohibens ne nisi distractis prioris editionis exemplaribus altera procedat; quod maxime velim ego. Ecquem enim adeo sumtum fecit suppeditando chartam in quadringentos octoginta quaterniones, vt propterea ne quid ille patiatur intertrimenti, suspendere oporteat iterationem? Quinquaginta illa exemplaria quae Francofurtum missa esse scribis, facile refundunt quod impendit. Deinde minori sumtu et leuioris damni metu excuduntur pauci quaterniones, quam diffusa opera: et quia facilius emtorem inueniunt, omnium minime laedunt facientem tantillos


page 234, image: s123

sumtus. Tricae istae sunt hominum sordidorum, qui cum manibus doctorum debeant quod viuunt adeo ingrati et iniqui erga eosdem esse deprehenduntur. Quare, si me amas, cura, quod rogabam, neglecto bibliopolae [gap: Greek word(s)] . Comment. in August. B. 1 fac. 1, post voculam frequentissime inserantur ista: Est vbi inuerso ordine praenomen patroni praeponitur notae liberti, tum nomen et cognomen huius; sic in Rom. 13 p. DCCCXCI, B. L. RABINIVS DAMA: item praenomen et nota liberti; tum praenomen et nomen patroni; sic in 10 p. DCCXXXI, SEXtus. libertus. M. IVLII Cal Filii, vel praenomina etc.

Et lin. pen. AVCTAE. Hinc quamuis diuerso mori Romano planissime aduersatur.

B. 2 fac. 1, post voculam Venuleiae addantur ista: Neque quem in Rom. 8 p. DXLIV, viri caeteroquin diligentissimi perspicacissimique, commisso in litera prima [gap: Greek word(s)] , quod dicebam, repraesentarunt C. IVILIVS ARISTIANVS alius est quam C. DVILIVS.

Literam [gap: D with an I written above] saepissime in lapidibus sic D sculptam videmus: interdum etiam syllabam ID significare ligatis in vnam duabus. Et lectionem igitur a nobis in saxo Angust. constitutam fortassis confirmabit,

De deo MORITASGO aliud sentire nequeo, nec scrupuli tui me alio impellunt. Viros caetera doctissimos, qui inscriptiones ad ipsa saxa descriptas nobis dederunt, quam saepissime lapsos esse arrepta litera vna pro altera ecquid notorium est? vnde tot mendae etiam in vno lapide nisi a descriptoribus non satis attentis non exercitatis in veterum scribendi sculpendique ratione, non subactis in genere isto literarum et cognitione antiquitatis? De Lazio inprimis verum est dedisse eum corruptissimas: id monui Variar. lib. 111 pag. 605 seqq. Et falli non potuerint oculi doctorum in enotanda ista Alesiana, cui tempus


page 236, image: s124

etiam aliquid labis inferre potuit? Errores autem marmorariorum ecquid infiniti sunt; et non potuerit aliquis committi in ista? Frustra eiusmodi praetenduntur. Imo litera vel potius abortus literae I in saxo expressae insinuat negligendum esse, neque pertinere ad seriem orationis. MORTI autem pro MARTI potest esse a manu marmorarii, qui crura vocalis vt circulum vel figuram oualem aliquatenus efficerent, contractiora exhibuit: imo A pro O sculpsisse deprehenditur in 12 pag. DLXXXI vbi PANTHAS pro PANEROS: et in Rom. 7 p. DCCCLXIV vbi AREGLIDA pro ORESTILLA. Potest etiam esse ab oculis descriptorum, qui obliterata trauersaria virgula in A quartam vocalem esse, reciso inferioris hemicycli segmento, putarunt. MORITASGVM autem esse numinis barbarici adpellationem credam, cum alibi quoque legiidem nomen ostendero. ENDOVELLICVS, Bacurdus, Beladucadrus, Latobius, Camulus, Leherennus, Verneia, extant in diuersis lapidibus iisdem literis et apicibus. NEHALENNIA in nouem, quorum epigraphas Domburgi in Zelandia spectabiles misit Nob. N. Heinsius; eoque recipiuntur vt vera nomina: MORITASGVS nusquam extat nisi in vno Alesiano praue descripto. Quare obtineat [gap: Greek word(s)] DEO MART. AuGuStO, quem in diuersis per Galliam oppidis cultum testantur lapides nuper indicati quorum fidei nihil opponi a quoquam potest; et praeterea hic apud Biturigas Cubos Auentici:

FLAVIA. CVBA. FIRMANI. FILIA. COSOSO. DEO MARTI. SVO. HOC SIGNVM DICAVIT. AVGVSTO

Pro SVO legam SAcrum. V est inuersum A:C dimidium [gap: Greek word(s)] O. Satis, puto, testimoniorum hic habes e quibus verum me vidisse liquido


page 238, image: s125

agnoscas, Bene vale mi BOSI, et salue.

a REINESIO. Altenb. 18 Mart. 1655.

P. S. Col. B. fac. I. post verba: Inuersa esset C adiiciantur et ista pro exemplo: Et in Lugd. 4 p. DCCEXCI P. RIMIVS. EGLECTIANVS. P. PRIMI CVPITILIBertus vel praenomina et nomina etc.

Tollentini apud Picentes nuper reperta tabella aerea cui insculpta imago foeminae, et praeterea hoc:

TESSERAM. PAGANICAM L. VERATIVS. FELICISSI MVS. PATRONVS. PAGANIS S PAGI M TOLENTINES. HOSTIAS. LVSTR. ET TESSER AER. EX. VOTO. L. DD. V. ID. MAIAS. FLICIT.

Commentariolo eam illustrauit Lucas Holsteinius, quem MSCr. habere dicitur Lambecius Hamburgi.

LVIII. Bosius curaturum se spondet commentarii ad inscriptionem Augustanam editionem secundam. Inscriptio Tollentina grata mente accepta. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

NE bibliopola haberet, de quo quereretur se delusum a me esse, ita cum eo pepigi vt eam partem sumtuum, quam nondum recepit, refundam ipsi, adeoque is nec iacturam faciat, nec lucrum. Quod si itaque adhuc stat sententia, vt denuo excudatur commentariolus, et quidem solus, ac antequam de saxo accuratius inspecto reddamur certiores; faxo vt istud quamprimum fiat. Hac enim septimana neutri Typographorum, quorum opera vti libet potius quam aliorum, ob elegantiam typorum, et quod maiorem, quam caeteri diligentiam adhibere solent, vacauit; propter nonnulla quae ad instantes nundinas Francofurtenses


page 240, image: s126

absoluenda erant. De saxo Alesiano non abnuo vlterius. Fortasse rem omnem decidit lapis accuratius conspectus [reading uncertain: page damaged] et delineatus: quod non dubito facturos Gallos. Scribam hisce diebus ad amicum Parisiis degentem, ac rogabo, vt hanc etiam in rem inquirat accurate. Qua occasione spero de Genesio quoque quid exspectandum sit, me comperturum. Pro inscriptione Tollentina gratias ago. Bene Vale, Vir summe, et perge conatibus nostris fauere. Scribebam festinat. 24 Martii an. 1655.

Magnific. Vestrae cultor obsequentiss.

IO. ANDR. BOSIVS

LIX. Reinesius exemplum commentarii ad inscriptionem Augustanam mittit, quod sequantur typographi id secundum excusuri. MORT pro MART scripsere marmorarii. Dea Nehalennia. REINESIVS BOSIO.

BEne est quod tandem [gap: Greek word(s)] de iteranda editione Commentar. ad Inscript. [reading uncertain: page damaged] Aug. In eam rem mitto exemplum aliud, quod praetermissum nuper dispunctumque locis septem emendatum, variatum, suppletum esse videbis. Committo totum negotium fidei et dexteritati tuae: prouidebis vt conditionibus nuper propositis conficiatur. De saxo Alesiano cum percontaberis, amico coniecturam nostram, vt quid inprimis circa id obseruari diligentius oporteat, sciant noui spectatores, vel tribus verbis simul propones, Cum MORT pro MART sculpsisse marmorarios Tibi persuadere vellem, produxi exempla, vbi A pro O figurassent; ad ea pertinet [gap: Greek word(s)] AB pro OB in Brix. pag. CICXCIII addere vero debui tum loca, in quibus O pro A firmassent: habes p. CCXLI, SYNODESPOTVM pro SYNADESP. II Rom. p. DCCCCXXXVI TILLOROBVS


page 242, image: s127

pro CYLLAROPVS. [gap: Greek word(s)] , Volucripes, Celeripes. Hoc ideo ne quid dubii de MORITASGO te praeterea fatiget. Quas de Dea Nehalennia non minus obscuro numine Belgarum habeo, eas, ecce! Velim autem schedam mihi reddi. Ad earum exempla emendari debet Tuitiensis I p. LXXXIX, vbi male DEAE NEHAEE. Bene vale mi BOSI, et salue.

a REINESIO,

Altenb. XXVI Mart. 1655.

LX. Bosius fidei suae commissa recte curaturum se promittit. Quum porro speret se ad Professionem historiarum, in Academia Ienensi ornandam, vocatum iri, Reinesii commendationem, quam expetit, in aula Altenburgica sibi profuturam affirmat. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

REmitto inscriptiones de Dea Nehalennia cum decenti gratiarum actione. Supplementa commentarioli ad inscriptionem Augustanam nondum licuit describere integra: licebit autem, spero, hisce diebus. Idque quamprimum fuerit factum, remitam et ipsa exempla a Magnif. Tua suppleta et aucta. Typographus hactenus fuit in excudenda disputatione quadam theologica D. Hulsemanni paullo prolixiore occupatus. Spero autem initium repetitae impressionis dicti commentarioli facturum hebdomade sequenti. Ita enim recepit. Caeterum audio Ienae vacare aut breui vacaturam professionem historicam: ad eamque me commendatum esse aulae Gothanae, Recepi quoque me pariturum si forte contingat, vt hinc Ienam euocer. Quod si itaque occasio tulerit, iudicaueritque Magnif. Vestra consultum et e re mea esse, eandem obnixe rogo, vt illustri Domino Cancellario Thumshirnio, vel alteri cuidam in aula Altenburgica, a quo hac in re


page 244, image: s128

iuuari possim, non dedignetur tenuitatem meam commendare. Atque vtinam in aula Vinariensi saltem Domino Consiliario Platnero per patronum quendam similiter possim innotescere. Ego rem omnem commendo ac relinquo Deo et Patronis. Confido autem, Dei auxilio me, si vni studiorum generi totum me liceret addicere, non omnino inutilem operam rei litterariae nauaturum; praesertim in isto litterarum genere, ad quod natura magis feror, optauique ab annis bene multis vt illud ex professo liceat aliquando tractare, historiam scilicet et antiquitatem. Nam si quando diuerti hactenus ad alias disciplinas, id necessitate potius quam amore factum est. Bene Vale, Vir summe, Patrone optime, et nunc quoque ostende mihi fauorem illum et beneuolentiam, quam toties expertus sum. Faxo, Dei gratia vt hoc quoque beneficium non male collatum esse Mgnific. Tua sentiat: saltem non ingrato collatum esse demonstrabo. Scribebam VI April. An. 1655.

Magnificentiae Tuae cultor obsequentissimus

IO. ANDR. BOSIVS.

LXI. Bosius mittit supplementa ad commentarium de saxo Augustano a se descripta, vt priusquam excudantur, denuo perlegat Reinesius. Quid mutauerit docet. Terra leuis mortuis optata. Commendatio Reinesii expetita rursus. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

ACceperit Magnif. Tua literas iisque inclusas inscriptiones de Dea Nehalennia, quas Dn. M. Freislebio perferendas ante hos dies sex tradideram. Supplementa ad commentarium ad saxum Augustanum descripsi hisce diebus, illudque exemplum cum archetypo ad Magnif. T. mittendum censui, priusquam excudatur; vt si forte nonnulla praeterea


page 246, image: s129

mutanda videantur, possim moneri. Caeterum mutaui loca duo: an recte? iudicet Magnific. Tua. Primo in supplemento ad fol. B. 1 fac. 1 lin. 20 pro illis IVLIAE IOLES c. IVLI reposui C. IVLIAE IOLES IVLI etc. vt habebat inscriptio apud Gruterum, et ipse contextus requirebat. Deinde ad col. B. 3 fac. 2 pro ALBVS, reposui ALBVS FRATER. Sic enim est apud Gruterum. Praeterea ad col. B. 3 fac. 1. inscriptionibus, in quibus paullo elegantius exprimitur formula, qua Terra leuis optatur mortuis, addidi Romanam 10 pag. DCCCCXC. Denique illa verba ad Col. B. 1 fac. 1 lin. 20 vel praenominibus, nominibus, et cognominibus patronorum supponuntur cognomina libertorum, vt in Nouar. 1 p. MXVIII, T. ATTILII. VIBIANI CLARVS LIBertus. videntur pugnare cum praecedentibus et sequentibus in commentario. Et ista omnia adferuntur, vt ostendatur nomini patroni non postponi nomen liberti; adeoque non posse legi in saxo Augustano C. IVLII SILANI LIRINIVS LIBertinus. Atqui plane idem ordo reperitur in laudato lapide Nouariensi, si legatur et construatur h. m. T. ATTILII. VIBIANI CLARVS. CLARVS. LIB. si inquam ita construatur. Nam mihi quidem videtur ita distinguendum et construendum. GENIO. T. ATTILII. VIBIANI CLARVS LIB. Quod si fiat non efficitur hac inscriptione, quo minus stare possit illa obseruatio, nomini Patroni non postponi nomen liberti. Quae de ambiendo fauore aulae Vestrae nuper scripsi et petii, denuo rogo, vt memor sit Magnific. Tua, si quidem e re mea et literaria futurum putet. Nam absque hoc sit, lubens quiescam. Bene Vale Vir summe Patrone optime, et non desine de me meisque studiis [correction of the transcriber; in the print stustiis] bene mereri. Scrib. Lipsiae 12 April. A. 1655. Magnif. Tuae cultor deuotis. et obsequentiss.

IO. ANDR. BOSIVS.



page 248, image: s130

P. S. Exemplum, cui addidi supplementa, exspecto breui vt remittatur, vt initium impressionis fieri possit, statim post ferias.

LXII. Reinesius satisfacit dubio Bosii eundemque certiorem reddit de erudito viro, cui Professionem historiarum in Academia Ienensi propediem demandatum iri ferant. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam

REmitto exemplum iuxta quod commentarius excudi poterit. De contradictione quam e Nouariensi 1 pag. MXVIII, tibi nexuisti iubeo Te securum esse; nulla enim ibi est. In praecedentibus nimirum doceo, non solere nomini Patroni postponi nomen liberti, nimirum [gap: Greek word(s)] IVLII LIRINius: hic praenomini, nomini et cognomini Patroni supponi cognomen liberti CLARVS. Consilium de capessendo inter Academicos Ienenses loco coepisti tardius: intellexi enim e nostratibus in proximo iam esse, vt vel N. vel N. recipiatur. Quare nunc quidem Tibi quiescendum esse existimo, nec frustra pultandas fores surdas. Dn. Cancellario satis innotuisti meo iudicio; id vero aliquando proderit rebus tuis. Bene vale, mi BOSI, et salue

a REINESIO.

Altenb. 17 April. 1655.

LXIII. Bosius dubio suo satisfactum negat, de Professione Ienensi haud amplius sollicitus. BOSIVS REINESIO.

IN iis quae scrupulos mihi nuper iniecerant, pace Magnificentiae Tuae nonulla adhuc reponam. Primo nondum capio quomodo non repugnet argumento e more veterum, circa ordinationen, nominum praenominum et cognominum, ducto, si dicatur pugnare cum more illo dici: CIVLII (vel DVILII) SILANI LIRINIVS


page 250, image: s131

LIB. et tamen admittatur dictum esse T. ATTILII VIBIANI CLARVS LIB. Nam eadem plane est constructio, idem ordo nominum. Nec tollitur, quantum ego perspicere possum, contradictio, si dicatur, negari tantum, nomini Patroni postponi nomen liberti. Nam et hoc factum in illa Nouarin. 1 p. m. MXVIII. Praecedit enim nomen Patroni Attilius; sequitur nomen liberti Clarus. At non sequitur immediate, sed intertecto cognomine VIBIANI? Idem et in saxo Augustano factum. Praecedit nomen Iulii sequitur interiecto cognomine Silani nomen libertini LIRINIVS, ex sententia primi editoris. Eadem ergo vtriusque ratio: adeoque negari non potest, hunc ordinem nominum quandoque a veteribus obseruatum. Quamquam, mea sententia, satis tueri possumus hanc obseruationem, si, vt res ipsa videtur requirere, [gap: Greek word(s)] T. ATTILII VIBIANI referamus ad praecedens GENIO. Deinde si in saxo Rom. 8 pag. ICCCCCLXXVII, coniiciatur [gap: Greek word(s)] C. in versum tertium, non quadrabit exemplum ad obseruationem. Obseruatio enim haec est, interdum praeponi praenomina, nomina et cognomina libertorum nominibus et cognominibus Patronorum: atqui si legatur IVLIAE. IOLES. C. IVLI. VMBRI. LIB. non praenomina, nomina et cognomina libertorum praenominibus, nominibus et cognominibus Patronorum praeponi; docebit hoc exemplum: vt taceam [gap: Greek word(s)] C. saepe etiam Caiam foeminino sexu notare. De professione Ienensi lubens quiescam: et facile patiar digniores et magis idoneos ei admoueri. Tantum putaui mea interesse, testari voluntatem et studia mea etiam extra patriam bono litterarum et studiosorum inseruiendi. Quod autem innotuerim illustri Domino Cancellario opera Magnific. Tuae, non parum obstrictum me profiteor. B. V. Vir summe, et me amare


page 252, image: s132

perge. Scribeb. festinanti calamo, 21 Aprilis A. O. R. CIC ICC LV.

Magnific. Tuae cultor obsequentiss.

IO. ANDR. BOSIVS.

LXIV. Affirmat Reinesius, dubio Bosii vtique fuisse sactisfactum. Nomina libertorum Patronorum nominibus praeposita. REINESIVS BOSIO.

SCrupulositas vero tua inutilis est et intempestiua. Non est contradictio nisi sit de eodem et ad idem sermo. In exemplo vero de Lirinio nomen de sententia editoris (nobis enim aliud videtur, nimirum habere id voculae rationem cognominis) liberti postponitur praenomini, nomini et cognomini C. Iulii Silani: in altero vero contra de Claro cognomen liberti praenomini, nomini et cognomini T. Atilii Vibiani patroni: et hoc monueram nuper; Tu vero non percepisti. Inscriptionem de Iulia Iole, quia praenomen in ea non agnosco (si enim cum Caiae praenomine fuisset ea, sculpsissent c) possent quidem isto loco omitti, cum exemplum Lugdun. ibi allegatae sufficiat demonstrandae rei propositae: cum autem quid circa libertas, quippe carentes praenominibus titulandas moris fuerit, simul annotare voluerim, retineatur licet, sed ita vt praecedat Lugdunensis: et sic currat igitur [gap: Greek word(s)] : vel praenomina, nomina et cognomina libertorum praeponuntur, praenominibus, nominibus et cognominibus patronorum, vt in Lugdun. 4 etc. LIBertus: et in Rom. 8 p. DCCCCLXXIX IVLIAE etc. esset c: vel praenomina et nomina lib. etc. Nunc age, quod agendum restat. Bene autem vale, mi BOSI et salue

a REINESIO.

Altenb. 23 Apr. 1655.

LXV. Mittit Bosius commentatiunculae ad inscriptionem Augustanam iteratam editionem,



page 254, image: s133

in qua numeros nonnullos a se correctos dicit. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

IMpressus est tandem commentariolus ad inscriptionem Augustanam, cuius aliquot exemplaria hac ipsa hora accepi, qua laminam excudit. Mitto autem nonnisi vnicum, cum omnia adhuc madeant a praelo. Proxime sequentur centum illa a Magnif. Tua desiderata. Paullo serius autem progressae sunt operae, instinctu, prout existimo, bibliopolae, qui nonnihil sumtuum suppeditarat ad editionem priorem. Huius enim est typographeum: hic item questus est, se nundinis Francofurtensibus nonnisi quatuor exemplaria; hic vero loci vix totidem distraxisse; adeoque rogauit, vt saltem vsque ad extremas nundinas differretur repetita editio, si forte his nundinis Lipsiensibus inueniret emtores. Quamquam ne id quidem factum esse narrabat. Euolui autem omnia allegata, inprimis inscriptionum Gruterianarum, quo factum est, vt multos numeros corrigerem, vitiose in priori excusos. Vnicum tamen et forsan alterum non potui reperire, quia verba non erant aliqua adducta, sed soli numeri: de quibus proxime. Manilianam editionem an videris, ignoro. Eius caussa Riuinus explicaturus est deinceps Manilium, et vt pollicetur, ex manuscriptis passim emendaturus. B. V. Vir summe, et perge studiis ac conatibus meis fauere. De Professione autem historica, mortuo D. Maiore, quid sit? Scribeb. Lipsiae 26 Maii 1655.

Magnif. Tuae cultor obseruantiss.

IO. A. BOSIVS.

LXVI. [correction of the transcriber; in the print XLVI.] Commentationis ad Augustanam inscriptionem plura exempla mittit, nonnulla, quae librorum auctoritate mutauerat, recensens. De Professione Ienensi spem haud omnem decollasse refert.



page 256, image: s134

BOSIVS REINESIO.

Acceperit Magnificentia. Tua exemplaria commentarii ad inscriptionem Augustanam, quibus ne iungerem literas, vti promiseram tabellioni, fecit negocium subito expediendum. Caeterum loca, quae reperire me non potuisse, scripsi nuper, sunt inscriptiones priores earum, quae fol. B. 3 fac. 1 lin. 14 allegantur. Nam ex iis quia non allegata erant verba, neque ego quicquam reperi, quod obseruationi toti stabiliendae aptum esset, coactus sum relinquere numeros, vti reppereram. In aliis mutari numeros sicubi peccatum in iis erat editione priori. Etiam vocabula ipsa omisi aut mutaui, vbi aliter exhibebat textum corpus Gruteri. Sic in Fuliginate 3 p. CLXXXV, omisi [gap: Greek word(s)] LEVIS: in Rom. 2 p. MXXXIIII, nomen CLAVDII. In epigrammare Martialis pro illis: -- nulla tegaris arena et tua non possint etc. reposui, vti habebant editiones Scriueriana et Farnabiana; molli tegaris arena Ne tua etc. Quae omnia spero non improbatum iri a Magnificentia Tua, sicut et alia, quae mutaui leuiora; nihil tamen sine graui caussa sineque auctoritate librorum. Caeterum denuo adiumento Magnific. T. opus est mihi. Quod roganti ignoscas, oro. Hac ipsa hora Iena ad me scribitur, inclutum collegium Philosophicum, me propediem nominaturum esse ad professionem Historiarum. Vt ergo consentiat illustrissima aula Altenburgica, Magnific. Tuae opera non parum effici posse arbitror. Quare Eandem denuo obseruantissime rogo, vt inprimis Dn. Cancellario me commendet. Ego quantum in mea manu positum erit, quod officiis non possum, obseruantia et obsequio, precibusque ad Deum O. M. calidissimis pro incolumitate et prosperitate Magnific. Tuae ac commemoratione beneficiorum gratitudinem meam nunquam non testabor. Bene vale, Vir summe, Patrone optime, studiis


page 258, image: s135

autem meis fauere perge. Scribeb. Lipsiae d. VXI Iunii A. O. R. CIC ICC LV.

Magnific. Tuae cultor obseruantiss. et obsequentiss.

IO. ANDR. BOSIS.

LXVII. Reinesius Bosio rescribit de professione Ienensi, et cum illa non successura, quid de Coburgensi eidem videatur, requirit, Nunciat se inscriptionibus auctum a Bullialdo, Sirmondo et Holstenio collectis. REINESIVS BOSIO.

NOndum potui pellustrare iteratam commentarii mei ad Augustanam editionem. In ea quicquid praestiteris, id vero dexteritati tuae confisus, ratum gratumque habeo. Quod ad negotium Ienense attinet, consensisse vtrumque Principem in N. referebat hodie finitis sacris pomeridianis in pleno Dn. Cancellarius: in honorificam autem Tui mentionem me praecentore, ferebantur plenis velis, dolebantque sibi praereptam Te promouendi hoc quidem tempore occasionem; quo ipsorum de Te iudicio, quod a meo non dissentiret, et in Te inclinatione, magnopere gauisus sum. Addebat, insinuatum Te esse nuperrime Dn. D. Carpzouio, Cancellario Coburgensi, instructumque hunc, dispiceret, qui in constituendo pro Gymnasio ibidem Professore Historiarum, Tui, nisi conditio videretur minus lauta, haberetur ratio. Deliberabis, et expones desiderium tuum. Accepi hodie inscriptiones quasi quinquaginta; quarum partem ex Asia (secutus enim fuerat legatum Regis Christianissimi ad Portam Ottomanicam, et rediit inde an. 1650 Lutetiam, vbi praefectus est bibliothecae illustris Praesidis Thuani) Cl. Vir Ismael Bullialdus: partem R. P. Iacobus Sirmondus Soc. I qui Parisiis in collegio Claromontano decessit an. 1651, nonagenario maior, ex Italia:


page 260, image: s136

et quas Vir illustris Lucas Holstenius Canon. basilicae SS. Petri et Pauli, praefectus bibl. Vaticanae Romae collegit; et e Pyrrhi Ligorii Voluminibus Antiquitatum excerpsit illustriores. Quid typographo debeam, indica quaeso. Bene vale, mi optime BOSI, et salue a REINESIO, Altenb. 17 Iun. an. 1655.

LXVIII. Bosius Professionem Ienensem Coburgensi praefert. Negat, aulae Altenburgicae praereptam esse occasionem se promouendi. Marci Meibomii desiderium exponit. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

QVod ante hos dies septem Numburgum profectus sum, hinc factum est, vt nunc demum respondeam. De iudicio Dominorum Consiliariorum et honorifica mei mentione ab iis facta etiam Dn. Reichardus vester certiorem me reddidit: eaque res non parum animi mihi addidit. Quod autem iidem dixerunt, sibi praereptam me promouendi occasionem, id puto ad N. pertinere, cui antehac professio historica decreta est. Sed is, vti Iena ad me perscriptum est, recusat; inprimis postquam Sleuogtius defunctus est, cui succedere in professione Logica expetit. Quae cum ita sint, non possum quin exspectem euentum huius rei, nec constituam apud animum meum, quid de professione Coburgensi fieri debeat: praesertim cum illa sit tum minus lauta, tum spe vlterius emergendi fere destituta, et praeterea ab Academiis, quibus ab ineunte aetate adsuetus sum, paullo remotior. Pro commentario Holsteniano gratias debitas ago atque habeo. Eum communicaui Domino Franckensteinio Historico nostro: a quo cum subito et ex insperato Dresdam ablegatus sit, nondum eandem recepi. Exspecto autem reditum eius hisce diebus. Est et aliud, de quo Magnificentia Tua


page 262, image: s137

compellanda est, siquidem pace eius fieri potest. Cl. Vir Marcus Meibomius in praefatione Dialogi de Proportionibus nuper ab se editi Hafniae, et nisi fallor ad Magnific. Tuam transmissi, ait, in codice suo Asclepii Tralliani ad Nicomachi Geraseni introductionem Arithmeticam in libro secundo duobus post principium foliis esse lacunam, rogatque suppleri ab aliquo qui exemplum integrum nactus fuerit. Librum autem secundum sic incipere: [gap: Greek word(s)] . Haec cum legissem, recordatus sum vidisse apud Magnific. Tuam codicem manuscriptum Graecum, hoc titulo: [gap: Greek word(s)] : Alexandrum autem Baruoetium in catalogo Auctorum ineditorum bibliothecae Scorialensis scribere, videri sibi eosdem esse commentarios Asclepii, cum iis qui alias attribuuntur Anatolio, Theoni Smyrnaeo, Philopono, Proclo Laodicensi, ac sub nomine Philoponi variis locis exstare in eadem bibliotheca. Itaque putaui operae pretium fore, si inquireretur, an in codice manuscripto Magnific. Tuae ita incipiat liber secundus, vti a Meibomio relatum est: adeoque an idem sit hic commentarius cum eo, quem possidet Meibomius: deinde si sit, an in eo habeatur, quod deest codici Meibomiano. Rogo ergo ea, qua decet obseruantia, vti haut grauatim Magnificentia Tua, siquidem licuerit per negocia, vel ipsa inspiciat initium libri secundi istius commentarii: vel ad me transmittat codicem intra paucos dies remittendum; vel denique per alium euolui codicem patiatur. Bene vale, Vir summe, Patrone maxime, et impudentiae meae ignosce: de me autem meisque studiis perge bene mereri.

Magnific. Tuae cultor deuotiss. et obsequentiss.

IO. ANDR. BOSIVS.



page 244, image: s138

LXIX. Bosii denominatio ad Professionem historiarum in Acad. Ienensi. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

NOlui hac oblata occasione celare Magnific. Tuam, quae hodie Iena ad me perscripta sunt. Nempe inter denominatos a Facultate Philosophica ad Professionem historiarum me primo loco Serenissimis Principibus commendatum esse. Nil itaque restat amplius, quam vt accedat consensus aularum. Quod vt fiat, Deus clementissimus, vosque Patroni optimi maximi exorandi estis. Ac in Vestra quidem aula vix metuo, ne quis ex Dnn. Consiliariis conatibus meis obsistat ...... Sed vt dixi, Deo commendandum negocium est, et Patronis. Inter quos cum praecipuum agnoscam, Te, Vir summe, denuo obseruantissime rogo, vt Magnif. T. studia mea velit sibi esse quam commendatissima. Deum veneror ex animo, vt coepta Magnific. Tuae secundet, eamque plures per annos Reipubl. literis et mihi seruet incolumem. Scribeb. Lipsiae VI Iulii An. CICICCLV.

Magnific. Tuae cultor obseruantissimus.

IO. ANDREAS BOSIVS.

LXX.Reinesius spem facit Bosio professionis historiarum potiundae. Dialogum Meibomii nodum sibi visum ait. Primordium libri secundi exegeseos Philoponis. REINESIVS BOSIO.

NOn dubito quin praeter opinionem eueniens obitus Sleuogtii consilia de Prof. Historica turbaturus sit nonnihil, et fortassis tua futura salua. Nostrates officium suum facient et promissa implebunt scio, quantum per [gap: Greek word(s)] partis alterius licuerit; facientque eo diligentius, quo praereptam sibi in commune consultandi decernendique in


page 266, image: s139

isthoc negotio facultatem fuisse ferebant molestius. Caeterum nolim Te nimis indulgere suspicionibus, saltem in filentio et spe crede Deo Te remque tuam. Dialogum Meibomii ab ipsomet mihi destinatum nondum mihi reddidit is, qui mandatum acceperat; vbi haereat, nescio, indaga, quaeso, et vrge vt habeam tandem commentar. ad Nicomach. Geraseni Isagoges Arithmet. libros duos scripsit Heronas, teste Eutocio: Proclus, teste Suida: Asclepius Trallianus, teste Gesnero: Iamblichus etiam Chalcidensis Pythagoricus et Iohannes Philoponus Grammaticus Alexandrinus tritheita: quos duos manuscriptos habeo. Verba quae e Meibomio citas nec lamblichi nec Piloponi sunt. Libri vero secundi exegeseos Philoponi hoc est principium: [gap: Greek word(s)] . Primi, istud: [gap: Greek word(s)] . Quare falli necesse est Baruoetium, quem commentarios Asclepii et Philoponi pro iisdem habere scribis, tum etiam in eo, quod Theonem Smyrnaeum et Anatolium Laodicenum ad Nicomachi Geraseni Arihmetices Isagogen commentatum esse scribis; vterque enim suo Marte institutiones arithmeticas confecit. Iste vero Alexander cuias est? Cognomen eius Belgicum quid tinnit. Bibliotheca Scorialensis an est, quam Scoriaci habet Rex Catholicus? Nexu typographi me liberabo propediem; et fortasse praesens. Bene vale, mi BOSI, et salue

a REINESIO.

Altenb. IX Iulii An. CICICCLV.

LXXI. Bosius curaturum se inquit, vt Meibomii dialogus proxime mittatur. Alexander Baruoetius. Labbei latus. Amicitia cum Franckensteinio culta.



page 268, image: s140

BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

DIalogum Meibomii nondum ad Magnif. Tuam curatum esse ab eo, qui penes se habuit aliquot septimanas, miror. Et mirarer amplius, nisi negligentia hominis perspecta mihi esset. Quaesiui eum hisce diebus bis terue, sed non offendi domi. Quamprimum offendero, vrgebo vt transmittat tandem. Quae de commentariis ad Nicomachum Gerasenum Magnif. Tua perscripsit, ea merito grato animo agnosco. Alexander Baruoetius, cuius memineram Iesuita est, cuius catalogum praecipuorum Auctorum ineditorum Graece manuscript: qui asseruantur in bibliotheca Scorialensi (ea ipsa est, quam Scoriacensem vocant Posseuinus et alii) Prolegomenis ad Cyrilli Alexandrini Homilias XIX in Ieremiam, latinitate donatas et Antuerpiae abs se editas anno 1648. subiunxit Balthasar Corderius; denuo vero edidit in Noua Bibliotheca manuscript: librorum anno 1653 Parisiis edita Philippus Labbeus Iesuita ibidem, et scriptis plurimis variaque eruditione celebris. Eam bibliothecam diu quaesitam tandem adeptus sum ante vnum et item alterum mensem. De precio typographo soluendo non est quod sollicita sit Magnific. Tua: iam enim a me solutum est. Neque hac fini significaui impensas, sed quia ita voluerat Magnific. Tua. De professione Ienensi rem merito Deo commendo...... Commentarium Holstenianum nondum recepi, quia nondum rediit Dresda Franckensteinius, cui ad horulam, pro familiaritate et studiorum communione, quae nobiscum per annos plures intercedit, communicaui. Praeter eum videbit nemo, necdum vidit quisquam. Bene vale, Vir summe, et perge de literatis vniuersum ac bonis litteris, de me seorsim bene


page 270, image: s141

mereri. Scribeb. Lipsiae XIV Iulii A. O. R. CICICCLV.

Magnific. Tuae cultor deuotiss. et obsequentiss.

IO. ANDREAS BOSIVS.

LXXII. Bositus remittit Holstenii ad Tesseram Paganicam commentarium. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

REmitto tandem inscriptionem, seu potius commentarium Holstenianum ad Tesseram Paganicam, postquam rediit Dresda, apud quem detenta fuerat, denuo gratias agens ingentes, ac rogans insuper ne aegre ferat Magnific. Tua tamdiu eam a me detentam esse. Quid circa Professionem Ienensem hactenus in Illustriss. aula vestra actum decretumue sit, ignoro...... Bene vale, Vir, summe, Patrone Opt. Max. et perge de nobis bene mereri. Scribeb. Lipsiae 2 Augusti An. CICICCLV.

Nobiliss. Magnif. Tuae cultor obsequentis.

IO. ANDR. BOSIVS.

LXXIII. Bosius rogat sententiam Reinesii de loco II Tim. II, 22 peculiari dissertatione, in libro variarum obseruationum primum locum occupatura, expositum. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgnam.

EX quo intellexi Magnific. Tuam transferendis laribus nouaque domo (cuius habitationem prosperrimam Eidem esse velit Deus Opt Max.) occupanda et exornanda distineri, nolui inficetis litteris meis occupationes istas interturbare. Nunc tamen cum et pleraque expedita esse existimem, et incidat in quo consilio et auxilio Magnific. Vestrae opus est mihi, audebo eandem breuiter hisce interpellare. Scripsit ad me hisce


page 272, image: s142

diebus amicus quidam vir doctus et humanioribus literis pariter ac theologia non leuiter imbutus, rogauitque vt exponerem sibi rationes, quibus inductus dixissem corollario primo disputationis de Pontifice Maximo Romanorum, non opus esse [gap: Greek word(s)] 2 Timoth. II, 22, cum Salmasio exponere nouarum rerum cupiditates: et falsum esse, [gap: Greek word(s)] nunquam significare iuuenilem. Qua de re cum antehac integram dissertatiunculam conscripserim, frontem aliquando, si Deus vellet, occupaturam in libro Variarum obseruationum, fere constitui apud animum meum eandem forma epistolae passim auctam et immutatam alicubi edere, et ad amicum istum destinare. Antequam autem id fieret, putaui Magnific. Tuae sententiam super loco isthoc Paulino, tum et altero Ignatii, quem paullo prolixius ibidem tractari, expiscari, simulque rogare, vt si qua occurrant Magnific. Tuae, quae ad stabiliendam expositionem nostram facere videantur, ea haud grauatim impertiri mihi velit. Inprimis plura desidero loca scriptorum veterum, quibus [gap: Greek word(s)] iuuenilem notat. Mihi enim praeter illum losephi, et alterum Gellii nullus hactenus obuenit. Et mallem clariora et certiora testimonia, quam sunt ista duo a me adduci posse. Nec dubito a Magnific. Tua ea suppeditatum iri, siquidem vsquam occurrunt in antiquitate vniuersa. Caeterum rogo, vt si fieri potest, dissertatio ista cum iis, quae Magnific. Tua libuerit in eam animaduertere, prima quaque occasione ad me remittatur. Nam si edenda est, faxo vt imprimatur nundinis imminentibus, et quidem prima hebdomade. Vocationem ad Professionem Ienensem nondum accepi, nec dum scio an et quando accepturus sim. Audio tamen ea de re Vinaria litteras ad Aulam vestram allatas hisce diebus. Bene Vale, Vir


page 274, image: s143

Maxime, et perge de me ac studiis meis bene mereri: inpraesens vero ignosce audaciae meae, qui non desino grauissimas occupationes Tuas interpellare. Scribeb. VI Kalend. Octobres A. 1655.

Magnific. Tuae cultor obsequentissimus et deuotissimus IO. ANDREAS BOSIVS. Fac. Philos. Assessor.

LXXIV. Reinesius certiorem reddit Bosium, vocationem Ienensem mox ad eum missum iri. Mentem de loco Paulino aperit. Deus Moritasgus. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Lipsiam.

CVm ad Te scribendum esset mihi, ante omnia indicare Tibi necessarium esse duxi, et indico igitur cum acclamatione votiua, quod vocationem ad Prof. Ienensem et rescriptum Principum super [gap: Greek word(s)] tuo propediem accepturus sis. [gap: Greek word(s)] Illustri Salmasio circa interpretationem vers. 22. cap. 2. ad Timoth. II. [gap: Greek word(s)] contigit, quod Baldum ferunt dixisse; raro bene loquitur, qui contra omnes loquitur; et opinioni communi etiam cum contraria videtur verior inhaerendum. Vir autem summus habebat ingenium volatile propter copiam rerum; eoque aliquando locutus est e suo capite: reliqua quae in Baldum dicit Curtius, non addio. De iuuenilibus cupiditatibus, quatenus ea sunt vitia, ad quae aetas ea naturaliter propendet et fertur prona, exponunt omnes veteres, medii, recentiores communiter. Quia enim iuuenem informabat Apostolus, vt a vitiis aetatis, [gap: Greek word(s)] nimirum illo, in quae toto impetu ruiturus esset, nisi corrigeret et cohiberet, sibi diligenter caneret, monendus vtique erat. Illi enim non videntur scopum Apostoli satis adsequi, qui ad solas libidines et


page 276, image: s144

lasciuias Venereas, in quas iuuenes [gap: Greek word(s)] sunt, restringunt. [gap: Greek word(s)] docent nos Grammatici: ( [gap: Greek word(s)] autem tam iuuenem, quam nouum significat) vltra eos nisi sapere hoc loco voluisset ille, poterat isto errore carere; in quo conuincendo non est laborandum amplius cuiquam, quisquis tua ista legerit. [gap: Greek word(s)] in toto codice sacro non aliter vsurpari, quam vt significet iuuenem, [gap: Greek word(s)] et fortassis eodem excessu, quo Salmasius dici solum de. nouaturiente affirmat, abs Te dicitur. Certe [gap: Greek word(s)] interpretibus lib. Baruchi cap. 3 vers. 12 [gap: Greek word(s)] non sunt nisi quos versu anteced. dixerunt [gap: Greek word(s)] hoc est, noui Reges, qui loco priorum surrexerunt in imperiis gentium. Agnoscisne igitur, quia [gap: Greek word(s)] et huius paragogicum [gap: Greek word(s)] non semper nouum significat, non etiam semper iuuenem apud scriptores sacros inprimis; sed modo hunc, modo illum, interdum quoque iuuenem [gap: Greek word(s)] hinc Isocrati [gap: Greek word(s)] est dicere audacius, e [gap: Greek word(s)] ac genuino verborum Apostoli sensu, iuuenilesne an nouarum rerum cupiditates iusserit fugere Timotheum, decerni non posse? sed et integri contextus [gap: Greek word(s)] in antecedentibus et consequentibus, quod Tu vestigiis interpretum omnium inhaerens fecisti, rei bene penitus intelligendae adhibendam esse. Velim autem me doceas, quis [gap: Greek word(s)] dixerit: quis [gap: Greek word(s)] enim est diminutiuum [gap: Greek word(s)] Neque Aristoteles vspiam dixit [gap: Greek word(s)] sed [gap: Greek word(s)] quam nominat VII Eth. Nicom. c. 6 est cupiditas valida, acris, vigens, vti [gap: Greek word(s)] pro carnis frusto magno apud Aristophanem. [gap: Greek word(s)] pro magna patella Alexis [gap: Greek word(s)] apud Athenaeum lib. 4 [gap: Greek word(s)] pro virili, generoso et strenuo animo, Demosthen. 3 Olynth. et de


page 278, image: s145

Rep. ordin. [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] Plutarch. de sera Numinis vindicta, et [gap: Greek word(s)] pro maioribus flagitiis lib. [gap: Greek word(s)] dixere. Plato vero 8 de Rep. [gap: Greek word(s)] esse; esse etiam [gap: Greek word(s)] Eius [gap: Greek word(s)] notare officra, munia, partes alicuius, exemplum non est in phrasi [gap: Greek word(s)] enim in ea speciale nomen est, signinficans aciem, exercitum, ordinem, stationem, locum: vnde [gap: Greek word(s)] desertor aciei, exercitus, ordinis, numeri, cui adscriptus erat. Generaliter pro officio vsus est Demosth. [gap: Greek word(s)] id est, spectare oportet, quemnam vos illi muneri praefeceritis. Idem in [gap: Greek word(s)] id est, [gap: Greek word(s)] quod multi secure (audacter) has in Rep. partes suscipiant. Diodorus Siculus lib. III vbi de sacerdotibus ministris Deorum in Meroe, eos [gap: Greek word(s)] et lib. II [gap: Greek word(s)] dixit proprii officii curationem. Plutarchus [gap: Greek word(s)] vbi de Theocrito Chio Sophista; ad eum [gap: Greek word(s)] id est, quod munus aliquod curasset, mandatum nimirum ab Antigono, ab hoc per Eutropionem accersitum fuisse, [gap: Greek word(s)] Ita enim sensus est [gap: Greek word(s)] Plutarchi, quae in oditis luxata est mutilaque, minimo autem negocio restitui potest. Inferiori quoque Graeciae officium, munus, ministerium publicum, adparitio est [gap: Greek word(s)] Inde [gap: Greek word(s)] in Eclogis Iuris Gr. Rom. et Chronico Alex. pro officialibus et ministris, qui magistratibus et adsessoribus praesto sunt, alias cohortales, cohortalini, [gap: Greek word(s)] et Praefectiani l. 2 Cod. de adparitor. Pr. Pr. In Nouellis Iustiniani [gap: Greek word(s)] est adscribi officialibus praefecti Prouinciae vel etiam Praetorio.


page 280, image: s146

Deum Moritasgum quidam in V Ephem. Caesaris reperisse putant. Sed iste Moritasgus Couarini, quem Senonibus Regem Iulius imposuerat, frater fuit: an, quando, a quibus inter Deos fuerit receptus, fortassis nunquam docere poterunt. Manet ergo quod constitui. Bene vale mi BOSI, et salue

a REINESIO D. Altenb. 2 Octob. an. 1655.

LXXV. Bosius editurum se denuo Nepotem narrat, Reinesiii symbolam efflagitans. Quo minus epistolam de loco Paulino publici iuris fecerit, in causa fuisse occupationes, significat. BOSIVS REINESIO. Lipsia Altenburgum.

QVamquam vix vna alteraque hebdomas elapsa est, ex quo Magnificentiae Tuae molestus fui, non possum tamen quin denuo occupationes illius grauissimas interpellem. Nempe eo adigit fere inuitum fiducia humanitatis tuae, et studium de literatis literisque ipsis bene merendi. Et ne sic quidem ausus essem denuo Magnificentiam Tuam compellare, nisi certa spes suppetat, fore, vt hinc aliquid vtilitatis in rem literariam redundet. Petiit abs me haut pridem bibliopola, vt Corn. Nepotis, quem nuper cum notis Boecleri et Gebhardi ab eo editum melius adornari potuisse dixeram, denuo edendi curam susciperem. Id constitui facere, sed alia quam fecerat, qui priori editioni praefuerat, ratione. Non solum enim Boecleri, Gebhardi et Ernstii notas edi faciam, sed et aliorum excerptas habito delectu, hasque ipsas, quas modo dixi, non totas, cum in Gebhardinis et Ernstianis multa sint, quibus iuuentus (quorum commodis opera isthaec praecipue destinatur) aquo animo carere potest. Deligam itaque e Lambini vastis commentariis, Longolii et Sauaronis aliorumque


page 282, image: s147

notis, inter has et Loccenii nuper editis ea, quae cum ad genuinam lectionem et latinitatem, tum vero ad notitiam antiquitatis et morum vitaeque publicae pariter ac priuatae institutionem videbuntur necessaria et vtilia, resectis quae vel prolixius et praeter scopum, qui in lectione Auctoris huius respiciendus est, vel ostentationis potius quam vsus gratia scripta sunt. Spero autem praeter hactenus edita in hunc scriptorem alia a viris quibusdam doctis quae ornare nouam editionem possint, me adepturum inprimis a celeberrimo Domino Buchnero. Porro cum non dubitem multa Amplitudinem Tuam vel in reliquis variorum libris, vel in collectaneis aut ad oram libri adnotasse, praecipue quod ad lectionem et emendationem textus spectat: ea vt si per occupationes Magnific. Tuae licuerit, mecum communicentur et opera mea aliis, maximo opere rogo atque contendo. Quod si obtinuero, non solum ea qua par est gratitudine praedicabo in editione quam adorno, sed et quacunque ratione potero, adnitar ostendere, non male beneficium istud collocatum esse. Adornabo autem hanc editionem eum in modum, quo Berneggerus Iustinum, Freinshemius Florum et Curtium, alios alii in Belgio haut ita pridem dedere: cuique annotationi nomine Auctoris in fine adposito, nec omissis, quae in variis, aduersariis, miscellaneis obseruationibus, vel aliis huiusmodi scriptis nuperi Critici et Polyhistores attulerunt. Caeterum de iis quae super loco Paulino Magnific. Tua ad me perscripsit, grates decentes ago. Gaudeo vero impense, Magnif. Tuae probari sententiam meam, nec displicere expositionem loci Ignatiani, quam excogitaram. Epistolam quia nundinarum tempore absolui non potuit, distuli edere; donec plus suppetat ocii. Hactenus enim paullo occupatior fui. Locum


page 284, image: s148

Baruch. III, 11 omisi, quia Kircherus in Concordantiis omiserat. Puto tamen et ibi posse iuniores, qui maioribus suis successerant, intelligi. Quod si non possint, stabit tamen argumentatio mea, quia sine causa graui non est recedendum ab ea significatione, qua fere omnibus Scripturae locis vox aliqua vsurpatur. Vocabulum [gap: Greek word(s)] nescio an veterum cuiquam obseruatum (certe in lexicis non repperio) suggessit mihi disputatio Dilherri de moribus aetatum: sed notabo cum publici iuris faciam epistolam. [gap: Greek word(s)] autem irrepsit pro [gap: Greek word(s)] . Apud Aristotelem VII Ethic. 6 etsi Interpretes de validis cupiditatibus exponant [gap: Greek word(s)] , tamen ita dicuntur, quia iuuenum tales sunt plerumque. Specimen obseruationum politicarum ad Agricolam Taciti nuper a me transmissum puto Magnific. Tuam accepisse. Vocationem lenensem nondum accepi. Quae causa morae, nescio. Gratias autem ago maximas Magnificentiae Tuae pro acclamatione votiua, quam vt Deus ratam esse velit, obnixe oro. Imo non oro tantum, sed spero futurum. Neque enim deerit Deus, cui propositum est operam omnem vtilitati publicae impendere. Quod ego facere pro virili constitui, modo ita habear, vt possim praestare, quae volo et opto. Bene vale Vir summe, Patrone maxime, et ignosce toties sanctissimas occupationes Tuas interturbanti; de studiis vero meis bene mereri perge. Scribeb. Lipsiae 3 Nov. an. 1655.

Nobiliss. Magnific. Tuae cultor obseruantiss. et obsequentiss.

IO. ANDR. BOSIVS.

LXXVI. Reinesius Bosio mittit, quae Nepotem illustratura videbantur. Locum Paulinum non satis commode a Bosio exponi probatum it.



page 286, image: s149

REINESIVS BOSIO. Altenburgo-Lipsiam

IN partem curarum circa Nepotem tuarum venire possem, habeoque nihil antiquius quam condescendere Tibi, nisi Amicus occupasset, quae in eum habebam notata adfectaque plurima. Currit semestre, ex quo meos codices et commentariolos secum habet lenae; audioque quod factum nollem, Giessam misisse. Communicabo quaedam ope inter tot curas succurrunt. Ad illustrandas res Themistoclis fecerit legisse huius epistolas, quas olim Ioh. Matth. Cariophilus Cretensis ante annos 26 Ehingerus edidit. num. XXI. In iis Admeti Molossorum Regis filio, quem prehensum supplex tenuerat Themistoclel Ol. 78 nomen, nemini Historicorum dictum praeterea, est [gap: Greek word(s)] vocabulum regis Molossorum Ol. 114 sub morte Alex. M. gliscente bello lamiaco, apud Diodor. lib. 18 habeam pro eodem; nec fallar fortasse, si de [gap: Greek word(s)] (apud Diodor. l. 16. Pausan. in Atticis, Plutarch. in Pyrrho, Iustinum, Suidem) quo fuit res Molessorum defunctus, au. 3 Ol. 109. Alcetae filius, AEacidae pater, Pyrrhiarus, idem sensero. Vxor Admeti, cuius consilio fecit Themistocles, [gap: Greek word(s)] fuit, pariter indicta historicis. Genus mortis Themistoclis ab epoto sanguine taurino praesignificatum fuisse, eo quod patri taurum sacrificanti nunciaretur editus eius, scribit Ptol. Heph. F. l. 3 [gap: Greek word(s)] . In Pausaniae rebus maxime iuuabitur, qui conferet Herod. l. 9 Pausan. in Lacon. Plutarch. in Aristide et Cimone, inprimis Suidam. De Epaminonda notabile est, stomachari Dicaearchum, quod matrem eius nominare nesciamus, Plut. in Agesilao. A nepote dum continentiam eius laudat, dissentit Clearchus, puto [gap: Greek word(s)] apud Athen. 1. 13. Gebhardo incogitantia obrepsit, cum elephantum


page 288, image: s150

ornatum exponens militariter instructum armatumque testimonio Catonis e x de re rust. asinos ornatos producit. [gap: Greek word(s)] enim Catonis exprimit asinos ornatos clitellarios, qui stercus vestent, quales in acie nemo viderIt. A Kirchero in voce [gap: Greek word(s)] omissum esse locum Baruch, pro culpa haberi debet; non ergo iste Te excusare poterit, qui pariter eum, quippe non indicatum praeteri isti Non signifieari inibi iuniores, sed alias novos, feci manifestum, et fallit igitur obseruatio tua, [gap: Greek word(s)] . in codice sacro non aliter vsurpari, quam vt significet iuuenem: quid ultra [gap: Greek word(s)] ? si Aristoteles [gap: Greek word(s)] dixit pro cupiditate valida, quia iuuenum tales sunt plerumque; ecquam rationem et denominationem a iuuenibus petitam mihi dabis caeterorum quae adduxi exemplorum? Vides, quod frustra coneris elabi. Bene vale, mi Bosi, et salue

a REINESIO.

AItenb. 16 Nov. an. 1655.

LXXVII. Bosius muneri Ienensi admotus Agricolam Taciti se publice enarrare, atque ea in re Reinesii ope indigere refert. Nepotis editionem Boeclerum nonnihil offensurum scribit. BOSIVS REINESIO. Iena Altenburgum.

QVintus iam mensis, si recte memini, agitur, ex quo nihil ad Magnificentiam Tuam literarum dedi, partim quod nollem sine necessitate eidem molestus esse, partim quod res meae turbatae, et omne tempus supellectili transferendae, muneri nouo auspicando aliisque curis insumendum fuit. Nunc postquam pleraque composita et in ordinem redacta, visum est denuo pristinae obseruantiae testandae paucis Magnific. Tuam compellare: in primis, quod consilio eius mihi opus erat. Auspicatus sum hisce diebus praelectiones publicas, sumsique mihi enarrandum Agricolam Taciti: quoniam Patronis


page 290, image: s151

videbar operae pretium facturus, si tale argumentum deligerem, quod politices studiosis potissimum inseruiret. Ne itaque necesse haberent qui me audituri erant, cuncta Taciti opera circumferre, aut nouas editiones coemere, eum libellum recensere, ac seorsim edere constitui, subiuncturus in fine breues notas, quibus emendationum textui insertarum ratio reddatur, ac praecipuae virorum doctorum coniecturae memorabuntur. Cum itaque non dubitem, quin Magnificentia Tua in numerato habeat aliquot emendationes, quibus corrupta huius libri loca, quae sane haut pauca sunt, restitui possint, audebo ab eadem debita cum obseruantia petere, vt eas mecum communicet. Velim enim quam correctissime scriptum hoc prodire. Coepi ipse e vestigiis antiquarum editionum, quarum tres ad manus sunt, ex ingenio loca aliquot tentare: quam feliciter, Tuae Magnificentiae iudicandum relinquam; eaque fini proxime, quae meditatus sum, transmittam. Ego etsi nihil a me promittere egregii possum, tamen dabo operam, vt experiatur Magnific. Tua, me grato animo quidquid huius accepero agnouisse. Quod de Nepotis codicibus olim rogaui, repeterem in praesens, si mihi constaret, an eos Magnific. Tua receperit. Eric enim hic primus labor, quem post Agricolae recensionem suscepturus sum, vt Nepotis editio noua a me antea promissa adornetur. Quanquam vereor, ne Clariss. Boeclerum offendam, quem male habere editionem Lipsiensem hodie e literis eius ad me scriptis didici. Credo tamen facilius perpessurum, si eo modo, quem ipse mihi proposui, prodeat, quam si, vt antea factum, tot mendis inquinatus in publico appareat. Quod certe futurum est, ni ipse manum admouero. Pro annotationibus ad eum scriptorem, quas Magnific. Tua nuper submisit,


page 292, image: s152

denuo gratias ago, rogoque obseruanter, vt si quid praeterea Tibi in mentem venit, similiter haud grauatim ad me perscribas. Sed nimis fidenter ista postulo, et sola beneuolentia Tua, quam toties expertus sum, fretus. Quam vt deinceps mihi M. T. conseruet, humillime oro, simul vt importunitati isti meae ignoscas, quam sola fiducia Tui et studium de literis earumque cultoribus bene merendi mihi expressere. Bene vale, Vir et Patrone maxime, ac perge literas, quod facis exornare. Scribeb. festinante calamo m. Maio A. O. R. CIC ICC LVI. Ienae.

Magnificentiae Tuae cultor obsequentissimus

IO. ANDR. BOSIVS.

Mitto ad M. T. Programma meum quod vna cum Disputatione pro loco mittere decreueram; sed ea nunc diutius quam velim differenda est.

LXXVIII. Bosius cum Reinesio communicat loca in Taciti Agricola corrupta, nec sanata hactenus. BOSIVS REINESIO. Iena Altenburgum.

QVanquam non dubito, Magnific. Tuam in ista solennitate totius vrbis multitudine negociorum obrui, vixque studiis vacare; ausus sum tamen denuo eandem interpellare ac consilium illius et auxilium in re quam nuper significaram, implorare: vt si forte satias ac taedium seriarum rerum eam (quod subinde fieri existimo) ceperit, meminerit eius quod debita cum obseruantia expetieram. Nempe Agricolae textus iam excusus est. Nepos cum notis interiectis propediem praelo subiiciendus. Et vtrumque typographus vrget. Sed de Nepote aliquanto tardius procedet negocium. Agricolam absolui, praelectiones publicae postulant. In


page 294, image: s153

eo loca aliquot corrupta eruditorum iudicio, et vt mihi videtur nondum sanata cum coniecturis interdum meis nunc exhibeo Magnific. Tuae, sententiamque eius exquiro. Cap. I Nicursaturus. Sic habent editiones veteres. Bene, si constaret vt tempora dicuntur currere, ita et homines ea tractantes dici possint cursare vel currere. Quod si pugnet cum vsu scriptorum vererum, forsan probanda emendatio Incursaturus, sed eo significatu, quo idem est ac impetere, Cap. IV, nondum statuere possum, num philosophiae acrius, an philosophiae ac iuris, quod auctore Pichena Berneggerus in textum recepit, praeferri debeat. Posteriori fauet liber de Oratoribus cum Tacito edi solitus cap. 31 et 32, priori quod Iustinus XII, 16, 7 Alexandrum puerum acerrimis literarum studiis eruditum fuisse scribit. Cap. VI, consensu quodam emendant minor laus. Fortassis tamen maior simili exemplo alicuius scriptoris defendi possit. Cap. VII Intemelii videtur quidem reponendum, sed forsan Templi vel simile in Liguria nomen Magnif. Tuae occurrerit. Cap. XI, hodie omnes legunt, et positu contra Hispaniam. Veteres editiones posita. Quid vetat reponere positus, quod constructio requirere videtur? Ibidem: In vniuer sum aestimanti. Veteres editiones extimanti. Vnde forsan existimanti. Cap. XII, a Rhenano est, nec occidere et exsurgere. Nam veteres codices habent, concidere. Quod non dubito de sole recte dici, sed exemplum desidero. Cap. XIII An saluari potest vulgatum, Tiberius praecipue? Codex Vrsinus habet: praeceptum. Sed nescio an non illud a locundo Veronensi sit, qui codicem istum descripserat: Et fortassis plures lectionum diuersitates in eo codice ab emendatore recentiore sunt. Tu quid sentias, Vir summe, edoce quaeso dubitantem. Forsan legendum: Consilium id diui Augusti vocabat Tiberius.


page 296, image: s154

Praecipue agitasse C. Caesarem etc. Praecipue, id est, maiori studio quam antecessores. Cap. XIV quid sit fama aucti officii etsi capio quod ad sensum; tamen similium locutionum exemplis destituor. Cap. XV, veteres editiones et aliquae recentiorum [gap: Greek word(s)] aequae geminant: aeque discordiam praepositorum aeque conordiam subiectis exitiosam. An ita soleant Latini, dubito. Cap. XVIII, veteres editiones: Super virtutem hostium locorumque difficultatem eluctatus. Retinerem, si super aliquid eluctari, latinis vsitatum esse scirem, Cap. eodem Gronouius legebat: sed vt in subitis consiliis. An bene? Cap. XIX, Officiis et administratiouibus etc. Locus obscurus et praeterea corruptus. Et quid emere vltro frumenta ac vendere pretio? Cap. XX extremo: Vt nulla ante Britanniae pars illa cessita transierit. Varie emendant. Quid si legam, nulla pars sic lacessita? Facilis mutatio [gap: Greek word(s)] C in L et omissio [gap: Greek word(s)] S ob praecedens aliud. Transierit ex pono, ad Romanos. Cap. XXII, Codex Vrsini habet: ponendisque insuper telis. In quo aliquid latere videtur. Ibidem: aduersus malos iucundus. Sequentia videntur suadere legendum, Iracundus. Cap. XXIV Solum coelumque etc. differunt; melius aditus. Veteres codices: differt. in melius. An legendum tn. (hoc est, tamen) melius, vel, ni melius. Cap. XXV, Amplas ciuitates trans Bodotriam sitas. --- prius classe explorauit. Veteres editiones Portus classe explorauit. Vix persuadere mihi possum [gap: Greek word(s)] portus irrepsisse pro prius, quod a Rhenano est. Quare retinuerim, nisi aliter Tibi videtur, Patrone optime. Eodem: Oppugnasse vltro, castella adorti. Probarem quod Codex Vrsini habuit, oppugnare vltro castella adorsi, nisi suspectus esset. Cap. XXVI videtur legendum, securi de salute, pro gloria pugnabant. Neque enim memini [gap: Greek word(s)] pro voci securus iungi solere. Cap. XXVII Non virtute sed arte ducis rati. Locus obscurus et varic tentatus. Mihi hactenus proxima


page 298, image: s155

vero videtur emendatio Lipsii: Srati, id est, superati. Sed nondum satisfacit. Cap. XXVIII, Veteres editiones legunt: Mox ad aquam atque vt illam raptis secum plerisque Britannorum. Legebam: mox ab aqua hac atque illa rapti, et cum. Sed vnde [gap: Greek word(s)] Vt. Forsan nomen proprium latet loci, ad quem rapti sunt. Et illud, raptis secum suspectum est. An legendum: rapti sunt cum plerisque etc. vt [gap: Greek word(s)] se ex abbreuiato st natum sit? vel: rapti hic (aut sic) cum plerisque? Cap. XXX, Interiores Romani. Sic editiones nuperae. Non placet. Non enim Romani qui in interiora Britanniae penetrauerant, intelliguntur, sed classis, quam paullo ante sibi imminentem dixerat. Et patet de iis Romanorum sermonem esse, qui illis a tergo erant. An itaque a Lipsio emendatum, iis feriores? Cap. XXXI Vetus editio: Bona fortuna, quae in tributum egerat annus, in frumentum, corpora ipsa ac manus slluis ac paludibus verbera emuniendis inter hac contumelias. Romana anni 1515 et Veneta an. 1512 agerat annus --- ac contumelias. Cetera, vt dixi. Quae longe absunt ab ea lectione quae a Rhenano reposita hodie obtinet. Mox eodem capite arua a Rhenano est: inepte vt puto: et melius veteres editiones arma, quod bene Pichena tuetur, Ibidem pro Brigantes reponunt Tecnobantes. An bene ? Extrema capitis desperatissima videntur. Tu tamen Vir summe, qui tot locis desperatis iuxta ac hominibus vitam dedisti forsan et huic sanando eris. Cap. XXXIII legerim e Cod. Vrsini: Vix munimentis coercitum. Cap. XXXIV Veneta editio: Fortissimum quodque animal ruere. Quod magis placet, quam robore. Nam feras fortiores non victis ac pulsis, sed cadentibus Britannis compatat. Acerrimi, inquit, iampridem ceciderunt. Eodem capite extremo editiones Veneta et Romana: Deprehensi sunt nouissime, et extremo metu corpora defixere aciem in his vestigiis. An legendum


page 300, image: s156

fuit: Nouissimid (prisco scripturae genere) et extremo metu correpti defixere aciem in his vestigiis? Aut potius: Nouissime (id est, extreme) et metu d. a. in h. v? vt inclusa parenthesi glossema sint. Certe vox aciem nescio vnde irrepere potuerit. Cap. XXXVI In aperto pugnam varie mutant. Quid si idem sit, ac non tecto corpore, non armis munito? Quod si mutandum, legerim, perarto. Quae sequuntur mire corrupta in editionibus veteribus, a quarum lectione discessit valde Rhenanus, Sic enim legunt, minimeque equestres: cum aegra diu aut stante simul etc. An legendum: Cum e gradu adstantes? sed haereo. Cap. XXXVII legerim: Est aliquando etiam victis. Sic saepe Tacitus. Eodem cap. suspecta mihi vox Equitem, in illo Equitem persultare iussit. Nisi [gap: Greek word(s)] equitem idem quod equo insidentem. Sed adhuc frigida videntur dictio. An scripsit equite? An peditem reponendum ? Extremo cap. XXXVIII consistere non potest illud: Portum tenuit, vnde proximo latere Britanniae lecto omni redierat. Cap. XLII. Sed in nullum rei post vsum. Sic habent veteres editiones: At Pichenae e codice Vrsini: In nullum reipubl. vsum Quid si coniungamus: In nullum reipubl. post vsum, vt alterum p. absorptum sit a sequenti? Cap. XLIII, Et hic aliud agens, populus. Veteres edd. alius agens. An legendum: alius a genio, id est praeter morem et ingenium suum? Eodem capite non adsequor constructionem in his verbis: Nobis nihil comperti affirmare ausim. An legendum, compertum? Mox: Speciem doloris animi vultu quoque prae se tulit. Cap. XLIV, Nam sicuti durare --- augurio votisque. Veteres editiones: quod augurio. Emendo: quodam augurio, id est, veluti aliquo augurii genere. Cap. XLVI desperatissimus omnium toto libro locus quomodo sanandus, a Te vnice exspecto, Vir magne. Varie emendant docti. Sed plerique satis longe a recepta lectione recedunt.


page 302, image: s157

Tentaui et ipse varie. Tandem proxime ad vulgatam accedere visum est, si legatur: Similitudine colamus. Vt in manuscriptis fuerit, similitudine colamus: sed lineola literae d superposita: postmodum a descriptore ad v pertinere credita sit: indeque [gap: Greek word(s)] militum abscisso, si quia praecesserat paullo ante, natum sit, et dum ad posteriorem vocem translata, quae et ipsa, quia ignorabatur, dum colamus in decoramus transiit. Lipsius....... e codice Mirandulano legere: tumulum decoremus. Sed quis ille sit, aut cuius auctoritatis codex ille, hactenus ignoro. Optem ipsum inspicere, vt sciam, vtrum codex ita diserte legat, an vero vestigia tantum quaedam eius lectionis ibi deprehensa sint. Haec sunt, de quibus sententiam Magnific. Tuae exquirere volui: bene multa quidem, et plura quam fore putaram. Ea si expendere vacauerit, non dubito in omnibus me habiturum, quod satis sic: idque vt, si fieri absque molestia Magnific. Tuae potest, fiat, obseruanter rogo. Bene vale Vir maxime, et perge mihi perseuerare insignem istum adfectum, quem antehac totiens sensi vberrime. Scribeb. 2 Iunii An. 1656.

Magnific. Tuae cultor obsequentiss.

IO. A. BOSIVS.

LXXIX. Reinesius, quae ad Nepotem spectent, scribit paucula. Ferendae sententiae laborem, circa coniecturas Bosii ad Taciti Agricolam, deprecatur etsi nonnulla moneat. Mittit inscriptionem in agro Iuliacensi repertam. REINESIVS BOSIO.

VEllem quae velles: verum quo minus petitioni tuae satisfaciam nunc, facit tempus incommodum istud et ferax molestarum [gap: Greek word(s)] negotiorumque quibus carere optem. De Nepote excusaui me Tibi; nondum mihi redditos Codices


page 304, image: s158

meos esse noueris, eam emansionem diutulam etsi seram aegre, ferenda tamen est. Extremo vitae Eumenis quomodo lectionem vulgatam sollicitet Freinshemius ad Curtium VII 1, 40 et quod eum sequatur Boeclerus, non ignoras. Mihi placet tueri editam ob [gap: Greek word(s)] cap. 1 num. 6 nouissimo tempore, nimirum annorum XIII, quibus fuit apud Alexandrum, praefuisse eum etiam alteri equitum alae, quae, haeterice dicebatur. Hinc colligo, prioribus istorum XIII annorum (octo praecise numerare, non plures, non pauciores, temerarium fortassis est et praeter mentem Neporis) vni equitum alae, quocunque vocabulo, praefuisse; neque sic secum pugnabit scriptor. Hic enim de maxima parte XIII annorum, illic de extrema et vltimo vitae Alexandri loquitur. In Eumenis annis annotandis peccant Chronologi, iuxta quorum calculum vixerit annis XLVIII cum Nepos ei tribuat XLV. De coniecturis circa Taciti Agricolam tuis sententiam ferre nisi consultis libris et variis editionibus religio mihi sit; conferre enim editiones de tot corruptis suspectisque labor est non horarum trium, sed dierum, et fortean plurium. Cap. l [gap: Greek word(s)] ni cursaturus, quod veteres editiones habere ais (et habet Francof. Brubacchii an. 1542 ex alia; praefert autem [gap: Greek word(s)] incursaturus.) ad veram lectionem viam nobis sternit: nimirum [gap: Greek word(s)] in cum simili syllaba ni coaluit; (familiare hoc in scriptura antiqua:) quod si reuocemus ad verbum suum, exit incursaturus: quo nihil verius existimo. Literam caninam in secunda exterere, quod fecit Acidalius, et legere incursaturus, nolim ob reuerentiam antiquitatis, quae eam etiam in corrupto constanter exhibet. Sauilius accipit pro incidere, quod de futuro tempore loquatur Tacitus; sed magis est vt de praeterito intelligamus et interpretemur, insectaturus, incusaturus, reprehensurus. Hoc enim certe fecit. Cap. IV


page 306, image: s159

Pichenae emendationem, quod et Berneggerus fecit, probo. Acriter haurire studium est [gap: Greek word(s)] , ni fallor. Cap. VI in lectione minor laus, quae Pichenae est et Boeclero probatur, mihi quoque clarior oppositio est, et sensus apertior. Cap. VII Intemelios, quos Sauilio debemus, sinam. Fuere enim hi inter Liguras maritimos: classem autem Othonianam illos inuasisse et diripuisse dicit Tacitus. Reliqua die alio. Inter officia Pontif. Max. omisisti, puto, recensere, quod fuerit eius 1 ferias indicere. 2 de sepulcrorum iure cognoscere. In eam rem elegantissimus locus est Ciceronis lib 2 de LL. Reliquias defuncti alio transferri licere rogatus Plinius, ad Traianum de eo refert X. Ep. 32. E verbis Plauti Rud. act. V sc. 3. Fornerius quoque l. 6 rer. quotidian. c. 2 probat, Pontifices de iuramentis cognouisse. E Plinii l. 28 c. 11 verbis his, de scripto praeire aliquem, non poteras docere, Pontificem maximum de scripto praeisse verba solennia. Erat hoc non Pontificis Maximi, sed cuiusque e collegis, etiam quindecimuiri S. F. Inscriptionem, cuius e Notis Pontani ad Macrobium mentionem facis cap. 1 §. 12 fac vt habeam: en tibi [gap: Greek word(s)] hanc de Tacito, fortassis aptam instituto tuo, haut ita pridem repertam in agro Iuliacensi:

APOLLINI........ RATIONATORIS HONORE VSVRVS SECVNDVM CORNELIVS VERVS TACITVS EREXIT MONVMENTI LOGO.

Constat e lib. VII Hist. Nat. Plinii c. 16 Corn. Tacitum Eq. Rom. Galliae Belgicae rationes procurasse. Cognomen VERVS de nostro nouum nobis. Adhaesit tamen M. Cornelio, Fausti F. in 1 apud Gruterum f. 1026. Hic sistendum est, quia instat homo tuus. TIBI, mi carissime BOSI, [gap: Greek word(s)] . Ita enim vita est hominum, ea inprimis quam nuper feliciter iniisti,


page 308, image: s160

quasi cum ludas tesseris. Scrib Altenburgi VI Iun. 1656.

T. T.

Th. REINESIVS D.

LXXX. Bosius gratias agit pro euoluto Tacito. De Symmacho inscriptio. REINESIVS BOSIO. Iena Altenburgum.

QVod Magnificentia Tua inter grauissimas occupationes mea caussa Taciti Agricolam euoluere voluit, id vti pristinum fauorem arguit; ita quemadmodum plura alia abs Te profecta, grato animo agnosco, ac breui publice depraedicabo. Neque enim aliud iu praesens suppetit, quo testari quantum Magnific. Tuae debeam, possim. Simul et pro inscriptione de Tacito Vero gratias ago habeoque. Eam Notis meis inseram, vt ad plures illius noticia pertingat. Apud Nepotem placet quidem extremo Eumen. retineri [gap: Greek word(s)] Vni, sed an ea alia sit censenda ab illa alterae, quae principio istius vitae memoratur, haereo. Nihil enim de ista priori praecesserat. Et cur omisisset in fine alterius quoque mentionem facere Nepos, cui similiter Alexandro viuo (nam ad eum illa nouissimo tempore pertinere sequentia docent) praefuisset? Quare malim [gap: Greek word(s)] alteri (vel vt Scioppius legit, alterae) exponere secundae. Non pugnabo tamen vehementer. Apud Tacitum prooemio Agricolae mire placeret [gap: Greek word(s)] cursaturus si exemplum simile suppeteret. Officia Pontificis Maximi a me praetermissa addam in repetita editione. Corrigam quoque illud, quod e Plinii verbis collegeram. Inscriptionem de Symmacho en istam! quanquam iam ante misisse me existimo.

EVSEBII Q. AVRELIO. SYMMACHO. V. C. QVAEST. PRAEF. PONTIFICI MAIORI. CORRECTORI LVCANIAE. ET. BRITTIORVM


page 310, image: s161

COMITI. ORDINIS. TERTII PROCONS. AFRICAE. [note: lego PRAEF.] PRAET VRB. COS. ORDINARIO ORATORI. DISERTISSIMO Q. FAB. MEMM. SYMMACHVS V. C. PATRI. OPTIMO.

Effosus est lapis hic, vt Pontanus ait, Romae in monte Coelio, anno CICICCXVII. Eusebium qui posuit hoc monumentum, illum fuisse censet, de quo Macrobius 1. Saturnalium cap. XVII. Bene Vale, Vir summe, et si vacauerit, cum de suspectis in Tacito locis, tum de in iis quae in dissertatione de Pontif. Max. commissa sunt, perge me admonere. Fructus eius admonitionis vti ad plures peruenturus est, ita non de me solum, sed cunctis, qui nostra legere dignabuntur, bene mereberis. Scribebam lenae X Iunii A. O. R. CICCCLVI.

Magnific. Tuae cultor obsequentis. et deuotiss.

IO. ANDR. BOSIVS.

LXXXI. Bosius praedicat fauorem Reinesii. Bosii dissertatio de Pontifice Maximo veteris Romae. Locus Zosimi. Insolens censent Socrates ac Sozomenus, quod Iulianus ipsum se sacerdotem vocarit. Epistolae Pauli Seruitae. BOSIVS REINESIO. Iena Altenburgum.

DAbis mihi hanc veniam, vt sanctissimas curas tuas inficetis istis et fortassis non vno nomine Tibi molestis interturbem. Intellexi ex amicis, qui Te patrono vtuntur, neque immemorem Te nostri viuere, et de pristino erga nos fauore adeo non remisisse quidquam, vt etiam auxisse merito videaris. Haec prima causa cur calamum arripuerim; grates ea causa Tibi acturus, quas possum, non quas debeo. Nam aeternum Tibi Patrono opt. max. debebo. Deinde aequum erat vt tandem ad Te irent Exercitationes nostrae inter negotia


page 312, image: s162

varia et aduersam valetudinem natae, eoque indignae quidem eruditis oculis tuis, sed vel ideo mittendae tamen visae, ne quid de pristina obseruantia nostra deperiisse videretur. Misissem citius, ni res visa esset, eousque differenda, dum reliquae prodiissent. Quod ne factum sit adhoc varia obstitere. Ceterum haud scio an salua veneratione, quam summis virtutibus ac doctrinae Tuae debeo, rogari possis, quod maxime velim. Nosti quid illa de Pontifice Maximo Romae veteris, olim feceris cum primum lucem adspexisset. Saepe errores quae iuueni et literarum harum tantum non tyroni obrepserunt, pepulisti, obscuris accendisti lumen, mutila ac manca supplesti. Quo factum est, vt non vno loco ornatior auctiorque ea nunc prodierit. Idem et alterius parti priori, quae iam excusa, vnaque posteriori mox excudendae pariterque ad Te destinandae fieri peruelim, si tantum tibi a grauioribus curis ocii esset. Sed vereor abs Te petere, quod saluo pudore vix possum. Petam tamen, sed ea conditione, si vacauerit, neque aliud quid obstiterit. Publice proderit, quidquid operae in hanc rem impendes. Quanquam enim foetibus ingenioli nostri non id pretium constituam, vt ad exteros peruenturos, ac orbem eruditum peruagaturos putem; tamen dum ritu exercitationum Academicarum publicantur, dum publice examinantur, fieri nequit, quin si quid bonae frugis illis insertum est, eius fructus ad plures redundet. Et sunt apud nos ac in vicina Lipsiensi, qui vel nostri amore, vel quod meliora non habent in hoc genere, quae legant, nostra legere dignentur. Quos egregie iuueris si quae suppeditauetis nobis e reconditae eruditionis tuae penu, quibus nostra exornemus. Eoque et publice Tibi gratiae haud dubie habebuntur. Vide quantum fiduciae in bonitate


page 314, image: s163

tua reponam. Qua fretus etiam plura abs Te petere audebo. Est apud Zosimum locus satis obscurus, mihi certe insanabilis. Cum libro IV pag. 761 edit. Sylburgianae dixisset, videri Imperatores ante Constantinum omnes stolam pontificiam acceptasse, subiungit; [gap: Greek word(s)] Locus haud dubie, meo iudicio, corruptus: neque enim commodus sensus aliquis elici potest. Sylburgius emendabat: [gap: Greek word(s)] . Sensu quidem commodo; sed nimis a vulgata lectione recedens. Quid Tibi, Vir summe, videatur, cognoscere aueo, idque quantocyus; quoniam proxima septimana exercitatio nostra posterior, in qua hic locus expendendus est, praelo subiicietur, Est aliud quod non parum me hodie exereuit. Scribunt Socrates III Hist. Eccl. cap. I. et Sozomenus principio quinti Iulianum seipsum [gap: Greek word(s)] nominasse, idque vt nouum in eo notant. Quomodo autem id facere potuere, si imperatores qui ante Iulianum praefuere rebus Romanis, hoc titulo vsi sunt? Certe id praecipuum Gothofredi argumentum est, quo repudiatum hunc titulum a Christianis Principibus fuisse, vult euincere. An dicendum est, id notari tanquam nouum, quod [gap: Greek word(s)] (haec enim vtriusque verba sunt) non exspectato senatus ac collegii decreto? An vero [gap: Greek word(s)] vox haec non Pont. Max. sed sacerdotem summum certi alicuius dei deaeue notat, quomodo id accepisse quosdam video. An denique Socrates et Sozomenus, quis eo tempore vixerunt, quo is titulus omitti coeperat, id tanquam insolitum deprehendisse in Iuliano visi sunt? A limatissimo


page 316, image: s164

tuo iudicio expecto, quid ad hanc obiectionem reponi debeat. Quid autem codicibus Nepotis factum? nondumne eos restituit, cui commodato dederas? Vellem sane ad Te rediisse, vt iis aliqua iuuari possimus. Nam Nepos noster, qui hactenus iacuit, bibliopolae voluntate, proxima septimana subiiciendus praelo, et nisi obstiterit vis maior, proximo mercatu Francofurtensi proditurus est. Optem vero quam maxime coniecturis aliquot Tuis et emendationibus hanc editionem ornari posse. Postremo de coniecturis in Agricolam Taciti nostris, deque locis obscurioribus, quae pridem ad Te misi, iudicium tuum intelligere aueo. Neque enim ante in publicum protrudere Animaduersiunculas nostras constitui, quam quid Tibi summo viro et Criticorum hac aetate (quod absque adulatione dixerim cum pluribus cordatioribus) principi videatur, resciuerim. Sed nimium est quod abs Te contendo, eoque satis habebo, si vel dimidium obtinuero. Quamquam ne hoc quidem rogandus videare, si occupationes tuas respiciam. Ignosces autem, Patrone maxime, importunitati nostrae, et quod discendi proficiendique studio desideramus aequius interpretabere. Quod vnice rogo. De cetero perge nobis nostrisque studiis bene cupere, et da operam, vt quod fieri rei literariae plurimum interest, quam optime, quam diutissime valeas. Scribeb. lenae. 25 Nouemb. A 1656.

Maximi nominis Tui cultor obsequentissimus

IO. ANDR. BOSIVS.

P. S. Geneuae iam excuduntur apud Chouetum epistolae Pauli Seruitae Veneti, rebus cognitu vtilissimis refertae, ac proximo mercatu Argentoratenfi proditurae vt ad me scripsit his diebus is, cuius opera publicantur, 10. Albertus Portnerus, Reip. Ratisbonensis Consiliarius. Idem,


page 318, image: s165

vt ait, excudi curabit breui et dissertationem Iohannis de Launoy Theologi Parisiensis de Victorino Petabionensi. Idem Portnerus nunc occupatur in Originibus Ratis bonensibus. Est autem vir doctus et praesertim Germanicae historiae peritissimus; in Galliis praeter laudatum Launoyum, magno Bignonio, Guyeto ICtis, et Gassendo ac Bullialdo, itemque fratribus olim Puteanis familiariter conuersatus. Ad eum cum exemplum Commentarii ad inscriptionem Augustanam misissem, mire placuit; desiderauitque plura hoc genus a Magnific. Tua publicari. Atque vtinam aliquando totum istum Commentarium in inscripriones veteres videre contingeret! quod mecum longe plurimi, quibus hae literae curae et cordi optant vnice. Eius Commentarioli exempla omnia quae penes me fuere, amicis distributa sunt, adeo vt ne ipse quidem mihi vel vnicum reseruarim. Si carere vno et item altero Magnific. Tua poterit, ad me destinari commoda occasione peto. Sed et illud indicari mihi, quid debeam Magnific. Tuae pro exemplis sex Variarum, et XII Defensionis olim ad me missis. Quae res nescio qui factum sit, vt totiens ad Te scribenti non inciderit. Idque vt meliorem in partem interpreteris, oro. Denuo salue, Vir summe, et quam diutissime vale.

LXXXII. Reinesius causam indicat, ob quam respondere Bosio non possit. Florus L. 11 c. 6 aliquam partem explicatus. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Ienam.

PRanso paratoque mihi currum conscendere Chemnicium eundi gratia, quo diem mihi condixere Consiliarii Electorales, oblatae sunt tuae: de quibus quod Tibi non satisfacio hac vice, omnino contra voluntatem meam accidit. Fiet, quam primum


page 320, image: s166

intra dies hosce quatuor, spero, domum rediero. [gap: Greek word(s)] negotii, cuius causa euocor, [gap: Greek word(s)] . Quod extremis lineis rogas, id solum praestare nunc potui; mitto nimirum Commentar. ad Inscription. Augustanam exempla decem. Helmio de [gap: Greek word(s)] Flori lib. 2 c. 6, extremo castra ab vrbe promouentem Hannibalem describentis responsum me debere nemini. Sic autem habeto; To ferri editionum sanum esse rectumque: Violentia ventorum tanta coorta est, inquit, vt neque coelo, sed ab vrbis ipsius moenibus et Capitolio ferri videretur. [gap: Greek word(s)] ruere frequens de verbis; item [gap: Greek word(s)] , latio vehemens, impetus. Si qui ad hostem referre malint, iis dicendum restat, quomodo is ab vrbis ipsius moenibus et Capitolio, scilicet indutis personas, feriri potuerit; mihi quidem istud [gap: Greek word(s)] . Hoc Te, mi carissime BOSI, maximopere rogo, Dn. D. Strauchio, praemissa amicissima salutatione aurem vt vellas de libellis, quos e Belgio missos a Graeuio habere se aiebat, destinatos mihi: Gudeno etiam de chartis manuscr. nuper commodatis. Optime Vale, mi optime BOSII. et amorem mihi tuum perseuera. Ego Tibi meum, [gap: Greek word(s)] , constantissime. Scrib. Altenb. 27 Nou. an. 1656.

Tuus Germana fide

REINESIVS, D.

LXXXIII. Bosius concedit, Constantinum M. in saxis antiquis Pontificem Maximum vocari, ast filii id nomen tributum fuisse compertum sibi negat. Laudat Othonem areum, rarissimum numisma. BOSIVS REINESIO. Iena Altenburgum.

Credo Tesaluum atque incolumem rediisse Chemnicio, quo nuper excurreras id si ita est, resque cuius gratia euocabaris, felicem atque optatum


page 322, image: s167

nacta exitum est, ex animo gaudeo, Tibique gratulor. Volui autem has ad Te exarare, vt si forte per occupationes aut alia non recordatus es hactenus eorum, quae nuper rogarem, iterum memoriam Tibi refricarem: sed ea demum conditione, si vacauerit. De Pontificatu imperatorum Christianorum olim sententiam tuam exquirenti video hoc inter alia respondisse Te mihi, de eo testari saxa antiqua Constantino et filiis eius posita. De Constantino exstant aliquae apud Gruterum, suntque pridem a viris doctis, qui hoc argumentum excoluerunt industria sua, adlatae. Sed de filiis nullam hactenus vidi, quae id firmaret. Quare si quae forsan ex ineditis aut post Gruteri opus in lucem missis Tibi, Vir summe, suppetunt, in quibus filii Constantini Magni Pontifices Maximi vocentur, eas vt mecum communices haud grauatim, obnixe oro. Confirmatura est enim ea res receptam opinionem non parum. Habebo autem gratias eo nomine Tuae Magnificentiae ingentes, atque agam etiam publice, cum altera Dissertatio nostra prodierit; in qua elaboranda nunc sum quantum per alia licet. Totos enim dies Nepos postulat, qui iam excudi coeptus est. Eoque in tempore adueniret, si quid a Te illustrando illi ad me destinaretur. Augusta Vindelicorum dono accepi his diebus Othonem aereum, sane antiquum, et multis caussis etiam aliis eiusdem imperatoris nummis, quamuis omnium rarissimis praeferendum. Latuit diu in cimeliarchii Fuggeriani reliquiis: sed ab amico prece et precio inde extractus est. B. V. Patrone optime, et pristinum fauorem mihi perseuera qui nunquam desinam et esse et audire

Magnific. Tuae obsequentiss. cultor et admirator

I. A. BOSIVS.



page 324, image: s168

LXXXIV. Reinesius respondet ad ea, quae nuper omittere fuerat coactus. Locus Zosimi recte expositus Sylburgio. Iulianus Apostata sacerdos vocatus. Iulii Agricolae vxor. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Ienam.

NE de constantia amoris aduersus Te mei quidquam dubitare possis, en ad nuperas tuas, quae tunc non poteram addere, reliqua. Locum Zosimi recte emendauit Sylburgius posito nomine Constantini in primo casu; relatiuo, in quarto. Requirit enim hoc [gap: Greek word(s)] tum praecedentium, [gap: Greek word(s)] quam sequentia [gap: Greek word(s)] . Librario non admodum attento fraudi fuit similitudo vocum, [gap: Greek word(s)] , vt alterum omitteret, et nomen Imperatoris posteriori subderet, cum deberet priori. In verbis Socratis et Sozomeni de Iuliano A. quod se [gap: Greek word(s)] adpellauerit nihil prorsus praesidii sententiae suae, titulum Pontificis Maximi repudiatum fuisse a PP. Christianis, reperire poterit Dn. Gothofredus. [gap: Greek word(s)] enim ibi est, non Maximus ille apud Romanos [gap: Greek word(s)] ita dictus Pontifex; sed sacerdos summus certi numinis, nimirum Solis: huius enim cultui et mysteriis praecipue deditus et initiatus fuit [gap: Greek word(s)] . Et eodem plane modo ipse Arsacium quendam nominat [gap: Greek word(s)] , qui erat matris deorum Pesinuntiae consecraneorum praeses in Ep. 49 a Petauio editarum: quae et repetitur a Sozomeno lib. V cap. 15. Paulo Diacono l. XI Hist. Misc. et Ioh. Saresber. lib. 8 Policrat. c. 21. Quam Tacitus Iulii Agricolae vxorem splendidis natalibus ortam nominat, eius patrem fortassis DOMItium T. F. Vol TINIA Decidium reperi in 2 Rom. pag. MCIII. Intelliges Virum, si recisamenta lapidis suppleueris. Fuit autem TRIVMVir capitalis factus a TI. Claudio


page 326, image: s169

Caesare AVGVSto Germanico, qui primuS QVAEStor per triennium citra QVERELAm praeesset aerario Saturni: etc. De cura aerarii Saturni collegio Quaestorum reddita a Claudio adi Dion. l. LX et Sueton. Claud. c. 24. Factum hoc an. V 799. Praemetia Guil. Barclaii in Agricolam laudat alicubi Geuartius: Virdungi Prof. Norici Notas alii. Ad Inscript. Patau. de Q. Magurio Feroce commentatus quae sum, ea edere constitui, praefixo commentariolo L. Holstenii. Quem cum apud Te esse sciam, rogo facias vt habeam proxime: duae, ni fallor, pagellae sunt; redibunt ad Te quamprimum describi curauero. Ita vale, mi BOSI, et salue plurimum

a REINESIO. Altenb. 12 Dec. 1656.

Libri e Belgio pro me missi et apud Dn. D. Strauchium depositi, nondum ad me curati sunt. Nescio quomodo molestissimam illam mihi moram interpretari debeam.

P. S.

Signaturo hasce demum tradidit mihi tuas dromo vester. Significo autem Nepotes meos nondum ad me reuersos. Filiis Constantini M. titulum Pontificum maxim. fuisse in inscription. apud Gruterum certo reperies, si excusseris diligentius omnes. Scribo haec extra bibliothecam; quare alia Tibi saxa, in fidem eius rei, nominare nunc nequeo. Fiet autem breui, si se talia mihi, quod spero, obtulerint. Iterum V. et S. mi Bosi.

LXXXV. Bosius titulum Pontificis maximi Constanti filiis apud Gruterum tributum fuisse, inuenire non potuit. Holstenii ad Rhodium epistola monumentis Patauinis inserta. BOSIVS REINESIO.

NOn solum constantiam fauoris Tui ex eo agnoui, quod ad interrogata tam facile rescripsisti, sed et grates eo nomine ingentes Tibi ago


page 328, image: s170

habeoque: id obnixe rogans, vt deinceps quoque eundem fauorem mihi perseueres. De filiis Constantini perquisiui Gruterum diligentissime, nec tamen quemquam eorum Pontif. max. titulo insignitum reperire potui. Quae de Zosimi loco rescripsisti, in tempore aduenere: nam eopse tempore typographo tradenda erat scheda, in qua eum locum descripseram. Holstenii Epistolam ad Rhodium habui quidem ab amico, cui Rhodius dono dederat; sed postquam Monumentis Patauinis Sertorii Vrsati insertam vidi, donaui alteri, sed laceram valde et detritam, quia cum pluribus eam communicaram, Eum librum Vrsati inter alios a Graeuio missos vidi apud D. Strauchium, speroque hodie ad Te destinatum iri. Saepe eum admonui, atque hac ipsa hora, vt tandem mitteret libros Magnif. Tuae destinatos, idque semper responsum tuli, breui missum iri. Quae causa morae sit, ignoro. Suspicor tamen, epistolam Graeuii, qua et pretium librorum et ad quem quisque curandus esset, continebatur, eum perdidisse, exspectareque ab eodem Graeuio alteras. Nisi miserit hac vice, faxo vt proxime copia eius epistolae ad Te perueniat. Gaudeo vero, Te constituisse in lucem edere commentarium in saxum Magurianum: quem et ipse breui redacturus eram in ordinem ex literis olim ad me datis, in quibus sparsim habetur. Id enim a Gadeno nostro rogatus eram. Pro exemplis commentarioli ad inscriptionem Augustanam gratias ago; scire autem denuo aueo, quantum Tibi ob Variarum et Defensionis exempla debeam. Nepos noster iam sub praelo sudat, ac cras, vt spero, finietur Miltiades: in quem vt paullo prolixiores notas congererem fecere Buchneri et Rauii commentarii, qui omnia eius vitae occupauerant. Gronouii vnam et item alteram emendationem ad me missam perdidit Helmius:


page 330, image: s171

quod factum doleo. Sed desino. Bene vale Vir summe, Patrone maxime, et perge nostris conatibus fauere. Scribebam [gap: Greek word(s)] Dec. 1656.

Magnifici Nominis Tui admirator cultorque perpetuus

IO. ANDR. BOSIVS.

LXXXVI. Bosii votum pro salute Reinesii sub noui anni auspicium susceptum. Eiusdem de Pontificatu Impp. dissertatio altera. Querela de aemulis. Hugenii de Tubis opticis liber. BOSIVS REINESIO. Iena Altenburgum.

QVod ineunte anno solemus inuicem adprecari, vt is prosper ac felix nobis contingat, id in praesenti hoc magis faciundum mihi video, quod a Tua salute et incolumitate incrementa rei literariae, Reipubl. cui praees, salus, sanitas multorum mortalium, nostri denique profectus et studia magnam partem pendent. Deum itaque supplex veneror, reuetendam istam canitiem Tuam per hunc annum et plures sequentes saluam atque incolumem nobis seruet haud tantum, sed augeat quoque iis viribus animi atque corporis, quae arduis conatibus Tuis pares sint; denique omni bonorum genere abundanter instruatque ac ornet. Haec pietas etsi praecipue impulerit me, vt calamum arriperem, tamen et alia accessere, quae vt molestus Magnific. Tuae essem, postulabant. Primo altera exercitatio nostra de Pontificatu Impp. tanto magis Tuo iudicio subiicienda erat, quanto festinatius elaboranda fuit. Nam defendens subito discessurus rem vrgebat; et vix tantum ocii erat a Nepote nostro, vt ei obsequeremur. Quo factum est, vt tantum non extemporanea ea opera esset. Oro autem Magnificentiam Tuam obnixe, vt si quid in ea peccatum grauius est, mature mihi indicet,


page 332, image: s172

vt in addendis corrigendisque, quae post dies paucos excudenda sunt cum titulo, existimationi possim consulere. Nam in tanta festinatione vix dubito quin aliquid humani passus sim. Vt istud beneficium abs Te sperare ausim, praeter fiduciam beniuolentiae et fauoris, qua hactenus nixus sum, etiam illud facit, quod ex admodum reuerendo Dn. Freislebio vestro de constantia fauoris eius plenissime edoctus sum heri, cum eam heic conuenissem. Quo nomine denuo Tuae Magnificentiae gratias ago habeoque. Deinde et commendatione atque intercessione tua, Patrone optime maxime, in praesenti mihi opus est. Inaudiisti haut dubie, quid N. machinetur; num ea de re ad aulam illustriss. vestram dudum ab Academia nostra scriptum est... Hac in re quid mihi faciendum sit, haereo... Sed oratore opus: quem si Te nactum fuero, Vir summe, de victoria spero optime. Non patieris autem, sat scio, deseri hominem, qui non solum quicquid est honoris ac dignitatis, in qua nunc collocatus est, Tibi potissimum et Illustri Domino Cancellario debet, idque profitetur, sed in posterum quoque in vestro fauore et patrocinio spem omnem repositam habet. Certe nisi vos iuueritis, iam causa cecidi. Quod si eueniat, tum profecto deserenda sunt haec studia, in quibus tot bonas horas consumsi, in quae tantos sumtus ab annis bene multis impendi... Mihi quidem id animi fuit, cum huc concederem, vt omni ope eo annitendum putarem, quo humanioribus literis suus honor, nitorque pristinus redderetur. Idque futurum sperabam. Nunc cum infra reliquos omnes haec studia deprimuntur,... non solum concidit egregia spes, quam initio mecum vnus et alter conceperant, sed insignis alacritas, quae animum incenderat meum, paulatim exspirat, et quicquid conor, extorquendum


page 334, image: s173

est. Et parum abest, quin ad alia omnia animum adplicem. Quo etsi literae ipsae, quas colo, non multum damni fortasse passurae sint, tamen fieri nequit, quim pretio, quod alioquin in his oris exiguum illis statuitur, aliquid decedat.... Cui malo aequum est, vt vos eatis obuiam, qui hactenus id non sine insigni gloria egistis, vt bonis literis et humanitatis studiis suus honor constaret. Bene vale, Patrone maxime, et quemadmodum olim, ita nunc quoque quam serio nobis nostrisque studiis bene cupias, ostende. Scribeb, Ienae XX Ian. An. CIC ICC LVII.

Celeberrimi Nominis Tui cultor obsequentissimus

IO. ANDR. BOSIVS.

S. P.

In Belgio nuper acutissimi ingenii homo Ioannes Hugenius, ni fallor, magni illius Constantini Hugenii filius, tractatum de Tabis Opticis nuper a se inuentis ac nouis obseruationibus edidit hoc titulo: De Saturni Luna. Dicitur autem obseruasse nouum Planetam, Saturni comitem, qui XVI diebus circa Saturnum agatur, cursumque suum absoluat. Promittit et systema Saturni breui se editurum. Ad huc recentior est charta hac inscriptione ab eo edita: Specilla circularia, siue quomodo per solas circulares figuras fieri possint omnis generis specilla, tam microscopia quam telescopia etc. eundem plane effectum habentia, aut saltem quam proxime accedentem ad eorum quae per ellipticas aut hyperbolicas figuras fieri possent. Quod celare Magnific. Tuam nolui, tanquam rem ad studia et literarum instaurationem pertinentem. Recudet et typographus dissertationem nostram de Pontifice maximo olim Lipsiae habitam. In ea quae praeter ea quas ad me tum scripserat, Magnific. Tua obseruauit aut additu aut correctu necessaria, rogarem vt mecum communicarentur, si id per occupationes plurimas


page 336, image: s174

liceret. Denuo bene vale Vir maxime, et importunitati meae ignosce.

LXXXVII. Reinesius opem Bosio spondet aduersus aemulos. Franciscus Collius. Ethnicorum sapientiorum salus nonnullis adserta. Collector monumentorum Patauinorum notatus. Marquardus Gudius. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Ienam.

QVo magis curae mihi tua sunt, Cl. BOSI, eo minus patienter fero sinistrum de processibus tuis nuncium, totque ab N. tricas tibi; de quibus ne somniaui quidem hactenus, et pacata circa Te esse omnia credidi. Indignam rem, et nescio tamen quomodo extricabilem! Afuit enim domo, quem interpellaturus eram tuo nomine, et postquam rediit heri, feruet hodie adornando Dresdam ad exequias Electorales itinere, neque sui conueniendi copiam facit. Beerius autem morbo, implicitus [gap: Greek word(s)] plane est, [gap: Greek word(s)] . Ferunt venturum ad nos hodie Brandium; Eum. si venerit, tentaturus sum, ecquid? Quare sedebis [gap: Greek word(s)] interea dum ista scaeua ponant: quod vtinam breui fiat! Chemnitius subinde de statu Academiae referre solet ad Tumshirnum; et non illibenter auditur. Ei si querelas tuas insinuares, multum profecturus esses, [gap: Greek word(s)] . Circa Pontificem tuum Maximum non admodum habeo quod monere tuam sedulitatem et accurationem possim. Compellatio tua, praesertim ista intra modum, grata mihi accidit, et de candore tuo testis erit ad Posteritatem. Ad cap. 4 §. 4 de Macrobii aetate honoribusque, item de Praetextati ex Epist. quadam mea ad Rupertum Prof. Noricum conferre quaedam possem, sed non vacat nunc ea quaerere. Non dissentiunt autem fere a tuis. Ad cap. 5 §. 1 Franciscum Collium, cuius libros de animabus Paganorum


page 338, image: s175

allegas, esse Doctorem Collegii Ambrosiani Mediolan. et scripsisse praeterea libros IV de sanguine Christi. Bene de Ethnicorum sapientiorum salute sperasse olim eruditiorum nonnullos notauit quoque Casaubonus Exercit. I aduersus Baron. Iacobus Capellus Vindiciar. Casaub. lib. 1. c. 1. l. 2 c. 1, 2, 3. Quirinus Cnoglerus in Symbolo Caluin. pag. 115. Albericus Gentilis Disp. de abusu mend. c. 17. Videri quoque eadem de reposset Daniel Hofmannus in Isagog. ad fundam. Theolog. Gerhardus in Exegesi Loc. Theolog. 2 §. 18 Waltherus Miscell. Quaestion. 86 qui rationes pro paganis octo alicuius Pontificii apud H. Corn. Agrippam refellit. Rabbini celebriores idem sensere. Videantur Rabbi Menasse ben - Israel l. 2 de Resurr. mort. c. 9 l. 3. c. 11 item Semi- Pelagiani Massilienses, Cassianus Collat. 23 c. 12 et 14 Franc. Puccius Filidinus Florent. lib. Adsertio Cathol. de CHRISTI seruatoris efficacitate in omnibus et singulis hominibus quatenus homines sunt, CXX rationibus probata, quem Lucas Osiander anno 1593 refutauit. Pro Platone quoque et Plutarcho intercessit ad Deum Iohannes Metropolitanus Euchaitensis sub imperio Alexii Comneni: cuius iambos ea de re si fortasse non vidisti, ecce.

[gap: Greek word(s)]

Cupido. qua tenebar, videndi Monumenta Patauina Vrsati, plane refrixit, postquam vidi; collector enim eorum plus voluit quam potuit; et cum interpretem se gerit, pueriliter ineptit. Vale, mi clariss. BOSI, et salue

a Tuo R.

31 Ian. 1657 Altenb.



page 340, image: s176

P. S. Est vobiscum Holsatus quidam Marquardus Gudius: Ei mense Decembri elapso tetradia seu pagellas manuscr. Comm. mei ad inscript. et Epistolarum amoeboearum aliquot roganti transmisi. Compelle quaeso, mi BOSI, hominem vt sine tergiuersatione reddat quod debet.

LXXXVIII. Bosius pro beneficio recens collato gratias agit, deque Reinesii casu dolet. Repetit simul, quae ad Tacitum sanandum miserat Altenburgum. BOSIVS REINESIO. Iena Altenburgum.

VEnit in manus meas hac ipsa hora exemplum literarum ab Illustriss. Principe vestro in causa N. ad Illustriss. Duces Saxo- Vinarienses exaratarum: in quibus id vnice peti video, vt N. salarium extra ordinem adsignetur .... Id opera Tua magnam partem effectum esse, non dubito, eoque merito hoc nomine gratias Tibi ago habeoque, quales par est ab eo haberi, qui spe bona impletus est fere vt deinceps cum aliquo animi prolubio studia sua tractare possit. De caetero Deum ex animo venerans, eius beneficii fructum Iargissime Tibi impertiatur ...... Ceterum ex Frischmuthio nostro non sine ingenti dolore intellexi, quod infortunium Magnific. Tuae nuper acciderit. Equidem Deo gratias toto pectore ago, quod ita direxit hunc casum, ne quid grauius inde sequeretur, eumque veneror, vt deinceps huiusmodi casus aduersos clementer abs Te auertat, Teque nobis et vtrique Reip. quam diutissime seruet. Addam illud, si pace Tua licet, me desiderare, quae olim super aliquot Taciti in Agricola locis corruptis ad Te mifi. Memini enim nonnulla ibi a me congesta, quae inter schedas meas frustra diu quaesiui. Ea itaque si forte ad manus erunt, rogo atque obnixe oro, ne graueris ad me destinare,


page 342, image: s177

breui cum gratiis remittenda. Vrget enim editionem typographus, neque video qua ratione ea commode possit amplius differri. B. V. Vir summe, et mihi meisque conatibus porro faue. Scribeb. XVI Martii An. CIC ICC LVII.

Magnifici Nominis Tui cultor obsequentissimus I. A. BOSIVS.

LXXXIX. Reinesius curam, qua in Bosii fortunam promouendam feratur, exponit, missisque in Taciti Agricolam variantiis lectionis, consilium de edendis epistolis amoebaeis aperit. REINESIVS BOSIO. Altenburgo Ienam

ITa plane, vt praeuideram, faciendum mihi erat; absentibus reliquis consiliariis commodum apud nos morantem Brandium adire Tui causa oportuit. Dixi quod satis erat ad Te tuendum ornandumque: quod exoratori mihi esse contigerit id vterque ponamus in lucro. Reperiebam eum prima statim coitione facilem et pronum in has partes; quare nec de futuro nisi bene sperabam. De voto pro incolumitate mea amo Te, et gratias ago Tibi, quas debeo maximas; grauis, ne dicam funestus casus iste fuit, quo diuinae Prouidentiae permissu adfligebar ibi, vbi quemuis tutissimum suum refugium habere receptum est; sed a Bonitate tamen diuina rectus sum, [gap: Greek word(s)] et in vado nunc esse videor. Variantias lectionis in Taciti Agricolam excerptas Tibi ex editionibus diuersis, in quibus sunt nonnullae ex ingenio notari dignae, vti volebas, mitto: rogo autem summopere, vt ad me quamprimum redeant; marginibus enim codicis mei eas allinere volebam; sed hactenus occupatus aliis non potui. Adparo enim editioni Epistolas Professorum Noricorum et meas amoebaeas; cui negotio


page 344, image: s178

conficiendo apud vestratem typographum (audies a Cl. Frischmuthio) si consilium simulque manus adhibueris, facies quod Te dignum est, mihique mirum in modum gratum, simul hisce literis nostris vtile. Bene vale, mi amicissime BosI, et me amare perge; Ego Te. Scrib. Altenb. 20 Mart. anno CIC ICC LVII.

Tuus REINESIVS D.

XC. Bosius commendat hominem annuo stipendio iuuandum. Nominat bibliopolam, paralipomena ad Vossium de Historicis Graecis editurum sumtibus. BOSIVS REINESIO. Iena Altenburgum.

CVm multa sint, de quibus ad Magnificentiam Vestram scribens pridem constitui, in praesenti tamen nil amplius, quam desiderio eius, qui has ad vos feret satisfaciam. Rogauit is, vt profecturo ad vos litteris commendaticiis sibi subuenirem. Rem tam honestam homini, pio, modesto, et erudito denegare non potui. Nemo autem occurrebat e Vobis, quo magis, quam in Tua Magnificentia, confiderem. Proinde modis omnibus, eaque, qua par est, obseruantia rogo, vt consilio atque opere apud illustrem Dn. Cancellarium, ceterosque Aulae Vestrae proceres hominem iuuetis. Nil aliud petit, quam vt aliquo stipendio annuo donetur, quo vitam apud nos sustentare, studiaque Theologica continuare queat. Tot specimina pietatis, candoris, et in proposito suo constantiae mihi edidit, vt nefas ducam. De affectu ipsius erga nostram religionem dubitare. Non est e vulgo Italorum, neque eorum moribus censeri debet. Nec consuetus assentationibus aut simulationibus politicorum: quas ex animo se detestari, non semel mihi adfirmauit: addito, si sibi cum hominibus politicis semper res futura sit,


page 346, image: s179

spes suas se pro occisis habere. Ab omnibus et vulgo cognosci non vult; habetque huius sui instituti caussas satis graues; prout mihi quidem, cui sub fide silentii eas aperuit, videtur. Dici non potest, quantopere gauisus sit, cum hoc mane ex me intellexisset, illustrem Dn. Cancellarium virum pium inprimis et rerum Theologicarum peritissimum esse. Cum eiuscemodi namque Viris sibi potissimum negotium esse cupit. Plura ipsa hominis conuersatio, si quidem admiseris eum demonstrabit. Bene Vale, Vir summe, et nos ac studia nostra, eo quo pridem consueuisti, fauo re etiam inposterum bea. Scribeb. raptim die XVI April. An. Chr. CIC ICC LVI.

Magnific. Vestrae obseruantissimus I. A. BOSIVS. P. S.

PRo transmisso pridem exemplari Epistolarum denuo ingentes gratias ago. Vtinam et alter Tomus Variarum Lectionum tandem publice appareret. De Paralipomenis ad Vossium de Historicis Graecis nuper locutas sum cum Goezio bibliopola Francofurtensi. Is lubens acciperet ea, suoque sumtu publicaret, si sola excudenda essent. Sed Vossiana simul recudere abnuit, quod Belgas, quibuscum illi plurima negotiatio est, offendere non audet. In Varias quoque non dubito pariter sumtus facturum hominem, si tolerabili, conditione sibi concedentur. Neque minus Opus inscriptionum veterum, de quo ei pridem aurem vellicaui. Si placet hominis nomen et promtitudo rem literariam iuuandi, scribam huius rei caussa ad illum proxime; et cum hac transierit (quod futurum est vt spero paullo post Nundinas Lipsienses) coram cum eo agam, aut, si mauultis, ipsum ad Vos ablegabo. Nam iam olim semel iterumque me rogauit, vt sibi aditum ad Magnificentiam Vestram aperirem. Vir est praeter morem


page 348, image: s180

bibliopolarum plerorumque, comis, modestus, industrius, prudens, et quae in hoc hominum genere rara virtus est, minime quaestuosus, magisque publicorum commodorum ac famae suae, quam lucri, studiosus. Denuo B. V. Patrone maxime.

XCI. Bosii consilium de edendo Iosepho. Rei difficultas. Bosii modestia. Codices Iosephi MSC. Tiberius a Bosio interpolatus. BOSIVS REINESIO. Iena Lipsiam.

NE per vnum alterumque annum frequentius ad Vos scriberem, cum alia multa, tum illud maxime effecit, quod aliis aut negotiis aut studiorum generibus distento ad humaniores litteras et sacrae philologiae adyta vix vnquam, aut certe quam rarissime, adire mihi datum fuit. Accedebat, quod in mutanda sede transferendaque suppellectile ac bibliotheca occupatis Vobis non admodum gratam fore nostram scriptionem credidi. Nunc postquam et Vos ad quietem rediisse videmini, et ego molestioribus illis occupationibus magnam partem me expediui, audeo pristinam benignitatem vestram toties mihi exhibitam denuo sollicitare. Praesertim postquam et necessitate vrgeor, quae vestram opem plane poscit. Rem breuiter narrabo. Rogor aliunde ab Amico vetere, et quidem per Deum et omnes Musas, vti in me recipiam nouam editionem operum Iosephi Iudaei, diu ab erudito orbe desideratam: simul promittuntur ea subsidia, quibus plurimum adiutum iri hoc propositum, dubitare nequeo. Sed ardua prouincia est, et olim, vt nostis, a Scaligero, Petito, aliis suscepta, sed nullo ad rem litterariam fructu. Pimo ea eruditione ad hanc rem opus est, a qua ego longissime absum. Deinde quid heic praestes, nisi manuscriptis codicibus


page 350, image: s181

adiutus? At hi in his quidem oris rarissimi, aut potius nulli. Vnus mihi ad manus, in quo libri [gap: Greek word(s)] et libellus [gap: Greek word(s)] : iique sic satis emendate scripti, posterior etiam, vt iam alias indicaui, multo locupletior editis omnibus. Sed haec nondum sufficiunt. Iam si quid elaborare velis in hoc genere, quod doctis placere queat, non solum omne genus scriptores euoluendi, qui Iosephum illustrant, sed etiam magna pars scriptorum veterum, qui aut laudant Iosephum, aut ea quae is e veteribus laudauit, et ipsi adducunt: aut denique fragmenta eius exhibent, vt faciunt quaedam catenae in aliquot libros sacros: quaedam item conciliorum acta. At horum quoque paucissimi mihi ad manus. Interim vrgeor et rogor, et tantum non cogor, vt in me recipiam tantum onus. Praeterea publice vtile est, quidquid heic praestabitur. Neque vlla in re malim tempus et operam meam consumere. Denique vix audeo plane abnuere. Etsi malim, aliquis e Vobis Semonibus in se suscipiat. Sed non audeo sperare. Boeclerus haud pridem, vt hoc faceret, iussu Reginae Christinae ab Holstenio rogatus est; eique hanc in rem variae e codicibus Vaticanis oblata. Sed audio, abnuisse. Eo igitur propendeo, vt aliquid operae huic scriptori impensurum me pollicear, manumque breui admoueam: sed ea conditione, ne quis eruditorum singulare quid aut eximium a me exspectet; nisi a Vobis literarum principibus accipiam, quae placere possint. Sic igitur agere poene constitui. Primo textum a mendis typographicis (quae oppido multae in postrema editione Geneuensi) repurgabo, simul certas emendationes quotquot manuscripti suppeditabunt, in eum recipiam. Deinde versionem Gelenianam, vbi opus est (est autem passim) emendabo ad fidem Graeci textus. Tertio, collectis e doctorum


page 352, image: s182

virorum scriptis, quotquot habere possum, emendationibus, explicationibus, notationibus aut vindiciis, notas breues et succinctas subiiciam, ac, vbi necesse videbitur, inprimis auctorem a criminationibus Iesuitae Saliani vindicabo. Quarto breuem chronologiam ex mente Iosephi addam. Denique praefigam varia de eo veterum recentiorumque testimonia atque iudicia. Atque haec quidem sola, si alia addere non liceat, a me postulantur. Vult enim, qui sumtus suppeditabit, vt haec omnia hoc anno ad finem perducantur. Quod si postea vitam mihi et vires Deus concedet, animus esset addere exercitationes Flauianas, quibus alia multa, praesertim ad chronologiam pertinentia, pertractarem. Ceterum haec omnia non alia conditione suscipere constitui, nisi Vobis probentur, quorum iudicio plane adquiescam. Quare audeo rogare, vt si tantum temporis Vobis a sanctioribus occupationibus superest, Magnificentia Vestra vel tribus verbis, quid sibi videatur, mihi indicet. Vrgeor enim, vt hisce nundinis rescribam, quid a me exspectari debeat. Iam enim priuilegium a Sacratissimo Imperatore obtinere laborant, iam chartas conquirunt, qui excudi curabunt. Ac vereor, ne, si plane abnuam, excudatur opus, vt olim prodiit. Sed et de eo nemo facilius certiorem me faciet, vtrum aliquid opis a manuscriptis Codd. qui alibi habentur, mihi exspectandum sit. Vaticanos vix dubito contulisse Isaacum Vossium, quemadmodum et Florentinos tres, qui duo maiora Iosephi opera complectuntur. Sed quis procurabit nobis eius excerpta? An a Gronouio aut Graeuio nostro tale quid sperandum? Idem Vossius in tract. de LXX Interpretibus nuper edito, narrat sibi ab Emerico Bigotio transmissum codicem cum optimo manuscripto collatum, Parisinorum codicum varias


page 354, image: s183

in gratiam Ios. Scaligeri excerpserat Casaubonus: isque codex exstitit apud Io. Seldenum: sed ad quem defuncto eo peruenerit, ignoro. Fortasse ex Merico Casaubono, si adhuc in viuis est, id cognosci queat per Graeuium. Fortassis etiam codex Scaligeri in bibliotheca Leidensi superest, quod e Gronouio licebit discere. In Anglia nullum manuscriptum codicem Iosephi exstare, nuper ad Arnoldum scripsit, si bene memini, aliquis Anglorum. Hispanicos codices quis excutiet? etsi inspiciendorum spem Arnoldo fecit Thomas Bangius. Noribergae duo exstant exemplaria manuscriptorum librorum de bello Iudaico; sed nondum scio, Graecane an Latina? Palatinos olim codices nescio quis contulerat, eaeque variae fuere Geneuae, cum primum Iosephus ibi Graece ac Latine prodiret: sed penes quem, et quo postea peruenerint, pariter ignoro. Si Gudius noster adhuc subsisteret Lutetiae, posset fortasse non parum propositum nostrum iuuare. Sin, tentabo an per amicum aliquid a Bullialdo aut Lanoyo obtineri queat. Samuelis. Petiti notas, sed imperfectas, iam ante annos XVI editurum se promisit Samuel Sorberius. Sed dubito prodiisse. Sed de his omnibus plura, cum intellexero, quid Vobis videatur. Tum enim rogabo quoque, vt quidquid Vobis ad hunc scriptorem obseruatum est (sunt autem haud dubie longe plurima) nobiscum, vel potius cum eruditis, communicetis. Simul audebo orare, vti, si fieri potest, codicem Graecorum Chronologorum nondum editorum, quem olim apud vos vidisse memini, in aliquot septimanarum vsum nobis concedatis. Multa magnaque rogo: sed vestra bonitate et studio iuuandi egregii publici fretus vnice. Misi nuper per Brummerum Tiberium, non eum quidem a me conscriptum, sed tamen passim interpolatum, praesertim in


page 356, image: s184

historicis. Inserui quasdam emendationes: de quibus desidero iudicium vestrum, inprimis de loco Dionis (de quo §. 59) sed non audeo petere, iam ante nimium Vobis molestus. Bene vale Patrone maxime, et hunc annum ineuntem cum aliis plurimis subsecuturis sospes atque tranquillus exige: id quod Deum opt. max. ardentissimis votis precor. Scribebam raptim IV Ian. CIC ICC LXII.

Magnificentiae Vestrae obsequentissimus

IO. ANDR. BOSIVS.

XCII. Reinesius Bosio mittit codices Iosephi iuxta cum suis adnotationibus. Locus quidam Dionis explicatus. Meffreth. REINESIVS BOSIO. Lipsia Ienam.

NIhil Tibi periit de pristino fauore meo, nec mutauit quidquam amicitia nostra, etsi a biennio inde silentio magis, quam literis reciprocis culta. Non vtar vlla [gap: Greek word(s)] qua Tibi excuser; neque apud tuam aequanimitatem opus est, puto. Postquam consilii tui de recognoscendo Iosepho arbitrum me constituere Tibi placuit, ex amicis, spero, intelligere potuisti quam amanter et amplexus sim istud, et quam liberaliter praedicauerim, et quam cupide serioque promotos velim conatus tuos sane laudabiles, et subleuare [gap: Greek word(s)] labores vtilissimos, quibus vt vires corpusculo sufficiant, Deus orandus est. Ne autem intra verba consisterent ista, feci, quod rogabas: misi Tibi Chronicon Gr. manuscript. exhibui etiam codices Iosephinos duos e meis fratri tuo, qui inde describeret quicquid a manu mea ibi repererit: quorum si non omnia, aliqua tamen negotio inseruient. Ad haec nec inuidebo, si quid in cataclistis meis emicuerit praeterea, quod ad rem facere quouis modo possit; nec detrectabo si qua in operae decurrentis


page 358, image: s185

protelo remorae inciderint et scrupi vocatus adesse [gap: Greek word(s)] . Locum Dionis lib. 57 init. quo de quaeris, in codice meo editionis Graecae nitidissimae Roberti Stephani Paris. an. 1547 in fol. dudum signaueram asterisco, nimirum vt sub censuram aliquando vocarem. Sed abstinui, quod viderem Sylburgium me praeuertisse. Hic enim coniecturam Hieronymi VVolfii secutus probat, quod res ipsa et tota narratio exigit, [gap: Greek word(s)] . Etiam Xylander verum vidit, et substituta antiquae versioni sua; Locus hic totus, addit, contra quam est in Graeco, erat in Latino. Et VVilhelmum igitur Blancum interpretem Xiphilini potius accusare debuisti; intactum dimittere Xylandrum, cuius hic quidem nulla culpa est; tuam elueris, si Viro fueris posthac iudex aequior. Ego eum inter Germanos superiore seculo Graece doctos coryphaeum quendam agnosco et veneror iuxta Camerarium, neque credam a iudicio de eo meo discrepare tuum. Dnn. Schenckio et Frischmutho salutem plurimam meis verbis nunciari cures, si vacat. Bene vale, Vir amicissime, et salue quam amantissime

a REINESIO.

Lipsiae 9 Febr. 1662.

Signaturus ista mihi offert se scriptor infimae barb. aetatis (Meffreth is est, siue Meginfridus, monachus Dioeceseos Misnensis clarus ab an. 1443 quo opus suum de Sanctis consummauit, vsque ad an. 1474 quo sermones edidit) inque cius sermone 1 feria Quadragesimae post Inuocauit, de Iosepho testimonium, etsi quantiuis pretii, nec tacendum tamen: Sed oritur hic vna quaestio, quomodo ista X praecepta fuerunt in duabus tabulis scripta. De hoc sunt variae opiniones. Dicit autem Iosephus in lib. Antiquitatum, qui erat fidelissimus historiographus, quod in vna tabula erant quinque et alia tabula similiter quinque.



page 360, image: s186

Ioh. Rainoldus in Prael. seu censura de libris apocryphis pluscula in Iosepho notauit.

XCIII. Mittit Reinesio Bosius fragmentum Petronii Tragurianum. Schefferi Vpsalia antiqua. Vlphilae versio Euangeliorum Gothicae. Nicephori Chronologia. Rigaltii Cyprianus denuo editus. Hesiodi codex Erffurti. BOSIVS REINESIO. Iena Lipsiam.

Quod hisce diebus a Cl. Scheffero accepi, fragmentum Petronii Tragurianum sine mora ad Vos mittendum censui; cum ne re inter doctos pridem celebrata diutius careretis; tum vt quae sit vestra super eo sententia mature cognoscerem. Video editorem eo propendere (etsi dissimulet) vt pro genuino habeatur. Ea certe pleraque Petronio non indigna esse, haud negauerim. An omnia eius monetae sint, Tu, Vir Summe, optime omnium iudicabis; et nisi graue est, vel per alium significabis. Cl. Scheffero quoque si respondere lubet, litterae ad me missae per Suecos apud nos degentes recte curabuntur. Excuduntur iam eiusdem Vpsalia antiqua, et libellus de stylo Latino cum nonnullis aliis. Gothicarum quoque inscriptionum volumen publicabit Olaus Verhelius Antiquitatum patriarum Professor; qui et duorum Regum Gothicorum historiam veteri lingua Gothica conscriptam a se editam nuper ad me misit. Ex illustri Barone Boineburgio intellexi, Francofurti nuperis nundinis prostitisse veterem Euangeliorum versionem Gothicam Vlphilae Episcopi, et Eddae cuiusdam Islandica, sed neuter libellus ad nos perlatus: fortasse nec Lipsiam. Vlphilae versionem in Belgio editam aliunde didici. Paucos ante dies in manus meas venit cum Epiphanio Manuscripto Nicephori Chronologia a


page 362, image: s187

Scaligeriana editione haud parum discrepans cum aliis, tum praesertim numeris annorum. Suppleri hinc et lacunae possunt quae apud Scaligerum habentur. Est autem is codex, quo Melanchthon et Camerarius beneficio Iohannis Langii vsi sunt: cuius et nomen praescriptum habet. Vtinam eundem conferre liceat cum Petauiana editione! sed ea here loci nusquam reperitur. Si Magnificentia Vestra eum possidet, rogo, si fas est, vt ad paucos aliquot dies ea pace vestra vti liceat. Codicem Manuscript. Georgii Hamartoli diutius retineo, quod Georgii Syncelli et Cedreni nouas editiones cum Theophane Ioanne Scylitza, Eusebio Valesii, Tertulliano Rigaltii, Lucretio Fabri et quibusdam aliis breui e Gallia exspecto: ac proinde cum prioribus illis conferre eum cogico. Rogo autem ne moram hanc aegre feratis. A Lambecio nondum accepi responsum de Excerptis Iosephi, quod ille cum Caesare Oenipontem profectus fuit. Parisiis iam eduntur opera Themistii, et Cyprianus Rigaltii denuo. Hesychium in Belgio cum Notis Variorum prodiisse, iam, puto, nostis. Graeuius Homerum post Hesiodum editurus desiderat codicem blibliothecae Paullinae Lipsiensis. Si desideria eius a Vobis promoueri possunt, vt faciatis, obseruanter oro. Hesiodi vetustissimus codex olim fuit Erffurti apud D. Elsnerum, b. m. Optarem, vt eo vti potuisset Graeuius. Maiusculis literis conscriptus dicitur. Sed desino vobis molestus esse. Vale quam optime, Patrone Maxime, et studiis nostris porro fauere non desine. Scribebam festinante calamo X Nouembr. An. CIC CC LV.

Magnific. Vestrae. cultor obsequentissimus

I. A. BOSIVS.

XCIV. Bosius laudat eruditorum promptitudinem in adiuuanda noua Iosephi editione.



page 364, image: s188

Iosephi codices VI Viennenses. Florentini. Parisiensis. Vaticani. Stephanus Monachius Iosephum editurus. BOSIVS REINESIO. Iena Altenburgum.

DVdum litteras ad Vos meditatus sum, quibus cum gratias agerem ob transmissam humaniter nouam Petroniani fragmenti editionem, tum referrem quo loco essent curae atque conatus nostri cum illustrando Iosepho. Sed dum ipse ad Vos proficisci cogito in id tempus vtrumque distuli. Nunc cum longius protrahatur hoc iter, et alia praeterea res scribendi necessitatem mihi imponat, abrumpendum silentium existimaui. Ac pro illo egregio atque elegantissimo dono merito ingentes Vobis gratias habeo. Non exspectatis, opinor, vt ego laudibus efferam, quod tanquam plenum rarissimarum obseruationum quidquid vbique est eruditorum hominum magno in pretio habituri sunt, et nunc primum sibi redditum scriptorem hunc, agnoscent. De Iosephinis nostris hoc scias, Vir summe pene indies noua mihi subsidia offerri. De Excerptis Vossianis iam olim, si bene memini, ad Vos scripsi: quorum bonitatem iam pluribus speciminibus deprehendi. Paucis abhinc diebus duos Iosephi codices e vicinia vtendos accepi, quorum vnus librorum contra Appionem; sed is ipse e quo Bausileensis editio excussa est: habet tamen scholia quaedam alias lectiones indicantia. Sed et in ipso contextu operis quaedam aliter, quam in excusis, leguntur. Aliter continet XIX priores Antiquitatum: paucis exceptis capitibus, et postrema libri VII [gap: Greek word(s)] recentior ille quidem, et superiore saeculo, vt apparet, scriptus in Italia aut Germania: atque inde a libro XV et ipse ab operis typographicis (vt notae illis vsitatae docent) adhibitus; sed in reliquis non item


page 366, image: s189

eleganter tamen exaratus, et sic satis emendate. Vtrum ab editis discrepet, nondum potui inuestigare, cum nudius tertius demum acceperim. Plus auxilii spero a quatuor Graecis, duobusque Latinis codicibus Viennensibus; quos iam Ratisbonam delatos, breui beneficio Serenissimi Ducis AVGVSTI, illius Germanorum Nestoris, ad me peruenturos non iam spero, sed confido. Id enim in nuperrimis suis Illustris Conringius asseuerabat. E Dania Clariss. Vir Wilhelmus Langius nuper significauit mihi, se diligenter contulisse quondam Florentinos aliosque in Italia codices; atque etiam Parisiensem inspexisse: simul spem fecit communicandorum quae ad illustrandum Iosephum affecta habeat. Ad ea consequenda plurimum faceret Vestra apud Langium auctoritas, si litteris ad Eum hac caussa scriptis me iuuaretis. Idque rogarem, ni vererer, ne molestum esset. Quae Bigotius habet, sollicitant mea caussa doctissimi Viri, Nicolaus Heinsius, A. Thoynardus et Hermannus Conringius: Vaticanos thesauros per fratrem Episcopi Paderbornensis, cubicularium Pontificis, et Athanasium Kircherum, Illustris Baro Boineburgius. Accepi nudius tertius et a Stephano Monachio, qui Rhotomagi nouam Iosephi editionem molitur, responsum, in quo iam eo propendere se fatetur, vt sua Rulandinis Francofurti excudenda committat: sed addit, de ea re amplius sibi cogitandum. Quantum ex eius epistola intelligo, non addet nouam versionem, neque in textu Iosephi multa emendabit, sed pleraque in notas reiieiet: in id vbique enixurus, vt receptas Iosephi lectiones, et veterem versionem, quantum eius fieri potest, tueatur. Ait se nuper a viro docto circiter trecentas emendationes e variis manuscriptis et coniectura petitas accepisse. Haec non putaui Vos celanda. Nunc


page 368, image: s190

duas res adiiciam, in quibus opem vestram implorare audeo. Recordor, nec sine pietatis adfectu, Vos olim pollicitos mihi auxilium consiliumque quo subinde in Iosepho illustrando vti possem. Nescio an id inposterum admissurae sint occupationes Vestrae. Si admissurae sunt, audebo partim coniecturas quasdam meas iudicio vestro submittere, partim desperatis aliquot locis opem petere, praedicaturus hoc beneficium, quotiens occasio dabitur. Praeterea vtor hucusque vestro codice Georgii Hamartoli; idque beneficium pariter magni aestimo, plurimumque idcirco debere me Vobis profiteor. Quin et illud negare nolo, aequum, fuisse, vt saepius poscenti Brummero nostro eum restituerem. Sed nosti ipsemet, Vir Maxime, quam aegre ab his talibus auellantur, qui eorum vtilitatem intelligunt. Annum integrum indulsistis, fateor: intra quem percurri facile potuit. Sed obstitere multa, ne possem. Rogaui igitur, vt prorogaretur mihi tempus vtendi. Respondit ille, Vos eo se absente vsuros. Si id breui futurum est, non morabor amplius. Sin, audeo, quanta maxime possum humilitate ac obseruantia orare, vt liceat eo vsque ad festum Michaelis, aut saltim vnico mense porro vti. Iuratus promitto, tum certissime et incolumem ad Vos rediturum; idque et ipsum me inter praecipua vestra beneficia habiturum, publiceque praedicaturum. Quod si neque hoc indulgere mihi fas erit, mittam post dies quatuor per quendam ciuium nostrorum, hominem cui hunc thesaurum tuto possim credere. Quatridui moram haud aegre vos laturos confido. Interea vale, summum saeculi huius decus, et bonarum litterarum praesidium, ac bono rei litterariae meoque diu saluus atque incolumis esto: neque desine pristino fauore studia mea fouere.


page 370, image: s191

Scribeb. die S. Bartholomaeo in fastis sacro, An. Chr. CIC ICC LXVI.

Summae Virtutis atque Eruditionis Vestrae cultor deuotissimus aeternumque obstrictus IO. ANDR. BOSIVS. Vna cum codice Vestro mittam et reliquos Genesii libros, si voletis, et conferre cum Cedreno aliisque vacabit. Eius praecipue caussa vsum Georgii prorogari mihi cupio: quanquam et Iosepho illustrando quaedam videntur esse in hoc scriptore. Rogo autem vt vel tribus verbis significeris, quid sperare debeam; quo mitti proximo die Martis possit Codex, si forte eo Vobis nunc opus est.

FINIS.

EXCERPTA EPISTOLARVM CLARISSIMORVM VIRORVM AD EDITIONEM IOSEPHI FACIENTIA An. CIC ICC XCIX

Ex literis C. ARNOLDI. Norimbergae A. 1672, XXII Decembr.

FRancisci de Roye dissertationem, de Flauiana pericope, Tanq. Fabro oppositam, nec manibus, nec oculis meis vsurpaui vnquam.

Ex literis EIVSDEM. A. 1674, XXII Ianuar.

IOsephi Manuscripti e Graecia Tubingam missi, mentio fit apud Crusium in Turcogr. fol. 510 etiam in Galliis extare docet nos Sarrauius in epistol. p. 20, 21. An Goronides idem sit cum Flauio, diputat Drus. L. 1 de sect. Iudaeor. p. 59 de Pseudogorionidis editione agit Scaliger in Elench. Trihaer. p. 242 seqq.



page 374, image: s193

Ex literis PETRI AXENII Parisis II Mart. A. 1665.

CVm de Iosephi editione te cogitasse meminerim, non nullam in partem tua interesse puto, vt scias Emericum Bigotium eius etiam editionem moliri. Infinitas illius scriptoris mendas ex ingenio emendauit Tanaquillus Faber, in Salmuriensi Academia Graece doctisimus.

Ex literis EIVSDEM. Parisiis xiv Aug. 1665.

EMericus Bigotius tota hac aestate in exspectatione fuit. Simul ac Rothomago aduenerit, desideria tua ad eum ferre non negligam. Nisi ipsemet in animo habet, nouam illius scriptoris editionem moliri, non dubito, vt est humanissimus, quin, quod habet ad eum, vsus manuscripto exemplari, quod in bibliotheca Regia ante sexcentos, aut, si quid infra est, annos sic satis eleganti manu scriptum asseruatur, petenti tibi aut D. Boecleri pro te adiectis precibus sit concessurus. Menagius nihil habet, quo illud opus prodire splendidius possit. Ad Tanaquillum Fabrum perendie scribam Salmurium, eumque rogabo, vt velit suas ad oram sui codicis scriptas emendationes descriptas tecum communicare. Scribam etiam Aurelias ad Thoynardum virum multa doctrina, mihique amicissimum. Fortassis ipse habet, vel indagare nonnulla poterit eorum, quae discupis, Samuelem Sorberium, Samuelis Petiti notas in Iosephum possidere audieras, sed fama fuit. Ipsus sancte mihi hodie mane affirmauit, illas penes se nunquam fuisse; sed adseruari a vidua defuncti, quae Nemausi agit; se nulli pepercisse olim operae ad illas habendas, sed frustra illum laborem a se sumtum; se non pigraturum; hac ipsa vespera illas iterum per literas instantius ab ea petiturum; non credere


page 376, image: s194

tamen, quicquid illud est operis, paucis nummis posse haberi. Ex Matthaeo Voyaerio, optimo sene audiui, Arnoldum Dandilium publici iuris propediem facturum nouam eamque accuratam, quantum potest, Gallicam versionem Iosephi.

Ex literis. EIVSDEM. d. XX Oct. 1655.

SVmsi audaciam ad Stephanum le Moyne scribendi, edoctus ab amico mihi nomine Thoynardo, cuius in superioribus ad Te meis mentionem habui, illum a prima iuuentute in Iosepho delicias fecisse, multumque in eo laboris exhausisse: id quod ipsemet mihi confirmauit. Sed tantum abest, vt sua tecum communicare pronus sit, vt quae tu accuratisssima diligentia ad eum scriptorem collegisti, potius desiderare non obscure videatur.

Ex literis EIVSDEM. Lipsia postrid. Kalend. Ianuar. 1666.

NIsi vehementer fallor, Lutetia certiorem feci, Stephanum Le Moyne Rothomagi nouam Iosephi editionem adornare. Binas ad eum dedi, binasque ab eo recepi cum postremis, quas hic adiunxi Tibi adscriptas. En quoque pagellas, quas a Thoynardo impetraui. Is ipse variarum lectionum, quas Bigotius habet, nuper admodum mihi adhuc spem iniecit, seque finem rogandi non facturum promisit. Quoniam, nisi quid interuenerit, in Italiam vere solus cogito, auctor tibi sum, vt ipsus ad eum scribas. Quicquid extraneo homini bene aut benigne dici fierique potuit, mihi dictum et factum ab eo. Si S. Petiti Manuscripta ad Iosephum pretio comparare animus Tibi est, pretium operae facies, si ad Sorbierum scribas, Salutaui eum


page 378, image: s195

ante abitum meum, quo tempore mihi dixit, se a vidua defuncti etiamtum responsum expectare, neque neglecturum, eo accepto ad me scribere. Sed ne credas, te quicquam sine praesenti pecunia impetraturum. A Tanaquillo Fabro responsi nihil tuli. Noui virum morose doctum.

Ex literis EIVSDEM. 1668, XIX Iuu.

LEO Allatius inspiciendum quidem ipse mihi dedit inter alios codicem Manuscript. Iosephi ex Bibliotheca ducis Vrbini; egique de eo conferendo cum Belga quodam Graece doctissimo. Sed is immani pretio operam mihi suam vendere voluit.

Ex literis EIVSDEM. d. XXXVI Iul. 1666.

ALterum ex manuscriptis quos desideras, mitto, alter penes me seruatur, dum commoda ratione transferri possit. Quod vndiquaque Tibi spes affulget, ad promouendum quod sub manibus habes opus, laetus lubensque percipio. Viues atque valetudinis constantiam a DEO Tibi precor: Non omissurus, si qua sese offerat, occasionem, instituto Tuo porro fauendi.

Ex literis BERNARDI. Oxoniae d. XVII Oct. 1673.

PRima isthaec est occasio ac fortuna, qua forte in tuam venire datur amicitiam. Aliis quasi media in via occurrere soleo, quos amicos mihi conciliare studeo; sed ad te per integrum iter tendo, te quaerito; praecipue quidem vt iam mihi notior sis et ex commercio literarum charior, tum vt sciam quibus conditionibus seculo placere velis, nempe vt tuus Iosephus elegantissimis typis, notis vero tuis elegantia omni politioribus et lectionibus etiam variantibus e theatro nostro


page 380, image: s196

Oxoniensi aliquando prodeat. Quiduis vt pollicear, praestabo idipsum. Operum ingenium, Correctorum diligentia, caetera iussum tuum manent. Tuum videam Iosephum, typis optimis optimus celebrabere. Edidisti specimen tui operis, quid reliquum nobis abnegas? Inclaresce propter Iosephum tuum, et iudicium seculi permitte.

Ex literis BIGOTII. Rouen d. XXI Febr. 1669.

CE que vous me demandes est plus proche que vous ne penses, et vous pouves plus promptement satisfaire Mr Bosius que moy. L' exemplaire de Iosephe que i' ai confere avec les mss de Florence, est entre les mains de Mr Vosius a la Haye pour l' envoier a Mr Bosius quand il en aura tire ce qu' il souhaite. Agisses donc f'il vous plait desormais avec lui, afinqu'il l' envoye a Mr Bosius par une voye seure. Il n' y a que les livres de bello Iudaico et contra Apionem. Les dis premiers livres des Antiquites i'avois conferes avec cet excellent Ms de la bibliotheque Royale, dont parle Casaubon dans les exercitations contre Baronius. Pour les dis autres ie n'ai trouvé aucun bon Ms, tous les Mss, que i'en ai vûs, étant si differens de l' imprime qu'il est absolument impossible de les conferrer. l' ai autrefois crû et ie le crois encore, que Iosephe a publié deus fois les Antiquites. La premiere fois elles contenoient le texte de dis premiers livres, comme il est dans les imprimes, et les dis derniers tels que le representent les Mss que i' ai vûs. La seconde edition. devoit être des dis premiers livres tels qu' ils sont dans ce ms du Roy, et les dis derniers tels qu' est l' edition d'a present. tellement que l' imprimé d'à present seroit et en partie de la premiete edition et en partie de


page 382, image: s197

la seconde. Ceus qui examineront les Mss ne pourront pas être d' un autre sentiment. Ce que Iosephe dit de ses ouvrages, sert beaucoup à appuyer cette coniecture, qu'il les faisoit corriger par des Grecs. Il y a beaucoup de choses à dire sur les traductions, que ie ne tiens nullement être de Rufin excepté du traité sur les Maccabées, qui est une paraphrase aeelon le genie de Rufin. Il est clair que les antiquites ne sont point de lui. Cassiodore dit que l' on attribuoit celle de la Guerre Iudaïque à S. Ambroise à S. Hierosme, et a Rufin. Ie pense que ce qui a donne occasion à l' attribuer a S. Ambroise etoit l' histoire qu' il avoit extraicte des oeuvres de Iosephe a qui est attribué presentement Hegesippe. Vous pouves Monsieur mieus que qui ce soit scavoir si elle de S. Ambroise en conferant comme vous aves deia fait la façon de traduire de ce pere. le n'ai iamais veu aucune ancienne traduction de la vie de Iosephe, et ie ne puis comprendre, que celui qui a traduit les antiquites, ne 1' ait point traduite, faisant partie du vintiéme livre, comme il est certain par le témoignage d' Eusebe de ce qui se trouve à la fin de l' edition Grecque de Basle. Ie ne sai si Mr Bosius aura êsté plus heureus, outre celle de Gelenius il y a une autre faite par Tilmannus Chartreux et imprimée à Paris in 8vo.

Ex literis BLVMII ad IL LENZIVM Vienne ce XVIII de Decembr. 1663.

IL n' y a rien, ou ie sers plus volontiers, autant que ie puis, qu' en tout ce, qui peut servir à 1' ornement des belles lettres. C' est pourquoi ie m' étudierai, s' il y a moyen d' avoir pour quelque temps le MS. du quel vous parles en vôtre lettre. Ie ne connois ici personne, qui veuille


page 384, image: s198

prendre la peine à conferer ce MS avec le texte Grec imprimé. Vous sçaves meme bien qu'il y en a fort peu, qui se plaise à cette sorte d' erudition, bien qu' elle soit fort utile et recommendee par I' exemple des plus grands personnages de, nôtre siecle. Onma pourtant dit, qu'ilse trouve à cetteheure ici, un certain Pierre Lambecius, ci devant Professeur et Recteur a Hambourg, assez renomme pour les écrits qu'il a deia publiés, et qu'il promet encor en bon nombre. Celui ci pretend la charge de Bibliothecaire de sa Mte, au lieu du sieur Manhter, Chanoine de St. Estienne à qui on donnera d' autre emploi, et a deia bonne esperance, y estant porté, par quelques Ministres de sa Mte, et son merite propre. S'il y arrive, comme cela est à desirer, et ie l'espere, ce sera lui, qui pourra servir nôtre ami, ou en lui envoyant le MS même, comme on fait en France et ailleurs, ou bien en lui gratifiant de diverses lecons de ce MS, y êtant fort versé. Ie me reioüirois, si i'etois a Paris, qu' on parle l à d' un certain Samuel Petit, homme tres scavant, qu' il eut toute prete une nouvelle edition des oeuvres de Ioseph, corrigée sur divers MSS. des libraires de France et d' Italie. Aussi la promet il Iuy même, il me semble, en quelques endroits de ses observations. Mais ie ne sçay, si elle est depuis sortie en lumiere, y ayant deia long tems, que ce Petit mourut a Nismes. I' ai aussi bien à Mayence un MS. de Ioseph en deux grands Volumes escrit, il y a bien six ou sêt cens années, mais iene crois pas que celui puisse servir à nôtre àmi, si ce u est qu'il voudroit avec sa nouvelle version faire aussi reimprimer celle ci et l'ancienne de Ruffin, faite assés librement pour voir la diversite entre l'une et l'autre, ce, qui rendra peutêtre cette nouvelle edition plus recommendable.

Ex literis BOINEBVRGII d. XXVI April. 1666.

DE Iosepho quod perseueras multum gaudeo. Lambecius vt satisfaciat, elaborandum est. Scripsi heri quoque ad Episcopum Paderbornensem, cuius frater intimus Papae cubicularis est, qui facient, quo Allatius etiam e Vaticano suppetias ferat. Eundem in sensum finemque scribam pariter Athanasio Kirchero, et vni alteriue praeterea, qui Romae me norunt, vbi famulum habeo, qui omnia bene et sollicite procurabit.

Ex literis EIVSDEM.

DE Iosepho, iterum Lambecio et aliis aurem vellicaui, cogitoque in omnem partem, secunde porro iuuamina ad institutum tam salubre expediri queant? doleo, tibi non eo modo suppeditari omnia, qualia et quanta merentur virtus et doctrina tua, et optima, erga studium veteris probisque notis, voluntas tua. Laudabilis valde est tua de Iosepho destinatio. DEVM precor, vt eam quam primum exequi liceat! Nulla dum digna tanto scriptore editio prodiit. Cunaei, Petiti, Bigotii, Bocharti, aliorum, de eo conatus propemodum euanuerunt. Nunc aiunt de G. Hornio, de Sorbenio, de vno alteroue Anglo. Per omnia Te sacra oro, age rem fortiter, et, qua licet, festina. Auctor simul sim, vt praemittas aliquid de antiquo sacrae historiae connexu cum N. Testamenti vlterioribus. Huc proderit, praeter Vsserium, Christiani Schotani labor.

Ex literis EIVSDEM.

LAmbecio iam bis scripsi pro tuo de Iosephica editione instituto ampliter, et cito iuuando. Neque tamen foret abs re, si ad eundem mihi


page 388, image: s200

tutemetipse etiam literas, ast in obsignatas, vel ad me de ipso quam honorificentissimas, mitteres. Inde possem compendium operae facere, neque desinam, donec voti compos euaseris. De Petiti notis ad Sorbenium scribo, qui cum mihi inde ab anno 1659 non temnenda literarum communio intercedit. Si Petrus de Marca, Archiepiscopus Paris. adhuc viueret, facilis foret huius curae explicatus. Qua ratione Tanaquilli Fabri, Cocerii, Machanei, Philippi Labbei, Bocharti, Hornii, aliorumque, qui hodieque creduntur aliquid in Iosephum elaborasse, meditamenta obtineri possint, non video. Neque eorum intuitu aut exspectatione optimum tuum propositum vel vnam dieculam sufflaminari debet. Scribam quoque Hottingero, num ille forsan aliquid opis conferre possit, prout est vir multae et fusae doctrinae, et rei bibliothecariae peritissimus. Gronouius, Reinesius, Boeclerus, pariter sunt appellandi, si ita videbitur. An aliquid superet de Iacobi Godofredi, et Cunaei, laboribus Iosephicis, nescio. Rubenii postuma auide expectabimus.

Ex literis EIVSDEM. XXIV. Sept. 1667.

QVid rescripserit Episcopus Paderbornensis ecce tecum mihi commune volo, vt inde videas, quid facto deinceps opus, cum ad Iosephi tum ad Reinesiani inscriptionum operis editionem.

Ex literis EIVSDEM.

OPtem vidisse te Arnoldi Andyllii gallicam versionem Iosephicam, quam ope et autoritate ducis Bernardi impetrare alicunde poteris. Quis sit ille Monachius, aueo scire qui notas tuas Francofurthi, vt ais edere parat.



page 390, image: s201

Ex literis BARTHOLOMAEI BREDELI. Regiomont. d. XIV Octobr. st. n. 1670.

LIteras tuas mea manu descriptas D. Fell Oxoniam perlegendas misi; nihil autem ab ipso responsi tuli, nisi hoc: non sese sed totam Vniuersitatem Oxoniensem editionem illam Iosephi parare, nec suis sed publicis sumtibus illas Petiri notas coemtas esse. Credo, vt sic eo maiorem merum tibi incuteret ne publica totius. Vniuersitatis editio, priuatae vnius Viri noceret. Admodum interim scire desiderat, quo vsque in negotio isthoc processeris, et quam cito tua meditata operis commissurus sis. Non autem est quod tuae editioni ab ista metuas; neque te fefellit, qui Petiti notas magnam partem Rabbinica continere dixit, secus quam ipse emtor sperauerat. Etenim, cum apud ipsum, antequam notas eas nactus esset, casu id verbi excidere passus fuissem, vt dicerem Te notas Bigotii, Gronouii opera obtinuisse; ille subridens, quid notis, inquit, ac commentariis opus est autori satis perspicuo, modo satis emendato. Cui ego tum regessi, me coniecturas ac emendationes voce isthac innuere voluisse. Sed paulo deinde post, cum ista Petiti e Gallia aduecta essent, aliquem querentem audiui, non satis in hoc Fellium intentionem suam obtinuisse, nec ferme notas illas aliunde quam a tersa scriptione laudare.

Ex literis FRIDERICI BRVMMERI. Lips XV. Mai. 1666.

SEreniss. Principis Brunaeburgensis AVGVSTI studium adiuuandi vestros in Iosepho edendo labores prorsus Principe dignum insigni me laetitia adficit;

Et spes et ratio studiorum in Principe tantum hoc,

Solus enim tristes hac in regione Camaenas respicit.



page 392, image: s202

E literis HERMANNI CONRINGII. d. XXVI Oct. 1663.

ANtehac in Caesarea Bibliotheca, vt forte nunc perierit, repertum fuisse Iosephum Manuscript. nuper obseruaui etiam in illo Caesareae Bibliothecae manuscriptorum indice, qui extat in Bibliotheca Augusta Principis mei itidem manuscripta. Haec enim ibi inter manuscripta Graeca leguntur: Iosephi Antiquitatum Iudaicarum Libri XX desunt Libri primi priora capita. Fol. charta. Fragmentum ex Iosephi libro de bello Iudaico, mutilum in initio et fine. Nescio an chartaceus codex, vt parum vetustus possit multum optimae notae polliceri: optarim tamen tibi illum: quoniam doctiore manu et maiori cum fructu teri haud possit.

Ex literis EIVSDEM. d. XX Nov. 1665.

MIrifice me exhilarauerat tuus in Iosepho nobis dando perpetuus labor: eoque desiderabam saltim voto prosequi laudabile adeo studium. Verum ille vester redire iussus me tamen insalutato abiit. Nihilominus tamen quod fieri volebas, statim V Kal. Octobr. a Lambecio varias petii codicum Caesareorum, si fortassis ipsos illos mutuo accipere non liceat. Literas meas confestim Vindebonam curauit Augustus meus Dominus ad suum, quem vocant, Agentem: imo hic causam hanc agere iussus est. Ex eo quidem hactenus a Lambecio nihil redditum: optime tamen quaeque vti sperem, faciunt literae amici, quae oedem pene momento quo tuae mihi erant traditae. Narrabat scilicet ille monstratum sibi a Lambecio Graecum Iosephi codicem manuscriptum notae optimae, et in tuos vsus illum a


page 394, image: s203

Lambecio optatum esse. Simul atque responderit Lambecius faciam te certiorem. Vtinam praeclarum tuum illud institutum liceat aliqua ex parte adiuuare! si non potero, saltim Deum obsecrabo vti vires valetudinis tanto labori idoneos suppeditet.

E literis EIVSDEM. IX Mart. 1666.

REcte dicis, non temere quem reperiri, qui aut velit possit iusta industria conferre codices. Qui tale quid Viennae voluerit hactenus agere, noui neminem. Qui enim ibi literati habentur, exsibilant talia. Si Budensis Bibliothecae Coruinianae (quam totam pridem interiisse credidi) reliquiae Iosephi melioribus codicibus fuerint instructae feceris operae pretium, si iuuenem aliquem Philologiae deditum isthuc mittas ad codices conferendos et excerpendas varias.

E literis EIVSDEM. XXX Mart 1666.

SI de Petiti libris plura et certiora nactus fueris, commemorabo illa Nestori meo Augusto: in quo [gap: Greek word(s)] cum senectute etiam crescere videtur. Mirabor vero, si Petitus ex Rabbinicis potuerit aliquid ad Iosephi illustrationem adferre, quod quidem eximiae sit notae.

E literis EIVSDEM. d. II April. 1666.

DEsiderium tuum Serenissimo Nestori indicaui. Hic veto, quo est boni publici literarii studio incomparabili, respondit ipsemet illico hodie; manuscriptorum Iosephi nihil in Augusta Bibliotheca haberi, sed praeter Graecum codicem versionem Latinam, Italicam, Hispanicam, Gallicam, Anglicam et Germanicam: Iamque mittere


page 396, image: s204

sese desideratam Gallicam versionem cum libello Nicephori.

Ex literis EIVSDEM. V Aug. 166.

SImul vero literas illas Principis accepi, feci statim, quod eram iussus: h. e. nomine Principis literas ad Lambecium exaraui: Princeps vero easdem descriptas misit Viennam, et quantum ante hos dies octo in aula accepi, Caesareo consensu propediem adueniat illiusque adeo tibidesiderati codices, indubie ocyus tibi mittendi per dispositos equites. Hoc nuntio te beare primus ego equidem optaui. Vt vel obulum soluas latori haud necesse est: id enim genus hominum ex stipendio Principis plus satis accipit.

Ex literis EIVSDEM. XXV 1666.

ACcipe, quae est inusitata vere Augusti Germaniae vniuersae Nestoris in iuuandis studiis propensio, hac vice omnia, qualia ex Bibliotheca Caesare in aulam hesterna vespera aduenerunt: et quidem accipies curante ipsomet Principe. Dolet ille vsum librorum augusto temporis spatio circumscriptum.

Ex literis EIVSDEM. d. XX Octobr. 1666.

VAlde placet consilium tuum de edenda aliqua Epistola de toto instituto tuo. In ea si et Augusti Nestoris memoriam et successoris haud dispar studium fueris prosequutus digna laudatione poteris imposterum Angusta Bibliotheca eo promptius vti, frui, et principem gratum experieris. Qua de codicibus Caesareis cum antehac ad Nestorem (heu quondam) nostrum tum ad me nunc scripsisti multum me delectauere. Quapropter plurimum gaudeo, tanti thesauri factum te participem, idque vsus publici ergo.



page 398, image: s205

Ex literis EIVSDEM. d. III Febr. 1667.

GOrionidis collatio fortassis iuuabit nonnihil, etsi parum. Venetam huius editionem iam dudum obseruaui laudatam Drusio, Casaubono et Ios. Scaligero, pro Munsteriana. Caret autem illa et meus Saubertus, vt est rarior: libentissime caeteroquin illam tibi concessurus; eoque nunc non nisi felicissima quaeque tibi precatus. Langermannum hodie tui causa compellabo: Emericum autem Bigotium propediem. Cum Tanaquillo Fabro nihil mihi hactenus commercii intercessit: et agnosco quantum et ego absim a censu filiorum Iouis.

P. S. A Calixto vsuram editionis illius Venetae curauerit, quam optime Henr. Meyerus Lipsiensis antistes et nisi fallor tibi familiaris. Editio illa graeca ne fando mihi quidem hactenus fuit nota: etsi latine minore forma prodiisse Iosephum Lugduni apud Anton. Vincentium 1557 haud ignorauerim; et binas alias eiusdem staturae alteram Gryphianam anni 1555 alteram Geneuensem anni 1595 memorat in sua epistola Lambecius.

Ex epistola EIVSDEM. XXIV Mart. 1667.

INstitutum tuum de vexatis quibusdam Iosephi locis ilustrandis perplacet. Si tamen haud docueris ad mentem N. vereor vt feras impune. Cumprimis enim cauendum fuerit, ne Flauianum quod fertur de Christo testimonium acrius follicites, quam vulgo ferunt aures [gap: Greek word(s)] , illorum saltem, qui hactenus illo Iudaeos adoriri haud dubitauerunt. Mihi, fateor, supposititium id videtur; et quidem illo potissimum argumento, quod ab eo, qui Christianus haud est, non possit dici; Christum tertia die assurrexisse, deque illo Prophetas et hoc et


page 400, image: s206

alia plurima miracula praedixisse: Iosephus autem quo tempore [gap: Greek word(s)] conscripsit, nequaquam Christianus fuerit. Hoc argumentum si quis soluerit mihi, habebit me gratissimum debitorem et laudatorem. Ille Tanaquillo oppositus libellus nec in Augusta Bibliotheca reperitur. Indubie vero legisti, quae reposita illi sunt ab Henrico Valesio ad Eusebium. Is Tanaquillus quo vsus fuerit Flauii codice miror: nec enim hactenus vidi, vbi legeretur TIS [gap: Greek word(s)] : ab illo autem vrgetur [gap: Greek word(s)] TIS. Fortassis autem tale quid tibi etiam est obseruatum inter varias S. Hieronymi aeuo, saltem circa illa loca Flauiana, quae ad rem Euangelicam faciunt, multum variasse exemplaria a nostris, palam est ex iis, quae ille refert a Iosepho quasi accepta, non de nostro duntaxat Christo, sed etiam de Iacobo Apostolo et Iohanne Baptista. Imo iam Origenis aeuo quaedam aliter sese habuerunt: nisi in nonnullis recitandis vel memoria lapsum Hieronymum vel plusculum sibi indulsisse dixeris. Caeterum exercitationem Tuam auide expecto, saltem de illo Flauiano testimonio, quod nec [gap: Greek word(s)] Grotius probauit: ceu liquet ex Annotatis ad L. 2 de Ver. Rel. Christ.

Ex literis EIVSDEM. Kal. Septembr. 1667.

GAudeo equidem, Excellentissime BOSI, iam te defunctum esse molesto illo conferendorum codicum onere, et feliciter tandem Norimbergam libros remissos. Erit id ipsum et Principi perceptu gratum: eoque proxima occasione literas tuas transmittam. Quas prudenter Germanico sermone exarasti, quo saltim scholastici nominis opprobrium apud aulicos nonnullos euitetur. Librum de Flauiano Testimonio suo nomini consecratum magno indubie applausu


page 402, image: s207

princeps excipiet. Vbi Bigotianum quid accepero, curabo diligenter.

Ex literis EIVSDEM. d. XVI April. 1671.

CVm in Angliam propediem sit Hamburgo moturus amicus meus, per illum curabo nunciari, numquid veri subsit illi de Anglicana editione Iosephi famae. Hactenus falsam credo; quandoquidem saltim antehac Anglia caruit manuscriptis Iosephi codicibus, quod tute minime omnium ignoras, nec hodie vlla quis ibi sit in laude Graecae linguae peritia. De Gallica Andillii, quoniam in manu Tibi est, editione omnino assentior. Erit autem hoc ipsum indubie calcar strenue pergendi. Propediem daturus literas ad Colbertianae Bibliothecae, quae hodie creditur a Regia secunda esse, praefectum amicum meum V. Clariss. Stephanum Baluzium, inquiram sedulo, numquid in illo thesauro lateat, quo possis iuuari. De codice Schleusingensi et gratulor rei literariae et mihi gaudeo; cum [gap: Greek word(s)] videatur quam maxime medico egere.

Ex literis EIVSDEM. d. III Ian. 1672.

Ecce tibi, amantissime Bosi, partem literarum quas Lutetia non adeo pridem denique accepi. Ex iis intelligo nonnulla ad tuas de Iosepho curas pertinentia. De iis dudum nihil mihi significasti, multo minus certiorem me fecisti tui instituti circa Iosephi de Christo pericopam. Non sperauerim tamen abiecisse te animum: fatigatum iniuriis colligatum. Tantum id vereor, obstituram ruditatem nostrorum hominum, et eorum qui in editionem debeant merito impensas facere siue inopiam siue iniquitatem, quo minus iusto tempore Flauius


page 404, image: s208

videat lucem. Quod vero, Amice, si collectas iam tum varias tuas cures seorsim excuti perinde atque Polybianas dedit Boeclerus? Fortassis sane non de nihilo est quod Anglia iam tum iubet exspectare: nec fert Arthritis tua operas quas tanti scriptoris noua versio flagitat. Si quid ex Regiis codicibus petieris, faxo habeas. Modo Deus seruauerit Baluzium, longe profecto eruditissimum et optimum virum, mihique amicum summum: iam enim illum audio decumbere et graui morbo affici.

E literis EIVSDEM CONRINGII. d. IV Mart. 1674.

Exercitatio tua altera ad Periocham Iosephi per mihi accepta est. Eo magis autem crescit desiderium libri magni, quod videris morari (ne quid dissimulem) nimium diu. Omnis [gap: Greek word(s)] illius periochae suspicio nititur eo quod Iosephus non fuerit innutritus Christianis sacris. Fortassis autem non totus fuerit illis imbutus, aliquatenus tamen: Semichristianus scilicet, quales tum haud paucos repertos per est verisimile. Ex grege Zelotarum Iudaicorum illius aeui Iosephum haud fuisse, argumento est, quia nihil contumeliosum in Christum ibi inuenitur, qualia habent Thalmudistae.

Ex literis EIVSDEM. d. X April. 1674.

FLauium vbi probaueris ne quidem Semichristianum fuisse, confecta res est de Periochae adulterinis natalibus. Quaeso vero, ne differas vlterius eorum, quae isthuc pertinent, publicationem.

Ex literis CHRISTIANI DAVMII. An. 1674.

HAbeo in armariis Barthii indiculum in Iosephum et alios patres.


page 406, image: s209

In iis an quid extet, quod tua studia iuuare possit, nescio. Vt iam euoluam, destituor otio. Placuit itaque ipsum ad Te mittere codiculum, vt ipsus dispicias, anque prosit. Saluum deinde ad socios suos reuersurum spero. Notas excerptas maximas minimas cum Lambecio accipies. Gryphiani Iosephi duos tomos interea etiam ab amico recepi. Primus enim defecerat iam olim.

Ex iteris EIVSDEM.

REcipis hic tuum Lambecium, cum notis in Iosephum Barthianis, non sine ingentibus gratiis. Gnomae nonnullae in Iosepho rubrica subductae erant, patrisne Barthii an ipsius filii calamo dubius sum. Quas ideo vt nihil profuturas indicare nolui.

E literis FERDINANDI, Episcopi ac Principis Paderbornensis ad Boineburgium. XX Decemb. 1667.

SVmma cum voluptate perlegi Bosii elegantem epistolam, quam, vt petis, remitto; est is vir in primis eruditione, ac ad Iosephum edendum omnium bonorum ope dignus. Ego ad iuuandum eius laborem proxime symbolam meam conferam, et si quidem existimet mea opera Romae a Leone Allatio in rem suam aliquid posse impetrari, non deero officio, et eius ad Allatium literas praestolabor, et si quid in describendo impensae est faciendum Romae, libenter praestabo: cupio enim venire in partem tam praeclari conatus.

ITEM.

AGo tibi gratias de historia vitae et mortis Hottingeri, quam perlectam proxime Leoni Allatio dono


page 408, image: s210

mittere cogito, vt eo internuncio viam Bosio aperiam ad Bibliothecae Vaticanae monumenta inspicienda.

Ex aliis EIVSDEM ad Eundem literis.

VT fidem meam prioribus literis datam liberem promissas in Iosephum notas nonnullas tui iudicii facio. Tibi integrum erit, eas cum Bosio communicare aut obliterare. Vbi responsum Bosii acceperis, mecum id facias commune precor.

Ex literis IOANNIS GEORGII GRAEVII ad Bosium Traiecto ad Rhenum prid. Kal. Iul. 1665.

IOsephi tui magnam hic commoui expectationem, magnumque desiderium, cui vt propediem satisfacias etiam atque etiam vide. Non potuisti maius theatrum explicandis ingenii et eruditionis tuae opibus capere. Nam inter omnes scriptores, qui fatalem illam barbariei cladem effugerunt, non est qui maiore fide res non suae tantum gentis, sed et aliorum populorum, quas attigit, complexus sit, et ex quo clarior lux sacris et gentilium litteris affulgeat. Melius tuam operam et studium vbi ponas, et praeclarius de re literaria merearis, quam in mendis, quibus foedatur plurimis, extirpandis, et erroribus, quos nonnulli importunissimi homines ei affinxerunt, vindicandis, non video. Quid quaeris? Deorum hominumque plausu hoc opus excipietur. Perge modo strenue et neglectis aliis omnibus rebus huic vni cura incumbe, vt nos quamprimum voti damnes, tu vero fructum tuorum laborum et vigiliarum capias vberrimum. Scire desidero, quanta spatia confeceris, et quantum profligaueris, ac quam prope absis a carceribus. Varias lectiones a te desideratas in decem priores antiquitatum libros, quos Bigotius cum veterrimo et notae optimae codice commsit, et


page 410, image: s211

ad Isaacum Vossium, quod tu non ignoras, misit, iussi describi et superiore anno ad te curari, quae puto te accepisse. Spero me et alia tibi a Cunaei [gap: Greek word(s)] filiis expediturum cum domum redierint. Iam diu enim in Anglia publicae rei causa commorantur. Scis virum illum eximium aliquando Iosephi editionem adornasse, sed immatura morte occupatum non potuisse fidem datam liberare. Fertur et apud nos Iohannes Cocceius, et apud Rothomagienses Stephanus Monachius, vir multae eruditionis, in hoc opere elaborare. Sed non est vt deterrearis et ab instituto tuo auoceris. Lentum erit negotium, et neuter forsan vnquam huic curae vltimam manum est impositurus. De Cocceio hoc ausim praestare. Denique quo plures in eodem circo currant, tanto magis tua elucescet industria. Crede mihi aliorum editiones tuam illustrabunt operam et ingenium

Ex literis IOH. FREDERICI GRONOVII Lugd. d. VIII Cal. Sextil. 1659.

QVod iusseras et receperam tibi, Bosi amplissime et carissime, scripsi ad Bigotium. Responsi exemplum, quia in eo erant, quae vniuerso instituto tuo prodesse poterant, his adiunxi. Sed ne nobis fraudi esset illud, quand il en aura tire (quippe quod in dies, in menses, in annos, ducere nos poterat) conditionem tulimus praestantissimo Viro, si nobis statim exemplaris copiam faceret, comparaturos, qui excerperet varias, et ipsi mox illud restituturos. Atque hoc credo iam effecissemus, nisi literae tuae redditae essent mihi pranso parato, vt in Transsalanos veteres meos excurrerem. Consilium erat eadem opera saluere ac valere necessitudinibus communibus dicere, et vxorem, quam ante mensem eo dimisetam, reducere: sed illam morbus, me assidendi officium illic mensem


page 412, image: s212

solidum tenuit. Dederam discedens librum filio iusseramque adhibito Sorgelio, inuenirent aliquem, qui mercede describeret. Sed cum desperarent quemcunque illum posse assequi omnes notarum minutias (nam fid uciam eam si habuisset, ipse tibi non defuisset humanissimus Sorgelius) res est in meum reditum prolata. Iamque habeo repertum, qui nobis hanc operam praestet ex sententia: veniant modo feriae caniculares. Eum ego domi sub oculis meis horam vnam quasi meditari iubebo, et sic edoctum dabo, vt nihil illum fugere possit, nihil tibi subduci. Nec sumpti quicquam faceres, nisi ille in re admodum tenui esset.

Ex literis EIVSDEM. Lugd. Batauor. d. XI Cal. Febr. 1669.

DE Iosepho, scis me non posse non velle tua causa, et semper et ingrauissimo ac perutili consilio. Rem suscepisti animi et operis ingentis; sed plenam fauoris, vt quicquid effeceris, gratiam sis initurus; adeo porro ingeniosam colenti, vt ad immortalem gloriam vel vna satis sit. Quae quia in manus tam artifices incidit, nihil nisi Praxitelium Cupidinem aut Apellis Anadyomenen exspectamus. Quod a me proficisci potuit, nolui committere, vt iterum appellarer, sed statim, exsignatum filii manu misi. Nam, vnde putabas, est ille quidem vetustate amicitiae mihi colendus in primis, et laudibus abundat, verum (quod in aurem tibi) de licatus, nec semper suus. Modo facilis et effusus, mox restrictus, animi parci, nihil vt abradere queas. Dederat autem exemplar cum istis marginibus vtendum collegae meo inter quos postea orto dissidio, me iussit repetere librum, ea occasione rapui, quod tibi quoque prodesset. Bigotium tuo nomine iam interpellaui. Etsi autem perpetua occupatio me pridem


page 414, image: s213

reddiderit ad literas scribendas pigriorem, tamen magnum sit oportet, atque inexcusabile, quod tuis, praesertim quo promittis argumento, non post habeam.

Ex literis MARTINI HANNKII, Vratislauia prid. Cal. Ianuar. 1668.

DE Iosepho, quem omnium emendatissimum potissimumque ex Tuo Museo resp. litteraria exspectat, quando proditurus sit, abs Te ipso edoceri cupio, multoties a viris grauibus et doctis quaesitus: vt video, non tantum edendi, sed et edituri Autoris fama existimationeque in spem pulcram erectis. Huic tanto felicius implendae aut Manuscript. nostrum diuturniori indulgentia concederetur, hactenus operam dedi, daturusque porro sum, nisi forte porro aut remittes, aut remittendum statues. Eo carere nostra Bibliotheca omnino diutius potest.

Ex literis EIVSDEM. Vratislau. d. XXIV Sept. 1667.

TVas accepit nobilissimus noster Hofmannus, Senator, reddente Hofmanno Secretario, viro optimo. Et ille quidem statim mecum egit, vt desideratos abs Te codices seligerem ipsique monstrarem. Quod facturus Veronensem et venalem editionem per plures paginas, diuersisque in locis inter se contuli, notauique, Veronensem de Bello Iudaico et contra Apionem libros, non item antiquitates Iudaicas, continere, eodem prorsus interprete (cuius nomen in neutra editione exstat) quem habet venalis editio, nec alio discrimine, nisi quod vitia quaedam typographica faciunt; ita, vt mihi persuadeam, ex venali Veronensem excusam, quoniam haec paulo elegantiores typos habet, illa characteres remotiorem antiquitatem prae se ferentes. Quare, si venalem obtineres, tua nihil aut


page 416, image: s214

parum referre arbitratus sum, Veronensem si haud mitterem: praesertim, cum venalis, praeter Bellum Iudaicum, quod Veronensis exhibet, etiam antiquitates Iudaicas, adeoque potissimam maximamque Iosephi partem in se contineat. Propter solos contra Apionem libros duos, addere Veronensem editionem, non videbatur operae pretium: certe dubius haesi, dum respexi quidem Veronensem, venali emendatiorem, quantum ex collationis periculo animaduerti; contra vero interpres mihi habitus est Veronensis codicis Rufinus Aquileiensis ille, cuius interpretationem, in libris quidem de Bello Iudaico, Sigismundus Gelenius emendauit. Certe quam plurima conueniunt per hunc emendatae versionis, et illius Veronensis. Quod si, his non obstantibus; Veronense desideras exemplar, dabo operam, vt id quoque consequaris. Etenim et Manuscriptum de Bello Iudaico librorum Graecum (non latinum, quod, errore fortassis calami, in Hofmannianis litteris petis) et venalem editionem, in Museo meo, adeoque manu mea habeo, potestate accepta tibi transmittendi. Et Manuscriptum quidem quod attinet; cum illius causa quaedam Syngrapha exspectetur, quantum ex Hofmanno Senatore intellexi, qui tuis propediem ipse respondebit, non est, quod de illius formula laborare velis; et Senatores et Bibliothecae Curatores contenti erunt qualicunque schedula, qua fatearis, illorum gratia, ex Bibliotheca publica Reip. nostrae Rhedigeriana (ita vocatur) seu solum illud Manuscriptum, seu, si mauis, etiam Veronensem editionem, bona fide, post non adeo longum tempus (nullum imperatur definiendum) reddendos Libros te accepisse. Qualis Syngrapha, non ex quadam diffidentia ex igitur, sed ob varios casus. Pro venali editione nihil tibi numerandum. Debebis eam liberalitati praefectorum


page 418, image: s215

Bibliothecae. Vtrumque Librum per Felgibelium nostrum, qui suam hac in parte, tibi magis, quam mihi, vt arbitror, operam et pollicitus, proximis nundinis transmittam. Quibus adiiciam, si in tempore significabis, et ita videbitur tibi, Veronensem Codicem. Parisiensis editio, cui versio Gallica est adiecta, interpretem habet Sigismundum Gelenium in antiquitatibus, in bello Iudaico Rufinum, a Gelenio emendatum. Cuius, quoniam in tuis nulla mentio, nullum tibi desiderium venisse statuo.

Ex literis EIVSDEM d. 11 Mai. 1669

IOsephum Manuscriptum quem Curatores Rhedigerianae Bibliothecae breui restitutum iri sperant, quin sponte, si eo carere possis, remissurus sis, nullus dubito.

Ex literis EIVSDEM. Vratisl. d. XVI Iulii 1666.

IN Bibliothecae Magdaleneae Catalogo, cum nondum licuerit inquirere sufficienter, quod vix ad dimidium librorum numerum sit perductus, ipsos codices aliquot vicibus perlustraui. Inter eos Graecam Iosephi editionem, quae Basileae 1544 in fol. prodiit, et Latinam III Tomis Lugduni 1553 duodec. excusam notaui, praeter eam, quam Francofurti 1588 octau. publicatam, ipse possideo. Plura multo in eadem exemplaria diuersa reperiri, nullum est dubium; nisi quod in tanta librorum copia, de qua nuper, difficulter inueniri queant. Caeterum in Elisabetana Bibliotheca incidi in manuscriptum Iosephi codicem in Papyro, nec forte vetustum nimis, sed nec nimis recentem de bello Iudaico, plane integrum, si circa finem aliquot voces, quae duas tresue lineas facere possint, excipias:


page 420, image: s216

praeterea in editionem latinam de bello Iudaico, Veronae 1480 fol. et cum latinam, tum Gallicam, Paris. 1569 fol. et antiquiorem latinam omnium Iosephi operum, si non primam omnium, certe primae quam proximam, cui nullus plane annus aut locus adiunctus est, quo prodierit. Et hanc vltimam, nondum ligatam, venalem scias. Manuscriptum si amiserit, litteris illud petere possis a Christiano Hofmanno, Reip. nostrae Senatore, et Elisabetanae aedis Bibliothecaeque Curatore, litterarum intelligentissimo Viro. Quam primum licebit per alia negotia, viae semel coeptae in Magdalenea Bibliotheca insistam, si forte inuenire desideratas editiones adhuc possim.

E literis EIVSDEM. V April. 1670.

FAma fuit, Te absoluisse tandem Iosephi opus, quiniam praelo commisisse. Haec multos etiam hoc loco viros doctos in nouam spem excitauit, ex me conscio nonnihil istius negotii quaerentes de successu. Velim de hoc certior fieri, et Manuscriptum, cuius apud te non amplius sit vsus, Bibliothecae reddere.

Ex literis HEINSIANIS ad Conringium Hagae d. XV Iun. 1667.

REsponsum ab optimo Bigotio super postulatis tuis exspectandum aliquamdiu fuit: qui, qua est comitate ac indole ad omnem beneficentiam facta, desideriis nostris minime grauatus est annuere, quod vt ex te resciscat Cl. Bosius rogo. Habet autem Bigotius, si quid homini minime iactabundo credimus de seipso, non pauca ex vetustissimis exemplaribus Gallicanis Italisque collecta, quae Flauium Iosephum illustrare perpulchre possint. Ea vt ad se per Elzeuiros aut alia quacunque via, si quam tutiorem nouit, curaret procul habita


page 422, image: s217

procrastinatione, verbis enixis contendi.

Ex literis NIC. HEINSII.

Andream Bosium de Iosepho edendo cogitare laetor; dignus est enim scriptor is, si quis alius, qui castigatior in lucem prodeat, quam hactenus est factum. Moliti sunt editionem eius Petrus Cunaeus et Samuel Petius hac aetate. Sed alter horum morte praeuentus telam non detexuit, alter ad professionem Iurisprudentiae euocatus aliis animum applicuit. Exemplaria tamen, in quibus obseruata sua annotarunt, superesse etiamnum apud haeredes opinor. Multus etiam fuerat in eo scriptore castigando magnus Scaliger, quod exemplar is supremis tabulis legauerat Francisco Gomaro, sed ea lege, vt is secundam Chronic. Eusebiani editionem adornaret. Cui operae cum Gomarus sese accinxisset, nescio quibus rixis et contentionibus inter illum ac Comelini typographi haeredes subortis, a proposito destitit. Mortuo Gomaro id exemplar in bibliotheca eius non comparuit. Ipse tamen illo tempore, quo ante hoc triennium huc profecturus per Frisiones iter faciebam, videar intellexisse ex viro fide non indigno, quaesitum Iosephi Scaligeriani exemplar multa iampridem diligentia, sed irrito conatu, vix tandem postliminio e tenebris esse erutum. Quis hoc significarit mihi, nunc quidem in magna festinatione non satis memini, sed recolligam me, et omnes memoriae loculos excutiam, vt possim meminisse etc.

Ex literis NICOLAI HEINSII. Haga Comit. XX Sept. 1667.

DE Flauio Iosepho edendo simul atque cogitare Te intellexi, vltro pulcherrimum institutum promouere atque ornare pro virili haud quaquam


page 424, image: s218

destiti, vt ex Scheffero nostro cognouisse iampridem potuisti. Ipse quidem meae operae nil omnino conferre queo ad illustrandum optimum scriptorem, qui tantum non desertor, certe desultor Musarum atque doctrinae politioris, vix horis subcisiuis studia perfunctorie et obiter, per tot annorum decursum, tracto, in alienis negotiis vtplurimum, occupatus. Interim Emericum Bigotium prae coeteris sum acriter exhortatus; vt quae ex vetustis oppido codicibus ad Iosephum tuum collegit nec pauca nec contemnenda vir variae eruditionis et mihi perquam amicus, ea publicae vtilitati ne sinat intercipi, sed tui iuris faciat, in lucem proditura. Promisit ille, qua est humanitate, praeter ea, quae iam in bonum commune, puto, contulit alia mox adfutura esse, vt horum quoque copia ac facultas per me tibi fiat. Vbi fidem liberabit, nihil in me morae erit quominus aut Langermanni aut Gronouii opera, quam, credo, iam in prioribus expertus es, ad te sine procrastinatione perferantur.

Ex literis CASPARIS HEFENHVSENII, Cantabrigia d. III Octob, 1668,

EXcudetur Oxonii Iosephus historicus Graecus vna cum notis Samuelis Petiti.

Ex literis IENKINS. Colon, d. VII Id. Mart 1674.

QVod beneuolentiam Tuam, Vir Clarissime, studiis et votis iis quibus iam feruet, Oxonium nostrum facile conciliandam fore et speremus, et auguremur, hoc imputes, rogo, eruditionis tuae iuxta atque humanitatis per quam eximiae, qua apud nostrates clares, celebritati: Hinc est quod Viri aliquot ex Magistratu Academico insignes, qui ad


page 426, image: s219

rem typographicam pariter ac literariam procurandam apud Oxonienses deputant, dum Iosephi illius Hebraicarum Antiquitatum Scriptoris editionem nouam Theatro Sheldoniano (splendido sc. illo typographeo quo Reuerend. Scheldonus Archi Episcopus Cantuariensis Vniuersitatem Oxon. nuper augeri iussit) Dignam qua fieri poterit meditantur, in tanti operis molimine. Te imprimis compellandum esse censuerunt; et dum auxilia, omne genus, quibus Author iste elucidari possit, ab aliquot retro annis, vndique gentium, conquirunt, ex tuo etiam penu aliquid oppositum pariter ac eximium sibi prolixe spondent. A me (vtpote quem eiusdem Almae matris alumnum olim, indignum licet, vt et hic, Coloniae, non ita procul a lena tua, iam subsistentem norunt) per literas ad me datas, hoc postulant, vt Te, Vir spectatissime, eorum nomine obnixe rogem, quatenus editioni huic nouae Amicam tuam manum, quam et peritissimam esse omnes aestimant, admouere haud graueris. Inter alia enim nominis tui merita et hoc illos pertigit, quod Tu V. Cl. Fl. Iosepho addictior, textum illius (alias plus satis mendosum) cum pluribus probati commatis codicibus Graecis manuscriptis tua ipsius manu contuleris, vnde plurimum lucis editioni nostrae foenerari posse autumant: Tantae tamen lucis copiam non alia lege expetendam fore existimant, quam impensis omnibus quas te fecisse contigerit, honestissime quam fieri poterit prius refusis; vltra quod totum illud beneficii quod apud illos collocandum duxeris grata simul et honorifica nominis tui recordatione Posteris consignabunt. Hac quippe ratione Viros sane optimos iuxta ac eruditissimos imo Vniuersitatem Oxoniensem (quam nos inter Britanniarum nostrarum decora recensere solemus) Tibi plurimum demereberis:


page 428, image: s220

et si tot ac tantis nominibus, meum etiam adiici volueris, habebis quidem hominem ad quaelibet officia paratissimum: et quo minus pollicitationes meas qui Tibi nondum notus sum, omnino vanas credas, en Dn. Spanhemium Serenissimi Principis D. Electoris Palatini ad Rhenum Residentem N. N. amplissimum, qui pro sua in me amicitia, se Tibi, Vir Clarissime, vltro sistit officiorum erga te meorum sponsorem simul et proxenetam. Vale. Dab. Coloniae Vbiorum. VII Id. Mart. M DCLXXIV.

Ex literis IOANN. IACOBI KERSCHERI, Ratispona d. V Mart, 1665.

IDtantum nunc Te moneo, laudatum modo Fabrum in alia aliqua suarum Flauio [gap: Greek word(s)] tribuere, quod l. 8 [gap: Greek word(s)] cap. [gap: Greek word(s)] . Oniam, Oniae III Pontificis (prout l. 13. [gap: Greek word(s)] . c. 6 recte statuerat) Simone genitum affirmat.

Ex literis GOTTFREDI GVILIELMI LEIBNITII, Francofurth. XXV Septembr. 1669.

IOsepho tuo Iunonem propitiam omnes optamus, quotquot literarum amore ducimur. Excitasti magnam apud eruditos expectationem tui. Vir Clarissimus, Ezechiel Spanhemius, Friderici Theologi frater, cui nuper in acidulis Svvalbacensibus collocutus sum, operam suam, si quid curandum est, obtulit humanissime; et vero ille non tantum cum Gallis frequentissima commercia colit, sed et Romae doctis omnibus magna inprimis, qua patet, rei nummariae cognitione innotuit. Dissertationis tuae de illa Iosephi periocha, in qua Saluatoris nostri honorifica mentio est, partem vidi; sed quorsum iudicii tui libra inclinaret nondum illuc exputare potui. Scilicet operae pretium est, siue genuinus est locus, tanto


page 430, image: s221

praesidio religionem Christianam non fraudari; siue supposititius admoneri nos, ne subtilibus armis contra impios pugnantes, etiam penetrabiliora tela aduersariorum elusionibus et contumeliis exponamus. Nisi tamen bonae notae codicibus deest, fortasse non facile causa cadere potest. Absoluto hoc loco esset dignum eruditione tua, reliquis vere aeque vtile, imo, vt nunc sunt tempora, pene necessarium, chronologicam illam controuersiam excutere, quam Iosepho etiam in subsidium vocato Isaacus Vossius Hebraico scripturae sacrae textui mouit. Audio de Edessenis quoque disserere Tibi propositum esse, de quibus memini Iacobum Bolduc libro de Ecclesia ante legem peculiares sententias fouere. Quae omnia anteambulonum Iosephi loco habenda esse, eiusque editioni recte coniungi, nemo non sentiet.

Ex literis PETRI LAMBECII, Vindobonae d. VIII Ianuar. 1667.

PAucis indico, S. Caes. Maiestatem petitioni tuae de prolonganda manuscriptorum [correction of the transcriber; in the print mamanuscriptorum] Fl. Iosephi Codicum commodatione solita benignitate et clementia annuisse; ea tamen lege, ne iam memoratorum Codicum restitutio vltra finem proximi mensis Maii protrahatur.

Ex literis LENZII, Ratisbona d. XIX Iul. 1667.

EX adiecto amplissimi senatus Augustani decreto vsum manuscriptorum codicum, quos flagitasti, esse concessum, abunde intelliges. Tuum iam erit, reuersales ocyus huc mittere, simulatque de commoda transmittendi librum occasione prospicere.



page 432, image: s222

Ex literis LENZII, Ratisbon. d. XVI Iul. 1667.

ECce manuscriptos Codices, ab inclyto Senatu Augustano tibi ad tempus concessos. Bene compositos fidei mercatorum et hic et Norimbergae commisi, qui vicissim, vt Ienae tibi redderent, curam susceperunt: Quare, redditis illis, nos fac certiores, atque de certitudine; si quae praeter opinionem contingere posset, nos libera. De temporis prorogatione nullatenus dubita, qua in re et meam operam lubens promitto, et suam quoque non denegabit Nobiliss. Dn. Kelbius. Perge modo in proposito alacriter, et tuae cumprimis existimationi, ac publicae famae, maturando consule.

Ex literis MESCHMANNI, Hamburg. d. XXII Sept. 1666.

FOgelium nostrum bis inuisi, iniectoque sermone, dequibus voluisti, apud Sam. Petiti haeredes asseruari quaedam illius Viri in Iosephum commentaria, cognoui: quin et alia ad eundem auctorem meditari Io. Christ. Wagenseilium, quo in Galliis familiariter vsus est hic noster.

E literis STEPHANI LE MOYNE ad Axenium. Rothmay d. XXVI Septembr. 1655.

VErum est V. D. nec vanus afflauit rumor, Iosepho totus incumbo, Iosepho deliciis nostris, quem a multis annis deperiisse, plusque oculis meis amasse non illubenter profiteor. Vix ex Ephebis egressus eram, cum vehementer dolere coepi fata nobilissimi scriptoris, aegerrimeque ferebam, illum ita iacere saucium, spoliatum, vulneratum, lacerum crudeliter ora manusque ambas, nullumque vel Leuitam, vel Sacerdotem, vel Samaritanum, medicas manus admouisse,


page 434, image: s223

nec de tot locis sanandis purgandisque serio cogitasse. Identidem in haec verba erumpebat animus, O! si fata darent, O! si tanto oneri, tandem, aliquando par futurus essem, O! si opera nostra tanti nominis author restitui pristinoque nitori reddi posset; et talia eiusmodi cordis desideria, quae tunc temporis inania videbantur, et insanis eripienda Notis. Sed cum, aetate, ad desideria immo suspiria accessisset qualiscunque bonarum artium litterarumque cognitio, tentandum aliquid in Iosephum duxi, experimentoque non infeliciter facto, maiora audendi totiusque operis emaculandi prouinciam in me suscipiendi, firmum adhaesit consilium. Quo communicato laudatoque ab omnibus amicis proposito, eo semper collimaui, vt quaecunque ad Iosephum facere viderentur, quacunque possem diligentia congererem. Ea propter Bibliothecam non comtemnendam instruxi, scripturae sacrae lectioni, cui cum Iosepho maxima affinitas, totum me tradidi; linguas orientales, infeliciter quidem, qui mei est ingenii stupor et tarditas, indefesso tamen labore excolui, rebus omnibus inuigilaui, ex quibus subfidii et opis spes quaedam affulgeret, nihilque praetermissum volui, quo totum qualecunque istud negotium felicius procederet. Iamque ad umbilicum totum perductum foret, ni muneris mei ratio, vicesque singulis fere hebdomadibus recurrentes, currentem interpellarent, variisque occupationibus distraherent ac detinerent. Haec cum ita sint, Vir praestantissime, quid mihi faciendum putas? An mihi author esses, vt doctiss. Bosio omnia mea traderem, Iosephumque meum, meos amores, alteri contrectandos inhonora et ignaua desertione permitterem; An non mihi fideique meae Iosephoque deesse viderer? An non amicis imposuisse, quos hucusque inani spe lactatos,


page 436, image: s224

subita consilii abruptione deciperem? Quid multis in Gallia, Anglia, Belgio, Heluetia, Italia ipsa iam respondendum superesset, qui crebris expostulationibus et iam fere conuiciis Iosephum a nobis efflagitant? immo quid Typographis, quibuscum quaedam iam nobis licitatio intercessit, quique Typographiam suam pulcerrimis Characteribus latinis, Graecis, orientalibus, se instructuros pollicentur, vt opus nostrum cultius elegantiusque prodeat? Quid denique incomparabili Bocharto, Amico et Fautori summo, [gap: Greek word(s)] perpetuo, et qui, quae sua est humanitas, identidem studiorum nostrorum rationem petere solet? procul dubio leuitatis ab omnibus postularer, futilem pollicitorem omnes vbique me proscinderent, in me versus illius non leuiter pungentis acumen stringeretur:

Quid didit hic tanto dignum promissor hiatu? omniumque dicteriis obnoxiae fronti talis labes inureretur, qualem

Non purgant aquis Sequana tota suis.

Atqne vtinam Cl. Bosii consilium prius nobis innotuisset, nostrum tanta cum animi pertinacitate non fouissemus, Sed alea iam iacta est, et de mutando proposito non amplius cogitandum. Vereor ne rogatus doctiss. Bosius sua mihi communicare nolit; secus litteris ad illum, te sequestro curandis, hoc impetrate tentarem. Si consultum duxeris, ea de re me certiorem facies. Famae gloriaeque suae nihil detractum vellem, Iasciniosis pannis nostris purpuram suam assuerem, omnique opera contenderem, ne quid esset quod de nostra iniquitate conquereretur. Hac spe multi clarissimi viri multa mihi humanissime obtulerunt, vixque duo sunt elapsi menses, cum a viro doctissimo, et ad iuuanda studia composito, ducentas imo trecentas Iosephi varias


page 438, image: s225

Lectiones et conrectiones accepi, ex variis codicibus manuscriptis depromptas diligenterque conquisitas. Illum certe gloria non fraudabo, imo per quos profecerim, ingenue profitebor. Si aliter visum fuerit eruditissimo Bosio, quo caepit pergat pede, omnino per me licet, omnia ipsi prospera et fausta ex animo desidero; eum si nomine meo salutatum velis, maximo me beneficio deuincies. Ea quippe est animi nostri indoles, vt eos qui de literis et de posteritate bene mereri satagunt, votis omnibus prosequamur, officiisque foueamus. Interea res meas curabo, et omnia ad editionem Iosephi ocyus, quam fieri poterit, promouendam, indesinenter comparabo. Nostram forsan anteuertet editio Bosiana. Lente nimirum cogimur procedere, innumeris obruimur negotiis

Et Meliboee Deus nobis non otia fecit.

Hinc tamen aliquid solaminis succurrit, quod post vberem Bosii messem saltem aliquis spicilegio locus dabitur, nullusque dubitem, quin tam vasti tamque late patentis agri extremas oras, angulosque relinquat pauperibus meique similibus, quibus est domi curta supellex, racemando et decerpendo.

Ex iisdem Ad BOSIVM. Rothom. Idib. Octobr. 1665.

ADuersis iactatus fuit fatis Flavius Iosephus, bene multis cum calamitatibus ipsi luctandum fuit, varias passus est iacturas, quae ab omnibus eruditis satis acerbe doleri non possunt. Felicia tamen damna, felices quidem iacturas, quae talem quam tu peperere vindicem, iamque inter ipsius maxima decora annumerandum censeo, quod laboranti succurrere aegroque medicas manus ad mouere serio cogitaueris. Non satis


page 440, image: s226

fuisset, Scaligerum hanc in se prouinciam suscepisse. Parum fuisset si Lunaeus plus de eo cogitasset, tanto oneri defuisset Petiti nostri labor. Spectabat et negotium illud excellentissimum Bosium, absque quo non elimatum integrumque processisset. Cum hac de re per literas me monuisset Axenius tuus, vir eruditissimus, non potui, vir Celeberrime, quin maximo perfunderer gaudio, corque Iosephum vnicum spirans laetitia subsiliret. Sed, quae est rerum humanarum sors et conditio, vna mihi dolendum fuit, quod Axenii doctiss. petitis morem gerere non potuerim. Verum quippe est in Iosephum me, licet imparem, iam multa tentasse, huicque non Augiae stabulo, sed Regiae, Templo, palatio omnium elegantissimo verrendo et purgando, me totum incumbere. Sed vt ea, quae iam ad nobilissimum illum scriptorem commentatus sum, alteri, quam praelo typographoqne committam, hoc est quod non possum a me libenterer impetrare. Certe hoc non fieret sine maximo nominis nostri fideique detrimento qui de penso illo graui quidem et difficillimo exequendo innumeris nos pollicitationibus obstrinximus. Rectius forsan famae nominique consultum foret, consilium mutare, et si ludibria sibilosque reformidarem, forsan opus periculosae tam plenum aleae tam [gap: Greek word(s)] non aggrederer. Sed vt ex literis ad Axenium cognoscere poteris, alea iam iacta est et de immutando proposito amplius non est deliberandum. Interim, vir excellentissime, si symbola tua opus nostrum ditare et ornare non dedignatus fueris, rem quidem faceres mihi, viris maximis, publico, et tibi forsan non ingratam. Tua quippe te maneret gloria, singulae paginae nostrae nominis tui splendore fulgerent, et e corona tua ne flosculum quidem minimamue gemmulam de tractam pateremur; Haec ad te, vir clarissime, minime malo animo sed


page 442, image: s227

ausu forsan liberiori scribimus. Sed quae tua est humanitas, facile condonabis. Hoc etenim non tentassemus nisi animum addidisset, spemque qualemcunque fecisset doctissimus Axenius, Te quicquid est huius negotii benigne interpretaturum.

Ex iisdem. Rothom. d. XXV Iun. 1666.

MAximas Axenio tuo gratias me habere profiteor, quod ille mihi tuam conciliauerit beneuolentiam, quam durus sim et [gap: Greek word(s)] , ni officiis omnibus foueam et excolam. Nil vrbanius epistola tua; et ex hoc ingenuo morum tuorum specimine, vel vehementer fallor, vel aeternam a te mihi possum amicitiam polliceri. Beatum me, qui tam feliciter in Bosii, cultissimi aeque ac doctissimi notitiam peruenerim. [gap: Greek word(s)] post funera Iosephum nostrum, quem vetustate, blattis, librariorum incuria lacerum, saucium, exanimem in via, faciles eruditaeque tuae manus curare non dedignantur. Iam de salute integra Iosephi, quam huc vsque desperatam conclamatamque iudicabam, despondere animumvetant diligentia tua, eruditio non vulgaris, innumera subsidia, Reinesiorum, Conringiorum, doctrinae portentorum, ad manus consilia, infinitaque alia, quibus te me beatiorem non sine quadam animi aegritudine confiteor. Non tamen sine maximo gaudio tot commodis te mactum ditatumque animaduerto, quibus Iosephi nostri editio perfectior possit adornari. Spes quippe nunc affulget certissima, Flauium opera tua pristino nitori ita restituendum, vt in eo nihil imposterum desiderari possit. Quod vnum in votis me semper habuisse, lubens ingenueque profiteor. Valeant nunc igitur Scaligeri, Cunaei, Petiti eruditae lucubrationes, quibus si doctior orbis orbatum se sentiat, non est quod acerbioribus querelis sese multum fatiget, earum


page 444, image: s228

quippe dispendium et maximo cum senore procul dubio compensabis. Sed vt verum fatear, laboribus Petiti non multum inuideo, quibus si semper careat Respublica litteraria, carebit sine iactura vlloque detrimento. Vir reuera fuit alicuius lectionis, sed infelicissimae audaciae, et inter Criticos non Alpha non Beta sed vltimus recensendus. Non memini me vidisse alium qui aeque ac ille ingenio abuteretur. Totus est in purgandis scriptorum corruptelis, Ismaelique dissimilis, omnibus manus porrigit, vulneribus opem, si Deo placet, indubiam allaturus. Sed vulnera vulneribus cumulat, corruptelas corruptelis superstruit, et a veritate, scopoque semper aberrare videtur. Quod alias tot exemplis comprobatum dabimus, vt ea de re nulla sit superfutura dubitatio. Quod ideo tamen a me dictum non putes, aliqua conuiciandi et detrahendi libidine, sed veritatis adstruendae gratia, et ne forsan plus, quam par sit laboribus, industriae, famaeque Petiti tribuere videaris. Nemo meo iudicio, iniquius Iosephum nostrum tractasset, et, quae hominis erat in authores grassandi prurigo, innumera vexasset, luxasset, dispunxisset, interpolasset, versionem ad alia quaeque saepissime abeuntem instituisset, Iosephumque faedatum, laruatum, eneruatum suique dissimillimum nobis exhibuisset. Quae authores castigandi ratio insolentior et temeraria, doctis omnibus fuit improbata, eritque improbanda, quandiu acrioris iudicii, emunctioris naris, solidioris litteraturae, tuique similes criticos, alet et suspiciet orbis litterarius. Hinc est, quod antiquis Iosephi lectionibus quantum fieri potest mordicus adhaereo, versione alia non vtor quam vetere, illamque cum textu originali graeco conciliare totis viribus enitor. Non quod a versione, imo originali ipso, vt nunc vulgo teritur, saepissime non discedam


page 446, image: s229

cum vtrumque vel alterutrum a veritatis tramite nimium mihi videtur abhorrere. Neque tamen ea quae coniecturis tantum sum assequutus, textui sum inserturus. Animaduersionibus ea relinquo aptius et fusius asserenda et confirmanda. Quod vero de editione apud D. Rullandinos procuranda tam humaniter obtulisti, ea de re mihi erit amplius cogitandum. Et vt iam iam fateor, Rullandinorum opera, quorum probitatem et industriam tantopere depraedicas, mihi satis arridet. Nam vereor, ne typographi Rothomagenses vix ac ne vix quidem possint priuilegium Regium obtinere. Pastorum quippe Reformatorum opera Regis priuilegio muniri hic raro conceditur. Nec spe consequendae cautionis me lactare debeo, ni prius opus meum Doctoribus Sorbonicis, Iesuitis vel aliis Pontificiis examinandum, oculisque limis, toruis et inimicis peruestigandum tradiderim. Quod omnino mens animusque refugit.

Ex literis MOTHII. Hafnia d. 18 Aug. 1666.

SCripseram tum rogatus a Langio, qui obseruata sua in Iosephum tecum communicare promittit, modo ante exploratum habeat de modo, loco et tempore edendi Tui Iosephi.

Ex literis EIVSDEM. Hafnia d. 26 Oct. 1666

Dominus Petrus Axe, Secretarius Illustr. Dni. Frisen mecum egit de Iosepho tuo quemadmodum volebas. Verum Langius nunc domum rediit, vt omni studio ea quae meditatus est in Iosephum in ordinem redigeret. Quo facto ad me ea transmittet et ego ad te, optime Bosi. Quare non est, quod amplius dubites. Vtrum autem tam subito in ordinem redigi


page 448, image: s230

queant vt ipse Dn. Axe eadem hic accipiat antequam Hafniam relinquat, dubito.

Ex literis EIVSDEM.

QVae de editione tua Iosephi perscripsisti, incredibile quantum. Nobil. Langius probauerit. Quam primum negotia publica, quibus hic distrahitur, permittent, omnia, quae ad Iosephum notata habet, in ordinem redacturus tecum communicabit. Quod si defectum insignium lacunarum e manuscriptis Viennensibus supplere nequeas, e Florentinis codicibus per literas supplementum petet, et defectum codicum coniecturis suis, bene doctis, subleuabit. Praeter haec veram mensurarum et ponderum rationem e Iosepho, quam hactenus nemo accurate tradidit, item Iosephi Theologica, Historica, Politica, Oeconomica seorsim demonstrabit, et simul rationem temporum et ipsam continuam historiam ex aliis et id genus alia de ipso Iosepho ostendet.

Ex literis NEVMANNI. Vienn. d. 3 Iul. 1667.

TAnta est Sacr. Caesar. Maiestatis iuuandis studiis propensio, vt amplius adhuc spacium restitutioni codicum indulserit, sed hac lege, ne vltra finem mensis Augusti proteletur. Suffecerit hoc tempus vel totis codicibus describendis. Neque alia mens est Serenissimo Principi Dn. Rudolpho Augusto, quam vt seclusis omnibus ambagibus recta via Norimbergam deferantur, atque fidei exactissimae Heredum Forstenheuserianorum committantur, qui deinceps curaturi sunt, vt sub finem Septembr. st. n. Bibliothecae Caesareae salui et incolumes reddantur: hic enim est terminus pro omni prorogatione dictus, velut iussu S. C. Maiest. Domini nostri clementissimi. Ampliss. Dn.


page 450, image: s231

Lambecius mihi retulit. Quem vt promouendae editioni celeberrimi Authoris unice propensum esse constat, ita ne vel minima mora, quod abominor, pilum rei literariae iniecisse videri possit, pro amore, quo illum prosequor, ac Te colo, obtestor.

Ex literis CHRISTIANI NOLDII. Hafn. IV Id. Nov. 1666.

MAgna animi voluptate et laetitia, tum a Mothio nostro; tum a Sereniss. Principis Electoris Secretario Dn. Axenio, percepi, te in eo esse, vt Iosephum erroribus repurgatum, edas. Rem profecto litteris exoptarissimam; et tot, non annis, sed saeculis desideratissimam. Nescio enim, qua factum infelicitate, vt cum tot alii antiqui emerserint, huic emendando tot Scaligeri, Casauboni, Vossii, Cunaei, Petiti, plures, non potuerint sufficere. Ego tria semper in hoc Flauio desideraui, emendatos fontes, versionem commodam, et in vtrumque eruditas notas. Et fontes quidem non aliter restitui, quam Iosephum vt habeamus Iosephum, hoc est [gap: Greek word(s)] , quum fieri non possit, eum hoc voluisse, (maxime circa chronologica sui temporis) quod prae se ferunt vsitati codices. Ac ad eam rem opus esse, apographis castigatissimis; Vaticanis, Gallicanis, Mediceis, Viennensibus etc. quorum tibi copiam factam, laetor ex animo, et impense gratulor. Versione librorum, maxime [gap: Greek word(s)] , noua opus esse semper statui; quod in iis fere nihil egerit Gelenius: qui in libris originum, non semel etiam, nescio quomodo, a fontibus recessit. Crisin autem prorsus arduam existimaui; quod Iosephus pene ex Iosepho illustrandus sit. Philo, Photius, et profani, plus quam modici sunt; Rabbini fabulosi, Ecclesiastici intricati; Gorionides, Hegesippus, Annius etc. falsi. Quibus ego territus difficultatibus, cum praecipue


page 452, image: s232

impedirer voluntate superiorum excurrere iterum ad exteros, propte codices; spem abiicere necesse habui: nec procedere potui vltra mutuas querelas, et rude illud, quod nunc vna mitto. Si quid aliud habuissem, te et luce publica dignum, quod decet ingenuos, neutiquam denegassem. Iunior Vossius, Cocceius Leidensis, et si recte memini, haeredes Petitiani, partes has optime iuuare possent: et sunt in Galliis tibi non incogniti, qui pro amore suo in felicitatem publicam, symbolas suas non inuiti conferent. Ego autem Deum veneror, vt tam egregia te Vir optime conantem adiuuare velit, et in seros annos, literarum bono, saluum et sospitem te vt velit conseruare: simulque ipsum te officiose obsecro, vt quam liceat ocissime, editionem cures. Excitabuntur enim (si quid opus adiici) qui glacie fracta te sequentur alii: vt lesuitis ringentibus, qui dudum nobis, tanta codicum pellectile instructi, hic praeire potuissent, modo non aliis de causis inuidissent, Authorem hunc nihilominus purum et harmonicum, (id quod Deus faxit) habituri simus.

Extraits des Lettres ecrites par Mr. THOYNARD ORLANOIS fils de Mons. le President 1665.

POur ce qui est de Iosephe. Mons Bose ne peut pas attendre grand chose de moi, mais à tous hazard ie parcourai le mien, et vous envoierrai ce que ie troverai. Mandes moi, si c' est une chose prête. Georgius Hornius en promettoit une edition dans les liures qu'il a faits contre Isaac Vossius de aetate Mundi Lugduni Bat. 1659. Il est necessaire pour le travail, que l' on sâche l' Hebreu, et que l' on soit verse dans la chronologie. Ie ne doute pas que Mr Bose ne soit tres-capable de cela et de toute autre entreprise, puis qu' il vous est connu pour saeauant. Ie


page 454, image: s233

desirerois saeauoir s' il est ieune, et s' il sçait le françois, et quelle est sa principale êtude. Il y a hors de Paris Mr Emericus Bigotius un de mes amis, qui a des rares leçons sur Iosephe. Il ne tiendra pas à moi, qu' il ne les lui envoye. Enfin ie voudrois avoir pour seruir une personne, qui merite vôtre amitié, plus de credit et de capacité, que ie n' ai. Faites moi aussi saeauoir, si ce sera en grec qu' il le donnera, où grec-Latin auec une nouuelle version, comme elle est necessaire. I' ai eu autre fois un grand dessein et utile: c' êtoit de faire une harmonie des 10. derniers liures des antiquités auec ceux de Bello, mettant les deux textes è regione l' un de l' autre en deux colomnes, comme plusieurs out fait dans les Euangiles: Mais ie me suis engagé à autre chose, et voudrois bien qu' un habile homme entreprise cela, apposant la Chronologie en marge, Car a mon gré c' etoient des belles vies que l' on puisse voir que celle d' Herodes l' infanticicida etc. l' ai fait ou designé 3. où 4. dissertations sur des postilles, que i' ai corriges dans Iosephe, dont les preuues êtoient recherchees de loin.

Ie tacherai devant mon depart de vous copier les V. Leç. de Iosephe, quoi que ie sâche peu de choses, et que les vendanges me detournent fort. l' ai ecrit auiourdhuy pour celles qu' a un de mes amis. C' est le nomme Mr Bigot. Mais celles que Mr Bose a eu de Vossius, ne sont que Latines des Mss. du Roy. Mais il en a de greques sur des Mss. qu' il a eus en Italie. Ie lui mande que c' est pour Monsieur Bose. Il y a à Rouen un Ministre nommé le Moine, qui vent aussi l' entreprendre. Pour ce qu' a fait Mr Samuel Petit. ne vous y ioüés pas. Ce n' est rien qui vaille et l' on vent vendre chât en poche bient clairement. Car l' on ne vent faire voir aucun êchantillon


page 456, image: s234

auparauant l' argent touché. Ce 15. Sept. l' ai aussi a le hâte parcouru mon losephe, et suis faché de ne vous auoir pu encore procurer les rar, Leç. qu'a Mr Bigot. Vous me donneres une addresse pour vous les faire tenir, si ie les ai. le 17. Octobre.

Si vous m' auies parle d' écrire à Mr le Moyn, ie Vous en aurois dissuade: car il n' y auoit rien à esperer, et même il pourra dissuader Mr. Bigot. de m' envoyer ce qu' il a. l' appuierai neant-moins de nouueau aupres de Mr Bigot. et lui remontrerai bien qu' il ne doit pas en consideration d' un petit Ministre desobliger deux honnêtes hommes comme est Monsieur Bose, et moi, qui suis son ancien Ami.

Mr de Sorbiere dans la lettre 64 me à Mr Patin Docteur en Medecine de la Faculté de Paris et Professeur du Roy, écrite d' Orange:

Les animadversions de seu mon Oncle sur Iosephe sont entre les mains de sa veuve, qui les garde comme un tresor, du quel elle espere de tirer une bonne somme d' argent. Ie ne sçai s' il se trouuera quelque docte curieux assés riche pour acheter des escritures indigestes, qui demanderoient beaucoup de loisir, et d' erudition Talmudique, afin qu' elles puissent être mises en état de voir le jour: Quas vero author ipse cum non absoluisset moriens pro non inchoatis haberi voluit.

Ex literis IOANNIS SAVBERTI, Helmstadio XIII Kal. Febr. 1662.

IOsephi exempla manuscript. nulla extabant, nisi forte inter tineas et blattas. Id ipsum est, quod suspensum tenuit Petrum Cunaeum, qui nouam editionem Iosephi in lucem protracturus


page 458, image: s235

erat, cum Collegae mei Conringius et Schraderus in Belgio studiorum causa commorarentur. Nisi forte ipse vnum atque alterum exemplar siue antiquitatum, siue aliorum fragmentorum sibi adquisiuit, quod apud haeredes eius sepultum hactenus manet. Florentinum manuscr. proposito tuo necessarium [gap: Greek word(s)] Conringius noster non autumat, si primam Iosephi tenueris editionem, quae Basileae prodiit et ex illo ipso impressa fuit ac emendata. Id vero, quod in Hispania extat, eiusdem iudicio desperabis, vtpote quod ab inuidis fratricellis et inhumanis monachis, veluti a draconibus thesaurus, vigilanter seruatur. In adipiscendo [gap: Greek word(s)] exemplo Biblioth. Noricae frater meus fidelem et sollicitam, si poscis, dabit operam.

Ex literis EIVSDEM. Helmst. 1673.

FLauiani de Iesu Seruatore testimonii meminisse scriptorem quendam Iudaeum R. Salman Zesi nuper obseruaui. Cl. Carolus Molinaeus in sua Collat. Euangg. mentionem facit vetusti, quem ipse possederit codicis antiquitatum Iosephi: Hunc manuscriptum putat Ampliss. Conringius noster.

Ex literis VITI LVDOVICI A SECKENDORFF, Ciza d. XXIII Oct. 1670.

DE Iosephi et aliorum operum editione gratissimum est, quod non omnis spes decollauit, quanquam difficultates vndique plurimas adhuc superesse appareat, quas vt amoliri possis, fortunaque benigniori vti, et


page 460, image: s236

egregias dotes publicis vsibus magis magisque accommodare, ex animo precor.

Ex literis SCHEFFERI, Vpsal. d. v Ian. 1666.

PEtiti collectanea, quae te scribis ad nouam Iosephi editionem desiderare, per Bigotium procuraturum tibi pollicetur Nicolaus Heinsius, aut certe vnde haberi possint, exploraturum. Ad Cl. Gronouium quoque scripturum, vt impetret per Emericum Casaubonum, quae Isaacus pater eius quondam congessit.

Ex literis EIVSDEM. d. XIII Iul. 1669.

INterea perferuntur ad me tua in Iosephum. Vtinam et caetera sequerentur. Nam ista quidem valde sunt eximia, et pollicentur multa magnaque.

Ex literis EIVSDEM. d. xii Iul. 1670

IOsepho gratulor summopere, qui per te reuiuiscet.

Ex literis EIVSDEM. Vpsalia.

PRomisso nullo magis saliuam mihi commouisti, quam quod facis de Iosepho. Perge coeptum hoc vrgere; non alia re magis orbem litteratum tibi deuincies. Memini, cum ante annos bene multos Geneuae versarer, Morum, praesente Iac. Gothofredo, aliquid eius generis polliceri. Sed vt est homo doctus, Graecarumque litterarum cumprimis gnarus, ita laborum impatiens, et praeterea ob peculiaria animi vitia errabundus per totam prope Europam, vt de illo frustra cogitetur.



page 462, image: s237

Ex literis CHRISTOPH. GVNTH. SCHELHAMMERI, Londino 1674.

CVm essem Oxoniae, summos illos, qui ibi viuunt rei literariae antistites coram veneraturus, eum praeterire nolui, quem non vltimo inter illos loco positum fama cognoueram, Dn. Bernhardi, Astronomiae Professorem et Coll. diui Iohannis socium. Is tum multa alia praeclara de Salana nostra tenebat, tum id quoque, te in Iosepho emendando a pluribus abhinc annis laborare. Nec enim eius oculos fugerat, quod eius rei specimen luci quondam dedisti, nec quid inde sibi promittere habeant antiquitatum cultores, difficile ei fuit colligere. Quae res effecit, vt idem illud, quod eruditos omnes tenet, operis integri et consummati desiderium, et ipsum inuaserit; ad quod explendum quantum ipse conferre animum induxerit, plenius ex his, quas mihi ad te curandas commisit, literis cognosces.

Ex literis CHRISTIANI SORGELII, Lugd. B. d. XXIV Mart. 1669.

GRonouius a Bigotio responsorias habuit, quibus continebatur, se Vossio vtendum illum codicem dedisse, quo si vsus ille esset, velle se vt tibi transmittatur. Sed Gronouius existimat, seram futuram illam transmissionem. Vossium enim institurum conditioni, vlterioremque eius operam praetenturum. Itaque sibi dari postulauit, impetrauitque in duos menses, idque in eum finem, vt si velis pro labore describendi aliquid impendere, nancisci possis. Indicabis itaque voluntatem tuam.



page 464, image: s238

Ex iisdem d. IV Id. Dec. 1669.

Puto tibi recte redditas esse, quas praecipiti quintile ad te dedi vna cum doctis litteris Bigotianis, de quibus iudicium tuum expecto. Historia de prioribus variis ita se habet. Vossius Cocceio (qui et ipse Iosephi editionem promittebat) commodauerat suum exemplar cui adscriptae erant. Postea orta est inter eos lis de Hebraica veritate et LXX Interpretibus: Tum grauatus Vossius accedere Antisophisten suum, me rogauit, vt librum ab eo repeterem. Feci, sed non ante reddidi Domino, quam ipse quicquid erat in marginibus in meum exemplar exsignari curassem. Inde translatum est, quod tu accepisti petente illo, qui misit, et ignaro Vosio.

Ex literis EZECHIEL. SPANHEMII Colon. Vbior. d. XIII Mart. 1674.

QVum me haud ita pridem pro solita sua humanitate inuiseret Regius Britannorum ad hosce de Pace conuentus, orator illustr. Dn. Ienkins, de Iosephi editione, quam adornabant aut moliebantur gentiles sui Oxonienses, deque tuis in eum auctorem lucubrationibus fama tam inter suos diuulgatis verba cepit commutare; dein operam etiam meam serio efflagitare, vt quos ad te ea de re cum suo tum publico etiam suorum Oxoniensium nomine destinabat litteras, rite curandos reciperem, meisque qualibuscunque officiis, queis forte vt Germani nomine et sanguine viri pondus aliquod aut momentum inesse arbitrabatur easdem apud te prosequerer. Annui facile quanquam tibi ignotus, nullaque


page 466, image: s239

vel doctrinae vel meritorum laude tibi commendandus, sed ea tamen fretus, quam mihi et viri dignitas, virtus et eruditio plane singularis, et petitionis ipsius aequitas, et de grauissimo minique inter paucos amato semper auctore bene merendi studium quoddam incredibile indebant, fiducia? Quae caeteroquin voti illius, cuius compotes fieri cupiunt eruditi illi Oxonienses, sit summa; quae a te vel praesidia vel subsidia, post comparatas ab iisdem suo aere Samuelis Petiti in eundem auctorem curas, speranda sibi duxerint, facile ex adiunctis hisce praedicti Regii oratoris datis ad te litteris percipies. Illud quidem constare tibi vlterius me interprete et parario voluit, haud leui et quam ipse pro arbitrio statues mihique haud grauatim indicabis, mercede, beneficium hoc tibi imputandum. Tu vide, Vir clarissime, quid cum tuis tum litterarum commodis, aut amplissimorum eruditissimorumque Virorum desideriis, velis aut possis etiamnum ea in re prouidere; nosque, quod varie illustrissimus idemque doctissimus Orator Regius expetit, de toto tuo proposito quam primum redde certiores. Quam lubens vero oblatam aliunde, huiusce tecum collocutiones ac amicitiae, si pateris, conciliandae occasionem sim amplexus; quam non hodie primum te tuamque in liberalium artium et interiorum litterarum ac doctrinarum studiis industriam singularem suspexerim, dicere nunc pluribus apud te supersedeo.

Ex literis IACOBI THOMASII, Lipsia d. XIV Oct. 1667.

GRaeuius significauit, iam ante hos quatuor annos per affinem se Tibi misisse excerpta codicum Iosephi, quibus vsus esset Bigotius, caeterum


page 468, image: s240

nihil responsi recepisse, traditae sint eae, nec ne. Facies ergo, vt ipse intelligat, num acceperis. Id vel mihi significatum vbi fuerit, vt per me id resciscat, opera dabitur. Spero enim fore vt adipsum denuo sit mihi scribendum.

Ex literis IOANNIS HENRICI VRSINI.

PRodiit Isaaci Vossii Noua Chronologia sacra ad mentem vt ait, Iosephi Hagae Comitum 1661. Qui post Peirerium nouam ad Atheismum portam aperit. Ille altera facie primae paginae (fol. 104) ab Emerico Bigotio Gallo se decem priores Iosephi libros cum optimo antiquissimoque codice accepisse gloriatur. Strinxere pro Mosis Hebraicaeque literaturae antiquitate et sinceritate calamum plures iam Bataui, sed heri veracissimus puto Christianus Schotanus Franeckerae editus hoc ipso anno 662. in manus meas venit; perfunctorie inspicere licuit; qui Vossium data opera refutandum suscepit Iosephumque emaculandum. Apparet hinc operis tui summa necessitas.

Ex literis EIVSDEM. XXVI Aug. 1662.

DE Iosepho Tuo, nescio an nuper nunciauerim, moliri quoque in Belgio nouam editionem Cocceium. Sed an ille tanto operi onerique pares habeat humeros, ex editis eius hactenus scriptis non possum ratione colligere. Tibi Deus vires corporis augeat, firmamque donet valetudinem! De codice Viennensi agam cum Domino Lenzio. Ipsum aegre transmittent homines illi, nisi forte Princeps vester sua autoritate aliquid confecerit: et qui variarum lectionum texere possit catalogum, nescio an ibi locorum hodie sit aliquis.



page 470, image: s241

Ex literis GEORGII HIERONYMI VELSCHII, XI Id. Nouembr. 1667.

Iosephi tres codices praecipuae dignationis in Italia quondam videre memini, quorum vnus in Vaticana, ex spoliis, nisi insigniter fallor, Palatinis, alter Florentiae in Medicea ad S. Laurentii, vterque Graecus. Tertius Mediolani in Bibliotheca Ambrosiana, Latinus, Ruffini versione, et, vt plerique existimant, ipsius B. Hieronymi manuscriptus, paginis omnibus ex meris arborum corticibus miro artificio conglutinatis, quo nihil elegantius ex omni antiquitate vnquam conspexi Nisi ex istis iam Tibi excerpta ad manus fuerint, si desideres, faxo, vt difficiliorum locorum collationem ab amicis accipias. Nec enim libros ipsos vltra Alpes deportandos hominibus Germanis vnquam concesserint, neque integra volumina cum editis conferri petere ausim ab illis, qui temporis parcissimi, suisque studiis addictiores, plerique praeterea aularum occupationibus et salutationibus sacrorum suorum Principum impediuntur. In schedio igitur descripta transmittes quorum prae aliis consensum aut emendationem optaueris. Vix tamen ante aestatem anni instantis quidpiam polliceri queam, ni vanus esse velim. Nam Allatius, quem Tui causa meoque rogatu etiam de suis aliquid additurum spero, plerumque multis grauibusque negotiis implicatur. Cl. Berigardus autem, Medicus Gallus et Professor Philosophiae Patauii Graece doctissimus, a paschate demum, cum cathedrae vacare incipiunt, Florentiam se cum familia conferre atque ibidem aestiuare solet: nec ipse, aut Filius, pariter eruditissimus, hanc operam detrectabit, quo deducente olim plusculos dies, conferendis quibusdam auctorum locis tam meis vsibus, quam in Rhodii nostri gratiam, in


page 472, image: s242

Bibliothecis illis desedi. Si Regiis Parisiensibus Codd. ipse iam vsus fueris, pariter significabis: sin minus, operam dabo, vt ex istis quoque instituto tuo aliquid decoris accedat. Puto enim ex Mazariniana quoque non ita pridem egregium exemplar in Regiam translatum, nisi me aliorum relatio fefellerit.

E literis EIVSDEM. Id. Aug. 1668.

DE Iosepho Tuo aliquid cognoscere aueo. An Gorionidae quoque pseudepigrapha, et quae Münsterus olim dedit, Hebraica adiuncturus sis? fac quaeso, vt ego, et ex me alii, qui id cupiunt, sciant.

Ex literis EIVSDEM. Augustae Vindelicorum. d. IV Cal. Febr. 1669.

SEd multo magis me exhilararunt, quae de Iosepho tuo beneuole edocuisti. Opto igitur videre illum diem quo magno Reipubl. literariae bono, et ingenti nominis TVI gloria in lucem ea magnificentia producatur, qua nunquam hactenus conspectus est. Cui perficiendo operi, vitam Tibi, DEVS opt. max. et prospera omnia clementer largiatur. De Gorionide sententiam laudo. Venetam editionem, si expetieris, operam dabo, vt per fratrem obtineam. Ipse nunquam videre desideraui, cum illic agerem, quia a Munsterii editione nihil differre tum putabam. Atque nunc in memoriam mihi venit, quod, postrema excursione mea in Italiam, Octauius Ferrarius, Eloquentiae professor publice denarrabat. Conuenisse nimirum in aedibus primariis Senatoris Veneri (credo, Dominici Molini fuisse, quae doctis omnibus, cuiuscunque nationis ac religionis patebant) viros haut paucos eruditos, interque illos etiam Rabbinum quendam, iam senem, sed


page 474, image: s243

praeter linguae suae arcana, melioribus quoque literis Latinis, et vulgaribus, vt vocant, siue Italicis praestantem; Huius igitur vicem, cum inter sermones alios, quidam illorum dolere se simularet, quod illa in superstitione consenuisset, quae multum ab antiquis suae gentis sententiis et ritibus hodie distaret, ille vero id pernegaret, in exemplum protulit locum Iosephi de CHRISTO Domino, de quo Lambecii, ni fallor, epistola, exstat, quem vix auditum recuticus suppositicium proclamauit, quia in Hebraico non sic legatur. Tum alter non nihil commotior: ecquando vero, Vir bone; vndeque audiuisti, Iosephum, qui Graece scripsit, Hebraice tamen scripsisse? responso solido existimans os illi obturatum, qui tamen Hebraicis pertinacius inhaerens, Munsteri quoque editionem, vt mutilam, repudiabat, integrum Iosephum Hebraicum, et genuinum penes se esse gloriatus. Quot vtique de Veneta illa editione tantum accipiendum suspicor. Cum Bigotio nulla mihi familiaritas intercedit: Moneri posset optime ab illo, cui missurum se recepit. An Petiti notas et emendationes ineditas apparatu, vt aiunt, satis magno in Iosephum, videris? [note: Sorbenii Iudicium de istis in Gall. Or. Colomesii. p. 171 carissimas esse, et indigestas.] Parisiis haut ita pridem venum expositae erant. Eas fortasse illustris Rolfincius, Patini arctiori amicitia felix, tibi impetrare queat: ni ipsae sint illae, quas Bigotius promisit.

Ex literis EIVSDEM. Augusta Vindelicorum VII Non. Mai. 1669.

GRamannus noster de Iosepho in Vaticana collato nullam mentionem


page 476, image: s244

fecit, sed Allatium, praefectum, XIX Ianuarii diem suum obiisse significauit, cuius iccirco vices gerat Abbas quidam Syracusius morosus homo et asper, a quo parum humanitatis viri docti deinceps sibi promittere possint!

Ex literis IOANNIS VORSTII, XVII Ianuar. 1670.

NOn me fugit, quam praeclaram operam tum aliis, tum in cordato scriptore Flauio Iosepho illustrando atque integritati suae restituendo sumseris; optoque videre illum diem, quo potissimum Iosephus a te restitutus publicis vsibus inseruiat.

E litteris I. CHRISTOPH. WAGENSEILII, Aldorphi a. d. XX April. 1674.

OBseruationes nostras, circa vnum et alterum Iosephi locum, inserui Commentario Talmudico, de Vxore Adulterii suspecta, quem nuper perfectum dedi; atque ausus sum, lectionem aliquam, quam deprauatam esse opinabar, emendare, etiam citra Manuscriptorum praesidium; quod, num bene, an secus a me factum est, tu, Vir Celeberrime, vnus omnium optime iudicabis. Debes tandem, in edendo illo scriptore, expungere nomen, quo vniuersae Reipub. literariae obstringeris, atque non Germani tantum exactores sumus, sed et Galli, Italique, hoc a te fieri postulant, ego vero salutem ac sanitatem huic labori necessariam, tibi ex animo precor. In Gallia iter faciens, Rhotomagi, cum Eruditissimo Mornaeo contraxi notitiam, qui sua studia Iosepho illustrando pariter consecrat, nec credo eum operam Iudere.



page 478, image: s245

Ex literis HENNINGI WITTENII, Witeberga 1665.

DE illustri scriptore Iosepho, quem diuinis genii tui radiis illustrare intendis, aliqua et legi et a doctis hinc viris percepi. [gap: Greek word(s)] Boeclerus de eo ita iudicat: De fide eius historica in pluribus certe non est dubitandum. Quo minus tamen historici munia omnia impleuerit, impedimento fuit, quod superstitiosis suis cogitationibus saepe auocaretur, quoties res sacras tractaret, praesertim cum in frontispicio promiserit, se ad verbum vere res sacras expressurum. Quod quomodo seruauerit, notum est. Vnde Iacobus Salianus Iosephum sibi rigidioribus censuris examinandum sumsit saepe non sine manifesta in eum iniuria. Gelenius satis quidem laudabilem in edendo Iosepho nauauit operam; sed non profecit, quo destinauerat. Est hodie Parisiis doctissimus Vir, et a quo res literaria multum sibi promittere potest, si superuixerit, qui vt coram ex ipso audiui, multa in Iosepho praestabit, et loca corrupta adhuc restituet, inprimis ex Suida, qui multa ex Iosepho citare solet, suppresso quidem nomine. Haec Boeclerus in manuscriptis. Quem ille doctissimum Parisiis Virum nominat, coniicio Henricum esse Valesium, cuius nomen merito alias colit Nobilissimus Boeclerus. Ceterum et illud mihi innotuit, Petrum Cunaeum, qui de Republ. olim scripsit Ebraeorum, Lugduni Batauorum Iosephum emendare scholiisque exornare voluisse; sed morte esse impeditum.



page 480, image: s246

Ex literis EIVSDEM.

HOlmiae inter alios obtigit mihi felicitas adeundi Nicolaum Heinsium, Danielis filium, qui in aula illa foederati Belgii nomine audit minister Residens. Cui quum de Iosepho tuis lucubrationibus edendo quicquam dicerem, Emericum Bigotium nominauit, qui iisdem iam dudum curis se macerauit. Quod si forte suppetias ferre petis, multum hic Gallus poterit. Amicus eius singularis degit Parisiis Aegidius Menagius, a quo cuncta erunt sollicitanda.

FINIS.

[gap: index prosopographicus; index rerum et verborum; errata list]