12/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization
image: as001
THOMAE REINESII Phil. et Medic. Doct. Critici atque Polyhistoris famigeratissimi EPISTOLARUM ad NESTEROS, PATREM ET FILIUM, CONSCRIPTARUM FARRAGO : IN QUA VARIA MEDICA ET PHILOLOGICA LECTU JUCUNDA CONTINENTUR: Antehac a B. Authore nunquam edita; [gap: illustration] M.DC. LXX. LIPSIAE, Sumptibus SCHÜRERI-GÖTZIANORUM HAEREDUM ET JOH. FRITSCHII.
image: as002
ILLUSTRI S. ROM. IMP. REIP. NORIMBERGENSIS SENATUI MAGNIFIC. NOBILISS. STRENUISS. DNN. DUUMVIRIS, SEPTEMVIRIS, CONSULIBUS ET SCABINIS, PATRIAE PATRIBUS PRUDENTISS. SUMMIS MUSARUM MECAENATIBUS ISTAE REINESIANI NOMINIS RELIQUIAE D. D. D. SACRAE SUNTO.
image: as003
DE Atheniensibus memoriae proditum est, quod Viros bonos doctosque, et vivos et mortuos honorârint; Idque Exemplis, probatur: maxime honorum, quibus Hippocratem Coum Medicorum Principem, et Zenonem Cittieum Philosophum, sepulturâ huic post obitum in publico exstructâ, utrique aureâ mille aureorum coronâ donatâ, mactârunt. Utramque et Eruditionis et Bonitatis, si quisquam, laudem promeruit, Attica simul et Latina Musa sive Siren: quo Anagrammate apte notari mihi videtur, Medicorum Philosophorumque hoc seculo Phoster, [gap: Greek word(s)] Reinesius. Nec infelix, ut saepius aliorum, Viri Germaniae nostrae invidendi virtus, debito sibi praemio, se decoratam videns, non a maximis tantum Imperii Proceribus, sed etiam ab externo Rege gratiam, ab universo orbe literario gloriam, dum vixit, retulit. Nunc vero, dum vivere desiit Vir triseclisenio dignus, restat nobis in morte decorandus:
image: as004quam sicuti pars ipsius divinior, coelo suo reddita, devitavit; ita alia corporis exuviis nobilior pars, nunquam intermorituri nominis fama et memoria, Libitinae impatiens, vivere in oculis et animis nostris velle videtur. Urnam superstites e rogo cineres, doctae mentis reliquiae, poscunt: si non argenteam, veterum more, auroque coronatam; chartaceam tamen, et applausu exornatam. De Menandri Bactrorum Regis cineribus et reliquiis, contentionem ortam esse, scribit Plutarchus: ubi partibus aequis tandem digressi litigantes, singuli monumentum ipsi excitârunt. Reinesiana alii alia sibi habeant, condenda vel potius in publicum edenda! Ego iis, quas ad Excellentissimos Nesteros dedit, doctissimis Epistolis obtentis, ne non typis meis Reip. Literariae eas transscriberem, mearum partium esse credidi.
Illis ILLVSTRE NOMEN VESTRUM, MECAENATES OPTIMI MAXIMI, ut praescriberem, a causis non unis me animatum recolo. VRBS VESTRA incluta, (quae
--- tantum alias inter caput extulit urbes
quantum lenta solent inter viburna cupressi,)
image: as005
ut quondam Romae L. Luculli domus, commune Literarum Pritaneum audit: eam igitur, si Reinesius, post fata, sibi hospitium vel parti cinerum suorum monumentum legit, a splendore VESTRO multum lucis sibi foenerandi veniam non desperare potest. Ergo ad exemplum C. Julii Caesaris, qui omnes Medicinam Romae Professos et Liber alium Artium Doctores civitate donavit, BENIGNISSIMI MUSARUM FAUTOR ES et FOTORES! Reinesium hunc ab inferiis reducem, vel sibimet quasi posthumum, VESTRA etiam URBE donandum non dedignamini. Nec propior et domestica nuncupationis hujus causa, me destituit. In URBE VESTRA hanc ego, quae me exercet, Artem didici; sub AQUILAE VESTRAE alis, aliquot annorum vitam egi: Jure igitur meritoque VESTRO, HEROES MAGNIFICENTISSIMI, aliquem e Typographeo meo fructum, grataeque mentis a Cliente pignus, PATRONI, reposcitis. Utrumque hîc humillimus offero, ac ut me meumque hoc rei literariae inserviendi studium benevolentiae VESTRAE
image: as006clypeo protegere, tutari ac beare satagatis, obnixe rogo. Valete, NOBILISSIMI PATRIAE VESTRAE ATLANTES, et Saluti publicae rem bene gerite. Dab. Baruthi postrid. Eid. April. A. O. R. MDCLXIX.
VESTR. NOBILISS. STRENUISS. MAGNIFICENT.
Humillimus ac Observantissimus Cultor et Cliens
Johannes Gebhardus.
image: as007
PRAEFATIO ad Benevolum Lectorem.
QVanta valuerit doctrinâ Philologicâ THOMAS REINESIUS, quantâ excelluerit idem Experientiâ Medicâ, quantâque [gap: Greek word(s)] , quam in libris variarum lectionum caeterisque Scriptis suis declaravit, uti testatur Johannes Vorstius in Praefat. Epist. Reinesii, inclaruerit Te, Lector candide, nequaquam latere arbitror. Etenim Gtrmaniam totam simul atque Italiam, quin et Galliam praeprimis, ob insignem Eruditionis excellentiam, summo virum istum in honore habuisse atque existimatione, notum in vulgus est. Unde factum postea quoque, ut tantâ Viri famâ motus Potentissimus Galliae Rex, summâ Eum gratiâ complecteretur non modo, verum ad significandam liberalitatem suam Regiam atque munificentiam quadringentos ipsi coronatos, uti fando percepi, Lipsiam transmitteret. Et dubium certe non est, quin Regiâ pariter gratiâ atque munificentiâ prosecutus Eum fuisset ulterius, si Altissimus vires vitamque Reinesio diutius concessisset. Dolendum autem summopere est, quod eruditissima ejus Scripta, quorum plurima coacervavit atque collegit, lucem publicam hactenus nondum viderint. Optandum itaque praeprimis, egregia illa atque svavitate referta, quaehinc inde ad Viros eruditione non minus, quam autoritate celeberrimos exaravit Epistolia, cum propter elegantem in stylo venustatem, tum propter rarissimas simul ac doctissimasin illis scribendi materias, in vulgus ut disseminentur. Initium fecit Johannes Vorstius, qui ante biennium Epistolarum a B. Reinesio ad se conscriptarum Fasciculum Coloniae Brandenburgicae excudi typis curavit. Quas cum accepisset non ita pridem Typographus noster Johannes Gebhardus, nec ignorasse idem, quod cum Beato meo Dn. Parente per integrum id temporis spatium, quô
image: as008Medicus Ordinarius aeque ac Consul Rochlizii primum, postmodum vero Serenissimis Saxoniae Electoribus Johanni Georgio I et II a Consiliis Medicis per sedecim et quod excurrit, extiterit, quin et mecum quam conjunctissime quondam vixerit REINESIUS, non a prima aetate tantum paterno me prosequens amore, sed et in Academiis studiorum gratiâ versantem, post etiam Physicum Snebergensem Ordinarium, et tandem Serenissimae Principis Altenburgensis [gap: Greek word(s)] per octofere annos Archiatrum, crebris risque elegantissimis compellans literis: maximo me rogavit opere nominatus Typographus, conscriptas illas sibi ut traderem Epistolas, sumptibus propriis suisque typis excudendas. Permultae sane eaeque praegnantes mihi non defuissent causae, propter quas petitis ejus locum dare non debuissem, praesertim cum durissima in nonnullis reperire Epistolis verba liceat: quae tamen nemo, qui sanae mentis est, vitio mihi vertere poterit, cum quia nullo modo sibi contradici Reinesius patiebatur; tum etiam quia ego eo tempore discendi cupidus, indies magis magisque experiri de tanto Viro atque addiscere desiderabam, ob quam causam non jocosatantum verba, sedseria insuper quaevis atque dura bono animo perferebam.
Quod cum Viri multi, quibeatissimum nostrum Reinesium nôrunt, non nescirent, mecumque consentirent omnes, simul etiam, istas in publicam emitti lucem Epistolas ut paterer, rogarent, eorum pariter ac Typographi petitis morem gerere nullus recusavi. Has itaque Tibi, Lector Amice, de meliori commendo, summoque studio ut easdem perlegas, quin et verba morosa atque dura si inveneris quandoque (invenies autem saepissime,) in bonam partem interpreteris, et si quae forte ex Typothetarum ineuria me absente irrepserint sphalmata, pro tua prudentia ut corrigas, mihique porro faveas, est quod obnoxie rogo. Bene ac Feliciter Vale.
Johannes Matthias Nesterus D. Sereniss. Marchion. Brandenburg. Archiater.
page 1, image: s001
EPISTOLA I. [gap: Greek word(s)]
NOn sum ille [gap: Greek word(s)] , neque difficilis tam ad manum amicas hasce injectiones, mi Dn. D. NESTERE; Et nosse hoc pectus observantissimum, si quodquam, et tenacissimum amicitiarum potuisti jam a novennio e patriâ tuâ, siquidem laborasses: Sed tu aetatis vitio, quae talium incuriosior est, (eâ erga te aequitate sum, vides, ut juventae transscribam, quod forte aliis causis possem) tum eras alienior: nunc vero echinus ille cortice suo exutus est, et mituit, quicquid id tandem fuit, factumque ut quam olim negligere et respuere videbaris capillatam amicitiae occasionem oblatam, ablatam hactenus jam per literas interpretes captes, ambiasque: B. F. mutare hominem, et in melius. Et certe haec prensatio tua ambitusque deliberatissimo nunc a te susceptus est, quem si olim contigisset, solus impetus et temerarium [gap: Greek word(s)] peperisse videri poterat: et ita amicum non quem primus et saepe fallax conspectus obtulit, sed quem integra annorum enneas probatum perspectumque penitus ostendit adquisivisti: Faxo etiam ut expectationi tuae aliqua quae tenuitas mea est, respondeam, Tuque sincere excolentem te amores hosce non minore serietate a me redamari sentias. Lis haec amoris et adfectus mutui inter nos ferveat: amor litium inter varas et vanas illas mentes, quae illis ut sanie ulcerosarum carnium muscae et cicutâ sturni pinguefaciunt. Judicium de Chemiatriâ meâ tuum gratiis meis dignum est; vereor autem ne adfectum id magis tuum quam meritum aliquod meum exprimat: [gap: Greek word(s)] . Nosti dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam: et nescio quomodo alieni labores me impensius delectent, et cupidius amentur, displiceant proprii. Minas illas Tuas de natura Venenorum, Contagii et Putredinis laudo: etsi [gap: Greek word(s)] certo auditurus sis a Sycophantis, ut sunt nunc [gap: Greek word(s)] : miror autem quod ingenii vires in materiebus difficilimis et nemini medicorum, nec doctiss. Fernelio l. de abd. rer. caus. vere-aureo, nec Fracastorio acutissimo, nec subtiliss. Erasto satis pervisis experiri constitueris: Suaserim ego Tibi [gap: Greek word(s)] , h. e. sumere materiam scribentis
page 2, image: s002viribus aequam. Fiet enim ita ut bovem feras vel ferre possis, si titulum ferre didiceris. [gap: Greek word(s)] . Tu amici candidam admonitionem et mores ita noveris, tuleris etiam bene, non oderis. Consilium tuum antiloemicum rependo [gap: Greek word(s)] : In eo velim examines quae de radiculâ elsenichio tradidi: quin et in comm. mscript. de Comitiva Pasat. Lateranenfis idem facito, et si quid super ea monere me potueris, ne omitte. Porisinata quae inde nata sunt consulto rescidi, ut vides: ea lectori emunctae naris addere facile erit. Inprimis vero videntur mihi ii quibus Comites Palatinos Caesareos esse sordet nisi et Palatium Lateranense, et aulam Caesaream, et Consistorium lmperiale superadsuas, entia praeter necessitatem multiplicare et titulos eos ita cumulatos inania esse [gap: Greek word(s)] . Ita mihi bene longumque Vale, mi Dn. D. Nestere, et in amore mei perenna. Pariabo. Scrib. Gerae-Ruthen. 30. Jan. 1626.
[gap: Greek word(s)]
Thom. Reinesius D. Phys. Ruth. ordin.
Commentationis de Palat-Later. [gap: Greek word(s)] praeter hoc mihi non suppetit: gratum ergo erit, si hoc-meum datâ occasione latoris certiremiseris.
EPISTOLA II. [gap: Greek word(s)]
ESto, mi Dn. D. Nestere, SIMUS AMICI, et DUM SUMUS. Sie enim honeste procantem quis sine rusticitatis notâ rejecerit? Sunt amicitiae in vita hac, quod Sol in hoc universo: et nihil aeque ad doctrinam sive parandam sive augendam confert, quam amicus si fidus ille, si aperti pectoris, si rerum suarum liberalis, [gap: Greek word(s)] . Ut enim aroma semper odorem tangenti adfricat: Ita Boni et Docti aliquid virtutis suae et eruditionis. Tum, quod spondes, qua poteris, fove hunc ignem: Ego oleum suffundere nunquam pigrabor. Gratissimum fecisses, si, quod petieram, mea examinasses, praesertim Philologico-Historicum id [gap: Greek word(s)] de Comitiva Lateran. Palatinâ: cui et ipse quid debes. Elsenichium non Untzero tantum sed et Botanicis, quod sciam, omnibus ignotum est inductumque: unus Turneiserus, (c. 14. hist. plant.) in quem pronuper
page 3, image: s003incidi, exactê depingit. Notum id fuerit etiam aliis, non tamen hoc nomine, quod Marchici, Pomerani Megaloponenses, et caeteri maris Balthici adcolae imposuerunt. Copiosä reperimus in alnetis ad Viadrum Francofurti, petroselino apiove tenello foliolis non absimile cum floribus seu umbella alba. Et quia nec Galenus (l. de medic. expert.) tacuit quid ab Aegyptio advena didicerit; et Paracelsus (l. de occ. phil. sub fin.) etiam vetulas, Zigerianos, agyrtas, seniores rusticos, etc. praeceptores habuisse fatetur, non pudeat medicos, et per rhizotomos circumforaneos profecisse. Hi enim non verum retinuêre, ut vulgus talium tenacissimum est, et radicem socordiâ medicorum, quibus saepe vulgaria prae exoticis sordent, neglectam officinisque ignoratam, plebi in usum subministravere. Tertianas hîc habemus epidemias, inprimis duplices, (perperam vocat quotidianas, qui dierum numero et accessionibus tantum aestimant, cum deberent signorum proprietate) sed mali, praequam solent, moris, pertinaces, comitatas miris symptomatibus: observavi sese easdem haemorrhagias narium frequentes et copiosas, angustiam pectoris et summam respirationis [correction of the transcriber; in the print respiratiotionis] sine ullo adfectus thoracis signo difficultatem, herpetes et ulcera ichorem foetidum fundentia, (conspexi una nocte totum pedem erodere et superficiarie exulcerare seu excoriare) tubercula pruriginosa alba per totum corpus instar monticulorum subito prorumpentia, subitoque disparentia: urinas summe variantes, modo tenues, modo crassas, modo cum laudabili eneoremate: plerumque cum sedimento lateritio copiosissimo et spuma ex albo flavescente; omnes rubras, quae citissimê turbarentur, et superne concretam haberent coeruleam nebulam, quasi membranam pinguem, (Here observabam membranam illam, quae hactenus coerulea fuerat, variorum colorum (instar iridis) puniceam, viridem, flavam varie interdistinctam et splendescentem, reliquo urinae corpore flavo, cum laudabili eneoremate, in juvene tertiana duplici scorbutica jam per mensem laborante, post sudoriferum exhibitum.) Feliciter mihi cessit habitâ ratione febris ejusque causae antiscorbutica alterantia exhibere: quod quia non attendêrunt alii, ludere scilicet et latere scorbutum sub typis febrium, etiam veteranos et exercitatos medicos nihil se perfecisse (et pertaesos aegros reliquisse) conqueri memini. Mixtura antiscorbutica mea, quam plurimum contulisse expertus sum aliquoties, talis est:
page 4, image: s004
rum. Rhob. junip. [gap: Greek word(s)] vj.
conf. alcherm. [gap: Greek word(s)] j [gap: Greek word(s)] .
ess. cochlear.
apsinth. an. [gap: Greek word(s)] vj.
meliss. [gap: Greek word(s)] ij.
l. sassafr. [gap: Greek word(s)] j.
aq. antiscorbutic. [gap: Greek word(s)] js.
carbuncul. [gap: Greek word(s)] . diger. aliquandiu, post
colentur. Colaturae adm. Mixt. e 3. Spirit. [gap: Greek word(s)] iij. Succi e Cons. cochlear. expr. depurat. [gap: Greek word(s)] ijs. Syr. e cinnam. [gap: Greek word(s)] j. calam. ar. [gap: Greek word(s)] . Ubi febris complicatae ratio abenda erat, succum acetosae rec. Syr. Diasereos e succo cichor. endiv. etc. substitui. Extracto Zingiberis sudores movi in illis, in quibus plures scorbuti quâm febris notas reperire erat. Idem obtinui usu salis fraxini, juniper. genistae, si febris requireret, in aq. sudorif. frigida mea exhibiti. Universim autem verum est, scorbuticos etiam calidiora facilime tolerare: nam et humormorbificus frigidus, et viscus, quod plerumque hunc morbum fovet, ipsum frigidum est, et atonia flaccorque ventriculi, qui semper comitatur, calidis potius quam frigidis corrigitur. Sed quo vagor! extra epistolae cancellos jam sum: Tu, mi Dn. D. NESTERE, ignosce, et si quid observas ipse quo artem nostram si non locupletari, illustrari tamen posse censeas, communica. Tantum enim, mi Cl. NESTERE, Tu affectum mihi tuum persevera; Ego Tibi meum, si quisquam, fidissime simplicissimum purissimumque. V. et S. Gerae d. 25. April. 1626.
T.
omni fide
Reinesius D.
EPISTOLA III. S. P. CL. NESTERE.
ISta quidem vis est, ista inclementia FATI
Vnam tot pessum stragibus ire domum!
Ista quidem vis est, ista inclementia FATI,
Non uni e paucis parcere pigneribus!
page 5, image: s005
Me miserum PATREM! sed per crudelia Fata,
Fata, quibus nequeas opposuisse manus.
Forma ait, hos oculos, PATER, haec mea lumina conde.
Salve, vige, et longum mater amata VALE.
Quid gemis et lacrimas, quod te miseranda relinquo?
Quod commune PATRI est, atque TIBI, id patior.
Hîc cubat HEINRICVS generis spes unica vestri
REINESI, et justam fit cinis ante diem.
Addormit FRATRI quasi trima SORORCVLA: nostra
fac lapis inscriptis stet super ossa notis.
Sparge autem flores supra mea busta viator:
favisti vivo forsitan ipse mihi.
Quodque futurus eram, me carmine dicito: PHOEBE,
Cultores inter pars quotacunque tuos.
Haec ait, et roseae pallent livedine malae,
Iucundusque jacet Syphar inane puer.
Tu, FILI, angelicas inter, carissime, turbas
laetus abis, positôque DEVM jam corpore cernis
et frueris meliore die, mandôque piorum,
nox cui nulla subit, cujus nil gaudia turbat.
Cum dulci NATA salve, FILI optime, salve
aeternumque VAL [gap: Greek word(s)] FILI, ô dulcissime FILI.
Nos moesti interea flemus, sortisque futurae
anxii in extremô miseri squalore moramur
[gap: Greek word(s)] , egeni
et nudi, sceleti solum larvaeque videndi.AGnoscis, mi CL. NESTERE, ista a dolore laxato meo esse: sed ignosces simul. Tantum enim vulnus meum est, ut ne tempore, de quo malis aliis omnibus medicinam finemque venire vetus Sophus tradidit, mitescere ejus dolores, multominus id vel leviter coire posse videatur. O orbitas, quam triste malum, et quo non [gap: Greek word(s)] ullum! Tot millia Imperialium perdidisse, direpta esse momento quae a viginti quasi annis unciatim comparseris; adsiliri, raptari, concuti, spoliari ab impurissimis nebulonibus et Satanae satellitibus, jocum Fortunae male fidae putes esse, si funera domestica filiorum desideratissimorum, et quos senii tandem obrepentis solamen fore rebamur miseri, juxta componas. Ejus mali
page 6, image: s006sensum ad Te etiam, CL. NESTERE, pervenisse quod significas tuis literis, hinc pietatem tuam, vereque Christianam [gap: Greek word(s)] , de qua Te plurimum amo, aestimare potui; quod me simultot laudibus oneras id affectui in me tuo rescribo, non meo merito, habeoque potius pro tuae voluntatis, imo benevolenriae, quam meae alicujus [gap: Greek word(s)] dignitatisque testimonio. Si qua in mevirtus est, candor est, et humilitas, eaque non adfectata: Ea dum gloriam fugit, gloriam, puto, meretur. Alii sunt [gap: Greek word(s)] . Ego vero humi repo, terramque pennis rado passer ut marinus solet, bene conscius et humani intellectus angustiae, et rerum scitu necessariarum infinitiei. Maximum eorum quae scimus minimum est eorum quae ignoramus: quod si plures hodie intelligerent, minus invidi, minus essent superbi: quanquam quî possent aliter homines imperitissimi, et nullo praeterea alio quam suo typho, quo simpliciores, et praesumtione scientiae, quâ seipsos deludunt, conspicui, quam esse impudentissimi? cum quibus propterea in certamen frustra quis veniat. [gap: Greek word(s)] ista monstra [gap: Greek word(s)] , et sint per me vel
inter praecipuos, sitque illis aurea barba:
Sufficit [gap: Greek word(s)] , et viros prudentes et graves, licet paucos, detestari tales una mecum. Ego vero nec posthac desinam publice bene mereri, solâque conscientia promotorum commodorum publicorum, DEO permittens caetera, triumso; etsi solennis infelicitas mea, qua pro benefactis male patior, deterrere poterat. Sint sane ista nunc quidem; at erit aliquando posteritas, quae quod amisêre, quod sprevêre hi majores sui, requiret studiose, amplexabitur cupide, et lubenter depraedicabit. Sed quo delabor? Filiis, heu! meis cippum erexi marmoreum, cujus exemplum mitto: chartaceum etiam molior; eoque apud amicos [gap: Greek word(s)] corrogo: lis si et te adjunxeris, miserisque breve aliquod et quod aetatem ferat, quamprimum, feceris mihi per quam gratum. Ut autem de redhostimento certus sis, et de studiis meditamentisque meis judicare possis, en, in antecessum caput unicum ex Adversariis meis medicis. Si quid sentias, si delectari te divino Critices studio resciero, habebis ejus generis plura. De hostili incursione varii nos rumores terrent. Vereor
[gap: Greek word(s)] .
DEUS protector noster misereatur nostri
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] . Tu, CL. mi NESTERE, me ama, et amorem tuum mihi
page 7, image: s007conserva; simul cum Tuis bene longumque Vale ac salve. Scr. Altenburgi d. 11. Febr. 1634.
Tui
studiosiss.
T. Reinesius D.
EPISTOLA IV.
CL. NESTERE, Dum Hippocratem tuo-meum pervolito, multa quae ne intelligam quidem, multo plura quae prave, si interpretum oculis utar, et quae quisque ex ingenio commentatus fuit, ne dieam commentus, securus arripiam, sese mihi obferunt. Quanquam autem nonnulla ex isto genere ad artem non adeo pertinere, sed ad [gap: Greek word(s)] amplissimumque Philologiae studium, et a medico forte impune nesciri fatear; nefas tamen duxerim talia, quod pars sint scriptorum Hippocrateorum pro inutilibus et investigatione indignis fastidiose rejicere; quod facere tamen Galenum, hoc ipso sibi dissimilimum, et studium Doctorum circa talia satagentium sugillare, com. 2. ad l. 1. epid. t. 83. comm. 1. t. 5. ad 3. epid. et 2. ad 3. epid. extr. et passim, satis mirari nequeo. Ita sane statuo; vel sola Hipp. divini autoritas facere debebat, ut qui nominis ejus studiosi sumus, etiam apices monumentorum ejus omnes excuteremus, nihil temere adnotasse statueremus; ideoque in obscuris per libros ejus indagandis et illustrandis, in luxatis per tot secula restituendis, in emendandis corruptis, in fugitivis et neglectis autori suo reddendis nulli operae parceremus, nulli labori: Idemque sensêre interpretum Hippocratis nonnulli anta Galenum. Certe nomina patriasque aegrotorum et loca in quibus decubuêre supersedisset adscribere, nisi ad morborum occasiones et causas exactius cognoscendas et dijudicandas ea quae aegroto obvenêre, aliquid conferre posse statuisset. Quae ergo socordia est, quae malitia, si qua in ejusmodi minutiis (adpellet sane Galenus argutias inanes) corrupta esse animadvertimus et emendatius legere posse speramus, vel invidere seculo, velnec minimum eo contendere? Medicus [gap: Greek word(s)] et clinis aegrotorum deditus non necessario talia sciat; at interpres tamen Hippocratis, docens, et conversans cum Doctis non absque pudore nesciet; neuter autem sibi impedimento esse si sciat, dicere audebit. Quare Galeni iniquitatem
page 8, image: s008quâ illos, qui ea, quae artis medicae sunt, probe enarrare nequeunt, ad tales argutias deflectere scribit com. 2. t. 82. l. 1. Epid. itemque morositatem, quando talia inquirenda illis relinquor qui medicinalia praetereuntes Hippocratem ut Grammatici malunt quam Medici interpretari com. 2. t. 35. in 6. epid. nihil moror, neque in parergis superfluus neque in necessariis deficiens. [gap: Greek word(s)] . Et cur quaeso Grammaticos tantopere vellicat, qui sibi a studio Gramm. tam temperare non potuit, ut commentariorum de vocabulis, Atticis maxime, libros 48. et de vocabulorum rectitudine alium, conscripserit, fatente ipso l. de ordine libr. suorum c. 6. Securus igitur judicii Galeni, quod perversum hîc quidem est, pergo in Hippocrate emendando, uti voluisti. Textum istum l. 4. Epidem. [gap: Greek word(s)] : quae Foësius ita vertit, qui e fictili equo cecidit, cui nec illico admota est cucurbitula, intus ustus est: cum lego, risu fere concutior, et supinitatem interpretum, scilicet ita habebant omnia exemplaria, etiam manuscriptum regium, inquit Foësius, conspuo. Quid, viri boni? Ergo ne inter figulorum in Graecia opera erant etiam equi tantae magnitudinis, ut si qui sessor decideret, Chirurgo opus haberet, fracta scilicet costa, vel concusso cerebro, vel fracto femore? Quantae vero, quaeso, fornaces, ubi equi isti coquerentur? Nugae. Una literula est, quae tam absurdam et ridiculam sententiam, et quam nemo sanus (illos enim omnes cum ratione insanivisse puto, qui hactenus ita legerunt, ita acceperunt, ita interpretati sunt) percipiet, peperit, [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] posita. Lego, [gap: Greek word(s)] , et verto, qui de fornace figuli, vel de furno figulino ceciderat. Haec emendatio mea probabit se spero Doctis omnibus, ut ego taceam. Neque igitur laborandum mihi est in stolida sententia detegenda; prodit enim se satis ipsa; et quia reprehendere sedulo, quae nulla digna sunt sedulitate, ineptum est, Galeni monito comm. 1. ad 3. Epid. Quisque vero judicet. B. V. et S. Scr. Altenburgi 19. Aug. 1634,
T.
Reinesius D.
P. S.
Clarissimo WEITZIO, qui me albo Poëtarum Thuringiae inscribere voluit, et quod olim fecerat, nuper admodum literis mihi significavit, ita pro prolixa gratia sua egi gratias:
Inter DÖRINGOS et ME censere POETAS
qui non sim, WEITZI, [gap: Greek word(s)] , suave nefas.
page 9, image: s009
Non aliter poteras felicior esse POETA.
Fingis enim et non-ens ens tamen esse facis.
[note: De Tibiis, servili genere Galen. l. m. m. c. 1. Tibius servile nomen apud Atticos.] Sic Tibii quondam contemtô vilis Othone [note: Alludo ad Roscium Othonem, qui primus instituit Patritios sedentes in quatuor decim spectare ludos, plebem servosque seorsim et stantes.]
In bis septenis visa sedere manus.
Victima quô centum de cruribus est Hecatombe: [note: De Hecatombe [gap: Greek word(s)] seu verâ et [gap: Greek word(s)] vide Hofm. comm. ad l. 3 Gal. de usu part. c. 10.]
Hôc eôdem fuero nempe POETA modô.
Et ex intervallo.
Deprecor hos, WEITZI, Poenos, Arabasque. Syrosque
Sin; Tu TE IPSE mihi Car, Geta -- --
Si laudare voles, fac de propiore: mearum
Forte aliquid laudum suppeditet patria.
Quae de longinquis narrare Palaephaton [note: Palaephatus mirabilium historiarum scriptor, et qui quae omnibus videntur paradoxa et incredibilia, persuaderet tamen.] audit
Vix ea pro veris vulgus habere solet.EPISTOLA V. CL. NESTERE.
SIngulariter me TIBI devincis candore isto tuo, quem spirant gratissimae mihi et [gap: Greek word(s)] literae, quas nunc abs te accipio: In eo vero, per communes Musas te rogo, mihi persevera, redhostiam, si potero, amicitia, cultu et officiis. Vere autem divinas me in Proloquio Diatribes de L. P. tangere bucconem et brochum istum [gap: Greek word(s)] , vacantivum, et arrosorem doctorum, quos imitari non potest, omnium. Is vero sibi res suas habeat: invideat, ringatur, et irriat dum ilia ipsi rumpantur. Ego felicitatis meae partem in eo sitam esse puto maximam, quod mali et imperiti me oderint; du m ament et admirentur boni et periti. Solidam ae
page 10, image: s010me inibis gratiam si mea tanti esse putaveris et pellegeris; solidiorem longe, si de quibus dubites me aperte et libere monueris. Quod ut facias, en, laciniam mearum Variarum sub praelo tamdiu, tam morose gementium: Excusi sunt praeter 24. hos, quos mitto, quaterniones XVI. sed eos mittam cum liber secundus fuerit absolutus. Expectare autem jubeo ejusmodi minimum X. Velim etiam ne in vulgus dimanent per TE, antequam colophonem iis impositum videris. Operae typorum lente procedunt, quod me male admodum habet. De Professione in Acad. Witteb. significo, a Dn. D. Oppelio dudum ad me esse perscriptum et exquisitum, vel tentatum animum meum: nondum ei respondi, quod quid facturus tandem sim, nondum constituere potuerim. Remora in conjugio, quo incommodo utor, maxima est, et in tricis rei familiaris, in quas se induit antehac, et me involvit nunc simul uxor. Invenient, spero, Fata viam. Etsi enim non unavice ad hanc vel aliam lucem seu professionem vocatus sim, non expugnari tamen me passus sum, ut tales illecebras et arrisum famae qualiscunque praeferrem huic, cum qua per DEI gratiam vivo, mediocritati; in qua etsi non caream aemulis, qui me exerceant, facilius tamen unius alteriusve incommodos mores tolero, interdum quoque carpo liberius, et audentius oppugno temerê mihi adversantes, quam in Academia tot factiosorum ambitiosorumque intemperies eram sustenturus, ubi nimirum [gap: Greek word(s)] alicujus et scandali metus major, et saepe falsa quoque, quia vel inveteraverunt vel animis seductorum et minus intelligentium imbibita sunt penitius, sinere oportet, dum agnita sponte et sine strepitu evanescant. Crastino Dn. D. Opelio respondebo; sed aliud, quam quod TIBI, non potero, nisi nox certius quid suggesserit. Cur splendidiore loco esse adfectarem ego, cui in obscuro hoc angulo malevoli invidique adeo detrahunt, et clanculum (nemo enim audet cominus) insulcant? tum vero omnino contabescerent, scio. Quicquid sit, commendo vias meas DOMINO, IPSE faciet. TU, mi CL. NESTERE, in amore mei perenna et persuade TIBI, quicquid REINESIO fueris gratificatus, non perire, sed cum foenore aliquando ad Te rediturum. Optime Vale, mi amicissime NESTERE, et quamprimum [gap: Greek word(s)] , si potes, ad me vise. Excipiam Te, prout potero, humanissime, et habebo gratissime. Festinantissime Altenburgi 13. Jul. 1634.
T. Excell.
omni adfectu et fide et officiis dicatiss.
D. Reinesius.
page 11, image: s011
P.S.
Respondissem maturius, nisi luctu acerbissimo super obitu conjugis dulcissimae nunc defungi, DEO sic disponente, cogerer. Occubuit autem ea die morbi undecimo, invasa XV. Julii dum peraegrê per triduum abessem, haemorrhagiâ ex utero, obruptas, sine evidente procatarcticâ causâ, uti quidem referebat, ullâ arterias tam uteri ipsius quam foetus: quam extremo quarti mensis gravidae non nisi lethalem accidere potuisse certo certius est; idque praesenserat ipsa primô accidentis impetu, eoque abjecta vitae spe omni, compositis mature rebus, commissâ DEO animâ, mortem mascule excepit, eamque 26. Jul. hor. 12. nocturnâ placidissimam obiit, me spectatorem [gap: Greek word(s)] miseriae suae et immissi divinitus deplorati adfectus potius habens, quam medicum, Iterum Vale. d. 31. Jul. 1634.
EPISTOLA VI. CL. NESTERE.
TU vero [gap: Greek word(s)] . Perge mecum, quae in literis vel secure nimis arripuêre, vel praeteriêre fastidiose, vel infeliciter constituêre priores expendere, interpretari, dispungere. Utilitas publica erit et bonum seculi, cui nati sumus; etsi in eo sint, qui nos natos esse fortasse nolint: Ita acerba res est superciliosis et delicatis nostris [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] veritatis indicina et castigatio, etiam justa. Ego vero semper judicavi judicio, imo sensu carere eos, qui cum homines sint et errare se posse ideo non nesciant, istâ tamen pestilente persuasione, sua examine omni superiora esse, neminem audere contra hiscere, adflati turgidique incedant et contradicentem neminem ferre velint. Miseros Suffenos, et qui frustra magna et gravia quaevis secum cornicentur homullos! In gratiam veritatis proprias sententias confutare, ea vero Sapientum consuetudo est, qui pro Sapientibus habentur vel propterea, quod sua non ament nimium et sibi plus justo non tribuant credantve, aestimatores etiam aliorum. Qui vero nihil nisi quod ipsi fecerint dixerintve rectum putant, contemtores reliquorum omnium, insipientibus merito adcensentur: Omnis quippe superbus est stultus. A Cl. Barthio, quem tu tantum non in coelum effers, et quem sua defensurum esse scribis, nihil indigni iniquive ex pecto; tam licet ipsi in
page 12, image: s012meis, si quando lucem adspicient publicam, (lenta autem res est, et fortasse incumbent in spongiam, ut olim illius Ajax) quam in ipsius mihi licere visum est experiri; non existimo autem Soli oblocuturum esse. Sunt enim pleraque, quae nunc quidem produxi, adeo certa liquidaque, ut nisi temere litigare velit, ne calamum quidem contradicturus mihi tingere debeat. Perpende, quaeso, mi carissime NESTERE, [gap: Greek word(s)] , ubicunque ab eô dissentio: maxime vero examina, quae cap. 8. l. 2. quo ejus in Plinium Valerianum, dictum Empiricum illatae emendationes producuntur, trado, et miraberis hominis doctissimi manifestissimas inscitias, frustrationes, et puerilia [gap: Greek word(s)] , audaces etiam conjecturas in autorem non intellectum invectas deprehendes magno numero. Istassi quis praefracte tueri praesum erit, eum ne sani quidem capitis esse dixero; Barthium autem mecum fore et visurum me, quamvis indigno indice, id quod verum est nullus dubito. Ecquid vero Cl. Meisnerus? Nam et ab isto dissentio, ut vides: an et hunc offendit candor meus et [gap: Greek word(s)] ? DI meliora! Tu Cl. NESTERE, utrobique officium tuum, hoc est, amici, facies, et omnia, quae virorum, caeteroquin bonorum ac eruditorum, male suspicacium morbus sinistre interpretari velle videbitur, tuâ moderatione salvabis: malevolorum et invidorum [gap: Greek word(s)] ; Iis igitur ne tenta quidem respondere. Hoc unicum TE per communia haec Musarum sacra rogo, ut subindices mihi, quisnam sit ISTE, quem meis partibus minus favere videas. Novi me, TE, non pacere omnibus, ne quidem si placentae essemus, ut de inimico non adeo quaerendum mihi sit; expedit tamen scire quem amicum quem inimicum habeam, ut cuivis prudenter cauteque converser. Aliter enim amico, eique probato me ostendam; aliter homini fidei dubiae me adcommodem; aliter Ei, qui me odio sive merito aliquo meo, sive gratis h. e. cujus ipse fortasse nullas rationes habet, persequitur. Dejerare ausim, Eum quem me odisse ais, me ne novisse quidam, multominus aliquid mali a me passum esse: Cur igitur odit ignotum, innocentem? Calumnia fecit, ut tam gravi in proximum suum peccato se innodaret sciens: auribus igitur ut pendeat dignus est qui calumniantem non audit tantum, sed et ei obedit; Otempora! O mores! Accipis nunc quaterniones quindecim; ultra enim non progressus est Typographus: et strigat nunc plane: Vides igitur facile fieri posse, ut lucem nunquam adspiciant ista; et propterea carere poterunt nonnulli hoc metu, qui hactenus ipsos torsit, partim iste, errores suos publice innotescere, partim ille, Reinesium nimis inclarescere, quam ipsi obscuratum, immo perditum
page 13, image: s013mallent. Bene Vale cum Tuis, Cl. NESTERE, et quamprimum responde. Scribo [gap: Greek word(s)] , cum me tuae Onandensteinio redderentur, 31. Mart. 1638.
Tuus seria fide
Reinesius D.
EPISTOLA VII. CL. NESTERE.
CUm Varias meas Tibi misi, praestiti quod receperam: quorsum ergo tantae tuae gratiae pro debito soluto? Deinde neque tanti sunt eae ut prolixas gratias promereantur. Saltem lege, judica, et pronuncia; sed [gap: Greek word(s)] ; non enim prohibuissem Te a me dissentire si alio aurigatur ratio et Veritas; impune id licet, et amicitiâ nostrâ tamen salvâ. Id vero quicquid sit, quod me non pervidisse rebaris, candide perscribe; quod percipere non potes, de eô vel morose me interroga et libere; amo enim [gap: Greek word(s)] , si quisquam et neminis dissensu, si rationabilis sit et modeste instituatur, offendor quidquam. Id saltem genus nequam odi, qui quae non intelligunt, carpunt; antequam intelligunt, lacerant; et quae adsequi desperant, deaestimant. Laudes vero istas sentio esse me amantis; amantium autem plerunque pravum judicium est; praeterea sarcina mihi venit inde, unde aestimas rem praemii commeare ut loquatur cum Ennodio; quomodo enim sustinebo tam amplas laudes tantillus? quomodo satisfaciam tam luculentae expectationi ego qui me humi repere scio, sed quem Tu ad coelum usque extollis? Deprecor igitur istas laudes; cognosco amplectorque adfectionis calorem; qui ne divisione locorum et silentio quocunque tepescat provide. Persevera mihi favorem istum, imo auge; in reliquis te velim parciorem; ecquid enim sumus homulli, etiam cum magnum spiramus? Ex omnibus aliquid fortasse fieri potest; e singulis minus poene quam nihil: ad quem [gap: Greek word(s)] quotidie me proficere sentio etiam cum in literis maxime proficere videor. Ego de humanae perfectionis schemate nec praesumo aliquid, nec tamen timeo: removeatur fiducia literarum inaniter concepta, et formido tamen absit; fortasse qui officium locumque inter summates renuit verecunde, luculenter
page 14, image: s014et constanter implebit. Ita mihi, mi carissime NESTERE, optime Vale et salve. Altenb. Cal. Jul. 1640.
Tuus omni fide
Reinesius D.
EPISTOLA VIII. CLARISSIME NESTERE:
UTinam hesterno diei similes alii mihi illucescerent! Etsi enim iter non fuerit sine molestiâ; eam tamen suavissima vestra conversatio, et vultus amicissimi, et frontes limpidae, et literatae fabulae omnem mihi deterserunt adeo, et jucundius me diem agitare vix meminerim: ita me vestra omnia delect arunt. Bene autem TIBI sit, mi carissime Dn. D. NESTERE, qui ejus gaudii mihi fuisti pararius, et me non solum IPSE amantissime complecti voluisti, sed ut idem faceret Ampliss. Dominus Praefectus, dux autorque extitisti: Pro qua insigni benevolentia ecquid TIBI rependam? [gap: Greek word(s)] : scilicet hoc in manu mea est, [gap: Greek word(s)] . De aliis, quia a tenuitate mea proficisci nequeunt, nolo Tibi fieri vanô promissor hiatu; odi enim factiosos linguâ, inertes operâ. Hodie familiare est, quod de suo tempore querebatur Moschus: ---- [gap: Greek word(s)] ; sed me a talibus noveris eximium, et de candore meo omnia summa Tibi pollicearis; Eum in filium quoque tuum, et si quid praeterea valuero omne, lubens laetusque derivabo; et ab hoc ipso momento deliberare incipio, quî NESTERIS benefaciam. Manuscriptos tuos Graecos (sunt autem duodecim) et Suidam Basiliae excusum, quamprimum licuerit per occupationes, diligenter evolvam et conferam; dispiciam etiam quid cum unoquoque fieri possit. Unus alterque sunt qui hactenus [gap: Greek word(s)] videntur (possum tamen de hoc falli) non indigni tamen cognitione [gap: Greek word(s)] . Si vitae usuram mihi concederet Omnipotens: insigne aliquid de iis et cum iis minarer. Sextum adversus disciplinarum quarumvis Professores (hi enim sunt quos vocat [gap: Greek word(s)] : quod non omne hactenus intellexêre) omnium primum salutabo et comparabo cum interprete suo Gent. Herveto: cujus versio, quâ solâ hactenus uti potui, saepe mihi stomachum movit. De precio (donari enim mihi nolo quae in liberorum tuorum patrimonio censentur) optimâ fide tecum constituam
page 15, image: s015cum ad Vos venero; veniam autem [gap: Greek word(s)] , certissime quamprimum a molestis hisce [gap: Greek word(s)] et curationibus variolicorum respiravero; non veniam tamen nisi praemisso, qui ne intempestive veniam, de rebus vestris expiscetur et renunciet; nolim enim Vobis molestus esse aut occupatis me ingerere; nihil odiosius [gap: Greek word(s)] De causa morbi et mortis [gap: Greek word(s)] , quam philtro quosdam tribuere scribis, vanum est, et ulterior omnis disquisitio supervacua. Laboravit febris illa specie, quam a principali Symptomate causum cordis et prunellam vocamus vulgariter, alii Ungaricum morbum: alii [gap: Greek word(s)] . Eum quia Ungari vernaculum sibi Eschemmerle h. e. vermem cerebri adpellant, quid miri est, si cerebrum ejusque actiones inprimis eolaedantur; et hinc atroees dolores capitis, vigiliae, comata, deliria et convulsiones inexpugnabiles eum comitentur et terminent. Ursâ igitur praesente vestigia ejus quaerunt, et cum duo tantum sint, tria tamen, ut est in adagiis, vident, quibus ista Symptomata quae manifestas ex ipsa morbinatura resultantes causas habent, ad occultam vim philtri, ignoti cujus, et a quibus, et quando exhibiti, referunt. Super gesticulationibus variis et motibus convulsarum partium pariter nihil est, quod mirêris: respondent enim tales tam imaginationi, quae quia per variorum idolorum oblationem corrupta est in talibus, etiam varie ineptit; quam diversarum in genere nervoso partium seu differentiarum a sumis malignis factae vellicationi. Convulsiones illae admirandae, quarum ex Horstio meministi (reperies exempla similium in Höchsteteri observat. decadibus et alibi) ad casum nostrum nihil attinent: ibi enim motbi primarii locum habuêre, et adflixêre caetera sanos; item ex intervallis bene longis hîc vero [gap: Greek word(s)] fuêre, morbi acutissimi supervenêre collapsis virbus aegroto, coque extremi periculi signa facientes potiusad formandum prognosticum, quam ad curam sui instituendam. De soporifero poteras omittere quod scribis: meministi enim non fuisse exhibendum, nisi a delirio (quod semper ajebas esse periodicum; ego continuum fuisse, non semper eadem vehementiâ, et [gap: Greek word(s)] , puto, vel primo febris insultui cohaerens, vel paulo post superveniens) se recollegisset modicum: In acutis juvenum praesertim, morbis, tempestive sobrieque exhibita narcotica quid praestent, nolo Tibi ab experientia mea, est enim sane quam tenuis, suggerere; ratione hoc deprehenditur, et testimoniis gravissimorum autorum constat, multos eorum sobrio et tempestivo usu, cum desperata viderentur omnia, et metus tamen incertus esset, ex orci portis revocatos esse. Imo satius est, medicamentum anceps, quo tamen
page 16, image: s016aegrotum nihil saesurum te esse scias, experiri, si per rationes aegroti liceat, quam omnino nullum. Quare non est ut consilium istud meum, quod cum conditione dabam, tanquam absolute datum interpreteris; haec enim esset Sophistica cavillatio. Utile futurum erat, si adhibere aegroto potuissetis: nunc quia adhibere non potuistis, eventû scil. mortis praeventi, quid opus est gratias agere DEO quod non adhibueritis? mere [gap: Greek word(s)] ista sunt. Quemadmodum nihil agendum est medico prudenti et cordato, quo famam aucupetur, et adplausum imperiti vulgi; (est enim iste inter brevia, fugacia, caduca) hoc Hipp. l. [gap: Greek word(s)] . adpellat [gap: Greek word(s)] : vide sis Varias p. 143. ita nihil quod ad salutem aegri facturum esse agnoscit, de quo tamen sinistre judicaturum esse opinatur vulgum, omittendum est: artis regulas et conscientiam suam debet habere pro norma: quibus si satisfecerit, sive laudetur sive culpetur ab imperitis, habeat in promiscuo. Quid enim timeas, si imperiti culpam tibi impingant, quâ tamen careas? Magnum solatium est, inquit Tullius ad Marium, culpâ carere: et ad Torquatum: Conscientia rectae voluntatis maxima consolatio est rerum incommodarum: et ad Toranium l. 3. ep. 22. Magna consolatio est cum recordaris, etiam si secus acciderit, te tamen vere sensisse et recte egisse. Crantor hoc [gap: Greek word(s)] esse dixit, scil. si scias te recte et ex artis praescripto egisse, nihil pertimescendum est, nihil dolendum; si fecisti ea mente, quam ratio et veritas praescribit, culpâ carebis, et omnia humana placate et moderate feres: Peccati autem dolor, h. e. si te errasse, tua opera laesum esse aegrotum, agnoscas tandem, et maximus et aeternus est. lgnosce, mi CL. NESTERE, si haec tibi [gap: Greek word(s)] suggero: videris enim in hoc negotio fluctuare: Ego vero Te, si qua possim, adversus humana ista, quae nemo etiam cum maxime cavet, etiam cum suis optime gestis, effugere potest, firmare exemplô meo velim: sane ab amico benevolo et de quo amica quaevis tibi spondes, proficiscuntur ista, et benevole te accepturum et in optimam partem interpretarum spero: nihil in me fellis, nihil fuci est. Possem in eam rem plura scribere; sed [gap: Greek word(s)] : et spero me Tibi sic satis exposuisse mentem meam. Optime Vale, mi optime NESTERE, et favorem tuum mihi persevera. Scr. properanter adlucernam 13. Jun. 1642.
Tuus omni fide.
Reinesius D.
page 17, image: s017
EPISTOLA IX. CLARISSIME NESTERE.
SUidam tuum hoc latore recipis et simul pro commodatô gratias; nihil adeo mihi profuit, quod AE. Portus, quo ego utor, suam Colon. Allobrogum An. 1619. excusam ex hac edit. Basil. expresserit; unde factum est, ut ubique isti similis sit. Venetianam Aldi correctiorem esse deprehendo e notis Porti et lectiones ejus, ubi scil. [gap: Greek word(s)] est, meliores, De Codd, tuis manuscr. plus speraveram: sunt autem plerique interea excusi; arbitror e bibliothecis Venetis descriptos esse et quidem ante annos non plenos nonaginta. Non sunt igitur ea, quâ videbantur esse, vetustate. Librariorum qui mercede aliquos ex illis descripserunt, alter ex Epidauro alter ex urbe Peloponnesi Navplia fuit: non nimis docti et qui hoc servitii genere libros describendi vitam tolerarunt, cum an. Chr. 1551. Nunc de unô quovis volumine sigillatim: De Chronico, quod [gap: Greek word(s)] , Syncelli, qui vixit cum Patriarcha CPolitano Tarasio cum an. Chr. 800. fucum nobis fecit ille, qui titulo huic, [gap: Greek word(s)] [gap: Greek word(s)] primum concepto, alia manu praefixit hunc [gap: Greek word(s)] . Syncelli enim Chronicon fol. 19. incipit: Est igitur ista [gap: Greek word(s)] alîus Georgii: et si divinare licet ex annalibus Georgii Cedreni monachi, quos a condito mundo usque ad Is. Comnenum deduxit desumtum fragmentum mutilum; non autem pertingit usque ultra Alex. M. tempora. Cum autem Syncelli Chronicon in hoc codice ab Adamo ad imperium Michaelis cum Theodora matre, cujus initium cum anno Chr. 841. coincidit, perductum sit, adparet hinc dubium aliquo modo esse, quod hactenus adseruêre docti, Voss. l. 2. de hist. Gr. c. 24. et Scaliger in Epistolis, Syncellum desinere in Diocletiano reliqua in ejusdem Chronici serie ad Heracleonam Imp. usque addidisse Theophanem. Etsi vero quae in Cod. biblioth. Augustanae ad Heracleonem usque leguntur, Syncello adscribantur: non impedit tamen, etiam reliqua quae ad annum usque 841. eidem tribuuntur in Codice tuo, qui omnia ista uni Syncello autori adscribit, nusquam Theophanis meminit, Syncelli esse: et hoc modo tuus ille Codex et Augustano, et eo quo Scaliger usus est, fuerit integrior. Sin placet adsentiri Vossio (testantur enim Cedrenus et Glycas Syncellum morte praeventum in Diocletiano desinere, tum incipere Theophanem ei coaetaneum) dicendum erit, tuum Codicem
page 18, image: s018eo loco quo nominare Theophanem debebat, scil. initio Constantii Chlori, mutilum esse, omissa nimirum mentione Theophanis. Ita nimirum fit ut librariorum negligentia volumina alia aliis sunt fusiora, alia contractiora. Quae post Syncellana, sive Theophaniana sunt, leguntur in hoc Codice, Logothetae cuidam tribuuntur et continent historiam, maxime urbis C Politanae, annorum 120. (cum enim ab Imp. Michaele incipiant, desinunt in An. 960. quo Romanus Imp. CP. obiit.) Iste Logotheta, ab officio ita dictus quis fuerit et quando vixerit, non liquet: nisi ille Georgius est qui historiam anuorum 58. nempe ab An. 1203. descripsit. Omnes autem quos hactenus nominavi Chronographos Cedrenum, Theophanem, Syncellum, typis expressos, quos cum Codice tuo conferre oportet; mire enim differunt Codices mscr. unius provinciae a Codicibus alterius; tuus sine dubio e Venetis bibliothecis descriptus est, hinc inde tamen librarii negligentia imperfectus et cum vastis lacunis.
II. Georgii Pachymeris qui circa An. 1280. floruit, Philosophiam Aristotelicam XII. libris constantem, qui nihil aliud sunt quam paraphrasis omnium totius Philosophiae Aristotelicae partium, Latine vertit Phil. Beroaldus: ediderunt Basil. An. 1560. Graeca hactenus inedita esse puto. Particulae ejus paraphraseos in bibliothecis Italiae hinc inde conservatae fuerunt, teste Gesnero: tuus autem Codex integram hominis istius operam exhibet. Extremo ejus sub titulo [gap: Greek word(s)] , tractatur quaestio, quî fiat quod dentes facilius instrumento dentiduco, quam manu educantur: cujus lectio ad medico-mathematicum pertinet. De caeteris habebis quamplurimum: Nunc Te Valere et salvere jubeo, mi Caris NESTERE. Altenb. 18. Jun. 1642.
P. S.
Pinguedinis asciae piscis modicum velim si potes, mihi colligas, et prima quavis occasione mittas.
Tuus fide seriâ
Reinesius D.
page 19, image: s019
EPISTOLA X. CLARISSIME NESTERE.
UT fidem meam VOBIS liberem, pergo in Codd. tuis mscr. receasendis.
III. Theodori Metochitae CXX. argumenta seu capita, continent Philosophica e physicis Ethicis et Politicis desumta plurima; historica nonnulla; num. etiam III. historiarum cognitionem cuivis literato maxime necessariam et rem in communi vita utilissimam esse docet. Criticen exercet cum de Xenophonte c. 19. de Platone et Aristotele, c. 1 2. 2. 5. 10. 21. 25. et alibi: de Plutarcho c. 71. de Philone c. 15. de Josepho c. 14. de Dione Prusicensi c. 18. et Synesio c. 17. deserit. Ad Oratoriam pertinent [gap: Greek word(s)] , quos adpellat, super statu Imp. Rom. infelice c. 37. 38. 39. 40. super vitae humanae miseriis, c. 27. et instabilitate fortunae c. 127. de quâ ipse optime dicere potuit, qui de summo honorum fastigio (erat enim magnus Logotheta, ab Imperatore secundus) in extremam egestatem decidit, in exilium ab Imperatore Andronico Jun. ejectus, bonis omnibus spoliatus, monachi habitu sumto obiit An. Chr. 332. Reliqua hujus viri plane summi et majoris seculo suo si voles cognoscere, vide Meurs. notas in ejus historiam Rom. et Voss. l. 2. de hist. Graec. c. 28. nondumque sciam edita sunt ista [gap: Greek word(s)] , lectu tamen dignissima.
IV. et V. Olympiodori comm. in Platonis Dialogos 4. Alcibiadem, Phoedonem, Philebum, et Gorgiam. Vixit autor et Philosophiam Aristotelicam professus est Alexandriae, ipse Thebis Aegyptiis natus, magister Procli, sub Theodosio juniore. Commentariorum horum tanquam in Bibliothecis Bonon. et Venet. latitantium meminit Simlerus. Fuit etiam inter [gap: Greek word(s)] h. e. professores artis Chymicae seu [gap: Greek word(s)] : quo de vide Varias meas l. 2. c. 5. et l. 1. c. 2. Historiarum ejus libros Iegit et excerpsit Photius Cod. 80. In ejus comm. in Gorgiam est ad medicinam pertinens locus iste, f. 95. [gap: Greek word(s)] noti sunt: [gap: Greek word(s)] non item: et fortasse nullibi praeterea eos reperias. Sunt autem qui caprinas ovillasve pelles divendunt, quibus corpora aegrorum involvere veteres solebant medici diversis intentionibus; maxime ad rarefaciendum apertis adplicatione vel etiam injectione recens detractarum et calentium poris halitum et transpirationem
page 20, image: s020promovendam, vel ad trahendum aequaliter ex profundo et ex habitu noxium. Vidi in Italiâ qui praecipitatum ex altô caementarium et concusso corpore luxatum universaliter vituli anniculi corio calenti, insueret, adhibitâ simul embrochâ olei calentis, non sine insigni fructu; vulgus nostrate talem [gap: Greek word(s)] derideret. [gap: Greek word(s)] hosce primum ex me audis, mi carissime NESTERE; frustra excuteres Lexicos de interpretamento.
VI. Cl. Ptolomaei de Musica seu [gap: Greek word(s)] libri tres: Eos Latine vertit et edidit Venetiis Anton. Herm. Gogava Graviensis. Graece nondum editi sunt: in eos commentatus est Porphyrius. Sequitur scriptum [gap: Greek word(s)] de re militari; ego vero deprehendi esse Aeliani Tactica; quae olim Latina fecit Theod. Gaza: edidit Graece et Latine Fr. Robortellus an. 1552. Venetiis: et novissime Sixtus Arcerius cum annotationibus Lugd. Batav. 1613. in 4to. In tuo isto codice sub finem fragmentum additur de [gap: Greek word(s)] , quod in edit. Arceriana non comparet. De reliquis in eo volumine egi nuper ad Praefectum vestratem.
VII. In Ptolomaei quadripartitae constructionis seu de Judiciis Astrologicis libros 4. Commentarius anonymi cujusdam: Simlerus Porphyrio tribuit: Ejus libros duos priores vertit aliquando Camerarius. Porphyrii Isagoge in Apotelesmaticen Ptolemaei: de hac jampridem tradidit Simlerus, extare Venetiis manuscriptam.
VIII. Jamblichi Chalcidensis liber de vita Pythagorae: adhortatorius ad philosophiam: de communi scientiâ Mathematica: de Nicomachi Arithmetices Isagoge. Priores duos Graece et Latine habemus publicatos ab Arcerio cum notis apud Commelinos in 4to. Tertii et quarti meminit Simlerus velut ineditorum. Nicomachi Geraseni Arithmetices meminit Photius, cod. 187. In eam etiam commentati sunt Heronas, et proclus: Meurs. not. ad Nicom. [gap: Greek word(s)] .
IX. Abammonis ad epistolam Porphyrl ad Anebô [gap: Greek word(s)] scriptam responsio: hanc Broclus Jamblicho autori tribuit; quo referendum est, quod etiam Jamblichi nomen, praeter Abammonis in codice tuo praefixum est. Simlerus etiam inter Jambl. opera eam recenset. Epistola autem porphyrii ad Anebô quid continuerit disces ex Eusebio qui l. 3. praep. Evang. c. 4. et l. 5. c. 9. et 10, ex ea aliquam multa de Aegyptiorum Theologia adducit.
page 21, image: s021
X. Vita plotini philosophi et index librorum ejus autore Porphyrio: in Italia Graece impressa esse dicit Simlerus. plotini philosophica opera librorum LIV. in Enneadas VI. distributa: Latine versa sunt et edita a Mars. Ficino.
XI. Scholla in Dionysi Areopagitae librum, de coelesti hierarchia, de Eccl. hierarchia, de divinis nominibus, de mystica Theologia: in Epistolas 4. ad Cajum, ad Dorotheum, ad Polycarpum, ad Demophilum, ad Titum, ad Johannem Theologum. Ista Scholia videntur esse G. Pachymerii; scripsique ea de re nonnulla ad vestratem Praefectum.
XII. Sexti Sceptici seu Pyrrhonii contra omnium disciplinarum professores libri X. Latine eos vertit Gentianus Hervetus: ed. Paris. an. 1569. in fol. Sunt in eodem volumine capita quaedam de bono et malo; de pulcro et turpi: de justo et injusto: de veritate et mendacio, quae eidem Sexto adscribuntur, Dorieâ Dialecto descripta.
Orphei Argomavtica, quorum initium, versuum 60. circiter, pariter mihi communicasti, non sunt illius vetusti vatis Thracici. Sed Crotoniatae, poetae heroici: cujus meminit Suidas. Graece ea edidit Aldus Venet. an. 1517. Cum Latinâ interpretatione eodem carminis genere Cratander Basil. an. 1523. Versus [gap: Greek word(s)] , cum sequentibus duobus quasi Thracicus, Eurydices maritus ea diceret, prae se ferunt; sed certe simulat ista poeta, ut sua sub Thracici celeberrimo nomine extrudat, et Thracicum inducit loquentem, cum ipse sit longe alius, et recentior Orpheus. Tantum de tuis codicibus.
Visam, ni vis major prohibuerit, hisce diebus ad pastorem quendam in vicinia vestra, qui consilium meum rogat; eâ occasione fortasse fiet ut conveniamus: recipies tum Catalogum bibliothecae tuae. Bene Vale et Salve.
Tuus omni fide
Reinesius D.
Altenburg. 22. Jun.
An. 1642.
page 22, image: s022
EPISTOLA XI. Mi clarissime Dn. D. NESTERE.
[gap: Greek word(s)] , inquit Aristoteles, et vel mel saturis insuave est. De quaesito igitur inter nos modo pax. Ego facile dissensum tuum ferre possum, et sustineo eum pacatissime salvâ amicitiâ, cujus ne tantillum mutabo ego, etiamsi acrius impudentiusque mihi contradixisses. Tertianam continuam sexto jugulasse [gap: Greek word(s)] credet medicorum quisquam; quare non est ut hoc agas contentiosius; malignitas eaque non levis, pestilenti dispositioni proxima, fecit. Si fauces aegroti, quas inter oris distorsiones observabamus gulae caminariae similes, et modum deglutitionis, et loquelam intercisam considerasses attentius, de summa earun aviditate ex inflammatione partium spiritalium et circa oesophagum, quod febris malignae symptoma est, et [gap: Greek word(s)] proprium, subiisset suspicio. Et cui fini bezoardica, quae dicebas, adhibuisti, si malignitatis nihil suberat? Cur insigniter adeo calida, si causum esse sciebas? Sentin igitur te nunc quidem [gap: Greek word(s)] , podicem superare lotionem seu lavacrum, ut est in proverbio, h. e. causam non bonam patrocinio fieri deteriorem. De eo, quod medicamenta apud vulgus infamentur, si adhibeantur deploratis, multa dicebam ex intima philosophia: scil. Christianos medicos non vulgo sed conscientiae satisfacere debere; et quando cum notabili periculo incertus tamen metus est et incerta desperatio, non de errore aegrotum, sed praemisso prognostico, tentare naturam et moliri aliquid, quo aegrotum se non esse laesuros sciant. Etiam cum omnia ex arte egerint medici, a vulgi tamen importuna loquacitate non sunt immunes; unde colligere potes conscientiam ipsis solam sufficere ad veram animi tranquillitatem, et vulgus nullo modo esse attendendum; hujus enim judicium, varium, instabile, corruptum; ideoque nauci et futile et quod sapiens non aestimet pluris quam canum latratus Luna. Praestat sane cunctatorem esse et cautum in tractandis morbis; sed in acutis tamen quaevis procrastinatio noxia est, et in re difficili perplexâque ubi animo praesente et facto opus est, timiditas intempestiva. [gap: Greek word(s)] a quo porro dissentire, mi carissime NESTERE, tibi placuerit, neque mirabor neque indignabor; nolim enim tibi praejudicare cujusque autoritatem, multo minus meam, quam sentio esse perexiguam; hoc agam potius ut me ex animo TIBI favere, et
page 23, image: s023commodis honoribusque tuis actiones, consilia et omnem cum facultate omni voluntatem meam adcommodaturum esse quovis tempore intelligere possis. Optime Vale et salve.
a TlBI deditissimo
REINESIO D.
Altenb. 24. Jun.
An. 1642.
EPISTOLA XII. Mi CLARISSIME NESTERE.
ETsi in promitendo parcus fortasse TlBI videar; sum tamen in praestando, ut vides, copiosus. Accipis enim latore eô, quem volebas, quindecim ducatos solidos legitimi ponderis, et liberum me nexu isto, quo me TlBI indueram, pronunciabis posthac. Addidi medullam destill. Cunradi in 4to, et fasciculum, in quo Variae meae et alia, quem cum officiosa a me salutatione Rationali vel susceptori ambactiano, cujus nomen in frontispicio eram consignaturus si habuissem notum, bonâ fide tradi curabis. Caeterorum gratiam mihi facies; Symmachi enim epistolas quidam Advocatorum nostratium D. Casp. Nachtenhofer commodato sibi dari hesterno mane postulavit; Fallopii vero opusculorum editionem, quae Veneta est An. 1566. conferre prius volo cum editione Op. ejus omnium Franc. Codicem transtulero, habebis fortasse Venetam istam. Oeconomiae Hippocraticae, autore Foesio, Codice alterutro, (ost enim mihi geminus) si voles, carere potero: est, si quisquam, studiosis medicinae Hipp. utilissimus, et in omnibus Bibl. medicis spectandus liber. Caeterum liberalibus jocis, quibus apud VOS animus impense mihi laxatus fuit, et suavissime hilaritati successerunt, uti praedicebam, alia omnia: usque adeo [gap: Greek word(s)] , reperi enim turbata multa et aegrotos praeter expectationem; mature tamen et velut e machina histrionicus aliquis DEUS, adveni. Wildvogelio isti e multis millibus uni
[gap: Greek word(s)] .
bene sit pro honotifico amplexu, dulcissimâ conversatione, et splendidâ [gap: Greek word(s)] ; quid autem rependam? Immoriar aeri isti necesse est, nisi crediti tabulas aboleverit ipse. Ad [gap: Greek word(s)] quaedam dicebam de usu pellium owinarum [gap: Greek word(s)] : adde in eamrem quod habet Oribasius l. 7. Synops. c. 14.
page 24, image: s024sugillatis eas adhibitas unico die persanare et abolere vibices seu [gap: Greek word(s)] flagellatorum baculatorumve. Inter glossas seu verba inusitatiora Graeca, quae a Lexicis frustra requiretis, referte et ista: [gap: Greek word(s)] , pro numella, [gap: Greek word(s)] , boja, sive ligno ferrove collum constringente: extat apud Evnap. in vita maximi. Matth. Paris. in hist. Ansl. in re simili utitur vocabulo, Poena collistrigialis. Formareminde collistrigium, i.e. [gap: Greek word(s)] , i. e. [gap: Greek word(s)] : ita vocati sunt e Thraciae populis aliqui, quod solerent hostibus captis capita amputare: derivem [gap: Greek word(s)] : Alii ex iisdem [gap: Greek word(s)] adpellati sunt quod crura hominibus praecidere solerent. Sunt ista, apud Strabonem l. XI. sed alteros [gap: Greek word(s)] , alteros [gap: Greek word(s)] vocat. Utrumque nomen ego depravatum esse puto, et legendum uti dixi cap. 6. l. 3. Variar. p. 457. Similia de [gap: Greek word(s)] apud Persas invenietis. [gap: Greek word(s)] i. e. foemina quae cum arte obstetricia medicinam etiam exercet. Lapis Romanus apud Grut. Inscr. f. 111o. D. M. VALERIAE. BERECUNDAE. JATROMEAE. REGIONIS. SUAE. PRIMAE. QV. V. ANN. XXXIII. etc. Cujasius in Basilicis ad I. pen. C. de postum. heredibus, reperit [gap: Greek word(s)] : quae formatio scil. a masculino [gap: Greek word(s)] satis legitima est; sed vocabulum non ihcludit simul obstetricatum, ut prius illud. MEA pro MAEA, [gap: Greek word(s)] est in saxo Mediolanensi i. b. f. 1042. AURELIA. VIR GINIA. MEA. quam obstetricem expono. [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] pro eo qui non delectatur auditione alicujus rei, extat apud Julianum misopogone p. 91. Adderem alia, nisi chartâ excluderer. Tu mi carissime NESTERE Vale et me ama. Altenb. 6. Jul. an. 1642.
Studiosiss. Tui
Reinesius D.
EPISTOLA XIII. CLARISSIME NESTERE.
NE putes me fallere cum [gap: Greek word(s)] apud Olympiodorum exposui venditores caprinarum pellium; hos enim significari insinuant sequentia in [gap: Greek word(s)] ista: [gap: Greek word(s)] : ad fomenta autem corporum expetuntur pelles. Ipsarum autem caprarum negotiatores, quos tu hâc voce denotari rebaris, [gap: Greek word(s)] adpelIarentur: non
page 25, image: s025[gap: Greek word(s)] , subintellecto substantivo dicitur a Graecis, tam carnes, quam pelles caprillae; ut a Latinis itidem per ellipsin, ovillae, bubulae, suillae, scil. carnes: leonina, vulpina, scil. pellis. [gap: Greek word(s)] Aegyptiorum Philosophorum genus, ita dicti fuêre, [gap: Greek word(s)] : autem et [gap: Greek word(s)] , funis: crant nim. Geometrae et a funiculis, quibus ad dimetienda plana utebantur, ita denominabantur. Studium sane Geometriae maxime viguisse in Aegypto, colligas inde quod Pythagoram, Democritum, et Evdoxum ejus discendae gratiâ in Aegypto peregrinatos fuisse et versatos cum sacerdotibus adnotârit Laertius. Summe etiam necessaria fuit Aegyptiis Geometriae cultura ideo quod annuatim ab oluvionibus Nili dominiorum limites confunderentur; si quae igitur inter vicinos de limitibus orirentur lites, eae ab harpedonaptis, tributo cuique per funiculos artificiosâ dimensione, suo componebantur. Democritus de seipso apud Clem. Alex. l. 1. Strom. [gap: Greek word(s)] . Eadem Democriti de suis peregrinationibus ita jactanter scribentis citat Euseb. l. X. Praepar. Evang. c. 2. et inde O. Heurnius de philos. barb. antiq. p. 54. De librorum inter nos permutatione videro, cum aliquando convenerimus: non recordor enim nunc quos e tuis velle possidere debeam. Bene Vale, mi Optime NESTERE, et me ama. Scr. Altenburgo 6. Aug. 1642.
Tuus omni fide
Reinesius D.
EPISTOLA XIV. Mi Carissime J. M. NESTERE.
EXpectationem de studiis tuis in libertate Academica nostram abunde cognoscere potuisti; quam ut sustinere valeas, unice ardenterque laborandum TlBI esse putato. Hoc vero ut possis, pietate inprimis et modestia (humilibus enim Deus dat gratiam, et nihil juventuti perniciosius vanâ persuasione scientiae) consequêris. Iis virtutibus si [gap: Greek word(s)] et diligentiam mediocrem junxeris, quin voti tuo tuorumque compos reddere et aliquando
page 26, image: s026Reip. prodesse possis neutiquam dubita; Erit quoque solidae eruditioni, virtuti non fucatae et morum honestati suus honos, et praemia constabunt meritis; qua spe si vixeris, simulque opus vocationis strenue urseris, omnes studiorum disticultates facilime superabis. Sed haec talia a parente tuo et praeceptoribus, quibus intimius nota tua sunt, suggerentur plenius explicatiusque. Cl. Dn. D. CUNDISIO pro amica compellatione gratias ago maximas; amplector etiam benevolentissimum in Me adfectum; redhostiamque quacunque potuero, promptissime; Eum meo nomine peramanter saluta et de recens adita Sparta gratulare; quam ut exornet felicissime, inque eâ omnia [gap: Greek word(s)] experiatur, animitus precor. In Disput. ejus placuit quod legi th. 32. de Cameronis observatione ex HeinsI Exercitationibus sacris ventilata. Nôrit autem etiam D. Hopnerum p. m. quod e familiari ejus quodam ante annos bene multos, antequam Cameronis myrothecium ederetur, intellexi, in eadem fuisse sententia, aliterque distinxisse verba Paulina quam hodie ea legimus: item A. Scultetum observat. in 1. ad Tim. c. 18. Hoc saltem simul adnotari oportuit, quod autor [gap: Greek word(s)] istud non obtrudat Ecclesiae tanquam authenticum, sed receptam quoque lectionem defendi posse largiatur; quam modestiam ponamus in laude potius, quam de bene cogitatis viri docti sentiamus iniquius. Sunt sane circa distinctiones in codice Novi Testamenti nondum omnia adeo liquida. Ego vel ideo non adeo improbarem, quod sic voluerunt isti a me nominati, quod hoc modo molestissimis Pontificiorum de Ecclesiae supra Scripturam autoritate coccysmis defungi possimus. HEINSIUM, ita meretur, magnifacio; sed hominem esse memini tamen; et sunt in mundo SALMASI cerae miniatulae quas exercitationibus ejus subinde adpingit. In ejus ipsius loci Paulini expositione, quam multi adhuc scrupi? Sed quo delabor? Tu, mi carissime NESTERE,
[gap: Greek word(s)]
Scr. [gap: Greek word(s)] Altenburgo Misnica 13. Octob. an. 1643.
Tuus omni fide et adfectn
Reinesius D.
page 27, image: s027
EPISTOLA XV. Mi CLARISSIME NESTERE.
OBstupui lectis ad me tuis, simulque indolui querelis quas prolixas defers; id autem aegerrime fero, me corrigere non posse, ut maxime velim, quod molestum TIBI accidit ab Eo, quem putabam sincere amicum TIBI. Quid facias? cedendum est tempori, et firmandus eô unô animus quod careas culpâ (hoc enim maximum in adversis solatium) neque feceris quo minus amicitia staret inter Vos diutius. Ambulant voluntates hominum et favores, non valde consistunt. Consilium quod de mutatione cepisti interim, non adeo probem, hoc praesertim iniquissimo tempore et statu rerum tuarum, putemque pressius deliberandum esse; Differ, habent parvae commoda magna morae: et patronos quaerendos ubiubi possis. In Frisiis non parum praesidii repositum TIBI esse reor: tentare etiam poteris si quos Lipsiae habes addictos TIBI; est enim ita, uti scribis, plerique omnes empirici sunt ibi et impudentes e furnis Chymicis jactatores, si unum alterumque excipias. Si de Chemnicensium voluntate certus esse posses, non dissuaderem vel mediocri stipendio istis TE operam tuam addicere: sunt enim et humaniores Rochliciensibus, et in re lautiore, ut sileam reliqua: habiturusque esses in tanta vicinia nihilominus vestrates obnoxios. Quicquid sit hujus negotii cave praecipites, motus offensâ aliquâ leviculâ et fortasse facile sanabili: Cortice depositô mollis echinus erit. Scis [gap: Greek word(s)] . FILII nomine gratias TE mihi agere superfluit; Ipse pro exiguo beneficio egit satis magnas, et mihi luculenter satisfecit: nolimque rem parvam extolli, et praedicari in plateis, quod in angulo [gap: Greek word(s)] (hanc enim in liberalitate nostra requirit Apostolus) gestum esse volui, datumque. Dedi sponte, libenter, gratis, hilariter, sine ullâ ostentatione. DEUS benedicat et benignitatem meam nominis sui gloriae inservire largiatur. Tantillum respondere hac vice potui, mi carissime NESTERE. Tu candide interpretaberis et me quacunque potero studere commodis tuis serio tibi persuadebis. Opt. V. et S.
a cultore Nominis tui
Reinesio D.
Altenb. 28. Octobr.
an. 1643.
page 28, image: s028
EPISTOLA XVI. Mi J. M. NESTERE.
PRolixum adfectum tuum vel tribus verbis declarasses, longe fecisses gratius. Argutum aliquod epigramma pluris apud me est, quam Poesis Oratoria et longi super re exigua logi: ista Musarum Apollinis Pindi, et si quae alia talia; item oberrationes eâdem chordâ [gap: Greek word(s)] plane putent. Graeca velim diligentius tractes; neque te pudeat Grammaticos libros terere; nondum enim sine isto cortice natare posse agnosceris. Graeculisationes autem in sermone Latino ubi suppetunt aeque significantia Latina, et nisi elegantia vel alia necessitas ita suadeat, devita. Video Vestratium cuidam mire placere [gap: Greek word(s)] Lutheranâ Universitate: et ducitur argumentis plane [gap: Greek word(s)] : et maleferiatorum [gap: Greek word(s)] ; sed rident ostentationem putidam docti prudentesque: Tu ab ejusmodi nugis mature disce abhorrere; disces a talibus, quae olim cum rubore dediscenda erunt, si audias et imbibas. Emplastri Opodeltoch descriptiones extant apud diversos variae; cum iis velim conferre eam, quam Rolfincc. Vobis promisit; de effectis ejus disserunt Libavius lib. singulari: Johan. Matth. Quaest. med. 29: Jac. primirosius l. 3. de err. vulgi in med. c. 48: Sennert. Pr. l. 5. p. 4. c. 12. quid ultra hos doceri hac de re possit, velim audire. Vocant etiam Unguentum B. Anselmi: Losel. de pod. p. 298: sed perperam: curationes enim ejusmodi vulnerum quae adflatu, admurmuratione, osculo, vel etiam nuda lintei adpositione factae sunt et fiunt hodieque ad Anselmum Parmensem magum potius quam ad Sanctum aliquem referuntur; Inde et qui hanc artem profitentur, Anselmadores ab Hispanis, J. R. Moxius praef. meth. med. morb. mul. per venaesect. adpellantur. Uti salutadores qui per superindictas preculas, et ensalmadores, qui per salivas et halitum eadem essiciunt. Similia feruntur sanationum dona habere ii quos Gentiles S. Catharinae, aut S. Pauli appellant; item filii feriae sextae parasceves: de quibus Delr. Disquis. Mag. l. 1. c. 3. qu. 4. Pertinet ad eosdem familia quaedam in urbe Lucâ Italiae experimento contra morsus canis rabidi clara; meminit Jos. de Aromatar. dissert. de rabie contag. parte 5. c. 3. [gap: Greek word(s)] Civis quidam meus Joh. Bruno, Theol. Stud. disputationem praesidente Dillero habuit de Conscientia: Eam inquire, si potes, et mitte, sunt quatuor quaterniones. Quin et si quas rarioris argumenti Theol. medicas, philologicas emiserint Vestrates.
page 29, image: s029Ut coemere posses sine tuo intertrimento, accepisti nuper praeter 12. Imperiales, tanquam hyperocham, XV. grossos. Tenta, quaeso, bibliopolas vestros, si aliquot Variarum mearum exemplaribus alios libros permutare velint. Novi, et quotidie experior, requiri eas e bibliopoliis, sed non reperiri. Cl. D. D. Cundisium velim meo nomine plurimum salutes. Bene Vale et S.
a studioso commodorum Tuorum
REINESIO D.
Altenb. 22. Dec.
an. 1643.
EPISTOLA XVII. Mi carissime J. M. NESTERE.
DE emplastro Opodeltoch seu Stictico, quod vocant, cum scriberes, ego aliud quasi agens ob affinitatem negotii de unguento Sympathetico cogitavi: ineptus autem sit qui existimet non differre. Satis nota sunt ambo: de unguento vero quod addebam ab Anselmo quodam etiam agnominari; id vero rarum est, quare notabis. Hospitem tuum meis verbis peramanter salutabis, et gratulaberis novos honores magistratûs, quem initurus est; expectavi hactenus ejus literas; sed fortasse non erat ipsi, quod scriberet: quare excuso silentium. Parenti tuo non succedit negotium quod Chemnitii quaesiverat: ita intelligo e literis quas ad me dedit here: tum pharmacopolae alias, quas suis adjunxerat. Ego suasi aliquando ut maneret in statione, etiamsi viderentur nonnulla aspera subeunda et devorandae injuriae: Id etiam nunc faciam cum ipsi respondero. Bene V. et S. a
Tuo
REINESIO D.
Altenb. XI. Januar.
an. 1644.
page 30, image: s030
EPISTOLA XVIII. Mi carissime J. M. NESTERE.
GRatissimum mihi accidit domum ex itinere difficili reverso, et salutato musaeo meo reperire tuas cum mantissa [gap: Greek word(s)] : de qua quid sentiam, fortasse ad Cl. Dn. D. Moebium, quem meis verbis et quidem accurate reverenterque salutabis, perscribam plenius. Mallem autem audisse quomodo ejusmodi paradoxa de usibus bilis apud Vos defenderentur; miror doceri. Scio ex unico Nemesio plerosque usus istos adferri ab anatomicis, a Bauhino et Riolano inprimis; sed ejus ego Philosophi et sacri hominis autoritati in arte medica non tribuendum esse tantum existimo, ut veterum anatomicorum et medicorum sententiis et placitis praeferre eam velimus. Quid enim e lacunis et scriptis [gap: Greek word(s)] dogmata medica petam, cum fontes ipsi suppetant? Stabo potius cum naturae genio, admirabili Aristotele, qui nos noxam bilis, et maleficium docuit, 4. de part. an. c. 2. caussam [gap: Greek word(s)] esse dixit; et abuti quidem naturam excrementis suis [gap: Greek word(s)] , sed non propterea adfirmari debere omnia alicujus alterius gratiâ esse. Nullus usus excrementi, nullus finis in corpore, nisi excerni: excretum jam proderit fortasse varie; sed de utilitate non quaeritur, verum de officio: Vos autem ista confunditis, et cum nihil operetur extus et in alio, uti intus, et in suo corpore, seu cujus pars quodammodo est, nemo Vobis concedet, propterea quia excrementa animalium variis adfectibus utiliter adhibentur, etiam bilem, qua adhuc pars corporis vivi est, tales quosdam effectus in ipso corpore edere: Adversatur morbo cum exhibetur legititime quodvis excrementum, etiam strigmenta cutis, sudores, saliva, menstrua, blenna, sulphur occidentale seu carbon, et reliqua obscoena; sed dum in corpore restitat, partibus ejus nobilioribus et actionibus infestum est; et morbos potius facere quam curare aut praecavere aptum natum. Deinde uni bili tribui istae operationes non debent, neque ab ejusmodi effectibus ab excreto manantibus argumentum Vobis nasci potuit ad usum nondum excreti sed adhuc conclusi in corpore et animâ vegetante totius informati, quia in excrementis alvinis praeter bilem etiam aliae substantiae sunt, pituitosae, viscosae, salinae, terrestres seu bolares; quibus suas quoque esse partes vel inde adparet, quod excrementis pro oiborum, a quibus residua sunt, diversitate diversa effecta adsignari a medicis compertum est. Hepar calefacere contactu adflatuq. fel, quippe proximum,
page 31, image: s031nemo neget, et juvare digestionem secundam, sicut juvatur accensio ignis sub vase decoctio rei contentae in eo, ut loquitur Nicolus Flor. tr. 6. serm. 5. c. 1. fel habet calefacere epar, ut confortetur ejus digestio, Carpus Comm. in anat. Mundi c. 12. idemque fortassis facere si in ventriculo aliquid ejus chylo interveniat; (fortassis, scripsi: acido enim humori, pituitae tenui potius quam bili adsimilando, qui ventriculo congenitus, spiritibus praeditus incisoriis, subtilis chylificationis administer, illa receptorum in ventriculum diversissimorum et elixandorum pervasio, subactio, laevigatio et fermentatio, quin etiam ipse appetitûs vigor, adscribi debet: qua de re erudite disserit Höchsteterus in scholiis observ. med. decad. 5. cas. 1. 2. et 9.) sed quomodo calorem toti corpori largiatur humor, quem vesica fellea concluditis, cujus etiam in corpore quod ejus plurimum collegit vix paucae drachmae stabulari reperiuntur, (de hoc enim solum loquimini, hoc solum nominatis: de eo autem qui in venis cum sanguinea massa circulatur ne mu quidem?) neque intelligo ego, uti hebes sum, neque fortasse Vos me docere poteritis: Qui enim succus alere corpus non potest, id nec calefaciet; bilem vero vel cysti sua inclusam vel per biliarios poros intestinis illabentem quam partem alere probabitis? nec ergo calefaciet aliquam, scil. ad perfectionem et sanitatem; calor autem acer, mordax, squalidus, siccus, quem in bilosis et in statu sanitatis propterea digressis deprehendimus adversarius potius vitae est, quam ullius coctionis opifex, quod Vobis imaginamini: sed hic effectus sanguinis spiritu vitali impraegnati proprius est, cujus [gap: Greek word(s)] per excandescentiam procuratâ coloris fit reparatio, 2. epid. s. 4. et excitatio caloris; quae ambo rationi humorum in venis respondent; ab iis qui vel sunt extra vasa, vel in partium cavis, vel propriis conceptaculis continentur, non valde adficiuntur, nisi postquam hi succreverint adeo ut viscerum tonos violare et halitibus suis taetris ipsam sanguinis massam inficere potuerint. Omnium autem absurdissimum est, quod de praeservandis per bilem partibus et massa sanguinea a putredine statuitis. Sui praegeneri animam esse datam pro sale ne putresceret, Chrysippus ajebat, teste Cic. l. 5. de fin. et l. 2. de nat. D. vel Cleanthes, teste Clem. Al. l. 5. Strom. Vix me contineo quin exclamem, Vos homini bilem pro anima adsignare. Sunt qui dicant, fel praeservare hepar a corruptione, inquit Nicolus l. d. Qui autem, quales, quanti? Vesalius subtile commentum adpellat: Vos subtiliores etiam istis innominatis, qui partibus corporis et massae sanguineae hoc a bile praestari docetis, non tantum hepati: et hoc igitur ignobilissimo excremento, ut vocat Piccolom.
page 32, image: s032l. 2. praelect. 20. quod Medici et Philosophi alii facultatum vitali, calori [gap: Greek word(s)] insito et influenti, divino isti et astris analogo, tribuitis: quod absque vitio et capitali errore (Vos talem Aristoteli et ejus discipulis omnibus imputatis non sine injuria) non fecisse animadvertetis, si intra vos recollecti verum studiosius inquirere et videre volueritis: Sane est cuique parti et humori suus inditus balsamus quo se, quamdiu recte, temperate, et naturaliter habet, contra quamvis corruptionem vindicant; qui ipsis internus est et essentialis: Vos externum quendam, quasi custodem ostio canem catenarium adponeretis, et indignum adeo nobili provinciâ huic negotio praeficitis bilem; haeccine igitur cor quoque et cerebrum defendit a putredine? ubi vero vel ad cordis portas, vel ad cerebri consistit? quam in corde et cerebro amaritiem, de hac enim inprimis prolixe exemplificatis testem praesentiae bilis, demonstratis? Etsi a putredine tuetur partes, quomodo in febribus putrescit ipsa? et putrescit interdum sola, aliis humoribus intactis, partibus etiam integris? Si enim partes et humores propter bilem non putrescunt, quod vos aitis, certe bilis multo minus putrescet, cum id propter quod unumquodque tale est, magis sit tale. Infinita sunt quae in hanc rem dici poterant, si epistolae modus pateretur: sufficit nunc fecisse ut Vobis de meo circa hoc problema dissensu constare posset: quem non eo rapietis, ut praejudicare Vobis velle opinemini (nolo enim hoc, nolo) sed ut de iis quae ad artem pertinent sententiam dicendi potestatem mihi quoque liberam esse memineritis. Tum autem excusatos Vos habebo, si ista exercendorum ingeniorum gratia et eliciendae per sententiarum collisionem veritati, non serio et pro sanae medicinae infallibili et necessario dogmate proposuistis. Te vero etiam atque etiam hortor, ut in ejusmodi quaestiunculis physicis et anatomicis, quae in Medicinae Hipp. et Gal. fundamenta feliciter et firmiter satis jacta arietant, et ad praxin interdum ne tantillum faciunt parce verseris, et delibes potius quasi transcurrendo et [gap: Greek word(s)] , non te immergas; fies enim ad magis necessaria et utiliora ineptior, si talibus nimium te dedideris et incontentiosum scrupulosumque potius quam in gratiosum et humanae societati salutarem medicum evades. Ante omnia unum aliquem scriptorem ex omnibus Tibi selige, quem sequaris, eumque lege multum, non multa, quibus obruêris prius quam erudiêris. Probem autem si praeter libellos Galeni Isagogicos et alios, quos Tibi nominabunt praeceptores tui, Fernelium et Capovaccium, et Sennertum habeas quam familiarissimos ad principia artis bene penitus imbibenda; studio Graecarum literarum sedulo invigila, cui negotio Hippocratis
page 33, image: s033oracula quam maxime adcommodata sunt, praeter quod ipsa artis praecepta simul tradunt: Ea igitur si cum cura legeris, adhibitô subinde interpretum fideliorum et accuratiorum, qui quamplurimi sunt, uno alterôve, et haec et illas facillime addisces; quod ut feliciter Tibi succedat, precor ex animo. De conatu isto tuo omnia aequa censeo; nisi qui videtur [gap: Greek word(s)] et quam pro viribus major: satis enim intelligo te istis minutiis capiendis, multo vero magis defendendis ab adversario non sufficere. Poteras aliud argumentum utilius Physiologicum excerpere prae isto jejuno et nihilominus spinoso, et in eo proprio Marte elaborando viriculas tuas experiri; interim pro honorifica ista compellatione, quâ me dignari voluistis, una cum Cl. Dn. D. Cundisio Praeses tuus et Tu ipse, summas ago Vobis gratias, et quî utrique illorum meam observantiam et studia, Tibi vero favorem meum adprobem, enixissime curabo. In extremis ubi me allegas, Plinium debebas; vides enim me e Plinio adferre ista; adeo quod alîus est mihi tribui fero moleste. Repetit autem Plinius eandem sententiam l. 20. c. 16. his verbis: Fimum asinini pulli, quod primum edidit a partu, fabae magnitudine, e vino medetur (regio morbo) intra diem tertium: quae cum considero, incipio ista, Poleam Syri vocant, habere pro glossemate. Injusta querela vestra est, excrementorum a medicis nullum factum esse in exercenda arte periculum, aut fieri hodieque; Vel ea quae de Xenocrate Aphrodisiensi, inprimis curioso, insuetis, odiosis et sordidis materiarum generibus curante habet Galenus l. 10. de simpl. med. fac: et ego Var. l. 3. c. ult. p. 663. item quae de viribus stercorum diversi generis idem l. d. Dioscor. l. 2. c. 73. Oribas. l. 2. de virt. simpl. l. 15. Collectan. c. 2. 14. c. 57: Aetius tetrab. 1. s. 2. c. 109. et seqq. Panius l. 7. c. 3. inprimis quae Plinius vel sexcentis in locis, et quae novissime Dan-Beckerus Dantisc. in Spagir. microc. c. 10. fidem luculentam faciunt, non neglectam ab iis hanc partem fuisse, etiam qui de Bile idem sentirent quod Aristoteles: Frigidum etiam plane est quod sanguini et spiritibus in statu suo motorem quendam, tanquam orbibus Intelligentias, constituitis bilem: an demeministis spititus esse [gap: Greek word(s)] et essentias mobiles suapte natura? quas ab humore qui corpus est, eoque tardior, incitari ad ea, ad quae feruntur [gap: Greek word(s)] , nemo sanus sibi persuadet; et propterea neque hoc veresimile Democritum ideo ut motum sanguinis et spirituum a bile ipsis conciliari solitum agnosceret, bilis sedem et naturam in animalibus inquisivisse. Imo quid de motus spirituum et sanguinis vestigiis, quae videre voluerit Democritus in animalibus jugulatis, mihi narratis fabulam? Inspexit
page 34, image: s034animalia secta ut bilis [gap: Greek word(s)] disceret, et causas [gap: Greek word(s)] , quae ab eâ oriretur, reddere posset; quod ut de flavâ bile intelligatur tantum, nulla cogit ratio. Nam et de humore atro, cui non minus, forte etiam frequentius, quam bili vestrae deliria adscribuntur, quaerere potuit Democritus, h. e. lienem et vicinas adfinesque partes considerare, non solum fellis vesicam. Tandem quia bilis veftra etiam hoc largitur sanguini ut tenuis fluxilisque sit, et undiquaque se insinuare possit et promte in venas trajici, sequitur serum quid adesse sanguini et sensus et ratio, et communis consensus hactenus constituit, et quod neque Vos negaturos esse existimo, nulli usui esse, hot autem dicere temerarium. Ergo adfirmandum potius illud, sanguini fluxilitatem non a bile contingere sed a sero. Sed nunc satis horum; instat etiam flagitator tabellarius. Tu bene Vale, et semper cogita, nullius rei graviorem esse jacturam quam temporis; perdes autem quicquid ejus male insumseris. Festinâ manu Altenb. 3. Febr. an. 1644.
Tuus
REINESIUS D.
EPISTOLA XIX. Mi J. M. NESTERE.
REsponsionem ad meas, quibus judicium meum de placitis vestris super naturâ bilis exposui, abs Te nullam expecto: perdes enim eâ operâ bonas horas, et mihi fastidium creabis: Discas, moneo, remex esse prius quam gubernaculo manum admoveas: Quin potius lege et relege meas saepius, et exquire si de quo dubitas e Praeceptoribus tuis, et meditare cum curâ ut ad veritatis, quantum ad hanc doctrinam pertinet, possessionem tandem pervenire possis. Quod te propediem Jenae valedicturum esse scribis, non intelligo; Ego vero te eam vix adiisse rebar. Caussaris sumtuum defectum? Ea vero una res ante Vobis pensitanda fuit, et nisi fallor de sumtibus, et unde habituri sitis dispiceritis prius, hoc praesertim bellicoso tempore, et parentem et Te monui; aliud consilium quod dem neque nunc habeo: an fallit, quod e D. Cundisio intelligebam te nobilis cujusdam quadrâ vivere? De parente tuo male meritus es, quod eum in enumeratione dignitatum ejus, quibus equidem non invideo, Com.
page 35, image: s035Palat. Caes. (ita enim omnes interpretantur tuas Co. P. Cael. qui literas norunt) nominasti: quam appellationem iste, uti vir est sine fuco et fastu. bonus nunquam adfectavit, et nolet figmento tuo ita praeter meritum extolli; Si Poetam L. Caes. volebas adpellare, cur non vulgari scribendi modo P. L. C. utebare: an hic tibi sordebat? Ego ejusmodi veteratoriam irrideo; frigidam vero ambitionem, captandi e positu literarum nescio quas eminentias, tuam ex animo detestor; teque ut ejusmodi abstineas hortor, ad modestiam autem, quam semper Tibi commendavi, unice dux et autor tibi sum: Nolim etiam Te quovis modo ineptiam istam colorare vel excusare apud me; pellucet enim quo animo id feceris. Neque hoc probo, vel probabit quisquam prudens, quod parenti me praelocaveris: quorsum ista adulatio et palpus? quo genere me non capies, sed a Te avertes: an nesciebas quantum parenti deberes prae extraneo? Nihil dignitatis mihi accedit tuis laudationibus, sed honores meos deteris potius et devenustas, dum inepte me honoras [gap: Greek word(s)] . A manu Dn. D. Moebl accipies quatuordecim Joachimicos, quos meae pro compellatione publicâ gratitudini imputabis. Disputationem D. Rolfinckl primam etiam mitte, uti et clausulam secundae: deficit enim quaternio D. Cl. Dn. D. Cundisio meo nomine plurimam nunciabis salutem, ejus toties promissas literas expecto; sed fortasse argumentum deest. Ecquis autem Volckius iste, qui civem se meum profitetur, medicinae et ipse lyta. Memini ipsius nomine scholasticum quendam exemplar Variarum mearum a me petere, et exhibui promte, sed iste hactenus ne fassus quidem fuit accepisse, quod non valdê civile est. CL. SagittarI Prof. quondam Jenens. et praeceptoris mei [gap: Greek word(s)] filium Paedagogeio apud Vos praeesse audio; Eum a me salvere plurimum jube, et vide ut inter amicos ab eo recipiare; est enim egregie doctus et probatissimus moribus. Non intelligo, quî factum ut 12. Febr. acciperem tuas, quas septimô exarasse te dicis. Etiam hîc aliquis fucus latet; sed quem, si tanti videretur, confiderem penetrare. B. V. et S. [gap: Greek word(s)] Altenburgi 14. Febr. an. 1644.
Tuus
Reinesius D.
page 36, image: s036
EPISTOLA XX. Salutem!
MIre autem philosopharis, mi clarissime NESTERE, qui hominis nauci, erronis famosi et infimi versificis, ne nominandi quidem, gnome, quam laudas, in angustiis istis, in isto animi tui aestu et dividio te solaris; e sacris myrotheciis longe graviora et certiora in hanc rem suppeterent, si Biblia, fontem divinae sapientiae et medelarum conditorium seu penum scrutari malles: an tibi non succurrebat Menander inter veteres Comicos sapientiae laude spectatissimus, quem pueris proponere solebant antiqui in scholis ob singulare [gap: Greek word(s)] artificium et prudentissime jactas sententias? Ejus hic est senarius, vel mille Zuberinis carminibus praeferendus: [gap: Greek word(s)] . Quare judicium hîc quidem in te desiderem; candorem autem in eo quod nunc dicam: Suggesseram animo sane benevolentissimo Tibi quicquid demulcendis querelis et leniendo dolori facturum esse putaveram; et quae ipse in me ipso, qui varie quoque jactatus et fortasse plura et atrociora perpessus fui, fueram expertus animum languentem erigere, ea liberaliter consulendo, monendo, dehortando communicaveram: Tu vero tantum non calcibus me impetis; si tuo loco sim aliter me sensurum; quae incogitanter effutita esse ipse, si te recollegeris, deprehendes. Nihili igitur facis consilium meum, quod optimo animo proferam; neque admittis eorum, tanquam minus commode et velut absurde dictorum, quidquam? Insimulas praeterea me, quasi aliud tibi dixissem, facturus aliud, si eodem, quo tu, fuero loco; quâ suspicione tuâ nimium qua me praegravas et insignitam mihi facis injuriam; qui nihil fere majore odio prosequor, quam simulationem, hypocrisin, et sine re [gap: Greek word(s)] ; ejusmodi fuci nihil in me observare hactenus potuisse te certus sum: quî ergo nunc de me dubitas, sermonibus meis consentire facta, et me quod suadeo alteri experturum in me ipso, et ipso demonstraturum opere. Aliter nunquam sentiam, mi NESTERE, quam sensi; neque faciam aliter, si usus fuerat, quam locutus sum: oris et cordis consensum nunquam exuam nisi cum meipsum; id quod serio me TIBI dicere existima. Quaestionem de hydrophobis ideo mihi molestam fuisse nôris, quod ad cam ipse tibi respondere posses, si voluisses legere, quem legisse tamen videri vis, Salium, quis sine taedio occupetur in frivolis? Lucernam tibi praeserri postulabas meridie merô; quod nemo tibi sine stomacho erat
page 37, image: s037praestiturus. Dixi pro sententia mea satis; quibus si quid eruditi habes quod opponas, libenter auditurus sum. Libellos, quos petis, per ista viarum intuta tibi transmittere nolui, poteris eos Lipsiâ tibi comparare; Salius enim et Jose. de Aromatariis Francofurti excusus est; hujus etiam Tractatus novem solum quaternionum. [gap: Greek word(s)] tuam exhorrescunt omnes: soli Graece docti irrident; (nolo tibi Grammaticos nominare, quos fortasse eras contemturus) est enim frigidum plane, [gap: Greek word(s)] figmentum et monstrum vocabuli, quod furcillis ejicient Musae Graecae. Judicium meum de Disp. super natura Bilis Jenensium perscripsi ad filium tuum; a quo literas meas, si tanti videbuntur, reposces. Nondum persuaserunt mihi [gap: Greek word(s)] suum, succum biliosum sub forma sanguinis in venis eundem esse cum excrementitio cui peculiare conceptaculum est. Unâ hac distinctione potuit tyronibus totum negotium tradi, nec opus erat istis logis, ne quid dicam acerbius. Filii autem tui propositum castigavi in aliis literis, quas ultimas ad ipsum dedi, cum de discessu suo Jenâ submussitaret: Eadem, quae tibi displicere significas, perstrinxi [gap: Greek word(s)] . Frugem non faciunt ejusmodi ventosa ingenia; vellem quoque me audivisset potius, qui semper ad modestiam ei hortator fui: verum ipse non vulgariter se sapere cum summâ interim ineptiâ putat: [gap: Greek word(s)] . Pro publica compellatione satisfeci ipsi per D. Moebium: per D. Cundisium etiam m. Nov. exeunte decem Joachimicos alteros cum aliqua [gap: Greek word(s)] miseram. Haec Tibi, nescius ne esses. Optime Vale, mi NESTERE, et salve a
T.
REINESIO D.
Altenb. Cal. Mart.
an. 1644.
EPISTOLA XXI. Mi Carissime J. M. NESTERE.
EXemplaria iconisini mei in aere accipis, uti rogabas, ea communicabis cum quibus voles; accipis simul pro hospite tuo duo commentatiunculae de Deo Endovellico, et in usus tuos ducatum numum unum. Dn. M. Gerhardo meo nomine agas gratias amiciss. pro honorifica compellatione et missis diversis meletemasi. Pergratum mihi accidit, quod memoriam
page 38, image: s038congrefsus nostri primi, cum in transitu ad aedes meas viseret, tam religiose eum conservasse intelligam; inde in ruborem aliqua datus sum nunc luculenta humanitatis meae depraedicatione, quasi adventorem et salutantem non sim complexus prolixe et exceperim humane satis et habuerim liberaliter, uti conveniebat. Certe non memini exhibitum ipsi tum a mea tenuitate quidquam, praeterquam conspectum adfatumque; et properabat fortasse, vel occupato mihi superventebat, quo minus praestare possem quod eram facturus, si tulisset occasio, lubentissime. Quare ut benignus caussam dandi solet excogitare; ita amans laudandi, et ad gratitudinem a natura formatus gratias agendi etiam cum nihil acceperit beneficii: fortasse, si speret accipere, in antecessum. Hoc velim sibi persuadeat, me ex animo ipsius studiis favere, neque defuturum ejus commodis promovendis, eique ornando quacunque occasione Iicuerit. [gap: Greek word(s)] . Optime Valete et Salvete
a studioso honorum commodorumque vestrorum
REINESIO D.
Altenburgl 12. MaI
an. 1644.
EPISTOLA XXII. Mi J. M. NESTERE.
PRaemissa honorificâ salutatione Hospiti tuo Dn. D. Cundisio velim significes, constitutum jam esse in aulâ nostrate de itinere versus arcem venatoriam in vicinia vestra, reditu Electoris Joh. Friderici b. m. e custodia Hispanica, nobilem, septimana instante, nisi vis major impediat, capessendo. Hoc quia nuper ex me quaerebat, quid interea resciverim, intimandum esse duxi. B. V. et S.
a
REINESIO D.
Altenb. 19. Jun.
an. 1644.
page 39, image: s039
EPISTOLA XXIII. Salutem!
ITerum autem querelas, mi clarissime NESTERE? et querelas quibus mederi nequeat, praeter TE, nemo; sunt enim de domesticis tuis, quae nemo exactius et penitius novit, quam Tu-IPSE: querelas, quas si omiseris, h. e. si feras fortiter et aequô animô, quae mutare posse nulla dum adparet occasio, non erit, quod animum tuum aegrum angat ultra, nune huc nunc illuc dividat, et inturbulento-variorum desideriorum salo circumagat: liber eris cogitationum vanarum et cupiditatum, omnisque aestus cum gravi sua molestia frustanei tamen, si taedium fortunae, cum qua hactenus satis commode, puto, vixisti, non obrepere Tibi permittas, si praesentia, qualiacunque tandem sint, boni consulas: ad quam [gap: Greek word(s)] et aequanimitatem TE etiam atque etiam hortor. Patriae nostrae dulcissimae calamitas, et tumultûs illi publici prohibent de privatis esse [gap: Greek word(s)] : stamus cadimusque cum publico: surgemus et jacebimus cum isto: nec quicquam conservabimus nostra, si, quod clementer avertat DEUS, publica pergamus porro perdere: sane instant taetriora, et urgent hosce ditiones fatorum suorum ultima; quae pro ineffabili sua misericordia mitigare DOMINUS velit! non enim auferet; quia atrocissime peccavimus et ad poenam jam dudum fuimus damnati. Vix licet hodie pedem efferre portâ: et tu de transferenda alio familiâ cogitas, omni ad rem tantam necessario consilio auxilioque destitutus; nescius etiam quo? Hic plane mirabilis [gap: Greek word(s)] est et vertigo; quae communcm quoque sensum tibi intervertit. Stultum est, timere, quod vitare non possis: quid dices, si quis captet incerta, et ne quidem leviter adparentia, procul pofita, speique non alludentia, persequatur? Aves sectatur, venros contrectat, et fumum amplectitur, quisquis de inconcessis et intra obscuritates futurorum contingentium latentibus longam spem inchoat. Fortassis de vicini pecoris grandrore ubere suspicaris? Error est: Nullibi impune vivitur; ubique anguste habitatur et cum molestia: extra tela ictusque ubinam consistere cuiquam datur? Ibi, ubi Soltrepidat; in excelsis istis despectabimus haec humilia, vana, inquieta et infelicia; dum hîc sumus, semper rotamur et quotidie experimur, de quo dolere possimus, si dolori laxemus fibulam. (cuique mortalium ubique satis est quod ferat: commode ferendo facillime lenies necessitatem, quae vitari non potest, inquit Erasm, epist. l. 15 f. 503.) In medio Tibure
page 40, image: s040Sardinia est: an hîc, alibi, Furias non esse imaginaris? Sequuntur nos ut umbrae corpora; et profugos latentesque inveniunt et fiagellant. Malim ego, si quid tolerandum asperi, inter notos et obnoxios tolerare, qui fortasse magis condoleant et citius succurrant, quam ignotorum animos experiri, de quorum amicitia et officiis nihil dum spondere mihi possim. Istud igitur, melius tibi fore si sis alibi, inter res nondum judicatas habeatur. Nescis, divinae de TE providentiae clavus quomodo fixus sit: scis, isto te vocavit, deduxit, posuit; dum non avocaris, dum non moveris locô, et educeris eo ipsa comite, noli exire; sed expecta ejus moras et horas, quae non elabentur TE praeterito, ad quem pertinent. Ego aliud consilium neque mihi reperire posse videor, quam quod suggero TIBI: scil. lenire aspera placide ferendo. Quod si humanum esse causaberis, audi mihi divinum istud: In silentio et spe erit fortitudo vestra. Item antiquorum Sapientum hoc; Maxima felicitas suâ quacunque esse contentum: in animo hujus semper serenum est, nihil tumultuatur intus. Adsuescendum suae conditioni, et quam minimum de illa querendum: spes effrenatae, et animus in futura eminens habendus velut sub vinculis. Quare officiô amici ME ad TE functum esse hanc quidem partem fateberis, et objurgatiunculae huic suspensae ignosces; si enim merito facta est, agnosces, quod tibi sic profuerim; sin immerito, scito tamen quod prodesse voluerim: super tali vero voluntate amici indignari non est Sapientis. Ad discursum tuum de morbo commorsorum a rabidis, quo displicere tibi significas, quod eum ad anginam referre maluerim, et [gap: Greek word(s)] , nunc non respondeo: dicturus enim essem, quae andire nolles; Quare suadeo, ut Salium iterum iterumque relegas; tum J. B. Codronchium, ut quid de morbo senserint veteres, et recentiores sentiant, plane cognoscas; Confer etiam observationes modernorum; tum ad me redi, et congrediar, si provocaveris. Integer mihi commentarius scribendus esset, si dicere de hydrophobia debere omnia, et recoquenda ea, quae ipso tuo Marte, si autores bonos cum cura legas, adsequi poteras: quod genus scriptionis non quadrat epistolari colloquio. Male accusas veteres, quod adpellârint [gap: Greek word(s)] : adpellarunt ita a Symptomate, quod in [gap: Greek word(s)] observabant; alii cum alia notassent accidentia, aliter nominare potuerunt; idem nobis quoque integrum est; non, absurdum igitur, si vocemus anginam morbum, qui plurima, si non omnia cum angina habet communia, vita a nobis, etsi veteres non adtenderint: Hoc docere de poterit Jos. de Aromatariis Assisinas, qui singulari tractatu hoc unum egit, quod ego verbô solum significo. Et cur, quod
page 41, image: s041tibi sumis, mihi noles concedere? Vis ut in classem deliriorum referatur; et non omnes tamen [gap: Greek word(s)] delirare toties a tot fide-dignis viris et artificibus audis: Procedis igitur et ipse a particulari. Experimentis particularibus et eventis, non ratiunculis frigidis, ostendendum est, in rabie semper esse delirium; quae cum te deficiant, quid facies, quam ut adfirmes haud gravate, adfectum, de quo loquimur, non esse deliriis praecise accensendum, si essentialem definitionem quaeramus. Id velim, accurate notes, frustra esse eos, qui morbis vel etiam rebus aliis talia nomina quaerunt, quae omnem earum naturam exhauriant; Valent vocabula usu ut nummi, [gap: Greek word(s)] , etsi interdum cum rebus, quas significant, minime conveniant. Pyxis voculam veteres [gap: Greek word(s)] , a buxo formarunt, quod vas tale a buxo tum fieret; posteri eam retinuerunt, et vascula ex auro, argento, aere, ferro, cornu, et ligno quocunque parata ita nominarunt, generale facientes, quod specialissimum erat; et nemo calumniatur, tanquam facere non liceret. Idem nostro negotio adplica, et eris aequior cum sinistra censura tua, et veteribus, qui vocabula [gap: Greek word(s)] , excogitarunt, et nobis, qui non adversantur: quos utrosque vel non percipis, vel non percipere simulas, vel tuae praeconceptae thesi male adplicas. Metus strangulationis tam a liquidorum assumtione, quam extra hanc, non est vanus et a corrupta imaginatione, et sine evidente causa, uti loqueris, sed ab impedita realiter demissione eorundem in aesophagum, quae revera aegrotos adfligit, non adparenter, et delusâ phantasiâ; resiliunt enim liquida per nares, renitentibus etiam, et si per vim ingerantur, cruciant aegrotos; ubi nullam imaginationem fingere licet. Nondum igitur evicisti, [gap: Greek word(s)] omnes praeter rationem agere; ista sanê, de quibus locutus sum, agunt et patiuntur scientes, et mente undiquaque sani et sibi ista accedere nollent; hinc colligas sensibus interioribus, et exterioribus magis valere istos aegrotos, quam quod haec eos non pati et fingere praesumunt, medicos. Quod autem vocabulum [gap: Greek word(s)] , vinum et alia liquida omnia comprehendere negas, et angustius esse adseris, hoc et Graeci deridebunt, et Philosophi castigabunt, qui aquam omnium talium, utpote aquae adfinium et ex aqua Confectorum summum genus esse constituerunt. [gap: Greek word(s)] est, quicquid termino suo nunquam, alieno difficulter, clauditur. Ne vero scias, aegrotus iste J. ab E. non erat meus, sed curabatur a Lipsiensibus: quod autem ego omnia maxima-minima ejus resciverim, indicio cujusdam Noribergensis, Medicinae Studiosi, qui tum studia ipsius liberorum moderabatur, et frequenter mecum erat, jam vero agit Altorfii, factum
page 42, image: s042est. Sed mentitum me esse deprehendo nune; scripseram me nihil TIBI responsurum, et respondi tam multis; quae quod meâ manu exarata non sunt, effusa protinus, et dictata potius non adcurata intelligas, et a distracto varie profecta. Satisfaciam tamen, si requisiveris, plenius: hoc unicum abs Te rogo, ne quaestiunculis, quas per te solvere poteras, me non tam lacessas, quam bonas horas perdere cogas. Casum amici communis nostri deplorare Te mecum aequum est; (neque enim tam eris barbarus, ut insultes et [gap: Greek word(s)] : aliud meretur virtus ejus et caetera eximia.) Ego sane totis diebus et noctibus in eum defixus sum, ac precibus ad DEUM Opt. Max. adjuvo, quem aliter non licet per istas violentias et insanias. In exemplum ista a DEO permissa sunt nobis, ut discamus nemini nostrum in potestate esse fortunam suam, et nulli fortunae minus quam optimae credi debere. Omnis conditio est versabilis; et quic quid in ullum incurrit posse in TE quoque incurrere scito. Quae excelsa videbautur, praerupta fuêre: sub splendore praesidatus quantus Fortunae dolus, quantum periculum delituit; quam Iubricum Viro optimo honores etiam debiti? DEUS hunc ipsi in atrocissimo cui objectus est casu animum conservet, ut adversa haec benigne interpretetur, ut dolere de istis, non sentire ea possit; et erumpat tandem hunc laqueum quem Fortuna publica ei impegit. Turbae tragicae, quae familiae Domini a N. praeter expectationem incubuerunt a genero ipsius futuro nobili N. (Is assasinii causam e carcere Eisenbergensi jam dicit) virum optimum miserabiliter exercent; unde non videtur intempestivum mihi si et tu in re omnium gravissima Consolatoriis ei subvenias. Sed nunc Te mitto, mi carissime NESTERE, post admonitionem liberiorem, sed amicam, et quod semper feci, faciamque deinceps, officia mea et benevolentiam, et quicquid usui aut voluptatui Tibi apud me esse poterit, offero. Optime Vale et Salve. Perscr. Altenburgi 10. Julii an. 1644.
Tuus ex animo
Reinesius D.
EPISTOLA XXIV. Mi Carissime J. M. NESTERE.
COnsilium tuum de iterum conscendenda cathedra Disputatoria, quî
page 43, image: s043probem, quî improbem, juxta nescio; ipse aestimabis et vites tuas, et cui bono. De adpetitu quatenus actioni ventriculi, quam [gap: Greek word(s)] vocamus, minister quasi quidem inservit, si disserere voles ventriculi constitutio, actiones publicae, et privata, quae est nutritio ejus ex anatomicis et e Physiologia natura concoctionis primae altius tibi repetenda erit; item de molestia, quam in fame et siti sentimus, et aliae similes elegantiolae non minus utiles cognitu ad morbos ventriculi et symptom. ea actiones ei contingentia dijudicanda, quam jucundae. Velim autem ut prae reliquis Fernelium l. 5. Arch. Piccol. l. 2. lect. 15. c. 16: l. XI. lection. tribus Hofm. comm. ad de usu part. n. 199. 200. et 259: Valleriol. l. 2. Loc. comm. c. 6: Valles. l. 2. conu. c. 21. legas, iisque te adtemperes, juxta tamen praescriptum Praesidis futuri. Proderunt etiam si practicos qua de ventriculi morbis et symptomatibus agunt consuleris; Mercur. l. 3. c. 5. 6. 7. 8. 9. Varandaeum: Caesalpinum l. 7. c. I. et 8: Capivacc. l. 3. c. 7. et 8. item Assellium tr. de ven. lact. c. 21. et C. Pisonem observ. select. p. 25. et seqq. nisi fortasse e praeceptorum tuorum praelectionibus rem confectam daturus es; quae ut bene vertat, opto. Magnifico Dn. hospiti tuo meo nomine plurimam nunciabis sal utem; et Dn. Lic. MAJORI ut tradantur cum fasciculo meae, quas vides, sedulo curabis. Bene Vale et Salve plurimum
a
REINESIO.
Altenb. 21. Jul.
an. 1644.
EPISTOLA XXV. Salutem et Amorem! Mi Carissime J. M. NESTERE.
SAEpe admiratus fui antehac, quin et detestatus, Vestratium de N. immensas glorias [gap: Greek word(s)] literatorem ne quidem medii subsellii, multo minus, quod putabant isti supremae caveae, hominem (si homo tamen adpellari meretur calumniator innocentum, detractor, et arrosor famae proximi pestilens) sub larvâ modestiae elatissimo animo, et qui cum esset specie profundae eruditionis vix inter semidoctos numerandum; etsi Magisterii titulo ornatus esset, sordebat is ipsi tamen, eumque propterea
page 44, image: s044quasi ejuraverat, cum putaret se esse aliquid supra Magistrum. Mirum quam pupugerit hominem simplex veritas, quam excanduerit, quantas flaverit minas; sed quae tamen cum nivibus istius hyemis solutae sunt et abrêre [gap: Greek word(s)] . Quare recte fecisse Belgam, [gap: Greek word(s)] , de quo Dn. D. Cundisius audivit, existimo, si scabiem hominis sale, quo oportebat, defricuit; sic invidiâ, qua me quidam ex ista cohorte oneraverant, quasi auderem isti Hectori ut Patellus quondam me opponere, aliquo modo liberari videor. Faciat Dn. D. Cundisius ut rem resciscat plenius, et si videbitur, mecum communicet. Ei quid hoc tempore scriberem, non erat; quare reverenter eum meo nomine salutes, velim; offerasque simul exemplar Diatribes de Lingua Punica, alterum Dn. Lic. MAJORI; tertium, si ipse non retinebis, cuicunque volueris. JCtorum et Philosophorum vestratium concertationes, post exacerbatos utrinque animos, et turbatam Academiae tranquillitatem in putidas [gap: Greek word(s)] , abibunt; totumque negotium ita comparatum esse videtur mihi, ut utrum velim sine nota gravioris alicujus absurditatis defendere posse cogitem; alterum si JCtus, alterum si Philosophus sim. Isti fructus sunt [gap: Greek word(s)] quod in Juris disciplinâ et Reip. administratione minus obtinet, in cujus praeceptis magis communis utilitas quam disputandi subtilitas quaeritur; cum quâ si JCti non semper incedunt, hoc Philosophis non curandum vel reprehendendum fuit, uti nec JCtis irridendi et proculcandi Philosophi, si Principem Philosophorum secuti de argumento mixto secundum eum pronuncient, tantum salvo etiam inter diversa et contraria sentientes charitatis vinculo, quo omnes disciplinae in eundem conspirent sinem, salutem REIP. et Literarum. Etiam inter Philosophos et Medicos ejusmodi [gap: Greek word(s)] versantur magnô molimine, in quibus isti saepe fide rationum superant hosce; hi sensuum evidentia et per experientias collectâ observatione istorum acumen obtundunt; qui si capitalibus odiis propterea se exercerent invicem, solverent quo colligati sunt in communem utilitatem consensum et navim qua vehuntur omnes perforarent. Crusius turpiter in eo negotio stetit; disputavit [gap: Greek word(s)] , et Latine locutus est [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] . Fiebigius cautius rem agit, sed ut videtur statum controversiae format aliter quam ante, et quam vellent formatum Philosophi: quo quid fiet aliud quam ut Andabatas et quidem [gap: Greek word(s)] visuri simus tandem, et post clamosas digladiationes [gap: Greek word(s)] tamen alteros ad alteros [gap: Greek word(s)] ? Quod igitur post facturi sunt, cum taedebit pugnarum, quod manus sibi mutuo porrigant, et sententias amice interpreteutur;
page 45, image: s045cur non ante, salvis et rebus et autoritate cujusque, placidese invicem tolerant, et suffert ille quoque qui sibi videtur sapientior, etiam minus sapientem, quod Christianismi professio requirit? Infelix animorum aestus [gap: Greek word(s)] hoc facit; et est alioqui superiorum Facultatum Professoribus vitio insitum ut inferiores disciplinas earumque doctores contemnant; quasi qui parva ista tanquam super astra negligit ad magna illa pervenire feliciter eaque decenter et cum bono Juventutis tractare possit. In REP. utiliter versabiter JCtus etiam sine praeceptorum Logices et Grammatices usu; in schola nihil sani docebit ejusmodi [gap: Greek word(s)] ; certe vindicant contemtum sui linguae et disciplinae inferiores in Viris quoque summis; quos sero deplorare nonnunquam audio sinisteritatem judicii quod de istis, cum deberent aliter, juvenes tulissent. Sed quo feror? Tu ista tibi potius dicta putato, et sine linguarum artiumque Logicarum dictarum cognitione disciplinarum adyta involanti seu irruenti idem accidere quod ferrum candens manibus attrectanti. Opt. V. et S. Altenb. Cal. Aug. an. 1644.
Tuus
REINESIUS D.
EPISTOLA XXVI. Mi Clarissime Dn. D. NESTERE.
TArdius quidem respondeo tuis; quare dicere mihi posses, quod olim Brutus scripserat Byzantinis, [gap: Greek word(s)] . Sed nota mihi est aequitas tua, quae ut veniam rogem ejus [gap: Greek word(s)] , nec permittit, nec expectat. Sat cito tibi advenient etiam hae cum testudineo gradu et morosae; si satis commodae et pro voto. Consilium tuum de ambienda Sparta publica Physicatus patriae tuae maximopere probo; et ex officio id facturus es (decet enim esse [gap: Greek word(s)] ; patriae quippe nati sumus) et fortasse, quod faxit Deus, cum emolumento rei familiaris tuae. [gap: Greek word(s)] : quod vel meo exemplo doceri potes, qui quam invidiam, quas injurias, quas intemperies, factiosorum [gap: Greek word(s)] sustinuerim, dum velut peregrinus et hic et alibi, extra
page 46, image: s046patriam, remotus a cognatis et necessariis vixi, non sine intimo dolore animi recordor. Inter poenas et miserias id est; felicitatis vero pars non exigua, in amplexibus et conspectu suorum, ubi natus altusque quis sit, vitam ducere etiam per extrema omnia. Ingrata solet esse patria; sed nec alibi valde gratos et beneficos experimur. Etsi sordeant plurimum domestica, uti Rhodiis artifex inter primos Protogenes, Plin. l. 35. c. 10. tamen si rationem bene subduxeris, monetam nullibi frequentiorem esse et haberi honestius [gap: Greek word(s)] quam ubi cusa ea est deprehendes. Certe dignationem majorem constituimus notae quam exoticae. Non dubito, quin si rem agas serio, et mature satis, prenses quos oportet, honestae petitioni tuae viri prudentes, et quid civi suo non degeneri sed patriae illustratori vicissim debeant sapientes, sint adsensuri. Certe suavius requiesces cum Tuis in sinu Matris, [gap: Greek word(s)] ; quam ego rem feliciter tibi succedere et expetere ex animi sententia, et diuturnam esse, DEUM Opt. Max. calidis precibus oro. Caeteris querelis Tuis, quibus meas nullo negotio et forte non minus justas jungere possem, medebitur, ita spondeo, mutatio; quare ut hanc primo quoque tempore capessere possis manibus pedibusque labora. [gap: Greek word(s)] ; hoc Tibi qui rem et necessariam maxime et utilissimam futuram ambis, dictum puta. Filius tuus iterum cathedram disputatoriam conscendere minatur; quam ad rem consilio meo usus est: Dixi sententiam [gap: Greek word(s)] , et quid facere quid omittere satius esse existimem significavi: si obtemperaverit, bene sibi providerit et mihi fecerit quam gratissimum, qui nunquam deero Iaudibus conatibus [gap: Greek word(s)] . Opt. Vale, mi Opt. NESTERE, et Dn. Wildvogelium a me amantissime saluta, [gap: Greek word(s)] . Altenb. 8. Aug. 1644.
Tuus sincero adfectu
Reinesius D.
EPISTOLA XXVII. Mi Suavissime NESTERE.
NEmo miretur, si asinus in obvium calcitret. Rhyakinus, quem omnes, etiam cum faciem modo viderint et elegans, pro horricomi et
page 47, image: s047hircoso Cynico nimirum, barbitium, pro fatuorum maximo, et fungo, et blenno, et pepone habent, suo more solens fecit, dum gratis male voluit, et dixit male mihi, qui optime de ipso meritus fui circa examen [gap: Greek word(s)] . Vide autem et ride ineptias; sed detestare simul evidentissimam calumniam, qua me monstrum hominis adoritur; Ego nusquam Variarum mearum vel locum istum PlinI vel emendationem BarthI tetigeram; iste ut posset suam de abjicienda litera unâ obtrudere, mirari dicit quod non animadverterim et omiserim tam necessariam ego. [gap: Greek word(s)] ? an me omnia BarthI examinaturum esse receperam, ut si hîc non ostendissem errorem ejus, sim propterea abs TE reprehendendus? Fortasse eram facturus in libris posterioribus quibus Plinium a capite ad calcem, si interea exemplar Romanum nancisci daretur, me excussurum esse promiseram. Si vel Barthium vel [gap: Greek word(s)] tuas crudas et triviales defendendas tibi sumseras, campus satis latus patebat: sed camelum deglutit, culicem vel muscam colat homo praeposterus, argumento magno, recto stare telo et invictae esse veritatis omnia, quae circa Plinium Valer. et [gap: Greek word(s)] adversus utrumque scripsi. Feramtamen aequissime si dissentire a me quisquam voluerit, modo temere id ne faciat, uti fecit Rhyakinus. De macula, quam diabolicâ malignitate, et paedagogicâ suâ sapientiâ honoratissimo familiae meae nomini inurere ausus est, dum id in futilem anagrammatismum convertit, sed scurriliter et pueriliter (desunt enim tot literae, tot abundant) non angor: nocere voluit, non nocuit. Validius debet esse quod laedit eo quod laeditur: non est fortior nequitia virtute, quae fortuitis nihil indiget, libera, inviolabilis, immota, inconcussa, sic contra casus, contra plagas, contra convitla durata, ut nec inclinari quidem, nedum vinci possit. (Inde, si maxime actionem ei intendero, eam elidere poterit, negando se de REINESIO quidquam dictum voluisse.) Injuria non tentatur in bonos nisi a malis. Est quidem carmen malum, satyra, scomma, canticum, pictura famosa vel epithesis quaecunque in contumeliam, fraudem, notamve alterius producto, injuria, teste Paulo l. 5. sent. tit. 4. et Ulp in l. Lex Cornelia, D. de injur. et fam. lib. et graviter vindicatur a legibus; sed ob voluntatem solum et conatum, non quod bonus inde vere detrimentum acceperit; hoc est, quod Seneca alicubi ait, posse evenire ut faciat aliquis injuriam mihi, et ego non accipiam. Si deessent SALVATORIS nostri praecepta, qui quomodo ferendi sint calumniatores docuit voce et exemplo, et quamvis optimo jure nitamur, omitti a nobis juris persecutionem voluit; qui improbavit [gap: Greek word(s)] , laudavit [gap: Greek word(s)] h. e. eos qui minus quam justum est exigunt
page 48, image: s048de suo jure cedunt, condonantes humanitati, quod homo caecus, furiosus, miser peccaverat; eram tamen Musonium Rom. Sapientem secuturus qui negabat se [gap: Greek word(s)] i. e. actionem ob acceptam contumeliam aliquam ulli intentaturum esse. Superbia facit, inquit B. Aug. serm. 41. de verbis Dom. ut homines laesi velint vindicari, quasi poena cuiquam prodesse possit aliena; Ego humiliari non dedignor, et injuriam pati; et propterea de aliena poena non quaero medicamentum; DEUM constituo ultorem; cujus judicio cum traditus fuerit ISTE ( [gap: Greek word(s)] ) satis habebit pro lingua petulante tormentorum. Ego Te, mi suavissime NESTERE, mei causa bono animo esse jubeo: nihil laesus sum adhuc, nec in animum hunc descendit futile hominis nauci verbum, Mitte autem sis chartam ipsam, vel titulum tamen, si forte ipse introspicere velim Opt. V. et S.
a deditissimo TIBI
Reinesio D.
Altenb. 14. Sept. 1644.
EPISTOLA XXVIII. Salutem plurimam! Mi Carissime NESTERE.
QUod de Roma dixit M. Tullius, esse civitatem ex nationum conventu constitutam, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni genere vitia vagantur: multorum arrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odia et molestia perferenda est; id de orbe nostro, quantum potest latissime habitato, verissimum est. Hujus cum incola sim, quid officii mei sit, facile perspicio: ferre nimirum oportere quae inferuntur a malevolis, superbis, insipientibus; quorum adfatim est. Magnae artis sit in tot hominum cujusque modi vitiis tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam, vitare insidias; eam mihi nunquam arrogavi Ego, sed praevidi semper fore ut pro laboribus meis literariis literionum scaevorum odia, invidiam, calumniam mercedem reportem; quod quia mihi ab ISTO quoque accidit, [gap: Greek word(s)] . DEO GRATIAS. Video autem tandem eum non hoc voluisse ut anagrammatismo
page 49, image: s049meum nomen perstringeret; sed ut allusione soni id foedaret, quae quam frigida ipsi exierit et quam frivola, judicium esto penes Poetarum elegantiores: inter pueros petulantes et mulierculas temulentas tale quid frequentatur, cum excanduerunt. Audi vero mihi, si vis, in Poetam nugatorem nugas.
[note: Hoc vero tanquam proprium sibi elegit fungus iste.] M. A. R. S. [reg: MARS] furit, et veluti frendens aper acriter innox
REINESI nomen dente sonace petit.
Quid faciam? rectum est VULCANUM immittere M.A.R.ti [reg: MARTI];
hujus nequitias detegit ille dolô.
Ergo age rumpe moras: [gap: Greek word(s)] . theatris
M. A. R. S. [reg: MARS] stolidus risus omnibus unus erit.In suo Pervigilio Medico multa inepte ac pueriliter tractavit. Insomnia insaniam adfert, dicebat a Caecilio BACHmANnuS §. 5. Per consuetudinem insomniam sibi conciliavit BACHmANnuS, ipso fatente in [gap: Greek word(s)] .
Quidni ergo recte concludam, eum insanire; praesertim cum Idem bilem sibi eum adfectum auxisse fateatur similiter. Tantô minus igitur curem, si me bile sua insanus aliquis et furens conspurcet.
Iterum:
[gap: Greek word(s)] ; teste Aretaeo;
BACHmANnuS est [gap: Greek word(s)] per consuetudinem:
Ergo B. per consuetudinem furit et atra bile vexatur facile: Bacchae autem bacchanti, si quis advorsari velit, seipsum potius laeserit; Ignosco igitur ut solent Sapientes furiosis.
En vero cor Zenodoti, jecur Cratetis! Docuero Festus fraxare idem esse ac circumire vigiliam. Hinc Dictatori isti placuit sancire, ut fraxationem posthac vocemus, quando quis vigiliis frangitur. Quibus fidiculis hoc ex illo exprimes, stercus Grammatici? Docti a Graeco [gap: Greek word(s)] deductum putant, quod vigiliarum instituto castra, vel quod ista circuitione vigiliae muniantur. Hos audiamus prae furioso literione. Optime Vale, mi optime Amice, et Salve. Altenburgo [gap: Greek word(s)] . 1644.
Tuus
Reinesius D.
page 50, image: s050
EPISTOLA XXIX. CLARISSIME NESTERE.
FEstinus tui cum nuper ad me visisses discessus multa, super quibus eram rogaturus, intervertit; volebam quaerere de Physicatu patriae tuae, de Wildvogelio nostro, de filio tuo, et si quae similia hisce: fiet igitur cum iterum convenerimus. Advocationem patroni quem elegisti bene tibi succedere et ex animo, precor; fiat ut uno ictu concidant qui adversus Te insurrexêre, et de iniquitate triumfare possis. Inter [gap: Greek word(s)] aegre, imo nunquam coeunt ejusmodi vulnera, unaqualibet parte fovente suam causam tenerius: Sis igitur [gap: Greek word(s)] et publicae tranquillitatis causa, redimendae etiam inutilis vexae, concedas etiam iniqua, quae te non sint nimium laesura, postulantibus. Quod ad me attinet, in ejusmodi, nimirum [gap: Greek word(s)] , cessisse intra finem juris mei videri malim, quam nimis pertinaciter in obtinendo tetendisse, ait Evmen. apud Livium l. 37. [gap: Greek word(s)] : et hoc me reapse praestitisse, potuisti cum apud me esses cognoscere: cum enim ut adversarius-tum nunc amicus iterum, damnatus publicâ diplomatis sententiâ in hoc, quod per calumniam injuriarum accionem mihi intentasset et innocenti, in multo plura damnaretur facere potuissem, ab actione tamen destiti, et junxi dexteram volenti, ne essem justus nimis, neque essem nimis sapiens, quod prohibitum sciebam ab Ecclesiaste c. 7. v. 16. Lindnero pro lionorisicâ compellatione gratias ago, et maximopere studium ejus probo: autorque et hortator ei sum, ut laudabilia orsa continuet et via qua incepit recta decurrere pergat: Ei ut meo nomine favoris mei intimandi ergo duos aureos Rhenanos, quos a Dn. D. Springsfeldio accipies, exhibeas velim; tertium, quem simul filio tuo destinavi. Duo solum exemplaria Dissert. misit Lindnerus; vellem misisset plura, quibus amicos demererer. Quaererem ex ipso quis Caes. Vecell. Italicus de habitu antiquorum et modernorum scriptor, et quis ejus interpres Sulstatius? ubi, quando prodiit: an vidit apud Gueinzium? item quae Theod. Disputat. de privilegiis? Optime Vale, mi Opt. NESTERE, et Salve
a TIBI deditissimo
REINESIO D.
Altenb. 26. Mart: 1645.
page 51, image: s051
EPISTOLA XXX. CLARISSIME DN. D. NESTERE.
DI tuam liberalitatem! Ita me adfecisti donario Cod. mscr. Graeci, ut haut posses magis. Sunt quidem difficiles nugae in istius Nicomachi Isagoge arithmetica, et in Theologia ejus e numeris derivata, [gap: Greek word(s)] , uti censet Photius, qui Cod. 188. istorum librorum epitomen tradit, plurimum paganicae vanitatis, verum ob antiquitatem scriptoris, imo ob donatoris autoritatem et amicitiam servabo inter thesauros meos: sed possidebo tantum ut gryphes aurum Libycum; ad lectionem vero codicis turbatissime exarati si quis me damnaret, eligerem in latomias detrudi. Hippocratem et Maternum, cujus marginibus, uti et Arateorum Avieni emendationes non rejiculas plurimas allevi, remittam cum describi fecero: oculos tamen, ne quid dissimulem, ad utrumque codicem sic adjeci, ut si pace tua fieri posset, cuperem redemtos ducato meos esse: Tu placeatne conditio, an minus significa: [gap: Greek word(s)] et mantissae instar codicem epistolarum Symmachi, quem tecum habes, essem additurus. Sententia tua de usu rha-Barb. rosti in Dysenteria convenit cum Senn. tr. proprio c. 7. Assatum rha-B. etiam improbant Hollerius, Rondel. meth. cur. m. c. 20; Amat. Lusit, cent. 2. cur. 44. et 53: Salvius Sebanus comm. in l. 3. art. med. Gal. c. 40: Joh. de Lamoniere obs. flux. Dysent. an. 1625. Lugdunenses adfligentis p. 95. et seqq. Sed si torrefactio fiat ex arte (rejicio enim et ipse vulgarem in sartagine ad ignem cinerum assationem) initio fluxus ubi et expurgandi et adstringendi indicatio obtinet, cum insigni fructu exhiberi posse existimo, quod roborandis intestinis ne fluxionem, quae per se initio morbi [gap: Greek word(s)] , confertimque fit, ita promte recipiunt, et curando ulccri ob siccitatem majorem, aptius redditum sit. Acrimonia autem quam metuitis exigne contracta lotione tosti ex aq. ros. aut plantag. similisve mitescit ita ut juvet, neque obsit. Praeterea torrefactio exigua non absumit partes tenuiores, quarum ratione purgat, nec relinquit empyrevma sed immodica quae et speciem mutat. Separari vero tenuiores et igneas partes rha Barbari sola infufusione cum aquis stillatitiis, quod vult Senn. ex Amato, paradoxum apud me est; non enim susficiunt ejusmodi liquores secretis vegetabilium recludendis, sed spiritibus ad hanc operationem opus est, veluti notum. Quare faciam in hac controversia cum Matthiolo apul. in Amatum f. 31. Pereda
page 52, image: s052schol. in method. cur. m. Paschasii c. 38: Valeriola l. 3. obs. 4: Aug. Ferrer. in castigat. med. l. 2. Zacuto Lusit. de medic. princ. hist. l. 2. dub. 49. p. 749. cujus viri verba tibi adscribam: Ego quo magis senesco (obît ante triennium Ambstelod. octogenario major.) eo audacior fio in exhibendo rha-B. torrefacto; ex cujus tempestivo usu millies aegros alvi fluxum patientes sanari ex tempore vidi, qui infinitis propemodum auxiliis excarnificati sanescere non potuerunt: quos omnes in hoc, et cibos assatos, et medicamenta tosta convenire Dysentericis, secutos esse Hipp. l. 3 de Diaeta: Gal. l 9. demed. comp. Avicennam in l. 3. tr. 2. c. 7. Mesuen, alios, notum est. De specifico e combusto turture forte inaudivisti. Et cur acria ita formidare velimus, cum in ulceribus intestinorum et conclamata Dysenterîa ad usum muriae salsorum piscium et olivarum quosdam revixisse sit apud Gal. 12. meth. c. 1. ex quandoque in extremis casibus ad caustica et crustam inducentia procedere necesse sit: quo de adi Zacutum l. 3. prax. med. admir. obs. 18. Haec nunc potui, mi Dn. D. NESTERE, quae ut candide aestimes et examines rogo. Optime V. et S. cum Tuis. [gap: Greek word(s)] Altenb. 5. Oct. an. 1645.
Tuus [gap: Greek word(s)]
REINESILIS D.
P. S.
Ampliss. Dn. Wildvogelium, si vobiscum est, meo nomine amantissime salutabis. Ecquid cum adversariis tuis convenit? an posuêre furores?
EPISTOLA XXXI. Mi Carissime J. M. NESTERE.
OCcupatissimo mihi redditae sunt tuae cum meletemate de non-adpetentia. Probo diligentiam et quod praesumtas Jenae epulas ruminaris. An publicare id liceat, deliberabis. Nuper admodum hanc doctrinam sub praesidio D. Moebii proposuit Rubiger Egranus; unde ineptum forte videri poterit eandem cramben tantillo intervallo ibidem proponere. Per transennam, aliter enim non licuit, inspicienti mihi occurrere nonnulla, de quibus putavi te monendum esse, candide interpretaberis. Th. 15. distinctionem [gap: Greek word(s)] . adhibes.
page 53, image: s053Sed nôris eam causis adplicari non posse; solum partibus adfectis solet. Includit illa passionem; at causae agunt, non patiuntur. Th. 18. frigiditatem ponis causam inadpetentiae. Atqui ista [gap: Greek word(s)] seu mortificatio ventriculi sequitur non frigiditatem excessivam primo, sed sensitivae virtutis et attractivae, itemque caloris exolutionem. Casûs contractae [gap: Greek word(s)] qui contigerit cuidam per locanivosa saevâ hyeme diutius peregrinato exemplum habet Zacutus l. 2. Pract. obs. 11. quem allii esu praeter omnium spem sanaverit. Adpetitus in senibus non est vegetus et fortis, licet sint frigidi: quia adpetitus est a frigido naturali, seu temperatura oris ventriculi frigida, non ab cô quod aetatis decursu adquiritur: hoc enim maleficum potius est, quam autor alicujus actionis naturalis. Bilem coctionem efficere dicitis, sed non probatis. Ergone ad opus tam necessarium quale est coctio, et adpetitus excrementum destinavit natura? Deinde hac doctrina entia praeter necessitatem multiplicatis; et communi repugnat sensui bilem adpetitum excitare, cum evertere norissimum sit. [gap: Greek word(s)] , inquit Philotheus, [gap: Greek word(s)] . Exempla mortis ab adfectibus vehementioribus quae th. 26. recenses, sunt [gap: Greek word(s)] . Quae th. 27. narras pertinent ad fastidium certorum ciborum, non ad Inadpetentiam. Quare amputabis. Essent alia [gap: Greek word(s)] ; sed nolo in alieno opere esse Lynceus: Tu videris, itemque quomodo tueri velis quod me Historiographi praedicato oneraveris, a quo longe abesse me fatcor. Optime Vale et Salve a
Tuo
REINESIO D.
Altenb. 29. Mart. an. 1646.
EPISTOLA XXXII. Clarissime et Excellentissime Dn. D. NESTERE, AMICE suavissime.
NOsti me non delectari nugis, et novellas populares ferê negligere: at quae de fonte Hornhusanô referri audivisti [gap: Greek word(s)] Scutica dignus sit, qui tot experimentis et fide dignissimorum hominum [gap: Greek word(s)] testimoniis, quae plurima ad nos pervenêre, ausit contradicere;
page 54, image: s054nequissimus autem bipedum, qui miraculosas ejusmodi curationes ektenuare. Plane sentio extraordinaria Supremi Numinis [gap: Greek word(s)] et benignitate hunc fontem scaturire, et agere aquas ejus virtute supernaturali; ad quam quis non obstupescat? Omnino admiranda sunt quae ita procedunt eo loco: sed admirabiliora (ita auguror) multo quae videntur hisce regionibus portendi: suspiciamus, extollamus capita nostra, [gap: Greek word(s)] . Caeterum quantum ad aquas dictas, sale subtilissimo impraegnatas deprehendo, et boli cujusdam, quem ab effectibus [gap: Greek word(s)] Solarem adpellem, participes: sunt apud nos qui de mercurio nescio quid argutantur. E nostratibus, qui eo commeavêre [gap: Greek word(s)] , nemo dum rediit; crastini Generosus Dominus a Brandt iter eo capesset: sequentur, ut conjicio, Illustrissimae nostrae. Ampliss. Dn. Wildvogelio et conjugi ejus Nobilissimae meis verbis plurimamsalutem nunciabis et votum quo eorundem incolumitatem adsidue ad DEUM Opt. Max. prosequor, intimabis: animabis etiam, si ita videbitur, Rever. Dn. Pollentium et hortabaris ad iter; fortasse spe, si quam de auxilio Omnipotentis concipiet firmam non excidet. Planus iste cujus in tuis ad me facis mentionem, de suis imposturis sat notus est; indignus cujus nomine chartas maculemus, [gap: Greek word(s)] . Ita mihi optime Vale, mi Opt. NESTERE, cum Conjuge honestissima et dilectissima familia. Scrib. [gap: Greek word(s)] , stans pede in uno. Altenb. 13. Jul. an. 1646.
Tuus [gap: Greek word(s)]
REINESIUS D.
EPISTOLA XXXIII. CLARISSIME NESTERE.
NOn ignoras [gap: Greek word(s)] meam; me quod mihi velim fieri, alteri facere, et quod nolim, ne optare quidem alteri ut fiat, imo qua possim prohibere ne fiat. Quare vel liberalitatem tuam vel amicitiam meam damnosam tibi esse non faciam, nec feram si faciant vel facere minentur alii; Et mitto igitur ducatum quem dixeram, et codices nunc legitime, quippe omtos, possideo. Hippocrate facile carere possem; marginales enim
page 55, image: s055notulae, variantium nimirum Lectionum, ne nescias, in editionem Basiliensem, quam dedit Cornarius et ipsius [gap: Greek word(s)] omnes propagatae sunt: et est hic dispunctus codex avtographum seu exemplar editionis Basil. primae an. 1538. et an. 1543. Sed quia Veneta Aldina editionum Hippocratis Graecarum Princeps est, etsi multis modis imperfecta et rudis si conferas ad alias, et ob memoriam CornarI, quae omnibus medicis ob immortalia Viri merita sacra esse debet, acceptissimum habeo, licet non necessarium; habeo enim Foesii editionem Graeco-Latinam: CornarI Graecam Basil. an. 1538. Latinam Basil. an. 1546: Fabii Calvi Latinam versionem Romae an. 1525. Genuinae tostionis rha-B. dysentericis exhibendi modum nemo tibi poterit praescribere; sed medici prudentiae totum id negotium commitritur, certis praeceptis, quae in praeparatione qualibet teneant, non comprehenditur. Eum quidem leviter delineat Lamoniere; verum oportet Medicum, qui uti volet, ipsum manus operi admovere, ni velit decipi. Certe ignis instrumentum tale est, quo Medicus [gap: Greek word(s)] pro lubitu uti potes in qualibet materia medica suis usibus adparanda, et non agit necessario, eademque activitate semper, quippe medici directioni subjectus; neque semper eadem ratio assationis tenenda est sed subjectis morbi conditionibus et temporibus, quae infinitae sunt utpote singularium et extra sphaeram praeceptorum cujusque artis consistentium, adcommodanda. De usu causticorum in eodem morbo quod dicerem quaedam, ideo fiebat, ut quod tu de vitandis acribus in Dysenteria nimis generaliter ajebas, id falsum esse, et dari locum etiam acerrimis quandoque ostenderem; addebam etiam, in conclamata Dysenteria h. e. cum ulcere sordido et profundo, quod tunicam intestinorum interiorem jam depastum esset, adhiberi; quare non opus erat tua [gap: Greek word(s)] ; non indiscriminatim etc. Praeterea neque hoc tibi concedo, caustica ad incisionem pituitae viscidae injici. Ecce, si hoc fine injiciuntur caustica ut incidatur et detergeatur pituita mordax et viscida, sequitur ea etiam principio Dysenteriae, quando detersionis incisionisque indicatio maxime viget, injici posse: At hoc nefando quidem auditum est vel fecisse, vel docuisse medicorum quenquam; Ergo nec illud, et propterea pro absurdissimo absurdo habebitur merito. Causticorum autem effectus est, ulcera serpentia, praesertim in intestinis crassis, potenter siccare, putrilaginem absumere, sigillare vasorum orisicia, arctare et inducta crusta fluxionem ulteriorem reprimere: quo facto sanescentia praesto est: quae singula si voles perpendere, et nodum in scirpo non quaerere, facile in hac quaestione ipse tibi magister eris. Contradicis autem
page 56, image: s056tibi etiam sic, quod cum acria in Dysenteria, et ob acrimoniam rha-B. assatum rejecisses, igneas tamen partes rha-Barbari aquis stillatitiis, quibus spiritus aeidi ammixti essent elici posse, et tum rha-B. dysentericis convenire putas. Ego vero tibi dixero rha-B. ita praeparatum ob spiritus salinos fixos in se receptos multo quam assatum minus probandum esse. Et quid sibi volunt ista, partium tenuium deperditio plerunque etiam ex levi assatione adquiritur? Acrimoniam immodica tostione nonnullis rebus (quaedam enim quo diutius uruntur eo fiunt mitiora et rariora, levioraque, scil. quae sale copioso non abundant) induci posse nemo nescit; sed quid tibi cum partium tenuium deperditione, quantum ad tuam argumentationem velis, non intelligo. Si enim partes tenues, in quibus vis purgandi in rha-B. consistit, exhauriuntur tostione, et remanent partes crassae terrestresque quarum ratione adstringit; sequitur tostum quam maxime prodesse dysentericis, quando adstringendi, siccaudique potior, quam purgandi indicatio est, quod tu negare ausus es. Zacutus, de quo quaeris, fuit Judaeus Olysippon. Lusitanus, in exilium rejectus e patria; Vixit inter Belgas ab an. 1624. vel circiter maxime Ambstelodami et Hagae Comitis; obiit m. Febr. an. 1642. Octogenarius. Scripsit libros XI. de historia medicorum Principum, quibus historias curationum quas in Hipp. Gal. Oribasio, Aetio, Paulo, Tralliano et aliis, Arabibus etiam legimus, proponit, et super iis varias quaestiones resolvendo, dubiis respondendo copiose disserit, veteris medicinae peritissimus tenacissimusque. Ii libri, quos in 7. codicibus habeo, venduntur X. Joachimicis, excusi Ambstelod. ab an. 1634. Item libros tres praxeos medicae admirandae, excusos Lugduni apud Gallos an. 1637. Cum honoribus et commodis tuis ex animo faveam, non possum non tuo cum faece ista litigio [gap: Greek word(s)] , de qua scribis, salutarem adprecari. Optime, mi Suavissime NESTERE, V. et S. Altenb. 10. Octob. 1646.
Tuus germanâ side
Reinesius D.
EPISTOLA XXXIV. S. et O. Clarissime et Excellentissime Dn. D. NESTERE.
VIdes igitur me tuas unas, scriptas m. Decemb. accepisse: quo minus vero Tu [gap: Greek word(s)] meas, quas destinaveram, secerunt catenati labores,
page 57, image: s057qui me cuivis aequo excusabunt; iniquo ne sonticae quidem causae. Observationi tuae de fluxu haemorrhoidum in puero octenni, qui tertianam exhauserit, adfine est quod in puella decenni vidi profluvium mensium alborum; Erat ea florido colore, inoffensa valetudine, et satis vegeta, habitiorque; nupsit matura viro; sed sterilis marito supervivit hodieque. Hinc colliges, si comparaveris utrumque excretum, quanquam e diversis locis prodiens, non esse vacuationem eam tam insolentem etiam in aetate puellari. Fiunt ut in morbis, sic in corporibus monstra. Guilh. de Baillou seu Ballonii medici Parisiensis circa an. 1570. Decani et antiquioris Scholae magistri nihil, puto, extat de Febribus inscriptum: Noti sunt ejus libri Epidemiôn et Ephemeridum duo, in quibus [gap: Greek word(s)] : l. desinitionum medicar. l. de convulsionibus; et comm. in l. Theophr. de Vertigine; Eos habemus operâ Jac. Thevarti med. Paris. ad an. 1640. Consilia ejus, quae laudantur nondum videre contigit. Si puero tuo stillarunt haemorrhoides internae (quibus autem signis hoc deprehendisti? nam quae commemoras, imprimis compressio inter assellandum circa ani exitum, uti loqueris, de externis potius testantur) tertianae istius focus suerit lien et vena porta, quod paradoxum est apud Scriptores de Febribus. An quia fluxus cruentus biloso et mucoso successit, Dysenteria potius cacochymica fuit, ex illuvie variarum sordium collecta in mesenterio, cui tertianas et alias tribuunt communiter, putrescente? Abfuit dolor notabilis ideo, quia nulla in intestinis continui solutio; sed sola sordium extra vasa circa glandulas cumulatarum exclusio. Sed Tu videris. Optime Vale et Salve, mi Carissime Dn. D. NESTERE. Scr. [gap: Greek word(s)] Altenb. 6. Febr. 1647.
Deditissimus Tibi
Reinesius D.
EPISTOLA XXXV. Salutem plurimam!
INter Philotesia pocula, inter risus, jocosque amiculorum, quibus prandium apud me condixeram, cum tuis quam gratissimis respondere deberem, Cl. Dn. D. NESTERE, amice multo jucundios. et fautor honoratissime, brevissimis id facio; at nihilominus prolixe Te amo de animo erga me Tuo, quem benevolum expertus sum semper, experiorque hodieque.
page 58, image: s058DEUS Ter Opt. Max. votis Tuis pro sanctissimo beneplacito suo annuat, tribuatque etiam TIBI [gap: Greek word(s)] e largissimo benignitatis suae penu. De conditione in aula Electorali satis splendida, quae divino beneficio et suffragiis doctorum, fautorumque efficacia TIBI obtigit, ex animo Tibi gratulor et successus honoribus commodisque tuis, quorum me semper studiosiss. fuisse meministi, respondentes opto. Maligne quidem solvuntur hodie praesertim in aulis stipendia, impensae etiam majores iis, qui in locis illustrioribus morantur, faciendae sunt; sed haec Te morari non debent, quo minus vocationi obsequaris et reliqua divinae providentiae, quae fidentem et in officio sedulum, nunquam deserit, unice committas. Haec ex animo dicta videri velim. Cum filio autem tuo quid fiet? anne procuras ut Tibi succedat? Si ante abitum ad me visere Tibi lubuerit, acceptissimum id habebo, si praesertim per occupationes amico vacare mihi licuerit, eique pro dignitate conversari. Senties benevolentiam meam non verbis, sed reipsa: et si non eam, quâ dignus es, et quam pro dignitatis conscientia a me expectare potes, eam tamen quae mearum erit facultatularum, et pro praesente Mercurio. Optime Vale, mi Opt. Dn. D. NESTERE, et ama me amantissimum TUI sine fuco. Scr. Altenb. stans pede in uno 27. Dec. an. 1647.
Tui amantiss.
Reinesius D.
EPISTOLA XXXVI. S. Pl. Mi Carissime J. M. NESTERE.
INsuaves, caetera gratissima fuit epistola, querelae tuae de fortuna, quam speraveras apud Schneberganos tuos longe aliâ, alienâ et adversâ, mihi, qui omnia Tibi ex animo succedere et studiorum quorum sementem feceras messem aliquam metere te posse, toties optaveram. Sed passivae eae sunt, et recte referuntur in ILLUM, qui peccatis majorum et perversitate nostra provocatus patriae nostrae hasce clades et fatales turbas immisit, per quas neque literis sua constare potest dignitas, neque literis debita obvenire emolumenta: ILLE medebitur huic malo, quando placuerit. Interea placide feramus quod a divina manu procedit, et sortem quisque suam non
page 59, image: s059deploret ignobilius quam decet eos, qui a paterna Numinis providentia et bonitate spem et fortunas suas omnes suspendere didicerunt; quod ut facias, etiam cum angustissimis rebus, etiam atque etiam Te adhortor. Qui providit hactenus TIBI ut honeste loco tuo vivere posses, vivit et videt, quid patiare, quid agas: eum si inspectorem vitae tuae fueris reveritus et sincere colueris, non aberit sed prospiciet porro quoque, praesertim precibus, vitae innocentia, sedulitate in officio, amicus tibi factus. Consilium vero tuum de ambienda parentis, nunc Elector. Saxon. Archiatri, Sparta omnino probo; neque dubito, si eam ornaveris adhibendum olim fore majoribus: praeterea malim Te potius quam alium ignotum in hac vicinia medicinam facere. Libros, quos mitto, donatos ab autore mihi, diligenter, si vis, evolve, et ruminare: doctrinam enim de humoribus, de qua paradoxa te quaedam imbibisse novi, arti faciendae accommodatiorem inde arripies. Optime Vale, mi NESTERE, et Salve
a Tui amantissimo
D. REINESIO.
Altenb. 25. Febr. an. 1648.
EPISTOLA XXXVII. S. Pl. Mi J. M. NESTERE.
AD quaesitum tuum haec habes: Nimirum eâ [gap: Greek word(s)] nimiopere mihi places, et segregaris propterea merito a vulgô mustaceorum istorum, qui solis titulorum crepundiis insignes, non laborant valde, quî eos defendant. Certe honores isti non faciunt doctos, sed inveniunt, vel saltim, ut esse adnitantur, monent. Lectione adsiduâ praesertim veterum (apud hos enim vera possessio artis ac sapientiae est) meditatione, conversatione cum doctis, et exercitatione circumspectâ, adquiritur medicinae habitus: non otio, luxuve, nec inter aularum intemperies, ad furnos Chemicorum, aut in circulis conciliabulisque agyrtaeum. Sed ad quaesitum. inquam, tuum. Dysenteriae vox [gap: Greek word(s)] est et inter [gap: Greek word(s)] . Significat, si vocis etymon consideres, quemcunque intestinorum adfectum et quamvis eorum laesionem: hoc enim innuit particula [gap: Greek word(s)] , quae hîc detrimentum
page 60, image: s060notat, uti docuit Scalig. ad l. Hipp. de insomn. apotel. 45. et H. Montuus Pract. p. 1. l. 4. c. 16. Unde [gap: Greek word(s)] adpellare possumus, qui quocunque modo ea intestina laesi, et ob ea infelices sunt: al. [gap: Greek word(s)] . Qui vero intestinorum difficultatem interpretati sunt, nesciunt ipsi quid dicant, et neque Graece se scire, neque Latinos esse sic prodidêre: manet tamen hodieque ea adpellatio, ut fieri solet in iis, quibus, etsi perperam adsuevimus. Usum vero vocis varium observare est: Hipp. l. 2. Epid. 6. f. 1056. utitur voce [gap: Greek word(s)] pro quolibet alvi profluvio, cum scribit [gap: Greek word(s)] solvere [gap: Greek word(s)] : eademque significatione accipitur cum audimus nominari [gap: Greek word(s)] seu rubram, 2. Ep. s. 3. extr. quam Galenus [gap: Greek word(s)] seu cruentam, com. 3. in 6. Epid. et com. 4. ad l. de artic. f. 651. [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] adpellat. Confit enim hinc, esse et aliam non cruentam, vel sanguinis, sed aliorum humorum et pro natura horum diversicolorem Dysenteriam. Deinde specialius significat sanguinolentorum ad intestini cujuscunque abrasionem exulcerationemque cum dolore dejectionem; et hanc sanguineae excretionis differentiam quosdam solam Dysenteriam adpellandam esse censere scribit l. 3. de cau. Sympt. id quod hodieque tenet: vel sanguinis excretionem sine exulceratione, sine dolore, ut in epatico dicto fluxu, cujus mentio apud Gal. 6. de loc. aff. 5. de Sympt. caus. et aph. 65. l. 5. item in accidente iis, quibus membrum aliquod abscissum est: historiam habes apud Fabric. cent. 2. obs. Chir. 100. (Nota interpretem ista verba comm. 4. ad l. de artic. [gap: Greek word(s)] , male reddidisse, quibus excisum os aliquod fuerat) aut evacuatio aliqua suppressa, aut exercitatio consueta omissa, etc. de quibus sanguinearum excretionum modis accurate Galenus l. jam laud. egit. Et duplex hoc significatum insinuat com. 3. ad 6. Epid. ubi [gap: Greek word(s)] dysenteriam unam [gap: Greek word(s)] , alteram [gap: Greek word(s)] per venas in intestina desinentes [gap: Greek word(s)] (id quod variis de causis, diversis etiam a partibus, in morbis diversis fieri potest, observavique ipse in puella trienni morbillis laborante sanguinis ex intervallo mediis morbi diebus per alvum copiosissimam et salutarem, sine molestia ulla, eruptionem) esse docet. Ex hac non inutili scrupulosâve, sed ex ipso Hipp. et observationibus medicorum natâ vocis distinctione deprehendis fluxum istum torminosum, frequentem, mucosum, cruentum, qui vestrates praeterito autumno populariter adflixit, nomine Dysenteriae adpellari posse et non posse adpellari: simul non omnem Dysenteriam (hoc enim quaeris) excretionem sanguinolentam esse, neque omnem Dysenteriam esse a solutione
page 61, image: s061continui: ad Dysenteriam vero [gap: Greek word(s)] , quae cum exulceratione intestinorum est, nullo modo debere referri, multo minus eadem methodo curari. Est enim in eo nulla intestinorum exulceratio, sanguisque secernitur paucus, vix notabilis et per excretum mucum hinc inde dispersusac propterea nulla adstringendi consolidandique indicatio. Sordes autem istae mucosae (alii aliter denominant: accurate rem pertractavit Sennertus noster, quem legisti) quae nondum exulceratis intestinis tanta copia tantoque cum dolore prodeunt, non solum temperiem intestinorum eversam (laborant ea tam in hac quam reliquis speciebus [gap: Greek word(s)] , quâ fit ut nec publicum officium, quod est [gap: Greek word(s)] chyli et faecum justa exclusio, nec privatum, quod nutritio est, rite exequi possint: eaque [gap: Greek word(s)] et intemperies intestinorum sufficit ad collectionem tot excrementorum, nec opus est aliam peculiarem, et quam, uti loqueris, explicare vix liceat, dispositionem fingere) sequens excrementum sunt; sed et adfluentes e toto ichores acres et malignitatis simul alicujus participes, quâ humoribus alimentariis similem, intestinis peculiariter infestam, qualitatem imprimere apti sunt, habent pro materia. Eos ichores si ipsum etiam chymum stabulantem in venis lacteis, quae confertim implantatae sunt jejuno (propter hanc causam id semper vacuum reperitur, non ob eas quas varias comminiscuntur medici) corrumpere, et malignitate suâ inficere dixero, nihil absurdi, puto, dixero. Nam et sic ratio reddi facicilius poterit, cur tanta copia sordes istae egerantur, et cur cremori viscido potius crudoque sanguini, quam puri sint similes: cumque sine dubio acerrimae sint ob ammixtos diversi generis sales, etiam crustam villosam, quae e tertiae coctionis excrementis genita est et interiorem intestinorum superficiem obducit, cujus post Fallopium Riolanus l. 2. anthropogr. c. 14. Asellius tr. de ven. lact. c. 19. et Sennertus noster meminêre, resolvunt, colliquant, simul deturbant: quae et ipsa quantitatem sordium augere potest, facitque sic abrasa, ut dolores sentiantur progressu morbi acutiores, etiam nondum exulceratione factâ ullâ. Haec, mi NESTERE, de adfectu isto vera Philosophia est; facillimeque inde perspicit [gap: Greek word(s)] quid facto opus: scil. evacuationi, diligenter adtendendo miscellas humorum, et detersioni inprimis incumbendum esse: corrigendas humorum qualitates peregrinas nocivasque, et si qua est, malignitatem; inhibendum confluxum e toto; praecipue vero mature leniendum esse dolorem, ne malum fiat rhevmaticum. Quae quo ordine et quibus mediis exequi oporteat, non erit difficile perspicere isti, qui in generali methodo
page 62, image: s062exercitatus est, et in [gap: Greek word(s)] non omnino hospes. Egone ab adhibitis enematibus detergentibus solis dolor exasperaretur, anodyna et emplasticâ vi intestinorum superficiem oblinentia cum fructu exhibere memini; et ne ab his materia adfluens mordax detineretur, per vices ad illa redire. Quin et clysterem talem, qui duplici scopo inserviret, e lactis calentis [gap: sign for 1/2 Libra] ., vel emuls. e sem. papav. factae, [gap: sign for Uncia] iiij. ammixtâ portione unguenti Aegyptiaci injici quandoque curavi, quo pituitam plicis intestini recti infixam, tenasmo excitato molestam, omniaque detergentia alia ob summum lentorem eludentem egregie deturbari, et simul acrimoniam sordium corrigi, doloremque sine suspectâ [gap: Greek word(s)] sopiri conspexi. De Aegyptiaco noli mirari: nam et ea mundificantia, quae pro sordidis intestinorum ulceribus praescripsêre veteres etiam vehementissima, ob insignem vim [gap: Greek word(s)] ad phlegmatis viscidi incisionem eductionemque faciunt plurimum, ut propter ulcerum sordes solum adhiberi non sit existimandum. Habes ita, mi NESTERE, sententiam meam; qua si quid fueris adjutus sive in judicando sive in medicando, est quod mihi gratuler, tibi aliqua benefecisse; sin res cadat aliter, feci sic tamen quod potui, securus cujusquam censurae. Erant alia, de quibus ex epistola tua monendus esses: sed nolo in alienis esse [gap: Greek word(s)] : et novi fieri, ut quis unico, etiam vero dicto, interdum perdat amicum; quod nolim: reserventur ergo ista congressui aliquando nostro, ut et de Poetice tua qualecunque judicium meum, Amabis autem candorem. B. V. Altenburgi d. 24. Mart. 1648.
Tuus
Reinesius D.
EPISTOLA XXXVIII. S. Pl. Mi Carissime J. M. NESTERE.
GRatiam responsi ad Tuas mihi facere poteras, imo ne perderem bonas horas, debebas. Sunt enim eae reverâ nihil aliud, quam, quod dici solet, [gap: Greek word(s)] , et exit urceus cum amphora instituta esset currere. Ita tibi in iis plane non consentis, et luctaris plerumque cum larvis.
page 63, image: s063Quaerebas in prioribus, an omnis Dysenteria sit excretio sanguinolenta: an omnis a continui solutione? Negavi utrumque; et sat puto de re feci verborum, quae animum sciendi avidum exaturent: neque audio te contradicere. De fiuxu autem, qui hornô Vestrates adflixit, in quo dejectiones aegrorum non fuisse cruentas, etsi adessent tormina atrocia, assellationes continuae, et sordidae egestiones plurimae, ipsa narratio tua insinuat, quaerebatur: an ad Dysenteriam referri possit; an eum curandi eadem sit ratio, quae veram Dysenteriam? Et si ne Pyrrho quidem dubitaret, cum desit Characterismus verae Dysenteriae, [gap: Greek word(s)] , et intestinorum exulceratio ad Dysenteriam referri non posse, et aut me non intelligere quid sit de quo me consulas, aut valde sinistram esse consultationem Tuam, Tibi, quod olim Jul. Celsus Domitio Labeoni amico suo et Collegae, D. qui testam. fac. poss. respondere potuissem, putavi tamen, quod serio quaerere videreris, tibi satisfaciendum esse, ejusque sententiae necdum quidquam muto, quod Dysenteria vera et proprie dicta nullâ praesente exulceratione (demonstravi autem sine hac copiosissimas nihilominus secedere cum tantis torminibus sordes in fluxu nostro) nihil aliud sit quam illud Scaligeri insomnium sine somno. Imo tuopte testimonio verum dixi; scribis enim te adstring. purgant. et roborant. adhibuisse: si sciebas esse simul exulcerata intestina, eccur detergentia et consolidantia omisisti? Quantum hujus rei observare mihi licuit, non restituti aliter sunt ejusmodi fluxu laborantes, quam iis, quae commemorabam; neque memini toto praxeos meae curriculo quemquam sive diarrhoea sive Dysenteriâ sola laborantem occumbere. Vel solo igitur illo, quod Massaria magnum Hippocr. argumentum adpellat, [gap: Greek word(s)] , te premo, eique, scio, cedes lubens. Illa vero velitatio de definitione morbi et ejusdem anxiâ ad regulas Logicas, de quarum certitudine ipsi earum conditores adhuc digladiantur, reductione cum magno tuo damno, siquidem circa ejusmodi fagitaris, tandem senties quam sit sterilis, et ad faciendam medicinam impedimento; Ego ad talia, quae plerumque in meras [gap: Greek word(s)] desinunt, didici, postquam nihilo doctior ab iisdem ad medicinam reverti, nauseare. Quam bonae horae mihi in Argenterio periêre, in Silvatico, in Vallesio, in Erasti nonnullis, praesertim ubi contra adversarium aliquem disputat? Fervor enim talium, nimius plerunque nihil sani et quod lectorem doceat suadet, ubique concurrente adfectu [gap: Greek word(s)] , et sua defendere etiam cum virtutis jactura, vel minimum obfuscatione. Sed ad Te in viam: In primo argumentorum tuorum, quibus me impugnas, doces cruenta
page 64, image: s064simul secessisse in tuis aegrotis; hoc vero vel subticuisti in prioribus tuis vel negasti, ibi: observavi in illa nostrâ etc. committis ergo elenchum [gap: Greek word(s)] ; eodemque laborat et alterum, ubi recenses Symptomata in dysentericis Schnebergae visis, qui forte vere tales fuêre: at de fluxu eo, quem et idiotae norunt ab aliis sui generis distinguere, non erat quaestio. Tertium autem clarissima injuria est: adfingis enim mihi ab et erosionem cum colliquationem et resolutionem solum adpellaverim. De [gap: Greek word(s)] intestinorum, quod dixeram, non percepisti. Est enim ea ipsius morbi [gap: Greek word(s)] quoddam; imo omnes diuturnos intestinorum adfectus, Lienteriam, Diarrhoeam, Dysenteriam cum aliis constitutis, tu vero praeviam quandam ad morbum dispositionem me docere sic voluisse putas: poteras ex eo scire, quod explicaram per eversam intestinorum temperiem: quâ in quâcunque parte factâ, excrementorum copia praesto est: Eo scil. ista adduxi, ut constaret unde tanta excrementorum sordiumque copia, quam tam solent admirari, proveniat. Quid opus autem, repetendum enim est, aliam peculiarem intestinorum dispositionem praeterea fingere, si eam qualis sit et quid in subjecto super reliquas causas faciat, explicare ne quidem possis, et quô ad curam aegroti nihil adjuvêris. Non sunt multiplicanda entia praeter necessitatem. Adsertio vasorum lacteorum sit sane tibi [gap: Greek word(s)] : Ego vero pro verissima, utilissima, summeque necessaria doctrina habeo, scil. quod Evenus quondam ajebat:
[gap: Greek word(s)] :
et contra
-- [gap: Greek word(s)] .
Ita ubique nobis adversamur ipsi, et quos vel natura fratres constituerat, ita minimo negotio maximum dissentimus. Eorum naturam, exortum, progressum et implantationem, dehiscunt enim in epar, (non ergo in epate quaerendae) docebit te Asellius, cui propterea debes didactron. At Galenus ista non vidit? aufer mihi istas inficetias, et audi Sanctorium in meth. vitand. errorum; Fuit possibile, ut Galenus vel quia fuit homo, vel quia non secuit humana cadavera (id etiam visum fuit Vesalio et Amato Lusitano cent. 4. cur. 100. Ego vidisse humana sceleta adcredo Hofmanno in l. de ossib. c. 11. et probare possum e 5. de loc. aff. c. 1. et alio Artis parvae loco) in anatomia a veritate in paucis saltem deflecteret; quare cum Galenus neque meus fuerit adfinis et consanguineus, vel majorum meorum avunculus, quod sciam, neque in Sanctorum catalogo sit collocatus, qui adflatus divinitate fuerit locutus, non video, cur omnes non possint honorifice, si sensibus adversatur, eum relinquere, et quod ipsum fugerat,
page 65, image: s065medicinae superaddere. Est autem [gap: Greek word(s)] , notabilis tua, Galenum gloriari, quod ultra 600. vivas (velim doceri quae sint vivae sectiones) sectiones administrârit. Fuit justô ambitiosior et contentiosior Galenus, scio; et novi ingenium hominis, si quisquam at de hoc [gap: Greek word(s)] , eum injuste accusas. De Herophilo Erasistrateo, medico sive laniô, est apud Tertull. l. de anima c. 10. quod sexcentos secuerit; ubi magnum numerum, sed quem exacte nesciret, numero certo expressit ille. Per quas vero vias chymum ad epar vehi ostendes mihi, [gap: Greek word(s)] , , si non sunt lacteae? Vexatas enim istas mesaraicas omnes ejusdem generis aliud quid continere praeterea quam sanguinem quis, quaeso, docuit? imo non facile reperies, idque nunquam mirari desino, qui commeatum Chymi ad epar docuerit: habeoque propterea pro uno magnô absurdô, eodem vase ad epar Chymum ferri et referri ab epate sanguinem ad intestinorum nutritionem. Vos ista concilietis, quibus lacteae, quae soli Chymo apportando dicatae sunt, figmentum videntur. Cremorem ibi hospitantem in adfectis tali fluxu torminoso simul deturbari, et hinc verosimiliter augeri copiam sordium scripsi, scil. in nonnullis, in quibus nimium sordium similium viscido cremori egeritur et quibus intestina superiora patiuntur, laesis vero solum crassis seu inferioribus tenesmus molestior est quam alia Symptomata; Intelligis hinc frivolum tuae collectionis, qua quod de particulari copiae sordium causâ et de circa intestina superiora laesis dixeram, quasi universaliter dictum arripuisti et omnibus, etiam adfectis circa inferiora, adplicuisti. Quod autem saepius in isto morbo inferiora patiantur, superiora rarius, id praeter alios medicos et nimis audacter videris definire, cum nulla causa cur illa prae his adficiantur, et fortasse haec, utpote adfluxui e toto opportuniora et quae labem visceribus facilius communicent, propiora utique, frequentius, quamista. In Dysenteriis gravibus et quae plerosque jugulant, omnia intestina se cundum totius ductus unicam dimensionem, longitudinem scil. exulcerari, saltem ante mortem verosimile est, cum praesente causa exulcerante maxime [gap: Greek word(s)] , et successive omnia intestina attingente, non possit non se qui omnium exulceratio. Quae contra vulgatam Dysenteriam in Fientem et Factam distinctionem disputas, doctrinam de temporibus morborum convellunt, et tam a generatione morborum ipsa, quam ab artis nostrae exercitio refutantur; scis enim puto, aliter principio, aliter augmento, aliter statu, aliter declinatione tractari morbos: alia levibus, alia gravibus et consummatis adhiberi, verieque invicem transmutari morbos. Quando quidem igitur uti vis, initiis Dysenteriae adest exulceratio; stante
page 66, image: s066autem indicante requiritur indicatum; jam initiis cjus consolidantia, quae sola ab exulceratione indicantur, praescribenda erunt e tua sententia: quô absurdius quid ne fando quidem audire memini: et fortasse nec ipse juxta hanc Philosophiam tuam unquam medicatus es. Et vide mihi, quomodo argumentatio tua cum re, ad quam probandam adhibetur, consentiat: Scribis Medicum esse Philosophum sensualem, considerare ea quae sensibus obvia sunt; (debebas, a sensualibus cognitionis suae initio ducto ad alia progredi, haec enim vis ejus aphorismi est, non quod in sensualibus considerandis defigatur et consenescat.) Ergo licet [gap: Greek word(s)] , Dys. solum erumpant ulcera, in principio tamen morbi ea adfuêre, sed obscurius. Si Medicus considerat quae sensibus obvia sunt, ulcera autem in Dysenteriarum initiis sensibus obvia non sunt sed [gap: Greek word(s)] , demum morbi, certe illi facient recte, qui cum sensui obvio symptomate morbum et uti revera est, definiunt: quod tu nolebas rite fieri. Reliquas [gap: Greek word(s)] , et contradictiones Tuas taedet examinare: tute eo me labore, si relegere volueris tuas et [gap: Greek word(s)] , , sublevabis. De Divino Critices studio non sentis pro merito ejus, nimisque anguste eruditionem mihi circumscribis: Critica illa nobis clinicis [gap: Greek word(s)] , , ais. Ne vero acerbius Tu et alii, qui injuste hoc sentiunt, a me excipi forte queramini, mi NESTERE, Heinsium Vobis respondere pateremini, cujus ista Prol. Aristarchi sacri verba sunt: Cum imperitis frustra in certamen quis veniat: Qui ubi omnes machinas adversus magnos ac praeclaros homines produxerint, si causa cadant aut ab iis repellantur, uno axiomate defungi solent, nihil ad farinam haec conferre: Quod nunc omnium qui eruditionem negligunt intercalare carmen est. Et profecto nec scientia, nec eruditio (fatendum enim est) ad foenum quidquam conferunt quô boves, aut Carduum quô asini pascuntur: Neutri autem in scientia ac rationis usu fructum vitae, sed in cibo finem ejus pariter et fructum ponunt: Quod nebulae profiteantur, nihil praeter linguam obstat. Et tamen tanta fuit veterum simplicitas, ut T. Livius bovem locutum esse inter prodigia non semel posuerit: cum hoc tempore ita homines quotidie loquantur, et has voces ac opiniones comitatur contumelia in eruditos ac contemtus. Et quid? Cum omnis actio nostra a scientia, felicitas ab actione pendeat, quomodo, si eos autores prave intelligamus, e quibus scientiam haurimus (non autem recte intelligemus, si dapravatos legimus et incorrectos) scientia nostra solida erit, quomodo actio justa, laudabilis, felix? Ut vero recte percipere possimus mentes praeceptorum nostrorum et fundamenta artis, ei rei est Critice, quae loca a tot
page 67, image: s067seculis depravata, nondumque restituta, corrigit, genuinosque sensus, etiam ante obscurissimorum, aperit: Et haec non facient [gap: Greek word(s)] , , si doctior et qui abstrusa sententiarum medicarum supra vulgus calleat medicus lectione talium evadas? Jam si locum corruptum a vitio non vindices, eoque sive in [gap: Greek word(s)] , morbi et disputatione tecum privatim, sive in curatione aegri publice utaris, nitarisque, fieri nequit, quin infeliciter ideo res cadat, quia vitiosum instrumentum, pro justo tamen arreptum, operis tui adhibuisti. Si cum adversario res tibi sit, et adhibeas autoris alicujus testimonium; ille vero tibi ostendat vel librum illum non esse autoris sed eidem falso suppositum, vel verba mutilata aliterve corrupta esse doceat, vel etiam ex antiquitate et autoris genio seu [gap: Greek word(s)] , alium ejus loci sensum esse quam tibi videatur, evincat, nonne puderet tam fragili principio ad causae defensionem usum esse, non vidisse [gap: Greek word(s)] , , quod ille tamen viderit, non intellexisse, quod ille tamen intellexerit. Et hinc est illa inter artifices differentia: quam soli Criticae, cujus beneficio ille te sic confutet, adscribere non dubito. Idem fuit judicium Galeni, quem tu de neglecta vel non exercita Critice, sed invitô ipso, et cum ingratiis ejus, excusas: Eô homine nemo ex omnibus antiquis praeter Aristarchum, plura, nemo magis accurata in Grammaticis et in reliquis disciplinis aliis tradidit: Scripsit libros 48. de vocabulis, Atticis maxime; item alium de vocabulorum rectitudine: habemus ejus exegesin vocum Hippocraticarum: multa in Hippocrate recensuit, transposuit, emendavit; spurios legitimosque libros adnotavit et distinxit; adversus editores ejus ac interpretes Artemidorum, Dioscoridem, Sabinum Lycum, alios, etiam praeceptores suos, cum curâ disputavit: divertere, si vis, ad ejus in Hipp. commentarios, reperies, quod dixi, omnibus paginis: an subiturum fuisse id laboris putas, si inutilem esse censuisset, et nisi ad artis perfectionem talia requiri scivisset? In uno Wowerii doctissimo de Polymathiâ commentario plura de Galeni studiis leges, quam in omnium fere medicorum in eum Adnotationum voluminibus: eaque [gap: Greek word(s)] , Galeni et judicii soliditas una causa fuit, quae eum super caeteros eâ aetate nobilissimos, in summa autoritate constitutos, medicantes in Imperatorum aulis (quas hic noster semper declinabat) evexit: a quibus quam ipse invidiam, detrectationes, insidias fuerit passus, semper tamen superior abiverit, eruditione scil. omnes antecellens, patet abunde vel e II. d. Praecognit. ad Posthumum. De Ceramico nôris duplicem fuisse Athenis, alterum in urbe, a Ceramô heroe sic dictum (Vide Suidam in [gap: Greek word(s)] , . Item Aristoph. m schol.) ubi meretrices
page 68, image: s068prostare solebant; alterum suburbanum, a figlinâ adpellatum, qui et Academia, ubi sepeliri solebant, qui in bello occubuissent, et certamen lampadum [gap: Greek word(s)] , peragi: V. Meurf. de popul. Atticae. Cornarii autem emendationem et interpretamentum quasi in ceramico lapsus sit iste, de quo agit Hipp. non posse subsistere claret. Reclamat enim proposito a [gap: Greek word(s)] , , de vel ex: item vocula [gap: Greek word(s)] , quae eum ex alto cecidisse, non in planô, insinuat: vidit Cornarius subesse mendam; sed quomodo eluenda ea non pervidit. Historiam 52. l. 5. Ep. et. 80. l. 7. sic edidit Foesius: [gap: Greek word(s)] , , vertitque; Coco e phrenitide gibbus in spina exortus est. Cornarius: Coco in spina gibbositas facta est e phrenitide. Miram vero morborum causarumque morbisicarum [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] , ! Phreneticus fit gibbosus, idque e morbo suo! Quis unquam tale quid vel fando audivit, vel vidit factum? Portentum historiae est et impudentis fabulatoris non Hippocratis, ista [gap: Greek word(s)] , . Scripsit vero Hippocrates: [gap: Greek word(s)] , Coco in Acantho surditas e phrenitide contigit. Vides duos magnos viros totidem errores magnos errasse, habesque simul cum restitutâ per unius literulae in adsinem similemque mutationem v in w. Hipp. Verâ scripturâ effatum ejus ratione et experientiâ testatissimum. Experimur ipsi febricitantes, maxime qui maligne, esse [gap: Greek word(s)] , , et cum delirio proximi sunt, omnino [gap: Greek word(s)] , et stupidos. Senex ipse scribit l. 3. ep. s. 2. aegr. 4. Philistae continua febre laboranti et phrenitico surditatem contigisse, qui Coco Acanthino similis, et minari mentis emotionem [gap: Greek word(s)] , , I. Porrh. 32. Quaero nunc, si quis ex istô textu: Hipp. adseruisset tibi, futurum ut aegrotus vester, phreneticus, fieret ex morbo gibbosus; nam et id Coco Hippocratico contigisse, anne risum teneres? usque adeo enim incredibile est istud, quod sic praediceret, fore: nec haberes tamen, quî hominem compesceres ut qui autoritate Hippocratis te premeret: quas, quaeso, hîc machinas adhiberes, quam exeundi adversarium viam inires? Omne aliud effugium, omnis alia interpretatio vana erit et inefficax, neque constringet adversarium; si quam divina Critice hîc suppeditat, objeceris, obmutescet, et mirabitur stuporem suum, qui non viderit quod vidisses tutê, et quod ita facile atque obvium esset. Acantho autem urbe Macedoniae aegrotasse istum cocumintelligo, nisi Acanthus peculiaris in Cô insula locus est: eum in spinam quam Graeci [gap: Greek word(s)] , , non [gap: Greek word(s)] , adpellant, puerili errore transformarunt interpretes. Sunt talium mendarum in Hippocrate, Aristotele, Plinio, Dioscor. Galeno et reliquo classicorum Scriptorum genere infinitae:
page 69, image: s069quos quamdiu legimus non attentô, non dispunctô, quod prave scriptum est, falsas doctrinas imbibimus ipsi, et dum easdem tradimus juventuti totum orbem erroribus, qui in consuetudinem tandem abeunt, et veritatis locum, exulantis interim, praescriptae sic a nobis; occupant, implemus. Sentisne igitur nunc studii ejus, quod veritatem [gap: Greek word(s)] , latentem, oppressam caligine ignorantiae et falsitatum vindicat, et luce sua errorum nebulas discutit, nobilitatem ac cum summa utilitate conjunctam parem necessitatem? In meletemate tuo gratulatorio mutavi nonnulla, sed sine eversione sententiae. Ypsilon in [gap: Greek word(s)] , nunquam corripi nôris: Habebis exemplaria quamprimum recepero a Typographo. Axioma illud tuum, quo Medicus Provincialis adpellaris, non intelligo: Si forte manus mentem praevertit, mone mature, antequam excudantur ista. Meas de peste antehac publicatas chartas, quarum indicium Tibi pharmacopoeum fecisse scribis, mitto, quia rogas: non sunt eae tales, quippe properatae, ut obtrudi non postulanti mererentur. Optimê Vale ac Salve, mi NESTERE, et amantem tui redama: quod te facere sensero, cum crebro iter hoc literarium relegeris. Scr. alienâ manu quod vix dictandis his sufficerem, nedum scribendis Altenburgi 19. April. 1648.
Tuus seriâ fide
Reinesius D.
P. S.
Resigno has, mi N., quod interea dum lator offerretur cum N. vestrate, juvene haut proletariae eruditionis, egregiarumque minarum aliarum conversari contigerit: Id quod tibi duxi significandum. Is me consulit de molesta [gap: Greek word(s)] , quam quidam nostratium attrahentibus alimentum curandam esse dixerat, in eamque rem praescripserat capitilavium e lixivio deeoctionis radic. nymph. asphodeli, capill. Vener. et sem. nasturi. Zij. Tute vero judica.
page 70, image: s070
EPISTOLA XXXIX. S. et Obs. CLARISSIME DN. D. NESTERE.
OBservationem raram, quam desideras, de ancilla rustica bufones, ranas et lacertas per alvum excludente, bonâ fide transscriptam En! habes.
Catharina Geislerin ancilla rusticana e pago Bursdorff districtus Waldenburgensis, annos circiter 30. nata, quae per annos multos operis fervilibus in oppido nostro vitam toleravit, corpulenta, colore florido, postquam vere anni praeteriti varios in abdomine dolores lancinatorios, insolentes in eodem motus, et infiationes sensisset (eadem Symptomata uti et fastidium quorumcunque potulentorum, insanum vero appetitum aquarum et lactis a quinquennio vernis mensibus se experiri et vomitibus vehementissimis adfligi consuevisse refert ipsa) 23. Julii an. 1647. nescio cujus consilio adsumtâ Theriacâ balneum ingressa, nocte insequente ingravescentibus doloribus, post jectigationem multam sudores frigidos, amputationem vocis et alia suffocatis ex utero, vel alioqui graviter ventriculo laborantibus familiaria, evomuit 26. Junii bufones duas majores, (die grösseste Kröte hat 1. Lot und ein halb Quentlein gewogen) quatuor minimos, magnitudine fuci majoris, et lacertas duas exiguas, auricularis digiti longitudine, crassitudine calami scriptorii, vivos omnes. Territi hac inusitatâ ferarum excretione domestici me vocarunt. Reperi adhuc de doloribus rosivis, sensu molesto volutantium in intestinis glomorum, et nauseâ querentem; praemisso igitur clystere e lacte, cui aliquid Philonii, olei vero plurimum addideram, exhibui pilularum ex aloc succo Citri impraegnatâ, et extr. tr. alhand. seu diacolocynth. quod describit Libavius in Apocal. Hermeticâ, et oleo citri paratam massam; ventriculo vero roborando mixturam ex aqua theriacali, stomach. Man. c. rabarb. Syr. acetos. citr. et momento aceti scillit. praescripsi. Dici vix potest quanta sordium visu et odore peregrinarum, viridium, luridarum, maculosarum, viscidarum copia ex intervallo ad usum duplicis istius medicamenti secesserit; aegrota interim ad omnia bene habere, reverti adpetitus, cerevisia etiam sine fastidio ab ea sumi, tumultu interaneorum aliqua sedato. XII. Julii sentire se in hypochondrio pondus quasi quoddam ajebat, accedebant tormina et motiones impetuosae, cum summa anxietate et inquietudine, donec
page 71, image: s071ad mictum urgeretur; quo conatu secessit bufo minor vivus, et post bihorium major comite minimo quodam mortuus. Hasce feras ipsa e pudendis prodiisse et enixa se esse ferebat; (die grösseste hat am Gewicht gehabt 3. Lot, weniger 1. Quentlein) sed delusam arguit hoc, quod semper justa muliebria recte processerint, id quod ex ipsa primo ad eam ingressu quaesiveram, et per alvum igitur excretae fuêre. Nihil autem novavi, sed ex praescripto jussi pergere, uti caeperat. XVIII. Julii ingruere vomitus aquarum lutulentarum, crassarum, lentarum, citrinarum, summe foetentium; urinae etiam similes mingebantur cum sedimento farinaceo copiosissimo, ipsa viribus admodum dejectis; nihilominus perrexi, exhibitis etiam subinde analepticis aegram refeci. XXVIII. Julii post noctem progressam gravissimam cum consuetis sordibus (quae interea ad mensuras triginta secesserant) massam albam e luteo fibrosam, corruptam, foetidam, puncticulis lucentibus velut oculis interstinctam dejecit: similemque ad usum extr. tr. alhand. et theriacae, e quibus formari bolos et per quatriduum exhiberi jusseram, IX. Augusti: ab eo tempore paulatim convaluit, consuetos cibos potusque adpetiit, lacte tamen et aquis semper delectata est, et nonnunquam usa; autumnum hyememque sine notabili offensâ peregit. Die 24. Martii proxime de familiaribus in abdomine rosionibus et turbis, ventris duritie et inflatione, adpetitu dejecto, corporis inusitatâ gravedine, pigritie et ad motum citatiorem ineptitudine, cum insomniis turbulentis et dyspnaeâ molestâ, ad me ventitans querebatur: Suspicatus quod erat, sine cunctatione exhibui ei mane sumendam massam pilularum e maro-cost. Mindereri succo apsinthii impraegn. exti. panchym. et tr. alhand. vespere vero bolum e pul. dictam. Cret. Contrayerva excepto theriacâ formatum: Dejecit sordes instar gelatinae consistentes, virides, viscidas, cum aquis viridibus foetidissimis, et cum usu horum per quatriduum continuasset, 29. Martii post tormina atrocia excrevit ranam muco plurimo involutam, cum tribus lacertulis et quarto dimidiato, vivam, subinde in aquis suis coaxantem, et effusis aquis in tinâ saltantem: et in sextum diem in aquis suis vixit. Die Jovis aegrota satis erat hilaris: jussi igitur pergere. Die Mercurii 4. Aprilis evomuit ranas virides majores duas, vivas, et 11. Apr. bufonem grandem, turgidum, cum acutissimis unguiculis, mortuum alvo exclusit, Referebat soror per horas sex enixu conatam fuisse excludere feram, sed non voluisse, donec ipsa manum admoveret et extraheret. Nihil post hanc excretionem, vivorum animalium, cum copiosissimae per dies plurimos, prioribus similes, contingerent, evacuationes,
page 72, image: s072secessit praeterea, etsi per mensis fere spacium aloeticis cum summâ [gap: Greek word(s)] , uteretur, et biberet aq. salviae aceto scillitico temperatam. Vivit autem hodie valetque, ne minimum quidem morbosi indidicium prae se ferens; non desinam tamen proximo, si DEUS vitam concesserit, vere quid cum ipsa tandem futurum, accurate observare. Varie quidem jactavit, ut solet, vulgus, e naturâ exclusas fuisse istas feras; idemque de bufone illo grandi mihi persuadere volebat soror; sed minime omnium verosimile est, in utero naturaliter constituto (qualem nostri subjecti esse ex absentia Symptomatum signorumque male adfecti et menstruis rite semper, uti ad me fatebatur, progressis colligere potui) gestatum, fotum alitumque fuisse. Non ignotae sunt historiae enixarum serpentes, mures, ranas et similia monstrosa, quas collegit Schenckius observ. lib. 4. de molis; duas etiam miras hujus generis recenset Zacutus lib. 2. prax. med. admir. obs. 140. sed diversissimus est casus noster ob ea, quae dixi. Quaestionem et dubitationem omnem de generatione diversorum in corpore isto animalium, nimirum a seminario eorum hausto cum aquis corruptis, et sic ab errore externo factam, tollit narratio ipsius aegrae. Refert enim se, cum ante sexennium, et quod excurrit, pestilenti contagio infecta putaretur, domo ab hero extrusam, ad matrem se contulisse, villanos autem quod Altenburgo, ubi pestis grassari diceretur, et quidem aegra venisset, se in aedes maternas admittere noluisse, unde coacta fuerit in casam quandam tumultuarie pro recondendo foeno extructam in prato vicino se abdere; ex eo gurgustio subinde, impellente siti, se obviis lacunis et stagnis adrepsisse, et manu hausisse, quod sitim compesceret, liquidum; ab eo tempore, cum utcunque convaluisset, sensim ventrem intumuisse, et Symptomata supra recensita se adflixisse. Ego non dubitem adserere, proximô ab haustâ seminibus animalium foetâ aquâ vere per vomitum, quem singulis annis vernis mensibus pati solebat, exclusas fuisse feras: sed aquas nec ipsa quidem, utpote, quae vel in cloacas, vel in fimeta evomere consueverat, observasset; sensisset interim multa crassa et corpulenta ore suo extrudi paroxysmis vomituum creberrimorum. Haec sunto. In manu tua nunc est, judicare de singulis, et quid Tui super hac judicii sit, fac sciam. Optime Vale, mi Clarissime NESTERE, me ama, et si quid ulterius me velis, impera. Scrib. Altenburg. 20. April. an. 1648.
Totus tuus
Reinesius D.
page 73, image: s073
EPISTOLA XL. Mi CLARISSIME NESTERE.
IMpense delector [gap: Greek word(s)] communis amici Dn. Wildvogelii: amo etiam ingenium, quod rarum ipsi et directum divinâ contigit benignitate, et ad arcana quaevis penetranda aptum; judicium vero de me ejus pro adfectu, quo me Vir optimus prosequitur, interpretor. Caetcrum farina ex julis (sic enim malim adpellare quam conos) abietum teneris quod in extremis ramis, in coelum obversi mucronibus, surgunt, non penduli sunt. quo ipso a conis satis distinguuntur, emergens primo vere, nunquam observata mihi fuit; non ignota tamen: quippe quam a Clusio l. 1. hist. stirp, Pannon. c. 6. accurate descriptam memineram; quem omnino adire Vos velim. Eam pro floribus abietis habere viros doctos video; sed decepit eos supina lectio Ruellii. Hic quidem l. 1. c. 10. flores croceos tribuit abieti: sed c. 46. circa Solstitium florere abietem annotat; et sic Camerar. in epit. de plantis. Matth. p. 49. Non ergo pro floribus abietis habendus fuerat pollen iste e luteo pallidus, quem primo vere juli abietis expirant; non lubet refutare pluribus, quod evidenter falsum est. Ego, si quid judicare valeo, pro aerea et subtil ore resinae abiegnae parte habendam esse dixero: adpellem etiam, veniâ audaciae hujus a Medicis et Philologis prius petitâ, cremorem vel florem resinae. Sane refert resinam omni sua substantia, et ab julis tenerioribus et viscosioribus adhuc evomitur, abscedit, et restat: perinde ac fuligo a resinis ustis accensisve. Stante hoc de ejus essentiâ et origine, de facultatibus ejus disserere et decernere promtum est, esse nimirum ejusdem cum resina virtutis; calefacere, mollire, maturare, suppurare, digerere; siccare sine morsu, cicatricem ducere; unde ulceribus manantibus et Chironiis inspergi non sine emolumento posse reor. Ab eo tempore, quo ejus copiam mihi jussu D. Wildvogelii, fecisti, analogismo usus, tussi ferinae, qua pueri apud nos praeteritâ hyeme et currente hoc vere, simili illi quae morbillos et variolas solet praecedere, populariter laborabant, eam adhibui, linctibus et aliis pectora ium medicamentorum formulis eam admiscendo, et deprehendi lenire egregie et plane satisfacere intentioni meae; neque dubitarem igitur aliis vitiis pectoris et [gap: Greek word(s)] pulmonum, phthoicis dispositionibus, asthmati et suspirio opponere, quod glutinandi et incarnandi facultate etiam pollere omnino vero consentaneum sit, ob lentorem et siccas partes plurimas sine mordacitate
page 74, image: s074contemperatas. Pulveri luteo, quem vestrates post pluvias in plateis confertim sparsam viderunt instar ochrae, nihil est cum hac farina commercii: Vidi ipse hoc Ioco a silvis abietibusque remoto toties annis proxime praeteritis, tam vere quam adulta aestate et autumno, talem subtilissimi et impalpabilis pollinis instar aquis coelestibus cisternâ exceptis innatare, iisque quasi cuticulam iducere, odore sulphureo, quem in farina abiegna non est animadvertere. Eum phthisicis profuturum non minus quam flores e sulphure sublimatos, non diffiteor. De usu abietis in Scorbuto nihil dum ausim adfirmare; sit fides penes nos qui suam quandam experientiam hîc jactitant; cremorem resinae, de quo potissimum quaerebatur, nihil eo facere, nisi fortasse ad exsiccanda ulcera scorbuticorum certus sum. [gap: Greek word(s)] , ajebant olim; nos hodie possumus, [gap: Greek word(s)] ; multa vana medicinarum; et nemini fere promtius creditur quam novam medicandi rationem, et nova medicamenta venditaria lingua promittenti: scil. cum omnes praesentium taedeat et suspectentur futura, etiam incerta et fortasse nunquam futura. Sed haec hactenus. Si catalogum Bibliothecae Electoralis tua opera, mi carissime NESTERE, mihi procurares, solidam a me gratiam inires, audio typis vulgatum esse: Dispice igitur quaeso. Dn. Wildvogelium cum conjuge et filiolo peramanter meis verbis salutabis. Opt. Vale et amantissime Salve a
Cultore nominis Tui
REINESIO D.
Altenb. 13 MaI. an. 1648.
EPISTOLA XLI. Mi Clatissime NESTERE.
NEque Tu fur temporis esse desinis mihi! Ita occupatissimo et in Bibliothecam abdito apud solos soli supervenis, manum injicis, aurem vellicas intento aliis omnibus, et horam mihi perire facis narrationis paene fabulosae (scio enim videri multis [gap: Greek word(s)] ) recoctu. Eam vero uti optima maxima est, nihil enim ultra verum me extulisse scias, avidus, sis accipe; Te si credere fabulanti de iis, quae viderim ipsus hisce oculis meis, intellexero, pascam simili non minus [gap: Greek word(s)] , de intestabili quodam ( [gap: Greek word(s)] non ausim adpellare: neque
page 75, image: s075enim artificis manu sectus fuit; adpellem a calamitate [gap: Greek word(s)] , quod testes perdiderit) nihilominus faecundo. Ei de scroto a militibus chordâ suspenso et relicto dum vicini forte fortuna intervenirent, uterque testiculus abscessit an. 1640. ante octennium feriis Pentecostes; ei tamen conjunx integrae famae, filiam peperit dies 5. m. Maji, annô praeteritô. Hac observatione, cui similem habes apud Smetium l. 10. miscell. et apud Riol. l. 2. anthropogr. c. 30. destruitur machina omnis illorum, qui testibus principatum quendam adstruere conantur: deciditur etiam controversia de usu testium, qua seminis genetationem; hanc ipsis denegavit Aristoteles, eique tanquam genio suo adtestatur ipsa Natura, et nonnunquam Galen. Adi Hofmannum meum l. 1. de generat. hom. c. 15. et l. 2. Instit. c. 40. 41. Multo plures, fateor, sunt qui testium corpori [gap: Greek word(s)] adscribunt; novissime Plazzonus de partibus generat. c. 10. Sed pondere, non numero aestimanda sunt suffragia. Catalogum Biblioth. Elect. cujus spem mihi fecisti, expecto. VV. CII. Collegas tuos meis verbis peramanter salutabis. Ampliss. Dn. Wildvogelio ejusque dilectissimae Conjugi plurimam a me salutem nunciari velim. Altenb. 20. Jun. an. 1648.
Tui studiosiss.
Reinesius D.
EPISTOLA XLII. S. Pl. Mi Carissime J. M. NESTERE.
CAusa patrocinio non bona pejor erit: usque adeo excusando [gap: Greek word(s)] et contradictiones tuas nihil proficis: semper enim [gap: Greek word(s)] , podex vincit lotionem. Eo possem supersedere labore hoc scriptionis, quod res, de qua primum querebatur, non ultra dubia sit, nisi caecuturienti in meridie merô; sed ne [gap: Greek word(s)] delasasse videaris, en repono pauca ista; obsecrans simul ut ulterioris responsi gratiam mihi facias; facesset enim omnis haec velitatio docta utilisque in ineptas [gap: Greek word(s)] denique, et vel alias nimium altercando veritas amittitur. Fluxus torminosus mucosus (Tu appellas Dysenteriam vestram, in quâ nihil plane sanguinis, sed mucosa tantum et alba substantia, saepius sincera, raro
page 76, image: s076striis tantum sanguinolentis intertexta excreta fuit; hactenus tua verba) quô sensu ad Dysenteriam referri possit, quô non possit, docui clarissime, et, ut spero, ex artis fundamentis: Eam vero doctrinam meam frustra hactenus sollicitasti. Adparet autem quam simulator sis, qui non satis meminisse scribis, an in prioribus subticueris negaverisve, cruenta in aegrotis tuis secessisse. Ergone verba epistolae tuae recitanti non adcredes mihi? Ergone tibi quidquam adfingerem? Judicavi de sententia tuâ e verbis tuis, non ex eô quod forte in animo habebas: neque putavi te loqui aliud, aliud [gap: Greek word(s)] . Ejusmodi hominum genus quam sit detestabile vel ex Homerico [gap: Greek word(s)] noveris. Quod autem verba ista mea, quibus nullam in fluxu, de quo quaeritur, esse exulcerationem intestinorum sanguinemque paucum excerni etc: e tua relatione desumta esse contendis, et propterea te sanguinis in dejectionibus fecisse mentionem vis videri, plane falleris. Dixi enim jam quid Tute scripseris: Ista vero insolidum mea sunt, et ex meis observationibus, sine tua suggestione nata. Ita scil. mire sophisticaris: scripseras, nihil plane sanguinis excrevisse aegros: jam vis scripsisse, secrevisse sanguinem: Quo tandem abibit dissertatio nostra nisi modum aliquem tandem fixerimus? Simili Iudificatione in tertii mei argumenti solutione uteris: Scripseras in prioribus, ipsis initiis morbi exulcerata esse intestina, et hinc distinctionem Dysenteriae in fientem et factam reprehendebas, et subruere posse putabas: nunc ideo te non adhibuisse consolidantia ais, quia intestinorum exulceratio non erat notabilis, vel talis quae indicantis rationem haberet, scil. nondum praesens seu in actu: si scivisti adesse exulcerationem, oportet fuisse talem quae notari observasique posset: adfuisse scribis in prioribus: nunc non fuisse notabilem; quid putidius ejusmodi fucis, cauponicis loquendi modis, et perplexiloquentia? Caeterum [gap: Greek word(s)] logicam, quod scribis, a Te non expectavi. Sed quod viderêris persuasus medica nostra ad regulas Logicas examinari oportere et quadrare exacte omnia, interesse tua sensi, si te monerem de studii istius sterilitate, siquidem argutiolas Logicorum rixosorum quis tantum consectetur, et ad rem medicam ineptitudine. Certe neque ut quis intelligat medicos, neque ut feliciter faciat medicinam, inde tantillum juvabitur. Negas adsertionem Venarum Lactearum tibi esse [gap: Greek word(s)] : at cur commentum adpellas, si pro [gap: Greek word(s)] et probabili doctrinâ habes? Si tibi non esset [gap: Greek word(s)] , adsentireris Asellio tantisper, imo sensui: cujus evidentia longissime superat fidem rationis: Atqui non adsentiris Asellio; neque enim puto te scientem hominem nupera et novitate suspecta commenta
page 77, image: s077probare; Est ergo, quod tamen negas, tibi [gap: Greek word(s)] . Occasionem, quâ factum est, ut de Chymi e lacteis venis simul in adfectis fluxu torminosô deturbatione scriberem satis explicatam habes; non est tibi quod merito reprehendas, nisi libidine solâ contradicendi stimulatus fueris. Quod valvulas impedire scribis relapsum Chymi in intestina, id de sanis corporibus verum est: nos vero de morboso statu loquimur, in quo quin naturalia evertantur, nemo dubitet. Valvula coli initio adposita prohibet regurgitationem foecum ad superiora intestina; et tamen in Ileo contingunt vomitus stercorosi: scil. ibi de eo quod naturale est intestinis; hîc de statu praeter naturam sermo est. Intestina tenuia in dysentericis frequentius adfici quam crassa, non absolute ita definivi; scripsi enim fortasse; addidique rationem, quam tu nondum refutasti. Et sententia igitur mea tam vera esse potest quam illorum, qui crassa frequentius pati in dysentericis statuerunt, potestque modo hoc, modo illud, modo etiam utrumque in aegrotis fieri. Quaeris, per quas vias olim, antequam Asellius venas lacteas propolavit, [gap: Greek word(s)] Chymi fieri dixerim; Ego per vulgatas mesaraicas, quas aliam quandam substantiam praeter sanguinem vehere nusquam Galenus docuit, eam non fieri, sed necessario statuendum esse, aliud vasorum, similiter mesaraicorum genus semper judicavi: donec quod esse conjectaveram, certo sic esse demonstraret Asellius; cui eo nomine magnas debere gratias profiteor. Tu, mi Carissime NESTERE, si feceris idem, id sanê erit laudabilius aequiusque, quam quod virum bene de arte meritum novitii Gommenti insimulas. Vidit is quod multi alii providere nequivêrunt; sunt enim scientiarum ortus, sunt incrementa, nihilque ab initio consummatum est perfectumque. Galenum de sexcentis sectionibus administratis gloriari scribit Asellius c. 14. et ex eô tu id sublegisti: sed quaero, [gap: Greek word(s)] ? Certe allegatio margini adscripta non ad id, quod tu vis, sed ad hoc, Galenum plura animalia a pastu secuisse, pertinet: id quod non omnino lippus deprehenderit. Non est ad manum mihi Galenus ut satisfacere de hoc plenius tibi possim: Ipse inquirito, si de istô eo remitti ab Asellio lectorem putas; mihi, uti dixi, videtur secus, dum Galenum ipsum inspexero.
Haec, mi Carissime NESTERE, hactenus: quae uti candide excipias, neque de amore in te meo, quem plenâ manu seruisse (malim sevisse, scripsisses) me scribis, subdubites, rogo. Libere loqui amo; sed sum sine felle et innox totus; si quid vero videtur dictum duriuscule, id odio, quo sum erga Sophistas et pervicaciâ suâ iniquos altercatores, rescribas velim.
page 78, image: s078Caeteris sum [gap: Greek word(s)] . Tu, mi NESTERE, Vale ac S. amoremque tuum mihi constanter conserva. Scr. Altenb. 31. Jul. 1648.
Tuus
Reinesius D.
EPISTOLA XLIII. Salve, mi Clarissime NESTERE.
QUod mirum tibi videbatur et simile mendacio, intestabilem generasse, faxo id verissimum esse deprehendas, si patienter audire volueris narrantem, non fabulam aliquam futilem, [gap: Greek word(s)] . Banns Andres incola pagi Braunshayn, in ambactia Altenburgensi, Nobilis ab Ende in Lumpzig recognoscentis, annorum circiter 30. cum an. 1640. latronum e factione Suecica truculentiâ de Scroto et pene sirmissimâ chordâ, licet exili, colligatis suspensus fuisset et aliquandiu sic relicto, remoto cui insistere coactus fuerat scabello, uterque testis cum scroto abscessisset, post curatum a carnificis Altenb. Valent. Heilandi junioris vidua vulnus, ex uxore integrae famae, quam an. 1637. duxerat, filiam suscepit 6. Mal, an. 1647. cum ante illatam calamitatem bis fuisset ex eadem factus pater: ex attestatione pastoris loci et haec et circumstantias alias cognoscere licet, quae omnem suspicionem conceptûs ex alio, quem tu, ut incredulitati tuae praestruas, fingis, removent. Ego cui examen a summo magistratu paucis a puerperio diebus commissum fuerat, in loco judicii, adhibito Chirurgo ordinario Banns Caspar Rosen, reperi dictum rusticum scroto non tantum inani esse, sed et contracto et paene nullis ejus vestigiis, nisi cicatrice lata, inaequali, dura. Secretim adseverabat se ad Venerea satis esse promtum, neque ullam causam habere cur quod natum ex uxore esset pro suo non cognosceret; saltem intra annum ab accepta clade, etsi coire desideraret, semen etiam emitteret, inofficiosum uxori fuisse et inefficace diligentia, quod non satis arrigeret; eam vero paulatim ut satisfacere uxori potuerit emendatam. Habes ita rem omnem; nimirum eum qui faecundus fuisset cum testibus, etiam sine his talem; et hinc firmissime eliditur ille principatus testium a Gal. 1. de sem. c. 12. Laurentio et altis [gap: Greek word(s)] adstructus, et seminis a testibus confectio, vel foecunditatis
page 79, image: s079impressio, vel necessitas testium ad generationem seminis qua semen; datur enim semen absque testibus et quidem foecundum. Ego sic cenfeam, salvis virorum doctorum judiciis, vasa spermatica, praeparantia et deferentia seu ejaculantia, itemque mediam inter haec et iis continuam [gap: Greek word(s)] illaesa mansisse; et vasis igitur primas in [gap: Greek word(s)] tribuendas esse. Sane vasa seminalia, et qua meatus materiae seminalis sunt, et qua gyris anfractuosis varieque tortis plexibus constituunt super testes seu adstites glandiformes, integris testibus ab horum corpore avelli possunt, teste Cabrolio; super testes vero communi vasis spermaticis tunica veluti suis extremis inhaerescere testiculis, reliquo corpore ab eis sejuncto, et semen per eos diffusum reperiri, detracta leviter exteriora membrana, fatetur ipse Riolanus: Veslingius etiam sanguini in vasis praeparantibus nonnihil immutato seminis rudimentum indere; qui ambo tamen humorem seminalem ipsam testis substantiam subire et ingredi, ut testibus vim generandi semen insolidum adstruere possint, statuunt. Ista non tantum ipsa partium genitalium structurae diligens inspectio et ratio mihi suggessit; sed habeo praeterea, ut ita sentiam, autorem fide dignum Hollerium, qui in Comm. ad aph. 63. s. 5. spadones generare adserit, modo relicta sit pars superior testiculi. Si enim ea ( [gap: Greek word(s)] ) remaneat cum vasis seminariis integris ut sit illa continuitas (viae seminalis ad prostatas) poterit quis generare absque testiculis, et hoc ipsum in nostro factum est. Neque tamen tam Suffenus mihi sum ut verum in re abstrusissima et quae varia quibusvis seculis ingenia exercuit, me vidisse tam ut verius aliquod indagando capi nequeat, contendere velim; propono ista Tibi, Collegis Tuis, et si qui eruditi alii in participatum [gap: Greek word(s)] et suavissimae inquisitionis mecum venire velint, neque examen cujusquam, qui de talibus judicare quieverit, defugio. Palma in medio posita est; et tam vinci sententiâ alîus quam vincere sententiam meam habeo pro decoro, quippe Veritatis [gap: Greek word(s)] , causa est quae agitur. Alioquin circa genitalium partium structuram et nomenclaturas magnam confusionem in Anatomicorum tam veterum quam recentium libris esse queritur Hofm. l. 2. Instit. c. 40. et Riol. l. 2. anthrop. c. 30. p. 269. de usu vero testium tricae et rixae sunt longe plurimae: cognoscere est e Laurentio l. 7. Anat. qu. 2. et Bauhin. l. 1. Th. c. 37. Mercurialis l. de gener. hom. Christ. a Vego l. 1. de arte medic. c. 3. Zacutus l. 3. de med. princ. hist. no. 26. Veslingius, Plazzonus, et vulgus reliquum acerrime pugnant pro [gap: Greek word(s)] testium; neque neget quisquam, recte id fieri [gap: Greek word(s)] Sed quod contra Aristot. se
page 80, image: s080pugnare putant, alucinantur; nam et hic, licet vasis tribuat [gap: Greek word(s)] 3. hist. an. c. 1. 1. de gener. an. 4. in testibus tamen fieri [gap: Greek word(s)] , scil. in iis in quibus sunt, pariter adserit, 1. de gen. an. c. 1 2. Quare non est in re ipsa tanta discordia, si factiones et capita in concordiam venire contigerit. Non memini recentiorum quempiam hoc solo argumento, quia semen in testibus non reperiatur, testibus [gap: Greek word(s)] denegare: dicat Sennertus, vel Tute, quinam iste; multo alia sunt et momentosiora quae pro vasis contra testes adferri possunt et solent; et huc referas etiam historiam meam: cui non ita facile respondebit, scio, Sennertus, quam Cabrolii observationibus respondit; quanquam Smetii istam ne attigerit quidem, quod tamen facere oportuit; nam et eam tanquam contrariam suae sententiae adduxerat. Analogum quiddam testibus habere potuisse Cabrolii scortatorem effugium tantum est, ne vasis seminis confectionem in intestabili tribuere cogatur; et habuisse minime probat tamen. Et quid opus fingere analogum quid testibus, ens praeter necessitatem, cum adsint vasa munere [gap: Greek word(s)] , quod testibus tribui solet, fungentia? Riolanus autem quam sibi ipse contradicat vide: Vult seminalem materiam postquam substantiam testium intro subiit, ibi foecunditatis characterem, quem imprimant scil. testes, aquirere; et tamen historiam Fontani de Nobili, qui etiam postquam ei uterque testis catapulta evulsus fuisset, e pudica uxore filium suscepit, velut creditam sibi veramque producit: unde enim in hoc foecunditatis seminis, si soli testes eam efficiunt? Dodonaeum allegat idem Riolanus ad balistam, ut loquuntur JCti Itali. eumque in fonte non consuluit; et proinde Te quoque, qui secutus arripuisti, decepit de Hispano; Anglum fuisse scripsit Dodonaeus. Risi vero, quantum satis fuit ad risum, hoc praesertim lacrymabile tempore, non admodum proclivi, quod Te evnuchum natum vidisse putas, cum vidisti puerum cum scroto vacuo, et tumultuaris cum [gap: Greek word(s)] illo tuo heus. Novi et ipse talem in familia nobili; sed evnuchum tamen non adpellem, reverens Grammaticorum et Medicorum [gap: Greek word(s)] . E Galeno didici talem vocari [gap: Greek word(s)] : occultati enim in abdomine latent testiculi, nondum in scrotum descenderunt: id quod in foetibus perpetuum ut lateant intra peritonaeum, vel haereant in ventris capacitate, ad os sacrum. Rulandus pater duos fratres orphanos Gundelfingae, unum XV. alterum XII. annorum vidit, quibus supra pectinem supra ossa pubis in ventre conditi delituerunt, a parentibus, ab obstetricibus, a tutoribus, a vulgo habitos intestabiles, quod in scrotis parvulis nihil deprehenderetur glandosi: adi
page 81, image: s081ejus Cent. V. curat. 97. et 98. Hosce etiam non adhibita opera medica, (quam frustra insumsit Rulandus, testes in scrota puerorum balneis, inunctionibus, et ligaturis detrahendo) semen et fortasse foecundum quoque emissuros fuisse non est dubium; testes enim habebant, etsi dislocatos, non demissos in scrota; quae demissio, caeteris paribus, generationem per se nec promovet si adfuerit, neque si defuerit laedet aut reddet sterilem, quod metuerat Rulandus. Libautius in schol. ad aph. d. s. V. multis adesse ut intra ventrem conditi sint testes, eosque fere primis coitibus descendere fatetur: etsi minus recte eum situm testium inter causas sterilitatis recenseat. Mehus Theod. Collado observ. in Anat Laur. c. 1 2. in penis distentione. cute testium sursum retractâ, testes quoque sursum ferri adeo, ut saepe omnino sub cute pectinis occultentur: unde quoque vasa seminaria tum nulla ratione tensa, sed omnino relaxata semen melius profundunt: et Sennertus [gap: Greek word(s)] nonnullis naturale esse scribit plane in abdomine reconditos habere testiculos. Ridiculus igitur Rulandus cum suo [gap: Greek word(s)] et curatione. De numero librorum Biblioth. Elecroralis non quaesivi; gratias tamen Tibi ago pro opera; ipsos librorum titulos, loca et tempora editionum volui: Eos si per Bibliothecarium licet, describi meô sumtû cura. Eo vero etiam nomine me Tibi obstrictum agnosco, quod amicos tuos, meos quoque esse velis; ita enim intelligo, quod a pl. Rever. Dn. D. Wellero salutem mihi nuncias, cui fui hactenus, perinde ac iste mihi, ignotissimus: Eum meis verbis reverenter saluta, quaeso, et quoniam sic voluisti, interesse nimirum amicitiae sauciendae judicans, frivola illa mea, certe indigna tanto Viro obtrudi vicem muneris cum multa tamen excusatione obfer. Ampliss. quoque Dn. Wildvogelium meo nomine amplectere. Optime Vale et Salve mi NESTERE,
Ego Cui omnia facta esse cupio, cupiamque quae voles
a TIBI deditissimo
REINESIO D.
Altenb. prid. Kal. Sextil.
an. 1648.
page 82, image: s082
EPISTOLA XLIV. Mi CLARISSIME NESTERE.
MIctus sanguinis variae a Medicis causae enarrantur; omisêre, si quid valeo judicare, suppressam per venas haemorrhoidales evacuationem. Hanc mictûs sanguinis copiosissimi (matulam enim implevit) meri, sine urinarum aquis, et crassi (quidpe in vesica restitabat, et summe angustabat hominem) magno cum impetu tandem prorumpentis hisce diebus in Pastore suburbano, ante mensem huc e Thuringia promoto, quinquagenario, gracili cum venis latis turgidisque, et quantum videtur [gap: Greek word(s)] , qui per totam vitam suam nihil sanguinis vel e venis, vel ex habitu amisit, causam videor observasse. Intra novem septimanas tet eundem paroxysmum, stato circuitû, expertus est. Cum de haemorrhoidibus a me interrogaretur, a triennio eas sibi substitisse referebat; Vos an tale quid vel fando unquam audivistis, vel legistis? Mihi ea [gap: Greek word(s)] non videtur impossibilis ob viciniam partium ne de [gap: Greek word(s)] quid dicam; eoque hanc insolentem [gap: Greek word(s)] , absentibus signis vulgarium causarum et adfectorum locorum seu partium, hepatis, lienis, renum, ureterum, vesicae, etc. ad suppressionem consuetae evacuationis referre malo, eoque curam interim dirigo, dum locum affectum alium dies ostendat. Fortasse Anatomicus diligentior vias et cuniculos a venis ani ad vesicam invenerit. Hofmannus meus l. 3. Instit. c. 97. per [gap: Greek word(s)] , cum copia peceat sanguis, accidere sanguinis mictum illis, quibus singulis mensibus hac exit, ut videantur foeminarum naturam induisse, annotat; sed venas tamen e quibus ad vesicam praecipitet non determinat, et videtur sola viseera in causa ponere. Zacutus l. 2. prax. admir. obs. 69. vidit, cui aliquoties febris ardens solveretur mictu sanguinis critico, quantitate duarum librarum. Suspicioni meae de haemorrhoidibus, ne quid dissimu em, nihil adeo videtur obstare quam copia sanguinis, quanta e venis ani uno impetu et cursu excerni vix potest, nisi diuturnus congestus tantum ejus accumularit; id quod tamen foeminarum menstruantibus accidere, ut insigni copia et [gap: Greek word(s)] prodeant nonnunquam iis justa, experimur. Cogitemus. B. V. et S. Altenb. d. m. 8. Ann. 1648.
Tuui
Reinesius D.
page 83, image: s083
EPISTOLA XLV. S. Pl. Mi CARISSIME NESTERE.
PErsuasi igitur Tibi de rustico exteste et nihilominus patre? Poenitet cum homine non tantum incredulo (hoc enim non adeo culpabile foret) sed etiam pervicace, qui tot historias, a medicis eruditis et gravibus consignatas, idem narrantes, quod ego Tibi, et negligeres et fastidiose ceu figmenta seponeres, tot egisse testibus et rationibus. Quod enim dicebas omnem id fidem excedere idem etiam tuam excedere, h. e. Te non credere significabas. Multo cautius loqui oportuit de re, nova quidem et inaudita Tibi, at non nova et comperta aliis. Ad medicastram istius rustici injuste torques verba constitutionis Mosaicae, cum ea Judaea non sit sed Christiana; ad quam Lex forensis et Politiae Ebraeorum propria tam non pertinet, quam ad Te: certe Tibi eam latam esse non agnosees, si sapias: et putasne, si contingat uxorem pro viro suo se objicientem adversario casu ejus penem prehendere, [gap: Greek word(s)] ei pro poena decreturos esse judices in Dicasteriis, Scabinatibus, Tribunalibus nostris? Sane non adeo stulti sunt; imo, ne nescias; rusticus iste suam uxorem secum habuit adsiduam perdius pernox, quae medicamenta ipsi, si non esset [gap: Greek word(s)] adplicare potuit, ut eum contrectare medica necesse non habuerit. Poteras ergo tacere, cum nihil aliud retulerim ego, quam quod curaverit eum foemina; non addiderim, quod ipsa suis manibus; quod Tu tibi fingis ut verba Mosis epistolam tuam complerent.
De puero cum scroto vacuo errorem tuum nunquam poteris satis excusare. Paralogismus est ex insufficiente cnumeratione partium specierum vel causarum natus: Puer non habet testiculos in scroto: E. nullos plane habet: E. evnuchus natus est. Intelligis enim nunc e meis, posse habere in abdomine latentes, uti alios habuisse loquuntur observationes, et aliquando generaturum, nisi aliud impediat. Quia facultatem suo tempore generandi habet, ecquî eum evnuchum recte adpelles? Si quos evnuchos nasci scripsit Sennertus, nihil pro Te id facit; cô ipsô enim non negat nasci [gap: Greek word(s)] , qui sane non sunt evnuchi: hos ab illis debebas distinxisse.
Pastor [gap: Greek word(s)] d. X. hujus ad me venit ipse, utcunque sanus. Ajebat octavo hujus postquam meo consilio vino usus fuisset solito largius, haemorrhoides
page 84, image: s084sibi fluxisse. Praescripseram diebus aliquot continuis deglutiendas pilulas ex aloe succo cich. impraegnata et extr. troch. alhand. His absumtis successit fluxus. Cum autem etiam antequam is contingeret, dolores in hypogastrio sinistro et regione renis, qui fuerant acutissimi, ne tactum quidem ab extra ferentes, omnino remiserint complicatum morbum fuisse colligo; et superius quidem vexantes dolores de adfecto rene, inferius de haemorrhoidum suppressarum symptomate testari. Casus ab Honchstetero notatus eô differt a nostro, quod illis sanguinem per vesicam fuderint haemorrhoidae externae, ut expresse indicat autor; nostro internae, uti supposui interea, dum aliquod verius expiscer: nec enim quidquam molestiae in ano sensit unquam, sed tantum gravantem dolorem in ilio sinistro. Quare quod viam mihi monstras e Bauhino ab externa haemorrh. ad vesicam, id est [gap: Greek word(s)] ; neque enim hanc quaero, sed aliam ab internis ad vesicam vel penem; potest enim etiam ex hoc venire sanguis, quem improprie mingi dicimus, etsi in vesica non fuerit. Imo licet vena quaedam haemorrhoidalis ad vesicam pertingat, fortasse in ejus superficie dispergitur, vel in cervice obliteratur; unde nisi eam in vesicae fundum per ejus tunicas implantari et notabili esse amplitudine demonstres, non poteris ex ea mictum sanguineum elicere. Quod aloen in suppressione haemorrhoidum adhibere times, nihil est, et facis contra rationem: refutatque Te ipse casus noster et totus practicorum chorus. Quod ais tutum non esse ejus usum, vellem dixisses, quâ suâ facultate intuta sit aloe, et definivisses quibus: aliud Te docebit Scaliger Ex. 160. s. 3. Matthiolus ad Dioscor. l. 3. c. 22. Sennert. Pr. l. 3. p. 2. s. 2. c. 12. qu. 2. Incommodare potest ejus usus haemorrhoidas patientibus ob igneas partes: at noster non patitur haemorrhoidas, sed pati debebat pro naturae suae ratione: et cum eas ordinarie pateretur, nihil adversi circa valetudinem sensit: Adi Minder. aloedarium c. 10. der wird dem Berin aus diesen seinen Traum de aloe helffen. Nunc restat, ut observarem in isto meo, an ordinarie fluentibus haemorrh. nihilominus dolores renales reversuri sint; si redierint e rene sinistro defluxisse mictum sanguinem concludam potius quam ex haemorrhoide in vesicam se insinuasse, quod videbatur prius. Copia sanguinis, ejusque uno tantum mictionis actu (secutae enim eum sunt proxime urinae naturales et limpidae) secedentis dubiam mihi reddit conjecturam de [gap: Greek word(s)] ex haemorrhoide, tu eam stabilire vis ex adfecto splenae nostri, quo fiat, ut in vena cava sanguis calidior et adustus colligatur et [gap: Greek word(s)] ad ramum epigastricum praecipitetur. Verum quid loquaris non intelligo.
page 85, image: s085Quid enim venae cavae communionis cum splene? nullam agnoscunt anatomici: sed venam portae adhaerere spleni tradunt. An sanguis quem elaborat lien apud Te in cavam traditur? Nemo medicorum ante Te hoc docuit: alios sanguinis lienaris usus, et quo didatur iste, nimirum confici pro alendo liene, ventriculo, intestinis et aliis ventris inferioris partibus, eoque dividi demonstrant: An haemorrhoides externae (semper enim has nominas, nunquam internas) a splene derivantur? Contradicunt omnes et esse a vena cava, ejus plenitudinem deplere ajunt. Vides in quem labyrinthum incideris discursu tuo, quem meae suspicioni, (a copia sanguinis excreti desumtae, non esse ex haemorrhoide) opponere posse putabas? Et licet in isto viro adfectum esse lienem non admodum negare velim; non tamen adfirmem ejus [gap: Greek word(s)] tale esse quod sanguinis mictu curare instituat natura. Fecerit haec potius consilio curandae plenitudinis, quae est adfectus totius in eo cui sanguis nunquam missus. Non enim sequitur: Lienem male vel praeter naturam dispositus est: E. sanguinem quem mingit e liene profundit. Et quas vias e liene ad vesicam mihi, quae sanguinem vehant, ostendes? De aquis enim scio (etsi viam a liene ad renes non agnoscat Galenus 13. m. m. c. 18.) per arterias ad renes venire posse, hinc enim illae per urinas nigras purgationes criticae in spleneticis, melancholicis, scabiosis et similibus. An abutetur natura meatu qui aquas vehit ad deducendum sangumem? Imo cum sanguis a liene confectus sit [gap: Greek word(s)] ; noster crassum et qui non nisi summo conatu, tandem expressus quasi per penem, prorupit, excreverit etiam hinc mictum a nostro, sanguinem non venisse e liene manifestum facio. Remotô igitur adfectu lienis, qui causa esset mictionis istius restat conjectura secrevisse eum vel e rene sinistro, vel ex haemorrh. internis. Si varices testium (in sinistro enim qui laxius propendere et semper dextro turgidior esse ab ipso dicitur, sentit conglomeratas quasdam ad duritiem venas instar funiculorum) aliquando dehiscere et sanguinem eructare solere a quoquam observatum meminissem, non invitus eo perpenderem sententiae, ex iis hiascentibus ob copiam sanguinem per penis ductum prodiisse: prodiit enim non permistus lotio; et e vesica igitur, quae nunquam omnino vacua, non prodiisse videri posset. Sed [gap: Greek word(s)] : feci ut sententiam meam redderem probabilem, et ostenderem Tibi [gap: Greek word(s)] tuam in argumentando pro mictu cruento e liene: quae si me amas, candide interpretaberis. Facile autem Tibi perinde ac cuivis alteri permitto porro dissentire, modo id cum ratione facias, et contra fundamenta praeceptaque artis et experientiam
page 86, image: s086artisicum nihil decernas. Catalogum Biblioth. Electoralis amico, qui Helmstadii hodie agit, eumque per me sibi procurari petiit, transmissurus sum: quare matura curare ut describatur. Pro opera satisfaciam Tibi, quamprimum Ille mihi; quod sancte recepit. Dubito in ea contineri libros rariores, praesertim Graecos [gap: Greek word(s)] , quos ego praecipue venor. Cum cremore resinae abiegnae, super quo tanta Vobis inquisitio, ecquid fit? Cupio audire judicia eruditorum, praesertim Freibergensis illius, qui pro floribus abietis habebat. Sulfur, quod cum pluviis vernis aestivisque, praesertim per calores intensos, decidere aliquando dicebam Tibi, iisque collectis supernatare, etiam hac aestate, etsi non ita copiosum, collegi. Picturas meas revoco. Optime V. et Salve a REINESIO. Altenb. 19. Aug. an. 1648.
EPISTOLA XLVI. S. Pl. Mi Carissime J. M. NESTERE.
RIte abs Tefactum est, quod silentium tibi tandem imponis; nihil enim restat in controversia nostra dubii, quantum quidem videre possum Ego. Verum est de ejusmodi, etiam mel esse saturis insuave; et molesta sane res est, si eadem de iisdem toties respondere quis cogatur. Si faceres aliter, soli esses oblocuturus, simulque amici facilitate abusurus: quin et otio tuo. De duplici vero errato, quod excusare tamen srustra contendis, monere te audeo praeterea, etsi impatientem talium; Fere enim sic comparatum est nobiscum, ut, quod ait alicubi Scaliger, quisque simus castigatorum nostrorum hostes acerrimi. [gap: Greek word(s)] Galeni, quando sexcenties se in animali a pastu sectô deprehendisse scribit, intestina suo complexu iis, quae continerent, esse adplicita, tropica est et exponenda vel per hyperbolen, vel per synechdochen, qua numerus definitus major aliquis, in definitum magnum significat, eoque vocula Sexcenties per multoties, saepius, creberrime. Habes saepissime apud Ciceronem, aliosque autores classicos: Sexcenta talia possem proferre; sunt mihi sexcenti in hanc rem testes: ubi sexcenta permulta, plurima explicari debent. Quin et in istô Graecorum, [gap: Greek word(s)] , i. e. unus mihi instar millium; [gap: Greek word(s)] seu mille illi non sunt tot numero, sed multi, sed plurimi. Similem hyperbolen in scripturis etiam sacris observare est, quae multitudinem et copiam alicujus rei denotaturae,
page 87, image: s087multiplicatam eam dicunt prae stellis coeli et arenis maris: Gen. 15.5: 22.17: 26.4: Exod. 32, 13. Nahum. 3, 16. Nehem. 9, 13. et alibi passim. Eodem tropo utuntur eaedem in vocula septies, quam poni pro multoties, Gen. 4, 15: 33, 3. Jobi 5, 19. Psal. 12, 7: 79, 12: Prov. 9, 1: 24, 16. norunt omnes docti: Deprehendis igitur nunc quo vitio laboretcollectio tua: Galenus hoc vel illud Sexcenties deprehendit in secto a pastu animali: Ergo animalia apastu sexcenties secuit. Debebas sic arguere; Galenus multoties et vel sexcenties deprehendit in animalibus a pastu sectis: Ergo multoties animalia a pastu secuit; Id quod nemo tibi negabit. Id vero quod erat de sexcentis sectionibus, numero rotundo, non pluribus, non paucioribus, propriê, est immane [gap: Greek word(s)] , ein allzuweiter Schuß, sed contra Galeni mentem: neque potest e verbis hujus confici. Vim et significationem dictam [gap: Greek word(s)] Galenicae non adtendens penetransve Asellius, et lapsus est ipse et te non satis cautum decepit. Impertinenter vero huc advocas Cl. Sennertum; loquitur enim ibi e mente Asellii, ideoque eum etiam [gap: Greek word(s)] exscribit, in gratiam eorum ad quos forte Asellii opusculum de Venis lacteis non pervenit, et ut sententiam ejus, ipsius plane verbis, proponat. Neque imputandum propterea Sennerto quasi verba Galeni eô sensu quô Asellius capiat, statuatque, Galenum tot viventium animalium sectiones administrasse. Inspicee vero textum et mirare simul errorem tuum. Dejerare ausim idem responsum et interpretationem eandem te a Sennerto accepturum, si super isto loco Galeni eum consuleris; quando adhuc in vivis esset. In [gap: Greek word(s)] seruisse amorem plenâ manu, graviter errasse dissiteri non debebas; quod autem excusas praeterea, eo culpam magis facis conspicuam. In compositis a verbo sero eâ forma praeter ordinariam habemus praeterita ut conseruisse, disseruisse, etc. Sed tum alia significatione sunt quam simplex cujus praeteritum semper sevi, nunquam serui formatur. Vellem effati tui, obsoletum esse [gap: Greek word(s)] serui a sero, ex antiquitate testem produceres; etsi obsoletum esse nôras, habebasque aliud usitatius, cur hoc non utebaris? Ista enim [gap: Greek word(s)] potius est, et fatua caseorum adfectatio. Cave autem opponas Grammaticum et Medicum. Scientiae enim horum sibi [gap: Greek word(s)] subalternantur, nisi barbarorum et eruditorum Medicorum in classem referri habeas in promiscuo. Seria ea res est et nos a barbaris et imperitis Medicastris unica diseernit, literarum elegantiarum studium et cognitio artium humanitatis; non igitur joco transigi a te debebat, scil. medicos non vivere in Tulliano vel Tusculano, Ergone ex officinis barbariei, in quibus nec linguarum nec artium cultura ulla, producis
page 88, image: s088mihi vitae humanae arbitros, valetudinis magistros, toti humano generi utilissimum hominum genus medicos? E Tusculaneis, ex Academiis, e Lyceis, e Muses prodeunt tales; in quibus si qui plus profecêre, eo nomen dignitatemque suam tuentur felicius gloriosiusque. Petis ut tibi condonem, si quid errâris humani: nunquam detrectavi; facerem enim convitium humanitati; at indicare tamen salvâ modestiâ meâ et autoritate tuâ, si quid errâres, potui. Beatum Te si intelligis et amico sana monenti [gap: Greek word(s)] ! Ignoscimus errantibus, praesertim [gap: Greek word(s)] : sed oportet hos errorem agnoscere. Tu vero cuilibet soloecismo, cujus argueris sine injuria. colorem quaeris, et temere excusas, quae nullam excusationem merentur: Qua igitur fronte petis ignosci tibi, si nihil dum admisisse vis videri? Mera [gap: Greek word(s)] loqueris. Dic vero, mi NESTERE, quorsum evasura res esset, si ad omnia caecutiremus, si nemo erranti monstraret v am? In beneficio reponere ego soleo doceri, castigarive ob meritam noxam, ut loquitur Plautus; tu propterea stomacharis. Sed horum [gap: Greek word(s)] De nenidone ad tumulum N. amici mei desideratissimi ago tibi gratias; Exibit iste cum [gap: Greek word(s)] propediem e bibliographejo nostrate, in quo haeret. Eras monendus de quodam prosodiaco errato; sed quia me aegre perfers, ab aliis expectes pipulum licet. Fortasse etiam hic, non ut Poëta, sed ut Medicus egisti, (sic enim soles excusare [gap: Greek word(s)] tua) et propterea, sed te solô arbitriô, licuit tibi leges prosodiae migrare. Viden quanta ex excusatione tua, qua de supra, absurda, pullulent, si vel semel admittatur: Ita scil. nihil erit tam falsum tam ineptum cui non sit parata defensio: Quo vero candor me meus trahit? Tu, mi NESTERE, bene longumque V. ac S. Scrib. Altenb. 6. Sept. 1648.
Tui studiosiss.
Reinesius D.
P. S.
Cum obsignassem has ad Te, mi NESTERE, incidi in Eusebium de Praeparat. Evangelica relego, in similem ubi [gap: Greek word(s)] pro sexcentis seu multis ponuntur, locum. Ita vero iste l. 15. c. 32. [gap: Greek word(s)] : quae ita reddidu Franc. Vigerus Soc. Jesu: Haec omnia sexcentis Philosophorum Disputationibus agitata: quod idem est ac si dixisset, multis Phil. Disp. agit. Adsentieris igitur mihi, spero; quod de verbis Galeni scripsi. In [gap: Greek word(s)] ejus Graeca erit vel [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] .
page 89, image: s089
EPISTOLA XLVII. Salutem! Mi CLARISSIME NESTERE.
ADsurgis igitur post inutilem cunctationem et contradictionem frustraneam Veritati? hac enim nitebatur narratio mea; non soleo cuiquam fumum vendere, nec extollere in majus quicquid ad illustrandam artem nostram pertinet; quae ipsa nihil minus admittit quam histrioniam. Prosper Martianus Prof. Romanus e Disp. quadam de Chylificatione habita Jenae an. 1645. a D. Moebio mihi innotuit; annotationum ejus in Hipp. etiam, ni fallor, meminit Marcus Aurelius Severinus Med. et Chir. Neapolit. in suis scriptis: Ipsas videre mihi nondum contigit. Significa sis an [gap: Greek word(s)] Hippocratis, an in partes ejus quasdam sit commentatus. Libri de morbis IV. et II. de muliebr. licet a doctissimis interpretibus P. Salio et Maur. Cordaeo enarrati multi etiamnum continent obscura et dignos vindice nodos; quos si solvit iste, vir sui nominis et vere Prosper mihi fuerit. Sensus eorum, quae ex ejus comm. mihi descripsisti. hic videtur esse: semen ut sit prolificum non accipere a testibus: hoc velle Aristotelem, et in hoc se ei consentire; improbare vero usum testium, quem iis adsignat Aristoteles, quemque Galenus vehementer exagat I. de Sem. c. 15. In utroque me habet [gap: Greek word(s)] ; in reliquis semen decidi ab omnibus partibus corporis, et attrahi a testibus, et nutriri eo testes non item. Primum post Democritum Empedoclem aliosque etiam Hippocrates tenuit; hoc enim volunt ejus verba, semen circa unamquamque corporis particulam redundare vel ut excrementum ultimum alimenti: sed rejicitur ab Aristotele I. de gen. 17. et 18. et sequuntur hunc anatomici exercitatiores omnes: nimirum ex ipso vasorum praeparantium, quorum unum a vena cava, alterum a sinistra emulgente pullulat, exortu adparet, non sanguinem illum qui ultimo partibus allapsus est, sed eum qualis in vena cava continetur et partes nutrire aptus est adsumi, retineri, alterari et rudem seminis formam accipere a praeparantibus. Alterum semen a testibus attrahi est contra propriam ipsius hypothesin; quomodo enim trahent e vena cava, cum non continuentur cum eâ, ne quidem per vasa praeparantia; haec enim non cum testibus. sed cum deferentibus communicare ipse adstruit. Tertium semine nutriri testes tam falsum est quam ventriculum ali chylo: quod paradoxon tamen defendit Hier. ab Aquap. merito propterea ab aliis, etiam discipulis
page 90, image: s090suis, desertus: adi Asellium de ven. lact. c. 21. Hofm. tr. de liene c. 21. comm. ad lib. de usu part. no. 200. et 259. Et cui bono essent vasa per substantiam testium glandulosam dispersa plurima, si nutrirentur a semine quod ipsi sibi confecêrunt? quo argumento utitur Sennertus ut a ventriculo removeat nutritionem chylosa substantia factam, quam adferunt nonnulli, inprimis Caesalp. l. 7. spec. art. med. c. 1. et ex parte Avic. et Fallopius: (V. Bauhin. l. 1. anat. Riolan. l. 2. c. 20. inprimis Laurent. l. 6. qu. 20.) Venae quas ventriculus accipit a portae venae, et arteriae quas a Caeliaca, in ruborem dant illos qui ventriculum chylo volunt nutriri, inquit Hofm. l. 2. Instit. c. 30. §. 8. Ego similiter: vasa quae testium substantiam perreptant, confundunt illos qui testes semine nutriri putant. Verba Legis Mosaicae simpliciter adplicabas Medicae rustici nostri: ajebas enim pudendum esse quod vulnus in genitalibus viri tractârit foemina, cum Moses foeminae genitalia alterius viri in duello corripienti poenam constituerit manus amputationem: quid apertius quam te e verbis Mosis argumentari contra Medicam? Injuste autem istud Te fecisse agnosces tandem si cogitaveris Mosen de contrectatione vel violenta, quae damnum vasi inferre posset, vel e libidine profectâ loqui: non intellexisse eam quae vel casu vel salutis hominis causa fieret. Certe a finibus modificantur omnes actiones: unaque et eadem pro diversitate intenti finis vel culpam incurrit vel meretur laudem. Ego nostram, quod bene homini misero, cui aliud consilium non erat, fecerit, sive inspexerit solum, sive attrectaverit adfecta loca (quod juxta incertum est) nihil admisisse contra pudorem matronalem; multo minus incurrisse aliquam poenam existimo; si Tibi nihilominus videtur aliud sis sane [gap: Greek word(s)] , cujus leges ob asperitatem sanguine non atramento scriptas ajebat Demades.
Conatum tuum de asserenda [gap: Greek word(s)] e venis haemorrh. in Pastore nostro refutant non tantum ea quae nuper dicebam, maxime quantitas excreti et modus excretionis: sed inprimis quae interea evenerunt. Ab eo enim tempore quod nuper significabam, ex intervallo subinde fluunt ipsi haemorrhoides, justa copia, sine ullo symptomate molesto, plerunque per biduum; et recruduere tamen dolores flanci sinistri, uti referebat uxor ejus die Saturni 10. Sept. quibus etiam medicamenta opponere opus fuit; addebat, ante triduum semel, caetera sat sanum et inoffensa valetudine minxisse urinas loturae carnium similes; iis supervenisse dolores dictos: adferebat etiam congelatum sive e carne, sive quod ego puto e sanguine crassiore concreto constantem grumulum seu glebulam pisi majoris quantitate;
page 91, image: s091ea cum urinis processerat fabae magnitudine, mollis et lubrica primum: tum ab aëre externo indurata paulum et contractior.
De aloë pergis philosophari, sed infeliciter; Quis Te docuit aloën esse inter elective purgantia et evacuare trahendo? Ais enim humores acres et bilosos e remotis partibus ad vesicam deducere; nemo sanorum medicorum nisi in classe [gap: Greek word(s)] aloën reponit; praeivit Galenus l. 6. de simpl. med. fac. Mesue de ea; Est de tarde solutionem facientibus, et sua operatio non multum extenditur in corpore. Quare nihili est tuum illud [gap: Greek word(s)] . Si haemorrhoides reserat sumta aloë, quod fateris, cur ei cui fluere debent, cui cum fluxissent antea restitant praeter naturam, absente eô quicquid ejus usum prohibere posset, exhibere nolis? Eo ipso enim quod non fluentes revocat, avertet derivatum ab iis ad vias urinae sanguinem, non quod tu times eo deducet; nam et hoc tuum est dogma, aloën humores ad vesicam deducere, et novam ideo circa doctrinam de simplicium facultatibus haeresin condis. Quod autem non conducit haemorrhoidas patientibus fit quia [gap: Greek word(s)] est h. e. quia reserat oscula venarum, cum adfectus indicet earum occlusionem, non quia, ut tute reris, humores deducit ad venas ani; quid quod vis ejus qua haemorrhoidibus et ano nocere scribitur lotione corrigi solet et additione mollificantium, bdellii, tragacanthi et similium? Sed horum desino. B. V. et S. d. 30. Aug. 1648.
Tuus
Reinesius D.
EPISTOLA XLVIII. CLARISSIME NESTERE.
HElmontius Brabantus, quippe natus Bruxellis, non Batavus est, ut putas: Ejus ante 20. annos meminit Heinr. ab Heer in observat. sed empiricum indigitat: diu vixit Coloniae, Opuscula quae Coloniae an. 1644. excusa sunt, videntur esse quantivis precii mihi, Imperfectionem artis medicae, hoc praesertim seculo, sine adminiculis Chemiae consideratae, nemo non intelligit; nemo etiam ignorat multa in scholis Galenicis tradi dogmata Juventuti quae vel ad praxin nihil conferant; Imo deploramus tandem
page 92, image: s092cum agnoscere fucum a Praeceptoribus nobis factum incipimus infelicitatem nostram plerique; et hinc quae ipse initio Tumuli pestis de suis in Academia Lovaniensi studiis et mutato vitae genere narrat digna sunt quae tironibus artis medicae omnibus mature innotescant. Saltem majori modestia, praesertim quando medicis Cathedralicis, quorum intemperies non excusem plane, inequitat (quod unicum sibi videtur habere propositum) verum tradidisset; et haberet adplausores plures; nunc illa [gap: Greek word(s)] , quibus suos libellos stipavit, animum malignum et in confusionem despectumque proximi unice intentum arguunt et probantur nemini probo. Sunt etiam multa ejusmodi quae cum principiis usitatis et praeceptis facile conciliari possunt tanquam subordinata; et propterea omnia vetera uno quasi ictu convellere posse praesumere temerarii hominis potius est quam prudentis et communis boni serio studiosi. Satis etiam notae sunt ardelionum Paracelsicorum, [gap: Greek word(s)] , somniatorum, et Mirabiliariorum artes; promissorum nimirum vani sunt plerique et cum inaudita praestare posse videri velint, cum in rem ipsam ventum est vel infra Galenicorum profectus subinde consistunt, vel per mortes experimenta agentes cum morbis ipsos aegros jugulant: cum isto genere an partem aliquam habeat Helmontius, an secus, judicent dicantque qui hominem novêre propius Tungri Ebunones, Ubii, Brabanti, Flandri, Batavi, et alii per Galliam Bolgicam eruditi, inprimis Lovanienses et Leidenses Medici: Fortassis nundinae futurae aliquid de ipso, si non in ipsum, parturient; miraborque, si intra pulpita nihil de ejus nomine insonuerit: Certe non debent scholae ejusmodi [gap: Greek word(s)] silentio tramittere; neque tamen fastidiose aspernari, si quid salutare monuit. Est enim cuilibet homini sua hora. Si substantiam quam ego pro sulfure aëreo et cum pluviis demisso habeo, rusticis vestris habere pro polline abiegno placet, nihil id praejudicat veritati; neque miror; oportet enim judicia vulgi et doctorum discrepare. Interdum verum vulgus videt, est ubi peccet. Catalogo biblioth. Elect. describendo nolo TE ultra fatigari. Seposui eam cogitationem prorsus; cum quod tot in re ambagis videam, tum quod tanti non sit. De iis saltem, quae adpellas Suidea, plenius me edoce, describeautem mihi verba initialia aliquot, itemque clausulam; adsignatô quot paginas ea compleant. Optime Vale, mi NESTERE, et Salve
a Tuo
REINESIO D.
Scr. Altenb. 16. Sept. 1648.
page 93, image: s093
EPISTOLA XLIX. S. Pl. CLARISSIME NESTERE.
NIhil adeo continebant nuperrimae Tuae, de quo respondere me Tibi oporteret; ossicii igitur tantum et salutationis causa has huic dedi. Saltim hoc formulas Cylindr aceas quas mictas vidisse ais, esse mihi nebulam pictam in pariete. Nosse enim debebas formationem vocabulorum in ACEUS designare ut plurimum materiam et colorem; sic oleaceus, formaceus, polentaceus, furfuraceus, limaceus, porraceus, coriaceus, scorpiaceus, aeraceus, testaceus: Tu vero praeter Grammaticorum regulas et contra analogiae rationem etiam cum figuram significare vis hac formatione abuteris, cum retinere posses Graecum [gap: Greek word(s)] vel Latinum Cylindriformes adhibere. Si dixisses Cylindratas Gazae autoritate qui hoc vocabulum finxitin 8. hist. de plant. Theophrasti, aliqua tueri te posses; et te intelligerent docti: fortasse Calepinum nobis aucturus es, audaci atque inutili vocabuli fictione. Ast ignosce joco. Dere ipsa, excreto insolente quid sentiam exponam cum reliqua istius aegroti per Te rescivero; sine quibus inaniter fatigabor ariolando. De Helmontio judicium nondum muto: Erro est: Si tibi in multis satisfacit, cur id curent alii, quibus non satisfacit, nisi cum se calumniatorem prodit? in hoc enim artificio mirum quam excellit, plurimum valet et facit plus quam satis. Libros Variarum si X. futuros minimum scripsi Tibi privatim an. 37. anno autem 40. publicavi Tres priores, facile Tibi etiam dormitanti fuit colligere me consilium mutasse et daturum sex publice profiteri. Est autem in talibus hominis voluntas maxime ambulatoria nec praejudicat constantiae ejus quidquam: et dic mihi, [gap: Greek word(s)] , cujus tandem interest de Cute quid faciat ILLE vel ISTE sua? Poteram ego libros quos X. futuros scripseram semel, uno volumine comprehensos non numeratos edere, et repraesentarem nihilominus uno eo illos decem. Quare pilam quam in me jacere minaris, inconsulto te cepisse nunc intelligis, et fuisse adeo simplicem ut Epistolae meae verba e titulo Variarum mearum interpretari nequiveris, (semper autem priora a posterioribus capiunt interpretationem) vel tam iniquum ut cum posses nolles. Bene Vale, mi NESTERE, et Suidea e vestrate Bibliotheca, si potes, mihi cura. Scr. Altenb, Kal. Nov. an. 1648.
T. amantissimus
REINESIUS D.
page 94, image: s094
EPISTOLA L. Sal. atque Off. CLARISSIME NESTERE.
NOndum finis narrationis de morbo Pastoris Cosmani. Ab eo tempore, quo scribebam, satis bene habuit, habetque: Die vero Lunae 2. Oct. horis pomerid. cum urinas reddidisset quasi loturam carnis, mox cylindrum sanguinis concreti floridi, dimidio minorem nupero concremento exclusit, et urinas immediate proximas exacte quoad omnia naturales; ita die 3. ad me visens Ipse: tantum de in flanco sinistro versus spinam [gap: Greek word(s)] , sive [gap: Greek word(s)] renitentia quadam et ad exspiratum inspiratumve contentiorem gravativi dolorculi sensu queritur. Renem laesum esse insigniter et ejus [gap: Greek word(s)] minari corruptionem apud me non est dubium; huic malo quî provideam delibero: subinde etiam ruminor quod de varice sinistri testis cognovi; an fortasse etiam huic imputari possit excreti hoc genus. Historia vermis a Schleinitzio micti perfectius cognoscere aveo: an Medici non secuerunt cadaver? certe pulcerrima ea occasio fuit rimandi ejusmodi ferarum interanearum cubilia et origines, quae alias satis sunt obscurae. Hauserat Iste meus suopte consilio aliquoties, cubitum iturus, spiritum vini infusionis baccar. juniperi: an hinc [gap: Greek word(s)] hujus causa peti potest? memini enim ab esu crebriore [gap: Greek word(s)] urinas cruentas processisse nonnullis; vidisseque idem testatur Carolus Piso: quod alii allii esui largiori imputant.
Helmontium talem esse qualem descripsi Tibi, [gap: Greek word(s)] , vel ex eo intelligere nunc potes, quod asciten a renum vitio Ignotum, caeteris nimirum medicis, a se autem solo, nimirum [gap: Greek word(s)] , visum cognitum gloriari praesumsit. Renes enim in officio segnes, etiam salvo hepate lieneve, tam calidum quam frigidum asciten causari dudum est cum ex observat. Schenkianis didicimus, idemque praeter Platerum, Car. Pisonem, Sennertum adstruxit Hofmannus l. 3. Instit, c. 67. 68. et Pathol. parvae c. 22. §. 5. Quo si nescivit Helmontius, inscitiam: sin dissimulavit, malitiam suam prodidit. Nihil itaque vidit hîc quidem [gap: Greek word(s)] iste quod non vidissent alii multo oculatiores Philosopho per ignem. Marmora Arundelliana de manu Nobiliss. Dn. a Friesen venerunt in tempore; fervet enim nunc opus, cum a reliquis gravioribus curis feriari aliqua licet. Digessi quas nactus sum Grutero vel praeteritas vel non visas, quasi bis mille, in
page 95, image: s095Classes XX. similiter Gruterianis: Commentarius qui intra classem primam (haec enim inprimis copiosa est et reconditae eruditionis) mihi adhuc consistit, centum excedit quaterniones: Index erit capitum XXIV. ipsique operi amplitudine aequalis: an suffecturus sim edolando operi [gap: Greek word(s)] . lbo, quo potero. Postulant quidam solas inscriptiones edi nunc; post commentarium; sed nolo ego deludere lectorem, uti fecit Gruterus qui quas dedit nec emendavit satis, nec explicavit: cui autem bono legi antiqua repolta ista et non intelligi, vel incorrecta legi. Variarum libri tres posteriores (sex enim promisi, non decem, uti mihi adfingis) confecti extant in forulis, et potuisses coram inspicere, si desiderasses: In iis multa medica sunt et adversus Barthium plurima; luctabuntur autem cum blattis dum idoneus adpareat Typographus. Neque enim licet, neque expedit privato sumtu eos extrudere ut priores; e quibus, cum eorum editio trecentis florenis me emunxerit, ne teruncius quidem ad me rediit. Pro Filio nisi Tu me rogare destiteris, ego incipiam negare; et quidem licite negantur, quae exhibere nequeas: agnoscis candorem meum cui nihil magis repugnat, quam vane promittere quod praestare haud possim. Suidea, quae ajebas, expecto, uti et picturas quas filium redhibiturum esse scribebas: hic autem post carecta latet et nusquam comparent istae. Bene V. et S. mi NESTERE. Altenburgo 5. Oct. an. 1648. quo felix de constituta tandem Monasterii inter partes pace nuncium ad nos venit.
T. Excell. studiosiss.
Th. Reinesius D.
P. S. Ampliss. Dn. Wildvogelio vicem reddo peramicae salutationis.
EPISTOLA LI. S. Pl. Mi CARISSIME NESTERE.
PArcius ista mihi tamen objicienda memento. Si meae, in quibus errantem Te libere et sine ulla indignatione moneo, quod amici officium est, cholericae sunt, Tuae, quibus quam impatienter feras castigatorem prodis et muliebriter indignaris, Te atrâ bile vexari planum faciunt. Ecquis autem nostrûm gravius laborat? Non Cholera faciebat ut Te reprehenderem
page 96, image: s096et joco adspergerem praeterea: sed amor Veri et candor mihi congenitus: quem si in me ferre non potes, jam aedes quantum ad me habebis liberas: non obtrudo Tibi meorum quidquam: sed nec tamen obtinebis, ut rationibus tuis acclamem [gap: Greek word(s)] ! De Calvisio Tibi dico; fidejussor tuus fidejussore indiget, juxta Ebraeorum proverbium; eique plus nemo credit, quam sibi credi debere legitime probaverit. Magister iste trivialis non est Dictator, neque ea autoritate in Comitiis Literatorum, qua civitatem Romanam vocabulo male ficto dare possit, testimonium autoris classici mille Calvisiis potius mihi erit; id producito, si potes: et adquiescam. De Helmontio quae scripsi ex intervallo, ea non pugnant inter se: si Tibi videntur pugnare, acumen ingenii tui facit, qui plerunque tria vides, cum tantum duo sint: Nobis non licet esse tam beatis. Colligas per me licet ex isto sterquilinio uniones; sed hoc tamen scio Te manus permerdatas relaturum. Viro, quem calculos, progressis formulis cylindraceis minxisse ais, laesum fuisse vesicae musculum ex attritione, immane paradoxum est, ne dicam absurdum; ecquod signum mihi dare potes solutae continuitatis, ut sanguinem fundere posset, in musculo? Tantam laesionem necessario sequeretur impotentia continendi urinam seu mictio involuntaria: quae quia non aderat, quomodo adeo insigniter laesum fuisse musculum dicere audes? multo probabilius est e renibus vel ureteribus praecipitatas fuisse tuas cylindraceas formulas. Suidea vestra recipis, nulli usui sunt ob nimiam brevitatem. Ampliss. Dn. Wildvogelio, cujus interventu factum esse vides, ut ea mittere mihi posses, plurimam a me salutem, Optime Vale, mi CL. NESTERE, et me ama. Scr. Altenburgo 28. Nov. an. 1648.
Tuus
Reincsius D.
EPISTOLA LII. CLARISSIME NESTERE.
QUid die 10. Sept. de mariti sui valetudine ad me pertulerit conjunx, habuisti in nuperrimis literis; praescripseram tum pulverem e Tartaro Vitriolato, troch. de alkek.s.opio, g. lacca, mag. ocul. cancr et succin. in XII. partes dividendum, et quotidie unam sumendam cum brodio; ad dolores
page 97, image: s097atrociss, flanci sinistri mitigandos pingued. cunicul. c. ol. rosar. et mastich. adhibere jusseram. Paruit: remiserunt inter horas 24. ab acumine suo dolores, urinae, quas quotidie observare praeceperam, praecessêre sine impedimento naturales. Dievero 16. hujus, quo mane quintam pulveris dosin sorbuerat, ipso meridie cum in areâ aedium parochialium deambulans micturiret et secessisset in cubiculum, sensit urinas morari nonnihil; cohibito igitur paulum egerendi nisû tandem repetiit, et una substantiam carneam teretem oblongam, cylindri forma, sive vermem adpellare licet, cujus picturam vides, protrusit e canali penis, quem mox urinae instar loturae carnis, crassae et copiosae secutae sunt. Eum odore virosô et gravi, qualem lotium vetustate corruptum exhalat, intra horam, postquam per vias mictuales emissus fuisset mortuus, et uti adparet mutilus altero extremo: Ipse mihi attulit spei plenus bonae, et stupore tamen quodam, quod tam foedum animal hactenus intra se aluisset, tactus. Jussi pergeret uti pulvere et quid singuli mictus laturi sint accurate observare. Picturae seu turundae carneae, sive ferae longitudinem, crassitiem et colorem e nigro viridantem seu luridum cum maculis latis antris duabus; item rostrum seu corniculum colore gilvo seu figulino crenatum sive scabrum hirtumque exhibet; in incisa nullam capacitatem deprehendere potui, sed constare e fibroso mucosoque tabidam carnem referente concremento. Haec bestiola, si fuit, in rene stabulans quin [gap: Greek word(s)] , qualem Tibi descripsi nuper, quovis scabro acutove calculo citius, perterebrato nimirum vase insigni, causari potuerit apud me non habet dubium. Si quid mali praeterea reni inde vel ureteri illatum est dies docebit; neque enim illaesum existere vel hunc vel illum imaginari possum. In observationibus Schenckianis l. 3. c. de vermib. vesicae D. Viscerus Med. Noriberg. vermem calami scriptorii crassitudine, longitudine digiti minimi mingi vidit quam pariter dolores hypochondrii sinistri diuturni et ex excretio sanguinis meri fuerat praegressa, sed vivum et integrum; unde de essentia ejus certius pronunciari potuit; similes Tulpius l. 2. obs. 49. 50. 51. et alii apud Forestum l. 25. obs. 34. et Senn. Pr. l. 3. p. 8. s. 1. c. 2. quod hîc secus est; ut tam de concremento ex humore excrementitio vel putrescente alio in renis vel ureteris tubulo a natura in simulacrum vermis formato, quam de animali, quod dum viveret rosionibus in flanco sinistro adeo molestum esset hospiti suo, probabiliter suspicari et adfirmare liceat interea, dum scientia certior emergat.
page 98, image: s098
Veniet intra paucos dies ad Vos civis Weidanus et Pharmacopoeus in patrio opido Valerius Sontag, aliquando nostrâs, questum de injuria quam ipsi inturbando professionem inferre minatur ardelio quidam, et ipse [gap: Greek word(s)] profitens. Eum ut benigne audire tum velis, ejusque negotium Dnn. Consiliariis recommendare maximopere abs Te contendo. Vir est probus artisque suae bene gnarus; sed plane redactus ad incitas; sane dignus meliore fortuna et commiseratione Patronorum. Indignum etiam est apum victu et laboribus frui inertes fucos; talem petit ipse a suis praesepibus arceri autoritate magistratus supremi. Optimê V. et S. Altenb. 18. Sept. an. 1648.
Tui observantiss.
amantiss.
REINESIUS D.
EPISTOLA LIII. CLARISSIME NESTERE.
IN enumeratione morborum Vesicae, Symptomatumque circa mictionem, et in digerendis eorum causis multo diligentiores fuisse video antiquos recentioribus; et meminêre igitur fluoris sanguinis e vesica Caelius Aurelianus l. 5. de chron. pass. c. 4. Aet. tetr. 3. serm. 3. c. 3. Paulus l. 3. c. 45. [gap: Greek word(s)] vocat a loco adfecto, similem ei quae ex haemorrhoidibus. Expresse vero a suppressione haemorrhoidum mictum sanguineum oriri docet Nicolus serm 5. tract. 10. c. 19. et Savonarola Pr. tr. 6. c. 19. rubr. 19. Etiam Alex. Benedictus l. 24. c. 22. et Duretus schol. in l. 1. Holler. de morb. intern. c. 48. a menstruorum. At quo minus ob suppressas eas primario et proxime in hunc adfectum incidisse Passorem istum existimo, facit modus excretionis et qualitas qualitasve excreti: factus nimirum sanguinis mictus fuit confertim, unô impetu, et largissime, sanguinis crassi, floridi, meri: haemorrhois autem fundit exiguum, sensim, stillatim, et intervallis quibusdam, ut foeminis menses decurrere solent, (saepe etiamsordidum et coenulentum, ammixtis humoribus caenosis aliis) qui non repente a prima eruptione desinunt, ut in nostro [gap: Greek word(s)] cepit subito et desiit. Renibus autem largam sanguinis profusionem sive [gap: Greek word(s)] ad curandam plenitudinem totius et abundantiam ejus minuendam, sive
page 99, image: s099ob privatum eorum morbum, solutam unitatem eveniat, tribuit Galenus comm. in aph. 78. s. 4. et interpretes omnino omnes ideo, quod venae in iis magnae sint et quod ad eas sanguis plurimus veniat cum aequalitate, ex Avic. Nicolus l. d. et Mercur. Pract. l. 3. c. 31. Duretus l. d. [gap: Greek word(s)] , i. e. sponte, Hippocratis exponit ibi Gal. per repente, universim et copiose, qui modi in excretione nostri contigerunt. Novum plane et notabile, eoque dignum quod tecum communicarem duxi esse. quod apud Caelium l. d. legi, solere sicut in podice vel foeminarum sinu aut matricis collo etiam in vesica haemorrhoides generari, quae fluorem sanguinis praestent quibusdam intervallis variatum; quod oporteat adprehendere prudentem, cum non coadcervata primo fuerit effusio, sed augumentis quibusdam promota, interjectis defectionibus, ac saepe retento sanguine doloris pubetenus admonitione vexante (ita lego pro quod elidêre cessante: ratio hujus corruptelae petenda est e modo scribendi veterum librariorum, quî loco X. semper ponebant S. vel ss. ut ostendo in Var. l. 3. c ult. quem non intellexêre editores) cum tensione inguinum et gravedine clunium i. e. iliorum, vel renum (testes si adpellat hic scriptor) consensu: et cum sanguis eruperit, supradictorum (symptomatum) relaxatione (ita lego pro relatione) sequente. Est ipsissimus casus noster, si modum excretionis excipias, quae non fuit paulatim aucta (ita enim inrelligo [gap: Greek word(s)] obscuram autoris intricatius scribentis) ut in Coeliano isto, sed statim quasi momento prorupit et cessavit, doloribus simul in hypogastrio e vestigio remittentibus; nimirum vena ob copiam, quae gravabat [gap: Greek word(s)] iterum connivente. In periodicis enim haemorrhagiis, quas Natura suo bono instituit, ad quas etiam nostram refero, non rumpuntur vasa sed hiant, vel ut loquitur Caelius, deosculantur ( [gap: Greek word(s)] ) dum ea opus suum peregerit. Sed et hoc, mi NESTERE; Prodeuntis ex ureteribus sanguinis signum communiter statuitur, quod paucus excernatur. At vidisse ait G. Steeghius l. 8. Pract. c. 41. cui in dextro inguine excitato per intervalla tumore et dolore (uti et in nostro) multus sanguis crassus per urinae ductum prodibat ab uretere, non secus ac solet a rene. Refert etiam H. Saxonia l. 3. pract. c. 40. in nobili Patavino per quinque annos ex intervallo sanguinem multum, sponte et subito, ante urinam, ex apertis venis colli vesicae vacuatum fuisse; et hac observatione refutat argumentantes a copioso sanguine excreto ad adfectos renes. Singularia ista sunt et Anatomicorum ingenia et diligentiam excitare debent, ut curiosius adque minutius minimas ureterum et vesicae conformationem, itemque haemorrhoidum
page 100, image: s100cum vesicae venis communionem, inquirant: hinc enim fortasse doceremur, quî venae vesicae colli tantam sanguinis copiam vel recipere a partibus superioribus vel congerere possint. Naturae quidem, cum pro conservatione sui molitur vel depositiones vel vacuationes sanguinis, omnia, puto, pervia sunt, et collo vesicae majusculas etiam venas, quae largius sanguinem fundere possint et supplere ita vicem haemorrhoidum, in nonnullis implantari non habeam pro paradoxo. Ex hisce de casu nostro judicari posse puto; neque enim quidquam tanquam penitus exploratum certumque adsevero, dum et plenius hominem noscam, et quid cum ipso fiat in posterum resciscere datum mihi fuerit. Ero tum in omnes occasiones intentus veritatem nudam prehendendi. Optime, mi optime NESTERE, Vale et Salve cum Tuis. Altenb. 22. Octobr. An. 1648.
Tuus
REINESIUS D.
P. S.
Saluta amabo, mi suaviss. NESTERE, ubi fert occasio Ampliss. nostrum Wildvogelium, quo cum ut quamprimum [gap: Greek word(s)] redeat in gratiam, est quod voveo intime.
EPISTOLA LIV. Sal. et Off. CLARISSIME NESTERE.
NOn erat, quod admodum referret scribere; nolui tamen hanc horam alioquin perituram ob [gap: Greek word(s)] et languorculum nescio quem, aliter prodigere, quam si animum ad officia quaevis paratissimum Vobis et deditissimum nomini Vestro testificarer epistolis quamvis brevissimo et fortassis [gap: Greek word(s)] importuno. [gap: Greek word(s)] , didici e Basilio. Facio ut intelligatis mihi curae esse et animo semper obversari tam desideria quam fastidia vestra circa Collegae designationem; tam enim contingere potest quod aversamini, quam quod optatis, quod satis perspiciam [gap: Greek word(s)] plerosque; et in hunc finem insinuari audio undique corrogata testimonia, quibus reddatur
page 101, image: s101commendabilior, etiam tirunculorum, [gap: Greek word(s)] , Praecipue non vana suspicio est, eum qui sibi generum hunc vellet, frigidius laudare alios, quamvis digniores, ut suus hic possit [gap: Greek word(s)] . Istae sunt artes fucati hujus seculi et nundinationes, quî privato cujusque bene sit, solliciti plus satis: quic quid fiat publico, non admodum cauti. De N. scio sermones quoque fuisse inter Vestrates; scriptasque in eam rem commendatitias ad [gap: Greek word(s)] ; sed nostrates mussant: unde quid futurum sit coominari licet. Non admiror, si pater utrem quantum potest inflat de filio; [gap: Greek word(s)] : non videt quantum desit ei, cui nihil ad summam perfectionem deesse suaviter sibi fingit. Quas linguas calleat, nec scio, nec scire desiderem; In Latina frigidus affectator est; In Graeca etiam ridiculus: in caeteris sarcinator optimus; et hoc publice occantatum fuisse homini, cum de N. se venditaret, ex ipso Respondente ejus cognovi, qui adfirmabat serio, quendam opponentium, qui ab aliis fuisset subornatus, per singulas paginas plagii eum summa cum [gap: Greek word(s)] accusasse et convicisse. N. [gap: Greek word(s)] non sunt tanti ut adtendi abs Te mereantur; ea ab optimo quidem animo profectae, nimirum ejus qui benevolentiam inter vos sarciri cuperet; sed revera ex ignorantia. De N. cur nihil respondistis? an et hunc collegam nolletis? Judicium de eo meum, quod e nuperis scitis, nolim praejudicare vestro; interim persuasus sum, me praeter verum nihil scripsisse. Quam libenter vellem invitationi ad convivium accessorium vestrae morem gerere, et frontem hanc tot adversis, amaris, tristibus et seriis caperatam semel inter tot illustria et amica capita exporrigere! Sed fatum professionis meae, graves officii curae, omnem vitae libertatem, et si quae est dulcedinem, immo usum ejus omnem mihi intervertit. Et quis fere ausit hac tempestate miserabili vel honestissimi gaudii captare occasionem, id delibare, eique indulgere? Certe mihi minime omnium competere id videtur. Quare ut me excusatum habeatis, obnixe rogo. Rev. pl Dn. D. Wellero, ut et Dnn. Collegis vestris occasione [gap: Greek word(s)] , quod vobis suaviter decurrere et expecere ex animo opto, plurimam a me salutem dicetis, nisi grave est hoc officium. Optime Valete et Salvete. Altenb. d. 23. Mal. An. 1649.
Amantissim. V.
REINESIUS D.
page 102, image: s102
EPISTOLA LV. Sal. et Am. Mi Carissime Lic. J. M. NESTERE.
DE honoribus et commodis tuis, quae me semper, qua potui, curasse intelligere potuisti ab eo, quo primam mei notitiam venisti, tempore, Tibi gratulor: probo etiam propositum tuum, ambitum nimirum illum legitimum: qui ut feliciter Tibi procedat DEUM precabor ex animo. Pro honorifica compellatione, qua Disputationis tuae aliquot exemplaria nomini meo consecrare voluisti, habeo gratias, et refero munusculo trium Ducatorum. Aestimabis autem animum magis offerentis quam ipsam. In ea nonnulla sunt quae aliter dicta scriptave oportuit; ea vero Praesidis tui censuram subterfugisse miror; sed fortasse [gap: Greek word(s)] . Quod th. 27. de quodam Dialectices Professore ratum facere Diodorum Cronum narras, error est. Ille enim ipse Dialectices Professor, qui prae pudore expiravit, Diodorus fuit: quod e verbis Plinii l. VII. c. 53. plane percipere potuisti. Eadem historia extat apud Diog Laertium. Falsum etiam quod th. 89. de Livia Aug. vino Punico (nisi Sphalma fortasse sit Typographicum) LXXXVI. vitae annos acceptos ferente pariter e Plinio recitas. Ecquod enim vinum Punicum quod lectoribus tuis propinas? In Utopia, puto, provenire narraverunt tibi [gap: Greek word(s)] . Varia vinorum genera recensent Galenus, Gariopontus, Al. Trallianus passim: Athenaeus in 1: Theodorus noster Diaetâ c. 12. Plin. l. 14. Cassiod. 4. Var. 4. et 12. Corippus l. 3. alii: nemo Punicum agnovit audivitve. Pucinum adpellasses, si e Plinio potius ista quam e lacunis nescio cujus fabulatoris hausisses. Est autem Pucinum Castellum Carnorum sive Japidum in Venetia ad Timarum, tunc nobile: Iste l. 3. c. 18. Nostrates vinum illud Reinfall vocant. Mirabile humanae miseriae et miserabile luxationis femoris exemplum hodie vidi in puero rustico 14. circiter annorum ex vicino pago, hic jam decumbente, cui ex praecedentibus vehementissimis coxendicum doloribus, quos ob nimiam partium externarum hiberno tempore refrigerationem forte contraxerat, utrumque os femoris capitibus suis coxarum sinibus excidit et luxatum est, dextrum nempe extrorsum et sinistrum introrsum, unde factum ut non solum propter caloris nativi alimentique ob venarum et arteriarum compressionem defectum abolitamque
page 103, image: s103membrorum nutritionem utrumque crus et femur contabuerint, sed dextrum quoque crus, eo quod femoris caput in locum altiorem exciderit, brevius redditum, ut calx terram attingerc nequeat, sinistrum contra, si cum altero conferatur, longius sit, ambo vero ob [gap: Greek word(s)] robore destituta omnem plane motum et usum ad standum incedendumque amiserint, ut humi desidere natibusque repere deinceps cogatur, sicut Leibolfus ille, cujus mentionem seci in Variis meis l. 2. c. 18. Literas Cl. Dn. D. Cundisii, de quibus scripsisti, nondum accepi, ne sis nescius. Plura nunc non licet addere. Dn. Parentem tuum, si ad eum veneris, verbis meis quam amicissime saluta. V. et Salve
a Tuo
REINESIO D.
Altenb. 28. Jun. an. 1649.
EPISTOLA LVI. Salutem et [gap: Greek word(s)] ! Mi CARISSIME D. J. M. NESTERE.
[gap: Greek word(s)] . Non vanae sunt querelae Tuae, scio, neque similes hominum [gap: Greek word(s)] qui de re etiam levissima longos instituunt et muliebres questus, in pulicis quoque morsu Herculem invocantes, optime intelligo, quantis difficultatibus implicatus sis, et quid animum tuum angat, varieque distrahat; hoc saltem vitii in se habent eae, quod et serae sint, et quibus vere desit remedium. Tempus [gap: Greek word(s)] mitigabit aspera ista et animus etiam ad ingrata aequus, quem Patientiam vocamus. Nosti istud Palladae sane scitissimum:
[gap: Greek word(s)] .
Et alterum istud sapientissimi post Socratem Epicteti; [gap: Greek word(s)] . Idem Sapientem suum sic instituit, ut in rebus liberis et sui juris, [gap: Greek word(s)] bonum et commodum suum collocet: fore enim sie ut sit [gap: Greek word(s)] : Talis
page 104, image: s104qui sit cur molliter suaviterque vivere, quicquid accidere possit aequo animo expectantem; ea vero quae jam acciderunt, fortiter dolorantem, dicentemque super omnibus: [gap: Greek word(s)] . Non autem ista ignobilis et humilis animi lamenta: [gap: Greek word(s)] ; edentem. Consilium autem tuum, quomodo hoc nodô expediri posse cogites, nondum equidem probare queo. Videtur esse praecipitis, vel certe desperabundi alicujus. Fortasse summa rei perplexitas tale sugessit; in qua si Fata viam invenerint, quod futurum esse speramus, compones aestum istum animi tui, et senties aliter: Id ut ab Opt. Max. Tibi contingat, ex animo procor. Miror autem te, ut subindicas, iterum mutaturum locum. Es, ita audio, Schnebergae inter cognatos et adfines, et jamdudum in aliqua fortasse apud vicinos famâ; si veneris aliô, jam paranda prius erunt ea, quae jam tum parata habes. Qui Rebuspubl. tantum et civibus inservitis, non per eas difficultates inceditis, per quas nos qui aularum simul intemperies quotidie persentimus et molestias infinitas devorare cogimur: quae et ipsae ita me attribuêre, ut aulae hosce moros mores et vitam turbulentam jamdudum detestari didicerim, et si ita fieri vellet Clementiss. DEUS inter cives quam aulae turbines, in malacia Reip. alicujus tranquillioris degere exoptem. Pereunt mihi bonae horae quamplurimae aulicâ hac servitute: quas absque hac si esset, curis literariis consecrarem et bono publico juventutis. Si vel maxime de aulis optime quis hodie mereatur, [gap: Greek word(s)] ; et si vel semel noluerit adsentari, jam benefactorum priorum oblivio, jam ingratiae, jam injuriae, praesto sunt: quas quando superiores intentant, inferiores et vilissimorum mancipiorum manipulus ingerent. In Rep. vero prudentum plus est, quam judicia contra vulgus imperitum quem defendant; et adsentationum minus, et libertatis plurimum. Tute, mi D. NESTERE, videris ne aurea ferreis commutes; Ego aegre te cariturus sum, si e vicinia hac discedes: Fac tamen, quid super hac re animi Tibi sit, et quid certo statueris, proxime resciscam, et non deero Tibi consilio meo. Plinii [gap: Greek word(s)] l. 28. c. 1. de qua quaeris, satis apud me aperta est: ac sensum ejus recte, praeterquam quod de Epilepsia scribis, adsecutus es, nihil turbandum: Generaliter ad alia prodesse ossa cruciati e capite, ad alia hominis amici atque familiaris adserit e Democriti sententia: quod absque dubiovanitatis et persuasionis magicae est, et ad [gap: Greek word(s)] Aegyptiorum, de qua multa apud Cl. Conringium, quem antehac Tibi transmisi, legere potes, pertinet. Neque enim supplicium irrogatum quidquam in calva mutare potuit, multominus amor vel odium in
page 105, image: s105defuncto suâ morte. De cranii usu in Comitialibus testimonia multa congessit Unzerus p. 212. de usu ossium: In articulorum doloribus Ant. Sneberg. Catal. Med. ad art. dol. Rhases l. 12. Cont. c. 1. Crato consil. l. 2. Horst. obs. 5. l. 3. p. 2. Oleum ex ossibus humanis olim Arnold. Villanov. hodieque Ayrerus Archiater Brandenburgensis inter epist. med. ab Hornungo edit. no. 263. summe commendat. Benê longumque Vale cum Tua, et me amare perge, qui Te, uti mereris, h. e. plurimum. [gap: Greek word(s)] Altenb. 250 April. 1653.
Tui studiosissim.
Th. Reinesius D.
EPISTOLA LVII. S. Pl. Mi CARISSIME D. J. M. NESTERE.
AMicitias, quae aeternum duraturae fuissent, nihil aeque dissolvit quam sauciatio sive jocô sive serio facta animorum. Quare si me amas, mi NESTERE, abstine erga me ab istis, quae tu jocos vocas; Urbanum quidem et lepidum et jocosum hominem te mihi fingis subinde; sed sales tui insulsi sunt eo quod amari, adparentque dentati potius sermunculi esse quos vanae suspiciones ventilant, quibus me nil merentem pungas. Quid enim aliud ajebas, cum me tibi ignoscere, quod Salicium fuisses vocatus, velles, quam quod me onerares suspicione invidiae, a qua longissime absum? quid, quaeso, mea intererat scire, quod tu Salicii medicareris? Licuit, sine ulla injuria mea, Salicenis te vocare, quos ego nullâ ratione obnoxios mihi ne agnosco quidem, excepto quod debent etiamnum sostro, multo minus postulo, quod tu putabas; licuit etiam tibi, me ne tantillum contradicente eo meare, et vel dominari ibi, et inclarescere et ditescere inde unctioremque redire ad Tuos; non erat ut eam fortunam tuam [gap: Greek word(s)] , quibus nihil odiosum magis, intimares mihi, et peteres, ut paterer te nemini implorantium artis tuae officia denegare. Quam inertes sunt sales tui? Petebas ut concederem tibi, quod ne invidorum quidem ultimus et iniquissimus erat prohibiturus: quodque per se cuivis liberrimum est; agnoscisne quam juste vanitatem tuae suspicionis, qua me gravaveras praeter meritum, arguerim? Fuissent ista [gap: Greek word(s)] ; sed Tu non poteras pasci
page 106, image: s106tacitus, ut corvus sive Aesopicus sive Horatianus; an satis dapis habiturus nunc sis, nescio; interim cum te spes, quas immensas immanesque conceperas, non succedere ex animi sententia, nunc deplorantem, et ne paulo post gratiâ mulierculae unius excidas metuentem audio, risum vix contineo. De Salvatellae sectione in Quartana et aliis morbis Splenis, loqueris [gap: Greek word(s)] : si enim eam in praxi salutarem es expertus, ut ais, cur audebis contradicere eam commendantibus? Ita dum mihi contradicere niteris, te turpissima contradictione involvis, quippe dicis, te primum elegisse communem brachii sinistri, et si reiteratio indicata fuisset, Salvatellae incisione postmodum fuisse suppleturum; cum antea dixisses, te eam adhibuisse cum fructu. Sennerti Paralip. ad Instit. no. 23. lege, ut legisti lib. de febrib. et resipisces: item Vallesium l. 7. contr. c. 5. Nicolum Flor. serm. 5. tr. 7. c. 4. inprimis Zacutum l. 1. de hist. med. l. 54. qu. 27. p. 389. et 1. 10. prax. historiar c. 26. obs. 2. p. 313. Spigelii l. 1. de Semitert. c. 15. quo intermittentium febrium putredinem in vasis majoribus minoribusque constitisse probat exemplis, ista sunt: "De Quartanae loco quid dicemus? cum sanguinis missio e Salvatella sinistrae manus multos ab ea liberavit. Hujus rei testes non ignobiles esse possunt Galeatius, Valescus Tar. Cardanus et alii. Galenus in 3. de anat. admir. hujus venaesectionem in splenis tumore (phlegmone, ita Paulus l. 3. c. 49.) commendavit, dummodo sinamus sanguinem fluere, quousque sponte sistatur: (De isto vero loco Galeni novi quid Augenius, quid Vallesius, quid alii sentiunt; sed propterea dogma ipsum non est rejiciendum. Est enim pro eo alius l. de sangu. miss. c. 14. et Orib. l. 7. coll. c. 5. et Pauli l. 3. c. 49. notabilis locus.) in quo Quartanam consistere omnibus Galeni adseclis notum est. Caeterum cum intumescit lien, non caro lienis, quae parenchyma dicitur, in majorem molem excrescit: sed venae et arteriae, quarum innumerahiles per hoc viscus propagines disperguntur, adimplentur et distenduntur;" et Wilh. Ballonii Prof. reg. Paris. l. 2. ephem. et epidem. p. 252. ista; Quartana septem mensium jugulata sectione in anularem et minimum digitum, et satis copiose detracto sanguine mulieri. In re aperta et discussa satis piget verbum addere; neque opus est verbis cum rerum adsunt testimonia. Narrationi de curata a Kneuffelio podagra cur fidem denegare debeam, nondum habeo; [gap: Greek word(s)] , qui inique judicas de re incognita tibi, tanquam aliis quoque impossibili. Si legeris quae Joh. Raicus Bohemus med. Licent. Professoribus Witteb. bene notus, Mariaeburg Borussorum Practicus an. 1621. Fraucofurti; et quae Joh. Loysselius Borussus Phil. et Med. D. Lugd.
page 107, image: s107Bat. an. 1639. publicavit de eadem, depones scio istud ferociae, et aliter incipies sentire. Jubemur omnia probare; quod bonum est, tenere; quô ipsô studium sectarum tanquam perniciosissimum et artibus ipsis et humano generi prohibetur; me si quis, quod ad artem nostram locupletandam facere possit quovis modo, doceat
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo;
Tu si id facere nolis, [gap: Greek word(s)] . Sed quid N. iste tibi nocuit, cui tam inclementer dicis? Ita plane cum ad me scriberes in fermento fuisti, et felle exundasti. Vocet se Archiatrum, et vocetur ita ab aliis sono quam maximo, utre quam maxime inflato, quid istam rem curem Ego, quid Tu? Sit superexcellens, ipsique esto aurea barba: quod si tu ferre nequis et invides Viro rem tantillam; ego tamen nunquam persuadebor, ut limites Christianae caritatis in tui gratiam excedam, et improbem quoque ipse, quod tu non probas, sine manifesta necessitate et justitia. Parce autem talibus ad me in posterum, neque enim libenter audio indignationes, odia, invidias, calumnias. De pecunia quam D. N. destinatam habes, Jenam perferenda, consilium fere me deficit; neque facile patior ejusmodi negotiis me immisceri: Interim quia audio quosdam e Consiliariis nostratibus ob causam quandam publicam brevi eo ablegendos esse, occasione ea uti te posse arbitror.
De pulvere Com. a Warwick lege Greifii Decadem medicam. nobil. quam mitto, p. 28. Eo ab annis viginti usum me fuisse adfirmo Tibi. Sed quid? nuncius me interpellat nunc Gnandsteinio, qui quartanariam tuam obiisse hodie refert; quod mihi non sit verisimile ob relationem tuam, qui ajebas, eam febre omnino liberam, nihilominus ob leviculas querelas negotium tibi facessere; an tibi levicula videntur, ob quae hominem mors prehendit? Vides, quam fallacia sint, quae nobis aliisque vel circa salutem vel circa exitum aegrorum interdum promittimus; ideoque parce de talibus, et nihil grande loqui satius est, tanquam quae in potestate aliena potius quam nostra versentur; pereunt interdum, quos medicus praeceps victuros praedixerat; et multos temeritas casusque adjuvit, quos ratio destituerat. Plura volebam; sed reor mox adfore eum qui tuas attulerat, ablaturum meas. Igitur optime Vale, mi optime NESTERE, et salve
a Tuo
REINESIO D.
Altenb. 29. Dec.
an. 1653.
page 108, image: s108
EPISTOLA LVIII. Mi Carissime D. J. M. NESTERE.
NOn indiges monitore me quomodo [gap: Greek word(s)] ferenda sint; obfirma autem mihi animum istum, quem prae Te fers, et suavissime aevum transiges etiam cum acerbissimâ sorte; quam lenire tibi in manu mea, ut maxime velim, non esse deploro. De domicella Salicena non equidem invideo tibi; fiat, ut montes ibi invenies auri, fiat; et me ditior domum redeas; miror magis suspiciones tuas inutiles et parum amicas; nunquam erat intra retia mea fera ista, neque eam venatus sum unquam; nec causam habere visus sum cur ambirem; plane igitur Tibi licuit per me quidem eam consectari: [gap: Greek word(s)] , et sit perpetuum Tibi hoc bonum! Ego libenter careo molestiâ, quam frustra subiturus sim, neque de adplausu muliercularum verterim manum. Populariter etiam apud nos grassantur febres cum typo quartanarum; sed e faece potius sanguinis quam humore atrabilario; eoque nec pericuii fovent quidquam, nec diuturnae sunt: plerisque omnibus qui convaluêre Salvatellae in utraque manu sectio profuit, etiam saepius repetita. Pulvis Com. a Warwick dictus, descriptus a Th. Cornachino lib. integro: laudatus Spiegel. l. 3. de semitert. c. 8. et Fonseca in Consil. egregie contulit. De iis qui TE meque perditos vel oppressos malint, non penetro tuam mentem; neque luctabor cum larvis, ut inimicos mihi fingam, qui fortasse non funt. Scivi dudum odiorum et invidiae adfatim me sustinere; sed non angor. Quid faciat mihi homo? Dominus mecum. Eodem modo si Te solaberis, nec in animum tuum adscendunt malevolorum minae, neque adeo semper conquerêris de adversitatibus; Summa, Ls muß gelitten seyn: solatium summum est pati inique, h. e. vacare culpâ. Adfinis tuus liberalitate in me sua, dum me onerat quasi Disputationibus, supersedere poterat; omnes enim Jena missas habeo dudum. Opt. V. et S.
a Tuo
REINESIO D.
Altenb. 12. Febr.
an. 1654.
page 109, image: s109
EPISTOLA LIX. [gap: Greek word(s)] ! Mi CARISSIME D. J. M. NESTERE.
DE tumore labiorum, de quo hesterna coena inter nos sermo, transitorio quidem, sed subinde recurrente, idem habendum est, quod de tremore eorundem. Cum autem tremor quandoque sit ex communitate cum stomacho, ut loquitur Savonarola, significans futurum vomitum; quandoque ex communitate cum cerebro et nucha propter nervorum inde ortorum surculos, qui labiorum musculis, quos varii ductus fibrae constituunt, implantantur; in promtu est colligere vitium istud alicujus vel ventriculi vel cerebri adfectus [gap: Greek word(s)] esse. Ventriculi cum labiis consensus notissimus est ob tunicam seu panniculum utriusque communem. Hinc enim Hipp. in Coac. contractionem labiorum [gap: Greek word(s)] significare docuit; nimirum admorso ab humore acri ore ventriculi biliosa alvo proturbari facile est. Cum cerebro autem communicare labia nervorum interventu itidem compertissimum habemus; neque opus est, puto, testimonia anatomicorum huc advocare. Hoc saltem addere oportet, quod de tremore labiorum ex Aben-Sina notavit Nicolus Florentinus, si inferius solum labium intumescat, e ventriculo; sin utrumque e cerebro malum esse. Non observare memini ejusmodi intumescentiam praeterquam D. Georgio a Freiwald Consil. Saxon. cui etiam tubercula pruriginosa, culicum morsiunculis similia familiaria erant, quique ab omnibus habebatur pro Scorbutico. Praeteritâ septimana puellae quinquenni, filiae Dn Georgii Kaiseri, obscure febricitanti post exhibitum a me purgans confestim labia in deformem tumorem elevabantur; sed aderant simul vesiculae confertissimae, quae abibant in ulcuscula et crustas. Verum id mali ad seminarium febrile, e venis et arteriis in labia, quae ad fluxiones et ventositates recipiendas idonea maxime sunt ob substantiae modum, a natura expulsum referebam. Practici plerique omnes quatuor tantum labiorum aegritudines enarrant; fisuras, ulcera, aemorrhoidas, et tremorem: Sennertus vulnera etiam et tumorem, Pr. l. 2. c. 1. sed ibi, uti et aliis quibus tumores particulares tradit, locis nihil legitur de tumore labiorum, qua Symptoma aliûs morbi est, de quo heri apud Te sermo et quaestio nobis. Ex observationibus constat faciem ejusque diversas partes, palpebras, [gap: Greek word(s)] , genas, etc. inflari scorbuticis; subitoque subsidere et evanescere tumores;
page 110, image: s110et fovent tamen ii [gap: Greek word(s)] , neque ideo insuper habendi. Bene V. et S. Altenb. d. 13. Jul. an 1655.
Tuus
REINESIUS D.
P. S.
Mi carissime Dn. D. Circa equisonem ne quid noves aut moveas, moneo; res est in vado, quod praesentia attinet saltem vide ut insistatur iis externis, quae adhibenda et continnanda restant: da etiam operam, ut praescripto decocto, cujus quatuor doses restanr, utatur; cui ut gratius ventriculo hominis imaginosi fastidioso accidat ammisceri poterit mixtura ex aq. cydon. cinnamomisata, juleb. ros. et spir. salis [gap: sign for 1/2 Drachme] . quam in vitreolo here ipsi attuli miscendam cum decocto. Sin nolit admittere, facies, quod medici partium est, et serio adhorteris; non posse nimirum alio modo procedi. Poteris etiam dolo bono uti, et simulare innovationem; Maxime autem labora quî refractarium sana ratione et monitis corrigas, ne sibi incommodet. [gap: Greek word(s)] . Remitto Microcosmum Hypoch. Geigeri. Dieser guter Geiger mag unter denen Baur- oder Bierfiedlern gar wol bestehen. Cum enim magna quaevis promittat, delirat puerlliter in plerisque.
Judicium DN. D. G. F. LAURENTII De Acidulis artificialibus. Clarissime Dn. D. J. M. NESTERE, Amice atque Collega honoratissime.
SIcut heri praesens negavi, sic hodie absens nego, cras et postridie sive praesens sive absens negabo acidulas artificiales ad natur alium virtutem accedere posse. Aristotelis in 24 partic. problemat. naturalia balnea sacra appellat, quia e sacris et occultis causis generationem habent, et quia etiam mirandos effectus producunt. Par ratio acidularum naturalium est. Iccirco dico, quod in cavernositatibus terrae est, et generatur iguis, ut ipso experimento patet, tum in monte Ethna Siciliae, tum in pluribus aliis locis, ut jam de Vesuvio monte nil dicam, Accedente itaque aquâ per cavernositates
page 111, image: s111terrae, et destillante per loca Sulphurata, Aluminosa, Nitrosa, Vitriolata, Ferrata etc: substantiae ejus aliquid abstergit, secumque trahit, ut dicit Galenus. Imaginandum etiam est, ut cum haec aqua ad ea loca pervenerit ubi est ignis, et ibidem esse aliquod cavum terrae, in quo tanquam in vase haec aqua diu remaneat, et ab ipso igne usque ad fervorem excalefiat, adeo ut ex his siat fortis et vera mixtio, et sic excalefacta, facta levis et vaporosa, adiuvante etiam natura ipsius aquae, quae sub terra naturaliter sita est, per caverno sitates terrae ad extra exit, non in tanto fervore in quanto erat cum ab igne calefiebat. Nam cum per loca frigida deinde transiret necesse erat in caliditate remitti. Hujus etiam mixtionis causa universalis est influxus coelestis, et radius Solis, et stellarum per porositates terrae pertranseuntium, et ideo Galenus dixit, quod mixtio est opus DEI et naturae. Et Aristoteles inquit, Sol et homo generant hominem. Et Plato aliique Philosophi dixerunt, quod esse mixtum duplici dotatum est virtute, elementari sc. et coelesti. Acidulae igitur naturales sunt vere mixtae, unam habentes formam, quae huic dat esse, unam quoque virtutem coelestem, quâ operatur operationes nobilissimas, sicut in omnibus aliis mixtis videre est, et tunc dicitur operari a tota substantia. Et idcirco Sapientissimi Medici semper consuluerunt, ut hypochondriaci, Melancholici, etiam Scorbutici ad locum proprium Acidularum naturalium se conferrent: cum dulcius ex ipso fonte bibantur aquae. Nam effectus, qui a tota substantia et virtute coelesti fit, in loco proprio est, (cerevisia Servestana Servestae coqui tantum potest, non alibi. Sic Brühan, Mumme, in suis locis propriis. Sic plantae suo proprio solo gaudent, nec ubivis locorum vegetantur; juxta illud: Hic segetes, illic felicius uvae proveniunt, India mittit Ebur, dant sua thura Sabaei.) Nunc satis videre et sentire possumus, an artifex possit imitari naturam. Nam acidulae artificiales mixtae verê non sunt, nec mixtione forti et fixa deducta ad unam formam, ad unam virtutem, nec ad unam proprietatem: ergo non habent unum esse, unam operari, nec nobilissima operari. Acidulae artificiales autem supra elementares operationes, virtutemque coelestem in se minime habent, sed privatae sunt hoc dono et virtute; Et idcirco ab acidulis arte factis praedici non possunt operationes nobilissimae et coelestes, et ut dicunt a proprietate, et atota substantia. Potest igitur artifex imitari naturam, ut cum liquore potabili misceat ea mineralia, quae in acidulis naturalibus conspiciuntur: non tamen acidulae hae artificiales operautur, nisi affatim, ut d xit Galenus, et copiose cum aqua potabili misceat de substantia illius mineralis, quod vincere conspicitur in acidulis naturalibus. Quod vero
page 112, image: s112ars non possit imitari et minus assequi virtutem coelestem in acidulis naturalibus existentem, luce ipsâ clarius est, ut probatione minime egeat. Nisi forte dicatur, quod cum ars componit acidulas artificiales, expectetur aliquis coelestis influxus, ut in componendis imaginibus referunt Sapientes.
Cum itaque haec coelestis virtus, donum ac dos in artificialibus acidulis minime insit, sacrae dici non poterunt, nec mirandos effectus et nobilissimas operationes producere, sicut acidulae naturales. Quippe si acidulas artificiales acidulis naturalibus comparaveris, dices acidulas naturales sacras esse, et vere esse, acidulas vero artificiales, etsi ex amussim compositae sint, umbras illarum esse, et quidem umbris ignobiliores, cum acidulas naturales in compositione aut virtute minime imitentur. Ecce quomodo ars naturam imitetur imperfecte, velut Christiani homines Christum hominem DEUM. Adeo distant ars et natura, veluti operis omnimoda absolutio, et manca imitatio. Nunc manum de tabula, sat biberunt prata, plura non admittit charta, et fugiens hora. Vale, Vir Clarissime, Amice suavissime, ac me amare perge, amore Medico. Medici enim debent esse, juxta mentem Hippocratis, veri Amici. Dabam Altenb. animo ac calamo currenti 12. Jul. An. 1657.
Dn. Docloris atque Collegae honoratiss.
studiosissimus
G. F. L. D.
FINIS.