10/2010 Reinhard Gruhl markup
text typed (pp. 161 and 198 are missing) - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization; NB. the abbreviation "nim." = "nimirum"


image: s005

THOMAE REINESII Medici ac Polyhistoris excellentissimi, EPISTOLAE, ad CL. V. CHRISTIANVM DAVMIVM. In quibus De variis scriptoribus idsseritur, loca obscura multa illustrantur, corrupta emendantur, multaque alia ad Historiam, Philologiam et rem Grammaticam perinentia eruuntur ac discutiuntur. Accedunt alia Ejusdem, et ipsius DAVMII Epistolae ad Reinesium; tum argumenta singularum et Appendice contentorum. Omnia nunc primum prodeunt e museo JOANNIS ANDREAE BOSII. Sumtibus GOTHOFREDI SCHULTZEN, Bibliop. Hamb. prostant etiam AMSTERODAMI apud JOANNEM JANSSONIUM à WAESBERGE. JENAE Typis JOANNIS NISII, Anno CHR. CIC IC CLXX.



image: s006

[gap: blank space]

image: s007

Clarissimo doctissimoque viro, D. CHRISTIANO DAVMIO, Poetae, Philologo ac Polyhistori praestantissimo celeberrimoque, Jo. ANDREAS BOSIVS S. P. D.

REdeunt ad Te, quas anno superiore mecum, et perme cunctis litterarum studiosis communes esse voluisti, Epistolae REINESIANAE: eaeque non modo vt optimas maximas abs Te accepi, sed etiam nonnullis accessionibus auctae. Nam et Tuas ad eundem incomparabilem virum, communemque patronum scriptas adjeci: et REINESIANIS passim inserui, quae schedis Viri liturariis, siue postea demum quam ad


image: s008

Te missae fuerant, adscripta, seu statim cum reliquis exarata, sed festinatione aliaue caussa, cum transscriberentur, omissa, repperi; in his digressiones aliquot, inter quas haud contemnenda est, quae de Bibliotheca Apollodori habetur epistola LXXXV. Neque enim tot bonis rebus fraudandos esse REINESIANI nominis, et bonarum litterarum amantes existimabam. Addidi et alia, vt vides, partim quod inde lucis aliquid Epistolarum nonnullis videbatur accessurum; partim vt gustum praeberent eximiioperis dudum a doctissimis hominibus desiderati. Intelligis, opinor, designari a me reliquos VARIARVM LECTIONVM libros; quos etsi adfectos jampridem et praelo maturos hucusque tamen


image: s009

integros expiscari non potui, quamuis diligenter indagatos. Nam quae ex iis nunc [gap: Greek word(s)] vicem exhibeo, cum duobus primis ejusdem IV. libri capitibus solain manus meas venerunt; sed auctiora multo quam ad Te destinata fuerant: quippe posterioribus curis passim locupletata. Denique et Indices rerum auctorumque illustratorum praefixi. Cujus instituti rationes non exspectas, opinor, vt Tibi reddam, cui id adprobaturm me plane confido. Sed neque, cur Tuo clarissimo nomini quidquic hoc libelli est inscribam, causae longe mihi arcessendaesunt. Eccui enim alteri potius quam Tibi debebam, cui vnice imputandum est quidquid hinc vtilitatis in rem literariam redundabit? Nam haec omnia


image: s010

maximam partem aut tua caussa, et Te occasionem praebente, aut a Temet ipso exarata; ac praeterea a Te, vt publici juris fierent, mecum communicata suêre. Sed nec facile reperero alterum, qui vel obseruantior REINESIANI nominis, et amplissimae eruditionis ejus aequior aestimator, vel a [gap: Greek word(s)] magis adamatus sit. Quo fit, vt hae paginae jure quodam Tuo ad Te pertineant, nec sine insigni injuria consecrari alterius nomini potuisse videantur, a quocunque demum editae fuissent. Me vero etiam illud permouit, quod non modo per tria lustra et quod excurrit, sanctissime et sine vlla, quod sciam, offensa, amicitiam coluimus inuicem; sed etiam quod Tu nuper opuscula aliquot veterum


image: s011

quorundam Theologorum junctim abs Te edit a mihi inscribere voluisti. Cui honori vt vicemreferrem et par erat, et res ipsa postulabat. Quarenon dubito hoc obseruantiae erga Temeae et mutui amoris pignus serena fronte excepturum Te, et boni consulturum. Vale, [gap: Greek word(s)] , et amorem mihi Tuum perseuera: simul da hoc votis et exspectationi studio sorum hominum, vt Indices Latinae Linguae Analogicos, et Indagatorem Radicum, et quae praeterea dudum adfecta habes eruditissima scripta, tandem aliquando in lucem prodeant, bonorei literariae et famae Tuae incremento. Jenae e museo meo ante diem VIII. Non. Septembr. anno Christiano CIC ICC LXX.



page 1, image: s041

EPISTOLA I. THO. REINESIO, Phil. et Med. D. etc Polyhistori ac Critico Eminentissimo CHRISTIANVS DAVMIVS S. P. et O. paratissima!

AMplissime, et Excellentissime REINESI, Domine, et Fautor singulari cultu aetatem honorande et aestimande!

Quod coram facere non unâ causâ prohibeor, per litteras A. T. Excell. jam alloquor. Equidem nihil magis in votis habebam, quam ut his, Nundinis Lipsiam visere, meumque Barthium, quo beneficentiorem mihi per totam vitam meam hominem vix memini, resalutare, tot litteris ab ipso in vitatus, domumque regrediens, cum A. T. Exe. et Dn. Ziegnere nostro Colloquium litterarium ad unam et alteram horam miscere possem: Verum cum in mea non sit manu mutare inexspectatos Eventus, eo placidius acquiesco. Forte, post turbelas istas militares, commodior et exoptatior desideriis meis explendis occasio obveniet. Interea audaciam jejunae, subitae et insubidae istius scriptionis, quam nescio quâ timiditate praepeditus tamdiu distuli, et nunc aegre expedio, ut benignius interpretetur A. T. Exca. maximopere oro. Non sunt sane tanti meae nugae, ut potioribus A. T. Exc. curis ac studiis interstrepant: tamen, quia officiosae ac T. A. Excae. impense deditae mentis meae sunt interpretes, ut ut parum disertae atque civiles; age nugantor interim, usqve dum mage seriis assuetae opportuniores sese exhibeant. Opto autem A. T. Exc. unius et alterius conjecturae, si non emendationis meae, quam hic citra ambages proponam, judicem atque arbitrum: Apud Ovidium Epistolâ Dejanirae v. XI. lego:



page 2, image: s042

At non ille velit, cui nox etc.

Apud Papinium ultimo Silvarum Carmine, v. 83:

Reptantemque solo demissus ad oscula dextra
Erexi, blandusque fui jam jamque natantes
Exercere genas, dulcesque accersere somnos.

Ita loquitur Horatius Lib. 1 od. 12 Blandum et auritas fidibus canoris Ducere qveceus. Alia correctio est apud nostrum Barthium, l. 14. Adv. c. 7. quam tamen nescio an morer. Apud Plinium Valerianum, quem dicunt, l. 3. c. 14 verbis ab A. T. Exc pag. 190. Var lect. adductis, legam: carycas egranatas. Verbum egranare, vice [gap: Greek word(s)] exacinare, ex usu seculi positum, quale et Ingranare est, in fragmento Glossarii Anglicani membranacei, quod penes me est, ut indicavi pag. 55. de Amissis Lat. Linguae Radicibus. Verum haec nunc sufficiant, ne A. T. Excae. patientia in ipsis litterarum mearum primordiis abutar. Salutat perquam officiose A. T. Exc. Dn. Esdras Ezardi Hamburgensis, Amicus meus carissimus, proxime cum litteras, tum quae A. T. Exc. coram pollicitus fuit, missurus. Optime diuque vale Reip. Litterariae ingens Columen, mihi, si mereor, save, et cum Ampliss. Dno. Ziegnero, et Clariss. Dno. Crausero, plurimum â me, ut et Dn. Zechendorffio salve. Scrib. calamo qu properantissimo Cygneae V. KL. Octobr. Ao. M. DC. XLIX.

EPISTOLA II. THO. REINESIVS CL. V. CHRISTIANO DAVMIO. Poetae et Philologo insigni S. P.

AMicissime DAVMI. Dudum facere aeqvum erat, licitumque Tibi, quod nunc demum facis. Certe pergrata mihi accidit prensatio tua, cujus ingenio et doctrina impense delector. Fuêre quaedam, ut intelligere potui ex iis, ad qvos subinde mentionem mei fecisti, quae adire me prohibebant; ea vero quaecunque sive fuerint sive sint, futilia esse agnoscas tandem velim, eoque seponas, et ejicias animo prorsus. [gap: Greek word(s)] . Non ego eo Te minus amabo, quo me magis odit amicusille tuus ob liberrimam censuram, quam tamen iniquam esse alicubi


page 3, image: s043

nondum docuit; etsi, ut audio, minetur. Sane inclementer mihi dicere solere, indicio Bonorum Doctorumque rescivi; et neglexi, negligamque porro; non desinam tamen pugnare pro veritate in his litteris; a qua subinde aberrare hominem natum nemo miretur, nisi qui hominem plus aequo. [gap: Greek word(s)] . De me, quem tot verbis amantissime scriptae epistolae conciliare Tibi voluisti, non video equidem, quid possim polliceri; quod vitae ipsius usu pene careo. Certe amicitiarum usum pene omnem intervertunt molestae hae [gap: Greek word(s)] et catenati labores; non tamen quidquam facturus sum libentius, quam, si qua in re meum erga Te studium explorare voles, id ut tibi fiat quam perspectissimum. Emendationibus tuis, quas hac vice insinuare mihi voluisti, nihil verius; eoque [gap: Greek word(s)] . Dejanira apud Ovidium, postquam inimicam Herculi Junonem, et hujus instinctu adversarium eidem Evrystea laetariturpi ejus servitute, in quam occasione amorum Joles Evryti F. in Oechalia praecipitaverat, et indecoro facto, et hoc scil. voluisse eos, dixisset; Jovem, cui ex Alcmena natus fuerat, contrarium nim. Junonis erga Herculem odio et machinis, hoc non velle subjiclt, quippe filii sui infamiam abhorrentem. Adeo manifesto vera sunt haec, ut quin in editionibus castigatioribus [gap: Greek word(s)] velit legatur non dubitem. [gap: Greek word(s)] venis legunt Basilienses Henrico-Petrinae et Brylingerianae, et quae ex his expressae sunt Germanicae; fortassis aliae nullae. Circa Papinii locum contradixi amico tuo in libris posterioribus Variarum. Ejus enim correctio secundo quidem versu inutilis est; tertio quartoque impedita et hiulca, quamvis planam se lectionem fecisse putet. Tua perplacet, et nititur hellenismo, quo adjectivis voluntatem, facultatemve significantibus Infinitivus jungitur ellipsi praeverbii: cujus loquendi consuetudinis tenacissimum fuisse Horatium, observarunt Docti. tenuêre etiam Maro et Naso. [gap: Greek word(s)] Plinianae p. 190. Variar. productae sensum rectius, puto, tradidi, quam tuus ille; eumque esse praeter quae ibi dixi, haut mihi

Difficile est ratione docere et vincere verbis,

si quis neget. Quid avtor primum scripsisset, reperire tamen non potui; vero simile igitur et aliqua referens editum dedi sine adseveratione contentiosa: quod vero Tu excogitasti, ipsissimum Plinii est, congruit interpretationi meae, et recipiendum est contra meam


page 4, image: s044

conjecturam; quam, visâ tuâ veritate, non amplectar ultra. [gap: Greek word(s)] . Scimus etiam nunc, quas Germanas caricas Plinio appinxêre librarii sive editores, intelligendas esse egranatas. Egranare, ( [gap: Greek word(s)] dicerem Graeci) ut exacerare, enucleare, emedullare, (apud Plinium) enervare, exossare, excerebrare, exoculare, exenterare, edentare, excoliare, (quod est in glossis Jsidori) verba partium, quas loqvuntur, remotionem significantia. Prae carycis tuis eligam e Caria caricas; fortassis [gap: Greek word(s)] dictas putas; sed hoc non ferent Grammatici. Glossarium MSC. Anglicanum, cujus fragmentum penes Te este ais, integrum possedit Vossius, et frequenter laudat in De Vitii sermonis Latini. Tuum istud melius fiet, si ita legeris: (versu 1.) Iconisma vel icasma. v. 10. Impetigo, papula in corpore, et sirnia (sernia) et impetix dicitur. v. 11. Impetiginosus, papulosus, sirniosus. De sernia, zernia habes in Variis p. 522. V. 21. Iperefania, superbia. Gr. [gap: Greek word(s)] . v. 30. Imporcitor: nam porca: v. 39. Irpi, lupi. Sammites enim, quorum pars Hirpini, [gap: Greek word(s)] : Strabo. v. 40. Insuccare, miscere; de aridis, quae adfuso succi vel liquoris momento coeunt et miscentur. v. 24. Involvolus, bestia: Plavtinum est in Cistell. V. 96. Interemtor, qui aliquem occidit: scripserat librarius, Interentor V. 116. Involare, in manu tenere. hoc significatu Catullianum est. Non probabis, scio, quod Tuus ille [gap: Greek word(s)] egnus e contract voce egenus format, et Theodulsi epistolae ad Modoinum corrigendae adhibet. l. X. c. 18. Verba sunt: Exul, inops, pauper, tristissimus, anxius, agens: Tuus ultimum mutat in egnus. At quid absurdius, inopem, pauperem, etiam egenum praeterea nominari putidissima [gap: Greek word(s)] ? Menti criptoris et editae lectioni proximum est aegrens. ut aegrotum etiam dicat vel aegrotare, quem modo pauperem adpellarat. [gap: Greek word(s)] aegrere Lucretio et Virgilio restituerunt eruditi; reddatur etia isti seculi sequioris semibarbaro Poetae. Non enim omnem veterem elegantiam decoxerat tum hoc genus. [gap: Greek word(s)] perperam e querquero detorsisse usum loquendi, quod adfirmat l. XLII, c. 10. falsum est. Utrumque Graecum est, significatione vero ne minimum quidem communicant. Perperam, Perperus, [gap: Greek word(s)] ; quasi dicas, [gap: Greek word(s)] , i. e. [gap: Greek word(s)] ; vanus ostentator, et stolidus, se aliis praeferens, Quercerum


page 5, image: s045

a [gap: Greek word(s)] i. e. tremor: [gap: Greek word(s)] . Querquerae, cercera febris, quae cum tremore horret et inflammat simul. Lib. LI. c. 4. apud Idacium in Fastis Coss. latronem nocturnum et hostem publicum interpretatur de Diaboli spectro, quod CPoli adparuerit. Atqui Idasius Procopium anti-Caesarem signat, de quo Zosimus l. IV. et Evnapius in Maximo. Is cur latro nocturnus vocetur, poterat ex Ammiano Marcellino l. XXVI. discere. Lib. LIV. c. 19. Camonii cognomen Rufo imponit, cum Rufus sit cognomen Camonii, seu Camenii: nota est ea familia e lapidibus. In Phoebadii adv. Arianos libelli c. 1. conscientiam publicam exponit notitiam omnium. At non est verosimile, Phoebadium unam voculam duplici significatu eadem periodo posuisse. Videtur igitur primitiva scriptura fuisse noscentiam; et sic apud Hilarium, cujus verba laudat Tuus. Taciti loca nihil faciunt ad eam glossam. Est autem, quod ego malo, vocabulum ejus aevi, utiturque Symmachus IV, 9. VI. 11. Marius Victorinus Afer IV. adv. Arianos, cognoscentia. Ejusdem formae inscientia apud Symm. II, 36. VIII, 17: Imperantia apud Amm. Marc. l. XXIV: Significantia apud Phoebadium, Arnobium l. IV. et Ennodium: Inefficientia apud Cassian. VII. de Incarn. Dom. c. 3: Flagrantia apud Prudent. et Prosp. Aquit. Reliqua recensentur a Popma in 1. de usu ant loc. c. 8. Pincier. l. 2. Otii Marp. c. 40. et in Variarum l. 4. Sunt in scriptis Tui talia [gap: Greek word(s)] , quae indicari publice, interest studiosae Juventutis. Ego si quis a me dissentiat, aut quid cum ratione corrigat in meis, non interpretabor esse contumeliam; Iste vero etiam cum errores seminat, monitores suos habet hostiliter; qui mores cum professione hominis Christiani pugnant. Inscriptionibus antiquis pro auctario Corporis a Grutero collectarum digerendis et Commentario illustrandis occupor nunc; ad eam operam si quid conferre vales, ne invide [gap: Greek word(s)] . De tabula plumbe â inscripta Latine, subscriptum nomem Graecum [gap: Greek word(s)] sive [gap: Greek word(s)] habente, quam in agro vestrate ante annos fere 200. repertam, fide Johannis ex Lupis de Hermansgrün (hunc ao. 1486. archiepiscopi Magdaeburgensis ad Comitia Francof. legatum et Oratorem fuisse scio, et Reuchlino familiarem) refert Peccensteinius P. 3. theatri Saxon. quae est de potioribus Saxon. Misn. et Thur. urbibus, c. 7. et 23. ecquid tibi innotuit? Ego ineptum figmentum esse puto hominis otiosi inter cives


page 6, image: s046

tuos [gap: Greek word(s)] , et Svanefeldios Druidarum e Gallia vel Britannia inde religione imbutos fuisse persuadere simplicibus laborantis. Nulla enim fuit religio etiam vetustissimis temporibus vanissima quaeque sub celebri nomine vulgare; imprimis Germani, cum veras origines populorum urbiumque ignoremus, magni ducimus, ut antiquitatem saltem mentiamur, a Trojanis, a Romanis, a Gallis eas derivare. Tu, mi DAVMI, amoris erga Te mei securus esto; tuum vero mihi persevera. Cl. Dn. Zechendorffium et E. Ezardi meis verbis peramanter resaluta. Vale et Salve. Altenb. Nonis Oct. CIC. ICC. XLIX.

P. S. De Dni. Joh. Kirchhoss archidiaconi vestratis Ecclesiae conjugis, quae ante mensis spacium meo consilio usa fuit, valetudine non immerito sollicitus sum. Facite igitur ut ea sollicitudine liberer. Fiet hoc, cum, qui valeat, rescivero.

Pagellas hasce, particulam libri V. Variarum pellege sis, et judica. Non offendet me, quaecunque fuerit, censuratua. Quia vero earum exemplum penes me non est, facies ut aurographum per certum hominem ad me redeat quamprimum.

EPISTOLA III. CHR. DAUMIVS TH. REINESIO. S. P. et O.

AMplissime et Excellentissime REINESI, Dn. Fautor et Amice [gap: Greek word(s)] ! Dici non potest, quam gratae mihi atque acceptae fuerint A, T. Excae. Litterae, ex quibus non modo tantum erga me immeritum A. T. favorem perspexi, sed etiam augere potui, quantulumcunque in me est doctrinae, sive eruditionis; si modo aliquid est. Sane, si meo me metior modulo, video, quam curta sit ejus mihi suppellex; cum afflictissima haec tempora partim, partim valetudo per omnem aetatem fere meam adversa, partim res domi angusta, eo, quo voluissem, pertingere minime fuerint passa. Tamen, licet contentus sim talentulo illo, quod benigna Dei Gratia mihi largita est, nec alta appetam [gap: Greek word(s)] ; ubicunque datur, adaugere studeo,


page 7, image: s047

quod industriola aliqua congessit; sed ita, ut ne corpusculi gracile textum prorsus labefaciam, in me ipsum injurius. Emendationes meas approbatas, valde gaudeo. Et proponam aliâ occasione, nisi A. T. Excae. grave est, novas. Ovidianum locum in nulla Editione vidi emendatum. Possideo Aldi geminas, anni 1502, et 1516; Gryphii, 1536. 1558; Plantiniauam 1566; Raphelengianam 1611; Bersmanianam 1620; et veterem cum Ascensii, Volsci, Clericique commentis, qui inepte vulgatam explicat. Nec Micyllus correxit. Contuli et alias longe antiquiores et recentiores. Nulla emendat. Nec puto Ciofanum fecisse. Nisi Janus Gebhardus fecerit, cujus Antiquae Lectiones non sunt ad manum. Papiniana si olim incidisset, potuissem consulere Commentarium Mei Amici, cujus industria in hoc Poeta illustrando magna est ac prorsus singlaris; qui forte, post Claudianum, jam sub praelo sudantem, publico dabitur: Glossae MStae Vosii fuerunt forte aliae a Scheda Anglicana. Graeca enim addunt, ut videre est apud illum p. 716. At mea Scheda Graecis Expositionibus caret. Citat tamen p. 450. plures membr. Codices. Multa Typographus peccavit in MEI Adversariis. Initio Schedii nescio utrum legere debeam consumere, an consuisse; tam evanida scripturae sunt vestigia. Pro Impesare, legebam aliquando Impensare. Pro Interventari (versu 5.) perspicue legitur in Membrana, interluctari, ut et paullo post (v. 11.) pupulosus, ex quo fecerat Meus papulosus, sed Typothetae, puto, vitio editum est, populosus, Litterae a, et e, in MEI [gap: Greek word(s)] vix possunt discerni. Ideoque in ejus Soliloquiis pag. 80. excusum est Barthius pro Boethius. Et Claudiani secunda Editione p. 450. Tartarius per Tortarius. Deinde MS. habet (v. 12.) Anglice, non Angliae. Pro Interigere (v. 18.) lego in scheda Invergere. Iperefaniam (v. 21.) etiam in scheda est. Involvosus (v. 24.) per S, clare MS. habet, sed male. Convio (v. 25.) pro Convivio, typorum [gap: Greek word(s)] est. Imporcitor, et Porca (v. 30.) in MSto. sunt, c tamen ambigue scripto. Postea (v. 26.) lego: Intergerinus paries q. i. d d. est insertus. Mox (v. 34.) Jerarcha sac (sacer) princeps, ut et seq. voce. Insupare (v. 40.) expresse habet Scheda, quod pro Insipare dictum putabam. Inoannare (v. 43.) diserte scribitur: Forte: Incunnare legendum. Sequitur paullo post: Inolere, crescere. Pro Inmutare (v. 65.) videtur scriptum Inmutuare. [gap: Greek word(s)] Inbulus (v. 75.) mihi est a Bire, Graecis [gap: Greek word(s)] , cujus Freqv.


page 8, image: s048

Bitare, vel Bitere, prima cum Ennio et Jos. Scaligero producenda, contra Meum qui corripit. Ab eo sunt Superbire, et Ambire, unde Ambitus, participium. Est et hinc paragogum Verbum Compositum Ambulare, ut a Gratari, Gratulare; Forte et olim Imbulare, unde Imbulus, quod invariate tot Glossae et Isidorus servant. Etsi Jacobi du Breul emendatio apud Vossium p. 450. non displiceat, et forte sit verior. Scribendum itaque ubique esset Embolus. Sed de eo placebit A. T. Excae. sententia. Pergitur in MSto. (v. 79.) Inequitare, ñ eqvum agere. (Lego non.) v. 84. Julices, canales, (quid si Illices?) Dein (v. 102.) corrigenda Scheda venit: Isterologia (pro Hysterologia) sermonis praeposteratio, ut et deinde (v. 106.) nodus genuum. Monstrum scriptionis alit Scheda, sequenti asterisco (v. 109.) in tota voce: Intercus. Qi ad int cutem patitur. Legam: Qui aquam intercutem patitur. Diserte porro membrana (v. 111.) exhibet: Corda quae frequentius est inter amnes. Quod nunc non assequor. Pro Intercuna. cus (v. 113.) MS. habet intercutaneus; ut et paullo post (v. 119) Interclinium; Et pro versutum facere (v. 120.) irsutum (hirsutum). At sequentibus (125. 126): int' quadus (quasi intriquadus) [gap: unknown signs] parte. supertes. ex parte sine parte. Tandem vocem Insedra (v. 141.) in MSto. nullus video. Adduntur in Scheda alio calamo sequentia: Fagolidori, quod est manducans sinancias, velsenecias, i. e. maledictiones. Faege enim [gap: unknown sign] comedere. Lidros maledictus dicitur qui enim aliis detrabunt, quasi maledictis se pascunt. Quod vero exponens dixit manducamus senecias, non est verbum de verbo dictum: sed sensus de sensu. Sin anciae enim folia sunt gulae, et qui aliis detrabunt, quasi folia gulae sua comedunt. etc. Caetera nunc omitto, satis hisce molestus. Est et aliud fragmentum alterius Glossarii e litera P. mecum. Mutationem [gap: Greek word(s)] agens apud Theodulphum in egnus nunquam probavi: Est enim insolentissima longae Vocalis aut Syllabae extritio. [gap: Greek word(s)] Regmen, pro Regimen (quod habent Hincmarus in Epitaphio fibimet posito, v. 5. apud Flodoardum lib. 3. cap. 30. hist. Rhemens. Alcuinus Carmine Epistolae 7. subjecto. v. 16. Beda de S. Cudberto, cap. 22. v. 23. Incertus apud Canisium Tomo VI. p. 511. quem Walafridum Strabum Barthius putat p. 1058.) alia res est. Ibi enim brevis vocalis ejicitur. Neqve Rivinus in Notis ad hoc Carmen [gap: Greek word(s)] probat: Sed marginale Canisii retinet, et scribit aegens. Inscite. Non nescio, contraria ratione


page 9, image: s049

[gap: Greek word(s)] corripi, in aerumna, vel erumna a Paulino Petrocorio, aliisque; et Praepositionem E, apud Sedulium, Prudentium, Althelmum, etc. breviari; quanquam Salmasius, Cerda, et Vossius, Inormis, Inervis, etc. malint: sed haec [gap: Greek word(s)] . Placet aegrens, quod et olim mentem venit augenti Diatribam de Amissis Radicibus, proxime recensendam, et immutandam omnino, ubi et AElii Julii Crotti versum adjiciebam ex Farrag. Poem. Lib. 1. pag. 113: Fathiscit, labat, ingemiscit, aegret. Confirmat ipse Theodulphus versumox 45, inquiens:

Haec mea si placidam sit nacta plaga medelam,
Pristinus et veniat, morbo abcunte, vigor.

De voce perperam etc. probo A. T. Excae. sententiam. Per Latromem nocturnum apud Idatium pag. 57. quem libro LI, c. 4. MEUS Procopium suspicatus fuit, Libro CXXXVIII. Advers. eundem ipsum esse stabilit; Quem librum jam ante duodecennium conscriptum memini. Forte et ad Claudianum (ut ex marginalibus ad Idatium Notis conjicio) ista notavit, quod proxime [gap: Greek word(s)] videbimus. Absolvetur enim propediem, et ad nundinas vernales prostabit. Ejus aliquot specimina jam ad me missa sunt, quae volenti remisi. Super Phoebadii loco [gap: Greek word(s)] . Hilarii autem verba, quae Meus citet, festinans non invenio. Alioquin Noscentia est apud Symmachum lib. 4. Epist. 9. Edit. Jureti in 4to. qui in Miscellaneis p. 116. hoc verbi ei restituit, irrisus a Schoppio. Ei enim non vivere hodie Orbilium gratulandum ait, pag. 113. Edit. suae. Ideoque [gap: Greek word(s)] Notitiam cum sequace suo Pareo, qui omnes MStos ita habere, audacter, sed minus vere, asserit, retinet. At cur non et Scioppio vivit Orbilus, qui Libro VI. Epist. XI, et 32. cum Jureto noscentiam retinet? Cognoscentia, est apud Mar. Victorinum, lib. 1. fol. m. 201. adv. Arium. et lib. 4. fol. 228. et alibi: Dignoscentia, est apud Vet. Bibl. Interpretem, ex quo hausit. Prosper de Promiss. part. 1. c. 2. Edit. Henric. Petrinae. 1538. in 4to. Colon. 1609. 8. (in cujus tamen Colonisnsi Editione anni 1540. dinoscentia visitur) et Augustinus in Psalmos, ac lib. de Arbore inter dicta, quae Exempla notat Juretus p. 116. Miscell. ad Symmachum. Observavi et apud Augustinum T. 1. l. 2. de Genesi contra Manich. cap. 9. col. 834. etc. Omnicognoscentia est apud Victorinum l. 4. contra Ar. f. 231. Praecognoscentiae, apud eundem fol. 201. 231. Ignoscentia, apud A. Gellium lib. 7. c. 3. Ita, Crescentia, apud Scalig. ad Festum, p. 26. Concrescentia, Vitruv. l. 8. c. 3. Excrescentia,


page 10, image: s050

Plin. 34, 18. Discentia, Tertull. lib. 1. de Anima c. 23. et 24. Cael. Rhodigin. l. 10. c. 16. Defetiscentia, Tertull. de Anima: Effervescentia, Cic. 2. de Orat. Efflorescentia, Foesium versione Hippocratis, fol. 71. Edit. Wech. Erubescentia, Alanum fine libri de planctu Naturae. Irascentia, Apul. 1. dedoctr. Plat. p. XI. Elmenh. Edit. Inirascentia, apud G. Tilmanum Antiochi interpretem, et placet Lud. de la Cerda Adv. Sacr. c. 170. Elucescentia, Victorin. lib. 1. adv. Ar. f. 201. Torpescentia, Sym. Grynaeum versione lib. Aristot. de Virt. et Vitiis p. 376. Reviviscentia, apud Morellum versione Pisidis non semel: Excandescentia, Cic. 4. Tusc. Miserescentia, Erpen. Gram. Arab. p. 83. Coalescentia, eundem p. 21. Convalescentia, apud Sax. Gramm. l. 14. et infinita talia in Indice talium a me notata. Caeterum meum Amicum A. T. Excam. hostiliter habere vix mihi persuasero. Multi multa de eo secius ac res est. Quod quindecennali conversatione cum eo, expertus sum. Quanquam forte et suos naevos habeat. At quis est omnium [gap: Greek word(s)] ? Novi quid de A. T. Exc. senserit, et coram dixerit ante editas Varias. Etiam cum spes esset illarum edendarum, ad indicinam ejus mihi rescripsit: Reinesii Lectiones utique tanto Viro dignae erunt, beabis me earum oblatione. Post editas illas sublestae nonnihil fidei me suspicans, et susurronem, (sed falso,) ad multas meas tacuit. Verum cum coram me purgâssem, et satisfecissem, ac comperirem Turbonem nescio quem nobis distrahendis non parum laborasse, optimum ratus sum me continere, et expectare eveutum feliciorem. [gap: Greek word(s)] Inscriptionibus Gruteri quia careo (nolebam exemplar emere Barthii, quod Indices arrosi a muribus deficerent, etsi Indicio instructum, unde plures Inscriptiones essent petendae; et quod pretium aequo grandius indicaretur:) Cum Schotasticis alioquin laboribus occuparer, qui totos pene dies mihi absumunt, succisivas horas aliis indulsi curis. Expectavimus autem T. Ampl. Excellae. Commentarium, qui obscuris multis dilucidatis cupidiores nos talium, redderet. Apiani habeo primam Inscriptionum Editionem, Pierii Valeriani Antiquitates Bellunenses, Bern. Baldum ad Tabulam Eugubinam vel Ethruscam, Ciacconium ad Columnam Rostratam, I-I. ac Grasseri Antiquitates Nemausenses, Aleandri Tabulam Solis, Magnae Deum Matris Idaeae et Attydis Initia, ut et Mensae Isiacae Expositionem Pignorii, quaeque Opitius in variis


page 11, image: s051

Lectionib. edit Et forte alia, memoriae nunc non obvia. Verum ea nullius rei, puto, ad A. T. Exc. divitias. Si qua tamen in re conferre quid potero, A. T. Excae. utile quod sit, ubi resciscam, non ero invidus. Peccensteinii Theatrum non vidi, neque quod de illa plumbea tabula aliter statuam, habeo. Joh. ex Lupis de Hermansgrün notus mihi est ex Epistolis Bouslai ab Haßenstein ad eum scriptis, ut et Epistolis clarorum Virorum ad Reuchlinum. Marbodeum de Naturis Lapidum habeo ex Editione Cornarii, collatum aliquando cum Henrici Mollcri Editione Lubecensi (Atrocianus enim suo Macro non adjecit), cujus primus versus, cum Evacis faciat mentionem, opinatus sum hactenus, Evacem vulgo sic in Librorum Catalogis, alibique laudatum, et Marbodeum, unum eundemque esse Scriptorem: Nunc vero e Variarum fragmento, lectu perquam jucundo, quod [gap: Greek word(s)] , restituo, diversos esse disco scriptores, eosque apud A. T. Exc. MStos. Qua de re certius quid cognoscere et doceri ab A. T. Exca. et vel utriusque Initia, valde desidero. Lapidarii meminisse Eberhardum in Laborinto, barbaro aevo barbare inscriptum versificem, recordor. Minutii et Bacchiarii (In hac Barthius respexit ad verba textus Biblici: de ambulavit in domo. Ideo varie tentavit hunc locum Notis marginalibus ad orthodoxographos.) Emendatio res ipsa est, et quid contra reliquas in medium proferam? Verum est, in MEI libris non pauca esse male habita, meminique nonnulla ipsi a me indicata: tamen retractata credo plurima, si non omnia, vidique aliqua, et habeo specimina, in [gap: Greek word(s)] scriptis, duobus Adversariorum Tomis, praesertim tertio, Commentario Papiniano, Animadversionibus ad Hist. Palaest. Scriptores. Britonem, Claudianum Mamertum etc. At satis jam loqvacitati indulsi nugaci. AEqvum igitur est, ut prolixitati jejunae atque inexactae ignoscentiam ab A. T. Exca. rogem, futuris vicibus, ne taedio sim, vitandae. Quam et spero, et A. T. Excam. ex animi sententia diu valere jubeo, precorque. Scrib. Cygneae Id. Octobr. A. C. M DC XLIX.

P. S. Salutati A. T. Excam. resalutant. [gap: Greek word(s)] , quale. ad manus fuit, mitto: gratias ob missa meminisse perseveraturus. Dn. Kirchhofius A. T. Excae. salutem pl. asscribit, et per litteras prima quaque occasione mittendas valetudinem Uxori se significaturum ait.



page 12, image: s052

EPISTOLA IV. EIDEM. S. ac Officia paratissima.

MAgnifice et Ampliss. Vir, Dne, Moecenas ac Patrone [gap: Greek word(s)] ! Mitto, quem promisi, Pignorium, Is si cum Gevartio Inscriptionibus aliqua sive augendis sive illustrandis proderit, pergratum equidem id mihi futurum est. Reditum ejus excipient alia, quae utilia grataque Magnif. T. Ampl. fore cognovero. Euchaitensis et Dogmaticorum quinque Patrum opusculorum [gap: Greek word(s)] , ne sis prorsus aspernabile, rogo. Quas adjunxi Barthii nostri in Paullinum Pellaeum Animadversiones, additas Animadversionibus in Paullinum Benedictum, quas et ipsas habeo, sed longe prolixiores, (Textum Pellaei, quem vocant, nolui mihi describere, quod haberem in Appendice Biblioth. Patrum Margarini de la Bigne.) ut et chartas [gap: Greek word(s)] quandam Stichographiae meae magno volumine institutae, nondum tamen expolitae et in mundum descriptae, in gratiam olim discipulorum nonnullorum inchoatam repraesentantes, oculo lubente pellustratas, et, nisi grave est, vel leviter censitas Magn. T. Amplo. primâ occasione remittat. Maxima enim hîc Exemplorum pars integro nondum Operi inserta est, cum properans modo his obviis, modo aliis, observata assignaverim schediis.

Lapidarii et Macri MStum remittam proxime. Nondum enim integros contuli. Macri habeo Editiones Atrociani, 1530. Cornarii 1540. G. Pictorii Basil. 1559. Ranzovii 1590. omnes in 8vo. Contuli aliquando et Venetam anni 1506, et veteriores. Quando Pseudo-Macer hic vixerit, doceat Catalogus Sigeberti Gemblacensis. Et citat is cap. 44. Strabum, qui post Carolum Magnum vixit, Walafredum praenomine. Alicubi Plinium, Valerianum vulgo audientem. Proxime accipiam et veterem valde cum antiquis Commentariis Editionem. Marbodaeum vel Lapidarium (ita enim et Everhardus in Laborinto barbare sic inscripto nominat, de eo inquiens:

Naturas lapidum varias, variosque colores
Quiponit, lapidem non sapit ille metro.)

Possideo editum a Cornario, qui librum Quintum Macri inepte facit; ab Alardo Amstelredamo, cujus, ut et Pictorii, scholia addita sunt,


page 13, image: s053

Coloniae 1539; et a Ranzovio Lipsiae 1585, in 4to. Eum Marbodeum Redonensem Episcopum laudat J. Savaro ad Sidonium, Epist. 4. Libri Noni p. 568. Contuli olim otiosus cum Ranzoviana editione ab Henrico Mollero Lubecae 1575, in 8vo. procurata. Evacem, circiter annum 1260. de controversia hominis et fortuna scribens, dicit Henricus Mediolanensis lib. 2. v. 521:

Ipse Celidonius gratos hominesque disertos,
Ipse rubens Evax ut tulit esse facit.

Subjunctus in MSto. Versificator non est Physiologus, cum Alano, Rigensi, Gaufredo, Vindocinensi, Galtero etc. in Scholis olim praelectus, cujus auctorem Theobaldum quendam perhibent, et de quo praememoratus Everhardus in Rhetorica sua, Labyrinthi olim nomine vulgata, hunc in modum:

Naturas Physiologus exponendo ferarum
Quarundam, qua sit allegoria docet.

Hunc habeo ex Bibliotheca hîc publica in 4to, sed mendolissime excusum. Verum desino nugamentis hisce Magn. T. Ampl. ulterius. esse molestiae. Turpiter oblitus sum coramde multis, ut et de Joh. Balaei Centuriis Anglicanis inquirere; quem utinam vel ad octiduum aut quatriduum saltem oculis usurpare liceret, toties et tamdiu frustra quaesitum desideratumque! Auctarium Inscriptionum edi quantocyus vovemus. Catalogum meorum Librorum nondum expedivi. Fiet [gap: Greek word(s)] proxime. Amplisso. Dn. Ziegnere nostro pl. et officiosiss. Salutem. Dno. Crausero, cum otium erit, adero per litteras prolixus fabulator. Interim cum hisce belle, diuqve, bono Reip. Litterariae maximo vive valeqve Germaniae nostrae [gap: Greek word(s)] , Favoremque tuum, quem hactenus sensi, erga me sartum tectum decaetero conserva. Scribebam raptim Cygnae die XXI. Octobr. Anni Dominici M DC L.

P. S. De AEgidio Versificatore, cujus G. Brito mentionemm facit, videndum, an sit ille, cujus Poema Carolinum inscriptum versibus inde productis, laudat Joh. Piccardus Notis in Bernardi Epistolas pag. 2252, et 2259. Et videtur sane versus 886. Britonis aliquid innuere. Lancius Curtius, quod p. 642. var. Lect. ex Jovio circa annum 1400. vixisse dicitur, [gap: Greek word(s)] typographicum puto. Ex ejus enim


page 14, image: s054

Epigrammatis, quae Mediolani anno 1521. edita habeo, apparet paullo ante, et forte circiter Anno 1507. vixisse: scribit enim ad Joh. Parrhasium, Hermol. Barbarum, Bapt. Mantuanum, Bapt. Feram, Jac. Antiquarium, Jafredum Carolum etc. Balth. Castilioneum Leonis X. tempore floruisse ex ejus Poematis constat.

Apollonius Collatius 20. vel 30. annis antiquiorem putemm. Ejus Fasti exstant: sed ego nondum vidi. Ex iis aliquid certi forte haurire liceret. Caeterum nondum depraehendi illorum annorum Poetam aliquem a Scaligero, Casaubono, Bulengero, Meursio etc. testem laudatum, ut ita Barthius non frustra erroris nos insimulârit; praesertim cum Siberus citationem Mantuani, imitatione talium Heroum, in Becmanno non tolerârit, et Jos. Scaliger in Epistolis ad Calvisium, nisi fallor, paria cum nescio quibus authoribus faciat. Sannazarium hic quidem ad XXI. Idyll. Theocriti in testimonium citat, sed ut novum, cum veteribus Poetis comparandum simul laudat. Sed dicis caussa haec scribo, unde ignoscentiam his burris peto. Hippocratis libellus quem Graeco-Latinum ex Bibliotheca Cuiacii edidit Steph. Claverius, Annotationibus in Persium suis adjunctum, est [gap: Greek word(s)] , duarum tantum paginarum, in 8vo. 1607. Pirisiis.

Mitto, commorante Tabellario, nonnullorum (nec enim dimidia pars est) Librorum meorum consignationem prout memoria suggessit: Addidi et Indiculum aliorum ante sexennium confici coeptum: sed hunc oblongis chartis scriptum remitti volo.

EPISTOLA V. TH. REINESIVS CHR. DAUMIO. Mi carissime Daumi,

IMparatum me offendit tuus: Quare ignosces, si ad omnia quae volebas non respondeo; fiet intra dies hosce. Nunc recipis quaedam tua: Indicem solum, necdum pellectum, retineo. addidi Balaeum. Quamprimum vero significa quaeso: 1. quomodo Weitzius catulastra Dracontii exposuerit. Ego, ut dicebam, crotalistra lego, et interpretor crepitacula, quibus vernae ploratores sopiuntur et compescuntur.


page 15, image: s055

2. an editioni carminis bucolici Entelechii praefixerit Epistolam meam, quam de scriptore, uti et de Corintho Smyrnaeo (hunc enim esse quem Quintum Smyrnaeum vulgo vocant, docui,) Grammatico, cujus libellum de Dialectis habemus, ad ipsum olim dedi rogatus, ante annos plusculos. 3. Quae sint vitae Philosophorum manuscriptae: quae vita Alexandri? quod initium, qui finis horum. Mitte avtem, Pierii Antiq. Bellunenses, Baldum ad Tabulam Eugub. Ciaconium ad Columnam Duillii, et Coelii Aureliani acuta, ac tarda. Vale. Aldenb. 2. Oct. 1650.

EPISTOLA VI. EIDEM. S. et O. Mi carissime DAUMI.

GRatissimum habeo alloquium tuum litterarium, quod nihil eo ob [gap: Greek word(s)] eruditionis dulcius mihi accidere potuerit; ut frequenter me sic delectes, faxis; Ego, ut me non vulgari amore Te amplecti, sed plane ferre in oculis intelligas. Liberalitatem vero tuam, dum me duobus raris libellis donas, etiam exosculor; videro de redhostimento. Cum Pignorio chartas tuas omnes recipisti, praeter Indicem Bibliothecae tuae, quem proxime mittam. Addidi Balaeum de Scriptoribus Angliae, quod ejus videndi desiderio teneri scriberes. Curabis ut cum Marbodo, aliquando ad me redeat. Lancinus Curtius circa anno 1490. floruit sub adventu Gallorum in Italiam auspiciis Caroli VIII: hoc e Jovio constat. Ei aequalem facit Scaliger Pater P. Apollonium Collatium. Castilionius juvenis fuit Lancino jam senescente; quippe natus circa a. 1474. eoqve huic non debuit praeponi, uti nec Fausto Andrelino, qui anno 1518. obiit Quid in verbis meis p. 642. reprehendere velis, non capio. Ita colligo: Barthius immerito erroris accusat Scaligerum, Casaubonum, Meursium, quasi Collatium habuerint pro Poeta vetere; ratio, quia hoc ex eorum allegationibus non adparet; allegant tantum, non definiunt quo seculo vixerit. Unde vero probabis, convenisse inter Scriptores, ut tantum veteres citarent? Hoc vero [gap: Greek word(s)] . Siberi quoddam factum nihil huc pertinet, nec rem conficit. Scaliger in Epp. ad Calvisium nihil tale habet, saltem moneteum, ut mentione Scriptorum


page 16, image: s056

quorundam minorum gentium, qualis Natalis Comes, abstineat, Imo familiare est etiam aequales suos allegare, tam priscis quam recentioribus. Plus igitur intellexit Barthius, quam illi intellectum volebant, et aliud quam in mente habebant. De Scaligero Filio inprimis absurdum est dicere, quod censuerit Collatium inter priscos, cum eorum, quae Pater de eo dixerat, non potuerit non meminisse. Fragmentum Hippocraticum [gap: Greek word(s)] , cum iis quae istuc pertinent, nim. quis repererit ubi et quando, e Claverio meo aere describi, quaeso, cura, et provide ne quid delinquat librarius. Fortassis non est novum quiddam, sed ex alio Hippocratis libello eorum quos habemus excerptum. In Scheda gloss. Anglic. quod Te non assequi scribis, capies si legeris: Interramnia choria [gap: Greek word(s)] qua frequens iter est inter amnes. Encores, pro [gap: Greek word(s)] apud Agrimensores. Lego etiam (v. 36.), Irnea, initium vasorum fictilium; idem irnella, birnea, et more hinc mutandi cirnea: hinc cyrnearius, i. e. figulus, Inscr. 2. p. 643. qui et vascularius. Tuus l. 1. c. 19. [gap: Greek word(s)] derivat; sed est ab [gap: Greek word(s)] , propter figuram. Idem l. 36. c. 22. dum corrigere tentat Plinium Valerianum, corrumpit; Uvaepassae purgatae fine grano accitos X, mutat in U. p. p. sine acinis grana X. Non intellexit Plinium vocare granum, semen interius lignosum, gigartum; acinos vero baccas: decem baccas uvae egranatae, accipere jubet Plinius. Lib. 6. c. 17. Sabatenum explicat de genere vasis: de vino debebat, quod Seraptenum toties nominatur a Plinio, Theodoro, Garioponto. Ipallus Pythagoricus in Praf. apud Coelium est Hippasus: cujus nomen ipsi non succutrit l. 28. c. 9. Indiculum Verbalium substantivorum in NTIA tuum locupletare poteris e Pinciero l. 2. Otii Marp. Popma de usu ant. loc. l. 1. c. 8. Haec sunt quae praeterea ego observavi: Delinquentia, Discentia, apud Tertullianum: Adlubentia, Valentia apud Apulejum: Reticentia, Indolentia apud Ciceronem: Dolentia, Emanantia apud Arnob. Imperantia apud Amm. M. Audientia, Exigentia apud Prudent. Significantia apud Arnob. Phaebad. et Ennod. Extantia apud Cael. Aurel. Inefficientia apud Cassianum. Avdentia apud Tacit. Inconsiderantia, Involentia apud Salvianum: Habentia, i. e. bona, facultates, apud Augustin. Plaut. in Truc. et Nonium e Quadrigano. Foetulentia apud Sidon. et Isid. in gl. Festinantia apud Bernhard, Cupientia, Sperantia, Prospicientia, [gap: Greek word(s)] praerogantia


page 17, image: s057

in Olossis. Distemperantia, [gap: Greek word(s)] , apud Vet. Int. Oribasii. Fluentia apud Gariopontum; Pasentia apud Cusanum; Resplendentia, desinentia. Nascentia, i. e. [gap: Greek word(s)] , tubercula. Extollentia, in vulgata Eccles. 26, 12. et Concil. Mogunt. sub Arnulfo c. 2. Prodigentiae apud Pontanum I. de immanit. Catalogum bibliothecae tuae, quem actis gratiis ad Te remitto, cum stupore pellegi; non putâram tantum Poetarum et versisicatorum Latinorum unquam fuisse, quantum Te collegisse video, praesertim hujus superiorisqve seculi, eoqve tam infignes in arte Poetica profectus Te facere potuisse, consultis et avscultatis tot praeceptoribus, havt miror. Unum, nî fallor, praeteristi, qui ante pedes erat, Heiderum Jenensem. Camilline Palaeotti Boniensis quid habes? Ejus Silvam, titulo Amor, floridum poema, edidit Viennae ao. 1513. Joach. Vadianus. An Justi Zinzerling I, Justi Grissi, Ern. Stidae, Severi Quernteni, meorum quondam [gap: Greek word(s)] , et inter Thuringos Poetas censitorum dudum? Haeresiologiam Heroldi quinam Patres constituunt? Fortassis iidem sunt quos Sichardus uno volumine, titulo Antidotum contra omnes haeses publicavit Basil ao. 1528? Quis Hephaestion vulgatus a Turnebo? quinam historici Suevici Goldasti? Gellii praeter editionem Paris. Stephani ecquas habes? Ignosce mi Daumi, quaesitis mei, et de iis mihi quamprimum satisfacito; ad similia paratissimum me tibi congerronem fore putato. Optime vale, et amorem tuum persevera mihi; qui semper Tibi deditissimus. Altenb. Kal. Nov. ao. 1650.

P. S. Libellos, quos Te rogavi nuper, quamprimum videre gestio, uti et Mureti Var. Lectiones cum annexis.

EPISTOLA VII. CHRIST. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. ET O.

MAgnifice, Ampliss. Consultissime et Excellentissime Vir, Dne, Maecenas, et Patrone magni aestimande et aetatem honorande. Paucis occupatissimus et quidem raptim respondeo. Mea recte recepi, praeter Indices, quibus exiguam nunc schedam addo. Pro Balaei communicatione immensas gratias ago; restituam cum Macro sartum


page 18, image: s058

tectum quamprimum. Rogo vero octiduanum utriusque adhuc usum. Tot enim et tanta in eo invenio, diu sciri desiderata, quae vix aliunde cognovero. Ea paucis excerpere animus est mihi, hoc ferrum, dum calet, cusuro, ut ea omnia quae de Leporio habet a Sirmondo edito. Tabellario a me satisfiet, cum restituet. Weitzius de voce Catulastra nihil habere potest; nec enim Librum 2. Dracontii, cum illum edidit, vidit, quem Sirnondus cum Eugenio Toletano anno 1619. recudi fecit, cum prius Michel Ruizius Hispanus eum edidisset, quod ipse indicat Notis ad Corippum p. 74. Fabricius autem et hunc habuisse praesumitur, quod laudat librum I. Dracontii, quasi et alterum noverit; et in praefatione Scholae Christianae antiquae, se inter opera Poetarum Christianorum abs se editorum multa non posuisse, quae tamen habuerit, quod maxima partem profani fuerint argumenti, affirmat. Ipsum Weitzii Dracontium mitto, cui et Endeleichius, absqve illa Epistola, est appactus, quam de eo et Corintho Smyrnaeo, et ipse libenter lecturus, additam optem. Adjunxi Dracontio Pierium, Baldum, Ciacconium, Caelium Aurelianum et Graecum MStum Isaci, qui, sed confuse, latinus inter Orthodoxographos habetur. Ciacconio ubi usa fuerit Magnif. T. Exc. volo Lueretium Gifanii. Dno. Crausero inspiciendum praebeat, qui illum videre desideravit. Calium Aurelianum ad aliquot menses volens concedo. Vitae Philosophorum in chartam scriptae sic incipiunt: Thales Philosophus. hic primus sapiens appellatus est, inventor fuit ursae majoris, etc. Caput de Prisciano est ultimum hoc initio: Hic nil mortalitatis, dixit quamvis in Grammatica omnes alios expressisse dicaetur. etc Gesta Alexandri Magni sic incipiunt: Sapientissimi quippe AEgyptii scientes mensuram terrae, undasque maris. etc. Caput ultimum est de aetate Alexandri: Verba ultima: Duodecima Alexandria est, quae dicitur AEgyptus. Est is liber quem Barthius 2. Adv. c. 10. et alibi laudat et Opitius ad Rhythmum de S. Annane p. 24. Puto et esse qui Germanice circumfenur, in pueritia olim a me lenctus. Marbodeum contuli, et partem Macri, quem cum barbaro Guilielmi Gveroaldi Commentario in 8vo. olim excusum a Barthio his diebus accepi. Avocatus autem et interturbatus multis intervenientibus fui, ideoqve exiguam morulam cum Baleo utendi enixe rogo. Opt. valeat Magn. T. Exc. et porro faveat. Cygnes d. 3. Nov. 20. 1650.

Scriptis litterisi, et jam obsignandis, redditi mihi mei sunt Catalogi,


page 19, image: s059

cum Magnif. T. Exc. litteris, iisque pergratis. Mitto loco Graeci Codicis, quem ob molem exemi, Muretum. Baleum fiducia benevolentiae tuae mi Domine (quidni, cum Dn. Ziegnerum honoris ergo consueti ita appellem?) Affinis, 14. dies retinebo, ut tanto boni thesauro cor meum penitius expleam. Post illos, alia mihi agenda erunt. Dici non potest, quatopere is liber me juverit. Utinam et Bostonum et Lelandum et Henricum a Gandavo adipisci daretur! Hephaestio, Graecus Grammaticus est, toties ab H. Stephano et Fulvio Ursino in fragmentis Lyricorum, aliisque laudatus; quem et Scholiastes Eurip. p. 9. et Triclinius ad Sophocl. p. 779. et 790. citant. Stripsit [gap: Greek word(s)] , et habentur in eum Scholia, hominis Christiani, ut apparet ex pag. 88. Edidit Turnebus anno 1553. in 4to. Paginas extra Indicem habet 96, ab Ausque ad litteram N. Suevicos Goldastus in 4to. anno 1605. edidit. Sunt vero: Anonymus. 2. Vellejus Gallus. 3. Isidorus Hispalensis. 4. Joannes Boemus Aubanus. 5. Henr. Bebelius. 6. Felix Fabri Monachus Dominicanus. Gellii Edd. habeo Stephani cum notis Carrionis anni 1585. in 8vo. Tornaesianam in 16to. 1592. quae fuit Heliae Putschii: Veterem Parisinam in 4to. anno non addito, cum praefat. Beroaldi: Gryphii, 8. 1539. Argentin. 1517. fol. Exspecto Aldinam. Apud hunc Lib. XIX. c. 19. Epigramma AEditui emendo in Miscellaneis:

Istam NAE potis est vis saeva exstinguere venti. pro non. C. Palaeotti nihil habeo, quam Carmen Amoris titulo inscriptum, inter Italos Poetas Toscani Tomo 2. pag. 180. b. et Poetas Gruteri Italos T. 2. pag. 163. Zinzerling I, Grisii, Stidae, Quernteni non pauca sparsim vidi et legi. Integra horum opera nulla vidi. Heiderus aliquoties obvenit, cujus multa seorsim habeo, sed invida paupertas emere hactenus prohibuit rarioribus intentum. Haeresiologiae Auctores sunt: Fulgentius. Marius Victorinus Afer adv. Arianos. Idacius Clarus. Lactantius. Proclus Episcopus CPolitanus. Timotheus (vel potius Salvianus). Theophilus Alexandrinus. Vincentius Lirinensis. Cerealis Episcopus. Prosper Aquitanus. Gelasius Episc. Romanus. Joannes Episcopus Romanus. Faustus Episc. Antoninus Episcopus. Agnellus Episcopus. Vigilius Martyr. Rusticus Diaconus. Gennadius Scholarius. etc. Basileae 1559. fol. Quosnam Sichardus ediderit, nescio, et numnam iidem sint, rescire gestio. Poetas non omnes meos ii Catalogi indicârunt. Multis


page 20, image: s060

enim hoc quinquennio auctior facta est mea Bibliotheca, qui nunc memoriam non subeunt omnes. Et ampla cista, Dei benedictione, librorum solutorum sive incompactorum plena domi est, sacrorum, profanorum, antiquorum, novorum; inter quos non parva vis Poetarum versificumque tum Latinorum tum Germanicorum est. Eorum librorum vix ullus nupero Indiculo insertus est, qui vix dimidiam partem Bibliothecae complexus est, etiam Poetis annumeratis. Libellum Hippocratis describi quamprimum curabo. Si otium nunc esset, statim inquirerem in ipso Foesiano Hippocrate. Hactenus id ut facerem, angustum mihi omne tempus vetuit. Aut mittam si videbitur ipsum librum, modo candor meus neque mihi neque Barthio meo fraudi sit. Hippasum Pythagoricum post edita Adversaria Dn. Barthius novit, quod literae ante plusculos annos ad me datae contestantur. Absoluta fuerunt illa Adversaria, quae edita habentur, ja anno 1618. In sequentibus multa emendavit. Claudianum nuper editum, absolutum ao. 1624. novi, et meis oculis an. 1634. vidi, qui paucissimis sane locis auctior est jam excusus. Restant muita Claudiani loca, quae tum in nondum excusis Adversariis, tum in aliis Comentariis post absoluta jamdum illa et in mundam scripta Commentaria tangit, fessus tot scriptionibus et laboris Claudianum denuo describendi et aliter contexendi his scaevis temporibus pertaesus tandem. Pro communicatione vocam in NTIA gratias ago, inseram meo Indici, ubi denuo descripsero recensiturus. Eum mitto, cum nonnullis aliis speciminis gratia, satis incomptum. Inserenda his ex schedis et libris mihi adhuc restant instanta et longe plura examinanda. Sed exspecto Salmasii, Vossii et aliorum scripta, ut id fieri possit accuratius, Fanstus Andrelinus quo anno obierit, hactenus incompertum mihi fuit. Gratum est illius indicium. Circa Bapt. Mantuani Carmelitae Annos Natalem et Emortualem mira vulgus nugatur. Ajunt illum esse Annum C. 1444. hunc 1516. Alius septuagenarium, alius octogenario majorem constituit. Verissima credo quae Baleus habet. Ipse de se in vitae sua Epitome:

Istius accepi lucis primordia, quintus
Eusebio Petri cum Nicolaus erat.

Ergo aut anno 1447, aut 1448. Praefatione in Eclogas, 1498. scriptâ Quinquagenarium jam se facit. Quî ergo si anno 1516. obiit, octogenario


page 21, image: s061

major esse potuit, quod Jovius vult, non raro mendax? Sed eum cum contemporaneo ejus Bapt. Fiera Mantuano Medico, qui Adriani VI. tempore adhuc vixit, valde senex, mire consundunt. Si quid certi aliquando Magn. T. Exca. inveniet, mecum rogo communicet. Ad reliqua proxime. Iterum vale Grande ô Praesidium et dulce decus meum! Scrib. d. 4. Nov. festinante calamo.

P. S. Gellium in. literis omisi cum Scholiis Mosellani, Coloniae 1537. in 8vo. apud Gymnicum excusum. VERBALIA in MEMTUM non omnia in hunc Syllabum referuntur. Sunt enim et aliarum classium, ut Honestamentum pertinens ad Catalogum derivatorum in ESTUS: Odorametum, ad derivata in OR. etc. Odor enim ab amisso Verbo odere est, Graecis primum [gap: Greek word(s)] , deinde [gap: Greek word(s)] . Unde odefacere apud Festum. Omnia enim in [gap: Greek word(s)] desinentia, derivata sunt.

EPISTOLA VIII. TH. REINESIVS CHR. DAUMIO. S. P. Mi carissime Adfinis.

NOn refuto, quod inter cognatos et consobrinitatis germanitate propinquos nobis et necessitudines nostras haberi optas; hoc enim nativitas Tibi, mihi conjugium dedit: saltem hoc agamus serio, ut naturale illud familiarum vinculum amore mutuisque officiis formemus, illustremus, muniamus: cujus ego debiti sincere exolvendi semper nihil me desiderari unquam patiar. [gap: Greek word(s)] . Redeunt ad Te, eunte eo Ziegnero nostro, libelli tui Dracontius, Ciacconius, Bellunensia Pierii; Caelius et Muretus sequentur proxime, Onosander ad diem perendinum. Pierius in isto genere literaturae, Inscriptiones volo, plane caecutiit; et male interpretatur ideo in lapide de C. Fl. Hostilio [gap: Greek word(s)] PAP. per Papinium: significant enim istae siglae tribum hominis, PAPiâ, vel PAPiriâ. In LAVR. LAV. plane ridiculum se praebet. LAVRens LAVinas a patria urbe Lavro Lavinio dictus fuit iste Flavius. Hinc in lapp. RESP. Lavrentum Lavinatium. DEFENSOR. LAVR. LAVinatium: PONTifex L. L. Colonia Augusta Lavrentum: Praf. Q. Q. Lavrentum Lavinatium. Observo etiam Collegii cujusdam seu corporis in muncipiis nomen esse, tam


page 22, image: s062

in saxis quam in l. 46. C. Th. de cur su publ. In lapidibus Romanis nominantur etiam Laurentes Vici Augusti, et Decurio Lavrentium Lavinatium Vici Augusti. Sed de his in commentario ad inscript. fuse. In Dracontii elegiaco crotalistra haberent locum, si de sene in priore hemisticho sermo esset; nunc autem opponitur ibi adolescens puero. Catulaster fortassis verum est. Distichon quod ultimum locum tenet. penultimo legam lubentius. Maturus tractat, sc. Martia tela. Gvilh. Gveroaldi (aliis est Gv. Gvidobaldus Bellovacensis) interpretatiunculae Macri de virturibus herbarum ad Prof. Academiae Cadomensis in Normannia, in Bibliotheca Schenckiana quondam fuêre: locum et tempus editionis scire velim. In Macrum etiam scripsit Simon de Loviz, editus Cracoviae. Wolfg. Justi Chronologia Medicorum ecquae? quis Leonh. Camillus scriptor de lapidibus? Historia rerum Alexandri M. Latina, quam manuscriptam habes, versa dicitur e Graeco AEsopi a Julio Valerio; Germanice reddidit et Argentorati ao. 1486. edidit Hartliebus Bojus: Est autem excusa Argentorati ao. 1489. in fol. Sed capite de sepultura Alexandri avctior. Multa de ejusmodi dixi in Epistola ad Rupertum Prof. Noricum, qua de Scriptoribus revum Alexandri a Freinshemio laudatis et collectis ad Q. Curtium confabulabamur. In volumine P. P. a Sichardo edito iidem scriptores sunt, ac qui in tua Haeresiologia, praeter Fulgentium, Lactantium et Gennadium; Habet tamen Sichardus et Athanasii de Trinit. Libros XI, Ambrosii librum de resurrectione, Hilarii de Patris et Filii unitate: Cyrilli duo scripta: Theodoreti totidem, ejusdem argumenti. Quae in Idacii libro adv. Varimundum per objectiones et responsiones formato, responsionem ad 3. 4. et 5. objectiones constituunt: Deus filium suum misit; usque ad verba, minoraretur in filo, ea tomo 1. Conciliorum tanquam epistolae Hygini Pontif. Rom. referuntur. Avdax autem facinus scripturam quinti vel etiam sexti seculi retro ferre ad secundum. Nescio an eorum, qui Epistolas Decretales Pontificum discusserunt (fecit etiam Gerhardus in Confess. Cathol P. 1. l. 1.) quisquam hanc imposturam detexerit. Eos qui Mantuanos duos, Carmelitam et Fieram, Baptistas confuderunt, saltem Scaligeri Poeticen et Simleri Bibliothecam legere oportuit. Si Barthius in Adversariorum libris posterioribus multa correxit, non ideo reprehendendi illi, qui antequam corrigeret, quae mendosa et falsa sunt in ejus libris prioribus, indicarunt. Certe facere non potest


page 23, image: s063

ut quae scripsit olim pro non scriptis haberi debuerint vel habeantur hodie. Facile autem largior, ab annis quadraginta judicio et lectione profecisse, et nunc abjecisse illa [gap: Greek word(s)] . Gellium cum Praefatione Beroaldi ad Sigism. Hoenloum Scholasticum Germanum excudit Venetiis Joh. de Tridino, ao. 1509. Haec editio fortassis est quam tu veterem Parisinam vocas. Si licet lapidem jacere in acervum Mercurii, aut dare poma Alcinoo, en! mactus mihi esto Poematibus Heideri Bigotii Galli ecquid habes; Steph. Ritteri: et Herm. Hugonis Societ. Jesu? Catalogum omnium ad Poeticen pertinentium scriptorum a Jesuitis e Bibliotheca soc. Jesu Philippi Alegambe, si voles, communicabo. De Endeleicho thetore quae ao. 1641. at Weitzium scripseram, haec sunt: Pavlinus ex Aquitaniae optimatibus Senatorius, et, contemta nobilitate opibusque seculi, e monacho Episcopus Nolanus, Theodosio Imp. super victoria tyrannorum Panegyricum scripsit prosâ: refert ipse lib. 11. Ep. 1. meminit Hieronymus Ep. ad Pavl. de instit. mon. Gennadius Catal. Vir. ill. et Cassiodorus l. 2. div. inst. c. 21. Id vero circa a. Chr. 394. factum est: proximo enim obiit Theodosius. Ejus opusculi conficiendi autorem sibi fuisse benedictum, id est Christianum virum, amicum suum Endelechium, hujusque Epistolam libello suo pro themate praescribi dicit Pavinus l. d. En! quem quaerebas. Amplius; erat gentilis, nisi omnino filius, Flavii Sancti, quem Avsonius praefectum agri Rutupini, Pudentillae sororis fuae filiae Sabinae maritum, inter carorum suorum exequias commemorat numero XVIII. Unde nec de aetate ejus ambiges ultra; nimirum scies eum vixisse temporibus Theodosinais, cum in Galliis nondum omnis paganimus decurriisset, et. virtus tum seu potentia Crucis Dominicae, qua Christiani et gloriabantur ipsi et mirabiles reddebantur apud inimicos suos, magis magisque dispalesceret. Argumentum enim istius Carminis est, efficacia signi crucis, quam occasione mortalitatis boum, sive vera ea (anno enim 409. Alarico Italiam ingresso, perruptis ejus e Pannonia et Illyrico claustris, morbus pestifer se infudit et longe lateque agro, armenta, viros vastavit, Ruffinus ad Chromatium apud Sigon. l. 10. de Occid. Imp.) sive ficta sit, (solebant enim thetores etiam fict as materias seu [gap: Greek word(s)] in forum producere exercendi ingenii gratia:) ignaris et incredulis ita tradere voluit, Prudentio hoc ipso consentaneus


page 24, image: s064

Severus iste et ipse aliquando paganus: Inscriptio autem de mortibus boum est glossema insulsi Grammaticastri. [gap: Greek word(s)] etiam Tibi suggeret, si rite adtenderis genio Poetae hujus et ad Pavlinianum exegeris, e quibus eum ad ista tempora pertinere certo colligas; ea vero tuae industriae relinquo, uti et emendatiunculas paucas, quibus hoc carmen melius fieri possit. Editores oportuit indicare, unde acceperint; quamquam satis est si a Vineto primum editum, vel etiam repertum esse sciamus. Possevinus adpellat Severum Sanctumrhetorem et Poetam Christianum: secutus nim. epigraphen in To. VIII. Biblioth. P. P. Bignaei primam. Istam familiam Sanctorum illustrem quondam inter Gallicas fuisse patet inde, quod Sanctus Viennensis Diaconus martyrio nobilis seculo secundo memoratur in epist. ministrorum Ecclesiae Lugdun. et Vienn, apud Centur. Magd. 2. c. 10. quod Sanctus Episcopus Tarantasiae in argumentis homil. Alcimi Aviti: et quod Sancti Gallicinique, Burdegalae honoratorum, et munere publico inter cives spectabilium, familiarium sibi meminit Sidonius l. VIII. ep. XI. Alterutrum ex his si Avsoniani istius nepotem, nostri filium fuisse dixero, anne verum videbor conjecisse? Frustra esset cogitare, quem Pavlinus circa annum. 394. nominat familiarem et aequalem suum, eundem esse ac eum quem Sidonius inter suos [gap: Greek word(s)] celebrat: quippe hendecasyllabi isti, a quibus fit mentio Sancti, ante annum 450. scribi non potuerunt a Sidonio, utpotetum adhuc valde adolescentulo: Istum vero Pavlinianum eo vivendo pervenisse non permittunt aetatis humanae rationes, cum Pavlinus, si accurate supputemus, a. 431. obierit. Eum vero Endelechius vel praecessit, vel pavlo post secutus est, utpote ei aequalis. Faciam igitur Avsonianum istum patrem, Pavlinianum filium, Sidonianum nepotem, Aqvitanos omnes. Rhetor Endelechius Romae in foro Martis declamanti, Coss. Olybrio et Probino, (qui fuere ao. Chr. 395.) Sallustio magister fuit; fide subscriptionis Operum AppuleI in membranis Florentinis miniatis literis factae, quas vidit Curtius Pichena, et refert praefat. adpend. not. in Tacitum, et G. Elmenhorstius ad Appulejum. etc. Nunc mihi Rosweidi sententiam, in Notis ad Pavlinum, perscribe. Plura volebam; sed cohibeor. B. V. et S.

Altenburgi Id. Nov. anno 1650.



page 25, image: s065

THOMAE REINESIO [gap: Greek word(s)] S. P. D. et Officia offert CHRISTIANVS DAVMIVS.

ATtulit Tabellarius Onosandrum cum insertis Indicum schedis. Litteras vero cum librorum fasce Dn. Ziegnerus jam curaverat. Pro Heidero, peraecepto munere, gratas gratias Magn. T. Ampl. meminero. Welfg. Justi Chronologiam Medicam, et Leonardum Camillum misi. Indices vero Vocum in NTIA, OR et MENTUM caeteris Collectaneis meis exemptos ad Ziegnerum curaveram, Magnae. T. Ampli. destinandos. Is Cum ad nos ante Alteburgensis Tabellarii adventum abierit, exhibere tempori non potuit. Quid illis factum sit, rescire aveo. Gvillermus Gveroaldus Commentarium suum in Macru (editum olim in parvo, ut vocant, 8vo. anno et loco incerto) inscripsit Johanni Contino ac Natali Stephano Med. Doctoribus in Academia. seu ut vocat Gymnasio, Cadomensi. Citatur non rato a Joan. Petro Lotichio Comment. in Petronium. Gveroaldus eum Macrum Floridum indigetat. Gellium meum Parisiis, aut alibi, Lugduni forte, in Galliis tamen editum, typi produnt. Appactus est ei Orosius ao. 1500. ibidem editus non dissimili charactere. Beroaldi Editio primum Bononiae a Typographo Benedicto Hectore invulgata est, ut ex Epistola praeliminari liquet. Eam secutae sunt Veneta et Parisina. Idacii verba in Conciliis Isidori fol. XXIV. b. reperi, nonnihil alicubi variantia. Ut Petri Crabbii et Severini Binii Edd. quae in Bibliotheca publicâ hîc sunt, nunc conseram, non vacat. Ejusmodi imposturae diligentibus, credo, et aliae obveniant. Bigotii Galli nihil unquam vidi; alioquin mihi ex Bibl Gesneri noti. Ritterum meus Collega habet, non raro in Syliabas impingentem, si memoria bonae fidei est. Herm. Hugonis Carmina amicus quidam mire commendavit. Sed nec illa vidi. Ejus de prima Origne scribendi librum Zechendorffius possidet. Quae Rosweydus ad Paullinum notat, haec sunt: pag. 776. Notat Sirmondus noster ad Sidonium Epistolâ VIII libri IV. Endelechii hujus, qui Romae Rhetor cathedram tenuit, mentio extat in veteri annotatione codicis Apulejani in Bibliothecâ Vaticanâ: Ego Salustius legi et emendavi Romae feliciter, Olybrio et Probino Coss. in foro Martis controverstam


page 20, image: s066

declamans oratori Endelechio. Rursus Constantinopoli recognovi Caesario et Attico Coss. etc. Fuit hic Severus sanctus Endelechius, Orator et Poeta Christianus, cujus exstat breve carmen de mortibus boum. Haec ille. Historia Alexandri Magni Germanice versa Francofurti ante 100 vel 90. hos annos in 8 vo. excusa cum multis aliis parentis mei b. m. libris ao. 1633. pestisera lue hîc saevissime grassante mihi periit, a malo vicino surreptis. Puto fragmentum mihi superesse, alicunde acceptum. Sed haec tanti forte non est, ut de ipsâ verborum plus faciam. Lancini Curtii Epigrammata nonnulla Libro XX. fol. 138. et alibi ab eo scripta sunt circa annum 1505, aut praeterpropter. Scribit enim ad Bapt. Mantuanum, Mantuâ Mediolanum a lafredo Carolo evocatum, ut vitam S. Dionysii carmine describeret, quod circa id tempus factum constat. Anno n. 1502. Bononiae sua omnia tum scripta Poemata edidit Bapt. Mantuanus, procurante Carnelita quodam. Dionysii autem illa vita a Mantuano descripta. Anno 1507. ab Ascensio Parisiis cum Commentariis prodiit. Edidit autem ut opus postumum, Lancini Epigrammata illa Avunculi sui Gaspar de la Ecclesia Mediolani 1521. in folio.

Viros doctos, a Barthio notatos, Apollonium Collatium proveteri Poeta, habuisse, non obscura res est. Videmus enim constanter veteres eos allegare, nec recentioribus aliis, etsi longe melioribus, Appollonio vide licet isti supparibus, istum habere honorem. Novimus etiam fastum eorum, qui ut paedagogicum notârant, fi quis vulgaritate tali, ut vocârunt, se traduxisset. Quod Barthium fugere non potuit, qui non solum talium Heroum arcana multa Wittebergae a Taubmano, Putschio, Jungermano, Meursio, cui primum ibi innotuit, et quo deinde Lugduni Batavorum hospite usus est; ac Goldasto etc. Francosurti; sed et apud exteros vivens, cumqve iis familiariter versans, qui Scaligeri aliorumque intimifuêre, penitius exploravit; nec pauca ex Epistolis Gallicis ad Scaligerum scriptis, quae ad mores ejus Herois cognoscendos faciunt, animadvertit. Unum enim et alterum ejus rei huc faciens Exemplum ex iis memini eum mihi aliquando praelegere, et puto exscripta ipsa verba gallica inter schedas me meas adhuc servare. Eusebium quidem von vidi, nec Casauboni Svetonius nunc est ad manum: Conjicere tamen facile possum eos a Barthio stare. Juretus ad Symmachum, Savaro ad Sidonium,


page 27, image: s067

Dempsterus ad Corippum, Bulengerus de Circo, Meursius Glossario, Goldastus ad Paraeneticos, qui itidem Apollonium laudat, ne unum quidem de recentioribus allegârunt. Conradi Celtis vero quod Goldastus in Appendice semel meminit, id coactus fecit, dubius nimirum, uter esset Auctor argentorum Günteri a se citatorum; Celtesne an ipsemet Günterus. Ad Petronium vero cum pag. 715, laudâsset eum, in Indice omisit; ignorans scilicet, utrum in veterum an recentionem referre eum deberet censum. Gonsalus de Salas Indice Commentarii sui in Petronium manifeste inter veteres referens errat. Senserunt igitur ii ita, et crediderunt veterem. Quod si hoc negetur, quaero quo jure praetulerint ii omnes Apollonium caeteris eo aevo Poetis paribus aut longe praestantioribus, quorum nullum ii aequo allegationis honore dignati sunt? Sed et sic sensisse facile probat, quod decepti fuêrunt a Margarino primum, deinde a Vanderburchio, qui ao. 1586. Lugduni Bat. hunc recudi non secundo, quae ejus verba, fecit; sed quarto: Editus enim primum, ut puto, in Italia erat: deinde a Gagnaeo Parisiis 1546. repetitus; tertio a Bignaeo Bibliothecae Patrum inditus, id quod nec ipse Vanderburchius celat; quarto ab hoc tandem reproductus. Hic Vanderburchius in praefatione in certum esse, quo tempore vixerit, ac a Margaerino sub septimo Centenario locatum fuisse, profitetur. Malâ autem cum posteritate fide egit, Gagnaei si qua Praefatio adfuit, uti non dubito (praefixit enim tales caeteris a se publicatis) eam suae Editioni non addens. At Scaliger, ajat aliquis, non debuit decipi, paterni Hypercritici memor. Nec Douza Pater, regero, debuisset decipi, qui utique Hypereriticum illum legit, utpote tot loca ejus refutans: sed Vanderburchium potius ea de re monere, nec incertum relinquere. At Douzae Epigramma Editioni hujus praefixum aliud tinnit. Crediderunt omnino esse veterem, et deceperunt itentidem Ad. Theod. Siberum, allegari recentem, aliquem, ut Mantuanum, Much. Anglicum etc. pati minime potentem. Is enim Apollonii hujus in Instit. Rhetoricis versus affert. Non attenderunt Scaliger, Duza, alii, eundem esse, qui Fastos, et qui de Excidio Hierosolomitamo scripsit. Legerunt enim in Vanderburchii Praefatione hunc ut veterem, etsi incerti aevi, noviter productum. Incuriam hanc auxit, quod Scaliger Pater Poetam illum nomina verit frigidiusculum: Filius autem non proletarium, sed


page 28, image: s068

locupletem et minime rejiculum testem habens, diversum tum putavit, tum putari fecit. Ejus enim fidem, ut solet, addictus huic Eruditorum chorus, sine ulteriore inquisitione secutus, cum errante, pariter erravit. Lex humanitatis etia Scaligerum excuset, qui inter ob seura non pauca Poetarum Nomina a Patre censita positum memoria sibi excidere passus fuerit. Omnes enim illos Poetas, quorum Pater meminit, filio visos non credo. Nihil enim de Bonincontrio constitit, cum primum Manilium ederet Nec ejus rerum Coelestium Libros (quos habeo in 4to. excusos,) vidisse autumo, quando secundo Manilium edidit, cum ne semel quidem horum meminerit. Quod si habuit, aut vidit eos, fastus ille, quem supra dixi, confirmatur. Caeteri non pauci paris sunt fati. Nemo me decuit, quinam sint Molossus, T. Alexander (nec puto Alexandreida Galteri, aut Alexandrum Cortesium intelligere) Gaitanus, Rhodophilus etc. Mombritium de passione Domini, quem habeo, novi inventu esse rarissimum: Quis Doctorum Fiaerae Poemata, praeter Caenam facile vidit? Si Gruterus habuisset, non priorem Coenae ejus Editionem, sed posteriorem prorsus immutatam ac meliorem Poetis Italis inseruisset. Quis Cerratum de Virginitate? Quis Fausti Andrelini Liviam, Panegyricum, Eclogas XII. Disticha, nec quae Gruterus in Deliciis illis transiit, rarissimusque quisque circa hoc curiosus novit? Plura incidunt. Sed satis garritum est. Cum Barthio nunquam de hoc negotio locutus sum, qui forte multa alia suggessisset. Poterit, Deo dante, alio fieri tempore. AEgre enim per literas a Sene nunc tale quid extorqueo. Macrum cum Baleo proximâ hebdomade certo remittam. Multimodis enim impeditus absolvere hunc nequii. Illum cum Marbodo contuli Sed in Physiologo intricata scriptura me exercuit, quem relegere denuo volo. Catalogum Jesuitarum omnium ad Poeticam facientium Scriptorum mihi communicari rogo. Optime vale Magnifice Domine, [gap: Greek word(s)] Affinis, et inficetiarum me excusa. Scrib. Cygneae d. 18. Novembr. 1650.

P. S. Thomas Magister numcum Phrynicho editus sit, aut ubinam habeatur, scire pervelim. Macrum remitto, ingentesque procommunicatione tam benevola gratias ago habeoque. Proxime sequetur Baleus.



page 29, image: s069

EPISTOLA X. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO.

SAlve, ami cissime DAUMI. Salvi ad te redeunt tres libellitui, Muretus, W. Justus, Cam. Leonh. cum suis adpendicibus quisque; item Indices tui manuscripti, quos augere poteram, si vacasset. In Sirmondi ad Enno dium notis multa bonae frugis observavi; est, ubi lapsum existimem hominem doctissimum. Ad l. III. Ep. 1. Theodorum et Senatorem successisse sibi in Episcopatu Mediolan. putat; Ego unum hominem fuisse Theodorum Senatorem Ep. Med. probare posse videor. De racanis, quas calceamenta interpretatur, fallitur: sunt enim lanaeracanae, globi et fasciculi lanae: ut racanaepapyri apud Anastas. Racanae, [gap: Greek word(s)] Extremo vitae B. Epiphanii, ubi iter ejus, e Liguria Ravennam oraturi pro Ticinensibus ad Regem Dietricum, describit, ista periodus: Quam, nete ibi quisquam post Gallicanam etc. in mendo cubat: et nescio tamen qui purgari debeat; eam mihi ex edit. Paris. Sirmondi describe. Proximam sic constituo: Nunquam tibi ad officium amicorum (ed. animorum) se membra qvamvis invalida sub duxerunt. Amicus tuus non intellexit, quid sint in [gap: Greek word(s)] Pistoris, apud Vespam, tympana cribri, l. LI. c. 10. Circulus ille ligneus e tabulis inter se coagmentatis, qui continet cribrum, vocatur tympanum a similitudine rotae quam calcant per regulas pro gradibus adfixas ad aquas hauriendas et tollenda onera: vid. Vitruv. l. VII. c. 4. l. X. c. 9. Idem ascellas avium, columbarum, gallinaceo. rum exponit alas l. XI. 8. LI, 12. recte; sed quod reprehendit, quasi qui axillas dicunt, corrumpant voculam, injuria est. Recte enim hi, quia ab axe formatur axula, axilla et contracte ala, ut maxa (a verbo maxo, masso, [gap: Greek word(s)] ) maxula, maxilla mala: [gap: Greek word(s)] ascella vero est a scribendi ratione illa qua X et S solebant notarii rudioribus seculis permutare secuti rationem pronunciandi Italis familiarem, qui cum X careant, exprimunteam in medio dictionis ss geminata: docui Var. III, 17. p. 630. Sic brassa, braxa: Esquiliae, Exquiliae: Pavsillum, Pavxillum: bussus, buxus: coassare, coaxare: vessante pro vexante apud Cael. IV. tard. c. 5. ubi Basil. et Lugd. ed. habent cessante. Textus est: Saepe retento sanguine, doloris pubetenus admonitione vexante, cum tensione ingvinum. Loquitur de haemorrhagia e vesica seu


page 30, image: s070

haemorrhoidibus suppressis, quas sequitur dolor circa pubem vexans cum tensione ingvinum. Edita lectio sensum nullum exhibet, admonitione cessante. Apud eundem l. 1. c. 5. ubi de curatione furiosorum, editiones sic habent: Alii flagellis ajunt coercendos ut quasi judicio mentis pulso resipiant. Haec lectio contrarium exhibet ejus, quod voluit avtor: quo modo enim, si judicium mentis pellatur, resipient furiosi, qui mente laborant et carent judicio? Meo captu melior lectio sit, ut quasi justitio mentis pulso. Justitium est dies in quo jus stat: [gap: Greek word(s)] qua cessant jura, operae, et similia: et sic per justitium mentis, ferias intellectûs, deliquium ejus, [gap: Greek word(s)] significavit; quomodo Symmachus VII Ep. 103. tyranni justitium adpellat tempus interregni, quo legitimum imperium quando eclipsin ab incubatore passum fuit: et ferale per urbem Justitium ob cladem publicam, Lucanus l. 2. quo Jura silent mutaeque jacent sine vindice leges, quo tabernae et balneae publicae clavdebantur, quo se a convictibus abstinebant, ut est in tabb. Pisanis, de morte CaI Caesaris. De ista emendatione mea velim judicium tuum. Libellum Hippocratis (nisi fortasse est is qui de helleborismo inscriptus) de purg. medicam. videre velim; reperi in Adversariis meis, Ferd. Menam Medic. Prof. Compluti in eum commentatum esse ao. 1568. Mitte etiam Geoponinica et Origenis Phlocaliam. Salve, mi adfinis et me ama; Ego te plurimum. Scr. Altenb. 24. Nov. ao. 1650.

P. S. An concedas mihi [gap: Greek word(s)] Alcimi Aviti l. de orig. m. qua foeminam de semine virili sumtam esse dicit, quia durius dictum hoc videtur et Creatoris potentiae derogare, cui semine, in quo laterent principia foeminae, opus fuerit ad vivificandam Evam, unius literulae mutatione refingere? Legam de femine sumta virili. Femen pro latere, metonymice. Quod Lucretius et Juvenalis primam corripiunt, non puto impedire, quo minus Avitum eam produxisse dici possit? Quoties enim migrant Poetae Christiani inferiorum seculorum leges prosodicas? Fortasse [gap: Greek word(s)] faemina de femine delectatus fuit vates suo seculo magnus.

Apologiam meam qua Rhyakino [gap: Greek word(s)] respondi, an Typographus vestras excudere meo sumtu velit, percunctare quaeso, et fac, si vales, ut ad me visat, Abhorreo enim nescio quare a nostrate.



page 31, image: s071

EPISTOLA XI. D. THOMAE REINESIO [gap: Greek word(s)] Affini honoratissimo et aestimatisso. [abbr.: aestimatissimo] CHRIST. DAVMIVS S. P. et O.

MItto Origenis Philocaliam Geoponica ideo addere nolui, quod Latina tantum a Cornario versa sunt. Graeca indies exspecto. Ad Literas cum Balaeo per Tabellarium curando respondebo: Alcimi locus in MSto. Zehneri, prima Editione Argentin. 1507. (quam heri Norimbergâ accepi) et Coloniensi ita concipitur:

Femina persistat de viscere sumpta virili.

Gagneius omnium inter polatorum audacissimus, qui de semine substituit, (quam lectionem aliorum [gap: Greek word(s)] retinuit) melius a tanto auctore facinorosas suas manus abstinuisset. Sunt enim tum Faebricii, tum Zehneri Editiones vel Textus omnino non Alcimi, sed Pseud Alcimi, sive mera Gagnei interpretamenta, et Eruditi tamen pro genuinis laudant? Ipsius Zehneri quoque indiligentiam in annotandis variis lectionib. non satis mirari possum, qui saepissime errat, in Argentina Edit. ita legi affirmans, quod aliter nunc comperior. Auctior his diebus mea Bibliotheca facta est Theone Sophista: Witechindo Meibomii, Ditmaro, Helmoldo Reineccii, Vita VViperti, Garzone, Vita Adolfi Comitis, Levoldo Northofio, Gobelino Persona, fol. Friderico 2. de arte venandi, in 8. Fragmentis veterum Poetarum Latin. H. Stephani 8. Hieron. Magii de Mundi exustione fol. etc. Sed schola avocat. Opt. Vale, Maecenatum unio. Scrib raptim die 3. Decembris 1650.

P. S. Mitto tamen Geoponica Latina. [gap: Greek word(s)] Fimen a Saxone Grammatico prima producitur, utut a Lucretio l. 4. v. 826. Virgil. 10. AEn. 788. et Avsonio corripiatur. Emendatio Caelii in voce Justitio pro Jadicio repositâ perplacet. Addam eam Exemplis ex Adversariis Barthii col 454. 455. Jureto p. 207. ad Symmachum, Savarone p. 133. ad Epist. 8. lip. 2. Sidonii, Indicibus meis insertis. Puto et alia me annotâsse Exempla, quae nunc non obvia. Male autem omnino Justitium per c scribit Barthius, est enim a Supino Verbi stare. Sic Lectistitium


page 32, image: s072

in Glossis Isidori est. interstitium apud Macrobium et Apulejum. Sic Super stitium in Lex. Cyrilli 422. Distitium apud Devonium lip. 5. Punctistitium, apud Zuberum Psecade 1. Epigr. me legere memini. Stephanius ad Sax. Gramm. super voce Faemen, lib. 2. fol. 32. productâ, nihil annotat. Locum Ennodii ex Sirmondi Editione pag. 411 asscribo: Ravennam pro nobis regem rogaturus excurris: quam, ne te ibi quisquam post Gallicanam insignia laudaret, effugeras. Minas coell, procellarumque discrimina, adhuc quasi aevi integer, aut valentiae corporis munitus, exsuperas. Nunquam tibi ad officium animorum se membra quam vis invalida subduxerunt: frigus, pluviae, Padus, jejunia, navigatio, periculum, etc. Schottus Tornaci ao. 1610. ita edidit: Quam, ne te ibi quisquam post Gallicanam insignia laudaret, effuger as. Minas coeli, p. d. a. q. ae. integer, aut valentia corporis m. exs. Nunquam tibi ad officium animorum se membra q. i. sub duxerunt etc. Addit ad marginem. Quantus ibi postquam Gallicana insigniae effugeras, minas coeli, etc. Cod. Vat. aut valens, Cod. Vat. Indices recepi, et gratias ingentes Magn. T. Excellae. ago pro nonnullorum Vocum communicatione. Sed in Indice Participialium in NTIA, emanserunt 4. folia, se. voces, quae dictionem Loquentia seqvuntur usque ad Reverentia in V. Haec proxime remitti rogo.

EPISTOLA XII. EIDEM. [gap: Greek word(s)] !

REmitto Baleum, et ingentes Magn. T. Excae. pro communicatione tam benevola ago habeoque gratias. Utinam pari fato Bostonum et Lelandum nancisci possem! Octo folia, vel gemini quaterniones Indicum meorum non appulerunt, quod post nuperi geruli abitum animadverti. Desunt enim Quaternio vocum in NTIA, et alter vocum in NTER, quae dictionem Hinnienter excipiunt, usque ad [gap: Greek word(s)] Vacanter. Totam Latinam Linguam cujuscunque seculi per Indices Analogicos jam olim disposui, Barbaris vocibus peculiares destinaturus. Sed multa sunt emendanda, infinita inserenda, quae in schedas libros legens retuli partim, partim aliis libellis inscripsi.


page 33, image: s073

Sed longe plura nondum sunt enotata. Faxim, si Deo visum vitam et sospitatem concedere, ut quasi universalis Index Auctorum Criticorumque sit hic meus labor. Si quid aliquando contulerit Magn. T. Exc. non silebo, sed grato animo depraedicabo. Saepissime me adhortatus est ad hunc laborem noster Barthius, qui et libris me adjuvit, nec paucis schedis. Sed otium desidero, et valetudinem constantiorem, quam nunc est. [gap: Greek word(s)] Ramentum cum Vossio a Supino recte deduci posse arbitramur. Terminatio enim TU, SU, CTU etc. mutatur in MEN, vel MENTUM. Sic Salmentum in Glossis Isidori et Excerptis Pithoei a Salsu est: Rumentum apud Festum a Ruptu: Sarmentum, a Sarptu: Amentum, abActu: Strumentum a Structu: Tomentum a Tonsu: Caementum a Caesu. Locus Vespae a Barthio forte libro CXlX. Adversar. aliter explicatus est. Ibi enim hoc Carmen denuo illustrat. Quid Heringius in Tractatu de Molendinis qvaest. 4. n. 13. ubi aliquoties hoc Carmen emendat, habeat, nunc non succurrit, et Amicus, a quo petere eum librum liceret, incommodum abest. Hippocratis libellum cum Macro puto M. T. Excam. recte accepisse. Typographus noster multa habet ante Nundinas nov-annales adhuc absolvenda, quae se vix expediturum opinatur. Ideo alia non admittit; et est alioquin homo lucripetax, et ad ejusmodi fastidiosus; qui neque Rivini neque Barthii scripta, etiam pretio oblato, praeso suo subdere voluit. Sed et causae sunt, cur Dn. Zechendorffius Censor, et ego Corrector, alibi potius Apologiam eam malimus excusam videre, quâm hic loci; Ingratae enim mentis vitium nobis ob non pauca nobis praestita tot annis beneficia Rivinus exprobrare possit. Quare potius ad placandos, quam irritandos temere, partium animos studia nostra si convertamus id minime vitio nobis datum iri confidimus. Ad plura ob catarrhos et tot juges labores nunc imparem me agnosco. Quare desino, et M. T. Excam. optime valere et salvere iterum jubeo. Scrib. raptim Cygneae Nonis Decembribus. Anno CIC ICC L.

EPISTOLA XIII. TH. REINESIVS CHR. DAUMIO. S. P.

MI carissime DAUMI. Recipis nunc Philocaliam Origenis, Geoponica,


page 34, image: s074

et qui inter schedas meas casu restitêre, duos quaterniones Indicum tuorum. Mitto etiam Poetica Jesuitarum. Catalogum Poetarum Italorum augere poteris, si pinacothecam Jani Nicii Erythraei, cujus pars terria nuper prodiit Coloniae, legeris. Decretum Grammaticale tuum de mutatione terminationis Supinorum in MEN et MENTUM, non est [gap: Greek word(s)] . In iis quidem quae A vel I longum habent ante MEN, promiscuum sit formare sive a praesente Infinitivi, sive a Supino; Ea vero quae vocalem brevem habent, non nisi a praesentis temporis verbis derivari possunt. A pono fit ponimen, Contracte pomen, pomentum: sic ab apere, apimen, amen, amentum; â Graecis [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] a soro, serimen, semen: a caedo, caedimentum, caementum; a cresco, crescimen, cremen, crementum: a sugo, sugimen, sumen: a subtexo, subteximen, subtemen: a rego, regimen, regimentum; a specio, specimen: a rado, radimen, ramen ramentum: a caro, caremen, carmen, decermen, [gap: Greek word(s)] a fingo, figmen, figmentum: a frago, fragmen, fragmentum: a seco, secimen (est tamen et secamen:) secimentum, segmentum; a tego, tegimen, tegumentum; ab ungvo, ungivimen, ungvimentum, ungven, ungventum. A sedeo, sedimen, sedimentum; a moveo, movimen, momen; ab avgeo, avgimen, avgmen, avgmentum: a doceo, docimen, documen, documentum: a torqveo, torqvimen, tormen, tormentum. Imo multa sunt quae Supinis carent et ex se generant tamen hujus formae verbalia: a luceo fit lucimen, lumen: a ferveo, fervimentum, fermentum; fortasse et fermen. Quid quod aliqua hujus formae a nominibus veniant: ab albo albumen; (albamen et albamentum a Verbo;) â ferâ feramen: ab avcupio avcupiamen? a melle melume; ab are aeramen. Sufficiunt haec restringendae regulae tuae. Thomas Magister Parisiis editus est, fide Bibliothecarum: aliqua etiam ejus leguntur praefixa Tragicis. Phrynicho cum notis Nunnesii et Hoeschelii fragmentum quoddam Herodiani annexum est in edit. Avgustana Anno 1601. in 4to. In Coelii V. tard. c. ult. hisce; nam phlebotomia vires depurgatae vexantur et corpora pallescunt; nam Graeciraccosin vocant, quaedam. impedita sunt: quid enim pallori cum rhacosi? nec de colore vel decoloratione corporum loquitur avtor sed de habitu et diffluxu substantiae. Emendem igitur, corpora pannescunt, quam G. r. v. hoc est instar laciniae et detritae vestis laxantur, diffluunt, flaccent. Seneca lib. 2. de Clem. cap. 6: Ob


page 35, image: s075

Iri alicujus aridam et pannosam maciem (Eeg. faciem) et innixam baculo senectutem. Martialis lib. 3. epigr. 720. de Laufella: Aut tibi pannosae pendent de pectore mammae; aut sulcos. uteri prodere nuda times. [gap: Greek word(s)] in epigr. cujus carnes rugis deformes, pendulae, et flaccae. Dioscoridi, [gap: Greek word(s)] sunt quae Coelius l. 1. acutor. c. 11. corporum defluxionem et cutis veluti ruginosam vel sulcatam pannositatem, Graecis rhacosin, adpellat. [gap: Greek word(s)] Flacceus extitit apud eundem 11. acut 2. Sed editores deformarunt in lacteus. De cardiacis ibi; Attendunt quidam etiam utrum aeger fit lactea corporis habitudine, vel si tenerum atque albidum et diffusum ac pingue habuerit corpus. [gap: Greek word(s)] est, lactea, et albidum. Flacceus ut liveus, a liveo, rubeus, a rubeo. Rectum etiam videtur flactea. Nam flactor pro marcore, et flacteo pro marceo est in Vocabul. Latino germ. De excusatione qua ad me uteris circa impressionem apologiae meae contra scurra Lipsiensem, non expostulabo tecum, sed eam tamen talem a te amico non exspectassem. Publicatione ejus irritari eum posse suspicamini, eoque timetis, si vestratibus typis ea fiat. Scio prudentum esse [gap: Greek word(s)] , praesertim a cerrito imminentem. Atqui putabam, Deum vos potius quam homines revereri: et speciem pietatis esse, si quis innocentiae manum supponat, et legitimae defensioni viam quaqva possi sternat, bono veritatis, et contradicat immerenter infestanti fratrem. Quod quia vobis facere integrum non est, sit aliis: [gap: Greek word(s)] . Alia excusatione quacunque ad me uti poteras; ista non admodum deceat. eum qui recens se mihi insinuarit toties delatis amici officiis. Non exigo a vobis ut inimici sitis inimico meo; saltem hoc ut displicere vobis intemperiem hominis intelligere possim. An vero beneficia, quae ab eo accepisse ais, eo vos obligârunt ut probare de caetero velletis quicquid ille quandocunque bacchaturus esset? Dicis, ad placandos potius amicos vos studia omnia convertere. At quid placabitis eum qui prior immerentem laesit? Laeso convenit, ut animum ejus placetis: [gap: Greek word(s)] , ut fatisfaciat, avdiat, et de caetero taceat. Ejus animo sine ullo meo merito crudeli non indulgere, (ita enim interpretor [gap: Greek word(s)] placandos) debebatis, sed ostensa facti turpitudine sanis monitis revocare ab insania. Transeant autem ista. In Alcimi versu [gap: Greek word(s)] femine valde arridet mihi; et hoc fortasse in suis libris habuit Gagnejus, et hinc facilima


page 36, image: s076

praetervidentia dedit semine; neque igitur ta ntopere ob istam quidem tantillam mutationem reprehendendus; alias ejus temerationes non excusem. Editionum, quae habent viscere, avtores non percepere [gap: Greek word(s)] quam hic adhibere voluit Alcimus; et fortasse magis culpandi sunt quod supposuerint tale quid quod a scripto longissime abeat. Bene V. et S. adfinis. Scrib. Altenb. 14. Dec. ao. 1650.

P. S. Particulam apologiae meae legendam exhibeo: In ea si quid praeter decorum dictum est, fero Te monitorem. Nihil menitus sum, sed mendacia calidiss. retundo. Theonem Sophistam mitte, si vis.

EPISTOLA XIV. CHRIST. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. et O. Magnifice-Excellme. [abbr.: Magnifice-Excellentissime.] Domine, Affinis et Studiorum meorum Promotor longe honorande et magni aestimande!

MIsi Theonem sophistam per Ziegnerum nostrum. Cui Litteras addere tum non poteram, angustia temporis exclusus. Particulam Apologiae indidi MSto. Graeco Codici, quem Theoni comitem dare collibebat. De ea meum non est judicare, qui utroque vestrûm longe inferior sum, nec ullius beneficiis in tantum obligatus, ut veritati in alterius gratiam adverser. Etsi aegerrime huic negotio me immisceo. Scio enim Antagonistam vix quieturum. Nec e re litterariâ adeo, Tuaeque Magnif. Excellae. esse puto, Camarinam moveri ulterius. Vellem ille convitiis abstinuisset, et variae Lectiones vehementiae immunes essent. Cujus tamen placet excusatio. Haec nescio, an firma fit argumentatio: Barthius non refutavit. Ergo refutare non potest. Quid? fi nollet: Novi illum, et legi magnorum Virorum litteras, qui ipsi, ne responderet, dissvaserunt. Quod Vir [gap: Greek word(s)] ne monitus quidem, sponte fecerat. Qui cum certo consilio judicioqve Adversariis suis modeste vereqve sic inscriptis, nonnulla indi derit, quae cum scriberet, ipsemet non probabat; judicio tamen industriaeqve allorum acuendis et excitandis, si forte esset, qui eliceret veritatem, quam tum properans nequibat aut nolebat, suo


page 37, image: s077

usui chartae indulsit, publiceque tandem proposuit, non adeo vituperandus et traducendus fuerat. Veritas enim vel aliter inquiri potuisset. Memini in publicis alicubi Disputationibus diversae sententiae ejus loca exagitata fuisse. Sed auctores scopum scriptoris nescio an vel per transennam viderint. Novi enim, hoc consilio, eoqve sine Barthium ea, quae in mentem sibi venerant, in chartam conjecisse, etiam diversis diverso tempore sententiis, ut quandoque ad ea revertenti illa diversitas ampliorem de veritate cogitandi suppeditaret materiam, occasionemque longe commodiorem retractandi vel stabiliendi quod scripserat. Id quod fine capitis VI. Libri Undecimi et alibi saepius testatur. Quod si ambitiosior quibusdam videtur, eum tamen non credimus, qui novimus Virum propius. Lege talionis Germanorum omnium contemptoribus et ambitiosis sui jactatoribus, sine magna tamen adeo re, quos scimus, ita erat obviandum. Qua de re illum eo amamus impensius, quod Patriam vindicârit studiosius. Cogitemus, si quid peccatum, aetatem ejus adolescentiorem, quae fervidius luxuriat Cogitemus tempora, et studiorum ante eum rationem. Quanta in talibus, et praecipue, quod Auctores ipsos attinet, major hodie-philogorum pars ignoraret, absque eo fuisset? Etiam eo adolescente uti doctore non erubuerunt Taubmanus, Siberus, schmidius. Quae Gruteri, aliorumque apud exteros Virorum de eo tum lata fuerint judicia, domi eorum litterae asservatae partim, partim lectae docent. Diligentia et labor in eo stupendus, si tantum cogito quae habeo et vidi inedita, nec unquam edenda. Quam facile Quartum et Quintum Adversariorum Tomum, et quidem primo accuratiores potuisset concinnare, si tanti putâsset, et in libros schedasque conjectas annotationes suas aliorum usui cedere non maluisset. De moribus, quae invidi nugati sunt, quorumque causa ego ignotum meo malo abhorrebam, rem aliter quindecennali hac cum eo conversione comperi. Adeo quicquid de eo dixerunt scripseruntque; ego hactenus prorsus credere abnui, cujus intima nescio an aeque alii patuerint. Sed satis de hoc. Ignoscat Magnif. T. Exca. mihi haec incondite effutienti. Hortor potius, quod mecum plures alii faciunt, ut Variorum residuos libros, acerbioribus, si forte quae infuerint, quod non arbitramur tamen, dictis recisis, una cum illis quae Inscriptionibus insignem opem ferunt, debitae tandem


page 38, image: s078

luci M. T. Exca. sistat, gloriaeque exinde participandae faventibus Musis Gratiisqve quamprimum se accingat. Locis Coelii correctis applaudo. Derivationis meae Vocum in MENTUM rationem ex mea et Zechendorffii mente peculiariter reddo. Super quo negotio, nisi grave est, M. T. Excae. censuram audire lubens sustineo. Alcimi locum quod concernit, etsi ingeniosa emendatio est, tamen [gap: Greek word(s)] Primum enim productae syllabae ratio scrupulum licet facile eximendum movet; deinde Gagnejus, qui nullo suffultus MSto. sed temerario ausu, non solum hanc vocem quae in nullo MSto. nec ullâ prius-Editione erat, sed et totum hunc Auctorem cum Mario Victore Massiliensi (quo genuino prorsus caremus, qui Morelli Editionem nondum e latibulis suis eruimus) ad suum, non aevi ejus, quo Alcimus scribebat, captum interpolavit. MStum sane Zehneri, cui merito credimus, prima Argentinensis, secunda Coloniensis, et quarta Moltheri Basileensis, [gap: Greek word(s)] viscere praeferunt. Aitque Fabricius f. 6. Comment. in Poetas Christianos, MStum Mich. Toxitae cum prima Argentoratensi Editione plane itidem convenisse. Unde, nisi superstitionem Fabricii cognitam haberem, quâ vetera interpolare, omniaque ad religionem stilumqve suae aetatis, pietatis et elegantiae praetextu, accommodare is gaudebat, mirarer intolerabilem hanc ejus [gap: Greek word(s)] , qui prudens sciensque corruptum Gagneji Textum sequi et reproducere maluit, quam, quem MS. et prima cum seqq. Editionibus exhibebat, genuinum. Sed prorsus male de Antiquitate Christiana, si Poetas illos spectamus, meritus est, qui mereri omnium praestantissime potuisset, modo voluisset; eoque nomine vix excusandus venit. Unum egregium ejus facinus non possum quin indicem, hodie animadversum non sine indignatione, tantam rem tam negligenter (an considenter?) actam. Tres versus illos, qui libro I. in Edit. Zehneri 273. 274. 275. sunt, ait p. 92. Indice in Poet. Christ. abesse ab Argentoratensi Editione. Quod inspiciens eam Editionem secus se habere comperior. Nec Zehnerus annotat eos aliis abesse. Quid cogitârit haec scribens, haud comminiscor. Opus erit, ut aliquando genuinum Alcimum luci restituamus, quem supposititium et fere in posterioribus. libris alium a vero Gagneius bibliothecis intulit, Fabricius et post eum Bibliothecae Patrum et Corporis Poetarum Architecti, cum Zehenero, cujus Notis tamen parum fido, propagârunt.


page 39, image: s079

Poëtica Jesuitarum, quia descripta video, num remitere debeam, doceri volo, ne frustra alio quin describi mihi curem. Nicii Erythraei Pinacothecam videre saepe desideravi post indicium ejus et laudem ab Esdrä Ezardi meo. Opt. vale et in publicae litterariaeque Rei plurimorumque salutem diu vive, Honoratissime Dne. Affinis, et Maecenas certissime, cui vetus illud, ANNA PERANNA! sub exortum novi Anni intimo affectu acclamamus. Scrib. raptim Cygneae d. 28. Decemb. Anni, utinam felicissime finiendi! M. DC. L.

P. S. Rivinum paucis bonisqve verbis in Praefatione aliqua vel Variarum Lectionum, vel Inscriptionum, quam tam prolixâ diatribâ, unde uberiorem Stylo materiam arripiat, rectius refutari seponique censerem. Contemptu vel silentio saepe magnae vincuntur ac vindicantur injuriae, quae ventilatae gliscunt periculosius. Sed ego is non sum, qui tanto Viro aliquid praescribam. Simpliciter tantum mentem meam aperio, quasi coram hoc facerem. Video utrique parti suos esse asseclas et adstites, eosqve non proletarios. Nec ob Rivinianas chartas Reinesium eo minus amabimus, aut tantas a Deo ei concessas dotes aspernabimur. Quod si ille perrexerit, tum valeat illud Hilarii l. 3. adv. Constant: Ulterius tacere, diffidentiae signum est, non modestiae ratio, quia non minus periculi est semper tacuisse, quam nunquam.

De derivatione vocum in MEN et MENTVM.

Voces MEN et MENTUM partim ab Infinitivo, vel, ut aliis placet, Praesenti Indicativi Verbi sui deducuntur; partim et quidem maximam partem a Supino. Ita cum vulgo nunc retinebimus. Quanquam verius Erischlinus Supina nulla esse docet, eique adstipulamur alibi fusius. Pari modo aliae [gap: Greek word(s)] . Exempli gratiâ: In ELA, ut Medela, a Praesenti; Cautela, a Supino in BILIS: Marcessibilis, a Praesenti: Flexibilis, a Supino. IVUS, ut: Nocivus, a Praesenti; Activus a Supino. URA, ut Figura, a Praesenti Verbi Figere, pro quo [gap: Greek word(s)] Fingere, unde et Figulus et c. Sic Albura, et c. At Pressura, a Supino. Et aliae.

A Praesenti sunt Documen, et Documentum. Fallimentum. Offendimentum. Offerumentum. Ludimentum. Mulcimentum. Regimen. Reginmentum. Sedimem. Sedimentum. Specimen. Specimentum. Tegimen. Subtegimen et Tegumen. Tegumentum. Integumentum. Tenementum. Barb. Vellimentum. Nisi quis a Supinis etiam velit deducere Documen et c.


page 40, image: s080

quasi a primario Supino Docitum, quo virum Doctumm usum memini; Regimen et Regimentum, a Regitum, quod et [gap: Greek word(s)] Expergitus apud Lucret. innuere possit. Specimen, a Specitum; Tegimen a Tegitum. Quo tamen derivandi modo nescio an opus. Sed cum nemine super hac re pugnabimus. Caetera, ut Fallimentum, Offendimentum, Offerumentum, Ludimentum et c. non usque adeo trita et Ciceronis aut ejus aevi sunt, sed antiquioris partim, partim barbari, nisi [gap: Greek word(s)] Regimen, Sedimentum Plinii, et Specimen excipias.

A Supino sunt reliqua, ita ut syllaba TUM et SUM in MEN et MENTUM vertatur; a XUM nulla descendere memini. A CTUM vero partim C omittunt, partim retinent, sed in G mutatum. Id Exemplis declaretur.

A TUM veniunt:

Numen a Nutum. Momen a Motum. Fomentum a Fotum. Stramen, Stramentum, a Stratum. Tormen, Tormentum, a Tortum. Crementum, a Cretum. Fulmentum, a Fultum. Fulcimen a Fulcitum. Nomen a Notum. Detrimentum, a Detritum. Retrimentum, a Retritum. Indumentum, ab Indutum. Assumentum, ab Assutum. Acumen, ab Acutum. Argumentum ab Argutum. Semen, ab antiquo Setum, de quo Priscianus, et ego plura in Diatriba juvenili de amissis Radicibus. AEramen et AEramentum, ab AEratum, unde AEratus: et Priscianus col. 828. Onomast. Graecol. p. 6. aliiqve verbum AErare habent. Vimen, a Vitum, Verbi Vire, pro Viere, ut Cire et Ciere, unde et Vitilis. Carmen, a Cartum, obsoleto Supino verbi Carere est. Lomentum, a Lotum. Extrementum, ab Excretum. Discrimen, a Discritum, mutato in Discretum Jumentum, â Jutum. Volumen, a Volutum. Famen, a Fatum. Alimemtum, ab Alitum. Fermentum, a Fervitum. Et hoc quidem per Syncopen. Solentissimum enim est Syllabam VI aut VE exteri, ut in Divitare, Ditare. Uvidare, Udare. Novisse, Nosse. Amaverim, Amârim, Juvenior, Junior. Pulmentum, a Pultum (pro pulsum) unde et Puls (non a [gap: Greek word(s)] ), unde et Pulmo, ut a Sertum, Sermo; a Saltum, Salmo. Salmasius ad Tertull. p. 433. qui pulmentum idem esse quod pulpamentum ait, vellem probaret sufficientius. Armentum, ab Aratum, per Syncopen. Melius forte ab amisso Arere; de quo tamen cogitabo.



page 41, image: s081

A SUM veniunt:

Camentum, a Casum. Ramentum, a Rasum. Salmentum, a Salsum. Salmentum, a Salsum. Tomentum, a Tonsum. Tonmentum pronunciatu nimis asperum foret. Fulmen, a Fulsum, inusitato. } Analogiam requirere Caesmentum, Rasmentum, etc. at Sante M melius excidere, dicat aliquis, quod in [gap: Greek word(s)] TRUM mane, ut Aratum, Aratrum; Rasum, Rastrum; Rosum, Rostrum; Flutum, vel Fluctum, Flustrum; Clausum, Claustrum. Sed nos hic SUM, vel TUM faciluis, rectiusque in MEN vel MENTUM mutamus.

A CTUM veniunt, 1. quae C amittunt.

Ab Actum, Amentum, ut Lambinus non male vult ad Cic. Orat. ab Exactum, Examen. a Fluctum (unde et Fluctus, Fluctuare. Nisi a Flutum velimus. Unde Fluta. V. Salmas. ad Tertull. p. 417.) Flumen, a Fructum, Frumentum. ab amisso Luctum, Lumen. Est autem ideo amissum, quod aliud esset Luctum a Lugere, inde Luctus. Imo et hoc ipsum obsolevit. a Structum, Strumentum, Instrumentum. a Suctum, Sumen. a Contactum, Contamen, apud Tertull. in Marcion.

2. quae C retinent, sed in G mutatum.

Ab Actum, Agmen, et Exagmen, pro Examen, ut in Vet. Membr. observavi non semel. ab Auctum, Augmentum. ab Ablectum, Ablegmen. a Fictum, Figmen, Figmentum. a Mactum, Magmen, Magmentum. Inepte enim a magis auctum deducunt. Sic enim deberet Maugmentum, non Magmentum, dici. De Maceo autem alibi pluribus. a Sectum, Segmen. etc. a Destrictum, Destrigmentum, vel a Districtum, Distrigmentum. a Fractum, Fragmentum; a Coactum, Coagmentum. a Tectum, Tegmen, a Subtectum Subtegmen, et Subtemen. Non quasi Subteximen. Quanquam et ipsum Texere a Tego sit. Nec constans certumque exemplum Syllabae XI elisae dari potest. Nam quae de voce Maxilla, Axilla etc. traduntur, contrariâ ratione multis alibi refuto, etiam contra Ciceronem a Rectum, Regmen apud Flodoardum etc. nisi potius Syncopen a jamus a Regitum. Est enim cadentis aevi. An etiam a Sacire (pro Sancire, unde et Sacrare, ut a Crebere, Crebrare, a Rubere, Rubrare; Macere, Macrare, etc.) Sagmen?



page 42, image: s082

a Ruptum, Rumentum. A Decerptum, Decermen. Aliis Compositum a Carmen, qui ad Graecum respiciunt. a Sarptum, Sarmentum. Male Gratius in Florum Sparsione p. 152. a Serendo quasi Sermentum. Inaudita enim talis mutatae Vocalis ratio, qualis in hoc Exemplo. Sic et ab Aptum Amentum, si ab Apere magis, quam ab Actum [gap: Greek word(s)] Agere deflectere placet.

Horum Deductio a Praesenti, quam sequitur et Scaliger cap. 76. de CC. L. L. non probatur

I. Ob inaequalem Deductionis rationem: quam Latinitas respuit, si acutis oculis introspicimus. Modo enim una litera exteritur, ut: ab Instruere, Instruimentum, Instrumentum. Augere, Augimen, augmen. Arguere, Arguimentum, argumentum. Acuere, Acuimen, acumen. Carere, Carimen, carmen.

Modo duae, ut:

Ab Apere, Apimentum, Amentum. Imponere, Imponimentum, Impomentum. Radere, Radimentum; Ramentum. Serere; Serimen, Semen. Sed cur non Sermen, ut a Carere, Carmen? Aut cur illud non Camen, pro Carmen, ut Semen?

Modo tres, ut:

Torquere, Torquimen, Tormen. Crescere. Crescimentum, Crementum.

II. AEque, et quidem melius a Supino, ac a Praesenti derivati possunt: A Nocitum, Nocumentum. a Genitum, Genimen. a Molitum, Emolimentum, vel Emolumentum. a Monitum, Monimentum vel Monumentum. a Regitum, Regimentum. Si ita velimus resolvere.

III. Nusquam in omni Antiquitate Exemplum vel unius ex sequentibus comparet, sc. Serimen, Imponimentum, Carimen, Crescimentum, Radimentum, Caedimentum, Torquimentum, Monimen, Noscimen, Nuimen, et alia talia. Et tamen, quae Syncopen vere fuerunt passi, integra simul non semel inveniuntur. Sic leguntur Praehibere, et Praebere. Praehendere, et Prendere. Uvidare, et Udare. Divitare, et Ditare. Porrigere, et Porgere. Aridus, et Ardus. Calidus, et Caldus. etc.

IV. Habentur, quae absurde a Praesenti deducamus. sc. Volumen, a Volutum. Quî a Volvere? Lomentum, a Lotum. Quî a Lavare, vel Lavere? Examen, ab Exactum. Quî ab Exigere? Discrimen, a Discritum


page 43, image: s083

(pro Discretum). Quî â Discernere? Illud autem â Crire, unde Cribrum. Graecis [gap: Greek word(s)] , unde [gap: Greek word(s)] . Quod a [gap: Greek word(s)] esse non potest. Deberet enim alioquin esse [gap: Greek word(s)] . Ab hoc [gap: Greek word(s)] autem [gap: Greek word(s)] est Derivatum, ut alia in [gap: Greek word(s)] . Jumentum, a Jutum. Quî a Juvare? Pulmentum, a Pultum, ein gestossenes/ wie man von gedörrten Semmeln Müßes macht. (De quo cogitare Eruditos velim contra vulgatam opinionem.) Quî a Pellere? Pigmentum, a Pictum: Quî a Pingere? Stramen, a Stratum: quî a Sternere? Tomentum a Tonsum. Durius a Tondere. Detrimentum, a Detritum. Strigmentum a Strictum. Quî a Stringere? Nisi a Strigere velimus.

V. Quantitatis ratio repugnat. Si enim Detrimentum, quasi Deterimentum dicamus, quo jure antepenultima producatur? Neque enim hic Contractio aut [gap: Greek word(s)] est, quae causetur productionem, sed sola Syncope. Sed nec hîc Syncope recte procedit, ut enim Carmen, quasi Carimen sit, ita deberet hîc Determentum non Detrimentum esse. Sic a Javare, quî Jümentum.

VI. Nec nocet, Supina multis deesse, obi tamen Derivata adsunt: Desunt ipsa Verba vel Radices non raro, et tamen adsunt Derivata. Quis Stolêre (unde Stolo, onis, et Stolidus, cujus Praeteritum, Stolui, Supinum Stultum. Unde Stultus: ut Colo, Colui, Cultum;) legit? Qui Graecum [gap: Greek word(s)] oggerent, iis peculiariter respondebimus. Apud Graecos multa Verbalia in [gap: Greek word(s)] etc. adsunt. nec tamen Praeterita Passiva habentur.

VII. [gap: Greek word(s)] Ungventum, a Participio Ungvens est, ut a Fluens, Fluentum, a Cruere (Graecis [gap: Greek word(s)] ) Cruentus; a Lamere, Lamentum etc. ab Argere, Argens, Argentum, de quo in tr. de Rad. amissis: ut et in Indagatore Radicum, quas omnino restitui ob fundamentum Grammaticale oportet, licet non in usum sermonis reproducendas: aliter, vix operae pretium facturi sumus in omnire Grammatica. Et haec utique unica causa, ignoratio scil. verorum Thematum, hactenus omnia praecepta confudit.

VIII. Voces in UMEN aliam habent Terminationem. Ideo huc non pertiment ab Albare, Albumen. Ferrare, Ferrumen, etc. Nescio enim an facile quis ab Albere Supinum ficturus sit Albutum, unde et Albugo: et a Ferrere, (qualium Verborum in Breviloquo non pauca leguntur) utut hoc inaudito, dicturus Ferrutum, unde et Ferrugo


page 44, image: s084

trahatur, entia praeter necessitatem forte multiplicabundus. Quod non temere ausim.

IX. [gap: Greek word(s)] LIMENTUM, id est, Limen, de quo Scalig. Conjectaneis in Varronem, me torquet. modo sit sanum. Et si sit, quid illi faciam?

X. De Voce Impomentum superius omissâ, haec noto. [gap: Greek word(s)] PONERE non simplex, sed Compositum est a Post et Sinere. Quod indicent Synonyma Situs et Positus. Hinc a Supino Impositum est Impomentum. Extrita Syllaba SI. Extricabo apertius. Ex Postsino, fit Postsino. Hic ST et SI simul exteruntur. Ergo PO Longum est. Sic [gap: Greek word(s)] ST ejicitur in Pomeridianus, Pomoeria, Pocoenium, Podex (quasi postdex, ut Index.) Post sivi, fit Posivi, Posui. quasi Possivi. Hic solum ST eliditur. Ergo PO breve est. Sic a Mamma, Mamilla. ab Offa, Ofella, ab Obmitto, Omitto. etc. Postsitum, Positum, vel Postum. Hic solum ST exteritur. Ergo PO iterum breve. Hinc formetur Postsimentum, Pomentum, Impomentum. Hic ST et SI simul. Ergo [gap: Greek word(s)] PO longum est. Quibus hic Deducendimodus displicet, dicant mihi 1. Cur Quantitas in Praesenti et Praeterito variet, quod utique non sine causa fit, ut nihil in Lingua Latina, utut vulgus ignoret. 2. Cur Situs et Positus significatione conveniant? 3. Cur ST in Pomeridianus, etc. extrudatur. Et quid illud PO sit?

EPISTOLA XV. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. P. et. O. Mi carissime Adfinis.

NOn expectabam ut panegyricum [gap: Greek word(s)] mihi scriberes, multo minus ut expostulares mecum de scurrâ. Nescio quid in digressionem prolixam de illo impellere Te potuerit; neqve enim quantum scio mentionem ejus ullam in ultimis feci vel verbulo. Quare ad hoc quidem [gap: Greek word(s)] Teipsum incitasti me non motore; et video demum, Te hoc saxum versasse et volvisse diu, qvod nunc tandem hoc impetu et ex obliquo in me jaceres. [gap: Greek word(s)] amici tui et lapsus aliquos indicavi Tibi ex occasione privatim; quin et nunc notabilem valde hunc, Caldarium apud Eucherium interpretantis per cellam in qua carnes servantur:


page 45, image: s085

idem in Variis quoque fecisse publice nondum poenitet. Quid hoc aegre feres, qui hominem esse non negabis, puto: qui olim fatebaris, multa in ejus Adversariis male habita, et quae emendari mereantur, legi: multa ipsi a Te indicata, retractata etiam plurima Te vidisse? Quid improbabis ab eo me dissentire aliquando, qui nec Ipse diffiteris Te ipsius correctionem non morari? Quod Tibi sumis in benefactorem tuum et familiarem, idem mihi, qui Eum nulla tali ratione attingo, concedas oportet, et potui ego multo majore cum licentia hoc olim patrare; Verum de hoc me satis excusavi ad literatos tam in Praef. Variarum, quam in Ipsis passim, ut repetere nihil opus sit, et frustra litiget, quisquis propterea hodie me convenire voluerit. Hoc saltem integrum habet quisque Barthiastrorum, examinare mea quae ad Adversaria notavi, inprimis medica, et revocare in viam me, siquidem verâ aberravi. Excusare autem errores, praetextum parare ineptiis, fucare falsa, non est pii et ingenui: tolerare vero nolle dissentientem, et monitorem candidum odisse et calumniari, impudentis et iniqui. Quid accusas vehementiam meam in Variis, quam tamen nec agnosco; cujus tamen excusationem placere Tibi scribis? Hoc igitur tacendun fuerat. Emendationes suas ille publici juris fecit, et habitus ideo hactenus fuit a lectoribus de controversis Autorum locis sentire hoc, quod ostendunt chartae; Tu vero alia de causa, non quod eas probaret dum scriberet, fecisse ais: hoc quidem cothurno nolim incedere ego; hoc consilio non soleo vulgare quidquam, sed quod sentio id scribo, et quod scribo, id vere sentio et defendere paratus sum. Neque instillem juventuti vel venditem quod pro certo habendum esse vel haberi tantisper posse apud me non constituerim. Scripsit diverso de re eadem tempore diversa, ut quandoque ad ea revertenti ampliorem suppeditaret materiam et occasionem diversitas illa retractandi vel stabiliendi quod scripserat. Cave dicas haec publice; insanire Te putabunt. Nunquam quisquam scripsit cum adseveratione scius sobriusque quae retractaturus esset. Scribere potest, quod pro tempore verum videtur, idque proponere [gap: Greek word(s)] ; oblato veriore, arripit hoc, agnoscit infoelicitatem suam, nec tuetur quod perperam senserat; multo vero minus indignatur, si id notet alius et rejiciat. Serum est hoc [gap: Greek word(s)] tuum [gap: Greek word(s)] quod adhibes de ejus consilio in scribendis Adversariis,


page 46, image: s086

properantem nequiisse vel noluisse elicere veritatem, industriae et judicio aliorum acuendis et excitandis fecisse. Hoc vero ipsum praefari oportuit cum ederet librum; nunc postquam hic legitur ab insciis hujus callidi consilii, quod Tu tandem post annos XXX. nobis e sinu profers, putatur ita senfisse serio uti jacent literae; et cum falli judicio deprehenditur, sine ullo deliberamento ulteriore, tanquam qui fallat conjecturis suis lectores, caveri debere indicatur. Fecit excitandis aliorum ingeniis; ferat igitur si ea excitata libere, salva ejus dignitate, sine ulla ejus injuria dicant sententiam. Quorsum vero, quaeso, de moribus Ejus narratio mihi? Novi quod fortasse ignoras, ante annos fere quinquaginta pueri praestabiles minas, cum sub Wilkii p. m. manu essemus [gap: Greek word(s)] ; novi ante hos XLIII. annos Witebergae adolescentem florentem gratia apud nonnullos, [gap: Greek word(s)] ab aequalibus: et nusquam praeterea visum, ab annis fere triginta ex Adversariorum miro opere didici nosse. Modestiam quam ex ipso Adversariorum titulo praedicas, non repererunt ibi, qui inde [gap: Greek word(s)] quendam esse collegerunt, viri non minus inter eruditos censendi. Quis ille apud vos [gap: Greek word(s)] , cum suis vicies octies centum autoribus, et qvae seqvuntur ibi? quaerebat e Ruperte P. Servius. Alter cum intellexisset irasci Eum mihi ob censuram de Adversariis liberam, Magis, inquit, ex illius dignitate foret, si VERITATI daret manus. Et quid tantopere stupet experientissimorum Criticorum censuram, cum se nôrit succubuisse adolescentibus (Gebhardo notis ad Corn. Nepotem, Gronovio in observationibus, aliis qui jam non occurrunt; neque enim hoc ago, ut ostendam, quibus displiceat tuus:) Omnium namque in manibus quae scripsit Vossius junior ad Vell. l. 2. c. 31 et 96. imprimis cap. 47, ubi grassari Bm. Scribit in Veterum scriptis. Grassatorem, quod scio, nondum dixit Reinesius. Quam friget aestate atque byeme apologia ejus pro M. Marcello l. LX. p. 2877? Quod Appianus scribit ferocem juxta et in pericula praecipitem fuisse, eventus docuit; sed videndus praeterea Polybius l. X. c. 29. et 30. quem si diligenter legisset B. scivisset ejus patera bibisse Appianum. haec ille. (Simile est, quod e Job. Sarisberiensi Clavdium Caesarem, qui et scripserit de analogia, Virum excellentis ingenii magnaeque prudentiae fuisse, praecipitavit lib. VII. cap. 1.) Alius e Belgio, ad me: An excitaveris veternum Btio. mascula Illa tua provocatione, scire


page 47, image: s087

haveo: ante XIV. annos vidicum, et salutavi prope Lipsiam; per literas aliquando coluimus coeptam amicitiam; nunc. [gap: Greek word(s)] Invitus, [gap: Greek word(s)] effatio ista, sed a Te coactus, qui tua ista importuna fatilitate nav seam mihi paris, quâ carere velim. Quid enim ista ad me, qui quanti faciam summae dignationis Virum, et quod uno Eo provocare possit Germania tot lumina Italiae Galliae, Belgii, toties fuerim professus, fatearque L. M. Ei summa in isto literarum generen merito tribui? Considera modo quae scripsi l. III. Var. c. 17. extr. si loca alia inspicere piget. Hoc judicium meum non prohibere potuit quo minus in ipsius placita inquirerem et examinarem expositas publico sententias ejus, quae non sunt edicta praetoria, quibus obsistere nefas sit. Istud vero imprimis lepidum; quanta, absque eo fuisset, quod autores praecipue attinet, major hodie Philologorum pars ignoraret? Atqui hoc praedicaveram Ipse, etsi non eadem latitudine qua declamator quispiam; et docui tamen quod ille ignoravit, quis esset Kiranus, quis Demosthenes Ophihalmicus. Nihil hîc mihi arrogo, saltem volo, ut loquaris cavtius, et modestius judices. Scimus Eum hac litteraturae parte obscurasse praeterita secula; praesens illustrasse; sed non solum, [gap: Greek word(s)] est oratio tua; alicubi etiam obscurasse, praesens nimirum, ubi verô excidit casu. Rogo autem quam possum amantissime, avferas mihi ista: Veritatem aliter inquirendam fuisse: noluisse refutare mea, licet potuerit. Atqui et ipsius dignitatis et veritatis intererat, si quid haec a me, contradicente Ipsi, pateretur, eam vindicari. Non igitur debuit deserere veritatem, si secum eam esse sciret; sin, manum ad os. Quod cum fecerit Vir [gap: Greek word(s)] multo et seurra meo, et Te, qui coetum videm ini facere Ipsi, et fortasse aliud Eum facere vultis, aquior adparet prudentiorque. Tam satuum, ut Rhyakino vices suas mandet, nunquam credam; Qui si eas sumere perrexerit, poenas temeritatis in exercendis literariis contentionibus dabit Veritati, quae invicta est, et solet graviter ulcisci temerationem sui. Dic etiam, quomodo, quod publice ille erraverat, aliter, nisi publice, emendari potuerit? Privatim adire Eum, qui alios fast diose repulisset; non id visum commedum mihi. Restat, ut quod sibi imputari, quod agnoscere noluerit, retractet publice; vel arcana; sui consilii circa propositas in Adversariis conjectura, quae hactenus, uti ais, nemo intellexit, neque scopum scriptoris


page 48, image: s088

vel per trasennam vidit, tandem nobis revelet. Credo adfirmanti Tibi quartum et quintum, post II dum. et III um. Adversar. tomum scribi ab Eo posse; nim. qui primum aboleant. Vides quam infeliciter procedat Tibi, quem praeter omnem rationem ad me institueras Panegyrismus tuus cum suis [gap: Greek word(s)] Caetera [gap: Greek word(s)] sunt, et adfectui, qui facit ut modum teuere nequeas, rescribuntur; eoque de iis verbum non amplius addo. Ad alterum Epistolae tuae indignissimum caput venio, de scurra; Ferre perpuleras me ut omitterem eirespondere; verum Apologia mea jam emissa macû est, et tradita uni e necessitudinibus meis, cujus perinde atque mea interest ne REINESII sint PURASINI: Iste viderit. Peto autem veniam mihi des discedendi a consilio illo tuo, qui eo collimare videris, ne qui rem tam improbam fecit, quidquam propterea patiatur: fortassis amicitiae vestrae Genius jubet ut bene velis quantumvis malo, et impunem abire post tot designata flagitia posse gavdeas. Vellem abstinuissset convitiis, inquis: At quia non abstinuit, et quo habendus ille loco Tibi sit, et quid in Eum juris mihi, intelligis: nim. agnoscis conviciatorem simul justam indignationem meam, cujus patientiam tam proter ve laesit. Silentium ad maledicta et contemtum injuriarum mihi svades. Velim tum os videre Philosophum, si tibi furto trecenta surrepta essent, et fur ante fores tua obambularet elatis cervicibus, veste nitida, et tripudiabundus; tu vero egeres. Memineris etiam, me duo ista, quae et Philosophia sanior, et Christiana aequitas mandat, dudum exercuisse adversus hostem meum. Cum enim intra hoc sexennium me atrocissime in publicatis chartis lacerasset, fortassis privatim centies occidisset, quod Tu nec ignorare potes, contemsi, tacui, mentem, saniorem precatus Ei sum; sed ea mihi pietas benignitasque fraudi fuit sic, ut qui me quater impune pulsasset, etiam quintum impetum in me facere auderet. Hoc, inquam, Tu, qui familiaris ad eo homini fuisti, nescire nequis. Desine ergo jubere ut expectem ictum sextum: hoc enim neque e re literaria, neque e mae, [gap: Greek word(s)] fuerit. Si perrexerit, inquis, tum respondendum. Atqui nondum edapsus mensis est, cum extimulatus mentione mei, quam in Disp. publica fecerat Collega ejus, ferre honorificas quasdam voculas non posset de virtutibus Reinesianis, amarulentias ironicas, et de erroribus meis per singulas Variarum paginas inconditos clamores


page 35, image: s089

tolleret ad Juventutem; hic cumulus addendus erat prioribus, quae impune patrasset: Et quiescere me vis donec perrexerit calumniari? Scio, ais, antagonistam vix quieturum. Moveatur perpetuum, trepidet, instabilis esto, etiam Caini hoc fatum fuit. Concitet maria Tyria; quiescam Ego, cum innocentiam meam, et adversarii impudentiam notam semel fecero iis, qui de utrâque dubitare hactenus potuerunt. Neque enim credet toties calumniarum comperto quisquam posthac quidquam. Et quia Te consiliorum ejus sive participem, sive conscium esse non dissimulas: minaris enim majores motus: restat apud me ut vel improbes malitiam ejus, eoque dehorteris ne pergat foedissimo crimine se maculare, vel ipsi consentaneus manifesto Te quoque hostem meum profitearis: quem hactenus (ita literae tuae ferebant) non putavi. Scaliger eum, qui suos carnifices pene laudaret, esse perinhumanum ajebat. Quod autem pavcis bonisque verbis in Praef. aliqua rectius, quam tam prolixa Diatriba refutari, seponique Eum censes, id benignius interpretabor, quam etiam simplicissimus rusticorum; nim. supprimi meam defensionem Te velle, ut actio injuriatoris triumfet, et pectine molliusque curandum esse, qui me strigili lancinasset, acciperet. Hoc ex apologia mea liquere Tibi potuit, me conviciatum non conviciari, sed hoc agere solum, ut diluantur mendacia, ne objecta probra agnoscere videar; id si alicubi cum aceto et sale quodam factum est, cogita morbum pecudis, et caput tiniosum requisivisse. Et quid paeuca verba ut loquar, imponis mihi? Poteras eâdem [gap: Greek word(s)] silentium imperare. Tot mendacia, tot convicia, tot probra, quae ingessit Ille mihi, pavcis verbis non potuere absolvi, nisi uno illo [gap: Greek word(s)] , mentiris; quo uti ad eruditos, quorum avribus tamen rupex ille de me non pepercit, nolui: ad ipsum possem jure optimo. Vellem tantum considerasses, quae de Typographo Lipsiense impudentissime mentitus est: ad eane tacerem, vel uno frigidoqve et langvido verbo calidissimum fortissimumque mendacium refellerem? Praeterea quia plura sunt, quae arrodere sibi sumserat, de uno quovis satisfacere debui Doctis, ut cavsam cognoscerent propius: quare et prolixitatem, quae Tibi sic quippe visa, displicet, mihi condonabis. Sunt ei adstites et adseclae, iique non proletarii. Non quaeram ex Te, quot mihi vero nominare, et quos possis. Sunto: quid morer examen muscarum, culicum, tipularum?


page 50, image: s090

[gap: Greek word(s)] Etiam crabronum nec horreo. [gap: Greek word(s)] Neminem laesi volens; neminem feselli sciens; hac mole mea sto; hac conscientia incedo per strictos enses mediosque interritus ignes. Si quid erroris circa hasce literas obrepsit vel obhaesit m hi, doceat qui potest, nullius censuram aequam, modestam, doctam defugio. AEgerrime me huic negocio immisceo, ais. Nescio an satis ex officio amici hoc. Sane causa amicorum quaecunque vel moerorem vel gaudium adferre potest, communis debet esse. Nec requireris ut te immisceas; saltem ita stilum tempera, ne fovere alteram partem; alteri defavere adpareas; Contra si feceris, non eris ultra medius. Hunc autem locum quia tenes, et tenere videri vis, castiga amicorum tuorum adfectus; alterius quidem, placando animum ejus gratis infensum mihi; alterius, effrenem maledicentiam cohibendo, et indignos Viro bono et non illiterato mores exprobrando; Haec res Deo grata erit. Tum meam defensionem mihi indulge, neque culpa, Me quod attinet habes professionem meam simplicem, apertam, extremam; Me utrumque, quos jungere Tibi placuit; aestimare pro suis meritis, venerari alterum; hosti etiam meo ex animo bene cupere, et, si refipuerit, inter amicos habiturum. Tandem ut a re ingrata, cujus quasi scintillas avribus meis nec opinanti indideras, pavlatino gradu Te subducere possis, hortari me incipis, ut residuos Variarum Lectionum edam tandem, et quae sunt reliqua. Praestabit, mi carissime adfinis, mea cum blattis, quam cum invidis, paedagogis, ignaris larvis colluctari. Et cur me fatigando quaeram negotium, quandoquidem invidae et calumniis patet quicquid, quam vis optime, cogitatur, dicitur, scribitur: quandoquidem nec queri de injuria integrum amplius est, nec locus suus justae defensioni? Caelium recipis hâc vice: item Theonem. Camerarius editor ejas filum fecutus est, et expressit eum felicissime, cum prepria [gap: Greek word(s)] publicaret anno 1552. Poetica Jesuitarum retinere poteris: Nicium videre, si volueris. De terminationibus MEN et MENTUM placet accuratio; Decretum tuum de formatione omnium a Supino non poteram concoquere; bene, quod mutasti. Et quoniam ita vis, examinabo particulatim singula, quamprimum ad haec serperastra redire licuerit. Memini verum Natalem Baptistae Mantuani Carmelitae Te quaerere ob dissonas vulgi narrationes. Fuit is annus


page 51, image: s091

M. CD. XLIV. 12. April. qui in ejus Epitaphio lapide in coemeterio aedis S. Francisci, in qua et Fiera conditus, Mantuae disticho expressus est isto:

nasCItVr In terras MonaChVs BaptIsta, sVosqve
VatICIna VersVs e genItrICe bibIt.

Obiit ao. M. D. XVI m. Martio. Bene Vale, mi adfinis, et hunc quoque annum, quem felicem Tibi illuxisse, opto, quam felicissime transige. Altenb. 14. Jan. 1651.

P. S. Alcimi metricorum quot editiones sunt: a quibus, quando, ubi curatae? praeter Fabricianam et Bigneanam aliam non vidi.

EPISTOLA XVI. CHRIST. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. et O. Cum omnium hoc novo Anno Prosperitatum jugi apprecatione!

MAgnifice Ampliss. Domine, Affinis pl. honorande, et magni faciende! Recepi cum Coelio Theonem. Pro additis, ut et Jesuiitarum Poeticis, ingentes ago gratias. Alcimi Editiones indicavi nuper. Easque nominat Zehnerus, qui et cum MSto. contulit, in suâ Editione Anni 1604. in 8vo. tribus aut duobus argenteis Lipsiae venali; qua Alcimum lecturo omnino opus erit. Addam ego et Parisiensem Ascensii in 8vo. quam Gesnerus in Bibliotheca indicat, nec faliere eum ex Epistolis Bohuslai ab Hassenstein, qui ejus, licet vitiato nomine meminit, didici. Habet omnium primam et veram, Argentinensem. M. Jac. Thomasuis, quâ, meo indicio, utitur puto Rivinus. Eandem et ego nuper Norinberga vilissimo aeae nactus sum. Prosaica fragmenta ejus, praeter quae Sirmondus habet, non pauca citat Agebardus. Natalem Mantuani in Annum 1444. incidere nemo non ait: Sed ipse, ut scripsi, Mantuanus adversatur, et Balaeus cui Mantuanus familiarissimus fuit, scribit ao. 1464. Mantuanum octodecim fuisse annorum, idque ipsa Mantuani scripta innuunt non uno loco. Eteostichon illud Epitaphio lapidi inscriptum, quis doceat, praeter si bene memini Wolfg. Krügerum, scire velim. Non memini in Schotti, aliorumque Itiner ariis me legere. Puto recentioris Poetae esse, quod et


page 52, image: s092

Genuis D. stichi dictita. Paulus Jovius, et qui eum exscribit N. Reusnerus, quique hunc, Joh. Petrus Lotichius in Bibliotheca Poetica octogenario majorem falsissime affirmant. Cumque his Guil. Budaeus [gap: Greek word(s)] , qui in Thamatologia p. 31. aetatis 80. ao. 1524. obisse eum. tradidit: Cum ante hunc annum extent edita B. Fierae Poemata, in quibus Arae Bapt. Carmelitae ad Ptolem. Fratrem erectae conspiciuntur. Verum obitus annum cum Balaeo 1516. esse credo. Joh. Weselus qui sub Eugenio IV. natum putavit, et tamen ipsum Mantuanum in vitae suae Epitome aliter (scil. sub Nicolao V.) scripsisse scivit, accuratus alioquin omnium ejus operum, quae habuit, (non enim vidit omnia) lector, quo motus haec narret, nescio. Mirum tantae suo tempore famae hominem, quippe ad quem crebro, (quod ipse met non mendax de se scribit in Epistola ad Ptolemaeum Spagnolum Fratrem suum, contra Calumniatores p. 69.) venerunt Epistolae ex Galliis, ex Britanniis, ab Germania, ex Dacia, ab Oceano usque Cymbrico; ex quibus se intelligere, ait, sua opuscula esse illis in pretio, ab omnibus legi, ab omnibus laudari: post obitum, tarm ignorabilem et despicabilem fuisse factum. Sed de eo panegyrismos nunc non instituo, nec naevos etiam ejus excuso, de quo longa narratio esset. Demsterus, qui Carthusianum facit, mero meridie coecutit. Jul. Scaliger, qui diversis in scriptis satis acerbe hunc excipit, versus ejus prout auctor scripsit, non immutatos in Hypercritico describere Censor debebat. Sed et Vossius immunis culpae vix abihi, qui Appendice librorum de Vitiis Sermonis pag. 804. Mantuani hos versus traducit:

Cur tam ridiculis igitur popularia corda
Observare opus est gverris?

Legitur enim Lib. 12. Fastorum c. 4. v. 48. Obscurare opus est gerris. Ita Balaeus, ita Argent. Editio 1518. Francos. 1573. et Antverp. 1576. Quamvis ultimae hae duae prius alibi fuerint cusae, hic cujusqve Tomi titulo tantum mutato, hoc solo excepto quod Antverpiensis adjecit, quae in aliis antea omnibus Editionibus, etiam Ascensianâ, desiderabantur. Vossii junioris erat, cum tam acutum viderit in Barthii scriptis et Polybium indiligenter legisse sibi persuascrit, patrem, qui non e Sacrosanctis semper est, ut et hac careret culpa, monere, et propria caedere vineta. Quod enim is cum suis Heinsiis, Scriveriis, Vlietiis, Fabriciis, aliis, Barthio tam infensus est, nos non valde movet. Habeo Exemplar Juvenalis cum Scholiaste Pithaei, annotatis a Barthia tam


page 53, image: s093

diligenter undique Eruditorum locis, qui hunc emendent, explicent, illustrent Poetam, ut nesciam quid desiderari possit amplius, nec chartae ullum sit relictum ad plura ingerenda spatium, quemadmodum et pari pacto multos alios auctores ab eo illustratos habeo, testarique possum, pene integrum hunc et alios memoriâ tenuisse, tot et tanta inde recitaverat: nec tamen pag. 2500. Advers. vidit Britonem e Juvenalis Sat. 7. corrigendum: Securi Cyrrhae Dominis, Nisaeque fruuntur. Ita nec optima memoria semper fida est. Sed nolo porro negotium Magn. T. Amplit. facessere aut molestiam creare, quam nuper nescio quo affectu in meum, qvem paucos non Studiosorum Reinesianis partibus faventium nixos Var. Lectionum auctoritate; prorsus depressum ivisse recordor, prolixâ meâ garrulitate, non malo tamen animo, creâsse poenitet. Ideoque cum ad singula respondere, ut ut possim velimve; nec vacet, nec catarrhorum hypochondriacique mali minae permittant, et Apologia ipsa manu jam emissa sit, pluribus parco. Non nostrûm inter vos tantas componere lites. Haec ut supprimeretur prorsus, nunquam suasi: sed partim, ut differretur innui, partim quid cognitum haberem de Adversario, et quid metuerem, indicare me memini. Cum eo vero ut colluderem, quid me adegerit, quem consilii ullius participem minime fecit, aut conscium? Nisi hoc consilii alicujus participem esse colludereve cum eo sit, significare, quid velit edere, ad eamque rem libros mutuo poscere sumereque, aut describi facere. Barthii tam verbosam mentionem fragmenti Apologiae lectio expressit, cum monitorem se ferre velle, Magnif. T. Exca. liquido significaret. Quia vero non pauca notavi adversus Barthium dicta, contra quae, modeste tamen, me opponere possim, eumque jure meo defendere, putavi illum longe plura meis habiturum. Unde illud in Apologia displicuit, displicetque aliis mecum etiamnum: Quia non respondit, ergo non potes respondere. Largiar enim lubentissime, ad omnia non posse respondere: Erunt tamen, erunt, ad quae facile is, si volet. Proponerem Exempla. Sed nolo porro esse molestiae; Quin de caetero, de toto hoc negotio melius silebo. Scribat ille, scribat abus quid velit; ego satis quae domi agam iuveniam, ne excussis propriis aliena curem, aut aliena defendens insanire dicar. Hostis M. T. Ampl. non sui, nec ero, nisi haec hostilitas credatur, me mihi, nemini communicata


page 54, image: s094

nec commmunicanda, annotâsse, quae vellem in Varits aut non dicta, aut saltem immutata: Caetera, me ambabus amplecti manibus pluraqve ejusmodi poscere: nec totum omnino Librum rejcere, aut spernere, quod multi Barthio faciunt, inter quos Vinc. Fabricius non ultimum locum tenet, qui ipsum infinitas (sit venia ejus verba ponenti) concacâsse chartas ait: At nec Barthius hostem suum unquam credidit, quod non pauca monuerim. Imo gratias mihi egit, quod literae tot testantur. Doleo autem, si quid senilib. et fessis suis annis emendare omittit. Quale inter alia Claudiani est, 2. in Eutrop. p. 488. Eventu stolido rerum didicere magistro. Quod cum mutâsset in stolidi magistri, contra omnes, ut puto, libros, alio mentem avertit. Suggesseram enim Livii illum locum l. 22. c. 39. quo pariter Eventus stultorum magister audit. Sed lator instat, ut finiam, et me varia alia negotia distrahunt, ut pene nesciam quid scripserim scribamque. Si quid igitur incommode, insubideque a nolente et totmodis interturbato, festinanteque dictum, id in meliorem partem ut interpretetur M. T. Ampl. etiam atque etiam rogo. Cui et hunc annum et secuturos plures felicissimos precor laetissimosqve bene et ex animo Eam cum suis valere et salvere jubens. Scrib. raptim Cygneae d. 18. Jan. 1651.

P. S. Nicium videre haveo, ut et Vossium ad Vellejum. De Demosthene Ophthalmico, Barthius not, ad Demosthenem Orat.

EPISTOLA XVII. TH. REINESIVS CHR. DAUMIO. Salve, mi DAUMI, adfinis carissime.

ACtum non agam nunc; sit de Tuo inter Nos pax. Alterum omnino omittamus, ne mentione impuri hominis vel ipsi vitii quid contrahamus, vel char a maculetur. Tuum non satis defendis contra Vossium jun. eo, quod parrem huic objicis. Notavit Iste errores Tui; alius parentem ejus notet de suis; ita Veritas nudetur et falsa eliminentur, manente cuique dignitate sua salva. Erravit alicubi Vossius senior; athinc erranti Tuo non erat abs Te petendum patrocinium. Fortassis Vossius junior non indiget indicio tuo, patrem suum hominem fuisse. Culpa vero quam imputas huic, quod in versu Bapt. Mantuani falsam Lectionem, quam in libro suo repererat,


page 55, image: s095

secutus sit, ecquaenam est? Non receperat eo loco einendare Poetam; sed fide Editoris verba recitare, uti jacebant, satis habuit, securus mendi. Eidem culpae adfinis nunc Tu quoque, qui pariter minus attentus falsam ejusdem versus lectionem obscurare retines? Explica vero nobis, quid sit obscurare corda popularia ridiculis gerris. Meo captu melior lectio sit obsurdare, cujus vestigia in alterutro, observare; et hinc exponam phrasin, vulgum nugis ridiculis obtundere, avres vulgi nugis replere, nugis vulgum pascere, fascinare, stupefacere; sane cordibus apte surditas, uti pectoribus et mentibus coecitas et curvitas tribuatur; [note: Constantinus (Medicus Afer) in Viatico suo sic: Avditum obsurdari est quasi majori parte mentem aoserri. Var. de Tar. Lib. a. Philonii c. 50. CXII. ] ecquid videtur? Eteostichon [gap: Greek word(s)] Mantuani elogio subscriptum est in eodem saxo, teste qui vidit L. Schradero in Monum. Ital. et nescio qui Poetae recentioris esse persuasus fis. Idem Schraderus monumenta illa omnia seculi praeteriti, quae asceticis Graecis mscis tuis, (quae nunc recipis) annexa sunt collegit. Vincentius Fabricius quis est, qui ita conspurcat [gap: Greek word(s)] ? Demosthenem ophthalmicum si interea reperistis, bene est: non invideo; at nihilominus censura mea de c. XI. l. XLII. Adversar quae vos antevertit, non iniqua ideo nec importuna fuerit. Inter eos qui laudarunt, nominare etiam debui Simonem Januensem, scriptorem Synonymorum. An Tuus correxerit in de scriptoribus dubiis, quod de Quinto Smyrnaeo olim sensit cum vulgo, scire pervelim: an trajectionem, quam verbis Prudentii l. LIV. c. 14. intulerat de Borea. Rectum enim est Borrae et versum sine mora, quam imaginatur sibi, clavdit, [gap: Greek word(s)] apud Hesych. idem [gap: Greek word(s)] . Vossii ad Vellejum notas, uti et tertiam partem Pinacothecae Nicii non vidi; duas priores mitto; quin et duo folia quae volebas e Gutherio de off. d. A. Quaeso autem significa mihi candide, quid non dictum, quid immutatum in Variis velis: Fortassis quaedam delevi, quaedam explicavi jam, quaedam emollivi, ut feci de locis quatuor in Necess. Dep. quae arrodere Rhyakinum posse putabam: (hic certe pavca habuit quae pro Tuo diceret); quaedam etiam tueri possum; quod Tu fortassis haut reris. Non celabo Te quid de commo. Tui in Claudianum nuper e Transisulanâ ad me scripserit amicus: Vidisti, inquit; interea immanem B. comm. in Clavdianum et promitti illic jam CLXX. Librum Adversariorum? At sustine et videbis brevi librum perpusillum, sed Musarum


page 56, image: s096

et Gratiarum manufactum, Clavdianum cum Notis et ex recensione Nic. Heinsii, summi Juvenis et Patri nec ingenio, nec eruditione nec versuum scribendorum facultate concessuri: illic plus ducentis locis meliorem videbis illum Poetam, de quorum cura ne per somnium quidem cogitavit Asiaticus commentator; hactenus Ille. Non sperno Comm. d. quem vidi solum indice Crauserô nostro; sed nec contemnendum est judicium viri docti, et, quod palmarium est, ad candorem probitatemque formati, quiqve ideo nec Tibi poterit displicere. Sed verborum nunc satis. Bene Vale, mi opt. Adfinis, et me ama. Scr. Altenb. Cal. Febr. 1651.

EPISTOLA XIIX. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. S. P. et O. Nobiliss. Magnif. et Excellme. D. REINESI, Domine, Affinis et Maecenas plurimum honorande!

NE Tabellarius nostras, superiori mense a Magnif. T. Nobil. responsum in reditu poscere jussus, officium suum, velut praeterita hebdomade, iusuper habeat, non praeter rem commonitorii vice Epistolium hoc commisero. Volebam nupero gerulo contradere Alcimum tum Zehnerianum, tum Argentinensem; Sed quia usus aliquis forte tum obvenerat, nec is a Magn. T. Nob. poscebatur, illum onerare omittebam. Auctiores interea non paucis libris plutei mei facti sunt, inter quos est Cornelius Celsus Thriveti et Roussei in 4to. Edit. 1592. Epistolae medicinales Conr. Gesnerie, in 4to. Theodorus Rhaita, vel Rhaetensis Bezae in 4to. Olai Magni, Epitome in 16. Novi Orbis Historici, in fol. Scriptores Siculi, in fol. Tilii Res Gallicae, fol. Ptolemaeus Magini. 4. J. Diasii a fratre interemti Historia ab Claudio Senarclaeo conscripta. 8. Procli quaedam Opuscula graeca 4. et 8. Gariopontus ex 1. Edit inscriptus Galeni Passionarium. Quem cum otiosus aliqua cum duabus aliis Editionibus conferre inciperem, non parvam adverti lectionis differitatem. Caeteros non recenseo. De Graeco meo Codice N. T. Magnif. quid videatur, rescire gestio. Ad plura scribenda nunc nec otium, nec animus est, ne nugis meis intempestivis


page 57, image: s097

N. T. Magnif. justo sim onerosior. Opt. et diu vale, Eminentissime Domine, Maecenas et Affinis aetatem venerande, et Dn. Ziegnerum nostrum (cui significo, reliquas Eobani aliorumque Epistolas a Camerario una cum vitâ Hessi eodem descriptâ in 8vo. editas in mea esse Bibliotheca) pl. salvere et belle vivere jube. Cygn. d. 15. Febr. 1651.

P. S. De Q. Smyrnaeo nihil mutatum a meo Amico novi. Nec in Exemplari quod ab ipso accepi, quicquam annotatu video superhoc negotio. Pag. 960. ad Claudianum putat Milesium Smyrnaeum esse. Quem adeat M. T. A. et me de Corintho doceat certiora, quae habet, rogo. Francisci Sanctii novam Grammaticam omnium absolutissima, eandemque brevissimam Salmanticae ao. 1587. in 8vo. editam magnopere commendant Gasp. Scioppius in Consultatione de Scholarum et Studiorum ratione, nec minus Nicius in Pinacoth p. 1. p. 257. Quemadmodum et maxime laudatur ejusdem Minerva sive de causis Latinae Linguae, quos Libros nimiopere videre aveo, et ubicunque possum indago; nondum tamen favente Deliâ.

EPISTOLA XIX. EIDEM. S. P. et O. Magnif. Ampliss, et pl. honorande Dn. Adfinis.

HEri demum appulerunt M. T. A Literae, KL. Febr. scriptae, cum Anachoretis meis, et Nicio. Borrae apud Prudentium rectum est. Restituique itidem jam olim in Miscellaneis Paulino Nolano, Carm. de Reditu Nicetae, v. 245. ubi vulgo, etiam in Rosweidi Editione, editur, Te patrem dicit plaga tota Boreae. Apologia si excusa est, exemplum exspecto, ut et reliquorum Gratulatoriorum Carminum. Quibus ut alia vice (hâc nescio quâ incuria quove impedimento turpiter neglecta) interesse possint meae Musae, unice vovens: Ad caetera, cum Nicium remisero, fusius. Nunc enim Schola avocat, vix pauca haec significare valentem, commodum dato qui ferat. opt. Vale [gap: Greek word(s)] Domine, Affinis Pl. colende. Cygn. d. 25. Febr. 1651.



page 58, image: s098

EPISTOLA XX. EIDEM. S. P. et O. Magnifice, Ampliss. et Excellme. REINESI, Domine, Maecenas et Affinis magni aestimande et aetatem colende.

MAntuani Tomum II. per Dn. Ziegneri famulum nuperius misi. [gap: Greek word(s)] obscurare in omnibus Editionibus est, quas vidi; nec scio aliam Fastorum Edit. praeter Mediolanensem anni 1520, quae in appendice Bibliothecae Gesnerianae laudatur. Laurentius Cupraeus, nisi potius Th. Pulmanus, qui omnes Edd. etiam antiquissimas contulit, nunquam insuper antea edita addidit, calce Tom. IV. nihil de hoc versu monuit. Nec necesse adeo est, obsurdare ut legamus. Plautus in Trin. actu 3. sc. 2. v. 41. obscurare amorem pectus ait. Quo Catone contentus sum. Ipsa sane Mantuani antecedentia verba declarant, obscurare corda dictum esse pro obscuris quaestionibus et sententiis corda incertare, et dubia quid credant tandem reddere. Quemadmodum dicimus deproperare aliquid, quod properanter scribimus, agimusve; Et canis apud Persium sitit linguam, qui sitiens porrigit. Baleus quoque diligentissimus Mantuani Lector ita hos versus laudat. Male igitur Vossius; qui et in Rhetorica contracta (majorem non habeo) lib. 4. p. m. 277. vocem Gverra pro Bello Mantuanum ne in versu quidem refugere affirmat, qua tamen voce nuspiam is auctor utitur, correctior et melior legendus, si per typographos et immaturos Correctores licuisset; quod ipsiusmet Mantuani querelae in Dialogo et Epistola contra Calumniatores et Detrectatores, et Apologia Ptolemaei Fratris testantur. Schraderus mihi ignotus est, ut de ejus fide quid pronunciem non habeam; alioquin si suspicionibus indultio esset, contra irem. Mirum utique, cur ipse Baptista alium annum Natalem indicet, et quare Ptolemaeus, tam strenuus alias Fratris defensor, adversae sententiae hoc Eteostichon saxo incidi passus fuerit: Aut si hoc verum annum indicat, cur vitam a Fratre ipso scriptam sub finem 2di Tomi, non immutârit, aut penitus aboleverit. Nondum itaque Schradero fidem plenam adhibeo, utut sese vidisse affirmarit. Quid quod [gap: Greek word(s)] illa, Monachus Baptista, Lutheranum


page 59, image: s099

aliquemm potius Autorem praeferat, rerum Mantuani non usque adeo gnarum; splendidius aliquid positurum, si scivisset illum fuisse. Theol. Doctorem, et Carmelitarum Pricrem Generalem, ut ut sese [note: Joh. Matthesius im Ehesptegel. p. m. 171 b. des Mantuani Vater soll 3. Doctores erzogen haben.] functione ea semel et iterum studiorum gratia abdicârit, tertia tamen vice ad eam dignitatem rediisse; fratresque habuisse toga sagoque clarissimos, Alexandrum Jureconsultum et cathedralis Ecclesiae Mantuae Canonicum; Ptolemaeum Mantuano Principi a Secretis, hominem ingeniosissimum, lectionis plurimae, et acris judicii, ut Marius AEquicola laudat; AEgidium, quem anno 1509. in congressu Gallorum cum Venetis occisum conqueritur ipse Baptista; Federicum item, viros bellicosos et virtutis ac fortitudinis avitae aemulos. Horum enim Pater Petrus, cui librum de vita beata Baptista inscripsit: Avus Antonius Spagnolus Cordubensis, qui sub Alfonso Calabriae Rege exercitus duxit, postea sub Philippi Mariae Ducis Mediolanensis stipendiis militavit, etc. Eteosticha num illo tempore in Italia fuerint celebria, nodum comperi. Apud Germanos Sebastianum Brandium in Poematis A. 1495. editis iis usum esse scio. Haec ut ejusmodi plura vel certiora aliquando eliciam, adjicere placuit. Heinsii Claudianum desidero videre: Verum eum nondum prodiisse puto. In Barthianum concinno nunc Indices Verborum, Rerum, Auctorum.

In Variis Lect. nonnulla quae occurrunt animadversa invitus certe huc appono: Siquidem is ego non sum, quicensoriae in aliorum labores virgulae jus arrogare sibi debeat. Pacem igitur M T. Ampl. praefatus ac sperans haec indico: Ad p. 558. de Vettio scribens Barthius Seldenum non vidit: primam enim Editionem tum non habuit, et Adversaria, quae edita habemus, ao. 1618. fere absoluta erant, certe ea pars, cui haec de Vettio insunt: eujus rei documenta penes me sunt, et ao. 1623. jam absolutos habebat XCVI. Libros, quod indicant, nec falso, Animadversiones ad Gallum Conf. p. 113. De Scaligero ad Eusebium, cum et ipse non viderim, Barthium nunc non excuso. Forte non attendit ejus verba, aut Liber peregrinanti tum ad mamum non fuit. Ad Camerarianum sane illud Exemplar nihil, quod huc faciat, annotavit. Quod Latinum Scriptorem dixerit, non est ut tuear eum, cogitans ea quae pag. 693. Var. Lect. a M. T. Ampl.


page 60, image: s100

scripta video. Conjicio hinc, imo credo, in Adversariorum 2do. Tomo, vel et Tertio (non enim integros tantillo tempore tantos libros perlegere potui) meliora docuisse. Ad p. 560. Barthius non ait, se nescire Charisium Rhetorem a Rutilio Lupo hoc nomine laudatum; qui Rutilium tam ex Rhenani, quam Pithaei Editione, tam diligenter pervolutavit, quod notae marginales creberrimae testantur: Sed ait, se nescire, utrum MStum illud Aristotelis Librorum ad Nicomachum Compendium, quod Charisio vel Chalisio exesis prope literis asscribitur, illius ipsius sit Charisii, qui a Rutilio Lupo citatur, an alterius. Ad MStum. ipsum Membraneum assignavit, in aliis Membranis Curio Fortunatiano illud attribui: Melius tamen Epitomen Epitomae Fortunatiani perhiberi debere, censet. Addit etiam, Charisium a Prisciano citari. Sibi tamen neutiquam Romanum hominem sapere hanc Epitomam. Habet folia XX et s. in oblongo 4to. ceu vocant. P. 561. Qui Prodromi Edit. Lipsiensem A. 1598. (titulo Cyri Theodori Prodromi) inspexerunt, iis perspicue loquitur Barthius: qui minus, non aeque bene mentem ejus percipient. Non dicit sentitqve, Cyri Poetae illius mentionem apud solum Evagrium, nec alium praeterea, superesse; Scivit enim Suidae testimonium praefixum illi Editioni: Sed ad hunc Theod. Prodromum istud nihil facere ait. Et in orâ libri, quem XIV. hos Annos possideo, juxta Suidae Testimonium haec verba: Nihil ista ad hunc Theodorum: asscripsit. Cyri enim praeter mentionem solam (sive eam apud Evagrium unum capiamus, sive etiam apud alios) nihil operum amplius jam exstare. Ibid. Per Hyberam Poesin a Barthio in Commentario ad Britonem, quem ao. 1634 vidi, et ex quo superiori autumno non pauca excerpsi, Seneca Tragicus intelligitur, compositus cum Graeco Sophocle. Quare non dicendus ideo erat Britonem minus cum cur a legisse. Asscribam autem ejus verba ex dicto Commentario: Sophoclem, licet Tragicum, pro Heroico tamen Poeta laudant, et cothurnum ejus pro felicisso. Hexametro carmine habent optimi Scriptores adeoque ipse Maro. Iberam igitur Poesin pariter hic Tragicam Senecae Magnidicentiam capio; Scriptum nimirum Regale, quale suam Tragoediam laudat etiam Ovidius.

Et dedimus Tragico scriptum Regale cothurno
Quaeque gravis debet verba Cothurnus habet.

Addidit deindo: De Lucano capiunt alii: Cujus quae tandem cum Sophocle


page 61, image: s101

paritas aut conjunctio? Haec ille loco memorato, nec quid praeterea. Ad p. VI. Non video Barthium illum Libellum Physicalium virtutum Kyrano asscribere, (sc. de sua sententia): sed tantum indicat, quid invenerit. Ergo non. fuit, deceptus. Quin Kiranus citatur ita ille a M. T. Ampl. ipsa p. 389. Var. Lect. Et Humelbergius pag. 126. ad Serenum Kiranum laudat Ad p. 16. Verbum [gap: Greek word(s)] extat apud Epiphanium vol. 1. fol. 771. editum a Dion. Petavio, cujus industriam et accurationem saepe coram depraedicavit Barthius, quique Barthii AEneam Gazaeum, quem Martino Opitio offerente sub censura habuit ad typos olim approbavit, modo quaedam alicubi eximerentur; quod Opitius, cui in hunc Animadversione a Barthio Carmine, quod descripsi, dedicatae erant, ab Auctore impermissum facere noluit. Epiphanii verba sunt, adv. Haeres. lib. 11. Tom. 11. Haeres. 69. c. 50. de Arianis: [gap: Greek word(s)] . Apud eundem adv. Haeres. lib. 2. Tom. 2. Haeresi 69. c. 74. fol. 801. legitur: [gap: Greek word(s)] etc. P. 21. Barthium memini assentiri Rutgersio, qui post Grialium ad Isidor. l. 1. c. 23. Lectionem Isidori editam defendit. Rationes autem quas tum ille proferebat, non amplius memini. Pag. 132. Nescio quî Plinius Aristotelis plagiarius dici possit, qui lib. 8. c. 16. summa cum Aristotelis laude se sua ex eo compendio traducere ait. P. 208. contra Casaub. locum de Dionysio Chalcidensi, non inepte poterit conferri et Nicol. Loensis in Miscell. Epiphyll. pag. 354. Pag. 182. addo qui Plinium Val. citarunt, Paulum Jovium c. 35. de Piscibus Romanis, Dodonaeum de vitis vinique historia, et in Florum historia pag. 273. Pag. CLXXXIV. [gap: Greek word(s)] Ramenta [gap: Greek word(s)] non nove dicitur. Habet enim Plautus Bach. 3. 4. v. 10. et Rudente, 4. 3. v. 77. Videndi Nonius et Taubmanus ad Pl. 2. Edit. p. 1030. Ad p. 198. [gap: Greek word(s)] Avca ex Articulo et voce Graeca [gap: Greek word(s)] coalitum non credidero. Caussas brevitatis ergo omitto. Mihi contractum est, pro avica: ut ab amnis, amnicus, sic ab avis, avicus, contracte aucus, auca. Probant hoc Raucus pro Ravicus, a Ravis: et Auceps, pro aviceps. etc. Ad p. 237. [gap: Greek word(s)] AEmidus in Indagatore Radicum defendo. Rittershusio, qui pag. 550. ad Salvian. Tumidus corrigit, Iocus erat inspiciendus accuratius. [gap: Greek word(s)] AEmidus enim per Tumidus explicatur. Ergo sic non potest Iegi. In Glossis est: AEmidus, [gap: Greek word(s)] . Qui vero mihi dixerint, unde verbum


page 62, image: s102

AEmulaeri sit, iis ego vicissim dixero, unde Adjectivum AEmidus. P. 244. Dicis gratia appingo huc quae Scheda vetus Anglicani Glossarii alio calamo, atramentoque habet a Barthio omissa: Fagolidori, quod non manducans sinancias vel senecias, i maledictiones. Fage enim quam comedere. Lidros maledictum dicitur, qui enim aliis detrahunt, quasi maledictis se pascunt. Quod vero expositiones [gap: unknown signs] manducans senecias, non est verbum de verbo dictum; sed sensus de sensu. Sinancie enim folia sunt gulae, et qui aliis detrabit, quasi folia gulae suae comedunt. etc. Pag. 5. 4. pro Herodiani Eroticis apud Gariop. forte legendum Heliodori. Omissus est autem inter Eroticos mox Scriptores Eustathius de Ismeniae et Ismenes amoribus, quem Goth. Jungermanus editioni paratum morte praeventus publicare non potuit. Fecit autem post Gilbertus Gaulminus. Syri Jamblichi fragmentum e Photio per occasionem (nisi longum est) optarem mihi descriptum. Pag. 169. Lib. VI. Plin. c. 20. (mihi c. 22. Edit. Basil. 1530. utenti) Nobis diligentior notitia etc. Ita habetur in praedicto meo Exemplari. P. 24. Italicum Bottega potius sit e Germanico, quam Germanicum ex Italico. Ibid. Egeria, noxia, in Glessis correctione non indiget. Sequitur enim: Egestio, nocens. Incertus auctor Carminis de Ventre, stultissime olim Ovidius creditus, cum D. Paulum laudet, cujus meminerunt Aldus in vita Ovidii, nec non Glodastus Praefatione in Pseudovidiana, v. 171. ubi venter ad membra cibum sibi denegantia:

Si vos ingeritis, ego digero; quod nocet, illud
Egero; quod prodest, hocce cuique gero.

Praeterea Nixios Deos memini legere, nescio an Nixiae Deae inveniantur. videndus Festus. Ibid. Incuba, quae res alienas tenet. In Gloss. Isid. et Exc. Pith. legitur Incuba, qui res. Legendum Incumba. P. 240. Aliger pro Gallo apud Sedulium usurpatur, ex cujus Scholiastis forte in hanc Glossarum farraginem transiit. Barthius lectionem suam Gallier/ quae habetur l. 16. c. 24; ipsus refurat l. 53. c. 3. col. 2478. Ibid. Aviani Nomine nullus Autorum antiquorum fuisse dicitur. Habentur tamen qui Glossas eas si non praecedere, saltem aequare aetate possunt. Est enim Avianus Fabularum scriptor inter Poemata vetera a Pithoeo collecta, et a Pulmanno aliisque toties editus. Est Avianus Epitomator. Hygini. Epigramma nescio cujus Aviani in Mart. Capellam lib. X. Adv. c. XX. se habere ait Barthius. etc. Nisi Anianus


page 63, image: s103

in Glossis legendum sit, cujus habemus in Julii Pauli Patavini sententias receptas interpreationem: et est Chrysostomi Interpres hoc nomine. Liber Aniani memoratur in Testamento S. Everardi apud Aub. Miraeum Codice Donationum, cap. 21. p. 98. Ib. Titiani apud Diomedem illud; legitur etiam apud Catonem de R. R. c. 2. f. Pag. 196. [gap: Greek word(s)] Succidare ipse Plin. Val. l. 1. utitur, ut citat Barth. col. 1679. Eum Plinium non habeo, quo utinam aliquando possem potiri. Pag. 194. [gap: Greek word(s)] Salvare non satis latinum vocabulum esse non credo. Non enim ad Latinitatem vere et universaliter agnoscendam sola sufficiet auctoritas, praesertim tot deperditis Scriptoribus. Probat [gap: Greek word(s)] Salvere, bonum id esse. Si enim, ut Albere, Neutraliter, Albare, active; si Nigrere, Nigrare; Fugere, Fugare; Jacere et Jacere etc. dicimus: cur Latinitas non admittat et hoc, praesertim cum [gap: Greek word(s)] Salvere Neutrali significatione bonum sit, utut nunc defectivum et consuetudine ac culpa vernaculae nostrae vulgo non ex verbi indole vertatur (grüssen enim vere non exprimit) et sequatur hinc [gap: Greek word(s)] salvare Activum pariter esse bonum? Ad p. 4. pro [gap: Greek word(s)] mavult Barthius [gap: Greek word(s)] deglutit. Sed desino tandem. Hoc solum addo. Apud Mart. Capellam l. 2. de Nupt. Phil. pag. 28. leguntur hi versus:

Cum creperum Lux alma micat gemmata decore,
Cum nitet aurato fit et cum Phosphorus astro.

Quomodo hos Barthius legat, videre est l. 22. c. 22. et 25. c. 12. Grotius legit ex vestigiis MSti: Gemmata Dione cum nitet aurato, et cum fulgit Phosphorus auro. Ego. legam: gemmata decoro cum nitet aurato fulgescens Phosphorus auro. Mox v. 6. Et matutina greges quatiunt in pascua caules. Tollo [gap: Greek word(s)] greges, est enim Glossa vocis caulas. In Matutina ultimam Caesura longam facit. Nisi quis malit matutinas. De hac Emendatione M. T. Ampl. judicium exspecto. Caetera quae scripsi otio omni destitutus et properanter, in bonam ea ut interpretetur partem enixe rogo, meliora nullis ingratiis docendus. Bene vale diuque, et publicae ac Literariae Rei bono maximo, Eminentissime Dne, Affinis singulariter colende, et me, quod facis, ama. Cygn. d. 9. Martii 1651. praeproperanter.



page 64, image: s104

EPISTOLA XXI. EIDEM. S. P. et O. Magnifice, et Amplissime. REINESI, Domine, Affinis et Maecenas aetatem venerande!

DIdici nuper alicunde, Andreae Oratoris Carmen a Pulmanno, post a Barthio l. 56. Adv. c. 16. editum, quod et ego ante septennium recudi feci, esse a Grutero quoque editum ac emendatum Inscript. p. MCLXXIV. 3. Id an ita sese habeat, nisi grave sit M. T. Amplit paucis pro occasione erudiri non leviter desidero. Novit enim M. T. Amplit. me Inscriptionum illo thesauro adhuc esse destitutum, et unde aliter desiderii mei fiam particeps non suppetit. B. Vale Magnifice et Amplissime Dne Affinis et Moecenas honoratissime, et si non ad superiores responsionem, saltem Mantuanum huic [gap: Greek word(s)] reportandum trade. Cygneae raptim, die 9. Aprilis. 1651.

EPISTOLA XXII. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. Salve mi carissime DAUMI.

MAntuani Carmelitae tui, nihil penes me est, neque memini eum abs Te petere: quare alibi eum quaerito. Miror autem scrupulositatem tuam de anno ejus emortuali: quot horas tibi perire passus es inutili prorsus curâ? Natus fuit ao. D. 1444. fide eteostichi sepulchralis Obiit, teste Joh. Bapt. Codronchio med. Imolense, ao. aet. LXIII. [note: Joh. Gvalter. Belga lib. 2. Chronici Chron. Eccles. natum anno 1444; obiisse anno aetatis LXXII. dicit. ] Jam habes. Schraderos, quod Te non nosse dicis, eoque nec credere, quod illi viderunt et vidisse publice profitentur, vis, dicet Tibi inferior Saxonia, Academiae Francofurtana et Helmstadiensis; Ea hodieque fovet Christophorum Eloquentiae Professorem. Suspiciunculis tuis et vago discursui multa possem opponere; sed cui bono [gap: Greek word(s)] ? Nimis agreste est, sed quod commune habes cum scurrâ, quod vel quater in una epistola repetis, tuum istud non credo: quis autem curet


page 65, image: s105

ejusmodi [gap: Greek word(s)] ? Excessum pietatis tuae erga Barthium (sic enim interpretabor potius quam inconsultam pertinaciam defendendi falsa) facile feram Ego; sit sane divus; at quod ejus incogitantias pro sapientibus cogitatis venditas et paras manifestis erroribus colores, injuriam facis ingenuitati tuae. De Vettio jam aliquid respondi scurrae: habes particulam responsi excerptam e Depuls. cal. et scurr. dicter. R. Non attendit verba Scaligeri, inqvis. Concedis igitur [gap: Greek word(s)] habuisse hominem tum; hoc et dixeram ego. Si attendisset, non errasset. Forte liber ad manum non fuit; non ergo debebat rem sine libro tradere scil. quam e libro potuisset melius. Ad Camerar. exemplar nihil quod huc faciat annotavit: nihil habuit quod annotaret, i. e. nescivit quis fuisset Vettius iste; hoc erat [gap: Greek word(s)] , et a me satis demonstratum. Id vero lepidum unum: Credo in 2. et 3. tomo Adv. meliora docuisse. Non credis, quod alii viri graves et eruditi vidisse testantur: credis, quod nec dum vidisti: quorsum tandem [gap: Greek word(s)] , inclinatio in illum tuum, te pertrahet? Et quid tum, si vel maxime meliora docuerit doceatve senex post duo quindecennia? Ego examino quae scripserat juvenis ante; et constat sibi veritas aequitasque modestae meae reprehensionis. Verba Barthii l. 34. c. 19. de Charisio adeo clara sunt, ut gnaviter impudentem esse oporteat, quisquis aliter exponere avdeat. Nescio, inquit, an Charisius rhetor priscus lavdatus a Rutilio Lupo, Charisius sit: subdit, Ego tamen sub hoc nomine. quae adversativa excludit tuum illud [gap: Greek word(s)] Barthium de mscr. Ethicorum ad Nicom. Aristotelis compendio, an sit illius Charisii, loqvi vel dubitare. Prorsus hoc alienum est. Nimirum, dubitare vel nescire se ait, an verum id rhetoris nomen sit, habere se tamen sub eo nomine scriptum Ethicorum Aristot. compendium: quae illatio praegressam de veritate adpellationis dubitationem aliqua mollit. Quod autem alterius molliendi vel corrigendi gratia infertur, id ab eô, propter quod infertur, sensu communi dictante, aliud est. Duo igitur isto loco agit Barthius, non unum, uti tu confundis. Et [gap: Greek word(s)] et calore confidentiae pronunciasse istud Tuum patet. Citari Charisium a Prisciano, ait: addere poterat, etiam a Ruffino. sed iste quem hi citant est Sosipater Charisius Grammaticus Latinus: nos de rhetore, et quidem Graeco, quaerebamus.


page 66, image: s106

Et quid attinet ita manifesto licenterque sophisticari in re aperta? Barthius non nescivit Charisium a Rutilio laudatum, qvia Rutilium diligenter pervolutavit. Nec enim hoc imputo Barthio, quod Charisium ignoraverit; jam enim eum nominaverat: sed quod dubitaverit an sit Charisius, hoc est an verum hoc ejus nomen: quod ostendi e Tullio et Fabio verum esse: didici etiam interea e Senecanis svasor. et controv. vocatum Dioclem Charisium. Hic tamen, si quis Carystium a patria adpellatum fuisse voluerit, idque idoneis testibus probaverit, alius ab illo fuerit. Ex ista praepostera concludendi ratione, de qua tibi tantopere places, colligo Te pugnare magis velle, quam posse; lacessere potius quam ferire: nec enim, uti nunc perspicere, si vis, potes, quidquam proficis De Cyro etiam turbas coenum, anguillas capturus scilicet; fortasse ne gobionem qvidem capies. Quod Svidae testimonio inepte praefixo editioni Cyri Theod. Prodromi Lipsiensi adscripsisse Barthium in orâ libri dicis, id jam ante scripserat l. 43. c. 16. et nemo contradicit; sed id nihil ad rem facit. Quod avtem, an praeter illam mentionem Evagrii, ejus quidquam aliud supersit nescire se ait, eam ejus nescientiam e Svida sanari posse putavi; cujus si ipsi tum in mentem venisset, Evagrium non nominasset solum. Imo licet postea in Svida repererit Cyrum Panopolitem, non habuit tamen pro eo, cujus praeterquam mentionem apud Evagrium nihil superesse dixerat, oblitus nim ejus quod in Adv. scripserat. Hodie fortassis habet utriusqve, Evagrii et Svidae, Cyrum pro eodem homines; laudo: quod: non habuerit ante annos triginta et quod temere definiverit, non extare ejus mentio nem praeterquam illam apud Evagrium, id vero culpavi; nec poenitet. Et quomodo verum dixerit B. nihil ejus praeter illam mentionem superesse, cum in anthologio legantur, quamvis pavca, [gap: Greek word(s)] . Iberam Poesin apud Britonem de Lucano interpretatus sum, non sine ratione in ipso Poemate cuivis obvia. Senecam tragicum Poetae im mente fuisse, quod vultis, multa sunt quae credere impediunt, inprimis obscuritas et argumentorum (fabulas enim exhibuit) vilitas prae Lucaneo: in quibus, inquit Scaliger, Sophoclis se esse voluit similiorem frustr a fuit. Facita de Senecae judicasse Britonem, quomodo per Iberam Poesin significaverit et Sophocli eum copulaverit? Quid, quod tragoediae illae non unius avtoris, sint, multo minus Hispani?


page 67, image: s107

Medeam Ovidio adjudicari, Thebaida alteri, reliquas Senecis, notum est: et Hispani avtoris esse putaverit Brito? Fortassis istum X. Tragoediarum fasciculum ne vidit quidem: nec enim hoc ullo idoneo testimonio adstruere potestis. Quae paritas aut conjunctio Lucani cum Sophocle? inquit Tuus. Comparaviteos de sua sententia Brito, forttassis sui seculi judicium secutus, et quia magnidicentiam in utroque eandem reperisse existimavit, quam Tuus non inesse putat. Quicquid sit de Ibera Poesi, de Lucano tamen non hoc tantum, famae Lucanus amator, dixit Brito; sed multa alia, quae ipsi Britonis adeo diligentes Lectores et commentatores ibidem, si volueritis, invenietis; et judicium igitur istud Tui non usquequaque sanum est; [gap: Greek word(s)] . Cum l. XI c. 17. adpellat librum Cyranni, qui [gap: Greek word(s)] titulo fuit apud veteres, Cyranno eum adscribere velut avtori, sine ulla ejus injuria dicere potui. Tu non de sua sententia id facere scribis. Non pudet autem Te ineptiarum, quae malignitatem etiam trahant? Recitat ticulum ut invenerat in mscr. non addit, quod suspectum eum habeat; vocat insuper librum Cyranni; quid potui colligere, vel intelligere, nisi quod habeat pro genuiua inscriptione et vera avtoris adpellatione? Cum, quod opus Critici est, alias semper soleat emendare inscriptiones librorum et scriptoribus sua nomina restituere; hic autem neutrum fecerit, restat, vel quid diceret non habuisse, vel nihil dici praeterea, non inquiri ultro debere, existimasse. Et quid tantopere indignaris? addidi, Eum autores ejus rei habere; et possum praeter eos, quos nominavi, alios sex adferre. Removi igitur ab eo errorem solitarium: cum aliis autem multis eum errasle, deceptum fuisse, nec hoc concedes mihi? Ergone posthac cogemur avdire Te de Tuo sic ut de Hippocrate Macrobium, ampullantem, B. qui tam fallere quam falli nescit? Aufer nobis turpem hanc adulationem et liberis literatorum ingeniis servitutem admo liri desine. Nunc autem medium me tenes; vicisti totum: Ipse Kiranum citas p. 589. Exterge prius gramias, quas inclinatio in illum, offensio in me Tibi peperit, tum judica. Kiranus, quem vocant, scripsi. Hoc verbi si Tuus addidisset, [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] dixisse, et ex aliorum sententia ita nominasse scriptorem intelligi posset. Vides nunc, me capita illa duo 2. l. 1. et 14. l. 111. quae vel dispuncta vel immutata volebas, nondum vel dispungere vel immutare


page 68, image: s108

constituisse. Et miseret me Tui, si quae attulisti sola illa sunt, de quibus dicebas, erunt tamen, erunt, ad quae facile B. respondere, si voler, poterit; nisi aliis armis defenderis tuum, me impugnaveris, gradu semper dejici proximum Tibi est, cogerisque calamum delingere. Plinium Aristotelis plaegiarium adpellavi, eo sensu quo alias amicos fures temporis; quo Clemens 6. Strom. [gap: Greek word(s)] seu gentilium, qui multa a Judaeis desumserint; item [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , qui quae essent aliorum, fecissent sua, dixerat. Traxinim. vocabulum in bonam partem, quod omnino licuisse spero: sin permittere noles, age Satyrâ grande hoc peccatum persequere; valebit in defensionem Tui exemplum Rhyakini, qui propter [gap: Greek word(s)] admorserit, ecavdis, Werram etc. [gap: Greek word(s)] mihi minatus est carnifex. Nimio rectius quaereres ex amico tuo, cur quod in Prot Evangelio narratur de Salome Ebraea, vocârit historiam, l. IX. c. 18. quod putidum impiumque figmentum monachi esse non nesciebat? cur ventosam extrahendo sanguini medicis usurpatam, l. XLVII c. 15? Condonabis ipsi istam catachresin sive [gap: Greek word(s)] , etiam laudabis? et illam igitur mihi remitte; ut laudes, non exigo. De verbo [gap: Greek word(s)] litem movi Casau bono et Salmasio ideo, quod verbum [gap: Greek word(s)] inter ea esse, quae ad duas conjugationes pertinere notant Grammatici, et tam in [gap: Greek word(s)] , quam in [gap: Greek word(s)] efferatur, nondum docuerint; Peto etiam a vobis, qui hic ad versamini mihi, hoc doceri: Interea dum id faciatis, persto in sententia, et legero apud Epiphanium [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] (quae facilime permutari potuerunt a librariis, ut in [gap: Greek word(s)] Philemonis apud Athenaeum l. VII. [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] : et verbum igitur vere Graecum fuerit [gap: Greek word(s)] , i. e. aucupari voculas, verba venari, quod Gellius [gap: Greek word(s)] sine ullo vitio, ut puto, dixit. Nam [gap: Greek word(s)] est studiose et ex insidiis observare, ut noceas; quod vel e LXX. verbis Gen. 3. 15. pateat, Pollux l. 7. 6. 30: [gap: Greek word(s)] . Svidas: [gap: Greek word(s)] . Voculam autem [gap: Greek word(s)] , quam Casavb. et Sirm. apud Epiphanium invenisse putaverant, et quam rejeci adductis rationibus, etiam vitavit Salmasius; accusativo enim plurali nominat [gap: Greek word(s)] ; cujus singularis primos fuerit non [gap: Greek word(s)] ; cujus formae eo loco alia adducit.


page 69, image: s109

Fortassis [gap: Greek word(s)] est in Epiphanio et pro [gap: Greek word(s)] , quod ediderunt, scripserat ipse [gap: Greek word(s)] . Certe Dativum [gap: Greek word(s)] non admittunt technicorum de eo regulae: formatur enim a Dativo singulari [gap: Greek word(s)] ante [gap: Greek word(s)] posito, [gap: Greek word(s)] , non [gap: Greek word(s)] . Cum Poetis, qui a Nominativo formant addendo Syllabam [gap: Greek word(s)] , locutum fuisse Epiphanium quis credet? Quae de Petavio Opitio, et AEnea Gazaeo Tui interseris, [gap: Greek word(s)] sunt, et poteras ejusmodi frui solus: sed nimirum garris libenter. Ramenta in sing. numero quippe constructum cum verbo sing. apud Plin. Val. nove dici visum fuit Barthio? item mihi; mutavi igitur verbum emendat in plurale emendant, ne nove diceretur. Inusitatum enim exoletumque ramenta pro ramentum: et negare nequis, cum hoc in genere neutro toties apud Scriptores legatur, illud in genere foeminino apud unicum Plavtum, novum esse a communi scribentium usu remotum. Credam Grammaticis, qui ramenta et ramentum utraque [gap: Greek word(s)] efferri docent: (habet ejus census alia primae et sec. declin. foeminina aeque ac neutra Caper de verb. dubiis, Vossius de anal. c. 35. p. 144. super ea placet alia Tibi adnumerare, ne non observasse cavilleris. [note: Cydoniae mespliae apud Plin. Val. Lextvtae l. 3. c., 14. pro lixivti sic et Colum l. 12 c. 36 Lexivae edidere.] Sed Plinium Val. hac forma usum isto loco, non est morose adfirmandum. Utitur enim neutro genere l. IV. c. 35. ubi sic: Ramenta pellis cervinae ex aceto trita illiniuntur. Tuus etiam hic nove dici putavit, non satis inspecto loco. Si prarterea voles ramentam Plinio intrudere per latus meum fodicabis Dominum tuum, qui perinde ac ego ramentam non potuit concoquere. De avcae etymô ex [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] Dorico, consentire mecum Vossium video: eoque pro absurdo ineptove adeo a Te, nisi tua nimium amares, non haberi debuit. Is cum uno loco duo etyma, ex avica Latino et isto Graeco produxisset, alterô repetit hoc tanquam solum verum et probabilius, omisso isto. Doribus et AEolibus magnae Graeciae incolis maximam suae linguae partem debent Italicae? gentes: sic etiam Latini: e quorum avcâ (est enim antiqvum) vulgare hodieque occa, ocha factum est et Dorum [gap: Greek word(s)] plane exprimit. Non formasse autem Latinos [gap: Greek word(s)] avca qua speciei adpellatio est, ex avicae generis adpellatione, vel e linguae popularis vocabulis, quibus genus et speciem hanc, de qua agimus, nominant, adpareat. Avem, uccello, avgello; (inde avcellatores Karolus M. in Kapit. de villis


page 70, image: s110

suis avcupatores interpretatur; sic enim lego e Petro Cresc. pro accipitares) aviculam, uccelletto, uccellino: anserem, occa nominant. Vides maxime differre generis et speciei adpellationem apud Italos, et occam speciei nomen non derivari a generis nomine avis, vel avica: occa non ab uccello et nec avca ab avis, avica, avicula vel aucella. Sed sit modo [gap: Greek word(s)] avca contractum ex avica; docendum Tibi restat, quî generis adpellatio genus non significet, sed speciem; ( [gap: Greek word(s)] significat passerem, tum quamvis aviculam: non ita avca; significat enim anserem solum, non etiamavem:) deinde cum adjectivum sit, quomodo substantivescat, et quid subaudire oporteat; tandem ubi legatur avicus, ubi avcus. Raucus non est a ravicus, quod fingis; sed contractum e ravcidus. [note: Tam ravcidis questilus lugubriter lacrymaburdus flevit: Aldhelmus de virginit. lavd. Ed. tam rancidis: Pricaeus not. ad 1. metam. Appuleji, tam raucis.] quod est a ravceo: hoc a ravis, a quo et ravio; a quo ravidus (raviditas) et contracte ravus, uti a vaneo, vanidus et vanus; a caneo, canidus et, canus: a flacceo, flaccidus et flaccus: a marceo, marcidus et marcus: murcidus murcus; ab umeo, umidus, udus. Non dixi avtem [gap: Greek word(s)] avca esse coalitum ex arriculo et voce Graeca [gap: Greek word(s)] , uti scribis; sed ex articulo et voce Graeca, [gap: Greek word(s)] , coalitis: quae [gap: Greek word(s)] , puto, differunt. Ita praecipitans criticen tuam supine mea legis. Etiam postulas fragmentum [gap: Greek word(s)] Jamblichi tibi describi; Ego dixeram sigmentum et est [gap: Greek word(s)] quatuor filiorum in editione Stephani: id curabo Tibi si voles. [gap: Greek word(s)] AEmidus in Glossis Isid. quod corrigere tentavi, defendis; quaerentes etymon simpliciter rejicis et absolvis te instantia: Qui mihi dixerint unde verbum AEmulari sit, iis ego vicissim dixero unde Adjectivum AEmidus. [gap: Greek word(s)] . AEmulari est vel ab [gap: Greek word(s)] decipere; AEmulus, [gap: Greek word(s)] , dolosus, affabilis, blandus: Latinos pavlo aliam significationem suo inde formato imposuisse nihil impedit; factum enim hoc in infinitis. Vel si displicet hoc, ab [gap: Greek word(s)] , i. e. certare, contendere, invidere: [gap: Greek word(s)] , certamen, contentio, aemulatio. Feci, quod volebas: repone, quod debes nunc. [gap: Greek word(s)] succidare apud Plin. Valer. quod suggeris, jam praecepi p. 675. Ejusdem formae etiam est placidare, Ambrosio suave verbum; (v. Gronov. observ. in Eccles. cap. 1. p. 18) marcidare, turbidare, incandidare, intimidare, sordidare, tremidare, quod hodie trepidare. Heliodorum pro Herodiano


page 71, image: s111

legere apud Priscianum, audacis Critici facinus fuerit; quod legendum cum scripto unâ tantum Syllabâ conveniat. Quare quaeremus potius de Herodiano; forte aliquando [gap: Greek word(s)] . Evstathii amatoriam fabulam, quam Latinam solum habeo ed. Lugduni ao. 1634, produco cum caeteris hujus farinae, Aristone Ceo, Sphodria Cynicô, Protagorida, et iis, quos Appulejus in apol. Latinos et Graecos recenset, in VI. Variarum. Non receperam in III. Variar. p. 514. omnes enumerare, sed qui tum succurrebant; ergo omisisse nonnullos non erit mihi fraudi. Scurra aliquis me ideo reprehenderit. Mnaseae [gap: Greek word(s)] apud AElian. in XVII. hist. an. c. 46. reperisse putarunt Interpretes Gillius et Gesnerus; sed falsi sunt. Citat enim ibi AElianus Mnaseae [gap: Greek word(s)] . Haec nunc potui, mi carissime Daumi: reliquam [gap: Greek word(s)] alio die excutiam. Titulos scriptorum novi Orbis, Siculorum, et Proclinorum, quos nactus es nuper, additis editionum locis et temporibus, velim mihi describas, ut conferre cum meis possim: Gariopontum autem et Theodorum in Raithu presbyterum videre ipsos. Illius duas editiones. Basil. et Lugd. in 4to. habeo: tuam nuper adquisitam conferam cum iis, praesertim locis dubiis, quae mihi notavi. In Caelii Avr. l. 1. Chron. c. 2. non ita procul fine pericopen hanc, Dehinc etiam coqvis utendum est, usque eo, Tunc etiam naturalibus, e tuo codice mecum communica quaeso; ut et extremam ejus capitis: Utitur etiam scaroticis. Item [gap: Greek word(s)] Nic. Loensis in epiphyll. p. 354. pertinentem, ut dicebas, ad Var. p. 208. ubi de Dionysio Chalcidensi Sanctii Minervam habueris, si Grammaticam: sunt enim in uno volumine, quod Wilkius aliquando untendum dabat. Plinii editio recentissima Francof. a. 1596. e recensione Dalechampii ita habet, ut refero p. 196. Eam emendare opus esse duxi: si aliae mihi non visae emendatae jam sunt, quid id ad me? an inde surripui? Ita quidem argumentantur scurrae. Et licet typographus c. 20. expresserit cum deberet 22. neminem lectorum ea res decipere potuit; addidi enim esse cap. de Taprobane: quod lemma in Plinii l. VIo. reperiet quisque etiam si capita non numeret. [gap: Greek word(s)] quod Barthius in Plutarcho de fluminibus p. 16. mavult pro meo [gap: Greek word(s)] avtoris ipsa refutat. Saturnus enim e Cavcasi extis futura divinasse ibi dicitur; si deglutivisse eum crocodilus, quomodo potuisset? Deinde [gap: Greek word(s)] ; De tali actu bestiae ubi extat? [gap: Greek word(s)] de canibus apud


page 72, image: s112

Theocritum est: de camelis apud Svidam, ex anon. vet. scriptore. Sed in significatu devorandi, consumendi. Restat igitur ut meum mihi linquatis vel adferatis melius. Deas Nixias frustra a me requiris: de Nixia dixi; quam non puto opus esse ut Tibi probem; adi saltem Gr. Gyraldi Synt. de Diis. Eam vero a Nixiis, quos alii probassent, desumere quidni licuerit mihi, cum Dii sunt [gap: Greek word(s)] ? Caetera, uti dicebam, alias. [gap: Greek word(s)] , mi optime DAVMI. Altenb. 17. Apr. anno 1651.

EPISTOLA XXIII. EIDEM. S. P. Mi carissime DAUMI, adfinis svavissime.

Nunc ne vanum fuerit superioris epistolae promissum, etiam de reliquis [gap: Greek word(s)] satisfaciam Tibi. Si Barthius suum Gallier ipsus refutavit, fecit quod decebat. Certe opido ridiculum eo se praebuerat. Permisi eum frui suo sensu, promens quid mihi videretur. Quid hîc erat cur me posses lacessere ? Avianum inter scriptores veteres, cujus testimonio uti potuerit Glossator, nondum ostendisti. Qui Hyginum contraxit, et qui apud Capellam legitur, cur non sit Avienus potius, nomine seculo tertio, quarto, quinto usitato? an unica illa litera simili falli non potuistis? Anianus nihil huc pertinet. Is Vir spectabilis Leges Theodosianas, non solius Julii Pavli sententias, interpretatus est, jubente Alarico Rege ao. 505. De eo multa in praemissis Codici Theodosiano ed. a Cujacio ao. 1586. Paris. apud Nivellium. Errat Sigebertus, qui eum ad a. 400. refert, et eundem cum interprete homiliarum Chrysostomi in Matthaeum facit. Est etiam Aniani cujusdam Epistola ad Evangelum presbyt. t. 6. opp. Bedae. Aviani, quos nominat Glandorpius, et Inscriptt. veteres, quidem sunt, sed non in classe scriptorum. [gap: Greek word(s)] salvare non esse bene Latinum dixerat Rob. Stephanus; Ei credo, dum a Latino scriptore vetere usurpatum ostenderis. Effagiô, deperditos esse scriptores multos, nihil profeceris: plures tamen habemus, in quibus cum non legatur, cur Tibi in illis lectum fuisse crederem tantum adfirmanti? Salvere bene Latinum est, inquis: quidni ergo [gap: Greek word(s)] Salvare Activum pariter erit bonum? Confeceris hinc uno protelo mirima mira Latinitatis. Frigere


page 73, image: s113

neutrali significatione bonum est: E. etiam Frigare: Calere. E. et calare: Splendere. E. et splendare: Madere. E. et madare. Livere. E. etiam Livare activô: quae non nisi trisyllaba, seu cum [gap: Greek word(s)] , bona sunt, frigido, calido, splendido, madido, livido. Excipiuntur gravo a graveo. quod etiam gravido; a succeo, succo et succido. Praeterea hoc tuum erat, 1 ut defenderes lectionem B. Salvantur canes qui rabiosi fuerunt, 2. ut ostenderes sumi eo loco pro curari: 3. ut Salvari pro medicamentis curari Latinum esse doceres; ne unum quidem facis. De Verbo Salvandi operae precium fuerit legere Pontanum Attic. bellar. P 2. p. 494. Quod in schedâ vetere fragmenti Gloss. Anglic. de sinanciis legisti, exponat haec glossa vocabul. Latino Germanici e Papia, Hugvitione, Graecista, Avrora, Eberardo, Passione S. Thomae, Vita S. Alexii etc. collecti: Senecia est illud rubrum quod est sub avre piscis vellabium. Manducare igitur senecias fuerit labrum mordere sibi et per jugulum recipere ructatas voces maledica; Sich selber in die Backen hauen. Ad B. Hieron. Praefat. in Ezech apud quem phagoloedoros et senecias reperisse ait Erasmus Ep. ad B. Egnatium, l. 18. f. 574 Seneciones apud Scotos carminis genus, teste Buchan. 2. Scot. In Capellae l. 2. versu cur malis, avrato f. P. avro, non intelligo: astro rectum est. [gap: Greek word(s)] greges in altero versu non est grossema, si legas cavlis. Imo cavlas pio ovibus capere sit durissimum. Quatere cavlis, agere e cavlis, abigere minare in pascua. Candentes segetes apud Hieron. praef. Libb. Didymi de Sp. S. sunt illae quas Dominus Joh. 4, 35. [gap: Greek word(s)] dixerat. Tuo quaenam sint, vide l 51. c. 11. etc ride. Sed forte hîc etiam dices aliquem, rhetorisce, colorem? sc. candidum de nigro. Expedi jam machinulas tuas omnes, ne B. aliquid nescivisse, ne uspiam errasse videatur, ut non percepisse ejus mentem, quippe frequenter [gap: Greek word(s)] , homines crassicutes [reading uncertain: print faded] et hebetes adpareat. Ignosces autem mihi, si cum stomacho frivolum et frigidum tuum falsa defendendi calorem persequor. Non enim candidi est obstare vero figmentis et undique conquisitis pigmentis. Candorem igitur inprimis Tibi commendo et abs Te exspecto, sine hoc amicum neminem optem mihi. Si pro B. habes, si contra me alia, fac ut audiam, videam, intelligam. Optime Vale, mi optime DAUMI, et Salve. Altenb. Cal. Mal 1651.

Libros tuos tres recipies quamprimum.



page 74, image: s114

EPISTOLA XXIV. [correction of the transcriber; in the print XVI.] CHRIST. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. et O. MAgnifice, Ampliss. et Excellme. REINESI, Dne [abbr.: Domine] Affinis et Maecenas immortali cultu venerande.

PRolixis M. T. Ampl. litteris vicem quam debebam, differri jussit tum multiplex occupatio, tum valetudo, quae prolixiores et meditationes et scriptiones aegre admittit. Rectius ego, quod aliorum scriptorum Censor aut Aristarchus nec velim esse utique, nec possim; sed mea potius curare me exiguitatis meae, qua doctrinam, qua ingenium, qua judicium, conscientia impellat, [gap: Greek word(s)] istâ abstinuissem. Sed balbos plura loqui, Günterus olim scivit, nec falso. Imposterum tamen crimen hoc a me, quantum potest, cavebitur, praesertim quando aliorum res est. Nunc ad singula hisce, veniam tamen praefatus, respondeo, quamvis illubens hoc in negotium me immergam, gaudeamque in sinu, plura, quae volebam, superioribus non addidisse.

Codronchus fallitur et fallit, asserens Mantuanum anno aetatis 63. obiisse. Chronologis fidem do, anno 1516. obiisse ajentibus. Sunt argumenta non una, quae hoc firment. Inscripsit Fastos suos Leonidecimo, qui anno 1513. Julio II. successit. Quo anno omnia Baptistae, quae haberi poterant, Opera ab Ascensio edebantur. Fasti vero et multa alia scripta diversis annis post demum sunt promulgata. Natus autem est, aut anno 1444, quod Eteostichon et Chronologi fere omnes volunt: aut anno 1447. quod ego, imo ipse Mantuanus in vita sua, qui se sub Nicolao V. PP. natum ait, asserit; et Baleus, qui anno 1464 aetatis decimum octavum annum egisse scribit Lib. VI. de Actis Pontif. Rom. fol. 354. Eademque memini in Centuriarum ejus appendicibus, unde illa excerpta sunt, me legere. Dicit se Mantuanus quinqua genarium scribens praefationem Eclogarum anno 1498: dicit se sexagenarium versu 88. carminis in obitum P. Nevolarii, qui in annum 1508. aut praeter propter incidit. Quod Carmen cum in Editione Poematum omnium tum scriptorum, ab ipso Mantuano Bononiae in fol. 1502. procuratâ, non compareat, ut nec in Volumine


page 75, image: s115

Poematum ab Ascensio anno 1507. excuso, ante hunc annum non videtur scriptum: Eos autem versus Joan. Brucherius allegans, Commentario in librum de Fortuna Gonzagae excuso anno 1513. fol. 135. b. ait, Mantuanum annos aliquot supra sexagenarium natum. Nec potest intelligere Medicus de Medico Fiaerâ. Hic enim septuagenarium se profitetur poematum pag. 216. b. His versibus:

Hactenus adversa fortuna et sidere iniquo
Vix vita valuit, Jane, Fiaera tuus.
Et tamen ad bis septem ortus se lustra propagant, etc.

Quod ultimum ante Coenam (sic inscripsit librum aliquoties cum scholâ Salernitanâ editum, a se juniore adhuc contextum, post prorsus immutatum:) carmen anno 1522. scriptum puto, quo Adriano VI. Opera sua consecravit. Aliud autem carmen est proximum Aris Bapt. Mantuano positis, in quo hi versus pag. 208. b:

Jam quartus nobis et sexagesimus annus,
Cras et erit forsan nostra suprema dies.

Quod carmen si anno 1516. scriptum est, quod conjicio, tempora ubique rite congruunt. Utri ergo potius credendum? Eteosticho, an ipsi Mantuano? Et quae caussa ipsi dissimulationis, si fallit? Schraderus per me sit, quod est: honori ejus nihil detractum eo. Aut vidit ipse hoc tumulo inscriptum, aut minus: si minus? potuit aeque falli ac alius. Sin ipsus vidit: potuit diu post saxo incisum fuisse ab iis, qui rem non tenuerunt. Sed mihi hoc futile obvenit. Ptolemaeum ne Spagnolum tam acrem Fratris adversus tot malevolos defensorem, tam generosae stirpis hominem, qui et ipse Eques auratus Principali familiâ a Mantuano Principe donatus fuit (verba sunt Ascensii Comment. ad Epithal. Ptolemaei hujus) aut falsum annum et fraternis scriptis repugnantem et Zoilis materiam arrosionis, saxo insculpi passurum fuisse? tam simplici Monachi titulo, quasi fraterculus aliquis vilis fuisset Carmelitarum Prior generalis, Poetam aliquem familiae huic notum usurum? Haec cura mea si inutilis est, longe inutilior est omnis eorum opera, qui vitas Poetarum scripserunt, infinitis ejusmodi mendis et incertitudinibus scatentes. Ne plures nominem, vel Joh. Petri Lotichii Bibliothecam Poeticam mihi quis adeat. Hora nulla nunc hîc periit, nisi forte quae scribendis his impenditur.

Super Vettio, quod nuper dixi, nolo repetendo verbosior esse.


page 76, image: s116

Hoc addo. Primam Editionem Seldeni Barthius non habuit. Id facile perspicio ex notis ad marginem secundae, quae mecum est. Et quis omnes possit possidere et simul legere libros? Nec hoc is unquam de se jactavit. Facile igitur hoc ei condonemus. Quod vero Latinum et veterem putavit, conjectura id ductus fecit, quod aliter veritas ei non occurrerit. Potuit Camerarius editor confidentem ad hoc pronuntiandum reddidisse, cujus judicio semper multum is tribuit. Quod Scaligerum non attendit, potuit ejus memoriam diversa appellatio, dum alter Vestium, alter Vettium nominat, per longum temporis intervallum turbare, vel et diversos putare, alterum qui Graece scripsit, alterum qui Latine; Et res tamen non adeo liquida est de Interprete, quod Magn. T. Ampl. P. 693. fatetur prope, ipsamet Firmicum putans. Valeant igitur haec. Auscultare sane Seldenum non potuit, quem non viderat; nec repugnâsse Scaligero dixerim, quem tanti toties fecit. Cur credam, quae necdum viderim, hoc adigit. Quas notas libris suis adscripsit, eas Adversariis suis omnes et singulas intulisse scio. Quare licet Adversaria [gap: Greek word(s)] integra non pellegerim, sed saltuatim evolverim, Capitum tamen contenta, ut plurimum teneo; hinc non difficile imaginatu et creditu quid insit, obvenit.

De Charisio verba Barthii aliter interpretabitur nemo, nisi qui Barthii mentem non percipit. Ipsam Auctoris fidem appello. Quilibet enim suorum verborum optimus interpres. Neque vox Ille a Magnif. T. Ampl. erat omittenda. Negligenter tamen illam Periodum contexit, vel ad marginem, pro more, interpolavit. Videbimus rem. Barthius ait, se habere Epitomen Aristotelis librorum ad Nicom. scriptam, tributam a librario Charisio cuipiam; at nescire sese, an illi ipsi Charisio, quem Rhetorem Rutilius Lupus citet. Quod vero litterae ita essent exesae, ut non potuerit liquido dignoscere, utrum Charisii, an Chalisii nomen scriptura praeferat; suspicatur, hanc Epitomen Chalcidii esse posse. Hoc erat [gap: Greek word(s)] ejus. At Magn. T. Ampl. ait, Barthium nescivisse Charisium priscum Rhetorem, Rut. Lupo laudatum, hoc nomine fuisse. Quae prorsus alia res est, nec Barthio hoc loci in mentem venit. Adversativa [gap: Greek word(s)] meum [gap: Greek word(s)] , non excludit. Parco puerili et supervacaneâ operâ addere structuram sermonis. Nemini enim reor haec non esse perspicua. Infiniti


page 77, image: s117

loci in Scriptis Barthii meam explicationem probabunt. Facessat igitur ulterius garrulium. Tamen ne Barthium divum faciam, quid errârit, non celabo. Putavit laudatum a Rutilio Lupo Charisium veteriorem Latinum esse Scriptorem, non Graecum, et dubitavit an hoc Comp. Ethices ejus sit. Hoc dubium ei fuerat eximendum: quod est, utrum Ethica illa sit Charisii Rhetoris, an alterius Charisii, aut adeo Chalcidii.

Barthii nescientia e Svida sanari non potest nec debet, quia talis non est. Quomodo enim nesciat, quid Svida dixertt, qui Svidae locum in scriptâ ad oram Prodromi notâ manifeste indicat? In Adversariis, quod inspecturo Prodromum nihil hâcce indicinâ is esse sciret opus, brevibus saltem innuit; nec postea, quod M. T. Ampl. ait, in Svida reperit; sed ante edita Adversaria margini adscripserat, ut caeterae notae omnes, eodem calamo exaratae et tempore jam in anno 1617. editis Analectis Swartii comparent. Illa ex Anthologiâ, si adderent Variae Lectiones, supersedissem monitione.

Barthii judicium de Britone, qui minus sanum dicit, et alia Britonis loca de Lucano eum non observâsse exinde concludit, injurius in eum nescio annon dicatur. Ibi enim Barthius de versibus Britonis, qui initio Philippidos habentur, loquitur; in quibus Statii elogium tale habetur, qui tam sapido Thebaida carmime scripsit: quale de Lucano aut alio Poeta eo ipso in loco non protulit. Et cum totum Barthii caput de Statio sit, quo judicio voluisset adducere Britonis ex fine operis illa; digna quibus studeat Sophocles vel Ibera poesis? Qvae nihil sane de Statio tinniunt. Ruit hinc et illa conclufio: Multos et majorum operum scriptores vix paucis locis allegat. Ergo non integros legit, sed similis est Calliphani etc. Uno enim Adversariorum Tomo omnia includi non potuerunt, nec singula uno tempore tum lectiooni tum memoriae sunt obvia. Sequentur in altero [gap: Greek word(s)] tertioque Tomo. Dabo, licet plura valerem, duo tantum exempla. Quantillum est quod ad Scriptores Historiae Augustae notavit? Ergo non legit? At distulit in 2. et 3. Tomum, unde superioribus annis per meum Amicum quendam Witebergae jam agentem exscribi in satis crassum volumen ea omnia fecit, quae post Casaubonum et Salmas. in eos observavit. Günterum Poetam cum notis marginalibus totum jam olim oppleverat, nondum tamen in tres illos Tomos, praeter quae in Librum animadvertit, omnia exscripsit. Totus autem centesimus


page 78, image: s118

octogesimus liber Adversariorum libro Günteri secundo dicatus est; his verbis incipiens, quae exscribam, ut Garrulitati meae, nec minus fidei, satisfaciam: Günterum Germanicae stirpis et nominis scriptorem, Poetam sequiorum omnium longe praestantissimum, recensere exorsi, ad librum ejus secundum progressi sumus, etc. Tragoedias Senecae quod spectat. quî Brito suo seculo trium diversorum autorum esse scire valuit, quod majores nostri ignorârunt ante Scaligeros, Heinsios et caeteros Heroes exortos? Fasciculum vero Tragoediarum illum Britonem ipsum non vidisse, aeque nullo idoneo testimonio asserentes adstruere poterunt, quam illi qui asserunt vidisse.

Quod dixi, Barthium libellum physicalium virtutum Kyranno non asscribere, sc. de sua sententia, non inepte, quia vere et ex re ipsa, dixi. Nec malignitatem trahunt mea verba; potius traherent, si auctoris mentem perverterem. Ait col. 542. Graeculum illum quisquis fuerit, nomina Arabum et AEgyptiorum, Persarumque accersivisse, Regemque Ceramidam aut Kyrannin Opusculo suo, ut commendabilius redderet, autorem dedisse. Se vero facile colligere autorem esse Monachum Constantinopolitanum, (Ergo non Kyrannum). Haec verba docent, etiamsi bis in eo capite Kyrannidem vel Cyrannum appellitârit, consuetudinem hominum incerta certo aliquo usitatogue vocabulo nominantium secutum, eum ex Graeculi potius illius captu ac mente, quam suâ, ita vocâsse. Uti non semel in Adversariis. Sit hic (vel ille) Autor hoc nomine. Dabimus illi interim hoc nomen. etc. Neque enim quicquam in toto capite profert, quo doceat Kyrannum esse autorem. Quid quod capitis refragantur Lemmata? Ergo quis de eo hoc affirmet? Quod alii Kyranno asscripserint, nihil ad hoc caput. Procul a me ampullae sint illae, nec Barthium tam fallere quam falli nescire unquam asserui. Meae enim litterae et libri contrarium demonstrabunt. Iis tamen locis, quibus sententia ejus non recte percepta aliovorsum torquetur, veritate jubente aliter non possum, quin, quantum viriculae sinunt, defendam: Et puto, eum, si velit, longe me scitius fortiusque id posse facere. Sed regeret M. T. Ampl. Ille debebat, quod ego feci, addere [gap: Greek word(s)] : Cyranni liber qvem vocant. Id ajo expectandum ab eo qui novennali cura amussitatum aliquod et exactum opus in lucem stiturus sit, nescio an ab Adversariorum, ut nomen cluit, scriptore.



page 79, image: s119

Barthius quod figmentum Protevangelii (de quo lib. 56. c. 16.) Historiam dicit, alia res est. Nec propter [gap: Greek word(s)] admorserit Satyra ulla opus erit. Scimus magnos viros quandoque dormitasse, an continuo damnemus? [gap: Greek word(s)] literarum Gruteri, Salmasii, imo et Barthii aliorumque inter [gap: Greek word(s)] habeo, in qvibus ejusmodi erratiunculae obviae, quas festinationi horum potissimum quis non asscribat? nec enim aliter potest. Camerarii liber [gap: Greek word(s)] pariter in raris carisque meis libris est, quo satis graviter ob orratum aliqvando commissum se defendit. Hujus si lego fabulas, quas in scholis terimus, et confero Editiones, primam, mediam et ultimam, ab autore ipso revisas emendatasque, aliasque praeterea; tamen nec ab ipso nec alio quoquam, quod scio, correcta nonnulla loca cum inveniam, num ausim continuo Grammatices ignoratae dicam ei impingere? Adscribam unum et alterum. In fabula de Cervo et Ove. pag. 184. Edit. ultimae anni 1570: - Promisistin, inquit Cervus, te (ovem) hoc die redditurm mihi frumentum, pro reddituram Idem in fabula de Fele et Mure p. 89. Sunt verba Musculi ad Felem: Heus tu, inquit, si te in sacculum conversum esse sciam, nunquam tamen commissurus sim, ut ad te propius accedam. Ejusdem culpae rei sic essent Phil. Melanchthon, Camerarius, Mycidius, etc. et nuperrimus Grammatices recensitor Erasmus Schmidius, nec non Eckardus in Graec a Syntaxi, et quisnon? Qui ad Regulam, Pertinent huc et illa, in quibus verbum ESSE idem quod Facere seu pertinere significat junctum Grenitivo rei aut personae etc. hoc Livii exemplum trahunt ex vitiosis Exemplaribus (quam lectionem tamen Gruterus retinuit) l. 5. c. 3; Turbare volunt concordiam ordinum, quam dissolvendae maxime tribunitiae potestatis rentur esse. Cumenim Aldi et Gryphii. editio recte potestati habeat quod nemo dicat, Pastoris est tondendi pecus, sed tondere: et facile appareat, uti dicimus, Ego non sum solvendb, scil. pecuniam; vel, non sum solvendae pecuniae; sic dicendum esse: concordia ordinum est dissolvendae potestatitribunitiae (lc. apta): quae [gap: Greek word(s)] Livio celebratur maxime: mirum cur horum nemo viderit, et quî Exemplum ad Regulam ii applicârint. Sed ejusmodi mendisi infinite scatet adhuc Grammaticalis ille Caudex. Cujus nugis puero excarnificamus, ut Graeci futili suo Aoristi et Futurii 2. figmento.

[gap: Greek word(s)] verbumesse interea, quae ad duas conjugationes pertinent,


page 80, image: s120

licet non docuerint Grammatici, (quid enim abstrusi, veri, et solidi docent?) tamen libris tot Graecis amissis, num non suffecerit Epiphanii vel sola superstes autoritas? Miror si filius esse potest sine patre. Quare cum derivata supersint, [gap: Greek word(s)] (quo nihil ad probandum commodius inveni, nec mendum est pro [gap: Greek word(s)] conjuncta enim habet Hopperus in Lexico) necesse est, ut adfuerit etiam [gap: Greek word(s)] . Sed audiamus Varinum Phavorinum Camertem p. 902. Lexici: [gap: Greek word(s)] . Apud Epiphanium [gap: Greek word(s)] nondum inveni. [gap: Greek word(s)] [gap: Greek word(s)] [gap: Greek word(s)] Sit igitur [gap: Greek word(s)] non [gap: Greek word(s)] murium venator. At [gap: Greek word(s)] Contr. et [gap: Greek word(s)] Accusat. si apud Epiphanium habetur (male enim scribatur [gap: Greek word(s)] ultimâ longâ) a [gap: Greek word(s)] 1. mpl.

Ad Ramenta sing. Num. Barthius p. 33. statim addit: Sic et libro III. Cap. XXXIII. quae verba mihi describi velim. Si enim ita se haberet, correctione non adeo opus foret. Barthio eadem emendatio non difficulter incidere potuit, sed existimavit reverentia veteris auctoris, cui talia alia jure suo concessa, servari posse. Igitur ait nove dictum. sed tamen non erat vox nova, quia apud Plautum exstabat.

De Avcae significatione pro me respondeat Elmenhorstius, alia ego alibi; sic ille indice Apulejano: AUCILLA. Papias: aucillae aves minores. avca in Glossis [gap: Greek word(s)] . Inde aucellus [gap: Greek word(s)] , et aucella [gap: Greek word(s)] . Moscopulus: [gap: Greek word(s)] . Apicius libro 4. cap. 5: Cochleas elixas, gigeria pullorum, aucellas. cap. 3. lib. 5. Coques pisam cerebella vel aucellarum vel turdos exossatos. lib. 8. cap. 7: Adjicies cerebella cocta jus de suo ferveat, cum ferbuerit aucellas et nucleos liquamine temperas. Ubi Hummelbergius inepte AVICELLAS substittuit, Glossae Latino-Arabicae, Ceriola, auca. Haec ille. Ea vox si agraeco est, cur abjicitur N finale? Avicus etsi forte non legitur, solennis tamen ea est Syncopa. Et ubi legitur Aviceps? cum tamen Auceps a capiendis avibus sit dictus. Ravicus quod a me fingitur, non ob unam caussam sit. Vocum raucidus canidus autoritate destituor, quam communicari rogo. Displicet autem illa deductio,


page 81, image: s121

raucidus a Raucus. Adjectiva enim in IDUS, aut I exterunt, sicut in Ardus, pro Aridus, Caldus, Soldus, Valdus, (valdius Horat. habet): aut syllabam VI, ut Udus pro Uvidus. Ut alia Syllaba extrudatur, velut CI in Raucidus; NI, in in Canidus: non concedit Analogia; uti nec illa Adjectiva in US descendere per Contractionem, vel potius Syncopam ab Adjectivis in IDUS, quorum utique pauca sunt, illorum infinita; Et quod fingendis nobis eâ ratione opus esset?

Radices autem Verba esse, non Nomina, non solum Hebraea lingva, sed et Graeca, si radices rite indagaverimus, confirmat. In Latina lingua dubium nullum superest. Et absurditas contrariae sententiae ex universali Exemplorum analogiâ vel [gap: Greek word(s)] deducta confirmat id magis. Hinc RAVIRE radix est, unde Ravis, a quo (licet non extet) Ravicus, usu tandem factum raucus. ut a Civis, Civicus, Ignis, Ignicus, Amnis, amnicus, hostis, bosticus, etc. A Ravire est ravidus. [gap: Greek word(s)] Raucus de se gignit verbum Raucere, unde [gap: Greek word(s)] Raucidus, si adest. Quae apertius et quasi in synopsi et tabulâ, collatis aliis exemplis, in Indagatore Radicum [gap: Greek word(s)] demonstrabo, quae nescio an satis perspicue festinans nunc exhibeam. Ponam tamen, Nomina esse Radices, vel Primitiva. Verum utrum ex his duobus sit Primitivum: Timor, an Timidus? Quod si concludatur pro substantivo Timor, (sic fere nemo non ex Eruditorum choro hodie) necesse erit, ut Verbum Timere ab eo descendat. Unde autem derivabimus [gap: Greek word(s)] Timorare? Sed barbarum est, ajent. Age, aliud detur. Unde ergo [gap: Greek word(s)] Decorare? unde et decorare? a decor, an a decus? Sin Timidus; an ab hoc Timere, et Timidare simul? [gap: Greek word(s)] . Infinita liceret proponere, unde futilitatem hodiernae Grammaticae, et eorum qui illam defendunt, conspicere esset, si id nunc ageretur. Adeo aut ignoratio aut spretus cascarum et abolitarum Radicum, h. est verorum Thematum, tam apud Graecos quam Latinos, omnem rem confundit Grammaticam, tricasque tellenas conduplicat, et magnam felicitatis partem Criticae it ademptum. Bonum vero factum et perquam utile, quod Hebraeis amissae restituuntur hodie. Id cur non tentemus in aliis Linguis? Optimi ducis ad hoc negotium munere fungitur, et sane suo merito hinc commendanda venit Lingua Arabica, quae multa hactenus ignorata aperit ingeniis non dormitantibus.

Ad AEmidus. Explicatio Glossatoris per [gap: Greek word(s)] Tumidus arridet. Nec displiceret allusio M. T. Ampl. ad Graecum. Sed quia originatio ejusmodi


page 82, image: s122

Latinae Linguae est insolens, propius ituri aliam tentabimus viam, et constituturi Thema (ut vel in quavis lingua, si tale absit, licitum est, et optimo modo defetidi potest) fingamus AEMere fuisse; a quo AEmidus sit; ut a timere, timidus; a pavere, pavidus. Illud aemere autem, quia antiquatum fuit, successorem ei fecit usus Verbum, ut nos vocamus, paragogum AEmulari; ut a Gratari, Gratulari, et convenit significatio, cum AEmulatio sine tumore et inflatu vix sit. Quod, si Nomen apud Latinos Proprium AEmylia a Graeco [gap: Greek word(s)] ducendum sit, nec aspiratio refragetur, dicamus [gap: Greek word(s)] AEmere respondere Graecum ibidem abrogatum verbum [gap: Greek word(s)] vel et [gap: Greek word(s)] unde [gap: Greek word(s)] , certe, ut et [gap: Greek word(s)] reverâ sunt [gap: Greek word(s)] . Et hinc forte [gap: Greek word(s)] , significans idem quod [gap: Greek word(s)] , Iliad. 2. Ut AEmulari quasi perite aliquid imitari, nec sine tumore tamen, livore, aut fastu, sit. Ab [gap: Greek word(s)] ne oriatur, mutationes litterum insuetae, nec concedendae Analogiam rite sectaturis, refragantur. Ab [gap: Greek word(s)] ne veniat, haec caussa est: In AEMidus, aem sunt literae essentiales vel radicales, idus accessoriae vel terminales, [gap: Greek word(s)] ab [gap: Greek word(s)] habet [gap: Greek word(s)] radicales litteras, [gap: Greek word(s)] . A translocatione autem tali et servilium, ceu vocant Hebraei, mutatione in Radicales, vera Analogiae ratio abhorret, et facilia sunt confutatu exempla talia, quae alias afferuntur. Ergo AEmidus, ab [gap: Greek word(s)] aut oedemius, quod nec usquam legitur forte, non bene deducitur.

Verborum Incandidare, Tremidare, et Intimidare exempla rogo. Repono contra [gap: Greek word(s)] Timidare e Vita S. Sebastiani e codice Membranaceo, fol. 112. a: Et quia unum et verum Dominum, qui in coelis regnat, adoro et veneror, suppliciis me macerandam esse minaris et timidas.

De Heliodoro omisso non est quod reprehendam Magn. T. Ampl. Addidi tantum eli ciendae alterius sententiae, quam raro frustra acquiro. Aut enim docet quod nescio, aut inquisitionem suadet ulteriorem, quae vel magis firmat, vel errores deponi jubet. Eustathium de Ismenniae amoribus Graecum habeo Lutetiae ao. 1618. cum mirâ versione Gilb. Gaulmini ejusdemque brevibus Notis in 8 vo. Eandem versionem solam cum Parthenio, etc. Lugd. Bat. 1618. in 8 vo cui appacti Andreas Capellanus Eroticorum scriptor, 1614. Tremoniae editus, et Alanus in Merlini Prophetiam, Francof. ao. 1630.

Figmento (cala mus erraverat, aut memoria fragmentum, quod diversorum


page 83, image: s123

Auctorum excerpta Photio inesse nôtam, suggesserat:) [gap: Greek word(s)] Jamblychi compotiri velim. Haec ad Magn. T. Ampl. Epistolam nunc [gap: Greek word(s)] quae in meliorem partem ut interpretetur illa, nec severâ adeo austeritate (quam tamen paternam capio) mea ulterius excipiat, enixe rogo. Gariopontum misi, nescio tamen an expetitam Editionem, cui comitem dedi Rhaitae geminam. Caeterrum ex iis, quae per Ampliss. Dn. Ziegnerum M. T. Ampl. significanda mihi duxit, singularis in me benevolentiae pronique favoris [gap: Greek word(s)] certissima agnosco, gratiasque ideo pro tam paternâ erga me immeritum curâ aetatem me debiturum profiteor, cum solvendo sim nullus. Verum cum, cur sedem mutem, causae admodum nunc sint exiles, nulla vero non mansionem svadeat, imprimis [gap: Greek word(s)] et tenue hoc infirmumque corpusculi filum, novis et majoribus forte laboribus impar, imo rupturae suae quotidie imminens; habitabo mecum, et qua sum positus nunc in statione manebo. Bene vale et benignum hunc affectum, VIR [gap: Greek word(s)] mihi serva, ego aeternum Tui cultum ac venerationem perseverabo. Cygneae raptim prid. KL. Majalium 1651.

P. S. De Cointo, cur Corinthus sit, doceri aveo.

EPISTOLA XXV. THO. REINESIVS CHR. DAUMIO. Salve mi carissime DAUMI.

NOndum autem finis [gap: Greek word(s)] ? De anno LXIII. Spagnoli Carmelitae pax Tibi. Est LXXIII. Isto etiam Vossius obiit, teste Fr. Junio praef. in ejus de 4. artibus popularibus librum. Sane hunc exprimere debuit homo meus. Ille vero qui ao. aet. 63. obiisse narratur a Codroncho, est Job. Bapt. Montanus Veronensis, Prof. Patavinus. Hujus nomen in Mantuani converterat non autor, sed typographus Coloniensis, Maz Smiz. Sive ao. 1516. sive 1517. obiisse Poetam monachum dicamus, parum id refert. In talibus spinosum esse, cui quaeso bono? Schradero ut minus adcredam quam Tibi, nondum persuasisti, nec persuadebis. Nescis quid spectârit Ptolemaeus frater, (ita enim soles argutari, ut elabi quoquo possis) qui permiserit ista sic saxo incidi. Coenam Fiaerae jam quartum mihi nominas: Itane obliviosus


page 84, image: s124

es; an inculcare mihi volebas quod nescire putabas? Habeo autem eam editam cum Placotomi Comm. in Eob. l. de tuenda sanit. de naturis et viribus cerevisiae, Strabi hortulo etc. ao. 1560. ed. Francof. Eam quoque laudat Aldrovandus in Ornitholog. ubi de ovis. De Vettio Valente omnino falsus fuit Barthius; nec negas; Hoc volui; nec de occasionibus quibus in errorem ductus fuerit sollicitus sum; Tu, qui in eas in quiris, fortasse fingis quasdam, quae nullae sunt, et cum ungvem in ulcere diutius habes, injurius es in patronum. Neque vero, si vel Firmico tribuam istud fragmentum, vera erit B. dictatura de Latino, optimo, prisco scriptore. Quod eum turbatum a diversa adpellatione putas, eo imperitiam rerum Rom. ei imprudens objicis. Ego non existimem, ante 30. annos ita simplicem fuisse ut Vettios, Vectios, et Vestios eandem gentem inter Romanas fuisse ignoraverit. Quid Camerarius eum seducere potuit, qui Latinum edidit; an Latine scriptus, an versus e Graeco, non addidit? Hujus modestiam si imitatus fuisset Barthius, non pronunciasset de re incognita adeo confidenter: quod nemo excuset nisi parasitaster maximus. De Charisio eadem res est; Fateris negligenter eam peviodum contexuisse; ferat igitur quod ex ejus verbis negligenter positis intelligentes colligunt. Sane e verbis mentem adprehendimus; neque licet contra structuram verborum venari, et jactare sensum; quam sapientiae speciem, nisi [gap: Greek word(s)] potius est, video Tibi esse familiarem; sed abhorreo. Construat quisquis paedotribarum voluerit, hanc, [gap: Greek word(s)] Charisius rhetor priscus laudatur a R. Lupo l. 1. Nescio an Charisius ille sit; Ego tamen. Nihil extundet aliud, quam dicere B. quem Charisium Lupus citat, se nescire an Charisius ille sit. Molestissimum mihi accidit tot verba fundere perdereque de re manifestissima. Refinge prius jacentem a tot annis. periodum, et exibit quod vis: h. e. [gap: Greek word(s)] lectores, et viceris Quod de Graeco rhetore Charisio dicis, jam ante dixeram ego; nominaram enim Atticum, Demochari Athen, coaevum; ejus quaaedam Menandro tributa, utique Graeco; quod B. Latinusne an Graecus fuerit dubitasse ais, mecum facis; nam et hoc accusavi egoquod Graecusqui fuerat, eum inter Latinos, quia a Latino rhetore laudatus, habuerit. De errore Tui circa Cyrum Poetam est [gap: Greek word(s)] Extat error ille; nescient a est, licet neges e Svida sananda. Dixe.


page 85, image: s125

praeter illam Cyri apud Evagrium mentionem nescire se an quidquam aliud supersit. Ego et nominari eum apud Svidam, et ejus quaedam superesse in anthologio probabam etiam in Varia; E. nescivit, vel, si ita vis, oblitus est (hoc enim fortasse putas humamus) quod ex anthol et Svida suggessi. Nisi lolio semper victitares, potuisti p. 561. legere libros et titulos anthol. citatos; et inepta igitur excusatio tua; Illa ex anthologia, si adderent Variae Lectiones, supersedissem monitione. Addiderunt enim; sed tu tuendum B. tibi sumseras; quare etiam quod legeras in Variis, legisse dissimulas. Brito. inquit B. cum Papinium prolixe laudarit initio Philippidos, nim. 1. de Lucano contentus est dixisse, famae L. amator. Ego vero ostendo saepissime eum imitatum esse, ipso nomine bis terve laudare, autoritatem ejus suis versibus interponere? non ergo illud tantum, sed multa alia de Lucano dixit et sensit; quod cum verissimum sit, et apud ipsum Britonem legere possis, saltem garrire desinas. Verba Barthii, hoc tantum de Lucano, non admittunt tuam restrictionem, hoc in loco, h. e. initio Philippidos. Quam omnia sursum deorsum vertis, ne incogitantia aliqua, oblivio, vel error de Barthioconcipi possit? et fuit homo tamen; quod ab eo removere nescio cujus esse dicam. De 2. et 3. Tomo Adversar, crambe quinquies a te cocta adpositaque, dudum Tibi responsum est, et recte me adprobasse id, quod familiaris quidam meus inde, quia nullam praeterea de Lucano a Britone factam mentionem putasset Tuus, collegerat; Et stat igitur conclusio quam Turuere volebas. Loquebamur de B. qualis ante annos XXX. erat, et qualis videri volebat, hodie, scimus, alius est, legit et commentatus est totum Britonem, totum Guntherum, historiae Aug. scriptores omnes; in numerato habet Platomem, Aristotelem [gap: Greek word(s)] , omnes quae usquam sunt bibliothecas; quid vis ut praeterea tribuam huic librorum heluoni? De Cyrano habito a B. pro vero nomine scriptoris ne obmutesceres, hoc tibi sapiens excidit; ab Advers. scriptore non expectari ut exacte de eo sententiam perscriberet; hoc alius operae esse. Atqui Adversariorum scriptor hoc fecit in aliis: et est istud Critici Philologique; E. quia non fecit in Cyranno [gap: Greek word(s)] . Exploseram et hoc et similia alia in peculiari epistola ad quam nihil respondebas; huc ervand erant ejusmodi triarii, sed faenei et male forte genus


page 86, image: s126

In Adversariis igitur quicquid in buccam venerit perscribere licebit, sine dispectu? Et adversaria igitur omnia non aestimem pluris, quam centones tumultuarios [gap: Greek word(s)] rhapsodrum. Quo magis varia haec sunt adversaria, eo facilius titulo suo satisfactura videantur. Exeat vero illo contentus, qui majora in libro quaerit, quam frontispicium promittit. Autorem vero Kuranidon esse monachum Cpolit. quod autore B. dicis, falsum est per ea quae p. 7. ex Olympiodoro Cod. mscr. Chemicor. veterum legere, si vis, potes. Christianusne adeo impias nugas et vanitates magicas tradiderit? Aliquid adsuisse Graeculos non negem. Ipsa enim [gap: Greek word(s)] pagani scriptoris est. Quia B. Protevangelium alicubi putidum impiumque figmentum monachi adpellat; alibi historiam; quid inde colligam, nisi sibi contradicere vel oblitum esse alterutrius; tertium non datur nisi apud vos historiae et figmenta habentur pro iisdem. Tibi autem, ne sibi contradixerit, ne cujus oblitus fuerit, alia res est. Alius error est, si nescis. Qui enim figmentum habet pro historia, nonne errat? [gap: Greek word(s)] admorserit non referet inter soloecismos nisi scurra et ineptus literio. Esse id praeteriti duplici terminatione, probare possum e Gellio: et cur mordico et. morsico dixere veteres, nisi quia admordi et admorsi diceretur? [gap: Greek word(s)] nemo dixit. Audiamus Camertem, ais: Eum igitur Tu quoque; non enim favet Tibi, sed negat quod Tu adfirmaveras: [gap: Greek word(s)] enim appellat [gap: Greek word(s)] . De eo quod sileant Grammatici, et quod exemplum probati autoris non detur, id mihi videtur sufficere, ut negem unquam inter Graeca verba fuisse. In Epiphanio nondum reperisti filium; quid ergo patrem tibi fingis? Imo patrem monstra prius, tum filios videbimus: neutrum potes. Considera quid de Epiphanii lectione divinaverim: id non est ita rejiculum; adde censuram de ejus hellenismo quam tulit [gap: Greek word(s)] Casavb. Exerc. ad Baron. annal. Vis [gap: Greek word(s)] non [gap: Greek word(s)] et hoc tamen habet [gap: Greek word(s)] uti legit Cas. ad Athen. l. 3. c. 19. [gap: Greek word(s)] ad primam contractorum, [gap: Greek word(s)] ad primam simpl. pertinere dictas solus: mihi [gap: Greek word(s)] et Jonice prolatum [gap: Greek word(s)] , primae simplicium est: vel Vocativus, [gap: Greek word(s)] apud Athenaeum hoc probat. Deinde voculam cum una [gap: Greek word(s)] nec mutato genere diversis declinationibus subjici nemo technicorum docuit. [gap: Greek word(s)] H in verbalibus [gap: Greek word(s)] , cur


page 87, image: s127

non arguat verbum [gap: Greek word(s)] annon conjugas [gap: Greek word(s)] est [gap: Greek word(s)] , diphthongo in simplicem versa.

De ramenta in genere neutro usurpato a Plin. Val. locum Tibi describam vis. Atqui jam adscripsi e l. 4. c. 35: ramemta illiniuntur: in quo Tuus aliquid nove dici perperam dixerit. Incidere potuit ista emendatio Barthio, ais; non autem incidit; incidit mihi; quid litigas? Concluderes etiam, potuit videre errores suos, et emendare: E. de erroribus suis non est monendus vel monetur frustra. Argutum vero enthymema, quo quivis error, quaevis ignorantia excusetur !

De avcae, quatenus generis adpellatio est, etymo pene adsentio Tibi propter Glossas, si fidendum ipsis, quae avcam [gap: Greek word(s)] exponunt: Vossius Philoxeno avtori tribuit: male Elmenh. [gap: Greek word(s)] Qua speciem significat, concedes mihi. Responde autem iis, quae pro hac sententia opposui Tibi; non licet ita subterfugere. Inquis, si a Graeco est, cur abjicitur N finale? An vero hoc primum docendus es, transponi, addi, abjici in vocabulis ex alienis linguis desumtis literas? Ex [gap: Greek word(s)] fecere famulus: e [gap: Greek word(s)] muscerda; [gap: Greek word(s)] laxare: e [gap: Greek word(s)] , anas. Abjecerunt Latini Italique [gap: Greek word(s)] N e vocula Dorica, quia [gap: Greek word(s)] suae lînguae terminatio non esset. Displicet Tibi deductio [gap: Greek word(s)] ravcidus a ravcus. Scio placere Tibi tua, et fortasse nimium, etiam falsa. Atqui ego [gap: Greek word(s)] ravcus a ravcidus deduxi: ravcidus a ravceo: â quo ravcis, ravcedo. Placet ideo hoc mihi, quod similia multa, e quibus formata bisyllaba, ejectâ syllabâ ID: noveram. Hanc syllabam igitur in bisyllabis abesse, non CI in ravcidus, non NI in canidus, uti putas, cogita. Ravcidus rectum esse docuerit [gap: Greek word(s)] ravciditas, quod contracte est ravcitas, utrumque familiare scriptoribus medicis vocabulum; ita a ravio, ravis, ravidus, raviditas, et contracte ravitas. Rectum etiam [gap: Greek word(s)] Canidus. Notae Tironis f. 128: Canus. Canities. Canitudo. Canescit. Canidus. Nunc tui Avicus quem avtorem mihi das? quem [gap: Greek word(s)] avcus? At pauca sunt, inquis, in IDUS; in US quae desinunt, infinita sunt. Quid vero tum? Scire debebas, non omnia in US ex istis contracta esse; non hoc dixi: sed descendere multa talia aliunde, â Verbis, a Nominibus; a quo enim Verbo derivabis [gap: Greek word(s)] nimfidus, limfidus, lippidus? Imo plura sunt quam teris. Novi, qui ejus formae vocabula deducant a bisyllabis; [gap: Greek word(s)] ea est: sic a [gap: Greek word(s)] limpus, limpidus, limpiditas: (Tuauderes


page 88, image: s128

e Graecô Latinum limpeo vel limpo fingere, ut ab hoc derives nomina:) e [gap: Greek word(s)] miccus, miccidus. Paradoxum tuum, verba tantum esse radices, nulla Nomina, multis exceptionibus tamen munire oportebit; Credo, si verba fingas quaecunque volueris, quod non ob unam causam facere (mallem omittere) ais, procedere. Itane ludificaberis; ut somnia tua valeant, et sint verorum thematum loco, quaecunque fingis, eruditos? Satis regnarunt Grammatici: pugnarunt satis elementarii Lapithae: jam compescet eos et futilitatem eorum omnem unus tuus Radic-Indagatorculus profligabit: Non improbo studium tuum; sed ut modum tenere discas in sanctionibus Grammaticalibus pangendis, moneo nimium enim calore confidentiae, qui ex here ditate patroni sibi suppetit, properas pronunciare. AEmidus formatum esse ex oedimus satis verosimile feci; Quod opponis, originationem ejusmodi Latinae L. esse insolentem, id vero nihil est. Cogita semibarbarorum hanc voculam esse, qui nihil sibi non licere putarunt in flectendis ad suum idioma, nisi plura potius sunt pro regionum diversitate, Graecis. Non curarunt hoc genus veram analogiae rationem, quam Tu urges, sed omnes usu suo Graecismi et Latinitatis leges migrarunt. Piget exempla congerere hujus sinisteritatis; en pauca: Dixere epigozotum, obtistrotum, opassum, policata, teretrix, tragitipinum, nevfresis; pro [gap: Greek word(s)] sive [gap: Greek word(s)] : quidni igitur ex [gap: Greek word(s)] formarint aemida? Vides, quam e lectione semibarbarorum, ad quam Rhyakinum etiam p. 544. extimula vi, sed qui beneficium hoc calcibus, sputis et sannis rependit, utilitatem capere possis. Verba aemere et [gap: Greek word(s)] nec Graeci nec Latini agnoscunt; et non necessaria sunt entia; Tibi igitur retineto. [gap: Greek word(s)] aemulari, cujus etymon non sine insultatione me poscebas, ipsum [gap: Greek word(s)] est; nec tentanda via alia scruposa et spinosa, et quae in praerupta tandem licentiosarum Grammaticationum deducat. [gap: Greek word(s)] pro [gap: Greek word(s)] nihil facit ad [gap: Greek word(s)] est enim quod ex eodem Lexici loco discere poteras, formatum abjecta initiali e [gap: Greek word(s)] quod [gap: Greek word(s)] . Qui ab [gap: Greek word(s)] deducat, nec is quidquam peccaverit, [gap: Greek word(s)] : mutaetiones literarum insvetas, quas Tu cavsaris, nullas video; nam I tantum mutatur in V, quod omnino licitum; de adspiratione et geminata litera a nihi curae, [gap: Greek word(s)] fecere Latini supparum: a [gap: Greek word(s)] ,


page 89, image: s129

[gap: Greek word(s)] maersupium, quidni ergo ab [gap: Greek word(s)] aemulari? Hoc etiam inter arcana tua et [gap: Greek word(s)] esse deprehendo, sciscitando elicere, non quae discere cupias, sed quae patere possint tuis Discursibus et sensiculis, qui multa deinceps fatigatione discutiendi sint. Labore nullo malta quaerere ex Te poteram, ad quae Tu mihi sine prolixa meditatione et oratione non responderis. Sane parum comiter excepisti humanitatem et promtitudinem meam per titeras tecum colloquendi, et quaesitis tuis [gap: Greek word(s)] satis faciendi; de qua fere dolendi cavsam nunc habeo, cum de avsteritate mearum queri incipis. Contra falsa pertinaciter defendenes non agi potest sine aliqua animi commotione; et tamen de vocibus, si quae Te fortassis pungunt, hoc (cias, feveriorem videri orationem meam quam est animus. Pone servilem istum spiritum, qui facit, ut nemini literatorum quicquam credas praeterquam B. et patere quod de ejus studris sine ulla ejus injuria sentimus libere proferri. Neque enim solus Ego sum cui immanitas illa vestrae persuasionis intolerabilis accidit: Videbis propediem Observatorum in Scriptoribus Eccle fiasticis libellum avtoris in Belgio non Belgae, quem hominis ortu et scriptis nobilis, helluonis librorum judicio, de Hegesippo inprimis et aliis oppositum dudum scivi. [gap: Greek word(s)] . Verbum Incandidare pro simplice est apud Firmian. de err. pr. rel c. 28. Tremidare: Gl. Latino-Germ. Tremor, bidmung. Tremidus, bidmändig. Tremere, Tremidare, bidmen. Intimidare. pro terrere utitur Carolus Molin. ad consvetud. Paris. §. 76. no. 20. Acidare, acetare, saur machen: d. Gl. It. Humidare neztsen. Fluidari est ap. Cael. 5. tard. c. 11. Sordidare apud Hieron, Pro oem l. 3. Comm. in Ep. ad Gal. et Sidon. l. 7. ep. 9. Turbidare apud eundem l. 6 ep. 2. Codex membranaceus quem laudas quas, praeterquam D. Sebastiani, vitas continet? Baronius in martyr. Rom. plura exemplaria Latina vitae S. Sebastiani a Metaphraste scriptae haberi Romae dicit: e Surio et Mosandro ejusdem meminit Vossius. Initium et finem vitae hujus, tum etiam Codios ipsius, enota mihi: Item versionis Eroticôn Evstathii a Gaulmino factae: suspicor enim versionem eorum quam habeo Lugdunens. anonymi, eandem esse. Pro commodatis mihi libris ago gratias; Eos hoc latore recipis. Scriptores rerum Sicularum, et Novi Orbis tui iidem sunt cum meis. Barthemam et Vartomannum me pro uno scriptore habere Index VII. ostenderit, licet


page 90, image: s130

typographus p. 133. unici vocabuli trajectu rem paulum intricaverit. Procli in Ptol. paraphrasin cum vers. Leonis Allatii. Lugd. Bat. editam habeo. Bene Vale, mi optime DAUMI et Salve. Altenb. 5. Mal. 1651.

Dixeram, Herodiani erotica nos ignorare, nec avsus tamen: tum nomen ejus apud Theodorum Pr. dispungere. Tu vero quid eliciendae alterius sententiae causa Helio dorum pro eo ad me nominare voluisti, si eum illi substitui non posse, quod nunc prae te fers, putabas? Turbidi ingenii ista sunt et desultorii. Herodianus vel Erotianus alquis quin libellum Cupidinarium scripserit nihil absurdi est, cum eum a Theodoro Pr. nominari sciamus. Sin Herodianus adeo suspectus, legito, si vis, Hero-Leandri et Musaei Poemation significari intellige. Habes alteram sententiam, quam eliciendam putabas.

Observata mihi sunt apud avtores Latinos, granata, granatum: intyba, intybum: spica, spicum: praestigia, praestigium: vertebra, vertebrum: crusta, crustum: catapotia, catapotium: buccella, buccellum: alimonia, alimonium: parcimonia, parcimonium: aluta, alutum: membrana, membranum: tracta, tractum: pascua, pascuum: caverna, cavernum: strata, stratum: palma, palmum: esseda, essedum: palaestra, palaestrum: fluenta, fluentum: (fluentus est apud Appul.) Item pluralia, arteriae, arteria: squibalae, squibala: armentae, armeta.

EPISTOLA XXVI. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. S. P. et O. Magnifice, Amptiss. et Excellme Vir, Domine, Maecenas et Affinis singulari cultu venerande!

LIteras KL. Maji datas cum acciperem non poteram vel ex iis, vel ex latore earum cognoscere, an meae die ultima Aprili scriptae recte fuissent Ampliss. T. Magnis. exhibitae. Interim, dum id rescisco, paucis ad istas. Non opus fuisse puto, ut ostenderem, cujusnam Aviani testimonio usus foret Glossator Isidorus; nec emim Varia Lectiones id volebant, quae ajunt duntaxat nullum antiquorum auctorum


page 91, image: s131

Aviani nomine fuisse. Aliquos autem fuisse, volebant literae meae, verba illa aliter non capientis. Sed ecquis ille fuerit, mihi nondum liquet. Forte inquisituris aliquando patebit. Glossarum illa farrago non ubique ex optimis aevi Scriptoribus congesta est. Et Titiani sub stitutio scripturae Aviani non usque adeo ab initio conformis apparebat. In loco Capellae mendum calami est auro pro astro praecipitantis. [gap: Greek word(s)] Greges in altero loco si servabimus, per caulas lecturi caulis; non tamen enormi in syllabarum modulum peccato Capellam liberabimus, quod ego attendebam. Candentes segetes apud Hieron. pessime interpretatus est Barthius, Claudiani locum huc nihil facientem in animo habens. Reinesiana explicatione ne veritas ipsa veriorem proferet. Barthium tueri nolui de voce Salvare apud Plinium, praesertim cum nescirem, quid antea. ibi legeretur, Occasionem tantum quaesivi, aliquid de eo memorandi; cum illud Verbum a plerisque repudietur, [gap: Greek word(s)] Servare, dubilo an aequipollenti, retento in vicem hujus, quasi meliori; ut et sic materia forte nasceretur aliquid de eo cognoscendi ulterius. Ad exempla autem objecta sic respondeo; Non sequi, ut quia Salvere et Salvare dici pronuncio, continuo etiam dicatur Frigare, Calare, Splendare, Livare, Madare. Multa ejusmodi multae Linguae habent, et active et neutrali signficatu diversim flexa, non tamen Analogia per omnia Exempla procedit. Habet hoc Latina Lingua, (imo et aliae) ut, si in uno deducendi modo deficiat, in altero defectum tamen suppleat ut plurimum: v. g. pro his dicimus Frigidare, Calidare, Splendidare, Lividare, Madidare; a Frigidus, Calidus, etc. At non dicimus Salvidare, nec Salvidus. Quia. Salvere et Salvus usui cessere. (Ergo eo melius Salvare, illo deficiente;) ut nec Fugidare, sed potius Fugare. Sic a Timere, non provenit Timax; dicimus tamen Timidus. Ab Audere, non Audidus, tamen. Audax. Sic e Caedere gignitur Caedes, non vero Caedor. At ab Amare, Amor, non Ames: quod Exemplis pluribus ut probem, opus esse non reor. Fiet id alibi. Aliquando etiam abundat, ut in Gravare, Gravidare; Succare, Succidare; Fumare, Fumidare; Gelare, Gelidare; Liquare, Liquidare; Turbare, Turbidare; Vivare, Vividare. Vocum Gravere et Succere auctoritatc destituor, quam rogo. Verbum Salvare apud Rob. Stephanum e vett. Exemplaribus Ciceronis et Quintiliani profertur,


page 92, image: s132

quod correctae tamen Editiones expulerunt, surrogato [gap: Greek word(s)] Servare in ejus locum. Quis praestet an recte? Sic Jupiter Salvator in inscript. e Grutero a Pontano in Atticis Bellariis producta, legitur. Apud Patres vero creberrimum est. Quaerimus autem an Patres nihil praeterea legerint bonorum et classicorum Auctorum, quam quod nos? et an deperditos nobis libros etiam ipsi non habuerint? Item, an finxerint omnes voces, quas ipsi habent in Rob. Steph. vel potius antiquis Ethnicis hodieque superstitibus non inveniundas? Praeterea an in amissis illis Scriptoribus nihil amplius, quam quod nobis superest, vocum exstiterit? denique an Analogia et Harmonia Linguarum, cum usu genuino collata, prorsus sit rejicula, nec Judicis locum aliquando in ejusmodi controversiis queat tueri? Caeterum significatio nem quod spectat, cum [gap: Greek word(s)] Salvus et sanum vel sospitem signet, et Salus aeque ad corporis curam incolum tatemque pertineat, atque ad animae, vel unico Ciceronis illo de Arusp. respons. inclarante: Qui medicis suis non ad salutem, sed ad necem utitur: Cur Salvari pro medicamentis curari non jure optimo maximo queat usurpari, praesertim a Scriptore degenerantis aevi? Plinii Val. locus sane ambiguus in utram vis partem trahi potest: Sed in eo tamen emendando et intelligendo sequar potius, quo aurigatur Plinius major. Haec, ut incidebant, nescio an satis cogiate; quae si scirem molestiam ullam M. T. Ampl paritura, libentissime quasi omnibus abstinerem in perpetuum; jucundius et tutius officiolis meis qualibuscunque ei inserviturus. Cogitarem tamen vetus illud: [gap: Greek word(s)] (alii [gap: Greek word(s)] ; nisi, nescio quî, mea potius negligam et oderim, quam amem; cum fatum virorum in talibus literis magnorum animum meum subit. Ad plura nunc otii prorsus nihil reliqvum. Opt. vale, Honoratissime Dne, Maecenas et Affinis [gap: Greek word(s)] et Salve. Cygn. d. 9. Maji 1651.

P. S. Apud Nonnum Paraphr. in Joann. c. 15. v. 19. legitur: [gap: Greek word(s)] , etc. Ibi Job. Hartungus Dec. 2. cap. 2. §. 12. Tomo 2 Th. Crit. p. 672. et Nicolaus Abrahamius p. 68. Not. ad Nonnum emendant: [gap: Greek word(s)] . Sed quid illud Theophrasti de Plantis l. 8. c. 7: [gap: Greek word(s)] ? Et num huc Festi illud aliquid facit: Pennatas impennatasque agnas, in


page 93, image: s133

Saliari carmine spicas significat cum aristis, et alias sine aristis agnas novas volunt intelligi. De quo Fruterius eodem Tomo Grute Critico, p. 819.

EPISTOLA XXVII. EIDEM. Sal. Plur. et Observantiam. Nobilis, Magnifice, Amplissime et Excellme. [abbr.: Excellentissime.] REINESI, Domine, Maecenas et Affinis [gap: Greek word(s)]

TRadidi ante hunc mensem fere Amplisso. Dn. Ziegnero, cum ad nos viseret, Eustathium Gaulmini, ut Ampliss. Maghifae. Tuae coram inspiciendum hunc et cum Lugd. Editione contendendum exhiberet. Nunc vero si sufficientem sui usum praebuit, exspecto reducem. Pro indicatis nonnullis vocibus gratias ago plurimas, optaremque ejusmodi largiorem farraginem. Codicem Membranaceum Vitas Sanctorum complectentem in folio eleganti litera scriptum parens b. m. meus habuit, nescio unde olim acceptum; Quem fratres deinde mei pessumdederunt exscissis hinc inde foliis, involucra libris suis paraturi. Pervenerunt ultimum ad me nonnulla ejus folia, in quibus finis S. Felicis Presbyteri in Pineis. Initium vitae S. Mauri Abbatis. Medium S. Fabiani et Sebastiani: Vita S. Agnetis, cui tamen initium defit. Initium vitae S. Vincentii. Finis Passionis S. Asclae. Initium Passionis S. Babylae etc. Caeteris negotium amplius nec Magnif. Amplit. Tuae, nec mihi facessere animus est; ideoque lubens abstineo ad illa responsione; quamquam ad singula, quae reponerem, non desint. Poenitet me prolixae et inconsuitae garrulitatis meae, quae animos eorum, quos mihi conciliare studebam Fautores, et Musarum mearum Promotores, potius avertit, quam adjungit.

Proinde ut aliis magis officiis imposterum, quam ejusmodi nugis, non tamen ullo studio animove offendendi voluntatem tam in me prolixam A. T. Mae. prolatis compaream, danda deinceps opera sedulo erit. Inscripionum Auctarium et residuam Variarum omnino vovemus edi. Heinsianus Claudianus prodiit dias in luminis oras, nondum tamen a me visus. Non paucis hucusque libris Bibliotheca mea accrevit, quos indicare, nisi grave est, potero vel proxime. Utinam et otio usui horum debito beer! Inter illos est Nonnus


page 94, image: s134

Nansii, qui ut, quid de Theophrasti a me laudato loco M. T Ampl. sentiat, denuo explorem insusurrat. Nansius apud Nonnum legit: [gap: Greek word(s)] Opt. vale et Reip. cum Tuae tum Literariae diu felix vive, [gap: Greek word(s)] . Dabam Cygneae 3. Octobr. 1651.

EPISTOLA XXVIII. (Offerebat Reinesio Cygnaeae haerenti ob causam publicam ipse Daumius 14. Aug. 1652.) Viro Magnifico et Amplissimo Dn. D. THOMAE REINESIO, etc. [gap: Greek word(s)] S. et O.

QVi manibus quondam triti, Luthere beate,
Tuis, LIBELLI, et Flacii;
Quique Philippe, tuis, Camerariadaeque, Spachiqve,
Cornarii, atque Milich I,
Et vestris Reinholde, Hellere, Halo ander, et Hesse
Eobane, Wolsi Hieronyme,
Vulcani, Meursi, Accursi Mariangele, nec non
Rosweyde, Schotte, et Nunnesi;
PutschI [reg: Putschii] deliciae, Pulmanni Cura, voluptas
Ter Barthiorum nobilis;
Gaudia Fabricii Geôrg I, Adamique Siberi,
Gevartii ac J [note: usti] Raphelengii;
Pignorii, Dinneriadae, Zwingeri, et Jäni
Sachs I, Poach I, et [note: Cassiodori] Reinii;
Ortelioque et Scriverio. ruspante suäves
Dextrâ evoluti Codices;
Bornero, Hunnaeo, cari, Rhoedo, atque Segheto,
Sic Morsioque ac Nannio;
Henrico Stephanoque olim, Euricioque notati
Cordo, atque Liviveio;
Jungermanne, [note: Gotfrede] ardor vester, Conradeque Weissi,
Doctoris et Steinmetzii,


page 95, image: s135

Et possessi aliis, quos vixest dicere; Gaza
Nucx, dante JHOVA, Daumii:
REINESIUM, Critices SOLEM, salvere jubemus,
Consique Hygeesque Augurem!
O radiis si nostra suis illustret opaca,
Dignatus ad nos visere:
Quae non prosperitas, quae nos non Gloria mactet,
In omne seclum vividos?

Magnificae ejus Amplit. et Eminenti Excelle. [gap: Greek word(s)] obsequiosi, Interprete

EPISTOLA XXIX. EIDEM. S. P. et O. Magnifice, Ampliss. [abbr.: Amplissime] et Excellme. [abbr.: Excellentissime] REINESI, Domine, Maecenas et Affinis [gap: Greek word(s)] !

NOn fefellit me mea opinio, dum Humelbergianam Sexti Placiti Editionem prae Toriniana elegi, quam D. Macasius noster e Bibliotheca publicâ ad Magnif. T. Amplit. mitteret. Suspicabar enim Codicem, vel ob Oroscium, Aetii notatorem, non ingratum futurum. Sunt tamen causae quare et Torini illa mitti debuisset; nimirum discrepantia Textûs, quem vocant. Adeo enim is variat, ut prorsus aliud scriptum quis putare possit: Unde de insigni aliquo Humelbergii facinore cogitare res ipsa jubeat, non prius menti evellendo cogitatu hoc, quam collatione Apicii utrius que, a Torino Humelbergioque editi, an et ibi quid interpolatum sit, edocear. Quam et primo, [gap: Greek word(s)] , otio instituam. Interim, cum Stephaniano Medicorum Opere caream, utram ille ibi expresserit, et quid de suâ Editione notârit, nequeo nunc aliunde scire, nisi a Magn. et Ampl. T. Fxe. quam ideo compellatione hac literariâ decenter adeundam post tam diturnum â multiplicibus [gap: Greek word(s)] filentium, duxi tandem. Quanquam et ibidem reperiundus Marcellus Empiricus,


page 96, image: s136

quo compotitus nondum sum, suadeat audaciam ipsius integri operis ufuram ad breve tempus a M. T. Exca. rogandi. Super loco Alcimi Aviti aliquando a M. T. Exca. mihi proposito, gaudeo consentire mecum Sirmondum, qui pariter, ut prima Editio praefert, non ita pridem e MStis. in suâ repraesentavit. Bibliothecae meae aliqua hoc anno, Deo largiente, facta est accessio librorum non omnino aspernandorum: Decedit tamen, paulatim utendi eos facultas, ac vigor pristinus; et optem, licet sperare vix ausim, tempusculi alicujus ab occupationibus musicis vacuitatem. Gronovii Observationes in Ecclesiscript. Lipsiâ ad me missae sunt Placent impense. Notavi tamen non pauca, quae Barthius noster jam olim anticipavit. Super Egesippo autem nondum cum eo is facit. In Epistolâ Joan. Ant. Campani, quam ex vitiosissima vetere Editione descriptam hîc mitto, lacuna est asterisco notata. Quam vocem ibi Graecam ille innuat, nunc non succurrit Eam de facili M. T. Exca. docere me valet: utque velit, obnixe oro. Adderem plura, sed occupationes et valetudo brumali hoc frigore parum firma negant. Vale diutissime Reip. tuae, Li terariaeque, immenso commodo, et desideriis meis, si mereor, benigne consule, o et praesidium et dulce decus meum, praecellentissime REINESI! Dabam festinanter Cygneae d. 17. Dec. 1652.

Hippocratis de Medicamentis purgantibus a Claverio graece publicatus libellus, editus est et a Dion. Petavio cum Nicephori Historiae de Heraclio Imperatore. Aliam autemJunii Pauli Crassi versionem post Theoph. Protospatarium eodem interprete Basileae excudit Rob. Winter anno 1539. in 4to. cum J. Guint. Andernaci Anatomicis institutionibus.

EPISTOLA XXX. THO. REINESIUS CHRIST. DAUMIO. [gap: Greek word(s)]

POtissimum hoc temporis articulo, quo vota inter Christianos commeant, ita ad TE, mi suavissime adfinis, praefari debui; praesertim cum de valetudine tua non satis firma querelas audiam, quas malim vanas. DEUS Tibi det quae optimi quique optima sibi exo ptare solent! Tune igitur curasti ut in Oroscium inciderem? Non fuerat mihi visus auditusve ante homo Spiritus Hispanici, [gap: Greek word(s)]


page 97, image: s137

[gap: Greek word(s)] Sed operae precium tamen feci, ni fallor, qvod notas, qvas in Montanum et Cornarium parturierat, saepe abortierat, examinavi [gap: Greek word(s)] aliter enim tum non poteram. Qvid passim deliqverit, vel marginibus Codicis allitum, vel literis ad D. Macasium, commissum est; inde petes. H. Stephanus in editione Medicorum principum expressit Humelbergianam Sexti Placiti: praefixa etiam hujus dedicatoria Georgio Hermanno, Ferd. Regis Consil. ao. 1538. fortasse ignarus, uti et ego, Torinianae, quam Tu habere ais: Istum Codicem si inspicere volupe est, homini tuo manda, ut eum apud me quaerat: eademque occasione poteris Cotovic I Itinerarium ad excerpendas Inscriptiones, quas inibi extare scribebas, mittere. Apicium Humelbergii et Torini postqvam contuleris, fac ut videam. discrepantes lectiones In Alcimi versu si viscere edidit e mscrto. Sirmondus, non ideo conjectura mea femine repudiari debet. Utrumque enim tale est ut potuerit ab Alcimô scribi; sed hoc magis tale est ob affectatum [gap: Greek word(s)] etymon [gap: Greek word(s)] femina, et ob ejus conditum seu originem; est enim e femine viri lumta, non e viscere ejus nec e semine prodiit, nisi tropum obscurum eligere velis prae oratione simplice et plana. Gagnejum finxisse suum istud semine, nondum probasti. Nec ergo adeo absurdum ego, quod ejus lectioni aliud, fortasse melius, inaedifico. Sit tamen hoc in medio. Observata in Script. Eccles. a Gronovio etiam mihi placent; inprimis qvod meam de loco qvodam Paciani conjecturam, qvam Barthianae opposueram p. 632. Var. proposita altera probabiliore, imo veritate ipsa, superavit, nim. nihil ibi mutandum esse. Vicissim autem Ipsum docui Ego, qvando c. 4. p. 49. in Aldhelmo [gap: Greek word(s)] Spalagi convertit in phalangii, itidem nihil mutandum esse. Idiotismo enim seculi spalagum dixisse Aldhelmum, alios phalangium. [gap: Greek word(s)] vocabulis a [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] incipientibus adponere, AEolum fuit; transiit hoc ad scriptores, simul ad notarios seculorum seqviorum, ut [gap: Greek word(s)] praeponerent. (Imo invertebant, duplicem [gap: Greek word(s)] pro ps. facientes sp: sic in Inscr. SPycharion pro PSycharion:) apud Sylvaticum toties, sfalangii. xtritus autem [gap: Greek word(s)] freqvens est. Nihil etiam mutandum Ipsi persvasi in versu Ovidii, p. 61. Certaque de tepidis colligit ossa rogis. Non enim consvevisse sagas indifferenter ossa ad maleficia sua legere, sed certa qvaedam cum delectu; probavide calvaria, talis, digitorum resectis ungvibus, articulis. Pro


page 98, image: s138

spurcalla p. 83. et spureamina, qvod Ipsi placuit, probavi, spurcalia: p. 84. pro [gap: Greek word(s)] . P. 106. in verbis Tertulliani monstravi legendum esse, havstum pater â pavculum fundat merum. P. 183. in verbis Aldhelmi malle me, ne virulenta regiae pestis incommoditate papularentur. Character enim pestilentiae papula, pustula, carbo, bubo. Papulari est papula mortifera adfici. Extat apud Caelium Avr. 2. diut. c. 1: 3. c. 4. uti et pustularae. Pustulatio locorum, puta superficiei s. cutis, l. V. c. 21. est bullarum in iis excitatio, [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] . Ad p. 217. notabam bargenam dici, ut alienigenum, ambigenum: factum e barbarigena, ab orpta Syllaba. In Syrorum lingva bar est extra: hinc geminata Syllaba barbar et bargena, cui genus barbaricum. P. 277. Comacenas rupes ostendi eas esse quae lacui Lario, vicino Como, imminent: populares vocare saxa ravcida. Dub tat, quomodo a Como formari possit Comacenus: miratur etiam Hier Surita ad Itiner. Anton. At sic loqvebantur seculis posterioribus, sic formabant qvasinomen oppido comacum esset. Lacus Comacenus est in Itin. Anton. Insula Comacena apud P. Diac. Longob. l. 3. 6. 17. 6. c. 21. Non in Syriam proptere a navigandum erat. Ipse qvoqve, de qvo ibi Ioqvitur Ambrosius, Italus fuit, non Syrus. Ad p. 176. tenontem ( [gap: Greek word(s)] ) malle me pro temonem significabam. Pro ceris hisce miniatulis gratias mihi egit literis (quas legendas exhibeo) humanior multo quam Amici tui, qui oderunt monitores suos. De Joh. Antonio Campano praeter ea quae e Volaterrano, Jovio et Vossio scire potes, haec: natum esse Cavellis, pago obscuro, qui a Gallucio agri Capuani oppido non longe abest: fuisse Episcopum A prutinum; ita Fr. Leander Albertus et editor ejus de vita Braccii Montonei librorum: a Jovio Interamnatum Episcopum Simlero Aretinum dici. [note: Fuit episcopus Interamniensis Aprutinus: ita prae fixus est titulus ejus Epistolis.] Lacuna in ejus ep. 44. l. IX. supplenda est voculâ anathymiafin: ita Gariop. l. 2. c 18. stomachi resolutionem e fumositate vocat. Octav. Horat. l. 2. evporiston [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: evporistwn]. p. 2. c. 1. quod est de dolore capicis: Quibus ex anathymiasi caput fuerit inquietatum: e quibus desumta est [gap: Greek word(s)] Gariop. l. 1. c. 15. istis: Caput autem sollicitante exhalatione dolor (ita lego) per intervalla succutiens cum qvodam venarum saltu illud inquietat. Rem ipsam qvod attinet, deprehendere est medicos qvi epilepsiam a Campano removebant, ponebant tantum stomachi adfectum, adulatos viro fuisse.


page 99, image: s139

Revera enim epilepsia nonnunqvam e ventriculo oritur. De casu tali Aetius tet. 3. s. 1. c. 18. late: Trall. l. 1. c. 15. et Avic. l. 3. fen. 13. tract. 1. c. 16. ne recentiores accumulem. Adpellamus epilepsiamper consensum, e ventriculo, e liene, ex utero, e partibus etiam extremis. qvam si non intellexere Campaniam, parum in arte viderunt. Primario adfectus forte fuit ventriculus: sed qvia vertiginem, perturbatam capitis motionem (hoc de convulsionibus intelligo) somnum [gap: Greek word(s)] tempore invasionis passus est Campanus, cerebrum et genus nervorum, quod [gap: Greek word(s)] subjectum est, consensisse plane rationabile est. Ipse Campanus l. 8. epist. 31. ad Cardinal. Papiensem: Prope Tibi ereptus sum, mi Papiensis, morbo gravi, et nomine ipso non minus, qvam re, formidando. Ter extra me fui: ter ad me redii. Qui morbus, inqvies? verus morbus Comitialis, sed natus e stomacho, et qvem Caesar aliquan do perpessus est. Sed, mi Papiensis, castigans castigavit me Dominus, et mortinon tradidit me. Ille, ad qvem scibit, est Antonius Gazius medicus Paduanus, notatus a Cardano l. 3. de sanit. tue. c. 12. Lambonii de Gazo Cremon. Doct. med. Paris. sepulcrum Patavii in basilica D. Augustini: Laur. Gazii Cremon. monachi Cassin. qui nonagenarius obiit ao. 1552. it. in templo D. Justinae. Prior iste videtur esse Campani compater. Ex Ecclesiae Latinae consvetudine doxologiae, Gloria P. et F. et Sp. S. plurimum adjici has siglas E. V. O. V. A. E. notavi: reperio etiam in Missalibus et antiphonariis, Evangeliorum qvoqve libris, ubi ad sententiae clavsulam sev pavsam positae leguntur a clavstralibus decantaroribus: ecqvid vero significatum iisdem putas? Optime vale, misvavissime adfinis, et plurimum salve. Scr. Altenb. VIII. Jan. 1653.

EPISTOLA XXXI. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO.

REINESIO quid Circulo hoc Anni novo
Voti apprecetur Pieris:
REINESIO, cuî Misnicus Sol haud parem
Aspexit, aut Thuringicus;
Iners, inanis, plena sed sui, et mero
Ingrata rure Pieris?


page 100, image: s140

Quid apprecetur? Nempe qvod svêrunt Boni Ex pectorum recessibus,

Utut politae nescii artis, edere, Votum feret praefervidum:

VIVAT, vigescat, alter ut Nestor, diu, Et clareat REINESIUS:

Sortis petulcas defetiscatur technas Imposterum experirier,

Tenax Salutis, et Rei omnis prosperae In publica AEvi commoda!

Mo. Januar. 1652.

EPISTOLA XXXII. EIDEM. S. et O.

MAgnifice, Ampliss. et Excell. me REINESI, Domine, Evergeta et Affinis aeternum honorande, ac magni aestimande! Literas M. T. A. is, IX. KL. Febr. demum accepi. Voto [gap: Greek word(s)] M. T. A. mihi facto addat pondus Omnipotens Salutis et Felicitatis nostrae Curio; cujus faventiâ laetificabile reciproci affectus mei ac Voti M. T. A. in femet experiatur explementum! Ablego jam desideratum Cetovicum, et vicissim, nisi grave est, Medicos Stephani exspecto. Illi inserui remissas Gronovii litteras, pro qvarum, ut et Carminum simul adjectorum, communicatione gratias ago prolixas. Dici non potest, qvantopere placuerint. Super consilio vero ejus [gap: Greek word(s)] qvam sui gavisus! Id ipsum sane erat, qvod et ego volebam, nescio tamen an eloqventer satis: Vix enim puto, qvod mente conceperam, verborum enunciatus potuisse asseqvi Circa Euphormionis Satiricon qvid delirent illi correctores, mihi non constat, nec capio. Scioppii vero Judicium, quale sit, perlibenter cognoscerem. De Claudiano Heinsii, qvid meus Amicus senserit, peculiari schedae inscripsi. Ejus Poemata nondum usurpavi oculis. Apicii diversas illas Editiones conferre hactenus nullo modo potui, infinitis aliis impeditus, nec ante veris forte aesisqve clementiam operi accingar. Utraqve Editio hujus, ut et


page 101, image: s141

Sexti Placiti, Bibliothecae publicae inest. Apicium tamen Humelbergii et ipsus possideo: Sextum autem describi feci cum Ant. Musae de tuenda valetudine libello ex Toriniano Codice. Velim Caput aliqvod diversitatibus harum Editionum in Variis dari. Cui rei libros vel suppeditando vel conferendo opem lubens feram. Placitum Torini nec Barthium habuisse puto. Certe non habuit ante I. Tomi Adv. publicationem Super S. Aviti viscere non pugnabimus. Placet enim utiqve prae illo, [gap: Greek word(s)] femine. Nec legis pediae adeo observans is est, ut qvi [gap: Greek word(s)] nec bis produxerit l. 3. v. 261. et 310. in Edit. qvidem Müliugii et Sirmondi, ne alia adducam: Hoc tamen, qvod me movet, utiliter forte annoto, [gap: Greek word(s)] viscere non esse a cerebro Gagnejano; sed haesisse longe ante in MS. tis Zehneri ac Sirmondi; ut et priema Mülingii Editione anni 1570, qvam habeo et cum Sirmondiana integram contuli, forte et in subsecuta Coloniensi, ex qva certe Zehnerus adducit: pessimâ tamen fide nobiscum agens (nescio an alienis oculis et sinistre collocatae industriae confisus) dum qvae in Argent. Editione sunt, Coloniensis esse dicit, et ut plurimum vice versa. Unde omnia ejus adnotamenta exigui sunt pretii, quia confusa et fidei sublestae. De Gagnejanâ promulgatione, quid Zehnerus in praefatione scribat, in propatulo est: Addidi ego nunc, qvae Sirmondus in Notis: non ingrata spero futura, ob libri maximam his terrarum oris raritatem. Gronovii praeter Obs. dictas nihil habeo, neque vidi. Statium ejus a Barthio exspecto, qui Lipsiâ nunc abest. Ad eas Obses. nihil nunc annoto. Versatur enim libellus in amici cujusdam manibus. Etiam proiis, quae M. T. A. mecum communicare voluit, gratas gratias memimero, utqve Ea pergat de locupletissimo et stupendo Eruditionis suae penu ulterius collocupletare meam penuriam, obnixe rogo. Campani vitam Michael Fernus Mediolanensis scripsit praefixam Campani Opetibus in folio, et in 4to cum aliorum Doctorum vitis, editam Francof. 1536. Siglae illae E. V. O. V. A. E. compendium sunt duarum vocum sEclllOrUm Am En. In quibus doxologiae illius ultimis dictionibus discrimen tonorum Musicorum, sive, ut vocant, intonationum recumbit. Nam qvo Tono Musico Psalmus aliqvis, sive Mariae aut Zachariae Cantica sint canenda, clausula illa seorsim cum his siglis subscriptis ad Cantilenarum finem posita, indicat. Exempla in Musicis Glareani, Fabri,


page 102, image: s142

Lossii et infinitorum aliorum abunde suppetunt. Punicani lecti sunt apud Val. Maximum l. 7. c. 5. n. 1. quod Exemplum caeteris adjiciendum nun incidit. Sic decimi fluctus et decumani. Medius et Medianus, qvi in medio est, apud Vitruv. l. 3. c. 1. 2. et ult. Vocum Pagicus et Paganicanus defit mihi Austoritas, eâ beari opto. To fictor Claudiana sententiae non inconveniens vox, licet hac notione alibi nondum observârim. [gap: Greek word(s)] . Fictus pro simulato freqvens est. Qvid vero sunt ficti et factiosi consules apub Huntindon. l. 8. Hist. fol. 391. Tomo l. Anglic.? Mandare pro nunciare, sive signi sicare, est etiam apud Lamb. Schaffnab. T. 1. Pistorii p. 179. Fulcherium Carnot. cap. 3. Hist. Palaest. Saxonem Gram. l. 5. p. 84. Edit. Stephan. Baldricum Dolensem l. 2. c. 23. H. Pal. Gallum Confess. c. 22. ad qvem Barthius p. 114. ut et Colvenerius videndus ad Flodoardum etc. Forte et apub Gul. Tyrium l. 12. c. 9. Sic Remandare, phrasi Gallica, de qvo Cerda cap. 132. Adv. fol. 279. Voss. p. 737. de vitiis serm. In Claudiani libro 1. de Raptu v. 145. cum Barthio malim legere: Nunc illam, sociae raptam, tellure trisulcâ Opponit natura mari. Ibid. l. 3. v. 28. in [gap: Greek word(s)] qvid et distinctione interrogatoria prorsus cum Heinsio corrigente non facio. Plana est Lectio vetus, modo recte interpungatur. h. m.

placuit populos impellere
Incultis NE SPONTE seges grandesceret arvis etc.
(Haud equidem invideo, nec enim livescere fas est,
vel nocuisse Deos.) SED (qvod difsvasor honesti
Luxus, et humanas oblimat copia mentes)
Provocet UT segnes animos, rerumqve remotas
Ingeniosa vias paullatim exploret egestas,
Ut que artes pariat sollertia, nutriat usus.

Placuit populos impellere stimulis sollicitae vitae, ut ne seges sponte grandesceret, sed ut egestas provocet segnes animos. ubi grandesceret, pro grandescat dixit. Est vero is Claudiani liber omnium maxime ab ipso Auctore morte praevento inemendatus adhuc. Dum haec scribo, Auriaco Frisiae Orientalis nostri Graevii advolant Litterae, qui M. T. A. pl. salvere jubet, literasqve petit ad Gronovium, qvae iter ipsi praemuniant, qvod ad ipsum et ad Batavos cogitat. Qvod si gratificari M. T. A. Amico lubeat, litteras qvam primum ad me curet, qvas meis ad Graevium includam Lipsiam ad d. 8. vel. 9. Febr. uti


page 103, image: s143

jussus summ, mittendis. Carminis Gebhar diani unum adhuc Exemplar rogo Norinbergam ad Amicissimum destinandum. Bene vale, praecellme. Vir, Affinis aestimatissime. Deus feliciter te, ut Alcimi utar verbo, longaevitet! Dabam raptim Cygneaed. 26. Jan. 1653.

ACasp. Barthius ad C. D. 22. Decembr. 1651.

Placet Heinsius admodum, vituperiorum abstinens, Laudum parcus. Sane optimis nonnullis libris usus est, nec judicii est laevus in plerisqve. Si vivet, multos bonos auctores Communi bono dare poterit, modo non impigre cat.

Idem 14. Jan. 1652.

Bonus et bonae mentis ille Nicolaus excusat se Lectionis; tantum eos auctores, qui [gap: Greek word(s)] sunt Claudiano, se adhibuisse praedicans; qvod sane pro eo auctore subridiculum est. Sed reliquae tanti ingenii virtutes, praesertim incomparabilis candor, facile illi culpae velum obducunt, cunqvam removendum.

BJ. Sirmondus Notis ad S. Avitum. p. 61.

POEMATUM LIBRIV. de Mosaicae historiae gestis. De his libris Avitus ipse ad Apollinarem Sidonii filium, epist. XLV: Magnificentiae vestrae, inqvit, litteras vidi, qvibus scribebatis placuisse vobis libellos, qvos de spiritalis historiae gestis etiam lege poematis lusi. Titulus hic libris omnibus communis. Nam singuli peculiares suos habent, Pro spiritali autem historia, quae latius patet, Mosaica nomen a nobis substitutum, nec Avitus opinor ipse improbaret. Qvae operis hujus primae fuerunt editiones, princeps videlicet omnium Argentoratensis anni M D VII. et qvae altero ac tertio post anno Coloniae et Parisiis prodiêre, cum manuscriptis consentientes, nihil admodum inter se discrepant, nisi qvantum variare diversa solent exemplaria At longe dissimlis, qvae has anno M. D. XXXVI. secuta est, Lugdunensis Johannis Gagneii. Innumeris quippe locis, ut praefati sumus, depravata, et qvingentis prope versibus, inau. dito, ac nisi auctor ipse proderet, incredibili facinore inter polata. Quae et in caeteras deinceps editiones passim recepta, sic eas infecit, ut fucum pati necesse fuerit viros litteratos, et pro Aviti versibus Gagneianos haud raro legere et usurpare. Hoc igitur contagio ut liber sit Avitus in posterum, suae illum origini, genuinoque nitor


page 104, image: s144

reddere conati sumus, ope nixi veterum aliquot exemplatium cum quibus hos libros religiose contulimus, varias lectiones nullas aspernati, praeter inutiles, aut quas aliorum codicum consensus refelleret.

Idem praefat. ad Lectorem:

In Poematis autem qvid praestitum sit, intelligent qvi editionem hanc conferent cum Gagneiana. cujus auctor, vir alioqvi doctus ac disertus praeter alia qvae passim pro arbitrio mutavit, quingentos pene versus, de suis intrusit pro Avitianis. Nobis vero curae suit, ad amussim fidemque veterum exemplarium universa sic exigere, ut rejectis subditiis, legitimisque restitutis, purum tibi et sincerum Avitum, naevulis quibusdam, qvos aetas illa ferebat, neglectis, exhiberemus. etc.

EPISTOLA XXXIII. THO. REINESIVS CHIST. DAVMIO. S. P. Amicissime Dne. [abbr.: Domine] adfinis.

EN literas ad Gronovium pro Graeio; cui ut recte perferantur, curabis diligenter. Accipis etiam volumen prius Medicorum principum H. Stephani in quo Sextus Placitus; item N. Heins 1 elegias, et exemplaria duo Carminis, quod volebas. Cotovicum etiam redhibeo; et recordor commodum, eum me olim legisse; testanturque excerpta mea de magistratibus in Imp. Turcico. Inscriptiones, excepta unica, extant in Opere magno. Unicam illam quo modo emendem, margini allitum vides. Rationem reddo in commentario. ATHENAIS cognomen muliebre adhaesit AEliae, Attiae, Cattiae, Cipriae, (nisi Cipia est) Clavdiae, Flaviae, Lariae, Octaviae, Pompeiae, Popiliae, Sallustiae, Salfeiae, (nisi Saufeia est) Tucciae, Vibiae, Vireiae, et in Romana 7. p. DCLXVII. ap. Grut. Ulpiae, cui cognominis nostra. [gap: Greek word(s)] filia Herodis Attici rhetoris, ap, Philostr. Caput in Variis meis non negabo diversitatibus lectionis in editionibus Sexti Apiciique Torinianâ et Humelbergiana: sed producendas tamen eas reor cum [gap: Greek word(s)] utra praeferenda sit: qvod Elmenhorstius in Apuleio, Heinsius in Clavdiano, alii alibi, non semper praestitêre. Supposuerit Avito quaedam Gagneius; hoc enim adeo vultis: non seqvetur tamen continuo, etiam [gap: Greek word(s)] semine, qvod in mscrto. vel reperit vel legit pro femine, qvod unicum Aviti est, finxisse: adhuc igitur probandum


page 105, image: s145

restat Tibi, qui substituisse istud [gap: Greek word(s)] adfirmabas [gap: Greek word(s)] . De Siglis sex Vocalium, invento Monachorum, [gap: Greek word(s)] . Pagicus a pago recte formari, ut a nervus, nervicus, a quercus, quercicus. a modus, modicus, existimem. Pagnicus est apub Avsonium ep. 4. inde [gap: Greek word(s)] Paganicanus, ut e barbarus, barbaricus, barbaricanus: e domnus, dominicus, dominichnus [reading uncertain: print blotted] ; e Gallus, Gallicus, Gallicanus. Eadem extensione vel [gap: Greek word(s)] Comacum dixisse posteriores videri possunt (inde Comacenus, a, um) quod antiqui Comum. [gap: Greek word(s)] fictor non est tantum Clav diani sententiae non inconveniens, sed et ex eo, quod in optimo mscro. reperit Heinsius, fulor, et nihili vox est, sua sponte exit. Certe notarii veteres t pingebant longius, e quo si exemtus temo esse videatur alicui, ipsum l referet; hinc librario monstrum illud fulor. Nove autem dici fictorem pro delatore, calumniatore, mendace, non concedam. Proprie fictores sunt [gap: Greek word(s)] , quie ceris, creta, argilla etc. formant simulacra et sigilla; alias significes: Jul. Firmico Plasticatores. Fingere est [gap: Greek word(s)] , facere, creare, condere, a vetusto figere, prima brevi, quod et ficere, epenthesi, [gap: Greek word(s)] n formatum: unde figura, figulus: configulare, quod legitur in l. Sacrosyllabo Pavlini Aquilejensis: nisi pro configurare prave excusum est. Configulata summi artificis manu terra, inquit. Cicero 1. de nat. Deorum: Fictor cera utitur. Ibid. Divina providentia fictrix et moderatrix materiae. In Lapp. nominantur Fictores Pontificum: Fictores Virginum Vestalium. Docti exponunt de iis qui de pane vel cera simulatas hostias faciebant pro tenuioribus. Sequar potius Varronem l. 6. de L. L. et ministeria sacrorum interpretabor, i. e. qui liba fingerent. Metaphorice fingere est simulare, mentiri, dicere vel exhibere quod cum re minus conveniat. Fictor igitur fuerit falsi rumoris avtor, rei non vere compertae effutitor, [gap: Greek word(s)] , criminis concinnator, succentor fabularum, [gap: Greek word(s)] . Et cum fictores in significatione propria dixerint Latini; in metaphorica, cum praesertim eadem notione Verbo usi fuerint, non dixisse absurdum fuerit putare: etsi avtor non succurrat. Nimis multa non erunt pro Latinis agnoscenda, si agnoscenda non sunt, nisi ea quae a pud Latinos avtores in Editionibus hodie reperiuntur. [gap: Greek word(s)] . Apud Huntindon. appellatio


page 106, image: s146

Consulis, consvetudine seculorum inferiorum, pro quolibet magistratu, sev superiore, superinstante et praesidente aliis, jacet. Fictos igitur et factiosos Consules vocat vitio-creatos magistratus, indignos ista dignatione, et rebelles suo regi. In Clavdiani versu 154. 1. de rapptu non video quî Lectio Amici tui praeferenda sit editioni Heinsianae: utraque docta est. Trisulcam vero retineam ob figuram Siciliae [gap: Greek word(s)] . Reliqua minuta sunt et notari indigna. Non faciam tamen cum Heinsio, cum v. 230. 2. de raptu, ipsi Jupiter nimbis hymenaeon hiulcis intonat. Hymenaeus enim probato per fulmen a Jove conjugio, sonatur a nimbis, et firmatur conjugium flammis: hoc voluit. Nec probem quod v. 246. l. 2. in Evtrop. [gap: Greek word(s)] erant, mutat in arant. Comparat enim ibi poeta Bithyniam, quae nunc fertur, cum veteribus Bithyniae incolis Thynis Thracibus, a qui bus regioni appellatio. Martiani Capellae versus, quos aliquando proponebas, ita constituam:

Cum creperum lux alma micat gemmata decore,
Cum nitet avrato fulgescens Phosphorus ostro.

Item, et matutina greges quatiunt in pascua cavlis. De migrata lege Pedia mirum non est. Cavlas pro ovibus quenquam Poetarum, etiam intricatissimum, dixisse dubito. De delirio correctorum circa Euphormionis Satyricon quid sit ut intelligas, lege §. 6. cap ult. Coceti de Majuma. Isti petulantiae opposui in apologia mea haec: qui neminis innocentiae honorique parcis, omnibus aeque molestus infestusque stulata et iniqua animad versione tua. Annon enim inique fecisti, quod cum in excudendo Euphormionis Lusinini Satyrico P. 1. P. 31. sive corrector sive typotheta Batavus, cum majumam deberet, calumniam expressisset, protenus Germanos inferiores Barclaio avtori vocabulum Majumae eripuisse et corrupisse exclamas, adsperso cavillo, fortasse eos Gallo-Belgas videri malle et superioribus Germanis peritiores. Quid male meriti sunt Belgae, si corrector mercenarius, vel lixa aliquis officinae typographicae Ambstelodami voculam unam, quae tamen facilime restitui posset, depravavit? Rectam tamen exhibent in editione sua apud Jac. Marci ao. 1617. Ley denses: his igitur injuriam facis: hi Te mendacii, quod evidentis fimum est, nec fucari potest, accusabunt. Annon stulte, quod ad lavdem superiorum Germmanorum


page 107, image: s147

facere, si typographi nihil aberrassent, putares; ad Belgas autem deprimendos, si quid peccassent illi? Ecquod purgamentum calcasti in trivio, ut ita dementires? Nec Germani tam frigidum et ex arido fatuum rhetorem, nec Belgae tam virulentum detractorem ferent. Sed in istud theatrum majumicum scurrarum, ludionum, nudarum in piscina natantium, saltantium, bacchantium, et colluctantium mimarum et meretricum inferendi quoque erant, [gap: Greek word(s)] , quos vel gratificaturus Amico, vel morem gesturus genio tuo, pungere proposueras, Belgae, istaque velut gemma obsignanda diatriba tua Majana; ob quam

Te cirratorum septem dict ata fuisse,
atque ambubajis ita praelusisse triumfes.

Poetarum Italorum, qui superioris seculi initio floruere, catalogum, quem texit Scaliger in dere poet. et quem te complere novi, inserere poteris Tranquillum Molossum Casalensem, Motanarium, et Hieron. Vallensem Patavinos, Publium Augustum Gratianum, Barth. Fuscum Leonicum, quos Pignorius Symbolic. ep. 33. memorat In Gallia nuper floruere Franc. Malherbius, Joh. Capellanius, Balt. Viassius Massiliae: Santamantius, Thom. Billonus: noti imprimis e vita Peireskii scripta a Petro Gassendo. Si Amicus tuus nonnulla ex iis, quae nuper notavit, in Adversiis. perperam tradita Gronovius, anticipavit et correxit interea, eaque domi detinet, non ideo inanis est opera notatoris, nec ideo pro non scriptis indictisque haberi possunt ea quae ab annis XXX. usque in mundo sunt: Intelligis nimis curtum esse mantellum istud? Desino. Bene Vale, mi opt. adfinis, et Salve. Altenb. Kal. Febr. 1653.

EPISTOLA XXXIV. D. THOMAE REINESIO, [gap: Greek word(s)] , Affini et Maecenati honoratiss. CHR. DAUMIUS. S. P. et O.

SChedulae hujus Exhibitor attulit primam partem Medicorum Stephani, Poemata jun. Heinsii et Cotovicum meum salvos. Litteras


page 108, image: s148

ad Gronovium meis ad Graevium includendas recte curabo. Caulas pro ovibus [gap: Greek word(s)] dixisse Mantuanum succurrit nunc an Agone Luciae. v. 31.

Interea in trabibus sine farra senscere nostris,
Pingvibus in campis teneras adolescere caulas.

Qui Monachus Lectionis fuit non contemnendae. Inquiram autem ulterius et annotabo, si qua obvenient alia loca, sedulo. Pro missis Carminibus, et multiplici doctrina refertis litteris gratias ago ingentes. Respondebo, cum nunc non vacet, proximo otio. Opt. vale [gap: Greek word(s)] . Raptim Cygneae d. 3. Febr. 1653.

EPISTOLA XXXV. EIDEM. S. P. et O.

MAgnifice, Ampliss. et Excellme. [abbr.: Excellentissime] REINESI, Domine, Affinis et Evergeta, magni aestimande! Remittoprimum Medicorum hucTomum, quem pro ratione subsecivi temporis perspeculatus sum. Video continere multa, quae ipsus possideo: Aetium nimirum Cornarii; AEginetam, quem ex Alb. Torini habeo versione, noster autem D. Mavius ex Guinterii Andernaci; Tralliamum, quem ex Alb. Torini paraphrasi; Philaretum de pulsibus, quem ex Vet. Interpretatione cum Joannitio, Theophilo de Urinis, aliisque in Articella Lugd. 1534. excusa habeo: praeterea Aretaeum cum Rufi Ephesii de corp. hum. part. appell. l. 3.exPaulli Crassi versione (is prodigiose et ridicule corruptus [gap: Greek word(s)] augumasticos vocat, excuditurque: Arteria dicitur a para to pyr. pro, [gap: Greek word(s)] :) Venetiis apud Juntas, 1552. in 4to. in qua Stephanus non pauca mutavit, Graecos terminos inserendo, quos mea Editio non agnoscitOribasii item. l. 9. Synopseos Rasario interprete, Venet. 1554, 8. Cujus in Aphoris Hippocr. Commentaria, quae Gu. Andernaco translatore Basil. 1535. excusa Bibliotheca mea tenet, abesse miror. Cassii Problemata apud me sunt Graeca a Bon. Vulcanio invulgata, ipsique olim possessa: Actuarius


page 109, image: s149

Latinus Paris. 1556. 8vo: Celsus Tornaesii in. 12o. et Roussaei in 4to. Scribonius Laergus a Ruellio in fol. editus (Bibliothecae publicae Editio nescio cujus in 8 vo. inest). Soli Myrepsus et Marcellus Empiricus in tegri mihi desunt. Istum Indium meorum et Largii Designatiani gratia evolutare, favente occafione hac, allubescat. Quapropter denuo hanc opem a M. T. A. is Benevolentia peto, exspectoque; mea contra officiola spondens irremissa. Heinsii Poematum lectione vix saturari potui. Gratias ago pro utriusque Codicis communicatione magnas. Litterae ad Gronovium meis inclusae Lipsiam sunt missae unde, spero, recte ad Graevium curabuntur, qui Tabellario suo avo cationem serio injunxit. De Apicio futuro [gap: Greek word(s)] vere videbimus. Utinam Wecheliani Editionem Apicii olim non recusassent! quibus eum recusuris Laur. Pignorius MSti. sui Codicis copiam se facturum litteris ad M. Velserum promiserat. Id quod hujus jussu David Haschelius Goth. Jungermanno per Epistolam significavit, cujus [gap: Greek word(s)] penes me asser vatur. Nunc mitto meo usui descriptumSextum Placitum inspidendum: non quidem Torini, (nescio enim quod Glaucoma hîc me lusit;) sed Francisci Emerici Oppuviani, qui et de Medicorum Auxiliorum dextro usu Norinb. apud Joh. Petrejum 1537. librum edidit. Codicem quoque ipsum excusum mittam, si opus, cui Apicius Humelbergii et Jachini de Acutorum morborum curatione, Quaestionumque Naturalium Libri appacti sunt, aliaque Super Comaco [gap: Greek word(s)] et ego. Sic Ebrius Ebriacus; Merus, Meracus, forte et Lingulus, Lingulacus: Ita et in ENUS, ut cum Socienum quidam scribunt, quem alii Sociennum. VerbumConfigulare in Sacrosyllabo Paullini Aquilejensis, haud puto mendosum. Est enim a Figere (pro Fingere) Figulare, ut a Gratari, Gratulari, a Pullare, Pullulare; Pipare, pipulare, etc. Quod sane apud Tertull aliquoties habetur, ut contra Valent: Figulat ita hominem Demiurgus. Idem de carne Christi: Apud quem et Figulatio libro de Anima, exstar Fictor, i. e. plastes, frequens est, ut apud Cic. 2. de N. Deorum, Plin. 34 c. 2. Prud. X. Cathem. Prosper. contra Ingratos. v. 741. Apud Plautum est ficto legum, Epidico. Fictrix, apud Cic. 3. de N. D. Fictus, homo dissimuslator, in Hist. August. Casaub. 124. a. Ficte et simulate loqui, ait Cic. lib. 1. ad Q. Fr. 1. Fictio. Rad. Ardens. Homil. 79. Epist. Dom. 2. Trin. p. 285.


page 110, image: s150

a: Nec diligamus lingvosa et blanda fictione, sed cor dis veritate. Aliis exemplis, quae plurima se oggerunt, molestior esse nolo. Quanquam quo copiosior copia mihil â M. T. A. advenit, eo gratior. Nunquam enim non iis inest, quod juvet. Claudiani illa loca a Heinsio attacta jamdudum mihi displicuerunt, fecique cum Vet. Lectione. In Capella [gap: Greek word(s)] ostro non displiceat. Tamen cogitanti nec vetus lectio astro falsa esse videtur. [gap: Greek word(s)] haec Phosphorus astro, cum Phosphorus ipse astrum sit, solentissima est Poetis. Virgilius X. AEn. 103: Et tremefacta solo tellus. Horatius 1. od. 31: Non rura quae Liris quieta Mordet aqua, taciturnus amnis. Virgilius 4. AEn. 366: duris genuit te Caucasus horrens Cautibus. Lotichius quater in una Elegia, lib, 4, 6. v. 7. 30. 35. 52. posuit. Ita apud Claudian. nupero loco: Nunc illam, sociae raptam tellure trisulcâ opponit natura mari. i. e. Natura opponitit illam Siciliam, tellurem nimirum trisulcam, mari. Qui et ibid. v. 244: nec talibus unquam Spiravere Notis animae. Animae, venti sunt, ut apud Arnobium. Ejus generis estManilii versus, de quo Barthius Adversar. fol. 131. contra Scaligerum: Qua gelidus Boreas Aquilonibus instat acutis. Aquilonibus, i. e. flabris. Prudentius Apoth. v. 719. Ed. Weitzii: video luctantia magnis AEquora turbinibus tranquillo marmore tendi, Imperio Christi. Qui et Cathem. XII. v. 12. dixit: Et si quod astrum Sirio Fervet vapore. Sed infinita est exemplorum copia alibi a me congesta. Caulas pro ovibus, ut urbes pro incolis, mundum pro hominibus, dici nihil vetat. Gagnejum pro viscere [gap: Greek word(s)] semine supposuisse, res satis clara: primo enim MSti. Zebneri et Sirmondi, ut et tres Gagneium antecedentes, imo et sequens Moltheri Editio hoc servant: (Audeo et paene addere Toxitae MStum quod Fabricius cum primâ Editione concordare arffir mavit Indice in Poet. Chrstianos:) Deinde, si examinaverimus sungula, quaeGagnesus supposuit, ne verbum quidem, nedum versum, commode producere possumus, qui non a Genio Aviti, seculique illius longe absit, manifestissimisque indiciis, quorum Glossario in Alcimum non exiguam farraginem [gap: Greek word(s)] producturus sum, novitatem monstret, et cum caeterorum Gagneianorum Carminum conspiret indole. Sunt in genuino Alcimo multa alibi non lecta, aut saltem apud [gap: Greek word(s)] exstantia, ideoque quod florentis aevi non essent, a temerario hac in parte et


page 151, image: s151

inconsulto Correctore (quali et Ingolstadiensis Galteri Editor fuit) expuncta. Quam inscite corrigit ille Gagneius lib. 1 v. 178: Porro nepos ductus! cum in MSS. et primis Edd. sit: Pronepos inductus etc. Exemplo Sidonii, qui Epithal. Ruricii, versu ult. Cernet et in proavo, sibimet quod Provepos optet. Sic cum in MSto. Parisiensi hodieque exstet initio Homiliae de Rogationibus, Rogationalis observantiae flumen irriguum, supposuit primus Editor Gagneius: Rogationis obs. fl. irr. Sic Capis dixit Epistola 65, p. 121: Iltatur paterarum capacitate pro capis, quasi dicat, pro vasculis exiguis, pateris bibat capacioribus: ubi capis, nova inflexione posuit pro capidibus, notante Sirmondo p. 47. Meae sententiae spero Barthium, ubi Sirmondi viderit Editionem, hactenus sibi ignotam, fauturum esse. Viscerum multiplex Significatio est. Pro membris, aut corpore est apud Chrysolog. Serm. 3. p. m. 8. et apud Solinum non semel, Fortunat. l. 1. car. 15. v. 78. Vid. et Barthius, l. 5. Adv. c. 12. Viscera pro utero materno, Claud. 1. R. P. v 123, Lucam. l. 2. 340. Juvenecus l. 1. v. 140. Victor Utic. l. 3. p. 53. a. Edit. Bald: Quos una mater Ecclesia catholica genuerat, et per viscera fontis aterni salubriter pepererat. Pro cute, Higinus c. 36. de Dejanira. Viscera cordis, Norman. Duschesnii f. 174. Viscera pietatis et misericordiae: Ardens, Hom. 1. post, Trin. p. 273. b. Eucherius Tomo 2. Lirinens. p. 12. Prosper 807. Vescera montis, Virg. 3 AEn. Claud. 1. R. 178. Sic Viscera sunt Amici apud Curtium, Liberi, apud Cassian. 4. Instit. c. 27. etc. Viscera terrae, Ovid 1. Met Poetas suos Italos edere debuerat potius Pignorius, quam laudare solum. Mondanarii Villam habeo, Hier. Paduani paessionem Christi. Caeteros non vidi. Exstant aliquot recentiorum Nomina haud vulgaria in Farnabii Indice Rhetorico-Poetico: quorum scripta videndi unquam vix ulla spes, [gap: Greek word(s)] mea Schedaria, [gap: Greek word(s)] quae mitto, miti fronte ut visantur, oro. Notatoris operam, Correctiones non unas Amico meo praeripientis, non inanem esse et ipsi fatemur lubentes, Nec sic tamen nulli huic cedere gloriae arbitramur, quod [gap: Greek word(s)] ejus [gap: Greek word(s)] quae rutubarum hujus aevi injuria nondum repagula sua fregeruat, alii non minus Docti viri, pari eruta [gap: Greek word(s)] alicubi anticipârint. Non enim quia primus Advers. Tomus per XXX. totos annos solus in luce aperta est, exinde colligamus, meliora eum aut ignorasse perpetuo, aut primum prolatae sententiae pervicaciter tenacem esse. Sufficit ipsi Familiarium, qui privatim viderunt partim, partim possidentea, quibus publicum hactenus


page 112, image: s152

caruit, conscientia; si ante obitum ad typos curare sua scripta ne queat. Nactus sum pronuper Eustathium de varia temporum injure civili observatione, cum Legib. Rho diorum navalibus, militaribus, et Georgicis Justiniani ex Edit. Sirm. Schardii, cujus Notae adjectae sunt, ab Oporino excusa. In quo libello duas pagellas (no. 167. 168. 169. 170.) heri animad verti deficere sub initium Legum Rusticarum. Deficit harum Pro oemium meo cum infortunio, etiamin Fr. Balduini Editione Graecol. in folio; Latina vero integra reperio in Joach. Camer. de Re Rustica libello: qui leges illas latine duntaxat ei inseruit Optarem Graecam alicunde mihi suppleri posse, a Pro oemii Tertio Paragrapho: [gap: Greek word(s)] etc. usque ad 1. Titilum. Ei voto meo M. T. Ame. imploro, si potest, explendo, adjuvam. Opt. vale Magnifice et Excellem. Dn. Affinis, et tardi responsi me excusa. Conjugis enim catarrhus, qui sinistrum brachium aliquot dies misere et periculose afflixit, et Con- Rectoris nostri morbus et decubitio paene menstrua vix haec indulserunt. Dabam raptim Cygneae KL. Martiis CIC ICC LIII.

EPISTOLA XXXVI. EIDEM. S. et O.

MAgnifice, Amplissime et Excellme. [abbr.: Excellentissime] D. REINESI, Evergeta et Affini [gap: Greek word(s)] ! Remitto tandem alterum Medicorum Stephamorum Tomum, et ingentes gratias ago habeoque pro communicatione. Excerpsi ex Marcello maxima minima, quae ad institutum meum facere posse videbantur. Absolvissem citius, absque infinitis avocationibus fuisset, quas Schola abunde suppeditat: ut alia parerga transeam. Sexti Platonici mei manu descripti, si M T. Ampl. satis eo usus, expecto repedationem; sin minus, mea pace ulterius abesse poterit. Bibliothecae nostrae publicae minantur lustrationem Domini Inspectores. Ideo deApicio aliquantisper differo propositum, absoluturus prius ea, quae domi mecum habeo, ut restituantur. Nactus cum aliis interea et Gronovii Diatribam in Statium sum. Geographos minutos Hoeschelii: Isid. Pelusiotam Schotti: Fastos SS. Belgic. cum Actis Praesidalibus Tharaci. etc. Rosweydo editos.


page 113, image: s153

Brocardum Bosquieri. Sedulium de Regno etc. Sed subsecivas horas paucas indulget iis lenta illa tabes, sive nescio quae aegritudo, quâ noster Con-Rector tantum non conficitur. Unde et nunc fusiore garrulitate mea molestiam M. T. Ampl. exhibere parco. Bene et diu vale [gap: Greek word(s)] ! Et porro fave. Dabam Cygneae d. 26. Aprili, 1653,

EPISTOLA XXXVII. THO. REINESIUS CHRIST. DAUMIO. Salve adfinis amicissime

REdit ad Te Sextus Emerici: describi eum jussi, et si quod juvet alteram editionem, nihil admodum exhibeat Sane utraque emendari indiget; sed tua ista vitiosior est, ut mirari satis nequeam stuporem Editoris et [gap: Greek word(s)] Poetas amicus tuus voca vit fictores Symplegadum: patieris igitur fictorem a me dici qui adfingit crimen et defert nomen alicujus de eo quod non est. Alias fictor simpliciter fuerit [gap: Greek word(s)] Poeta quivis: quem Alcuinus Epist. 27. et Hincmarus Rhem. in l. 55. Capitulorum c. 24. adpellant falsatorem. Non contemnendae avtoritatis falsator, inquiunt, cumVirgilium significant. Editionem LL. rusticarum Justiniani I. praeter quam Fr. Balduinus curavit, aliam non habeo. Cavlas dici posse pro ovibus, meton. continentis pro contento, ut Honoratiuspagum pro pagi incolis, et Rutilius hilares per compita rustica pagos pro paganis posuit, non negem: Sed Martianum hôc tropo isto loco usum esse refutat verbum consignificans quatiunt: et praeferam igitur cavlis. Capis apud Alcimum nova inflexione jacere pro capdibus non adcredam Sirmondo: ubi enim lectum capa, pro capis? [gap: Greek word(s)] Graecum [gap: Greek word(s)] nihil ad pertinet [gap: Greek word(s)] capis, a capiendo. Potius dixero [gap: Greek word(s)] esse capis pro capidis: capida autem primus primae e quarto casu tertiae declinationis exiit, ut e cassis cassidem, cassida. In Graecis vocabulis frequentissime admiserunt Latini, ut e casu quarto quintae exiret ipsis primus primae: [gap: Greek word(s)] , lepida, lepidae: [gap: Greek word(s)] , melotida, metotidae: [gap: Greek word(s)] , cantharida, idae: [gap: Greek word(s)] , apsida. ae apud Alcuinum: [gap: Greek word(s)] , Presida, ae, apud Capellam; [gap: Greek word(s)] ,


page 114, image: s154

parotida, ae: [gap: Greek word(s)] , rytida, ae: [gap: Greek word(s)] , thoracida, ae: [gap: Greek word(s)] , libanotida, ae: [gap: Greek word(s)] , maenida, ae: [gap: Greek word(s)] , sinopida, ae: [gap: Greek word(s)] , sporta, ae. Eodem modo in terminationibus aliis, in [gap: Greek word(s)] , in quorum vocabulis e quarto formant nominativum primae. [gap: Greek word(s)] , hebedomma da: [gap: Greek word(s)] , lampada apud Ennodium: [gap: Greek word(s)] , choerada: [gap: Greek word(s)] , chlamyda: [gap: Greek word(s)] , emyda: [gap: Greek word(s)] , lichena: [gap: Greek word(s)] , icona: [gap: Greek word(s)] , bracca: [gap: Greek word(s)] , bracca: [gap: Greek word(s)] , thoraca: [gap: Greek word(s)] , aega: [gap: Greek word(s)] , mastiga: [gap: Greek word(s)] , ortyga: [gap: Greek word(s)] , orca: [gap: Greek word(s)] , pomphyliga: [gap: Greek word(s)] , achora apud Silvat. Sed desino talium. Vale, mi DAUMI. Altenb. 4. Jun. 1653.

P. S. Ecquomodo valent Medici vestrates? Terruit me here fama, quae de utriusque gravi invaletudine ferebat.

EPISTOLA XXXIIX. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. et O.

MAgnifice et Ampliss. D. REINESI, Domine, Maecenas et Affinis multis nominibus colende et observande. Sextum meum recte recepi. In quo puer a manu non semel literas male expressit. Est enim cap. 1. §. 14. Signino; cap. 1. §. 6. excreant in excuso. Emericus videtur lectiones MS. fideliter exhibuisse: Ejus tamen erat etiam adjicere Emendationes quas incommode omisit. Cap. 2. §. 1. arriserat valde M. T. Ampl. correctio pro Ad summejulos substituentis subtremulos. Verum incidit postea Marcelli Empirici locus. c. 26. col. 362: Leporis cerebellum ex vino potum, urinae incontinentiam refrenat. Ejusdem testiculi torrefacti et ex vino poti par remedium submejulis praestant. Vox ipsa ibidem crebra habetur: Utiturque ea Theod. Marcilius. ad. Sat. 6. Persii pag. 146. In Gloss. Isid, col. 31. Gothofr. Edit: Submeles, qui in lectulo mingit, mejes: vitiose editum est, pro submejes. Quod recte repraesentant Excerpta Pithoeaena, col 77. Cerda in Advers. c. 141. no. 318. pag. 333. Submeculus legit, quod certe typorumsphalma reor. Campani Epistolarum qua Editione utatur M. T. Amplo. scire pervelim. Edidi superiote anno nonnullas ex opere ingenti raptim in gratiam Typograhi excerptasque, adjectas


page 115, image: s155

Ravisianis Epistolis, ut libellus cresceret, et quidem breviores cum longiores iisque meliores addere is nollet, meque deterreret [gap: Greek word(s)] infinitas. Contra Sirmondum cum M. T. A. facio, juvatque praeterea, quod ipse Sirmondus vitiosum valde illud Exemplar Epistolarum Aviti fuisse ait, resque ipsa docet. Caetera pergrata sunt, gratiasque ago pro iis ingentes. De D. Mavio rumor nugax est. D. Macasius pleuritide periculose satis laboravit, qui necdum plane convaluit. Speramus tamen vovemusque meliora. Quid Inscriptiones et Variae Lect. agant, certior fieri aveo, Apitii adhuc sum memor: Sed Collegae invaletudo perseverans otii ad eam rem nunc parum indulget. Opt. vale, ô decus ô secli palmaris gloria nostri, Domine, et Affinis honoratissime, diuque vive! Dabam Cygneae a. d. 7. Junii 1653.

Marinum Bechichemum num habet (quod suspicor) M. T. Amplitudo? Eum rarissimum inventu dicit Colvius ad Apulejum, et credo, Saepe enim quaesitum nondum reperi.

EPISTOLA XXXIX. THO. REINESIVS CHR. DAUMIO. [gap: Greek word(s)] !

EDitio Sexti Placiti, quam Emericus curavit, proba est eo loco, quo Summejulis prodesse cerebrum leporis ex vino potum tradit; idem enim docet Plinius l. 28. c. 15: Plin. Val. l 2. c. 40. praeter Marcellum, quem citas. Quod enim orae mscr. tui adpinxi, subtremulos, ex editione Humelb. mihi nascebatur. Fortassis utrumque verum est, et cerebrum leporis tremoribus, membrorum conferre, et lotii incontinentiae; et utraque igitur lectio ferri possit. Certe Sextum Humelb. secutus est Joh. Ursinus in Prosopop. animal. ubi de lepore:

Ille meum mandat cerebrum, cui membra tremiscunt.

[gap: Greek word(s)] Summejulos autem praeferam ob testimonia Pliniorum de usu cerebri leporini: restat ut alterum de tremoribus membrorum pariter stabiliatur e vetustis medicinae tractatoribus, [gap: Greek word(s)] Campani de morbo suo lego in Advers. meis medicis, tit. de Epilepticis, quorum Catalogum bene longum ibi exhibeo. E qua Editione epistolarum Campani excerpserim, non memini post tot decennia. Tu si earum


page 116, image: s156

aliquas edidisti, fac ut videam. Marini Bechichemi nihil habeo praeter notas in Epp. Cicer. famil. Errat circa eum Gesnerus in Biblioth. et Jovius, qui Scodrensem Dalmatam, scriptorem rerum Scanderbegi, faciunt. Fuit enim Marinus, al. Varinus, Bechinchemus Professor Brixiensis, Joh. Calpurnii, G. Vallae, et aliorum literaturae in Italia ante annos fere ducentos instauratorum aequalis; eique adscribere debuit Gesnerus opuscula in Ciceronem, quae recenset inter Scodrensis, cui nomen fuit Marino Barletio. Hujus Scanderbegiana, et Scodrensia in epitomen redegit Georgius Bertholdus Pontanus: et edidit Avbrius Hanoviae ao. 1609. Rumorem de medicis vestratibus vanum esse gaudeo. Conjecturare an probum existimas? Utitur eo Clementius Clementinus scriptor medicus semibarbarus; et, quod miror maxime, P. Merula ad Ennium. Bene Vale, mi amicissime DAUMI, diuqe vive. Scr. Altenb. a. d. 12. Jun. 1653.

EPISTOLA XL. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. S. P. et O.

MAgnifice Ampliss. et Excell. REINESI, Domine, Affinis et Maecenas pl. honorande et observande! Super Sexto Placio utraque sententia M. T. Amplitis. placet, et in judicio ejus exquisito acquiesco. Ursinus ille Joh. mihi non notus est. Campanum, qualem edidi, mitto. Ablegassem jam diu, nisi materiae tenuitate deterritus, indignum ratus fuissem sanctiores M. T. Ampl. curas ejusmodi (qualis et Catonianarum Notarum Rhapsodia, quam adjunxi) interpellare gerris. Tamen quod de Osculis Theocriteus ille Pastor pronunciavit, de hoc genere nonnunquam cogitabimus. Mitto aliam Epistolam Campani mirifice a Typographo contaminatam. Eam nonnusquam emendare sustinui. Restat vox stila, [note: Campanus l. 5. ep. 6: Etsi aestas gravissima est Romae, autumnus tamen perniciosiss. habetur Periculo meo edostus haec scribo. Respuit medicamenta, omnia Romanum caelum per haec tempora etc. Pulveri danda pax est. nullum bellum turbulentius aut sordidius spectaculum, et quod it a male strangulet spectatores: Jecur ferit, obstringit favces, et plane hominem vivum atque ambulantem, securum periculi jugulat, nisi STILA [reading uncertain: print faded] sorbitiuncula palatum oblinias, gingivasque totis illutetur.] quae quid monstri alat, equidem comminisci ommem aetatem meam vix potero. Et forte unus adhuc locus. Chartam eam, ubi lecta


page 117, image: s157

fuerit, si tanti, a M. T. Amplit. remitti volo. Notas Bechichemi et hîc habemus; minime autem quae desidero. Schanderbegii historiam Barletii Germanice versam a Job. Pinitiano Francof. 1561. excusam in 4to habeo. Unum et alterum caput in Antiturcicis Reusneri. D. Macasius satis periculose ob erumpens copiosum et valde foeridum pus decumbit, Cujus valetudinem Sospitator caelestis in solido locet! Conjecturare est apud Senecam, l. 7. Nat. Quaest. c. 29. p. 507. Edit Grut. Commelin: Nobis rimari illa et conjecturare in occulto tantum licet. Ad hanc faciem extat Feturare apud Tertull. adv. Valentin, Liturare, apud Sidon. 9. Epist. 3. et in Vet. Inscript. (nescio ubi). Mensurare, apud Gauterium cap. 3. Hist. Antioch. Th. Walsingham. f. 164. Alanum lib. 3. Anticlaud. v. 483. unde Mensurabilis, apud Amed. Lausanens. Homil. 4. de Land. B. Virg. Commensurabilis et Incommensurabilis in versione Geometriae Pselli Xylandri. Commensurare, Marcian. digest. de poenis, leg. XI. Naturare apud philosophos et poetam Versificem de Vita Aristotelis, unde Naturabilis apud Apul. Florid. Quam vocem approbat Car. Langius in Lael. Cic. Annot. p. 144. Picturare, apud Mantuanum Agone Margaritae. v. 124. et Luciae v. 19. Picturatus autem apud Claudianum, Stat. Virg. 3. AEn. Alan. 3. Anticlaud. etc, Picturamentum Budaeo dicitur, versione Plutarchi de placitis Philos. p. 119 Triturare, Sidon. Alanus, Lisiardus c. 16. ajunt. Tonsurare Marculf. form. l. 1. c. 19. Usumre in G. Gemm. Scalpturatum pavimentum Plinii est 36, c. 25. Sculpturata ars Fortunati l. 9. c. 15, Tonsuratus, Greg, Turo. l. 9. Regist. Epist. 44. Id. l. 4. c. 4. et l. 7. c. 31 Scriptumbilis apud Cassiod. Senatorem lib. XI. Var 38. etc. Quibus Exemplis si quid per occasionem in, mei gratiam M. T. Ampl. adjicere dignabitur, grata mente agnoscam. [gap: Greek word(s)] Cygneae d. 15. Junii 1653.

EPISTOLA XLI. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. Salve mi carissime adfinis.

MACASIUS igitur vestras [gap: Greek word(s)] , abiit?


page 118, image: s158

Non immunis sum Vestri super cive emendatissimo et medico de quo plura sperabatis, luctûs. Sed hujus tamen immodestiam non feram, nec ei patrociner.

[gap: Greek word(s)]

De defuncto nihil dolendum: hoc omnes doloris cavsas, quas praetexere consvetudini querendi solemus [gap: Greek word(s)] , nobis eximet. Ursintus ille Johannes, quem non notum Tibi esse scribis, fuit D. Med. Gallus: in ejus Prosopopoeimam animalium aliquot, in qua multa de eorum viribus, natura et proprietatibus, praecipue ad rem medicam pertinentibus, continentur, carmine elegiaco scriptam, scholia curavit Jac. Olivarius Avenion. D. Med. ediditque Viennae (Allobrogum) apud Matthiam Bonhomme anno 1541. in 40. De eo sic Steph. Roybosius Tulinus: Is est etenim, quo cum si congressus fueris, nihil ignotum homini esse putes. Mirus Poeta, eximius et bene fortunatus medicus, Philosophus summus, Orator facundus. Quorum documentum locupletis simum praestant quae de re medicae carmine scripsit, eruditissima Comm. in Catonis libellum, ethologus elegans de moribus et alia plura quae sub ejus nomine circumferuntur. Terminatio in URO primae est verborum quae [gap: Greek word(s)] , quae ipsa etiam parit frequentativa, ita efferuntur: conjicio, conjectum, conjectura: hinc Conjecturo: Impono, impositum, imposito, imposto. hinc impostor, (impostator, impositor, impositator.) impostura, imposturo, i. e. adultero, vitio, fallo: quod extat apud Hincm. Rhem. ad H. Laudun. c. 15. In Fortunato suspicor te pro sculpturaria perpera arripuisse [gap: Greek word(s)] Sculpturata. Sculpturaria, [gap: Greek word(s)] Tonsurari utitur Ordericus Vit. l. 7. h. t. f. 642. neque caesaries mihi tonsurabitur. Campani [gap: Greek word(s)] in ep. ad Jac. Minutulum, qui est Piccolominaeus Lucensis, Cardin. Papiensis, sic emendem: nisi aestiva sorbitiuncula palatum obliniat, gingivasque totas (totus) illutetur. Lutum est quodvis [gap: Greek word(s)] vasis et quibuscunque rebus aliis muniendis, operiendis; hinc lutum sapientiae apud Chymicos, quo clauduntur alembici, cucurbitae, phiolae: cujus variae traduntur ab artificibus formulae. Illutare igitur Italo scriptori est, quod nobis verlutieren/ [gap: Greek word(s)] , h. e.


page 119, image: s159

contegere, cev emplastro imposito vel circundato munire: [gap: Greek word(s)] alias, quod Gaza vertit, limo loricare: Plinius luto tergorare dixit. Etiam [gap: Greek word(s)] involvere, implicare, integere. Illutantur igitur gingivae et conteguntur, ut volitantes in aere squalido pulveres et inspirando attractos intercipiant, ne favcibus ii se insinuent et strangulent. Hoc denique mihi videtur velle Campanus. Si cui aliud videtur, [gap: Greek word(s)] . De gingivarum integumento sive operculo nemo mirabitur, qui sciat Pithyllum [gap: Greek word(s)] , ut cibos quosque calentissimos degulare posset, [gap: Greek word(s)] ; quin et [gap: Greek word(s)] , ut eam velut in theca et minus obviam fervidissimis jusculis haberet. Jam desiturus eram horum, et Vale tibi adscripturus, et succurrit commodum, quod pro verissimo tandem habeo, spreto illo altero. Legam, gingivas totus alutetur. Alutari est aluta, pelle aluminata, seu corio in volvi, integi, claudi. [gap: Greek word(s)] vocant Oraeci oris obturaculum seu tegumentum, constans e corio, eoque vinciebantur labra servorum, praecipue mensae administrorum, ne spuere possent; etiam tibicines pelles circumligabant ori, ut spiritus contantius exiret et moderari in svaviorem sonum posset. Item ingvina servorum balneatorum nigrâ alutâ succingi tradit Mart. VII. Ep. 34. uti nos succinctoria vel subligacula e lino in supellectile balnearia habemus. Alutari igitur labra (haec enim per gingivas significat) jubet Campanus, ne pulvis oris cavo et inde favcium isthinc receptus suffocationem inducat; quod facere etiam solentii qui venenatas species et pigmenta acria et adurentis terunt. Glossae: [gap: Greek word(s)] , coriarius, alutarius: hunc aluminarinarium adpellat lapis Rom. 9. p. DCXLII. quod alumine coria conficerentur: et alter 8. p. DCXLVIII. coriarium subactarium: Et alutare igitur verbum erit probum, recteque restitutum Campano. Vale, mi DAUMI, [gap: Greek word(s)] . Scr. Altenb. XX. Jun. anno 1653

AEdes MACASI nuper CYGNEIA, SALUTIS

Templum et FORTUNAE RESPICIENTIS erant;
Ex his promta tuis medicatio civibus olim,
flexaque felici fata maligna manu.
At cum feralis, Fato faciente, cupressus
Surgere, ter-miseram visitur ante domum,


page 120, image: s160

Et Medicum furtim Mors immansueta prehendit.
Spes vitae Patriam deserit ipsa suam.
Quid Tibi tot medicos natos, si civibus aegris
Nunc nullo restat auxiliante mori?
Municipes obitum propere deflete Camenae
Et civi luctûs solvite justa pio.
DAUMIA prae reliquis jacturam ploret aedon,
In querulos Patriae voce soluta modos,
Et si quis porro moestis elegeia verbis
Carmina et ad tumbam fundere callet epos.
Et nunc ILLE quidem potiore ad caelica vectus
Parte sui excelsum fert super astra caput,
Ridensque insani spurcalia frivola mundi,
Corporeâ secli compede liber ovat.

VIRO plane eximio et diuturniore vita digno Medico

SUPREMITATIS MUNUS a TH. REINESIO D. Poliatro Altenburg.

Cl. Daumius rogatur velit vel e sua vel b. Macasii bibliotheca Marsilii Cagnati Veron. medici Romani libros observationum, qui et sunt in Lampade Critica Gruteri, mihi commodato dare.

EPISTOLA XLII. CHR. DAUMIUS TH. REINESIO. [gap: Greek word(s)]

MAgnifice et Ampliss. REINESI, Maecenas et Affinis pl. honorande. Dum in eo sum, ut calamum rescripturus chartae applicem, commodum a Dno. Cantore nostro ad me mittitur M. T. A. Carmen in B. Macasii nostri obitum conscriptum, quod ipsus Matris et Sororum nomine a M. T. A. rogaturus eram. Quibus recte cras exhibebo. Nunc mitto Cagnatum e mea Bibliotheca, unaque Catalogum Amstelr. a Graevio nostro missum, qui M. T. A. pl. salutis asscripsit, seque litteras ad M. T. A. destinaturum Daventriâ, cum eo proxime appulerit, promisit. Edi significat in Belgio nunc Origines


page 121, image: s161

Lat. Lingv. Vossii, et Homerum cum Vett. Scholiis. Donavit mihi Ovidium Nic. Heinsii, in quo Emendationes nonnullorum locorum, quae olim mihi inciderunt, reperire me gaudeo. Fortunati locus est libro IX. c. XV. v. 7. de domo lignea:

Altior impluvium, quadrataque porticus ambit,
Et sculpturatâ lusit in arte faber.

Alutamen, nisi fallor (non enim inquirere nunc vacat) Lucilius habet. Alutamentum in Cor. Copiae Perotti exstat. quae [gap: Greek word(s)] Alutare poterunt defendere. Celerius responsum valetudo superioribus diebus non satis firma negavit: nec plura nunc temporis brevitas concedit. B. V. [gap: Greek word(s)] Dne Affinis. Dabam raptim Cygneae d. 19. Julii, 1653.

EPISTOLA XLIII. THO. REINESIVS CHRIST. DAVMIO. S. P. Amicissime adfinis.

REdit ad Te Cagnatus tuus: ad cujus Obs. 13. l. 2. et 17. l. 3. quid notaverim, perpende queso. De Anniceri error viri doctiss. manifestissimus est, qui non intellexit [gap: Greek word(s)] . Vixêre enim duo, quos erui, uno seculo, sed alter post alterum annis fere octoginta. Dubitabas nuper de vocula fictor, quam Clavdiano restituebam; videor eam in ep. Campani 52. l. VI. reperire: Nisi enim ibi pro victorem erroris legatur fictorem, inepte scripserit Campanus. Quomodo enim is qui divinam Filii generationem, quippe ex Anomoeorum secta, oppugnavit, fuerit victor erroris? nisi fortassis Campanus motus argumentis Candidi de veritate doctrinae, quam propugnabat Victorinus, dubitare incepit, et errorem eam esse putavit, quasi Candidus vicerit, non satis illi faciente Victorinô. In Antidoto contra diversas omnium fere seculorum baereses, in quod scriptores plerosque Latinos quasi viginti congessit Sichardus, ediditque Basil, a. 1528. extant libri IV. Victorini: iis praemissae sunt cum alloquio brevissimo innominati alicujus ad Victorinum Epistolae pavcorum versuum duae; una Arii ad Evsebium; altera Evsebii ad Pavlinum, Tyri scil. episcopum. Ad eas respondens Victorinus libris IV. adv. Arium, ita alloquitur in edit, Basil. Sich. concertonem suum: ô amice candide:


page 122, image: s162

e qua [gap: Greek word(s)] nomen proprium esse ejus, ad quem scribit Victorinus, non facile deprehendas. Est autem ille Candidus obscurus, ut fatetur Campanus, et nemini fere memoratus nisi Philostorgio l. IV. hist. Eccl. c. 2. 4. 6. 7. et l. 9. c. 1. eoque notari meretur, quod h. l. scribit Campanus. Primam autem istam inter C. et V. velitationem, quam indicat Campanus, edidere Basil, apud Oporinum ao. 1548. In Ravisii Ep. 37. ecquod armorum vel teli genus esse putes urbinam? Cum adolescentulis hanc editionem adornaveris, tuum erat hîc ipsos juvare scholio vel glossemate. Certum est subesse mendam: quam si eluere non potueris, uti nec eluit Editor Jenensis ao. 1620; indicabo qvî possis. Alutare probum verbum esse non dubito: scortum alutaccum est alicubi in Scaligeranis [note: ad Varron. p. 66.]: habes in Ep. 27. tui Ravisii, alutarium; quem pegasarium ibidem dicat, die quaeso. Ego putem petasarium voluisse, [gap: Greek word(s)] . [gap: Greek word(s)] cordicitus in ep. 49. formare non licuit ut [gap: Greek word(s)] Radicitus. Bene vale, mi carissime adfinis, et salve. 28. Jul. 1653. Altenb.

EPISTOLA XLIV. EIDEM. S. P. Amicissime adfinis.

INgrata accidit mihi tuo suggestu memoria R. cujus prorsus, nisi cum [gap: Greek word(s)] preces publicas nuncupamus, et in iis oramus pro inimicis, hactenus dememini. Nunquam odio habui hominem; sed calumniatorem et projectissimae proterviae accusatorem ferre non debui tamen. Etiamnum hodie crepant nutantque subsellia Judicum apud Nos, ad quos me, stulte querens de injuriis quas Ipse prior intulisset, deferebat, neque suae famae satis cavens, dum meam maculare intenderet [gap: Greek word(s)] . Nolo repetere indigna illa et inavdita, quorum cavsa in triviis adhuc cantatur Professor Academicus; ad eruditorum plerosqve jam satis ea, de quibus se tam in avla quam in oppido turpissime prostituit, dimanarunt. Defensionem meam, quam a provocantis impudentia imposita mihi necessitas excusat, in amicorum sinu deposui;


page 123, image: s163

et conspicietur ea in publico, qvantum scio, propediem, et quidem cum Praeloqvio quod vides. [note: Imo conspicitur, momento enim cum has signaturus essem, significat amicus Rostochii excusas esse. Expecto exemplum.] Dixit, quae voluit; aeqvum est ut avdiat quae nolet. Urgent publicationem ejus inprimis e gentilibus patrueles mei interea, dum illatam sibi contumeliam eô potissimum, quod se in Purasinos a scurra transformatos et insignium malitiosa cavillatione dehonestatos vident, vindicare, qua licebit, poterunt. Ex eo vero, quod apologiam meam tot adhibitis machinis, mendaciis etiam, supprimere annisus fuit, malam cavsam fovere judicatus est dudum, et designasse facinus, quod aeternam nomini ejus inussit notam. Voluit nimirum ut ipse de me censor sedere posset, sed [gap: Greek word(s)] ; voluit ut liceret sibi in me quidvis; mihi ne quidem hiscere contra. Non autem intelligo quomodo sperare possit, me publicâ Disp. in alma suae contundere (fortassis in mortario) et convincere, in eamque rem theses confecerit; cum nondum viderit, quî mea defendam, quae in suis et quomodo reprehendam. Scit nim. quid in avrem Junoni dixerit Juppiter: quid Thraces, quid Seres agant; et qui me instigarint novit, cum nulli sint tamen. Frustra [gap: Greek word(s)] miser; Ego nemine impulsore, solo injuriae sensu extimulatus, me tueor ad versus iniquam ejus censuram, non nitor factionibus, neque moveor alienis nervis; quod Ipse de se diffiteri nequit. Habeo enim confitentes reos, qui cum ipsi contra me favere videri vellent hactenus, currenti calcaria addiderunt, aegre facturi mihi, cui ipsi cum vellent maxime nocere, tamen haud possent, si hominem sine fronte cum linguâ nequam in me concitassent; sed hi agnitâ rei turpitudine vela nunc vertunt et veniam rogant; idque partim coram, partim per literas: quod facturos ad Ipsum eos, quos me stimulasse nugatur, nunquam quisquam credat; quin [gap: Greek word(s)] ut jure repellam quod injuste passus sum rogant, monent, hortantur, postulant, saltem Literarum et Veritatis gratiâ. Et hoc unicum sibi propositum habet a pologia mea; contumeliam autem illatam condonavi semel ad magistratus ejus, neque propterea movebo tantillum praeterea. Maledixerit mihi, at maledicta ejus ad me non pervenêre. [gap: Greek word(s)]


page 124, image: s164

Ut penitius agnoscas perversum hominis ingenium, qvam temere litigare, qvam iniqve de minime malis suspicari, qvam crudeliter innocentibus calumniam struere soleat, lege quaeso Carmen in Matzum a viro integerrimo, qui R. ne de nomine quidem tum noverat, multo minus de ejus sive dictis sive scriptis quidquam inavdiverat, compositum: et confer accusatoris ad Acad. suam 20. Jan. ao. 1651. acerrimam, sed putidissimam simul qverelam: cujus clavsula petitoria erat, ut confiscaretur libellus iste famosus, et mulctaretur Typographus legum imperii transgressor. Eandem clavsulam repetiit Academia in suis ad Baronem Ruthenum hac de re (magni scil. momenti!) literis. Qva vero fronte avsus fuit ista mendacia scribere? qvo jure contra innocentes sententiam rogare ? Adeo placuit sibi Suffenus in isto suo invento de Carminis in Matzum sensu, ut in Praefat. ad Poetas suos id repetiverit. Necdum ergo poenitet ipsum foedis adfectibus et libidini calumniandi suae indulsisse, et infestasse qvoscunqve, Troes Rutilive fuerint. Superbi et impudentis ingenii adsertio est, imo [gap: Greek word(s)] , Candidi Ariani, sev Evnomiani potius, et Anomoeani, qui cum Victorino Afro disputavit, nullos avtores meminisse. Insinuat enim, se legisse omnes. Saltem discat me indice, meminisse ejus, ab Aetio et Evnomio praefecti Ecclesiis in Lydia etc. Philostorgium locis quos nuper indicabam, et taceat de caetero, nullos avtores ejus meminisse. In recensu vero Candidorum ex historia Rom. valde jejunus est; vix enim tres nominare potuit. E libris, lapidibus, et numis constat, suisse qvamplurimos Candidos, et quidem in AEliis, Alteriis, Avreliis, Casperiis, Hateriis, Juliis, Marciis, Horatiis, Staberiis, Vesproniis, Ulpiis. Candidas in Alteriis, Flaviis, Laberiis, Marciis. Ex illis duo Coss. noti sunt ao. U. 857. et 931. et hic ille est, quem ad Severum Imp. in Illyricum a Senatu missum ao. 946. tradit Spartianus, veterem Consularem adpellans. Puerile et qvam maxime ridiculum est, quod a Cognomine argumentatur ad familiam: Candidus (e gente Julia) fuit Cos. cum Umidio Quadrato a. U. 857. Ergo Candidus aequalis Victorino Afro sub Constantio A. post annos 240. est ex ejus posteris. Ignoravit [gap: Greek word(s)] cognomen unum pluribus familiis esse commune; nec licere igitur e cognomine vago de certa familia


page 125, image: s165

divinare. [gap: Greek word(s)] , qvam velut Augustini e l. 8. Conf. c. 2. 4. et 5. allegat in Praefat. ad Victor. multis locis interpolata, non est Augustini; quod patebit adituro editiones ejus. In ea cum pro populusque etiam vel populi usiam legere jubet Nili Isidem, non habebit, puto, consentaneum Criticorum qvenqvam. Nihil mutandum est. Sed mittamus ista. De Inscript. Rom. in qua COARMIO, quid habendum, significavi M. Listio: ab eo expecta. AEneae Gazaei nihil penes me est praeter Epistolas paucas. Bene vale, mi DAUMI, et persvade amicis illis tuis, ut desinant tandem saevire in seipsos. Scr. Altenb. VII. Aug. 1653.

A.

Inscriptio reperta Messanae apud Grut. e Pinelli Schedis haec est. FLAMMA. SIC. VIX. ANN. XXX. PUONAT. XXXIIII. VICIT. XXI. STANS. VIIII. MIS. III. NAT. SRUS. HUI. DELICATUS. COARMIO. MERENTI. FECIT.

Versu 1. legendum existimo SEC. et expono SECutor. Qvi fuerint Secutores in gladiatorum genere, docet Lips. Saturn. l. 2. c. 7.

Versu 2. PUGNAT. est Pugnavit, vel Pugnarum.

Versu 3. NAT. SRVS, Natione Syrus.

Versu 4. legam: HVIC. DEL.

Delicatus iste fuit etiam e grege Secutorum, perinde ac Flamma. Hinc adpellat se Coarmionem hujus. Coarmio [gap: Greek word(s)] , qui iisdem armis utitur vel instructus est; ut conrebellio, [gap: Greek word(s)] : Cooptiones, eodem optionis gradu constituti in militia: ut contirones, conturmales, commanipuli, concorporales, conscholares, concuriales, congildones, contribules, conveterani, compastores, contheroletae, i. e. [gap: Greek word(s)] , socii venationis: Condoctores, apud August. libb. Confess.

EPISTOLA XLV. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. et O.

MAgnifice et Amplissime REINESI, Dne, Fautor et Affinis pl. honorande ! Cagnatum recepi. Placent impense adscripta, et gratias ago pro communicatione prolixas. [gap: Greek word(s)] tamen apud


page 126, image: s166

Suidam ex Cratino est. Sic [gap: Greek word(s)] apud Sophoclem Ajace. [gap: Greek word(s)] . Hesychium. Aliud est [gap: Greek word(s)] apud Hesych. et Suidam, nimirum [gap: Greek word(s)] deductum vocabulum. Quia tamen [gap: Greek word(s)] vox advaria transfertur, de qua Rittershus. p. 142. ad Oppianum, et [gap: Greek word(s)] apud Musaeum v. 145. sunt, et Nonnum Dionys. l. 42. v. 372, cogitemus, quia in antiqvis exemplaribus ita legi Cagnatus testatur, an [gap: Greek word(s)] hinc possit trahi. Quanquam de eo valde dubi em. In Campani veteri Editione cum Victorem erroris reperissem et per eum primum intelligerem Victorinum, qui quidem victor errantis esset, at ideo supprimendus, quod non omnia confutâsset; deinde legere incideret auctorem erroris; locum haesitabundus intactum reliqvi, interrumpente ulteriorem cogitationem festinantiâ Typothetae. Nec Urbinam correctum ivi, quod omnia Exemplaria etian vetera ita exhiberent; et memineram a me alibi lectam, loco tamen non succurrente. Reperio autem nunc fuisse Officinam ejusdem Textoris, apud qvem libro 3. cap. 33. Edit. Basil. 1617. pag. 283. et parte 1. p. 567. Edit. Basil. 1538. Urbina est genus teli. Ubi et Plautinum illud paullo ante adduxit: Si tibi est machaera, et nobis est urbina domi. Sed emendatas Edit. rectius habere hodie veruina, Bacchid. act. 4. sc. 8. v. 46. notum est: ubi Taubmanus et Lipsium cum Turnebo laudat. Alutati calcei qui sint, docet Aus. Popma Notis ad 7. Orig. Catonis. p. 219. Edit. 1620. qvamvis Allucinatus ibi legi malit Tornorupaeus. p. 74. ad 5. Sat. Persii. Alutarium Plauto deberi velit Perottus in Cor. Copiae p. 186. Sed Parei Lexica ignorant. Alutationem ex Plinii l. 33. c. 4. adducunt vetera Lexica, ad qvem et videndus Hermolaus Barbarus: sed Lectionem hanc rejici recordor. Quid Salmasius super eo loco, Dalechampius et alii commententur, destitutus iis libris divinare non possum. Pegasarii dicuntur curfores, qui statis locis mansiones suas positas habent, quorum diversoria Stathmi vocantur. Debeo Budaeo, inquit idem Ravisius. l. 4. c. 87. pag. 485: Locus Budaei est Annot. prior. in Pandect. p. 176. [gap: Greek word(s)] Cordicitus e Sidonio hausit. Quod tamen Corditus rectius finxisset. In Radicitus [gap: Greek word(s)] ITUS est: hîc ICITUS; quae [gap: Greek word(s)] in alia voce obvia memoriae nunc non est. Caeterum Editio illarum Epistolarum non pro nostris Adolescentulis est p. trata, sed qvia Göpnerus noster nescio cui Bibliopolae eas excudit,


page 127, image: s167

meque ut aliquid superadderem rogavit, gratificatus sum [gap: Greek word(s)] : licet satis exiguo cum emolumento. Accepi enim pro praemio ultra quatuor Exemplaria [gap: Greek word(s)] . Supersedere igitur scholiis facile poteram, quae addi noluerunt, et omissa sunt praeterea a refractariis operis [gap: Greek word(s)] ad finem libelli adjicienda. Voce Concertonis usa est M. T. Ampl. quae cum placeat, nec adhuc dum mihi observata sit, auctorem enixe rogo mihi significari, ut talium Collegio associetur. Philonis, sive alterius, eum librum Antiquitatum, quem ex Sixto Senense allegat M. T. Ao. cap. 13. n. 5. de Lingva Pun. possideo ego excusum cum aliis, sed latine singulis, Basileae apud Henr. Petri 1538. in 4 to. Quid sit Coarmio, utrum Nomen an Verbum, Inscript. p. 334. n. 4. doceri et integram Inscriptionem mecum communicari rogo. Imo, ut ex hodie allatis literis disco, a Dn. M. Listhio exspectabo. Rivinianas literas invitus misi. Ei tamen officio ideo deesse nolui semel atqtre iterum sollicitatus, ne votis suis obstare me putaret ille. Singula ob Scholasticas expeditiones nondum accurate pellecta sunt, et abiturit jam Tabellarius. Missa ego de caetero M. T. Ai. ingrata haec faciam. Defensionis Exemplum mihi erit acceptissimum, si eo beatus fuero. Opt. vale, et diu vive, Affinis honoratissime, Germaniae nostrae [gap: Greek word(s)] . Cygneae d. 8. Augusti, 1653. Natali LXXIV. nostri Zechendorfii, qui pl. sal. T. Ampl. asscribit.

P. S. Epistolas AEneae ipsus possideo. De immortalitate Animarum et Resurr. mort. ex Ambrosii Camalaulensis versione habeo. Est et Candidus scriptor in Hexaemeron apud Hieron. de script. Eccles.

EPISTOLA XLVI. TH. REINESIUS CHR. DAUMIO. S. P. CL. DAUMI, adfinis amicissime.

QVod Pegasos vocassent veteres equos aligeros in AEthiopia, Pegasi fabulosi geminos; inde fingere potuit Budaeus, ut alia multa non inepte, pegasarios esse cursores in equis celeribus, qui cursui publico et evectionibus variis a Principe data rei vehiculariae copia


page 128, image: s168

per diplomata seu tractorias inserviunt, certis locis pavsas et mansiones suas habentes. Id vero finxit, inquam, Budaeus: neqve enim antiqvum est, vel ullius idonei avtoris testimonio nititur; Sed quid hi ad Ravisianam [gap: Greek word(s)] , in qua diversis opificiis dediti et [gap: Greek word(s)] enarrantur, qvibus illi [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] veterum, veredarii nostri, accenseri neqveunt? Candidi praeter nuper productos habentur etiam in Floriis, Petroniis, Pupiis: M. Haterium Candidum ProCos. Siciliae nominat lapis Agrigentinus 10. p. 100. Qvartus fuerit cavsidicus Rom. in quem subinde jocatur Martialis: qvintus iste ex illustrium qvoqve numero, cui D. Pius rescripsit 1. 48. D. de accusat. De urbina vidisti qvod erat, nim. [gap: Greek word(s)] et natum Textori e prava loci Plavtini lectione. Est tamen etiam teli genus subina, [gap: Greek word(s)] Schweinspieß. Sicas et Sybinas (al. Sibynas) jungit Ennius ann. 7. Gell. l. X. c. 25. habet Sibones. Philonis, de quo in de L. Punica c. 13. n. 59. etiam meminit avtor Chron. Alex. sub ao. 4. Ol. 204. et nominat [gap: Greek word(s)] . Scio Basilienses ante hoc seculum edidisse bis terve; sed nevtram editionem videre hactenus datum fuit mihi. Si tuam exhibere volueris, gratum facies. Procertonem dixit Capitolinus in Maxim. propugnatorem, [gap: Greek word(s)] et dicere igitur potui [gap: Greek word(s)] , sev [gap: Greek word(s)] , concertonem vel contracertonem. Allutatio, de qva Plin. l. 33. c. 4. et silent Dalech. ac Salmasius, nihil ad alutam facit; etsi moliatur aliquid Barbarus. Haec enim est [gap: Greek word(s)] ; illa a luto sic dicitur. Avrum inveniri in summô cespite dicit Plinius; vocari allutationem (sic enim legam gemininado liqvidam) si et avro ea tellus subest: i. e. terreum lutosumque. Adlutatur quicquid lutum adhaerens habet. Nec elutia l. 34. c. 16. ad alutam pertinent. Scribit enim ibi Plinius, eluctis aqva in avraria metalla immissa calculis plumbum candidum separavi caminis conflarique. Avdis qvam dissonet a levto nostro haec cithara. Notatori Lipsiensi se de editione Victorinorum venditanti aliqvid debere Posteritatem, hoc me puto velle negare; imo ridebit infantiam ejus, et indignabitur avdaciae. Hoc enim qualenam est? Contra omnium Codd. et editionum quas habuit, et Basiliensis Sichardi ao. 1528. qvam non habuit, fidem versum 329. emisit saxum, fontes dulcedine primâ, qvem nemo non intelligebat, immutavit, [gap: Greek word(s)] prima substituens


page 129, image: s169

mira, inertissima opera: qva elegans loqvendi genus, qvod non intelligebat, sustulit. Fontes dulcedine prima, sunt excellenter, praecipue, singulariter dulces. Nim. primum est non solum qvod loco et tempore praecedit, sed et qvod qvalitate, virtute, et conditione alia sui generis antecellit et superat. Ciceroni frequentissimum est hoc: Sthenius in primis Siculorum: Democritus vir magnus in primis: Lyso Lilybetanus primus homo: Primi nostrae civitatis. Martiali l. XI. ep. 28. prima de Tusco serica vico, sunt praecipua et preciosa prae reliquis sui generis. Eadem significatione dixêre Quinque primos, Decem primos [note: In inscript. et C. Theodos.], proximos a 11. Viris in coloniis: et sequiori aevo Quinque priores, Priores artium, qui prae aliis sui artificii eminent. Etiam Graeci [gap: Greek word(s)] sic usurpant: [gap: Greek word(s)] , LXX. Amosi 6, 6. sunt unguenta seu olea praestantissima, selecta, optima: imitati nim. Ebraeos sunt, quibus [gap: Hebrew words] rosch, quo caput significant, est quicquid primarium, praecipuum, excellens, [gap: Greek word(s)] : Reschith Schamenim ap. Amos. est caput oleorum, primum oleorum, i. e. oleum optimum et praestantissimum, preciosissimum. Expungere igitur Ipsum jube suum illud mirâ, et restituere avtori suam elegantiam. Inter v. 320. 321. hic plane mirae venustatis jacet:

Occupat et totas cum. mannâ quiscula terras.

An ita loqueretur Poeca tertii seculi? Persuaserit hoc pueris et [gap: Greek word(s)] . Ubi vero hujus versus vestigium aliqvod est in editionibus? unde scire potuit Victorinum de depluta manna et coturnicibus narrare voluisse, qui strictim saltem miracula transiti a populo maris rubri, et virgâ prolectarum e petra aquarum tangit? Non Victorinus ita, sed Poeta musteus et inter polio sua pro alienis supponens, loquitur. Quiscula [gap: Greek word(s)] est petitum e trivio Germanici vulgi: ita enim Albertus Magnus coturnicem adpellat, quam alii Latino-Barbari e nostrate Wachtel gagilam, qvaqvilam, qvaleam; Itali qvagliam. Extrudat igitur et hunc suum [gap: Greek word(s)] , et relinqvat nob s editiones intactas; nihil infulciat, nihil demat. Mihi optimum videtur, si post hac legamus: ferebat: Occupat, ecce, sitis; quaesita est lympha lacebris. Humor erat nullus. Lacebrae a laciendo; sunt instrumenta vel machinae indagandis vel prolectandis aqvis, qvibus


page 130, image: s170

utuntur aqvileges, vel etiam fossae ductae in hoc, ut eo aqvae, si forte obviaes, corriventur. [gap: Greek word(s)] occupat, cum in nomnibus editionibus sit, non est de nihilo, nec mutandum: quod tamen fecit Barthius. Neque vero ille no. 325:

Credite posse Deum, quicquid petieritis illum,

contra editiones refingendus fuit. Quam enim saepe migrant legem Pediam Poetae Christiani, modo sacram scripturam ipsis verbis aptare suo negotio possint? Caetera praevia scriptura vetere et editionibus non invitis current sic satis bene:

[note: vel tenui diffindere saxum, quod magis arridet.] Qui potis est virga hac amnem defundere saxo
Ut veniant fontes tota regione negati.
Percusiique: simul dicto velocius omni
Emittit saxum fontes dulcedine prima.

De Meribâ merae ineptiae sunt: [gap: Greek word(s)] negati nihil melius veriusque; erat enim desertum locus [gap: Greek word(s)] , cui negatae aqvarum scaturigines. In vers. 43. emendando plane delirare incipit, somnians de colo faemineo: et ludibrium praeterea debet tirunculis, qui Colum semper inter foeminina fuisse sciunt, nusquam usurpari [gap: Greek word(s)] . Orbili [gap: Greek word(s)] . Scio quid opponi possit e Foro Rom. et aliis, qui eo foro utuntur; sed non deest mihi responsio. Emaculatio vero ipsa, quam vocat, ejus indigna est, quae operole confutetur, quippe supra quam dici potest stolida. Mihi sic legere religiose inhaerendo veteri scripturae placet:

Vos famuli parete mihi: date digna furente,
Faemineo tormenta malo.

Digna furete, qvae convenient furenti, non jam leviter irato. Foemineo malo, i. e. malae faeminae, sceleri mulieris: malo enim jacet substantive, estque [gap: Greek word(s)] res, vel negotium: Graeci voce [gap: Greek word(s)] sic utuntur. [gap: Greek word(s)] , i. e. [gap: Greek word(s)] , i. e. [gap: Greek word(s)] , apud Lucian. in Conviv. e Soph. [gap: Greek word(s)] , i. e. [gap: Greek word(s)] , Telecl. apud Athen. l. 6. Lacunam v. 37. qvam praeferunt editiones reliquae, supplere e Basil. posse videor. Ea habet: Coelum fave, coelique parens. Legam, Coele fave. Coele [gap: Greek word(s)] . Dicebatur enim Cloeus. Ennius: Saturno quem Coelu' genit. Inscr. Rom. 12. p. IV. OPTIMVS. MAXIMVS. CAELVS. AETERNVS. Et recte


page 131, image: s171

ad fingit Poeta faeminae Judaicae quod coelum invocet. Coelum enim inter nomina Dei apud Ebraeos. V. 39. legam,

Concitus et saevos testatus lumine vultus.

Reliqua hujus Carminis et Notarum Critici Lipsiensis percurram alio die. Aliud autem hac liberali censura non intendo, qvam ut in sedescendat Iste et de facultate sua in hoc studiorum genere sentiat hamilius. Certe enim non est ultra mediocrem. Bene vale, mi dilectissime adfinis, et salve. Altenb. XVI. Aug. ao. 1653.

EPISTOLA XLVII. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. S. P. ET O.

MAgnifice et Ampliss. REINESI, Domine, Evergeta et Affinis [gap: Greek word(s)] . Mitto desideratum illum Codicem. Philonis praeterea nihil apud me exstat, praeter librum de Mundo, Graecol. in 8vo. editum Basil. 1533. de Nobilitate Graecol. Basil. 1581. in 8. cum Analysi Hermanni Nehemii: de vita Mosis libros III. a Turnebo versos, Lutet. 1554. in 8vo. et quae Hoeschlius Francofurti primus Graece evulgavit, de Nominibus in Sacris litteris mutatis, de formatione Evae, Allegoricam Expositionem Somniorum Josephi, etc. Item de septenario, et fragmenta duo de Providentia, August. Vindel. 1614. in 4to. A M. Listhio accepi schedulam super voce Coarmionis, pro qua et caeteris gratias ago prolixas, nec poterat quicquam advenire gratius. De voce autem Colus, quam nostri Grammatici communis generis esse tradunt, inquisivi in loca Catulli ac Propertii. Sane apud Catullum habent Colum amictum Aldina Editio 1502. in 8vo. Veneta 1500. fol. et ibi Parthenius; Editio his longe veterior Veneta, anno non expresso in folio; Basileensis Henr. Petri 1530. in 8vo; et, quod miror, Scaligeri utraque Anni 1582. Antverp. 8vo. et 1607. Lugd. in 16. ut et Parisiis recusa 1604. in fol. Amictam autem exhibent Parisina Morelli cum variis Comment. ao. 1604. Mureti, Dousae et Gebhardi: Palladius etiam in Comm. ita legit. Apud Propertium 4. Eleg. 9. in Edit. Scal, et Dousae: 10, in Ald. Mur. Gebh. Paris. II, in Beroaldina, jacet


page 132, image: s172

[gap: Greek word(s)] Lydo colo in Aldina, Veneta veteriore, Basil. et Gebhardina: in Scaligerianis vero et caeteris Lyda colo visitur. [gap: Greek word(s)] M. T. Ampl benevolam super eo negocio exspecto. Defensionis, ubi allata erunt Exemplaria, unius communicationem etiam atqve etiam rogov. Octavianus Horatius, ita dictus, nonnulla habet, quae in Editione Theodoro Prisciano inscripta non apparent. Ea excerpere et supplere meum, lubido subit. Exemplari suo ut mihi subveniat M. T. A. obnixe rogo: cujus Horat. Octaviani usum si ad octiduum impetravero, redibit salvus. In Biblioth. Floriacensis parte 3. Inscriptiones habentur plusculae inter Antiquitates Viennenses. Eae nescio an visae M. T. A. fuerint. Placuit tamen indicare vel tantilla chartae temporisve, si est, jactura. Obruor nunc negotio excutiendorum librorum et Membraneorum Codicum etc. meorum, quibus usus hactenus fui rarius, ne blattis et tineis fiant pabulo. Ab eo fastidio animus adhuc fessus ad prolixiores et comptiores (modo ullae a me tales proficiscantur) horret. Opt. vale [gap: Greek word(s)] . et salve officiosissime. Cygneae raptim 3. KL. Sept. 1653.

EPISTOLA XLIIX. TH. REINESIUS CHR. DAUMIO. S. P. ET O. Cl. DAUMI, adfinis carissime.

REcipis hac vice tuum Psevdo-Philonem. Est egregius nugator, acetum vini soboles: et satis prodit, cujas fuerit, nim. impudens verpus; Alexandrinus ille vir fuit gravis, disertus, et omni liberali doctriua excultus; quanquam quod de ejus Ebraismo fertur, non admodum probent [gap: Greek word(s)] . De ejus Septenario et fragmento de providentia, edita ea esse Avgustae Vindel. ao. 1614. miror, cum Hoeschelii Avgustani Professoris editio Coloniae Allobr. curata fit ao. 1613. Ergone reperiri non potuêre, ut ederentur simul ao. 1613. quae anno proximo reperta sunt? De Providentia in scribuntur in Biblioth. Vatic. ea quae in Flaccum scripsit. Qui nostri Grammatici [gap: Greek word(s)] Colus inter [gap: Greek word(s)] referant, nescio. Pricianus, Alcuinus, Melanchthon masculinum


page 133, image: s173

fecêre. E Catulli et Propertii locis, cum ibi sit [gap: Greek word(s)] et tam inter se pugnent editiones, nihil firmiter concludi potest. E versu Tibulli l. 1. el. 3. deducat plenâ stamina loga colo, cum in editionibus Scaligeranis, Veneta H. Scoti, Francof. Gebhardi et Ambsterod. Ianssonii ao. 1630. idem sit, (fortassis in iis quoque quas Tupossides veteribus) constiterit sentire rectius eos qui foemininum putant. In Statii Theb. VI. meae editiones [gap: Greek word(s)] habent, extrema jam fida colo. Qvicqvid ea de re sit, pueriliter Antiocho Victoriano colum adplicavit Tuus. Inscript. Viennenses aliquot recenset Gruterus: an aedem sint quae in Bibliotheca Floriaec. leguntur, scire potero, si primam utriusque voculam, vel etiam familiae ejus, de qva quaeque agit, nomen, mihi enotaveris: quod ut facias rogo; Ipsum librum Te rogare non avdeo. Defensionis meae de quindecim exemplis distributis inter nostrates et Jenenses, unicum solum restat, quo utor ipse; quamprimum, quod nundinis proximis fore spero, plura accepero, habebis; quanquam quid cum illâ tibi velis, quam dissvadebas, quam omitti malebas, non intelligo. [gap: Greek word(s)] tua circae mea in Victorini notatorem Criticum mihi suspecta est. Liberum tamen per me habes [gap: Greek word(s)] , modo ne vis fiat vero. De Candalistis apud Prosperum praef. l. de promiss. Dei quid mihi videretur, allevi margini codicis tui; si aliud Tibi, expunge: sententiae autem tuae. mihi fac copiam. Octavianum Horatianum simul habes. Bene Vale, mi Daumi et salve. Altenb. 3. Sept. 1653.

EPISTOLA XLIX. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. [gap: Greek word(s)] !

MAgnifice et Amplissime REINESI, Dn. Maecenas et Affinis pl. colende, aeternumqve honorande! Recte allatus est Octavius Horatianus cum meo Pseudo-Philone mitto contra Bibliothecam Floriacensem, cujus inspectionem gratiorem existimo futaram mea excerptione. Nam cur M. T. A. eam rogare non avdeat, cum ipsum jampridem. M. T. A. officiis totum me obtulerim, utut obstatura


page 134, image: s174

aliquando videatur [gap: Greek word(s)] ? Philonis illam Anni 1613. Editionem non ab Hoeschelio, sed ab eo doctisso. Viro, qui praefationem Genevae scripsit, procuratam, eumque collegisse a Turnebo et Hoeschelio separatim edita, ut in Titulo apparet, affirmabat olim Barthius coram, addebatque erratum, qvod M. T. A. correctum ivit p. 30. V. L. agnovisse jamdum ipsum interpretem sub finem pag. 749. si recte audita annotavi. Unde non mirum, si praetermissa haec poste a Hoeschelius publicârit: qui si architectus fuisset Editionis, simul ea edidisset. Qvaterniones sunt sex, appactae aliquot Galliae Theologis a Pithoeo editis, etc. [gap: Greek word(s)] Colus Schmidii Grammatica, qva Scholae nostrae utuntur, quamqve ego pue didici, [gap: Greek word(s)] facit: meqve firmaverat Catullus Scaligeri, absensiqve hactenus diversum sentientibus. Oportune autem [gap: Greek word(s)] et ulterius inquirere me jusserunt M. T. A. litterae acceptissae. Parthenius ad Catullum p. 243. Edit. Paris. testem Priscianum laudat, antiquos indifferenter protulisse, hic et haec colus. Ego tamen nondum in eo hoc: sed faemineum saltem genus offendi. Consulam tamen primo quoque otio geminos meos Priscianos membranaceos, eosque vetustissimos, qvos olim Petrus Nannius, postea Augustinus Hunnaeus possederunt, et ex Barthiana Bibliotheca ad me pervenere. Nunc enim alia agenda restant. In Statii libro non solum Lindenbrogii, Gevartiique, aliaeque meae Edd. [gap: Greek word(s)] Extremâ servant: sed et Membranaceus meus Codex antiqvus, qvi olim Pulmanni fuit, diserre praefert: et hujus Extremâ jam fila colu. Giessenses masculinum esse e Catullo et Propertio probant. Adeo incerta hactenus res fuit. De Tibulli loco proxime [gap: Greek word(s)] . De Candalistis apud Prosperum [gap: Greek word(s)] . Nec enim melius quid extundam. Consuleban Prosperi Edd. Colonienses anni 1540. et 1609. Sed ecce utriusqve Editionis praefatio fine mutilata est, et ea ipsa verba absunt: Quae sic optime ex Henric-Petrinâ hac poterit suppleri, nisi alia (de qva tamen mihi non constat) Editio plenior sit. Ad notata tua in Victorinos temere qvid occupatus tum effutire nolui, siqvidem et in aliis satis incuriosum me esse pudet. Qvid qvod nec libro destitutus meo commode poteram, uti nec nunc possum? Placere tamen scripsi. Defensionem non memini me dissvadere, aut omitti malle, nisi forte stylus peccârit. Alibi potius (qvod nunc factum audio) ut


page 135, image: s175

ederetur, volebam, ne et nos irritaremus crabrones. Additurus eram plura, sed commodum cum me accesserit lator harum, Salutem a Dno. Ziegnero dictitans, occasione arrepta ipsi et Philonis illa post confabulationes multas M. T. Ai. exhibenda contradidi. Qvae properantiae meae ignoscat, nec me aliis ita addictum credat, ut veritati pertinaciter advesari cogitem. [gap: Greek word(s)] ! Dabam Cygn. d. 6. Sept. 1653.

EPISTOLA L. EIDEM. S. P. ET. O.

MAgnifice et Ampliss. REINESI, Domine, Evergeta et Affinis aeternum colende. Redhibeo nunc Octavium Horatianum [gap: Greek word(s)] . Diuturnae vero retentioni veniam oro. Multa enim ex transverso usum ejus interpellârunt. Tralliani Interpretatio, qvod miror, Paraphraseos Titulo a Torino vulgata, excusa est ab Henr. Petri 1541. cum diversa a priori praefatione, in qva fatetur (qvod in priore dissimulaverat) se usum esse duplici tralatione latinâ, sed barbarâ, manuscriptâ et typis excusâ; Graeci Codicis vix tantulum fragmentum sibi exhibitum fuisse ab Epiphanio Eqvite aurato Veneta, Alexandri Benedicti filio, initio truncatum, medio atrocissimo vulnere saucium, fine, suo mutilatum. toto alias corpore vulneratum, lacerum, cariosum, cariosum, a tineis ac blattis undique derosum et lituris interlitum, atque uno verbo, plerisque locis illegibile: qvae verba ipsius sunt. Qvod ideo scribo, ut, si forte M. T. A. ea Editione caret, verba illa p. 644. Var. Lect. v. 4. et 5. denuo perpendi qveant. Forte enim non Andernacus lapsus, qui Editione usus est Graeca, qvae paullo ante in lucem prodierat: sed Torinus qvi ex tam mutilo Codice, vel ex portentose barbarâ illâ Editione Muscienum extudit, qvem et mea Editio servat. De qva re tamen melius judicabit, qvi cum Graecum Textum, tum barbaram illam versionem inspiciet. Ego tantilli temporis et chartae jactura qvae inciderunt, forte profutura, tacere nolui, qvalicunqve etiam eventu. Per Dn. Ziegneri Paedagogum qvos M. T. Ai misi libros, Bibliothecam Floriac. et Veteres Galliae Theolgos Pithaei,


page 136, image: s176

exspecto nunc reduces: nisi ulterior usus apud M. T. A. eos commorari paulisper jusserit. Apud Tibullum Colus generis faeminei est. Nec mutat Editionum ulla, qvas possideo; nec illa, quam Barthius cum Membr. Palat. contulit. V. CL. Gab. Naudaeus mortalitatem explevit: quod ad Graevium nostrum Heinsius junior scripsit; Ille ut M. T. Ampl. significem, jussit. Apologiae suae Exemplo si me M. T. A. beare velit, pergratum id habebo, et vicario per occasionem officio rependendum. Opt. vale et diutissime, honoratissime Domine Maecenas, Affinis dilectssime! et favorem tuum persevera Affini Tuo, qvi dabat haec Cygneae. d. 18. Octobr. 1653.

EPISTOLA LI. THO. REINESIVS CHRIST. DAVMIO. S. P. Amicissime adfinis, DAUMI Cl.

REcipis hoc latore libellos tuos duos, simul gratias immortales. Monachus du Boys ineptus fuit Inscriptionum negotio describendarum; easque non descripsit ad saxa ipsa, sed ab aliis, pariter imperitis, enotatas accepit: qvasdam etiam prodigiose corruptas, confusas, et incuriose satis repraesentatas; plerasqve omnes habet Gruterus. De Navdaei, Salmas I et Boxhorn I obitu nuper retulêre amici. [gap: Greek word(s)] in Philonis Flacco jamdum correxisse interpretem scribis; Hoc ego non videram; tute Argus vidisti. Quasi vero interpretis verba non insinuent utrumqve, tam qvod editum est, [gap: Greek word(s)] , quâm quod ego reposui, [gap: Greek word(s)] . Sane [gap: Greek word(s)] , habens nim. pro genuino Graeco vocabulo, intelligere potuit de eo, qui ad papulum respicit, de [gap: Greek word(s)] , de [gap: Greek word(s)] : quem elegantior Graecia [gap: Greek word(s)] adpellat. Amat autem eam voculam Philo, extatque praeterea eo dem libello f. 762. et extr. l. [gap: Greek word(s)] . Et qvomodo correxisse dicere potestis Interpretem, qvod in textu Graeco reliqvit? Qvia autem reliqverat, opus esse putavi emendatione mea; qvam feci ex ingenio, nihil adjutus ab interprete. In eodem argumentationis genere valde sibi placuit Dominus Professor, eôqve saepissme, qvod alio non posset, adversus me usus est; sed ostendi vanitatem in apologia, si legere eam voles. De Muscieno,


page 137, image: s177

apud Alex. Trallianum, Torini nugatoris mangonisqve (talem se dedit in Pavlo, Alexandro, et Plinio) seducti ab interprete Latino-barbaro, dudum e Codice Graeco primum ao. 1548. a Jacobo Goupylo, summisso e Biblioth. Acad. Noricae a Ruperto b. m. deprehendi errorem meum, et quod p. 643. e duobus Theodoris unum fecerim, qvod genus [gap: Greek word(s)] multos magnos viros decepit; et qvod verum cognomen Theodori alterius, qvippe corruptum a barbaris, non viderim. [gap: Greek word(s)] alius est a Theodoro, cujus (librum) secundum allegat Alexander; et hunc mihi Priscianum adpellare liceat. Eos ut confunderem, fecit Torinus, qvi contra Graeci cod. fidem duobus locis utriusqve Theodori caput qvinqvagesimum octavum allegat; unde non potui non colligere sermonem esse de eodem Theodoro. Alter idem videtur esse cum Moschione, cujus [gap: Greek word(s)] habemus, seu Muschione, ut est in antiqva ejus translatione Latina; Simeon Jan. et Matth. Silvaticus subinde c. 233. 376. 579. vocant Musionem. Diversas autem, utramqve tamen barbaram, Latinas editiones hujus Moschionis fuisse patet ex iis quae allegant e Musione et Simon et Matthaeus: suboluit hoc etiam Gesnero. Qvin videtur ex alterâ manasse Graecum textum; alteram e Graeco; et haec qvidem fusê trado l. V. c. 15. cujus particulam huc facientem describi faciam mittamqve proxime. E Tibullo qvoqve igitur soloecismi arguitur Censor meus, cui [gap: Greek word(s)] Colus masculinum est. Vale, mi DAUMI, et Salve. Altenb. 23. Oct. 1653.

P. S. Qvod de Moschione Alexandri scripsi, de adpellatione solum (h. e. esse eandem cum Moschionis [gap: Greek word(s)] ) intelligere Te velim: hunc enim Alexandro multo juniorem esse et seculis rudioribus mediae, si non infimae, Graeciae vixisse certum est.

EPISTOLA LII. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. ET O.

MAgnifice et Ampliss. REINESI, Domine, Maecenas et Affinis aeternum venerande, amande, et aestimande. Recepi meos libellos, cumqvei iis Apologiam, pro qva aetermas ago habeoqve gratias.


page 138, image: s178

Avidus per occupationes pene totam percurri, nec lectione saturari potui. Utinam pari pacto reliqvis Variarum libris potiamur! De commodo inde orituro non tacebit Egregium publicum. Id qvod [gap: Greek word(s)] quasi hoc facile nobis persvadeat. Et interest Reip. Litterariae exstare eos. Pro annotatis in meos libros, et quae praeterea Litterae jucunde docent, immortales itidem ago gratias. Graecorum Medicorum raritatem miratus sum, ex qvo frustra nan uno in Bibliotaphio eos qvaesivi. Nam praeter Hippocratem, (Galenus furto mihi periit) Dioscoridem, Theoph. Protospatarium, Nonum, Simeonem Sethi, et qvi huc non abludentis fere censûs sunt, Veterinarios Graecos, Phemonem, et Accipitrariae rei Scriptores, nullum conseqvi potui Graecum. Imo nec Latinos plerosque, qvemadmodum nec Trallianum Andernaci vidi. Optârim itaqve per horam aliqvando unam M. T. Amplit. adesse, oculisqve meis istiusmodi contingere epulas posse. Mitto hîc qvae ad Damasum Rhapsodus Antagonista evulgavit. Qvi ad Hymn. 1. v. 5. cum tuerer olim [gap: Greek word(s)] elegans, notabilem Glossam addidit, pueris ea non esse instillanda, qvasi in puerorum gratiam universi hujus census Scriptores sint corrigendi, corrumpendi, et concinnandi. Illud vero perqvam lepidum: Existimabat hic nulla opus correctione, qvia [gap: Greek word(s)] Elegans et Stroza Pater corripuisset in Serm. Nusqvam haec ratio a me data fuit. Strozae enim illud Testimonium ideo produxeram, ut significarem, etiam a recentiore Poeta, forte occasione hujus hymni cantare consveti in Ecclesiis tum, hoc peccatum esse. Sed et reliqvorum mirificus cinnus est. Nec capere potuit, qvae paucis dixeram ad versum antepen. Legendum nimirum: Pro misero suplica Damaso. Non infreqvens enim prima in supplicare correpta, ut apud Publil. Optat. Porphyrium, Carm. XVI. Panegyr. Edit. Welser. (pagina autem 367. Editionis Pithoeanae) v. 10.

Teque suplex totis ducibus stipata Syene orat.

et mox, v. 24:

En supplices [correction of the transcriber; in the print suplices] Persae jura sibi regia nolunt.

Qvemadmodum et Gul. Brito 7. Philipp. Rex, ut semper erat facilis suplicantibus-- et Galterus l. 2. Alex. v. 289. -patriae motus suplicantis amore. Id. l. 8. v. 6. - lingva suplicante recepit. Sed vitia erant tollenda scilicet, non docenda. Hunc Thesaurum (est enim e Sacrosanctis


page 139, image: s179

ubi inspexit, per occasionem remitti volo: ne qvid bonarum rerum meae depereat Bibliothecae. Addidi autem et quae olim ruditer congessi, cum opinarer Martyrium S. Agnetis esse Petri de Riga. Nam ut Hildeberti esse credam, nondum persvasus sum. Puto autem me verum indagasse Autorem, Alexandrum Essebiensem, P. Rigensis imitatorem, de quo qvaeso M. T. A. Baleum adeat, et Judicium suum haec remittens haud gravatim aperiat. Sed hac vice satis garritum est. Ego ignoscentiam et M. T. Ais. benevolentiam ulteriorem mihi precor, Deumqve veneror, ut Eam diutius Litterarum et nostro commodo in his terris superesse faciat. Optime vale, ô et praesidium et dulce decus meum! Dabam raptim Cygneae d. 29. Octob. 1653.

P. S. Excaudis vulpes apud Barthium exstat lib. 5. Fabula 13. p. 62. Bicaudis apud Scalig. in Cassandra p. 91. Densicaudis apud Interpretem Theocriti Idyll. 5. v. 112. Ridiculum est, qvod R. ad l. 2. Dracontii v. 38. cum Barthius margini has Siglas allevisset, (lib. 173. c. 16) significans se eo Advers. libro ad eos versus aliqvid notâsse, de libidine cepisse eum vult, taxatqve ideo. Pariter ad libri istius initium Isidori lib. 13. c. 4. laudat, cum non ceperit, de ea re libro Adversariorum 134. c. 4. aliqvid esse notatum. Infinita talia ibi se oggerunt. Potero fidem facere ipso si placet libro misso. Statium noviter a Gronovio editum, si M. T. A. habet, ad unum alterumque diem mihi rogo. Lectiones in Silvas jamdum possideo.

Infelix Notarum Collector praefervidit ea Capita, qvae Barthius in Adversariis Eugenio dederat. Qvod ad v. 631. Dracontii ait, Barthium legere quod mente celebret, injuriam facit. Nam [gap: Greek word(s)] reclamat ad oram libri hoc verbo explicare voluit, non ita legit. Qvid vero illud aliqvid Alcimi in Octavo ad v. 62. libri 2. Dracotii? Neglexit ipsum inspicere, aut reperire non potuit, locum a Barithio indicatum. Carmine VII. ad Eugenium non animadverit aeqve Evantium a verbo Evare (qvod jacet apud Lipsium c. 6. de recta pronunc. L. L. pag. 28. Ritter shus. ad Oppianum p. 142. et Breviloqvum, apud qvem legitur Evo, as, are, avi. n. p. i. insanire, etiam invenitur pro evacuare et fugere.) ac ab Eventu, Eventium dici posse. Mutandusne in Eventium Evantius ille Canisii? Cur ad v. 524. Carmen Lactantio vulgo


page 140, image: s180

adscriptuin rectius Claudiano adscribat, non exputo. Quid? non vidit illud de Phoenice Claudiani?

Apud Rufum Festum Avienum in Periegesi v. 706:

Nam cum vere novo tellus se dura relaxat,
Culminibusque cavis blandum sirepit ales birundo,
Gens devota choros agitat, cratituque sacrato
Ludunt festa die, visit sacrae numen alumnum.

Quid cratitu? Vlitius ad Calpurn. p. 477. legit cantuque sacr. Sed Nominativum videtur requirere Syntaxis alioqui durior, ut si qvis legat Charitesque sacrato Ludunt festa die. Sed nondum me extrico. Haec addere volui, sed ne MARS resciscat, turbelae ne ad nos transeant sic. Iterum vale [gap: Greek word(s)] Domine.

EPISTOLA LIII. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. P. Amicissime adfinis.

DE turbis a DARete, si nim. resciscat Te ab ipso nonnunqvam dissentire, cur Tibi metuas, eoqve non avdeas palam reprehendere grassaturas ejus in Poetis et manifestam inscitiam, rationem nullam video. Veritatem igitur prodes, ne perdas amicum? Sane cavtus ita Vir es, qvi abstines a tali. Ingenium ejus scaevum satis innotuit, et qvam minus candide amicis utatur, indignus amicitiâ et candore. Cum Te notis ad Theod. Paraenesin, v. 632. lavdare vellet, de notis in Catonem, maluit vocabulo vago alii rem conficere; nim. honoratum Te sic voluit, qvem [gap: Greek word(s)] compellarit. Tango [gap: Greek word(s)] hoc ejus, qvo mihi qvoqve molestus fuit, homo omnis ingenuitatis expers, p. 93. Defens. Eventium ab Evgenio Carm. VII. fuisse nominatum, av dac a est adfirmare: qvidni voluerit Evanthium Graeco nomine, qvi Apodemium ibidem nominarat? Evanthius ex [gap: Greek word(s)] , ut Ablabius ex [gap: Greek word(s)] ; Evsebius ex [gap: Greek word(s)] ; Pancratius e [gap: Greek word(s)] . Toties reperitur in lapidibus; estqve cognomen Sextii; ut Evanthes, Faenii. De Platoniis, qvas in l. Pontif. apud Cassiod. et Anastasium reperisse putant viri docti, falluntur: inprimis Salmas. not. ad Capitol. Marcum, et Vossius l. 3. de Vit. serm. c. 35. Utrobiqve enim scriptura primaeva suit Platomas. Platomae


page 141, image: s181

autem pro placomae; c enim et t apud veteres librarios commutabantur; qvod notavit Scaliger ad amorum III. Viros passim. Sic fastibus pro fascibus apud Lucan. et Clavdianum. In notis Tir. bitatium pro betaceum: meratum pro meracum. Anaxatoras. pro Anaxacoras. Festininus pro fesceninus: cymba pro tumba apud Aldh. Tymolas lavri apud Plin. Val. pro cymulas, i. e. summitates. Genescae frondes, pro genistae. Excalis apud Gariop. pro extalis: tosses pro cosses, scorax pro storax, styrax. In Pandectis Sylvat. et Inscr. obvia sunt talia [gap: Greek word(s)] . Resolutâ etiam [gap: Greek word(s)] m, facile exiit syllaba ni; inde corrupte platonia. Placoma, ae, e Graecô [gap: Greek word(s)] : hoc a verbo [gap: Greek word(s)] , qvod a primitivo [gap: Greek word(s)] : docui, puto, satis probabiliter l. Var. 13 Apud agrimensoriae scriptores vera scriptura conservata est; in modum platumae eos posuimus: ubi t pro c, u pro o jacere intelligendum est. Sic in Actis Liberii habere Cod. Bertinianum notat Vossius, de platomis marmoreis: quae scriptura omnino probat meam de placoma primae inflexionis sententiam. Facit eôdem etiam qvod apud Zonaram legimus, Constantinum M. columnam admirandae magnitudinis Roma allatam erexisse [gap: Greek word(s)] ; idqve forum ideo vocatum fuisse [gap: Greek word(s)] i. e. tabulatum, tabulis lapideis stratum. [gap: Greek word(s)] Constantinopoli, opus Anastas I A. et [gap: Greek word(s)] , pavimentum figuris picturisqve variis autificiose elaboratum. Notator Damasianus cum verum videre posset e mscr. qvae jactat curiose inspectis, [gap: Greek word(s)] amisit. Placotô enim, qvod habet Zonara, supposuit Placaton: qvod nihili est; perinde ut Salmasii [gap: Greek word(s)] pro tabulis latis, planisqve pavimento sternendo accommodis. [gap: Greek word(s)] , ut [gap: Greek word(s)] , recentioribus Graecis adpellatur, qvi veteribus [gap: Greek word(s)] ; et nihil facit ad Platonias, qvas Latinis scriptoribus mediae aetatis adfinxêre moderni. In Paschasii Radberti Carm. l. v. 7. puerilem inscitiam prodit notator. Scripserat Radbertus: Tantum hic calamus Christi de fonte ministrat, Unde. Non succurrit homini qvod ad Theodulphum docuerat, [gap: Greek word(s)] H uti hoc genus Poetaspro Consonante: sic Engelmodus ad Radbertum, v. 48:

Devotus, humilis, mitis, blandusque probaris:

de qvo p. 47 Defens. et torrentem suum turbidum immisit. Recte fecisset,


page 142, image: s182

si tirones instruxisset de calamo, qvid in calice sangvinis Dominici faceret calamus. Docui pluribus VI. Var. 15. esse h. l. fistulam, cannam, arundinem, canalem, plerumqve argenteum deavratum, qvi inserebatur calici, ut per eum fideles e calice sugendo havrirent vinum consecratum; excogitatus is fuit ob metum effusionis. Eundem vocabulo suctorii adpellavit Flodoardus. Sed viri docti perperam muta runt in sumtorium, exponentes de cochleati, qvo qvid e sacro calice adsumeretur. Verum cochlear non fuit inter vasa sacra Ecclesiae N. T. Si qvid alicui vino innataret, id colo vel colatorio segregari solebat: de qvo vide notam Sevarl ad l. 1. Mogunt. c. 32. Ad v. 124. paria facit, dum constructione recta excidit, et [gap: Greek word(s)] prospere vocativo casu positum esse putat, qvasi [gap: Greek word(s)] in Adverbiorum extremis non soleat corripi: qvo de Gifan. Ind. Lucr. Imo [gap: Greek word(s)] Felix nominandi cafu ibi jacet: O, felix nimium, semperque in secula felix. Adverbium igitur Verbo jungi oportet. Versus ult. Carm. 2. Radberti pariter infelix emendator est. Recte habet, qvod ipse sustulit, commenda: cujus ultimam corripere huic Poetarum generi familiare est; avtori Carm. de VII. Maccab. v. 259. in invoca. v. 289, in cogita. V. 330. in confirma, extremabrevis est. In Petri Damiani hymni de glor. Parad. versu penult. male edidit praecinctum: lege procinctum. Procinctus, bellica expeditio: extat hoc sensu in lege Numae de opimis spoliis: apud Amm. Marcell. l. 22. 25. 28. 30: Symm. l. 10. ep. 24. [note: Lex Flaminis apud Fabium Pictorem: Classem procinctam extra pomaerium, i. e. exercitum armatum, videre Flamini Diali religio est.] Drep. Flori C. de cereo Paschali versus 8. post summi Critici curam etiamnum laborat. Dicat, qvomodo tempora transcursis rivis in se redeant. Vera lectio est cyclis. Circulo enim facto in se redeunt; incipiunt, ubi desivêre. V. 37 verbum ubertat frustra sollicitat. Vbertare et Vberitare freqventatium est [gap: Greek word(s)] uberare, et est ubertim habere, abundare: verbum neutrale; et si hoc sensu usus est Poeta, legerim ubertans stuppis. Sin activam significationem imposuerit Verbo, qvod solent hoc genus scriptores, ubertare erit cumulare, multiplicare. Ubertat stuppas, multiplicat funalia. Vberitare, ut verberitare, imperitare, mussitare, domitare, curitare: e minuare est minutare. Oleam habitam pro insigni pacis, qvia, ut notat ad v. 13. ep. ad Moduinum, oleum pacis artibus et lucubrationibus idoneum et inservit, falsum est. Verior hujus


page 143, image: s183

symboli ratio est, qvod olcum suâ qvalitate molliat, leniat, mitiget, praestet dulcedine et tranqville consistat, non crepet, non strepat, non aestuet; qvae pacis et concordiae genuina sunt. In Theodulfi paraen. v. 492. inepte ariolatur [gap: Greek word(s)] . Corpus, qvod serico vestitum est, inqvit Theod. sqvalebit scalis olidum: hîc scaras imaginatur, et exponit turbam vermium: stultissime. Scaram vocant Latino-barb. [gap: Greek word(s)] , corpus, agmen militum; ergone vermes, comesores cadaverum, scaras licebit adpellare; sub qvibus signis militant, qvibus ducibus? Nugae! Vera lectio scolis vel sculis. E Graeco [gap: Greek word(s)] rudioribus seculis fecere scolis: est hoc apud Pandect. c. 628. eaqve voce vermem significarunt; hinc mutata declinatione scolus vel sculus: (ita et campis et campus: limis et limus: cossus et cossis, cossi et cosses:) et additâ capiti literâ isculus, ysculus, qvod extat apud interpretes Nic. Alex. de compos. med. c. 516. Nicol. Rhegio-Calabrum, et anonymos Serapionis l. de temperam. simpl. c. 423. Rhasis l. XXI. c. 286. pro lumbrico terrestri. Vocarunt etiam nisculos; nisi hi sunt [gap: Greek word(s)] , multipedae sub vasis aqvariis stabulantes; qvae etiam [gap: Greek word(s)] , porceliones et cutiones. Dapem ciborum Pleonasmo dixit Evgenius C. VI. neqve licuit hoc refingere in labe vel in tabe. Dixi de talibus p. 106. 107. Def. De vitio Prosodiae qvod garrit Notator, puerile est; qvis enim nescit qvam leges ejus migrent hujus censûs Poetae? Primam autem vocabuli corripuisse videri poterat ideo, qvod casu primo haberet duplicem, Daps. Eoqve multo cavtior continentiorqve fuit Sirmondus, qvi scriptorem suo genio reliqvit et nihil mutavit. Supersunt alia multa; sed charta nunc excludit. MARs cum putaret in coelo esse cum suis Poetis, in fabula nunc est; verum non ut mythicus ille cum Venere; secisse cum Ocresia narratur. Impurum vere asinum! Bene vale, mi DAVMI et salve. Altenb. 13. Nov. 1653.

P. S. Notata tua mscra. ad S. Agnetis martyrium, Poemata etiam sacra Dam. et Radb. recipis hoc latore.

EPISTOLA LIV. CHR. DAVMIUS TH. REINESIO. S. P. et O.

MAgnifice et Amplissime REINESI, Domine, Fautor et Amice Magne, Affinis honoratissime! Serius qvod rescribo, non tam


page 144, image: s184

occupationes, qvam, inconstanti hoc aere, valetudo et ipsa inconstans atqve varia fecit; qvae tantum non, nisi officii ratio aliud exegisset, aliqvantisper mentem atqve animum meum a libris et literis avocavisset. Gratias nunc tandem ago pro misso Disp itationis munere maguas, majores pro tam prolixa litterarum doctrinâ. Et qvid rependam pauper? qvid reponam indoctus? Stupeo certe ad tantam Eruditionis copiam, et qvid apte rescribam, meae imbecillitatis conscius non invenio. Ne tamen silentio intempestivo in beneficentiae tuae charites aliqva sim injurius, scribere potius volui, qvicqvid in solum; gnarus, Aqvilam non semper supra nubes elevatam pervolitare, sed et aliqvando ad terras pennis descendere remissioribus, qvod Sedulius ait. Legi cum voluptate, qvae M. T. Ampl. scripsit. Ultra missam a me in Drepanium Praefationem nihil vidi hactenus. Trimestre enim jam abiit, ex qvo a DARete nullas accepi litteras. Ipsam Theodulphi Paraenesin a me habet, qvam describi feci, cum una et altera forte Nota ad marginem, ut memini et in [gap: Greek word(s)] . praebe. v. 631. facere. Eam si ad unam et alteram dieculam mihi inspiciendam mitteret M. T. Ampl. rem praestaret pergratam Evanthius arridet. Tale et in Faemininis Euprepiae Nomen apud Ennodium aliqvoties occurrens. Sic Eulalia etc. Tamen et Evantium et Eventium alibi locum habere posse puto. In Petri Damiani hymno [gap: Greek word(s)] . praecinctum in omnibus Editionibus, qvas habeo, ita jacet, etiam in vetusta Argentinensi anni 1489, Lutheri manu olim trita. Praecinctum autem capio, sive praecinctionem (qvo vocabulo utuntur Vitruv. l. 5. c. 3. Gaudent. Tract. 5. p. 1808. in Orthodox. Hadr. Jun. Nomencl. p. m. 194.) cinguli militaris, qvod paulo ante eodem sensu protulerat: post solutum militare cingulum. Verbis hîc ex conseqventi, ibi ex antecedenti sumptis. Ipsa autem praecinctio cinguli aeqve bellum aut pugnam denotat hîc, qvam procinctus alibi. Imo procinctum qvasi praecinctum dictum esse docti volunt, nominatim Pareus Lexico Critico, ex JCtorum, nisi fallor, Lexicis. Haereo igitur annon hîc possit defendi. In versu octavo Drepanii de Cereo Paschali rivis pro fluxibus videtur positum cum et sint qvi Rivum a [gap: Greek word(s)] deducant. Non enim exactum Ver in se redit, sed aestati cedit, aestas autumno, hic hiemi. Exactam deniqve hiemem, ver denuo excipit anno in orbem redeunte. Sic et Minutius Felix, in fontem, ait, refluere, et in sese omniae


page 145, image: s185

reverti. Sed et hîc haereo, qvod [gap: Greek word(s)] haec insolens sit. Uberitare nondum legi. Ad formam autem [gap: Greek word(s)] Ubertare, factum est et pubertare, qvod in Breviloqvo exstat. Videntur autem haec formari a Nominativis Uber et Puber, ut a Difficul est Difficultare barbarius verbum. Sunt enim TUS, TAS, TICUS, TINUS, TARE, ut et NUS etc. Terminationes vocibus in R, L, vel S desinentibus adjici solitae. Sic a Liber, Libertus, Libertas. Fur, Furtum et Furtus apud Scholiast. Juvenal. Pithoeanum. Puber, Pubertas. A Simul, Simultas. Facul, Facultas. (a Facilis est Facilitas.) Jus, Justus. Rus, Rusticus. Pauper, Paupertinus. Liber, Libertinus. Ver, Vernus. Pater, Paterus. etc. Caetera in ITARE, partim a praesenti Infinitivi descendunt, ut a Fundere, Funditare. Imperare, Imperitare. Verberare, Verberitare: partim a Supino, ut: Dormire, Dormitare. Minuere, Minutare. Dapem ciborum et ipsus Eugenium scripsisse nec obstare neglectum syllabae, arbitror. [gap: Greek word(s)] autem talis exempla inter alia et haec collegi: Membrorum artus apud Virgilium 5. AEn fastigia culminis, 2. AEn. Foedus pacti, Mar. Victor. 3. Gen. Silvarum luci sunt apud Ovid 5. Met. Margo ripae, Ovid. 5. Heroid. et Alcim. Avit. I. 1. Littoris acta, Prudent. 1. Sym. Paulin. Epist. 4. ad Auson. Nemoris silva, Mar. Victor. 1. Genes. Mare Ponti, Lucret. 5. labem vitii, Petrus de Riga dixit lib. 4. Genes. Labes criminum est apud Prud. 7. Cath. Lutum stercoris: Bersman. Psal. 71. Pelagimare, Sedul. l 1. Lintea veli, Catull. Epithal. Pelei. Funem leti, Lucret. 6. Seclorum tempora, Catull. Epith. Pelei Ecclesiae Majoris in aede, L. Günter. l. 5. Auxilium opis, Bersm. Psal. 94. Opprobria culpae, Horat 1. Ep. 9. Ignis flamma, Columban. ad Fidel. Aura venti, Virg. Culice. Januae fores, Apul. 4. Met. Tela sagittae, Apul. Iter viarum, Lucret. 2. AEvi tempora, Buchan. Psal. 102. Maris freta, Gruterus Variis, p. 737. Far molae, Prudent 2. Sym. de qvo Gronovius in Obs. p. 107. etc. Ludibrii probra, Meliss. 7. Meletem. 16. Semita viarum, Prud. 7. Cath. Altaris ara, ib. Invidiae livor, Paulinus Petrocorius lib. 1. de S. Martino. etc. De MARtis sabula Philyre tacet, ideo et ego Harpocratem ago. Opt. vale et diu, [gap: Greek word(s)] . Dabam raptim Cygneae 8. Id. Decembr. 1653.

Defensionem legit Dn. Zechendorffius, et de pretio inqviri jussit, et an Exemplum haberi qveat. Inscriptionem Praenestinam. EXEMPL. DECR. etc. corrigit Rad. Fomerius lib. 3. Rer. Qvotid. cap XI, Viditne M. T. Ampl.?



page 146, image: s186

EPISTOLA LV. THO. REINESIVS CHRIST. DAVMIO. S. P. CL. DAUMI, adfinis amicissime.

IMpense delector literatis fabulis tuis, ad qvas Te provocatum meis intelligo. Utinam freqventiores inter nos commeare et actitari res utriusqve ferrent! Me qvidem ob molem negotiorum varie ingruentium et momento felicitas ista parce admodum contingit; eoqve excusabis si tardius breviusqve respondeo. Te minus commoda valetudo et [gap: Greek word(s)] fere menstrua, uti observo, et fortasse [gap: Greek word(s)] moratur, qvo minus crebriuscule scribas. Rogas Gronovii Papinium, et Theodulphi Avrelian. Carmina Tibi mittam: en utraqve cum exemplo Defensionis meae exhibendo Cl. Zechendorfio; qvem peramanter meis verbis salutari velim; vicissim compello Te de R. Fornerio, qvem super Inser. qvam dicis consulam. Praecinctum in versu Damiani mihi nondum persvades. Est enim praecinctus, cingulum militare seu baltheus, signum auctorationis, [gap: Greek word(s)] instar, et initium vitae militaris. Noster vero loqvitur de confecto praelio, cujus meritum, praemium et finis qvies. Non est, scio, insolens, praesertim Lingvae sanctae, verbo qvod antecedens significat et principium actionis, complementum ejus et conseqvens indicari, et contra: Grammatici vocant verba praegnantia, qvando unum positum est loco duorum, vel qvando uno jacente alterum subintelligitur. Sed de praecinctu, ut significet expeditionem, pugnam, praelium, idem dici posse dubito. Qvaero igitur, praecinctus pro expeditione bellica et praelio, [gap: Greek word(s)] ? Praecinctiones apud Vitruv. qvae sunt, qvicqvid circa aliqvid ducitur et curvaturam qvandam habet, nihil huc faciunt. Neqve negavi praecinctum et praecinctionem Latine dici; sed praecinctum a Latinis poni pro praeliari conflictu, hoc negavi. In versu Drepanii rivos jacere pro fluxibus, inavditum est; et excludit hanc glossam sev significationem Participium transcursis: qvomodo qvatuor anni tempora transcurrant fluxus suos, non intelligo. Capio, qvid Poeta velit, si tempora anni suos cyclos decurrisse et absolvisse dicat, indeqve in se redire. [gap: Greek word(s)] uberitare nondum legisti? at leges aliqva do. Certe nihil obstat hujus verbi genuino ut extare vel extitisse


page 147, image: s187

in Latinis scriptoribus dubitare possimus. Ubero, uberito, et eliso i, uberto; ut a caeco, caeculo, caeculito et caeculto, qvo magni nominis Jesuitam uti nuperrime observavi. Nam vel geminum verbi principalis freqventativum esse, vel a freqventativo per extensionem formari ejus avgmentativum dicendum est: sic a Supino motum, fecêre, moto, motito: a ductum, ducto, ductito: a dico, dicto, dictito: a mutitum vel mussum, musso, mussito: a rasum, raso, (ab hoc enim est rasamen, ut a gesto gestamen) rasito. A surreptum, surrepto, surreptito: ab objectum, objecto, objectito, ut a jactum, jacto, jactito. [gap: Greek word(s)] minutare non a Supino minutum tertiae formari adfirmem; sed a praesenti Indicativi verbi minuo, as, are: qvod legitur in LL. Longobard. Cujus freqventati vum minuito, as are: et per contractionem minuto, tas, tare. Non, inqvam, formem a Verbo tertiae Conjugationis, cum in mundo sit proximius, idqve ejusdem, primae nimirum. Id verbi simile est [gap: Greek word(s)] Ducere qvod perinde [gap: Greek word(s)] est; Dixerunt enim et, ducare: inde Ducatus et ducamen. Volvo duplex habet freqventativum; alterum a praesenti Indicativi tertiae formatum, translatum in primam, Volvito, tas, tare: alterum a Supino volutum, voluito et ejecto i, voluto. [gap: Greek word(s)] esto triplex ineptia Poetae MARtis: ad Amoenum tetr. 1. D. i. a. [gap: Greek word(s)] exponit deleterium pharmacum. Putavit stipes, deleterium esse Latinum, nim. a delendo, necando; cum Graecum sit [gap: Greek word(s)] , qvod et [gap: Greek word(s)] , i. e, laedere, nocere? [gap: Greek word(s)] est [gap: Greek word(s)] , innoxium. In [gap: Greek word(s)] Inaugurali §. 3. voculam [gap: Greek word(s)] compositam esse somniat: e simplice enim, qvod ex ipsius mente fuerit [gap: Greek word(s)] , formasse Latinos [gap: Greek word(s)] aeger. [gap: Greek word(s)] , qvod recenset Hes. et Svid. fecêre ex [gap: Greek word(s)] , qvod et [gap: Greek word(s)] autem ab [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] : qvod Ebraeo [gap: Greek word(s)] anah, i. e. oppressit, adflixit, vexavit, anxiavit, originem suam debet. Falsum etiam est, [gap: Greek word(s)] esse contrari. um [gap: Greek word(s)] , et fluxisse ab eodem. Est enim verbum simplex primitivum sui ordinis, ut [gap: Greek word(s)] , i. e. Rivinizare, etc. Et significat efferare, exasperare, irritare: sic apud Isid. Pelus. l. 1. Ep. 351: item moleste ferre, ferocire, irritari: Hes. [gap: Greek word(s)] . Et qvomodo [gap: Greek word(s)] et aeger ab eodem primitivo [gap: Greek word(s)] ? nihil tam dissimile. Decepit hominem earundem in utroqve vocabulo


page 148, image: s188

literarum positio, sed, qvod inprimis spectare debuit, alio ordine jacentium, Et qvid igitur [gap: Greek word(s)] debeat [gap: Greek word(s)] , a qvo tota structura differt? Anthologiam novam e Codd. Vaticanis, adjectis multis ineditis epigrammatis propediem dabit Lucas Langermannus Hamburgensis; Is qvi Nic. Heinsio in Italia hactenus comes adhaesit, nuper inde reversus in Sveciam transiit Ambstelodamo. (Ejus ad me literas scriptas m. Oct. Graevius noster ad me curavit Lugduno Batavorum, qvo secesserat cum Gronovio.) Videbit tunc Lipsiensis anthologus, nisi acanthologus is est et spermologas, qvantum sit qvod ignoret. Idem Langermannus Theocritum et Anacreontem, in qvibus multum operae posuit, primum dabit. Ovidius Heinsii alius cum notis edetur in Svecia hac hyeme. Gellius a Gronovio recensitus est: cum Commentario editus a Carolo Hannibale Fabrotto dicitur qvoqve, et cum amplissimo a Pricaeo. ipse Lagermannus e Vaticana habere varias lectiones optimae notae scribit. Graevius Ciceronis libros de finibus, Gellium, et Horatium cum mscis. bibliothecae Gronovianae commisisse ait. Sed. fabularum satis, mi carissime DAUMI. Vale et Salve.

P. S. Veterem interpretem Alexandri Tralliani, in qvo recensendo totus nunc sum, coferre velim cum Torini versione. Eum igitur, qvaeso, comitem junge Fornerio. Ne qvid rerum mearum ignores, etiam hoc significo, me nuper adscitum inter ministeria avlica, lectumqve a Serenissimâ Principe nostrâ, Duce Saxon. etc medicum. Ardua ista functio est, et plena curarum laborumqve, nec extera invidiae, [gap: Greek word(s)] . In Bibliotheca Floriacensi est tractatulus. Veteres consvetud. Coenobii Flor. In eo aliqvoties legit rvocula gastelli: qvae mihi videbatur mutanda in pastelli. Ea loca velim mihi norari. Videor enim videre aliud, nim. finendam lectionem editam.

EPISTOLA LVI. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. et O.

MAgnifice et Ampliss. REINESI, Domine, Fautor et Affinis aeterum honorande! Qvinas heri eodem a diversis momento accepi cum fasciculis litteras, qvi singuli respossum sibi, et qvidem


page 149, image: s189

prolixum, postulant. Ut igitur expediam me ad unas alterasqve (caeteras enim ad proximum tabellarii pedatum seponere brevitas otii cogit) qvae possum scribam. Mitto Fornerium, cumqve eo remitto non sine gratiarum actione Riviniana, qvae interea temporis ipsemet nactus sum. Apologia singulari an nostrum Zechendorffium affecit gaudio, jam diu exspectata; ideoqve magnas M. T. Ae. suis verbis me gratias agere jussit. De valetudinis meae ratione ac cura ipsus impense cum M. T. Ae. colloqvi gestio. Qvare, si vivo, [gap: Greek word(s)] proximo vere, si Lipsiam non possum proficisci, Altenburgum tamen cogito, aeri saltem mutando, excitandoqve corpusculo, perpetuis sessionibus langventi, motui. Tralliani Vet. Interpretem me habuisse, non recordor. Adest Torini, qvam vocat, Paraphrasis. Qvam ipsam M. T. A. possidet, licet aliâ ex Editione. De nova et illustri functione animitus M. T. A. gratulamur, omnigenamqve felicitatem. Ei apprecamur! Qvis ille Jesuita sit, qvi [gap: Greek word(s)] caecultare, verbo e Plauto a Festo laudato, usus sit, doceri haud gravatim rogo. Ei respondet formatione [gap: Greek word(s)] Singultare et Singultire: qvod, si non a verbo Singulare nobiscum deducendum est, meliorem originationem libentes a tradente percepturi sumus. De Verbis, qvae nos cum Capella, aliisqve Paragoga vocamus, et Freqventativis sejungimus, prolixe egi in Indagatore Radicum, non dum e schedis liturariis, iisqve valde perturbatis, descripto: exhibuiqve singula peculiaribus Indicum Voluminibus, qvos propter molem (spatium enim amplum addendis relictum talem facit,) et qvia nondum relecti sunt atqve emendati, nunc non mitto. E singulis exempla ecca, prout incident? Albere, Albicare; Levare, Levigare: et [gap: Greek word(s)] , Purare, Purgare; Sorbere, Sorbilare; Gratari, Gratulari; Farcire, Farcinare; Genere, Generare; Decere, Decorare; Fundere, Funditare: et duplici [gap: Greek word(s)] a Febrire, Febricitare; a Purare; Purgitare; a Propare, Properitare; a Patere, vel Patare, Patulicare; a Caecare, Caecultare. Ita etiam in a Freqventativis deductis: Morsicare. Missiculare. Ustulare. Cantilare. Cantillare. Natinare Iterare, Itinerari. Dictitare, etc. De qvalibus an Vossius in Grammatica sua, qvam nondum vidi, aliqvid disserat, scire pervelim. Verbi Minutare a Barbaro illo Minuare formatio pace M. T. A. non placet, Longe enim propior et simplicior est a Supino Verbi usitati Minuere, et qvidem


page 150, image: s190

[gap: Greek word(s)] , qvam illa e remotiore a Latino usu deducta Verbo, et cum Schemate conjuncta. Paria sunt Datare, Hiatare apud Diomed. 336. Obsoletare, Tertull. Apol. adv. Gent. et adv. Gnost. Mansvetare. Sapient. 16. Lex. Cyrilli 486. Itare, Auditare, apud Festum, ubi Scaliger p. 25. Tritare, a Terere, apud Facetum, et in Gemma Gemmarum. Motare, apud Virgil. 3. AEn. 581. Arnob. etc. Nutare, Abnutare, Renutare, Pollutare, Exc. Pith. Rutare [gap: Greek word(s)] in Onomast. 133. Sternutare, apud Plin. Petron. Saresb. Sputare, Plaut. Merc. Paulin. 7. Nat. Fel. 297. etc. Qvibus singulis otiosa et supervacanea sit illa Syncope, imo impertinens. Exempla plura et rationes parco adaggerare, qvia nec necessarium opinor, et Vacunâ infensâ jam utor. Ad reliqva, cum remisero Papinium, fusius. Haec, ne nihil nunc scriberem, magis officio qvalitercunqve fungens, qvam digna M. T. Ae. proferens. Incidunt innumera ad Apologiam, ad Varias, de qvibus volupe mihi esset cu M. T. Ae. per litteras sermones caedere, fructuosumqve; cum nullae Ejus ad me litterae advolent, qvae non doceant partim, partim moneant qvam plurima: si laboriosa haec mea functio sineret, nec morbus hic meus exacerbaretur a multâ et accuratâ scriptione, curisqve domesticis, qvas maxime parit, [gap: Greek word(s)] nostra opera. Nam, uti res fluunt, prorsus desperamus solutionem justco tempore praestandam Salarii. Interim qvantum, qvaeso, temporis perit sollicitando unum aut alterum florenum in sesqvimensem, qvod Musis rectius tribuatur? Sed avocor. Opt. vale Maecenas Opt. Max. et hunc Annum et longe plures alios feliciter peranna! Scrib. [gap: Greek word(s)] Cygneae d. 24. Jan. 1654.

P. S. Ignoscentiam insubido stylo maximopere oro.

EPISTOLA LVII. TH. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. P. Mi carissime DAUMI.

JEsuita, super qvo qvaedam rogas, Melchior Cornaeus est, D. et Prof. Herbipol. Ejus in Vindiciis pro sodali suo Henr. Marcellio D. Bamberg. scriptis contra D. Seldium Super-Intend. Römhildanum P. 3. sect. 10. §. 3. haec verba sunt: ad lucem tam perspicuam caecultat. Agitabatur


page 151, image: s191

nuper inter nos de Verbis in ITARE iterativis. Eorum formationem sive [gap: Greek word(s)] , sive [gap: Greek word(s)] , sive [gap: Greek word(s)] , sive [gap: Greek word(s)] , sive [gap: Greek word(s)] fieri dicamus, nihil interesti; saltem sciamus etiam aliarum significationum terminationumqve Verba, v. g. in ICO, IDO, IGO, INO, VLO, eodem modo formari. Primi ordinis aliqva recenset Vossius III. de anal. c. 44: Ista rariora observavi ego; Punico, pumico, splendico follico, apud Appul, Solico, qvod est [gap: Greek word(s)] , insolationes: solicationes Caelio Avr. 4. tard. 2. Insolo testatur de suo simplice solo. Pastellico, ap. Plin. l. 16. c. 8. qvod Gariop. l. 3. c. 24. est Pastillesco. Activum Pastellare est apud avtorem l. Dynamid. c. 93. Minutare a Supino ut formes per me licet. Habes [gap: Greek word(s)] Minuare pro barbaro; parum abest, ut tale qvoqve sit Minutare. Extat hoc apud Plin. Valer. Pavlinum Aqvil. et Th. Walsinghamum. Fornerius nihil exhibet qvod Gruterus non dederit; retinebo tamen mecum, si indulges tantisper dum possim percurrere: Sed defino molestus esse Tibi, qvi qvinis eodem momento acceptis habes respondere. Me qvod primum absolveris, in beneficio numero. Optime Vale. mi optime DAVMI, et salve. 29. Jan. ao. 1654.

EPISTOLA LIIX. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. S. P. et O.

MAgnifice et Ampliss. REINESI, Domine, Fautor et Affinis aeternum colende! Remitto cum largis gratiis Gronovii Papinium. Valde me delectârunt Notae tam accuratae, et in pondere non magno satis ponderosae Viri ad restituendum genuinum Auctoribus sensum peculiari qvopiam Genio nati, a Charitibusque educati. Eum ut ipse aere mihi meo parem, operam dabo. Praecinctus pro expeditione bellica et praelio ubi jaceat, nondum comperi. Inqviram autem cogitatius imposterum. Non dubito vero, qvin, si non pro ipso praelio, pro apparatione tamen bellica, sive pro procinctu, aut militari saltem vita, qvae non pugnat assidue, verum et alia qvandoqve exercitia obit, usurpatum fuerit a Scriptore tam inclinantis aevi, qvi praesertim non pauca singularia habet, non facile alibi obviae.


page 152, image: s192

Sane utrumqve a Verbo Cingere ductum hoc ingerit; unde Cinguli etiam militaris, qvod auctorationis signum, origo; non a voce aliqva praelii consum mationem indicante. Praecingere, pro praeparare apud Plavtum Milite legitur. Procinctus pro Apparatu bellico; at Participium Procinctus pro parato et expedito sumitur. Nec nunqvam [gap: Greek word(s)] Prae vicem [gap: Greek word(s)] Pro sustinet, et vice versa, qvemadmodum Proludium, apud Gell. et Damianum, idem est, qvod aliis Praeludium. Sic Praeloqvium et Proloqvium idem negotium. Ita Praeminere et Prominere; Praedux et Produx. etc. Imo ipsa Damiani verba antecedentia nonnihil sensum hunc juvant, dicentis: post solutum militare cingulum. Mox eadem per Expolitionem Rhet. repetens: post praecinctum. Solutio igitur praesupponit cinctionem, ut Augustini verbo utar, (T. 8. in Psal. 92. col. 1031.) sive accinctionem, sive praecinctionem cum eodem, sive etiam procinctionem sive succinctionem appellemus, nihil latinitati talium oberit, utut sorte ex non ita multis reliqviis hodie constipata Ciceroniana latinitas diversum qvid dictitet. Haud abeunt ab hoc sensu alia Damiani verba lib. 2. Epist. 2. p. 122. Sed ecce, inqvit, cum militari cingulo sim solutus (q. d. post praecinctum) et in municipii pace compositus, libet jam docere qvod didici etc. Potest et alludere verba Christi: Sint lumbi vestri praecincti. (qvi Alcimo Avito ad Fusc. Soror. succincti sunt). Avellor igitur lentius a tot Editionibus, qvibus Praecinctus servatur. Pro reliqvis gratias ago longe maximas, nec qvid adjicere nunc novi. Extensorum per peculiares [gap: Greek word(s)] verborum non minutam congessi copiam, quae aliqvando, ubi auxero recensueroqve, [gap: Greek word(s)] mittam. Describere enim nunc non vacat, etsi nuper animatus eram. Apponam saltem nonnulla. Amaricare est apud Angustin. Prosperum, Salisb. Hild. Cenom. Greg. Magnum, Othonem Frising. etc. Crispicare, apud Plin. l. 16. c. 16. et Gell. 18, 11. Fellicare, Solinum. c. 57. Fidicare, Eutych. Gramm. col. 2161. Flammicare, Barthium Amphit. Sapient. p. 133. Flavicare, Melissum in Parodiis. Fodicare, Plaut. et Ammian. l. 24. et 29. Frondicare, Eptych. 2161. Frendicare, Scalig. versione Lycophr. p. 39. Ovicare, Plin. Valer. ab Ovare, qvo Barthol. Anglicus et Vinc. Beluac. freqventer utuntur. Rubricare, Fortunatum 2. de V. Mart. v. 462. et l. 3. v. 144. et Galter. l. 9. Alexandr. Thuan. lib. 104. Hist. fol. 199. a Rubare, qvo Alcimus Avitus usus est, Epenthetico a


page 153, image: s193

Rubere, ut Macrare, a Macere. Sed desino. Melissi aliorumqve Clariss. Poetarum Odas et Carmina collecta et manu (qvod miror) propria D. Casp. Hofmanni Medici Norici duobus voluminibus descripta, alibi junctim non exstantia, et vel separatim rarissime, accepi nuper meo usni ad trimestre vel ultra concessa. A Barthio accepi cum aliis bonis Libris Petronium Bourdelotii, cui appactum est Itinerarium Italiae Francisci et Andreae Schottorum, in qvo pag. 243. in descriptione Mantuae haec lego: Penes vero Carmelitas invisicur tumulus Baptistae Hispanioli ex Mantua, hujusce familiae Praefecti Generalis, de qvo est incisum:

REVEREND. P. MAGISTER BAPTISTA MANTVANVS CARMELITA, THEOLOGVS, PHILOSOPHVS, POETA ET ORATOR CLARISSIMVS, LATINAE, GRAECAE, ET HEBRAICAE LINGVAE PERITISS.

Nullam ibi mentionem Eteostichi a Schradero producti facit. Miror itaqve diversas narrationes. Opt. vale, ô decus ô famae merito pars maxima nostrae, [gap: Greek word(s)] Dn. Affinis, et Salve. Datae Cygneae a. d. XXI. Febr. 1654.

EPISTOLA LIX. EIDEM. S. P. et O.

MAgnifice REINESI, Domine, Fautor et Affinis aeternum colende! Din est cum nullas ad Te dedi literas, occupationum infinitarum partim culpa, partim qvod Musarum tuarum maximopere verendarum Sacraria audaci nugarum mearum obstrepitu irrumpere religioni duxi. Nunc ut calamum reprehenderem, praesens jussit occasio. Usi nuper ego et Gotsius meus, Medic. Lic. Arabico Avicenna, beneficio Ampliss. Ziegneri nostri ex Ducali Bibliotheca nobis suppeditato, promisimus illi Disputationis, cujus gratia commodato illum sumseramus, exemplum. Illud dum jam exhibemus, mittit et ille una exemplum Magnisicae Tuae Excae. rogans sereno vultu primitiae Studiorum Medicorum istae suae excipiantur, officiaqve sua, et cultum omnem studiose deferens. Caeterum magno hactenus Variarum Lect. et praeprimis Commentationum in Inscript. desideri flagravimus. Qvae, qvaeso, harum spes? Qvid moratur amplius?


page 154, image: s194

Gopnerus noster sublestae fere fidei esse incipit. Animadversiones Barthii in Silvas Statii dimidiam partem excusas deseruit, nescio qvando residuum prelo subjecturus. Tua Scripta ut strenuiores propediem nanci scantur operas, vovemus unice, utqve faventiae tuae Zephyro nobis porrodum aspires, diuqve vegetus atqve incolumis Litterarum maximo bono vitam protollas. Opt. vale,

O et praesidium et dulce Decus meum!

Dabam Cygneae die 14. Aprili. 1658.

EPISTOLA LX. EIDEM. S. et O.

MAgnifice et Amplissime REINESI, Domine, Fautor et Affinis magni aestimande aeternumqve colende! Visus apud M. T. Aem. Palponista Bernardi Geystensis, nescio cujus, vix patitur calamum qviescere diutius. Jubet ergo ingens ejus desiderium per litteras, singularis Tuae Humanitatis fretu, expetere communicationem benevolam, qvam ipso vultu M. T. Amplo. praesenti non abnuisse visa est. Qvaliscunqve autem is sit versifex, non occultandum tamen semel repertum arbitror, nec inutilem futurum spero proposito meo, qvod de Poetis superiorum seculorum omnium aliqva narrare, eosqve ordine digerere aggredietur: nec non proderit ad indagandum scitius Florilegii illius Poetici Veteris Coloniae Lipsiae qve olim editi autorem. Qvem cum Alanum Barthius noster faciat, valde in eo errare deprehendo. Laudat enim is Collector autores Alano, ut reor, posteriores. Nec scio, an credam, hunc Bernardum Alano superiorem, cum nondum legerim, nec forte tale qvid ex versibus ejus exsculpi possit, nisi suspicionibus indulgeamus. Eum si, uti spem voveo non vanam, M. T. Ao. mecum communicet, vel meis sumtibus, sive REINESIANO Nomine, sive meo, ex Reinesiano beneficio, sive utriusqve, in lucem publicam sum producturus, prorsus tamen secundum M. T. Ais. praescriptum. Catonem etiam meum in animo habet recudere Typopraphus, et qvidem statim [gap: Greek word(s)] post Ferias, qvod Exempla desiderentur. Mallem differret ad semestre, si non ulterius, Editionem, majore Libelli commodo. In


page 155, image: s195

illum si qvid a M. T. A. conferetur, vidi enim coram annotata in illum qvaedam, opusculo id illi accedet, autore non dissimulato. Mitto nunc Barthianum ex Papiniano in Thebaid. Commentario qvaternionem, in qvo p. 343. Inscriptio vetus laudatur. Qvam cum in Barthii ipsius [gap: Greek word(s)] literae nonnullae scripturae dubiae ambiguam reddiderint mihi, utrum DEF. an DET. legendum, ipso Inscriptionum Volumine destitutus, num ex vero correxerim incertus sum. Docente vero M. T. Ae. si erravi, inter [gap: Greek word(s)] typographica mendum id, si aliqvod, referri poterit. Sed et ipsius Inscriptionis explicatio gratissima accideret. Catalogus vocum in DO, GO etc. desinentium, qvem mitto, si prothymia M. T. Ais. augebitur, silentio nunqvam obruetur hoc grande beneficium: sed grato animo, suo, [gap: Greek word(s)] , tempore et fotre brevi â me depraedicabitur publice. Plurib. nunc M. T. Aem. non molesto. Itaqve DEI Ter. O. M. tutelae commendatam optime et ex sententia Eam valere jubeo. Dabam Cygneae raptim. d. 17. Majo, 1658.

P. S. Philonis a Barthio citatus locus est Notis ad Zachariam p. 261. ubi nescio qvid sit [gap: Greek word(s)] . Monstrum vocabuli!

Catalogus vocum in DO, GO, CVLVM et BVLVM desinentium.

EDO. et IDO.

ACedo.

Acredo.

Albedo.

Subalbedo.

Aspredo.

Axedo.

Capedo.

Discapedo.

Intercapedo.

Cavedo.

Oscedo.

Claredo.

Crassedo.

Crepido.

Crispedo.

Cupedo.

Cupido.

Procupido.

Dulcedo.

Absumedo.

Flagredo.

Flavedo.

Formido.

Frigedo.

Fulvedo.

Fulcedo. hîc desidero locum Caelii Rhodigini.

Gilvedo.

Glaucedo.

Grandedo. Ful gent. Cat. Virgil. p. 22.

Gravedo.

Langvedo.

Lassedo.

Libido et Lubido.

Prolubido.

Livedo.

Macredo.

Marcedo.

Mucedo.

Mulcedo.

Nigredo.

Palledo.

Pigredo.

Pingvedo.

Placedo.

Pubedo. Destituor Autoritate.

Pulchredo. Andr. Dactius Tomo 1. Poet. Ital. p. 890. c. Finckius postilla.

Pulpedo.



page 156, image: s196

Putredo.

Raucedo.

Rubedo.

Rufedo.

Salsedo.

Scabredo.

Tabedo. Destituor autoritate.

Toredo.

Torpedo.

Trepido.

Turbedo.

Turpedo.

Tussedo.

Viredo.

Viscedo.

Uredo.

GO.

AErugo.

Ambago.

Hippago.

Albugo.

Asperugo.

Aurigo. et Aurugo.

Borago.

Bulligo.

Caligo.

Capillago.

Carrago.

Cartilago.

Cerago. Destituor nunc autoritate qvam olim habui.

Citrago.

Clarigo.

Coligo.

Coriago.

Cunilago.

Indago.

Fabago.

Farrago.

Favago.

Ferulago.

Ferrugo.

Forago.

Formago.

Suffrago.

Imago.

Lanugo.

Lappago.

Lentigo.

Levigo.

Abligurigo.

Lolligo.

Lumbago.

Melligo.

Remeligo.

Mentigo.

Molligo. et Mollugo.

Mucago.

Mucilago.

Origo.

Aborigo.

Ostigo.

Compago.

Propago.

Pendigo.

Petigo.

Depetigo.

Impetigo.

Plantago.

Plumbago.

Populago.

Prurigo.

Pulligo.

Putrilago.

Porrigo.

Robigo et Rubigo.

Salsugo.

Salfilago.

Sartago.

Scalpurigo.

Scaturigo.

Scelerago.

Serpigo.

Serrago.

Siligo.

Consiligo.

Similago.

Solidago.

Spargo.

Aspergo.

Conspergo.

Respergo.

Stribiligo.

Succago.

Surdigo.

Contago.

Tentigo.

Intertrigo et Intrigo.

Tussilago.

Vernilago.

Vertigo.

Vesperugo.

Vinago.

Virago.

Virgo.

Pervirgo, legit in MS. Grotius apud Capellam l. 7. p. 241.

Viscarago.

Vitiligo.

Vitrago.

Uligo.

Vorago.

Urigo.

Ustilago.

Vulgago. alii

Vulvago.

CULUM.

Amiculum.

Redimiculum.

Apiculum.

Conceptaculum.

Exceptaculum.

Receptaculum.

Susceptaculum.

Cerniculum.

Discerniculum.

Incerniculum.

Subcerniculum.

Clunaculum.

Coenaculum.

Crepitaculum.

Crepitacillum.

Cubiculum.



page 157, image: s197

Antecubiculum.

Curriculum.

Occursaculum.

Divinaculum.

Offendiculum.

Defensaculum.

Offensaculum.

Praefericulum.

Firmaculum.

Foraculum.

Perforaculum.

Furfuraculum.

Glomeraculum.

Gubernaculum.

Gyraculum.

Habitaculum.

Hybernaculum.

Periculum. i. e. interitus. Meurs.

Rediculum.

Subiculum.

Ejectaculum. sine autoritate.

Objectaculum.

Rejectaculum.

Collectaculum.

Liaculam.

Ligaculum.

Colligaculum. sine autoritate.

Religaculum.

Subligaculum.

Ludiculum.

Meaculum.

Demeaculum.

Remeaculum.

Memoraculum.

Commentaculum.

Meraculum.

Miniculum. Exc. Pith.

Adminiculum.

Subminiculum, sine autorit.

Miraculum.

Admiraculum.

Navaculum.

Enervaculum.

Notaculum.

Novaculum.

Oraculum.

Praepediculum.

Pendiculum.

Perpendiculum.

Suspendiculum.

Pensaculum.

Expensaculum.

Penniculum.

Periculum.

Operculum.

Cooperculum.

Piaculum.

Pinnaculum.

Pisoculum.

Pistaculum.

Potaculum.

Portaculum. sine autor.

Prandiculum.

Pugnaculum.

Propugnaculum.

Repugnaculum. sine autor.

Ridiculum.

Deridiculum.

Sangviculum.

Senaculum.

Sentinaculum.

Sectaculum.

Seraculum.

Serraculum, et Serriculum.

Servaculum.

Signaculum.

Obsignaculum. sine autor.

Resignaculum.

Spectaculum.

Spiraculum.

Respiraculum.

Sputaculum.

Instaculum.

Obstaculum.

Substerniculum.

Obstrepitaculum.

Tabernaculum.

Temperaculum.

Obtendiculum.

Tentaculum.

Retentaculum.

Sustentaculum.

Terriculum.

Tintinnaculum.

Tomaculum.

Obturaculum.

Tutaculum.

Vehiculum.

Vertaculum.

Conventiculum.

Verriculum.

Everriculum.

Verticulum.

Verticillum.

Diverticulum. et Diversiculum.

Reverticulum.

Dividiculum.

Umbraculum.

Obumbraculum.

Uriculum.

Urinaculum.

BULUM.

Acetabulum.

Acceptabulum.

Conceptabulum.

Susceptabulum.

Cartibulum.

Incitabulum.

Suscitabulum.

Conciliabulum.

Recitabulum.

Clunabulum.

Excretabulum.

Cunabulum.

Incunabulum.

Dicibulum.

Digitabulum.

Insumibulum.

Frangibulum.

Dentifrangibulum.

Nucifrangibulum.

Fudibulum.

Infudibulum et


page 158, image: s198

Infundibulum.

Infumibulum.

Funabulum.

Glutinabulum.

Ignitabulum.

Latibulum.

Mandibulum.

Medicabulum.

Mendicabulum.

Commentabulum

Natabulum.

Exorabulum.

Patibulum.

Pulsabulum.

Suspendibulum.

Rusabulum.

Sonabulum.

Dispoliabulum.

Territabulum.

Tintinnabulum.

Turibulum.

Vectabulum.

Venabulum.

Vertibulum.

Vocabulum.

Provocabulum.

EPISTOLA LXI. TH. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. P. Mi carissime adfinis.

BErnardi Gaystensis versificatoris hexametros rhythmicos, qvos Palponistam ipse inscripsit, et qvo avlarum inprimis pestes adulatores [correction of the transcriber; in the print adulatotores], miserias qvoqve Principum et curialium, seculo ab hoc tertio (nec enim aetate major minorve videtur) depinxit, unde acceperim, praenotavi mscto. meo, qvod mitto, uti rogabas, commodati vicem. Notaveram ad eos pauca; qvae dum reqviro, aliqvo se proripuit schedula; sufficiant ergo qvae margini inter describendi laborem allevi. Memini duobus locis eum usurpare vocem Potentis pro rege, principe vel magistratu et superiore quovis; et sic Poeta apud Order. Vit. l. 12. H. Eccl: sic sibi fidentes ludit fortuna potentes: Joh. Bromton in Chron. sub Richardo Rege: defecerunt a rege Francorum qvidam regni sui potentes. Chronicon Coenob. Augustin. Cantuar. sub anno 1215: ad preces vel minas potentum. Dominus tuus ad Briton. l. 2. v. 615. barbare id dici dictat. Barbarus igitur erit Ovidius, cujus ista sunt 3. Trist. 3: Nam qvaqvam soli possunt prodesse potentes. Fortassis apud Getas hanc latinitatem didicit. Jam igitur ut mitiget censuram istam, ei persvade. Mone etiam, si avdes, hominem 1. sinat nobis editionem Tilii, qvam corruptam esse sciscit animadv. ad dedic. Briton. p. 5. Recte enim habet, coronatum fuisse Philippum, cum adhuc rex Junior, h. e. Louys Le Jeune seu Florus, pater ejus, superstes esset. Dictus autem sic fuit respectu patris Ludov. Crassi, qvo vivo regnum adiit; ut ita duo tum cognomines reges essent, et alter Junioris vocabulo, qvod ipsi semel datum adhaesit, discerneretur. 2. Ne monasterium. Fontem S. Ebrulfi seu Uticense, cujus


page 159, image: s199

Origines describit Ordercius. l. 6. et Guilh. Gemet. l. 7. c. 23. et alterum, Fontem S. Ebraudi, Ebraldi, Embraldi, Ebrardi, qvod Brito l. 3. v. 748. et l. 5. v. 618. nominat, utrumqve in Normannia, porro confundat. Sunt enim diversa; de hoc Robertus de Monte l. de Abbatibus et Abbatiis Norm. c. 4; de illo c. 17. agit; hoc sanctimonialium Virginum; illud monachorum. 3. Doceat nos, qvae sit vox bassa, qvam verbis Silv. Cambriensis in Henr. 11. R. A. prosopographia sine causa, ut videtur, infert, expunctô qvassâ: qvod est in edit. Silvestri, et apud ejus exscriptores Joh. Bromton. Chron. sub anno 1155. Cistrensem l. 7. c. 21. et ex hoc apud Henr. Knygton. l. 2. de event. Angl. c. 10. Vox bassa, si submissam et obscuram intelligit, non convenit habitui regis, qvem fuisse pectore amplo et qvadrato ferunt; potius crassa, ob partium nim. spiritalium robur et amplitudinem, qvae [gap: Greek word(s)] vocis confert. Mihi ob consensum scriptorum trium nihili videtur qvaecunqve mutatio; interpretor autem qvassam de tremula nec sibi satis cohaerente. Fuerit nim. Henricus [gap: Greek word(s)] , titubante lingva et subinde haerente. 4. Recantet injuriam illatam Rigordo, cui in rebus sui temporis describendis minime falso mendacii notam inurit, ad argum l. 3. vers. 7. Richardus patre coram hominium regi Philippo fecit, non clam eo. Sic enim Gervasius Dorobern. mon. in Chron. sub anno 1188. de Richardo Com. Pict. Conversus ad regem Franciae, discinctus gladio, ad stante patre videntibus cunctis qvi aderant, protensis manibus eidem fecit homagium. Sine consilio et voluntate patris id eum fecisse scribit Hoveden. non addit, inscii et absentis. Et qvia Richardus iste caetera non admodum revrens paterni juris fuit, spiritibus ejus non disconvenit, vidente qvamvis Patre transiisse ad Gallum. 5. Non tetigisse rem de Piqvechinis, qvod putat, ad v. 161. l. 7. Peqvichinus [gap: Greek word(s)] pro piochinus. Pioche vero Gallis instrumentum ferreum fossorium, ligo, marra, rutrum, eine Hawe/ Hakke: Piochinus, fossor, minaerius. Cesset peqvichinus et ignis: truncis enim seu trabibus, qvas minarii supponere solebant cavatis muris, ignis adponebatur: Vid. ad v. 331. l. 2. et ad 705. l. 7. 6. Dicat etiam, qvibus in terris, et erit mihi magnus Apollo, erinaceos (qvos l. 1. v. 682. intelligi vult) veloci saltû muros inscendere viderit. Sunt [gap: Greek word(s)] inertes bestiolae, minime omnium [gap: Greek word(s)] vel adsultim ingredientes. De felium, et bestiarum congenerum, mustelarum,


page 160, image: s200

fumarum, mardurium, pernicitate in excelsas qvasvis arbores subvolantium, et per tecta discurrentium, nemo nescit. Et cum Ciroginus fide magistrorum Lexicorum antiqvorum, sit felis exotica, nos marinam vocamus, simiarum adfinis caudatus, id vocabuli vix levissima mutatione hoc loco reponerem, si per ipsum liceret. 7. Ad v. 34. l. 4. testimonium Evripidis Oreste citat: nim. sic reperit in notis marginalibus Stobaei. Verum sunt eae ibidem mendosae et mancae. Tres avtem priores versus sunt Evripidis ipsius in Avlide: seqq. tres ejusdem sunt Evripidis, nescio in qva: ultimus est Evrip. Alceste v. 1250. Deceperunt eum notae marginales. 8. Nicolai Rievallensis nihil penes se esse fatetur ad v. 604. l. 12. Brit. qvod sane miror. Non solet alioqvin fateri inopiam suam; potius tegit: et jactat copiam bibliothecalem. Fuit iste Nicolaus Regiae Vallis in agro Eboracensi monachus et Poeta seculo tertio decimo, servaturqve mscr. in biblioth. S. Victoris Parisini. Encomium Ealredi 11. Abb. Rievall. rhythmicum ex eodem Nicolao vulgavit Picardus not. ad Guil. Neubrig. et Chrysostomus Henriqvez in Phoenice reviviscente: particulam ejus Seldenus praef. ad scriptores Angl. X. Fallitur Dominus, cum ad v. 519. l. 12. Bernhardum Claraevall. illum a Nicolao vitiorum scopam adpellari scribit. Dicit enim Nicolaus hoc, esse similem Bernardo coelibe vita: non ergo fuerit Bernardus ipse. Laudat enim ibi Ealredum Rievall. Abb. estqve istud fragmentum ex encomio, qvo de dicebam, a Nic. Riev. Scripto; qvod e Picardo, qvi edidit, scire potuit. Ad v. 90. l. 3. de loco ubi inclusus Rainoldus Bolonius, [gap: Greek word(s)] , socius Flandri contra Gallum, fuisse Guletum, nescire se ait an alius praeter Britonem notaverit. Notavit autor Chron. Norm, ed. a Qvercet. sub anno 1209: Rainoldus Comes Boloniae in turri de Gollet perpetuo incarceratur atqve ibidem moritur. Firmarat id castellum rex Franciae ex opposito castello Buiteavant, qvod Richardus in insula Seqvanae: Hoved. in Normannia prope Andelejum: Rad. de Diceto Imag. hist. sub anno 1199. Ad v. 201. l. d. in Isidoro et Papia vidit mendam esse, sed minus recte eluit. Scripsere non hypopodium, sed hypodytum. [gap: Greek word(s)] refugium, [gap: Greek word(s)] refugia, garitae. Ad v.329. l. 4. Trieribus. Graecanicum, inqvit, in Barbariem adscitum. Atqvi etiam melioribus seculis usitatum fuisse Latinis, pateat e voce trierarchus, qvae est apud Cic. Tacit. Svet. Veget. In Notis Tir. et Sen. est bieris, trieris, qvatrieris, [gap: text missing (one page; cf. infra p. 197)]


page 162, image: s202

Utrumque opusculum manuscr. esse in biblioth. Gab. Naudaei, indicat Ph. Labbaeus. (2.) Catonis testimonio etiam utitur versificator Lexicus canon. mscr. qvi [gap: Greek word(s)] vocabula collegit cum suis derivatis, compositis etc. Codici, in quo etiam glossa super Ovid. de remed. am. de Pento, Trist. super Catonem, Claudianum et Juvenalem, non magnae rei, praescriptum erat: PE. Helie de Verbis ruris, quod ego legam, raris. An Helias nomen Versificis ? Ita vero ille incipit:

Commoda dicemus, sed in his non metra tenemus.
Sensum, non metrum, sibi postulat hoc documentum.
Metro peccatur ut sensus et ordo sciatur.
Cum sit AMO primae speciei, talia scribe.
Ex amo fit [gap: unknown signs] torius [gap: unknown signs] sius ac deinde [gap: unknown signs] morosus.
[gap: unknown signs] tor [gap: unknown signs] trix atque scio. quae sunt verbalia. Jungo
his. bilis. et. biliter. etc.

Sub litera N. ita: Quinque notat nomen, (nim. in sacris, praesertim N. T.) manifestat et invocatidem:

Filius. effectus. et virtus. ista notemus.

Nomen pro lite ponit Cato cum Juvenali. ibi gloss. sub nomine, i. e. actione vel lite. Allusum autem ad dist. 13. l. 3. Poetarum superiorum seculorum catalogum augebis [note: Marcum quendam Poetam, discipulum S. Bernhardi, reperies apud Armoin Flor. Serm. de. S. Bernhardo: inter Epp. Ratispotienses Altricum: adi Catalogos,) ] non parva accessione, si collegeris qvos Ordericus Vitalis passim in libb. Hist. Eccl. laudat. Catonis istud l. 1. d. 40: Tibi proximus esto, citat Bernardus Palpon. l. 2. In Philonis verbis, quae commentario ad Zach. inserta sunt a Domino, monstrum vocabuli non erit, si duas [gap: Greek word(s)] in duplicem [gap: Greek letter] reformaveris. Interpres, cui fortasse pariter suspectum fuit istud, sensum satis comode expressit; voces autem hoc sonant: sine praeside et gubernatore e temeraria, bruta, et spontanea latione eum (mundum) suspendentes. Circa Gavfredum de vino salvo qvem adpend. not. ad Catonem nominas, moneo, non scripsisse eum de nova Poetica. Titulus verus est, de nova Poetria; sic enim tum loqvebantur. Ita Gavfr. Malat. de rebus Rogerii et Roberti Norm. l. 1: Fr. Petrarcha ep. 63. Gerson ep. ad Fr. Barthol. Carthusiensem; AEn. Silvius ep. III. Opus ipsum dedicavit Innocentio III. P. R. sic eum salutans:



page 163, image: s201

Papa stupor mendi! si dixero PAPA NOCENTI,
Acephalon nomen tribuam tibi; si caput addam,
hostis erit nomen metri, tibi vult similari,
nec nomen metro. etc.

Bromton. in Chron. librum de eloquentia nominat. In eo pro exemplo carminis lugubris posuit monodiam in obitum R. Richardi. Hinc patet error Balaei, qvi librum de arte dicendi: l. de nova Poetria: monodiam in obitum R. Rich. tres diversos fecit. L. Arruntium Stellam, Patavinum Poetam Martiali et Papinio familiarem, praetorem fuisse colligit Calderinus e v. 176. Silv. 2. Eum sequitur animad versor tuus. Sed dubium id mihi; Ludos enim Megalenses curasse AEdiles Curules, notum est e Livio, etsi editioni praesederint Praetores in praetexta. Ex isto igitur Papinii, Cybeleia novit limina, vel hoc vel illo magistratu functum esse Stellam, adparet: utro ex his, non adparet: poteratqve tam de AEdilatu quam de Praetura intelligi. MODERNI vox Latina non est, inqvit tuus ad Brit. l. 11. v. 128. Mihi quod Grammaticorum coryphaeus quidam Priscianus usurpare non abhorruit, habebitur pro satis Latino. Haec nunc potui per occupatum aliis tempus: reliqva accipies, cum Bernardum recepero. Bene vale, mi carissime Adfinis, et Salve. Altenb. 3. Jun. ao. 1658.

EPISTOLA LXII. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. et O.

MAgnifice, Nobilis et Amplissime REINESI, Domine Maecenas et Affinis [gap: Greek word(s)] Bernhardum Geystensem remitto, gratiasque pro communicatione ago magnas. Eum mea manu descripsi, relegiqve, editurus [gap: Greek word(s)] , ubi per otium Notulas, si tanti, in eum concinnavero. Videtur autem Exemplum MS. mancum alicubi fuisse. Deesse enim aliqvot versus, Rhythmus indicat, et collector Florilegii Poetici nonnullos affert inter hos non depraehensos. Si quid interea ulterius indagari potest, nulli parcam operae. Notae ad Britonem Barthii perplacent. De voce bassa tamen puto mutaturus fuisset sententiam, si a M. T. Exco. laudatos autores vidisset.


page 164, image: s204

De Testimonio Euripidis monui jamdum in Erratorum adnotamentis. Inopinatum non dici, Servii P. Danielis mens est ad VI. AEn. p. m. 420. Verba autem in Indice Servii sic jacent. Quae et ego falsa censeo, ut et alia, quae ibidem habet. Robertus de Eurymedio in Catonem excusus extat in publica hic Bibliotheca. Versificator ille Lexicus Petrus Helias a multis allegatur, et videre eum jam olim optavi. Inspexi autem post obiter in Bibliotheca Halensi, cum aliis ejus farinae. Initium Poetriae (qvam omnes, qvos scio, ita laudant (nolebam tamen ita ob nauseantes ad talia quosdam) Gaufredi, pergratum fuit. Habeo non exigua ex ea Fragmenta, e variis libris hinc inde corrogata. Flacius duo edidit capita, Spangenbergius uaum: Integram se editurum promisit Flacius: sed non praestitit. Dedit tamen in lucem ejusdem aliud Carmen De Statu Curiae Romanae, qvod Wolfius totum cum aliis in Memorabilia sua transcripsit. Scripsit et Poetriam Matth. Vindocinensis, cujus Tobiam edidit Heringius et in Membr. scriptam ego possideo. Bromton ille ubi et qvando editus sit, doceri rogo. Quem ea de causa animus inspicere avet. Moderni vocem apud Priscianum dudum observavi. Displicet autem Analogia; ut enim a Veter, Veternus, pro vetusto et c. dicitur: Sic amen non potest dici Modernus a Moder, quod nemo usurpavit, sed a Modo. Volebam plura et differebam in abitum Gentschii: sed gerula harum praevenieus avocabat literas: Cui potius paucula haec nunc, qvam nihil, tradere lubuit. Proxime plura, nec tam praecipitata forte. Nunc obruor, Conrectore nostro in Thermas Carolinas profecto, et Dn. Zechendorffio senio decumbente, negotiorum molibus. Bene vale, Germaniae nostrae Polyhistor et Illustrator omnis Literaturae unice, meqve Tui serio studio sum atqve observantem, qvod facis, favore complecti perge. Dabam Cygneae d. 25. Junii 1658.

EPISTOLA LXIII. TH. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. P. Clarissime Vir, adfinis amicissime.

MEmini debere Me Tibi exempla vocum [gap: Greek word(s)] in EDO, ITO, GO, BULUM et CULUM, En igitur praeter observate Tibi in


page 165, image: s203

DO ista: Algedo: claredines. Isid. gloss. fuscedo, Cael. Rhod. l. 1. c. 10. et Vocab. Latino. Germ. ante sesqviseculum excusum Haganoae. humedo: ingravedo, Gregor. Magnus l. 7. Ind. 3. c 108. oscedo, Marc. Emp. c. 11: serpedo, versif. Pet. Hel. et vocab. modo dictum. sqvaledo, Jac. Balde Soc. Jesu in dramate Georgico Osco: tabedo, Garimp. l. 2. c. 5. Uuedo: ungvedo, Appul. 3. metam. In GO adde tuis ista: adflictago: hoc restituit veteri Poetae ap. Cicer. in Tusc. Fr. Guyetus

Comm. in Ter. Andr. a. 1. sc. 5. arsinago, i. e. arsenicum, Cassius Felix ap. Sim. Jan. in Synonym. barbarago, Scal. in Archilocho: Cholago, Gaza ita reddit [gap: Greek word(s)] in hist. de animal. Aristot. Lactago. i. e. Chamaedaphne: in nothis Dioscor. lavrago, App. c. 58. mustellago, id. opsago. i. e. solanum halicacabum; Diosc. l. 4. c. 72. rosago, herba contra secrophulas, Silvat. c. 607. Scelerago, pro atroci scelere, est Italici vulgi. Torpigo, Silv. c. 598. 677: Venago, succus e tasso arbore expressus, c. 689. Vesicago. Id. Viscilago, Ruell. l. 3. rei herb, c. 9. In CVLVM substantiva: AEdiculum in Insc. Rom. ap. Tomasinum: nisi tamen V ex inverso A prodiit; qvod saepe factum in lapp. Cifraculum Vocab. d. Cubaculum, instrum. qvo tempore nivis capiuntur aves, P. de Cresc. l. 10. Flosculum, in Not. Tir. Jactaculum, i. e. jactantia: item cibus qvi mane jactatur in stomacho, Versit. Lexicus, et ibi gl. Lecticulum, Not. Tir. Crepaculum, apud Aldh. aenigm. de ciconia. Imaginacula. i. e. [gap: Greek word(s)] . Scal. in Theoph. de Plantis. Memoracula et signa sacrorum, Appul. apolog. Momenticulum, Versificator Lexic. Portaculum, res quae portari potest; Vocab. d. Renaculum, locus ubi peragitur aliqvid secretum; id. Reservaculum, i. e. fodrum pro calicibus recondendis; Trith. Chron. Spanh. sub ao. 1494. Retinaculum, Heges. l. 2. c. 9. Stomacutum, Versit. lex. Ibi gl. pars interior intestinorum. Sustiniculum,Halfter: Vocab. d. Tenaculum:Zügel/ id. Tendiculum,ein Vogelgarn/ id. Tuguriunculum, Hier. in vita Hilar. Alc. in vita S. Richarii: Viaticulum, App. 7. met. In BULUM ista praeterea occurrerunt: Desidiabulum, Plavt. in Bacch. a. 3 sc. 1. Impendibulum, illud in qvo penedet campana, Vocab. d. Nabulum, Versit. Lex. Terribulum, id. Ibi gl. est qvodlibet tormentum qvod reos terret. Territabulum, id. Ibi gl. est signum ad terrores incutiendos: haec hactenus. In Inscr. de qva qvaerebas, rectum est DEF i. e. DEFUNCTO. nam sic expressum [gap: Greek word(s)]


page 166, image: s206

in itidem Metensi. 2. p. DECCLXII. [gap: Greek word(s)] avtem esse, patet cuivis: Supplebo sic: NEGOTIATORI ARTIS CRETARIAE. Habes talem institorem in Rotenburg. ad Nicrum 12. p. CXII. et in Metensi itidem 4. p. DCXLI. nostri [gap: Greek word(s)] Negotiatorem cretarium in ista Zelandina qvam effossam olim Dornburgi in Walchria, hodie inWestcapellae vicini pagi templi porticu vidit descripsitqve Nic. Goelius, D. HeinsI gener; ex ejus avtographo per Heinsium Fil. parario Gronovio ad me venit. Ea sic habet:

DEAE NEHALENNIAE OB MERCES RITE CONSERVATAS M. SECVND. SILVANUS NEGOTIOR [gap: unknown signs] RETARIUS BRITANNICIANUS. V. S. L. M. De Nehalennia dixi, qvod satis fuit, Ruperto; leges in Epist. ad eum meis: quae ne apud Vos ederentur, miror te intercessisse. [gap: Greek word(s)] ; Versu qvarto ita ligaverat literas marmorarius NEGOTIATOR: qvod non animadvertit descriptor, et exhibet igitur una syllaba IA, copulatam cum T, minutum vocabulum. E Britannia cretam in alias regiones adportari notum est; maxime Sarisberia vetustiore, qvae collem, occupabat aridum et inaqvosum, peti consvevit: Hinc de ea Poeta anon. apud Cambdenum: Est ibi defectus lymfae, sed copia cretae. Ab eodem situ suo Sorbiodunum olim dictam, i. e. aridum collem putant; qvalis [gap: Hebrew word(s)] Sarab, Es. 35. 7: 49, 10. vocatur. Versu tertio Inscr. Metensis lego, Q. CARATVLLIVS. hoc enim familiae verum nomen: extatqve in Metensi alia 2. p. DCCCLXII. derivatum a Caratiis, qvi et Caratti et Carantii: nusqvam nisi in lapp. memorati. Ad hos pertinet VARACCIA, qvam in Capuana deformarunt nobis minus attenti notarii e CARATTIA. Siglae versus ultimi, P. C. O. S. V. T. I. hoc sonant; Poni Curavit. Ossa, Sit Vobis Terra Levis: [gap: Greek word(s)] I enim basis abscessit, ne fieret L: qvod factum freqventissime est. Sic HERCIANIVS, PARCILIA, IURIA, IACEANE, ERUCICIARI, MEDICIANI: pro Herculanius, Parcilla, Luria, (nisi Furia est) Lacaene, Erucii CLari, Medio-Lani, in 7. p. XLIV. qvem ex obscurissimo, emendatione unius adfinis literae, et copulatu ejus qvam male disjunxerat Librarius, reddo manifestissimum. De Matthaei Vindocinensis, qvem inihi Poetriae scriptorem nominas, aetate variant avtores. Rem liqvidissimam facit hoc, qvod historiam Tobiae inscripsit Bartholomaeo Turon. archiep.


page 167, image: s205

hic avtem interfuit actui coronationis Philippi I. Regis Galliae, factaea a Gervasio (alii Wilhelmum vocant) Rhemense ao. 1059. ubi emendandae sunt editiones Tilii, qvi centenario augent numerum. Scholia brevia Rob. de Evromedio in dist. Catonis, qvae in bibliotheca vestra, excusa Basileae ao. 1484. extare scribis, nihil commune habent cum Commentariis ejusdem Roberti, qvae sunt in bibliotheca Navdaeana, ut inqvit Labbeus. De Bromtone, quamvis pauca, legas apud Vossium l. 3. de hist. Lat. Editum est Chronicon, sive historia Joralanensis vel Jorvalensis cum aliis IX. Scriptoribus historiae Anglicae a Rogerio Twysden, conferente in eam rem illustrem symbolam e manuscr. biblioth. Cotton. Seldeno: qvi annotat, Bromtonum, qvi coenobio Jorvalensi Abbas praefuit, non esse avtorem Chronici, sed ejus procuratione sev beneficio ad monasterii Jorvalensis bibliothecam librum eum devenisse: idqve patere e subnotatione facta in Cod. Benedictino Cantabrig. Excudit Londini Cornel. Bee, ao. 1652. in fol. Conjugis vocabulum de viro qvoqve usurpari, futile annotamentum videri poterat, norunt enim vel tirunculi esse id commune ad virum et foeminam e regula Grammaticorum: cui [gap: Greek word(s)] receptae qvid attinebet testimonia aggerare? Cum notulas ad Catonem recoqves, avgebit hunc locum Tibi inscriptio Romae in aedibus Cardin. Crescentii visa J. Sirmondo ista: D. M. PE' TRO' NIA VE' RE' CUN' DA [gap: unknown signs] NAE'VIO MO' SCHO. CONJVGI DVL' CIS' SI' MO. et ibidem in D. Mariae in Via enotata P. Servio: D. M. N. FAVSTAE QVINTAE. CONIVGI. INCOMPARABILI. C. FABRICIVS. SERPICAMVS, F. I. Non una vice quoqve habes in Gruterianis: COIVX. COIVGI. In alia, MARITO OPTIMO, CONIVGI DVLCISSIMO. Synagoge Poetarum tua non exesse facies Vgolinum de Parma, cui ante 200. annos maxime Poetas e tenebris eruere et praefationibus ornare studium fuit: Scripsit etiam Comoediam Philogeniam. (Meminit ejus Philelfus l. 4. ep. ult. Eqvitem avratum et JCtum nominans, carpens etiam qvod exteros Italis suis praetulerit:) nec Facium Vbertum, Geographum et Poetam Lavr. autorem libri, Dicta mundi: nec Franc. Brusonium P. L. Dialogi Dysphilus Mantuae scripti ao. 1511. nec Vgolinum Verrinum, libb. duorum Florentiae illustrata: nec Franc. Qvelainum Cenom. Carthus. [gap: Greek word(s)]


page 168, image: s208

scriptorem: nec Bernardinum Vallam Politiano misc. c. 23. lavdatum: nec Politianum: nec Lucam Pulcium: nec Lavr. Tornobonum: Cornuti [gap: Greek word(s)] opusculum, titulo [gap: Greek word(s)] , qva allegoriam significat haec, (qvo de ad v. 90. Theb. 1.) ornatum est nec ab avtore ipso, nec a vetustis Criticis, sed a posterioribus, et qvidem Christianis. Theodoretus 2. [gap: Greek word(s)] adpellat; et sic avtor Etymol. magni, et Reuchl. l. 2. Cabalae: Philelfus l. 16. Epp. [gap: Greek word(s)] . Proprium Graecorum Patrum est [gap: Greek word(s)] , h. e. sensum literalem et allegoricum, opponere. Sic Didymus in Catena Jobi c. 7. [gap: Greek word(s)] contradistingvit [gap: Greek word(s)] : sic Nicetas, collector ejus Catenae, in proaemio. Varinus: [gap: Greek word(s)] . Profani scriptores istam [gap: Greek word(s)] significationem ignorarunt. Vox ultima [gap: Greek word(s)] Cornuti mendosa est; corrige, [gap: Greek word(s)] , qvae peccata sunt. Hymnos, qvos Orphei hodie legimus, non esse genuinos e Pavsaniae Boeot: fortius adseretur. Dicit enim, qvemvis istorum summe brevem esse; contra, qvos habemus nunc, prolixiores sunt: ut proinde non esse istos qvidem Orphei Thracis, ad oculum pateat. Contra testimonium in rem eandem ab AEschyli stylo et [gap: Greek word(s)] petitum, qvi primus Erinnyas serpenti comantes introduxerit, multa excipi possunt, eoqve ego non uterer. Ibid. ad v. 83. Philoxeni glossa haec: instinctus, [gap: Greek word(s)] ; perperam emendatur. Probum est [gap: Greek word(s)] , ut [gap: Greek word(s)] , (labeo, großgosche) [gap: Greek word(s)] , et similia: Est avtem idem qvod [gap: Greek word(s)] , qvo utitur Lucianus in Nigrino, et hujus paragogicum. Sin nolis hoc, legam potius [gap: Greek word(s)] , qvam [gap: Greek word(s)] , avgmento qvinqve literarum. Petrus Helias a qvibus et qvomodo allegetur, indica qvaeso. Iscaetera ignotus mihi, praeter qvod e Simlero de eo cognovi. Erant plura; sed charta, ut vides, me deficit. B. V. mi amicissime adfinis, et Salve. Altenb. 27. Jun. anno 1658.

EPISTOLA LXIV. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. et O.

MAgnifice et Incomparabilis REINESI, Dn. Patrone et Affinis


page 169, image: s207

[gap: Greek word(s)] ! Literasne an [gap: Greek word(s)] acceperim, equidem haereo; ita obstupui, cum tradente tabellario, et evestigio exigente responsum, eas resignarem, raptimque oculis percurrem; multiplici doctrina, rerumque ubertate refertas. Ad eas, ut horae quadrante cum longius spatium vix mihi concedatur, sufficienter respondeam, fieri non posse video. Differo itaque ad has et priores quod habeo, in proximam [gap: Greek word(s)] opportunitatem. Schola enim et correctura, domesticaque nonnulla me adhuc satis exercent. Interim gratias largas pro tanto Bonorum thesauro ago habeoque. Quelaini [gap: Greek word(s)] ipsus habeo. Ugolini autem de Parma Philogeniam Germanice versam et in folio excusam. Quorum Vosius mentionem facit in de Poetis et Historicis Latinis, vix ullum praeteribo. Nactus interea commodato sum Lilium Greg. Gyraldum de Poetis recent. qui plura itidem conferet. Scelerago est apud Josephum Bripium, poemate de laudibus Alexandri, quod e membranis Halensib. descripsi. Baldi Drama Oscum his diebus cum Valerio Flacco Aldi, Rittershusio in Amphilochium et Matthaeo Sylvatico Norinberga accepi. Fr. Guyetus ignotus mihi est, hujusne an superioris seculi Terentianus commentator. Inscriptionem visam Sirmondo ad vocem Conjux pertinentem, propter characterem Officinis Typographicis insolentem [gap: unknown sign] quem Göpnerus vix fundi aut aliter curari saciet, omittere necesse habebo, etsi invitus. Et haec causa est, quare Epistolae Magn. T. Exc. hic non potuerint excudi, etsi optarim. Novi Göpneri et typothetarum ingenium: novi et meam imbelliam. Post expeditum, [gap: Greek word(s)] Statium, cujus Silvae ad terminum properant, Thebais autem haeret, vix biennio finienda, si advixero, curis typographicis longum vale dicam. Est enim oculis parcendum, alioquin imbecillibus. Et ea operis moles non parum illis Epistolis restitit, quae ante illius expeditionem vix inchoari valuissent. Culpa mea nulla fuit. Nam etsi aliqvid [gap: Greek word(s)] infuisset, ea propter non inhibuissem Editionem, quippe tantae utilitatis Libri. Parum enim metuendum fuit. Deturpari autem, quod hîc sane factum fuisset, librum, aegerrime fueram passurus. Ideoque abstinere, si mea res fuisset, quae Typographi erat, prorsus malueram, quam male peragere. Poenitet me non semel susceptorum Barthianorum operum. Oculi enim dolent, cum aspicio sordes operarum chartarumque. Sed desinendum est. Adferunt chartam emendandam Turpiones isti chalcographi, vix differendi,


page 170, image: s210

et avocat etiam harum Lator. B. V. Amice Summe. Dabam praefestinatim Cygneae. d. 29. Jun. 1658.

EPISTOLA LXV. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. P. Mi carissime adfinis.

SUpra quam dici potest, delector tuo illo [gap: Greek word(s)] , beatumque me existimo cum quae habeo foras promere posse occasio exhibetur. Nullius boni sine socio jucunda possessio est. Qvare perge percontari me et avdacter tenta; aestima avtem non tam quae accipis; fortassis enim levia sunt et rejicula, quippe festinata nec excocta: quam animum offerentis. Character [gap: unknown sign] in Inscr. Rom. pro litera M, puto, jacet; reperitur ejus etiam haec figura [gap: unknown signs] . In aliis lapidibus lusum marmorariorum esse didici, et interponi vocabulis; uti et hos [gap: Greek word(s)] loco [gap: Greek word(s)] . Vossius in recensu Poetarum memorabiles multos praeteriit; Colutium Pierium, Carolum Aretinum, Hier. Vallem Patav. AEneam Silvium, Leodrisium Cribellum Mediolan. cujus mentio in epp. Silvii 243. 303. 305. Porcellium Neapolit. Fr. Arsillum; excuties, ne qui Te effugiant, Volaterranum, Gyraldum, Jovium. E veteribus Sceptius ecqvis est? nominant eum ex Ovid. 4. de Ponto: qvi Avsonios mores scriptis vexavit amaris. Severi Endeleichi aetatem, incertam Vossio, feci certissimam in ep. ad Weitzium, qvi eam secundae editioni suae accusurus fuit. Poetes et Rymeurs Fracois CXXVIII. qvi ante annum 1300. vixerant, habes a Cl. Faucheto l. 2. de la langve et Poesie Francoise, Ryme et Romans, descriptos. Sed tibi Latinos et Latino-barb. tantum conqvirere et producere animus est. Franc. Goyetus inter literatos hujus seculi Gallos eximius qvidam fuit, et in summâ dignatione: Abbas Sanct- Andreanus: obiit Lutetiae. prid. Id. April. ao. 1657. Ejus comm. in Terentium, submissum a Jac. Puteano, tanqvam thesavrum var. lect. qvae in optimis Italiae Galliaeque Codd. reperirentur, edidit junctum suo Boeclerus Argent. ao. 1657. Vocabulis in BVLVM terminantibus addo, captabulum: fascinabulum, fascinabellum, fascinum, in Notis Tironis. Putas te apud Britonem reperisse eqvos sarcinulatores. Ego contra, hîc te esse [gap: Greek word(s)] . Tertia vocali voculae te docere potuit, compositam


page 171, image: s209

eam esse non e supino verbi fero; sed e nomine sarcinula; unde sarcinulatus, uti sarcinatus, farcinatus, lucernatus, lanatus, lacernatus, manicatus, togatus, spinatus, quorum fere nulla verba novimus. Sarcinulati eqvi, [gap: Greek word(s)] , dossuarii, Iaturarii, bajuli: Ammiano jumenta sarcinalia; jumenta: vectaria: cavalli per soma o basto. Seqvioribus seculi bastagarii, sagmarii, savmarii, summarii. Nomina in ATOR (de his enim nunc tantum) fiunt a supinis, scio: sed non omnia. Quaedam enim etiam Nominum [gap: Greek word(s)] sunt; arborator, frondator, lignator, praestigiator, prodigiator, rapinator. Sarcinare, et [gap: Greek word(s)] sarcinulare est onerare sarcinis. Sarcinulatores igitur vestri erunt, qvi sarcinas imponunt et adaptant; non, qvod tamen mens Poetae et vestra expositio reqvirit, qvi sarcinas gestant. Eqvi igitur sarcinularum latores dici possunt, sarcinulatores minime; uti latorem legis dixit Cicero; legilatorem nusqvam. Est etiam ista compositi cum alio Nomine Nominis formatio a Supino verbi fero plane incongrua, et caret praeterea avtoritate. Dicunt Latini aestiferum, aqviliferum, armiferum, arriferum, bulliferum, cestiferum, disciferum, doniferum, fatiferum, flammiferum, floriferum, frondiferum, hostiferum, horriferum, imbriferum, legiferum, letiferum, laboriferum; melliferum, monstriferum, mortiferum, nubiferum, odoriferum, opiferum, ostriferum, pastiferum, pomiferum, racemiferum, sagittiferum, selliferum, stelliferum, soporiferum, squamiferum, tenebriferum, tridentiferum, vatiferum, veneniferum, verniferum, veliferum, vaporiferum, umbriferum, etc. Substantivum lator, Synonymum adjectivi [gap: Greek word(s)] , in compositione cum alio sub stantivo nemo copulavit. Nihil est qvo excusari possit [gap: Greek word(s)] sarcinulator, nisi barbaries Poetae, cui tamen licuerit vocabula duo sarcinularum latores, ejectis duabus syllabis contrahere in unam sarcinulatores: qvam sensu qvem vos ei imponitis, activum nim. nemo doctorum facile recipiet. Est enim in mundo aliud, quod dicebam, passivi videl. significativum. Ex abusione locutionis [gap: Greek word(s)] , in Zachariae Mitylenoei dialogo observata, cadentem aetatem colligi posse, frivolum est. Posum docere, qvibusvis seculis usque ad sextum epochae Christ, usitatam eam fuisse: scil. Hippocrati, Herodoto, Thucydidi, Platoni, Plutarcho, Phrynicho, Luciano. Phrynichus annotat, antiqvos sic usurpasse. Varinus, Atticum id esse; reperiri tamen etiam sine verbo


page 172, image: s212

substantivo apud Sophoclem in Ajace, Platonem in apol. et. 2. de Repub. et Libanium in epistolis. qvod havsit e Thomâ magistro. Non potest ergo crebrior ejus locutionis usus nota esse aetatis scriptoris: qvae ipsa per se satis explorata est, nec indiget criteriis aliis. Runcini, Roussini, ronzonis, rozzonis vocabulum a calore impositum fuisse primum eqvis, peto faciatis mihi verosimile; nec enim dum fecistis. Mihi videtur etiamnum nostratis lingvae vernaculum esse, ab Italis, Gallis et Hispanis ita corruptum. Extat in consuetud. Catan. tit. 75. in tr. de eqvis Bonacossi: in Spec. Saxon l. 3. art. 51. Hoc saltem repugnat aliqua, quod ibi runtzinen distingvuntur von Ritter Pferden (dextrariis) oder Rossen/ Zeltern und Läuffern. Modo sanus iste locus est. Ad Catonem metaphoricae [gap: Greek word(s)] ventosus significationis exempla congessisti: ne unicum qvidem propriae. En! praeterqvam e Catulli Argonavt, ubi ventosam procellam dixit, notabile hoc est Papinii 4. Theb. v. 286: Ventosa Enispe a situ in edito. Desumsit avtem ab Homero Il. [gap: Greek letter] . qvi [gap: Greek word(s)] . Hesychius: [gap: Greek word(s)] . Mox: [gap: Greek word(s)] . Varius: [gap: Greek word(s)] . Nonnus Dionys. Lib. 47. [gap: Greek word(s)] appellat sagittas ventosas, verbales, qvae jactabantur verbis. Petrarcha lib. 4. epist. 1: Altissimum Regionis hujus (Galliae) montem, qvem non immerito ventosum vocant, hodierna die solâ videndi insignem loci altitudinem cupiditate ductus, ascendi: Theodulphus Avrel. paraen. v. 622: ne ventosae turbine lingvae obruat inceptam rem. Urget gerulus harum; qvare cessandum deniqve est. Bene vale, mi cariss. Adfinis, et salve. Altenb 30. Jun. 1658.

P. S. Turifer Sabaeus, apud Sidon. carm. 24. Virtutifer Patris baculus: Fortun. presb. in vita S. Medardi c. 22. [gap: Greek word(s)] Malim igitur legere, Virtutifex ut [gap: Greek word(s)] , artifex. Legifer Moses ap. Mar. Victorem. Lavdiferi hymni. Venenifer est ap. Interpr. Kuranidum. Venenifex ap. Petr. Heliam, ubi gl. Incantatrix: nim. [gap: Greek word(s)]

EPISTOLA LXVI. EIDEM. S. P. Cl. Vir Adfinis amicissime.

SUbinde post ablegatas ad Te meas occurrunt qvae Te scire interesse


page 173, image: s211

tua existimo; celare avtem nefas. Ita perpetuo in propositum studia et desideria tua juvandi defixus sum. Verbis in SCO, qvae, non observata vobis nuper enumerabam, addo nunc; Fruticescere, tonescere, flacciscere, longiscere, vastescere, e Baldedram. Osco: Duo etiam medicis familiaria: anescere ap. Gvain. tr. de aegrit. matr. c. 20. Mulier foecunda sterili citius anescit et antiqvatur, Citrinescere; Id. tr. de pass. stom. c. 39: Si apostema cholericum fuerit, continua febris aderit, et acutissima qvidem, cum intensa siti atque oris amaritudine atque ariditate lingvae; citrinescit facies. i. e. [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] si avgere Graecorum opulentiam licet, (non enim habent antiqvi colorem citreum vel citrinum, qvem Latini vocavere, luteo, qvale est ovi vitellum, seu [gap: Greek word(s)] dilutiorem: Porphyrius Isag in Ptolemaei apotelesm. [gap: Greek word(s)] soli tribuit:) alias, [gap: Greek word(s)] , ochram refert, ochrae colore tincta est: qvi color fit e permistione bilis pallidae et flavae cum excremento aqvoso, teste Galeno in 2. de rat. victus in ac. pag. 22. Utitur eodem modo tr. de Peste differ. 3. c. 5. Ex interprete Serapionis citat Silvaticus Pand. c. 82. et ex hoc Hier. Montuus tr. de Chir. auxil. c. 11. ista: albumen ovi positum in urinali ejus, qvi venenum havsit si est in intestinis, non faetet, sed rugatur et citrinescit. Nominibus in GO desinentibus addenda fuerint: Aspergo i. e. [gap: Greek word(s)] ap. Coel. 5. tard. c. ult. l. 4. c. 2. l. 3. c. 7: H. Montuum Parte V. Pract. c. 9. Coriago apud Colum. et Veget. i. veterin. c. 44. Solago, i. e. heliotropion, ap. Appul. de herb. c. 63. 64. [gap: Greek word(s)] in ACULUM, objectaculum, commentaculum, quibus Balde in dram. Osco usus est. [gap: Greek word(s)] in BVLVM, fumibulum, ap. Montuum P. 1. l. 3. c. 14. Tuum Poetarum Synaxarium ornabit Trithemius aditus; item Pantaleonis Prosopographia, et Indices bibliothecarum, qvi proximis annis prodiere plurimi. In Nic. Simonis Harlemensis (Trithem. eum nominat et Posseu. P. 2. adpar. sacri) collectionibus sive farragine fragmentorum aliqva Poetarum caetera: ignobilium reperies. Citat exiis qvaedam Balaeus sub Evgenio IV. de Thoma Rhedonense Carmelita combusto Romae ao. 1440. Nicol. Ridius Patav. medicus et Poeta, Prognostica medica aegrotorum metrice scripsit: Scardeon. l. 2. Cl. 9. Poeta Ebolitanus, omen incognitus, thermarum Puteolan. et Bajanvires effectusqve descripsit ad Fridericum II. Imp. Leguntur ea in Julii Caesaris CapacI tr. de balneis etc. ed. Neapoli ap. Carlinum et Vitalem,


page 174, image: s214

ao. 1607. Edidit etiam Scipio Mazella, in antiqvitat. Puteol. Sed tribuit Alcadino Garsini Syracusani F. medico Henrici VI. Imp Ego utraraqve editionem contuli, et, si voles, communicabo. Joh. Ursinus D. et P. L. Prosopopoeiam animalium elegis tradidit; editam Viennae Allobr. ao. 1541. cum notis Jac. Olivar I Avenion. med. D. Nicol. Asclepius, D. et P. L. Marpurgi, libros 3. Elegiarum dedit sub ao. 1565. Pantaleon. Franc. du Port, Crespiensis Valesius, signa morborum carmine per libros 4. tradidit: ed. Paris. ao. 1584. Lavr. Humfredus Buckinghamius, Epigrammatum librum. ao. 1557. Balaeus. Lavr. Span a Spanow, D. paraphrasin aphorismorum Hippocr. elegiaco carmine ad Maximil. II. Imp. ed. Vratisl. apud Crispinum Scharffenbergium ao. 1570. Item Johannes Juncker, Walterhusanus, D. ad Wilckium, olim [gap: Greek word(s)] meus. Poetas Thuringos Weitzius noster elegiaco conclusit; inter eos Stigelius, Lud. Helmboldus, Joh. Schosserus, Joh. Fraxineus, Justi Zinzerlingus et Grisius, Sitzmannus, Heiderus: Erfurtenses, Ern. Stida, Severus Querntenus, M. Elias Birnstilius: tum M. Pharetratus, Rüdigerus, et qvos enumerare longum esset. Exemplum [gap: Greek word(s)] in dist. XI. l. 3. Catonis reperisse Te, putas: Mihi displicet id; deesse avtem verbum substantivum videtur; dominus, i. e. dominus existens, cum sis dominus, [gap: Greek word(s)] . Sic Plinius l. 7. ep. Me praetore. Tacitus 2. hist. nullo tum ibi consulari. Nimirum in ejusmodi locutionibus [gap: Greek word(s)] , ut loqvuntur Grammatici. Citas ibi Rittershusium, cujus [gap: Greek word(s)] super ea re velim Utor avtem editione Noriberg. anno 1623. cum qva tua non convenit. Optimus ille vir et Graeca doctissimus in voce [gap: Greek word(s)] , qvam initio Commentar. ad libros de gubern. DEI e Macarii homil. XV. producit, lapsus est dum habuit pro Latino Arcarius. [gap: Greek word(s)] , est novitius, incipiens, tiro; qvod genus dupondios adpellatos Justinianus de caetero novos Justinianeos vocari constituit. Macario [gap: Greek word(s)] , est omnium Jurisperitorum novitius et ultimus. Inter [gap: Greek word(s)] Isaac Syri anachoretae est qvidam titulo [gap: Greek word(s)] , de ordine (al. informatione) Novitiorum Varinus: [gap: Greek word(s)] . Adi praeterea Mevrs. gloss. Graeco-Barb. Scotomaticos seu vertiginosos, dum in passione constituti sunt, ante oculos qvosdam sentire marmorum maculis similes tractus, qvos [gap: Greek word(s)] Graeci vocaverunt, docet Coel. Avrel. 1.


page 175, image: s213

tard. 2. Hic Dominus tuus: Sene mira est incorpretatio. Mihi nova qvidem, sed genio scriptoris seculo qvinto, qvi ubiqve more Afrorum adfectat Graeca, et singulariter, nonnunqvam etiam infeliciter et ridicule, ea exponit, (qvod multis ostendi l. 3. Var. c. 17. pag. 652. et seqq.) maxime congruere videtur. Putavit licere sibi [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , oculis vertiginosorum observantes splendores, scintillarum fingibilem visum seu speciem, qvas Oraeci, inprimis Hippocrates, Aretaeus et Galenus adpellarant, a marmorum tractibus sev lineis figurisqve et splendoribus derivare iisqve adsimilare; cum vocabulo [gap: Greek word(s)] et marmoris utrumqve fortiter adsonaret. Et est in re ipsa nulla tanta absurditas, vel ineptia, ut loco bene sano qvamcunqve emendationis limam adhibere necesse sit; praesertim cum c. 4. de re eadem, qvaedam prae oculis qvasi prosplendentia macularum marmoris similia, qvae Graeci amarygmata sive marmarygas vocant, vel araneorum cassibus, aut nubibus tenuissimis similia, aut parvulis volantum animalibus, ut sunt culices, sentire aegrotantes scribat; ut de sensu ejus dubitari ultra non possit; librariis vero hîc qvidqvam imputari non debeat. Cadentibus seculis non minima eruditionis pars habebatur, etyma vocum praesertim Oraecarum, rimari et tradere etiam ad rem non satis instructos; unde conatus hisce talibus saepissime in manifestas putiditates exiit, cum nudas [gap: Greek word(s)] spectarent. Coelius hîc aliqvoties ita desipuit; Garimpotus etiam et Latino barbari omnes. Hinc ipsis discolus est a Schola diversus: stilbon, i. e. Mercurius, stillans bona: mastigia, a styge: tetanus, tenens totum; scotomia, visio muscaram, a scotos, visio, et mya, musca; et alia [gap: Greek word(s)] . Satis manifesta jam est [gap: Greek word(s)] Coelii, et qvod scripserit plane intelligitur; nim. marmorum maculae excludunt a Criticis intentata armorum jacula; nec adversus haec qvidqvam praeterea parare opus est. Idem de clavsula ejusdem [gap: Greek word(s)] , cum tamen conversis oculis omni ex parte non deserant visum; sentio; nimirum recte habere, et sinendam eam esse. Hoc avtem vult; etsi couvertantur et convellantur vertiginosis, perinde ac epilepticis, oculi in omnes partes; non deserunt tamen, h. e. non amittunt, non abjiciunt, [gap: Greek word(s)] , visum, aut fiunt coeci. Imaginationis enim error potius qvam visionis constituit vertiginem: nam et sensus hujus durat etiam clavdentibus oculos. Et cum Coelius non tantum Graecanicum dicendi genus fuerit sectatus, sed etiam


page 176, image: s216

Graecos medicos sibi instandos et inter pretandos proposuerit, qvod ex ipsius libelus adparet; mirum non est, Latina haec ejus ubiqve resipere Graecitatem, et ad hanc exigenda esse recte intelligere volentibus. v. g. Familiare est Coelio, agrestia adpellare qvae venatu capiuntur, lepores, capreas, l. 1. Tard. c. 1:4. c. 3: ea Celsus venationem vocat: Garimip. qvoqve l. 1. c. 4. carnes agrestes interpretatur perdicem, aprum, cervum, leporem. Spectavit hoc locutionis genere uterqve [gap: Greek word(s)] , qvae et [gap: Greek word(s)] . cum in usu communi agrestia sint [gap: Greek word(s)] , qvae in agro, sive mansveta sive fera animalia. Sed haec tibi exputanda committo; Nunc mi carissime adfinis, sit tibi [gap: Greek word(s)] . Scr. Altenb. 15. Jul. anno 1658.

EPISTOLA LXVII. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. et O.

MAgnifice, Amplissime et [gap: Greek word(s)] REINESI, Domine Fautor et Affinis pl. observande! Varie occupatus ad litteras T. Magn. prout in solum veniunt, quaeque scribere cogor. Petrus Helias citatur a Bebelio in de Abusione lat. linguae. Etiam ab aliis allegatum memini, sed veteribus. At loca qvaerenti nunc non sunt obvia. Notabo autem, ubi denuo occurrerint. Carolus Aretinus et Pier. Colutius noti mihi sunt: horum tamen nihil vidi, praeter quatuor hujus versus a Gr. Gyraldo Dial. 4. de Poet. Latinis, imo prius a Volaterrano, laudatos. AEneae Silvii Odam et Elegiam habeo, Eclogas autem et Satyram, caeterasque Elegias quas Epist. 402. se scripsisse testatur, nunquam vidi, nec operibus ejus insertae sunt. Hier. Vall. Patav. Jesuidam, h. e. passionem Christi hexametris scriptam possideo. Monuique super ea Barthium nonnulla ex eo fragmenta T. 2. advers. veteris cujusdem Hieronymi (sed falso) laudantem, qvae excerpserat ex vetere Expositione Mysterio Missae. Leodrisio Cribellio versionem Argonauticorum Orpheo tributorum adscribunt. Eam Aldus Valerio Flacco accudit, et Cribelli alicujus esse ait, cujus tamen nomen se nescire fatetur. Habeo et eam aliquoties separatim cum Graeco textu editam. Volaterranum, quem nostra Bibliotheca asservat, nondum aliis


page 177, image: s215

abreptus totum evolvi. De Severi Endeleichii aetate superiorib. annis prolixe actum est. Gallicos et caeteros exoticos poetas non attingo nunc Qvis enim finis futurus esset? Horum tamen principes plures, ut Petrarcham, Sannazarium Gvarinum, Pamph. Saxum, Tassum, Ariostum, Cynth. Gyraldum, Marotum, Bartasium, Ronsardum, Gvid. Fabricium Honoratum Urfeum, Lupum de Vega etc. possideo. Qvorum recordatio suggerit particulas duas Catalogorum meorum apud Magn. T. Ampl. adhuc residuas: in qvorum uno nonnullorum exoticorum Librorum Syllabus habetur. Ex Recentioribus Poetis saepe videre optavi Ugolinum Verinum, Michaelis Patrem; et Benedictum Varchium. Molossus, Gaydanus, Rhodophilus, qvos Scaliger in Hypercritico censet, qvinam fuerint, inscius sum, nec scripta horum vidi. Engelhardus Scintilla, scriptor Epigrammatum, cujus meminit Editor Rhabani de lavd. S. Crucis, J. Wimphelingius, puto, qvis fuerit, numqvam comperi. Labbaei Bibliothecam novam videre desidero. Utinam particeps ejus aliqvando futuris! Bernardum Morlanensem lavdat in Centone suo Ethico 2. Editionis Dam. Blyenburgius non semel: Qvi cur Morvalensem semper appellet, rationem reddere non valeo. Puto in Membranis suis, qvos laudat, ita reperisse. Utra rectior appellatio, non exputo. Bullifer, qvis utatur, nondum cognovi; Virtutifer etiam apud Fortunatum (nescio an Venantium illum Pictav.) de vita Med. c. 18. p 126. jacet, non solum cap. 22: ut ita nihil videatur esse mutandum. [gap: Greek word(s)] Sarcinulator, pro Sarcinarum lator, nec Barthius exposuit, nec ego arripui Indicibus meis, tanqvam Compositum, insertum. Alioqvi [gap: Greek word(s)] Sarcinilator et Sarcinilatio, si usus ferret, non abhorrerem, pro gestore sarcinarum, utut legis latio et legislatio et Jurislator apud Sedul. prafat. pasch. operis dicatur, qvod ex duabus integris vocibus coaluit. Sic Acceptilatio; Expensilatio, etc. Verbum ipsum Farcinare jacet apud Marc. Capellam l. 9. c. ult. v. 7: Fandis tacenda farcinat. et apud Eutych. de Disc. Conj. l. 1. col. 2161. Sarcinare in Onom. Graecol. col. 135. unde Sarcinator, et Consarcinare. Lanare [gap: Greek word(s)] . ibid. col. 77. Togare, Alan. de pl. Nat. Spinare, in Breviloqvo legitur. Seqventium exemplis prorsus destituor, ignorans apud qvem legantur: Algedo, Uvedo. Alvescere, Aurorescere, Desipiscere, Delentescere, Efferescere, Farinescere, Inscabrescere, Phthisiscere, Pastillescere, Sculpescere, Scabiescere, Stridescere, Sopescere, Superbescere.


page 178, image: s218

[gap: Greek word(s)] Pecuascere ex vet. Inscript. producit Laurembergius. Sed ipsos fontes lubentius laudarem. De Matthaei Vindocinensis aetate adhuc dum dabius feror. Scripsit is post Galterum, ut ex his ejus versibus liqvet, pag. 94.

Vobis Hexametrum desit Galteridos, uti
Pentametris Elegis Vindocinensis amat.

Galterus autem scripsit post A. 1171. qvo caedes facta Thomae Cantuar. cujus meminit l. 7. v. 331. Vindocinensem laudat Vinc. Belvacensis, qvi scripsit 1244, in Speculo morali. Et Thomas de Valoys Commentator Augustini et Boethii. Ergo intra annum 1171. et 1240. scripserit. De Bartholomaeo illo Archiepiscopo Turonensi haereo sic. Si anno 1059. is vixit, qvi coronationi Regis Philippi 5. adfuit: non erit ille, qvem Vindocinensis, alloqvitur. Qvis autem hic sit, id eqvidem ignoro juxta cum illo, qvis Aurelianus sit; cujus idem Vindocinensis mentionem facit sub finem prope libri:

Qvae tibi dat Turonis metra Vindocinensis, alumna
Perlege Parisius, Aurelianus habe.

Nisi dicat, Aureliis illum accipere Codicem, qvem Parisiis perlegat: ut Aurelianus id sonet, qvod aliis Parisius, pro Aureliis. Qvod tamen non parum mihi dubium, licet alia exempla non desint. Sparani aetatem, qvi et ipsum hunc Vindoc. laudat, pariter incognitam habeo. Ad Gloss. Isid. lib. 1. Var. Lect. Magn. T. A. c. 8. p. 24 emendatum, confero versum Saris beriensis Carm. de ventre, membrisque contra eum conspirantibus: qvod inepti Monachi Ovidio olim tribuerunt, v. 170, ubi Venter ait:

Si vos ingeritis, ego digero: qvod nocet, illud
Egero: qvod prodest, hocque cuique gero.

Unde forte haec Glossa nata. Videtur enim illud Glossarum collectamen aut interpolatitium aut non ejus aetatis scriptorisqve qvem praefert. Aut sumpsit id Sarisberiensis ex veteriore (qvod talibus non insolens) Autore. Sed avocor. Bene vale [gap: Greek word(s)] Affinis, et sicubi labor, erige me, favoremqve hunc persevera. Dabam Cygn. d. XV. Julio. CIC ICC LVIII.



page 179, image: s217

EPISTOLA LXVIII. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. P. Cl. Vir, Adfinis amicissime.

DE Matthaei Vindocinensis aetate qvam in rebus Philippi 1. Regis Gall. reperisse putabam, dubitare incipio. Fortassis enim praeter istum anni 1059. qvem nominabam, alius [gap: Greek word(s)] Turonis Archi-Episcopus Bartholomaeus fuit, cui Matthaeus sua inscripsit. E tabulis Ecclesiarum primariarum Galliae, qvas libro de sacrificio Missae annexuit Anton. Monchiacenus Demochares Theol. Parisinus, (qvas toties qvaesitas nondum adqvirere qvivi) rem omnem sciremus: Ipse Turon. Praesulum catalogum post Gregorium Turon. per secula sex-septem ex historicis digessi usque ad Justellum, qvi fuit ao. 1244. Sed potuit alter Bartholomaeus me effugere: series enim eorum a me contexta non est continua: sunt in ea hinc inde lacunae. In Avreliano apud Vindocinensem ignosce, falleris: frustra ibi qvaeris Episcopum [gap: Greek word(s)] . Legendum enim Avrelianis; qvod nomen urbi est apud Aimoinum et Herricum carm. ad Karolum simpliciter, sine inflexione. Avrelianis, ut Turonis, Cenomanis ap. Order. l. 13: Pictavis apud Wilh. Gemmetic. 1. hist. Norm. c. 8. Bullifer baltheus est apud Aldh. 1. de lavd. virginit. c. 4. Virtutifex, ut venenifex, qvod habet Petrus Helias (ubi glossa, v. incantatrix) Graecum [gap: Greek word(s)] melius exprimere, qvam [gap: Greek word(s)] virtutifer, non negabis. Nec diffiteri potes, [gap: Greek word(s)] sarcinulator vestrum esse: si pro sarcinarum latore non habuistis, aliam significationem ut detis opus est. Haberi vero [gap: Greek word(s)] sarcinulatorum ap. Britonem non nisi pro sarcinarum latoribus et oneriferis, (qvod est apud avtorem Praefat. in Epiphanias medicorum) vel sarcinulatis posse vel debere, [gap: Greek word(s)] Poetae vobis persvalerit. Clitellatum vel clitellarium asinum dixero, non clitellatorem. A pellicula verbum pelliculo, qvod Columellae est, pro pelle involvo: a sarcinula, sarcinulo. Alvescere, ab Alvus est in Not. Tir. f. 192: Avrorescere ap. Aldhelm. l. d. c. 30. Delentescere apud Coel. Avrel. 2. acut. 18: Desipiscere in Not. Tir. f. 82. Efferescere apud Amm. Marc. l. 18. Inscabrescere utitur Dan. Barbarus ad Vitr. l. 7. c. 3. Pastillescere Garimp. l. 3. c. 24. qvod Plinio est Pastillicare. Phthisiscere [gap: Greek word(s)] , Sidon. V. ep. 14: sculpescere, Poeta anon. in Regim.


page 180, image: s220

sanit. ubi de mense Aprili: In qvae sculpescit (vel scalpescit) corpus sangvoque crescit. Scabiescere, Scal. ad 2. Theophr. de cavs. plant. Superbescere, Avs. Popma ad fragm. vett. histor. p. 157: Stridescere, P. Helias. Pecuascere est in Decreto Finium regundorum inter Genuates et Veiturios Inscr. p. CCIV. Extat id etiam apud Vbertum Foglietam l. 1. hist. Genu. et in Itiner. Jacobi Lopidis stunicae. Verba sic jacent: QVEI. AGER. COMPASCVOS. ERIT. IN. EO. AGRO. QVO. MINVS. PECVASCERE. GENVATES VEITVRIOSQVE. LICEAT. ITA. VT. EI. IN. CETERO. AGRO. COMPASCVO. Qvod Blyenburgius Bernhardum, qvem nos Morlanensem vel Morlianensem, vocavit Morvalensem, spectavit non minus ac nos patriam hominis, vallem Morienne, PAGUM FORENSEM in Segusianis dudum in Ep. ad Merulam ostendit Scaliger, lavdata etiam vet. Inscr. Eam Gruterus p. CXII. e Sigonio refert, et e Pighio repetit num. 7. p. MLXXI. Patria Papirii Massoni, in suprema Paris. Curia Advocati, avdit: hodie la ville de Feurs: Duchesn. de ant. opp. Gall. p. 652. Distichon e dialogo Ventris et Membrorum apud Saresb. neqvicqvam salvaverit glossarii istud: Egeria, noxia. Quod nocet, i. e. inutile est, egerere se ait Venter: an hinc confici possit, egeria dici qvae sint noxia? Egeriem Pavlinus, (fortassis etiam Plinius major;) egestionem Garimp. l. 3. c. 19. Jac. For Liv. in 1. Can. Avic. extr. et grex totus reliqvorum, pro editu sev fimô usurparunt: Egerius Adjective pro noxio, egeria pro noxiis, [gap: Greek word(s)] ; Verba haec; Dolent avres et scuphae humeris adponuntur, Petri ne Blesensis ep. 74. an Fulberti Carnotensis sunt? Ad 1. Theb. v. 225. mentio fit Editionis Argentin: qvam qvis curaverit scire velim. Merito vero reprehenditur stupor ejus circa Septimium Severum IV. Silv. 5. De eo, vel gentili tamen ejus interpretor Inscr. 8. p. CCCCLXVII. Praeneste extantem. Habuit enim iste Papinii praedia in Hernicis supra montes Praenestinos. Ad v. 237. exciderunt vobis nonnulla e [gap: Greek word(s)] Nonii. Accii enim in Athamante testimonio non probatur hoc, qvod vesci significet uti. Inserendum est post Voluptatibus: Vesci iterum vel interdum videre: Acc. Triste aliqvod, etsi invitus, et animo turbidus, narrare tamen debeo: ZIEGNERUS, hei! noster, extremum spirat. B. V. mi optime Adfinis, et Salve Altenb. 18. Jul. anno CIC ICC LVIII.



page 181, image: s219

EPISTOLA LXIX. CHR. DAVMIUS TH. REINESIO. [gap: Greek word(s)]

MAgnifice et Ampliss. REINESI, Domine, Evergeta et Affinis benevolentissime! Novarum iterum gratiarum debitorem per jucundissimas mihi literas Tibi me constituis. Auguror me haesurum perpetuo in Tuae beneficentiae tabulis nunqvam expungendum. Verum esto. Dulcis et utilis mihi ista debitio evenit. Interim respondeo, qvae per otium licet. Verba e Balde in SCO desinentiam nacta jam dum ab aliis observavi usurpata. Augent tamen usurpantium numerum: uti et [gap: Greek word(s)] Anescere, qvod apud Caprum Gramm. jacet. [gap: Greek word(s)] Citrinescere memini apud nescio qvos Medicos legere, qvorum loca, qvia non annotavi, inqvirens obvia non habeo. Ludov. Bonaciolus de Foetus formatione pag. m. 80. cap. 2. inter alias ventris partes refert colaginem. Verba sunt: Venter, hypochondria, subcartilagiare, lumbi, umbilicus, abdomen, aqvaliculus, colago, ilia, coxa, nates, conspicua protinus visuntur. Sed qvid haec? an [gap: Greek word(s)] Objectaculum Varronis est 3. de R. R. c. 17. Utitur et Zeno Veronensis, Homil. super illud: Attende tibi, circa finem. Si is est. Habetur enim inter Basilii latina opera, Edit. Ascensianae: Et dicuntur eae Homiliae esse Variorum. Usurpavit et alicubi Budaeus. Indicibus Bibliothecarum frui diu optavi, at nullis potiri licuit. Augustanae qva Graecos Codices descriptum habeo, Bodlejanae et Lugdunensis uti et Heinsianae cursim perlegi, cum brevis horum conce debatur usus. Gesneri Bibliothecam et pandectas: nec non Simleri: uti et Clessii Draudiique Catalogos mea servat Libraria. Simonis Harlemensis Collectiones gestio usurpare oculis manibusqve. Ebolitani Poetae communicationem rogo. Ursinum nunqvam vidi: Nomen ejus e M. T. Exc. scriptis et aliorum cognitum est. Nic. Asclepii Sacra et alia Carmina mihi in mundo sunt. Non item Elegiarum illis tribus Libris Bibliothecales meae opes auctae visuntur. Laur-Spanl Medit. Evangelicas, et fragmentum Aphorismorum Hippocratis, versorum metrice, hujusne, an Ellingeri? (Is enim et ipsos versibus explicavit) incertus feror. Weitzii, Stidae etc. Thuring. Misnic. Francicorum poetarum Elogia D. Steinmetzius olim dono obtulit. Facit


page 182, image: s222

huc et Germania AEg. Periandri, et Poentae Germanici Gerardi Fausti, sive Georgii Fabricii. Helmboldi, qvi Poachii mei Praeceptor olim extitit, multa [gap: Greek word(s)] etiam [gap: Greek word(s)] , teneo. Sed recentiorum Poetarum, qvorum numerus innumerus, etsi cura est, non tamen tanta ad propositum, qvanta qvi sub Barbariae regno et eam antegressis seculis mitiorum Musarum fuerunt amasii. Qvaero igitur qvi fuerint, et qvando vixerint, Isengrinius, Troilus, Rapularius, Ludolfus autor quinque clavium, Henricus Pauper, sive Samariensis, Paracletus, (carminis inscriptionem, non autorem, arbitror) Alda, Primasius, Autor vitae Aristotelis versibus Leoninis scriptae, Bernardus Carnotensis, Bernardus Silvester, Pamphilus Maurlianus, cujus Elegias a Goldasto editas e vet. Editione multis in locis emendavi, suppleviqve. Autor Vetulae, qvem item ex vetustissima Editione supplevi. Autor de contemtu Mundi a Focaudo Moniero editus. Accius (nisi nomen fallit) Fabularum scriptor. Otho, cujus fragmenta Barthius edidit, omissis tamen nonnullis, et aliis contra ex Galtero et Alano immistis. Nisi tamen potius Libri de more titulus est. Urso Januensis, Nilichinus. Baldo, Fabulis leoninis, Raymundus Asturius. Autor de moribus Medicorum. Ofellus a Salisber. in Epistolis citatus. Vitalis Gallicus cujus Qverulum habemus: desideramus autem Amphitruonem sive Getam, cujus initium: Graecorum studia nimiumque diuque secutus: forte etiam Erphordiae cum aliis talibus reperiendum. Ut alios taceam. Qvorum maximam partem fragmenta, paucos integros habeo. Gulielmi Apuliensis rerum in Italia Normannicarum libris. an in Tomo 2. Normann. Duschesnii (primum enim solum habeo) extent, id pariter scire expeto. Sed finis tandem faciendus, cum major succrescat copia. Unum addo adhuc qvem his diebus depraehendi, Gerardum de Solo. Ejus versus productos legi apud Arculanum ad IX. Almans. cap. 17. fol. 58. Apud qvem qvid cap. 29. fol. 94. a. sunt lendines carnis contusae? Fardellos, pro fascibus ex Italico (Oallis fardeau) bis usurpat Incertus qvi Gesta Romanorum fabulosum suum librum inscripsit, Lugduni 1555. editum; cap. 119. p. 438. et 439. Qvae vox an apud Latino-barbaros alios legatur, praesertim cum Vossius in de vitiis Serm. omiserit, scire velim. Explicatio Coelii et veteris Lectionis assertio perplacet, nec displicet agrestium appellatio e Graeco deducta. Sed finis sit tandem impolitiei huic. Bene vale Incomparabilis polyhistor., et [gap: Greek word(s)] hanc tuam persevera. Dabam Cygn. d. 19. Jul. 1658.



page 183, image: s221

Ex literis

Reinesii supplementum ad Historicos Vossii eritne ut aliqvando vulgatum videamus?

EPISTOLA LXX. THO REINESIVS CHRIST. DAVMIO. S. P. Cl. Vir, Adfinis carissime.

QVod Poetas et Versifices seqviorum seculorum, praesertim minutos istos, fere ignorare cogimur, vel cum taedio tamen inqvirere, duo praecipue fecerunt: hinc ipsorum humilitas et animorum demissio, qvi se nominare publice et ostentare nomibibus omittebant: illinc vel supinitas vel stoliditas, aeqvalium proximorumqve, qvi vera eorum nomina, patrias, conditionem et reliqva vel non annotarunt, vel corruperunt eadem, et pro captu suo alia iis imposuerunt vel vetera vel nova. Plerosqve enim ex arbitrariis cognominibus agnoscere nunc opus habemus, obliteratis propriis. De qvibus ex me qvaeris, pleriqve omnes obscuri sunt, fortassis pavcorum versuum fabri; eoqve merito non adeo reqviruntur: jucundum tamen fuerit, etiam trium literarum homunciones, qvi qvidqvam in his tentarunt, propius nosse. Isengrinius, Alda, Henricus Samariensis et Ludolfus populares nostri sunt; reliqvi prorsus ignorabiles mihi. Certum autem est fuisse homines clavstrales; et erui igitur posse e Chronicis Ordinum. religiosorum et monasteriorum, praesertim iis qvae scriptores cujusqve familiae enarrant: Claros Minorum seu Franciscanorum, post Antonium Florentinum, Henricus Willot: Cisterciensium per Angliam et Hispaniam, Chrysost. Henriqvez, et Carolus de Visch, Prior Coenobii S. Mariae de Dunis: Carthusianorum, Petrus Dorlandus et Theod. Petrejus Carthusiae Colon. Professus: Dominicanorum, post Gerardum Frachetum Lemovic. Antonius de Conceptione d Senensis, Lusitanus, Hieron. Albertutius Bursellius, Leander Albertus, uterqve Bononiensis, et Ambrosius Gozzeus: Carmelitarum Arnoldus Bostius, Gandensis, et Petrus, Lucius, Bruxellensis; Benedictinorum, Arnoldus Wion. Facient ad indaginem talium praeter editores Bibliothecarum etiam illi qvi viros illustres sive nationum sive opidorum annotarunt: Scriptores Flandriae Anton. Sanderus et Jac.


page 184, image: s224

Marchantius: Belgii, Miraeus et A. Valerius: Chabilonenses, Lud Jacob. a S. Carolo: Leodienses, Joh. Chapeavillius: Frisiae, Suffridus Petri; hujusqve census alii. Gerardus (Hierardus, Ieraldus) de Solo in Monte Pessulano medicinam docuit fecitqve circa a. 1430. expositorum noni Rhasis ad Almans. sev Practicae, qvos habemus, omnium primus. Lavdatur subinde a Job. de Tornamira, Joh. Herculano, et Johanne Matthaeo Gradio Mediolanense, commentatoribus ad Rhasen. Ejus versus ecqvi sunt? Arculani enim praeter Conem. in 4. sen Canonis Avicennae nihil habeo. [gap: Greek word(s)] ejusdem Arculani c. 29. f. 94. a. integram si dederis, fortassis dicam, qvid per lendines intelligi velit: an tendines? in cod. mscro Gerardi, cap. de Catarrho, qvatuor hexametros, extra textum jacentes, lego: Anmio potu etc: an hi sunt qvos habet ex eo Arculanus? Ludov. Bicum Pistorium Ferrariensem (al. Bigum Victorium) forassis nosti e Politiano: Petrum Odonem e Leandro Alberto. Lambertum de Legia, Ord. Bened. vitam et miracula B. Matthiae Apostoli carmine celebrasse circa annum 1080, reperio in Leodic. antiq. De tempore dissentit a Trithemio, qvem Possevinus et Vossius seqvitur, Valer. Andreas, refertqve ad annum 1480. Andr. Ellingeri, J. Lipsio familiaris, inter Professores Jenenses qvondam medicos, paraphrasis aphorism. Hippocr. edita est Francofurti anno 1579. itemqve ejusdem paraphrasis Prognostic. Hippocr. ibldem. De Spanio vero nuper, qvod suam ediderit Vratislaviae ao. 1570. Voculâ cholago Gaza expressit Aristoteli dictas 9. [gap: Greek word(s)] ; Choladas Prudentio in 1. adv. Symm. ubi editiones habent chelydros (qvos a Tuo in XI. c. 15. defendi magno conatu, majore cum risu legi) restitui. Virides cholades sunt cruda intestina, delitiae Bacchantium Bonacioli verba laborant mendâ: ecqvid enim subcartilagiare, qvod est in edit Basil. anno 1586? Voluti, subcartilaginare, nim. locum sub cartilagine ensiformi; nobis die Hertzgrube. Et qvia qvae medicis Latinis aliis Synonyma sunt, eo loco tanqvam diversa proponit, nim. multa una jura miscens coqvus, non simus de ejus colagine solliciti. [gap: Greek word(s)] (Poetice [gap: Greek word(s)] per systolen: eoqve Salmasius in de annis Climacter. p. 732. illud in juste edecumat) non potuit intellexisse; agit enim ibi de partibus qvae in foetu visui se offerunt, non de interaneis. Fardelli pro fascibus usurpantur a Nicolao de Passcribus a Janua, tr. de script. priv. et H. Cagnolo, utroqve J. C Patavino;


page 185, image: s223

extant, ni fallor, et in silva nupt. Nevizani. E Latino Itali fardello, fascio, fastello, fascietto, fascetto, fagotto, falcina, falcinella: Galli fardeau, faix, fascine: Hispani fardo, fardel, fardaie, hace, hacezillo, hazina, faxina, formarunt. Angli [gap: Greek word(s)] faget desumptô ab Italis denominant: fascem sarmentorum, virgultorum, lignorum cremialium, ein Retßbund. In Chronico mon. S. August. Cantuariae sub anno 1308: Percipient fagatorum VII. carectatas in bosco suo. Synonymum hujus apud eosdem Anglos est bungellus; Thuring. Büngel/ Misn. Bündel/ de stramine, foeno, lino, stuppa et similibus. In dicto modo Chronico avtoris Gv. Thorne sub anno 1338: Tandem invenerunt eum in bungello canapis medio cavtelose involutum. Ursinum Gallum a qvo et ubi laudatum legisti? Praeter prosopopoeiam animalium scripsit elegiam de Peste: item aliam de ea medicinae parte, qvae in victus ratione consistit: et teste Stephano Roybosio Tulino, Commentar. in Catonis libellum et ethologum elegantem de moribus. Ticinensem Poetam vocat M. Aurel. Severinus tr. de vipeae nat. veneno et medic. Didascalum de supplemnento Histor. Gr. meo sollicitum esse miror; simul doleo. Novi enim hominis, caetera ignoti, [gap: Greek word(s)] , et consponsae in caput hoc factionis sociennum aliquando fuisse, et: Rhyakino, cui cedere Aristoteles, cui Plinius cedere debeat, turpiter adulatum et monstrose mentitum memini. Dixeram Var. p. 544. Rhyakinum nec Graecis veteribus nec Latino Barbaris medicis operam dedisse, quam bonos autores commentaturo opus fuit; patere hoc satis superque ex editis ab ipso Kuranisin. Verum hoc verbum sic ussit hominem, ut Improbi Livoris conviciô me pulsaret propterea: Patronum etiam suum, qvem limen modo Paeoniae artis adisse putem, jam penetralibus haesisse olim jactans, in coelum usque eveheret. Scilicet notae ad Pervigilium Veneris id probant; ita enim censebat [gap: Greek word(s)] . Catalogus Dravdii et similium e catalogis annuarum nundinarum Francofurtens. et Lipsiens. collectus est; in quos cum subinde retulerint typographi libros tanquam editos edendosve, qvi tamen adhuc expectantur expectabunturque in seculum, vides ex isto genere nihil certi haberi posse vel de scriptoribus vel de scriptis ipsis. Principibus Poetarum exoticorum, qvos mihi nominas, etiam accensere oportuit Titum Livium de Frulovisiis, Oratotem Ferrariensem et Poetam. Meminit Simlerus; scripsisse vitam Henrici V. Regis


page 186, image: s226

gis Angl. est in Eclogae Oxon. Cantabr. l. 2. p. 92. Sed abjungendum. tandem est. B. V. mi optime adfinis, et salve. Altenb. 25. Jul. anno 1658.

P. S. Poetam Ebolitanum e collatione duarum editionum accipis; expecto vero ut ad me redeat suo tempore.

EPISTOLA LXXI. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. Salve Magnifice REINESI, Dn. Evergeta et Affinis [gap: Greek word(s)] !

AD Matthaei Vindocinensis aetatem perdagandam opto summis votis, ut Monchiaceno quantocyus potiaris tandem. Illum Casp. Cunnadus, Medicus et Poeta Breslaviensis, Millenario 1. Prosopograph. Melicaep. 192. nescio quo autore ait, Abbatem ad D. Dionysii Lutetiae fuisse: Etsi in Nomine dupliciter erret, Matthiam Vindociensem appellitans. Eorum si Catalogum haberemus, forte et hîc juvarent. In Sarcinulator sane erravimus, fateor. Si uno verbo Magn. T. Indicis Britoniani erratum esse innuisset, statim expediissem rem. Nunc cum ad illum diu non recurrerim, nec de flexione vocis, sed significatu saltem, literas raptim legens, agi arbitratus fuerim, non potui dispicere, uter nostrum et ubi errasset. Jam vero omnia sunt clara. Subjecerat mihi viginti abhinc annis ante visum ipsum Britonem, ex Heringio puto de Molendinis aut aliunde, ipsam. vocem Sarcinulator amicus hîc quidam. Eam in schedas, integro versu incognito, retuleram non tamen, ut nunc video demum, in Indices Lat. Linguae meos, indeque infixeram memorie. Quae itaqve ei tamdiu inhaeserat, non potuit, cum in Indiculo liturario ab ipso Barthio confecto (quem hîc inspiciendum mitto, et ob alias causas adservabo) eam reperirem, notatam ibi a me nota viridi colore, et vix agoscibilem, judicari falsa a me, praesertim cum tot occupationes et Typographorum festinationes non semper paterentur adhiberi textum ipsum. Gratias autem ago ingentes uti pro vocum desideratarum exemplis, ita pro monitione ista Magn. T. Amplit. Sane hoc [gap: Greek word(s)] non facile alias advertissem, fretus praescripto


page 187, image: s225

memoriaque vocis antid hac arreptae, erratique malesecurus. [gap: Greek word(s)] Aurelianis placet. Nam et Episcopi [gap: Greek word(s)] Nomen esse vix mihi persvadere poteram. Quia tamen Parisius et Santonus et Vindelicus [gap: Greek word(s)] ita usurpantur, de quibus Scaliger ad Auson. et Brovwerus ad Fortunatum, etc. forte et Aurelianus ejus [gap: Greek word(s)] est; praesertim cum ANUS desinentia solentior quam ANIS occurrat. Nam in [gap: Greek word(s)] Cenomanis penultima breviatur. Virtutifex dici posse non nego. Quia tamen idem Fortunatus altero loco, Cap. nim. 18. p. 126. virtutiferum pignus ait, his verbis: Ita virtutiferum pignus solemniter exceptum, et habitum a civibus etc. sinam ei pace A. T. Mae. hoc et altero loco. In isto Fortunato observavi in praefatione versum Aratoris e lib. 1. 228. Unde vix Venantium Pictav. esse autumem, praesertim cum et stilus dissvadeat. Verba illa: dolent aures et scoplae humeris adponuntur, apud Fulb. Carnot. Epist. 74. ut et proximis Epistolis, prorsus non extant. Blesensis opera non habeo integra. Qvamobrem amplius dispicere nequii. Argentinensis Statii Editio est Jani Jacobi Grasseri. Voces quae ad v. 237. exciderunt ipsi Auctori, in Nonio quidem reperio, sed in ipso Barthii [gap: Greek word(s)] non sunt. Quod bona ego fide secutus sum. Referam tamen inter [gap: Greek word(s)] typorum. Petri Heliae Grammatica Tractatui Prisciani respondens cum Comm. Joan. Sommerfeld, Argentinae 1499. in 4 to crasso volumine impressa inest Bibliothecae nostrae publicae: Initium est:

Sicut ab esse rei soliti rem promere dicunt
Philosophi: Vox est aer tenuissimus ictus.
Audit quod proprie sentitur, ab auribus est vox,
Est a materia ratio prior ista, per hoc quod
Accidit, et per posterius vocem manifestat, etc.

Eam his diebus vidi, sed non sum ob brevitatem temporis perspeculatus, proximo autem Deo dante otio revisurus. De Ziegnero nostro nuncius perquam tristis accidit. Vovemus meliora! B. Vale, Incomparabilis REINESI, [gap: Greek word(s)] et subitae ac subidae scriptioni huic ignoscentiam indulge sis. Dabam Cygneae d. 22. Julii 1658.



page 188, image: s228

TH. REINESIUS. CHR. DAVMIO. S. P. Cl. Vir, Adfinis amicissime.

AGnoscis ergo in Sarcinulator errorem vestrum? Poteras igitur abstinere coloribus, quibus diluendis negotiu aliqvod facessebas mihi: cui verum impugnari et negari manifesta pertaediosum accidit; temporis jacturam habenti pro re gravissima ommium. De [gap: Greek word(s)] Avrelianis idem est: Scripseram jacere hac forma apud Aimoinnum. l. 2. c. 1. et Herricum; hinc colligendum erat tibi, [gap: Greek word(s)] Avrelianus apud Vindocinensem corruptum esse, et hoc vocabuli cum desinentia IS reponendum. Verum non adquiescis, saltem ut custodias thesin. Frustra: exempla enim Parisius, Santonus, et his similia, dissimilia sunt: fieret enim ad horum modum Avrelius, urbis nomenclatura. (quod nec improbarem, si quacunqve avtoritate juvaremur:) non Avrelianus. Coenomanis ob similem desinentiam dedi pro exemplo; non quod eandem syllabae penultimae qvantitatem in eo et [gap: Greek word(s)] Avrelianis esse putarem: qvanqvam non absurdum apud me fit credere ista secula [gap: Greek word(s)] A in ejusmodi modo corripuisse, modo produxisse: fuere enim, ut nosti, in omnibus [gap: Greek word(s)] et licentiae nimia. Petri Heliae Grammaticam; cujus initium mecum communicas, pro quo ago gratias, a Vocabulario [gap: Greek word(s)] cujus principium nuper dabam, differre patet. Est ea in bibliotheca Colleg I. Caji et Gonelli Cantabr. Vol. 57. apud James. in ecl. Oxon. Cantabr. l. 1. p. 102. In [gap: Greek word(s)] Evbuli Mysis non haeret sermo, uti visum Animadversori ad v. 288. Theb. 1. si [gap: Greek word(s)] repetas [gap: Greek word(s)] , campus sev solum Thebanum, [gap: Greek word(s)] ; i. e. domicllium virorum [gap: Greek word(s)] . Jacetqve iisdem de re eadem verbis hic versus in ejusdem Evbuli Evropa. Qvare nihil mutandum. In 30. versu Iegam cum Casavb. [gap: Greek word(s)] . Non hoc vitio vertitur Boeotis, quod de die comedant, sed qvod tota die [gap: Greek word(s)] ut loqviquitur Diphilus ibidem, quod totos dies comissando et luxuando comburant. Casavbono, qui dubitat quid faciendum stante sua emendatione, quam habeo pro verissima, voculae [gap: Greek word(s)] , dixero: [gap: Greek word(s)] . Fragmentum istud, ut innumera apud Athenaeum alia, mutilum est, deestqve minimum una vocula quae facile excidere potuit


page 189, image: s227

librariis et editoribus, [gap: Greek word(s)] , i. e. gulam et inferiorem gutturem vel utrumqve guttur habentes vicina: qvod aliud fere non agerent, qvam qvod vorarent et ventrem facerent. [gap: Greek word(s)] stercorum conceptacula et emunctoria. De defectu voculae, qvam dixi, aliud ejusdem Evbuli in Cercopibus ibi dem testari potest. Tum avtem vere haerebit sermo, si perfectum esse putes cum Animadversore. Etsi enim [gap: Greek word(s)] pro gulosis recte fortassis intelligantur; tamen [gap: Greek word(s)] dici [gap: Greek word(s)] quomodo adstruetur, (vox enim [gap: Greek word(s)] loci vel partis in humano corpore locus est:) et qvo referetur [gap: Greek word(s)] ? Verba, Dolent avres, de qvibus qvaerebam, sunt Petri Blesensis; quod interea e Cerda et Vossio intellexi. Memini legere Rhetorum e veteribus qvendam, ob vehementiam et [gap: Greek word(s)] in cavsis perorandis agnominatum fuisse [gap: Greek word(s)] (alius ob eandem cavsam [gap: Greek word(s)] , alius [gap: Greek word(s)] dictus fuit:) i. e. cultrum coqvinarium, macellarium, lanionium: ecqvis autem ille? an latet inter Sophistas Philostrati, quos Graecos non habeo. De insolentia [gap: Greek word(s)] ANIS nihil dicis: Ecce enim Ambianis, quam nos hodie Ambianum, in Diplom. Caroli M. in vita Ludov. Pii. cap. 1: Sive Parrhisius sive Ambianis. Apud AEthicum: Oceanus Occidentalis habet famosa oppida Hispalim, Caesarensem, Ambianis, Tungri: et sic in Itiner. Anton. Chronicon Turon. mscr. inter Normannica Duchesnii f. 36: Normanni Francian pervagantes Ambianis, Atrebatis, Corbeiam, Cameracum, Tarvennam destruunt: sic et f. 4. Eodem modo Lunis Italiae civitatem nominat Gvilh. Gemmetic. l. 1. c. 9: et urbem Lunis devolvuntur. [gap: Greek word(s)] . Bene V. mi carissime Adfinis et Salve. Altenb. 25. Jul. anno 1658.

EPISTOLA LXXIII. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. S. P. et O.

INcomparabilis REINESI, Dn. Adfinis et Evergeta beneficentissime et pl. colende! Literas M. T. Ais. cum Poeta Ebolitano recte accepi. Illum mea manu describam, ut servetur [gap: Greek word(s)] , nec concedatur


page 190, image: s230

puerorum, verorum Maculonum, manibus; statimqve, ubi absolvero, domuitionis memor sit faxo. Haerebit autem bona, ut spero, cum M. T. Ais. pace integram Hebdomada, si non paulo ulterius, mecum. Tortor enim hypochondriacus meus continuatarum sessionum et scriptionum impatientissimus est: ideoqve nolenti volenti studiorum et laborum justitium aliquod per intervalla imperat: et intercurrunt praeterea insperatae saepe ad alia avocationes. Apud Simlerum Video laudari Eustasii (puto Eustachii vel Eustathii) Materensis Carmina de Bajanis thermis, quibus qvaeqve morbis medeantur, excusa Venetiis cum diversis de Balneis: Scriptoribus: Qvos tamen nunqvam oculis usurpavi; praeter, modo iis insit, Joannem Franciscum Brancaleum Neapolitanum, cujus Dialogum, quam salubria Balnea sint ad sanitatem tuendam, tum ad morbos curandos, Romae 1534, in 4. excusum habeo. Geraldi de Solo (qvem Gallum, Medicum et Professorem Gymnasii Montis Pessulani nominat Casp. Cunradus Millen. I. Prosopogr. Melicae, p. 170. aitqve, nescio qvo autore, floruisse A. C. 1470. Qvi annus cum A. T. Mae. annotato non convenit; sed is auctor non semel in talibus [gap: Greek word(s)] :) versus ab Arculano in l. IX. Rhasis ad Almans. c. 17. fol. 58. b. citati hi sunt:

Dum fluit ad pectus, dicatur rheuma catarrhus,
Ad fauces branchus, ad nares dico coryzam.

[gap: Greek word(s)] ejusd. Arculani, c. 29. fol. 94. a. haec est; ut integra adscribam verba: Medicinae autem prohibentes ortum pilorum postqvam evulsi sunt, multae ab autoribus recitatae. Una est ex rubigine ferri cum saliva distemperata, vel limatura ferri cocta cum aceto, vel ferrum calcinatum, sive crocus ferri coctus cum aceto. Secundum est sangvis ranae proprie in cannetis habitantis. Tertium est tinea canis, seu LENDINES canis contusae et loco applicatae, etc. Ludovici Bigi Pictorii Ferrariensis, Bonae mentis Scriptoris, et diserti Poetices, Satyrica Epigrammata possideo apud Frobenium Basil. in 4. excusa. ut et opusculorum Christianorum Libros 3. Joh. Fr. Pico, Alberto Pio Carporum Principi, et Gvidoni Ubaldo Urbin. Duci, dicatos. Ex iis non pauca Scholae suae Christianae Basileae aliquoties editae inseruere Joh. Süsenbrot. et Joh. Gastius. Item Janus Gruterus Tomo I. Poet. Italorum, a pag. 404. ad 436. Leodeg. a Qvercu qvoqve in Floribus Epigrammatum.


page 191, image: s229

Caetera ejus, qvae memorant Gesnerus et alii, ad me nondum pervenerunt. Amo eum ob pietatem et Sacrae Scripturae Commendationem, raram eo tempore apud Italos avem. Qvem amorem Mantuanus qvoqve Medicus, Bapt. Fiaera, apud me meretur libris qvatuor suis de Deo-Homine, et Evangelica Historia versu heroico ad Adrian. VI. non inerudite scriptis, et Praefat. nonnihil in Papatum (qvod et ejus Carmelita fecerat) scripta. Ursinum ex Simlero, et M. T. Ais. Apologia et nescio qvo alio, qvi nunc non succurrit, novi. Vidi autem nunqvam. Didascalus, qvem primum hoc anno vidi et allo cutus sum, per literas alioqvi mihi cognitissimus, et ob candorem, qvem expertus sum, multiplicemqve Doctrinam magni habitus, serio se poenitere coram mihi dixit scriptorum a se versuum illorum suorum, qvos jubente Rivino ita effudisset, optabatqve, ut, si daretur, abolere posset penitus. Nec torus post illa tempora fuit Rhyakini; etsi offensionem, ut placidi ejus sunt mores hominis, qua potuit vitaverit. Si [gap: Greek word(s)] exclamabo cum illo: [gap: Greek word(s)] ! Sit ejus memoria [gap: Greek word(s)] . Sed abrumpendum est. Bene et diu Vale, literarum Stator unice, et favere perge. Dat. Cygn. d. 26. Jul. 1658.

EPISTOLA LXXIV. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. et O. Cl. Vir, Adfinis amicissime.

DEponitur hodie ZIEGNERUS, hei! noster: cui extremum officium hoc praestare non potuisse magno id mihi dolori est, et moerorem qvo tantum non mersus sum, cumulat; teneor enim langvorculo, qvi domo exire prohibet. Verissimum est Gerardum a Solo floruisse in Monte Pessulano circa a. 1340. ad quod tempus eum referebam. Johannes enim Gradius e Ferrariis Mediolanensis, qvi ao. 1450. in summa dignatione fuit apud Franc. Sfortiam Mediol. Ducem, (is obiit ao. 1464. 13. Jul.) Ejus meminit passim cev dudum defuncti. Hodie manuscro. meo istius Practica Geraldinae sub finem inserta eâdem manu legi ista; completam eam esse anno incarnationis Dni. Mo. CCCLXXX. fer. 4. post festum beati Viti in laudabili


page 192, image: s232

dabili studio medico Montis Pessni. Nihil igitur quaerendum ultra. Versus qvos tanqvam ejus ex Arculano recitas, sunt Dd. Salernitanorum: quos vide de sanit. conserv. c. 82. Omisit autem Gerardus eos nominare ob simultates qvae Scholae suae cum Salernitana erant. Joh. Herculanus Veron. eodem pene tempore qvo Gradius, nim. sub Borsio Ferr. Mutinae et Regii Lepidi Duce creato ao. 1450. floruit. Qvaesitum tuum de lendinibus carnis solvere non poteram; alterum de lendinibus canis possum. Lendines sunt tineae, ricini, [gap: Greek word(s)] insecta tenuissime inhaerentia cuti canum: Plin. Val. l. 1. c. 23. aratrifranges (adi Var. l. 1. c. 17.) videtur adpellare: qvanqvam hos de oestris exponere malim, qvi volatiles sunt. Multa ibi leges de usu earum ad prohibendam pilorum renascentiam testimonia. Super numerum esto et hoc Nic. Nic. Flor. tr. 5. s. 3. c. 12: Qvidam dicunt pilos non ultra a nasci, si radice jam extracta ungatur (locus) sangvine testudînis vel cum lendinibus caninis: et sunt tineae, qvae tiniosam faciunt cutem canis. Idem volunt Octav. Horat. qvem vocant, l. de Phys. scientia, cum scripsit: Evulsus oculo pilus niger, canos nasci non sinit, si sangvis ejus loco pili evulsi imponetur: ita e mscro. Com. a Nuenare edit. Argent. a. 1532. Legendum autem; Evulsos oculo (palpebris) pilos tinea canis nasci non sinit, etc. De Eustasio avtore Carm. de thermis aliquid, ni fallor, est in mscro meo Poetae Ebolitani. Isengrinium antiqviorem Gvilhelmo eo, qvi ao. 1564. Chronica patriae urbis Spirae edidit Dilingae; duas etiam Magdeburgensibus oppositas Hist. Eccles. Centurias, Monachii, nondum novi. Investigandi rhetoris cum cognomine [gap: Greek word(s)] gratiam tibi nunc facio; repertus autem est apud Lucian. in Symposio Cleodemus Peripateticus [gap: Greek word(s)] Decuisset potius culpam non admittere, qvam admissae veniam petere. Indignissime me habuit totus Coetus iste, non tantum justissimae causae meae defavendo, sed et gravissimis praejudiciis eam onerando, in gratiam scil. Poetae sui, prae qvo, etsi hominem impurissimum esse scirent, neminem alium nomen aliqvod habere intererat Academiae; Ejus jurisdictio si mihi agnoscenda esset, mallem ad ultimos Barbarorum fugere; Ita nihil sani, justi, aeqvi, veri apud Istos reperi: inhorresco etiam cum vel nomen audio, et ex animo derestor penitissimos hypocritas, Christiani nominis maculas. Scholae Christianae e Poetis sacris collectae avtor


page 193, image: s231

fuit Joh. Gastius Brisac. Ecclesiae Basil. in parochia S. Martini minister: scholia vero ad eam dedit Joh. Süsenbrot. Ursinum quando. voles commodabo; qvin et carmina virtutes insigniorum confectionum, theriacae, Mithrid. athanasiae, hierarum, Philonii, salis sacerdotalis etc. continentia mscra. Versus quos margini practicae Jeraldi c. de catarrho illitos in altero meo cod. dicebam, hi sunt:

A nimio potu caveant qvos rhevmata vexant.
Plus vigilent, sitiant, semper sint esurientes.
Balnea, fomenta fugiant sompnumqve diurnum
et motus nimios, frigus post prandia vitent.

Bene Vale, mi carissime Adfinis, et Salve. Altenb. 28. Jul. ao. 1658.

P. S. In alio Cod. mscro Practicae Jeraldinae sub finem adscripsit, qvi eam pro se et suis descripsit Joh. Vinck de Sulzfeldt, post med. D. ao. 1473. decima nona mensis Augusti, editam eam esse ab excellentissimo Phys. Professore Magistro Gerardo de Solo in monte Pessulano, anno Dni Mo. CCCO. qvadragesimo septimo. Qvare qvod ex altero Cod. de anno 1380. recita, vide complemento istius descriptionis intelligendum est. Vixit iste Joh. Finkk in scholis Italiae, Paduae inprimis ao. 1466. et stetit ibi continuando annis fere qvinqve: biennium etiam exegit Romae apud Nic. Didonem de Arimino, Papae Sixti medicum, cujus se substitutum dicit fuisse propter videre Practicam ao. 1472. Medicinam factitavit Aichstadii opp. Episc. in Bavaria; Noribergae etiam aliquando haesit.

EPISTOLA LXXV. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. P. Cl. VIR, Adfinis amicissime.

IN latumias damnatus esse videor mihi, cum homunciones, sex seculorum tenebris sepultos, larvas monachiles, et pavcorum, eorumqve scabrosorum versuum inficetos scriptores extra sua clavstra nemini fere nominatos, qvaerere jubeor et in clara luce sistere. Dubito an pletiqve istorum, de qvibus laboras, cura nostra digni sint; desidero ideo etiam in Collectoribus Florilegii Poetici, qvi Virgilium, Horatium, Statium in unum fascem cum Alano, Palponista,


page 194, image: s234

Nigello contruserunt, judicium: tantundem erat rosis liliisqve carduos et olentes porros miscuisse. Deficimur etiam ad indaginem rite faciendam idoneis instrumentis, nim. Ecclesiarum, Coenobiorum, Abbatiarum, et Familiarum archivis, Breviariis, Obituariis, Matriculis, Indicibus et Rotulis, in qvibus nomina Collegiatorum, Fratrum, Praebendariorum, pro anniversaria commemoratione, scribi olim solebant, servandis ante altaria; qvae pleraqve intra Pontificiorum manus haerent, et difficilem hanc nobis provinciam reddunt. Privata enim ejusmodi e Vulgatis Historicis vel frustra sperantur, vel magno cum labore et attentione singulari eruenda restant. Conferent, puto, nonnihil Bibliothecae Cluniacensis, Lerin. Mariana, Cartusiaena, Floriacensis, Oxoniensis, Cantabrig. et aliae editae. Apud Ordericum. Vitalem Arma, Duces, Monachos, si qvaeris, Prosbyterosqve intra annum 1050. et 1150. invenies, praesertim Gallos, Normannos, Britonas, Anglos. Satiram, Sacrilegis Monachis, Walonis seu Gvalonis Britannici esse coastat e Balaeo. In ea Hugo Diensis, cujus patrocinio et judicio se tuetur, fuit urbis Diae seu Deae Vocontiorum in Burgundia, Prov. Vienn. 1. Episcopus, sedente Greg. VII. P. R. qvi incepit anno 1073. Magni habitum a Gregorio fuisse, adparet ex hujus Epistolis, qvae T. 3. Concil. Bin. Colon. collectae legi possunt: constitutum Sedis Apostolicae Legatum per Gallias; praesedisse in Syn. Lingon. anno 1077: cum Amato Oloronensium Ep. in Burdigal. anno 1079. (ita Massonus in Not. Episcopat. Galliae; Mihi Synodus vel Concil. tum Burdigalae non fuisse videtur:) et anno 1080. factum archi Ep. Lugdun-Primatem Galliarum. Non est: hujus scriptionis omnia ejus Viri huc infercire; habes, ubi dixi, apud Order. Baron. alios: obiit anno 1106. fide Chronicorum S. Stephani cadomensis. Otthonem Svessionensem frustra qvaesiverimus: librarius Iuscitiosus fecit, ut tanto labore qvaesitum nusqvam tamen invenire possemus. Nimirum scripsit Otto, pro Orso. Orso, Urso, archiEp. Svession. de cujus exavtoratione facta anno 1080. in Synodo Meldensi successore Arnulpho per Hugonem archiEp. Lugd. et Legatum Apostolicum, videndus Baronius. Habes ergo coaevos Hugonem Diensem, post Lugdun. et Orsonem Svessionensem, qvos tanqvam patronos suos laudat Walo, tempusqve natae Satirae inter on. 1070. et 1081. Ab Asto alius est Magister Odo Svession. Abbas


page 195, image: s233

Ursicampi, post Episcopus Tusculanus: cujus Homiliarum duo Volumina extare dicunt: fuit autem sub Evgenio III. P. R. qvi incepit anno 1145. desiit vivere anno 1152. Possevinus ignorare se qvis. fuerit, et qvando; fatetur. Eundem Walonem esse avtorem epicedii Wilhelmo Comiti Flandriae, qvi in obsidio Alosti contra Theodoricum Alsatium cecidit anno 1128, etsi adfirmet Huntindon. scripti non crederem, nisi eidem tribueret Chron. Jorvalense. Scripsit igitur Carmen hoc post Satiram anno plusqvam qvinqvagesimo, exemplum Poetastri vetuli. Urso archi Ep. Barensis sub Greg. VII. laudatur ab Orderico l. 7. et Baron. sub anno 1091. Urso Januensis alibi nominatur; est et inter nomina virilia Alemanniae veteris. Ursonis aphorismum. 44. in qvo reddatur causa, cur res rubrae moveant suum simile, scil. sangvinem, laudat Joh. Anglicus in Pract. p. 841. Ursonem qvi de urinis scripserit nominat cum Mavro, qvi item, AEgid. Carm. de urinis extremo. Clericus, eorundem temporum, circa an. 1120. Poeta est Hugo, dictus Clericus, scriptor vitae Norberti, Praemonstratensium Patriarchae, et successor ao. 1134; extat ea apud Surium. Hisce copulandi sunt ab Orderico laudati, Blittero Flandrita, Gerojus Grossivus, et Johannes Rhemensis. De Isengrinio nihil habeo, nisi Germanum fuisse ex Alemannia, Isincrin, Isinger, Isingeri, Isingerin, adpellatio virilis Alemannis usitata, toties est in chartis Alemann. et Tradition. Fuldensibus. Iso est [gap: Greek word(s)] Rapularius, est Ratugarius, Radugarius, Ratgarius, Ratker, Radgaer, Hruadgaer, Ruadeger, Ruodger, Ruadachar, Roadger, Rutker, Rogerius; pariter Alemannicum virile nomen ita varie pronunciatum et scriptum: nominavi tibi hominem; reliqva ejus per Te indaga. Theoduli eclogam cum Manuali Biblico editam Francof. ao. 1618. deforme opusculum esse et neavosum prae suo apographo dicit Labbeus; id vero utinam videamus! Zosimas fuit anachoreta, qvi funus Mariae AEgyptiacae curavit: Ea vixit Imp. Justino seniore: habentur Acta in Vitis PP. et metro descripsit Hildebertus Cenoman. Praeter haec qvoqve, qvae nondum edita sunt, in Codd. Regiis et Vignerianis, Versus ad B. Virginem, de Theophilo Christum negante, de Hildefonso Ep. Toletano, de infortunio sive de exilio suo, de anima, de crystallo, de instabilitate mulierum. De Sacramentis vero in Vol. 74. bibl. Coll. S. Bened. Cantabr. M. Bernhardi Silvestris megacosmus et microcosmus est in Vol. 5.


page 196, image: s236

bibl. Domûs S. Petri ib. Formula honestae vitae, et qvaedam Grammatica ordine alphabetico in Cod. R. 954. Mahometh relatio est de Mahomete, qvae mscra. in Cod. Puteaneo. Est et in Cod. Vigneriano Vita Mahometis et Nicolai apostatae scripta versibus Leoninis. Gvalterus de Castell. etiam reliqvit librum de Mahumetho, qvi M S. superest in monasterio Affligemensi. Voss. de Poet. pag. 74. Pamphilum de amore versu hexametro e membranis promittit Labbeus P. 2. Coronidis Poeticae se inserturum. Titulus libri, puto, est. Odonis Avrelian. Ep. versus e Cod. Vigner. producet Idem. Cum hoc vixit Godefridus Rhemensis pariter Poeta. Nilichini, qvem aliqvando mihi nominabas, nomen dubito qvod recte expresseris. [note: Vera adpellatio hominis est Gvakelinus, Gvaschelinus, VValchelinus, VVanqvelinus; nota ex Anglicanis: de qva m. Sept. ao. 1660. ad Thomasium Prof. Lips. egi. ] Magistri Qvalichini historiam de Alexandro rege, elegiacum carmen esse in bibl. Naudaeana refert Labbeus: incipere; Stellarum curis AEgyptus dedita qvondam: continere multa mlilia versuum: desinere sic:

Historiam dictam dictavit carmine qvidam
Qvi Qvalichinus nomine dictus erat.
Post natum Christum sunt anni mille ducenti
terqve duodeni qvando fit istud opus.

Adparet fabulosum scriptorem veterem, nisi plures sunt (usqve adeo variant mscra.) rerum Alex. M. de qvo in Supplem. Hist. Graec. [gap: Greek word(s)] factum a versifice isto [gap: Greek word(s)] . Historiam Alex. Magni de praeliis editam Argent. ap. 1489. cujus initium est de AEgyptiorum sapientia seu magia, qvale etiam Graecae scriptionis est, qvam Callistheni tribuunt vulgo, expressit iste. Lavdas alicubi Gerh. Vossium de Notis ad Vellejum. Mihi Isaacus de iis notus est, inqve iis depectit [gap: Greek word(s)] . Hildebertum Cenom. agnominas de Lavardino, et sic alii, qvoqve. Ordericus vero Vitalis freqventissimi de Lavarcejo: qvid eligendum tanqvam verius? Dic qvoqve, qvis Bonadus Santon, scriptor Monodiarum? qvis Genticus, qvi de viris illustribus? Avrelianis [gap: Greek word(s)] ut Turonis, Pictavis, Santonis, Lemovicas, est et apud anonymum de gestis Normannorum ante Rollonem sub ao. 855. 865: Aldrev. Flor. 1. de mirac. S. Bened. Adelarium adpend. ad Adr. Ademanum mon. S. Eparchii Engolism. in Chron. Aimoinus tamen et alii etiam


page 197, image: s235

Avrelianos dicunt. Sed satis horum. Bene Vale, mi carissime DAVMI, et Salve. Altenb. 9. Aug. ao. 1658.

EPISTOLA LXXVI. EIDEM. S. P. V. Cl. Adfinis amicissime.

CIrca Poetas medii et infimi Barbariei aevi, qvae a me reqvirebas, tentabam nuper nonnihil: felicius ariolarer de talibus, si ipsum Florilegium, in qvo allegari eos dicis, videre mihi per Te liceret. Hoc vero penes Te est. Si indicium qvod est Henricum Samariensem natione Gallum fuisse, dixerim monachum fuisse alicujus Coenobiorum, qvae in insula, qvam facit Rhodanus, aliqvot fuere, vocabulo Camarias: gesta Norm, ante Roll. sub ao. 859. Ottho, qvem inter eos nominabas, fortasse fuerit Fossatensis ille, qvi S. Mavrivitam prosa et carmine descripsit: item S. Benedictae martyris et B. Wilfridi. Laudantur etiam Odonis Avrelian. versus; eiqve [gap: Greek word(s)] Godefredi Rhemensis elegiae: qvando vixerint, nondum compertum mihis Franc. Belleforestius et Carolus de la Savssaye, qvi successiones Epp. Aurelianensium; vel Jacobus a Gvisia, et Demochares, qvi universim omnium per Gallias descripsere, dicent; In meo XXIV. Epp. Aurel. Catalogo nondum comparet Odo. Silvii cujusdam versus de cognominibus Salvatoris extare inter libros mscr. biblioth. archiEp. Tolosani annotavit Labbeus: an Johan. illius Silvii Fevrnâ-Flandri JC. qvem carmina evulgasse refert Marchantius p. 61? Idem Marchantius minimum [gap: Greek word(s)] Poetarum Flandrorum suggeret, si colligere voles. Dubito Johannem Saresb. in Nigelli Brunellum commentatum, qvod dicit Balaeus, esse. Johannes n. sec. Balaeum. (cum qvo consentit Rob. de Monte adp. ad Sigeb.) obiit ao. 1182. Brunellum vero Wilhelmo de Longo-Campo Episcopo Eliensi, qvi factus est a Richardo rege Angl. ao. 1189. obiitqve ao. 1197. in exilio prope Pictavim sepultus in Abbatia de Pinu, inscripsit Nigellus. Idem Balaeus memoria qvoqve labi videtur, cum Evtheticon (forte Nutheticon) metricum: Si mihi credideris lingvam cohibeto, tribuit Salesberiensi. Nam alibi Nigello id adscribit. In Florilegio tuo an reperitur hoc distichon, et cui tribuitur: [gap: text missing (one page; cf. supra p. 160)]


page 197 (recte 199), image: s237

chid. Rothom. Rob. de M.

In Chron. Norm. sub ao.

1177. vocatur Radulfus de.

Wallevillis: ap. Hoved. de

Warneville.

1197. Jordanus de Hommeto:

qvi obiit ao. 1214. Chr.

Norm.

Turonensem archiEp. cui Tobiam metrificatum inscripsit Matth. Vindocin. successorem Gosii, Josii, vel Goscionis, qvem ao. 1166. fuisse scribebam, reperi tandem, cum minime qvaererem. Ille nim. Bartholomaeus est, qvem ao. 1175. Concilium habuisse cum Epp. Britanniae Rhedonis annotavit diligentissimus scriptor Rob. de M. l. d. Hinc de aetate Matthaei certi esse possumus. Haec, mi carissime adfinis, volui nescius ne esses. Optime Vale, et Salve. Altenb. 18. Aug. ao. 1658.

P. S. Lego apud Pap. Mass. in Netit. Epp. Galliae vel apud Hoved. f. 531. potius, clericos Dolanos in min. Brit. in Synodo Abrincanâ ao. 1173. contradixisse archiep. Turonensi, qvi contendebat Dolensem Ecclesiam ad suam metrop. Sedem pertinere. Agitata eadem lis est in Conc. Lugdun. III. Abrumpere hic cogor; caetera alias. Iste Turon. fuit idem ille, qvem qvaerimus, Bartholomaeus. Alexander qvoqve III. P. M. qvi incepit ao. 1061. desiit ao. 1071. Epistolam dedit (ea est no. X. Edit a Massono, in t. 3. Concil Binii) ad G. Rhem. B. Turonensem, qvi ipse est toties desideratus.

EPISTOLA LXXVII. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. et O.

REcte judicas, Magnifice et Ampliss. REINESI, Dn. Patrone, et Affinis pl. honorande, monachicos istos rancidosqve versifices Eruditorum cura vix esse dignos. Supersunt enim in optimis aurei aevi et seqq. temporum Scriptoribus talia tantaqve, qvae certe nondum occupata hactenus meros sibi Scaligeros, Salmasios, Reinesios


page 200, image: s238

etc. postulent, ut illi ultimi aevi Tenebriones juste ideo seponi qveant. Nec curam aliqvam accuratiorem a dignioribus occupato urgemus: Tamen si qvid forte varia sive Historicorum, sive Philologorum, sive Monasteriorum adeo monumenta ad alios et potiores usus legenti ruspantiqve obiter occurrerit, qvod ad ejusmodi homines (si non ob aliud meritum, at ob istud, qvod et ipsi non plane veterum lectione abhorruerint, eamqve procul dubio suis commendando qvantum in ipsis fuit, et seculi mali mores permiserunt, conservarint; cujus qvidem clara testimonia praebent praeter alios Everhardus in Labyrintho, Collector Anonymus ejus qvod saepius nominavi Florilegii, Alb. ab Eyb. in Margarim Poetica, Jacobus Magnus in Sophologio. Vinc. Belvac. in Speculo Moralin, et forte, si haberemus, Gaufredus, cum Vindocinensi in Poetriis suis, ut caeteros taceam:) inclarandos aliqva, faciat, facili suppeditatu (aliunde enim a nostratibus qvis speret?) expectamus: ut et sic alter alterius ope qva pote juvetur, et ejus aevi res clarius innotescant. Qvare pro tanta doctrinâ, mihi certe stupendâ, vel hac solâ Epistolâ mecum communicatâ, ingentes debeo gratias, singularesqve decino laudes, cum aliud contra nihil valeam. Ad caetera, qvantum negotiola mea agminatim aliquando ingruentia patiuntur, paucis respondeo; Optare licere tantos Voluminum thesauros, qvibus in Tuis, Vir Summe, literis salivam moves, si potiri non liceat. Atqve utinam Labbaei saltem octiduanum conspectum usumqve benigna fata concederent! Mahometi, vel ex de eo Carmine, ut rectius loqvar versus Leoninos producit Florilegus. Eos igitur arbitror, qvi in Codice Vigneriano haberi memorantur. Pamphilum, qvi de Amore Elegiaco carmine scripsit et a Beda, observante Barthio, citatur, Goldastus Pamphilum Maurilianum Membranarum fide in sua Anni 1610. Editione appellitat. Ego vero Tecum, [gap: Greek word(s)] REINESI, facio, Titulum potius Libri, qvam Autorem Pamphilum autumans, et Maurilianum forte e Maximiani, qvo cum et istum Pamphilum olim editum vidi, ut sociennos veteres fuisse appareat, nomine, membranis irrepsisse praeterea suspicor. Nec puto obstare, qvin idem cum Labbaei existimandus sit Scriptor, etsi hexametro suum scripsisse dicat ille. Orientii hexametros laudat Sigeb. Gemblacensis, qvos tamen Elegiatos videmus. Sic Elegos, hexametros non


page 201, image: s239

semel vocat Beda in Hist. Eccles. ut lib. 5. c. 8. p. m. 212. Nilichinum Hier Paduamus, in Epitome, uti inscripsit, Sapientiae, Versilegum vocat. Sed et hic errorfacile inesse potest. Et credo Qvalichinum Labbaei esse. Qvi Hieremias licet in multis accuratus, Editorum tamen incuria vitiatum non incredibile sit: Qvod et non semel observavi. Laudat hic incertum Versificem aliqvoties, qvi incipiat: Astrolabi. Qvi cujus census et commatis sit, ignoro; Forte et ejus indicium praebeat Labbaeus; a qvo alia talia jam didicimus. Gerhardi Vossii Notae ad Vellejum editae sunt Lugd. Bat. 1654. in 120. Eas habeo appactas Savilio in Tacitum. Isaaci nullas vidi. Et ajebat Graevius sperari Gerhardi alia edenda. Francisci Bonadi Santonis Monodiae in Galliis editae sunt. Habemus in publ. Bibliotheca geminam Editionem Epistolarum Pauli carmine versarum. Pauca qvaedam ejus Gruterus Deliciis Gallicorum Poetarum inseruit, Tomo I. a. p. 652. ad 656. De eo videnda Gesneri Bibliotheca. De Gentice memoriae nunc nihil subit. Indagabo per otium. Hildebertum Cenom. de Laverdino nominat Bernardus Morl. et ex eo G. Fabricius: Hildeb. de Lavardino Franc. Juretus in Testimoniis Vett. de Ivone Carnotense. Sirmondus ad Epist. 23. Gotfridi Vindoc. l. 3. ita notat: Lavarzinum) Lavarzinense castrum in Vita (eam e Membr. edidit Rivinus, ubi tamen Lavardinensi scripsit:) Ildeberti, cui Patria fuit Lavarzinum, sive ut hodie loqvuntur Lavardinum, Monti aureo in adversâ ripa finitimum. Hildeberti de Exilio suo Excerpta ex Vincentii Spec. Hist. edidit Rivinus: praetervidit et omisit alia ex Spec. Doctrin. l. 5. c. 107. et 118. addenda. Ultinam Galli reliqva publicarent! Ad Aurelianus pro Aurelianis defendendum forte faciant Exempla, qvae dictus Vossius ad Vellej. p. 109. adducit: Teutones et Teutoni: Santones, et Santoni: Mediomatrices, et Mediomatrici: Tectosages, et Tectosagi: Volocasses, et Volocassi. Ita et Atrebatis, non Atrebatibus, apud Caes. in MSS. extare ibid. ait. Ut ita, qvia Heringius in duob. MSStis Avrelianus reperit, utraqve usitata fuerit et haec hîc toleranda sit [gap: Greek word(s)] . Non tamen pertinacius haec tueor. Propono saltem ut incidunt festinanti. Sed abrumpere cogor. Bene vale [gap: Greek word(s)] , et nugas meas patienter lege, meqve porro ama. Dab. Cygneae d. XVI. Aug. 1658.



page 202, image: s240

EPISTOLA LXXIX. [sic] TH. REINESIUS CHR. DAVMIO. S. et O. Carissime Adfinis.

VIx domo mea pedem extulerat gerula, qvae nuperrimas ad Te meas avferebat, et calculum, qvem de Lexoviensibus Epp. tibi posueram, valde turbare mihi videbatur Rob. de Monte. Nominat enim inter Praesules, qvi actui coronationis Henrici Jun. 2. Regis Angliae anno 1170. Londoniae apud Westmonast. celebrato adsistentes ministrarant, Bartholomaeum Lexoviensem. Fiebat id cum nonnullo rubore meo, qvi Te fefe Ilissevel fallere voluisse videri sic possem: cum ab utroqve, [gap: Greek word(s)] ! per omnem vitam meam, fuerim et sim alienissimus. Sed bene! subitarium hunc metum [gap: Greek word(s)] mihi solvit divina Critice. Pervideo enim librarii id facinus esse, qvi Bartholomaeum Lexoviensem pro B. Exoniense dedit. Bartholomaeus enim Iscanus Episcopus Exon. factus ao. 1161. teste Parisio, interfuit Conventui Northamtoniae ao. 1164. qvô causa Thomae archiEp. Cantuar. accusati a Rege de violatis consvetudinibus Angliae judicabatur: et post cum expiandum esset summum Cantuariae templum caede Thomae pollutum, sermonem ad populam habuit ao. 1171. teste Rad. de Diceto; recensetur is inter Bartholomaei opuscula a Balaeo c. 3. no. 24. et ex hoc a Possev. Johanni de Saresberia Carnot. Episcopo familiaris fuit; Liber ejus de Poenitentia nominatus a Balaeo, titulo Poenitentialis M. Bartholomaei Exon, Episcopi, est inter Codd. MSS. mon Longi - Pontis ord. Cistert. diaeces. Svess. Obitum ejus in a. 1184. refert R. de M. Et quomodo hic inter London. Salisb. Dunelm. Wigorn. Roff. Cestrensem Epp. Anglos omnes, poneret Robertus unum Normanum Lexoviensem? De Bartholomaeo Turon. addere debui, qvod Joscioni vel Gocio anno 1144. defuncto successerit e Decano Eccl. Tur. factus archi Episcopus. Inter repertas a Pap. Massono epistolas Alex. III. P. M. decima est ad B. Turon. G. Rem. et alias Epp. Alexander autem incepit an. 1159. desiit ao. 1185. Petrum Rigam carminibus suis Aurorae titulum imposuisse notorium est: at qvî concoqvam qvod narrat Henr. Knygthon. Canon. Leicestr. l. 2. de eventibus Angl. 6. 10. Petrum Comestorem allegorias suas super utrumqve Testam, redegisse in librum metricum qvem intitulavit Auroram?


page 203, image: s241

Error est, qvi obrepsit hominie [gap: Greek word(s)] coaevoram Petrorum, Rigae et Comestoris, Galli utriusqve. Manducatorem Poesi valuisse nemo affirmavit. Galfridum de vino salvo qvod ignorarit Labbeus, admiror. Refert enim carmen M. Gvalfredi de qvinqve partibus Rhetoricae facultatis, Invent. Dispo sit. Eloc. Memor. et Pronunc. qvo titulo est in Cod. Navdaei, ad Galfredum Grammaticum qvi vixit circa ao. 1149. laudaturqve a Balaeo c. 8. n. 56. immani metachronismo, Innocentium etiam III transmutans in VIII Hieremiae Paduani librum de avtoribus scientiarum et libris eorum (alius hic est ab Epitome sapientiae) ab annis fere qvinqvaginta qvaesivi frustra: etiam in Italia et apud Patavinos. Hieron. Bardi in aetat. mundi Italice scriptis et ed. Venet. ao. 1581, sub ao. 1310. nominat eo tempore celebres scientiatos homines Malachiam Paduanum et Gvidonem de Ferrara Ord. Praed. et Episc. istum nimir. autorem Margaritae Bibliae, qvi imitatus Petrum Rhemensem Vtriusqve Test. libros historice et allegorice carmine heroico exponit, inscribens Clementi V. P. M. teste Trith. et Possevino: an Jeremiam istum voluit Italus chronographus, deceptus obreptu nominis Prophetae unius pro alterius? De Maximiano nos docere promittit index Vossii l. de Poetis Latinis; at non praestat cum in ipso libello nihil ejus reperire potuerim, praeterqvam qvod p. 25. sub Corn. Gallo. Feruntur ejus carmina de Senectute, Virtute, Ira, invidia, patientia, avaritia: an consonant cum his ea, qvae in Floril. leguntur? Ejusdem Maximiani in Virgilium et Cicer. inter XII. Scholasticorum Poetarum carmina versus: idem de 4. anni temporibus, de iride, et alii, meliores sunt, qvam ut cum semibarbaris censeantur; aevi tamen non optimi. Distichon ex ejus el. 3. legi: et non memini nunc, ubi. [note: Lindenbrogius ad catal vet. Poet. p. 294. habet] Ad Maximianum est Epistola 24. Symmachi l. VIII. verum illum ego potius sexti septimive seculi esse dixero. E lapidibus noti sunt Maximiani Acilius, Arrius, Aurelius, Barbius, Cerellius, Fabius, Ingenuius, Publicius, Racconius (in cujus nomine V. pro R. sculpsit marmorarius RVCCON. 2. p. CCCII:) Truttedius, Vallius. Maximiatro rescripsit Alexander Aug. l. 6. C de excus. tut. curatorumve, et Maximiano Praesidi Prov. Constantinus A. l. 2. C de off. Rect. prov. qvi ad qvas familias pertineant non erat inntile inqviri: fuere enim inter Viro illustres Remp. in Provinciis moderantes Nosti Ovidium


page 204, image: s242

de Vetula: certe is P. Naso non est, uti videri voluit ipse, et credidit Vinc. Beluac. qvi l. 6. spec. histor. c. 120. Nasonianis floribus appangit Ovidianos de Vetula: Cavtius Rob. Holkot. qvi postqvam lect. 1. super l. Sap. e libro ejus primo et lect. 61. e libr. 3. c. ult. pluscula adtulisset, an sit Ovidii liber, Deus novit; inqvit. Optime Job. Picus l. 1. adv. astrologos: Qvis adducatur, ait, ut Ovidium de Vetula Ovidium esse credat, in qvo de magnis conjunctionibus et lege Christiana, mirabilia pronunciantur? cujus judicium seqvitur Bebel. racemat. c. 15. Argumentum Poematis de Vetula esse putant pleriqve omnes, etiam Vossius; Sed velim ex ipso doceant rationem hujus inscriptionis; librorum enim titulos [gap: Greek word(s)] et libri ipsi subindicare et implere solent debentque. Mihi nec fictum nomen Ovidii, nec libri titulus esse de Vetula videtur; sed veram propriamqve Versificis istius docti satis, sed astrologicis vanitatibus nimis qvam addicti, adpellationem; cum et Ovidii vocabulum seculo decimo undecimoqve Gallis Anglisqve familiare fuisse, et familiam de Vetulis inter Normannicas illustrem qvandam seculo decimo sciam. Unde vero ei adpellatio, et an a loco Vetulae, Betulae dicto, dictu difficile est; probabile tamen ideo qvod denominario a locis natalibus et a tenementis usitatissima. Et fuerit Ovidius de Vetula sic ut M. Thaddaeus a Roma; (qvi bello a Friderico I. A. adversus Mediol. gesto interfuit, idqve descripsit carmine:) Johan. de Indagine, Conr. a Marpurgo, Henr. de Vrimaria, etc. nominati. Sed de his censebis, qvod voles. De Isengrino qvod dicebam, verissimum est. Seculo enim decimo inter Bojorum regulos, inter Epp. Ratisponenses, et inter aulicos regis Germaniae Ludovici Dapiferum, hoc nomine memorant Avent l. 4. et Lazius Comm. R. R. l. 12. s. 6. c. 9. Bene Vale, mi Adfinis, et Salve. Altenb. 22. Aug. ao. 1658.

EPISTOLA LXXX. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. S. et O. Magnifice REINESI, Fautor et Affinis pl. honorande!

MUltiplicibus indies impedior negotiis, qvo minus ad svavissimas eruditissimasqve Tuas literas statim respondeam, et hac


page 205, image: s243

hebdomade vix video, qvî id commode fieri possit. Adeo obruor. Ne tamen gerulus inanis hac vice abeat, mitto Hieremiam Paduanum. Cujus de autoribus scientiarum, qvem Simlerus laudat, Librum forte Te frustra vel apud Cives ejus qvaesiturum, suspicor ex ipsa ejus Sapientiae Epitoma. Videntur enim, qvi ita laudârunt, Codicem habuisse [gap: Greek word(s)] , Libroqve sic ex altero praefationis Tmemate indidisse Titulum: Qvo et alioqvin duplici gaudet. Is ubi redierit, mittam deinde Florilegium illud, appactum Herico Monacho, Hildeberto Cenomanensi, Jos. Bripio, et longe pluribus aliis mea manu maximam partem aliorumqve descriptis, non ingratis, puto, futuris. Maximiani, praeter qvae male Cornelii Galli nomine edidit Pomponius Gauricus (nam antea semper Maximiano adscribebantur, hodie autem Propertio accuduntur) omisso tamen Disticho illo, qvod priores occupabat et scriptos et editos Libros: Elegia IV:

Atqve aliqvis, cui coeca foret bene nota voluntas,
Cantat cantantem, Maximianus amat:

nihil aliud editum nec allegatum vidi, Ex illo Eleg. 3: Solus Boheti (al. Boethi) fers miseratus opem: Boethii [gap: Greek word(s)] affirmat in sua pseudovidianis addita Editione Goldastus. Additqve Inscriptionem, p. 22: THEODORICUS REX MAXIMIANO V. ILL. ET ANDREAE V. SENATORI. Laudat praeterea Cassiodori Variar. l. 1. Epist. 21. Gaufredum olim habuere Spangenbergius, qvi integrum Caput ex eo in suam Rhetoricam transscripsit. Promisit et editionem Flacius, qvod, nisi fallor, jam dixi, Puto vero illum alicubi latere adhuc. Qvemvidere valde opto: ut et Samariensem. Qvi, si ullus forte locus a S. Maria dictus est, et inde Nomen trahere potest: ut Sannazarius a S. Nazario: Scaevola Sammarthanus, a S. Martha. Quo tempore Rob. Holkot vixerit, nunc non memini; et nescio an annotârim alicunde, Autor de Vetula, qvem volunt Leonem Protonotarium Sacri Palatii Bizantei, sub Vatachio Principe, allegantqve praeter alios Goldastus ad Petron, p. 630. Meibom. ad Gobelinum Personam p. 2. Richardus de Bury in Philobiblio p. 461, Ovidii versus tanqvam suos laudat, l. 2. c. 21. et lib. 1. c. 35. ubi et illos se Romae scripsisse nugatur. Ut ita Ovidii affectasse nomen aperte videatur. Cur autem de Vetula inscripserit, ipsa Leonis dicta Praefatio indicat his versibus:



page 206, image: s244

Ovidius Naso Peligni ruris alumnus
Certus ab exilio se jam non posse reverti,
Et qvaerens utrumqve sibi solatia, Librum
Edidit hunc: in eo describens qvis modus ipsi
Vivendi fuerat tunc, qvando vacabat amori;
Qvare mutavit, et qvomodo postea vixit,
Qvodve intendebat simulac ab amore vacavit,
Imposuitqve suo titulum nomenqve Libello
DE VETULA, pro qva fuerat muntatio facta: etc.

Et videnda sunt inprimis capita 30. et 31. Libri I.

Riga e Comestore pleraqve haurit. Hinc scribere dedebat Knygthon, Rigam Allegorias Comestoris in librum redegisse metricum. Ad caetera proxime. Nam nec ipse de Lexoviensi Episcopo pensitare potui scripta, et ad Robertum recurrere, infinitis aliis avocatus. Qvare ex cusatione Magnif. T. nulla prorsus opus fuit. Et faveo ego errori huic, qvi docuit sic, qvae alioqvin forte nunqvam attendissem. Bene vale, Vir Summe, et properantiam hanc aeqvi boniqve facito. Dabam pridie Bartholomaei. 1658.

P. S. Poenitentiario et Walone meo scripto invitus prorsus careo, poterit cum Paduano vel et serius redire. Ubi legitur illud de Ciconia Homeri: [gap: Greek word(s)] , etc ?

EPISTOLA LXXXI. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. V. Cl. Adfinis carissime.

FRustra autem fui, quod putarem de Maximiano qvae volebam me resciturum esse e Jer. Paduano: hujus enim excerpta adeo curta sunt, ut de ipsis autoribus nihil inde expiscari possimus. Eum, igitur remitto, adjecto Poenitentiario mscr. et superaddita gratiarum actione. Goldastus mecum, qvi seculo sexto septimove accensebam Maximianum, facit, cum Boethii [gap: Greek word(s)] esse adfirmat; sed qvod verba THEODOR. REX. ete. pro inscriptione marmoris venditat, revera verba nobis dantur. Sunt enim ea titulus Epistolae XXIae. primi Varieum Cassiodori: qvod et ipse scire potuit: nusqvam in saxo aliqvo


page 207, image: s245

lecta; eoqve nec locum, ubi viderit, nominat. Inde suspicor suggestum ab alio non admodum perito harum rerum habuisse Cassiodorumque ipsum non inspexisse. Est enim error gravior, siglos V. S. exponere VIRO SENATORI, qvam ut Goldasto [gap: Greek word(s)] imputari merito possit. V. S. id est Vir Spectabilis, nota axiomatis in Rep. proximi Illustribus et Clarissimis; autore Constantino A. proprius advocatorum Fisci, referendariorum aliorumqve magnis officiis impositorum titulus. Praefectum annonae SABINUM V. S vocat inscr. Rom. in Basilica Ostiensi, qvam notavit Sirm. ad Ennod 6. ep. 29. Confinio seculi sexti et septimi fuit et Maximianus, ex Abb. monast. S. GregorI Romae Episcopus Syracusanus, carissimus Gregorio M. et familiaris literator. Hic avtor carminum istorum fuerit. Si Jeremias Pad. secundum aetates et tempora, qvibus vixere et scripsere, recte disposuit avtores suos; qvod utiqve de plerisqve puto (est enim ubi peccet ut in Val. Max. Clavdiano, Prisciano, et versif. fab. AEsopi:) ad Symachianum referendus videri possit Ovidius de Vetula jam penitus apparet, nim. esse fuco. Volebam hominem illustri apud Norm, familiae adserere; neqve deerant idonea instrumenta; sed is hoc beneficio indignum se reddidit, eo qvod malis artibus, interim frigidis, generosi Poetae locum nomenqve adfectasse, et cuculus cum esse, ova sua aqvilae supponere praesumsisse compertus sit. Rationem inscriptionis, qvam tantopere cupiebam, qvalemcunqve reddidit praefator aeqve ineptus (nisi idem impostor est) Leo: qvem Holkot (obiit vero hic ao. 1349.) refert. narrâsse libellum e sepulchro Ovidii ab ipsis Colchis inde allatum. esse Constantinop. [gap: Greek word(s)] nec opus ultra tractare hanc picem. Samariensis carmina bona apud me sunt, et [gap: Greek word(s)] seculi emendatioris redolent, et post Galfr. Vindocin. et Gvalt. ferunt secundas; reliqvus grex infimi aevi est et Jeremiae suppar; eoqve tantisper seponitur. Jeremiam autem hunc [gap: Greek word(s)] eum effe, qvem dicebam e chronographo Italo, Danta et Petrarchae ignarum qvippe aeqvalium, teneo etiamnum, dum alicunde lux nova mihi: hujusqve ipsius sunt carmina, qvae Montanario Paduano adscribit, cum esset Judex Montanianae, opidi ad Lenerum amnem ditionis Venetae. Modestia hominis est, qvod inter scriptores ultimo loco, et qvidem suppresso leviterqve subindicato nomine, se locat. Poetarum imprimis


page 208, image: s246

studiosum fuisse adparet ex hoc centone moralium. Scardeonius refert obiisse anno 1300. et vocat Hieron. Montagnonem; fuisse JCtum, et ideo dictum Judicem: extare ingenti mole sepulchrum hujus familiae, insigni montis insculptum apud basilicam D. Antonii Confess. in Coemeterio antiqvo qvod dicitur Paradisus. Montanarius autem Poeta Patavinus autor Lunae Clericorum, alius est: Scardeon. ibid. Opusculum ipsum nulli adeo rei hodie esse copia meliorum. facit; ipsa tamen dispositione Stobaeanas, Antonii et Maximi eclogas videtur superare et esse plenius, rogemqve ideo tres pagellas de dispositione partium, usqve ad tabellam alphabeticam mihi per hominem tuum describi ut cures. Non possum qvin Samariensi benefaciam restituendo ejus carmini, qvod habet Jeremias P. 3. l. 6. rubric. 18. suam venustatem, qvae ei per descriptorem vel typographum periit. Philosophus nimis es nimiumque Platonior ipso, inqvit. Malim, et scripsisse eum putem, Platone Platonior ipso: [gap: Greek word(s)] , ut illud in Carolum Andegav. regem Neap. et Sicil. ob capitis damnatum Conradinum ultimum Ducem Sveviae, et Fridericum Austriacum socium ejus, eodem seculo jactum a Petro Atragoniae Rege: Tu Nerone Neronior et Saracenis crudelior. Hic Samariensis a Maria nomen adeptus credi posset, si ab eo formatum adjectivum hac [gap: Greek word(s)] ENSIS, exemplo constaret; qvare dubito, dum qvod exhibeas. Monachum fuisse ad paret e Disticho, qvod habet Jerem. P. 3. l. 3. Rubr. 13. In elencho scriptorum nominat Jerem. Vrsonem et Nilichinum versilogos; in opere ipso nusqvam leguntur horum [gap: Greek word(s)] : an fuêre in p. 129. qvam qvidam exscidit? Corruptum esse vocabulum Nilichini ap. Jeremiam dicebam: nunc etiam [gap: Greek word(s)] Qvalichini apud Labbaeum deculpo: Laborat nimirum [gap: Greek word(s)] syllabae li. Gvachelinus, Guachelinus, Walchelinus: Chichilinus, Cuikelinus, Qvichelinus, verum nomen est; eôqve fuisse qvendam Episcopum Rossensem, scimus ex Anglicanis. Wichelin est inter Alemannica: Wacelinus in Diplom. Chartularii Leodic. n. 25. qvi Orderico Gvascelinus. Chronica de nugis Philos. nihil aliud fuit qvam apophthegmatum e Laertio facta collectio, Socratis exhortationes, Isocratis [gap: Greek word(s)] Ovidius de Luco, qvem laudat Rubr. 11. l. 2. P. 4. ejusdem cum Ov. De Vetula [gap: Greek word(s)] est, nissi et deterioris. Vocabulum Isengrini pro individui vagi s. cujuslibet monachi nomine jacet


page 209, image: s247

in Prov. metr. P. 2. l. 2. rub. 6. Simile isti est qvod annotavit Lignar. oblectam. Acad. c. 31. e pictura felis et murium. Felis: Qvi fueram non sum, Frater: caput aspice tonsum. Respondent mures: Non tibi praesto fidem, cor qvia restat idem. Distichon, Est orare Ducum etc. apud Petrum, de qvo doceri volebam, reperi inter proverbia metrica vagantia sive [gap: Greek word(s)] apud Jeremiam P. 2. l. 5. Rubr. 1. Circa Episcopos Lexov. non fuit error aliqvis meus: Sed metum, errasse me, incussit mihi [gap: Greek word(s)] qvaedam R. de Monte, qvam tamen, corruptam esse statim deprehendi, idqve indicandum TIBI esse duxi; et stat igitur series a me data. Intelligas autem opus est, Roberti de Monte adpendicem ad Sigeb. uti nuper cum Gviberto Abb. S. Mariae de Nongento eum edidit Lucas de Achery. In edit. enim Pistoriana bene, Barth. Exonensis, qvam nunc inspico. Ciconiam Homeri praeterito vere non potui; percontabor futuro si vixero. Ulyssi autem et Ev maeo subulco tribuere Poetam hoc vocabuli Od. E. scio: qvod cum a Penelopa dici excidisset aliqvando Erasmo, a Stunica mirum in modum laceratus est. Volebam complere chartam fabulis similibus: verum avocor. Bene V. mi carissime Adfinis et S. Altenb. XXIV. Aug. an. 1658.

EPISTOLA LXXXII. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. S. et O.

Magnifice et Ampliss. REINESI, Dn. Fautor et Affinis pl. observande! Hieremiam Paduanum recte recepi. Misi contra Florilegium aliis miscellis accompactum, qvorum pleraqve excusa jam habeo. Marchantii Historica non vidi. Unde Poetas Flandros colligere non licebit. Carmina saltem ejus aliqvot habeo. Saresberiensem in Nigellum commentatum et ipsus Baleo non assentior. Ipsum Brunellum ex antiquo Libro, sed satis vitiato, describi feci, lectu non plane injucundum. Suspicatus sum, genio versuum ductus, non semel, Poenitentiarum, qvem nuper miseram, hujus Nigelli esse. De eo judicium penes doctos esso qvibus instructior Libris ad hoc negotium pertinentibus est Bibliotheca. Pro Eutheticon et olim.


page 210, image: s248

Rivinus Nutheticon legebat, me assensore. Qvod cur Baleus Nigelo adscribat, nisi is Policratico Salisberiensis postea tanqvam vel Editor vel Recensitor praeposuerit, non capio. Caetera a Magnif T. scripta ut ambabus amplectar, ipsa jubet Veritas. Meum votum est posse ipso Gaufredo, Samariense (forte a S. Maria, ut Sanqvintiniense a S. Qvintino dicto) et Vindocinensis Poetica potiri. Nec dubito, qvin et ipsa in Germania nostra alicubi adhuc lateant: Samariensem sane conjicio et Typis fuisse excusum, qvem Neander in Ethic. nescio unde, nisi forte ex Commentario illi adjecto, (qvalem et in Tobiam Vindocinensis scriptum ibi memorat, qvem nos tamen nondum conspeximus) adeo pauperem fuisse ait, ut coactus fuerit, lacero pelliceo suos inscribere versiculos. Nos antiqvissimum Vetulae Ovidianae Exemplum in solio excusam habemus. Qvam Goldastus ex corruptis Membranis se edidisse primum, puto, arbitratus est, ut et Pamphilum, qvem cum Veteri Edito ex Halensi contuli Bibliotheca. Possunt et alii latere nondum excusi. In Apologia contra Rhyak. p. 132. legitur Adi. Convius. Ejus exemplum aliud, de qvo mihi nullum dubium, ut meis adjiciatur Indicibus, desidero. In qvibus jacent: Avius, Ambivius, Devius, Invius, Intervius, Obvius, Exobvius, Pervius, Impervius, Praevius, Bivius, Trivius, Ignivius, Lativius, Multivius. Sed Tabellarius avocat. Bene vale Incomparabile meum Decus! Dab. Cygn. 5. Sept. 1658. raptim.

EPISTOLA LXXXIII. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. P. Mi cariss. Adfinis.

GERMANI praeco cum turbâ adpendice cursor
en, redit ad loculos, qvîs fuit ante, suos
Sunt bona mixta malis praepaucis plurima: restat
e paleis igitur aurea grana legi.

IDem Herricus libris II. aliis miracula B. Germani comprehendit, testatur ipse praefat. libb. de vitâ B. G. Usum istis video Merulam P. 2. geogr. Promittuntur e cod. mscr. Ecclesiae S. Mariae Lavdun. a Labbaeo. In eodem Herrico l. 6. v. 466. qvid fagulum in supellectile


page 211, image: s249

viatoris religiosi? hoc mihi expone qvam primum, dicamqve tum [gap: Greek word(s)] . Matthaeum Vindocin. occasione qvavis proxima mihi curabo; qvae ad eum notavi, non aspernaberis. Dignum est inqvisitione nostra, unde ejus aevi scriptores Amyclam mendicitate clarum acceperint. Noti sunt Amyclas Lacedaemonis F. e Pavsania, Varino, et Coel. lib. 18. antiq. 2. Amyclas Pythagoreus e Diog. Laert. in. Democr. Amyclas cum, Spevsippo, Xenocrate, et Aristotele avditor Platonis, ex AEl. 3. Var. 19. Engelmodi adpellatio est nostras Engelmuth/ [gap: Greek word(s)] . Harimuotus, [gap: Greek word(s)] , inter Abbates S. Galli. In Ratperti carmine qvid desipuerit Editor Lips. olim ostendi; et, nisi fallor, qvid de Calamo in sumptione sacri calicis habendum sit. Carmina physiologa de proprietatibus animalium qvae e membranis meis descripseras, ad mscr. qvam potui diligentissime emendavi: restant scrupi unus alterqve, de qvibus removendis cogitabo per otium. Maximiani super senectute carminis memini in nuperis. Everhardus commodum a te ostensus mihi me confirmat, videnturqve ea qvae leguntur in Floril. l. 1. c. 40. particula ejusdem carminis esse. Eidem Everhardo credas, qvod nolebas mihi, Avrelianis recto casu dici oppidum, qvod aliis Avrelia. Qvaerebas qvis Florilego lavdatus Thays? Unico tantum loco, nim. l. 2. c. 42. ejus testimonio utitur, rhythmo qvalicunqve isto: Omnis terra sumus: haec vita fugit qvasi fumus. Qvid prohibet conjecturâ uti, cum nulla rei indicia alia se offerunt? Est Facetus ille qvi carmine doctrinam de moribus tradidit; commentum ad id prosa scriptum est in membranis Collegii Amploniani Erfordiae hâc inscriptione: Payssaceti de moribus. Ex his male intellectiae lecto T pro F, bono isti collectori exiit Thays. Peccavit idem peccatum, [note: Rapularii sermones in Evangelia habentur in membranceo codice Cygn. in bibliotheca publica. Unde hoc nomen sollicitandum non erat REINESIO nostro. Et mirum, nec Trithemium, nec Gesnerum, nec alios ejus meminisse.] in Rapularius, arrepto R. pro T. Avtor vel libelius, qvem denotare voluit, est Fabularius Conradi (puto ejus Conradi de Fabaria Presbyt. S. Ochmari, qvi vixit circa an. 1240.) qvi inter Thuaneorum F F. Codd. laudatur. Rudgarium * vide supra epist: 76. igitur mitto nunc, [gap: Greek word(s)] . Commodianum Poetam e Sirm. ad Ennod. et L. Pignor. de initiis M. D. M. jam, nosse potes. Adserendo [gap: Greek word(s)] Convius suffecerit [gap: Greek word(s)] Conviator, quo Petrus Dam. usus est: [gap: Greek word(s)] Addo tamen Versificem Lexicum, qvem Petrum Heliam nominabas:



page 212, image: s250

Dat Via tor ticum ticus pariterque viatus:
Adjectiva notes in per de pre con a junge. con

Ibi gl. interlinearis sic: in per de jungitur a pre cui ultimo superscriptum Con

Ceponium, cujus carmen de fabula Phaetontis ad Satanae e coelo detrusum relata habetis, veterem Monachum dicitis: qvem qvia nondum ostendistis qvis, cujas; dicam ego Episcopum esse Hispanum illum ad qvem Turibii Asturicensis Ep. epistola extat apud Baron. sub ao. 447. de radicibus Priscillianistarum per Hispaniam exscindendis. Si dixeritis, anteqvam fieret Episcopus fuisse monachum: qvaeram, [gap: Greek word(s)] . Episcopum tenemus. Vobis monachus qvaerendus restat. Baldonem, cujus fabulares rhythmos saepissime adducit Jeremias Pad. credesne mihi, si dixero Waldonem Abb. S. Galli, qvi fuit ao. 779. esse? non credis? Alium ergo mihi nomina Divinator felicior. Sunt ejus rhythmi mire simplices facilesqve; accurati tamen prae caeteris hoc genus et jucundi. Circa monosticha cum Columbano abs Te vulgata monere qvid potero; prius autem mihi significes, rogo qvibus Codd. praeeuntibus Delrius Aldhelmo, Canisius et Gold. Columbano adscribant; vel qvibus qvisqve conjecturis ductus. Dum haec scribo, Cornel. Nepos venit a Bosio Prof. Jen. donum mihi: Is facilitatem tuam, qvod codd. Barthii sibi summiseris, gratus praedicat. Bene Vale, mi carissime Adfinis, et Salve. Altenb. VII. Sept. 1558.

Annotatiuncula C. D.

EPISTOLA LXXXIV. CHR. DAVMIUS TH. REINESIO. S. P. et O.

MAgnifice et Ampliss. REINESI, Dn. Fautor et Affinis [gap: Greek word(s)] Rediit Hericus meus, rediit et Vindocinensis, uterqve


page 213, image: s251

cum sociennis suis salvus. Literas distulere contra votum meum variae per Avocamenta Mentis distractiones, per qvas et Epistolare colloqvium nostrum differtur. Ad literas M. T. Amplit. nunc paucis. Ita enim cogor. In Herico lego cum Glossatore ejus Sagulum. Forte erravit descriptrix manus mea. De qvo nunc nihil pronuncio. Pro emendatione Carminum Physiologorum gratias ago non unas. Commodiani versus [gap: Greek word(s)] et Gaulminus producit ad Eustathium. Ceponii Genesis Monachine an Episcopi sit, incerti haeremus: Versus tamen monachizare affirmabat, qvi illos primus Tertio Adversariorum Tomo inseruit. Circa Ratpertum qvse superioribus annis M. T. A. docuerit, proximo otio consulam literas eo tempore scriptas. Nunc etsi videbar otiolum nactus, tamen id interrumpitur; adeo et Schola et Typographus, imo et [gap: Greek word(s)] diversis, negotia crebrant. Qvare ne multa super Columbano scribere necesse habeam, ipsas mitto Editiones Canisii, Goldasti, Delrii: nec puto me onerosum hoc officio futurum. Siquidem meo aere ut portandos reportandosqve accipiat, cum ipsa egi gerula. Non ingratum foret, si Ursini usum proxima hebdomade, ubi forte paululum vacui temporis auguror, M. T. Ampl. mihi concederet. Ad caetera in litetis nihil nisi: PLACENT, et HABEO GRATIAM. Atqve utinam qvae restant a M. T. A. edenda Seculum tandem impetraret! B. Vale, ô et praesidium et dulce Decus meum. Dab. raptim Cygneae d. 13. Sept. 1658.

EPISTOLA LXXXV. TH. REINESIUS CHR. DAVMIO. V. C. S. P. Adfinis amicissime.

FAcilitatem, qvâ Poetas tuos communes mecum facis subinde, reddendi celeritate (nam et ipse libellis meis aegre, si qva vagentur inter amicos, carere soleo) compenso. Recepisti igitur ante dies hosce Tobiam Vindocinensem et Indices mscros: De his, non intelligere me, cui usui sint ita concinnati. Nam tirones extra avtores et horum [gap: Greek word(s)] nihil percipient; provecti autem in his studiis non indigebunt, nisi memoriae juvandae adornatos dicere velis. De


page 214, image: s252

illo, incidisse in editorem non admodum idoneum dignum alio commentatore Poetam, cujus doctrinam non exhavserit per aliquod frigidarum observationum novitii scripturitoris [note: Johan. Heringii JC. Oldenb. et Syndici Verd. ap. 1642. Bremae ed.], ipso textu mendis, qvas eluere primum omnium oportuit, scatente. Video simul BarthI potissimum in gratiam operam eam lusisse, qvem singulis fere paginis, in pulicis nim. morsu Herculem advocat Simplicius. Qvo vero judicio fecit ut B. Ambrosium V. III. et Praesulem facundissimum magistro clavstrali, Poetae ad Ambrosium Mediol. balbo, praeponeret? Ne edi qvidem simul debuere, qvod toto genere [gap: Greek word(s)] differant. De Despotarum adpellatione Obs. X. plane nugatur: multo enim latius patet ea qvam annotavit l. d. Barthius, et propria est Imp. Orientalis, non Romano-Germ. qvod visum JCto. Erebus Byzantinis petenda fuerunt talia; et juvisset vel unicum Codinum de Offic. aulae C. polit. et ibi Grets. l. 2. c. 1. vel MeursI Glossar. Graeco-Barb. adiisse. Eveniebat ut plures essent Despotae sub uno Imperatore. Despota igitur non potuit esse [gap: Greek word(s)] solum, uti apud nos Rex Romanorum, mox Imperator. Abhominare, qvod Indices tui Baldrico adfingunt pro segregare hominibus, abominor: satis adparet qvid scripserit, nimirum qvod ego, sed activa formâ. De Amycla, uti dicebam nuper, unde sumtus, inqvirere nobis restat; amiclus, qvem Tuus substituit, ridiculus est: qvomodo enim Virum illustrem (nobili genere natum et strenuum juvenem vocat R. de Monte:) patronum suum Bartholomaeum Turon. ad cujus tantum non pedes se abjicit, amicum suum adpellare ausit, nisi incivilissime, Poeta Scholasticus? Proximus etiam pentameter adhuc laborat; Velim, Portûs, si timidum non foveatis, inops, i. e. portu et tutela, nisi Vos eum in sinum vestrum recipiatis, cariturus. Male qvoqve v. 22. ex punxere [gap: Greek word(s)] cliens, qvod versum claudebat. Rectissime supponitur agnus pastori, famulus dominanti seu superiori. Cliens est famulus, minister, adsecla, [gap: Greek word(s)] . Utitur sic Bernhardus Palpon. l. 2. extr. (Apud Sax. Gramm. clientela est satellitium, manus satellitum.) Imo Matthaeus ipse, cum dicit, domini vernat amore cliens. Baldricus qvoqve l. 4. c. 7. jungit satellites et clientes. In VII. Mil. AppuleI fortissimo Deo Marti clientes appellantur latrones


page 215, image: s253

trones sub habitu militum. Prolixa [gap: Greek word(s)] de Apollodoro Atheniensi Grammatico in animadversiones ad 1. Theb. qvomodo irrepsit? Certe nihil facit ad intelligendum Poetam; In ea, etsi idem scriptum esse [gap: Greek word(s)] celebrata veteribus, et [gap: Greek word(s)] Apollodori, et brevem diffusi operis contractionem hodie superesse, videat qvisqve; novum tamen hoc et non satis adstructum videtur, contractionis ejus avtorem esse Evphorionem. Evphorionne enim Chalcidensis, natus Olympiade 126. qvi prior Nymphide, qvippe ab hoc landatus apud Scholiasten Apollonii Argonavticon [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: Argonavticwn] 2. p. 172. edit. Purbach. ao. 1546. Francofurti, excerpserit Apollodorum, qvi ad initia monarchiae Romanae, Pompejo et Caesare florentibus, vivendo pervenisse credendus est vel ideo, qvia laudat Castoris [gap: Greek word(s)] Scholiastae Apolloniani qvi citet [gap: Greek word(s)] , testimonio minimo minus hoc confecerit. Est enim [gap: Greek word(s)] eo loco argumentum seu titulus carminis hexametris versibus scripti ab Evphorione: ex eodemqve carmine duos de Cyzico versus allegat Scholiastes Lycophronis p. 90. edit. P. Stephani ao. 1601. Qvin et Didymus annotavit Evphorionem [gap: Greek word(s)] , qvod axones et cyrbes Atheniensium [gap: Greek word(s)] scripti fuerint ostendisse, apud Harpocrationem in [gap: Greek word(s)] . Simili carmine Evphorion, perinde ac Nicander Colophonius, Hyacinthum Apollinis amasium, casuqve ab eo interemtum discô, cecinerat; refertqve ejus tres hexametros Salmasius Plinian. Exercit. f. 1042; unum de Adoni vulnerato a sue, curato a Cocyto, Chironis in arte medica discipulo, Ptolemaeus Hephaest. F. [gap: Greek word(s)] 1. apud Photium cod. 190. ubi [gap: Greek word(s)] aliter exponi non potest, qvam de lessu super Hyacintho, vel de ejusdem encomio. Respuit etiam ipsa locutio et refutat istam expositionem. Nam [gap: Greek word(s)] non est [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] sed [gap: Greek word(s)] seu intitulato: hujusqve significationis tot prostant exempla; illius ne unum qvidem. Et qvomodo verosimile faciet, Evphorionis contractionem factam post fuisse contractiorem, cum nec de illa unqvam factam eam esse plenam nobis fidem facere possit. Grande onus probandi prius in se recepit; grandius multo, docendi liqvido posterius. Remittimus igitur hanc suspicionem suo avtori; et porro ignoramus, qvis tandem Apollodorum in hoc sceleton concinnaverit.


page 216, image: s254

Sane caret capite, sine qvo Apollodorus Grammaticus et scribendi bene gnarus suam mythologiam non dedisset; solent enim scriptores pleriqve omnes aliqvid praefari; et injuria temporis fine qvoqve muti lata est. Photius integram habuit; tradit enim narrari in eâ sibi lectâ res Deorum heroumqve usqve ad tempora Trojana; pugnas nonnullorum inter se, et Trojâ jam capta errores qvorundam, maxime Ulyssis, et in hoc terminari negotium; plane ut cyclus epicus in exscensione Ulyssis in Ithacam desinebat, teste Proclo in [gap: Greek word(s)] apud Photium CCXXXIX. Et qvia Sopater Apameensis Syrus, thetor et sophista imperante Constantino M. celebris, [gap: Greek word(s)] Juliano Apostatae epist. 27. non tantum e diversis scriptoribus, ex Apollodori qvoqve libris [gap: Greek word(s)] viginti qvatuor, teste Photio c. 161. factarum collectionum et deflorationum libros XII. edidit, sed et plurimorum avtorum, Historicorum prae caeteris, epitomas paravit, qvod e Svida notum est; majori probabilitate ad eum [gap: Greek word(s)] istam et Apollodori [gap: Greek word(s)] referri posse adparet. Ab eodemqve cum excerpti sic essent et contracti libri [gap: Greek word(s)] a primo eorum parente Apollodoro nominati, ad pellatio [gap: Greek word(s)] iis imposita est, tanqvam renatis ab Excerptore eoqve novo nomine denotandis; et hoc retinnêre traditum primum a Photio Scriptores posteri ad nos usqve omnes, rarissime, vel etiam nunqvam, prioris tituli memores. Convenit in hoc, qvod Plinius cum praesatione ad Vespasianum inscriptionis librorum apud Graecos miram felicitatem ostenderet, Diodorum Siculum illum ad vocavit, qvi historiae suae [gap: Greek word(s)] titulum praefixerit; non omissurus erat antiqviorem paulo Diodoro Apollodorum, cui ob excellentiam in Grammaticis ab Amphictyonibus Graeciae honorem habitum, nescimus qvalem, scripserat l. 7. c. 37. si de eo, idem fecisse suae mythologiae tum constritisset. Et hoc si Salmasio succurrisset, non erat, puto, inscriptionem [gap: Greek word(s)] Apollodoro tributurus: qvod obiter fecit alicubi f. 860. Plin. Exerc. Bened. AEgius, qvi primus ante hoc seculum dedit Apollodorum Graecolatinum, utrumqve titulum praescripsit, ibiqve suo fortassis usus judicio est; nec enim indicavit sic fuisse [gap: Greek word(s)] in MSo Codice, qvi [gap: Greek word(s)] tantum nomenclaturam habebat, qvam post epitomatorem debemus Photio. Sed haec plenius legentur in Supplementis ad Vossium.


page 217, image: s255

Turbat hîc Natalis de Comitibus; cui ecqvid faciemus? Avtorem libri de Diis et heroibus facit Apollodorum Cyrenaicum (semel etiam nominat Cyzicenum: Apollodorum Cyzicenum citat Laertius in Democrito:) l. 4. c. 11. l. 7. c. 14. l. 8. c. 6. 23. Apollodorum vero Bibliothecae avtorem lavdat lib. 4. c. 10. de Apolline [gap: Greek word(s)] edocto a Pane: qvod est apud nostrum l. 1. c. 9. Habet ergo pro diversis scriptoribus Cyrenaicum et Atheniensem; pro diversis etiam scriptis, [gap: Greek word(s)] ; Deceptum eum fuisse a literatore semidocto existimo; utrumqve enim falsum esse, hactenus vidimus et docti sumus ab antiqviv, mediis et modernis scriptoribus; et metuo, ne Cyrenaicus ille sit [gap: Greek word(s)] . De Hygino et Boccatio, qvi Deorum genealogiam ex Apollodoro vel solo tradere potuerunt, miror, eum ne semel qvidem nominasse. Fortassis Hyginum latuit, qvippe recens: Boccatium seculo 14. non potuit. Matthaeus Vindocin. cujus aetatem plane indagavimus, meminit extr. Tobia, Gvalteri: hic igitur paulo superior, si non aeqvalis ei fuerit. Ea in re inconsiderate Vossius inter incertae aetatis scriptores eum retulit: male qvoqve circa a. 1200, floruisse conjicit. Historia belli sacri, qvod in Concilio Claromont. ao. 1095. decretum fuit, inter magnates et milites nominat Walterum de Castellens: hunc eundem esse cum scriptore Alexandreidos existimem, si qvaecunqve in Alexandreide nota vel vestigium belli Jerosotymit. partem eum fuisse adpareret. De Gvilh. Britone, Philippeidos scriptore, certi qvoqve nihil idem habuit Vossius: Constat v. scripsisse post obitum Philippi, qvi contigit ao. 1223. Sic igitur sibi successerint isti seculi XI. et XII. Poetae: Fulbertus: Ivo: Gvalterius: Johannes Saresber: Matthaeus: Gavfridus: Wilbelmus. Occasione versus hujus in monost. Felix alterius cui sunt documentae flagella, subiit memoriam meam iste: Felix qvem faciunt aliena pericula cautum. Goldastus not. ad Columban. notum et proclamatum versum adpellat. Sed noverit, referri ad Ugolinum magnum Jurium D. et Prof. Bonon. (imperante Friderico I. circa a. 1060.) ab anon. de Terrae S. reparat. regio cavsarum Ecclesiasticarum in Aqvitania patrono circa a. 1305. Aldhelmo allevi nonnulla; qvae boni, rogo, consulas. Defendebam aliqvando editam in EvgenI carm. 6. lectionem, dape ciborum, contra B. cui labe, et R. cui tabe placuerat. Etiam Aldhelmus me defendit, apud qvem est dapibus ciborum. Caeteri


page 218, image: s256

redibunt proximo. Bene Vale, mî Adfinis et Salve. Altenb. 19. Sept. anno 1658.

EPISTOLA LXXXVI. EIDEM. S. P. Mi carissime Adfinis.

REdit ad Te volumen Antiqvarum CanisI; ei comitem dedi e meis [gap: Greek word(s)] . Dum conferrem Victoris Tunnun. Chronicon cum edit. Francof. a. 1608, notabam qvaedam a Glossatore marginali edit. Ingolst. adpicta, qvae tolerari posse non viderentur; et sunt revera talia, ut eum qvi scripsit, nasum in cervice posuisse adpareat 1. Cognomen Timothei Ep. Alex. Salafatiatus esse nomen nullius precii, simile [gap: Greek word(s)] Salaputius apud Catullum. De hoc accuranter Scaliger ultra Inter pretes reliqvos omnes; nullo indigemus praeterea. De isto, frivolum est et ambiguum, nomen esse nullius precii, h. e. fictum et joculare. Non est, sed impositum homini ob artificium vel opificium parentis, qvod navpegi esset filius e tribu levi. [gap: Greek word(s)] , qvi naves picando fissuras solidat: Venetis Calafatte. Idem cognomen ob eandem cavsam tulit successor Paphlagonis Imp. Constantinop. Michael ao. 1040: ita Zonaras. Isti glossatori nullius precii est id qvod non intelligit; nim. ignorans contemnere satis habet. 2. Idem Victor S. S. Trinitatis blasphematorem qvendam in piscina aqvae frigidae, angelo invisibiliter ministrante, sibus SICLIS ignis perfusum fuisse scribit. Ibl glossator legere jubet, situlis. Nescivi siclis jacere pro sitlis, et c cum t permutari solitum a librariis. Sitlae autem et siclae, [gap: Greek word(s)] . Illud est in L. Alem. t. 21: Quindecim siclas de cervisa: et in chart. donat. ao. 59. apud Gold. Annis singulis per conventum vestrum censum solvam, hoc est, de cervisa siclas XXX. panes XL. Hoc extat aliqvoties in Tralliano; estqve apud Svidam: tetigi in Variis p. 319. 3. In legat. Luitpr. sciliorum custodem, qvem hospitem et parochum habuit legatus, mutat in Ciliorum custodem; additqve interpretationem qvam repetere huc nolo. ita stolida est et puerilis. [gap: Greek word(s)] Fuit praepositus s. praefectus aut curator SCYLLORUM. [gap: Greek word(s)] vero


page 219, image: s257

[gap: Greek word(s)] : Jos. Genesius l. 1. de rebus Leonis Armeni: adsignatus Liutprando et Familiae legationis pro metato. 4. In Capit. Karol. junctis Synodo Bavar. Collectam exponit messem. Nihil ineptius excogitari poterat. Collecta est coetus, caterva, turba certo signo convocata, [gap: Greek word(s)] . Prohibet Imp. coire in coetus, fratrias, sodalitates sev gildas contra raptores, eosqve armata manu perseqvi. In Conc. Nannet. C. 15. junguntur collectae, confratriae, sodalitates, ut synonyma. Significationis hujus e Vett. LL. exempla habes in Gloss. Lindenbr. plura. 5. In d. legat. Liutpr. ubi Nicephori Imp. personam describit, fuisse eum prolixitate et densitate comarum satis HYOPAM dicit: Ibi notatum in margine habes hyops. Myops. Satis arguunt ista, qvod putarit de oculorum vitio locutum Liutprandum. Sed male suis usus est; loqvitur enim de capillitio Nicephori, et alludit Afrorum regem crinitum Jopam sev Jubam Virgilii. 6. Hisce similia sunt qvae ad Brit. l. 8. v. 283. tradit de etymo Senescalli. Ea qvisqvis vel leviter in antiq. Germ. versatus legerit, abhorrebit. In L. Alam. Siniscaleus inter servos cum marisalco et porcorum pastore locatur. Sin, Senneste et sente Alamannis olim armenta. Hinc patet significatio vocis primitiva, qvae post, uti aliae qvoqve, honestiorem nacta est. Ita loqvuntur hac de re Antiqvarii, qvos avdire potius qvam sua somnia narrare debuit. 7. In ep. 36. Alcuini pro imalicium legi vult natalicium. [gap: Greek word(s)] ! Ego vero non sum credulus illi, dum e tomis [gap: Greek word(s)] Advers. adsertam hanc lectionem ejus me doceas. Dabo aliud qvod fortasse magis probabunt docti, et qvod rem plane exhibet. Rapietur ad mallicium anima, dum ducetur de corpore. Mallicium est mallus, locus publicus judiciis et discernendis cavsis destinatus: Die Mahl oder Dingstadt/ aevi ejus scriptoribus inprimis usitatum. Hamallus, amallus, in jus vocatus, qs. admallatus. 8. Versus Ceponii monachizare, etsi [gap: Greek word(s)] semibarbarum sit, intelligo tamen qvod velitis hoc, eos monachum sapere, olere, referre avtorem. Eccur vero Tu: monachine an Episcopi sint, incerti haeremus? Dixerat ille jam, esse monachi, et tu ipse in Collectario tuo [gap: Greek word(s)] tribueras monacho: non ergo liberum est Tibi dicere qvod nunc dicis; contraria enim sunt. Pavci isti versus, qvos vidi, Hipanum Poetam seculi qvarti plane produnt et Damasianis sunt simillimi. Adscribam ergo vel invitis Vobis Ceponio


page 220, image: s258

Episcopo, Toribii Asturicensis [gap: Greek word(s)] , dum Vos monachum aliunde erutum exhibeatis. 9. De Samariensis adpellatione nondum mihi persvades; desidero enim exemplum ejus in derivatis a Mariâ [gap: Greek word(s)] . Scimus Marianum rosarium, Marianum hortum, Marianum sodalitium, Marianam Bibliothecam. Caenobitam fuisse istum Heinricum sub virga Abbatis, probabam nuper; unde qvod de pavpertate ejus narras e Neandro, non convenit in eum certo loco et glebae addictum, sed in vagum potius mendicum. Qvod carmina sua coenobita qvis laciniae pellicei inscripserit, trivialis fabula est. Si pelliceis laceris illevit versus suos; non fuerit egenissimus; minore enim chartam comparasset. Haec TIBI, mi carissime Adfinis, adnumerare nunc volui; de Monostichis inopinata die alio. Bene V. et Salve. Altenb. 21. Sept. ao. 1658.

EPISTOLA LXXXVII. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. S. p. et O.

BArthius noster vixit. Ei rogante Vidua Epicedion magis depropero, qvam scribo, et alia illi scienda constipo. Excusabit igitur M. T. Ampl. omissae responsionis, in proximum otium differendae. Scire velim, qvo anno et qvamdiu Gothae is literis operam dederit. Nam fuit et Isennaci biennium. B. Vale, Maecenas et Affinis honoratissime. d. 13. Sept. 1658.

EPISTOLA LXXXIIX. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. P. Mi carissime Adfinis.

BARTHIUS ergo FUIT? Romana Poetria lessus
Incipe, sunebres qvisqve Poeta modos.
BARTHIUS, hev, VIXIT! Romana Poetria pavsa,
et melicae cantor desine qvisqve lyrae.
Ut factum hoc, desit, res lugendissima MUSIS!
qvi viduis doctas aptet APOLLO fides.


page 221, image: s259

AEternam deinceps miseris incumbere noctem
atra facit, semper - flebilis una dies.

DE defunctô qvaeris? Vixit cum fratre Johanne Gothae Rectore Wilckio, Con R. Bern. Glasero, Sub Con R. Weitzio, anno hujus Seculi tertio; moram ibi fecit havtita longam; annum tamen fere consumsit, si satis memini. Odii qvo me non merentem infestavit, qva data porta, [gap: Greek word(s)] , idqve apud notos ignotosqve incogitanter professus fuit, sunt in mundo mihi testes Viri graves et fide digni plures. Sed dissimulare et publice ideo nihil moliri malui, praeter qvod in scurram Bachmannum, qvem ipse subornaverat, feci. Uno verbo; Ego hominis praegrandem fastum; ille meam masculam libertatem ferre non potuit: et sane non est meum extimescere qvemcunqve tumidum literatorem. [gap: Greek word(s)] Monostichas paraeneses abs Te vulgatas non esse Aldhelmi, recte, si qvid video, adstruxit, et ad Delrii conjecturam sufficienter respondit Canisius; Ipse Columbano adscribit fide Codicis Frisingensis. Ab hoc cum dubitanter ponat id, recedere, puto, licet, si majori certitudine avtor earum dari tandem possit. Eum in Cod. biblioth. San-Bertinianae repertum Qvercetano descripsit sev nomina vit Sirmundus, Alcuinum, Carolinum illum. Huic, etsi alia qvoqve testimonia sint praeter inscriptionem Codicis lavdati, tribuero [gap: Greek word(s)] , sine dispectione alia ulla, vel propter v. 24. Octenas etc. Octo enim principalia vitia nominat Alcuinus c. 27. et seqq. l. de virtut. et vitiis ad Widonem Comitem: Secutus hic Cassianum, qvi item l. 5. Institut. et meminit Phot. C. 197: cum Gregorius M. et alii septem numerent. Hinc intelligis, quod scripseras, rhapsodi alicujus ignoti esse, id TIBI in poenam confidentiae delingendum venire. Verum, age, videro, qvî Te hujus absolvam. Versus XLVIII, qvi inte 95. et 144. Edit. ultimae jacent, non sunt inter Alcuinianos Codicis San-Bertiniani. Eos ignoto [gap: Greek word(s)] tribuemus tantisper, saltem ut verum in parte dixeris. V. 23. tollis [gap: Greek word(s)] cogites, qvasi peccans in legem Pediam addita severâ culpae nota, male. Tu vero male, qvi tollis qvod Poeta scripserat, et supponis qvod libet. Corripuit primam in cogitas, more aevi et idiomate suo. Qvoties enim breviat longas? Gratia, c. 43. Caritas in 13. 212. 213. 215. Viluit, c. 50, 228. Flagitamus,


page 222, image: s260

229: ridet, 48. Etiam in Diphtongis hoc avdet, licentiam mutuans a Graecis. Versus 58, cujus sententia in omnibus editionibus langvet, in Qvercet. elegantissimus est: Omnibus est locuples qvi non inhabundat amicis. Est in Verbo [gap: Greek word(s)] et junguntur duae privationes, qvarum una alteram absorbet; non inhabundat, i. e. abundat. Verissimum verbum; amici enim si contingant veri, praecipuum felicitatis instrumentum sunt. Noster vers. 159: omnibus est opibus melior vir mente fidelis. Intempestiva est emendatio vers. 144. factâ praepositionis transpositione, et contra omnes editiones. Habet Alcuinus H pro consonante; minimum qvinqvagies in vulgatis carminibus reperire hoc est. Ita Theodulfus, Engelmodus, Paschasius Ratpertus. Etiam Brito l. 12. v. 902. In eadem ignorantia haesit [gap: Greek word(s)] , editor Evgenii Carm. V. qvem hoc docere me oportuit Apol. p. 47. Docui: sed ille [gap: Greek word(s)] . In v. 84. [gap: Greek word(s)] hos e glossemate est, et qvidem Critici, cui genius Alcuini minus notus. Solet enim hic vocales non elidere: C. 48. 171. 178. 203. qvod Graecanicum est. Abest etiam [gap: Greek word(s)] hoc ab edit. Qvercet. Restant plura: sed langvere incipio. Bene Vale, mi cariss. Adfinis, et Salve. Altenb. 26. Sept. ao. 1658.

EPISTOLA LXXXIX. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. et O.

MAgnifice et Ampliss. REINESI, Dn. Affinis et Evergeta [gap: Greek word(s)] ! Recepi Libros meos, et Ursini Prosopoejam Animalium. Eam remittam proxime. Caetera enim pariter, qvantum otium feret, perspeculabor. Ad Alcuini (eum et ipse gaudens amplector) notata perplacent. Et gaudeo in sinu, Catonem meum hactenus dilatum esse. Alioqvin operae me poenituisset piguissetqve meae. Solet ille Fortunatum inprimis imitari, apud qvem H saepissime est Consonans, ut et apud Aldhelmum, Jonam Aurelium, Modoinum, Salom. Episcopum, Theodulphum, M. Capellam, Incertum Encomio Solis, Prudentium, Hilarium, Juvencum, Tertullianum; Imo et Avsonium, Val. Flaccum, etc. Nec desunt nobis Hiatuum, praesertim


page 223, image: s261

apud Capellam et Ausonium aliosqve veteriores exempla crebra. De [gap: Greek word(s)] cogites Censura mea statim post Edit. displicuit mihi, consideranti, qvae ultima pagella in Postfatione posueram. Itaqve pro monitione hac gratias ingentes ago, debeboqve ulteriores, si seqventur reliqva. Vossi de Poetis liber non una habet qvae vellem praeclariss. Virum scripsisse aliter. Galterus non IX, sed X seculo scripsit Libros Alexandreidos. Membranaceus meus Galteri Codex scriptus ao. MCCVIII. clare Vossium circa aetatem refutat. Alani aetatem veram eum doceat Carolus de Visch, nuperrimus operum ejus Moral. Editor. Pontio Paulino Episcopo Nol. male tribuit libros de Vita S. Martini, qui sunt Benedicti Paullini Petrocorii, ad A. C. 460. referendi. Claudianum negat esse Christianum. At versus Graeci ab Heinsio editi, si [gap: Greek word(s)] sunt, eum refutabunt. Ad caetera ob infinitas occupationes et valetudinem Musis prorsus adversantem, nihil licet nunc, praeter, gratissima esse et juvare me singula et universa, meque fore beneficii hujus privatim publiceqve memorem. Nec intermittam etiam, otium nactus uberius, literas A. T. M. universas accuratius relegere. Tot enim diversarum rerum uno tempore tractationes, qvibus implicor, distrahunt animum, judiciumqve impediunt: et habet hoc praeterea festinatio omnis, ut sit improvida et caeca. Barthii [gap: Greek word(s)] (cras sepeliendi) Adversariis imminuerunt jamdum si non tagaces at retentrices invitâ Nobilissimâ Viduâ manus. Ea nim. sibi assertum ivit Matthaeus von der Lage/ sed publice ea restituere coactus, voto Epicedium meum deproperatum, at postea aliqva emendatius transmissum corrigendi haud satisfecit [gap: Greek word(s)] exhominare jacet apud Alanum in de pl. Nat. Forte et apud Baldricum [gap: Greek word(s)] abhominare, pro segregare ab hominibus. Ipse autor inspectus (qvi mihi nullus est) hoc dubium facile solvat. Ceponii versus legi olim plures libro CIX. Advers. ubi is inseritur; memoriâ tamen excidit an totus: legentiqve tum affirmabat ipse Evulgator b. m, esse Monachi non usqve adeo veteris. Hanc Sententiam hactenus tenui, quia alia nondum obvenerat. Verba autem in collectaneo meo libro asscripta ipsius sunt Barthii e Papiniano Commentario. Dixi igitur autorem dubium, non adversatus prorsus M. T. Ampl. satis probabiliter assignanti eos versus Episcopo Hispano. Sed tamen quia alia argumenta Libro integro nondum prodito, et


page 224, image: s262

nemine horum versuum qvod scimus mentionem faciente, adsunt infallibili inconcussibiliqve veritate an illi ipsi Episcopo Hispano adscribi certissime qveant, adhuc [gap: Greek word(s)] me sensi. Sed abrumpendum est. Bene et diu vale [gap: Greek word(s)] REINESI! Dab. celeri calamo prid. KL. Octobr. 1658.

EPISTOLA XC. TH. REINESIUS CHR. DAVMIO. S. P. V. C. Adfinis amicissime.

IN censura de avtore [gap: Greek word(s)] , qvam tulisti ultra Delrium, Gold. Canis. tuumqve etiam Barthium, volebam adesse Tibi, et laborabam, qvod ex ultimis intelligere potuisti, ut verum aliqva, dixisse videri posses; sed officium perdidi et operam. Sunt enim versus illi [gap: Greek word(s)] XLVIII, qvi in Cod. San-Bertiniano non leguntur, dubium qvo casu, (potuit descriptor inattentus eos transilire, potuit typographus incuria correctoris eos omittere:) habentur avtem magno consensu in editi onibus, e qvibus dedisti tuam, eodem filo texti, et ideo ab eodem, cui Carmen ipsum adscribo, Alchwino. Nam et monost. 107. Alcuinum avtorem habet, legiturqve in ejus Carm. CCXV, qvod est ad Theophylactum Episcopam, qvi Legatum Sedis Apostolicae gesserat in Synodo Francofurt. anno DCCXCIV: Qui prodesse potest, non est spernendus amicus. Deinde monost. CXXXIII. redactum in orationem prosam extat l. de Virtut. et Vit. c. 27: Primum vitium est spirituale Superbia: de qvo dicitur, Initium omnis peccati Superbia, qvae regina est omnium malorum. Phrasis qvoqve mon. CXXXIV. totâ virtute, qvo istud Scriptoris sacri, [gap: Greek word(s)] expressit, Alcuinismus est; utiturqve et monost. LXXI. et Ep. XXXI. Monosticho CXXIX. usurpat Verbum Ulcisco mutata nim. Deponentis formâ usitatâ; et sic Ep. XXIX: Injustitia omnis ulciscitur a Deo. Satis de hoc. Totum igitur Carmen versuum CCIV. Alcuini est, ob eaqvae dicebam nuper; qvibus addere qvoqve possum isthaec: monost. XVII. esse in Carm. ejus CXLVI. benedictorio mensae: Semper in ore sonent pacis vel verba salutis. XXV. idem esse cum eo qvod extr. Dial. de Rhetor. et Ep. XXXIV.


page 225, image: s263

de virtutum qvadriga sermone pedestri dixerat. Centesimum qvinqvagesimum tertium: Sic novus atqve novum vinum veterascat amicus, in Carm. CCXV. sic jacet: Sic novus ut mustum tecum veterascat amicus. SIC illic est sicut, aeqve, pariter: eiqve velut [gap: Greek word(s)] recte subjungitur atqve: nec mutandum est in utqve. Interdum prius istud sicut, sic, aeqve, et his similia omittuntur, ut in isto Alcuini de Apostoli Pavli miraculo sanationis praestitae in Publii Principis Melitae patre, qvem febris torsit anhela, Torridus atqve calor frigus (ed. frigidus) brumale coqvebat; i. e. aeqve frigus atqve calor: tam frigus qvam calor infestabat. De hisce monostichis universim, antiqvum et rudibus seculis adcommodatum per gnomas docendi genus fuisse: hinc illa VII. Sapientum, caeterorumqve Philosophorum apohthegmata, maxime Pythagoreorum brevia illa qvidem, sed sensu praegnantia [gap: Greek word(s)] . Idem Servatoris fuit; item Apostolorum virorumqve Apostolicorum, qvod liqvet ex Epistolis Barnabae, Clementis, Polycarpi, Ignatii: qvi primorum fidelium vitam et mores ejusmodi succinctis praeceptis, velut nucleô verae sapientiae formare, et ad alteram illam manu qvasi ducere studuerunt. Inprimis B. Barnabae, qvae fertur, epistola duas vias esse, doctrinae et potestatis (ita reddidêre: ego vero malim [gap: Greek word(s)] vertere, praecelentiae, eminentiae) inculcat; unam lucis, alteram tenebrarum: Y nim. illud Pythagoricorum sev Bivium. Viam lucis (Alcuino c. 103. iter lucis,) qvam ambulare, ut in praefinitum salutis aeternae locum pervenire possint, debeant, hanc esse: [gap: Greek word(s)] quod Alcuinus Graecisans v. XVI. commodissime sic effatus est: Ad dare ne clavdas palmas, ne ad prendere pandas. [gap: Greek word(s)] , monet Barnabas; Alcuinus v. CLXXXII: Ne citus in lingva fueris. ut prorsus istum, vel Salomonem imitari voluisse videri possit. Ejusdem monetae sunt sententiae CCCCXXX. Sixti vel Xisti e Pythagorico Christiani, qvas e Graecô versas a Ruffino habemus in bibl. P P. Bignaei. Observata praeterea in istis mon. haec habeo: Venire v. 5. pro evenire, impleri, ab Ebr. desumtum esse, vel etiam a scriptore sacro Lation vulgato Ebraisante. Sic enim Prov. 26, 2: Maledictio sine cavssa (prolata, velinjusta) non venit, i. e.


page 226, image: s264

non impletur, est inefficax. Sic venire im Dei, judicia, benedictiones dicuntur, cum actu efficaciterqve sentiuntur. In LXV. haeret menda qvam tua purgatio non sustulit, puto; nec intelligo qvid hîc faciant Levia non animi. Legam, Te pia, non animum torqventis (rei) cura fatiget; vel, non animi (se) torqventis, vel. an. angustiantis. Vult salutem animae, aeterna, sacra curanda esse magis qvam secularia animum hominis dividentia et necqvicqvam anxiantia [gap: Greek word(s)] . Prohibet [gap: Greek word(s)] , animo vagari, [gap: Greek word(s)] , rebus terrenis intentum animum habere, modo hoc modo illud expetiscentem: cui contrarium est, in Deo defixas fovere cogitationes, deqve ejus cura et providentia securum omnimodis esse, [gap: Greek word(s)] . In LXXIII. malim valebis, praeeunte qvod editum est valebit; qvod orationem reddit pendentem: respexit avtem ad Catonis II. d. 25. Praepones v. 39. dimittes v. 154. ultima breviata non debuit displicere editoribus sic ut corrigerent; est enim de genio Poetae: corripuit extremam in sedes, in jaces. Sic in vates, proles, septies. CXLIXum idem est cum hac Sixti no. 329: Qvi dat aliqvid et improperat, (ed. imputat) contumeliam magis qvam beneficium dedit. CLXXIum cum ista: Ante omnia tempus verbis tuis reqvirito; et hac, sermo extra tempus indicium malitiosae et mentis est. LXXXIum. cum hac Sixti, no. 236: Cum argueris sapientem, diliget te. Si exhominare extat apud Alanum, ad lex in Graecorum [gap: Greek word(s)] , (qvae extat apud Synes. et Niceph. Gregor.) significatione interficiendi, necandi, fictum formatumqve videri possit. [gap: Greek word(s)] est apud Plutarch. l. de Iside et Osir. Sed longe aliâ. Apud Baldricum avtem, qvod putavit Ille, qvodqve Tibi etiam nunc, uti video, placet, pro segregare ab hominibus non jacet; sed est abhorrere, detestari, Paganismum autem, utpote a Lege Dei extorrem, totis viribus abomina verim, inqvit. Expunge igitur nunc glossam male-natam ex Indicibus tuis, et annumera hoc qvoqve insolentibus Dictaturis, potius erroribus ejus, qvem impeccabilem esse et perfectissimum praecepisti. Etiam ultra defendis Barthl monachum Ceponium? [gap: Greek word(s)] et amor nescit modum. Ostendere eum ex Antiqvitate debebas: non potes; cur ergo sordet tibi Episcopus Hispanus ostensus ex Antiqvitate? [gap: Greek word(s)] igitur illa tua qvia infallibili inconcussibiliqve veritate Episcopum


page 227, image: s265

Hisp. avtorem esse non constet, non est prudentis, sed simulata et puerili [gap: Greek word(s)] vicina, ne qvid gravius dicam; qvippe nosti, in hoc praesertim genere studiorum conjecturis pleraqve, raro apodicticis demonstrationibus agi, et verosimilia de obscuris dicta, optima ratione pro veris tantisper haberi acceptariqve a non iniqvis et cerebrosis ingeniis solere; qvin cum conjecturis certatur, merito adtendi probabiliorem magisqve adminiculatam. Obtineat ergo apud severitatem tuam, qvaeso, probabile, qvod ego dixi, prae eo qvod nude adfirmastis, nullo modo probabile reddidistis, dubito an unqvam poteritis, et miserum illud [gap: Greek word(s)] mihi importune de caetero occinere tandem cessa. In VOSSI praetervidentiis notandis summam diligentiam adhibuisti: si mediocrem in B. grassaturis prehendendis volueris, [gap: Greek word(s)] . Et certe reqvirit candor, qvod in uno culpas, ne lavdes in alio; contra qvi faciunt, sunto inter [gap: Greek word(s)] et serviles fucos. In epistola qvadam mea [gap: Greek word(s)] (utinam, ne plures!) irrepsisse suspicor [note: vide ep. 81. p. 208.], sive a mea, sive a descriptoris manu, ea est. [gap: Greek word(s)] scribi debuit, excisa syllaba [gap: Greek word(s)] . Hoc enim volui, licentia qvadam Poetica contingere interdum substantivis ut videantur comparari. Sic in epigr. [gap: Greek word(s)] , est Heliodoro magis nugator. De Lago qvodam qvae scribis, non percipio: ecqvis est, cui tua corrigenda miseris? Nunc Te, mi Adfinis, mitto. Bene Vale et Salve. Altenb. 3. Oct. ao. 1658.

P. S. Dum a Vossio de paganismo Clavdiani adfirmativam tenente dissentire vis, incavtus in ejus sententiam praecipitas. Ita nim. mirifice soles colligere, ut qvod negare volebas, argumentando id adfirmes adstruasqve. Refutabunt, inqvis, Vossium versus Graeci ab Heinsio editi, si [gap: Greek word(s)] sunt. Subsumo; atqvi non sunt [gap: Greek word(s)] . (nam Heinsius: eos esse Clavdiani non persvadeor, ait: et hoc nec ipse persvaderis, credisve.) Non ergo refutabunt Vossium; sed nec Christianismum Clavdiano adstipulabuntur: qvo facto qvid reliqvum est, qvam ut per illos versus et collectionem tuam fuerit paganus: quod tamen ab eo avferre intentus tuus fuerat. Sentisne igitur nunc, e versibus istis, qvi, ut alia multa, etiam istud in Jacobum mag. Eqvitum, Claudianeis, in veteribus qvoqve membranis haerentia, adsuti sunt a rhapsodis, medium terminum contra negantes Clavdianum


page 228, image: s266

fuisse Christianum, Tibi nasci et in id adsumi non potuisse? Et aliunde igitur, si confutare Vossium porro voles, conqvirenda erunt fideliora et validiora instrumenta; isto qvidem, inidoneum qvod est, nihil confecisti. Secutus autem est Vossius avtores magnos, Avgustinum et Orosium, qvibus Clavdianus audiri videriqve potuit; habetqve secum Doctorum turbam non ignobilem [gap: Greek word(s)] , e qvâ potissimum nominare sufficit Gyraldum; hunc, si tanti esse videtur, qvod apud me est [gap: Greek word(s)] et fortassis in aeternum inter dubia et [gap: Greek word(s)] haberi oportebit, conveni. De aetate Galteri Insulensis sive Lilani, Alexandreidos scriptoris, multa verba facta sunt; nonnulla etiam praeter rem. Ex eo vero qvod Codex tuus mscr. annum MCCVIII. praefert, hoc saltem concludere est, qvod tempus datum praecesserit Gvalterus; praecise partem temporis aliunde cognoscere, nim. ex obitu ejus, qvem in annum MCXXXIII. refert Antonius de Verdala, Ep. Magalonensis, in Catalogo suorum decessorum, possumus. Vossius isto loco cum Gvalteros vellet, Gvilielmos Insulenses nominavit; recte, qvod qvos alii distinxerant, unum hominem facit. Comm. ad Brit. l. 4. v. 542. Strattin [gap: Greek word(s)] laudatis e Polluce. Velim animadversor, vel etiam Corrector, si ejus ista sunt, doceat qvid nominis, qvid rei [gap: Greek word(s)] . Est qvidem apud Poll. in editt. menda unius litterulae; Vos vero eam non tantum tolerastis, sed aliam insuper grandiorem intulistis, et rem omnem penitus corrupistis, masculino reformato in foemininum. Strattis [gap: Greek word(s)] , inqvit Athenaeus l. 12. qvod ex Harpocrate desumsit. Meminit ejus Comoediae Erotianus in [gap: Greek word(s)] et Svidas. Fuit autem Cinesias dithyrambopoeus, qvem ob corporis exilitatem, AElian. 10. Var. 6. ob impietatem etiam et flagitia, teste Lysia apud Athen. l. 12. [gap: Greek word(s)] Plato qvoqve et Aristophanes. Qvibus verbis Plato ei ob habitum corporis illuserit, ea habet Galenus ad 7. aphor. 44. Vocat [gap: Greek word(s)] . Denuo Vale, mi Opt. Adfinis, et. S. Scr. 6. Octobr. ao. 1658.



page 229, image: s267

EPISTOLA XCI. CHR. DAVMIUS TH. REINESIO. [gap: Greek word(s)] !

MAgnifice et Ampliss. REINESI, Dn. Affinis et Evergeta colendissime! Remitto Ursinum, gratias agens pro communicatione tam benevola debitas. Profuit et hic non parum rebus meis Inprimis delectavit animum tam facunda praefatio. Monosticha illa cum cogito, gratulor utiqve mihi meum errorem; qvi sic profuit. Errorem dico, qvod edidi non adhibita Qvercetani Editione, qvae hactenus oculis meis nondum fuit objecta, (promiserat mittendam paulo ante excessum ex hac vita Rivinus) qvamqve omnino adhibere debueram. Profuit autem: nisi enim edidissem hac facie, non fuisset talis M. T. Ani. mei admonendi occasio: nec forte unqvam expetiissem Alcuinum, cujus desiderium videndi comparandiqve mihi ita in horas crescit. Interim ipsum possidere me Codicem imaginabor, et ovabo in sinum hac saltem felicitate mactus, qvâ teneo, qvae instituto meo necessaria. Ea accurate nunc perlegere non permittit negotiorum Ilias. Ipsae enim duodecim diversis e locis Epistolae brevi advolârunt, nec superest tantillum temporis, qvod [gap: Greek word(s)] universis singulisqve impendam. De Ahominare apud Baldricum M. T. Ani. utpote [gap: Greek word(s)] prorsus credo: Mihi usqve ad hanc certitudinem suspendere sententiam absqve ejus injuria non immerito, puto, licuit. Et ipsus si librum inspexissem, mature diversam abdicâssem explicationem. Ceponii (an Coponii? ita malebat Victor Vigilius) versus suspicio aliqva dictat esse [gap: Greek word(s)] , moveorqve iis, qvae harum Evulgator tum in ad me literis, tum coram ultimum retulit. Qvapropter in re incerta prius, si Episcopum Hispanum neqve admittam, nec omnino rejiciam usqve ad ulteriora documenta, hac dubitatione non, puto, ero cerebrosus, Possum, si unum, qvod scrupulos illos, de qvibus aliqvando prolixius, (nunc enim non vacat, et suis praeterea de causis ex ipsius Barthii scriptis certiora de suspicione mea, Deo volente, edocendus, sustineo sententiam) evellat, argumentum accesserit, hactenus dicta mea omnia rejicere. Interim expectabimus Poema integrum, et M. T. A. et haec et alia, si forte incogitantius in


page 230, image: s268

tot festinationibus, cum tabellarii omnimodis literas urgeant, fusa interpretabitur. Heinsius duobus diversis locis de Graecis illis Claudinianeis versibus scribens, qvorum alterum non animadverteram, in errorem egit. Absqve qvo si fuisset, conditionalis haec mea non plane absurda fuerat. Insederant praeterea animo, qvae de Claudiani Christianismo Giselinus ad Prudentium dixerat. Nec video illud Claudiani in Jacobum Mag. Eq. ei Heinsium abjudicare. Graeci vero de Christo versus, si tam indubitato ad Claudianum autorem non erant referendi, cur non omiserunt potius, qvam efferserunt librum? Sed de eo non pugnabo amplius. In Pollucis loco haesi [gap: Greek word(s)] Barthii, in qvo et heri inspecto [gap: Greek word(s)] jacere vidi. Grynaei editio [gap: Greek word(s)] exhibet. Verum absqve Seberiana edit. qva nondum potitus sum, mutare nihil volui, nec, prohibente Autore, debui. Correctio ergo ibi mea extra culpam est. Fingam tamen, qvod non est, me errasse, qvot non res bonas error ille sic me docuit? Et consoletur me illud Barthii: Bene errat ille, qvem docent sui errores. Lagaeus Studiosus est Frisius, autor carminis Britoniano Commo. adjecti, qvi Lipsiae vicinum Barthiano musaeum coluit, aegrotoqve freqvens adfuit hospes. Ad hunc (Barthii enim obitum indicârat) Epicedion, qvod properari jusserat vidua, meum mittebam incomtum satis. Id vix abstulerat tabellarius, cum nonnulla in eo mutabam, et per alium hominem eidem mitto alicubi emendandum. Qvae, ut nunc deprehendo, partim correxit, partim ipsene an alius? (qvod doleo) corrupit. Epicedia illa ecca! B. V. [gap: Greek word(s)] , et mihi favorem persevera. Dab. Cygn. V. Eid. Octob. 1658.

EPISTOLA XCII. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. P. S. Cl. Vir, Adfinis amicissime.

FAcile credo, editionem operum Alcuini, curatam ab A. Qvercetano, tibi indicina Rivini innotuisse; sed qvod hic monosticha, de qvorum avtore adeo dissentirent eruditi, inter Alcuiniana legi Tibi dixerit, non item. Nec enim, qvae circumspicientia tua est, properasses editionem tuam inexcusso Alcuino: e qvo non solum eam


page 231, image: s269

ornare, sed et controversi poematii verum avtorem posses deprehendere, et doctorum de eo divinationes in ordinem cogere. Ut Clavdianum Christianum fuisse teneres, a Giselino dicta Te movisse scribis. Ego vero Tibi consulo ut dicta contra a Gyraldo cum iis componas [gap: Greek word(s)] ; imo cum sana ratione tuâ decidas; aliter senties. Verum videre incipio, etiam hic sacrum tuum morbum, [gap: Greek word(s)] , gliscere. Si Heinsius epigramma ad Jac. mag. Eq. non abjudicat Clavdiano, sententiae meae id nihil praejudicat; reperit in membranis adpactum Clavdianeis et arripuit reddiditqve sine ulteriori dispectione; eam si nos adhibemus, nihil, puto, peccamus. Neqve tuae sententiae in Heinsio qvidqvam praesidii est, cum istud epigr. Clavdiano expressis verbis non tribuat. Et immerito igitur ex me qvaeris rationem ejus, cur Editores Clavdiani [gap: Greek word(s)] talia non omiserunt potius. Neqve enim aliorum facta praestare meum est; et qvisqve sui optimus interpres fuerit; et sine causa, qvalicunqve tandem, aliqvid fecisse non praesumitur. Versus Ceponii [gap: Greek word(s)] esse dictat aliqva suspicio, inqvis. Miror tuum hoc [gap: Greek word(s)] . De versibus nihil mihi sumo ultra dicere; nondum enim in mundo sunt; de nomine et conditione avtoris prima qvaestio est. Vos de utroqve jam dictastis; sed soli, et sine suffragio. Seponendum autem esse Vobis monachum, ante indicavi. Ceponius vero, cui etiam nomen suum adstruxi, per Te tandem erit Cavponius; hoc enim e Coponio, qvod praefers illi, exit. [gap: Greek word(s)] est, qvod avtori certo, cum tamen alîus sit, supponitur; Dic igitur, cuinam supponitur Genesis ista metrica? Jam ante Ceponium monachum avtorem ejus esse constituistis; non erit ergo alius; neqve suppositicia igitur. Fortassis aliud voluisti dicere, et infelix istud vocabulum [gap: Greek word(s)] Tibi obhaesit; Et hoc igitur festinantiae et [gap: Greek word(s)] , uti alia multa, qvae hactenus ex te avdire non sine omni taedio me oportuit, adscribam opus est. Si in avtographo B. [gap: Greek word(s)] jacet, agnoscas necesse est, eum et qvid nominis et qvid rei Strattidis [gap: Greek word(s)] , juxta ignorasse. Scio durum hoc Tibi verbum meum videri: at verum tamen est. De ejusdem abortu, verbo abhominare post inanem tergiversationem (Tibi placet [gap: Greek word(s)] vocare sententiae suspensionem) concedis tandem, nim. postqvam deprehensus et manifestus cavillari, et elabendi rima praeterea nulla


page 232, image: s270

est. Avfer, per Deum! hos mores mihi, et sincerius cole hasliteras et qvae per eas medias nobis intercedit amicitiam. Rivinum, [gap: Greek word(s)] ! mihi nominasti: Eum reddam Tibi in hoc, ut qvid enarrandis ad juventutem Poetis valuerit intelligas, si voles, plenius: qvantum enim de homine praeconceperis, non obscurum est mihi; a tuo vero isto judicio patere dissentire meum. [gap: Greek word(s)] . Carmimis de lavdibus Domini, avtoris non ultra incerti, (est enim Lactantius,) ille Editor Lipsiensis, secutus, puto, Fabricium, versum sextum [gap: Greek word(s)] , sine sensu et elumbem dedit. Qvae enim illa nobilis gloria, qvae ingenti facto testatur accelerare diem, etc.? Hic enim scopus est Poetae, resurrectionis mortuorum certitudinem prodigioso eventu adstruere et confirmare. Apud Heduos contigit id qvod narraturus est; patet e v. 7. 8. 9. et legendum igitur Gallia. Versu XIX. difficile est intelligere qvomodo bustum commune levaret defunctos, qvos viventes lectus idem tenuisset. Non absurdum est putare Poetam idem verbum mutato tempore usurpasse, teneret; hoc enim reqvirit [gap: Greek word(s)] . Verum qvia hoc ab edito pavlo remotius esse alicui videri poterat, retinendum omnino prius istud, et insolens dictionis genus, praetermissum ab Enarratore, explicandum est. Videre v. videor Poetam verbum levaret significatione sumuendi, arripiendi h. l. usurpasse. Nimirum [gap: Greek word(s)] tollere, Graec. [gap: Greek word(s)] , praeter ferendi, gerendi, portandi, vehendi: erigendi, exaltandi: movendi: auferendi: annihilandi, occidendi significationes, etiam sumendi, capiendi, accipiendi, et, intelligendo ex antecedente conseqvens, habendi, imposuerunt; hinc illud scriptoris sacri, [gap: Greek word(s)] , Vulgatus reddidit, tolle qvod tuum est: eodemqve sensu apud Marcum 6, 8: Luc. 9, 3 22, 36. Cum autem hujus synonymum sit [gap: Greek word(s)] levare, etiam hoc eadem significatione sumendi, capiendi adficere sibi indulserunt seculis cadentibus, cum ingenuitas et perspicuitas Styli Latini varie temerari et offuscari incepisset. Veterum qvendam ita locutum non memini. Ab interpr. Bibl. vulg. Lat. Poeta sine dubio mutuatus id est. Iste enim subinde [gap: Greek word(s)] per levare exponit: Num. 2, 17: Es. 10, 15. et illud [gap: Greek word(s)] apud Marcum Lucamqve per levaverunt vocem: qvod imitatus Beda l. de nat. rer. c. 7. gallos cantum levare dixit; veteres, tollere risum, stetum, vagorem,


page 233, image: s271

ut Lucret. l. 2. Versum 16. in h. Theodulphi de Nat. Dom. cum emendare deberet, sustulit et supposuit suum qvendam, nim. Marculsi, qvo non erat opus. Hoc enim scripserat Episcopus: Palmo coelum qvi metitur, terram clavdit pugilo: cui consonat editio, pugili. Pugilus pro pugillus, (hoc autem est pugilulus) extrita L altera; Ita macelum, supelex, vilicus, cassielum, trulae, AEdesa, Alobruges, [gap: Greek word(s)] . Solent etiam geminare consonantes: ellenium; porri, [gap: Greek word(s)] : apperiunt, rettulit, idem Theod. Sin displicet hoc, qvod tamen displicere nisi heteroclito non potest, leg. pugnulo; formatum hoc ut pannulus ab Ammiano Marc. trunculus a Celso, lumbulus in Not. Tir. Versu eorum, qvos picturis miraculorum a Domino editorum adscripsit Theodulfus, octavo, os vitreum Editor exponit Christum. Imperat os vitreum post se properare Philippum. Hoc ut conficiat, qvam se torqvet! Nihil vero proficit, qvam ut ineptiam suam prodat. Os enim vitreum qvarto casu debuit accipere ipsum (respicit enim Theod. v. 44. cap. 1. Joh.) Philippum: cujus vocabulum ex Ebraea Lingva derivandum esse putarunt Patres, etiam ante Hieronymum, et interpretai sunt alii os lampadarum, alii os manuum: Episcopus hic, a magistris suis ita doctus, os vitreum. Qvid qviqve praeter [gap: Greek word(s)] phe vel phi, qvo os nominant Ebraei, in Etymo dando spectaverint, vanum est qvaerere: sunt enim omnia falsissima et vocabuli e Graeca derivatio vel tironibus nota est. Reliqva die alio. De fagulo apud Herricum l. 6. aliqvid dicturus eram; sed subduxit se nescio qvo schedula, cui istos tres qvatuorve versus illeveram: optem eos mihi denuo describi, nisi taedet. Bene Vale, mi optime Adfinis et salve. 17. Oct. ao. 1658.

P. S. Cum ad extremas tuas ex intervallo redirem, in iis duo notavi praeterea, qvae [gap: Greek word(s)] , qvo genere fallaciae paene omnia tua condita sunt, adversarium candori et [gap: Greek word(s)] erectarum mentium propriae, prorsus produnt. Dicis, errorem tuum esse qvod monosticha edideris non adhibito Alcuino. Atqve hic non error est, sed [gap: Greek word(s)] , qvod edit. Alcuini Qvercetaniana careres. Is vero error tuus est, et qvidem [gap: Greek word(s)] , si non petulantia potius, qvod aliorum censuris rejectis de avtore eorum singularem, sed falsam, pronuncias. Visum fuit Tibi tolerabilius fateri qvod libro necessario destitutus fueris; qvam agnoscere et qvod nesciveris Alcuini ea monosticha esse, et qvod injuriam intuleris qvatuor viris


page 234, image: s272

doctis, praeter eos sapiendo; et qvod peccâris [gap: Greek word(s)] et praecipitantia, cujus manifestus sic es. De Pollucis loco eadem Philosophia tua est. Dicis, Te absque Seberi editione qvod in [gap: Greek word(s)] . B. jacebat, mutare noluisse. Ergône videbas mendam ibi latere? et dominum tuum non consulebas? Hoc mihi [gap: Greek word(s)] tua nunqvam persvaseris; fortassis de Seberi edit. tum ne cogitasti qvidem. Et si vel maxime manus B. ibi aberrasset, tibi, cui alia ejus [gap: Greek word(s)] inspectis collatisqve avtorum locis corrigere ab ipso mandatum fuerat, hoc non erat praetereundum; praesertim cum eo Te duceret editio Grynaei, qvam prae manibus habuisti, et [gap: Greek word(s)] in [gap: Greek word(s)] reformasti? Nimirum scripturam vitiosam in [gap: Greek word(s)] . B. recepisti pro morbo sc. tuo prae editâ Grynaei: et secure ideo praeteriisti mendam alteram, qvia Strattidis [gap: Greek word(s)] Te satis bene nosse opinareris; qvod secus est, ut ostendi nuper. Quid autem opus erat ejusmodi [gap: Greek word(s)] incrustare veritatem, cui uno verbo, non putâram, cedere debebas. Tandem svaves Tibi ipsi ludos facis; fingere velle, dicis, Te errasse, qvod non est. Imo non opus est ulla fictione: rem ipsam, ignorantiam tuam, qvam tanto molimine tegebas, jam palpare potes. Neqve, si verum dicendum est, bene errasse dici potes, etsi errores tui Te doceant. Error enim qvisqve, utpote extra verum, in ordine malorum est; ex eo et post eum si qva veritatis agnitio emanat, hoc ei ex accidente supervenit. Nemo vero tam stultus est, ut falsum vel errorem sub specie boni alicujus optare sibi velit ideo, ut iste aliqvando agnitus ipsum de vero doceat; potius qvemvis deprecatur, cavet, detestatur: si obrepat, ut nemo mortalium exors est hujus calamitatis, esse peccabilem, qvamprimum eum deponere cogitat, non fovet, non excusat, aut sibi de eo blanditur.

EPISTOLA XCIII. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. S. et Obs.

MAgnifice REINESI, Domime, Fautor et Affinis aeternum colende! Silentium meum tam diuturnum, qvo colore potissimum excusem, certe non reperio, Adeo multa concurrerunt hactenus


page 235, image: s273

[gap: Greek word(s)] , ut vires corpusculi mei vix sint nunc recensendis. Malo igitur culpam agnoscere compendiosius, qvam laboriosius deprecari ullam. Putabam illud vel adventu meo, vel missione Bernardi Gaystensis excusi interrumpere; sed sinistris semper fatis usus sum. Interea animus meus idem, qvi prius, constitit, et observantia Tui, Vir Summe, crevit in majus. Admirati sumus stupendam tuam Eruditionem cum pari diligentia conjunctam, et infinitam lectionem, summumqve judicium, attestantibus Epistolis. Qvas nonnulli Doctorum a me sibi exhiberi poposcerunt, qvi rati fuerant apud nos excudi illas. Qvas utiqve non bene faciunt Typographi, an Bibliopolae? cum ita remorantur. Mitto nunc Conc. funebrem Barthio nostro [gap: Greek word(s)] a D. Hülsemanno habitam, cui volente vidua M. T. Ampl. Epicedios versus adjunxi. Addidi Thomasii mei Disputationem perhonorifice de M. T. Ampl. sentientis, viri, ut expertus hactenus sum, vere candidi et humanissimi. Gaystensem brevi, Deo volente excusum habebimus. Expugnavi enim tandem Göpneri animum, qvi hactenus alia magis admisit. At nunc et hunc edere et Catonem repectere non renuit. Si qvid ad Gaystensem porro a Magna. T. observatum benevole subjicietur, addam id grato animo, professus unde acceperim. Ceponii qvantum Adversariis [gap: Greek word(s)] inditum est, non totum est, reservavit enim reliqvum in alios Tomos aut libros, sed senio vel morte praeceptos. Is versu 136. et seqq. aeta ein suam indicare videtur his verbis:

---Vincit, opat, Ecclesia Christi,
Quae qvadringentis toties luctata sub annis
Incipit in qvinto laete florescere seclo.

Tellenus Deus Aqvilejensium tutelaris: Ravisio memoratur in Officina cap. de Diis nemorum, mihi p. 23. Edit. Basil. 1617. De eo qvis fuerit, nuspiam aliud qvid legi. A nemine autem aliqvid amplius discere me posse, qvam a M. T. Ampl. persvasum habeo. Ad caetera qvod reponam, nihil est. Bene vale, Vir Maxime, et novum. Annum felicibus auspiciis cum secuturis pluribus excipe, bonoqve Literarum perte unice erigendarum sospes vive. Dabam Cygneae d. 28. Dec. 1659.

P. S. An ad veterem Prudentii lectionem. 1. Symm. v. 130. afferendam, qvid faciunt hi Prosperi versus lib. de Prov. Dei, 43:



page 236, image: s274

Caeruleos angves timor isti est visere: at illi
Intrepida excoctis eneratur mensa chelydris.

EPISTOLA XCIV. TH. REINESIUS CHR. DAV MIO. Sal. et Off. Mi carissime Adfinis.

Excusatione diuturni silentii ad benignitatem meam non opus est Tibi: facile enim ignosco. Multa mihi debebas, et demultis; sed, visus es negligere et malum potius nomen fieri velle, qvia scil. qvaedam effent [gap: Greek word(s)] , et paradoxa Tibi eoqve minus grata. [gap: Greek word(s)] . De Epistolis meis non capio, ubi et qvas videre potueris, qvas nondum Ego. Scheibius malo mecum more agit et manifestus est fractae tesserae; neqve dum emendaturus esse adparet. Ah, qvid dicam? [gap: Greek word(s)] ! In eo qvod lectionem veterem Prudentii adseri posse putas versibus Prosperi, nim. ne perirent Amico tuo sua Ophiophagia, antiqvum obtines; Ita enim consvevisti, ne iste aberrasse dici posset, [gap: Greek word(s)] versare omnia et verum manifestum infucare: Sacramentum veritati diximus: et hujus igitur in gratiam non nostra tantum, sed amicorum etiam cogitata, dicta, scripta tollere debemus. Ecqvid avtem, ad Prudentium fecerit Prosper? Dicit, qvosdam hominum viso angve inhorrescere, nim. naturali [gap: Greek word(s)] qvosdam, contra serpentum carnibus coctis in cibatu uti: qvod at nos a familiis rusticis in Moraviae Daciaeqve montanis fieri vidimus: angvillas eas coenare - prandere dixisses. Prudentius vero disscissos ore a Bacchis crudos vivosqve chelydros, juxta vulg. lectionem, non comesos. Viden esse ista [gap: Greek word(s)] prorsus? Vel igitur ad nos accede, vel seorsim [gap: Greek word(s)] vagare porro. [gap: Greek word(s)] . Ceponium, de qvo mecum litigabas, tandem ergo agnoscis Ipse? Seculo qvinto se scribere indicat, inqvis: Ergo non fuerit alius ab Hispano Episcopo illo, qvem Turibii Asturic. Episcopi [gap: Greek word(s)] circa a. 450. ex Eccl. Hispan. tabb. Tibi indicavenam Ego: cui nolebas adcredere. Non mirabar: nemini enim praeterqvam Tibi credere soles. De Telleno miror simplicitatem


page 237, image: s275

tuam, qvi imponi Tibi a futili typographo passus fueris. Ravisius Bellenum voluerat. Belinus, Belenus, Bellenus, [gap: Greek word(s)] , [gap: Greek word(s)] , Abellio, idem cum Apolline sev Sole numen, Celticis populis, Gallis, Noricis, Illyriisqve cultum; maxime Aqvilejensibus, ut constat e tot Inscr. a Pigbio in Herc. Prod. productis, repetitis a Grut. p. XXXVI. XXXVII. BILIENUS est in lapide Venetiis in ripâ S. Clarae reperto hoc: BILIENO AVG. NALVIVS. PINTITVS. ad qvem dixi in Comm. qvod satis est de BELENO. In editione Palponistae, qvam moliris, etiam atqve etiam cavendum Tibi est, ne [gap: Greek word(s)] nôsti caetera. Non memini me aetatem ejus Tibi indicare. Video nunc Francisco Assisiate et Dominico Calaegurr. novorum ordinum proavctoribus posteriorem esse, et refero ad seculum XIII. Qvae ad ipsum notavi qvondam, non sunt nunc qvidem [gap: Greek word(s)] ; erunt avtem, spero, brevi. Titulum Garmini de geminis vitis, privata et avlica, fecerat ipse, ut patet e fine l. 1. Lacunis hinc inde laborare mscr. meum, et trajectionibus, agnosco; nec video (neqve contendi tamen) qvî utrobiqve reformem. Coginum l. 2. est pulvinus: derivant a coxis, qvibus supponitur. Est, puto, nostrate küssen. Cussinum, Interpr. Avenzoar, tr. 3. l. 2. c. 4 de crepatura: Cossinum sev gvanciale Nic. Florent. s. 2. tr. 2. c. 21. Interpr. Rhaz. l. 18. c. 8. Cusinum P. Langio Chron. Citiz. sub anno 1250. Cosinos qvatuor, est in Actis Pontif. Cantuar. sub Huberto archi Ep. Cussinus apud Martin. Polon. Chron. pag. ult. Arnold. l. 3. c. 30: in regula B. Avgustini. Catonem repexuro proderit contulisse Epistolam S. Barnabae, ubi de via lucis et via tenebrarum; item Sixti III. Pont. et mart. gnomas. Verba Glossographi qvae ad v. 4. l. 4. allegas, in meis glossulis mscris. pleniora sunt: Magistro, id est doceo, scil, qvae vitare decet. Ipse * etsi Poetria suâ infestum olim mihi, qvantivis aestimabo nunc, qvando resipuisse significas, et fortassis delincturum suum istud carminulum. Ridebamus sine modo, cum in uno Poeta L. Aristotelem Pliniumqve nobis sisteret, nec in extollendo qvem volebat, nec in deprimendo me, qvem ignorabat, satis sobrius. Respondi ad singula Tibi, mi Affinis: qvem bene valere et perennare feliciter opto. Altenb. 10. Januar. anno 1660.



page 238, image: s276

EPISTOLA XCV. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. Sal. et Off.

MAgnifice et Ampliss. REINESI, Dn. Fautor et Affinis aeternum colende! Literas tuas libens accepi, et ignoscentiam silentio meo indultam, gavisus fui non parum. Ad caetera qvae debebam, cum singula placerent, nihil esse mihi qvod reponerem, (cui enim bono vellicarem, et qvis Polydamas contra hunc Hectorem?) professus sum. Epistolarum M. T. Amplit. qvantum tum excusum erat, vidi Lipsiae in Bibliopolo Scheibiano. Unam et alteram pagellam a Correctore emendatam (an mendatam potius? Obstupui enim ad tam facilia visu correctuqve, neglecta tamen pleraqve:) pro involucro librorum accepi, ab ejusdemne missu an alterius, nunc non comminiscor. Scribit Discipulus qvidam meus Lipsia ad me, pergere eas excudere Typographum, et jam literam R. in tertio qvod vocant Alphabeto expeditam esse. In Prudentii loco facile assentior M. Ta. Nec tamen Ea, rogo, speroqve, aegre feret, si qvae non ceperam, percunctatus fui, non in [gap: Greek word(s)] qvidem gratiam, sed ad ipsius intelligentiam Prudentii, cum chelydrorum voce, si non Prudentius, at Prosper certe, qvin ipse Virgilius, aliique, qvi Graecam vitare poterant, usi sint, et cholades qvî virides dicantur, non statins succurrerit, nisi pro crudis capiam et subintelligam Caprerum: Chelydri autem et lacertae apud Homtium virides, qvos Lucretius venenatos dixerat, appellantur. Non enim Prudentium de crudis chelydris, sed virosis capiebam. Pro BELLENI indicio gratias ago, et vitium typorum per Editiones traduces propagatum facile suspicatus sum. Cui tamen qvî certo mederer, non occurrebat. Ecqvando autem beabit nos felicior hora tamdiu expetito Inscriptionum Commentario? Palponistae Editionem haud invitus differam, aut, si aliud Magn. T. Ampl. videbitur, et impar ei operae, qvod facile agnosco, habebor, plane omittam. Nec enim ex hoc mustaceo laureolam qvaerere cogito. Eram saltem, si non ab interitu vindicaturus non infelicem pro aevi genio hunc pullum: tamen cum pluribus communicaturus hac ratione, qvibus non ingratus accidere videbatur. Versus illos, qvos Floril. Vetus Palponistae attribuit,


page 239, image: s277

nec in eo tamen apparent, reperi singulos et universos in Carmine Veteri de Sagaci Nuncio: qvod ex V. Cod. descriptum aliqvando cum Herico aliisqve appactis ad M. T. Excell. mittere memini. Scripserit ergo hic, nisi illud malae fidei est, hoc pacto plurima. Coginum omnino idem qvod Cusinum esse persvadent non solum ea qvae M. T. attulit, sed et syllabae gi pronunciatio exotica. Nec de eo ullatenus puto dubitandum. In versu Lib. l. 110. an pro sevina, cui syllabae etiam modulus refragatur, ferina Legi possit, et qvid [gap: Greek word(s)] precoant, qvod v. 190. jacet, sit, et an v. 551. pro fertone legi qveat centone: Lib. 11. v. 77. pro se vel hos, semel hos etc. disqviro. Sixti III. Gnomas videre hactenus non potui, qvas in Bibl. Patr. extare puto. Adhibere ergo meae operae fortuna vetabit, qvas optare liceat, si potiri non licebit. Dubito tamen an passurus sit Typographus, utut ego velim, excrescere Libellum prolixius. Alioqvin ingens sententiarum farrago accedere qveat Catoni. Qvem et jamtum alii talibus mactarunt. Haec paucis hac vice M. T. A. raptim respondeo. Serius enim litteras heri attulit Tabellarius, meqve occuparunt alia: nunc signum aere datum ad scholasticas vocat operas. Bene vale Magnisice et Ampliss. REINESI, et perenna nobis, perenna Literis, condonaqve si qvid praeceps alicubi errat calamus. Dat. Cygn. d. 17. Januar. 1660.

EPISTOLA XCVI. EIDEM. [gap: Greek word(s)] !

NObilissime, Magnifice et Ampliss. REINESI, Domine Fautor et Affinis pl. honorande! Tandem excusus est noster Bernardus. Eccum specimen! Feci qvod potui, faciant meliora, qvibus ea vis est. Nos tenues ordimur tenuia. Mittam proxime, ubi absolvetur, aliqvot exempla. O si aut membranas ipsas, aut saltem apographum tuum ad manus fuisset! Haesi enim aliqvoties. Si igitur errati qvid inerit, a Nobil. T. Magnific. me castigari lubenter patiar; nec enim sine accessione doctrinae id mihi accidere poterit. Interea bene vale, Vir summe, et salve millies. Die XX. Martio CIC ICC LX.



page 240, image: s278

PISTOLA XCVII. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. P. V. C. Adfinis amicissime.

COnsilium, qvod super editione Palponistae daturus eram, praevertisti; id vero ne sic qvidem male. Agnosco enim [gap: Greek word(s)] istud tuum et studia qvovis modo juvandi alacritatem [gap: Greek word(s)] . Libentius excusum eum lego qvam in membranis: neqve dubito qvin lectores nacturus sit doctos et aestimium his talibus suum ponentes. Me, qvod fateor lubens, mire adficit ista barbarie condita, et antiqvitatem tamen eruditam sapiens simplicitas; eiqve sua hora debet esse apud studiosos elegantiorum secretiorumqve literarum. Facies ut per Te comtiorem comitatioremqve prodire literatus orbis sentiat; et spondent [gap: Greek word(s)] hoc notarum tuarum, qvae accepi, praemetia. Non admodum memini nunc qvod olim de Bernardo hoc ad Te effuderim; [gap: Greek word(s)] fuêre, non maturi partus: Eorundem loco habeas et ista huic chartae innatantia, [gap: Greek word(s)] . Character adsentatoris, qvem a Theophrasto habemus, Bernhardi hujus [gap: Greek word(s)] subinde illustrabit, si conferre volueris. L. 1. v. 37. fastidit est fastidire facit, taedio adficit: intransitivum constructum more eorum qvae actionem transeuntem indicant. V. seq. legam, si qvid ait temere vel agit. Tam enim dicta qvam facta heri sibi placere fingit adulator. V. 64. in mscro. est sine fronte: qvod toties adhibuit Bernardus: sic v. 135. V. 79. noxarum scelem, per [gap: Greek word(s)] . Duobus synonymis exprimitur superlativus, etiam apud Ebraeos. Scelem facinorum: peccatorum vitia: flagitium sceleris, ap. Alc. C. XI: animalia ferarum: escarum dapes, apud Evgen. Tolet. V. 86. l. in puerum nutas: i. e. reponis, inclinas. Nutare, transitive dictum, ut fastidire. Sic innotesco, pro notum facio: maturesco, pro maturo: exorbito apud Sidon. l. 5. ep. 16. Congruere, i. e. facere ut congruant, apud Cyprian. l. 2. epist. 1. Evigilare pro facere ut vigilet, ap. Order. Vit. l. 4. Consvesco, pro consvefacio, apud Prud. et Cassiod. Qviesco, pro qviescere facio. V. 93. l. Katharius, a Catharis, qvasi vitae singularem puritatem ostentans sectarius. V. 94. pro mihi legam modo; ob praecedens nuper qvanqvam etiam [gap: Greek word(s)] dici possit [gap: Greek word(s)] . Sic v. 101: sic apud Papin. Silv.


page 241, image: s279

III. 5: Theb. v. 579: 2. Achill. Ita SIBI apud Alcuin. C. 256. monost. 175. 142: l. 2. de vita Willibr. c. 17. V. III. l. lixas, refrixas: sc, ferinas. V. 130. l. nec fas (ei, vel eum) modo r. u. V. 143. Sed qvis tam gnarus. V. 151. Ille vel ille Comes. ad v. 177. Figmen, usurpat et Prudent. in apoth. et Theodulf. Avrel. Paraen. ad Jud. V. 228. l. qvâ pruriat, i. e. delectetur, titilletur, ardeat; incendi possit. V. 138. ralis esto: Namqve manum massa gravat, artus machina crassa. Massa, pondus qvodcunqve. V. 404. Hi tibi sint hostes. V. 438: et plures hipocomi: [gap: Greek word(s)] . Loqvitur enim de ministerialibus avlae, marescallo et stabuli praefecto. V. 422. bene edidisti denummare; pro numis emungere. Similia detunicare, defalerare, deornare, detitulare, depersonare, demembrare, defaederare, decarcerare, decapitare, deferculare. V. 480. l. avrâ forte fori bibitâ sit prona furori. V. 491. l. Tu Sarraceni; notum est invisos hos fuisse populo Christiano et insignes etrones per omnes fere terras. V. 500. calopodes. V. 506. l. Avra sit et ventus; i. e. in ventos abierit ira vestra. V. 541. l. cum mobile sit genus ejus. V. 545. Corde pusillanimis narratu serpit in imis. Hoc est qvod Salomon dixit Prov. 18. 23: Deprecationes loqvitur pauper; dives autem respondet dura verba. Jer. Pad. P. 3. l. 3. t. de vanil. et multil. alia versione usus: Cum viscerationibus loqvitur pauper. Putabam viscerationes esse sermones humiles, simplices, timidos, et flebiles, qvi misericordiam et [gap: Greek word(s)] facile moverent; sed vidi post [gap: Greek word(s)] , et rectum esse obsecrationibus: hae enim sunt rachanunim Ebraeorum. In v. 550. ferto est qvodlibet [gap: Greek word(s)] , seu [gap: Greek word(s)] , manipulus, nodulus, ein Püschel. Fertonem cerae lego in Chronol. Abb. S. Galli ed. a Vadiano: fertones tres argenti, in annivers. Eccl. Alemann. V. 549. cum interrogatione legendus fuerit: Qvidam tranqville vixit, tibi qvid dedit ille? V. 597. l. Tradit in instante. Saepissime peccavit hoc descriptor cuculio, ut initiales versuum omitteret, fortasse suppleturus per otium miniatulis. Sic v. 535. Oribus, pro moribus: v. 554. istas, pro Sistas: et qvod versum 212. ininterpretabilem reddidit, Rurifica, pro Prurifica; hoc enim reqvirit [gap: Greek word(s)] . Prurifica lingens, i. e. prurire hominem, qvem adulatoriis tuis verbis demulces, lingis, et fricas, facito et titillato. [gap: Greek word(s)] : qvâ pruriat, mere lavde, ait noster, 228. Prurificare, ut grandificare, magnigicare, ap. Plin. l. 36, c. 14:


page 242, image: s280

dignificare: ditificare: falsificare: vocificare, qvod apud Gell. l. Henr. Steph. pro notificare: sensificare apud Marc. Cap. splendificare: terrificare: laetificare: moestificare. ap. Rob. l. 4. hist. Jerosol. 9. crassificare apud Cael. mollificare: mellificare, [gap: Greek word(s)] : vulnificare apud Ven. Fort. Palificare, i. e. facere ut palam sit, ap. Dud. a S. Qvint. Vomificare: Veneficare: Lucrificare apud Alc. c. 178: Fructificare pro fertilem reddere apud Pavlinum Ep. ad Delfinum, Verificare, Vivificare, Mortificare. Castificari est apud Avg. 9. Confess. 9. Rumificare: Fortificare: Gratificare i. e, gratum reddere, apud Cassiod. in form. Com. form. V. Unificare, i. e. unire. Panificare, [gap: Greek word(s)] : humilificare, Tertull. de poenit. c. 9: honorificare, in Gemma Gemm. Nomina a talibus: Glorificus; manificus, [gap: Greek word(s)] : omnificus, [gap: Greek word(s)] : Deificus: Vernificus: Vomificus, [gap: Greek word(s)] : Candificus: Plavsificus: Spurcificus: Venenificus: Virtutificus: Mirificus, [gap: Greek word(s)] . Tristificus: Laetificus: Panificus. V. 202. lituras [gap: Greek word(s)] et illegibiles [gap: Greek word(s)] nutu expressisti. Patere, si dixero melius eas referre [gap: Greek word(s)] secum, ut sensus sit, sic in communi secum t. c. uni, i. e. uni tibi cum ipso convenit. Ita passim usurpat [gap: Greek word(s)] secum. v. 377: Lavda, lavdata secum. v. 389: Nunqvam contende secum, i. e. cum ipso. Versui 609. adponam pro capite: Avlicola, qvod est l. 1. v. 92: l. 2. v. 215. et reqvirit hoc totum drama. Percurri primam partem Poematii: de altera videro qvamprimum licuerit. Saltem nunc hoc, v. 262. me sic constituere et distingvere: Dapsilicum da; verba, citum jucundaqve fare. [gap: Greek word(s)] verba rem obscuram reddidit qvae erit manifestissima si transferas, verba jucundaqve fare. Dapsilicum, ignosce, formo [gap: Greek word(s)] e Dapsilis; sunt in medio tot exempla porrecta syllaba, eoqve ana [gap: Greek word(s)] fictorum. Simile [gap: Greek word(s)] , ut rhythmus exire posset, admisit l. 1. v. 342: ubi [gap: Greek word(s)] servos in seqventem trajiciendum est, seros duc primo gregemque pusillum: qvo facto sic jacebit [gap: Greek word(s)] ; Promitte illis te raro comite venturum, seqvi te vina Adriania. Speciem pro genere posuit; Ita icum pro qvovis exotico et generoso, uti et nos hodieqve solemus idiomate, nostro. Vini Adriani mentio est apud Diosc. l. 5. c. XI. Al. Trall. l. 7. c. 7. Athenaeum l. 1. cum encomio qvod sit [gap: Greek word(s)] : apud Theodorum Diaeta c. 12. qvi tamen in Sicilia id nasci tradit, deceptus falsa lectione apud Diosc. in qvo leg. [gap: Greek word(s)] ,


page 243, image: s281

non [gap: Greek word(s)] : qvem c. 1. adpellat [gap: Greek word(s)] . Haec nunc potui, mi carissime Adfinis. B. V. et S. Altenb. 24. Mart. ao. 1660.

Justinus, Lippistori scriptor qvis est?

EPISTOLA XCIIX. THO. REIN ESIVS CHR. DAVMIO. S. P. V. C. Adfinis amicissime.

HOra isthaec, qvam a turbis liberam habiturus esse videor, ad Palponistam redire mihi permittet, et satisfacere promisso ad Te posse. L. l. v. 31. nondum emaculatus est. [gap: Greek word(s)] segnis minus placet; neqve enim sic se laudaret adulator, qvod tamen maxime agit. Liturae vocula deficientis repraesentant [gap: Greek word(s)] segrex. Vult hoc dicere; in Domini gratiam se fieri omnia; esse [gap: Greek word(s)] : ludere, cum velit, palam, secedere etiam eo jubente et agere seorsim, mox eidem itetum adhaerere. Sum segrex, sumqve monimus. [gap: Greek word(s)] est stabilis, firmus, permanens, [gap: Greek word(s)] : est et singularis, solitarius: [gap: Greek word(s)] . Utram significationem eligamus, res patebit. Segregem vitam dixit Seneca 4. de benef. Immunes et segreges l. 15. C. Theod. de proximis Com. disp. pro vacantibus et liberis a functione vel operis, [gap: Greek word(s)] . Petrus Helias:

Grex, grege, gregarius de se facit atque gregalis.
egregius, segrex et segrego consociabis.

Segrex, [gap: Greek word(s)] . Segregus est apud Avsonium; qvi tamen et Congrege dixit: Congreges, Tertull. i. e. [gap: Greek word(s)] . Disgregum Mart. Cap. l. 9. Egregare, Vocab. exponit separare, disgregare. Egrex, eximius Isid. in gl. i. e. [gap: Greek word(s)] , selectus. In v. 261. virtus genuina est nativitas, ortus, nobilitas. Genuinum est [gap: Greek word(s)] , nativum, familiare, proprium. Sic utitur Wigbertus archid. de vita Leonis IX. lib. 1. 2.: genuinae honestatis sectator. Amm. Marcell. 14. et 17: genuino qvodam more. l. 28: in genuinos turbines revoluti sunt. Avtor vitae Lud. Pii apud Pithoeum: misericordiae adfectum, qvae illi genuina erat, patefecit. Amm. l. 24. genuinas regiones dixit pro patriis seu nataliciis. Genuinum est etiam hereditarium; sic a Caelio Avr. 4. tard. c. 9. et 5. c. ult. passio genuina opponitur adventiciae. V. 582. et


page 244, image: s282

seqventem alio pertinere visos aliqvando, nunc rite ibi jacere animad verto; scil, si ista v. 576. nonnihile esse puta, huc repetantur, nimitum exibit, nonnihil esse puta, plumas efflare de veste, manuqve comare: i. e. scito in hoc officii, sc. adulationis, genere aliqvid etiam momenti situm esse. Lib. 2. v. 33. l. fulges: seqvitur enim: tuus populus est deliciis paribus speciosus, perinde ac dominus. V. 60. lego, insistere. Minantes enim animalia seqvuntur praeeuntia, non insidente orum tergo. Ovidius: Arctophylax formam terga seqventis (bubulci) habet. Insistere stimulis est imminere, urgere, [gap: Greek word(s)] . Manilius in 1. de Boote: junctis instat de more juvencis. Compositum, comminare est apud Appul. 7. metam. et P. Damian. epist. 5. ad S. Domin. sev c. 13. Idem verbi in LL. Langob. l. 1. t. 19. s. 27. se reperisse, putat Vossius de V. S. l. 4. c. 4. Sed fallitur; legendum enim est, qvod nec Lindenbr. animadvertit, ignem in silva caminare, i. e. accendere. V. 147. l. cuiqve latenter. V. 331. qvi fortem levat, uda lavat, i. e. qvi valentem et per se surgere potentem levat sive attollit, idem facit qvod is qvi ante humecta satis humidat, [gap: Greek word(s)] , labore frustaneo. V. 332. l. Ire pudescentem, et mox, duxerit. [gap: Greek word(s)] dixerit enim nihili est et commodum sensum nullum exhibet. [gap: Greek word(s)] nutas qvod v. 86. legi volebam, nunc muto et volo indictum: eo qvod msc. et editio consentiant, et recte habeant. Sed interstrepere occipiunt turbae. Bene igitur Valere te, mi cariss. Adfinis, jubeo, et salvere. Scr. [gap: Greek word(s)] . 28. Mart. ao. 1660.

EPISTOLA XCIX. CHR. DAVMIUS TH. REINESIO. [gap: Greek word(s)] !

NObil. Magnif. et Ampliss. REINESI, Dn. Fautor et Affinis [gap: Greek word(s)] ! Ecqvid tuis literis tam praeclara, et hactenus ignorata docentibus, mihi optatius potuit accidere? At qvid contra magis votis contrarium, qvam qvod serius eae appulerunt? Accepi enim heri demum, nescio a qvo allatas, cum non tantum expeditus esset Bernardus noster, sed et unum et alterum Exemplum Francofurtum ad D. Lotichium jam abiisset. Sed qvod factum est, id revocari


page 245, image: s283

jam non potest. Ago autem pro illis ingentes gratias, et mitto pagellas residuas, cum novem integris Exemplaribus. Addidi et Justinum Lippiflorii scriptorem, ut compendifaciam de eo narrationem, otio non ita abundans. Video occasionem pulchram conficiendae, ubi haec extrusa fuerit, Editionis secundae, qvam interea expolire valebimus nitidius, qvam deproperata haec fuit. Qvam sane non tam subito praelo subjecissem, nisi illud otiosum ob chartae penuriam vidissem. Occasionem ergo hanc ambabus arripiendam, cum operae cessarent, ratus, dum Typographus Textum excudit, ego interea constipavi Notas. Qvae si accurationem desiderant; facile culpam in me residere patiar. Vina Adriana inqvisitionem, etsi talia suspicarer, tamen prorsus fefellerunt meam. Dioscoriden Sarraceni, qvi adhuc incompactus in scriniis delitet, inspicere oblitus fui. Athenaeus apud Amicum tum haerebat. Qvi facillime, modo vel Indicem inspicere potuissem, me docere poterat. De Fertone exemplum gratissimum est. Haesi in ignota voce hac magnopere, et ubiqve qvaesitam nusqvam reperi. Habeo vetus Lexicon MStum. Sed hac hyeme libris varie disjectis, nec adhucdum in ordinem redactis, reperire qvaesitum prorsus non potui. Forte enim illud me juvisset. Compositorum Adjectivorum a FACIO ecce Syllabum e meis Indicibus, sine tamen exemplis festinatum! Iis qvibus Asteriscus appositus, rogo per occasionem auctoritatem.

AErificus. Rutger s. i. V. L. 2.

Algificus. Gell.

Almificus.

Amorificus.

Amplificus.

Annificus.

Arificus.

Astrificus.

Auctificus.

Aurificus.

Beatificus.

Beneficus.

Blandificus.

Calorificus.

Candificus.

Castificus.

Cerificus.

Clarificus.

Colorificus.

Contemnificus.

Cornificus.

Damnificus.

Deificus.

Delenificus.

Doctificus.

Dolorificus.

Expergificus.

Falsificus.



page 246, image: s284

Fastificus

Fatificus.

Felicificus.

Fotificus.

Fluctificus.

Fortificus.

Frigorificus.

Fructificus.

Fumificus.

Fultificus. v. Scal. ad Cirin, p. 67. Alii, Pultificus.

Furtificus.

* Glorificus. careo autoritate.

Grandificus. Ammian. 18.

Gratificus. Eustath. 9. Hexaem. Porphyr. Paneg. l, 5. Edit. Velser. Paulinus Fragm. XIV. Nat. Felic. v. 3. Eob. Hess. Ps. 117.

Ingratificus.

Honorificus.

Inhonorificus. Hilar. 7. de Trin. fol. 117.

Perhonorificus.

Horrificus.

Hostificus.

Incestificus.

Incertificus. Beda Tom. I.

Ingratificus.

Justificus.

Lactificus.

Laetificus.

* Illaetificus. careo Exemplo. observaverat Zechendorffius, sed neglexit annotare.

Lanificus.

Langvificus.

Largificus.

Lenificus.

Lucificus. Augustin. T. 6. l. 22. contra Faust. Manich. l. 9. col. 394. Cael. Aurel. 2. Ac. 9. p. 80.

Lucrificus.

Luctificus.

Lustrificus.

Magnificus.

Maleficus.

Manificus.

Mellificus.

Metallificus. Mant. 2. Agel. v. 156.

Mirificus.

Mitificiis. Prudent. Ham.

Modificus. Aufon. 27. Parent.

Moestificus.

Mollificus.

Monstrificus.

Morbificus.

Mortificus. Tertull.

Munificus.

Immunificus.

Nauficus. Gloss. Isid.

Nausificus. Brito.

Nudificus.

Nubificus.

Odorificus. Qv. Stoa.

Omnificus.

Opificus. Eustath. Hex. fol. 755. 13.

Orbificus.

Ovificus. Eustath ib. f. 765.

Pacificus.

Fanificus.



page 247, image: s285

Perficus.

* Plausificus. Ipsemet olim usus, sed nunc careo exemplo.

Poetificus. Ennius.

Pontificus. Onom. Graecol.

Portentificus.

Praeficus.

Prolificus.

Improlificus. Jul. Caesar. Arantius de Tumor. praeter Nat. c. 54. p. 259.

Pultificus.

Pravificus. Ben. Ar. Mont. Psal. 101. v. 31.

Pulverificus.

Purificus.

Putrificus.

Regificus.

Sacrificus.

Saleficus. Mon. Florent. de recup. Ptolem.

Salvificus.

Sanctificus.

Sanificus.

Saxificus.

Scientificus.

Sensificus.

Serenificus.

Siccificus. Macrob.

Omnisignificus. Barth. ad 2. Theb. p. 345.

Somnificus.

Specificus.

Splendificus.

Spumificus.

Spurcificus.

Sqvamificus.

Substantificus.

Sudificus.

Superbificus.

Tabificus.

Tectificus.

Terrificus. Fr. Fogerolaeus. Apoche Pythag. sub fin.

Tristificus.

Vastificus.

Vatificus.

Velificus.

Veneficus.

* Venenificus.

Terveneficus.

Venustificus. Camerar. praecept. honest. v. 7.

Vernificus. Capella l. 1.

Versificus. Solin. Alcuin.

Vestificus.

* Virtutificus. careo.

Visificus.

Vivificus.

Voluptificus.

Vomificus.

Vulnificus.

Hactehus.

Qvae asterisco notata, carent in meis Indicibus exemplo. Versuum Gaufradi, si bene memini, specimen habet Bromton. Illos si mihi M. T. A. descriptos curaret, gratissimam rem faceret. Plura nunc per avocamenta non licet. Opt. Vale Vir et Fautor Maxime,


page 248, image: s286

et salve. Cygn. d. 28. Martii pridie Natalis mei XLIX qvem Deus felicem mihi illucescere faciat! 1660.

P. S. Emendatio p. 92. Walafredi Barthiana est, nescio an bonna. In praetermissis Typotheta, festinare jussus, qvaedam qvae deleram, posuit: qvae poni volebam, omisit

EPISTOLA C. TH. REINESIUS CHR. DAVMIO. S. P. Mi carissime Adfinis.

NOn refrixit, video, ardor ille tuus extrudendi Palponistam; mittis, cum expectarem particulam, a cipite ad calcem depexum totum: B. F. inprimis liberalitas tua, qva fit ut macter novem exemplis operis mustei, grata mihi accidit; Ea vero ne habeantur a me sine emtura, en Tibi Joachimicum. Occurrunt notas tuas ruspanti, qvae premere neqveo; eoqve iis veniam abs Te peto: Festinantur; [gap: Greek word(s)] . Patieris idem dici etiam de Notis tuis. De Beggino vers. 93. non possum sentire tecum; Beggardos adpellarunt istius professionis sectarios et confraternatos; foeminas ejusdem instituti Beghinos et Beguitias, nisi mendum est apud Wilh. de Nangis. Deinde non videtur sacri Ordinis vocabulum tanqvam rem profanam execrabilemqve traducere voluisse Bernhardus: Potius scripsit, Beduinus. Beduini ex Arabum genere Saracenos in multis imitari ferebantur, et innotuerant per tempora Belli sacri ad Jeresol. gesti: meminit Jac. de Vitr. hist. Jerosolym. c. 12. Accensiti igitur sunt vulgariter Arabibus, Turcis, et Saracenis, genti impuriss. et exosissimae Christianis, ab Evropaeis, et in his Bernhardo isti e Germanis Svevis, ut videtur, Poeticulo. Mox legam Patarinus; exciderat nim. descriptori Syllaba similis ta. Patareni, qvi et Cathari, Baronio Paterini, judicio Ecclesiae Latinae haeretici in Albigesio, Gvasconia, et partibus Tolosanis ab Alexandro III. circa a. Chr. 1179. excommunicati et decreto ultimo suppliciis addicti. Brito 1. Phil. Popelicanos vocat. In Constitutt. R. Neapolit. Frider. II. Imp. Patareni e Lombardiae partibus virus suum in Siciliam usqve diffudisse memorantur: suntqve cum iis, qvosidem Imp.


page 249, image: s287

in Avthent. C. de haeret. adpellat Gazaros, iidem; ab his nostrum Kätzer; non opus est ex Ebraeo petere. Circa aunum 1308. Dulcinus et Margarita Novariensis Gazarorum adpellatorum signiferi habiti sunt et subjecti poenis. Ab eo tempore non longe abfuit Bernardus iste, et ad pellatione tum famosa uti commode potuit. Qvem Incertum adpellas ad v. 127. ille est, indice Goldasto, Seilo Magister in differentiis? [note: Sic etiam eum vocat Jac. Magnus in Sophologio: Balaus cent. 2, num. 91. Serlonem Gramaticum vocat, qvi scripserit lib. 1. de diction. dissyllabis: lib. 1. de dict. univocis: lib. 1. de dict. aqvivocis. An etiam de differentiis? Videtur: nam et librum de dict. dissillab. scripsit heroico carmine. ] Alter vero ibidem versus tribuitur Gaio cuidam Grammatistae, lavdato in Catholico. Ad v. 347. qvid sit festum dividiare, nondum fecisti planum. [gap: Greek word(s)] ista hoc videtur velle; dum festo die nondum completo abscedis et sic ipsum discessu tuo dividis: qvippe cujus partem praesens celebrasti, partem aliis celebraudam relinqvis. Dividiare igitur dixerit vel dimidiare pro dividere; uti lavare, lavere: sonare, sonere: crepare, crepere, dixere. Ad voculam encoeniare suggero e P. Damiano ep. de contemtu seculi c. 15. et 16. dici encoeniatos monachos eos qvi pretiosis vestibus delectantur et ex iis humanos favores expectant: vel qvod [gap: Greek word(s)] i. e. communibus et laicorum propriis indumentis, vel qvod [gap: Greek word(s)] , in novis; vel qvod nitidi nimis, comti delibutiqve tanqvam ad encoenia pergerent, incederent. Ad v. 359. [gap: Greek word(s)] Mensicolis et reliqvis ejus formationis addendi sunt Extracolae, in gl. Isidori, qvae interpretantur, foris versantes: sic enim lego; cum Editt. habeant, extraculas, et mox, extracautis versos. Oppidicola, apud Alex. Abb. l. 2. rer. Rogerl Sic. R. Urbicola, Incola, Regnicola, Silvicola, monticola, raricola, paludicola, [gap: Greek word(s)] . Gradivicola, Marticola; Abbaticola, in Capit. Car. Calvi: Deicola, Deicolus, ap. Trith. 3. de Vir. ill. Ord. Bened. c. 61. Sacricola, Sacrocola: Poplicola: Avricola, apud Matth. Vind. in l. Tobiae. Ad v. 347. Fastidiari pro fastidire, fastidio corripi, est apud Garimp. l. 3. c. 13: 5. c. 22. Idem tamen l. 2. c. 33. Activum, fastidiaverit, adhibuit; ut taediare et taediari promiscue alii. Ad v. 252. ubi tu de angaria, noto angariam usurpari pro qvavis molestia a Sugero Abb. in vim Ludovici Gr. Regis Galliae. Idem etiam angarianas molestias dixit, q. angentes, anxiantes, et angustiantes. V. 353. l. 2. [gap: Greek word(s)]


page 250, image: s288

crocitare nove dixit pro corbitare; literae R. trajectio plerisqve omnibus lingvis familiaris. [gap: Greek word(s)] esse ajunt Grammatici [gap: Greek word(s)] . Hinc [gap: Greek word(s)] . Calaris, Caralis. Samardacus, Samadracus. caro, [gap: Greek word(s)] . tener, [gap: Greek word(s)] . sterno, [gap: Greek word(s)] . tero, [gap: Greek word(s)] . grates, [gap: Greek word(s)] : ager, [gap: Greek word(s)] . An huc referemus qvoqve qvod Iso Magister ad Prud in Symmach. l. 2. v. 699. renones vel mastrucas rustice adpellari crotinas scribit, qvae sunt cortinae, i. e. viles tegetes, tapetes, [gap: Greek word(s)] , Schalaunen? an typorum error est? Idem sibi licuisse in vocula qvam versus respuebat, putavit Noster. Corbitare autem est deglutire, ingurgitare. Susum est sursum: jusum et josum, deorsum. Non ergo concoqvo, qvî susanum et josanum habeas in Not. p. 81. pro Synonymis. Delenda, puto, fuerint [gap: Greek word(s)] , Susanum avtem sive: Restat [gap: Greek word(s)] ; eam annumerabo proxime. Qvos cujus Gavfredi versus velis, indica; et habebis. Bene V. mi carissime Adfinis, et Salve. Sc. Altenb. 31. Mart. ao. 1660.

EPISTOLA CI. EIDEM. S. et O. CL. V Adfinis amicissime.

NOndum seposui prorsus Monachum Palponistam; subinde ad manus mihi venit, nec reqvirenti: et mallem prodiisse tardius et comitatiorem. Ad v. 14. l. 1. annotassem ista Petri Heliae, Lexici Versificis:

De Girus, Giro verbum: Congiro, Regiro:
hinc et Giramen, Girovagus est memoramdus.

Regirare Floro l. 3. c. 3: et 4. c. 2. adseruerunt docti, qvod in Editt. erat, remigrare: pro redire in orbem, revolvi. Girare est circuire: Bernardus Morlan. l. 2. de institore: fora girat et aqvora. et, pedes fora saepe regirat. Glossae: Girativus, umbwendig. Girare, umbwenden. Girovagus, a, um, undique vagans, instabilis. Girgillum, ein Haspel/ oder Garnwinde. Girgillare, haspeln oder Garu winden. Girus, circuitus, Umbgang: Girum, idem. Gyratio est apud Sax. Gramm. et Balderic. Dol. l. 3. c. 21. V. 121. legam, presigni (i. e. praesigni) plasmate sculptum. Praesignis est apud Ovid. 3. met. v. 32. et Henr. Samar.


page 251, image: s289

citante Jerem. Pad. P. 4. l. 3. n. II. Multisignis, ap. Varronem. Praesignare, verzeichnen: Gloss. [note: Vide infra Epist. 20. Jul. 1660.] Ad v. 140. In Gl. Lat. Germ. Laqveatus dicitur laqveis captus vel ligatus. Laqveare i. e. laqveo capere vel ligare, strikken. V. 152. legam: Est tuus adfinis, sc. Ille vel Ille Comes. Lavdis materiam desumit adulator ab agnatis: et seqvitur v. 155: Esse sui generis videris, i. e. isti similis es moribus. Nota ergo tua de cujus non est opus. Ad v. 291. Verbis ex ostentatione Graecitatis fictis, adde Theologare, aporiare, bulimiare, apud Theod. acephalare, apologare, epilogare, episcopare, plasmare; malaxare, embrocare, et phantasmari sunt apud Garimp. Monachari pass. apud Huntindon. evnuchare apud Knyght. l. 2. de event. Angl. melodiare, a [gap: Greek word(s)] ; historiare: philocari ap. Gvain. presbyterari. Prosevchari (ita lego in Gloss. Lat. G. pro prosecari, a [gap: Greek word(s)] ) i. e. mendicare, deprecari. Syncopare est apud Gvainer. tr. de plevrit. c. 6. Syncopizatus, tr. de epil. c. 2. Theorare est etiam in Gloss. dicto pro videre, vel divina considerare; putarunt nim. male intellecta veterum Eccesiae Doctorum, qvi per [gap: Greek word(s)] sensum scripturae allegoricum, per [gap: Greek word(s)] literalem intelligi voluerunt, [gap: Greek word(s)] , e qvo formarunt, idem esse qvod [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] ; hoc autem non nisi ordinibus sacris competere delirarunt, unde noster v. 98. Theoriam nominavit professionem monachilem. Theorizo est apud Petrum Heliam, nim. per paragogen; [gap: Greek word(s)] , Tzez. ad Lycophr. sic anathemo, et anathematizo: organo et organizo: evnucho et evnuchizo: chirographor, pho et chirographizo: stigmare, stigmatizare: anatomare, anatomizare: hymnare, hymnizare: hymnire est apud Prudentium: alapare et alapizare: avtorare, avtorizare. Verbo minare paulo aliam significationem impositam lego apud Orderic. Vitalem. l. 5. et 12: Minabo mecum aliqvos de fratribus, i. e. adducam cev comites, sumam mecum. Ad v. 432. A Curtis vocabulo Galli formarunt suum Courtil: Latino - barbari, praesertim Angli, curtilagium. Extat in Chron. Abb. S. August. Cantuar. c. 33. 38. 39. et significat locum contiguum curti, in qvo leguntur herbae et olera: ein Kraut - gretzoder kleintgarten. Immanis metachronismus qvem Balaeus in adsignanda aetate Walonis commisit, nisi duos Walones, utrumque Poetam, ponamus, debuit a Tenotari. Patet res e coaevis ipsi Diense et


page 252, image: s290

Svessionense, qvi fuêre sub Gregorio VII. P. M. Tui etiam judicii facio, an eidem Waloni velis adscribere epitaphium Henrici II. R. Angliae, qvi obiit ao. 1135. qvod habes apud Hoved. extatque apud Bromt. et Knyght. l. 2. c. 9. [gap: Greek word(s)] :

Rex Henricus obît, decus olim, jam dolor Orbis.
Numina flent Numen deperiisse suum,

[gap: Greek word(s)] . Adverbio Dolenter l. 2. v. 222. utitur Cicero, Plin. l. 4. ep. 11. Amm. Marcell. l. 22. Verus 582. lucem capiet a Theophr. charact. c. 3. ubi adulatorum proprium esse scribit [gap: Greek word(s)] . Medici [gap: Greek word(s)] adpellant, habentqve inter signa phrenitidis. Caelius 1. acut. c. 3. jungit carphologian et crocidismum. Pollux, qvod miror in Grammatico, non videtur intellexisse; exponit enim [gap: Greek word(s)] , apud Herod. [gap: Greek word(s)] , l. 7. c. 14. Emendavi pavlo ante Vocabulistam Lat. G. in Prosecari, vel Prosetari, (qvod formare potuerunt illitales e [gap: Greek word(s)] ) detorto vel corrupto e Graeco [gap: Greek word(s)] ; idem faciendum est circa Dudonem San-Qvintinianum, apud qvem l. 3. Norm. f. 144. et 155. ex edit. Qvercet. legimus: Dux urguebat eos multarum prosecutionum interpellationibus: et, multimodarum prosecutionibus petitionum compescens Regem animosum; ubi omnino leg. prosecationum, prosevchationum. Dixit autem Dudo prosevchationes petitionum, et prosevchationum interpellationes eâdem figura, qvâ dixerat praelium certaminis, viam itineris, cogitatum molimini: Evgenius, dapem ciborum, favces gutturis: Clavd. Mam. pavpertatis inopiam; Alcuinus flagitium sceleris: alius feras animalium. Ad v. 359: Mensicolis similes [gap: Greek word(s)] libricolae, Joh. Saresb. prol. Policr. Valvicolae, Pavlin. Aqvileg. ep. ad Kar. M. Amnicola delphin, Avson. Horticola, Isid. Secessicola, eremicola Lavr. C. Mussii. Fescenninicola, Flucticolae; Sidon. Limicola, Avson. Vericola Tertull. Ad v. 75. l. 2. de inclinamento OSUS Adject. a Substantivis in OR: Fragosus apud Avg. l. 3. contra Petil. c. 16: Langvorosus apud Hoved. et Rad. de Diceto: Pudorosus: Stridorosus: Rancorosus, apud Petr. Hel. in lex. metr. Saporosus apud Petrarch. in Dialogis; Sonorosus, [gap: Greek word(s)] , Gloss. Vigorosus. aqud Isid. gloss. Qvae a Graecis desumsere, haec fere sunt: athalosum i. e. ustosum et flamin eo um, Glossar. junctum P. 2. Opp. Galeni Latin. Venet. ao. 1502: alopiciosus ap. Theod. l. 1. c. 7. Isid.


page 253, image: s291

in gl. Apostemosa lethargia, Gvain. tr. de leth. c. 4: Bromosum, brumosum, [gap: Greek word(s)] , ap. Cael. 1. tard. c. ult: 5. c. 1: Garimp. l. 1. c. 12: l. 2. c. 33: Theod. l. 2. c. 39: Brumosi nimbi, brumosa flabra apud Alcuin. C. 5. et 10. a bruma, i. e. [gap: Greek word(s)] , boreales, aqvilonares: catarrhosus, apud Octav. Horat. l. 2. c. 1. Eremosa petra, apud Vet. Interp. ep. S. Barnabae, in dicto Esaiae 16,1: Ileosi, [gap: Greek word(s)] , apud Plin. l. 29. c. 4. Theodor. Prisc. l. 2. c. 9. Maniosi, [gap: Greek word(s)] , apud Interpr. Kuran. Spasmosus apud Bertrucc. Coll. tr. 2. s. 2. c. 6. [gap: Greek word(s)] . Stigmosus apud Petron. et Plin. 1. Ep. 6. Strophosus, in Not. Tir. strophicus, Garimp. [gap: Greek word(s)] , i. e. torminosus. Aldhelmus Strophosum [gap: Greek word(s)] dixit, impostorem, fraudatorem, versutum. Daemoniosum dixit Evlog. Cord. mem. SS. l. 2. c. 10: et Anselmus in epicedio Lanfranci: R. de Monte sub anno 1189. Cymosum Colum. Elefantiosum, Theod. Prisc. l. 1. c. 17. Trombosus, a [gap: Greek word(s)] : trumbosum cruorem dixit AEgidius de sangvinea urina, v. 270: Trombositas carnosa (i. e. mala) Joh. de Tornam. in IX. Rhasis c. 89. Ad v. 99. l. 1. Nam nil sedit ita tibi nuper ut avlica vita. Sedit tibi, probe Latinum hoc; praeterqvam enim Statio et Val. Flacco etiam usurpatum Illpiano, ut est in l. 7. D. Qvi satisd. cog. Idem significatus deliberationis et consilii [gap: Greek word(s)] Stat datus est a Corn. Nep. in vita Attici. Qvi Ciceronis qvendam locum huc referunt, frustra sunt. Sed sinendus es. [gap: Greek word(s)] , mi Adfinis, [gap: Greek word(s)] ! Scr. Altenb. 6. Apr. 1660.

EPISTOLA CII. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. S. P. et O.

NObil. Magnif. et Ampliss. REINESI, Domine, Fautor et Affinis aeternum honorande. Et geminas tuas, cum inserto Vallensi, et Lippiflorium meum recte accepi. Pro munere eo ingentes ago habeoqve gratias, et unum atqve alterum Exemplum adhuc loco [gap: Greek word(s)] nunc mitto. Litterae vero qvam jucundae, qvam acceptae fuerint, qvibus verbis exprimam? Ad ea ut respondeam postulan debitum meum: ut sileam, imperant fere occupationum diversarum obstacula. Haec tamen perrumpere, qvantum pote animus


page 254, image: s292

est, et utut scribam non semper cogitate, et prout scribere par erat, tamen M. T. Humanitatem novi, et Candorem maximum, qvi omnia in meliorem interpretabitur partem, sicubi sive festinans sive ignorans exetravero. Ad singula cum vix otium nunc sit, dabo qvae primum animo calamoqve occurrent. Placent Emendationes, placent Explicationes, et emendabo in altera [gap: Greek word(s)] Editione, neqve celabo auctorem. Begginum reperire nusqvam potui. Putabam ergo Bernardum nostrum mutationem generis versus gratia sibi indulsisse. De Beduinis cogitabo amplius. Habeo Jacobi a Viniaco geminam Editionem; utramqve primo otio inspiciam. Incerti indicium certum lubens amplector. Seilonem vocat Jacobus Magnus in Sophologio, et ex eo, puto, Goldastus ad Parenet. Sed Baleus, Vinc. in Speculo doctrin, et Vossius l. 2. de hist. lat. Serlonem. Gajus Grammatista ille nondum mihi innotuit: nec Catholicon oculis usurpare, nisi olim in Halensi Bibliotheca obiter perlustrata, potui. Alexander Abbas de Rebus Rogeri, ubi habetur? In [gap: Greek word(s)] Crocitare vix aliud ulla ope eruemus, qvare in ingeniosa M. T. explicatione cur non acqviescamus, dum alius meliora afferat. De Isonis loco posset nos certiores facere Weitzius [gap: Greek word(s)] , si aura vesceretur adhuc vitali: aut illi, in qvorum potestate adhuc illae membranae sunt. Jusanum, ita scripseram, pro Susanum legendum est, pag. 81. Nescio autem utrum ego praeterviderim: (Semel enim ultimam pagellam emendaturus recensui; qvod avocarer a novo Ephoro nostro Bibliothecam publicam visuro: cujus alteram recensionem opere otiari nolentes non morabantur:) an operae notatum emendare neglexerint. Lib. 1. v. 203. aves scribendum: Alludit enim Catonis illud: Fistula dulce etc. Modulans, modulator, ut aliis, Venans, Medens, Medicans, Arans, etc. Ad v. 491. notari posse puto, qvae Sebast. Covarruvias habet Thesauro lingvae Hisp. p. 23. b. parte 2: Los Sarracenos se dizen en Arabigo ESSARAK, qve qviere dezir, robadores, osalteadores; estos son Nomades, qve no tienen abitacion cierta, etc. Ad p. 57. notandum aliam Elisionem esse observatam l. 2. v. 169. Qvare qvaedam a me dicta mutanda erunt. Ad p. 58. Cremare corpus, dixit Lucanus lib. 8. Tegere corpus terra, Seneca Thebaide. Ad p. 57. legi pro onerosos etiam possit speciosos; utrum arridet? Pag. 77. decolorosus scribendum est, et mox: Cordum, Alvarum.


page 255, image: s293

Qvae a me decurtata, a Typographo integra posita non animadverti. Pag 81. lin. 10. corrigendum: p. 69. b. Edit. Lugd. 1526. Pag. 83. l. 23. post exponitur, addendum est: Vossius lib. de Vit, Serm. Ne qvid alieni in meum armum tollam. Vossii autem locum hîc non assigno, qvo nunc careo. Mox ad Gestum, notari potest: Sic Versi, i. e. verus, apud Prisc. col. 163. Putsch. Sunt alia vilia, qvae aut pauci curabunt, aut facilia correctu erunt. Gaufredi Angliversus innui et rogo etiamnum, qvos M. T. extare scripsit aliqvando apud Bromtonem in Chron. Nimirum ejus Monodiam in Obitum R. Richardi, qvam pro Exemplo ille ponat. Modo sensum M. T. literarum recte assecutus sim, et non Bromton hoc dicat potius. Typographus Catonem urget. Ego cunctor, et in eo sum ut addam qvatuor graecas Versiones Planudis, Scaligeri, Zuberi, Mylii: et Latinam veterem Rhythmicam incerti. Vellem plura, sed alia me sibi poscunt. Ergo desino scriptionem, non venerationem Tui, [gap: Greek word(s)] Affinis. Bene vale qvamdiutissime, et cum Epistolis doctissimis tandem caetera stupendae Eruditionis plena scripta orbi desideranti prome. Dabam Cygn. d. XI. April. 1660.

EPISTOLA CIII. TH. REINESIUS CHR. DAVMIO. S. P. Cl. V. Adfinis amicissime.

DE Beduino, nihil, puto, proficies cogitatu ampliore ullo. Qvod dixi verum est; eumqve voluit Palponista, non Begginum. Paris fol. 161. scribit, Badewinos qvosdam, qvi se Regi Richardo obligaverant, nunciasse R. de ad veniente Caravana 11000. paganorum Babylone. Hinc patet verum esse, qvod de iis narrat Jac. de Vitr. esse Beduinos egente Arabum, sed tam Saracenorum quam Christianorum proditores. Ebraeum, a qvo qvibusdam vulgare Kätzer derivare placuit, est [gap: Hebrew words] Kuts h. e. spina, tribulus: item spernere, reprobare, aver sari. Patet autem istorum male - solertia. Serloni Grammatico dicto a Balaeo, monacho Fontano, recte tribui libellum dedifferentiis dictionum, conceptum metrice, praeter testimonium Vossii aliorumqve ex ipsa tractatione adparet, qvae seculum decimum non resipit. Male


page 256, image: s294

igitur Balaeus C. 2. n. 31. eum Serloni Dorobernensi, clienti Odonis. ArchiEp. qvi rege Edvvino ao. 959. obiit, adscribit. Ejusdem Magistri Serlonis Carmen de instabilitate mundi est in Cod. S. Mariae Rhemensis, Labb. p. 64. Qvod vero a Jacobo M. et Goldasto Seilonem adpellatum legimus, vitio librariotum factum est, qvi literas i et l simillimas confuderunt. Fuit Sello: ita enim vitandi concursus duarum liqvidarum asperi gratia efferebant, praesertim Alamanni apud qvos inter virilia nomina habebatur Sello, qvi alii nationibus Serlo, teste Catalogo talium e Cod. Monast. S. Galli descripto. [note: Et sic in scripto de servitiis militum, quae debentur Duci Normann. fol. 1048: Sello de Lingvvere, in Bajocassino. Serlo Episcopus Sagiensis anno 1103.] Ad v. 279. l. 2. Palponiste. Vocabulista Latino Germ. editus Haganoe circa a. 1500: Ypodromus, qvod et Ypoercium, est structum quaedam lignea in qva eqvi sufferandi retinentur, ne se movere possint, ein Nothstall: et est in legenda S. Sebastiani. Sed et hoc; In Chron. Jorvallensi Job. Bromton monodiae Galfridi Super Richardo Rege subnecti etiam threnum hunc [gap: Greek word(s)]

Rex Richarde jaces. sed si more cederot armis,
victa timore tui cederet ipsa tuis.
Lavs tibi prima fuit Siculi, Cyprus [note: V. Hoveden. f. 692. Vitr. l. 1.] altera, Joppe
tertia qvarta [note: Dromunda navis maxima, missa a Soldano Babyl. in auxilium obsessis in Acon, Paris f. 157. Eam [gap: Greek word(s)] cepit Richardus par mersores suos. Dromant. Jac. de Vitr. l. 1. c. 99. in edit. Duac. In Edit. Hanov. VVech. est, nave maxima, qvam Dromum vocant.] Dromo, qvinta Taverna [note: Tavernam videtur adpellare castellum ultimum Christianiratis versus Babyloniam, juxta fluv. Evphraten, qvod Darum (Darun adpellat) Hoved.) Par. Vitr. forte etiam Daverum: expugnatum a Rich. R. captis in eo 1900. Paganis.] fuit.
Suppressi Siculi, Ciprus pessundata, Joppe
tenta (obtena), Dromo mersa, capta Taverna fuit.

Altenb 18 April. 1660.

P. S. Galfridus Anglicus, Gallis Anglisqve Vinsaufe dictus, percelebris sui seculi, sub Richardo et Johanne RR. circa a. 1200, Poeta fuit, dedicavitqve opus suum de nova Poetria [note: De artificua loquendi: de arte dicendi: Rhetorica Galfridi: de eloquentia: M. Gvalfridi Carmen de 5. partibus Rhetoricae facultatis, Invent. Dispos. Elocut. Memoria et Pronunc. Adparet hic qvid in enumeratione operum ejus peccarit Balaeus: cui propterea non semper in ejusmodi fides habenda est.] i. e. de novo sev reformato


page 257, image: s295

tersioreqve Poetice scribendi genere, respectu scil. habito ad rhythmicum et perqvam barbarum genus alterum, qvod diu ante in usu fuerat, dum Romae agebat, Innocentio III. P. R.

PApa, [note: Stupor mundi ] Hoc stupidum elogium Bonifacio VIII. P. R. a qvodam in carmine tributum fuisse, annotavir P. Langius, Chron. Citiz. sub ao. 1295. fortassis [reading uncertain: print blotted] memoriae lapsu.] stupor mundi! si dixero Papa NOCENTI.
Acephalum nomen tribuam tibi, si caput addam
hostis erit nomen metri; tibi vult similari
nec nomen metro, nec vult tua maxima virtus
clavdi mensurâ: nihil est qvo metiar illam,
transit mensuras hominum; sed divide Nomen,
divide sic Nomen, IN praefer et adde NOCENTI,
efficiturqve comes metri: sic et tua virtus
pluribus aeqvatur divisa, sed integra nulli.
Egregius sangvis [note: Egr. s. ] Erat enim e familia Comitum Signiae, filius Trasimundi.] te confert Bartholomao.
Mite cor Andreae, preptiosa juventa Johanni,
firma fides Petro, perfecta scientia Pavlo;
Ista simul nulli. Superest de dotibus una,
qvam nullo fas est pertingere, gratia lingva.
Augustine race, Leo Papa qviesce, Johannes
desine, Gregori subsiste; qvid eloqvar omnes?
Esto, qvod in verbis aut hic aut ille sit ore
avreus [note: Ore aur. ] Etiam Chrysostomo praeponis Innocentium.] et totus resplendeat; os tamen ejus
impar est, orisqve tui praejudicat avrum.
Trans hominem es totus. Ubi corporis ista juventut
tam grandis senii? vel cordis tanta senectus
insita tam juveni? qvam mira rebellio rerum!
Ecce senex juvenis! Fidei sub temporae primae
cum Dominus Petro praeferre amore Johannem,
Papatu Petrum voluit praeferre Johanni.
In te Papa modo nova res his accidit annis.
Papa senex Petrus, et Papa juventa Johannis.
Suntqve tui [note: Cardinales], qvales talem decuere, relucent


page 258, image: s296

et circumlucent Papam cev sidera Solem.
Tu solus mundo qvasi Sol, illi qvasi Stellae,
Roma qvasi coelum. Me transtulit Anglia Romam?
tanqvam de terris ad coelum transtulit, ad Vos
a tenebris velut ad lucem. Lux publica mundi
digneris lucere mihi, dulcissima rerum,
dulce tuum partire tuo. Dare grandia solus
et potes, et debes, et vis, et scis; qvia prudens,
Scis: qvia clemens, vis: qvia magnus origine, debes:
Et qvia Papa, potes, qvia talis es et qvia tantus.
Hic mens subsedit cum fecerit undiqve gyrum,
inqve suis dandis te praetulit omnibus unum.
Totum posse suum tibi destinat; accipe, Magne,
hoc opus exiguum, breve corpore, viribus amplum.

Dein vero orditur opus ipsum, qvod velut Poetices etiam et Rhetorices Studiosis speculum, sed omnino metricum, facit, Invent. Disposit. Compositionemqve Musae suae exemplis copiosius docens. Et pro carminis exemplo lugubris tantum seqq. versus de Richardo R. inserit cum hoc lemmate:

Temporibus luctûs bis verbis exprime luctum:
Nevstria sub clypeo regis defensa Richardi
indefessa modo gestu testare dolorem.
Excedent oculi lacrimas, exterminet ora
pallor, connodet digitos tortum, cruentet
interiora dolar, et verberet aethem clamor;
tota perit ex morte sua; [note: i. e. ejus.] mors non fuit ejus
sed tua; non una, sed publica mortis origo
O Veneris lacrimosa dies! ô Sidus amarum!
Illa dies nox fuit, et Venus illa venenum:
illa dedit vulnus; sed pessimus ille dierum
primus ab undecimo [note: XII. die post acceptum vuluus obiit 8. Id. Apr. feria 3. ante Domin. in ramis palmarum: Hoveden.] qvi vitae victricus ipsam
clavsit, uterqve dies homicida tyrannide mira.
Trajecit clavsus [note: clavsus ] |in castello Chaluz territorii Lemovicensis. Bertramus de Gurdun, Hoved. Gvido, Brit. l. 5. Petrus Basilius, Parisio.] exclusum, tectus apertum,


page 259, image: s297

providus incavtum, miles munitus inermem
et proprium regem. Qvid, miles perfide, miles
perfidiae, miles pudor orbis, unica sordes
militiae, miles manuum factura suarum,
avsus es hoc in eum scelus, hoc scelus istud es avsus.
O dolor! ô plusqvam dolor! ô mors! ô truculenta
mors! esses utinam mors mortua! Quid meruisti
avsa nefas tantum? Placuit tibi tollere Solem
et tenebris dampnare solum: Scis, qvem rapuisti?
Ipse fuit jubar in oculis et dulcor in avre
et stupor in mente: scis, impia, qvem rapuisti?
Ipse fuit Dominus armorum, gloria regum,
deliciae mundi; nihil addere noverit ultra.
Ipse fuit qvicqvid potuit natura: sed istud
cavsafuit qvare rapuisti; res preciosas
eligis, et viles qvasi dedignata refutas.
Et de te, natura, qveror, qvia nonne fuisti
dum mundus puer esset adhuc, dum nata jaceret
in cunis, in eo studiosa? nunc ante senectam
desinit hoc studium. Cur pudor tantus in orbem
attulit hoc mirum, si tam brevis abstulit hora.
sudorem tantum placuit tibi tollere mundo
et revocare manum, dare sic et tollere donum.
Cur irritasti mundum? vel redde sepultum,
vel forma similem. Sed non tibi suppetit, unde
Qvic qvid erat tecum vel mirum vel preciosum
huic erat impensum: thesauri deliciarum
hic sunt exhausti: ditissima facta fuisti:
ex hac jactura fieri pauperrima sentis,
ex hac jactura, si felix ante fuisti,
tanto plus misera qvanto felicior ante.
Si fas est, accuso Deum: Deus optime rerum,
cur sic degeneras? cur obruis orbis amicum?
Si recolis, pro rege facit Joppe tua, qvam tot
milibus oppositus solus defendit, et Acon
qvam virtute sua tibi reddidit, et crucis hostes


page 260, image: s298

qvos vivus omnes sic ut timeatur
mortuus: ipse fuit sub qvo tua tuta fuerunt.
Si Deus es, [note: L. sicut decet esse. Blasphemum hoc.] sicut esse decet, fidelis et expers
neqvitiae, justus et rectus, cur minuisti?
Ergo dies ejus potuisti parcere mundo.
Mundus egebat eo: sed eum magis eligis esse
tecum, qvam sceum: mavis succurrere coelo
qvam mundo. Domine, dicam, si dicere fas est,
pace tua, poteras fecisse decentius istud
sed properasse nimis, saltem dum fraena dedisses
hostibus et facti mora tanqvam nulla fuisset,
res erat in foribus, tunc posset bonestius ire
et remeare tibi. Sed in hac re scire dedisti,
qvam brevis est risus, qvam longa ect lacryma mundi.

Seqvitur:

Contra ridiculos si vis insurgere, plene
surge, sub hac specie, sed lauda ridiculose.
Argue, sed lepide; gere te sed in omnibus apte.
Sermo tuus dentes habeat; mordaciter illos
range, sed irrisor gestus plus mordeat ore.

Serlonis monachi, fratris Radulphi Abbatis de Parcho, descriptio belli inter Regem Scotiae et Barones Angliae, tempore R. Stephani anno 1138. gesti. [note: Meminit Balaeus c. 2. no. 91.]

DAvid ille manu fortis sceptrum tenens Scoticum
armatorum multâ manu regnum intrat Anglicum:
Sed cumTysan [note: Tesa amnis.] antra suum transit infortunium
qvem invasit vix evasit Stephani [note: Boloniae Comitis, Regis Angl. successoris Henrici I. Aliter de istis G. Buchan. l. 7. rer. Scotie.] Standardium,
ex adverso namqve situs belliger Standardius
eminebat circumseptus strenuis militibus.
Scoti vero dum grassando efferant immaniter,


page 261, image: s299

ad congressum belli primum terga vertunt pariter.
Truces qvoqve Gawedenses [note: Galvvenses, a Gallovidia prov. Scotiae, hod. Gallvvay. Buchan. l. 1. p. 15. Cambd. p. 165.] tremebundi fugiunt
et qvas prius extulerunt caudis nates comprimunt.
Solus ille manu fortis pavcis cum militibus.
confidenter baesit campo tanqvam leo Parthicus.
Nam hostili ferro mori ratus est honestius
qvam cruore non effuso dare tergum hostibus.
Unde moras cedere usqve dimicando nexuit,
donec suis passim caesis poene morti patuit;
et tunc qvamvis Martis dextram non fugit ut timidus,
sed cum hostes praevalerent, vitavit ut providus.
Sic, sic Judas Machabeus divertit a praelio,
Cum Lisias praevaleret pugnans pro Antiocho:
supra vires qvippe suas volens pugnam ducere
par est ut qvis ultus velit mortis poenam solvere.
Refert Maro qvod cum Dares viribus non parceret,
hunc Entellus fractus senex cum cautela vinceret.
Corporales qvoqve vires cum mentis avdacia,
minus erunt efficaces sine Dei gratia.
Nam cum Deus nuncupetur Deus exercituum,
ejus ope qvi non pugnat, frustra vibrat gladium.
Ergo nullus adscribendum imputet ignaviae,
qvod rex David bello cessit Christo belli Judice
Verum Angli fugientes ut amentes barbaros
inseqvuntur, atqve sternunt ut canes lepusculos.
Tunc absecta manticarum mole cum viatico
plus timore sunt repleti qvam pane vel caseo.
Seminantur hinc per agros panes atqve casei,
crudae carnes et illotae velut canis usui.
Utrum enim crudam carnem sive coctam comedant,
nil differre, sed utramqve licitam existimant.
Nec eqvina carne vesci minus putant licitum,
qvam eorum qvae mugitum praebent animalium.
Porro locum competenter Baggamorum nuncupant,


page 262, image: s300

in qvo Scoti mendicosas sarcinas exuerant.
Decem ferme dilatatur campus miliariis,
qvem replesse perhibentur manticarum sarcinis.
Et revem res monebat, sarcinas deponere,
qvo perniciori cursu possent Anglos fugere.
O non virtus haec humana, sed DEI potentia,
per qvam pavci plane viri C. fugant milia!
Huc accedit qvod in libro legitur Levitico,
cum pracepta percepisset Moyses in Domino,
Alienos, inqvit, C. qvinqve vestrum abigent
deciesqve mille viros vestri C. arguent.
Qvod et nostris accidisse liqvido temporibus
triumphalis protestatur Anglorum Standardius.
O Psalmistae in veritate praepollens eloqvium!
Deum dicens justum, et ejus judicium.
Nam qvi prius jactitabant Angliam subvertere,
versa vice sunt ab Anglis caesi tristi funere,
et Anglorum affectantes opibus substitui
hiis suisqve Dei nutu contigit destitui:
Set qvot erant fugientes mortem vix evaserant,
opes certe reputabant qvod non occubuerant.
Hiiqve via fame, ferro, fessi, pressi, saucii,
Vivi suis diffidebant domibus restitui.
Qvidam tamen lento pede venerunt ad propria,
Set nil secum attulere nisi fata tristia.
Qvam ob cavsam singulorum uxor cum familia
luxit virum cladem passum, nec adeptam spolia.
prohibentqve viros suos praeleri denuo
Maloht poetrie impetrantes et Standardio.
Cum Borcae status Anglis foret immoderatus,
Illius est status avra meliore fugatus.

Alexander, de qvo qvaeris, scriptor Rogerianorum, Abbas Coenobii S. Salvatoris in Valle Celesina, primum ab Hier. Surita ao. 1578. ad Anton. Augustinum: tum a Dominico de Portonariis editus est. Post a Joh. Pistorio tomo 3. Hisp. Illustratae insertus, excuso apud Marn. et Avbr. ao. 1606. Francof. Barthol. Neocastrensem Siculum,


page 263, image: s301

rerum a Petro Arragoniae rege gestarum in XV. libris, hexametro, scriptorem, circa a. 1270, ecqvid habes in Catal. Poetarum?

EPISTOLA CIV. EIDEM. S. P. Mi carissime Adfinis.

INter risus Paschales Doctorum apud Nos et festiva acroamata Palponistae qvoqve nostro non infimae partes fuêre; exceptus a plerisqve omnibus est cum adplavsu, praeter opinionem, et praeter meritum fortassis [gap: Greek word(s)] regnat in circulis. Eo haec dico, ut de iteranda editione cogites; qvae qvin curâ evadat ornatior meliorqve incunctabile id mihi. Versu 222. l. 1. personatus substantive est [gap: Greek word(s)] , species egregia, qvalis [gap: Greek word(s)] . Est et beneficium Ecclesiasticum, ut in Statut. Ep. et Capit. Laudun. ao. 1159. et Chron. Avgustin. Cantuar. sub ao. 1215: item dignitas, qvam Rectoriam vocarunt, Bromt. sub ao. 1163. Etiam locus sev habitaculum ad ejusmodi Rectoriam pertinens, Chron. W. Thorn. V. 147. l. 2. malim legere, cuiqve, eorum nim. qvi dominum comitantur ministerialium. Ubi ad v. 268. agis de veltre, non omittendum erat carmen Martialis: Canis vertagus. Non sibi sed Domino venatur vertagus acer. In Libro Notarum qvas Tironis vocant f. 176: catellus. canistellus. veltagra. E Celtarum lingva accepisse Romanos, uti alia qvoqve e Sabinorum, Tuscorum, Oscorum, hoc vocabuli facile credo. canes enim Gallici apud hos semper in gloria: Ovid. 1. met. Mart. 3. ep. 47. Gratius Cyn. v. 156. 194. Ex his imprimis suses, sevsii, segusii a loco natali qvi Segusium, Segufio, et Sevsium, Aim. 4. hist. Er. 7. ita dicti, qvemadmodum Agasai Oppiano 1. Cyneg. a Britannis petiti. Frustra ergo est Herm. Com. a Reuenaer qvi tract. de orig. et sedibus prisc. Franc. sevsium canem exponit porcarium vel doctum ad investigandos apros, ein Seus vel Schwynhund. An vernacula fuerit ea vocula Gallis, an a Phoenicibus samserint, qvales multas collegit Bochardus l. 1. Canaan. c. 42, nondum qvidem liqvet. De M. Galfredo nescio an monuerim, certe volui, graviter in eo labi Labbaeum, qvi cum Galfredo Grammatico


page 264, image: s302

dicto a Balaeo c. 8. no. 56. confundit Biblioth. novae P. 378. et, ut calculus sibi constet, Innocentium, ad qvem scripserit Galfredus, VIIlum. esse fingit. Addit autem desinere in hunc versum:

Flebilis, et sit ei melius ratione potenis.

Epicedium Henrici I. R. Angl. Rex Henricus obit etc. Waloni non debet adscribi; Henricus enim Huntind. ejus avtor est, uti subtinnit ejus [gap: Greek word(s)] , qvamvis [gap: Greek word(s)] . Gaezarorum adpellatio, uti et Catarorum, prorsus Germanica est, adfecta latino modulo. Servulicolas dixit Plavtus in Poenulo, a. 1. sc. 2. v. 55. Ita vult Tavbmannus. MSS. avtem et edd. vett. item Festus, servilicolas. Versus Metelli ad 118. l. 1. citatus bene, puto, habet, et ineptia in eo nulla est: qvidni enim acepha dactylum constituat? imitatur scil. Graecos, qvi longant [gap: Greek word(s)] . V. 138. in Flor. P. l. 1. c. 9. talis est: Plus palponista placet altricante Sophista. LICET naturâ Verbum est: ponitur tamen pro Conjunctione conditionali: recipere semper Subjunctivum, e Virg. Ovid. Cicerone: item e regula Diomedis lib. 1. constiterit. Cum Indicati vo nonnunqvam construi, etsi magis postulet Subjunctivum, notavit L. Valla; sed sine exemplo. Quae Tu ad v. 36. l. 2. Palp. adducis, belle accommodasti thesi tuae. In editionibus enim aliter jacent. §. 23. Instit. de legatis, in Lugd. ao. 1594. Dion. Gothofredi est fecetit, non fecit: et sic legit P. Heigius in Comm. Valla. de Don. Const. in ed. Basil. ao. 1566. habet rebellarit. Reliqva non morer. Ampliandum igitur esse puto, et usum [gap: Greek word(s)] licet apud Palpon. excusari potius seculi barbarie, qvam proponi tanqvam castae Latinitatis specimen. Libellare v. 580. l. 1. nove dixit a libella pro librare, ponderare, dispensare ad libram. V. 581. adhuc mendosus est: L. pomposa. Munora pomposa i. e. in speciem grandia. Sic pomposa recitatio apud Ennod. l. 12. ep. 7. i. e. nimis ornata. Pomposus sangvinis fluor, apud Cael. 5. tard. 10. pomposa et coacervata sangvinis fluxio, 2. acut. 37. i. e. copiosa, [gap: Greek word(s)] sev confertim et impstuose facta. Verbum pompo, as, i. e. [gap: Greek word(s)] produco, orno, illustro, apud Sedulium. Est et: idem qvod superbio. Dudo 3. Norm: Cur tumido fastu nimium pompante superbis? Vocabulista meus: Pompare, i. e. superbire, stoltz oder hochmühtig seyn: Pomposus, i. e. superbus, stoltz. Pompulentu, idem, [gap: Greek word(s)] Petr. Hel. in Lex. [gap: Greek word(s)] :

Pompula de pompa. Pomposus. Pompoqve jungas.
addas Pompator, Pompaticus adsociatur.


page 265, image: s303

Ibi glossa: Pompator, qvi agit pompam. Graec. [gap: Greek word(s)] . an etiam Pompo, pomponis, (ut rapo, popino, lustro, lucro, glebo, vappo, fuco, machino:) i. e. homo ventosus, ostentator vanus, [gap: Greek word(s)] ? Certe fictionem ejusmodi non refutet Latina lingva. Pompabile, pro specioso et insolenti [gap: Greek word(s)] est apud Treb. Poll. in Zenobiâ. Dapsilitas est et in Notis Tir. f. 68. Dapsilis. Dapsilitas, dapsilissimus. Sic in vita Adalheidae ed. Canisio: et in vita S. Machutis, in bibl Floriac. c. 16: Dapsilitate et ubertatis copia tellus illa postea viguit. In v. 170. omnino legendum.

qvod nullis unqvam solvetur inhoris.

Inter Poetas Veronenses, eadem aetate notos, reperio Hieron. Veritatium, et Hier. Avantium: vide annon unus sit: Leander illum laudat; hunc non item: et hujus tamen celebre nomen est ob editum Catullum, (Scaliger tamen aliud de eo judicat) Priapeia, et Senecam tragroedum. Haec nunc volui, Cl. DAVMI, [gap: Greek word(s)] . Scr. Altenb. 26. Apr. Anno 1660.

EPISTOLA CV. CHR. DAVMIUS TH. REINESIO. S. P. et O. Nobilis, Magnifice et Ampliss. REINESI, Dn. Fautor et Affinis [gap: Greek word(s)]

MAre beneficiorum geminas Tuas Epistolas, qvas hilarissimus accepi, jure indigito; Vix enim illud enavigo, tam immensum est. Omnino video alia Editione opus esse: qvae suo tempore etiam, Deo vitam et facultatem largiente, seqvatur. Interim congeram qvae dabuntur, digesturus ubi Editio apparabitur. Voce Gyrare usum video et Hericum Mon. praefat. lib. 3. 1. Verbis ex Graecitatis ostentatione fictis addere poteram plura olim collecta, sed in schedis indigestis adhuc jacentia, nec Indicibus inserta. Qvas nolui excutere, ne ille labor pararet alium, et ita a proposito resilirem: Id qvod aliqvando fit, cum ad tuas rescribere meditor, ut qvaerens aliqvid in uno et altero libro, ab illo detinear, et deinde illud, qvod agere volebam, praecipitare cogar. Ita his diebus detinuit me Jovianus


page 266, image: s304

Pontanus, ex qvo cum Ravisius [gap: Greek word(s)] Pomicola citasset, locum in illo frustra qvaesivi; magnam contra aliorum rarorum verborum copiam et rerum ibi reperi. Ad ilia, qvae dixi, addo memoriae suggestu [gap: Greek word(s)] Cathedrare, ex Magno Chron. Belg. p. 216. Incathedrare ex eodem. Concathedrare ex auct. Vetulae. Monachare ex Gotfr. Vindocin. l. 4. Ep. 13. p. 180, et Ep. ejusd. lib. 50. p. 227. Rheumatizare, Oct. Horat. f. 90. Hymnizare, Rhab. Maur. de l. S. cruc. Fig. 7. v. 28. Cytharizare, Alan. 4. Anticl. 432. l. 2. v. 350. l. 7. v. 196. 433. etc. Mantuan. 6. Silv. 4, 207. Praebent et talia Variae Tuae Lect. p. 531. qvae laudavi in de Rad. amissis, P. 42. Ad verbum minare plura volens omisi, Indagatori Radicum meo inserta, Vinetum et Scaligerum hîc allegare contentus, qvi non pauca de eo habent. Utitur ducendi significatu saepissime V. Bibl. Interpres, et Patres pleriqve. Attendi hîc qvantitatem saltem. Nunc vellem prolixior fuissem. Sunt enim aliis non tam nota. Immanis ille Metachronismus etiam ex T. Magn. verbis p. 89. positis apparet. Qvare prolixitatem, praesertim ad finem libelli anhelans, etiam hîc refugi. De [gap: Greek word(s)] Epigrammate videbimus. Ad verb. Dolenter etiam e Prudentio notari potest locus Hymn. Laur. v. 26. et Plinii 1. Ep. 5. et 9. Ep. 9. Dolentius est Ovidii 4. Met. 246. et Cic. pro Sestio. Versus aliqvot lucem capient non e Theophrasto solum, sed et Salisb. Policratici capp. nonnullis. Imo aliis libris, qvos nunc non memoro. Versus 380. etc. l. 1. traducti sunt ex illo Juvenalis Sat. 3. 102: igniculum brumae si tempore poscas, Accipit endromidem: si dixeris, aestuo: sudat etc. [gap: Greek word(s)] illius v. 79. me oblitum esse dolet Potuissem enim laudare Apologiam Tuam, nec non addere aliqva ex magna copia a me collecta. Gratiora autem vel sic accidunt, qvae ex Alcuino aliisqve, qvibus destituor, nunc accepi. Ad Mensicolas subdo ex meis Indicibus seqventia. Agricola. Amnicola, Ovid. X. Met. Antricola, Scal. Hymn. Orph. Div. Vivar. Apenninicola, Virg. XI. Aricola, Scal. Teretism. C. XI. v. 119. Arvicola, Metell. Qvir. Od. 2. Auricolae, [gap: Greek word(s)] . Gloss. Philox. 26. Canaanicola. Mant. 2. Fast. 6, 42. Canalicola. Cericola, Voss. p. 379 Christicola, Aldh. c 17. de Virg. Damian. P. 571. Append. Bibl. patr. Circumcola, Tertull. adv. Gnost. Coelicola, Virg. 2. AEn. 592, etc. Prisc. l. 5. col. 668. Crucicola. Aldhelm. c. 17. de Virg. Deastricola. Meliss. Paraenet. 2. p. 350. Deicola. Th. Niemius


page 267, image: s305

Vit. Joh. 23. p. 31. Divicola. Edoard. Moninius 1. Beresithiados sub. fin. Faticola, nisi fallor, Tertull. Gradivicola. Silius l. 4. Latebricola. Plaut. Trin. 2, 1. 14. Libricola. Salisb. Limicola. Auson. Epist. 7, 36. Marticola. Ovid. 5. Trist 4. Scalig. de Regn. Evers. p. 306. Montanicola. Jov. Pontan. 5. Uran. v. 455. et 2. Amor. 9, 4. Monticola. Ov. 1. Met. Mundicola. Moninius 1. Beresith. p. 8. b. Nilicola. Prud. Psych. 655. Nocticola. Id. Hamart. 635. Numicola. Sarisb. Euthetico, sive Nuthetico. P. Damian. p. 570. app. B. P. Olympicola. Recentiores. Orbicola. Augustin. l. de Gramm. col. 1983. ed. Putsch. Paludicola. Sidon. 7. Ep. 17. Paradisicola. Prud. Ham. 936. Plebicola. August. Gram. col. 1983. Policola. Recent. Pomicola. Jov. Pont. Populicola. Lex. Cyrilli 424. [gap: Greek word(s)] . Poplicola. Romani Herois nomen apud Sil. l. 2. de qvo Barth. 35. Adv. c. 20. Publicola. Augustin. Gramm. col. 1983. Putsch. Regnicola. Voss. 572. Ruricola. Colum. X, 33. Ovid. 4. Trist. etc. Sacricola. Apul. Florid. August. Gramm. col. 1983. Prudent. Sacrocola. Voss. 581. Servilicola. Plaut. Poen. 1, 2. 55. Silvicola. Propert. 3. El. 15. Mart. Capella 7, 237. Tertull. Apolog. ubi videndus Desid. Heraldus c. 42. ad illum librum, p. 172. Stabulicola. Meliss. Melet. p. 131. Taxicola. Remaclus apud Ravis. Terricola. Ventricola. Hantvill. Architrenio. August. T. 2. col. 381. Viticola. Sil. 7. Ulmicola. P. Daniel. v. Rittershus. Notis ad Qverol. p. 85. Umbraticola. Plaut. Truc. 2. 7. v. 49. Umbricola. Strab. Gall. Hortulo c. 2. v. 26. etc. Ad desinentia in OROSUS, qvid si addamus, qvae in Hispanica adhuc lingva supersunt, procul dubio et apud Latinos invenienda si attendamus, ut Honorosus, Hisp. Onroso. Dolorosus, Doloroso. Timorosus, Temoroso, Valorosus, Valoroso. Hervoroso, qvemadmodum Caesar Oudinus scribit in Dictionar. aut Fervoroso, ut Seb. Covarr. Oroscius p. 401. Thes. L. Hisp. qvod Latinis fuit Fervorosus. Olorosus, apud Caes. Oudin. ex Hisp. Oloroso qvod ab Olor est voce Arnobio, Capellae, Cl. Mamerto, Appuleio, imo Virgilio ipsi, si Barthio credere velimus, usurpata. Coloqvio de las Damas, p. 70: Abierta la puerta subia muy oloroso, y perfumado, diziendo me, etc. Qvod Barthius vertit p. 46. (57. nostrae Editionis) Reclusis foribus subit ille totus odoribus perfusus dictitans etc. Sed et Sqvalorosus est Herm. Barbari, apud Ang. Polit. l. 9. Epist. Tumorosus in GG. Vaporosus, Ap. 5. Met. p. 165. Elm. Hisp. Vaporoso. Vigorosus, Onom. Graecol. 162. H. Vigoroso. Sonorosus, Lex.


page 268, image: s306

Cyr. 664. H. Sonoroso. Rigorosus citatur ex Senecae Epist. XI: Opus est rigoroso aliqvo, ad qvem mores nostri se ip si erigant. Ubi Comelini Editio [gap: Greek word(s)] rigoroso expungit, nec Grut. in Animad. monet qvicqvam. Veteres tamen Edd. nonnullae servant. Ecqvid videtur? Hisp. id est Riguroso. Pudorosus, Lex. Cyr. 368, et GG. Pavorosus, GG. H. Pavoroso, Paedorosus eadem Gemma. Nec desperabimus de aliis. Ab caeteris Inclinamentis qvae Osus apponunt copiosa adest copia, sed nondum in ordinem redacta; qvia enim a nostratibus talia spernuntur, tepidius et per intervalla saltem Musas has aliqvot jam annos colo. Congestio tamen talium, et accurata secundum Secula Scriptorum et lingvarum collatio non exiguam videtur lingvae, culpâ Ciceroniastrorum, qvi aureum tantum aevum crepant, nec omnia ejus capiunt, depauperatae inferre lucem. Non dico de omnibus. Sunt enim certissime qvaedam barbari sola aevi. Nonnulla tamen doctis suspecta sunt, qvae esse non debebant. De Beduinis placent maxime, qvae suggeris Vir Magne; Tamen cum et Begginos, sive Beguinos, de qvibus prius dubitabam, nunc legam in Extravag. Antiq. Joan. XXII. Tit. 7. de Relig. Domibus, annon ampliandum mecum censeas? Ad caetera si qva habebo alio tempore; vetant enim nunc avocamenta. Pro Galfredi et Walonis fragmentis ingentes ago gratias. Utinam autem Galfredum illum integrum videre daretur! Utut alicubi satis tenuis est: conjicio tamen, imo video jam inesse nonnulla, qvae scita juvent, ignorata obsint. Barthol. Neocastrensem nescivi hactenus. Latet ne inter Hisp. Illustratae Scriptores? Eos commendavit mihi et svasit maxime ut emerem Barthius, qvi iis carebat. Sed aeris defectus prohibebat, qvo minus desiderii compos redderer. Idem de Alcuino conqveri habeo. Cujus operibus si ad tempusculum certum M. T. A. carere aliqvando qveat, ut carmina saltem mihi describerem, in magnis ponerem beneficiis. Promiserat ea mihi Rivinus descripta, et praestitisset, nisi morte ejus beneficium hoc interceptum fuisset Sed ille interpola verat pro more ea forte multis locis: Qvae limpidius veriusqve ex ipso fonte haurire praestat. Optima Vale O et, praesidium et dulce decus meum, et vive diu diuqve et salve. Cygn. 26. Apr. 1660.



page 269, image: s307

EPISTOLA CVI. EIDEM. S. P. et. O. Incomparabilis REINESI, Dn. Fautor et Affinis [gap: Greek word(s)] .

SCripseram insertas traditurus homini ad vos abiturienti; qvi cum mutato consilio abitum differens, eas non avocarit, et aliae interea tuae advolarint, novis his eas inclusas Studioso harum latori, meo nuper discipulo, tradidi. Imo qvia et hic moras nectit, praesentem occasionem arripui. Ineptiam Metelli potissimum sensi technici usum termini, uti versus dicuntur Acephali, aut potius totius phraseos. Accedit deinde ex Graecorum licentia productio illa brevis Syllabae, latinis non ita usitata. Tamen illud exemplum abesse poterat et substitui commodius, nisi properassem. Ad v. 138. in Fl. Poet. l. 2. c. 9. est qvidem altricante in meo ex Exemplari, qvod sine Editionis anno locoqve editum publica adservat hîc Bibliotheca, Apographo, procul dubio ex abbreviatione ali' cante non recte percepta. In meo vero Exemplo Coloniae 1490. excuso, clare jacet altercante. Nihilitaqve monere placebat. De [gap: Greek word(s)] LICET, locus ex Instit. §. 23. de legat. Licet fecit, habetur omnino in Edit. Veneta anni 1483. in 4to. Veneta 1503. in 8vo regali, et Moguntina 1532. 8vo. Caeterae Edd. Praeferunt fecerint. Alterum ex 4. Instit. libro locum: Licet non proclamavit, constanter ita legunt qvas possideo, inspexiqve singulae, ut modo dictae Venetae et Moguntina: Praeterea Parisiensis, 1516. 4. Lugd. 1538. 16. Lugd apud Symph. Bartier. 1557. 8. Paris. 1560. 8. Coloniensis cum Interpr. German. Justi Gobleri. 1568. 8. Basil. cum scholiis Wesenbeccii 1569. 8. Veneta cum Comm. Accursii 1574. 4. Crispini 1572. et 1574. 12. Eustath. Vignonis, Genevensis puto, 1606. in 8. regali. Qvae sufficiant testimonio priorem locum a Grammaticis haerenti aliqvo interpolatum, alterum autem praetervisum esse. Conjunctivum qvidem, ut loqvimur, jure reqvirit deficiens hîc particula ut, qvae Impersonale hoc seqvi debebat: Sed posteriores aetates (nisi maturius ita alicubi loqvi coeperunt) aliqvando [gap: Greek word(s)] ut in qvod mutarunt: hinc et indubie illa Modi in hoc nostro mutatio. [gap: Greek word(s)] qvamvis pariter Grammatici Conj. assignant, qvasi a voluntatis verbo ortum altera ejus pars trahat: Indicativum


page 270, image: s308

rarius ei janctum reperiri affirmantes. At bone DEUS! qvam magna est copia exemplorum, qvae contrarium testantur! Non nego tamen me infinities Modos corruptos offendisse. Id qvod et [gap: Greek word(s)] LICET accidere potuit. Etiamsi [gap: Greek word(s)] utriqve Conj. adjudicarit. Illam Sciolorum corruptionem metri lex aliqvando impediit, ut mille apud Ovid. Horat. exempla testantur. Vallae locus non solum in duabus meis Edd. vett. altera in 4. incerto anno et loco, ab Hutteno reor procurata, et altera in 8vo. forte a Frobenio, nisi typi fallunt, ita jacet: verum et in vetere meo MSto chartaceo Epistolis. L. Aretini 1499. appacto, at prius scripto, qvod ex marginalibus literis ancisis et vetusto literarum charactere videre est, clare exhibet. Sed et idem prope finem, in tribus iisdem Exemplis: Licet non est vera necessiias. Qvod an recentiores etiam mutârint in Conjunctivum, docebor, ubi per otium ad eas in Bibl. publ. extantes visero, ubi et veteriora Institutionum Exempla, nascente Typographia procusa, potero inspicere. Avantius edidit etiam Lucretium apud Aldum 1500. in 4. excusum, qvem possideo. De Veritatio nihil qvod dicam habeo, et ad Leandrum, qvem Italicum saltem libraria mea tenet, cum Idiomatis vix rudimenta imbiterim, non nisi per summum otium viso. Eum sane non reperio inter Italos Poetas Toscani, Periandri, Gruteri, Taygeti, Petri Gherardii, Italorum Poetarum, qvi in victoriam contra Turcas juxta sinum Corinthiacam partam Carmina scripserunt, collectoris; qvem tamen, si Avantius sit, nec temporis ratio patitur istis interesse: Nec inter Italica diversorum Poemata 1546. et 1547. Venetiis 8. edita apparet, in qvibus sunt Girolamo Volpe, Girolamo Mentovato, Girolamo Mutio, Girolamo Parabosco. De Vertago, ut et Seusiis, etiam Lindebrogius p. 1365, qvae, ne prolixior essem, et ut sumtibus parcerem, lubens omittebam, cum dicta omnia redicere religio esset. Martialis locum adduxerunt jam Turnebus et Stephanus jam olim a Barthio laudati. Gratias tamen pro loco Tironis integrius producto, et caeteris ago, Exempla [gap: Greek word(s)] libellare hactenus frustra qvaesivi. Sit igitur, si alia non paruerint, hic primus interim auctor. [gap: Greek word(s)] Formago, pro caseo, laudat ex Apuleio, Ascensius ad Mantuanum: Ego nondum reperi, nec apud Apul, qvem vocant Celsum de herbis. His scriptis commodum ab amico recepi Vlitii Gratium meum; qvi unum et alterum mensem abfuerat.


page 271, image: s309

Eum doleo tum, cum Notas illas constipavi, ad manum non fuisse. Qvem qvantum vidi omnium optime de Vertraha, Vertago, Veltra, Veltro, Veltracha, etc. p. 167. et seqq. et 354. egisse arbitror. Sed avocat me Schola. Finio ergo, et Te, Vir [gap: Greek word(s)] , Affinis pl. honorande, bene valere, et pl. salvere jubeo. Datae Cygn. raptim Kal. Maji 1660.

P. S. Langvidior sum nunc aliqvantum ob nescio qvam dormituritionem, qvae uti superiore aestate, ita et nunc a prandio ad semihorulam aut qvadrantem horae me infestat. Fugio qvantum possum meridianum somnum, cui nunqvam assvevi, sed tamen maxima cum difficultate. Qvae res in schola nonnihil negotii mihi facessit, ita ut illo qvadrante horae, qvo me malum invadit, ad docendum maxime sim ineptus. Dissimulo tamen pro viribus. Nec singulis diebus id accidit, sed per intervalla vexor. Causam non exputo. Superiore annoa bsqve medicamenti ope recidebat ista somnolentia. Heri miserum in modum me torqvebat.

EPISTOLA CVII. TH. REINESIUS CHR. DAVMIO. S. P. V. C. Adfinis amicissime.

[gap: Greek word(s)] agendum mihi tecum est, qvia tempus in arcto; turbae avtem multae, qvae nec ordinem mihi tenere permittunt. In threno M. Galfridi super Richardo R. A. nonnulla aliter exhibet liber Anglice scriptus, tit. Remaines concerning Brittanie, cap. Poemes, p. 283. V. 2. pro indefessa habet indefensa, qvod probum omnino est. V. 3. exundent oculi lacrimas. [gap: Greek word(s)] exterminet e vetere Bibl. versione desumtum est. [gap: Greek word(s)] Aqvilae Ps. 22. 17. apud Tert. l. adv. Judaeos redditum legimus: Exterminarunt manus meas et pedes meos: alii faedarunt, pro foderunt, qvod e [gap: Greek word(s)] . In Matth. VI, 16. [gap: Greek word(s)] vetus Vulgata exposuit, exterminare facies suas, ac [gap: Greek word(s)] , i. e. deformare [gap: Greek word(s)] , alienam vultui formam inducere, comtum omnem ei demere, adeoqve corrumpere externam suam speciem, [gap: Greek word(s)] , i. e. turpare, foedare, prorsus sit synonymum. Exterminator in Vulg. 1. ad Cor. 10, 10.


page 272, image: s310

[gap: Greek word(s)] , i. e. disperditor, percussor, interemtor. Famam inexterminabilem, pro aeternum duratura dixit Huntind. sub ao. 1121. Anathematis exterminium, M. Alan. de pl. nat. extr. Idem Andiclavd. l. 1 c. 6: Vnaqve conplures exterminet unda lituras. E sacris scriptoribus fortasse solis utroqve hoc significatu notum id est; reliqvi proprie usurpant pro ejicere, extra terminos regionis propellere, [gap: Greek word(s)] . Lexicus meus, exterminare, offenden. Aliae glossae: exterminium, [gap: Greek word(s)] . Idem et [gap: Greek word(s)] . V. 13. Trajecit clavsus inclusum, pro exclusum: inclusum i. e. non clavsum sed extra consistentem. Sic infessus, infractus [note: Blanda atqve infracta loqvela nutricis. Lucret. l. 5.], incanus: ingravatus apud Cassiod. praefat. Var. ingravidatus, apud Avg. 7. Conf. 5: inornatus, Solin. c. 23. incandidare ap. Jul. Firm. et barbaro-Lat. inspissare, incrassare: impotens ap. Cat. C. 36. et Symm. 1. ep. 5: Immedicatum os, Appul. in apolog. Infractionem animi dixit Cic. 3. Tusc. in qvibus praepositio non est derogativa, sed adjectiva, ut loqvuntur Grammatici. Alterius epigrammatis, Rex Richarde jaces, Disticha duo in d. l. ita jacent:

Lavs tva prima fuit Siculi, Cyprus altem, Dromo
tertia, Carvana qvata, suprema Jope.
Suppressi Siculi, Cyprus pessundam, Dromo
mersus, Carvana capta, retenta Jope.

Non intellexit homo qvid per Tabernam significaverit Verfifex; legit enim Caravanam e Babylonia obsessis subvenire destinatam, a Richardo interceptam: ita Paris. Vitr. alii: qvod sane verum est: sed Davernam non ideo debuit expungere iste mango et inepte reformare totum Carmen. Taverna avtem (nisi hoc ante qvoqve scripsi) fuit castellum ultimum Christianitatis versus Babyloniam et Euphratem, qvod Darum, Darun, et fortasse etiam Daverum vocarunt, expugnatum a Richardo, captis in eô 1900. paganis. E bonis Graecis male latina facta etiam haec sunt; Prooemizare, qvod est vet. Interpretis Arist. Rhetoricorum: Kyrieleyzare, qvod avtoris vitae S. Wunibaldi apud Canis. t. 3: portabant eum ad sepulorum, omnis plebs comitantes Kyrieleyzabant. Verbalia a Colo nondum omnia a nobis dicta sunt. Cancricolam Phoebum dixit Jos. Devonius 1. b. Troj. v. 513. in Topographia montis Idae ad Trojam: ad cujus pedem


page 273, image: s311

dem vites coli scribit, qvae ne male proveniant, cancricolam poscunt Phoebum, i. e. Solem, qvalis cum in Cancri signo moratur, ferventem. [note: Bapt. Mantuan. carm. ad Joh. Bapt. Rapidi flagrantia sidera cancri.] Lectio haec est in libro Anglico, qvem laudavi. Dresemius nihil hîc extricat. Abbaticolae, Car. Calvus in Capit. p. 87. Clavstricolae, in carm. de lavdib. Sax. apud P. Lang. Chron. Citiz. sub ao. 1430. Oppidicolae, Alex. Abb. Celes. l. 2. Roger. Vrbicolae, Henr. Aqvilonopol. 2. Lubec. c. 9. Deicolus, Abbas Lutrensis in Burg. Coenobii: Trith. l. 3. de V. ill. O. B. c. 61. Huc etiam refero Colideos sev Culdeos, i. e. cultores Dei, qvo ordinis in Ecclesia Hibernica nomine presbyteri qvidam nominantur, in Cambria et Scotia monachi, in Anglia ministri Ecclesiae Cathedralis S. Petri Eboraci, tempore AEthelstani regis. Waraeus antiq. Hib. c. 17. V. 516. ibidem sic jacet: Proxima rum rigant (l. rigat) alio peregrinus ab orbe: et 526: alternis concurritur undis. [gap: Greek word(s)] . OSO et OROSO non Hispanicae tantum, sed et Italicae L. familiaris est; aliqva talium etiam Latinis usurpata constat; non omnia. Valeroso H. Valoroso It. Valorosus Latine sive Latinobarbare, Simon Jan. in Synonym. V. Cici: Valorosae astae: i. e. cavdices robusti. Capitoso H. etiam Latini suum fecere. Grotius ad Num. 14. per capitose, praefracte, et q. per contemium peccare exponit istud [gap: Greek word(s)] , qvod Ebraeo proximum est, [gap: Greek word(s)] , in manu excelsa. Cavilloso H. et It. pro contentioso, argumentoso. Utitur Jul. Firm. l. 5. c 8: Astuti, callidi, cavillosi. Calunioso H. Calunnioso It. Calumniosus est apud Pavlum 1. sent. t. de calumn. et 5. t. de priv. et publ. judic. Jul. Firm. l. 1. c. 3: Sixtum III. Pont. Max. ep. de malis Dd. Poderoso H. et It. significat potentem: poderosamente, puissamments, fortiter: hoc nemo Latinorum dixit. Potroso H. qvi Latinis herniosus, a potra, qvam Itali gvallaram adpellant. Ponderosum, qvomodo seculis seqvioribus vocarunt talem in LL. Longol. 1. t. 8. l. 31: t. 16. l. 4. et Hincm. in vita S. Remigii, a pondere potius, qvam ab Hisp. potra formaverint. [gap: Greek word(s)] Rigorosus qvomodo et qvando Senecae obrepserit nondum indagare potui. Antiqva seculi XIV. in fol. editio [gap: Greek word(s)] non habet. Qvas vero tu veteres vocas? Mea; Opus est, inqvam, aliqvo ad qvem mores nostri scripsi irrigant: typorum hoc vitium est pro erigant: qvae optimam perfectamqve sententiam exhibent: nihil intrudere


page 274, image: s312

praeterea necesse est. Pugnabit etiam Seneca secum, si [gap: Greek word(s)] rigoroso infulcias. In proxime anteced. §. Catonem nimis rigidum visum seponere jusserat, et eligere remissioris animi virum in exemplum: et nunc igitur rigorosum adhibere velit? [gap: Greek word(s)] . Neocastrensis Siculus qvid agat inter illustres Hispanos, ubi qvaerere eum jubes? De LICET sufficit Te agnoscere [gap: Greek word(s)] ei adjudicasse Conjunctivum. Editiones plures Indicativum ei tribuunt, inqvis: Qvid vero porro? Venetas vetustas secutae sunt aliae ejusdem aetatis, varae vibias: et qvod in omnium prima non exactum datum est, nec in seqventibus, incuriositate Editorum, dari aliter potuit. A Leandro non recenseri inter ill. Veronenses Hier. Avantium scribebam nuper: verum hoc esse nôris de Latina Gvilh. Kyriandri versione f. 721; Ab ipso vero Leandro in prototypo Ital. ed. Ven. apud Salicetum ao. 1588. in 40. p. 456. b. inter JCtos et Oratores Veron. nominantur Gio. Maggio, Avanzo, Jacomo primo et it secundo Lavagnoli. Historiam direptae Urbis Germanicam qvaternionum qvinqve fragmentum Chronicae nescio cujus, habeo, qvod incipit: Ao. 1527. drieb die grosse Noht/ an Geld und profiand. Definit: Also ist der Römer Hoch muth gestrafft/ und des Kriegsvolks Raub auch an Galgen gangen. Patet, si vestra Latina ex Italico versa est etiam hanc esse: plane enim consentiunt. In gl. Philoxeni, Avricolae, [gap: Greek word(s)] , puto haerere mendum: leg. [gap: Greek word(s)] . Laqveare, qvo utitur Palp. I. v. 148. est etiam apud Salutarem dist. 58: Scit laqveare pedes asininos avlica vulpes. De Beduinis Palponistae inferendis dubitare incepi pridem: Beghinum dixit. Cum enim sectam Beghinalem (ita vocatur a rhythmographo sub Martino V. P. R. anno 1421.) sive Beghardorum Beghinarumqve, publicis deretis damnaverint et Ordine Franciscanorum moverint; eos a Palpon. eadem aetate pro haereticis habitos et cum Patarinis, ejusdem notae larvis, recte copulatos fuisse 1. v. 97. consentaneum est? Beghinarum nomen exosum olim fuit, sacrisqve diris impeditum, ait Gazaeus in piis Hilar. Et ad hoc respexit Palponista. Bene Vale, mi carissime Adfinis, et Salve. Altenb. 6. Mal ao. 1660.



page 275, image: s313

EPISTOLA CVIII. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. et O.

NOb. Magnif. et Amplissime REINESI, Dn. Evergeta et Affinis pl. venerande. Responturus ad jucundas Tuas in animo habebam Epistolarum Senecae MStas. chartaceos Codices, quorum geminos me habere puto; evolvere: Qvos cum qvaererem, coepi ambigere, in cistane libris incompactis plena, an in scriniolo MStis. membraneis chartaceisqve repleto latitarent. Distuli igitur ad commodius otium inqvisitionem. Interim praepediculorum catena a proposito vel centies me abstraxit. Nunc cum tabellarius serio epistolam flagitet, ne tertiâ hac vice inanis prorsus abeat homo, malui potius incomto deproperatae Scriptionis officio defungi, qvam omnino tacere. Injurius enim essem in beneficia tot tantaqve Tua, si non voti desiderium, utut parum praestem, aliqva saltem expleam. Senecae, qvas nunc consulo, et veteres et novae Editiones [gap: Greek word(s)] rigorosus nesciunt, et unus MS. torum, qvem haec scribens demum reperi, simul nescit. Miror tamen unde in vetera Collectanea mea locus iste transierit, nisi olim Condiscipulorum meorum aliqvis talem, qvod non semel factum, Codicem veterem commodaverit, in qvo repererim tum: Sed nugae hae sunto. Citat tamen hoc vocabulo inserto, qvod casu hac hebdomade, aliud agens, insperato reperi, D. Joh. Olearius, pag. 250. Meletemat. Academicorum ubi et Barthius p. m. qvi me hoc libello, sibi ab auctore inscripto, ultimo vitae suae anno donabat, hanc vocem expunxit, ajens ad oram, esse contra Senecae mentem. Forte et D. Olearius eodem Codice usus est, qvo ego: qvem nunc qvalis fuerit, non divino. Tamen ut meos Indices eadem onerem, opus non erit, nisi errores aliorum indicare lubeat. Editiones Senecae admodum veteres servat publica hîc Bibliotheca, qvas inspiciam qvamprimum Zechendorffio nostro commodum erit. Ad verbalia a Colo addatur Hominicola, [gap: Greek word(s)] . Qva voce utitur Facundus Hermianensis lib. 9. pag. 383. ubi Sirmondus videndus. Deicolus est etiam N. Propr. Abbatis, quem in Fastis Sanct. Belg. nominat Rosweydus p. 26. Ad eam formam Agricolus est N. P. Episcopi Avernionensis, et Monachi Lerinensis; cujus vitam


page 276, image: s314

edidit Vine. Barralis, parte 1. Chronol. Lirinens. p. 321. Caelicoles [gap: Greek word(s)] jacent in Gl. Philox. col. 32. Ubi tamen Vulcanius in Notis p. 20. legi jubet: Coelicolae, [gap: Greek word(s)] . Colideos notavi ex Silv. Giraldo Topogr. Hibern. l. 2. c. 4. p. 716. De LICET sufficit alterum Instit. locum in omnibus qvas laudavi Edd. incorruptum perstare: Nasutissimumqve Vallam non usurum eo fuisse, nisi et ipse alibi observasset, Codicib. MStu nondum ad Grammaticorum captum emendatis, an corruptis? omnibus. Utut enim ratio Originis aliud dictat: tamen ubi a Natura sua discessit de Flexura ad inflexibiles lingvae particulas transiens vox: Jus Conjunctionum caeterarum, qvae utroqve modo gaudent, arripuit. Grammaticorum autem filiis aliud placuit, qvi et [gap: Greek word(s)] qvamvis ajunt raro cum Indicativo usurpari: Qvibus contra plura, praesertim apud Poetas, corruptionis non ita facile propter metrum capaces, etiam in locis, ubi metrum corruptionem admitteret, cum Indicativo, qvam Conjunctivo, exempla ostendam. Historiam direptae Urbis inter reliqvias Barthianas neqve Germanicam neqve Italicam superioribus annis reperimus; nisi forsan ei Cistae infuerint, cui inclusi erant papyro juncti tantum, partim etiam nondum compacti Libri. Qvos tardior meus adventus et avecturae celeritas pellustrare non patiebatur. [gap: Greek word(s)] exterminare Ciceronis, Plinii, Columellae, aliorum est. Exterminator, ejusd. Cic. pro domo sua. Exterminabilis habetur apud Cassiod. 9. Tripart. 15. Inexterminabilis, Claud. Mamert. 2, 10. Exterminium, Eccles. 39. Tertull. adv. Valent. p. m. 653. id. adv. Judaeos. Saresb. 2. Policr. 28. et 8, 15. Baldric. Dolens. 1, 24. 111, 26. P. Bles. Epist. 86. Argustin. Optat. Afr. et apud Ecclesiasticorum qvemnon? Terminium scribit Barthius in Gauterio Hist. Antioch. c. 21. Exterminus, est apud Aut. Sodomae. Nactus aere sum his dieb. ingentem Codicem Membraneum, varios Autores, ut Joannitium, Theoph. de Urinis, Aph. et Progn. Hippocr. Galeni nonnulla, Librum Medicum qvi Viaticus inscribitur, charactere non bene propter literarum tricas innexionesqve primo aspectu legibili, eleganti tamen etc. complectentem. Inter alios est etiam AEgidius de urinis, qvem cum Basil. Editione contuli integrum, multaqve non solum corrupta restitui, sed et aliqvot hinc inde versibus, qvi Editione illa absunt, auxi. Veteriorem Venetam non vidi; aveo itaqve scire utrum Basiliensis illa


page 277, image: s315

ex Veneta expressa sit, an diversa ab ea variet alicubi. Epistolas tuas his Nundinis frustra, ut video, exspectavimus. Sed volentem plura calamum iterum angustia temporis invitum sistit. Optime vale [gap: Greek word(s)] , et festinationi, sicubi erratilis, ignosciturum animum applica. Datae Cygn. d. 25. Maji 1660.

EPISTOLA CIX. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. Mi carissime Adfinis.

COdex membraneus, nuper oblatus Tibi, in qvo Joannitium, Theoph. de urinis, aphor. et progn. Hipp. etc. cum AEg. de urinis contineri scribis, idem est cum eo, qvem in biblioth. Ecclesiae sive Capit. Eccl. B. Mariae Carnot. haberi notavit Labbaus. Sunt autem pleriqve Scriptores isti, excepto AEgidio, etiam in libro articellari, sev Articella, ed. Venet. ao. 1527. in fol. de qva cum Hofmanno confabulor in Epistolis. AEgidium de Urinis et Pulsibus, castigatum ab Avenantio Mutio de Camerino, cum Commento Gentilis de Fulgineo, editumque Venet. per Bernardinum Venetum impensis Jeron. Duranti ao. 1494. in 40. habeo. Basil. editionem non vidi. Est in eodem meo Volumine uterqve AEgidii liber mscrtus; qvem cum tuo conferri esset operae precium. Cum Alanum de planctu Naturae, qvi fuerat inter membranas Scriver I, a Barthio ad Te venisse videam, qvaeso, excerpe mihi et in chartula munda transmitee §um Illic olor. §. Illic sturgio. §. Illic alosa. §. Illic Perca. §. Illic Castor. §. Illic delsinus. Et in descript. Veris, Floriger horrentem, duo isthaec disticha: Tempus erat. et, splendor lascivas. Non pigritaberis, spero, exscribere breviss. [gap: Greek word(s)] . Ejus qvod ad v. 37. 1. Palp. notavi de significatu Verbi fastidire, qva actionem transeuntem, taedium faciendi designat, exemplum est apud Alc. praefat. Libb. adv. Elip. Ep. Toletani epistolam: Ne illius infestissimam animam vel meorum amaritudo verborum exasperaret, vel iterum mellis dulcedo saevam fastidiret mentem; et apud Alanum de pl. Naturae: Asinus horridis clamoribus avres fastidiens. Valorosi sunt apud Bergom. conclus. de lavdibus casei 19: Parmesanus reddit homines valorosos: cum Val. Maximo I. 7. dixisset praevalentes. Exterminare pro interficere sev perdere non jacet


page 278, image: s316

apud scriptores profanos. Cl. Mamertus inexterminabilem dixit [gap: Greek word(s)] , incircumscriptum, sine termino, longe alio significatu qvam de qvo inter nos qvaerebatur. Exterminium pro [gap: Greek word(s)] apud Helm. 1. Slav. 34. Adjectivis in OSUS male-fictis e Graeco a Latino - B. addes etiam [gap: Greek word(s)] atomosus: AEgid. atomosam lividitatem urinae dixit. Haec nunc potui. [gap: Greek word(s)] Altenb. 16. Jun. ao. 1660.

EPISTOLA CX. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. S. P. et O.

MAgnifice Dn. REINESI, Affinis et Evergeta aetatem honorande! Ingenti gaudio me affecit praeclarum et eximium Epistolarum vestrarum opus, antiqvitati multis modis adhuc obscurae illustrandae mire profuturum, qvo me munerata est insignis Tua Liberalitas. Pro eo sane ut debeo gratias ago habeoqve prolixissimas, reponeturqve inter [gap: Greek word(s)] mea vel primore loco. AEgidii Edit. Basiliensem habeo: Venetam non vidi. Illam cum MSto. contuli. Si placet, mittam. Inserui ei hinc inde versus, qvi ab edito aberant. Sed tamen liber de Pulsibus in membraneo Codice non est. Caeteri hac scrie locantur:

1. Isagoge Joannitii: Medicina dividitur in duas partes, i. e. in theoricam et pr.

2. Liber Auforismorum incipit: Vita brevis, ars vero longa, tempus acutum, experim. fallax.

3. Liber Prognosticorum Ypocratis inacutis egritudinibus. Omnis qvi medicinae artis studio, seu.

4. Incipit Liber urinarum a voce Theophili. De urinarum differentia negotium multi v.

5. Philareti de Pulsibus: Intentionem habemus in praes. conscr. Huic libello multa sunt asscripta Scholia.

6. Ars parva Galeni (sed sine Inscriptione). Tres sunt omnes doctrinae, qvae ordine habentur: Prima qvidem ex finis notione, qvae secundum dissolutionem fit etc. Finis est: In aliis vero negotiis fecimus tractationem, qvae et perscribens qvot et qvalia sunt, determinabo orationem in eis.



page 279, image: s317

7. Liber Regiminis acutorum: Qvi de agrotantium accidentibus in sing. etc. ubi Liber 3. incipit: Potus autem dulcis. non, ut in Edito est: Notus autem dulcis. Liber 4. deest.

8. AEgidius de urinis: Dicitur urina, qvoniam sit renib. una. Et hujus orae Scholia asscripta sunt. Adduntur in fine versus nonnulli, qvorum initium:

Dicitur Epitima de succis unctio prima,
Dicitur Emplastrum, qvaevis confectio dura.

9. Urina pallida et subpallida Karopos vel alba [note: (Nescio qvorum autorum.] et spissa.

10. In Latinis qvidem libris nullum auctorem invenire potui, qvi de urin. etc. constat XXV. foliis, minute scriptis.

11. Viaticus Constantini Africani. Initium aegre legibile est: QM: QVIDEM vident ut rethoricis Tullius: Omne inqvid expetendum vel propter se vel propter aliud, etc. Folia habet LXVII.

Alani Membranas ipsas ad unam alteramqve hebdomada mitto: Praeter enim ea qvae Magn. Tua desiderat, volupe puto ei erit, et alia cognoscere simul, praesertim memorabiles illas Librarii in fine trajectiones, qvi e libro turbatis paginis reor compacto meum exemplum transscripsit. Mea a Vischio procurata Editio nondum compacta est, ideoqve non tam commode usui meo adhuc inservit. Anticlaudiani diversas Editt. habeo. Etiam Heinric-Petrinam, in qva Hier. Wolfius manu sua nonnulla emendavit. Antverpianam Tergnaesii, qvam Barthius Notis opplevit. Distinctionum ejus Theologicarum grande volumen nascente Typographia evulgatum exstat in publica hîc Bibliotheca, qvo aliqvando usus sum. Qvae in Merlinum scripsit, illi abjudicabat aliqvando omni ope, et alii Alano Insulensi anteriori asserebat, Rhyakinus, cujus rationes puto descriptas habere: nunc enim inqvirens non reperio, et jacent forte inter alia chartarum schedia. De qvo Libello, uti et de Alani aetate, quid Tuae Magn. videatur, jucundum esset doceri. Caetera mihi pergrata fuerunt et reponerem alia: Sed avocor. Erit igitur alia illis, Deo volente, occasio. B. Vale, ô mearum grande decus columenqve rerum. Dabam Cygn. d. 20. Junii 1660.



page 280, image: s318

EPISTOLA CXI. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. et O. V. Cl. Adfinis amicissime.

SCriptores medici Latino - Barb. qvos uno fasce comprehensos mscros. ad Te venisse indicas, sunt illi-ipsi qvos in Articellam collegerunt, et vulgarunt (excepto AEgidio et Viatico Constantini) Lugduni ap. Joh. de la Place ao. 1515. in 8. et post Venet. ao. 1523. in 4. Insunt hisce editionibus etiam libri qvatuor regiminis in acutis, avtore Galeno commentante in Hippocr. Est ibi qvoqve libellus Hippocratis de Pharmaciis ex interpretat. antiqva, qvem Claverius publicavit ad Persium: Olim qvoqve Joh. Gvint. Andernacus librorum 4. Institut. anatomic. adpendicem, ex versione Junii Pavli Crassi, Basil. ap. Rob. Winter ao. 1539. in 40. Viaticus Constantini, mon-Cassin. qvi sua qvaedam Desiderio Abb. circa an. 1060; librum de stomachi adfectionibus Alfano in archi-Ep. Salern. ao. 1056. consecrato inscripsit, citatur a Valesco de Taranta l. 2. c. 7: 5 c. ult. Titulo vero Theorices, l. 7. c. 17. et 18. Sed cum Theoricae Constantini fuisse libri X. ferantur, qvorum qvisqve singulari cum inscriptione editus est Basil. apud Henr. Petri ao. 1536. in fol: tuus iste diversus ab isto Tarantae fuerit. Eadem aetate AEgidium vixisse verosimile est, qvippe qvi Alfanum Salerni Praesulem partic. 3. de puls. celebrat, tanqvam studiorum patronum. De Alano Insulense reddidit rem satis liqvidam Editor nuperus. Trithemius imperfectus circa eum; Possevinus plura dicit, non omnia qvae debebat. Interpretem prophetiarum Merlini antiqviorem nostro esse facile evictu est. Dicit enim p. 98. sepuerulum fuisse tempore Theodorici Alsatii Com. Fl. qvi vixit circa an. 1150. Non capio, qvi Barthius XX. Adv. 9. professus se Oden Alani, O Dei proles etc. side membranarum, qvae tuae nunc sunt, dare, primo versu aliud plane dederit, genitor nim. pro genitrix. Neqve hoc adsentiri possum isti, versus qvos ejicit, ab alio insertos fuisse Carmini de gula: sunt sane omnes ejusdem commatis et Alani unius: qvi nisi ingenium scholasticae nugacitatis incude formandum dedisset, summis seculorum infelicium accenseri posset. Ad Palponist. p. 92. pertinet, Ursonem, qvide Urina scripserit, lavdari ab AEgidio, cujus mentio facta modo: an est versifex a Te observatus


page 281, image: s319

apud Jer. Paduanum? Ursonem de somniorum interpretatione refert Cardanus l. 17. de var. rer. c. 98. inter libros Diegi Hurtadi a Mendoza, Legati Caroli V. ad Venetos, esse: fuit fortasse hic [gap: Greek word(s)] idem qvi [gap: Greek word(s)] . In Aphorism. Vrsonis comm. 44. reddicavsam qvare res rubrae moveant suum simile puta sangvinem, notat Joh. Anglicus in Pract. c. de fluxu sanvg. narium p. 731. In Alani anti-Cl. 1. v. 56. qvid sunt fermenta locorum? Nihil extrico, nisi legere detur, termenta. Termentum e Graeco [gap: Greek word(s)] formarunt isti male solertes Graecitatis falsatores. [gap: Greek word(s)] vero [gap: Greek word(s)] , ora. [gap: Greek word(s)] , terminus, [gap: Greek word(s)] , apud Theodoret. 8. [gap: Greek word(s)] . i. e. omnes orbis habitabilis regiones. In de planctu Naturae multa notata habeo, qvae Editor nuperus, sane non admodum sagax capaxqve harum literarum, praetervidit. F. 186. est, vulpeculam idiotam bruti animalis exuere: Corrigebam, idiomam. Idioma, ut schema, ae: gruma, ae: rhevma, ae: trimma, ae: zema, ae: aetoma, ae: crisma, ae: apud Vitr. l. 6. c. ult. Sed ductibus literarum in membranis tuis accedit magis, et sane scripsit Alanus, [gap: Greek word(s)] Idiotetam. Casum qvartum qvintae Declin. Graecorum adsumserunt in primum primae Latinorum seqvioribus seculis; inde e [gap: Greek word(s)] , parotida: e [gap: Greek word(s)] , lepida: [gap: Greek word(s)] , aega: e [gap: Greek word(s)] , ritida: e [gap: Greek word(s)] , Sirena, ae, Sirenarum: e [gap: Greek word(s)] , coenoteta, ae, apud Coel. 2. tard. 12. 13: 3. c. 1: 4: l. 4. c. 1. Imo et antiqvi e qvarto qvintae Graecorum, primae primum Latinum fecerunt: V. Var. p. 513. Pavpertatis honestates, qvod est in membr. tuis p. ult. b. lin. 11. muto in honustates: et hinc illustro Palpon. 1. v. 237. Pag. 5. b. privator, vel privatior gallus est, qvem Editor e suis mscr. vocat domesticum: nim. qvi privatim in domibus villisve habetur, [gap: Greek word(s)] , distinctus a silvestri. P. 8. a. l. 4. cisimus est Simius. Epitheton Cypridis. p. 18. a. l. 6. qvod similiter omisit Editor, ecqvod est? Qvaesiturum alia qvoqve interpellat qvidam de via; qvare hîc sinio. B. V. mi carisl. Adfinis et S. Altenb. 30. Jun. ao. 1660.

Verba finalia Viatici tui velim legere.



page 282, image: s320

EPISTOLA CXII. CHR. DAVMIUS TH. REINESIO. S. P. et O. Vir Magnif. Patrone et Affinis pl. honorande!

AEGigidium meum, cum MSo. collatum mitto, cogniturus ita, ut spero, num a Veneta differat Basiliensis haec. Viaticus his verbis desinit: Al. (Aliud) valentissimum fissurae. R. [abbr.: Recipe] piclem sisameleos ann. 3. m. ¶ Caneri stuminei cum sisamel' o incensi faciunt similiter. ¶ Cepe cocte et cum oleo ro. mixte et pistate ad idem valent. ¶ Concule marine incense eum oleo multum valent. Explicit Viaticus. Ultimi hujus Capitis initium est: Expletis in priori capitulo interiorum membrorum passionibus et eorum expositis curationibus, secundum canones nostrorum antiqvorum, prout sufficiens expetebat breviarium, conseqvitur ut in hac vij particula, qvae finem nostro libro est impositura dicamus, qvae exterius corpus patiatur et appareat sensibus etc. Articella mea impressa est Lugduni A. 1534. 8. Barthius in I. Adv. Tomo fidem, ut videmus, MSti. non semper secutus est, sed Genii potius sui licentiam. Tertio autem Tomo universa illa ex Planctu Nat. Carmina exscripta inseruit, etiam retentis illis versibus, ut meis oculis pridem conspexi, qvos ex Alcaico prius ejecerat. In caeteris num qvid ibi mutârit, cum membranae tum mecum non essent, ex sola memoria depraehendere non licuit. Ursonem AEgidii suspicio mea fuit et Hier. Paduani esse. Certitudo e Bibliothecis instructioribus, modo alicubi adhuc latitet, exspectanda erit. Fermenta illa Alani l. 1 v. 56. Anticl. non corrigunt meae Edd. Henric-Petrina 1536. 8. et Antv. Trognaesii 1611. 8 Barthius Notis marginalibus explicavit: ferm.] Confusionem. Addiditqve loca parallela, ex Praefat: ne forte aliqvo livore ducta aliqvid fermenti interserat. Notatqve et v. 33. libri. 2. Lib. 3. v. 283. Videtur fermenta posuisse pro aciditate sive tristitia potius, aut alia incommoditate, sive vana et inani re, ut mirus est in Schematum negotio. Fermentum enim et acorem habet et tumorem. Videndus Chrysologus Serm. 172. non procul a fine. Qvo respexerit forte Alanus vicino vocabulo ridet.Fermentum pro labe seu peccato apud Cyprian. sive qvis alius, de ablut. ped. fol. 513. Edit. Goulart. De hac voce tam in bono qvam seqviore significatu usurpata,


page 283, image: s321

Augustin. 3. de Doct. Chr. c. 25. col. m. 55. Pro dilectione exponit idem Augustinus l. 1. qvaest. Evang. c. 12. col. 330. T. 4. pro Astutia, Cyrill. de Adorat. 377. Termentum alias Plauti est pro detrimento, in Bacch. 4, 9. 5. et Tertull. de Pallio. Hic ex alia flexione optime qveat jacere, modo alia hujus loca non amoveant forte. Epitheton Cypridos a librario in MSto. et Editore omissum non comminiscor, aut divino. Catharini in Bernardo an a Catharina Senensi forte sunt dicti, ut propinqviori, imo suo seculo inhaereat magis, accersens ad negotium suum male de fide et vita sua audientes, non a pluribus seculis Catharos repetens? In Magno Chron. Belg. p. 375. legitur: Unicum fertellum tritici. An qvid hoc ad Fertonem Palponistae faciat? An Germanicum Viertel est? Germaniam Qviritantem a Magn. Tuae olim editam videre gestio. Salivam mihi movit Ampliss. Dn. Styrzelius, e cujus literis ecce [gap: Greek word(s)] , cui gratissimum [gap: Greek word(s)] accidet, qvod de jam editis T. Magae. Epistolis scribam. Plura et accurata nunc non licet ob creberrimas interpellationes. Malui itaqve haec festinare, qvam literas ad aliud octiduum differre, tunc forte iterum interturbandas. Opt. Vale [gap: Greek word(s)] Domine, et reciprocum Amorem hunc, qvod facis, perge. Dabam Cygn. d. XI. Julii. 1660.

EPISTOLA CXIII. TH. REINESIUS CHR. DAVMIO. S. P. Vir Cl.

MAgister AEgidius edit. Basil. ad Te redit, gratiarum actione mea onustus. Video Te ea de Pulsibus non contulisse cum mscro. fortasse taedio laboris. Qvare allevi marginibus subinde, qvae edit. istam reddere meliorem posse videbantur, e Veneta, e mscro. tum ex ingenio. De aetate ejus errant Bergom. Trith. et Simlerus. Etiam de eo Tu, si serio sentis, AEgidium, in cujus versus scripsit Gilb. Legleus Anglus medicus (Bal. C. 3. no. 63.) esse versificem hunc, itidem medicum. Scripserat AEgidius Parisiensis Poema tit. Carolinus, in 5. libros divisum, ad Ludovicum Philippi A. filium, dictum VIII. Vidit Labbeus et qvaedam ejus inseruit tomo 2. Miscell. diversa ab iis,


page 284, image: s322

qvae Andreas Qvercetanus t. 5. Collectionis Historicorum Franciae vulgavit. Huic AEgidio Gallo, fortassis qvod in Gallorum Rege praedicando fuisset nimius, opposuit librum unum Gilbertus Anglus, qvi fuit Huberti archi Episcopi Cantuar. (cujus obitum in annum 1205. refert Chronol. Augustinianorum Cant.) medicus. Hujus Compendium Medicinae, qvod Gilbertinam vulgo adpellant, Particularum VII, habeo in membranis. AEgidio nostro v. 22. de puls. reddidi voculam sementivis, uti et nuper Alano f. 297. e literarum tui mscri. ductibus: Si sementivam hujus pestis originem agnoscere velis: i. e. seminalem ejus rationem et ortûs modum. Utitur Plin. l. 18. c. 7. V. 363. e mscro. meo l. Ustivis. Ustivas febres dixit [gap: Greek word(s)] , ardentes, synochos e sangvine. Eae interpreti Aben-Rh. 7. Colliget. 8. sunt arsivae. de fluxibus c. 3. et de pass. stom. c. 3. incensivae.Gent. Comm. ad v. 114.Pessimitas morbi ustivi et consummativi. V. 122. vocula cognitior Te offendit, intelligo. Lege, cognatior, et adqviesces. De Urinis v. 345. per dogmata Mavri intelligo Constantini Africani, mon. Cassin. librum de Urinis, qvem habemus Basil. editum. Ibidem, qvem Ursonem adpellat, est Ursus, cujus Comm. 34. in aph. citat Joh. Anglicus Practic. p. 528. ubi de ligaturis maleficis conjugum. In mscro. meo capiti de sedimine nigro, v. 340. novem praeterea versus, alia tamen manû, accusi sunt hi:

Mutant urinam frigus, color (calor l.) atqve putredo,
congelat atqve coqvit, sanies dum mingitur exit
ultima cum febre signum solet esse salubre,
si fuerit calida morbi discrasia longa
aut in tartareo ponit tentoria morbo,
sive subydropico nisi nata sit ethica primo
frigiditas multa qvae si fuerit diuturna,
redditur in fine levcofl' antinus [note: König legit leucoflegmanticus. ex Cael. Aurel. Tard. 3. 6.] inde
avt parit arteticam vel ptisim avt cacochiam.
Nunc mea completo etc.

Pro levcofl. legerem lovcofanticus, et ducit eo scriptura, nisi sic versus claudicaret. Levcofantius i. e. [gap: Greek word(s)] . Levcofantia pro morbo distincto ab hyposarca et hydropisi apud Gent. Comm. ad AEgid. v. 220. Ultimum vocabulum cacochia pro cachesia,


page 285, image: s323

jacet; vel cacochimam, pro [gap: Greek word(s)] . De termentis pro [gap: Greek word(s)] apud Alanum confirmat me qvod locus, in qvo domus Naturae, incorruptae scil. et recentis a factore suo, a nostro climate, in qvod detrusus homo, secretus dicitur et extra hunc orbem, eiqve opponitur; diciturqve ideo ridere et despicere nostrum hunc sublunarem tractum [gap: Greek word(s)] . Praestat enim ut vir viro, sic locus loco. Metaphorica autem fermenta vestra huc aptari neqveunt, qvod Poetae de conditione maligna, fluxa et misera hujus orbis loqvi non fuerit animus; solum excellentiam illius et puritatem, diversitatemqve ab hoc indicare. Fertellum tritici nihil facit ad fertonem Palponistae. Est enim Germanicum mensurae aridorum nomen: alias qvarterium, corruptum e Latino, qvarta pars, vel qvadrans. Snoius l. 10. rerum Batav. modium frumenti tum, nim. ao. 1437. venisse Nobilibus Anglicanis tribus refert. Catharini aetate Bern. Palponistae haeretici nulli fuêre. De Patarenis res liqvidissima est, habitos aetate ea pro pestilentissimis. Qviritantem Germaniam ante hos 45. annos ad Status et Legatos Unionis Evangelicorum, Norimbergae tum congregatos, adprobante Ampl. VV. Remo et Frebero producebam; non memini nunc qva facie, qvo habitu, qvo gestu; neqve exemplum mihi suppetit. Non meretur id [gap: Greek word(s)] , puto, ut videre desiderare porro velis. In. 1. Palp. v. 142. recte emendavi, puto, praesigni. Est apud Ovid. 3. met. 32: angvis cristis praesignis et: apud Alan. de planctu Nat. f. 305: pisces aeqvipollenti generositate praesignes. 7. anti. Clavd. v. 9: de qva praesigne figurat hospitium: 6. v. 117: praesigne speculum: 1. v. 49: 3. v. 10: praesignis membrorum ordo: 8. v. 129: nobilitas avgusta, genus praesigne. Frischl. de patre suo: Eximia Phoebi praesignis ab arte. Verbo qvoqve praesignire, [note: 3. Anticl. v. 228: 5. v. 229: de pl. nat. f. 309.] praeinsignire [note: prol. libb. de fide cathol; Qvem non solum generosi generis titulus insignit; verum etiam genereser mentis generositas prainsignit.] et verbali Praesignium utitur idem Alanus. In v. 195. marcae non possunt exponi pro precio; sed simpliciter sunt pecuniae: ita 2. v. 87. Alan. de pl. Nat. f. 305: Isti bursam ad numorum vomitum, arcam ad marcharum (sic est in tuis membr.) invitant navseam. Bern. Morl. l. 3: Te rutilans sibi marca subegit, i. e. numus avreus. Viatici secundum, avtoris Isaac citat Joh. Anglicus Rosae nob. p. 986. Editus est cum ejus


page 286, image: s324

Opp. Lugd. ao. 1515. in fol. Sed Constantinus eum sibi tribuit. Optime Vale, mi carissime Adfinis et Salve. Altenb. 20. Jul. ao. 1660.

EPISTOLA CXIV. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. et O. [gap: Greek word(s)] DOMINE!

AEGidium meum recepi. Ejus de Pulsibus non habetur in membranis. Conferre igitur non potui. Gratias autem pro adnotamentis ago qvas possum duntaxat, h. e. Musicas. Sane et ex his et ex literis doctiorem me gaudeo. Versibus ex Carolino AEgidii illius, qvem Labbeus et Qvercetanus laudant, utinam, cum libris non detur, potiri qveam! Interpretis illius Arabis, qvi arsivas febres dixit, Nomen in literis legere non potui. Aben-.. 7. Colliget. 8. Cujus etiam Librum, qvem scripserit, non divino. Haud gravate igitur, ut et hae explicentur mihi, M. T. rogo. Per pretium, qva voce marcas explicavi, ipsam pecuniam capio. Ovid. In pretio pretium nunc est. Et, nisi fallit memoria, non sunt mea, sed Vossii, qvem laudavi, nunc autem ad manum non est, verba. Glossa p. 55. ad Palpeium nostrum jannidiatus, an forte legenda, inanidicus? Scaligero ad Festum p. 216. infrunitus est [gap: Greek word(s)] . Laudandus ibi erat Gruterus ad Senecae l. 3. de Benef. 16. Barth. ad Briton. p. 237. P. Blesens. Epist. 21. etc. Ad v. 31. p. 49. Monimus, Gloss. Philox. 195: Sedulus, Efficiolus, [gap: Greek word(s)] . Ergo legamus segnis, non segrex, qvo literarum etiam vestigia nos ducunt. Ad v. 500. Calopodes) Ab his N. Prop. Calopodius in Fast. Belg. Ad v. 593. Qverol.) addatur: Isid. Gloss. p. 692. Edit. Vulc. Qverelantem, qverelas afferentem. Ad Poetas, qvi [gap: Greek word(s)] Decoro producunt, addo Jul. Scalig. 3. Epidorp. 120. v. 5. Et incertum apud Arnoldum Rayssium Hierogazophylacio Belgico p. 292. Ad v. 297. Cussinus est apud Martin. Polon. Chronici ult. pagina. Arnold. ad Helmold. 142. lin. 44. Regula B. Augustini, qvam ex MS. edit Barthius l. 157. Adv. c. 1. qvi et de hac voce lib. 168. c. 4, cujus tamen verba olim non enotavi. Alia alias; has enim latrix literarum sero hodie adveniens serio flagitat. Epistolae T. Magnae. ad Ampliss, STYRZELIUM curandae cum meo fasciculo et literis praestolantur


page 287, image: s325

vecturam, qva Norinbergam perferantur; pro Disput. nisi remitti debet, gratias ago. Opt. vale, [gap: Greek word(s)] , et salve millies! Cygn. d. 26. Julii. 1660.

EPISTOLA CXV. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. et O. V. Cl. Adfinis dilecte.

DE vocula qva Glossa ad Palpon. 1. v. 135. interpretatur [gap: Greek word(s)] Infrunitus, nondum constituere hactenus potui. Tuum inanidicus abit a scripturâ longius, ejicitqve prorsus literam; eoqve non avsim obtrudere cuiqvam Ego; offeret se aliqvando, qvid voluerit glossator, non qvaerentibus; qvare nunc non contendemus. Est alioqvin ista forma compositorum Adjectivorum cum DICO non inconcinna. [gap: Greek word(s)] , Magnidicus, [gap: Greek word(s)] ; Veridicus apud Lucret. in 6: Vanidicus apud Amm. Marc. l. 16: Fatidicus apud Stat. 8. Theb. ut Fatiloqvus, in Appol. Flor. Vatidicus apud Engelm. ad Pasch. Radb. Spurcidicus: Nugidicus apud Petrum Heliam, [gap: Greek word(s)] . Hymnidicae laudes ap. Alcuin. C. 178. [gap: Greek word(s)] segrex in v. 31. non abit, ut putas, a ductu literarum in [gap: Greek word(s)] S, qvod terminat vocabulum, pro familiarissimum librariis. Hinc apud Versificem Lexicum modo dictum estris pro estrix: in Carm. de Sodom. fas pro fax: brassa pro braxa, i. e. cerevisia: cornis pro cornix apud Avien. in Arat. anoressim pro anorexim apud Gariopont. 1. c. 18. Istud enim pro mendoso tussim in editionibus, ibi legi debere manifestissimum est. Italos ea scribendi ratione librarii imitati sunt, qvi in suo pronunciandi modo [gap: Greek word(s)] X non adhibent. Imo perpetuum hoc esse observo in codd. manuscriptis, qvod syllabas ar, ra, er, re, ri, ir, ur, ru, modo per circumflexum, modo per duas virgulas pendentes, modo per aliam similem notam exprimere consveverint. Hinc t'ra, terra: luc~na, lucerna: Melic'ta, in membr. tuis Alani pro Melicerta. e qvo C. de Visch fecit Melincta: qvasi circumflexus [gap: Greek word(s)] n designaret: fu~it, fuerit: int~, inter Cap~oli, capreoli: sc'pti, scripti: p~ssium, prassium: v'mes, vermes: c~nes, crines: v~ge, virgae: t'nseat, transeat: vome~, vomere: g'num,


page 288, image: s326

granum: t~maticae aq~, thermaticae: cit~num, citrinum. c~ca, circa. Ad eundem modum e scripto seg~s planissime exit segres, et inde mihi segrex. Hinc avtumabis [gap: Greek word(s)] segnis probari non polle. Aliam qvoqve rationem dedi alias. [gap: Greek word(s)] in avtem, qvod Tu putas, non reperitur ejusmodi signo notatum, sed sic 1. [gap: Greek word(s)] pro sedulo, efficace, instante, efficabili h. l. tolerem; Efficiolus a manu mala est pro officiosus. Notavi nuper Editorem Slavicorum Helmoldi et Arnoldi musteum verba Arnoldi l. 3. c. 29. non intellexisse. Exponit enim in Indice cussinum, lectum. et in Notis, Cussinus, inqvit, est mollis, e Germanico: Sedem eburneam cum cussino (h. e. substragulo, mit eim Stulküssen; [gap: Greek word(s)] est Arist. 1. hist. an.) praepositam lecto, qvem et ipsum magnifice ornatum Imperatori dederat dono regina Belae III. regis conjunx, qvae erat Philippi Gall. R. soror, Margaritae vocabulo: Tilius 1. Comm. de rebus Gall. Ladislao nuptam fuisse dicit errore. Ibidem perperam qvoqve lavdat Notator iste annales Henrici Steronis ad a. 1189. cum isti ab anno demum 1266. incipiant. Voluit Chronicam Avgustensem, qvae in tomo Germ. rerum Freheri proxime antecedit Steronem. Aben-Rhois est qvem qvaeris: cujus nomen integrum habe in Epp. ad Hofm. Plura apud Pocok hist. Ar. p. 385. Titulum libri fecit Colliget, in cujus septem tractatibus universam, medicinam eleganti methodo tradidit: ed. Venet. ao. 1482. in fol. Reddidêre Collectanea; nescio qvam bene. Ego malim, nominatum sic a vocula Arab. Kolleia qvod est Universalis; respondet enim [gap: Greek word(s)] huic nomini, ab universalibus ad particularia procedens. In isto extr. Parabol. M. Alani: cum cane rancidior sit tua rupta caro, mendam latere videre videor; simul emendo putra caro. Putris et Putrus inter variantia declinatione est. Sic scelestus, scelestis: dapsilus, dapsilis: humectus, humectis: trisulcus, trisulcis: lepidus, lepidis. In ejusdem cap. 5. Parab. lippam genam, qvam dices? Optime Vale, mi optime ADFINIS, et Salve a REINESIO. ao. 1660.



page 289, image: s327

EPISTOLA CXVI. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. S. et O. Magn. Vir. Dn. et Affinis [gap: Greek word(s)] .

COmposita a DICO, qvae ego in Indices meos retuli, haec sunt: AEqvidicus, ut Versus AEqvidici apud Grammaticos, in qvibus singulae dictiones ab eadem litera incipiunt. Amoridicus, apud Joh. Heermann. l. 8. Epigr. p. 488. Benedicus, Onom. Graecol. c. 17. Benedice, Plaut. Asin. 1. 3. v. 54. Blandidicus, Onom. Graecol. c. 18. Barth. 3. Zodiac. p. 71. Causidicus. Gl. Philox. 3. etc. Falsidicus, Plaut. Attium, Eckerardum vita Notkeri c. 20. Fatidicus, Virgil. X. AEn. Stat. 4. Theb. Priscian. l. 1. Gl. Philox. 94. 95. On. Graecol. etc. Trifatidicus, Auson. Gratidicus, Bulaeum Cunis Christi, c. 9. v. 27. Hymnidicus, Mar. Victorin. l. 2. adv. Arium p. m. 210. Cassiod. Prologo super Psalmos, Greg. Baeticum, Mant. 1. Dionys. v. 238. Hymnodicus, Firmico l. 8. Astron. c. 25. p. 232. Juridicus, Plin. 3. 1. Senec. Herc. Fur. Heric. l. 1. de S. Germ. v. 118. On. Graecol. 76. Magnidicus. Maledicus, Lex. Cyr. 530. Mellidicus, Barth. 4. Zod. p. 107. Miridicus, Gloss. Isid. Nugidicus, Breviloqvus habet. Est et apud Salisber. 2. Metal. c. 7. p. 79. Saltidicus, Mantuan. 1. Eclog. Spurcidicus, Plaut. Stultidicus, Tarr. Heb. 8. Amph. Ser. Joc. Epigr. 32. Svavidicus, Lucret. l. 4. Vanidicus, Plaut. Trin. Vatidicus, Pasch. Radbert. Carm. posteriore v. 144: apud Engelmodum non invenio. Veridicus, Catull. Lucret. Auson. Augustin. Epist. 42. Onom. Graecol. etc. Titulus Libri Colliget, qvem Aben - Rhois fecit, memoria plane exciderat. Eum tamen laudari a Seldeno ad Eutych. AEgypt. p. 20, in schedis meis annotaveram. Est autem a Radice [gap: Greek word(s)] unde [gap: Greek word(s)] Kollijon, universalis, cujus Foemin. [gap: Greek word(s)] Kollijeton, universale, totum, universalitas. In Alani Parabolis rupta caro potest mendae absolvi, si admittere velimus corruptae Latinitatis [gap: Greek word(s)] esse, ruptum, pro corruptum. Corippus ruptum custodem pro corrupto dixit, qvod


page 290, image: s328

Barthius annotavit, Advers. l. 44. c. 15. col. 2016. Et ita Alani hunc locum interpretatur Ascensius, Comment. in Parabolas Alani. Servantqve hauc lectionem Edd. qvas habeo vidiqve, Lipsiensis 1502, Coloniensis apud H. Qventelium, et alibi alia circa id tempus cum Germanica interpretatione procurata. [gap: Greek word(s)] Putrus praeterqvam in Gemma Gemmarum hactenus nondum reperi. Qvod et dictum volo de [gap: Greek word(s)] lepidis, humectis et scelestis, qvorum exempla haud gravatim mecum communicari rogo.

In Cap. V. Par. Alani §. 3. v. 2. Ne noceat lippae noctibus umbra genae. Pro lippae male jacet in incerti loci anniqve editione, Germanica Interpretatione aucta, cavae noctibus. Ascensius autem lippae vultibus Lips. et Colon. lippae vocibus. Ascribam autem Ascensii Scholion, cujuscujus etiam pretii: Drusus festinat radere barbam surgentem, id est, crescentem, ne umbra lippae genae, id est, illius partis in facie, qvae sub maxillis est, ubi barba nascitur. Ne ergo illa pars esset lippa, id est, inepta, et impolita et umbra barbae, qvae in gena est, noceat vultibus, id est, deformet vultus, apponet speculum. Alioqvin Genae pro oculis apud Ovidium saepe jacent, Epistola Hermiones, v. 64. Ariadn. v. 42. Canac v. 12. Acontii 212. Sapphus 174. 13. Met. 2. de Ponto 8. Propert. 3. El. XI. v. 26 Stet. Silvis aliqvoties, ad qvem Barthius, et in Advers. col. 1790. Lippa ficus, apud Martialem huc non facit. Mihi versus ille Alani, varia praesertim accedente lectione, adhuc obscurus est, a Reinesiano Sole illustrandus. Haec nunc potui diversis avocaminibus hactenus partim abstentus, partim domestica cura, qvae amoenioribus literis justitium fere perpetuum indicit dum [gap: Greek word(s)] publicum petiturus, modo has, modo illas procerum aedes pultare ac repultare, utinam non frustra! cogor, cogarqve amplius. Optime Vale Magnif. Dn. Affinis magni aestimande; et ignosce lentitiae meae, eiqve satis jejunae atqve incultae. Dabam Cygn. d. 15. Aug. 1660.

EPISTOLA CXVII. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. Mi dilectissime Adfinis.

[gap: Greek word(s)] . Ita ego Indices tuos Lation, Tu vero meam literariam [gap: Greek word(s)] subinde locupletas. Favidicus


page 291, image: s329

nondum avdivisti? Est apud Petrum Heliam versiticem Lexicum. sic iste:

A faveo favtor, favtrix, favx atqve favisor
Favidicus, favus favonius adsociamus.
Favius est lenis, favonia corda molestant.

Ibi Gl. Favid: favorem dicens. Favonium, est leve odium. Hunc Heliam diu est cum expectavimus: nunc se nobis sistit repertus nuper in schedis, qvasde Joh. Saresberiensi olim comportaveram. Hic magistro se eô in Rhetoricis usum scribit 2. Metalog. 4. in schola Parisina, puto: et, si calculum accurate ponamus, ao. 1142. Putrus, a, um, non est [gap: Greek word(s)] , convenitqve Alano magis, qvam qvod vobis placet, corruptae Latinitatis figmentum: cujus neminem etiam barbararum maxime damnem, nisi [gap: Greek word(s)] et manifestarium plane. Alano autem hîc aliter succurri potest nimirum qvod secutus sit scriptorem Vitae S. Genulfi l. 2. c. 39. ubi sic: ex putrae carnis fatore res intoleranda. Putris, et hoc putre: putrus, a, um; est in Vocabulario Latino ? Germ. Haganoensi. Lepidis et hoc Lepide, est, apud veterem interpretem Isocratis paraenetici ad Demonicum: (Jeremias Pad. nominat Socratem in exhortationibus:) Esto qvidem modo svavis, verbo vero facetus. Est autem svavitas qvidem, salutare occurrentes: facetia vero, alloqvi eos lepidibus verbis. Graeca haec sunt: [gap: Greek word(s)] . Scelestis, te. Pavlinus Aqvilej. l. 2. adv. Felicem Urgdit: Misericors pro miseris: clemens pro scelestibus. Humectis, cte: Elipandus ep. ad Alcuinum: Cum qvo dormis in secreto calami in locis humectibus. Circa genam lippam in versu Alani non lippivit tantum Ascensius, sed prorsus caecutivit; Valeat igitur. Oculos hîc intelligi pariter ineptum est. Vocula gena significat hoc loco eam faciei partem, quae barbam inter et cilia sev palpebras inferiores conspicua est et non solet criniri. Hippocr. 2. de morb. vocat [gap: Greek word(s)] , i. e. rotunda malarum: Musaeus [gap: Greek word(s)] dixit: alii etiam [gap: Greek word(s)] : nobis die Wangen/ die Bakken/ buccae. Polluci [gap: Greek word(s)] dicuntur [gap: Greek word(s)] . In. 5. Epid. hist. 4. [gap: Greek word(s)] est mala corrupta, malae putredo. Staute hoc pro lippam legero lispam vel lissam. [gap: Greek word(s)] et


page 292, image: s330

[gap: Greek word(s)] est [gap: Greek word(s)] . Hesych. Svid. Varin. id est, levis, glabra, depilis. Sensus ergo emergit iste, barbam curiose demeti et ad speculum exigi, ne umbra vel unius pili obscuret obfuscetqve delicatam glabellamqve malam. Comperti sunt isti tales Graecitatis adfectatae et mirissimis modis detortae, cujus cognitionem mediocrem habuêre, qvidam qvoqve nullam. Hoc mihi tandem de isto Alanico videtur. [gap: Greek word(s)] apud Graecos deformitatem defectumve indicat; apud Latinos pariter [gap: Greek word(s)] est: ut in illo Archilochio:

Fucata, calva, lippa, lispa, sulcifrons,
Labiena, ozaena, putridens, mystax, anus.

Inde [gap: Greek word(s)] , sublestus et sublestis. Formaticum habet etiam Karolus M. in Capit: de villis suis, no. 44. Sed nimis opido Grammatici sumus. Versui proximo naevus etiam inhaeret, qvem non videbit, non curabit nisi medicus. Facit Pruriginem morbum capitis: emendo, porrigo: nominata Celso l. 6. c. 2. Sereno Sammonico c. 3. Porrigines Plin. l. 29. c. ult: Appul. de herbis c. 20: Plin. Valer. l. 1. c. 4. Graeci [gap: Greek word(s)] vocant; vide Latinobarb. furfumtio, furfurisca, Cantabricies. Furfuriculae, Vet interpr. Oribasii Bene V. mi dilectissime Adfinis et Salve. Altenb. 18. Avg. ao. 1660.

EPISTOLA CXVIII. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. S. P. et O.

MAgnifice et Nob. REINESI, Dn. Fautor et Affinis aetatem colende et honorande! Cum Göpnerus noster narraret se Altenburgum mox abiturum, non potui non, etsi aliis occupatus, arripere occasionem hanc tam exoptatam Nob. T. Magnam. per literas salutandi his brevibus. Qvibus significo Ampliss. Styrzelium N. T. Magnae. Epistolas recte accepisse, et inter alia nuperrime haec respondisse: Venio ad transmisos (ita me Deus!) ados et pectus mihi adpressos, fasciculos. Qvod vero ad REINESIANUM attinet, de hoc mihi, data alia opportunitate cum ipsomet illo Heroe, si vixero, agendum erit. neqve enim transitu res tanta expediri vel potest vel debet. etc.


page 293, image: s331

Haec ille. Descripsit mihi Vir humanissimus propria manu N. T. Magnifae. Germaniam Qviritantem, ne ipsum Volumen, cui id inditum, mittere opus haberet, cum communicationem saltem excusi Exempli rogâffem. Qvod Poema sane summâ cum delectatione legi. Animad verto N. T. Magnisam. in Epistolis desiderare Veterinarios Graecos, et Casaubonum ad Apuleium. Eos si nondum interea nacta est Ea, sciat apud me esse, et usu eorum, sivelit, Eam facile potiri posse. Nisi gravest, per occasionem edoceri rogo, an vox Vectilis habeatur Inscript. 183, 12. Et qvis voce Ostentaculum sit usus. Deinde an Höltzlini Commentarius in Apollonium Rhodium Editionis Lugd. Bat. 1641, qvem titulus praefert, prodierit Divendidit enim Scheibius saltem Textum, cum prolegomenis In Bernardo meo pag. 43. delenda sunt, qvae de Bernardo (Benignus enim est) Floriacensi retuli. Deceperunt enim schedae me meae, qvibus id Nomen jam olim inscripseram, qvod ita a Barthio p. m. appellari audivissem, memoriaene an lingvae lapsu, dicere non habeo. Interim nuspiam alibi id Nominis reperio. Vellem plura, et debeo adhuc forte non una prioribus. Sed relegendi nunc nullum otium, nec memoria tantae fidei est, ut meminerim omnia ea, qvi hactenus capitis doloribus et catarrhis non parum discruciatus fui, ut ad omnia pene nausearim. Deum veneror ut et Nob. T. Magnif. inoffensum Senii tenorem, et mihi firmiorem Valetudinem concedat Opt. Vale et diuturni silentii benigne me excusa, Germaniae nostrae et mearum Rerum Grande Decus. Scripsi raptim Cygneae d. 25. Octobr. 1660.

EPISTOLA CXIX. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. P. Cl. Vir, Adfinis dilectissime.

VAletudinem cavsariam tuam saepe et mecum et ad alios deploro; vellemusqve utereris firmiore, literarum potissimum gratia, qvas abs Te ornari avgeriqve multimodis, publicum scitum est, non plebis, qvae te non intelligit. Me qvod attinet, divinâ benignitate sic satis valere videor; incommoda enim senectutis agminatim


page 294, image: s332

incumbentia mihi soleo spernere, neqve qveri de eo qvod ferre aeqvum est, et, si vel nolim, ferendum nihilominus ac ineffugibile. Saltem publico exonerarer, et vivere mihi concesderetur! Qvod e Bernhardis Floriacensem abdicas, bene est; porro dispice sis, an Bernhardum Carnotensem qvoqve e Poetarum Comitio, in qvod, ob pavcos qvosdam versiculos per te irrepsit p. 42, secludere velis. Fuerit enim potius inter Philosophos, si pensi habere velis, qvae de eo passim Saresberiensis. Eo ipso loco qvem allegas, nominat eum perfectissimum inter Platonicos sui seculi: l. 2. c. 17. operose eum egisse dicit, ut componeret inter Aristotelem et Platonem, semperqve tanqvam Philosophum Professorem inducit: libro solum. l. c. 5. Grammaticum: VII. Polic. c. 13. senis Carnotensis metri svavitate noncapi se, sensum tamen adprobare, et phiosophantium mentibus credere fideliter ingerendum, dicit. E Cancellario Ecclesiae Carnot. factum esse Cornubiae in minore Brit. Episcopum, tradit Rob. de Monte. De Palponistae patria non memini qvid vel aliqvando fuerim suspicatus domi, vel ad Te perscripserim. Si Gallum fuisse constaret alicunde, Grestensi in Normannia monasterio eum adsererem: de conditu istius est c. 23. tr. de Abbatiis Norm. Roberti de M. Cum. l. 2. v. 117. Westfalum et Saxonem inducit, videri poterat nostras fuisse. Dividiae mihi maximae est, carere apographis Epistolarum ad Te mearum plerarumquive. Rogo igitur qvas ab ao. 1656. acceperis, ad me remittas curaturum describi volantibus calamis; neqve de mea fide, redituras ad Te qvamprimum, qvidqvam dubites. [gap: Greek word(s)] Vectilis nondum reperi in Inscriptionibus. Ostentaculum est in Vocab. Latino- Germ. Haganoae ante sesqviseculum excuso, collecto e Papia, Hugvit. Graecista, etc. Ibi sic: Ostentatio. i. demonstratio vel jactantia. Ostentaculum idem qvod ostentatio, Bewysung. Mihi multo aliud significat. Ad 3. Catonis v. 19. lavdas Barthii de eo testimonium e Saresbeviense. Verum [gap: Greek word(s)] hujus optima sui parte mutilavit B. non attenta legitima distinctione: qvam revocabis in Editione tertia. Distichon XI. l. 4. ita legit M. Avrelius Severinus tr. de Viperae nata. [abbr.: natura] veno. [abbr.: veneno] et medicina P. 1. c. 9: Compendiosissimum monitum peromvit Cato vel Catonianus certe vir illud:

Cum tibi proponas animantia cuncta timenda.
unum hominem tibi proponas esse timendum.


page 295, image: s333

Veterinarios Graecos et Casavbonum ad Appul. si inspiciundos miseris, feceris qvam acceptissimum mihi: redibunt, faxo, propere. Nunc, qvod primum omnium est, mi cariss. Adfinis, cura ut valeas. Scr. [gap: Greek word(s)] Altenb. pridie Kal. IXbr. ao. 1660.

EPISTOLA CXX. CHR. DAVMIUS TH. REINESIO. S. P. et O.

MAgnifice REINESI. A Nuptiali Convivio domum redux, reperio a T. M. fasciculum. Ut respondeam et gratias agam nunc, facultas nulla est. Fiet Deo largiente proxime. Interea mitto Decadem Epistolarum, qvam conqvirere nunc potui; reliqva seqventur. In superioribus qvaedam me scripsisse maxime nunc piget pudetqve, et mallem aut cautius et prudentius scripsisse, aut eas nunc abolitas. Sed rerum mearum status et tennuissima eruditio, qvae per maligna tempora, in qvae initia ejus inciderunt, melius neqve comparari neqve augeri potuit, vix aliter patitur. Addidi et Veterinarios Graecos (Vegetium et ex Sambuci Edit. habeo) et Casaubonum, additurus plures si poposcisset T. Magna. [abbr.: Magnificentia] Cui et obseqvia et animum omnem tum debeo, tum, qvantum possum, offero. Epithalamia mea Carmina tum extemporanea sunt, tum extorta. Itaqve si qvid alicui displicebit, sciat mihi prius displicuisse. Placent mihi, dum scribo, talia; cum excusa sunt, et relego, video qvid mihi desit. Sed hoc meorum fatum est, qvod tamen, etiamsi nolim, corrigi non potest. Et puto in humili ingenio et ad magna non adspirante tolerari utcunqve talia posse. De voce Lucilii decalanticare, sive decalauticare an pro depudicare usurpari possit, doceri rogo. Delevi in meo Carmine, substituto illo versu: Temerare temperabis, pro: Non decalanticabis. Qvod festinans schedas meas dispersas consulere non possem. B. Vale et ultra Nestoreos annos bono publ. et Reipl. literariae in primis, qvae talib. fulcris nunc opido destituitur, vive, valeqve, o [gap: Greek word(s)] Dn. Affinis. Dat. postrid. KL. Nov. 1660.



page 296, image: s334

EPISTOLA CXXI. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. P. Cl. Vir, Adfinis dilectissime.

REdeunt ad Te, ferente Scheibio duo Codices tui. [gap: Greek word(s)] ut vellem maxime cognoscere penitus, vix limis inspicere potui; curabo igitur qvî aliunde nanciscar. Multa in iis diversorum seculorum fragmentis cognitione medici digna latere deprehendi dudum ex iis, qvae viri docti inde excerpta dederunt illustraruntqve. Continent ea etiam descriptiones medicamentorum, qvarum nonnullae apud Galenum, Aetium, Alexandrum et Pavlum leguntur. Qvaeso, [gap: Greek word(s)] PIE. p. 281. per hominum tuorum qvendam, in charta parata ad hoc, describi mihi curato. Vegetius mendosior est, et majori cura indiget, prorsusqve dignus qvi poliatur. Sambuci editionem videre velim. Columellae exscriptor est, et ad eum exigendus. Apicium Torini Basil. qvoad libros qvatuor priores contuli, qvod ipsum Te promittere memini, ad Humelber gianum Tigur ao. 1542. Ille in mendosum exemplar incidit, deditqve qvod reperit; hic mendas eloturus, etiam aliqvas intulit; ingratus qvoqve in Torinum, cujus operam, qvam non potuit ignorare, ne mentione qvidem dignatus est. Puerilis error ejus est cum ad c. 5. l. 2. notat, fartores esse, qvi fareimina faciunt. Saltem legisset Platinam l. 5. Coqvin. c. de gallinis. DRVSI CAESARIS FARTOR AVIUM est in Inscr. 15. p. DLXXX. i. e. [gap: Greek word(s)] , curator et saginator. Barthius Advers. VI, 22. Verbi Venerare obscoeno sensu exemplum nusqvam vidisse, praeter qvod Hyginus sic usus est, meminit. Extat eô in Sixti III. P. R. libello sev homil. de Divitiis: Avaritia cum suis amatoribus veneratae succrescit. Vetus Interpres Galeni VI. de locis adf. c. 5. edit. Ven. ao. 1502. [gap: Greek word(s)] reddidit Venerales; et [gap: Greek word(s)] , veneralitatem. Glossae: Puber est puer jam habens pubem, vel qvi venerare potest. Meditatorium, [gap: Greek word(s)] , an est ap. Tertullianum? Styrzelius Epistolas meas argenteis numis [gap: Greek word(s)] (duo ad Domitianum A. pertinent) qvatuor rependit: cujus liberalitatem qvomodo ulciscar? Laudat Vir optimus humanitatem tuam et promtitudinem officii, qvo se mihi ostendere voluisses. Epistolarum creditarum abs Te decada remitto, qva


page 297, image: s335

debebam, fide; expecto autem reliqvas anui 58 et 57. omnes, qvae similiter redibunt, post pavxillum morae, illaesae. Bene Vale, Adsinic carissime, et Salve. Altenb. 23. Nov. ao 1660.

EPISTOLA CXXII. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. [gap: Greek word(s)] !

MAgnifice REINESI, Dn. Affinis et Evergeta pl. aestimande et honorande. Ipsis KL. Dec. recepi libros meos una cum Epistolis tuis. Mitto nunc seqventes anno 58. scriptas; seqvente enim ob silentium meum totmodis impediti nullas accepi. Addidi et Veterinarios Sambuci, qvibus utaris tuo commodo ad mensem, vel ulterius, modo horum causa Epistolarum remissio non differatur. [gap: Greek word(s)] qvaedam describi olim curavi paulo ante, qvam ipsum nanciscerer Codicem. Eas schedas ecce, qvas apud T. Magnif. potius perire volo. Desiderata inde descripsi [gap: Greek word(s)] , ne collatio taedio esset. Sixti III. libellus qvot foliorum negotium sit, doceri rogo, et an peculiariter sit editus, ut arbitror e Catalogis aliqvando lectis. Veneralia ex Scaligero ad Festum in [gap: Greek word(s)] Vinalia notavi. Venerarius apud Tertull. de Pudicitia m. p. 472. Edit. Paris. in 8vo jacet: Ut tragaedias omittam, sciunt hodie venerarii, scinnt magi, qvod pellicatus ulciscar, qvod rivalitates defendam. Modo lectio sana sit, et non Venenarii legendum. Aliam itaqve inspicere vellem posse Editionem. Apud eundem legi Praemeditatorium, pag. 515. T. 2. adv. Psychicos: Si multo pollentiores mentis, si multo vivacioris cordis, qvam cum totum illud domicilium iuterioris hominis escis stipatum, vinis inundatum, decoqvendis jam steroribus aestuans, praemeditatorium efficitur latrinarum, in qvo plane nihil tam in proximo supersit, qvam ad lasciviam sapere. Bernardum Carnotensem cum Grammatici et Philosophi Senis titulo diversis locis mactet Salesberiensis, non ideo Poeta esse non potuit. Forte idem est qvi Bernardus Silvester. Qvod clarius cognosceremus, si hujus Libri extarent, qvorum sane desiderio non parvo flagro. Producit Vincentius Speculo Doctrinale versus ex eo plures, qvam Vetus Florilegium. De Styrzelii liberalitate Magn. T. gratulor. Difficulter ad ipsum meas curo. Fasciculus jam meus


page 298, image: s336

ad eum directus ipsas tres hebdomadas vecturam praestolatur commodam, jam alio, sed absqve litteris, ad illum misso. B. Vale Vir Magne, Litterarum politiorum, interitum tot ipsarum Spretoribus hodie regnantibus non parum metuentium, summo praesidio. Dabam Cygneae Nonis Decemb. 1660.

EPISTOLA CXXIII. TH. REINESIUS CHR. DAVMIO. Cl. Vir, Adfinis amicissime.

DE liberalitate qva [gap: Greek word(s)] excerpta tua mihi donata cupis, amo Te: faxo ut gratum id accidisse mihi re experiaris. Epistolas commodatas remitto agoqve gratias. Nescio an reliqvas etiam abs Te petere non erubescere debeam. Certe desidero residuas anni 58 et 59. Sixto III, secumdum alios secundus est, tribuuntur libelli tres, sive homiliae, de divitiis, de castitate, de malis Dostoribus, operibus fidei, et futuro judicio: Edlti sunt Romae ao. 1572. post ao 1575. Antverpiae apud Plantinum a Jacobo Salvatore Solanio Murgitano: hodieqve sunt in t. 5. bibl. PP. Bignei. Baronii de iis judicium, qvi [gap: Greek word(s)] et Pelagianismorum eos accusat, leges t. 5. annal. Fertonem apud Palpon. 1. v. 551. exposui [gap: Greek word(s)] . Sed nimis generale hoc est, et licet huic loco aptari fortasse possit, diciqve ita ita qvodlibet munusculum; non potest tamen alteri in Antiqvitat. Alamann. t. 2. f. 194. qvae fertonem cerae nominant. Ferto cerae est qvarta pars librae, s. qvarterius in cerâ. Qvando in re nummaria usurpatur, ferto est qvarta pars marcae. Tres ergo fertones argenti, Antiq. Al. t. 1. f. 158. sunt tres qvartae partes marcae: qvae pro varia aestimatione modo plures modo pavciores habuit uncias, et habet hodieqve in diversis provinciis. Est autem purum putum Saxonicum verton, verting: nobis Viertel/ Vierling: qvadrans, qvart, vel Ort Ferto avri apud Arnoldum Slav. l. 7. c. 2. est qvarta pars marcae in avrô. Avr. Bullae c. 29. sexaginta marcae argenti cum uno fertone, conficiunt sexaginta marcas cum unâ marcae qvarta parte: Ibidem: Sigillatori pro cera et pergameno fertonem unum dabit, h. e. qvartam marcae partem; qvae si octo aestimetur unciis, ferto duabus conficietur. Dicitur et sertellum, qvando de mensura sive aridorum sive liqvidorum


page 299, image: s337

sermo est: qvarterium plerunqve, cum de rebus, qvae annumerari solent. Inde dimidium qvarterium pellium (nimir. sebellinarum vel aliarum preciosaram) qvod est in LL. Gildae in Scotia c. 43. conficit qvinque pelles: Cum enim fasciculus pellium ejusmodi (nobis ein Zimber) contineat qvandraginta numero, decem qvarterium constituent. Incidi hisce diebus in Brunellum a Nigello Wircken praecentore Eccl. Cantuar. ante annos 460. sic inscriptum: qvem nisi jam inspexisti, exhibebo. Catalogo Bernhardorum, qvi Poesi excelluisse comperti sunt, etiam inseri debet Bernardus monachus Bened. S. Viti Corbeiensis, propter ea qvae de eo narrat Trith. de Script. Eccl. f. 167. et Catal ill. Vir. f. 134. Vixit ao. 1070. et factioni Episcoporum in Saxonia et Westphalia contra Henricum IV. Imperat. adhaefit. Fertur etiam avtor esse Carminis sev rhythmi, Planctus super corrupto Eccl. statu, hujus:

Collationis gratia pertractaturus aliqvae de statu clericali:

narrabo de insania qvae regnat in Ecclesia processu criminali etc.

Est apud Bernegg. de idolo Lavretano. Recipis hîc simul Vegetium cum adpacto Theodoro: in qvo emendando qvid profecerit Barthius, notatum videbis ad p. 8. 14. 15. et 16. Verba Vegetii l. 3. c. 10. ista: Bulbos tascedeas vivas contusas, ecqvomodo jacent in edit. Basil. ao. 1528? Bene Vale, mi carissime Adfinis, et Terminalia ista feliciter, laetus-lubens animo, transige. Scr. Altenb. 29. Dec. anni declinantis 1660.

EPISTOLA CXXIV. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. [gap: Greek word(s)]

LUCAE qvem Lux in oras Lucis almas protulit,
LUCIUS debebat apto dicier Vocabulo,
Litterarum Lux bonarum splendicans REINESIUS.
Maluit THOMAS vocari, luce fulgens duplici,
Ceu medens AEgris Apollo, ceu medens Sollitteris.
Luceat proin diu ejus Litteris haec Gloria,
Nec nisi cum Luce Solis splendor occidat!


page 300, image: s338

Ita Natali Nobil. T. Magn. musinari occoeperam. Sed aliud ex alio malum, interqve ea uxoris meae per unam et alteram hebdomada langvor animum nolentem volentem avocavit. Nunc ne plus justo Sigalioni litâsse videar, resumo calamum. Vegetium cum Epistolis N. T. Mae. recte recepi. Illius verba in utraqve Basile ensi, Nuenarii et Sambuci, editione eadem sunt, ne diversae lectionis suspectum forte eum locum habeas, cujus emendatio perpulcra est, optime ductu literarum nisa. De Fortone paria pridem docuerat me Bangertus ad Helmoldum. Exqvirebam apud aliqvos, cum Palponistam ederem, Oldendorpii Lexicon, sed frustranea opera. Goldasti Alemannicis pariter hactenus carui. Brunellum describi dudum curavi ex antiqvo exemplo in 40. nescio ubi et qvo anno ante sesqviseculum hoc, sed valde vitiose edito, qvod nostra Bibliotheca asservat: deinde nactus indicio Excmi Thomassi noviter excusum in 80. Francof. 1602. cum illo tamen nondum contuli. Vellem doceri, cujus loci et anni ista Editio sit, qvam nacta N. T. Ma. est. In Palpeio nostro distingvonunc l. 2. v. 244. in aere. Pensa Delicias: nescit, qva gustet fercula prima; Ibid. v. 260. an legi possit? Adsigna. Et v. 262. Dapsilium, in Genitivo. In Glossis Isidori jacet Palax, an leg. Palpax? Planctus Bernardi Westerrodis, cujus initium: Collationis gratia etc. extat inter varia de corrupto Ecclesiae Statu Poemata a Flacio Illyrico edita p. 101. An idem cum Corbejensi sit, non recordor. Trithemii Catal. ill. Virorum non vidi. Epistolas a N. T. M. anno 58 et 59. praeter qvas misi, nullas accepi. Post obitum enim Barthii variis impeditus et diem ex die trahens per integrum fere annum silui. Mieterem alioqvin lubentissime. Labbaei Bibliotheca si ad octiduum usui meo (non ulterius) concederetur, in grandi ponerem beneficio. Nolo enim negotium facessere Clariss. Bosio, qvi usum ejus paulo ante Jenensis Academiae vulnus illud roganti non abnuebat. Graevius Daventriâ nuper ad me scripsit, rogatqve Epistolas N. T. Magn. amoebeas, indicatqve editum esse Vossii Melam, Tanaqvilli Fabri Phaedrum, Senecam Gronovii Tragicum, Heinsii Ovidium cum Notia; aitqve (qvod tamen nescio an credam) Heinsium Victorem Massiliensem Regiae Editionis veteris mihi dono daturum, si MStum Ovidianum, qvo Barthius usus fuit, contra commodarem. Ovidianum nullum habeo. Horatii autem, Plauti, Juvenalis, Prisciani, Lucani,


page 301, image: s339

Statii, Aratoris, Juvenci, Galieri, Matthaei Vindocinensis, Rich. de S. Victore, etc. membranas possideo. Unde peribit hoc beneficium, cum praestare meum contra in manu non sit mea. Jubet ille praeterea sperare Casauboni Laertium meliorem et correctiorem, cujus Epictetum cum Cebetis tabula acceperat, et doctam deniqve Diatriben de Homeri Editione novissimâ Lugdunensi, cujus inficetias et halluci nationes ostendit. Haec hac vice per odiosa avocamenta potui B. V. Domine [gap: Greek word(s)] et Affinis aetenum honorande, et ut commodum Reip. litterariae, Amorem etiam tuum mihi perseveres, anna, perenna, sospes, felix et ex voto agens. Dab. Cygn. d. 22. Jan. 1661.

EPISTOLA CXXV. EIDEM. S. P. et O. Nobiliss. et Magnifice REINESI, Dn. Fautor et Affinis aeternum honorande!

CUm forte in Tabellarii vestratis uxorem inciderem, non potui non de statu Nob. T. Magn. inqvirere, praesertim cum hoc ipso anno nullum ad ultimas meas hactenus retulerim responsum. Ea nescio qvae obscura de discessu N. T. Magnae. miranti mihi occinuit, sane auditu ingratissima. Qva de re paucula haec negotii statum certius exploraturus, scribere in animum induxi. Epistolas residuas annorum 58 et 59, qvas non miserim, nullas habeo. Alioqvin submisissem lubentissime. De Brunelli Editione qvalis sit, memini etiam superioribus sciscitari, et Bibliothecam novam Labbaei ad paucorum dierum expetere usum, an inspectum? Qvae hisce, si pristino favore N. T. Magnif. me dignatur adhuc, denuo rogatum venio. Plura hac vice qvae scribam partim non occurrunt, partim abitus Tabellariae non permittit. Qvare nihil praeterqvam, ut valeat qvam optime, placidissime seneat, et salveat a me millies N. T. Magn. properans adjicere habeo. Dabam Cygn. d. 7. Maji 1661.



page 302, image: s340

EPISTOLA CXXVI. THO. REINESIVS CHR. DAVMIO. S. P. V. Cl. Adfinis dilectissime.

COnsilium, qvod hactenus agitavi, de discessu, adhuc pendet; amandavi autem dudum maximam bibliothecae meae partem; qvo fit ut Labbaeum mittere nunc neqveam. Cum confecta res, DEO permittente, fuerit, scies plura et certiora. Bene Vale, mi carissime Affinis et salve Altenb. 18. Mai, ao. 1661.

EPISTOLA CXXVII. CHR. DAVMIVS THO. REINESIO. Sal. et Officia paratiss.

MAgnifice et Ampliss. REINESI, Dn. Fautor et Affinis pl. Venerande. Qvae Rever. et Clariss. Dn. M. Christsoph. Arnoldus, Gymnasii Norinberg. Professor et Ecclesiae Marianae Diaconus, Fautor mens pl. honorandus, inserta hac schedula (qvam remitti per hunc Tabellarium volo) ex me scire desiderat, eadem ne M. T. A. nesciat, illam ipsam mitto nunc. Respondebo Illi proxime, Deo volente, qvaeqve novi narrabo, et spero optoqve M. T. Ampl. adhuc vivere et valere qvam optime. De Vaeriarum posteriore Tomo, aut aliis M. T. A. Scriptis qvae spes, et ipsus cognoscere aveo. Zechendorffii [gap: Greek word(s)] Manibus Epicedion rogat honorifice expectatqve relicta Vidua, concioni funebri, ubi reliqva appulerint, adjungendum. Misi pridem Catonem meum a Typographo extortum mihi, qvi et Notarum, post jam inceptum Opusculum, praescribebat modum, ne nimis id excresceret, et ad ipsas nundinas prodiret Ego vero tum temporis aliis avocatus curis, ne ipsas qvidem pagellas accurate potui emendare, sed Contubernalibus eam operam injungere aliqvando necesse habui, qvi injuncto muneri minime satisfecerunt. Omissa est ergo summis meis ingratiis pag. 241. in M. T. A. Epistola vocula Ut, et scribendum: editoribus sic ut corr. Sic pag. 175. Jani pro sani. 237. potuerunt. p. 1. [gap: Greek word(s)]


page 303, image: s341

[gap: Greek word(s)] ; et alia talia qvibus recensendis nolo M. T. A. creare molestiam. Lahbaei Biblotheca nova si ad octiduum usui meo a M. T. impetrari posset, proximâ occasione avocarem sartam tectam meo aere et petendam et restituendam. Exc. mus Bosius Jenâ cum hanc rogarem, Byzantinae Historiae Apparatum, memoriae, ut puto, lapsu, etsi ne eam qvidem ingratam, ad me superiore anno misit. Sed desino, potioribus M. T. A. curis interstrepere nugis meis inconditis et subitis abhorrens. B. Vale et Reip. literariae Bono, diu sospes vige, ô unice in his terris Litterarum ruiturarum Atlas ac destina; et pristinum favorem persevera. Dab. Cygneae d. 18. Junii 1662.

Seqvens Epistola supra pagina 193. ob festinationem omissa, heic subjicienda fuit, suo loco legenda.

EPISTOLA LXXV. CHR. DAVMIVS TH. REINESIO. S. P. et O.

LAngvorculum Magn. T. Amplit. is ingrato nuncio cognovi. Facessat ille omnino ad Indos et ultra, nec Musis humanioribus porro sit molestus! Mihi itidem per biduum ejusmodi valetudinis subsessa insidias struxit, aerisne an bilis, qvam discipuli cujusdam contumacia movit, causâ, non habeo dicere. ZIEGNERUM p. m. nostrum ad beatos abiisse, ipsi aeterno erit gaudio, nobis perpetuo luctui, qvi destituimur tam docto, tam candido beneficoqve Fautore et Amico. Qvis me imposterum (si vivo) in Ducalem ducet Bibliothecam? Qvis de suis erit munificus? Qvis accipiet hospitem? Sed bene qvod REINESIUS [gap: Greek word(s)] superest: Alter Maecenas, et ingens praesidium ac dulce decus meum! Ille ut viridi ac molli senecta sospes Camoenarum nostrarum porro sit Tutelaris, vivatqve diurissime totius Reip. literariae summo commodo, voti summa est! De Gerardo a Solo valeat Cunradi non insolens exerratio: redeo cum M. T. A. in viam. In de Lendinibus carnis erraverat et excerptor puer, et ego festinans, libro non inspecto, cum eo: qvod me male nunc habet, qvi invitissimus talia committo. Sed homines sumus.


page 304, image: s342

Non qvo dirigitur pervenit usqve lapis, ait Isengrinius, qvisqvis etiam faerit. Cum qvibus laudetur is a Florilego, ecce schedam, aetati aliqva considerandae non inutilem.

Autores in Floribus Poetarum laudati.

Avianus. (fabulator.)

Alda.

Alauns.

Alexander. (Galterus)

Arator.

Aurora. (Petrus de Riga.)

Bernardus Silvester. multa ex ejus Megacosmo et Microcosmo citat Vincent. Beluac. in speculo morali.

Bernardus Palponista.

Boetius.

Claudius. (Claudianus)

Clericus. (qvis hic?)

Cato.

Claudianus. (inepte repetit.)

Dares. (Jos. Devonius.)

AEsopus. (Accius Scaligeri.)

Everhardus. (cujus Labyrinthum habeo.)

Gaufridus.

Gesn. (Vitalis Gallici Amphitruo.)

Gilbertinus. (qvis hic?)

Hinricus Pauper. (Samariensis.)

Isengrinius.

Juvenalis.

Lucanus.

Matthaeus. (Vindocin. in nova poetria. qvem inscite Sixtus Senensis ait vixisse anno 1400. lib. 4. bibl. sanctae p. 345)

Mahumeth. (versibus leoninis.)

Martianus. (Capella.)

Maximianus. (Cornelii Galli nomen mentitus fraude Pomponii Gaurici)

Otto.

Ovidius.

Oratius. (Horatius.)

Pamphilus. (Pamphilus Maurilianus a Beda laudatus, et a Goldasto editus, a me cum vet. Edit. collatus.)

Prosper.

Persius.

Prudentius.

Qverulus. (Vitalis Gallici.)

Rapularius. (nescio qvid hominis.)

Speculum mundi. (Bern. Cluniac. de contemtu mundi a Lubino editus. Theodorus de contemtu mundi Zach. Silvio ad Schol. Salernit.)

Statius.

Sedulius.

Susanna. (Ex Aurom Petri de Riga.)

Theodolis. (cujus Eclogam habemus.)

Thais. (non novi.)

Tobias. (Matthaei Vindocin. To-Virgilius.



page 305, image: s343

Zosimas. (Hildeb. Cenom. Maria Aegyptiaca a Barthio II. Advers. Tomo inserta. Et a Rivino ebiblioth. Paulina edita.)

Sed cur non versus alios nonnullos ex illo Florilegio, non semel corrupto, asscribam, ex qvibus de facili, qvalis ejus sit Poesis, judicari qveat? Sint igitur isti:

Qvos viles fugit ira, negat se gratia dignos:
Nobile plus odium, qvâm miser ornat amor.
Exhibitis respondet amor, qvibus ira negatis:
et qvandoqve juvat displicuisse prius.
Foedera post iram redeuntia firmius haerent:
Pejus ut admissum gratia fracta facit.
Sic porro Isengrinius sive libri sive autoris vocabulm:
Leniter irasci, Rex, leniter incipe, primum
Praecipites torqvet tardior usqve dies.

Idem:

-qvando omnes aula vocari.
Imperat, haud qvosdam curat abesse tamen.
Certius est audire, veni, dicendo, venite:
Rem tantum locuples grospicit atqve potens.
Utile jussus opus promptu, carumqve morando
Injussus faciat, qvi sapit atqve paret.

Idem:

Utilis est sapiens, vix toleratur inops.

Idem:

Qvos odisse solent, possunt et amare potentes:
Nullus amat, qvem non carpere livor amet.

Scriptor non absimilis Nigello Wirekero, Brunelli autori, aut Sarisberiensi, qvi Poenitentiarum lupi, vulpis et asini scripsit, editus a Flacio. Et forte personam traxit ex vulpecula Reinike, qvam lupus ibi sustinet. Adscribam et dicis gratia, [gap: Greek word(s)] nonnullos Aldae, ejusdem fere census. [note: Hos Scriptores, qvia pleriqve, ut et Gaufredus et Samariensis, sunt Satirici, et acriter in Curiam Romanam invehuntur, suspicor utplurimum a Papicolis esse strangulatos.]



page 306, image: s344

Gratia summorum merx est: nam gratia gratis
Non datur: hanc solum prodigus emptor habet.
Venditur introitus templi, prohibetqve sacerdos
Ante levem vacuas munere ferre manus.
Dat nemo gratis, qvia grat is nemo recepit:
Vendit qvisqve qvia vendidit alter ei.
Gratia scortatur prostans, turpiqve redacta
Sub pretio, emptores devovet ipsa suos.
Omnibus ut breviter loqvar: omnia vendit habendi
Imperiosus amor, omnia nummus emit.

Nummi mentione facta, incidit, ut trahit vara vibiam, nummi descriptionem edidisse Gotfridum Wintoniensem, referente Baleo centur. 2. c. 59. Qvi cum ajat eundem Gotfridum et Epigrammata Satyrica scripsisse, existimo, alios, ut Hier. Paduanum, qvi citant Martialem, a me ad Catonem laudatum, libro undiqve suscepto (f. susceptum, errore typorum facili) ad hunc respicere: cujus illa Epigrammata ita incipere ait: Undiqve susceptum qvi miscuit utile (dulci). Notus enim est mos veterum, libris ab initio appellationem dare; ita Arma virumqve pro Virgilio dixerunt. etc. Qvin ipsis aliqvando Autoribus in cognomen cessit. Sic Stephanus Paschasius ab initio Eclogarum. Fauste precor gelida, etc. Baptistam Mantuanum Faustum appellat, Iconum pag. 4. b. Exempla alia suppeditat praedictus Paduanus. Sic Vitalis Gallici Amphitruonem ex initio, Graecorum studia, Iaudarunt. Incipit enim illud Carmen: Graecorum studia, nimiumqve diuqve secutus. Sed haec hactenus. Pro caeteris omnibus et singulis, qvibus M. T. A. me ditavit praeclarae Eruditionis [gap: Greek word(s)] gratias ago infinitas, gratusqve remitto Ebolitanum, qui mirifice, praesertim in fine, inter polatus videtur: et nescio an non a Mazello tale qvid passus, qvale Alcimus et Victor Massil. a Gagneio. Addidi autem Satiram incerti a Flacio publicatam. Qvam Walonis esse, cujus Epigramma et Huntindoniensis lib. 7. edidit; nunc perspicio e Baleo, exoptatissimo mihi Scriptore, atqve utinam ali qvando potiendo, Cent. 3. c. 5. Qvaero autem qvinam sint Hugo Diensis et Otto Svessionensis. Modo id sciri qveat. Ego reperire nihil hucusqve potui: qvanqvam non magnopere diligens inqvisitor, et libris necessariis defectus. Philostrato Graeco hactenus careo. Exspectavi Graevii promissum, dissvasum


page 307, image: s345

tamen nostris ingratiis a Fabro in Galliis, qvod Graevii cura indignum scripserat. Illum, ex qvo ad nos visit, nullas contra consponsum ad me dedisse, nec his Canicularibus reditus spem parenti suo datam implevisse, est qvod doleo. Carmina virtutes insigniorum confectionum complexa libens amplectar. Ursinum post illa. Utinam et Plinii Valeriani evolutio aliqvando daretur! B. Vale et diu vive [gap: Greek word(s)] Scrib. raptim Cygneae prid. KL. Aug. 1658.

Lectori S. Cum in his Epistolis passim paullo inclementius habeatur Barthius; haud alienum abs re fuerit, heic subjicere illius Epistolam, olim ad Cl. Daumium scriptam, una cum responso Reinesii, qvod ille lectis Barthii litteris aliunde sibi communicatis, ad Daumium destinavit, Barthio mittendum. Sed Daumius, veritus ne amicitia sua vixdum cum Barthio inita periclitaretur, mittere ad eum noluit. Hinc autem factum videtur, ut Reinesius acerbius Barthium perstrinxerit. Utramqve communem nobiscum fecit Daumius, et una publicari voluit.

CASP. BARTHIUS CHRIST. DAVMIO. S.

DOctissimi diligentissimiqve Reinesii tui Diatribam inspexi. Videor videre eo in opere nihil accuratius potuisse extricari; qvanqvam certo certius sit, incerta omnia in illo Punico sermone aeternum futura propter summam Codicum scriptorum panes Plautum varietatem; qvae qvidem tanta est, ut vix ullus Latini sermonis versiculus indubiae sit scriptionis, nedum ut de illo Africano sermone aliqvid certi constitui posse credendum habeamus. Vidi ipse Palatinos, Camerarianos, alios; tanta in syllabis illis, minimê ulli Librariorum intellectis, disjunctionum, diruptionum, litterarum, apicumqve, discrepantia est, ut nulla unqvam soricina nenia confossior fuerit. Ex eo chao fecerunt vulgatam scripturam homines imperitissimi talium; itaqve perennis hîc erit disputandi


page 308, image: s346

materia. Ex hoc autem sermone illud Doctissimorum hominum scitum, de Hebraeo-Punicâ. Lingvâ, convellere velle, meum non evincit animum. Scio enim longe profundius niti judicia et doctrinam Scaligeri. Cui summo homini, cum scriberet suas singulares observationes, hoc solum decrat, qvod doctis juxta sese scribere, crederet: Omnia enim longe amplius animo habebat, et ipse intelligebat, qvam doceret; Otium suum sibi semper imputans, et dedignans, qvae indicata sufficere posse arbitrabatur, longis ambagibus docere. Tecum tame haec sint: neqve enim qvicqvam in doctissimo et valde diligenti hoc viro reqviro aut incesso. De DEO Endovelico idem est eventus, cum enim [gap: Greek word(s)] aliqvod numen eo intelligatur, nihil generatim, aut ex penitâ Antiqvitate statui poterit. Scis qvid Petronio dictum: Suam regionem tam praesentibus esse numinibus plenam, ut facilius sit Deum, qvam hominem, invenire. Horum deliriorum, barbararumqve appeliationnum, ex uno saepe aut altero Diaboli fascino natarum, origines ex ipsâ scripturae antiqvitate eruere velle, nescio an vel operae pretium fuerit, vel alicui perspicaciori probabile. Tantae in tam diversis regionibus Paganismi veteris, tamqve absurdae, superstitiones, tanta ludibria in possessum tam diu Orbem Daemoniorum fuerunt, ut nomina plurium vel citra omnem rationem sint, vel nata, ut dixi, de uno alterove facinore, ut ullum iniri consilium possit, de origine aut deductione Deastrorum. De qvâ totâ re pluribus in Superstitionum totjuga mole, cui in ordinem redigendae, ultimamqve ei manum imponendae calcar addunt etiam istae Commentationes egregiorum virorum. Illud solum in doctissimo viro aversor, qvod de Scaligeri fide in Inscriptionibus Endovelici nonnihil dubitare videatur; pro qvâ ego meam facile interponam. Vir Summus, non modo eruditione, sed Politicorum etiam Consiliorum auctoritate, ubiqve gentium Amicos habebat, qvi ad nutum ejus parati, mittebant qvicqvid ei placiturum vel fingere poterant. Ille missa redigebat in ordinem, securus de judiciis interdum vulgi, interdum auctores officiososqve suos celans, quia odiosa ejus popularibus, aut proceribus regionum, in qvibus vivebat, erant nomine hostilium partium. Tanta autem in eo viro judicii erat acrimonia et perspicacia ingenii, ut de falsis vera vel solus discernere nullo negotio posset. Hinc tot Inscriptiones ab eo sunt


page 309, image: s347

obelo notatae, qvas totus ante Orbis litteratus pro genuinis habebat, nec ulli facile suspectae fieri poterant; tam subtiliter ab Italis Hispanisqve erant confictae. Hâc dexteritate, accedente longo usu, hominem fallere voluisse, aut falli potuisse, istis Epigram matiis, neqvaqvam ulli docto bonoqve viro probabitur. Itaqve qvi illas Resendianas Inscriptiones enarrabit, nisi Scaligerianarum parem rationem habuerit, nullo negotio seponetur. Et qvid Resendius ad Scaligerum? Haec hactenus, qvae liqvidiora copiosioraqve forte scriberem, si libellos penitius examinare licuisset. Nunc sero traditis literis tuis, bene mane abiturit tuus Mercurialis. Libros habes cum isto: Cujacianorum duo Tomi cohaerent, ne qvid deesse arbitreris: Si enim his junxeris Tomum unum, qvem ipso vivo editum habemus, et a Cl. Schleichio ter editus in solio lato magnoqve, habebis universa Viri praeclarissimi opera. Catalogos qvamprimum potero, expediri faciam, qvos urgere non desines interim. De nostro hinc secessu, ob intuta itinera omnia, nihil certi statui adhac potuit. Velim mea causa id molestiae tibi sumas, ut de commodo aliqvo domicilio apud vos mihi interibi provideas. Nullibi enim, qvam tecum, vivere malim, noto tuo candore, ultra qvem parum reqviro. Commodum cum dixi, facile, qvale velim, capies. Non enim sine Musis veniemus, etiamsi sine libris, Juvenalem in manus fortasse sumam; aut cum eo unum alterum ve ingeniosum scriptorem, de cujus sensu sine libris possit inqviri. Vale, mi amicissime. Raptim Lipsiae. 3. d. Julii 1637.

RESPONSVM REINESII.

IN sinu gaudeo, frivola mea ea felicitate fuisse, ut inciderent in censorem talem. CL. enim Barthium, at qvem virum! esse certis documentis scire videor. Judicium vero ejus, qvi de omni genere. scriptorum pronunciare praesumsit fecitqve Iuculentissime, sustinere non est in laude ultima. De sermone Punico apud Plavtum scripsi, posse ad Ebraismum reduci, et fore, ut, si monstra lectionum, et ineptias librariorum inde refingamus, ista Punica plane Ebraea esse certo simus deprehensuri. Hoc vero omnium esse verissimum,


page 310, image: s348

dum mea eduntur, ostendit elegante ingeniô homo Sanuel Petitus, qvi omnium istorum Plavtino-Punicorum a doctis depositorum veras lectiones ex Ebraismo constituit et exposuit, ita ut nemo desiderare praeterea possit qvidqvam; ad eum omnino remitto, si qvi ultra dubitent. Et qvia pavcula ea, qvae Seldenus ex eodem Ebraismo correxit, recte habere ex Plavtinis, qvae instar latinae paraphraseos annexa sunt, agnoscimus, id indicio est reliqva etiam omnia ex eodem corrigenda esse. Id si nostrae facultatis, qvi Ebraea vix primoribus labris attigimus, non est, non fuerit tamen impossibile, qvos seculum hoc doctissimum Orientalium Lingvarum bene penitus callentissimos tulit plurimos, aliis. Non igitur desperare vir CL. Neqve futura esse omnia incerta, et nunqvam defuturam disputandi de his materiam augurari: Res enim, uti dixi, jam salva est; debemusqve hominibus egregiis, pueris scil. in collo gigantum, qvi istam in tricis illis utilissimam nobis operam navarunt, gratias. Qvod addit de Scaligero, id vero prorsus non intelligo; Me Scaligero hîc contradicere non memini: et propterea neqve me ista tangunt. Origo superstitionis ipsa pietas est, corrupta scil. et limitibus exerrans: cultus divimus, qvem jussi exercuere primis a condito mundo seculis homines DEI timentes, accedente unius alicujus temerarii levi. etiam visa, depravatione in infinitos, ut foecundum admodum est falsum, circa eum errores degeneraverit; hinc idoia. DEI autem Endovellici, hoc est, Endoveliorum, gentis Hispanicae, Numinis origines a Tubale inde a me deductae, omnium sunt clarissimae; consentiunt cum antiqvis Scriptoribus, eosdemqve bellissime explicant; estqve summa delectatio prosanorum in sacris vestigia deprehendere, et illa ad haec ceu fontes suos reducere posse. Neqve aliter fieri debet, cum Diabolus DEI simia sit, et falsum omne pro fundamento habeat verum, ejusqve specie animis illabatur et illudat. Unde vero gentium origines et primos cujusqve conditores melius addiscas, qvam ex historicorum verissimo et antiqvissimo Mose? Cum qvo si consentire deprehendamus hanc etiam partem scriptores profanos, certiores multo reddimur et divinae veritatis rudimenta in hominum atheorum scriptis admiramur. Qvid CL. Seldenus praestiterit in eruendis Deorum Syrorum antiqvitatibus, et qvantum S. Scripturae, qvoad eam historiae


page 311, image: s349

lumen intulerit, fateri coguntur omnes, etiam seqviorum partium, vel inviti. Non igitur operam me lusisse puto, qvi e sacrâ antiqvitate Hispanicam istam derivo eodemqve momentô tot scriptoribus antiqvis mendas turpes eximo, ut jam pulcerrime [gap: Greek word(s)] Strabonis, Igdobili AEthici et Igdubeda seu Idubeda Latinorum cum Tubale Mosaico, et cum eodem Endovellicus convenire agnoscatur. Non commemorabo qvantum Hispanicarum rerum Scriptores Hispanos ipsos in rebus suis hactenus dubios et dissonos istâ commentatiuncula adjuverim, ut nunc qvid de Setubalia et Setubalibus, qvos qvidam ex iis producunt, alii ceu fabulas seponunt, sentire tandem debeant, pateat. An vero qvia [gap: Greek word(s)] Numen fuit DEUS ENDOVELLICUS, nihil generatim et ex penita antiqvtate statui de eo possit? Etiam particularia urbium nonnullarum Numina, qvae Gentium Numinibus multo obscuriora, non tamen ignota nunc sunt; et Numen Gentis nominatissimae, cujus origines, migrationes ex Asiâ in eam Europae partem, Hispaniae incolatus, et Reipubl. forma ex omni antiqvitate, qva licuit, conqvisita et publicata sunt, non licuerit inqvirendo pervestigare? Utinam in omnibus Paganismi veteris reliqviis eâdem felicitate esset indago nostra, qva Endovellicum eruimus, cepimus, luci stitimus! nihil in omnibus haberemus adeo impeditum et peregrinum. Scaligeri fidem circa Inscriptiones de DEO Endovellico me in dubium vocare, ista vero injuria est, qvâ a tali viro adspergi me immerentem juste doleo. Ubi vero hoc sensi, dixi, scripsi? Cum de productis a Resendio, qvi ipse viderat, dixissem, locum, ubi repertae eae, indicatum fuisse, addo, Scaligerum, ubi suas repererit, non adjecisse; propterea nec nobis de loco nunc liqvere: e qvibus verbis id, qvod mihi adfingitur, nemo nisi malevolente ingeniô exsculpat In eo tamen hoc errâsse fateor, qvod locum non additum fuisse scripserim: iterum enim inspecto codice Gruteriano, ibidem, scil. ubi Resendius suas viderat, Scaligeri istos inventos fuisse lego. Mirari igitur poteramus, qvî qvas a Scaligero habemus, Resendius, qvi locum ante hos centum annos (anno enim 1533. inceperat dum colligere Inscriptiones per Lusitaniam) adiit ipse, obiitqve anno 1573. octogenarius, non viderit: et sublatas inde aliove translatas ante adventum Resendii fuisse vero consentaneum est. Resendium Scaligero, nemo sanus


page 312, image: s350

de ingenio, eruditione, judiciô comparaverit: neqve id hic agitur, ut comparatio instituatur: hoc solum decerni debebat; an â Resendio, qvi Lusitanus, in patriâ vixit, consenuit, et Villam Vizosam visitavit ipse, productarum Inscriptionum; an vero Scaligerianarum, qvas an amici ad eum in Pictonibus haerentem miserint tam incertum est, qvam ubi, et qvando-eas cunqve acceperit, potior habenda esse ratio videretur: qvanqvam inutiliter de hoc qvaeratur nunc, cum nos utrasqve eodem locô, fide, et pondere aestimemus, et cô ordine, qvô Gruterus edidit, producamus. Non haberi pro fungo debere Resendium, e vitâ ejus, in qvâ est, domum Resendii habitam fuisse oraculum eruditionis et Antiqvitatis Patriae et Ecclesiasticae, patet. Addo, qvod, Ambrosius Morales et Johannes Vasaeus nobiles historici se ab A. Resendio plurimum adjutos honorifice commemorent. et qvod summa in aulis duorum Cardinalium, Alfonsi, Emanuelis Regis filii, et Henrici post Regis Lusitaniae, autoritate gratiâqve floruerit. Liberalitas in maximum Scaeligerum nostra, cum effuse eum laudamus, Resendio non debet esse damnosa, ne qvod alteri tribuitur, dispendiis alterius adplicetur. Neminem contemiuto: est enim cuilibet homini, ut rei, sua hora, ut est in apophthegmate Ebreorum, De Scaligero, qvâ erat aeqvanimitate et [gap: Greek word(s)] certus sum, mihi ne tantillum qvidem hîc fuisse intentaturum: Certe a Viro CL. nodus in scirpo vel stuppâ qvaesitus est. Eum per hasce literas et Reipubl. Literariae salutem rogo obtestorqve, ne qvorum nobis spem fecit de Veterum Superstitionibus, et de Scriptoribus dubiis, Commentarios satis diu pressos seculo ultra invideat. Habebo etiam in beneficio, si mea pellegere fuerit dignatus; invitare autem ad istam [gap: Greek word(s)] non ausim, neqve fas est. Perscrib. Altenburgi 5. Aug. 1637.

Thom. Reinesius, D.



image: s351

APPENDIX ad EPISTOLAS REINESIO-DAVMIANAS, continens alia quaedam REINESII, quorum in bis Epistolis mentio fit.



page 314, image: s352

Excerpta e libro V. Variarum Lectionum, qvorum mentio fit Epistola II. pag. 6 et Epist. III. pag. II. CAP. III. Minucio Felici vera et primaeva lectio post omnes editiones restituta. Juppiter Feretrius unde, a qvo inventus: ejus nomen effertur vel avditur cum ei opima spolia offeruntur et consecrantur. Literae m et n virgula vocabulis superinjecta denotantur; Bachiarius emendatus: signo us praefixo vocabulis praepositio vel syllaba com, con: item syllaba us extremis vocum adpicto.

OCtavius Januarius e paganô factus Christianus cum ethnicô Caeciliô Natale sodali suo, arbitro Minucio Felice e cavsidico fori Romani pariter Christiano, in Ostiae urbis conspectu disputavit, eumqve ad veram religionem feliciter, uno qvippe congressu, reformavit. Gravitatem autem erroris, qvo implicatus teneretur, ostensurus, Deos qvos putaret, homines fuisse probavit; sacra et mysteria, exitus tristes, funera et luctus: qvin etiam formas et habitus ipsorum arguere ludibria et dedecora docuit; Vulcanum claudum, AEsculapium barbatum, Mercurium alatis pedibus, Pana ungulatis, Dianam tribus capitibus; derisit: tandem, Qvid ipse, infert, Juppiter vesser? modo imberbis statuitur, modo barbatus locatur; et cum Hammon dicitur, habet cornua: et cum Capitolinus tunc gerit fulmina: et cum Latiaris, cruore perfunditur: et cum Feretrius, non auditur. Doctissimo recensitori MinucI Wowerio ultima ista obscura et suspecta sunt; conjectura autem ejus, fortasse legendum esse, non aditur, ne minimam qvidem speciem probabilitatis habet; seponenda igitur simpliciter, non operose confutanda. Ex ipsâ historiâ de Jove Feretrio, qvem Romulus


page 315, image: s353

primum adpellavit, et consvetudine scribendi veterum, depositum hunc locum, non expectans qvidem [gap: Greek word(s)] qvod [gap: Greek word(s)] in declamationibus et disertationibus et aucupari, et recipere solebant, sed qvorum vis eruditorum candidorumqve adsensum, sic emendo: et cum Feretrius, nomen (vel nomine) avditur. Cum enim Romulus Coeninenses, qvi propter raptas foeminas bellum contra Romanos sumpserunt, praelio superasset, singulari etiam certamine ducem eorum Acronem, vicisset, arma ejus detracta ostentavit, eaqve fabricato ad id apte ferculo humeris gerens in arcem adscendit, et Jovi dedicaturus, simul cum dono templi condendi fines designaturus, JUPPITER FERETRI, inqvit, haec Tibi victor Romulus rex regia arma fero. Hoc igitur singulare erat istius Numinis, qvod hoc ejus cognomen velut conditionem individuantem, qvâ a reliqvis [gap: Greek word(s)] seu Jovibus distingveretur, in precibus ad eum solennibus exprimerent ferentes opima ducibus hostium caesis spolia; qvod post Romulum duobus praeterea contigit; Cosso, qvi Tolumnium Vejentem, Lartem Hetruscorum; et M. Clavdio Marcello, qui Virtomanum sive Gallum, sive Germanum a Rheno exercitus ductorem sua manu obtruncaverat: rem omnem eleganter exponit Propertius, eleg. X. l. IV. Qvia igitur nomine tenus cieri a supplicantibus et offerentibus ducibus spolia caesorum hostilium copiarum ducum Feretrium more singulari introductum fuit, recte dixit Minucius: Juppiter qvando Feretrius est, tum ejus nomen audiri, h. e. ipsam adpellationem ejus concepto vocabulo effari reges et imperatores regum ducumqve victores; qvod qvi alia Numina, alios Joves, compellarent, [gap: Greek word(s)] et cognominibus non facerent. Natus autem error editorum hactenus omnium estex ignorantia compendii scripturae, qvam abbreviaturam vocamus, veteribus notariis usitatae: scripserant ii [gap: Greek word(s)] ubi syllaba me et duplex nn perinde ac e m in vocula avt, i. e. avtem, in Libris manuscriptis et excusis, per lineolam transversariam, literae o superin jectam, significata fuit. Fortassis exaraverunt NM avt NN, qvae singulae fide mei Notarum libelli inediti, per [gap: Greek word(s)] NOMEN vel NOMINE exponenda veniunt. Sunt penes me membranae vetustissimae manuscriptae, in qvibus carminae Macri de herbis, Marbodei Lapidarius, Evax de gemmis, Arnoldi Villanovani


page 316, image: s354

libellus de conservatione sanitatis ad Jacobum Regem Majoricarum, Bernh. Gordonii lilium medicinae: in iis literae m et n plerumqve virgala transversim incumbente denotantur: cujus vim cum non intelligerent descriptores, vel eam, qvia obliterata fortassis erat, non agnoscerent, edidere qvod hactenus in omnibus recognitionibus Dialogi Minuciani regnavit et sententiam prorsus obscuravit. Simile erratum admiserunt in [gap: Greek word(s)] Bachiarii, ep. ad Januar. de recipiendis lapsis. qvam tentavimus l. III. Var. c. p. 633: sed infeliciter: neqve enim fateri putet. Ait Bachiarius: Et tu, Beatissime, in defuncto fratre opus immitare Helisaei, manus manibus, pedes pedibus, os ori compone primum, uti spaciaris ei, qvi mortuus jacet. Primaeva scriptura in membranis fuerat, ut uspatiaris ei, h. e. ut compatiaris, et eadem, qvae defunctus supinus, pronus universi corporis habitu simulato pati videaris: haec prima et verissima omnium lectio est, qvam agnoscet spero Cl. Barthius, simul suam in emendando h. l. Bachiarii [gap: Greek word(s)] , uti ego meam. Hoc enim signo us extremis vocabulorum apposito syllabam US: at initiis, praepositionem vel sylabam com, con, cum et veteres notarii expresserunt et modernos aeqve facere nemo nescit. Transiit eadem scripturae ratio ad typos elementarios; hinc in synonymis Simonis Januensis excusis Mediolani ao. 1472. voce Katil toties extat; useditur, usarus, usstus, id est, comeditur, comarus, comestus. Tanti momenti est adeluendas bonis avtoribus inolitas mendas cognitio veterum scribendi in compendio rationis; qva ignorata tot monstra lectionum in editionibus procusa sunt, qvae vero intellectui rerum pulcerrimarum utilissimarumqve immane qvantum officiunt.

CAP. IV. Judiciorum de Pliniô majore discrepantia. In emendatione ejus corruptissimi loci dissensum a principe literatorum Cl. Salmasio Endoeus, Endyus; Entochus [gap: Greek word(s)] , fictores. De simulacro Dianae Ephesiae.

SCaligerorum de Plinii in Naturali historiae fide et autoritate judicio, qvod passim repeti sciunt docti, nimirum lavdem muliae lectionis et laboriosarum convasationum merito ei tribui; eruditionis et nenum qvas profitetur cognitionis non item, nemo temere contradixerit;


page 317, image: s355

non enim adhibuit in excerpendis avtoribus diligentiam competentem, et narrationes saepe suas e diversis, etiam pugnantibus, incertis, fabulosis, superitiosis contexuit; unde non nisi inconditus cinuus sententiarum et falsimoniarum construi potuit; peccavit etiam plura alia, qvae notasse nos l. III. c. 5. satis sit. Non faciam tamen propterea cum medicis illis, qvos eum ut sua schola ejecisse qveritur Cornarius praefat. librorum Galeni, de causis, utilit. et diffic. respirat. [gap: Greek word(s)] et praeceps contumeliosusqve erga Antiqvitatem, cui qvisqve reverentiam debemus, furor ac Barbaries. Non ita prudentes; sed etiam prave intellecta et dicta, inepta et ludicra Plin I, praesertim circa materiam medicam, aliqvam tamen habere eruditionem et in seria ducere, inqve utilitatem studiorum nostratium vertere, si cum curâ colantur, experiuntur. Verum haec alias: nunc particulam qvandam [gap: Greek word(s)] ex ejus l. XVI. c. 40, qvo qvae materiae ad opera maxime probari soleant, qvod cariem vetustatemqve non sentiant et aeternae qvasi sint, enarrat, considerabimus, et qva poterimus, emaculatam illustrabimus. Commendans imprimis buxum, juniperum, oleam, cupressum, ebenum, cedrum; e cujus trabibus templi Dianae Ephesiae tectum construxerit Asia, addit, de simulacro Deae ambigi; caeteros ex ebeno esse tradere. (poterat addere, Vitruvium e cedro, Callimachum e fago; alios ex ulmo: qvosdam ex ebore, Guth. l. III. de veteri Jure Pontif. c. 8: Xenophontem ex auro:) Mutianus, ait, ter Consul, ex his qvi proxime viso eo scripsêre, vitigineum ( [gap: Greek word(s)] e vite, ut colligi potest e c. 1. l. IX. alii putarent e vitice, [gap: Greek word(s)] seu [gap: Greek word(s)] et nunqvam mutatum, septies restituto templo. Hanc materiam elegisse eandem, Canetiam nomen artificis nuncupans: Extrema ista corrupta esse nemo non intelligit. [gap: Greek word(s)] eandem non tolerat mens avtoris: deinde qvis artifex Canetias, cui e veteribus dictus, cui auditus? Salmasius Plin. Ex. f. 816. in duabus istis latere nomen artificis recte conjicit; et qvia in anti qvissimis Codd. Thuanaeo et Rigaltiano legerat eandem Conetiam, scribit Demonicon etiam: qvasi trajectione in caput vocabuli prorepsissent syllabae mediae oni, et mutassent in ean per librarios. Sed cum Demonicon inter statuarios, qvis et qvando fuisset, ostendere non posset qvaesituris, tacite suam hanc conjecturam repudiat, et aliud nomen eligendum esse monet,


page 318, image: s356

qvod propius accedat ad veterem scriptumm. Qvare nec ipse pro in disputabili et genuino illud Demonicon recipi debere existimavit, etsi verum esse arbitretur. Proxime autem ad veterem scripturam accedit, eamqve plane repraesentat, et verum profecto est, qvod excogitavi, Endoeon etiam. Endoeus, qvi et Endyus, Atheniensis, Daedali discipulus fuit et comes fugientis in Cretam, cujus opus fignum Minervae Alaeae, qvod Tegeatibus oblatum D. Augustus in fori sui aditu statuit, Pavsan. in Arcad. et alterum ligneum Minervae Poliadis Erythris, Id. in Achaic. et pariter ligneum sedentis Athenis, Id. in Attic. qvem viro III. non succurrisse mireris de isto Plinii loco tam sollicito, et qvi in eodem qvam plurima ad desperationem correctionis corrupta ingeniose restituisset. Dicit enim: Si qvis in Plinio ex mendis male habitus est locus, hic est. Sed nunc, reor, emendatum ad primaevam autoris ipsius scripturam et mentem esse, non diffitebitur. Nominat Endoeum in catalogo artificum Natalis Comes l. VII. Mytholog. c. 16. Rectum autem me vidisse et correxisse, ex Athenagorae legat. pro Christ. probare possum; ubi nomina etiam opificum, qvi Deos figuraverunt, singulatim referri posse dicit: [gap: Greek word(s)] (de qva etiam Pavsanias) [gap: Greek word(s)] . Inter Asinii Pollionis antiqvariam supellectilem spectatos qvoqve fuisse Oceanum et Jovem Entochi, Hippiades Stephani, Hermerotas Tavrisci (artificum in marmore), scribit idem Plinius l. XXXVI. c. 5. Hunc eundem cum Endo eo facere non avdeo; corruptum tamen ejus nomen esse suspicabor, dum alius [gap: Greek word(s)] et peritior antiqvitatis verum me docuerit.

CAP. V. De Avidio Cassio [gap: Greek word(s)] sev contra-Caesare sub Divis fratribus: Volcatius Gallicanus in ejus vita explicatus et illustratus: vulgatae ejus lectionis defensio tentata. Saelmas Ilaus. statores, adparitores, [gap: Greek word(s)] nuncii, frumentarii, curiosi, sajones. AEruscare, aeruscatores, agyrtae, arioli, fatidici, vaticini, plebi fallaces, Imperiis turbidi et exitiosi, Principibus graves.

AVidius Cassius Syrus Cyro in Cyrrhestica, inter comites expeditionum Divorum fratrum Marci et Lucii, belliqve ministros


page 319, image: s357

rei militaris callidissimus, disciplinae veteris tenax, corruptae restitutor severissimus, osor Imperatorii nominis et prioris status affectator, (fortis tamen et Reip. necessarius) insidias L. Vero tetenderat; eoqve mortuo, qvod valeret plurimum, qvippe per Orientem exercitibus impositus ( [gap: Greek word(s)] , inqvit Philostr. in vita Herodis;) consentientibus speciatim Antiochensibus et Metiano Alexandriae Rectore, imperium contra Marcum sumserat: sed amore M. Antonini interemtus a militibus, a senatu judicatus hostis, et proscripti bona publicata fuerunt: rem omnem praeter Capitolin. in vita Marci, Volcatius Gallicanus in vita ejus ad Diocletianum A. describit. Idem Volc. exemplum Epistolae Marci ad Faustinam conjugem de hac Cassii rebellione, sed jam oppressi, recitat hoc: Verus (Lucius nimirum Caesar, frater, cujus ibidem extant literae) mihi de Avidio verum scripserat, qvod cuperet imperare. Avdisse enim te arbitror, qvod aeruscatores de eo nunciarent. Ita libri omnes [gap: Greek word(s)] praeter unicum Palatinum, qvi habet, herispatores: e qvo III. Salmasius Veri, nimirum praesidis Cappadociae, statores, qvibus literas de rebus Cassii Marco perferendas tradiderat iste, qvod patet e Dione, sagacissime elicuit. Martius enim Verus, [gap: Greek word(s)] de processibus Cassii, qvos e Syriis faciens brevi temporis spatio omnia intra Tavrum ceperat, omnium certissime qvippe vicinus cognoverat, et per apparitores suos domesticos, qvos nunciis de rebus novis e Provinciis ad comitatum celeriter deferendis, uti frumentarios et curiosos, posteriori aetate sajones dictos, adhibere solebant magistratus; qvo de vide Raevardum l. 1. Variar. c. 12, intimaverat. Et hactenus hanc lectionem ut proximam verae satisqve commodam sine cunctatione, imo cum applausu, recipimus, probamus et tenebimus. Verum cum tot Codicum et Editionum fides insuper habenda non sit, et incivile videri possit testem singularem, qvi per jura vulgata nihil probat, et cujus adsertio alteri qvoqve parti aeqve adplicari potest, praeferri multis de re eâdem evidenter clare et constanter deponentibus; placet qvod libri omnes habent aeruscatores, sine praejudicio solertiae Viri summi, in cujus laudes totius jam seculi consensus conspiravit, an defendi possit, experiri; hoc enim qvaerimus solum, ut veritas in omni re patescat, qvae saepissime pertinacia contradictoris fit illustrior. AEruscare exponit


page 320, image: s358

Festus, aem i. e. pecunias colligere: utitur Gellius 1. IX. c. 2. de homine erratico, Philosophum barbâ pallioqve simulante, petente ab Herode Attico aes sibi dari [gap: Greek word(s)] . AEruscatores igitur homines nulli rei, fanatici et vaticinatores, qvi vel suae genio vesaniae ducti, vel invitamento modicae stipis, futura, qvorum scientiam ad curiosam et simplicem plebem venditant, consulentibus renunciant; [gap: Greek word(s)] alias, [gap: Greek word(s)] ; hoc genus in Vrbe, in provinciis discursitantes et vulgo novitatis avido concionantes in rostris, circulis, lustris et triviis ad columnas et canales sua visa, somnia, monitus, impulsus, imperia Deorum, Oraculorum obscuros sensus revelatos, jactabant, praesertim turbatis et conversionem minantibus rebus, vel stolide tamen expectantibus eam mortalibus, qvos praesentium nimis qvam taedere solet, et nunqvam fere, sive motus mundanus, sive status mutatio aliqva, sive Principe, contigit, cui vates ejusmodi divinationibus non praeluserint: Castra ipsa secutos legimus et de bellorum eventibus, fatis ducum, Imperiorum periodis, urbium excidiis, obscuras, ambiguas, qvo duxeris, inclinaturas, incertâ origine et fide praedictiones, interdum aperte seditiosas et majestatis criminatrices, uti hodieqve in fatalibus patriae nostrae turbis, disseminasse. Tempore belli Catilinarii, tanqvam e Sibyllinis vaticinabantur qvidam, tres Cornelios Romae imperaturos; Cinnam et Syllam jam fuisse: nunc Cornelio Lentulo Surae, Praetori iterum, et res Catilinae in Vrbe sustentanti, dominationem deferendam esse: Plut. in vita Cicer. Sub IIII viris oracula, sive Martio vate, sive Sibylla avtore, vulgo cantabantur, [gap: Greek word(s)] . Dion l. LV. Ipso Marco imperante planus qvidam cum in campo Martio de arbore caprifici concionabundus ignem de coelo lapsurum, finemqve mundi affore dixisset, si ipse lapsus ex arbore in ciconiam verteretur; stato tempore decidit, et emissa e sinu ciconia, hoc fuco fidem suo commento facere avsus fuit teste Capitolino. Imo de illa ipsa [gap: Greek word(s)] Cassiana passim varia ferebantur ab ariolis, et vanae promissionis de reformanda Rep. et avreo in orbem redituro seculo spem ab iis accipiebat vulgus perverse qverulum credulumqve, qvod e rescripto Divi PII (ita Antoninum Caracallam adpellatum e marmoribus, numis et Legibus probat post Anton. Augustinum l. sing. ad Modestinum, Raevardus l. 3. Variar. c. 10.)


page 321, image: s359

ad Pacatum Lugdun. Prov. Legatum adparet liqvidissime. Ejus rescripti apud Vlpianum l. 7. de offic. pro C. sub tit. de Mathematicis et vaticinatoribus, relata in Collatione LL. Mos. et Roman. inventâ a P. Pithaeo, editâ ab Henr. Stephano ao. 1580. cum Juris Civilis fontibus et rivis; tum a Cujacio cum Codice Theodosiano ao. 1586, verba haec sunt: Deniqve et Divus Marcus eum qvi motu Cassiano vaticinatus erat, et multa qvasi instinctu Deorum dixerat, in insulam Syrum (al. Scyrum) relegavit. Ex aeruscatoribus, de qvibus Imp. Marcus, fuit iste fatidicus, qvi pro aere parvo immania de novo Principe, qvem Dii sibi indicassent, promissa ad plebem tulerat, ut aliud testimonium vulgatae lectioni firmandae qvaeri adeo oportere non existimem. Sed haec suspicio ut cogitanti in mentem venit, verisimilitudinis causa, haud qvaqvam ad necessitatem persvadendi, a me adfertur; et sic addixi fidem meam SalmasI in hoc loco perspicacitati, ut qvicqvid praeterea vel e Sibyllae folio recitaverit qvisqvam, ei plane incredulam avrem praebiturus sim. Corruperunt avtem epistolam D. Marci non tam librarii, qvam correctores scioli, qvibus duos Veros in una sententia brevi nominari absurdum visum: cum manifestissimum tamen sit, alterum fratrem de Cassii ingenio [gap: Greek word(s)] et libertatis studioso, principatusqve reddendi Reip. cupido, (qvo plerosqve Philosophorum qvoqve fuisse patet e colloqvio Evphratis cum Vespasiano, descripto a Philostrato l. V. Apollonianorum) scripsisse Marco, cum bellum Parthicum ductu ejus, Statii Prisci et Marcii Veri circa annum II. 914. confectum esset; alterum rectorem Cappadociae aliqvanto tempore post de ejus rebus et motu jam facto, anno U. 924. arreptisqve ad confictam de obitu Marci famam ornamentis regiis per adparitores missos indicasse; et de utroqve Faustinae significasse Marcum.

CAP. VI. Platonis qvaedam verba, qvibus Homerum etsi lavdatum civitate sua semovet, explicata; illustrata additiuncula qvadam a Dione Chrysostomo, et hinc a Theodoreto: male percepta a Barthio: cum hoc transactum super comparatione Poetarum cum hirundinibus, et detecta ejus [gap: Greek word(s)] . Verbi [gap: Greek word(s)] , coronare, significatio duplex. Narratio de more hirundines coronandi


page 322, image: s360
et ungendi examinata: alterum solum, ungi nimirum consuevisse, videri verum: et fortasse neutrum; columbas enim ungento delibutas emitti ad capiendas adducendasqve alias; institui qvoqve ad varia solitas. Columbae Herodianae. Cur lana coronari Homerum voluerit Plato. Corolla ex erica. Clementis Alex. qvaedam et Scylacis geographi emendata; [gap: Greek word(s)] , alga marina lanis fucandis apta. Lana et pannus, filum item, rubro colore, ad lustrationes et medicinas expetita. Foenicium apud Scribon. Largum et Marcellum est corium Punicum, Libycum, Carthaginense, non purpureum.

FActum saepissime est, ut gravium scriptorum verba et sententiae male obiterqve intellectae parerent errorem passivum, et cum inveterasceret, invictum. Eadem supinitas, sive stuporem adpellare licet, cum non vident qvantum debent; vident, qvantum volunt, [gap: Greek word(s)] , duo cum sint, tria vident satagei ac sibi molesti homines, et varias ex avtorum verbis qvaestiones praeter mentem eorum excogitatas ad struunt, invenientes, qvod nemo ibi posuerat. Circa Platonem, veniâ caeterorum, Philosophum sanctisfimum, qvem perinde ac Homerum trivisse videri volunt omnes, tale qvid contigisse ab eruditis, sine felle, libere, [gap: Greek word(s)] , planum faciam. Is, qvem laudavi, Plato l. III. [gap: Greek word(s)] , eum, qvi poemata sua in ficta et sermone instituta Rep. recitare vellet, se qvidem veneraturum, ut sacrum, admirabilem et jucundum; sed fas tamen non esse, ut talis qvi sit in suam illam Vrbem recipiatur aut in ea versetur; missuros igitur eum in aliam esse, ungvento caput perfundentes et lanâ coronantes, inqvit: [gap: Greek word(s)] . Causas, cur Poetam, Homerum vero intelligit, (qvicqvid contra molliendae sententiae Philosophi moliatur Boccat. XIV. Genealog. Deor. c. 19.) urbe suâ exesse, forte admissum semoveri velit, alibi commemorat, [gap: Greek word(s)] , qvi adolescentes blasphemare doceat, falsas de Diis opiniones, et teneris animis perniciosas et pravas doctrinas instillet: refert haec accusationis capita Theodoretus l. 2 [gap: Greek word(s)] . et Aristides orat. 2. Platonica hisce verbis: [gap: Greek word(s)]


page 323, image: s361

[gap: Greek word(s)] . Alibi et juvare et nocere cum alios Poetas docet, qvando et bonos et malos, et bona et mala im tantur; tum ipsum Homerum; qvi tamen si recte usurpemus, magister virtutis esse negari non potest, dici recte potest, ut prudenter Caselius not. in Cebetis tab. p. 96. edit. Lugd. et [gap: Greek word(s)] . cap. XXV. et inde Iliada ejus Alexander M. nominabat viaticum impenitoriae. Ipse l. II. [gap: Greek word(s)] . plerasqve Hesiodi et Homeri fabulas, si narrentur coram pueris, eos corrumpere mentibus emollitis et subversis moribus; et l. X. ab Homero neqve divina neqve humana doceri ostendit, avtoritatemqve ei omnem derogat, [gap: Greek word(s)] ; Proclus comm. in Plat. de Rep. sect. 26. ut principe Poetarum dejecto ne caeteros qvidem stare putes, uti loqvitur Coelius l. VII. antiq. c. 2. qvaedam etiam Hierocles [gap: Greek word(s)] , apud Stobaeum ecl. Physic. 7. inconsiderate dicta a Phoenice legato ad Achillem Iliad. a. ob qvae civitate a Platone prohibitum tradit Justinus [gap: Greek word(s)] . Platonis illam sententiam, a qva etiam abhorret AEn. Sylvius epist. 104. et Scaliger declam. contra Poet. calumniat. recenset Dion Chrysostomus Orat. LIII: [gap: Greek word(s)] , addens, [gap: Greek word(s)] : iisdem verbis qvantum ad unctionem hirundinum, repetit Theodoret. l. d. et Zacharias Scholasticus, Mity lenaeus episcopus, et metropolita, [gap: Greek word(s)] de opisicio mundi contra Philosophos aeternitatem ei adstruentes. Haec cum apud eos legisset Barthius, Platonica esse opinatus est, instituitqve inde l. XXIII. Adv. c. 6. qvaestionem, magistralem scilicet et maximae rei, cur hirundinibus Poetas comparet hac sua coronatione Plato? Inutiliter istud qvaerit et iniqve; Platonem convenit de eô qvod Dion, non ipse, dixerat: ille si, qvod Plato Homero facere jussit, id mulieres suas hirundinibus emissariis solere adjecit, in uno tertio, fortunâ, non moribas, Poetas et hirundines convenire innuit: alia, in qvibus comparari possint, et de qvibus frustra sollicitus es est iste l. IV. c. 6, dare non tenetur; nec fortasse sensit, recte adsimilari Poetas hirundinibus, cum hae infestent et perseqvantur animalia canora et Musis sacra, cicadas, Plut l. III. Symp. qvaest. 7: l. de solertia anim. AElianus l. VIII. hist. anim. c. 6: Clem. l. V. Strom.


page 324, image: s362

nisi fortassis argutando nimium vulgus Poetarum impudens, inficetum, et mordax hirundinibus intempestivis, ingratis, garrulis, carnivoris; veros Poetas cicadas conferre eum potuisse contendendum putet. In ejusmodi imaginibus et comparationibus adducendis tantam esse licentiam scribit Lucianus in [gap: Greek word(s)] , ut Homerus, cum hominum aliqvos Diis Deabusqve adsimilasset, lavdare eos volens etiam Deas ipsas non dubitarit celebrare sumtis argumentis ab inferioribus et minoribus. Non facile qvoqve apparet, qvid qvisqve similitudinibus utentium spectârit, suntqve eae [gap: Greek word(s)] , modo lavdem modo vituperium pro ingenio ejus, qvi eas adhibet, ducentes; qvod vel hirundinum exemplo perspici potest, qvibus cum alii cantum tribuant, (nam et AElianus. l. I. hist. an. c. 58. tradit eas apibus insidiantes non interfici tamen ab apiariis [gap: Greek word(s)] , reverentia Musicae:) alii ingratum stridorem, fritinnitum et minurritionem, palam est et Poetarum, ut cygni et lusciniae, hominum nugacium molestorumqve perinde ac graculi, picae, passere, symbola esse et similitudines, pro scriptoris arbitratu posse. Qvare mittat qvaerere, cur Plato fecerit, qvod nunqvam fecit, et qvod liberum est in utramvis partem usurpare, ad alterutram solum non restringat. De Dionis vero observatione, mulieribus morem esse hirundines ungvento delibutas alio dimittendi praepostere judicat, simulqve eam corrumpit, cum scilicet, qvia Plato Homerum unctum et lana coronatum urbe sua [gap: Greek word(s)] extruserat, hirundines etiam lanâ cingi consvevisse infert; et hanc particulam Theodoreto qvoqve qvasi vel minus recte Dionem intellexisset, vel codices ejus mutilati eo locô essent, infercit, praeter utriusqve sententiam dictitans utrumqve. Dicat avtem qvaeso, qvam partem in hirundinibus cinxerint lanâ, cui circumjecerint lanam? timuit enim cavtulus adhibere verbum coronare, ne capita hirundinum emittendarum lanâ fuisse circumdata, qvod primo avditu qvisqve fuisset derisurus, agnoscere videretur. At verbum [gap: Greek word(s)] , qvo Plato, Dion, Theodoretus, Maximus Tyrius serm. VII. et [gap: Greek word(s)] qvo Dion. Halicarn. ep. ad Cn. Pompejum, ac Maximus serm. VIII. hac de re utitur, nihil aliud importat, qvam capitis in orbem cincturam, circumplexum ejus et circuli sev corollae [gap: Greek word(s)] : qvam qvomodo mulieres sive Graecae sive Geticae capitulo aviculae, avolaturae


page 325, image: s363

nihilominus, instruxerint, discemus a Barthio. Sed is fortassis nunqvam docebit. Et si vel maxime [gap: Greek word(s)] hisce locis de qvovis cinctu et circumdatu interpretari placeat, ( [gap: Greek word(s)] enim etiam est [gap: Greek word(s)] tegere, operire, eaqve significatione usus eodem est AEschylus in Diris, cum [gap: Greek word(s)] adpellavit vellere crasso seu laneâ pelle indutum; et Plut. in Theseo, ramum ex olea sacra decerptum [gap: Greek word(s)] qvi lana alba revinctus esset: et Oppianus Lib. 2. Cyneg. [gap: Greek word(s)] : de ovibus ruffis Gortynae in Creta: lib. 3. de tigride: [gap: Greek word(s)] : qvâqve [gap: Greek word(s)] coronare adhibuit Appulejus I Flor. ubi fagum pellibus coronatam, et apol. I. ubi ramum coronatum dixit, qvem Arnobius l. V. lanarum velleribus colligatum et circumvolutum;) restabit tamen nihilominus eadem qvaestio, qvamnam in hirundinibus partem cinctam lanâ vel laneo filô fuisse existimet, et probare possit. Si taenias laneas sev filamenta adpendissent hirundinum pedibus, qvi huic rei imprimis apti, foeminae, non videntur vel Graeci vel Latini scriptores verbis memoratis, ad rem significandam ineptis, praesertim suppetentibus propriis, usi fuisse. Diovem avtem, qvod de unctione dixerat, de hirundinibus intelligi solum voluisse, ex ipsa membrorum Platonicae [gap: Greek word(s)] , in qva unctio praecedit, seqvitur coronatio, (uti in illâ simili huic Luciani, [gap: Greek word(s)] :) couversione sev trajectione adparet; qvam ideo fecit, ut qvod de more hirundines ungendi notum habebat, apte et in loco adsuere posset Platonicis: et sic Dionem perceperat Theodoretus, satis idoneus ejus interpres nobis, anteqvam in manus infelicis Critici, infulcientis aliena, incideret. Ei ego perinde ac alii non pavca concedam lubens; tamen hîc desiderare in eô videor posse judicium. Utiqve par igitur est sine derogatione personae sententiam impugnari. Hoc solum notâ dignum est praeterea, a Theodoreto dissimulari, qvod Dionem vel Dionis studiosum aliqvem (diligentissime vero Doctores Ecclesiae Graeci, studio eloqventiae inprimis dediti, rhetoras et sophistas antiqvos evolverunt:) ibi seqvatur de unctis hirundinibus: omnia enim tanqvam e Platone desumta et ipsissima Platonis recitat; qvod sive errore sive consilio fecit, officit veritati et probari iis, qvi accurationem desiderant, neqvit. Sed nimirum talia


page 326, image: s364

ab excerptoribus, qvod qvisqve hauriat suo vase, freqventer, dum vel memoriae nimium confisi, vel non aditis per festinantiam comentandi fontibus, peccantur. Caeterum qvanti fides narrantis ista Dionis nobis esse debeat, ambigi potest. Dixeris, Unicus est, qvi ritus Graecarum foeminarum circa hirundines meminerit: At fortassis in sola Bithynia patriâ sua privatim vel apud Getas (ad qvos peregrinatum ivisse, cum Philosophi edicto Domitiani Româ exularent, refert Philostratus) ita consveverunt, qvod aliis uti singulare non perinde cognitum et nec annotatum igitur. Neqve adparet ratio, inqvis, cur sic dimiserint vel ablegarint, qvo impellente? Obstrepeqvovis modo expellere, arcere variis artibus, suspensis, qvae occulta ratione iis repugnant, necare poterant: cur qvas cepissent, et haberent in potestate, iis oleum fragrans et operam impenderent? Sed religione prohibitas existimo, cum Veneri et Penatibus sacras esse, AElian. l. X. c. 34. crederent, et propterea inviolabiles; et dimiserunt igitur cum reverentiae signo, qvo simulacra Deorum et sigilla, qvae unguinibus lubricare et splendidare moris erat, proseqvebantur, et abesse tamen simul domibus suis longissime volebant. Ad perferenda Volaterras Româ nuncia missas fuisse a Caecina. Eqvite e Plinio l. X. c. 24. didicimus: at huic rei et fini qvid contulisset unctio? repetunt nidos, e qvibus ablatae sunt, nec unctae nec coronatae. An e fabula populari de Procne, qvam cum Tereum Thracum aliqvando regem, maritum suum, mactato et in epulis proposito filio Ity fugeret, in hirundinem mutatam fuisse narrant Hyginus fab. 45. Conon narr. 31. apud Phot. c. 186. Pavsan in Atticis: Apollodor. l. 3:Ovid. 6. Metam: AElian. 12. [gap: Greek word(s)] . c. 20: hist. an. c. 3: Ach. Tatius [gap: Greek word(s)] . l. 5. Grep Naz. ep. 1. ad Thressas mulierculas pervenit consvetudo ungendi hirundines, annotata a Dione? Sane Papinius l. XII. Theb. v. 478. hirundinem et Iusciniam adpellat Geticas volucres, qvae duplices thalamos et iniqvum Terea clamant, qvia in Thracia evenerit mutatio foeminarum duarum in aves, qvam alii Davlidi Phocidis transscribunt Sin conjectura hac mea falli me contigerit, patienter ingoremus origines, rationes et fines hujus moris, fortassis qvarundam saltem; cujus adeo tenuia, adeo lubrica in unico, caetera satis gravi grandiqve scriptore vestigia. Is qvamvis potentissimus Orator


page 327, image: s365

optimoqve Imperatorum Trajano carissimus, memoriae qvendam lapsum, cum ista scriberet, passus videri posset, et cum columbas vellet, alteram domesticarum alitum speciem, hirundines, nominasse. Sane de columbis nutriri erudiriqve solitis ad certamen volatûs reditusve celerioris, adpugnam, ad nuncia perferenda annexis pedibus tabellis, res nota est ex obsidionis Mutinensis actis apud Plin. l. X. c. 37. Vid. qvae in hanc rem congessit Aldrovandus l. XV. Ornichol. c. 1: qva de Damaseo narrant Maronitae qvi Syriae potiores urbes descripserunt: et qvae de Saracenis Panormitanis Gavfr. Malatesta l. 2. de de gestis Rob. Gviscardi, Normanni: tum ut emissae alias illicerent et furto comitatiores redirent ad dominos; volucres ad jussa paratas ideo adpellat Manilius l. V. astronom. ad qvem consulatur Scaliger, Seldenus l. IV. de Jure nat. et gent. justa Ebr. c. 5. l. VI c. 11. et Syntagm. de DIS Syris c. 3. in qvam finem, qvia odoribus impense adficiuntur, alios moscho rostra levisse, alios cyminum in pellicula sev linteolo collectum subter alas alligasse, alios ladano inunxisse emittendas, alios alias artes huic astui adcommodasse legimus: idemqve voluit Alexis, cum [gap: Greek word(s)] de qvodam qvi [gap: Greek word(s)] ; narrat Athen. lib. XV. Memorabile est, et adferendum propterea huc experimentum D. Basilio notum, cujus in epistola ad Julittam haec sunt: [gap: Greek word(s)] . Est qvaedam ars capiendi columbas hujusmodi: Si, qvi huic rei student, unam ceperint, eam cicurem et familiarem sibi reddunt: (qvales fortassis, illae qvoqve qvas ab Herode Ascalonita, qvi eas e deserto in Vrbem traductas e feris et sylvestribus mansuetas reddiderat et domesticas, Herodianas dictas, e Lexico Juri Ebraeis Baal Aruch adpellato referunt Viri docti:) tum alis unguento oblitis sinunt eam emissam congregari ad alias externas. Unguenti vero fragrantia illa liberum gregem adducit in possessionem ejus, cujus est cicur ista. Nam suaveolentes reliqvae seqvuntur una et cum iis subeunt columbaria et cohabitant. An


page 328, image: s366

hoc voluit Dion et calamus mentem praevertit. Tales aberrationes imbecillitatis humanae vitio scriptoribus tam veteribus qvam novis, usu venisse dudum notatum fuit: qva pusilli erroris specie, casu potius et praecipitantiâ, qvam consilio et ignorantia commissi, si Dionem deliqvisse dixerimus, ecqvis jure indignetur? Cur autem lanea corona vincire Homeri caput jusserit legislator, an fortassis ob molltiem, qvâ inprimis Poetae et id genus infames, qvaerit A Schottus l. 11. nod. Cicer c. 11. Negotium, fateor, et mihi dedit istud Platonis, [gap: Greek word(s)] : qvod sertorum e lana non admodum meminissem; nisi in adulteris damnatis apud Gortynenses, AElian. l. XIII. Var. 12; (lanâ plexam textamve fuisse corollam ex oleae foliis, est apud Hesychium in [gap: Greek word(s)] :) ericâ vero sev ramarice coronatos lege Charondae apud Thurios et per vicos Vrbis circumductos [gap: Greek word(s)] legissem apud Diod. Sic 1. XII. Cum igitur Homerum tanqvam Sycophantem de Diis locutum irreverentius et mores civitatis corrumpentem ignomini ose mittendum e sua sanciret Plato, [gap: Greek word(s)] , virgulto e qvo scopae parantur, Matth. ad Diosc. l. 1. c. 100. et ferulae, qvibus puerorum petulantes et malefici alii puniuntur, coronare eum jussisse putabam, uti solemus hodieqve in derisum vilia qvaevis capita corollis e stramine plexis, ex urticis, tribulis, carduis, spinarum generibus, aliisqve aspectu tristibus, horridis et foetidis plantis fruticibusqve ornare. [gap: Greek word(s)] seu vitex salicis modo arborescens, ob virgularum lentitiam ad vitilia fiscellasqve utilis, rusticorum apud veteres coronamentum fuit: Athen l. XV. Sed nefas sit avdere qvidqvam in Codices Platonis, qvi [gap: Greek word(s)] constanter retinent hodieqve et olim, qvod e Dionysio, Dione et Maximo Tyrio doceri possumus, habuêre. Lanam igitur coronando Homero adsumsit Plato, vel qvia obvia ea ubiqve parabilisqve semper, contra qvam flores, esset; vel qvia Lares, domestica Numina eorumqve arae laneis orbibus cingerentur, qvod Ovidii et Propertii testimonio confirmat Dembsterus paral. ad antiq. Rom. l. 4. c. 9. in qvorum coetum consessumve Homerus qvoqve populari consensû receptus fuerat, [gap: Greek word(s)] ; vel qvod habitu supplicis amandaretur; supplicantium avtem erant [gap: Greek word(s)] ; AEschylus in Supplic. v. 22: vel qvia coronarum taeniarumve lanearum in sacris expiatoriis magicisqve usus esset; in qvam rem verba Clementis


page 329, image: s367

Alexandrini producit Scaliger Conject. in Varr. de L. L. p. 70. ista: [gap: Greek word(s)] . Hoc volunt; folia lavri et taenias lanâ variatas accipi ab expiatis, vel expiationibus adhiberi; qvod absurdum est. Cum enim taeniae lanea velamenta sint, qvomodo lanâ eas exornari intelligam? Legam cum venia Viri Illustris, qvem dormitare hic contigit, [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] , vel [gap: Greek word(s)] , alga marina testis petrisve innascens rubra, qva vel ad tingendas lanas vestesqve vice purpurae utebantur, inprimis petitâ e Creta, vel cujus succus purpureis coccineisqve substernebatur, ideo ut color alligaretur et e fluxo fugaciqve redderetur tenacior. et hoc volunt sibi verba Aristot. in VI. [gap: Greek word(s)] c. 12. extr. de alga: [gap: Greek word(s)] ; secus qvam interpretes Gaza et Scaliger Pater perceperunt: Hesychio [gap: Greek word(s)] ; et [gap: Greek word(s)] , muscus marinus: E Theophrasto, Plinio et Dioscorise fucorum hanc materiam accuratissime executus est Salmasius Plin. Ex. f. 1144. et seqq. Extitit haec vox etiam aptud Scylacem in periplo, ubi de palude magna ad urbem Pontium extra columnas Herculis; [gap: Greek word(s)] . Sed editores mutarunt alius in [gap: Greek word(s)] , alius in [gap: Greek word(s)] . Illi vero emendationi de taeniis bryo et purpura fucatis coloratisqve adstipulantur praetereâ ista ejusdem Clementis, qvae leguntur in VII. Strom. de superstitiosis: [gap: Greek word(s)] h. e. lanas rubras, frusta sev glebas salis, faces, scillam, et sulfur, qvae praestigiatores lustrationibus et initiationibus communiter adhibere solerent, timentibus. [gap: Greek word(s)] enim [gap: Greek word(s)] hîc, qvod ibi [gap: Greek word(s)] et lana, discolor apud Prudentium. Consentit etiam qvod sacris Cabeirorum initiati in Samothrace [gap: Greek word(s)] teste Schol, Apollon. Argonavt. 1. 1. item, qvod qvi feliciter, defunctiqve summo periculo, e Creta Athenas revertebantur, pro salutis signo velum purpureum [gap: Greek word(s)] juxta Simonidem, adpenderent. Fortassis istam incantatorum vanitatem refert, qvod cavsariis pecoribus, vitulis, agnis, porcis, lacinia rubri panni, amuleti vicem, colla circumcingunt vetulae, et qvae morbos abigere


page 330, image: s368

simulant, [gap: Greek word(s)] , vel pensaculis, filo puniceo, lino rutilo, vel in panno russeo, ut plurimum nugas suas aegrotis adalligant. Simaetha rustica maga, apud Theocr. II. 2. ut dilectum sibi Daphnidem vel Delphidem devinciret, defigeret, ligaret et pelliceret, jussit famulam expedire instrumenta veneficii lavros et philtra: tum coronare poculum ligneum [gap: Greek word(s)] i e. purpureae vellere lanae, [gap: Greek word(s)] : ut loqvitur ibi Scholiastes. Strumas circumligant aliqvi lino, qvo praeligata infra caput vipera pependerit, donec exanimaretur; Plin. l. XXX. c. 5, et Gordon. Lilii P. 4. c. 1. Galenus l. VI. de simpl. med. fac. ubi de poeonia, [gap: Greek word(s)] commendat ad omnes faucium uvae gutturisqve morbos; ex eô repetunt Paulus. l. III. c. 26. Avicenna l. 2. Can. tr. 2. c. 616. et l. 3. fen 9. c. 10: Varignana l. VII. de cur. m. c. 1. ubi tamen sangvine muris fila tingi debere Editoris incogitantia est; avtor enim scripserat, muricis; nim marini; et sic habet mscr. meus. Qvartanariis, pulverem in qvo se volutaverit accipiter, lino rutilo in linteolo alligari; item rastellum et summas avriculas muris panno russeo, e commentariis veterum docet Plin. l. XXX. c. 11. Apud Petron. saga lapillos praecantatos purpuraqve involutos ter in sinum conjicere ter exspuentem jubet. Eadem superstitio circa colorem etiam medicorum nonnullos cepit, qvi emplastra purpureo corio inducta majoris efficaciae esse sibi persvaserunt, si adplicentur membris adfectis; ita Mercur. II. Var. ult. interpretatur Phoenicium apud Scribon. Largum de comp. med. c. 267. Hic cum malagma ad podagram et omnem dolorem et tensionem nervorum descripsisset, modo qvoqve praeparandi fideliter annotato, addit, foenicio inducitur. Patet adjectivum [correction of the transcriber; in the print adjectictivum] hoc loco substantivascere vel subavdiri commodum substantivum; (uti cum legimus [gap: Greek word(s)] , Samothracia, Sicyonia, Corinthia, Picenas, Caerysteas, Canusinas:) includis enim corium; sed gentile est, non qvalitatis vocabulum. Foencium, [gap: Greek word(s)] , i. e. Punicum, Libycum, Carthaginense. In alutariâ autem excelluisse Carthaginenses, pellesqve confectas sev politas alio venum importasse ex Hippocratis [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] ostendi in de Lingva Pun. c. XI. no. 9. Digitalia e corio


page 331, image: s369

Carthaginiensi aut alio qvovis mollissimo conficere jubet Anthyllus apud Oribas. Collectan l. 8. c. 6. et hac de re intelligenda est glosa Hesychii ista: [gap: Greek word(s)] ; Pellis Lybica, tanqvam si optimam dicas. Eitam Caroli M. aevo Phoenicum pelles celebrat scriptor gestorum ejus Monachus San Gallensis, editus ab Henr. Canisio; et incerto seculo anonymus de re milit. Vitulinas pelles Arabica arte molitas: qvi cum apud Ambas praecipuam confectionis curam esse propter aqvam de puteis follibus havriendam addat, Arabas pro Poenis, populari errore, nominasse agnoscitur Foenicii vocabulum pro gentili usurpavit qvoqve Marcellus Empiricus: cum enim c. VIII. colophoniae modicum phoenicio illigare et collo lippientis suspendere jubet; et cancri oculum in phoenicio inligatum colloqve suspensum lippitudini incipienti mederi: item c. XXXVI. malagma ad podagram conficere docet, jubetqve inductum linteo denso vel foenicio pedibus adponere, manifestissimum fit de colore non posse id intelligi. Linteo enim denso non substituitur purpureum, sed corium Punicum, qvippe firmitate et mollitie simul, excipiendis emplastris et artubus dolentibus habile, praeditum. Phoenicium eadem significatione cap. XIV. qvinqvies adhibuit: cap. 12. 15. et 22. extr. Velum superponere membris arthriticorum puniceum, cum rhevmatismus fuerit sublatus, ad ea roboranda, jubet avtor comm. de podagra Graecus, Latine versus in medd. princip. H. Stephani editus. Simile est qvod surdiginis molestiam sibilosqve et sonitus in avribus varios curaturi, postqvam convenientia medicamenta injecta, instillata, infusa sunt, continendis in cavo iis jubent avrem conchyliata lana clavdere; Ita Marcellus. c. IX. qvam qvod l. III. Var. c. 4. p. 399. apud Plin. Valer. l. 1. c. 9 de conculcata et in peniculi figuram contorta ( [gap: Greek word(s)] vocat Aetius l. 9. 35.) exposui, id emendo nunc et de conchylio sev murice tincta interpretor. Sic enim Plin. l. 32. c. 7. avrium vitiis per se conchylio infectam lanam magnopere prodesse: ipseqve Marcellus ibidem: Tepidum infundes dolenti avricula ac deinde lana purpurea obturabis; item, purpura avrem obturabis: et, postmodum avrem de lana marino conchylio infecta clavdas. Magnam adeo avtoritatem isti colori perhibuêre. Cum medicis, qvos dixi supra, daria videri ossent facere medicastrae, qvas avdio promittere credulis podagrarum solutiones, si texta e filo laneô purpureô tibialia cruribus inducantur.


page 332, image: s370

Sed his recte qvis occinat, qvod Theano Trojanis foeminis in praelium contra Graecos ruentibus, [gap: Greek word(s)] .

CAP. VII. Virgilianum poema Ciris emendatum post Scaligerum et Rarthium. Foria, coenum. [gap: Greek word(s)] , materia confusanca. Forica, latrina, [gap: Greek word(s)] . Foricarii, mancipes culinarum et clvacarum publicarum. Foriare, forire, collutulare. Prudentius Poeta Christianus emaculatus. [gap: Greek word(s)] festum Bacchi, qvo crudas discerptorum animalium carnes, ad exhibendum casum Penthei, devorabant ejus mystae. [gap: Greek word(s)] , qvo mysteria Bacchi serpentum dilacerationbus celebrabantus, idque dentibus, figmentum Barthii. Vulgata lectio apud Clem. Alex. et Arnobium defensa. Cholades, [gap: Greek word(s)] , intestina. Hesychius tentatus. Vocabula rariora a librariis imperitis et correctoribus sciolis expuncta, substitutis usitatioribus e trivio: hinc vitium verae Latinitati et defectus.

IN cultissimo poemate Maronis (qvandoqvidem ita voluerunt Scaligeri: Eglinus enim Catullo tribuit:) ad Messalam, qvod Cirin inscripserunt, verba Charmes nutricis ad Scyllam, incesto amore patris Nisi furentem, qvae Scaliger intricaverat, feliciter expedivit et facilima intellectu reddidit, visa multis difficilima, Cl. Barthius l. IV. Adv. c. 23: in voculâ scoria, qvam, ut alii qvoqve fecerant, cum aliud aliqvid a crasso admodum monacho mutatum delitere dixisset, alibi eam reformat in carie: Scaliger maluit scabre, et exposuit omnem neglectum munditiarum. Juro tibi, ait Charme,

Omnia me potius digna atque indigna laborum
millia visuram, qvam te tam tristibus istis
sordibus et scoria patiar tabescere tali.

Non dicam nunc qvam aliena sit et sententia et a vetere scriptura utriusqve emendatio; saltem qvia reperisse [gap: Greek word(s)] videor talem, qvae cum utraqve illa conveniat, faciam inveti mei copiam doctis. Vera scriptura fuit, foria vel forica; qvod minus vulgatum per temeratores veterum librorum in scoria abierat. [gap: Greek word(s)] , coenum; [gap: Greek word(s)] , liqvidiores alvi faeces: [gap: Greek word(s)] , congesticia,


page 333, image: s371

miscellanea sev confusanea materia: qvisqviliae qvas venti converrunt, et in fluviis limus sarmentis virgultis et festucis adgestus: [gap: Greek word(s)] , turbare, turpare, faedare, maculare: qvod et [gap: Greek word(s)] . Inde Latinorum foria, stercus: conforire, qvod aliis conforiare, i. e. inqvinare, apud Nonium c. 2. num. 352. Forica, latrina, secesus, Isid. gl. Foricarii, qvi purgant cloacas, et qvi a fisco redimunt vectigalia publicarum latrinarum, l. 17. D. de usur. Cujac. l. XXII. observ. c. 34. Nemo non videt, qvam prope absit haec lectio ab edita, et qvam eleganter repraesentet sensum [gap: Greek word(s)] ; sordibus enim jungitur forica, qvippe sordium receptaculum, in cujus profundum puella adfectu turbida et illiciti amoris aestu jactata praecipitaverat. [note: Ad ea qvae heic de loco Prudentii adferuntur, respicitur epistola XCIII. extr. epist. XCIV. pag. 236: XCV. p. 238. ] In Prudentii adversus Symmachum libro primô, ubi de Liberô ista legimus:

---Baccho caper omnibus aris
caeditur, et virides discindunt ore chelydros,
qvi Bromium placare volunt:

nemo eruditorum sollicitavit hanc lectionem; Barthius l. XI. Adv. c. 15. [gap: Greek word(s)] festum Bacchi commentus ideo, et huc Clementem qvoqve Alexandrinum et Arnobium trahere ut posset, utrumqve corrigere avsus est contra manifestam tam fabulae qvam editionum fidem. Est avtem, post corruptam primitivam, in Prudentii codices introducta a sciolis: ecqvô enim indice avtoreve didicerunt Bacchis seu Evantibus, choro famulisqve sacrorum Liberi, morem fuisse legemqve Orgiorum, ut serpentes admorderent; nihil falsius. Avdiant Philosophum tragicum Euripidem; Is cum Bacchas [gap: Greek word(s)] qvo habitu ad sacra convenire solerent describit, demiserunt, inqvit, comas in humeros,

[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .

De iisdem Catullus in Argon.

Horum pars tectâ qvatiebant cuspide thyrsos,
pars e divulso jactabant membra juvenco,
pars sese tortis serpentibus incingebant:

qvod Baccho adhuc


page 334, image: s372

in cunis vagienti, fecerant Parcae: Evrip. Bacchis, v. 100. Plut. in Alex. et Papinius IV. Theb:

-Spolia armentalia portant,
seminecesque lupos scissasque Mimallones ursas,

Planissime vero Arnobius l. V: Bacchanalia etiam praetermittamus immania, qvibus nomen Omophagiis Graecum est: in qvibus furore mentito et seqvestrata pectoris sanitate, circumplicatis vos angvibus, atqve ut vos plenos Dei numine et majestate doceatis, caprorum recalentia viscera cruentatis oribus dissicatis; et I. II: In altero loco sangvinis miserorum animalium discerperent viscera, alias alii raperent, ut canibus mos est et vulturibur, portiones, subigerent dentibus et crudelissimo ventri darent; Pariter Firmicus de err. prof. relig. c. 6. de comitatu fugientis Lycurgi animadversionem Liberi: alter nigro amictu teter, alter ostenso angve terribilis, alter cruentus ore dum viva pecoris membra discerpit; qvae e Clementis protreptico mutuati sunt, qvi scribit, Bacchi orgiastas fanaticos [gap: Greek word(s)] : itemqve Epiphanius in exposit. fidei cathôl. [gap: Greek word(s)] : et schol. Lycophronis de Bacchis: [gap: Greek word(s)] , tanqvam [gap: Greek word(s)] , nominat Plut. [gap: Greek word(s)] . et ex eo Theodoret. serm. 10. de Oraculis. Hic ritus, adparatus, habitus Maenadum fuit et Bacchi consacraneorum, si, qvod alii commemotant, hinni centunculo, [gap: Greek word(s)] , nebride, cinctos tectosqve fuisse adjicias; nemo de [gap: Greek word(s)] qvidqvam somniavit praeter editores Prudentii, et Barthium; qvi ut falsum tueri posset, etiam veram in Clemente et Arnobio lectionem subvertit; et ut venenum impune gustasse Bacchas credibile redderet, antidoto eas a malo spiritu munitas fuisse confinxit. Et si de serpentum laniatu facto a Bacchis agere voluit et de eo intelligi debet Prudentius, eccur Graeco potius chelydros qvam Latino colubros, qvod aeqve promtum ipsi erat et notum e Poetis principibus, usus est? Hoc mihi dicant qvi defendunt vulgatam. Non fuit adeo rudis mythologiae Gentilium, ut ignoraret,


page 335, image: s373

vitulorum, juvencorum, vaccarum, tavrorum, inprimis caprorum, interanea et carnes oribus discerpi mandiqve consvevisse ab istis, et serpentes substitueret. Scripsit avtem, virides discindunt ore choladas; qvod cum non intelligerent editores, et serpentum, qvibus horrebant Bacchicae Thyades, ipsis in mentem veniret, in chelydros mutavâre. Virides, i. e crudas, recentes, [gap: Greek word(s)] . Hoc sensû viridi cruore madere dixit Sidon. C. IX. pro recens fuso sangvine tinctum esse. Sic Hipp. 1. de morb. mul: [gap: Greek word(s)] , testudinis marinae jecur recens adbuc viventis: Aristoph. in Ranis [gap: Greek word(s)] , caseum recentem et mollem dixit: qvem Plin. Valer. l. III. c. 30. viridem, a qvo distingvit siccum: ut Aret. l. 1. de cur. diut. c. 4. [gap: Greek word(s)] , cui opponit [gap: Greek word(s)] l. 2. c. 12. qvae torrida Coelio, et arida, torpida, l. 2. de tard. c. 7. fol. 54. extr. Cholades, [gap: Greek word(s)] , intestina animalium; extat apud Homerum Il. 8. extr. qvem citat Alex. Trallianus l. VII. c. 14. in hoc, ut Choleram morbum [gap: Greek word(s)] adpellasse veteres ostendat non [gap: Greek word(s)] cum viderent materiam qvae per ventrem defertur excerni ex intestinis; et in [gap: Greek word(s)] Menandri, [gap: Greek word(s)] , apud Athen. de hominis visceribus: Svid. [gap: Greek word(s)] Gaza apud Aristot. IX. hist. anim. interpretatus est Cholaginem. Etiam [gap: Greek word(s)] , apud Aristophanem, Phrynichum in ecl. dict. Attic. et Polluc. l. VI. c. 8. Hesychio [gap: Greek word(s)] , i. e. ventris tormina sev strophos: ita enim emendo qvod est in edit. Aldinâ [gap: Greek word(s)] . Ammonius et Moschopulus distingvunt, [gap: Greek word(s)] qvaevis intestina; [gap: Greek word(s)] , intestina boum adpellantes. Receperint igitur Latini vocabulum Cholades, uti alia extera plurima, in suam civitatem; Sed, qvod temeritas et inscitia descriptorum correctorumqve e veteribus libris ejecit, substituto alio adfini et magis usitato: de qvo facinore scaevorum hominum, qvi scripta a veteribus more majorum, hoc est, venuste, eleganterqve et minime ad captum seqviorum aetatum corruperunt, vocesqve puras et Latinas e finibus lingvae expulerunt obliteraruntque, deqve negligentia majorum qvi ejusmodi vitia semel recepta, cum tamen ab ingeniis et eruditione satis instructi essent, foverunt, tot qverelae eruditorum leguntur. Favet meae, veterem scripturam


page 336, image: s374

fuisse choladas, conjecturae praeter summam cum edito adfinitatem, istud Prudentii solenne, qvod in vocabulis Graecis syllabas, qvantumvis breves, propter accentum, consvetudine sui seculi, producat, et contra corripiat longas, Eam satis, spero, probabilem reddidi aeqvis censoribus; iniqvis hoc est familiare, [gap: Greek word(s)] , ut loqvitur Empedocles apud Clem. strom. V. h. e. velle dominari veritati suâ incredulitate, et nihil nisi qvod ipsi faciunt dicuntqve, rectum putare. [gap: Greek word(s)] .

II. ANIMADVERSIONES AD D. CHRISTOPHORI OROSCII Annotationes in Interpretes Aetii Medici praeclaris simi excusas Basilae ao. 1540. apud Rob. Winterum in 4to. [Ad eas remittit epistola XXX, pag. 97.]

PAg. 1. ad lib. 1. cap. Si horum saporum) I. B. Montani versio.

Pag. 2. l. 2. Ad haec etiam) concordat Cornarii versio.

Ib. lin. penult capite 3.) Imo 6.

P. 3. Abrotannum ustum) Montan. Ib. lin. 27. cap. 317.) 307.

P. 31. n. 60. In qvam lectionem nobis magis inclinat animus) sed male. Rectum enim est [gap: Greek word(s)] , non. [gap: Greek word(s)]

P. 32. n. 62. [gap: Greek word(s)] ) supra Cast. 8.

P. 33. n. 64. [gap: Greek word(s)] .) leg. [gap: Greek word(s)] .

P. 39. n. 76. [gap: Greek word(s)] ,) id est, vocatur etiam prasoides) [gap: Greek word(s)] , porrum est: [gap: Greek word(s)] , marrubium. Futilis ergo tua castigatio est.

P. 42. n. 85. Eoqve magis depravatos fuccos augent.) Lapsus insignis.) Non est lapsus Montanus, sed tu qvi lapsum eum calumniaris. Interpretatur enim hîc non ea qvae tu adfers, sed seqventem periodum: [gap: Greek word(s)] etc.

P. 49. n. 101. legitur [gap: Greek word(s)] .) Hanc esse veram ejus loci distinctionem patet ex Aetii et Galenii [gap: Greek word(s)] :



page 337, image: s375

P. 50. n. 105. Error manifestus est. nam pro verbis [gap: Greek word(s)] , id est, vino diluto, vertit in aqva.) Non est error: secutus enim est Plinius alium praeter Diosc. avtorem, qvi in aqva dari semen junci tradiderat: sane Galenus [gap: Greek word(s)] exhiberi scribit: qvidni ergo alius, in aqva bibi, potuit narrare?

P. 58. n. 121. Legen dum esse censeo, [gap: Greek word(s)] .) Imo [gap: Greek word(s)] .

P. 62. n. 137. [gap: Greek word(s)] ) L. [gap: Greek word(s)] .

ib. n. 138. [gap: Greek word(s)] : id est: Illitum autem defessis inter acopa enumeratur. L. [gap: Greek word(s)] . Illitum autem artubus defessis.

P. 63. n. 144. [gap: Greek word(s)] ) L. [gap: Greek word(s)]

P. 66. Thomas Magistros, [gap: Greek word(s)] .) Phrynichi in Ecloge dictionum Atticarum ista sunt.

P. 67. l. I. Synesius in epistola) numero 37.

ib. lin. 8. Hesych. [gap: Greek word(s)] .) L. [gap: Greek word(s)] .

P. 70. n. 168. Addit et haec interpres de suo) e Diosc. l. 1. c. 122.

P. 71. n. 174. [gap: Greek word(s)] .

AD LIB. II.

Cap. 3. p. 93. n. 220. [gap: Greek word(s)] .) L. [gap: Greek word(s)] .

Cap. 13. p. 94. n. 215. [gap: Greek word(s)] ) L. [gap: Greek word(s)] .

Cap. 223. p. 117. n. 276. Codex graecus impressus vitiose habet, [gap: Greek word(s)] . Legerim ego, authore Oribasio lib. 2. c. 34: [gap: Greek word(s)] , id est pumex efficaciter.) Utraqve lectio potest tolerari. Smiris enim absterget: absterget etiam pumex.

AD LIB. III.

Cap. 29. p. 122. n. 307. Neqve tamen ignoro Aeginetam libro 9. cap. 4. (estqve forsitan mendosus locus) scrupulos qvinqve solum exhibere) drachmas qvinqve.

Cap. 93. n. 352. lin. 14. [gap: Greek word(s)] ) Haec sunt titulus seqventis in Aetio compositionis, et hinc removenda sunt.

Cap. 102. n. 362. pag. 131. [gap: Greek word(s)] ) Haec inscriptio est seqventis compositionis.



page 338, image: s376

Cap. 142. p. 142. n. 430. [gap: Greek word(s)] ) L. [gap: Greek word(s)] .

Cap. 177. p. 143. n. 435. [gap: Greek word(s)] ) L. [gap: Greek word(s)] .

ib. n. 437. [gap: Greek word(s)] .

AD LIB. IV.

Cap. 30. p. 150. n. 459. pro verbis [gap: Greek word(s)] , id est, post cibum: vertit inter epulandum. qvi error manifestus est et medicinae et graecae lingvae doctis.) Tuus est manifestus.

Cap. 61. p. 152. n. 469. [gap: Greek word(s)] (l. [gap: Greek word(s)] ) L. [gap: Greek word(s)] .) Hoc in suo cod. reperit Montanus, eoqve recte vertit, et inepte a Te carpitur. Tua avtem versio ad editam tuam lectionem non qvadrat. Pavlus l. 1. c. 61. habet [gap: Greek word(s)] , sed leg. [gap: Greek word(s)] ; qvod adparet e versione Torini et Cornarii. [gap: Greek word(s)] qvi facile avgetur, subito crescens.

Cap. 64. p. 157. n. 484. [gap: Greek word(s)] ) L. [gap: Greek word(s)] .

AD LIB. VI.

Cap. 2. p. 167. n. 520. [gap: Greek word(s)] ) L. [gap: Greek word(s)] .

Cap. 24. p. 175. n. 541. Seminis porri drach. 1.) Aetius, [gap: Greek word(s)] L. am. id est, Seminis Marrubii drach. 1.) Hoc probem, prae marrubio.

Cap. 55. p. 176. n. 550. [gap: Greek word(s)] ) L. [gap: Greek word(s)] .

Cap. 90. p. 179. n. 564. [gap: Greek word(s)] ) L. [gap: Greek word(s)] .

AD LIB. VIII.

Cap. 63. p. 211. n. 684. [gap: Greek word(s)] .

Cap. 65. p. 212. n. 693. Omisit totam descriptionemme die amenti [gap: Greek word(s)] appellati.) Non omisit: extat enim haec f. 58. 59.

AD LIB. IX.

Cap. 2. p. 215. n. 705. Annotationen 34. [gap: Greek word(s)] verbum Latinis esse, velut ex repletione cibum fastidire.) Est tamen etiam esse anx um, inqvietum, varie jactari. Cibi fastidium hîc non habet locum.

Cap. 5. p. 217. n. 716. Cum cremore psillii) diluto, voluisti scrbere.

ib. p. 222. mixta excipe in palmulis contussis, et utere.) Passis, debuisti reddere.

AD LIB. XVI.

Cap. 70. p. 328. n. 1188. [gap: Greek word(s)] .



page 339, image: s377

Cap. 85. pag. 322. n. 213. [gap: Greek word(s)] .

Cap. 105. p. 337. n. 1233. [gap: Greek word(s)] .

Cap. 107. pag. 338. n. 1236. [gap: Greek word(s)] ) L. [gap: Greek word(s)] vel [gap: Greek word(s)] .

Cap. 114. p. 339. n. 1238. Manifestus error, tum nulla sit species aegyptii cymini.) Imo est: adi Diosc. l. 3. c. 68.

III. E litteris ad D. Jo. Georgium Macasium, Medicum Zvviccaviensem, scriptis Altenburgi die XXV. September. anno CICICCLII. [ epistola paginave.] S. P. Excellentissime Dn. MACASI.

TArdius ad Te redit libellus tuus: notas enim Oroscii in interpretes Aetii, Joh. B. Montanum et Cornarium, nunqvam visas ante, a capite ad calcem percurri, et cum versione utraqve Latina Montani et Cornarii contuli. Possumus avtem hodie notis iis carere, qvod omnia, qvae Oroscius e Cod. mscr. Hispanico, qvi locis nonnullis plenior fuit Italico, qvo Montanus; et Germanico qvo Cornarius usus, adducit, Cornarius versioni suae posteriori, ed. ao. 1542. inseruerit et tam suam qvam Montani emendaverit sic, ut ad verum Aetianae medicinae intellectum nihil nunc desit. Meminit hujus censoris suae versionis Cornarius in Praef. edit. post. Sed non nominat. Ille in Montanianâ recte qvam plurima animadvertit; sed est tamen excusandus Montanus, qvi in vitiatum Codicem inciderat, et aliud reddere non potuit, qvam qvod scriptum repererat. Oroscius qvia Cod. pleniorem emendatioremqve nactus fuit, hanc partem felicior utroqve Interprete, non ideo doctior censendus est. Videor, qvod ipsi qvoqve Cornario visum fuit, malignum hominis ingenium, et Italis Germanisqve iniqvum, subinde deprehendere; notaviqve ejus aliqvot errores, qvos in caput aliqvod libri VI. Variarum mearum constipaturus sum. Castigat. 6. corrigit veterem interpretem Dioscoridis de anchusa apud Pandectarium, qvi est Matthaeus Silvaticus. Ille, Radix ejus redarguit et stypticat, inqvit: Oroscius loco verbi redarguit,


page 340, image: s378

jubet legere adstringit. Atqvi rectum est [gap: Greek word(s)] redarguit. Latinis enim medicis redarguere est adstringere, reprimere. Appullejus 1. de herb. c. 123: Est communis virtus herbae (sempervivi) constrictiva sive redarguens, a Graecis stiptica adpellata. Eadem significatione usurpat c. 72. 101. 103. Coelius l. 1. tard. c. 4. 1. acut. c. 17. Observavit etiam seculo rudi barbaroqve Simon Jan. in Synonymis: Redarguens virtus est styptica, repercutiens: qvae verba repetit Pandect. c. 600. Manum igitur continere debebat, nec attrectare tanqvam putridum, qvod erat sanum. Castig. 15. simili inscitia peccat, dum qvod Aetius cum Galeno scripserat, aconitum esse accommodum exesioni seu putrefactioni, si qva eâ opus, extus vel circa sedem, [gap: Greek word(s)] : ipse ad os refert legendo [gap: Greek word(s)] . Qvis adeo stupidus, ut venenum medicamentis ad oris vitia ammisceat? Castig. 3. reprehendit Montanum, qvod [gap: Greek word(s)] a Galeno dictum de cucurbita sicca, etiam de radice anethi intellexerit; eam nim. ustam cum cucurbita usta eandem habere virtutem, statuens. Recte Montanus hoc; radix enim anethi nisi usta nihil faciet, ad ulcera humida, qvae strenuam exiccationem et mordicationem reqvirunt; et sic Galenum intellexit etiam Serapion; Dioscorides qvoqve cinerem anethi [gap: Greek word(s)] dicit, et Galenus 6. de s. m. fac. anethum, sed ustum, ulceribus humidis mollibusqve conferre dicit. Qvid ergo vapulat Montanus, si dixit idem? Castig. 18. bis peccavit, et qvod [gap: Greek word(s)] scripsit, cum deberet e Dioscor. [gap: Greek word(s)] ; et qvod vertit, vim adstringendi, cum juxta lectionem suam deberet, laxandi. Castig. 60. male probat lectionem sui Codicis, [gap: Greek word(s)] . Rectum enim est [gap: Greek word(s)] ; qvippe seqvitur, ut et folia ejus in cataplasmate imposita vulnera glutinent. Facit enim hoc cistus, de qvo ibi, non frigiditate, sed vi adstrictoria. Castig. 56. smegmata apud Plinium inepte exponit scopas. Nusqvam reperitur ea significatione [gap: Greek word(s)] , qvod in Graeco avtore, qvisqvis fuerit, legerat [note: Plinius.] Nim. non observavit Plinii errorem circa [gap: Greek word(s)] avtoris Graeci; hunc vitate debuit et indicare, non adstruere, imponendo vocabulo [gap: Greek word(s)] significationem smegmatum, qvam nemo ei imposuerat, Scopas habere pro smegmate plane est [gap: Greek word(s)] . In Plinio vel mille locis tales circa Oraeca alucinationes notarunt docti; fortassis etiam


page 341, image: s379

hanc de usu virgarum seu surculorum Osiridis, qvi ad scopas utiles sunt: qvomodo ad smegmata, nondum qvisqvam docuit. Castig. 75. non intellexit marrubium esse [gap: Greek word(s)] ; porrum autem [gap: Greek word(s)] , et [gap: Greek word(s)] . Deinde nec [gap: Greek word(s)] simile esse [gap: Greek word(s)] dixerant Galenus et Aetius sigurâ, qvod Iste putat, sed colore. Castig. 85. injuriam facit Montano, quasi minus recte verterit [gap: Greek word(s)] Actii, deficubus. Non enim vertit Montanus verba, [gap: Greek word(s)] : Sed haec, [gap: Greek word(s)] . etc. Intermedia vero illa de pediculorum ex esu ficuum proventu omittit, qvia non erant in Cod. Italico. Castig. 105. taxat Plinium, qvod semen junci tostum et in aqva potum sistere alvum scripserit, cum tamen Diosc. exhibere jusserit [gap: Greek word(s)] , cum diluto vino. Verum non est iste error; Plinius enim alium avtorem hîc seqvitur, non Dioscoridem: et solet saepissime variorum avtorum, etiam contrarias sententias, tanqvam unius, miscere. Habuit igitur aliqvem, qvi cum aqva exhiberi semen junci scripserat, uti Galenus et Aetius, id cum vino bibi. Castig. 137. ignoravit qvid esset [gap: Greek word(s)] : sic enim legendum. Vertit, vas aperire; atqvi significat colare, excolare. [gap: Greek word(s)] hac significatione est apud Aetium, ubi de oleo ligustrino. Ibid. pro [gap: Greek word(s)] legere debebat [gap: Greek word(s)] Castig. 459. manifestum impingit. Significare enim istud [gap: Greek word(s)] , inter cibos, super cibis, über dem essen/ patet e Paulo l. 2. c. 37. ubi vinum aqvosum [gap: Greek word(s)] sumtum prodesse dicit, h. e. inter cibatum, statim cum coeptus est cibus sumi. Castig. 469. qvod in suo Cod. reperisset, [gap: Greek word(s)] reprehendit Montanum, qvi vertit, capillos in capite facile avgmentabiles habet. Peccat bis: 1. qvod lectionem falsam pro vera arripuit. Vocula enim [gap: Greek word(s)] nusqvam legitur, estqve [gap: Greek word(s)] , nihil significat, nec qvod Ille putat, boni habitus. Et qvinam erunt pili boni habitus? 2. qvod veram non vidit, qvam habuit Cod. Montani, et qvam ex ejus versione divinare potuit, [gap: Greek word(s)] , qvi facile, celeriter augescit; est apud Theophrastum. Scaliger in Catalecta: Grandia poma, inqvit, [gap: Greek word(s)] vacantur. Castig. 730. plane pueriliter errat, dum [gap: Greek word(s)] , vertit, palmulas contusas; debuit passas. Melius multo fecisset, si cum Coelio l. 1. tard. c. 8. et Plinio, ipsam Graecam vocem retinuisset patetas; recepta enim jam est in Civitatem Latinam. Castig. 1238. scribit, nullam esse speciem


page 342, image: s380

AEgyptii cymini nimis confidenter vero hoc, et imperite. Ecce enim Diosc. l. 3. c. 68. post AEthiopicum cyminum tanqvam [gap: Greek word(s)] sev omnium praestantissimum nominat [gap: Greek word(s)] . Plin. l. 19. c. 9. l. 20. c. 15. AEthiopicum, Africum, AEgyptium, Thebaicum. AEgyptianum, vocat inter exposit. med. simpl. Elhavi c. 618. Ex hisce de notatore isto Hispano judicare potest qvisqve.

IV. Annotatiuncula ad Jo. Cotovici Itinerarium, cujus mentio fit epist. XXXIV. pag. 106.

Pag. 7. Juxta Amphitheatrum sepulchrum visitur tali inscriptione: MANILIA, etc. Aliud ibidem: VLPIAE ATHENIA DVL. HERACLI PA. SOCR. B. M. P.) Legam: ATHENAIDi VLpius HERACLIda (vel, HERACLIanus PAter.

V. Animadversiunculae in Varias observationes Marsilii Cagnati, ad qvas respicit epist. XLIII. pag. 121. et epist. XLIV. p. 125. 126. Libr. 2. cap. 13. pag. 545. parte 2. tomo III. Lampadis Criticae Gruteri:

Galenus primi libri de articulis textu 30. inqvit: [gap: Greek word(s)] . qvae verba satis perspicua sunt. Tamen Vidius vocem [gap: Greek word(s)] , i. e. IRACUNDIAM qvae in vulgg. antiqviorib. exemplaribus legitur, interpretatus est OBSIDIONEM, tanqvam legendum putaverit [gap: Greek word(s)] , etc.) Vera lectio est [gap: Greek word(s)] . continuae enim et pertinaces vigiliae non minus extenuant corpus, qvam fames avt moeror diuturnus. At cum etiam nimia Venus et freqventior coitus corpora resolvat et extenuet, videndum an legi possit, qvod edito esset propius, [gap: Greek word(s)] Hippocrates 2. [gap: Greek word(s)]

Ibid. paf. 546. lin. 22: Sic est [gap: Greek word(s)] .) Istud huc referri neqvit: potius [gap: Greek word(s)] .

Ibid. lin. 24: Propterea omnis mendi suspicio in [gap: Greek word(s)] auferenda videbatur.) Graecum tamen non est [gap: Greek word(s)] , nec [gap: Greek word(s)] : ergo nec [gap: Greek word(s)] .



page 343, image: s381

Lib. 3. cap. 17. pag. 597. lin. penult. Idem AElianus lib. 2. var. hist. narrat Annicerin Cyrenaeum vocatum; nam Aristippi Cyrenaei placita aliqvando coluerat, etc.) Ob hanc rem non Cyrenaeum eum, sed Cyrenaicum vocasset AElianus.

Ibid. p. 598: Oportuit Annicerim Platone multo inniorem fuisse: nam secundus ab Aristippo numeratur; audivit enim Paraebatem, qui ipsum audivit Aristippum Platonis aeqvalem et condiscipulum.) Anniceris philosophus Paraebatae discipulus, a qvo [gap: Greek word(s)] , alius fuit et junior qvam Anniceris Cyrenaeus [gap: Greek word(s)] : hunc in Platone memorat Laertius, illum in Aristippo. Ambos confundit h. l. Cagnatus.

VI Annotatio ad locum Prosperi Aqvitanici (seu qvicunqve auctor est) in praefatione libri de promissionib. et praedict. Dei, [gap: Greek word(s)] Basileaeper Henricum Petri anno 1538. in 4to editi, cujus praefationis maxima pars abest ab edit. Basil. Colon. Duac. et a Bibliotheca Patrum Coloniensi, ac fortasse et a ceteris: Nam principium ibi tantum est editum.

[Meminit adnotatiunculae hujus epist. XLIIX. pag. 133. et XLIX. pag. 134.]

Habes CANDALISTARUM loco geminos Rebeccae mystice ludentes; habes David coram arca saltantem; et nudatum in passione Christum coram servis et ancillis suis illa ipsa sua historia exhibentem.) Lego, scandaristarum, vel scindaristarum. [gap: Greek word(s)] , talictrum, digiti medii in nasum inflictus, i. e. impulsus, qvalis per lusum solet fieri.



page 344, image: s382

VII. Annotatiunculae ad Matthaei Vindocinensis Tobiam: quarum meminit epistola LXXXIII, pag. 211; insertis quibusdam Barthianis et Daumianis.

Abbatem vocant Codd. Puteanus, Thuaneus, alii. Reines.

V. 19. Cui Solis radius, cui praesul auunculus) Praesul auunculus fuit Gocius, Jocius, Joscio. Chron. Norm. Rob. de Monte anno 1067. 1074. Reinesius.

V. 20. In pastore fuit, in dominante cliens.) Barthius edidit minor. Rectum est [gap: Greek word(s)] cliens: toties enim apud hoc genus scriptores jacet pro ministro, famulo. Reines.

V. 25. Hunc rea mors rapuit) Rea, id est, noxia. Reines.

V. 45. Vos vos vestra precor plantatio, vester Amiclas.) Nomen pauperis. vide carmen Nicolai Rivalensis in notis Picardi ad Gulielmum Neubrig. p. 736. Barthius. Petr. Damianus de contemtu sec. c. 7: Croesum et Amyclum opponit: illum aureos, hunc milium munerare. Reinesius.

V. 2142. Quae tibi dat Turonis metra Vindocinensis, alumpna Perlege Parisius, Aurelianus habe.) Ita edidit Joh. Heringius. Reines. Aurelianis. Cum Reinesio facit Editio Lugdunensis Anno 1505. quae [gap: Greek word(s)] Aurelianis servat et statim sex disticha ponit quae in editione Heringiana pag. 95. omissa sunt. Sic et Everhardus in Laborintho:

Doctrinae fornax fuit Aureolanis, alumna
Autorum Musae fons, Heliconis apex. Daumius.

VIII. Notae ad S. ALDHELMI Poetica Moguntiae 1601. excusa, insertis Notis Barthianis. [Meminit earum Epistola LXXXV. pag. 217.]

Pag. 44. Libro AEnigmatum, Tetrasticho XX. * de perna) Pinna est, [gap: Greek word(s)] , concha qvae avrea lanugine comat; ea vero in lanae modum netur. vocatur haec [gap: Greek word(s)] , scil. [gap: Greek word(s)] .

P. 44. in Pentasticho VI. v. 3. Tempore personas, et jus servare solemus) ubi Barthius adscripsit legendum Temnere; suprascripsit Reinesius. Tempner.

P. 53. in Heptasticho 7. v. 3. de Ciconia: Voce carens tremulo nam


page 345, image: s383

faxo crepacula rostro) L. conqvaxo (conqvasso) crepacula rostro.

P. 54. Heptastich. 12. De [note: plus poterunt, etiam particulis haec sunt adjutoria socianda)]Famfaluca) e Graeco [gap: Greek word(s)] .

P. 57. Heptastich. 17. de Elleboro: Concilio similis sic cocti murice rubro) L. conebylio s. bis cocti. Sic Alcimus l. 6.

Mox: Purpureus stillat sangvis de vertice guttis) L. Purpureis.

P. 63. Enneastiche IV. Crismal vel Crismarus.) Chrismarium. Greg. Turonens. l. 4. de Miracul. S. Martini c. 32.

P. 64. Enneasticho V. de Castore, v. 8. Membra medens, pestemqve lucemqve resolvo necantem) Barth. pestem lucemqve, deleto priore qve. Reines. pestemqve luemqve.

Ib. v. 9. Libris conrosis et cortice vescor amarâ) Nim. Salicis.

Ib. Enneast. VI. v. 3. Atris haud perdens oculorum lumina [note: L. prius. R. ]mantris) L. mandris, domibus.

IX. NOTAE AD THEODORUM PRISCIANUM

Edit. Basil. Frobenianae 1532. in 4. qvarum mentio fit epist. CXXIII. pag. 299.

Lib. I. c. I. p. 8. Si qvis igitur in sene et qvantulaecunqve scientiae hanc simplicem curationis viam inlaboratamqve miratur) L. insemet. Barthius. [gap: Greek word(s)] sene bene habet: loqvitur enim Theodorus de se, et modeste qvantulaecunqve scientiae hominem se nominat Reines.

Cap. VII. p. 14. Coloqvintidos interionis unc. 1.) L. interioris. Barth. Interion est [gap: Greek word(s)] Graecorum Galeni, Diosc. Aetii, Scholiast. Nicand. Alex. v. 249. Reines.

Ib. Post beneficia itaqve harum purgationum qvae toto corpori prodesse C. VIII. p. 15. aut piper tritum cum oleo: similiter rutatum.) rutatum piper. Barthius. Qvis unqvam rutatum piper somniavit? Rutatum oleum vult, uti et lavrinum. Reines.

Ib. p. 16. et massando caput purgabis) pro in massam redigendo. Barthius. Imo massare h. l. est [gap: Greek word(s)] , masticare. vid. infra p. 39.

Reines.

Lib. II. cap. XI. p. 85. ut sunt Amphipolitae Philippi aut Herodiani, aut certe Sirii aut Amblii) Nomina haec non puto sana esse. Barthius.


image: s384

Qvomodo sananda sint, in Variis ostendi l. 3 Leg. Syrii Jamlichi. Reines.

[gap: errata list]

image: s385

[gap: errata list]

image: s386

[gap: errata list]

FINIS.