12/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization


image: as001

ERYCII PVTEANI EPISTOLARVM RELIQVIAE. CENTVRIA V. et Postrema. LOVANII. Ex OFFICINA FLAVIANA. oo. IC C. XII. [gap: illustration (Motto: INGENIO ET LABORE)] Cum Gratia et Privilegio.



image: as002

[gap: blank space]

image: as003

ILLVSTRISSIMO V. HERMANNO A BVRGVNDIA, BARONI FALLESIO, VERO HEROI ERYCIVS PVTEANVS Dedicat Consecratque.

NON omnes fortassis quod facio, Illustrissime HEROS, pari judicio excipient: ut non omnes pari mentis scintillā accensum pectus habent. Sed facio, quod generose possum; et te, velut instinctu quodam Numinis, inter ingenii mei Patronos munusculo isto scribo. EPISTOLARVM RELIQVIAE sunt, re et argumento variae, stilo et charactere Atticae; et, nisi nomen obstet, reliquo etiam apparatu meliores. Cur tamen extollam? quia RELIQVIAE, effugere vilitatem titulus non potuit, nisi illustri penitus tutelā assurgeret: nec ego placere tot ingeniis curiose occupatis, nisi inclytum aliquod in hoc limine nomen legeretur. Tuum igitur debuit: tuum, id est, singulate: tuum, quod a BVRGVNDIACIS acceptum


image: as004

Principibus, Majoribus tuis, quia Aeternitate stipatur, magnum te indicat; sed quia tu geris, magnum ipse facis. Non omnes profecto sola Fortuna, aut sors nascendi aequat: multum hīc ingenium, amplius Virtus agit. Caelum quoties intueor, stellarum quosdam velut gradus distinguo; quoties universam mundi hanc machinam, concludi et librari a caelo terram, et maximo tamen discrimine atque intervallo dissidere: sic et mortales quosdam Natura, nunc mater, nunc noverca, plerosque aut industria, aut ignavia separat, alios caeli, ut sic dicam, filios, alios terrae. Ergo Caelum terrae quantum praestat! et homo quantum homini! Hoc sane in aliis alii, in te Belgae potuimus discere, aut certe Virtutis, Doctrinae, Nobilitatis splendorem ignorare, quo refulges, caelique imaginem repraesentas. Etenim tria potissimum mala seculi cujusque solent felicitatem obducere: Vitium, Ruditas, Vilitas: a quibus et nupera rebus ingeniisque Belgicis calamitas venit; cum non parum Fortunae placeret, siquis lucentem familiae ignem otiosis saltem penetralibus abscondisset. Sic quia miseriarum quādam illuvie generosam animorum aemoenitatem Bellona obruebat, morum passim faeces, sordes, limum invexit: imo quo facilius miseri essemus, mali, rudes, ignobiles facti sumus. Neglecta Virtus, in suo


image: as005

regno servitutem invenerat: proculcata Doctrina, non poterat nisi cum malā Fortunā habitare: denique ignorata Nobilitas, et ingenti temporum umbrā septa, vix extra squalorem erat. Sed nostrā, et alienā culpā splendor ille Majorum alibi labefactatus est. Noctem Belgis fata seculi dederant; nubes ipsi adjecimus. Bene tamen est: benigna vis caeli ex parte vicit injuriam: astra ostendit. Vidimus, velut e procelloso mari, et profundā caligine, fulgentem Perseum et Andromedam, id est Optimos Serenissimosque PRINCIPES nostros: vidimus Cynosuram et Helicen, id est Pietatem et Clementiam PRINCIPVM: vidimus inter alia deinde lumina, te quoque Illustrissime HEROS, tergemino quodam radio emicantem, Virtutis, Doctrinae, Nobilitatis. De hac primum breviterque dico, et illis te maxime comparo, qui te nobis, seculo, posteris dederunt, a fonte et origine maximi, a stirpe et radice inclyti. Sed fontem petere, remotum est; radicem scrutari, longum est: velut per rivum illabar in hunc amnem; in proximā quasi lineā et ramo genus tuum arbitrabor. PHILIPPVM BONVM Burgundiae Ducem, Belgarumque Principem nemo ignorat: PROAVO IOANNE Galliarum Rege, AVO PHILIPPO Audace, Patre IOANNE Intrepido natus, ipsā appellatione in Virtutum omnium


image: as006

exemplum venit. Hic filium BALDVINVM, Illustrissimi animi Heroem, Proavum tibi dedit, Africanā expeditione, cui a patre fuerat praefectus: mox bellis a CAROLO AVDACE, fratre gestis, nobilem. Accessit et conjux regiae stirpis, MARGARITA, IOANNIS EMANVELIS Belmontii Toparchae filia, quae et maritum et nuptias, nisi inclytas invenisset, illustrare poterat; nisi opulentas, ditare. Sic vero BALDVINVM evehere FERDINANDVS V. Hispaniarum Rex voluit: quasi gloriosius etjam PHILIPPO AVSTRIO MAXIMILIANI Imperatoris Filio Filiam jungeret, si Avunculum ejus magnum iisdem sceptris miscuisset. Tu Illustrissime HEROS stemma tuum nosce, et exsurge. FERDINANDVS III. Rex Castellae et Legionis, rebus etiam praeclare gestis magnus, e BEATRICE conjuge, quam alii Imperatoris, alii Brabantiae Ducis filiam faciunt, sex liberos tulit: ALFONSVM, FREDERICVM, EMANVELEM, PHILIPPVM, SANCTIVM, et HENRICVM. Ex his EMANVEL rectā et legitimā serie stirpem tibi fecit: IOANNEM EMANVELEM Ducem Panafielis genuit: ille HENRICVM EMANVELEM Comitem Lintrae: is FERDINANDVM EMANVELEM: hic IOANNEM MARGARITAE Patrem. Magni isti omnes, et Regno digni fuźre: qui nec in sequiori sexu defecerunt. Avus tuus, Pater, Tu secuti, pari


image: as007

et succedaneā majestate animi, atque familiae splendore: nisi quod in te tamen haec Fortunae, sive Naturae dona Sapientiae quoque studium vehementius commendavit. Nunc igitur ut tales fuisse Majores tuos credamus, et Virtus et Doctrina tua faciunt, quibus inter Belgas resplendes. Vt perfectissimam Virtutem possideres, Doctrinae thesauris instruxisti pectus; et ut scires omnia, faceres optima, unicam vitae normam Virtutem habuisti. Hinc, quod rarissimum est, in te videmus: caelum sine nube, ignem sine fumo, lucem sine umbrā. Sequuntur et hanc felicitatem animi mores suavissimi, sermo cultus, ridentes Gratiae, oris corporisque conformatio Heroica, cum dignitate venusta, cum majestate blanda. Vt paucis dicam; in ipso illo vultu tuo Nobilitas relucet, et quicquid Majores fuźre; relucet Virtus, et quicquid tibi uni debes; relucet Doctrina, et quicquid industria magnitudini adjecit. Omitto Generositatem animi et simul Modestiam, Prudentiam et Candorem, Solertiam et Fidem, Fortitudinem et Humanitatem: quas omnes aliasque partim Nobilitatis, partim Virtutis, partim Doctrinae comites habes, neque jactas. Vt pedissequae aliorum siderum quaedam stellae sunt, quas curiosior et vitro adjuta acies detegit: ita non omnia Heroicae mentis ornamenta in omnium statimoculos


image: as008

incurrunt, sed quaesita et observata. Ad summam igitur, ut intelligeres, quis ipse esses, negotium tibi cum Musis et Sapientiā fuit; et ut esses, quantum dare Majores potuźre, spretā ignaviae dulcedine, et voluptatis illecebrā, Herculis Prodicii semitam, a primis statim annis ingressus es et calcasti. Quid amplius? te tibi, te stirpi, te seculo gratulor: et nunc ornare Doctrinam tuam, Virtutem, Nobilitatem munusculo isto audeo, quod et ingenii mei facilitas, et stili familiaritas fecit: vile quidem, si magnitudinem tuam respicis; non vile, si quae ipse ingenio stiloque agis; utroque non facilis tantum, sed felix; non familiaris tantum, sed accuratus. Quia de humanitate tuā dubitare non possum, quocumque signo explicare affectum meum volui, et Musarum in te munia venerari. Istis ut Auctor placeat, librum hunc admittes; ut liber placeat, Auctorem amabis. Lovanii, VII. Kal. Maii. oo. ICC. XII.



image: as009

[gap: content list]

image: as012

IN E. PVTEANI V. C. EPISTOLARVM RELIQVIAS.

MVSAEAE PVTEANE Sol Palaestrae,
Pure dulcisonae medulla Suadae,
Quam velim Dapibus tuis fruisci!
Illis, queis Medioxumi Infimique
Divi prae Ambrosiā frui laborent.
O parvi fierem gregis pusilla
Pars, qui purpurei decora Veris
Dona murmure bombilante carpit!
Non me jurgia, non acerba duri
Regis dicta; neque haec neque illa mensae
Monstra vel digitum movere quirent,
Ni tui sapidi favi, tuae inquam
Mentem RELLIQVIAE meam replessent.
Sed haec optio nonne luculenta est?
Annon ambitiosa? sed profecto
Frustra. Namque aliis parata Coena est,
Formosis, lepidis, tenellulisque,
Blandis, molliculis Diis, Deabus.
Quam velim dapibus tuis fruisci!

A. F.

[gap: errata list]

page 1, image: s001

EPISTOLARVM RELIQVIAE.

EPISTOLA I. Bruxellam. REMACLO ROBERTIO, V. N.

VENIRE jam cupio, Vir Amice, et vel apud te esse, ut honestissimā hilaritate tuā dolorem meum leniam. Amisi enim Parentem optimum: unum illum, ad quem reflectere cogitationes poteram. Et amisi eo tempore, quo maxime fulcrum illud res et rationes familiae requirebant. Ego ad molestias jam vocabor, ut debita, ut credita inspiciam, et totam hereditatem primus liberorum componam. Liberi quoque esecundis nuptiis sunt, et superstes noverca: quae, ut ego non querar, nunquam olim tam bona fuit, quin malam Sapientes vocaverint. E maternis bonis, quorum hactenus penes patrem usus fructus fuit, aliquid peculio meo accedet: sed hac portione velredimere mihi a vitam parentem velim. Quantum ei debeo? Primum me genuit, educavit honeste, in litteris aluit; imo ut magis affectum suum promeret, linguae Latinae principiis et praeceptis puerum domi imbuit, et negotiis suis tantum detraxit, quantum ad dere filio potuit; ut verum affectum testaretur. Sic nec loqui, necscribere possum, nisi ut parentem cogitem. Dolor vero inter istas cogitationes obrepit, et dulci quadam


page 2, image: s002

pietate fovetur. Scio hominem fuisse, id est obnoxium communi legi: scio patrem fuisse, et naturae quodam ordine filio praecessisse. Sed eadem ista ad infirmitatem animum reducunt. Nam hominem lugere, humanum est: parentem, pium est: sic et humanitate, et pietate morbum meum excuso. Sed ut dixi, veniam; et te videbo, uti convalescam, Die Solis aut Lunae adero. De curru nolo te molestias sumere, hīc sumam. Vale. Lovanii, III. Non. Februarii. oo. ICC. XI.

EPISTOLA II. Mediolanum. IO. BAPTISTAE SACCO, V. C. Senatui a Secretis.

SVAVEM aliquam petis Epistolam? hanc mitto; etsi paene praeter nomen nihil est, quod mittam. Nomen ipsum Epistolam faciet, et pro affectu scriptio erit, compendio quodam verborum adstricta. Non multum, qui amat, loquitur, sed suaviter; et collecto in paucissimas voces pectore, mellitum aliquem sensum concinnat. Ego Amo, ego colo SACCVM meum, ideoque imitor: et quia imitor, sacro oris verecundi silentio utrumque velim, quam strepitu testari. Quorsum deliciae? Amor cultusque suavitatem a naturā suā habent, et adscititium omne verborum condimentum facile spernunt. Gratiae ipsae nudae sunt, et tota illa familia Amoris. Itaque solus affectus DVLCEM satis hanc epistolam reddit, ne novum nectar adjungam: imo edulcare epistolam videar, si adjungam. Bonus in amicum affectus mero Amore dulcis est, id est, suo igni calidus est, et calore suo dulcis: cum, ut Aristoteles


page 3, image: s003

in problematis ait, [gap: Greek word(s)] . Sic igitur qui subjecto verborum calore animum imbuit, ut accendat, eundem obfuscat. Dulcia enim minus dulcia, cum calida, quam cum refrigerata; nisi me ejusdem Philosophi Quaestio fallit: [gap: Greek word(s)] ; Non excutiam Naturae hoc secretum (Clarissimi SEPTALII Provinciam novi:) sed a bono AFFECTV audebo eloquii illas flammulas arcere. Ac sane superioribus meis epistolis nonne verbosus saris? AMATAM misi, BLANDAM, CANDIDAMQ. supellectili quadam muliebri et mundo pariter instructas. Loquuntur nunc etiam, et responsum flagitant, ne semel molestae sint. Haec DVLCICVLA est, et superiorem omnem nauseam extinguet. Vale et vive dulciter, Lovanii. XIII. Kal Septiles, oo. ICC. VII.

EPISTOLA III. Bruxellam. PETRO ROSAEO, Iurisconsulto.

NVPER epistolam tuam accepi, et in brevi tabellā geminam imaginem libavi, Amoris et Eruditionis. Ille prolixus est, et qualem pauci promunt, candidā benignitate relucens. Haec etiam me tacente loquitur, et in tetrico illo foro vultum illibatum servat. Iunxisti olim severioribus in Academiā studiis contemptam plerisque Philologiam; et nunc quoque, inter quotidianas litigantium sordes irasque, unus, aut cum paucis, has amoenitates sectaris. Facis, ut qui Litteras negligunt, summum te Iurisconsultum fateantur: qui colunt, maximis Reipub. muneribus destinent. Exsurge aliquando, et clarissimo exemplo


page 4, image: s004

publicum studiorum morbum corrige; ut laetam puramque Astraeae faciem intueamur. Ego hīc attollere moestas Iovis filias conatus sum, et conor; atque in PALAESTRA BONAE MENTIS Iuventutem exerceo. Nosti opinor, institutum. Aut fallor, aut mox erunt, qui ore et stilo Eloquentiae litabunt. Athletae omnes in Ordinarios et Honorarios divisi sunt: illi praesentes, et in incude adhuc versantur; hi, ut nomen indicat, aetate, dignitate, doctrinā, provectiores, et tanquam fulcra, imo ornamenta aliorum. Vide, quid agam: rogare te quoque audeo, ut dare nomen velis, et inter Honorarios censeri. Insignes aliquot viri jam numerum hunc auxerunt; inter quos et MARCANVS noster, clarus ille Musarum Charitumque mysta. Onus nullum, nisi ut scitum Symbolumque Palaestrae dones, et perenne hīc quoque nomen tuum velis. Siquid etiam ex intervallo scripseris miserisque, in lucrum putabimus: nostrarum certe rerum omnium particeps continuo eris. Non diffiteor; ingenium tuum ambio, virtutes aestimo: nisi faciam, aut stolidus, aut malignus sim. ADERBA meus ex Italiā rediit, et nunc in unā tecum urbe agit. Si me amas, hunc amabis: dignum profecto intimā consuetudine tuā invenies. Iuvenis est acris ingenii, amussitati judicii, solidae elegantiae. Quod rarissimum est, amat Bonam Mentem. Omnia dixi: et ut obtineam omnia, tu me ama; nam in toto hoc meo amicitiarum censu velut aurum affectum tuum habeo. Vale mi ROSAEE, elegantiarum delicium, et COMVM longe jam auctiorem, paene alium, exspecta. Lovanii, Propridie anni oo. ICC. XI.

SESTIGIO tuo, defaecati judicii Viro, hīc ex intervallo fruor. Salutem ab eo dem addo.



page 5, image: s005

EPISTOLA IV. Romam. IVVENI AMICO ANONYMO.

COMPONE animum, et quiesce, mi Amice. hic praecipuus studiorum fructus est, sorti se aptare. Quid verbis velitaris, aut in rumusculos laboriosā ingenii fiduciā pugnas? siquid aetatis ac necessitatis vitio commissum, facilius apud te corriges, quam apud alios ex cusabis. Bonum te volo candidumque; ut medium ostendere unguem hostibus tuis possis. Vt bonus sis, hoc primum dispice, an malus fueris. Sed si fueris, desi isti, si agnoscis; et calumniae simul audaciam omnem frangis. Sane aliquid in moribus tuis nuper erat, quod reprehendi poterat: ego reprehendi. sed quo affectu, nunc judica. Redeunti ad Bonam Mentem conciliare Fortunam, quantum in me fuit, conatus sum, et adhuc conor. Confide igitur, et missis rixarum pipulis, dignum te conditione novā praesta, et bonorum votis. Illa jam parata et addicta est: tu cis paucos dies adsciscendus. Vale. Lovanii, Kal. Maii. oo. ICC. IX.

EPISTOLA V. Mediolanum. LVDOVICO SEPTALIO, V. C. Medico et Patricio.

DE silentio silentium esto: fulcere amicitiam nostram non cogitationis tantum tibicinibus fas puto, sed etiam scriptionis.

[gap: Greek word(s)] .


page 6, image: s006

Ipsam autem [gap: Greek word(s)] senium quoddam sanctissimis Affectuum sacris adferre, praeclarus ille morum Doctor testatus est. Ex Amore etiam iram nasci, animumque accendere, novum non est. Si praevalet amor, ignis igni accessit, et ardere incipiunt qui dilexerunt: sin ira, actum est; pelluntur hospites Gratiae; lis, contentio, feritas succedunt, et malorum caussae. Euripides bene:

[gap: Greek word(s)]

Tuam igitur nunc humanitatem veneror; cum irasci poteras, amare maluisti: nec ego vim amoris tui deprehedere poteram, nisi inimicum esse non posse perspexissem. Sed ut dixi, de silentio silentium esto. Suavissimae prothymiae Sacramentum renovo: et Candorem professus, in arbitrium tuum venio, Amorisque ditionem. Etenim nisi maximis tuis beneficiis deberem, deberem virtutibus, doctrinae, famae; deberem laboribus, quos felicissime per tot annos publicis rei Litterariae commodis impendisti, et impendis. De modo autem docendi meus ille ad mescripserat; talem esse, qualem ipse laudaveram, doctum, disertum, Graecā et Latinā elegantiā varium: quo mehercle si plures hodie uterentur, posset velad invidiam posterorum seculum nostrum efflorescere. Felices illos, quibus te audire contigit! atque hoc unum studiis meis deesse mecum ipse quotidie deploro. Somnium tibi meum placuisse equidem gaudeo. Fratris tui vulnus, Viri Optimi et immortalitate digni, tenerrimo affectu planxi. Vale. VIII. Kalendas Majas, oo. ICC IX.

Quid scribis, quid doceas, scire cupio, et quae frequentia CANOBIANAS Musas aestimet.



page 7, image: s007

EPISTOLA VI. Venetias. CORNELIO A BREDA suo S. D.

STIMVLVM jam redditum esse opinor: cujus et tu quoque pars es. Sed an tantum ego juris sumere debui? Placuit profecto Fabella tua: tu omnibus qui Fabellam perlegerunt. Sed quid? etiam nunc Fortuna tibi irata est; Italiam, et tuum tibi Principem invidet. Extra nubem vis loquar? A Matre in Belgium revocaris. Fluctuas? imperium est, et a Necessitate. Graves anni optimam matronam onerant: et his nunc morbus accessit pertinacior. ut res patrimonii extra damnum habeantur, praesentiā tuā opus. Quid hoc negotii sit, vide: deesse Matri non potes, nisi ut tibi desis. Et ego tamen invitus hoc ipsum scribo, quia morem gerere pietati non potes, nisi ut inde recedas, ubi libenter te esse scio. Quid agas? Res sic humanae sunt: et ut venti stationem mutant, sic Fortuna ludit. Matrem videre suave tibi erit: amarum, ab ipso votorum cursu abstrahi. Si redire statuisti, suadeo, prius Romam proficiscare, et vel obiter saltem lustres Vrbem, cujus alioquin nunquam desiderium concoquas. Vale mi Amice, et Patrono tuo cultum obsequiumque meum nuncia. Lovanii, Kal Quinct. oo. ICC. X.

EPISTOLA VII. Lovanium PETRO CASTELLIO, V. Amico, G. L. Professori Publico.

HVMANITER scribendi officium implesti, mi CASTELLI, et cum affectu, quem candor ipse tibi dictat. Sed ego negligenter jam calamo utor,


page 8, image: s008

negotio, quod nosti, impeditus, sic mora est, ubi pompam quisque aut quaerit aut ostentat. Ergo inter homines nunc ago: vota multorum ad me quoque traho, et cum insanientibus furo. Quid agas? magnis subsidiis litterae nostrae vindicandae sunt, ne infra pecuniam jaceant. Quid egerim vero, et quo fructu itineris molestiam subii, Imo quo absim (hoc enim itinere ipso gravius) coram exponam. Metam quidem vide; sed curro etiam in hoc circo, pulveremque colligo. Vt igitur abitum meum, et jam absentiam leniter feras, rogo. MAXIMILIANVM meum bona Hygeia jam respexerit. Voveo; et te quoque, Amicosque nostros salvos laetosque esse. DE FLAVIO addis: sed quid agam? Manus ceu ligatas habeo, et vix respiro, ut quod volo, faciam. Ergo si me amas, excusa. Et ne nihil agant, qui sine damno non otiantur, litigent: imo ut hoc possint, compotent. Reditum promitto, nec tamen suavissimae conjugi meae indico. Torquere cupidam brevi adhuc morā malo, quam promisso fallere, 10. BAPTISTA GOVBAVIVS contubernalis meus ordinare jam libellos et studia sua incipiat: cetera ego agam, ubi rediero, ut Musis placeat, et ex voto optimi Parentis vivat. Saluto suaviter SCHOLIERIVM, FLAVIVM, Palaestram quoque. Addo Reverendum, et exactae Eloquentiae Patrem WADINGVM. Vale. Bruxellae, A. D. Eiduum Octob. oo. ICC. XI.

EPISTOLA VIII. Bruxellam. V. A. ALOYSIO VEREYCKEN, Audientiario.

QVOD et meum munus, et publica ingeniorum utilitas suadebat, moliri coepi. PALAESTRAM, inquam, BONAE MENTIS: in quā Eloquentiae simul


page 9, image: s009

et Sapientiae studiis juventus imbueretur. Scripsi Leges, quas subjicere prudentiae tuae debui: conscripsi Palaestritas, in quorum et ille numero venit, quem ut maxime amares, honestissimis artibus consecrasti. Reliquum est, ut institutum istud meum probes, promoveasque; in quo hoc tantum ago, ut plures Principe Patriaque suā digni evadant; digni parentibus, a quibus aluntur. Quia vero sine praemio, sive honoris aliquo insigni, excitari ingenia discentium difficulter possunt; per Amplissimum Thesaurarium ROBIANVM Litteras, et Numisma aureum a Principe petii. Litteras, quibus PALAESTRA ista confirmaretur; et favorem speraret, si quis ex eādem cum Testimonio prodiisset. Numisma vero, quod Arbiter muneris sui velut insigne gereret. Petitionem meam honestissimam esse, res ipsa clamat; quam ut juves, te per Patriae commoda, et familiae tuae pignora rogo. Vale Amplissime Vir. Lovanii, Postrid. Kal. April. oo. ICC. X.

EPISTOLA IX. Lugdunum Bat. V. C. DANIELI HEINSIO, Orbis Delicio.

SICCINE utrumque nostrum consentit astrum, ut in adversissimis quoque pares simus? Quod fecisti, feci, et meo parenti exsequias ivi, post longum tandem morbum et saevissimos cruciatus extincto. Itaque tuum ut dolorem credam, meus facit; et ut meum feram, tuus facit. Sic facilius laesi de alieno judicamus vulnere; et negligere incipimus, quicquid soli non toleramus. Sed haec conditio mortalium est, Mori. Ipsa necessitas monere nos debet, ut quantum


page 10, image: s010

in leges humanae naturae Stoicorum peccat [gap: Greek word(s)] tanto constantiores vulgo simus. Viri est, post primas lacrymas exserere vultum, nec doloris voluptate decipi. Satis luxit, qui affectum suum ostendit; nimium, qui ostentavit. Solet haec ambitio infelicibus adhaerere, et ut tristitiam commendent, pulchram videri volunt. Sic non satis miseri, nisi et stulti sint. Non proscribo dolorem, sed tempero; ut lacrymas indulgeam, ploratum tollo. Graviorem mehercle casum facimus, si ferre non possumus. Tu te erige, et natum cogita, ut post parentem viveres: morbum cogita, quo liberari non potuit, nisi ut non esset, qui multum jam vixerat. Haec quidem, mi HEINSI, ita leges, tanquam mihi praecipiam. Nam quicquid scribis, passus sum. et in tuā Epistolā calamitatem meam vidi. Ergo quod mihi debui, amico, imo fratri dixi: sed ad me quoque redit, quicquid dixi. Tuum dolorem meum puto; et qui meum parentem moestissimus extuli, tuum lugeo. Tristis ero, quamdiu te sciero, Vale.

EPISTOLA X. FREDERICO CARDINALI BORROMAEO, Archiepiscopo Mediolanensi.

BENIGNITATEM tuam pro affectu veneror, quae in me absentem quoque effunditur: nec cujusquam tamen aut favore, aut studio provocatur. Praevertisti amicorum meorum vota, vicisti omne meritum meum: et ut tuus etiam essem, qui longin quus sum, confers honorem, quem petere sine ambitionis notā non poteram. Insigniter equidem actum mecum existimo: tessera data est, quā TVVM me profitear. Ergo


page 11, image: s011

hoc in primis gestio, apprimere ori pectorique signum, in quo auri splendorem admirabilis quaedam et plusquam humana benevolentia superat. Signum, inquam, quod hīc quoque divinas tuas virtutes loquatur. Veniat, veniat: ac sine vitio jam desidero et exspecto, quod mereri non possum, nisi aestimem, nec aestimare, nisi desiderem. Vnum nunc rogo, ut consecrari ingenii mei operam Bibliothecae patiaris; et siquid dignum Famā condam, Ambrosiano lucem auspicio videat. Vale Illustrissime et Reverendissime Maecenas. Lovanii, Postrid. Kal. April, oo. ICC. X.

EPISTOLA XI. Gandavum. CORNELIO LVMINEO AMARCA Suo.

REDIISSE te cum Hygeiā in gratiam laetor. Ac sane boni omnes solliciti in hoc periculo tuo erant. Hem! de me sic nonnulli censent? Rumorem sparsum tu quidem me auctore corriges: evo catus non sum. Ivit in Hispaniam MATTHAEVS SANDERIVS meus, ante paucos dies, et illi comes, SCHEPPERVS. Ab his originem (nisi fallor) haec fama traxit. Carmen tuum sic placuit profecto, utnihil melius in toto libello meo sit. et hoc subitum tibi! felixes, mi MARCANE: ac sane experiri audebo, quid cum accuratione scribas. Novam COMI editionem paramus: an ludere quidpiam lubet? HEINSII, doctissimi sine comparatione hominis in omni genere Litterarum; HEINSII, inquam, Musa etiam in hoc limine conspicietur. CAECITATIS CONSOLATIONEM hīc simul habes; quam mittere etiam prius debui. Sed quid est? Sic negligentiā, interdum pecco. De SCLOPO nescio quid paullo post submissurus


page 12, image: s012

sum. Arma, inquies, in hac quiete? ita, sed Studiosorum, qui bellare in Athenaeo nostro coeperant. Ergo SCLOPVS PALLADIS erit, et jam ab Auditoribus meis editur. Ita ludimus, suavissime amice, et docendi labores amoenitate aliquā distinguimus. Clarissimum VRIENTIVM nomine meo salutabis: quod ego pectus sic amo, ut complecti velim. Vale, et me aeternum dilige. Lovanii. VIII. Kal. Decemb. oo. ICC. IX.

EPISTOLA XII. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOVVIERIO, V. N. et A.

AD frugem redire incipio, et scribo. quo argumento? nullo. Ama hanc industriam; et mirare, fluere ex hoc calamo verba, rerum vacuo. Tamen si dignam chartā laetitiam nostram censes, heri apud WESENBECIVM habuimus epulum: suaviter fuimus. Tuum quoque nomen grandem et Herculeam pateram circumduxit. Sed Cereris nolo sacra vulgare, nolo Bacchi. scire utrumque poteris nomen, si placaveris. nam iratum habes, quia non venisti. an et nos? habes: feroces sumus; ac nisi benignus ille liquor animos emolliat, nescio quid molimur. Suaviter huc vehi poteras: ventum et imbrem, sed solem quoque esseda arcent. Iam lenior et madens injuriā aeris terra minus resistit rotis, minusque axes sub siliunt. Confusae luto orbitae aequalem canthis ignaviam imperant. Possint et gravidae, ac delicatae puellae vehi. Quam igitur ex cusationem promis? judex Strategus nostererit. Ego ne silentium acerbiore poenā luam, quicquid protuleris admittam. Etiam in studiis hilaris sum: BELLARIA pono; et in his tuum nomen. Desino, et


page 13, image: s013

nunc mendacium meum abrumpo, ne industriam minuam. Etenim postquam negavi argumentum, feci. Vale, et redde vicem: sume calamum, et vel nega te scribere, uti scribas. Lovanii, a lectione publicā quā incalueram. IV. Eid. Novemb. oo. ICC. XI.

EPISTOLA XIII. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO suo.

QVID audio? homines aliquos esse, qui ex insidiis me calumniae spiculo petunt? ne cruciemur. Displicere malis, hoc vero virtutis signum est. Malos autem cense, qui laedere volunt, et latere. Iamque pudere eos sceleris sui, cujus nominari auctores non audent. Parum profecto in Sapientiae profecissem studiis, nisi maledicorum improbitatem possem contemnere. Latratum aliquem puta; quo si impediri suave, digni simus, qui vel mordeamur. Sed quicumque illi sunt, a moribus meis abstineant, innocentiae consecratis: in eruditione aliquid reprehendi patiar. Non jactamus ingenium; colimus. Hoc qui ferre non potest, invidus, indoctus, malignus est. Hactenus mehercle nemini regnum suum eripui. Promove re Litteras conatus sum, et simul morbos quosdam litterarum tollere. Bene est: non sine hostibus conatus boni se expediunt: et postquam alibi esse desierunt qui laederent, exsurgere ecce apud vos debuere, a quibus oppugnarer. Nimirum alcedonia nulla Litterae habent, quas aeterni turbines in quietant. Ergo vel in ipsā tempestate navigabimus: ac tum demum Bonam Mentem deseremus, cum vitam. Tibi tamen, mi MONTORFANE, gratiam dico; qui ne delibari quidem famam


page 14, image: s014

meam sinis. Ostendis enim quanti verum amicum facias: dico, ANTONIO BLAGVAZZONO, qui praeclaro epigrammate livoris spicula elisit, et

--- posticae occurere sannae

voluit: dico reliquis amicis, quibus Puteanus curae est. Ad Illustrissimum VITALIANVM VICECOMITEM BORROMAEVM Litteras hīc habes: trade, et officii pondus adde. Lovanii. IV. Eid. Septemb. oo. ICC. X.

EPISTOLA XIV. SECTATORI suo.

LVCVBRATIVNCVLAM tuam accepi et percurri. Quid dicam? non omnino malam. In partibus est, quod reprehensioni obnoxium sit: sed

--- non ego paucis Offendar maculis.

Conatum enim hunc esse scio, quo placere Perillustri Patrono tuo studuisti. De stilo autem publice sententiam meam expressi, et asserui; nec est, quod novum aut decumanum umbratici Tribuni furorem pertimescam. [gap: Greek word(s)] , morem aut morbum nosti, [gap: Greek word(s)] . Sane ab ipsis Eloquentiae incunabulis, de Copiā et Brevitate quaestio fuit, Principum Oratorum dissidio nobilis, apud Graecos Latinosque. Vt ipse Poetarum Parnassus [gap: Greek word(s)] ,

--- Mons Phoebo Bromioque sacer:

ita duo Eloquentiae culmina sunt, Brevitas et Vbertas. Sed utrique non virtus tantum, sed vitium quoque adhaeret; cum quae breviter dicuntur, sterilitate exarescunt; quae copiose, lasciviā diffluunt. Omne tamen melioris Suadae auspicium ab ubertate sumitur: nec poterit cum virtute brevis esse, qui copiosus aliquando non fuerit. Indulge nascenti crescentique, ut sic dicam


page 15, image: s015

orationi libertatem. Tenerae adhuc frondes falcem et vulnus reformidant: ac videndum, ne, dum accīdas, mutiles. Ciceronis praeceptum est: Efferat se in adolescente foecunditas. Omnino efferat se, maturiori mox judicio coercenda. hoc enim opus; ne, dum superflua rejicimus, in maciem incidamus. Quae nova vetera appellas, sic usurpanda, ne in Antiquitatem ipsam pecces. Eminentes illae extra lineam Litterae, sequioris aevi sunt: sequioris animi, qui aestimat. Deinde, veterem interpunctionem cum nostrā confundere, vanam affectatiunculam habet: in aliis, magisque seriis eruditio ponenda est. Ad argumentum quod attinet; non egisse caussam Laconismi videris, sed deseruisse; nisi tamen et hoc brevitatis esse putes. Vale, et docentis [gap: Greek word(s)] ama. Lovanii. xv. Kal. April. oo. ICC IX.

EPISTOLA XV. Bruxellam. REMACLO ROBERTIO V. N. et Amico, Annonae Militaris Provisori.

ANTE dies aliquot novum Diplomatis exemplar misi: an datum? velim equidem; sed ita tamen, ut sine molestiā haec cura sit. Nunc ecce DISSERTATIONEM DE IND VCIIS habes: et rogo, ut lectam mox Amplissimo Praesidi RICHARDOTO tradas. Ad ipsum scripsi nuperrime, ac promisi; imo capita quaedam argumenti delibanda praemisi. Quid si tamen ille MEVS prius inspiciat? si tanti orationem putabis. Nam Vir ille mihi magnus est, et cui magna quoque debeo. Scripsi deinde nescio quem libellum Stoici commatis, velut Paradoxum, et quod apud Cimmerios laudem inveniat. DE CAECITATE enim est. Quid inquies,


page 16, image: s016

in mentem tibi venit? Hoc ipsum quod venire in oculos nolim. Laudavi quod vel maxime fugiam: et tamen erit forte (audacius dixero) qui caecus esse velit, si legat; aut certe (legere modo caecus possit) qui esse non detrectet, si factus sit. Libellus ad amicum mittendus est, virum egregium; sed qui luminibus nuper orbatus est. Ego videre tamen pergam, ut consolari caecos possim; et scribere, ne caecutiam. Posset etiam de Surditate simile quid contexi; atque de [gap: Greek word(s)] , sive de eo qui mutus est: nisi tamen nefas putes, de eo loqui qui ipse non loquitur; aut qui non exaudiat, si loquar. Tu Vale, Vide, Audi, Loquere: atque hoc ultimum etiam epistolā facies. Lovanii. Prid. Kal. Iunias, oo. ICC. IX.

EPISTOLA XVI. PETRO ENRIQVESIO GVSMANO, Comiti FONTANO.

QVAM difficili tempore Excellentiam tuam adeam, non ignoro: et tamen animi quodam ardore impulsus, paene inverecundus esse cogor, ne sileam, cum maxime occupari divinum illud ingenium tuum possit. Quod Mars nequivit, morbus tentavit, turbare et affligere: et cum Fortunam superasses, imperium suum Natura ostendit. Hominem te esse severior valetudo testari voluit: Heroem esse ipsa virtus. Hoc factum est, ut magis te jam amemus, et veneremur, de cujus salute soliciti fuimus. Nam profecto sine multorum calamitate, imo sine saeculi dolore, periclitari non poteras: ego vero in illo ipso metu, ingemiscebam rebus publicis, et spes simul Italiae lugebam.


page 17, image: s017

Sed ostendit Deus, regimine tuo, id est, maximarum Virtutum praesidio, carere adhuc Insubres non posse: me respexit quoque, qui felix esse non possum, nisi tu Optime, Fortissimeque Princeps, in rebus humanis superstes sis. Vive igitur, seculi nostri noctem pelle, et divinus audire in terris ama, Hercules ama; ne nova rerum monstra subpullulent. Ego quod Regi meo, quod seculo, et posteritati debeo, aggressus sum; et stili operā nectere corollam aliquam coepi, quam AEtern itatis tuae arae appendam. Iterum voveo, vive vale, ut utrum que ego possim. Deus Optime Maxime, audi, exaudi preces meas; et da vires, ut tantas in Optimo Principe virtutes aliquā ratione exprimam. Lovanii, Prid. Kal. Quinct. oo. ICC. X.

EPISTOLA XVII. CAROLO MALINAEO, V. A. Aerarii Principum in Brabantiā Praesidi.

DISSERTATIONEM, quam promisi, hīc habes. Putabam una PALLADIS SCLOPVM, id est, Declamatiunculas duas transmittere, quae ab Auditoribus meis eduntur; sed moram Typographus trahit. Altera mea est; et genus hoc armorum, tamquam indignum Litterarum studiosis, proscribo: altera Auditoris et Contubernalis mei, qui reducit ac dilaudat. In eloquentiae gratiam haec fiunt, et ut ingeniorum nescio quis languor dissipetur. Plenum fructum a PALAESTRA meā spero, nisi remorae interveniant. AVRELIVS pergit, et grandire incipit gradum. Heri epistolam misit, quam vidi, et notavi obiter, ut corrigeret.


page 18, image: s018

Si quotidie, aut sae pe fiat, mehercle per ludum stilus subigatur. Et quid im pedit, quo minus fiat? Impera. Coeptum nuper negotium serio tibi commendo. Quis rerum et Religionis sit status, vides: vicinia ardet; ignis serpit: arcere incendium poterit hoc illud sacrae eloquentiae flumen. Scripseram de re totā ad HERMANNVM Comitem BERGAEVM: is Litteras meas in Geldriam misit: inde ad Serenissimum PRINCIPEM relatae sunt, qui Consilio Sanctiori tradidit. Fac, siquid potes, et bene de me, de Patriā meā, et Religione merere. Vale Amplissime Vir, et me ama. Lovanii, VII. Eid. Novemb. oo. ICC IX.

Orationem PRINCIPI dandam curae tibi esse cupio.

EPISTOLA XVIII. Bruxellam. R. P. MELCHIORI DAELHEMIO, Scholae Augustinianae Praefecto.

EPISTOLAM tuam cum libello nudiustertius accepi, et profecto gavisus sum, tam pronum ac propensum videre animum, tuum ac tuorum. Non agnosco laudes quas tribuitis; nisi tamen hanc referre gratiam mihi Iuventus velit, nuper laudata. Talem curā et institutione vos facitis: id est, verum Encomium quod expressi. Anagrammata vero trivium non sapiunt. inventio singularis est, elocutio facilis, florida, amoena: et laudo in Rhetoricae castris Pegaseium hoc melos. Quam utile, dividere scriptionis munia, nunc metri vinclis lascivientem stili ubertatem coercere, nunc sine impedimento effusum praecipitare spiritum, et sine freno loqui! Vt expeditus jucundusque post


page 19, image: s019

compedes incessus est: ita post carminis necessitatem Prosae libertas. Recte igitur variato labore ingenia exercentur, ut qui scribit, geminā oratione facundus sit;

--- Pierio defundens pectore verba.

Vos facitis, et quam feliciter, Discipuli ostendunt. Gratulor Patriae, gratulor Litteris, quae e vestris scholis robur accipient: te praesertim Praefecto. Esse perge, et me amare, Reverende et doctissime PATER, qui serio serio conatibus tuis faveo, et applaudo. Professores V. Viros ex animo saluto. Lovanii, VII. Eid. Martii, oo. ICC. IX.

EPISTOLA XIX. Bononiam. FRANCISCO BARTHOLINO, Amico suavissimo.

ACCEPI Litteras tuas: volo quod vis, ut verbo dicam, venire. Quid ni? Boni omnes invitant, et prolixa illa Amplissimi Senatus humanitas trahit; quem sic in me pronum fuisse, agnoscere non possum, nisi veniam. Accedit et Illustrissimi Cardinalis LEGATI calculus, velut e Favoris et Amori urnā. sed a quo conciliatus? tuum, et Reverendissimi TRITONII affectum agnosco. De stipendio nolo quicquam amplius controversiae sit: nec dapsilem ego laboribus meis mercedem statuo. Nummis illis Aureis sexcentis utar (Scutatos appellant,) et maximum putabo praemium, BONONIAE docere; maximam felicitatem, tibi, et Clarissimo PERSIO adesse. Nam, ō Deus! in quā Vrbe! quibus amicis! Sed nunc parco; ipso pectore laudes gratesque coram effusurus. Quod reliquum est,


page 20, image: s020

tuo remigio tuoque arbitrio geri volo: imo sollemni formulā cupio, sive mando, ut de re totā, sive cum Amplissimo Senatu, sive cum V. Viris Praefectis agas transigasque. Ante omnia moram amolire. Resignandum hīc docendi munus, et abeundi potestas a Principe Ordinibusque petenda. Id autem fiet, ubi Decretum ab Amplissimo Senatu accepero. Statim vocari velim, ut in re certā consilia capiam; ad iter paullatim me componam, libros transmittam, ipse cum familiā sequar. Molestiae et viae plusculum est; et addo, impensae. Itaque de viatico, sive evectione, non omittes: consuetudo sic exigit, imo et mea existimatio. Clarissimum SACCVM non temere ego laudavi. Vir egregius est, et amore tuo dignus; tu illius. Sed ō musteam tuam aetatem! agmen ipse eorum ducis quos laudas; et ingenio, judicioque eluces in tam multis. Quod si Litterae tuae tales, sine curā scriptae; quid ipse CVRAE? Videbo igitur, et veram imaginem tui complectar atque venerabor. Nomina prensantium libenter legi; imo novi plerosque: et sic magis Amplissimo Senatui debeo, qui neglectis ede cumatae eruditionis viris, me potissimum elegit et vocavit, Professoriā istā infulā ornandum. Vin' dicam? vereor ut sine onere hoc beneficium sit, imo ut sine periculo; ne dum provinciam alicui praeripiam, invidiam accendam plurium, quorundam etiam in me virus irritem. Nolim equidem: modestiam et quietem amo: luctari et collidi non sine damno mentis aut vulnere licet. Ego in theatro illo Sapientiae et Eloquentiae ita versabor; primum ut amicis, deinde ut inimicis quoque placeam: sum mum honorem in profectu juventutis positurus. Litterae tuae tuto Mediolanum mittentur: atque inde


page 21, image: s021

sine periculo aut morā accipiam. Vale Amicissime Vir, et annon brevi vidende? Voveo. Lovanii. v. Kal. April. oo. ICC. VIII.

EPISTOLA XX. Madritum. IANO SCHEPPERO suo.

SVSPENSVM me tenuit et iter, et simul silentium tuum, mi SCHEPPERE: et nonne merito angebar? Bene est; pervenisti: et mox valebis quoque melius, ubi primas hasce nubeculas dispuleris Hygeiae reluctantis. Nova omnia in novo solo homini accidunt. Fit etiam, ut insolentiā et injuriā aliquā aźris alieni contracta domi et collecta corporis vitia expurgemus. Vitae rerumque auspicia, quae narras, bona sunt: placere stude, ut emergas. Momento quidem fieri hoc ipsum non potest; quicquid crevit et stetit, moram sustinuit. Quid ais vero? COMVM in ipsā jam Hispaniā Belgicum esse? Ego addere etiam quaedam coepi, quae mittam: ut pariter Patriam indicent, ubi non intelliguntur. Vidit nuper in laudatione Iuventutis Elegiam tuam FRANCISCVS KINSCHOTIVS, Vir elegantis ingenii, exacti judicii: vidit, inquam, et admiratus est, et te unum censuit, qui conferri in hoc genere debeascum Antiquis. Gaudeo mehercle, cum amici sic judicant, amorem meum confirmari. Quae in scriniis meis latitant, confusa et indigesta admodum sunt: ac frustra, ita ex animo dico, mittam: impedimentum, non auxilium putes; nec impedire ingenii felicitatem velis, nescio quibus lituris. Tu si DE RATIONE illud opus moliris, quid ultra cupis? hoc age, et effice,


page 22, image: s022

ut quae meliora vulgo sunt, meliores saltem legant. In Sichemiensi itinere nostro quam suaviter quaedam aliquando delibavimus! Nunc etiam juvare velim, et operam, ingenium, imo lectionem jungere. Aliud etiam argumentum cupis scriptionis? Colligi, et explicari Oracula omnia Antiqua possint, quorum passim Scriptores meminerunt, Graeci Latinique. Mihi id facere in mentem aliquando venit: sed facem tibi trado. De Inscriptiun culā aliquā Bibliothecae Velascianae praefigendā cogitabo, ac proxime quicquid concepero mittam. PETRVS CASTELLIVS docere in Collegio Trilingui Graecas Litteras feliciter coepit. A mo juvenem et insignem eruditionem ejus, ingeniumque. De stipendio vero nihil adhuc certi. HOLLANTIVM nostrum res novae alio transtulerunt: Serenissimo LEOPOLDO, Archiduci Austriae, a-Consiliis est; et ad Summum Pontificem missus Legatus, Romae nunc agit. Hancoccasionem arripui; virum celebravi, FACVLAM DISTINCTIONVM conscripsi, et eidem dedicavi. ADERBA adhuc Venetiis apud Legatum, et De horā vescendi libellum publicavit. Hoc ego ingenium fingulariter aestimo. luvenis est qui ad meum gustum sapit; et quo amico secure possum uti. Satiram tuam, lepidissimam censeo. Absolve, et mitte quantum quantum potes. SANDERIO ex animo bene volo. Vxori, Matri, filiae ego et uxor mea multam salutem dicimus. Tu vale. Lovanii, X. Kal. Majas, oo. ICC. X. Litterae tuae Duacum curatae sunt. Testimonium ingenio, doctrinae, et probitati tuae debitum hīc adjungo.



page 23, image: s023

VOS ROGO, VIRI in Ecclesiā, in Republicā MAGNI: Operam date, et Legite.

VERBIS fidem meam non adumbrabo, aut in volvam. Nuda, pura, simplex esse debet; sine colore omni et arte. Animo igitur, non ore bīc loquor: et sic pondus habeant, quae judicio, non affectu promo. Ad vultum provoco: videte quem commendo, ut mereri censeatis. audite etiam (cum Socrate dicam) quem videtis, ut novisse detur. IANVS SCHEPPERVS est, Vir Reipublicae, Sacerdos Ecclesiae utilis; siquis Princeps, siquis Antistes operā ejus utetur. Et quanto cum damno tam praeclarum ingenium in occulto jaceat! ego produco: vos attollite qui potestis, fulcrum vobis paraturi, quo niti res magnae quandoque possint. Nec in sanguine vilitas ulla, aut naevus: sic natus est, ut jactare majores queat, et familiae Lumina. Ad Virtutem vero, et doctrinam, indole suā ivit: facere nomen maluit, quam invenire. Breviter; quicquid laudem apud Bonos meretur, hīc invenietis: admirandas naturae dotes; Modestiae, Industriae, Candoris insignia; morum veneres, gratiasque; vitae inculpatae exemplar. Addo, humaniorum Litterarum, Philosophiae, Theologiae notitiam, et maturitatem. Vos igitur excipite hunc virum; juvate, promovete, consilio, auxilio. Vt gratiam exspectetis, aestimare poterit quicquid facietis. Sic spondeo, et tenunc dimitto, mi SCHEPPERE, mi anime, ut Magnos Viros, et Maximum Regem videas, et quid a Fortunā impetrare virtus doctrinaque possint, experiaris.



page 24, image: s024

EPISTOLA XXI. Lugdunum Bat. DANIELI HEINSIO, V. C. Elegantiarum Praesidi.

IAM scripseram, miferam que Litteras: et ecce tuae cum fasciculo adferuntur; in quibus, cum hoc agis, ut recuses laudes, quas virtute et doctrinā longe superas, amorem meum magis accendis. Eia mi amice, ignorare divinas ingenii tui dotes non debes; quas vel ab hostibus potes discere, Invidia confitetur, quicquid candor noster expressit: et hoc virtutis signum est, quibusdam displicere. Sed quemadmodum bonorum facinorum conscientia nemini unquam gravis fuit: sic sine probro ad en comium amicus exsurgit. Virtutem doctrinamque cum laudo, timere adversarios non possum: et parum profecto amare videar, si timeam. Tu ille es (patere ut dicam) qui extinguere invidiam potes, aut certe superare: et incurrere ego paratus sum, ut intelligant viri boni doctique, nihil officere can dori meo posse. Quid etiam dixi? quod jure tibi omnes tribuunt, nec ulli tamen detrahunt. Siquis obstrepet (unus aut alter fortassis erit,) ego ad doctissima tua scripta provoco: et pro his pugnare etiam audebo. Ecce a Viris Principibus, ab ipso Cardinali BORROMAEO aestimaris: cui si innotescant tantum, qui famae tuae non student, maximam gloriam putent. Sed de his satis. Vberrimum illum ftudiorum tuorum fructum, quem promittis, exspectabimus. Dissertatio vehementer placuit: ac sane sumere istos spiritus potuisti. Hoc semel statue, aurum merum esse, quicquid e doctissimo illo pectore calamoque tuo emanat. A PETRO


page 25, image: s025

CASTELLIO salutem reddo: item a BVRGVNDIO meo. Clarissimum CORSELIVM interea non vidi. Vale mi Frater, et amicum nostrum BAVDIVM saluta. Lovanii, v. Non. Quinct. oo. ICC. X.

EPISTOLA XXII. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOVVIERIO, V. N. Et A.

VENTVRVM te jam opinor. An vana conjectura est? non scribis. Ac sane videtur ipsa aura invitare. Fac, quod Amor dictat, et negotia permittunt: et permittent, si dictaverit ille, quod rogavi. Quid si die Saturni? Omnino; ut in PALAESTRA Disserentes illos meos audias. Thema proposui: Melius per se, an per Duces bellum Princeps gerat? Exempla, sed et rationes cogunt dubitare. Meam tamen si sententiam roges, summum rerum Caput in castra quoque producam: pugnae, et cum opus, periculo miscebo. Princeps est, et ut administret, talis. administrari autem Belli pariter et Pacis negotia debent. Ergosagum quoque induat: non ad quietem, sed ad pericula natum se existimet. Bellum gerat ipse, quoties aut propugnanda Patria, aut Hostes oppugnandi: aut ne regat quidem. Praesentia Principis certiorem victoriam facit: et gaudet miles in conspectu ejus strenue agere, a quo praemium exspectat. Quid subditi? sequun tur Regemsuum, parati impendere sanguinem, cui imperium detulerunt: certi perire, nisi eum servent, qui pugnare quoque audet. Et quam prompti omnes facilesque, cum imperat et ducit qui summus est! Non frustra Comicus:



page 26, image: s026

Vbi summus imperator non adest ad exercitum,
Facilius quod non facto est usus fit, quam quod facto est opus.

Diduci haec possunt: sed summam vides. Tu siquid habes, prome; imo veni, ut in PALAESTRA quoque au diaris. Quam hoc velim! hac igitur conditione veni, et Salve.

EPISTOLA XXIII. Mediolanum. VITALIANO VICECOMITI BORROMAEO

QVAM Vrbem, et quam felicitatem reliquerim, intelligere nunc primum incipio, postquam rarissimas maturi ingenii tuidotes noscere, Virum te, an juvenem dicam, qui sic scribis, imo sapis? an utrumque? Florem certe fructumque aetatis simul video; Ver, et Autumnum. Quantum familiam, ipsam quoque Patriam tuam ornas et illustras: in quā si plures VITALIANI, prisci quaedam seculi majestas resurgat, et dignitas. Sed quid plures nomino, cum instar omnium unus tu, et velut Iuventutis Phoenix? Lucente Sole stellas in caelo nemo querit: tuum illud jubar reliquas tot ingeniorum faces obfuscat, et studiorum quendam diem reducit. Sic vero cum ante annos aliquot Mediolani agerem, et Musarum sacra explicarem, luctari cum tenebris coactus sum. Nondum, Illustrissime juvenum, mihi illuxeras: nondum dignae magnāstirpe Litterae videbantur. Etenim ad vana, imo noxia quaedam juventutis mores conversi, Bonae Mentis cultum negligebant. Sed et conatus mei continuis velut nubibus intercepti, languescere facili dolore poterant. Nunc prorsus e morbo ingenia Civitas reduxit, quantumque possint, tuo potissimum


page 27, image: s027

exemplo commonstravit. Ergo felicem video Vrbis statum, in quā coluntur optimae Artes: felices vero Artes, quae attollere tuo se praesidio possunt. Sic profecto oportuit, uti scribis, primo veram in animo nobilitatem poncre: assumere deinde ornamenta, quibus ille resplendeat. Nam nisi boni sumus, frustra divites, et bene nati; nisi culti et facundi, frustra ingeniosi, garrulique. Iam ad Sapientiam ipsae quoque Litterae necessariae sunt, Musarumque deliciae: nec sine mysterio Veteres illi Mercurii atque Palladis imagine coalescere Hermathenam voluerunt. Nescio vero, quae insania seculi ad Quaestionum subtilissimam vanitatem Philosophantium indolem detrudat. Quasi expleri fontibus ardor sciendi non possit, rivulos, et aquarum anfractus sectamur: hoc agimus, ut sapiendo insipientes simus; ut quae usum maxime in Philosophiā habent, negligamus. Quis ipsum Aristotelis ingenium scrutatur, et doctrinam investigat? quis Antiquos illos Interpretes adhibet, plenos omnis eruditionis viros, Alexandrum, Themistium, Simplicium, alios? qui omnes aut male Philosophiam tractarunt, aut nos hodie pudere barbariei nostrae debet. Sed nolo ista persequi. tibi meliorem scientiae rationem placuisse, vehementer gaudeo. Tantum enim profecisse videris, ut qualis in bonarum artium studiis fuisti, esse in Ecclesiā, atque etiam Repub. possis; id est, quae optima, et maxima sunt, praestare. Nos hīc in quiete nunc vivimus, et longissimi belli incommoda paullatim instauramus. Vicini Principes quid facturi, adhuc incertum. a Brandeburgico quidem tota Iulia occupata. Deus res Germaniae componat, te perennare faciat! Lovanii, Postrid, Eid. Ianuarii. oo. ICC. XI.



page 28, image: s028

EPISTOLA XXIV. Bruxellam. FRANCISCO KINSCHOTIO, V. C. Finantiarum Graphiario, S. D.

AMOR ipse calamum mihi movet, quoties ad te scribo. et tum maxime cupio praesens esse, cum in imagine tantum sermonis cogor loqui. Mutum enim hoc totum est, quod nigellae istae Cadmi filiae garriunt. Amo verba, quae ipsā voce animantur:, quae fluunt potius, quam pinguntur; et cum affectu ipso calent. Enimvero frigida omnis scriptio est, quia motu destituta: videre simul cupio quem compello; non linguā tantum, sed oculis quoque loqui, et digitis. Quando igitur, et quae mox occasio id otiose dabit? Feriae instant: otium non putabo, nisi te complectar. Quod si interea voti compos PALAESTRA fiat: non sterile argumentum affatus inveniet. Nunc spem fovemus etiam, et blanditiis quibusdam Iuventutem ducimus, quo sine face et viatico pervenire non potest. Fax, Numisma est, quod petimus; viaticum, Diploma, et siquid a Viris honestis auxilii accedet. Sed tu profecto nobis et Facem istam accendis, et Viaticum depromis, qui tam strenue et amice Petitionem Palaestrae curas. Schematismum mensis Quinctilis jam paramus. ipse Arbiter in procinctu, ut doceat. Ita enim constitutum est, ut ipsis quoque feriis escholā publicā silentium PALAESTRA expellat: et saltem Latinitas, sive Historia loquatur, cum omnes tacent. Id vero ab Academiae Rectore etiam obtinui, qui totum Institutum approbavit. Docebit igitur Arbiter, cum ego cesso; aut siquem tali munere dignum judicaro. Litteras


page 29, image: s029

adjungo, quae ROSAEVM tangunt. A FRANCISCO BERNARDINO PORRO, Viro Nobili, et Iurisconsulto Mediolanensi sunt: quem nunc quoque Amicum experior. Tu Vir Optime et Clarissime, remittes Epistolam, ubi ostenderis, et me amabis. Lovanii, IX. Kal. Quinct. oo. ICC. X. Amplissimum Thesaurarium ROBIANVM, meliorum Litterarum insignem Patronum veneror.

EPISTOLA XXV. Antuerpiam. IOANNI WOVERIO, V. C. et Amico S.

INaestu hīc sumus, et calemus largiter, mi WOVERI; sed, quod mireris, bonae interim Artes, meliorque animi cultus friget. Ego benigno Comitis FONTANI jussu Lovanium cogito; imo mente jam adsum,

--- et videor pios
Errare per lucos, amoenae
Quos et aquae subeunt et aurae.

Sed videor. ipsa limina Patriae quando tangam? et oculis, manibus, pedibusque usurpabo, quantum cogito? Adspiro equidem, et coram suaves illos sermones serere, Amoris et Musae. Vota modo ducantur ad exitum; tecum ero, et tu mecum: Antuerpiae ero, et tu Lovanii; ut delicias Naturae, in amoenissimo locorum regustes. Certe ex intervallo

Ille te mecum locus, et beatae
Postulant arces.

Sed quando erit? Moram, poenam dico, et sentio. nec enim adhuc vocatus sum, aut Litterae ad FONTANVM missae. Exspecto igitur, ut, siquid erit certi, me adcingam, ut Larem transferam, et Belgis me reddam. Mensis


page 30, image: s030

September itineri opportunus erit. In antecessum spatio opus rebus componendis, ut a Senatu dimittar, et stipen diorum solutio procuretur. Scripsi nunc ad ipsum Praesidem RICHARDOTVM, et Senatorem ASSONVILLIVM; etsi inclinatos. tu quoque novas suggere faces, quas purus ille Amoris ignis facile accendet. Litteras tuas flagito, mi WOVERI; et communes Amicos ex animo saluto. Sed ultimus ille libellus meus quī ad tuum gustum? hoc adde, et amare perge. Mediolani, IV. Kal. Quinctilis. oo. ICC. VI.

EPISTOLA XXVI. Bruxellam. LEONARDO DE TASSIS, S. Imperii Libero Baroni.

EGREGIAM tuam, maximisque natam rebus indolem in Litteris ad me nuper missis notavi. Tuā sponte cursum capessis, quo dirigere Laudatione meā volui. Addis ingenio industriam, animum virtuti aptas, et in istā praetextā Virum nobis promittis, qui Reipubl. Christianae utilis sit; sibi, aliisque bonus. Quid amplius dicam? Perges, et vota superabis nostra, qui ingenium istud tuum nonnisi ad maxima destinamus. Habes in penetralibus canum prudentiae et virtutis exemplum: hoc ut cogites te hortor, et

--- Semper ut te digna sequare.

Quā sententiā finio: sed non, amare; non, curare. Amor etiam curam habet: et amare ego te coepi, ut curarem. Ergo quicquid possum, volens lubens studiis tuis devoveo. CAECITATIS CONSOLATIONEM, quam per hos dies scripsi, adjungo: leges, et aemulatione


page 31, image: s031

aliquā oculorum elogium compones. Sic assumpto argumento exercendus est stilus. et ego gaudebo Caecitatem a te reprehendi. Perillustri Avo tuo officiosisime cultum desero. Salutem addo Directori tuo, quem a moribus elegantiā, et eruditione aestimo, et ingenio tuo gratulor. Vale. Lovanii, v. Kal. Sept. oo. ICC. IX.

EPISTOLA XXVII. Mediolanum. Io. BAPT. SACCO, V. C. Senatui a-Secretis.

NON sine cruciatu meo intermittere scribendi humanitatem potes. etiam honestus Amor has Delicias habet, ut legere velit quem videre non potest. Itaque molestus ero, ut affectum ostendam: urgebo litteras, in quibus vel solum tuum nomen pondus habeat, stilus pretium, Doctrina majestatem. Sic enim scribis continuo, ut cum brevis videri possis, multa complectaris; et ut familiare officium, ipsam inquam Epistolam, impetu quodam susam, insignibus prudentiae gemmis illustres. Hoc agis quoque, ut inter elegantias ubique Amor ipse spiret. Scio impedimenta saep esse, nec ab unā remorā calamum sisti, alias pronum promptumque. Quid igitur? hoc scribe: Iam non vacat; negotia sunt; in Curiā occupor. etiam hae voces Epistolam facient; et affectum, quem inprimis aestimo, explicabunt. Ego quidem si non semper, quam saepissime tamen scribo: etsi urgere isto te exemplo nolim, ne usurpare formulam Iurisconsultorum videar: Do, ut Des. Quemadmodum affectum, sic et Litteras tibi debeo, etiam silenti: tu quoties scribis,


page 32, image: s032

novum veteribus beneficium adjungis. Vides igitur quid cupiam; in aere tuo esse, et obstringi magis, cum arctari vix etiam blandissimae istud necessitudinis vinculum possit. Tuus ego, plane tuus sum, Vir Optime, Vir amicissime, et meus tu, plane meus es, quo frui cupio. Frui autem in Litteris nunc tantum datur. Has exspecto, te amo, colo, venerorque. Vale. Lovanii. XIV. Kal. Quinct. oo. ICC. X.

EPISTOLA XXVIII. Romam. AVGVSTINO GALAMINIO, Cardinali.

RESPEXIT Deus vota nostra, Illustrissime et Reverendissime CARDINALIS, et pro meritis tuis te evexit, ut summo tandem culmini destinaret. Gaudeo, et Ecclesiae gratulor, quae his fulcris et tibicinibus debet stare, his sideribus relucere. Gratulor universo coetui Dominicano, cui etiam satis magnus non eras, nisi Sacram Purpuram induisses. Suaviter summum numen disponit omnia, et Numinis decreta Sanctissimi Pontificis prudentia sequitur. Haec te dignitas manebat, quam Virtute, Sanctitate, et divino animo promerueras. Qui te noverat, non poterat de beneficio Dei dubitare. CARDINALIS eras, priusquam fieres: cum fieres, nomen tantum et purpureus ille apex accessit. Meā haec etiam caussā dico. Reperire enim non potui, quī affectum in te meum cultumque augerem. Quantum alii Dignitatem, tantum profecto animum ego tuum veneratus sum; Virum, tanquam CARDINALEM. Non igitur extendo devotionis obsequium, sed continuo. Pergo esse, qui semper fui: ut tu quoque solito Amore Pute anum tuum respicias, pie et


page 33, image: s033

obnixe rogo. Vale et vive. Lovanii A. D. Eiduum Decemb. oo. ICC. XI. Quas adjungo, a COCQVETIO Litter et sunt. Nōsti Virum, nōsti Corporis magni non infimum certe decus, nōsti Benevolentiae tuae radiis dignum.

EPISTOLA XXIX. Dordracum. IANO RVTGERSIO S. D.

ITA est, Doctissime RVTGERSI, [gap: Greek word(s)] molior, et ad illum fere, ut scribis, modum: sed labor hic omnis imperfectus adhuc, varieque impeditus. Siquid contuleris, eam profecto gratiam habebo, quae et beneficio, et simul eruditioni debetur. Itaque nec morosum [gap: Greek word(s)] stipulatus es. Mittam quod in his observationibus rarum mihi visum, atque eā ratione doctam liberalitatem tuam provocabo. Clarissimi BAVDII Oratio gratissima sane fuit. Quid nimihi inscripta. Insignem vero Famae portionem tibi debui, neque scivi. Quid vero, an tepescere beneficium voluisti, ut gratiam excluderes? Erras, aeternum est: et hanc ut maxime referam, tamen obstrictus sum; imo ero, quamdiu Oratio ipsa legetur. Sed legi nun quam illa desinet. Ecce breviter judicium habes. ac merito laudo scriptionem, quam Suada ipsa aeternitati consecravit. Malum aut vitio obnoxium puta, quidquid ferre aetatem non potest. Index et vindex ingeniorum [gap: Greek word(s)] Neque maculam juventus accipit, quia reprehensa: ad officium rediit. Accipiam ego, nisi honori huic, quem dedisti, hostimentum parem. Id ut possim, rei et ingenii mei vires expendendae sunt. Vale Clarissime RVTGERSI, et post beneficium magis etiam ama. Lovanii,


page 34, image: s034

Postridie Eid. April, oo. ICC. X. Cla. CORSELIVS exemplar accepit, et gratiam Salutemque adscribi jussit.

EPISTOLA XXX. Bruxellam. FRANCISCO PAXIO, Archiatro Serenissimorum Belgicae Principum.

RESPONSVM hactenus distuli, Vir Clarissime, ut cum munusculo aliquo mitteretur. Hoc debebam humanissimis tuis litteris, quibus adamandum provocor, cum affectu pariter et elegantiā scriptis. Ego vero non amo tantum, sed, vero verbo, veneror pectus illud tuum, Apolline plenum, et nomen multijugi eruditione ac Virtute clarum. Accedit dignitas, et Librorum studium, dignum profecto Viro magno, et apud Posteritatem victuro. Etenim qui sic aliorum monumenta colit et ingenia, quid nisi suum commendat? At meas lucubrationes timide in hunc thesaurum insero, vitrum in has gemmas: quia jubes tamen, et pridem locum aliquem nactus sum, obscurus in illustri totscriptorum numero; submitto geminum nunc libellum, reliquisque meis viam sterno, sed conquirendis. Tam ego operum meorum curiosus sum, ut ne possideam quidem quae vulgavi VINDICIARVM unicum hoc exemplar habebam: quod Patriae fortassis cauffā non displicebit. CAECITATIS CONSOLATIO recens est, et videtur Medicinae agnata. Nam et oculos Medici considerant, et Consolatio quoque Medela est. Vale Clarissime et Expertissime Vir, et Valentes nobis Optimos PRINCIPES divinā arte serva. Lovanii, v. Kal. Sept. oo. ICC. IX.



page 35, image: s035

EPISTOLA XXXI. Lutetiam. NICOLAO et CHRISTOPHORO SAPIEHIS F. F. Palatinidis VVitebcensibus.

ETSI nunquam de affectu vestro dubitavi, Illustres juvenes; tamen in litteris eum velut candore suo pictum contemplatus sum. Enimvero ut amatis, ita scribitis; et ut ubique humanitas reluceat, generosam exseritis indolem, proni in eos omnes, qui aliquo eruditionis nomine commendantur. Sed ego quidem quia amor, beneficium agnosco: quia compellor, etiam honorem. Sic igitur velut caelestis aliquis radius, magnorum affectus est; calfacit, sed et illustrat. Magnorum: non tamen omnium. Frigent nonnulli; et nuncille, cujus ardorem admirati estis. Nondum liberalitate suā dignas Litteras censuit: nondum induci potuit, ut solida AEternitatis vota aestimaret. Ego in re coeptā nihilominus pergo, et sulco undas, quas ingressus sum; ut Patriae, et Iuventuti prosim. Nox Ista temporum tandem vinci poterit. Non unum omnes astrum, qui navigant, respiciunt: Graii Helicen olim, Phoenices Cynosuram, Plures in caelo stellas sunt; in Orbe Principes. Ornamenta fortassis aliquis conferet, etiam qui non promisit. Vos ut ab axe vestro faveatis, ut ametis Bonam Mentem, rogo. Lovanii. x. Kal. Februa. oo. ICC. XI.

EPISTOLA XXXII. Venlonam. IOANNI PVTEANO Fratri Suo S. D.

HOC certe ab amore tuo impetrabo, mi Frater, ut extra suspicionem omnem silentium meum habeas. Quam varie in publico isto munere


page 36, image: s036

impediar, ignorare non potes: et quia tabellarius fere incertus, differre Litteras audeo, donec urgear. Sic nunc scribo, et praecipitem ago calamum, ne sine responso bajulus discedat. Diligentiam tuam amo, et tam suave alloquium, quod Musis inter pretibus contexitur. Sic perge, et laboris tui fructum spera. Scribere non potes, nisi ut ingenium excolas: et ego, ut te maxime amem, cruditum cupio. Noli Scholarum terminis Minervae favorem includere. ubique terrarum tam bonum numen invenies. Tu tibi vaca, et scholam habes: libros evolve, et Praeceptores nactus es: stilum versa, et ad vota pergis. Etiam inter negotia aliquae horae studiis vindicandae. Cum dies occupantur, nocti injicies manum; aliquid somno demes, ne ignavae tenebrae sint. Iucundius ages, si quotidie doctior meliorque Solem adspicies: et novā luce dignus est, qui ad lychnum quoque vixit. Nunc legendum tibi, quod ad stilum, et ad mores transferas; nunc scribendum, ut exprimas monumenta, quibus oblectaris. Tantum profecisti, quantum exigere ab aetare istā potuimus; pedem figis sine manuductore, sine scirpo natas. Quid igitur? audere debes; et ne frustra hactenus in studiis fueris, nunc agere quod egisti. Perierunt pueritiae anni, nisi et Adolescentiam occupes. Non tibi, sed exercuisse Patri ingenium videare, si jam desinas: et vere amisisse Patrem, si Musas neglexexis. Quod ille imposuit, familiae debes, et adjicere negotiis, quod animum perficiat. Solae divitiae, quibus passim student omnes, te beatum non facient; nec magnum, quae vulgus admiratur. Virtutem si possederis, omnem Fortunae vultum intrepide excipies. Sed Virtutis summum ornamentum Doctrina est; illa inquam, quae lucro hodie


page 37, image: s037

non servit. Ergo ut dives sis, ad paupertatem te duco; et eruditum volo, ut omnia habeas. Plerique mortalium cum in auro suo volutantur, cupiditatibus pallent; et quia non capiunt congestas mille laboribus divitias, novas cupiunt. Rivum ingressi sunt, et adhuc sitiunt; amnem quaerunt, ut mare adjiciant; omnia concupiscunt, ut miseriam augeant. Ride haec vota, et ad illustria te magnorum Virorum exempla compone, de quibus hoc jam non quaeritur, An opulenti fuerunt. In dolio Diogenes vixit, et Philosophari potuit: pauper fuit, et felicem se ostendit: rejecit Alexandri liberalitatem, nec eguit. Vt animus est, sic Fortunam habeas. Sisplendidiores aliquando Majores nostri, hoc agamus, ne feliciores fuerint. ad Naturam vivamus, et omnia suppetent: honesta amemus, et relinquemus posteris, quod prae divitiis aestiment. Mi Frater, ea dico, quae audire ab optimo Parente solemus; imo quae in moribus ejus videre. Sermone, sed et exemplo nos docuit, ad Virtutem et Doctrinam stimulavit, modestiam et pietatem praescripsit: ut grati simus, sic vivamus: ut filii simus, sermonem et exemplum aestimemus. Lugere parum est: hic Vrbis totius affectus fuit, quam Consul velut Pater rexit: imitari et referre nostrum est, ut et in posteris profuisse videatur. Alterae tuae Litterae querelas habent: sed quid? semel eluctandum est. De domo quod Mater destinavit, fiat: angustius alibi habitabit, sed quietius. Et curse cruciet? Nun possunt nisi cum dolore vulnera quaedam curari: et sic ne omnino felix sanitas sit, cicatrix haeret. Nemo fidem aut integritatem familiae culpabit, si boni esse malumus quam magnifici. Non domus PVTEANOS fecit, sed illi domum. ubi cum que habitabimus, nomen tuebimur.


page 38, image: s038

De Rusticis Echtanis quid dicam? iniqui sunt, et humanitate meā abutuntur. Atque hoc lepidum, duo terrae jugera periisse. Scilicet vicini avaritia terminos exaravit, suo fundo alienum adjecit. Vt video, Saltuario opus, qui fines custodiat: imo Apparitore, qui nequam homines ex agellis ejiciat. Fiet mehercle, si pergent mali esse, fidem que fallere: ac tum reperie cogentur, quod perite non potuit. Ne pecunias numerent, tricas meditantur, Sed litteras argutule impudentes annon INGENRADIVS meus ostendit? At ego tres iterum menses indulsi, et conditionem tuli, ut interea Matri, quos mihi ex contractu destinavit nummos, solverent. Ergo hanc quoque fidem experiemur. In rebus Segerianis doleo moram esse. Sed quis nobis nodum istum Gordium dissolvat? non Amitinus ille meus, etsi ALEXANDER, utinam aliquis e machinā Deus! Statui Amplissimo Geldriae Cancellario PETRO BOSCHIO rem commendare: quia aequum postulo, promptum Iustitiae auxilium inveniam. Tot molestiarum et calamitatum auctor BYLIVS exstitit; et quasi non satis, perversis consiliis Avunculum perdere, damni reliquias in nos derivat. Scilicet tantum militiā profecit, ut qui sibi malus fuit, amicis esset pessimus: qui nullam hostibus cladem intulit, jam civibus, imo propinquis noceret. Sed nolo ulcus istud tangere: ego meliorem Viro Fortunam precor, nobis quietem. Tu vale mi Frater, et recte semper age. Matrem, totumque Larem saluta. Lovanii, III. Non. Martias. oo. ICC. XII.



page 39, image: s039

EPISTOLA XXXIII. Bruxellam. R. P. MELCHIORI DAELHEMIO, Scholae Augustinianae Praefecto.

INFRA gratiam libellus erat, quem misi; et tu tamen praegnanti animo eam promis. Ego quidem non indignum explicatione argumentum istud habui; et nunc gaudeo sententiam meam confirmari. Sed utinam tam libenter alii Virtutem audiant, quam ego doceo! discerent ante omnia [gap: Greek word(s)] : discerent, uno verbo, Bonam Mentem amare. Exercitationes meae huc etiam faciunt: et tamen oppugnantur. Sed pluris apud me publica utilitas, quam hominum quorumdam malignitas valebit. I. MVLDERVS munere suo jam defunctus est, juvenis egregius plane, et qui praeclaro exemplo ostendere poterit, quid ingenium Disciplinā vestrā excultum possit. Sed nonne et BREDAM, et BVRGVNDIVM, et plures vobis debeo? Veniant etiam, quos commendas; grati, et peculiari affectu mei erunt. ARCHITHRENIVM flapitare incipio: fac obsecro, manum admove, et isto scripto mores multorum corrige. Editio, quae penes me, Ascensiana est, Anni oo. IC. XVII: tua si alia, hanc meam tuam puta, et pete: mittam. Lovanii, Postridie Nonas Aprilis, oo. ICC. XI.

EPISTOLA XXXIV. Mariaemontium. D. FRANCISCO IBARRAE, Serenissimo Principi a Cubiculis.

VT saepius Aulam cogitem, tu facis Vir Illustris, in cujus pectore, velut Gratiarum Sacrario, sedem elegantiae omnes habent. Musas, et doctrinam


page 40, image: s040

colis, Prudentiam, et Virtutem: ut omnia dicam, Aulā, et tali PRINCIPE dignus es. Mehercle ignorabam ego, istis stellis luminibusque Solem nostrum stipari. Sed feliciter summum accessi jubar, quia et humanitatis tuae radios hausi, atque simul accensus sum. Videre et audire te non potui, nisi ut amarem; amare autem non debeo, nisi colam. Itaque ut quantum velim, praestem; admitte quantum mereris. Volo summa, mereris omnia: et sic ut summa praestem, omnia molior: affectu, cultu, obsequio, ore, stilo tibi placere. Etiam ad munusculum descendo, libellum mitto; sed tenebris Cimmeriis circumfusum. Quid autem? ut dare beneficium videar, peto. Etenim legere hoc SOMNIVM meum non poteris, nisi ut illustres: nec ego placere, nisi fortassis molestus sim. Sed melius ominor: exploratum jam pectus tuum habeo. aestimabis munusculum, quia Litterarium est; et me amabis, qui jucundus esse potui in lubricā scriptione. Mores nemo reprehendit exulcerati aevi, qui non hostes inveniret. Ergo ad imaginem confugi, tenebras fin xi, Cimmerios adumbravi: quid omnino fecerim, videbis; et quid nunc Epistolā istā faciam. quo facilius me ames, hilarem te conor reddere: scribo, ut libellum comiter. Sic vale, vive, et generoso nominis ingeniique splendore, quas amas colisque Litteras, seculo commenda. Lovanii, IV. Kal Decemb. oo. ICC. XI.

EPISTOLA XXXV. Mediolanum. ANTONIO OLGIATO, V. R. Bibliothecae Ambrosianae Praefecto.

MAGNA silentii audaciā usus sum; quam ut excusem, humanitas tua permittet. Vix meus aliquot istos menses fui, et rarissimas Mediolanum


page 41, image: s041

Litteras misi. Vt omne caelum nubes suas habet; sic et vita haec mea distringitur, et munus oneribus suis laborat. Amare, cum non scribo, magis etiam soleo, et stili defectum, animi quādam cupidine supplere. Etenim cogitatio saepius alas sumit, et evolat, cum scribendi voluntas impeditur: imo crescit amor, quia officium retardatur. Vides quid fecerim. Debebam Litteras, affectum persolvi: calamo peperci, animum impendi. Amavi, non ostendi. Nunc vero ex intervallo vim negotiis inferam: ut excusatione dignus sim, silentium ipsum frequenti scriptione tollam. Tu amare perge, imo scribere; ut sciam praeter Am orem esse, quod epistolari officio pertractetur. Vale, et Collegis Salutem nuncia. Lovanii, Kalendis Maii. oo. ICC. XI.

EPISTOLA XXXVI. Bruxellam. CAROLO MALINAEO, V. A. Aerarii Principum in Brabantiā Praesidi.

PROPINQVVM hunc meum, SEGERVM LOMMIVM, commen dare humanitati tuae audeo; ut quantum Aerarii rationes patiantur, facili contractu arbores, quas empturit, obtineat. Vt intelligo, sine damno silvae numerus ille facile exscindatur; imo vero onus esse, cum jam surculis et plantis, quae succrescunt, alimenta non sufficiant. Exoneranda interdum tellus, quae gravatur, ut lassitudinem effugiat: et sic colonias suas etiam Silvae mittunt, sed in Vrbium, hominumque usum. Vt aliquid te caussā meā facere hic meus intelligat, obnixe rogo: quem sic obstringes tibi; me una, etsi jam obstrictum. De AVRELIO audire cupio;


page 42, image: s042

sed convaluisse. Ista ipsa profecto mora et absentia morbus est, et studiorum profectum debilitat. Ergo valetudinem recuperet, aut si recuperavit, Litteris impendat. Hoc enim cupio, ut adsit, et exerceatur. Tu vale Amplissime Vir, cum Conjuge et familiā. Lovanii, IV. Kal. Febr. oo. ICC. X.

EPISTOLA XXXVII. FRANCISCO SVVEERTIO F. S. D.

AEGIDIVM tuum nunc demum vidi, cui ego operam spopondi, bonā et amicā fide. Hanc certe debeo tibi, mi SVVEERTI; et sic illi, quem commendas. Atqui hoc novum mihi, neque novum tamen, Alopecios [gap: Greek word(s)] . Homines aliqui vultu et Sermone boni sunt; moribus et cultu honesti: sed remove paullulum fallens illud velum; imposturam invenies, et sub cretā sordes. Nonne in nostro etiam, id est, Musarum theatro? Tu judica, qui in candidā veste utrumque illum conspexisti, TITIVM ET GAIVM. At mihi nomina ista ignota, aut obscura erant; facile ex hoc nunc campo removenda, si suffragiis agatur. Ego tamen ferre possum, quos vincere; ut amare soleo, quos suspicio. Lenis sum candidusque, et ad Benevolentiam naturā propendeo. Valde aliquis protervus sit, qui ad nugas, rixas, aemulationes pertrahat. Verbo vis? Genium ejus refero, quem sequor. Quid autem? et DIONYSIVS VILLERIVS caussam meam egit? obsecro, gratiam Optimo Viroscribe, et cultum obsequium que meum animitus defer. item VVVENO, quem in amicā istā cohorte vestrā velut [gap: Greek word(s)] scribo. IOANNEM


page 43, image: s043

WOVVERENVM videre coram, et audire votum est; sed valentem. Tu lepide molliterque cura hominem, et velut Antiochi oculos; imo detine, ne ante adventum meum elabatur. De hospitio, te amo: sed apud WOVERIVM promisi, Litteris et tesserā jam collatā. Calor incrementum sumit, et differre iter in Septembrem cogit. Vale. Mediolani, III. Non. Quinctil. oo. ICC. VI.

EPISTOLA XXXVIII. Mediolanum. IO. BAPTISTAE SACCO, V. C. Senatui a Secretis.

DE Antilocho jam videram; imo vero, ut ingenue dicam, ausus eram Patroclum substituere. Sed isto errore laudes meae dignae, profecto exuberantes. Casus affectum castigavit. Nisi tamen inspersisti leve vitium, ingeniosius ut tolleres; et fabulosum mutasti nomen, ut corrigendo bis elogium perscriberes. Vin' dicam? Etiam nunc errasti: nec Antilochus, nec Patroclus; sed ipse tu Achilles videris, et vel Hectorem aliquem sternas. Ego Vir Praestantissime stili tui ingeniosam majestatem admiror; imo sic te

Scribere posse, inter tot curas, totque labores.

Accurata omnia, amussitata omnia: nullum elegantiae damnum festinatio infert. Quicumque Belgarum Litteras tuas sive audit sive legit, protinus exclamat: HIC VIREST, et stilo doctrinam pariter et prudentiam exquisitam promit. Quibus vocibus mirum in modum quotidie et judicium de te meum confirmo, et affectum extendo. Sed an aliquando dabitur, iterum te, quem religiose aestimo, efflictim amo, coram amplecti,


page 44, image: s044

atque venerari? Eriperem saepe horas aliquot etiam occupato, et ad familiares Sapientiae sermones transferrem. O suave ejusmodi otium! sed quod sperare tamen audebo, si Princeps ille volet, ad quem nunc Litteras mitto. Vide, trade, et vale. Lovanii, Postrid. Non. Ian. oo. ICC. XI.

EPISTOLA XXXIX. Alexand. Statiell. CORNELIO BREDAE, maxime suo S.

SCRIBENDI argumentum his aliquot septimanis collegi, mi CORNELI, id est, silui. Ac jam quidem sterilitas quoque hunc calamum premat, nisi alieno, ut sic dicam, rore imbuam. Narrabo igitur, quod hodie mihi Vir amicus: an e fidei tabulis, tu judica. Comoedi scenam suam (nec locum nomino) explicuerant, cum plausu simul et lucro. Hauriebat curiosus quisque delicias non vulgaris siparii, illicisque Musae; cum Vir probus e religiosā familiā novitium illud theatrum, velut libidinis Palaestram, pro concione perstrin xit. Siclaesi Thaliae filii, meditatum ultimae fabulae exodium Vindictae consecrārunt. Quid verbis opus? ultrici socco scelera confingunt: et quicquid oculorum auriumque castitas horret, producunt, plane in jocum risumque vulgi. Ecclesiastes ipse per pegma ambulans sacerrimo habitu, multorum scilicet annorum secreta pandebat. O impudentiam! Sed quid non audent dicere, qui pessima faciunt? Sic vero, ut poenam evitarent, mox e plaustro, et Vrbe in tutum se receperunt. Ac sane in tam impios ipsa merito religionum auctoritas saeviisset. Audi nunc etiam, et ride fabulam. Thessalicas Artes in scholas juventus induxit. Doctor


page 45, image: s045

e Graeco Scriptore nescio quid lecturus, vocem in sacros modulos attollere coepit, et periodos aliquot cantillare. Cogita quae admiratio, quis risus auditorium ceperit. Ille vero non voce tantum, sed motu quoque stultissimo spectaculum auxit, et in pulpito saltare visus, imo cum ipso pulpito. Tum in scholam terni juvenes ignotā facie, imo ternae larvae irruperunt, quisque nervo taurino armatus, et saltantem Graeculum non perfunctorie verberārunt: an in odium fortassis linguae? nosti quorundam mores. Tu quid? et uti consuetudine GHILINI pergis? De Legato etiam ad me SACCVS noster scripsit, pronum in Litteras atque proclivem esse. Vocari igitur, ac transferri quamprimum te velim; discere, quae magnis consiliorum momentis librantur, et quorum cognitione magnus ipse evadas. Sed fulcris quibusdam virtus indiget: ut armis miles. Sit fortis quisque, tamen nudus nemo pugnat. Splendidae amicitiae quaedam te Fortunae commendabunt. Narvim instructam habere satis non est; vento opus, aut certe remigio, ut quis naviget: sic, mi Amice, ad bona vota lenti sumus, aurā et operā nisi provehimur potentium amicorum. Iam vero Hispana suffragia quid non possunt? quid non ille, qui publicam honoris urnam una quatit? Nobis non fallaci vultu tranquillitas videtur abblandiri: Pax aut Induciae in propinquo: Bataviae Ordines Bergam ad Zomamvenerunt, ut statuant. Res eo deducta est, ut vix ad bellum redire liceat. Ego solitam meam Spartam adorno; ac jam ad Tacitum explicationis operam transtuli, praemissā e more Oratione, sed extem porali. MEDICAEVM absolvere tandem statui, et pari conatu FONTANVM ex periri. interea tamen EPISTOLARVM BELLARIA prodibunt. Syntagma


page 46, image: s046

DE LACONISMO vulgatum est, et ARSCHOTANO inscriptum: qui non vulgariter cultum meum aestimavit. Ab HOLLANTIO jam Theatrum Vitae Humanae exspecto, in octo tomos distributum. Liber est, qui varium usum habet, siquis a fruge paleam se paret. De Equo et Cane scripseram: tu ride. sic interdum otium oblecto. Plura velim, sed avocor. et cur velim? utramque ecce paginam implevi. Desino. tu vale. Lovanii, Kal. April. oo. ICC. IX.

EPISTOLA XL. Duacum. IVSTO MVLDERO suo S. D.

IN culpā ego, qui silui: tu tamen iterum scribis, affectum aperis, et benigno calami officio excusare videris, siquid peccavi. Sed mi MVLDERE, varia me, etiam scripturientem, quotidie impediunt; et inhumanus esse cogor, Genio reluctante. Tandem tandem aliqua me quies respiciet: tandem ostendam, quibus vacare Amicis velim, et quorum ingenia promovere. Tua, quae promittis, exspectabo. Perge autem familiares tibi Elegantias Linguasque reddere, et, ut aliquid mihi debeas, facere, quidquid hīc cum laude soles. Eminuisti in PALAESTRA BONAE MENTIS, et publice pectus tuum fulsit. quia hīc numismate PRINCIPIS, istic nunc eruditione conspicuus esse potes, quā numisma promerueras. An utilis ego nostrae juventuti, fac ostendas. etiam in illā solitudine frequentiam invenies: ubi Disseres, Recitabis, et Interpretem ages, PALAESTRA erit. Pauci isti theatrum constituant, quorum ibi suavis te familiaritas delectat: Pauci? unus ille


page 47, image: s047

HECTOR BOVRITIVS, cui ego, vel tuā caussā, mi MVLDERE, faveo, facturus quae petis. Sed cur eum hīc non novi? Modestia aliquos a consuetudine meā avertit, cum tamen omnibus pectoris haec limina et penetralia pateant: quosdam nescio quae [gap: Greek word(s)] . Sed bonum et egregium esse decet, quem tu laudas: sic etiam amare nunc incipio, quem non docui; et meum scribo, qui tuus esse meruit. Symbolum igitur, cum volet, accipiet. Sed quando profecturus? an spirante mox Favonio, et cum amoenitate vernā? at ab anno hiberno in aestatem transire, et in nouo aźre calores praelibare, noxium. cogitet. Epistolarum BELLARIA nuperrime edidi; APOPHORETA imprimuntur. Historiam etsi maxime praecipitabam, distuli; quam tamen hac aestate, si Deus permittet, videbis. PALAESTRA vero jam floret: industriam meam exteri aestimarunt, et venźre e Sarmatiā Nobilissimi aliquot juvenes, qui Bonae Menti studia devoverunt. Hodie in Sodalitate B. V. hīc Orationem habui, DE PVRIFICATIONE. Vt maxime facundus essem, pius fui; et in maximo loco angustiam incredibilis frequentia fecerat. Vides; exemplo praeeo: ad Eloquentiam quoque sacram non ostendo solum vestigia, sed figo. Ita autem dixisse videor, ut potuerint excitari, quicumque audiverunt. Ipsa Oratio, si prodibit, ad te quoque veniet. Iam et Saturnalia nostra ego auxi De Puteali Libonis, De Batavorum origine, De Risu dixi; et ex tempore in Plausores declamavi, quos facetissimo sermone in conspectu Academiae pudefeci. Ecce familiariter tibi mea narro, nequid rerum tuarum me celes. An teamem, sic ostendo. Parentibus tuis cum scribes, salutem a me, et affectum nunciabis. Vale. Lovanii, Post. Kal. Feb. oo. ICC. XII.



page 48, image: s048

EPISTOLA XLI. Antuerpiam. IO. BAPTISTAE GOVBAVIO S. D.

NVPER Litterae tuae, nunc olei vasculum allatum est. Atque illae me spectabant proprie; hoc uxorem meam, quae, ut Itala, Minervae illum succum de meliore promptum notā quaerit. et sic ausa a tuo penu petere. Pretium ut in rationes referas rogo, suo tempore pariandum. Nunc ad filium quod attinet (de eo enim Litterae loquebantur,) ego sane, quia tuus est, et quia nunc in meā domo, meum puto: et sic pluris, curare quem amo, quam alere quem erudio. Indoles bona est, ingenium facile: perfectio studio, industriā, disciplinā acquiritur, et consuetudine bonorum. Sed in tantā frequentiā non omnes boni: quidam etiam, licet non mali, tamen nocent. ideoque arcendisunt. Non boni ad inhonesta, vana, turpia, solent ducere: non mali ad otium. Sic priores isti sceleris velut caussa existunt; posteriores, damni. Mea haec cura erit, ut moribus, Litteris, et iis demum artibus Io. BAPTISTA tuus incumbat, quibus aliquando resplendere possit. Ejusmodi sodalibus jungendus est, quorum familiaritate proficiat; cetera ego, et alii faciemus. Ego, quem domi et publice Doctorem habet: alii, quos Iuris Civilis caussā frequentat. Sed de fine studiorum etsi nuper intellexeram, tamen scire curiosius velim. nam si ille talis, qualem opinor, Iurisprudentiae studio Litterarum et Historiarum adjungi debet peritia, ne sine flammā facem habeamus. Ecce operam meam et curam promptam scribo, et si tantum


page 49, image: s049

mihi tribuis, patrem solicito affectu agam. Vale, et salve cum familiā. Lovanii, Propridie Kal. Decemb. oo. ICC XI.

EPISTOLA XLII. [correction of the transcriber; in the print LII.] Neapolim. ALBERTO STRVZZIO, V. N. et Amico S. D.

DOMVM viso, cum te non licet, et vestigia libo, paullo post iterum a te premenda. [gap: Greek word(s)] in Larium tuorum limine legitur; et quid nisi ut quietem colas, quam Deus dedit? fruaris otio, quod occupare pulcherrime potes? Nunc velut orbe a nobis remotus es, et quasi a te ipso, quia a conjuge, magnā tui parte. Quando redis? et communes amicos suavissimā Genii tui amoenitate recreas beasque? Vt aedes sine igni mortuorum imaginem habent: ita nos jam vivere non videmur; quia sub alio velut Sole agis. Sed cum Italiam cogito, et delicias antiquae matris, vix urgere reditum audeo. Hiemem hīc jam agimus: tu Veris et Favonii suavitate circumfusus es. nive, imbre, vento percellimur: tibi caeli benignitas ridet. Quocumque calculum verto, ad horrorem te revoco, et ad rigentes, aut certe madentes plagas. Et revoco tamen, ut velut ab igni calorem ad nos feras, delicias ab amoenitate. Frigemus, quia abes; squalemus, quia oculos animumque praesenti affectu non imples. Quanti amicos facias, jam experiemur. Vota nostra implere non potes, nisi ipse a felicitate recedas. Extra jocum: avide omnes, et ego ante omnes te exspecto. Scribo autem, ut affectum absenti renovem, HELENA discessit. A Cardinali BORROMAEO litteras


page 50, image: s050

habeo, qui videre et alloqui te te voluisset. Ergo in reditu fiet. Vale. Scripsi in tuā domo, ut pransus fui, et in eā ipsā mensā, quā pransus, cum Reverendissimi P. IOANNIS NEYENI, Commissarii Generalis, mater adesset.

EPISTOLA XLIII. Bruxellam. CAROLO MALINAEO V A. et Praesidi.

VT insignem ego tuam et doctrinam et humanitatem colo, Vir Amplissime: ita omnes merito debent, qui ab utrāque illā non alieni. Vir iste, quem vides, Musarum et meus quoque amicus est: et quas ipse possidet dotes, magis etiam in aliis veneratur. Itaque cum libenter ex me virtutes tuas audiret, etiam adire teipsum voluit. volentem vero litteris meis comitari, humanum ego duxi. Itaque breviter scribo, et velut duco, non manu quidem, sed officio tamen manus, id est calamo. Coramamabis etiam, qui sic ducitur. Virum et moribus venustum probumque, et eruditione clarum: qui et sedem in Brabantiā figere decrevit, et inter bonos bonus agere, ritu bono et prisco. Vale. Scripsi raptim, frigente manu, non animo; quem nomini tuo devovi.

EPISTOLA XLIV. Gandavum. NICOLAO BVRGVNDIO suo S. D.

EGo vero te amo, mi BVRGVNDI, et cogitatione viso, quoties epistolare officium rerum et occupationum nexu impeditur. Nōsti munus, et simul


page 51, image: s051

onus meum: severus in me esse non potes, nisi ut otiosum existimes. Diem citius sine nube, quam horam sine impedimentis habeam. Abfui quoque. PALAESTRAM Serenissimo PRINCIPI obtuli; dies aliquot nescio quibus votis fatigavi; rem familiarem novis auxiliis fulcire conatus sum: nec infeliciter labor cessit. Tantum videtur fatum indulgere, ut oblivisci jam Italiae possim, et firmare sedem, ubi invidiam quorundam vici. Nuperum periculum tuum me terruit; sed periculum: evasisti. Nihil homini tutum est; et quocumque protollimus pedem, Parca sequitur. De optimo doctissimoque Amico nostro bene tu mereris: tantum obstringis tibi Virum, quantum commendas: nec minus juvare ego et adniti cupio, quam commendas. Sed petitio magna est, nec sustineri viribus meis potest. In majori negotio nuperrime expertus sum, ad splendidam Pauperiem Musarum studia damnari. Quid faciam igitur? equidem haereo. Vndis non sufficiet nostra navis. Nam mare est, quod sulcandum censes. Venti undequaque saeviunt, et confundunt cursum. Si quis Favonius, infesto flatu et turbine reprimitur. Iam repentina petitio, odiosa. Quid si tarda quoque. Iam esse puto, quibus Magnates faveant: et in tali electione, Patriae et Magnatum consilio PRINCEPS utitur. Suffragia ab Italiā petere, longum est, sed et arduum. Quid? rem plerique dare malunt, quam commendare. Ita crede. Sed ego cum de eventu despero, nolo promittere. Pereat quoque haec occasio: non propterea communibus votis omnem Deus fortunam subtrahet. Alumnum suum Virtus, et Eruditio tandem vindicabunt. Litteras WALLAEI cum gaudio legi, et talem amicum in primo ordine collocavi. Nunc


page 52, image: s052

respondeo, sed breviter, ac frustra verba cumulo, cum affectus loquitur. Apud familiarem tuum, quem et meum voco, TORRIVM, eadem excusatio valeat. Tantum otii non fuit hactenus, ut in libellos inquirerem. Faciam igitur, et si opus, facem ac viaticum sumam. Epistolarum mearum BELLARIA imprimuntur, et sequentur APOPHORETA. Ad te siquid amicitiā nostrā dignum scripsi, transmitte exemplar. BVRGVNDII mei nomen in hoc opere relucere volo. Iam MARCANI legitur. Historiam serio adorno, ac tali scriptione audebo Posteritati placere. Carmen tuum optimum profecto est; sed nescio, an satis huic limini aptum. Maluissem breve aliquod, et in Historiae laudem, ipsiusque MEDICAEI. Quos salutas, aliae et remotae jam terrae habent. In Galliā MVLDERVS agit, in Hispaniā ROBERTIVS: sic imminuitur numerus ille noster, ut crescat. Alii abeunt, alii veniunt; et hi, ut abeant quoque. Fructum legunt, et discedunt: aliqui etiam ne legunt quidem. Obsedit adhuc pristinum pectora frigus, et in hoc ingeniorum artiumque strepitu Bonae Mentis scintillae languent. Te quando complectar iterum? quando in Palaestrā audiam? Vnus mihi implere hoc theatrum potes; unus ostendere, quam facile ad eruditionem et eloquentiam itur, si quis Exercitationes aestimet. Arbiter nuper creatus est LAMBERTVS RADOVSIVS, egregius plane juvenis, ingenio et industriā praestans, qui munus suum etiam Graecarum Litterarum cognitione ornat. Sunt et alii, stilo oreque prompti, et magnos ad Eloquentiam animos adferunt. Curatorem habemus WYTFLIETIVM, qui tantum industriā consecutus est, ut inter primos audiatur. Tu vale mi BVRGVNDI, et Palaestram cogita. Vt Elegias tuas omnes, et carmina


page 53, image: s053

colligas, te rogo. Famae favor hanc industriam non destituet. Lovanii, Prid. Idus. Novemb. oo. ICC. XI. Ad BREDAM litterae tuae missae sunt: is ERRORES suos edit. Sed WANNEMAKERI Triumphum an vidisti? quid censes? multum amat, qui sic laudat: et quibusdam tamen parum laudat, qui sic scribit. Sed profecto, ut ego me seponam, libellus bonus est, ingeniose et facunde compositus, certe cum affectu. Melior etiam secundā fieri editione poterit.

EPISTOLA XLV. Bruxellam. FRANCISCO KINSCHOTIO V. C. Finantiarum Graphiario.

PLVSCVLOS jam dies silentium meum occupavit: illud partim ab occupatiunculis, partim ab argumenti defectu natum. Parum certe erat, quod scriberem; aut quod dignum epistolā. Nunc libellus iste occasionem praebuit, in gratiam Iuventutis Latine a me versus, et excusus. Sic omnem moveo lapidem, ut quod optimum in doctrinā est, amare juventus incipiat; et saltem conatus meos intelligere. Non omnes profecto PALAESTRAE Institutum amant: aliqui etiam oderunt, quos tam libenter negligo, quam facile offendo. Damnant Litteras, quas ignorant; et ut rem dicam, pro barbarie pugnant. Ego de industriā meā nihil remitto: sed quid est? pauci generoso illo honesto, ut Persius appellat, ducuntur. Quidam etiam otiari malunt, quam in Litteris proficere. Insitus hic morbus; necscio, an his conatibus tollendus. Quantum omnes possint, aliquorum saltem exemplum osten det, qui cum Musarum adyta feliciter penetraverint, non minus Them idi litant. Tuus ille ex intervallo


page 54, image: s054

ad PALAESTRAM venit: quem tamen non semel excitare conatus sum. Vt originem culpaescias: Sodales suos sequitur. Quid si contubernium mutet, et meliori exemplo studia sua componat? Est in viciniā meā CRANEVELDIVS, civis honestus, apud quem Graphiarii WYTFLIETII filius habitat, juvenis modestus, et studiosus, et Bonae Mentis amans. Talem ego domum, talemque Sodalem audacter commendem. In Scholā, jam Aristotelem aggressus sum: si tamen ille libelli hujus auctor. tantum nomen libenter usurpavi; praesertim cum alii non rejiciant. Ergo Virtutem quoque publice doceo: quam ut et Palaestrita noster audiat, litteris tuis facies. nam interesse Dissertationibus meis raro ille solet. Sed, ut iterum dicam, facit, quod sodales faciunt; quibus fortassis tantum otii non est, ut vacuam horam Minervae impendant. Satis eruditi sunt, si Ius tetigerint. Nonnullos etiam nova haec industria mea cruciabit, quod ad Virtutem Litteras transferam. Absterrere enim a Litteris juventutem non poterunt, nisi et virtuti videantur infesti. O homines! sed mallem ista coram. Et cur te in hac aliquando tandem Vrbe non video, et complector? Vnice cupio. Fac, et feliciter sicciores istos dies transige. Lovanii, XIII. Kal. April. oo. ICC. XI.

EPISTOLA XLVI. Mediolanum. Io. BAPTISTAE SACCO, V. C. Senatui a Secretis.

CHARTAM potius quam epistolam mitto; ita quid scribam nescio. Haereo, fluctuo, metuo, spero. Ab hoc iterum Principis tui, imo mei, pendeo


page 55, image: s055

morbo. Quid est? O mi SACCE, quid homo? quid cogitationes omnes humanae? scribe, scribe, ut sciam, laetitiae an dolori hic meus animus consecrandus sit. Dolori, sitantus ille Maecenas eripitur; laetitiae, si inter homines pergit esse. Vale. Lovanii, Postridie Kal. Decemb. oo. ICC. XI.

EPISTOLA XLVII. Mechliniam. ARNOLDO BAERT, V. A. Insuprema Belgicae Curiā Senatori.

POST varia tandem impedimenta me collegi, Epistolam de Luxu quaesivi, sed irrito conatu. Citius, opinor, filiam suam Ceres, quam ego hanc invenero. Et mihi haec quaedam Proserpina est, tanquam a Plutone rapta, a luce ad tenebras translata. Quod fieri homines aliqui voluerunt, tandem contigit: oculos manusque Belgarum libellus iste fugit, imo quod noluerunt, contigit: ne perire posset, divenditus est. a quibusdam damnatus, ut ab omnibus legeretur. Quid etiam? placere melioribus coepit, quia non nullis displicuit. Si recte expendo, bonitas raritatem induxit. Cum fiduciā sic loquor; nec jam me fallere Fama potest, quae libero et generoso judicio tuo fulcitur, quae auctoritatis robustum pondus ab hoc encomio accipit. Non homines, sed mores reprehendere ausus sum: sed quia exacta et veritas et severitas offendit, personam sumpsi, et sub imagine vitia risi. Quantum nos peccamus, Cimmerii luunt; et extra viventium paene fines LVXVS vapulat. Quae Epistola fuit, Satira, est; et in COMI regno omnem exprimere lasciviam stilus potuit.


page 56, image: s056

Etiam PHAGESIPOSIA inscripsi, et Somnivm esse volui. atque in hoc videbis, quicquid Epistola habuit; imo quicquid ruborem ambitosae intemperantiae potest incutere. Itaque utlegas rogo: exemplar enim hīc habes, et simul hunc animum Amplitudini tuae devotum. Vale. Lovanii, Postridie Eidus Novembris. oo. ICC. XI.

EPISTOLA XLVIII. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOVVIERIO, V. N. et Amico.

CAVE, cave: etiam molestus tibi prolixissimis ero Litteris, ut ostendam, me subtrahere Palaestrae posse, quod Amicis impendam. Tu vicissim cura, ut frequentior Vrbem incolas, et in alios nunc deinceps alas resignes. Sed obsecro, cum proficiscens, umbram aliquam tuam domi linquis et habes, quae Litteras meas excipiat? lepide mehercle. aut scriptionem vis umbram esse, quae a meo calamo errores tuos sequatur? Videris nusquam habitare velle, qui sermones meos quocumque trahis. Sed ō infausta et tristia, quae nuncias Tantum Virum in tam gravi versari periculo? Vere, vere, humanae cogitationes et querelae divinum decretum non impediunt. Etfi Princeps, homo ille tamen; in maximā Fortunā majorem etiam Naturam experturus. Mori non potest, nisi ut multorum vota impediat: et mori potest, qui vitae hiemem gravesque annos ingressus. Mea consilia curae amicis aliis erunt, et Deo. Sed vicem SANDERII nostri doleo, quem in ferventi rerumspe unicum illud et stabile, ut


page 57, image: s057

videbatur, fulcrum destituit. Litteras igitur avide exspecto, utsciam, quid de re totā sit. Virtutum et Vitiorum ille Libellus parvus est. quia tamen tam utiliter scriptus, potuit in scholā meā proponi, ut explicaretur. PALAESTRA BONAE MENTIS si prodeat, multorum deliderio satisfiet. Liber magnus satis et augustus erit, ut PRINCIPI inscribatur: et hoc patrocinio opus, ut semel extinguam perversum quorumdam affectum, qui Palaestram arrodunt. Hi illi, quibus placere non potui, si Virtutem docerem: illi, qui Virtutem omnemet Bonam Mentem a Litteris se parant: illi, qui PALESTRAM meam, Perniciem juventutis esse, audent efferre. Sed nonne cum injuriā meā, imo Principis? Tales vero homines sunt; imo tales. sed parco. Biduo isto ia Aspero colle ego, uxor, et quinque filioli fuimus; vota pro tuā quoque salute diximus. Quid etiam? nolo scribere: loquar. Veni igitur, et vale.

EPISTOLA XLIX. PETRO ROSAEO SUO S. D.

AMo, ita me Deus, elegantiam istam, et candorem. Ita Litteras scribis, quasi debeas. At meum hoc erat: et nonne promiseram? vel hoc fine, uti provocarem. Nam tuā me familiaritate capi, scire debes, id est, indole, qualem in paucis profecto inveniam. De Consobrino (fateor festinationis culpam) exciderat. Illum vero amicitiam meam ambire? Hem! et suis virtutibus, et meae injuriam modestiae facit: si tamen injuria ulla in Amoris hoc tribunali. Rescribo igitur, sed breviter: tu uberrimum affectum meum explica; imo ipse admitte. Nam inter paucos amare


page 58, image: s058

te pergam, consobrinum tuum colere: ad quem exemplar COMI, si non viderit, aut non habeat, mittere velim. Vale. Lovanii, XII. Kal. Octob. oo. ICC. VIII. Scribere coepimus: bene est; commercium hoc alemus.

EPISTOLA L Gandavum. CAROLO TORRIO, jamsuo S. D.

IGNOTVS esse non potes, qui sic scribis; nec alienus, qui sic amas. Vt stilum, ita pectus tuum video, purum utrumque, et sic tamen foe cundum. Ingenii et simul animi tui praestantiam eadem epistola ostendit, verā imagine TORRIVM expressum. Sed nec ego ignotus tibi, quem sic describis; aut alienus, quem sic amas, fidem suavissimi interpretis secutus. Quantum BVRGVNDIO meodebeo, qui et nuper HAVRAEI praeclarum nomen, et nunc tuum famae atque felicitati meae adjecit! Vester ille favor hanc manum concitat: et cumtam bonis placeam, poenitereme laborum non debet. Multum mehercle Scriptis meis consecutus sum: ut aemulos spernerem, amicos inveni. multum moribus: ut auderem bonus esse, laudatus sum. Pergam utrisque, sapere, quemadmodum vivendum est; vivere, quemadmodum sapiendum. Perges tu quoque non scribere tantum, qui ignotus esse non potuisti; sed amare, qui nec esse alienus. Vale. Lovanii, Pridie Eid. Novemb. oo. ICC. XI.



page 59, image: s059

EPISTOLA LI. Bruxellam. RHETORIBVS COLLEGII AVGVSTINIANI.

DELECTAVIT me munus vestrum, facundi Iuvenes: imo in admirationem dedit. Sic vos scribere! et ad me Ornatum ivistis vario ingenio, liquidoque affectu meum nomen: ingenium affectu, affectum ingenio demonstrastis. Quid ni utrumque amplectar? Fovere velim, et hoc agere, ut amare sic me, Bonamque simul Suadam pergatis. Sed pergetis, boni inprimis erga eos, qui industriā et doctrina suā bonos vos faciunt, et ad geminum Virtutis Honorisque limen paullatim ducunt. Vberem studiorum fructum sperare poteritis his Magistris; imo ab his initiis,

Eloquium ac famam Demosthenis, aut Ciceroni.

Etiam hodie rostra, comitia, tribunalia sunt: in foro, atque etiam templo Facundiae Sacra, in curiā et in castris. Alios infula, alios purpura exspectat, alios latusclavus: ex istis scholis et certaminibus, ad Reipublicae et Ecclesiae munia itur. Sed majores artes scientiaeque mox jungendae sunt, in publico Grudiorum hoc Athenaeo, velut luce, Huc ibitis, me addictum studiis vestris experiemini, imo votis. Valete. Panegyricum istum meum Benevolentiae signum accipite, et ad Eloquentiam stimulum. Lovanii, VII. Eidus Martii. oo. ICC. IX. R. P. DAELHEMIO, Praefecto studiorum, tan tum tribuetis, quantum a bonis artibus exspectatis. Foe cundus in Directores amor est: efficit, ut indoctus esse non possit, qui sic amat; dignus Litteris, qui sic eruditur.



page 60, image: s060

EPISTOLA LII. CAROLO DVCI CROYACO et ARSCHOTANO, Praefecto Finantiarum.

QVANTVM benignissimis tuis Litteris debeam, Doctissime PRINCEPS, reapse testari jam malo, quam verbis promittere. Ac sane, quia magnitudinem tuam ad hanc ingenii mei pauper tatem demittis, videor praestare posse, quod Historiis plerisque nostrae aetatis opponam. Bene spero; affectum conatus sequetur: et quia te describam, pretium pondusque oratio capiet. In extero et Martiali duntaxat homine depraedicando (quod et nuper indicavi) expertus sum, quantum tuae virtutes merentur. A stellā ad Solem ibo; et cum maxime illustrabitur argumento stilus, caligabit. Sed ut deficiat, ipsum hoc lumen non sinet. Tuis radiis et calefio et accendor, Magne PRINCEPS; ac jam colligere atque prae parare rerum capita velim, nequa industriam mora retardet. O suave mihi aliquando, descripsisse Principem, cui placui! imo descripsisse, quem omnis aetas admirabitur! Hoc nexu me tuum facio, hoc labore ingenium tibi meum confecro: Historiam daturus sum; sed quam ipse legas: ut si placeam, videaris posteritati tuae vivus interesse; si displiceam, defectus meos judicii divinitate corrigas. Confido: non infra opinionem hominum stilus iste meus erit: et tanquam placiturus, audebit prisci seculi industriam imitari. Neque jam exspecto, ut MEDICEVM absolvam; satis est, parasse duos libros, qui publice legantur, et in manus tuas veniant. Interea novo huic aedificio, ligna, lapides, calcem instruam


page 61, image: s061

A te, et a tuis discam, quae domi, quae foris; in Sago, in Togā gesseris. Vberrimus campus est. Dicta quoque, et Apophthegmata inserenda sunt, et ea omnia, quae Virtutum tuarum triumphum sequuntur. Varii varia observārint. et ab omnibus semina ego scriptionis capiam. Discere tamen ab iis potissimum velim, quos ipse constitues; et his familiaris esse, nequid effugere diligentiam meam possit. Non protollo vota; promittere, longum est. praestare, ut dixi, cupio, quod rogo; et ostendere omnibus, quo cultu, et quo ardore Phoenicem Principum venerer. Ergo haec epistolae hujus summa est, ut ordiar: et circa collectionem rerum primus labor versabitur. In MEDICAEO aliquam certe historiae tuae velut imaginem videbis. Vt me tuum censeas, habeas, foveas ō Princeps, atavis edite Regibus, rogo. AEternitati tuae quicquid possum, quicquid sum, devoveo. Lovanii, Postridie Eidus Novembris. oo. ICC. XI.

EPISTOLA LIII. Venlonam. HENRICO PVTEANO, Cognato suo, E Magistratu Venloniano.

POst optimi Parentis mei mortem, Cognate amicissime, desiderium fuit, ex urbe et gente nostrā Virum eligere, quem ceu Parentem colerem, rerumque mearum velut fulcrum haberem, et solatium doloris. Tu unus occurristi, qui ut in urbe cum auctoritate versaris, ita familiae Puteanicae columen existis; qui cum Litterarum prudentiaeque ornamentis sub sidiisque instructus sis, intelligis potissimum, et quantum amiserim, et quā ope, quove solatio in digeam.


page 62, image: s062

Parentem cum dico, omnia dico: hunc amisi. Te cum dico, omnia iterum dico: facies, ut nihil amisisse videar. Eris igitur ille tu, Cognate optime, si permittis, quem in laetis pariter adversisque respiciam, a cujus consilio auxilioque cogitationes, res, et vota mea pendeant. Ego etiam ille ero, qui tantum tibi delaturus sum, quantum Parenti debui; qui amicitiam, quae cum cive colitur, bonam; quae cum propinquo, sanctam existimat. Actametsi hactenus hic in me affectus fuit, latuisse ac frixisse videatur, quia non eluxit. Exsertis igitur officiorum signis, ostendam, quantum animo voluerim: cum omnia faciam, indicabo quantum merearis. Plura non addo: constitui enim coram alloquio supplere, quicquid Epistolā aut majus, aut etiam melius est. Auspicium arctioris necessitudinis hoc esse volui, et indicium profusissimae voluntatis. Vt sic interpreteris, et me tuum animo complectaris, per commune te nomen, et familiae Genium rogo. Vale. Lovanii, VI. Eid. Iulii. oo. ICC. XI.

EPISTOLA LIV. Bruxellam. IACOBO ROBERTIO suo.

SCRIPTIONIS auspicium placuit, stilo et argumento bonum. Amorem mei exprimis, et amoris caussam; animo certemeo, non auribus modo gratam. Quid enim libentius audiam, quam contubernium tibi meum placuisse? Sed tu quoque apud me esse adhuc videberis, si a studiis et Bonā Mente non recesseris. Vbique locorum et terrarum Musae habitant: ut colas igitur rogo, et optimis semper rebus ingenium occupes. Morum actionumque regula Honestas sit:


page 63, image: s063

haec ornatam omnem vitam reddit. Quam prompta virtutis doctrinaeque subsidia habeas, simul cogita. Dedit Natura ingenium, Fortuna opes: amplius exigis? exemplum Pater, quod sequaris. Paucis, mihi crede, tam feliciter haec contingunt; qui tamen cum aerumnā suā et egestate luctari malunt, quam animi cultum non assequi; miseri esse, quam indocti. Sed tuos labores voluptas securitasque comitantur: si recte examinas, labores non sunt; per amoena potes scandere. Nunc paullatim ad severiorem vitam te anni ducunt; et florem hunc aetatis vel cum gaudio respicias, si recte impenderis; vel cum dolore, si prodegeris. Tamquam e portu solvas, fluctus et tem pestates invenies; cum inter homines, curas, negotia vives, litterarum illud otium, et PVTEANVM tuum cogitabis. tum certe in pretio adhortationes meae, Dissertationes, Lectiones, Schola et Palaestra erunt: tum quem Doctorem tuum nominas, affectu Parentem fuisse dices: atque talem deinceps me quoque experieris. Ergo ama, qui te amat; et recte age, ut te semper meum dicam. Bruxellam venire cupio, ut te videam etiam, priusquam abeas, et complectar. Patri matrique salutem nuncia, et placere perge. Lovanii, v. Eid. Quinc.oo. ICC. XI.

EPISTOLA LV. Lugdunum Bat. DANIELI HEINSIO, V. C. Seculi Phoebo.

MVLTVM amat, qui et imaginem aestimat: amat et ille, qui eandem mittit. Dare meipsum volui; sed quia tu quoque sic interpretaris, fateor me


page 64, image: s064

nihil libentius dedisse. Nam ut suave mihi, in candidissimo animo tuo esse: sic in oculis, gloriosum. Quoties pictam illam umbram mei adspicies, spirare in umbrā ipse videbor. Teimago etiam ista colet, et quantum PVTEANVS HEINSIVM amet, loquetur. Atque utinam vultum felicior expressisset manus! nunc humanitate tuā opus, ut quantum ipsum quidem me desideras, tantum ignoscas pictori. Senecam tuum percurri, et tuum jure esse acclamavi: ingeniosa omnia, erudita, exacta, quae notas, judicas, emendas. Et hanc laudem Viri omnes boni doctique tibi adscribent. Legi quoque Orationem De Conjungendis Graecorum linguā et Disciplinis, in quā ut doctrinam facun diamque vehementer probo, ita excitare juventutem audeo, ut tua signa, spreto aevi exemplo, sequatur. Nam nisi sic sapimus, omnes potius Litterae relinquendae sunt. Elegantissimum vero carmen quod annexum, aculeos habet; nostris hīc quoque moribus opportunum. In titulo illi tantum deerant, qui ut in me fortassis videantur debacchari, Litteras omnes contemnunt. Hi Palaestrae, hi Bonae Menti infesti sunt; nec aliam habent caussam, quam quod eruditionem ignorant. Ego vero in instituto meo pergo, Hermathenam effero: sapientiam Eloquentiae jungo. Sed et ad ipsam Virtutem hortari juventutem coepi. Sic quidem libellum istum [gap: Greek word(s)] verti nuper, et jam explico, etiam Aristotelis nomine insignitum: atque indulgere populari errori volui, ut maximi Scriptoris personā Auditores colligerem. In ipsā scholā tota haec doctrina ad linguam suam redit, et uberrimā deinde Dissertationum libertate vestitur. Vides conatum meum, ut facilius infelici versioni ignoscas. Vale. XVII. Kal. Iunii. oo. ICC. XI.



page 65, image: s065

EPISTOLA LVI. Bruxellam. CAROLO MALINAEO, V. A. Aerarii Principum Praesidi.

VITAM IO. VINCENTII PINELLI ex Italiā ad me Auctor misit, PAVLVS GVALDVS, Vir insignis, et amicus meus; imo errores aliquot in ipso libro manu suā correxit. Hoc munusculum ut accepi, ita ad te transfero; te, et Bibliothecā tuā dignum: quia imaginem hīc tuam invenies, id est Viri magni, probi et eruditi. PINELLVS quidem, extra controversiam, singularis fuit, Litterarum omnisque eruditionis apud Italos oraculum. Atque hujus ego etiam familiaritate, imo domo et mensā usus sum, et fere didici, quae aliquod mihi nomen decusque paraverunt. FACVLAM meam, STIMVLVMQVE AVRELIVS adjungit; ut in eodem missu filii quoque affectum agnoscas. Hoc pium est, dare patri quod doctor conscripsit; et ostendere cujus ductu proficiat. Itaque geminum istud donum sic admittes, ut quod ego debeo, persolvisse filius videatur: quod ille dedit, profectum a Puteano censeas. Vale. Lovanii, XIII. Kalend. Iulias. oo. ICC. X.

EPISTOLA LVII. Antuerpiam. ANDREAE SCHOTTO, V. C. Societatis IESV.

REPETO voces meas, mi Pater: Ne aliena fraus aut negligentia obnoxium me culpae faceret, scripsi. Nam si credere huic debui, qui tranmissas


page 66, image: s066

a te Litteras contendebat: aecusare illum coactus fui, qui nullas reddidit. Accusavi non amicum, quia amico credidi: tu vide, cui Litteras deinceps tradas, et quem amicum censeas; ne opera pariter et affectus pereant. Ego, sive accepit, sive non accepit, homini ignosco: et poterit sane, ut verba tua locum habeant, cum aequalibus suis contendere, qui et ignorare bonas solent Litteras, et tamen nescio quā stultitiā intumescere. Nunc monitus, fortassis descendet in seipsum, et modestius aget. BONAE MENTIS nomen siquis accusat, Palaestram nollet esse. Vt Litteras promoveam, earum amorem doceo; ad Bonam Mentem, etiam oratori necessariam, juventutem nostram hortor. Publicā oratione titulum hunc asserui, quem jam examinaverat Serenissimus PRINCEPS noster, et luculento Diplomate confirmarat. Pulchrum mehercle: Boni Viri, quia rem non possunt, nomen insectantur. Vin' dicam? aliquo dignitatis loco Musarum esse et haberi studia, aegerrime ferunt. Iam vero in solo Buslidiano, si Litterae sunt, florere non possunt: et postquam LIPSIVS docuit, serpere amplius institutio non debet. Tale quoque stipendium meum est: publicum, et a Principe Ordinibusque. Meminisse debeo, a quibus vocatus, in cujus locum asscriptus sum. conditionem meam in STIMVLO LITTERARVM videris. Sed ut istuc redeam, nescio equidem, cur Bonae Mentis vocabulum offendere quemquam possit: Palladis aut Minervae nemo accusaret; haec Bona Mens est: nemo Mercurii; et hic constituere antiquitus Eloquentiam non potuit, nisi Minervae jungeretur. Hinc duplicem etiam sermonem veteres constituerunt, [gap: Greek word(s)] : hunc in animo, cum nondum profertur; illum in ore, qui sine voce absolvi


page 67, image: s067

non potest: et sic priorem Mercurius, posteriorem Minerva exprimit. Sed de his plura publice, ut semel eos doceam, qui hactenus non intelligunt, [gap: Greek word(s)] Sapientiae partem esse, et a scientiā atque rectā opinione distingui. Quid malum! placere et Nomen et Institutum hoc exteris, praesertim Italis, hīc esse, qui reprehendant! Sperno hanc invidiam, et supero, cum et Cardinalis BORROMAEI Patroni mei judicio, et Societatis vestrae laudatissimo exemplo, videam, Theologi laudem ab his Litteris perfici. Ad Ciceronem quod attinet, et eum ego publice hīc interpretor; Somnium inquam Scipionis. In libello [gap: Greek word(s)] quid praestem, alii judicabunt: disserentem me hic ipse audivit, qui Litteras defert: audiverunt alii, qui cum multa scirent, aliquid tamen explicatione meā consecutisunt. De Auctore non perfunctorie disputavi. Aristotelem non esse, facile mihi persuadeo: praescribi tamen ille debuit, ut tanto nomine audientium industria aleretur. Siquid in ipsā versione quod minus placet, libenter intelligam. Inter Comites [gap: Greek word(s)] est [gap: Greek word(s)] an recte Intemperies? Quid si tamen [gap: Greek word(s)] ? Sed et aliasunt. Finem libelli e Stobaeo supplevi. Mea omnia recensere et expolire constitui, et in unum corpus redigere. Videbis Epistolica, Oratoria, Historica, Philologica, Philosophica. Flores [gap: Greek word(s)] , (permitte ut sic loquar) Arbores aeternae fient, et canescent seclis innumer abilibus. Auspicia PALAESTRAE ante omnia videbis. COMVS denuo prodiit, longe auctior. Tertiam editionem cum NOTIS, quae nuper praemissae erant, mox parabimus. Accedent duo Nannii somnia, in quibus si tam accuratus et exactus stilo Vir ille fuisset, quam lepidus et ingeniosus exstitit, poterat me quidem a tali genere scriptionis absterrere.


page 68, image: s068

Sed nunc laborem meum non damno, etsi menstruum. Habeo ejusdem ad Mariam Reginam Angliae, De Regni Religionisque restitutione Gratulationem, admodum prolixam, sed in fine mutilam: dignam tamen, quae vel sic edatur. De Cornelii Valerii Orationibus et praefationibus, non adhuc video quid speres. Adagia Graecorum tuo sane ingen io et industriā digna erant: prodeant, et publice prosint. Vale. Lovanii, v. Non. Maii, oo. ICC. XI.

EPISTOLA LVIII. SENATVI BONONIENSI S. D.

ARDOR ille vester in Litteras, Viri Amplissimi, etsi manifestus; diffusum tamen hac nunc Famā itis, quod diutius silere illud Romanae Eloquentiae pulpitum noluistis. Novalis ager respirare anni unius, ut ita dicam, feriis solet: et vester ille Latinitatis, a discessu Clarissimi TITII pari plusminus spatio quievit, non fertilitatis defectu, sed quia quaesitus qui ex coleret. Audio viros doctos operam industriamque suam obtulisse: me vero (benignitatis consensum agnosco) totius ordinis suffragiis designatum electumque huic muneri, quod ambivisse etiam honor sit. Sane non sine beneficio tam luculentum de me judicium existimo; sed quod spernere videar, nisi acceptem. Ergo animo vester sum; stilo et voce cupio esse, et conditione uti. Quid ni? in eum locum venturus, qui clarus longā et vetustā nobilium serie Professorum: vestro auspicio docturus scripturusque, qui meliorum scientiarum atque artium, ut patroni summi, ita et cultores


page 69, image: s069

auditis. Ipsa Academia, quieta, composita, florens, et robusto illo senio suo non venerabilis tantum, sed religiosa. Vrbs magnifica, ornata, amoena, et quam benigna rerum omnium copia ditavit. Cives denique non minus exemplo, quam regimine vestro boni humanique. Prorsus qualem mente formare mihi, Musisque sedem velim, reperio; et in quā praestantissimi Viri docendo scribendoque excelluerunt. Non me Patriae poenitet, aut muneris, quo a pud Lovanienses fungor: sed vestrae me Genio scholae capi, hoc profiteor. Vivere in Belgicā coepi, in Italiā innotescere: ubi natus, hominis officia orsus sum; ubi provectus, civis. Famae auspicia, et laborum meorum florem Italiae debeo: quid ni et fructum? Maturitas ista sinum vestrum ambit; Academiam velut Horreum meae fruges. Hīc condi debent, ut in famam promantur. Condar ipse, cum Parca jusserit; et quam Patriam sors negavit, denascendo faciam, et emortuali die. Quid attinet dicere? Latinas Litteras Artesque priscā origine Gens et Regio sibi vestra vindicant: Transalpini adoptārunt. Iam Belgis etsi familiares Musae, tamen advenae; et quia non natae in nostro hoc solo, peregrinantur. Musarum igitur conditionem, meam in parte puto; et quia Socrati Mundanum esse licuit, eam mihi Patriam scribo, quam ipsae profitentur. Sane in hoc saltem dissidere a LIPSIO mihi liceat, et diversum consilium sequi. ille vocatus rogatusque, liberalitate vestrā, cum potuit, usus non est: Belgicam ante habuit. Ego utar, sic possim; nec propterea Patriam videbor aspernari. Non ivit LIPSIVS: vos tamen insignem illum in litteras affectum servastis: imo quia arbor translata non est, plantam nunc adscisciti, et imbuitis felicitatis quadam aurā.


page 70, image: s070

Ergo, ut dixi, venire paratus sum; et, quia tam honorifice de me statuistis, sedem studiorum fortunarumque transferre. Quod felix faustumque sit, Decretum, quo vocer, exspectabo; et haec una cogitatio mea erit, proficisci. Valete Amplissimi Viri, feliciter vivite et regite; veteres illas Litteras jure vestras fovete et fulcite, quibus clara olim Italia fuit, et floruit. Lovanii, v. Kal. April. oo. ICC. VIII.

EPISTOLA LIX. NICOLAO DAMANTIO V. A. Brabantiae Cancellario.

INTERPELLARE humanitatem tuam audeo, AmplissimeVir, in negotio alieno quidem; sed quod et Litteras et Academiam nostram spectat. In difficultate versari Io. CHRISTOPHORVM FLAVIVM Typographum, ob editionem nescio cujus libelli, periculum indicavit, aut periculi rumor. Accuso culpam; et benignitatem tuam rogo obtestorque, ut qui peccavit, possit veniam impetrare. Sirem inspicimus, plus peccavit Auctor, quisquis ille sit, quam Impressor; qui simplicissimā innocentiā satis putavit, Encaeniorum velut nugas, a Censore permissas excudere ac divendere. Delictumsuum ex infortunio didicit. Postquam officinam instituit, undique invidiae et malevolentiae irritavit tela: quia prodesse et urbi et Academiae videbatur posse, dignus habitus, qui damno mactaretur. Occasionem infaustissimus ille libellus dedit. Hoc egerunt aliqui, ut hominem obruerent, et impingerent quoque quantum Scriptor deliquisset. Hanc flammam auxźre alii, quinimis facile ad se trahunt aculeum


page 71, image: s071

ludentis an laedentis stili? Sed quid consecuturi, si mitissimum animum tuum severitate exasperent? Carebimus Typographo, si esse hic non poterit: privat bimur lumine, quod tenebris nostris inferre Vir iste destinavit. Vir in quam, et laude ob egregium conatum dignus. Primo, Probus, Ingenuus, Candidus est: et magnus etiam esse potuit, nisi pluris Religionem, quam vitae commoda fecisset. Deinde doctus est, Graece et Latine peritus; ut ad Manutiorum, aut Stephanorum gloriam possit adspirare: imo Virum nobis eum restituere, qui non in Mercurii, sed Minervae urbe aeternos librorum thesauros cudat. Ad Academiae famam, inprimis celebris Typographia facit: et talem habere hactenus non potuimus: postquam coepimus, nostra nobis bona invidemus. Denique, hic ille Vir est, qui sedem Antuerpiā ad nos transtulit, qui generoso ausu sum ptus fecit: qui quantum praestare posset, et vellet, simul ostendit. Respice igitur et famam nostrae Scholae et utilitatem, lenique vultu hanc scriptionem admitte. Pulcherrimi et maximi isti conatus, non maximum delictum delere poterunt, aut vincere, si componantur. Iam ego quoque uti his typis constitueram, et animatus eram, scribere multa et proferre. Iam nitorem sperabam, jam magnificentiam; tales inquam typos, qui et subire oculos tuos non erubescerent. Rogo igitur, ut absolvere et liberare Typographum velis, paratum, in omnibus non accuratum modo esse, sed religiosum. Suspende, imo tolle poenam omnem: solius auctoritatis tuae terror culpam deinceps proscribet. Delinquere facile potuit, qui novus suit: bonus erit, si dignus humanitate tuā videbitur: utilis Reipublicae, si invidiam vincet. PALAESTRAM meam BONAE MENTIS ei


page 72, image: s072

tradideram, ut excuderet, PRINCIPI offerendam: ea nunc in discrimen venit, et infortunium Typographi sequitur. Videbit lucem, si felix et liber ille erit: obruetur tenebris, si miser ille, et humanitate tuā destitutus. Ergo iterum et flagranter humanitatem tuam imploro. Scient omnes, tuo beneficioTypos et Litteras Lovanii florere. Vale, et vive. Postri. Eid. Septemb. oo. ICC. XI.

EPISTOLA LX. Lovanii. FREDERICO, ET ALEXANDRO CASIMIRO SAPIEHIS F. F. Palatinidis VVitebscensibus.

VT mea legatis, Illustres Adolescentes, aliena commendo: ut antiqua ametis, ad nova duco. PHILIPPI BEROALDI, Viri Clarissimi nomen insolens vobis esse non potest, aut doctrina ignota. Scripsit varia, nec invenusta, si ferre possumus, quod vetustati renata iterum Latinitas adjecit. Atque hic, quem videtis, Eloquentiae Ludus, primum stilo tolerabilis, deinde argumento curiosus, denique exemplo utilis est. Si cuncta expendimus, amplius erit quod placere possit, quam quod odiosa severitas condemnare. In umbratili pulvere, et ficto judicio contendunt Boni, contendunt Mali. Boni, Quisnam optimus? Orator, Philosophus, Medicus. Mali, Quisnam pessimus? Scortator, Aleator, Ebriosus. Legite, ut laudetis Bonos; imo legite, ut damnetis Malos. In laudatis illis, quantum Orator praestet, ipsa oratio a periet: sed quanta res sit Eloquentia, velut in imagine cernetis. Vos quidem operam huic datis, si indolem ingeniumque spectem,


page 73, image: s073

digni, qui Eloquentissimi sitis; qui, quod familiae vestrae solenne, inter Patriae Proceres vitā et dignitate, dictis et factis aliquando emineatis. Bene sentire et facere, omnium est; beneloqui, magnorum: sed bene nemo loquetur, nisi bene sentiat atque faciat. Ita quod omnes debent, studio et industriā sectamini, Virtutem discitis; quod magni debent, generoso conatu quaeritis, Eloquentiam hauritis: et hanc utramque in Palaestrā meā BONAE MENTIS. Quid dicam? profecistis, ō Illustres Adolescentes, qui ut PVTEANVM audiretis, Lovaniense Athenaeum aestimastis. Sic in eodem porro agite, ut plures, et ipsi aliquando Posteri vestri aestiment: sic me audite, ut amare nunquam desinatis. Felix ero, si vos Boni, si Docti, si Eloquentes: et pluribus videbor profuisse, si vos tales reddidero. Implete igitur vota mea, et quam in Patriā speratis gloriam nominis, hīc incipite: magni mox futuri, si jam non parvi; nunquam immaturi, si in bonā hac aetate Viri. Valete, Virtute, Doctrinā, Eloquentiā crescite, et mei este in omni vitā et fortunā. Lovanii, XVI. Kal. Februarii, oo. ICC. XII.

EPISTOLA LXI. Antuerpiam. IOANNI WOVERIO, V. C. et Amico.

PVDET scribere, mi WOVERI; sed apud te licet. Civis, an hospes venerim, nondum liquet. Et ego tamen properabam, tamquam in Patriae sinum Heu, rerum faciem! Bonae Litterae oneri hominibus quibusdam sunt: et sic illi, qui Litteras profitentur. Nam tot molestiis, tot circumitionibus extorquere nondum potui, ut quod absens accepi munus, praesens


page 74, image: s074

impetrarem. Nimium etiam non nemini stipendium visum: ac serio actitatum, ut ad semissem summa minueretur. Quid igitur? adeo difficile erit, post LIPSIVM PVTEANVM docere? aut fortassis minor ego, quia minoris alius potuit conduci? Magno et robusto stomacho haec concoquo: sed nisi spes in PRINCIPE sit, ad quem remittor, et quem salutavi nudiustertius, exuam affectum Patriae, et apud ignotos Fortunae auxilia provocem. Sed tu, mi WOVERI, ne commoveare: meliuscule fortassis erit, cum maxime fatum saeviet. ego mihi consto, te et honesta amo, nunquam deserturus. Hoc etiam cogito, ab arduis initiis planam viam sterni ad felicitatem. Hac fruere, et adspirantem me ama. Quicquid fiet, statim scribam. Sed obsecro, annon insignem Sapientiae Palaestram ingressus sum? Exercebor. In hoc quoque aestu LAVDATIONEM IVVENTVTIS perscripsi. Liber est, et legi debet, ut sciant omnes, civis, an hospes haberi debeam: et elegantioribus legi typis, nequid in ornandā Patriā videar omisisse. Mea illa missa Lovanium gaudeo; an accepta, nondum audivi. Salve cum suavissimā conjuge. Bruxellae, ubijam nimium haereo. GASPARVM meum salvere jubeo, et pingere. Sed heus, A PRINCIPE humanissime exceptus sum. Pauca verba feci; et mox, latinius nescio, an benignius, respondit: imo, ut affectum ostenderet, ad familiarem quoque sermonem linguae majestatem demisit. De Comite FONTANO, de rebus Mediolanensibus, denique de itinere nostro sciscitatus est. Quae summa est, praesidium et auxilium addixit. Salutatiunculam ipsam legere si cupis, haec fuit, et his omnino verbis dicta.



page 75, image: s075

AD SERENISSIMVM PRINCIPEM ALBERTVM ARCHIDVCEM AVSTRIAE, etc. Allocutio.

SERENISSIME PRINCEPS, Post longum, molestum, et periculosum iter, tandem adsum, ut gratias libem, et Genium Aeternitatis tue venerer. Magnum beneficium est, siquis Patriam debet: ego debeo. eo etiam magis, quod in vicem vocemque IVSTI LIPSI vocatus sum, et in vestigia positus, quae tantus ille Vir doctrinā, prudentiā, probitate pressit. Quid dicam? Voto honoris magnitudinem exprimam: DEVS FAVEAT! Operam ego dabo, ut quia in oculis omnium victurus sum, bonum Patria Civem, Munus Professorem; in Patriā et Munere bonum subditum me PRINCEPS meus habeat. Origine et gente Belgasum, sed sede novus; ideoque Patrocinio opus, ne inter meos, et in meo solo peregrinari videar. favore opus, ut in novā jam Scholā felix conatus sit, fructumque proferat. Vt her bae exoticae, et in frigidiores oras translatae, sole et curā foveri debent: ita Serenissimum Celsitudinis tuae radium imploro, ut stilus et ingenium bono publico incalescant. Vtrumque Famae et Gloriae tuae devoveo, POTENTISSIME PRINCEPS, et felicitatem precor.

EPISTOLA LXII. Bruxellam. CAROLO MALINAEO, V. A. Aerarii Brabantici Praesidi.

DE invaletudine cum dolore intellexi. Sed iter, frigus, et

--- tonantis annus hibernus Iovit,


page 76, image: s076

hanc nubeculam dederint, et fortassis jam depulsam. Voveo equidem; et simul te rogo, hanc auram et Horam, viresque corpusculi tui expendas. [gap: Greek word(s)] . PRINCEPS quomodo DISSERTATIONEM meam DE INDVCIIS acceperit; intelligere haveo: tum de Amico quem commendaveram, quid sperare debeam. Patriae et Religionis caussā sollicitus sum, et hoc statu rerum gratulari Sugambris meis ejusmodi sane Virum cupiam, qui vitā et doctrinā prosit. Hic talis: Probus est, prudens est,

--- fandique opibus sublimis abundat.

Quid opus commendare? ingenium animumque ejus nōsti, vel isto etiam munere majora. Hoc te rogo igitur, ut quid in re aut spe sit, statim intelligam. De Elogiis cogitavi, ac videntur concinna, imo plena esse, quae SCRIVERIVS edidit. Iudicabis. cras enim ipsum librum mittam. De Filio bene equidem spero. Scintillas video, et jam ignem exardescentem. Ego, quas possum, faces subjiciam; dignum doctrinā ingenium ad gloriam stimulabo. Vale Amplissime Vir, et meliores Litteras publice promove, quas immensum amas. Lovanii, XVIII. Kal. Ianuarii. oo. ICC. IX.

EPISTOLA LXIII. Gandavum. IOANNI HAVRAEO, Topachae De VValle S. D.

QVANTI Amicitiam tuam faciam, Vir Nobilis, facilius sentio, quam exprimo. Pauci aut isto animo, aut isto ingenio sunt, ut in sterili Musarum contubernio quaerant, quem amare velint. Splendor


page 77, image: s077

et Fortuna passim affectum conciliant, et quicquid durare non potest. Sic ut nullos amicos habeamus, magnos facimus: fallaci, ut sic dicam, luci spes et vota committuntur. Amare, quem despicis, vile est; nec Litterae placent, nisi possis despicere. Quotus igitur quisque humilitatem nostram ambit, ut aestimet? Siquid etiam in stirpe ac nomine jactare possumus, Litterarum tractatione videmur extinguere; quasi turpe, ingenio niti, nequid Majoribus aut divitiis debeas. Bene est: Virum nactus sum, qui quod ago, in me amat; qui mores meos, ingenium, et stipatum aliquem pectore censum generoso affectu complectitur. Reddo vicem, Vir Nobilis, nec reddo tamen: te amo, sed te. nam cum omnia tua cogar admirari, quippe rara et sublimia; in solum tamen animum, et quae animi sunt, ardorem meum figo. Sic aeternus es, et Amicitia quoque nostra erit. Vale. Lovanii, Prid. Eid. Novemb. oo. ICC. XI.

EPISTOLA LXIV. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOVVIERIO V. N. et Amico.

ALTERAM quoque pyxidem, velut nucem cum aureo nucleo accepi. atque iste torquis plane satisfecit oculis, etiam nimium curiosis. Si cum Gallo ego pugnem, talia velim spolia legere, atque nomen invenire. Omnino haec elegantia TORQVATVM faciat: sed et me ad angustias redigat, si in filiā quoque mater superba sit, et videre ornamenta velit, quae gerit. Alia tempora alia consilia suggerent: et fortassis melior Fortuna res quandoque nostras grandibit, ut cum Plauto dicam: aut certe melior animus aliquid cupiditati


page 78, image: s078

detrahet. Sic mortales nugamur: metallum ad usum effossum, in luxuriam vertimus; magni scilicet, si divitias ostentamus. Pretii magnitudine movebar nonnihil: sed cogitare debeo, tantum e censu parsimoniae accessisse. Hodie Oratiunculam in Collegio Trilingui habui, De Doctrinā Aenigmaticā: atque sic in Griphum Ausonii praefari volui. Quicquid dixi, exscribet meus a manu, et mox habebis. Sed de Puteali Libonis, et De Risu quid judicas? etiam libere damnare potes, quicquid displicet. FLAVIVS occupatissimus hodie est, et rogat, ne silentium im putes. Insigniter hominem obstrinxeris, si quamprimum WYTVLIETIVM convenias. Fuźre enim, qui Apicio remoram objecerunt. Tantum potuźre certe, ut mulierculam, quae istuc missa erat, ut exemplaria divenderet, Lovanium repulerint. Scilicet pretium nimium erat. Ergo sciri debet, an ejusmodi decretum a Consilio sit. De Comite SORANO mirum est et inopinatum: Homines, ut morimur! bene bonis Manibus sit! Tu vive, et vale. Lovanii, XIV. Kal. Mart. oo. ICC. XII.

EPISTOLA LXV. Dusseldorpium. CONRADO VANDER-HEGGEN V. A. Illustrissimis Iuliae Cliviaeque Principibus a Consiliis.

MAXIMO ad te desiderio properabam Amplissime Vir et Cognate; sed uxorem, liberos, lares duntaxat vidi. imo hospes fui, et exceptus. Moram trahere per angustias temporis non licuit: et cum suavissima humanitas me conjugis tuae invitaret, inhumanus ipse fui, et recessi. Complectar compendio


page 79, image: s079

summam excusationis: aberas, nec de reditu certa adhuc spes affulgebat. Quod tamen ALEXANDER me subsecutus, tibi debeo: et ostendit profecto, quanti et amicitiam tuam et consilia debuerit facere. Nunc rogo etiam, ut familiae caussā, et communis originis, hunc juvenem juves, opibus, et amicis destitutum. Iam aliquis esse coepit, quia favore dignum aestimasti; et erit spero, si talem se praestabit, qualem aestimasti. Pollicetur optima, et edoctus vitae non optimae periculo, in libertatem vindicabit indolem, sapietque. Tu ei pater fuisti, ut porro ferres auxilium: promovisti, ut me quoque obstringeres. Vt mereatur, opto: commendare enim frustra velim, nisi mereatur. Quia militiae munera perennia non sunt; ut nec munia: poterit ratione aliā evehi, aut attolli saltem, ne fortunae novercantis sordibus squalleat. Filiolum habet, et hunc respicio. Cogita Amplissime Cognate, et pro humanitate ac prudentiā tuā age. Aquisgranenses turbaetuā, ut speramus, operā componentur. Deus faciet, te servabit, et Illustrissimos Principes, a quibus aut jam missus, aut mittendus es, longo et felici aevo donet. Venlonae, VIII. Kal. Septemb. oo. ICC. XI. Vt te videam et complectar iterum, voveo.

EPISTOLA LXVI. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO suo S. D.

AB amore diligentia scriptionis nascitur, mi MONTORFANE. In te video: qui sic continuo affectus tui ad me signa transmittis; imo et alieni. Nonne ejusmodi SOSSAGI epistolium, in quo plurimus


page 80, image: s080

ego quoque sum, ac propemodum pro argumento? Vidisse juvat. Imaginem MEDICAEI accepi, et ipso vultu excitatus sum. Libellos novos quos petis, jam mercatoribus consigno. Sed meos hīc omnes reperire non potui: non omnes mittere, indecorum putavi. Scribam igitur Francofurtum, ut istinc accipias. De Publicano, mirum non fuit audire: jam tum, cum adessem, in extremā stare tegulā dicebatur. Ergo quod facturus erat, fecit; suae et alienae fortasse miseriae auctor. Pessimum hoc genus hominum, qui soli perire nesciunt: ut aedium murorumque maxima ruina est, si familia obruatur, et domicilium sepulchrum fiat. De Historiā, non frustra addis: ita est, huc ducor, et in hac Palaestrā, si otium adsit, videor utilis esse posse venienti mox aevo. Historiae munus est, ut posteros doceat; Scriptoris, ut apud posteros vivat. Vivere mehercle suave, cum publice prodesse possis: gloriosum prodesse, etiam cum vixeris. Memoriam aliquam relinquunt sui, quicumque stilo loquuntur; longissimam, qui res gestas enarrant. Nimirum vivunt cum rebus virisque quos complectuntur; nec deleri scribentis fama potest, nisi et Antiquitatis. Tu mihi crede, et haec nostra Antiqua aliquando erunt, si noscenda proponemus: sed absque librorum et stili, ut ita dicam, testimonio, erunt, quasi aliquando non fuissent. Sic igitur cura nobis aliqua Posteritatis gerenda, ut exempla vitae accipiant, et Majores suos discant, qui sequentur. Ego quod in me erit, faciam, et quod me facere Rex noster volet: stili velut tessera MEDICAEVS erit. Tu vale mi MONTORFANE, et amare perge, ut scribas: ignem fove, ut scintillas sentiam. Tuos saluto.



page 81, image: s081

EPISTOLA LXVII. Mariaemontium. PHILIPPO PRATIO, V. A. Consilio Sanctiori a Secretis.

CVM et Dignitas tua et Virtus, Vir Amplissime, contendere videantur, utra praestet; dubito mehercle, majorem, an meliorem appellare debeam, quem humanissimum jam aliquoties expertus sum. Sic quia magnus es, verecundari scriptio haec mea possit; quia bonus humanusque, audere. Vnde et in meo pectore certamen quoddam existit: retardat vere cundia calamum, audacia concitat: scribere cupio, sed adhuc velut delibero et expendo. Quia tamen res nunc meae sic cogunt, implorabo Humanitatis tuae opem; et cui publice debeo, privatim, quicquid spero, commendabo. Stipendii augmentum a Serenissimo PRINCIPE petii. Libellus aut missus aut mittendus a Duce ARSCHOTANO, qui tradi sibi a me postulavit, ut Senatui suo proponeret. Censuere omnes, honestam petitionem meam esse: quam ego tamen tanti faciam, quantum benignitas tua juvabit. Et juvabit scio. Multum profecto Litteras bonasque amas Artes, et insigniter possides: et hīc Litterarum agitur caussa: quas attollere pro dignitate non possum, nisi subsidia habeam: et ea, quia tuo auxilio paro, tibi jam debere incipio, quia sperare. Beneficium aestimabo, siquid ingenio aut stilo, aut etiam viribus Fortunae possum. Certe publico monumento testatum reddam, studia mea et industriam a te provectam. Hoc enim Musarum munus est, celebrare viros, qui, ut vere magni sint, prodesse ingeniis satagunt; ut vere boni, maximā humanitate illustres virtutes


page 82, image: s082

Famae commendant. Gratus ero, et sic audacter nunc peto beneficium, quod tuo auxilio accepisse, gloriosum erit. Quicumque aut me nōrunt, aut aliquid conatibus meis in re Litterariā tribuunt, auctorem te in parte felicitatis meae suspicient: qui amant, venerari ubique et Dignitatem tuam pergent, in quā bonus es; et Virtutem tuam, in quā magnus es. Nam ut semel tranquilla nunc studia, aut inquieta habeam, ab eventu petitionis hujus pendet: ut intelligam professionis meae labores placere, hoc augmentum efficiet. Sed cum caussam cogito, et simul naturam tuam, admodum in me pronam; et tranquilla habebo studia, et labores placebunt. Fac obsecro Amplissime Vir, et quia gratiā apud PRINCIPEM vales, ostende in hac occasione, quantum sperare Litterae possint. PALAESTRAM BONAE MENTIS ante dies aliquot edidi, et PRINCIPI inscripsi: ut videas, quid Iuventutis et Patriae caussā moliar, quibus conatibus coner promereri hoc ipsum quod peto, et quod sperare jussus sum; ad te quoque exemplar mitto. Paro editionem novarum Epistolarum, in iis ut relucere nominis tui facem sinas, ego rogo. Virtus tua et Dignitas hīc quoque legentur, imo hīc contendent, utra praestet. Vale Amplissime Vir, et jam de PVTEANO plane tuo, omnia statue. Bruxellae scripsi, inter Amicos, XIII. Kal. Novemb. oo. ICC. XI.

Scripsi inquam, audax nescio, an verecundus: sic et Dignitas et Virtus et Humanitas tua certant, et me dubium faciunt. Imo dicam: scripsi et audax, et verecundus. audacem me res ipsa (nam de quiete agitur) verecundum natura mea reddit. Expressi quantum nolui: et tu facies quantum expressi.



page 83, image: s083

EPISTOLA LXVIII. FRANCISCO KINSCHOTIO, V. C. Finantiarum Graphiario.

SVSPENDI responsum, imo gratiam pro tam benignā operā, quā promovere PALAESTRAM voluisti. Suspendi inquam, ne importunus essem. Nam et responsum visum fuisset iterum admonere, et gratia stimulare; sed memorem, sed currentem. Cur igitur nunc scribo? partim ne moneam, partim ut gratiam ipsam differam. Sic accipies: etsi tamen rogare vel maxime sie videor, ut quod coepisti beneficium, perficias. Quid dicam, nescio. humanitas tua si permittit, rogo. Nam sine Diplomate et Numismate imperfecta res omnis est: quia nihil publice adhuc possumus. Tum Arbiter dubio velut in munere versatur; electus, ut honorem istum exspectet. Salutavit ipsum Amplissimum ROBIANVM, cum hīc ille adesset nuper, Palaestra, Arbitro verba faciente: quod officium optimo et humanissimo Viro gratum fuisse, e luculentissimo ejus responso non vane collegimus. Mitto nunc FACVLAM DISTINCTIONVM, quam Leges a me scriptae exegerant. Inspice, si per negotia licet; et quae infra eruditionem tuam sunt, animi duntaxat caussā perlege. Ad istud exemplum De Gestibus pariter mihi scribendum: sed si tu censes, cujus ego judicium tanti facio, ut si negligam, agere improbe videar. LAVDATIONEM IVVENTVTIS adhuc promitto, ne jam DISTINCTIONES impediam. Vale, et salve cum suavissimā conjuge, et universo Lare. Lovanii, XIII. Kal. Maii. oo. ICC. X.



page 84, image: s084

EPISTOLA LXIX. GVIDO BENTIVOLIO, Nuncio Apostolico, et Archiepiscopo Rhodiensi.

LIBRVM, quia dare coram non licuit, Illustrissime et Reverendissime DOMINE, mitto: neque tamen ille post iter molestus erit, qui onerare in itinere potuit. PALAESTRA BONAE MENTIS est, sive Eloquentiae atque Sapientiae quaedam Schola. Tuo vero accuratissimo judicio probari velim, quicquid institui. Nam de his Litteris, et simul conatu meo optime statuere tu potes; qui ore, ingenio, animo ostendis, facundiam, eruditionem, Virtutem, rerum omnium pulcherrima quaedam lumina et ornamenta esse. Resplendes his omnibus, et in caligine quādam temporum clarum exseris nomen; cui cardines aliquando mundi, totusque adeo axis incumbat. Atlantem te Ecclesiae videbo (et haec mihi vota Deus perficiet) et sic quod nomen laudo, velut numen venerabor. Eris ille, qui veteres revocabit Artes,

Per quas Latinum nomen, et Italae
Crevere vires, famaque:

Artes, quarum saltem imaginem complecti conor in hac Palaestrā. Fac igitur Magne Antistes, et si Institutum hoc meum placet, Serenissimo PRINCIPI commenda. Res juventutis, imo Patriae et Religionis agitur, ut non doctos tantum Viros, sed maxime eruditos atque Eloquentes habeamus. Plura dicerem, nisi repetere viderer, quae toto libro sparsa sunt. Vale Illustrissime et Reverendissime DOMINE. Lovanii, XVI. Kal. Decemb. oo ICC. XI.



page 85, image: s085

EPISTOLA LXX. Mediolanum. IOANNI BAPTISTAE SACCO, V. C. Senatui a Secretis.

CALAMVM sumo, Clarissime Vir, non tam ut scribam, quam ut silentium apud te excusem; illud jam quidem suspectum fortassis, nisi excusem. Sed cur severitatem amor tuus induat? Nullum hoc delictum est, si fateor; et post intervallum jucunda scriptionis excusatio, quae in conspectum reducit, quicquid non periit, sed latuit. Nunc absum, et in eā versor urbe, ubi nemo unquam otiosus fuit, et pauci tamen serio occupantur, aut ad tranquilla tendunt vota. Ergo et meae Musae nubes suas interdum habent, mea quies tempestatem. Vt nulli terrarum Ver perpetuum contigit, et amoenitas; sed alibi perpetuo rigore cuncta horrent, alibi infesto Sole aestuant: sic vita quoque hominum est: rerum vices, ut aeris temporumque. Cum maxime studiis me tibique destinaveram, avulsus sum; et ea ago, quae in Aulā homines solent: multorum gratias ambio, favores prenso; quia PRINCIPI placere statui. Et in hunc finem PALAESTRAM BONAE MENTIS edidi atque dedicavi. Vt domum, et ad quietem meam revertar, votum est: sed ut laetus alacerque, qualem et Historiae scriptionem velim dare. Primum librum recensere coepi, quaedam mutare, plurima addere. Satisfacere mihi non possum, nisi et hic novus sit, et novum quoque plaudentis caveae favorem impetret. Sed quid ago? quod non profecto decreveram. silentium paucioribus excusare poteram; sed affectus calamum promovit. Abrumpo; et si peccavi, hoc quoque


page 86, image: s086

excuso. Non scribere, ut scribas, pulchrum est; nisi scribere malis, ne scribas. Vtrumque feci, adstante et inspectante CORNELIO BREDA meo, qui gratā te memoriā colit, et officiosissime salvere jubet. Librum paratum habet, et ERRORES inscripsit, eruditum opus. Vos in Famae theatro Equites et Senatores dignum censebitis, quod cedro donetur. Vale. Bruxellae, in PLOVVIERII nostri conclavi, qui salutem inserit. Postri. Eid. Octob. oo. ICC. XI.

EPISTOLA LXXI. Mariaemontium, SAXONI FINIAE, Viro Amico S. D.

EPISTOLA tua, velut astrum mihi fuit et illuxit, cum dubiā velut caligine petitionis meae ratio haereret. Nunc quid sperare debeam video; et simul, quam benignum mihi fautorem Amplissimum PRATIVM, quam promptum amicum te nactus sim. Praestras ultro quod rogare debui scribis, et sic me obligas. Ita est, ut dixi, astrum mihi tua epistola; et cum hanc laudo, Patronum tuum veneror, qui velut Sol ipse mittit jubarsuum, et in bonum mei amorem te accendit. O suaves radios! illos inquam, et quos accipis, et quos reddis. Me quoque amantem habes, quem sic feris; et jam videre exopto, quem amicum nomino; imo in quo insignes animi ingeniique dotes admiror. Pulchrum profecto petitionis meae auspicium fuit, multumque studiis meis adjectum, quibus tam humaniter favere coepisti. Perge obsecro, et me penitus tuum redde, ut meus sim: felix enim ero, si tuus. Amplissimo PRATIO cultum et obsequium defero, et simul


page 87, image: s087

vota commendo. Vale mi FINIA, et ad majora etiam, imo maxima ascende. Lovanii, Eidibus Decemb. oo. ICC. XI.

EPISTOLA LXXII. Lovanii. PETRO CASTELLIO, V. Amico, S. Dico, et MEDICI titulum gratulor.

TAM foedam caeli hiberni auram, illustrare tu hodie potuisti, mi CASTELLI, et defectum anni sive morbum corrigere. An me Amici fallunt? Prorsus ut Medici titulo dignissimum te ostenderes, Apollinis egisti negotium, fusis publice, a docto et erudito illo ore tuo Doctrinae Medicae, et simul Eloquentiae radiis, velut telis diei. Lucidae faces, tuae voces: tanquam [gap: Greek word(s)] , gloriam aeri, id est spendorem (liceat cum Macrobio argutari) attulisti. Iterum: an me Amici fallunt? Ergo involvi paullisper aureum vultum suum Sol passus est, ut tu luceres: et ad Scholas confluxit juventus, ut clariorem, et clausum tamen parietibus inveniret diem, ubi ingenii quisque sui specimina solet edere, et Honoris primum velut gustum haurire. Plane dicam: non me Amici fallunt. Vide autem: hac ego luce frui non potui. Missae ab Amplissimo GEORGIO AVSTRIO, idque jussu Serenissimi PRINCIPIS, heri vesperi ad me Litterae, ad difficilem satis scriptionis operam hunc calamum compulerunt. Vt fidem faciam, exhibebo Quaestionis capita, et una quid responderim. Nunc tamen necessarium delictum meum luere isto carmine volui, et AEsculapii infulam reliquis tuis laudibus jungendam, celebrare. Carmine,


page 88, image: s088

sed familiari, et cujusmodi non Apollo, sed Amor solet exprimere: sic facilius affectum, quam ingenium elicias. Sed quantum ego asse qui non potui, a MARCANO nostro, Musarum Promo exspectabis. Nunc lege, et salve.

CASTELLI meus, et meus, meusque,
Et quater meus, ampliusque; dives
CASTELLI ingenio, labore felix;
Astraeae, Sophiaeque Mystanuper,
Limen nunc quoque scandis Aesculap I?
Sic vero decuit. Favebit alma
Quae curam sequitur bonam, Voluptas.
Duris conspicuum Minervarebus
Manu proposuit decus benignā:
Et iugem ingenii trahit, Scholaeque
Pompam, deliciasque praemiorum,
Camoenas varias, sed et Coronas.
Vna non tibi sufficit Camoena:
Vna non tibi sufficit Corona.
Hoc ergo unanimes vovemus; inter
Vt doctos se de as brevi FIENOS,
Inter VILLERIOSQVE, STORMIOSQVE;
Et constans Epidaurii Sacerdos
GrudI pulpita compleas Lycei
Fiat: atque tuo loquantur ore,
CASTELLI, imo suo loquantur ore
Divini Medicā Senes in arte,
Magnus Hippocrates, Galenus ipse:
Senes difficiles, gravesque multis;


page 89, image: s089

Ore sed quia non suo locuti:
Tum demum faciles, et expediti,
Suo quando iterum loquentur ore,
Tuo quando iterum loquentur ore,
Pelasgo lepidoque et erudito.
Cogitet, bona cogitet Iuventus,
Iuventus Podalirio sacrata;
Exemplum capiat, quod inter omnes
Festino sequitur gradu refulgens
Princeps ille meae RADOVXS Palaestrae.
Sed tu nunc cape lauream, caputque
Clarum cinge: bonā favente Hygeiā,
Totam Thessalidem, suos amores,
Dabit mox tibi Phoebus ipse Daphnen,
CASTELLI meus, et meus, meusque,
Et quater meus, ampliusque, in aevum.

Lovanii, VI. Kal. Mart. oo. ICC. XII.

EPISTOLA LXXIII. Bruxellam. IOANNI VASAEO V. R. et Amico S. D.

NE responsum differam, Amicissime VASAE, pauca potius ab occupato nunc calamo verba extorquebo. Ac sane amor tuus urget, imo humanitas, pulcherrimis omnino litteris prompta. Etiam gratiam addis, quasi praestiterim, quod aestimare debeas. Scin' quomodo? ut obstrictus sim. Quanti PVTEANVM facias, ostendisti. Sed et ego peccem, si, quod exigere poteras, tamquam beneficium putem. Laetor


page 90, image: s090

autem, bonam illam adolescentis nobilissimi indolem, te Directore, ad studiorum perfectionem properare; te Mystā tranquillis Musarum sacris familiarem sic reddi. Etenim Elegiae et argumentum, et elocutio ipsa placet. Ac profecto ejusmodi istud specimen est, ut non nisi Apolline dictante videatur expressum. Ergo ad Perillustrem Cursorum Praefectum scripturio, ut tam insignem illi spem, quam tu industriā et doctrinā tuā perficis, gratuler. Vale, et interim cultum obsequiumque meum defer. Discipulum autem tuum officiose a me saluta: ad quem propediem nescio quid missurus sum, quod studia ejus juvet. Lovanii, VII. Kal. Februarii, oo. ICC. X. Raptim, breviterque, ut vides.

EPISTOLA LXXIV. MAXIMILIANO PLOVVIERIO, V. N. et A.

EPISTOLAM tuam nunc sepono, ut paullo post respondeam otiosius. Quid sit, rogas? Vxor mea more suo, nec more suo hodie familiam auxit. More suo, quia felici facilique partu: nec more suo, quia puellam enixa est. Ergo et beari se quiori sexu debui; ne sine sorore tot fratres essent: vincere Maritum Mulier; ne tantum filios videret. Deus voluit: hoc etiam, ut puella haec mea jam die quoque Veneris in lucem veniret. Sic, post IVSTVM, FAVSTVMQVE, STEPHANVS, MAXIMILIANVS, COSMVS, ordine nati sunt. (an amplius auditum?) iste anno oo. ICC. VII. ille, VIII. hic IX. mense omnes Iunio, die omnes Veneris, qui annuā conversione solennia venerabilis Sacramenti sequitur.


page 91, image: s091

Vale, et ut stirps mea crevit; sic et amorem in me tuum extende. Lovanii, IV. Eid. Decemb. oo. ICC. X.

EPISTOLA LXXV. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO suo S. D.

QVANTVM amicitia nostra ferre potest, mi MONTORFANE, usurpavi: plusculum et audacter silui; atque adeo, ut ad scribendum majori cum voluptate redirem. Sed tibi nonne hoc ipsum intervallum gratiores Litteras meas reddet? opinor. Nec Ver jucundum esset, nisi sterilissimum hiemis rigorem amabili Favonii vice emendaret. Ergo silui, ut scriberem: non scribo tamen, ut sileam. Necessitas, non voluntas calamo leges indicit; et saepiuscule quod nolo jubet, Pythagorissare. Sed nonne apud te impune? Candidus es; et sic sine querelā, sine suspicione amans, Clarissimum Optimumque SACCVM imitaris. Nam quid hoc est? odium me alibi incurrere, et omissionem aliquam foede vapulare? Vtinam emendem! conqueri enim si velim, iis similem me reddo, a quibus accusor. Sed heus tu, mi MONTORFANE: quid omnino de CORNELIO LVMINEO MARCANO Illustrissimus Cardinalis BORROMAEVS statuit? Vocavit, an vocabit? Hactenus nescio quid amici promiserint, et quos stimulos optimo huic Doctissimoque Viro subjecerint Italiae visendae. Nos quidem tali ingenio Belgae illubentes carebimus; imo inviti transferii patiemur in alienum aurum hanc gemmam, in alienam terram hanc arborem, quae vel quercum illam Marianam vincet: sed tamen si Phoebus ipse ejusmodi sibi alumnum deposcat, refragari non licet. Alii, velut surculi aut plantae, in Italiam veniunt: hic


page 92, image: s092

jam perfectus et robustus est, et pansis ramis studiorum fructus uberrimos repraesentat. Plane non e plebe est, aut qui communiter debeat vocari. Et tamen famā Illustrissimi Cardinalis excitatus, credere potuit, quicquid ab amicis perscriptum fuit; imo sic inductus (ut tanti benignitatem aestimaret Principis) ad iterse comparavit. Nunc igitur priusquam Diis Vialibus se committat, omnino scire cupit, quid in re sit, quā spe aut fiduciā veniet. Tu explora, et simul expende, quam arduum sit e benigno Patriae sinu emigrare. Summa haec est: Vocatus, sed ab ipso Antistite, Italiam et conditionem aestimabit: sin minus, hīc tamen operam suam Bibliothecae Ambrosianae impendet. Nihil melius, aut suavius hoc viro: germen Musarum est, et inter paucos ostendere potis, quid ingeniis Belgicis tribuendum sit. Vale. III. Non. Febr. oo. ICC. XII.

EPISTOLA LXXVI. AVBERTO MIRAEO, V. C. Canonico, et Bibliothecario Antuerpiensi.

ORIGINES tuas EQVESTRES accepi, gratum omnino munus. Quid repono? CONSOLATIONEM istam CAECITATIS. Bone Deus, quam diverso argumento scriptiones istae constant! In tuā splendor est, et hunc producis: in meā caligo, et hanc laudo. Tibi Equites omnes: mihi pauci aliquot Caeci debebunt. Sed ut tuum opus etiam non Equites legent: ita meum quoque non Caeci. Non Eques ego; legere tamen illud tuum coepi: et tu meum poteris, quia luminibus non captus: imo voles, ut quī fulcire piam hanc


page 93, image: s093

[gap: Greek word(s)] potuerim, videndo intelligas. Sed missā comparatione, librum tuum amo: tu meum, si merebitur; aut me potius, spreto eorum livore et malignitate, quorum mihi in ciconiam colla curvantur. Bene est: bonus doctusque esse non possum, nisi ut quibusdam displiceam: et sic bonis doctisque placere non possum, nisi ut quidam obganniant. Exemplar Litterarum, quas a CARDINALI meo accepi, adjungo: tuas exspectabo, ut transmittam. Sic quoque de te scripturus, mi MIRAEE, ut non vulgarem in te affectum Vir Maximus exprompturus sit. Reverendissimo Antuerpiensium Episcopo, Patruo tuo cultum obsequiumque meum defero: quem ego in Belgio BORROMAEVM. habere pergam. Tu interpres sis, et vale. Lovanii, Kal. Augusti, oo. ICC. IX.

EPISTOLA LXXVII. Bruxellam FREDERICO MARSELARIO suo S. D.

IPSVM epistolae tuae limen, tristissimum mihi fuit. Obiit Matrona, annis quidem obsita, sed quae robustum satis corpus tradiderat senectuti, longioris adhuc vitae capax. Deus noluit: et haec omnium meta, velut ultima linea, Mori. Nunc vero et meum hospitium turbatum est; ut scias praeter affectum esse, quod commovear. Vtinam adsit STRVZZIVS, et viduam saltem domum familiamque curet De testamento siquid nōsti, quaeso in dica. Praeterea, quis funus curavit, quis reliqua administret. Testimonium Epistolis meis adhaerebit, et expressum mox leges. Nam BELLARIA, ad finem jam perducta, hoc velut corollarium habebunt. Vt de rectā Principis Institutione aliquid dicam sive


page 94, image: s094

scribam, rogas. Destinavi aliquando: jam vero non renuo, sed differo; et te amo, mi MARSELARI, tanquam in intimā classe. Vale. Lovanii, XIII. Kal. Decemb. oo. ICC. XI.

EPISTOLA LXXVIII. Fallesium. HERMANNO A BVRGVNDIA, Baroni Fallesio.

NVNC certe stili usum agnosco, ō inclitum Nobilitatis decus; quia scribere saltem licet, postquam coram promere et haurire voces negatum est. Ergo in itu redituque tuo felix esse MARCANVS meus potuit, etsi decumberet, Febri nescio, an Amore tui magis aestuans; sed aestuans. Vultum tuum usurpavit, Sermonem, humanitatem. Ego ille jam vegetus alacerque Belgici beneficio caeli, cur non accusare valetudinem potui; ut aliquam saltem animi felicitatem Fortunae deberem? Ecce vultum tuum, sermonem, humanitatem Morbo emerim. Tuum, id est, viri inter paucos, stirpe, opibus, animo magni, et qui tantum sapere potuisti, quantum possidere. Virtus tibi curae est, et ut hanc perficias exornesque, ipsa Doctrina: non robusta illa solum et seria, sed amoenior haec quoque, blandoque Musarum commercio laeta. Omnino ad usum et suavitatem ingenium habes, et ut quam pulcherrime occupes, Litterato otio remittis. Sic vivis, sic agis, sic habitas; et vel ideo maximus, quod recensere in Majoribus Sceptra et Diademata potes, nec ingemiscis. Sed hanc felicitatem istae in primis Litterae perennem faciunt, et haec tua, quae Litteris adhaeret,



page 95, image: s095

--- foecunda quies, Virtusque serenā
Fronte gravis, sanusque decor, luxuque carentes
Deliciae, quas ipse suis digressus Athenis
Mallet deserto senior Gargetius horto.

Iam vero et carminis tranquillitas divinas ingenii tui dotes nobis pandit. Etenim SEDECIAM Tragoediam vidi, vidi EPICA, et admiratus sum. grandia, ita me Deus, et plane Heroicā felicitate expressa. Heros ipse es, qui sic scribis; et par Regibus, qui ingenio usurpas, quantum illi capite solent circumferre. Non Fortunae, sed Musis coronam debes. Orarum! et quotusquisque ad hanc animi magnitudinem vota attollit? Quotusquisque sceptro Majorum stilum supponit, et mente complectitur quicquid regna cuncta excedit? Pleramque hodie Nobilitatem nugae et sordes obsident. Alius torporem ignavae vitae, aut fastum; alius illecebras popularium vitiorum amplexus, generis, quo superbire alioquin possit, gloriam atque majestatem demalitur. Hoccine eminere? Florentes tamen beatosque dicas; quia Fortunae, Stemmatis, aut Titulorum vano et ambitioso quodam emblemate se ostentant. Sapiens ille, dictis acer, ut est apud Laertium, [gap: Greek word(s)] . Audiant hanc vocem Amusi isti, solo corpore, aut solā Fortunā homines; audiant, et erubescant: quorum si ambientem felicitatem paullulum attondeam, nudi, miseri, nulli sint. Bonus et Bonā Mente praeditus, semper laetus, erectus, suique similis: hunc si aulae procella, aut fori, extra opes projecerit; tamen suus est: huic si fragrantem votorum auram fati inclementia corruperit; tamen suus est: animum, imo vultum servat, quasi non ipse a Fortunae arbitrio, sed ab ipso Fortuna pendeat. Itaque vere Virum


page 96, image: s096

Nobilemque, animus facit: majorem tamen ac feliciorem, si pares fortunae animo sunt: si nec strenuos conatus humilitas. remoratur, nec paupertas retardat. Divitiae quidem esse instrumenta Virtutis, ac Gloriae debent: non vitiorum aut deliciarum, quibus enervata multorum natura, maximo seculi damno, contabescit. Ego ad tuum exemplum neglectas sepultasque Virtutes voco; ut discant mortales, quibus gradibus ad aeternitatem eatur: si ad Sapientiae regulam mores exigant, si animum fortunasque generose occupent, neque parci extra mediocritatis lineas, neque profusi. Quippe ingentes divitiae, cum avarae sordidaeque mentis angustiā premuntur, semel invidiam habent: iterum, cum prodigo furore per luxuriae rimas ac hiatus omnes diffluunt. Moderandum est. Odit opes suas, qui prodigit: nimis amat, qui ne ad usum quidem promit. Quid philosophor? vix epistola hanc nunc severitatem admittit; et quia apud te loquor, video, quicquid praecipere moribus Sapientia potuit: et loquor, ut intelligas, tanti apud me Virtutis tuae Doctrinaque famam esse, quanti et Stirpem, et Nobilitatem, etiam a Regibus deductam, et cetera Fortunae beneficia, honorisque fulcra, quae Virtute Doctrinaque ornas, alii faciunt. Homines nonnulli ad pompam duntaxat compositi, quia veris bonis non capiuntur, has duntaxat verae magnitudinis umbras extollunt. Nos certe puriori bonae Minervae aurā imbuti, quia totum scire te potuimus, acrius etiam amare coacti sumus. Et in hoc certe mecum conspirat MARCANI mei ardor; imo, et in hoc amorem ejus aemulor: adeo ut quem auctorem tanti affectus agnoscam, jam quoque audeam vincere. Sed ideo tamen inferior infeliciorque, quod non


page 97, image: s097

te vidi, non audivi, cum possem. Quid dicam? Monitus fui, nec monitus. in ipso nomine famuli erraverunt. Adesse VILLERIVM nuncitum est, quem in hac urbe Medicum, et Professorem habemus. Ergo cum FIENO hunc adesse MARCANO credidi, pertinacius decumbenti. Quia negotium erat, respondi, de meridie me venturum: interea meliorem precari valetudinem, et geminā ope AEsculapium propitium. Venio deinde, et ecce errorem deprehendo: non VILLERIVM, sed FALLESIVM fuisse; non Medicum, sed Apollinem ipsum; Virum illum, quem videre votum erat; quem si in exemplum vitae Belgica sibi Nobilitas proponat, cultior clariorque habeatur. Apollinem dixi; quia tuo ore Musae loquuntur: Apollinem; quia vultus et affatus, meliorem MARCANO nostro valetudinem adspirārunt. Quid igitur? reducere hominem ad Musas potuisti; et jam carmen coepit meditari, priusquam exsurgeret. Vides Vir Nobilissime, cur infelix sim: non decubui. Summam dicam? non te vidi: sed in sermonis vicem, sic nunc stilum usurpare ausus sum, tanquam vidissem. Bene inter pretare hunc affectum, et cum LVMINEO pariter PVTEANVM ama. Ab utroque mox videndus es. Ille a languore, a negotiis ego respirem, veniemus. In tuo te Castro, et felici quiete venerabimur. Vale. Lovanii, Postrid. Non. April. oo. ICC. XII.

Adjungo Carmen LVMINEI, quod in ipso lectulo et febri expressit, et ad me misit.



page 98, image: s098

IN SEDECIAM TRAGOEDIAM, AB HERMANNO A BVRGVNDIA Latinitate donatam.

IVDAEAE cineres, antiquae busta ruinae,
Atque olidi tristes carceris exequias
Ducis in orchaestram Sophoclaeon aemulus oestro,
Hebraeae socias carmina moesta lyrae:
Vt patriā regione procul, sub Principe duro, Gens ea crudeles senserit aegra Deos:
Atque iterum, ut memoris suspiria lent aquerelae
Traxerit auritas fluminis ad salices.
Vtque tibi facile est magnos superare Poetas,
Et tua prae reliquis vena beata fluit;
Garnerum antevenis numeris et Apolline dextro,
Et tua Musa cavo grandius ore tonat.
Gallica Romano perte magis aucta cothurno
Melpomene, und antem varicat alta gradum.
Euge! tibi doctas hederas et plexile sertum
Componit, genio Pieris apta tuo.
Sic decet, emineas ut tali stemmate: et ipsum hoc
Quam bene in aeterno stemmate stemma viret!

C. Lumineus a Marca.



page 99, image: s099

EPISTOLA LXXIX. NICOLAO MONTMORENCIO, Comiti Stegriensi, etc. Finantiarum II. Viro

LIBELLVM, quem meā voluissem manu Pietati tuae offerre, Illustrissime Vir, nunc mittere cogor, et sic bonorum Amicorum operā uti. Litterariae Professionis onera me detinent, et quotidianae Dissertationes, quae fervere sanctioribus his quoque diebus solent. Itaque ne publicis desim commodis, et juventutis cursum infringam; audeo, cum maxime placere debui, apud humanitatem tuam peccare. quid etiam? fateri necessarium officii delictum, ut excuses. Sed videbis quoque PVTEANVM, quem leges: et ego quo magis haeream, prius in animum, quam in oculos me tuos insinuabo. Sic admitte igitur scriptionis istum cultum, et quantum ego non mereor, Amicis tribue. Omnia consequar, si lectione tuā Orationem aestimabis; et libentius deinceps laudabo VIRGINEM, huic si Encomio faveris, quod tuis velut manibus Deo hominibusque trado. Vale Illustrissime Vir, et ut publice privatimque felices simus, diu vive. Lov. XV. Kal. Apr. oo. ICC. XII.

EPISTOLA LXXX. Coloniam Agripp. GERADO ARNEMIENSI Societatis IESV, Praeceptori suo.

TV unus mihi propemodum relictus es, Reverende Pater, quem e frequenti Praeceptorum coetu colam: et unus ante omnes fuisti, in quem post


page 100, image: s100

reliquos affectum meum derivarem. Quoties adolescentiae annos et diatribas cogito, in oculis mihi suavissimus ille vultus tuus versatur, et adhuc aures vox docentis mulcet. Ad Scholas redeo, et eruditionis (siquam nactus sum) fundamenta. Quicquid ingenio aut judicio accessit, labori tuo instructum est: imo tuo succo radices egi, tuo beneficio excrevi, et vocis stilique fructum potui dare. Memini, memini, quam sedulo docendi illud munus obire solitus es, quam miti severitate et me et totum illud discipulorum agmen regebas.

Nec segnem passus nobis marcere juventam,
Saepe dabas meritae non vilia praemia Musae.

Quoties excitatus fui! quoties affectus tui stimulos sensi! ut omnino PVTEANVM tuum animares, in exemplum alicujus industriae puerum pueris publice commendare solitus es. Quid factum est? Adhaesi artibus elegantiisque, a te quibus imbutus sum; et absolutā scientiarum periodo, redii unde discesseram: ad Musas et Minervam; et sic ad te qui, ut ostenderes, quo affectu meliorem illum linguae et ingenii cultum docere coepisses alios, consenescere in eodem pulvere voluisti. Et quid ni gratum igitur, si Praeceptorem suum jam provecti adeant, et in sinum ejus incrementa studiorum deponant? Ego feci, et nunc facio: eo libentius, quia DE PVRITATE est quod adfero, et in laudem D. VIRGINIS publice hīc dictum. Vt maxime facundus essem, pius esse volui: ubi omnes sapiunt, ingenium experiri. Idem acumen aliis aliisque verbis extuli, et saepius tentavi, quod nullā quivi eloquentiae felicitate consequi. Thema identidem conatum provocabat, PVRIFICATIO VIRGINIS-MATRIS. Idem igitur,


page 101, image: s101

sed aliter tamen dixi. Tuvide, et judica. potes: Praeceptorem te habeo. debes: Concionatorem agis. Vale, et aeternum tibi tuisque PVTEANVM addictum habe. Lovanii, XI. Kal. Aprilis, oo. ICC. XII. De statu Scholae, et Collegii aliquid ad mescribe. R. P. Rectori, ceterisque Patribus, et Praeceptoribus; imo Discipulis S. nuncio.

EPISTOLA LXXXI. Bruxellam. GVILIELMO VERDVGIO, FRANCISCI F. a Consiliis Bellicis.

QVOD Lyricus Vates extulit, Perillustris Vir, Fortes creari fortibus et bonis, tuo exemplo Natura confirmavit. Ab arbore ramus non dissentit. Ramus? imo jam arbor, quae largam Virtutis umbram spargit, id est, gloriā cingitur. Felix Pater! etiam in filio vivit. bis felix Filius! Patrem repraesentat. Vnius aetatis VERDVGIVM esse, satis non erat. FRANCISCI fuźre, ut GVILIELMI sequerentur; et hi secuti, ne illi desinerent. Sed alii hoc vident et dicunt; nos experimur, qui Litteras tractamus, et de armis interdum loquimur. LIPSIVM aliquando magnus tuus Parens suum fecit, imo nostrum fecit, et complexus est: Tu me non indignum benevolentiā tuā judicas, quia ab amicis commendatum. Hoc agis omnino, ut Litteris et ingenio meo subsidium gratuler, et me scribere tuum audeam, ingenuā quādam Libertate. Admittes cultum; et patieris, ut Virtutes tuas familiarius deinceps venerer: imo admittes munusculum, quo cultum testor. munusculum solā novitate aestimandum. EPISTOLAE sunt, et ut delicias mentiar, BELLARIA inscribuntur. recentes


page 102, image: s102

sunt, et reliquum apparatum promittunt. Hoc do, quod scribo, et quasi unae Litterae nullae sint, Centuriā loquor. Vale, et vive. Lovanii, VI. Eidus Martii. oo. ICC. XII.

EPISTOLA LXXXII. CORNELIO WYTFLIETIO V. C. et A. Curiae Brabanticae Graphiario.

PALAESTRAE nunc paullisper oblivisci possum, Vir Clarissime, ut FLAVI negotium commendem; Viri profecto auxilio tuo, humanitate omnium digni. Quam acribus petatur adversariorum telis, res ipsa indicat. Libellus impressus est, ut videbatur, ad Encaenia nostra exhilaranda; et manu suā librorum Censor consensum expresserat: sed quid? soccus ille totus paene in cothurnum versus est; et conjectus in discrimen, qui plane nescivit se peccare. Quia res ludicra fuit, maluit Censor nomen suum non addere: atque sic quoque censuram ipsam Typographus omisit. Hac ansā aemuli instructi, tantum quidem effecerunt, ut nisi veniae locus sit, insigne et Litteras et hanc Academiam damnum maneat. Transtulit huc sedem familiamque Vir probus, sedulus, et Reipublicae utilis; Typographiam luculentam instruxit Vir Graece et Latine doctus; quod hactenus Academiae nostrae defuit, praestare coepit Vir origine quidem Germanus, sed jam multorum annorum incolatu Belga: si probitatem respicimus et industriam, non malitiā, sed innocentiā peccatum est; si doctrinam et eruditionem, promoveri, non retardari honestus conatus debet; si originis conditionem, patrocinium meretur. nam ut bonus piusque


page 103, image: s103

esset, patriam deseruit. Cur invidemus bono quietem, extero sedem, perito artem, quā et honestissime studet vitam tolerare, et Litteris prodesse? Et nunc tamen, ō Bone Deus! odium incurrit. Imo in crimen quoque res Bibliopolii tracta est, quasi libros noxios possit invehere, qui Satiram impressit. sed hinc profecto manifestum esse potest, criminationibus innocentiam obrui. Vt hominem accusent, mercimonium proscribunt: quasi Lovanii fieri non debeat, quod ubique terrarum instituitur. Nugae. Iam vero cujusmodi Satira illa est? risu potius, quam irā digna. Ego sic interpretor: qui in eodem libello pungi me sentio, id est, amoeniorem hanc doctrinam nigro sale defricari. Vide obsecro, quid de Historiā, de Antiquitate, de Romanis expressum; et ne stimulus deesset, acicula quoque accessit. Casu inventa, braccis an manicis figi soleat? quaeritur. Omitto alia, quae cuncta rideo. imo quia Encaeniorum tempore prodiere, excuso. Siqui acerbiores sunt, et minus ferre ingeniosum aculeum possunt, maligni esse non debent, nec verbum unum alterumve quaesitā rerum interpretatione onerare. Fortassis qui male sibi conscii sunt, auctorem quoque audent designare; et per summam im pudentiam nunc hujus, nunc illius famam onerant. Fuit quoque, qui ut malevolentiam suam aperiret, in me suspicionem detorserit. Et procedere hucusque audacia potuit! O boni, ō Christiani mores ubi estis? Sed ille quidem primum Veritati, deinde ingenio meo injuriam facit. Nam profecto ad alia et meliora stilum exercui: et hoc sancte dico, imo jurejurando confirmo, libellum illum meum non esse. amplius. nihil in eo meum esse. E Geldriā reversus, ut Encaeniis nostris interessem, eum in


page 104, image: s104

Typographi manibus deprehendi, et istis quisquiliis impediri seriam operam dolui. Indignor, ita me Deus, haec debere dici. Tibi Vir Clarissime, et tuā operā Curiae, Amplissimoque Cancellario caussam hanc commendo. Ego me censeo optime de Academiā mereri, quia pro eo jam loquor, qui innocentiā suā parvi delicti veniam sperare possit, et laudabili deinceps conatu industriaque Litteras, Lovanium, Patriam universam exornare. Sciant Exteri, imo sciant Posteri, corrigi potius apud nos delicta, quam puniri; plus humanitatis in Curiā, quam in Academiā fuisse. Ignoscere homini qui peccavit, ne peccet, pulcherrimum est. Clementiae laudem omnis Antiquitas extulit omnis posteritas efferet. Veniam meruit, qui hoc petit, ut emendare culpam possit, quam esse culpam ignoravit. Nescire munus suum potuit et labi, qui novus est. Sed ut liberum humanitati et clementiae locum faciam, delictum non excuso. Mereatur veniam, qui hoc dolet, quod cum displicere nollet, lapsus est. Ad Amplissimum Cancellarium litteras fuse scriptas nudiustertius misi: sed illis pondus aliquod fortassis hae addent. Vale, et laeto responso Typographi conatus optimos fove. Lovanii, XV. Kal. Octob. oo. ICC. XI.

EPISTOLA LXXXIII. Madritum. IACOBO ROBERTIO suo S. D.

TV me amas, mi ROBERTI, quia cogitas: imo tu te amas, quia BONAM MENTEM. Ergo non infeliciter hīc fuisti; cum amare possis, quem non vides amplius; et tractare studia, ad quae praeivi. Perge vero, serioque bonos annos occupa, ut meus esse pergas.


page 105, image: s105

Vana et noxia saepe blandiuntur, et fallentes rerum aurae: non potes extra discrimen habere animum, nisi oculos vindices. Multa ne videre quidem debes, cum vides. Hoc expende continuo, quo via ducat, quam insistis: quis eris, cum absolveris quod agis. Tibi severus esto, otium profliga, cupiditatibus frenum injice. Lege, scribe, meditare. Solam si linguam discis, quam rudes, saepe etiam mali callent; steriles isti menses sunt, et sine fructu iter. Adjunge moribus elegantiam, ingenio cultum, sermoni scientiam. Prudentia tibi discenda est, ut, quoties loqueris, in Iberiā te fuisse omnes intelligant. Etiam sic BONA MENS colitur: PALAESTRAM habes, si te libelli occupant; imo PVTEANVM habes, si scribentem audis. Quid plura? injice manum tempori; hīc avarus esto, ut omnia habeas. Exigua adhuc mora est et redibis tunc te meum magis dicam, quem ego nunc quoque amo, quia cogito: imo quem ad optima hortor, ne amare unquam desinam. Vale, et in oculis, imo in animo PVTEANVM gere. Lovanii, Postrid. Kal. Mart. oo. ICC. XII.

EPISTOLA LXXXIV. Bruxellam. MELCHIORI DAELHEMIO V. R. Scholae Augustinianae Praefecto.

DE ARCHITHRENIO judicium, et simul consilium tuum laudo. Dignus ille Auctor, qui multorum manibus teratur. Naevi aliqui, sed illius aevi sunt; qui doctam scripti majestatem non impediunt. Etiam in venustā aliquā facie verruca haeret, et commendat potius formam, quam destruit: ita hīc est. Atque mores nostri ejusmodi quoque Censorem merentur. illustra


page 106, image: s106

igitur, et ede. Nomen quidem suppressum est, sed volunt IO. SARESBERIENSIS esse, qui et Policraticum scripsit. Favere te PALAESTRAE meae, suave fuit audire. Hoc ago, ut meliorum Litterarum, et Linguarum cultum promoveam: etsi frigus quoddam et inertia multorum animos obsedit. Schematismum hujus mensis hīc habes, ut de Instituto judices. Adjungo Aristotelis [gap: Greek word(s)] libellum, Latine a me redditum; quem si tu probaveris, commendare juventuti vestrae audebo. Vale Reverende PATER, et me ama. Lovanii, XIV. Kal. April. oo. ICC. XI.

EPISTOLA LXXXV. Antuerpiam. IOANNI WOVERIO, V. C.

QVIA BELLARIA dedi, Clarissime Vir et Amice, absolvere Apparatum hunc Epistolicum constitui. APOPHORETA quidem impressa sunt: RELIQVIAE coeptae. Sed ne eadem saepius nomina ponerentur, supplementa quaerenda erant. Varietatis in his quoque gratia est; et ad plures scripsisse, laudis argumentum extendit. Rara alioquin exemplaria reservo, nec semper optima: non cum volo, sed cum tempus permittit. Tibi igitur gratiam dico, quod quae tuae sunt Epistolae, meas iterum, et sic publicas esse sinis: tuum nomen in scriptis meis relucere. Quod remitti cupis, honori meo adscribo: et fiet, ubi a Typographo recepero. Oratio mea de PVRIFICATIONE impressa est, quam hac septimanā videbis. Vt morem pietati gererem, exponere oculis omnium sustinui, quicquid multorum auribus commiseram. Deus bene vertat! te et


page 107, image: s107

suavissimam Conjugem liberosque servet; quam et quos ego et mea salutamus. Lovanii, Prid. Eid. Martias. oo. ICC. XII.

EPISTOLA LXXXVI. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOVVIERIO V. N. et Amico.

DOMVM reversus, diligentissime pueri conditionem expendi. De multis apud suos conquestus est, quae cujusmodi sint, intelligere mater potuit, postquam non solum audivit. Mea certe mens quae fuit, nosti; nequid indignum ingenio faceret, aut a studiis alienum. Sed quid est? famulum domestici nominārunt, cum genus et originem jactaret gloriosius. ac certe poterat aliis esse major meliorque, si tacuisset, imo si sprevisset. Sed improvidam linguam rudis ad huc aetas facile praecipitat: et sic, qui liberius elatiusque loquuntur, impatientissimas aures habent. Atque haec talia sunt, ut in culinā quoque perire debuerint, et cum fumo evanescere. Nunc igitur suadeo, ut quod cupit, faciat, et studiorum libertatem experiatur. Multum profecit: tempus aestimare coepit, et colere ingenium velle. Quia ad Philosophiam anhelat, poterit haec castra sequi, et suus esse. Ceterum, ut mihi a manu studiisque sit, et simul Paedagogium frequentet, fieri non potest; nisi aut mihi, aut praeceptoribus suis non satisfaciat. Nunc ad alia, et a puero ad mulierem, de quā scribis. Itane! Plane ut audit, ita fecit, et cum Plautinā illā anu sapit:

Semper oculatae nostrae sunt manus; credunt quod vident.

At putabam, non ita ignotum me esse. Quod et tibi frontem opposuerit, id vero impudentiae proximum


page 108, image: s108

puto. Sed femina est, et ea quam novimus, nunc ignoti. Vide autem, apud quam partem plebis fides nostra potest laborare. Multum etiam fecimus, qui tam benigne, ut humanam censeremus. Hem! tulisses osculum, et blandiori oculo tentasses animum. Frustra: quo pretio facilis. quandoque fuit, hinc conjice: prae omni affectu aurum habuit. Fortassis novus aliquis calor morosam hanc Lycen reddidit: excusemus, rideamus. De Litteris quid dicam, quas ADERBA tulit? gratae fuźre; facturum te lego, quod ille fecit; id est, venturum. Cupio, opto, exspecto; et simul quem nominas FINIAM, suavissimi animi et promptae humanitatis Virum. Atque hic mihi inter eos deinceps erit, quos melior et generosior Genius a vulgo secrevit. Eja venite, hilares erimus: et suave mihi, apud tales animum effundere. Silentium non erat opus tam laboriose excusare. Satis; Distuli, otium non erat. Etsi continuo me laetum reddant quae scribis; tamen cum non scribis, a culpā removere affectum possum, quem nunquam intermittis. Aliquando quies animum occupat, nec amor extinguitur: vivit ignis, quoties focum velut sepulchrum habet, et cineribus tegitur. Dein de non sine nocte dies sunt: sic silentii et scriptionis vices Amici habent. Verum non ista ego, ut silere velim; sed ut silentium tuum excusem potius, ad scriptionem vero magis incitem. Omnia te vis ut rogem? AMA: id est, fac quod facis, scribe cum potes; et me tamen cogita, cum non scribis. Dedicationem placere, vehementer gaudeo. quae tu probas, rejicere bonus nemo poterit. Et Viri hujus probitas, integritas, facilitas ab omni laude adulationem removent. Vale, ama, scribe, veni.



page 109, image: s109

EPISTOLA LXXXVII. Mechliniam. OTHONI HARTIO V. Amplissimo, in Supremā Curiā Senatori.

MITTERE libellum distuli, Amplissime Vir, ut ipse ferrem. Sed nec in feriis feriari mihi licuit. Scholae negotia domi reperio, cum illa silet: manu calamoque loquendum est, quoties solus sum. Bruxellae tamen fui, et inde Mechliniam cogitabam: aestus, et ab eo languor prohibuerunt. Sic agimus mortales vivim usque, incerto robore; ut incerta caeli aura est, nunc frigore, nunc calore corpusculis hisce infesta. Mille hominis miseriae; si quod in homine fragile est, censemus: nullae, si animus rectus, et vel in nebulā istā sensuum relucet. COMI exemplaria haec pauca habe, tibi, amicis: et cum hisce, si opus, libellum, libellique auctorem tuere. An frustra exigo? Accusandum istud jam Somnium, tamquam famosum, nescio quis rumor indicat: et ab eo, quise laesum putat; imo qui se Noctis Mystam facit, quia putat. At ego tamen quae neque facta, neque futura sunt, scripsi: imo Interpretem arcui. Sic exordium meum est. Video, video, in quae tempora inciderim: in illa Constantii, ut est apud Ammianum Marcellinum, lib. XV. cum etiam somniare, imo dormire periculosum esset, ne somniasse quis videretur. Sed adscribam Historici illius verba: Mercurius, Solenniorum appellatus comes; quod, ut clam mordax canis interno vitio summissus agitans caudam, epulis coetibusque se crebris inserens, si per quietem quisquam, ubi fusius natura vagatur, vidisse aliquid amico narrasset, id venenatis artibus coloratum in pejus, patulis Imperatoris auribus infundebat: et ob


page 110, image: s110

hoc homo tamquam inexplicabili obnoxius culpae, gravi mole crimnis pulsabatur. Haec augente vulgatius famā, tantum aberat, ut proderet quisquam visa nocturna, ut aegre homines dormisse sese praesentibus faterentur externis moerebantque docti quidam, quod apud Atlanteos nati non essent, ubi memorantur somnia non videri. Sed quam vellem coram de his disserere! et fortassis propediem fiet. Amici illius, et adhuc Cinctuti caussam, ut opinor, aequam, et jam Prudentum nostrorum Responso fultam, iterum et serio commendo. Vale. Lovanii, Prid. Eid. Sextil. oo. ICC. VIII.

EPISTOLA LXXXVIII Antuerpiam. ANDREAE VALERIO S. D.

ETIAM SANCTIVM accepi, mi VALERI; qui generoso saltem conatu GRIPHVM aggressus est. Evolvi obiter librum, et quaedam deprehendi; quae notaveram. Sed cum aliena video, magis incendor, ut mea tandem emittam: non quasi meliora, sed quia mea. IBIS plane poema [gap: Greek word(s)] est, et ingenio atque explanatione tuā dignum. Hortor igitur, ut serio admoveas manum, et non dicta dicas. Librum ipsum faxo quamprimum recipias. Ego siquid habuero, liberali manu conferam, et rebus studiisque tuis, quantum in me erit, favebo. Orationem, quam misisti, vin' laudem? Reverendissimo MALDERO placuit: hocsatis. Censeat sic ille scripta mea, et invidiam contemnam. Iam vero et PALAESTRAM jungere AEternitati audeo, quia ille collaudat. Vale. Lovanii, v. Eid. April. oo. ICC. XI. Clarissimum MIRAEVM saluto.



page 111, image: s111

EPISTOLA LXXXIX. Mediolanum. Io. BAPTISTAE SACCO, V. C. Senatui a Secretis.

LITTERAS a Senatu Bononiensi accepi: quid amplius? in eo jam sum, ut rationem cum ipsā fortunā subducam. Quantum prospicio, gratia FONTANI conservari non poterit, nisi maneam: sed manere ego, si omnino jusserit. An facturus? Hīc etiam amici me omnes conantur retinere; ac plane an biguum faciunt. Quia res ad Serenissimum PRINCIPEM delata est, ab eo pendeo. Atque sic jam, quanti PVTEANVS erit, omnes statuent. Quem Princeps retinebit, aestimabunt exteri, tanquam domi magnum: quem dimittet, Belgae, quia evocatum. Sed decretum ipsum, sive veniae, sive mansionis erit, statim scies, et una ad Bononienses scribam sed bonum omen. Vxor mea quartum jam valentula fuit, et in puerperii hac Palaestrā Lacaena: masculum marito dedit, atque adeo absenti. Bruxellae enim sum, et hac ipsā horā felix nuncium accepi. Obsecro, sciant amici. Ego desino, et Lovanium propero, ut auctam familiam videam, gratiamque dicam tam strenuae puerperae. Nomen infanti dabimus MAXIMILIANI, ab amico hīc meo PLOVVIERIO, Viro quem nosti. Sic quorum virtutes inprimis admiramur, adoptari memoria debet. Vale, et salve cum tuis, id est, cum meis. In urbe, quam dixi, Postridie Nonas Iunii, oo. ICC. VIII.



page 112, image: s112

EPISTOLA XC. Antuerpiam. FRANCISCO SVVEERTIO F. Salutem D.

FIRMEMVS quaeso hanc amicitiam mi SVVEERTI, et colamus scriptione. Ego tuus ero, et in primā classe, quorum tessera Candor est, et placidi in omni vitā mores. Hos amo, hos profiteor: nec eruditio placet, quae sine illis. Scire juvat; sed ut animum componam, aut corrigam, pulsis vitiis ineptiisque vulgi. Laudo illud [gap: Greek word(s)] . Sic me contraho, et cum paucis ago, id est, bonis. Vides igitur quāte caussā amem, et quā amari cupiam: quia bonus, quia eruditus es, animumque sine nube habes. De HEINSIO quam suave fuit LERNVTII nostri judicium videre, id est firmari meum, quod ex promseram! ad ipsum vero jam constitui scribere; et cum eruditionem amem, humanitatem experiri. Sed de SCHEPPERO quid censes? ego juvenem admiratus sum, in versibus ad me missis. Et an aliquid sublimius, doctius, perfectius in hoc genere vidisti? Repeto voces meas: admiratus sum. Tu in tuis perge, et Inscriptiones istas aevi nostri deprome, ut nuper mortuos ad vitam revoces, nec ipse unquam moriaris. Lovanii, Prid. Eid. Iunii, oo. ICC. VII.

EPISTOLA XCI. Bruxellam. GEORGIO AVSTRIO, Praeposito Lovaniensi, et Academiae Cancellario.

IN tumultu quodam occupationum (nosti munus, quo fungor) me tuus hic ille deprehendit, obrutum potius quam impe ditum. Sed quid non velim, paene


page 113, image: s113

dixeram, quid non possim, cum ad istum modum interpellor? In tuis Litteris ipsum Serenissimum PRINCIPEM meum video: illum, cui totus vivo, cui hanc manum, et hunc animum, imo quicquid in me aut circa me est, merito devovi. Ergo sic te alloquor nunc, quasi ad ipsum illum Solem pars aliqua sermonis mei derivanda sit: imo alloquor, et verecundiā simul haereo; quia de re satis difficili (talis haec Quaestio) responsurus sum. Sed ego tuā humanitate fretus, expromam, quantum repentinā collectione observare potui; et si quid humane faciam, in tuā conabor umbrā errorem abscondere. A Regibus Imperatorum insignia deducta sunt, sed mutata, et aucta. Rex, ut inter omnes eminet; ita cultu ornatuque augustior. Insignitur Caput, Manus, totumque Corpus: istud Diademate, illa Sceptro, hoc Purpurā. De Diademate igitur quaeritur, eoque Augustali, et quibus radiis summum illud Christianae Reipublicae caput resplendeat. Paullo altius rem repeto, et velut a fonte rivum hunc sequor. [gap: Greek word(s)] , quae et [gap: Greek word(s)] Graeci appellant, id est, ipsa insignia Regis praecipua, sive quae caput spectant, Duplicia olim: vel Quotidiana, vel Solennia. illa ad usum continuum; haec ad pompam, videlicet die, loco, re illustri. quemadmodum variatum fuisse, in Historiā observamus, postquam a primā simplicitate majestas recessit. Nam verum Diadema vinculum capitis, sive fascia fuit lintea, [gap: Greek word(s)] id est a ligando: nexus autem sive nodus in occipitio. Color albus, quemadmodum et vitta nivea. Virgilius:

--- Nivea cinguntur tempora vittā.

Sic et Vesta, quae Terra, candidis coronari sertis solita; ne orbis hujus natura in obscuro esset, quem albissimo


page 114, image: s114

aer colore ambit. Apud Persas hic candor Purpurae velut conjugium admisit. Sic de Alexandro, qui victor victi mores imitabatur, scribit Curtius, libro VI: Purpureum Diadema distinctum albo, quale Darius habuerat, capiti circumdedit. Atque hujusmodi igitur fascia solo candore illustris, Diadema Quotidianum fuit. Solenne vero illud lumina lapillorum admisit, aliisque refulsit deliciis, etiam Coronae nomine insignitum: atque hinc Stemmata, sive Laminae aureae, cum gemmis et margaritis; sed in orbem solidae, ita ut capiti imponerentur, sine vinculo aut nexu. Postea Corona et Diadema coaluźre, et ipsa nomina confusa sunt. E Stemmate, sive laminā rotundā, quam [gap: Greek word(s)] Graeci vocant, radii exsurgebant, aurei quoque; et divinitatis quidam splendor hac imagine quaesitus fuit. Radii isti duodecim antiquitus erant. Virgilius de Latino:

--- Cui tempora circum
Aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
Solis avi specimen.

Ergo ad Solem hic numerus referebatur; quia totidem signa Zodiaci percurrit; imo quia totidem menses et horas conficit. De utrisque his Martianus Capella, lib. 11. De Sole:

--- Radiisque sacratum
Bis senis perhibent caput aurea lumina ferre;
Quod totidem menses, totidem quod conficis horas.

Ad rem facit, quod Artemidorus refert, lib. IV. cap. LI. Fuisse, qui somniaverat in Solem semutatum, et sic undecim conspicuum radiis per forum progredi. Nec vanā imagine: Ducem exercitus a civibus creatum esse: sed meo imperio, undecim transactis mensibus, obiisse. Addit: [gap: Greek word(s)] : quod plenum radiorrum numerum non haberet.


page 115, image: s115

Sic vero quoties Princeps fulgebat, Divinitati quodammodo insertus credebatur. Sed Romani Imperatores, ut in vidiam evitarent Diadematis, nomenque Regis; ingeniosius augustiusque relucere potuerunt, fulgentibus his auri radiis assumptis. Hoc etiam constat, Coronam Radiatam et nudo capiti, et galeae sive cassidi imponi solitam: quo exemplo fortassis forma etiam mutata fuit, ut galeae aliquam imaginem compositum hoc Diadema retulerit. Nam ramuli aurei, Virgae sive apsides e Laminā surgebant, et spargebant se: mox, in apicem reducto gyro, coźuntes, coronam in acumen efferebant. Vsur patum hoc in Diademate Constantino politano: et sic post translatum Imperium. Praeterca ramuli isti aliquando duo, aliquando quatuor erant; et in quatuor plus dignitatis, quam in duobus, ut Curopalates testatur. Hinc pro ingenio quisque Coronam suo variavit. Nam, eodem illo scribente, pro arbitrio suo hunc capitis honorem Imperator assumebat, aut Violam, aut Lilium, aut Quadrifolium, aut quid simile in Coronae speciem effictum. Ergo et tiara adjecta fuit, sive cidaris, more Persico, quae caput totum tegebat. Videnda Heraclii, aliorumque Imperatorum numismata. Carolus Magnus insigne hoc Augustale, sed clausum rotundumque (quantum scire licet) primus latā laminā, sive bracteā gemmatā auxit, et velut ornamento educto, distinxit. Atque hac formā alii deinceps usi, donec tiara divisa fuit; fortassis, ut duplex Imperium significaretur quo sensu gemina quoque Aquila coaluit. Finditur igitur tiara, a Stemmate exsurgens, et dividuo sensim intervallo, in duo culmina patescit; quae tanquam Lunae cornua obliquantur. Verba e Pontificali Romano passim citata, adjungo:


page 116, image: s116

Corona imperialis habet sub se tiaram, in modum fere Episcopalis mitrae; humiliorem tamen, magis apertam, et minus acutam: estque ejus apertura a fronte, non ab aure: et semicirculum habet per ipsam apertur am aureum, in cujus summitate Crux parvula eminet. Eam tiaram aliae coronae non habent. Et quia aperturam semicirculus sequitur, illa inquam lamina educta; fit, ut in acumina fere desinat, et Lunae crescentis imaginem, sive [gap: Greek word(s)] exprimat: an in omen crescentis Imperii, et donec totum impleat orbem? Crucem autem velut apicem in summā bracteā globus, id est mundi effigies, sustinet; ut gerat quoque Imperator, quantum sceptro gubernat, mundum inquam Christianum. Quid ni breviter igitur colligo, et apto quae dixi? Reges olim Romani Diadema gestabant, Tarquinius Priscus Coronam quoque Auream, ab Hetruscis acceptam. Imperatores deinde Lauream; atque aliqui Radiatam simplicem. Primus Aurelianus, ut est in Epitome Victoris, fatiscente imperio, Diadema capiti innexuit; gemmisque, et aur atā omni veste, quod adhuc fere incognitum Romanis moribus videbatur, usus est. Hujus alii exemplum secutisunt. Et Constantinus quem, ut idem Victor scribit, habitum Regium gemmis et caput perpetuo Diademate exornavit. Hinc luxum quoque Corona Imperii admisit, et in formā variatum; donec ad hodiernam ventum. Colorem tiarae, puto album et rubrum esse, et ab Austriacis coepisse. Sed album et purpureum, jam in Diademate Alexandri notavi. Haec quidem habui, quae ad Quaestionem Serenissimi PRINCIPIS, occasione exsequiarum, faciunt; sed talia, ut a tuo calculo pendeant. Ad Pontificem quod attinet, ab Apostolorum temporibus insigne esse sacrati capitis, certum est; et historiae Ecclesiasticae Scriptores tradunt, D.


page 117, image: s117

Ioannem gestasse Petalum, sive auream in fronte laminam. Sane Silvester Pontifex oblatam a Constantino Coronam auream, gemmis distinctam, recusavit, mitrā alboque velamine contentus. Sed postea igitur, et in Ecclesiae splendorem merito assum pta est: quando? aut quomodo? nondum expedio. Vide Platum, Baronium, Majolum; denique Paschalium, qui de totā re istā coronariā osperose, et fuse, et docte. Sed quia de, Diademate Imperiali verba feci, vota adjungo, ut Serenissimus noster, Optimus ille Principum, supremo hoc radio aliquando Europam, et omne genus humanum illustret. Tu vale Amplissime et Perillustris Vir, et Pvteanvm tuum ama. Lovanii, VI. Kalend. Martii. oo. ICC. XII.

EPISTOLA XCII. CORNELIO LVMINEO MARCANO suo.

O Scelus! ō plagium hominis, nec hominis! Itane, Suavissime Marcane, illi Lessvs, illi tui Lessvs, quos exspectavimus, perierunt? Iterum, ō scelus! ō plagium hominis, nec hominis! Sub amici personā nefarius fuit, ut maxime noceret: ad alia audax, summum scelus furto perfecit. Nunc vero noster hic quoque dolor est, et eosdem amisimus Lessvs, quia non legemus: ille, quod sibi rapuit, subtraxit omnibus: dignus profecto, qui camificis manum dorso scribendo lasset, et ex infamibus scalis in litteram longam extendatur. Nummos furari capital est: quid ergo, ingenii labores? Sed lateat tamen, quisquis ille fuit, illaesum tergum collumque habeat: ne poena desit, improbitatis suae oblivisci non poterit: imo nec


page 118, image: s118

fruetur libro, quo ut indignus esset, Rempublicam fraudavit. Tu vero hac etiam vindictā contentus, satis putabis, semel ingemuisse. Sapientiam cogita: huic ut lites, magnā animi constantiā contemnere debes versus, quos admirabili ingenii felicitate panxeras. Ne aestimares, perierunt. Et habes tamen quo te soleris, et excites; ALEXIVS superest; cum multa impudentissimus fur auferret, reliquit fortassis quod optimum est. An opus etiam verbis? Nautam tibi propono: post tempestatem et ejectas merces, mox reficit rates quassas, et quantum amisit, a mari iterum exigit. Quid agricola? arbuscula si extincta, novam plantat, caelo et solo labores denuo suos credit: imitare. Nihil novi, citra famam stetisse quod admirari possis: quicquid composueras, jam Fortunae commissum erat; aliquā perire injuriā poterat, et extingui. Tuum cense, quod potes scribere: alienum, quod scripsisti. Etiam dico? quantum deinceps scribes, non periit; quantum non lugebis, servatum est. Iam si in lucem surrepti labores venient, tibi venient: te Auctorem indicabunt: si non, de tuo certe illustrari plagiarius non poterit. Sed heus; cautiorem deinceps hoc damnum te faciat. Sunt homines aliqui

Cum senis manibus, genere Geryonaceo,
Quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit,
Quem quondam Ioni Iuno custodem addidit,
Is nunquam servet.

Arce, arce, mi Marcane: interdum, qui per blanditias se insinuant, et benigne injiciunt manum, polypi; quisquid tetigerint, tenent. Sic nunc salve, et, ut Italia placeat, Reverendissimum Angelvm GRILLVM, virum ter maximum cogita. In Museo meo, horā, ut veterem


page 119, image: s119

populi Romani consuetudinem imiter, III.

EPISTOLA XCIII. Mediolanum. Frederico Cardinali Borromaeo, Archiepiscopo Mediolanensi.

POst ultimas litteras, adire Humanitatis tuae limina munusculo decreveram, et quemnon desero cultum, expresso velut signo testari. Sed quid? quia adhuc imperfectum est, redeo ad Epistolam, ut quid praestare velim, indicem, a cuspā silentium removens. Etenim non scribendo peccare deinceps poteram, et videri de pristino affectu remisisse; sed amando, silere non poteram, nisi in parte peccarem. Ego vero ut Principem te esse memini, et inter purpuratos Ecclesiae Proceres, virtute, doctrinā, facundiā eminere: ita quoque moribus ingenioque benignum esse, et adomnem humanitatem factum. Quo fit, ut potius comitate tuā ad scriptionis suavissimam consuetudinem provocari debeam, quam majestate absterreri. Cum vero in maximis negoti is ita verseris, ut imitatione quadam numinis minora non negligas; me certe de Litterulis loquentem, hilari fronte admittes. Viam enim sternere hac nunc epistolā volui, non quasi negligentiā aliquā meā obstructam, sed tamen post intervallum aliquod verecundiā impeditam. Vt enim qui a luce recessit, et umbris tenebrisque circumfusus est, difficulter iterum in Solem erigit oculos, et ad lucem [gap: Greek word(s)] : ita mihi contingit, postquam a te publico Litterarum Italiaeque Phoebo in hanc noctem afflictae et gementis hactenus Belgicae veni. Nam quia caligo quaedam familiaris esse coepit, et tanquam in nocte obscuritas, nescio


page 120, image: s120

quae imbecillitas oculos animumque invasit; ut quae alibi stellae duntaxat sunt, et creperā luce scintillant, videantur mihi Soles esse: Sol vero ipse majus quiddam diviniusque habere, quam ut acies mea sustineat. Quia vero etiam nubium et concretae aurae velut flammeo aurei illius Dei corusca facies tegitur neque diem tamen mortalibus subtrahit: sic tu Optime et Virtutibus Illustrissime Antistes, aliquid concedes debilitati meae, et radiantem illam dignitatis gloriam, humanitate tibi agnatā paullisper contrahes, ut sustineam. Nam, quod animo ipso dictum putabis, te videre, tuus esse cupio, tuoque patrocinio atque beneficio censeri. et in hunc potissimum finem vitae studiorumque rationem dirigo, ut placuisse Viro Doctissimo, Praesuli sanctissimo, Principi humanissimo Borromeo, a Poster is dicar; sed ingenio quoque meo, obsequio, diligentiā, aliquid ad aeternitatem consiliorum tuorum contulisse. Ita crede, vive, vale magne Litterarum pereuntum vindex, et pro voto Bibliothecam promove. Lovanii, Nonis Feb. oo. ICC. VIII.

EPISTOLA XCIV. Lovanii. Petro Wadingo, Societatis Iesv, Viro facundissimo, et Sodalitatis Directori.

VLIERBEKANO adfui, et communem Sodalitatis petitionem exposui. Annuit, nec annuit: promptum se dicit, et facturum quantum volumus; sed nisi impedimentum intercurrat. hoc autem quam facile est, et repente nascitur! ut fungisolent, quos levi imbre tellus provocata fundit. In rebus omnibus negotiorum


page 121, image: s121

quidam velutventi sunt, et subitas cogunt nubes, caelumque obducunt. Itaque adfui ego, nec adfui; quia omnino non impetravi. De Oratione, quid ni velim, quod tu cupis, tui suadent? quo animo dixi, audebo edere: ut sciant omnes, Pietatis studia et Eloquentiae jungi posse; sciant, me Societati vestrae amicum esse, et placere: cui si nomen meum impendam, tantum reddam, quantum accepi. ab eā velut sedulā Litterarum nutrice et magistrā, eruditionem hausi. Itaque gloriari sic quoque nunc incipiam, quod bonum hunc affectum aliqui fortassis carpunt. O mi Pater! sic vi vitur; et mores nōsti. Sed meum animum secura quaedam tranquillitas munit. Tu me ama, et tui ament; caelum tangam: adnitar autem, sic me Deus juvet, ut magis magisque benevolentiam istam merear. Salve, et feliciter Sodalitatem rege; quam ut omnes, omnes ament et frequentent, docta illa tua, nec minus pia dicendi majestas faciet. In Museo meo, a Dissertatione publicā.

EPISTOLA XCV. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO suo S. D.

SCRIPTIONIS moram non excuso, mi MONTORFANE; vacare tibi debui, imo potui, etsi in varias hactenus curas divisus. Sed amor noster plenam et officiosam epistolam exigebat, velut ex promisso. Itaque non scribere, quam pauca malui. nuncvero (ne suspecta mora sit) pauca, quam non scribere. De itinere scio te scire. Pervenimus, et ex voto auspicia fuźre. An dicam etiam? Plane ad Musarum quietem et voluptatem


page 122, image: s122

reversus sum; et in his nunc collibus, vallibus, pratis, extra strepitum armorum, et omnem teli jactum ago; et tum felicior, cum te cogito, in cujus animo Virtus, Candor, Probitas habitant. Sed ō nunc etiam te fruar propius: tecum ambulem, imo disseram! Calamo fiet; Litterasque tuas (crebras et copiosas dabis) in aprico et opaco ruminabor. Tu meas quoque, cum solus eris, ne solus sis. Sermone, nomine, affectu adero, quia scriptione: non ad latus, sed in sinu tuo, saepiusque manu. Non jam audies loquentem, sed videbis; fortassis aliquando iterum auditurus. Nunc ubi sum, juvat esse, quid ni? in Patriā, inter bonos, et cum bonis. Tales Belgae, et Belgica Iuventus, quam LAVDATVM IVI. ipsum librum, ubi prodierit, accipies, et in exemplum filiolis tuis promes. Nunc vale cum suavissimā uxore, et a me meaque salve. Patrem, Socerum, Socrumque includo, atque liberos. Lovanii, Postridie Kal. Mart. oo. ICC. VII.

EPISTOLA XCVI. Ruraemondam. PETRO BOSCHIO V. Amplissimo, Cancellario Geldriae.

NVNC certe ex periri cogor humanitatis tuae opem, et simul publice ostendere, quo affectu hominem complectaris, qui ingenium Litteris occupat. Is ego qui scribo, et ecce in tuo Senatu lite implicor, propemodum jam hornā. Ego, et sic fratres mei, sororesque; imo noverca, et pars here ditatis a patre nobis relictae. Hanc CONRADVS SEGERVS avunculus meus, nuper miles, et bello adversus Batavos Ductor


page 123, image: s123

cohortis Germanicae, ad octo millia Florenorum, et amplius, oneraverat; et Collegam sive Symmachum habuit, GODEFREDVM BYLIVM, quem nos jam adversarium. Avunculus obiit: quod a. vivente extorquere non potuimus, conati sumus e defuncti bonis petere: et ecce remora fixa est. Prodiit post alios BYLIVS, et aliquot sibi contendit millia deberi, e ratione militari. Agitur de bonis Avunculi, et villā Swolgianā: huic ut manum injiceremus, veniam petimus, et obtinemus. Sequitur BYLIVS, petit pariter, obtinetque; sed nescio quā celeritate usus, prior injicit. Res in litem deducta est: nos quia petendo, ille quia invadendo praevźnit, aequiorem se putat caussam prosequi. sed non intelligit, se petitione nostrā jam exclusum fuisse: quia obtinuimus, peterenonpotuit: quia invasit, jus nostrum occupavit. Sic collidimur, et in hac jam luctā haeremus; quam ut auctoritate prudentiāque tuā dirimas, obnixe rogo: simul ut caussae examen a rebus personisque pariter deducas. Quid enim agitur? imo qui agunt? propinqui, et alienus: nos, ut recuperemus quod nostrum est; ille, quod fortassis non suum. conferantur rationes: nostrae liquidae, illius dubiae; nostrae veteres, illius novae; nostrae necessariae, illius (ausim dicere?) fortassis nullae. ecce jure, tempore, cognatione vincimus. Quid amplius? nostrum nos petimus, quo vivamus; alienum ille, quod absumat. nos quem olim juvimus, nunc quoque Avunculum putamus; ille amicum, quem vivum perdidit, nunc extinctum spoliat; et quid nisi hostem habet? Cogita Vir Amplissime, et nunc ostende, quam rigidā manu Astrae ae negotium agas, in illo Senatus culmine, quam me quoque ames, hominem, ut dixi, Litteris, id est, tuo ctio occupatum.


page 124, image: s124

Caussae Patronum, TILMANNVM BREIVM habemus. et hunc quoque audies; imo adversarium ipsum, ut facilius condemnes. Est jam quoque altera difficultas de Molā Venlonensi, quam plures Creditores urgent: in numero igitur et nos sumus; sed ne frustra, sperare ab humanitare tuā audemus. Vale. Lovanii, quo uterque meus frater venit, ut cum litteris deinde meis ad te irent. III. Eid. April, oo. ICC. XII.

EPISTOLA XCVII Antuerpiam. ANDREAE ETTENIO V. Amico, Medicinae Doctori.

IN excusationem ut verecundiam nomines, qui sic scribis? O mi ETTENI, Veneres et Elegantiae tam felicem tibi manum, Prudentia et Sapientia mentem tam felicem dirigunt. nisi tam audax, quam eruditus sis, in te et in amicos peccas. Sed an de stilo dubitare ego poteram, oris tui facundissimis deliciis jam aliquoties imbutus? Scribe igitur, ne excusatione deinceps opus sit; vel etiam verecundiae sume velum, ut sic scribas. Profecto quam me ames, ipso ingenio potuisti ostendere: tanquam respondeas, scribis; et sermonem meum velut epistolam ae stimāsti. De Praetorio autem vestro dixeram, quod compactā operis majestatate robustum vicinā aedificiorum umbrā non parum deformatur: annon structum, ut extra impedimenta sit, et liberam faciem ostendat? Omnino igitur in hac re aliquid compendii repperisse videor: et audacter potes promittere. Suggeram enim, ita me venustas nobilissimae urbis amet, quī et forum in pulcherrimam laxetur formam, et minus damni civitas sentiat. Atque


page 125, image: s125

hanc ingenii mei benevolentiam si ad Senatum Clarissimus ROLANDIVS referet; quanti et me et Curiam omnes faciunt, simul intelligam. Placere Epicuri imaginem vehementer gaudeo. Et quid ais? jam IODENI manupolitissime descriptam? Amo virum, qui tam benignam operam dedit: te, qui curasti. Absolvat quoque munus suum [gap: Greek word(s)] , aes gemmamque fodiat, ut superstitem Gargetii Senis vultum, in libris, imo in annulis circumferamus. De gemmā tu ipse statue: sive exsurgat facies, sive impressa lateat, usum aut monilis habebit, aut sigilli. Nomen plenis Latinisque litterarum notis subtus adscribatur: EPICVRVS. Nam illas Graecas EIIIK. AOHN. quas ostendi, etsi in nummo, eādem imagine insignito, apud IONAM BILERVM IANVS RVTGERSIVS, curiosissimus ille Antiquitatis censor, et apud M. ANTONIVM MVRETVM IOSEPHVS SCALIGER viderunt; tamen ad gemmam nolim transferri, nequis fucum censeat. Quod reliquum est, fidem cimelio huic seorsim ego adstruam. et hoc jam satis, SCALIGERI fuisse: a quo ad RVTGERSIVM, et inde ad me venit. Scimus igitur hunc Epicurum esse, ideoque publicamus, nunc tandem conspiciendum publice, quo a tot jam seculis Litterae caruerunt. Nimirum tam iniquos hic ille Sapiens Posteros expertus est, ut qui celeberrimus olim, nunc propemodum solus lateret, sive neglectus, sive extinctus: ille, qui vitae regulam, et innocentiae custodiam, etiam ab imaginibus deduxit. Recte, et hac mente Seneca, Epistolā LX IV: Quidni ego magnorum Virorum et imagines habeam, incitamenta animi? et natales celebrem? quidni illos honoris caussā semper appellem? quam venerationem praeceptoribus meis debeo, eandem illis praeceptoribus generis humani, a quibus tanti boni initia fluxerunt. Ipsum vero Epicurum


page 126, image: s126

ut audias, imo ut videas, junge Epistolam XI. et XXV. Vale, et rescribe. Lovanii, Prid. Eid. April, oo. ICC. XII. De Sectis Medicorum Antiquis ut absolvas, vehemente te rogo. Clarissimum ROLANDIVM officiose salvere jubeo.

EPISTOLA XCVIII. ALEXANDRO TRZEBINSKI, PETRO OZGAE, IO. BAPT. GOVBAVIO F. THOMAE MIANOVVICZ, Contubernalibus suis.

SVAVITER aut curiose, parum est: nos vero serio interdum sermone peregrinamur, Contubernales mei, quem cogitatio vehit, rerum utilium et scientiarum desiderio stimulata. Sic neque a consuetudine tam eruditā alienum, quod de Stadiis quaesitum hodie, non eodem apud omnes spatio definitis. Quia breviter voluistis confirmari, quae dixi, calamo usus sum, et quantum observatio dedit expressi. In Stadiis discrimen esse, dissensus aliquis scriptorum indicat. Ergo hanc faculam capite, et distinguite. Est Graecum, est Italicum. GRAECVM communiter est centum passuum, sive pedum sex centorum. Sic Herodotus libro 11. [gap: Greek word(s)] . Sic et alii: quia hoc spatium, ut prima origo est, unospiritu cum confecisset Hercules, constitit; Stadiumqe [gap: Greek word(s)] , id est, Statione appellatum. Dixi communiter; quia et in Graeco discrimen. Censorinum audiamus, lib. De Die Natali, cap. XIII. Sunt praeterea et alia (de Stadiis Graecis loquitur) longitudine discrepantia: ut Olympicum, quod est pedum sexcentum. Item Pythicum, pedum oo. Nisi tamen hīc


page 127, image: s127

error est. nam reliqua Stadia Olympico minora reperio, apud Agellium, lib. 1. cap. 1. ubi ex Plutarcho scribit, scite subtilicerque ratiocinatum Pythagoram Philosophum, in reperiendā modulandaque proceritate Herculis. Nam, inquit, cum fere constaret, curriculum Stadii, quod est Pisae ad Iovis Olympii, Herculem pedibus suis metatum, idque fecisse longum pedes sexcentos; cetera quoque Stadia in terrā Graeciā ab aliis postea instituta, pedum quidem esse numero sexcentūm, sed tamen aliquantulum breviora: facile intellexit modum spatiumque plantae Herculis, ratione proportionis habitā, tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto Olympicum Stadium longius esset quam cetera. Iam vero ITALICVM, centum vigintiquinque passuum est, sive pedum sexcentorum vigintiquinque. Ita Martianus Capella lib. VI. De Nuptiis Philologiae: Singula vero Stadia centum vigintiquinque passibus explicata. Et Plinius, lib. 11. cap. XXII. Stadium centum vigintiquinque nostros efficit passus, hoc est pedes sexcentos vigintiquinque. Vbi non frustra etiam, nostros. nam Passus Graecus, ut est apud eundem Herodotum, pedes continet sex: Italicus, quinque duntaxat. Adjungo Censorinum, loco signato: Stadium autem in hac mundi mensurāid potissimum intelligendum est, quod ITALICVM vocant pedum sexcentorum vigintiquinque. id est, passuum centum vigintiquinque, priorisummā in quinque divisā. Hinc etiam in libello de Limitibus, Stadialis ager eodem numero circumscribitur: Porro Stadialis ager habet passus CXXV. id est, pedes ICCXXV. cujus mensura octies computata Milliarium facit. Milliarium, sed Italicum, quod est pedum quinque millium, sive passuum mille. Alia ipsi observabitis Quod ad rem (exercemur enim) non quod ad Quaestionem facit, addo; in Palaestrā Stadium fuisse; imo Stadia, sed tecta, ubi per hiberna


page 128, image: s128

tempora Athletae exercebantur. Id Vitruvius docet, lib. V. cap. XI. et alludit Martialis, lib. III. Epigrammate LXVIII. ad Matronam Pudicam:

Gymnasium, Thermae, Stadium est hac parte: recede;
Exuimur: nudos parce videre viros.

Sed quia Palaestram nominavi, excitare vos audeo, ut magno animo haec studia capessatis, bello et inertiae, et ignorantiae, et ineptiis vulgi indicto. Disseruisti tu proxime, ALEXANDER, super illo Senecae, lib. V. De Beneficiis: Exercetur et aperitur opere nequitia, non incipit; et egregie disseruisti: disserui ipse, ut magis etiam et te, et ceteros Athletas meos excitarem. quid Recitandum perendie, Schematismus indicat: MAGNA FORTVNA, MAGNA SERVITVS est. Non potest haec gnome stilo explicari, nisi e Sapientiae rivis materia colligatur, et mens assurgat. Quid est Fortuna? quid haec omnia, quae admiramur stulti, et suspicimus? Ego unum quemque ad se duco: se despiciat, et facile contemnet cetera; sed cogitet examinetque seipsum, et jam despiciet. Videte, an argumento affines hi Senarii, quos sepulchro Viri nuper magni, et de Fortunā non questi, heri inscripsi, Viri vicini mei:

HOMINEM VT SCIAS FVISSE, QVI IAM MORTVVS,
TECOGITA: SED ESSE HOMINEM VTI TE SCIAS,
TV COGITA, QVI VIVIS, HVNC IAM MORTVVM.

Et quia mentem salubrior cogitatio trahebat, in hos adhuc versiculos erupi:

Quid homo? quid est? quid vivum, et inter mortuum
Distat? Mori iste coepit, ille vivere
Iam desiit: vitae necisque nexus est.
Quicumque vivit, parte magnā is mortuus.
Protollere ad mortem gradum, hoc vere est mori:


page 129, image: s129

Sed vivit ille, qui mori se intelligit,
Virtute mentem qui jugi occupat suam,
Et Numini atque AEternitati consecrat.

Hoc igitur est homo, hoc est vivere, hoc est mori. Si recte examinamus, Stadium est, et currimus: Stadium est, quod stultissimis votis longum mortales iter faciunt, et errorem aliquem vitae. Felix ille, qui ultimam illam lineam, velut proximam quotidie expendit, Deum paratus vocantem sequi. Non tempore, sed virtute vita mensuratur. mori nondum didicit, qui vitae cupiditate obsidetur; imo non vivit, mori qui non didicit. Ergo e Sapientiae regulā vivendum est, ut familiare nobis fatum faciamus; ut cum Parca fusum impleverit, vitam possimus contemnere. Ab his Litteris, a Religione haurienda praeceptasunt, quibus animus roboretur: et hoc ipsum ex intervallo lubet inculcare. Ita dico, inculcare, sed ut ipse usurpem. Quid etiam aliud hīc domi, et in libris; quid foris, et in Scholā ago? Hoc unum, DISCO MORI. Facite vos quoque, et sic in Contubernio isto tanquam Virtutis Doctrinaeque Stadio agite, ut fuisse aliquando delectet. Id ex animo Deum precor. Eidibus Aprilis, oo. ICC. XII.

EPISTOLA XCIX. Mediolanum. Io. BAPTISTAE SACCO, V.C Senatui a Secretis.

VT Musa, sic quoque conjux mea, facilis, foecunda, [gap: Greek word(s)] . Ego vero quam strenue et [gap: Greek word(s)] , audire quam referre malo. Loquuntur ipsi libri, ipsi liberi; et in utrisque imago mea expressa. Liberi certe meliori sexu meliorem originis suae


page 130, image: s130

partem, id est patrem [gap: Greek word(s)] : in libris alibi imbecillioris aliquid aut sequioris esse notae, non negaverim. Equidem [gap: Greek word(s)] meā delector, neque tamen glorior. [gap: Greek word(s)] simul et [gap: Greek word(s)] florentem familiam faciunt: atque istas, non sine consilio, Homerus, ubi familiam describit AEoli, anteponit. Serio dicam: [gap: Greek word(s)] , inhonestum; [gap: Greek word(s)] , impium; [gap: Greek word(s)] , crudele. Hoc et illud, Veteres usurpabant, etiam impune: istud nostri hodie, et ignobilitatem sequioris sexus manifestā calumniā mulctant. Feminae quoque partem sibi generis humani vendicant, imo laudem: quippe e semine quoque nostro et sanguine, ratione praeditae, oratione instructae; etsi infra Viros. Sic judico; sed Masculum (si comparatio fiat) meliorem. Suffragatur huic sententiae ipse Philosophus, lib. 1. de Rep. cap. V. [gap: Greek word(s)] . Non frustra igitur Euripides:

[gap: Greek word(s)] .

Sed obsecro, uxor tua ne audiat: imo audiat; parere enim illa marito suo didicit; cur non et parere? Anni nunc vetant. Mea utrumque munus hoc obibit, parendi [gap: Greek word(s)] ; pariendi [gap: Greek word(s)] . Sic Lucina, sic [gap: Greek word(s)] faveat, ut qui nati ac nascentur adolescant. De reditu meo video et amo bonorum desiderium. Vin'sententiam meam serio? NON AMBIO: si publice tamen evocer, ostendere velim, quanti et te, et amicos meliores faciam. Hos salvere omnes jubeo, te animitus [gap: Greek word(s)] , cum suavissimo Lare. Haec Epistola ELICIA est, et ad uberiores meas poscit. Da quoque uberes. an dedisti? da tamen. Lovanii, VI. Kal. Sext. oo. ICC. VII.



page 131, image: s131

EPISTOLA C. Bruxellam. CORNELIO WYTFLIETIO, V. C. Curiae Brabanticae Graphiario.

IN litteris tuis verus affectus emicat, Vir Clarissime. Quid dicam? ut amas, ita scribis; et beneficium addis, quotiescumque scribis. Sic vero Orationem meam DE PVRIFICATIONE VIRGINIS-MATRIS recepi, et APOPHORETA: in quibus tamen doleo nec tuum, nec aliorum quorundam nomnia legi, tam im pense studiis meis faventium et votis. Quid feci? velut hortum seminavi: ignobiles alibi herbas (bene si non noxias quoque) casus produxit: inter flores vile quoque lolium superbit. Ergo flammantes violas (talem Clarissimum Virum et Senatorem habeo NICOLAVM VANDEN-BRANDE) et vernantes rosas, et plura soli lumina areolae meae. ignorant. Solent et pulvilli buxeo supercilio muniri et ornari: isti mei nudi, et velut calvi; quia IOACHIMVS BVSCHERVS non legitur: imo aridi sterilesque; quia nominis tui fluento non rigantur. Sed mi WYTFLIETI, ut scriptio, sic et editio ista repentina fuit: congessi Epistolas, quae in manu erant, et ut res et negotia tulere, quae ad amicos, aut non amicos missae. Majori sane velim munere Curiam vestram adire: alloqui singulos et venerari, id est, disjungere a vulgo. Fiet, sic Deus faveat, et aliquod adspiret otium, seu quietem. Filium GREGORIVM tuā et ipsius caussā amo; facturus, quicquid a docentis et dirigentis industriā exigas. Quid vero? te hoc aetatis tam virilem esse, ut foecundus sis? Avus esse debebas, et Pater etiam fis? Filii jam robusti sunt; et cum sic agis, munus suum vindent,


page 132, image: s132

ut conjugem habeant, liberos gignant, et extendant stirpem. Extra jocum: pulchrum hoc est, florere adhuc arborem, et dedisse plantas, quae maturae sunt. Fruere hac felicitate, complectere quos genuisti, imo quos gignes,

Et natos natorum, et qui nascentur ab illis.

Lovanii, III. Eid. Martii, oo. ICC. XII.

FINIS.

CLAVSVLA.

VILI satis nomine non quantum fuit, LECTOR, sed quantum volui RELIQVVM esse, complexus sum et dedi. Tu rem inspicies, titulum ordini et divisioni condonabis. Quicquid ultimum, etiam RELIQVVM potest appellari. Atque hoc tamen ita nunc accipies, ne exhaustum putes penu. Post RELIQVIAS poterant etiam Centuriae esse: sed quorsum totum sinum effundam? quaedam evilescere ipsā copiā solent: et gratiores huic seculo quorundam fuissent Epistolae, si pauciores. Itaque compressi manum, et peperci. Plus est, non explesse desiderium, quam satiasse. Vt qui e dolio vinum promit, non totum promit, sed quantum ad usum conviviumque satis: ita hīc feci. Liberalis fui, et tamen retinui quod possum dare. Etiam dico? Ad SACCVM, MONTORFANVM, PLOVVIERIVM, intimos illos meos, Charites meas Centuriae singulae sunt et tanquam Atticae: nisi ipsa scriptionis familiaritas et libertas impediet, fortassis prodibunt. Sed prius, ut aliquid mihi tribuam quoque, EPISTOLARVM DELICIAS ADOPTIVAS audebo jungere; ostendere inquam, Libro saltem uno, quid ad me alii scripserint. Sic et tu LECTOR vale, imo scribe.



page 133, image: s133

ERYCI PVTEANI CRYPTOGRAPHIA EPISTOLICA, SIVE DE CLANDESTINA SCRIPTIONE COROLLARIVM, Ad Epistolographum Quemcunque.



page 134, image: s134

COROLLARIVM DE CLANDESTINA SCRIPTIONE.

QVIA satis non fuit scribere, nisi et occultare mortales possent, quicquid Epistolae creditur; ab antiquissimis temporibus scribendi latebra inventa est. Lusit humana industria imaginibus litterarum, et fraudis capacem stilum fecit Post alios et C. Caesar, qui unus docere omnes poterat, quid esset Epistolam scribere, hac Characterum personā usus est, et sic Grammaticorum quoque acumen exercuit. Litterarum commutationes erant, et vicariā imagine alia aliam referebat, lectorem ludens; nisi is in antecessum edoctus fuisset. Non syllabae, non verba constabant, et in totā scripturā merum chaos erat. Rem ipsam Agellius proponit, lib. XVII. cap. IX. Libri sunt Epistolarum C Caesaris ad C. Oppium, et Balbum Cornelium, qui res ejus absentis curabant. in his Epistolis, quibusdam in locis, inveniuntur litterae singulariae, sine coagmentis syllabarum; quas tu putes positas incondite. nam verba exhis litteris confici nulla possunt. Erat autem conventum inter eos clandestinum de commutande situ Litterarum; ut in scripto quidem alia aliae locum et nomen teneret, sed in legendo locus cuique suus et potestas restitueretur. quaenam vero pro quā sriberetur, ante iis, sicuti dixi, complacebat, qui hanc scribendi latebram parabant. Est adeo Probi Grammatici Commentarius satis curiose factus, de occultā litterarum significatione Epistolarum C. Caesaris scriptarum. Sed hanc imitari, et usurpare in parte saltem nunc quoque licet. E gemino Alphabeto duo


page 135, image: s135

cogantur circuli litterarum; interior et mobilis, exterior et immobilis: alter ille velut index, ut ostendat, quaenam pro quā littera accipienda sit, alter hic, ut formas supposititias subministret. Varietatem situs dabit. nam prout statio circulorum erit, aliae aliis subjicientur litterae, et vicarias admittent. Itaque secundas quasque si pro primis lubet usur pare, inferiorem circulum unā duntaxat litterā promove, ab A ad B: prima enim constitutio jugis est, et varietate caret. sic vero circulo moto, A sub B positum invenies, B sub C, et sic deinceps: unde loco A scribendum erit B; loco B, C. et ita in reliquis. Sed si tertias quasque pro primis males accipere, inferiorem circulum duabus litteris provolve: si quartas pro primis, aucto numero, tribus: si quinctas, quatuor; et sic gradatim. Quod circulis hīc apte non licet, rectis lineis ostendo.

IVGIS SITVS.

a b c d e f g h i l m n o p q r s t u x y z
a b c d e f g h i l m n o p q r s t u x y z

PRIMA VARIETAS.

a b c d e f g h i l m n o p q r s t u x y z
z a b c d e f g h i l m n o p q r s t u x y

SECVNDA VARIETAS.

a b c d e f g h i l m n o p q r s t u x y z
y z a b c d e f g h i l m n o p q r s t u x

Ne exemplum desit, sententiam hanc exprimo: Immortalia ne speres; quae primā varietate ad hunc modum occultetur:


page 136, image: s136

LNNPSVBMLBOFTQFSFT. secundā, ad istum: MOOQTXCNMCPGVRGTGV. verbis conjunctis, ut difficultas augeatur. Ars prompta est; sed et indagari potest, si operam sumas. Nam circumvolutione circuli totius detexeris quantum scriptor occuluit. Proinde ut tutissimo secreto mentem abscondas, et totum legentis ingenium industriamque fustreris, e novā latebrā arcanam scribendi rationem educam, quā Epistolam, aut ejus partem vestias, clandestinum omne Mercurii beneficium facturus. Scribendi: sed et Legendi. frustra enim scriptura sit, si et consortem secreti torqueat. Haec igitur, et Rem et Tesseram ejus habet. Res, argumentum est, arte et ingenio dissimulandum: atque hoc scribi prius debet, deinceps occultari. Tessera clandestina quaedam nota est, sive signum, permutandis litteris aptum: nostri clavem appellarent. Signum, id est dictum aliquod, litteris extensum, quod solus ille sciat, qui Epistolam lecturus et intellecturus est: verbi gratiā, MENS BONA: hoc enim jam utemur. et quomodo? Tabella construenda est, e XII Alphabetis; quorum unum, Liminare et Quadratum, lateri adhaereat, litterarumque velut jugo per undecim loculamenta gradatim descendat: AB, CD, EF, GH, IL, MN, OP, QR, ST, VX, YZ Reliqua, Interna et Minora, quae singula a binis istis litteris porrecta, per totidem cellulas extendantur, ordinibus pariter geminatis; ita ut primae undecim litterae cujusque Alphabeti, a b c d e f g h i l m, quae firmae stabilesque, et velut masculae, reliquis, n o p q r s t u x y z, quae variantur, et femellae voceari possunt, incumbant. Haec varietas aliter aliterque institui potest: sed mihi nunc placeat, ut n supremi Alphabeti sub litterā a ponatur, o sub b, p sub c, etc.



page 137, image: s137

a b c d e f g h i l m
n o p q r s t u x y z

n proximi Alphabeti sub b, o sub c, p sub d, etc.

a b c d e f g h i l m
z n o p q r s t u x y

n sequentis sub c, o sub d, p sub e, etc.

a b c d e f g h i l m
y z n o p q r s t u x

Vnde quia in supremo Alphabeto sine intercalatione numerus ille duplicatus absolvitur, paribus et loculis et litteris series constant: in ceteris, quot a fine litterae mobiles supersunt, ad principium referuntur, et vacua loca ordine suo implent. Itaque in secundo Alphabeto primum solumque z a postico eliminatum, anticum occupat, et in novam sedem venit: in tertio y et z: in quarto x y et z: in ultimo tandem, ne omnes percurram ordines, quotquot post n in Alphabeto litterae reliquae sunt, redeunt. nec enim ulterius variari tabula potest. Sic vero, quia undecim tantum formae sunt, e viginti duabus litteris compositae atque conjugatae; Quadratum quoque Alphabetum in undecim cogi cellulas debuit. Quaecunque dico, oculus distinguet: Schema ecce adjicio.

Sequitur TABVLA CRYPTOGRAPHICA.



page 138, image: s138

AB a b c d e f g h i l m
AB n o p q r s t u x y z
CD a b c d e f g h i l m
CD z n o p q r s t u x y
EF a b c d e f g h i l m
EF y z n o p q r s t u x
GH a b c d e f g h i l m
GH x y z n o p q r s t u
IL a b c d e f g h i l m
IL u x y z n o p q r s t
MN a b c d e f g h i l m
MN t u x y z n o p q r s
OP a b c d e f g h i l m
OP s t u x y z n o p q r
QR a b c d e f g h i l m
QR r s t u x y z n o p q
ST a b c d e f g h i l m
ST q r s t u x y z n o p
VX a b c d e f g h i l m
VX p q r s t u x y z n o
YZ a b c d e f g h i l m
YZ o p q r s t u x y z n


page 139, image: s139

Haec tabella est, et sic construitur: in quā cum duplex Alphabetum sit, Latinum et Barbarum, sive Quadratum et Rotundum, et posterius hoc undecies variatum; peculiari modo Quadratum Tesserae, quā utendum est, Rotundum Rei servit, cujus et scribendae, et legendae rationem docemus. SCRIBENDAE quidem istam. Vt argumentum occurrit, Epistolam, aut ejus partem calamo exprime, sed aliquo characterum facto intervallo: Tesseram superne extende, quoties opus, et ordina; eousque repetendam, donec subjecta omnia verba operiantur. Hinc primam Tesserae litteram in Alphabeto Latino quaere: mox primam Rei, in Rotundo, quod, ut dixi, adhaeret. hac inventā, comparem sume, illam inquam ejusdem cellulae inquilinam, sive superiorem, sive inferiorem, et eandem scribe, id est Epistolam mittendam ordire. Deinde ad secundam et Tesserae et Rei litteram transi; illam in Alphabeto Latino, hanc in Rotundo nota, et comparem enota, Epistolae inferendam. Atque ita duas jam litteras scripseris: reliquas, si pari operā progredieris. LECTIO vero aliam difficultatem non habet. Notis his singulariis et nullā juncturā nexis, id est, verbis non verbis Tesseram inscribe; hujus, et simul illorum litteras ad tabellam refer, compares erue, in scripturam coge: quicquid latuit, expressum invenies. In exemplum nunc Herennii Pontii benignius responsum promo, de Romanis ad furculas Caudinas inter duossaltus clausis: Omnes censeo inviolatos dimittendos. Haec verba tibi scribenda sunt, litterae levibus intervallis disparandae, quae Tesseram admittant. Neque in exemplo a Mente Bonā recedemus.



page 140, image: s140

MENSB ONAMEN SBONA
omnes censeo invio
MENSB ONAMENSBONA
latos dimittendos

Ecce prima hīc Tesserae littera M est, prima Rei o: monet illa, ad M Quadrati Alphabeti vertendum esse oculum; haec, ad o Rotundi adhaerentis: et quia in eādem cellā g expressam invenies, g pro imagine servier, et o litteram in Epistolā occultabit. Sic E tesserae, et m Rei, x dabunt; N Tesserae, et n Rei, f; S Tesserae et e Rei, u. Quid opus singulas recensere? simul pono et repraesento.

Gxfvfvzampgnacqbryalfxqzqiavaxgf

Lectio igitur eādem viā et methodo peragitur. Aptanda scripturae est Tessera, quod hīc facio:

M E N S B O N A M E N S B O N A g x f u f u z a m p g n a c q b
M E N S B O N A M E N S B O N A r y a l f x q z q i a u a x g f

Sic vero Tesserae prima littera M, in Alphabeto Latino quaeri debet; prima Rei g, in Rotundo; et o deprehendes, id est, Responsi primam. Pariter in ceteris. Atque hac ratione locus cuique suus et potestas, quod Agellius dicebat, restituetur. Experire; facile dices, quod laboriose fortassis explicui. Ceterum, si voce agatur, e binis, quicquid scripsi, verbis intelligas, et arnplius quam scripsi. ante omnia Tessera necessaria


page 141, image: s141

est; illi scienda, qui nodum expediet, et ad verum sensum litteras revocabit. Nunc Epistolam exhibeo; in quā scribendi hac latebrā usus sum, aeternā quidem, nisi Tessera publicetur. Sed ego non facio, non faciet Amicus, arcani consors; ut si investigare coeperis, laboris desperatio artem magis commendet. Frustra erit quicquid facies, et omne ingenii tormentum arcani vincet praestantia. Vsurpa ipse, quisquis es, et amas [gap: Greek word(s)] : latebrae fidem certe nunquam accusabis. Libentius etiam hanc Epistolam adjicio, ut EPICVRI simul imaginem videas, e latebrā oblivionis nunc primum eductam. Vtinam et scripta possimus! illa ob vim persuadendi [gap: Greek word(s)] ! e tam multis et tam praeclaris aliqua! Etenim trecentos etiam suo tempore Cylindros librorum fuisse, Laertius testatur; et peculiari elogio bonae voluptatis magistrum [gap: Greek word(s)] appellat.

ERYCIVS PVTEANVS MAXIMILIANO PLOVVIERIO Suo. PPLSHQZHMCGTHA.

Vtar ingenio et communi tesserā, mi PLOVVIERI, ut quod inter duos perire debet, tuto litteris committatur. Sed et in publicā calamitate quid ni in sinum tuum hanc doloris impatientiam effundam?

Sic eat, ō Superi, quando pietasque fidesque
Destituunt, moresque malo sperare relictum est.

Calamitatis caussas longā serie retexent alii. Ego breviter sic sentio. zyxgpiffntspqvtvdylfczqbzssxpbzcnxqvrqioamtc. Et dicam? ddhdspcpsmlipillqhztlzdhsgdeipbh. Si recte calculum ponas, srhzfryzinyxzsoxyqsri.


page 142, image: s142

Sed obsecro, mlhobaytdbmnpvoicqogpd dtbqdishovogpcnqzzdsohcspzyldbmqzamtlcengzdlsdtbo? Deus componat! Litteras Italicas accepi, vetulas admodum. Sic deinceps si haereant, Mercurium negabo alatum esse. Viden' hanc nunc imaginem?

[gap: illustration (portrait of Epicur; superscriptio: Greek words; subscriptio: Epicuri dictum apud Senec. epist. XXV. SIC FAC OMNIA, TANQVAM SPECTET EPICVRVS)]

Intuere, mi Amice, et in lineis istis spirantem adhuc mentem magni Viri. EPICVRVS est, quem pollicitus


page 143, image: s143

sum: Sic oculos, sic ora ferebat. Tam praestantem vultum nobis gemma servavit. Forma inde expressa inter Cimelia SCALIGERI fuit, et RVTGERSII beneficio ad me venit. Nunc ANDREAS ETTENIVS noster sic delineari eam a PETRO IODENO peritissimo artifice, et deinde a fratresuo FERDINANDO scalpi curavit; dignam istis lineis, istis manibus, et porro oculis omnium. Vale.

FINIS.



page 144, image: s144

APPROBATIO.

HAS ERYCI PVTEANI, V. Cl. Epistolarum velut opiparae Coenae RELIQVIAS, ne pereant, colligendas, et communicandas censeo,

GVILIELMVS FABRICIVS, Noviomagus, Apostolicus et Archiducalis Librorum Censor.

Cum Privilegio BELGICAE PRINCIPVM ad Octennium.

Signat.

Buschere.