12/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization
image: as001
ERYCII PVTEANI EPISTOLARVM BELLARIA. CENTVRIA III. et Nova. LOVANII. Ex OFFICINA FLAVIANA. oo. IC C.XII. [gap: illustration (Motto: INGENIO ET LABORE)] Cum Gratia et Privilegio.
image: as002
[gap: blank space]
image: as003
AMPLISSIMO VIRO BALTHASARO ROBIANO BELGICARVM PROVINCIARVM SVPREMO THESAVRARIO E. Puteanus EPISTOLARVM BELLARIA Dedicat.
PVBLICVM affectus mei signum ultra debere non potui. Ecce usurpo nomen tuum, Amplissime VIR; et, ut BELLARIA haec commendem, tibi inscribo. EPISTOLAE sunt, collectae nunc demum e plurimis, et in unum coactae Librum: quem si perlustres, toties compellari videaris, quoties tabellario usus sum. Ad tam multos quae scripsi, ad te nunc unum mitto: non Epistolā, sed toto Libro loquor. Quoscumque leges, ire ad te omnes gestiebant;
image: as004et deferre, quae leges. Isti mei sunt: haec mea, etsi privato Amicitiae velut jure manumissa. Sed tui esse debebant, ut publici essent: tua, ut aeterna. Prorsus a tuo nomine ordiendum erat, ut tot nomina durarent: tuo auspicio producendi sermones, quos familiariter profudi. Vt scias quam potens sim, in parte tibi Amicos meos sisto; imo quam Patrocinio tuo potens, te fundamentum rerum et Amicorum meorum isto nunc cultu appello. Et sane multum muneri, aliquid etiam ingenio meo per hos annos tribuisti: tam benigne PVTEANVM complexus es, quam amice LIPSIVM colueras. Id sive Humanitatis tuae errore, sive judicii constantiā factum; gaudeo mehercle, tam felici me Fortunā usum, ut Viro placerem, qui errare potuit, ut humanus esset; et simul constare sibi, ne affectu abduceretur. Nequid mihi arrogem, humanum te fuisse dixerim, cum Amorem orsus es: sed ne animi tui lumen timido sermone obnubilem, serium exactumque fuisse, cum dignum me affectu tuo judicares. Prorsus junxisti judicii severitati humanitatis consortium, ut quantum amares quem tuum esse voluisti, tanti omnes facerent. Et certe tam insigne exemplum incitare alios potuit, alios corrigere: ut bona et hiulca simul pectora ubique sunt, pugnante Genio partim ad amorem, partim ad odium et malevolentiam prona.
image: as005Neque sterilem etiam munificentiae tuae opem expertus sum. quia industria et vigiliae meae (hanc tibi gratiam debeo) PRINCIPI placuerunt, rebus studiisque accessit, et accedet, quicquid honeste petere potui, et quicquid jussus exspectare. Omnino pro naturā tuā benigne, pro ingenio prudenter agis: caussam inquam Litterarum in ipso aerario; Minervae sacra in Saturni aede. Curae tibi in publicis curis, quicquid in otio meditamur: et cum divitias tractas Belgicae, Sapientiae adhaeres; cum subsidia dispensas, et liberalitatem PRINCIPIS velut sanguinem vitamque in omnia Reipublicae derivas membra, Scholarum labores non sinis exarescere. Ingenia aestimas, qui tuum coluisti; Artes promoves, quas olim didicisti; Virtutes foves, quas vitā moribusque exprimis. Quantum temporum felicitati studes, PALAESTRA mea BONAE MENTIS loquitur. Suadere PRINCIPI audes optima, quia facis; et exsequi, quia suades. Nullus in habitu fastus, in cultu luxus, in munere, etsi Amplissimo, ambitio. E Lare tuo et limine avaritia, corruptela, fucus, et omne vitiorum commercium exulat. Vocatus a PRINCIPE, et electus, ad Aulam, velut publicam curam accessisti: quā integritate promeruisti Dignitatem non quaesitam, eādem non rejectam administras. Splendorem omnem in vivendi agendique modestiā
image: as006ponis. Sic quod alius ad pompam et magnitudinem gerat munus, tu ad Virtutem: quod votorum inflare ambitionem alibi solet, nullos in tuo potest pectore cupiditatis fluctus excitare. Sedatus compositusque es, ut semper fuisti; magnus, non magnificus; gravis, non superbus; facilis, non remissus; accuratus, non morosus. ut omnia dicam, munere isto, et majori dignus. Etsi vero tam generosa conscientiae securitate agis omnia, ut laudari contemnas; semel tamen effari debui, quicquid omnes tribuunt; insinuare breviter, quicquid consensu publico mereris. Affectum meum aliquo animare encomio volui, ne parum intelligere virtutes viderer tuas, quas silerem. Apud Posteros quoque, et omne humanum genus cavendum erat, nequid libri hujus vilitas Famae tuae detraheret, si nihil dicerem; aut censerent velut e grege virum, quem familiari munusculo adirem. Hic quoque cumulus laudibus tuis accedet, quod tantus, et sic notus, tam pusillum librum non spreveris; quod, cum alia debuerim, EPISTOLAS aestimaveris, et eas quidem, ut candide fatear, sine curā et affectatione scriptas. Sed EPISTOLAE tamen sunt: et quia Latinae, pretium aliquod a pulcherrimā linguarum trahant; quia repentinae, ingenii et caloris caussā commendentur, Praeterea eo te compello et adorno
image: as007scriptionis genere, quo praestas ipse et excellis: ut si hoc meum videas, tuum aestimes; videre etiam tuum velint, qui aestimare (praefiscine dixerim) meum coeperunt. Alibi alios; inter Italos hodie Io. BAPT. SACCVM, Virum optimum Clarissimumque, et Senatui Mediolanensi a-Secretis; item M. ANTONIVM BONCIARIVM, omnis eruditionis lumen admirari soleo: quorum alter dignas luce et posteritate scribit Epistolas, alter dignas famā et aeternitate vulgat. pari inter Belgas si te laude censeam, VIR Amplissime, equidem nullam reliquis Virtutibus tuis injuriam faciam. Reges Principes'que stili hac felicitate magni sunt. Ex tempore Epistolares pangis delicias, in quibus multi laborent: et cum perfectissime scribas, tantum tibi otii non est, ut ullam meditationi moram indulgeas. Relucet ingenii accurata facilitas, sine labore felicitas, et quod in segete videmus fieri, non sine florum amoenitate, docta rerum verborumque illa tibi Ceres surgit. Quid igitur? Tuam ego invado provinciam: EPISTOLAS mitto, quas potes scribere; BELLARIA fero, quae potes dare. Sed eo liberius et mitto et fero, quia potes. hac quidem ratione quid mittam feramque, intelliges. Atque tuum omnino patrocinium haec CENTVRIA poscebat: tuam Aquilam si milites. Etenim nomina si inspicis, Mediolanensium
image: as008pleraque sunt: et tu antiquā nobilique origine hīc stemma tuum numeras: verbo dicam, Mediolanensis es; et familiae decora in maximā illā Vrbe exstant, nonnisi cum urbe extinguenda. Quid verbis opus est? Redibis ad originem, cum haec leges; et quo missae tot EPISTOLAE, sequeris mentis itinere, ut Italiam, Italiam illam usurpes. Ego, quae consilii summa est, tot ad te nomina ire volui, ut in his omnibus Nobilitatem tuam, Virtutem, Dignitatem, Prudentiam, Modestiam, Doctrinam, Humanitatem, et quicquid demum admirantur omnes, jugi officio venerarer. Vale, vive Amplissime VIR, et ne unquam desinas, BALTHASARVM tuum, dignum Patris nomine filium, in vestigia tua loca, ut quemadmodum feliciter coepit, felici cursu ad summa contendat: meā quoque, cum voles, curā et institutione dirigendus. Lovanii, III. Non. Ianuarii, oo. ICC. XII.
image: as009
AD LECTOREM.
FACILE, mi LECTOR, etiam me tacente, quid faciam, intelligas. EPISTOLAS has edo: sic accipe, ut exspectes plures. Totum finire Convivium BELLARIIS non potui; nec complecti Convivio, quantum volui dare. Ecce, ut praesentibus faveas cibis, alios promitto: et promam alios, si placebo. Ergo ut pusillum temporis scribenti impendas, et desiderium ad novas delicias irrites, flagito. Nec importuna haec petitio aut intempestiva: intervallum aliquod Ferculorum fuit, et quantum nuper legisti, concoxeris. Hīc ne omnia damnes, rogare bonā te fiducia audeo: invenies quod vel ipsa negligentia se commendet. EPISTOLAE sunt, et ex tempore debent scribi. EPISTOLAE, inquam, et sic velut viragines quaedam prodeunt, etiam sine ornatu pulchrae (liceat dicere;) sed Sapientia alibi succo vegetae, et maturae. Quam libenter Philosopher, hīc certe potes videre: familiarem sermonem praecepta virtutis occupant: nec tam jucundus usquam fui, ut non generosum illud honestum inculcarem. Itaque curae et limae haec quidem sciptio subjecta, non fuit: quā celeritate et impetu exaravi EPISTOLAS, eā libertate etiam divulgo: et sic ingenii aliquā felicitate malui uti, quam laborem ostentare. Iam nec in digerendo anxius, aut sollicitus, rerum temporumque ordinem omnem confudi. Vt in manus exemplaria veniebant, Typographo tradidi, atque ejus diligentiae reliqua molestia commissa fuit. Breviter; quicquid alibi reprehendi possit, pulchrum hīc putavi. Tu si aequus, facile quae intelliges, excusabis: si iniquus, notam etiam affiges iis, quae non intelliges. Sed ut nemotam felix, qui iniquum non offendat: ita nec tam infelix, qui aequo non placeat. Ego, ut scias qualem te velim, placere malo, quam offendere. Salve.
Imo audi: Maluissem alio nunc tibi scriptionis genere placere, et ne otiosus titulus Maximi Regis beneficium absconderet, praestare in Historiā, quod Amici privato, Insubres publico jure exigebant. Sed quid est? ulterius differre EPISTOLAS non potui, nisi prorsus negligerem: nec quicquam promptius tradere typis, quam quod sine curā esset scriptum. Nunc hoc agam igtur, quod et ego volo maxime, et Amici cupiunt, et Munus postulat: HISTORIOGRAPHVM me ostendam. Res a MEDICAEO circa lacum Larium gestas duobus libris prosecutus sum: eos dabo, et bona fiducia Posteritatis securus, viventium audebo judicia vincere. Iterum Salve.
image: as010
AD EVNDEM LECTOREM DE HIS BELLARIIS.
TERTIA Socraticae subeunt BELLARIA mensae:
Qui MVLSVM et MISSVS haufit, et ista legat.
Ista legat, nec non quo vinula rore Suada
Imbuit has tabulas, imbuat ille sinum.
Doctrinae, Sophiaeque scatens tibi pagina condit
Moribus ut vitam, floribus ingenium.IACOBVS CORNELIVS LVMINEVS A MARCA.
image: as011
[gap: content list]
image: as014
IVSTVS LIPSIVS ERYCIO PVTEANO suo S. D.
EPISTOLAS tuas, mi PVTEANE, vidimus. Vis judicium? Euge! placent: et video genus illud argutum, subtile, et uno verbo, Atticum, hīc praesertim probare se, imo regnare. Iterum, Euge! et
I bone, quo tua te virtus vocat, i pede fausto
ad famam, ad aeternitatem, quae ingenii haec monumenta manet. Alii fortasse aliter, sed pauci, et stolidi quidam Hermae, qui hieme frigidiora ipsi scribunt, et in aliis requirunt. Abeant: nobis alacritas, sed et puritas quaedam scriptionis placeat,
Qualis Apellaeis est color in tabulis:
cum Venere tamen aliquā et lepōre, quem melior Genius et ingenium donat. De PROMVLSIDE hoc dixerim: illud etiam, nos exspectare rectam illam plenam'que Coenam ab hoc gustu. Facito, et quid pares significato. A me autem tibi gratiae pro inscriptione, non animo aut stilo tantum, sed re semper repraesentandae, cum locus aut usus erit. Posce a me, quicquid in me, aut penes me; in partem venis.
image: as015
MAGNO PRINCIPI IO. FERN. VELASCIO IO. BAPT. SACCVS S. D.
SAEpe dixi, nec revoco, imo litteris his confirmo apud te, PRINCEPS Excellentissime, ERYCIVM PVTEANVM unum esse, qui cum paucis hodie rem litterariam ornet atque illustret. Dixi, inquam, et repeto, illum iam nunc in omni scientiarum genere supparem esse Lipsio, magistro suo; futurum brevi parem, si vixerit; superiorem, si diu vixerit. Amplius dico, neque manes tanti Viri lacessere me puto, in aliquo scribendi genere, puta Epistolari, PVTEANVM iam LIPSIO praestare: accuratior est, limatior est, et constantior. In Philosophicis? tyrocinium posuit, ubi LIPSIVS extrema meruit stipendia: in Stoicā scilicet disciplinā, in quā sic versatur, ut non tyro iam, sed miles emeritus videatur. Testantur hoc cum aliquot eius scripta dudum vulgata, tum in recentioribus, Consolatio Caecitatis; maxime vero hoc quod ad te nuperum mitto, sub COMI vel PHAGESIPOSIORVM titulo, in quo luxum, crapulam, ebrietatem, et alios mores moros huius aetatis somnians sic notat atque exagitat, ut nemo vigilans gravius, doctius, et acutius id facere possit. Argumentum istud PVTEANVS olim e re natā tractaverat in Epistolā quadam ad Amicum: eā
image: as016cum aliqui ex animi forte sui conscientiā offensi essent; coactus fuit longiori ambage rem seriam in ludicram vertere: in qua tamen nihil est non doctum, non eruditum, non ex intim ā Philosophorum disciplinā, non ex antiquā temporum memoriā, non ex amoenā Poetarum fabulatione, non ex Latii et Graeci sermonis divitiis, non denique ex ipso Musarum et Gratiarum sinu depromptum et compactum. Non audeo petere, ut legas, PRINCEPS occupatissime: sed obsecro, ut tradas viro cuipiam quantumvis docto, qui videat, et censeat, tibique referat, quaenam sit sua de hoc ipso scripto sententia. Non recuso eandem aleam subire cum PVTEANO, ut tantumdem mihi de iudicio detrahatur; si quid illi de ingenio detractum fuerit. Vale PRINCEPS Admirande, et tam feliciter guberna, quam prudenter ac sapienter facis.
Cum Privilegio ad Octennium.
Subsignat.
Buschere.
image: s001
EPISTOLARVM BELLARIA.
EPISTOLA I. Pragam. IOANNI HOLLANTIO S. D.
IN me vero vivit, et emicat scintilla constantis amoris, quem semel conceptum in hoc pectore, continuo alui, Vestali plane religione. Ita sum, mi HOLLANTI, [gap: Greek word(s)] , et esse coepi, ut lucem aliquam rationis adspexi. Sic te complector nunc animo, et veterem mihi amicum gratulor, velut scriptionis postliminio restitutum. Facile opinabar primas illas meas malā aliquā sorte suppressas, quas tamen vindicare publicis typis volui, et vel sic tandem tibi sistere. De morbo tuo ab amicis acceperam, cum Patavii apud Perillustrem PINELLVM essem, et jam ipse e pari omnino discrimine evaseram, reliquias languoris trahens. Nunc igitur valeo,
--- solidaeque suo stant robore vires.
Studia tamen leniter tracto, et jam otiosus esse possim, si tam facile Musarum obliviscar, quam subdole ignaviae voluptas titillet. Illustrissimo tamen Cardinali BORROMAEO frequens adsum, et quia semper de Litteris, agere aliquid videor. Varii quotidie et eruditi sermones sunt; nec minus libenter ipse audit,
page 2, image: s002quam erudite disserit. Bibliothecam instructissimam habet optimae notae libris manuscriptis, Graecis Latinisque: sed et ipse jam volumina stipat, scripta suā manu. Nihil non legit, nihil non notavit. Summae doctrinae parem facundiam jungit: nihil tersius, nihil gravius, nihil efficacius,
[gap: Greek word(s)] .
Iam in linguis quantus est! Latinae, Graecae, Hebraicae peritus: et unum queritur, nostram se nescire. Cole hunc Antistitem, me ama. Tuis omnibus salutem nuncio. Vale, et scribe. Mediolani, Postridie Non. Aug. cum tuas pridie accepissem. oo. ICC. II.
EPISTOLA II. Comum. DONATO A PORTA, Viro Nobili.
CVM dolore de aegritudine tuā audivimus. Sed quid agas? haec conditio mortalium est, in omni vitā miseriarum quodam turbine quati. nisi esset, quis mortalem se cogitaret? quis lascivientem animum rationi subjiceret? salutare frenum: sive morbo, sive ejus metu coercemur. Quid sapiens? homo quoque est, natus pati, natus mori. Sed quando corpus non potest, animum suo modo habet, sive temperat. ltaque quid indignemur, si tempestas aliqua morbi ingruat, atque dejiciat? Naturae operā, sed nostrā saepe culpā fit, qui Naturam corrum pimus. Rarus quisque hīc innocens: et tamen si quis est, impie Naturam accuset. Caelum si inspicimus, purum illud et divinum corpus, nubibus obducitur, tonitru mugit, fulmine horret, et, uno verbo, morbos suos habet. At nos ex
page 3, image: s003elementis compacti, fragiles, caduci, ut primum vitae auram libavimus, auspicati genus omne morbi sumus, Itaque erige te, et hominem cogita; imo virum: non ut Naturam solum, sed Rationem quoque audias. Homini ista a Naturā dicta lex est: PATERE. Viro ista, a Ratione: CONSTANTER PATERE. Ego hominis tibi nunc exemplum dare a me ipse possum; utinam Viri! qui in morbo etiam, aut saltem reliquiis ejus sum, et languco. Alium, non alienum addo MONTORFANVM nostrum, gemino ictu, et repentino. concussum. Nam febri correptus decumbit a triduo; et filioli morte graviter affectus, in luctu et squallore universam familiam habet. Itaque scribo ejus nomine, etsi languidā manu, et silentium excuso. Fecisset Pater ejus, optimus Senex; sed et hunc dolores in lecto tenent ab articulari morbo. Ceterum negotium tuum bono in statu, aut spe. Velim et te, et MONTORFANVM, imo et me esse. Nunc ab illote saluto. Convalesce. Mediolani, VII. Eid. Sextil. oo. Icc. V.
EPISTOLA III. Dionysio Qvartirono Cartusiano S. D.
TV vero caeli mihi non terrae filius es, mi QVARTIRONE, circumfusus caelesti et divinā quadam aurā. Talis enim vita tua est, pura et aetheria; paene non hominis, sed Dei. Rem dico: nam inter multos et cum multis vivere, velut in colluvie morum, terrenum est: segregare se a multis, et in tranquillā solitudine se et mentem suam invenire, plane divinum est. Quid homines sumus? terrae et caeli congeries et compages quaedam; ipsaque vita corporis
page 4, image: s004animique nisu sive luctā libratur. Si pondus corpori addimus, pessum in terram imus, et terreni sumus: si animo, caelum tangimus, et divini beatique sumus. Nunc nonnulli, qui in turbā et tumultu divinam vitam profitentur, terrenam agunt: quippe quorum conditio corporis potius quam animi est. Animi autem esse non potest, nisi quae in altā et Religiosā quiete est. Divinum igitur vitae tuae institutum, te quoque divinum reddit; et quantum ingenio atque eruditione possis, pariter ostendit. Ego certe in unicā Epistolā, velut brevi imagine, vidi Ingenium Eruditionemque tuam, et amare coepi. Scripta vero mea cur tantopere expetis? per caliginem flammae esse majores solent, quae longinquae; ita fortassis ego tibi per nebulam ancipitis famae: et tamen, ut desiderio tuo obsequar, jam sistere mea tibi incipio; et fortassis paullo post meipsum, si, ut opinor, proximis Bacchanaliis Ticinum iturus sum. Declamatiuncula est, quam vides, pro Libertate Litterarum: hac te oblecta, dum alia conquiro ac mitto. Tu vale, et in divino loco, semper mihi caro, divinus semper esto, et filius caeli, Deo, tibi, Litterisque intentus. Mediolani VI. Eid. Ianuar. oo. IC. CIV.
EPISTOLA IV. Ticinum. GASPARI et CAMILLO GERARDIIS fratribus S. D.
DIfficile mihi sit, prolixam illam humanitatem vestram scriptionis officio aemulari; nisi tam splendidas dare Litteras praesumam, quam vos epulas. Plane IN APOLLINE coenavi. nec aliter potui;
page 5, image: s005cum totis aedibus studiorum Musarumque ille praeses vobis inerret: ut mihi videamini, non ad cibum, sed ad doctrinam capiendam accumbere: non in somni tranquillitatem, sed mentis vigiliam capita inclinare. Si hae vero remissiones vestrae sunt, et Vacunae sacra; quae obsecro studia, et lucubrationes? Pergite, pergite: sic itur ad astra. Sed in omnibus, Litterarum et Virtutum omnium ornamentum modestiam servate.
[note: O ter miseri, qui magnifice de se ipsi sentiunt. ignorant enim illi hominis conditionem.] [gap: Greek word(s)] .
Quid enim sumus homines? alius alio doctior, ditior, robustior esse potest, nemo supra miseriam humanam. In Litteris siquid promovi, quid nisi profundam mentis caliginem deprehendi? Si majorum meorum virtute plusculum possideo, quid nisi aviditatem meam Fortuna exacuit, ut ne id quidem sufficiat quod possideo? Si vires et valetudo ad votum suppetat, quid nisi admoneor fragilem Hygeiae fidem esse? Aura, labor, voluptas pariter (et quam facile?) corporis omne robur frangunt. Et tamen nostra hodie aetas, et mores in vitio et fastu positi, ipsas Litteras ad ambitionem traxerunt. Vos autem, quibus Ingenii et Fortunae dotes Deus concessit, ad Modestiae tramitem Litteras reducetis, id est, magni evadetis, si memineritis
--- Deorum
Muneribus sapienter uti.Facite obsecro, et paternam curam, quā Deus vos privavit, innatā industriā supplete. In ejus famam dignitatemque succrescite, qui non tantum vos genuit ut filios, sed ut Senatores haberet. Et Respublica ipsa talem patrem ex perta est, ut in patris locum filios deposcat.
Fortes creantur fortibus et bonis:
page 6, image: s006
Bonus, doctus, juris et Iustitiae consultus ille fuit; vos eritis, si naturam sequemini; si in matre prudentissimā feminā paternam severitatem amplectemini: illa enim jam patris esse loco vobis debet, quae aeque ac pater vos amat. Aeque? imo amplius: quia totum illum paternum amorem in se recepit, et cum suo junxit. Hinc certe in studiis et virtutibus vos habet, non tam sibi, quam Reipublicae filios adoptans. Ceterae matres quam stultae et stolidae! ut jus in liberos ceperunt, primum infantiam delitiis solvunt, deinde adolescentiam otio et indulgentiā enervant. Mollisilla educatio (ut Quinctilianus ait) quam indulgentiam vocamus, nervos omnes et mentis et corporis frangit. Quid non adultus concupiscet, qui in purpuris repit? Nodum prima verba exprimit, et jam coccum intelligit, jam conchylium poscit. Ante palatum eorum, quam os instituimus. Ita fit, et in eandem quoque culpam Patres plerique veniunt, et quid nisi vitiorum omnium labem filiis inspirant?
[note: Praemium virtutis est bona institutio.] [gap: Greek word(s)] :
Quam ego vobis nobilissimi fratres gratulor, et felicem ad optima progressum voveo, novus, sed ex animo amicus. Valete cum doctore vestro, cujus doctrinam modestiamque exosculor. Mediolani, XIII. Kal. Octobr. oo. ICC II.
EPISTOLA V. FRANCISCO GVILLIMANNO Amico aeterno S. Dico:
ET felicissimam Musarum quietem gratulor. hanc certe animus ille tuus, tot virtutibus, et tam
page 7, image: s007variā doctrinā cultus merebatur. Nunc feuere hoc otio liber, laetus, serenus; et nominis tui radios, pulsā rerum et curarum nube, sparge; quibus torpor ille et frigus ingeniorum vincatur. Fiet: ita auguror; et aliquando Litterae se invenient, spretae quibusdam, quia non cultae. Sed ita fere Iuventus instituitur, ut more seculi sapiat, et festinet duntaxat ad lucrum. Non modestiā aut Eruditione, sed cupidine implemus animum; et ornatum quaerimus, qui ineptiis nugisque stipatus in pompam et ambitionem se promat. In foro et curiā passim sic vivitur, atque etiam, quod dolendum, in Scholis. Scilicet hīc forum atque curia est; et vox publica, nisi ad ambitionem et Avaritiam ducat, explosa. Vincendus hic morbus, sed pedetentim; et vincetur, pauci aliqui conspirent. Ego hīc coepi, Lovanii pergam, quo vocatus, postquam Iustus Lipsius naturae concessit. Tuam industriam profecto amo. Da Brisiaca, da Martyrica, et de Poesi Pindaricā quae promittis: plausum meliores reddent. Ego remissior sum, et vix nunc etiam exhibeo, quae paravi. Dedi tamen A pologeticum aliquid, et quorundam calumniandi pruritum repressi. Reliqua Francofurti aut prodierunt aut prodibunt. nec temere Typographum nunc mutem. Tibi vero gratiam scribo pro hoc affectu in me, et mea scripta. Vale. Mediol. ut tuas accepi.
EPISTOLA VI. PETRO CANTONIO, Iurisconsulto Mediol. S. D.
LONGVS et mollis nimium hic luctus, et jam quasi morbus. Medicum accersis? objurgator adsum: pharmacum poscis? cibum paro. Solā opinione
page 8, image: s008aeger es; et eris, nisi jacentem illum evehas animum, et Viri, Philosophi, Christiani munus puro et sereno oculo intuearis. Nunc per nebulam doloris falsā specie te malum cruciat: tuber culum sive verrucam, montem clamas, qui te premit. Sensuum isthaec impostura est. tu si Vir, si Philosophus, si Christianus, liberā mente libra et expende onus tuum; nullum aut leve inven turus. Filium luges: sed hominem luges, id est, natum mori. Sed puerulum luges: quid si adultum aut virum? minor plantae, quam arboris interitus est. In uno palmite an spes intercidit prolis? Tu et uxor valentuli: maturo nunc amore novam serite et perennem posteritatem. An hoc insolens, Patrem justa fecisse filio? quotidie fit. admitte exempla, inspice monumenta: illa et haec vetera, illa et haec nova. Admitte inquam et inspice, ut ad consolationem et constantiam utraque promas. Quae familia, quae domus omnem omnino orbitatem vitavit? Ducere te quoque ad Tragicam hanc Scenam Deus voluit: cur renuentem aut invitum? Filium abducere, cur ab invito? Atque etiam acerbiore fato potuit, ferri, veneni, ruinae, naufragii. Nunc vero placida mors est: nec istorum quidquam laesit, aut
Exedit puerile decus, manesque subivit
Integer, et nullo temeratus corpora damno,
Qualis erat.Itaque dolorem comprime, nihil certe profuturum. Dolorem in quam jure culpandum, si protraxeris. In funere filii piae lacrymae patris et laudatae sunt: post funus molles et ineptae. Abeuntem si quis plorat: nemo absentem, cui paullo post jungendus est. Tu, quem luges, sequeris. Et tamen fecit ille, quod mox facturus
page 9, image: s009fuisset, nisi fecisset. Quantillum enim hoc totum est quod vivimus? simolestias inspicis, etiam puero longum; si velocitatem, etiam seni angustum. Annos speramus, et voto extendimus miseri, ut senectute oneremur: sed, si recte calculum ponas, in omni aetate senectus est, et fato obnoxia omnis aetas. Bullae, puerili ludo, e conchā eductae, non ad eandem omnes altitudinem evehuntur, quaedam ab ipso labro nascentes pereunt, quaedam in sublimi, diverso omnes spatio et modo: sic homo, quasi bulla, expulsus ab utero materno, saepe in ipso vitae limine vitam exuit; si provehitur, venit tamen aliquando ad metam. In viā omnes sumus; felix ille, cui ante las situdinem peractum est iter. imo in cursu sumus, velut anhelantes ad quietem. Sequimur vestigia, et linquimus, diverso quisque gradu et motu. alium integrum et robustum, alium fractum lassumque meta fatalis excipit; cum excepit, pares. Nascentium ordinem Parca non exspectat. Qui natus, moriturum se existimet, et jam coepisse mori, ut natus. In hoc fallimur, ait Philosophus Latinus, quod mortem prospicimus. magna pars ejus jam praeteriit, quidquid aetatis retro est, mors tenet. Sed ut isthuc veniam, filium luges; quia bonum. Malus fieri poterat, si vixisset. corrupti mores aevi et juventutis sunt.
--- malus bonum malum
Esse volt, ut sit sui similis: turbant, miscent mores mali.Breviter: illa bonae indolis puritas, usu et consuetudine malorum facillime inquinatur. Iam vero, ut Religionem suggeram, non extinctus ille, quem luges; sed vivus et superstes. Esse non desiit, sed coepit; quia novo vitae exordio Immortalitatem adeptus. Dies iste, quem tamquam brevis aevi extremum in filio defles,
page 10, image: s010aeterni Natalis est. Ex humili casā, si in arcem transmigrem, ex umbrā in lucem, an doleas? Arcem, caelum puta; Deum, lucem. Huc redeunt, imo hīc vivunt (agnosces verba Ciceronis) qui e corporum vinclis tamquam e carcere e vola verunt. Quam pulchre et adposite Seneca! Imaginare tecum, quantus ille sit fulgor, tot sideribus inter se lumen miscentibus. nulla serenum umbra turbabit: aequaliter splendebit omne caeli latus. Dies et nox aeris infimi vices sunt. Tunc in tenebris vixsse dices, cum totam lucem totus adspexeris, quam nunc per angustissimas oculorum vias admiraris tam procul. Fruitur hac luce SIGISMVNDVS tuus, ille meliore sui parte Deo junctus, et aeternus, cui pravo dolore invidere felicitatem videare. Nolo te cadaver moveat; primis initiis dumtaxat tuum. quan tillum est, a matre, a nutrice, ab alimento et terrā est: et nunc in terrae magno sinu quiescit. At enim imago mea periit, inquies, in tenellos istos artus et membra perfectis lineis transfusa. Statuam pariter censeo. formam inanimem etiam cera, lapis, metallum recipit, fideliusque tenet. nemo filium vultu aestimat: nec tu corpore defuncti, sed animo ipso movearis. Ne fallamur adfectu: animo corpus sar cina est; sumitur, ut quandoque ponatur. Gerimus hoc onus mortales, quamdiu mortales; sed miseri, imo servi, quamdiu gerimus. Felicem igitur et liberum Immortalitatis praemio filium habes: infelicem et servum mortalitatis jugo habuisti. Lugere felicem, stultum est: exoptare infelicem, impium est. Tu luctum fqualloremque pone, mi CANTONI, et tranquillo vultu ac animo Constantiae publicum exemplum forma. In te conjecti urbis oculi: male Litterae et Sapientia audiat, nisi in sereno sis: male tu ipse, qui
page 11, image: s011nomen in Litteris et Sapientiā adeptus. Prolixum dolorem prolixā sic satis epistolā insectatus sum. Te amo, et vivere ac salvere jubeo. Mediolani, Kalend. ipsis Anni oo. ICC. VI. quem faustum laetumque voveo, et novā prole fecundum.
EPISTOLA VII. Mediolanum. FRANCISCO TVRRIANO suo S. D.
SIC decet, mi TVRRIANE, bonis Musis et simul Sophiae operari: Stilum colere, atque etiam Mentem. Sic quidem nobis aliisque utiles sumus, inter vivos occupati. Hem! cadavera hominum, qui animum rudem, linguam incultam habent, et quorum in umbrā silentioque omnis vita. Sine alimento flamma non est: nec sine Sapientiā sermo; aut si est, horridus fatuusque. Vt in conviviis irritamus mulso palatum, sed mox robustiora capimus et carpimus fercula, redituri ad suavitates: ita in Litterarum hoc apparatu sive regno distincti missus sunt, et nos varii multijugi eruditione. Amoeni sumus, severi sumus, et Protei in Musarum scenā. Nudā Sapientiā bonus esse poteris, ornatus non poteris. Habet illa delicias quoque suas, habet pedissequas, et Elegantiarum quodam satellitio stipatur. Vt cum Princeps in publicum prodit, non in ipsum tantum oculos conjicimus, sed in circum fusae pompam majestatis: ita cum caput illud doctrinarum veneramur et colimus; debemus quoque ipsas: cum rerum curiosi sumus, etiam verborum esse. Sed non te falam, aut abducam ad sinistra blande peccantium vota.
page 12, image: s012In studiis, ait Seneca, puto mehercle melius esse, res ipsas intueri, et harum caussā loqui: ceterum verba rebus permittere, ut qua duxerint, hac inelaborata sequatur Oratio. Et sequetur, si et ante Sapientiam aliquando culta, nec post eam spreta. Stolide peccamus hodie, et simul in Sapientiae arcem prorepsimus audaculi, solā cogitatione levamus animum, omnemque Philologiae supellectilem ceu inutilem aversamur. Sic etiam nuper inventus (ō frontem hominis!) qui objurgatione invadere Adolescentem ausus, quod ad sacra nostra vultum reflexerat, Philosophiae adstrictus. Sed obsecro, quae ista Philosophia est? vana, vilis, servilis; et quae tales cultores suos facit. Ab his averto stilum, imo animum; et te calcare viam jubeo quam coepisti: ad haerere vestigiis meis, illiusque quem audis. Non tibi virum laudo: SEPTALIVS est, et hunc, ex re Iuventutis sit, solum in solio Sapientiae cerni. Ego Lovanii nunc sum, et doceo. Frequens juventus est, diligens, modesta. Non scholam, sed sacram aliquam aedem dixeris; coetum, qualem farctum aliquod theatrum stipet. Paucis: ex animi sententiā doceo, fructumque vocis capio, apud tam frequentes, apud tam faventes. mutos et immotos omnes habeo, quamdiu loquor. Sed nec imparatus hic mihi pulpiti apparatus. Dicenda concipio; et luxuriant illa tum Venere suā, et ferventis ingenii ubertate. Vt non sine promulside convivium: sic neque sine praefatione Lectio est. mulceo Audientium animos, priusquam erudio. Te vero et hīc nunc habere cupiam; quem in incude studiorum formavi, amplius polire et ornare. Tale Ingenium tuum est, ac plane meretur. Vtinam adsis, ad unum atque alterum annum! Sed desino, et scribere te jam volo ad meum
page 13, image: s013exemplum, copiose. Excrevit enim Epistola, sub manu: sic suave tecum loqui, ac industriam tuam excitare. De FARNESIO, REGIO, MASSINIO adde, quos omnes amice saluta, et ante omnes TVBATIVM meum, semper meum, cujus desiderio torqueor. Vale mi TVRRIANE, et pro nomine te gere. Lovanii Postrid. Kal. April, oo. ICC. VII.
EPISTOLA VIII. Alexandriam. OCTAVIO MONTIO S. D.
TEMPESTIVA nunc quidem scriptione rumpere silentium videor, plusculum calamo feriatus, non animo. Hunc enim saepius ad te misi, et ad otium illud quo frueris, ex hoc velut turbine rerum et curarum. O tranquillam solitudinem, aptam Sapientiae atque etiam Musae! Nec est quod fortunam meam suspicias, tuam contemnas. Ego in mari, tu in portu es, mi OCTAVI: ego jactor, tu consistis, firmus animi et quietus. Crede, quisquis in alto, vitae infesto voto aestuat. Frustra magnam scandas navem: quicquid pelago commiseris, jactatur. In portu sine periculo, sine nauseā te cymbula vehat; et tamen ad usum atque etiam voluptatem. Magnum munus, magna navis est, curis et calumniis exposita, et ictibus Fortunae. In privato cymbulam invenias; tranquillam quidem, si tranquilie regas. Extra omnem omnino motum vivere, nemini mortalium licet: haec Deorum conditio est. Licet tamen aptare Fortunae animum, et magnum in re parvā esse, si Sapientiae praeceptis cupiditas refrenetur.
Laetus in praesens animus, quod ultra est,
Oderit curare.
page 14, image: s014
Sed tuus annon talis est? esse spero, aut potius cupio: et te in quietis illo lare quietum ac constantem. Vale et scribe. Mediolani, Prid. Non. Maii, oo ICC. VI.
EPISTOLA IX MARCO VELSERO, Reip. Augustanae III. Viro Praefecto.
VT, cum nubilosum caelum est, animus aegritudinis quodam rore imbuitur: ita, cum consilia nostra inopinato impedimento suspensa. Vide infortunium meum. magno itinere Germaniae latus emensus sum, nec te, Germaniae lumen, oculis, ut in voto erat, usurpavi. Diem sine sole habui: sine gaudio iter. Quid facerem? Familia universa transferenda erat; nec commode, nisi per Basileam, et Rhenum. Compendium fluminis nosti. Coloniae nunc sum, et hospitio optimi et amicissimi viri HENRICI HOFSLAGERI, utor; Popularis, et obliquo sanguinis radio propinqui. Is tuo quoque nomine benignus in me, deliciis omnibus adfectum hospitii miscuit. Hinc in Patriam, et inde Lovanium propero, ut Manes magni LIPSI venerer, et oblatum ab Ordinibus munus capessam. Vale. In urbe quam dixi, Prid. Kalend. Novembr. oo. ICC. VI.
EPISTOLA X. Mediolanum. LVDOVICO SEPTALIO V. C.
NONDVM pervźni, et scribo. ita pollicitus sum, atque facerem quoque, tametsi non essem pollicitus.
page 15, image: s015Ceterum iter prosperum atque expeditum fuit, aerisque beneficio usi Coloniam Agrippinensium salvi appulimus, IV. Kalend. Novembr. Hīc ab amico et populari excepti hospitio, humanitatem patriam coepimus experiri. De Vxore, Filio, et HELENA quaeris? Viriliter omnes, sive equo, sive curru, sive navi, vecti sumus. Verbo dicam: valemus melius, et Mea desiderium Patriae jam profectione aliquantum videtur digessisse. Itineris comites bonos et ad arbitrium meum habui; ac me vidisses, ceu strenuum ducem, reliquum agmen, moderari. Summa Alpium nocte et lunā sublustri transivimus, cum dubiā caligine loci terror velaretur. Nae admiranda Naturae opera, sine admiratione non videnda. Iam pons Averni, ut vulgariter appellem, miro situ et opere geminam rupem jungit, et elisarum aquarum continuo quodam rore imbuitur. Oculis et auribus naturam loci usurpes, horreas. praesertim, cum non sine maximo strepitu iram liquidi elementi spuma effundat; et transitum sive abyssum illam cavae pendulaeque rupes continuo velut noctis colore impleant. Obliqui flatus hīc quoque saeviunt, velut ab ipso AEolo immissi; ac in cautus aliquis, monogrammus aliquis, in maximam malam crucem abripiatur. Sed hanc asperitatem itineris benignior Germaniae Genius excepit, et, addam quoqque, Bacchus. Nobis tamen sobriis in tantā gulae corruptelā esse licuit, atque etiam jucundis. Noctes vero non parum Valetudini profuerunt. Vt mos Germaniae, lectus lecto sternitur; et tam molliter tecti plerumque fuimus, quam cubarvimus. Cogita quibus deliciis somnum provocet, ubi stratum bajulat qui dormit. Sic geminatus calor solvit
page 16, image: s016meatus, et sudorem velut rivis educit. Balneum paene lectus fit, et lavamur nudi. Ego mihi videor paucis noctibus vitiosam corporis auram hac eliquatione consumpsisse. De Auspicio studiorum scire cupio, quomodo exspectationem urbis novus Professor impleverit, et quo animo exceperit muneris sui auctores. Filioli mei curam aliquam esse penes te volo: eorum quoque, quos meos esse nosti. De rebus publicis quid dicam? AEstus quidam est, et surgunt hae undae fugiuntque, velut per vices. Grollam obsi dere iterum hostis coepit: nostri, collectis viribus, in Frisiam reversi. Res Venetae sollicitos nos habent. Deus pacem Italiae servet, jamdiu florenti; te nobis firmum, Vir Clarissime, quem scriptionis hoc officio adire volui, et venerari. Vale. Coloniae Vbiorum. Prid. Kal. Novembr. oo. ICC. VI.
EPISTOLA XI. [correction of the transcriber; in the print X.] Ticinum. ISABELLAE ANDREINAE.
SCRIBENDI desiderium, et simul argumentum mihi e Litteris tuis crescit: decrescit stilus et eloquentia. Tantum videlicet ab animo manus discrepat, ut illum excitari ad respondendum, hanc retardari sentiam ab eadem tuā Suadā. Animus enim modestiam tuae scriptionis, manus elegantiam aemulatur. Modestiam, quam imitari (liceat dicere) possum: elegantiam, quam non possum. Sic igitur excitari me profiteor, ad id quod possum; retardari in eo, quod non possum. Scribere enim ad te cupio, et non cupio: cupio, ne officio desim; non cupio, ne infantiā peccem. Et tu tamen ut scribam, eloquentiae mihi
page 17, image: s017laudem impertis. Desine: scribam, ut deinceps infantum meam accuses, officium non desideres. Vale. Mediolani. XV. Kal. Ian. oo. ICC. I.
EPISTOLA XII. Romam. IOANNI HANSENIO S. D.
QVid tu autem? hanc urbem cogitas? Crotona cogitas. Nusquam bene est, qui Romae male. Vbi sis, esse velis; et bene eris, si tu ipse bonus. Sed hīc quoque male eris, etiamsi bonus. Vale. Prid. Kalend. Anni oo. ICC. IV.
EPISTOLA XIII. Illustrissimo et Reverendissimo FREDERICO CARDINALI BORROMAEO.
QVODOre maluissem, calamo nunc faciam, et de BRVEGELIO breviter scribam; de me obiter. Ab illo Litteras nunc iterum accepi, titulo dumtaxat meas; ceterum argumento tuas, florum plenas et amoenitatis. Ver ipsum adspirare novis odoribus visum. Ac sane admiratus sum tam vario labore in unam congestum tabellam, quidquid ubique terrarum delicata natura produxit. magis etiam, si verni omnes isti flores sunt, et adumbrata renascentis anni ornamenta. Vide indicem, et in nominibus pretium operris et varietatem. Fatetur ipse nunquam laboriosius se pinxisse; et hanc tabulam, velut delicias Florae, jure et merito Sacrae tuae Purpur sacratum ire, in exemplum artis. Vt ludi olim seculares: sic videntur hi colores
page 18, image: s018nec visi, nec videndi, nisi ab hac manu. Brumae imagunculam accepit, quam villulae adjectione e praescripto novabit, aut potius ornabit, [gap: Greek word(s)] vero, sive animalium picturam, floribus absolutis ordietur. Denique ante Septimanas aliquot, amicorum precibus, misisse epistolam se scribit, et nescio quem ALEXANDRVM BOLOGNINVM Clementiae tuae commendasse; quem destitutum omni auxilio, incertum quo crimine, aut criminatione, palatii tui carceri manci patum esse, famā precrebuit. Addit virum hunc gente et amicis Belgam, atque Antuerpiensem esse; et calamitate civis et propinqui sui plures miserrime adfectos. Rogare se nunc denuo et obsecrare, uti caussam inspicias, adflicto et inopi auxiliarem Benignitatis tuae auram indulgeas. Hactenus BRVEGELIVM audis: nunc me, et pauca mea verba pariter solitaque facilitate admitte. De abitu meo [gap: Greek word(s)] . Ego tamen nescio, gaudii caussam, an doloris, potiorem habeam. istic Patria, quies, locus titulusque Lipsianus alliciunt: hīc, utreliqua omittam, tua illa Lubentia, et Bibliotheca me retineant, et jam surgens Litterarum et Ingeniorum spes. Itaque temperabo utrumque hunc adfectum, ut in vultu animoque meo Italiae amorem, tui cultum Patria agnoscat, Sic abibo, ne abiisse videar. Tu quoque, Illme et Rev. me CARDINALIS, sic dimitte Puteanum tuum, quasi retineas: ac certe meliori mei parte remansurus sum, aeternumque nomini numinique tuo adhaesurus. In tua urbe, VII. Kal. Sext. oo. ICC. VI.
page 19, image: s019
EPISTOLA XIV. Ticinum. ANTONIO MAGHINO SVO.
EGo serio et sine ambitionis fuco te amo, suavissime MAGHINE, quem sine fuco doctum modestumque reperi, Candoris ipsius Mystam. Magnum et rarum hoc donum est, implere optimarum artium censu animum, non tamen extollere: multa scire, plura velle discere. Facis; et hac te notā ostendis, non scientiā tantum dignum, sed famā. Omulti essent, qui viam eandem calcarent; illam ab Antiquis stratam, tot sentibus, tot ineptiis, tot tricis, tot ingeniorum remoris, quibus tenemur, sublatis! Publicus error multos impedit: corrigendus tamen, si, quod pauci faciunt, plures renitantur, et recto pede pergant ad doctrinarum metam. Nunc magna seculum vanitas, imo infelicitas premit, ut umbram aut personam dumtaxat sapientiae videamus; utscire per nebulam omnesse existiment, qui in scientiae limine haerent, ad ipsam numquam ingressuri. Sed tu felix, qui jam amplecteris candidam Deam, in Naturae bonarumque artium penetralia receptus. Huc adspiro; et te, quod initio dixi, serio et sine ambitionis fuco amo. Vale, Clarissimumque IMBERTVM saluta, item Farnesium, quem hīc ante dies aliquot vidi: ita repente se subtraxit et proripuit. Scripsi in foro, in tumultu, in librariā tabernā; propitio Mercurio, an adverso, nescio; cum BORDONVS vester jam accinctus esset ut abiret. Postrid. Kal. Septemb. oo. ICC. III. LVD. SEPTALIVM V. C. amicum habes, et magnis conatibus tuis serio faventem. Ad hunc vero cum rescribes, litteras dirige.
page 20, image: s020
EPISTOLA XV. Antuerpiam. IO. WOVERIO V. C.
NON sine molestiā primam illam horridamque noctem exantlavimus. Navis, poena fuit, et cruciatus merus: gravis hominum, animaliumque, et mercium foetor enecabat. Fuimus, ubi noxii manes expientur. inter Gallinas, Caseos, sordes cubavimus, et ad pedes circumjacentium, qui pestilenti sudore nares nostras vexabant. Sed ne omnino infelices essemus, blando a nautis jurgio nescio quas angustias paene sub clavo extorsi, sed et hīc sentina. Tres mulier culae erant, a recenti convivio madidae, garrulae, obscoenae, et tota encaenia vestra temulento et halitu et sermone eructabant. IVSTVS meus in carinā tamquam in lectulo jacuit, nec quicquam de Spartanā illā indole remisit. O delicium pueri! qui lenire navis taedium poterat, nisi totam noctem arctissimo somno oppressus siluisset. Sic navigavimus. Litterae tuae ad P. SAEDVLIVM curatae. Ego hoc nunc ago, ut quietum habere animum liceat, in bonis ac seriis occupatum, a nugis, ineptiis, votisque plebeiis alienum. Nam profecto, ut stulta humanae gentis cupiditas est, in omni vitā, vitae dumtaxat instrumenta quaerimus; et constipandis divitiis occupati, tamquam victuri, numquam vivimus. AEtas cujusque ad virtutem mera via est, sed numquam non remotam. Quam petimus vani metam aut figimus, quotidie protollimus, et per votorum ambages circum ducimus animum, quasi ad sapientiam praeparemus. Itaque anni fluunt, et summa vitae ad sepulcrum venit: abunde beati, si aurea saltem nomina relinquamus. O umbrae hominum, qui omni animi cultu
page 21, image: s021destituti, a solis divitiis famam sperant, et a lapide aeternitatem! Pessimi quique, superbissimi sunt; et virtutem totā vitā ignotam, imo exulem, tumulo ceu familiarem praescribunt. Etiam dico? Luxus cadavera sequitur, et in putrido corpore totus ille homo ornatur. in frigido demum lapide MAGNVS, PRVDENS, ELEGANS, LIBERALIS est, qui numquam fuit: et tot jam tituli, ut columnae vix sustineant. Tanti scilicet est, tantas opes felici calliditate cumulare; tanti, nomen apud stultos habere divitem. Nos potius Boni habeamus. Instrumenta quaeramus virtutis, sed utamur. Divitiarum modus esse debet: cum egestatem pepulimus, ad curam nostri revertamur, ut ferre divitias possimus, vitam autem honeste tolerare. Non est magnifica virtus: in mediocri fortunā coli potest; imo in nullā, si severius philosophemur. Sed id per aevi nostri mores non licet. Ego quod dicere coe peram, hoc ago, ut laborantes adhuc res stabiliam; fortunas pro onere habeam, quod sustineo publice privatimque. Arcam cum supellectili et libris curae tibi esse cupio, ut quamprimum Lovanium transmittatur. Imsunt, quibus statim velim uti. Vale. Bruxellae, X. Kal. Sept. oo. ICC. VII.
EPISTOLA XVI. Florentiam. GVLIELMO ATHENIO suo.
OGRATAM epistolam tuam, mi ATHENI, amanter, copiose, sed et tempestive scriptam! atque hoc haudsoles: illud et istud semper. Amare enim videris, quia copiosus es: copiosus autem videris, ut silentium impetres. Noli. Epistolae, amoris velut radii
page 22, image: s022sunt: qui si calentes et recti, nubeculas occupationum et velut intervalla rumpunt. Tu quia amas, scribe: et quemadmodum amas, continuo et copiose. Vos Medici conferre valetudini censetis, modice, sae piusque esse; officere, longas jejunasque moras crapulā distinguere: ita plane amicitiae sacrum vin clum stringit scriptio, aut etiam laxat. Sed cur velitamur? cur non una sumus, et spirantem vicissim affectum ore oculisque promimus? per me non stabit, mi ATHENI, qui operam tibi in hac re meam non polliceor, sed impendo. Quicquid est, larem meum, tuum cense. Quid ni?
Ego tu sum; tu es ego: unanimi sumus.
In Eloquentiae munere persevero, ac nudiusquartus publice dixi, verbis solito copiosior, et actione ardentior. argumentum vis? SECVNDA AVSPICIA mea sunt. videbis, et judicabis. MERCVRIALEM merito aestimo, virum doctrinā aeternum; merito amo, mei tam amantem. te quoque aestimo, apud illum virum; amo de amore certantem. VANDERMYLIVM suavi objurgatione dignum censeo: quem tamen hinc abiisse scire debes, postquam urbem lustrarat. Tu Vale, et saepius scribe. Mediolani, VI. Kal. Novembr. oo. ICCI.
EPISTOLA XVII. Venetias. LIVINO DE SVCCA S. D.
VELLEM ut velles, mi LIVINE, et pulsis tot curis, tot malis, semel ad tuos, et te redires. Quousque enim haesurus in his locis, aut quo fine? Donec pretium apud alios, quietem apud te invenias? utrumque, si manes, longum aut longinquum. Nam aestimare virtutes alienas quisque dedidicit, qui proprias non didicit.
page 23, image: s023Tu vero da mihi unum aliquem ex illis multis, qui per Litteras ad Famam pergat, et consultum velit Litteratis. Hi nomen et AEternitatem cogitant: ille spernit; et vis ut de suo auxilietur? ut altos probosque conatus foveat? ut contra animi sui sententiam anim um tuum attollat? De quiete quid inculco? Domi eam, et apud tuos invenies, si opinionem aliquam vinces. Annon tui te vocant? vocant certe, et humanum est, audire. bene tibi cupiunt; decet acceptare. Beneficium temnis, quia propinqui offerunt: et ab aliis admittas. quid hoc aliud est, quam amicos velle, qui non sunt; nolle, qui sunt? Nec beneficium, sed officium est, quod a propinquis venit. Ergo ut beneficiionus fugias, officium admitte: et ne ignotis te obstringas, humanitas tuorum apud te obtineat. Ego te rogo, ratio suadet; semel compone voluntatem tuam, nec tibi ipse inimicus esto. Militiam cave cogites. vides favores mortuos esse, stipendia tarda, pericula propinqua. Itaque Mars facessat, et in quietem annos loca, ut studia excolas, et tranquillas Musas. Ego certe ex animo te amo, et amore dictante sic scripsi. Vale. Mediolani, Prid. Non. Iun. oo. ICCII.
EPISTOLA XVIII. Mediolanum. PET. FRANC. MARIANO, Auditori suo S. D.
ELEGANTER sane et amice ad me scribis, mi MARIANE; sed parum ego elegans, parumque; amicus, nisi rescribam; imo nisi ad tuum nutum arbitriumque me totum flectam et inclinem. Vt arundo ad lenem auram: ita ad honestam petitionem ego moveor; ad inhonestam annosa quercus fio, et immotus sum. Tua vero petitio plane honesta
page 24, image: s024ac liberalis est, et sic jure suo facile obsequium meretur. Itaque, quia ita vis, una tecum libet feriari, et, deprompto e sinu melioris notae libello, historiam aut doctrinam aliquam veterem delibare, ipsam illam Philologiam otiose complecti. Libet etiam, si litandum Sophiae censes,
--- pios
Errare per lucos, amoenae
Quos et aquae subeunt et aurae.Errare inquam, et Peripateticorum more, aut Naturae secreta curioso sermone persequi, aut neglecta virtutis praecepta a priscis seculis revocare. Quae vita mortalium, et quae vota sint, vides: ad lucrum quosque, fastum, vanitatem projectos. Bonam mentem, bonasque Litteras quis amat, aut aestimat? In pretio paene scelera sunt,
Neque quicquam hīc vile nunc est, nisi mores mali:
Eorum licet jam messem metere maximam.Sed remedium ab hisce studiis Litterarum et Sapientiae petendum est. At nunc te sequor in apertum, in amoenum aliquem et suburbanum locum, ut ista otiosius. Nam per libera illa spatia Musarum et Nympharum, nescio quomodo se animus magis effundat: quasi sui juris, alta et aeterna cogitat, humilia et vana fastidit. Haec vis a caelo quidem et elementis est: quae, quia pura magis extra urbem, quam in urbe, ad pura magis ducunt. Corpusculum si male affectum habeo, aerem muto, rus eo, in villam secedo; scilicet valetudinem recuperaturus. sed profecto animus est qui curatur; et a quo vigorem roburque suum corpusculum derivat. Ille si laborat, frustra corpori medicinam vel ipse AEsculapius paret. Frustra etiam Scholam nobis feriae nunc arctent, AEsculapii caussā. Itaque
page 25, image: s025ut firmi corpore simus, animo medeamur: mederi autem facilius ruri Silvanus, quam in urbe AEsculapius poterit. Salve mi MARIANE, et me ama ac audi, utrumque si mereor. VIII. Eid. Iun. oo. ICCIII.
EPISTOLA XIX. Ticinum. IOANNI TVBATIO meo, Viro Optimo S. D.
NVNC vero molestiam absentiae tuae experior, mi amicissime TVBATI, et in tantā multitudine ipsam solitudinem colo. Sunt profecto, quibus sinistra mamilla subsiliat. sed in securo silentii secreto. Sic vivitur. O beati, qui magnam et confusam errantium turbam non sequuntur! Quae cruces oppressos animos lancinent, e sereno Sapientiae colle discernimus, et simul miseramur. Quid tamen est? Felicitatis opinio plerosque ducit, et ipsa originem a Spe et Metu. Hic miseriae humanae pater est, illa mater. Vitandi, aut arcendi, ne sedem in libero pectore figant, profluvioque mentem obruant pertinacium errorum. O ille magnus! cui Ennianum illud proferre datum:
Vivam, an moriar, nulla in me est metus.
Imo magnus, qui ex futuro non pendet. Quod si tamen alibi nobis Fortuna titubet, erigendus animus est, ut ipsa corrigatur. Nemo tam infelix, cui Natura defuit. Prudentia quoque fluentem rerum ordinem aut sistit, aut derivat. Sed te nunc quidem, mi Tubati, opinor prosperius agere, etsi semper prospere, si animum spectem. Vale. Mediolani, Postrid. Kal. Decemb. oo. ICC. V.
page 26, image: s026
EPISTOLA XX. Mediolanum. AVDITORIBVS meis S. D.
POstqVam vocem vultumque subtraxi, scriptionem et animum substituo: animum in scriptione; et ex animo scriptionem. Ita enim voci vultuique meo honorem, paene dicam venerationem, ivistis habitum, ut nisi scribam, inhumanus; nisi lubenter scribam, impius videar. Agnoscere beneficium scribendo me profiteor; et hoc humanum est: aestimare lubenter scribendo; et hoc pium est. Fucum dolumque ab ingenio meo arceo: et extra fuscas novarum artium nubes, purum Naturae meae colorem repraesento; acceptum aliunde favoris lumen non involvo. Ego quidem, quid non a vobis accepi? Quod Palatina nostra floreat, quod Litterae et Suada reviviscat, quod ipse monstrer digito praetereuntium; totum hoc humanitatis vestrae munus est: qui cum docti sitis, tamen discere a PVTEANO; cum nobiles sitis, in neglecto hactenus loco versari voluistis. Prorsus, ut exemplo vestro torpor ille publicus juventutis corrigeretur: ego autem industriae meae laudem; Schola Antiquitatis dignitatisque gloriam inveniret. Quid igitur est? Scripto animoque vos rogo, ut deinceps quoque vocem atque vultum meum aestimetis; hunc et illam cis pauculos dies Scholae et urbi vestrae reddendam, acriorem et alacriorem fortassis solito, cum jam nescio quid Romanvm spirem. Valete, me et AETERNITATEM amate. Romae, Postr. Kal. Maij, oo. ICC. III.
page 27, image: s027
EPISTOLA XXI. IO. Bapt. Sacco, V. C. Senatui Mediolanensi a Secretis.
DOlOR in abitu natus, nunc scriptione recrudescit. AEgre enim te reliqui; et nunc cupio, quia reliqui; imo adsum, quia cupio. Etiam hic alas Amor habet, et meliorem mei partem transfert. Adsum igitur, et itineris successum non tam scribo, quam repraesento. Epistola, velut tabella est, et vero narrationis colore distincta. Hactenus enim ex voto nobis profectio, limitibus paene Patriae, atque adeo liminibus miscuit salvos. Vicini metae sumus, et hanc tangimus extenso quasi pede. Equis, curru, navi fessos Colonia Agrippinensis admisit, diebus XVIII in itinere consumptis. In lacu Verbano primum ad pericula armavimus animos, cum ferocioribus undis navicula quateretur, et timentium pectora nausea affligeret. Hic muliercularum morbus est, facilique motu stomachum solvunt. Sed in Alpibus deinde fortiores, tamquam viri omnes, praerupta illa viarum, omnemque terrorem superarunt. Ivstvs CAEcilivs meus masculum se praebuit, et molli gestatione in somnum saepius prolapsus, ne scire quidem potuit se proficisci. Basileā navi vecti sumus Moguntiam. atque hīc tranquilhor aer erat, invitavitque placido vultu flumen, ut conscen deremus denuo navem; Coloniamque appulimus. Bidui itinere Lares Patrii
page 28, image: s028distant: et plus tamen jam periculi, velut in viciniā belli. Circumcirca Mars inhorruit, et cum cedere Batavi viderentur, animos resum pserunt. Noster Poliorcetes Fortunam am plexus, hostes lacessitum ivit, a quibus jam Grolla obsidione cingitur. Deus adsit, et felicia novi belli initia promoveat. Ego Lovanium, et ad quietem meam tendo: sed te novo affectu mihi jungo, absentis lateri animo adhaesurus. Magnum Principem Fontanvm per te veneror. Dare signum grati animi cupio, et jam torqueor ipā morā. Dabo autem, et liberalissimae humanitatis affectum gloriose praedicabo. Interest publice, ut illa Principis bonitas, illa benignitas, illa verae Virtutis Pietatisque imago, in exemplum celebretur. Illustrissimum Praesidem Polvm, Patronum mihi scripsi olim, et nunc scribo; cui in me jus arbitriumque esse volo. Hoc a te sciat. De AQVILINO commodo tuo scribes, quo plausu munus suum auspicatus sit, quā spe aut fructu doceat. De me copiosius propediem habebis. Prodiere Orationes meae: vide obsecro, et Principi Praesidique exemplar trade. Vale cum Conjuge et Fratre. Coloniae Vbiorum, Prid. Kal. Novembr. oo. ICC. VI.
EPISTOLA XXII. Bruxellam. AMBROSIO SPINVLAE, Militiae Belgicae supremo Praefecto.
PVram devotamque tibi mentem haec manus exprimit, jam verecundiae impedimento spoliata, quia extra conspectum tuum, et praesentiae clarum lumen. Radius, benignissimus ille vultus est:
page 29, image: s029ignis, sermo. Hoc radio percussus, hoc igni accensus sum, ut adesse cupiam, et res gestas feliciter gerendasque stilo celebrare. Novum laetioris Martis Auspicem te Belgica sensit; et jam Scriptorem poscit, qui munus LipsI postumum subeat, Historiamque ordiatur Ego ordiar: sic me Benignitas tua respiciat, ut quantum pro Maximo Rege moliris, celebrari sustineas. Vt veniam igitur, meum, magnique Patroni mei Comitis FontanI votum est; a quo quia serio commendatus Excellentiae tuae sum, ad supervacaneas petitionis delicias non descendo. Vale, vive, vince, Ill. me et Exc. me Princeps, et mei meorumque Patrocinium suscipe. Mediolani, XVIII. Kal. Quinctil. oo. ICC. VI.
EPISTOLA XXIII. Illustrissimo et Reverendissimo Frederico BorroMAEo, S. R. E. Cardinali, et Archiepiscopo Mediolanensi.
OCvlos judiciumque tuum versiculi hi poscunt: digni (quantum ego quidem existimo) qui saltem ad examen melioris mentis veniant. Si fallor; ad argumentum provoco: quod quia pium est, erroris mei audaciam excusabit. Salve, et me ama.
EPISTOLA XXIV. R. V. Innocentio Ecclesio S. D.
SVavissimam epistolam tuam accepi. delicias, non verba legi; et in ipsā scriptione imaginem
page 30, image: s030tuam amplexus sum, illam laetam, illam amoenam: quam ego tamen per silentium, perque varium iter, animo mecum circumtuli, velut ipsam animi mei umbram. Quid umbram? imo velut lucem facemque in re Doctrinae et Virtutis. Vtramque certe sectatus sum et sector, per compositam modestamque vitae ac studiorum viam. Nam postquam Italiam universam curioso et simul religioso circuitu perlustravi, Mediolanum reversus sum, ad vetus, et novum etiam munus, quo Rex noster me sibi et Insubriae adstrinxit, titulo Historio graphi sollemniter misso. Iam vester eram: et tamen amplius esse velim, ut inter cives tamquam civis versarer. Quare expensis libratisque humanae vitae conditionibus, bonojure et arbitrio consortem individuam mihi junxi, quicum tranquille feliciterque aetatem exigerem. Spes etiam prolis accessit: ac mox videbo, qui ex me et post me futuri sunt. Quod caput, bonam bonis prognatam duxi, quae liberos quoque det bonos. Scriptio tua vernacula ita salivam mihi movit, ut paene nolim ad aliam te transire: quia sic tamen feliciter, latine vero optime scribis, tuo arbitrio rem gere. Vale. Mediol. XVIII. Kal. Ian. oo. ICC. IV.
EPISTOLA XXV. Parmam. Michaeli RVSTENBVRGIO.
IVngo dexteram, mi RvstenbvrGi, et Amicitiae Sacramentum juro. Sine fuco ac fallaciis, more majorum: [gap: Greek word(s)] . hanc enim naturā et bonā institutione ad humanitatis regulam compositam e fronte meā divinare potes, non vanus [gap: Greek word(s)] . Quisum, videor: personam alii sumant. Candidus apud
page 31, image: s031candidos, et apud te. Sic et ipse nunc modestissimae tuae fronti osculum infigo, animo amorem. Tu si jam prior me amas, citius feriri animum, quam frontem tam pio vulnere sentias. Ergo vale, si valere tamen, laeso animo, potes. Mediolani, IV. Eid. Septemb. oo. ICC. II. Pondus aliquod epistolae huic adjungo, Orationem nuper habitam editamque. Lege, et quid agam, quo in munere verser, intelliges.
EPISTOLA XXVI. Bruxellam. HERMANNO GRELIO.
IPsum REKENARII nomen me recreavit, mi GRELI; Viri plane eruditi, et qui meliorum Litterarum primo nectare me imbuit; id est, amorem hunc infudit, quem melior aut purior aura ad fructum aliquem eruditionis produxit. In primā illā aetate profectus partem censeo, desiderium concipere: etsi concipere hoc nemo potest, nisi qui se profecisse senserit. Debeo igitur Rekenario, et desiderii et profectus caussā: et quid, nisi libenter, debeo, ut profecisse me ostendam? Vive modo et Vale, mi Praeceptor, et pietatem meam ama. Sed utrumque illud votum meum, vitae ac valetudinis, dubium violenta lues, ipso paene rumore longinquos vulnerans, facit. O miseriam! nisi pejus Mars ipse saeviret. GraVIa, quid nisi gravem ruinam vicinarum urbium trahit, si sic eripitur? una Venlona perit, et optata Patriae quies: perit una illud meum:
LARE SECRETO tutoque tegi.
page 32, image: s032
Quid igitur? latebo apud ignotos, extra strepitum et bellicum tumultum, studiis deditus; et tranquillis Musis.
Italiam Lyciae jussere capessere sortes.
Hic amor, haec patria est:Et erit, donec fatali conversione in alium adspectum Res Belgicae componantur. Fallor? an decumani illi motus repentinam aliquam quietem portendunt? Spera mi GRELI: et qui fuisti semper, esse perge. Ad veterem amicum nostrum Litteras hīc habes: cura. semper ingenium placuit; nunc magis, quia destinatum video publico Religionis bono. Sic amemus, et scribamus. Novi nihil nunc quidem, quod impertiar; nam ad turbas vestras omnia circumquaque silent. Vale. Mediolani, VII. Kal. Octobr. oo. ICC. II.
EPISTOLA XXVII. Lovanium. GERLARDO HOVAEO suo S. D.
VIcissim te video, et alloquor, mi Hovaee. facit autem epistola tua, ut videam; mea, ut alloquar, videntem, loquentem. Suave, imo suavissimum utrumque: cum non minus libenter amorem tuum, post annorum aliquot intervallum, hauriam, quam meum refundam: quippe veterem, purum, defaecatum, e pectore in pectus fidum. Te puerum puer novi, ingenium amavi, et admiratus sum. Crevit hic affectus, adolevit, roburque cum annis sumpsit, nihil silentio impeditus. Quid mirum? ut prompta vina facilius vim et odorem exspirant, condita conservant: sic Amicitiae a crebro usu, et officiorum motu, languorem capiunt; reverentiam, a quietis aliquo
page 33, image: s033intervallo. Quae Amicitiae? non vulgares illae, et fuco quodam blandae; sed honestae, et honesto ac dio Litterarum semine ortae. Neque enim est sanctius, ut Quinctilianus scribit, sacris iisdem, quam studiis initiari. Sacrum igitur hoc vinclum nostrum, imo aeternum, quo ligati semel, et sic ligati. Fides faveat, faveat communis Genius Amicitiae et Musarum: in Eloquentiae studium plane
Vtrumque nostrum incredibili modo
Consentit astrum.Ego quidem naturali quodam instinctu a puero huc ivi, ut pectore et ore instructo Suadae litarem. Scilicet ad exemplum votumque antiquum,
Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis
Incipit optare, et totis Quinquatribus optat,
Quisquis adhuc uno partam colit asse Miner vam.An et ipse reprehendendus sim, nescio. provectior certe acrius linguam stilumque exercere coepi, Famamque provocare, don ec in publicum erroris mei audaciam produxi; ut vel hac specie disertus. ipse viderer, si alios facerem, Oratoris laudem Rhetoris loquacitate adfectans. Tu vero perge, et Theologiam, scientiarum omnium pulcherrimam et nobilissimam, Eloquentiā arma, ut feliciter, et cum publico Religionis bono pugnes. Non vires tantum, sed arma quoque necessaria sunt: non doctrina modo, sed etiam facundia. Illam plerique nostrorum habent; hanc negligunt. quam victoriam speremus? Scio non posse veritatem succumbere; sed periclitari tamen posse. Antiqui, quasi sine eloquio esse sa pientia non posset, Hermathenam coluerunt; imo in Gymnasiis dedicaverunt: et magniomnes Theologi Eloquentiae in primis laude floruerunt.
page 34, image: s034Tu inter magnos esto, et me amato, mi HovAee. amare autem te intelligam, si quam saepissime scribes. Vale. Mediolani, VII. Kal. Octobr. oo. ICC. II.
EPISTOLA XXVIII S. Constantium. PVCCITTO CINGVLANO S. D.
AMicitiam meam postulas, Doctissime Vir? ego tuam. Facile inter bonos hic nodus stringitur boni Amoris, quo absentium animi, sine corporis impedimento, coeunt atque coalescunt. Quid igitur? Pvccitvm meo pectore conclusum gero: ille PVTEANVM suo. Nisi renuis, sacrā metempsychosi ego deinceps PVCCITVS ero, tu vero Pvteanvs. Sane ipsa vitae, animi, morum ratio atque sinrilitudo nomen utriusque et imaginem confundit. Munere publicus es? Musae gratiam, et ego sum. Animo moribusque rectus! Virtuti gratiam, et ego sum. Colamus porro et Musam et Virtutem, mi Amice, ut Amici aeternum simus. Vale, et me rerum studiorumque tuorum fac participem. Mediolani, XVI. Kal. Decembr. oo. ICC. V.
EPISTOLA XXIX. Amsterodamum. GASPARI DIEMENO S. D.
VT facilem viam tuae litterae; ita amor invenit. illas legi, hunc toto pectore hausi, suavi quodam laudum mearum murmure profluentem. Sic estis, (ō benignitatem illius orae, illius aurae!) et mortales omnes mitissimā morum temperie provocatis
page 35, image: s035Vidi Neptunum vestrum, illum tumidum interdum, et retorto impetu amoenissimam faciem urbis quatientem: vos tamen laetos et jucundos semper; sine horrore, sine squalore; sale, non salo adspersos. Sed annon te quoque, tuamque epistolam? liquide. Haec tui quaedam imago est, et certus character; cui ego, et Promulsidem, et Fercula, et quidquid ab ingenio meo natum, libens impendo. Tuum Mercurium; imo tuam Minervam! (illum enim colere tescribis, huic bene velle:) tantine libelli mei sunt, ut tam studiose legas, tam curiose inquiras? Scilicet, merum mel et nectar. quin hoc magis desiderio irritato tempera, ne languescat. Exigua gulae in dulcore mora est: et animi. MI Diemene, quorumdam nauseam, imo stomachum annon expertus sum? et vix sine stomacho. Laetus aut liber fui: ideoque reprehendor. Sed nunc corrigo, et rugas ac severitatem colligo; seria, solida, bona dicturus et scripturus. Quid si etiam in bono illo Patrioque solo? Quid agi coeptum, opinor, nosti. Deus faciat, teque, mi Diemene, in geminis his sacris perpetuo laetum, Mercurii et Minervae. Librorum quem petis indicem seorsum hīc habes. De Rekenario scire haveo, an superstes. Mihi ille Praeceptor aliquando fuit, cum
--- adhuc uno partam colerem asse Minervam.
Et primum ille amorem Litterarum, imo rorem infudit, quo crevi. Mediolani, ut tuas accepi, III. Non. Iun. oo, ICC. VI. CORNELIVM PLEMPIVM tuum, meum esse volo.
page 36, image: s036
EPISTOLA XXX. Ticinum. V. C. HENRICO FARNESIO, Professori publico.
VIde autem, quam in parvo itinere magna saepe mora. Epistolam tuam XIV. Kalend. Martii scriptam, heri ante primam facem accepi. An cochlea tardius potuit? Adjunctae fuere Tvbatii nostri Litterae, ō amantes et officiosae! quibus acres profecto mihi stimuli subjecti: sed nonne jam post Trojam captam? ipsum te adfuisse, gravem auro abiisse, Clariss. Saccvs indicavit. Ego quid facerem? imo quid fecissem? [gap: Greek word(s)] . Pro amico promptum medico, atque etiam praesto. Sed in curiae his anfractibus illubenter versor, imperitus novorum morum et artium. Has et illos amo veteres: ideoque non in omnibus hominum mihi suffragia favent. Sic tamen e Sapientiae praescripto laetus et [gap: Greek word(s)] sum: cum Senecā dicam, animo sano et erecto, et despiciente Fortunam. Hic fructus studiorum est, externa posse contemnere. Ciceronis praeclara verba usurpare soleo: Quid enim ego laboravi, aut quid egi, aut in quo evigila verunt curae et cogitationes meae; siquidem nihil peperi tale, nihil consecutus sum, ut eo statu essem, quem neque Fortunae temeritas, neque inimicorum labefactaret injuria? Huc te voco, mi FARNESI: an dicam, sequor? Pervenisti tu namque ad
Edita doctrinā sapientum templa serena.
Ego in viā etiam sum; sed tua vestigia premo, ut perveniam. De Laconismo sententiam tuam vidi, et obiter pauca quaedam reposui: quam properiter, aut potius negligenter, Clariss. SACCVS dicet; et tu videbis.
page 37, image: s037Ipsum [gap: Greek word(s)] hīc habes; sed alienā scriptum manu, ut exemplar superesset. Vale, et amicum hoc certamen cense; me tuum. Mediol. III. Kal. Martii, oo. ICC. VI.
EPISTOLA XXXI. Romam. HENRICO DE GRAVWE.
IGnotvs scribo; sed scripturienti facilis occasio est, facillima amanti. Scribo autem, quia amo. Quid ni? Virtus tua, Doctrina, et Humanitas in aperto sunt; quae diligere in externo aliquo solemus: quomodo non in cive? Vt ignis radii in proximos vehementiores: sic Naturae et Amoris. magnum certe vinclum Patria est; nes solvendum, licet aut peregrinatione, aut alienis Penatibus videri possit laxatum. Insitio non mutat genus. SVGAMBRI smus, erimusque, priscā Fide et Virtute. Hanc utramque in te amo: sed desiderio utriusque ad amandum te lacesso. Vale, et fasciculum hunc ad ANTONIVM TELLICHTIVM, illum meum, imo illum nostrum, transmitte. Mediolani, Kal. Martii, oo. ICC. VI.
EPISTOLA XXXII. Ticinum. PHILIPPO MASSINIO I. C.
BENEFICIVM daturus, an accepturus sim, nescio. Propere, propere: manus hospitales huic isti injice. Alcinous esto: ipsum a Minervā transformatum Vlyssem nactus es.
--- [gap: Greek word(s)]
[gap: Greek word(s)] .Genus, mores, doctrinam inspicis? dignus Lare tuo, mensā, sermone est: et quem trahas, si recuset. Recusabit
page 38, image: s038autem, quae modestia ejus est, animique splendor: trahes autem, quae humanitas tua et [gap: Greek word(s)] . Sed vincat modestiam humanitas, splendorem [gap: Greek word(s)] . ego ipse hoc exemplo aditum ad Larem tuum, mensam, sermonem, sterno: et, ita me Deus, veniam, si iste veniet. Iste inquam, nominan dus nunc mihi, non laudandus; etsi sine laude non nominem. THOMAS SECETVS est, Disciplinā LIPSIANVS, amore meus, nectar et delicium hominis. Experire dum licet; et abeunti hanc indulge voluptatem, ut ex Italiae, et tuo simul limine extulisse pedem videatur.
Vale. Mediolani, Postridie Eidus Quinctileis, oo. ICC. VI.
EPISTOLA XXXIII. Romam. FLORENTIO LAVRINO.
VBERTATEM tuam miror, mi LAVRINE: an imitor? Sane vehementi exemplo me lacessis; nec epistolam, sed dissertationem conscripsisti. Ego vero malo adfectu nunc, quam stilo, copiosus esse, quem non necessitas modo, sed paene consuetudo contraxit. Quid agas? Cum plures scribunt, compendio rescribendum est; non quasi te ponam inter plures; absit: sed quasi ante plures, qui neglectā veste, nudo amore contentus sis. Ego nunc ad iter me compono, et videor adulto Septembri profecturus. Di Viales faveant: tu quoque fave, nec composito isto sermonis schemate Belgicam mihi preme. Tametsi adflicta; tamen Patria est, id est, major nostra Parens. e gremio te illa suo emisit, ut recipiat. esse aliquando
page 39, image: s039desinas, ubi coepisti. Haec mea mens; imo mortalium omnium. quam rejectam a nonnemine fateor, magnifice potius quam vere; ac nisi fallor, in eorum gratiam sive consolationem, quos non voluntas, sed necessitas a Patriā removit. Inspice et examina exempla; invenies. At enim ais, nulli bono aut usui Patriae sum. Ignava vox est. ad hoc natus, ut sis; et jam studiis, annis, peregrinationibus ea collegisti, quibus sis. Vivit Patriae Genius, et hunc ipsum nomine et naturā praefers; cur non in suā ipsius sede? Sed longior jam sum, quam liceat. Tu portum, Patriam cense: et hīc quandoque quiescendum. De HANSENIO illo quondam magno ecquid novi? Fecit Genuae, quod Lovanii, quod Romae, quod Mediolani; et fractā ubique tesserā, ignotus latet aut errat. Mirum ingenium hominis: et in meliori aliquā Fortunā nimis elatum et arrogans; in humili nimis abjectum et vile. Vale. A Rubenio, ad quem aliquoties jam scripsi, exspecto Mediolani, VIII. Kalend. Sext. oo. ICC. VI
EPISTOLA XXXIV. Mediolani. REVERENDISSIMO AVGVSTINO GALAMINIO Sacri Officii Praefecto, et librorum Censori.
VT soleo, imo ut non soleo, molestus tibi sum; quia libellum hunc meum censendum, imo non meum, mitto. Ego latine scripseram;
page 40, image: s040et hactenus meus est: Io. AMBROSIVS BIFFIVS amicus meus vertit vernacule; et hactenus non meus est. Tu obsecro tanquam meum cense, ut quamprimum censeas. tanquam non meum, si molestus videor. Salve.
EPISTOLA XXXV. Romam. IOANNI DVLMENIO.
VIx libare epistolam tuam coepi, mi DVLMENI, et obrutam plurimis jam annis imaginem memoriamque distinxi: id est, totum te in memoriam revocavi. Venisses modo, etiam sine Litterariā illā tesserā, amicum invenisses. Nec mirum: jam tum esse coepi, cum jure hospitii me Pater tuus devinxit; Vir longiori dignus vitā, ob Virtutem et Humanitatem. Hanc utramque in te nunc amo; sed Doctrinam observo, quam cultam solidamque litterae tuae loquuntur. Bone Deus, primum illico Bonae Mentis specimen quam raro fallit! Qualis es, talem exspectabam: qui calcare virtutis viam coepit, perveniet. Animus, nisi ignaviā corruptus, ab arduā illā semitā non deflectit. Insistamus porro, mi DVLMENI, et juncto jam vestigio properemus. Me hīc quidem comitem, ubique, Amicum habes; imo vero in occasione Benefactorem. Sic vale, et libere mihi animum tuum pande. Mediol. VI. Eid. Febr. oo. ICC. VI.
EPISTOLA XXXVI. Amsterodamum. CORNELIO PLEMPIO suo.
EGo vero te amo, mi PLEMPI, non contemno; nec frigus unquam aut alienatio veterem adfectum
page 41, image: s041meum contraxit. Quī obsecro? nec dedi caussam, nec accepi: imo et dedi, et accepi; quia ita suspicaris. Nubem igitur et nebulam hanc tolle animi nimis delicati: faxo, scriptionis clarum, ut ita dicam, radium sentias, ex intervallo. Sed tollis, sentis: et sensisti olim, profecto, ut mens mea fuit, sine nominis tui labe aut notā. Defaecato stomacho Promulsidem meam admitte, epistolam oculo; ludum merum dices, me serenum in publicā istā tempestate morum. Vale. Mediolani, IV. Non. Quinctil. oo. ICC. VI.
EPISTOLA XXXVII. Mediolani. Illustrissimo et Reverendissimo FREDERICO BORROMAEO, S. R. E. CARDINALI, et Archiepiscopo Mediolanensi.
MIRA res. Sine morbo sum, et tamen negotium mihi cum medico. Ita solent, quos valetudinis cura ad strictiorem vitae normam et regulam cogit, ut morbi vitandi caussā, in morbi quasi umbrā, cum quaesitis malis conflictentur. Sed et hoc expedit, extra periculum, morbi terrore quodam animum experiri, quantum adversus corporis dolores possit. Ad laeta et aspera pariter nati sumus; sed nisi pari utraque animo excipiamus, infelices sumus. Nunc valeo: paullo post corripi aegritudine possum: si recte valetudine utor, laudandus sum; si fortiter aegritudinem sustineo, beatus sum. Itaque ut in omnem me eventum componam, dabo valetudini operam, quā
page 42, image: s042recte utar; et exspectabo aegritudinem, quā animum exerceam. Tu vero vale, Ill. me et Rev. me CARDINALIS; et vel jam tandem veteris morbi reliquias desere, abiturientes. Haec in lectulo scribo, postquam pharmacum sumpsi: et scribo, ut absentiam meam excusem.
EPISTOLA XXXVIII. Vrbinum. FRANCISCO BARTHOLINO S. et Amorem reddo:
NAM amanti Amorem me debere fateor. quid scribenti? Scriptionem et Amorem; sed ex Amore scribenti. Quid igitur? huic istam praefero? haud dixerim: at scire Amorem volo, ut redhostiam. Nunc in hoc tuo serotino, non pura usque suavitas, sed suffusa amaritudinis vitiosa aura, conjugatione quadam mellis et fellis. Nam quod alueris conceptum adfectum, suave; quod celaveris, amarum. Quā enim spe aluisti? quo metu celavisti? Non sic amandus eram, quasi durus ad amandum. Paene in ipso nomine naturam meam noscas. Vt PVTEI omnibus; sic Bonis Doctisque ego pateo: et utrique isti e facili hoc sinu perennem hauriant benevolentiae liquorem. Te bonum amor, doctum scriptio indicat: et unum doleo, quod frui utroque prius non licuerit. Licebit, inquies. At non tam commode, tam prompte. Abeo enim, et sedem fortunarum atque studiorum ex Italiā in Belgicam transfero, in magni LIPSI locum munusque a Principe et Ordinibus vocatus. Magnum intervallum est; nec unam infortunii aleam litterae nostrae subeant. Scribemus tamen; et coeptum Amorem jugi officio colemus, velut ad lancem ac demensum. Cupio equidem,
page 43, image: s043atque munusculo isto Laconico adfectum meum obsigno. Mediolani, IV. Non. Quinct. oo. ICC. VI.
EPISTOLA XXXIX. Madritum. V. A. ALEXANDRO ROVIDIO, Consilii Italici Regenti.
AVDEO amici interdum caussā, quod non meā; quasi alienum ruborem facilius concoquam. nec infeliciter haec libertas cessit. Equidem, ut sic loquar, litterae, et in iis adfectus tuus suadet; magnus ille et promptus. Mehercle praestas beneficium, qui sic promittis: et ego, nisi tam beneficā me obstrictum voluntate dicam, parum aut intelligere humanitatem tuam, aut aestimare amicitiam videar. Nimis avidimortales simus, felicem eventum rigidā ubique si petitione flagitamus. voto, non lege, fortuna vocanda est. Vt Solis favorem nubes et nebulae plerumque im pediunt: sic benevolentiae vestrae lumen, ō magni, exhalantes e vili pectore cupidinis et ambitionis vapores sive aurae. Itaque negotium amici si purum et serenum arbitraris, concipio et consigno vota; si non, differo aut tollo. neque enim exigendum beneficium, sed petendum est: exigit autem, qui pertinaciter petit. Vale. Mediolani, IV. Kal. Septemb. oo. ICC. V.
EPISTOLA. XL. Bruxellam. V. A. IOANNI RlCHARDOTO, Consilii Sanctioris PRAESIDI.
SERMONIS vicem epistola haec subibit. Amplissime Vir; et quia frontem nunc absens obfirmare
page 44, image: s044posse videor, honestam petitionem calamo adornabo. Ecce, quā fiduciā. Vix gratum me ostendi, et novum posco beneficium. Posco autem, ut sinum pandam, et quae in proclivi benignitas tua, iterum se effundat. Auctoritate tuā in Patriam nuper veni; neque hoc satis: in tuam etiam tutelam. Vocare tibi leve erat, nisi defenderes etiam, quem vocasses. Factum: et sic quod semel petii munus, bis jam nactus sum, cum denuo turbare rationes meas nescio quis tentasset. Paucis: nisi quietis meae securitatem acceptam tibi feram, aberro ab auctore. Fero: nec aliud accepti beneficii promere signum queo, nisi ut libertate utar, et auxilia flagitem. Didici autem accipiendo, quam felix facilisque petitionis alea sit, cum honesta ambimus. Quid igitur peto? Vt laboribus meis Liberalitas quoque PRINCIPIS accedat: et, cui ingenium debeo, et impendo, ejus jussu venisse videar. Aliter qui possim? ACCCCLX aureis, ad CC. veni; qui hoc potissimum nomine cari, quod a Patriā persolvantur. Vt in re ego meā taceam, caussa Litterarum agenda est: quae nisi hoc splendore commendentur, jacent. Iuventus ipsa eas sectatur artes, quibus Professor magnus est; imo praemium optat Litteris esse, quas docetur, ut sperare possit, ubi didicerit. Sic igitur in examen trahuntur Professoris Fortunae; et quanti Litterae sint, stipendium indicat. Aliae quidem Disciplinae ac Scientiae extra Scholam pretium, imo lucrum, habent; in aulā et curiā aestimantur: nos Philologi, quidquid sumus, in pulpito aut museo sumus. Hic vocis stilique ultimus fructus, ut pulsā egestate, illam nostri partem colamus ornemusque, quā ad exemplum sumus. Breviter: hic fructus, ut magnos alios faciamus, ipsi parvi; nisi et
page 45, image: s045magni, quia faciamus. Sic cogito, imo sic vivo. Nam superflua omnia contemnere, ac paene fastidire didici: ad usum, non ad pompam divitias habere. Vsum Natura, pompam cupido docet. nemo felix, qui cupidini morem gerit. omnis vitae formula et modus a naturā est. Et quis ille MODVS? primus, habere quod nicesse est; proximus, quod sat est. Vere mehercle et acute: et quidni usur pem? Nam viro Philosopho, et in Litteris occupato, opes parandae, ut vivere possit; deinde, ut commode vivere: nisi enim commode, functiones omnes ingenii languent atque sterilescunt. Non potest tranquilla aut foe cunda mens esse, quam curae aut angustiae exercent rei familiaris. Vt qui cum onere incedit, morosa format vestigia: sic tenuitas vigorem omnem retardat. Quid ergo est? Fortunae meae calculos posui; ratiun culam subduxi; quia emolumentum illud tituli Historici apud Mediolanenses deliquit. infra sumptus hīc jam stipendium est; et pluris, quam doceo, vivo. De CC. aureis domicilium, mensam, vestem paro; supellectilem, et bibliothecam instruo; epistolarum cum viris doctis commercium alo; et plura familiae munerisque onera sunt: quī sustineam? Aliunde exigua subsidia, rebus per longas istas Patriae miserias plusculum attritis. Pater enim, Vir optimus integerrimusque, inter scopulos hostilis violentiae jactatus saepius, peccare in fortunam, quam Regem aut Religionem maluit. Sed hunc ego cothurnum jam sepono: de me et rebus meis loquor, quibus patria se calamitas admiscet. Opem imploro PRINCIPIS mei, te interprete, imo te patrono, ut honorarium dignum munere obtineam, et istis Litteris. Ipsi PRINCIPI quid gloriosius, quam cum alibi liberalis sit, in re quoque
page 46, image: s046Litterariā esse? amplecti benefico affectu Professorem, quem suum iterum facere exteri velint. Invitor quotidie litteris, atque increpor, quod cum damno discesserim. Ego vero rejicio, quibus urgeor, praemia, ut et hīc sperari posse osten dam: liberalitatem repello exteram, ut patriam impetrem. Fac tu Ampliss. DOMINE, et secundo isto beneficio, quem tuum fecisti, vindica; quem advocasti, firma. Non minus PRINCIPI, quam ORDINIBVS placere cupio: non minus PRINCIPI, quam ORDINIBVS debere. Vt placeam, ut debeam, te per Litterarum nomen rogo. Lovanii, Kal. Septembribus, oo. ICC. VII.
EPISTOLA XLI. Bononiam. IOANNI BEMBDENO suo.
CONSILIVM a me petis; et honeste quidem, quia in re honestā: ut studia ordines, annos occupes, et locum votis assignes. O te bonum et prudentem, qui serio, quod in manu, agis, et momenta expendis! Sed me felicem, cui teipsum fidis, et studiorum, id est, vitae summam. Certius amoris signum dare non potuisti. Ad rem igitur. Triennium, ais, Galeno et Hippocrati datum: abunde vero, si bene datum; imo, si non male. Sed bene datum esse opinor, atque adeo scio, sive ab ingenio et industriā tuā, sive ab occasione, quā usus. Patavii fuisti, id est, in eā urbe, quae peritissimos Medicos habet, et brevi quoque temporis spatio facit: Hactenus Bononiae es, quae et ipsa properantibus ad AEsculapii sacra facilem viam sternit. Cur igitur diutius sis, si bene hactehus fuisti?. si jam ipsa tua studia maturuerunt? Facere deinceps domi
page 47, image: s047poteris, quod in Italiā; cum lucro istic, quod hīc cum sumptu. exercere quod didicisti; discere apud te, et a te, quod exerceas. Ego nemini suadeam, ultra triennium a Patriā, nisi deserat Patriam, absit. Perit amor Penatium, pereunt amicitiae, usus ipse et modus agendi vernaculus. Itaque consiliimei summa haec est, remeare ad Larem; experiri, quid profeceris; et spes Italicas constanter abjicere. Ab Amico dictum cense: quia difficillimum reor, ad ista, quae tu concipis vota, pervenire. Quod si tamen aliae rationes vincant, suadeantque moram, indica: omnia tuā et VELTWYCKII caussā faciam, quae in meā potestate. Re et operā damnare consilium paratus sum, ut feliciter maneas. De novo titulo et honore, quo auctus sum, non tibi Fama imposuit, HISTORIO GRAPHVM hujus Provinciae me REX PHILIPPVS scripsit. et mox operi admovebo manum. In antecessum Specimen edo, Dissertationem Historicam De Rhetoribus et Scholis nostris Palatinis. Epistolarum Secunda Fercula Francofurtenses impressźre; a Nundinis videbis. Vale, et me serio ama. Mediolani, VII. Eid. Quinctil. oo. ICC. III.
EPISTOLA XLII. Madritum. V. A. MICHAELI LANZIO, Consilii Italici Regenti.
EGo profecto nescio, quibus tandem verbis concipere tibi gratias possim: qui non promovere tantum spem studiorum meorum, sed ornare conditionem voluisti. Quid enim? quasi non expleret amoris tui votum Historiographi titulus, illum
page 48, image: s048Senatui Mediolanensi a Secretis, prompto et liberali suffragio mihi molitus es, non ambienti. Molitus inquam, es, et sic quasi contulisti. meruisse enim hunc honorem videor, quia et nunc possidere, si merui. Sic integrum beneficium tuum est, etsi impeditum. Impeditum autem, quasi illustrius, magisque ad meum Genium, publica stilo promere, quam secreta silentio condere; eloqui, quam mutire. Ego tamen curiale hoc munus non vilipendo, splendidum in hac urbe, et maximis dignum ingeniis: imo potius aestimo et suspicio, quia obtinere beneficio tuo potui. Sed hoc alterum praefero, quod item sine tuā operā non accepi. Itaque ut magis me obstrictum habeas, debere me tibi profiteor, quod accepi, et quod non accepi: atque ita plane gratiae succumbere. Sed Viro magno, et in istā dignitatis luce posito, debere, pudor non est. Tu me ama, et fove, Perillustris Regens, quem nuper affectu, nunc beneficio tuum fecisti. Mediol. Prid. Kalend. Sextil. oo. ICC. III.
EPISTOLA XLIII. Bononiam. CVRTIO MAGHINO suo S. D.
AMICA et amoena tua scriptio, mi CVRTI: quam in utrāque epistolā avidis oculis et saliente animo delibavi. Quid dicam? ipsum amoris mei ignem novis radiis accendisti; illum jampridem (cur negem?) calentem magis, quam lucentem. A primo enim congressu et sermone amavi optimis artibus studiisque cultum ingenium tuum; sed parce tamen amorem ostendi. Id nunc facio, et patefacto animi mei sinu, sine velo aut fuco testor me amare. Purus enim
page 49, image: s049affectus meus est, et ipsā secreti morā penitus defaecatus. Repentina et ostentata Amicitia per omnes ambitionis rimas in auram solet exspirare et evanescere: Ambrosia, dum nova et recens, postea vappa. Ecce, Vinum et Amorem juxta habeo. Austeritas quando tempore edo manda est, et usum protollit; vis Vini, et pretium crescit; vis Amoris, et pretium crescit. Nihil jam turbidum, nihil noxium: minus etiam voluptas quaeritur, quam ipsum verae Amicitiae alimentum ac robur. Itaque mora ipsa, vera amoris regula est, ut siquem diu amavi, recte amasse videar; semper amare velim, quem recte coepi. Te autem et diu, et recte, et aeternum; quodspondeo, et mihi a te quoque cupio, etsi scio praestari. De reditu ne ambige. Quamprimum (etsi aegre avellor) desinam
--- mirari beatae
Fumum et opes strepitumque Romae.Tum vero et te, et TITIVM, cui me totum pandam, et nobiles illos, adque magna surrecturos adolescentes, otiose complectar. Interim illum et hos saluta, et Vale. Romae, Prid. Kal. Maii. oo. ICC. III.
EPISTOLA XLIV. AugustamVindel. V. A. MARCO VELSERO, III Viro Praefecto.
MISSAE nuper Inscriptiones CANTONI; et accepisse te opinor: nunc litteras hasce ad WOVWERENVM diligentiae tuae commendo. Aronae (oppidum est ad lacum Verbanum) cum Illustrissimo Cardinali BORROMAEO sum; uno verbo, deliciis septus
page 50, image: s050otii Litterati. Divertit enim non minus libenter Magnus hic Maecenas ad Musarum amoenitates, quam ipse Puteanus, id est libentissime. De Litteris ingeniisque sermo continuus, sive lacum navigamus, sive per colles spatiamur, sive sub tecto considemus; et ubique tuum quoque miscetur
--- magnum et memor abile nomem.
Etiam venationes addo; sed illas Plinianas. Magno enim studio non feras, sed Litteras fugitivas indagare coepimus, per vicina Alpium oppida; marmora, lapidesque excutere, quos indocta barbaries impie dispersit. Nec incassus tamen hic conatus. Inscriptiun culas etenim plusculas e latebris oblivionis eruimus, quas cum libello Amerinarum Antiquitatum Illustriss. Cardinalis, cum primum Mediolanum reversus fuerit, transmittet. Magna et aeterna ab hoc Antistite res Litteraria speret, imo exspectet: brevi autem COEMITERIA antiqua, aeri inscalpenda, Notisque illustranda. Pro libro, etsi nondum accepit, gratias habet. Venetiis fortassis haeret: quā culpā? LIMAVERII diligentiam certe non culpo: te amo, et Salverejubeo. VII. Kal. Sextiles. oo. ICC. II.
EPISTOLA XLV. [correction of the transcriber; in the print XLIV.] Pragam. Io. WOVWERENO V. C.
IVCVNDVM hoc nostrum de Amore certamen, doctissime WOVWERENE. contendit uterque, vincitur neuter. Ego tamen videor palmae propior; quia facilius invenio in te quod amem, quam in me, quod amore dignum exhibeam. Amor autem a cupidine
page 51, image: s051ejus nascitur, cujus inopia est. A cupidine, inquam: nam qui invident, non appetunt. Atque hoc inter invidiam et aemulationem interest; quod invidus alienam laudem infra ignaviam suam depressum eat; aemulus, humilitatis suae poenitens, seipsum ad alienas laudes nitatur efferre: et quo fructu? ut ille poenam, hic stimulum sentiat. Iungi autem cum aemulatione Amor potest, cum iuvidiā non potest. Nam etsi utrobique paritatis affectatio est; paritas autem Amoris conditio: non potest tamen amicus esse, qui seipsum potius, quam amicum quaerit. Sed seipsum invidus quaerit, aemulus amicum. Quid igitur est? aemulationem admitto, ut Amorem profitear. imo quid est? thesaurus amoenissimi ingenii tui Amorem meum auget, etiam in meditullio modestiae defossus. Miraris vero, quae Gratiae et Veneres litteras mihi dictent. Ego certe Gratias nullas, nullas Veneres habeo, nisi tu submittas. quid enim aliud purissimus ille stilus tuus spirat? Sed abstineo: tuas tibi voces non reddo. In Italiam quod redire decrevisti, ō gratum! fac obsecro, et erranti animo sedem aliquam elige, te et studiis tuis dignam. Vbi autem nisi Romae? ubi ad optima quaeque ingenium ipsā loci urbisque memoriā excitatur. Suadeo, voveo: et utrumque ipse nunc Illustrissimus Cardinalis BORROMAEVS, doctissimus Princeps,
Qui solus tristes hac tempestate Camoenas
Respexit.Suadet, inquam, et vovet, ut venias, ut jus hospitii apud se capias, ut dies plusculos subsistas. Veni igitur, et viam, ut Catullus loquitur, vora. Notas meas
page 52, image: s052Appulejanas, quas petis, in adventum tuum, nisi aliter jusseris, servo. Romae (an Aronae?) scribo: vide quam paene Romae; ubi cum illustrissimo Cardinali sum, in laeto pinguique otio; et lacu, fontibus, silvis fruor. Post septimanas aliquot Mediolanum redibo: fac sis aliquid a te litterarum, aut teipsum inveniam. XII. Kal. Sextil. oo. ICC. II.
EPISTOLA XLVI. Lovanium. V. A. IVSTO LIPSIO, Serenissimis Principibus a consiliis.
QVAM graviter me pertinax dysenteria afflixerit, nuper ad te scripsi; sed in crepusculo etiam, et, ut ita dicam, ditione morbi. Nunc itero breviter; et, ut humanae conditionis miseriam contempler, meam indico. Vi torminum et pertinaciā subactus, imo confectus, paenespirare desieram; et jam in vivo una linea, et praesens imago mortis. Sed imago: ad vitam et valetudinem redii; et ne sine fructu decubuerim, ad utramque bonam. Meum me morbus fecit. Elavi non corporis tantum, sed animi noxias faeces, quae, a curis plebeiis adhaent, et inficiunt. Nunc igitur erectum me cense, et humilium querelarum desiisse. Omnia ad votum non cunt? votum ipsum corrigam. aptabo sorti animum, animo si non licet sortem. Cum cogito, homosum; et homines etiam ubique inveniam. Quod si alio Deus aliquando vocabit, sequar: mecum certe ubique ero. Itaque ubisum, litasse felicitati videor; et postquam aestum omnem desiderii sedavi, nihil in Fortunā invenio quod accusem.
page 53, image: s053Bone Deus, quam valide mentem cupiditas lancinat! et quam in propinquo homini opeshonoresque, si possit contemnere. Novum tamen magnumque a-Consiliis titulum tibi gratulor; an potius patriae? sane vires hactenus ad rem feliciter gerendam aut componendam non defuźre; sed modus. Hunc suggeres, et in rectam publicae felicitatis viam omnia diriges. Conatus quidem es hactenus: deinceps facies, quia cum auctoritate. Quem misisti librum, vidi: vidit et Cardinalis BORROMAEVS, aliique. incredibile, quem plausum invenerit iteratus hic affectus Pietatis. Sed quis ille aculeus post tam dulcia? Apes imitaris: favos stipas, atque etiam defendis. Ego quid faciam? De ERYCIO Nomine Syntagma scripsi, Orationes congessi, et jam ad Historiam stilum transfero. Genius faveat: tu quoque fave, Vir Amplissime, et Vale. Mediolani, Post. Kal. Septembr. oo. ICC. VI.
EPISTOLA XLVII. Bononiam. C. V. ASCANIO PERSIO, Graecarum Litterarum Professori.
BEASTI me tam amicā et eleganti scriptione: quam ego ob amorem jure aestimo; ob elegantiam jure laudo. Quis, quantusque sis, publicā Famā; quis in me, nunc ex teipso intelligo. Fallere me Fama non potuit: minus tu potes. Itaque ut veram et singularem constans illa virtutem tuam doctrinamque omnibus: ita affectum tu mihi prodis. Quid ego? reddo affectum, verum pariter et singularem. Reddo etiam scriptionem; sed amicam magis, quam elegantem. Id
page 54, image: s054profiteor, et ex animo dico; ut de elegantiā cedere me tibi velle intelligas, de amore cernere. Iter meum invitus examino: peccavi; imo non peccavi. et an breviter me purgo? In cultum externum non admodum curiose inquirit, qui vere et ex animo amat: nec in ipsum vultum aut faciem, qui animi pulchras dotes. Itaque quod te non viderim, leviter fero; quem non visum novisse tamen videor, quia amo: vidisse, quia novi. Quod etiam visus non sim, benigne interpretaberis, incitaturus excusatione desiderium meum ad novum iter. Quid plura? Videri gestiam, cum videndi cupidinem tu remittes. Ita enim homines vitio Amoris sumus (si tamen vitio corripi honestus Amor potest;) ut negata sive neglecta magis appetamus. Vale. Mediolani, Post. Non. Sextil. oo. ICC. III.
EPISTOLA XLVIII. Pragam. Io. HOLLANTIO suo S. D.
VIGET memoria, viget amor tui, mi HOLLANTI, etsi tacito jam aliquamdiu affectu, et velut silentio sacri ignis. Ego tamen ad binas tuas respondisse me scio: non provocasse fateor. Et quid si etiam meas ultimas exceperit casus aliquis, suppresseritque? Solet fieri: et culpae non semel obnoxium aliena me culpa fecit. Pragae nunc esse, id est, in quiete, gaudeo: sed doleo, sic nunc iterum solum esse, optimā sua vissimaque vitae consorte in ipso Amoris vźre amissā. quid autem? etiam luctu aeger, adultum jam dolorem alis?
--- quin tu jam vulner ase das,
Et tollis miserum luctu caput? Omnia functa,
Aut moritura vides.
page 55, image: s055
Illa ipsa, quam plangis, virum te fecit: fac, virum etiam reliquerit, id est, fortem et constantem. Nec am. plius dico. Ego esse et docere Mediolani pergo, auctus Historiographi apud Insubres titulo, auctus etiam prole. Honores vides, sed et onera. Illos et haec fero: et cur non transfero, quo tua jam iterum vota trahunt? Deus hominesque negant. Mihi satis, si te videre iterum atque frui dabitur, et ad bonam velut aetatem redire. Suaves anni, quibus una quandoque fuimus, viximusque; et loci, in quibus. Illi fluxźre, hi remoti: utrosque nunc cogitatione ipsā atque desiderio usurspo: te semper, mi HOLLANTI, quem aeternum amo. Vale. Mediolani, VII. Eid. Septemb. oo. ICC. V.
EPISTOLA XLIX. Madritum. PETRO DE SORIA, Medico Regio.
DOLEO mehercle, quod nunc tandem post beneficium acceptum te compellem, quasi hoc uno ad scribendum excitatus. Virtuti. et Doctrinae tuae stili debebam officium: provocare amorem, non reddere. addam etiam? conciliare ipsum mihi
[gap: Greek word(s)] .
Sed hic erat pudoris et divisi animi mei morbus; negligere aut differre sua vissimae Amicitiae felicitatem, cum tamen ambirem. Premitur enim ipso etiam neglectu desiderium, imo accenditur, cum voluntatem pudor retardat. Tu autem correxisti pudorem meum tam insigni favore, et animi mei morbum pepulisti, non pharmaco, sed beneficio; et in hoc tamen meus jam AEsculapius, imo Apollo. Perge amare, perge juvare, cur are etiam, ubi opus. LVDOVICVS SEPTAL IVS te aestimat observatque, non enim jam dicam, amat;
page 56, image: s056leve verbum est;) imo amat corundem studiorum; sed aestimat Famā clarum, aeternitate dignum. Mediolani, Kal. Quinctil. oo. ICC. III.
EPISTOLA L. Patavium. R. V. DOMINICO RVDOLFO.
TE vero [gap: Greek word(s)] , intimo sensu amo. Ecce manant elegantissimae scriptionis tuae rivi, et suaviter me imbuunt. Plane indigebam isto rore. Nam hactenus nescio quā silentii morā aridus, et sic in foecundus, vivum quidem Amoris semen, sed sine fructu habui, et pectore velut obstricto pressi. Nunc ecce
Solvitur acris hiems gratā vice veris et Favoni.
Nam tu Ver meum, tu Favonius; et foecundum scribendi pruritum inseris. Sed ante fructum flos est; promitto potius ubertatem, quam praesto. Plane provocari velut per gradus stili debet vigor; ut paullatim se affectus laxet. A primo fonte angusti et ignavi rivuli sunt, paullatim se diffundunt: sic in omni limine tardi or aut etiam verecundior scriptio est. Neque tamen ad ambitionem quamdam aut pompam litteras deinceps daturus sum. [gap: Greek word(s)] . Suavis libertas pro copiā erit, et candor fastum excludet, errorem excusabit. Tu Amoris [gap: Greek word(s)] me porro imbue, et Vale. Mediolani, VIII. Kal. Aprilis. oo. ICC. VI.
page 57, image: s057
EPISTOLA LI. In Eburones. IOANNI PVTEANO, Fratri meo.
BREVITER ad me scribis, mi Frater, non verborum quidem compendio, sed rerum. Volo argumentum tibi foecunditate quadam tumeat, et in scriptionis illo campo non flosculi tantum, sed spicae quoque surgant, et flava illa Ceres. Imperfecta oculorum voluptas est, nisi animum pascam: tu praeter verba, res quoque repraesenta, ut pondus epistola habeat. Vt non satis pictori penicillum ducere, et colore tabulam linire, nisi figuram aliquam aut historiam adumbret: sic nec tibi esse debet, epistolam explere, nisi dignam Lectione materiam complectaris. Hoc ages igitur; et, si aliud desit, de scholā, praeceptoribus, ratione studiorum scribes: quibus horis stilum, quibus memoriam exerceas. quos auctores evolvas. Varia Gymnasii, et Musarum negotia sunt. Ad altiorem classem translatum te video, nec sine laude. Sic perge, ingenium et simul animum cole, cum doctrinā virtutem. In cursu quidem es, sed eundum ad metam, imo properandum: ut collecto umbratico illo pulvere, in publicae Academiae lucem transferaris.
--- major rerum tibi nascitur ordo.
Librum quem misi, accepisse te scribis, cur non et legisse? in hunc certe finem misi. Fac, et vale. Lovanii, v. Eid. Febr, oo. ICC. VIII. Praeceptoribus tuis salutem a me dices; item clarissimis viris, ORANO et CHOKIERIO.
page 58, image: s058
EPISTOLA LII. Bruxellam. IACOBO MARCHANTIO.
ANIMVM mihi in bonos doctosque pronum esse, hoc fateor; imo glorior. Magna adminicula virtutis, exempla sunt: inprimis quae spirant etiam, et viciniā suā excitant, et sanctā quadam auctoritatis luce. Ote talem! quem nisi amem, tum ab ingenio meo abeam, superbus atque improbus sim. Nomen illud mihi tuum, et doctrina in pretio fuźre, Italiam antequam peterem. quid, postquam redii? postquam ipsum te vidi, et audivi? confirmavit opinionem meam praesentia illa tua et sermo; ac plane didici, magnarum virtutum certissimum modestiae signum esse; sive, quam cum laude nomen tuum loquitur, NOTAM. Quid plura dicam?
Te amare par est, laudare non est necessarium.
Nosti Elogium, et optimo jure ab Historiā redit ad Auctorem. Vt ipse aliquo tibi in numero esse possim, voveo. Vale. Lovanii, Prid. Kal. Nov. oo. ICC. VIII. Litteras ad LERNVTIVM eādem viā remittam.
EPISTOLA LIII. GVILIELMO HVYSMANNO suo.
LITTERARVM haec cessatio jam, opinor, a te vapulat; sed innoxia. Nam ut indolem meam noris; et audebo dicere: quem amo, non videor silendo posse offendere. addo: si vere et purā flammā amo; item, si ex caussā sileo. atque haec excusatio pondus apud te merito habeat: tamen alteram vis? Abfui, et
page 59, image: s059peregrinatus sum. Tune; inquies? ego nae, mi HVYSMANNE: et ne pusillum iter putes, per Italiam paene universam. Novos amicos scripsi, veteres non delevi: numerum auxi, et adscripsi, quos secundo velut ordine colo: sed te, ut feci, primo, cum illis, quos tu nosti, primis. Neque enim fortunam ego, aut divitias in amicitiae sacro specto; sed pectus, et candentis animi dotes. Crede, et suspicionis omnem nebulam pelle, quae affectum premit. In Epistolarum FERCVLIS SECVNDIS, quae vulgata, monumentum habes, et amoris clarum signum. habiturus etiam, si BELLARIA ponam. Dissertationem Historicam De RHETORIBVS, et SCHOLIS Mediolanensium edo, quam mittam. Inscripsi Historicam, partim ob argumentum, partim ob titulum, quem a Rege nuper accepi. Res et spes meae crescunt; voveo ut et tuae, mi HVYSMANNE. Mediolan. IV. Eid. Quinct. oo. ICC. III.
EPISTOLA LIV. Antuerpiam. IANO SCHEPPERO suo.
OIgnem ingenii, et simul amoris tui! mi SCHEPPERE. in Epistolis Carminibusque utrumque vidi, et vehementi quadam aurā adfatus sum. Breviter: ingenium admiror, Amorem amplector, ac te vicissim amo. An etiam laudo? jam feci, et tu in Iuventute laudatā ille es, quem
--- nequeo monstrare, et sentio tantum.
Ille inquam, qui non encomia mea tantum, sed vota quoque expels de Patriā lingual: ille, sermone indigenā eruditus,
--- aptusque bibendis
Fontibus Aonidum.
page 60, image: s060
Bone Deus! sic te scribere, et in publicā corruptelā Genium aviti eloquii adsertum ire? Belgicae; jam Musae esse incipiunt (perge modo:) tu Apollo; nec lirā solum, sed arcu.
[gap: Greek word(s)] .
Monstra ista vides, quae vagantur, peregrinarum vocum, et noxio halitu omnem inficiunt puri sermonis florem? figenda sunt, tollenda sunt, et a doctā tuā artificeque manu.
[gap: Greek word(s)] .
Imo e vindicem vernaculae libertatis mater genuit, si te ipse vindices. Quibusdam pulchrum fuit, cum liberi esse vellent, servire linguā: nec puduit sordido eloquio atriae calamitatem profiteri. Sed tu te cogita, et sermonem, quem Patria dedit. Hic liber, et tu magnus eris, si animum tantum adjeceris, esse. De modo, nos quoque videbimus, et curabimus, ut sine repagulo aut jugo famae decurras spatia,
Qui facis in par vāsublimia carmina cellā.
Fortunae etiam praemia aullo post erunt, cum diffusum nomen. Sed mora aliqua, et gradus quoque sunt, et maxima quaeque ingenia e profundo emerserunt. Ita, e profundo, atque sic originem a se habent. Vides altissimas illas arbores, quarum umbrā delectaris? ab ipsā radice, imo ab ipso semine creverunt. Insitio breviores ramos facit. pariter cum fortunae, ut ita dicam, trunco animus inhaeret nititurque, solo trunco magnus est; et exiguae dotes in conspicuo, quia in sublimi. Ex humili igitur, et ex ipso terrae sinu maxima, etsi tarda proceritas; et qui sic crevere viri eterni, firmo quodam robore nominis sui ramos spargunt, fructus eruditionis. Nec exempla coacervo.
page 61, image: s061Ipsum illud divinum Homeri ingenium, quam abjectum, quam contemptum fuit! paene ludibrium paupertatis. Sed (ō vim eruditionis!) quo evasit? Musas ille, etiam invitā Fortunā, invitā Graeciā, coluit; genio morem gessit, ducenti ad aeternitatem. Fortunam eamdem, Graeciam esse Belgicam puta, et nasci hīc quoque aut fieri Homeros posse. Quid dicam? semina in te video, sed producenda. Confide, fiet; et rorem benignus aliquis Zephyrus adspirabit- Adero ipse post paucos aliquot dies, et re, non verbis agam. Laudationem meam a te verti, equidem gaudeo; vel Iuventutis caussā, quae Belgica istā veste ornatior prodibit. SANDERIVS et WANNEMAKERVS insigniter te amant: redama. In me utrumque illum invenies, id est, amorem et candorem. Vale. Lovanii, Postrid. Kal. Iunias, oo. ICC. VII. In Elegiā tuā non sine rubore laudes meas lego.
EPISTOLA LV. Mediolanum. PETRO CANTONIO I. C.
SINE culpā meā silui: in ipso Sigeo fui, sed invitus. Amorem ego ut remittam, aut memoriam tui? absit. In pectore mihi CANTONIVS, imo in ore est; et nunc absentis desiderio torqueor. Amicum enim te animo habui, judicio colui bonum, doctum, humanum inter paucos, velut gemmam inter saxa. breviter dicam: virum
--- mores veteresque novosque tenentem,
Multorum veterum leges divumque hominumque
Prudentem;quemThemis suum, Antiquitas suum, imo Elegantia
page 62, image: s062suum scribit. Ego autem triadem istam in te adire, et amare videor, paene a moribus studiisque aevi hujus fugitivam. Absint igitur deliciae querulae: amavi, etsi non scripsi; imo non scripsi, quia amavi. Fiduciā enim istā uti apud te licuit. addo etiam? peccare hoc peccatum licuit, cui necessitas adjuncta. Iter meum cogita, Patriam, Munus: et facile dices. Nam primitiae istae, merae tricae fuźre, et merae morae; faciliusque animum, quam scriptionem ad vos misi. Mehercle facere vos amicos non debui, aut non deserere. Hem verbum! corrigo, imo expungo: non enim deserui. Absens vester sum, vobiscum loquor, et loquar, calami quodam affatu. Sed isthuc me rediges, et expostulabis, jam fieri debuisse: imo isthuc ego redeo, et excuso, non potuisse. Nemo fructum a radice exigit; sed expectat, cum palmites funduntur, cum flos aperitur, et benignitas anni explicatur. At tu fortassis arborem me dices, et jam maturuisse plenis ramis. nescio: in me tamen jus Natura habet, quae novae transplantationi hornam sterilitatem imperat. Sine radices firmem, vires colligam; foe cundus ero, et copiā meae litterae evilescent. Inscriptiunculas libens vidi, et delicias interpretatus sum, ab illā vrbe, et aevo. Nostra tellus non sic parturit; ossa fodienti aut cadavera reddit: et ubique aut bellum, aut ejus imaginem videmus. De REPENTINO, qui Manlio monumentum posuit, non sic repente potui. Sed ut scias et me amicum esse; cum tuis illis molestus sum, et Epidigma urgeo: prodeat. Edo Laudationem nostrae Iuventutis; habebis tanquam Belga, et me amabis. Vale. Vxor mea tuae salutem reddit, et faecunditatem precatur. Lovanii, Postrid.
page 63, image: s063Kal. April. oo. ICC. VII. Alexandrum meum tibi commendo.
EPISTOLA LVI. Bruxellam. CAROLO MALINAEO V. A. A -- Consiliis Maritimis.
ETSI jam vidisse te LAVDATIONEM meam opinor; tamen exemplar mitto, ut a meā quoque manu habeas. Si non libro, saltem affectu placebo: et admittes librum, quem affectu comitor; affectum, quem libro velut testor. Equidem ut vidi te, amavi, et altiori affectu complexus sum; imo priusquam vidi. Sed crevit ab adspectu ille cultus, atque adeo a sermone: et videre continuo velim; postquam audivi te virum prudentem, simulque doctum inter paucos. rapit me genius in admirationem tui, et altioris in te mentis vim lucemque esse dictat. Itaque publicas virtutes publice; si quid divini latet, imo quia latet, privatim veneror. Nunc laudationem istam, si non videris: et anteactam aetatem tuam cogita. Encomia sunt, quae olim habuisti, nunc exprimis; et quibus ego animi tui florem roburque re praesentasse videor. Longum utroque fruere, et me ama. Lovanii, ipsis Kal. Maij, oo. ICC. VII.
EPISTOLA LVII. Gandavum. R. V. CORNELIO MARCANO.
REBVS tandem meis compositis, et sede firmatā, ad amantissimas tuas litteras respondeo. Nam ego paene accinctus eram, ut postliminio in Italiam
page 64, image: s064irem, sedem rerum ac fortunarum transferrem. Bononienses vocaverant, et ingentem in Eloquentiae haec studia meamque operam affectum prompserant. Neglexi, aut recusavi, Principe nostro sic volente, et amicis. Scio te quoque velle, qui insigniter te amicum ostendis tam insigni scriptione. Vere illices litterae tuae sunt; imo vero flammulae sunt, et hunc animum meum amore tui accen derunt. Tu vero novam facem Musam jungis, id est, novum ignem. Hem! non amo, sed ardeo: et in istā Tragoediā latini cothurni sublimem majestatem video, aemulam Antiquitatis. quae ista, per Deum immortalem, altum furentis ingenii aura est? Equidem admiror: sed aevo et patriae gratulor, quae te sibi nobisque dedit: Musam veneror,
Quae docuit magnumque loqui, nitique Cothurno
Ergo his deliciis, te promo, deinceps etiam fruemur. Legemus et spectabimus hunc divitis ingenii tui censum, gazas Tragicas, et Apollineae plane linguae. Fac, et secundam scenam typos esse cense, quam absentes quoque spectent. Mihi de Luxu loqui, infaustum paene fuit. Sic vivitur. COMVM sive PHAGESIPOSIA nunc edo. Somnium est, et per ludum saltem audeo Philosophari. Quia in orbe nostro non licet, apud Cimmerios, id est, apud eos qui nusquam sunt, luxum convivalem persequor. Videbis. SANDERIVM et WANNEMAKERVM magis etiam tuā caussā amo, et huic EPVLONEM tuum ferendum trado. Vale, et amantissimum tui ama. Lovanii. Kalend. Iuliis, oo. ICC. VIII.
page 65, image: s065
EPISTOLA LVIII. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOVVIERIO, Viro Nobili et Amico.
VIDE, quam aegre sermonibus et consuetudine tuā caream, Mi Frater: quasi pridem abieris, scribere incipio; et quem pedibus comitatus non sum, calamo sequor, et animi igneis quadrigis. Verus amor hunc ardorem habet. Verus, id est, noster; ille ab omni fuco et fraude alienus. Vxor mea a puerperio magis magisque robur sumit, et jam quod ego volo, vult (sic morigeram habeo) manere. Taceo Patriam, et quae Patriae adjuncta: te frui suave est; suave etiam, Amicum jam majorem sacro nexu habere, quem maximum habui. Accedit cumulus adfectui, cui addi nihil poterat: et jam magis amo, quem non amare irreligiosum esset. Quod fecisti, beneficium est, et nos accepimus: quia in tuum nomen filiolus meus per sacrum fontem adoptatus. Filium alloqui aut compellare non potero, nisi et te nominem; non amare, nisi et te amem. Osanctum vinclum, quod religione nectitur, quod Deus ipse firmat atque roborat! Ergo amici jam aeterni sumus: quia Christiano hoc officio, fidem etiam amoris sacram fecimus, sine fuco aut naevo duraturi. Fusum, peculiari ritu et arte Baccho sacrum, cras mittam, ut vini stamina per ludum atque etiam fraudem, sed sine fraude, verses. Feminina haec arma sunt, et cum dolo, ut ingenia solent. Experiantur viri, et
--- fusis mollia pensa
Devolvant.
page 66, image: s066
Vale. MAXIMILIANV stuus pro nomine sexum habet; masculus est, id est, robustus. Vt animum ingeniumque tuum referat, summum meum votum est. Lovanii, IV. Eid. Iun. oo. ICC. VIII.
EPISTOLA LIX. V. A. BALTHASARO ROBIANO, Supremo Belgicae Thesaurario.
RESPONSVM tuum pro beneficio habui; cui et pretium excusatio adjecit. Quicquid a te, opportunum est; et cum negotia tua maxima, quia publica; mea ista et exigua sine vitio aut damno differantur. Vtraque expendi, et moram meis esse patior, ut publicis demam. Vrgere apud tam benignum, inhumanitas sit: et quod ante omnia aestimare debeo, consecutus sum; annuere voluisti. In amici tamen caussā liberior esse audeo, quam militiae ratio publicam velut facit. Vt onus est, non a te solo pendet aut libratur: nec unius coloris calculi ferri solent, ubi difficultas judicia variat. Tuā igitur prudentiā opus, ut quod fieri velis, quodque aequum, fiat, et sine cujusquam offensione. De quadrante demendo nescio an rumor tantum sit: sed affligit se vir bonus, velut exitii sui nuntio percussus. Mare pridem ingressus est, cum quiescere malo suo non posset; et nunc consilii incertus, ad tuam operam, velut sacram anchoram confugit, quia jactatur. Iuva igitur Vir Amplissime, qua potes; et ratiunculae, ut ita dicam, clavum tene, per hunc aestum. Mergitur ille, si diutius haeret in iisdem undis. Lassus est, exhaustus est: verbo
page 67, image: s067dicam, naufragio proximus; nec potest, nisi manum tu porrigis, ad salutem redire. Petiit etiam, ut de summā aliquā praenumerandā agerem, quae in rationem cedat. Egestas huc ducit, cum reliqua ejus bona impedita sint, et manus injectae creditorum. O miseram rerum faciem, a cogitationibus illis belli! succurre: quicquid huic fiet, factum mihi putabo; et privatum esse, quod publicum dixi. Lovanii, VIII. Kal. Iul. oo. ICC. VII.
EPISTOLA LX. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO.
TANQVAM feriatus resumo calamum, mi MONTORFANE, ut contractum aliquot epistolarum velutaes dissolvam. Morosum esse nomen, non sustineo, cum in meā potestate, non esse. Sed quid agas? plures occupatiunculae turbant quotidie, imo impediunt, ut in ejusmodi munere solet. Iam et amici litterarum officio colendi sunt; quos si negligo, Fortuna irascatur. Scriptionem flagitant omnes, quasi fontem alam; et ex hoc puteo haurit quisque, tamquam publico; sermonem, velut aquam. [gap: Greek word(s)] , ut Pindar. ait, sed non meus sermo; nisi reluctante veteri verbo, quod optimum, idem et facillimum quis putet. Sed amici mei nimis amici sunt, si quod aestimant, tamquam facile et [gap: Greek word(s)] deposcun: nisi aestiment tamen, quia facile. Non declino equidemhanc laudem: sic scribo; et ad te libenter, mi MONTORFANE; imo ad eos omnes, quos in urbe vestiā amo. Volupe enim adesse tam bonis, cum non adsum, et per litteras interpretes loqui. Etiam ex meo illo calore mutuus inter vos adfectus incrementum sumit, et ex meo illo liquore. Nam profecto si pectus hoc inspicitis, et puram indolem
page 68, image: s068animi, ignis et aqua sum; et ab utroque Amor: radios mitto, et simul rivos; istos ut uram, hos ut irrigem. ipsius magnae parentis Naturae fomenta gemina ista sunt: imitor, et in amore fovendo Caeli Terraeque benignitatem expromo. Ab iisdem velut parentibus Amor est; Caelo inquam et Terrā. Sappho enim sanctissimo mysterio amori Caelum patrem tribuit, Terram matrem. Sed nolo ego divinitatis vim aetheream aut conditionem usur pare. Homo sum: et sic tamen jungere vos posse videor, quia amo; imo, quiascribo. Nomen, officium, et naturam meam censete: uno verbo; epistolas meas, tamquam aquam. Apud Argivos olim arctissimae amicitiae vinclum erat, eodem PVTEO uti: sic apud vos erit, ejusdem scriptionis liquore. et annon ab eādem caussā? Vrbem Argivi agrumque [gap: Greek word(s)] habebant: vos animum. quippe quem amor desideriumque mei torret, torquet, et exsiccat. Hinc diligens tua quoque scriptio, suavissime MONTORFANE; et faces, non epistolas mittis, accendisque (mirum!) ipsum fontem. Sed ad rem. Vidi in prioribus SOSSAGI mei manum et affectum. an rogas? exosculatus sum. Benigne enim scribit, imo sentit, nec ab ingenio migrat. Me quidem talem habere Amicum juvat; sed habuisse Auditorem. Exemplo et consilio surgentem ad optima juvenem hunc duxi: verus ipse gnavusque Auditor seu discipulus, quod non in solā scholā docenti obtem perārit: quod non minus ad mores se meos, quam ad vocem composuerit. PVTEANVM audivit, quoties adiit: congressum meum et sermonem Scholam expertus est. Imago MEDICAEI mei placuit, aevidetur [gap: Greek word(s)] expressa. Sed cujus obsecro manu? nam ARETINVS curasse
page 69, image: s069videtur, non fecisse. Quicquid sit, pretium ac tabulas refer, paullo post pariandum. Nam et libell tui parati, quas cum mercibus VELTWYCKII trans mittam. Meā operā reperire hīc omnia non potui Francofurto, ubi nata sive edita, peti debent. ego fa ciam, et his nundinis accipies. De nostro illo mirum non fuit audire. Istiusmodi naufragia muneris istius sunt, cum alienā pecuniā tamquam suā telonium lascivit. Plures jam vidimus eādem culpā e Fortunae sinu excussos, qui et suam, et aliorum miseriam trahunt. Pessimum hoc genus hominum: soli perire nesciunt. Vt aedium maxima ruina est, cum familia obruitur, et domicilium sepulchrum fit: sic damnum censeo, quo praeter auctorem vicini aut amici atteruntur. Sed obsecro, ut ego in tempore, et ante ruinam me subduxi! ducentae librae de ratiunculā mihi reliquae erant, quas IOANNES PAVLVS VERANVS mox a dicessu meo extorsit, et VELTWYCKIO tradidit, quibus FAVSTVLVS aleretur. De Historiā quid dicam? tardum mehercle negotium est, ac tertium FONTANVS scripsit.
[gap: Greek word(s)] .
Optimus Clarissimusque meus SACCVS pro assectu suo fecit; ingenium meum commendavit, tamquam Historiae aptum. Et vero, mi MONTORFANE, in hoc quoque scribendi genere (otium modo adsit) praestare ausim, quod laudem inveniat, et placeat simul prositque venienti mox aevo. Hunc fructum Historia habet, ut Posteros doceat: hanc famam Scriptor, ut apud posteros vivat. Scribere res gestas, suave, cum prodesse possis: gloriosum, prodesse, etiam cum scribere desieris. De genere humano bene meretur,
page 70, image: s070quisquis eruditae mentis [gap: Greek word(s)] stilo profert, et studiorum haeredem Posteritatem facit: sed saeculi facta perenni scriptione propagare, aut fallor, aut divinitas quaedam est. Vetusta illa Heroum nomina quī viverent sine hoc lumine? quī starent sine hoc fulcro? Ac profecto e tam remotā serie annorum multae et insignes memoriae perierunt Scriptorum deliquio; et plurimae defectu: quia aut defuźre, qui historiam conderent; aut, qui pro dignitate. Etenim narrare satis non est; sed quo quidque consilio, quo fine, quo eventu gestum, explicandum. Ingenio ac judicio opus; et, cum Sallustio dicam, factis dicta sunt exaequanda. Qui hoc modo scribit, vivit apud Posteros; et qui scribitur: nec dare Famam rerum auctori Historicus potest, nisi ut accipiat. Cum Achille suo aeternus Homerus, cum Alexandro Curtius et Arrianus, cum aliis alii; secum Caesar, ille unicus Martis pullus, qui magnitudine rerum gestarum a scribendo alios deterruit, ut totam a se ipse Famam inveniret. Scribi Caesar, nisi a Caesare, potuit. nam qui postea laudes ejus attigerunt, scriptis lumen conati ab argumento conciliare. De me quid dicam? meā operā Meus ille vivet (ita auguror) etiam post memoriam gentis. ac jam propemodum apud vos ea defecit, in reliquiis dumtaxat superstes, et vix nomine MEDICAEVS. Sic res humanae sunt, mi MONTORFANE; oriuntur, ut occidant. Sola virtus oblivionis vincit caliginem, et
Dignum laude virum Musa vetat mori.
Ego ut [gap: Greek word(s)] illud coepi, scribere res nostri aevi cupiam, id est, nostri Regis; inspici modo a posteris
page 71, image: s071Rex et aevum velint: inspergere deinde, velut in aurum gemmas, quicquid a meo illo Principe ac Patrono FONTANO gestum.
--- Nihil supra
Deos lacesso; nec potentem amicum
Largiora stagito.Amici mei BIFFII nuper litteras accepi. Amavi, et amo hunc virum. scin' quomodo? ut commune ei esse velim, quidquid ad te scribo. Suavissima cum eodem mihi consuetudo Mediolani fuit; et tibi esse poterit, si non negas succedere in meum locum. Breviter; si me amas, hunc ama. Non ad plebejum te ingenium duco. Hoc idem Clarissimum SACCVM per te nunc rogo, ut quem me interprete et velut proxenetā novit, deinceps complectatur ac foveat. De Calistrato, fluctus sunt in simpulo. Nunc quid peto? quod dari sine damno potest; et quo ego sine damno carere, si non obtineo. Sed quid ais? audacissimo mendacio humanitatem meam laesam esse? Obsecro, quid homini illi in mentem venit? Ego ad SACCVM meum aliosque scripsi: calumniam abstersi. Sed Phoebus noster cur non de tam insigni et manifestā malignitate doceatur? Animos inspiciat, quorum frontes probitatem mentiuntur: videat, quam fugere consuetudinem eorum debuerim, a quibus etiam ab sens innocensque laedar. De OCTAVIANO GHILINO merito scripseram, ac jam responsum aliquod exspectabo. A PASTROVICHIO unas litteras accepi: indica, et salutem meo nomine repende. SICCOS etiam optimos et integerrimos
page 72, image: s072viros suavissime complectere, et cum iisdem ex hac ipsa epistolā sermocinare. DE TVBATIO scire velim, et te per amicitiam rogo. Librum quem ad ipsum miseram, ad FARNESIVM videtur delatus. Amicis ferendum dederam, quibus et illum ad SACCVM. Investiga: sed ignosce, mi MONTORFANE, et hanc molestiam tibi habe, meā cauffā occupari. Nos laetos publice dies hīc agimus, Belgico more, et solennem Encaeniorum pompam circumduximus. Otiari, imo convivari oportuit; nec omnino ad severitatem reversi sumus. Ego interea, quoties te, quoties Comum cogito, imo praedico! Hoc adfectu Plinius sum; haeretque medullitus pridem conceptum votum, vitalibus illis auris deliciisque Larii lacus in secessufrui. O museum vestri IOVII! ō amoenitatem ripae, fontium, arborum! urbs ipsa Naturae venustate undequaque septa, domicilium dare Lovi ipsi posset, nisi Gratiae et Musae ab origine occupassent. Deinde instar Iovis IOVII sunt. quicquid caelum alit, vos habetis. Genium urbis lacusque veneror; ac nisi jus Romanae majestatis impediat, Civili honore velim a Comensibus censeri. O te felicem tali Patriā! quam ego etiam magis amo, quia talem te amicum mihi produxit: nec solum CIGALINVM, SEPTIMIVM, DONATVM, aliosque tamquam MONTORFANOS habeo; quos tu mihi jungere amoris voluisti nexu, quasi solus non satis amares. Salveant illi, et tu salve, suavissime Frater. Mediolani VII. Eid. Septemb. oo. ICC. VII. Salutem MAGHINO meo per te mitto; Viro, quem amo et aestimo, ob candorem et doctrinam. Ome felicem, si cum tali aliquo agere, vivere, imo philosophari mihi liceat! negatum est, et fortunam meam fero.
image: s073
EPISTOLA LXI. Brugas. IANO LERNVTIO V. C.
PRo thesauro litteras tuas habui, Clarissime Vir; ō insignes et luculentas! Amorem nuntias, laudem defers, dignus ipse amore et laude, si quis inter Belgas. Absit ut adblandiar: sed amari a LERNVTIO, hoc ipsum laudari est; laudari, id vero in ipsius famae sinu foveri. Auctoritatem istam magnum nomen habet; et ut quisque clarus, ita alios lumine suo facit. Sic igitur expressum de Oratione meā nuperā Iudicium tuum, beneficium puto, imo et admitto. Quid ni putem? pretium libro adsignas, et stili tui alis meum tollis, quasi victurum. Quid ni admittam? benigne defers; et ego jam usurpare sententiam tuam audeo, quia non rogavi: puram putamque arbitror, quia non extorsi. Fontes vide: qui sponte fluunt, limpidi sunt; liquor cum exprimitur, turbidus atque lutulentus: eodem modo suspecta elogia, quae emendicata. Et tamen ambitione stultissimi aevi, ut quisque stilum sumpsit, aut librum congessit, mox famam concipit, ac deinde ut censuram exegit, laudem expectat. Scilicet hoc dandum amicis, dandum ab arbitro auribus, nequid culpetur. Vt corrigas, obtrudit auctor scriptum; sed ne corrigas aut cum plausu, aut cum offensā reddendum est. At tam ego ab ambitione istā alienus, quam tu ab adulatione. Censuisti LAVDATIONEM meam, quia non obtuli: et vicissim non obtuli ego, ut censeres. ego modeste, tu magnifice; quasi accipere laudem melius sit, quam exspectare; et liberius sententiam proferat, qui non rogatus.
image: s074
Sic mehercle protulisti: et quam sententiam? (ō magna et aestimanda verba!) superesse in me majore et meliore sui parte LIPSIVM; ita Suadam ipsius in labiis sessitantem meis, animos vobis rapere lepōre miro delenisicae orationis. An reliqua addam? jam crubui; et culpandus fortassis, quod, cum tam andacter alienas laudes congesserim, tam verecunde meas feram. Fero igitur, sed non ostento; imo fero, quia obfuscantem aliquorum opinionem tuo patrocinio evasi. Recte et acute disseris; et adversus nimium accuratos hoc scutum sci tumque meum esse poterit, VERVS FVI. Quid iniquum in nos ipsi affectum Belgae stimulamus? Feramus Laudes nostras, ne odisse Virtutes videamur. Vtrisque propense favent et applaudunt exteri; quorum ingenuitas facit, ut nullos offenderim, nisi quos laudavi. Sed profecto debebam Patriae, debebam Iuventuti meae hoc encomium, ut alia ornamenta desint, argumento bonum atque scriptione. Debet hoc etiam Patria mihi, debet Iuventus, ut laudari sustineant: nec aliud labori praemium posco. Ceterum Oratio ipsa tuba illa vocalis erit, de quāscribis; et cum gentis gloriā meam, si merui, diffundet. O te vero benignum, mi LERNVTI! ō affectu suavem! qui (verba tua repetam) jam ex Apollinis arbore ramum decerpseris, coronamque formaris plexilem, cincturus promerenti caput. An non me capiant tam Apollinea verba? Hoc non jam judicium, sed praemium est; imo hoc illud beneficium, quod amisi. Tu me admitte quoque in sinum intimae consuetudinis, et quem petis adfectum, indulge. De adventu meo, nescio an sic subito possim. Animo nunc te complector et stringo. Lovanii. XI. Kalend. Octobr. oo. ICC. VII.
image: s075
EPISTOLA LXII. Mediolanum. AVGVSTINO GAMBARELLIO S. D.
ET me participem consilii operisque tui facis, mi GAMBARELLI? pro affectu facis, quem claris in me signis jam saepius testatus. Alius esse non poteras, qui Litteras pari et industriā tractas, et peritiā complecteris. Bonum doctumque te eaedem artes reddidźre: nec candorem tuum mores seculi potuere corrum pere. Magnae famae ingenium par est; et industriam publicae utilitati mavis impendere. Vt maxime ingeniosus esses, multorum unus labores exantlasti. et sane eruditissimus ille, qui omnibus profuit; qui quantum sibi hausit, aliis prompsit; et ingenii thesauros optimos censuit, si non laterent. Terentium quidem nuper familiarem Scholis reddidisti: in quo, ut nihil quemquam fugeret, ostendisti familiarem tibi ab ineunte aetate Latinorum Soccum fuisse. Sed quid nunc moliris? imo quid emolitus es? Parumdicam, nisi carminis nexum admiratio admittat.
MAGNVM quod video et laboriosum
Doctae mentis opus, manusque doctae?
Sunt haec OPPOSITA illa, GAMBARELLI,
Priscae lumina scriptionis, omne
Queis lustras Latium, ruisque pulsis
Omnem Barbariem procul tenebris.
Astra haec lumina, quae serniore
Vicissim radio reflexa fulgent.
Sed isto radio vetus facundis
Ardor ingeniis no vatur: isto
Pugnanteis sociant sui Theatri
page 76, image: s076
PLAVTVS delicias, TERENTIVSQVE;
Pugnanteis sociant Fori se veri
Marcus divitias, et ipse CAESAR,
Priscae delicias Latinitatis,
Priscae divitias Latinitatis.
Fallor? signa movent Fori, et Theatri;
Fictoque ancipitis stili duello
Priscam restituunt Latinitatem.
Sed tuo auspicio, tuoque docto
Ductu signa movent; tuoque doctor
Ductu signa jugant; cui superstes
Cernit ordo Kemi novum perennem
Servatae tutulum Latinitatis.
EPISTOLA LXIII. Bruxellam. REMACLO ROBERTIO, Viro Nobili et Amico.
QVID affectus Viri boni possit, tuo exemplo didici. Non promittis, sed facis; non addicis, sed praestas; tam promptus benignusque in me, ut ne quidem gratiā imitari beneficium possim. Hanc promitto enim; imo hanc addico verbis, quam praestare oportuit: nisi tamen aliquam etiam refert gratiam, qui promittit. Scio; ita inter pretabere; et id jam alterum beneficium est, ad gratiam non obstringi. Sed quid est? insculpsi pectori meo amicam illam opem operamque, quam expertus sum; imo quā in tranquillitatis portum restitutus. insculpsi; et quanti faciam, re potius, quam verbis ostendam. Bone Deus, quae illa tempestas! qui venti ab
page 77, image: s077invidiae statione! obruebar, et undique turbines flagellabant. Sed evasi; et tu mihi, tuusque ille, velut propitii Castores affulsistis. quanto cum periculo vitia reprehenduntur! Ego nunc cum Poetā meo clamo,
Dii me tuentur, Diis pietas mea
Et Musa cordi est.Vitae studiorumque summum munimen in innocentiā meā pono, adversus omnes minantis fortunae ictus. Et quid queror? in mari omnes sumus, et vix sine tempestate enavigamus. Iactantur mortales; et illi magis, qui boni, qui ad Virtutem et bonam Mentem ducunt. Nec mirum: ubi franguntur undae, ibi aestuant. Circa scopulos iratum semper mare: et quia obstant, quatiuntur. Scopuli isti, reprehensores vitiorum sunt: scopuli, sed recti et immobiles in omni tempestate. Ita ero, et tui aeternum amans. Vale, Lovanii, XIII. April. oo. ICC. VIII. Amplissimum Praesidem ETTENVM cum salute et cultu veneror.
EPISTOLA LXIV. CONSVLIBVS ET SENATVI ANTVERPIENSI.
VIRI Nobiles, Magnifici, Prudentes. Maris fluctus in fuso oleo sedari veteres tradunt: per oleum autem, Lenitatem significarunt. Haec vestra est; et ad hanc venio, ut quies redeat et tranquillitatis aura. Ventus ab invidiae maligno cardine tenebras istas offudit, benevolentiae vestrae mihi aequor turbavit, omniaque ista, quae in hostem solent. Sed quid est? Vos tamen iidem eritis eādem prudentiā et humanitate. Contrahere caelum solemque
page 74, image: s078nubes possunt, diem auferre non possunt. Per hasce igitur nubes adire vos audebo, et serenitatem experiri. Nec mens, nec voluntas mea fuit (Deum testor) Vrbem vestram laedere: ac tanta innocentiae hujus fiducia est, ut non recusem exterorum omnium, totiusque Posteritatis judicia subire. Vitia quaedam reprehendi; id est, tela in altum misi; sed quae sine vulnere aut offen sione cadant, nisi quis accurrat et excipiat. Iam factum video, et detorta mea verba, quo non directa. Quisquis ille fuit tam iniquae interpretationis auctor, male de vobis, et Vrbe vestrā meritus est. Facit ipse vulnera et in fligit, quae ossendit; et ut suam vindicet, injuriam Reipublicae infert. Ego Vrbem vestram amo, Vos veneror, et utrumque hunc adfectum testari publice non desino; imo stilo voceque passim diffundo. An hoc fortassis male aliquos habet, quod amore vicissim vestro et benevolentiā fruar? quod beneficio et honore philotesio venientem adfecistis? Torqueat se malignitas, et turbet quantum possit, omnibusque modis innocentiam meam oppugnet; ego tamen vester ero; ego famam Vrbis vestrae, ubicumque occasio, adseram; quam nunc a me laesam perversa delatio persuasit. Ego vel a vobis ad vos provoco, uti judicetis. Enimvero praecipua Epistolae meae pars, Ebrietas est; foedum vitium, non vestrum. Reliqua quae insunt, Luxus et Garrulitatis quaedam Syrmata sunt; sed si ibi, et alibi trahuntur. In omni urbe defectus sunt. et uti in magno hominum coetu non omnes nobiles aut optimates: sic non omnes boni aut sobrii. Optima vina etiam faeces suas habent. Itaque non ego Cives vestros, aut couvivia percussi; sed siquae fortasiis inter tot virtutes
page 75, image: s079plebeja vitia succrescunt. Vitia, sed [gap: Greek word(s)] . et hoc impune omni aevo, in omni populo facinus fuit, semperque licuit improbitatis odium profiteri. Quorsum Schola, Doctrina, Sapientia ipsa; nisi Mentis ornamenta doceant, naevos dedoceant? Hoc feci, et pro munere meo feci: nisi Virtutem hodie, aut Elegantiam quis putet, vitiis omnibus adulari. Sane Luxum esacris pulpitis Concionatores proscindunt; quorum vox, velut tuba, aures animosque ferit populi; et per urbem, ipsamque regionem se spargit. Sic dicunt, tamquam scribant, atque adeo dicendo vitia proscribunt. In meā tamen issā Epistolā siquid esse censetis, quod cum maculā Vrbis vestrae, aut suspicione maculae legatur; diluere novā editione, sive adumbrare paratus sum, imo promptus sum, et undequaque integram mihi gratiam vestram conservare. Non enim irritandis, sed corrigendis Belgarum animis, haec de Luxu scripta. Itaque ut indicetis, non vindicetis, quae displicent, cupio. placebunt emendata. Valete VIRI Nobiles, Magnifici, Prudentes. Lovanii. XI. Kal. April. oo. ICC. VIII.
EPISTOLA LXV. Bruxellam. V. A. PHILIPPO MASIO, Ordinum Graphiario.
SCRIBENDI occasionem, Vir Amplissime, a munusculo cepi, quod hīc vides. Liber est (quid aliud possum?) imo labor est, sive potius auspicium laboris. Vt pugnaturi gradum componunt, vires librant,
page 80, image: s080et designant ictus: sic praelusionem hanc stili vocisque (arma measunt) dare volui: et te nunc spectatorem habere inter primos. Lege librum, fove laborem, et serium me tui cultorem cense. Festos hosce dies felices precor, et in speculum tales. Lovanii. XVIII. Kal. Maii. oo. ICC. VII.
EPISTOLA LXVI. Leodium. IOANNI CHOKIERIO S. D.
ADamandum tu quidem non invitas, mi CHOKIERI, sed cogis, epistolā illā tuā, et libello. O vires bonae et venustae scriptionis, quam utrobique promis! et ab animo bono ac venusto. Hunc reddo; imo jam vicissim candore meo benevolentiam tuam ambio, non annalem, sed aeternam. Novisti me olim et amasti? deinceps facies. coepisse dicam, si perrexeris. A fomite non difficilis flamma est, siquis agitet accent datque. Instar flabelli litterae tuae erunt, quas mittes; imo meae; mutuae inter absentes illices amoris. Dabitur etiam te videre coram et complecti. nam neque iter longum est; et peregrinatiunculis ex intervallo ego delector, quibus deses animus excitetur. Iam urbs illa vestra amoenitate et situ quem non excitet? Quicquid est Nympharum, apud vos habitat: Vulcanus ipse et Venus, tamquam in cavernis Aetnae. Ipse Mosa vester, etiam noster; et qui variis anfractibus urbem tuam ambit stringitque, meam alluit. Fratrem etiam meum vos habetis, adhuc adolescentem, IOANNEM PVTEANVM, imbuendum bonis artibus Litterisque. Puerum in quam, et
page 81, image: s081qui in Scholis illis vestris primae Eloquentiae operatur. Coram is animandus mihi; quem vicissim ames dirigasque serio rogo. Politica quae promittis, da quaeso: fugient nubeculae, siquae obtenebrent. Vt hoc aevum est, aut isto genere scriptionis, aut nullo Famam invenies. Vale, et me amare perge. Lovanii. x. Kal. Novemb. oo. ICC. VII.
EPISTOLA LXVII. Illustrissimo et Reverendissimo FREDERICO CARDINALI BORROMAEO, Archiepiscopo Mediolanensi.
VT ad litterarum consue tudinem redirem, Mediolanum e vicinis collibus veni; sed nunc magis in meram et illunem, te absente, noctem. Nam si qui meliori mente sunt, latent, involuti temporum nube; nec diffundere per obductam caliginem laetos ingenii radios possunt. Quid vulgus? cupidine suā, quasi lege quadam ad fastum et lucrum compellitur; scilicet ad felicitatis metam. Haec erroris pertinacia plurium jam consensu animata, in curiam, aut siquid curiā sanctius est, irrupit: et id dumtaxat bonum honestumque, quod utile. Bone Deus! Siccine evilescere amor ingenii potuit, ut quisquis Suadae ac Sapientiae se commisit, insanire videatur? Ego tamen nunc magis vacare mihi coepi; et in publicis istis tenebris, quae non desidiam tantum, sed paene somnum seculo induxerunt, intentius lucubrare. Quis hominum hominem se cogitat, et ingenio vivit?
page 82, image: s082Vt qui dormit, imaginem mortis induit: sic qui otio suo immersus, aetatem non silentio tantum transigit, sed sopore; ut plane existimem, mortuorum hanc vitam esse, quam plerique vivunt. Vbi habitant, sepulti sunt: ad limen vesti bulumque, velut cippum aut monumentum accedis. Vt mireris mortuum esse qui inter vivos agit, hīc situs est qui necdum obiit. Bene tamen spero. tu urbi huic, Italiae, Orbi contigisti; et unus perfectissimo vitae studiorumque exemplo, veternum animorum corriges; imo corrigis, et aeterno beneficio felices Litteras, felicia tempora reddes. Id vero non civitas tua modo, sed Orbis universus certā spe concepit; teque per doctorum omnium ora seculi ornamentum celebrat. De Typographiā nihil etiam actum. Senatus ad Principem, Princeps ad selectos consiliorum rejecit: ego caussae fiduciā fretus, sine prensatione exspecto, quanti optimus hic conatus erit. Nunc etiam alienā operā usus sum, et DECLAMATIVNCVLAM istam pro Libertate Litterarum, prodire passus sum: quam sic accuratissimo judicio tuo sisto. In novas aedes (non mores) migro, Laremque corono, et Musarum Genium, ut et habitatio et felicia studia sint. Vicinus Palatio tuo sum, et proximus optimo RAPHAELI MONTORFANO: quo nihil melius, nihil candidius populus habet. Sed de GRATIO quid dicam? venisse gaudeo. hoc amico, nec fallor, beatus sum; te Patrono, in Litteris, id est, in deliciis sum, et vivo: illum amo, te veneror. Valetudinem firma. Sic demum metus noster subsidet. Sole languente, caligant cuncta: haec quoque nostra conditio est, qui te colimus, a quo vigemus. In tuā urbe, Prid. Kal. Octobr. oo. ICC. IV.
page 83, image: s083
Ad Quaestiun culam de voce cervi breviter addo. Nam non uno modo veteres expressźre. Tragicus in Hippolyto Mugitum nominat:
Si conjugio timuźre suo,
Poscunt timidi proelia cerri,
Et MVGITV dant concepti
Signa furoris.Glossae veteres Barditum et Rugitum: [gap: Greek word(s)] Cervus, Cerva. [gap: Greek word(s)] , Cervina. [gap: Greek word(s)] , Bardit, Rugit. ANTIPAS non mirum si in Latio; nam et hactenus me latet. Graecis [gap: Greek word(s)] juvenis sive pueraster. AEgyptiis Pastores odio fuisse libenter disco. an quia Agriculturae omnino dediti otiosum illud vitae genus spernebant? lubet cogitare.
EPISTOLA LXVIII. Bruxellam. IOANNI RICHARDOTO, Praesidi.
LOVANII sum, et jam colligere sparsas hactenus cogitationes incipio, stilo voceque Iuventutem erecturus. Tuo auspicio fiet, bono propitioque; et pari affectu conatus meos fovebis, quo exceptus sum. Meā, sed et publicā caussā loquor. Nam quidquid in me benigne fiet, Iuventus sentiet. Vt fontium labra desilientem excipiunt aquam, ut ad usum reddant: sic ingenia, profluentem a Maecenatibus humanitatis opem. Sed te profecto Maecenatem ego scribo, et nomino mearum Grande decus, columenque rerum. Res porro meae, Litterae sunt, et hae publicae: ut sic quidem videar vitā et voto publicus esse, cum meus sum: nec meus sine auctoritatis tuae patrocinio seu tutelā. Hoc pulchrum, Patriae Praesidem, etiam Litterarum esse:
page 84, image: s084publicum Patrem, etiam meum. In ipso jam muneris et aulae limine expertus sum, et in Scholā experiar. Nam et hīc auxilio tuo opus, ut admittar. Ad Consulem Senatumque Vrbis datae litterae; velim ad Rectorem quoque, Academiamque; ne in publico conventu aut consessu Professorum, hospes videar. Sed his jam ineptiis collidimur Sapientiae mystae, et ab opinione quoque loci Professoris auctoritas pendet. Negligit imi subsellii vocem Iuventus, atque etiam spernit: quasi alta non doceat, nisi qui loco et ordine altus. Quid igitur? more seculi vivendum, more Scholae, ut felici in segete Professionis semina adolescant. Vale. Lovanii, in museo Lipsiano. Postr. Eid. Febr. oo. ICC. VII.
EPISTOLA LXIX. MAXIMILIANO VRIENDTIO, Senatui Gandensi a-Secretis.
VTERQVE te amat, et Scriptor epistolae hujus, et Lator. nonne tu utrumque? haud fallor. gratus ego scribendo, ille ferendo erit; etsi paene supervacuum alterius hoc munus. nam et supprimere ego calami officium possum, ut in amico, et per amicum loquar; et ille sine epistolā ire, qui ipse epistolam spiret. Vide autem, quam libere: quasi amicus desit et verborum gerulus, stilo utor; et sic tamen amanti comes nunc fio, scriptione. O suave iter, quod saltem cogitatio facit et metitur! Alis, non pedibus ad te venio, properantis animi; et his nunc carum mihi pectus tuum circumvolo et caput. Tuum, id est,
page 85, image: s085Musarum; quae tuo ore loquuntur, pectore sapiunt. Tales versus illi iterum fuźre a nupero calore, Veneris et acuminis pleni; in quibus praeter argumentum cuncta suo lepōre rident. Selegi partem, quam diffundam, in Italiā legendam. Quidni? ab amicis, qui Lipsium nuper, nunc me amant, et quibus amare sine Vriendtio Musas, amusum. De me etiam si quaeris, aut studiis; coepi colligere et corrigere, quae sparsim hactenus juvenili calore emisi, ut in uno velut fasce habeantur. Iam vota quid extendo?
Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam.
Longa tibi sit, mi Vriendti, et longum me ama. Lavanii. XVI. Kal. Novembr. oo. ICC. VII.
EPISTOLA LXX. Mechliniam. A. V. NICOLAO SOESIO, In Supremā Curiā Senatori.
QVIA viam nuper ad Amicitiam tuam aperuisse videor, Amplissime SENATOR, et calamum et simul frontem sumo, ut scribam. Res amici mei agitur, Viri recti, placidi, candidique, et in tuo, ut ita dicam, tribunali. Quia nomen dixi, caussam nosti: et nonne aequam, bonoque jure roboratam? Sane haec sententia Iuris consultorum nostrorum, haec opinio hominum est: quae utraque adversarios velut praejudicio quodam damnavit. Vt prudentia, ut aequitas tua est, virum bonum et innocentem non deseres: ut lenitas et humanitas, me, si pro amico pronuntiaveris, obstringes. Nec pluribus apud aequum arbitrum pro caustā aequā loquor, ne diffidere innocentiae
page 86, image: s086videar, aut injustam suffragium ambire. A te nihil, nisi quod aequitas praescribit, exspectamus; et nos cadere caussā non possumus, nisi et lustitiā cadamus. Hoc rogo, amorem meum et cultum admittas, quem defero, et deferam; ita salvus sim, et ita ex judicii hac Palaestrā victor hic amicus meus discedat. Vale. Lovanii, III. Eid. Iun. oo. ICC. VIII.
EPISTOLA LXXI. Mediolani. LVDOVICO SEPTALIO, V. C.
ECCE quam ego in re Liberi liber! Lagenam mitto. amplius dicam? et grandem mitto. Fac obsecro plus oneris hic meus referat, quam fert. Robustus ille est, et oneri sufficiet: nos potioni. Animam annus agit, et exspirat: ejus nunc funus curandum est, et rogus incendendus, e quo resurgat Phoenix. Salve, et de meliori notā prome. Tuus te rogo, et seliciter ANNARE ac PERENNARE jubeo.
EPISTOLA LXXII. Lugdunum Bat. DANIELI HEINSIO, V. C. et Musarum ocello.
OAdmirabilem scriptionis tuae genium! Amarem, nisi coepissem; et magnae virtuti atque eruditioni parem candorem video et humanitatem adhaerere. Vt seculum hoc est, ad fucum et fraudem plerique sapiunt, quos Litterae etiam crudae quaedam, et scientiae audax persuasio in ferociam, stolidissimamque arrogantiam propellit. Ab ipsā
page 87, image: s087doctrinā humanitas exulare jussa est, a virtute candor: quasi magni, quicumque censere alienam industriam, atque despicere audeant. Tu aliter; quem non ideo tamen melioris naturae germen admiror, quasi laudes agnoscam, quas tribuis; sed ut amorem aestimem, quem testaris. Etenim verborum mihi ansam tu praeripis, ut audire debeam quae dicenda sunt: nisi tamen hoc humanum quoque censeas, laudantis officia amori indulgere. Ego vero quamvis maxime amo, encomiis abstineo, cum favendo et admirando alienas virtutes aestimare non indecore liceat. Hoc facio; et feci, ut libare floridas prae clarissimi ingenii tui dotes editis in libris coepi. Sed me ut similem tui dicas (laudare enim vehementius non potes) patiar, si non aliorum, sed tuā ipsius censurā aestimeris. Nam cum ceteris summus, tibi ipse parvus videri vis: sed annon hoc ipso magnus? quam declinas claritatem, invenis. Ego vero satis mihi doctus videar, si, quam non sun, intelligam: etsi hoc ipsum non Doctrinae tantum, sed Virtutis omnis summa est seipsum nosse. Ceterum, ut studia tibi mea pandam, Honestum cordi est, ut invidiae, avaritiae, superbiae, similesque naevos expungam e pectore; amorem Sapientiae inseram et Virtutis. Igitur alios docere siquid possum, voce facio, exemplo conor: et in ore animoque Epicuri illud mihi versatur. [gap: Greek word(s)] . De Somnio meo quid dicam? damnant, aut certe carpunt nonnulli, quia tu elogio tuo celebras; quasi ineptum putidumque, quidquid tu laudare sive velis, sive, ut aliquid mihi tribuam, possis. Bene est: non omnino delipuisse mihi videor; quia sunt qui obloquuntur. Themistocles olim virtutis signum invidiam censuit.
page 88, image: s088[gap: Greek word(s)] . Ergo inter homines improbos hoc quoque genus invenitur, qui velut maculae et nebulae, suffundunt veneni sui auram, et involutum aut infectum eunt, quidquid alienum est. qui, ut mihi noceant, obesse tibi, Vir Clarissime, non possunt. Supra invidiam doctrinā et ingenii felicitate scandis; et in mediā obtenebrantis aevi nocte, novā purpureāque scriptorum majestate fulges. A SCALIGERO amari me, glorio sum duco: cultum et reverentiam reddo, vitam et valetudinem voveo, et hunc animum, ut frui deinceps famā suā velit, et tranquillitate. Ad eandem tendo. Fatum tandem frangit odia, leviora si feramus. Vita militia est, et per impedimenta, atque adeo discrimina, ad Bonam Mentem itur. Armisvero opus, non a Vulcano, sed Minervā; non in Cyclopum, sed Sapientiae officinā cusis. Et vin'etiam, ut communem tesseram capiamus? Animum calumniae et malignitatis strepitu majorem. Sic censes enim, optimum esse, audire posse, et posse contemnere: et ego censeo; sed te amo, et tuum mihi posco pectus, in quo habitem. Candorem et benevolentiam adfero, et simul invenio, firmum amicitiae vinculum: sed animi ingeniique tui praeclarissimas dotes non minori affectu prosequor, quem hīc ecce nomine meo signo. Vale Clarissime Vir, delicium Musarum, et amicitiae fide aliquid cogitationum tuarum apud me depone: quid scribas, quid moliaris, an aliquando nos videbis. Lovanii, v. Kal. Decemb. oo. ICC. VIII.
page 89, image: s089
EPISTOLA LXXIII. Venetias. CORNELIO BREDAE Suo S. D.
BONAS tu profecto merces CYMBA istā vehis; et favebunt Castores, ventorumque ille Pater. Sed ventos mitto: amoenitas te sequitur, et quae in ipso mari nata, Venus, spumosam originem navi culae tuae malit, quam Conchae suae debere. Ac sane talis Concha fuit, quae clegantiarum salax numen edidit. Extra imaginem; Dissertatio rei et elocutionis foecunda est, et dignitate quadam assurgit. Poterat Distinctio accuratior, severiorem, aut haerentem alibi sensum expedire: sed cur a Typographis, festinare tantum natis, cultum et nitorem exigamus? Tamen majori etiam ornatu libellus tuus dignus erat; illa ingenii tui felicitas, quā summis rebus par es, et aeternitatem provocas. Experiar ego, an Belgarum typi extra culpam omnem esse possint. Faculam Distinctionum nuncedo, Grammaticum opus. sed corrigendum nuperum Syntagma erat: corrigi autem non potuit, nisi totum mutaretur, et in volumen excresceret. Doleo mittendi occasiones mihi deesse. Alioqui inter primos te Lectorem cupiam; ut amicum scripsi. Salutem ab Amico PLOVVIERIO addo, qui libellum tuum legit et laudavit. Vale. Bruxellae, VI. Kalend. April. oo. ICC. X.
page 90, image: s090
EPISTOLA LXXIV. Bononiam. FRANCISCO BARTHOLINO S. D.
MORAM ne accusa, mi BARTHOLINE, aut increpa. morem meum servo, et Epistolarum diligens sum, praesertim cum a tam amicā interpeller manu. hanc exosculor; sed illam illius abominor, qui tam lentus in perferendo, ac plane supinus. Nam litteras tuas extremo anno scriptas, ante dies aliquot accepi, jam aetate vetulas, etsi affectu vernantes. Delicias amoris ad me mittis, atque etiam stili: neque amica solum tua illa scriptio, sed elegans ac venusta. Hem! ingenii tui flores velut anni sunt, quos cana pressit hiems, et amoenitatis pater Favonius reduxit in conspectum. O tempestivam igitur fragrantiam! et quam, perennem de inceps dabis jugi seminio scriptionis. At tu etiam sermonem voves, et coram me adfari, imo audire e loco, quem TITIVS reliquit. Quid dicam? velim ipse, si honeste possim. nam Bononiam et munus illud amasse me ultro fateor, atque etiam amare. Nunc ubi terrarum sim, vides, et quo vinclo Patriae adstrictus. Tamen si res cogat nova consilia. capere, et honeste vocer, Famam simul Fortunam. que librem. Italicas conditiones appellare Attalicas soleo; inprimis Bononienses: inquā Vrbe ut reliqua omittam, etiam docentium quaedam majestas; est, lam quem non trahat suavissima et doctissima, illa consuetudo PERSII? illa tua? Sed remoram dixi. aut potius necessitatem, quā me Patria tenet. Belga sum; et Belgis ingenium debeo. De imagine obsequar,
page 91, image: s091ut me videas, cum non vides; ut ames, quem praesentem tibi finges. Vale. Lovanii. XII. Kalend. Iunias. oo. ICC. VII.
EPISTOLA LXXV. Mediolanum. Io. BAPT. SACCO, V. C. Senatui a Secretis.
VTRIVSQVE Epistolae tuae lectio suaviter me imbuit, ipso velut amoris rore. Vtinam sic te Laudatio mea, quam accepisse scribis! Hoc cogita, itineris negotium fuisse, et corrigi etiam secundā curā posse, si per otium inspiciam censeamque. Quaedam enim expressius dici fortassis possint, quaedam etiam venustius; quae nunc laudem etiam habeant ab extem poralitate. Ciceronianum (quod primis annis feci) hīc me non praestiti. Nare sine scirpo didici. Sed quam risi Pithecium illud hominis, qui ipse Cirratorum sumit annos, ut Cirratos doceat. Varia scire, et Stilo quoque Proteum esse oportet, qui ab omnibus auditur: instructum habere pectus, qui velut in theatro loquitur. Isti autem tales Phrasium doctores sunt, et sceptra cogitant, quia ferulam gestarunt. Mihi crede, neminem talem, nisi defectus eruditionis aut ingenii fecit. Volunt sine peritiā linguarum eloquentes esse, et quod Cicero non potuit, profitentur. Prima aetas discentis imbui hoc lacte debet Tulliano; quia allii ejus notae et aetatis scriptores perierunt. Sed cum robur ingenium cepit, cibo opus, ut scriptio adolescat. Primam igitur aetatem in Scholis publicis si erudiunt, meo quidem suffragio
page 92, image: s092Ciceroniani sint; sed indigni publicis scholis, nisi conatum attollant. Quod me etiam oblique et iniquer perstringere ausi, rideo et sperno, et surdā aure admitto. Apud bonos doctosque incorruptum nomen meum erit: aliis displicere, cicum non inter duim. Sapientiam amo; et haec me docet, non repellere calumniae ista tela, sed declinare. Nam directa aut emissa, non perveniunt; et, ut perveniant, non laedunt. quippe armatum animum habeo constantiā; roburque collegi, quo tutus adversus omnem linguae injuriam consistam. Socrates cum Comoediam spectaret, et conviciis suis interesset, constanti vultu animoque fuit, et scenam tamquam Xantippen suam risit. Non est in rixam (monet Seneca) colluctationemque veniendum. procul auferendi pedes sunt, et quicquid horum ab imprudentibus fiet (fieri autem nisi ab imprudentibus non potest) negligendum. De Laudatione vero quid sentias, exspecto, et quae judicia aliorum. Ad Clariss. SEPTALIVM aliā viā misi. Vtinam PRINCEPS legat, intelligatque! utinam ad hunc modum Iuventutem Ticinensem habeat! Sed nihil tanto Heroi difficile aut arduum, sive prudentiam, sive voluntatem spectemus: respiret modo, et ad Pacis negotia revertatur. Constituere Academiam istam, et vaganti frena licentiae injicere, ex re publicā Regisque sit. In litteris meis si quid est quod ames, etiam laudari patiar, si ad candorem et affectum restringas. Nam quae adjungis, certe non agnosco; ut etiam negligentiā aut incuriā peccare videar, qui ad tam insignem doctumque tam supine scribam. In tuis potius nitor roburque est (ita sentio) et gravitas cum amoenitate conjuncta: quae omnia eo pluris facio, quod tam facile pangantur. Meae deliciae tuae litterae;
page 93, image: s093et suavis mihi ille dies, quo adferuntur. atque utinam sic scribant (ad hos enim redeo) qui Ciceronianos se, nescio quā fiduciā, dicunt! utinam te videant, quibus sudor omnis in vano quodam verborum strepitu consumitur, et emendicatā Phrasi! qui oratores etiam videri volunt, si latinitatem Tullii, non dicam usur parint, sed corruperint! Sic qui mendici semper sunt, post unam aliquam orationem, et vel in ipsā, paupertatem suam inveniunt, et ineptius etiam non agnoscunt. Aut ignaviam, aut stupiditatem profitetur, quisquis de alieno scribit; nec laudem huic tali, sed profectum dumtaxat concedimus, si ad exercitationem scribat. Nulla haec doctrina est, voces aliquot colligere et transferre ut e verbis tandem argumentum nascatur scriptionis. Serere hīc oportet, non plantare; et uti a radice fructum, sic ab ingenio laudem auspicari. Iam quicquid scribunt, alienum est; quicquid corradunt, Ciceronis est. Sed an sic ubique perfectum? inter flores pulcherrima rosa est; at decerpta languet. Vtinam vero cum judicio transferant et usurpent? imperitia obstat, et cruditas, ut ita dicam, stili. Nam profecto tota haec elocutio acerba est, quam suavem et percoctam vocant. acerba, inquam, si inspexeris: ut poma quaedam, quae ambientem velut maturitatem mentiuntur, medullam autem immitem habent. Sed quid dicam? aut e malā institutione hoc vitium esse; aut in. his doctoribus [gap: Greek word(s)] quam dam et ingenii [gap: Greek word(s)] . Ergo te cogitent; et ut magni doctique sint, felicitatem tuam latine dicendi scriben dique reprae sentent. Tuus enim ille sermo Romanus est, castus est, promptus est; et, quod ego miror, vel silentio exercitatus. Sed longum
page 94, image: s094ego loquor. OLGIATVS hīc fuit: et quomodo, semel iterumque scripsi. Etiam de canibus LIPSIANIS. atque [gap: Greek word(s)] ille pro Genio Italiae magis fuisset. nam et vinum bibebat, et articulorum morbo vexabatur. Vtrumque istic vernaculum est: ac potuisset Catellus apud vos quidem humani velut juris particeps videri. versiculorum meministin?
Et sane est aliquid mī hominis. vis argumentum?
Vina bibo, et vino nata me habet podagra.Tabula in atrio etiam visitur amoene picta, in quā vinum e cirneā sive paterā catellus, ut ita dicam, [gap: Greek word(s)] libat. Sed quod de Podagrā additur, nullum hominis argumentum est: nam et hic morbus caninus. Ita in Aristotele lego, libro VIII De Historiā animalium, Cap. XXII. verba in promptu sunt, et lubet adscribere: [gap: Greek word(s)] . Canes quidem tribus morbis infestantur, quorum nomina haec: Rabies, Angina, Podagra. Et Pollux libro v. Cap. x. Aristotelis haec verbae usurpavit. Carmini tamen venus sua inesse potest; quia [gap: Greek word(s)] hic canis; et vini, non suo vitio podagram contraxerit. Sed quoniam de morbo sermo, non possum de filiolo meo non loqui; et, si culpa quoque nutricis accessit, non irasci. Pater sum, negare affectum nequeo: at mater vel suspicione dejiciatur. Vix acceperam litteras, et mox de FAVSTVLO sua vissimo quaerere coepit, ac nescio quo instinctu materni affectus, male suspicari. Simplicius aut imprudentius a primā lectione respon debam: illa instare, urgere, et lectionem saepius inter pellare. Ingenio, arte, imo toto Vlysse opus erat, ut suspicionem amoverem. Non minus interea ego torquebar; quōd scire, et simul celare malum oportuit. De Puellā
page 95, image: s095vestrā quid scribam? valet, viget,
Iam matura viro, jam plenis nubilis annis.
Mores et linguam quoque nostram discit, tamen oscula non libat. Sic eam habeo, uti educata est.
Scis tu, ut confringi vas cito Samium solet?
Pudica quidem Belgarum oscula; sed tamen oscula: et insinuentur multo bonestius, quam figantur. Abhorrere illa ab hoc ritu debet, et si pudicitiae alumna esse velit, illaesum usque quaque vere cundiae florem servare. Nesciunt nostrae virgines ullum libidinis rudimentum oculis aut osculis inesse, ideoque fruuntur: vestrae sciunt. Si nostra esse haec quoque incipiet, particeps candoris nostril erit, et castae immunitatis capax. FAVSTVM meum tibi commendo; et Clariss. SEPTALIVM communem AEsculapium rogo, filiolum mihi servet, delicium, omen.
[gap: Greek word(s)] .
Vale. Lovanii, XI. Kal. Iulias, oo. ICC. VII.
EPISTOLA LXXVI. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOVVIERIO. Viro Nobili et Amico.
SORTEM meam vide: Bruxellae nuper fui, in ipsis tuis aedibus; nec frui te datum. Nunc per imaginem iterum loquor, Epistolā ceu personā utor, pro ritu scilicet sacrorum, quibus insanire suave. Hem! a Bacchanalibus etiam aliquid calamo meo adhaeret, stultitiae nescio dicam, an hilaritatis. Hoc scio; tecum loqui, etiam sub epistolari hoc velo, amoenum esse, atque adeo cum magno Sapientiae fructu. Etenim cum te intueor, libertas quaedam me
page 96, image: s096trahit, et nescio quis stimulus Bonae Mentis; ut jocari, et simul Philosophari audeam: id est, geminas suavissimi ingenii tui dotes imitari. Lepos merus es: et hisce velut flosculis honestas illa animi tui, virtus, prudentia ornantur. Plura dicerem, nisi et verecundia tua obstaret, et ego jam virtutibus tuis deberem. Sed visne, ut telam aliquam sermonis ordiar, seriam pariter et jucundam? Hīc habes, in adjuncto isto libello, imo EPISTOLA, quam Satirico quodam filo contexui, non sine delectatione aliquā (ita spero) videndam. Te inter primos Lectorem posco, et Censorem. annon impetro? Epistola est, ad amicum est, et legere volet, quisquis amicus. hoc nomine te censeo, et vero verbo AMO. Sed de SPINVLA quid scaevi? facinus audax, nisi fama tamen, quod suspicor fallit. Varia quidem hominum judicia ac suspiciones sunt, scelerisque consilium hostibus imputant. Haec jam prima Pacis mora est, a milite, a. nefario: cui satis non erat belli successum scelere impedire, nisi et negotium pacis conturbaret. Sed salvi etiam sumus, quia vivit, quem laedi flagitium fuit; imo quia vivit, quem punire hostes volent, ut innocentiam suam probent, omnemque sceleris suspicionem amoliantur. Vale. Lovanii, x. Kal. Mart. oo. ICC. VII.
EPISTOLA LXXVII. Ruremundam. MATTHIAE BONERO suo S. D.
K [gap: Greek word(s)] ille [gap: Greek word(s)] , nescio quomodo a nobis et Gratiarum coe tu alienus: ita raros habemus sermonis atque litterarum gerulos.
page 97, image: s097Nec mirum fortassis: lucrum non tractamus, pecuniam collybo non transscribimus, ab auro non pallemus:
--- hoc agimus, tenuique in pulvere sulcos
Ducimus, et litus sterili versamus aratro.Sterili, dico; et sic nunc quidem aridissimi eloquii mera quaedam macies mihi nata, De Laconismo Syntagma, et pungentes Aculei, Thyrsi, an spinae? Vide tamen, ac deinde CRIPIO nostro dona. BREIVS hīc nobis tuus ad fuit, litteras TELLICHTII dedit, librumque. Amo hunc amicum, moribus suavem, doctrinā elegantem; imo serium, ut [gap: Greek word(s)] istud Iuris est, stilo et [gap: Greek word(s)] bonum. Scribere ad ipsum nunc prohibeor: tu adfectus mei vices obi; salutem, imo gratias uberrimas indica. Etiam Apollineo CRIPIO, cujus mihi scriptio nupera gratissima fuit. ac sane talem ego Somnio meo amicum exoptabam. Vale, tuos omnes saluta, et scribe. Lovanii, III. Eid. April. oo. ICC. IX. De induciis non jam spes, sed res est: coiverunt. utinam nos Belgae animis moribusque! Deus donet! Iterum vale.
EPISTOLA LXXVIII. Mediolanum. RAPHAELI MONTORFANO meo S. D.
GAVDEO sane litteras a te meas aestimari. Amoris enim signum est; quo ut me prosequeris, sic et mea. Alioquin quid magnopere illae habent admiratione aut pretio dignum? litterae sunt, et a repentinā omnes manu: bonae tamen ideo, quia sine fuco aut ambitione. Sic scribo mi MONTORFANE, imo sic vivo; nec didici, ut cum Sallustio dicam, aliud clausum
page 98, image: s098in pectore, aliud promptum in linguā habere. sed te. amo, qui hunc candorem meum amas, imo possides; id est, thesaurum Bonae Mentis. Totum illud discere, et scire, hunc scopum habet, ut Boni simus: Boni autem sine candore esse non possumus, nec sine virtute candidi. hanc qui possidet, doctus est; sed an suffragiis hujus aevi? Ad malitiam et vanitatem plerique sapiunt, et arcam instructam habere malunt, quam pectus; nomine excellere, quam animo. Saepius stultissimam homuno ionis istius stoliditatem ridere soleo, qui carere pulcherrimo virtutis elogio maluit, quam nescio quo titulo. Scilicet vanitati jam reverentia debetur: et vitia sordesque honorem poscunt, siquis sanguinem aut familiam jactat. Quid opus scenam hanc pertexere? nosti. Neque unam aliquam
--- dedit haec contagio labem.
De negotio Hispaniensi quid dicam? Opus auxilio et operā benivolentis alicujus, qui agat, instet, urgeat. OSANDERIVS istīc nunc esset, aut alius SANDERII affectu! Neminem tu habes? aliquem quaere aut constitue, neque sterilis apud nos gratia erit. Sed obsecro quis ploratus ille nutricis? ab oculis, an etiam ab animo? ratio Pueruli habenda est; et quod ex ejus salute, hoc faciendum. Amici jam decreverint: atque id ratum esse volo. Interim gaudeo de affectu, quem maternum illa sumpsit, velut altera mater: sed hunc affectum vicissim Puer sumat, si diutius lactetur. Post Laudationem Iuventutis, etiam LIPSI edo, tamquam pium aliquod [gap: Greek word(s)] . Sed illam Iuventutis jam misi, et a VELTWYCKIO exemplaria accipies. hanc LIPSI mittam pariter, ut de utrāque judices. Quid ni? ad tam volentem et amantem, et qui de scriptis meis populi
page 99, image: s099soles suffragia colligere. Pax cum Venetis in laetitiam hīc passim omnes maximam dedit. Sane cum fructu Italiae non erat, bello rem decīdi: neque etiam cum nostro. Sed Deus respexit, et impendentem illam tempestatem amovit, etiam ut nos erigeret ad spem serenitatis. Nam inducias cum Batavis habemus: consilia sive vota fervent non longin quae pacis. Deus nobis eam donet, te, tuam, tuosque servet. Lovanii, x. Kal. Iun. oo. ICC. VII.
EPISTOLA LXXIX. Amsterodamum. CORNELIO PLEMPIO.
EPISTOLAE tuae finis, mi PLEMPI, meae principium erit; et a DIEMENO ordiar. Litteras ejus accepi, sane blandas, imo vero amicas doctasque. Magno affectu feror in hunc virum, quem rarum esse video, in ordine illo vestro et coetu. Sed obsecro, hoccine negotia tractare? est Litteras, est doctrinam: eo meliora, quia pudor, probitas, et avitus in optimis sensus, adsunt diriguntque. Iterum dico, magno affectu feror in hunc virum, tuo quoque judicio talem. De Lovanio amoene censes: ac certe locus ipse locique Genius amoenus. Hoc fruor, et te velim quoque, suavissime PLEMPI quem olim hīc novi et amavi, cum vernans utriusque aetas adhuc esset et exsurgens. Sed quamtum quoque Musarum totus eras, et Elegantiarum! tale ingenium tuum, bonum, facile, et ad difficilia quaeque aptum. In Musicā quem jam te esse dicam, cujus olim ad miraculum digiti loquebantur? utinam adsis, et aures animumque mihi mulceas, tu meus Orpheus! quis de Harmoniā ingeniose scripserit,
page 100, image: s100quaeris? et ego quaero. pauci sunt, sive nostros, sive antiquos perlustremus. Prodibunt tamen, nisi fallor, Graeci aliqui hactenus non visi, qui Mediolani asservantur. In Marciano Capellā, vide an sit quod placeat. Itali qui recenter scripserunt, noti. Pax in votis est: tu mihi in animo, mi PLEMPI, per quem ad DIEMENVM nostrum redeo. Vale. Lovanii, XI. Kal. Iulii. oo. ICC. VII.
EPISTOLA LXXX. Mediolanum. Io. BAPTISTAE SACCO; Senatui a Secretis.
DE Hilaritate omnino sic censeo: necessaria est. Legum Conditores, ut Seneca scribit, festos instituerunt dies, ut ad Hilaritatem homines publice cogerentur tamquam necessarium laboribus interponentes temper amentum. Ego te cogam quoque, et a curis paullisper subducam, ut respires ac interjungas. Indulgendum est animo, dandumque subinde otium, quod alimenti ac virium loco sit. Exemplo ecce praeeo, Epistolā incito, ut tuus interdum sis, ac positā severitate, delicias admittas. Mi SACCE, jumenta vide; immunes ab onere noctes habent: nos mortales cenam somnumque curis crucibus torquemus, semper solliciti anxiique rei, honoris, ac fortunae.
Perpetua anxietas nec mensae tempore cessat,
Faucibus ut morbo siccis, interque molareis
Difficili crescente cibo.Addo etiam? quid ni ex eodem Satirico?
Et toto versata toro vix membra quiescunt.
Iterum te voco, mi SACCE, et a jumentis ad agros
page 101, image: s101duco, ut remissionis necessitatem vel ab ipsa naturā doceamur. Tot arbores paucorum mensium onus gerunt; sub anni noctem, omnem illam foe cunditatis sarcinam ponunt, et pansis erectisque velut ramis quiescunt. eādem lege concipit paritque ipsa tellus, et datis frugibus, tamquam ab utero respirat. Sed amplius etiam tibi oratum indulget. Agri novales sunt, arbores vitesque steriles, et ternis fere annis. Quid?
Albus ut obscuro deterget nubila Caelo
Saepe Notus, neque parturit imbreis
Perpetuos: sic tu sapiens finire memento
Tristitiam vitaeque labores.Potes profecto, velis modo; ac plane faciendum est. Neque. enim ferreum tibi pectus, aut aetas integra. Fractus es, et anni gravant. Nisi tuus interdum sis, nullius eris.
--- Vires instillat alitque
Tempestiva quies.Solus in isto munere non es: partem oneris in collegas transfer, quos haec sedulitas tua fortassis torquet, quod solus otiari nescias. Caelum cogitare te scio, et perennem illum motum: at pondus a terrā habes. Severissime dicam: DANDA EST REMISSIO ANIMIS. Vox illa vetus interdum usurpanda, [gap: Greek word(s)] . Animus vero non eodem modo remittitur. Aliquando (Romanum Sapientem audis) vectatio iterque, et mutata regio vigorem dabunt, convictusque et liberalior potio. Aliquando lectio amoenior, atque etiam scriptio. Circum spice; domi forisque oblectationem invenies, interdiu noctuque. Tu modo cave, ne pro uxore libelli cubent. Suavis ille torus, quem placida conjux sermonibus deliciisque suis mulcet: in cujus sinu aut
page 102, image: s102amplexu maritus respirat. Sed haec fortassis nimis hilariter: desino. Tu tuus esto, et me tuum amato. Lovanii, VI. Eid. Septemb. oo. ICC. VII.
EPISTOLA LXXXI. Francofurtum. GOTHOFREDO IVNGERMANO.
ALIENAE fraudes suspicioni me obnoxium reddunt, mi IVNGERMANE Compellasti me longis litteris (ita scribis) idque ante annum: ego silui. Quid dicam? verum utrumque esse; me tamen extra culpam, quia nullas a te vidi. An dissimulem? tum indignus amore et allo quio sim doctorum, in quibus te esse Litterarii isti labores insigniter testantur. Sed absque Dissertatione TAVBMANI fuisset, inhumanus et [gap: Greek word(s)] haberi perrexissem, et in [gap: Greek word(s)] tuam amoris peccare, quam in amore laudo. Poscit responsum omnis epistola, longa meretur. Epistola, inquam, cum perfertur: at cum perit, nullius in culpam silentium venit. Lepide vero hoc agitis: donum tu significas a T'AVBMANO, ille mittit; etsi tu quoque, cum significas, mittis. Itaque et librum et epistolam eodem animo accepi; quasi non minorem gratiam scribentis affectui, quam mittentis muneri debeam. Hanc nunc igitur tibi dico, mi IVNGERMANE, et per te, TAVBMANO. Tu et ille amare me pergite; et tu perge quoque de Litteris bene mereri. Post Pollucem alii aliique lucem porro videant; sed illam puram, illam claram, quam ab ingenio et doctrinā tuā, et addam, curā speramus. Nunc nihil ad manum erat, quod submitterem, etsi maxime cupiebam: sed alias, et in aliis occasio aliqua erit. Vale, et me addictum tibi
page 103, image: s103amoris nexu habe: cujus ut nomen, sic ingenium Hebae sacrum esse cupio, et perenne pubescere ac florere. Lovanii, XII. Kal. Iunias, oo. ICC. VII.
EPISTOLA LXXXII. Gandavum. R. V. LEONI DE MEYERE, Praeposito Ecclesiae D. Pharaildis.
GRATAE mihi litterae tuae, grati libelli. in illis affectum, in his eruditionem tuam vidi, et insigne dicendi genus, quod felici majestate suā exsurgit, et [gap: Greek word(s)] habet melioris Suadae. Haec censura mea, brevis, candida, vera. Nam ut manum etiam adhibeam urentem et secantem; parce. Sana hīc iterum omnia, et tamquam Hygeiae quaedam sacra; imo florida omnia, tamquam vernantis Florae picta quaedam prata. Languent, nauseant plures hodie; imo sordent: qui tamen, si Diis placet, scriptione super biunt. Sed tuus ille calamus, ingenii suavissimā aurā animatus, velut Favonius est, Veris pater, et papyri istas glebas, ut sic dicam,
--- foecundo rore maritat;
Quaque volat, vernus sequitur color; omnis in herbas
Turget humus, dulci violas ferrugine pingit.Descriptionem et [gap: Greek word(s)] Psyches inprimis admiratus sum, et Apulejum meliori jam eloquio in dutum. Quae ille fuse, tu breviter; et quam ille dilatando laudem, tu mihi constringendo asse cutus. Prodeat igitur et hic Panegyricus, et altera ma te corollam DIVA capiat nitidissimae elocutionis. Suadeo, imo cupio; et una inter tuos esse, quos amas. Ego candoris totus
page 104, image: s104sum, et in illā veste, quam sumpsi, persevero An vanus aliquis, niger aliquis, velut e Calumniae officinā nebulas offudit? redierunt ad auctorem. Tu vale doctissime Vir, et hoc auspicium muneris mei vide. Lovanii, XII. Kal. Iunias, oo. ICC. VII.
EPISTOLA LXXXIII. Mediolanum. Io. BAPTISTAE SACCO, V. C, Senatui a Secretis.
LAVDATIONEM misi: utinam placeat, et apud exteros laudem inveniat nostra Iuventus! Ego simpliciter describere indolem moresque meorum volui, velut in exemplum. Nam tales, si vestri adolescentes sint, quid non efficiant, in omni genere virtutis et doctrinae? T'ales autem esse poterunt, si ad ingenium institutio accedat; illa seria, illa bona, et a bonis. Nunc plerumque Patres luxum, Praeceptores otium docent; et pulcherrime formasse teneras mentes videntur, cum corruperunt. Nimis multa reprehen denda sunt, si caussas corruptae Iuventutis recenseamus. Sed redire ad virtutes, et severum Catonis exem plum licebit, si bonorum vestigia non recusabimus sequi. Boni illi, haud dubie Belgae sunt; et esse dices, cum hoc Encomium legeris. LIPSIO annuā celebritate hīc parenta vimus. Oacerbum iterati doloris vulnus! Dixi etiam publice, et exstinctum pro more et moerore laudavi. Prodibit Oratio, et videbis. Cum Venetis jam audio compositum esse. Nos hīc quoque robustam spem pacis habemus, erecti induciis, velut indiciis melioris aevi. Ecce res humanae
page 105, image: s105quam alto consilio diriguntur! In maximā tempestate tranquillitas non fallaci vultu allubescit. Voveamus porro, et speremus. quo loco apud vos nunc res et Litterae sint, obsecro sciam. Sed mi SACCE, quid cum Fontano actum, quomodo scriptio mea ultima excepta? A Cardinali nihil postea audivi: nec OLGIATVS hactenus venit: an venturus, dubitare incipio. Vale cum tuis. De filiolo quid fieri velim, nuper scripsi. curae tibi sit. Lovanii. A. D. Kal. Maij. oo. ICC. VII.
EPISTOLA LXXXIV. Bruxellam. IACOBO ROBERTIO, Suo, S. D.
ETSI responsum tuum hodie exspectem, monere tamen iterum nunc volo, uti scribas. Heri vestes tuas misimus: aderat Epistola. WESENBECIO danda. Haeccine tradita? Vt sciam, meā et PALAESTRAE interest; imo tuā, si me et PALESTRAM amas. Vt bene valeas, aliquid age. honesta exercitatio optimum medi camentum est: sed cum corpori vacas, animi quoque ingeniique cura insideat. Legere aliquid quotidie et scribere nisi pergis, meliore tui parte contabesces. Habes Senecam; et lectio prompta est: habes calamum; usurpa. An libenter legas scribasque, nunc experiar. Facies utrumque, cum possis omittere. Litteras a te quotidie flagito. Vale, optimisque Parentibus officia mea defer. Lovanii, Eidibus Septembr. oo. ICC. X.
page 106, image: s106
EPISTOLA LXXXV. Lugdunum Bat. C. V. EVERARDO VORSTIO, Medicinae Professori.
IN Amici litteris nuper nomen et affectum tuum legere, suave admodum fuit. Illud clarum, hunc blandum, et qui non uno candoris radio me fixit. Sed ego jam ante amare coeperam, ne sic repente accensum mireris. Coeperam; Patriae, et Parentum nostrorum, et Doctrinae tuae caussā; ut simul vinclum, exemplum, desiderium videas; et fuisse me tuum, cum esse nondum contigerat. Nunc, quasi adyta etiam Amicitiae penetrarim, uti libertate quadam audeo, et rogare, ut meo ductu in Virum amicum benevolentiae tuae rivum effundas. Is MAXIMILIANVS PLOVVIERIVS est; ille ipse, quem vides; ille, magnis animi dotibus ornatus, quae vel a vultu oculisque se produnt. Videre Academiam vestram, videre Viros doctrinā claros cupit: et a te ecce orditur. Generosus amor virum agit, stimulatque; dignus mehercle, qui et tuā, et Collegarum ibi tuorum humanitate foveatur. Ego interim beneficium me accepisse arbitrabor. Vale, et a Clarissimo FIENO nostro Salve.
EPISTOLA LXXXVI. Amsterodamum. GASPARI DIEMENO.
NIHIL suavius aut amicius tuis Litteris, mi DIEMENE, quibus in Patriam mihi reditum gratularis. Veni equidem, et profectus sum feliciter:
page 107, image: s107Amicos reliqui, sed inveni quoque Tu profecto merus amor et candor es, et Musarum germen. itaque amplecti vicissim cupio, et videre te, amicus amicum. In me quidem peculiariter nihil est quod suspicias, tantum quod ames. Homo sum, juvenis etiam, si annos dispungas; magnae doctrinae amator potius, quam possessor. Honesta placent, et quibus ad virtutem anirnus surgit: imo Honesti placent, et qui in omni vitā philosophari didicerunt; sapere potius, quam scire. Boni mores bonam Famam facile conciliant; et hanc ego doctrinam habeo, doctrinā posse uti: Doctrinam, pellere vitia animi, et in cogitationem venire sui. Haec Sapientia est; et hanc colo, mi DIEMENE, tamquam regulam vitae ac magistram. Reliquae artes tamquam comites aut pedisse quae sunt; neque in istas oculos meos (ut plerique solent) mitto. Thaletem meum nosti; hunc imitor. etiam amasti; in me descendat amor. Sed descendit. DIEMENVS meus est, et ego DIEMENI: atque a nobis hic affectus coepit, ut maneat quoque, cum esse desierimus, in nostris. Filios enim ego jam habeo, et tu habes, aut habebis (voveo;) et heredes hujus amoris relin quemus. Penultimam Epistolam tuam acce peram, et affectu, non calamo respondi, cum itineris me cogitatio totum haberet. ignosce, et deinceps severus esse perge in ratione hac Epistolari. De pace quid scribam? Deum rogo, bona, firma, utilisque Patriae sit: tibi quoque, mi Amice, cui ex animo bene volo. Laudationem iuventutis placuisse gaudeo: habebis mox quoque LIPSII Funebrem, quam hīc habui. Vale. Lovanii, VII. Kal. Iulias, oo. ICC. VII.
page 108, image: s108
EPISTOLA LXXXVII. Francofurtum. MELCHIORI HAINSFELDIO GOLDASTO S. D.
ET ego, Vir Doctissime, amicitiam istam salutis omine ordior. Salvum enim cupio, quem amo; vegetum robustumque, quem ipsae Musae. Novi SEGETI mei judicium; nec imposuit. Imaginem tui, Epistolam vidi; eamque geminam, imo gemmeam, lucentibus amoris et doctrinae notis. Laudes etiam misces, velut stricturas ab animi illo igni; sed quibus paene modestiam meam laedas. Ego ille, quem tu norminas, aut magnum illum Genium corporis mei contubernio excepi? Plane LIPSIVS si te amavit, ego sum; ac videor ab ipso auspicio adultum affectum concepisse. O semen bonae ac duraturae amicitiae, quod a virtute et doctrinā! Ab utrāque hac te amo, mi GOLDASTE; et fructum etiam istum fero, quod amor. Sattin' feliciter? affectum percipio, quem non sevi; te amicum ex perior, quem non feci: nisi tamen fecisse videor, quia amor; et dedisse caussam, ob quam amas. A puero huc ivi, ut placerem bonis; et hac semitā, ut animi in geniique conatu similem me praestarem bonis. si quid profeci, exemplis debeo: sed quia profeci, tua aliorumque benivolentiam provocavi. Hanc nunc reddo Ingenio, Industriae, et Doctrinae tuae, quibus et Litteras jure tuas facis, et Litterarum omnes Mystas. Reddo, et stimulum quoque addo; istis ut gradibus ad AEternitatem eas. In Petronio quoque cum fructu publico eris: emacula, et florem illum latini oris purum putumque repraesenta. Scena quaedam scelerum, non nego, in hoc scripto. sed quam intueri, cum fructu certe virtutis sit. Vibex, ipse titulus, quo tam enormem eluviem
page 109, image: s109severus Arbiter proscribit. Plerumque mortales ab oculis auribusque removemus, quae peccamus. Atqui ista alieni aevi vitia sunt, tunc quoque reprehensa: quid si et nostri? maculas Christiani videant, ad quas redierunt. Si reprehendi nolint, saltem in schemate corrigantur. Ego sic censeo; et simul, quia sic jubes, manum admoveo paucis aliquot locis. tui arbitrii censura mea sit. Vale. Lovanii, A. D. Kalend. Decemb. oo. ICC. VII.
EPISTOLA LXXXVIII. Madritum. ANTONIO FERRERIO S. D.
SILENTIVM meum merito accuses, mi FERRERI, et tanquam in amore frigus, Quid dicam? Ignem alui, stricturas omnino nullas misi, etsi benignisimā Litterarum tuarum aurā adflatus. Ab occupatiun culis nolim ignaviae. meae velum praetexere: impediri non debui. Sed facile differt, qui quotidie scripturus est: et omittit saepe officium, qui procrastinat. Praeterea, humanitas tua negligentiae ansam praebuit. Nam quia secundis litteris silentium meum reprehensum non fuit, etiam liberius silui. Hem! quam leniter et amice mecum agis! quia tardus ego, arbitrii mei responsum facis, et menses tres quatuorve indulges. Vsus ecce sum tempore; imo sprevi limites hosce, sed ut errorem meum damnarem. Dare enim nunc gestio litteras, quia non exigis; et scripturio, cum maxime argumentum deest. Quid fecerim, vides: quia aliud non occurrebat, excusationem contexui. quam si admittis, operam deinceps dabo, ut scribendo placeam; sin rejicis, cura obsecro, ne vicissim
page 110, image: s110sileas Vale. Quae mandaveras, subito indicavi: et nostra tibi pariter commendo. Quid petam, e SANDERIO nostro intelliges, ad quem nunc quoque scribo. Iterum vale. Lovanii, x. Kal. Majas. oo. ICC. X.
EPISTOLA LXXXIX. Mediolanum. Io. AMBROSIO BIFFIO, Sua vissimo Amico, S. D.
ANtu censes, Amicissime BIFFI, sine animā corpus vivere? en exemplum; ego talis. Spiro exanimis, quia vitali consuetudinis sermonisque tui aurā destitutus. Quam suaviter vocis atque ingenii nectare imbuere aures pectusque meum solebas! Bellaria diei, tui sermones; et vespertinae illae ambulation culae, atque domuitiones, laetioris sernper noctis auspicia erant. quid nunc? cogitatione amissae voluptatis imaginem usurpo, et te mihi praesentem opto, in statas illas horas: imo ARMIDORVM tuum opto, quo desi derium leniam. Perfice feliciter inceptum opus, et Heroicā carminis majestate supra vulgum te effer, monumentum daturus aere perennius, quod aeternitatem possit provocare. Ego, quia serio ingenium tuum amo, ad magna et te digna hortor; digna quoque illo tuo Heroe, quem describis. Huic Achilli Homerus esto, tam magno et sublimi carmine: sed Homeri tamen Fortunam vince, ut ostendas, in contubernio Musarum divitias esse, et quicquid Bonae Menti error seculi negavit. Felix tamen eris, si clarus fueris: et quandoque fortunam tuam expetent, qui ingenium admirabuntur. Nunc quoque ut impedinienta spernas, ingenio utere. quod agis, reprehendere
page 111, image: s111nemo poterit, nisi BIFFIVM BIFFIO invideat Quamdiu non cedes malis, miser non eris: sed dignus Famā, si Fortunam contempseris. nam ut illa animum invenit, hominem facit: non resistenti molestissima est: quem dejecit, opprimit. De me quaeris? pro modulo meo vivo; et quia in Patrio solo (Belgicam totam sic habeo) non omnino infelix, nisi quod te caream. Bibliothecam instruere iterum coepi, supellectilem uxor, divisā velut curā. Sic post iter quoque molestiae sunt; et occupari debeo, ut quiescam. Voluissem autem majorem librorum numerum transvectum esse: ita non prompti hīc omnes, quos reliqui: et Italicorum inprimis penuria est, quibus ut delecter jam magis, absentia facit. Opera omnia TORQVATI TASSI submitti cupio. non potest sine hac face Museum meum lucere. MARNIVM, et PASTROVICHIVM, et TVRRIANVM meum saluto. Tu vale, et constantissime me ama Recuperare videbor animam, si Litteras quam creberrimas mittes. Lovanii, Prid. Kal. Mart. oo. ICC. VII.
EPISTOLA XC. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOVVIERIO, Meo, Viro Nobili et Amico.
VIDE, an uti amico audeam. Quem amo, in occasione occupo. Sed amanti quoque occupari suave est. Hoc age igitur, ut intelligam, quae deinceps mihi Sparta ornanda. Bononienses dubio consilio suspendere diutius non licet. Sed nec elabi hanc mihi conditionem nunc sinam, nisi subsidia, quae honeste
page 112, image: s112petere videor, a PRINCIPE decernantur. Quid opus repetere? Ipsa mora damno est: et nunc aut constituere Fortunam meam, aut destruere possum. Non repeto, quā spe huc venerim, qui stipendii Patriae caussā deseruerim, munerisque Lipsiani. si praeter mercedem ab Ordinibus adsignatam, mille Florenorum honorario labores meos PRINCEPS aestimaverit, sedem figam, nondum confir matam, et Belgicae Iuventuti aetatem impendam: sin minus, et minoris ipse videbor, aliorum sane liberalitate uti licebit, sine Patriae aut PRINCIPIS offensā. Nec ego oneri cuiquam esse velim, si supra labores praemia videantur: doleam certe, et temporum injuriam culpem, majori in pretio alibi Litterarum optimarum cultum, quam in Patriā meā esse. Impediet, scio, Optimus PRINCEPS, nec. vinci ab exteris liberalitatem suam patietur. Pacem tractat: et haec inprimis Pacis ornamenta sunt; Eloquentiae, inquam, studia et Humanitatis. Conatum meum in his studiis promovendis amat quoque; neque hunc indotatum, sublatis armorum impendiis, esse volet. Sed haec petitio PRINCIPI statim explicanda est. Videant Amici, an ex re Patriae sit, in Patriā me manere; an ex meā, conditionem Bononiensem acceptare. Liberos habeo, et Posteros otdior: quibus si solum relinquam nomen, negligenter prospiciam. Itaque res familiaris constituenda est: sic alendi liberi, ut praeter vitam et institutionem, aliquid etiam Parenti debeant. Stipare opes, meum profecto votum non est: parare vitae subsidia, officium est. Quibus modis res nostrae per haec bella attritae sunt, palam est. Boni esse, fideles esse Regi, quam divites, maluimus. lactati sumus: me portum quaerere, praesertim ubi in Regem
page 113, image: s113aut Principem non peccem, aequum esse arbitror. Sed agi haec a Praeside RICHARDOTO poterant, ex Principis ipsius destinatione: nunc necessitas non permittit. Faciant alii; et, sive manendi, sive abeundi potestatem impetrent, perennem a me meisque gratiam relaturi. Ergo ab illis, imo a te pendeo; tuus futurus, sive maneam, sive abeam. Brevem me horae momentum facit, et cogit abrumpere. Vale mi FRATER, et salve. Lovanii, XII. Kal. Iun. oo. ICC. VIII.
Seorsim ad Am pliss. D. ROBIANVM scripsi, et negotium insinuavi. Bono remigio rem gere. Vberius scribam, ubi tuas accepero.
EPISTOLA XCI. MAGNIS, DOCTIS, AMICIS, Quos Mens, Manes, Munus I. LIPSI tangunt.
ATRATVM, et simul Candidatum esse, difficile est: ego tamen colorem utrumque sumo. Illum Noctis, postquam Sol Litterarum, IVSTVS LIPSIVS occidit: hunc Diei, postquam accendere ego ausus publicam honestae Petitionis facem. Ego? imo ignis, id est, Amor, sive Desiderium Patriae, et Exstincti. ut illi Professo et Ciris, huic Successor veniam: breviter; ut in locum vicemque LIPSI PVTEANVS. Etiam dico? Auditor, in Doctoris; imo vero Filius, in Patris. Sane uterque ille mihi; et ego illi uterque fui, amabili nexu et jure, in Bonae Mentis, Bonaeque Famae Sacra adoptatus. Itaque si Doctorem Auditor respicio, Disciplina mea est; si Filius Patrem, Here ditas. Mea. sed illa Bonae Mentis, Bonaeque Famae. Cum vero
page 114, image: s114Voce et Stilo Doctorem imitari, laudabile; Patrem Vitā Moribusque, pium sit; utrumque meum: cur non et meum etiam, Munere et Professione postumā Doctorem Patremque repraesentare? Liberius loquor; nec Petentis ista, sed Exigentis stili vox est. At sic mortales sumus, frontemque sumimus, cum ad vota animus praeceps. Ego capere hanc provinciam valide cupio; quia cupere honeste coepi: non ut doceam (id enim nunc facio) sed ut in illā Scholā, ubi quandoque didici. Ambio munus, quod jam etiam obeo; sed quod obire in Patriā, Patriae caussā, malim. Apud Mediolanenses totum jam lustrum Professor publicus Eloquentiae fui, publice scripsi; etiam titulo Historiographi a Maximo Rege donatus; et quid nisi destinatus Thaleti meo, in Successionem? Favete ō MAGNI, DOCTI, AMICI: vidit ille vivens, aut praevidit, Successorem suum, et laetatus est; ad similia munera provectum, quem docuerat; ut huic tandem concederet et consignaret facem, quem provexerat. Plures quidem e magnā illā Disciplinā prodierunt, ipsi magni; sed plerique tamen ad alia studia, sive negotia translati. ego, inter paucos, totum mihi LIPSIVM imitandum proposui, quem aliquando darem; imo, quem jam dedi Exteris, etsi nondum adultis illis Doctrinae lineis sive umbris. Nec quidquam omnium est, quod possit in primordio sui perfici: sed in omnibus ferme ante est spei rudimentum, quam rei experimentum, Itaque robusto illi Spartanorum choro nunc quidem accinere non sustineo:
[gap: Greek word(s)] .
Potius isti, quamquam infra ingenium meum posito, et annos:
[gap: Greek word(s)] .
Honesta ingenii flamma ingenti fiduciā alenda est; et
page 115, image: s115tollendus ultra exemplum conatus, ut ad mediocritatem saltem imitatio procedat. Ego alo, tollo; imo alam, tollam ope vestrā; et in ipsā Patriā magnae illi, quae fuit, Arbori planta succrescam. Atque sic longo satis et libero schemate Petitionem explicui. addo votum; ut volentibus vobis et benignis. Tales eritis, et tales etam Sereniss. PRINCIPES facietis, ut sinum pandant, Civem recipiant, aeterno cultu Patriae, Sibi, Vobis mancipatum. Valete Viri MAGNI, DOCTI, AMICI; et Litterarum, atque etiam LIPSI nomen, carum in Alumno ejus habete. Scripsi Mediolani, XIII. Kal. Maij, oo. ICC. VI.
EPISTOLA XCII. Leodium. IOANNI PVTEANO, Fratri meo.
GRATAE mihi tuae litterae, mi Frater, in quibus desiderium mei tuum video, et doctrinae. Video? imo tempestivis nunc flabellis accendo. Silui enim per hos menses, et velut ignescere animum ingeniumque tuum sivi. In adolescentiae ac studiorum etiam limine es, primā, ut ita dicam, bonae mentis aurā imbutus: digerere crebriores istas scriptiones et admonitiones non potes. Vt lanae quaedam et picturae secundum colorem non imbibunt, nisi priori exsiccato: sic nec ingenium iterum illa praecepta, nisi cum pausā. Nunc igitur faces iterum submoveo, et ad virtutes indole tuā dignas, non epistolā, sed toto libro hortor. LAVDATIO IVVENTVTIS BELGICAE est: hanc non leges tantum, sed exprimes, eo ipso ordine, quo digessi. Facies, mi Frater; sed paullatim; ac primum, verecundiae quodam auspicio,
page 116, image: s116
Eradenda Cupidinis
Pravi sunt elementa;ut virtutis doctrinaeque viam expeditius calces. Quos manuductores illic nactus es, boni sunt: sequere. Sed pervenire si vis, Graecam quoque linguam familiarem tibi redde; illam haudquaquam difficilem, si amare coeperis: amare autem non poteris, nisi discas. Pro ingenio industriam assume, ut non minus Litteris, quam annis adolescas. Maturum te quam primum esse cupio, ut transferam; meā, velut summā manu formandum. Vale. Lovanii. Postridie Kal. Octob. oo. ICC. VII.
EPISTOLA XCIII. Lugdun. Bat. DANIELI HEINSIO V. C. Eruditionis Delicio.
PARVM te constanter amare atque aestimare videar, Clarissime Vir, nisi benigne silentium interpreter. Ego scribo tamen; praesertim occasione tam bellā, quae ex improviso nunc sese offert. MAX IMILIANVS PLOVVIERIVS, vir egregius, et fortassis in Thyrsis jam tibi meis lectus, ad vos abit, Academiam vestram, et in eā te praestantissimum Musarum decus visurus. Quod de humanitate tuā eximiā spondere ei audeo, rogo facias; et virum amore tuo complectaris. Tam meus est, ut cum eodem abire videar; et egomet me transfere in elegantissimum illud amici pectus. Itaque hujus quoque ore sermones ego meos promam; hujus auribus tuos bibam. Plane in PLOVVIERIO praesentem habebis PVTEANVM. Virgulam Divinam quam videre haveo! mitte, et me bea.
page 117, image: s117De Laconismo nuper ausus sum: bene, si tuo omnino calculo non condemnor. Vale, vive Clariss. Vir, et per belli istas ferias brevi aut nos vise, aut exspecta. Apud me jam tibi hospitium paratum est. Veni, et fruere: ac nisi tuā sponte, ducendus es. Lovanii. Prid. Eid. Maii, oo. ICC. IX.
EPISTOLA XCIIII. Antuerpiam. R. V. AVBERTO MIRAEO S. D.
RESPONSVM pridem debebam, et novis ecce litteris provocor. Quid dicam; nisi foecundi Amoris hunc rivum esse, et a puro ac perenni fonte? ELOGIA, non te fallo, mihi proba, et dipna recipere quod loquuntur. ELOGIA sunt: et tu laudandus, qui sic laudas. Quantum Belgis defers, ab Exteris et omni Posteritate exspectabis. vivet industria, quae vitam tam multis dedit, aut reddidit. Tot viri velut stellae hactenus obductae nubibus, latebant caelo; et qui omribus conspicui mortalibus esse poterant, ne a suis quidem sciebantur. Tu felici conatu impedimenta pellis Famae: reddis ingenia nobis, quia celebras, et infers iterum caelo nomina, quia ostendis. Quid amplius? cum omnia facis, te quoque reddis immortalem. Macte! vivet iste liber, in quo tam multi vivent: et ego tot jam volumina accepisse videor, quot unā centuriā Scriptores nominantur. Ditas Bibliothecam meam, nec oneras. Amplius certe Belga Belgae dare non potuit. MORELLAE Imaginem vidi: vidit et illa Mea. Sed quam opportune? cum publicā oratione ostensura esset, quantum directione meā profecisset. Etenim hausit stimulos, ut expressum virginis vultum curiose exploraret;
page 118, image: s118et velut aemulatione quadam accensa, Ergo sola, inquit, Litteras non tracto? commasculo animum: in viā arduā aut ignotā habere comitem, id vero jucundum est: ostendamego, dignam imagine MORELLAM esse. Et ostendit profecto. Ditxit enim tam constanter, ut virilem majestatem voce gestuque vinceret; tam venuste, vt Facundiae leporibus formam commendaret, vel ideo pulcherrima, quod sic loqueretur. Sed amplius non laudo, quam institui: tales quoque si Auditores meos faciam, ratio constabit muneris mei, ac priscam sibi Latinae Eloquentiae praestantiam Iuventus Belgica vindicabit. I. LIPSIO Anniversariā Oratione parentavi, et affectum meum testatussum. De frequentiā noli quaerere: unus abfuisti. Sed te quidem publica negotia excusant. Amplissimum HARTIVM hacoccasione veneratus sum; Virum
Blanda cui vultus gravitas, et mite serenā
Fronte supercilium, sed pectus mitius ore.LAVDATIONEM Iuventutis nostrae a WOVERIO accipies, quam ut videas censeasque, cupio. Vale. Lovanij, Kalendis Maij, oo. ICC. VII.
EPISTOLA XCV. IOANNI HOLLANTIO, Amico intimo S. D.
ERGO ades! o me felicem! et post tot annos amicum illud pectus osculabor? iterum felicem! Sed nec ades, quem non video, aut. manibus istis stringo. Dicam libere: jam impatientius desiderium tui fero, sic vicini. Egon' autem ad te? Hem!
page 119, image: s119volem, et ventos ipsosvincam, nisi vincla me impediant, ipsumque muneris mei saxum. Hoc me tenet, nec ponendum, nisi cum feriae permittunt. Itaque istuc jam non venio, mi HOLLANTI: et alia etiam caussa est, ne ad nuptias, epulas, molestias. Meae vires mehercle nequaquam aptae isti palaestrae, in quā qui maxime madent, palmam ferunt. Consuetudinem novi; sed et naturam meam, sobrietati factam. Si inter temulentos sedeam et pernoctem, inter hilares garriam ac tripudiem, maculas suas nec mens nec valetudo effugiant. In conviviis hujusmodi (promiscue dicam) mera et molesta mora est; praesertim quando ad luxum et pompam fercula sunt; nec ut gustes solum, sed ut spectes, posita. Quasi et oculis paretur cibus, exornatur. Mensa, ambitionisscena quaedam est: et jam divitias dapes indicant: aurum et argentum cenamus: lautisumus, si immensum consumimus. Hos mores corrupta alibi vitiis indoles induxit; et divitijs, tanquam otiosis, ausa deinceps favere. Tu mi Amice, in his jam sacris non minus Sapientem, quam Paranymphum te praesta: optimam laetitiam in modo pone.
[gap: Greek word(s)] .
Luxu qui ostentat opes, aut frangit, aut dedecorat. Magnas vires, scio, Fortuna vobis dedit: Modestia administret. Hodie ignobiles ac sordidae, etiam plebeio ritu, nuptiae sunt, quae semissem non absumant dotis. Hoc splendore scilicet faces lucent, thalamus fulget, liberi quaeruntur: breviter, superbum Veneris auspicium est. Eia spargite nuces, istae profecto nugae sunt. Tu, ut dixi, amolire: frater fratri esto, id est, ad modestiam ductor. Ego FELICITER, FELICITER aclamo,
page 120, image: s120Liberos voveo, et perennitatem. Ponat pudorem virgo, vocari mulier amet, ut mox etiam mater. Cum licebit, ad nos venies; me, et meam, et meos quoque videbis. Venies inquam, et [gap: Greek word(s)] , quam describis, in me tuo invenies. Salve mi Frater. Lovanii, X. Kal. Nouemb. oo. ICC. VII.
EPISTOLA XCVI. Lovanium. Praestantissimis Viris, IACOBO BAYO, Theologo Eximio, GERARDO CORSELIO, Iurisconsulto Clarissimo, THOMAE FIENO, Medico Expertissimo, Academiae Lovaniensis Luminibus.
Qvo novi et colui, nunc familiari scriptione alloquor: te, Eximie BAYE; te, Clarissime CORSELI; te, Expertissime FIENE. alloquor autem, paullo post visurus; ut quantum verbis promo, cultu expleam. Nam ecce ex almā et beatā Italiā in in Belgium, imo Lovanium redeo; sed in antecessum epistolae velut alis, animum transveho, et lumina Vrbis et Academiae veneror, candore, virture, doctrinā, humanitate, clara. Splendetis profecto, et resplenduistis in hac temporum nocte, et cum longa Discordiae Bellique tempestas universam Patriam involveret, laetissima Pacis studia, vnius saltem urbis moenibus securi potius quam tuti coluistis. Fecźre et Symmystae vestri, easdem que ad aras Tranquillitati litaverunt. Sic Bello didicimus. quod aestimare Pace vix
page 121, image: s121potuimus, Musarum et Quietis domicilium unicum, Lovanium esse. Huc igitur reversurus sum, ad Vos, id est, ad Musas et Quietem. In bellum et discrimen ibo, sed extra metum et calamitatem consistam: facturus quod facitis, suave ducam, bello et discrimine non cingi tantum, sed affligi. Optimo Serenissimoque PRINCIPI meo placebo: placebo quoque Academiae vestrae et Vrbi, quam utramque ob caussam, quam dixi, et quam dicam, amo. Haec se blando et velut natali nomine insinuat, trahitque: illa beneficio. Vixi enim in Vrbe vestrā, tanquam patriā, cum parem quoque situm et faciem [note: Venle. Leven.] communis appellatio includeret in Academiā, tanquam optimā, cui animi culturam debeo, id est, meliorem originem atque ornatum mei. Hausi olim cum Litteris amorem amoenissimi loci, quem deliciis omnibus mira Naturae indulgentis benignitas dotavit: et eas in hoc loco Litteras hausi, quibus Musarum Genius nomen ab Amoenitate dedit. Sic vero ut animum eundem absens industriā colui: sic memoriā locum. Absens igitur anhelabam votis, quo nunc tandem perductus videor, quia destinatus. Sed supra vota etiam Munus accessit, cui destinatus; ut, si tantum in mevirium, praeclarum IVSTI LIPSI, Mystagogi mei, munus asscriptivā operā adumbrarem. Nam postquam crudo fato e rebus ille humanis exemptus, benignos in meoculos Patria Princepsque conjecerunt; ut Civem suum, et Academiae vestrae Alumnum, alieno beneficio hactenus Professorem, suum facerent, ac velut plantam adoptarent in locum arboris nuper exstinctae. Atque hoc in negotio Numinis consilium sive providentiam agnosco, quā jam tum cum Iurisprudentiae
page 122, image: s122fontes adolescens libarem, et perenni tuo rivo, Clarissime CORSELI, publice privatimque me proluerem, a severiori illo studiorum tramite ad Musae et blandioris Suadae [gap: Greek word(s)] reductus sum; neque Genio meo reluctante. Vtramque illam ingenti desiderio amplexus, studiorum etiam fructum sperare coepi, et venerandae Antiquitatis thesauro impensius delectari. Ivi in Italiam, et, bonorum doctorumque judicio favente, bonae Famae limites accessi: ut paucis dicam, Professor, et Historiographus Regius apud Insubres factus sum; imo, tanquam aliquid jam Litteris contulissem, in numerum Civium atque Patriciorum Romanorum cum universā posteritate meā adscriptus. Sed his velut gradibus viam mihi sternere Deus voluit ad Vrbem et Academiam vestram, ut honesto titulo ac munere in sinu tandem Musarum quiescerem. Prorsus exercere in Italiā ingenium meum, et roborare voluit, ne voce stiloque in Patriā aliquando fatiscerem. Factum gaudeo; Deum sequor, ad vos venio, praestiturus quicquid hactenus conatus sum. Apud exteros quidem ardua docendi dicendique provincia est; quippe apud severos alienae industriae arbitros: sed ardua etiam apud Belgas, qui in suos acriores esse solent; qui vile putabunt aut exiguum, quicquid post LIPSIVM novi Professoris industria molietur. Sed quid ago? impius ego, si iniquiorem mihi Patriam, quam Italiam, censeam. Difficultatem conditionis istius vincetfelicitas; et placebo, si remoram industria non inveniet. Suscipiam Munus, quia difficile; et quod fortassis desinat esse, nisi suscipiam. Desinere autem non potest, nisi ut damnum Academia sentiat. Nemo aedificium ruere velit, quia anteris sive pila defecit:
page 123, image: s123novam suffulcit. Litterae cum uno viro occumbere non debent. Doctorem habuerunt LIPSIVM, ut durarent. Sive necessitatem respicimus, Disciplinarum omnium substructiones et tibicines sunt; sive voluptatem, deliciae atque elegantiae sunt. Vestro exemplo utar: sic consistitis ipsi, Viri Celeberrimi, certo et securo gradu: sic ornatam melioris doctrinae majestatem ostenditis, et delicato alioquin seculo placetis. Non recenseo quae scripsistis, aut scribitis: quia mitiorem Musam gravioribus studiis miscuistis, quia rebus stilus accessit, perenni memoriā apud Grudios, omnesque homines, BAYI, CORSELI, FIENI nomen erit. Alite, imo augete hanc Famam, hunc Academiae sacrum velut ignem; et juventutem sic excultum robustiore Doctrinā ite; ut Litteras, id est, ornamenta aestimet, et Litterarum Professorem. Adnitar ego quoque vestro auxilio, exemplo Lipsiano; vestro favore, munere Lipsiano; ut, qui meo adhuc damno (si rationem stipendii computem) Italiam desero, cum Patriae fructu aestimasse Vrbem et Academiam vestram videar. Praemia mox laboribus accedent. Sic vos jam Amicos cupio, quos olim novi et colui: in numero vestro esse, quos satis amare non videbor, nisi venerer. Sed te seorsim nunc compello, Doctissime FIENE, egregium Medicinae columen, et a SEPTALIO Salutem, quam dare aliis arte et felicitate tuā potes, nuncio. Nōsti virum, et quo in me affectu fuerit: ut tu nunc esse eodem velis, cupit ipse, ego voveo. Homo sum, et morbis igitur obnoxius: Litteras tracto, et sic corpore (ut quidem hanc auram expertus sum) imbecillior, dum illam potissimum colo partem, quā homosum, et divinae naturae capax. Ergo tu
page 124, image: s124valetudinis meae curam geres, tu SEPTALIVS, tu ipse AEsculapius meus eris; et ut multorum simul vices affectumque expleas, Salus.
[gap: Greek word(s)]
In morbo magnificus etiam esse ausim; adhibere Medicum, quem jactare possum; aestimare valetudinem, ne cum plebe censear. A te vero curari, vel gloriosum puto; cui Principis non unius incolumitas feliciter commissa fuit. Breviter; quantus sis, quantumque scientiā ac peritiā praestes, ignorare nemo potest, nisi qui aut aegrotavit nunquam, aut AEsculapii Proceres non recensuit. Nunc quod tu praestare aliis soles, apprecor, Vale: imo, valete. Belga veniam, Civis, Amicus. Mediolani, XVII. Septemb. oo. ICC. VI.
EPISTOLA XCVII. Bruxellam. FRANCISCO KINSCHOTIO V. C. Finantiarum Graphiario.
QVIS Amoris et Humanitatis ille thyrsus? equidem percussus sum, tuus sum; et esse coepi, ex quo tu bene mihi velle. Adultum affectum epistola tua indicat. nam quasi amare leve sit, etiam amasse te ostendis. O felix auspicium! ō duraturum etiam nexum! ac de fide ejus dubitare piaculum sit, qui quod promittit, praestitit. Amaturum te scio, qui amasti, priusquam affectum ostenderes: quasi dicam, priusquam amares. Sed nominis non Famam mei dicam, sed Fortunam accuso, quae Amicos mihi conciliat, nec indicat; quae facit, sed qua si invideat. Ergo nihil Fortunae: totum te tibi debeo. Humanus et simul
page 125, image: s125Beneficus fuisti. Sine Humanitate Amorem orsus non es; sine beneficio non aperuisti. Quid repono? Amoris foenus, cultum obsequiumque; et inter Amitos tuos censcri gloriosum duco, qui fui, antequam censerer. Vale Astraeae, Eloquentiae, Virtutis egregium decus, et vive. valeat quoque vivatque ROSAEVS noster, cultissimi ingenii juvenis; vivat, inquam; ut magnum (ita voveo) surgentem illum e spinis Florem videamus. Lovanii, XII. Kal. Octob. oo. ICC. VIII.
EPISTOLA XCVIII. Lovanii. PETRO CASTELLIO, Viro Amico, Graecae Linguae Professori Publico.
VT Ambulatiunculae hae nostrae quotidianae sunt, [gap: Greek word(s)] ; honestum otium feliciter occupamus. Quasi et amoenitatem Sapientia amet, [gap: Greek word(s)] maxime sumus, cum suaves; serii, cum remissi. Scholae fructum ipsa haec moenia, haec prata, hi colles habent. Quid amplius? meus, et velut [gap: Greek word(s)] esse incipio, quoties e publico laetissimam illam solitudinem subeo, quam tu unus frequentiam facis: meus, quoties latus mihi claudis, quoties gressum una profers, et sermones aut seris, aut colligis. Mehercle vana et popularia nunquam generosius contemnit animus, quam cum sic assurgit, cum irreprehensā libertate discutit,
Quid sumus, aut quidnam victuri gignimur, ordo
Quis datus, aut metae quam mollis flexus, et undae.Hae Ambulatiunculae nostrae sunt, [gap: Greek word(s)]
page 126, image: s126cum nihil videmur agere, omnia agimus; caelum, terram, supera, infera, totamque Naturae vastitatem lustramus. inde ab infinitā rerum luce, ad umbram, a divinis ad humana conversi, nos et nostra inspicimus, praecepta vitae morumque meditamur, et solatia in omnem Fortunam. Interdum comites quoque libelli sunt, et a veteri aevo suggerunt, quae meditationem augent, quae vanitatem e pectore et cupiditatem expellunt. Sic imus et loquimur, extra turbam et pompam: sic quoque sapimus, et laetissimā solitudine felices, totam Fortunae magnificentiam ab oculis removemus. Trahant alii gregem famulorum aut clientum, familiae luxum, et ambitionis syrmata: Modestiam nobis nostra studia praescribunt. populari aurā Minerva non inflatur. Nimis ille mollis, qui solus esse non potest; qui prodire erubescit, nisi multorum pedibus vestigia premat. Haec tamen mortalium vota sunt, hi conatus, ne tranquillo otio fruantur. Ego sane quotiescumque e limine pedem effero, magnus mihi video, si nemo sequatur. et quando tu accedis, juncto velut pede calcare possum, quicquid alii admirantur. Vides quanti mihi consuetudo illa tua facienda sit, quam omni humanitate et benevolentiā temperas. Vivere laetius et animosius quoque coepi, postquam ingenio et eruditione tuā frui. Etenim venisti ad munus hoc Professorium, ut suaviores mihi Litterae essent; et ad meam Amicitiam, ut felicior vita. Studiorum velut consortem nactus, extra nubem caput extuli, liberumque hausi caelum. Tuus ille mihi vultus Favonius fuit, sed pectus Gratiarum et Sapientiae domicilium. Ver in annis, maturitas in moribus; istic ridentis adhuc aetatis Florem venustissimā lanugine; hīc
page 127, image: s127adultae doctrinae et prudentiae dotes foecundo ingenio repraesentant. Iam vigor animi cautissimā modestiā circumscriptus, aliquā severitate mansuetudinem roborat: ut plane extra periculum candorem habeas, quem promis, non prostituis; extra invidiam aut calumniam mores, quibus optimus quisque delectetur. Mens, velut thesaurus est; si neglecte habetur, et extra secreti arcam cunctis patet, damnum aut calamitas propinqua est. [gap: Greek word(s)] . Nisi pectoris quaedam arcana sint, majestatis omne pondus dicta factaque ponunt. Cautus potius, quam clausus, dubium cujusque exploras sinum, in quem tuto affectus derivetur. Non vis amicum, nisi quem aeternum colas; ratus, infidum esse vinclum, quodcumque rumpi potest. Severitatem induis, ut fucum amoliaris. Eruditio tamen et humanitas prompta est; et fundis ingenii lucem, ubi caligo repugnat. Etiam in sordes radii Solis diriguntur: vincit tantum jubar, quicquid respicit. Quid amplius dicam? bonus es, doctus es, candidus es; nemo objiciat nubem, et serenum inveniet. Non omnes amici esse possunt, amare tamen possunt, si noverint Ergo aut non te novit, qui non amat; aut certem aestimare ingenium tuum nescit, qui eruditione non capitur. Vetera et simul nova explorata habes; seria et curiosa: etiam libros scriptoresque tibi familiares, qui olim ac nuper floruerunt. Si linguas censeam (sed eruditas,) Romani te suum, et Pelasgi suum dicunt; et cum Graecas doceas Litteras, educatus in Latio videris. Scribis graviter et exacte; loqueris, tanquam scribas. eloquentiā seculi nostri non contentus, priscam illam solutā et strictā oratione majestatem reddis. Sed minora ista:
page 128, image: s128surgis, ut dixi: PHILOSOPHARI tuum est: tuum, [gap: Greek word(s)] . Sic quidem, quicquid doces, facis; et ut maxime Epictetum tuum inculces, exprimis. Eja, pulcherrima haec industria, cum [gap: Greek word(s)] explices, [gap: Greek word(s)] conjungere: Graecas non Litteras tantum tradere, sed scientias;
Quaeque docet sapiens braccatis illita Medis
Porticus.Iterum, pulcherrima et utilissima haec industria, eruditos, et simul bonos reddere, quos muneri et disciplinae tuae Patria commisit. Sic perge, et qui bene de Academiā et Republicā mereris, laborum praemia exspecta. Ego breviter sic te alloqui volui, ut amorem exprimerem: alloqui, tanquam satis non diligerem, nisi laudarem. Imaginem puta: amicum depinxi, et quem satis numquam video, cogitatione usurpavi. Imo vero imaginem puta: te tibi proposui, ut quem imitari posses, haberes, et quem vincere.. COMVM mihi gratiorem doctissimae tuae NOTAE faciunt: prodeant, et ingenii scriptionisque hac faculā sermones Cimmerios illustra. Sed heus, te voco: si nescis, filiolo auctus sum, et jam quinctum habeo, quot Sapientes fuisse Plutarchus scribit, [gap: Greek word(s)] Cleobulum enim Lindiorum tyrannum, et Periandrum Corinthium, vim fecisse famae, et fic reliquis asscriptos esse. Veni; puero stellas disponemus: sed tu Genethliacum quoque para. Serio, serio: me, filium, et numerum ipsum cogita, qui peculiari ratione Apolline dignus est. quinque enim nominibus ille appellatur: Pythius, Delius, Phaneus, Ismenius, Leschenorius, ut apud eundem est Plutarchum: [gap: Greek word(s)]
page 129, image: s129[gap: Greek word(s)] Quo in loco an recte erat: [gap: Greek word(s)] obiter vide. Vt facilius vero Musae furorem colligas, et carmen mediteris; SYNCHARISTCON hoc mitto, IVSTO meo scriptum, cum in dīas primum luminis oras venisset. Auctorem titulus indicat, virum Doctissimum Clarissimumque, Mediolani olim mihi familiarem, cui Helvetiorum vetustas, et Gentis Austriacae aeternitas debet. Salve. In Museo meo. XIII. Kal. Sextil. oo. ICC. IX.
FRANCISCI GVILLIMANI SYNCHARISTICON AD E. PVTEANVM et MAGD. TVRRIANAM, Felices Conjuges, IN NATALEM IVSTI CAECILI Filioli Primogeniti.
TAndem recessit atris
Infesta Hiems procellis,
Vultuque Ver sereno
Exhilaravit
Nostratis orbis ambitus.
Iam sumptuosa tellus
Novum induit decorem,
Blandum oscitat teporem,
Et genitali
Promittit auctu germina.
Favonius remisso
page 130, image: s130
Perambulans volatu
Campos, vireta, siluas,
Sugit hiantum
Florum efficaces halitus.
Ducunt aves choreas
Volubiles per auras,
Frondentium et reducta
Praemeditato
Vrgent susurro vallium.
Et arbores resumunt
Rursum comas caducas,
Et vividi medullas,
Frigore pulso
Complent liquoris intimas.
Gemmas, et uniones
Laetis nouam ad coronam
Et Libero et Camenis
Palmite fundit
Amica vitis vatibus.
En et tibi, mi ERYCI,
Nixu hercules beato
Pulcrum extulit puellum
Vite feraci
Nil Vxor infoecundior.
Salve sacer puelle,
Dulcis puelle salue,
O pluribus cupīte
Pusio votis,
page 131, image: s131
Divis benignis nascere.
Astris caput secundis
Infer, caput venustum;
Vitalibus medullis
Imbibe succos
Hos insolentis aźris.
Quem te rear futurum
Tandem, ō sacer puelle!
Nil contuor profanum,
Siquid acutum
Mens vatis augur inspicit.
En Gratiae, vt labellis
Mella inserunt; virenti
Vt gestiunt coronā
Cingere cunas!
Laetare stirps PVTEANICA.
Musae assident, moventque
Dulces lyrae canores,
Et praesciae futuri
Fata recludunt.
Favete linguis, auribus.
Quem molliter jacentem,
Laeteque cespitantem,
Isthīc licet tueri,
Surget in auras,
Vt palma quam nutrit liquor.
Non patriā ille tantum
Virtute notus, omnem
page 132, image: s132
Circumvolabit orbem,
Qua patet unda,
Quae claudit orbis terminum;
Sed proprias per artes
Se tollet, irremisso
Quas pectoris labore
Sub penetrali
Recondet, et mox efferet.
Ne conferat se ad illum,
Qui nomen invidendum
Tulit peritioris;
Ni sibi palmam,
Quam forte habet, tolli velit.
Vt hic viret corymbus,
Primum a parente raptus,
Ederaeque ut haec corolla,
Quā tibi sacrum
Circumdo jam nunc verticem:
Sic laude sempiternā
Mundo, et tuis virebi.
Succresce nunc beatus
Sub Patris almā
Matrisque tutelā puer.
Favent tibi Camoene,
Parnassiusque collis
Tibi viam patentem
Sternere gaudet,
Iugumque amat submittere.
page 133, image: s133
Sic Musa, sic Apollo
Firmavit, et sororum
Sanctus chorus; nec ortu
Addita primo
Bellona quidquam ausa abnuit.
Fortem tamen sarissam,
Spatam et spopondit ipsa,
Si militaris ardor
Vertere mentem
Ad arma possit Martia.
Macte ō beata proles,
Novamque post Parentem
Labantibus Camoenis
Adde columnam.
Sic praebeat semper tibi
Plenas nutrix papillas;
Sic usque te benignus
Inebriet sopore
Somnus amico.
Applaude gens PVTEANICA.
Sic basium petenti;
Alludies parenti;
Sic brachiis eburnis
Ex gremio almo
Per colla repas lactea;
Genasque mollicellas,
Decusque purpuratum
Dissuaviatus oris,
page 134, image: s134
Protinus altum
Te rursus abdas in sinum.
Sic laetus vsque ducas
Ad ultimam senectam,
Quicquid tibi albicanti
Vellere Divae
Nunc incoharunt volvere.
EPISTOLA XCIX. Antuerpiam. PETRO SCHOLIERIO, Viro Amico, et Familiari.
FELICI sidere te venire cupio, et mox beato Musarumotio frui. Melius diviniusque ingenium tuum, quam ut in hominum strepitu, et votorum aestu consenescat. Statues rebus modum, et ut nihil Fortunae debeas, te ipsum aestimabis. Non magni omnes, qui in re magnā: opulentissimi, interdum abjectissimi sunt; et qui mersi cupiditate, divitiis suis serviunt. Cum semel sordes admissae, nullum lucrum avaritiam satiat: quaerunt plerique opes, ut curas inveniant; felicitatem, ut inquieti sint. Si recte calculum ponas, imparem Fortunae animum habent. Tu profecto supra vulgum erectus, generosum pectus aeternis consiliis exerces; et quia vitam vivendo aestimas, corrupti aevi delicias, nugas, et vanissimas ineptias potes contemnere. Mehercle, ut sic loquar sentiamque, sermones tui faciunt; illi nuperi, et tanquam Sapientiae viribus instructi. Sermones inquam, De officio Hominis, Viri, Civis:
page 135, image: s135
Quis modus argento, quid fas optare, quid asper
Vtile nummus habet, Patriae charisque propinquis
Quantum elargiri deceat.Exclamabam protinus Senecae verbis: Non a summis labris ista venerunt; habent hae voces fundamentum. iste homo non est unus e populo; ad salutem spectat. Sed nunc magis, cum dicta factis comparo; cum te Hominem, Virum, Civem ostendis, id est, vere magnum. Dignus tu divitiis tuis, qui ut ingenium colas, divitiis uteris; qui fastum, fucum, vanitatem nemini invides; pulchra, honesta, solida sectaris. Melior te Genius agit, mi SCHOLIRE; et animus per experientiam quoque maturus. Tanti erat Galliam, Germaniam, Italiam lustrare, ut Lovanii quiesceres: tanti, Elegantias, Lepores, Gratias omnes tibi familiares reddere, ut felices annos Sophiae et Themidi committeres. Bene est: te tali fruar. Larem autem ut paratum invenias, vix adhuc efficio, etsi adnitor. FERRERIVS jam non migrat. atque laxae satis illae aedes et commodae esse poterant: aliae, ut nosti, aut ruptae alibi, aut non omnino vacuae Sed a primo statim habitare ex animi sententiā non potes. Suadeam, transigendum cum matronā illā, et conclave unum alterumque cedendum esse. Mutabit fortassis paullo post animum, et cum minime censebis, colligere volet sarcinas et ire. Domum habe tantum, et invenies: offerentur occasiones, cum non quaeres. COMVM hunc meum, si Diis placet, Belgicum, Sorori tuae MARIAE dabis. Legere poterit, quae ego ludere: sed et indolem illam, sexu altiorem, seriā amoenitate imbuet. Paucae ultra feminam feminae sapiunt, et ingenio quoque audent vivere: haec sapit vero, et vivit, et prudentiae insignem modestiam jungit,
page 136, image: s136moribus splendorem, formae dignitatem. Luxum vero nunc venustius et liberius detestabitur, si inspiciet. Venustius, quae in publicā mulierum severitate ridere potuit, ut pulchrior esset ceteris; liberius, quae favere ingenio meo voluit, ut damnaret quicquid audisset reprehendi. Ergo gratiam et salutem addo: etjam conjugi ejus, Illustri Viro et Amico, Antonio de TASSIS, quem felicem censeo tali consorte. Vale, et, ut eodem voto claudam epistolam, quo orsus sum, veni felici sidere. Lovanii, sub ipsum tabellarii discessum.
EPISTOLA C. Bruxellam. MAXIMILIANO PLOVVIERIO, Viro Nobili et Amico.
OMNIBVS modis amicitiae nostrae nexum stringis: libellos a me capis, ut thesauros recipiam. Tales enim amici sunt, quos concilias, et quibuste interprete placere suavissimum est. Ternae illae meae ad Gratiarum chorum satis etiam frigidae, praequam Virtutes tuae sunt, et Genius ad seriam amoenitatem factus. Quid de affectu dicam, quem non sine igni stricturisque benevolentiae promis? cum sic amas, de ingenio meo judicas. laudas PVTEANVM, quia complecteris: et qui tuus, aliquis esse coepit. Non desidero multa suffragia: multis placui, quia tibi: et jam in clarui, quia tuo unius judicio contentus sum. Vnius sententiam, velut vocem multorum habeo. Sententiam, sed bonam: unius, sed boni. Apposite Seneca: Si deme bene vir bonus sentit, eodem loco sum, quo si omnes
page 137, image: s137boni idem sentirent. omnes enim sime cogno verint, idem sentient. par iliis idemque judicium est. Itaque libellos tibi meos probari, summopere gaudeo: et hac fiduciā, quam conscripsi CONSOLATIONEM CAECITATIS, mitto. Philosophatus sum: sed sacra tamen profanis non miscui, ne in immensum opus excresceret, et aurea aereis miscerentur. Ceterum cur limites meos transeam, et deflectam ab Amoenitate? Musae me habent; nec tam severa unquam Minerva, quin rideat. Aliud profecto, hortum rigare; aliud, pomarium conserere. ego inter flores versor aut herbas: miscere arbores non possum, nisi ut onerem tellurem meam, atque etiam inumbrem. Pro munere et ingenio sapere fas sit, imo scribere: coloribus Graecae Latinaeque eruditionis uti, sed aurum illud Sacrarum Litterarum suspicere atque venerari. De INDVCIIS, quid molestus es? an [gap: Greek word(s)] exspectas? Audiri maluissem, quam nunc legi: etsi legere etiam cupiant, quicunque audiverunt. Quid igitur? tuo, et sic omnium desiderio obsequar. Leges Orationem, ut audivisse quoque videaris: imo leges, ut hīc tu mihi quoque instar multorum sis, et publicum suffragium formes. PRINCIPI exemplar dare constitui, sed typis adornandum. ut scriptio placeat, vestiri debet. Lumen videmus cornu clausum, velut per nubem languere; vitro septum, intendi radiis et ridere: sic Eloquentiae vultum Litterarum formae aut obfuscant, aut illustrant Ergo auctoris industriae opera typographi accedat. quod populi caussā facimus, PRINCIPI debemus. Sed heus, FAVSTVS meus adhuc Mediolani, et in viā tesserae pecuniariae haerent. Quae mora? periisse SACCVS noster suspicatur: cujus ecce
page 138, image: s138litteras hīc habes. A CORNELIO BREDA meo carmen adjungo. ama hunc juvenem, etsi absentem, quem carum ego habeo, et quem ex animi sententiā formasse et direxisse videor. Vale mi Anime, et suavissimos candidissimosque Amicos, SALMSLAGIVM, et MERLINVM meo nomine complectere. Lovanii, Postridie Kal. Quinct. oo. ICC. IX.
FINIS.
CLAVSVLA AD LECTOREM.
HAEC quidem BELLARIA sunt, LECTOR; et poni post PROMVLSIDEM et FERCVLA SECVNDA debuerunt. Bene, si pro nomine rem dicas, et pro numero splendorem.
Vatibus hic mos est centum sibi poscere voces,
Centum ora, et linguas optare in carmina centum: tot hic EPISTOLAE sunt: quot nomina, tot convivae. Suavis fui, ut Magnificus essem. etiam amplius? Liberalis ero, si delicias aestimas. Dare Dapes potero, qui ponere: et ut e rituo omnia prisco fiant, mox APOPHORETA mittam. Si quis curiosam esuriem ne sic quidem extinguet, ad RELIQVIA veniet. Salve, et si tanti putas, pauca haec etiam TESTIMONIA Lege.
page 141, image: s141
ERYCI PVTEANI TESTIMONIA PAVCVLA. TESTIMONIVM I.
VIRI
Dignitate et Virtute magni,
Doctrinā clari, Affectu mei:
PRROBITATIS, Eruditionis et Modestiae Testimonium legite, et quem commendo, complectimini. Hic meus est, et tanquam Patrem me aut Fratrem habet, CORNELIVS a BREDA, origine Belga, et ADERBAE nomine in Como sive Phagesiposiis mihi celebratus.
Stirpem et sanguinem si quis censeat, Nobilis est; sed indolem animumque ad omnem humanitatem et elegantiam direxit, meliorum Litterarum studio atque Historiarum insigniter excultus. Rarae ingenii dotes velo modestiae adumbrantur. AEtas tenera adhuc (quatuor vix lustrorum) et puro pudore se commendat. Reliqua quae latent, aetatem vicerunt; amanda et aestimanda, si propius aut familiarius noscantur. Mores vero judiciumque Virum indicant, aptum aliena et longinqua lustrare, observare, usurpare.
page 142, image: s142Ab umbrā igitur ad lucem se transfert, visurus, imo collaturus cum experientiā rerum, quae audivit, aut legit: vos visurus quoque et culturus, qui dignitate, virtute, doctrinā, et affectu in bonos eminetis. Me auctore se transfert, et itineris omnem fructum meis consiliis hīc metietur. Vos Magni, vos Clari, vos Mei, vultu et animo benigno hunc juvenem excipite, dirigite, prosequimini; quicquid feceritis, cum foenore a me relaturi. Ipse dignum se amore et benevolentiā vestrā (ita spondeo) praestabit. ego vero accepisse beneficium videbor, ac rependam. Tanquam ipse veniam, hunc mitto; et, ut in caussā meā verecundior sum: ita hīc encomii libertatem pudor retardat. Itaque breviter vos rogo, ut qui bene mihi vultis, huic ostendatis. Nam e meā Disciplinā, Contubernio et sinu abit, ut vestro auctus amore benevolentiaque eodem revertatur. Deus faciat; vos autem, qui bona ingenia amatis ac fovetis, laetissima felicitatis copia beet. Lovanii, XV. Kal. Septembris, oo, ICC. VIII.
TESTIMONIVM II.
VIRI, Seu Bello seu Pace Clari, Viri Amici, et Populares.
NE, ut apud Menelaum Telemachus: ita apud vos claros, filius Viri clari incognitus sit, prohibere scriptione istā volui. LVDOVICVM SEPTALIVM, Patricium et Medicum Mediolanensem novistis? illum Doctrinae et Virtutis mystam? nouistis:
[gap: Greek word(s)]
Filius in quam illius hic est: etsi ad Martis potius studia,
page 143, image: s143quam Minervae natus. Sed in hoc laudabitis Patris Genium, Filii animum; quod Vir doctus Martialem produxerit filium, et filius priscam majorum suorum gloriam armis partam, armis voluerit aemulari. Vos si honestum militis nomen amatis, huic favete: si doctrinam praefertis, tamen favete, Patris caussā. Mediolani, XVII. Kal. Iulii, oo. ICCIII.
TESTIMONIVM III.
VIRI Apud Belgas, Exterosque omnes in Aula, in Curiā Magni.
PRODVCERE, et publico favori commendare audeo, quos amor Bonae Mentis exercuit, dignosque luce et affectu bonorum coepit facere. Inter primos hic jam prodit, et acceptam etiam facem gestat, FREDERICVS MARSELARIVS, Antuerpiensis, Patricio inter suos genere, indole praeclarā, candore Belgico, moribus suavissimis; qui cum nomen et insignia gentis possit, expressa a Majoribus et optimo Parente probitatis, doctrinae, virtutis exempla mavult usurpare. Vt agnatam laudem elegantiam; vultum ostendo: talis etiam in pectore pulchritudo latet. Naturā bonus facilem animi ingeniique cultum admisit, me Doctore et Directore usus: et quia PRINCIPEM PATRIAMQVE cogitavit, Astraeae studiis ornamenta Litterarum junxit. Sic quantum reliquas scientias artesque studia humanitatis juvent atque ex poliant, publice hicostendit Suavi ac prompto eloquio peritiam juris simulque industriam suam testatus est, et solennem Iurisconsulti titulum egregie promeruit.
page 144, image: s144Sed in PALAESTRA BONAE MENTIS sic se gessit, ut eminuerit; sic se exercuit, ut Illustrissimo FRANCISCO VACA BENAVIDIO, Militiae Statusque Belgici summo Censori placuerit; cujus in Lare sic jam versatur, ut cum Filii praesit studiis, filii ipse loco habeatur. Dubites plus optimi Viri humanitati, an doctissimi juvenis obsequio tribuas. Votum ego addo, ut qui affectu tanti Patroni dignum se praestitit, ab omnibus aestimetur; et qui in PALAESTRA nomen consecutus est, cum Patriae bono, et splendore PRINCIPIS, in Republicā quandoque versetur. iis quippe instructus est artibus, quae virum faciunt; et iis exornatus honoribus, quos viris Academia confert. AEtatem excipe; omnia in juvene isto matura sunt, et uberrimos rerum pulcherrimarum fructus promittunt. Lovanii. v. Kalend. April. oo. ICC. XI.
TESTIMONIVM IV.
VIRI Nobiles, Clari, Reverendi:
QVOD homo homini debet, Auditori et Discipulo dare fas jubet. Debet autem consilia et auxilia, si occasio urgeat: et utraque ista hic meus a, me petit, ut a vobis accipiat; imo petit, ut fateatur, extra Patriae limites humanitatem quoque esse, Iuven is honestus est, parentibus et origine apud nos bonā: sic educatus et institutus, ut quae petit consilia, et auxilia mereatur. Cupido videndi et discendi in Italiamtrahit, et ipsa haec bona: juvanda igitur, ad optatum ut itineris fructum perducatur. Facite: hominem cogitate,
page 145, image: s145quem commendo, Auditorem et Discipulum, cui faveo. Lovanii IV. Kal. April oo. ICC. X.
TESTIMONIVM V.
VIRI
Genere, Nomine, Dignitate magni,
et Quicumque haec legetis.
NIHIL libentius facio, quam producere et laudare quos amo; nihil facilius, quam amare qui merentur. Sed cum libentem et facilem plures me experti; hic sane quem videtis, peculiariter facit. IACOBVS ROBERTIVS est, egregiae indolis et animi, ingeniique juvenis, magnorum favore, benevolentiā omnium dignus. Patrem habet REMACLVM ROBERTIVM; Virum, si domum gentemque spectem, clarum; si gradum dignitatis, Annonae militaris in Belgio summum Praefectum, PRINCIPIBVS nostris carum, omnibus venerabilem: Virum, in quo fides, candor, probitas, virtus, et quicquid laudari potest, habitat: Virum denique, de quo nemo umquam conquestus, nisi qui aut malus esset, aut in REGEM, RELIGIONEMQVE male affectus. Sed intra has laudes vir praestantissimus industriam non coźrcuit; quasi non satis etiam bonus utilisque publice, nisi exemplo quoque suo filios haberet. Hunc igitur natu maximum, liberaliter domi educatum, cum primum per aetatem licuit, Scholis Praeceptoribusque Societatis IESV erudiendum commisit, ut litteras et simul pietatem disceret, virtutum omnium artiumque posito fundamento, Religione. Nec patris vota filius elusit; indole vsus
page 146, image: s146est, atque profecit. Postquam vero in domum meam et disciplinam venit, stilo, historiis, et prudentiae operam impendit, BONAM QUOQUE MENTEM coluit, sic se gessit, ut amari meruerit. Nunc in Hispaniam Parentum jussu abeuntem affectu simul calamoque prosequor, et serio eum vobis commendo, qui Genere, Nomine Dignitate eminetis; vobis etiam, quicumque legitis. Patris, meā, ipsius caussā ut Iuveni huic faveatis, rogo. Pater, ego, ipse pariter agnoscemus. Ille filium, ego discipulum et contubernalem, ipse quantum praestare vmquam poterit, debebit. Iterum favete, et jam perstrictum virtutis famaeque vestrae radiis, benignā et familiari benevolentiae aurā ad optima animate, et complectimini. Sic vobis liberisque vestris aut votis Deus propitius sit, et perennitatem donet. Lovanii, X. Kal. Sextil. oo. ICC. XI
TESTIMONIVM VI.
VIRI Doctrinā, Virtute, Fama praestantes, et quicumque hoc legetis.
QVOD mos et affectus meus suadet, facio, et hunc juvenem, I. HVARTIVM, sed merentem commendo. In Academiā hac nostrā egit, etiam in Palaestrā BONAE MENTIS se exercuit. Indole bonus, moribus honestus, ingenio facilis et amoenus, dignum se Virtutis et Eruditionis contubernio praestitit: meum certe amorem insigniter provocavit Quem familiarem habui, abire nolim: quem pater avocat, manere nolim. Vt maxime amem, id quod pater,
page 147, image: s147cupio, et abeunti affectus constantiam addico. Vos favete, quicumque hoc legistis, et tanti judicium meum facite, ut amorem exprimatis. Lovanii oo. ICC XI.
TESTIMONIVM VII.
VIRI In Ecclesiā et Republicā Magni, Litteris et Ingeniis Amici,
PRAEMIVM cui Pietas, Doctrina, Elegantia destinarunt, Testimonium hoc scribo, amico olim LIPSI, nunc meo. Belga est, ac primum Pietate conspicuus, quam a primis annis coluit, deinceps in coetu Augustinianorum, cui mancipatus est, auxit. Pietatem Doctrinā ornavit, et nomen inter suos adeptus est, et inter reliquos Belgas. Iuventutem ex Ordinis instituto docuit, multorum ingenia formavit, ad spem et frugem duxit. Doctrinam denique elegantiā expolivit, amoenitate miscuit velut pulcherrimo colore. Hunc talem amate, promovete, surgentem ad magna. Sed magnorum favore opus, auxilio quoque, ut fulcrum bona vota inveniant, et excrescant. Iterum igitur rogo: Amate, promovete. Ex ejusmodi surculis Arbores exspectandae, et Fructus deinde, qui in Rempublicam et Ecclesiam se spargant. Vos nunc in surculum Benevolentiae vestrae rorem, LIPSI quondam et nunc meā caussā. Scripsi Lovanii VII. Kal. Octob. oo. ICC. VII.
page 148, image: s148
TESTIMONIVM VIII.
VIRI. Docti, Probi, Clari, et qui sub nostro aut alio Sole caletis.
SINE fuco ac fallaciis Testimonium hoc conscribo, et ex Academiā Grudiorum, meaque Disciplinā pro deuntem vobis commendo GONSALVM FERDINANDVM A SILVA BRACARENSEM; imo ad suos cum studiorum fructu redeuntem. Cum fructu, quem uberem toto isto biennio collegit, feliciter Musis, feliciter Iurisprudentiae operatus. Probitatem, Modestiam, Doctrinam, velut Gratias coluit: et his facilem haud dubie apud suos amorem et favorem inveniet, apud exteros adeptus. Addetis beneficia, vos ō Magni, et maturam indolem porro promovebitis, dignam, cui benigno vultu Fortuna arrideat. ut arrideat, votum meum est: hoc quoque, ut, quod dixi, sine fuco ac fallaciis Testimonium istud censeatis. Sic valete, vestris quoque votis faventem habete Deum, si huic quem sisto faveritis; imo habete, utifaveatis. Lovanii, III. Eid. April. oo. ICC. IX.
TESTIMONIVM IX.
VIRI Apud Insubres mihi Clari et Magni.
SINE Testimonio meo proficisci hic non debuit. E meis est, quos publice doceo: et sic repente Discipulos feci, imo Sectatores, qui PVTEANI aliquam vobis imaginem reddant. Sed hunc ab ingenio
page 149, image: s149et eruditione laudo, adhuc adolescentem: reliqua aetas paullatim dabit, et vester, O clari et Magni, quo niti debet, favor. Quia domi vincere Fortunae umbram non potest, infaustum nunc mutat Larem; et in Italiam anhelat, ut extra nubem positus, melioribus astris spes suas committat. Mediocrem conditionem, honestam putabit. Paedagogum paratus est agere; ordiri a minimis, ut assurgat. Qui Liberos habetis, qui Litteras amatis, pandite limina: hic pro ingenio et eruditione diligens erit, et sic bonus. Vt breviter dicam, Belga est; et communi hac origine placebit: a me venit; improbus erit, nisi placeat. Lovanii, VI. Kal. Augusti. oo. ICC. VI.
TESTIMONIVM X.
VIRI Boni, Docti, Magni, et qui praeclari ingenii dotes aestimatis.
LVBENS et meā sponte egregium hunc vobis juvenem commendo; IACOBVM BORCHLONIVM, quem vultus ipse indicabit talem esse, qualem scribo; Bonum, Doctum, et Bonorum Doctorumque amore dignum. Verum testimonium in oculis relucet: et haec felicissima bonae indolis conditio est. Latere non potest. Modestiam, Probitatem, Elegantiam, imo et Doctrinam ipse prodit: ego scriptione tantum confirmo. Ergo optimam certissimamque istarum dotium imaginem dabit, qui possidet: adumbrabit tantum, qui describit. Sic facilius virtutem Natura ipsa, quam ars et stili omnis conatus repraesentat.
page 150, image: s150Quae externa igitur sunt, nec ostendi possunt, nisi dicantur, dico: Belgam esse, honestae familiae et educationis: ex Auditoribus meis esse et Amicis. Studiorum summam Medicinam habuit, et insignes in eā progressus fecit. ut pergat etiam, et perfectam peritiam hauriat, haec ei peregrinatio instituitur. Favete, bene facite. Bonorum magnorumque auxiliis recta ingenia firmanda sunt, ut adolescant. Lovanii XV. Kal. Sept. oo. ICC. VIII.
TESTIMONIVM XI.
VIRI Amici, et olim mihi Familiares.
IN Italiam abeuntes dirigere bono voto et affectu soleo, ut cum fructu mores virosque videant, illos in exemplum Virtutis Doctrinae et Humanitatis natos. Voto et affectui interpretes litterae jure accedunt; et commendare audeo, quos bonae Mentis amor ad peregrinandum impellit. Hic quem videtis, talis est, IOANNES LABIENVS, probis honestisque parentibus Namurci natus, in Litteris Artibusque melioribus, quibus gnavam dedit operam, enutritus; etiam Philosophiae et Iurisprudentiae in Academiā hīc nostrā Lovaniensi operatus; Modestiae et Probitatis alumnus. Vt breviter absolvam; Fautores et Amicos meretur; quos ut inveniat, haud difficile reor, si innotuerit: et innotescet, si hac tesserā meā sive testimonio usus, in conspectum et affatum virorum Amicorum et olim mihi familiarium venerit. Hocscio, ingenium se probabit. Ergo ut Fautores et Amici sitis rogo; et par a me officium in occasione exspectetis. Lovanii, IV. Kal. Februarii, oo. ICC. X.
page 151, image: s151
TESTIMONIVM XII.
VIRI, Qui bonis Ingeniis Artibusque favetis.
TESTIMONIVM hoc merito a me capit IOANNES TORRENTIVS: quippe a Doctore Auditor. Testimonium Industriae, Modestiae, et addo, Doctrinae. Pro nomine et sanguine Probus est, et bonorum favorem auxiliumque meretur. Facite qui potestis: ego ex parte beneficium agnoscam, quod in Auditorem meum conferetur. Lovanii XVIII. Kal. Octob. oo. ICC. VIII.
TESTIMONIVM XIII.
VIRI Magni et Amici, Noti Ignotique:
OMNES alloquor, et hunc vobis juvenem commendo, HORATIVM MEINSMAM FRISIVM, egregie natum, et institutum, bonisque artibus sedulo excultum, et Auditorem meum continuum. Desiderium ardorque discendi et videndi peregrinationem suasit: abeuntem nisi affectu et elogio prosequar, a consuetudine et simul naturā meā recedam. Quos doceo publice et erudio amare soleo; et ut videar, quantum ipsi merentur, promovere. Hic meretur, sive indolem et mores, sive industriam et eruditionem spectem. Neque aliud impetrare his omnibus conatur, quam ut placere possit, quibus Virtus, Doctrina, et Elegantia placent; ut Magnis amicus esse incipiat, Exteris notus. Favete Magni, favete Exteri: Vester hic erit, etsi ignotus: et Magnus quandoque, quem Amor Virtutis ad ardua concitat. Quicquid facietis, rependet
page 152, image: s152ipse, si Bonus erit: et erit, ita feliciter hoc iter suscipiat, fautores inveniat, et volentem pulcherrimis conatibus Fortunam. Voveo, et operam meam vicissim obstringo, siquis Ignotus, siquis Exterus ad me venturus. Bona et praestantia ingenia ubique promovenda sunt, et in quibus nobilioris naturae scintillae relucent. Lova nii, V. Kal. Novemb. oo. ICC. XI.
FINIS.
CAVTIVNCVLA.
NE Lectionis fortassis mora sit, pauca haec notare libuit. Pag. 21. lin. 10. scribe, divitis. 101. 7. natura. Ibid. 8. alterinis. 119. 19. fovere. Siquid fortassis minutius, non te impedire Lector poterit. Etiam in pulchrā facie naevus haeret.
CENSVRA.
HAS Clarissimi Viri ERYCI PVTEANI Epistolas, dictione et eruditione praestantes, praelo dignas esse censeo.
GVILIELMVS FABRICIVS Noviomagus, Apostolicus et Archiducalis librorum Censor.
Cum Privilegio Serenissimorum Belgicae PRINCIPVM.
Signat.