11/2009 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - spell check only partially performed - no orthographical standardization
image: as001
DAVIDIS PEIFERI CONSILIARII SAXONICI EPISTOLAE PVBLICO NOMINE SCRIPTAE STATVM ECCLESIAE ET REIPVBLICAE SVB AVGVSTO SAXONIAE ELECTORE EGREGIE ILLVSTRANTES PRIMVM NVNC EDITAE CVRA M. FR. GOTTHELFF. GOTTERI ALTENBVRGENSIS PRAEFATIONEM PRAEMISIT IOAN. FRANCISCVS BVDDEVS THEOL. D. ET P. P. IENAE SVMTIBVS ERNEST. CLAVD. BAILIAR. M D CC VIII.
image: as002
[gap: blank space]
image: as003
ILLVSTRISSIMO ET EXCELLENTISSIMO DOMINO DOMINO FRIDERICO BACHOVIO LIBERO BARONI AB ECHT, S. CAES. MAIESTATIS IN SENATV IMPERII AVLICO CONSILIARIO SPLENDISSIMO SERENIS. DVCIS SAXO GOTHANI SVMMO STATVS MODERATORI ET SANCTIORVM CONSILIORVM DIRECTORI SVPREMO
image: as004
ILLVSTRISSIME EXCELLENTISSIMEQVE DOMINE, DOMINE GRATIOSISSIME.
COnsiliorum permagnae sunt tum ad. depulsionem mali, tum in secundo vitae cursu tenendo, vtilitates. Demissio scilicet est animi in propriis difficultatibus
image: as005et haesitatio; prudentia et praesidium in amico. Consilium enim alterius non ea suadet, quae perturbati hominis animus, at multa maiora et moderatiora suadet: cum non vehementia aut velocitatibus, res magnae semper gerantur, sed consilio, atque sententia. Neque etiam hoc auctoritate inferius ducatur, nemo enim est tam prudens, tamque in negotiis versatus, qui non consilium expectet. Nec dubitat Deus immortalis, quamuis sapientissimus, voluntatis, quasi socios et participes adsumere eos, quos in sanctissimo Trinitatis veneramur collegio. Gloriosum potius, quam odiosum, consilia promere. Regis metuo rationes, ne consilia postulent? Omnino prudens consiliarii vox splendescit, nescio qua egregia luce in Principe; et perlustrari possunt Principum aulae. Nihil necesse est mihi, longinqua
image: as006repetere, sed ad domestica propero. Et ita multi sunt et fuerunt Germaniae beatissimi Principes, vt nullum felicitatis aut gloriae munus ipsis denegari possit: at id quidem saepe ministrorum consilio. Augustus Saxoniae quondam Elector mihi in oculis est, quem felicem Principem nominare, partemque huius felicitatis consiliariis, et inprimis Dav. Peifero tribuere nullus dubito. Quorsum autem haec? Vt appareat, si felicitatem nostro tempore aularum, si cumprimis Gothanae considerare velimus, magnam partem assignandam esse consiliariis, et hic quidem TIBI Illustrissime BACHOVI, qui effecisti, vt Serenissimo FRIDERICO subiecti ciues omni fortunarum genere floreant. De industria igitur feci, vt Excellentissimi olim consiliarii epistolas publici iuris faciens, TE summum et perfectissimum
image: as007nostrae aetatis Consiliarium eligerem, cuius statim Illustrissimum Nomen toti operi auctoritatem adiungeret. Quid enim TE, Domine gratiosissime, illustrius eligi ad hoc institutum potuisset, cuius admirahilis prudentia, incredibilisque bonitas omnium sermone celebratur? Non dico haec frustra: Scio enim in his duobus summam consiliarii consistere; scio aequitatem TVAM vndique laudibus cumulari. Cumque non mea sponte, sed certo quodam augurio, et felici, vt credo, omine hoc negotium susceperim: humillime precor, vt gratia TVA id tegere, velis. Accipe igitur Domine gratiosissime, quod antea TVVM erat, TV Aque gratia gratiam apud omnes huic labori concilia. Vale Illustrissime Domine, et in Serenissimi FRIDERICI gaudium, terrarum IPSI
image: as008subiectarum incrementum, meumque tandem fortissimum solamen atque praesidium diu age quam felicissime: et inprimis hoc circumacto anni tempore per novi anni decursum felicissimos dies facias. Hoc opto, hoc ardentissimis apud Deumprecibus efficere conabor, qui
DOMINI MEI GRATIOSISSIMI ILLVSTRISSIMVM NOMEN
Dab. Ienae IV. Non Ian. A. O. R. MDCCVIII.
demisse veneror
FRID. GOTTH. GOTTERVS.
image: as009
LECTORI BENEVOLO. S. D. IO. FRANCISCVS BVDDEVS.
CVm communi omnium consensu illorum institutum laudetur, qui clarorum virorum e tenebris in lucem proferunt epistolas, non tamen idem est, quod in iis placeat omnibus, quodue in illis, suas expleturi cupiditates, quaerant. Sunt, qui sermonis elegantiam et decus sectantur, alto contemnentes cuncta supercilio, si vel vnica,
image: as010quae teneras aures offendat, vocula, sermo commaculetur: sunt, qui mores, fata, vitia, virtutes, molimina, singularia, arcana, eruditorum, ex illorum cognouisse epistolis, iucundum putant, his magis intenti delictis, quam grauissimis alii consiliis, cum de summa reipublicae certatur, aut imperii salus deuocatur in discrimen: sunt denique, qui grauiora sectantes, ad reipublicae aut ecclesiae cuncta referunt vsum, vtriusque et statum, et fata illorum, per quos dispensanda ea fuerunt, mores, laudabiliterque aut perperam facta, liberiorique interdum exposita in epistolis stilo, ex iis cognoscere, operae demum pretium ducunt. Et ita hoc quoque exemplo comprobatur, varia esse hominum studia, varias propensiones, cupiditatesque mirifice inter se dissentientes. Quinam autem
image: as011ex his laudandi maxime aut vituperandi sint, si ex me quaeras, ita sentio, et ita animum induco meum, iustas singulos sui instituti nec reprobandas habere caussas, posse tamen et omnes hic a recto aberrare tramite, si quod, iudice Cornelio Tacito, tam difficile est, in sapientia modum non leruent.
Laudandi nameque magnopere sunt, qui sermonis puritati et nitori studentes, doctorum virorum eleganter scriptas epistolas in pretio habent. Namque eo minus hoc eis vitio vertendum, quo rarius inueniuntur, qui aut Ciceronem ex antiquis, aut Angelum Politianum, Manutium, Muretum et paucos alios eiusdem generis, inter recentiores, aequent. Neque omnes ad placidum ac planum, quod epistolis, praesertim ad familiares scriptis, proprium est, dicendi
image: as012genus exprimendum apti sunt, etsi ceteroquin viri saepius eloquentes, nec ignari latini sermonis. Paucioribus etiam haec contigit felicitas, vt stilum accommodare argumento queant, obstante interdum indole ipsa singulari eaque inexpugnabili, ne quas velint, sequi dicendi formas queant. Si quibusdam itaque haec contigit felicitas, vt apte concinneque, obseruato charactere cuique argumento proprio, mentis exprimere cogitata queant, idque vt faciant, omnem secum, cum ad scribendum accedunt, adferant industriam, illorum vt laudentur magniue aestimentur epistolae, par est, et aequitati conueniens. Errant tamen, qui omnem sapientiam aut eruditionem verbis circumscribunt, statimque fastidiunt, quod non lepide scriptum, non tam doctrina mentem replet, quam numero
image: as013et sono aures titillat. Plane ac si solum corpus hominem constituat, nec mens ad eundem requiratur, aut indignus hominis nomine sit, qui corpore est deformis, etsi idem mente pulcherrima praeditus. Licet enim gratior virtus sit, quam corporis quoque forma commendat, non minus tamen et haec virtus est, quae isto praesidio destituitur, vti contra, si vtraque coniungi nequeat, mens pulchra infinitum praestat, corpore formoso. Sic vero et sermonis decus et elegantia, si cum rerum cognitione coniungatur, tum demum praestans quid et eximium inde efllorescit, nec tamen sua defraudanda laude praestantium rerum cognitio, etsi ornamento hocce destituta, immo praeferenda sermonis elegantiae, si vtraque haberi nequeat.
Ita ergo cum aequa lance cuncta trutinare ratio iubeat, parum abest,
image: as014quin in alterum extremum procurrant illi, qui rerum tantum, non verborum, sermonisque rationem in epistolis eruditorum habent. Quanquam et hi, vti antea dictum, inter se non conueniant. Cum magnum sane in orbe strepitum concitent, qui litteris operantur, cumprimis qui eruditionis gloria prae reliquis eminent, eoque ipso multorum, qui se itidem litterati orbis ciues profitentur, in se conuertant oculos animosque; mirum non est, si multos cupido incedat, res illorum paulo intimius noscendi. Nec vituperandum hocce studium, modo iustis circumscribatur limitibus: hoc est, ad veritatis in rebus magni momenti cognitionem, cuncta referantur. Qui minutiis inhaerent, eximium quid se praestitisse opinantes, si de poculis, vestitu, calceamentis virorum celebrium aliquid
image: as015notatu dignum obseruauerint, seipsos traducunt misere, sapientioribusque ridendos propinant. Nec rectius sapiunt, qui ad mentem delectandam, suauique voluptate demulcendam, talia sectantur, non tam tempus, quam seipsos fallentes turpiter, perdendo tempus, quod longe rectius collocare poterant. Aeque graui, si non grauiori se obstringunt crimine, qui eruditorum epistolas scrutantur, vt vitiis forte et naeuis magnorum virorum detectis, habeant, quod culpent, rideant, perstringant, suorum saepius vitiorum in eo quaerentes excusationem, quod alii aut maiora, aut aeque magna commiserint. Et quis omnes humanae stultitiae recessus aut inuestigabit, aut producet in lucem, in pretio quoque eruditorum epistolis statuendo, multis modis se prodentis.
image: as016
Sapere demum prae reliquis sibi videntur, qui prudentiae et ciuili et ecclesiasticae consultum cupiunt, laudantes ideo ea tantum, quae in eruditorum epistolis illam instruunt. Nec falluntur hactenus, quod prudentiae primum, si cum rerum va riarum cognitione, aut sermonis elegantia comparetur, locum tribuunt. Prudentia si homini desit, idem est, ac si orbis sole destituatur. Parua gloria est, esse doctum, esse disertum, si prudentia non demat stultitiae maculam. Haec non priuatorum modo, sed ecclesiae, sed reipublicae, consulit commodis; quae si non subueniret mortalium rebus, et doctissimis, et disertissimis viris, aut esuriendum, aut pereundum esse. At prudentiae quoque opus est, iusta rebus omnibus statuere pretia. Non itaque contemnet vir vere prudens
image: as017etiam in eruditorum epistolis, quae aut ad ornandum sermonem, aut amplificandam litterati orbis historiam pertinent. Rebus omnibus suum detrahere pretium, vt nostrae saltem opes valeant, stultitiae signum est, tantum abest, vt viro prudenti conueniat. Obseruabit itaque prudentiae cultor, quae ecclesiae, quae reipublicae statum pandunt, faciem sistunt, bona malaue exhibent, vt haec sugiat, illa consectetur, cetera, quae nec sua vtilitate carent, suo quaeque loco, suoue ordine disponet.
Operae pretium esse ducerem, quae ciuilis pariter ac ecclesiastica prudentia ex eruditorum epistolis capere commoda queat, exponere latius, nisi iam ab aliis hoc demonstratum esset abunde. Et ipse quoque, ad ecclesiasticam quod attinet prudentiam, aliquod huius rei dedi specimen,
image: as018cum anno M D CC III. supplementum epistolarum B. MARTINI LVTHERI, coelestis doctrinae restauratoris felicissimi, seu partem earundem tertiam, in lucem proferrem publicam. Ex quibus, quod velut in transitu moneo, vt insignis redundare vtilitas ad omnes potuit, qui in iis fidem, fortitudinem, zelum veritatis euangelicae summum, animum intrepidum atque constantem in aduersis, candorem insuper atque pietatem, masculamque in rebus agendis prudentiam viri summi, conspicientes, exemplum sibi constituere volunt, ad quod suos componant mores, ita quod cuncta in deteriorem trahant partem, qui gloriae et famae viri beatissimi inuidentes, tum demum egregium se edidisse facinus putant, si nullam existimationi eius detrahendi occasionem praetermittant,
image: as019neutiquam miror. Iampridem enim in morem abiit, vt is caussam ecclesiae suae quam fortissime agere censeatur, qui quam atrocissimas in aduersarios coniicere contumelias didicit. Hoc suo comprobauit exemplo, auctor recensionis huius supplementi, quae extat in diario eruditorum Parisiensi anno M D CC IV. num. VI. [note: Iournal des scauans pour l' annec MDCCIV. num. VI.] Omnibus enim qui in Ephemeridibus hisce conficiendis elaborant, id tribuere nolim, cum viros clarissimos inter eos esse sciam, quibus haud dubio moderatiora placent. Scilicet, quia ioco aliquando Lutherus dixit, se Camerario rescripturum Turcice, quod is Graece ad se scripsisset, ne et ille, quaescripsisset, intelligeret, Graecae linguae rudis fuit. Tam lepide iste argumentatur. Stili
image: as020autem elegantiam, obseruationes criticas, arcana historica in epistolis Lutheri, quod frustra quaeruntur, id sane pretium earundem non imminuet, cum longe grauioribus emolumentis istud compensetur, quod non scriptum modo a me, sed comprobatum luculenter est, et ex ipsa epistolarum viri et theologi incomparabilis, lectione, comprobari satis potest. Imaginem hominis vere christiani et cordati, et theologi consummati, quod vt in reliquis Lutheri scriptis, ita et in epistolis cius, licet naeuorum, quae sanctissimis viris etiam adhaerent, non fuerit expers, conspicere liceat, iudicabit, qui animum praeiudicatarum opinionum vacuum, ad illorum lectionem attulerit. Hostes Lutheri, quod eam ibi deprehendere nequeant, prauis suis imputent affectibus, caliginem adfundentibus
image: as021intellectui. His nec illud placet, ne nihil non displiceat, quod munuscula per Spalatinum ab Electore petierit, aut impetrauerit. Grande crimen! Cumprimis in matrimonio Lutheri, cuius non semel in epistolis a me editis, mentio iniicitur, sibi inuenisse visi sunt, quod Luthero exprobrarent. Nimirum casti matrimonii encomium laudesque aegre ferunt, qui commixtiones impurissimas, omneque libidinum genus, in suis aut tolerant, aut adprobant. Itane crimen est, procreata sobole genus augere hominum! An potius execranda et nefanda quaeuis admittere, ne sacri ordinis rationes turbentur, aut ecclesiastici status imperium labefactetur? Habent, ni falor hic Romanenses, quod domi agant, si modo vitam moresque ipsorum Romanorum Pontificum considerare
image: as022velint. De reliquis enim dicere nihil attinet. Flagitia eorum, testantur historiae, loquuntur annales, nulla aetas tacebit. Fortem intrepidumque Lutheri laudaui animum: eumque vel ex epistolis eius elucescere, dixi. Non me huius instituti poenitet. Res ipsa hoc loquitur. Vtinam illos praecipitantiae suae, ne quid grauius dicam, poeniteret, quod Principum, eius caussam suscipientium, patrocinio fretum, intrepidum facile fortemque esse potuisse, scripserint. Quam enim istud patrocinium eum neutiquam tutum praestiterit, vel ex ipsis hisce epistolis, si alia rernm documenta deessent, abunde intelligeretur. At vitio vertitur, quod de infernalis genii insectationibus, vexationibusque, subinde conquestus fuerit. Mirum. Quasi non Christiani omnes, sanctissimique ecclesiae
image: as023doctores hunc sibi insidiantem inimicum agnouerint! Quasi non ipse Paulus apostolus eandem instituerit querelam! Ergone proscribendus ex orbe diabolus, et ridendi omnes, quotquot de eius vexationibus conqueruntur! Pronos ad hoc multos esse scio: idem vero, an per ecclesiae suae sacra, qui haec in Luthero culpant, facere possint, dubito. Et huius quidem rei memorem esse oportebat censurae huius auctorem. Ludicra et leuia sunt, quae porro obiiciuntur, et indigna, in quibus refellendis, diutius commoremur.
Vt redeam itaque ad id, vnde digressus sum, immo potius ad caput rei, caussamque scriptionis huius accedam, cum paucissimae sint epistolarum collectiones, in quibus quisque, quod sibi placeat deprehensurus sit, illas prae ceteris vtiles esse
image: as024censeo, quae etsi non omnium, plurimorum tamen, saltem sapientiorum, votis satisfaciant. Ex harum numero eam esse, quam vir clarissimus frid. gotthelf gottervs nunc in lucem profert, adserere nullus dubito. Quantus vir fuerit david peifervs, summis in aula Electorali Saxonica honoribus perfunctus, grauissimisque idem negotiis adhibitus, quantamque apud omnes et eruditionis et prudentiae obtinuerit opinionem, nemo, nisi rerum Saxonicarum plane rudis, ignorabit. De eruditione testatur Lipsia eius, seu originum Lipsiensium libri quatuor, cura viri doctissimi et de republica tum sacra, tum litteraria, optime meriti, adami rechenbergii, theologi Lipsiensis longe celeberrimi anno M D CC editi, quibus quae praemissa est Peiferi vita, fidem et reliquis
image: as025a nobis dictis faciet. Sub Augusto Electore Saxoniae Peiferum vixisse constat, cuius, vt idem auctor doctissimus, in vita Peiferi, refert, ea erat celebritas, et auctoritas, in Germania et apud exteras nationes, vt Principes certatim oratores suos ad ipsum mitterent: ante omnes Imperator, deinde Reges Hispaniae, Galliae, Nauarrae, Angliae, Poloniae; item Electores et Antistites, Moguntinus, Treuirensis, Coloniensis, Brandenburgicus, Bremensis, VVurzburgicus, VVormatiensis; tum duces Austriae, Bauariae, Hassiae, Brunsvvigii, Megaloburgi, Pomeraniae, VVûrtenbergiae, Lauenburgi, Ascaniae, Lignitiae; et Sabaudiae, Mantuae, Ferrariae, Parmae, Finalii, res etiam aliquot publicae insigniores, Veneta, Genuensis, Lubecensis, Aquensis, et Dantiscana, quibus de Principis
image: as026sui sententia Peiferus responsa tam scripto comprehensa, quam viua voce dederit, modo lingua Germanica, modo Latina, semel etiam atque iterum Italica, sicuti res et homines ferebant. Non rarius ad Principum litteras ei respondendum fuit, quae eodem auctore teste, adeo frequentes vndique aduolabant, vt nullus dies transiret, quo nihil harum perferretur. Et huius quidem rei aliquod documentum epistolae hae Peiferi exhibent. Quibus si vel solum Peiferi nomen auctoritatem non conciliaret, sua tamen vtilitate facile se commendaturae essent omnibus.
Stili si quis in epistolis requirar elegantiam atque nitorem, dicendi genus purum, graue, ciuilibusque negotiis accommodatum, in illis deprehendet. Minutias enim sectari,
image: as027vti Grammaticorum est, ita stilum rebus ipsis attemperare, seruata, quantum fieri potest, sermonis venustate, Politicorum, qui litterarum bonarum vsum ad vitam ciuilem transferre didicerunt. Nec inanes ab harum epistolarum lectione discedent, quibus res litteraria curae cordique est. Laetabuntur potius, atque in sinu gaudebunt, cum epistola nonagesima secunda legerint, quanti eo tempore in aula Saxonica factus ioannes stvrmivs, bonarum litterarum in academia Argentinensi doctor longe celeberrimus. Aeque enim ad magni momenti consilia aptum se credet quilibet, qui qualicunque sermonis Latininotitia, STVRMIO se comparanitum censuerit. Qui vero reipublicae et ecclesiae, qui eo tempore, praesertim in Saxonia fuic, statum, accuratius pernoscere cupiunt, ciuilis
image: as028pariter ac ecclesiasticae prudentiae praesidium inde hausturi, eos demum hasce accuratius perlustrasse litteras, non poenitebit. Pleraeque enim in hoc argumento occupantur, idque pluribus euincerem, statum ecclesiae et reipublicae ex iis tum in aliis regnis, et rebuspublicis, tum maxime in Saxonia egregie intelligi posse, nisi doctissimus harum epistolarum editor GOTTERVS, peculiari dissertatione id demonstrare, secum constituisset. Et huius quidem clarissimi iuuenis, cuius iam et alia extant egregia ingenii monumenta, tanto magis laudandum est studium, in re litteraria, et ciuili, pariter ac ecclesiastica promouenda, quanto maiorem industriam ad epistolas hasce in lucem accurate proferendas, attulit, nec sumptibus nec laboribus parcens. Ad orbis itaque litterati et ciuilis
image: as029commoda promouenda se natum, hoc ipso demonstrat, et sui ingenii edendo monumenta, et aliorum ab obliuione vindicando, vt patria, vt ecclesia inde intelligat, quid aliquando ab eo sibi polliceri debeat.
Ienae, pridie Kalend.
Ianuar. MD CC VII.
page 1, image: s001
DAV. PEIFERI EPISTOLAE.
I. AVGVSTVS HENRICO REGI GALLIARVM.
IN hac epistola Augustus se excusat, quod adflicto Regi et equitatu et milite suppetias aduenire non possit; idque tum, quod Scythae et Turcae impressiones minarentur, tum vero etiam, quia iam scriptis interdixisset parentibus, ne vllus eorum apud exteros Principes, qui milites scriberent, nomen profiteretur. Tandem promittit omne in reddenda Gallis pace auxilium.
REdditae sunt nobis, Serenissime Rex, Domine et cognate charissime, Stis R. Vae litterae, ex quibus post sparsos de pacificatione Gallica rumores, pro nostro in regnum illud studio,
page 2, image: s002perinuiti cognouimus, bellum illic denuo incrudescere. Et quamuis petitionem Serenitatis Vae libenter admitteremus: tamen grauissimae nos caussae vrgent, quo minus hoc tempore equitatu et milite ditiones nostras nudare possimus. Cum enim barbararum gentium vndique Germaniae nostrae imminentium infestissimis armis veluti obsessi teneamur; dum hinc Scythae natione immanissimi grassantur; illinc crudelissimus et totius Christianitatis perpetuus hostis, tyrannus Mahumeticus cruentas minas spiret: adeoque implacabili odio Christiani nominis ardens, totis viribus arma aduersus vicinas nobis prouincias expediat: profecto magnitudo periculi nobis proximi etiam atque etiam postulat, vt in omnem euentum instructi, et parati simus, quo vicinis nostris laborantibus subsidio esse, Deique O. Max. auspiciis truculentissimos et ferocissimos hostes a focis et aris arcere possimus. Quamobrem etiam interdictis promulgatis mandauimus, ne quisquam subditorum nostrorum extra prouinciam, quocunque locorum, in militiam iret. Et nobis persuademus, Ser. V. Rm pro insigni prudentia
page 3, image: s003sua iustissimam hanc excusationem nostram, quod Germania et communi patria in summo discrimine constituta, his difficillimis temporibus equitatum, et militem in ditionibus nostris retinere cupiamus; non modo amanter accepturam, sed etiam probaturam esse consilium hoc nostrum, non solum ditionibus his, sed, toti Christiano orbi necessarium, et salutare. Quod si ad pacem optimis rationibus in regno Galliae constituendam aliquid facere possemus, nullum equidem, et Christianae et Gallicae tranquillitatis cupidissimi, boni Principis officium praetermitteremus. Vt qui intelligamus, quantum praesidium aduersus barbarorum saeuissimos conatus toti Christianitati accedat, si tam animis, quam armis pari studio coniuncti Germani et Galli Christiani nominis protectionem, et defensionem suscipiant. Bene valeat Sas R. Va. Dresdae Pridie Calend. Decemb. Ao. MDLXXV.
II. REGI GALLIAE HENRICO.
Gratulatur Aug. Regi pacem et tranquillatas Gallorum res: atque hortatur, ne illas turbari patiatur, sed vires potius suas in Turcam conuertat.
page 4, image: s004
QVemadmodum libenter ex S. R. Vae litteris intelleximus, illam amicitiae eius, quam Germania nostra, et nos cum Sis R. V. antecessoribus multis retro annis semper coluimus, studiosissimam esse: ita gratissimum nobis fuit, quod cognouerimus, florentissimo Galliarum regno, post tot rerum difficultates, quibus non paucis adflictum fuit, tandem Dei Opt. Max. benignitate pacem esse restitutam. Itaque hanc felicitatem Sti Vae R. atque huius subditis sincere et ex animo gratulamur, ac optamus, vt tranquillitas haec perpetua et constans sit. Ac pro nostro erga Serenitatem Vam Rm studio, et totum florentissimum Gall. regnum beneuolentia singulari Sem Vam Rm sincere etiam atque etiam hortamur, vt pacem hanc contra hominum inquietorum conatus serio tueatur, ac conseruet: suaque deinceps consilia, cum Christiani nominis Principibus ad reprimendam infensissimi et perpetui Christiani nominis hostis insolentiam, in commune conferat. Erit id Sti R. V. ad omnem posteritatem gloriosum, ac toti regno Galliarum fructuosum, imprimis vero Christianissimi Regionomine
page 5, image: s005dignissimum; nobis autem ita gratum, vt inter nos perpetuam constare amicitiam cupiamus. B. V. Stas Va R. Dippoldisvvaldae X. Calend. Sept. Ao. LXXVI.
III. EIDEM.
G. Lorserus profectionem in Galliam parabat, repetiturus pecuniam, quae illi exhausto aerario solui statim non poterat. Vt itaque haec eo facilius adnumeraretur, Augustus Ser. per litteras ad Regem datas, et iustitiam cansae, et Loeseri merita commendat.
SVperioribus annis, cum tota Gallia in armis esset, et equitatus e Germania euocaretur: cliens noster Georgius Loeserus aliquot equites eo suis impensis adduxit, quibuscum sub Reinhardo Cracouio militauit, suaque stipendia, vt virum fortem, et strenuum equitem decet, eo vsque impleuit, donec controuersiis Dei Opt. Max. benignitate compositis, pax iterum in Gallia constitueretur. Quia vero tum aerarium ad solutionem stipendiorum vno eodemque tempore non sufficeret, et certis conditionibus equites Germani dimitterentur: publica interposita fide, et tabulis ad hanc rem a
page 6, image: s006Rege cognitis, ita cautum fuit, vt, quod ipsis ex pacto deberetur, id a belli ducibus Stis Vae Rae subditis in aerarium regium inferretur, eaque pecunia die constituta equitibus Germanis satisfieret. Ex quorum numero etiam hic Georgius Loeserus est, qui cum hoc tempore in Galliam iturus, et stipendia sibi iamdudum debita exacturus esset, a nobis submisso studio contendit, vt quam diligentissime pro ipso ad Stm Rm Vm scriberemus. Quod equidem nos homini nobili, et clienti nostro negare noluimus: quod animaduertissemus, ipsi persuasum esse, litteras nostras, de se accurate scriptas maximum apud Stm Vm Rm pondus habituras esse. Itaque a S. V. R. maxime, amanter et diligenter petimus, vt clientem hunc nostrum Georgium Loeserum liberalissime amplectatur, et auctoritate atque potestate sua regia perficiat, vt is quam commodissime, et absque mora longiori ad nummos sibi debitos perueniat. Erit profecto id, vt, Sti. V. R. quoties aliquis eorum vsus erit, liberalissimis et paratissimis animis praesto futuri sint. Nobis vero hoc amplius Stas R. Va gratissimum
page 7, image: s007fecerit, quod, cum omnes iuuare clientes nostros consueuerimus, tum vero praecipue Loesero huic propter multa in nos eius officia, ita benigne cupiamus, vt non minus de negotio ipsius laborandum nobis esse existimemus, quam, si nostrum esset. Quamobrem, quantum Stas R. V. nostra caussa faceret, tantum Loesero in re expedita, et liquida, vt non grauate commodet, iterum atque iterum tanto studio et cura rogamus, vt maiore non possimus. Bene valeat S. V. R. Datae ex arce nostra Anneburgensi III Id. Ianu. Ao. LXXIX.
IV. HENRICO REGI GALLIARVM.
Haec epistola eiusdem est argumenti cum praecedente. Nam Augustus H. Bunauium commendat.
NVlli est dubium, Seren. R. Vam inclytum Galliarum regnum summa cum dignitate et gloria sua velle administrare. Id cum et nos ita esse, et Stm R. Vam praeclarum hoc institutum suum facile tenere posse, putemus; si viris fortibus et strenuis, qui pro salute et incolumitate Gallica aliquando arma tulerunt, suus seruetur honos, et promissis stipendiis ex fide publica satisfiat: facere
page 8, image: s008profecto non potuimus, quo minus clientem nostrum, eundemque intra structores nostros praecipuum, Henricum Bunauium, omni nostra ope et consilio iuuaremus, quo is ad pecuniam ex stipendiis Gallicis reliquam perueniret quam expeditissime. Itaque et cum legato Stis Vae Rae Caspare Schombergio diligenter hic egimus, vt is caussam hanc reciperet, et quantum gratia atque meritis suis apud Stm Vam Ram valeret, tantum niteretur et laboraret, vt Henricus Bunauius, cuius in re militari studium et opera erga inclytum Galliarum regnum eximia fuit, stipendia iam diu sibi debita consequeretur. Hoc etsi diligenter se facturum et ipse Schombergius recepit, et nos ita planefacturum esse, non dubitamus: tamen vt Stas V. R. intelligat, quam gratum nobis factura sit, si imperet tribunis suis aerariis, vt Bunauio plene et absque mora satisfaciant: has etiam litteras, quasi interpretes, et testes animi, et cupiditatis nostrae ad Stem Vam mittere libuit. Neque vero difficile nobis foret, multas iustas et graues caussas adducere, quibus euinceremus, omnino ad tuendum, et conseruandum
page 9, image: s009decus atque existimationem Stis R. Vae pertinere, vt id fiat, quod in hac parte maxime cupimus, et optamus: sed cum de sermonibus legati sui coram rectius cognoscere possit omnia; haud equidem Stem Vestram R. verbosis litteris fatigare voluimus. Illud tandem hoc loco monere placet, quod tam ad laudem et ornamentum Potentissimi Regis, quam ad salutem et stabilitatem inclyti Galliarum regni pertinere arbitramur: siquidem auctoritate et mandato suo regio solutio debiti Bunauio probe et recte expedita fuerit: hac re scilicet Stem R. V. id consecuturam esse, vt non modo virum optimum, et strenuum equitem sibi perpetuo adiungat; sed, quod amplissimum esse iudicamus, fortissimorum etiam in Germania militum animos ad regni Gallici beneuolentiam ita traducat, vt nullius Regis et Monarchae libentius imposterum castra sequi voluerint, quam eius, cuius in bello virtutem, et in pace pactorum stipendiorum fidem hoc quasi experimento liquido perspexerint. Bene valeat Ser. V. R. Datae ex arce nostra Anneburgensi. III Nonas Iulii Ao. LXXX.
page 10, image: s010
V. AVGVSTVS REGI GALLIARVM.
Gratias hic agit Augustus Regi Gall. pro gemma transmissa et hoc vinculum amoris esse vult. Promittit deinde omnia officia in illo negotio, quod per legatum proposuerat.
CVm antehac singularem erga nos Serenitatis Reg. Vest. beneuolentiam multis rerum argumentis cognouimus: tum vero, quanti nos faceret, iam iterum ex dono gemmae praestantissimae liberalissime nobis repraesentato facile perspeximus. Quamquam autem abstinentiae et moderationis nostrae erat, vt hoc nomine apud Serenit. Vest. R. excusatione aliqua vteremur: tamen cum intelligeremus, Ser. R. Vm hoc quasi adamantino vinculo utriusque nostrum animos obstringi et conglutinari arctissime velle: considerandum nobis etiam atque etiam fuit, si pignus amicitiae regiae ad nos ab optima voluntate vltro profectum remitteretur, ne forte iudicium Serenit. Rae Vestrae, quod de nobis honorifice facit, improbare videremur. Quamobrem pro munificentia hac Reg. St. Vae. gratias officiose agimus, eidemque perpetuam collatae
page 11, image: s011in nos liberalitatis memoriam, et omnia prolixe pollicemur, quae in potestate nostra sunt, et tam ad honorem et dignitatem Stis Reg. Vest. quam ad salutem atque commodum reip. Christi pertinent. In quibus cum et negotium illud contineatur, de quo Stas Reg. Vestra anno praeterito per legatum suum nobiscum egit: dubium nobis non est, quin is et studia erga Serenitatem Reg. Vest. nostra eidem declarauerit, et pariter caussas, quas ipsi tum veras et graues ostendimus, exposuerit: quamobrem omnium Imperii ordinum, a quibus nos seiungere non possumus, consensum communem huc accedere cupiamus. Atque hoc est consilium nostrum, quo neque rectius, neque pro optimo reip. Christi statu melius capere aut dare etiamnum vllum possumus, siquidem id Stas R. V. sibi sequendum et fundamenta rei perficiendae apud Domin. Imperatorem iacienda esse statuerit. Nos sane hac in parte nullam curam aut laborem praetermittemus, quo omnes intelligant ac sentiant, et reip. Christ. amantissimos, et Sti R. V. studiosissimos nos esse: quam valetudine prospera frui, et
page 12, image: s012nos, vti instituit, amare perpetuo optamus. Dresdae IX Cal. Martii Ao. LXXXIII.
VI AVGVSTVS. DOMINO HENRICO REGI GALLIARVM.
Cum de saelute Germaniae Henricus sollicitus fuerit; Augustus vicissim animum ostendit, quo in Gaelliae salutem feratur: et consiliis optimis cauet, ne Rex se a studio pacis dimoueri patiatur, neque homines, vt ego credo, Guisianos, qui perniciosissima quaeque molirentur, audiat: sed reformatae potius religioni addictos amet, et contra Pontificiorum impios conatus defendat. Hinc singularibus verbis, et diuino prorsus motu Papae fraudes nudat, et execratur.
EX iis litteris, quibus Stas R. V. nos ad suscipiendam caussam pacis publicae nuper amantissime hortata fuit, facile perspeximus, quam vehementer de incolumitate Imperii Germanici sollicita esset. Vnde tanto referendae gratiae studio incensi fuimus, vt pari sollicitudine pro dignitate et commodis Stis V. R. adficiamur. Quare cum hoc tempore ad nos deferretur: esse quosdam maleferiatos homines, qui Ser. R. Vae tranquillitatem regni
page 13, image: s013sui inuideant, et hoc agant, vt Gallia pacificis quondam studiis florentissima, in quiete sua, in qua respirasse non nihil videtur, turbata bellorum ciuilium turbis iterum inuoluatur: faciendum nobis pro nostra erga Sem R. V. obseruantia putauimus, vt hac de re ad eandem scriberemus: non, quod nobis vllum esset dubium, quin Stas V. R. praeclara illa et salutaria sua edicta, quibus pax Galliae restituta nuper fuit, firma et inuiolata esse velit: sed quod metueremus, ne inquieti isti homines, qui nihil aliud cupiunt, quam, vt cum pernicie et interitu potentissimae nationis Gallicae Pontificia tyrannis restauretur, Sem V. R. etiam inuitam intestinorum bellorum calamitatibus implicent, eoque tandem redigant, vt ad imperium et nutum Romani prarsulis ea facere, et statuere cogatur, quibus et salus animarum, et omnes subditorum fortunae euertantur. Pro nostro igitur perpetuo erga Sem V. R. et inclytum Galliarum regnum amore et studio Stem V. R. etiam atque etiam serio et fideliter monemus, rogamus, et obtestamur, ne aures regia feditiosis perditissimorum hominum vocibus
page 14, image: s014pateant: neue incitari se ab his patitaur contra suos fideles et pietatis verae amantes ciues, qui omnia hactenus passi sunt, vt et Deo O. M. honorem suum, et S. R. V obedientiam, et subiectionem debitam praestarent. Quos pestes istae hominum Pontificiae ob hanc solum caussam oderunt, et funditus extirpatos volunt, vt exhaustis et proculcatis regni Gallici viribus, Serenitas V. R. cum summa sua tam rerum, quam existimationis, et, quod caput est, animae etiam iactura irrecuperabili Pontificis Romani tyrannidi, et libidini exponatur. Qui Pontifex cum hactenus Reges et Principes orbis Christiani praestigiis et superstitione circumuentos sub pedibus suis presserit, adeoque omnes omnium prouincias compilauerit: aegerrime fert, potentiam suam ac effrenem omnia pro arbitrio in re ecclesiastica et publica statuendi licentiam attenuari, et minui. Huius igitur iugo tyrannico, vt et se, et regnum suum eximat, seque in libertatem suam ex turpissima seruitute magno et excelso animo vindicet; eosque, qui diuersum suadent, non aliter, atque manifesto deprehensos hostes dignitatis
page 15, image: s015Serenitatis R. V. et reip. Gallicae praesentissimas pestes auersetur, et abigat: Ita nos fideliter Stem V. R. hortamur, et rogamus, vt suadere melius nil possimus, si nostra et patriae nostrae dignitas summa et salus ageretur. Id si fecerit Ser. Reg. Vra, et sibi et regno suo rectissime consulet, adeoque ipsi Deo praepotenti gratissimum faciet: et non tantum in hac vita rebus abundabit omnibus; sed hinc etiam aliquando discedens, sempiterna beatitudine fruetur, et nominis sui gloriam, celebritatem et immortalem famam, toti posteritati commendabit. Quae nos omnia Ser. Reg. Vestrae ad salutem tam animi, quam corporis, et regni sui incrementum perpetuum feliciter euenire, sincere optamus. Datae Augustae Misnensium III Non. Febr. Ao. LXXXIV.
VII. CHRISTIANVS AD DOMINVM HENRICVM REGEM NAVAR.
Hae litterae deliciarum amorisque plenae sunt. Namque Christianus de Regis Nauarr. laetatur beneuolentia, et illum vt fratrem sui cupidissimum amplectitur; et officia tantum non omnia ipsi liberaliter spondet.
page 16, image: s016
SErenitatis Reg. V. legatus dignissimus Dominus Iacobus Segurius, Partilianus, vt nobis litteras reddidit a S. R. V. plenas beneuolentiae, et officii: mirifico sermone subsecutus est humanitatem litterarum. Iucundissima nobis illa ratio fuit, ex qua facile perspeximus, quanti nos Stas R. V. faciat. Itaque nobis ipsi amicitiam eius regiam gratulati sumus, quam, vt is, quem Principem virtute, pietate, et dignitate praestantem officiose obseruamus, et colimus: ac pariter vt fratrem nostri cupidissimum amplectimur, et exosculamur: cui porro etiam pro egregio hoc erga nos animo gratias immortales agimus: et, vt beneuolentiam, quam litteris et sermone legati sui nobis declarauit, perpetuo conseruet, et tueatur, etiam atque etiam rogamus: certoque statuat, nihil sibi a quoquam tam esse promptum et paratum, quam curam, operam studium et obseruantiam hostram, quae omnibus, quibus maxime possunius, rebus ita Sti R. V. declarare cupimus vt diligentia nostra vincat expectationem Stis R. V. Cui vitae longaeuae diuturnitatem cum valetudinis integritate
page 17, image: s017et rerum omnium successu felicissimo coniunctam precamur ex animo. Dresdae Non. Februarii Ao. LXXXVI.
VIII. IDEM AD EVNDEM.
Dolet hic Christianus legationis euentum non fuisse talem, qualem optauerat, et necessitas requisiuerat. Erigit tamen Regem et felicem belli progressum ipsi adprecatur. De promissis autem auxiliis nihil vtique recordatur, sed in consilio cum Io. Casimiro constans est; vltimo loco optat, vt in pace constituenda iustus sit.
QVo loco Serenit. R. V. hoc tempore res sint, cum ex eiusdem litteris XV. die Nouembris datis; tum vero ex scripto nobis a D. Iacobo Segurio huc transmisso cognouimus. Quemadmodum autem pro legationis nuper in Galliam missae officio gratiarum actionem nullam desideramus; ac potius dolemus, quod illa, vti cupiebamus, ex sententia non successerit, ac pro nostra erga Ser. R. V. voluntate hactenus valde adficimur: ita ex animi eius magnitudine, et in primis coelestis praesidii fiducia magnam voluptatem capimus, nihilque plane ambigimus,
page 18, image: s018quin idem ille iustissimus armorum arbiter Deus, qui hostium iratorum conatus, quatuor instructissimis exercitibus dissipatis nuper debilitauit et fregit, porro etiam Ser. R. V. ita pie et fortiter animatam ab inimicorum violentis consiliis mirabiliter sit liberaturus. Quod vero S. R. V. de promissis sibi iamdudum auxiliis scribit, id, cuiusmodi sit, non satis adsequimur: neque tale quid a nobis factum esse recordamur. Et meminit adhuc absque dubio D. Iac. Segurius, non modo, quid binis ipsi litteris anno praeterito responderimus, sed et quid haud ita dudum Luneburgi cum ipso sit actum. Quia vero post illum congressum Illustrissimo Principi, D. Io. Casimiro Rheni Palatino, consanguineo et adfini charissimo nostro de rerum summa cogitationes nostras litteris missis aperuimus: in illa sententia grauissimis de caussis etiam nunc adquiescimus, et, quod ad salutem totius Galliae optimum esse iudicamus, fraterne, fideliter, etiam atque etiam monemus. Siquidem ex litteris Ser. R. V. compositionis spem desideratissimam concepimus, vt omni studio in eam rationem incumbat,
page 19, image: s019quo pax nihil habitura sit impietatis et insidiarum; sed ecclesiae Christi salutaris, et S. R. V. honorifica concilietur: possitque saluae et incolumi, quoad eius fieri potest, patriae, pietatis, et quietis restitutelae gloria florere, fortunisque abundare omnibus S. R. V. quam protectioni atque tutelae diuinae votis commendamus omnibus. Dresdae IV Non. Febr. Ao. LXXXVII.
IX. AD REGEM FRANCIAE HENRICVM IV.
Princeps huius epistolae thesis est: Rex Galliae reddat illam pecuniam, quam Io. Wilhelmus Dax Sax. in regni commoda impenderat, quamque Christianus mutuam Regi dederat. Ne tamen hoc ingratum esset, Peiferus singulari eloquentia eligit, et aptat argumenta.
Serenissime et Christianissime Rex,
SErenitati V. amicitiae et familiaritatis nostrae officia semper sunt parata. In quo statu, et quidem satis difficili S. Romanum Imperium et dulcissima patria Germania, nec non, (vt multi prudentes Reges et Principes iamdudum iudicarunt)
page 20, image: s020vniuersa Christum profitentia, et sua adhuc libertate pollentia regna propter violentas inuasiones Sultani Turcici in Hungaria, finitimisque oris constitutae sint; S. V. tanquam Christianissimo Regi satis liquet. Nec ambigimus, S. V. pro sua insigni prudentia et rerum vsu, sibi vicinae et amicae illi patriae nostrae ex animo condolere. Dum enim ex nostro nos modulo et pede metimur, solicitudines illas recolligimus, quibus multis retro abhinc annis Principes Germaniae, atque inter ipsos Illustrissimus parens noster Io. Guilielmus Dux Sax. felicis recordationis, pro incolumitate et salute regni Francici tum satis perturbati suas excubias egerunt. Atque in primis boni illius animi et amoris reminiscimur, quibus decimo abhinc anno Illustriss. quondam ille Christianus Elector Sax. vna nobiscum et aliis Principibus Germaniae S. V. praesto fuere, nec studiis nec sumptibus parcendo, quo S. V. Regiae dignitas tum non extra discrimen constituta in suum decus; et totum regnum Franciae alias florentissimum, tum vero intestinis dissidiis satis laborans in nitorem pristinum vindicaretur. Ea omnia,
page 21, image: s021vti a nobis, et felicis memoriae Electore Christiano, nec non aliis Principibus optimo animo erga S. V. profecta sunt: ita etiam S. V. grata fuisse, quam plurimis indiciis constat: finem vero eundem, in quem collinearunt actiones, nimirum Franciae tranquillitatum, consilia ista consecuta esse, cum S. V. tanquam vicino Rege merito gaudemus. Atque idcirco S. V, totique regno Franciae diuturnam pacem, et omnia prospera a Deo propitio optamus, ab optimo illo maximo precati, vt nostrae dulcissimae patriae aliquando benigne quoque largiatur, vt ab hoste illo satis potenti tuta in sua pristina libertate et veteri vigore permaneat, et omnibus intestinis simultatibus vacua sit: idque S. V. pro suo erga Germaniam vicinam amore nihil minus in votis esse certo nobis persuasum habemus. Verum enim vero tam arduam illam rem contra tantum et quidem communem hostem se tuendi, non modo votis, sed etiam viribus agendum esse, S. V. satis notum est. Idcirco per integrum nouennium, cum tutela Electoria, tum etiam nostro loco nullis curis, et pro parte nostra impensis
page 22, image: s022pepercimus, quo vicinae et labascenti Hungariae, pro a maioribus modo et praedecessoribus nostris vsitato, et necessitate postulante S. Caes. M. cum aliis Principibus Imp. suppetias et armis et pecuniis ferremus: vt patria nostra ab istis hostium incursionibus, et magna illa Hungarica calamitate immunis esse possit. Quantum impendii ad haec et alia requisitum fuerit, S. V. R. ex diuturna et graui sui ipsius militia facile perpendet. Sed cum a virtute etiam in ipso periculo quid remittere, neque pium, neque virile sit, quin potius vndiquaque pro tuenda patria conquirere necessarium et laudabile ducamus: S. V. R. latere nolumus, cum ex rationibus fisci Illustrissimorum pupillorum agnatorumque nostrorum; tum etiam aerarii nostri, fratrisque Ioannis Ducis Sax. propriis diariis liquido constare, patrem nostrum supra dictum Io. Guil. felicis memoriae quinquaginta tria millia florenorum Rhenanorum in vsum regni Francici impendisse, vti S. V. Christianiss. Regum antecessorum litterae obligatoriae testantur: atque insuper Electorem Christianum, et nos coniunctim ipsam S. V.
page 23, image: s023R. ad sua desideria anno abhinc XI sexaginta millibus Rhenanis mutuo datis adiuuisse: sane dubii nihil nobis relictum est, S. V. R. pro suo Regali splendore; et erga nostram domum Sax. amore et animi coniunctione etiam absque interpellatione nostra benigne curaturam esse, vt ambae illae summae, cum eo, quod interest, bona cum gratia nobis et pupillis nostris exsoluantur. Verum enim vero patriae nostrae necessitas, temporis iniuria, et res pupillorum nostrorum, nostraeque flagitare videntur, quo ad vsus non differendos pecuniarum istarum exsolutio a S. V. R. nobis in promptu sit. Quo circa nobili, et nobis dilecto viro Erasmo Brand in Hordorf dedimus in mandatis, vt S. V. R. hasce litteras offerendo, debito modo a S. V. R., vel eiusdem ad hoc constitutis consiliariis, aut thesauri praefectis petat, circiter festum Petri et Pauli a S. V. thesaurariis cum pupillis nostris, tum etiam nobis et fratri Lipsiae vt satisfiat. Id futurum esse, certo persuasum habemus, cum de S. V. beneuolentia, regioque et liberali animo nobis satis constet. Sane benigna illa S. V. voluntas vetat, hisce nostris
page 24, image: s024desideriis, quae aequitate et litteris Regiis nituntur, quicquam addere: quin immo indubitatum nobis fit, S. V. R. nostras hasce litteras optimam in partem accepturam, iisque annuituram esse. Si qua in parte S. V. R. officia amicitiae et coniunctionis nostrae poterunt constare: ad id erimus propensi. Dab. Torg. Prid. Cal. April. MDCI.
Fridericus Guilielmus Dux Saxoniae.
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM.
X. Responsum Ser. ANGLIAE REGINAE Legato, Richardo Aleno datum nomine Electoris.
Hae litterae in se continent controuersiam quandam ciuium nonnullorum Londinensium, quae per Augustum componenda erat.
ILlustrissimus Princeps Dom. Augustus, Dux. etc. non tantum ex Ser. Angliae, Hiberniae etc. litteris, sed ex aliis quoque chartis, quas Dom. legatus Richard. Alenus ad postulationem Celsitud. suae exhibuit, amanter et benigne cognouit caussam legationis, et quae summa esset
page 25, image: s025petitionis Ser. Angliae Reginae. Et sane Ill. Cels. sua recordatur iam inde ab initio, cum primum Iacobi Hanei, Guilhelmi Merick, Thomae Nilfort, Arturii Dauberii et Guil. Turson, ciuium Londinensium querela contra Henricum Gleisenthalium et Wolffgangum Costitium ad Cels. suam perferretur; se pro aequitate et iustitia sua nihil praetermisisse eorum, quae ad boni Principis officium pertinerent. Nam et consiliariis suis, quibus iustitiae procuratio commissa est, in mandatis dedit, vt inter litigatores transigerent: darentque operam, vt controuersia haec, quam posset fieri commodissime, componeretur: postea vero, cum esset dies litigatoribus dictus, et inter ipsos actum diligentissime, et neutra pars cedere vellet, adeoque rei constituti exceptionis eiusmodi obliquae disceptationem et declarationem accuratiorem desiderarent, sic, vt omnino necesse esset, rem totam cognitioni ordinariae relinqui: Illust. Cels. sua iudicium sic reddi et constitui praecepit, vt quantum in ipso quidem iudice esset, lis haec quam certissime terminaretur. Atque haec ita esse, testantur non
page 26, image: s026tantum processus iuris, et actorum in iudicio consignatio, quae in promptu et ad manum est: sed et auctoritas Cels. suae, quam et saepe antea, et tunc quoque interposuit, cum rei constituti ex sententia lata probationem exceptionum suarum susciperent, et articulos probatorios exhiberent. Siquidem ne hac occasione res protraheretur longius, Ill. Cels. sua voluit, vt ante omnia cognosceretur, an articuli a reis oblati releuantes essent, nec ne. Atque haec omnia Ill. Cels. sua ita egit, et promouit, quemadmodum cuperet subditorum suorum controuersias in aliena iurisdictione tractari, expediri. Sed vtut haec se habeant, cum et litis euentus sit incertus, et sub immodici etiam temporis mora magnum litigantium versetur incommodum: existimat Ill. Cels. sua Dom. legatum rectissime facturum, si denuo inter litigatores transigi patiatur: et, si hoc ipsi quoque videbitur, laborabit Ill. Cels. sua, vt quam primum, et ad summum intra dies quatuordecim Wolfg. Costitius, et Henrici Gleisenthalii iam, vita functi haeredes, eorumque curatores se sistant, vt in dicasterio Ill. Ces. suae negotium
page 27, image: s027hoc tantum, et, si quid praeterea esse putatur, quod huic cohaereat, diligenti opera et studio consiliariorum ex aequo et bono componatur: et quoad eius fieri potest, conditionibus optimis omnino, et penitus transigatur. Sig. Dresdae III Id. Oct. A. M D LXXIV.
XI REGINAE ANGLIAE ELISABETHAE.
Haec epistola idem tractat argumentum.
REddidit nobis Ser. Regina, cognata amantissima, litteras Ser. Regiae Vestrae Dom. R. Alenus: quas et libenter legimus, et ipsum Alenum benigne audiuimus. Vt autem intelligeret S. V. postulationem suam apud nos valuisse: Henr. Gleisenthalii haeredibus, Wolfgango Costitio, et Khiliano Rureuino diem diximus, nostrisque consiliariis mandauimus, vt de controuersia inter ciues Londinenses et aduersarios aequissimis conditionibus transigerent. Quod ita factum esse, cum S. R. V. ex ipso Aleno cognoscere possit, non equidem existimamus longiorem hac de re litterarum nostrarum sermonem S. V. R. obtrudendum esse. Hoc vnum amanter rogamus, vt S. V. R.
page 28, image: s028de beneuolentia sua pristina erga nos nihil imminui patiatur, sibique vicissim de nobis polliceatur omnia, quae ab aequissimo, et Britannici nominis amantissimo Principe ac cognato optimo expectari par est. S. V. R. rectissime valere cupimus. Anneburgi VIII. Id. Nou. A. M D LXXIV.
XII EIDEM.
Arnoldus Bernhardus Londini tunc degens nomina fecerat apud Sebast. Conradum; et tamen differebat solutionem pecuniae: proinde Augustus hoc negotium ad Reginam defert.
EX libello supplice Ser. Regina, cognata charissima intelligere poterit: subditum nostrum Sebastianum Conradum ob cautionem, quam pro Arnoldo Bernhardo Londini iam commorante, cum hypotheca bonorum suorum exposuit, quingentos Ioachimicos et quadrantem exoluisse, quod ipsi Arnoldus Bernhardus reponere hactenus noluerit. Itaque submisse petit, vt negotium hoc ad S. V. referre velimus. Nos autem etsi minime dubitamus, S. V. R. pro aequitate et iustitia sua mandaturam esse magistratui
page 29, image: s029Londinensi, vt Ar. Bernhardo satisfactionem eius, quod debet, imperet: tamen cum subditus noster propter hanc caussam intercessionem litterarum nostrarum desideret: petioni eius deesse noluimus. Quamobrem etiam atque etiam rogamus, vt S. V. nullam iniustam moram in exactione iusti debiti subdito nostro obiici patiatur: suamque auctoritatem sic interponat, vt et Arnoldus Bernhardus fidem suam liberet, et Sebastiano Conrado, quod debet, exoluat. Erit id nobis gratum, et nos studia nostra in grauioribus etiam rebus probabimus S. V. R, quam cupimus valere feliciter. Anneb. VIII Id. Nou. M D LXXIV.
XIII REGINAE ANGLIAE.
Guilielmus Marlarus, Popponis, ciuis cujusdam Gothani filiae fidem matrimonii sancte dederat: iam vero mutato consilio in Britanniam se receperat, et vinculum hoc rumpere cogitabat. Ne igitur hoc fieret, Peiferus nomine Augusti laudatis et expositis diserte matrimonii legibus Elisabetham rogat, vt hunc ad eam ducendam adigat.
page 30, image: s030
GVilielmus Marlarus, qui hoc tempore Londini degit, posteaquam Margarethae Io. Popponis, Gothani honesti hominis filiae, parente et agnatis puellae adprobantibus, fidem matrimonii sancte obstrinxisset; caussatus est, sibi in Britaniam eundum esse, vt pecuniam illic exoluendam a debitoribus suis exigeret: ita a socero et sponsa sua spe indubitata promissi reditus dimissus, aliquot iam menses abfuit, ac voluntate praeter omnium opinionem mutata litteras ad popularem suum Hugonem Schripeorstium misit, quibus se animum redeundi exuisse, significauit, atque eius operam, et consilium ad discutienda sponsalia implorauit. Hoc cum puellae pater non absque dolore comperisset, consulturus conscientiae filiae suae, nos adiens, libellum supplicem his adiunctum litteris nobis porrexit, et submisso studio petiit, vt rei istius indignitatem ad S. V. R. referremus: rogaremusque diligenter, auctoritate atque mandato regio pacta virgini reddi atque restitui. Hanc clientis Saxonici petionem per se aequissimam cum religiosa quoque pietate niti animaduertissemus:
page 31, image: s031haud sane grauate admisimus, et omnino graue fidem fallere, longe autem grauissimum resilire ab eiusmodi sponsalibus iudicauimus, quae, vt sine vlla tergiuersatione praestent, non tantum ciuili ratione, sed diuino etiam instituto atque praecepto homines Christiani adiguntur. Cumque ab initio Marlaro liberum fuerit, vt, quam vellet, sponsam, eligeret: non equidem iam post datam et acceptam fidem permitti amplius arbitrio eius debet, vt quam sibi socium vitae fortunarumque omnium esse voluit, lubenti interposito foedere, ab se temere segreget et subducat: cum nulla plane iusta caussa sit, cur honestam et simplicem et innocentem virginem negligat et repudiet. Quare vehementer etiam atque etiam a S. V. R. petimus, vt desertae puellae iustissimum patrocinium suscipiat: et a Marlaro irretitae conscientiae laqueis, a quibus alia ratione se misella expedire non potest, pro pietate et iustitia sua subueniat: ac Marlaro seuere praecipiat, atque mandet, vti eam, quam sibi despondit virginem, huc more Christiano deducat, neque in re tanti momenti ludat, ac tergiuersetur diutius. Postulat
page 32, image: s032hoc certe religiosa pietas, efflagitat honestatis publicae ratio: adeoque perpetuae societatis contractum exigit vinculum, quod vtriusque interposita fide, vtrumque ita adstringit, vt neque vtriusque consensu, nedum inuito altero saluis piis moribus, iustitia et pietate dissolui ac dirimi amplius possit. Bene valeat S. V. R. Anneb. IV. Cal. Ian. A. LXXVII.
XIV EIDEM.
Quot hic lineas, tot testimonia incredibilis erga Augustanae confessionis doctrinam amoris, in eaque constantiae videbis.
SVae salutem dicimus, et operam nostram in omni honoris et officii genere promtissimam deferimus. Domina et cognata nostra charissima. Tam ex litteris, quam ex S. V. mandatis, quae nobis ornatissimus vir Dom. Robertus Delus exposuit, singularem quandam beneuolentiam erga nos et reliquos Germaniae proceres veritati Euangelicae addictos, cum illustri rem Christianam labentem sustinendi studio coniunctam perspeximus. Non vna igitur caussa est, quamobrem S. V. R. gratias agere, ac tam potentis et
page 33, image: s033erga Christianae doctrinae professores optime animatae Reginae amicitiam vltro ambire, et omnibus honoris et obseruantiae officiis perpetuo colere et ornare debemus. Nec est profecto pia illa et prudens solicitudo atque cura, quam S. V. R. pro communi ecclesiarum Pontificios abusus et idolomanias abominantium salute et incolumitate suscepit, intempestiua: cum minime sit obscurum, omnes hostium veritatis diuinae neruos ad exterminandam doctrinae Euangelicae veritatem et puritatem summo nisu intendi. Quod vero hactenus ecclesiae doctrinae coelestis veritatem profitentes nondum penitus sint euersae, et deletae, id, quemadmodum non minus vere, quam pie S. V. R. scribit, nullius hominis cautioni ac industriae; sed solius Euangelicae veritatis auctoris et protectoris Dei misericordiae ac benignitati imputandum est: in cuius inenarrabili bonitate in his mundi fecibus etiam porro nobis spes fixa esse debet, nunquam futurum, vt hostis generis humani id perficiat, quod Pontifex Romanus tentat, cum scelerata foedera, stratagemata, Acheronteas insidias,
page 34, image: s034omnia denique hostilia et extrema struit; sed vt vincat tandem certe veritas, neque diuinorum oraculorum vana fit praedictio: quae hostes populi Dei congregari, accingi et inire consilia, nihilque aliud loqui monet, quam coniurationem: dulcissimam addens consolationem et praeceptum, quo pios hortatur, vt inanes impiorum conatus neue metuant, neue in humanis praesidiis spem collocent; sed sciant, secum Immanuelem esse: quem vtique certo statuendum est, etiam nobis hoc tempore contra omnem tyrannorum iniustam vim ac potentiam non defuturum: et sana, recta, salutaria piis Regibus ac Principibus largiturum esse consilia, a quibus nos quoque non abhorremus, ac eadem de S. V. nobis pollicemur. Quare etsi non dubitamus, cum tota haec res, de qua nobiscum S. V. R. per legatum suum egit, sit grauis et ardua, et ad omnes pariter Augustanae confessioni addictos proceres pertineat, quin S. V. pro insigni aequitate sua non aliorsum acceptura sit, quod ad communem coniunctorum ordinum deliberationem a nobis necessario reiiciendum hoc tempore fuerit: Tamen,
page 35, image: s035vt S. V. R. et has litteras nostras, et ea, quae S. V. R. legato per nos indicata sunt, in optimam partem interpretetur, et in eorum Principum numero, qui S. R. V. obseruantissimi et studiosissimi sunt, nos quoque habeat, tanto quidem studio rogamus, vt maiori non possimus. Bene valeat S. V. et perpetuo prospero rerum cursu fruatur. Ex arce nostra Dipoldislauiensi VIII. Id. No. LXXVII.
XV Responsum LEGATO REG. ANGLIAE DATVM.
Totum hoc scriptum res et controuersias tractat religionis, simulque summam Electoctoris pietatem loquitur.
REsponsum, quod ad mandata Ser. ac Potentissimae Principis ac Dom. Dominae Elisabethae, Angliae etc. Reginae, defensoris fidei, Dominae nostrae clementissimae per S. eius R. legatum Dom. Robertum Belum exposita, Illust. Princeps ac Dominus Dom. Augustus, Dux Saxon. etc. dedit, et scripto comprehendi iussit, ita se habet: Cuiusmodi sint mandata, Ser. et Potent. Principis ac Dom. Elisab. Reginae etc. quae Cl. et ornatissimo viroro
page 36, image: s036Roberto Belo Ser. suae Regisae a secretis, et legato dignissimo ad Illust. Principem Dom. Dom. Augustum etc. Dominum nostrum clementissimum perferenda dedit: Illust. Celsit. eius probe intellexit. Et quamuis excusatio illa, qua S. R. eius de omisso hactenus litterarum et legationum officio ad Excels. eius vtitur, minime erat necessaria: tamen, quia cum singularis cuiusdam beneuolentiae et humanitatis significatione est coniuncta, non potest non Exc. eius esse gratissima. Ac licet Ill. Saxoniae Dux Elector, de praeclara S. eius R. voluntate erga se plane non dubitet: tamen more magis suo, quam, quod res ipsa postulare videatur, etiam atque etiam officiose rogat, vt S. eius R. egregium erga se hunc animum perpetuo retineat: sibique certo persuadeat, nihil vnquam praetermissurum Excels. eius, quod vel ad amicitiam, quae potentissimo Angliarum regno cum familia Saxonica multis retro annis intercessit, porro etiam tuendam et conseruandam; vel ad ecclesiae ac rei publicae Christianae incrementum et salutem promouendam conducere poterit. Cumque S. Ang. Regina in iis, quae per
page 37, image: s037Dom. legatum oratione eleganti exponi curauit, multa in religionis negotio fideliter et amanter moneat, quae ad amoliendum violenta consilia aduersariorum, et Euangelicae veritatis hostium non parum profutura videntur: non potest non Ill. Exc. eius fidele, et vere regium hoc studium probare. Neque dubium est, siquidem S. eius R. recte edocta fuerit de iis, quae pari cura et solicitudine hoc tempore aguntur a Germanis proceribus, qui Augustanae Confessioni nomen dederunt, quin pro insigni aequitate, prudentia et pietate sua mitius sit de tota hac re iudicatura, et non reprehensura eas rationes, quae pro conseruanda puritate doctrinae coelestis, et ad Principum huic addictorum animos inter se vnanimi veritatis professione conglutinandos faciunt. Nam quod S. eius R. ex incertis et apparentibus indiciis veretur, initium harum tractationum a technis Pontificiis profectum esse; idque nunc in Germania agi, vt noua quaedam et a Confessionis Augustanae sensu aliena dogmata cudantur: hoc profecto longe aliter se habet. Ac notum quidem est vniuerso orbi Christiano: cum primum
page 38, image: s038praepotenti Deo pro immensa in genus humanum misericordia sua visum esset, vt veritatis suae lucem inter densissimas Pontificiorum errorum tenebras excitaret: et a Principibus pietatis Christianae studiosis diuino Carolo V. Imperatori in comitiis Augustanis anno seruatoris MDXXX exhibita esset summa doctrinae coelestis: hanc deinceps in ecclesiis puritatem Euangelicam profitentibus instar symboli cuiusdam eodem plane sensu, quo tradita fuerat, habitam fuisse: donec post obitum viri Dei, Martini Lutheri, piae memoriae, quidam maleferiati homines scripta et dicta quorundam priuatorum sugillarent; nec bene meritis etiam de genere humano scholis parcerent: ac libris in vulgus editis perniciosas contentiones sererent: in quibus alii alios de corruptelis sanae doctrinae accusarent, ac studium contentionis eo vsque progrederetur, vt non modo noua, et inaudita antea factionum vocabula nascerentur; sed vt Principum animi hoc quasi defensionum grassantium contagio infecti disiungerentur: Pontificiis interim veritatis hostibus, quod in his tantis turbis omnino
page 39, image: s039luctuosissimum erat, laetissimo vultu, haec quasi Cadmea praelia spectantibus: ac inde calumniandi occasione auidissime arrepta, doctrinam Euangelicam ad populum turpiter traducentibus: vt nihil praeterea de quorundam magis inquietorum insolentia dicatur: qui etiam a seditiosis vocibus sibi non temperabant, confirmantes Augustana Confessione, veluti basi et fundamento religiosae in Germania pacis, inter tot diuersarum partium opiniones euersa vel amissa potius, etiam pacis publicae securitatem labefactatam esse. In hoc miserrimo et tristissimo ecclesiarum statu multa piorum audita sunt suspiria, et Principes veritatis atque pacis amantes remedium his tantis malis adferre non semel conati sunt. Itaque et iamtum tentata concordia est, sed frustra: cum adhuc lites recentiores feruerent, et ipsi auctores et antesignani dissidiorum superessent: donec illis tandem spes melior adfulgere coepit: posse Dei misericordis implorato auxilio et beneficio pacem aliquando adflictissimis in Germania ecclesiis restitui. Quamobrem pio et salutari Principum veritatis et quietis Christianae
page 40, image: s040amantium studio consilia et sententiae theologorum doctrina, pietate, et vitae innocentia praestantium exquiri coeperunt: non, vt in religione quicquam nouaretur, sed, quod antea ex verbo Dei constitutum erat, a calumniis variorum hominum vindicaretur: adeoque Augustanae Confessionis symbolum suo vero et genuino sensui, in quo primum scriptum et Imperatori exhibitum fuerat, restitueretur: atque hoc ita, vt ne vno quidem ad Confessionem Aug. verbo vel addito vel detracto quicquam mutaretur: sed, vt ad paucos tantum articulos, qui in controuersiam vocati fuerant, pia et vera ex ipsis Augustanae Confessionis auctoribus explanatio perscriberetur, quae omnem deinceps contentiosis hominibus rixandi occasionem praecideret: et cum salutaris doctrinae explicatione pacem et concordiam ecclesiis redderet.
Cumque haec certamina intra fines Germaniae orta essent, neque ecclesias exteras corripuisse putarentur: existimatum fuit, ecclesias extra Germaniam quietas his dissidiis inuoluendas
page 41, image: s041non esse, ac sufficere, si tractatio haec adhiberetur iis tantum, inter quos lis primum mota fuisset, et tota res ad exempla Prouinciarum, vi exigente non raro nationalibus synodis componeretur: sicut ex tota ecclesiastica historia vix nouem oecumenica concilia numerentur. Ex quibus omnibus existimat Ill. Sax. Dux. Elector. S. Ang. Reginam pro singulari pietate sua cum pari prudentia coniuncta, facile perspecturam esse: nihil minus cupere Pontificios, quam vt salutaris haec concordia inter Germanos theologos et proceres coeat; qua constituta, et aduersariorum calumnias cessare necesse est, quibus doctrinae coelestis propagatio hactenus veluti remora iniecta plurimum impedita fuit; et studia Germanorum procerum eandem confessionem amplectentium hactenus distracta hoc salutaris concordiae quasi foedere indissolubili denuo coalescere oportet: vt coniunctis deinceps animis et viribus, si necessitas ingruat, obuiam ire impiorum conatibus possint: et quod huius Christianissimi concilii caput est, doctrinae veritas ac certitudo, quae perpetuo durantibus altercationibus et rixis nulla
page 42, image: s042esse potest, ad piam posteritatem in aeternam salutem multarum animarum transmittatur: adeoque omnia ad gloriam praepotentis Dei vergant, et ad piam tantopere a Saluatore nostro Christiani nominis hominibus commendatam dirigantur concordiam. Quae vti optima est, ita, omni loco et tempore expetenda et promouenda est: neque vnquam vlla de caussa intempestiua dici, aut reprehendi merito potest. Qua quidem nihil laetius et salubrius ecclesiis veritatem Euangelicam profitentibus in hoc aerumnoso seculo accidere; nihil contra huiusmodi Pontificiis hostibus tristius et calamitosius euenire quicquam potest: cum illi a grauissima perniciosarum contentionum peste quasi reuiuiscant. Si vero intelligant, non modo Germanorum procerum vnanimem consensum ipsorum violentis consiliis ita opponi, vt, quae eis antea ad opprimendum pios videbantur obuia et expedita; iam omnia reddantur inuia et difficiliora: sed et cum malo suo magno experiantur, ecclesias Germanicas ab intestinis discordiis in Pontificiorum superstitionum extremam abolicionem et interitum denuo
page 43, image: s043conuenisse. Cumque certum sit, plane nihil noui in dogmatibus constitui: non equidem videt Ill. Sax. Dux, Elector, quae caussa sit, cur tam salutari instituto, cuiquam Germanorum Principem periculum creetur: modo sinceram Augultanae Confessionis sententiam amplectatur. Ex his autem illud porro conficitur, quod de articulo, quem S. V. R excipit; quod vel solo Noui Testamenti nomine, vt interim de re ipsa non dicatur, inter Christiane fidei mysteria praecipuum aliquem locum obtinet, nihil hoc tempore fiat aliud, quam, quod ex verbo Dei in Augustana Confessione iamdudum est constitutum. Vnde nec vllam iustam excusationem Pontificii habent, quam tyrannidi suae praetexant. Cum ex aduerso Christiana illa concordia in ecclesiis Germanicis confirmata, piorum hostibus omnes potius calumnias inuitis etiam extorqueat, quibus hactenus non modo abusi sunt ad deformandum doctrinam Euangelicam, sed ad obruendum etiam huius professores, homines pios et innocentes, quos ob doctrinam, quae tot diuersis opinionibus discreparet, tolerandos non esse vociferabantur.
page 44, image: s044Quae cum ita sint, et Ill. Sax. Dux, Elector, Serenissimae Ang. Reginae eam esse mentem intelligat, si quid agatur, (quemadmodum agitur) vt dissidia, quae orta sunt de vero Augustanae Confessionis sensu, et intellectu, componantur: nihil a Serenitate eius Regia requiri amplius, quam vt abolitis condemnationis vocabulis consuetae voces vsurpentur. Videt nimirum Ill. Cels. eius pium hoc concordiae Christianae studium S. eius, R. penitus improbari. Quamobrem in optima spe est, de toto hoc negotio hucusque bona fide exposito, fore, vt, quae ab optimo proficiscantur animo, minime ingrata sint. Quamuis Excelsitas eius communem omnium Augustanae Confessionis ordinum caussam in se solam propterea non suscipere, neque prae reliquis suam sententiam valere; ac potius erga S. R. obseruantiam suam eo ipso declarare studeat, quod hac commemoratione S. eius R, ea cura et solicitudine, qua ipsam hoc tempore valde adfici animaduertit, nonnihil leuari posse existimet. Ac si quid porro restat, in quo forte S. eius R. abunde satisfactum non est; cum id sit eiusmodi, ut non nisi communicato
page 45, image: s045omnium Augustanam Confessionem amplectentium Ordinum consensu explicari expedirique possit: rogat Ill. eius Excels. studiose, vt S. eius R. hactenus amanter adquiescat, donec ex communi sententia statuatur id, quod ad commodum et salutem ecclesiarum veritatem Euangelicam profitentium pertinere videbitur.
Quod porro S. Angliae Reginae de Pontificiorum violentis consiliis non minus prudenter, quam fideliter monet, et se ad ineundas necessarias ad defensionem rationes amanter adfert: sane ex hac quoque parte S. suae R. singularis beneuolentia et propensio erga ordinem Augustanae Confessionis animus se ostendit. Ac veluti Ill. Sax. Duci, Electori dubium nunquam fuit, Pontificem Romanum et eius propugnatores nihilo minus erga ecclesias Germaniae Euangelicam veritatem adserentes, quam erga reliquas a Romanis erroribus abhorrentes hostiliter animatos esse, vt paratiores sint ad propulsandam vim sibi iniuste illatam: quam ob rem S. Ang. Reginae tam pro fideli commonefactione, quam pro declaratione regii animi ad ferendum
page 46, image: s046subsidium promptissimi gratias studiose agit. Cumque tota haec res ad omnes ex aequo Confessioni Aug. addictos ordines pertineat: de ea sane rectissime statui poterit, cum progressu temporis communis aliquando conuentus instituetur.
Interea, vt S. Angliarum Regina de sua erga Euangelicos proceres beneuolentia atque studio nihil imminui patiatur; sibique contra ab his polliceatur omnia, quae ab Anglici nominis amantissimis Principibus expectari par est: Ill. Sax. Dux, Elector iterum iterumque vehementer rogat. Atque haec, vt S. Ang. Reginae Dominus legatus nomine et verbis Ill. Sax. Ducis Electoris cum significatione Excelsitatis eius erga S. Angliae Reginam obseruantiae singularis renunciet, Ill. eius Cels. a Dom. legato, cui propter virtutem eximiam benignissime cupit, clementer postulat. Ex arce Dippoldislauiensi VIII Id. Nou. LXXVII.
XVI ANNA ELISABETHAE ANG. REGINAE.
Est responsio plena amoris et beneuolentiae,
page 47, image: s047qua S. Anna promittit tum omnia officiorum genera, tum vero etiam ea, quae a marito desider abantur, quantum ferre posset subsidia.
SAlutatio illa beneuolentiae et humanitatis plenissima a Ser. et potentissima Principe ac Dom. Domina Elisabetha Angliae etc. Regina, Domina nostra clementissima, ad Illust. Principem ac Dom. Dominam Annam ex Regia Danorum stripe prognatam, Ducissam et Elect. Saxon. Dominam nostram clementissimam profecta, caeteraeque res, quae ad sententiam eam pertinent, incredibilem Ill. Celsitudini laeritiam attulerunt. Rursus eidem commemoratio illa necessitudinis, quae S. Ang. Regina cum inclyto Danorum regno intercedit, iucundissima fuit: eoque maior extitit haec laetitia, quod Ill. eius Cels. Ser. Reginam recte valere, et fortutuna vti commoda intellexit. In primis igitur S. Ang. Reginae Ill. Sax. Ducissa, Electrix pro hac declaratione animi Regii, quem erga Celsitud. suam haberet, quemque habitura porro esset, gratias sedulo et reuerenter agit, eidemque a Deo optimo maximo valetudinem prosperam, vitam
page 48, image: s048longaeuam, et felicissimos rerum omnium successus ex animo precatur. Atque hoc etiam amplius, quo magis pium et memorabile S. R. studium incrementi ecclesiae et reipublicae Christianae promouendi perspexit ex iis, quae per clarissimum et ornatissimum virum Dom. Robertum Belum, S. Regiae a secretis, et legatum eius hoc tempore dignissimum ad Cels. eius sunt relata.
Cumque Ill. Sax. Ducissa, Electrix Cels. suae dilectissimum Dominum et maritum ita prorsus animatum esse sciat, vt nihil ex omnibus rebus humanis praeclarius aut praestantius esse iudicet, quam de piis ecclesiis et republica Christiana bene mereri: non videt equidem Ill. eius Cels. quicquam sibi relictum esse, quo fidele, pium, et Christianum hoc dilectissimi sui domini et mariti studium augere, et, quod ante flagrantissimum esse nouit, magis etiam incendere possit. Neque vero dubitat, quin S. Angliarum Regina ex iis, quae Celsit. suae dilectissimus dominus et maritus ad S. R. mandata respondit, id paullo etiam illustrius animaduersura, et facile inde pro summa aequitate et prudentia
page 49, image: s049sua existimatura sit: Cels. suae dilectum dominum et maritum in caussa, de qua tantopere S. eius R. laborare intelligit, nihil praetermissurum vnquam, quod quidem salua et illaesa, conscientia studio sissimus pietatis, veritatis et concordiae Christianae Princeps facere possit et debeat. Etsi autem Ill. Sax. Duc. Electrix in his arduis, ac longe maximi momenti rebus parum fortasse praestare poterit: tamen si quid piae preces apud Deum O. M. pro communis ecclesiae et reipublicae Christianae optimo statu confirmando valent (valere autem plurimum, certum et indubitatum est) hac quidem in parte vota sua et gemitus pios cum S. eius R. et toto Christianorum coetu, quod a pientissima et veritatis Euangelicae amantissima Principe postulari par est, promittit. Porro quod Dom. legatus Regius etiam monuit, vt famae atque honoris S. Ang. Reginae ratio habeatur; id eiusmodi est, vt Ill. Sax. Electrix in se recipiat, et fide sua confirmet, dilectissimum eius dominum et maritum tam esse Regiae existimationis et dignitatis studiosum, vt communefactio haec superflua videri queat.
page 50, image: s050
Et quamuis S. eius R. nullam iniuriam accipere posse existimet in negotio eiusmodi, quod ob pietatem Christianam suscipitur: tamen Ill. eius Cels. curae erit, vt S. Angl. Regina cognoscat, qua in omnibus officiis tuendis erga S. eius R. obseruantia et constantia fuerit. Atque hoc extremum magis, vt augeat Regiam erga se beneuolentiam, addendum esse censuit, quam quod quicquam agi aut fieri putaret, quod ad imminutionem honoris pertineat. Quae omnia, vt clarissimus et ornatissimus Dom. legatus S. A. Reginae pluribus etiam verbis declaret, eidemque ab Ill. Sax. D. Electrice obsequia in omni officiorum genere paratissima ostendat, Ill. eius Cels. benignissime petit. Dipoldisvvaldae VIII. Id. Nou. LXXVII.
XVII AVGVSTVS EIDEM.
Gratias agit S. Augustus, quod Pot. Ang. Regina merces ad se spectantes bactenus sine vectigalibus exportari iusserit: et eandem liberalitatem in aliis quibusdam rebus imposterum desiderat.
SEr. V. Regiae salutem dicimus, et operam nostram a nobis in omni honoris
page 51, image: s051et officii genere paratissimam reuerenter deferimus. Domina et cognata charissima. Administer noster, quem anno praeterito in Lusitaniam ablegauimus, vt quasdam merces ad priuatos nostros vsus compararet: huc reuersus, significauit nobis, cum in portum Londinensem esset delatus, et apud thesaurarium S. V. R. nomen suum et merces, quas ad nos deferebat, professus esset, se ex mandato S. V. R. erga nos voluntatem eximiam cognouisse, vt quicquid rerum in ditionibus suis coemi iuberemus, id omne a vectigalibus et portoriis immune repraesentari nobis cupiat. Iucundissima profecto fuit nobis haec declaratio S. V. R. erga nos praecipuae et singularis beneuolentiae: quam summis obseruantiae et gratitudinis officiis demereri merito debemus et volumus: Hac autem S. V. R. insigni liberalitate freti, administrum nostrum Antvverpiam amandauimus, vt cum negotiatoribus Britannis, qui ibi agunt, quater aut quinquies centena millia ponderum plumbi certo pretio condicat, cuius in metallico et argentario lapide ex venis fodinarum nostrarum eruto liquefaciendo et excoquendo
page 52, image: s052vsus plane est necessarius: a S. V. R. officiose petimus, vt, quod ex Britannia secundum hanc conuentionem administer noster a mercatoribus Anglicis plumbum exportabit, sic, vt nostris hominibus Hamburgi reddatur; vt omne id, tota hac, quae instat, aestate, et quod praeterea aliis quoque temporibus coemi curauerimus, sine portoriorum vectigalium exactione Hamburgum deferri liberaliter patiatur ac iubeat. Erit id nobis pergratum, et quamuis in terris nobis subiectis ea rerum copia non sit, vt cum opulentissimo Angliarum regno conferri possit; tamen se quid forte esset, quod S. V. R. ex ditionibus nostris in Britanniam importari cuperet: nostrum in ea re studium et obsequium sine omni expectatione ita probare S. V. R. parati sumus, vt intelligat, beneficium suum apud gratissimum et S. V. R. studiosissimum Principem esse positum. Quem si S. V. R. erga se liberalitatem compensandi facultas forte destituet; tamen nunquam profecto gratificandi voluntas deficiet. Bene valeat S. V. R, et nos sibi commendatos habeat. Dresdae Prid. Non. Febr. An. LXXVIII.
page 53, image: s053
XVIII EIDEM.
Haec epistola tractat argumentum de vsu commerciorum mercatorum Londinensium in Saxonia et reliquis Germaniae partibus.
DOmina et cognata nostra charissima. Litterae S. V. R. Non. Apr. ad nos apud diuum Iacobum scriptae vix tandem nobis XVI. Cal. Iul. sunt redditae: ex quibus intelleximus, rumores ad S. V. R. perlatos fuisse: interdictum a nobis promulgatum iri, quo Britannici nominis negotiatoribus vsus commerciorum in ditionibus nostris prohiberetur: praeterea, quod priuilegia aliquot retro seculis a ciuitatibus Hansae maritimae in Anglia quiete vsurpata inique labefactari dicerentur. Qua de re etsi reminiscimur, ante sesquiennium ad nos perscriptum fuisse; mercatores quosdam Anglos Londini societatem iniisse, et auctoritate publica obtinuisse, vt aliis multis, quam illis, qui in horum sociorum numero essent, negotiatio pannorum Londinensium libera relinqueretur: atque hinc fieri, cum ante id tempus panni a ciuibus Hansae maritimae in Germaniam nullo prohibente
page 54, image: s054importati, et medlocri pecunia venditi fuissent: vt iam horum pretia in immensum augerentur, idque detrimentum publice ad omnem Germaniam redundaret: tamen nos hactenus de tota re neque comperimus quicquam amplius, neque in animum induximus, vnquam commerciorum exercendorum potestatem cuiquam adimere, aut eiusmodi quid statuere, vnde molestia crearetur S. V. R, a qua nos beneficium accepisse, grato recordamur animo; vel eiusdem subiectis populis, quos fauore singulari prosequimur. Quamobrem, cum haec ita sint, nos et candorem atque prudentiam et summam aequitatem atque iustitiam S. V. R. laudamus plurimum: candorem quidem et prudentiam, quod praeclare de nobis existimauerit; neque temere persuadere sibi passa fuerit, nos re non satis ante explicata et cognita aliquid aduersus negotiatores Britannicos decreturos esse: aequitatem vero et iustitiam, quod de controuersia hac nullius vnquam Principis iudicium se velle subterfugere significat. Sic itaque futuram est, si forte ciuitates Hansae negotium hoc ad S. Caes. Maiestatem et
page 55, image: s055ordines Imperii Germanici aut iam antea retulerunt, aut relaturi sunt postea: et S. V. R. rationes suas profiteatur et edat, vt tota res ex bono et aequo tandem ita componatur, quo iura vicinitatis vndique sarta et tecta permaneant. In quam partem cum S. V. R. sponte sua propendere videamus; nullum equidem nobis rogandi et admonendi locum reliquit amplius: ac potius aequitate et humanitate litterarum suarum adeo sibi nos deuinxit, vt nihil in nobis vnquam passuri simus desiderari, quod ad ornamentum et decus S. V. R. pertinere cognouerimus. Cui omnia laeta et prospera ex animo optamus et precamur. Dresdae XIII Cal. Iul. LXXXI.
XIX AD REGEM POLONIAE STEPHANVM.
Puella quaedam in via publica erat interempta: vt igitur rei plectantur, vult a Stephano Augustus.
SErenissime Rex, S. V. R. salutem dicimus, et operam nostram in omni officiorum genere promptissimam offerimus, Domine et affinis chariss. Cum minister noster Sigismundus Caluicius et
page 56, image: s056et huius pater Sigismundus, et frater Ioannes, atque reliqui horum adgnati ad nos triste quorundam facinus referrent, ac significarent, non procul a Warteburgo, filiam, sororem et adgnatam ipsorum Vrsulam, puellam innocentem aliquot sclopetarum ictibus in via publica proterue petitam et miserrime trucidatam esse, et pariter peterent, vt ad S. V. R. pro ipsis scriberemus: quasi species quaedam maxime adflictae iustitiae nobis ob oculos versari, et queruli manes crudeliter peremptae puellae efflagitare visi sunt, ne parenti et fratribus, et adgnatis iniustissimam filiae, sororis atque adgnatae caedem deplorantibus deessemus. Indidit Deus aeternus praestantibus et generosis animis heroicos impetus, vt non tantum in eiusmodi acerbis casibus moueantur et doleant: sed etiam in bello iusto hostibus subactis, sexum debiliorem reuereantur, et ab iniuria et crudelitate militum, immaniter iniusta victoria saeuientium, tutum praestare cupiant. Quamobrem haud existimamus indecens hoc facinus ipsi Comiti Gurcano, cui libello litteris his nostris inserto, hoc potissimum nomine dica impingitur, vllo
page 57, image: s057modo probari aut placere posse. Quem, si forte in manes hostilem gerebat animum, tamen imbelli et tenero sexui parcere, neque labem turpiter extinctae puellae Gurcanorum Comitum honestae et generosae familiae adficere voluisse, verosimile est Vtut autem sit, cum in maleficiis illicitae rei studium, non exitus spectari debeat et soleat; equidem si constaret, vindictam ab ipso priuatam grassatoribus mandatam, et huius accessione siue errore quodam et temere, siue consilio et data opera puellarem caedem perpetratam esse: haud equidem existimandum est, S. V. R. pro innocuo habituram esse eum, qui in contemptum magistratus contra ius et leges vim publicam fecerit, et mali huius quasi autor extiterit. Atque haec cum ita sint, a S. R. V. maximopere petimus, vt patri per immane facinus orbato filia dulcissima, fratribus per vim iniustam spoliatis sorore amantissima, et adgnatis, sanguinem suum crudelissime profusum, legitime reposcentibus, sine mora longiori ius et aequum administret: neque viros bonos de manifesta vi conquerentes ante iustissimum S. V. tribunal prostratos, diutius
page 58, image: s058in Inctu iacere patiatur. Peteremus hoc a S. R. V. pluribus, nisi rei dignitas et delicti magnitudo atque atrocitas per se ipsam pro supplicibus loqueretur: et plane persuasum nobis esset, S. R. V. pro insigni aequitate sua ius postulantibus ita redituram esse, vt et dignitatis suae auctoritatem iustissima et seuera animaduersione in reos proterue nocentes augeat; et pulcherrimum atque insigne exemplum statuat, quo facinorosi grassatores a maleficiis deterreantur, et innocentes atque imbelles homines sub Regis iustissimi protectione ac tutela illius sic securi conseruentur. Bene valeat S. R. V. Datae ex arce nostra Anneburgensi. Calend. Ian. LXXVIII.
XX REGI POLONIAE STEPHANO.
Subditi quidam Augusti baereditatem petebant in Polonia, quam litteris ad Regem datis Elector iuuare studebat.
OStendunt nobis viri nobiles, fideles nostri et sincere nobis dilecti, Ioannes Beringhusius, praefectus noster equitum, et Iacobus et Rudolphus Furstenbergii fratres, amplam sibi haereditatem
page 59, image: s059defuncto Georgio Furstenbergio obuenisse: ex qua S. V. R. cliens Gothardus Heningius possessiones et bona aliquot detraxerit, et aliena iura legitima haereditatibus submotis, inuaserit: quae omnia, cuiusmodi sint, ex Beringhusii, et Furstenbergiorum mandatario etiam pluribus intelligere poterit S. V. R.: cui vt caussam diligenter commendaremus, iidem a nobis maiorem in modum submisse petiuerunt. Nos vero litterarum nostrarum intercessionem illis negare non potuimus: cum quod commendationem hanc nostram sibi plurimum profuturam arbitrarentur: tum vero, quod nobis aequum videretur, legitimis successoribus ius suum integrum et illabefactum conseruari. Cumque S. R. V. pro insigni aequitate sua plane eadem sentire persuasum nobis sit: itaque ab ea vehementer etiam atque etiam offciose petimus, vt Beringhusium clientem nostrum, et Furstenbergios hos Regio suo fauore complecti, et in controuersia, quam illis iniustus litigator mouet, autoritatem ita interponere velit suam, vt et ad plenam possessionem bonorum legitimo successionis iure sibi debitam,
page 60, image: s060sine vlla vexatione et molestia quam expeditissime perueniant, et in hoc S. V. R. iustissimo patrocinio atque protectione, quiete esse et permanere possint. Hac ratione non paruus accedet cumulus ad laudem iustitiae, quae passim pulcherrimo praeconio alitur. S. R. V. non tantum viros fortes hoc beneficio sibi adiunget, sed et nobis gratissimum fecerit, si intellexerimus, commendationem hanc nostram, quae non vulgaris est, iustum pondus habuisse apud S. V. R., quam rectissime valere cupimus. Ex arce nostra Anneburgensi. V. Id. Ian. LXXVIII.
XXI. EIDEM.
Hae litterae in se continent commendationem Thomae ab Embden, qui Sigismundo Augusto, Regi Pol. operam in re militari probauerat, suasque fortunas in hanc impenderat: iam vero restitutionem earum postulaturus in Poloniam contendit, et Augusti litras offert.
SAEpe alias ad S. V. R. huius argumenti litteras mittimus, ne iis, qui nos rogant, aliquid de nostra amicitia imminutum esse ostendamus. Ab hoc tempore,
page 61, image: s061cum fortis et strenuus vir Thomas ab Embden a nobis peteret, vt caussam suam S. V. R. commendaremus, equidem tanto studio et voluntate fecimus, vt, si nostra res esset, commendare eam S. V. R. maiore diligentia non possemus: non tantum vt clienti nostro, cui benignissime cupimus, gratificemur, sed quod is fidem, constantiam et merita in regnum Poloniae; Sigismundo Augusto, piae memoriae, per multos annos operam, integritatem et fortitudinem suam in re militari egregie probauit, ac deinde post eius ex hac vita discessum, inclyto Poloniae regno, et S. V. R. cum laude sua ita militauit, vt vim atque impressionem immanissimorum hostium suo loco fortissime resistendo sustineret: et in rerum ad bellum necessariarum penuria impendio omnium fortuna rum suarum eam reipubl. partem, quae adflictissima erat, subleuaret: et ne omni penitus alio praesidio denudata collaberetur, quantum in ipso fuit, fulciret. Quis non fateatur, illum S. V. R. beneuolentia, nostraque commendatione, et omnium in vniuersum bonorum studio atque fauore dignissimum esse? ita plane, vt cui S. V. R.
page 62, image: s062egregius, et omni virtutum genere praestans animus perspectus esset, (omnibus autem cognitus et perspectus esse debet;) is omnino dubitare non possit, quin S. V. R. sua sponte Thomam hunc singulari voluntate prosecutura, et auctoritatem suam in hoc negotio ita sit interpositura, vt non tantum ad pecuniam sibi ex stipendiis promissis debitam, et reipublicae in summas difficultates coniectae liberalissime creditam, et in communem vtilitatem versam, quam facillime, et sine longiori mora perueniat; sed porro etiam ob fidem regno Poloniae constantissime praestitam ea, quae inuicta meretur virtus, praemia consequatur. Ac quamuis haec omnia eiusmodi sint, vt per se valeant plurimum, nullumque pene intercessioni nostrae locum relinquant: tamen more magis vsitato, quam quod res postulet, vt S. V. R. ita fieri iubeat et mandet, atque clientem hunc nostrum ab omni incommodo et detrimento integrum et sincerum conseruet, vehementer etiam acque etiam rogamus officiose. Non tantum hoc conducet laudibus S. R. V. quae beneficio in hunc suo multis egregiis viris
page 63, image: s063animum addet, vt cupidissime et promptissime operam suam inclyto Poloniae regno, si forte ea vti aliquando velit, nauaturi sint: sed omnes etiam existimabunt, S. V. R. iustitia et aequitate sua in eum vsam esse, qui et indemnis seruetur, et S. V. R. fauorem in primis et omnium bonorum virorum studia ita promeruerit, vt ne, si quid forte, quod tamen fieri non posse putamus, petitioni eius negatum fuerit, id virtuti atque merito fortissimi militis detractum existimari possit. Valeat bene S. V. R. et rerum successu felicissimo perpetuo gaudeat. Ex arce Annebergensi V. Id. Ian. LXXVIII.
XXII. AD EVNDEM.
Haec epistola tractat nobile illud argumentum de negotio Ser. Marchionum Brandenb. in causa Borussica. His enim litteris Augustus impetrare conatur a Stepbano Rege, vt concedat in Poloniam mittere legatos Saxonicos, qui legatis Georg. Frid. ipsique praesto sint.
SErenissime Rex, Domine et adfinis noster plurimum obseruande. S. R. V. salutem dicimus, et operam nostram
page 64, image: s064in omni offciorum genere paratissimam offerimus. Cum illustrissimus Princeps, cognatus noster instar filii charissimus, Dominus Georgius Fridericus, Marchio Brandenburgensis etc. hoc tempore legatos suos ad S. V. missurus esset, et per litteras nobis ostendisset, optima spe duci, grauissimum illud negotium, quod cum S. V. R. tractandum suscepisset, commodius confectum iri, si Dil. suae oratoribus etiam nostri et aliorum cognatorum Principum consilarii adiungerentur: sane pro ea necessitudine, et sanguinis et auitorum pactorum ratione, quae nobis cum illustriss. Marchionibus Brandenburgensibus arctissima intercedit, deesse hac in parte Dil. eius noluimus. Consiliariis itaque nostris, qui has S. R. V. litteras reddent, nobilissimis et clarissimis viris Abrahamo Boccio in Pollach, et Chlipusen, et Andrea Pauli iureconsulto, in mandatis dedimus, vt illustrissimo Principi, Dn. Georgio Friderico et Dil. eius legatis ad S. R. V. euntibus praesto essent, et vna cum aliorum cognatorum Principum consiliariis, et communi sententia apud S. R. V. ea, qua par est, obseruantia intercedendo, promouere niterentur
page 65, image: s065omnia, quae ad firmissimam coniunctionem inter Potentissimum Poloniae regnum, et Illustrissimos Marchiones Brandenburgenses custodiendam et stabiliendam praecipue facere videbuntur. Ac veluti non dubitamus, S. R. V. pro singulari prudentia sua hoc nostrum studium probaturam esse: ita amanter et officiose rogamus, vt consiliarios nostros benigne audiat, et fidem illis non grauate adhibeat. Erit hoc nobis gratum, et vbi intellexerimus, ad eam beneuolentiam, qua S. V. R. sua sponte Illustrissimos Marchiones Brandenburgenses complectitur, etiam nostri intuitu cumulum aliquem accessisse: libenter equidem fatebimur, nos pro beneficio hoc S. V. R. obstrictos esse. Bene valeat S. R. V. et sibi certo persuadeat, nos eius amicitiae, quae multis retro annis inter fortissimas Germanorum et Polonorum gentes sanctissime culta fuit, porro etiam tuendae studiosissimos esse. Borstensteinii XV Calend. Febr. LXXVIII.
page 66, image: s066
XXIII Magnifico, sincere nobis dilecto, Domino IOANNI ZAMOSCIO, Belcensi, Riessinensi Zamechensique Capitanco ac regni Poloniae ProCancellario.
Summo erga, hanc Potentissimam domum adfectu ductus Augustus Ser. eandem, caussam Pro Cancellario quam optime commendat.
MAgna inter nos et Illustrissimos Principes Marchiones Brandenburgicos intercedit necessitudo, magna propinquitas et coniunctio: sic fit, vt de Delectionum ipsarum negotio non minus laboremus, quam si id nostrum esset. Itaque et legatos, iam antea in Borussiam ad Serenissim. Poloniae Regem misimus, et Dominum Marchionem Georgium Fridericum ad comitia Varsouiensia properantem vt sequerentur, mandauimus: adeoque omnia facere et curare diligenter iussimus,
page 67, image: s067quae ad expeditam rationem eius caussae, ob quam Dominus Marchio iter hoc suscepit, pertinere videbuntur. Quamobrem, cum equidem legati nostri paullo antehac ex Borussia reuersi, nobis tuum praecipue studium, laborem, consilium et operam praedicassent, qua Dominos Marchiones tam apud Regem, quam in publico regni senatu ornasses atque adiuuisses: equidem nobis id gratissimum fuit, et consiliariis nostris hinciterum abeuntibus in mandatis dedimus, vt de nostra erga te beneuolentia te certiorem redderent, et ostenderent, nos Dominorum Marchionum caussa omnia velle: sic, ut nihil nobis gratius facere possit Humanitas tua, quam si intellexerimus, te pro tua auctoritate, qua apud S. Regem Poloniae merito plurimum vales, Illustrissimorum Principum, Dominorum Marchionum negotium ex Dil. ipsarum sententia confecisse. Ideoque vt non grauate id facias, etiam atque etiam rogamus, magnoque abs te opere petimus, vt omnibus, quibus maxime poteris rebus, quoad tua fides et dignitas patietur (poteris autem quam plurimum) Dil. ipsarum commodes, tibique persuadeas,
page 68, image: s068te optimis et gratissimis Principibus gratificari. Vale. Dresdae IX. Calend. Febr. LXXVIII.
XXIV. Reuerendissimo Domino, amico nobis charissimo Domino PETRO DMMIWOLSKI, Episcopo Plocensi, et regni Poloniae Cancellario.
Idem facit et in hac epistola apud Cancellarium.
SAlutem et operam nostram in omni officiorum genere paratissimam. Reuerendissime Domine, amice nobis plurimum dilecte. Non tantum ex litteris Dil. V., sed ex sermonibus legatorum nostrorum cognouimus, quae Dil. V. egregia erga nos sit voluntas, quodque praecipuum studium, labor et consilium extiterit in promouendo negotio Illustrissimorum Principum, Dominorum Marchionum Brandenburgicorum, qui cum et sanguinis propinquitate, et plurimis officiis nobis sint coniunctissimi; fieri profecto aliter non potest, quam vt operam, quae per Dil. V. in hoc caussa fideliter nauata est, nobis quoque impenderet. Quamobrem
page 69, image: s069Dil. V. gratias agimus singulares, ac porro etiam atque etiam rogamus, vt de suo erga nos animo nihil vnquam minui patiatur. Et si ea, quae in Dominos Marchiones Brandenburgicos officia contulit, vult etiam nobis gratiosa efficere, quanquam haec sunt gratissima: hoc quoque det, et largiatur et nobis et Dominis Marchionibus, quod sua auctoritate, qua apud S. Poloniae Regem et Regni Ordines merito suo valet, plurimum perficiat, vt quod iam antea publice decretum est, id Domini Marchiones sine omni incommodo et molestia sincerum atque integrum consequantur. Ponet profecto Dil. V. hoc suum studium apud gratissimos atque optimos Principes, et nos perpetua id beneuolentia compensaturi sumus: valde enim omnia Illustrissimorum Dominorum Marchionum caussa cupimus. Bene valeat Dil. V. et nos, vt facit, perpetuo amet. Dresdae VIII. Cal. Feb. LXXVIII.
page 70, image: s070
XXV Magnifico, sincere nobis dilecto, Domino IOANNI DE SLVZEVVO, Palatino Bizestensi, Capitaneo Coninensi et Midziszecensi.
Hic ad auxilium in eadem caussa ferendum Sluzewus humanissime inuitatur.
QVae tua sit auctoritas cum apud Regem Poloniae, tum in senatu regni publico, videmus nobis de fermonibus legatorum nostrorum, quos nuper in Borussiam misimus, satis perspexisse: ii porro nobis ostenderunt, qua fide, integritate et diligentia versatus sis in illo negotio, quod Illustrissimus Princeps, Dominus Georgius Fridericus Marchio Brandenburgicus ad S. Polonorum Regem et Regni Ordines referri curauit. Pergratum nobis fuit egregium hoc studium tuum propter summam Domini Marchionis Brandenburgici coniunctionem, et singularem necessitudinem atque amorem, quo Dil. eius complectimur. Quare officium si hoc tuum magno cumulo augere, et tam de nobis, quam de Domino Marchione etiam porro bene mereri voles, (velle autem, et posse te plane non dubitamus) fac, quaesumus, vt consiliariis
page 71, image: s071nostris, quos huius rei gratia iam denuo ablegauimus, facilis ad te pateat aditus, et opera tua cum Dom. Marchione, tum legatis nostris, quoad dignitas et fides tua patietur, ne desit. Id si feceris, experieris, gratissimo et optimo te Principi commodasse: et nostram erga te beneuolentiam plane confirmabis. Vale, Dresdae VIII. Cal. Febr. LXXVIII.
XXVI. Magnifico, sincere nobis dilecto, Domino PETRO DEZBOROVV, Palatino et Capitaneo Generali Cracouiensi.
En nouum singularis amoris in Serereniss. March. Brandenb. indicium, quod Augustus Ser. Capitaneo Generali Cracou. sistit.
LEgati nostri, quos nuper in Borussiam misimus, huc reuersi, mirificas apud nos tibi gratias egerunt, vt nullum honorem sibi haberi potuisse dicerent, qui a te esset praetermissus. Nobis cum hoc, tum vero illud quoque pergratum fuit, quod omnia tu sedulo feceris, quae per illos agi tecum volebamus. Huius autem negotii ad exitum recte perducendi caussa, cum iidem consiliarii nostri anobis iam denuo ad comitia Varsouiensia
page 72, image: s072ablegarentur, pariter tibi significandum esse duximus, nihil in hoc genere officii et studii in Illustrissimum Principem, Dominum Georgium Fridericum Marchionem Brandeburgicum a te collatum fuisse, quod non aeque gratum habeamus, ac si in nos contulisses. Quando autem, quemadmodum omnes existimant, tua virtute consecutus es, vt approbante Rege, et libentissimis Poloniae proceribus, auctotitate tua, quae velis, consequare: petimus a te benigne, quae legati nostri postulabunt aequa, et haec, te illis non grauate commodante, impetrent: adeoque Illustrissimus Marchio Dominus Georgius Fridericus sentiat, nostram Dil. eius amicitiam et summam coniunctionem, etiam cum longissime absumus, apud te profuisse. Sic enim fiet, vt et officium, quod Dil. eius iam antea probasti, magno cumulo augeas, et nobis Dil. eius studiosissimis gratissimum facias, quod nostra vicissim erga te beneuolentia compensare cupiamus. Vale. Dresdae LXXVIII. VIII. Cal. Febr.
page 73, image: s073
XXVII. REGI POLONIAE STEPHANO.
Gratias agit Stephano Ser. Augustus pro fauore per suam intercessionem Marchioni Ser. tributo; simulque nouos legatos mittit, qui gratias referrent, aliaque ad negotium spectantia efficerent.
SErenissime Rex, Serenitati Regiae Vestrae salutem dicimus, et operam nostram in omni genere promptissimam offerimus, et prolixe pollicemur. Domine adfinis et amice noster plurimum obseruande. Eodem die, quod nos singulari quodam fato accidisse arbitramur, et legati nostri ex Borussia redierunt ad nos cum litteris S. R. V. scriptis, et Illustrissimus Princeps, Dominus Georgius Fridericus Marchio Brandenburgensis, cognatus noster instar filii charissimus, hac in Poloniam iter faciens, mirificas S. R. V. apud nos gratias egit, cum diceret, omnia S. R. V. in negotio Borussiaco ob nostram intercessionem accumulatissime et liberalissime Dil. suae tribuisse: ad quam commemorationem veluti testes in re praesenti etiam legati nostri accesserunt, qui confirmarunt
page 74, image: s074a S. R. V. et se tractatos fuisse benignissime, et nullius hominis non tantum in hac caussa, sed etiam in Gedanensi pacificatione auctoritatem et gratiam valuisse plus, quam nostram. Vtrumque autem cum iucundissimum nobis esse Illustrissimus Marchio Brandenburgicus intelligeret, et sibi persuaderet, si quid porro superesset, de quo forte laborandum foret, id tum demum committeretur: vehementer etiam atque etiam a nobis petiit, vt nos legatos nostros Varsouiam cum Dil. sua proficisci iuberemus. Etsi autem nobis dubium nullum omnino erat, quin cum antea nostra caussa, tum iam etiam S. R. V. suae constantiae gratia mansura esset in eadem ista erga Dominum Marchionem liberalitate: tamen pro nostro in Dil. eius amore, et summa coniunctione deesse hac in parte nostri amantissimo Principi nequaquam voluimus, praesertim cum ex S. R. V. litteris eiusmodi se erga nos ostenderet beneuolentia et humanitas, vt consideremus, legatorum nostrorum reditum S. V. R. iucundum potius, quam onerosum futurum esse. Eosdem igitur consiliarios nostros, nobiles et
page 75, image: s075clarissimos viros Abrahamum Boccium a Pollach et Chliphusen, et Dominum Andream Pauli iurisconsultum, ad S. R. V. ablegauimus cum mandatis, vt S. R. V. pro singulari erga nos beneuolentia sua gratias officiose agerent. et nostris verbis etiam rogarent, ut S. R. V. ea, quae tam in caussa Ducatus Borussiaci, quam in tractatione Dantiscana, iam antea fecit, et liberalissime in se recepit, etiam ad exitum augeri et cumulari per auctoritatem suam Regiam velit. Ac si quid forte pro varietatibus horum temporum et hominum inciderit, quo Domino Marchioni Brandenburgico opera et voluntas et imperium S. V. R. accederent, vti nostra commendatione et S. R. V. singulari beneficio, totum negotium hoc commodissime et ex sententia Domini Marchionis expediatur, ac de reliquis pacificationis Dantiscanae eiusmodi conditionibus transigatur, vt Gedanenses nostram hanc intercessionem, sibi profuisse plurimum intelligant, nec habeant, cur ipsam reiicere possint, accipiant, nostrorumque consiliariorum fidelibus monitis pareant. De quibus omnibus, si S. R. V. legatos nostros benigne
page 76, image: s076audierit, eisque, quod cupimus, fidem adhibuerit, equidem et nostram de sua erga nos singulari beneuolentia persuasionem plane confirmauerit, et Dominum Marchionem officiosissimum et optimum Principem ad suam necessitudinem beneficio hoc adiunxerit: ex cuius obseruantia et gratitudine, atque adeo, quo inter Germaniae proceres plurimum valeat, splendore ac gratia magnam voluptatem perpetuo captura est S. R. V. Quamobrem valere, et nos, vt instituit, amare etiam porro cupimus. Dresdae VII. Cal. Febr. Ao. LXXVIII.
XXVIII. REGI POLONIAE. STEPHANO.
Simon Queisius in bello, quod Liuoniam vastauerat, suas perdiderat facultates, et filiolam: has autem vt repararet, castra contra Moscum sequi optat, vtque voti damnaretur, commendatur hic Regi Poloniarum ab Augusto Serenissimo.
QVemadmodum praeclara illa omnia, quae S. R. V. magno animo et consilio pro salute communi aduersus reipubl. Christianae immanissimos hostes induit, splendore suo et vi quadam heroica
page 77, image: s077omnes bonos atque fortes viros in admirationem rapiunt, et incendunt cupiditate militandi in iis castris, quae ducis mirifica et excellens virtus atque animi fortitudo commendat, et caussae bonitas atque coeli fauor tegit et prosequitur: ita nos pro nullis ad S. V. R. scribimus, quam pro iis, quos natura, voluntate et studio ad commilitium S. R. V. ferri animaduertimus. Horum autem in numero etiam nobilem virum Simonem Queisium reponimus, qui cum olim Reuerendiss. Principi Domino Wilhelmo, Archi-Episcopo Rigensi et Marchioni Brandenburgico etc. piae memoriae, pro Aulae Magistro ita fideliter inseruiisset, vt liberalitatem gratissimi patroni erga se prouocaret, et non contemnendis fundis et praediis augeretur: fatali tandem clade et funestissima illa tempestate, quae totam pene Prouinciam, Liuoniam inundauit et euertit, adflictus et ipse et liberi eius a barbaris praedonibus, et in seruitutem Moscouiticam fuerunt abducti. Ex qua tamen Dei miserentis benignitate una cum filio suo euasit, in summis miseriis et calamitatibus nouem annorum filiola necessario relicta:
page 78, image: s078quam pius pariter et solicitus pater, vel prece, vel pretio, vel vi, si posset, ex foedissima illa tam corporis, quam animae carnificina eripere optat. Quare et in exercitu S. V. R. eques aliquot stipendia facere, et omnia adire pericula cupit, quo iacturam bonorum, quam postulat, resarciat, et desertae filiolae opem ferat. Non putamus, S. V. R. iam expectare, quibus verbis Queisium hunc commendemus. Pro sua enim prudentia facile intelligit, non modo vltro venientem in castra admittendum, sed procul etiam remotum omnis gratiae et fauoris significatione inuitandum esse eiusmodi hominem, cui non tantum hostium vires, ingenia, impetus, (neque enim consilia dicere libet;) et conatus, sed et locorum, in quibus bellum gerendum est, situs, viae, semitae diuerticula et reliqua omnia explorata sunt: quique iustissima vindictae cupiditate plane ardeat, et vigilantissime in omnem occasionem intentus futurus, neque ante acquieturus sit, quam animo atque dolori suo, quem ex filiolae raptae desiderio et crudelitate improbissimorum latronum sentit maximum, ad postremum satisfecerit:
page 79, image: s079adeoque S. V. R. re ipsa probauerit, se cum in poenis ab infensissimis plagiariis sumendis acerrimum exactorem, tum vero in propagatione salutis publicae cordatum defensorem esse. Tantum itaque a S. V. R. id petimus, vt Queisium hunc in album fortissimorum suorum equitum adscribat, et post pacatam Liuoniam, et Moscos oppressos et deletos, in bonorum suorum possessionem restituat. Capiet profecto S. R. V. ex virtute, obseruantia et vigilantia hominis strenui praecipuam aliquam voluptatem, et ex opera eius, quam summa fide, et animi praesentis constantia, tam in toga, quam in armis praestabit, vtilitatem maximam: et nobis gratissimum faciet, qui Queisio benignissime cupimus. Bene valeat S. R. V. et nos amore illo suo singulari amet perpetuo. Datum ex arce nostra Anneburgensi, Non. Aug. LXXX.
XXIX. REGI POLONIAE, STEPHANO.
Ser. Augustus confirmat Pol. Regem in proposito Moscum oppugnandi, atque ad id negotium nobilem quendam hominem commendat, qui militis munia expleret.
page 80, image: s080
QVo celebrior et illustrior est sama, et iustior caussa belli a S. V. R. aduersus immanissimum Moscouiae tyrannum suscepti; eo maior est bonorum et fortissimorum militum cupiditas adiungendi se castris S. R. V. quos splendor, et rerum gestarum institutarumque gloria ita incendit, vt relictis propinquis et necessariis suis eo se conferre constituerint, vbi S. R. V. operam egregiam aduersus hostem nauando maximopere declarare, et re ipsa comprobare possint fidem, concientiam et fortitudinem suam. Hunc igitur equestris ordinis hominem, quem scimus a iuuentute sua sub fortissimis belli ducibus duodecies stipendia cum laude absoluisse, et existimamus pulcherrimos S. V. R. conatus manu et scientia rei militaris, vel maxime adiuuare posse: noluimus sine litteris nostris dimittere: non, quod illum commendatione nostra magnopere indigere arbitremur; sed vt ipsi ad S. V. R. aditum patefaceremus, ac testimonium tribueremus virtuti eius debitum. Quae cum ita sint, a S. V. R. amanter et officiose petimus, vt clientem hunc nostrum in militum
page 81, image: s081suorum album adscribat, eoque loco constituat, quem voluntas et animus eius pro Christianae reipubl. salute, et S. V. R. laude pugnandi studio flagrantissimus meretur et postulat. Id si faciet S. R. V. non male profecto rationibus suis consulet, et castra sua optimi militis atque equitis strenui virtute hac occasione aucta esse sentiet: et nos existimabimus, officium in hoc genere nostrum, aliquoties iam iteratum, non ingratum esse S. V. R. quam beneualere cupimus, et pro commodo Christianitatis laetissimis gloriosae victoriae successibus vti ex animo cupimus. Dresdae Prid. Cal. Nou. LXXX.
XXX AVGVSTVS AD REGEM POLONIAE STEPHANVM.
Io. Buringius Regis Pol. minister amicitiam simulans Ser. Halsatiae Duci arces quasdam eripuerat, et has reddere nolebat: pro huius igitur caussa Ser. Augustus rogatus ad Stephanum litteras mittit.
ILlustrissimus Princeps, cognatus et adfinis noster charissimus, Dominus Magnus Dux Holsatiae etc. nobis per Dil. suae consiliarium Ioannem Bauarum significauit:
page 82, image: s082S. R. V. subditum Ioannem Buringium, praetextu amicitiae, quam se cum Dil. ipsius sancte colere simulasset, arces et praefecturas aliquot in Liuonia Dil. eius praeripuisse. Et quamuis a S. V. R. iussus esset, easdem Dil. eius restituere: tamen neque S. R. V. iustissimis mandatis hactenus paruisse, neque quicquam praetermisissie eorum, quae ad interuersionem iuris pertinerent, quod Dil. eius ex Moscouicis rapinis adhuc reliquum esset. Quamobrem a nobis petiit, vt litteras has pro Dil. ipsius ad S. V. R. scriberemus. Quod nos non tantum pro ea necessitudine, quae nobis cum Dil. eius intercedit, libenter audiuimus: sed ideo etiam fecimus libentius, quod de S. R. V. animo omnis aequitatis et iustitiae studiosissimo nobis exploratum, et voluntas atque beneuolentia eiusdem erga nos singularis perspecta esset. Cum plane dubium nobis nullum sit, si S. R. V. penitus cognouerit, quibus artibus Buringius arces et praefecturas alienas inuaserit, quin pro bonitate naturae suae non modo Buringio seuerius praeceptura sit, vt per fraudem occupata restituat: sed ab ipso etiam tantae
page 83, image: s083contumaciae, qua hactenus S. R. V. amicis et innocentissimo Principe vsus est, meritas et dignas poenas exactura sit, ne exemplo hoc perniciosissimo homines proterui per dolos auertere aliena adsuescant, miserque impune violetur. Itaque a S. V. R. amanter etiam atque etiam petimus, vt cognato et adfini nostro hac in parte commodet, et litteras has nostras, quibus Dil. eius omnia, se consecuturam esse plane sibi persuasit, plurimum valere patiatur. Id si fecerit, S. V. R. gratissimum sibi Principem adiunxerit, et nos quicquid amoris et beneuolentiae in cognatum et adfinem nostrum S. V. R. contulerit, id omne nobis ipsis tributum esse existimabimus, adeoque hoc beneficium Regium omni studio et obseruantia compensabimus. Bene valeat S. R. V. et nos vt instituit, perpetua beneuolentia sua complectatur. Ex arce nostra Annebergensi. Non. Febr. LXXXI.
XXXI SVMMA Eius Responsi, quod ad Stephanum, Regem Poloniae etc. perferendum, Domino Ioanni Buzinski de Bucinin legato Regio et Capitaneo Vstrossouiensi Augustus dedit.
page 84, image: s084
Hic (1.) Augustus gratias agit pro beneuolentia per legatum declarata (2.) de magna in barbaros victoria laetatur, bancque gratulatur, et plures huius generis optat (3.) pecuniam, quam ad bellum continuandum Stephanus desider auerat, promittit, quamuis id sine incommodo fieri non possit.
ILlustrissimo Duci Sax. Electori, Domino nostro clementissimo, gratissima fuit salutatio et S. R. erga se beneuolentiae declaratio, quam magnificus Dominus legacus S. eius nomine et verbis copiose et diserte exposuit. Quamobrem Illustriss. Sax. Dux Elector Serenitati eius Regiae gratias amanter agit, et eidem opem et studia sua in omni officiorum genere paratissima prolixe pollicetur et offert: pariterque vitam longaeuam, valetudinis integritatem, victoriam aduersus Christianitatis hostes, eaque omnia, in quibus reipubl. Christianae salus atque regni incrementa continentur, sincere precatur et optat. Ac porro commemorationem rerum a S. eius R. contra barbaros hostes praeclare gestarum hilari vultu et fronte serenissima excepit: vtpote qui mirifice laetetur et gaudeat de S. eius Regiae
page 85, image: s085fortuna et successibus. De quibus etsi antehac rumore nuntio aliquid cognouit; tamen quia non recordatur, vllas hac de re litteras fuisse redditas: haec incerta et dubia fuerunt hactenus, quae iam ex oratione Regii legati ita conspicua, plana et certa cognouit, vt non tantum rerum in hostem praeclare gestarum ordinem, sed et totius militiae atque belli administrati rationes inde perspexerit, ac penitus animaduerterit, Sereniss. Poloniae Regem tam in capiendis consiliis prudentiam, quam in rebus agendis celeritatem et fortitudinem ita adhibuisse, vt omnia pariter tam cordati et magnanimi Ducis, quam strenui atque inpauidi militis munera obeundo eam sibi laudem pepererit, quam omnis alet posteritas ac faeculorum celebrabit fama sequentium. Hanc itaque felicitatem atque fortunam S. eius R. Illustrissimus Saxoniae Elector ex animo gratulatur, ac votis omnibus optat, vt S. eius R. belli huius pro salute populi Christiani laudabiliter suscepti reliquias pari deinceps felicitate atque fuccessu conficiat: extrema primis attexat, patriam barbari hostis metu liberet, et truculentissimi tyranni
page 86, image: s086crudelitatem, qua hactenus in eius homines innocentes immaniter vsus est, acerrime vindicet, praedones Christianitatis contundat, opprimat, fundat, ac stirpitus deleat, aut saltem ad desperationem, et extremas angustias redactos ita frangat, reprimat et exterminet, vt nullas illi ferant, sed a victore Rege suppliciter petant, et latas accipiant conditiones. Quae cum eiusmodi esse debeant, vt laudi atque Illustrissimae gloriae S. eius R. pares sint: existimauit Illustrissimus Dux Sax Elector, sapientissimum Regem hac in parte consilio Excelsitatis suae non egere: quae non existimat, se plus de victoriae persequendae rationibus videre atque prospicere, quam tot amplissimi et praestantissimi senatores in regno Poloniae videant et prospiciant, quos gratia commouere Illustrissima eius Celsitudo de tota hac re melius rectiusque potest, quam vt S. R. publico procerum consilio vtatur, eaque porro de sententia illorum suscipiat et peragat, quae ab omnibus cum magna admiratione laudentur inposterum Ad haec igitur praeclare persicienda, cum sua sponte S. Polon. Regem ferri, et in comparando
page 87, image: s087nouo exercitu et copiis maioribus occupatum esse, Illustrissimus Dux Sax. Elector animaduertat: facile etiam intelligi potest, ad hanc rem pecunia opus esse, neque tantam belli molem sine neruis sustineri posse. Quare etsi amicissimi Regis difficultates ope aliqua insigni leuare, et pulcherrimos eius conatus prouehere cuperet; tamen ita se res haber, quod plurimis et maximis inpensis Excelsitatis eius aerarium nonnihil est exinanitum: vt tantum S. R. quantum praestaret libenter, gratificari non possit, nisi totum aerarium exhaurire vellet, quod in horum temporum perturbatione et statu rerum totius pene Christiani orbis publico dubio ac incerto neque tutum satis est, et certum, Serenitatem eius Regiam pro sua erga Illustrissimum Sax. Ducem Electorem, singulari amore, ac beneuolentia id neque velle, neque desiderare. Nihilominus tamen, vt hoc argumento S. Polonorum Rex sentiat et intelligat, quanti Serenitatem eius Regiam Illustrissimus Sax. Dux faciat, et quo fauore res, quas praeclare S. eius R. pro commodo publico instituit, prosequatur: decreuit Illustriss. Excelsitas
page 88, image: s088eius, pecuniam aliunde mutuo accipere, et nomen suum pro Serenitate R. creditoribus obligare, modo Illustr. Excels. eius de indemnitate eiusmodi conditionibus caueatur, quae scripto comprehensae Domino legato sunt traditae: de quibus, vt plura verba fiant, neque necesse, neque loci huius atque temporis est. Atque haec omnia ad Ser. Reg. diligenter referet Dominus legatus, quem Illustriss. Dux Sax. Elector fauore et gratia sua complectitur benignissime. Signatum Dresdae III. Calend. Feb. LXXXI.
XXXII AD REGEM POLONIAE.
En testimonium legato datum.
MAgnificus et generosus Dominus Ioannes Buzinski de Bucinin, aulicus S. R. V. hic nobiscum iis mandatis, quae S. R. V. illi ad nos perferenda dedit, praesto suit; quem nos, tum hinc ita dimittimus, vt ad S. V. R. omnia, quae illam hoc tempore scire vellemus, nostris, verbis et fide sua referat. Quamobrem S. V. R. Domini Buzinski legationem suam renunciantem benigne audiet, et ex iis, quae nostro exponet nomine, amanter cognoscet obseruantiam et studium nostrum,
page 89, image: s089in omni officiorum genere, quod tam ad S. R. V. quam ad Polonorum regni laudem et gloriam spectat, singulare et eximium esse. Bene valeat S. V. R. et nos vt instituit, perpetuo amet. Dresdae III. Calend. Februarii, Anno LXXXI.
XXXIII. Conditiones.
I.
AD aestimationem cimeliorum, quae pignoris loco vere obligari debent, Sereniss. Pol. Rex, artificem vnum vel duos mittet, quibus Illustrisimus Dux Elector totidem gemmarios adiunget, vt aestimationem eiusmodi ineant, quae neque summum, neque infimum gemmarum pretium complectatur, sed talis sit, vt se intra mediocrem modum contineat, et vniuersorum aestimationis quantitas pecuniam mutuam et pensiones annuas, vti in pignoribus et hypothecis iuris est, et fieri solet, non insigniter excedat.
II.
Quoad eius fieri potest, argentum et aurum potius factum, quam gemmae et lapides adducantur, tum quod et illius, quam horum aestimatio est longe facilior, tum
page 90, image: s090vero, quod in custodia minus est periculi.
III.
Pecunia mutua S. R. mandatario hanc cautionem adferenti cum consensu procerum numerabitur.
IV.
Nullum hominum, Dux Saxoniae Elector, cimelio pignore dato, arresto aut alio quocunque modo detinebit, sed statim debito dissoluto, et cimelia et cautio Regia, vna cum consensu procerum, Regiis procuratoribus, qui pecuniam numerant, restituentur, absque vlla mora aut fraude. In rei gestae fidem figillum Electorale est adfixum. Dresdae III. Cal. Febr. Ao. LXXXI.
XXXIV.
Hic confitetur Augustus se Regi Polon. L. millia florenorum mutua dedisse, et pignus vicissim accepisse.
NOs Augustus, Dei gratia Dux Saxon. his litteris nostris significamus, notumque facimus, petente a nobis Ser. Principe Domino Stephano Rege Poloniae, Domino et adfine nostro obseruando: quod nos in vsum S. eius R. ad
page 91, image: s091constituendam expeditionem Moscouiticam, quinquaginta florenorum millia Misnensis aestimationis in parata pecunia mutuo dederimus: atque S. eius R. se nobis obstrinxerit, hoc debitum Cal. April. anni sequentis LXXXII. vna cum bis mille et quingentis florenis loco eius, quod interest, in ciuitate nostra Dresdensi reddere: et pro maiore fide debiti tres gemmas, videlicet Rubinum et spinellas duas auro inclusas, eius formae, ponderis, et aestimationis, quae in illa designatione expresse reperiuntur, quam chirographo et annuli nostri sphragide consignatam Regio legato, generoso Domino Ioanni Buzinski, ad Ser. eius R. perferendam tradidimus, nobis in pignus datas: et nisi constituto termino mutuum exsoluatur, summam quinquaginta millium florenorum cum omni eo, quod interest, et impensis inde petere possemus, et, si tanti emptorem non capiant, vt inde debito integro satisfieri possit, residui petitio nobis nihilominus permaneat. Quemadmodum in. S. R. litteris obligatoriis nobis traditis pluribus conuentionis huius pacta explicata sunt. Nos igitur promttimus,
page 92, image: s092et qua decet virum Principem, fide adfirmamus, nos curaturos, vt in ciuitate et munitione nostra Dresdensi pari, qua alia nostra, quae nobis chara sunt, obseruantur diligentia et cura, etiam hae gemmae studiose et accurate custodiantur. Vt cum reuoluto anni spatio, S. eius R. nobis Calend. April. quinquagies mille florenos, summam capitalem, et bis mille quingentos florenos pensionis annuae, in loco solutioni destinato, ciuitate nostra. Dresdensi iuxta obligationis Regiae normam integram, hasce etiam litteras nostras, cum designatione gemmarum reddiderit: S. eius R. oppignoratas hasce gemmas vna cum instrumento obligationis Regiae, et quae huic accessit professione regni Polonici, contributionibus praefectorum, ac designatione nobis a legato tradita, absque vllo detrimento nihil praeterea caussantes, excipientes, aut praetendentes restitueremus. Ac siquidem forte acciderit, vt sors supra dicta cum pensione eodem die, qui in chirographo Regio solutioni praefinitus est, numerata non fuerit: Regiae id Serenitati eius minime erit damnosum; modo pecunia vigesimo
page 93, image: s093tertio Aprilis die anni Octogesimi secundi, aerario nostro inferatur. Promittimus insuper, non permissuros nos esse, vt a quoquam hominum in nostris ditionibus aut subditis nostris alibi illic arrestentur, vnde in restituendis illis S. eius R. mora vlla, aut incommoditas adferri et conciliari possit. Sin vero S. R. in mora fuerit in reddendis ad dictum terminum, quinquagies et bis mille florenis: ius et facultatem nobis integram seruamus et esse volumus, prout supra scripto et inter nos conuentum, et in obligatione Regia cautum est: pignora illa ad liberandam fidem nostram et damnum, alienandi, distrahendi, confringendi et conflandi, vel alii modi solutionis exigendae ineundi, vt maxime ex re nostra fuerit: fide omnino bona et sine dolo malo et fraude retinere. In cuius rei testimonium has litteras reuertentes manu nostra subscripsimus, et annulo signatorio firmauimus. Datae Dresdae IV. Id. April. Anno LXXXI.
page 94, image: s094
XXXV.
Haec professio fit etiam Legato Regio.
NOs Augustus etc. harum litterarum cautione profitemur, Serenissimi Polonorum Regis legatum generosum Dominum Ioannem Buzinski tres gemmas eius formae, ponderis et pretii, quae in designatione nostra chirographo et annuli sphragide confirmata exprimuntur, quae pro quinquaginta florenorum millibus ipsi Lipsiae ad XX. huius Mensis S. R. loco numerandis hypotheca nobis dari debent, apud nos deposuisse hac lege, vt si pecunia hac die iam dicta ipsi aut mandatario eius ita numerata fuerit, gemmae hae pignoris loco, iuxta pacta conuenta apud nos permaneant: sin vero id non fiat, nos gemmas, vti in cistula consignatae, et apud nos depositae sunt, Domino Ioanni Buzinski quandocunque peter, citra omnem controuersiam reddamus. Quod omnino ita fore, et dolum malum abesse, fide nostra promittimus. Et ne quis de hac cautione dubitet, eandem nostro chirographo, et annulo consignauimus. Dresdae IV. Id. April. Anno LXXXI.
page 95, image: s095
XXXVI.
Placuit ad pleniorem rei notitiam adiicere rationem, qua Poloniarum Rex Potentissse obstrinxerit.
NOs Dei gratia Stephanus, Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuauiae etc. harum litterarum nostrarum obligatione, nostro et successorum nostrorum nomine profitemur: Illustrissimum Principem, Dominum Augustum, Ducem Saxonicum, amicum et adfinem nostrum charissimum, beneuolentia erga nos adductum, quinquagies mille florenos, quorum singuli vnum et viginti grossos, iuxta Misnensium aestimationem, repraesentant, nobis mutuo dedisse: quos ita in praesenti pecunia acceptos et aerario nostro illatos esse, fatemur. Cumque totum illud argentum in vsus Reipubl. Poloniae necessarios versum fuerit: spondemus et fide Regia repromittimus; integram hanc summam Cal. April. Anni octogesimi secundi, vna cum pensionibus annuis, quinque in centena singula computando, Dresdae Illustritati eius absque vlla mora ac dilatione in moneta
page 96, image: s096proba, vti in Misnia expendi et accipi solet, publice, reponi, et in aerarium Illustrit. eius nostro periculo et sumptu referri curaturos nos esse, idque vt de pecunia publica, quae ex tributo regni nostri colligitur, restituatur, praefectis aerarii nostri generosis N. et N. praecepimus, et vigore harum litterarum mandauimus. Et vt de solutione hac Illustrissimo adfini nostro, et eius haeredibus, successoribus plenissime sit cautum: nos Illustrit. eius gemmas, et aurea cimelia, seu, vt vulgo vocant, clenodia pignori dedimus, de quorum designatione, numero et pretio, litterae a nobis vtrinque consignatae sunt separatim; ex quibus quid, quantumque illud sit, perspici potest: idque hac lege, vt, si ad tempus constitutum, pecunia iusta, et integra numeratione cum pensionibus debitis, secundum huius contractus placitum soluta non fuerit: Illustrit. eius sine vllo impedimento, vel pignoribus his, tanti, quanti vendi reuera possunt, distractis sibi satisfacere possit ipsi: vel si hoc placeat, Illustrit. eius etiam ius et fas sit, tam bona, quam homines ditionibus
page 97, image: s097nostris subiectos, vbicunque locorum deprehendantur, arresto subiicere, et hucusque detinere, donec Illustrit. eius satisfactum fuerit plenissime. Et quia nobis legem hanc ipsi diximus, atque ita omnino rectam et firmam esse cupimus; eodem etiam consensum ordinum et procerum regni nostri, qui Varsouiae iam conuenerunt, aggregauimus, atque Illultrit. eius scripto comprehensum, vna cum hac litterarum nostrarum cautione, tradi iussimus absque omni fraude et dolo. In cuius rei fidem hanc cautionem subscripsimus, et addito sigillo Regio confirmauimus. Quae datae sunt N. N. IV. Id. April. LXXXI.
XXXVII AVGVSTVS DOMINO IOANNI BVTZINSKI.
Haec epistola de eodem agit argumento.
QVae nostra erga Sereniss. Pol. Regem perpetua est obseruantia, statim, vt Dominus Georgius Burbachius cum litteris tuis ad nos venit, praefecto aerarii nostri mandauimus, vt aurum, quod adferret, de sententia earum litterarum, quas hac de re nuper ad te misimus,
page 98, image: s098consignatae monetae grandioris argento permutaretur, quod paullo ante in hoc vsu a creditoribus acceptum, et in aerarium nostrum repositum fuerat. Hanc itaque pecuniam probam et iustam Dominus Burbachius, quo iussus est, huc deportabit, idque vt eo fieret commodius, nos diploma conscribi, eique tradi iussimus, quo vtatur, si quae forte itineris difficultates inciderint. Idque vt scires, et te a nobis diligi intelligeres, rescribere tibi placuit. Vale. Dresdae IV. Idib. Mai. Anno LXXXI.
XXXVIII AVGVSTVS DOMINO STEPHANO POLONORVM REGI.
Serenissimus Augustus Regis depraedicat amorem, et ea, quae per legatum proposuerat, facta esse ostendit.
ETsi iamdiu exploratum nobis est S. R. V. pro insigni aequitate et bonitate sua, si quid in ipsam amoris et osficii conferatur, re ipsa atque animo gratissimum esse: tamen gratiarum actio, qua in litteris suis ad nos humanissime scriptis vtitur, nobis fuit periucunda. Sic enim vidimus, nos a S. R. V. amari: non
page 99, image: s099quod antea de illius erga nos egregio animo dubium nobis vllum fuerit, sed quod cognouerimus, S. R. V. alia quoque studia nostra praecipuo aliquo fauore excipere, quae pro amicitia nostra mutua a nobis S. R. V. veluti ex pacto deberi statuebamus. Quamobrem vt reliqua huc pertinentia, quae S. R. V. per generosum virum Dominum Ioannem Buzinski, aulicum et legatum suum dignissimum nos scire voluit, pari diligentia ac cura perfecimus; quemadmodum id de sermonibus legati sui pluribus cognoscet S. R. V. quam recte valere, et nos vt instituit, amare perpetuo vehementer cupimus. Dresdae III. Id. Iun. Anno LXXXI.
XXXIX RESPONSVM.
Quod ad Regem Poloniae etc. perferendum Augustus Magnifico et Generoso viro, Domino Ioanni Buzinski de Buzenim legato Regio, et Capitaneo Ostrezessouien si dedit.
Primum huius scripti caput consistit in summa amoris beneuolentiaeque testificatione: secundum est, quod gratias agit pro eo bonore, qui sibi tribueretur, dum Rex Augusticonsilio
page 100, image: s100in pace et rebus cum Mosco tractandis vti voluerit; tertium petitionem de pecunia mutua admittit: tandem de controuersia quadam cum Duce Brunsuicensi agit.
SI vnquam Illustrissimus Sax. Dux, Dominus Elector de beneuolentia erga se Regia dubitasset: dubitasse autem illum, nunquam certum est: sane ex oratione Domini legati, et Regiis votis pro salute, incolumitate et Illustrissmae Excelsitatis fortunis, vsque adeo amanter et sincere conceptis facile intelligere potuisset, quanti a Serenissimo et Potentissimo Polonorum Rege fieret: id, vt Illustrissimae Excelsit. eius gratissimum est; ita e contraria parte S. R. obseruantiam, fidem, operam et studia sua, in omni officiorum genere paratissima, promptissimaque prolixe pollicetur et offert: eidemque vitae diuturnitatem, cum integritate optimae valetudinis coniunctam, ac victoriae aduersus Christianitatis communes hostes felicissimum cursum, eaque ex animo precatur et exoptat omnia, quae ad amplificationem dignitatis Regiae, et reipubl. Christians salutem pertinent. Atque haec vt Dominus legatus pro copia et facultate
page 101, image: s101eximia sua Serenissimo ac Potentissimo Polonorum Regi, etiam pluribus verbis ad primum legationis caput renuntiet, Illustriss. excelsitas eius benigne postulat. Proximum huic est alterum legationis caput, ex quo Illustriss. Sax. Dux Elector magna cum voluptate cognouit: neque gratulationem illam, qua rerum a Sereniss. Polonorum Rege gesstarum commemorationem a Domino legato nuper eodem loco factam excepit: neque in reliquis, quae tum proposita fuerunt, Excelsitatis eius studium atque voluptatem gratificandi S. R. V. improbari. Cumque recordetur, se tum temporis Sereniss. Polonorum Regi sententiam suam de bello Moscouitico persequendo exquirenti, nihil subiecisse aliud, quam quod certo sciebat: S. eius Regiam pro singulari prudential sua, nullo etiam monente, per se facturam esse, videlicet, vt de consilio sapientissimorum in regno Polonico procerum institueret, et perficeret omnia, quae ad reliquias belli Moscouitici delendas necessaria viderentur: non leue equidem eximii cuiusdam amoris erga se Regii argumentum id esse statuit: quod, re postea
page 102, image: s102deliberata, S. eius R. cum Illustriss. Excelsitate sua iudicauerit communicandum esse, id quod in amplissimo Polonici regni senatu, de hoste contumace, vltro quidem ad pacem deprecandam veniente, sed prac fastu et superbia nullas satis honesta conditiones, quae ipsi ferebantur, subeunte penitus debellando, et de tributis ad rem hanc conferendis publico decretum fuit. Et quia Illustrissimus Sax. Dux Elector iam antea cognitum et exploratum habet, Serenissimum Polonorum Regem, nequevlla ambitione, neque aliena inuadendi cupiditate inpulsum, bellum hoc suscepisse, ac potius ad propulsandam vim iniustam, et ad opprimendam crudelissimorum latronum sanguinariam lanienam, quam hactenus in ciuibus innocuis immaniter exercuerunt, iustissima arma induisse: nihil equidem dubitat, quin Deus opt. max. acerrimus impiorum tyrannorum et immanium graffatorum hostis, ac oppressae innocentiae certissimus vindex Serenitatem elus Regiam cum toto suo exercitu praepotenti patrocinio protecturus, et huius pulcherrimos pro restituenda quiete publica conatus coelesti suo
page 103, image: s103fauore ita sit persecuturus, vt S. eius R. tam sibi gloriosam, quam toti orbi Christiano vtilem et salutarem pacem constituere, adeoque praedones barbaros, feros, immites et humani cruoris sitientissimos pessundare, atque a focis et aris quam longissime submouere possit. Idque cum ita omnino futurum esse Illustriss Sax. Dux Elector, iam antea animo quasi praesagiret: petitionem Regiam de pecunia mutua duplici de caussa libentissime admisit. Primum, vt voluntatem suam hoc veluti experimento amicissimo Regi comprobaret: deinde vt consilia pro pace publica et orbis Christiani commodo laudabiliter suscepta, non tantum approbatione sua; sed etiam re ipsa saltem aliqua ex parte iuuaret. Etsi vero hoc nomine gratiarum actionem a Sereniss. Polonorum Rege non desiderabat, quem sciret, et animo et reipsa esse gratissimum: tamen commemoratio de Regia erga se beneuolentia, et pari atque maiori etiam gratificandi studio non potest non Excelsitati eius esse iucunda. Quamobrem et id, quod ad conficiendum pecuniarum negotium erat reliquum, ita expediri iussit, vt in optima,
page 104, image: s104spe sit, S. eius R. hac in parte satisfacturum esse. Porro de petitione ad controuersiam Brunsuicensem pertinente, Illustriss. Sax. Dux ita sensit, vt iudicet, Seren. Polon. Regem nihil alieni, ab optimi meriti et prudentissimi Principis officio facere, quod de negotio laudatisimae suae coniugis ita est sollicitus, vt leuioribus omnia prius remediis, quam ordinario iure experiri malit. Ac siquidem Illustrissimus Brandenburgensium Dux Elector arbitrium delatum pari animo in se recipiet: non grauabitur Illustriss. Sax Dux Elector, unis, eisdemque cum Brandenburgico coniunctim litteris, Ducem Brunsuicensem amanter monere, et cohortari diligenter, vt rem aequis conditionibus transigi patiatur. Atque id si obtineri potest, in tota deinceps actione nihil praetermittet eorum, quae ad negotium hoc componendum conducere videbuntur: tum vt appareat, Illustriss. Excelsitati eius id esse perpetuum studium, vt omnes caussae, quae inter principes viros simultates alere possunt, praecidantur, et animi inter se amicitia sincera et stabili conglutinentur: tum vero vt intelligi possit, quic quid oneris ad voluntatem
page 105, image: s105S. eius R. in se recipit, id Excelsitati eius neque graue, neque laboriosum esse futurum, vt quae S. eius R. et studio et animo sit perpetuo addictissima. Signatum Dresdae III. Id. Iun. Anno LXXXI.
XL STEPHANO REGI.
Ser. Aagustus Clementem Artum, qui sub vexillo Regis Pol. militare volebat, hic egregie commendat.
QVod multi saepe rerum inopia et extrema necessitate adacti, aut inconsiderata leuitate et iuuenilis animi ardore permoti, temerefaciunt, vt in castra militaturi se conferant; id cliens hic noster Clemens Artus, Belcigius, certo iudicio, et iniurias Liuoniae a crudelissimo hoste acceptas vindicandi laudabili studio serio suscipit. Qui etsi Illultri Principi, Domino Gothardo, Liuoniae, Curlandiae et Semigalliae Duci, ob virtutum et rei militaris scientiam charissimus, et praefecturae Salburgensis administrationi praepositus esset, et magni patroni benignissimis promissis inuitaretur: tamen vt cupiditati suae aduersus praedones Moscouiticos pugnandi honestissime satisfacere posset, commodis et fortunis suis relictis,
page 106, image: s106ad R. V. S. proficisci maluit, quam in Liuonia rebus et otio abundare inglorius. Hunc igitur talem virum etsi S. R. V. aduentus ipsius satis commendet; tamen sine litteris nostris dimittere noluimus: tum vt testatum faceremus, valde cupere nos, exercitum S. R. V. pro commodo et saluterei Christianae comparatum fortissimorum militum copiis muniri et augeri: tum vero, vt ostenderemus, valde probari nobis clientis huius nostri praeclaros conatus et studia, quem cognoscimus iam antea in bellis Liuonicis cordate et fortiter versatum, et huius temporis atque loci opportunitate omnia laudis et gloriae caussa facturum esse, quae a fortissimo et communis salutis amantissimo homine postulari possunt. Sic itaque S. R. V. Clementem hunc in castra sua recipiet: sic albo fortissimorum suorum militum adscribet: vt qui non spem praedae et rapinarum, (quod non pauci alii faciunt) sed reipubl. commoda sequatur, ac de Christianitate mereri optime desideret, et propter studium vindictae aduersus hostem Moscouiticum in labore et periculis ita, permansurus sit, vt reipsa comprobet, et
page 107, image: s107animum se cum vera belli huius caussa coniunctum habere, et fauere inprimis dignitati atque gloriae S. R. V. Cui nos perpetuam valetudinis integritatem, et rerum susceptarum prosperrimos successus precamur et optamus ex animo. Datae ex arce nostra Augusto Pyrgensi XII. Cal. Sept. LXXXI.
XLI DOMINO STEPHANO REGI POLONIAE.
Quidam bibliopolae Cracouienses nomina apud Ge. Rhodium fecerant. Ille autem bactenus frustra de solutione laborauerat, quae, ne vlterius differretur, Ser. Augustus ipse rem quam optime Regi commendat.
CVm publice intersit, rerum contractarum fidem sancte coli et obseruari; quo veluti vinculo continentur negotiationes, facultates et copiae diuersarum prouinciarum: non minus equidem coercendi sunt ii, qui hanc fallunt, et creditores suos defraudant, quam illi, qui itinera infesta reddunt, vt importari aliunde merces vitae hominum necessariae et vtiles tuto nequeant. Vtrique enim commerciorum vsu labefacto et impedito
page 108, image: s108rempubl. perfidia et improbitate sua pariter incommodant. Quae cum ita sint: nos Georgio Rhodio ciui et aedili in oppido nostro Lipsiensi petenti a nobis litteras commendatitias ad S. R. V. de esse noluimus, quod ille non tantum de iure suo priuatim, sed de re laborare nobis videretur eiusmodi, quae cum caussa publica coniuncta et implicata esset. Debent huic pecuniam Nicolaus et Stanislaus Scharffenbergii, bibliopolae Cracouienses, et Paulus Fabricius Varsouiensis: quam, etsi iam diu soluere promiserunt; tamen huc vsque toties admoniti in mora sunt, et tergiuersando creditorem cum maxima eius iactura totos annos sedecim ludificantur. Id quod S. R. V. ex epistola Georgii Rhodii, quam his litteris nostris coniunximus, cognoscere pluribus poterit. Horum itaque debitorum, qui ita sunt comparati, vt merces venditori eripusse potius, quam nomina fecisse videantur, iniquitatem S. R. V. sic compescet, et auctoritate atque praecepto suo perficiet, vt procuratores Georgii Rhodii ad pecuniam debitam, et ad id, quod legitime interest, quam expeditissime perueniant. Faciet profecto,
page 109, image: s109quod iustitia sua dignum est: et reipubl. ita consulet, vt tam rerum earum exportatio, quibus Polonia abundat, quam earum, quibus eget, inuectio cessatura nunquam sit: quandoquidem hoc argumento non tantum ciues, sed exteri quoque negotiatores perspecturi sunt, omnes se eadem S. R. V. aequitate contineri et protegi. Bene valeat S. R. V. et, cum ciuibus nostris, qui iustitiam eius sequuntur benigne fecerit, sciat, se nobis quoque gratissimum fecisse. Datae ex arce nostra Dres. Non. Sept. Ao. LXXXI.
XLII DOMINO STEPHANO REGI POLONIAE.
Hae litterae tractant controuersiam inter Frid. Raceborum et Leschnitium, quae dirimenda Stepbano traditur.
QVod ad S. R. V. pro Friderico Raceboro Capitaneo Beutense scribimus, id facimus, cum aequitate petitionis suae adducti, tum vero quod Raceborus sibi persuaserit, id aurum, quod Dominus Raphael Leschnitius Capitaneus Radciosensis debet, non alias, quam commendatione nostra expeditissime accepturum
page 110, image: s110se esse. Habuit Dominus Raphael Leschnitius fratrem VVenceslaum, qui Lissae, Poloniae a quodam Corbero quingentos aureos Vngaricos mutuo accepit: fideiussores dedit Melchiorem Raceborum, Friderici patrem, et Georgium Scopium, Liguicensem. Hi fideiussores, cum deinde pro debitore satisfacere creditori coacti fuerint, non abs re equidem Fridericus patris sui mortui loco, quod is pro VVenceslao Leschnitio soluisset, a debitoris fratre et haerede reposcere videtur, quod hic et bona fraterna possideat, et in vniuersum germani ius successerit. Quando igitur S. R. V. pro singulari prudentia sua facile hinc iudicatura est, solutionem debiti non temere aut inique postulari: nihil equidem petitori, pro quo ipsa aequitas loquitur, opus fuisse putamus litteris nostris ad S. R. V., quam summa cum laude ius reddere omnibus notissimum est: nisi Fridericus Raceborus existimasset, ad celeritatem consequendi debitum, nonnihil interesse sua, caussam hanc S. R. V. per nos commendari. Quamobrem a S. R. V. maiorem in modum officiose petimus, vt Fridericum Raceborum hunc beneuolentia
page 111, image: s111sua complectatur, et decreto Regio perficiat, vt is ad debitam sibi pecuniam absque mora aliqua iniusta perueniat. Commodabit profecto S. R. V. homini gratissimo, et nos magna voluptate adficiet: vbi Raceborus iste intellexerit, tantum nos, quantum ipse sibi persuadet, amari a S. R. V. quam felicissimo rerum successu, cum pari valetudinis integritate perpetuo frui cupimus. Data ex arce nostra Lichtenbergiana XIX. Cal. Ian. Ao. LXXXII.
XLIII AD REGEM POLONIAE.
(1) Legatus Polon. Regem de Augusti beneuolentia certiorem reddere debet: (2) gaudet de bello bene administrato, et gratulatur victoriam ac pacem: (3) pecuniam, de qua antea multa, repetit.
AD mandata Seren. et Potentiss. Polon. Regis, Domini clementissimi, per S. eius R. secretarium et legatum dignissimum, magnificum Dominum Albertum Ciszvvizki exposita, idem Dominus legatus Serenit. eius R. Illustrissimi Sax. Ducis Electoris, Domini nostri clementissimi verbis, significabit: Illustriss.
page 112, image: s112Excelsitati eius salutationem et declarationem singularis beneuolentiae a tanto Rege profectam, fuisse iucundissimam: eoque nomine Illustriss. eius Excelsitatem S. R. gratias amanter et officiose agere: eidemque operam, obseruantiam et studia sua, in omni officiorum, ad decus et honorem Regium pertinentium genere, polliceri prolixe: et praeterea a Deo opt. max. vitam longaeuam cum valetudinis integritate coniunctam, rerum successus felicissimos, et reliqua precari omnia, quae ad S. eius R. incrementa, et salutem tam animi, quam corporis conducunt, et necessaria sunt. Deinde ex commemoratis rebus ad Plescouiam gestis, et belli administrati rationibus Illustriss. Sax. Ducem Electorem magnanimi Regis et Ducis virtutem et fortitudinem cum pari prudentia et rei militaris vsu atque peritia coniunctam, nec non vim atque celeritatem militum fortissimorum magna cum voluptate liquide perspexisse. Cumque Illustr. eius Excelsitas recenti adhuc memoria teneat, quando sententiam eius de bello aduersus Moscos persequendo Serenitas R. per legatum suum anno superiori exquireret;
page 113, image: s113ita se Regiae consultationi respondisse, vt iam tum animo praesagiente viderit, Sereniss. Polon. Regem bellum id, quod iustissimis de caussis pro salute publica contra immanissimos hostes magno animo suscepisset, Deo opt. max. conatus Regios fortunante, felicissime confecturum esse: fieri certe aliter non posse, quin Illustriss. Excelsitas eius maximopere laetetur et gaudeat, praedictionem hanc et vota sua parem fortunam, et exoptatum rerum exitum consecuta fuiffe. Quamobrem se insignem gloriam ex perdomiti et debellati hostis illustri victoria partam S. R. ex animo gratulari, et vnice optare, vt pax a trepido et prostrato hoste petita, et a Rege victore tandem concessa salutaris reipubl. sit, ac deinceps ab hoste extra fines remoto, firma, inuiolata fide permaneat. Et quia Illustriss. Excelsitas eius aequissimum esse censeat, vt stipendia reliqua militi bene merito persoluantur, idque Ser. Polon. Regem pro insigni iustitia sua ita facere constituisse animaduertat: equidem hac quoque in parte Illustriss. Excelsitatem eius rationibus Regiis commodandi cupidam esse: ita tamen, vt pecunia
page 114, image: s114Illustriss. Excelsitati eius debita ad diem diui Martini proximum, vna cum integris totius temporis pensionibus iuxta pacta conuenta, in aerarium Excelsitatis eius reponatur, nec satisfactio differatur diutius. Quanquam enim Illustriss. Excelsitas eius etiam amplius prorogando S. R. gratisicaretur: tamen per creditores, a quibus summa ista mutuo accepta fuit, solutionem absque detrimento et incommodo Excelsit. suae in diem vlteriorem reiici minime posse. Atque haec Illustr. Sax. Dux Elector ad S. R. ea, qua par est, reuerentia per magnificum Dominum legatum perferri cupit, quem, vt omnes Regios ministros, fauore praecipuo et beneuolentia sua complectitur singulari. Signat. Dresdae Cal. April. Ao. LXXXII.
XLIV. DOMINO STEPHANO REGI POLONIAE.
Dicit hic Augustus, Regem mentem suam ex legato plenius per specturum esse.
REdit ad S. V. R. peracta apud nos legatione sua, generosus vir, Dominus Albertus Cisruick, S. R. V. secretarius dignissimus, cui nos ad ea S. R. V.
page 115, image: s115perferenda commisimus, quae eandem hoc tempore rescire vellemus. De huius itaque sermonibus S. R. V. intelligere poterit, quantum ex gloriosa S. R. V. victoria et laetis rerum successibus voluptatem ceperimus, et quanti illa a nobis fiat: quod non modo ex ipso Domino Alberto cognoscere vt dignetur, sed et voluntatem nostram in negotio, de quo nobiscum egit beneuole vt complectatur, officiose S. V. R. rogamus, et eandem protectioni diuinae ex animo commendamus. Datae, Dresdae. Cal. April. Ao. LXXXII.
XLV STEPHANO.
Georgio Praeuso in bello Liuonico erepta praedia erant: quae nunc finito bello ipsi vt restituerentur a Rege, litteris Aug. intercedit.
REcte praecipiunt sapientes, bella eam ob caussam suscipienda, vt et pax quaesita esse videatur, et in pace sine iniuria viuatur. Vtrumque S. R. V. in debellato Mosco secutam esse, neque parta iam victoria, illud ab hoste illatum in spoliatis ciuibus haerere diutius velle, de iustitia et aequitate S. R. V. nobis est persuasissimum. Quamobrem cum libenter
page 116, image: s116pro omnibus, qui per Moscouiticam crudelitatem possessiunculis suis aliquando in Liuonia deiecti fuerunt; tum vero pro cliente nostro Georgio Praeuso ad S. R. V. libentissime scribimus. Gessit per multos annos apud Reuerendiss. et Illustr. quondam Principem, Dominum VVilhelmum Archipraesidem Rigensem et Marchionem Brandenburgicum aulae praefecturam: et ita administrauit, vt optimi patroni erga se liberalitatem prouocaret, et ab eodem fundo Meislauiano augeretur. A cuius fundi possessione, cum per summam hostis truculentissimi tyrannidem deturbatus fuerit, omnem equidem recuperandi fortunas ereptas spem in bonitate et iustitia S. R. V. repositam habet. Huius itaque clientis nostri, ad clementiam et aequitatem Regiam suppliciter confugientis, precibus iustissimis, si R. S. V. annuerit: profecto eam victoriam, quam, domito et abiecto hoste, praeclaram consecuta est, benignitate et iustitia sua multo illustriorem saciet: et prouinciam viris exhaustam, ac populationibus hostilibus vastatam, praestantissimo habitatore ornabit: et nobis, qui clienti huic nostro
page 117, image: s117benignissime cupimus, gratissimum faciet; atque hac nostra commendatione non tam ipsi Praeuso, quam S. V. R. laudi fauemus. Erit certe bonitatis et prudentiae Regiae, hanc gloriae facultatem, quam eidem Deus hoc tempore maximam dedit, complecti, et victoria diuinitus oblata, ad subleuandum spoliatos ciues ita vti, vt antiqui et iusti possessores in loca, vnde vi iniusta depulsi fuerunt, restituantur, et in his cliens quoque noster Georgius Praeusus Meuseleuianum suum recipiat. Id si fiet, non tantum nobis referendae gratiae necessitas offeretur; sed ipse etiam Praeusus S. R. V. fauore et beneuolentia dignissimus beneficio hoc ita eidem obstringetur, vt, quod antehac vigiliarum atque laborum suorum praemium ab optimo patrono acceperat; id deinceps a S. R. V. veluti auctore receptum agnoscat: atque ob id non minus S. R. V. quam patrono pie defuncto debere atque obligari se intelligat: et omnia fidelissimi clientis obsequia perpetuo praestet. Bene valeat S. R. V. Dabantur Dresdae. II. Non. Mai. Anno LXXXII.
page 118, image: s118
XLVI EIDEM AVGVSTVS
Et hae litterae commendant Regi Poloniaerum controuersiam quandam ciuium Sax. et Polon. quae in exoluenda pecunia, aliisque huius generis rebus consistit.
EX litteris nostris, quas pro Henrici Staupitii haeredibus accurate antea scripsimus, arbitramur, S. R. V. satis perspexisse, eorum nos caussa cum cupere, tum vero etiam debere omnia. Etsi autem et iustitiae et constantiae S. R. V. perpetuo meminimus, nec vllum nobis est dubium, quin commendatio nostra prima satis adhuc apud S. V. R. valeat: tamen cum hoc tempore Staupitii haeredes creditoresue nobis significassent, in exigenda pecunia sibi a Domino Alberto Lasky Palatino Siradiensi debita, mandatarium ipsorum Ioannem Pulmannum antehac ita versatum fuisse, vt suum potius, quam eorum, qui commisissent, negotium procuraret; et ideo sua maximopere interesse putarent, vt ad S. V. denuo scriberemus: omnino voluntati ipsorum, libello supplico his litteris nostris insinuato comprehensae, morem gerendum esse existimauimus:
page 119, image: s119vel quia iustissima de caussa mandatum Pulmanno ante datum reuocare iam videbantur; vel quia aequissimum erat, vt Dominus Lascius pecuniam, quam deberi fatetur, solutam esse liquido doceat, aut si id facere non possit, fidem litterarum suarum liberet, et clientibus nostris tandem ex bono et aequo satisfaciat. Quamobrem a S. R. V. idem illud iterum atque iterum amanter petimus, vt imperio et auctoritate sua Regia, quae apud Dominum Lascium et Pulmannum merito plurimum valere debet, perficiat et expediat: hic quidem, vt litterarum obligationes et instrumenta, quaecunque eius fidei antehac fuerunt concredita, clientum nostrorum procuratori, qui has litteras nostras redditurus est, absque vlla tergiuersatione restituat; ille vero, vt debitam pecuniam solutam esse, absque longiori mora, aut probet, aut numeret. Atque haec rerum summa est, in quo et nobis S. R. V. gratissimum facere, et pariter declarare possit, se tam iustitia erga clientes nostros, quam humanitate atque beneuolentia in nos sua vsam esse. Bene valeat S. R. V. et nos vt instituit, perpetuo amet.
page 120, image: s120Datae in arce nostra Lichtenbergiana VII. Id. Octob. Anno LXXXII.
XLVII IDEM EIDEM.
Ser. Augustus intercedit pro Henrici Staupitii, haeredibus vt propteroperas regno Polon. fideliter nauatas, arcem Schmiltenam ab Rege obtineant.
EA est aeris magnitudo alieni, quod Henricus Staupitius, dum studia et obsequia sua magnis regibus probare cuperet, contraxit, vt tam haeredes quam creditores eius, nisi maximo detrimento adfici velint, coniunctis viribus omnia, quae defunctus in bonis reliquit, persequi cogantur. Quare et arcem Schmiltenam in Liuonia sitam, qua Staupitius aliquando ob operas domi militiaeque Regno Polonico fideliter nauatas donatus fuit, ab auctoritate et clementia S. R. V. iis rationibus, quae libello supplico his litteris nostris adiuncto, exponuntur, se recepturos esse, plane confidunt. Ea spes ne clientes nostros fallat, a S. R. V. omni contentione petimus. Conducet profecto S. R. V. laudi, cuius nos fautores sumus plurimum, si Stupitianis
page 121, image: s121haeredibus, et creditoribus, viris optimis et gratissimis S. R. V. de arce Schmiltena ita commodauerit, vt ad eam absque magno labore et sumptu perueniant, et singulari nos voluptate adficiemur, vbi cognouerimus, clientibus nostriss ad conficiendum recte negotium commendationem hanc nostram maximo adiumento fuisse. Qui cum sibi persuadeant, nullius hominis apud S. V. R. auctoritatem et gratiam plus valere, quam nostram: id quoque, vt re ipsa ita esse experiantur; maiorem in modum iterum et saepius rogamus a S. R. V. cui valetudinis integritatem, et rerum omnium successus optamus felicissimos. Datae in arce nostra Lichtenbergiana VII. Id. Octob. Anno LXXXII.
XLVIII REGI POLONIAE DOMINO STEPHANO.
Profitetur Ser. Augustus, pecuniam Polonorum Regi mutuo datam sibi nunc redditam esse.
ETsi nos pro pecunia credita gratiarum actionem a S. V. R. non expectabamus, quod et debito amicitiae nostrae mutuae officio hac in parte perfuncti
page 122, image: s122esse videremur; et S. R. V. tam animo, quam re ipsa gratissimam esse sciremus: tamen S. R. V. verbis legatus eiusdem dignissimus, generosus vir Dominus Albertus Zisvvicki gratias nobis diligentissime egit, et pecuniam debitam probe repraesentauit. Vt autem pro S. R. V. erga nos perspectissima fide, et integritate, et constantia dubium de solutione nobis nullum vnquam fuit: ita egregium erga S. V. R. animum, quem nobis Dominus Albertus ostendit, amanter amplectimur, et, vt hunc erga nos perpetuo habeat, omnibus, quibus maxime possumus, rebus studebimus. Reliqua ex Domino Alberto, cui et litterarum cautiones, et gemmas apud nos depositas restitui iussimus, cognoscere poterit S. R. V. cui valetudinis integritatem, et omnium rerum felicissimos successus precamur ex animo. Dresdae XVIII. Cal. Decemb. Ao. LXXXII.
XLIX. STEPHANO.
Fabianus, eiusque fratres, ex nobili et peruetusta Baronum Donensium familia oriundi exuti facultatibus erant. Has igitur, vt restituat ipsis Rex Pol. Augustus multis argumentis rogat.
page 123, image: s123
ERga Baronum ponensium familiam mirifice semper adfecti sumus: quod cognouissemus, ex vetusta hac et nobili domo multos fortes et rebus Mauortiis gerendis eximios viros fuisse progressos. Quorum in numero, cum Dominum Fabianum, et eius fratres esse iudicemus, perinuiti equidem accepimus, auitae ipsorum virtuti fortunam adeo esse iniquam: atque, vt non tantum in impressione hostili caeteris suis bonis et possessionibus Liuonicis deiecti, sed maleuolorum etiam nonnullorum culpa et obtrectatione praedio Rotenbeisio exuti fuerint. Etsi autem indignus iste virorum fortissimorum casus non parum nobis molestiae attulit: tamen non mediocriter recreati fuimus, tam cogitatione sapientiae et aequitatis illius singularis, quae S. R. V. omnium tam summorum quam infimorum hominum amorem, studia, admirationem et obseruantiam passim conciliat; quam quod certis actionibus cognouerimus, Dominum Fabianum bello Moscouitico S. R. V. non poenitendam, suo loco et ordine nauasse operam. Quibus de caussis in hanc opinionem discessimus, vt plane
page 124, image: s124statuamus, S. V. R. pro singulari bonitate et iustitia sua minime passuram esse, vt fratres Donenses, non male de republica meriti, in tantis incommodis et difficultatibus haereant diutius. Et quod Domino Fabiano fortasse hac in parte alii obfuturum existimant, id nos S. V. vel in primis commendaturum esse existimamus hominem acrem et industrium, qui bello Moscouitico feliciter confecto, e patria eo se contulerit, vnde ad S. R. V. aliquando rei militaris scientia et vsu instructior et auctior redire, et pro acceptis beneficiis talem se praestare possit, qualem et nos fore ipsum confidimus, et S. V. R. omnino esse cupit. Quae cum ita sint, non ideo scribimus haec, quod ad optimum patronum clientibus fidelissimis commendatione nostra opus esse quicquam putemus: sed vt beneuolentiae nostrae, qua Dominum Fabianum et fratres eius benignissime amplectimur, aliquid apud S. V. R. iudicium et testimonium extet. Quam. si fratres Donenses ad fortunas suas restuet, non tantum solita erga omnes sua aequitate et iustitia vsam esse, sed nobis etiam id tributum fuisse, libenter profitebimur:
page 125, image: s125quod summopere optamus et cupimus, et, vt omnino faciat, S. R. V. amantissime etiam atque etiam rogamus. Cui tum a nobis grati ammi memoriam perpetuam; tum a fratribus Donensibus subiectissimae voluntatis studia et obsequia omnia repromittimus, ex animo optantes, vt S. V. R. perpetuo recte valeat. Dresdae Id. April. Ao. LXXXIII.
L. AVGVSTVS STEPHANO.
Io. Misnacomus ob neglectum vectigalium imputatum perdiderat res pretiosas, perdiderat omnes facultates. Verum hic Elector probat, cimelia vectigalibus non esse subiecta: et proinde restitutionem efflagitat.
IOannes Misnacomus, pro quo hoc tempore ad S. V. R. scribimus, non tam propter adfines suos, honestos homines, et ciues nostros, quam propter negotiationem, quam mereibus pretiosis e ditionibus nostris in Poloniam, et inde ad nos apportandis exercet, nobis est commendatissimus. Is posteaquam nobis significasset, sibi ab Andraea Stradomsio, qui publico vectigali apud Cracouienses ministrat, equos quinque et argentum
page 126, image: s126praeterea factum, margaritas, gemmas et cimelia, quae mille septingentis argenteis Ioachimicis aestimarentur, immerenti adempta fuisse, quod e Polonia, in Silesiam proficiscens, neque limitem adhuc praetergressus esset: neque vllum vectigal exigi solitum sit ab illis, qui cimelia et vasa argentea transferrent: suppliciter a nobis litteras ad S. V. R. petiit, vt omnibus suis fortunis semel exuto haec reddi patiatur. Quae cum ita esse nobis Misnacomus confirmaret, et in omnibus vectigalibus consuetudo spectetur, cimeliis immunitatem merito tribuens, quod illa Regum, Principum et procerum vsus caussa comparentur, atque ideo praestationi vectigalium ea subiici indignum sit: superuacaneum esse iudicauimus, hac de re pluribus ad iustissimum Regem scribere, ne sde S. V. illustri aequitate dubitare potius, quam hominis patrocinium nostrum implorantis caussae consulere velle videamur. Neque enim vnquam S. R. V. probatura est, vt fisco suo illa bona commissi nomine vendicentur, quae a vectigalium praestatione immunia sunt. A Serenitate V. R. itaque etiam
page 127, image: s127atque etiam petimus, vt interposita auctoritate sua mandet, restitui Misnacomo, quae ei adempta fuerunt. Erit id dignum prudentia et aequitate Regia, et nobis non minus gratum, quam publico etiam vtile et fructuosum, vbi mercatores, qui vltro citroque commeare, et merces suas commutare solent, intellexerint, non tantum innocentibus, sed iis quoque ignosci, qui non per fraudem, sed per ignorantiam et errorem in caussam commissi incidunt. Valeat S. V. R. cui et hunc, qui recens coepit, et mille alios sequentes annos felicissime euenire cupimus. Dresdae V. Cal. Iun. Anno LXXXIII.
LI. SERENISSIMO ET POTENTISSIMO PRINCIPI DOMINO SIGISMVNDO III.
Sereniss. Frid. VVilbelmus prohibuerat lectionem Molleri et Henningi scriptorum: idque Regi Poloniae hic adfirmat.
SErenissime et Potentissime Rex, Serenitati V. salutem dicimus, et operam in omni officiorum genere paratissimam offerimus. Domine cognate amice plurimum obseruande. Recenti adhuc tenemus
page 128, image: s128memoria, quam grauissima S. V. non tam per litteras, quam per legatum ante biennium de chronicis Laurentii Molleri, et Salomonis Henningi in publicum emissis et sparsis conquesta sit. Cuius etiam contemplatione, inprimis autem, cum intellexerimus, non tam S. V. quam toti etiam Regno foedas iniuriarum maculas adspersas fuisse: ad requisitionem S. V. Rectori et toti senatui nostrae Academiae Salanae in mandatis dedimus, non tantum in scripta ista, tum publice tum priuatim, quam diligentissime inquirendi, sed et studiosae iuuentutis animos eo dirigendi, quo ab istorum librorum lectione abstinere, et si quae habeant exemplaria, ad manus nostras deferri queant: id quod et ita a senatu Academico per publicam intimationem, vti moris est, fuit significatum. Cum ergo hac in parte solummodo S. V. petitioni et intercessioni satisfecerimus, nihilque prius aut antiquius habuerimus, quam vt S. V. fama et defunctorum existimatio et honor considerarentur: videre non possumus, qua ratione, quaue auctoritate, ea, quae nostro mandato publice sunt adfixa et promulgata, possint
page 129, image: s129reuocari. Officiose itaque petimus, vt S. V. nos hac in parte excusatos habere velit: non enim dubitamus, quin S. V. per alia media, non tam ipsum opus, quam autoris nomen ab istis delatoribus vindicare possit. Si alia in re quid facere possumus, quod S. V. grarum erit, haud in nobis officium vllum desiderari vnquam. patiemur. Bene valeat S. V. Dabantur Torg. Cal. Febr. XC.
Fr. VVilhelm.
LII. AD REGEM POLONIAE SIGISMVNDVM III.
Gratulatur Aug. Regi Polon. matrimonium cum Anna Austriaca ineundum, et se excusat, quod nuptiis interesse non possit.
GRatissimae nobis fuerunt, Rex Sereniss. cognate plurimum obseruande, quae per generosum Dominum Ioannem Schardituki redditae nobis sunt litterae. Longe vero gratius ipsum, quod per eundem nobis prolixe expositum est, negotium. Sicut enim perantiqua est, quae inter vtramque Illustrem Saxonicam et Iagellon. domum intercedit necessitudo, ita eandem felici matrimonio V. S. et Serenissimae
page 130, image: s130Principis Annae Austriaca etc. cognatae nostrae charissimae, renouari, ex animo laetamur. Quamobrem V. S. de felicissimo coniugii auspicio, toto pectore gratulamur, Deumque precamur, vt has nuptias V. S. regno Poloniae, et toti demum reipublicae Christianae secundas esse velit. Caeterum quod V. S. et nobis, quis nuptiis dictus sit dies, significare, et nos ad earundem festiuitatem inuitare voluerit: agnoscimus equidem V. S. singularem erga nos beneuolentiam, iuxta ac humanitatem. Etsi autem nihil nobis erat prius, nihil antiquius, quam V. S. petioni et expectationi satisfacere: is tamen, est huius prouinciae status, ea conditio, vt non modo grauissimis negotiis occupati simus, sed et absque praesentissimo periculo nobis diutius abesse non liceat. Amanter igitur oramus, ne aegre hoc ferat V. S. neque de nostra propensa voluntate dubitet. Quod restat, V. S. omnia nostra studia et officia libenter offerimus, daturi operam, vt V. S. intelligat, nihil obstare, quo minus V. S. optima quaequo sibi de nobis polliceri debeat, ac tuto etiam possit. V. S. optime valere exoptamus.
page 131, image: s131Torgae III. Non. Martii Anno MDXC.
Fridericus VVilhelmus Dux. Sax.
LIII. AD SIGISMVNDVM III REGEM POLONIAE.
Gratias agit Fridericus VVilbelmus pro inuitatione ad nuptias sororis Sigismundi Annae, Infantis Sueciae, cum Io. Georg. March. Brandenb. celebrandas.
LItteras S. V. Serenissime Rex, IX. Nouemb. recens elapsi VVarsouiae datas, quibus a nobis postulat S. V. aulicum generosum Paulum Aretzitzeuoki a S. V. ideo missum, vt ad nuptias Sereniss. Dominae, S. V. sororis, Sueciae Infantis, cum Illustrissimo Domino cognato, et amico nostro, Domino Io. Georg. March. Brandenb. Administratore Episcopatus Argentinensis, Stockolmi celebrandas, S. V. nomine nos amanter inuitet, libenter audire, et vel per nos ipsos, vel per legatos nostros festiuitati nuptiali interesse, et ita amorem nostrum erga S. V. testari velimus, prompto et beneuolo accepimus animo. Quamuis autem praedictus Dominus legatus S. V. coram
page 132, image: s132sua nobis non exposuerit mandata: attamen eadem ex Brandenburgo sub dato VI. Nouemb. inscriptis nobis exposuit, quae vna cum iis, quae a S. V. ad nos perscripta sunt, hoc demum die ad nos perlata sunt. Compertum ex his omnibus habemus singularem S. V. erga nos amorem et beneuolentiam, et quod cognationis S. V. et adfinitatis et necessitudinis vincula inter S. V. nostramque domum Saxonicam firma, et infracta, et plurimis modis corroborata esse cupiat. Quocirca de hac matrimoniali coniunctione inter S. V. regnumque Poloniae et Sueciae, Illustrissimamque domum Brandenburgicam vtrique familiae gratulamur. Praesentiam nostram quod attinet, quae a nobis ipsis, aut per legatum nostrum a S. V. desideratur, cum ad omnia, quae ad conseruationem amicitiae, et coniunctionem animorum inter S. V. et nos pertinere possunt, pro virili nostro prompti simus, ad temporis circiter diem nuptiis destinatum parati, et ad ea, quae S. V. et domui Brandenburgicae potetunt esse accepta, erimus propensi: vicissim non dubitantes, S. V. adfinitatis et amicitiae iura erga Principes Germaniae,
page 133, image: s133vniuersamque Germaniam, patriam nostram, illibata conseruaturam. Eandem protectioni Diuinae nos ex animo commendamus. Datum Torgae III. Non. Decemb Ao. M D XCIII.
Fridericus VVilhelmus.
LIV. AVGVSTVS
Serenissimae Principi Dominae ANNAE ex inclyta Regum Polonorum stirpe natae, Dominae adfini nostrae charissimae.
Haec epistola agit de pecunia mutua, quam Senatus Lipsiensis soluere debebat.
SErenissimae Principi, D. V. operam et studium nostrum cum significatione praecipuae beneuolentiae et honoris, in omni officiorum genere deferimus. Posteaquam ad nos per D. V. administrum aulicum, generosum Bartholomaeum Zanacki relatum est, de pecunia illa, quam Illustrissima quondam Princeps, Domina Sophia Brunsuicensium Ducissa, piae memoriae, soror D. V. amantissima; senatui ciuitatis nostrae Lipsiensis credidit: sane pro in Iagellonicam familiam studio, et singulari erga D. V. obseruantia, nihil prius
page 134, image: s134habuimus, quam vt senatui Lipsiensi mandaremus, pecuniam hanc, cum dies solutionis venerit, vt loco tuto deponat, atque hoc Illustrissimo Principi, Domino Iulio Brunsuicensium Duci significet, et petat, vt litteras obligationis, quas penes se habet, eodem conferat. Sic fiet, vt senatus Lipsiensis ad diem constitutum in mora non sit, fidemque litterarum suarum liberet: et litterarum obligatio, quae nisi restituatur, senatus petitionibus pecuniae satisfacere non teneretur, salua sit: ac tandem re vtrinque disceptata et excussa, in eius, cui iure debetur, potestatem pecunia ex deposito veniat. Qua in re nobis persuasum est, D. V. iustitiam et aequitatem probaturam, et nostram erga se, quod ei, cui litteras has, ad petitionem D. V. pecuniam dari, permittimus, perspecturam esse beneuolentiam. Quam, vt euidentius etiam declaremus, ad Illustrissimum Principem Dominum Iulium Brunsuicensem Ducem litteras quoque dedimus: in quibus Dil. eius negotium, quod confectum cupit, D. V. commendamus studiose et amanter rogamus, vt ornatum muliebrem, gemmas, vestes, et
page 135, image: s135pretiosam suppellectilem adeoque reliqua omnia, quae ad Dil. eius ex Illustrissimae quondam Principis, Dominae Sophiae pie defunctae bonis peruenerunt, quaeque ad D. V. iure haeredis pertinent, eidem non grauatim concedat et tribuat, atque in hoc tam D. V. quam nobis gratificetur: vt intelligat amorem nostrum D. V. nosque sua beneuolentia porro amplectatur, et a nobis contra expectet omnia, quae ab amantissimo Iagellonici nominis Principe et amico optimo expectari par est. Ex arce nostra Anneburg. VIII. Id. Februarii Anno LXXVI.
LV ORDINIBVS REGNI POLONIAE.
Augustus efficere apud Pol. Ord. laborat, vt stipendium annuum Christophoro Duci Megap. legitime persoluatur.
Reuerendissimis, Illustribus, Magnificis, Generosis ac Nobilibus, amicis nostris charissimis, nec non sincere nobis dilectis, Dominis Archiepiscopis, Episcopis, Principibus, Palatinis, Comitibus, Baronibus, Equitibus ac Nobilibus, Potentissimi Regni Polonici Senatoribus ac Proceribus,
page 136, image: s136ribus, in praesenti omnium ordinum conuentu generali, vniuersis et singulis
SAlutem et studia in omni beneuolentiae genere paratissima, nec non benignitatem et gratiam nostram. Reuerend. Illustres et Magnifici Domini Senatores, Generosi Proceres, Equites et Nobiles districtuum Polonicorum legati etc. Significauit nobis Illustriss. Princeps cognatus noster charissimus, Dominus Christophorus Dux Megapolensis, sibi ob singulare studium suum et voluntatem egregiam erga celeberrimum Poloniae regnum iamdiu stipendium annuum ex aerario publ. persoluendum constitutum ac promissum fuisse: ex quo aliquot adhuc pensiones Dilectioni eius essent residuae: et rogauit, vt apud Dil. V. et vos litteris missis intercederemus, quo facilius id, quod restat, consequi posset. Nos autem etsi animaduertimus, Ducem Christophorum haec ita a nobis petere, vt praecipuam huius solutionis obtinendae spem in beneuolentia et aequitate vestra poneret: tamen cum commendationem etiam litterarum nostrarum Dil. eius fructuosam fore existimaret,
page 137, image: s137non voluimus equidem cognato Principi in caussa tam iusta deesse. Quamobrem, cum nobis persuasum sit, Dil. V. et vos pro insigni aequitate, iustitia et integritate sua sponte inclinare ad praestandum id, quod stipendii Christophoro promissi obligatio dictat: itaque amanter, benigne, etiam atque etiam rogamus, vt per Dil. et Illust. V. et vos aerarii publ. praefectis mandetur, vt Duci Christophoro de eo, quod reliquum est, satisfaciant. Erit id Dil. et Illust. V. et vobis apud omnes exteros perhonorificum, et nobis valde gratum, si intellexerimus, commendationem litterarum nostrarum cognato nostro salutarem fuisse, Dresdae VI. Cal. Iul. Anno M. D. LXXVI.
LVI. DVCI SABAVDIAE EMAN. PHILIBERTO.
Haec epistola dolet mortem coniugis Sab. Duc. simulque Principem solatur, et varia amoris vestigia relinquit.
IAm antea, Illustriss. Princeps, Domine cognate charissime, cum de obitu praestantissimae coniugis Dil. V. rumores sparfi essent, soliciti valde
page 138, image: s138fuimus: et nunc vero, postquam exlitteris Dil. V. haec certa esse cognouimus, casum hunc pro eo, ac debuimus animo, sane aegerrime tulimus. Heu quamuis cum illa quidem praeclare actum esse existimandum. sit; quae cum esset summo loco nata, Principi potentissimo felicissime nupta, et maximae: spei filio aucta, atque omnium hominum studia, obseruantiam, et amorem praestanti virtute sua sibi conciliasset, adeoque nil non eorum consecuta esset, quae inter mortales summa putantur: vitam tandem in his terris placide clausit, eo tempore, quo totus orbis Christianus imminentibus vndique periculis labascere, et mundi iamdiu nutantis machina ruinam minari videretur; sic, vt non tam diem suum obire quam ex irato turbulentissimi huius seculi pelago in tutissimum abiisse portum recte dici potest: tamen cum reputeraus cum animo, quantum sui desiderium Dilect. V. eiusque filio suauissimo reliquerit, cuiusmodi ornamentum inclyta Sabaudiae Domus amiserit; et quo praesidio tota huic subiecta prouincia orbata. Fuerit; fieri equidem non potest, quin pro mutua necessitudine nostra doleamus
page 139, image: s139vehementer, et iudicemus, hoc incommodum, cum Dil. V. commune esse. Sed vt nostras curas inanibus querelis incendere et augere consultum non est: ita quod reliquum erat, fortissimi animi Principem consolari minime audemus. Viuit illa, et in sempiternum viuet in coelesti aula, omnibusque praesepta malis, felix et fine cariturum aeuum auget: qua spe certa et fixa non est dubium, quin Dil. V. in hoc se luctu erigat, et sustentet; et nos idem etiam nobis faciendum esse iudicamus, ne cognatae charissimae coelestia gaudia inuidere potius, quam nostram vicem dolere videamur. De oppidis Pinarolio, et Sauiliano restitutis Dil. V. gratulamur, et illam adhuc recte valere: libentissime cognouimus. Nos etiam Diuina benignitate cum coniuge nostra charissima, et dulcissimis liberis bene valemus: et Dil. V. perpetuo optime valere, eique annum hunc vertentem felicissimum esse valde cupimus. Ex arce Anneburg. XIV. Calend. Ianuar. ANNO M. D. LXXV.
page 140, image: s140
LVII. DVCI SABAVDIAE.
Intercedit hic Aug. pro Hallero, vt ipsi debita soluatur pecunia.
ILlustrissime Princeps, Domine et cognate noster charissime. Christophorus Hallerus nobis significauit, quamuis Dilectio V. aliquoties annuisset, vt ipsi debitum praeteritorum annorum salarium exolueretur, tamen quorundam conatibus hoc subinde hactenus interuersum esse: a nobis proinde submisse petiit, vt caussam hanc Dilectioni V. commendaremus. Nos autem, etsi quo modo res se habeat, ignoramus, et nequaquam dubitamus, quin Dil. V. etiam nullo intercedente ad preces administri sui, quod sequum est, vt fiat, mandatura sit serio: tamen cum Hallerus charissimo quondam fratri nostro Duci Mauritio pie defuncto operam fidelem nauarit, et nostri curam habeat non equidem voluimus illi hac in parte deesse. Et ob id a Dil. V. amanter petimus, siquidem Hallero ex stipendio constituto aliquid reliqui debetur, vt Dil. V. quod alias sponte sua factura esset, etiam propter hanc intercessionem
page 141, image: s141litterarum nostrarum faciat, ac iustas eius preces valere sinat, et aerarii suo praefecto mandet, quo Hallero satisfaciat. Erit id nobis gratum, et ipse Hallerus suis obsequiis et grati animi seruitiis demereri hoc conabitur. Feliciter valeat Dil. V. Ex arce An neb. prid. Non. Ian. Ao. M. D. LXXV.
LVIII. AVGVSTVS DVCI SABAVDIAE.
Ser. quondam Augustus commendat Duci Sabaudiae Stanschedelium, vt ipsi locus in Ducis aula pateat.
QVi has nostras litteras, Princeps Illustr. Domine agnate charissime Dilection. V. reddet, Georgius Stanschedelius, cliens noster ex honesta, et nobili familia natus est. Patrem habuit Theodoricum, bonum et fortem virum: qui in vita sua Marschalli munere in aula Sax. ita perfunctus est, vt omnes intelligerent, neque ei fidem deesse, neque industriam: Huius filio Henrico, Georgii fratri nos postea quopue aulae nostrae praefecturam commisimus, in qua ille quoad vixit, fidelitatem suam et virtutem nobis abunde probauit. Ita non vna tantum caussa est, cur huic adolescenti, et ingenuis
page 142, image: s142natalibus, et egregia indole, et propinquorum meritis ornato, benigne cupiamus. Is igitur cum et multa videndi discendique laudabili cupiditate incensus sit, et ad aulam praecipue Dilect. V. tanquam ad virtutum, et vrbanitatis, honestatisque gymnasium aliquod adspiret: sibi plane persuasit, nostris litteris se apud Dilect. V. inprimis gratiosum fore. Qua ipsum spe minime falli vellemus, atque ob id a Dilect. V. vehementer etiam atque etiam petimus, vt adolescentem hunc fauore et liberalitate sua complectatur, atque ipsi cum duobus, vel ad minimum vno famulis locum inter eos aliquem determinet, qui in aula Dil. V. aequis stipendiis merent. Habebit Dil. V. administrum fidelem, solertem et adsiduum, quique in Patronos obsequio, et studio erit singulari, ita vt Dil. V. ex eius virtute voluptatem summam sit captura. Nobis autem, qui vehementer cupimus, litteras has nostras apud Dil. V. Stanschedelio magno vsui et adiumento esse, hoc dilect. V. beneficium in adolescentem hunc, propter commendationem nostram collatum, tam erit gratum, quam quod gratissimum.
page 143, image: s143Bene valeat Dilect. V. seque vnice a nobis amari statuat. Torgauiae Idibus Feb. Anno M. D. LXXV.
LIX. DVCI SABAVDIAE.
Augustus testatur hac epistola, se caussam Montferatensem studiosissime Caesiri commendasse. Optat deinde, vt Dux voti damnetur.
ILlustrissime Princeps, Domine et adgnate charissime. Et legatum Dil. V. Claudium a Cooland coram audiuimus, et litteras ex Dil. V. sententia, quam Dominus Claudius ostendit, ad Imperatorem dedimus: quibus Caesareae eius Maiestati caussam Montferatensem ita studiose commendauimus, vt facile animaduerti inde possit, summam inter nos necessitudinem ac coniunctionem intercedere, et nobis hoc negotium inprimis curae esse, nosque adeo omnia Dil. V. caussa cupere. Cumque ante hac polliciti semper fuerimus, ne quid forte accideret, quo spes illa de restitutione pulcherrimorum oppidorum Pinarolii, et Sauiliani hisce coniunctae vallis Perusiae aut interuerteretur, aut protraheretur. longius: libentissime
page 144, image: s144sane tam ex Dil. V. litteris, quam ex sermonibus Domini Claudii intelleximus ac cognouimus, hoc pleno iure in potestatem Dil. V. pervenisse: ob id amanter gratulamur, ac restitutionem hanc felicissime euenire cupimus. Et vt nobis dubium nullum fuit, Dil. V. quae ipsi accesserunt, nobiscum libenter communicaturam esse: ita eidem persuasum esse volumus, nihil in subiectis nobis ditionibus extare, quod non pari studio, et promptissime Dil. quoque V. gratificari velimus. Quod reliquum est, id Dominus Claudius nostris verbis exponet, et declarabit prolixius Dil. V. Quam Dei Opt. Max. protectioni commendamus, et rebus omnibus perpetuo rectissime habere cupimus. Dresdae IV. Cal. Aprilis Anno LXXV.
LX. DVCI SABAVDIAE.
Vt caussa Montferatensis ad voluntatem Ducis Sabaudiae agatur, Aug. omne subsidium promittit: sicut iam antea ministros ad negotium conficiendum ablegauerat.
EX litteris Augustae Taurinorum XII. Calend. Maii ad nos scriptis perspeximus, Dil. V. existimasse, oratores
page 145, image: s145suos Augustae nos Tiberiae conuenturos esse. Quod sane etiam futurum erat, nisi nobis varia et multa impedimenta obiecta fuis sent, quae nos in prouincia nostra retinuorunt hactenus, et adhuc retinent. Quamuis autem comitiis imperii hoc tempore nos ipsi interesse non possimus, tamen D. V. omnino persuasum esse cupimus, absentibus etiam nobis existimationem, rem et dignitatem suam, ita curae futura esse, vt nihil omnino simus praetermissuri, quod in hoc genere per nos elaborari, et effici potest. Itaque legatis nostris iam antea Augustam Tiberiam praemissis, per litteras diligenter et serio scriptas mandauimus, vt ex sententia oratorum D. V. tam ipsi Caesari, quam reliquis Principibus caussam hanc, quam nobis pro coniunctione nostra mutua communem esse ducimus, diligentissime nostris commendent verbis, ac omnibus in rebus rationem habeant, consulant, enitantur, et praeparent quodammodo omnia, quo et D. V. et reliqui omnes sciant, et intelligant, nos omnia cupere et velle Dil. V. caussa: quam optime valere et prospero rerum successu perpetuo gaudere et frui,
page 146, image: s146optamus. Dresdae VI. Calend. Iul. Anno M. D. LXXVI.
LXI. AVGVSTVS Generosis sincere nobis dilectis Illustris Sabaudiae Ducis et adgnati nostri chariss. ORATORIBVS hoc tempore ad conuentum Imperii Ratisbonensem ablegatis.
Augustus huius voluntatis, et legationis certiores reddit legatos D. Sabaud. vt bi eorum opera vti possit.
LItteras Illust. Sabaudiae Ducis, adgnati nostri charissimi per vos huc transmissas lubentissime legimus. Et cum hoc tempore grauissimis occupationibus impediamur, quo minus Augustam Tiberiam ipsi peruenire possimus: legatis nostris litteris missis praecepimus, vt negotium, quod Illust. Dilect. eius, nobis illic procurandum, et expediendum commisit, summo studio, nec fide et diligentia minore, quam res ea nostra esset, de sententia et consilio nostro apud Imperatorem et reliquos Principes agant, promoueant, et vrgeant. Quamobrem opera illorum, quotiescunque expediet et
page 147, image: s147commodum erit, vtimini: et si nobis gratum facere velitis, domum re bene (quod optamus) confecta, reuersi, Illustr. Sabaudiae Duci salutem et promptissimam in omni officiorum genere gratificandi voluntatem et studium singulare nostrum renunciabitis. Quem, vt inprimis amplectimur et obseruamus, ita etc. Dresdae V. Cal. Iul. LXXVI.
LXII. DVCI SABAVDIAE PHILIBERTO.
Sabaud. Dux consulerat Augustum in caussa, quae ad decus et dignitatem familiae Sabaud. spectaret: Augusti vero consilium hoc est, vt res omnis Imperatori tradatur. Qua de re promittit commendationem apud Caesarem.
SAlutem et operam nostram Sereniss. Princeps, in omni officiorum genere promptissimam Dil. V. adscribimus. Domine et agnate noster charissime. Tam ex litteris, quam ex mandatis, quae a Dil. V. per legatum D. Francisc. Leonhardum Vaudanum nobis exposita sunt, libentissime cognouimus, Dil. V. ex consilio nostro, in caussa ad decus et splendorem
page 148, image: s148Illust. familiae Sabaudiae pertinente, beneuolentiam nostram cum singulari tuendae dignitatis Sabaudiae studio coniunctam perspexisse. Ac meminimus, nos tunc temporis censuisse, omnia, vti gesta et acta essent, ad Sacram Caesaream Maiestatem cum debita obseruantia referenda, et decreti iam antea facti eiusmodi declarationem petendam esse, ex qua nemo eorum, ad quos ea res pertinet, de sententia Imperatoria conqueri merito possit. Cumque in nos receperimus omnia, quae ad conseruandam, et propagandam amicitiam inter Dil. V. et Ser. Florentiae Ducem saluo nihilominus vtriusque iure, conducere videntur, et Dil. V. perpetuo gratificandi studio addictissimi simus: equidem petitionem Dil. V. libenter admisimus. Quamobrem et legatis nostris, quos paulo post in aulam Augustam amandaturi sumus, praecipiemus, vt de sententia Dil. V. et oratoris eius Pragae commorantis iudicio, vna cum Serenissimorum Regum Hispaniae et Portugalliae legatis, negotium hoc diligenter, et ita promoueant, atque si id nostrum esset. Et si quid porro etiam facere possumus, quod
page 149, image: s149Dil. V. gratum sit: haud equidem in nobis officium fidelissimi adgnati, et optimi Principis vllum desiderari patiemur vnquam. Beneualeat Dil. V. VVeidenhani XI. Cal. Octob. Anno LXXVIII.
LXIII. DVCI SABAVDIAE.
Augustus caussas adducit, cur legatum Ducis Sab. audire non potuerit: laturum tamen se praesidium in rebus gratissimis pollicetur.
CVm ex Francia orientali in ditiones nostras rediremus, significatum nobis fuit, clarissimum virum, Camillum Gallicum, senatorem Dilect. vestrae in ciuitatem nostram Dresdensem peruenisse, cum litteris et mandatis, quae ad nos Dilect. V. verbis perferret. Etsi autem nos libenter illum coram audiuissemus; tamen, cum intelligeremus, a D. V. in aulam Augustam ablegatum, et itinerum nostrorum ratio non nihil perplexa esset: haud arbitrati sumus, eum ex cursu, quem instituerat, reuocare, et non tantum ipsi viarum molestias et hospitiorum incommoditatem offerre: sed negotia etiam, quae in aula Imperatoria illi expedien da
page 150, image: s150erant, longius producere. Quamobrem consiliariis nostris intimis, quos aliquot ante dies eo praemiseramus, vt mandata Dil. V. audirent, et per dispositos cursores ad nos transmitterent, mandauimus. Cum vero Dil. V. legato placuisset, vt litterae, quas Dil. V. ad nos scripserat, clausae nobis redderentur, vna cum epistola sua, quae nobis summam negotii exponebat: sic factum est, vt omnia ad nos per celeres nuntios perferrentur. Et quia ex his singularem Dil. V. erga nos beneuolentiam perspeximus, de qua tamen antea quoque nobis dubium nullum fuit; fieri profecto aliter non potuit, quam vt nobis officium hoc beneuolentiae atque studii plenissimum longe gratissimum esset, et ad eum amorem, quo iam ante Dil. V. semper complexi sumus, maximus cumulus accederet. Persuasissimum igitur esse debet Dil. V. nos omnia ipsius caussa cupere, nihilque imposterum quoque praetermissuros esse, quod vel ad conseruandam, et augendam amicitiam nostram mutuam; vel ad tuendam dignitatem Dilect. V. pertinere, et a nobis proficisci potest. Beneualeat Dilect. V. seque
page 151, image: s151a nobis redamari nihil dubitet. Datae Augustae VII. Cal. Iul. Anno LXXIX.
LXIV. DVCI SABAVDIAE.
Est continuatio controuersiae iam dictae in aula Imperat. dirimendae. Deinde gratias agit Augustus pro magnificis donis.
ETsi nos Dil. V. quod ex litteris eius Augustae Taurinorum pridie Non. Aprilis humanissime ad nos scriptis animaduerti potest, officio atque amore satisfecimus: tamen nobis ipsis hactenus non satisfecimus: propterea quod in caussa, de qua in aula Imperatoria agitur, id, quod Dil. V. cupere intelligimus, hactenus effectum nondum sit. Vnde cum nuper de sermonibus domini legati, quem Dil. V. Pragam amandauit, intelligeremus, quae porro de negotio hoc conficiendo Dil. V. mens atque sententia esset, continuo illi oratorem nostrum adiunximus, vt caussam hanc nostris verbis apud Sac. Caes. Maiest. eiusque praecipui nominis consiliarios diligenter ageret, cum summa testificatione necessitudinis, offciorum et amoris erga Dil. V. nostri,
page 152, image: s152sic, vt omnes in aula Augusta facile perspecturi sint, dignitatem Sereniss. Sabaud. familiae nobis non minus curae esse, quam nostram existimationem propriam. Ac quamuis de optimo Imperatoris animo non nisi optime speremus: tamen si forte res praeter opinionem nostram ita plane et per omnia, vt volumus, non ceciderit; certe hoc adsequimur, vt nostrum studium fidem et perpetuam voluntatem in tuendo et amplificando honore cognoscant omnes. Porro Dil. V. dignissimum Dominum Franciscum Vaudanum libenter audiuimus, et declaratam nobis beneuolentiam vestram audiuimus libentissime. Etsi autem a D. V. tam egregia precio, arte et ingenio praestantia dona non expectabamus: tamen vt ex aliis rebus omnibus, ita ex hac quoque insigni liberalitate et munificentia praecipuum studium et animum D. V. erga nos singularem cum summa voluptate euidentissime perspeximus. Quamobrem gratias agimus amanter, et quamuis splendore atque praestantia munerum cum Dil. V. certare non possimus: tamen in contentione hac mutui amoris nos beneuolentia, studio et obseruantia
page 153, image: s153non patiemur vnquam vinci a Dil. V. cui felicissimos omnium rerum successus a Deo O. M. sincere et ex animo precamur. Datum Dresdae prid. Cal. Iul. Anno LXXIX.
LXV. DVCI SABAVDIAE.
Pergit Augustus in promouenda caussa Sabaudica, variisque modis et consiliis iuuandi animum testatur.
EA est nostra erga Dil. V. propensio, is animi nostri sensus, vt non solum omnia praestare Dil. V. caussa, quae possumus, libenter velimus, sed ea quoque, quae non possumus, debere nos putemus. Quare cum anno superiore per nos, tantum in Dil. V. negotio, quantum equidem cupiebamus, effici non posset, aliquam inde molestiam traximus: qua iam leuati nonnihil videmur tum litteris Dil. V. humanissime ad nos scriptis; tum oratione, qua Dominus Franciscus Vaudanus litterarum humanitatem mirifice subsecutus fuit: sic vt facile perspici poterit, a D. V. pro insigni aequitate et bonitate naturae suae nostram in ipsam officia magis etiam praedicari, quam a nobis ponderari solent: quae res in curis nostris, quas ad tuendam dignitatem
page 154, image: s154Dil. V. contulimus, magnam nobis voluptatem attulit, et fecit, vt iucundum nobis esset, denuo requiri officium nostrum. Itaque non modo operam, studium, diligentiam, fidem, et reliqua in hoc genere omnia Domino Vaudano prolixe polliciti sumus: sed et, quod esset consilium nostrum, exposuimus: et ostendimus, recte ipsum facturum esse, si hinc ad Electorem Brandenburgicum proficiscatur, eidemque rationes Dil. V. declararet, cui nos quoque litteris negotium commendaturi essemus diligentissime. Et quia dies comitiorum septemviralium instaret, sic, vt ante conuentum istum reliquos Imperii Electores nullibi commodius quam Norinbergae adire posset: monuimus illum, vt re apud Brandenburgicum confecta, Norinbergam veniret, et reliquorum Electorum animos et studia caussae huic praesens conciliaret, vbi neque nostra opera Dil. V. esset defutura ad hoc, vt communi consensu Serenissimae Sabaudiae familiae dignitas atque auctoritas sua conseruetur, omnesque intelligant, nos cum priuatim tum publice non modo fautores, sed etiam amplificatores Dil. V. esse: quam
page 155, image: s155perpetuo recte valere, et rerum successu prosperrimo gaudere ex animo cupimus. Dresdae XVI. Cal. Sept. Anno LXXIX.
LXVI. DVCI SABAVDO.
Hae litterae ex sequentibus lucem accipunt.
SAlutem et operam nostram in omni officiorum genere paratissimam Sereniss. Princeps, Domine ac adgnate noster charissime. Gratissimum nobis, et ei necessitudini, quae sanguinis et amicitiae iure iamdudum inter nos arctissima intercedit, plane consentaneum fecit Dil. V. quod nos per nobilem et generosum virum Franciscum Vaudanum certiores reddidit de re ad decus et ornamentum Illustrissimae familiae V. spectante: quam cum aeque ad nos, ac ad Dil. V. pertinere arbitremur, id quod nobis hac in caussa optimum factu visum fuit, legato Dil. V. ostendimus: ex quo hoc cognoscet planius, et pariter intelliget, nos Dil. V. quam beneuolentia et amore perpetuo prosequimur, et complectimur, omnibus rebus coniunctissimos esse, eiusque caussa nihil non cupere. Beneualeat Dil. V. Anneburgi V. Id. Iulii Anno LXXX.
page 156, image: s156
LXVII. RESPONSVM.
Augusti ad mandata, quae per Emanuelis Philiberti Ducis Sabaudiae legatum nobilem et generosum Virum Dominum Franciscum Vaudanum exposita fuerunt.
Hic Aug. consilium dat, qua ratione se Sab. Dux gerere possit, vt primus illi locus, qui a Medicea a domo dubius reddebatur, concedatur.
ETsi Illultrissimus Sax. Dux Elector Serenissimum Sabaudiae Ducem pro singulari prudentia sua, neque consilio, neque pro ea auctoritate, qua apud omnes sacri Romani Imperii ordines merito suo plurimum valet et potest, auxilio vllius indigere censet: tamen valde amanter et perhumaniter factum esse iudicat, quod Serenissimus Sabaudiae Dux, in caussa, quam Dominus legatus eleganti oratione exposuit, Illust. Sax. Ducis Electoris sententiam, et, si ita res postulet, etiam operam requirit. Ad vtrumque autem Illust. Sax. Dux pro ea necessitudine, qua Sereniss Sabaudiae Duci adgnato suo charissimo coniunctus est, se obstrictum et
page 157, image: s157obligatum esse agnosit. Ac, vt Serenissimum Sabaudiae Ducem pro insigni virtute et magnanimitate sua ab omni arrogantia et vana ambitione alienissimum esse nouit: ita Illustriss. eius Celsitudo recte facere censet, quod locum illum, qui post Ducem Venetum Illustriss. Ducum Sabaud. familiae anstiquo instituto et iure proximus debetur, non plane fastidit, et negligit. Cum autem Romanus Pontifex, qui Illustrissimam Mediceorum Ducum familiam maioribus titulis primus auxit, ipse litteris suis ad Serenissi Sabaudiae Ducem scriptis, liquido profiteatur, se non voluisse, immo nec cogitasse quidem vnquam, Serenissimo Sabaudiae Duci eiusque successoribus hac nouae dignitatis concessione, qua Mediceam Domum ornauit, quicquam praeiudicari aut omnino illum subsequi hanc debere: et hoc etiam amplius ipsemet Serenissimus Hetruriae Dur in epistola, qua Serenissimi Sabaudiae Ducis gratulationi respondit, manifeste contestatus sit, mutuam vtriusque Principis amicitiam, atque parem amorem et fidem non pati, se antecedere Serenissimum Sabaud Ducem, neque tale
page 158, image: s158quicquam se vnquam in animum induxisse suum: Certe aliter fieri non potest, quam vt statuatur, Potentissimo quondam, eidemque Illustrissimo Imperatori, Diuo Maximiliano piae memoriae, nihil minus in mentem venisse: quod in Sereniss. Sabaudiae domus iniuriam aliquid decernere, aut clementiam, et liberalitatem suam in illius iuris detrimentum redundare voluerit. Quamobrem Illustrissimus Sax. Dux Elector existimat, recte facturum Serenissimum Sabaudiae Ducem, si haec, vti gesta et acta sunt, cum debita obseruantia, ad Sac. Caes. Mai. retulerit. Neque vero dubitatur, si quid forte obscuriusin decreto hac de re in comitiis Ratisbonensibus proximis facto perscriptum sit, quod ad interuersionem iuris Sabaudici interpretatione minus commoda torqueri posset; quin id totum, quicquid sit, Sac. Caes. M. pro insigni aequitate et iustitia sua ita interpretatura sit, et moderatura, vt nemo ex his, ad quos ea res pertinet, se iniuste praeserri, aut sententia Imperatoria, quae semper est et fuit aequissima, laesum existimare aut conqueri merito possit. Qua in re si quid Illustrissimus
page 159, image: s159mus Sax. Elector pro suo erga Sabaudiae Ducem perpetuo amore et studio facere et praestare potest, quo egregia illa beneuolentia, et insignis animorum coniunctio inter Serenissimos vtriusque familiae Illustrissimae Principes, saluo nihilominus et integro vniuscuiusque iure, non modo retineri, sed conglutinari ac constringi arctius etiam possit: nihil profecto praetermittet, quod ad officium fidelissimi adgnati et optimi Principis pertinere videbitur. Actum in arce Anneburgensi V. Calend. Aug. Anno LXXX.
LXVIII. DVCI SABAVDIAE. DOMINO EMANVELI PHILIBERTO.
Haec epistola est commendatio Beroiin Sabaudia haereditatem adeuntis.
CVm minister noster in Sabaudiam iturus esset, Petrus Berous, vt haereditatem sibi et fratri suo a patruo delatam cerneret, et rogaret, vt pro illo ad D. V. scriberemus: noluimus hominem nobis ob operas fideles probatum sine litteris nostris dimittere, non quod existimaremus, illum nostra commendatione egere: sed vt Beroo, cui persuasum
page 160, image: s160erat, intercessionem nostram magno sibi adiumento futuram esse, obsequeremur, et pariter certiorem D. V. redderemus, si forte aliquando accideret, vt haereditas cuipiam suorum subditorum in nostris ditionibus obueniat: nos bonorum possessionem legitimis successoribus nequaquam negaturos esse. Quare a D. V. petimus, vt ea faciat Petri Beroi caussa, quae sua amplitudo et iustitia postulat: id quoque perficiat, vt intelligat Berous, nobis et negotium eius curae, et diligenter id D. V. commendatum fuisse. Hoc Dil. V. etiam atque etiam rogamus, quam felicissime valere cupimus. Datae Dresdae Non. Aug. Anno LXXX.
LXIX. DVCI SABAVDIAE CAROLO EMANVELI.
Cum Emanuel Philibertus vitam cum morte mutasset, et commendatio ad eam data irrita esset, Augustus commendationem hanc ad successorem, Carol. nempe Emanuel. dirigit.
A Biit hinc ante paucos dies cum litteris nostris commendatitiis scriptis ad Dil. V. parentem felicis memoriae, minister noster Berous in Sabaudiam
page 161, image: s161profecturus, vt adiret haereditatem, quae sibi in prouincia illa delata esset. Is cum in itinere comperisset, Dil. V. patrem ex hac caduca ad immortalem vitam euocatum esse, magno dolore animi ad nos huc rediit, ac petiit, vt eam caussam, de qua paullo ante scripseramus, rebus iam conuersis, denuo Dil. V. commendaremus. Quam petionem, quod ea ante hac nobis aequissima visa esset; omnino iterum admittendam censuimus: praesertim cum persuasum nobis esset, litteras has nostras non minus apud Dil. V. valituras esse, quam olim apud eiusdem parentem piae recordationis valuissent. Quamobrem a Dil. V. eadem iterum amanter petimus, vt videlicet clienti huic nostro, Petro Beroo, ius expeditissime reddi iubeat, si forte difficiliores aliqui controuersiam ipsi de bonis defuncti mouerint; sibique his litteris nostris cautum esse sciat, nos in pari caussa subditorum Dil. V. si aliquando tulerit occasio, idem plane ius dicturos esse, ne legitimis successoribus temere lites inferantur. Bene valeat Dil. V. et de nobis sibi omnia polliceatur, quae ab amantissimo Principe expectari pari est.
page 162, image: s162Datae Nassouiae Prid. Id. Nouemb. Anno LXXX.
LXX. DOMINO CAROLO EMANVELI DVCI SABAVDIAE.
Andreas Pauli ad Ducem Sabaudiae ablegabatur, vt quaedam Electoris nomine ibi conficeret: has igitur litteras tanquam testes commissi negotii adfert.
QVod eo casu, quo nos grauissime adflicti sumus, officium praestare coram non possimus, id Dil. V. per nobilem et clarissimum consiliarium nostrum, et fidelem nobis dilectum, dominum Andream Pauli, repraesentandum esse censuimus: quem ad Dil. V. hoc tempore mittimus, vt id, quod praesentes de rebus huc pertinentibus coram communicassemus inter nos, ille nostris verbis explicet, et quanti nos Dil. V. faciamus, declaret, et quae a nobis praeterea in mandatis habet, expediat. Huic itaque vt Dil. V. ad se faciles aditus praebeat, eaque omnia, quae nostro eidem exponet nomine pluribus, perinde, ac si ex nobis coram audiret, interpretetur, habeat et accipiat, maiorem in modum amanter Dil. V. rogamus:
page 163, image: s163quam recte valere, et felici rerum successu perpetuo frui optamus ex animo. Dresdae VI. Cal. Februarii Anno LXXXI.
LXXI. DOMINO CAROLO EMANVELI DVCI SABAVDIAE.
Phil. Loueneitus a probitate, ingenio, fide, multis aliisque virtutitbus Duci Sabaudiae commendatur.
CVm non tantum legati nostri ante id tempus ex aula imperatoria reuersi apud nos praedicarent; se Domini Philiberti Loueneiti in negotiis sibi quondam a diuo parente Dil. V. commissis, curam, diligentiam, solertiam, et in omni genere fidem atque prudentiam perspexisse: sed nos etiam ipsi recordaremur, qua dexteritate et elegantia idem apud nos caussam sibi a diuo Patre Dil. V. mandatam pergisset: beneuolentia erga Hominem industrium, et patrono suo fidelem atque vtilem adducti sumus, vt rem partim cognitam, partim ad nos delatam Dil. V. per litreras significaremus: non equidem, quod dubium nobis vllum esset, quin Louoneitus ob ingenii promptitudinem
page 164, image: s164et obsequia diuo Dil. V. parenti sideliter praestita probatissimus et charissimus deinceps Dil. V. futurus esset. Sed vt virtuti eius debitum testimonium daremus: et pariter Dil. V. ostenderemus, magnam nos existimare partem esse felicitatis, si magni Principes abundent ministris probitate, ingenio et fide praestantibus: quo in numero si Loueneitum Dil. V. habuerit: et in eum, quem eius meretur virtus, locum reposuerit: haud equidem male consulturam esse rebus suis: quas nos crescere augeri et florere perpetuo cupimus. Bene valeat Dil. V. Dresdae VI. Cal. Februarii Anno LXXXI.
LXXII. MANDATA
Quae nos Augustus ad Carolum Emanuelem Consiliario nostro et fideli nobis dilecto Domino Andreae Pauli ICto perferenda dedimus.
1. Legatus bene directo itinere, vt officii ratio postulat, se gerat. 2. Exponat tristitiam ex morte Philiberti Augusto natam et excuset moram. 3. Exemplar legato datur elegantissimum, vbi virtutes demortui Principis tanquam in compendio
page 165, image: s165enarrantur, ad cuius, normam Ducem denatum laudare, Augusti dolores, animumque in nouum Ducem Sabaud. et tandem vota longa oratione describere debeat. 4. Cautus sit in cognoscendis consiliariis, Gallorum ne an Hispanorum partibus studeant, et aliis huius generis rebus. 5. Si forte mentio de titulo noui Ducis Florentiae fiat, suadeat, vt res ad Imperatorem et Electores deferatur. 6. Prudentis legati munia. expleat.
ITa rationes suas instituet consiliarius noster, vt profectionem in Pedemontium mature suscipiat, et quoad eius commode fieri potest, quam citissime agnato nostro charissimo, Domino Carolo Emanueli, Allobrogum Duci vel Augustae Taurinorum, vel eo loco, vbi Dil. V. eius commoratur praesto esse possit. Quo cum Deo adprobante peruenerit: initio aditum ad Dil. eius familiarium opera sibi commode aperiet: et ad colloquium admissus, litteras nostras honorarias, vt moris est, coram reuerenter reddet, pariterque nostris verbis Dil. eius salutem officiose dicet: ac vitae ac valetudinis integritatem rerumque omnium, in quibus magni
page 166, image: s166et fortunati Principis dignitas, et incre menta continentur, prosperrimos successus a Deo optimo Max. precabitur, et officia nostra studio et voluntate paratissima ostendet, ac porro significabit: Posteaquam nobis renunciatum esset de morbo Sereniss. quondam Principis Domini Emanuelis Philiberti Allobrogum Ducis agnati nostri charissimi felicis memoriae, nos sane pro eo, ac debuimus magna animi solicicudine et molestia adfectos fuisse. Quam, etsi bona spe, et piis pro incerto euentu valetudinis dulcissimi quondam agnati nostri votis leuarimus: tamen paulo post nobis eas litteras adlatas fuisse, quas Dominus Carolus Emanuel agnatus noster charissimus VI. Id. Septemb. scriptas Augustae Taurinorum ad nos miserat, ex quibus, cum quid porro accidisset, cognouissemus: tanta nos doloris magnitudine oppressos fuisse, vt aegre luctus acerbitati resisteremus. In his autem maximis molestiis, cum neque animo ad rescribendum satis tranquillo essemus, neque officium necessitudini Dil. eius debitum recte praestare possemus, factum esse, vt in tanto moerore, quem ex obitu paterno
page 167, image: s167Dil. eius grauissimum coepisse studium par non erat, huc vsque tacuerimus. Quamobrem nos vehementer etiam atque etiam rogare, vt Dil. eius de mora dilati longius officii huius nos amanter excusatos habeat. Vel quod ante hac ad consolandum Dil. eius minime essemus accommodati, vel quod aliqua ex parte temporis medicinam expectandam existimaremus, nec recens vulnus impestiue tractaretur. Omnino enim fatendum esse, non tantum Dil. eius et nobis vtriusque priuatim, sed et publice lugendi grauissimas caussas tristissimum hunc casum attulisse; quo Dil. eius amantissimo Patre orbata, nos agnato et amico fidelissimo priuati; respublica vero Principe optimo et praesidio fortissimo spoliata fuerit: idque alienissimo tempore, quo videlicet tota vndique vicinia in aerumnis sit: et bellis domesticis ita ardeat vniuersa, vt pene conflagrata esse, eaque calamitas toti inde Imperio impendere videatur. Sic, vt si vnquam alias, hoc profecto plane dubio, et incerto rerum statu resp. vel maxime vigilantissima custodia indiguerit ab ea potissimum parte, quae vt discimini
page 168, image: s168est proxima, ita iam a pugnatore nudata, et bellorum incendiis exposita esse videatur, ad quae non modo a limine arcenda, sed in principiis quoque finitimis restinguenda, plurimum et auctoritas, et prudentia defuncti Principis prodesse poterat; quod eius virtus, et domi, et foris omnibus summae et infimae sortis hominibus perspecta, et cognita, meritorum suorum fama, et gloria totum Christianum orbem peruagata, ac vi et splendore suo, non tantum subiectorum populorum amorem et obseruantiam, sed et Regum et Monarcharum maximorum animos et beneuolentiam ad se raperet: nemine vspiam et omni Illustr. Principum choro existente alio, qui maiori aequitate et iustitia in clients atque ciues suos vteretur, qui propinquorum, amicorum et viuorum Principum amicitias maiori studio, fide et constantia appeteret, coleret, ornaret et reip. ita addictus esset, vt omnibus rebus patriae salutem et commoda procuraret, tueretur, et amplificaret. Ac quamuis etiam longe plura restarent, quae in laudes defuncti Principis merito dici possent ac deberent, quae sane
page 169, image: s169omnia in hoc funere omissa perpetuam caussam priuatae et publicae moestitiae complectarentur, et dolorem tanto cumulo vndique augeant, vt non facile cuiusquam oratione exhauriri vniuersa possint: siquidem nullam praeterea, quam nostrarum rerum curam suscipere, atque ea tantum animo intueri velimus, quae ad commoda nostra referuntur: tamen si a nobis ipsis et rerum nostrarum consideratione discedere, et ad defunctum Principem, eiusque, quae iam tenet propria bona, pios mentis christianae oculos, conuertere placeat: fieri aliter non posse, quam vt ex moerore hoc nostro, nisi plane impii et in defunctu, Principem plane iniqui esse velimus, plurimum diminuatur. Cum negari non possit, charissimum agnatum nostrum et gloriae suae et naturae satis diu superfuisse: vt et patriae fortasse parum, sibi certe quamdiu opus fuerit, vixisse videatur, Cumque reip. quod debeat iamdiu exoluisset, et tam suis laudibus, quam praestantissimi filii summa virtute, et ingenio fortunam omnium superasset, atque in horum temporum perturbatione videret, et sentiret ea misceri,
page 170, image: s170parari atque impendere reip. quae ruinam secum trahere putarentur: neque iam praeter eius amorem in vnicum filium, et huius erga patrem laudabilem pietatem quicquam in his terris esset amplius, quod ad longiorem vitam Dil. eius inuitare posset, sine omni dolore ex aerumnosi huius mundi calamitatibus et tenebris ad sempiternam quietem placide obdormientem commigrasse eo gloriae suae, quam omnis alet posteritas, et memoria deinceps seculorum celebrabit sequentium: haerede post se in terris relicto in quo abunde omnia sint industriae, ingenii et summae virtutis ornamenta, et in quem onus reip. posthac recumbere possit. Sic vt videri queat, inuidiae potius quam pietatis esse, cum fortuna, et conditore vitae atque omnium rerum Deo immoderate queri: quod optimus Princeps ex hac vita caduca fragili et calamitosissima quasi ex turbulentissima irati aequoris tempestate in portum tutissimum relatus, immortalitatem induerit, et iniquissimam huius aerumnosi seculi conditionem commutarit cum perpetuitate
page 171, image: s171eiusmodi, quae curarum, solicitudinum, dolorum, et omnium denique aduersitatum atque periculorum penitus est expers. Ad quae hoc quoque pertineat; quod ipse iam in optima melioris vitae conditione constitutus, vt nos certe hic in squalore, et moestitia non iacere diutius; ac eum potius lugendi modum tenere velit, quem sacrarum litterarum diuinitus tradita, et christianis Principibus dicta praecicit regula: quae vel sola nos ad aequitatem animi extollere, et tantum valere debeat, vt frangamus nos, et cogamus ferre toleranter desiderium eius, quem mors eripuit. Itaque dandum esse piis defuncti manibus, dandum patriae et reip. cuius interest, vt animos a solicitudine, dolore et luctu abducamus, ac si a praepotenti Deo pietatem, defuncto gratitudinem, patria autem fidem nostram conuertamus potius, quae ad commoda, et salutem eius prouinciae spectant; quam optimus Princeps inter tot vndique ingruentia pericula, saluam atque integram e vita decedens suauissimo filio in manus fide atque virtute praestantes tradidit, ac in tutelam commendauit. A quo iam tot
page 172, image: s172clientum et ciuium optimorum spes atque fortunae omnes pendeant: cuius salute suam continere intelligant, et senciant: cuius patrimonium hoc amplissimum fortunare Deum O. M. cupiamus, atque bonis omnibus eius laudabiles conatus prosequentes ex animo precemur, vt eiusmodi consilia capiat et sequatur, quae ad genuinam coelestem saluificae fidei atque verae pietatis doctrinam propagandam, et ad procurandam suam et prouinciarum subiectarum salutem atque commoda conducant: eaque animo Dil. eius subiiciant, quibus illa, quae sunt in imperio amplissima facile consequi et nos ac reliquos amicos et ciues suos summa laetitia ac plurimis maximisque muncribus adficere, et praestare possit omnia, quae a summa virtute, et summo ingenio atque probitate Dil. eius omnium ordinum homines expectant. Vt et patria praeside suo perpetuo gaudeat, et hic in summa tranquillitate, et otio bonis iis, quae ipsi natura, studio, et fortuna amplissima data sunt diutissime et felicissime perfruatur, adeoque antiquissimam, atque nobilisimam Ducum Sabaudiae familiam, iam ad
page 173, image: s173vnum caput eximium redactam, ab interitu vindicet. Quod certe Dei O. M. benignitate ita fore, cum nos certo confidamus, tum vero optemus etiam maxime, vt Serenissima Sabaudiae domus, quae et sanguinis origine, et plurimis officiis nobis coniunctissima est, viris, copiis, opibus, potentia, auctoritate, felicitate ac gloriae et laudis ornamentis omnibus perpetuo abundet, et floreat Quae sane omnia et singula consiliarius noster pro ingenii et iudicii sui dexteritate pluribus etiam verbis amplificabit: ac quod his porro addi, aut demi oportet, ex re et tempore ita constituet, vt pedetentim accessus ad exponendum iustas tam suscipiendi, quam deponendi luctus caussas, et ab his gradatim ad laetiora recessus faciat, atque omnia in hanc sententiam acrius apertius et significantius dicat, et ita plane doloris nostri societatem Dil. eius verbis nostris repraesentet: ita consolationem audhibeat, ita gratuletur, vt in animos atque oculos auditorum penetret eius oratio, omnesque intelligant nos gaudere commodis, honoribus: nihilque putare in vtraque fortuna nobis a Dil. eius seiunctum
page 174, image: s174esse. Quibus ad extremum etiam illud addet, cupere nos omnem nostram curam studium, fidem et beneuolentiam a defuncto in haeredem transfundere, atque eum amorem, quo Dil. eius viuo adhuc parente complexi sumus, tanto augere cumulo, vt Dil. eius nobis aeque chara futura sit, ac fuerit antea patris: possitque in nostra beneuolentia omnes suos dolores deponere ac suauiter acquiescere. Atque haec etiam pluribus confirmabit consiliarius noster: ac toto illo tempore, quo in aula Sabaudica versabitur, tam mores et artes; quam curas et actiones hominum diligenter obseruabit, inprimis autem eorum, quos Dux Allobrogum in consiliis capiendis praecipuos habeat: quorumque monitis vel maxime obtemperet: ita, vt ad nos reuersus ostendere, et liquido declarare nobis possit, Gallorum an Hispnorum potius partibus illi studeant, et quo clientes in patronum Principem, et hic in subditos animo sit. Cumque iamdiu cognouerimus, defunctum Principem testamentum condidisse: quos ille filio tutores dederit, quae de his opinio sit hominum: ac si quae praeterea
page 175, image: s175restant alia, quae caute explorari possunt, oportune inuestigabit. Vt ex his rebus, si quando consilium Dux a nobis Allobrogum deinceps petiturus est, constitui rocte possit, quod in deliberationibus eiusmodi nobis sequi tutissimum et optimum visum fuerit. Porro meminisse consiliarium nostrum volumus: si ipso praesente (quod omnino futurum putamus) de illa contentione, quam inter Italiae proceres noui Florentinorum Ducis tituli concitarunt, mentio inciderit, nos paullo ante Principis defuncti mortem, hac de re cum Dil. eius legato Dno Francisco Leonhardo Vaudano rationes communicasse: visumque nobis tum esse, non alias rectius confici hoc negotium posse, quam communi Electorum Imperii consensu et voluntate: itaque et reiiciendum esse ad collegium septemuirale totum id censuisse nos: et in hac sententia permanere adhuc. Etsi enim hactenus studium nostrum in hac caussa consumserimus, omnesque vias persecuti simus, quibus ad id, quod volumus, peruenire nos posse putaremus: tamen nullum alium huius controuersiae exitum reperire nos potuisse, quam si eodem
page 176, image: s176omnium Electorum auctoritas accedat. De nostro suffragio in hoc sermone consiliarius noster ostendere poterit, dubium nullum esse: quin pro nostra in Ducem Allobrogum charitate paterna, et beneuolentia perpetua, facturi simus omnia, quae ad tuendum honorem, existimationem, dignitatem, et amplitudinem Serenissimae Sabaudicae familiae pertineant. Idque nos tam memoriae defuncti patris, quam amori nostro erga filium singulari, daturos libenter esse: nec non de voluntate collegarum nostrorum hac in parte sperare optime, quod arbitremur, horum animos ad suscipiendum et perficiendum pari nobiscum fide cura et alacritate negotium hoc litteris nostris, et oratione Domini Vaudani iam praeparatos et accensos esse: quem hinc a nobis ad singulos profectum fuisse, eademque petiisse, quae a nobis defuncti Principis nomine et verbis postulauerat, nobis sit persuasum. In reliquis denique, si quid vel ipse Princeps Allobrogum vel ministri eius consiliario nostro in sermonibus iniicient, quod consideratione maiori indigeat; eam ille cautionem adhibebit, vt nobis res seruetur
page 177, image: s177integra, et omnia, quae ipsi in mandatis dedimus, cum dignitate nostra rectissime conficiantur. Qua in re vt prudentiae et solertiae illius tribuimus plurimum: ita vt haec de animi nostri sententia se agere sciat, nos praeceptis his nostris infra subscripsimus, eademque spragide annuli nostri consignari iussimus. Dresdae VI. Cal. Febr. Ao. LXXXI.
LXXIII. CHRISTIANVS DEI GRATIA DVX SAXON. DOMINO CAROLO EMANVELI DVCI SABAVDIAE.
Ser quondam Christianus dolet mortem Ducis Sab. apprecatur felix imperium et amicitiam offert, vicissimque sperat.
QVa obseruantia Serenissimum Principem Dominum Emanuelem Philibertum Dil. V. patrem pie recordationis semper coluerim, sum ipse mihi testis. Nam quo maior inter Dil. eius et parentem meum erat coniunctio, eo magis ego D eius appetebam, sic vt velut alterum parentem venerarer viuum, et iam defunctum lugeam vt filius. Auget autem mihi dolorem etiam Illustrissimi et charissimi patris mei molestia, quam ex hoc casu traxit
page 178, image: s178acerbissimam: de qua re pluribus scribere non ausim, ne Dil. V. vulnus quod grauissimum ex obitu paterno accepit, refricare videar. Etsi autem tali tempore aut consolari amicorum est, aut polliceri; tamen consolatione non vtar, quod sciam Dil. V. et natura et studio ita animatam esse, vt casus humanos pie et fortiter ferre possit. Quod vero pollicear, nihil habeo aliud, quam beneuolentiam, amorem, et studium erga Dil. V. meum singulare, quod equidem re potius, quam verbis declarare cupio. Extremum illud est, vt optimis votis omnibus prosequar susceptam a Dil. V. paternarum ditionum administrationem, quam cupio, et opto cum gloriae diuinae seruire inprimis, tum vero summam dignitatem adferre Dil. V. ornamentis et commodis, quibus mirabiliter faueo, quod haec pro illustri Parentis mei erga Dil. V. plane paterno adfectu et meo amore fraterno omnino mihi communia esse existimo cum Dil. V. quam bene valere ex animo cupio; et vt ea me dignetur beneuolentia, qua sui studiosissimos et amantissimos Principes amplecti solet
page 179, image: s179amanter rogo. Dresdae V. Id. Februar. Ao. LXXXI.
LXXIX. DVCI SABAVDIAE.
Commendatur Stanschedelius, vt in numerum ministrorum Ducis recipiatur.
QVotquot nobis vel subiectione vel ministerio addicti sunt, ii omnes propter coniunctionem, et necessitudinem, quam norunt inter nos esse arctissimam, aeque se in Dil. V. atque in nostra clientela pari iure et patrocinio contineri sibi persuadent. Quare qui hinc a nobis ad Dil. V. proficiscuntur, neque patriam, sed locum tantum mutare se existimant, satisque sibi cautum et prouisum esse putant, si aliquid a nobis litterarum ad Dil. V. perferant, quibus veluti testibus se in numero nostrorum clientum esse probare possint. Et quia haec ipsorum persuasio nobis iucundissima est: sic fit, vt pro omnibus, quos ita animatos esse perspicimus, libenter, tum vero libentissime ad Dil. V. pro Balthasare Stanschedelio scribamus: quem ex ea, quae nobis deuota est, nobilitate ideo mirifice diligimus, quod et familia Stanschedelia in nostris
page 180, image: s180ditionibus celeberrima semper floruerit, atque muneribus publicis cum magna dignitate functa fuerit. Et hic maiorum suorum similis laudabili studio perlustrandae Italiae incensus, multarum sibi rerum vsum peregrinatione comparare, et ad eius se principis ministerium potissimum conferre cupit, in cuius caussa veluti in celeberrimo aliquo virtutis et industriae gymnasio magna cum vtilitate sua versari possit. Hunc itaque Balthasarem clientem nostrum Dil. V. diligentissime commendamus, ac maiorem in modum petimus, vt ipsi in fidem et numerum ministrorum suorum recepto, trium equorum stipendia benigne constituat. Id si impetramus a Dil. V. quod reliquum est, in nos recipimus, et spondemus eo ipsum esse ingenio, fide, probitate, industria, et moribus, vt postea Dil. V. si ei cognitus fuerit, non tantum beneuolentia, et patrocinio suo, sed et commendatione accuratiore (licet hanc accuratissimam esse voluerimus) dignissimum illum esse, sit existimatura, et in eo diligendo idem, quod nos iudicii, et voluntatis sit habitura. Nobis certe gratissimum erit, si intellexerimus,
page 181, image: s181has nostras clienti huic nostro magno vsui et adiumento fuisse apud Dil. V. cui longaeuam vitam, cum pari valetudinis integritate coniunctam sincere optamus. Ex arce nostra Lichtenbergiana XIII. Cal. Oct. Ao. LXXXII.
LXXV. AVGVSTVS DVCI SABAVDIAE.
Princeps Finalii per Augusti intercessionem consecutus fuerat, offensae, quam apud Phil. Eman. contraxerat, condonationem: proinde gratias hic agit Elector pro hac beneuolentia alii per suam commendationem tributa, et deinde reliqua omnia ad hanc caussam plenissime perficiendam, Marchionique maxime necessaria quam optime commendat, et suadet.
COnuenit hic nos Illustrissimus Princeps Dux Alphonsus Princeps Finalii, atque Dil. V. mirificas apud nos gratias egit, quod litteras nostras pro illo scriptas praecipuum aliquod pondus habuisse diceret; et decreto interposito omnem sibi offensam, quam apud diuum Dil. V. parentem contraxerat, penitus condonatam esse praedicaret: seque paratissimum
page 182, image: s182esse ostenderet, ea omnia gratissimo animo praestare, quae patronum a beneficiario cliente postulare par est. Fuit nobis id tam iucundum, vt officio nostro defuisse videremur, nisi Dil. V. voluptatis huius, quam ex gratulatione Domini Marchionis sentiebamus, participem fecissemus, ac pariter ostendissemus beneficium Dil. V. optime positum fuisse collatum in virum Principem, quem et animo, et re ipsa gratissimum atque memorem esse experti essemus. Nunc igitur non modo ex commendatione nostra priore nihil remittimus; sed eo quoque vehementius a Dil. V. omni studio atque cura contendimus, vt reliquum huius negotii, pro quo aeque ac si res nostra ageretur, laboramus, ex voto Domini Marchionis plane expediat ac primam quidem procuratori fisci sui mandet, si quam ante id tempus Domino Marchioni actionem intulit, eam deinceps penitus aboleri iubeat, neque reum hoc nomine amplius omnino peragat. Deinde, vt Dil. V. Domino Marchioni bona omnia, quae maiores ipsius a Serenissimis Sabaudiae Ducibus iure beneficiario acceperunt, absque vlla diminutione
page 183, image: s183beneuole concedat: et horum vniuersorum inuestituram, vt vocant, per mandatarium suum petenti benigne tribuat, eaque de re diplomata ad exemplum inuestiturae veteris absque mutatione prioribus plane conformia expediri, iisque priuilegia avita pari cum vetustis tenore inseri et dari iubeat: et ne singula enumeremus, totum denique Marchionem, tanquam vnum de familia nostra commendatum sibi habeat, omnique eo fauore, et beneuolentia, qua nos prosequitur, amplecti et in numero suorum habere dignetur. Idque vt Dil. V. plane faciat, tanto nos studio etiam atque etiam rogamus, vt maiore non possimus. Confirmabit profecto Dil. V. amplissime clientelas a maioribus suis acceptas, et non tantum Dominum Marchionem cognoscet in Dil. V. officio et fide esse singulari, sed nos quoque obligabit arctissime praesertim, si ex litteris Dil. V. cognouerimus, commendationem hanc nostram Domino Marchioni profuisse plurimum. Bene valeat Dil. V. cui nos omnium rerum felicissimos successus ex animo optamus. Augustae Vindel. V. Non. Iul. Anno LXXXIII.
page 184, image: s184
LXXVI. CHRISTIANVS DOMINO CAROLO EMANVELI DVCI SABAVDIAE.
Christianus testatur, litteras Car. Emanuelis sibi longe fuisse gratissimas.
SErenissime Princeps V. Excelsit. omnia honoris et obseruantiae officia a nobis sint paratissima. Domine, et agnate obseruantissime. Quod Excelsitas V. nostri memoriam cum summa beneuolentia retinet, id nobis longe est gratissimum. Cum enim semper nobis optauerimus, complecti Excelsitatem V. virtute, gloria, aetate, honoribus, ingenio, et animo florentem; quid nobis potest esse iucundius Principis litteris, quem semper fecimus maximi: Itaque tantus his ipsis ad nostrum erga Excellentiam V. studium obseruantiae cumulus est additus, vt nihil magis iam cupiamus, quam vt sacultas nobis detur ornandae excelsitatis V. Cui diligentiam fidem et obsequium nostrum in omni genere officii, quod ad honestatem et gloriam spectat, ita profitemur, et pollicemur, vt si quid intelligamus aut ad commodum aut ad voluntatem Excellentiae V.
page 185, image: s185pertinere, nostra sponte id simus facturi et libenter et sedulo. Bene valeat Excelsitas V. et nos vt instituit perpetuo redamet. Dresdae X. Cal. Sept. Anno LXXXIII.
LXXVII. CHRISTIANVS CAROLO EMANVELI.
Christianus Car. Emanuelem de morte parentis sui certiorem reddit, inprimis autem addit rationem optimam, quo modo Augustus animam Deo reddiderit. Parem igitur beneuolentiam a Duce Sabaud. desiderat, vt patri praestiterat.
QVae fuerit Illustrissimi parentis nostri erga Serenissimam familam vestram beneuolentia, non arbitramur obscuram esse cuipiam: et nos ipsi, quanti hunc ille semper fecerit, testes sumus: diuum Patrem Dil. V. non secus ac fratrem amplectabatur, atque ita colebat, vt nulli Principum plus tribueret, nemini magis confideret, neque alium aeque diligeret, et obseruaret. Hocce viuo exemplo omnem in Dil. V. veluti alterum filium transferebat amorem, quem vicissitudine officium indies auctum constantissime retinuit: donec tandem hinc secum
page 186, image: s186in coelum extulit: cum ad II. Id. Februarii inter preces et gemitus nostros, quod non sine magno animi dolore scribimus, exspirans omnibus bonis, et patriae amantibus ciuibus, ardentissimum auctoritatis desiderium tantum reliquisset, quantum nec ferre quidem potuissemus: nisi coram vidissemus, cognouissemus, et interfuissemus ipsimet: quanta ille fiducia consiliorum et laborum suorum omnium, quos in vita pie et innocentissime acta, pro rei Christianae et salutis publicae commodis laudabili instituto susceperat et impenderat, in vnius Saluatoris nostri Iesu Christi merito plane acquiescens absque vlla doloris et diffidentiae significatione, christiane, et placidissime obdormiret: sic vt de asseueratione filii Dei, qua ipse omnes sibi vni confidentes, nullisque suis propriis virtutibus ad coelum intentos beatos esse, clarissime pronunciat: exploratissimum nobis sit, charissimum parentem nostrum nequaquam extinctum, sed ex hac rerum humanarum perturbatione et confusione ad laetissimam beatarum animarum consuetudinem profectum esse; vbi aeuo deinceps fruatur sempiterno.
page 187, image: s187Quam verissimam consolationem in hanc epistolam includere nobis visum est, vt qua vnica re in summo moerore vel maxime sustentari nos sentimus, eadem etiam Dil. V. leuaremus dolorem, quam pro suo erga beatum parentem nostrum animo singulari, et amore in nos fraterno, hoc tristi nuncio accepturam esse non ambigimus. Adeoque Dil. V. amicitiam omnibus deinceps officiis persecuturi sumus, vt intelligi possit, beati parentis nostri amorem erga Dil. V. cum reliqua. nos haereditate ita creuisse, vt huius accessione magno cumulo auctam esse appareat eam beneuolentiam, quam iamdiu habuimus erga Dil. V. cui vt pari erga nos studio et eadem voluntate idem praestare possit, velle enim non dubitamus, perpetuam valetudinis integritatem et rerum omnium successus laetisimos precamur ex animo. Dresdae Prid. Cal. Martii Anno LXXXVI.
LXXVIII. IDEM EIDEM.
Hae litterae magnum parentum desiderium significant, quod tamen solatio plane egregio leuatur. Deinde amorem vtriusque parentis
page 188, image: s188depraedicant; tandem optat Chistianus vt recens natus haeres ad familiae gloriam adolescat.
CVm more humano miras fortunae vices nos experiri paucis mensibus Deus T. O. M. voluerit: nihil quidem in dolore nostro, quem ex vtriusque Parentis obitu summum accepimus, nos aeque confirmauit, atque vox illa diuina, qua omnes, qui vnice filii Dei merito firma fiducia adhaerentes ex hac vita discedunt, perpetuo deinceps beati pronunciantur. Etsi enim pro nostra erga beatos parentes nostros pietate et amore naturaliter insito casus isti acerbissimi non parum nos adflixerunt: tamen cum exploratum nobis sit, pie et christiane vtrumque obdormiuisse, cogitatione ita erigimur, vt voluntatem nostram ad nutum diuinum, quoad eius per humanae naturae imbecillitatem fieri potest, accommodemus. Atque haec eadem Dil. V. adscribenda esse existimemus, quod ex litteris eius non leue beati parentis nostri desiderium eluceat. Ac scimus profecto illum, dum vixit, Dil. V. quondam patrem piae memoriae, coluisse vt amicum, et amasse
page 189, image: s189vt fratrem: atque hoc e rebus tandem humanis exempto, omnem suum deinceps in Dil. V. tanquam in filium amorem et transtulisse et ad extremum vsque spiritum conseruasse constantissime. Vnde nobis quoque elaborandum est, vt omnes intelligant, beneuolentiae huius erga Serenissimam familiam Sabaudicam perpetuum studium a diuo nostro parente quasi per manus traditam, magnae curae esse. Quamobrem omnibus Dil. V. rebus ita adficimur, ac si nostrae essent: laetamurque inprimis Dil. V. eleganti filiolo ex regiae stirpis coniuge auctam esse, eidemque felicitatem hanc toto pectore gratulamur. Deinde vero Deo auctori vitae gratias agimus, pariterque votis exoptamus ardentibus, vt recens natus Princeps in auitas virtutes adolescat, ac porro diutissime superstes et longaeuus sit, vt rem olim Sabaudicam non modo in pace et otio felicissime administrare; verum etiam Serenissimam gentem vestram in sempiternam Sabaudici nominis gloriam progenie perpetua propagare possit. Idque vt plane ita ratum et fixum sit, faxit Deus aeternus: cuius clementissimae protectioni D. V. cum
page 190, image: s190lectissima couiuge et filio dulcissimo fideliter et amanter commendamus. Chemnitii Non Mai. LXXXVI.
LXXIX. PETRO BIZARO.
Bizarus Augusta a senatu exire iussus, nunc etiam veniam ab Augusto impetrat.
INtelleximus ex litteris tuis a senatu Augustano mutandi loci necessitatem tibi adferri. Id autem, cum iuxta leges municipales fieri oportere prohibeatur, non equidem magnopere laborandum nobis existimamus, vt diutius tibi Augusta haerere liceat, cum alibi aeque bene et commode esse possis. Quamobrem, libenter permittimus, vt te vel Coloniam Agripinam, vel alium in locum conferas, vnde tuae litterae non minus recte, atque hactenus factum est, ad nos perferri possint. Quod te scire hoc tempore voluimus. Misenae prid. Cal. Aug. LXXIV.
LXXX. Fideli nostro dilecto SEBASTIANO AMBROSIO.
Augusto probatur Sebast. Ambrosii institum litterarum de rebus nouis missarum, idque pecunia subleuare studet.
page 191, image: s191
PRobatur nobis diligentia et tua assiduitas in transmittendis litteris, quae de statu rerum Italiae, Hispaniae, et ceterarum orbis partium singulis octo diebus Venetias perferuntur. Quam consuetudinem, cum etiam deinceps seruaturum te esse contendas, in iis litteris, quas nuper X. die Mens. Septembr. Venetiis ad nos dedisti, existimauimus, petitionis tuae rationem habendam esse. Mandauimus itaque praefecto aerarii nostri Ioanni Harro, vt quinquaginta taleros per eum tibi annumerari curet, qui has litteras nostras tibi est redditurus. Quod, vt scires, significari tibi voluimus. Anneb, prid. Cal. Nouembr. LXXIV.
LXXXL Fideli nostro dilecto HVBERTO LANGVETO.
Augustus scire cupit, quando Augustissimus quondam Caesar Viennea sit discessurus, et quae sit huius itineris ratio.
DE profectione Imperatoris in Bohemiam ad nos varii et dubii sermones perferuntur. Nos itaque cum hac de re certi aliquid cupiamus cognoscere: benigne a te postulamus, vt
page 192, image: s192diligenter et sedulo de itineris Imperatorii rationibus inquiras, et nos litterts tuis quam primum certiores facias, quo die Imperator Viennae sit discessurus, quod iter tenere instituerit, et quando Pragam peruenturus sit. Hac in re te nobis studium et solertiam tuam probare cupimus. Anneb. prid. Non. Ian. LXXV.
LXXXII. HVBERTO LANGVETO.
Consentit hisce litteris Augustus in Huberti ad mercatum Francof. iter. [note: Scripserat ante Hubertus sequentia: Cuperem etiam, si id bona venia Vestr. Cels. liceret, excurrere Francofurtum ad mercatum ob priuata quaedam negotia, ac etiam, vt ibi certius cognoscerem, quis sit status rerum Gallicarum et Belgicarum, et post mercatum statim redirem, in hanc aulam: quam suppliciter peto a C. V. etc. vid. Ludou. Ep. p. 29.]
ETsi te neque diu neque saepe ab aula Imperatoria abesse cupimus tamen, cum et Imperator hoc tempore Viennae se moueat, et ex litteris tuis intelligamus, rei tuae familiaris rationes omnino exigere, vt ad mercatum pro
page 193, image: s193Francofurti ad Moenum esse possis, petitioni tuae benigne annuimus, ac permittimus, vt Francofurtum te conferas et negotia tua illic expedias. Curabis autem, vt quamprimum, et quoad eius fieri potest expeditissime in locum et stationem tuam redeas, ac, vt hactenus a te fit, officium tuum facias. Anneb. Non. Febr. LXXV.
LXXXIII. HVBERTO LANGVETO.
Haec epistola eiusdem est argumenti cum praecedente. [note: Verba Langueti, quibus veniam petit, sunt sequentia: Ill. princeps, petii ante sex menses a V. Cels. vt mihi liceret Francofortum excurrere ob priuata quaedam negotia, sed tunc respondit V. C. se habere caussas, quare nollet me hinc discedere. Idem denuo peto a V. Cels. si enim eo iam non iuero ad mercatum, sentiam maximum incommodum in re mea samiliari, cum sperem eos, cum quibus mihi est negotium in patria eo venturos etc. Ep. XXVI. in fine p. 69. Verum non video, ex quibus verbis Epistolae Electoris praecedentis id colligere potuerit. Hanc autem eandem esse epistolam ex qua negatiuam deducit, exinde clarum est, quia dies Non. Febr. quo illae scripiae sunt, hic allegatur.]
SI redditae tibi fuissent litterae nostrae Non. Febr. scriptae, ex illis intelligere potuisses: nos, etsi neque te diu, neque saepe ab aula Imperatoria abesse cupiamus:
page 194, image: s194Tamen propter rei tuae familiaris commoda benigne permisisse, vt ad mercatum proximum Francofurtum ad Moenum excurrere posses. Quo, vt tibi proficisci liceat, his iterum litteris largimur, sic tamen, vt rebus illis tuis mature expeditis et confectis, in locum et stationem tuam reuertaris, etiam officio tuo, vt hactenus a te fit, deinceps quoque perfuncturus diligenter. Anneb. V. Id. Mart. LXXV.
LXXXIV. EIDEM.
Hubertus Niphum singularibus verbis a generis dignitate, professione, fama, moderatione ingenii, doctrina, aetate; et inprimis res, quas diuendendas exposuerat Augusto Epist. LXVII. l. c. commendat: sed Augustus hic renuit omnia.
QVae de Marco Antonio Nipho, medico Italo et codicibus auctorum quorundam Graecorum, manuscriptis ac statuis quibusdam et nummis veterum Viennae venalibus ad nos scripsisti;
page 195, image: s195ea ex litteris tuis benigne cognouimus. Cumque in scholis ditioni nostrae subiectis Italorum opera hoc tempore non desideretur, et nos iam antea antiquitatis monumentis abundemus: existimauimus, tibi hoc significandum esse, vt intelligeres, nobis certas ob caussas in animo non esse M. A. Niphi operas conducere, vel ab eo, qui codices Graecos ac numismata et statuas veterum Viennae venales habet, aliquid redimere. Anneb. VI. Cal. April. LXXVI.
LXXXV. Fidelissimo nostro dilecto HVBERTO LANGVETO hoc tempore Pragae commoranti.
Caussa religionis ciuium Tirnauiensium Langueto traditur, vt eam apud Imperatorem optima ratione conficiat. [note: Respensio legatur in Lud. Epistolis CXI. vbi inter alia dicit: Quamuis metuam ne parum profuerit Tirnauiensibus V. Cels. intercessio, ita. tamen perplexe mihi respondit Dom. Pro-Cantellarius, vt non iudicauerim illud alterum proponendum.]
IN negotio communitatis Tirnauiensis, quod tuis nobis litteris commendasti, scripsimus ad Imperatorem, et diligenter
page 196, image: s196rogauimus vt Maiestas illius ciues Tirnauienses in studio et professione Euangelicae veritatis, non modo quietos esse patiatur; sed vt eorum, qui se ciuibus opponunt, et Augustanae Confessionis doctrinam impediunt, profanos conatus reprimat. Cum autem legati Tirnauienses nobis significarent, rationibus eorum nos optime consulturos esse: si per clientem aliquem nostrum et hominem industrium litteras has nostras Domino Imperatori reddi, et apud eos, quorum consilio Imperator in caussa hac vtetur, negotium hoc promoueri curauerimus: tu nobis ad hanc rem recte conficiendam maxime omnium idoneus visus es. Quamobrem a te benigne postulamus, vt litteras nostras pro Tirnauiensibus scriptas, quarum tibi exemplum his adiunctum transmittimus; opportune reddas, et apud eos, quorum in hoc negotio recte expediendi auctoritatem valere plurimum putas, quod tuo arbitrio totum et iudicio benigne permittimus, commode instes et moneas, quo et mandatum pro ciuium religiosa libertate contra collegium canonicorum Stirganiense, et alios quoscunque turbatores
page 197, image: s197piorum ciuium impetremus, et ab Imperatore responsum accipiamus eiusmodi, vt et nostram intercessionem apud Maiestatem suam valuisse intelligamus, et communitas Tirnauiensis sentiat, tam nostram commendationem, quam tuam diligentiam et industriam sibi profuisse, vale. Dresdae N. N.
LXXXVI. Serenissimo Principi Domino PHILIPPO Regi Hispaniarum.
Ne forte putemus, Augustum cum Rege Hispan. nullum habuisse litterarum commercium, haec Epistola tanquam tessera amicitiae legatur, et consideretur, quam sollicitus Elector de Regis Hispani dignitate, existimatione, animique tranquillitate fuerit.
SErenissime Rex, salutem et operam nostram in omni officiorum genere promptissimam. Domine cognate noster Chariss. Cum nobis orator S. V. Dominus Ioannes Franciscus â Mendoza significasset, se post divi Maximiliani Imperatoris quondam Romani piae memoriae obitum ex aula Augusta in Hispaniam rediturum esse: illum sine literis nostris ad S. V. dimittere noluimus, non quod
page 198, image: s198hoc tempore haberemus scriptione magnopere dignum: ac potius, siquid forte in his partibus esset, quod S. V. R. quis scire debere existimet, id omne ex oratoris sui sermonibus multo commodius, quam ex oratione litterarum nostrarum cognoscere posset: sed vt testaremur nostram erga S. V. R. obseruantiam perpetuam, ac rogaremus amanter, vt S. V. R. pristinam suam erga nos beneuolentiam, etiam deinceps integram conseruare velit; sibique certo persuadeat, nos in eorum Principum numero esse, qui S. V. R. honoris et existimationis studiosissimi sunt, et inprimis cupiunt omnia ad amplificationem et dignitatem S. V. R. pertinentia salua et in tuto esse. Atque hoc etiam postremum, vt velut appendicem his litteris nostris subiiceremus, permoti sumus S. V. R. oratoris epistola ad nos missa, qua nobis negotium quoddam ex Germania discessurus commendat, cuius gratia S. V. hoc tempore nonnihil esse sollicitum innuit, quam tamen optamus, hac cura leuata commodissime beneualeat S. V. R. et nos studiosissimos sibi commendatos habeat.
page 199, image: s199Ex arce nostra Anneburgensi V. Cal. Nouembr. LXXVI.
LXXXVII. Illustri Domino sincere nobis dilecto IOANNI FRANCISCO HVRTADO a MENDOZA, Marchioni Almazani, Comiti montis acuti Sereniss. Hispaniarum Regis oratori.
Gratulatur Augustus Mendozae de itinere in Hispaniam suscipiendo, et litteras iamiam expositas Regi offerendas mittit.
INtelleximus ex litteris tuis, te munus legationis, quo hactenus S. R. Hispaniarum nomine in aula Augusta splendide functus es, depositurum, et ex Germania nostra in patriam rediturum esse. Atque hoc iter tibi tuisque omnibus cupimus feliciter euenire. Cumque S. Hisp. Regis beneuolentiam erga nos perpetuam esse velimus, litteras has adiunctas ad S. eius Regiam dedimus, ex quibus studium nostrum et obseruantiam perspiciet, ac intelligere poterit. Si quidem a S. R. eius certiores reddemur, qui et quantum in negotio illo, quod S. eius nomine nobis commendas, rationibus Regiis prodesse possimus, expectationi S. eius et officio
page 200, image: s200optimi Principis non defuturos esse. Bene vale, et tibi persuade, nos te fauore singulari prosequi. Ex arce nostra Anneburg. V. Cal. Nouembr. LXXVI.
LXXXVIII. DOMINO SEBASTIANO LVSITANIAE REGI.
Cramerus iter in Indiam parabat, sed per clericorum inquisitiones et examina valde impediebatur, pro hoc itaque intercedit Augustus grauissimis quidem argumentis et rationibus vsus.
CVm cliens noster Hieronymus Cramerus, qui has S. V. R. litteras reddet, nobis significasset, se incensum orbis perlustrandi cupiditate in Indiam profecturum esse, hoc illius studium nos commouit, vt de commeatu et viatico ipsi benigne prospiceremus, et quasdam merces, quarum illic copia est, ad priuatos nostros vsus comparare illum iuberemus. Cum his igitur mandatis nostris Cramerus hinc abiit, et in Lusitaniam peruenit; inde litteras ad nos misit, quibus ostendit, nauigationem Indicam valde impeditam esse, per religiosorum quorundam scrupulosam seueritatem, qui non
page 201, image: s201tantum singulas naues excutiant; sed et in negotiatorum conscientias suo quodam more inquirant; nec quenquam penetrare, ac iter institutum tenere permittant, nisi, qui ad nutum et voluntatem illorum factus et probatus esse videatur. Id autem cum sit eiusmodi, vt non omnes aeque viatores, qui ex diuersissimis mundi partibus magno numero et multiplici varietate in Lusitania confluunt, eadem per omnia sentire; et his, qui vias obsident, pro lubitu satisfacere possint: neque is sit cliens noster, qui illis in locis quicquam in religionis professione nauare aut possit, aut velit: existimauimus sane, si hac de re S. V. R. litteris nostris certior fieret; illam pro insigni prudentia et aequitate sua non passuram, iter ad ditiones sibi subiectas praecludi iis, qui prouincias illas adeunt, non vt dogmata sua illic venditent, sed vt argento et auro, quod secum ex remotissimis locis deferunt, merces commutent, cuiuis illic ad emendum publice expositas et venales. Haec cum ita sint a S. V. R. maiorem in modum osficiose petimus, vt clientem et mandatarium hunc nostrum clementi patrocinio
page 202, image: s202tueatur, iustitia et aequitate sua protegat, et vt iter, quod voluntate nostra instituit, commode conficere posset, imperio et praesidio suo adiuuet, et in tota hac profectione euntem, et redeuntem auctoritate regia tutum praestet: et ab illorum vexatione et molestiis vindicet, qui communem omnibus aerem certo tantum hominum generi liberum permittunt: et orbis terrarum ad vniuersorum mortalium vsum, a Deo optimo maximo conditi, eam partem, quam auorum nostrorum memoria Europaeis incolis mirifica et summa Lusitanorum Regum virtus et magnanimitas, cum immortali gloria aperuit, claudere, et beneficium toti Christianitati a S. V. R. liberaliter tributum nostris hominibus pro suo arbitrio abrogare et adimere conantur. Quod, quam iniquum ac barbarum, et ab omni humanitatis sensu prorsus alienum sit, arbitramur, S. V. R. pro innata clementia et aequitate sua facile perspicere, quae, si impetramus, vt clienti nostro cursus in Indiam expeditus et reditus inde securus pateat; profecto iucundissimum id nobis erit, et S. V. R. gratissimum sibi Principem
page 203, image: s203deuinciet; et mandatarium nostrum hominem simplicem, innoxium, et nobis probatum protectione sua non fuisse indignum, cognoscet. Pro quo nos etiam hoc amplius spondemus, nihil ab ipso in toto hoc itinere, ad cuiusquam perniciem aut iniuriam commissurum iri, nosque huius beneficii memoriam nullo deinceps tempore deposituros, ac potius gratitudinem animi nostri omnibus, quibus maxime poterimus, rebus S. V. R. ita comprobaturos esse, vt ex obseruantia et studio erga se nostro magnam voluptatem capiat. Bene valeat V. S. R. et nos singulari beneuolentia sua, qua Princeps Lusitanici nominis amantissimos dignari solet, perpetuo complectatur. Ex arce nostra Anneburg. IV. Cal. Maii LXXVII.
LXXXIX. Reuerendissimo, Illustrissimo Principi amico nobis plurimum dilecto Domino GEORGIO DVCI IN OLICA, et Niescivvis design. et electo Episcopo Vilnensi.
Haec epistola est commendatio accurata Ge. Raucheri.
page 204, image: s204
OPeram et beneuolentiam nostram Reuerendissime, Illustrissime Princeps, D. V. adscribimus. Etsi Georgium Raucherum hinc ad D. V. proficiscentem nostra commendatione minime egere existimauimus; propterea, quod ex indicatione ipsius certiores eramus redditi, qua clementia D. V. quaque liberalitate exga ipsum iam antea vsa esset: vnde facile poteramus perspicere, ipsum propter fidelitatem, obsequium et assiduitatem suam D. V. satis esse probatam: tamen cum ad nos pertinere arbitremur, si quid benigne fit subditis nostris a Dil. V. illum sine nostris redire litteris noluimus. Fuit pater Georgii huius nobis charus: cumque ob singularem in rebus agendis solertiam et industriam summum illi magistratum in ciuitate nostra Lipsiensi mandassemus, ita illum gessit, vt nobis satisfaceret, et negotia sibi commissa grauiter et ex animi nostri sententia administraret, ac conficeret. Quamobrem non vna caussa est, cur huic filio eius benigne cupiamus. Et quanquam nobis dubium non est, quin D. V. non tam nostra, quam constantiae suae caussa mansura sit in eadem
page 205, image: s205ista erga Georgium Raucherum liberalitate, de qua chirographo dato iam antea ipsi cautum esse voluit: tamen gratissimum nobis fuerit, si ad ea, quibus D. V. sine vllius commendatione iuueni huic commodaret, aliquem etiam cumulum attulisse has litteras nostras cognouerimus. Rogamus itaque vehementer etiam atque etiam, vt D. V. Georgium Raucherum porro quoque in fidem et clientelam suam recipiat, patrocinio clementi te gat ac tueatur, et ea, quae illi liberalissime promisit, ad exitum augeri et cumulari velit; sibique persuadeat, se apud Georgium praeclare hoc beneficium posituram: et nos nullam occasionem praetermissuros esse, quae nobis ad gratificandum D. V. oblata fuerit: quam bene valere et felici rerum omnium successu gaudere cupimus. Lips. VI. Id. Maii LXXVII.
XC. Illustri Principi amico nobis plurimum dilecto Domino ALPHONSO CARETO Principi et Marchioni Finalii.
Augustus confirmat Principem in proposito ius suum tuendi: idque etiam ipse per legatos
page 206, image: s206ad Imperatorem missos promouere studet.
SAlutem et beneuolentiam nostram; Illustriss, Princeps, amice plurimum dilecte. Consiliarii nostri ad nos retulerunt omnia, quae D. V. nuper Budissini post nostrum inde discessum de ditione et oppido Finalii illis coram prolixe exposuit: ex quibus intelleximus D. V. non minus de iure suo tuendo, quam de pace et quiete communi conseruanda laborare; quarum vtramque cum aequitate niti et ad Sacri Rom. Imp. dignitatem pertinere arbitremur: facile equidem petitioni D. V. annuimus, ac legato nostro Ioanni Embdeno iureconsulto mandauimus, vt aequitatem D. V. Dom. Imperatori et Caesareae eius Maiestati, consiliariis praecipuis ostendat, ac nostris verbis D. V. caussam commendet; vt et Sacri Romani Imperii auctoritas salua et D. V. iura inuiolata et integra permaneant. Beneualeat D. V. sibique persuadeat, nos illi propter integritatem et fidem, quam Caesareae Maiestati et Sacro Rom. Imperio hactenus tam constanter probauit, optime cupere. Ex arce nostra Anneb. XII. Cal. Iun. LXXVII.
page 207, image: s207
XCI. AD FRANCISCVM HVRTAT. a MENDOZA.
Augustus profitetur, se litteras Hispaniae Regis de Electione Imperatoris Rom. Germ. accepisse; et vult, vt aliae vicissim Regi Hispaniae tradantur: apprecatur deinceps Comiti a Salues sanitatem.
LItteras Sereniss. et Potentiss. Hispaniarum Regis, Domini et cognati nostri obseruandissimi, de electione Sacrae Caesareae Romanorum Maiestatis humanissime ad nos scriptas, et per te Praga huc transmissas accepimus: quae nobis ob singularem beneuolentiae regiae; significationem gratissimae fuerunt. Quamobrem S. R. eius officiose rescripsimus: ac pro hac erga sacri Imperii dignitatem et nos egregio animo gratias studiose egimus, et nostrum erga S. R. studium et obseruantiam declarauimus. Has itaque litteras nostras, vt ad S. eius R. perferri cures, a te benigne cupimus. Dominum Comitem a Salues S. eius R. oratorem aduersa valetudine vti, non libenter intelleximus, et cum illi benigne cupiamus, vt quam primum conualescat, et recte habeat,
page 208, image: s208optamus. Tibi autem persuasum esse volumus, nos te beneuolentia singulari complecti. Datum ex arce nostra Stolp. Prid. Cal. Iun. LXXVII.
XCII. Clarissimo Viro singulariter nobis dilecto Dom. IOANNI STVRMIO Rectori Academiae Argentinensis.
Peiferus nomine Augusti Sturmio pro officio praestito gratias agit; eum laudihus haud immeritis onerat, et institutum eius probat, inque hoc illum confirmat: tandem petit, vt nouas quasdam res perscribat.
QVantum clientis nostri Ioannis Loeseri filio commendatio nostrarum litterarum profuerit, quodque tuum Clarissime Vir, erga patriam egregium sit studium, ex epistola, quam ad nos elegantissime et prudenter scriptam misisti, plane perspeximus. Vtrumque nobis opinione tua gratius est, et hoc postremum miseris temporibus his, quibus maxime in republica Christiana Turcica metus versatur, etiam iucundum. Quamuis enim professio tua eiusmodi sit, vt plus operae ac studii in domestica fortitudine, quam in labore militari posuisse
page 209, image: s209videaris: tamen illi ipsi magni praefecti et tribuni militum, qui bellicis laudibus se abundare putant, neque vllos alios, quam se de rebus militaribus consuli aequo animo ferunt, mutui etiam et repugnantes fateri coguntur, plus in discernendi belli ratione et recte atque caute administrandi consilio, quam in decertandi fortitudine situm esse, magisque in hac Martis alea animi, quam corporis viribus profici. Amamus igitur prudentiam tuam, quae et recta est, et te egregium ac patriae amantem esse ciuem ostendit. Atque vt illi in Caesaris sententiam iussi dicere, saepe aut commodi sui rationem ducunt, aut temeritatem errant, aut natura minus prouident: ita non plane dubitamus, quin tua ratio in toto genere et prudens et grauis id experietur. Cum aliter fieri omnino non possit, quam vt tu, homo peritissimus rerum et exemplorum; qui non modo horum exemplorum, sed omnis vetustatis actiones ciuiles et militares, consilia et euentus, memoria et scientia comprehendisti accuratissime sis elaboratus aliquid, quod et patriae satisfaciat, et dignum sit nomine et maturo
page 210, image: s210iam atque limato iudicio tuo. Quamobrem egregium animum tuum, quem nobis hac in parte litteris tuis declarasti, vehementer probamus; et benigne vehementer etiam atque etiam te hortamur, vt in tuo praecepto permaneas, et ea, quae significas te instituta habere, perficias. Magni nobis erunt considerationes tuae, quas ex commentariis tuis cognosceremus libenter et cupide; quod omnino nobis persuasum sit, etsi nunc omnia reipubl. membra christianae quasi fracta et debilitata fatiscunt; tamen in hac disputatione, quam de bello contra omnium immanissimum et potentissimum tyrannum suscipiendo, et a quo omnis spes firmae ac tutae pacis exclusa est, insituto, rationes eiusmodi a te collectas esse, quae nos vetent, patriae penitus diffidere. Bene vale. Dresdae Prid. Non. Decembr. LXXVII.
Cum sciamus, ad te si quid noui est, ex variis locis perscribi solere: gratissimum nobis feceris, si ea, quae non indigna fide, aut vero saltem similia existimaueris, ad nos perferri curabis.
page 211, image: s211
XCIII. Reuerendo et Illustri Principi cognato nostro charissimo Domino HENRICO IVLIO, postulato Episcopo Halberstadiensi, Duci Brunsuicensi et Luneburgensi.
Augustus laudat varias Henrici Iulii virtutes et optimos conatus: inprimis studium linguarum commendat, et de fauore suo. itemque auxilio eum facit certiorem.
LIbentissime legimus litteras D. V. Reuerende et Illustris Princeps, cognate charissime; quibus facile et grati animi memoria et excellens D. V. ingenium perspici possit: quorum alterum facit, vt D. V. candorem complectemur: alterum, vt de industria eius speremus optime. Fieri itaque aliter non potest, cum iam antea propter paternam necessitudinem valde faueremus D. V. commodis, quam vt ad nostram gratificandi voluntatem magnus cumulus accederet. Quamobrem quod D. V. a nobis petiit, et sponte nostra libenter et ideo etiam faciemus cupidius, quod ex litteris missis intelligeremus, D. V. rectum et virtutis et gloriae cursum tenere; seque iis ornamentis munire
page 212, image: s212, quibus personae eius, quam gerit, et decus et dignitatem, cum laude sua sustinere possit. Et quamuis in vniuersum omnes viros Principes, nihil aeque deceat, quam vt scientia linguarum, et artium pulcherrimarum cognitione, plebe et populo praestent: quod iis, quibus non ex fortuna, sed ex virtute fidei munerum publicorum procuratio committitur, necessaria est: vt varia et multiplici doctrina instructi, ad hominum vtilitatem suam prudentiam intelligentiamque potissimum conferre, ac in tota vita humanitatem, pietatem et constantiam praestare; in administratione reipublicae autem iustitia officiis recte fungi possint. In quam curam D. V. cum vltro incumbere, et ad virtutem, quae familiae splendori etiam gloriam adiicit, natura et studio suo ferri animaduertamus: nihil equidem necesse esse arbitramur, hortari D. V. pluribus: monere tantum libet, vt sibi persuadeat in ipsa, non modo Dioecesi, cui praeest, sed toti patriae spem maximam esse: et nos qui tam propinquitate, quam opinione virtutis D. V. huc impellimur, honestis eius conatibus nunquam defuturos,
page 213, image: s213siue gratia apud Dominum Imperatorem siue ceteris rebus posse aliquid existimemur, quod commode et vtile sit D. V. quam prospera vti valetudine, et incultu virtutis et honestarum disciplinarum, maiores indies progressus facere cupimus. Dresdae Cal. Iun. LXXVIII.
XCIV. HVBERTO LANGVETO.
Consilium Casimiri de expeditione in Belgium iam initum minus placet Augusto. Quod vero Languetus Coloniam se conferre constituerit, placet. [note: Vt haec epistola plenius intelligatur, possunt euolui Languieti Epistolae, et hic quidem numero 144.]
CViusmodi cum Principe Casimiro de instituta expeditione in Belgium sermones N. habueris; quem diem profectioni D. V. eius dixerit, et quas itineris faciendi rationes inierit; intelleximus ex litteris tuis Francofurti ad Moenum scriptis. Et quamuis cuperemus, nihil ab ipso quoque cum periculo patriae tentari ac fieri: ac D. eius a periculosis conatibus, si re adhuc integra nobis dicenda
page 214, image: s214fuisset sententia, paterne dehortari potius quam facere aliquid voluissemus, vnde existimari possit, nobis improbantibus grauissimum negotium susceptum esse: tamen cum inconsultis nobis ab initio peracta fuerint omnia, nullam equidem quod iam agitur, mutandi facultatem nobis relictam esse videmus. Faxit Deus optimus maximus, vt perniciosissimo hoc bello extincto, pia et salutaris pax tandem coeat. Quod e Francofurto Coloniam migrare constitueris, id nobis perplacet, et mandauimus praesecto aerarii nostri, vt rationes ineat, quibus tuae ad nos commode perferantur inde litterae. Tu autem gratum nobis feceris, si et saepe et semper et diligenter ad nos de iis, quae illic acciderint, perscripseris. Vale Anneb. Id. Iun. Anno LXXVIII.
XCV. Serenissimi Hispaniarum Regis Consiliario et oratori in aula Imperatoria, ordinario Domino IOANNI a BORGIA, Commendatori ordinis Iacobitani.
Haec epistola mentionem facit rerum Belgicarum, quae ad August. defersbantur.
page 215, image: s215
NOn tantum ex Serenissimi Hispaniarum Regis et tuis adiunctis litteris, sed ex sermonibus quoque mandatarii tui Petri Lopez, regii aerarii in Ducatu Mediolanensi praefecti, qui et epistolas sibi traditas nobis officiose reddidit, et ea, quae a te illi commissa fuere, diligenter et sedulo perfecit, intelleximus, quis hoc tempore rerum Belgicarum status, quae S. R. voluntas, et tuum hac in parte sit studium. Cumque non semel iam antea et legatis ad nos missis coram et perlitteras nostram erga S. R. obseruantiam et de toto negotio hoc sententiam a fidelisssimo, et S. R. studiosissimo animo profectam declarauerimus: haud arbitrati sumus pluribus verbis haec eadem reiteranda esse. Neque dubitamus, Sereniss. Hispaniarum Regem, tum ex litteris nostris ad S. eius scriptis, tum ex reliquis omnibus facile deprehensuram esse, nos S. eius et toti Austriacae familiae addictissimos esse. Bene vale. Dresdae Prid. Cal. Iul. Anno LXXVIII.
page 216, image: s216
XCVI. Domino ALPHONSO CARETTO Principi et Marchioni Finalii.
Cum caussa Principis Finalii nimis lente et fastidiose gereretur; Augustus eandem rursus apud Caesarem iuuare laborat.
SAlutem et beneuolentiam nostram, Illustris Princeps, amice plurimum dilecte. Ex litteris ad nos Prid. Calend. Ianuar. missis intelleximus, Dominum Imperatorem ob cessationem Comitis Archensis et Petri Strasoldi, quibus Caesarea Maiestas negotium Finaliense expediendum commiserat, alium Finalium versus commisariorum destinare statuisse: ac in bona spe fuimus, totam hanc rem ex sententia D. V. iamdudum confectam fuisse. Quod equidem pro singulari erga D. V. propensione nostra valde cupiebamus: sed cum hanc rem adhuc et quorundam iniquorum hominum studiis et artibus hactenus expeditam fuisse ex litteris D. V. proximis agnouissemus: equidem quantum in nobis esset: faciendum putauimus, vt sentiret D. V. gratificandi ipsi voluntatem nobis non deesse.
page 217, image: s217Quamobrem nobis fideli dilecto Domino Bernhardo Comiti Hardechio litteris, quae his adiunctae sunt, mandauimus; cum vt S. C. M. totam caussam hanc nostris verbis submisso studio commendet, tum vero consiliarios Imperatorios diligenter de omnibus iis communefaciat, quae et ex S. C. M. et Imperii Romani dignitate et ex re D. V. esse existimauerit. Bene valeat D. V. Crotendorfii XV. Cal. Sept. Anno LXXVIII.
XCVII. Magnifico sincere nobis dilecto, Domino STANISLAO SARDIVOGIO, Regni Poloniae Referendario.
Vt Stanislaum Sardiuogium a moerore reuocaret Aug. has mittit litteras.
NOn primum iam ex litteris Reuerendissimi Domini Archiepiscopi Genesnensis, et Illustrissimi Principis Domini Georgii Marchionis Brandenburgensis ad nos in tua caussa scriptis bene de te sentire coepimus: sed iam antea quoque virtus et integritas tua nobis commendatissima fuit. Quamobrem cum turbulentissimis his temporibus patriae tuae fidem et dexteritatem consilii et principibus viris
page 218, image: s218praeclarum studium, ac in vniuersum omnibus praecipuam constantiam probaueris: haud aequum erat, te in his molestiis esse, quibus cum te hactenus conflictari exlitteris tuis perinuiti intelleximus. Quid autem et quantum tua caussa velimus, ex epistola nostra, cuius tibi exemplum mittimus, cognosci potest, in qua Serenissimum Polonorum Regem de iis monuimus, quae rationibus tuis conducere sumus arbitrati, et non aliena esse duximus a dignitate: ac plane in hanc opinionem discessimus, vt existimaremus, Regem in te non modo duriorem non futurum, sed et curaturum esse, vt dignitatem et fortunas tuas omnes obtineas. Quamobrem fac animo magno fortique sis, vt semper fuisti: tibique persuadeas nos tibi benignissime cupere. Vale Crottendorffii X. Calend. Septembr. Anno LXXVIII.
XCVIII. DVCI FLORENTIAE.
Augustus luget mortem coniugis Ducis Florentiae, eumque solatur.
ESt ita profecto, vt scribit D. V. vt pro mutua amicitia et necessitudine nostra
page 219, image: s219omnia cum D. V. nobis communia esse existimemus. Posteaquam enim ex litteris D. V. et sermonibus Domini Angli Biffoli equitis, de obitu Serenissimae quondam Principis D. V. charissimae coniugis piae memoriae nobis renuntiatum fuit: sensimus equidem ingenti nos molestia adfici, et in societatem aegritudinis vi nostri erga D. V. amoris rapi. Quis enim tam tristem amicissimi Principis casum non ex animo doleat? qui amantissiman marito coniugem, summo loco et ex Imperatoria familia natam, insigni fide, castitate, obsequio et obseruantia erga tori consortem, liberalitate et benignitate erga subditos, pietate erga omnes, et vniuersis denique virtutibus, quae quidem in Principe foemina elucere possunt, ornatam et celebrem eripuit. Vt autem recordatio haec nos valde commouet, planeque pari cum D. V. molestia adficit: ita ex aduerso conditionis humanae sors, et Christianae religionis professio nos a moerore et luctu ad veras consolationes reuocat, et considerare potius iubet, praeclare cum mortalibus agi, qui ex tot et tantis orbe terrarum iam pene crepante, et
page 220, image: s220ad interitum prono incommodis et malis ad aeternam beatitudinem euocati, mortem cum sempiterna vita, et curas atque anxietates innumeras cum aeterna laetitia et securitate commutant. Sicut is, qui propinquorum suorum obitum immoderate luget, videri potest magis inuidere ipsis summum bonum, quam officium pii amici praestare: praesertim cum certum exploratumque sit, nihil tale sine nutu et, paterno Diuini Numinis consilio euenire, cui refragari, et iniustis lamentis coelo obstrepere impietas est: a qua et D. V. et nos alienissimos esse decet. Quamobrem D. V. pro egregia erga ipsam beneuolentia nostra officiose rogamus, et monemus amanter, vt eadem consideret, seque cogitatione hac confirmet, quod certo certius futurum sit id tempus, quo liberos, coniuges, et propinquos praemissos iterum conspecturi, et suauissima coniunctione sermonum et sempiternae consuetudini fruituri sumus. Cuius rei certissimum expromissorem habemus filium Dei, cuius omnipotenti protectioni D. V. cum tota familia sua commendamus, eidemque omnia prolixe pollicemur, quae
page 221, image: s221ab amantissimo D. V. Principe expectari par est. Dresdae V. Cal. Sept. Ao. LXXVIII.
XCIX. Illustri Principi, amico nobis plurimum dilecto, Domino VIDANO Chartensi Chauenouy et Fertae Domino.
Mittitur ad hunc principem Simonius Medicinae Profess. Lips. vt ab illo varia ad arcana naturae spectantia, quibus Principem abundare fama erat, cognosceret.
GRatissima nobis fuerunt Illustris Princeps, ea, quae de egregia D. V. erga nos voluntate et studio ad nos Simon Simonius Lucensis, cuius nos opera pro medico et professore publico in Academia nostra Lipsica vtimur ex litteris D. V. retulit. Quamobrem cum antehac D. V. ob praeclaram virtutem et eruditionis famam, diligeremus, iam etiam amare cupimus: adeoque ipsum Simonium ad D. V. ablegauimus, cum mandatis, quae nostris verbis ad D. V. perferret. Illi igitur vt D. V. faciles aditus et aures praebeat, fidemque non grauate adhibeat, amanter etiam atque etiam rogamus. Amplectimur artes vitae hominum vtiles,
page 222, image: s222et in his praecipue eas, quae summo ingenio et acri studio, ex naturae arcanis erutae atque indagatae aliquid non vulgare prae se ferunt: harum autem scientia cum D. V. Dei praepotentis benignitate abundet; faciet profecto rem dignam humanitate et bonitate sua, si nobis praeclare aliquid communicauerit: nec dubitet, se Principi memori gratificari. Bene valeat D. V. Dresdae Prid. Id. Octobris Anno LXXVIII.
C. Domino ALPHONSO CARETTO Principi et Marchioni Finalii.
Continuatur Principis caussa.
SAlutem et beneuolentiam nostram. Illustrissime Princeps, amice plurimum dilecte. Iam antea legatus noster Ioannes Embdanus iureconsultus nobis significauit, se ex mandato nostro D. V. caussam in aula Imperatoria diligenter egisse; ac tunc quidem comperisse, quod Dominus Imperator Vinciguerrae Archensi, et Domino Petro Strassoldo in mandatis dederit; vti de toto hoc negotio disquirerent sedulo, quo rebus exploratis omnibus deinceps Caes. eius Maiestas de
page 223, image: s223petitione D. V. constituere posset id quod iuris et aequitatis ratio postulet: ita hactenus acquiescendum nobis existimauimus, donec Caes. Maiest. auctoritatem suam interponeret. Iam vero, cum consiliarius noster intimus Damianus a Sebottendorf nobis litteras D. V. reddiderit, et pariter exposuerit ea, de quibus D. V. nos commonefaciendos putauit: haud sane D. V. deesse voluimus. Scripsimus igitur ad Dominum Imperarorem et caussam hanc Maiest. eius submisso studio commendauimus diligenter, quemadmodum D. V. ex litterarum nostrarum exemplo huic epistolae adiuncto cognoscet. Eramus etiam Hardeccio mandaturi, vt haec eadem in aula Imperatoria coram ageret, nisi plane existimassemus, illum iam in reditu esse, neque tamdiu in Austria commoraturum, donec nostra eo mandata perferantur. Speramus autem, cum Dominus Imperator iam antea liberalissime promiserit, sibi negotium hoc curae futurum: Caes. eius Maiest. litterarum intercessionem et D. V. preces benigne admissuram esse. Bene valeat D. V. Dresd. Prid. Id. Octob. Ao. LXXVIII.
page 224, image: s224
CI. DVCI Ferrariensi Domino ALPHONSO.
Augustus gratias habet Duci Ferrariensi, quod ornamenta parietum, vulgo peripetasmata dicta, transmittere voluerit, omnesque iterum Saxoniae delicias liberalissime offert.
ILlustrissime Princeps, cognate charissime. Si non iam antea de egregia nos voluntate D. V. et singulari gratificandi nobis studio exploratum haberemus, vel inde certo statuere possemus, quanti D. V. nos faceret: quod simul ac ex Gualengi sermonibus intellexit, nobis peripetasmata Italica placere, statim mandarit, illa a praestantissimis magistris confici, sic, vt vela haec coriacea elegantissima et arte exquisita, ad ornamenta parietum facta, ad nos perferrentur. Pro qua insigni erga nos beneuolentia D. V. amanter et officiose gratias agimus, nostramque eidem operam et studium vicissim ita deferimus, vt nihil sit in subiectis nobis ditionibus, quod non promptissime cum D. V. modo gratum illi faciamus, communicare velimus. Quae cum ita
page 225, image: s225sint, D. V. certo sibi persuadeat, nullam nos vnquam occasionem praetermissuros esse, qua grati animi memoriam declarare possimus D. V. Cui a Deo Opt. Max. valetudinem prosperam, et rerum omnium felicissimos precamur successus. Anneburg. Id. Oct. An. LXXVIII.
CII. DVCI FERRARIENSI.
Reiboldus in vincula publica coniectus erat: hunc autem Augustus intercessione sua a vinculis liberare conatur.
ILlustrissime Princeps, Domine et cognate charissime. In supplice his litteris nostris inserto libello significant nobis pater et agnati Ioannis Reiboldi, sicarios quosdam ad hoc pretio conductos, vt ex insidiis Reiboldum interficerent, tum minis, tum periculis intentatis, eum adegisse, vt sui tuendi, et sicarios a maleficio deterrendi gratia Reiboldus sclopetum exornaret, sic tamen, vt ictus in auras abiret, et nulli nocuus foret. Cum igitur Reiboldus ob id commissum in vincula sit coniectus; et huius pater atque agnati praecipuam liberationis captiui in deprecatione litterarum nostrarum spem
page 226, image: s226ponant: submisse rogant, vt pro Reiboldo apud D. V. intercedere velimus. Nos autem etsi moniti sumus de iis, quae in vrbe Ferrariensi constituta sunt contra eos, qui sclopetis abutuntur; neque sane quicquam ab amicis petere solemus, quod aut iuri constituto aduersetur, aut malis hominibus peccandi occasionem praebere possit: tamen cum intelligamus, Reiboldum ab aduersariis inprimis prouocatum, et vulneribus tam in facie, quam in laeua manu et in pectore illatis male acceptum; deinde etiam sicarios missos, qui Reiboldum variis modis exagitarent: non voluimus deesse homini in ditionibus nostris nato, et legitionis D. V. nomine aliquando apud nos functo. Qui si forte rei indignitate et iracundiae feruore extra legitimas metas raptus, aberrauerit non nihil: tamen commiseratione dignus est in eo, quod a multis lacessitus et male mulctatus, insidias a se vtcunque repellere et amoliri conatus est. Rogamus igitur amanter, vt D. V. rigorem illum constitutionum in eos, qui sclopetis in vrbe Ferrariensi rem agunt, promulgatarum aequitate moderari, et Reiboldum libertati pristinae,
page 227, image: s227patri autem longaeuo et misere sollicito filium restituere velit. Qua in re si gratificabitur D. V. nos, quibus maxime possumus rebus, id amanter et officiose demereri conabimur. Bene valeat D. V. Ex conuentu Septemuirali Ratisbon. ad Danubium Id. Octob. Ao. LXXVIII.
CIII. AVGVSTVS Generoso sincere nobis dilecto Domino FRANCISCO FORRENSI Italo.
Augustus profitetur, se artem callere, quae ex octo argenti vnciis tres auri puri vnciae singulis senis diebus compararentur.
LItterae tuae, quas ad nos vigesimo die mensis Octobris scripsisti, nobis VIII. Id. Decemb. demum sunt redditae, ex quibus tuam erga nos obseruantiam perspeximus. Cumque artes vsibus humanis vtiles, quae Dei praepotentis beneficio singulari hominum acutorum ingenio et solertia ex naturae abditis eruuntur, mirifice amemus: fieri non potest, quin nobis studium tuum, quod offers, gratissimum sit. Agimus itaque hoc nomine gratias. Et quia ante id tempus ab industriis hominibus varia experimenta
page 228, image: s228de transfundenda metallorum substantia nobis exhibita fuerunt, iam eo vsque in hoc genere peruenimus, vt ex octo argenti vnciis auri perfectissimi vncias tres singulis sex diebus comparare possimus: Quare neque arti tuae diffidimus, neque difficilem esse modum arbitramur: quo inter octiduum duae auri vnciae ex sedecim argenti semiunciis conficiuntur. Si vero nobis certam et exploratam rationem demonstrare posses, qua ex octo argenti vnciis senis diebus puri auri, quod in ignibus etiam iteratis probum spectetur et integrum, semiunciae duodecim ducerentur: vtique non abs re existimaremus, te ad nos accessere. Interea et animum tuum, quantum quidem ex litteris tuis animaduertere licet, nostri studiosum, ac promptam nobis gratificandi voluntatem benigne complectimur. Datae ex arce nostra Anneburgensi III. Id. Decemb. Ao. LXXVIII.
page 229, image: s229
CIV. Reuerendissimo Domino, amico nobis plurimum dilecto, Domino STANISLAO CAMCOVIO, Episcopo Vlatislauiensi et Cuiouiensi.
Haec epistola commendat ciues quosdam Sax. qui haereditatem adire iure debebant.
REuerendissime Domine, salutem et operam nostram D. V. adscribimus: Amice plurimum dilecte. Habuit D. V. inter administros suos Paulum Zibecerum, qui D. V. per annos plus decem et octo vestitarii et sartoris operas praestitit. Huius fratres, Ioannes, Iacobus, Petrus, Abrahamus et Dauid, subditi nostri significauerunt nobis: Paulum ex hac mortali vita ad aeternam beatitudinem auocatum, sine liberis discessisse. Quamobrem, cum reliqui cohaeredem suum Ioannem Zibecerum amandaturi essent, et communi suo fratrumque nomine haereditatem defuncti acquirere, bonorumque possessionem a D. V. petere vellent: suppliciter nos rogarunt, vt tam fratrem, quem procuratorem suum constituissent, quam totam hanc caussam D. V. commendaremus. Etsi autem nos arbitramur, D. V. pro insigni aequitate
page 230, image: s230sua sponte curaturam esse, ne quam controuersiam legitimi haeredes defuncti habeant, tamen illis testimonium litterarum nostrarum deesse noluimus: quo D. V. certior redderetur, Paulum Zibecerum, de cuius haereditate agitur, Ioannis, et eorum, quorum ipse negotium procurandum suscepit, vterinum et consanguineum fratrem fuisse; neque vllos alios parentibus iamdiu defunctis, extare, qui lege et consuetudine Paulo succedere possent; praeter hos ipsos fratres, pro quibus ad D. V. haec scripsimus. Hoc igitur tantum amanter rogamus: vt D. V. negotium istud commodissime explicet, et tum potestate, quam habet, tum auctoritate sua ita expediat, vt subditi nostri ad fratris sui defuncti bona quam facillime perueniant. Et vt D. V. sine vlla haesitatione faciat, nos litteris his D. V. cautum esse volumus: Si quis casus incidat, vt haereditas in terris ditioni nostrae subiectis obueniat D. V. subditorum cuipiam, nos idem ius in pari caussa dicturos nostramque beneuolentiam ita interposituros esse, vt bona ad D. V. clientes et subditos iure successionis legitime
page 231, image: s231delata, sine aliquo impedimento, et absque omni iniuria eisdem tradantur et commendentur. Quod cum nos ita praestare parati simus, et D. V. idem facere aequissimum sit: haud arbitramur, in re vsque adeo iusta et expedita nobis pluribus verbis vtendum esse, ne forte dubitare videamur de bonitate et aequitate D. V. quam rectissime valere cupimus. Data ex arce nostra Anneburgensi Cal. Ian. Ao. LXXIX.
CV. AVGVSTVS AD DVCEM FLORENTIAE.
En arctissimae amicitae testimonia.
SErenissime Princeps, Domine et cognate charissime, de sermonibus clarissimi viri, Domini Renati Coti, consiliarii et legati D. V. meritissimi facile intelligimus, quanti nos D. V. faciat. De quo etsi nunquam dubitauimus; tamen mirifice nos delectarunt cum ea, quae Dominus Renatus de egregio Dil. erga nos vestrae animo locutus est, tum vero iucundissimum illud nuntium, quod nobis de D. V. laudabili instituto attulit, de quo tamen ideo breuius scribimus, quod
page 232, image: s232et pia vota et singulare nostrum erga D. V. studium Dominum legatum summa fide et dexteritate relaturum esse, non dubitamus: vt inique et inciuiliter facere videri possimus, si verbosiore de his epistola obstreperemus D. V. quam perpetuo recte valere, et nos vt semper fecit, etiam porro amare cupimus. Torgauiae prid. Id. Februarii Ao. LXXIX.
CVI. ANNA Dei gratia ex regia Danorum stirpe prognata, Ducissa et Electrix Saxon. Landgrauia Thuringiae, Marchionissa Misniae, et Burgrauia Magdeburgensis.
Anna Augusti coniux laetatur de Ducis Florentia amore et beneuolentia.
SErenissime Princeps ac Domine charissime: Gratissima nobis fuit honorifica illa litterarum D. V. compellatio, ex qua singulare erga Dil. Dominum maritum nostrum et nos studium perspeximus, quod etiam D. V. legatus, nobilis et clarissimus vir, Dominus Renatus Cotus, Domino et marito nostro amantissimo, oratione sua coram pluribus declarauit. Quamobrem D. V. proegregio hoc
page 233, image: s233suo animo gratias agimus, et, vt beneuolentiam hanc erga dilectissimum Dominum maritum nostrum et nos perpetuo conseruet, diligenter rogamus, ac a nobis vicissim omnia honoris officia expectet. Bene valeat D. V. quam potentissimo Diuinae clementiae patrocinio commendamus. Torgauiae. Prid. Id. Februarii Ao. LXXIX.
CVII. DVCI FLORENTIAE. CHRISTIANVS DEI GRATIA DVX SAX. ET AVGVSTI FILIVS.
Idem facit Christianus.
AMor Excelsitatis erga nos V. ex omnibus se partibus ostendit, Sereniss. Princeps, Domine et cognate obseruantissime, cum in litteris humanissime ad nos scriptis, tum in iis mandatis, quae amplissimo viro, Domino Renato Coto, consiliario et legato suo dignissimo ad nos perferenda dedit. Quamobrem non vna tantum caussa est, cur gratias Excelsitati V. agamus reuerenter et offciose. Cumque et monitis paternis, et nostra sponte magnos Principes, quorum virtutis fama illustris est, suspiciamus, ac reuereamur:
page 234, image: s234fieri profecto aliter non potest, quam vt Excelsitatem V. per orbem terrarum gloria et laude celebrem omnis obseruantiae studio colamus et amplectamur: idque eo etiam magis, quod intelligamus, ab Illustrissimo parente nostro vehementer non tantum diligi, sed amari etiam Excelsit. V. a qua vt sua beneuolentia etiam nos deinceps quoque perpetuo complectatur, tanto petimus studio, vt maiore non possimus. Quod reliquum est, Excelsit. V. rectissime valere, et successu rerum prosperrimo vti, vehementer cupimus. Torgauiae Prid. Id. Febr. Ao. LXXIX. quem recens inceptum cum mille aliis sequentibus Excellentiae V. felicissime exire, omnibus optamus votis.
CVIII. Illustrissimo Principi, amico nobis plurimum dilecto, Domino CAROLO ARROGONIO Principi Castelvetranno, Duci Terranouensi, Marchioni Auolae, Comiti de Burgato, Magno in Regno Siciliae Contestabili et Almiranti.
Augustus dicit, se litteras Caroli Arragon. Accepisse, quibus huius in Belgium iter ad
page 235, image: s235componendos ibi motus ordinatum felix esse vult, optat vero, se conferre aliquid ad hoc negotium posse: verum quia parum omnino auxiliis potest, consilio adest, optimumque factu putat, si Belgae obedientiam regi praestarent, et rex vicissim ipsis priuilegia conseruaret: inquisitionem crudelissmam ex Belgarum finibus exterminaret, et transactionem publicam tueretur.
ILlustrissime Princeps, Domine et amice plurimum Dilecte. Litteras D. V. per nobilem virum Georgium Branechum redditas libentissime legimus, cum quod ex iis singularem erga nos D. V. beneuolentiam perspeximus, tum vero, quod D. V. a Serenissimo Hispaniarum Rege ad componendum toti Christianitati perniciosissimas turbas iamdiu in Belgio ortas ablegatam esse, cognouerimus. Quorum alterum vt nobis gratissimum, ita alterum longe iucundissimum fuit. Quamobrem vt egregium hunc erga nos animum perpetuo retineat, et a nobis contra omnia amantissimi D. V. Principis studia expectet, etiam atque etiam rogamus: et sincere atque ex animo precamur, vt rationes institutae in Belgio pacificationis, ad
page 236, image: s236amplificandam diuini nominis et honoris gloriam vergant: et Sereniss. Hispaniarum Regi, huiusque subiectis prouinciis, adeoque toti Christianitati salutares sint. Ac vtinam tantum in nobis consilii atque operis esset, quanta est pulcherrimum hoc et reipubl. Christianae vtilissimum institutum promouendi cupiditas nostra, nihil equidem in nobis hoc in genere desiderari pateremur: vt qui ante omnia Sereniss. Hispaniarum Regis fortunas amplissimas esse, et huic subiectas prouincias in, pace et otio abundare ex animo cupimus. Etsi autem minus fortasse, quam voluimus, hac in re praestare possumus, tamen cum D. V. etiam nostram de negotio hoc sententiam cognoscere cupiat: equidem pro nostra erga S. V. R. obseruantia et tuendae eius dignitatis atque auctoritatis perpetuo studio nil aliud melius neque rectius hac in parte fieri posse existimamus, quam id ipsum, quod S. V. R. litteris suis ad nos humanissime scriptis, se inprimis cupere significat et innuit: vti nimirum debitae subiectionis atque obedientiae studia atque officia Belgae praestent: nihil illis in locis moueant, quod vel ad
page 237, image: s237concitandas, vel ad motas iam antea turbas diutius etiam alendas occasionem praebere possit. Atque Sereniss. Hispaniarum Regem gloria et vtilitate, totiusque Christianitatis commodo atque salute recte et felicissime compositurum esse iudicamus: si et subditis priuilegia, quae habent salua ac integra praestiterit, et inquisitionis, vt vocant, ante paucos annos in Belgium introductae immanitatem compescuerit: eamque transactionem, quae publica fide et auctoritate Regia anno sexagesimo sexto mense Augusto Bruxellis inita, et ad exemplum religiosae pacis in Germania promulgatae, constituta fuit, tueatur atque conseruet: nec patiatur, in his quicquid sit, nauari eorum, quae hactenus impedimento fuerunt, quo minus pax et concordia salutaris et perpetua feliciter florere potuerint. Sic fiet, vt et Deo opt. max. suus honor; et Serenissimo Hispaniarum Regi ea libentissimis animis tribuantur, quae tam ad tuendam auctoritatem Regiam, quam ad debitam subditorum obedientiam stabiliendam pertinent. Haec autem, vti a nobis petit D. V. fideliter atque sincero erga S. V. R. studio
page 238, image: s238mouentur: ita vt D. V. pro singulari prudentia et integritate sua candide et in optimam partem suggesta accipiat, maiorem in modum diligenter rogamus. Et vt D. V. optime valeat, sibique persuadeat, se a nobis diligi valde et amari. Dresdae XV. Cal. Mart. Anno LXXIX.
CIX. AD HVBERTVM LANGVETVM.
Augusto Langueti valetudo curae est: probat Elector conatus: inuitat eum ad studium scribendi res nouas, et qua ratione commode hoc fieri possit, praecipit.
CVram nobis attulerunt litterae tuae, ex quibus cognouimus, te non satis belle valere. [note: Euoluatur Langueti Epist. CLX.] Valde autem te recte valere cupimus cum tua, tum etiam nostra caussa. Porro significatum nobis est, quem sermonem cum negotiatoribus quibusdam Lusitanis Antuerpiae habueris, ac sane volumus, te etiam amplius pro singulari industria et consuetudine tua caute et diligenter inquirere, et ad nos perscribere, quae hominum rerum iudicatarum peritorum illic de Conrado Rotho
page 239, image: s239Augustano, eiusque quam exercet, aromatica negotiatione sit opinio et sententia. Quoties autem tam de hac, quam de aliis rebus ad nos scribis, litteras tuas ad nos perferendas vel Georgio Spangenbergio Antuerpiensi trades, qui Ioannis Harii aerario nostro praefecti illic negotia procurat, vel cum habiturus es, cui recte dare possis, Norinbergam mittas ad Leonhardum Huefner, vel Augustam Vindelicorum ad Hieronymum Frasium, qui curabunt, vt tuto et sine mora nobis reddantur. Tu vt valetudinem tuam adflictam diligenter cures, volumus. Etiam, atque etiam vale. Ex arce nostra Anneburgensi IV. Cal. Mart. Ao. LXXIX.
CX. HVBERTO LANGVETO.
Augusto curam adfert Langueti adflicta valetudo: De cornu autem monocerotis accuratam designationem Elector poscit.
ETsi ex litteris, quas ad nos die mensis Aprilis decima septima Francofurto misisti, [note: Hunc autem in modum scripserat Languetus: Significatum mihi est, esse actum cum V. C. de emendo cornu monocerotis, seu vnicornis, vt vocant, quod habet Dux Billionii, et cogitur vendere ad dissoluendum as alienum, conflatum a suis maioribus. Quoniam videt protrahi hoc negotium ab iis, qui cum V. C. de eo agunt, metuit, ne alicuius sui emolumenti caussa id studio faciant, et propterea petiit a me ante aliquot menses, --- Misit iam ad me expressam eisus longitudinem et iam ad me expressam eius longitudinem et crassitiem in pictura, quam ad C. V. mitto. Scribit podus esse septem librarum et decem vnciarum Pariensium, quae vt mihi indicarunt mercatores, efficiunt paullo plus, quam septem libras Francofurtenses. Precium scribit esse viginti millium coronatorum. Ego ob adflictissimam valetudinem cogor etc. Ep. eius CLXIV.] non sine molestia
page 240, image: s240cognouimus, te minus commoda valetudine vti, tamen cum haec spes erat, tepristino vigori restitutum esse, quod, vt ita sit, optamus. De cornu monocerotis, quod Dux Billionii venditurus est, non est, quod quisque ex ea re apud nos in sinistram suspicionem vocetur. Etsi enim pro perpetua nostra erga Principes viros, et inprimis erga Ducem Billionium, beneuolentia atque studio D. eius rationibus consultissimum esse cupimus: tamen cum de emptione hac existimare non possimus,
page 241, image: s241simus et intelligamus, cornu hoc, si omnino ad alium Dominum peruenturum est, quam plurimo venire, et eiusmodi rerum cura minus adficiamur, designationem cornu illius rectissime habere cupimus. Dresdae Id. Maii Ao. LXXIX.
CXI. DVCI FLORENTINO et in simili DVCI FERRARIENSI.
Est commendatio Gregorii Riebteri.
CVm subditus noster Gregorius Richterus in Italiam studiorum caussa profecturus, et aliquandiu in D. V. vrbe Florentina (Ferrariensi) commoraturus esset, suppliciter nos rogauit, vt pro ipso ad D. V. scriberemus, quo commodius illic absque cuiusque iniuria viuere, et ab omni molestia hominum tutus esse possit. Etsi autem insignis iustitia et aequitas D. V. et inprimis erga hospites virtutis et bonarum artium studiosos benignissima voluntas nobis ita plane perspecta et explorata est, vt commendatio litterarum nostrarum subdito nostro non necessaria esse videatur: tamen vt constaret, adolescentis huius conatus nobis probari,
page 242, image: s242deesse petitioni eius hac in parte noluimus. Quamobrem a D. V. amanter petimus, vt, quod alias etiam sua sponte factura esset, Gregorium Richterum hunc, quoties illi iusto patrocinio contra improbitatem hominum opus erit, fauore suo protegat, et ab omni vi iniusta tutum et securum praestet. Erit id nobis gratum, et ipse Richterus omnibus in rebus ita se geret, vt gratia atque tutela D. V. se non indignum esse comprobet. Bene valeat D. V. Ex arce nostra Anneb. X. Cal. Decemb. Anno LXXIX.
CXII. AD PRINCIPEM ET SENATORES VRBIS VENETAE.
Socii Thuringenses in negotio commerciorum decepti erant a Conrado Rhodo: propterea Aug. Venetos, qui facere plurimum poterant, ad ferendum auxilium hortatur.
SAlutem et operam nostram cum singulari beneuolentia coniunctam D. V. amanter et benigne deferimus. Illuatrissime Princeps, Domine et amice charissime, Magnifici et amplissimi Senatores inprimis nobis dilecti. Conradus Rhodus ciuis Augustanus; qui hactenus in Lusitania
page 243, image: s243et Olysippone negotiatus est, speciosis et splendidis promissionibus adduxit clientes et subditos nostros, qui socii Thuringenses sunt, vt ingentem pecuniae summam ipsi crederent: pro qua recepit debitor, se Chariophyllis nucibus, myristicis et huius generis aromatibus, satisfacturum; et ante omnia maximum piperis numerum in solutionem pecu niae creditae daturum esse: Haec cum fide et litterarum suarum obligatione interposita confirmasset, et grande argenti pondus a societatis Thuringensis procuratoribus in nundinis Francofortanis accepisset: fraudandi consilium iniit, solum vertit, et fidem datam fefellit: sic ut socii Thuringenses hominis huius leuitate et vanitate circumuenti, summa necessitate adigantur, omnia Christiani orbis emporia adire, et per procuratores suos merces sibi a Conrado Rhodo iam antea addictas peruestigare, ne quid ex his cum magna iniuria et iactura ipsorum in alienas manus perueniat. Hi itaque socii nobis signific arunt; nauem misericordiae titulo, insignem ex Olysippone in amplisimae reipublicae vestrae partem delatam fuisse
page 244, image: s244in qua ducenti piperis facci portarentur, qui Conradi Rhodi nomine impositi essent. Quanquam autem scirent, omne id, quicquid est piperis, ex lege contractus cum Conrado Rhodo initi ad se omnino pertinere: tamen maioris etiam cautionis gratia, se per procuratorem suum Casparum Rempfium accedente auctoritate publica eius magistratus, cuius in celeberrima vestra vrbe haec est notio, arresto subiecisse, vt omnem reliquis Rhodianis creditoribus mouendae controuersiae occasionem praeciderent, et ad merces has suas expeditissime peruenirent. Quod vt eo commodius etiam obtinere possent, submisso studio nos diligentissime rogarunt, vt pro ipsis ad D. V. scriberemus. Etsi autem nos plane superfluum hoc esse arbitrabamur, propterea quod clarum et maxima cum laude amplissimae reipublicae vestrae notum sit, quemadmodum ius dici curet: tamen quia persuasum sociis Thuringensibus erat, commendationem hanc nostram ad rem sine vlla interiecta mora explicandam maximum apud D. V. pondus habituram esse: probare clientibus voluimus, ipsorum nos incommodis
page 245, image: s245adfici, et nihil praetermittere, quod in negotio tam plano sua interesse quoquo modo putarent. Quamobrem cum societatis istius caussa vehementer omnia velimus, D. V. maximopere etiam atque etiam rogamus, vt socios hos Thuringenses, eorumque procuratores ab omni detrimento et molestia sinceros et integros conseruet, nihilque cuiquam hominum permittat, quo ius, quod in hac re expeditum habent, intricetur, aut ducatur longius: vel quia merces has suas iam antea redemptas, et contra pacta conuenta auersas iustissime vendicant, vel quia ad consequendum id, quod suum est, legitime vigilarunt. Postulat hoc commerciorum veneranda fides, qua florere coepit, et ad summum fastigium merito suo peruenit potentissima vetra respubl. requirit aequitas et iustitia Dilectionis et amplissimi ordinis vestri, quae non patitur litibus non necessariis peregrinos destineri. Exigit denique nostrum quoque erga D. V. et magnificam Venetorum vrbem singulare et perpetuum studium: pro quo abunde nobis satisfactum fuisse a D. V. tum demum iudicabimus, quando commendationem
page 246, image: s246mendationem hanc nostram valuisse, et sociis Thuringensibus clientibus nostris profuisse plurimum intellexerimus. Beneualeat D. V. et a nobis omnia humanitatis et beneuolentiae officia expectet. Datae Dresd. Cal. Ian. Ao. LXXX.
CXIII IOANNI BORGIAE in aula Imperatoria Regio Oratori.
Hisce litteris Aug. respondet iis, quibus Borgias feliciores Regis sui in Lusitania progressus natos fecerat; namque Elector de praeclaris Regis Hisp. victoriis gratulatur, ipsique plures adprecatur, deque bis relationem desiderat.
LAetissimum nuncium attuler unt no bis litterae tuae. Pro nostra enim erga Sereniss. Hispaniarum Regem perpetua obseruantia et mutua eiusdem erga nos beneuolentia libentissime cognouimus, Ser. eius Lusitaniae regno potiri, eoque nomine tam Imperii Germanici amicissimo, quam Lusitaniae populis ex animo gratulamur. His equidem, quod in ius huius patroni transierint, qui virtutis et iustitiae laude inprimis celebratur, et clientes suos magna aequiute et continentia
page 247, image: s247tuetur; illi vero, quod in hoc tantummodo, quod tot vndique Lusitaniae sceptro inhiantibus consilio et virtute rem ita geserit, vt bellum terra marique opinione hominum maximum paucis mensibus siue sanguine et caede confecerit. Quam fortunarum accessionem S. eius R. feliciter euenire, et Lusitaniae incolis salutarem esse, valde cupimus, et optamus, vt prouinciales Indiorum quoque populi ad auctoritatem Regiam se sponte sua conferant, aut si omnia arma potius quam benignitatem Regis optimi et fortissimi experiri malint, vt S. eius R. belli reliquias eadem alacritate et laude extinguat, ac improbos, contumaces et effrenes gentes pari successu in potestatem suam redigat. Quod ita fieri quamprimum vehementer cupimus: et a te benigne postulamus, et quod vltro polliceris, deinceps quoque nobis omnia, quae porro gerentur, per litteras significes. Vt enim a te certiora de his rebus ad nos perscribi posse persuasum nobis est, ita tu hoc certum habeto, officium litterarum tuarum, ex quibus successus Regios cognoscemus, nobis gratum fore: et nos erga
page 248, image: s248te benignissime adfectos esse. Bene vale. Ex arce nostra Anneburg. Cal. Feb. An. LXXX.
CXIV. DOMINO ALPHONSO DVCI FERRARIAE.
Elector scribit, se sententiam Ducis probe perspexisse, eamque sibi curae fore: tandem fatetur, filium Christianum, si forte iter in Italiam susciperet, nullius, quam Alphonsi bospitio vsurum esse. Cetera.
CVm nos iter Danicum ingressi longius a ditionibus nostris abessemus, venit Dresdam consiliarius et legatus D. V. Dominus Renatus Cotus cum iis mandatis, quae D. V. illi ad nos perferenda dederat. Quem etsi coram vt cupiebamus, audire non potuimus: tamen de omnibus, quae D. V. nomine consiliariis nostris exposuit, certiores postea redditi sumus diligenter, adeoque inde facile perspeximus, D. V. nostri memoriam cum summa beneuolentia non tantum fideliter retinere; sed cumulare etiam omnibus humanitatis atque amoris officiis. Quamobrem non iam, vt eundem erga nos animum perpetuo conseruet, rogamus;
page 249, image: s249ne de constantia fortissimi Principis dubitare videamur: sed gratias potius hoc nomine amanter agimus, et omni nobis diligentia elaborandum esse existimamus, vt expectationi D. V. pari amoris atque obseruantiae studio satisfaciamus. Quod cum in rebus omnibus, tum vero in caussa hac maxime, quam D. V. nobis iam antea per Dominum Renatum, et nunc iterum diligentissime commendauit, praestare valde cupimus. Quos porro D. V. legatus de suauissimo filio nostro rumores sparsos in Italia fuisse ostendit, de his nobis nihil constat: at si aliquando illi iter in Italiam suscipiendum esset; nullius equidem hospitio et patrocinio libentius vti vellemus, quam D. V. in cuius amore atque beneuolentia acquiescere posset tutissime. Fuit praeterea nobis iucunda commemoratio illa necessitudinis, quam D. V. legatus inter vtriusque nostrum familias intercedere declarauit. Hanc autem, vt nos perpetuis beneficiis et studiis augere et tuen; ita D. V. felicissimis rerum successibus gaudere animo cupimus. Dartae Sverini in Megalopyrgo XVII. Cal. Maii Ao. LXXX.
page 250, image: s250
CXV. CHRISTIANVS EIDEM.
His verbis Christianus incredibilem suum amorem erga Flor. ducem palam facit.
SErenissime Princeps, Domine et cognate charissime. Ea est erga magnos heroes mea obseruantia, et paternas amicitias retinendi studium, vt alterutrum horum multum mihi animi addat ad colendum, et omnibus, quibus maxime possum, rebus demerendum Excelsit. V. Quae cum clarissimo viro, Domino Renato Coto mandauerit, vt salutem mihi diceret, et beneuolentiam Excelsit. V. erga me pluribus verbis declararet: tantus ad voluntatem meam pristinam cumulus accessit, vt antea dilexisse tantum; iam vero vnice amare mihi videar Excels. V. Cuius officium, quod mihi, si forte Italiam inuiserem, liberalissime repraesentari iussit, adeo gratum ac iucundum accidit, vt nullum gratias satis digne agendi modum inueniam. Itaque hoc tantum maximopere et reuerenter rogo, vt Excelsit. V. suam hanc erga me beneuolentiam perpetuo conseruet, sibique certo persuadeat, eum esse me, qui Excelsit. V.
page 251, image: s251cum ob multiplices et praeclaras virtutes miretur et suspiciat: tum vero propter amorem erga me singularem omnibus obseruantiae officiis studiose colat et amplectatur. Bene valeat Excels. V. Datae Suerini in Megalopyrgo XVII. Cal. Maii Ao. LXXX.
CXVI. AD DVCEM MANTVANVM.
And. Pauli ad Ducem Sabaud. ablegatur, vt inde rebus confectis discedens ad Ducem Mantuan. se conferat, et ibi varia Principis sui nomine expediat: hic autem vt benigne accipiatur atque audiatur, hae litterae rogant.
CVm pro ea necessitudine, quam cum Sereniss. Allobrogum domo constitutam iamdiu habemus, hoc tempore ad Dil. eius nobilem et clarissimum virum consiliarium nostrum et fidelem nobis dilectum Dominum Andream Pauli ICtum mitteremus, vt is nostro nomine Dil. eius ea officia praestaret, quae summorum Principum liberis post obitum parentum ac amicis et propinquis tribui solent: beneuolentia et amore erga D. V. nostro impulsi, eidem praecepimus,
page 252, image: s252vt ex itinere instituto deflectens, ad D. V. iret, et nostris illam verbis salutaret officiose, ac porro id, quod praesentes de nostris rebus coram communicaturi essemus, inter nos idem expediat ille et conficiat pluribus. Quamobrem maximopere etiam atque etiam rogamus, vt hunc consiliarium nostrum D. V. conuenientem ad se non grauate admittat, et benigne audiens, nos audire putet, sibique certo persuadeat, quae de nostro erga D. V. animo loquetur, ex nostro esse profecta pectore, et huc spectare potissimum; vt amicitia nostra, quae officiis ab vtroque nostrum ante hac culta est, et coletur deinceps sanctissime, confirmetur etiam vehementius. Quod, vt nos valde cupimus, ita gratissimum D. V. fore animo confidimus, quam omnibus, quibus gaudet, et delectatur rebus, abundare et florere optamus maxime. Dresdae VI. Calend. Februarii Ao. LXXXI.
page 253, image: s253
CXVII. AVGVSTVS Excellentissimo Principi, Domino HVGONI de LVB: Verdalae, magnae Hospitalis Hierosolymitani Magistro.
Aug. gratulatur Principi honorem, vt et felicissima quaeque ipsi eueniant, optat.
SAlutem D. V. dicimus, et operam nostram in omni officiorum genere promptissimam deferimus. Excellentissime Princeps, Domine et amice charissime. Amplissimo Rhodiorum equitum ordini semper tribuimus plurimum, quod is pro Christiana republ. aduersus immanissimos eius hostes in perpetua statione excubet, eaque persequatur bella, ex quibus vera gloria nascitur. Quamobrem vt antehac non absque dolore animi cognouimus: non nihil importunitate quorundam motum fuisse, quo fortissimus optimorum equitum ordo perturbaretur; ita iam lectis D. V. litteris, quae magni nobis fuerunt, duplici adfecti sumus laetitia. Cum, quod turbas illas sopitas esse, tum vero, quod D. V. au fastigium honoris, quod in hoc ordine
page 254, image: s254summum est, euectam fuisse, ex illis perspeximus. Tam itaque D. V. quam toti optimorum equitum collegio ex animo gratulamur: huic quidem, quod rebus contentione sociorum exacerbatis, eum ordinis sui Principem designauerit, qui eximia fortitudine, grauitare, prudentiaque sua et multo rerum vsu singulorum studia ad concordiam mutuam adducere, et praestanti magnitudine animi et consilii rationes Mahumeticas frangere, et hostem hunc a republ. Christiana longissime abigere atque arcere possit: D. V. vero, quod summo omnium equitum studio magnoque consensu eum dignitatis gradum consecuta fuerit, in quo de Christianitate bene merendi, et nomen suum immortalitati consecrandi, maximam facultatem a Deo maximo optimoque habet. Omnia D. V. consilia pro salute et quiete reipubl. Christianae suscepta fortunari valde cupimus: ac pariter ex animo optamus, vt D. V. magistratum hunc pro sua suorumque equitum gloria et commodo publico feliciter administret, eaque contra Christiani nominis hostem gerat, quae ab omnibus summa cum admiratione
page 255, image: s255laudentur. Ad quam rationem si nos quoque aliquid adferre possumus, D. V. totique optimorum equitum societati omnem nostram beneuolentiam, officia, curas et cogitationes pollicemur: adeoque D. V. rectissime valere, aduersusque hostes Christianitatis victoria perpetua gaudere cupimus. Augustae Vindelicorum Prid. Non. August. Ao. LXXXII.
CXVIII. DOMINO PHILIPPO REGI HISP. AVGVSTVS.
Caspar Bornerus in Vlyssipone damnum frumenti fecerat, idque comes Ladronaeus ipsi iniunxerat: hinc Augustus hisce litteris a Rege Hisp. contendit, vt frumentum reddatur.
QVia omnibus nota est nostra erga S. V. R. obseruantia; sic fit, vt clientes nostri, quando comeatu et mercibus vtcunque S. V. R. ditiones et prouincias augent, ea re etiam nobis se gratificari existiment. Itaque si ipsis ita bene et submisse erga S. V. R. et nos animatis incommode quid euenit, id aeque ad nos pertinere arbitramur, ac si nobis aliquid aduersi accidisset. Vnde cum ciuis
page 256, image: s256noster Caspar Bornerus libello supplico his litteris nostris insinuato ostendisset nobis, immerenti sibi mille et octingentos frumenti modios Magdeburgenfis mensurae per comitem Ladronaeum in Vlysippone ademptos fuisse: ita nos eius calamitas commouit, vt omnino scribendum pro illo ad S. V. R. nobis esse diliglentissime statueremus: ac minime dubitaremus, quin S. R. V. quando cognouisset Bornerum hunc vnum ex nostris clientibus esse, tam sua sponte, quam nostra caussa cum in fidem atque tutelam suam benigne receptura, et comiti Ladronaeo mandatura esset: frumentum omne vt spoliato restituat, nullaque deinceps re illi molestus esse pergat. Id vt S. V. ita faciat, et pro insigni iustitia et aequitate sua clientem hunc nostrum patrocinio suo clementissimo tueatur; eique potestatem in insula Peru secure negotiandi faciat, tanta contentione petimus, quanta nobis pro cliente nostro S. R. V. et nostri obseruantissimo contendere et laborare par est. In quem quicquid S. V. liberalitatis atque benignitatis contulerit, id omne non modo in nos collatum, sed
page 257, image: s257rei etiam publicae delatum esse existimabimus; cum quod ad officium nostrum pertineat, clientes nostros intelligere, res ipsorum nobis curae et multum eis praesidii in nobis esse, tum vero quod publice intersit, commerciorum ius nequaquam violari, et horum vsu minime impeditum esse. Vtrumque vt cliens noster commendatione hac nostra consequatur, iterum et saepius officiose rogamus S. R. V. quam omni obseruantiae studio diligentissime colere, et rectissime valere perpetuo cupimus. Datae in arce nostra Lichtenbergiana Prid. Id. Octobr. Anno LXXXII.
CXIX. AVGVSTVS. Domino IACOBO SEGVRIO PARDALLIANO Nauarrae Regis Legato.
Haec epistola res in religione conficiendas continet.
QVo successu mandata Regia in Dania, Megalopyrgo et Holsatia post abitum hinc tuum confeceris: ex litteris tuis summatim intelleximus. Interea nos de sententia Illustriss. Principis Domini Ioannis Georgii Marchionis Brandenburgensis
page 258, image: s258Electoris etc. consilium coepimus: sed deliberationis huius de concordia inter Theologos in vniuersum constituenda grauissima summam in vnius et alterius voluntate et potestate positam non esse, pro tua prudentia tute ipse nullo monente perspicis. Itaque omnino necessarium ad agendum tempus requiritur, cuius nos cursum et exitum expectare oportet, donec plurimum diuersa et procul dissita loca incolentium sententiae exquirantur. Quod autem tu existimas, hoc negotium sine mora prolixiore in conuentu Roteburgensi expediri posse: id longe aliter se habet. Neque enim praeter Vurtenbergicos, Brandenburgicos et nostros, vlli aliorum Euangelicam veritatem profitentium Principum legati fuerunt eo euocati, atque hi etiam vsque adeo nuper congressi, vt quid ab illis sit actum hactenus, plane adhuc ignoremus. quae cum ita sint, neque aliquid de tota re certi ad Sereniss. Nauarranorum Regem perscribi ante possit, quam eorum, quorum interest Principum suffragatio accesserit: recte quidem fecisti, et prudenter, quod huc e Dania non redieris.
page 259, image: s259Frustra enim ad incertum casum laborem et sumptum impendisses: et quid aduentus tuus ad promouendam deliberationis vsque adeo late diffusae celeritatem profuturus fuisset, non videmus. Bene vale, et nos tibi benigne cupere confidas. Dresdae III. Non. April. Anno LXXXIII.
CXX. AVGVSTVS HVBERTO LANGVETO.
Commendatur Langueto caussa Sturmii, Cl. enim vir nomina fecerat.
SIgnificatum nobis est, Ioannem Sturmium virum praestantissimum, magno aere alieno obstrictum esse, quod merito ab iis dissolui debebat, pro quibus ille fidem suam interposuit. Cumque facile existimari possit, hac cura et sollicitudine Sturmium non parum confici; qua ipsum, pro nostra erga tantum virum beneuolentia et egregia ipsius virtute liberare cuperemus; suggestumque nobis sit, te rationibus ipsius aliquo modo prodesse posse. Itaque benigne postulamus, vt ad senatum et eos Galliae proceres, qui hac in parte plurimum et debent
page 260, image: s260et possunt, litteris ipsis, caussam illis Sturmianam commendes diligenter, ac petas maximopere, vt de pecunia, quae in ipsorum communem rem conuersa est, creditoribus satisfaciant et indemnem praestent eum, qui maximis Galliae periculis, cum magno, vti iam apparet, detrimento suo fidele studium probauit iis, a quibus illum deseri neque fides et constantia hominum pietatem Christianam profitentium patitur, neque eis, qui de indemnitate Sturmio cauerunt honorificum, neque imposterum Galliae vtile erit. Hoc igitur negotium, si ex sententia nostra confeceris, optime de viro summo mereberis, et nobis gratum feceris. Dresdae Cal. Maii LXXXIII.
CXXI. AVGVSTVS Domino VVILHELMO MVSAE de sancto Clemente oratori Regis Hispaniae.
Primum scribit Augustus, se litteras binas ab oratore accepisse, deinde alias ad regem Hispaniae mittit, et tandem vult, vt VVilhelmus Musa nouas res de rege suo perscribat diligentissime.
page 261, image: s261
DVas vir magnifice, a te eodem tempore accepimus epistolas, quarum altera nos de Serenissimi et Potentissimi Hispaniarum Regis, Domini et consanguinei nostri amantissimi victoria, et classis Antonianae ad insulam S. Michaelis dissipatione certiores fecisti: altera S. eius Regiae litteras humanissime ad nos scriptas transmisisti. Vtrumque nobis longe gratissimum fuit: cum, quod laudi et gloriae Serenissimi Hispaniarum Regis perpetuo faueamus: tum vero, quod nos S. eius R. gratulati sumus amanter, et quanti eandem faciamus, litteris ostendimus, quas, vt ad S. eius R. perferri cures, a te benigne cupimus. Et si nobis porro etiam gratificari voles, deinceps quoque ad nos de integritate valetudinis Regiae et de rerum omnium successu, quem S. eius Regiae prosperrimum optamus, saepe et diligenter scribes, neque dubitabis, nos Serenissimi Hispaniarum Regis obseruantissimos et studiosissimos esse, et omnibus S. eius R. clientibus, ac in his tibi inprimis benignissime cupere. Dresdae X. Cal. Iun. LXXXIII.
page 262, image: s262
CXXII. AVGVSTVS AD GENVENSIVM REMPVBLICAM.
Haec epistola est commendatio Christophori Haugvvitii.
ADmiratione et celebritate amplissimae Genuensium Reip. impulsus cliens noster Christophorus e nobili Haugvvitiorum familia ortus, iter a nobis in Italiam suscepit, vt inter praesidiarios milites, quorum ope Charitati vestrae inseruit, stipendia faciat. Etsi autem fide, industria atque virtute sua inter hos facile locum aliquem se reperturum esse confidat: tamen litteras quoque nostras veluti testimonium aliquod fortitudinis atque integritatis suae, huc accedere voluit, quas nos illi, quum fauore et beneuolentia charitatis vestrae dignissimum esse sciremus, negare non debuimus. Hunc igitur Haugvvitium Charitati vestrae ita commendamus, vt virum nobilem, militem optimum et amplissimae Genuensium reipubl. addictissimum, pro cuius salute, si ita res atque tempus postulet, neque in prima acie pugnare, neque sauguinem profundere dubitabit. Quicquid igitur in
page 263, image: s263clientem hunc nostrum liberalitatis atque beneuolentiae Charitas vestra contulerit, id et collatum optime, et nobis gratissimum; tum vero reipub. Genuensi futurum erit fructuosum: quam nos fortissimorum virorum praeclaris studiis perpetuo florere et Charitatem Vestram rectissime valere cupimus. Ex arce nostra Dresd. VII. Id. Iulii. Anno LXXXIII.
CXXIII. AVGVSTVS Generoso et singulariter nobis dilecto Domino GEORGIO a GEORGIIS Genuensium reipub. in aula Augusta oratori.
Hic agitur de restitutione terrarum Marchioni Finalii.
EX litteris tuis libenter intelleximus, inclyto Duci et ampliss. Genuensium reipubl. Domini Marchionis Finalii restitutionem magnae curae, et nostram erga eandem beneuolentiam non obscuram esse. De cuius petitione, quod in proximis comitiis Augustae, nisi Senatus Imperii Septemuiralis censuerit, et S. C. M. scripto exhibito suggesserit: vti recenti memoria adhuc tenemus: ita suffragationem
page 264, image: s264totius collegii septemuiralis Domino Marchioni ad recuperandam ditionem suam maximo adiumento esse, cum antea optauimus semper, tum vero iam iterum Domino Ioanni Preinero in eadem nos erga Dominum Marchionem permanere voluntate ostendimus, ac plurimis verbis postulauimus: uti pro ea, qua apud S. C. M. plurimum potest, auctoritate efficiat, ne aequitas Imperatoris quondam Maximiliani II. sententia et Electorum Imperii consensu approbata minus valuisse videatur, quam quorundam priuatae, neque satis iustae rationes. Quod, cum Dominus Preinerus facturum se diligentissime receperit, significandum tibi esse putauimus ut scires, nos ad gratificandum amplissimae Ianuensium reipubl. et ad commodandum Domino Marchioni Finalii paratissimos esse. Vale. Ex arce nostra Anneb. VII. Id. Iulii Anno LXXXIII.
CXXIV. CHRISTIANVS DOMINO MAVRITIO LANDGRAVIO HASSIAE.
Ser. memoriam quondam Christ. Parentis ea qua par est tristitia recolit, se tamen more Christiano
page 265, image: s265
erigit, et a Principe Hassiae petit, vt suis precibus apud Deum efficere velit, quo onus regiminis nunc sibi impositum ferre posset: tandem agit gratias pro adfectu eius in hoc casu conspicuo ac vicissim amicitiam et officia spondet.NOs vero cognate charissime, fateri quod res est oportet, summum nobis luctum beati parentis nostri obitum attulisse. Vix enim graue illud vulnus, quod ex morte materna acceperamus, consenuisse nonnihil videbatur, cum idem acerbissimo hoc casu plane recrudesceret, et moeror tanto cumulo augeretur, vt nos penitus oppressurus fuerit, nisi filii Dei vox nos confirmasset, qua asseueratur, ne minimum quidem capillum e vertice nostro absque Dei voluntate effluere posse. Hinc cum certi essemus, beatum parentem nostrum a Deo ad aeternam lucem ex his mundi caduci tenebris euocatum esse: Diuino quidem consilio ita refragrandum non erat, vt quisquam nos putaret, non tam desiderium parentis adempti aegre ferre, quam felicitati eius, qua iam in coelis animus illius fruitur, inuidere. Quamuis autem cum eo praeclare actum
page 266, image: s266esse intelligamus, quod spe atque fiducia omni sua in merito IEsu Christi penitus fixa, ludibria huius vitae cum coelo commutauerit, tamen hae cogitationes nostrae saepius impediuntur, cum consideremus, quanta nos hic relicti non tantum in rerum omnium perturbatione, et metu periculorum impendentium versemur; sed quam graue etiam onus eius personae, quam ipse magna cum laude bonorum omnium in Imperio Germanico gessit, nobis deinceps subeundum sit. Id vero vt sustinere possimus, D. V. ita nobiscum castas preces et pia vota coniunget, vti nostrae consolationis cogitatione opitulatur, versibus et litteris suis amantissime scriptis: ex quibus facile potest perspici, quanti beatum parentem nostrum semper fecerit. De cuius erga totam Illustriss. familiam Hassiacam olim beneuolentia, et qua inprimis, dum viueret charitate D. V. complexus fuerit, etiam pluribus scripturis eramus, nisi verendum nobis esset, ne Principis quondam D. V. amantissimi desiderium, quod in litteris et versibus D. V. elucet, etiam magis incendamus: hoc igitur agamus deinceps, vt paternam amicitiam
page 267, image: s267nobis quasi per manus traditam mutuis studiis et officiis colamus, iisque communem solemur dolorem. Quod sane de D. V. speramus, et de nobis eidem repromittimus. Bene valeat D. V. vt in laudabili illo studiorum suorum pulcherrimorum cursu felicissimos progressus facere et paternas laudes virtutibus suis exhaurire possit. Dresdae Id. Martii Anno M. D. LXXXVI.
CXXV. CHRISTIANVS DVX SAXONIAE DOMINO FRANCISCO MAGNO HETRVRIAE DVCI.
Hetruriae Dux scripserat antea S. R. Imperii iacturam per Augusti mortem factam nunc per Christiani successionem esse recuperatam. Quam spem se impleturum Christianus promittit.
GRauissimum iudicium de nobis D. V. facit, cum et in litteris suis, et in sermone, quem Horatius Vrbanus ad nos pertulit, non tantum eam iacturam, quam Sacr. Rom. Imp. in sunere beati patris nostri fecit, successione in defuncti locum nostra resarciri posse ostendit, sed nos etiam in beneuolentiae possessionem
page 268, image: s268suae collocat, qua olim beatum parentem nostrum prosecuta fuit. Atque vt amoris sui deinceps in nos transferendi egregiam et propensam voluntatem mutua beneuolentia nostra nos posse perspicere confidimus: ita omni cura et diligentia etiam atque etiam contendendum nobis erit, vt opinionem, quam D. V. de nobis honorificam habet, meritis nostris comprobemus. Quamobrem nihil vnquam praetermissuri sumus, quo vel hanc Rom. Imp. dignitatem sustinere, vel nostrum erga D. V. singulare studium declarare poterimus. Idque satis arbitrati sumus rescribere D. V. hoc tempore, quo a nobis Horatius Vrbanus proficiscitur, cui pluribus verbis coram exposuimus, quae ipsum D. V. de nostro erga eandem animo referre voluimus. Ex hoc igitur vt caetera cognoscat et nobis suam perpetuo beneuolentiam conseruet, maiorem in modum rogamus D. V. quam recte valere et rerum successu laetissimo gaudere, amanter cupimus et optamus. Dresdae Calend. Iun. LXXXVI.
page 269, image: s269
CXXVI. DOMINO IACOBO SEGVRIO.
Elector accipit excusationem Segurii, quod praepeditus valetudine mandata regia non ipse exhibuerit, hoc enim minus fuisse necessarium ostendit, aliasque litteras regi Nauar. tradendas mittit.
NOn tantum excusationem tuam, qua vteris, quod mandata regia ad nos ipse non pertuleris benigne accipimus: sed rectissime te etiam fecisse existimamus, cum res omnis, tam ex regiis quam ex tuis litteris liquido perspici possit, quod febri quartana iactatus illinc te non moueris, neque alienissimo anni tempore cum manifesto adflictae valetudinis periculo, adeo longe te itineri commiseris. Quia S. Nauarreorum Rex eadem de rerum Gallicarum statu atque voluntate sua nobis significauit, quae tu quoque litteris es complexus: nos S. eius R. vti nostrae rationes fuerunt, amanter et fraterne respondimus, easque litteras Domino Iacobo Bongarsio cum his ad te perferendas dedimus: quas vt porro S. R. reddendas cures, benigne postulamus a te;
page 270, image: s270quem, valetudine pristina recuperata, conualescere quamprimum cupimus, et beneuolentia nostra complectimur. Dresae IV. Non. Febr. LXXXVII.
CXXVII. AD LVDOVICVM DVCEM VVIRTENBERGENSEM.
Haec epistola est commendatio pastoris cuiusdam officium capessentis.
QVi hasce D. V. offert litteras Martinus Hondelsted. Rigensium quidem in praesentia pastor est, sed et antea annos complures verbum Dei in Gockenhausen fideliter docuit: quemadmodum ex Rigensium testimonio probe cognouimus. Is nostram ad V. D. intercessionem submisse petiit, plane confidens, se aliquot iugera agrorum, aut aliud subsidium hac ratione impetraturum, quod sane pietatis iuxta ac humanitatis officium ipsi denegare non debuimus. Nam et ciuis noster honesto loco natus, et in Academia nostra non sine dispendio rei familiaris educatus est, quem et ipsum in communi Liuoniae calamitate captiuum, abductum et septennium integrum squalore
page 271, image: s271carceris maceratum, tandem fortunarum omnium naufragium fecisse accepimus, vsque adeo vt praeter vitam (quae ob extremam egestatem et numerosam sobolem manumisso supplicii loco) nihil fere sit reliquum. Commendamus itaque hominem, quem omnium bonorum fauore et commiseratione dignum iudicamus. Amanter orantes, vt eius negotium V. D. sibi curae esse patiatur, atque id agat, vt intelligat, nostras apud V. D. literas magnum pondus habuisse. Fecerit V. D. rem suo loco atque officio dignissimam, praeterque quod nos V. D. vicissim omni studiorum genere deuinxerit. Vale. Torgae XVI. Calend. Octobr. MDLXXXVIII.
CXXVIII
His Epistolis addimus commendationem fratribus Goebelianis ob nobile quoddam in argento signando inuentum ab Aug. liberauisse datam.
NOs Aug. Dei gratia Dux Sax. vniuersis ac singulis cuiuscunque dignitatis et ordinis hominibus has litteras nostras lecturis inspecturisue constare et notum esse volumus. Ioannem et Casparum
page 272, image: s272Goebelios fratres germanos, quorum alter Illustriss. Borussiae Ducis aerario praefectus, alter ciuis Gedanus est, nobis preli formam obtulisse, quam magnis fratrum istorum sumptibus, et sagaci artificis ingenio ita fabrefactam cognouimus, vt tam arte, quam structura differret ab omnibus aliis machinis in Germania ad hoc vsque tempus ad argentum sub prelo signandum vsurpatis, quas compendio et commoditate sua ita superat, vt in hoc genere nihil simile extitisse vnquam videri possit: quandoquidem istius Goebelianae machinae vsus, modo homines idonei et in re monetali non plane imperiti adhibeantur, vsque adeo sit expeditus, vt diuturna monetariorum opera, tantum numerum omnis sortis imaginibus bellissime expressis, produci queat, quantum alias viginti hominum labor, si malleo res peragenda esset, non posset repraesentare. Quamobrem cum Goebelianis fratribus, quorum impensis pulcherrimum hoc opus concinnatum et absolutum fuit, merito omnis illa vtilitas, quae inde ad eos redire poterit, quibus monetae cudendae ius est, accepto feratur: aequissimum
page 273, image: s273nobis visum est, eorum, qui machinae huius modum omnium primi nobis commonstrarunt, precibus annuere: adeoque illis litterarum nostrarum hac de re testimonium communicare: ne forte, quae saeculi huius est improbitas et impudentia, fuci et temerarii nonnulli homines alienis studiis et sumptibus repertam hanc artem sibi vendicent, et iusta laude atque emolumento debito defraudent eos, quorum cura et impensis opus hoc vtilissimum prodiit. Quae cum ita sint: vniuersos et singulos officiose, amanter et benigne, prout postulat vnius cuiusque conditio rogamus, et requirimns, vt hanc litterarum nostrarum testificationem apud se valere plurimum sinant, et Goebelianos fratres fauore et beneuolentia complecti atque tueri velint. Qua ex re non modo fructum et voluptatem magnam capient, sed nobis etiam qui Goebelianos fratres commendatissimos omnibus esse cupimus, gratissimum facient. In cuius rei fidem litteras has nostras chirographo et sigillo nostro muniri placuit. Quae datae sunt Anneburgi N. N.
image: s274
[gap: Index]